0002

itur: per “occidere filios ejus morte” etiam significatur damnare falsa illorum. Quod “filii” significent vera, et in opposito sensu falsa, est quia in Sensu spirituali Verbi per Generationes intelliguntur Generationes spirituales; similiter per Consanguinitates et Affinitates; ita per nomina illarum, ut per Patrem, Matrem, Filios, Filias, Fratres, Sorores, Generos, Nurus, et reliquos; ex Generatione spirituales; nec alii filii et aliae filiae nascuntur, quam vera et bona: videatur infra (n. 542, 543{1}).
@1 542, 543 pro “512, 546″$

  1. “Ut cognoscant omnes Ecclesiae, quod Ego sim scrutans renes et corda,” significat ut Ecclesia sciat quod Dominus videat quale verum et quale bonum est cuivis. – Per “septem Ecclesias” significatur universa Ecclesia, ut prius; et per “scrutans renes et corda” significatur videre omnia quae homo credit et quae amat, ita quale verum et quale bonum ejus est. Quod hoc per “scrutari renes et corda” significetur, est ex correspondentia, Verbum enim in Sensu literae Verbi consistit ex meris correspondentiis. Correspondentia inde est, quod sicut renes purificant sanguinem ab impuris, quae vocantur urinosa, et cor sanguinem ab immundis, quae vocantur squallida, ita verum fidei hominem a falsis, et bonum amoris a malis. Inde est, quod antiqui in corde posuerint amorem et ejus affectiones, ac in renibus intelligentiam et ejus perceptiones ut constare potest ex his in Verbo:
    “Ecce Veritatem desideras in Renibus, et in occulto sapientiam notam facie mihi” (Psalm. li. 8 (B.A. 6.));
    “Tu possides Renes; non latuit Te os meum, cum factus sum in occulto” (Psalm. cxxxix. (13,) 15);
    “Exacerbatur Cor meum, et Renibus meis exacuo me; sed ego stolidus non cognosco” (Psalm. lxxiii. 21, (22));
    “Ego Jehovah scrutans Cor, et probans Renes, et ad dandum cuivis juxta vias ejus” (Jerem. xvii. 10);
    “Propinquus Tu in ore eorum, et longinquus a Renibus eorum; Jehovah, videbis me, et probabis Cor meum” (Jerem. xii. (2,) 3);
    “Jehovah judex justitiae probans Renes et Cor” (Jerem. xi. 20{1}; cap. xx. 12);
    “Confirma justum, nam Qui probas Corda et Renes, Deus justus” (Psalm. vii. 10 (B.A. 9)):
    “Proba me, Jehovah, et tenta me, explora Renes meos et Cor meum” (Psalm. xxvi. 2):
    per “renes” in his locis significantur vera intelligentiae et fidei, et per “cor” bonum amoris et charitatis. Quod “cor” significet amorem et ejus affectiones, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia{2} (n. 371-393).
    @1 20 pro “12”$
    @2 Divino Amore et Divina Sapientia pro “Divina Providentia”$
  2. “Et dabo unicuique secundum opera ejus,” significat quod det cuivis secundum charitatem et ejus fidem, quae in operibus. – Quod “opera” sint continentia charitatis et fidei, et quod charitas et fides absque operibus sint modo sicut imagines aereae, quae postquam apparuerunt, evanescunt, videatur supra (n. 76).
  3. [Vers. 24.] “Vobis autem dico, et reliquis in Thyatiris quicunque non habent doctrinam hanc.” Quod significet ad illos apud quos doctrina fidei separatae a charitate est, et apud quos doctrina fidei conjunctae charitati est, patet a supradictis, ita absque explicatione.
  4. “Et qui non cognoverunt profunda Satanae, sicut dicunt” significat qui non interiora illorum, quae mere falsa sunt,
    intelligunt. Quod per “satanam” intelligatur Infernum ex illis qui in falsis sunt, et abstracte falsa, videatur supra (n. 97); inde per “profunda” ejus significantur interiora doctrinae Separatae a charitate, quae mere falsa sunt: profunda ac interiora illius doctrinae sunt, quae in Libris eorum, ac in Praelectionibus in Gymnasiis, et inde in Praedicationibus traduntur, quae qualia sunt, videatur in Praemissis ad cap. i., ubi Doctrinalia illorum allata sunt, in Specie ibi de Justificatione per fidem et de Bonis Operibus; ubi dictum videatur, quod solum Clerici norint arcana istius doctrinae, non autem Laici; quare hi praecipue intelliguntur per “qui non cognoverunt profunda.”
  5. Non impono super vos aliud onus,” significat solum ut sibi caveant ab illis. – Causa est, quia falsa sua per ratiocinia ex naturali homine confirmant, et per aliqua ex Verbo quae falsificant, per haec enim possunt seducere; sunt sicut serpentes in herbis qui transeuntes mordent; aut sicut venena abscondita quae ignaros necant.
  6. (Vers. 25.) “Attamen quod habetis retinete donec venio,” significat ut pauca illa quae sciunt ex charitate et inde fide ex Verbo, retineant et secundum illa vivant, usque dum fit Novum Caelum et Nova Ecclesia, quae sunt Adventus Domini. – Hi enim et non alii recipiunt illa, quae Doctrina Novae Hierosolymae de Domino et Charitate docet.
  7. (Vers. 26.) “Et vincens et custodiens usque ad finem opera Mea,” significat qui pugnant contra in mala et falsa ac reformantur, et in charitate et inde fide actualiter sunt, et in illis permanent usque ad finem vitae. – Quod “vincere” sit pugnare contra mala et falsa, videatur supra (n. 88); et quod “opera” sint charitas et inde fides actu (n. 76, 141); quod “custodire usque ad finem” sit in illis esse, et permanere usque ad finem vitae, patet.
  8. “Dabo illi potestatem super gentes” significat quod apud se vincent mala quae ab Inferno. – Quod per “gentes” in Verbo intelligantur qui in bono sunt, et in opposito sensu qui in malo, ita abstracte bona et mala, videatur infra (n. hic itaque per “dare potestatem super gentes” significatur dare ut apud se vincant mala ab Inferno.
  9. (Vers. 27.) “Et reget eas virga ferrea” significat per vera ex Sensu literae Verbi, et simul per rationalia ex naturali lumine. – Quod haec per “virgam” seu baculum “ferri” significentur, est quia per “virgam” seu baculum in Verbo significatur potentia, et per “ferrum” significatur verum naturale, proinde naturalis Sensus Verbi, et simul naturale lumen hominis; in his duobus consistit potentia veri. Quod vinum Verum in Sensu naturali Verbi, qui est Sensus literae ejus, sit in sua potentia, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 37-49{1}; ex causa, Sensus literae est basis, continens et firmamentum Sensus spiritualis ejus (n. 27-36): et quod omnis potentia sit in ultimis, quae vocantur naturalia, in Sapientia Angelica Divino Amore et Divina Sapientia (n. 205-221) consequenter in naturali Sensu literae Verbi, et in naturali lumine hominis. Haec itaque sunt “virga ferrea,” qua “reget gentes,” hoc est, vincet mala quae ab Inferno. Similia per “virgam ferream” significantur{2} in his locis:
    “Conteres gentes Virga ferrea, sicut vas figulinum disperges eas” (Psalm. ii. 9):
    Mulier peperit masculum recturum omnes gentes Virga ferrea (Apoc. xii. 5{3});
    Ex ore Sedentis super Equo albo “prodibat romphaea acuta, ut illa percuteret gentes; Ipse autem reget illas Virga Ferrea” (Apoc. xix. 15{4})
    “Jehovah percutiet impios Virga oris Sui” (Esaj. xi. 4).
    @1 37-49 pro “205 ad 221″$
    @2 significantur pro “significatur”$
    @3 5 pro “15”$
    @4 15 pro “5”$
  10. “Tanquam vasa figulina confringentur,” significat sicut parvi et nihili. – Dicitur “vasa figulina,” quia per illa significantur ea quae propriae intelligentiae sunt, quae omnia sunt falsa, et in se nihili. Similiter apud Davidem:
    “Conteres gentes Virga Ferrea, sicut Vas Figulinum disperges eas” (Psalm. ii. 9).
  11. “Sicut et Ego accepi a Patre Meo,” significat quod hoc erit illis a Domino, Qui Sibi omnem potentiam super Inferna, dum fuit in mundo, ex Divino Suo quod in Ipso, comparavit. – Quod Dominus, cum in Mundo fuit, per Tentationes in Se admissas, ac demum per ultimam illarum, quae fuit Passio crucis, subjugaverit Inferna, et glorificaverit Humanum Suum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 29-36), tum supra (n. 67); ex quibus constare potest, quod “accipere a Patre Suo” sit a Divino quod fuit in Ipso, dixit enim quod “Pater in Ipso sit et Ipse in Patre;” quod “Pater et Ipse unum sint;” tum “Pater Qui in Me est;” et plura.
  12. (Vers. 28.) “Et dabo illi stellam matutinam,” significat intelligentiam et sapientiam tunc. – Quod per “stellas” significentur cognitiones boni et veri, videatur supra (n. 51); et quia per illas est intelligenti a et sapientia, ideo hae per “stellam matutinam” significantur. Quod dicatur “stella matutina,” est quia intelligenti a et sapientia illis a Domino dabitur, cum venturus est ad instaurandum Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma; nam dicit, “Quod habetis, retinete donec venio” (vers. 25), per quae significatur, ut retineant pauca illa vera quae sciunt de charitate et ejus fide ex Verbo, et secundum illa vivant, usque dum fit Novum Caelum et Nova Ecclesia, quae sunt Adventus Domini (n. 145). Quod dicatur “stella matutina,” est quia per “matutinum” seu mane significatur Adventus Domini, quando Nova Ecclesia: quod hoc intelligatur per “Mane” in Verbo, patet a sequentibus locis:
    “Usque ad Vesperam et Mane bis mille trecenta; tunc justificabitur Sanctum: visio Vesperae et Mane, veritas est” (Dan. viii. 14, 26);
    “Ad me clamans e Seir, custos, custos, quid de nocte; dixit custos, venit Mane, etiamque nox” (Esaj. xxi. 11, 12);
    per “Vesperam” et “Noctem” significatur ultimum tempus Ecclesiae veteris, et per “Mane” primum tempus Ecclesiae novae.
    “Venit finis, venit Mane super te, habitator terrae; ecce dies venit, exivit Mane” (Ezech. vii. 6, 7, 10);
    “Jehovah in Mane, in Mane judicium Suum dabit in lucem, nec deerit” (Zeph. iii. 5);
    “Deus in medio ejus, adjuvabit eam Deus cum spectat Mane” (Psalm. xlvi. 6 (B.A. 5));
    “Exspectavi Jehovam; exspectat anima mea Dominum a custodientibus Mane; custodientes Mane, quia plurima cum Ipso redemptio, et Ille redimet Israelem” (Psalm. cxxx. 5-8); et alibi.
    Per “Mane” in his locis intelligitur Adventus Domini, cum Ipse in mundum venit, et novam Ecclesiam instauravit; similiter nunc: et quia Solus Dominus dat illis, qui e Nova Ipsius Ecclesia erunt, intelligentiam et sapientiam, et omnia quae Dominus dat sunt Ipse quia sunt Ipsius, ideo dicit Dominus, quod Ipse sit “Stella matutina;”
    “Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella illa Splendida et Matutina” (Apoc. xxii. 16);
    vocatur etiam “Mane” in 2 Samuelis:
    “Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis, Ille sicut Lux Mane, Mane sine nubibus” (xxiii. 3, 4).
  13. (Vers. 29.) “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat quod qui illa intelligit, obediat quae Divinum Verum Verbi docet illos, qui e Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt, ut supra (n. 87).
  14. His adjiciam aliquod MEMORABILE, de sorte illorum post obitum, qui se in Sola Fide usque ad Justificationem et doctrina et vita confirmaverunt.
  15. Quando defuncti sunt, et quoad spiritum revivunt, quod fit communiter tertio die postquam cor cessavit pulsare, apparent sibi in simili corpore in quo prius in mundo, usque adeo ut non sciant aliter quam quod in priori mundo vivant; verum non in corpore materiali sunt, sed in corpore spirituali, quod coram sensibus illorum, qui etiam spirituales sunt, apparet sicut materiale, tametsi non est.
  16. Post aliquot dies vident quod in mundo sint ubi sunt variae Societates institutae, qui mundus vocatur Mundus Spirituum, et est medius inter Caelum et Infernum. Omnes Societates ibi, quae innumerabiles sunt, mirabiliter ordinatae sunt secundum affectiones naturales, bonas et malas; Societates ordinatae secundum affectiones bonas naturales communicant cum Caelo, et Societates ordinatae secundum affectiones malas, communicant cum Inferno.
  17. Novitius spiritus seu spiritualis homo deducitur et transfertur in varias Societates, tam bonas quam malas, et exploratur num afficitur veris et quomodo, vel num afficitur falsis et quomodo.
  18. Si afficitur veris, abducitur a Societatibus malis, ac inducitur in Societates bonas, et quoque in varias, usque dum venit in Societatem suae affectioni naturali correspondentem, et ibi fruitur bono isti affectioni conveniente; et hoc usque dum naturalem affectionem exuit, et spiritualem induit, et tunc elevatur in Caelum; sed hoc fit cum illis, qui in mundo vixerunt vitam charitatis et sic quoque vitam fidei, quae est quod crediderint in Dominum, et fugerint mala ut peccata.
  19. At illi qui se in fide usque ad justificationem per illam solam doctrina et vita confirmaverunt, quia non afficiuntur veris sed falsis, et quia bona charitatis, quae sunt bona opera, rejecerunt e medio salutis, abducuntur a Societatibus bonis, ac inducuntur in Societates malas, et quoque in varias, usque dum veniunt in Societatem sui amoris concupiscentiis correspondentem; nam qui amat falsa, non potest aliter quam amare mala.
  20. Sed quia in mundo simulaverunt affectiones bonas in externis, tametsi in internis eorum non essent nisi quam affectiones malae seu concupiscentiae, tenentur primum per vices in externis; et illi qui in mundo praefuerunt caetibus, praeficiuntur hic et ibi in Mundo Spirituum Societatibus, in communi aut in parte secundum amplitudinem officiorum quibus functi fuerant: sed quia non amant verum, nec amant justum, nec illustrari possunt usque ut sciant quid verum et justum, ideo post aliquot dies abrogantur; vidi tales translatos ab una Societate in alteram, et ubivis datam illis administrationem, sed post breve tempus toties abrogatos.
  21. Post frequentes abdicationes quidam ex taedio non volunt, quidam ex timore jacturae famae non audent, amplius ambire functiones; quare recedunt, et sedent tristes, et tunc abducuntur in solitudinem, ubi sunt casae quas intrant, et ibi datur illis aliquod opus ad faciendum; et sicut faciunt, recipiunt cibum, et si non faciunt, esuriunt et non recipiunt; quare necessitas cogit. Cibi ibi sunt similes cibis in nostro mundo, sed sunt ex origine spirituali, et dantur e Caelo a Domino omnibus secundum usus quos faciunt; otiosis, quia inutiles sunt, non dantur.
  22. Post aliquod tempus fastidiunt opus, et tunc exeunt e casis; et si fuerunt sacerdotes, volunt aedificare; et illico tunc apparent strues lapidum caesorum, laterum, asserum et tabularum ex ligno, tum acervi ex calamis et juncis, ex argilla, calce et bitumine; quae cum vident, incenditur libido aedificandi et incipiunt struere domum, sumendo nunc lapidem, nunc lignum, nunc calamum, nunc lutum, et ponunt unum supra alterum inordinate, at in eorum visu ordinate; sed quod interdiu aedificant, noctu dilabitur; et sequente die colligunt ex ruderibus lapsa, ac iterum aedificant, et hoc tamdiu, usque dum aedificare taedent: hoc fit ex causa, quia congesserunt falsa ad confirmandum salvationem per solam fidem, et falsa illa non aedificant Ecclesiam aliter.
  23. Postea abeunt ex taedio, ac sedent solitarii et otiosi; et quia otiosis non datur cibus e Caelo, ut dictum est, incipiunt esurire; et non aliud cogitare, quam quomodo accepturi sint cibum, et sedaturi famem. Cum in hoc statu sunt, veniunt ad illos aliqui, a quibus petunt stipem; et dicunt, Cur ita otiosi sedetis, venite nobiscum in nostras domus, et dabimus vobis opera ad faciendum, et cibabimus vos; ac tunc laeti surgunt, et abeunt cum illis in domos illorum, et ibi cuilibet datur suum opus, et propter opus datur cibus: sed quia omnes qui se confirmaverunt in falsis fidei, noli facere possunt opera boni usus, sed mali usus, nec faciunt illa fideliter, sed solum ut appareant propter honorem aut lucrum, quare relinquunt sua opera et modo amant conversari, loqui, ambulare et dormire; et tunc quia ab heris non possunt adduci amplius ad opera, ideo sicut inutiles ejiciuntur.
  24. Quando ejecti sunt, aperitur illis oculus, et vident viam tendentem ad quandam Cavernam; quo cum veniunt, aperitur ostium, et intrant, et quaerunt num ibi cibus; et cum respondetur quod ibi cibus, petunt ut ibi liceat manere; et dicitur quod liceat, et introducuntur, et post illos clauditur ostium: et tunc venit praesul illius Cavernae, et dicit illis, Non potestis amplius exire, videte sodales vestros, omnes laborant, et sicut laborant, victus e Caelo illis datur; hoc dico vobis at sciatis: et quoque dicunt sodales, Praesul noster novit ad quod opus, quisque idoneus est, et tale cuilibet injungit quotidie: quo die id absolvitis, datur vobis cibus, et si non, non datur cibus, nec vestis; et si quis malum facit alteri conjicitur ad angulum cavernae, in quendam lectum ex pulvere damnato, ubi misere cruciatur, et hoc usque dum praesul videt signum paenitentiae apud illum; et tunc eximitur, et mandatur ei ut faciat opus suum: et quoque dicitur ei, quod cuivis liceat post opus suum ambulare, confabulari, et postea dormire: et deducitur interius in cavernam, ubi sunt scorta, ex quibus licet unicuique sibi sumere aliquam in mulierem, et sub poena interdicitur scortari promiscue. Ex talibus Cavernis, quae non sunt nisi quam aeterna Ergastula, consistit universum Infernum. Datum est mihi intrare in aliquas, et videre propter finem ut notum faciam, et visi sunt omnes ut vile, nec unus ex illis scivit quis et in quo munere fuerat in mundo: sed Angelus, qui mecum erat, dixit mihi, quod hic fuerit in mundo famulus, hic miles, hic praefectus, hic sacerdos, hic in dignitate, hic in opulentia; et tamen omnes non sciunt aliter, quam quod servi et similes sodales fuerint; hoc ex causa, quia interius similes fuerant, tametsi exterius dissimiles, ac interiora consociant omnes in mundo spirituali. Talis sors est illorum, qui removerunt charitatis vitam, et inde illam in mundo non vixerunt.
    (11.) Quod Inferna in genere attinet, consistunt illa ex meris talibus Cavernis et Ergastulis, sed ex dissimilibus ubi sunt satanae et ubi sunt diaboli. Satanae sunt qui in falsis et inde malis fuerunt, et diaboli qui in malis et inde falsis. Satanae apparent in luce Caeli sicut cadavera, et quidam nigri sicut mumia; et diaboli apparent in luce Caeli furve igniti, et quidam atri sicut fuligo; at omnes quoad facies et corpora monstrosi; sed in sua luce, quae est instar lucis ex carbonibus ignitis, non ut monstra, sed ut homines; hoc illis datum est ut consociari possint.

CAPUT III.
ET Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe: Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas: novi tua opera, quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es.
2.Esto vigilans, et confirma reliqua quae moritura; non enim inveni tua opera plena coram Deo.

  1. Memento igitur quomodo acceperis et audiveris, et observa et resipisce; si ergo non vigilaveris, venam super te tanquam fur, et nescies qua hora Veniam super te.
  2. Habes pauca nomina etiam in Sardibus, quae non inquinaverunt Vestimenta sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt.
  3. Vincens induetur vestimentis albis; et non delebo nomen ejus e libro vitae; et confitebor nomen ejus coram Patre Meo et coram angelis Ejus.
  4. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.
  5. Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus Verus, habens clavem Davidis, aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit.
  6. Novi tua opera; ecce dedi coram te ostium apertum, et nemo potest claudere illud, quia parvam habes potentiam, et observasti Meum Verbum, et non negasti Nomen Meum.
  7. Ecce dabo ex synagoga satanae, dicentes se ipsos Judaeos esse, et non Sunt, sed mentiuntur; ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos, et Sciant quod Ego dilexi te.
  8. Quia servasti verbum tolerantiae Meae, et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra.
  9. Ecce Venio cito; retine quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
  10. Vincentem faciam columnam in Templo Dei Mei, et foras non egredietur amplius, et scribam Super illum Nomen Dei Mei, et nomen urbis Dei Mei. Novae Hierosolymae, quae descendit e Caelo a Deo Meo, et Nomen Meum novum.
  11. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.
  12. Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe: Haec dicit
    Amen, Testis fidelis et Verus, Principium opificii Dei.
  13. Novi tua opera, quod nec frigidus (sis) nec calidus; utinam frigidus esses aut calidus.
  14. Itaque quia tepidus es, et nec frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex Ore Meo.
  15. Quod dicas quod dives sim, et locupletatus, et nullius opus habeam, et non scis quod tu sis aerumnosus et miser et pauper et caecus et nudus.
  16. Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, ut ditatus sis, et vestimenta alba ut induaris, ne appareat pudor nuditatis tuae, et collyrio inungas oculos tuos, ut Videas.
  17. Ego quoscunque amo, arguo et castigo; zelo age ergo, et resipisce.
  18. Ecce sto ad januam et pulso; si quis audiverit vocem Meam, et aperuerit ostium, intrabo ad illum, et caenabo cum illo et ille Mecum.
  19. Vincenti dabo sedere Mecum in Throno Meo, sicut Ego vici, et sedeo cum Patre in Throno Ejus.
  20. Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis.

SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR DE ILLIS IN CHRISTIANO ORBE,
QUI SUNT IN CULTU MORTUO, QUI EST ABSQUE CHARITATE ET FIDE, QUI DESCRIBUNTUR PER ECCLESIAM IN SARDIBUS (n.154-171);
DE ILLIS QUI IN VERIS EX BONO A DOMINO SUNT, QUI DESCRIBUNTUR PER ECCLESIAM IN PHILADELPHIA (n. 172-197);
DE ILLIS QUI ALTERNATIM CREDUNT EX SE, ET ALTERNATIM EX VERBO, ET SIC SANCTA PROPHANANT, QUI DESCRIBUNTUR PER ECCLESIAM IN LAODICEA (n. 198-223).
ETIAM HI ET ILLI VOCANTUR AD NOVAM DOMINI ECCLESIAM.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

  1. “Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in cultu mortuo sunt, seu in cultu qui (est) absque bonis quae charitatis sunt et absque veris quae fidei (n. 154); “Haec dicit habens septem spiritus Dei, et septem stellas,” significat Dominum a Quo omnes veritates, et omnes cognitiones boni et veri (n. 155); “novi tua opera,” significat Quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul (n. 156); “quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es,” significat quod videatur et credatur ab ipsis et ab aliis, quod spiritualiter vivi sint, cum tamen spiritualiter mortui sunt (n. 157).
  2. “Esto vigilans,” significat ut in veris (sint,) et in vita secundum illa (n. 158); “confirma reliqua quae moritura,” significat illa quae cultus eorum sunt, vitam accipiant (n. 159); “non enim inveni tua opera plena coram Deo,” significat quod interiora cultus eorum non conjuncta sint Domino (n. 160).
  3. “Memento igitur quomodo acceperis et audiveris,” significat ut cogitent quod omnis cultus in principio sit naturalis, et postea per vera fiat spiritualis, praeter plura (n. 161); “et observa et resipisce,” significat ut attendant ad illa, et cultum suum mortuum vivificent (n. 162); “si ergo non vigilaveris,” significat hic ut supra (n. 163); “veniam super te ut fur, et nescies qua hora veniam super te,” significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo (n. 164).
  4. “Habes pauca nomina etiam in Sardibus,” significat quod inter illos etiam sint qui in cultu suo vitam habent (n. 165); “quae{1} non inquinaverunt vestimenta sua.” significat qui in veris sunt, et non per mala vitae et inde falsa, conspurcaverunt cultum (n. 166); “et ambulabunt Mecum in albis, (quia digni sunt,)” significat quod victuri sint cum Domino, quia in veris sunt ab Ipso (n. 167).
    @1 quae pro “qui”$
  5. “Vincens induetur vestimentis albis,” significat quod qui reformatur fiat spiritualis (n. 168); “et non delebo nomen ejus e{1} libro vitae,” significat quod salvabitur (n. 169); “et confitebor nomen ejus coram Patre et coram angelis Ejus,” significat quod recipiendi sint qui in Divino Bono et in Divinis veris a Domino sunt (n. 170).
    @1 e pro “in”$
  6. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius (n. 171).
  7. “Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in veris ex bono a Domino sunt (n. 172); “Haec dicit Sanctus Verus,” significat Dominum quoad Divinum Verum (n. 173); “habens clavem Davidis, et aperiens et nemo claudit, et claudens et nemo aperit,” significat Cui soli est Omnipotentia salvandi (n. 174).
  8. “Novi tua opera,” significat hic ut supra (n. 175); “ecce dedi coram te ostium apertum,” significat quod illis qui in veris ex bono a Domino sunt, Caelum apertum sit (n. 176); “et nemo potest
    claudere illud,” significat quod Infernum non praevaleat contra illos (n. 177); “quia parvam habes potentiam,” significat quia sciunt quod nihil valeant ex se ipsis (n. 178); “et observasti Meum verbum,” significat quia vivunt secundum praecepta Domini in Ipsius Verbo (n. 179); “et non negasti Nomen Meum,” significat quod sint in cultu Domini (n. 180).
  9. “Et dabo ex synagoga satanae,” significat illos qui in falsis quoad doctrinam sunt (n. 181); “dicentium se ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur,” significat qui dicunt quod apud illos Ecclesia sit, et tamen non est (n. 182); “ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos,” significat quod multi qui in falsis quoad doctrinam sunt, recepturi sint vera Novae Ecclesiae (n. 183); “et sciant quod Ego delexi te,” significat quod visuri quod amentur et recipiantur in Caelum a Domino (n. 184).
  10. “Quia servasti verbum tolerantiae Meae,” significat quia pugnaverunt contra mala (n. 185): “et Ego te servabo ab hora
    tentationis futurae venire super Orbem universum, explorare habitantes super terra,” significat quoad tutandi et servandi dic ultimi judicii (n. 186).
  11. “Ecce venio cito,” significat Adventum Domini (n. 187); “retine{1} quod habes,” significat ut in veris et bonis suis interea permaneant (n. 188); “ut{2} nemo accipiat coronam tuam,” significat ne pereat sapientia, ex qua felicitas aeterna (n. 289).
    @1 retine pro “retinete”$
    @2 ut pro “et”$
  12. “Vincens,” significat qui in veris ex bono persistunt (n. 190); faciam illum columnam in templo Dei Mei,” significat quod vera ex bono a Domino, apud quos sunt, sustentent Ecclesiam (n. 191); “et foras non egredietur amplius,” significat quod ibi mansuri sint in aeternum (n. 192); “et scribam super illum Nomen Dei Mei,” significat quod cordibus illorum inscriptum erit Divinum Verum (n. 193); “et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae,” significat quod cordibus inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae (n. 194); “quae descendit e Caelo a Deo Meo,” significat quae erit ex Divino vero Domini quale est in Caelo (n. 195); “et Nomen Meum novum,” significat cultum solius Domini, cum novis quae in priore Ecclesia non fuerunt (n. 196).
  13. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius (n. 197).
  14. “Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe,” significat ad illos et de illis in Ecclesia, qui alternatim credunt ex se et alternatim ex Verbo, et sic sancta prophanant (n. 198); “Haec dicit Amen, Testis fidelis et verus,” significat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum ab ipso (n. 199); “principium opificii Dei,” significat Verbum (n. 200).
  15. “Novi opera tua,” significat hic ut prius (n. 201); “quod nec frigidus sis nec calidus,” significat quod qui tales sunt, nunc negent quod Verbum Divinum et Sanctum sit, et nunc agnoscant (n. 202); “utinam frigidus esses aut calidus,” significat quod praestet ut vel ex corde negent sancta Verbi et Ecclesiae, vel ex corde agnoscant illa (n. 203).
  16. “Itaque quia tepidus es, et non frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex ore Meo,” significat prophanationem et separationem a Domino (n. 204).
  17. “Quod dicas quod dives et locupletatus sim,” significat quod credant se cognitiones boni et veri, quae Caeli et Ecclesiae sunt, possidere in omni copia (n. 206); “et nullius opus habeam,”
    significat quod non plug sapere opus habeant (n. 207); “et non scis, quod tu sis aerumnosus,” significat quod omnia quae de illis sciunt, ne hilum cohaereant (n. 208); “et miser et pauper,” significat quod absque intellectu veri et voluntate boni sint (n. 209)(; “et caecus et nudus,” significat quod sint absque intellectu veri et voluntate boni) (n. 210).
  18. “Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne ut ditatus sis,” significat admonitionem ut comparent sibi a Domino per Verbum bonum amoris ut sapiant (n. 221); “et vestimenta alba ut induaris,” significat ut comparent sibi genuina vera sapientiae (n. 212); “ne appareat pudor nudatis tuae,” significat ne prophanetur et adulteretur bonum amoris caelestis (n. 223); “et collyrio inunge oculos ut videas,” significat ut sanetur intellectus (n. 214).
  19. “Ego quoscunque amo, arguo et castigo.” significat quod quia tunc amantur, non possunt aliter quam immitti in tentationes (n. 215); “zelo ergo age et resipisce,” significat ut fiat hoc ex affectione veri (n. 216).
  20. “Ecce sto ad januam et pulso,” significat quod Dominus unicuique praesens sit in Verbo, ac ibi instet quod recipiendus (sit), ac doceat quomodo (n. 217); “si quis audiverit vocem Meam et aperuerit (ostium),” significat qui credit Verbo et vivit secundum illud (n. 218); “intrabo ad illum, et caenabo cum illo et ille Mecum,” significat quod Dominus conjungat Se illis et illos Sibi (n. 219).
  21. “Vincenti[,” significat qui in conjunctione cum Domino sunt per vitam secundum praecepta Ipsius in Verbo (n. 220); “dabo sedere Mecum in throno Meo,” significat quod illis erit conjunctio Domini in Caelo (n. 222); “sicut Ego vici et sedeo cum Patre in Throno Ipsius,” significat sicut Ipse et Pater unum sunt et Caelum sunt (n. 222).
  22. “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat hic ut prius (n. 223).

EXPLICATIO.

  1. (Vers. 1.) “Et Angelo in Sardibus Ecclesiae scribe,” significat ad illos et de illis, qui in cultu mortuo sunt, seu in cultu qui est absque bonis quae charitatis sunt et absque veris quae fidei. – Quod illi qui in eo cultu sunt, per “Ecclesiam in Sardibus” intelligantur, patet a scriptis ad illam in Sensu spirituali intellectis. Per cultum mortuum intelligitur solus cultus, qui est, quod frequentent templa, audiant praedicationes, obeant sacram Caenam, legant Verbum et libros pietatis, loquantur de Deo, de Caelo et Inferno, de vita post mortem, imprimis de pietate, orent mane et vesperi, et usque non desiderant scire vera fidei, nec volunt facere bona charitatis, credentes quod illis per solum cultum sit salus; cum tamen cultus absque veris, et absque vita secundum illa, est modo externum signum charitatis et fidei, intra quod possunt latere omnis generis mala et falsa, si non charitas et fides insunt: harum est genuinus cultus; alioquin est cultus sicut cutis aut superficies alicujus fructus, intra quam latet caro putris et vermicularis, qui fructus est mortuus. Quod talis cultus hodie in Ecclesia sit regnans, notum est.
  2. Haec dicit habens septem Spiritus Dei, et septem stellas,” significat Dominum ex Quo omnes veritates, et omnes cognitiones boni et veri. Quod per “septem Spiritus Dei” intelligatur Divinum Verum procedens a Domino, seu Divina Veritas, videatur supra (n. 14) et quod per “septem stellas” intelligantur omnes cognitiones boni et veri ex Verbo (n. 51), ex quibus est Ecclesia in Caelo (n. 65). Illa nunc a Domino dicuntur, quia agitur de Cultu mortuo et de Cultu vivo, et cultus vivit ex veris et ex vita secundum illa.
  3. “Novi tua opera,” significat quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul, ut supra (n. 76).
  4. “Quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es,” significat quod videatur et credatur ab ipsis et ab aliis, quod spiritualiter vivi sint, cum tamen spiritualiter mortui sunt. Per “nomen habere” significatur videri et credi quod tales sint, hic quod vivi, cum tamen sunt mortui; vita enim spiritualis, quae proprie est vita, non est solius cultus, sed est intus in cultu, et intus erunt Divina vera ex Verbo, et cum homo vivit illa, est vita in cultu; causa est, quia externum trahit suum quale ab internis, ac interna cultus sunt vera vitae: hi sunt, qui intelliguntur per haec Domini verba:
    “Tunc inciepietis foris stare, et pulsare januam, dicentes, Domine aperi nobis: sed respondens dicet, Non novi vos unde estis: et incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus coram Te, et in plateis nostris docuisti; sed dicam vobis, Non novi vos unde estis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis” (Luc. xiii. 25-27).
    Datum etiam est audire multos in spirituali mundo dicentes, quod saepius Sacram Communionem obiverint, et sic ederint et biberint sanctum, et toties absoluti sint a peccatis; quod quovis die Sabbathi auscultaverint docentes: ac domi mane et vesperi devote oraverint; et plura: sed cum reclusa sunt interiora cultus illorum, apparuerunt illa iniquitatibus plena et infernalia, quare rejecti sunt. Et cum dixerunt Unde hoc, responsum tulerunt, quod prorsus non solliciti fuerint de Divinis veris; et tamen vita non secundum Divina vera, non est vita, qualis est illis qui in Caelo sunt; et qui non in vita Caeli sunt, non possunt sustinere lucem Caeli, quae est Divinum Verum procedens a Domino ut Sole ibi, minus calorem Caeli, qui est Divinus Amor: at tametsi illa audiverunt, et quoque intellexerunt, usque tamen cum in se et suum cultum remissi sunt, dixerunt, Quid opus est veris, et quid vera. Sed quia amplius vera non potuerunt recipere, relicti sunt suis concupiscentiis, quae intus in cultu eorum fuerunt, et illae tandem a se rejecerunt omnem cultum Dei illorum; nam interiora accomodant sibi exteriora, ac rejiciunt quae secum non concordant: apud omnes enim post mortem rediguntur exteriora ut sint interioribus analoga.
  5. (Vers. 2.) “Esto vigilans,” significat ut in veris sint, et in vita secundum illa. – Non aliud per “vigilare” in Verbo significatur; nam qui vera addiscit et vivit secundum illa, est sicut qui e Somno expergiscitur et fit vigilat qui non in veris est, sed solum in cultu, est sicut qui dormit et somniat: vita naturalis in se spectata, seu absque vita spirituali, nec aliud est quam somnus; at vita naturalis in qua est vita spiritualis, est vigilia; et haec non aliunde comparatur quam per vera, quae in luce sua et in die suo sunt, quando homo est in vita secundum illa. Hoc per “vigilare” significatur in his locis:
    “Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus venturus est” (Matth. xxiv. 42);
    “Beati servi, quos cum Dominus venit, invenerit eos Vigilantes: estote parati, quia qua hora non putatis, Filius Hominis veniet” (Luc. xii. 37, 40{1});
    “Vigilate quia nescitis quando Dominus domus veniet, ne cum repente venerit inveniet vos Dormientes: quae dico vobis, omnibus dico, Vigilate” (Marc. xiii. 35-37)
    Virgines, morante Sponso, Dormiverunt et Obdormiverunt; et quinque stultae venientes dixerunt, Domine aperi nobis: sed respondebit Dominus, Non novi vos; “Vigilate ergo, quia neque illum diem, neque illam horam scitis, qua Filius Hominis veniet” (Matth. xxv. 1-13).
    Quia Adventus Domini vocatur “Mane” (n. 151), et tunc aperiuntur vera, et fit lux, ideo
    Illud tempus vocatur “Principium Vigiliarum” (Thren. ii. 19);
    Ac Dominus vocatur “Vigil” (Dan. iv. 10 (B.A. 13));
    et dicitur apud Esajam,
    “Vivent mortui tui, Evigilate habitatores pulveris” (xxvi. 19).
    Quod autem status hominis, qui non in veris est, dicatur “Dormitio” et “Somnus,” videatur
    (Jerem. li. 39, 57; Psalm. xiii. 4 (B.A. 3): Psalm. lxxvi. 7 (B.A. 6); Matth{2}. xiii. 25; et alibi).
    @1 37, 40 pro “34, 40″$
    @2 Matth. pro “Luc.”$
  6. “Et confirma reliqua quae moritura,” significat ut illa quae cultus eorum sunt, vitam accipiant, et non exstinguantur. Quomodo haec intelligenda sunt, dicetur: Cultus mortuus est prorsus similis cultui vivo in externa forma, nam similia faciunt qui in veris sunt; audiunt enim praedicationes, obeunt Sacram Caenam, precantur super genubus mane et vesperi, praeter reliqua quae sunt communia et solennia cultus; quare non plus opus est illis qui in cultu mortuo sunt, quam ut discant veritates et vivant illas; ita confirmantur “reliqua quae moritura sunt.”
  7. “Non enim inveni tua opera plena coram Deo,” significat quod interiora cultus eorum non conjuncta sint Domino. – Quod per “opera” intelligantur interiora et exteriora, et quod per “Novi opera tua,” quod Dominus videat omnia interiora et exteriora hominis simul, videatur supra (n. 76); quae vocantur “plena coram Deo” quando conjuncta sunt Domino. Sciendum est, quod cultus mortuus seu cultus solummodo externus, faciat praesentiam Domini, sed non conjunctionem; at cultus externus, in quo interiora vivunt, facit et praesentiam et conjunctionem; nam conjunctio Domini est cum illis apud hominem quae a Domino sunt, quae sunt vera ex bono, quae nisi in cultu sunt, opera non sunt plena coram Deo, sed sunt vacua: “vacuum” in Verbo dicitur de homine, in quo mere sunt falsa et mala (ut Matth. xii. 44, et alibi); inde “plenum” dicitur de homine in quo vera et bona sunt.
  8. (Vers. 3.) “Memento igitur quomodo acceperis et audiveris,” significat ut in cogitationem veniat, quod omnis Cultus in suo principio naturalis sit, ac postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa, fiat spiritualis, praeter plura. – Sunt haec quae per illa verba intelliguntur: tum etiam, quod quisque sciat ex Verbo, ex Doctrina Ecclesiae ex Verbo, et ex Praedicationibus, quod vera addiscenda sint, et quod per vera sint homini fides, charitas, et omnia Ecclesiae; quod ita sit, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus Londini editis: ut quod per Vera sit Fides, (n. 4353, 4977{1}, 7178, 10,367); quod per Vera Amor erga proximum seu Charitas (n. 4368, 7623, 7624, 8034); quod per Vera Amor in Dominum (n. 10,143, 10,153, 10,310, 10,578, 10,645{2}); quod per Vera Intelligentia et Sapientia (n. 3182, 3190, 3387, 10,064); quod per Vera Regeneratio (n. 1555{3}, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959{4}, 10,028); quod per Vera Potentia contra mala et falsa, et contra Infernum (n. 3091, 4015, 10,488{5}); quod per Vera Purificatio a malis et falsis (n. 2799, 5954, 7044, 7918, 10,229, 10,237); quod per Vera Ecclesia (n. 1798, 1799, 3963, 4468, 4672); quod per Vera Caelum (n. 6690,{6} 9832, 9931, 10,303); quod per Vera Innocentia sapientiae (n. 3183, 3494,{7} 6013); quod per Vera Conscientia (n. 1077, 2053, 9113); quod per Vera Ordo (n. 3316, 3417, 3470,{8} 4104,{9} 5339, 5343, 6028, 10,303); quod per Vera Pulchritudo Angelis, et quoque hominibus quoad interiora quae sunt Spiritus eorum (n. 553{10} 3080, 4985,{11} 5199); quod per Vera homo sit homo (n. 3175, 3387, 8370, 10,298): verum tamen omnia illa per Vera ex Bono, et non per Vera absque Bono, et Bonum a Domino (n. 2434, 4070, 4736, 5147); quod omne Bonum sit a Domino (n. 1614, 2016, 2904, 4151, 5147, 9981). Sed quis hoc cogitat; annon sicut adiaphorum est hodie, sive haec sive illa vera sciat, modo in cultu sit; et quia pauci scrutantur Verbum fine discendi et vivendi vera, ideo non scitur aliquid de Cultu, num mortuus sit vel vivus, et tamen secundum cultus quale est ipse homo mortuus aut vivus: quid alioquin Verbum et Doctrina inde, quid Sabbatha et Praedicationes, tum Libri dogmatici, imo quid alioquin Ecclesia et Religio. Quod omnis cultus in principio naturalis sit, et postea per vera ex Verbo et per vitam secundum illa fiat spiritualis, notum est; homo enim nascitur naturalis, sed educatur ut fiat civilis et moralis, et postea spiritualis, sic enim renascitur. Haec itaque et illa significantur per “Memento quomodo acceperis et audiveris.”
    @1 4977 pro “4997”$
    @2 10,645 pro “10,648”$
    @3 1555 pro “1553”$
    @4 9959 pro “9954”$
    @5 10,488 pro “10,485”$
    @6 6690 pro “1690”$
    @7 3494 pro “3495”$
    @8 3470 pro “3570”$
    @9 4104 pro “4704”$
    @10 553 pro “353”$
    @11 4985 pro “4983”$
  9. “Et observa et resipisce,” significat ut attendant ad illa, et cultum suum mortuum vivificent. – Quod “observare” sit attendere ad illa quae intelliguntur per “Memento quomodo acceperis et audiveris,” patet; et quod “resipiscere” sit cultum mortuum per vera ex Verbo et per vitam secundum illa vivificare, inde sequitur.
  10. “Si ergo non vigilaveris.” – Quod significet si non in veris sint et in vita secundum illa, constat ab explicatis supra (n. 158).
  11. “Veniam super te sicut fur, et nescies qua hora veniam super te,” significat quod auferentur illa quae cultus sunt, et quod hoc nescietur quando et quomodo. – Dicitur quod Dominus “venturus sicut fur,” quia homini qui in cultu mortuo est, aufertur externum bonum cultus: est enim in cultu mortuo aliquid boni, quia cogitant de Deo et de vita aeterna; at usque bonum absque suis veris non est bonum, nisi meritorium vel hypocriticum, sed mala et falsa auferunt illud sicut fur; hoc fit successive in mundo, et plane post mortem, et quoque homine nesciente quando et quomodo. Tribuitur Domino quod “venturus sit sicut fur,” sed in Sensu spirituali intelligitur quod Infernum auferet et furabitur illud: hoc simile est cum eo, quod in Verbo dicatur quod Deus malum faciat homini, vastet illum, vindicet, excandescat, inducat in tentationem; cum tamen Infernum illa facit; ita enim dicitur ex apparentia coram homine. Quod
    Auferetur homini talentum et mina negotiationis ejus, si nihil lucratur videatur (Matth. xxv. 26-30; Luc. xix. 24-26);
    “negotiari” et “lucrari,” significat comparare sibi vera et bona. Quoniam ablatio boni et veri ab illis qui in cultu mortuo sunt, fit sicut a fure in tenebris, ideo hoc in Verbo aliquoties assimilatur furi, ut in sequentibus:
    “Ecce venio tanquam Fur: beatus qui vigilat et servat vestimenta,ne nudus ambulet” (Apoc. xvi. 15);
    “Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus vester venturus est: illud cognoscite, si sciret Pater familias qua hora Fur venturus est, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam” (Matth. xxiv. 42, 43);
    “Si Fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne Furabuntur quod illis satis” (Obad. vers. 5); “In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur sicut Fur” (Joel ii. 9):
    “Fecerunt mendacium, et Fur venit, et diffudit se turma foras” (Hosch. vii. 1);
    “Reponite thesauros non in terra, sed in Caelo, ubi Fures non veniunt, nec Furabuntur” (Matth. vi. 19, 20).
    Quod homo vigilaturus sit, et nesciturus horam qua Dominus venit, est ob causam, ut homo sicut ex se cogitet et faciat, ita in libero secundum rationem suam, et ne timor aliquid inferat; timor enim cuivis foret si sciret; et quod homo ex se in libero facit, hoc remanet in aeternum, quod autem ex timore, hoc non remanet.
  12. (Vers. 4.) “Habes pauca nomina etiam in Sardibus,” significat quod inter illos etiam sint, qui in cultu suo vitam habent. – Per “pauca nomina” significantur aliqui qui tales sunt, ut nunc sequitur; “nomen” enim significat quale alicujus; causa est, quia unusquisque in mundo spirituali nominatur secundum quale suum (n. 81); quale eorum, de quibus nunc, est, quod in cultu suo vitam habeant.
  13. “Quae{1} non inquinaverunt vestimenta sua” significat qui in veris sunt, et non per mala vitae et inde falsa conspurcaverunt cultum. – Per “vestimenta” in Verbo significantur vera quae investiunt bonum, et in opposito sensu falsa quae investiunt malum; homo enim est vel suum bonum vel suum malum, inde vera aut falsa sunt “vestimenta” ejus. Omnes Angeli et Spiritus apparent vestiti secundum vera boni eorum, aut secundum falsa mali eorum, de qua re videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini edito (n. 177-182); ex quibus patet, quod per “non inquinare vestimenta sua” significetur in veris esse, et non per mala vitae et inde falsa conspurcare cultum. Quod “vestimenta” in Verbo significent vera, et in opposito sensu falsa, patet ex his locis:
    “Excitare, excitare, indue robur tuum, Zion; indue Vestes decoris tui, Hierosolyma” (Esaj. lii. 1);
    Hierosolyma, “Vestivi te acupicto, calceavi te taxo, accinxi te bysso, et ornavi te ornatu, amicta es auro et argento, et Vestes tuae byssus, sericum, et acupictum, unde pulchra facta es valde. Sed sumpsisti de Vestibus tuis, et fecisti tibi excelsa variegata, ut scortareris super illis; sumpsisti etiam Vestes acupicti tui, et fecisti imagines maris, cum quibus scortabaris” (Ezech. xvi. 10-18);
    describitur ibi Ecclesia Judaica, quod ei data sint vera quia Verbum, at quod falsificaverint illa; “scortari” est falsificare (n. 134).
    “Tota gloriosa filia Regis intus, et ex implexis auri Vestis ejus, in acupictis adducetur Regi” (Psalm. xlv. 14, 15 (B.A. 13, 14));
    “filia Regis” est Ecclesia quoad affectionem veri.
    “Filiae Israelis super Saule flete, qui amicivit vos dibapho cum delicatis, et imposuit ornatum auri super Vestem vestram” (2 Sam. i. 24);
    haec dicuntur de Saule, quia per illum ut Regem significatur Divinum Verum (n. 20).
    “Visitabo super principes et super filios Regis, et super omnes indutos Vestimentis alienigenae” (Zeph. i. 8);
    Hostes “exuent tibi Vestes, et sument vasa ornatus tui” (Ezech. xxiii. 26);
    “Joschua indutus fuit Vestibus pollutis, et sic stabat coram Angelo,” qui dixit, “removete Vestes pollutas a super illo; et induite illum Vestibus aliis” (Sachar. iii. 3-5):
    “Ingressus Rex et vidit discumbentes, et vidit hominem non indutum Veste Nuptiarum: et dixit ei, Amice, quomodo huc intrasti non habens Vestem nuptiarum” (Matth. xxii. 11, 12{2}):
    “vestis nuptiarum” est Divinum Verum ex Verbo.
    “Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in Vestibus ovium” (Matth. vii, 15);
    “Nemo panniculum novi Vestimenti indit in Vestimentum vetus; alioquin illud novum findet vetus, et veteri non convenit panniculus e novo” (Luc. v. 36{3});
    quia “vestimentum” significat verum, ideo Dominus comparat vera Ecclesiae prioris, quae erant externa et repraesentativa spiritualium, “panniculo vestimenti veteris,” et vera Ecclesiae novae, quae erant interna et spiritualia, “panniculo vestimenti novi.”
    “Super thronis viginti quatuor Seniores sedentes, induti Vestimentis albis” (Apoc. iv. 4);
    “Qui ante Thronum in conspectu Agni stabant, erant amicti Stolis albis; qui laverunt Stolas suas, et dealbarunt Stolas suas in Sanguine Agni” (Apoc. vii. 9, 13, 14);
    “Datae sunt singulis” qui sub altari “Stolae albae” (Apoc. vi. 11):
    “Exercitus Sedentis super Equo albo, sequebantur Ipsum Vestiti byssine albo et mundo” (Apoc. xix. 14).
    Quia “Angeli” significant Divina Vera, ideo Angeli in sepulchro Domini visi apparuerunt in Vestibus albis et splendentibus (Matth. xxviii. 3: Luc. xxiv. 4).
    Quia Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, ac Vera intelliguntur per “Vestes,” ideo cum transformatus est,
    “Splenduit facies Ipsius sicut Sol, et Vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux” (Matth. xvii. 2);
    Et “Alba fulgurantia” (Luc. ix. 29);
    Et “Splendentia alba sicut nix, cujusmodi fullo super terra non potest dealbare” (Marc. ix{4} 3).
    De Antiquo Dierum, Qui etiam est Dominus, dicitur, quod
    “Vestis Ipsius esset alba sicut nix” (Dan. vii. 9);
    et praeterea, haec de Domino:
    “Unxit myrrha, aloe et kesia omnes Vestes Tuas” (Psalm. xlv. 9 (B.A. 8) {5});
    “Lavat in vino Vestimentum Suum, et in sanguine uvarum Velamen Suum” (Genes. xlix. 11);
    “Quis Hic venit ex Edom, conspersus Vestes ex Bozra: Hic honorabilis in Vestitu Suo: quare rubicundus quoad Vestem Tuam: Vestes Tuae sicut calcantis in torculari: sparsa est victoria super Vestes Meas; et omne Vestimentum Meum pollui” (Esaj. lxiii{6}. 1-3);
    haec quoque de Domino; “Vestes” Ipsius sunt ibi Vera Verbi.
    “Sedens super Equo albo, circumindutus Vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei” (Apoc. xix. 13, 16).
    Ex significatione “vestium,” videri potest
    Cur discipuli Domini imposuerunt Vestimenta sua super asinam et pullum, cum Dominus intraret Hierosolymam: et cur populus tunc stravit Vestimenta sua in via (Matth. xxi. 7-9; Marc. xi. 7, 8; Luc. xix. 35, 36);
    et quid significatur, per quod
    “Milites Vestimenta Domini diviserint in quatuor partes” (Joh. xix. 23, 24);
    ita quid significatur per haec apud Davidem:
    “Diviserunt Vestes Meas, et super Vestimentum Meum jecerunt sortem” (Psalm. xxii. 19 (B.A. 18)).
    Ex significatione “vestium” etiam patet, cur
    Sciderunt Vestes suas, cum aliquis contra Divinum Verum Verbi locutus est (Esaj. xxxvii{7}. 1; et alibi);
    tum quod
    Laverint Vestes ut purificarentur (Exod. xix. 14; Levit. xi. 25, 40{8}); cap. xiv. 8, 9; Num. xix. 11 ad fin.).
    Et quod propter praevaricationes contra Divina Vera exuerent Vestes, et induerent saccum (Esaj. xv. 3; cap. xxii. 12; cap. xxxvii. 1, 2 Jerem. iv. 8{9}; cap. vi. 26; cap. xlviii. 37; cap. xlix. 3; Thren. ii. 10; Ezech. xxvii. 31; Amos viii. 10; Jon. iii. 5, 6, 8).
    Qui novit quid “vestimenta” in genere et in specie significant, nosse potest quid significaverunt vestes Aharonis et filiorum ejus, quae fuerunt Ephodum, Pallium, Tunica tesselata, Baltheus, Femoralia, Cidaris. Quoniam “lux” significat Divinum Verum, ac “Vestis” similiter, ideo dicitur apud Davidem,
    “Jehovah Se operit Luce sicut Veste” (Psalm. civ. 2).
    @1 Quae pro “Qui”$
    @2 11, 12, pro “11, 12, 13″$
    @3 36 pro “36, 37″$
    @4 ix. pro “x.”$
    @5 xlv. pro “xlix.”$
    @6 lxiii. pro “xliii.”$
    @7 xxxvii. pro “xxxvi.”$
    @8 25, 40, pro “24, 40″$
    @9 8 pro “4”$
  14. “Et ambulabunt Mecum in albis (, quia digni sunt),” significat quod victuri sint cum Domino in Regno Ipsius spirituali, quia in veris sunt ad ipso. – Quod hic sensus illorum verborum sit, est quia “ambulare” in Verbo significat vivere, et “ambulare cum Deo” significat vivere ab Ipso; et quia in “albis” significat in veris; “album” enim in Verbo praedicatur de veris, quia trahit originem a luce solis, et “rubrum” praedicatur de bonis, quia trahit originem ab igne solis, ac “nigrum” praedicatur de falsis, quia trahit originem a tenebris inferni: illi qui in veris a Domino sunt, quia Ipsi conjuncti sunt, vocantur “digni,” omnis enim dignitas in mundo spirituali est ex conjunctione cum Domino. Ex his patet, quod per “ambulabunt Mecum in albis quia digni sunt,” significetur quod victuri sint cum Domino, quia in veris ab Ipso. Dicitur quod victuri sint cum Domino in Regno spirituali, quia universum Caelum in duo Regna distinctum est, caeleste et spirituale, et in Regno caelesti sunt qui in bono amoris a Domino sunt, et in Regno spirituali qui in veris sapientiae a Domino sunt; et hi dicuntur “ambulare cum Domino in albis;” sunt quoque induti vestimentis albis. Quod “ambulare” significet vivere, et “ambulare cum Deo” vivere cum Ipso quia ab Ipso, constat a sequentibus his locis:
    “In pace et rectitudine ambulavit{1} Mecum” (Malach.{2} ii. 6);
    “Liberasti pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium” (Psalm. lvi. 14 (B.A. 13));
    “David servavit praecepta Mea, et ambulavit post Me toto corde” (1 Reg. xiv. 8);
    “Jehovah recordare, quod ambulaverim{3} coram Te in veritate” (Esaj. xxxviii. 3);
    “Si ambulaveritis Mecum in adversum, nec obediveritis voci Meae, ambulabo etiam Ego vobiscum in adversum” (Levit. xxvi. 23, 24, 27, (28));
    “Non voluerunt Ambulare in viis Jehovae” (Esaj. xlii. 24; Deut. xi. 22; cap. xix. 9; cap. xxvi. 17);
    “Omnes populi Ambulans in nomine de sui, et nos Ambulabimus in Nomine Jehovae” (Mich. iv. 5);
    “Adhuc parum Lux vobiscum; Ambulate dum Lucem habetis; credite in Lucem” (Joh. xii. 35, 36; cap. viii. 12);
    Interrogaverunt Scribae, “Quare non Discipuli Ambulant secundum traditionem Seniorum” (Luc. vii. 5{4}),
    Dicitur etiam “ambulare” de Jehovah, quod “ambulet inter illos,” hoc est, vivat in illis et cum illis:
    “Dabo habitaculum Meum in medio vestri,{5} et Ambulabo in medio vestri, et ero vobis in Deum” (Levit. xxvi. 11, 12).
    Ex his patet, quid intelligitur supra per
    “Haec dicit Ambulans in medio septem candelabrorum aureorum” (Apoc. ii. 1).
    @1 ambulavit pro “ambulant”$
    @2 Malach. pro “Esaj.”$
    @3 ambulaverim pro “ambulavero”$
    @4 5 pro “1”$
    @5 vestri pro “illorum”$
  15. (Vers. 5.) “Vincens induetur vestimentis albis,” Significat quod qui reformatur fiat spiritualis. – Quod “vincens” significet qui reformatur, videatur supra (n. 88); et quod “indui vestimentis albis” significet per vera fieri spiritualis (n. 166, 167). Omnes illi fiunt spirituales, qui in veris sunt et in vita secundum illa.
  16. “Et non delebo nomen ejus e libro vitae,” significat quod salvabitur. – Quid “nomen” prius dictum est; et quid “liber vitae” infra dicetur: quod “non delere nomen ejus e libro vitae” sit salvari, unicuivis patet.
  17. “Et confitebor nomen ejus coram Patre, et coram angelis Ejus,” significat quod recipiendi sint qui in Divino Bono et in Divinis Veris a Domino sunt, ita qui vitam Caeli in se habent. – Quod “confiteri nomen” sit agnoscere quale alicujus, seu quod talis sit, constat a significatione “nominis,” de qua supra (n. 81, 122); per “Patrem” intelligitur Divinum Bonum, et per “Angelos” intelliguntur Divina vera, utraque ex Domino. In Verbo Evangelistarum a Domino saepius nominatur “Pater,” et ubivis intelligitur Jehovah, a Quo et in Quo, et Quod in Ipso erat, et nusquam aliquod Divinum separatum ab Ipso: quod ita sit, multis ostensum est In Doctrina Novae Hierosolymae de Domino; et quoque in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 262, 263): quod Ipse Dominus sit Pater, videatur (n. 21, 960). Dominus Patrem nominavit, quia per “Patrem” in Sensu spirituali significatur bonum, et per “Deum Patrem” Divinum Bonum Divini Amoris; angeli nusquam aliud per “Patrem,” cum in Verbo legitur, intelligunt (nec possunt aliud intelligere, quia nemo in Caelis scit suum patrem), a Quo dicuntur nati, et Cujus vocantur filii et haeredes, quam Dominum; hoc intelligitur per Domini verba (Matth. xxiii, 9). Ex his patet, quod per “confiteri nomen ejus coram Patre” significetur quod recipiendi sint inter illos qui in Divino Bono sunt ab Ipso Quod per “Angelos” intelligantur qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte Divina Vera, est quia Angeli sunt recipientes Divini Boni in Divinis veris quae a Domino apud illos sunt.
  18. (Vers. 6.) Habens autem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat quod qui illa intelligit, obediat quae Divinum Verum Verbi docet illos, qui e Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt, ut supra (n. 87).
  19. (Vers. 7.) “Et Angelo in Philadelphia Ecclesiae Scribe,” significat ad illos et de illis, qui in veris ex bono a Domino sunt. – Quod hi per “Ecclesiam in Philadelphia” intelligantur, patet a scriptis ad illam in Sensu spirituali intellectis.
  20. “Haec dicit Sanctus Verus,” significat Dominum quoad Divinum Verum. – Quod sit Dominus, patet; quod “Sanctus Verus” sit Dominus quoad Divinum Verum, est quia Dominus vocatur “Sanctus” ex Divino Suo Vero, et “Justus” ex Divino Suo Bono; inde est quod Divinum Ipsius procedens, quod est Divina Veritas, dicatur “Spiritus Sanctus,” ac Spiritus Sanctus hic est “Sanctus Verus.” In Verbo saepius dicitur “Sanctum,” et ubivis de Vero; et quia omne Verum, quod in se verum est, est ex Bono et a Domino, est id Verum quod Sanctum vocatur; at Bonum, ex quo est Verum, vocatur Justum; inde est, quod Angeli qui in veris sapientiae sunt et vocantur spirituales, dicantur “Sancti,” et Angeli qui in bono amoris sunt, et vocantur caelestes, dicantur “Justi;” similiter homines in Ecclesia. Inde quoque est, quod Prophetae et Apostoli dicantur “Sancti,” per “Prophetas” enim et “Apostolos” significantur vera Doctrinae Ecclesiae. Inde etiam est, quod Verbum dicatur Sanctum, Verbum enim est Divinum Verum; tum quod Lex in arca in Tabernaculo, dicta sit Sanctum sanctorum, et quoque Sanctuarium. Inde etiam est, quod Hierosolyma dicatur sancta, per “Hierosolymam” enim significatur Ecclesia quae in Divinis veris est. Inde etiam est quod Altare, Tabernaculum, Vestes Aharonis et filiorum ejus, dicta fuerint sancta postquam uncta fuerunt oleo, oleum enim significat bonum amoris, et hoc sanctificat, et omne sanctificatum se refert ad verum. Quod Dominus sit Solus Sanctus quia est Ipsum Divinum Verum, patet ex his:
    “Quis non glorificet Nomen Tuum, Domine, quia es Solus Sanctus’ (Apoc. xv. 4);
    “Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur” (Esaj. liv. 5);
    “Sic dixit Jehovah, Redemptor Israelis, Sanctus Ipsius” (Esaj. xlix. 7);
    “Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, Sanctus Israelis” (Esaj. xlvii. 4);
    “Dixit Jehovah, Redemptor vester, Sanctus Israelis” (Esaj. xliii. 14);
    “In die illo innitentur Jehovae Sancto Israelis, in veritate” (Esaj. x. 20).
    (Praeter alibi, ut Esaj. 4; cap. v. 19; cap. xii. 6; cap.xvii. 7; cap. xxix. 19; cap. xxx. 11, 12; cap. xli. 16; cap. xlv{1}, 11, 25; cap. xlviii. 17; cap. lv. 5; cap. lx. 9; Jerem. l{2}. 29; Dan. iv. 10, 20 (B.A. 13, 23) Psalm. lxxviii. 41.)
    Quoniam Dominus est Ipsum Sanctum, ideo Angelus dixit ad Mariam,
    “Sanctum Quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei” (Luc. i. 35);
    et Dominus de Se Ipso,
    “Pater Sanctifica illos in Veritate, Verbum Tuum Veritas est; pro illis Sanctifico Ne Ipsum, ut etiam illi sint Sanctificati in Veritate” (Joh. xvii{3}. 17, 19);
    ex his patet, quod Veritas quae a Domino est, sit ipsa Sanctitas, quia Ipse est Solus Sanctus; de quo ita Dominus:
    “Quando venerit Spiritus Veritatis, ducet vos in omnem veritatem; non loquetur ex Se Ipso, ex Meo accipiet et annuntiabit vobis” (Joh. xvi. 13-15);
    “Paracletus Spiritus Sanctus, ille vos docebit omnia” (Joh. xiv. 26);
    quod “Spiritus Sanctus” sit Vita Sapientiae Domini, ita Divina Veritas, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 51) videatur. Ex his constare potest, quod “Sanctus Verus” sit Dominus quoad Divinum Verum. Quod “Sanctum” dicatur de Vero, ac “Justum” de Bono, patet ex locis in Verbo ubi utrumque dicitur; ut ex his:
    “Qui Justus est justificetur adhuc, qui Sanctus est sanctificetur adhuc” (Apoc. xxii. 11);
    “Justae et Verae sunt viae Tuae, Rex Sanctorum” (Apoc. xv. 3); “Ad serviendum Ipsi in Sanctitate et Justitia” (Luc. i. (74,) 75);
    “Herodes timebat Johannem, sciens quod esset vir Justus et Sanctus” (Marc. vi. 20);
    “Byssinum sunt Justitiae Sanctorum” (Apoc. xix. 8).
    @1 xlv. pro “xliv.”$
    @2 l. pro “i.”$
    @3 xvii. pro “xviii.”$
  21. “Habens clavem Davidis, et aperiens et nemo claudit, ac claudens et nemo aperit,” significat Cui Soli est Omnipotentia salvandi. – Per “Davidem” intelligitur Dominus quoad in Verum; per “clavem” significatur Omnipotentia Domini super Caelum et Infernum; et per “aperire ut nemo claudat,” et per “claudere ut nemo aperiat,” significatur e ex Inferno et introducere in Caelum, ita salvare, educere ut supra (n. 62), ubi explicatum est. Quod per “Davidem” intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, videatur (in) Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 43-44). Simile quod hic per “clavem Davidis,” significatur per
    Claves Petri (Matth. xvi. 15-19),
    quae explicata videantur infra (n. 798); tum etiam per haec verba ad omnes discipulos:
    “Quaecunque ligaveritis in terra erunt ligata in Caelo, et quaecunque solveritis in terra erunt soluta in Caelo” (Matth. xviii. 18);
    duodecim enim Discipuli repraesentabant omnia Ecclesiae quoad ejus bona et vera, ac Petrus repraesentabat illam quoad verum, ac vera et bona salvant hominem, ita Solus Dominus a Quo illa sunt. Simile etiam intelligitur per “clavem Davidis” datam Eliakimo, de quo ita:
    “Dabo dominium in manus ejus, ut sit in patrem habitatoris Hierosolymae et domus Jehudae, et dabo Clavem domus Davidis super humerum ejus, ut aperiat et non claudens, accidat et non aperiens” (Esaj. xxii. 21, 22);
    erat ille super domo Regis, et per “domum Regis” significatur Ecclesia quoad Divinum Verum.
  22. (Vers. 8.) “Novi tua opera,” significat quoad Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul, ut supra (n. 76).
  23. “Ecce dedi coram te ostium apertum,” significat quod illis qui in veris ex bono a Domino sunt, Caelum apertum sit. – Quod per “ostium apertum” significetur intromissio, patet: quod illis, qui ab Ecclesia in Philadelphia sunt, dicatur ostium esse apertum, est quia per eam Ecclesiam intelliguntur in veris ex bono a Domino sunt, et Dominus aperit illis Caelum. Sed de hac re aliquid non prius notum dicetur: Solus Dominus est Deus Caeli et Terrae (Matth. xxviii. 18); quare qui non Ipsum directe adeunt, non vident viam ad Caelum, et inde nec inveniunt januam, et si forte ad illam admittuntur, est illa clausa, et pulsanti non aperitur. In mundo spirituali sunt actualiter Viae quae ducunt ad Caelum, et sunt hic et ibi Portae, et illi qui ad Caelum a Domino ducuntur, eunt vias illuc tendentes, ac intrant per portas: quod Viae ibi sint, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 479, 534, 590); quod etiam Portae (n. 429, 430, 583, 584): omnia enim quae in Caelis conspiciuntur, correspondentiae sunt, inde etiam Viae et Portae; nam Viae correspondent veris, et inde significant illa; ac Portae correspondent introitui, et inde significant illum. Quoniam Solus Dominus ducit hominem ad Caelum, et aperit ostium, ideo vocat Se “Viam” et quoque “Ostium;” “Viam” apud Johannem:
    “Ego sum Via, Veritas et Vita” (xiv. 6);
    “Ostium” apud eundem:
    “Ego sum Ostium ovium; per Me si quis introiverit, salvabitur” (x. 7, 9).
    Quoniam et viae et ostia sunt in spirituali mundo, ac spiritus angelici actualiter eunt vias, et intrant per ostia dum in Caelum, ideo saepius in Verbo dicuntur “ostia,” “portae” et “januae,” et per illa significatur introitus; ut in his locis:
    “Attollite Portae capita vestra, attollite Ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae” (Psalm. xxiv. 7, 9);
    “Aperite Portas, ut ingrediatur gens justa faciens fidelitates” (Esaj. xxvi. 2);
    Ingressae sunt quinque virgines prudentes ad nuptias, et Ostium clausum est: et venerunt quinque virgines stultae et pulsarunt, sed non aperiebatur (Matth. xxv. 10-12);
    Jesus dixit, “Certate intrare per angustam Portam, quia multi quaerent intrare, et non poterunt” (Luc. xiii. 24{1}); praeter alibi.
    Quia “Ostium” significat introitum, et “Nova Hierosolyma” Ecclesiam ab illis qui in veris ex bono a Domino sunt, ideo describitur Nova Hierosolyma etiam quoad
    Portas, super quibus Angeli, et dicitur quod non claudentur (Apoc. xxi. 12, 13, 25).
    @1 24 pro “24, 25″$
  24. “Et nemo potest claudere illud,” significat quod Infernum non praevaleat contra illud; Solus enim Dominus aperit et claudit ostia ad Caelum; et ostium quod aperit, est perpetuo apertum illis qui in veris ex bono a Domino sunt, et perpetuo clausum illis qui in falsis ex malo; et quia Solus Dominus aperit et claudit, sequitur quod Infernum non praevaleat contra illos: plura de his videantur supra (n. 174).
  25. “Quia parvam habes potentiam,” significat quia sciunt quod nihil valeant ex se ipsis. – Qui in veris ex bono sunt a Domino, sciunt quod illis non aliqua potentia sit contra mala et falsa, ita contra Infernum, ex se; et quoque sciunt, quod non ex aliqua potentia ex se possint facere bonum, ac semet introducere in Caelum, sed quod omnis potentia sit Domino, et sic illis a Domino, et quantum in veris ex bono sunt, tantum in potentia sint a Domino, quae usque eis apparet ut sua; haec itaque sunt, quae intelliguntur per “quia habes parvam potentiam.”
  26. “Et observasti Meum Verbum.” – Quod significet quia vivunt secundum praecepta Domini in Ipsius Verbo, patet absque explicatione.
  27. “Et non negasti Nomen Meum,” significat quod sint cultu Domini. – Quod “Nomen Jehovae” seu Domini in Verbo significet omne per quod colitur, ita omne doctrinae Ecclesiae, ac universaliter omne Religionis, videatur supra (n. 81), ex quibus constat quid hic significatur per “non negasti Nomen Meum.”
  28. (Vers. 9.) “Et dabo et synagoga satanae.” – Quod significet illos qui in falsis quoad doctrinam sunt, videatur supra (n. 97).
  29. “Dicentium se (ipsos Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur,” significat qui dicunt quod apud illos Ecclesia sit, cum tamen apud illos nulla Ecclesia est. – Per “Judaeos” hic intelliguntur qui ab Ecclesia sunt, quia Ecclesia apud illos fuerat instituta; quare etiam per eorum Hierosolymam adhuc intelligitur Ecclesia quoad doctrinam: in specie autem per “Judaeos” intelliguntur qui in bono amoris sunt, ut supra (n. 96), ita quoque Ecclesia, nam ex bono amoris est Ecclesia: quod tamen apud illos nulla Ecclesia sit, significatur per “et non sunt, sed mentiuntur.”
  30. “Ecce faciam ut illi veniant et adorent ad pedes tuos,” significat quod illi qui in falsis quoad doctrinam sunt, modo non sint in falsis ex malo, recepturi sint vera Novae Ecclesiae et agnituri. – Hoc dicitur de illis, qui e “synagoga satanae” sunt, et “dicunt se esse Judaeos, et non sunt, sed mentiuntur;” per quos intelliguntur qui in falsis quoad doctrinam sunt, sed usque non in falsis ex malo, verum in falsis quoad doctrinam sed in bono quoad vitam; hi et non illi recipiunt et agnoscunt vera cum audiunt illa; causa est, quia bonum amat verum, ac verum ex bono rejicit falsum; recipere et agnoscere vera, significatur per “venire et adorare ad pedes;” non ad pedes illorum, sed ad pedes Domini, a Quo illis vera ex bono sunt; quare simile, quod hic, significatur per haec apud Davidem:
    “Adorate Jehovam Deum nostrum, adorate ad scabellum pedum Ipsius” (Psalm. xcix. 5).
  31. “Et sciant quod Ego dilexi te,” significat quod visuri sint quod illi, qui in veris ex bono sunt, amentur et recipiantur in Caelum a Domino. – Hoc sequitur in serie ex antecedentibus.
  32. (Vers. 10.) “Quia servasti Verbum tolerantiae Meae,” significat quia pugnaverunt contra mala, et tunc rejecerunt falsa. – Quod per “verbum tolerantiae significetur pugna spiritualis, quae vocatur tentatio, patet ex nunc sequentibus, “Et ego servabo te ab hora tentationis futurae;” nam qui tentatur in mundo, is non tentatur post mortem. Pugna spiritualis, quae est tentatio, dicitur verbum tolerantiae seu patientiae “Domini, quia Dominus in tentationibus pugnat pro homine, et pugnat per vera ex Verbo Suo.
  33. “Et Ego te servabo ab hora tentationis futurae venire super orbem universum, explorare habitantes super terra,” significat quod tutandi et servandi die Ultimi Judicii. – Quod tutatio et servatio illorum die Ultimi Judicii per illa verba intelligatur, videri potest ex illis, quae de Ultimo Judicio in singulari Opusculo, et postea in Continuatione de illo, scripta et memorata sunt; ex quibus constat, quod qui illud subierunt, in tentationem missi fuerint, et explorati quales essent, et quod rejecti qui interius mali fuerunt, et quod salvati qui interius boni; et interius boni erant, qui in veris ex bono a Domino fuerunt.
  34. (Vers. 11.) “Ecce venio cito” significat Adventum Domini, et tunc novam Ecclesiam ex illis. – Dominus hic dixit, “Ecce venio cito,” quia per mox praecedentia verba intelligitur Ultimum Judicium, ac Ultimum Judicium etiam vocatur Adventus Domini, ut apud Matthaeum:
    “Discipuli dixerunt ad Jesum, quodnam signum Tui Adventus et Consummationis saeculi” (xxiv. 3);
    “consummatio saeculi” est ultimum tempus Ecclesiae, quando Ultimum Judicium. Quod per verba “ecce venio cito,” etiam intelligatur Nova Ecclesia, est quia post Ultimum Judicium Ecclesia a Domino instauratur; illa Ecclesia ne est Nova Hierosolyma, in quam venturi sunt qui in veris ex bono a Domino sunt, ad quos hic sermo est.
  35. “Retine quod habes.” – Quod significet ut in veris suis et in bono suo interea permaneant, constat absque ex explicatione.
  36. “Ut nemo accipiat coronam tuam,” significat ne pereat sapientia, ex qua felicitas aeterna. Sapientia homini non aliunde est quam ex bono per vera a Domino; quod per haec sit homini sapientia, est quia Dominus conjungit Se Domini et hominem Sibi per illa, et Dominus est Ipsa Sapientia; quare sapientia apud hominem perit, quando ille desinit facere vera, hoc est vivere secundum illa; tunc etiam desinit amare sapientiam, proinde Dominum. Per sapientiam intelligitur sapientia in spiritualibus; ex hac ut fonte derivatur sapientia in reliquis, quae vocatur intelligentia; et per hanc, scientia quae est ex affectione sciendi vera. Quod “corona” significet sapientiam, est quia sapientia supremum locum tenet apud hominem, et sic coronat illum; nec aliud significat “Corona Regis,” nam “Rex” in spirituali Sensu est Divinum Verum (n. 20), et ex Divino Vero est omnis sapientia. Sapientia per “coronam” etiam significatur in sequentibus locis:
    “Germinare faciam cornu Davidi, et super illo florebit Corona ejus” (Psalm. cxxxii. 17, 18);
    Jehovah dedit “inaures super aures tuas, et Coronam ornatus super caput tuum” (Ezech. xvi. 12);
    haec de Hierosolyma, per quam significatur Ecclesia quoad doctrinam; quare “Corona ornatus” est sapientia ex Divino Vero seu Verbo:
    “In die illo erit Jehovah Zebaoth in Coronam ornatus, et in Cidarim decoris reliquiis populi Sui” (Esaj. xxviii. 5);
    haec de Domino, quia dicitur “in die illo;” “Corona ornatus” in quam erit, est sapientia, et “Cidaris decoris” est intelligentia “reliquiae populi” sunt apud quos Ipsius Ecclesia erit.
    Simile per “Coronam” et “Cidarim” significatur (Esaj. lxii. 1, 3);
    Tum simile per “Bracteam super Cidari Aharonis” (Exod. xxviii. 36, 37), quae etiam vocabatur “Coronamentum.”
    Insuper in his:
    “Dic Regi et Dominae, Dimittite vos, sedete, quia descendit ornamentum capitis vestri, Corona decoris vestri” (Jerem. xiii. 18)
    “Cessavit gaudium cordis nostri, cecidit Corona capitis nostri” (Thren. v. 15, 16{1}).
    “Gloriam a me abstraxit, et removit Coronam capitis mei” (Hiob xix. 9);
    “Damnasti in terram Coronam Uncti Tui” (Psalm. lxxxix. 40 (B.A. 39);
    in his locis per “Coronam” significatur sapientia.
    @1 15, 16 pro “16, 17″$
  37. (Vers. 12.) “Vincens.” – Quod significet qui in veris ex bono a Domino persistunt, patet ex serie, et sic absque explicatione.
  38. “Faciam illum columnam in Templo Dei Mei,” significat quod vera ex bono a Domino, apud quos sunt, sustentent Ecclesiam Domini in Caelo. – Per “Templum” significatur Ecclesia, et per “Templum Dei Mei” Ecclesia Domini in Caelo; inde patet quod per “Columnam” significetur id quod sustentat et firmat Ecclesiam, et hoc est Divinum Verum Verbi. Per “Templum” in supremo Sensu significatur Dominus quoad Divinum Humanum, in specie quoad Divinum Verum; in Sensu autem repraesentativo per” Templum” significatur Ecclesia Domini in Caelo; tum etiam Ecclesia Domini in Mundo. Quod per “Templum” in supremo Sensu significetur Dominus quoad Divinum Humanum, et in Specie quoad Divinum Verum, patet ex his locis:
    Jesus dixit Judaeis, “Solvite Templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud; loquebatur de Templo Corporis Sui” (Joh. ii. 19, 21{1});
    “Templum non vidi” in Nova Hierosolyma,” nam Dominus Deus Omnipotens Templum ejus et Agnus” (Apoc. xxi. 22);
    “Ecce subito veniet ad Templum Suum Dominus, et Angelus foederis quem quaeritis” (Malach. iii. 1);
    “Incurvabo me versus Templum sanctitatis Tuae” (Psalm. cxxxviii{2}. 2);
    “Addam respicere ad Templum sanctitatis Tuae, et venit ad Te oratio mea, ad Templum sanctitatis Tuae” (Joh. ii. 5, 8) (B.A. 4, 7);
    (“Jehovah in Templo sanctitatis Suae”) (Hab. ii. 20);
    “Templum sanctitatis Jehovae” seu Domini, est Divinum Humanum Ipsius, nam ad Hoc incurvatur, respicitur et oratur, et non ad solum templum, hoc enim in se non sanctum est; vocatur “Templum sanctitatis,” quia sanctitas praedicatur de Divino Vero (n. 173{3}). Per
    “Templum quod sanctificat aurum” (Matth. xxiii. 16, 17),
    nec aliud intelligitur quam Divinum Humanum Domini. Quod per “templum” in Sensu repraesentativo significetur Ecclesia Domini in Caelo, patet ex his:
    “Vox Jehovae e Templo” (Esaj. lxvi. 6):
    “Prodiit vox magna e Templo Caeli” (Apoc. xvi. 17);
    “Apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo” (Apoc. xi. 19);
    “Apertum est Templum Tabernaculi testimonii in Caelo; et prodierunt e Templo septem Angeli: ac impletum est Templum fumo ex gloria Dei” (Apoc. xv. 5, 6, 8);
    “Invocavi Jehovam, et ad Deum meum clamavi; audivit{4} e Templo Suo vocem” (Psalm. xviii. 7 (B.A. 6));
    “Vidi Dominum sedentem super Throno alto et elato, et fimbriae Ipsius implebant Templum” (Esaj. vi. 1).
    Quod “templum” significet Ecclesiam in mundo, patet ex his:
    “Domus sanctitatis nostra facta est in incendium” (Esaj. lxiv. 10 (B.A. 11));
    “Commovebo omnes gentes ut impleam Domum hanc gloria; major erit gloria Domus posterioris quam prioris” (Hagg. ii. 7, 9{5}).
    Ecclesia a Domino instauranda, describitur per
    “Templum novum” (apud Ezechielem cap. xl-xlviii);
    ac intelligitur per
    Templum, quod Angelus metiebatur (Apoc. xi. 1).
    (Pariter alibi, ut Esaj. xliv. 28; Jerem. vii. 2-4, 9-11; Sach. viii. 9.)
    Accesserunt Discipuli Jesu, ad ostendendum Ipsi structuras Templi; et Jesus dixit illis, “Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapide, qui non dissolvetur” (Matth. xxiv. 1, 2; Marc. xiii. 1-5; Luc. xxi. 5-7);
    per “templum” hic significatur Ecclesia hodierna; et per dissolutionem ejus ut “non sit lapis super lapidem,” significatur finis illius Ecclesiae, quod non aliquod verum tunc residuum esset; nam cum Discipuli cum Domino de Templo locuti sunt, Dominus praedixit successivos status istius Ecclesiae, usque ad finem ejus, seu de “consummatione saeculi;” et per “consummationem saeculi “intelligitur ultimum tempus ejus, quod hodie est: hoc repraesentabatur per quod templum illud funditus destructum fuerit. “Templum” significat illa tria, nempe Dominum, Ecclesiam in Caelo, et Ecclesiam in mundo; quia illa tria unum faciunt, non possunt separari; consequenter non potest unum absque altero intelligi: qui itaque separat Ecclesiam in mundo absque Ecclesia in Caelo, et hanc et illam a Domino, non est in veritate. Quod hic per “templum” intelligatur Ecclesia in Caelo, est quia sequitur de Ecclesia in mundo (n. 194).
    @1 19, 21 pro “18, 21″$
    @2 cxxxviii. pro “cviii.”$
    @3 173 pro “123”$
    @4 audivit pro “audivi”$
    @5 7, 9 pro “7, 8″$
  39. “Et foras non egredietur amplius.” Quod significet quod ibi mansuri sint in aeternum, patet absque explicatione.
  40. “Et scribam super illum Nomen Dei Mei,” significat quod cordibus illorum inscriptum erit Divinum Verum. – “Scribere” super aliquem, significat inscribere ut sit in illo tanquam ejus; et “Nomen Dei Mei” significat Divinum Verum. Hic aliquid de eo, quod “Deus Meus” sit Divinum Verum, dicetur: in Verbo Veteris Testamenti innumeris in locis dicitur “Jehovah Deus,” tum separatim, nunc “Jehovah” nunc “Deus;” et per “Jehovam” intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per “Deum” Dominus quoad{1} Divinum Verum; seu quod idem, per “Jehovam” intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem, et per “Deum” Dominus quoad Divinam Sapientiam; utrumque dicitur propter conjugium caeleste in singulis Verbi, quod est conjugium Amoris et Sapientiae, seu conjugium boni et veri, de quo conjugio videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90). In Verbo autem Novi Testamenti non dicitur Jehovah Deus, sed “Dominus Deus,” nam “Dominus” sicut “Jehovah” significat Divinum Bonum seu Divinum Amorem: ex his constare potest, quod per “Nomen Dei Mei,” significetur Divinum Verum Domini. Quod “Nomen,” cum de Domino, sit omne per quod colitur, videatur supra (81); et omne per quod colitur, se refert ad Divinum Bonum et Divinum Verum. Quia non scitur quid intelligitur per haec Domini verba,
    “Pater glorifica Tuum Nomen; et exivit vox e Caelo, et glorificavi, et rursus glorificabo” (Joh. xii. 28),
    ideo dicetur: Dominus cum in mundo fuit, fecit Humanum Suum Divinum Verum, quod etiam est Verbum; et cum exivit e mundo, plene univit Divinum Verum Divino Bono, quod fuit in Ipso ex conceptione: Dominus enim glorificavit, hoc est, Divinum fecit Humanum Suum, sicut hominem facit spiritualem; indit enim homini primum vera ex Verbo, et postea unit illa bono, et per unitionem illam fit homo spiritualis.
    @1 quoad pro “quod”$
  41. “Et nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae,” significat quod cordibus inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae. – Per “Novam Hierosolymam” significatur Nova Ecclesia, et per illam cum vocatur “urbs,” significatur Nova Ecclesia quoad doctrinam; quare per “scribere super illum nomen urbis Dei Mei, Novae Hierosolymae,” significatur quod illis inscripta erit doctrina Novae Ecclesiae: quod per “Hierosolymam “significetur Ecclesia, et per illam ut urbem Ecclesia quoad doctrinam, videatur infra (n. 880, 881). Quod per “urbem” significetur doctrina, est quia per “terram,” in specie per “Terram Canaanem,” significatur Ecclesia in toto complexu; et inde per haereditates, in quas Terra Canaan divisa erat, significata sunt varia Ecclesiae, ac per urbes in illis doctrinalia; ex eo est, quod per urbes, ubi nominantur in Verbo, non aliud ab Angelis intelligatur; quod etiam per multam experientiam mihi testatum est. Hoc simile est, quemadmodum cum significatione montium, collium, vallium, fontium, fluviorum, quae omnia significant talia quae Ecclesiae sunt. Quod “urbes” significent doctrinalia, aliquantisper constare potest a sequentibus locis:
    “Evacuabitur terra, confundetur terra, prophanabitur terra, frangetur Urbs inanis, reliquum in Urbe vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta” (Esaj. xxiv. 3, 4, 10, 12{1});
    “Ascendit leo ex vepreto, ad redigendum terram in vastitatem; Urbes tuae destruentur, vidi Carmelum desertum, et Urbes ejus desolatas; lugebit terra, fugiet Urbs tota deserta” (Jerem. iv. 7, 26-29);
    “terra” ibi est Ecclesia, et “urbs” est ejus doctrina; describitur ita devastatio Ecclesiae per falsa doctrinae.
    “Veniet vastator super omnem Urbem, ut Urbs non evadat, et pereat vallis, et perdatur planities” (Jerem. xlviii. 8); similiter.
    “Ecce dedi te in Urbem munitam contra universam terram” (Jerem. i. 18);
    haec ad Prophetam, quia per “prophetam” significatur doctrina Ecclesiae (n. 8).
    “In die illo cantabitur in terra Jehudae, Urbs valida nobis, salutem ponet muros et antemurale” (Esaj. xxvi. 1{2});
    “Fracta est Urbs magna in tres partes, et Urbes gentium corruerunt” (Apoc. xvi. 19{3});
    Propheta vidit super monte alto structuram Urbis a meridie, et Angelus mensus est murum, portas, thalamos, porticum portae; et nomen Urbis Jehovah ibi (Ezech. xl. 1, seq.);
    “Fluvius, cujus rivi laetificarunt Urbem Dei” (Psalm. xlvi. 5{4} (B.A. 4)).
    “Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet Urbs contra Urbem et Regnum contra Regnum” (Esaj. xix. 2);
    “Omne Regnum divisum contra se desolatur, et omnis Urbs divisa contra se non consistet” (Matth. xii. 25);
    in his locis per “urbes” in Sensu spirituali intelliguntur doctrinae.
    (Ut quoque Esaj. vi. 11; cap. xiv. 12, 17, 21; cap. xix. 18, 19; cap. xxv. 1-3; cap. xxxiii. 8, 9; cap. liv. 3; cap. lxiv. 9 (B.A. 10); Jerem. vii. 17, 34; xiii. 18, 19 cap. xxxii. 42, 44; cap. xxxiii. 4{5}; Zeph. iii. 6; Psalm. xlviii{6}. 2; Psalm. lv. 9{7}; Psalm. cvii. 4, 7{8}; Matth. v. 14{9}; et alibi.)
    Ex significatione “urbis” constare potest, quid per urbes in hac parabola Domini intelligitur:
    “Homo nobilis abiens ut acciperet sibi Regnum, dedit servis suis minas ad negotiandum: cum rediit vocavit servos; accessit primus dicens, Mina tua lucrata est decem minas; cui dixit, Bone serve, habebis potestatem super decem Urbes: et venit secundus, dicens, Mina tua lucrata est quinque minas; cui dixit, Tu esto super quinque Urbes” (Luc{10} xix. 12-19);
    per “urbes” etiam hic significantur doctrinalia seu vera doctrinae; et per “esse super illis” est intelligens et sapiens esse; ita dare “potestatem super illas” est dare intelligentiam et sapientiam; “decem” significant multam, et “quinque” aliquam; quod per “negotiari” et “lucrari” intelligatur comparare sibi intelligentiam per usurpationem facultatum suarum, patet. Quod “Urbs sancta Hierosolyma” significet doctrinam Ecclesiae Novae, patet manifeste ab ejus descriptione (Apoc. cap. xxi.); describitur enim quoad dimensiones, tum quoad portas, et quoad murum et ejus fundamenta, quae, dum Hierosolyma significat Ecclesiam, non alia significare possunt quam quae ejus doctrinae sunt; Ecclesia nec aliunde est Ecclesia. Quia per “Urbem Hierosolymam” intelligitur Ecclesia quoad doctrinam, ideo vocatur illa
    “Urbs veritatis” (Sach. viii. 3, 4);
    et in multis locis “Urbs Sancta,” et hoc quia sanctum praedicatur de veris ex Domino (n. 173).
    @1 3, 4, 10, 12 pro “3, 4, 10, 11, 12″$
    @2 1 pro “1, 2″$
    @3 19 pro “18, 19″$
    @4 5 pro “5, 6″$
    @5 4 pro “3”$
    @6 xlviii. pro “xlvii.”$
    @7 lv. 9 pro “xlviii. 9, 21″$
    @8 4, 7 pro “2, 4, 5, 7″$
    @9 14 pro “14, 15″$
    @10 Luc. pro “Matth.”$
  42. “Quae descendit e Caelo a Deo Meo,” significat quae erit ex Divino Vero Domini, quale est in Caelo. – Quoniam per “Deum Meum,” significatur Divinum Verum (n. 193), sequitur quod per “descendere e Caelo a Deo Meo,” cum a Domino hoc dicitur, et de doctrina Ecclesiae Novae, significetur, quae ex Divino vero Domini, quale est in Caelo, erit.
  43. “Et Nomen Meum novum,” significat cultum Solius Domini, cum novis quae in priore Ecclesia non fuerunt. Quod per “Nomen Domini” significetur omne per quod colitur, videatur supra (n. 81); hic itaque cultus Solius Domini, cum novis quae non in priore Ecclesia. Quod in Nova Ecclesia cultus Solius Domini, patet ex capite xxi. vers. 9, 10{1}, illa Ecclesia vocatur “Uxor Agni;” quod nova sint in Ecclesia, patet a cap. xxi. vers. 5, ubi dicitur,
    “Ecce omnia Nova facio;”
    haec itaque significantur per “Nomen Meum novum,” quod scribetur super illos.
    @1 9, 10 pro “8, 9″$
  44. (Vers. 13.) “Habens aurem audiat quid Spiritus dicit Ecclesiis,” significat quod qui (illa) intelligit, obediat quae
    Divinum Verum Verbi docet illos, qui e nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt, ut supra (n. 87).
  45. (Vers. 14.) “Et Angelo Ecclesiae Laodicensium scribe,” significat ad illos et de illis in Ecclesia, qui alternatim credunt ex se et alternatim ex Verbo, et sic sancta prophanant. – Sed de his aliquid in antecessum dicetur: dantur in Ecclesia qui credunt et non credunt, ut quod Deus sit, Verbum sanctum sit, Vita aeterna sit, et plura quae Ecclesiae et ejus doctrinae sunt, et usque non credunt; credunt illa dum in sensuali naturali suo sunt, attamen non credunt dum in suo rationali naturali sunt ita credunt dum in externis sunt, proinde dum in societate et loquela cum aliis sunt, at non credunt dum in internis sunt, proinde dum non in societate cum aliis sunt, et tunc in loquela secum; de his dicitur quod “nec frigidi nec calidi,” et quod “exspuendi sint.”
  46. “Haec dicit Amen, Testis fidelis et Verus,” significat Dominum quoad Verbum, quod est Divinum Verum ad Ipso. – Quod “Amen” sit Divina confirmatio ex ipsa Veritate, quae eat Dominus, ita ex Domino, videatur supra (n. 23); et quod “Testis fidelis et verus,” cum de Domino, sit Divina Veritas quae ab Ipso in Verbo (n. 6, 16): sive dicas, quod Dominus testetur de Se Ipso, sive quod Verbum de Ipso, idem est, quoniam “Filius Hominis,” qui hic loquitur ad Ecclesias, est Dominus quoad Verbum (n. 44). Haec prae mittuntur ad hanc Ecclesiam, quia hic de illis in Ecclesia agitur, qui et credunt ex se et ex Verbo, et qui credunt ex Verbo credunt ex Domino.
  47. “Principium opificii Dei,” significat Verbum. – Quod Verbum sit “principium opificii Dei,” nondum in Ecclesia notum est, quia non intellecta sunt haec apud Johannem:
    “In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est, sed mundus Ipsum non cognovit. Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre” (i. 1-14{1}).
    Qui haec verba quoad interiorem eorum Sensum intelligit, et simul confert cum illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, ut et cum aliquibus quae in Doctrina Novae Hierosolyma e de Domino, Scripta sunt, videre potest, quod ipsum Divinum Verum in Verbo quod in hoc mundo prius fuerat (de quo n. 11), tum quod in hoc Verbo quod hodie est, per “Verbum quod in principio fuit apud Deum et quod fuit Deus,” intelligatur; at non Verbum spectatum in linguarum vocibus et literis, sed spectatum in sua essentia et vita, quae ab intimo est in sensibus vocum et literarum ejus; Verbum ex ac vita vivificat affectiones voluntatis hominis qui id sancte legit, et ex luce illius vitae illustrat cogitationes intellectus ejus; quare apud Johannem dicitur,
    “In Verbo fuit Vita, et Vita fuit Lux hominum” ((i.) ?);
    hoc facit Verbum, quia Verbum est ex Domino, et de Domino, et sic Dominus: omnis cogitatio, loquela et scriptura, trahit suam essentiam et vitam ab illo qui cogitat, loquitur et scribit; est homo cum suo quali in illis; in Verbo autem est Solus Dominus. Sed Divinam Vitam in Verbo nemo sentit et percipit, nisi qui in affectione veri spirituali est cum id legit, is enim est in conjunctione Domini per Verbum; est quoddam intime afficiens cor et spiritum, quod cum luce influit in intellectum, ac testatur. Simile quod apud Johannem, significatur per haec in primo capite Geneseos:
    “In principio creavit Deus Caelum et Terram; et Spiritus Dei movebat Se super faciebus aquarum; et dixit Deus, fiat Lux, et facta est Lux” (vers. 1-3);
    “Spiritus Dei” est Divinum Verum, pariter Lux; Divinum in est Verbum; quare cum Dominus Se vocat Verbum, Se etiam vocat “Lucem” (Joh. i. 4, 8, 9).
    Simile etiam intelligitur per haec apud Davidem:
    “Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum” (Psalm. xxxiii. 6).
    In summa, absque Divino Vero Verbi, quod in sua essentia Divinum Bonum Divini Amoris ac Divinum Verum Dictae Sapientiae Domini, non potest homo vitam habere; per Verbum est conjunctio Domini cum homine, ac hominis cum Domino, et per illam conjunctionem est vita; erit aliquid a Domino, quod ab homine potest recipi, per quod sit conjunctio et inde vita aeterna. Ex his constare potest, quod per “Principium opificii Dei” intelligatur Verbum, et si credere vis, Verbum quale est in Sensu literae; hic enim Sensus est complexus sanctitatum interiorum ejus, ut multis ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra. Et quod mirabile est, Verbum ita scriptum est, ut communicet cum universo Caelo, et singillatim cum una quavis societate ibi, quod per vivam experientiam mihi datum est scire; de qua alibi. Quod Verbum in sua essentiale sit, patet adhuc ab his Domini verbis:
    “Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt, et vita sunt” (Joh. vi. 63).
    @1 i. 1-14 pro “i. ad 14″$
  48. (Vers. 15.) “Novi tua opera,” significat quod Dominus videat omnia interiora et exteriora illorum simul, ut supra (n. 76).
  49. “Quod nec frigidus sis nec calidus,” significat quod qui tales sunt nunc negent quod Verbum Divinum et Sanctum sit, et nunc agnoscant. Nunc apud se negare et nunc agnoscere sanctitatem Verbi, est “nec frigidus esse nec calidus,” sunt enim contra Verbum et quoque pro Verbo: iidem etiam tales sunt de Deo; nunc Ipsum negant et nunc agnoscunt: similiter de omnibus Ecclesiae; proinde sunt nunc cum illis qui in Inferno, nunc cum illis qui in Caelo; volant sicut inter utrumque sursum et deorsum, et quo volant eo faciem suam vertunt. Tales fiunt, qui apud se confirmaverunt quod Deus sit, Caelum et Infernum sint, ac Vita aeterna sit, et postea recedunt; apud illos cum prior confirmatio redit, agnoscunt cum autem non redit, negant: quod recedant, est quia postea solum de se et de mundo cogitant, continue ambientes supereminere, et per id se immergunt suo proprio; ita Infernum absorbet illos.
  50. “Utinam frigidus esses aut calidus,” significat quod praestet ut vel ex corde negent sancta Verbi et Ecclesiae, vel ex corde agnoscant illa: causa dicetur in nunc sequente articulo.
  51. (Vers. 16.) “Itaque quia tepidus es, et non frigidus nec
    calidus, futurum est ut te evomam ex ore Meo,” significat prophanationem, et inde separationem a Domino. – Per “evomi ex ore Meo” significatur Separari a Domino, et sic separari a Domino est non esse in Caelo nec in Inferno, sed in loco separato, orbati vita humana, ubi sunt merae phantasiae; causa est, quia commiscuerunt vera falsis et bona malis, ita sancta prophanis, usque ut non Separari possint; et quia homo tunc non praeparari potest, ut sit vel in Caelo vel in Inferno, eruitur omne vitae rationalis ejus, remanentibus vitae ultimis, quae separata a vitae interioribus sunt mere phantasiae. De horum statu et sorte videantur plura in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 226-228, 231), quae pro de illis sufficiunt. Dicitur de his quod cognitione evomantur,” quia Mundus spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, in quem omnis homo primum post mortem venit, et ibi praeparatur, correspondet Ventriculo, in quo omnia ingesta praeparantur, ut vel fiant sanguis et caro, vel ut fiant excrementa et urinae; haec habent correspondentiam cum Inferno, illa autem cum Caelo; at quae evomuntur ex Ventriculo, sunt quae non separata sunt, sed commixta. Propter hanc correspondentiam dicitur “evomi” et “vomitus” in sequentibus locis:
    “Bibe et inebriare, ut praeputium tuum reveletur; circumibit ad te calix Jehovae, ut Vomitus ignominiosus sit super gloria” (Hab. ii. 15, 10);
    “Inebriate Moabum, ut complodat in Vomitu suo” (Jerem. xlviii. 26);
    “Omnes mensae sunt plenae Vomitu egestionis; quem nam docebit scientiam” (Esaj. xxviii. 8, 9{1}).
    (Praeter alibi, ut Jerem. xxv. 27, Levit. xviii. 24, 25, 28.)
    Quod aqua tepida ciat vomitum, est quoque ex correspondentia
    @1 8, 9 pro “7, 8″$
  52. (Vers. 17.) “Quod dicas; quod dives et locupletatus sim,” significat quod credant se cognitiones veri et boni, quae Ecclesiae et Caeli sunt, possidere in omni copia. – “Dives et locupletatus esse” non aliud hic significat, quam plene scire ac intelligere talia quae Ecclesiae et Caeli sunt, quae spiritualia et theologica vocantur, quia hic de illis agitur; divitiae et copiae spirituales non aliud sunt. Illi, qui ex se credunt, et non ex Domino per Verbum, etiam credunt se scire et intelligere omnia; causa est, quia mens eorum spiritualis clausa est; et solum mens naturalis aperta, et haec mens absque luce spirituali non videt aliter. Quod per “divitias” et “opes” in Verbo significentur divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, patet ex his locis:
    “In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi Opes, aurum et argentum in thesauris tuis; per multiplicationem sapientiae tuae multiplicavisti tibi Opes” (Ezech. xxviii. 4, 5)
    haec de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni: similiter,
    “Filia Tyri afferet tibi munus, filia Regis, facies tuas deprecabuntur Divites populi” (Psalm. xlv. 13 (B.A. 12]); “Jehovah depauperabit Tyrum, excutiet in mare Opes ejus “(Sach. ix. 4); “Tyre, diripient Opes tuas” (Ezech. xxvi. 12);
    “Aschur dixit, In virtute manus meae feci, et per sapientiam meam, quia intelligens sum; unde Thesauros populorum diripiam, inveniet manus mea Opes populorum” (Esaj. x. 13, 14);
    per “Aschurem” significatur rationale; hic quod pervertat bona et vera Ecclesiae, quae hic sunt “thesauri et opes populorum,” quas diripiet.
    “Dabo tibi Thesauros tenebrarum, et occultas Opes latibulorum” (Esaj. xlv. 3);
    “Beatus vir qui timet Jehovam; Opes et Divitiae in domo ejus, et justitia ejus stat in perpetuum” (Psalm. cxii. 1, 3);
    “Deus esurientes implevit bonis, et Divites emisit inanes” (Luc. i. 53);
    “Vae vobis Divitibus, quoniam cepistis gaudium vestrum; vae vobis qui impleti estis, quoniam esurietis” (Luc. vi. 24, 25);
    per “divites” hic intelliguntur qui possidebant cognitiones veri et boni, quia Verbum, qui erant Judaei; pariter per
    Divitem, qui induebatur purpura et bysso (Luc. xvi. 19).
    (Similiter per “divites” et “divitias” alibi, ut Esaj. xxx.6; Jerem. xvii. 11; Mich. iv. 13; cap. vi. 12; Sach. xiv. 14; Matth. xii. 35; cap. xiii. 44; Luc. xii. 21{1})
    @1 21 pro “22”$
  53. “Et nullius opus habeam.” Quod significet quod non plus et aliunde scire et sapere opus habeant, patet a supradictis, quia est consequens.
  54. “Et non scis quod tu sis aerumnosus,” significat quod nesciant quod omnia quae de veris et bonis Ecclesiae sciunt et cogitant, ne hilum cohaereant, et quod sint maceriae. – Per “aerumnam” significatur hic non cohaerentia; ita per “aerumnosum” qui absque cohaerentia de rebus Ecclesiae cogitat; causa est, quia illi, de quibus haec dicuntur, nunc negant Deum, Caelum, Vitam aeternam, Sanctitatem Verbi, nunc agnoscunt illa; quare quod una manu exstruunt, altera destruunt; ita sunt sicut qui aedificant domum, et mox diruunt illam; aut sicut qui se vestibus decoris amiciunt, et mox discindunt illas; quare domus illorum sunt rudera, et vestes illorum sunt frusta: talia sunt omnia quae de Ecclesia et de Caelo cogitant; sed hoc nesciunt. Haec intelliguntur per “aerumnas” etiam in sequentibus locis:
    “Sapientia tua et scientia tua seduxit te, cum dixisti in corde tuo, Ego et non praeterea, ideo cadet super te Aerumna” (Esaj. xlvii. 20, 11);
    “Aerumna super aerumnam veniet, rex lugebit, et princeps induetur stupore” (Ezech. vii. 26, 27);
    “rex qui lugebit,” et “princeps qui induetur Stupore” sunt qui in veris Ecclesiae sunt.
    “Non in ore illorum rectum, in medio illorum Aerumna” (Psalm. v. 10 (B.A. 9)).
    Similia per “macerias” significantur
    (Jerem. xlix. 3; Ezech. xiii. 10, 11{1}; Hosch. ii. 6{2}).
    @1 10, 11 pro “11, 12″$
    @2 6 pro “5”$
  55. “Et miser et pauper,” significat quod sint absque veris et bonis. – Per “miseros” et “pauperes” in Sensu spirituali Verbi, intelliguntur qui absque cognitionibus veri et boni sunt, illi enim spiritualiter miseri et pauperes sunt. Intelliguntur etiam per illos in sequentibus locis:
    “Ego Miser et Pauper Domine, memento mei” (Psalm. xl. 18 (B.A. 17);
    Psalm. lxx. 6 (B.A. 5))
    “Inclina Jehovah aurem Tuam, et responde, quia Miser et Pauper ego” (Psalm. lxxxvi. 1);
    “Gladium nudant impii, et tendunt arcum suum, ad dejiciendum Miserum et Pauperem” (Psalm. xxxvii{1}. 14);
    “Impius persecutus est Miserum et Pauperem, ac dejectum corde ad interficiendum” (Psalm. cix. 16);
    “Deus judicabit Miseros populi, servabit filios Pauperum: liberabit Pauperem clamantem et Miserum” (Psalm. lxxii. 4, 12, 13);
    “Jehovah eripit miserum a validiori ipso, et Pauperem a spoliantibus illum” (Psalm. xxxv. 10);
    “Impius facinora consulit ad perdendum Miseros per verba mendacii, quando etiam loquitur Pauper judicium” (Esaj. xxxii. 7{2});
    “Habebunt Miseri in Jehovah gaudium, et Pauperes hominum in Sancto Israelis exultabunt” (Esaj.{3} xxix. 19);
    “Beati Pauperes spiritu quia eorum est Regnum Caelorum” (Matth.v. 3).
    (Praeter alibi, ut Esaj. x. 2; Jerem. xxii. 16; Ezech. xvi. 49; cap. xviii. 12; cap. xxii. 29; Amos viii. 4; Psalm. ix. 19 (B.A. 18); Psalm. lxix. 33, 34 (B.A. 32, 33) Psalm. lxxiv. 21; Psalm. cix{4}. 22; Psalm. cxl. 13 (B.A. 12) Deutr. xv. 11; cap. xxiv. 14; Luc. iv. 13, 21, 23.)
    Per “miseros” et “pauperes” intelliguntur praecipue qui non in cognitionibus veri et boni sunt, et tamen desiderant illas, quoniam per “divites” intelliguntur qui cognitiones veri et boni possident (n. 206).
    @1 6 pro “5”$
    @2 xxxvii. pro “xxxi.”$
    @3 7 pro “6”$
    @4 Esaj. pro “Jesaj.”$
  56. “Et caecus et nudus,” significat quod sint absque intellectu veri et voluntate boni. Per “caecos” in Verbo intelliguntur qui absque veris sunt vel ex defectu eorum in Ecclesia, et sic ex ignorantia, vel ex non intellectu eorum; et per “nudos” intelliguntur qui inde absque bonis sunt; omne enim bonum spirituale comparatur per vera. Per “caecos” non alii intelliguntur in sequentibus locis:
    “Tunc audient in die illo surdi verba Libri, et e caligine oculi Caecorum videbunt” (Esaj. xxix. 18);
    “Ecce Deus vester veniet; tunc aperientur oculi Caecorum” (Esaj. xxxv. 4, 5{1});
    “Dabo Te in lucem gentium, ad aperiendum oculos Caecos” (Esaj. xlii 6, 7{2});
    “Ducam Caecos in viam quam non noverunt, ponam tenebras eorum in lucem” (Esaj. xlii. 16{3});
    “Educ populum Caecum cui oculi, et surdos quibus aures” (Esaj. xliii. 8);
    “Speculatores ejus Caeci omnes; et non sciunt intelligere” (Esaj. lvi. 10, 11);
    “Occaecavit illorum oculos, et obturavit eorum cor ut non videant oculis, ac intelligant corde” (Joh. xii. 40);
    “Jesus dixit, In judicium Ego in mundum veni, ut non videntes videant, ac videntes Caeci fiant” (Joh. ix. 31);
    “Duces Caeci, stulti et fatui” (Matth. xxiii. 16, 17, 19, 24);
    “Duces Caeci Caecorum” (Matth. xv. 14; Luc. vi. 39).
    Propter significationem “caeci” et “caecitatis,”
    Vetitum fuit Caecum offerre in sacrificium (Levit. xxi. 18; Deutr. xv. 21);
    Quod non coram Caeco darent offendiculum (Levit. xix. 14):
    Quod maledictus esset, qui errare faceret Caecum (Deutr. xxvii. 18).
    De significatione “nudi” et “nuditatis,” videatur infra (n. 213).
    @1 4, 5 pro “4, 5, 6″$
    @2 2, 3 pro “6, 7, 8″$
    @3 16 pro “6”$
  57. (Vere. 18.)” “Suadeo tibi emere a Me aurum exploratum igne, ut ditatus sis” significat admonitionem ut comparent sibi a Domino per Verbum bonum amoris, ut sapiant. – “Emere” enim significat comparare sibi; “a Me” significat a Domino per Verbum; “aurum” significat bonum, et “aurum exploratum igne,” bonum amoris caelestis; et inde “ditari,” significat intelligere et sapere. Quod “aurum” significet bonum, est quia metalla in suo ordine significant talia quae boni et veri sunt, aurum bonum caeleste et spirituale, argentum verum illorum amorum, aes bonum naturale, et ferrum verum naturale. Haec significantur per metalla ex quibus statua Nebuchadnezaris,
    Cujus caput erat Aurum, pectus et brachia Argentum, venter et femora Aes, crura Ferrum, ac pedes ex parte Ferrum, ex parte Argilla” (Dan. ii. 32, 33);
    per quae repraesentati sunt status successivi Ecclesiae quoad bonum amoris et verum sapientiae. Quia successerant ita status Ecclesiae, ideo Antiqui indiderunt temporibus nomina similia, vocando illa, Saecula aurea, argentea, aenea et ferrea; et per Saeculum aureum intellexerunt primum tempus, quando bonum amoris caelestis regnabat; amor caelestis est amor in Dominum a Domino; ex hoc amore fuit illis tunc sapientia. Quod “aurum” significet bonum amoris, videatur infra (n. 913).
  58. “Et vestimenta alba ut induaris,” significat ut comparent sibi genuina vera sapientiae. – Quod “vestimenta” Significent vera induentia bonum, videatur supra (n. 166), et quod “album” dicatur de veris (n. 167): inde “vestimenta alba” significant genuina vera sapientiae; et hoc, quia “aurum purificatum igne” significat bonum amoris caelestis, et hujus amoris vera sunt vera genuina sapientiae.
  59. “Ne appareat pudor nuditatis tuae,” significat ne prophanetur et adulteretur bonum amoris caelestis. – Nemo scire potest, quid significat “pudor nuditatis,” nisi qui scit, quod membra generationis in utroque sexu, quae etiam genitalia vocantur, correspondeant amori caelesti: quod correspondentia hominis et omnium membrorum ejus sit cum Caelis, videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini anno 1758 edito (n. 87-102); et quod membra genitalia correspondeant amori caelesti, in Arcanis Caelestibus etiam Londini editis (n. 5050-5062). Nunc quia illa membra correspondent amori caelesti, qui est amor tertii seu intimi Caeli, et homo nascitur a parentibus in amores illi amori oppositos, patet quod si non comparat Sibi a Domino bonum amoris et verum sapientiae, quae significantur per “aurum exploratum igne,” et per “vestimenta alba,” appariturus sit in amore opposito, qui in se est prophanus. Hoc significatur per “retegere nuditatem,” et “manifestare pudorem” ejus, in sequentibus locis:
    “Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ne Nudus ambulet, et videantur Pudenda ejus” (Apoc. xvi. 15);
    “Filia Babelis et Chaldaeae sede in terra, revela crines tuos, revela femur, transi flumina, reveletur Nuditas tua, etiamque videatur opprobrium tuum” (Esaj. xlvii{1}. 1-3);
    “Vae urbi sanguinum prae multitudine scortationum ejus; retegam fimbrias super facies tuas, et ostendam gentibus Nuditatem tuam, et regnis Ignominiam” (Nah. iii. 1, 4, 5{2});
    Contendite cum matre vestra, ne forte ponam eam Nudam” (Hosch. ii. 2, 3{3});
    “Cum praeterivi te, operui Nuditatem tuam, et lavi te, et vestivi te; sed scortata es, non recordata juventutis tuae, cum esses Nuda et Denudata; propterea revelata est Nuditas tua” (Ezech. xvi. 6, seq.);
    “Peccatum peccavit Hierosolyma; ideo omnes vilipendunt illam, quia viderunt Nuditatem ejus” (Thren. i. 8);
    per “Hierosolymam,” de qua illa dicta sunt, intelligitur Ecclesia, ac per “scortari” significatur adulterare et falsificare Verbum (n. 34):
    “Vae facienti socium bibere, inebriando, ut introspicias Nuditatem ejus; bibe etiam tu, ut Praeputium reveletur” (Habak. ii. 15, 16).
    Qui scit quid significat “nuditas,” intelligere potest quid significatur per quod
    Noachus, cum inebriatus a vino, jaceret Nudus in medio tentorii sui; et quod Chamus viderit et riserit Nuditatem ejus; et quod Schemus et Japhetus texerint Nuditatem ejus, avertendo facies ne viderent illam (Genes. ix. 21-23);
    tum, cur statutum est,
    Quod Aharon et filii ejus non ascenderent in gradibus super Altare, ne revelaretur Nuditas eorum (Exod. xx. 23 (B.A. 26));
    Ut et quod “illis facerent femoralia lini ad tegendum carnem Nuditatis,” et quod “essent super illis cum accederent ad altare,” et quod alioquin “portarent iniquitatem et morerentur” (Exod. xxviii. 42, 43);
    per “Nuditatem” in illis locis significantur mala in quae homo natus est; quae quia opposita sunt bono amoris caelestis, in se sunt prophana, quae non removentur quam per vera et per vitam secundum illa; “linum” etiam significat verum (n. 671). Per “nuditatem” etiam significatur innocentia, et quoque ignorantia boni et veri; innocentia per haec:
    “Fuerunt ambo Nudi, homo et uxor ejus, et non Pudoris causam habuerunt” (Genes. ii. 25);
    ignorantia boni et veri per haec:
    “Hoc jejunium quod eligo, frangere esurienti panem, et cum videris Nudum, obtegere eum” (Esaj. lviii{4}. 6, 7);
    “Panem suum esurienti det, et Nudum tegat veste” (Ezech. xviii. 7);
    “Esurivi et dedistis Mihi edere; Nudus fui, et induistis Me” (Matth xxv. 35, 36).
    @1 xlvii. pro “xliii.”$
    @2 1, 4, 5 pro “1”$
    @3 2, 3 pro “2, 3, 4″$
    @4 lviii. pro “viii.”$
  60. “Et collyrio inunge oculos tuos ut videas,” significat ut sanetur intellectus ne prophanentur et falsificentur genuina vera sapientiae. – Quod per “oculos” significetur intellectus, et per “visum oculorum” intelligentia et sapientia, videatur (n. 48); et cum per “collyrium” significatur medicina ejus, sequitur quod per “collyrio inunge oculos” significetur sanare intellectum, ut videat vera et sapiat; quod nisi sit, prophanantur et adulterantur genuina vera Verbi.
  61. (Vers. 19.) “Ego quoscunque amo, arguo at castigo,” significat quod qui ex illis ita faciunt, amentur a Domino, et quod tunc non possint aliter quam immitti in tentationes, ut pugnent contra semet. – Quod ille sensus illorum verborum sit, patet; nam dicitur, “Ego quoscunque amo,” per quos intelliguntur qui “emunt aurum purificatum igne a Domino,” et qui “collyrio inungunt oculos ut videant.” Dicitur, “illos arguo et castigo,” per quod intelligitur tentatio quoad falsa et quoad mala; per “arguere” tentatio quoad falsa, et per “castigare” tentatio quoad mala. Illi, de quibus hic agitur, non possunt aliter quam in tentationes immitti, quoniam absque illis, negationes et confirmationes contra Divina vera non possunt exstirpari. Tentationes sunt pugnae spirituales contra falsa et mala apud se, ita contra se: porro, quid tentationes, unde sunt et quid boni efficiunt, videatur in Opere de Nova Hierosolyma et de ejus Doctrina Caelesti Londini anno 1758 edito (n. 187-201).
  62. Zelo ergo age et resipisce,” significat ut fiat hoc ex affectione veri et aversatione falsi. – Dicitur hic “zelo age,” quia supra (vers. 15) dictum est, “Utinam frigidus esses aut calidus;” hic ut sit calidus, nam “zelus” est calor spiritualis, et calor spiritualis est affectio amoris, hic affectio amoris veri; et qui ex affectione amoris veri agit, is quoque ex aversatione falsi agit; quare haec significantur per resipisce. “Zelus” in Verbo, ubi de Domino, significat Amorem et Excandescentiam:
    “Amorem” (Joh. ii. 17; Psalm. lxix. 10 (B.A. 9); Esaj.xxxvii. 32; cap. lxiii. 15; Ezech. xxxix. 25; Sach. i. 14; cap. viii. 2);
    “Excandescentiam” (Deutr. xxxii. 16, 21; Psalm. lxxix. 5, 6; Ezech. viii. (3, 5; cap. xvi.) 42; cap. xxiii. 25; Zeph. i. 18; cap. iii. 8);
    sed “zelus “apud Dominum non est excandescentia; apparet modo sicut sit in externis, interius est amor; quod appareat in externis sicut sit, est quia apparet sicut Dominus excandescat dum hominem reprehendit, imprimis cum malum ejus punit eum, quod permittitur ab Amore, ut malum ejus removeatur; est prorsus sicut parens, qui si amat liberos, permittit castigationem ad removendum mala eorum. Ex his patet, cur Jehovah Se dicat
    “Zelotem” (Deutr. iv. 24; cap. V. 9, 10; cap. vi. 14, 15).
  63. (Vers. 20.) “Ecce sto ad januam et pulso,” significat quod Dominus unicuique praesens sit in Verbo, ac ibi instet quod recipiendus sit, ac doceat quomodo. – His similia dicuntur a Domino apud Lucam:
    “Vos similes eritis hominibus exspectantibus Dominum suum, quando reversurus est a nuptiis, ut cum venerit et pulsa” erit, statim aperiant Illi” (xii. 36).
    Quod “janua” significet admissionem et introitum, videatur supra (n. 176).
  64. “Si quis audiverit vocem Meam, et aperuerit (ostium),” significat qui credit Verbo et vivit secundum illud. – “Audire vocem” est credere Verbo, nam Divinum verum Verbi est “vox Jehovae” (n. 37, 50); et “aperire ostium” est vivere secundum illud, quoniam non aperitur ostium, et recipitur Dominus, per solum audire vocem, sed per vivere secundum illam; dicit enim Dominus,
    “Qui habet praecepta Mea et facit illa, ei manifestabo Me Ipsum, et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 21-24).
    Quod homo aperire debeat ostium sicut a se, fugiendo mala ut peccata et faciendo bona, in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ostensum est; et quod ita sit, patet etiam a verbis Domini hic, “si quis aperuerit;” tum a verbis Ipsius, Luc. xii. 36.
  65. “Intrabo ad illum, et caenabo cum illo, et ille Mecum,” significat quod Dominus conjungat Se illis et illos Sibi. – “Intrare et caenare cum illo,” significat Se illi conjungere; et quia erit reciprocum ut sit conjunctio, dicitur etiam, “et ille Mecum.” Quod conjungi per “intrare et caenare,” significetur, patet a Sacra Caena a Domino instituta, per quam fit praesentia Domini apud illos qui audiunt vocem Ipsius, hoc est, qui credunt Verbo, sed conjunctio apud illos qui vivunt secundum Verbum; vivere secundum Verbum est paenitentiam agere, et credere in Dominum. Dicitur “caenare,” et “Caena” Domini, quia caena fit vesperi, et per “vesperam” significatur ultimum tempus Ecclesiae; quare cum Dominus abivit e mundo, et tunc ultimum tempus Ecclesiae fuit, caenavit cum discipulis, ac instituit Sacramentum Caenae: quod “vespera” significet ultimum tempus Ecclesiae veteris, ac “mane” primum Ecclesiae novae, videatur supra (n. 151{1}).
    @1 151 pro “13”$

220, (Vere. 21.) “Vincenti.” – Quod significet qui in conjunctione cum Domino sunt per vitam secundum praecepta Ipsius in Verbo, patet a supradictis.

221, “Dabo sedere Mecum in throno Meo,” significat quod conjunctio illorum cum Domino erit in Caelo. – Quod “Thronus Domini” sit Caelum, videatur supra (n. 14); quare “sedere cum Domino in Throno Ipsius,” significat conjunctionem cum Ipso in Caelo.

  1. “Sicut Ego vicit et sedeo cum Patre in Throno Ipsius,” significat sicut Ipse et Pater unum sunt, et Caelum sunt. – Quod Pater et Dominus unum sint, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino plene ostensum est tum alibi, quod Caelum non sit Caelum ex propriis Angelorum, sed ex Divino Domini, quod est in Angelis et apud illos; quare per hoc, “sicut sedeo cum Patre in Throno Ipsius,” significatur sicut Ipse et Pater unum sunt, et Caelum sunt; “Thronus” est Caelum (n. 14, 221): “sicut Ego vici” significat quod per Tentationes in Humanum Suum admissas, et per ultimam illarum, quae fuit Passio crucis, tum per impletionem omnium Verbi, vicerit Inferna et glorificaverit Humanum Suum; hoc est, quod univerit illud Divino Suo quod in Ipso ex conceptione erat, et vocatur Jehovah Pater, de quibus videatur in supradicta Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 8-11, 12-14, 29-36), et quoque supra (n. 67). Quod Dominus dicat, “Vincenti dabo sedere Mecum in Throno Meo, sicut Ego vici et sedeo cum Patre in Throno Ejus,” est quia unitio Domini cum Patre, hoc est, cum Divino Suo in Se, pro fine habuit, quod homo possit conjungi Divino quod vocatur “Pater” in Domino; quia impossibile est, ut homo possit conjungi Divino Patris immediate, sed mediate per Ipsius Divinum Humanum, quod est Divinum Naturale; quare Dominus dicit:
    “Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius Qui in sinu Patris est, Ille exposuit” (Joh. i. 18);
    et alibi:
    “Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me” (Joh. xiv. 6).
    Conjunctio Domini cum homine est per Divinum Ipsius Verum, et hoc in homine est Domini, ita Dominus, et prorsus non hominis, ita non homo: hoc quidem sentit homo sicut suum, at usque non est ejus, non enim est unitum ei, sed adjunctum aliter Divinum Patris, hoc non est adjunctum sed unitum Humano Domini sicut Anima suo Corpori. Qui haec intelligit, potest intelligere sequentia Domini verba:
    “Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam” (Joh. xv. 5{1});
    “In illo die cognoscetis vos, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis” (Joh. xiv. 20);
    et haec:
    “Sanctifica illos in veritate Tua; Verbum Tuum veritas est: pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate: ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint; Ego in illis et Tu in Me” (Joh. xvii. 17, 19, 21, 23).
    @1 5 pro “4, 5″$
  2. (Vers. 22.) “Habens aurem audiat quid{1} Spiritus dicit Ecclesiis,” significat quod qui intelligit, obediat, quae Divinum Verum Verbi docet illos qui e Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt; ut supra (n. 87).
    @1 quid pro “quod”$
  3. His adjiciam hoc MEMORABILE:
    Vidi caetum Spirituum, omnes super genubus, orantes ad Deum, ut mitteret ad se Angelos, cum quibus loquantur ore ad os, et quibus aperiant cordis sui cogitata. Et cum surrexerunt, visi sunt tres Angeli in byssino stantes in conspectu eorum; et dixerunt, “Audivit Dominus Jesus Christus preces vestras, et ideo nos misit ad vos; aperite nobis cordis vestri cogitata.”
    Et responderunt, “Dixerunt nobis Sacerdotes, quod in rebus theologicis non valeat intellectus sed fides, et quod fides intellectualis in illis non alicui conducat, quia haec trahit ex homine: nos sumus Angli, et audivimus plura ex sacro nostro Ministerio, quae credidimus; sed cum locuti sumus cum aliis qui se etiam vocabant Reformatos, et cum aliis qui se vocabant Romano-Catholicos, et porro cum Sectariis, apparebant nobis omnes docti, et tamen in rebus multis non unus consensit cum altero, et usque omnes dixerunt, Credite nobis,' et aliqui,Sumus Ministri Dei et scimus.’ At quia novimus, quod Divina Vera quae vocantur fidei et sunt Ecclesiae, non sint alicui ex solo natali nec ex haereditario sed e Caelo a Deo, et quia illa monstrant viam ad Caelum ac intrant Vitam una cum bono charitatis, et sic ducunt ad vitam aeternam, anxii facti sumus, et super genubus oravimus ad Deum.”
    Tunc responderunt Angeli; `Legite Verbum, et credite in Dominum, ac videbitis vera, quae fidei et vitae vestrae erunt; omnes in Christiano Orbe ex Verbo ut ex unico Fonte hauriunt sua doctrinalia.”
    At duo ex caetu dixerunt, “Legimus sed non intelleximus.”
    Et responderunt Angeli. “Non adivistis Dominum, et quoque confirmavistis vos in falsis:” et porro dixerunt Angeli, “Quid fides absque luce, et quid cogitare absque intelligere; hoc non est humanum; corvi et picae etiam possunt discere loqui absque intellectu; possumus vobis asseverare, quod unusquisque homo, cujus anima desiderat, possit videre vera Verbi in luce; non datur animal, quod non scit suae vitae cibum, dum videt illum; et homo est Animal rationale et spirituale, hic videt suae vitae, non ita corporis sed animae cibum, qui est verum fidei, si esurit illum, et petit illum a Domino; quicquid non etiam recipitur intellectu, hoc nec inhaeret memoriae quoad rem, sed solum quoad voces; quare cum despeximus e Caelo in mundum, non vidimus quicquam sed modo audivimus sonos, plerosque disharmonicos. Sed enumerabimus aliqua, quae docti e Clero removerunt ab intellectu, non scientes quod binae viae ad intellectum sint, una e mundo et altera e Caelo, et quod Dominus subducat intellectum e mundo, dum illustrat illum; at si intellectus clauditur ex religione, clauditur ei via e Caelo, et tunc homo non plus videt in Verbo, quam caecus; vidimus plures tales cecidisse in foveas, e quibus non surrexerunt. Sint exempla illustrationi: annon intelligere potestis quid charitas et quid fides, quod charitas sit bene cum proximo agere, et quod fides sit bene de Deo et de essentialibus Ecclesiae cogitare, et inde quod qui bene agit et bene cogitat, hoc est, qui bene vivit et bene credit, salvetur.”
    Ad haec dixerunt quod intelligant.
    Porro dixerunt Angeli. “Annon intelligitis, quod paenitentia a peccatis agenda sit, ut homo salvetur, et quod nisi homo paenitentiam agit, maneat in peccatis in quae natus est, et quod paenitentiam agere sit non velle mala quia sunt contra Deum, ac semel aut bis in anno scrutari se, videre sua mala, confiteri illa coram Domino, implorare opem, desistere ab illis, et vitam novam inire, et quantum hoc facit, et credit in Dominum, tantum peccata ejus remittantur.”
    Tunc dixerunt e caetu, “Haec intelligimus, et sic etiam quid remissio peccatorum.” Et tunc rogaverunt Angelos ut informarent illos amplius et quidem nunc de Deo, de Immortalitate Animae, de Regeneratione, et de Baptismo.
    Angeli ad haec respondebant “Non dicemus quicquam nisi quod intelligitis; alioquin cadit sermo noster, sicut pluvia in arenam, et in semina ibi, quae utcunque e Caelo irrigata, usque emarcescunt et pereunt.” Et dixerunt de Deo, “Omnes qui in Caelum veniunt, ibi sortiuntur locum, et inde aeternum gaudium, secundum ideam Dei, quia haec idea universaliter regnat in omnibus cultus: idea Dei invisibilis non determinatur in aliquem, nec terminatur in aliquo, quare desinit et perit: idea de Deo ut Spiritu, dum spiritus creditur sicut aether aut ventus, est idea inanis; at idea de Deo ut Homine est idea justa, Deus enim est Divinus Amor et Divina Sapientia, cum omni quali eorum, et horum Subjectum est Homo, et non aether aut ventus: idea Dei in Caelo est idea Domini; Ipse est Deus Caeli et Terrae, ut Ipse docuit; sit vestra idea Dei similis nostrae, et consociabimur.” Cum haec dixerunt, exsplenduerunt facies illorum. De Immortalitate Animae dixerunt,” Homo vivit in aeternum, quia potest conjungi Deo per amorem et fidem; hoc potest unusquisque; quod hoc Posse faciat Immortalitatem Animae, potestis intelligere, si aliquantum altius de eo cogitatis.” De Regeneratione: “Quis non videt, quod sit cuivis homini liberum cogitare de Deo, et non cogitare de Illo, modo instructus est quod Deus sit; ita liberum cuivis est in spiritualibus aeque ut in civilibus et moralibus; Dominus hoc dat continue omnibus; quare reus fit si non cogitat. Homo est homo ex posse hoc, at bestia est bestia ex non posse hoc. Quare homo se potest reformare et regenerare sicut a se, modo corde agnoscat quod sit a Domino. Omnis qui paenitentiam agit, et credit in Dominum, reformatur et regeneratur; utrumque faciet homo sicut a se, sed sicut a se est a Domino. Verum est, quod homo ad id non quicquam possit conferre, ne hilum; attamen non creati estis Statuae, sed creati estis Homines, ut faciatis id a Domino sicut a vobis; hoc unicum reciprocum amoris et fidei est, quod Dominus omnino vult ut fiat Ipsi ab homine. Verbo, facite a vobis, et credite quod a Domino; sic facitis sicut a vobis.”
    At tunc quaesiverunt Angli, “Num facere sicut a se, sit inditum homini a creatione.”
    Respondit Angelus, “Non inditum est, quia facere a Se est Solius Dei, sed datur continue, hoc est, adjungitur continue; et tunc quantum homo facit bonum et credit verum sicut a se, est Angelus Caeli; at quantum facit malum et inde credit falsum, quod etiam est sicut a se, tantum est Angelus Inferni. Quod hoc etiam sit sicut a se, miramini; sed usque videtis hoc, dum oratis ut a Diabolo custodiamini, ne vos seducat, ne intret in Vos sicut in Judam, impleat vos omni iniquitate, ac destruat et animam et corpus: sed omnis reus fit, qui credit quod faciat a se, sive sit bonum sive sit malum; sed non reus fit, qui credit quod faciat sicut a se.” De Baptismo dixerunt, Quod sit Lavatio spiritualis, quae est Reformatio et Regeneratio; et quod infans reformetur et regeneretur, dum adultus factus facit illa quae patrini pro illo sposponderunt,quae sunt duo, Paenitentia et Fides in Deum; nam primo spondent, ut abdicet Diabolum et omnia ejus opera; et secundo, ut credat in Deum. Omnes infantes in Caelo in illa duo initiantur, sed his Diabolus est Infernum, ac Deus est Dominus. Praeterea, Baptismus est signum coram Angelis, quod homo sit ab Ecclesia.
    His auditis dixerunt e caeto, “Haec intelligimus.”
    Sed audita est vox a latere, clamans, “Non intelligimus,” et alia vox, “Non volumus intelligere;” et inquisitum a quibus illae voces, et Compertum quod ab illis qui se confirmaverunt in falsis fidei, et qui voluerunt credi ut oracula, et sic adorari.
    Dixerunt Angeli, “Ne miremini; tales sunt hodie permulti; apparent nobis e Caelo sicut Sculptilia, tali arte facta, ut possint movere labia, ac sonare sicut organa; et non sciunt, num halitus, ex quo sonant, ex Inferno sit, vel num e Caelo, quia non sciunt num falsum sit vel num verum; ratiocinantur et ratiocinantur, tum confirmant et confirmant, nec vident quicquam num ita sit. Sed sciatis, quod ingenium humanum possit confirmare quicquid vult, usque ut appareat sicut ita sit; quare hoc possunt haeretici, hoc impii, imo athei, quod Deus non sit, sed Natura sola.”
    Post haec, caetus ille ex Anglis, accensus desiderio sapiendi, dixit ad Angelos, “Loquuntur tam varia de Sacra Caena, dicite nobis quid veritas.” Dixerunt Angeli, “Veritas est, quod homo, qui spectat ad Dominum et paenitentiam agit, per sanctissimum illud conjungatur Domino ac introducatur in Caelum.”
    Sed dixerunt e caetu, “Hoc mysterium est.”
    Et responderunt Angeli, “Est mysterium, sed usque tale, ut possit intelligi. Panis et vinum hoc non faciunt; non aliquid sanctum est in illis; sed correspondent sibi mutuo panis materialis et Panis caelestis, ac vinum materiale et Vinum caeleste, et Panis caelestis est sanctum amoris, ac Vinum caeleste est sanctum fidei, utrumque a Domino, et utrumque Dominus. Inde conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino; non cum pane et vino, sed cum amore et fide hominis qui paenitentiam egerat; et conjunctio cum Domino est quoque introductio in Caelum.”

Et postquam Angeli docuerunt illos aliquid de Correspondentia et ejus effectu, dixerunt e caetu, “Nunc primum intelligimus.” Et cum dixerunt “Intelligimus,” ecce flammeum e Caelo cum luce descendens consociavit illos cum Angelis, et amaverunt se mutuo.

CAPUT IV.

POST haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo: et vox prima quam audivi, instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc, et ostendam tibi quae Oportet fieri posthac.

  1. Et statim factus Sum in Spiritu, et ecce Thronus positus in Caelo, et super Throno Sedens.
  2. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio, et Iris Circuitus Throni similis aspectu Smaragdo.
  3. Et Circum Thronum throni viginti et quatuor, et Super thronis vidi Viginti et quatuor Seniores sedentes, circumamictos vestibus albis, et habebant super capitibus suis coronas aureas.
  4. Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces; et septem Lampades ignis ardentes coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei.
  5. Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo. Et in medio Throni et Circum Thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro.
  6. Et Animal primum simile Leoni, et secundum Animal simile Vitulo, et tertium Animal habens faciem sicut Homo, et quartum Animal simile Aquilae Volanti.
  7. Et quatuor Animalia, singula per Se, habebant alas sex in circuitu, et intus plenae erant oculis, et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens, Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus.
  8. Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem, et gratiarum actionem Sedenti super Throno, Viventi in saecula saeculorum,
  9. Procidebant Viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum, et abjiciebant coronas suas coram Throno, dicentes,
  10. Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem, quia Tu creasti Omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR DE ORDINATIONE ET PRAEPARATIONE OMNIUM IN CAELO AD JUDICIUM, QUOD FUTURUM EST EX VERBO ET SECUNDUM ILLUD: TUM DE AGNITIONE QUOD DOMINUS SIT SOLUS JUDEX.

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

  1. “Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo,” significat manifestationem de ordinatione Caelum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo (n. 225); et vox prima quam audivi instar tubae loquentis mecum, dicebat, Ascende huc,” significat influxum Divinum, et inde elevationem, mentis, et tunc manifestam perceptionem (n. 226); “et ostendam tibi quae oportet fieri posthac,” significet revelationes de futuris ante Ultimum Judicium, et de illo, et post illud (n. 227).
  2. Et statim factus in spiritu,” significat quod immissus sit in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelo existunt (n. 228); “et ecce Thronus positus,” significat Judicium in forma repraesentativa (n. 229); “et super Throno Sedens,” significat Dominum (ii. 230).
  3. Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio,” significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis (n. 231); “et Iris circuitus Throni similis aspectu Smaragdo,” significat apparentiam illorum etiam circum Dominum (n. 232).
  4. “Et circum Thronum throni viginti et quatuor, et super thronis vidi viginti et quatuor Seniores sedentes,” significat ordinationem omnium in Caelo act (ultimum) judicium (n. 233); circumamictos vestibus albis,” significat ex Divinis veris Verbi (ii. 234); “et habebant super capitibus suis coronas aureas,” significat quae sunt sapientiae ex amore (n. 235).
  5. “Et e Throno prodibant fulgura et tonitrua et voces,” significata Domino illustrationem, perceptionem et instructionem (n. 236); “et septem lampades ignis (ardentes) coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei,” (significat inde Novam Ecclesiam in Caelo et in Terra a Domino per Divinum Verum ab Ipso procedens (n. 237).
  6. (“Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo,”) significat Novum Caelum ex Christianis(, qui in communibus veris erant ex Sensu literae Verbi) (n. 238); “et in medio Throni et circum Thronum quatuor Animalia,” significat Verbum Domini a primis in ultimis, et custodias ejus (n. 239); “plena oculis ante et retro,” significat Divinam Sapientiam inibi (n. 240).
  7. “Et Animal primum simile Leoni,” significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam (n. 241); “et secundum Animal simile Vitulo,” significat Divinum Verum Verbi quoad affectionem (n. 241); “et tertium Animal habens faciem sicut Homo,” significat Divinum Verum Verbi quoad sapientiam (n. 243); “et quartum Animal simile Aquilae volanti,” significat Divinum Verum Verbi quoad cognitiones, et inde intellectum (n. 244).
  8. “Et quatuor Animalia, singula per se, habebant alas sex in circuitu,” significat Verbum quoad potentias et quoad custodias ejus (n. 245); “et lotus plenae erant oculis,” significat Divinam Sapientiam in Verbo in Sensu naturali ex Sensu spirituali et caelesti ejus (n. 246); “et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens,” significat quod Verbum continue doceat Dominum, et quod ille Solus Deus sit, et inde quod Solus colendus sit (n. 247); “Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus,” significat Dominum (n. 248).
  9. “Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno,” significat quod Verbum addicet omne Verum et omne Bonum et omnem Cultum Domino judicaturo (n. 249); “Viventi in saecula saeculorum,” significat quod Dominus Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna (n. 250);
  10. “Procidebant viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum,” significat humiliationem omnium in Caelo coram Domino (n. 251); “et abjiciebant coronas suas coram Throno,” significat agnitionem quod sapientia illorum ab Ipso Solo sit (n. 252);
    “Dicentes,” 11. “Dignus es, Domine, accipere gloriam et honorem et potestatem,” significat confessione” quod Domino, quia est Divinum verum et Divinum Bonum, sit Regnum ex merito et justitia (n. 253); “quia Tu creasti omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt,” significat quod omnia Caeli et Ecclesiae et Divino Amore Domini per Divinam Sapientiam (Ipsius), seu ex Divino Bono per Divinum Verum, quod etiam est Verbum, facta et formata sint, et quod homines reformentur et regenerentur (n. 254).
  11. EXPLICATIO.
    (Vers. 1.) “Post haec vidi, et ecce ostium apertum in Caelo,” significat manifestationem de ordinatione caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo. – Per “ostium apertum” cum de Caelo, significatur intromissio, ut supra (n. 176); hic etiam manifestatio, quia dicit, “Vidi et ecce;” et quia tunc visa sunt quae in hoc capite memorantur, quae sunt de ordinatione Caelorum ad Ultimum Judicium a Domino, futurum secundum Divina Ipsius vera in Verbo, ideo per “Vidi (et) ecce ostium apertum in Caelo,” significatur manifestatio de illis.
  12. “Et vox prima, quam audivi, instar tubae loquentis me cum, dicebat, Ascende hoc,” significat influxum Divinum, et inde elevationem mentis, et tunc manifestam perceptionem. – Quod “vox,” cum e Caelo auditur, sit Divinum Verum influens, videatur supra (n. 37, 50), ita influxus Divinus; et quod per “vocem instar tubae” significetur perceptio manifesta, etiam supra (n. 37); et per “ascende huc” significatur elevatio mentis, nam in spirituali mundo, quo altius quis ascendit, eo in puriorem lucem venit, per quam intellectus per gradus aperitur, hoc est, mens elevatur; quare etiam sequitur, quod tunc factus sit in spiritu, per quod intelligitur quod immissus in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelis sunt. Quod vox illa audita sit “instar tubae,” est quia agitur de Ordinatione Caelorum ad Ultimum Judicium; et voces sicut tubae audiuntur in Caelo, cum convocationes et ordinationes fiunt; quare etiam apud filios Israelis, apud quos omnia fuerunt repraesentativa Caeli et Ecclesiae, statutum fuit,
    Ut Tubae ex argento conficerentur, et quod filii Aharonis illis clangerent ad convocationes, ad profectiones, in diebus laetitiae, in festis, in principiis mensium, super sacrificiis, ad memoriale, et ad bellum (Num. x. 1-10{1}).
    Sed de “tubis” et de “clangore” per illas, in explicatione capitis octavi, ubi de septem Angelis, quibus datae sunt septem tubae, dicetur.
    @1 1-10 pro “1 ad 11″$
  13. “Et ostendam tibi quae oportet fieri posthac,” significat revelationes de futuris ante Ultimum Judicium, et de illo, et post illud. – Haec significantur quia in Apocalypsi non agitur de re alia, quam de statu Ecclesiae in suo fine, ita de futuris ante Ultimum Judicium, ac de illo, et post illud, ut supra (n. 2) dictum est.
  14. (Vers. 2.) “Et statim factus sum in spiritu,” significat quod immissus sit in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelo existunt. – Quod “fieri in spiritu” sit immitti in statum spiritualem ex influxu Divino, tum quid status spiritualis, et qualis ille, et quod homo in eo statutam manifeste videat quae in mundo spirituali sunt, sicut in statu naturali corporis videt illa quae in hoc mundo sunt, videatur supra (n. 36).
  15. “Et ecce Thronus positus,” significat Judicium in forma repraesentativa. – Quod “thronus” significet Caelum videatur (n. 14); quod “thronus” etiam significet Judicium, patet ex his locis:
    “Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, et omnes sancti Angeli cum Ipso, tunc sedebit super Throno gloriae Suae” (Matth. xxv. 31, seq.);
    agitur ibi de Ultimo Judicio.
    Jehovah “fecisti judicium meum, sedisti super Throno Judex justitiae. Jehovah praeparabit ad Judicium Thronum Suum” (Psalm. lx. 5, 6, 8 (B.A. 4, 5, 7));
    “Vidi cum Antiquus Dierum sedit, Thronus Ejus sicut flamma ignis, mille et millia ministrabant Ei, et myrias myriadum coram Eo stabant; Judicium comedit, et libri aperti sunt” (Dan. vii{1}. 9, 10);
    “Hierosolyma aedificata est, eo ascendunt Tribus, et ibi sedent Throni ad Judicium” (Psalm. cxxii. 3-5);
    “Vidi Thronos, et consederunt super illis, et Judicium datum est illis” (Apoc. xx. 4).
    “Thronus” a Salomone aedificatus (de quo 1 Reg. x. 18-20), significabat et Regnum et Judicium, quoniam Reges, cum judicia fecerunt, sedebant super thronis. Dicitur quod “thronus” significet Judicium in forma representativa, quia illa, quae Johannes vidit, erant Visiones quae representabant; visa sunt sicut descripsit, sed erant formae representativae futurorum, ut constare potest ex sequentibus, ut quod visa sint Animalia, Draco, Bestiae, Templum, Tabernaculum, Arca, et plura alia: similia fuerunt quae visa sunt Prophetis, de quibus supra (n. 36).
    @1 vii. pro “ix.”$
  16. “Et Super Throno Sedens.” – Quod significet Dominum, patet a sequentibus manifeste, et a locis in Verbo, ubi dicitur quod Dominus facturus sit judicium
    (Ut Matth. xxv. 32, 33, seq.; Joh. V. 22, 27; et alibi).
  17. (Vers. 3.) “Et Sedens erat similis aspectu lapidi Jaspidi et Sardio,” significat apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris Domini in ultimis. – “Lapis” in Verbo significat verum in ultimis, et “lapis pretiosus” verum pellucens a bono (n. 915). Sunt bini colores reliquorum fundamentales in mundo spirituali, color albus et color ruber. Color albus trahit suam originem ex Luce Solis in Caelo, ita ex Luce spirituali, quae est candida; et color ruber trahit suam originem ex Igne Solis ibi, ita ex Luce caelesti, quae est flammea. Angeli spirituales, quia in veris sapientiae sunt ex Domino, in Luce illa candida sunt, quare vestiti sunt albo; et Angeli caelestes, quia in bonis amoris sunt a Domino, in Luce illa flammea sunt, quare vestiti sunt rubro; inde sunt bini illi colores etiam in lapidibus pretiosis in Caelo, ubi in multa copia sunt. Ex eo est, quod lapides pretiosi in Verbo significent talia quae vel Veri sapientiae sunt, vel Boni amoris; et quod “Jaspis,” quia candet, significet illa quae Veri sapientiae sunt; et “Sardius,” quia rubescit, illa quae Boni amoris sunt. Quod lapides illi significent apparentiam Divinae Sapientiae et Divini Amoris in ultimis, est quia omnes lapides pretiosi in Caelo originem ducunt ex ultimis Verbi, ac pellucentiam ex spirituali Sensu ultimorum ibi; quod ita sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 44, 45); ultima Verbi sunt vera et bona Sensus literae ejus. Quod haec origo lapidum pretiosorum sit in Caelo, aegre potest credi ab aliquo in nostro mundo, quia nescit quod omnia quae existunt in mundo spirituali – sint correspondentiae, et quod inde suam originem spiritualem trahant omnia quae existunt in mundo naturali; quod inde origo lapidum pretiosorum in Caelo sit, datum mihi est scire ex loquela cum angelis, et quoque videre oculis, sed formatio illorum est a Solo Domino. Colores autem nigri trahunt suam originem ex Inferno, qui etiam sunt bini; unus oppositus albo (haec nigredo est apud illos qui falsificaverunt vera Verbi), alter oppositus rubro (haec nigredo est apud illos qui adulteraverunt bona Verbi); haec nigredo est diabolica, illa autem satanica. Quid “jaspis” et “sardius” significant, in explicatione capitis xxi. vers. 11, 18-20, plura videantur.
  18. “Et his circuitus Throni similis aspectu smaragdo,” significat apparentiam illorum etiam circum Dominum. – In mundo spirituali apparent Irides plurium generum; apparent diversicolores sicut in terris, et apparent unius coloris; hic unius coloris, quia dicitur “similis smaragdo;” haec apparentia fuit circum Dominum, quia dicitur “circuitus Throni;” circum Ipsum est quoque in Caelo Angelico. Sphaera Divina, quae ambit Dominum, est ex Ipsius Divino Amore et simul Divina Sapientia, quae cum repraesentatur in Caelis, apparet illa in regno caelesti rubescens instar rubini, in regno spirituali caerulescens instar cyanei, et in regno naturali viridescens instar smaragdi; ubivis cum ineffabili splendore et jubare.
  19. (Vers. 4.) “Et circum Thronum throni viginti et quatuor, et super’ thronis vidi viginti et quatuor Seniores sedentes” significat ordinationem omnium in Caelo ad Ultimum judicium. – Qui non scit Sensum spiritualem Verbi, et simul genuina vera Ecclesiae, credere potest, quod cum Ultimum Judicium venturum est, Dominus sessurus sit super Throno, et quod circum Ipsum alii judices etiam super thronis; sed qui scit Sensum spiritualem Verbi, et simul genuina vera Ecclesiae, is novit quod Dominus tunc non sessurus sit super Throno, nec alii judices circum Ipsum; imo quod nec Dominus judicaturus sit aliquem ad Infernum, sed quod facturus quod Verbum unumquemvis judicet, Domino moderante ut omnia secundum justitiam fiant. Dominus quidem dicit,
    “Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio; potestatem dedit Judicium facere, quia Filius Hominis est” (Joh. v. 22, 27);
    sed alibi dicit,
    “Non veni ut judicem mundum, sed ut salvem mundum: Verbum, quod locutus sum, illud judicabit illum extremo die” (Joh. xii. 47, 48);
    haec duo concordant, dum scitur quod “Filius Hominis” sit Dominus quoad Verbum (videatur supra, n. 44); quare Verbum judicaturum est, Domino moderante. Quod per duodecim Tribus Israelis et eorum Seniores significentur omnes qui ab Ecclesia Domini sunt in Caelis et in Terris, et abstracte omnia vera et bona ibi, videatur (n. 251, 349, 369, 808); et quod similia per Apostolos (n. 79, 790, 903); ex his patet quid significatur per haec Domini verba:
    “Jesus dixit ad Discipulos, Vos qui secuti estis Me, quum sederit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis” (Matth. xix. 28; Luc. xxii. 30)
    per “duodecim” significantur omnia, et praedicantur de veris et bonis Caeli et Ecclesiae (n. 348), similiter “viginti quatuor;” quare “duodecim Apostoli” et “viginti quatuor Seniores” significant omnia Ecclesiae; ac “duodecim” tum “viginti quatuor throni” significant omne judicium; quis non potest intelligere, quod non Apostoli et Seniores judicaturi sint, et quod non possint. Ex his nunc constare potest cur “throni” et “seniores” dicuntur, ubi de Judicio, ut quoque apud Esajam:
    “Jehovah in judicium veniet cum Senioribus populi Sui” (iii. 14);
    apud Davidem:
    “Hierosolyma aedificata est, et eo ascendunt Tribus et ibi sedent Throni ad judicium” (Psalm. cxxii. 3-5);
    et in Apocalypsi:
    “Vidi Thronos, et consederunt super illis, et Judicium datum est illis” (xx. 4).
  20. “Circum amictos vestibus albis,” significat ex Divinis veris Verbi. – Quod “Vestes albae” significent genuina vera Verbi, videatur supra (n. 166, 212).
  21. “Et habebant super capitibus suis coronas aureas,” significat quae sunt sapientiae ex amore. Quod “corona” significet sapientiam, videatur supra (n. 189); et quod “aurum” significet bonum amoris (n. 211, 913); inde “corona aurea” significat sapientiam ex amore. Quia ex sapientia illa sunt omnia Caeli et Ecclesiae, quae significantur per “viginti et quatuor Seniores” (n. 233), ideo visae sunt coronae aureae super capitibus eorum. Sciendum est, quod Sensus spiritualis sit abstractus a personis, ut supra (n. 78, 79, 96) ita quoque hic.
  22. (Vers. 5.) “Et e throno prodibant fulgura et tonitrua et voces,” significat a Domino illustrationem, perceptionem et instructionem. – “Fulgura,” ex flamma stringente oculos, significant illustrationem; ac “tonitrua,” ex fragore stringente aures, significant perceptionem; et cum haec et illa significant illustrationem et perceptionem tunc voces” significant instructionem. Haec visa sunt “e Throno” prodiisse, quia a Filio Hominis seu a Domino quoad Verbum, et a Domino per Verbum omnis illustratio, perceptio et instructio venit. Similia per “fulgura, tonitrua et voces” significantur alibi in Verbo, ut in his:
    “Redemisti brachio populum Tuum, Vocem dederunt aetheres; vox Tonitrui in orbem, illustrarunt Fulgura orbem” (Psalm. lxxvii. 16, 18, 19 (B. A. 15, 17, 18));
    “Illustrabunt Fulgura Jehovae Orbem” (Psalm. xcvii. 4{1};
    “In angustia invocasti Me, et eripui te, respondi tibi in occulto Tonitru” (Psalm. lxxxi. 8 (B.A. 7));
    “Audivi sonitum turbae multae, tanquam sonitum Tonitruum vehementium, dicentium Halleluia, quia Regnum cepit Dominus Deus noster Omnipotens” (Apoc. xix. 6).
    Quia per “fulgura, tonitrua et voces” significantur illustratio, perceptio et instructio, ideo
    Jehovah cum descendit super Monte Sinai, et promulgavit Legem, erant Fulgura et Voces (Exod. xix. .16);
    Et cum ad Dominum e Caelo emissa est vox, audita est tanquam Tonitrui (Joh. xii. 28, 29).
    Et quia Jacobus et Johannes repraesentabant Charitatem et Opera ejus, et ex his est omnis perceptio veri et boni,
    A Domino vocati sunt Boanerges, hoc est, filii Tonitrui (Marc. iii. 17).
    Ex his patet, quod similia per “fulgura, tonitrua et voces” significentur in sequentibus in Apocalypsi:
    “Audivi unum ex quatuor Animalibus tanquam vocem Tonitrui” (cap. vi. 1):
    “Audivi vocem e Caelo tanquam vocem Tonitrui magni” (cap. xiv{2}. 2);
    Cum Angelus projecit thuribulum in terram, “facta sunt Tonitrua, Voces et Fulgura” (cap. viii. 5);
    Cum Angelus clamavit, “locuta sunt septem Tonitrua voces suas” (cap. x. 3, 4);
    Cum apertum est Templum Dei in Caelo, “facta sunt Fulgura et Voces et Tonitrua” (cap. xi. 19).
    (Similiter alibi.)
    @1 4 pro “3, 4″$
    @2 xiv. pro “iv.”$
  23. Et septem lampades ignis (ardentes) coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei,” significat inde Novam Ecclesiam in Caelo et in Terra a Domino per Divinum Verum ab Ipso procedens. – Per “septem lampades” hic simile significatur quod per “septem candelabra” et quoque per “septem stellas” supra; quod per “septem candelabra” intelligatur nova Ecclesia in terris, quae in illustratione a Domino erit, videatur supra (n. 43); et quod per “septem stellas,” nova Ecclesia in Caelis (n. 65); et quia Ecclesia est Ecclesia ex Divino quod a Domino procedit, quod est Divina Veritas, et vocatur Spiritus Sanctus, ideo dicitur, “quae sunt septem Spiritus Dei.” Quod per “septem Spiritus Dei” significetur Divinum illud procedens, videatur supra (n. 14, 155).
  24. (Vers. 6.) “Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo,” significat Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris erant ex Sensu literae Verbi. – In mundo spirituali apparent atmosphaerae, et quoque aquae sicut in nostro mundo; atmosphaerae sicut aethereae ubi sunt angeli supremi Caeli, atmosphaerae sicut aereae ubi sunt angeli medii Caeli, et atmosphaerae sicut aqueae ubi sunt angeli ultimi Caeli; et hae sunt Maria quae apparent in terminis Caeli, ac ibi sunt illi qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi sunt: quod “aquae” significent vera, videatur supra (n. 50); inde “mare,” in quod aquae desinunt et colliguntur, significat Divinum Verum in terminis. Cum itaque per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus (n. 230), et per “septem lampades, quae sunt septem Spiritus Dei coram Throno,” intelligitur nova Ecclesia quae in Divino Vero a Domino erit (n. 237), patet quod per “mare vitreum, quod in conspectu Throni fuit” intelligatur Ecclesia apud illos qui in terminis sunt. Maria in terminis Caelorum etiam datum est mihi videre, et cum illis, qui ibi erant, loqui, et sic hujus rei veritatem per experientiam cognoscere; visi mihi sunt sicut in mari, sed dixerunt quod non in mari sint, verum in atmosphaera; ex quo mihi patuit, quod mare sit apparentia Divini Veri procedentis a Domino in terminis. Quod maria in mundo spirituali sint, patet clare ex eo, quod saepius visa sint Johanni
    (Ut hic; tum cap. v. 13; cap. vii. 1-3: cap. viii. 8, 9; cap. x. 2, 8; cap. xii. 12{1}; cap. xiii. 1; cap. xiv. 7; cap. xv. 2; cap. xvi. 3; cap. xvi. 17, 19, 21 cap. xx. 13).
    Dicitur “mare vitreum simile crystallo,” ex pellucentia Divini Veri procedentis a Domino. Quoniam Divinum Verum in terminis in mundo spirituali facit apparentiam maris, ideo per “mare” alibi in Verbo simile significatur, ut illi his locis:
    “In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad Mare orientale, et pars earum ad Mare posterius” (Sach. xiv. 8{2});
    “aquae vivae ex Hierosolyma” sunt Divina vera Ecclesiae a Domino; inde “mare” est ubi desinunt.
    “Jehovah in Mari via Tua, et semita Tua in aquis multis” (Psalm. lxxvii. 20 (B.A. 19));
    “Sic dixit Jehovah, Qui dedi in Mari viam, et in aquis multis semitam” (Esaj. xliii. 16);
    “Jehovah super Maria fundavit orbem, et super flumina stabilivit eum” (Psalm. xxiv. 2);
    “Jehovah” fundavit Terram super basibus suis, ut non dimoveatur in aeternum Abysso (seu Mari) sicut veste obvelasti eam” (Psalm. civ. 5, 6):
    quod “terra fundata sit super mari,” est quod Ecclesia, quae per “terram” intelligitur, super communibus veris: haec enim sunt ejus bases et fundamenta.
    “Ego exsiccabo Mare Babelis, et arefaciam scaturiginem ejus: ascendet super Babelem Mare, multitudine fluctuum ejus obtecta erit” (Jerem. li. 36, 42{3});
    per “exsiccare mare Babelis, et arefacere scaturiginem ejus,” significatur exstinguere omne verum Ecclesiae ejus a primis ad ultima.
    “Post Jehovam ibunt, et cum honore accedent filii a Mari” (Hosch. xi. 10{4}):
    “filii a mari” sunt qui in communibus seu ultimis veris sunt.
    “Jehovah Qui aedificat in Caelis gradus Suos, et vocat aquas Maris, et effundit eas super facies terrae” (Amos ix. 6);
    “Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt; colligit sicut cumulum aquas Maris, dans in thesauris Abyssos” (Psalm. xxxiii. 6, 7);
    “Per increpationem Meam{5} exsicco Mare, pono fluvios desertum” (Esaj. l. 2).
    (Praeter in aliis locis.)
    Quoniam per “mare” significatur Divinum Verum apud illos qui in terminis Caeli sunt, ideo per “Tyrum et Zidonem,” quia juxta mare erant, significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri: et quoque ideo per “insulas maris” significantur illi qui in remotiori cultu Divino sunt (n. 34): et ideo “mare” in Lingua Hebraea est “occidens,” hoc est, ubi lux solis vadit in vesperam suam, aut verum in obscurum. Quod “mare” etiam significet naturale hominis separatum a spirituali, ita quoque Infernum, videbitur in sequentibus.
    @1 12 pro “18”$
    @2 8 pro “7”$
    @3 li. 36, 42 pro “l. 42.”$
    @4 10 pro “9, 10, 11″$
    @5 Meam pro “suam” (Vid. n. 405.)$
  25. “Et in medio Throni et circum Thronum quatuor Animalia,” significat Verbum Domini a primis in Ultimis, et custodias ejus. – Scio quod miraturi sint, quod dicatur quod “quatuor Animalia” significent Verbum; quod usque illud significent, videbitur in sequentibus. “Animalia” haec eadem sunt cum “Cherubis” apud Ezechielem; ibi etiam in capite primo vocantur “Animalia,” sed in capite decimo “Cherubi,” et fuerunt sicut hic, Leo, Bos, Homo, et Aquila: in Lingua Hebraea ibi vocantur “Chajoth,” quae vox quidem significat, animalia, sed derivatur a “Chaja,” quae est vita, ex qua etiam Adami uxor vocata est “Chaja” (Gen. iii. 20); “animal” in singulari etiam apud Ezechielem vocatur “Chaja,” quare etiam Animalia illa possunt vocari Viventia. Nec aliquid facit, quod Verbum describatur per Animalia, cum Ipse Dominus in Verbo passim vocatur “Leo,” et saepius “Agnus;” et illi qui in charitate a Domino sunt, vocantur “Oves;” et quoque intellectus Verbi in sequentibus, “Equus.” Quod per “Animalia” illa seu “Cherubos” significetur Verbum, patet ex eo, quod visa sint “in medio Throni et circum Thronum,” et in medio Throni fuit Dominus; et quia Dominus est Verbum, non alibi potuerunt videri: quod et circum Thronum, erat quia in Caelo Angelico, ubi etiam Verbum est. Quod per “Cherubos” significetur Verbum, et custodia ejus, ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 97), ubi haec sunt: –
    “Sensus literae Verbi est custodia pro genuinis veris, quae intus latent; et in eo est custodia, quod ille Sensus possit huc illuc verti, hoc est, explicari secundum captum, et per id tamen internum Verbi non laedi et violari; non enim nocet ut Sensus literae aliter ab uno quam ab altero intelligatur, sed id nocet, si Divina vera quae intus latent, pervertantur{1} per hoc enim infertur Verbo violentia: ne hoc fiat, custodit Sensus literae; et custodit apud illos, qui in falsis sunt ex religione, et falsa illa non confirmant, nam hi non aliquam violentiam inferunt. Haec custodia significatur per Cherubos,’ et quoque describitur per illos in Verbo: custodia haec significatur per Cherubos,' qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt; de quibus haec leguntur: Cum Jehovah Deus expulerat hominem,habitare fecit ab oriente Horti Edenis Cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam Arboris vitae’ (Genes. iii. 23, 24);
    per Cherubos' significatur custodia; perviam Arboris vitae’ significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; per flammam gladii hinc inde vertentis se, significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in Sensu literae, qui ita verti potest, ut dictum est. Simile significatur per Cherubos ex auro positos super duabus extremitatibus Propitiatorii, quod erat super Arca in Tabernaculo (Exod. xxv. 18-21). Quia hoc significabatur perCherubos,’ ideo
    Jehovah locutus est cum Mose inter illos (Exod. xxv. 22; cap. xxx. 6{2}; Num. vii. 89{3}).
    Nec aliud significatum est per
    Cherubos super aulaeis Tabernaculi, et super Velo ibi (Exod.xxvi. (1,) 31);
    Nam aulaea et vela Tabernaculi repraesentabant ultima Caeli et Ecclesiae, ita etiam ultima Verbi. Nec aliud significatum est per
    Cherubos in medio Templi Hierosolymitani (1 Reg. vi. 23-28{4});
    Et per Cherubos sculptos super parietibus et super foribus Templi (1 Reg. vi, 29, 32, 35);
    Similiter per Cherubos in Novo Templo (Ezech. xli. 18-20).
    Quoniam per Cherubos' significabatur custodia, ne Dominus, Caelum, et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur: Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, tu Cherube, expansio contegentis; perdidi te, Cherube contegens, in medio lapidum ignis’ (Ezech. xxviii. 12-14, 16);
    per Tyrum' significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni; et inde perRegem’ ejus, Verbum, ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo, quod est Sensus literae, per illum, et custodia per Cherubum,' significetur, patet; nam dicitur,tu obsignans demensum, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum,’ ac tu Cherube expansio contegentis(,' ut etCherube contegens);’ per lapides pretiosos,' qui etiam ibi nominantur, significantur vera Sensus literae Verbi (n. 231 (hujus operis)). Quoniam perCherubos’ significatur Divinum Verum in ultimis ut custodia, ideo dicitur apud Davidem,
    Pastor Israelis, Qui sedet super Cherubis, effulge' (Psalm. lxxx. 2 (B.A. 1)); Jehovah insidens Cherubis’ (Psalm. xcix. 1);
    Jehovah inclinavit Caelos, et descendit, et equitavit super Cherubis' (Psalm. xviii. 10, 11); equitare super Cherubis,’ sedere,' etinsidere illis,’ est super Sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per Cherubos apud Ezechielem, in capite primo, nono, et decimo; at{5} quia nemo scire potest quid per singula descriptionis illorum significatur, nisi cui apertus est Sensus spiritualis, qui quia mihi detectus est, dicetur quid in summa per illa omnia, quae de quatuor Animalibus seu Cherubis memorantur in primo capite apud Ezechielem, significatur; quae haec sunt:
    Describitur Divina Sphaera externa Verbi (vers. 4);
    Illa repraesentata sicut homo (vers. 5);
    Conjuncta spiritualibus et caelestibus (vers. 6);
    Naturale Verbi quale est (vers. 7);
    Spirituale et caeleste Verbi conjunctum naturali, quale est (vers. 8, 9);
    Divinus amor boni et veri caelestis, spiritualis et naturalis inibi, distinctim et simul (vers. 10, 11);
    Quod ad unum spectent (vers. 12);
    Sphaera Verbi ex Divino Bono et Divino Vero Domini, ex quibus Verbum vivit (vers. 13, 14);
    Doctrina boni et veri in Verbo et ex Verbo (vers. 15-21);
    Divinum Domini supra illud et in illo (vers. 22, 23);
    Et ex illo (vers. 24, 25);
    Quod Dominus sit supra Caelos (vers. 26);
    Quod Ipsi sit Divinus Amor et Divina Sapientia (vers. 27, 28).
    Haec summaria sunt.”
    @1 pervertantur pro “pervertuntur” (Vid. loc. cit.)$
    @2 xxx. 6 pro “”xxxvi. 9″$
    @3 89 pro “8, 9″$
    @4 23 pro “22”$
    @5 at pro “et” (Vid. loc. cit.)$
  26. “Plena oculis ante et retro,” significat Divinam Sapientiam inibi. – Per “oculos,” cum de homine, significatur intellectus, et cum de Domino Divina Sapientia (n. 48, 125); Similiter cum de Verbo, ut hic, quia Verbum est a Domino, et de Domino, et sic Dominus. Simile de Cherubis apud Ezechielem dicitur, quod
    Pleni essent oculis (cap. x. 12)
    (per) “ante et retro,” cum de Verbo a Domino, significatur Divina Sapientia et Divinus Amor inibi.
  27. (Vers. 7.) “Et Animal primum simile Leoni,” significat Divinum Verum Verbi quoad potentiam. – Quod “Leo” significet Verum in sua potentia, hic Divinum Verum Verbi quoad potentiam, constare potest a potentia leonis prae omni animali terrae, tum ex leonibus in mundo spirituali, quod sint imagines repraesentivae potentiae Divini Veri; et quoque ex Verbo ubi significant Divinum Verum in sua potentia; qualis potentia Divini Veri in Verbo est, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 49), et in Opere de Caelo et Inferno (n. 228-233): inde est, quod Jehovah seu Dominus comparetur “Leoni,” et quoque dicatur “Leo,” ut in sequentibus:
    “Leo rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih{1} locutus est, quis non prophetet” (Amos iii. 8);
    “Non revertar ad perdendum Ephraimum, post Jehovam ibunt, sicut Leo rugit” (Hosch. xi. 9, 10{2});
    “Quemadmodum rugit Leo, et juvenis Leo, sic descendet Jehovah ad militandum super monte Zionis” (Esaj. xxxi. 4).
    “Ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis” (Apoc. v. 5);
    “Catulus Leonis Jehudah, curvavit se, cubuit sicut Leo vetus, quis excitat eum” (Genes. xlix. 9);
    in his locis describitur potentia Divini Veri, quod a Domino, per “leonem;” “significat ex potentia loqui et agere contra inferna, quae auferre volunt hominem, a quibus Dominus illum eripit, sicut leo praedam; “curvare se” est se mittere in potentiam; “Jehudah” in supremo Sensu significat Dominum (n. 96, 266).
    “Angelus clamavit voce magna sicut Leo rugit” (Apoc. x. 3);
    “Incurvat se, cubat sicut Leo vetus, quis excitat eum” (Num. xxiv. 9);
    En populos sicut vetus Leo surgit, et sicut juvenis{3} Leo effert se” (Num. xxiii. 24{4});
    haec de Israele, per quem significatur Ecclesia cujus potentia, quae in Divinis veris est, ita describitur; similiter,
    “Reliquiae Jacobi in medio populorum erunt sicut Leo inter bestias sylvae, sicut Leo juvenis inter greges ovium{5}” (Mich. v. 7 (B.A. 8){6}).
    (Praeter in multis aliis locis, ut Esaj. xi. 6; cap. xxi. 6-9; cap. xxxv. 9; Jerem. ii. 15; cap. iv. 7; cap. v. 6; cap. xii{7}, 8; cap. l. 17; cap. li. 38; Ezech. xix. 3, 5, 6; Hosch. xiii. 7, 8; Joel i. 6, 7; Nah. ii. 12; Psalm. xvii. 12; Psalm. xxii. 14 (B.A. 13) Psalm. lvii. 5 (B.A. 4); Psalm. lviii. 7 (B.A. 6){8}; Psalm. xci. 13; Psalm. civ. 21, 22; Deutr. xxxiii. 20.)
    @1 Jehovih pro “Jehovah”$
    @2 9, 10 pro “20”$
    @3 juvenis pro “vetus”$
    @4 24 pro “23, 24″$
    @5 ovium pro “populorum”$
    @6 7 pro “6, 7″$
    @7 xii. pro “viii.”$
    @8 7 pro “7, 8″$
  28. “Et secundum Animal simile Vitulo,” significat Divinum Verum Verbi quoad affectionem. – Per Bestias terrae significantur variae affectiones naturales; Sunt etiam: et per “vitulum” significatur affectio sciendi; haec affectio per vitulum repraesentatur in mundo spirituali, quare etiam illa per “vitulum” significatur in Verbo, ut apud Hoscheam:
    “Rependemus Jehovae Vitulos labiorum nostrorum” (xiv. 3{1} (B.A. 2));
    “vituli labiorum” sunt confessiones ex affectione veri. Apud Malachiam:
    “Exorietur vobis timentibus Nomen Meum sol justitiae, et sanitas in alis ut crescatis sicut Vituli saginati” (iii. 20 (B. A. iv. 2));
    comparatio fit cum “vitulis saginatis,” quia per illo significantur qui impleti cognitionibus veri et boni ex affectione sciendi illas. Apud Davidem:
    “Vox Jehovae saltare facit cedros Libani sicut Vitulum” (Psalm. xxix. 6)
    per “cedros Libani” significantur cognitiones veri; inde dicitur quod “vox Jehovae illas saltare faciat sicut vitulum;” “vox Jehovae” est Divinum Verum, hic afficiens. Quoniam Aegyptii amaverunt scientias, ideo fecerunt sibi vitulos in signum affectionis illarum; sed postquam coeperunt colere vitulos ut deos, tunc per illos in Verbo significantur affectiones sciendi falsa
    (Ut Jerem. xlvi. 20, 21{2} Psalm. lxviii. 31 (B.A. 30); et alibi).
    Simile itaque significatur per
    Vitulum quem filii Israelis sibi fecerunt in deserto (Exod xxxii.);
    Tum simile per Vitulos Samariae (1 Reg. xii. 28-32; Hosch. viii. 4, 5; cap. x. 5);
    quare dicitur apud Hoscheam:
    “Faciunt sibi fusile ex argento, sacrificantes hominem. Vitulos osculantur” (xiii. 2);
    “facere sibi fusile ex argento” significat falsificare verum, “sacrificare hominem” significat destruere sapientiam, et “osculari vitulos” significat agnoscere falsa ex affectione. Apud Esajam:
    “Ibi pascet Vitulus, ibi cubabit, et consumet ramos ejus” (xxvii. 10).
    (Simile per Vitulum significatur Jerem. xxxiv{3}. 18-20.)
    Quoniam omnis Divinus cultus est ex affectionibus veri et boni, et inde cognitionibus illorum, ideo Sacrificia, in quibus cultus Ecclesiae apud filios Israelis principaliter constabat, fiebant ex variis Bestiis, ut ex agnis, capris, haedis, ovibus, hircis, vitulis, bobus; et ex vitulis, quia significabant affectionem sciendi vera et bona, quae est affectio prima naturalis: haec significabatur per
    “Sacrificia ex Vitulis” (Exod. xxix. 11, 12; Levit. iv. 3, 13, seq.; cap. viii. 14{4}, seq.; cap. ix. 2; cap. xvi. 3{5}; cap. xxiii. 18; Num. viii. 8, seq.; cap. xv. 24; cap. xxviii. 19, 20; Judic. vi. 25-28{6}; 1 Sam. i. 25; cap. xvi. 2; 1 Reg. xviii. 23-26, 33).
    Visum est secundum Animal simile Vitulo, quia Divinum Verum Verbi, quod per illud significatur, afficit animos, ac sic instruit et imbuit.
    @1 3 pro “13”$
    @2 20, 21 pro “20, 22$
    @3 xxxiv. pro “xxiv.”$
    @4 14 pro “15”$
    @5 3 pro “1”$
    @6 28 pro “29”$
  29. “Et tertium Animal habens faciem sicut Homo,” significat Divinum Verum Verbi quoad sapientiam. – Per “hominem” in Verbo significatur sapientia, quia natus est ut sapientiam recipiat a Domino, et fiat angelus; inde quantum quis est sapiens, tantum est homo; sapientia vere humana est sapere quod Deus, quid Deus, et quid Dei; haec docet Divinum Verum Verbi. Quod per “hominem” significetur sapientia, patet ex his locis:
    “Rarum reddam virum Hominem prae auro puro, et Hominem prae auro Ophiris” (Esaj. xiii. 12);
    “vir homo” est intelligentia, et “homo” est sapientia.
    “Exurentur habitatores terrae, et relictus erit Homo rarus” (Esaj. xxiv. 6);
    “Seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine Hominis et semine bestiae” (Jerem. xxxi. 27);
    “Vos grex Mi, Homo vos, Ego Deus vester” (Ezech. xxxiv. 31); “Erunt Urbes devastatae plenae grege Hominis” (Ezech. xxxvi. 38):
    “Vidi terram, cum ecce vacuum et inane, et versus Caelos et non lux eorum, vidi cum ecce non Homo” (Jerem. iv{1}. 23, 25:
    “Sacrificant Hominem, vitulos osculantur” (Hosch. xiii. 2); “Mensus est murum sanctae Hierosolymae centum et quadraginta quatuor cubitorum, mensura Hominis quae est Angeli” (Apoc. xxi. 17);
    praeter multis aliis in locis, in quibus per hominem significatur sapiens, et in sensu abstracto sapientia.
    @1 iv. pro “xxiv.”$
  30. “Et quantum Animal simile Aquilae volanti,” significat Divinum Verum Verbi quoad cognitiones et inde intellectum. – Per “aquilas” significantur varia, et per “aquilas volantes” significantur cognitiones ex quibus intellectus, quoniam cum volant, cognoscunt et vident; sunt etiam illis oculi acuti, ut perspiciant, et per oculos significatur intellectus (n. 48, 214): per “volare” significatur percipere et instruere, et in supremo Sensu, in quo de Domino, prospicere et providere. Quod “aquilae” in Verbo talia significent, patet ex his locis:
    “Exspectantes Jehovam innovantur robore, ascendunt alis sicut Aquilae” (Esaj. xl. 31{1};
    “ascendere alis sicut aquilae,” est elevari in cognitiones veri et boni, et inde in intelligentiam.
    “Num per intelligentiam tuam et juxta os tuum se attollit Aquila, et pervestigat cibum; in longinquum oculi ejus prospiciunt” (Hiob xxxix. 26, 27, 29{2});
    facultas cognoscendi, intelligendi et prospiciendi, hic per “aquilam” describitur, et quod hoc non sit ex propria intelligentia.
    Jehovah “Qui saturat bono os tuum, ut renoveris sicut Aquila pueritia tua” (Psalm. ciii. 5);
    “saturare os bono” est per cognitiones dare intellectum; inde comparatio fit cum aquila.
    “Aquila magna, magna alis, longa pennis, venit super Libanum, et accepit ramusculum cedri, et posuit in agro sementis, et germinavit. Et fuit altera Aquila magna, ad quam vitis applicuit radices suas” (Ezech. xvii. 1-8);
    per “binas Aquilas” ibi describitur Ecclesia Judaica et Israelitica, utraque quoad cognitiones veri et inde intelligentiam. “Aquilae” autem in opposito sensu significant cognitiones falsi, ex quibus intellectus perversus
    (Ut Matth. xxiv. 28; Jerem. iv. 13; Habak. i. 8, 9; et alibi).
    @1 31 pro “30-36″$
    @2 26, 27, 29 pro “26”$
  31. (Vers. 8.) “Et quatuor Animalia, singula se habebant alas sex in circuitu,” significat Verbum quoad potentias et quoad custodias ejus. – Quod potentias “quatuor Animalia” significetur Verbum, supra ostensum est; quod per alas significentur potentiae, et quoque custodiae, infra videbitur: per “sex” significatur omne quoad verum et bonum, sex enim existunt ex “3′, et “2” in se multiplicatis, et per “tria” significatur omne quoad verum (n. 505), ac per “duo” omne quoad bonum (ii. 762). Per “alas” significantur potentiae, quia per illas se elevant sursum, et alae apud aves sunt loco brachiorum apud hominem, et per “brachia” significantur potentiae. Quoniam per “alas” significantur potentiae, et cuivis Animali erant sex alae, ex supra dictis patet quae potentia significatur per alas cujusvis, nempe, quod per “alas Leonis” significetur potentia pugnandi contra mala et falsa ex Inferno; haec potentia est Divini Veri Verbi a Domino: quod per “alas Vituli” significetur potentia afficiendi animos, nam Divinum Verum Verbi afficit illos qui id sancte legunt: quod per sex “alas Hominis” significetur potentia sapiendi quid Deus et quid Dei, nam haec est proprie hominis in legendo Verbum: et quod per “alas Aquilae” significetur potentia cognoscendi verum et bonum, et sic comparandi sibi intelligentiam. De “Alis Cheruborum” legitur apud Ezechielem quod
    Alae oscularentur se invicem, et quod etiam tegerent corpora illorum, et quod similitudo manuum esset sub illis (cap. i. 23, 24; cap. 111. 13; cap. x. 5, 21);
    per “osculari se invicem” significatur conjunctim et unanimiter agere; per “tegere corpora” significatur custodire ne interiora vera, quae sunt Sensus spiritualis Verbi, violentur; et per “manus sub alis” significantur potentiae. De “Seraphim” etiam dicitur, quod illis essent
    Sex Alae, quarum duabus tegebant faciem, duabus pedes, et duabus volabant (Esaj. vi. 2);
    per “Seraphim” similiter significatur Verbum, proprie doctrina e Verbo; et per “alas quibus tegebant facies et pedes,” similiter significantur custodiae; ac per “alas quibus volabant,” potentiae, ut supra: quod per “volare” significetur percipere et instruere, et in supremo Sensu prospicere et providere, constat etiam ex his:
    “Deus equitavit super Cherubo, Volavit, et vectus est super alis venti” (Psalm. xviii. 11 (B.A. 10): 2 Sam. xxii. 11);
    “Vidi Angelum Volantem per medium Caeli, habentem Evangelium aeternum” (Apoc. xiv. 6).
    Quod per “Alas” significentur custodiae, patet ex his:
    Jehovah sub Ala Sua obtegit te” (Psalm. xci. 4);
    “Occultari sub umbra Alarum Dei” (Psalm. xvii. 8):
    “Confidere in umbra Alarum Ipsius” (Psalm. xxxvi{1}. 8 (B.A. 7)); Psalm. lvii. 2 (B.A. 1); Psalm. lxiii. 8 (B.A. 7)
    “Expandi Alam super te, et operui nuditatem tuam” (Ezech. xvi. 8);
    “Erit vobis sanitas in Alis Ipsius” (Malach. iii. 20 (B.A. iv.2));
    “Sicut aquila excitat nidum suum, super pullis suis motitat se, expandit Alas suas, portat Alis solis, sic Jehovah ducit eum” (Deut. xxxii. 11, 12{2}):
    Jesus dixit, “Hierusalem, quoties volui congregare liberos tuos, quem admodum gallina pullos suos sub Alas suas” (Matth. xxiii. 37; Luc. (xiii.) 34).
    @1 xxxvi. pro “xxvi.”$
    @2 11, 12 pro “10, 11, 12″$
  32. Et intus plenae erant oculis,” significat Divinam Sapientiam in Verbo in Sensu naturali ex Sensu spirituali et caelesti ejus. Quod per “Animalia plena oculis ante et retro” significetur Divina Sapientia in Verbo, videatur supra (n. 240); simile hic per quod “alae essent plenae oculis:” et quia Divina Sapientia Verbi in Sensu naturali est ex Sensu spirituali et caelesti, qui intus latent, ideo dicitur quod “intus essent plenae oculis.” De Sensu spirituali et caelesti, qui intus in singulis Verbi sunt, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26).
  33. “Et requiem non habebant die et nocte, dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens,” significat quod Verbum continue doceat Dominum, et quod Ille Solus Deus sit, et inde quod Solus colendus sit. – Quod Animalia “non requiem haberent die et nocte” significat quod Verbum continue et absque intermissione doceat; et quod doceat; id quod Animalia dicunt, quae sunt, “Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Omnipotens,” hoc est, quod Dominus Solus Deus sit, et inde quod Solus colendus; hoc significat Sanctus ter nominatus, nam triplicatio involvit omne Sanctum in Ipso Solo. Quod Divina Trinitas in Domino sit, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, plene ostensum est; tum etiam quod Verbum de Solo Domino agat, et quod inde sanctitas ejus sit. Quod Dominus Solus Sanctus sit, videatur supra (n. 173).
  34. “Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus” significat Dominum. – Quod sit Dominus, patet manifeste in capite primo (vers. 4, 8, 11, 17), ubi agitur de Filio Hominis, Qui est Dominus quoad Verbum; et ibi aperte dicitur, quod Ille sit
    “Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, Qui Est et Qui Fuit et Qui Venturus, et Omnipotens;”
    quid autem per illa significatur (n. 13, 29-31, 38, 57) explicatum est; hic nunc, quod Dominus, per “Sanctum, Sanctum, Sanctum Dominum Deum Omnipotentem, Qui Fuit et Qui Est et Qui Venturus,” intelligatur.
  35. (Vers. 9.) “Et cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno,” significat quod Verbum addicet omne Verum et omne Bonum et omnem Cultum Domino judicaturo. – “Animalia” sunt Verbum, ut ostensum est; “gloria et honor,” cum de Domino, sunt, quod omne Verum et omne Bonum sint Ipsius et ab Ipso; “gratiarum actio” est omnis cultus; “Sedens super Throno” est
    Dominus quoad judicium, ut supra; inde patet, quod per “cum dederunt Animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem Sedenti super Throno,” significetur quod Verbum addicet omne verum et omne bonum et omnem cultum Domino judicaturo. Per “dare Domino gloriam et honorem, non aliud in Verbo intelligitur, quam agnoscere et confiteri, quod omne verum et omne bonum sit ab Ipso, ita quod sit
    Solus Deus, Gloria enim Ipsi est ex Divino Vero, et Honor ex Divino Bono. Haec per “gloriam et honorem” significantur in sequentibus locis:
    “Jehovah Caelos facit, Gloria et Honor coram Ipso” (Psalm. xcvi. 5, 6);
    “Jehovah Deus magnus valde, Gloriam et Honorem induisti” (Psalm. civ. 1);
    “Magna opera Jehovae, Gloria et Honor opus Ipsius” (Psalm. cxi. 2, 3);
    “Gloriam et Honorem pones super Ipsum, benedictiones in aeternum” (Psalm. xxi. 6, 7 (B.A. 5, 6),
    de Domino.
    “Accinge gladium Tuum super femur, potens Gloria et Honore; in Honore Tuo conscende, equita super Verbo veritatis” (Psalm. xlv. 4, 5 (B.A. 3, 4));
    “Carere Ipsum fecisti paululum prae angelis, Gloria et Honore coronasti Ipsum” (Psalm. viii. 6 (B.A. 5));
    “Gloria Libani data est Illi, Honor Carmeli et Scharonis: illi videbunt Gloriam Jehovae, et Honorem Dei nostri” (Esaj. xxxv. 2{1});
    haec et illa de Domino.
    (Praeter alibi, ut Psalm. cxlv. 4, 5, 12; Apoc xxi. 24, 26.)
    Praeterea, ubi in Verbo agitur de Divino Vero dicitur “Gloria” (n. 629); et ubi agitur de Divino Bono, dicitur “Honor.”
    @1 2 pro “1, 2″$
  36. “Viventi in saecula saeculorum “Quod significet Dominum quod Solus sit Vita, et ab Ipso Solo vita aeterna, videatur supra (n. 58, 60).
  37. (Vers. 10.) “Procidebant viginti et quatuor Seniores coram Sedente super Throno, et adorabant Viventem in saecula saeculorum,” significat humiliationem omnium in Caelo coram Domino. – Quod per “viginti quatuor Seniores” intelligantur omnes qui ab Ecclesia Domini sunt, videatur supra (n. 233), hic omnes qui ab Ecclesia Ipsius in Caelo; “Seniores” ut capita repraesentabant omnes; quod sit humiliatio coram Domino, et ex humiliatione adoratio, patet absque explicatione.
  38. “Et abjiciebant coronas suas coram Throno,” significat agnitionem quod sapientia illorum ab Ipso Solo sit. – Quod “corona” significet sapientiam, videatur supra (n. 189, 235); inde per “abjicere coronas coram Throno,” significatur agnoscere quod sapientia non sit illorum, sed Domini apud illos.
  39. “Dicentes,” (Vers. 11.) “Dignus es Domine accipere gloriam et honorem et potestatem,” significat confessionem, quod Domino, quia est Divinum Verum et Divinum Bonum, sit Regnum ex merito et justitia. – Confessio significatur per “dicere;” quod ex merito et justitia, significatur per “dignus es Domine;” quod Ipse sit Divinum Verum et Divinum Bonum, significatur per “gloriam et honorem,” ut supra (ii. 249); quod Ipsi sit Regnum, significatur per “accipere potestatem:” haec itaque in unum sensum collata, significant confessionem, quod Domino, quia est Divinum Verum et Divinum Bonum, sit Regnum ex merito et justitia.
  40. “Quia Tu creasti omnia, et per Voluntatem Tuam sunt et creata sunt,” significat quod omnia Caeli et Ecclesiae ex Divino Amore Domini per Divinam Sapientiam Ipsius, seu ex Divino Bono per Divinum Verum, quod etiam est Verbum, Facta et formata sint, et quod reformentur et regenerentur. – Hic Sensus spiritualis horum verborum est, quia per “creare” significatur reformare et regenerare per Divinum Verum; et per “Voluntatem Domini” significatur Divinum Bonum; sive dicatur Divinum Bonum et Divinum Verum, sive Divinus Amor et Divina Sapientia, idem est, quia omne bonum est amoris, et omne verum est sapientiae. Quod ex Divino Amore et Divina Sapientia sint omnia Caeli et Ecclesiae, imo quod ex illis mundus creatus sit, in Sapientia Angelica Divino Amore et Divina Sapientia, multis ostensum est; tum quod Amor et Bonum sit voluntatis, ac Sapientia et Verum sit intellectus; inde patet quod per “Voluntatem Domini” intelligatur Divinum Bonum seu Divinus Amor Ipsius. Quod “creare” in Verbo significet reformare et regenerare, patet ex his locis:
    “Cor mundum Crea mihi Deus, et spiritum firmum innova in medio mei” (Psalm. li. 12 (B.A. 10));
    “Aperis manum, saturantur bono: emmittis spiritum, Creantur” (Psalm. civ. 28, 30);
    “Populus qui Creabitur, laudabit Jah” (Psalm. cii. 19 (B.A. 18));
    “Ecce Ego Creans Caelum novum et Terram novam laetamini in aeternum, quae Ego Creans: ecce Ego Creaturus sum Hierosolymam exultationem” (Esaj. lxv. 17, 18);
    “Jehovah Creans Caelos, extendens Terram, dans animam populo super illa, et spiritum ambulantibus in illa” (Esaj. xlii. 5; cap. xlv. 12, 18);
    “Sic dixit Jehovah, Creator tuus, Jacob, Formator tunc, Israel redemi te, vocavi Nomine Meo(, Mihi) tu; omnem vocatum a Nomine Meo, in gloriam Meam Creavi eum” (Esaj. xliii. 1, 7);
    “In die quo creatus es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis a{1} die quo Creatus es, donec inventa est perversitas in te” (Ezech. xxviii. 13, 15);
    haec de Rege Tyri, per quem significantur qui in intelligentia per Divinum Verum sunt.
    “Ut videant, cognoscant, attendant et intelligant, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis Creaverit hoc” (Esaj. xli. 20{2}).
    @1 a pro “in”$
    @2 20 pro “19, 20″$
  41. His adjiciam hoc MEMORABILE: –
    Ne aliquis in Sensum spiritualem Verbi intret, ac genuinum verum, quod illius Sensus est, pervertat, custodiae a Domino positae sunt, quae in Verbo per Cherubos, qui hic sunt quatuor Animalia, intelliguntur: quod custodiae sint positae, hoc mihi ita repraesentatum est:
    Datum est videre magnas Crumenas; apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum in multa copia; et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, imo diripere; sed juxta Crumenas illas sedebant bini Angeli, qui custodes; locus ubi repositae erant, apparebat instar praesepis in stabulo; in camera proxima visae sunt Virgines modestae, cum Uxore casta; et prope illam cameram stabant bini Infantes, et dictum est, quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit; et postea apparebat Scortum, tum Equus jacens mortuus.
    Quibus visis instructus sum, quod per illa repraesentatus sit Sensus literae Verbi, in quo Sensus spiritualis est. Magnae illae Crumenae argento plenae significabant cognitiones veri et boni in multa copia: quod apertae essent, et tamen ab Angelis custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere; sed quod caveatur, ne aliquis Sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, falsificet. Praesepe in stabulo, in quo jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesepe, etiam praesepe in quo Dominus Infans jacuit, quia Equus, qui inde edit, significat intellectum Verbi. Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et Uxor casta conjunctionem boni et veri. Infantes significabant innocentiam sapientiae in Verbo; erant Angeli e tertio Caelo, qui omnes apparent sicut infantes. Scortum cum Equo mortuo significabat falsificationem Verbi a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; Scortum significat falsificationem, et Equus mortuus intellectum veri nullum.
    Datum est loqui cum multis post mortem, qui crediderunt se sicut stellae lucituros in Caelo, quia, ut dixerunt, sanctum habuerunt Verbum, saepius perlegerunt illud, plura inde collegerunt per quae fidei suae dogmata confirmaverunt, et per id in mundo ut docti celebrati sunt; ex quo credebant se Michaeles et Raphaeles futuros. Sed plures ex illis explorati sunt, ex quo amore studuerunt Verbo: ac inventi quod aliqui ex amore sui, ut magni in Mundo apparerent, et sicut Primates Ecclesiae colerentur; aliqui autem ex amore mundi, ut lucrarentur opes: hi dum explorati sunt quid scirent ex Verbo, compertum est, quod inde nihil genuini veri scirent, sed modo tale quod vocatur verum falsificatum, quod in se est falsum, et hoc in mundo spirituali putet coram naribus angelorum et dictum est illis, quod hoc illis esset ex causa, qua ipsi et mundus fuerunt fines, seu, quod idem, amores illorum, et non Dominus et Caelum; et cum ipsi et mundus sunt fines, tunc cum legunt Verbum, haeret mens illorum in se ipsis et in mundo, et inde cogitant jugiter ex suo proprio, quod in caligine est quoad omnia quae Caeli sunt: in quo statu non potest homo subduci ex lumine proprio, et sic elevari in lucem Caeli, proinde nec aliquem influxum a Domino per Caelum recipere. Vidi etiam hos in Caelum admissos, et cum inventi sunt quod absque veris essent, nudati sunt vestibus, et apparuerunt in pudendis; et qui falsificaverunt vera, quia putuerunt, expulsi sunt, sed usque remansit apud hos fastus, ac fides quod meruerint.
    Aliter factum est cum illis, qui studuerunt Verbo ex affectione sciendi verum quia verum est, et quia inservit usibus vitae spiritualis, non solum suae, sed etiam proximi. Illos vidi elevatos in Caelum, et sic in lucem, in qua est Divinum Verum ibi, et simul tunc exaltatos in sapientiam Angelicam, et in felicitatem ejus, quae est vita aeterna.

CAPUT V.
ET vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo, obsignatum sigillis septem.

  1. Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna, Quis est dignus aperire Librum, et solvere sigilla ejus.
  2. Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire Librum, nec{1} inspicere eum.
    @1 nec pro “et”$
  3. Et ego flebam multum, quod nemo dignus inventus sit aperire et legere Librum, nec inspicere eum.
  4. Et unus ex Senioribus dicit mihi, Ne fleto; ecce Leo, qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis, aperire Librum, et solvere septem sigilla ejus.
  5. Et vidi, et ecce in medio Throni, et quatuor Animalium, et in medio Seniorum, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram.
  6. Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno.
  7. Et cum accepisset Librum, quatuor Animalia et Viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno habentes unusquisque citharas, et phialas aureas plenas suffitibus, quae sunt preces sanctorum.
  8. Et canebant canticum novum, dicentes, Dignus es accipere Librum, et aperire sigilla ejus, quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo, ex omni tribu et lingua, et populo et gente.
  9. Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes, et
    regnabimus super terra.
  10. Et vidi et audivi vocem angelorum multorum circum Thronum, et Animalia, et Seniores, et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum;
  11. Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam et benedictionem.
  12. Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes, Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum.
  13. Et quatuor Animalia dicebant, Amen; et viginti quatuor Seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

QUOD DOMINUS IN DIVINO HUMANO JUDICIUM FACTURUS SIT EX VERBO ET SECUNDUM ILLUD, QUIA IPSE EST VERBUM: ET QUOD HOC AGNITUM SIT AB OMNIBUS IN TRIBUS CAELIS.
CONTENTA{1} SINGULORUM VERSUUM.
@1 CONTENTA pro “CONTENTUM”$

  1. “Et vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo,” significat Dominum quoad Ipsum Divinum Suum ad aeterno, Cui Omnipotentia et Omniscientia, et Cui est Verbum (n. 256)”; obsignatum sigillis septem,” significat illud prorsus absconditum angelo et homini (n. 257).
  2. “Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna,” significat Divinum Verum a Domino influens penitus apud Angelos et homines (n. 258); “Quis est dignus aperire Librum et solvere sigilla ejus,” significat quis in potentia est nosse status vitae omnium in Caelis et in Terris, et judicare unumquemvis secundum suum (n. 259).
  3. “Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra,” significet quod nullus in Caelis superioribus et in Caelis inferioribus (n. 260); “aperire librum,” significat nosse statas vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum (n. 261); “nec inspicere eum,” significat ne hilum (n. 262).
  4. “Et ego flebam multum, quod nemo (dignus) inventus sit aperire et legere Librum, nec inspicere eum,” significat dolorem cordis, quod si non aliquis posset, perirent omnes (ii. 263).
  5. “Et unus ex senioribus dicit{1} mihi, Ne fleto,” significat consolationem (n. 264); “ecce vicit Leo, Qui est ex tribu Jehudae. Radix Davidis,” significat Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit Inferna, et redegerit in ordinem omnia cum fuit in Mundo, per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano (n. 265, 266); “aperire Librum, et solvere septem sigilla ejus,” significat hic ut prius (n. 267).
    @1 dicit pro “dixit”$
  6. “Et vidi, et ecce in medio Throni, et quatuor Animalium, et in medio Seniorum,” significat ab intimis et inde in omnibus Caeli, Verbi, et Ecclesiae (n. 268); “Agnum stantem tanquam occisum,” significat Dominum quoad Humanum non in Ecclesia pro Divino agnitum (n. 269); “habentem cornua septem,” significat Ipsius Omnipotentiam (n. 270); “et oculos septem, significat Ipsius Omniscientiam et Divinam Sapientiam (n. 271); “qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram,” significat quod ex illa sit Divinum Verum in universo terrarum orbe, ubi religio (n. 272).
  7. “Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno,” significat quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum sit Verbum, et quod hoc ex Divino Suo in Ipso, et quod ideo ex Divino Humano Suo facturus sit judicium (n. 273).
  8. “Et cum accepisset Librum,” significat quando Dominus instituit facere judicium, et per id omnia in Caelis et super terris redigere in ordinem (n. 274); quatuor Animalia et viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno,” significat humiliationem, et adorationem Domini ex superioribus Caelis (n. 275); “habentes unusquisque citharas,” significat confessionem Divini Humani Domini ex veris spiritibus (n. 276); “et phialas aureas plenas suffitibus,” significat confessionem Divini Humani Domini ex bonis spiritualibus (n. 277); “quae sunt preces sanctorum,” significat cogitationes quae sunt fidei ex affectionibus quae sunt charitatis, apud illos qui ex bonis et veris spiritualibus colunt Dominum (n. 278).
  9. “Et canebant canticum novum,” significat agnitionem et glorificationem Domini, quod Solus sit Judex, Redemptor et Salvator, ita Deus Caeli et terrae (n. 279); “dicentes, Dignus es accipere Librum, et aperire sigilla ejus,” significat hic ut prius (n. 280); “quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo,” significat liberationem ab affectio, et salvationem per conjunctionem cum Ipso (n. 281); “ex omni tribu et lingua et populo et gente,” significat quod a Domino redempti sint, qui in Ecclesia aut in aliqua Religione in veris quoad doctrinam et in bonis quoad vitam sunt (n. 282).
  10. “Et fecisti nos Deo nostro reges et sacerdotes,” significat quod illi a Domino in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint (n. 283); “et regnabimus super terra,” significat et erunt in Regno Ipsius, Ipse in illis et illi in Ipso (284, 285).
  11. “Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum circum Thronum, et Animalia, et Seniores,” significat confessionem et glorificationem Domini ob angelis inferiorum Caelorum (n. 86); (“et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum,” significat omnes in veris et in bonis) (n. 287).
  12. “Dicentes voce magna. Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam,” significat confessionem ex corde, quod Domino quoad Divinum sit Omnipotentia, Omniscientia, Divinum Bonum et Divinum Verum (ii. 288); “et benedictionem,” significat omnia illa in Ipso, et ab Ipso in illis (n. 289).
  13. “Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari, quae sunt, et quae in illis omnia, audivi dicentes,” significat confessionem et glorificationem Domini ab angelis infimorum caelorum (n. 290); “Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum,” significat quod in Domino ab aeterno et inde in Divino Humano Ipsius sit omne Caeli et Ecclesiae, Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divina Potentia, et ob Ipso in illis (n. 291).
  14. “Et quatuor Animalia dicebant, Amen,” significat Divinam confirmationem ex Verbo (n. 292); “et viginti quatuor Seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum,” significat humiliationem coram Domino, et ex humiliatione adorationem Ipsius ab omnibus (in) Caelis, a Quo et in Quo est Vita aeterna (n. 293).
  15. EXPLICATIO.

(Vers. 1.) “Et vidi in dextra Sedentis super Throno Librum scriptum intus et a tergo,” significat Dominum quoad Ipsum Divinum Suum ab aeterno, Cui Omnipotentia et Omniscientia, et Qui est Verbum, Qui et status vitae omnium in Caelis et in terris, in omni particulari et in omni communi, ex Se Ipso novit. – Per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus quoad Ipsum Divinum, ex Quo Humanum Ipsius, nam sequitur quod” Agnus acceperit Librum e dextra Sedentis super Throno” (vers. 7), et per “Agnum” intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum; per “Librum scriptum intus et a tergo” intelligitur Verbum in omni particulari et in omni communi; per “intus” in omni particulari, et per “a tergo” in omni communi; per “intus et a tergo” intelligitur etiam Verbi Sensus interior, qui est spiritualis, et Sensus ejus exterior qui est naturalis; per “dextram” intelligitur Ipse quoad omnipotentiam et omniscientiam, quia de exploratione omnium in Caelis et in terris, super quos Ultimum Judicium erit, et de separatione eorum, agitur. Quod Dominus ut Verbum sciat status vitae omnium in Caelis et in terris a Se Ipso, est quia est Ipsum Divinum Verum, et Ipsum Divinum Verum ex Se Ipso novit omnia; sed hoc arcanum est, quod in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia detectum est. Quod Dominus quoad Ipsum Divinum ab aeterno fuerit Verbum, hoc est, Divinum Verum, patet ab his apud Johannem:
“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum” (i. 1);
et quod Dominus etiam quoad Humanum factus sit “Verbum,” apud eundem:
“Et Verbum Caro factum est” (i. 14).
Inde constare potest quid intelligitur per quod Liber fuerit in dextra Sedentis super Throno, et quod Agnus acceperit Librum inde (vers. 7). Quoniam Dominus est Verbum, et Verbum est Divinum Verum, quod in communi facit Caelum et Ecclesiam, et in particulari angelum ut in illo Caelum sit, et hominem ut in illo Ecclesia sit, et quia Verbum hic intelligitur per “Librum,” ex quo et secundum quod omnes judicandi sunt, ideo passim dicitur “inscribi Libro,” “judicari ex Libro,” “deleri ex Libro,” ubi de statu vitae aeternae alicujus agitur; ut in his locis:
Antiquus Dierum judicium consedit, “et Libri aperti sunt” (Dan. vii. (9,) 10):
Eripietur populus omnis, qui invenietur “scriptus In Libro” (Dan. xii. (9.));
“Non latuit Te os meum, super Libro Tuo omnes scripti sunt dies, et non unus ex illis deest” (Psalm. cxxxix. 15, 16);
Moses dixit, “Dele me quaeso ex Libro quem scripsisti; et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e Libro” Exod. xxxi. 32, 33)
“Deleantur e Libro vitae, et cum justis non scribantur” (Psalm. lxix. 29 (B.A. 28));
“Vidi quod Libri aperti sint; et Liber alius apertus est, qui est vitae; et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in libris{1} secundum opera illorum, et si quis non inventus est in Libri vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis” (Apoc. xx. 12, 15{2});
“Non ingredientur in Novam Hierosolymam, nisi qui scripti sunt in Libro vitae Agni” (Apoc. xxi. 26 (B.A. 27));
“Adorabunt bestiam omnes, quorum nomina non scripta sunt in Libro vitae Agni” (Apoc. xiii. 8; cap. xvii. 8).
Quod per “Librum” intelligatur Verbum, apud Davidem:
“In Volumine Libri scriptum est de Me” (Psalm. xl. 8 (B.A. 7));
et apud Ezechielem:
“Vidi et ecce manus emissa ad me, et in ea Volumen Libri scriptum ante et post” (ii. 9, 10{3});
“Liber verborum Esajae” (Luc. iii. 4):
“Liber psalmorum” (Luc. xx. 42).
@1 libris pro “libro”$
@2 12, 15 pro “12, 13, 14″$
@3 9, 10 pro “8, 9″$

  1. “Obsignatum sigillis septem,” significat illud prorsus absconditum angelo et homini. – Quod “obsignatum sigillo” significet absconditum, patet; inde “obsignatum septem sigillis” significat prorsus absconditum, “septem” enim significant omne (n. 10), ita quoque prorsus; quod prorsus absconditum angelo et homini, dicitur mox his verbis:
    “Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra, aperire et legere librum, nec inspicere illum” (vers. 3, 4);
    tale est Verbum omnibus, quibus Agnus, hoc est, Dominus non aperit illud: hic quia de exploratione omnium ante Ultimum Judicium agitur, sunt status vitae omnium in communi et particulari, qui prorsus absconditi sunt.
  2. (Vers. 2.) “Et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna,” significat Divinum Verum a Domino influens penitus in cogitationem angelorum et hominum, ac indagationem. – Per “Angelum” praedicantem in Sensu spirituali intelligitur Dominus, quia angelus a se non praedicat et docet, sed a Domino, at usque sicut a se: “Angelus fortis” dicitur, quia cum potentia, et quod praedicatur cum potentia, hoc influit penitus in cogitationem; “vox magna” significat Divinum Verum a Domino in potentia seu virtute: quod etiam significetur indagatio, est quia interrogat, “Quis est dignus aperire librum,” ut nunc sequitur.
  3. “Quis est dignus aperire librum et solare sigilla ejus,” significat quis in potentia est nosse status vitae omnium in Caelis et in Terris, et judicare unumquemvis secundum suum. – “Quis dignus est” significat quis potest, seu quis in potentia est; “aperire librum, et solvere sigilla ejus” significat hic nosse status vitae omnium in Caelis et in terris, et quoque judicare unumquemvis secundum suum statum, nam cum “Liber aperitur,” fit inquisitio quales sunt, et dein sententia seu judicium; comparative sicut judex agit cum libro legis et ex illo: quod per “aperire librum” significetur inquisitio qualis status vitae est omnibus et singulis, patet a capite sequente, ubi describitur quid visum est, cum Agnus aperuit in suo ordine septem sigilla ejus.
  4. (Vers. 3) “Et nemo potuit in Caelo, nec super terra, neque sub terra,” significat quod nullus in Caelis superioribus et in Caelis inferioribus. – Per “in Caelo, super terra, et sub terra,” intelligitur in Caelis superioribus et inferioribus, ut quoque infra (vers. 13), ubi haec:
    “Et omne creatum, quod est in Caelo, in terra, et sub terra, et in mari quae sunt, et in illis omnia, audivi dicentes.
    Quia audivit hos et illos dicentes, patet quod fuerint angeli et spiritus qui loquebantur; fuit etiam Johannes in spiritu, ut ipse in praecedente capite (iv. vers. 2) dicit, in quo statu non alia terra illi apparuit, quam terra mundi spiritualis; sunt enim ibi terrae sicut in mundo naturali, ut constare potest ex descriptione illius mundi in Opere de Caelo et Inferno; tum in Continuatione de Mundo Spirituali (n. 32-38). Caeli superiores ibi apparent super montibus et collibus, Caeli inferiores super terris infra, et Caeli ultimi quasi sub terris; Caeli enim sunt expansa, unum supra alterum, et quodvis expansum est sicut terra sub pedibus illorum qui ibi sunt; supremum expansum est sicut caput montis, alterum expansum est sub illo, sed latius ad latera circum circa se extendens, ac infimum expansum adhuc latius, et quia hoc est sub illo; sunt ibi illi qui “sub terra;” tres Caeli etiam ita apparent angelis qui in superioribus Caelis sunt, quia illis duo apparent infra illos; similiter itaque Johanni, quia apud illos erat, nam ad illos ascenderat, ut patet. a capite iv. vers. 1, ubi dicitur,
    “Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post hac.”
    Qui non scit aliquid de mundo spirituali et de terris ibi, nequaquam scire potest quid intelligitur per “sub terra,” similiter quid per “inferiora terrae,” in Verbo, ut apud Esajam:
    “Cantate Caeli, jubilate Inferiora terrae, personate Montes cantu, quia redemit Jehovah Jacobum” (xliv. 23): et alibi.
    Quis non videt, quod terrae mundi spiritualis ibi intelligantur; non enim aliquis homo sub terris in mundo naturali habitat.
  5. “Aperire Librum.” – Quod significet nosse status vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum, patet ab explicatis supra (n. 259).
  6. “Nec inspicere eum,” significat ne hilum. – Cum per “aperire librum” significatur nosse status vitae omnium, per “inspicere eum” significatur videre qualis status vitae unius et alterius est; quare per quod “nemo posset aperire librum nec inspicere eum,” significatur quod ne hilum possint. Solus enim Dominus videt statum cujusvis ab intimis ad extrema, tum qualis homo fuit ab infantia usque ad senectam, et qualis futurus est in aeternum, ut et quem locum in Caelo vel in inferno sortiturus sit; et hoc Dominus videt in instanti, et ex Se Ipso, quia est Ipsum Divinum Verum seu Verbum; angeli autem et homo ne hilum, quia sunt finiti, et finiti vident modo pauca et externa, et ne quidem haec vident a se, sed a Domino.
  7. (Vers. 4.) “Et ego flebam multum, quod nemo (dignus) inventus sit aperire et legere librum, nec inspicere eum” significat dolorem cordis, quod si non aliquis posset, perirent omnes. – Quod “flere multum” sit dolere corde, patet; quod doleret corde, fuit causa, quia alioquin perituri essent omnes; nam si non per Ultimum Judicium omnia in Caelis et in Terris redigerentur in ordinem, non potuisset aliter: agitur enim in Apocalypsi de statu ultimo Ecclesiae, quando ejus finis, qui qualis est describitur a Domino his verbis:
    “Erit talis afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi usque nunc, nec fiet; quare nisi abbreviarentur dies nisi, non conservaretur ulla caro” (Matth. xxiv. 21, 22):
    haec de ultimo tempore Ecclesiae, quando judicium. Quod talis status Ecclesiae hodie sit, ex his solum cognosci potest, quod in maxima parte Orbis Christiani sint, qui Divinam Domini potestatem in se transtulerunt, ac volunt coli sicut dii, et qui invocant homines mortuos, et vix aliquis ibi Dominum; et quod reliqui ab Ecclesia faciant Deum Tres, ac Dominum Duos, ac salvationem ponant non in emendatione vitae, sed in certis vocibus cum halitu devoto enuntiatis; ita non in paenitentia sed in fiducia quod justificentur et sanctificentur, modo plicent manus et spectent sursum, ac solennem formulam orent.
  8. (Vers. 5.) “Et unus ex Senioribus dicit{1} mihi, Ne fleto.”-
    Quod significet consolationem, patet.
    @1 dicit pro “dixit”$
  9. “Ecce vicit Leo,” significat Dominum, quod ex propria potentia subjugaverit Inferna, et redegerit in ordinem omnia cum fuit in Mundo. Quod “Leo” significet Divinum Verum Verbi quoad potentiam, videatur supra (n. 241); et quia Dominus est Ipsum Divinum Verum seu Verbum, ideo vocatur “Leo.” Quod Dominus cum fuit in mundo subjugaverit Inferna ac redegerit omnia in Caelis in ordinem, et quoque glorificaverit Humanum Suum, videatur supra (n. 67); et quomodo, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 12-14). Inde patet, quid intelligitur per “vicit Leo.”
  10. “Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis,” significat per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano. – Per “Jehudam” in Verbo intelligitur Ecclesia quae in bono amoris in Dominum est, ac in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et per “Davidem” intelligitur Dominus quoad Divinum Verum Divinae Sapientiae: quod hoc per “Davidem ” intelligatur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 43, 44{1}); et quod illud per “Jehudam,” videatur (n. 96, 350). Ex his patet, quod per “Ecce vicit Leo, Qui ex tribu Jehudae, Radix Davidis,” significetur quod Dominus vicerit Inferna et redegerit omnia in ordinem per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano. Quod hic sensus illorum verborum sit, non videri potest in Sensu literae, sed solum quod Ipse Ille sit Qui ex tribu Jehudae et ex prosapia Davidis in mundo natus est; at usque eadem illa verba Sensum spiritualem in se continent, in quo per nomina personarum intelliguntur res, ut passim supra dictum est; ita non per “Jehudam” Jehudah, nec per “Davidem” David; sed per “Jehudam” Dominus quoad Divinum Bonum, et per “Davidem” Dominus quoad Divinum Verum; inde est quod ille sensus inde resultet; quod ille sensus hic exponatur, est quia Apocalypsis quoad Sensum spiritualem nunc aperitur.
    @1 44 pro “48”$
  11. “Aperire librum, et solvere septem sigilla ejus,” significat nosse status vitae omnium in Caelis et in terris, et judicare unumquemvis secundum suum, ut supra (n. 258, 259).
  12. (Vers. 6.) “Et vidi et ecce in medio Throni, et quatuor Animalium; et in medio Seniorum,” significat ab intimis et inde in omnibus Caeli, Verbi, et Ecclesiae.- “In medio” significat in intimis et inde in omnibus (n. 44); “Thronus” significat Caelum (n. 4); “quatuor Animalia” seu Cherubi significant Verbum (n. 239); et “viginti quatuor Seniores” significant Ecclesiam quoad omnia ejus (n. 233, 251). Ex his sequitur, quod per “in medio Throni, et quatuor Animalium, et in medio Seniorum,” significetur ab intimis in omnibus Caeli, Verbi, et Ecclesiae.
  13. “Agnum stantem tanquam occisum,” significat Dominum quoad Humanum non in Ecclesia pro Divino agnitum. – Per “Agnum” in Apocalypsi intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et per “Agnum occisum” quod Humanum Ipsius in Ecclesia non agnitum sit pro Divino; similiter ut cap. i. vers. 18{1}, ubi dicitur,
    “Factus sum mortuus, et ecce Vivens sum in saecula saeculorum,”
    per quae intelligitur quod Dominus in Ecclesia neglectus sit, et Humanum Ipsius pro Divino non agnitum (n. 59); quod ita sit, videatur infra (n. 294). Cum itaque Dominus quoad Divinum Humanum per “Agnum” intelligitur, et de Illo dicitur, quod “sumserit Librum e dextra Sedentis super Throno,” et postea quod “aperuerit illum, et solverit septem sigilla ejus,” et cum hoc nemo mortalium potuit, sed Solus Deus, sequitur quod per “Agnum” intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, et per “occisum” quod non Agnitus pro Deo quoad Humanum Suum.
    @1 18 pro “8”$
  14. “Habentem cornua septem” significat Ipsius Omnipotentiam. Saepius in Verbo nominatur “cornu,” et per id ubivis significatur potentia; quare ubi “cornu” dicitur de Domino, significatur Omnipotentia: quod “cornua septem” dicantur, est quia “septem” significant omne (n. 10), ita Omnipotentiam. Quod “cornu” significet potentiam, et cum de Domino, Omnipotentiam, constare potest a sequentibus locis:
    “Qui laetantur super non re, qui dicunt, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nos Cornua” (Amos vi. 13);
    Dixi impiis, Ne attollite Cornu, ne attollite in altum Cornu vestrum, omnia Cornua impiorum amputabo; exaltabuntur Cornua justi” (Psalm. lxxv. 5, 6, 11 (B.A. 4, 5, 10));
    “Jehovah exaltavit Cornu inimicorum tuorum” (Thren. ii. 17{1});
    “Excisum est Cornu Moabi, et brachium ejus fractum est” (Jerem. xlviii. 25);
    “Latere et humero impellitis, et Cornibus vestris feritis omnes oves infirmas” (Ezech. xxxiv. 21);
    “Jehovah exaltavit Cornu populi Sui” (Psalm. cxlviii. 14);
    “Jehovah Deus Zebaoth, Decus fortitudinis eorum{2} exaltavit Cornu nostrum” (Psalm. lxxxix. 18 (B.A. 17));
    “Splendor Jehovae Dei sicut Lux erit, Cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius” (Hab. iii. 4):
    “Brachium Meum corroborabit Davidem, et in Nomine Meo exaltabitur Cornu ejus” (Psalm. lxxxix. 22, 25 (B.A. 21, 24){3});
    “Jehovah robur meum, petra mea, Cornu meum” (Psalm. xviii. 2{4}; 2 Sam. xxii. 3);
    “Surge filia Sionis, quia Cornu tuum faciam ferrum, ut comminuas populos multos” (Mich. iv. 13);
    “Dominus{5} destruxit in excandescentia Sua munimentum filiae Jehudae, et abscidit omne Cornu Israelis” (Thren. ii. (2,) 3).
    Potentiae etiam significantur
    Per Cornua draconis (Apoc. xii. 3);
    Per Cornua bestiae ascendentis ex mari (Apoc. xiii. 1);
    Per Cornua bestiae coccineae, super qua mulier sedit (Apoc. xvii{6} 3, 7, 12); Per Cornua arietis et hirci (Dan. viii. 3, 4, 5, 7, 8, 9, 10, 12, 12, 21, 25);
    Per Cornua bestiae ascendentis ex mari (Dan. vii. 3, 7, 8, 20, 21, 23, 24):
    Per quatuor Cornua, quae disperserunt Jehudam et Israelem (Sach. ii. 1, 2, 3, 4 (B.A. 1, 18, 19, 20, 21)):
    Per Cornua Altarium, holocausti et suffitus (Exod. xxvii. 2: cap. xxx. 2, 3, 10):
    per haec significabatur potentia Divini Veri in Ecclesia: ac vicissim quod potentia peritura sit per “Cornua Altarium in Bethele,” apud Amos:
    “Visitabo super praevaricationes Israelis, visitabo super Altaria Bethelis, ut exscindantur Cornua Altaris, et cadant in terram” (iii. 14).
    @1 17 pro “13”$
    @2 eorum pro “nostrae”$
    @3 22, 25 pro “21, 22, 25″$
    @4 2 pro “2, 3″$
    @5 Dominus pro “Jehovah”$
    @6 xvii. pro “xvi.”$
  15. “Et oculos septem,” significat Ipsius Omniscientiam et Divinam sapientiam. – Quod “oculi,” cum de Domino, significent Divinam Ipsius Sapientiam, videatur supra (n. septem 48, 125), ita quoque Omniscientiam; et quod “septem” significent omne, et dicantur de re sancta (n. 10); inde per “oculos septem Agni” significatur Divina Sapientia Domini, quae etiam est Omniscientia.
  16. “Qui sunt septem Dei Spiritus emissi in omnem terram,” significat quod ex illa sit Divinum Verum in universo terrarum Orbe ubi Religioso.- “Septem spiritus Dei” sunt Divinum Verum procedens a Domino, ut supra (n. 14, 155): quod “emissi in omnem terram” sit in universum Orbem ubi Religio, patet; ubi enim est Religio, docetur quod Deus sit, et quod diabolus sit, et quod Deus sit Ipsum Bonum, et a Quo bonum, et quod diabolus sit ipsum malum, et a quo malum; et quia oppositi sunt, quod malum, quia est a diabolo, fugiendum sit, et quod bonum, quia est a Deo, faciendum sit: proinde quod quantum quis facit malum, tantum amet diabolum, et facit contra Deum; tale Divinum Verum est in universo terrarum Orbe, ubi est aliqua Religio: quare non plus opus est, quam scire quid malum: hoc etiam sciunt omnes quibus Religio est; praecepta enim omnium Religionum sunt qualia in Decalogo, quod non sit occidendum, non scortandum, non furandum, non false testandum: haec sunt in genere Divina Vera a Domino “emissa in omnem terram, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 101-118): quare qui vivit secundum illa quia sunt Divina Vera, seu praecepta Dei, et inde Religionis, salvatur; sed qui solum modo vivit secundum illa quia sunt civilia et moralia vera, ille non salvatur, nam negator Dei ita etiam potest vivere, non autem confessor Dei.
  17. (Vers. 7.) “Et venit et accepit Librum e dextra Sedentis super Throno” significat quod Dominus quoad Divinum Humanum Suum sit Verbum, et quod hoc ex Divino Suo in Ipso, et quod propterea ex Divino Humano Suo facturus sit Judicium. – Hic manifeste patet, quod “Sedens super Throno” et “Agnus” sint una Persona, et quod per “Sedentem super Throno” intelligatur Divinum Ipsius a Quo, et per “Agnum” Divinum Humanum Ipsius nam dicitur in praecedente versu, quod “viderit Agnum stantem in medio Throni,” et nunc quod “acceperit a Sedente super Throno Librum.” Quod Dominus ex Divino Humano Suo facturus sit Judicium, quia est Verbum, constat ex his locis:
    “Tunc videbunt signum Filii Hominis: et videbunt Filium Hominis venientem in nubibus Caeli cum virtute et gloria” (Matth. xxiv. 30);
    “Quando sedebit Filius Hominis super Throno Suo judicaturus duodecim Tribus Israelis” (Matth. xix. 28)
    “Venturus est Filius Hominis in gloria Patris Sui, et tunc reddet unicuique secundum facta ejus” (Matth. xvi. 27):
    “Vigilate omni tempore, ut digni habeamini ad consistendum coram Filio Hominis” (Luc. xxi. 36{1});
    “Qua hora non putatis, Filius Hominis venit” (Matth. xxiv. 44);
    “Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio quia Filius Hominis est” (Joh. v. 22, 27{2}):
    “Filius Hominis” est Dominus quoad Divinum Humanum, et Hoc est Verbum, Quod fuit Deus et Caro factum est (Joh. i. 1, 14).
    @1 Luc. xxi. 36 pro “Matth. xvi. 27″$
    @2 22, 27 pro “27”$
  18. (Vers. 8) “Et cum accepisset Librum” significat quando Dominus instituit judicium facere, et per id omnia in Caelis et super terris redigere in ordinem. – Ver “recipere librum” et aperire illum, significatur explorare status vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum, ut supra; hic itaque per quod “accepisset librum” significatur in instituto habere Ultimum Judicium facere; et quia Ultimum Judicium fit, ut omnia in ordinem redigantur in Caelis, et per Caelos in terris, etiam hoc significatur.
  19. “Quatuor Animalia et viginti quatuor Seniores prociderunt coram Agno” significat humiliationem, et ex humiliatione adorationem Domini ex superioribus Caelis. Sequitur nunc glorificatio Domini propterea; nam, ut supra (li. 263) dictum est, nisi Dominus nunc Ultimum Judicium faceret, et per id redigeret in ordinem omnia in Caelis et in terris, omnes perirent. Glorificatio Domini, quae nunc sequitur, fit primum a Caelis superioribus, postea a Caelis inferioribus, et demum a Caelis infimis:
    Glorificatio a Caelis superioribus (vers. 8-10);
    A Caelis inferioribus (vers. 11, 12);
    Et a Caelis infimis (vers. 13);
    Et demum confirmatio et adoratio a Caelis superioribus (vers. 14).
    Caeli itaque superiores significantur per “quatuor Animalia” et per “viginti quatuor Seniores;” nam per “Cherubos,” qui sunt quatuor Animalia, “in medio Throni,” significatur Dominus quoad Verbum; at per “Cherubos,” seu quatuor Animalia, “circum Thronum,” significatur Caelum quoad Verbum; dicitur enim, quod
    “In medio Throni et circum Thronum visa sint quatuor Animalia, plena oculis ante et retro” (cap. iv. vers. 6);
    Caeli enim sunt Caeli ex receptione Divini Veri per Verbum a Domino. Per “viginti quatuor Seniores” etiam significantur Angeli in Caelis superioribus, quoniam Seniores illi proxime circum Thronum” erant (cap. iv. 4). Quod “procidere coram Agno ” sit humiliatio, et ex humiliatione adoratio, patet.
  20. “Habentes unusquisque citharas,” significat confessiones Divini Humani Domini ex veris spiritualibus. – Notum est, quod confessiones Jehovae in templo Hierosolymae factae fuerint Per cantica et simul per instrumenta musica, quae correspondebant; instrumenta erant praecipue buccinae et tympana, ac nablia et citharae; Bonis et Veris caelestibus correspondebant buccinae et tympana, ac Bonis et Veris spiritualibus, nablia et citharae; correspondentiae erant cum sonis illorum. Quid Bonum et Verum caeleste, et quid Bonum et Verum spirituale, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 13-19, et 20-28). Quod “citharae” significent confessiones Domini ex Veris spiritualibus, constare potest ex his locis:
    “Confitemini Jehovae in Cithara, in Nablio decachordii psallite Ipsi” (Psalm. xxxiii. 2{1});
    “Confitebor Tibi in Cithara Deus, Deus mi” (Psalm. xliii. 4{2});
    “Confitebor Tibi instrumento Nablii, canam Tibi in Cithara, Sancte Israelis” (Psalm. lxxi. 22):
    “Excita me Nablium et Cithara, confitebor Tibi inter gentes, Domine” (Psalm. lvii. 9, 10 (B.A. 8, 9{3}); Psalm. cviii. 2, 3, 4);
    “Respondete Jehovae per confessionem, psallite Deo nostro in Cithara” (Psalm. cxlvii. 7{4};
    “Bonum confiteri Jehovae super Nablio et super higgaion in Cithara” (Psalm. xcii. 2, 3{5});
    “Clangite Jehovae omnis terra, cantate Jehovae Cithara, Cithara et voce cantus” (Psalm. xcviii. 4-6).
    (Et in multis aliis locis, ut Psalm. xlix. 5 (B.A. 4{6}); Psalm. cxxxvii. 2{7}: Hiob xxx. 31; Esaj. xxiv. 7-9; cap. xxx. 31, 32: Apoc. xiv. 2; cap. xviii. 22.)
    Quoniam “cithara” correspondebat confessioni Domini, et mali spiritus illam non sustinent, ideo
    David per Citharam abegit malum spiritum a Saule (1 Sam. xvi. 14-16, 23).
    Quod non fuerint citharae, sed quod confessiones Domini auditae sicut citharae Johanni, videatur infra (n. 661).
    @1 2 pro “2, 3″$
    @2 4 pro “3, 4″$
    @3 9, 10 pro “8, 9, 10″$
    @4 cxlvii. 7 pro “cxxxvii. 1, 2″$
    @5 2, 3 pro “2, 3, 4″$
    @6 xlix. 5 pro “xlv. 4, 5″$
    @7 2 pro “1, 2″$
  21. “Et phialas aureas plenas suffitibus,” significat confessionem Divini Humani Domini ex bonis spiritualibus. – Quod “suffitus” (significet) cultum ex bonis spiritualibus, hic autem confessionem ex illis bonis, est quia principalis cultus in Ecclesia Judaica et Israelitica constabat in sacrificiis et in suffitibus; quare duo Altaria erant, unum pro sacrificiis, et alterum pro suffitibus; hoc Altare fuit in Tabernaculo, et vocabatur Altare aureum, illud autem extra Tabernaculum, et vocabatur Altare holocausti: causa erat, quia duo genera bonorum sunt, ex quibus fit omnis Cultus, Bonum caeleste et Bonum spirituale; Bonum caeleste est bonum amoris in Dominum, et Bonum spirituale est bonum amoris erga proximum: cultus per sacrificia erat cultus ex Bono caelesti, et cultus per suffitus erat cultus ex Bono spirituali. Sive dicas cultum, sive dicas confessionem, idem est, nam omnis cultus est confessio. Simile quod significatur per
    “suffitus,” etiam significatur per “phialas” in quibus suffimenta erant, quoniam continens et contentum, sicut instrumentale et principale, unam causam agunt. Cultus ex Bono spirituali significatur per “suffitus” in sequentibus locis:
    “Ab ortu solis usque ad occasum ejus magnum erit Nomen Meum inter gentes, et in omni loco Suffitus allatus Nomini Meo” (Malach. i. 11);
    “Docebunt judicia Tua Jacobum, ponent Suffitum in nasum Tuum, et holocaustum super Altare Tuum” (Deutr. xxxiii. 10);
    “Holocausta pinguium offeram Tibi cum Suffimento” (Psalm. lxvi. 13, 15)
    “Venient ex circuitu Jehudae offerentes holocaustum, mincham et Thus” (Jerem. xvii. 26);
    “E Scheba venient: aurum et Thus portabunt: et laudes Jehovae annuntiabunt” (Esaj. lx. 6):
    per “thus” simile significatur quod per “suffimentum,” quia thus erat praecipuum aromatum{1} ex quibus suffimentum fiebat. Similiter apud Matthaeum:
    Sapientes ex Oriente aperuerunt thesauros suos, et obtulerunt Domino recens nato “Aurum, Thus et Myrrham” (ii. 11);
    quod obtulerint illa tria, erat quia “aurum” significabat Bonum caeleste, “thus” Bonum spirituale, et “myrrha” Bonum naturale, et ex his tribus Bonis fit omnis cultus.
    @1 aromatum pro “aroma”$
  22. “Quae sunt preces sanctorum,” significat cogitationes quae sunt fidei ex affectionibus quae sunt charitatis, apud illos qui ex bonis et veris spiritualibus colunt Domini. – Per “preces” intelliguntur illa quae fidei sunt, et simul illa quae charitatis sunt, apud illos qui preces fundunt, quoniam preces absque illis non sunt preces, sed soni vacui: quod “sancti” significent illos qui in bonis et veris spiritualibus sunt, videatur supra (n. 173). Quod suffitus dicantur “preces sanctorum,” est causa, quia odores fragrantes correspondent affectionibus boni et veri; inde est, quod toties dicatur in Verbo
    “Odor gratus, ac “Odor quietis Jehovae” (ut Exod. xxix. 18,{1} 25, 41; Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9, 12{2} : cap. iii. 5; cap. iv. 31; cap. vi. 8, 14 (B.A. 15, 21)): cap. viii. 28; cap. xxiii. 12, 13, 18{3}; cap.xxvi. 31: Num. xv. 3, 7{4}: cap. xxviii. 6, 8, 13{5}; cap. xxix. 2, 6, 8, 13, 36; Ezech. xx. 41; Hosch. xiv. 7).
    Similia significantur per “preces,” quae vocantur “suffitus,” in sequentibus in Apocalypsi:
    Angelus stans ad Altare, habens phialam auream,” et dati sunt ei Suffitus multi, ut offeret cum Precibus sanctorum omnium super altare aureum: et ascendit fumus Suffituum cum precibus sanctorum e manu Angeli ad conspectum Dei” (viii. 3-5);
    et apud Davidem;
    “Attende aurem ad vocem meam: acceptae sunt Preces meae, Suffimentum coram Te” (Psalm. cxli. 1, 2).
    @1 18 pro “10”$
    @2 12 pro “10”$
    @3 13 pro “8, 14″$
    @4 Num. xv. 3, 7 pro “cap. xv. 5″$
    @5 cap. xxviii. 6, 8, 13 pro “Num. vi. 6, 8, 13″$
  23. (Vers. 9.) “Et canebant Canticum novum,” significat agnitionem et glorificationem Domini, quod Solus sit Judex Redemptor et Salvator, ita Deus Caeli et Terrae. – Haec continentur in cantico quod canebant, et illa quae continentur etiam significantur; ut agnitio quod Dominus sit Judex, in nunc sequentibus his:
    “Dignus es accipere librum, et aperire sigilla ejus:”
    Quod sit Redemptor, in his:
    “Quia occisus es, et redemisti nos in sanguine Tuo:”
    quod sit Salvator, in his:
    “Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, et regnabimus super terra:”
    quod sit Deus Caeli et terrae, in his:
    “Prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum” (vers. 14).
    Quoniam agnitio quod Dominus Solus sit Deus Caeli et terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, et quod alioquin non possit Redemptor et Salvator dici, non prius fuit Ecclesia, ideo dicitur “canticum novum.” Quod “canticum” etiam significet glorificationem” quae est confessio ex gaudio cordis, est quia cantus exaltat, et facit ut affectio e corde erumpat in sonum, et se intense sistat in sua vita. Psalmi Davidis nec aliud sunt quam cantica, psallebantur enim ac canebantur quare etiam in multis locis vocabantur cantica
    (Ut Psalm. xviii{1} 1; Psalm. xxxiii. 1, 3{2}; Psalm. xlv. 1; Psalm. xlvi. 1; Psalm. xlviii. 1; Psalm. lxv. 1; Psalm. lxvi. 1; Psalm. lxvii. 1; Psalm. lxviii. 1; Psalm. lxxv. 1; Psalm. lxxvi{3} 1: Psalm. lxxxvii. 1; Psalm. lxxxviii. 1; Psalm. xcii. 1; Psalm. xcvi. 1; Psalm. xcviii. 1: Psalm. cviii. 1; Psalm. cxx. 1; Psalm. cxxi. 1; Psalm. cxxii. 1; Psalm. cxxiii. 1; Psalm. cxxiv. 1; Psalm. cxxv 1; Psalm. cxxvi. 1; Psalm. cxxvii. 1; Psalm. cxxviii. 1; Psalm. cxxix. 1; Psalm. cxxx. 1; Psalm. cxxxii. 1; Psalm. cxxxiii. 1; Psalm. cxxxiv. 1).
    Quod cantica fuerint propter exaltationem vitae amoris, et inde gaudii, patet ex his:
    “Cantate Jehovae Canticum novum, clangite Jehovae omnis terra, personate, jubilate” (Psalm. xcviii. 1, 4-8):
    “Cantate Jehovae Canticum novum: laetetur Israel in Factore suo, psallant Ipsi” (Psalm. cxlix. 1-3):
    “Cantate Jehovae Canticum novum, extollant vocem” (Esaj. xlii. 10-12),;
    “Cantate Caeli, jubilate inferiora terrae, personate montes Cantu (Esaj. xliv. 23: cap. xlix. 13);
    “Jubilate Deo robori nostro, acclamate Deo Jacobi, extollite Cantum” (Psalm. lxxxi. 2-4 (B. A. 1-3)):
    “Laetitia et gaudium invenietur in Sione, confessio et vox Cantus” (Esaj. li. 3; cap. lii. 8, 9):
    “Cantate Jehovae, exclama et jubila filia Sionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis” (Esaj. xii. 1-6);
    “Paratum est cor meum, cantabo et psallam; excita te gloria mea, confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos” (Psalm. lvii. 8-10 (B.A. 7-9)).
    (Et multoties alibi.)
    @1 xviii. pro “xvii.”$
    @2 3 pro “2”$
    @3 lxxvi. pro “lxxxvi.”$
  24. “Dicentes, dignus es accipere Librum, et aperire sigilla ejus,” significat quod Solus possint cognoscere status vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum, ut supra (n. 256, 259, 261, 267, 273).
  25. “Quia occisus es, et redemisti Deo nos in sanguine Tuo,” significat liberationem ab Inferno, et salvationem per conjunctionem cum Ipso. – Quid in specie significatur per singula illa, non opus est per Sensum spiritualem evolvere, ut quid per occisum esse,” “redimere nos Deo,” et quid per “sanguinem Ipsius,” sunt enim arcana, quae non apparent in Sensu literae; satis est quod sit Redemptio quae ita describitur; et quia Redemptio, est liberatio ab Inferno, et salvatio per conjunctionem cum Domino; sunt haec quae significantur. Hic solum ex Verbo confirmabitur, quod Ipse Jehovah in mundum venerit, natus sit Homo, et factus Redemptor et Salvator omnibus qui per vitam charitatis et ejus fidem conjunguntur Divino Humano Ipsius, et quod Jehovah sit Dominus ab aeterno; proinde quod Divinum Humanum Domini, cum Quo erit conjunctio, sit Divinum Humanum Ipsius Jehovae: hic itaque adducentur loca quae confirmant quod Jehovah et Dominus unum sint; et quia unum sunt et non duo, quod Dominus ab aeterno, Qui est Ipse Jehovah, per assumptionem Humani, sit Redemptor et Salvator; hoc patet ex his:
    “Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum” (Esaj. lxiii. 16);
    “Sic dixit Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus” (Esaj. xliv. 6{1});
    “Sic dixit Jehovah Redemptor tuus et Formator tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso” (Esaj. xliv. 24);
    “Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus” (Esaj. xlviii. 17)
    “Jehovah Petra mea et Redemptor meus (Psalm. xix{2}. 15 (B.A. 14));
    “Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius” (Jerem. 1. 34);
    “Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur” (Esaj. liv. 5);
    Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus, fortis Jacobi” (Esaj. xlix. 26: cap. lx. 16);
    “Quod ad Redemptorem nostram, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius” (Esaj. xlvii. 4):
    “Cum misericordia aeternitatis miserebor: sic dixit Redemptor tuus Jehovah” (Esaj. liv. 8);
    “Dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis” (Esaj. xliii. 14);
    “Dixit Jehovah Sanctus Israelis, Redemptor vester” (Esaj. xlix. 7);
    “Redemeras me Jehovah (Deus) veritatis” (Psalm. xxxi. 6 (B.A. 5));
    “Speret Israel in Jehovah, quia plurima cum Ipso Redemptio est, Ille Redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus” (Psalm. cxxx. 7, 8);
    “Domine surge in auxilium nobis, et Redime nos propter misericordiam Tuam” (Psalm. xliv. 27 (B.A. 26)):
    “Dixit Jehovah Deus, “E manu Inferni Redimam eos, e morte Redimam eos” (Hosch. xiii. 4, 14);
    “Jehovah exaudi vocem meam, Redimet animam meam” (Psalm. Iv. 18, 19 (B.A. 17, 18)).
    (Tum Psalm. xlix. 16 (B.A. 15)); Psalm. lxix. 19 (B.A. 18); Psalm. lxxi. 23; Psalm. ciii. 1, 4; Psalm. cvii. 2; Jerem. xv. 20, 21.)
    Quod Dominus quoad Humanum Suum sit Redemptor, in Ecclesia non negatur, quia est secundum Scripturam, et quoque hanc:
    “Quis venit ex Edom, incedens in multitudine roboris Sui: annus Redemptorum Ejus venit, Hic redemit eos” (Esaj. lxiii{3} 1, 4, 9);
    “Dicite filiae Sionis, Ecce Salus tua venit, ecce merces Illius cum Illo; et vocabunt illos, populus sanctitatis, Redempti Jehovae” (Esaj. lxii. 11. 12);
    “Benedictus Dominus Deus Israelis, quia visitavit, et fecit Redemptionem populo Suo” (Luc. i. 68).
    (Praeter alibi.)
    Plura adhuc loca confirmantia, quod Dominus ab aeterno, Qui est Ipse Jehovah, in mundum venerit, et susceperit Humanum, ad redimendum homines, videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 37-46). Jehovah etiam dicitur Salvator in multis locis, quae ob copiam afferre non vacat.
    @1 6 pro “2”$
    @2 xix. pro “xv.”$
    @3 lxiii. pro “liii.”$
  26. “Et omni tribu et lingua, et populo at gente” significat quod a Domino redempti sint, qui in Ecclesia aut in aliqua Religione in veris quoad doctrinam et in bonis quoad vita in sunt. – Per “tribum” significatur Ecclesia quoad religionem; per “linguam” significatur doctrina ejus, de qua mox; per “populum” significantur qui in veris doctrinae sunt, et abstracte vera doctrinae (n. 483); et per “gentem” significantur qui in bonis vitae sunt, et abstracte bona vitae (n. 483): ex his patet, quod per “ex omni tribu et lingua, et populo et gente,” talia quae dicta sunt significentur (ut quoque n. 627). Hic nunc confirmabitur, quod per “linguam” in spirituali Sensu significetur doctrina quae est Ecclesiae, et quae est cujusvis Religionis; hoc patet ex his:
    Lingua mea meditatur justitiam Tuam, omni die laudem Tuam” (Psalm. (xxxv. 28;) lxxi. 24);
    “Tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit Lingua muti, quia erumpent in deserto aquae” (Esaj. xxxv. 6);
    “Lingua balborum velox erit ad loquendum” (Esaj. xxxii. 4);
    apparet sicut ibi per “linguam” intelligatur loquela; sed in Sensu spirituali intelligitur id quod loquuntur, quod est verum doctrinae, quod illis erit a Domino. Similiter,
    “Juravi quod Mihi se incurvaturum sit omne genu, et juratura omnis Lingua” (Esaj. xlv. 23):
    “Veniet tempus ad congregandum omnes gentes et Linguas, ut veniant et videant gloriam Meam” (Esaj. lxvi. 18):
    “In diebus illis apprehendent decem viri ex omnibus Linguis gentium alam viri Jehudaei, dicendo, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum cum vobis” (Sach. viii. 23);
    haec quoque de conversione gentium a Domino, ad verum doctrinae. Per “linguas” autem in opposito sensu significantur doctrinae falsae in his:
    “Vir Linguae non subsistet in terra” (Psalm. cxl. 12 (B.A. 11){1};)
    “Occultas eos in Tabernaculo Tuo a lite Linguarum” (Psalm. xxxi. 21 (B.A. 20));
    “Adducam super vos gentem, cujus non cognosces Linguam” (Jerem. v.15{2};
    “Mitti ad populos graves Lingua” (Ezech. iii. 5, 6);
    “Ad populum barbarum Lingua” (Esaj. xxxiii. 19).
    Sciendum est quod “lingua” ut organum significet doctrinam, ac ut sermo significet etiam religionem. Qui scit quod “lingua” significet doctrinam, intelligere potest quid significatur per verba divitis in Inferno ad Abrahamum,
    “Ut mitteret Lazarum, ut intingeret extremum digiti in aquam, et refrigeraret linguam ejus, ne cruciaretur in flamma” (Luc. xvi. 24);
    “aqua” significat verum, et “lingua” doctrinam, a cujus falsis cruciabatur, et non a flamma; non enim aliquis in Inferno est in flamma, sed flamma ibi est apparentia amoris falsi, et ignis apparentia amoris mali.
    @1 cxl. pro “cxlv.”$
    @2 15 pro “15, 16″$
  27. (Vers. 10.) “Et fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes,” significat quod illi a Domino in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint, ac ita imagines Divinae Ipsius Sapientiae ac Divini Ipsius Amoris; ut supra (n.20, 21).
  28. “Et regnabimus super terra;” significat et erunt in Regno Ipsius, Ipse in illis et illi in Ipso. – Per “regnare super terra” non aliud intelligitur quam esse in Regno Domini, et ibi unum cum Ipso, secundum haec Domini verba:
    “Ut omnes qui credunt in Me, unum sint: ac unum sint sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in nobis unum sint: Ego gloriam quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me, ut ubi Ego sum etiam illi sint Mecum” (Joh. xvii. 20-24);
    cum itaque ita unum sunt cum Domino, et simul cum Domino faciunt Regnum, quod vocatur Regnum Dei, patet quod non aliud per “regnare” significetur. Dicitur “regnare” quia prius dictum est, “Fecisti nos Reges et Sacerdotes,” et per “Reges” significantur qui in sapientia ex Divinis Veris a Domino sunt, et per “Sacerdotes” qui in amore ex Divino Bono ab Ipso sunt (n. 20): inde est, quod Regnum Domini etiam dicatur
    “Regnum sanctorum” (Dan. vii{1} 18, 27)
    et de Apostolis, quod
    Cum Domino judicaturi sint duodecim Tribus Israelis (Matth. xix. 28),
    tametsi Solus Dominus judicat et regnat; judicat enim et regnat ex Divino Bono per Divinum Verum quod ab Ipso etiam in illis est; sed qui credit quod id quod a Domino in illis est, sit illorum, ejicitur e Regno, hoc est, e Caelo. Simile per “regnare” significatur in sequentibus in Apocalypsi:
    “Erunt Sacerdotes Dei et Christi, et Regnabunt cum Ipso mille annis (xx. 4, 6);
    et de illis qui in Novam Hierosolymam venturi sunt,
    “Agnus illustrabit illos, et Regnabunt in saecula saeculorum” (xxii. 5).
    @1 vii. pro “vii.”$
  29. Dicitur “regnabunt super terra,” quia per “terram” hic et alibi intelligitur Ecclesia Domini in Caelis et in terris; Ecclesia utrobivis est Regnum Domini: ne itaque quis credat, quod omnes qui a Domino redempti sunt, fiant Reges et Sacerdotes, et quod regnaturi super terra, interest ut ex Verbo demonstretur, quod terra significet Ecclesiam: hoc videri potest ex sequentibus locis:
    “Ecce Jehovah evacuans Terram, et exinaniens Terram, et evertet facies ejus: evacuando evacuabitur Terra: lugebit et confundetur Terra habitabilis: Terra prophanabitur sub habitatoribus suis propterea maledictio comedet Terram et exurentur habitatores Terrae, et relictus erit homo rarus: erit in medio Terrae sicut strictura oleae. Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt fundamenta Terrae: confringendo confracta est Terra: disrumpendo disrupta est Terra: commovendo commota est Terra: titubando titubat Terra sicut ebrius” (Esaj. (xxiv.) 1-23);
    “Ascendit leo ex vepreto ad redigendum Terram tuam in vastitatem: vidi Terram, cum ecce vacuum et inane: dixit Jehovah, vastitas erit tota Terra, propterea lugebit Terra” (Jerem. iv. 7, 23-28):
    “Quousque lugebit Terra: desolata est tota Terra, quia non vir ponens super cor” (Jerem. xii. 4, 11-13);
    “Luget et elanguescit Terra, erubuit Libanus et emarcuit” (Esaj. xxxiii. 9):
    Erit Terra in picem ardentem, et vastata” (Esaj. xxxiv. 9, 10):
    “Consummationem et decisionem audivi a Domino super universam Terram” (Esaj. xxviii. 2, 22):
    “Ecce dies Jehovae veniet ad ponendum Terram in vastitatem, et concutietur Terra e loco suo (Esaj. xiii. 9, 13);
    “Commota est et contremuit Terra, et fundamenta montium trepidarunt” (Psalm. xviii. 8{1} (B.A. 7));
    “Non timebimus cum mutabitur Terra: cum dederit vocem, liquescet Terra” (Psalm. xlvi. 3, 4, 7, 9 (B. A. 2, 3, 6, 8)):
    “Annon intelligitis fundamenta Terrae” (Esaj. xl. 21, 23)
    “Deus deseruisti nos, tremefecisti Terram: sana fracturas ejus, quia commota est” (Psalm. lx. 3, 4 (B.A. 1, 2));
    “Liquescent Terra et omnes habitatores ejus: Ego firmabo columnas ejus” (Psalm. lxxv. 4{2} (B.A. 3));
    “Vae Terrae inumbratae alis: ite legati ad gentem conculcatam, cujus Terram depraedati sunt fluvii” (Esaj. xviii. 1, 2);
    “In excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est Terra” (Esaj. ix. 18{3} (B.A. 19));
    “Eritis vos Terra beneplaciti” (Malach. iii. 12{4});
    “Dedi Te in foedus populi ad restituendum Terram: cantate Caeli et exulta Terra” (Esaj. xlix. 8, 13):
    “Non videbo{5} Jah in Terra viventium” (Esaj. xxxviii. 11);
    “Qui dederunt terrorem in Terra viventium” (Ezech. xxxii. 23-27);
    “Nisi crederem videre bonum in Terra vitae” (Psalm. xxvii. 13);
    “Beati mites, quia haereditatem Terrae accipient” (Matth. v. 5)
    “Ego Jehovah faciens omnia, expandens Caelos Solus, extendens Terram a Me Ipso” (Esaj. xliv. 23, 24: Sach. xii. 1: Jerem. x. 11-13; cap. li. 15; Psalm.{6} cxxxvi. 6);
    “Aperiat se Terra, fructificent salutem: sic dixit Jehovah, creans Caelos formans Terram” (Esaj. xlv. 8, 12, 18, 19):
    “Ecce Ego creans Caelos novos, et Terram novam” (Esaj. lxv. 17: cap. lxvi. 22);
    praeter multis aliis in locis, quae si adducerentur, implerent membranam. Causa quod per “terram” significetur Ecclesia, est quia multoties per “terram” intelligitur Terra Canaan, et in illa fuit Ecclesia; “Canaan caelestis” non aliud est: tum quia cum nominatur “terra,” Angeli, qui spirituales sunt, non cogitant terram, sed humanum genus quod super illa, et ejus statum spiritualem, et status spiritualis est status Ecclesiae. “Terra” etiam oppositum sensum habet, et in eo significat damnationem, quoniam cum nulla Ecclesia est apud hominem, est damnatio; in hoc sensu nominatur
    “Terra” (Esaj. xiv. 12; cap. xxi. 9: cap. xxvi. 19, 21; cap. xxix. 4; cap. xlvii. 1: cap. lxiii. 6; Thren. ii. 2, 10; Ezech. xxvi. 20; cap. xxxii. 24; Num. xvi. 29-33; cap. xxvi. 10; et alibi).
    @1 8 pro “7, 8″$
    @2 4 pro “3, 4″$
    @3 ix. 18 pro “xlix. 8, 13″$
    @4 12 pro “11, 12″$
    @5 videbo pro “videbis”$
    @6 Psalm. pro “cap.”$
  30. (Vers. 1 i.) “Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum circum Thronum, et Animalia et Seniores,” significat confessionem et glorificationem Domini ab Angelis Inferiorum Caelorum. – Quod confessio et glorificatio Domini facta sit ab Angelis trium caelorum, videatur supra (n. 275); et quod ab Angelis superiorum Caelorum (a vers. 8 ad 10); et inde nunc ab Angelis inferiorum Caelorum (vers. 11, 12); quare per “vocem Angelorum circum Thronum” intelligitur confessio et glorificatio Domini ab Angelis inferiorum Caelorum. Quod etiam tunc viderit Animalia et Seniores simul cum illis, est quia per “Animalia” et “Seniores” significantur Angeli superiorum Caelorum (n. 275), ac inferiores Caeli nusquam separatim a superioribus Caelis agunt, sed conjunctim cum illis; influit enim Dominus immediate ex Se in omnes Caelos, ita quoque in inferiores, et simul mediate per Caelos superiores in inferiores. Haec itaque causa est, quod “viderit et audiverit Animalia et Seniores” primum per se, et dein una cum illis.
  31. “Et erat numerus eorum myriades myriadum, et chiliades chiliadum,” significat omnes in veris et in bonis. – Per “numerum” in Sensu naturali intelligitur id quod se refert ad mensuram aut pondus, at per “numerum in spirituali Sensu id quod se refert ad quale; et hic quale eorum describitur per quod essent “myriades myriadum et chiliades chiliadum,” “myrias” enim praedicatur de veris, et “chilias” de bonis. Quod “myrias” praedicetur de veris et “chilias” de bonis, est quia myrias est numerus major, et chilias minor, et vera sunt multiplicia, sed bona simplicia, et quia in Verbo ubi agitur de veris etiam agitur de bonis, propter conjugium veri et boni in singulis Verbi; absque eo potuisset solum “myriades myriadum” dici. Quia bini illi numeri talia significant, ideo etiam dicuntur alibi, ut in his locis:
    “Currus Dei binae Myriades, Chiliades Angelorum pacis, Dominus in illis, Sinai in sanctuario” (Psalm. lxviii. 18 (B.A. 17)):
    “Vidi cum Antiquus Dierum sedit; Chiliadum Chiliades ministrabant Ipsi, et Myriades Myriadum coram Ipso stabant” (Dan. vii. 9, 10);
    Moses de Josepho, “Cornua Monocerotis cornua ejus, his populos feriet una ad fines terrae, et hi Myriades Ephraimi et Chiliades Menassis” (Deutr. xxxiii. 17);
    “Non timebis tibi a peste quae in caligine serpit, et a morte quae in meridie vastat; cadent a latere tuo Chilias, et Myrias a dextra tua” (Psalm: xci. 5-7):
    “Greges nostri Chiliades, Myriades in plateis nostris” (Psalm. cxliv. 13{1});
    “Num delectatur Jehovah Chiliadibus arietum. Myriadibus rivorum olei” (Mich. vi. 7{2}):
    Quando quiescebat Arca, dixit Moses, “Redi Jehovah. Myriades Chiliadum Israelis” (Num. x. 36):
    in omnibus his locis “myriades” dicuntur de veris et “chiliades” de bonis.
    @1 13 pro “3”$
    @2 7 pro “6”$
  32. (Vers. 12.) “Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam” significat confessionem ex corde, Quod Domino quoad Divinum Humanum sit Omnipotentia, Omniscientia, Divinum Bonum et Divinum Verum. – “Dicere voce magna, significat confessionem ex corde; “dignus es” significat quod in Ipso sint quae sequuntur; “Agnus” significat Dominum quoad Divinum Humanum “potestas” significat Divinam potentiam, quae est Omnipotentia; “divitiae et sapientia” significant Divinam scientiam et sapientiam, quae sunt Omniscientia; “honor et gloria” significant Divinum Bonum et Divinum Verum. Quod “divitiae” significent cognitione boni et veri, et sic scientiam, videatur supra (n. 206); inde cum de Domino, Omniscientiam; et quod “honor et gloria,” cum de Domino, significent Divinum Bonum et Divinum Verum, supra (n. 249).
  33. “Et benedictionem,” significat omnia illa in Ipso et ab Ipso illi illis. – Per “benedictionem” intelligitur omne bonum quod a Domino est homini, ut potentia et opulentia, et quae illarum sunt, sed imprimis omne Bonum spirituale, ut amor et sapientia, charitas et fides, et inde gaudium et felicitas, quae sunt vitae aeternae; et quia haec omnia sunt a Domino, sequitur quod sint in Ipso, nam nisi forent in Ipso, non potuissent esse in aliis ab Ipso: inde est quod Dominus in Verbo dicatur “Benedictus,” et quoque “Benedictio,” hoc est, Ipsa Benedictio. Quod Jehovah, hoc est, Dominus, dicatur “Benedictus,” patet ex his locis:
    Princeps sacerdotum interrogavit Jesum, “Tunc es Christus Filius Benedicti” (Marc. xiv. 61);
    “Jesus dixit, Non Me videbitis posthac, donec dicatis, Benedictus veniens in Nomine Domini” (Matth. xxiii. 39: Luc. xiii. 3;):
    “Malchizedek benedixit Abramo, et dixit, Benedictus Deus Altissimus, Qui dedit hostes tuos in manum tuam” (Gen. xiv. 18-20):
    “Benedictus Jehovah Deus Schemi” (Genes. ix. 26):
    “Benedictus Jehovah, Qui audivit vocem meam” (Psalm. xxviii. 6):
    “Benedictus Jehovah, quia admirabilem fecit clementiam Suam” (Psalm. xxxi. 22 (B.A. 21)):
    “Benedictus Jehovah a saeculo in saeculum usque” (Psalm. xli. 14 (B.A. 13)).
    (Pariter, Psalm. lxvi. 20: Psalm. lxviii. 20, 36 (B.A. 19, 35)); Psalm. lxxii. 18, 19; Psalm. lxxxix. 53 (B.A. 52); Psalm. cxix. 12; Psalm. cxxiv. 6; Psalm. cxxxv. 21{1}: Psalm. cxliv. 1; Luc. i. 68.)
    Inde est, quod hic dicatur “benedictio,” ut quoque vers. 12; et cap. vii. 12; et apud Davidem:
    “Gloriam et honorem ponis super illum, quoniam ponis Illum Benedictiones{2} in perpetuum” (Psalm. xxi. 6, 7 (B.A. 5, 6)):
    haec de Domino. Ex his videri potest, quid in Verbo intelligitur per “benedicere Deo,” quod sit addicare Ipsi omnem benedictionem, tum orare ut benedicat, et gratias agere quod benedixerit, ut ex sequentibus his locis constare potest:
    Apertum est os Sachariae, “et locutus est Benedicens Deo” (Luc. i. 64, 68):
    Simeon suscepit Jesum Infantem in ulnas, et Benedixit Deo (Luc. 11. 28{3});
    “Benedicam{4} Jehovae. Qui consuluit mihi” (Psalm. xvi. 7);
    “Benedicite Nomini Jehovae, evangelizate e die in diem salutem Ipsius” (Psalm. xcvi. 1-3);
    “Benedictus Dominus de die in diem: in congregationibus Benedicite Deo, Domino, e fonte Israelis” (Psalm. lxviii. 20, 27 (B.A. 19, 26)).
    @1 21 pro “2”$
    @2 Benedictiones pro “Benedictionem”$
    @3 28 pro “28, 30, 31″$
    @4 Benedicam pro “Benedicite”$
  34. (Vers. 13.) “Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra; et in mari quae sunt, et quae in illis omnia; audivi dicentes,” significat confessionem et glorificationem Domini ab Angelis infimorum Caelorum. – Quod haec confessio et glorificatio Domini ab Angelis infimorum Caelorum sit, patet ex serie, quia confessiones et glorificationes Domini, quae praecedunt, factae sunt ab angelis superiorum Caelorum, et inferiorum (n. 275, seq., 286, seq.); sunt enim tres Caeli, et in unoquovis innumerae Societates, quarum quaelibet vocatur Caelum. Quod per “omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari,” intelligantur Angeli, patet, nam dicitur{1}. “Audivi dicentes;” et dixerunt, “Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum.” Quod dicantur “creatum” est secundum stylum Verbi, in quo per omnia creata, tam quae Regni animalis sunt quam quae Regni vegetabilis, significantur varia apud hominem, in genere quae ejus voluntatis seu affectionis sunt, et quae ejus intellectus seu cogitationis; quod significent est quia correspondent: et quia Verbum per meras Correspondentias est conscriptum, ideo ibi de Angelis Caeli et de hominibus Ecclesiae similia dicuntur; ad quod confirmandum solum pauca loca adducentur, quae sint:
    “Jesus dixit Discipulis, Euntes in universum mundum praedicate Evangelium omni Creaturae” (Marc. xvi. 15):
    “Quaere quaeso Bestias et docebunt, et Aves Caeli et annuntiabunt tibi, aut Virgultum terrae et docebit{2} te, et narrabunt tibi Pisces maris: quis non novit ex his omnibus, quod manus Jehovae fecerit illud” (Hiob xii 7-9{3});
    “Laudent Jehovam Caelum et Terra, Maria et omne repens in illis, quia Deus salvabit Sionem” (Psalm. lxix. 35, 36 (B.A. 34, 35)):
    “Laudate Jehovam e terra, Balaenae et omnes abyssi” (Psalm. cxlviii. 7):
    Consumendo consumam omnia desuper faciebus terrae, consumam Hominem et Bestiam, consumam Aves Caelorum et Pisces maris” (Zeph. i. 2, 3).
    (Similiter Esaj. 1, 2, 3; Ezech. xxxviii. 19, 20; Hosch. iv. 2, 3; Apoc. viii. 7-9)
    “Laetabuntur Caeli, gaudebit Terra, commovebit se Mare et plenitudo ejus, exultabit Ager et omne quod in illo; tunc cantabunt omnes Arbores sylvae coram Jehovah, quia venit; quia venit ad judicandum terram” (Psalm. xcvi. 11-13).
    (Et in multis aliis locis.)
    Dicitur “omne creatum,” et per id intelligitur omne reformatum, seu omnes reformati, per “creare” enim significatur reformare et regenerare (n. 254). Quid intelligitur per “in Caelo, super terra, et sub terra,” videatur supra (n. 26a); et quid per “mare” (n. 238), inde patet, quid significatur per “quae in mari sunt, et quae in illis omnia;” haec sunt quae in Verbo intelliguntur per “pisces maris,” qui sunt affectiones sensuales, quae sunt infimae naturalis hominis; affectiones enim illorum apparent in mundo spirituali ut “pisces” e longinquo, et sicut in “mari,” quia atmosphaera, in qua sunt, apparet sicut aquea, et inde in oculis illorum qui in Caelis et super terra ibi sunt, sicut “mare,” videatur supra (n. 238), et de “piscibus” (n. 405).
    @1 dicitur pro “dicit”$
    @2 docebit pro “docebunt”$
    @3 7-9 pro “7 ad 10″$
  35. “Sedenti Super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum,” significat quod in Domino ab aeterno et inde in Divino Humano Ipsius sit omne Caeli et Ecclesiae, Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divina Potentia, et ab Ipso in illis qui in Caelo et in Ecclesia sunt. – Quod Dominus ab aeterno sit Jehovah, Qui in tempore suscepit Humanum, ut redimeret et salvaret homines, videatur supra (n. 281); quare per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus ab aeterno, Qui Pater vocatur, et per “Agnum” Dominus quoad Divinum Humanum, Quod est Filius: et quia Pater est in Filio, et Filius in Patre, et unum sunt, constat quod per utrumque, “Sedentem super Throno et Agnum,” intelligatur Dominus: et quia unum sunt, dicitur etiam “Agnus in medio Throni” (vers. 6; tum cap. vii. 17). Quod “Benedictio,” cum de Domino, sit omne Caeli et Ecclesiae in Ipso, et ab Ipso in illis qui in Caelo et in Ecclesia sunt, videatur supra (n. 289); quod “Honor et Gloria” sint Divinum Bonum et Divinum Verum, etiam supra (n. 249); et quod “Robur,” cum de Domino, sit Divina Potentia, patet. Quod Domino haec omnia sint, constare potest ex his apud Danielem:
    “Ecce cum nubibus Caelorum sicut Filius Hominis venit, et usque ad Antiquum Dierum: et Illi datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; Dominium Ipsius Dominium saeculi, quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit” (vii. 13, 14);
    quod “Antiquus Dierum” sit Dominus ab aeterno, patet ex his apud Micham:
    “Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae: ex te Mihi exibit, Qui erit Dominator in Israele, et Cujus exitus Antiquo, a diebus Aeternitatis” (v. 1 (B.A. 2));
    tum ab his apud Esajam:
    “Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super Cujus humero Principatus; vocabitur Nomen Ipsius Consiliarius, Deus, Heros, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis” (ix. 5).
  36. (Vers. 14.) “Et quatuor Animalia dicebant Amen,” significat Divinam confirmationem ex Verbo. – Quod “quatuor Animalia” (seu Cherubi) significent Verbum, videatur supra (n. 239); et quod “Amen” significet confirmationem Divinam ex ipsa veritate (n. 23, 28, 61), ita ex Verbo.
  37. “Et viginti quatuor Seniores prociderunt et adoraverunt Viventem in saecula saeculorum,” significat humiliationem coram Domino, et ex humiliatione adorationem Ipsius ab omnibus in Caelis, in Quo et a Quo est Vita aeterna, ut supra (n. 251, et n. 58, 60).
  38. His adjiciam hoc MEMORABILE:-
    In mundo naturali est homini duplex loquela, quia duplex cogitatio, exterior et interior; potest enim homo loqui ex cogitatione interiore et simul tunc ex cogitatione exteriore, et potest loqui ex cogitatione exteriore et non ex interiore, imo contra interiorem; inde simulationes, assentationes et hypocrises. At in mundo spirituali non est homini duplex loquela, sed simplex: loquitur ibi sicut cogitat, alioquin sonus stridet, et laedit aures; at usque potest silere, et sic non evulgare mentis suae cogitata: quare hypocrita, dum inter sapientes venit, vel abit, vel proripit se ad angulum in conclavi, et facit se inconspicuum, et sedet mutus.
    Quondam erant multi in mundo spirituum congregati, et de hac re inter se loquebantur, dicentes, quod non posse loqui nisi sicut cogitat, sit durum illis in bonorum consortio, qui non juste cogitaverunt de Deo et de Domino. In medio congregatorum erant Reformati, et multi ex Clero, et juxta illos Pontificii cum Monachis: ac hi et illi primum dixerunt, quod hoc non durum sit; “Quid opus aliter loqui quam sicut cogitat: et si forte non juste cogitet, potestne comprimere labia, et tenere silentium.”
    Et Clerus dixit, “Quis non cogitat juste de Deo et de Domino.” Sed aliqui ex congregatis dixerunt, “Tentemus tamen.”
    Et dictum est illis qui se confirmaverunt in Trinitate Personarum de Deo, imprimis ex his verbis in Doctrina Athanasiana, “Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti, et sicut Pater est Deus ita Filius est Deus et{1} Spiritus Sanctus est Deus,” ut dicerent “Unum Deum,” sed non potuerunt. Contorserunt et plicaverunt labia in plures sinus, et non potuerunt articulare sonum in voces alias quam ideis cogitationis eorum consonas, quae erant trium Personarum, et inde trium Deorum.
    Porro dictum est ad illos, qui confirmaverunt fidem separatam a charitate, ut nominarent Jesum, sed non potuerunt; at omnes potuerunt dicere Christum, et quoque Deum Patrem. Hoc mirati sunt, et quaesiverunt causam, et invenerunt hanc, quod oraverint Deum Patrem propter Filium, et non oraverint Ipsum Salvatorem; “Jesus” enim significat Salvatorem.
    Porro dictum est illis, ut ex cogitatione de Humano Domini dicerent “Divinum Humanum;” sed nemo ex Clero, qui ibi aderat, potuit, at aliqui ex Laicis potuerunt; quare hoc in seriam ventilationem missum est: et tunc,
  39. Lecta sunt coram illis haec apud Evangelistas:
    Pater dedit omnia in manum Filio (Joh. iii 35);
    Pater dedit Filio potestatem omnis carnis” (Joh. xvii 2);
    “Omnia Mihi tradita sunt a Patre (Matth. xi 27);
    Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18):
    @1 et pro “e”$

et dictum est illis, “Tenete inde in cogitatione, quod Christus tam quoad Divinum quam quoad Humanum Suum sit Deus Caeli et terrae, et sic enuntiate Divinum Humanum.
Sed usque non potuerunt, et dixerunt, quod quidem exinde tenerent aliquid cogitationis ex intellectu de eo, sed usque non aliquid agnitionis, et quod ideo non possent.

  1. Postea lectum est coram illis ex Luca (cap. i. 32, 34, 35), quod Dominus quoad Humanum esset Filius Jehovae Dei et quod ubivis in Verbo quoad Humanum dicatur “Filius Dei,” et quoque “Unigenitus;” et petierunt ut hoc tenerent in cogitatione, et quoque quod Unigenitus Filius Dei natus in mundo non possit non esse Deus, sicut Pater est Deus, et eloquerentur “Divinum Humanum.”
    Sed dixerunt, “Non possumus, ex causa quia spiritualis nostra cogitatio, quae est interior, non admittit in cogitationem proximam loquelae alias ideas quam similes,” et quod inde percipiant, quod non liceat nunc cogitationes suas dividere, sicut in mundo naturali.
  2. Deinde lecta sunt coram illis Domini verba ad Philippum haec:
    “Dixit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem: et dixit Dominus, Qui videt Me, vidit Patrem; nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me” (Joh. xv. 8-11);
    et quoque alia loca, quod
    Pater et Ipse unum sint (Joh. x. 30; et alibi):
    et dictum est illis, ut tenerent id in cogitatione, et sic dicerent “Divinum Humanum.”
    Sed quia illa cogitatio non fuit radicata in agnitione quod Dominus esset Deus etiam quoad Humanum, ideo non potuerunt; contorserunt labia in plicas usque ad indignationem, et voluerunt cogere os suum ad enuntiandum, et extorquere, sed non valuerunt.
    Causa erat, quia ideae cogitationis, quae fluit ex agnitione, unum faciunt cum vocibus linguae apud illos qui in mundo spirituali sunt; et ubi ideae illae non sunt, non dantur voces, nam ideae fiunt voces in loquela.
  3. Porro lecta sunt coram illis, ex Doctrina Ecclesiae in universo terrarum Orbe recepta, haec: “Quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo, sed unum, imo una Persona, unita prorsus sicut anima et corpus” (haec ex Fide Symbolica Athanasiana); et dictum est illis,” Ex inde potestis omnino habere ideam ex agnitione, quod Humanum Domini sit Divinum, quia Anima Ipsius est Divinum; est enim ab Ecclesiae vestrae doctrina, quam in mundo agnoveratis: insuper est anima ipsa essentia et corpus est forma, ac essentia et forma unum faciunt sicut esse et existere, et sicut causa efficiens effectus et ipse effectus.”
    Retinuerunt illam ideam, et voluerunt ex illa enuntiare “Divinum Humanum,” sed non potuerunt; interior enim idea de Humano Domini exterminavit et expunxit “ideam hanc novam adscititiam,” ut illam vocabant.
  4. Adhuc coram illis lectum est ex Johanne, hoc:
    Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum Caro factum est” (i. 1, 14);
    et ex Paulo hoc:
    “In Christo Jesu habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter” Coloss. ii. 9);

et dictum est illis ut firmiter cogitarent, quod Deus Qui fuit Verbum, factus sit Caro, et quod omne Divinum in Ipso habitet corporaliter: “forte sic potestis enuntiare Divinum Humanum.” Sed usque non potuerunt, dicentes aperte, quod non possent habere ideam Divini Humani, quia Deus est Deus, et homo est homo: et “Deus est Spiritus, et de spiritu non alter cogitavimus quam sicut de vento aut aethere.”

  1. Tandem dictum est illis, “Nostis quod Dominus dixerit,
    `Manete in Me, et Ego in vobis: qui manet in Me et Ego in illo, (hic) fert illorum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam'” (Joh. xv. 4, 5);
    et quia aliqui ex Clero Angliae aderant, lectum est coram illis ex una illorum Oratione ante Sanctam Communionem, “For, when we spiritually eat the flesh of Christ, and drink the blood, then we dwell in Christ, and Christ in us:” “Si nunc cogitatis, quod hoc non dari possit, nisi Humanum Domini sit Divinum, enuntiate itaque Divinum Humanum ex agnitione in cogitatione.”
    Sed usque non potuerunt; fuit enim idea illis tam alte impressa, quod aliud esset Divinum Domini, et aliud Humanum Ipsius, ut quod Divinum Ipsius esset simile Divino Patris, et Humanum simile humano alterius hominis.
    At dictum est illis, “Quomodo potestis ita cogitare: num rationalis mens potest usquam cogitare Deum esse tres, et Dominum esse duos.”
  2. Postea converterunt se ad Lutheranos, dicentes, quod Augustana Confessio et Lutherus docuerint, quod Filius Dei et Filius Hominis in Christo sint una Persona,et quod Ipse etiam quoad Humanam Naturam sit Verus, Omnipotens ac Aeternus Deus; et quod quoad illam etiam ad dextram Omnipotentis Dei praesens gubernet omnia in Caelis et in Terris, impleat omnia, nobiscum sit, et in nobis habitet et operetur; et quod non sit adorationis differentia, quia per Naturam quae cernitur, adoratur Divinitas quae non cernitur; ita quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus.
    His auditis responderunt, “Est ne ita.” Et circumspexerunt, et mox dixerunt, “Haec prius non novimus, quare nec possumus.”
    At unus et alter dixit, “Legimus id et scripsimus id, sed usque dum de eo in nobis ex nobis cogitavimus, fuerunt modo verba, quorum ideam interiorem non habuimus.”
  3. Tandem conversi ad Pontificios dixerunt, “Forte vos potestis nominare Divinum Humanum, quia creditis quod in vestra Eucharistia in Pane et Vino et in omni ejus parte sit integer Christus: et quoque adoratis Ipsum, cum monstratis et circum fertis hostias, ut Deum: tum quia vocatis Mariam Dei genetricem, consequenter agnoscitis quod genuerit Deum, hoc est, Divinum Humanum.
    Et illi tunc voluerunt enuntiare illud ex illis ideis cogitationum de Domino, sed non potuerunt, propter materialem ideam de Corpore et Sanguine Ipsius; et propter assertionem quod Humana potestas et non Divina translata sit ab Ipso in Papam.
    Et surrexit unus Monachus et dixit, quod possit cogitare Divinum Humanum de Sanctissima Virgine Maria Deipara, et quoque de Sancto monasterii sui.
    Et alter Monachus accessit dicens, “Ego possum ex idea cogitationis meae dicere Divinum Humanum de Sanctissimo Papa potius quam de Christo;” sed tunc alii Monachi retraxerunt illum, et dixerunt, “Pudeat te.”
    Post haec visum est Caelum apertum, et visae sunt Linguae sicut flammulae descendentes et influentes apud quosdam; et illi tunc celebrabant Divinum Humanum Domini, dicentes, “Removete ideam trium Deorum, et credite quod in Domino habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et quod Pater et Ipse unum sint, sicut anima et corpus unum sunt, et quod Deus non sit ventus aut aether, sed quod sit Homo, et tunc conjungemini Caelo, et per id a Domino poteritis nominare Jesum, et dicere Divinum Humanum.”

CAPUT VI.

ET vidi cum aperuisset Anus primum ex sigillis, et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui, Veni et aspice.

  1. Et vidi, et ecce Equus albus, et sedens super illo habens arcum, et data ei corona et exivit vincens et ut vinceret.
  2. Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi secundum Animal dicens, Veni et aspice.
  3. Et exivit alius Equus rufus; et sedenti super illo datum ei tollere pacem de terra, ut alii alios occiderent, et data ei machaera magna.
  4. Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi tertium Animal dicens, Veni et aspice; et vidi, et ecce Equus niger, et sedens super illo habens stateram in manu sua.
  5. Et audivi Vocem in medio quatuor Animalium, dicentem, Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris.
  6. Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi Vocem quarti Animalis dicentem, Veni et aspice.
  7. Et vidi, et ecce Equus pallidus, et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo, et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae in romphaea et in fame et in morte et a bestiis (terrae).
  8. Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi sub ter Altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant.
  9. Et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, Qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra.
  10. Et datae singulis stolae albae; et dictum eis, ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi.
  11. Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, et ecce terrae motus magnus factus est, et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis.
  12. Et Stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus dejicit grossos suos a magno Vento concussa.
  13. Et Caelum abscessit tanquam Liber convolutus: et Omnis Mons et Insula e locis suis emota sunt.
  14. Et reges terrae et magnates, et divites et chiliarchi, et potentes, et omnis servus et omnis liber, absconderunt se ipsos in speluncis, et in petris montium.
  15. Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni.
  16. Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

AGITUR DE EXPLORATIONE ILLORUM, SUPER QUOS ULTIMUM JUDICIUM FUTURUM EST; ET EXPLORATUM QUALIS INTELLECTUS VERBI FUERAT APUD ILLOS, ET INDE QUALIS STATUS VITAE ILLORUM:
QUOD ESSENT QUI IN VERIS EX BONO (vers. 1, 2);
QUI ABSQUE BONO (vers. 3, 4).
QUI IN CONTEMPTU VERI (vers. 5, 6);
ET QUI QUOAD BONUM ET QUOAD VERUM PRORSUS VASTATI (vers. 7, 8).
DE STATU ILLORUM QUI IN INFERIORE TERRA PROPTER MALOS A DOMINO CUSTODITI SUNT, QUOD TEMPORE ULTIMI JUDICII LIBERANDI (vers. 9-11):
DE STATU ILLORUM QUI IN MALIS ET INDE FALSIS, QUALIS DIE ULTIMI JUDICII (vers. 12-17).

CONTENTA{1} SINGULORUM VERSUUM.
@1 CONTENTA pro “CONTENTUM”$

  1. “Et vidi, cum aperuisset Agnus primum ex sigillis,” significat a Domino explorationem omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad intellectum Verbi, et inde quoad status vitae eorum (n. 295); “et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui,” significat secundum Divinum Verum Verbi (n. 296); “Veni et aspice,” significat manifestationem de primis in ordine (297).
  2. “Et vidi et ecce Equus albus,” significat intellectum veri et boni ex Verbo apud hos (n. 278); “et sedens super illo habens arcum,” significat quod illis doctrina veri et boni ex Verbo, ex qua pugnarunt contra falsa et mala quae ab Inferno (n. 299); “et data ei corona,” significat insigne pugnae illorum (n. 300); “et exivit vincens et ut vinceret,” significat victoriam super mala et falsa in aeternum (n. 301).
  3. “Et cum aperuisset secundum sigillum, audivi{1} secundum Animal dicens, veni et aspice,” significat simile hic ut supra (n. 302, 303, 304).
    @1 audivi pro “et audivi”$
  4. “Et exivit alius Equus, rufus,” significat intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et inde quoad vitam apud illos (n. 305); – sedenti super illo datum est tollere pacem de terra,” significat sublatam charitatem, securitatem spiritualem, et requiem internam (n. 306); – ut alii alios occiderent, significat intestina omnia, infestationes ab Infernis, et irrequies internas (ii. 307); “et data ei machaera magna,” significat destructionem veri per falsa mali (n. 308).
  5. “Et cum aperuisset tertium sigillum, audivi{1} tertium Animal dicens, veni et aspice,” significat simile hic ut supra (n. 309, 310, 321); “et vidi et ecce Equus niger,” significat intellectum Verbi deperditum quoad verum, ita quoad doctrinam apud hos (n. 312): “et sedens super illo habens stateram in manu sua,” significat aestimationem boni et veri, qualis illa apud hos (n. 313).
    @1 audivi pro “et audivi”$
  6. “Et audivi vocem in medio quatuor Animalium, dicentem,” significat Divinam custodiam Verbi a Domino (n. 314); – Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario,” significat quia aestimatio boni et veri tam pusilla est, ut vix ulla (n. 315); – et oleum et vinum ne laeseris,” significat quod a Domino provideatur, ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur (n. 316).
  7. “Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti Animalis dicentem, veni et aspice,” significat simile quod supra (n. 317, 318, 319).
  8. “Et vidi et ecce Equus pallidus,” significat intellectum Verbi deperditum et quoad bonum et quoad verum (n. 320); – et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo,” significat exstinctionem vitae spiritualis et inde damnationem (n. 321); “et data est illis potestas interficiendi super quartam partem terrae,” significat destructionem omnis boni Ecclesiae (n. 322); “in romphaea et in fame et in morte et a bestiis terrae,” significat per falsa doctrinae, per mala vitae, per amorem proprii, et per concupiscentias (n. 323).
  9. “Et cum aperuisset quintum sigillum,” significat a Domino explorationem status vitae illorum, qui die Ultimi Judicii salvandi erant, ac interea reservati (n. 324); “vidi subter Altari animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant,” significat illos qui a malis rejecti propter vitam secundum vera Verbi et agnitionem Divini Humani Domini, ne seducerentur, a Domino custoditi sunt (n. 325).
  10. “Et clamabant voce magna,” significat dolorem cordis (n. 326); “dicentes, Usque quo Domine, (Qui Sanctus et Verus,) non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra,” significat super ia quod Ultimum Judicium protrahatur, et non removeantur qui violentiam inferunt Verbo et Divino Domini (n. 327).
  11. “Et datae singulis stolae albae,” significat communicationem et conjunctionem illorum cum angeli qui in Divinis veris (erant) (n. 328); “et dictum (iis), ut adhuc requiescerent tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi,” significat quod Ultimum Judicium parum adhuc pratraheretur, usque dum collecti (fuerint) qui similiter rejecti sunt a malis (n. 329).
  12. “Et vidi cum aperuisset sigillum sextum,” significat a Domino explorationem status vitae illorum qui interius mali erant, super quos judicium futurum est (n. 330); “(et) ecce terrae motus magnus factus est,” significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem (n. 331); “et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis,’ significat apud illos omne bonum amoris adulteratum, et omne verum fidei falsificatum (n. 332).
  13. “Et Stellae (Caeli) ceciderunt in terram,” significat omnes cognitiones boni et veri disparatas (n. 333); “sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento agitata,” significat per ratiocinationes naturalis hominis separati a spirituali (n. 334).
  14. “Et Caelum abscessit sicut liber convolutus,” significat separationem a Caelo et conjunctionem cum Inferno (n. 335); “et omnis mons et insula e locis suis emota sunt,” significat quod omne bonum amoris et verum fidei recesserit (n. 336).
  15. “Et reges terrae et magnates, et divites et chiliarchi,et potentes, et omnis servus et (omnis) liber,” significat illos qui ante separationem fuerunt in intellectu veri et boni, in scientia cognitionum illorum, in eruditione, ab aliis vel a se ipsis, et usque non in vita secundum illa (n. 337); “absconderunt se ipsos in speluncis et in peris montium,” significat nunc illos in malis et in falsis mali (n. 338).
  16. “Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni,” significat confirmationes mali per falsa ex malo, usque ut non agnoscerent aliquod Divinum Domini (n. 339).
  17. “Quia venit dies magnus irae Ipsius, et quis potest consistere,” significat quod tales facti sint a se ipsis per separationem a bonis et fidelibus propter Ultimum Judicium, quod alioquin non sustinerent (n. 340).
  18. EXPLICATIO.

(Vers. 1.) “Et vidi cum aperuisset Agnus primum ex sigillis,” significat a Domino explorationem omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad intellectum Verbi, et inde quoad status vitae eorum. “Haec significantur, quia nunc in ordine sequitur exploratio omnium super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad status vitae eorum, et hoc a Domino secundum Verbum: hoc itaque est quod significatur per quod “Agnus aperuerit sigilla Libri:” quod “aperire Librum,” et “solvere sigilla ejus” significet nosse status vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum, videatur supra (n. 259-265, 267, 273, 274).

  1. “Et audivi unum ex quatuor Animalibus dicens tanquam voce tonitrui,” significat secundum Divinum Verum Verbi. – Quod per “quatuor Animalia” seu “Cherubos” intelligatur Verbum, videatur supra (n. 239, 275, 286): et per “vocem tonitrui” perceptio Divini Veri (n. 236). “Vox tonitrui” hic dicitur, quia per hoc Animal intelligatur Leo, per quem significatur Divinum Verum Verbi quoad potentiam (n. 241); inde est, quod hoc Animal dicatur locutum “tanquam voce tonitrui;” dicitur enim postea, quod secundum Animal locutum sit, dein tertium et quartum
  2. “Veni et aspice,” significat manifestationem primis in ordine. – Supra dictum est, quod in hoc capite describatur exploratio omnium, super quos Judicium futurum est quoad status vitae eorum, et hoc a Domino secundum Verbum (n. 275); hic itaque describitur exploratio de primis in ordine, quales sunt quoad intellectum Verbi et inde status vitae eorum. Quod Ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit, qualis ei est intellectus Verbi, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 76-79), ostensum
    videatur.
  3. (Vers. 2.) “Et vidi et ecce Equus albus” significat intellectum veri et boni ex Verbo apud hos. – Per “Equum” significatur intellectus Verbi, et per “Equum album” intellectus veri ex Verbo; “album” enim praedicatur de veris (n. 167). Quod “Equus” significet intellectum Verbi, ostensum est in singulari Opusculo de Equo Albo; at quia ibi solum aliqua loca allata sunt, in confirmationem hic afferentur plura; hoc patet manifeste ex eo, quod visi sint “equi” exire ex Libro quem Agnus aperuit, et quod “Animalia” dixerint, “veni et aspice;” per “Animalia” enim significatur Verbum (n. 239,275, 286) per “Librum” similiter (n. 256{1}) et per “Filium Hominis,” Qui hic est “Agnus,” Dominus quoad Verbum (n. 44): ex his primum patet, quod non aliud per “equum” hic intelligatur, quam intellectus Verbi. Hoc manifestius constare potest ex his infra in Apocalypsi:
    “Vidi Caelum apertum, dum ecce Equus Albus, et Sedens super illo vocatur Verbum Dei; et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum; et Exercitus Ejus in Caelis sequebantur Ipsum super Equis albis” (xix. 11, 13, 14, 16).
    Quod “equus” significet intellectum Verbi, adhuc constare potest a sequentibus locis:
    “Num contra mare excandescentia Tua, Jehovah, quod equites super Equis Tuis; Currus Tui salus, calcasti Mare Equis Tuis, lutum aquarum” (Hab. iii. 8, 15);
    “Ungulae Equorum Jehovae sicut rupes reputantur” (Esaj. v. 28);
    “Die illo percutiam omnem Equum stupore, et Equitem ejus furore; et omnem Equum populorum percutiam caecitate” (Sach. xii. 4);
    “In die illo erit super tintinnabulis Equi sanctitas Jehovae” (Sach. xiv. 20);
    “Quia oblivisci fecit eam Deus sapientiam, nec impertitus est intelligentiam, quo tempore in altum se attollit, ridet Equum et Equitem ejus” (Hiob xxxix. 17, 18, seq.);
    “Exscindam Equum ex Hierosolyma, contra loquetur pacem gentibus” (Sach. ix. 10);
    “Prae increpatione Tua, Deus Jacobi,{2} obdormivit et currus et Equus” (Psalm. lxxvi. 7 (B.A. 6){3};
    “Evertam thronum regnorum, ac evertam Currum et Equitantes in eo, et descendent Equi et Equites eorum” (Hagg. ii. 22);
    “Dispergam per Te regna, dispergam per Te Equum et Equitem ejus” (Jerem. li. 20, 21);
    Congregate vos a circuitu super sacrificium Meum; satiabimini super mensa Mea Equo et Curru; sic dabo gloriam Meam inter gentes (Ezech. xxxix 17, 20, 21);
    “Congregamini ad Caenam magnam Dei, et comedetis carnes Equorum et Sedentium super illis” (Apoc. xix. 17, 18);
    Dan erit aspis super semita, mordens calcaneos Equi, et cadet Eques{4} ejus retrorsum; salutem Tuam exspecto Jehovah” (Genes. xlix. 17, 18);
    “Accinge gladium Tuum, Potens, conscende, Equita super Verbo veritatis” (Psalm. xlv. 4, 5{5} (B. A. 3, 4));
    “Cantate Deo, extollite Equitantem super nubibus” (Psalm. lxviii. 5 (B. A. 4));
    “Ecce Jehovah Equitans super nube” (Esaj. xix. 1{6});
    “Psallite Domino Equitanti super Caelo Caeli antiquitatis” (Psalm. lxviii. 33, 34{7} (B.A. 32, 33));
    “Deus Equitavit super Cherubo” (Psalm. xviii. 11 (B.A. 10));
    “Tunc deliciaberis in Jehovah, et Equitare te faciam super excelsa terrae” (Esaj. lviii. 14);
    “Jehovah solus duxit eum, et Equitare fecit eum super excelsa terrae (Deut. xxxii. 12, 13);
    “Equitare faciam Ephraimum” (Hosch. x. 11);
    “Ephraimus” etiam significat intellectum Verbi. Quoniam Elias et Elisaeus repraesentabant Dominum quoad Verbum, ideo illi vocati sunt “Currus Israelis et Equites ejus:”
    Elisaeus dixit ad Eliam, “Pater mi, Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus” (2 Reg. ii, 12)
    Et Joas Rex ad Elisaeum, “Pater mi, Currus Israelis et Equites ejus” (2 Reg. xiii. 14);
    “Aperuit Jehovah oculos pueri Elisaei, et vidit et ecce mons plenus Equis et Curribus igneis circum Elisaeum” (2 Reg. vi. 17);
    “currus” significat doctrinam e Verbo, et “eques” sapientem inde. Similia significantur per
    Quatuor Currus exeuntes inter montes aeris, et per quatuor Equos illis alligatos, qui erant rufi, nigri, albi et grandinati, qui etiam vocantur quatuor Spiritus, et dicuntur exivisse a stando juxta Dominum totius terrae (Sach. vi. 1-8, 15).
    In his locis per “equos” significatur intellectus Verbi seu intellectus veri ex Verbo; pariter aliis in locis. Hoc adhuc constare potest ex “equis” in sensu opposito nominatis, in quo significant intellectum Verbi et veri per ratiocinia falsificatum, et quoque deperditum, tum propriam intelligentiam; ut in sequentibus:
    “Vae descendentibus in Aegyptum pro auxiliis, et super Equis innituntur, et non respiciunt ad Sanctum Israelis: nam Aegyptus homo et non Deus, et Equi ejus caro et non spiritus” (Esaj. xxxi. 1, 3):
    “Pones supra Israelem Regem, quem elegerit Jehovah: modo non multiplicet sibi Equos, ne reducat populum in Aegyptum, ut multiplicet Equos” (Deutr. xvii. 15, 16{8});
    haec dicta sunt, quia per “Aegyptum” significatur scientia ac ratiocinatio ex propria intelligentia, unde falsificatio veri Verbi, quae hic est “equus.”
    “Aschur non servabit nos, super Equo non Equitabimus” (Hosch. xiv. 4(B.A. 3));
    “Hi in Curru et illi in Equis, nos vero in Nomine Dei nostri gloriabimur” (Psalm. xx 8{9} (B.A. 7));
    “Mendacium Equus ad salutem” (Psalm. xxxiii. 17):
    “Jehovah non in robore Equi delectatur” (Psalm. cxlvii. 10);
    “Dixit Sanctus Israelis, in fiducia erit virtus Vestra: sed dixistis, Non super Equo fugiemus, et super Veloce Equitabimus” (Esaj. xxx. 15, 16);
    Ponet Jehovah Jehudam sicut Equum gloriae: pudefient Equitantes Equis” (Sach. x. 3, 5{10};
    “Vae urbi sanguinum, tota mendacio plena, et Equus hinniens, et Currus saltitans; Eques ascendere faciens” (Nah. iii. 1-4);
    “Adducam contra Tyrum Regem Babelis cum Equo et cum Curru et cum Equitibus; prae abundantia Equorum obteget te pulvis eorum, prae voce Equitis et Currus commovebuntur muri tui; per ungulas Equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas” (Ezech. xxvi. 7-11);
    per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones veri, hic eas in illa falsificatas, quae sunt “equi Babelis.”
    (Praeter aliis in locis, ut Esaj. v. 26, 28; Jerem. vi. 22, 23 cap. viii. 16; cap. xlvi. 4, 9; cap. l. 37, 38, 42{11}; Ezech. xvii. 15; cap. xxiii. 6, 20{12}; Hab. i. 6, 8-10; Psalm. lxvi. 12{13})
    Intellectus Verbi deperditus etiam significatur per “equum rufum,” “nigrum,” et “pallidum” in nunc sequentibus. Quod “equus” significet veri ex Verbo, sit ex apparentiis in mundo spirituali, videatur in Opusculo de Equo Albo.
    @1 256 pro “257”$
    @2 Deus Jacobi pro “Jehovah”$
    @3 7 pro “6, 7″$
    @4 Eques pro “Equus”$
    @5 4, 5 pro “5, 6″$
    @6 1 pro “1, 2″$
    @7 33, 34 pro “34”$
    @8 15, 16 pro “14, 15, 16″$
    @9 8 pro “8, 9″$
    @10 3, 5 pro “3, 4, 5″$
    @11 42 pro “43”$
    @12 6, 20 pro “5, 20″$
    @13 12 pro “11, 12″$
  4. “Et sedens super illo habens arcum,” significat quod illis doctrina veri et boni ex Verbo, ex qua pugnarunt contra falsa et mala quae ex Inferno, ita contra Infernum. – Per “Sedentem super Equo albo” de Quo Apoc. xix. 13, intelligitur Dominus quoad Verbum; at per “sedentem” super hoc Equo albo, intelligitur homo angelus quoad doctrinam veri et boni ex Verbo, ita ex Domino, similiter quod per
    Exercitum Domini in Caelo, qui sequebatur Dominum super Equis albis (Apoc. xix 14).
    De “Sedente super Equo albo,” Apoc. xix., dicitur, quod
    “Ex ore Ejus exiverit romphaea acuta, ut per illam percuteret gentes;”
    et per “romphaeam ex ore Ejus” significatur Divinum Verum Verbi pugnans contra falsa et mala (n. 52, 108, 117); hic autem dicitur, quod “sedens “super hoc Equo albo haberet “arcum,” et per “arcum” significatur doctrina veri et boni ex Verbo pugnans contra mala et falsa: pugnare contra falsa et mala est quoque pugnare contra Inferna, quia mala et falsa inde sunt, quare etiam hoc significatur. Quod “arcus” in Verbo significet doctrinam pugnantem in utroque sensu, constare potest ex his locis:
    Jehovae “Tela acuta, et omnes Arcus Ipsius tensi, ungulae Equorum Ejus tanquam rupes reputantur” (Esaj. v. 28);
    Dominus “tetendit Arcum Suum sicut inimicus” (Thren. ii. 4);
    “Jehovah, equitas super equis Tuis, denudabitur Arcus Tuus” (Hab. iii.{1}); 8, 9);
    “Dedit coram Ipso gentes, et regibus dominari fecit; dedit sicut pulverem gladio Suo, sicut stipulam Arcu Suo” (Esaj. xli. 2);
    in his locis “Arcus,” quia de Jehovah seu Domino, significat Verbum, ex quo Dominus apud hominem pugnat contra mala et falsa.
    “Exscindam currum ex Ephraimo, et equum ex Hierosolyma, et exscindetur Arcus belli, contra loquetur pacem gentibus” (Sach. ix. 10):
    “Tendunt linguam suam, Arcus eorum mendacium, et non veritas” (Jerem. ix. 2{2} (B.A. 3);
    “Ecce impii tendunt Arcum, praeparant Sagittas super nervo suo, ad Jaculandum in tenebris rectos corde” (Psalm. xi. 2);
    “Exacerbabunt Josephum et Jaculabuntur, odio habebunt illum Sagittarii, sed sedebit in firmo Arcus sui a manibus fortis Jacobi” (Gen. xlix. 23, 24);
    “Disponite aciem contra Babelem, omnes tendentes Arcum jacite in eam, ne parcatis Telo, quia Jehovae peccavit” (Jerem. l. 14, 29);
    David lamentatus est super Schaule, “ad docendum filios Jehudae Arcum” (2 Sam. i. 17, 18{3});
    in Lamentatione illa agitur de pugna veri contra falsa.
    “Dixit Jehovah Zebaoth, Ecce Ego frangens Arcum Elami, principium fortitudinis ejus” (Jerem. xlix. 35):
    “Jehovah posuit me in Telum expurgatum, in Pharetra Sua occultavit me” (Esaj. xlix.{4} 2);
    “Ecce haereditas Jehovae filii, beatus qui implevit Pharetram ex illis” (Psalm. cxxvii. 3-5);
    “filii” hic ut alibi significant vera doctrinae.
    “Erit in Schalem tabernaculum Jehovae: ibi fregit nervos Arcus, seu tum, gladium, et bellum” (Psalm. lxxvi. 3, 4 (B.A. 2, 3){5});
    “Jehovah cessare faciet bella, Arcum franget, amputabit hastam, currus comburet igne” (Psalm. xlvi. 10 (B.A. 9); Ezech. xxxix. 8, 9: Hosch. ii. 18);
    in illis locis “arcus” significat doctrinam veri pugnantem contra falsa, et in opposito sensu doctrinam falsi pugnantem contra vera; inde “sagittae” et “tela” significant vera aut falsa. Quoniam “bellum” in Verbo significat bellum spirituale, ideo arma belli, ut gladius, hasta, clypeus, scutum, arcus, sagittae, significant talia quae sunt istius belli.
    @1 iii. pro “ii.”$
    @2 2 pro “10”$
    @3 17, 18 pro “17”$
    @4 xlix. pro “xlviii.”$
    @5 2, 3 pro “2, 3, 4″$
  5. “Et data ei corona,” significat insigne pugnae ejus. – Quod “corona” significet insigne pugnae, est quia antiquis temporibus reges in proeliis gestabant coronas, ut constare potest ex historiis, et aliquid ex 2 Sam. (i. 10), ubi
    Vir dixit ad Davidem de Saule, quod cum moriturus esset in proelio, acceperit Coronam quae super capite ejus, et armillas quae super brachios ejus;
    tum etiam ex illis quae de Rege Rabbae et Davide (2 Sam. xii. 29, 30) memorantur. Et quia tentationes sunt pugnae spirituales, quas martyres sustinuerunt, ideo illis ut insignia victoriae datae sunt coronae (n. 103). Ex his patet, quod per “coronam” hic significetur insigne pugnae eorum; quare etiam sequitur, “Et exivit vincens et ut vinceret.”
  6. “Et exivit vincens et ut vinceret,” significat victoriam super falsa et mala in aeternum. – Quod dicatur “vincens et ut vinceret” est quia qui in pugnis spiritualibus, quae sunt tentationes, vincit in mundo, vincit in aeternum; nam Inferna non possunt aggredi aliquem qui vicerat.
  7. (Vers. 3.) “Et cum aperuisset secundum sigillum,” significat a Domino explorationem illorum super quos Ultimum Judicium futurum est, quoad status vitae eorum. – Similia hic significantur quae prius (n. 295), cum discrimine de quo sequitur.
  8. “Audivi{1} secundum Animal dicens,” significat secundum Divinum Verum Verbi, ut supra (n. 296).
    @1 Audivi pro “Et audivi”$
  9. “Veniet aspice.” – Quod significet manifestationem de secundis in ordine, constare potest ab explicatis supra (n. 297); sed ibi de primis in ordine, hic autem de secundis.
  10. (Vers. 4.) “Et exivit alius Equus, rufus,” significat intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et inde quoad vitam apud hos. – Per “equum” significatur intellectus Verbi (n. 298), et per “rufum” significatur bonum deperditum; quod color albus praedicetur de veris, quia ille est ex luce Solis caeli, et color ruber de bonis, quia ille est ex igne Solis caeli, videatur supra (n. 167, 231): quod autem “rufum” praedicetur de bono deperdito, est quia per “rufum” intelligitur rubrum infernale, quod est ex igne Inferni, qui est amor mali; rufum, quod est rubrum infernale, est tetrum et abominable, quia nihil vivum in illo est, sed omne mortuum; inde est quod per “equum rufum” significetur intellectus Verbi deperditus quoad bonum. Hoc quoque constare potest a descriptione ejus, quod “datum sit ei tollere pacem de terra, ut alii alios occiderent,” ut sequitur: etiam “secundum Animal,” quod erat simile vitulo, per quod significatur Divinum Verum Verbi quoad affectionem (n. 242{1}), dixit, “Veni et aspice,” ita ostendit, quod nulla affectio boni, ita nullum bonum, apud illos esset. Quod “rubrum” dicatur de amore tam boni quam mali, constare potest a sequentibus locis:
    “Qui lavit in vino indumentum Suum, et in sanguine uvarum velamen Suum, Ruber oculis prae vino, et albus dente prae lacte” (Gen. xlix. 11, 12);
    haec de Domino.
    “Quis Hic venit ex Edom: Ruber quoad vestem, et vestis sicut calcantis in torculari” (Esaj. lxiii. 1, 2{2}
    etiam de Domino.
    “Albi erant Naziraei prae nive, candidi prae lacte, Rubri erant quoad ossa prae gemmis rubentibus” (Thren. iv. 7).
    In his locis “rubrum” praedicatur de amore boni; in sequentibus de amore mali:
    “Clypeus Rubicundus factus est, et viri Purpurati, in igne facularum currus eorum, aspectus eorum sicut facum” (Nah. ii. 4, 5 (B.A. 3, 4));
    “Si fuerint peccata vestra sicut Coccinea, Sicut nix albescent: si Rubra fuerint sicut Purpura, sicut lana erunt (Esaj. i. 18).
    Nec aliud significatur
    Per “Draconem Rufum” (Apoc. xii. 3);
    Et per “Equum Rufum Stantem inter myrtos” (Sach. i. 8).
    Similia praedicantur de coloribus qui trahunt ex rubro, ut de coccino et purpura.
    @1 242 pro “241”$
    @2 1, 2 pro “2”$
  11. “Sedenti Super illo datum est tollere pacem de terra,” significat sublatam charitatem, securitatem spiritualem, et requiem internam. – Per “pacem” significantur omnia in complexu quae a Domino sunt, et inde omnia Caeli et Ecclesiae; et in illis beatitudines vitae: haec sunt “pacis” in supremo seu Intimo sensu. Quod “pax” sint charitas, securitas spiritualis, et requies interna, sequitur inde; nam cum homo in Domino est, est in pace cum proximo, quae est charitas; (et) in tutela contra Inferna, quae est securitas spiritualis: et cum est in pace cum proximo et in tutela contra Inferna, est in requie interna a malis et falsis. Cum itaque haec omnia sunt ex Domino, constare potest quid in genere et in specie per “pacem” significatur in sequentibus locis:
    “Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; super Cujus humero Principatus: vocabitur Nomen Ipsius Deus, Heros, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis: multiplicanti principatum et Pacem non erit finis” (Esaj. ix. 5, 6 (B.A. 6, 7));
    Jesus dixit, “Pacem relinquo vobis, Pacem Meam do vobis” (Joh. xix. 27);
    Jesus dixit, “Haec locutus sum, ut in Me Pacem habeatis” (Joh. xvi. 33);
    In diebus Ejus florebit justus, et multa Pax” (Psalm. lxxii. 3, 7);
    “Tunc pangam foedus Pacis” (Ezech. xxxiv. 25{1}; cap. xxxvii. 25, 26; Malach. ii 4, 5);
    “Quam jucundi sunt super montibus pedes Evangelizantis, audire facientis Pacem, dicentis Sioni, regnat Deus{2} tuus” (Esaj. lii. 7);
    “Benedicat tibi Jehovah, et tollat facies Suas super te, et det tibi Pacem” (Num. vi. 24-26);
    “Jehovah benedicat populo Suo in Pace” (Psalm. xxix. 11);
    “Jehovah redimet in Pace animam meam” (Psalm. lv. 19 (B.A. 18)).
    Est opus justitiae{3} Pax, labor justitiae Quies, et Securitas in aeternum: ut habitent in tabernaculo Pacis, et in tentoriis Securitatis et in Quietibus tranquillis” (Esaj. xxxii. 17, 18);
    Jesus dixit ad septuaginta quos emisit, “in quam domum intraveritis primum dicite Pacem domui; et si fuerit Filius Pacis, requiesce super illo Pax vestra” (Luc. x. 5, 6; Matth. x. 12-14);
    Miseri possidebunt terram, et deliciabuntur super multitudine Pacis vide rectum, sic postremum viro Pax” (Psalm. xxxvii. 11, 37);
    Zacharias prophetans dixit, “Ortus ex alto apparuit, ad dirigendum pedes nostros ad viam Pacis” (Luc. i. 78, 79{4});
    “Recede a malo, et fac bonum; quaere Pacem, et persequere eam (Psalm. xxxiv. 15 (B.A. 14){5});
    “Pax milia amantibus legem Tuam{6}” (Psalm. cxix. 165, 166);
    “Utinam auscultasses praeceptis Meis, et erit sicut fluvius Pax tua non Pax, inquit{7} Jehovah, impiis” (Esaj. xlvii. 18, 22);
    “Jehovah loquetur Pacem ad populum Suum: Justitia et Pax osculentur se” ((Psalm.) lxxxv. 9, 11 (B.A. 8, 10){8});
    “Non Pax in ossibus meis propter peccatum meum (Psalm. xxxvii. 4 (B.A. 3));
    “Satiavit me amaritudinibus, remota est a Pace anima mea; oblitus sum boni” (Thren. iii. 15, 17).
    (Praeter multis aliis in locis)
    Ex quibus videri potest, quod antedicta per “pacem” intelligantur: tene mentem in pace spirituali, et clare videbis Similiter in his
    (Esaj. xxvi. 12; cap. liii. 5; cap. liv{9} 10, 13; Jerem. xxxiii. 6, 9: Hagg. ii. 9; Sach. viii,{10} 16, 19; Psalm. iv. 7-9 (B.A. 6-8), Psalm. cxx. 6, 7; Psalm. cxxii. 6-9; Psalm. cxxviii. 5, 6; Psalm cxlvii. 14{11}).
    Quod Pax sit intime afficiens beatitudine omne bonum, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 284-290).
    @1 25 pro “25, 27″$
    @2 Deus pro “Rex”$
    @3 justitiae pro “Jehovae”$
    @4 78, 79 pro “78”$
    @5 15 pro “8”$
    @6 Tuam pro “meam”$
    @7 inquit pro “inquiet”$
    @8 9, 11 pro “9, 10″$
    @9 liv. pro “lix.”$
    @10 viii. pro “xii.”$
    @11 14 pro “12”$
  12. “Ut alii alios occiderent” significat intestina odia, infestationes ab Infernis, et irrequies internas. – Haec significantur, cum per “tollere pacem” significatur tollere charitatem, Securitatem spiritual