em, et requiem internam, et cum per “equum rufum” significatur intellectus Verbi deperditus quoad bonum: nam illa sunt cum non amplius est bonum, et non amplius est bonum cum non scitur quid bonum. Quod odia intestina sint cum non charitas, tum infestationes ab Infernis cum non securitas spiritualis, et quod irrequies internae cum non requies a malis et eorum concupiscentiis, patet; at haec post mortem, si non in mundo. Quod “occidere” illa significet, constat a significatione “machaerae,” de qua sequitur.
- “Et data ei machaera magna,” significat destructionem veri per falsa mali. Quod “gladius,” “machaera” et “romphaea,” significent verum pugnans contra falsa et destruens illa, et in opposito sensu falsum pugnans contra vera et destruens illa, videatur supra (n. 52); hic “machaera magna” significat falsa mali destruentia vera boni. Dicuntur falsa mali, quia dantur falsa non mali, et haec non destruunt vera, sed illa. Quod hoc per “machaeram magnam” significetur, patet ex eo, quod mox “equus niger” visus sit, per quem significatur intellectus Verbi deperditus quoad verum; et verum non deperditur nisi a malo.
- (Vers. 5.) “Et cum aperuisset tertium sigillum” significat a Domino explorationem illorum, super quos Ultimum Judicium erit, quoad status vitae eorum. -Similia per haec significantur quae prius (n. 295), cum discrimine de quo sequitur.
- “Audivi{1} tertium Animal dicens,” significat secundum Divinum Verum Verbi, ut supra (n. 296).
@1 Audivi pro “Et audivi”$ - “Veni et aspice.” -Quod significet manifestationem de tertiis in ordine, constare potest ab explicatis supra (n. 297); sed ibi de primis in ordine, hic autem de tertiis.
- “Et vidi, et ecce Equus niger,” significat intellectum Verbi deperditum quoad verum, ita quoad doctrinam apud hos. Quod “equus” significet intellectum Verbi, supra ostensum est; quod “nigrum” significet non verum, ita falsum, est quia nigrum est oppositum albo, et album praedicatur de vero (n. 167, 231, 232{1}); album etiam trahit ortum ex luce, ac nigrum ex tenebris, ita ex absentia lucis, et lux est verum. Sed in mundo spirituali est nigredo ex duplici origine; una ex absentia lucis flammeae, quae lux est apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, et altera ex absentia lucis candidae, quae lux est apud illos qui in regno spirituali Domini sunt; haec nigredo simile significat cum “tenebris,” illa autem cum “caligine.” Differunt illae nigredines inter se, una est abominabilis, altera non ita; similiter falsitates quas significant. In nigredine abominabili apparent illi qui vocantur Diaboli; abominantur etiam verum sicut bubones solis lucem. In nigredine autem non abominabili apparent illi qui vocantur Satanae; hi non abominantur, sed aversantur verum, quare hi comparari possunt noctuis, cum priores bubonibus. Quod “nigrum” in Verbo dicatur de falso, constare potest ex his locis:
“Albi erant Naziraei prae nive; obscurata est prae Nigredine forma eorum” (Thren. iv. 7, 8);
“Super prophetis Nigrescet dies” (Mich. iii. 6);
“In die quo descensurus es in Infernum, Atrabo super te Libanum” (Ezech. xxxi. 15);
“Sol factus est Niger sicut saccus cilicinus” (Apoc. vi. 12);
Sol, Luna, Stellae, atrati sunt (Jerem. iv. 27, 28; Ezech. xxxii. 7; Joel ii. 10{2}; cap. iv. 15 (B. A. iii. 15); et alibi).
Quod “tertium Animal” ostenderit “equum nigrum,” erat quia illud habebat faciem sicut homo, per quod significabatur Divinum Verum Verbi quoad sapientiam (n. 243) quare hoc Animal ostendit, quod non amplius aliquod verum sapientiae apud hos, qui in tertio ordine, esset.
@1 231, 232 pro “232, 233″$
@2 10 pro “20”$ - “Et sedens super illo habens stateram in manu sua,” significat aestimationem boni et veri, qualis illa apud hos. -Per “stateram in manu” significatur aestimatio veri et boni; omnes enim mensurae tum pondera in Verbo significant aestimationem rei de qua agitur. Quod mensurae et pondera significent talia, patet ex his apud Danielem:
Apparuit scriptura coram Belschazare Rege Babelis, cum biberet vinum ex vasis auri et argenti e Templo Hierosolymitano desumptis, Mene, Mene, Thekel, Perizin, hoc est, Numeratus, Numeratus, Appensus, Divisus; cujus interpretatio haec est; Mene, numeravit Deus Regnum tuum et finivit illud; Thekel, appensus es in trutina et deprehensus deficiens; Perez, divisum est Regnum, et datum Medo et Persae (v. 1, 2, 25-28{1});
per “bibere ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani” et simul colere alios deos, significatur prophanatio boni et veri, sicut etiam per “Babelem;” per “mene” seu numerare, significatur nosse quale ejus quoad verum; per “thekel” seu appendere, significatur nosse quale ejus quoad bonum; per “perez” seu dividere, significatur dispergere. Quod quale veri et boni significetur per mensuras et per lances in Verbo, patet apud Esajam:
“Quis mensus est pugillo aquas, et Caelos spithama exaequavit, complexusque est in trientali pulverem terrae, et appendit in libra montes, et colles in lancibus” (xl. 12);
et in Apocalypsi:
Angelus mensus est murum sanctae Hierosolymae “centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, Angeli’ (xxi. 17).
@1 25-28 pro “26, 28″$ - (Vers. 6.) “Et audivi vocem in medio quatuor Animalium dicentem,” significat Divinam custodiam Verbi a Domino. -Quod “quatuor Animalia” seu Cherubi, significent Verbum a primis in ultimis, et custodias ne vera et bona interiora ejus violentur, videatur supra (n. 239); et quia custodiae illae sunt a Domino, ideo audita est vox in medio quatuor Animalium; per “in medio” illorum intelligitur Verbum quoad Sensum internum spiritualem, quem Dominus custodit. Quod custodia significetur, patet ab illis quae dixit, “Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario, et oleum et vinum ne laeseris;” per quae significatur, quia aestimatio boni et veri tam pusilla est ut vix ulla, providebitur ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur; et hoc providetur a Domino per id, quod tandem non sciant aliquod bonum, et inde nec aliquod verum, sed mere malum et falsum; nam qui sciunt bona et vera, possunt violare, imo prophanare illa, non autem qui non sciunt, Quod haec sit Divina Providentia ad custodiendum Verbum, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 221-233, n. 257 fin., 258 princ.).
- “Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario,” significat quia aestimatio boni et veri tam pusilla est ut vix ulla. -Haec significantur, quia per “choenicem,” quae erat mensura et demensum, significatur quale, ut supra (n. 314); per “triticum” et “hordeum” significatur bonum et verum; et per “denarium,” qui est nummus minimus, aestimatio tam pusilla, ut vix ulla: quod “tres” choenices hordei dicantur, est quia “tria” significant omne, et praedicantur de veris (n. 515). Quod “triticum” et “hordeum” significent bonum et verum; hic bonum et verum Ecclesiae ex Verbo, est quia omnia quae agri et vineae sunt, significant talia quae Ecclesiae sunt, ex causa, quia “ager” significat Ecclesiam quoad bonum et inde verum, et “vinea” Ecclesiam quoad verum et inde bonum; quare ubi in Verbo memorantur illa, Angeli, qui spiritualiter omnia percipiunt, non aliud intelligunt. Sicut haec apud Joelem:
“Devastatus est Ager, luget terra, qua devastatum est Frumentum, exaruit Mustum, languet Oleum; pudefacti sunt Agricolae, ejularunt Vinitores, super Tritico et Hordeo, eo quod perierit Messis Agri” (i. 10-12);
haec omnia significant talia quae Ecclesiae sunt. Quod “triticum” et “hordeum” significent bonum et verum Ecclesiae, videri potest ex his locis:
Johannes de Jesu, quod “colliget Triticum in horreum, et paleam comburet igne” (Matth. iii. 11, 12);
“Jesus dixit, Sinite zizaniam et Triticum crescere una; et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizaniam ad comburendum, Triticum vero congregate in horreum Meum” (Matth. xiii. 24-30);
Consummationem et decisionem audivi a Jehovah Deo; reponit Triticum mensuratum, et Hordeum designatum; ita erudit ad judicium, Deus ejus docet eum” (Esaj. xxviii. 22, 25, 26{1});
“Jehovah deducet te ad terram Tritici et Hordei” (Deutr. viii. 7, 8);
“terra tritici et hordei” est hic Terra Canaan, per quam significatur Ecclesia.
“Venient et canent in altitudine Sionis, et confluent ad bonum Jehovae ad Triticum et Mustum” (Jerem. xxxi. 12);
“Jehovah satiabit te adipe Tritici” (Deutr. xxxii. 13, 14{2}); Psalm. lxxxi. 17{3} (B.A. 16); Psalm. cxlvii. 14{4}).
Jehovah dixit ad Prophetam Ezechielem, quod
Faceret sibi placentam Hordeorum, mixtam cum stercore, et comederet (iv. 12, 15);
et ad Prophetam Hoscheam, quod
Acciperet mulierem adulteram; quam sibi comparavit per corum Hordeorum et semicorum Hordeorum (iii. 1, 2);
quae facta sunt a Prophetis illis, ut repraesentarent falsificationes veri in Ecclesia, “Hordea” enim sunt vera, et “Hordea mixta cum stercore” sunt vera falsificata et prophanata; “mulier adultera” etiam significat falsificatum verum (n. 134).
@1 22, 25, 26 pro “21 ad 26″$
@2 13, 14 pro “33, 34″$
@3 17 pro “14, 17″$
@4 14 pro “12, 13, 14″$ - “Et oleum et vinum ne laeseris,” significat quod a Domino provideatur, ne sancta bona et vera, quae interius in Verbo latent, violentur et prophanentur. -Per “oleum” significatur bonum amoris, et per “vinum” verum ex illo bono; ita per “oleum” significatur sanctum bonum, et per “vinum” sanctum verum: quod provideatur a Domino ne violentur et prophanentur, significatur per “ne laeseris;” auditum enim est hoc “e medio quatuor Animalium,” ita a Domino (n. 314); quod dicitur a Domino, hoc quoque providetur ab
Ipso; quod provideatur, videatur supra (n. 314, 255). Quod “oleum” significet bonum amoris, videbitur infra (n. 778, 779): quod autem “vinum” significet verum ex illo bono, constat ex sequentibus locis:
“Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite et comedite, et emite sine argento Vinum et lac” (Esaj. lv. 1):
“Fiet in die illo stillabunt montes Mustum, et colles fluent lacte” (Joel iv. 18{1} (B. A. iii. 18); Amos ix. 13, 14);
“Ablatum gaudium e Carmele, et in Vineis non cantatur, Vinum in torculari non calcatur, hedad cessare feci” (Esaj. xvi{2} 10); Jerem. xlviii. 32, 33);
per “Carmelem” significatur Ecclesia spiritualis, quia ibi erant vineae.
“Ejulate omnes potantes Vinum: propter Mustum quod excisum est ex ore vestro, ejularunt Vinitores” (Joel i. 5, 10, 11):
(Similia paene, Hosch. ix. 2, 3: Zephan. i. 13; Thren. ii. 11, 12: Mich. vi. 15; Amos v. 11; Esaj. xxiv. 6, 7, 9, 11{3};)
“Lavat in Vino vestimentum Suum, et in Sanguine uvarum velamen Suum: ruber oculis a Vino” (Genes. xlix. 11(, 12));
haec de Domino; ac “vinum” significat Divinum Verum. Inde est, quod Sacra Caena a Domino instituta sit, in qua panis significat Dominum quoad Divinum Bonum, et vinum Dominum quoad Divinum Verum, et apud recipientes panis significat sanctum bonum, et vinum sanctum verum, a Domino: quare dixit,
“Dico vobis, quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine Vitis, usque ad diem, quando id bibero (novum) vobiscum in Regno Patris Mei” (Matth. xxvi. 29: Luc. xxii. 18).
Quia “panis et vinum” illa significabant, ideo etiam
Malchizedech exiens obviam Abramo “eduxit Panem et Vinum: et hic Sarcedos Deo Altissimo, et benedixit Abramo” (Genes. xiv. 18, 19).
Per mincham et libamen in sacrificiis similia significata sunt
(De quibus, Exod. xxix. 40; Levit. xxiii. 12, 13, 18, 19: Num. xv. 2-15; cap. xxviii. 6, 7, 18 ad fin.; cap. xxix. 1-7, seq.).
Mincha erat ex simila tritici, inde erat loco panis; et libamen erat ex vino. Ex his constare potest, quid significatur per haec Domini verba,
“Non mittunt Vinum novum in utres veteres, sed mittunt Vinum (novum) in utres novos, et utraque conservantur” (Matth. ix. 17; Luc. v. 37{4})
“vinum novum” est Divinum Verum Novi Testamenti, ita novae Ecclesiae, et “vinum vetus” est Divinum Verum Veteris Testamenti, ita veteris Ecclesiae. Simile significatur per haec verba Domini in Nuptiis in Kana Galilaeae:
“Omnis homo primo bonum Vinum apponit, et quando sat habuerint, vilius; tu reservasti bonum Vinum huc usque” (Joh. ii. 1-10).
Simile etiam significatur per “vinum” in Parabola Domini de vulnerato a latronibus,
Quod Samarita “infuderit Oleum et Vinum in vulnera ejus” (Luc. x. 33, 34);
nam per “vulneratum a latronibus” intelliguntur qui a Judaeis per mala et falsa spiritualiter vulnerati sunt, quibus Samarita opem tulit, “infundendo oleum et vinum” in vulnera ejus, hoc est, docendo bonum et verum, et quantum potuit, sanando. Sanctum Verum per “mustum” et “vinum” significatur etiam alibi in Verbo
(Ut Esaj. i. 21, 22; cap. xxv. 6: cap. xxxvi. 17; Hosch. vii. 4, 5, 14; cap. xiv. 6-8; Amos ii. 8; Sach. ix. 15, 17; Psalm. civ. 14, 15{5}).
Inde est quod per “vineam” in Verbo significetur Ecclesia quae in veris a Domino est. Quod “vinum” significet sanctum verum, constare etiam potest ex sensu ejus opposito, in quo significat falsificatum et prophanatum verum; ut in his locis:
“Scortatio, Vinum et Mustum, occupavit cor: recessit Vinum eorum, scortando scortati sunt” (Hosch. iv. 11, 17, 18);
“scortatio” significat falsificationem veri; similiter hic “vinum et mustum.”
“Calix in manu Jehovae, et Vino miscuit, implevit mixto et effudit, et feces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae” (Psalm. lxxv. 9 (B. A. 8));
“Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de Vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt” (Jerem. li. 7);
“Cecidit Babylon, quia ex Vino irae scortationis suae potavit omnes gentes si quis bestiam adoret, bibet ex Vino irae Dei mixto mero in calice irae Dei” (Apoc. xiv. 8-10)
“Ex Vino scortationis suae Babylon potavit omnes gentes” (Apoc. xviii. 3);
“Babylonis magnae memoria facta est coram Deo, ad dandum illi poculum Vini furoris irae De” (Apoc. xvi. 19{6});
“Inebriati sunt ex Vino scortationis ejus inhabitantes terram” (Apoc. xvii. 1, 2).
Per vinum quod Belschazar Rex Babelis, et magnates et uxores et pellices ejus biberunt ex vasis Templi Hierosolymitani,
Et una “laudarunt deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis” (Dan. v, 2-4{7}),
nec aliud quam sanctum verum Verbi et Ecclesiae prophanatum significatur; quare tunc scriptum est in pariete, et Rex illa nocte occisus est (vers. 25, 30). Per “vinum” significatur Verum falsificatum
(Etiam Esaj. v. 11, 12, 21, 22; cap. xxviii. 1, 3, 7; cap. xxix. 9{8}; cap. lvi. 11, 12; Jerem. xiii. 12, 13; cap. xxiii. 9, 10).
Simile significatur per “libamen” quod libabant idolis
(Esaj. lxv. 11; cap. lvii. 6; Jerem. vii. 18; cap. xliv. 17-19; Ezech. xx. 28; Deutr. xxxi. 38).
Quod “vinum” significet sanctum verum, et in opposito sensu prophanatum verum, est ex correspondentia; Angeli enim, qui spiritualiter omnia percipiunt, cum ab homine “vinum” in Verbo legitur, non aliud intelligunt; talis correspondentia est inter cogitationes naturales hominum, et inter cogitationes spirituales Angelorum: simile est cum Vino in Sacra Caena; inde est quod per Sacram Caenam fiat introductio in Caelum (n. 224, fin.).
@1 18 pro “8”$
@2 xvi. pro “xv.”$
@3 11 pro “10”$
@4 v. 37 pro “xv. 39″$
@5 14, 15 pro “14, 15, 16″$
@6 19 pro “1, 2″$
@7 2-4 pro “2 ad 5″$
@8 9 pro “10”$ - (Vers. 7.) “Et cum aperuisset sigillum quartum,” significat a Domino explorationem illorum, super quos Ultimum Judicium erit, quoad status vitae eorum, ut supra (n. 295, 302{1}), cum discrimine de quo sequitur.
@1 295, 302 pro “296, 303″$ - “Audivi vocem quarti Animalis dicentem,” significat secundum Divinum Verum Verbi, ut supra (n. 296, 303).
- “Veni et aspice.” -Quod significet manifestationem de quartis in ordine, constat ab explicatis supra (n. 297); sed ibi de primis in ordine, hic de quartis.
- (Vers. 8.) “Et vidi et ecce Equus pallidus,” significat intellectum Verbi destructum et quoad bonum et quoad verum. -Per “equum” significatur intellectus Verbi (n. 298) et per “pallidum” significatur non vitale; non vitale in Verbo est illis, qui non in bonis vitae ex veris doctrinae sunt Verbum enim in Sensu literae non intelligitur absque doctrina, et doctrina non percipitur absque vita secundum illam; causa est, quia vita secundum doctrinam, quae ex Verbo est, aperit spiritualem mentem, ac in illam influit lux e Caelo ac illustrat, et dat percipere; quod ita sit, nescit ille, qui scit vera doctrinae et tamen non vivit secundum illa. Quod “quartum Animal” ostenderit “equum pallidum,” est quia illud Animal fuit simile “aquilae volanti,” et per illud ideo significatum est Divinum Verum Verbi quoad cognitiones et inde intellectum (n. 244); quare ostendit, quod apud illos qui nunc visi sunt, non aliquae cognitiones boni et veri ex Verbo, nec intellectus illarum, essent; et qui tales sunt, in mundo spirituali apparent pallidi, sicut qui absque vita sunt.
- “Et sedens super illo nomen illi Mors, et Infernus sequebatur cum illo” significat exstinctionem vitae spiritualis et inde damnationem. -Per “Mortem” hic significatur mors spiritualis, quae est exstinctio vitae spiritualis: et per “Infernum” significatur damnatio, quae sequitur illam mortem. Est quidem cuivis homini ex creatione, et inde ex nativitate, vita spiritualis; sed vita illa exstinguitur, cum negatur Deus, sanctitas Verbi, et vita aeterna; exstinguitur in voluntate, sed remanet in intellectu, aut potius in facultate intelligendi; per hanc distinguitur homo a bestiis. Quoniam “Mors” significat exstinctionem vitae spiritualis, ac “Infernus” damnationem inde, ideo “Mors” et “Infernus” nominantur simul in aliquibus locis, ut in his:
“E manu Inferni redimam eos, e Morte liberabo eos: ero pestis tua Mors, ero exitium tuum Inferne” (Hosch. xiii. 14);
“Circumdederunt me funes Mortis; funes Inferni circumdederunt me; praevenerunt me laquei Mortis” (Psalm. xviii. 5, 6 (B A. 4, 5); Psalm cxvi. 3{1});
“Sicut pecus in Inferno ponentur, Mors pascet eos; Infernus pro habitaculo illi, verum Deus redimet animam meam e manu Inferni” (Psalm xlix. 15, 16 (B. A. 14, 15));
“Habeo claves Inferni et Mortis” (Apoc. i. 18).
@1 3 pro “1”$ - “Et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae,” significat destructionem omnis boni Ecclesiae. -Quoniam per “Mortem” intelligitur exstinctio vitae spiritu alis hominis, et per “Infernum” damnatio, sequitur quod per “interficere” hic intelligatur destruere vitam animae hominis; vita animae est vita spiritualis: per “quartam partem terrae” significatur omne bonum Ecclesiae; “terra” est Ecclesia (n. 285). Quod “quarta pars” sit omne bonum, non potest sciri ab aliquo, nisi sciat quid numeri in Verbo significant; numeri “2” et “4” in Verbo dicuntur de bonis, et significant illa, ac numeri “3” et “6” dicuntur de veris, et significant illa; inde “quarta pars,” seu simpliciter “quartum,” significat omne bonum, et “tertia pars,” seu simpliciter “tertium,” significat omne verum; quare per “interficere quartam partem terrae” hic significatur destruere omne bonum Ecclesiae: quod non “sedenti super Equo pallido daretur potestas interficiendi quartam partem terrae habitabilis,” patet. Praeterea “quatuor” in Verbo
significant conjunctionem boni et veri. Quod haec et illa per “quatuor” significentur, quidem ex Verbo confirmari potest, ut ex Quatuor Animalibus seu Cherubis (Ezech. i.; iii{1}; x.: Apoc. iv{2});
Per Quatuor Currus inter duos montes aeris (Sach. vi{3}):
Per Quatuor Cornua (Sach. ii. (B. A. i. 18));
Perque Quatuor Cornua Altaris (Exod. xxvii. 1-8{4}; Apoc. ix. 13);
Per “Quatuor Angelos stantes super Quatuor angulis terrae, tenentes Quatuor Ventos terrae” (Apoc. vii. 1; Matth. xxiv{5} 31):
Tum per “visitare iniquitatem super tertianos et quartanos” (Num. xiv. 18):
Et alibi per “generationem tertiam et quartam;”
per haec et plura in Verbo, inquam, confirmari potest, quod “quatuor” dicantur de bonis, ac significent illa, et quoque conjunctionem boni et veri; sed quia id absque prolixa explicatione illorum locorum non patet, satis est indicare, quod non aliud per “quatuor” et per “quartam partem” in Caelo intelligatur.
@1 iii. pro “vii.”$
@2 iv. pro “v.”$
@3 vi. pro “vi. 2″$
@4 1-8 pro “1 ad 9″$
@5 xxiv. pro “xxv.”$ - “In romphaea et in fame et in morte et a bestiis terrae,” significat per falsa doctrinae, per mala vitae, per amorem proprii, et per concupiscentias. -Quod per “romphaeam” significetur verum pugnans contra mala et falsa et destruens illa, et in opposito sensu falsum pugnans contra bona et vera et destruens illa, videatur supra (n. 52, 108, 117); hic itaque per “machaeram” (quia agitur de destructione omnis boni Ecclesiae) significantur falsa doctrinae; quod per “famem” significentur mala vitae, confirmabitur infra; quod per “mortem” significetur amor proprii hominis, est quia per “mortem” significatur exstinctio vitae spiritualis, et inde vita naturalis separata a vita spirituali (ut supra, n. 321), et haec vita est vita amoris proprii hominis, ex hac enim vita homo non amat aliud quam se et mundum, et inde quoque amat omnis generis mala, quae ex illius vitae amore ei jucunda sunt; quod per “bestias terrae” significentur concupiscentiae ex illo amore, videbitur infra (n. 567). Hic aliquid dicetur de significatione “famis.” “Fames” significat (1.) deprivationem et rejectionem cognitionum veri et boni, oriundam ex malis vitae; tum significat (2.) ignorantiam cognitionum veri et boni oriundam ex defectu earum in Ecclesia; et quoque significat (3.) desiderium ad sciendum ac intelligendum illas.
- Quod “fames” significet deprivationem et rejectionem cognitionum veri et boni oriundam ex malis vitae, et inde
mala vitae, constare potest ex sequentibus locis:
“Gladio et Fame consumentur, ut sit cadaver eorum in cibum avibus caelorum et Bestiae terrae” (Jerem. xvi. 4);
“Duo haec obvenient tibi, devastatio et confractio, et Fames et Gladius” (Esaj li. 19):
“Ecce Ego visitans super iis, juvenes morientur Gladio, filii et filiae morientur Fame” (Jerem. xi. 22):
“Da filios ejus Fami, et defluere fac illos super manus Gladii, ut homines fiant occisi Morte” (Jerem. xviii. 21);
“Mittam in eos Gladium, Famem et Pestem, et dabo eos sicut ficus horridas quae non comedi possunt prae malitia, et persequar post eos, Gladio, Fame et Peste” (Jerem. xxix. 17, 18);
“Mittam in eos Gladium, Famem et Pestem, donec consumuntur desuper terra” (Jerem. xxiv. 10);
“Ego proclamo vobis libertatem ad Gladium, ad Famem et Pestem, et tradam vos in commotionem omnibus gentibus” (Jerem. xxxiv. 17);
“Quia Sanctuarium Meum polluisti,{1} tertia pars tui Peste morientur et Fame consumentur, et tertia pars Gladio cadent: cum misero tela Famis mala in eos, quae erunt in perditionem” (Ezech. v{2} 11, 12, 16, 17);
“Gladius foris, et Pestis atque Fames intus” (Ezech. vii. 15);
“Propter omnes abominationes malas, per Gladium, per Famem et per Pestem cadent” (Ezech. vi. 11, 12);
“Quatuor judicia Mea mala, Gladium, Famem, et Bestiam malam, et Pestem mittam super Hierosolymam, ad exscindendum ex ea hominem et bestiam” (Ezech. xiv. 13, 15, 21).
(Praeter alibi, ut Jerem. xiv. 12, 13, 15, 16; cap. xlii. 13, 14, 16-18, 22; cap. xliv. 12, 13, 27; Matth. xxiv. 7, 8; Marc. xiii. 8; Luc. xx. 11.)
Per “gladium,” “famem,” “pestem,” et “bestiam” in illis locis similia significantur, quae hic per “romphaeam,” “famem,” “mortem,” et “bestias terrae;” in Verbo enim est spiritualis Sensus in singulis, in quo “gladius” est destructio vitae spiritualis per falsa, “fames” est destructio vitae spiritualis per mala, “bestia terrae” est destructio vitae spiritualis per cupiditates falsi et mali, ac “pestis” et “mors” est plenaria consumptio, et sic damnatio. - Quod “fames” significet ignorantiam cognitionum veri et boni oriundam ex defectu illarum in Ecclesia, constat etiam ex variis locis in Verbo
(Ut Esaj. v. 13; cap. viii. 19-22; Thren. ii. 19{3}; cap. v. 8-10; Amo. viii. 11-14; Hiob v. 17, 20; et alibi). - Quod “fames” seu esuritio significet desiderium sciendi et intelligendi vera et bona Ecclesiae, patet ex his
(Esaj. viii. 21{4}; cap. xxxii. 6; cap. xlix. 10{5}; cap. lviii. 6, 7; 1 Sam. ii. 4, 5; Psalm. xxxiii. 18, 19; Psalm. xxxiv. 10, 11 (B. A. 9, 10); Psalm. xxxvii. 18, 19; Psalm. cvii. 8, 9, 35-37; Psalm. cxlvi. 7; Matth. v. 6; cap. xxv. 35, 37, 44; Luc. i. 53; Joh. vi. 35; et alibi).
@1 polluisti pro “polluistis”$
@2 v. pro “vi.”$
@3 19 pro “9”$
@4 21 pro “10”$
@5 10 pro “16”$ - (Vers. 9.) “Et cum aperuisset quintum sigillum,” significat a Domino explorationem status vitae illorum, qui die Ultimi Judicii salvandi erant,{1} ac interea reservati. -Quod de illis hic agatur, patet a nunc sequentibus. At sciendum est, quod de his et similibus agatur in toto cap. xx. seq.; cujus explicatio videatur a n. 840{2} ad 874, ex qua patet quinam sunt, et cur reservati.
@1 erant pro “erunt”$
@2 840 pro “839”$ - “Vidi subter Altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant,” significat illos qui a malis odio habiti sunt, contumeliis affecti, et rejecti propter vitam secundum vera Verbi, et agnitionem Divini Humani Domini, ne seducerentur a Domino custoditi sunt. -“Subter altari” significat inferiorem terram, ubi custoditi a Domino; “altare” significat cultum Domini ex bono amoris; per “animas occisorum” non hic significantur martyres, sed qui odio habentur, contumeliis afficiuntur et rejiciuntur a malis in mundo spirituum, et qui a draconicis et haereticis possunt seduci; “propter Verbum Dei, et propter testimonium quod habebant” significat propter vitam secundum vera Verbi, et propter agnitionem Divini Humani Domini; “testimonium ” in Caelo non datur aliis quam qui agnoscunt Divinum Humanum Domini, Dominus enim est Qui testatur, et dat Angelis testari (n. 16),
“Est enim testimonium Jesu spiritus prophetiae” (Apoc. xix. 10).
Quoniam erant “sub altari” patet quod a Domino custoditi sint; custodiuntur enim omnes a Domino, ne laedantur a malis, qui aliquam vitam charitatis egerunt; et post Ultimum Judicium, quando remoti sunt mali, eximuntur e custodiis, et elevantur in Caelum; vidi post Ultimum Judicium saepius ex inferiore terra emissos et translatos in Caelum. Quod per “occisos” intelligantur, qui rejiciuntur, contumeliis afficiuntur, odio habentur a malis in mundo spirituum, et qui seduci possunt, -tum qui desiderant scire vera, sed propter falsa in Ecclesia non possunt, -constare potest ex his locis:
“Dixit Jehovah Deus, Pasce oves Occisionis quas possessores earum occidunt: et pavi oves Occisionis propter vos, miseri gregis” (Sach. xi. 4, 5, 7);
“Occisi sumus omni die, reputati sumus sicut grex mactationis; ne desere Jehovah” (Psalm. xliv. 23, 24 (B. A. 22, 23))
“Venturos radicabit Jacobus; num juxta caedem Occisorum ejus Occisus est” (Esaj. xxvii. 6, 7);
“Audivi vocem filiae Sionis. Vae mihi, delassata est anima mea ab Occisoribus” (Jerem. iv. 31);
“Tradent vos in afflictionem, et occident vos, et eritis odio habiti propter Nomen Meum” (Matth. xxiv. 9; Joh. xvi. 2. 3{1});
haec dicit Dominus ad discipulos, sed per discipulos intelliguntur omnes qui colunt Dominum, et vivunt secundum vera Verbi Ipsius. Hos mali in mundo spirituum continue volunt occidere; verum quia hoc ibi non possunt quoad corpus, continue volunt quoad animam; et cum hoc non possunt, flagrant tali odio contra illos, ut nihil jucundius sentiant quam illis malefacere; quae causa est, quod a Domino custodiantur, et dum mali ejecti sunt in Infernum, quod fit post Ultimum Judicium, ex custodiis suis educantur; sed videantur explicationes super cap. xx., et de his, n. 846 ibi. Quod “occidere” in Verbo significet perdere animas, quod est spiritualiter occidere, patet a multis locis ibi, ut quoque ab his
(Esaj. xiv. 19-21: cap. xxvi. 21; Jerem. xxv. 33; Thren. ii. 21; Ezech. ix. 1, 6; Apoc. xviii. 24).
@1 2, 3 pro “23”$ - (Vers. 10) “Et clamabant voce magna.” -Quod significet dolorem cordis, patet a nunc sequentibus.
- “Dicentes, Usque quo Domine, (Qui Sanctus et Verus,) non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terram,” significat super id quod Ultimum Judicium protrahatur, et non removeantur{1} qui violentiam inferunt Verbo et Divino Domini. -“Usque quo Domine non judicas,” significat cur Ultimum Judicium protrahitur; “et vindicas sanguinem nostrum” significat cur non ex justitia condemnantur illi, qui violentiam illis intulerunt, propter agnitionem Divini Humani Domini, et propter vitam secundum vera Verbi Ipsius; per “sanguinem” significatur violentia illis illata (n. 379); per “habitantes super terra” intelliguntur mali in mundo spirituum, a quibus ne laedantur custoditi sunt.
@1 removeantur pro “removentur”$ - (Vers. 11.) “Et datae singulis stolae albae,” significat quod illis data sit Communicatio et Conjunctio cum Angelis qui in Divinis veris erant. -“Vestes” significant vera (n. 166); ac “vestes albae” genuina vera (n, 212); quod haec significentur per “vestes,” est quia omnes in Caelis sunt vestiti secundum vera apud illos, et cuique est vestis secundum conjunctionem cum Societatibus
Angelicis; quare cum datur conjunctio, apparent illico similiter vestiti; inde est quod per “datae sint singulis stolae albae” significetur quod illis data sit communicatio et conjunctio cum angelis qui in Divinis veris erant. “Stolae,” “togae,” “pallia,” significant vera in communi, quia indumenta communia erant. Qui hanc significationem illorum novit, potest nosse arcana quae in sequentibus latent:
Quod Elias, cum invenit Elisaeum, “projecerit Togam super illum” (I Reg. xix. 19):
Quod Elias per Togam suam diviserit aquas Jordanis (2 Reg. ii. 8);
Similiter Elisaeus (2 Reg. ii. 14):
Quod Toga desuper Elia, cum sublatus est, deciderit, et Elisaeus sustulerit illam (2 Reg. ii. 12, 13);
per Eliam enim et Elisaeum repraesentatus est Dominus quoad Verbum, et inde “toga” illorum significabat Divinum Verum Verbi in communi: tum quid significabat
Pallium Ephodi Aharonis, super cujus fimbriis malogranata hyacinthini et purpurae, et tintinnabula auri (Exod. xxviii. 31-35);
quod significaverit Divinum Verum in communi, videantur Arcana Caelestia Londini edita (n. 9825). Similia per “pallia” et “togas” significantur in his locis:
“Descendent desuper thronis suis omnes principes maris, et abjicient Pallia sua” (Ezech. xxvi. 16);
Scribae et Pharisaei “ut spectentur ab hominibus, magnificant fimbrias Palliorum suorum” (Matth. xxiii. 5);
Populus Meus pro hoste sibi statuit propter Vestem, Togam extrahitis a transeuntibus” (Mich. ii. 8).
(Et alibi.)
- “Et dictum (iis), ut adhuc requiescerent tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum, (et fratres eorum) qui futuri occidi sicut illi” significat quod Ultimum Judicium parum adhuc protraheretur, usque dum ab undequaque collecti fuerint, qui similiter odio habentur, contumeliis afficiuntur, et rejiciuntur a malis propter agnitionem Humani Domini, et vitam secundum vera Verbi Ipsius. -Quod haec significentur, patet a supradictis. Similia significantur per haec apud Esajam:
“Vivent mortui tui; evigilate et jubilate habitatores pulveris: abi popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam post te, occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira: nam ecce Jehovah exiens e loco Suo, ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae super illum; tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos” (xxvi. 19-21).
Sed, ut supra dictum est, de his et similibus agitur in capite xx. seq., quod explicatum est a n. 840{1} ad 874.
@1 840 pro “839”$ - (Vers. 12.) “Et vidi cum aperuisset sigillum sextum,” significat a Domino Explorationem status vitae illorum qui interius mali erant, super quos Judicium futurum est. Quod de his agatur, patet a nunc sequentibus; sed ut illa intelligantur, duo Arcana revelanda sunt; Primum, quod Ultimum Judicium non super alios factum sit, quam qui in externa forma apparuerunt sicut Christiani, et ore professi sunt illa quae Ecclesiae sunt, sed in interna forma seu corde fuerunt contra illa; et quia tales, ideo quoad exteriora conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, et quoad interiora cum Inferno; Alterum, quod quamdiu conjuncti fuerunt cum Caelo ultimo, tamdiu clausa essent interna voluntatis et amoris eorum, ex quo non apparuerunt mali coram aliis; at cum separati sunt a Caelo ultimo, tunc reclusa sunt interiora illorum, quae in omni opposito fuerunt cum exterioribus, ex quibus simulaverunt et mentiti sunt quod Angeli Caeli essent, et quod loca ubi habitabant, essent Caeli: hi Caeli ita vocati, erant qui tempore Ultimi Judicii transiverunt (Apoc. xxi. 1). Sed plura de his videantur in Opusculo de Ultimo Judicio (n. 70, 71) et in Continuatione de Ultimo Judicio (n. 10).
- “Et ecce terrae motus magnus factus est,” significat statum Ecclesiae apud illos prorsus immutatum, et terrorem. -Quod “terrae motus” significent status mutationes in Ecclesia, est quia “terra” significat Ecclesiam (n. 285) et quia in mundo spirituali, dum alicubi pervertitur status Ecclesiae, et fit mutatio, existit terrae motus, et quia hic praenuntiat interitum illorum, fit terror. Terrae enim in mundo spirituali sunt quoad faciem similes terris in mundo naturali (n. 260); sed quia terrae ibi, sicut omnia alia in illo mundo, sunt ex origine spirituali, ideo secundum statum Ecclesiae habitatorum super illis mutantur, et dum pervertitur status Ecclesiae, commoventur et tremiscunt, imo subsidunt et emoventur loco: quod ita factum sit cum Ultimum Judicium instabat et fiebat, videri potest in Opusculo de Ultimo Judicio. Ex his constare potest, quid significatur per “terrae motus,” “concussiones” et “commotiones,” in sequentibus locis:
“Erunt Pestes, Fames, Terrae motus in variis locis” (Matth. xxiv. 7{1}; Marc. xiii. 8; Luc. xxi. 11);
illa ibi dicta sunt de Ultimo Judicio.
“In igne indignationis loquar, si non in die illo fuerit Terrae motus magnus, Ut contremiscat omnis homo super faciebus terrae, et evertantur montes” (Ezech. xxxviii. 19, 20{2});
“Factus est Terrae motus magnus, qualis non factus est, ex quo homines facti sunt super terra” (Apoc. xvi. 18);
“Commovebo Caelum, et Commovebitur Terra e loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth” (Esaj. xiii. 13{1}):
“Concussa sunt fundamenta terrae, Commovendo Commota est Terra, quia gravis super illam praevaricatio ejus” (Esaj. xxiv. 18-20);
“Concussa et Commota est Terra, et fundamenta montium, quia exarsit Ipsi” (Psalm. xviii. 8 (B. A. 7){4});
“Montes Contremiscunt coram Jehovah, et Petrae Evertuntur” (Nah. i. 5, 6).
(Similiter alibi, ut Jerem. x. 10; cap. xlix. 21; Joel ii. 10; Hagg. ii. 6, 7; Apoc. xi. 19; et alibi.)
Sed haec intelligenda sunt fieri in mundo spirituali, non autem in mundo naturali; in hoc significant talia quae supra dicta sunt.
@1 7 pro “8”$
@2 19, 20 pro “18, 19, 20″$
@3 13 pro “12, 13″$
@4 8 pro “17, 18″$ - “Et Sol factus est niger tanquam saccus pilosus, et Luna facta est tanquam sanguis,” significat apud illos omne bonum amoris adulteratum, et omne verum fidei falsificatum. Quod per “Solem” significetur Dominus quoad Divinum Amorem, et inde Bonum amoris ab Ipso, et in opposito sensu Divinum Domini negatum, et inde bonum amoris adulteratum, videatur supra (n. 53); et quia “Sol” significat bonum amoris, inde “Luna” significat verum fidei; Sol enim rubet ex igne, et Luna candet ex luce a Sole, et ignis significat bonum amoris, et lux verum ex illo bono. De Luna videantur etiam loca allata supra (n. 53). Quod Sol dicatur “factus niger sicut saccus pilosus,” est quia bonum adulteratum in se est malum, et malum est nigrum; quod Luna dicatur “facta sicut sanguis,” est quia “sanguis” significat Divinum Verum, et in opposito sensu Divinum Verum falsificatum, videatur infra (n. 379, 684). De Sole et Luna paene simile dicitur apud Joelem:
“Sol vertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis” (iii. 4 (B. A. ii. 31)). - (Vers. 13.) “Et stellae caeli ceciderunt in terram,” significat omnes cognitiones boni et veri disparatas. -Quod “stellae” significent cognitiones boni et veri, videatur supra (n. 51); quod “cadere e caelo in terram” sit disparari, patet: in mundo spirituali etiam apparent stellae cadere e Caelo in terram ibi, ubi cognitiones boni et veri pereunt.
- “Sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento agitata,” significat per ratiocinationes naturalis hominis separati a spirituali. -Quod dicatur quod significent, cum tamen est comparatio, est quia omnes comparationes in Verbo similiter sunt correspondentiae, et in spirituali sensu cohaerent cum re de qua agitur; similiter hic: “ficus” enim ex correspondentia significat bonum naturale hominis conjunctum cum bono spirituali ejus; hic autem in opposito sensu bonum naturale hominis separatum a bono spirituali ejus, quod non est bonum; et quia naturalis homo separatus a spirituali cognitiones boni et veri, quae per stellas significantur, per ratiocinationes pervertit, sequitur quod hoc significetur per “ficum a magno vento agitatam.” Quod per “ventum” et “procellam” significetur ratiocinatio, patet a pluribus locis in Verbo; sed illa hic adducere, quia est comparatio, non opus est. Quod “ficus” significet bonum naturale hominis, est quia omnis arbor significat aliquid Ecclesiae apud hominem, ita quoque hominem quoad illud. In confirmationem sint haec:
Omnis exercitus Caeli “decidet, sicut decidit folium e vite, et sicut decidit de Ficu” (Esaj. xxxiv. 4);
“Consumam eos, non uvae in vite neque Ficus in Ficu, et folium defluet{1}” (Jerem. viii. 13);
“Omnia munimenta tua, ut Ficus cum primitiis, quae si commoventur, decidunt super os comedentis” (Nah. iii. 12).
Praeter alibi, ut Jerem{2} xxiv. 2, 3, 5, 8; Esaj.{3} xxxviii. 21; Jerem. xxix. 17, 18; Hosch. ii. 12; cap. ix. 10; Joel i. 7, 12; Sach. iii. 10; Matth. xxi. 18-21; cap. xxiv. 32, 33; Marc. xi. 12-14, 20-24{4}; Luc. vi. 44; cap. xiii. 6-9:
in quibus locis non aliud per “ficus” intelligitur.
@1 defluet pro “defluent”$
@2 Jerem. pro “Esaj.”$
@3 Esaj. pro “cap.”$
@4 12-14, 20-24 pro “12 ad 15, 19 ad 25″$ - (Vers. 14) “Et caelum abscessit sicut liber convolutus,” significat separationem a Caelo et conjunctionem cum Inferno. -Quod dicatur quod “Caelum abscesserit sicut liber convolutus,” est quia interior intellectus et inde cogitatio hominis est sicut Caelum potest enim intellectus ejus elevari in lucem Caeli, et in elevatione una cum Angelis cogitare de Deo, de Amore et Fide, et de Vita aeterna; sed si voluntas ejus non simul elevatur in calorem Caeli, usque homo non est conjunctus Angelis Caeli, ita non est sicut Caelum: quod ita sit, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (in parte quinta). Per illam intellectus facultatem potuerunt mali, de quibus hic agitur, in consociatione esse cum Angelis Caeli Ultimi; at cum hi ab illis separati sunt, tunc abscessit Caelum illorum, “sicut liber convolutus.” Per “librum convolutum” intelligitur membrana convoluta, quoniam libri illorum fuerunt membranae; et comparatio fit cum libro, quia liber etiam est Verbum (n. 256); quare cum id ut membrana convolvitur, non apparet quidquam quod inibi, et est sicut non sit. Propterea simile dicitur apud Esajam:
“Contabescet omnis exercitus caelorum, et convolventur Caeli sicut Liber, ac decidit sicut folium decidit de ficu” (xxxiv. 4);
“exercitus” sunt bona et vera Ecclesiae ex Verbo (n. 447). Ex his constare potest, quod per “Caelum abscessit sicut liber convolutus” significetur separatio a Caelo, et conjunctio cum Inferno: quod separatio a Caelo sit conjunctio cum Inferno, patet. - “Et omnis mons et insula e locis suis emota sunt,{1}” significat quod omne bonum amoris et verum fidei recesserit. -Quod haec per illa significentur, nemo videre potest nisi per Sensum spiritualem. Quod significentur, est quia per “montes” intelliguntur qui in bono amoris sunt, quia Angeli habitant super montibus, editioribus qui in amore in Dominum sunt, et super minus editis qui in amore erga proximum sunt; quare per “omnem montem” significatur omne bonum amoris: quod per “insulas” intelligantur remotiores a cultu Dei, videatur supra (n. 34); hic qui in fide sunt, et non ita in bono amoris; inde in sensu abstracto per “omnem insulam” significatur omne verum fidei. Per “emoveri e locis suis” significatur recedere. Ex habitationibus ergo Angelorum super montibus et collibus derivatur, quod per “montes” et “colles” in Verbo significetur Caelum et Ecclesia, ubi est amor in Dominum et amor erga proximum, ac in opposito sensu Infernum ubi est amor sui et amor mundi. Quod Caelum et Ecclesia, ubi amor in Dominum et amor erga proximum sunt, et sic ubi est Dominus, per “montes” et “colles” significentur, patet ex sequentibus his locis:
“Tolle oculos ad Montes, unde venit auxilium” (Psalm. cxxi. 1);
“En super Montibus pedes evangelizantis pacem” (Nah. ii. 1 (B. A. i. 15); Esaj. lii. 7);
“Laudate Jehovam Montes et Colles” (Psalm. cxlviii. 9);
“Mons Dei Mons Baschanis, Mons Collium Mons Baschanis; quare subsilitis Montes, Colles Montis; desiderat Jehovah habitare illos, etiam Jehovah habitabit in perpetuum” (Psalm. lxviii. 16, 17 (B. A. 15, 16{2}));
“Montes saltarunt sicut arietes, Colles sicut filii gregis; coram Domino parturis Terra” (Psalm. cxiv. 4-7{3});
“Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah haeredem Montium Meorum, ut possideant eos electi Mei, et servi Mei habitent ibi” (Esaj. lxv. 9);
In consummatione saeculi, “tunc qui in Judaea fugiant in montes” (Matth. xxiv. 16);
“Jehovah, justitia Tua sicut{4} Montes Dei” (Psalm. xxxvi 7 (B. A. 6));
“Jehovah exibit et pugnabit, stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum ante facies Hierosolymae ab Oriente” (Sach. xiv. 3, 4).
Quoniam “Mons Olivarum” significabat Divinum amorem,
Ideo Dominus diebus praedicavit in Templo, “noctibus autem egrediens pernoctavit in Monte Olivarum” (Luc. xxi. 37; cap. xxii. 39; Joh. viii. 1);
Et ideo Dominus super illo Monte locutus est cum discipulis de Adventu Suo et de consummatione saeculi (Matth. xxiv. 3; Marc. xiii. 3, seq.);
Et quoque inde ivit Hierosolymam et passus est (Matth. xxi. 1; cap. xxvi. 30; Marc. xi. 1; cap. xiv. 26; Luc. xix. 29, 37; cap. xxi. 37; cap. xxii. 39).
Quoniam “mons” significabat Caelum et Amorem,
Inde Jehovah descendit super Caput Montis Sinai, et promulgavi Legem (Exod. xix. 20; cap. xxiv. 17);
Et ideo Dominus coram Petro, Jacobo et Johanne, super Monte alto transformatus est (Matth. xvii. 1);
Et ideo Sion fuit super Monte, et quoque Hierosolyma, et haec et illa vocata est “Mons Jehovae” et “Mons Sanctitatis,” multis in locis in Verbo.
Similia per “Montes” et “Colles” significantur alibi (ut Esaj. vii. 25{5}: cap. xxx. 25; cap. xi. 9; cap. xliv. 23; cap. xlix. 11, 13; cap. lv. 12; Jerem. xvi. 15, 16; Ezech. xxxvi. 8; Joel iv. 17, 18 (B. A. iii. 17, 18){6}; Amos iv. 1, 13{7}; cap. ix. 13, 14; Psalm. lxv. 7 (B. A. 6); Psalm. lxxx. 9, 11 (B. A. 8, 10); Psalm. civ. 5-10, 13).
Quod “montes” et “colles” significent illos amores, manifestius adhuc constare potest ex sensu opposito illorum, in quo significant amores infernales, qui est amor sui et amor mundi, ut patet ex his locis:
Dies Jehovae veniet “super omnes Montes altos, et super omnes Colles elatos” (Esaj. ii. 12, 14);
“Omnis Vallis extolletur, et omnis Mons et Colles humiliabitur” (Esaj. xl. 3, 4{8});
“Evertentur Montes, et cadent gradus” (Ezech{9} xxxviii 20, 21);
“Ecce Ego contra te Mons perdens universam terram, dabo te in Montem Combustionis” (Jerem. li. 25);
“Vidi Montes et ecce commoventur, et omnes Colles evertuntur” (Jerem. iv. 23-25):
“Ignis accensus in ira Mea, et inflammabit fundamenta Montium” (Deutr. xxxii. 22);
“Vastabo Montes et Colles” (Esaj. xlii. 15);
“Ecce Jacob, posui te sicut tribulam, ut tritures et conteras Montes, et Colles sicut glumam ponas, ut ventus auferat eos” (Esaj. xli. 15, 16):
“Date Jehovae gloriam, antequam offendunt pedes ad Montes Crepusculi” (Jerem{10} xiii. 16).
Nec aliud intelligitur per
Septem Montes, super quibus Mulier, quae erat Babylon, sedit (Apoc. xvii. 9).
(Praeter alibi, ut Esaj. xiv. 13; Jerem{11} l. 6; Jerem. ix. 9 (B. A. 10); Ezech. vi. 3, 13{12}; cap. xxxiv. 6; Mich. vi. 1, 2; Nah. i, 5, 6; Psalm, xlvi. 3, 4 (B. A. 2, 3).)
Ex his nunc constare potest, quid intelligitur per quod “omnis mons et insula e locis suis emota sint;” tum quid in sequentibus, per quod
“Omnis Insula fugit, et Montes non inventi sunt” (Apoc. xvi. 20);
(videatur) (n. 714).
@1 sunt pro “est”$
@2 16, 17 pro “16, 19″$
@3 cxiv. 4-7 pro “civ. 2 ad 6″$
@4 sicut pro “sunt”$
@5 25 pro “15”$
@6 iv. 17, 18 pro “iv. 8″$
@7 iv. 1, 13 pro “ii. 12, 13″$
@8 3, 4 pro “3, 5″$
@9 Ezech. pro “Esaj.”$
@10 Jerem. pro “Ezech.”$
@11 Jerem. pro “cap.”$
@12 3, 13 pro “34”$ - (Vers. 15.) “Et reges terrae et magnates, et divites, et chiliarchi, et potentes, et omnis servus et omnis liber,” significat illos qui ante separationem fuerunt in intellectu veri et boni, in scientia cognitionum illorum, in eruditione: ab aliis vel a se ipsis, et usque non in vita secundum illa. -Quod haec omnia per illos in suo ordine significentur, nemo potest scire, nisi qui scit quid in Sensu spirituali significatur per “reges” per “magnates,” per “divites,” per “chiliarchos,” per “potentes,” per “servum” et “liberum.” In Sensu spirituali per “reges” significantur qui in veris sunt, per “magnates” qui in bonis, per “divites” qui in cognitionibus veri, per “chiliarchos” qui in cognitionibus boni, per “potentes” qui in eruditione, per “servos” qui in talibus sunt ex aliis, ita ex memoria, per “liberos” qui in talibus sunt ex se ipsis, ita ex judicio. Sed quod illi per omnia haec nomina significentur, confirmare ex Verbo, nimis prolixum foret; quid “reges” significant, prius (n. 20) ostensum est; et quid “divites” (n. 206); quid “magnates” patet apud
Jerem. v. 5; Nah. iii. 10; Jon. iii. 7;
“magnum” enim praedicatur de bono (n. 896, 898); quod “potentes,” ac quod “servi et liberi,” sint qui in eruditione, ex aliis aut ex se ipsis, videbitur infra. Dicitur qui in illis fuerunt, et usque non in vita secundum illa, quoniam mali, imo pessimi, possunt in scientia et in intellectu cognitionum veri et boni esse, et quoque in multa eruditione, sed quia non sunt in vita secundum illa, actualiter non in illis sunt; nam quod solum in intellectu est, et non simul in vita, id non est in homine, est extra illum sicut in atrio; at quod simul in vita est, hoc in homine est, est intra illum sicut in domo; quare hi conservati sunt, et illi rejecti. - “Absconderunt se ipsos in speluncis et in petris montium,” significat nunc illos in malis, et in falsis mali. -Quod per “abscondere se in speluncis et in petris montium” significetur esse in malis et in falsis mali, est quia illi qui simulaverunt coram mundo quod in bono amoris essent, et tamen fuerunt in malo, post mortem abscondunt se in speluncis; et qui simulaverunt quod in veris fidei essent, et tamen in falsis mali fuerunt, abscondunt se in petris montium: introitus apparent sicut foramina in terris, et sicut fissurae in montibus, in quae sicut serpentes se inferunt et se inibi abscondunt. Quod talia sint domicilia illorum, saepius vidi. Inde est, quod per “speluncas” significentur mala apud tales, et per “foramina” et “fissuras” falsa mali, in sequentibus locis:
In die illo intrabunt “in Speluncas petrarum, et in Fissuras rupium, quando surget Jehovah ad terrendum Terram” (Esaj. ii. 19(, 21);
In die illo “intrabunt in Scissuras petrarum, et in Fissuras rupium propter pavorem Jehovae” (Esaj. ii. 21);
Habitabunt in Fissura vallium, et in Foraminibus terrae et Petris” (Hiob xxx. 6);
“Superbia cordis tui decepit te, qui habitas in Fissuris” (Obad. vers. 3);
In die illo “venient et quiescent in fluviis desolationum et in Fissuris petrarum” (Esaj. vii. 19);
“Palatium erit, desertum, clivus et specula erunt super Speluncis in aeternum” (Esaj. xxxii. 14);
“Superbia cordis decepit te, qui habitas in Foraminibus petrae” (Jerem. xlix. 16);
“Venabuntur eos desuper omni monte et colle, et ex Foraminibus petrarum; non occultabuntur coram Me, neque latebit iniquitas eorum” (Jerem. xvi. 16, 17);
In die illo “ludet sugens super Foramine viperae, et ablactatus super Speluncam basilisci mittet manum (Esaj. xi. 8). - (Vers. 16.) “Et dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno et ab illa Agni,” significat confirmationes mali per falsum ac falsi ex malo, usque ut non agnoscerent aliquod Divinum Domini. – Per “montes significantur amores mali, ita mala (n. 336), et per “petras” significantur falsa fidei; per “cadere super illos et abscondere illos” significatur tutari contra influxum e Caelo; et quia hoc fit per confirmationes mali per falsum, ac falsi ex malo, ideo haec significantur; per “abscondere se a facie Sedentis super Throno et ab ira Agni” significatur usque dum non agnoscerent aliquod Divinum Domini per “Sedentem super Throno” intelligitur Divinum Domini a Quo, et per “Agnum” Ipse quoad Divinum Humanum; Dominus quoad utrumque erat super Throno, ut supra ostensum est. Quod dicatur “a facie et ab ira Ipsius,” est quia omnes illi qui in speluncis et in petris sunt, non audent pedem ex illis efferre, ne quidem digitum exsertare, propter tormentum et cruciatum, si hoc faciunt; causa est, quia odio habent Dominum, usque ut non possint nominare Ipsum; et sphaera Divina Domini implet omnia, quam a se non possunt removere, quam per confirmationes mali per falsum, et falsi ex malo; jucunda malorum faciunt id. Similia significantur per haec apud Hoscheam:
“Dicent montibus, Operite nos, et collibus cadite super nos” (x. 8);
et apud Lucam:
“Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et collibus Occultate nos” (xxiii. 30).
Quod hic Sensus spiritualis illorum verborum sit, non potest apparere in litera, sed apparet in Sensu spirituali ex eo, quod dum Ultimum Judicium peragitur, tunc qui in malo sunt et volunt in bono esse, dura in principio patiantur, at minus dura tunc qui se in suo malo per falsa confirmant nam hi suum malum operiunt per falsa, illi autem suum malum nudant, et tunc influxum Divinum non sustinent, ut sequitur. Speluncae et cavernae, in quas se conjiciunt, sunt correspondentiae. - (Vers. 17.) “Quia venit dies magnus irae Ipsius et quis potent consistere,” significat quod tales facti sint a se ipsis per separationem a bonis et fidelibus propter Ultimum Judicium, quod alioquin non sustinerent. – Per “diem magnum irae Agni” significatur dies Ultimi Judicii; et per “quis potest consistere” significatur non posse sustinere prae cruciatu: cum enim Ultimum Judicium instat, Dominus cum Caelo appropinquat; et ex illis qui infra sunt, in mundo spirituum, non alii Adventum Domini sustinere possunt, quam qui interius boni sunt; et illi interius boni sunt, qui fugiunt mala ut peccata, et spectant ad Dominum. Quod “dies irae Domini” significet Ultimum Judicium, patet manifeste ab his locis:
“Dum nondum venit super vos excandescentia Irae Jehovae, dum nondum venit super vos Dies irae Jehovae, forte abscondemini in Die irae Jehovae” (Zeph. ii. 2, 3);
“Ecce Dies Jehovae venit crudelis, et indignationis, et excandescentiae Irae” (Esaj. xiii. 9, 13);
“Propinquus est Dies Jehovae magnus, Dies excandescentiae Dies hic, Dies angustiae et coarctationis, Dies tenebrarum et caliginis” (Zeph. i. 14, 15):
“Venit Ira Tua, et tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis Tuis, et perdendi perdentes terram” (Apoc. xi. 18{1});
“Osculamini Filium, ne irascatur et pereatis in via, quia excandescit brevi Ira Ejus; beati omnes confidentes in Ipso” (Psalm. ii. 12).
@1 18 pro “12”$ - His adjiciam hoc MEMORABILE: –
Vidi ex Clero Angliae congregatos usque ad sexcentos, qui orabant ad Dominum, ut liceret illis ascendere in unam Societatem superioris Caeli; et datum est, et ascenderunt.
Et cum ingressi sunt, viderunt Regem eorum, Avum Regis hodie regnantis, et laetati sunt; qui tunc accessit ad binos Episcopos, qui inter illos erant, quos cognoverat in mundo, et loquens cum illis interrogavit, “Quomodo venistis huc.”
Responderunt, quod supplicaverint ad Dominum, et datum est.
Dixit illis, “Cur ad Dominum, et non ad Deum Patrem.”
Et dixerunt quod sic instructi sint infra.
Et dixit, “Annon hoc vobis aliquoties dixi in mundo, quod Dominus adeundus sit, tum etiam quod charitas sit primarium; quid tunc de Domino respondistis.”
Et datum est illis recordari, quod responderint quod cum Pater aditur etiam Filius adeatur.
Sed dixerunt Angeli qui circum Regem erant, “Erratis, non id cogitavistis, nec aditur Dominus cum aditur Deus Pater, sed aditur Deus Pater cum aditur Dominus, quia unum sunt sicut anima et corpus. Quis adit animam hominis et sic corpus ejus; annon cum aditur homo quoad corpus quod videt, etiam aditur anima ejus quam non videt.” Ad haec conticuerunt.
Et accessit Rex ad duos Episcopos, tenens in manu duo dona, dicens, “Haec dona Caeli sunt.” Erant formae caelestes ex auro; et voluit porrigere, sed tunc nubes fusca obtexit illos, et separavit illos.
Et descenderunt via qua ascenderunt; et scripserunt haec in libro.
Reliqui ex Clero Angliae, qui audiverunt quod Consociis suis datum sit ascendere in superius Caelum, congregati sunt ad pedes montis, ubi exspectabant reditum – eorum; et cum redierunt, salutabant fratres suos, et enarrabant quid illis in Caelo evenit, et quod a Rege datae fuerunt Episcopis duae formae caelestes ex auro aspectu pulcherrimae, sed quod e manibus eorum exciderint.
Et tunc e propatulo abibant in nemus quod prope erat, et loquebantur inter se, circumspicientes num quisquam audiret, sed audiebatur usque. Loquebantur de unanimitate et concordia, et tunc de principatu et dominio: Episcopi loquebantur, et reliqui assensu favebant.
Et subito, quod miratus sum, non apparebant amplius ut multi, sed ut unus magnus, cujus facies similis faciei leonis, habentis super capite tiaram turritam super qua corona, et loquebatur tono alto, et progrediebatur passu lato, et retrospiciens dixit, “Cui alii, ex jure, principatus quam mihi.”
Rex e Caelo despexit, et vidit primum omnes ut unum, et deinde ut plures unanimos, plerosque in veste saeculari, quod dixit.
CAPUT VII.
POST haec vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae, retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem.
- Et vidi alium Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare.
- Dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores, usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum.
- Et audivi numerum signatorum; centum quadraginta quatuor millia signati ex omni tribu (filiorum) Israelis.
- Ex tribu Jehudae duodecim millia signati: ex tribu Rubenis duodecim millia signati: ex tribu Gadis duodecim millia signati.
- Ex tribu Ascheris duodecim millia signati: ex tribu Naphtali duodecim millia signati: ex tribu Menassis duodecim millia signati.
- Ex tribu Simeonis duodecim millia signati: ex tribu Levi duodecim millia signati: ex tribu Isascharis duodecim millia signati.
- Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati: ex tribu Josephi duodecim millia signati: ex tribu Benjaminis duodecim millia signati.
- Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat, ex omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram Throno et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus illorum.
- Et clamantes voce magna, dicentes, Solus Deo nostro sedenti super Throno et Agno.
- Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia, et ceciderunt coram Throno super facies suas et adoraverunt Deum.
- Dicentes, Amen, benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio, et honor, et virtus et robur, Deo nostro in saecula saeculorum; amen.
- Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde Venerunt;
- Et dixi illi, Domine, tu nostri; et dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni.
- Propter hoc sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis.
- Non esurient amplius, nec sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus.
- Quoniam Agnus Qui in medio Throni, pascet eos, et deducet eos ad vivos fontes aquarum, et absterget Deus omnem lachrymam ab Oculis illorum.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
IN HOC CAPITE AGITUR DE ILLIS QUI SUNT ET QUI ERUNT IN CAELO CHRISTIANO:
ET PRIMUM DE SEPARATIONE ILLORUM A MALIS (vers. 1-3);
POST HANC, DE ILLIS QUI IN AMORE IN DOMINUM SUNT ET INDE IN SAPIENTIA, EX QUIBUS SUPERIORES CAELI (vers. 4-8);
DEQUE ILLIS QUI IN CHARITATE ET EJUS FIDE A DOMINO SUNT, QUIA PUGNARUNT CONTRA MALA, EX QUIBUS INFERIORES CAELI (vers. 9-17).
CONTENTA{1} SINGULORUM VERSUUM.
@1 CONTENTA pro “CONTENTUM”$
1.”Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae,” significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium (n. 342); “retinentes quatuor ventos terrae ut non flaret ventus super terram, neque super mare neque super ullam arborem,” significat influxum propiorem et inde fortiorem in inferiora, ubi boni conjuncti erant malis, a Domino retentum et inhibitum (n. 343).
2,3. “Et vidi alium Angelum ascendentem ex ortu Solis,” significat Dominum providentem et moderantem (n. 344); “habentem sigillum Dei vivi,” significat Qui unice cognoscit omnes et singulos, et illos a se invicem potest distinguere et separare (n. 345); “et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare, dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores,” significat a Domino inhibitionem et retentionem influxus propioris et fortioris in inferiora (n. 346); “usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum,” significat antequam separati sunt qui in veris ex bono a Domino sunt (n. 347).
- “Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia, significat omnes qui Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris Doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt (n. 348); “signati ex omni Tribu (filiorum) Israelis,” significat Caelum et Ecclesiam Domini ab illis (n. 349).
- “Ex tribu Jehudae duodecim millia signati,” significat Amorem caelestem, qui est Amor in Dominum, et hunc apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia erunt (n. 350); “ex tribu Rubenis duodecim millia signati,” significat Sapientiam ex amore Caelesti, apud illos qui ibi erunt (n. 351); “ex tribu Gadis duodecim millia signati,” significat Usus vitae, qui sunt sapientiae ex illo amore, apud illos qui ibi erunt (n. 352).
- “Ex tribu Ascheris duodecim millia signati,” significat Amorem mutuum, apud illos (n. 353); “ex tribu Naphtali duodecim millia signati,” significat Perceptionem usus et quia usus, apud illos (n. 354); “ex tribu Menassis duodecim millia signati,” significat Voluntatem inserviendi et Actus, apud illos (n. 355).
- “Ex tribu Simeonis duodecim millia signati,” significat Amorem spiritualem, qui est Amor erga proximum, apud illos (n. 356); “ex tribu Levi duodecim millia signati,” significat Affectionem veri ex bono ex quo intelligentia, apud illos (n. 357); “ex tribu Isascharis duodecim millia signati,” significat Bonum vitae, apud illos (n. 358).
- “Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati,” significat Amorem conjugialem boni et veri, apud illos (n. 359); “ex tribu Josephi duodecim millia signati,” significat Doctrinam boni et veri, apud illos (n. 360): “ex tribu Benjaminis duodecim millia signati,” significat Vitam veri ex bono secundum doctrinam, apud illos (n. 361).
- Post haec vidi, et ecce turba multa, quam numerare nemo poterat,” significat omnes reliquos qui non ex recensitis sunt, et tamen in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini sunt, et sunt qui Caelum ultimum et Ecclesiam externam faciunt, quorum quale nemo cognoscit quam Solus Dominus (n. 363, 364); “ex omni gente et tribubus et populis et linguis,” significat omnes in Christiano Orbe, qui in religione ex bono sunt et in veris ex doctrina (n. 365); “stantes coram Throno et coram Agno,” significat audientes Dominum et facientes quae praecipit (n. 366); “induti stolis albis et palmae in manibus (illorum),” significat Communicationem et Conjunctionem cum Caelis superioribus, et confessionem ex Divinis veris (n. 367).
- “Et clamantes voce magna et dicentes, Salus Deo nostro sedenti super Throno et Agno,” significat Agnitionem ex corde quod Dominus sit Salvator illorum (n. 368).
- “Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia,” significat omnes in universo Caelo(, audientes et facientes quae Dominus praecipit) (n. 369); (“et ceciderunt coram Throno super facies suas, et adoraverunt Deum,” significat humiliationem Cordis eorum, et ex humiliatione adorationem Domini) (n. 370).
- “Dicentes, Amen,” significat Divinam Veritatem, et ex illa confirmationem (n. 371); “benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio,” significat Divina Spiritualia Domini (n. 373); et honor et virtus et robur,” significat Divina Caelestia Domini (n. 373); “Deo nostro in saecula saeculorum,” significat illa in Domino et a Domino in aeternum (n. 374); “Amen,” significat consensum omnium (n. 375).
13, 14. “Et respondit unus ex Senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis quinam sunt, et unde venerunt; et dixi illi, Domine, tu nosti,” significat desiderium sciendi et voluntatem interrogandi, ac responsum et informationem (n. 376).; “et dixit, hi sunt qui veniunt ex afflictione magna,” significat quod sint qui in tentationibus fuerunt, et pugnarunt contra mala et falsa (n. 377); “et laverunt stolas suas,” significat et qui mundaverunt religiosa sua a malis falsi (n. 378); “et dealbaverunt stolas suas in sanguine Agni,” significat et purificaverunt illa a falsis mali per vera, et sic a Domino reformati sunt (n. 379). - “Propter hoc{1} sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis,” significat in praesentia Domini sint, ac constanter et fideliter vivant secundum vera quae recipiunt ab Ipso in Ecclesia Ipsius (n. 380).
@1 hoc pro “haec”$ - “Non esurient amplius nec sitient amplius,” significat quod posthac non deficient illis bona et vera (n. 381); “neque cadet super illos sol neque ullus aestus,” significat quod posthac illis non concupiscentiae ad malum neque ad falsum mali (n. 382).
- “Quoniam Agnus Qui in medio Throni pascet illos,” significat quod Solus Dominus illos docebit (n. 383); “et deducet ad vivos fontes aquarum,” significat et ducet per vera Verbi ad conjunctionem Secum (n. 384); “et absterget Deus omnem lachrymam a oculis eorum,” significat quod non amplius in pugnis contra mala et eorum falsa, et sic non in doloribus erunt, sed in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus a Domine (n. 385).
- EXPLICATIO.
(Vers. 1.) “Postea vidi quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae,” significat nunc universum Caelum in conatu ad faciendum Ultimum Judicium – super illos qui in Mundo spirituum erant. Sequuntur nunc plura de statu mundi spiritualis proximo ante Ultimum Judicium, quae nemo scire potest nisi per revelationem a Domino; et quia mihi datum est videre quomodo Ultimum Judicium peractum est, et quoque mutationes quae praecesserunt, et ordinationes quae secutae sunt, possum inde referre, quae in hoc capite et quae in sequentibus per omnia ibi significantur. Hic per “quatuor Angelos” significatur Universum Caelum; per “quatuor angulos terrae” significatur Universus Mundus spirituum, qui inter Caelum et Infernum medius est; super illos enim qui in Mundo spirituum erant, factum est Ultimum Judicium, non autem super aliquem in Caelo, nec super aliquem in Inferno: quod per “Angelos” significetur Caelum, est quia per “Angelum” in supremo Sensu intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 344), et quia Caelum est Caelum a Domino, per “Angelos” etiam significatur Caelum: quod per “quatuor Angelos” hic significetur universum Caelum, est quia visi sunt “stare super quatuor angulis terrae;” et per “quatuor angulos” significantur quatuor plagae. Quod significetur quod universum Caelum nunc in conatu ad faciendum Ultimum Judicium esset, est quia Dominus, cum instabat Judicium, fecit appropinquare Caelos super Mundum spirituum, et per appropinquationem Caelorum facta est talis mutatio status interiorum quae mentis sunt apud illos qui infra, ut non viderint nisi terrores coram oculis. Quod “anguli” significent plagas, et inde “quatuor anguli” omnes plagas constare potest a sequentibus locis:
“Metiemini extra urbem, Angulum versus ortum, Angulum versus meridiem, Angulum versus occidentem, et Angulum versus septentrionem” (Num. xxxv. 5);
“Facies asseres pro Habitaculo pro Angulo meridiei, et pro Angulo septentrionis ejus” (Exod. xxvi. 18, 20, 23);
“Et Atrium ad Angulum meridiei, ad Angulum septentrionis, ad Angulum occidentis, et ad Angulum orientis” (Exod. xxvii. 9, 11-13);
Quatuor Plagae etiam vocantur “quatuor Anguli” saepius apud Ezechielem (ut cap. xlvii. 18, 20: cap. xlviii.).
Quoniam “anguli” significant plagas, ideo etiam significant omnia, prout omnia Caeli aut Inferni, seu boni aut veri, quod patet ab his:
Satanas “exibit ad seducendum gentes quae in quatuor Angulis terrae” (Apoc. xx. 8);
“Exscindam gentes, et devastabuntur Anguli earum” (Zeph. iii. 6);
“Congregatus est Israel ut vir unus, et constiterunt Anguli omnis populi” (Jud. xx. 1, 2{1});
“Surget sceptrum ex Israele, quod conteret Angulos Moabi” (Num. xxiv. 17);
“Dies buccinae et clangoris super Angulos altos” (Zeph. i. 16);
“In extremos Angulos ejiciam illos” (Deutr. xxxii. 26).
Quod “angulus” significet ultimum quod sustentat superiora, sicut fundamentum domum, et sic quoque omnia, patet ex his:
“Fundabit in Sione lapidem Anguli, pretii fundationis fundatae (Esaj. xxviii{2} 16);
“Non sument ex eo lapidem pro Angulo” (Jerem. li. 26{3});
“Ex Jehudah erit Lapis Angularis” (Sach. x. 4);
“Lapis quem rejecerunt factus est in caput Anguli” (Psalm. cxviii. 22{4}; Matth. xxi. 42; Marc. xii{5} 10; Luc. xx. 17, 18).
@1 1, 2 pro “1”$
@2 xxviii. pro “xxxviii.”$
@3 26 pro “16”$
@4 22 pro “21”$
@5 xii. pro “xiii.”$
- “Retinentes quatuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem,” significat influxum propiorem et in de fortiorem in inferiora, ubi boni conjuncti erant malis, a Dominio retentum et inhibitum. – Sciendum est, quod Ultimum Judicium existat, dum mali multiplicantur infra Caelos in Mundo spirituum in tantum, ut Angeli in Caelis non possint in statu sui amoris et suae sapientiae subsistere, non enim tunc illis est sustentaculum et fundamentum; et quia hoc ex multiplicatione malorum infra existit, ideo Dominus, ut statum illorum conservet, cum Divino Suo fortius et fortius influit, et hoc fit usque dum non possunt per aliquem influxum conservari, nisi mali infra separentur a bonis; et hoc fit per subsidentiam et appropinquationem Caelorum, et inde influxum fortiorem, usque dum mali illum non sustinent et tunc mali aufugiunt, et se ipsos in Infernum conjiciunt: hoc quoque est, quod in praecedente capite significatur per haec:
“Dicebant montibus et petris, Cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni, quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest consistere” (Apoc. vi. 16(, 17)).
Nunc ad explicationem: per “quatuor Ventos” significatur influxus Caelorum; per” terram, mare et omnem arborem,” significantur omnia inferiora, et quae ibi; per “terram et mare” omnia inferiora, et per “omnem arborem” omnia quae ibi. Quod “Ventus” significet influxum, proprie influxum veri in intellectum, constare potest a sequentibus locis:
“Dixit Dominus Jehovih, A quatuor Ventis veni spiritus, et inspira in occisos hoc, ut vivant” (Ezech. xxxvii.9, 10);
“Visi sunt quatuor Currus,” ad quos erant quatuor Equi; “hi sunt quatuor Venti Caelorum” (Sach. vi. 1, 5);
“Oportet vos generari denuo; Ventus ubi vult spirat, et non scis unde venit et quo abit” (Joh. iii. 7, 8{1}); Factor terrae praeparat Orbem per sapientiam Suam, educit Ventum e thesauris Suis” (Jerem. x. 12, 13; cap. li. 15, 16; Psalm. cxxv. 7);
“Jehovah spirare facit Ventum suum, et fluunt aquae; annuntiat Verbum Suum, statuta et judicia Sua” (Psalm. cxlvii. 17-19);
“Laudet Jehovam Ventus procellae faciens Verbum Ipsius” (Psalm. cxlviii. (7,) 8);
Jehovah “facit Angelos Suos Ventos” (Psalm. civ. 3, 4);
Jehovah “vectus super alis Venti” (Psalm. xviii. 11{2} (B.A. 10); Psalm. civ. 3);
“alae venti” sunt Divina Vera quae influunt. Ideo Dominus vocatur
“Spiritus narium” (Thren. iv. 20);
et dicitur, quod
Inspiraverit in nares Adami animam vitarum (Gen. ii. 7);
Tum, quod “inspiraverit in Discipulos, et dixerit, accipe Spiritum Sanctum” (Joh. xx. 21, 22);
“Spiritus Sanctus” est Divinum Verum procedens a Domino, cujus influxus in discipulos repraesentatus est et inde significatur per quod “inspiraverit in illos.” Quod “ventus” et respiratio significent influxum Divini Veri in intellectum, est ex correspondentia pulmonis cum intellectu, de qua videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 371-429). Quoniam propior et fortior influxus Divinus per Caelos dispergit vera apud malos, ideo “ventus” significat dispersionem veri apud illos, et inde conjunctionem illorum cum Inferno, ac interitum; ut videri potest ex his locis:
“Adducam super Elamum quatuor Ventos e quatuor finibus Caelorum, et dispergam eum” (Jerem. xlix. 36):
“Disperges eos, ut Ventus auferat eos, et Procella dissipet eos” (Esaj. xli.{3} 16);
“Flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendit eos” (Esaj. xxx. 33);
Machinatores iniquitatis “a Flatu Dei pereunt, et a Spiritu nasi Ipsius consumuntur” (Hiob iv. 8, 9);
“Revelata sunt fundamenta Orbis ab increpatione Jehovae, a Flatu spiritus nasi Tui” (Psalm. xviii. 16 (B.A. 15));
“Videns fui in visione, et ecce quatuor Venti irruebant in Mare magnum, et ascendebant quatuor bestiae” (Dan. vii. 2, 3, seq.);
“Ex Procella Jehovae ira exivit, super caput impiorum irruet” (Jerem. xxiii. 19: cap. xxx. 23);
“Deus mi, persequere eos per Procellam Tuam, per Tempestatem Tuam terre” (Psalm. lxxxiii. 16 (B.A. 15));
“Jehovae in Procella et Tempestate via” (Nah. i, 3{4}).
Praeter alibi, ut Jerem. xxv. 32: Ezech. xiii. 13; Hosch. viii. 7; Amos i. 14; Sach. ix. 14; Psalm. xi. 6; Psalm. 1. 3; Psalm. lv. 9 (B.A. 8); Psalm. cvii., ubi haec:
Dixit ut flaret Ventus procellae, subsistere fecit Jehovah{5} Procellam, ut silerent fluctus ejus” (vers. 2, 5, 29).
Inde patet, quid in Sensu spirituali significatur per haec:
Jesus in navi “increpavit Ventum, et dixit Mari, Obmutesce, et quievit” (Marc. iv. 39{6}; Luc. viii. 23, 24);
per “Mare” hic significatur Infernum, et per “Ventum” influxus inde. Nec aliud quam Influxus fortis significatur per
“Ventum Orientalem” (Ezech. xvii. 10; Jerem.{7} xviii. 17; Ezech.{8} xix. 12; Hosch. xiii. 15{9}; Psalm. xlviii. 8 (B.A. 7));
tum per eundem illum Ventum,
Quo exsiccabatur Mare Suph (Exod. xiv. 21);
de quo ita Moses:
“A Flatu narium Tuarum coacervatae sunt aquae, spirasti Vento Tuo, contexit eos Mare” (Exod. xv. 8, 10{10}).
Ex his nunc constare potest, quod per “retinere quatuor Ventos ne flaret Ventus super terram” significetur retinere et inhibere influxum propiorem et fortiorem in inferiora.
@1 7, 8 pro “5”$
@2 11 pro “10, 11″$
@3 xli. pro “xlii.”$
@4 3 pro “4”$
@5 Jehovah pro “Deus”$
@6 39 pro “39, 40″$
@7 Jerem. pro “cap.”$
@8 Ezech. pro “cap.$
@9 15 pro “15, 39″$
@10 8, 10 pro “8, 9″$ - (Vers. 2.) “Et vidi alium Angelum ascendentem et ortu solis,” significat Dominum providentem et moderantem. – Per “Angelum” hic intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem, quia ascendit “ex ortu solis;” et ab “ortu solis” seu ab oriente, est ex Divino Amore, est enim Dominus in mundo spirituali Sol et Oriens, et quoque ita vocatur quoad illum Amorem; quod sit providens et moderans, patet a mandato Ipsius ad quatuor Angelos, quod “non damno afficerent terram et mare, usque dum servi Dei signati fuerint super frontibus.” Quod Divinum Humanum Domini per “Angelum” in supremo Sensu intelligatur, patet ex his:
“Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem Suum et clementiam Suam: Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis” (Esaj. lxiii. 9);
“Angelus Qui redemit me ab omni malo, benedicat illis” (Gen. xlviii 16);
“Subito veniet ad Templum Suum Dominus Quem vos quaeritis, et Angelus foederis Quem vos desideratis” (Malach. iii. 1);
“Ego mitto Angelum coram te, ad custodiendum te in via; caveto tibi a faciebus Ejus, quia Nomen Meum in medio Ejus” (Exod. xxiii. 20-23).
“Angelus” et “missus” in Lingua Hebraea sunt una vox; inde est, quod Dominus toties Se dicat “Missum a Patre,” per quod intelligitur Divinum Humanum. “Angelus” autem in sensu respectivo est omnis qui recipit Dominum, tam qui in Caelo est quam qui in mundo. - “Habentem sigillum Dei vivi,” significat Qui unice cognoscit omnes et singulos, et illos a se invicem potest distinguere et separare. – Quoniam signabantur super frontibus per sigillum, ideo per “habere sigillum Dei vivi,” quia de Domino, intelligitur nosse omnes et singulos, ac posse distinguere et separare servos Dei ab illis qui non servi Dei sunt.
- “Et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est damno afficere terram et mare,” (Vers. 3.) “dicens, Ne damno afficiatis terram, neque male, neque arbores,” significata Domino inhibitionem et retentionem influxus propioris et fortioris in inferiora. – Quod haec significentur patet ex illis quae supra (n. 343) explicata sunt. Ex Sensu literae est, quod quatuor Angeli retinerent influxum, sed ex Sensu spirituali est, quod Dominus. Quod “non damno afficerent terram, mare et arbores,” significat quod non per influxum vehementem, sed moderatum; Dominus enim per varios gradus influxus in Caelos, disponit, ordinat, temperat et moderatur omnia ibi et in Infernis, et per Caelos et Inferna omnia in mundo.
- “Usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus illorum” significat antequam separati sunt qui in veris ex bono a Domino sunt, ita qui interius boni sunt. – Per “signare super frontibus” non intelligitur signare illos ibi, sed distinguere et separare illos qui in bono amoris a Domino sunt; “frons” enim significat bonum amoris: quod sint illi qui in veris ex bono a Domino sunt, est quia illi per “servos Dei” intelliguntur (n. 3). Quod “frons” significet bonum amoris, est quia facies est imago affectionum hominis, et frons est suprema pars faciei; cerebrum, ex quo origo omnium vitae hominis est, sub fronte est proxime. Quia “frons” significat amorem, apud bonos amorem bonum, et apud malos amorem malum, ideo per “signare super frontibus” significatur distinguere et separare unum ab altero secundum amorem: simile significatur apud Ezechielem:
“Transi per medium Hierosolymae, et Signa Signum super frontibus gementium super abominationes” (ix. 4-6).
Quoniam “frons” significat amorem, ideo de bractea super Cidari Aharonis, super qua sculptum erat Sanctitas Jehovae, dicitur,
Quod esset e regione facierum Cidaris ejus, ut sit super Fronte Aharonis, sitque super Fronte Aharonis jugiter in beneplacitum illi coram Jehovah (Exod. xxviii. 36-38);
et quoque mandatum est,
Ut haec verba, “Amabis Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,” sint super manu, et super Fronte (Deutr. vi. 5, 8; cap. xi. 18):
Quod haberent Nomen Patris scriptum super Frontibus (Apoc. xiv. 1);
Et Nomen Dei et Agni in Frontibus (Apoc. xxii. 4).
Sciendum est, quod Dominus inspiciat Angelos in frontibus, et illi vicissim Dominum per oculos; ex causa, quia Dominus aspicit omnes ex bono amoris, ac vult ut illi vicissim aspiciant Ipsum ex veris sapientiae; ita fit conjunctio. Per “frontem” in opposito sensu significatur amor malus, in his:
“Qui habent characterem bestiae super Frontibus” (Apoc. xiii. 16; cap. xiv. 9; cap. xx. 4);
Et quoque “nomen Babylonis super Frontibus” (Apoc. xvii. 5);
“Frons mulieris meretricis” (Jerem. iii. 3{1});
“Obfirmati Fronte, et duri corde” (Ezech. iii. 7, 8);
“Durus tu, et Frons tua aenea” (Esaj. xlviii. 4).
@1 3 pro “4”$ - (Vers. 4.) “Et audivi numerum signatorum centum quadraginta quatuor millia,” significat omnes qui Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt. – Quod illi per “centum quadraginta quatuor millia ex duodecim Tribubus (filiorum) Israelis” significentur, est quia per “duodecim Tribus (filiorum) Israelis” significatur Ecclesia ex illis qui in bono et vero a Domino sunt, et Ipsum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt; per numerum “centum quadraginta quatuor millia” intelliguntur omnes illi; simile enim per illum numerum significatur quod per duodecim, quoniam exsurgit ex multiplicatione “12” in “12,” et dein ex multiplicatione per “100” et per “1000;” et numerus quicunque multiplicatus in se, et dein per “10,” “100,” aut “1000,” simile significat cum numero ex quo; ita numerus “144,000” simile cum “144,” et hic simile cum “12,” quia “12” in “12” faciunt numerum “144;” similiter “12,000” “signati ex unaquavis tribu,” in “12,” faciunt ” 144,000.” Quod numerus “duodecim” significet omnia, et praedicetur de veris ex bono, est quia “12” exsurgunt per multiplicationem “3” et “4” in se, et numerus “3”, significat omne quoad verum, et numerus “4” omne quoad bonum; inde hic “12,” omne quoad verum ex bono amoris. Quod omnes numeri significent adjunctiva rerum, determinantia quale aut quantum illarum, manifeste constare potest ex numeris in Apocalypsi, qui nisi significarent, in multis locis ibi non foret aliquis sensus. Ex nunc dictis videri potest, quod per “centum quadraginta quatuor millia signatos,” et per “duodecim millia ex unaquavis Tribu,” non intelligatur quod tot ex Tribubus Israelis signati ac electi sint, sed quod omnes qui in veris doctrinae ex bono amoris a Domino sunt. Hoc in genere significatur per “duodecim Tribus Israelis,” et quoque per “duodecim Apostolos Domini;” in specie autem aliquod verum ex bono per unamquamvis Tribum, et per unumquemvis Apostolum: quid autem per unamquamvis Tribum hic significatur, dicetur in sequentibus. Quoniam duodecim Tribus significant omnia vera doctrinae ex bono amoris a Domino, ideo etiam significant omnia Ecclesiae; quare duodecim Tribus Israelis repraesentabant Ecclesiam, et similiter duodecim Apostoli. Quia “duodecim” dicuntur de veris et bonis Ecclesiae, ideo Nova Hierosolyma, per quam intelligitur Nova Ecclesia Domini, in singulis describitur per “duodecim;” ut quod
Urbs longitudine et latitudine esset duodecim millia stadiorum: quod Murus ejus esset centum quadraginta quatuor. cubitorum;
“centum quadraginta quatuor” sunt “12” in “12:”
quod essent duodecim Portae; et Portae ex duodecim Margaritis: quod super Portis duodecim Angeli: et nomina scripta duodecim Tribuum Israelis: quod essent duodecim Fundamenta muri; et in iis nomina duodecim Apostolorum Agni: et illa constarent ex duodecim Lapidibus pretiosis: tum, quod ibi esset Arbor vitae faciens duodecim fructus, juxta duodecim Menses (de quibus omnibus videantur cap.: cxl. et xxii.).
Ex his de quibus hic agitur, formatum est Novum Caelum, et formatur Nova Ecclesia a Domino; sunt enim iidem qui memorantur capite xiv., seq., ubi haec de illis:
“Et vidi et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia; et canebant Canticum Novum coram Throno, et nemo potuit discere Canticum quam illi centum quadraginta quatuor millia empti de terra; Virgines sunt, et sequuntur Agnum quocunque vadit” (vers. 1, 3, 4).
Quoniam “duodecim Tribus” significabant Ecclesiam Domini quoad omnia vera et bona ejus, ideo numerus “12” factus est numerus Ecclesiae, et solennis in sanctitatibus ejus, ut
Quod in Pectorali Judicii, ubi Urim et Thummim, essent duodecim lapides pretiosi (Exod. xxviii. 21);
Quod duodecim panes facierum ponerentur super Mensa in Tabernaculo (Levit. xxiv. 5, 6);
Quod Moses aedificaverit altare infra Montem Sinai, et erexerit duodecim statuas (Exod. xxiv. 4);
Quod duodecim viri missi sint ad explorandum terram Canaanem (Deutr. i. 23);
Quod duodecim viri exportaverint duodecim lapides e medio Jordanis (Jos. iv. 1-9, 20);
Quod duodecim Principes ad initiationem Altaris attulerint duodecim scutulas argenti, duodecim crateres argenti, duodecim acerras auri, duodecim juvencos, duodecim arietes, duodecim agnos, et duodecim hircos (Num. vii. 84, 87);
Quod Elias sumpserit duodecim lapides, et struxerit altare (1 Reg. xviii. 31, 32{1});
Quod Elias invenerit Elisaeum, cum araret duodecim juga, et ipse inter duodecim, et quod tunc projecerit super illum togam (1 Reg. xix. 19);
Quod Salomo sub mari aeneo posuerit duodecim boves (1 Reg. vii. 25, 44);
Quod fecerit thronum, et ad gradus ejus duodecim leones stantes (1 Reg. x.{2} 19, 20);
Quod super capite Mulieris circumdatae sole, esset corona duodecim stellarum (Apoc. xii. 1).
Ex his nunc constare potest, quod per “centum quadraginta quatuor millia signatos, duodecim millia ex unaquavis Tribu,” non intelligantur totidem numero ex Judaeis et Israelitis, sed omnes qui e Novo Caelo Christiano, et e Nova Ecclesia, in veris doctrinae ex bono amoris per Verbum a Domino erunt.
@1 xviii. 31, 32 pro “vii. 25, 44″$
@2 x. pro “ix.”$ - “Signati et omni Tribu (filiorum) Israelis,” significat Caelum et Ecclesiam Domini ab illis. – Per “Tribum” significatur Religio quoad bonum vitae, et per “omnem Tribum” significatur Ecclesia quoad omne bonum amoris et quoad omne verum ex illo bono, ex quibus bonum vitae; sunt enim duo quae faciunt Ecclesiam, bonum amoris et verum doctrinae; conjugium illorum est Ecclesia. Duodecim Tribus Israelis repraesentabant et inde significabant Ecclesiam quoad conjugium illud, ac unaquaevis Tribus aliquod universale verum boni aut bonum veri in illo: sed quid unaquaevis Tribus significabat, hactenus non alicui revelatum est, nec revelari potuit, ne per explicationem male consartam prophanaretur sanctum quod in illis in unum conjunctis latet, nam secundum conjunctionem significant. Aliter in serie in qua nominantur secundum Nativitates, Gen. xxix., xxx., xxxv. 18; series illarum ibi haec est,
Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Dan, Naphtali, Gad, Ascher, Isaschar, Sebulon, Joseph, Benjamin.
Aliter in serie in qua nominantur cum venerunt (in) Aegyptum, quae est,
Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Isaschar, Sebulon, Gad, Ascher, Joseph, Benjamin, Dan, Naphtali (Gen. xlvi. 8-24{1}).
Aliter in serie cum benedicuntur a Patre Israele, quae haec est;
Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Sebulon, Isaschar, Dan, Gad, Ascher, Naphtali, Joseph, Benjamin (Gen. xlix.).
Aliter in serie cum benedicuntur a Mose, quae haec est,
Ruben, Jehudah, Levi, Benjamin, Joseph, Ephraim, Menasse, Sebulon, Gad, Dan, Naphtali, Ascher (Deutr. xxxiii.);
ibi Ephraim et Menasse, et non Simeon et Isaschar. Aliter in serie cum castrametati et profecti sunt, quae haec est,
Tribus Jehudae, Isascharis, et Sebulonis ad ortum; Tribus Rubenis, Simeonis, Gadis ad meridiem; Tribus Ephraimi, Menassis, et Benjaminis ad occidentem; Tribus Danis, Ascheris, et Naphtali ad septentrionem; et Tribus Levi in medio (Num. ii. 1, ad fin.).
Aliter in serie, in qua nominantur alibi, ut
Gen. xxxv.{2} 23-26; Num. i. 5-16; cap. vii. 1, ad fin.; cap. xiii. 4-15 cap. xxvi. 5-57{3}; cap. xxxiv. 17-28; Deutr. xxvii. 12, 13; Jos. xv.-xix.; Ezech. xlviii.{4} 1, ad fin.).
Quare cum Bileamus “vidit Israelem habitantem secundum Tribus suas” dixit,
“Quam bona sunt Tabernacula tua Jacob et Habitacula tua Israel” (Num. xxiv. 1-4, seq.).
In Pectorali judicii, quod erat Urim et Thummim, in quo duodecim lapides pretiosi juxta nomina filiorum Israelis erant (Exod. xxviii. 15-21{5}), Tribus significabant in serie secundum interrogationem ad quam tulerunt responsum. Quid autem significant in serie in qua hic in Apocalypsi nominantur, quae adhuc alia est, in sequentibus dicetur. Quod “Tribus” significent Religionem, et “duodecim Tribus” Ecclesiam quoad omnia ejus, est quia “Tribus” et “Sceptrum” in Lingua Hebraea una vox sunt, ac “Sceptrum” est Regnum, ac Regnum Domini est Caelum et Ecclesia.
@1 8-24 pro “9-21″$
@2 xxxv. pro “xxv.”$
@3 5-57 pro “5-56″$
@4 xlviii. pro “xlvii.”$
@5 15-21 pro “15-24″$ - (Vers. 5.) “Ex Tribu Jehudae duodecim millia signati,” significat amorem caelestem, qui est amor in Dominum, et hunc apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. -Per “Jehudam” in supremo Sensu significatur Dominus quoad amorem caelestem; in Sensu spirituali Regnum caeleste Domini, et Verbum; et in Sensu naturali Doctrina Ecclesiae caelestis e Verbo: hic autem per “Jehudam” significatur Amor caelestis, qui est Amor in Dominum; et quia primum in serie nominatur, significatur ille Amor apud omnes qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt: Tribus enim primo loco nominata est omne in reliquis; est sicut caput illis, et sicut universale intrans in omnia quae sequuntur, illa colligat, qualificat et afficit: hoc est Amor in Dominum. Quod “duodecim millia” significent omnes qui in illo Amore sunt, videatur supra (n. 348). Notum est, quod duodecim Tribus Israelis post Salomonem divisae fuerint in duo Regna, Judaicum et Israeliticum; Regnum Judaicum repraesentabat Regnum Caeleste, seu Sacerdotale Domini, et Regnum Israeliticum Regnum Spirituale, seu Regium Domini: sed hoc destructum fuit, dum apud illos non aliquod spirituale superesset; at Regnum Judaicum conservatum est, propter Verbum, et quia Dominus ibi nasceretur: sed cum Verbum prorsus adulteraverunt, et sic Dominum non potuerunt cognoscere, tunc Regnum illorum destructum fuit. Ex his constare potest, quod per “Tribum Jehudae” significetur Amor caelestis, qui est Amor in Dominum; sed quia tales fuerunt quoad Verbum et quoad Dominum, per “Tribum Jehudae” etiam significatur amor oppositus, qui est amor sui, proprie amor dominandi ex amore sui, qui amor vocatur amor diabolicus. Quod per “Jehudam” et ejus Tribum significetur Regnum caeleste et ejus Amor, qui est Amor in Dominum, constat ex his locis:
“Jehudah, te celebrabunt fratres tu; non removebitur sceptrum a Jehudah, usque dum venit Schilo, et ei adhaesio populorum: alligat ad vitem asellum suum, ad vitem praestantem filium asinae suae; lavat in vino vestimentum suum; ruber oculis a vino, et albus dentibus a lacte” (Gen. xlix. 8-12);
“David erit princeps illis in aeternum; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam Sanctuarium in medio eorum in aeternum” (Ezech. xxxvii. 25, 26{1});
“Jubila et laetare, filia Sionis: Jehovah haereditatem Sibi faciet Jehudam, portionem Suam super terra sanctitatis” (Sach. ii. 14, 16{2} (B.A. 10, 12));
“Feriare Jehudah festa tua, redde vota tua, quia non addet amplius per te transire belial, omnis exscindetur” (Nah. ii. 1 (B.A. i. 10, 12));
“Subito veniet ad Templum Suum Dominus; tunc suavis erit Jehovae minchah Jehudae et Hierosolymae juxta dies saeculi” (Malach. iii. 1, 4);
“Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma In generationem et generationem” (Joel iv. 20{3} (B.A. iii. 20));
“Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum; in diebus Ipsius salvabitur Jehudah” (Jerem, xxiii. 5, 6);
“Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah haeredem montium Meorum, ut possideant electi” (Esaj.{4} lxv. 9);
“Factus est Jehudah in sanctuarium, et Israel in dominia Ipsius” (Psalm. cxiv. 2);
“Ecce dies venient, quibus pangam cum domo Jehudae foedus novum; hoc foedus erit, dabo Legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam” (Jerem. xxxi. 31, 33{5});
“In diebus illis apprehendent decem viri alam viri Jehudaei, dicentes Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum” (Sach. viii. 23{6});
“Quemadmodum Caeli novi et Terra nova, quae facturus sum, stabunt coram Me, sic stabunt semen vestrum et nomen vestrum: erunt Reges gentium nutritii tui, principes eorum lactatrices, facies super terram incurvabunt se tibi, et pulverem pedum tuorum lingent” (Esaj. lxvi. 22{7}; cap. xlix. 23{8});
ex his et pluribus aliis locis, quae ob copiam non adducere vacat, manifeste constare potest, quod per “Jehudam” non intelligatur Jehuda, sed Ecclesia; ut quod Dominus pacturus sit cum illa gente foedus novum et aeternum, facturus illam haereditatem Suam, et sanctuarium Suum in aeternum, ac quod “reges gentium ac principes eorum incurvaturi se illi, pulverem pedum ejus lingentes,” praeter plura. Quod per “Tribum Jehudae” in se spectatam intelligatur Regnum diabolicum, quod est amoris dominandi ex amore sui, constare potest ex his locis:
“Occultabo facies Meas ab illis, videbo quid posteritas eorum; generatio perversitatis illi,{9} filii in quibus fidelitas non; gens perdita consiliis illi, de vite Sodomae vitis eorum et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis, botri amaritudinum illis; venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele: nonne{10} illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris Meis” (Deutr. xxxii. 20-34{11});
“Scito quod non propter justitiam tuam et rectitudinem cordis tui Jehovah dat tibi terram Canaanem, quia populus durus cervice tu” (Deutr. ix. 5, 6);
“Juxta numerum urbium tuarum fuerunt dii tui, Jehuda, juxta numerum platearum Hierosolymae posuisti altaria ad suffiendum Baali” (Jerem. ii. 28; cap. xi. 13);
“Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere” (Joh. viii. 44).
Dicuntur
“Pleni hypocrisi, iniquitate et immunditia” (Matth. xxiii. 27, 28);
“Generatio adultera” (Matth. xii. 39; Marc. viii. 38);
ac Hierosolyma, habitatio illorum, dicta est
“Sodoma” (Esaj. iii. 9; Jerem. xxiii. 14; Ezech. xvi. 46, 48; Apoc. xi. 8);
praeter aliis in locis, ubi dicitur quod Gens illa prorsus de perdita sit, ac Hierosolyma destruenda
(Ut Jerem. v. 1; cap. vi. 6, 7; cap. vii. 17, 18, seq.; cap. viii. 6-8, seq.; cap. ix. 10, 11, 13, seq.; cap. xiii. 9, 10, 14; cap. xiv. 16; Thren. i. 8, 9, 17: Ezech. iv. 1 ad fin.: cap. v. 5 ad fin.{12}: cap. xii. 18, 19; cap. xv. 6-8; cap. xvi. 13; cap. xxiii. 1-49).
@1 xxxvii. 25, 26 pro “xxxviii. 26, 27″$
@2 14, 16 pro “14, 15, 16″$
@3 20 pro “18, 19, 20″$
@4 Esaj. pro “Jerem.”$
@5 31, 33 pro “27, 31, 33, 34″$
@6 23 pro “22, 23″$
@7 22 pro “20, 22″$
@8 23 pro “22, 23″$
@9 illi pro “illa”$
@10 nonne pro “omne”$
@11 34 pro “35”$
@12 v. 5 ad fin. pro “iv. 9 ad fin.”$ - “Ex tribu Rubenis duodecim millia signati,” significat Sapientiam ex Amore caelesti, apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Rubenem” in Sensu supremo significatur Omniscientia, in Sensu spirituali sapientia, intelligentia, et scientia, tum fides, in Sensu naturali visus; hic autem per “Rubenem” significatur Sapientia, quia sequitur post “Jehudam,” per quem significatur Amor caelestis, et Amor caelestis producit Sapientiam: non enim datur amor absque sua conjuge, quae est scientia, intelligentia, et sapientia: conjux amoris naturalis est scientia, amoris spiritualis est intelligentia, et amoris caelestis est sapientia. Quod per “Rubenem” significentur illae, est quia nominatus est a Visu, ac visus spiritualis naturalis est scientia, visus spiritualis est intelligentia, ac visus caelestis est sapientia. Ruben etiam fuit primogenitus Jacobi, et ideo ab Israele dictus est
Robur suum, principium virium suarum excellens eminentia et excellens valore (Gen. xlix. 3);
talis etiam est Sapientia ex Amore caelesti. Et quia Ruben ex primogenitura sua repraesentabat et inde significabat sapientiam hominum Ecclesiae, ideo
Ille exhortatus est fratres suos ne occiderent Josephum, ac doluit cum Josephus non inventus fuit in fovea (Gen. xxxvii. 21, 22(, 29));
Et ideo
Tribus ejus castrametata est ad Meridiem, et vocabantur Castra Rubenis (Num. ii. 10-16);
“meridies” etiam significat sapientiam ex amore; quare illi qui in ea sapientia sunt, in Caelo ad meridiem habitant, videatur in Opere de Caelo et Inferno (n. 148-150). Sapientia haec per “Rubenem” significatur in Prophetico Deborae et Baraki per haec:
“In classibus Rubenis sunt magni statuta cordis; quare sedes, Isaschar, inter sarcinas ad audiendum sibila gregum; classibus Rubenis, ubi magni pervestigationes cordis” (Judic. v. 15, 16);
“classes Rubenis” sunt cognitiones omnis generis, quae sunt sapientiae. Quia omnes Tribus etiam opposita significant, ita quoque Tribus Rubenis; et in sensu opposito significat sapientiam separatam ab amore, et inde quoque fidem separatam a charitate; quare
Ab Israele patre suo maledictus est (Gen. xlix. 3, 4);
Et ideo primogenitura sua deprivatus est (1 Chron. v. 1),
videatur supra (n. 17); et ideo
Data est ei haereditas extra Jordanem, et non in Terra Canaane; ut et pro Rubene et Simeone agniti sunt filii Josephi Ephraim et Menasse (Gen. xlviii. 5);
nihilominus tamen retinuit repraesentationem et inde significationem sapientiae. - “Ex tribu Gadis duodecim millia signati” significat Usus vitae, qui sunt Sapientiae ex illo Amore, etiam apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Gadem” in Sensu supremo significatur Omnipotentia, in Sensu spirituali Bonum Vitae, quod etiam est Usus, et in Sensu naturali Opus: hic Usus Vitae, quia sequitur post Rubenem et Jehudam, et Amor caelestis per Sapientiam producit Usus. Sunt tria quae cohaerent, et non separari possunt, Amor, Sapientia et Usus vitae; si unum separatur cadunt duo reliqua, videatur Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 241, 297, 316). Quod per “Gadem” significetur usus vitae, qui etiam vocatur fructus, constare potest
A nominatione ejus a turma seu cumulo (Gen. xxx. 10, 11) Tum a benedictione ejus a Patre Israele (Gen. xlix. 19); Et a benedictione ejus a Mose (Deutr. xxxiii. 20, 21);
Et quoque ab haereditate ejus (Num. xxxii. 1, ad fin.; cap. xxxiv. 14; Deutr. iii. 16, 17; Josh{1} xiii. 24-28).
Etiam a significatione ejus in sensu opposito (Esaj. lxv. 11; Jerem. xlix. 1-3). Sciendum est, quod omnes Tribus Israelis hic in quatuor classes distinctae sint, quemadmodum in Urim et Thummim, ac in Castrametatione, et quod quaelibet classis contineat tres Tribus, ex causa, quia tria cohaerent ut unum, prout amor, sapientia et usus, et prout charitas, fides et opus; nam, ut dictum est, si unum deest, reliqua duo non sunt aliquid.
@1 Josh. pro “cap.”$ - (Vers. 6.) “Ex tribu Ascheris duodecim millia signati,” significat Amore in mutuum, qui est Amor faciendi bonum usus communi seu societati, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Ascherem” in supremo Sensu significatur Aeternitas, in Sensu spirituali aeterna Beatitudo, et in Sensu naturali Affectio boni et veri; hic autem per “Ascherem” significatur Amor faciendi usus, qui est apud illos qui in Caelesti Regno Domini sunt, et ibi vocatur Amor mutuus; hic amor descendit proxime ex amore in Dominum, quoniam Amor Domini est facere usus communi et cuivis societati in communi, et illos facit per homines qui in amore in Ipsum sunt. Quod supradicta per “Ascherem” significentur, aliquantum videri potest ex benedictione ejus a Patre Israele:
“De Aschere: pinguis panis ejus, et ille dabit delicias Regis” (Gen. xlix. 20):
et ex benedictione ejus a Mose:
“Benedictus prae filiis Ascher, sit acceptus fratribus suis, sicut dies fame ejus” (Matth. xxxiii. 24, 25).
Nominatus etiam est a Beatitudine; et illi qui in amore faciendi usus communi et societati sunt, in Caelo in beatitudine prae reliquis sunt. - “Ex tribu Naphtali duodecim millia signati” significat Perceptionem usus et quid usus, apud illos qui in Novo Caelo et illi Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Naphtali” in supremo Sensu significatur Propria Potentia Divini Humani Domini, in Sensu spirituali Tentatio et Victoria, et in Sensu naturali Reluctatio a naturali homine; nominatus enim est a Luctationibus: quod autem hic per “Naphtalim” significetur Perceptio usus et quid usus, est quia in serie sequitur post Ascherem, per quem significatur Amor usuum; et quoque interior perceptio usuum est illis qui in tentationibus vicerunt; per tentationes enim aperiuntur interiora mentis. Perceptio, quae illis est, describitur apud Jeremiam (xxxi. 33, 34); sentiunt in se quid bonum, et vident in se quid verum. Quod “Tribus Naphtali” significet angelos et homines quoad illam perceptionem, potest ex his in Verbo confirmari:
“Naphtali super altitudinibus agri” (Jud. v. 18);
“altitudines agri” sunt interiora Ecclesiae quoad perceptionem.
Naphtali satur beneplacito, et plenus benedictione Jehovae, occidentem et meridiem posside” (Deutr. xxxiii. 23):
“occidentem possidere” est bonum amoris inservientis; ac “meridiem,” est lucem sapientiae, quae est perceptio illa.
“Naphtali cerva emissa, dans sermones elegantiae” (Gen. xlix. 21);
describitur sic status post tentationem quoad liberum eloquium ex perceptione. Memoratur etiam quod
Unus ex Tribu Naphtali, repletus sapientia, intelligentia et scientia, fecerit omne opus Salomonis ad Templum ex aere (1 Reg. vii. 14).
Historica Verbi quoad nomina et quoad tribus, aeque significant sicut Prophetica. - “Et tribu Menassis duodecim millia signati,” significat Voluntatem inserviendi et actus, etiam apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. – Sunt tria, quae sequuntur ordine, Amor in Dominum, Sapientia, et Usus, ut supra (n. 352) dictum est; ita quoque hic, Amor mutuus Intellectus seu perceptio, ac Voluntas seu actus; haec quoque unum faciunt, adeo ut si unum desit, duo reliqua non sint aliquid; voluntas inserviendi cum actu, est effectus, ita ultimum, in quo duo priora sunt et coexistunt. Quod “Menasse” hoc significet, est quia Josephus, qui erat pater Menassis et Ephraimi, significat spirituale Ecclesiae, et spirituale Ecclesiae est bonum voluntatis, et simul verum intellectus; inde est quod “Menasse” significet Voluntarium Ecclesiae, ac “Ephraim” Intellectuale ejus. Quod “Menasse” significet voluntarium Ecclesiae, est quia “Ephraim” significat intellectuale, ut manifeste patet apud Hoscheam, ubi Ephraim toties nominatur; et quia “Menasse” significat voluntarium Ecclesiae, etiam significat actus, nam voluntas est conatus omnis actus, et ubi conatus ibi actus, dum possibile est. Menasse nominatur in
aliquibus locis,
Ut dum natus (Gen. xli. 50-52);
Cum a Jacobo acceptus quasi pro Simeone (Gen. xlviii. 3-5);
Et benedictus ab illo (Gen. xlviii. 15, 16):
Et a Mose (Deutr. xxxiii. 17).
(Et praeterea, Esaj. ix. 18-20 (B.A. 11); Psalm. lx. 9 (B.A. 7); Psalm. lxxx.{1} 3 (B.A. 2); Psalm. cviii. 9 (B.A. 8).)
Ex quibus aliquantum videri potest, quod per “Menassen” voluntarium Ecclesiae intelligatur.
@1 lxxx. pro “lxx.”$ - (Vers. 7.) “Ex tribu Simeonis duodecim millia signati,” significat Amorem spiritualem qui est Amor erga Proximum seu
Charitas, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Simeonem” significatur in supremo Sensu Providentia, in spirituali Amor erga proximum seu Charitas, et in naturali Obedientia et Auditus. In seriebus binis prioribus actum est de illis qui in Regno caelesti Domini sunt, in hac nunc serie agitur de illis qui in Regno spirituali Domini sunt; horum amor vocatur amor spiritualis, qui est Amor erga proximum, tum Charitas. Quod Simeon et ejus Tribus hunc amorem repraesentaverit, et inde in Verbo illum significet, est quia natus est post Rubenem, et proxime ante Levim; et per illos tres, Rubenem, Simeonem et Levim, in suo ordine, significatum est verum intellectu seu fides, verum voluntate seu charitas, ac verum actu seu bonum opus; simile quod per Petrum, Jacobum et Johannem: ut itaque Simeon et ejus tribus repraesentaret verum voluntate, quod tam est charitas quam obedientia, ideo nominatus est ab Audire; ac audire significat et intelligere verum, et velle illud seu obedire; intelligere illud cum dicitur audire aliquem, et velle illud et obedire cum dicitur audire alicui, seu auscultare. Hic aliquid dicetur de Amore erga proximum seu Charitate: Amor erga proximum, est amor obediendi praeceptis Domini, quae imprimis sunt quae in secunda tabula Decalogi continentur, quae sunt, non occides, non scortaberis, non furaberis, non false testaberis, non concupisces illa quae proximi sunt. Homo qui talia non vult facere quia peccata sunt, ille amat proximum; non enim ille amat proximum qui odio habet illum, et ex odio vult occidere illum; non ille amat proximum qui vult scortari cum ejus uxore, nec ille amat proximum qui vult furari et depraedare ejus bona; et sic porro. Hoc quoque docet Paulus his verbis:
“Qui amat alterum, Legem implevit; nam illud non scortaberis, non occides, non furaberis, non falsus testis eris, non concupisces; et si quod aliud mandatum, in hoc verbo comprehenditur, amabis proximum sicut te ipsum; plenitudo ergo Legis est Charitas” (Rom. xiii. 8-10). - “Ex tribu Levi duodecim millia signati,” significat Affectionem veri ex bono ex quo intelligentia, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Levim” in Sensu supremo significatur Amor et Misericordia, in Sensu spirituali Charitas actu quae est Bonum vitae, et in Sensu naturali Consociatio et Conjunctio; dictus etiam est ab Adhaerere, per quod in Verbo significatur conjunctio per amorem: hic autem per “Levim” significatur Amor seu Affectio veri et inde Intelligentia, quia sequitur post Simeonem, et in serie hac est medius. Quoniam Levi illa repraesentabat, ideo tribus illa facta est Sacerdotium
(Num. iii. 1, ad fin.; Deutr. xxi. 5: et alibi).
Quod “Tribus Levi” Amorem veri, qui est ipse amor ex quo Ecclesia est Ecclesia, et inde Intelligentiam, significet, constare potest ex his locis:
Filii Levi a Jehovah electi sunt ad ministrandum Ipsi, et ad benedicendum in Nomine Ipsius (Deutr. xxi 5);
“benedicere in Nomine Jehovae” est docere; quod solum illi possunt, qui in affectione veri sunt et inde intelligentia.
“Custodiunt Verbum Tuum et foedus Tuum servant, docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem” (Deutr. xxxiii. 8-11{1});
“Subito veniet ad Templum Suum Dominus, et sedebit purgans et conflans argentum, et purificabit filios Levi, et defecabit eos sicut aurum et argentum” (Malach. iii. 1, 3{2});
“purificare filios Levi” est illos qui in affectione veri sunt. Quia illa affectio floret ex intelligentia, ideo
Baculus Levi, super quo scriptum fuit nomen Aharonis, floruit amygdalis (Num. xvii. 17-26 (B.A. 2-11)).
@1 11 pro “12”$
@2 1, 3 pro “1 ad 4″$ - “Ex tribu Isascharis duodecim millia signati,” significat Bonum vitae, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Isascharem” significatur in Sensu supremo Divinum Bonum Veri et Verum Boni, in Sensu spirituali Amor conjugialis caelestis qui est boni et veri, et in Sensu naturali Remuneratio hic autem Bonum vitae, quia in hac classe in ordine est tertius, ac tertius in qualibet classe significat ultimum, quod producitur ex duobus prioribus, ut effectus ex suis causis; et effectus ex Amore spirituali, qui est Amor erga proximum, et significatur per Simeonem, per Affectionem veri, quae significatur per Levim, producit Bonum vitae, quod est “Isaschar:” nominatus etiam est ex Mercede (Gen. xxx. 17, 18), ita ex Remuneratione, et Bonum vitae in se Remunerationem habet. Aliquid tale etiam per Isascharem significatur in Benedictione ejus a Mose:
“Laetare Sebulon in exitu tuo, Isaschar in tentoriis tuis, populos in montem vocabunt, ibi sacrificabunt sacrificia justitiae, quia affluentiam maris sugent, et obtecta occultorum arenae” (Deutr. xxxiii. 18, 19).
Per “Isascharem” autem in benedictione ejus a Patre Israele (Gen. xlix. 14, 15), significatur Bonum vitae meritorium, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis (n. 6388{1}).
@1 6388 pro “5688”$ - (Vers. 8.) “Ex tribu Sebulonis duodecim millia signati,” significat Amorem conjugialem boni et veri, etiam apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Zebulonem” in supremo Sensu significatur Unio Ipsius Divini ac Divini Humani in Domino, in Sensu spirituali Conjugium boni et veri apud illos qui in Caelo et in Ecclesia sunt, et in Sensu naturali ipse Amor conjugialis; inde hic per “Sebulonem” significatur Amor conjugialis boni et veri; nominatus etiam est a Cohabitatione (Gen. xxx. 19, 20); et cohabitatio dicitur de conjugibus, quorum mentes conjunctae sunt in unum, est enim illa conjunctio cohabitatio spiritualis. Amor conjugialis boni et veri, qui hic per “Sebulonem” significatur, est Amor conjugialis Domini et Ecclesiae; Dominus est ipsum Bonum Amoris, ac dat ut Ecclesia sit Verum ex illo Bono et Cohabitatio fit, cum homo Ecclesiae in Veris recipit Bonum a Domino; tunc fit apud hominem conjugium boni et veri, quod est ipsa Ecclesia, et fit Caelum: inde est quod Regnum Dei, hoc est, Caelum et Ecclesia, toties in Verbo comparetur Conjugio.
- “Ex tribu Josephi duodecim millia signati,” significat Doctrinam boni et veri, apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. – Per “Josephum” (in Sensu supremo) significatur Dominus quoad Divinum Spirituale, in Sensu spirituali Regnum spirituale, et in Sensu naturali Fructificatio et Multiplicatio; hic autem per “Josephum” significatur Doctrina boni et veri, quae est apud illos qui in Regno spirituali Domini sunt; haec significatur hic per “Josephum,” quia nominatur post tribum Sebulonis, et ante tribum Benjaminis, ita in medio; ac tribus quae primum nominatur in serie seu classe, significat aliquem amorem qui est voluntatis, et tribus quae postea nominatur significat aliquid sapientiae quod est intellectus, et tribus quae postremo nominatur significat aliquem usum seu effectum ex illis: inde est unaquaquaevis series plena. Quoniam Josephus Regnum spirituale Domini significabat, ideo factus est Dominator in Aegypto, Gen. xli. 38-44; Psalm. cv. 17-22,{1} ubi singula significant talia quae Regni spiritualis Domini sunt. Regnum Spirituale est Regium Domini, et Regnum Caeleste est Sacerdotium Ipsius. Quod “Josephus” hic significet Doctrinam boni et veri, est quia ille hic loco Ephraimi est, et per “Ephraimum” significatur Intellectuale Ecclesiae, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 79); et Intellectuale Ecclesiae est omne ex Doctrina boni et veri e Verbo: quod Josephus loco Ephraimi hic sit, est quia Menasse, qui erat alter filius Josephi, et significabat Voluntarium Ecclesiae, prius inter Tribus assumptus est (n. 355). Quia Intellectuale Ecclesiae est ex Doctrina boni et veri, idea Intellectuale illud et quoque Doctrina illa per “Josephum” significatur in sequentibus locis:
“Filius fecundae Josephus, fecundae juxta fontem; sedebit in valido arcus sui; benedicetur ei benedictionibus Caeli desuper, et benedictionibus abyssi jacentis infra” (Gen. xlix. 22-26);
“fons” significat Verbum, et “arcus” doctrinam (n. 299).
“Benedicta a Jehovah sit terra Josephi, de pretiosis Caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, et de pretiosis proventuum solis, de pretiosis producti mensium, et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; veniat capiti Josephi” (Deutr. xxxiii. 13-17);
per “pretiosa” illa significantur cognitiones boni et veri, ex quibus doctrina.
Qui “bibunt ex scyphis vini, et super confractione Josephi non afficiuntur dolore” (Amos vi. 6{2});
“Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo: hinc erunt sicut potens Ephraim, et laetabitur cor eorum sicut vino” (Sach. x. 6, 7).
Hic quoque “Josephus” pro Doctrina; “vinum” significat Verum ejus ex bono (n. 316).
@1 22 pro “23”$
@2 6 pro “5, 6″$ - “Ex tribu Benjaminis duodecim millia signati significat Vitam veri ex bono secundum doctrinam, apud illos qui in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini erunt. – Cum per “Sebulonem” significatur Amor conjugialis boni et veri, et per “Josephum” Doctrina boni et veri, per “Benjaminem,” quia tertius est in serie, significatur Vita veri ex bono: Benjamin hanc significationem tulit, quia ultimo natus est, et a Patre Jacobo vocatus est
Filius dextrae (Gen. xxxv. 18);
et per “filium dextrae” significatur verum ex bono: quare etiam tribus ejus habitabat circum Hierosolymam, ubi tribus Jehudae; ac urbs Hierosolyma significabat Ecclesiam quoad doctrinam, et per circuitus ejus illa quae sunt ex doctrina
(Videatur Jos. xviii. 11-28; Jerem. xvii. 26; cap. xxxii. 8, 44; cap. xxxiii. 13; et alibi). - In recensione Tribuum Israelis non nominatur Dan, nec Ephraim; causa est, quia Dan erat ultima tribuum, et tribus ejus remotissime in Terra Canaane habitabat; et sic non aliquid in Novo Caelo et Nova Ecclesia Domini, ubi solum caelestes et spirituales erunt, significare potuit; inde pro Dane est Menasse; quod pro Ephraimo sit Josephus, videatur supra (n. 360).
- (Vers. 9.) “Post haec vidi, et ecce Turba multa, quam numerare nemo poterat,” significat omnes reliquos qui non ex recensitis sunt, et tamen in Novo Caelo et in Nova Ecclesia Domini, et sunt qui Caelum ultimum et Ecclesiam externam faciunt, quorum quale nemo cognoscit qua in Solus Dominus. – Quod per “Turbam multam” significentur reliqui qui non ex recensitis, et tamen in Caelo et in Ecclesia Domini, patet a vers. 9, 10, 13-17, ubi dicitur quod “steterint coram Throno, et coram Agno, induti stolis albis, et palmae in manibus illorum;” et quod “servient Ipsi in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis,” praeter plura. Per “numerare” in Sensu spirituali significatur cognoscere quale seu quales sunt; quod hoc per “numerare” significetur, in sequente paragrapho videbitur. Sed quinam in specie sunt, qui per hos qui vocantur “Turba multa,” intelliguntur, non potest sciri absque Arcano, quod prius detegendum est.
Arcanum est hoc: Universum Caelum una cum Ecclesia in terris coram Domino est sicut Homo unus; et quia est sicut Homo unus, sunt ibi qui constituunt Caput, ac ita faciem cum omnibus organis sensuum ejus, et sunt ibi qui constituunt Corpus cum omnibus membris ejus: hactenus recensiti sunt qui constituunt Faciem cum omnibus organis sensuum ejus; hi autem qui nunc memorantur, sunt qui constituunt Corpus cum omnibus membris ejus; quod ita sit, mihi revelatum est; tum etiam, quod qui primam classem Tribuum faciunt (vers. 5), sint qui correspondent Fronti usque ad Oculos; quod qui secundam classem (vers. 6), sint qui correspondent Oculis una cum Naribus; qui tertiam (vers. 7), sint qui correspondent Auribus et Genis; et qui quartam (vers. 8), sint qui correspondent Ori et Linguae. Est quoque Ecclesia Domini interna et externa; illi qui per “duodecim Tribus Israelis” intellecti sunt, sunt qui Ecclesiam internam Domini faciunt; illi autem qui nunc memorantur, sunt qui Ecclesiam externam, ac cohaerent sicut unum cum supra recensitis, quemadmodum inferiora cum superioribus, ita sicut Corpus cum Capite; quare duodecim Tribus Israelis significant Caelos superiores et quoque Ecclesiam internam, hi autem Caelos inferiores et Ecclesiam externam; quod hi etiam alibi dicantur “Turba multa,” videatur infra (n. 803, seq., et 811). - Quod “numerare” in Sensu spirituali significet cognoscere quale, est quia “numerus in Verbo non significat numerum, sed quale rei (n. 10); hic itaque per hoc, “Turba multa quam nemo numerare poterat,” in Sensu naturali intelligitur secundum verba, quod tam ingens multitudo esset, sed in Sensu spirituali intelligitur quod nemo nisi solus Dominus cognoscat quales sunt; nam Caelum Domini consistit ex innumeris Societatibus, et societates distinctae sunt secundum varietates affectionum in genere, similiter omnes in unaquavis societate in specie; quale affectionis cujusvis solus Dominus novit, ac disponit omnes in ordinem secundum illud. Cognoscere hoc quale, ab Angelis intelligitur per “numerare;” similiter in Verbo, in his locis:
Cum Belschazar bibit vinum ex vasis Templi Hierosolymitani, scriptum est in pariete, “Numeratus es, Numeratus es” (Dan. v. 2, 5, 25);
“Abiturus sum ad portas Inferni. Numeratus sum” (Esaj. xxxviii. 10);
“Vox tumultus regnorum, Jehovah Zebaoth Numerat exercitum belli” (Esaj. xiii. 4);
“Videte Quis creavit haec, Qui eduxit in Numerum exercitum eorum” (Esaj. xl. 26);
Jehovah Qui “Numerat exercitum stellarum” (Psalm. cxlvii.{1} 4);
“Adhuc transibunt greges juxta manus Numerantis” (Jerem. xxxiii. 13);
“Gressus mei Numerati sunt” (Hiob xiv. 16);
Domus et Turres Sionis et Hierosolymae Numeratae sunt (Esaj. xxii. 9, 10; cap. xxxiii. 18, 19; Psalm. xlviii. 12-14);
“numerare” pro cognoscere quales sunt. Ex significatione “numeri” et “numerare” constare potest, cur
Davidi denuntiata est poena propter numerationem populi seu tribuum Israelis, et quod dixerit ad Gadem prophetam, “Peccavi valde quod feci” (2 Sam. xxiv. 1 ad fin.).
Et quod cum a Mose numeratus est populus quoad omnes tribus ejus, mandatum sit,
Ut quisque daret expiationem animae suae Jehovae in Numerando, ut non sit in illis plaga in Numerando illos (Exod. xxx. 12);
causa erat, quia “numerare” significabat cognoscere quale illorum quoad statum spiritualem, ita quoad statum Ecclesiae per “duodecim tribus Israelis” intellectum, quem Solus Dominus novit.
@1 cxlvii. pro “xlvii.”$ - “Et omni gente et tribubus et populis et linguis,” significat omnes in Christiano Orbe, qui in Religione ex bono sunt, et in Veris ex doctrina. – Per “omnem gentem et tribus” intelliguntur qui in Religione ex bono sunt, qui ex ultimo Caelo (n. 363); per “gentes” qui in Bono sunt (n. 920, 921); et per “tribum” Religio (n. 349); per “populos et linguas” intelliguntur qui in Veris ex doctrina sunt, per “populos” qui in Veris (n.483), et per “linguam” Doctrina (n. 282). Inde per “ex omni gente, tribubus, populis et linguis” in Sensu spirituali simul significantur omnes qui in Religione ex bono sunt, et in Veris ex doctrina.
- “Stantes coram Throno et coram Agno,” significat audientes Dominum et facientes quae praecipit. – Per “stare coram Deo” significatur audire et facere quae praecipit, sicut qui stat coram Rege: hoc significatur per “stare coram Deo” etiam alibi in Verbo; ut,
Angelus dixit Sachariae, “Sum Gabriel, Stans coram Deo” (Luc. i. 19);
“Non excidetur vir Stans coram Me omnibus diebus” (Jerem. xxxv. 19);
“Hi sunt duo filii oleae Stantes coram Domino totius terrae” (Sach. iv. 14);
“Separavit tribum Levi ad Standum coram Jehovah” (Deutr. x. 8).
(Et alibi.) - “Induti stolis albis; et palmae in manibus,” significat Communicationem et Conjunctionem cum Caelis superioribus, et Confessionem ex Divinis Veris. – Quod “induti stolis albis” significet habere communicationem et conjunctionem cum Caelis, videatur supra (n. 328); quod “tenere palmas in manibus” significet confessiones ex Divinis Veris, est quia “palmae” significant Divina Vera; unaquaevis enim arbor significat aliquid Ecclesiae, et “palmae” Divinum Verum in ultimis, quod est Divinum Verum Sensus literae Verbi: propterea
Super omnibus parietibus Templi Hierosolymitani introrsum et extrorsum, et quoque super foribus, sculpti fuerunt Cherubi et Palmae (1 Reg. vi. 29, 32).
(Similiter in Novo Templo, de quo Ezech. xli. 18-20.)
Per “Cherubos” significabatur Verbum (n. 239), et per “palmas” Divina Vera ibi. Quod per “palmas” significentur Divina Vera Verbi, et per “palmas in manibus” confessiones ex illis, constare potest ex eo, quod mandatum sit,
Quod in festo Tabernaculorum “acciperent fructus arboris honoris, et spathas Palmarum, et laetarentur coram Jehovah” (Levit. xxiii. 39, 40);
Quod cum Jesus, ivit Hierosolymam ad festum, “sumpserint termites Palmarum, et iverint obviam Ipsi, clamantes, “Benedictus qui venit in Nomine Domini” (Joh. xii. 12, 13);
per quae significabatur confessio ex Divinis veris de Domino. “Palma” etiam significat Divinum Verum apud Davidem:
“Justus sicut Palma florebit, crescet plantatus in Domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabit” (Psalm. xcii. 13, 14 (B.A. 12, 13)).
(Similiter alibi.)
Quia Jericho erat urbs prope Jordanem, et per “Jordanem fluvium” significabatur id quod primum est in Ecclesia, et hoc est Divinum Verum quale est in Sensu literae Verbi, ideo illa vocata est
Urbs Palmarum (Deutr. xxxiv. 3; Judic. i. 16; cap. iii. 13);
Jordanes enim erat primus terminus seu ingressus in Terram Canaanem, et per Terram Canaanem significatur Ecclesia. - (Vers. 10.) “Et clamantes Voce magna, dicentes, Salus Deo nostro Sedenti super Throno et Agno,” significat Agnitionem ex corde, quod Dominus sit Salvator illorum. – “Clamare voce magna” significat agnitionem ex corde; “Salus Deo nostro Sedenti super Throno et Agno” significat quod Dominus sit ipsa Salus, et quod omnium Salus sit ab Ipso, ita quod sit Salvator. Per “Sedentem super Throno et Agnum,” intelligitur Solus Dominus, per “Sedentem super Throno” Divinum Ipsius a Quo, et per “Agnum” Divinum Humanum Ipsius, ut quoque supra (n. 273); utrumque dicitur, quia a Divino Suo a Quo per Divinum Humanum Suum Salvator fuit; quod unum sint, patet a locis ubi dicitur
Agnus in medio Throni (cap. v. 6; cap. vii. 17).
Dominus in Verbo multoties vocatur “Salus,” per quod intelligitur quod sit Salvator; ut,
“Salus Mea non morabitur, et dabo in Sione Salutem” (Esaj. xlvi. 13)
“Dicite in Sionis, Ecce Salus tua venit” (Esaj. lxii. 11{1});
“Dedi Te ut sis Salus Mea ad extremitatem terrae” (Esaj. xlix. 6);
“Hic Jehovah Quem exspectavimus, exultemus et laetemur in Salute Ipsius” (Esaj. xxv.{1} 9).
Salus in Lingua Hebraea dicitur “Joschia,” quod est Jesus.
@1 11 pro “2”$
@2 xxv. pro “xxxv.”$ - (Vers. 11.) “Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia,” significat omnes in universo Caelo, audientes et facientes quae Dominus praecipit. Per “Animalia et Seniores” intelliguntur Angeli superiorum Caelorum, ut supra, et quoque infra (n. 808); per “Angelos” autem hic intelliguntur Angeli inferiorum Caelorum, ita omnes in universo Caelo; per “stare” significatur audire et facere quae praecipit (n. 366).
- “Et ceciderunt coram Throno Super facies Suas, et adoraverunt Deum,” significat Humiliationem Cordis eorum, et ex humiliatione Adorationem Domini. – Quod “cadere super facies et adorare” sit humiliatio cordis et inde adoratio, patet; quod humiliatio coram Domino et adoratio Ipsius significetur per “cadere coram Throno et adorare Deum,” est quia per “Deum” intelligitur Divinum Ipsius, quod est Divinum a Quo, et simul Divinum Humanum (n. 368); utrumque enim est unus Deus, quia una Persona.
- (Vers. 12.) “Dicentes Amen,” significat Divinam Veritatem, et ex illa Confirmationem, videatur supra (n. 23, 28, 61).
- “Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio,” significat Divina Spiritualia Domini. – Omnis agnitio et confessio Domini in genere comprehendit haec duo, quod sit Ipse Divinus Amor et Ipsa Divina Sapientia, et inde quod amor et omne ejus, illis qui in Caelo et in Ecclesia sunt, sit ab Ipso: similiter sapientia et omne ejus. Quicquid ex Divino Amore Domini procedit, vocatur Divinum Caeleste, et quod ex Divina Sapientia Ipsius, vocatur Divinum Spirituale. Divinum Spirituale Domini intelligitur per “gloriam, sapientiam et gratiarum actionem;” et Divinum Caeleste, per “honorem, virtutem et robur,” quae sequuntur. “Benedictio” quae praecedit, significat utrumque; videatur supra, n. 289. Quod “gloria” dicatur de Divino Vero, ita de Divino Spirituali, n. 249; quod “sapientia” de eodem, patet; quod etiam “gratiarum actio,” est quia illa fit ex Divino Vero, homo enim gratias agit ex illo et per illud.
- “Et Honor et Virtus et Robur,” significat Divina Caelestia Domini. – In praecedente articulo dictum est, quod haec tria, “honor, virtus et robur,” in Verbo, ubi de Domino, dicantur de Divino Caelesti, seu de Divino Amore aut de Divino Bono Ipsius; quod “honor,” videatur n. 249: quod “robur,” n. 22; quod etiam “virtus,” constare potest ex locis in Verbo, ubi nominatur. Sciendum est, quod in singulis Verbi sit conjugium boni et veri, et quod sint voces quae se referunt ad bonum, et quod sint voces quae se referunt ad verum; sed illae voces non possunt internosci ab alio, quam qui Sensui spirituali studet; ex illo patet quae vox boni seu amoris est, et quae vox veri seu sapientiae est; et ex multis locis datum est scire, quod “honor, virtus et robur” dicantur, ubi de Divino Bono agitur; quod etiam “virtus,” videri potest
(Matth. xiii. 54; cap. xxiv. 30; Marc. xiii. 25, 26; Luc. i. 17, 35; cap. ix. 1; cap. xxi.{1} 27; et alibi).
Quod in singulis Verbi sit Conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90).
@1 xxi. pro “xix.”$ - “Deo nostro in saecula saeculorum.” – Quod significet illa in Domino et a Domino in aeternum, patet a supra dictis; et quod “in saecula saeculorum” sit in aeternum.
- “Amen,” significat consensum omnium. – In hoc versu dicitur “amen” in principio, et nunc in fine ejus; cum dicitur illi principio, significat Veritatem, et ex illa Confirmationem (n. 371); cum autem in fine, significat Confirmationem et Consensum omnium quod veritas sit.
- (Vers. 13.) “Et respondit unus ex senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis, quinam sunt et unde venerunt;” (Vers. 14.) “et dixi illi, Domine, tu nosti,” significat desiderium sciendi et voluntatem interrogandi, ac responsum et informationem. – Causa quod Johannes interrogatur sit de his, est, quia commune est in omni cultu Divino, ut homo primum velit, desideret, et oret, ac Dominus tunc respondeat, informet, ac faciat; aliter homo non recipit aliquod Divinum. Nunc quia Johannes vidit illos qui “induti stolis albis erant,” et desideravit scire et interrogare quinam essent, et hoc perceptum In Caelo, ideo primum interrogatus est, et dein informatus. Similiter factum est cum Sacharia Propheta, cum plura sibi repraesentata vidit, ut constare potest ex
(Sach.) cap. i. 9; cap. ii. 2, 4 (B.A. i. 19, 21); cap. iv. 2, 5, 11, 12; cap v. 2, 6, 10; cap. vi. 4.
Praeterea in Verbo saepissime legitur, quod
Dominus respondeat cum invocant et clamant (ut Psalm. iv. 2 (B.A. 1);
Psalm. xvii 6; Psalm. xx. 10 (B.A. 9); Psalm. xxxiv. 5 (B.A. 4); Psalm. xci. 15 : Psalm. cxx. 1);
Tum quod det cum petunt (Matth. vii. 7, 8: cap. xxi. 22; Joh. xiv.{1} 13, 14; cap. xv. 7; cap. xvi. 23-27).
Sed usque Dominus dat ut petant et quid petent; quare Dominus id scit prius; sed usque Dominus vult ut homo petat prius, ob causam ut sicut a se, et sic approprietur ei; alioquin si non ipsa petitio foret a Domino, non in illis locis dictum fuisset, quod “accepturi essent quicquid peterent.”
@1 xiv. pro “iv.$ - “Et dixit, Hi sunt qui veniunt et affectione magna,” significat quod sint qui in tentationibus fuerunt, et pugnarunt contra mala et falsa. – Quod “afflictio” sit infestatio a malis et falsis, ac pugna spiritualis contra illa, quae est tentatio, videatur (n. 33, 95, 100, 101).
- “Et laverunt stolas suas;” significat et qui mundaverunt religiosa sua a malis falsi. – Per “lavare” in Verbo, significatur mundare se a malis et falsis; et per “stolas” significantur communia vera (n. 328); communia vera sunt cognitiones boni et veri ex Sensu literae Verbi, secundum quas vixerunt, et inde sunt religiosa; et quia omne religio sum se refert ad bonum et verum, ideo stolae bis nominantur, nempe, “laverunt stolas” et “dealbaverunt stolas” “Stolae” seu religiosa mundantur solum apud illos qui pugnant contra mala, et sic rejiciunt falsa, ita per tentationes, quae significantur per “afflictionem magnam” (n. 377). Quod “lavari” significet mundari a malis et falsis, et sic reformari et regenerari, constare potest a sequentibus locis:
“Cum Laverit Dominus excrementum filiarum Sionis, et sanguines Hierosolymae abluerit in spiritu judicii et in spiritu expurgationis” (Esaj. iv. 4);
“Lavate vos, mundate vos, removete malum operum vestrorum ab oculis Meis, cessate malum facere” (Esaj. i. 16);
“Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut salveris” (Jerem. iv. 14);
“Lava me ab iniquitate mea, et prae nive albus ero” (Psalm. li. 4, 9 (B. A. 2, 7));
“Si Laveris te nitro, et multiplicaveris tibi smegma, usque maculas retinebit iniquitas tua” (Jerem. ii. 22);
“Si Lavero me in aquis nivis, et mundavero smegmate manus meas, usque abominabuntur me vestes meae” (Hiob ix. 30, 31);
“Qui Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum” (Gen. xlix. 11);
hoc de Ecclesia Caelesti, ex qua sunt qui in amore in Dominum, et in supremo Sensu de Domino; “vinum” et “sanguis uvarum” est Divinum Verum spirituale et caeleste.
“Lavi te aquis, et Ablui sanguines a super te” (Ezech. xvi. 9);
hoc de Hierosolyma; “aquae” sunt vera, et “sanguines” sunt adulterationes veri. Ex his constare potest quid repraesentatum est et inde significatum per “lavationes” in Ecclesia Israelitica, ut
Quod Aharon Lavaret se antequam indueret vestes ministerii (Levit. xvi. 4, 24);
Et antequam accederet ad Altare ad ministrandum (Exod. xxx. 18-21; cap. xl. 30, 31);
Similiter Levitae (Num. viii. 6, 7);
Similiter alii, qui per peccata immundi facti sunt: imo quod Laverint vasa (Levit. xi. 32: cap. xiv. 8, 9; cap. xv. 5-13{1}; cap. xvii. 15, 16; Matth. xxiii. 25, 26{2});
Quod sanctificati sint per Lavationes (Exod. xxix. 4{3}; cap. xl. 12; Levit. viii. 6):
Quod Naaman e Syria Laverit se in Jordane (2 Reg. v. 10, 14);
Quare ut se Lavarent, Mare aeneum et plura Lavacra posita fuerunt juxta Templum (1 Reg. vii. 23-39);
Quodque Dominus Laverit pedes discipulorum (Joh. xiii. 5-10{4});
Et dixerit ad Caecum quod Lavaret se in lacu Siloah (Joh. ix. 6, 7, 11, 15).
Ex his constare potest quod “lavatio” apud filios Israelis repraesentaverit lavationem spiritualem, quae est mundatio a malis et falsis, et inde reformatio et regeneratio. Ex supradictis etiam patet, quid significatum est per
Baptismum in Jordane a Johanne (Matth. iii.; Marc. i. 4-13);
et quid per haec Johannis verba de Domino, quod
“Baptizet Spiritu Sancto et Igne” ((Matth. iii. 11) Luc. iii. 16; Joh. i. 33);
et de se, quod
Baptizet aqua (Joh. i. 26);
quorum intellectus est, quod Dominus lavet seu purificet hominem per Divinum Verum et Divinum Bonum, et quod Johannes per suum baptismum repraesentaverit illa; nam “Spiritus Sanctus” est Divinum Verum, “Ignis” est Divinum Bonum, et “aqua” est repraesentativum illorum; “aqua,’ enim significat Verum Verbi, quod fit Bonum per vitam secundum illud (n. 50).
@1 13 pro “12”$
@2 25, 26 pro “26, 27″$
@3 xxix. 4 pro “xxiv. 9″$
@4 5-10 pro “10”$ - “Et dealbaverunt stolas Suas in Sanguine Agni,” significat et purificaverunt illa a falsis mali per vera, et sic at Domino reformati sunt. – Sunt mala falsi et falsa mali; mala falsi apud illos qui ex religione credunt quod mala non damnent, modo ore confiteantur quod peccatores sint; et falsa mali apud illos qui mala apud se confirmant. Per “stolas” significantur hic ut supra (n. 378) communia vera ex Verbo, quae faciunt religiosa illorum: quod dicatur quod “dealbaverint stolas suas in sanguine Agni” est quia “album” dicitur de veris (n. 167, 231, 232), ita quod purificaverint falsa per vera: quod etiam significetur, quod sic a Domino reformati sint, est quia omnes qui pugnarunt contra mala in mundo, et crediderunt in Dominum, post excessum e mundo docentur a Domino, et a falsis religionis suae per vera abducuntur, et sic reformantur; causa est, quia illi qui fugiunt mala ut peccata, in bono vitae sunt, et bonum vitae desiderat vera, et agnoscit et acceptat illa; at nusquam malum vitae. Creditur quod per “Sanguinem Agni,” hic et alibi in Verbo, significetur Passio crucis Domini; sed Passio crucis fuit ultima Tentatio, per quam Dominus plene vicit Inferna, et plene glorificavit Humanum Suum, per quae duo salvavit hominem, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 22-24, 25-27), tum supra (n. 67); et quia Dominus per illam plene glorificavit Humanum Suum, hoc est, Divinum fecit, ideo non potest aliud per “Carnem” et “Sanguinem” Ipsius intelligi quam Divinum in Ipso et ab Ipso; per “Carnem” Divinum Bonum Divini Amoris, et per “Sanguinem” Divinum Verum ab illo Bono. In multis locis in Verbo nominatur “Sanguis,” et per illum ubivis in Sensu spirituali significatur Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et in opposito sensu Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, ut constare potest a sequentibus locis. Primo, quod per “Sanguinem” significetur Divinum Verum Domini seu Verbi, ex his; quod Sanguis dictus fuerit “Sanguis foederis,” et “foedus” est conjunctio, et haec fit a Domino per Divinum Verum Ipsius; ut apud Sachariam:
“Per Sanguinem Foederis tui emittam vinctos e fovea” (ix. 11);
et apud Mosen:
Moses postquam legerat Librum legis in auribus populi, sparsit dimidium Sanguinis super populum, “et dixit, Ecce Sanguis foederis, quod pepigit Jehovah cum vobis super omnia verba haec” (Exod. xxiv. 3-8{1};
“Et Jesus accipiens poculum, et dedit illis dicens, Bibite ex eo omnes, hoc est Sanguis Meus, ille Novi Foederis” (Matth. xxvi.{2} 27, 28; Marc. xiv. 24; Luc. xxii. 20);
Per “Sanguinem Novi Foederis” seu Testamenti, non aliud significatur quam Verbum, quod vocatur “Foedus” et “Testamentum,” Vetus et Novum, ita Divinum Verum ibi. Quoniam per “Sanguinem” id significatur, ideo Dominus dedit illis Vinum, dicens “Hoc est Sanguis Meus,” et “Vinum” significat Divinum Verum (n. 316); quare etiam vocatur
Sanguis uvarum (Gen. xlix. 11; Deutr. xxxii. 14).
Hoc patet adhuc ex his Domini verbis:
“Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis Carnem Filii Hominis, et biberitis Ipsius Sanguinem, non habebitis vitam in vobis; nam Caro Mea est vere Cibus, et Sanguis Meus est vere potus: qui comedit Meam Carnem, et bibit Meum Sanguinem, ille in Me manet et Ego in illo” (Joh. vi. 53-56{3}).
Quod per “Sanguinem” hic intelligatur Divinum Verum, patet manifeste, quia dicitur quod ille qui bibit, habeat vitam, ac maneat in Domino et Dominus in illo; quod hoc faciat Divinum Verum et vita secundum illud, et quod Sancta Caena confirmet illud, notum potest esse in Ecclesia. Quoniam “Sanguis” significabat Divinum Verum Domini, quod etiam est Divinum Verum Verbi, et hoc est Ipsum Foedus seu Testamentum Vetus et Novum, ideo fuit Sanguis sanctissimum Repraesentativum in Ecclesia Israelitica, in qua omnia et singula erant Correspondentiae spiritualium; ut quod
Sumerent de Sanguine Paschali, “et darent super postes et superliminaria domuum,” ne veniret super illos plaga (Exod. xii. 7, 13, 22);
Quod Sanguis holocausti spargeretur super Altare, ad fundamenta Altaris, super Aharonem, filios ejus, et vestes eorum (Exod. xxix. 12, 16, 20, 21; Levit. i. 5, 11, 15; cap. iii. 2, 8, 13; cap. iv. 25, 30, 34; cap. v. 9; cap. viii. 15, 24; cap. xvii. 6; Num. xvii. 17{4}; Deutr. xii. 27);
Tum super Velum quod super Arca, super Propitiatorium ibi, et super cornua Altaris suffitus (Levit. iv. 6, 7, 17, 18; cap. xvi. 12-15).
Per “Sanguinem Agni” simile significatur in sequentibus in Apocalypsi:
“Factum est bellum in Caelo, Michael et Angeli pugnarunt contra Draconem, et vicerunt illum per Sanguinem Agni, et per Verbum testimonii sui” (cap. xii. 7, 11);
non enim cogitari potest, quod Michael et Angeli ejus per aliud vicerint draconem, quam per Divinem Verum Domini, in Verbo; nam Angeli in Caelo non cogitare possunt de aliquo Sanguine, nec cogitant de Passione Domini, sed de Divino Vero et de Resurrectione Ipsius; quare cum homo cogitat de Sanguine Domini, Angeli percipiunt Divinum Verum Ipsius, et cum de Passione Domini percipiunt Glorificationem Ipsius, et tunc solum Resurrectionem; quod ita sit, datum est per multam experientiam nosse. Quod “Sanguis” significet Divinum Verum, patet etiam ex his apud Davidem:
Deus “animas egenorum servabit, pretiosus erit Sanguis illorum in oculis Ipsius; et vivent, et dabit illis de auro Schebae” (Psalm. lxxii. 13-15{5});
“sanguis pretiosus in oculis Dei” pro Divino vero apud illos; “aurum Schebae” est sapientia inde. Apud Ezechielem:
“Congregate vos ad Sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis Carnem et bibatis Sanguinem, Sanguinem principum terrae bibetis, et bibetis Sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio Meo quod sacrifico vobis: sic dabo gloriam Meam inter gentes” (xxxix. 17-21);
per “sanguinem” hic non potest intelligi sanguis, quia dicitur quod “bibituri sint sanguinem principum terrae,” et quod “bibituri sint sanguinem usque ad ebrietatem;” sed tunc verus sensus Verbi resultat, dum per “Sanguinem” intelligitur Divinum Verum, agitur etiam ibi de Ecclesia Domini, quam apud gentes instauraturus est.
Secundo, quod “Sanguis” significet Divinum Verum, clare videri potest ex sensu ejus opposito, in quo significat Divinum Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, quod patet ex his:
Qui “obturat aures suas, ne audiat Sanguines, et occludit oculos, ne videat malum (Esaj. xxxiii. 15).
“Perdes loquentes mendacium, virum Sanguinum et doli abominatur Jehovah” (Psalm. v. 7 (B.A. 6));
Omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, cum Dominus abluerit Sanguines ejus e medio ejus per spiritum judicii et per spiritum expurgationis (Esaj. iv.{6} 2, 3, 4):
“In die quo nata es vidi te conculcatam in Sanguinibus, et dixi, In Sanguinibus tuis vive; lavi et ablui Sanguines a super te” (Ezech. xvi. 5, 6, 9, 22, 36, 38);
“Errarunt Caeci in plateis, polluti sunt Sanguine, et quae non possunt, tangunt vestimentis suis” (Thren. iv. 13, 14);
“Vestis est polluta Sanguinibus” (Esaj. ix. 4 (B.A. 5));
“Etiam in alis tuis inventus est Sanguis animarum innocentium” (Jerem. ii. 34{7});
“Manus vestrae Sanguinibus plenae sunt, lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum” (Esaj. i. 15, 16);
“Manus vestrae pollutae sunt Sanguine, et digiti vestri iniquitate, labia vestra locuta sunt mendacium, festinant ad effundendum Sanguinem innocentem” (Esaj. lix. 3, 7);
“Jehovah exiens ad visitandum iniquitatem terrae, tunc revelabit terra Sanguines suos” (Esaj. xxvi. 21{8};
“Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex Sanguinibus” (Joh. i. 12, 13);
In Babylonia “Sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est” (Apoc. xviii.{9} 24)
“Mare factum est tanquam Sanguis mortui, et fontes aquarum facti sunt Sanguis” (Apoc. xvi. 3, 4; Esaj. xv. 9{10}; Psalm. cv. 29{11});
Simile significatur per quod flumina, collectiones et stagna aquarum in Aegypto versa sint in Sanguinem (Exod. vii. 15-25{12});
“Luna vertetur in Sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus” (Joel iii. 4{13} (B.A. ii. 31));
“Luna facta est Sanguis” (Apoc. vi. 12).
In his locis et pluribus aliis, “Sanguis significat Verum Verbi falsificatum, et quoque prophanatum; quod tamen manifestius videri potest ex illis locis in Verbo in serie lectis. Cum itaque per
“Sanguinem” in opposito sensu significatur Verum Verbi falsificatum aut prophanatum, patet quod per “Sanguinem” in genuino sensu significetur Verum Verbi non falsificatum.
@1 3-8 pro “3 ad n.”$
@2 xxvi. pro “xxvii.”$
@3 53-56 pro “50 ad 58″$
@4 17 pro “8”$
@5 13-15 pro “13, 14, 15, 16″$
@6 iv. pro “iii.”$
@7 34 pro “33, 34″$
@8 21 pro “20”$
@9 xviii. pro “xvii.”$
@10 9 pro “6, 9″$
@11 29 pro “23, 28, 29″$
@12 25 pro “27”$
@13 iii. 4 pro “iii. 34″$ - (Vers. 15.) “Propter hoc sunt coram Throno Dei, et serviunt Ipsi die et nocte in Templo Ipsius, et Sedens super Throno habitabit super illis,” significat quod in praesentia Domini sint, ac constanter et fideliter vivant secundum vera quae recipiunt ab Ipso in Ecclesia Ipsius, et quod Dominus veris illorum jugiter indat bonum. – “Propter hoc{1} sunt coram Throno Dei” significat quod in praesentia Domini sint; “et serviunt Ipsi die et nocte” significat quod constanter et fideliter vivant secundum vera, hoc est, praecepta, quae recipiunt ab Ipso; per “servire Domino” non aliud significatur; “in Templo Ipsius” significat in Ecclesia (n. 191). “Sedens super Throno habitabit super illis,” significat quod Dominus jugiter indat bonum veris quae recipiunt ab Ipso; quod hoc per “habitare super illis” significetur, est quia in Verbo “habitare” praedicatur de bono, et “servire” de vero. Hic nunc hoc Arcanum detegendum est; quod conjugium Domini cum Ecclesia in eo consistat, quod Dominus influat apud Angelos et Homines cum bono amoris, et quod angeli et homines recipiant Ipsum seu bonum amoris Ipsius in veris; quod per id fiat conjugium boni et veri, quod conjugium est ipsa Ecclesia, et fit Caelum apud illos: quia talis est influxus Domini et receptio Ipsius, ideo Dominus aspicit angelos et homines in fronte, et illi respiciunt Dominum per oculos: frons enim correspondet bono amoris, et oculi correspondent veris ex illo bono, quae sic per conjunctionem fiunt vera boni: influxus autem Domini cum veris apud angelos et homines, non est sicut influxus boni apud illos; est enim mediatus profluens ex bono, sicut lux ex igne, et recipitur intellectu ab illis, ac in tantum voluntate quantum faciunt vera. Hoc itaque est conjugium amoris et sapientiae, seu boni et veri a Domino, apud recipientes in Caelis et in terris. Hoc arcanum detectum est, ut sciatur quomodo intelligendum est, quod Dominus veris illorum jugiter indat bonum.
@1 hoc pro “haec”$ - (Vers. 16.) “Non esurient amplius nec sitient amplius,” significat quod posthac non deficient illis bona et vera. – Per “non esurire” significatur non defectum boni habere, et per “non sitire” significatur non defectum veri; esurire enim dicitur de pane et cibo, et sitire de vino et aqua, et per “panem et cibum” significatur bonum, ac per “vinum et “aquam” significatur verum; videatur supra (n. 323).
- “Neque cadet super illos Sol neque ullus aestus,” significat quod non posthac illis concupiscentiae ad malum, neque ad falsum mali. – “Non cadet super illos sol” significat quod non illis concupiscentiae ad malum; “neque cadet super illos ullus aestus” significat quod non illis concupiscentiae ad falsum: quod “sol” significet Divinum Amorem et inde affectiones boni, et in opposito sensu diabolicum amorem et inde concupiscentias ad malum, videatur supra (n. 53): quod autem “aestus” significet concupiscentias ad falsum mali, est quia falsum producitur ex malo, sicut aestus a sole; dum enim voluntas amat malum, intellectus amat falsum, et aestuat a concupiscentia confirmandi illud, ac confirmatum malum in intellectu est falsum mali; falsum mali est inde malum in sua forma. “Aestus” et “aestuare” similia significant in sequentibus locis:
“Beatus vir qui confidit in Jehovah, non videbit cum venit Aestus” (Jerem. xvii. 7, 8);
“Factus es refugium egeno ab inundatione, umbra, et Aestu; Aestum per umbram nubis reprimet” (Esaj. xxv. 4, 5);
“Cum Aestuaverint, inebriabo illos, ut dormiant somnum saeculi” (Jerem. li. 39{1});
“Omnes Aestuant sicut clibanus, non clamans inter illos ad Me” (Hosch. vii. 7);
“Non respicit viam vinearum, siccitas et Aestus rapient aquas nivis” (Hiob xxiv. 18, 19);
“Quartus Angelus effudit phialam super solem, et datum est illi adurere homines Aestu magno, et blasphemarunt Nomen Dei” (Apoc. xvi. 8, 9);
“Ad dicendum vinctis, Exite, non esurient neque sitient, non percutiet illos Aestus” (Esaj. xlix. 9, 10).
@1 39 pro “9”$ - (Vers. 17.) “Quoniam Agnus, Qui in medio Throni, pascet illos,” significat quod Solus Dominus illos docebit. – Per “Agnum in medio Throni” significatur Dominus quoad Divinum Humanum in intimo, et sic in omnibus Caeli; “in medio” est in intimo et sic in omnibus (n. 44); “Thronus” est Caelum (n. 14); et “Agnus” est Dominus quoad Divinum Humanum (n. 269, 291); et Qui in intimo est, et sic in omnibus Caeli, Ille Solus pascit (hoc est, docet) omnes. Si quaeritur, quomodo Solus potest pascere omnes, sciatur quod quia est Deus, et quia in universo Caelo est sicut Anima in suo Corpore; est enim Caelum ab Ipso sicut unus Homo. Quod “pascere” sit docere, est quia Ecclesia in Verbo vocatur “Grex,” et homines Ecclesiae vocantur “Oves” et “Agni;” inde “pascere” significat docere, et “Pastor” docentem, et hoc in multis locis; ut,
“Pascent greges in die illo in prato lato” (Esaj. xxx. 23);
“Ut Pastor gregum Suum pascet” (Esaj. xl. 11);
“Super viis{1} Pascent, et in omnibus clivis Pascuum eorum” (Esaj. xlix. 9);
“Pascet Israel in Carmele et Baschane” (Jerem. 1. 19);
“Ego quaeram gregem Meum, Pascam eos in Pascuo bono, et in Pascuo pingui super montibus Israelis” (Ezech. xxxiv. 12-14{2});
“Pasce populum tuum, Pascant in Baschane et Gileade” (Mich. vii. 14):
“Reliquiae Israelis Pascent, et requiescent” (Zeph. iii. 13);
“Jehovah Pastor meus, non carebo; in Pascuis herbae cubare faciet me” (Psalm xxiii. 1, 2);
“Dominus elegit Davidem ad Pascendum Jacobum et Israelem, et Pavit illos” (Psalm. lxxviii. 70-72);
“Jesus dixit Petro, Pasce agnos Meos;” secundo et tertio dixit, “Pasce oves Meas” (Joh. xxi. 15-17).
@1 viis pro “clivis”$
@2 Ezech. xxxiv. 12-14 pro “Mich. v. 1, 3″$ - “Et deducet ad vivos fontes aquarum,” significat et ducet per vera Verbi ad conjunctionem Secum. Quoniam per “vivum fontem aquarum” significatur Dominus et quoque Verbum, et per “aquas” significantur vera (n. 50), et quia per Divina vera Verbi, dum fiunt vitae, quod fiunt dum vivitur secundum illa, fit conjunctio cum Domino, ideo per “deducere illos ad vivos fontes aquarum” significatur ducere per vera Verbi ad conjunctionem cum Domino. Quod per “fontem” et “fontes” significetur Dominus et quoque Verbum, constat ex his locis:
“Omnes Fontes mei in Te, Jehovah” (Psalm. lxxxvii.{1} 7);
“Deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam” (Jerem. xvii. 13);
“Populus Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum” (Jerem. ii. 13{2});
“E flumine deliciarum potas eos, quia Tecum est Fons vitae” (Psalm. xxxvi. 9, 10 (B. A. 8, 9));
“In die illo erit Fons apertus habitatoribus Hierosolymae” (Sach. xiii. 1);
`Habitavit Israel secure solitarius ad Fontem Jacobi” (Deutr. xxxiii. 28);
Cum Dominus consedit ad Fontem Jacobi, dixit mulieri, “Aqua quam Ego dabo, fiet Fons aquae salientis in vitam aeternam” (Joh. iv. 5-20):
“Josephus filius fecundae juxta Fontem” (Gen. xlix. 22);
“Benedicite Domino e Fonte Israelis” (Psalm. lxviii. 27 (B. A. 26)):
“Tunc haurietis aquas cum laetitia e Fontibus salutis” (Esaj. xii. 3{3});
“Sitienti dabo e Fonte aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6);
“Ducam eos ad Fontes aquarum in via recti” (Jerem. xxxi. 9).
Similia quae hic et nunc supra in Apocalypsi, dicuntur etiam
apud Esajam:
“Non esurient nec sitient, neque percutiet eos aestus, nam miserescens eorum ducet eos etiam ad Fontes aquarum” (Esaj. xlix. 10).
@1 lxxxvii. pro “lxxvii.”$
@2 13 pro “12, 13″$
@3 3 pro “13”$ - “Et absterget Deus omnem lachrymam ad oculis eorum,” significat quod non amplius in pugnis contra mala et eorum falsa, et sic non in doloribus, erunt, sed in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus a Domino. -Quod haec significentur per quod Agnus “absterget omnem lachrymam ex oculis eorum,” est quia supra (in versu 14) dicitur, quod “sint qui veniunt ex afflictione magna,” per quod significatur, quod sint qui in tentationibus fuerunt, et pugnarunt contra mala (n. 377); et qui postea non in pugnis contra mala sunt, illi in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus sunt. Similia significantur per haec apud Esajam:
“Absorbebit mortem in aeternum et absterget Dominus Jehovih Lachrymam desuper omnibus faciebus: tunc dicent in die illo, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus, ut liberet nos, Hic Jehovah Quem exspectavimus; exultemus et laetemur in Salute Ipsius” (xxv. 8, 9). - His adjiciam hoc MEMORABILE:-
Quondam cum circumspexi in mundo spirituali, audivi sicut stridorem dentium, et quoque sicut pulsatile, et illis intermixtum sicut raucum; et quaesivi quid illa.
Et dixerunt Angeli qui apud me erant, “Sunt Collegia, quae a nobis vocantur Diversoria, ubi inter se disceptant; disceptationes illorum ita audiuntur e longinquo, sed prope non audiuntur nisi quam disceptationes.”
Accessi, et vidi domunculas contextas ex juncis luto conglutinatas.
Et volui inspicere per fenestram, sed non erat; non enim licuit intrare per januam, quia sic lux e Caelo influeret, et confunderet.
At subito facta est fenestra a dextro latere, et tunc audivi conquestos, quod in tenebris essent.
Sed mox facta est fenestra a latere sinistro, clausa fenestra a latere dextro, et tunc paullatim discussae sunt tenebrae, et visi sibi in luce.
Et post haec mihi datum est intrare per januam, et audire. Erat mensa in medio, et scamna circum circa; omnes tamen mihi visi super scamnis stare, et acriter inter se disputare de Fide et Charitate, ab una parte quod Fides esset principale Ecclesiae, ab altera quod Charitas esset.
Illi qui faciebant Fidem principale, dixerunt, “Annon fide agimus cum Deo, et charitate cum hominibus; estne inde fides caelestis, et charitas terrestris; anne per caeleste salvamur, et non per terrestre. Tum, annon Deus potest dare fidem e Caelo, quia est caelestis, et annon homo sibi daturus esset charitatem, quia est terrestris; et quod homo sibi dat, hoc non est Ecclesiae, et ideo non salvat; num sic aliquis potest ex operibus, quae vocantur charitatis, coram Deo justificari; credite nobis, quod per fidem solam non modo justificemur, sed etiam sanctificemur, si non fides per meritoria, quae sunt ex operibus charitatis, inquinatur:” praeter plura.
At illi, qui Charitatem faciebant principale Ecclesiae, acriter refellebant illa, dicendo, quod “Charitas salvet, et non fides; annon Deus caros habet omnes, et bonum vult omnibus; quomodo potest Deus hoc facere nisi per homines; num Deus solum dat loqui cum hominibus quae fidei sunt, et non dat facere hominibus quae charitatis sunt; videtisne quod absurde dixeritis de charitate quod sit terrestris; charitas est caelestis, et quia vos non facitis bonum charitatis, est fides vestra terrestris; quomodo accipitis fidem nisi sicut truncus aut lapis; dicitis per `solum auditum Verbi;’ at quomodo potest Verbum modo auditum operari, et quomodo in truncum aut lapidem; forte vivificamini vobis insciis, sed quae vivificatio, nisi quod possitis loqui quod sola fides salvet; at quid fides, et quae fides salvans, non scitis.”
Sed tunc surrexit unus, qui ab Angelo loquente mecum vocabatur Syncretista; is sumpsit tiaram e capite, et posuit super mensa, sed subito reposuit, quia calvus erat; ille dixit, “Audite, erratis omnes, verum est quod fides sit spiritualis, et charitas moralis, sed usque conjungentur, et conjunguntur per Verbum, per Spiritum Sanctum, et per Effectum, dum homo nescit, qui quidem vocari potest obedientia, sed in qua homo non aliquam partem habet. De his mecum diu cogitavi, et inveni tandem, quod homo a Deo possit accipere fidem, quae spiritualis sit, sed quod non possit moveri a Deo ad charitatem quae sit spiritualis, nisi sicut statua salis.”
His dictis, adplaudebant qui in sola fide erant, sed explodebant qui in charitate; et hi ex indignatione dicebant: “Audi socie, tu non scis, quod sit vita moralis spiritualis, et quod sit vita moralis mere naturalis, vita moralis spiritualis apud illos, qui bonum faciunt a Deo et usque sicut a se, ac vita moralis mere naturalis apud illos qui bonum faciunt ex Inferno et usque sicut a se.”
Dictum est, quod disceptatio audita sit sicut stridor dentium, et sicut pulsatile, quibus intermixtum erat raucum; disceptatio audita sicut stridor dentium erat ab illis qui in sola fide erant, disceptatio autem audita sicut pulsatile erat ab illis qui in sola charitate, et raucum intermixtum erat a Syncretista; quod ita auditi sint e longinquo soni illorum, erat quia omnes illi in mundo disceptarunt, et non aliquod malum fugerunt, et ideo non aliquod bonum morale spirituale fecerunt; et quoque prorsus nesciverunt, quod omne fidei sit verum, et omne charitatis sit bonum, et quod verum absque bono non sit verum spiritu, et quod bonum absque vero non sit bonum spiritu, et quod sic unum faciet alterum.
Quod tenebrae fierent cum facta est fenestra a latere dextro, est quia lux e Caelo ab illo latere influens afficit voluntatem; et quod lux fieret, dum, clausa fenestra a latere dextro, facta sit fenestra a latere sinistro, est quia{1} lux a latere sinistro e Caelo influens afficit intellectum; et omnis homo in luce Caeli potest esse quoad intellectum, modo claudatur voluntas quod malum ejus.
@1 quia pro “qui”$
CAPUT VIII.
- Et cum aperuit sigillum septimum, factum est silentium in Caelo quasi semihoram.
- Et vidi septem Angelos, qui coram Deo steterunt, et datae sunt illis septem tubae.
- Et alius Angelus venit et stetit ad Altare, habens thuribulum aureum, et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super Altare aureum quod coram Throno.
- Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu Angeli coram Deo.
- Et accepit Angelus thuribulum, et implevit illud de igne Altaris, et projecit in terram, et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et terrae motus.
- Et septem Angeli habentes septem tubas pararunt se ut clangerent.
- Et primus Angelus clanxit, et facta est grando et ignis, mixta sanguine, et missa in terram, et tertia pars arborum combusta est, et omne gramen viride combustum est.
- Et secundus Angelus clanxit, et quasi mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis.
- Et mortua est tertia pars creaturarum illarum in mari habentium animas, et tertia pars navium periit.
- Et tertius Angelus clanxit, et cecidit ex Caelo stella magna ardens quasi lampas, et cecidit super tertiam partem fluviorum et super fontes aquarum.
- Et nomen stellae dicitur Absinthium; et facta est tertia pars aquarum absinthium, et multi homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt.
- Et quartus Angelus clanxit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebrabatur tertia pars illorum{1} ut dies non luceret tertia parte ejus, et nox similiter.
@1 illorum pro “illarum” (Vide n. 413.)$ - Et vidi et audivi unum Angelum volantem in medio Caeli, dicentem voce magna, Vae, vae, vae habitantibus super terra ex reliquis vocibus tubae trium Angelorum futurorum clangere.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS
AGITUR HIC DE ECCLESIA REFORMATORUM, QUALES SUNT ILLI IBI QUI IN SOLA FIDE:
PRAEPARATIO CAELI SPIRITUALIS AD COMMUNICATIONEM CUM ILLIS (vers. 1-6);
EXPLORATIO ET MANIFESTATIO ILLORUM IBI, QUI IN INTERIORIBUS
ILLIUS FIDEI SUNT (vers. 7);
ILLORUM QUI IN EXTERIORIBUS EJUS (vers. 8, 9);
QUALES SUNT QUOAD INTELLECTUM VERBI (vers. 10, 11),
QUOD SINT IN FALSIS ET INDE MALIS (vers. 12, 13).
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
- “Et (cum) aperuit sigillum septimum,” significat a Domino explorationem status Ecclesiae et inde vitae illorum qui in Regno spirituali Ipsius sunt, qui sunt qui in charitate et ejus fide, hic qui in sola fide (n. 388); “factum est silentium in Caelo quasi semihoram.” significat quod Angeli e Regno spirituali Domini valde obstupescerent, cum viderunt illos qui dixerunt se in fide esse in tali statu (n. 389).
- “Et vidi septem Angelos qui coram Deo steterunt,” significat universum Caelum spirituale in praesentia Domini, audiens et faciens quae praeciperet (n. 390); “et datae sunt illis septem tubae,” significat explorationem et detectionem status Ecclesiae et inde vitae illorum qui in sola fide sunt (n. 391).
- “Et alius Angelus venit et stetit ad Altare, habens thuribulum aureum.” significat cultum spiritualem, qui fit ex bono charitatis per vera fidei (n. 392); “et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super Altare aureum quod coram Throno,” significat propitiationem ne Angeli Regni Spiritualis Domini laederentur a spiritibus Regni Satanici qui infra erant (n. 393).
- “Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu Angeli coram Deo,” significat tutelam illorum a Domino (n. 394).
- “Et accepit Angelus thuribulum, et implevit illud (de) igne Altaris, et projecit in terram,” significat amorem spiritualem in quo amor caelestis, et ejus influxum in inferiora, ubi illi qui in fide separata a charitate, erant (n. 395); et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et terrae motus,” significat quod postquam communicatio aperta est cum illis, auditae sint ratiocinationes de sola fide et confirmationes pro illa (n. 396).
- “Et septem Angeli habentes septem tubas pararunt se ut clangerent,” significat praeparatos et accinctos ad explorandum statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus Religio est sola fides (n. 397).
- “Et primus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem qualis status Ecclesiae est apud illos qui interius in illa fide sunt (n. 398); “et facta est grando et ignis mixta sanguine.” significat falsum ex amore infernali destruens bonum et verum, et falsificans Verbum (n. 399); “et missa in terram, et tertia pars arborum combusta est,” significat quod apud illos omnis affectio et perceptio veri, quae faciunt hominem Ecclesiae, perirent (n. 400); “et omne gramen viride combustum est,” significat sic omne vivum fidei (n. 401).
- “Et secundus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem, qualis status Ecclesiae est apud illos qui exterius in illa fide sunt (n. 402); “et quasi mons (magnus) igne ardens missus est in mare, significat apparentiam amoris infernalis apud illos (n. 403); “et facta est tertia pars maris sanguis,” significat quod omnia communia vera apud illos falsificata essent (n. 404).
- “Et mortua est tertia pars creaturarum istarum in mari habentium animas, significat quod qui vixerunt et vivunt illam fidem non possint reformari et vitam accipere (n. 405); “et tertia pars navium periit,” significat quod omnes cognitiones boni et veri ex Verbo inservientes pro usu vitae apud illos deperditae essent (n. 406).
- “Et tertiis Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae apud illos quibus Religio est sola fides, quoad affectionem et receptionem veritatum ex Verbo (n. 407); “et cecidit ex Caelo stella magna ardens quasi lampas.” significat apparentiam propriae intelligentiae ex fastu oriundo ex amore infernali (n. 408); “et cecidit super tertiam partem fluviorum et super fontes aquarum,” significat quod inde omnia vera Verbi prorsus falsificata sint (n. 409).
- “Et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum absinthium,” significat falsum infernale ex quo illorum propria intelligentia, per quam omnia vera Verbi falsificata sunt (n. 410); “et multi homines mortui sunt ex aquis factae sunt,” significat exstinctionem vitae spiritualis
(apud plures) ex falsificatis veris Verbi (n. 411). - “Et quartis Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae apud illos quibus Religio est sola fides, quod sint in malis falsi et falsis mali (n. 412); “et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebrabatur tertia pars illorum,” significat quod propter mala ex falsis ac falsa ex malis non scirent quid amor, quid fides, et ullum verum (n. 413); “ut dies non luceret tertia parte ejus et nox similiter,” significat non amplius aliquod verum spirituale nec verum naturale inserviens pro doctrina
et vita ex Verbo apud illos (n. 414). - “Et vidi et audivi unum Angelum volantem in medio Caeli,” significat instructionem et praedictionem a Domino (n. 415); “dicentem voce magna, Vae, vae, vae habitantibus super terra ex reliquis vocibus tubae trium Angelorum futurorum clangere,” significat summam lamentationem super statum damnatum illorum in Ecclesia, qui doctrina et vita apud se confirmaverunt fidem separatam a charitate (n. 416).
- EXPLICATIO.
Sunt duo Regna, in quae Universum Caelum distinctum est, Regnum Caeleste et Regnum Spirituale. Regnum Caeleste consistit ex illis qui in amore in Dominum sunt et inde in sapientia; ac Regnum Spirituale, ex illis qui in amore erga proximum sunt et inde in intelligentia; et quia amor erga proximum hodie vocatur “charitas,” ac intelligentia “fides,” consistit hoc Regnum ex illis qui in charitate et inde fide sunt. Nunc quia Caelum in duo Regna distinctum est, etiam Infernum in duo Regna illis opposita distinctum est, in Regnum Diabolicum et in Regnum Satanicum. Regnum Diabolicum consistit ex illis qui in amore dominandi ex amore sui sunt, et inde in stultitia, est enim amor ille oppositus amori caelesti, ac stultitia ejus opposita sapientiae caelesti; Regnum autem Satanicum consistit ex illis qui in amore dominandi ex fastu propriae intelligentiae sunt, et inde in insania, est enim ille amor oppositus amori spirituali, ac insania ejus opposita intelligentiae spirituali: per stultitiam et insaniam intelligitur stultitia et insania in rebus caelestibus et spiritualibus. Similia intelligenda sunt de Ecclesia in terris, quae dicta sunt de Caelo, unum enim faciunt. De binis illis Regnis videatur Opus de Caelo et Inferno Londini editum (n. 20-28, et pluries alibi).
Nunc quia in Apocalypsi unice agitur de Statu Ecclesiae in fine ejus (ut in Praefatione et n. 2 dictum est), idcirco de illis qui in duobus Regnis Caeli, et de illis qui in duobus Regnis Inferni sunt, et quales sunt, ex nunc agitur; ab hoc capite (viii.) ad cap. xvi. de illis qui in Regno Spirituali, et in Regno illi opposito Satanico sunt; in cap. xvii. et xviii., de illis qui in Regno Caelesti et in Regno ei opposito Diabolico sunt; et postea de Ultimo Judicio; et demum de Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma; haec concludit omnia antecedentia, quia est finis propter quem. In Verbo passim nominatur “Diabolus” et “Satanas,” et per utrumque intelligitur Infernum; nominatur ita, quia omnes in uno Inferno vocantur diaboli, et omnes in altero vocantur satanae.
- (Vers. 1.) “Et cum aperuit sigillum septimum,” significat a Domino explorationem status Ecclesiae et inde vitae illorum qui in Regno spirituali Ipsius sunt, qui sunt qui in charitate et ejus fide, hic qui in sola fide. – Quod haec significentur, constare potest ex singulis hujus capitis in Sensu spirituali intellectis; agitur enim in hoc capite et in sequentibus ad cap. xvi., de illis qui in Regno Spirituali sunt, qui sunt, ut mox supra (n. 387) dictum est, qui in amore erga proximum et inde intelligentia sunt. Sed quia hodie pro amore erga proximum dicitur “charitas,” et pro intelligentia dicitur “fides,” et hic non sit exploratio super illos qui in charitate et inde fide sunt, quia hi pertinent ad illos qui in Caelo sunt, quare fit hic exploratio super illos qui in sola fide sunt. Sola fides est quoque fides separata a charitate, quia non est conjunctio (videatur infra n. 417). Quod “aperire sigillum” significet explorare status vitae, seu quod idem est, status Ecclesiae et inde vitae, videatur supra (n. 295, 302, 309, 317, 324).
- “Factum est silentium in Caelo quasi semihoram,” significat quod Angeli e Regno spirituali Domini valde obstupescerent, cum viderunt illos qui dixerunt se in fide esse in tali statu. – Per “silentium in Caelo” non aliud intelligitur quam obstupescentia ibi super illos qui se dicunt in fide esse, et tamen in tali statu; status enim illorum describitur in sequentibus, qui qualis est, ab explicatis constare potest: per “semihoram” significatur valde, quia per “horam” significatur status plenus. Quod “tempus” significet statum, videbitur infra.
- (Vere. 2.) “Et vidi septem Angelos qui coram Deo steterunt,” significat universum Caelum spirituale in praesentia Domini, audiens et faciens quae praeciperet. Quod per “septem Angelos” significetur universum Caelum, est quia per “septem” significantur omnes seu omnia, et inde totum et universum (n. 10); ac per “Angelos” in supremo Sensu Dominus, et in sensu respectivo Caelum (n. 5, 65,{1} 342, 344), hic Caelum spirituale, ut constare potest ex supra dictis (n. 387, 388); quod “stare coram Deo” significet audire et facere quae praecipit, videatur supra (n. 366).
@1 65 pro “66”$ - “Et datae sunt illis septem tubae,” significat explorationem et detectionem status Ecclesiae et inde vitae illorum qui in sola fide sunt. – Per tubas hic significatur simile quod per “clangere,” quia illis clangebant; et per “clangere tubis” significatur convocare ad solennitates, quae erant variae, hic ad explorandum et detegendum quales sunt qui in sola fide, ita quales sunt qui ab Ecclesiis Reformatorum hodie.
Sciendum est, quod Ecclesia in orbe Reformato hodie divisa sit in tres, ex tribus Antesignanis, qui fuerunt Lutherus, Calvinus, et Melanchthon, et quod tres illae Ecclesiae in variis discrepent: sed in hoc articulo, quod homo justificetur fide absque operibus legis, omnes conveniant; quod mirabile est.
Quod per “clangere tubis,” significetur convocare, videbitur
infra (n. 397). - (Vers. 3.) “Et alius Angelus venit et stetit ad Altare habens thuribulum aureum,” significat cultum spiritualem, qui fit ex bono charitatis per vera fidei. – Per “Altare” ad quod Angelus stetit, et per “thuribulum aureum” quod manu habuit, significatur cultus Domini ex amore spirituali, qui cultus est ex bono charitatis per vera fidei. Apud filios Israelis erant duo altaria, unum extra tentorium, alterum intra tentorium; altare extra tentorium vocabatur “Altare Holocausti,” quia holocausta et sacrificia super illo fiebant; altare intra tentorium vocabatur “Altare Suffitus” ut et “Altare Aureum:” quod duo altaria essent, erat causa, quia cultus Domini fit ex amore caelesti et ex amore spirituali; ex amore caelesti ab illis qui in Regno caelesti Ipsius sunt, et ex amore spirituali ab illis qui in Regno spirituali Ipsius sunt: de binis illis Regnis videatur supra (n. 387). De binis altaribus videantur sequentia apud Mosen:
De “Altari Holocausti” (Exod. xx. 21 ad fin. (B. A. 24-26); cap. xxvii. 1-8{1}; cap. xxxix. 38-39{2}; Levit. vii.{3} 1-5; cap. viii. 11; cap. xvi. 18, 19, 33, 34);
De “Altari Suffitus” (Exod. xxx. 1-10{4}; cap. xxxi. 8{5}; cap. xxxvii. 25-29; cap. xl. 5-26: Num. vii.{6} 1).
Quod altaria, thuribula et suffitus visa sint Johanni, non erat quia talia dantur in Caelo; erant modo repraesentativa cultus Domini ibi; causa est, quia talia apud filios Israelis instituta fuerunt, et ideo in Verbo saepius nominata; et illa Ecclesia fuit Ecclesia repraesentativa, omnia enim cultus eorum repraesentabant, et inde nunc significant Divina Caelestia et Spiritualia Domini, quae sunt Ecclesiae Ipsius in Caelis et in Terris. Similia itaque per duo illa Altaria significantur in Verbo, in sequentibus:
“Mitte lucem Tuam et veritatem Tuam, hae ducent me ad habitacula Tua, et ingrediar ad Altare Dei, ad Deum” (Psalm. xliii.{7} 3, 4);
“Lavo in innocentia manus meas, et circumdo Altare Tuum, Jehovah, et audiri faciam vocem confessionis” (Psalm. xxvi. 6, 7);
“Peccatum Jehudae scriptum est stylo ferri super tabula cordis eorum, et in cornibus Altarium vestrorum” (Jerem. xvii. 1, 2);
“Deus Jehovah, Qui illuminat nos, ligate festum funibus usque ad cornua Altaris” (Psalm. cxviii. 27);
“In die illo erit Altare Jehovae in medio terrae Aegypti” (Esaj. xix. 19);
“Altare Jehovae in medio terrae Aegypti” significat cultum Domini ex amore in naturali homine.
“Tribulus et spina ascendent super Altaria illorum” (Hosch. x. 8{8};
per quae significatur cultus ex malis et falsis mali.
(Praeter alibi, ut Esaj. xxvii. 9; cap. lvi. 6, 7; cap. lx. 7; Thren. ii 7; Ezech. vi 4-6, 13{9}; Hosch. viii. 11; cap. x 1, 2 Amos. iii 14; Psalm. li. 21{10} (B. A. 19); Psalm. lxxxiv. 4{11} (B. A. 3); Matth. v. 23, 24; cap. xxiii. 18-20.)
Quoniam cultus Domini repraesentabatur et inde significatur per “Altare,” patet quod per “Altare” hic in Apocalypsi non aliud intelligatur, et quoque alibi; ut,
“Vidi sub Altari animas occisorum propter Verbum Dei” (Apoc. vi. 9);
“Adstitit Angelus et dixit, Metire Templum Dei et Altare, et adorantes in illo” (Apoc. xi. 1);
“Audivi alium Angelum ex Altari dicentem, vera et justa sunt judicia Tua” (Apoc. xvi. 7).
Quoniam cultus repraesentativus, qui praecipue super binis altaribus fiebat, abrogatus est a Domino cum in mundum venit, quia Ipse interiora Ecclesiae aperuit, quare dicitur apud Esajam,
“In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt, et non ad Altaria opus manuum suarum (xvii. 7, 8).
@1 8 pro “9”$
@2 38, 39 pro “36 ad 43″$
@3vii. pro “vi.”$
@4 10 pro “12”$
@5 xxxi. 8 pro “xxxii. 6″$
@6 vii. pro “vi.”$
@7 xliii. pro “xxiii.”$
@8 8 pro “7, 8″$
@9 4-6, 13 pro “3, 4, 6, 13″$
@10 21 pro “20”$
@11 lxxxiv. 4 pro “lxxiv. 3, 4″$ - “Et dati sunt illi suffitus multi, ut daret precibus sanctorum omnium super Altare aureum quod coram Throno” significat propitiationem ne Angeli Regni Spiritualis Domini laederentur a spiritibus Regni Satanici, qui infra erant. – Per “suffitus” et per “altare aureum” significatur cultus Domini ex Amore spirituali (n. 277, 392); per “preces” significantur illa quae charitatis et inde fidei sunt in cultu n. (278); et per “sanctos” intelliguntur qui e Regno Spirituali Domini sunt, et per “justos” qui e Regno Caelesti Ipsius (n. 173); ex his constare potest, quod de illis qui in Regno Spirituali Domini sunt, hic agatur. Quod hic per “suffitus multos datos precibus sanctorum omnium super Altare aureum” significetur propitiatio ne laederentur a spiritibus Regni Satanici qui infra erant, est quia propitiationes et expiationes fiebant per suffitus, imprimis quando pericula imminebant; ut constare potest ex his:
Cum murmuravit concio contra Mosen et Aharonem, et plaga affecti sunt sumpsit Aharon ignem ex Altari, et in thuribulum dedit suffimentum, et cucurrit inter vivos et mortuos ut expiaret, “et coercita est plaga” (Num. xvii. 7-15 (B. A. xvi, 42-50));
Altare suffitus etiam positum fuit in Tentorio ante Propitiatorium quod super Arca: et quovis mane, cum adornabantur lucernae, super illo suffiebatur (Exod. xxx. 1-10);
Et mandatum est, ut quoties Aharon intraret intra velum, suffiret, ac nubes suffimenti tegeret Propitiatorium, ne moreretur (Levit. xvi. 11-13).
Ex his constare potest quod propitiationes in Ecclesia repraesentativa Israelitica factae fuerint per suffitiones; similiter hic, ne laederentur a spiritibus satanicis, qui infra erant. - (Vers. 4.) “Et ascendit fumus suffituum precibus sanctorum de manu Angeli coram Deo,” significat tutelam illorum a Domino. – Per “fumum suffituum ascendentem coram Deo” significatur acceptum et gratum; quare simile dicit David,
“Acceptae sint preces, suffimentum coram Te” (Psalm. cxli. 2);
causa erat, quia fumus suffitus erat fragrans ex aromatibus, quae erant stacte, onyche, galbanum et thus, ex quibus suffimentum conficiebatur (Exod. xxx. 34); et fragrantiae ex illis aromatibus correspondent talibus quae amoris spiritualis, seu charitatis et inde fidei sunt: in Caelo enim sentiuntur odores fragrantissimi correspondentes Angelorum perceptionibus ex amore illorum oriundis; quare etiam pluribus in locis in Verbo dicitur, quod Jehovah “odoratus sit odorem quietis.” Quod significetur tutela a Domino, sequitur ex illis, quae mox supra (n. 393) dicta sunt.
- (Vers. 5.) “Et accepit Angelus thuribulum et implevit illud (de) igne Altaris, et projecit in terram,” significat amorem spiritualem, in quo amor caelestis, et ejus influxum{1} in inferiora, ubi illi qui in fide separata a charitate erant. – Quod per “thuribulum,” aeque ac per “suffitum,” significetur cultus ex amore spirituali, patet a supra ostensis; et ex eo, quod in Verbo continens significet idem cum contento, quemadmodum etiam poculum et patina idem cum vino et cibo (Matth. xxiii. 25, 26; Luc. xxii. 20; et alibi). Quod per “ignem Altaris holocausti” significetur Divinus Amor caelestis, est quia per illud Altare significabatur cultus ex illo amore, videatur supra (n. 392); et per “ignem” in supremo Sensu significatur Divinus amor (n. 494).
Amor spiritualis, qui est charitas, trahit suam essentiam ex amore caelesti, qui est amor in Dominum; absque hoc amore non est vitale in amore spirituali seu charitate, non enim aliunde est spiritus et vita quam a Domino. Hoc repraesentatum est in Ecclesia Israelitica per quod
Non aliunde acciperent ignem in thuribula et suffirent, quam ex Altari holocausti (ut constare potest apud Mosen, Levit. xvi. 12, 13 Num. xvii. 11, 12 (B. A. xvi. 46, 47));
et quod
Duo Filii Aharonis consumpti fuerint ex igne e Caelo, quia suffiebant ex igne alieno (hoc est, ex igne non desumpto ex Altari) (Levit. x. 1, 2);
quare etiam statutum fuit, quod
Ignis jugiter arderet super Altari holocausti, nec exstingueretur (Levit. 6 (B. A. 13));
hoc ex causa, quia ignis illius Altaris significabat Divinum Amorem Domini, et inde amorem in Dominum. Per “projicere thuribulum in terram” significatur influxus in inferiora.
@1 influxum pro “influxus” (Vide Contenta singulorum versuum.)$
- “Et factae sunt voces et tonitrua et fulgura et terrae motus,” significat quod postquam communicatio aperta est cum illis, auditae sint ratiocinationes de sola fide et confirmationes pro illa, et perceptus status Ecclesiae apud illos nutans ad interitum. – Quod “fulgura, tonitrua et voces” significent illustrationes, perceptiones et instructiones, per influxum e Caelo, videatur supra (n. 236); hic autem apud illos qui in sola fide erant, quibus nulla illustratio, perceptio et instructio per influxum e Caelo erant, per “voces, tonitrua et fulgura” significantur ratiocinationes de sola fide, et argumentationes et confirmationes pro illa: per “terrae motus” significantur mutationes status Ecclesiae (n. 331), hic quod perceptus sit status Ecclesiae apud illos nutans ad interitum; fiunt enim terrae motus in Mundo spirituum, quando status Ecclesiae in societatibus pervertitur et invertitur. Quod thuribulum projectum fuerit ab Angelo in terram antequam septem Angeli inciperent clangere tubis, fuit ut per influxum aperiretur communicatio inter illos qui in Caelo spirituali erant, cum illis infra qui in sola fide erant ex qua communicatione exortae sunt ratiocinationes, et confirmationes pro illa, et quoque auditae et perceptae; quare dicitur quod postquam communicatio aperta est, audita et percepta sint illa.
- (Vers. 6.) “Et septem Angeli habentes septem tubas pararunt se ut clangerent,” significat praeparatos et accinctos ad explorandum statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides. – Quid per “tubas” significatur, constat ex statuto usuum illarum apud filios Israelis, de quibus ita apud Mosen:
Jehovah locutus est ad Mosen, ut faceret tubas argenti pro convocatione concionis, et profectione castrorum; et quod illis clangerent in diebus gaudii, festis, noviluniis, super holocaustis et sacrificiis: tum quod quando venirent in bellum contra hostes infestantes illos, conclamarent Tubis, et quod tunc in memoriam venirent coram Jehovah Deo, et servarentur ab hostibus (Num. x. 1-10{1}).
Ex his videri potest quid significatur per “clangere tubis:” quod hic per quod “septem Angeli clangerent” significetur exploratio et manifestatio, qualis est status Ecclesiae apud illos quibus religio est sola fides, patet a singulis hujus capitis, et a singulis sequentium capitum usque ad decimum sextum inclusive, in Sensu spirituali intellectis. Ex usibus tubarum apud filios Israelis videri etiam potest, quid per “tubas” et per “clangere” illis, significatur in sequentibus locis:
“Clangite buccina in Zione, et Clangite in monte sanctitatis, quia venit dies Jehovae” (Joel ii. 1, 2);
“Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius, et Dominus Jehovih Buccina clanget” (Sach. ix. 14);
“Jehovah sicut Leo exibit, et Clanget” (Esaj. xlii. 13);
“In die illo clangetur Buccina magna, et venient pereuntes in terra Aschuris, et expulsi in terra Aegypti, et incurvabunt se Jehovae in monte sanctitatis” (Esaj. xxvii. 13);
“Mittet Angelos cum Tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, a terminis caelorum ad terminos illorum” (Matth. xxiv. 31);
“Beatus populus qui Clangorem norunt, Jehovah in luce facierum Tuarum ambulabunt” (Psalm. lxxxix. 16 (B. A. 15));
“Cum canunt stellae matutae, et Clangunt filii Dei” (Hiob xxxviii. (7)).
Quoniam “soni tubarum” talia significabant, et in Ecclesia Israelitica omnia sistebantur ad vivum secundum correspondentias et inde significationes, ideo etiam factum est,
Cum descendit Jehovah super Montem Sinai, quod fuerint voces et fulgura et nubes gravis, et vox Buccinae vehemens, et vox Buccinae vadens et fortificans se valde, et populus in castris trepidaret valde (Exod. xix. 16-25).
Ideo etiam factum est, quod
Cum trecenti cum Guideone clanxerunt Buccinis contra Midianem, tunc gladius viri contra socium esset, et aufugerent (Jud. vii. 16-22);
pariter quod
Duodecim millia ex filiis Israelis cum vasis sanctitatis et cum Tubis in manibus Midianem vicerint (Num. xxxi. 1-8)
ut et quod
Murus Jerichuntis, postquam septem sacerdotes cum septem Buccinis septies circumiverunt urbem, ceciderit (Jos. vi. 1-20).
Quare dicitur apud Jeremiam,
“Clangite contra Babelem circumcirca, destructi sunt muri ejus” (l. 15{2});
et apud Zephaniam,
“Dies tenebrarum et caliginis, dies Buccinae et Clangoris super urbes munitas” (i. 15, 16).
@1 10 pro “11”$
@2 15 pro “13”$ - (Vers. 7.) “Et primus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem, qualis status Ecclesiae est apud illos qui interius in illa fide sunt. – Per “clangere” significatur explorare et manifestare (n. 397): quod per “clangorem primi hujus Angeli” intelligatur exploratio et manifestatio status Ecclesiae apud illos qui interius in illa fide sunt, est quia operatio ejus facta est in “terram,” ut sequitur, et operatio clangoris secundi Angeli in “mare;” et per terram et mare” ubivis in Apocalypsi, dum utrumque nominatur, intelligitur universa Ecclesia, per “terram” Ecclesia ex illis qui in internis ejus sunt, et per “mare” Ecclesia ex illis qui in externis ejus sunt; Ecclesia enim est interna et externa, interna apud Clericos, externa apud Laicos, seu interna apud illos qui interius studuerunt doctrinalibus ejus, et confirmaverunt illa ex Verbo, et externa apud illos qui non ita. Hi et illi sunt qui per “terram et mare,” intelliguntur in his locis in Apocalypsi:
“Ne flaret ventus super Terram, neque super Mare” (vii. 1);
“Ne damno afficiatis Terram neque Mare” (vii. 3);
Angelus descendens e Caelo “posuit pedem dextrum super Mari, et sinistrum super Terra (x. 2, 8; tum vers. 5{1});
“Vidi bestiam ascendentem e Mari, et aliam bestiam ascendentem e Terra” (xiii. 1, 11);
“Laudate Deum Qui fecit Caelum, Terram et Mare” (xiv. 7);
“Primus Angelus effudit phialam suam super Terram, et secundus Angelus suam super Mare” (xvi. 2, 3).
Quod per “terram et mare” significetur Ecclesia interna et externa, ita universa Ecclesia, est quia in mundo spirituali illi qui in internis Ecclesiae sunt, apparent super arida, et illi qui in externis ejus sunt sicut in maribus; sed maria sunt apparentiae ex communibus veris, in quibus sunt. Quod “terra” significet Ecclesiam, videatur (n. 285); quod etiam “orbis” (n. 551).
@1 5 pro “6”$ - “Et facta est grando et ignis mixta sanguine,” significat falsum ex amore infernali destruens bonum et verum, et falsificans Verbum. – Per “grandinem” significatur falsum destruens bonum et verum; per “ignem” significatur amor infernalis, et per “sanguinem” significatur falsificatio veri. Quod “grando” significet falsum destruens bonum et verum, videbitur infra; quod “ignis” sit amor in utroque sensu, caelestis et infernalis, videatur, n. 468; quod “sanguis” sit Divinum Verum Domini, quod etiam est Verbum, et in opposito sensu Verbum falsificatum, n. 379. Ex his in unum sensum collatis, patet, quod per “facta est grando et ignis mixta sanguine” significetur falsum ex amore infernali destruens bonum et verum, et falsificans Verbum. Quod significentur, est quia in mundo spirituali apparent talia, cum sphaera Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini e Caelo delabitur in societates infra, ubi falsa ex amore infernali sunt, et per illa falsificatur Verbum. Similia per “grandinem” et simul “ignem” significantur in sequentibus locis:
“A splendore ante Ipsum nubes transiverunt, Grandine et Prunis ignis: Altissimus dedit vocem, Grandinem et Prunas ignis: et misit tela Sua multa, et dispersit illos” (Psalm. xviii. 13-15{1} (B. A. 12-14)):
“Disceptabo peste et sanguine, et Lapides Grandinis, Ignem, et sulphur faciam pluere super illos” (Ezech. xxxviii. 22):
“Tunc audiri faciet Jehovah vocem Suam, in Flamma Ignis comedentis, et Lapide Grandinis” (Esaj. xxx. 30{2});
“Dedit pluvias eorum Grandinem, ignem flammarum in terra eorum, et confregit arborem termini eorum” (Psalm. cv. 32, 33);
“Percussit Grando vitem eorum, et sycomoros Grandine gravi, et pecora eorum Prunis: misit in excandescentia irae Suae immissionem angelorum malorum” (Psalm. lxxviii.{3} 47-49);
haec de Aegypto. De quibus ita apud Mosen:
“Extendit Moses baculum, et Jehovah dedit voces et Grandinem; et fuit Grando et Ignis simul ambulans in medio Grandinis gravis: et percussit Grando omnem herbam agri, et omnem arborem agri confregit” (Exod. ix. 23-35{4}).
Omnia miracula in Aegypto facta significabant mala et falsa ex amore infernali, quae erant apud Aegyptios; quod libet miraculum aliquod malum et falsum; apud illos enim fuerat Ecclesia repraesentativa, sicut in pluribus regnis Asiae, sed facta est idololatrica et magica; per “Mare Suph” significatur Infernum, in quo tandem perierunt. Simile quid per “lapides grandinis,”
A quibus plures ex hostibus perierunt, quam a gladio (Jos. x. 11),
significatur. Simile etiam per “grandinem” in sequentibus locis:
“Vae coronae superbiae, robustus Dominus, sicut inundatio Grandinis evertit Grando refugium mendacii” (Esaj. xxviii. 1, 2, 17);
“Grandinabit, donec se demittet sylva” (Esaj. xxxii. 19): “Apertum est Templum Dei in Caelo, et facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus, et Grando magna” (Apoc. xi. 19).
“Et Grando magna talenti pondo descendit de Caelo super homines” (Apoc. xvi. 21);
“Num vidisti thesauros Grandinis, qui inhibentur in diem praelii et belli” (Hiob xxxviii. 22, 23):
“Dic ad incrustantes ineptum quod cadet, fiet pluvia inundans, qua vos, Lapides Grandinis, cadent” (Ezech. xiii. 11).
“incrustare ineptum” est confirmare falsum ut appareat sicut verum; quare illi qui hoc faciunt, vocantur “Lapides Grandinis.”
@1 13-15 pro “13, 14″$
@2 30 pro “30, 31″$
@3 lxxviii. pro “lxxxviii.”$
@4 23-35 pro “28 ad 35″$
- “Et missa in terram, et tertia pars arborum combusta est,” significat quod apud illos qui in internis Ecclesiae sunt et in sola fide, omnis affectio et perceptio veri, quae faciunt hominem Ecclesiae, perierint. – Per “terram,” in quam “grando et ignis mixta sanguine” missa sunt, significatur Ecclesia apud illos qui (in) internis ejus sunt et in sola fide, qui quod sint Clerici, videatur supra (n. 398): per “tertiam partem” significatur omne quoad verum, sicut per “quartam partem omne quoad bonum (n. 322); quod per “tria” seu “tres,” significetur omne, plenum et prorsus, videbitur infra (n. 505), inde per “tertium” quod est “tertia pars,” significatur simile: per “comburi” significatur perire, hic per falsum ex amore infernali, quod intelligitur per “grandinem et ignem mixta sanguine,” de quibus mox supra (n. 399). Per “arborem” significatur homo; et quia homo est homo ex affectione quae est voluntatis et ex perceptione quae est intellectus, ideo hae quoque per “arborem” significantur: est etiam correspondentia inter hominem et arborem; quare in Caelo apparent paradisi ex arboribus, quae affectionibus et inde perceptionibus Angelorum correspondent; et quoque sunt alicubi in Inferno sylvae ex arboribus quae malos fructus ferunt, secundum correspondentiam cum concupiscentiis et inde cogitationibus illorum ibi. Quod “arbores” in genere significent homines quoad affectiones et inde perceptiones illorum, constare potest ex sequentibus locis:
“Cognoscent omnes Arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem Arborem altam, exaltem Arborem humilem, et arefaciam Arborem viridem, et germinare faciam Arborem aridam” (Ezech. xvii. 24);
“Beatus vir qui confidit in Jehovah; erit sicut Arbor plantata juxta aquas, non cessabit a ferendo fructum” (Jerem. xvi. 7, 8{1});
“Beatus vir cujus in Lege (Jehovae) beneplacitum; erit sicut Arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum dabit in tempore suo” (Psalm. i. 13{2});
Laudate Jehovam “Arbores fructus” (Psalm. cxlviii. 9):
“Saturantur Arbores Jehovae” (Psalm. civ. 16):
“Securis ad radicem Arboris jacet, omnis Arbor non faciens fructum bonum exscindetur” (Matth. iii. 10; cap. vii. 16-20{3};
“Aut facite Arborem bonam et fructum bonum, aut facite Arborem putrem et fructum putrem, ex fructu enim cognoscitur Arbor” (Matth. xii. 33{4}; Luc. vi. 43, 44):
“Incendam ignem, qui comedet omnem Arborem viridem et omnem Arborem aridam” (Ezech. xxi. 3 (B. A. xx. 47)).
Quoniam “arbor” significat hominem, ideo statutum fuit, quod
Fructus Arboris inserviens esui in terra Canaane praeputiaretur (Levit. 23-25);
tum,
Quando aliqua urbs obsidebatur, non securim mitterent in aliquam Arborem fructus boni (Deutr. xx. 19, 20);
ut et quod
In Festo Tabernaculorum acciperent fructus Arboris honoris, et laetarentur coram Jehovah (Levit. xxiii. 40, 41).
(Praeter plura, quae hic propter copiam non afferuntur.)
@1 7, 8 pro “8”$
@2 1-3 pro “3”$
@3 20 pro “21”$
@4 33 pro “31”$ - “Et omne gramen viride combustum est,” significat sic omne vivum fidei. – Per “comburi” significatur perire, ut mox supra (n. 400); per “gramen viride,” in Verbo, significatur id bonum et verum Ecclesiae seu fidei, quod in naturali homine primum nascitur; simile etiam significatur per “herbam agri;” et quia fides vivit ex bono et vero, ideo per quod “omne gramen viride combustum” sit, significatur quod omne vivum fidei perierit; et perit omne vivum fidei, quando non aliqua affectio boni et perceptio veri est, de quibus mox Supra. Quod per “gramen” id significetur, est quoque ex correspondentia; quare illi, qui separant fidem a charitate non modo doctrina sed etiam vita, in mundo spirituali degunt in deserto, ubi nec gramen. Quoniam “arbor fructus” significat hominem quoad affectiones boni et perceptiones veri, ita “gramen viride” significat hominem quoad id Ecclesiae, quod primum apud illum concipitur et quoque nascitur, et “gramen non viride” significat id deperditum. In genere omnia quae in hortis, sylvis, agris et campis sunt, significant hominem quoad aliquid Ecclesiae, seu quod idem, aliquid Ecclesiae apud illum; causa est, quia correspondent: quod “gramen,” constare potest ex his locis:
“Vox dixit, Clama; et dixit, Quid clamabo; Omnis Caro Gramen; exaruit Gramen, et decidit flos, quia ventus spiravit in illud; vere Gramen populus; exaruit Gramen, et decidit flos, et Verbum Dei nostri consistet in aeternum” (Esaj. xl. 5-8).
“Habitatores facti sunt Herba agri, Olus graminis, Gramen tectorum, et arvum adustum ante segetem” (Esaj. xxxvii. 27; 2 Reg. xix. 26);
“Effundam benedictionem Meam super natos tuos, et germinabunt in medio Graminis” (Esaj. xliv. 3, 4).
(Et alibi, ut Esaj. li. 12; Psalm. xxxvii.{1} 2; Psalm. ciii. 15; Psalm. cxxix. 6; Deutr. xxxii. 2.)
Quod per “virens” seu “viride,” significetur vivens seu vivum, patet
(Apud Jerem. xi. 16; cap. xvii. 8{2}; Ezech. xvii. 24; cap. xxi. 3 (B. A. xx. 47); Hosch. xiv. 9 (B. A. 8); Psalm. xxxvii. 35; Psalm. lii. 10 (B. A. 8); Psalm. xcii. 11, 15 (B. A. 10, 14){3}).
Simile quod hic dicitur in Apocalypsi, factum est in Aegypto, quod nempe
Ex Grandine et Igne commixtis combusta sit omnis Arbor et omnis Herba agri (Exod. ix. 22-35{4}; Psalm. lxxviii.{5} 47-49; Psalm. cv. 32, 33).
@1 xxxvii. pro “xxvii.”$
@2 Jerem. xi. 16; cap. xvii. 8 pro “Jerem. xvii. 8; cap. xl. 16” (Vide Apoc. Ex. n. 507)$
@3 11, 15 pro “11”$
@4 22-35 pro “38 ad 35″$
@5 lxxviii. pro “lxxxviii.”$ - (Vers. 8) “Et secundus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem, qualis status Ecclesiae est apud illos qui exterius in illa fide sunt. – Quod “clangere tuba” significet explorare et manifestare statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides, videatur supra (n. 397): quod haec de illis qui exterius in illa fide sunt, dicantur, est quia hic de illis qui super “terra;” et per illos qui super “terra” intelliguntur qui in internis Ecclesiae sunt, qui sunt Clerici, et per illos qui in “mari,” intelliguntur qui in externis Ecclesiae sunt, qui sunt Laici, videatur supra, n. 398; quod illi appareant in mundo spirituali sicut in mari, n. 238, 290.
- “Et quasi mons (magnus) igne ardens missus est in mare,” significat apparentiam amoris infernalis apud illos qui in externis Ecclesiae sunt et in sola fide. – Per “mare” significatur Ecclesia apud illos qui in externis sunt, et in sola fide; et illi qui in externis sunt, vocantur communi voce Laici, quia illi qui in internis sunt, vocantur Clerici (n. 397, 402); per “montem” significatur amor (n. 336); et per “montem igne ardentem” significatur amor infernalis (n. 494, 599); apparentia hujus amoris est apud illos de quibus hic agitur, apparet enim ille amor ex illis apud Angelos; causa est, quia sola fides est fides separata a charitate (n. 388); et ubi non est charitas, hoc est, amor erga proximum, qui est amor spiritualis, est amor infernalis; non datur amor spiritualis, est amor infernalis; non datur amor medius nisi apud tepidos (de quibus, Apoc. iii. 15, 16).
- “Et facta est tertia pars maris sanguis,” significat quod omnia communia vera apud illos falsificata essent. – Per “tertiam partem” significantur omnia (n. 400); per “sanguinem” significatur falsificatio veri Verbi (n. 379); per “mare” significatur Ecclesia apud illos qui in externis ejus sunt, et in sola fide (n. 398{1}, 402); quod apud hos communia vera falsificata sint, est quia in illis solis sunt, non enim sciunt singularia fidei istius, sicut Clerici; ex communibus veris apud illos est, quod appareant sicut in mari in mundo spirituali; causa est, quia aquae significant vera (n. 50); et mare est commune receptaculum illarum (n. 238).
@1 398 pro “397”$ - (Vers. 9.) “Et mortua est tertia pars creaturarum istarum in mari habentium animas,” significat quod qui vixerunt et vivunt illam fidem non possint reformari et vita in accipere. – Per “tertiam partem” significantur omnes illi (ut supra); per “creaturas” intelliguntur qui reformari possunt (n. 290); causa est, quia per “creare” significatur reformare (n. 254); per “habentes animas” significatur posse per reformationem vitam accipere; per quod “mortua sint” significatur quod illi qui solam illam fidem vivunt, non possint; quod non possint, est quia omnes reformantur per fidem unitam charitati, ita per fidem charitatis, et non aliquis per fidem solam; charitas enim est vita fidei. Quoniam affectiones et inde perceptiones et cogitationes spirituum et angelorum in mundo spirituali e longinquo apparent in formis animalium seu creaturarum super terra quae vocantur bestiae, creaturarum in aere quae vocantur aves, et creaturarum in mari quae vocantur pisces, ideo in Verbo toties nominantur “bestiae,” “aves,” et “pisces,” per quos tamen non aliud intelligitur; ut in his:
“Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia non veritas, non misericordia, et non cognitio Dei; et contabescet omnis habitans in ea quoad Bestiam agri, et Avem caelorum, etiam Pisces maris colligentur” (Hosch. iv. 1,3):
“Consumam Hominem et Bestiam, Avem Caelorum et Pisces maris offendicula cum impiis” (Zeph. i. 3):
“Erit terrae motus magnus super terra Israelis, et contremiscent coram Me Pisces maris, Avis caelorum, et Bestia agri” (Ezech.xxxviii. 18-20);
“Dominari fecisti Ipsum super opera manuum Tuarum: omnia posuisti sub pedes Ipsius; Bestias agrorum, Avem Caeli, et Piscem maris, transeuntem viam marium” (Psalm. Viii. 7-9 (B. A.6-8));
haec de Domino.
“Quaere quaeso Bestias et docebunt te, aut Aves caeli et annuntiabunt tibi, et Pisces maris narrabunt tibi: quis non novit ex his omnibus quod manus Jehovae faciat illud” (Hiob xii. 7-9).
(Praeter multis aliis in locis.)
Per “pisces” autem seu “creaturas maris,” de quibus hic, intelliguntur affectiones et inde cogitationes illorum hominum qui in communibus veris sunt, et sic qui plus ex naturali quam ex spirituali trahunt; hi intelliguntur per “pisces” in locis antecedentibus, et quoque in his sequentibus:
“Per increpationem Meam exsicco mare, pono fluvios in desertum, putrescet Piscis eorum; et morietur siti” (Esaj. 1. 2);
“Rex Aegypti, Balaena magna, qui cubas in medio fluviorum tuorum, dixisti, Meus est fluvius, ego feci me; propterea adhaerere faciam Piscem fluviorum tuorum squamis tuis, et derelinquam in deserto te et omnem Piscem fluviorum tuorum” (Ezech. xxix. 3-5):
haec dicta sunt ad Regem Aegypti, quia per “Aegyptum” significatur naturale separatum a spirituali, et inde per “pisces fluviorum” ejus illi qui in doctrinalibus sunt, et ex illis in fide separata, quae fides est modo scientia: propter quam separationem, etiam inter miracula ibi fuit,
Quod aquae illorum versae sint in sanguinem, et quod inde pisces mortui sint (Exod. vii. 17-25; Psalm. cv. 29).
Porro,
Quare facis hominem sicut Pisces maris; omnis hamo{1} extrahit, et congregat in rete (Hab. i. 14-16);
“pisces” hic pro illis qui in communibus veris et in fide separata a charitate.
At “pisces” pro illis qui in communibus veris et in fide
conjuncta charitati, apud Ezechielem:
“Dixit ad me, Aquae hae exeuntes ad terminum orientalem, veniunt ad Mare, unde sit omnis Anima quae reptat, vivens, et Piscis multus valde; stant super eo Piscatores cum expansione sagenarum, juxta speciem erit Piscis ejus, sicut Piscis maris magni multus valde” (xlvii. 8-10{2}):
apud Matthaeum:
Jesus dixit, “Simile est Regnum Caelorum sagenae missae in mare, ac colligerent Pisces, ac bonos mitterent in vasa, et malos ejicerent” (xiii. 47-49);
et apud Jeremiam:
“Reducam filios Israelis super terram eorum, et mittam ad Piscatores multos qui Piscabuntur illos” (xvi. 15, 16{3}).
Qui itaque scit quod tales ac talia per “pisces” significantur, videre potest, cur
Dominus Piscatores elegerat in Discipulos, et dixerat, “Venite ad Me, et faciam vos Piscatores hominum” (Matth. iv. 18, 19; Marc. i. 16, 17);
Quod Discipuli, Domino benedicente, Piscium multitudinem ingentem captaverint, et Dominus dixerit ad Petrum, “Ne timeto, ex nunc homines capies” (Luc. v. 2-10);
Cur Dominus, cum ab Ipso vellent exigere tributum, dixit ad Petrum, quod iret ad Mare, et extraheret Piscem, et staterem in eo inventum daret pro Se et pro illo (Matth.xvii. 24-27);
Cur Dominis post resurrectionem dedit Discipulis Piscem et panem ad edendum (Joh. xxi. 2-13);
Ac dixit ad illos, “ut irent in mundum universum, et praedicarent Evangelium omni Creaturae” (Marc. xvi. 15);
fuerunt enim “gentes” quas convertebant, non nisi quam in communibus veris, ac in naturali plus quam in spirituali.
@1 hamo pro “homo”$
@2 8-10 pro “1, 9, 10, 11″$
@3 15, 16 pro “16”$ - “Et tertia pars navium periit,” significat quod omnes cognitiones boni et veri ex Verbo inservientes pro usu vitae, apud illos deperditae essent. – “Tertia pars” significat omne, ut supra (n. 400, 404, 405); “naves” significant cognitiones boni et veri ex Verbo inservientes pro usu vitae; quod illae per “naves” significentur, est quia naves transeunt mare, et apportant necessaria, quae naturali homini pro omni ejus usu sunt, et cognitiones boni et veri sunt necessaria, quae spirituali homini pro omni usu ejus sunt; ex illis enim est doctrina Ecclesiae, et secundum illam vita. “Naves” significant cognitiones illas, quia sunt continentes, et in Verbo continens multis in locis sumitur pro contento, ut poculum pro vino, patina pro cibo, tabernaculum et templum pro sanctitatibus in illis, arca pro lege, altaria pro cultu, et sic porro. “Naves” significant cognitiones boni et veri in sequentibus locis:
“Sebulon ad litus marium habitabit, et is ad portum Navium” (Gen. xlix. 13);
per “Sebulonem” intelligitur conjunctio boni et veri.
Tyre, “architecti perfecerunt pulchritudinem tuam; ex abietibus a Senire aedificarunt tibi omnes Tabulas, cedrum e Libano sumpserunt ad faciendum Malum: e quercubus e Baschane fecerunt Remos tuos, Asserem tuum fecerunt ex ebore, Filiam gressuum ex insulis Kitthim; habitatores Sidonis et Arvadi fuerunt Remiges tui, sapientes tui fuerunt Naucleri tui, omnes Naves maris et Nautae illarum fuerunt in te ad negotiandum; Naves Tharschish turmae tuae in mercatu tuo, unde impleta es et honorata valde in corde marium” (Ezech. xxvii. 4-9, 25);
haec de Tyro, quia per “Tyrum”, in Verbo significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ut constare potest a singulis de illa in hoc capite, et in sequente (xxviii.), in Sensu spirituali intellectis; et quia cognitiones veri et boni Ecclesiae per “Tyrum” significantur, ideo describitur navis quoad singula ejus, et per singula significatur aliquod quale illarum conducens ad intelligentiam; quid commune habet Verbum cum navibus Tyri et ejus negotiatione. Devastatio Ecclesiae istius describitur postea ita:
“Ad vocem Clamoris Nauclerorum tuorum contremiscent suburbana, et descendent de Navibus tuis omnes tenentes remum, omnes Nautae et Naucleri maris super te clamabunt amare” (Ezech. xxvii. 28-30; tum Esaj. xxiii. 14, 15).
Similiter describitur devastatio Babylonis, quoad omnes cognitiones veri, in sequentibus in Apocalypsi:
“Una hora devastatae sunt tantae divitiae: omnis Gubernator, et omnis super Navibus versans, et Nautae, clamabant dicentes, Vae, vae, urbs magna Babylon, in qua divites facti sunt omnes, qui habent Naves in Mari” (xviii. 17,19);
videatur explicatio infra. Per “naves” significantur cognitiones veri et boni etiam in sequentibus locis:
“Dies mei veloces fuerunt, fugerunt, non viderunt bonum, praeteriverunt{1} cum Navibus desiderii” (Hiob ix. 25,26); “Qui descendunt in Mare Navibus, facientes opus in aquis multis, illi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo” (Psalm. cvii. 23, 24);
“Mihi Insulae confident, et Naves Tharschish in principio, ad adducendum natos tuos e longinquo” (Esaj. Ix. 9{2});
“Reges se congregarunt, terror arripuit eos; per ventum orientalem confringes Naves Tharschish” (Psalm. xlviii. 5, 7, 8 (B. A. 4, 6, 7)):
Ejulate Naves Tharschish (Esaj. xxiii. 1, 14). (Praeter alibi, ut Num. xxiv. 24; Jud. v. 17; Psalm. civ. 26; Esaj.
xxxiii. 21.)
@1 praeteriverunt pro “praeteriverant”$
@2 9 pro “17”$
- (Vers. 10.) “Et tertius Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem (status) Ecclesiae apud illos, quibus Religio est sola fides, quales sunt quoad affectionem et receptionem veritatum ex Verbo. – Quod haec significentur constat ex nunc sequentibus in Sensu spirituali intellectis.
- “Et cecidit ex caelo stella magna ardens quasi lampas,” significat apparentiam propriae intelligentiae ex fastu oriundo ex amore infernali. – Quod per “cadentem e caelo stellam magnam” significetur apparentia propriae intelligentiae ex fastu oriundo ex amore infernali, est quia visa est “ardere sicut lampas,” et quia nomen ejus erat “Absinthium” ut sequitur; et per “stellam” et quoque per “lampadem” significatur intelligentia, hic propria intelligentia, quia visa est ardere, et omnis propria intelligentia ardet ex fastu, ac fastus ejus oritur ex amore infernali, qui per “montem igne ardentem” (n. 403) significatur; per “absinthium” significatur falsum infernale, ex quo intelligentia illa existit et conflatur. Quod “stella” significet intelligentiam videatur (n. 151, 954); pariter “lampas” seu “lucerna” (n. 796).
- “Et cecidit super tertiam partem fluviorum, et super fontes aquarum significat quod inde omnia vera Verbi prorsus falsificata sint. – Per “fluvios” significantur vera in copia, quia per “aquas” significantur vera (n. 50); et per “fontes aquarum” significatur Verbum (n. 384); quod vera Verbi prorsus falsificata sint, est quia sequitur quod “tertia pars aquarum facta sit absinthium,” et per “absinthium” significatur falsum infernale (n. 410). Quod “fluvii” significent vera in copia, constare potest a sequentibus locis:
“Ecce Ego faciens novum, dabo in deserto aquas et in solitudine Fluvios, ad potandum populum Meum, electum Meum” (Esaj. xliii. 19, 20):
“Effundam aquas super sitientem, et Fluvios super aridam: effundam spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem super natos tuos” (Esaj. xliv. 3):
“Tunc cantabit lingua muti, quia erumpent in deserto aquae, et Fluvii in planitie deserti” (Esaj. xxxv. 6): “Aperiam super clivis Fluvios, et in medio vallium Fontes ponam, de sertum in stagnum aquarum, et terram siccam in Scaturigines aquarum” (Esaj. xli. 18):
“Jehovah super maria fundavit orbem, super Fluviis stabilivit eum (Psalm. xxiv. 2):
“Ponam in Mari manum Ipsius, et in Fluviis dextram Ipsius” (Psalm. lxxxix. 26 (B. A. 25));
“Num Fluviis succensuit Jehovah, num contra Fluvios ira Tua, num contra mare excandescentia Tua, quia equitas super equis Tuis” (Hab. iii. 8):
“Fluvius cujus rivi laetificabunt urbem Dei “(Psalm. xlvi. 5 (B. A. 4){1}):
“Ostendit mihi purum Fluvium aquae vitae, exeuntem e throno Dei et Agni” (Apoc. xxii.)
“Diffidit petras in deserto, et bibere fecit Abyssos magnas, percussit petram et Fluvii effluxerunt” (Psalm. lxxviii. 15, 16, 20; Psalm. cv. 41):
“Tunc deficient aquae in mari, et Fluvius exsiccabitur” (Esaj. xix. 5-7; cap. xlii. 15; cap. 1. 2: Nah. i. 4; Psalm. cvii. 33: Hiob xiv. 11{2})
Jesus dixit,”Si quis venit ad Me, sicut dixit Scriptura, Flumina e ventre ejus fluent aquae viventis” (Joh. vii. 37, 38).
(Praeter alibi, ut Esaj. xxxiii. 21; Jerem. xvi. 7, 8; Ezech. xxxi. 3, 4; cap. xlvii. 1-12; Joel iv. 18 (B. A. iii. 18); Sach. ix. 10; Psalm. lxxx. 12{3} (B. A. II); Psalm. xciii. 3, 4{4}; Psalm. xcviii. 7,8; Psalm. cx. 7; Num. xxiv. 6,7; Deutr. viii. 7.)
Quod autem “fluvii” in opposito sensu significent falsa in copia, constare potest ex his:
“Mittet in mari legatos ad gentem conculcatam, cujus terram depraedati sunt Fluvii” (Esaj. xviii. 2);
“Nisi Jehovah esset pro nobis, aquae submersissent nos, et Fluvius transivisset super animam nostram (Psalm. cxxiv. 2, 4, 5);
“Cum transibis per aquas, tecum Ego, et per Fluvios non submergent te” (Esaj. xliii. 2);
“Circum dederunt me funes mortis, et Flumina belialis terruerunt me” (Psalm. xviii. 5);
“Draco ejecit post mulierem ex ore suo aquam sicut Fluvium, ut eam a Flumine absorptam faceret” (Apoc. xii. 15); “Ecce Jehovah ascendere faciet super vos aquas Fluvii validas et multas, ac inundabit et transibit, et usque ad collum pertinget” (Esaj. viii. 7, 8{5});
“Venerunt Flumina, et irruerunt in domum illam, et tamen non cecidit, fundata enim erat super Petra” (Matth. vii. 25, 27; Luc. vi. 48, 49);
etiam hic “flumina” pro falsis in copia, quia per “petram”, significatur Dominus quoad Divinum Verum: per “flumina” etiam significantur tentationes, quia tentationes sunt inundationes falsorum.
@1 5 pro “3, 4, 5″$
@2 11 pro “10, 11″$
@3 12 pro “9”$
@4 xciii. 3, 4 pro “xcii. 2, 3, 4″$
@5 7, 8 pro “6, 7″$
- (Vers. II.) “Et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum absinthium” significat falsum infernale ex quo illorum propria intelligentia, per quam omnia vera Verbi falsificata sunt. – Per “stellam” significatur propria intelligentia ex fastu oriundo ex amore infernali (n. 408); per “nomen” significatur quale ejus (n. 81, 122, 165) ;. per “absinthium” significatur falsum infernale, de quo sequitur; per “aquas” significantur vera (n. 50), hic vera Verbi, quia de fide; per “tertiam partem” significantur omnia, ut supra; ex his in unum collatis, sensus supra traditus resultat. Quod “absinthium” significet falsum infernale, est ex gravi ejus amaritudine, qua cibos et potus reddit abominabiles; ideo tale falsum per “absinthium” significatur in sequentibus locis:
“Ecce Ego cibans populum hunc Absinthio, et potabo illos aquis fellis” (Jerem. ix. 14, 15);
“Sic dixit Jehovah contra Prophetas. Ecce Ego cibans eos Absinthio, et potabo eos aquis fellis: quia a Prophetis Hierosolymae exivit hypocrisis in universam terram” (Jerem. xiii. 15);
“Convertitis in Fel judicium, et fructum justitiae in Absinthium” (Amos v. 7; cap. vi. 12);
Ne sit inter vos radix proferens Fel et Absinthium” (Deutr. xxix. 17 (B. A. 18)).
Quoniam Ecclesia Judaica falsificaverat omnia vera Verbi, quemadmodum Ecclesia, de qua hic agitur, et Dominus per omnia Passionis Suae repraesentavit illam, permittendo ut Judaei tractarent Ipsum sicut Verbum, quia Ipse erat Verbum, ideo
Dederunt Ipsi Acetum felle mixtum (quod est sicut absinthium),sed id gustans non voluit bibere (Matth. xxvii. 34; Marc. xv. 23; Psalm. lxix. 22 (B. A. 21)).
Quia talis fuit Ecclesia Judaica, ideo describitur ita:
“Satiavit Me amaritudinibus, et inebriavit Me Absinthio” (Thren. iii. 15, 18, 19). - “Et multi homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt,” significat exstinctionem vitae spiritualis apud plures ex falsificatis veris Verbi. – “Multi homines mortui sunt” significat exstinctionem vitae spiritualis, homo enim ex vita spirituali apud se vocatur vivus, at ex vita naturali separata a vita spirituali vocatur mortuus; “ex aquis quia amarae factae sunt” significat ex falsificatis veris Verbi; quod “aquae” sint vera Verbi, videatur mox supra (n. 409{1}); quod “amarum” significet falsificatum, est quia intelligitur amarum absinthii, et per “absinthium” significatur falsum infernale (n. 410).
Vita spiritualis homini Christiano non aliunde est, quam ex veris Verbi, in illis enim est vita; at cum vera Verbi falsificata sunt, et homo illa secundum falsa religionis suae intelligit et spectat, tunc vita spiritualis apud illum exstinguitur: causa est quia Verbum communicat cum Caelo; quare dum illud ab homine legitur, vera ibi ascendunt in Caelum, et falsa quibus vera adjuncta aut conjuncta sunt, tendunt ad Infernum; inde fit discerptio, ex qua vita Verbi exstinguitur. Sed hoc fit solum apud illos qui confirmant falsa per Verbum, non autem apud illos qui non confirmant: vidi discerptiones illas, et audivi strepitus sicut ligni discerpti igne in camino ex illis. “Amarum” significat falsificatum etiam in sequentibus locis:
“Vae dicentibus de malo bonum, et de bono malum, ponentibus Amarum in dulce, et dulce in Amarum” (Esaj. v. 20{2});
“Cum cantu non bibent vinum, Amara erit sicera bibentibus illam” (Esaj. xxiv. 9).
Simile quid significatur per
Libellum devoratum, qui in ore fuit dulcis, et ex quo venter redditus est Amarus (Apoc. x. 9, 10);
et per haec:
“Venerunt ad Marah; sed non potuerunt bibere aquas prae Amaritudine; sed monstravit illi Jehovah Lignum, quod projecit in aquas, et dulces factae sunt” (Exod. xv. 23-25);
“lignum” in Verbo significat bonum. Simile etiam per
Colocynthidas missas in pulmentum, ex quo filii prophetarum clamaverunt, Mors in olla, quod Elisaeus per immissam farinam sanavit (2 Reg. iv. 38-41);
“farina” significat verum ex bono.
@1 409 pro “410”$
@2 20 pro “20, 22″$ - (Vers. 12.) “Et quartus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae apud illos quibus Religio est sola fides, quod sint in malis falsi et falsis mali. – Quod haec significentur, constat ex nunc sequentibus in Sensu spirituali intellectis. “Clangere” significat hic ut supra (n. 398, 402, 407), explorare et manifestare.
- “Et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et obtenebrabatur tertia pars illorum,” significat quod propter mala ex falsis et falsa ex malis non scirent quid amor, quid fides, et ullum verum. – Per “tertiam partem” significatur omne (n. 400); per “solem” significatur amor (n. 53); per “lunam” significatur intelligentia et fides (n. 332); per “stellas” significantur cognitiones veri et boni ex Verbo (n. 51); per “obtenebrari” significatur non videri et sciri propter mala ex falsis et falsa ex malis.
Mala ex falsis sunt illis qui falsa religionis assumunt, et illa confirmant usque dum apparent sicut vera, et dum vivunt secundum illa, faciunt mala ex falsis, seu mala falsi; falsa autem ex malis sunt illis qui mala ut peccata non reputant, et magis qui per ratiocinia ex naturali homine, et insuper ex Verbo, apud se confirmant quod mala non peccata sint; ipsae confirmationes sunt falsa ex malis, et vocantur falsa mali. Quod “tenebrae” significent illa, est quia lux significat Verum, et exstincta luce fiunt tenebrae; ad confirmationem primum adducentur loca, ubi similia dicuntur quae hic in Apocalypsi de “sole, luna et stellis” et de “tenebris” oriundis ab exstinctione illorum:
“Sol vertetur in tenebras, et Luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis” (Joel iii. 4 (B. A. ii. 31));
“Stellae caelorum et Sidera illorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur Sol in ortu suo, et Luna non splendere faciet lumen suum” (Esaj. xiii. 10; tum videatur cap. xxiv. 23{1});
“Obtegam cum exstinxero te Caelos, Solem nube obtegam, et Luna non lucere faciet lucem suam, omnia Luminaria, lucis in Caelis atrabo super te, et dabo Tenebras super terra tua” (Ezech. xxxii. 7, 8);
Propinquus est dies Jehovae; “Sol et Luna atrati sunt, et Stellae contrahent Splendorem Suum” (Joel ii. 10);
“Statim post afflictionem dierum illorum, Sol
obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Caelo” (Matth. xxiv. 29; Marc. xiii. 24, 25).
Quis, qui elevat mentem, non videre potest, quod in his locis non sol, luna et stellae mundi intelligantur. Quod per “tenebras” significentur falsa varii generis, constat ex his:
“Vae desiderantibus diem Jehovae, ille tenebrarum et non Lucis; nonne Tenebrae dies Jehovae et non Lux, Caligo et non splendor” (Amos v. 18, 20);
Dies Jehovae “dies Tenebrarum et Caliginis, dies nubis et obnubilationis” (Zeph. i. 15);
“In die illo despiciet in Terram, quae ecce Tenebrae, et Lux Obtenebrescet in ruinis suis” (Esaj. v. 30; cap. viii. 22);
“Ecce Tenebrae obtegunt terram, et Caligo populos” (Esaj. lx. 2);
“Date Jehovae gloriam, antequam Tenebras inducat: exspectamus Lucem, sed ponit illam in Caliginem” (Jerem. xiii. 16{2});
“Exspectamus Lucem, sed ecce Tenebrae, et non Splendores, in Caliginibus ambulamus; offendimus in meridie sicut in crepusculo, inter vivos sicut mortui” (Esaj. lix. 9, 10);
“Vae ponentibus Tenebras in Lucem, et Lucem in Tenebras” (Esaj. v. 20);
“Populus ambulans in Tenebris, vidit Lucem magnam” (Esaj. ix. 1 (B. A.2); Matth. iv. 16{3});
“Ortus ab alto apparuit illis qui in Tenebris et in umbra mortis sedent” (Luc. i. 78, 79{4});
“Si des famelico animam tuam, exorietur in Tenebris Lux tua, et Caligo tua sicut meridies” (Esaj. lviii. 10);
“In die illo oculi caecorum, qui in Caligine et Tenebris, videbunt” (Esaj. xxix. 18; cap. xlii. 16; cap. xlix. 9); Jesus dixit, “Ego sum Lux mundi: qui Me sequitur non ambulabit in Tenebris, sed habebit Lucem vitae” (Joh. viii. 12);
Ambulate quousque Lucem habetis, ne Tenebrae vos apprehendant: Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in Tenebris non maneat” (Joh. xii. 35, 46);
“Quando sedeo in Tenebris, Jehovah, Lux mihi” (Mich. vii. 8);
“Hoc est judicium, quod Lux venerit in mundum, sed dilexerunt homines magis Tenebras quam Lucem” (Joh. iii. 19; cap. i. 4, 5);
“Si lumen quod in te Tenebrae sunt, Tenebrae quantae” ((Matt. vi. 23;) Luc. xi. 34-36);
“Haec est vestra hora, et potestas Tenebrarum” (Luc. xxii. 53);
per “tenebras” in illis locis significatur falsum oriundum vel ex ignorantia veri, vel ex falso principio religionis vel ex vita mali. De illis qui in falsis Religionis, et inde malis vitae sunt, dicit Dominus, quod
Ejiciendi sint in Tenebras exteriores (Matth. viii. 12; cap. xxii. 13, cap. xxv. 30).
@1 Esaj. xiii. 10; tum videatur cap. xxiv. 23 pro “Esaj. xxiv. 21, 23″$
@2 16 pro “18”$
@3 16 pro “6”$
@4 78, 79 pro “79”$
- “Ut dies non luceret tertia parte ejus et nox similiter,” significat non amplius aliquod verum spirituale nec verum naturale inserviens pro doctrina et vita ex Verbo apud illos. – Per quod “dies non luceret” intelligitur quod non lux ex sole; et per quod “non nox similiter” intelligitur quod non lux ex luna et stellis: per “lucem” in genere significatur Divinum Verum, quod est Verum ex Verbo; per “lucem solis” Divinum Verum spirituale, et per “lucem lunae et stellarum” Divinum Verum naturale, utrumque ex Verbo; Divinum Verum in Sensu spirituali Verbi est sicut lux solis in die, et Divinum Verum in Sensu naturali Verbi est sicut lux lunae et stellarum in nocte; influit etiam Sensus spiritualis Verbi in Sensum naturalem ejus, sicut sol cum luce sua in lunam, et sistit lucem solis mediate: ita quoque Sensus spiritualis Verbi illustrat homines, etiam illos qui non sciunt aliquid de illo Sensu, dum legunt Verbum in Sensu naturali; sed hominem spiritualem sicut lux a sole oculum ejus, hominem autem naturalem sicut lux ex luna et stellis oculum ejus; unusquisque illustratur secundum affectionem spiritualem veri et boni, et simul secundum genuina vera, per quae rationale suum aperuit. Haec per “diem” et “noctem” etiam intelliguntur in sequentibus locis:
“Dixit Deus, sint Luminaria in expanso caelorum, ad distinguendum inter Diem et inter Noctem: et fecit Deus duo Luminaria magna, Luminare magnum ad dominandum in Die, et Luminare minus ad dominandum in Nocte, et Stellas et posuit illa Deus in expanso caelorum, ad Lucem dandum super terra, et ad dominandum in Die et in Nocte, et ad distinguendum inter Lucem et inter Tenebras” (Gen. i. 14-19);
Jehovah “fecit Luminaria magna, Solem in dominium in Die, Lunam et Stellas in dominium in Nocte” (Psalm. cxxxvi. 7-9);
“Tibi Jehovah Dies et Tibi Nox, Tu praeparasti Lucem et Solem” (Psalm. lxxiv. 16);
“Jehovah dans Solem in lucem Diei, statuta Lunae et Stellarum in lucem Noctis” (Jerem. xxxi. 35);
“Si irritum reddideritis foedus Meum Diei et foedus Meum Noctis, ut non sit Dies et Nox in tempore suo, etiam foedus Meum irritum fiet cum Davide servo Meo; si non foedus Meum Diei et Noctis statuta Caeli et Terrae, posuero, etiam semen Jacobi et Davidis reprobarem” (Jerem. xxxiii. 20, 21, 25, 26);
haec allata sunt, ut sciatur quod intelligatur obtenebratio utriusque lucis. - (Vers. 13.) “Et vidi et audivi unum Angelum volantem in medio Caeli,” significat instructionem et praedictionem a Domino. – Per “Angelum” in supremo Sensu intelligitur Dominus, et inde etiam aliquid a Domino (n. 344); et per “volare in medio Caeli et dicere” significatur percipere et intelligere, et cum de Domino, prospicere et providere (n. 245), hic vero instruere et praedicere.
- “Dicentem voce magna, Vae, vae, vae habitantibus super terra ex reliquis vocibus tubae trium Angelorum futurorum clangere,” significat summam lamentationem super statum damnatum illorum in Ecclesia qui doctrina et vita apud se confirmaverunt fidem separatam a charitate. – Per “vae” significatur lamentatio super malo apud aliquem, et inde super statu infelice ejus; hic super statu damnato illorum de quibus in sequente capite et postea agitur; et per “vae, vae, vae,” significatur summa lamentatio; triplicatio enim facit superlativum, quia “tria” significant omne et plenum (n. 505); per “habitantes super terra” intelliguntur illi qui in Ecclesia sunt ubi Verbum et per id Dominus notus est; quod “terra” significet Ecclesiam, videatur supra (n. 285); per “voces tubae trium Angelorum futurorum clangere” significatur exploratio et manifestatio status Ecclesiae et vitae apud illos qui apud se doctrina et vita confirmaverunt fidem separatam a charitate, super quorum statu fit lamentatio. “Vae” significat lamentationem super aliorum praesente vel futura calamitate, infelicitate, aut damnatione, in his:
“Vae vobis Pharisaei et hypocritae” (Matth. xxiii. 13-16, 23, 25, 27, 29{1});
“Vae homini per quem Filius Hominis proditur” (Luc. xxii. 22);
“Vae illi per quem scandala veniunt” (Luc. xvii. 1);
“Vae adjungentibus domum domui.” “Vae surgentibus mane sub auroram, (qui) siceram persequuntur.” “Vae attrahentibus iniquitatem.” “Vae dicentibus de malo bonum.” “Vae sapientibus in oculis suis.” “Vae heroibus ad potandum vinum” (Esaj. v. 8, 11, 18, 20-22).
(Et alibi pluries.)
@1 29 pro “28”$ - His adjiciam hoc MEMORABILE :-
Visi sunt in mundo spirituali bini greges, unus erat ex Hircis et alter ex Ovibus.
Miratus sum quinam essent, quippe novi quod animalia Visa in mundo spirituali non sint animalia, sed quod sint correspondentiae affectionum et inde cogitationum ex illis qui ibi sunt; quare accessi propius, et sicut accessi, disparatae sunt similitudines animalium, et loco illorum visi sunt homines: et manifestatum est, quod qui faciebant gregem Hircorum essent qui se confirmaverunt in doctrina justificationis per solam fidem, et qui faciebant gregem Ovium essent qui crediderunt quod charitas et fides unum sint, sicut bonum et verum unum sunt.
Et tunc locutus sum cum illis qui visi sunt sicut Hirci, et dixi, “Cur ita congregati estis.” Erant plerique ex Clero, qui gloriati sunt ex fama eruditionis, quia noverunt arcana justificationis per solam fidem.
Dixerunt, quod congregati sint ut sedeant concilium, quia audiverunt quod Dictum Pauli (Rom. iii. 28) quod
“Homo fide justificetur sine operibus legis,”
non rite intellectum sit, quoniam Paulus per “Opera Legis” intellexit Opera Legis Mosaicae quae pro Judaeis: “Quod etiam vidimus clare ex ejus verbis ad Petrum,
Quem increpavit quod judaizaret, cum tamen sciret, quodnemo per Opera legis justificetur' (Gal. ii. 14-16{1}); tum quod distinguat inter Legem fidei et Legem operum. ac inter Judaeos et Gentes, seu Circumcisionem et Praeputium (et perCircumcisionem’ intelligit Judaismum, ut ubivis alibi): et quoque quod claudat illa per haec verba,Ergone Legem abrogamus per fidem: absit, sed legem stabilimus:' haec omnia in una serie dicit (Rom. iii. 27-31): et quoque dicit in capite quod praecedit,Non auditores Legis justificabuntur a Deo, sed factores Legis justificabuntur’ (Rom. ii. 13);
tum, quod
Deusreddet unicuique secundum Opera ejus' (Rom. ii. 6); et adhuc. Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus fecit, sive bonum sive malum' (2 Cor. v.10); praeter plura apud illum; ex quibus patuit, quod Paulus rejecerit fidem absque bonis operibus, aeque ac Jacobus (Epist. cap. ii. 17-26). Quod a Paulo intellecta sint Opera Legis Mosaicae, quae pro Judaeis, insuper confirmati sumus ex eo, quod omnia statuta pro Judaeis apud Mosen dicanturLex,’ itaOpera Legis,' quod vidimus ex his:Haec Lex minchae’ (Levit. vi. 7 seq. (B. A. 14 seq.));Haec Lex sacrificii' (Levit. vii. 1);Haec Lex sacrificii pacificorum’ (Levit. vii. 7, II seq.):
Haec Lex pro holocausto, pro mincha, pro sacrificio peccati et reatus, pro impletionibus' (Levit. vii. 37{2}); Haec Lex bestiae et avis’ (Levit. xi. 46 seq.);Haec Lex parientis pro filio aut filia' (Levit. xii. 7);Haec Lex leprae’ (Levit. xiii. 59; cap. xiv. 2, 32, 54, 57):Haec Lex fluxu affecti' (Levit. xv. 32{3}); Haec Lex zelotypiae’ (Num. v. 29, 30);Haec Lex Naziraei' (Num. vi. 13, 21); Haec Lex mundationis’ (Num. xix, 14);Haec Lex de vacca rufa' (Num. xix. 2); Lex pro Rege (Deutr. xvii. 15-19): imo totus Liber Mosis vocatur Liber Legis’ (Deutr. xxxi. 9, 11, 12, 26);
tum etiam apud Evangelistas
(Luc. ii. 22: cap. xxiv. Joh. i. 46 (B. A. 45): cap. vii. 22, 23; cap. viii. 5: et alibi).
His quoque addiderunt, quod viderint apud Paulum, quod Lex Decalogi vivenda sit, et quod impleatur a charitate, quae est amor erga proximum (Rom. xiii. 8-11), ita non a sola fide. Dixerunt, quod propter haec convocati fuerint.
Sed ne turbarem illos recessi; et tunc iterum e longinquo visi sunt sicut Hirci, et quandoque sicut cubantes, et quandoque sicut stantes; sed avertebant se a grege Ovium. Sicut cubantes apparebant cum deliberabant, et sicut stantes cum concludebant. At visum meum tenui in cornibus illorum; et miratus sum, quod cornua in frontibus illorum nunc apparerent sicut porrecta antrorsum et sursum, nunc incurvata retrorsum versus tergum, et tandem prorsus reflexa; et tunc subito convertebant se omnes ad gregem Ovium, sed usque apparebant ut Hirci. Quare iterum accessi, et interrogavi “Quid nunc.”
Dixerunt quod concluserint quod “Sola fides producat bona charitatis, quae vocantur bona opera, sicut arbor producit fructus.”
At tunc auditum est tonitru et visum est fulgur desuper, et mox apparuit Angelus, stans inter binos illos greges, qui clamavit ad gregem Ovium, “Ne auscultate; non recesserunt a fide sua priore, quae est, quod Deus Pater misereatur propter Filium, quae fides non est fides in Dominum; nec fides est arbor, sed homo est arbor; at paenitentiam agite, et spectate ad Dominum, et habebitis fidem; fides ante illud non est fides in qua aliquod vivum est.”
Voluerunt tunc Hirci reflexe cornuti accedere ad Oves, sed Angelus stans inter illos dividebat Oves in binos greges, et dixit illis a sinistris, “Adjungite vos Hircis; sed dico vobis, quod venturus sit Lupus, qui rapiet illos, et vos cum illis.”
Sed postquam separati sunt bini greges Ovium; et illi a sinistris audiverunt minacia verba Angeli, inspexerunt se mutuo, et dixerunt, “Colloquamur cum pristinis consociis nostris.” Et tunc sinister grex loquebatur ad dextrum, dicens, “Cur recessistis a Pastoribus vestris; annon fides et charitas unum sunt, sicut arbor et fructus unum sunt; arbor enim per ramum continuatur in fructum; divellite aliquid e ramo quod influit per continuum in fructum, annon periturus est fructus; – quaerite nostros Sacerdotes annon ita sit.”
Et tunc quaesiverunt, et Sacerdotes circumspexerunt ad reliquos, qui nictabant palpebris ut dicerent, quod bene loquantur et posthac responderunt, quod ita sit, “Conservatur fides per fructus;” sed non voluerunt dicere, Continuatur fides in fructus.
At tunc unus ex Sacerdotibus, qui fuit inter Oves a dextris, surrexit et dixit, “Responderunt ad vos, quod ita sit, sed usque ad suos quod non ita sit, aliter enim cogitant.”
Quare quaesiverunt, “Quomodo tunc cogitant; cogitantne sicut docent.”
Dixit ille, “Non; cogitant quod omne bonum charitatis, quod vocatur bonum opus, quod fit ab homine propter salutem aut vitam aeternam, non sit bonum sed malum, ex causa quia homo per opus a se vult semetipsum salvare, vindicando sibi justitiam et meritum unius Salvatoris; et quod ita sit cum omni bono opere, in quo homo sentit suam voluntatem: quare apud se vocant bona opera ab homine non benedicta sed maledicta, et quod mereantur Infernum potius quam Caelum.”
Sed dixerunt e grege sinistro, “Loqueris mendacia contra illos; praedicantne charitatem et ejus opera, quae vocant opera fidei, coram nobis manifeste.”
Et ille respondit, “Non intelligitis praedicationes illorum; solum Clericus, qui adest, attendit et intelligit; cogitant modo charitatem moralem, et bona ejus civilia et politica, quae vocant fidei, et prorsus non sunt; homo enim atheus potest illa similiter et sub eadem forma facere; quare unanimiter dicunt, quod nemo per aliqua opera salvetur, sed per solam fidem; verum illustretur hoc per comparationes: quod arbor pomifera producat poma, sed si homo facit bona propter salutem, sicut arbor illa poma per continuum, tunc poma illa intus putida sunt, et plena vermibus: dicunt etiam quod vitis producat uvas; sed si homo facturus esset bona spiritualia sicut vitis uvas, faceret labruscas.”
At tunc quaesiverunt, “Qualia ergo illis sunt bona charitatis seu opera, quae sunt fructus fidei.”
Respondit quod “Sint inconspicua, intus in homine a Spiritu Sancto, de quo homo nihil scit.”
Sed dixerunt, “Si homo nihil scit de illis, omnino erit aliqua conjunctio: alioquin quomodo possunt vocari opera fidei; forte tunc bona illa insensibilia insinuantur in opera voluntaria hominis per aliquem influxum mediantem, ut per aliquam affectionem, aspirationem, inspirationem, incitationem et excitationem voluntatis, tacitam perceptionem in cogitatione, et inde exhortationem, contritionem, et sic conscientiam et inde adactionem, obedientiam Decalogi et Verbi sicut infans aut sicut sapiens, aut per aliud quoddam illis simile.”
At respondit, quod “Non; et si dicunt quod per talia fiat quia per fidem, usque confarciunt illa in sermonibus cum vocibus, ex quibus resultat quod non ex fide; quidam usque tradunt talia, sed ut Signa fidei non autem ut Vincula ejus cum charitate. Aliqui tamen excogitaverunt conjunctionem per Verbum.”
Et tunc dixerunt, “Annon sic conjunctio, quod homo voluntarie faciat secundum Verbum.”
Sed respondit, “Non hoc cogitant; sed per solum auditum Verbi, ita non per intellectum Verbi, ne per intellectum intret aliquid manifeste in cogitationem et voluntatem hominis; asserunt enim quod omne voluntarium hominis sit meritorium, et quod homo in spiritualibus non possit aliquid inchoare, velle, cogitare, intelligere, credere, operari et cooperari, plus quam stipes: sed usque aliud est cum influxu Spiritus Sancti per fidem in loquelas praedicatorum quia hae sunt actus oris, et non actus corporis, tum quia per fidem agit homo cum Deo, sed per charitatem cum hominibus.”
Sed unus, cum audivit quod per solum auditum Verbi et non per intellectum Verbi, indignatus dixit, “Num sic per intellectum verbi a solo Spiritu Sancto, dum homo in concione avertit se aut sedet surdus sicut stipes, aut cum dormit, aut ex solo halitu ex volumine Verbi; sed quid ludicrius.”
Post haec vir quidam e dextro grege praepollens reliquis judicio, petiit ut audiretur. Et loquens dixit, “Audivi quemdam dicentem, Plantavi vineam, nunc bibam vinum usque ad ebrietatem;' sed quaesivit alter,Num bibiturus es vinum ex tuo scypho per tuam dextram;’ et dixit, Non, sed ex scypho inconspicuo, per manum inconspicuam;' et respondit alter,Certe tunc non inebriaberis.'” Mox idem vir dixit, “Sed me audite, quaeso: ego dico vobis, bibite vinum ex Verbo intellecto; nostisne quod Dominus sit Verbum; estne Verbum ex Domino; estne sic Ipse in illo; si ergo facitis bonum ex Verbo, facitisne id est Domino, ex Ipsius ore et Voluntate; et si tunc spectatis ad Dominum, etiam Ipse ducet vos et faciet, et hoc faciet per vos, et vos sicut ex vobis: quis potest dicere, qui facit aliquid ex Rege, illius ore et voluntate, Hoc facio ex me, ex meo ore seu mandato, ex mea voluntate.'" Post haec convertit se ad Clerum, et dixit, "Ministri Dei, ne seducite gregem." His auditis maxima pars gregis sinistri recessit, et gregi dextro se associavit. Aliqui etiam tunc e Clero dicebant, "Audivimus quod non prius; sumus Pastores, non relinquemus Oves:" et recesserunt una cum illis, et dicebant, "Ille vir locutus est verbum verum; quis dicere potest qui facit ex Verbo, ita ex Domino, Ipsius Ore et Voluntate,Hoc facio ex me;’ quis dicit qui facit ex Rege, illius ore et voluntate, `Hoc facio ex me;’ nos videmus nunc Divinam Providentiam, cur non inventa fuit fidei et operum conjunctio, quae ab Ecclesiastica Societate agnita est; non potest inveniri, quia non potest dari, non enim est fides in Dominum Qui est Verbum, et inde nec est fides e Verbo.”
Sed reliqui Sacerdotes abibant, et vibrabant pileos suos, et clamabant, “Sola fides, Sola fides vivet usque,”
@1 14-16 pro “14, 15″$
@2 37 pro “38”$
@3 32 pro “31”$
CAPUT IX.
- Et quintus Angelus clanxit, et vidi stellam e Caelo delapsam in terram, et data ei clavis putei abyssi;
- Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo abyssi sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est Sol et aer e fumo putei.
- Et e fumo exiverunt Locustae in terram, et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae.
- Et dictum illis ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis.
- Et datum illis ut non occiderent illos, sed ut cruciarent menses quinque, et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem.
- Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam, et cupient mori et fugiet mors ab illis.
- Et similitudines Locustarum similes equis paratis ad bellum, et super capitibus illarum sicut coronae similes auro, et facies illarum sicut facies hominum.
- Et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes illarum sicut leonum erant.
- Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos, et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum.
- Et habebant caudas similes scorpiis et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque.
- Et habebant super se regem, Angelum abyssi, nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon.
- Vae unum praeteriit, ecce Veniunt adhuc duo vae post haec.
- Et sextus Angelus clanxit, et audivi Vocem unam ex quatuor cornubus altaris aurei quod coram Deo,
- Dicentem sexto Angelo qui habebat tubam, Solve quatuor Angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem.
- Et soluti sunt quatuor Angeli, qui parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.
- Et numerus exercituum equitatus, duae myriades myriadum: et audivi numerum illorum.
- Et ita vidi Equos in visione, et sedentes super illis, habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos et capita equorum sicut capita leonum, et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur.
- A tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum.
- Et potestas illorum in ore illorum erat, nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita, et in his laedunt.
- Et reliqui homines, qui non occisi sunt in plagis his, etiam non paenitentiam egerunt ex operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et idola aurea et argentea et aenea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque audire neque ambulare.
- Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis.
SENSUS SPIRITUALIS.
Contentus Totius Capitis.
De exploratione et manifestatione status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione Fidei separatae a Charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam (de his agitur a versu 1 ad 12{1});
De exploratione et manifestatione illorum ibi, qui non ita docti et sapientes sunt et in sola fide, ac vivunt ad lubitum (de his agitur a versu 13 ad 19{2});
Demum de illis ibi, qui nihil sciunt quam quod fides sit omne per quod homo salvatur, et praeter id non aliquid (vers. 20, 21).
@1 12 pro “13”$
@2 19 pro “20”$
Contenta Singulorum Versuum.
- “Quintus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione fidei separatae a charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam (n. 419); et vidi stellam e Caelo de lapsam in terram,” significat Divinum Verum spirituale influens e Caelo in Ecclesiam apud illis, explorans et manifestans (n. 420); “et data ei clavis putei abyssi,” significat infernum eorum apertum (n. 421).
- “Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo (abyssi) sicut fumus fornacis magnae,” significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum (n. 422); “et obscuratus est sol et aer e fumo putei,” significat quod inde lux veri facti sit caligo (n. 423).
- “Et ex fumo exiverunt locustae in terram,” significat quod ex illis falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, ac omnia vident et judicant ex sensibus et eorum fallaciis (n. 424); “et data illis potestas sicut habent potestatem scorpii terrae,” significat potentiam persuadendi quod falsa illorum sint vera (n. 425).
- “Et dictum illis ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicumque non haberent sigillum Dei in frontibus suis,” significat Divinam Domini Providentiam, quod non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem illorum, aliis quam qui non in charitate et inde non in fide sunt (n. 426).
- “Et datum illis ut non occiderent illos, sed ut cruciarent menses quinque,” significat quod nec his possint auferre facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, sed modo quod possint ad breve tempus inducere stuporem (n. 427); “et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem,” significat hoc sit ex persuasivo illorum (n. 428).
- “Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient illam, et cupient mori et mors fugiet illos,” significat quod velint ut in rebus fidei intellectus occlusus sit et voluntas obturata, per quae lux et vita spiritualis exstinguitur, et quod usque hoc non possit fieri (n. 429).
- “Et similitudines locustarum,” significat apparentias, et imagines illorum qui fidem separatam a charitate apud se confirmaverunt (n. 430); “similes equis paratis ad bellum,” significat quod quia ratiocinari possunt, apparerent sibi sicut pugnantes ex intellectu veri ex Verbo (n. 431); “et super capitibus illarum sicut coronae similes auro,” significat quod apparerent sibi sicut victores (n. 432); et facies illarum sicut facies hominum,” significat quod apparerent sibi sicut sapientes (n. 433).
- “Et habebant capillos sicut capillos mulierum,” significat quo apparerent sibi sicut in affectione veri (n. 434); “et dentes illarum sicut leonum erant,” significat quod sensualia, quae sunt ultima vita” naturalis hominis, apparerent illis in potentia super omnia (n. 435).
- “Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos,”significat argumentationes ex fallaciis, per quas pugnant et valent, (quae) apparerent illis tam validae ut refelli non possent (n. 436); “et vox alarum illarum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum,” significat ratiocinia illorum sicut ex veris doctrinae e Verbo plene intellectis, pro quibus ardenter pugnandum est (n. 437).
- “Et habebant caudas similes scorpiis,” significat vera Verbi falsificata, per quae inducunt stuporem (n. 438); “et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque,” significat astutas falsificationes Verbi, per quas ad breve tempus obtenebrant et fascinant intellectum, et sic fallunt et captant (n. 439).
- “Et habebant super se regem angelum abyssi nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon,” significat quod in Inferno Satanico sint, qui in falsis ex concupiscentiis sunt, et per totalem falsificationem Verbi perdiderunt Ecclesiam (n. 440).
- “Et vae unum praeteriit, ecce veniunt adhuc duo vae posthaec, “significat ulteriores lamentationes super statu Ecclesiae (n. 441).
13,14. “Et sextus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status vitae apud illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sapientes sunt, et usque omne religionis ponunt in fide, et illam solam cogitant, et ad lubitum vivunt (n. 442); “et audivi vocem unam ex quatuor cornubus Altaris aurei quod coram Deo, dicentem sexto Angelo qui habebat tubam,” significat mandatum a Domino e Caelo spirituali ad illos qui explorarent et manifestarent (n. 443); “solve quatuor Angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem,” significat ut vincula externa auferantur illis, ut appareant interiora mentis illorum (n. 444). - “Et soluti sunt quatuor Angeli,” significat quod sublatis vinculis externis apparuerint interiora mentis illorum (n. 445); “parati in horam in diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum,” significat illos in perpetuo conatu auferendi hominibus Ecclesiae lucem et vitam spiritualem (n. 446).
- “Et numerus exercituum equitatus duae myriades myriadum,” significat ratiocinia de sola fide, quibus interiora mentis eorum referta erant, ex mere falsis mali in copia (n. 447); “et audivi numerum illorum,” significat perceptum quale eorum (n. 448).
- “Et ita vidi equos in visione et sedentes super illis.”
significat tunc detectum quod ratiocinia interiorum mentis illorum de sola fide essent imaginaria et visionaria, ac ipsi insanientes ex illis (n. 449); “habentes thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos,” significat argumentationes illorum imaginarias et visionarias ex amore infernali et propria intelligentia et ex concupiscentiis inde (n. 450); “et capita equorum sicut capita leonum,” significat phantasias de sola fide tanquam in potentia (n. 451); “et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur,” significat quod in cogitationibus et sermonibus illorum interius spectatis, non aliud sit et ex illis prodeat, quam amor sui et mundi, fastus propriae intelligentiae, ac concupiscentiae mali et falsi ex duobus illis (n. 452). - “Ex tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum,” significat quod ex illis sit quod homines Ecclesiae pereant (n. 453).
- “Et potestas illorum in ore illorum erat,” significat quod solum valeant sermone confirmante fidem (n. 454); “nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his laedunt,” significat causam, quod sensuales sint ac inversi, loquentes ore vera, sed falsificantes illa ex principio quod facit caput (doctrinae) religionis eorum, et sic fallunt (n. 455).
- “Et reliqui homines qui non occisi sunt in plagis his,” significat illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sunt spiritualiter mortui ex ratiociniis visionariis, et ex amore sui, fastu propriae intelligentiae, et ex concupiscentiis inde, sicut priores, et usque solam fidem faciunt caput religionis suae (n. 456); “etiam non paenitentiam egerunt ab operibus manuum suarum,” significat quod nec illi fugerint propria sua, quae sunt mala omnis generis, ut peccata (n. 457); “ut non adorarent daemonia,” significat quod sic in malis concupiscentiarum suarum sint, et “num faciant cum similibus in inferno (n. 458); “et idola aurea, et argentea et aenea et lapidea et lignea,” significat quod sic in cultu sint ex mere falsis (n. 459); “quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,” significat in quibus nihil vitae spiritualis et vere rationalis est (n. 460).
- Et non egerunt paenitentiam e, homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis,” significat quod haereticum de sola fide inducat cordibus stupiditatem, tergiversationem et duritiem, ut non cogitent aliquid de praeceptis Decalogi, ne quidem de ullo peccato quod fugiendum sit quia est cum Diabolo et contra Deum (n. 461).
- EXPLICATIO.
(Vers. 1.) “Et quintus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status vitae illorum in Ecclesia Reformatorum, qui vocantur docti et sapientes ex confirmatione fidei separatae a charitate, ac justificationis et salvationis per illam solam. – Quod de his in nunc sequentibus usque ad vers. 12{1} agatur, constat ex singulis in Sensu spirituali intellectis. Quod per “clangere” significetur explorare et manifestare statum Ecclesiae et inde vitae apud illos quibus religio est sola fides, videatur supra (n. 397).
@1 12 pro “13”$ - “Et vidi Stellam e Caelo delapsam in terram,” significat Divinum Verum spirituale influens e Caelo in Ecclesiam apud illos explorans et manifestans. – Per “stellam” hic significatur Divinum Verum spirituale, quia delapsa est e Caelo spirituali, de quo supra (n. 387, 388) et per “terram” hic significatur Ecclesia apud illos qui in internis ejus sunt, ut supra (n. 398). Per Divinum Verum spirituale intelligitur Intelligentia ex amore spirituali, qui est amor erga proximum; et quia Intelligentia illa hodie vocatur Fides, et Amor ille Charitas, est Fides ex Charitate, aut satius, est Verum fidei ex Bono charitatis, quod per “stellam” hic significatur. Simile per “stellam” in singulari significatur, Apoc. ii. 28; cap. xxii. 16{1}; per “stellas” enim in plurali significantur cognitiones boni et veri (n. 51), et per illas est intelligentia: quod sit Divinum Verum explorans et manifestans, patet a sequentibus.
@1 16 pro “17”$ - “Et data ei clavis putei abyssi,” significat infernum eorum apertum. – Per “clavem” significatur potentia aperiendi, et quoque aperitio (n. 62, 174, 840); et per “abyssum” significatur infernum ubi illi sunt qui apud se confirmaverunt justificationem et salvationem per solam fidem, qui omnes sunt ab Ecclesia Reformatorum; hic tamen qui in suis oculis et inde plurium aliorum apparent sicut docti et eruditi, cum tamen coram angelis in Caelo apparent sicut orbati intellectu quoad illa quae Caeli et Ecclesiae sunt; quoniam qui confirmant illam fidem usque ad interiora ejus, claudunt superiora intellectus sui, et tandem ita, ut non amplius possint videre aliquod verum spirituale in luce; causa est, quia confirmatio falsi est negatio veri; quare dum audiunt aliquod verum spirituale, quod est verum Verbi inserviens pro doctrina et vita illis qui ab Ecclesia sunt, tenent mentem in falsis quae confirmaverunt, et tunc verum auditum vel obvelant falsis, vel rejiciunt sicut merum sonum, vel ad illud oscitant, et se avertunt, et hoc eo plus, quo in fastu ex eruditione sua sunt; fastus enim conglutinat falsa, ut tandem cohaereant sicut spuma maris concreta: quare Verbum illis absconditum est sicut liber septem sigillis obsignatum.
Quales porro sunt, et quale illorum infernum, etiam dicetur, quia datum est illud videre, tum loqui cum illis qui ibi sunt, et quoque videre “locustas” quae inde exiverunt.
Puteus ille, qui est sicut apertura fornacis, apparet in plaga meridionali, et abyssus infra est multae extensionis versus orientem. Est inibi lux illis, sed si illuc immittitur lux e Caelo, fiunt ibi tenebrae; quare puteus ille clausus est superne. Apparent ibi mapalia lacunata sicut ex lateribus, quae divisa sunt in cellulas et cellulas, et in quavis est mensa, super qua jacent chartae cum aliquibus libris; ad suam sedet quisque qui in mundo confirmaverat justificationem et salvationem per solam fidem, faciendo charitatem actum mere naturalem moralem, et opera ejus modo opera vitae civilis, ex quibus homines aucupare possunt praemia in mundo; sed si facerent illa propter salutem, condemnant illa, et quidam graviter, quia humana ratio et voluntas est in illis.
Omnes qui in hac abysso sunt, fuerunt docti et eruditi in mundo; et inter illos aliqui metaphysici et scholastici, qui prae reliquis ibi aestimantur; quando datum est loqui cum illis, cognovi aliquos.
At vero sors illorum haec est: – Cum primum illuc immittuntur, sedent in primis cellulis; sed sicut confirmant fidem, excludendo opera charitatis, relinquunt primas sedes, ac intrant cellulas propius ad orientem, ac ita successive usque versus finem, ubi sunt illi qui dogmatica illa confirmant ex Verbo; et quia tunc non possunt non falsificare Verbum, evanescunt mapalia eorum, ac vident se in de serto, et tunc fit illis sicut supra (n. 153) descriptum est.
Est quoque abyssus infra illam abyssum, ubi sunt illi qui similiter confirmaverunt justificationem et salvationem per solam fidem, sed qui apud se in suo spiritu negaverunt Deum, et corde suo riserunt ad sancta Ecclesiae; ibi solum rixantur, dilacerant vestes, scandunt mensas, calcitrant, pugnant inter se vituperiis; et quia non licet ibi alicui malefacere quoad corpus, minantur ore et pugnis: est ibi immundum et squalidum. Sed de his non hic agitur. - (Vers. 2.) “Et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus e puteo sicut fumus fornacis magnae,” significat falsa concupiscentiarum naturalis hominis scaturientium ex malis amoribus illorum. – Per “puteum abyssi” significatur infernum de quo mox supra (n. 421); per “fumum” inde significantur falsa ex concupiscentiis; et quia dicitur “fumus sicut fornacis magnae,” intelliguntur falsa concupiscentiarum scaturientium ex malis amoribus, “ignis” enim significat amorem (n. 468), et “ignis inferni” malum amorem (n. 494{1}); similiter “fornax magna,” quoniam haec fumat ex igne.
Spiritus infernales non sunt in aliquo igne materiali, sed in igne spirituali, qui est illorum amor; quare illi non sentiunt alium ignem; de quo videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (n. 134, 566-575). Omnis amor in mundo spirituali, quando excitatur, apparet e longinquo sicut ignis, intra inferna sicut ignis candens, et extra sicut fumus incendii vel sicut fumus fornacis.
Falsa concupiscentiarum scaturientium ex amoribus malis per “fumum ex igne” et “ex fornace,” describuntur etiam alibi in Verbo, ut in his locis:
“Abraham prospexit contra facies Sodomae et Amorae, et ecce ascendit Fumus terrae sicut Fumus fornacis” (Gen. xix. 28);
“Sol occidit, et caligo facta est, et ecce Fornax fumi, et fax ignis, quae transivit inter segmenta” (Gen. xv. 17);
“Addunt peccare, propterea erunt sicut Fumus ex Fumario” (Hosch. xiii. 2, 3);
“Impii peribunt, in Fumo consumentur” (Psalm. xxxvii. 20);
“Dabo prodigia in Caelo et in Terra, ignem et columnas Fumi” (Joel iii. 3 (B.A. ii. 30))
Conjicient malos “in Caminum ignis, ibi erit ploratus et stridor dentium” (Matth. xiii. 41, 42, 49, 50{2}).
(Et alibi.)
@1 494 pro “490”$
@2 50 pro “51”$ - “Et obscuratus est sol et aer e fumo putei,” significat quod inde lux veri facta sit caligo. – Per “solem” et “aerem” significatur hic lux veri, per “solem” enim significatur amor, et per “lucem” inde Divinum verum; quare cum dicitur quod “sol obscuratus sit,” et simul “aer,” significatur quod Divinum verum factum sit caligo; quod id ex falsis concupiscentiarum, significatur per quod ex “fumo putei.”
- (Vers. 3.) “Et ex fumo exiverunt Locustae in terram,” significat quod ex illis falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, et omnia vident et judicant ex sensibus et eorum fallaciis. – Falsa in extremis dicuntur, quae sunt in extremis vitae hominis, quae vocantur sensualia, de quibus infra; haec per “locustas” in Verbo significantur; at sciendum est, quod non apparuerint sicut locustae in campis, quae subsultant et devastant prata et sata, sed quod apparuerint sicut pygmei seu homunciones, quod etiam a descriptione illarum patet, ut quod “haberent coronas super capitibus, facies sicut hominum, capillos sicut mulierum, dentes sicut leonum, thoraces ferreos, et super se regem Angelum abyssi.” Quod homunciones etiam ab antiquis dicti fuerint “locustae,” concludi potest ex his:
Exploratores terrae Canaanis dixerunt “vidimus Nephilim filios Enakim, et fuimus in oculis eorum sicut Locustae” (Num. xiii. 33{1});
Jehovah “Qui habitat super circulo terrae, et habitatores ejus sicut Locustae” (Esaj. xl. 22{2}).
Sed quia falsa in extremis, qualia apud illos sunt, in Verbo significantur per “locustas,” ideo vocati sunt “locustae,” ut quoque “coronati” et “imperantes,” apud Nahum:
“Comedet te ignis, comedet te sicut bruchus; multiplicate sicut bruchus, multiplica te sicut Locusta; coronati tui sicut Locusta, et imperantes tui sicut Locusta locustarum” (iii. 15, 17{3}).
Quod falsa in extremis, quia consumunt vera et bona Ecclesiae nascentia apud hominem, per “locustas” quae consumunt gramina in campis et herbas in agris, significentur, constat ex his locis:
Semen multum educes in agrum, sed consumet illud Locusta” (Deutr. xxviii. 38);
“Residuum Erucae comedet Locusta, et residuum Locustae comedet melolontha, et residuum melolonthae comedet bruchus” (Joel i. 4{4}):
“Compensabo vobis annos quos consumpsit Locusta, melolontha, bruchus et eruca” (Joel ii.25{5}).
Simile significatur per “locustas in Aegypto,” de quibus ita apud Mosen:
“Extendit Moses baculum super terram Aegypti, et ventus orientalis produxit Locustam, et ascendit Locusta super omnem terram Aegypti; ante illum non fuit talis Locusta, et comedit omnem herbam agri;” et extendit Moses baculum, “et conjecta est Locusta in Mare Suph” (Exod. x. 12,{6} seq.);
et apud Davidem:
“Dedit brucho proventum eorum, et laborem eorum Locustae” ((Psalm. lxxxviii. 46; videatur etiam) Psalm. cv. 34, 35);
per miracula in Aegypto describitur Ecclesiae vastatio, et per hoc miraculum vastatio per falsa in extremis: et extrema vitae hominis, quando clausa sunt interiora a quibus pendeant, sunt infernalia; quare “locustae conjectae sunt in mare Suph,” per quod significatur Infernum.
Quoniam pauci hodie sciunt, quid intelligitur per Sensuale, et qualis est sensualis homo, ac “locustae” significant illum, ideo adducentur ex Arcanis nostris Caelestibus de illo sequentia: –
Quod Sensuale sit ultimum vitae mentis hominis, adhaerens et cohaerens quinque sensibus corporis ejus (n. 5077, 5767, 9212{7}, 9216, 9331, 9730); Quod is sensualis homo dicatur, qui omnia judicat ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quod oculis videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, reliqua rejiciens (n. 5094, 7693); Quod interiora mentis ejus, quae vident ex luce Caeli, clausa sint, ut ibi nihil veri, quod Caeli et Ecclesiae est (videatur{8} n. 6564, 6844, 6845); Quod talis homo cogitet in extremis, et non interius ex aliqua luce spirituali (n. 5089, 5094, 6564, 7693); Verbo, quod in crasso lumine naturali sint (n. 6201, 6310, 6564, 6844, 6845, 6612, 6612, 6622, 6624); Quod inde interius sint contra illa quae Caeli et Ecclesiae sunt, sed quod exterius possint loqui pro illis, ardenter secundum dominationem per illa (n. 6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949); Quod docti et eruditi, qui se confirmaverunt profunde in falsis, et plus qui contra vera Verbi, caeteris sensuales sint (n. 6316); Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quia cogitatio illorum est tam prope loquelam ut paene in illa, et sicut in labiis, et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam: tum quod quidam ex illis dextre possint confirmare falsa, et quod post confirmationem credant quod vera sint (n. 195, 196, 5700, 10,236); Sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur et confirment, a quibus captatur et persuadetur vulgus (n. 5084, 6948, 6949, 7693); Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (n. 7693, 10,236); Quod avari, adulteri, voluptuosi et dolosi, imprimis sensuales sint, tametsi coram mundo non tales apparent (n. 6310); Quod interiora mentis eorum sint foeda et spurca (n. 6201); Quod per illa communicent cum infernis (n. 6311); Quod illi qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus quo profundius (n. 4623, 6311); Quod sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensuali hominis a tergo (n. 6312); Quod illi qui ratiocinati sunt ex solis sensualibus, et inde contra genuina vera Ecclesiae, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae (n. 195, 196, 197, 6398, 6399,{9} 10,313): Porro, sensuale hominis et sensualis homo describitur (n. 10,236); et extensio sensualium apud hominem (n. 9731); Quod sensualia ultimo loco esse debeant, et non primo; et quod apud hominem sapientem et intelligentem ultimo loco sint, et subjecta interioribus, at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia; hi sunt qui proprie dicuntur sensuales (n. 5077, 5125, 5128, 7645); Si sensualia ultimo loco sunt, quod per illa aperiatur via ad intellectum, ac elimentur vera per modum extractionis (n. 5580); Quod sensualia illa proxime exstent mundo, et admittant quae e mundo alluunt, et quasi cribrent illa (n. 9726); Quod homo per sensualia illa communicet cum mundo, et per rationalia cum Caelo (n. 4009); Quod sensualia subministrent illa quae inserviunt interioribus mentis (n. 5077, 5081); Quod sint sensualia subministrantia parti intellectuali et subministrantia parti voluntariae (n. 5077); Quod nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat (n. 5089); Quod sapiens homo supra sensualia cogitet (n. 5089, 5094); Quod homo, cum cogitatio ejus supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922); Quod elevatio supra sensualia, et abductio ab illis, antiquis nota fuerit (n. 6313); Quod homo spiritu suo animadvertere possit quae in mundo spirituali fiunt, si abduci possit a sensualibus, et elevari in lucem Caeli a Domino (n. 6622); Causa est, quia corpus non cogitat sed spiritus hominis in corpore: et quantum in corpore, tantum obscure et in tenebris, et quantum non in corpore, tantum clare et in luce; sed in spiritualibus (n. 4622, 6614, 6622); Quod ultimum intellectus sit scientificum sensuale, ac ultimum voluntatis sit jucundum sensuale (n. 9996); Quae differentia inter sensualia communia cum bestiis, et inter sensualia non communia cum illis (n. 10,236); Quod sint sensuales non mali, quia interiora illorum non ita clausa sunt, de quorum statu in altera vita (n. 6311).
@1 33 pro “13”$
@2 22 pro “21”$
@3 15, 17 pro “15, 16, 17″$
@4 4 pro “4, 5″$
@5 25 pro “24, 25″$
@6 12 pro “10”$
@7 9212 pro “9121”$
@8 videatur pro “videat”$
@9 6399 pro “6349”$ - “Et data illis potestas; sicut habent potestatem scorpii terrae,” significat potentiam persuadendi quod falsa illorum sint vera. – Per “scorpium” significatur lethale persuasivum, et per “Scorpium terrae” persuasivum in rebus Ecclesiae, nam “terra” significat Ecclesiam (n. 285); scorpius enim, cum pungit hominem, inducit membris Stuporem, et si non sanatur, lethum; simile inducit illorum persuasivum intellectui. Tale etiam per “scorpium” significatur in his:
“Ne timeto tibi ab illis et verbis illorum; sunt spinosi; inter Scorpios tu habitas; sunt duri faciebus et obfirmati corde” (Ezech. ii. 4, 6);
Jesus dixit ad septuaginta quos emisit, “Ecce do vobis potestatem calcandi super serpentes et Scorpios, et super omnem potestatem inimici, ut nihil tamen vobis quicquam noceat” Luc. x. 19). - (Vers. 4.) “Et dictum illi, ne laederent gramen terrae, neque ullum viride, neque ullam arborem, nisi homines solos, quicunque non haberent sigillum Dei in frontibus suis,” significat Divinam Domini Providentiam, quod non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem illorum, aliis quam qui non in charitate et inde non in fide sunt. – Per “dictum illis” significatur, Divina Domini Providentia, quia dictum est e Caelo; per “non laedere gramen terrae, neque ullum viride,” significatur non posse auferre aliquod verum et bonum fidei, per “gramen” enim significatur verum fidei quod primum nascitur apud hominem (n. 401), et per “viride” significatur vivum fidei, quod est ex bono (n. 401); per “non laedere ullam arborem” significatur non posse auferre affectionem et perceptionem veri et boni, per “arborem” enim significatur homo quoad illas (n. 400); per illos qui “non habent sigillum Dei in frontibus suis” significantur qui non in charitate et inde fide sunt, “frons” enim significat amorem et charitatem (n. 347), et “habere sigillum” significat illos nosse et distinguere ab aliis (n. 345).
Quod illi qui confirmaverunt solam fidem usque in arcana justificationis et salvationis per illam, non possint auferre aliquod verum et bonum fidei, nec affectionem et perceptionem, aliis quam qui non in fide charitatis sint, est causa, quia vix ullus praeter antistitem qui docet et praedicat, comprehendit illa; laicus audit, sed involant per unam ejus aurem et evolant per alteram; quod ipse sacerdos arcanista pro certo scire potest ex eo, quod ipse impenderit omnem ingenii vim ad hauriendum illa in sua adolescentia, et postea ad retinendum illa in sequente aetate, tum quod se ex illis praedoctum aestimet; quid tunc laicus qui simpliciter cogitat de fide ex charitate, cum mystica illa audit: ex his videri potest, quod fides sola justificans sit fides clericorum, et non laicorum, nisi illorum qui secure vivunt; hi ex arcanis illorum solum haec hauriunt, quod sola fides salvet, quod non possint facere bonum a se, quod nec possint implere legem, quod Christus passus sit pro illis{1}; praeter universalia illis similia pauca.
@1 illis pro “illo”$ - (Vers. 5.) “Et datum illis ut non occiderent illos; sed ut cruciarent menses quinque,” significat quod ex Divina Domini Providentia sit, quod non possint illis qui non in fide charitatis sunt, auferre facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, sed modo quod possint ad breve tempus inducere stuporem. – Per “datum illis” significatur quod ex Divina Domini Providentia sit, ut mox supra; “non posse occidere illos” significat non posse auferre illis, qui non in fide charitatis sunt, facultatem intelligendi et volendi verum et bonum, hac enim facultate ablata homo spiritualiter occisus est; per “cruciare menses quinque” significatur stuporem ad breve tempus inducere; “quinque” significant aliquid parum seu ad breve tempus, et “cruciare” significat stuporem inducere, quia hoc per “scorpium” significatur (n. 425), et per “cruciatum sicut scorpii” ut sequitur (n. 428). Quod homini non possit auferri facultas intelligendi verum et volendi illud, seu rationalitas et libertas, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 73, 74, 82-86, 92-99{1}, 138-149, 322). Quod “menses quinque” significent aliquid parum et ad breve tempus, est quia id per “quinque” significatur; tempora enim, sive sint horae, dies, septimanae, sive menses, anni, non significant tempus, sed statum, ac numeri determinant quale ejus (n. 4, 10, 348, 947) – Quod “quinque” significent aliquid, et quoque parum, constare potest ex his locis:
“Mille coram increpatione Quinque fugient” (Esaj. xxx. 17);
“Quinque persequentur centum” (Levit. xxvi. 8);
Jesus dixit, quod “Regnum caelorum simile sit decem virginibus, quarum Quinque erant prudentes et Quinque stultae” (Matth. xxv. 1, 2);
per “decem virgines” significantur omnes in Ecclesia, per “quinque” significantur quaedam pars aut aliqui. Similia significantur per “decem” et per “quinque” in parabola, quod
Datae sint servis minae ut negotiarentur, et quod unus ex mina acquisiverit decem minas, et alter quinque (Luc. xix. 13-20);
“decem minae” significant multum, et “quinque minae” parum.
(Praeter alibi, ut Esaj. xvii. 6; cap. xix. 18, 19; Matth. 15-21{2}).
@1 99 pro “98”$
@2 21 pro “22”$ - “Et cruciatus illarum sicut cruciatus scorpii cum percutit hominem,” significat quod hoc sit ex persuasivo illorum. – Hoc sequitur ex nunc ((n.) 427) dictis; per “cruciatum” enim significatur stupor, quem persuasivum eorum inducit intellectui, sicut scorpius corpori cum pungit; “scorpius” significat persuasivum illud (n. 425). In mundo spirituali datur persuasivum, quod aufert intellectum veri, et inducit stuporem et sic dolorem animo, sed hoc persuasivum in mundo naturali ignotum est.
- (Vers 6.) Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non inveniant illam, at cupient mori et mors fugiet illos,” significat quod illi, qui in doctrina fides separatae sunt, velint ut in rebus fidei intellectus occlusus sit, et voluntas obturata, et sic quod illis non sit aliqua lux et vita spiritualis; sed quod usque provisum sit a Domino, quod intellectus non occludatur, nec voluntas obturetur, ne lux et vita spiritualis apud hominem exstinguatur. – “In diebus illis” significat ultimum statum Ecclesiae, quando doctrina de sola fide universaliter recepta est; “quaerent homines mortem” significat quod velint ut intellectus in rebus fidei occlusus sit; “et non in venient illam” significat quod provisum sit a Domino, quod non fiat; “et cupient mori” significat quod velint ut etiam voluntas in illis obturata sit; “et mors fugiet illos” significat quod provisum sit quod nec id fiat, sic enim exstingueretur lux et vita spiritualis, et homo spiritualiter moreretur; “quaerere” praedicatur de intellectu, et “cupere” de voluntate, ac “mors” de utroque. Quod haec per illa verba significentur, patet; quid alioquin foret, quod homines “in diebus illis quaerent mortem et non invenient illam, ac cupient mori et mors fugiet illos;” per “mortem” enim non alia mors intelligitur quam mors spiritualis, quae inducitur cum removetur intellectus a credendis, sic enim homo nescit num cogitet et faciat verum aut falsum, ita num cum angelis Caeli vel num cum diabolis Inferni.
- (Vers. 7.) “Et similitudines locustarum,” significat
apparentias et imagines illorum qui fidem separatam a charitate apud se confirmaverunt. – Per “similitudines” significantur apparentiae illorum in imagine repraesentativa; per “locustas” significantur falsa in extremis (n. 424); et quia falsa unum faciunt cum illis qui in falsis sunt, etiam ipsi per “locustas” significantur. Quod illi qui apud se confirmaverunt solam fidem, seu falsa illorum, per “locustas” intelligantur, patuit mihi clare ex eo, quod presbyteri, qui in fide illa erant, locustas visas amplexi sint et osculati, ac in domos suas introducere vellent; imagines enim, quae sunt formae repraesentativae affectionum et cogitationum angelorum et spirituum in mundo spirituali, apparent sicut vivae, similiter ut animalia, volucres et pisces, de quibus prius. - “Similes equis paratis ad bellum,” significat quod quia ratiocinari possunt, apparerent sibi sicut pugnantes ex intellectu veri ex Verbo. – Per “equum” significatur intellectus Verbi (n. 298) per “bellum” significatur bellum spirituale, quod fit per ratiocinationes et argumentationes (n. 500, 586); per “similes” seu similitudines significantur differentiae, ut mox supra (n. 430).
- Et super capitibus illarum sicut coronae similes auro, significat quod apparerent sibi sicut victores. – Per “coronas super capitibus similes auro” significantur insignia victoriae, quia reges olim in praeliis gestaverunt coronas aureas (n. 300); nam dictum est quod visi sint “similes equis,” hoc est, super equis parati ad bellum (n. 431), erant enim illis facies hominum, ut sequitur; et illi in tali persuasione sunt, quod non vinci possent.
- “Et facies illarum sicut facies hominum,” significat quod apparerent sibi sicut sapientes. – Per “hominem” in Verbo significatur sapiens et intelligens (n. 243), et per “faciem” ejus sapientia et intelligentia; inde est, quod per “facies illarum sicut facies hominum” significetur quod apparerent sibi sicut sapientes; vocantur quoque sapientes, docti et eruditi, tametsi sunt inter virgines stultas, quae non habebant oleum in lampadibus (Matth. xlv. 1, 2(, 3)); “oleum” significat amorem et charitatem et inter stultos, qui audiunt Dominum, hoc est, legunt Verbum, et non faciunt illud (Matth. vii. 26).
- (Vers. 8.) “Et habebant capillos sicut capillos mulierum” significat quod apparerent sibi (sicut) in actione veri. – In Verbo per “virum” significatur intellectus veri, et per “mulierem” affectio veri, quia vir nascitur intellectus, et mulier affectio, de quo, illi Sapientia Angelica de Continuatio. Per “capillos” in Verbo significatur ultimum vitae hominis, quod est sensuale (de quo n. 424); hoc est quod illis apparet sicut in affectione veri, cum tamen sunt in affectione falsi, hoc enim credunt esse verum. Quod “mulier” significet affectionem veri, constare potest a multis locis in Verbo; inde est quod Ecclesia dicatur “uxor,” “mulier,” filia,” “virgo;” et Ecclesia est Ecclesia ex amore seu affectione veri, ex hac enim fit intellectus veri. Ecclesia vocatur “mulier” in his locis:
Duae Mulieres unius Matris, quae scortatae sunt in Aegypto, Ohola quae Samaria, et Oholiba quae Hierosolyma (Ezech. xxiii. 2-4);
“Quasi Mulierem desertam et afflictam spiritu vocavit te Jehovah, et Mulierem juventutis” (Esaj. liv. 6, 7);
“Creabit Jehovah novum in terra, Mulier circumdabit virum” (Jerem. xxxi. 21, 22).
Per “mulierem circumdatam sole, quam Draco persecutus est” (Apoc. xii.), significatur Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma. Per “mulieres” significantur affectiones veri, ex quibus Ecclesia est Ecclesia, pluribus in locis ut in his:
“Mulieres populi Mei expellitis e domo deliciarum ejus” (Mich. ii. 9{1});
Plangent familiae domuum seorsim, et Mulieres seorsim (Sach. xii. 11-13);
“Mulieres securae consistite, audite sermonem Meum” (Esaj. xxxii. 9);
“Quare facitis malum ad exscindendum vobis Virum et. Mulierem” (Jerem. xliv. 7{2});
“Dispergam Virum et Mulierem” (Jerem. li. 22).
Per “virum” et “mulierem,” hic et alibi, in Sensu spirituali significatur intellectus veri et affectio veri.
@1 9 pro “8”$
@2 xliv. 7 pro “xliv. 17″$ - “Et dentes illarum sicut leonum erant” significat quod sensualia, quae sunt ultima vitae naturalis hominis, apparerent illis in potentia super omnia. – “Dentes” significant ultima vitae naturalis hominis, quae vocantur sensualia, de quibus supra (n. 424); sunt duo genera sensualium, unum quod est voluntatis, alterum quod est intellectus, sensualia voluntatis significantur per “capillos mulierum,” de quibus mox supra (n. 434), et sensualia intellectus significantur per “dentes;” haec sensualia, hoc est, sensuales qui in falsis ex confirmatione sunt, apparent sibi in potentia super omnia, ut non possint vinci; quare “dentes locustarum,” per quas significantur talia sensualia “erant sicut leonum;” per “leonem” significatur potentia (n. 241). Quod “dentes” significent ultima vitae hominis, quae vocantur sensualia, quae, dum ab interioribus mentis separata sunt, in meris falsis sunt, ac violentiam inferunt veris ac destruunt illa, constare potest ex sequentibus his locis:
“Anima mea in medio Leonum cubo, Dentes eorum hasta et tela” (Psalm. lvii. 5 (B.A. 4));
“Deus destrue Dentes in ore eorum, Molares leonum juvenum averte” (Psalm. lviii. 7 (B.A. 6));
“Gens ascendit super terram Meam robusta, Dentes ejus dentes leonis, et Molares ejus leonis illi” (Joel i. 6{1});
Jehovah, “Dentes impiorum confringis” (Psalm. iii. 8 (B.A. 7));
Ascendit bestia e mari “terribilis, formidabilis et robusta valde, cui Dentes ferri magni; comedit et contrivit” (Dan. vii. 7);
“Benedictus Jehovah, Qui non tradidit nos rapinam Dentibus illorum” (Psalm. cxxiv. 6).
Quoniam sensuales homines non vident aliquod verum in sua luce, sed ratiocinantur et altercantur de omni re num ita sit, et hae altercationes in infernis audiuntur extra illa sicut stridores dentium, qui in se spectati sunt collisiones falsi et veri, patet quid significatur per
“Stridorem dentium” (Matth. viii. 12; cap. xiii. 42, 50; cap. xxii. 13; cap. xxiv. 51; cap. xxv. 30; Luc. xiii. 28);
et quodammodo quid per
“Stridere dentibus” (Hiob{2} xvi. 9; Psalm. xxxv.{3} 15, 16; Psalm. xxxvii. 12; Psalm. cxii. 10; Mich. iii. 5; Thren.ii. 16).
@1 6 pro “6, 7″$
@2 Hiob pro “Psalm.”$
@3 xxxv. pro “xxv.”$ - (Vers. 9.) “Et habebant thoraces sicut thoraces ferreos,” significat argumentationes ex fallaciis, per quas pugnant et valent, quae apparerent illis tam validae ut refelli non possent. – Per “thoraces” significantur tutationes, quia tutantur pectus; hic tutationes falsorum, quae fiunt per argumentationes ex fallaciis, per quas falsum principium defenditur; ex falso enim principio non possunt nisi quam falsa profluere; si vera afferuntur, illa non spectantur nisi extrorsum seu superficietenus, ita quoque sensualiter, et sic falsificantur, et fiunt apud illos fallaciae. Quod “thoraces” significent talia, est quia “bella” in Verbo significant bella spiritualia, et inde “arma belli” significant varia quae illius belli sunt; ut apud Jeremiam:
“Alligate equos, et ascendite equites, et sistite vos in Galeis, expolite Lanceas, induite Loricam” (xlvi. 4);
apud Esajam:
“Induit justitiam sicut Loricam, et Galeam salutis super caput Suum” (lix. 17);
apud Davidem:
“Sub alis Ipsius confides, Clypeus et Parma veritas Ipsius” (Psalm. xci 4);
praeter alibi
(Ut Ezech. xxiii. 24; cap. xxxviii. 4; cap. xxxix. 9; Nah. ii. 4 (B.A. 3); Psalm. v. 13 (B.A. 3); Psalm. xxxv. 2, 3).
Quod “thoraces essent sicut ferrei” significat quod argumentationes apparerent illis tam validae, ut non refelli possent, “ferrum” enim ex duritie significat validum. - “Et alarum (illarum) sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum,” significat ratiocinia illorum sicut ex veris doctrinae e Verbo plene intellectis, pro quibus ardenter pugnandum est. – “Vox alarum” significat ratiocinia, quia “volare” significat percipere et instruere (n. 245, 415); “currus” significant doctrinalia, de quibus sequitur; “equi” significant intellectum Verbi (n. 298), et “equi multi” plenarium; quod “currere in bellum” significet ardorem pugnandi, patet. Quod “currus” significet doctrinam, constat ex his locis:
“Currus Dei sunt binae myriades, milleni pacificorum, Dominus in illis” (Psalm. lxviii. 18 (B. A. 17));
“Jehovah ponit nubes Currus Suos, ambulat super alis venti” (Psalm. civ. 3{1})
Jehovah, “equitas super equis Tuis, Currus Tui salus” (Hab. iii. 8);
“Ecce Jehovah in igne veniet, et sicut procella Currus Ipsius” (Esaj. lxvi. 15);
“Satiabimini super mensa Mea Equo et Curru; sic dabo gloriam Meam inter gentes” (Ezech. xxxix 20(, 21));
“Exscindam Currum ex Ephraimo, et Equum ex Hierosolyma” (Sach. ix. 10{2});
“Evertam Thronum regnorum, evertam Currum, et equitantes in eo” (Hagg. ii. 22);
“Constitue speculatorem, qui spectet, nuntiet, vidit ergo Currum, par equitum, currum Cameli, et Currum viri, et dixit, Cecidit, cecidit Babel” (Esaj. xxi. 6, 7, 9{3}).
Quoniam “Elias” et “Elisaeus” repraesentabant Dominum quoad Verbum, et inde significabant Doctrinam e Verbo, sicut omnes Prophetae (n. 8), ideo vocati sunt
“Currus Israelis et Equites ejus;”
et ideo
Elias visus est in Caelum auferri in Curru ignis, et circum Elisaeum a puero ejus visi sunt Currus et equi ignei (2 Reg. ii. 11, 12; cap. vi. 17{4}; cap. xiii. 14);
Praeter alibi, ubi “Currus” (ut Esaj. xxxi. 1; cap. xxxvii. 24; cap. lxvi. 20{5}: Jerem. xvii. 25; cap. xxii. 4: cap. xlvi. 2, 3, 8, 9; cap. l. 37, 38; cap. li. 20, 21; Ezech. xxvi. 7, 8, 10, 11; Dan. xi. 40; Nah. iii. 1-3; Joel ii. 1-5{6}).
@1 3 pro “2, 3″$
@2 10 pro “20”$
@3 9 pro “8”$
@4 17 pro “27”$
@5 20 pro “10”$
@6 ii. 1-5 pro “iii. 1, 2, 3″$ - (Vers. 10.) “Et habebant caudas similes scorpiis,” significat vera Verbi falsificata, per quae inducunt stuporem. – Per “caudam” significatur ultimum capitis, quia cerebrum per spinam dorsi continuatur in caudam, quare caput et cauda unum faciunt sicut primum et ultimum dum itaque per “caput” significatur sola fides justificans et salvans, per “caudam” significantur omnes ejus confirmationes in summa, quae sunt ex Verbo, ita vera Verbi falsificata. Omnis qui ex propria intelligentia sumit principium Religionis, et ponit id in caput, ille ex Verbo sumit confirmantia, et ponit haec in caudam sic inducit aliis stuporem, et sic laedit; quare dicitur, quod “haberent caudas similes scorpiis,” et mox quod “aculei essent in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines” per “scorpium” enim significatur persuasivum inducens intellectui stuporem (n. 425). Quod “cauda” sit continuatio cerebri per Spinam dorsi ad ultimum suum, quaere Anatomicum, et docebit; aut specta canem vel aliam feram cui est cauda, ac ei fave et adblandire, et videbis cristam dorsi mollescere, et caudam correspondenter moveri, et vicissim quod erigatur crista si exacerbas. Primum intellectus, quod pro principio sumitur, significatur per “caput,” ac ultimum ejus per “caudam,” etiam in his locis:
“Exscindet ex Israele Caput et Caudam: Senex et Honoratus Caput, Propheta autem Doctor mendacii Cauda” (Esaj. ix. 13, 14 (B. A. 14, 15));
“Non erit Aegypto opus, quod faciat Caput et Caudam” (Esaj. xix. 15{1}).
Per
Draconis septem Capita, et per Caudam, qua detraxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram (Apoc. xii. 3(, 4));
tum etiam, per
Caudas similes serpentibus, habentes capita, quibus laedunt (vers. 19 hujus capitis),
nec aliud significatur. Quoniam per “caudam” significatur ultimum, et ultimum est complexus omnium, ideo dixit Jehovah ad Mosen,
“Prehende Caudam serpentis; et prehendit, et factus est in baculum” (Exod. iv. 3, 4);
ac ideo mandatum est quod
Caudam integram juxta spinam dorsi removerent, et illam cum adipibus, qui super extis, renibus, intestinis et jecore, sacrificarent (Levit. iii. 9-11; cap. viii. 25; ix. 19; Exod. xxix. 22).
Quod ultimum sit continens et complexus omnium priorum, videatur in Doctrina Novae:” Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 38, 65), et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n 209-216, 217-222).
@1 15 pro “13”$ - “Et aculei erant in caudis illarum, et potestas illarum laedere homines mensibus quinque,” significat astutas falsificationes Verbi, per quas ad breve tempus obtenebrant et fascinant intellectum, et sic fallunt et captant. – Per “aculeos in caudis” significantur astutae falsificationes Verbi; per “aculeos” astutiae, et per “caudas” vera Verbi falsificata (n. 438); per “potestatem laedendi” significatur quod per illas possint inducere stuporem, hoc est, obtenebrare et fascinare intellectum, et sic fallere et captare, “caudae enim erant similes scorpiis,” et per “Scorpios” talia significantur (n. 425). Per “menses quinque” significatur ad breve tempus, ut supra (n. 427); hoc fit cum aliqua ex Verbo depromunt et applicant: Verbum enim per correspondentias conscriptum est, et correspondentiae sunt quoad partem apparentiae veri, et hae intus in se recondunt genuina vera: si haec in Ecclesia non sciuntur, possunt e Verbo plura desumi, quae primum apparent sicut concordantia cum haeresi; at dum in Ecclesia sciuntur genuina vera, tunc apparentiae veri nudantur, et genuina vera in conspectum veniunt: sed antequam hoc fit, potest haereticus per varia e Verbo obvelare et fascinare intellectum, et sic fallere et captare. Quod ita fiat ab illis qui asserunt remitti homini peccata, quod est justificari, per actum fidei, de quo nemo aliquid scit, et hoc in momento, et si non prius, in ultima mortis hora, per exempla illustrari potest; sed hoc non hujus loci est. Per “aculeos” significantur falsa ex malo laedentia, etiam apud Amos:
“Ecce dies venient super vos, quibus extrahent vos Aculeis” (iv. 2);
et apud Mosen:
Quod exstirparent habitatores terrae, ne forent in spinas oculis, et in Aculeos lateribus (Num. xxxiii. 55);
“spinae,” “sentes,” “tribuli” et “cardui,” significant etiam falsa mali ex aculeis illorum. - (Vers. 11.) “Et habebant super se regem Angelum abyssi, nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon,” significat quod in Inferno satanico sint, qui in falsis ex concupiscentiis sunt, et per totalem falsificationem Verbi perdiderunt Ecclesiam. – Per “regem angelum abyssi” non significatur aliquis angelus rex ibi, sed falsum ibi regnans; per “regem” enim in genuino sensu significatur qui in veris ex affectione boni est, et abstracte ipsum illud verum (n. 20), et inde in opposito sensu per “regem” significatur qui in falsis ex concupiscentia mali est, et abstracte ipsum illud falsum; per “abyssum” significatur Infernum satanicum, ubi illi (n. 387, 421{1}); per “nomen” significatur quale status (n. 81, 122, 165). “Abaddon” in lingua Hebraea est Perdens et Perditor, simile “Apollyon” in lingua Graeca, et hoc est falsum in extremis, quod per totalem falsificationem Verbi perdiderat Ecclesiam. Per “Abaddon” in textu Hebraeo significatur Perditio in his locis:
“Veritas Tua in Perditione” (Psalm. lxxxviii. 12 (B.A. 11));
“Nudum Infernum coram illo, et non operimentum Per