ditioni” (Hiob xxvi. 6);
“Nam{2} ignis usque ad Perditionem devorabit” (Hiob xxxi. 12);
“Perditio et mors dicunt” (Hiob xxviii. 22{3}).
Alioquin vocatur Infernum et Diabolus
“Perditio” et “Perditor” (Esaj. liv. 16; Ezech. v. 16; cap ix 1; Exod. xii. 13),
sed alia voce.
@1 421 pro “428”$
@2 Nam pro “Num”$
@3 22 pro “12”$
- (Vers. 12.) “Et vae unum praeteriit, ecce veniunt adhuc duo vae posthaec,” significat ulteriores lamentationes super devastatione Ecclesiae. – Quod “vae” significet lamentationem super calamitate, infelicitate et damnatione, videatur n. 416; hic itaque per “duo vae posthaec,” significantur ulteriores lamentationes super statu Ecclesiae.
- (Vers. 13.) “Et sextus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status vitae apud illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sapientes sunt, et usque omne religionis ponunt in fide, et illam solam cogitant, et nihil praeter illam et cultum solennem, et sic ad lubitum vivunt. – Quod de his usque ad finem capitis agatur, ab explicatione sequentium patebit. Quod “clangere” significet explorare et manifestare statum Ecclesiae et inde vitae, quibus religio est sola fides, videatur supra (n. 397).
Hi, de quibus nunc agitur, prorsus distincti sunt ab illis de quibus huc usque in hoc capite actum est, et quorum falsa fidei in formis locustarum visa sunt. Distincti sunt in eo: – Quod illi de quibus actum est, incumbant studio explorandi arcana justificationis per fidem, et quoque tradendi ejus, tum etiam testimonia ejus, quae illis sunt bona vitae moralis et civilis, stabiliendo quod praecepta Verbi in se quidem Divina sint, sed quod apud hominem, quia ab ejus voluntate procedent, fiant naturalia, quae{1} cum spiritualibus fidei non conjunctionem habent; et quia haec per rationalia, quae sapiunt ex eruditione, confirmant, in plaga meridionali in abysso degunt, secundum descriptionem supra (n. 421). At vero illi de quibus in nunc sequentibus ad finem capitis agitur, non student arcanis illis, sed modo nudam fidem faciunt omne religionis, et nihil praeter illam et solennem cultum, et sic ad lubitum vivunt. Hos datum etiam est videre, et cum illis loqui; degunt in plaga septentrionali in casis structis ex juncis et calamis calce incrustatis, in quibus humus est solum: casae illae sparsae sunt; ingeniosiores, qui ex naturali lumine per ratiocinia sciunt constabilire illam fidem, et confirmare quod illa nihil commune habeat cum vita, habitant anterius, simpliciores post illos, et stupidiores versus occidentem illius plagae; est illorum tanta multitudo, ut non credi possit. Erudiuntur a spiritibus angelicis; sed qui non recipiunt vera fidei et secundum illa vivunt, demittuntur in Infernum quod sub illis est, et incarcerantur.
@1 quae pro “qui”$ - Et audivi vocem unam ex quatuor cornubus altaris aurei quod coram Deo,” (Vers. 14.) “dicentem sexto Angelo qui habebat tubam,” significat mandatum a Domino e Caelo spirituali ad illos qui explorarent et manifestarent. – Per “vocem unam” significatur Divinum mandatum; per “altare aureum,” seu altare super quo fiebant suffitus, significatur Caelum Spirituale (n. 277, 392); per “quatuor cornua” illius altaris significatur potentia ejus (n. 270), hic potentia solvendi quatuor angelos vinctos ad flumen Euphratem, ut sequitur; per “sextum Angelum” qui habebat tubam, significatur ad illos quibus munus explorandi et manifestandi illa injunctum fuit (n. 442).
- “Solve quatuor Angeles vinctos ad flumen magnum Euphratem,” significat ut vincula externa auferantur illis, ut appareant interiora mentis illorum. – Quod haec per illa verba significentur, nemo potest scire, et vix suspicari, nisi sciat quid per “flumen magnum Euphratem,” et quid per “quatuor Angelos ibi vinctos,” intelligitur; per “Euphratem” in Verbo significantur interiora mentis hominis, quae vocantur rationalia, quae apud illos qui in veris ex bono sunt, plena sapientia sunt, at apud illos qui in falsis ex malo, plena insania sunt. Haec per “Euphratem fluvium” in Verbo significantur; causa est, quia fluvius ille terminabat Terram Canaanem ab Assyria, et per “Terram Canaanem” significabatur Ecclesia, et per “Assyriam” rationale ejus; et inde per flumen terminans, significantur interiora mentis quae vocantur rationalia in utroque sensu; sunt enim tria quae faciunt hominem Ecclesiae, spirituale, rationale seu intellectuale, ac naturale, quod etiam est scientificum. Spirituale Ecclesiae significabatur per “Terram Canaanem” ac per fluvios in illa; rationale seu Intellectuale Ecclesiae, per ‘Aschurem” seu “Assyriam” et per ejus “flumen Euphratem;” ac naturale Ecclesiae quod etiam est scientificum, per “Aegyptum” et ejus “flumen” Nilum; sed de his videantur plura infra (n. 503). Per “quatuor Angelos ad flumen Euphratem vinctos” significantur interiora illa apud homines Ecclesiae, quae “vincta” dicuntur quia non propalantur; sunt enim spiritus infernales qui per quatuor hos Angelos intelliguntur, quia de illis dicitur, quod “parati essent ad occidendum tertiam partem hominum,” ut mox sequitur (n. 446); ac interiora hominum cum spiritibus, vel infernalibus vel caelestibus, unum faciunt, quoniam cohabitant; per “solvere illos” significatur auferre vincula externa ut appareant interiora mentis eorum: haec sunt quae per illa verba significantur. Quod per “Euphratem” significentur interiora mentis hominis contermina spiritualibus Ecclesiae ejus, constare potest ex locis in Verbo ubi, nominatur “Aschur” seu “Assyria;” “Euphrates” autem occurrit in opposito sensu, In quo significat interiora plena falsis et inde insaniis, in his locis:
“Ecce Dominus{1} ascendere facit super eos aquas Fluvii” (Euphratis) “validas et multas, Regem Aschuris: hic ibit per Jehudam, mundabit et transibit” (Esaj. viii. 7, 8);
“Quid tibi cum via Aegypti, ut bibas aquas Schichoris; et quid tibi cum via Assyriae, ut bibas aquas Fluvii” (Jerem. ii. 18);
“Devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum super Fluvium” Euphratem (Esaj. xi. 15{2});
“Sextus Angelus effudit phialam super Fluvium Euphratem, cujus exsiccata est aqua” (Apoc. xvi. 12);
Mandatum est Prophetae ut poneret cingulum super lumbis, et illud postea in foramine petrae juxta Euphratem absconderet: et cum illud post breve tempus recepit, ecce erat corruptum, nec proderat ad quicquam (Jerem. xiii. 1-7, 11);
Et quoque mandatum illi, ut postquam absolverit legere librum, projiceret illum in medium Euphratis, et diceret, “Sic submergetur Babel, et non resurget” (Jerem. li. 63, 64);
per haec repraesentabantur interiora status Ecclesiae apud filios Israelis. Quod “fluvius Aegypti” Nilus, et “fluvius Assyriae” Euphrates, fuerint termini Terrae Canaanis, patet ex his:
“Pepigit Jehovah cum Abramo foedus, Semini tuo dabo Terram hanc, a Fluvio Aegypti usque ad Fluvium magnum Euphratem” (Gen. xv. 18).
Quod Euphrates fuerit terminus, videatur Exod. xxiii. 31; Deutr. i. 7, 8; cap. xi. 24; Jos. i. 4; Mich. vii. 12.
@1 Dominus pro “Deus”$
@2 xi. 15 pro “xv. 15, 16″$ - (Vers. 15.) “Et soluti sunt quatuor Angeli” significat quod sublatis vinculis externis apparuerint interiora mentis eorum. – Hoc sequitur ex supra dictis.
- “Parati in horam in diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum,” significat illos in perpetuo conatu auferendi hominibus Ecclesiae lucem et vitam spiritualem. – Per “paratum esse” significatur in conatu esse; per “horam, diem, mensem, annum” significatur continue et perpetuo, simile quod per “omni tempore;” per “occidere” significatur auferre hominibus Ecclesiae lucem et vitam spiritualem (n. 325); et per “tertiam partem significantur omnes (n. 400).
- (Vers. 16.) “Et numerus exercituum equitatus duae myriades myriadum,” significat ratiocinia de sola fide, quibus interiora mentis illorum referta erant, ex mere falsis mali in copia. – Per “exercitus” significantur bona et vera, et in opposito sensu mala et falsa, hic falsa mali, de quibus sequitur; per “equitatum” significantur ratiocinia de sola fide, quia per “equum” significatur intellectus Verbi (n. 298), et quoque intellectus Verbi deperditus (n. 305, 313, 320{1}); inde per “equitatum” significantur ratiocinia ex intellectu Verbi deperdito, hic de sola fide, quia de iis, qui in illa sunt, agitur; per “duas myriades myriadum” non intelliguntur totidem numero, sed multa copia; quod dicantur “duae” est quia duo praedicantur de bono, et in opposito sensu de malo (n. 322), et “myriades” praedicantur de veris, et in opposito sensu de falsis (n. 287{2}). Ex his videri potest, quod per “numerum exercituum equitatus duas myriades myriadum” significentur ratiocinia de sola fide, quibus interiora mentis illorum plena erant, ex mere falsis mali in copia. Quod per “exercitus” in Verbo significentur bona et vera Caeli et Ecclesiae, et in opposito sensu mala et falsa, constare potest ex locis ubi sol, luna, et stellae vocantur “exercitus,” et per “solem” significatur bonum amoris, per “lunam” verum fidei, et per “stellas” cognitiones boni et veri, ac vicissim in opposito sensu (n. 51, 53, 332, 413): illa et haec nominantur “exercitus” in his locis:
“Laudate Jehovam omnes Exercitus Ipsius, laudate Ipsum Sol et Luna, Laudate Ipsum omnes Stellae” (Psalm. cxlviii. 2, 3);
“Manus Meae expanderunt Caelos, et omni Exercitui eorum praecepi” (Esaj. xlv. 12);
“Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius omnis Exercitus eorum” (Psalm. xxxiii.{3} 6);
“Absoluti sunt Caeli et Terra, et omnis Exercitus illorum” (Gen. ii. 1);
Cornu Hirci “crevit usque ad Exercitum caelorum, et dejecit in terram de Exercitu et stellis, imo usque ad Principem Exercitus extulit se: et Exercitus traditus super juge in praevaricationem, quia projecit veritatem in terram: Sanctus dixit, Quo usque datur Sanctum et Exercitus conculcationi” (Dan. viii. 10-14);
“Jehovah edidit vocem Suam coram Exercitu” (Joel ii. 11);
“Super tectis domuum suffiverunt omni Exercitui caelorum” (Jerem. xix. 13);
Ne incurves te et servias soli, lunae, stellis, et omni Exercitui Caelorum (Deutr. iv. 19: cap. xvii. 3; Jerem. viii. 2).
(Similiter Esaj. xiii. 4; cap. xxxiv. 4; cap. xl. 26; Jerem. xxxiii. 22; Sach. ix. 8; Apoc. xix. 14.)
Quoniam per “exercitus Caelorum” significantur bona et vera Caeli et Ecclesiae, ideo Dominus vocatur “JEHOVAH ZEBAOTH,” hoc est, Jehovah (Exemrcituu?): et ideo
Ministerium Levitarum vocabatur Militia (Num. iv. 3, 23, 30, 39);
et dicitur apud Davidem:
“Benedicite Jehovae omnes Exercitus Ipsius, Ministri Ipsius facientes voluntatem Ipsius” (Psalm. ciii. 21).
Mala et falsa in Ecclesia significantur
Per “Exercitum Gentium” (Esaj. xxxiv. 2);
Per “Exercitum Regis septentrionis,” quo venit contra Regem meridiei (Dan. xi. 13, 15, 20);
“rex septentrionis” est falsum mali in Ecclesia, et “rex meridiei” est verum boni ibi. Dicitur a Domino,
“Quando videritis Hierosolymam Exercitibus circumdatam, scito quod prope sit devastatio ejus” (Luc. xxi. 20);
per “Hierosolymam” ibi significatur Ecclesia, et per “exercitus” mala et falsa, quae devastabunt eam; agitur ibi de Consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae. Mala et falsa
significantur per “exercitus” apud Joelem:
“Compensabo vobis annos, quos consumpsit locusta, melolontha, bruchus et eruca, Exercitus magnus, quos misi inter vos” (ii. 25).
Quod per “locustam” et reliqua significetur falsum in extremis, videatur supra (n. 424).
@1 320 pro “321”$
@2 287 pro “336”$
@3 xxxiii. pro “lxiii.”$ - “Et audiri numerum,” significat perceptum quale eorum, quod esset sicut sequitur Per “audire” significatur percipere; per “numerum” significatur quale rei et status (n. 10, 348, 364); quod sit quale status eorum ut sequitur, est quia id in nunc sequentibus describitur; quare dicitur, “Et ita vidi.”
- (Vers. 17.) “Et ita vidi equos in visione et sedentes super illis,” significat tunc detectum quod ratiocinia interiorum mentis illorum de sola fide essent imaginaria et visionaria, ac ipsi insanientes ex illis. – Per “videre” significatur detegere quale eorum; per “equos” significantur ratiocinia interiorum mentis eorum de sola fide, hic illa imaginaria et visionaria, quia dicitur quod viderit illos “in visione;” per “sedentes super equis” significantur intelligentes ex Verbo intellecto, hic insanientes ex imaginariis et visionariis quae sunt contra Verbum.
Quia interiora mentis illorum sub talibus formis apparuerunt, per quae significantur imaginaria et visionaria de sola fide, propalanda de his sunt aliqua, quae ex ore illorum accepi; ut haec: – “Annon sola fides post lapsum hominis tam gravem facta est unicum medium salutis; quomodo possumus apparere coram Deo absque illo medio; annon id medium est solum; sumusne nati in peccatis, estne natura nostra a praevaricatione Adami prorsus corrupta, num aliud medium sanationis est quam sola fides; quid facient opera nostra ad haec; quis potest facere aliquod bonum opus a se; quis semet potest purificare, absolvere, justificare et salvare; annon latet in unoquovis opusculo, quod homo facit a se, meritum et propria justitia; et si forte faceremus aliquid quod foret bonum, num facere possemus omnia, ac implere legem; et amplius, si quis peccat contra unum, peccat contra omnia, quia cohaerent: cur Dominus in mundum venit, et passus est tam gravem crucem, nisi ut nobis auferret damnationem et maledictionem Legis, propitiaret Deum Patrem, fieret meritum et justitia solus, quae homini imputarentur per fidem; quid boni aut cui bono alioquin Adventus Ipsius: cum itaque Christus pro nobis passus est, et pro nobis implevit Legem, et sustulit jus damnationis ejus, num tunc amplius malum potest nos damnare, et num bonum potest nos salvare; quare nos qui fidem habemus, sumus in plena libertate cogitandi, volendi, loquendi et faciendi quicquid lubet, modo non jacturam famae, honoris et lucri faciamus, et poenas legis civilis nobis irrogemus, ex quo infamia et damnum.
Quidam, qui remotius in septentrione vagabantur, dicebant quod “Bona opera, quae fiunt salutis gratis damnosa, perniciosa et maledicta sint;” inter hos erant etiam aliqui presbyteri.
Haec sunt quae audivi, sed blaterabant et mussitabant plura, quae non audivi. Praeterea loquebantur in omni licentia proterve, ac lasciviebant et verbis et falsis, absque timore pro ullo facinore, nisi ex simulatione propter apparentiam honesti. Talia sunt interiora mentis, et inde exteriora corporis eorum qui omne religionis faciunt solam iidem. Sed illa omnia quae ab illis dicta sunt cadunt, si Ipse Dominus Salvator immediate aditur, ac in Ipsum creditur, et bonum agitur, utrumque propter salutem, et ab homine sicut ab illo, cum fide tamen quod a Domino; quae nisi fiunt sicut ab homine, non datur aliqua fides, nec aliqua charitas, ac ita non religio, et sic non salvatio. - “Habentes thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos,” significat argumentationes illorum imaginarias et visionarias ex amore infernali et propria intelligentia, et ex concupiscentiis inde. – Per “thoraces” significantur argumentationes, ex quibus pro sola fide pugnant (n. 436); per “ignem” significatur amor caelestis, et in opposito sensu amor infernalis (n. 452, 468, 494{1}); per “hyacinthinum” significatur intelligentia ex amore spirituali, et in opposito sensu intelligentia ex amore infernali, quae est propria intelligentia, de quo infra; et per “sulphur” significatur concupiscentia ex amore illo per intelligentiam propriam (n. 452); ex his sequitur quod per “thoraces igneos, hyacinthinos et sulphureos” talia significentur. Causa quod argumentationes illorum pro sola fide ita describantur, est quia omnes illi qui credunt Se justificari, hoc est, absolvi a peccatis, per solam fidem, nusquam cogitant de paenitentia; et homo impaenitens est in meris peccatis, et omnia peccata derivantur et inde trahunt ex amore infernali, propria intelligentia, et ex concupiscentiis inde; et illi qui in his sunt, non modo agunt ex illis, sed etiam loquuntur, imo cogitant et volunt, proinde ratiocinantur et argumentantur ex illis; sunt illa homo illorum, quia sunt vita illorum, sed homo diabolus, et vita ejus quae est vita infernalis. Verum enim vero illi qui moralem vitam solum propter se et mundum vivunt, hoc non sciunt; causa est, quia interiora illorum talia sunt, exteriora autem similia exterioribus illorum qui vitam Christianam vivunt; at sciant, quod unus quisque dum moritur, in interiora sua veniat, quia fit spiritus, et ille est internus homo; et tunc interiora accomodant sibi exteriora, et fiunt similia; quare moralia vitae illorum in mundo fiunt tunc sicut squamae piscium quae absterguntur: aliter prorsus cum illis qui praecepta moralis vitae Divina faciunt, et tunc quoque civilia quia sunt amoris erga proximum. Quod “hyacinthinum” significet intelligentiam ex affectione amoris spiritualis, est quia color ille trahit ex rubro ignis et ex candido lucis; et per “ignem” significatur amor, et per “lucem” intelligentia; haec intelligentia significatur per
Hyacinthinum in tegumentis et velis Tabernaculi (Exod. xxvi. 31, 16; cap. xxvii. 16);
In Ephodo Aharonis (Exod. xxviii. 6, 15);
Per pannum Hyacinthini positum super Arca, Mensa, Candelabro et Altari, cum proficiscebantur (Num. iv. 6, 7, 9, 51, 12);
Per filium Hyacinthini super alis vestium (Num. xv. 38, 39);
Et per Hyacinthinum (Ezech. xxvii. 7, 24).
Intelligentia autem ex affectione amoris infernalis significatur per “hyacinthinum” apud Ezechielem:
Ohola seu Samaria “scortata est, et dilexit amasios Assyrios propinquos, vestitos Hyacinthino, equites equitantes equis” (xxiii. 4-6);
describitur sic Ecclesia, quae per ratiocinia ex propria intelligentia falsificaverat vera Verbi. Et apud Jeremiam:
“Infatuantur et stultescunt, disciplina vanitatum lignum est; argentum extensum ex Tharschisho adfertur, opus fabri et manuum conflatoris; Hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota” (x. 8, 9);
“opus fabri et manuum conflatoris,” ac “opus sapientum tota,” significant ibi, quod illa ex propria intelligentia.
@1 468, 494 pro “465, 495″$ - “Et capita equorum sicut capita leonum;” significat phantasias de sola fide tanquam in potentia. – Per “capita” significantur imaginaria et visionaria de sola fide apud illos de quibus hic agitur, quae una voce vocantur phantasiae; per “equos” significantur ratiocinia interiorum mentis illorum, quae talia sunt (n. 449); per “leones” significatur potentia (n. 241); quod sit potentia ex fallaciis, est quia sensuales sunt, et sensuales ratiocinantur ex fallaciis, per quas persuadent et captant (n. 424). Quod argumentationes illorum pro sola fide sint imaginariae et visionariae, quisque qui aliquantum elevat mentem potest videre; quid fides actu et fides statu, secundum illorum ideam, nisi visionaria; quis ex illis scit aliquid de fide actu, et quid facit fides in statu, cum nihil boni ingreditur ab homine in fidem actu: quid remissio peccatorum et inde salvatio momentanea, nisi cogitationis visionariae; quod sit “prester volans” in Ecclesia, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 340); quid reputatio immunitatis, meriti, justitiae, sanctitatis ex imputatione, nisi visionaria; videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 18). Quid Divina operatio in internis absque cooperatione hominis in externis sicut ab illo; separare enim internum ab externo ut non sit conjunctio, est mere visionarium, videatur infra (n. 606). Tale visionarium est fides separata a charitate; charitas enim in operibus est fidei continens et firmamentum, est ejus humus et terra, tum essentia et vita; verbo fides ex charitate est homo, fides autem absque charitate est larva, et est ens imaginativum rationis, simile bullae aqueae volanti in aere. Sed forte quis dicturus est, si removes Intellectum a fide, non visurus es visionaria; at sciat, quod qui potest removere intellectum a fide, potest etiam cuivis religioso obtrudere mille visionaria, ut factum est a saeculis retro a Romano Catholicis.
- “Et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur,” significat quod in cogitationibus et sermonibus illorum, interius spectatis, non aliud sit et ex illis prodeat, quam amor sui et mundi qui est proprium voluntatis, fastus propriae intelligentiae qui est proprium intellectus, et concupiscentia male et falsi quae est proprium commune profluens ex duobus illis. – “Ex oribus illorum” est ex cogitationibus et sermonibus; per “ignem” significatur amor sui et mundi, qui amor est proprium voluntatis hominis (n. 450, 468, 494{1}); per “fumum” significatur fastus propriae intelligentiae, qui est proprium intellectus ejus, ex amore sui et mundi exiens sicut fumus ex igne (n. 422); et per “sulphur” significatur concupiscentia mali et falsi, quae est proprium commune profluens ex duobus illis. Sed haec non apparent ex sermonibus illorum coram hominibus in mundo, verum manifeste coram angelis in Caelo; quare dicitur quod interius spectata sint talia. “Ignis” significat amorem infernalem, et “sulphur” concupiscentias ex illo amore per fastum propriae intelligentiae profluentes, in sequentibus locis:
“Ignem et Sulphur pluere faciam super illum” (Ezech. xxxviii.{2} 22);
Jehovah “pluet super impios Ignem et Sulphur” (Psalm. xi. 6);
“Dies vindictae Jehovae; convertentur torrentes in picem, et pulvis ejus in Sulphur; in aeternum ascendet Fumus ejus” (Esaj. xxxiv. 8-10);
“Quo die Lothus egressus est e Sodoma, pluit Igne et Sulphure e Caelo; juxta hoc fiet, quo die Filius Hominis revelabitur” (Luc. xvii. 29, 30; Gen. xix. 24);
“Qui Bestiam adorat et imaginem ejus, cruciabitur Igne et Sulphure” (Apoc. xiv. 9, 10);
“Bestia, Pseudopropheta et Diabolus conjecti sunt in stagnum Ignis et Sulphuris” (Apoc. xix. 20; cap. xx. 10; cap. xxi. 8);
“Flatus Jehovae sicut fluvius Sulphuris accendet rogum” (Esaj. xxx. 33);
“Sulphur, Sal et Combustio tota terra; non conseretur, non germinabit, juxta eversionem Sodomae et Amorrae” (Deut. xxix. 22{3} (B.A. 23));
“Spargetur super habitationem impii Sulphur” (Hiob xviii. 15);
@1 468, 494 pro “465, 495″$
@2 xxxviii. pro “xxviii.”$
@3 22 pro “21”$ - (Vers. 18.) “Ex tribus his occisa est tertia pars hominum; ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex omnibus illorum,” significat quod ex illis sit, quod homines Ecclesiae pereant. – Quod “occisa sit tertia pars hominum,” significat quod homines Ecclesiae ex tribus illis, de quibus nunc supra (n. 452), pereant; per “occidi” enim significatur spiritualiter occidi, quod est quoad animam perire; et per “tertiam partem” significantur omnes qui in illis falsis sunt, ut supra saepius; quid per “ignem,” “fumum,” et “sulphur,” et quid per “exire ex oribus illorum” significatur, videatur mox supra (n. 452). Ex falsis illis est, quod in toto Orbe Christiano nesciatur, quod “ignis,” de quo hic, sit amor sui et mundi, et quod ille amor sit Diabolus; tum quod “fumus” ex illo igne sit fastus propriae intelligentiae, et quod ille fastus sit Satanas; ut et quod “sulphur” ab illo igne per illum fastum accensum sint concupiscentiae mali et falsi; et quod hae concupiscentiae sint turba Diaboli et Satanae, ex qua Infernum et cum illa nesciuntur, non potest sciri quid peccatum; peccatum enim omne suum jucundum et amoenum trahit ex illis.
- (Vers. 19.) “Et potestas illorum in ore illorum erat,” significat quod solum valeant sermone confirmante fidem. – Per “potestatem in ore” significatur potentia in sermone confirmante doctrinam; sermonis enim concinnitas, elegantia, fictitius zelus, confirmatio ingeniosa falsi, imprimis ex apparentiis veri in Verbo, auctoritas, occlusio intellectus, et similia plura, faciunt omnia, et non aliquid veritas, nec Verbum; veritas enim non lucet coram aliis quam qui in charitate sunt et inde fide, nec Verbum docet alios.
- “Nam caudae illorum similes serpentibus habentes capita, et in his laedunt,” significat causam, quod sensuales sint ac inversi, loquentes ore vera, falsificantes illa ex principio quod facit caput doctrinae religionis illorum, et sic fallunt. – Similia hic significantur, quae prius de “locustis” (n. 438, 439); sed ibi dicitur quod haberent “caudas similes scorpiis,” hic autem similes “serpentibus,” quia illi qui per “locustas” describuntur, ex Verbo, ex scientiis et eruditione loquuntur et persuadent, hi autem solum ex argumentis, quae sunt apparentiae veri et fallaciae; et qui ex illis concinne et sicut sapienter loquuntur, fallunt quidem, sed non in tantum. Per “serpentes” in Verbo significantur sensualia, quae sunt ultima vitae hominis, de quibus supra (n. 424); causa est, quia omnia animalia significant affectiones hominis: quare etiam affectiones angelorum et spirituum in mundo spirituali apparent e longinquo sicut animalia, et affectiones mere sensuales sicut serpentes; causa est, quia serpentes humi repunt, et pulverem lambunt; ac sensualia sunt infima intellectus et voluntatis, exstant enim mundo proxime, et ex ejus objectis et jucundis, quae solum sensus corporis materiales afficiunt, nutriuntur. Serpentes noxii, qui plurium generum sunt, significant sensualia quae pendent ab affectionibus malis quae faciunt interiora mentis apud illos qui ex falsis mali insaniunt; ac serpentes innoxii significant sensualia quae pendent ab affectionibus bonis quae faciunt interiora mentis apud illos qui ex veris boni sapiunt. Sensualia pendentia ex affectionibus malis significantur per “serpentes” in his locis:
“Lambent pulverem sicut Serpens” (Mich. vii. 17);
“Serpentis panis pulvis” (Esaj. lxv. 25);
Dictum Serpenti, “Super ventre tuo ambulabis, et pulverem comedes omnibus diebus vitae tuae” (Gen. iii. 14);
describitur sic sensuale, quod, quia communicat cum Inferno, ubi omnes sensuales sunt, vertit sapientiam caelestem in insaniam infernalem in rebus spiritualibus.
“Ne laeteris Philisthaea, nam e radice Serpentis exibit basiliscus, cujus fructus Prester volans” (Esaj. xiv. 29{1});
“Ova Aspidis ponunt: qui comedit de ovis ejus moritur, et quando quis exprimit, excluditur Vipera” (Esaj. lix. 5);
Quia filii Israelis cupiverunt redire in Aegyptum, morsi sunt a Serpentibus (Num. xxi. 4-9{2});
“redire in Aegyptum” significabat a spirituali fieri sensualis; quare dicitur,
“Mercenarii Aegypti averterunt se: vox ejus sicut Serpentes ibit” (Jerem. xlvi. 21(, 22)).
Quia Dan erat ultima tribuum, et inde significabat ultimum Ecclesiae, quod est sensuale subjectum interioribus, ideo de illo ita dicitur:
“Dan Serpens super via mordens calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum” (Gen. xlix. 17);
per “calcaneos equi” significantur ultima intellectus, quae sunt sensualia; per “mordere” significatur eis adhaerere; per “equitem” significatur inscitia ex illis, qua pervertit vera; quare dicitur, “cadet eques ejus retrorsum.” Quoniam sensuales homines sunt callidi ac astuti sicut vulpes, ideo dicit Dominus,
“Estote prudentes sicut Serpentes” (Matth. x. 16);
sensualis enim homo loquitur et ratiocinatur ex apparentiis et fallaciis; et si dote argumentandi pollet, solerter scit confirmare omne falsum, et quoque haereticum de sola fide; et usque est hebes acie videndi verum, ut vix alius hebetior.
@1 xiv. 29 pro “xv. 9″$
@2 4-9 pro “1-10″$ - (Vers. 20.) “Et reliqui homines, qui non occisi sunt in plagis his,” significat illos in Ecclesia Reformatorum, qui non ita sunt spiritualiter mortui ex ratiociniis visionariis, et ex amore sui, fastu propriae intelligentiae, et ex concupiscentiis in de, sicut priores, et usque solam fidem fecerunt caput religionis suae. – Per “reliquos homines” intelliguntur illi qui non tales sunt, sed usque solam fidem faciunt caput religionis suae; per “qui non occisi sunt,” significantur qui non ita spiritualiter mortui sunt; per “plagas” in quibus, intelliguntur amor Sui, fastus propriae intelligentiae, et concupiscentiae mali et falsi ex illis, quae tria significantur per “ignem,” “fumum” et “Sulphur,” de quibus supra (n. 452,{1} 453); quod “plagae” significent talia, videbitur infra.
Sed de his primum aliquid dicetur: – Hos quoque datum est videre, et cum illis loqui. Degunt in plaga septentrionali versus occidentem, ubi aliquibus sunt mapalia cum tectis, et aliquibus sine tectis. Spondae eorum sunt ex juncis; vestes ex pilis hircinis. In luce influente e Caelo apparet in faciebus illorum livor et quoque stupor. Causa est, quia nihil aliud ex religione sciunt, quam quod Deus sit, quod tres Personae sint, quod Christus passus sit crucem pro illis, et quod sola fides sit per quam salvantur, et insuper per cultum in templis, et per preces statis temporibus: ad reliqua quae religionis et ejus doctrinae sunt, nihil attendunt; mundana enim et corporea, quibus mentes illorum refertae et oppletae sunt, occludunt eorum aures ad illa.
Sunt plures ex Presbyteris inter illos, quos quaesivi, “Quid cogitavistis, cum in Verbo legistis de Operibus, de Amore et Charitate, de Fructibus, de Praeceptis Vitae, de Paenitentia, verbo de Faciendis.”
Responderunt quod quidem illa legerint et sic viderint; sed usque non viderint, quia mentem tenuerunt in sola fide, et inde quod illa omnia sint fides, et quod non cogitaverint quod sint effecta fidei.
Quod talis inscitia et stupiditas sit illis qui solam fidem semel amplexi sunt, et illam omne religionis suae fecerunt, vix potest credi, cum tamen id per multam experientiam datum est scire.
Quod per “plagas” significentur plagae spirituales, per quas homo moritur spiritu seu anima, patet ex his locis:
“Desperatum confractioni tuae, aegra Plaga tua; ascendere faciam sanitatem tibi, a Plagis tuis sanabo te” (Jerem. xxx. 12, 14, 17);
“Omnis transiens super Babelem, sibilabit super omnibus Plagis ejus” (Jerem. l. 13{2});
“In una die venient Plagae Babyloni, mors et planctus” (Apoc. xviii. 8{3});
“Vidi septem Angelos habentes septem Plagas ultimas, per quas consummanda est ira Dei” (Apoc. xv. 1, 6{4});
Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate: a vola pedis usque ad caput non in eo integritas, Vulnus et Cicatrix et Plaga recens, non expressa, non obligata, non emollita oleo” (Esaj. i. 4, 6);
In die quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, et vulnus Plagae ejus sanabit” (Esaj. xxx. 26).
(Praeter alibi, ut Deutr. xxviii. 59; Jerem. xlix. 17; Sach. xiv. 12, 15; Luc. vii. 21; Apoc. xi. 6; cap. xvi. 21.)
@1 452 pro “432”$
@2 13 pro “30”$
@3 8 pro “18”$
@4 1, 6 pro “16”$ - “Etiam non paenitentiam egerunt ab operibus manuum Suarum,” significat quod nec illi fugerint propria sua, quae sunt mala omnis generis, ut peccata. Quod per “opera manuum hominis” significentur propria hominis, quae sunt mala et inde falsa, est quia per “manus” significantur in summa illa quae procedunt ab homine, vires enim mentis et inde corporis ejus determinantur in manus, et ibi terminantur; quare per “manus” in Verbo significatur potentia: inde est, quod per “opera manuum hominis” significentur propria ejus, quae sunt mala et falsa omnis generis; propria voluntatis ejus sunt mala, et propria intellectus ejus sunt falsa inde. Quod de illis, de quibus hic agitur, dicatur, quod non paenitentiam egerint, est quia illi qui solam fidem faciunt omne religionis, dicunt in se, “Quid opus paenitentia, cum per solam fidem remittuntur peccata, et salvamur; quid faciunt opera nostra ad hoc; scio quod in peccatis natus sim, et quod peccator sim; si hoc confiteor, et oro, ut naevi mei non imputentur mihi, actane tunc est paenitentia; quid opus pluribus.” Et sic non cogitat aliquid de peccatis, usque ut non sciat quod peccata sint; quare fertur ex jucundo et amoeno continue ex illis, in illis, et in illa, sicut navis secundo vento et flumine in scopulos, dormiente et nauclero et nauta. Per “opera manuum” hominis in Verbo in Sensu ejus naturali, intelliguntur sculptilia, fusilia et idola; sed in Sensu spirituali per illa significantur mala et falsa omnis generis, quae sunt propria hominis; ut in his locis:
“Ne ad iram provocaretis Me per Opus manuum vestrarum; si provocaretis Me in iram per Opus manuum vestrarum, in malum vobis: retribuam illis juxta Opus illorum, et juxta Factum manuum illorum, (Jerem. xxv. 6, 7, 14);
“Filii Israelis provocarunt Me ad iram per Opus manuum illorum (Jerem. xxxii. 30; cap. xliv. 8);
“Loquar judicia cum illis super omni malitia illorum, quod incurvaverint se Operibus manuum suarum (Jerem. i. 16);
“In die illo spectabunt oculi ad Sanctum Israelis, et non ad Altaria Opus manuum suarum,” et “quod fecerunt Digiti eorum” (Esaj. xvii. 7, 8; cap. xxxi. 7; cap. xxxvii. 19; Jerem. x. 9).
Quod “opus manuum” hominis sit proprium ejus, et inde malum et falsum, manifeste constare potest ex eo, quod propter illam causam prohibitum fuerit aedificare Altare et Templum ex lapidibus caesis, ac super lapides istos movere ferrum, per haec enim significabatur “opus manuum” hominis:
“Si Altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos Caesos, quia si caelum moveris super illo, prophanabis illud” (Exod. xx. 25{1});
Josua aedificavit Altare lapidum, super quo non movit ferrum (Jos. viii. 30, 31);
Templum Hierosolymae aedificatum est ex “lapide integro, et malleus et securis, atque ulla instrumenta ferri, non audita sunt, cum aedificabatur” (1 Reg. vi. 7{2}),
Omnia quae a Domino fiunt, etiam vocatur “Opera manuum Ipsius,” quae sunt Propria Ipsius, et in se Bona et Vera; ut in his:
“Opera manuum Jehovae Veritas et Judicium” (Psalm. cxi. 7);
“Jehovah, Misericordia Tua in aeternum; Opera manuum Tuarum ne omittas” (Psalm. cxxxviii. 8);
“Sic dixit Jehovah Sanctus Israelis, et Formator ejus, Signa petite a Me, super filiis Meis, super Opere manuum Mearum praecipite Mihi” (Esaj. xlv.{3} 11);
“Populus tuus omnes justi, surculus plantarum Mearum, Opus manuum Mearum” (Esaj. lx. 21);
“Jehovah Pater noster Tu; nos lutum, et Tu Figulus noster, et Opus manuum Tuarum omnes nos” (Esaj. lxiv. 7 (B.A. 8)).
@1 25 pro “22” (In versione Seb. Schm. numeratus est versus 22.)$
@2 7 pro “6”$
@3 xlv. pro “xlii.”$ - “Ut non adorarent daemonia,” significat quod sic in malis concupiscentiarum suarum sint, et unum faciant cum sui similibus in Inferno. – Per “daemonia” significantur concupiscentiae mali oriundae ex amore mundi; causa est, quia in Inferno illi vocantur daemones qui in illis concupiscentiis sunt; et quoque homines qui in iisdem sunt, fiunt daemones post mortem. Est quoque conjunctio talium hominum cum illis; unusquisque enim homo conjunctus est spiritibus quoad affectiones, usque adeo ut unum faciant. Ex quibus patet, quot “adorare daemonia” sit litare concupiscentiis illis ex amore illorum. Qui itaque solam fidem invocat, sicut religionis suae caput, aut sicut suum idolum, ille quia non inquirit aliquod malum apud se quod dicat peccatum et ideo non vult illud per paenitentiam removere, manet in illo; et quia omne malum ex concupiscentiis conflatum est, et non est nisi quam fasciculus concupiscentiarum, sequitur quod qui non inquirit aliquod malum apud se, ac fugit illud ut peccatum contra Deum, quod unice fit per paenitentiam fiat post mortem daemon. Non aliud per “daemones” et “daemonia” quam tales concupiscentiae, significantur in sequentibus locis:
“Sacrificant Daemonibus, Deo non” (Deutr. xxxii. 17);
Filii Israelis “non sacrificabunt{1} amplius Daemonibus, post quos scortati sunt” (Levit. xvii. 7: Psalm. cvi. 37);
“Occurrent Tziim cum Ijim, et Daemon sylvestris socio suo obviabit” (Esaj. xxxiv. 14);
“Cubabunt{2} ibi Tziim, et implebuntur Domus eorum Ochim, et habitabunt ibi Filiae noctuae, et Daemones sylvestres saltabunt ibi” (Esaj. xiii. 21);
per “Tziim,” “Ijim,” “Ochim,” “Filias noctuae,” significantur variae concupiscentiae; “Daemones sylvestres” sunt concupiscentiae quales Priaporum et Satyrorum.
“Babylon facta est habitaculum Daemonum, et custodia omnis spiritus immundi” (Apoc. xviii. 2).
Daemones, quos Dominus ejecit, fuerant tales concupiscentiae cum vixerunt in mundo
(De quibus Matth. viii. 16, 28: cap. ix. 32, 33: cap. x. 8: cap. xii. 22; cap. xv. 22: Marc. i. 32, 34{3}; Luc. iv.33-37,{4} 41 cap. viii. 2, 26-40; cap. ix. 1, 37-42, 49{5}; cap. xiii. 32).
@1 sacrificabunt pro “sacrificabant”$
@2 Cubabunt pro “Cantabunt”$
@3 32, 34 pro “32, 33, 34″$
@4 33-37 pro “33 ad 38″$
@5 37-42, 49 pro “37 ad 44 ad 50″$ - “Et idola aurea et aenea et aenea et lapidea et lignea,” significat quod sic in cultu sint ex mere falsis. – Per “idola” in Verbo significantur falsa cultus, et inde per adorare illa significatur cultus ex falsis; et per “adorare idola aurea, Argentea, aenea, lapidea et lignea,” significatur cultus ex omnis generis falsis, et simul sumpta ex meris falsis; etiam idolorum materiae, formae, et vestes, apud antiquos repraesentabant falsa religionis, ex quibus fuit illorum cultus. “Idola aura” significabant falsa de Divinis, “idola argentea” falsa de spiritualibus, “idola aenea” falsa de charitate, “idola lapidea” falsa de fide, et “idola lignea” falsa de bonis operibus. Haec omnia falsa sunt illis qui non paenitentiam agunt, hoc est, fugiunt mala ut peccata contra Deum. Haec per “idola,” quae fuerunt sculptilia et fusilia, in Sensu Spirituali significantur in sequentibus locis:
“Stultus factus est omnis homo a scientia, pudore affectus est omnis Conflator a Sculptili: quia mendacium Fusile ejus, neque spiritus in iis, vanitas illa, opus errorum; in tempore visitationis eorum peribunt” (Jerem. x. 14, 15; cap. li. 17, 18);
Sculptilia sunt opus manuum fabri; non loquuntur; simul infatuantur et stultescunt; disciplina vanitatum Lignum est; opus sapientum tota (Jerem. x. 3-5, 8-10):
“Quid prodest Sculptile, quia sculpsit illud fabricator, et doctor mendacii, quia confidit fabricator mendacii super hoc; spiritus non in medio ejus” (Hab. ii. 18, 19{1});
“In die illo projiciet homo Idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt sibi ad incurvandum se talpis et vespertilionibus” (Esaj. ii. 18, 20);
“Fecerunt sibi Fusile ex argento suo, in intelligentia sua Idola, opus artificum tota” (Hosch. xiii. 2);
“Spargam super vos aquas mundas, ut mundemini ab omnibus immunditiis vestri, et ab omnibus Idolis vestris” (Ezech. xxxvi. 2);
“aquae mundae” sunt vera, “idola” sunt falsa cultus:
“Immundum judicabitis tegmen Sculptilium argenti tui, et amictum Fusilis auri tui; disperges ea sicut menstruum, stercus vocabis id” (Esaj. xxx. 22).
Nec aliud quam falsa religionis et inde cultus significantur per
Deos auri, argenti, aeris, ferri, ligni et lapidis, quos laudavit (coluit) Rex Babelis Belschazar, quando cum magnatibus, uxoribus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani; propter quod Rex expulsus est ab homine, et factus est sicut bestia{2} (Dan. v. 1-5, seq.).
(Praeter in multis aliis locis, ut Esaj. x. 10, 11 cap. xxi. 9; cap. xxxi. 7; cap. xl. 19, 20; cap. xli. 29; cap. xlii. 17; cap. xlviii. 5; Jerem. viii. 19; cap. l. 38, 39; Ezech. vi. 4, 5; cap. xiv. 3; Mich. i. 7: cap. v. 12 (B.A. 3); Psalm. cxv. 5: Psalm. cxxxv. 15, 16; Levit. xxvi. 30.)
Per “idola” proprie significantur falsa cultus ex propria intelligentia; quomodo homo illa fingit et postea accommodat, ut appareant sicut vera, plene describitur apud Esajam (cap. xliv. 9-20).
@1 18, 19 pro “18, 19, 20″$
@2 Conf. n. 316, 717.$ - “Quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulate,” significat in quibus nihil vitae spiritualis et vere rationalis est. – Quod haec dicantur, est quia idololatra credit quod idola eorum videant et audiant, illa enim faciunt deos: at usque non haec per illa verba intelliguntur, sed intelligitur quod in falsis cultus nihil vitae spiritualis nec vere rationalis sit, per “videre” enim et “audire” significatur intelligere et percipere (n. 7, 25, 87), et per “ambulare “significatur vivere (n. 167); inde per illa tria significatur vita spiritualis et vere rationalis; haec significantur quia per “idola” significantur falsa cultus, et in his nihil vitae spiritualis et rationalis est. Quod idola non videant, audiant et ambulent, manifestius est quam ut hic dicatur, nisi insit aliquid quod significatur. Similia etiam de idolis in Verbo alibi dicuntur, ut in his;
“Non cognoscunt, nec intelligunt, et non vident oculi illorum, non cognoscunt corda illorum, non illis scientia et intelligentia est” (Esaj. xliv. 9, 18, 19{1};
Non loquuntur nec ambulant (Jerem. x. 3-10);
“Os illis sed non loquuntur, et oculi illis sed non vident” (Psalm. cxv. 5{2}; Psalm. cxxxv. 15, 16);
per quae similia significantur, quia per “idola” significantur falsa cultus, et in falsis cultus nihil vitae, quae vita, est.
@1 9, 18, 19 pro “9, 20″$
@2 5 pro “15”$ - (Vers. 21.) “Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis; neque ex furtis suis,” significat quod haereticum de sola fide inducat cordibus stupiditatem, tergiversationem et duritiem, ut non cogitent aliquid de praeceptis Decalogi, ne quidem de ullo peccato, quod fugiendum sit quia est cum Diabolo et contra Deum. – Quid “homicidia,” “scortationes,” et “furta” in omni sensu significant, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex Praeceptis Decalogi, ubi ostensum est; quare non opus est, ut hic explicentur: quid autem “incantationes” significant, in sequente articulo dicetur. Quod sola fides inducat stupiditatem, tergiversationem, et duritiem cordibus illorum qui in Ecclesiis Reformatorum sunt, est quia Bonum vitae non est Religio, ubi sola fides est; et si non Bonum vitae est Religio, tunc Tabula secunda Decalogi, quae est Tabula Paenitentiae, est sicut tabula rasa, in qua non apparet aliquid scriptum: quod Tabula secunda Decalogi sit Tabula Paenitentiae, patet, quoniam in illa non dicitur quod bona opera facienda sint, sed quod mala opera non facienda, ut, “Non occides,” “non scorta” non furaberis, “non false testaberis,” “non concupisces illa quae proximi sunt;” et si haec non Religionis sunt, fit hoc, “Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis.” Quod Bonum vitae non sit Religio, ubi sola fides est, in sequentibus clare videbitur.
- Quoniam nescitur hodie quid per “incantationes” intelligitur, dicetur paucis. “Incantationes” mox supra dicuntur loco octavi praecepti illi Decalogo, “Non false testaberis;” nam tria reliqua, quae sunt “homicidia,” “scortationes” et “furta,” ibi nominata sunt: per “falsum testari” significatur in naturali Sensu falsum testem agere, mentiri et diffamare; et in spirituali Sensu, confirmare et persuadere quod falsum sit verum et quod malum sit bonum: ex quo patet, quod per “incantare” significetur persuadere falsum, et sic destruere verum. Incantationes fuerunt apud antiquos in usu, et fiebant tribus modis: –
Primo, Quod tenerent alterius auditum et sic mentem continenter in verbis et dictis suis, non relaxando aliquid de illis, simul tunc aspirando et inspirando cogitationem conjunctam cum affectione per halitum in sono loquelae, ex quo audiens non potuit cogitare aliquid ex se ita falsarii infundebant falsa sua cum violentia.
Secundo, Quod infunderent persuasivum; quod factum est per detentionem mentis ab omni contrario, ac intensionem ejus in sola idea dictorum a se; inde sphaera spiritualis mentis ejus dispulit sphaeram spiritualem mentis alterius, et suffocavit illam; hoc erat fascinum spirituale, quo magi olim utebantur, et vocabatur vincire et ligare intellectum: hoc genus incantationis erat solius spiritus seu cogitationis, prius autem erat quoque oris seu sermonis. Tertio, Quod audiens teneret mentem suam in sua opinione tam fixe, ut paene occluderet aures suas ad audiendum aliquid a loquente; quod factum est per retentionem spiritus oris, et quandoque per tacitam mussitationem, et sic per continentem negationem sententiae adversarii sui: hoc genus incantationum erat audientium alios, duo autem priora erant loquentium ad alios. Haec tria genera incantationum fuerunt apud antiquos, et adhuc sunt apud spiritus infernales; apud homines autem in mundo est modo tertium genus residuum, apud illos qui falsa religionis ex fastu propriae intelligentia apud se confirmaverunt; hi enim, dum audiunt contraria non admittunt illa propius in cogitationem suam quam ad contactum, et tunc ex interiori sinu mentis suae emittunt sicut ignem qui consumit illa, de quo alter non aliquid scit nisi per auguria ex facie et sono in responso, Si incantator ignem illum, hoc est, iram fastus sui non simulatione coercet. Haec incantatio facit hodie ut vera non acceptentur, et apud multos quod non intelligantur. Quod antiquis temporibus plures artes magicae fuerint, et inter illas incantationes, patet apud Mosen:
“Quando veneris in terram, non disces facere juxta abominationes gentium illarum; non invenietur in te qui tradat filium suum aut filiam suam per ignem, Praestigiator per praestigias. Divinator ac Hariolans, et Veneficus, et incantator incantationis, et interrogans Pythonem, et Augurans, et Quaerens mortuos: nam abominatio Jehovae omnia illa” (Deutr. xviii. 9-11).
Persuasio falsi et sic destructio veri per “incantationes” significantur in his locis:
“Sapientia tua et scientia tua seduxit te: ex eo veniet super te malum; persta in Incantationibus tuis, et in multitudine Praestigiarum tuarum (Esaj. xlvii. 10-12);
“Ex Incantatione Babylonis seductae sunt omnes gentes” (Apoc. xviii. 23);
“Foris stabunt Canes, Incantatores, Scortatores, Homicidae” (Apoc. xxii. 15);
Jehoramus dixit ad Jehu, “Num pax; (qui) dixit, (Quid pax,) usque ad scortationes Isabelis matris, et incantationes ejus multas” (2 Reg. ix. 22);
per “scortationes” ejus significantur falsificationes (n. 134) et per “incantationes ejus,” destructiones veri per persuasiones falsi. Quod vicissim “incantatio” significet rejectionem falsi per vera, quae etiam fiebat tacite cogitando et mussitando ex zelo veri contra falsum, patet ex his:
Jehovah removebit ex Sione “fortem, virum belli, consiliarium, doctum Mussitationis, peritum Incantationis” (Esaj. iii. 1-3):
“Venenum illorum sicut venenum aspidis surdae: obturat aurem suam ut non audiat vocem Mussitantium, Incantatoris incantationum sapientis” (Psalm. lviii. 5, 6 (B.A. 4, 5));
“Ecce Ego mitto in vos serpentes basiliscos, contra quos non Incantatio” (Jerem. viii. 17);
“In angustia quaesiverunt Te, clamaverunt Mussitatione” (Esaj. xxvi. 16) - His adjiciam hoc MEMORABILE: –
Prospexi ad oram maritimam in mundo spirituali, et vidi ibi magnificum Navale Accessi et introspexi, et ecce ibi navigia magna et parva, et in illis merces omnis generis, et super transtris pueri et puellae distribuentes volentibus.
Et dixerunt, “Exspectamus videre pulchras nostras Testudines (skoldpadda), quae jamjam e mari ad nos exsurgent.”
Et ecce vidi Testudines magnas et parvas, super quarum conchis et squamis sedebant Testudines infantes, quae spectabant ad insulas circum. Testudines patres habebant bina capita, unum magnum, circumductum concha simili conchae corporis illarum, unde rutilabant; et alterum parvum, quale est testudinibus, quod retrahebant in anteriora corporis, et quoque insertabant modo inconspicuo capiti majori.
Sed tenebam oculos in magno capite rutilo, et vidi quod hoc haberet faciem sicut homo, et loqueretur cum pueris et puellis super transtris, et lamberet manus eorum; et tunc pueri et puellae palpabant illos, et dabant illis edulia et opipara, et quoque pretiosa, ut holosericum ad vestes, lignum thyinum ad tabulas, purpuram ad decorationes, et coccinum ad infucationes.
His visis, desiderabam scire quid illa repraesentabant, quia novi quod omnia quae in Mundo spirituum apparent, sint correspondentiae, et repraesentant aliquod spirituale delabens e Caelo.
Et tunc loquebantur mecum e Caelo, et dicebant, “Nosti ipse quid repraesentat navale, tum quid navigia, et quid pueri et puellae super transtris, sed non scis quid Testudines.” Et dixerunt, “Testudines repraesentant illos e Clero ibi, qui prorsus separant fidem a charitate et ejus bonis operibus, affirmantes apud se quod plane non sit aliqua conjunctio, sed quod Spiritus Sanctus per fidem in Deum Patrem propter meritum Filii, intret apud hominem, ac purificet interiora ejus usque ad propriam voluntatem ejus, ex qua faciunt sicut planum ovale; et quod cum operatio Spiritus Sancti ad illud planum appropinquat, a parte ejus sinistra circum id deflectat se, et prorsus illud non tangat: et quod ita pars interior seu superior ingenii hominis sit pro Deo, et quod pars exterior seu inferior sit pro homine; et quod sic non appareat coram Deo aliquid quod homo facit, neque bonum neque malum; non bonum quia hoc est meritorium, et non malum quia hoc est malum; quoniam si illa apparerent coram Deo homo ex utroque periret: et quia ita est, quod liceat homini velle, cogitare, loqui, et facere quicquid lubet, modo caveat sibi pro mundo.
Quaesivi num etiam asserant, quod liceat cogitare de Deo quod non omnipraesens et omnisciens sit.
Dixerunt e Caelo, quod (hoc) “Quoque illis liceat, quia Deus apud illum, qui semel purificatus et sic justificatus est, non videt ad aliquid cogitationis et voluntatis ejus, et quod usque retineat in sinu interiori aut regione superiore mentis seu ingenii fidem quam in Actu ejus acceperat, et quod ille Actus quandoque possit redire, homine nesciente. Haec sunt quae repraesentat caput parvum, quod in anteriora corporis intrahunt, et occultant, et quoque insertant capiti magno, dum loquuntur cum Laicis; nam ex parvo capite non loquuntur cum illis, sed ex magno, quod antrorsum apparet sicut facie humana praeditum; et loquuntur cum illis ex Verbo, de amore, de charitate, de bonis operibus de praeceptis Decalogi. de paenitentia, et ex Verbo desumunt paene omnia quae ibi sunt de illis: sed tunc insertant caput parvum in magnum, ex quo intus apud se intelligunt, quod omnia illa non facienda sint propter Deum, Caelum, et Salutem, sed modo propter bonum publicum et privatum: verum quia loquuntur de illis ex Verbo, imprimis de Evangelio. Operatione Spiritus Sancti et Salvatione, suaviter et eleganter, ideo apparent coram auditoribus sicut homines pulchri, et prae reliquis in universo terrarum orbe sapientes; quare etiam vidisti, quod data illis essent a pueris et puellis sedentibus super transtris navigiorum opipara et pretiosa. Hi ergo sunt, quos repraesentatos vidisti ut Testudines. In mundo tuo parvum dignoscuntur ab aliis; solum per id, quod credant se omnibus sapientiores esse, ac rideant alios, imprimis socios quos dicunt non sapientes esse sicut illi, quos aspernantur; sigillum quoddam secum in Veste ferunt, ex quo se faciunt a illis internosci.”
Dixit loquens cum me, “Non dicam tibi quid sentiunt de caeteris rebus fidei, ut quid de Electione, de Libero Arbitrio, de Baptismo, de Sacra Caena, quae sunt talia quae non evulgant, sed nos in Caelo scimus. Verum quia tales sunt in mundo, et post mortem non licet alicui loqui aliter quam cogitat, ideo quia tunc non possunt aliter quam loqui ex insaniis cogitationum suarum, reputantur ut insani, ac ejiciuntur e societatibus, et tandem demittuntur in puteum abyssi, et fiunt spiritus corporei, et apparent sicut mumia; callus enim inductus est interioribus mentis eorum, quia in mundo etiam interposuerunt sepem. Societas infernalis ex illis est in confinio ad societatem infernalem ex Machiavellistis, ac intrant quandoque ab una in alteram, et vocant se sodales; sed exeunt quia diversitas est, ex eo, quod aliquod religiosum de fide Actu apud illos fuerit, sed non aliquod apud Machiavellistas.”
Postquam vidi illos ejectos ex societatibus, et collectos ut dejicerentur; visum est navigium in aere cum septem velis volans, et inibi naucleros et nautas indutos veste purpurea, habentes super pileis magnificas laurus, clamantes, “En nos in Caelo; sumus doctores purpurati, et prae omnibus laureati, quia sumus Capita sapientum ex omni Clero in Europa. Miratus sum quid hoc: et dictum est mihi, quod essent imagines fastus, ac cogitationes ideales, quae vocantur phantasiae, ex illis qui prius Visi sunt ut Testudines, et nunc ut insani ejecti e societatibus, ac in unum collecti, ac starent simul in uno loco.
Et tunc desiderabam loqui cum illis, et accessi ad locum ubi stabant, ac salutabam illos, et dicebam, “Estis vos qui separavistis Interna hominum ab Externis illorum, ac operationem Spiritus Sancti sicut in fide a cooperatione Ejus cum homine sicut extra fidem, et sic separavistis Deum ab homine. Annon vos ita non modo removistis ipsam charitatem et ejus opera a fide, sicut multi alii doctores e Clero, sed etiam ipsam fidem quoad manifestationem ejus coram Deo ab homine. Sed quaeso, num velitis ut de illa re loquar vobiscum ex ratione, vel num ex Scriptura Sacra.”
Dixerunt, “Loquere primum ex ratione.”
Et locutus sum, dicens, “Quomodo potest Internum et Externum apud hominem separari. Quis non ex communi perceptione videt, aut videre potest, quod omnia Interiora hominis pergant et continuentur in Exteriora et usque in Extrema ejus, ut efficiant effectus suos, ac operentur opera sua. Suntne Interna propter Externa, ut desinant in illa, et subsistant in illis, et sic existant, vix aliter quam sicut columna super stylobata sua; potestis videre, quod si non continuatio foret, et sic conjunctio, Extrema dissolverentur, ac diffluerent sicut bullae in aere. Quis negare potest, quin interiores operationes Dei apud homines sint myriades myriadum, de quibus homo nihil scit; et quid juvat illa scire, modo sciat Extrema, in quibus cum sua cogitatione et voluntate cum Deo simul est. Sed hoc illustrabitur per exemplum. Num scit homo interiores operationes loquelae suae, ut quomodo pulmo attrahit aerem, et illo implet vesiculas, bronchias et lobos; quomodo illum aerem omittit in tracheam, et ibi vertit illum in sonum; quomodo sonus ille in glottide ope laryngis modificatur, et quomodo lingua dein articulat illum, et labia articulationem complent, ut fiat loquela. Nonne omnes illae interiores operationes, de quibus homo nihil scit, sunt propter Extremum, ut homo possit loqui. Remove aut separa unum ex Internis illis a suo continuo cum Extremis, num homo potuisset loqui plus quam stipes. Sit adhuc exemplum. Binae Manus sunt ultima hominis. Numne Interiora, quae illuc continuantur, sunt a capite per cervicem, tum per pectus, scapulas, brachia, et ulnas: suntque innumeri musculares textus, innumerae phalanges fibrarum motricium, in numeri manipuli nervorum et vasorum sanguineorum, ac plures ginglymi ossium cum suis membranis et ligamentis; num homo de illis aliquid scit, et tamen operantur manus ejus ex omnibus illis. Suppone quod Interiora illa circa poplitem manus se sinistrorsum deflecterent, et non intrarent; annon manus ab ulna decideret, ac sicut aliquod avulsum inanimatum putresceret; Imo, si velitis credere, foret sicut cum corpore, si homo decollaretur. Prorsus simile foret cum voluntate et cogitatione hominis, si Divina Operatio desineret ante illas, et non influeret in illas; haec sunt secundum rationem.
“Nunc si vultis audire, sunt eadem etiam secundum Scripturam Sacram. Annon Dominus dicit,
`Manete in Me et Ego in vobis: Ego sum Vitis et vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam’ (Joh. xv. 4, 5).
Numne fructus sunt bona opera, quae Dominus facit per hominem, et homo illa sicut a se. Annon Dominus etiam dicit, quod
Stet ad ostium et pulset, et quod ad illum qui aperit, ingrediatur, ac caenet cum illo, et ille cum Ipso (Apoc. iii. 20).
Annon Dominus dat minas et talenta, ut homo negotietur cum illis et lucretur, et quod sicut lucratur, det vitam aeterna (Matth. xxv. 14-30{1}; Luc. xix. 13-26). Tum (annon Dominus dicit) quod
Mercedem det cuivis secundum laborem in Vinea Ipsius (Apoc. xx. 1-17).
Sed haec pauca sunt; possunt membranae impleri ex Verbo, de eo, quod homo operaturus sit fructus sicut arbor, facturus sit praecepta, amaturus Deum et proximum, et plura. Sed scio, quod propria intelligentia vestra cum illis quae ex Verbo sunt, non possit tale commune habere, quale est in se, quae tametsi loquimini, usque ideae Vestrae pervertunt illa et non potestis aliter, quia removetis omnia Dei ab homine quoad communicationem et inde conjunctionem: quid tunc superest nisi etiam omnia cultus.” Postea illi mihi visi sunt in luce Caeli, quae detegit et manifestat qualis quisque est: et tunc non visi sunt sicut prius in navigio in aere quasi in Caelo, nec inibi purpurati quoad vestes, ac laureati quoad caput: sed in loco arenoso, inque vestibus ex frustis, ac cincti retibus quasi piscatoriis circum lumbos, trans quae nuditates eorum apparebant; et tunc demissi sunt in societatem quae in confinio ad Machiavellistas erat, de qua supra.
@1 30 pro “34”$
CAPUT X.
ET vidi alium Angelum fortem descendentem e Caelo, circumdatum nube, et iris supra caput, et facies Ejus sicut Sol, et pedes Ejus sicut Columnae ignis.
- Et habebat in manu Sua Libellum apertum et posuit pedem Suum dextrum super mari, et Sinistrum super terra.
- Et clamavit voce magna, sicut leo rugit, et cum clamavit locuta sunt septem tonitrua suas voces.
- Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere, et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas.
- Et Angelus, Quem vidi stantem super mari et super terra, sustulit manum Suam in Caelum.
- Et juravit per Viventem in saecula saeculorum, – Qui creavit Caelum et quae in eo, et Terram et quae in ea, et Mare et quae in eo, quod tempus non erit amplius.
- Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus est Clangere et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis.
- Et vox, quam audivi e Caelo, iterum loquens cum me, et dicens, Abi, accipe Libellum apertum in manu Angeli stantis super (mari et super) terra.
- Et abivi ad Angelum, dicens Ei, Da mihi Libellum; et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel.
- Et accepit Libellum e manu Angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum amaricatus est venter meus.
- Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et reges multos.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AGITUR ADHUC DE EXPLORATIONE ET MANIFESTATIONE ILLORUM QUI IN ECCLESIIS REFORMATORUM SUNT: HIC QUID CREDUNT DE DOMINO,
QUOD SIT DEUS CAELI ET TERRA (ut Ipse docuit, Matth. xxviii. 18), ET QUOD HUMANUM IPSIUS SIT DIVINUM;
ET QUOD HOC IBI NON RECEPTUM SIT, ET QUOD AEGRE POSSIT RECIPI, QUAMDIU DOGMA DE JUSTIFICATIONE PER SOLAM FIDEM CORDIBUS INSIDET.
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
- “Et vidi alium Angelum fortem descendentem e Caelo,” significat Dominum in Divina Majestate et Potentia (465); “circumdatum nube, et iris supra caput,” significat Divinum Naturale et Divinum Spirituale Ipsius (n. 469): “et facies Ejus sicut sol,” significat Divinum Amorem et simul Divinam Sapientiam (n. 467); “et pedes Ejus sicut columnae ignis,” significat Divinum Naturale Domini quoad Divinum Amorem, quod sustentat omnia (n. 468).
- “Et habebat in manu Sua Libellum apertum,” significat Verbum quoad id doctrinae ibi, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum (n.469): “et posuit pedem dextrum super mari et sinistrum super terra,” significat quod Dominus sub Suo Auspicio et Dominio habeat universam Ecclesiam (n. 470).
- “Et clamavit voce magna sicut leo rugit,” significat lamentationem gravem quod Ipsi Ecclesia sit ablata (n;. 471); “et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas,” significat quod Dominus per universum Caelum detexerit quid in Libello (n. 472).
- “Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere, et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas,” significat quod illa quidem manifestentur, sed quod non recipiantur quam postquam illi, qui per “Draconem,” “Bestiam” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, e mundo spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius (n. 473).
5,6. “Et Angelus, Quem vidi stantem super mari et super terra, sustulit manum Suam in Caelum, et juravit per Viventem in saecula saeculorum,” significat contestationem et testificationem Domini per Se Ipsum (n. 474); “Qui{1} creavit Caelum et quae in eo, et Terram et quae in ea, et Mare et quae in eo,” significat qui vivificat omnes qui in Caelo et qui in Ecclesia sunt, ac omnia et singula apud illos (li. 475); “quod tempus non erit amplius,” significat quod non aliquis status Ecclesiae, seu aliqua Ecclesia, nisi agnoscitur unus Deus, et quoad Dominus sit Ille (n. 476).
@1 Qui pro “Et Qui”$ - “Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus clangere,” significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae finalem, quod peritura sit, si non Nova a Domino instauretur (n. 477); “et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis,” significat quod tunc appariturum sit quod in Verbo utriusque Testamenti praedictum est et hactenus occultatum, quod post Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam, venturum sit Regnum Domini (n. 478).
- “Et vox quam audivi e Caelo iterum loquens cum me, dicens, Recipe libellum apertum in manu Angeli stantis super mari et super terra,” significat mandatum e Caelo ut haurirent illam Doctrinam, sed ut manifestaretur per Johannem quomodo illa in Ecclesia reciperetur, antequam illi qui per “Draconem,” “Bestiam” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, remoti sunt (n. 479).
- “Et abivi ad Angelum, dicens Ei, Da mihi Libellum,” significat motionem animi apud plures ad recipiendum Doctrinam (n. 480); et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel,” significat quod receptio ex agnitione quod Dominus sit Salvator et Redemptor, sit grata et amoena, at quod agnitio quod solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit ingrata et molesta ex falsificationibus (n. 481).
- “Et accepi libellum e manu Angeli et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum, amaricatus est venter meus,” significat ita factum, et sic manifestatum (n. 482).
- “Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et reges multos,” significat quod quia ita est, adhuc docendum sit quales sunt qui in sola fide (n. 483).
- EXPLICATIO.
In hoc et in Sequente capite agitur de Domino, quod sit Deus Caeli et Terrae, et quod sit Deus etiam quoad Humanum; consequenter quod Jehovah sit Ipse. Quod de hoc in binis his capitibus agatur, videri potest ex singulis in Sensu spirituali, et ex clausula eorum, cap. xi. 15, 16, 17.
- (Vers. 1.) “Et vidi alium Angelum fortem descendentem e Caelo,” significat Dominum in Divina Majestate et Potentia. – Quod “Angelus” hic sit Dominus, patet a descriptione Ejus, quod “circumdatus nube, iris supra caput, facies Ejus sicut Sol, pedes Ejus sicut columnae ignis,” et quod teneret pedes Suos super mari et super terra; tum quod clamaverit sicut leo rugit, et locutus sicut tonitru. Quod visus sit sicut Angelus, est quia apparet in Caelis et infra Caelos, quando Se manifestat, ut Angelus; implet enim aliquem Angelum Divino Suo accommodate ad receptionem illorum quibus Se dat videndum; ipsam praesentiam Ipsius, qualis est in Se aut Sua Essentia, non aliquis Angelus, et minus aliquis homo, sustinet; quare apparet supra Caelos ut Sol, qui distat ab Angelis sicut sol mundi ab hominibus; ibi est in Divino Suo ab aeterno et simul in Divino Suo Humano, quae unum Sunt Sicut anima et corpus. Vocatur hic “Angelus fortis” ex Divina Potentia: et dicitur “alius Angelus” ex eo, quod aliud Divinum Ipsius hic describatur quam prius.
- “Circumdatum nube et iris Supra caput,” significat Divinum Naturale et Divinum Spirituale Ipsius. – Per “nubem,” qua circumdatus, significatur Divinum Naturale; quare Verbum in Sensu naturali, quod etiam est ab Ipso, ita Ipsius et Ipse, significatur per “nubem” (n. 24); per “iridem” significatur Divinum Spirituale, quod quia est supra Naturale, ideo Iris visa est supra caput. Sciendum est, quod Dominus in Divino Suo Naturali sit apud homines, in Divino autem Spirituali apud Angelos Regni spiritualis, et in Divino Caelesti apud Angelos Regni caelestis; sed usque non est divisus, at apparet cuique secundum quale ejus. Divinum Spirituale Domini etiam significatur per “iridem” apud Ezechielem:
Super expanso Cheruborum “similitudo Throni, et super illo aspectus Hominis: et ex igne lumborum Ejus sicut aspectus Iridis quae in nube in die pluviae; hic aspectus gloriae Jehovae” (i. 26-28{1});
per ‘Thronum” significatur Caelum, per “Hominem super illo” Dominus, per “ignem lumborum” amor caelestis, et per “iridem” Divinum Verum spirituale, quod etiam est Divinae Sapientiae Ipsius. Per “iridem,” de qua haec apud Mosen,
“Arcum Meum dedi in nube, qui erit in signum foederis inter Me et inter Terram:” et cum videro illum in nube, “recordabor foederis aeterni” (Gen. ix. 12-17),
non aliud intelligitur quam Divinum Verum spirituale in naturali apud hominem qui regeneratur, fit enim homo, cum regeneratur, a naturali spiritualis; et quia tunc est conjunctio Domini cum illo, ideo dicitur, quod arcus in nube esset “in Signum foederis.” “Foedus” significat conjunctionem. Quod non aliqua conjunctio Domini cum homine sit per irides in mundo, patet.
@1 26-28 pro “26, 28, 29″$ - “Et Facies Ejus sicut Sol.” Quod significet Divinam Amorem et simul Divinam Sapientiam, patet ab explicatis supra (n. 53), ubi similia dicuntur de Filio Hominis.
- “Et Pedes Ejus sicut columnae ignis,” significat Divinum Naturale Domini quoad Divinum Amorem, quod sustentat omnia. Hoc etiam patet ex explicatis supra (n. 49), ubi de Filio Hominis dicitur, quod “Pedes Ipsius essent similes chalcolibano tanquam in camino igniti.” Causa, quod Pedes Ipsius visi Sint sicut “columnae igni,” est quia Divinum Naturale Domini, quod in se est Divinum Humanum quod in mundo Suscepit, sustentat Divinum Ipsius ab aeterno. Sicut corpus animam, et similiter sicut Sensus naturalis Verbi Sustentat Sensum spiritualem et caelestem ejus, de quo videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 27-49). Quod “pedes” significent naturale, videatur (n. 49), et “columna” sustentaculum (n. 191); quod “Ignis” significet amorem, est quia ignis spiritualis non aliud est; quare in solenni cultu oratur, ut “Ignis caelestis accendat corda,” hoc est, amor caelestis. Quod sit correspondentia inter ignem et amorem, noscitur ex eo, quod homo incalescat ex amore, ac frigescat ex deprivatione ejus; non aliud est quod facit calorem vitalem, quam amor in utroque sensu. Origo correspondentiarum est ex duobus Solibus, uno in Caelis qui est purus Amor, et alter in Mundo qui est purus Ignis; inde quoque est correspondentia omnium spiritualium et naturalium. Quoniam “Ignis” significat Amorem Divinum, ideo
“Jehovah visus est Mosi super Monte Chorebo in rubo in Igne (Exod. iii. 1-3):
Et descendit super montem Sinai in Igne (Deutr. iv. 36).
Et ideo
Septem lucernae Candelabri in Tabernaculo quavis vespera accendebantur, ut arderent coram Jehovah (Levit. xxiv. 2-4).
Tum, quod
Ignis jugiter arderet super Altari, et non exstingueretur (Levit. vi. 6 (B.A. 13));
Quodque ex Altari acciperent Ignem in thuribulis et suffirent (Levit. 12, 13; Num. xvii. 11, 12 (B.A. xvi. 46, 47));
Quod Jehovah iverit coram filiis Israelis noctu in Columna Ignis (Exod xiii. 21, 22);
Quod super Habitaculo esset Ignis noctu (Exod. xl. 38; Psalm. cv. 39{1} Esaj. iv. 5, 6);
Quod Ignis e Caelo consumpserit holocausta super Altari, in signum beneplaciti (Levit. ix. 24: 1 Reg. xviii. 38);
Quod holocausta vocata sint Ignita Jehovae, et Ignita odoris quietis Jehovae (Exod. xxix. 18; Levit. i. 9, 13, 17; cap. ii. 2, 9-11; cap. iii. 5, 16; cap. iv. 31, 35{2}; cap. v. 12; cap. vi. 11{3} (B.A. 18); cap. xxi. 6; Num. xxviii. 2; Deutr. xviii.{4} 1);
Quod oculi Domini visi sint sicut Flamma ignis (Apoc. i. 14{5}; cap. ii. 18; cap. xix.{6} 12; Dan. x. 5, 6);
Quod septem Lampades ignis arderent coram Throno (Apoc. iv. 5).
Inde patet, quid significatur per
Lampades cum oleo et absque oleo (Matth. xxv. 1-11);
per “oleum” intelligitur ignis, et sic amor; praeter multis aliis in locis. Quod “ignis” in opposito sensu significet amorem infernalem, patet a tam multis locis illi Verbo, ut vanum sit illa adducere propter copiam; videatur aliquid de eo in Opere de Caelo et Inferno Londini edito (n. 566-575).
@1 39 pro “37, 39″$
@2 31, 35 pro “15”$
@3 11 pro “30”$
@4 xviii. pro “xvii.”$
@5 14 pro “13”$
@6 xix. pro “xv.”$ - (Vers. 2.) “Et habebat in manu Sua Libellum apertum,” significat Verbum quoad id doctrinae ibi, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum. – Quod per “Librum,” quem Agnus accepit ex Sedente super Throno, et cujus septem sigilla solvit (Apoc. v. 1, 7; cap. vi. 1), intelligatur Verbum, videatur supra (n. 256, 259, 295, seq.); quare per “Libellum” in manu Angeli, Qui etiam est Dominus (n. 465), hic non aliud intelligitur quam Verbum quoad aliquod Essentiale ibi; quod hoc sit id doctrinae in Verbo, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, patet a singulis in hoc capite et in sequente in Sensu spirituali; et quoque ex Sensu naturali capitis sequentis (xi.), vers. 15-17. Dicitur “Libellus apertus,” quia illud exstat manifeste in Verbo, et patet cuivis qui legit, si attendit. De hoc nunc agitur, quia hoc est ipsum Essentiale Ecclesiae Novae. Causa est, quia a cognitione et agnitione Dei pendet salus cujusvis, est enim sicut dicitur in Praefatione, “Quod super justa idea Dei fundetur universum Caelum, et in terris universa Ecclesia, et in genere omnis Religio, quia per illam est conjunctio, et per conjunctionem lux, sapientia, et felicitas aeterna.” Nunc quia Dominus est Ipse Deus Caeli et Terrae, quare si Ipse non agnoscitur, non aliquis admittitur in Caelum, Caelum enim est Corpus Ipsius; sed is stat infra, et mordetur a serpentibus, hoc est, a spiritibus infernalibus, a quibus non datur sanatio, nisi quae fuerat filiis Israelis, ut spectarent ad “Serpentem aeneum” (Num. xxi. 1-9{1}) per quem quod intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, patet ex his apud Johannem:
“Sicut Moses exaltavit Serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium Hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed vitam aeternam habeat” (iii. 14, 15).
@1 1-9 pro “1 ad 10″$ - “Et posuit pedem dextrum super mari et sinistrum super terra,” significat quod Dominus sub Suo Auspicio et Dominio habeat universam Ecclesiam, tam illos ibi qui in externis ejus sunt, qua in illos ibi qui in internis ejus. – Per “mare et terram” significatur universa Ecclesia, per “mare” Ecclesia externa, hoc est, illi qui in externis ejus sunt, et per “terram” Ecclesia interna, hoc est, illi qui in internis ejus sunt (n. 398) per “ponere pedes super illis,” significatur omnia Sibi subjecta habere, proinde sub Divino Suo Auspicio et Dominio. Quoniam Ecclesia Domini in terris est sub Caelis, ideo vocatur illa “scabellum pedum Ipsius,” ut in his locis:
“Projecit e Caelo in terram decus Israelis, non recordatur Scabelli pedum Suorum” (Thren. ii. 1);
“Terra Scabellum pedum Meorum” (Esaj. lxvi. 1);
“Intrabimus in Habitacula Ipsius, incurvabimus nos Scabello pedum Ipsius” (Psalm. cxxxii. 7{1});
“Non jurabis per Caelum, quia Thronus Dei est, neque per Terram, quia Scabellum pedum Ipsius” (Matth. v. 34, 35);
“Locum pedum Meorum honorabilem reddam” (Esaj. lx. 13);
“Dominari fecisti Ipsum super opera{2} manuum Tuarum, omnia posuisti sub Pedes Ipsius” (Psalm. viii. 7 (B.A. 6);
haec de Domino. Quod “pedem dextrum posuerit super mari, et sinistrum super terra,” est quia illi qui in Ecclesiae externis sunt, non ita confirmaverunt falsa apud se, sicut qui in internis ejus sunt.
@1 Psalm. cxxxii. 7 pro “Matth. v. 34, 35″$
@2 opera pro “omnia”$ - (Vers. 3.) “Et clamavit voce magna sicut leo rugit,” significat lamentationem gravem quod Ipsi Ecclesia sit ablata. – Quod per “clamare sicut leo rugit” significetur lamentatio gravis de Ecclesia, et quod illa Ipsi sit ablata, patet ab explicatis in praecedente capite, ubi explorati et manifestati sunt status vitae illorum qui ab Ecclesia, qui erant lamentabiles; tum ab his in hoc capite, quod “Angelus juraverit per Viventem in saecula saeculorum, quod tempus non erit amplius,” per quod significatur quod non Ecclesia; ut et in sequente capite, quod “Bestia ascendens ex abysso occiderit binos Testes Ipsius;” imprimis quod non agnoscatur et adeatur, tametsi est Deus Caeli et Terrae. Lamentatio de his significatur per quod “rugiverit sicut leo;” leo enim rugit cum videt hostes suos et insultus eorum, et cum videt auferri catulos suos et praedam suam; ita comparative Dominus, cum videt auferri Ecclesiam Suam a diabolis: quod hoc per “rugire sicut leo” significetur, constare potest ex his locis:
“Quemadmodum Rugit Leo et juvenis Leo super rapina sua, cum occurrit contra illum plenitudo pastorum, sic descendit Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Sionis” (Esaj. xxxi. 4);
“Ira accensa est Jehovae contra populum Ipsius; Rugitus Illi sicut Leonis, Rugit sicut Leones juvenes, et fremit et apprehendit praedam; quia ecce tenebrae, anxietas, et lux obtenebrescit in ruinis suis” (Esaj. v. 25-30);
“Jehovah ex alto Rugiet, et ex Habitaculo sanctitatis Suae edet vocem; Fugiendo Rugiet contra habitacula Sua” (Jerem. xxv. 30{1});
“Jehovah e Sione Rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem Suam” (Joel iv. 16 (B.A. iii. 16));
“Non perdam Ephraimum; post Jehovam ibunt; sicut Leo Rugiet; quia ille Rugiet” (Hosch. xi. 9, 10{2});
“Leo Rugit, quis non timeat; Dominus Jehovih locutus est, quis non prophetet” (Amos iii. 8{3}):
“Deus Rugit voce Sua, tonat voce majestatis Suae” (Hiob xxxvi. 4, 5).
Quod “rugitus” significet lamentationem gravem constat ex his:
“Inveterata sunt ossa mea per Rugitum meum omni die” (Psalm. xxxii. 3);
“Debilitatus et contritus sum; Rugivi, prae Rugitu cordis mei” (Psalm. xxxviii. 9 (B.A. 8));
“Ante panem suspirium meum, et effunduntur sicut aquae Rugitus mei” (Hiob iii. 24).
@1 30 pro “29, 30, 31″$
@2 9, 10 pro “10, 11″$
@3 8 pro “7, 8″$ - “Et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua voces suas,” significat quod Dominus per universum Caelum detexerit quid in Libello. – Quod hoc significetur, est qua sequitur quod vellet “scribere quae Septem tonitrua locuta sunt,” sed quod e Caelo illi dictum sit ut “obsignaret illa, et non scriberet:” et postea, quod “devoraret Libellum,” et quod “ille in ore ejus esset dulcis sicut mel,” sed quod “ex eo amaricatus sit venter ejus;” per quae significatur, quod talia inessent, quae adhuc non reciperentur; causa videatur in articulo Sequente. Sed aperiam quid in Libello. In Libello erant illa quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem, continentur, quae sunt sequentia:
Quod universa Scriptura Sacra sit de Domino, et quod Dominus sit Verbum (n. 1-7);
Quod Dominus impleverit omnia Legis sit quod impleverit omnia Verbi (n. 8-11);
Quod Dominus in mundum venerit, ut subjugaret Inferna, et glorificaret Humanum, et quod Passio crucis fuerit ultima pugna, per quam plene vicit Inferna, et plene glorificavit Humanum Suum (n. 12-14);
Quod Dominus per Passionem crucis non abstulerit peccata, sed quod portaverit illa (n. 15-17);
Quod imputatio meriti Domini non aliud sit quam remissio peccatorum post paenitentiam (n. 18);
Quod Dominus quoad Divinum Humanum dicatur Filius Dei, et quoad Verbum dicatur Filius Hominis (n. 19-28);
Quod Dominus Humanum Suum fecerit Divinum ex Divino in Ipso, et quod sic unum factus sit cum Patre (n. 29-36);
Quod Dominus sit Ipse Deus a Quo et de Quo Verbum (n. 37-44);
Quod Deus unus sit, et quod Dominus sit Ille Deus (n. 45);
Quod Spiritus Sanctus sit Divinum procedens a Domino, et quod Illud sit Ipse Dominus (n. 46-54);
Quod Doctrina Fidei Athanasianae concordet cum veritate, dum modo per Trinitatem Personarum intelligatur Trinitas Personae, quae est in Domino (n. 55-61).
Quod dicatur quod “septem tonitrua locuta sint voces suas,” est quia loquela Domini per Caelos delapsa in inferiora auditur sicut tonitru; et quia loquitur simul per totum Caelum, ita plene, dicuntur Septem tonitrua, per “septem” enim significantur omnes, omnia, et totum (n. 10, 391); quare etiam per “tonitru” significatur instructio et perceptio veri, (n. 236), hic etiam detectio et manifestatio. Quod vox e Caelo audiatur sicut tonitru, quando a Domino, patet ab his:
Jesus dixit, “Pater glorifica Nomen Tuum: et exiit vox e Caelo et dixit, Et glorificavi et glorificabo:” turba audivit hoc sicut Tonitru (Joh. xii. 28-30);
“Deus rugit voce Sua, Tonat voce majestatis” (Hiob. xxxvii. 4, 5);
“Tonavit e Caelo Jehovah, et Altissimus dedit vocem Suam” (2 Sam. xxii. 14);
“Audivi vocem e Caelo tanquam vocem Tonitrui magni” (Apoc. xiv. 2);
“Invocasti Me, et respondi tibi in occulto Tonitru” (Psalm. lxxxi. 8 (B.A. 7)). - (Vers. 4.) “Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere, et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas” significat quod illa quidem manifestentur, sed quod non recipiantur quam postquam illi, qui per “Draconem,” “Bestiam ” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, e Mundo spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius. – “Voces” quas locuta sunt septem tonitrua, sunt illa de quibus nunc supra (n. 472), quae quia ipsa Essentialia Novae Ecclesiae sunt, ter dicuntur: per “scribere” in Sensu naturali significatur mandare chartae, et Sic posteritati in recordationem, sed in Sensu spirituali per “scribere” significatur mandare cordi ad receptionem inde per “obsignare et non scribere illa” significatur quod non mandentur cordi et recipiantur, quam postquam Draco, Bestia et Pseudopropheta e Mundo Spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius; causa est, quia per “Draconem, Bestiam et Pseudoprophetam,” significantur illi qui in fide separata a charitate sunt, et hi constanter et tenaciter haerent in fide sua, quod Deus Pater adeundus sit, et non Dominus immediate, tum quod Dominus non sit Deus Caeli et Terrae quoad Humanum suum; quare si Doctrina illa, de qua mox supra (n. 472), quod manifestata est et adhuc manifestatur (quod significatur per quod “Libellus apertus fuerit”), reciperetur ab aliis quam qui in charitate et ejus fide sunt (qui etiam sunt qui per “Johannem” significantur. n. 5, 17), antequam Draco ejectus est, illa rejiceretur non modo ab illis, sed etiam per illos a reliquis; et si non rejiceretur, usque falsificaretur, imo prophanaretur. Quod ita sit, manifeste patet a nunc sequentibus in Apocalypsi in serie visis, quae sunt, quod occiderint binos Domini Testes (cap. xi.); quod Draco steterit juxta Mulierem parituram ut devoraret faetum ejus, et postquam pugnaverat cum Michaele, persecutus sit Mulierem illam (cap. xii.); quodque binae Bestiae, una e mari et altera e terra ascendentes, unum fecerint cum illo (cap. xiii.); tum quod in bellum congregaverint suos ad locum dictum Armageddon (cap. xvi.); et ultimo quod in bellum convocaverint gentes, Gogum et Magogum (cap. xx. 8, 9); at quod Draco, Bestia et Pseudopropheta conjecti sint in stagnum ignis et sulphuris (cap. xx. 10); quibus factis, Nova Ecclesia, quae futura est Uxor Agni, descendit e Caelo (cap. xxi., xxii.). Haec sunt, quae per haec,
“Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas,”
intelliguntur; tum per haec in hoc capite,
“In diebus vocis septimi Angeli consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit servis Suis prophetis” (vers. 7);
ut et per haec in sequente capite,
“Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius – (vers. 15);
et insuper per plura similia in capitibus quae sequuntur. Videatur de hac re aliquid in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 61). - (Vers. 5.) “Et Angelus Quem vidi stantem super mari et terra, sustulit manum Suam in caelum,” (Vers. 6.) “et juravit per Viventem in saecula saeculorum,” significat contestationem et testificationem Domini per Se Ipsum. Per “Angelum stantem super mari et terra” intelligitur Dominus (n. 470); per “tollere manum in Caelum” significatur contestatio, haec, quod “tempus non erit amplius (vers. 6); per “jurare” significatur testificatio, haec, quod “in diebus vocis Septimi Angeli consummabitur mysterium Dei” (vers. 7); per “Viventem in saecula saeculorum,” intelligitur Ipse Dominus, ut supra (cap. i. 18; cap. iv. 9, 10; cap. v. 14; Dan. iv. 31 (B.A. 34)); quod Dominus testificetur per Se Ipsum, videbitur mox. Ex his patet, quod per haec, “Et Angelus, Quem vidi stantem super mari et terra, sustulit manum Suam in Caelum, et juravit per Viventem in saecula saeculorum,” significetur contestatio et testificatio Domini per Se Ipsum. Quod Jehovah juret, hoc est, testificetur per Se Ipsum, constat ex his locis:
“Per Me Juravi, exivit ex ore Meo Verbum quod non revocabitur” (Esaj. xlv. 23);
“Per Me Juravi, quod in desolationem futura sit domus haec” (Jerem. xxii. 5);
“Juravit Jehovah per Animam Suam” (Jerem. li. 14; Amos vi. 8);
“Juravit Jehovah per Sanctitatem Suam” (Amos iv. 2{1});
“Juravit Jehovah per Dextram Suam, et per Brachium roboris Sui” (Esaj. lxii. 8);
“Ecce Ego Juravi per Nomen Meum magnum” (Jerem. xliv. 26).
Quod Jehovah, hoc est, Dominus “juraverit per Se Ipsum,” significat quod Divinum Verum testetur, est enim Ipse Divinum Verum, et hoc testatur a se et per se.
(Praeter illa, quod “Jehovah juraverit,” videatur Esaj. xiv. 24; cap. liv, 9: Psalm. lxxxix. 4, 36 (B.A. 3, 35); Psalm. xcv. 11; Psalm. cx. 4; Psalm. cxxxii. 11.)
Quod dicatur quod “Jehovah juraverit,” est quia Ecclesia apud filios Israelis instituta fuit Ecclesia repraesentativa, et inde repraesentata est conjunctio Domini cum Ecclesia per foedus, qualiter fit inter duos, qui pacta sua jurant; quare quia juramentum fuit foederis, dicitur quod “Jehovah juraverit;” per quod tamen non intelligitur quod juraverit, sed quod Divinum Verum id testetur. Quod juramentum fuerit foederis, patet ex his:
“Juravi tibi, et inii foedus ut esses Mihi” (Ezech. xvi. 8);
“Ad recordandum foederis, Juramenti quod Juravit” (Luc. i. 72, 73).
(Psalm. cv. 9; Jerem. xi. 5; cap. xxxii. 22; Deutr. i. 34{2}; cap. x. 11, cap. xi. 9, 21; cap. xxvi. 3, 15; cap. xxxi. 20; cap. xxxiv. 4.)
Quia foedus erat repraesentativum conjunctionis Domini cum Ecclesia, et reciproce Ecclesiae cum Domino, ac juramentum erat foederis, ac jurandum erat ex vero in se, ita quoque per illud, ideo permissum fuit filiis Israelis jurare per Jehovam, et sic per Divinum Verum
(Exod. xx. 7; Levit. xix. 12; Deutr. vi. 13; cap. x. 20; Esaj. xlviii. 1; cap. lxv. 16: Jerem. iv. 2: Sach. v. 4);
sed postquam repraesentativa Ecclesiae abrogata sunt, etiam juramenta foederis a Domino abrogata sunt (Matth. v. 33-37; cap. xxiii. 16-22).
@1 2 pro “1”$
@2 34 pro “32”$ - “Qui creavit Caelum et quae in eo, et Terra et quae in ea, et Mari et quae in eo,” significat qui vivificat omnes qui in Caelo et qui in Ecclesia sunt, ac omnia et singula apud illos. – Per “creare” in naturali Sensu significatur creare, in spirituali autem Sensu per “creare” significatur reformare et regenerare (n. 254, 290), quod etiam est vivificare; per “Caelum” intelligitur Caelum ubi sunt Angeli; per “terram et mare,” significatur Ecclesia, per “terram” illi qui in internis ejus sunt, et per “mare” illi qui in externis ejus (n. 398, 470); per “quae in illis” significantur omnia et singula apud illos.
- “Quod tempus non erit amplius,” significat quod non aliquis status Ecclesiae, seu aliqua Ecclesia, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille. – Per “tempus” significatur status, et quia hic de Ecclesia agitur, significatur status Ecclesiae; inde per quod “tempus non erit amplius” significatur quod non aliquis status Ecclesiae: quod etiam intelligatur, quod non aliqua Ecclesia sit, nisi agnoscitur unus Deus, et quod Dominus sit Ille, sequitur. At quid hodie: quod Deus Sit unus, non negatur, sed quod Dominus Sit Ille, negatur; et tamen non datur unus Deus, et simul Trinitas in Quo, nisi Dominus: quod Ecclesia sit ab Ipso Qui est Salvator et Redemptor, non negatur, at quod Ipse ut Salvator et Redemptor immediate adeundus sit, negatur: inde patet, quod Ecclesia exspiratura sit, nisi Nova existat, quae Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoscit, et propterea Ipsum immediate adit (videatur Matth. xxviii. 18); quare hoc, quod “tempus non erit amplius,” hoc est, quod non Ecclesia, se refert ad illa quae in hoc capite Sequuntur (vers. 7), et haec ad illa quae in cap. xi. (vers. 15), ubi dicitur quod futura sit Ecclesia, quae Solius Domini erit. Quod per “tempus” significetur status, est quia in mundo spirituali non metiuntur tempora per dies. Septimanas, menses et annos, sed per status, qui sunt progressiones vitae eorum, ex quibus recordantur praeteritorum; de quibus videatur Opus de Caelo et Inferno Londini anno 1758 editum (n. 162-169), ubi de Tempore in Caelo actum est. Quod status Ecclesiae hic per “tempus” intelligatur, est quia dies et nox, mane et vespera, aestas et hyems, faciunt tempus in mundo, et illa in spirituali Sensu intellecta faciunt status Ecclesiae; quare dum hi status non amplius sunt, non est aliqua Ecclesia; et tunc non est, quando non bonum et verum est amplius, ita quando lux veri est caligo, et calor boni est frigus; haec sunt quae intelliguntur per quod “non tempus amplius.” Similia intelliguntur per haec in Verbo:
Bestia quarta “cogitabit immutare Tempora” (Dan. vii. 25);
“Erit dies unus qui notus Jehovae, non dies nec nox,” ita non tempus (Sach. xiv. 7);
“Occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis,” ita nec tempus (Amos viii. 9);
“Malum unum ecce venit, finis venit, venit finis, venit mane super te habitator terrae, venit Tempus” (Ezech. vii. 5-7);
“mane” est principium Ecclesiae Novae (n. 151), quare dicitur “venit tempus.” - (Vers. 7.) “Sed in diebus vocis septimi Angeli, quando futurus clangere” significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae finalem, quod peritura (sit), si non Nova a Domino instauretur. – Quod per “clangere tuba” significetur explorare et manifestare statum vitae illorum qui ab Ecclesia sunt, proinde etiam statum Ecclesiae, videatur supra (n. 397); et quia septem Angeli clangebant, per “vocem septimi Angeli” significatur exploratio et manifestatio finalis, quae est quod Ecclesia peritura sit, si non Nova a Domino instauretur; quod peritura sit, intelligitur per quod “tempus non erit amplius” (n. 476), et quod nova Ecclesia a Domino instauranda sit, intelligitur per illa quae nunc sequuntur.
- “Et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit Suis servis Prophetis,” significat quod tunc appariturum sit quod in Verbo utriusque Testamenti praedictum est et hactenus occultatum, quod post Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam, venturum sit Regnum Domini. – Per “consummari significatur impleri, finem habere, et tunc apparere; per “mysterium Dei evangelizatum prophetis” significatur id quod a Domino praedictum est in Verbo et hactenus occultatum; per “evangelizare” significatur annuntiare Adventum Domini et Regnum Ipsius, “Evangelium” enim est laetus nuntius; quod hoc exstiturum sit, postquam Ultimum Judicium super illos qui devastaverunt Ecclesiam factum est, etiam in Verbo praedictum est, quale hoc quoque significatur. Ex his constare potest, quod haec omnia per illa verba intelligantur.
Hic primum aliquid de praedictione Adventus Domini et Regni Ipsius in Verbo utriusque Testamenti, dicetur. In Verbo Veteris Testamenti, quod Propheticum vocatur, in Sensu ejus spirituali, et quoque, ubi ille Sensus elucet, in Sensu naturali, agitur de Solo Domino, videlicet de Adventu Ipsius in plenitudine temporum, quae est, quando non amplius bonum charitatis et verum fidei in Ecclesia esset, qui status ejus vocatur consummatio, devastatio, desolatio, et decisio; tum de Pugnis Ipsius cum Infernis ac de Victoriis super illa, quae etiam sunt Ultimum Judicium ab Ipso factum; et post haec, de Creatione Novi Caeli et de Instauratione Novae Ecclesiae, quae sunt Regnum Domini venturum; de his quoque agitur in Verbo Novi Testamenti, quod Apostolicum vocatur, et in Specie in Apocalypsi. Quod sit Regnum Domini, quod in “diebus vocis Septimi Angeli evangelizabitur,” patet in capite sequente (xi.), ex his:
“Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum: et viginti quatuor Seniores ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes. Gratias agimus Tibi Domine Deus, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus, quod adeptus sis potentiam Tuam magnam, et Regnum inieris” (vers. 15-17).
Hoc mysterium paene similiter ut hic in Apocalypsi, describitur apud Danielem, ubi haec:
“Audivi virum indutum linteis, quod sustulerit manus suas ad Caelum, et juraverit per Viventem in aeternum, quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium,” quum consummanda sunt omnia haec: verum dixit, “Abi Daniel, quia occlusa et obsignata verba usque ad tempus finis” (xii. 7, 9);
“usque ad tempus finis” est usque ad hoc tempus. Quod tunc Filius Hominis accepturus sit Regnum, praedicit his verbis:
“Videns fui in Visionibus noctis, et ecce cum nubibus caelorum, sicut Filius Hominis, veniens fuit; et Huic datum est Dominium, et Gloria, et Regnum, et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent; Dominium Ipsius Dominium saeculi quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit” (Dan. vii. 13, 14).
Quod “evangelizare” significet Adventum Domini, et tunc Regnum Ipsius, patet ex his locis:
“Super Montem ascende tibi, Evangelizatrix Sion: extolle cum virtute vocem tuam, Evangelizatrix Hierosolyma; dic, Ecce Deus vester: ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominabitur Ipsi” (Esaj. xl. 9, 10{1});
“Quam jucundi sunt super montibus pedes Evangelizantis, audire facientis pacem, Evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Sioni, Regnabit Deus{2} tuus” (Esaj. lii. 7, 8; Hab. ii. 1 (B.A. i. 15);
“Cantate Jehovae, benedicite in Nomine Ipsius, Evangelizate de die in diem Salutem Ipsius; Jehovah quia venit” (Psalm. xcvi. 2, 13);
“Spiritus Domini Jehovih super Me, ideo unxit Jehovah Me ad Evangelizandum pauperibus, ad praedicandum captivis libertatem, ac proclamandum annum beneplaciti Jehovae” (Esaj. lxi. 1, 2);
“Angelus ad Sachariam, ecce uxor tua pariet filium, qui praecedet coram Domino Deo in spiritu et virtute Eliae, et ad parandum Domino populum ego sum Gabriel, et missus sum ad Evangelizandum tibi hoc” (Luc. i. 13, 17, 19);
“Angelus dixit pastoribus, Ne timete, ecce Evangelizo vobis gaudium magnum: quia natus est vobis hodie Salvator, Qui est Christus Dominus, in urbe Davidis” (Luc. ii. 10, 11);
Quod Dominus Evangelizaverit Regnum Dei (Matth. iv. 23; cap. ix. 35{3}; Marc. i. 15; Luc. vii. 22; cap. viii. 1; cap. ix. 1, 2);
Quod Johannes Baptista (Luc. iii. 18);
Jesus etiam dixit ad Discipulos, “Euntes in universum mundum, prae dicate Evangelium omni creaturae” (Marc. xvi. 15).
Hoc etiam est “Evangelium aeternum” quod Angelus volans in medio Caeli habebat, “ad evangelizandum habitantibus super terra” (Apoc. xiv. 6). Dicitur quod “consummabitur mysterium Dei,” per quod intelligitur, quod nunc implebitur quod non impletum est prius; quod est, quod Regnum futurum sit Domini: non enim impletum est a Judaeis, quia illi non agnoverunt Dominum; nec impletum est a Christianis, quia hi nec agnoscunt Dominum pro Deo Caeli et Terrae etiam quoad Humanum, Hoc enim faciunt simile humano alterius hominis; quare non Ipsum immediate adeunt, cum tamen Ipse est Jehovah Qui in mundum venit.
@1 10 pro “10, 11″$
@2 Deus pro “Rex” (Conf. n. 306; tum A.C. n. 3780. 8331; Ap. Ex. n. 365, 405, 612; V.C.R. n. 303; Dicta Prob. p. 54.)$
@3 35 pro “3”$ - (Vers. 8.) “Et vox quam audivi e Caelo iterum loquens cum me, dicens, Recipe Libellum apertum in manu Angeli stantis super mari et super terra,” significat mandatum e Caelo ut haurirent{1} illam doctrinam de Domino, sed ut manifestaretur per Johannem quomodo illa in Ecclesia reciperetur, antequam illi qui per “Draconem,” “Bestiam,” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, remoti sunt. – Per “vocem quam audivit e Caelo” nunc iterum loquentem cum illo, intelligitur vox quae dixit illi, quod obsignaret quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scriberet (vers. 4), per quae significatum est, quod doctrina illa de Domino non reciperetur, quam postquam illi, qui per “Draconem,” “Bestiam” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, e Mundo spirituum ejecti sunt, quia periculum si prius, videatur supra (n. 473); quod ita sit, manifestatur nunc per Johannem, per quod “devoraret Libellum,” de quo sequitur: quod per “Libellum” intelligatur Doctrina de Domino (videatur n. 469, 472); et quod per “Angelum stantem super mari et terra “intelligatur Dominus (n. 465, 470).
@1 haurirent pro “hauriret”$ - (Vers. 9.) “Et abivi ad Angelum, dicens Ei, Da mihi Libellum,” significat motionem animi apud plures in Ecclesia ad recipiendum doctrinam. – Hoc significatur, quia per Johannem hic manifestatur quomodo Doctrina de Domino in Ecclesia a pluribus recipitur, ut mox supra dictum est; motio animi apud hos ad recipiendum illam intelligitur, quia inclinatio apud Johannem, abivit enim et petiit. Quoniam haec involvunt talia, ideo primum dictum est Johanni ut acciperet Libellum, dein abivit et petiit, tum dixit Angelus quod daturus illum, sed quod Libellus amaricaturus ventrem, et demum quod datus Sit, et quod ita factum; omnia illa significant.
- “Et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem sed in ore tuo erit dulcis sicut mel,” significat quod receptio ex agnitione quod Dominus sit Salvator et Redemptor, sit grata et amoena, at quod agnitio quod Solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit ingrata et molesta ex falsificationibus. – Per “accipere Libellum” significatur recipere Doctrinam de Domino; per “devorare illum” significatur agnoscere illam; per “amaricare ventrem” significatur quod ingrata et molesta futura sit ex falsificationibus, per “amarum” enim significatur verum falsificatum (n. 411); per “esse in ore dulcis sicut mel” significatur quod primum receptionis Sit gratum et jucundum. Haec nunc applicata ad Doctrinam illam, quae intelligitur per “Libellum apertum in manu Angeli” (n. 469, 472), significant quod receptio ex agnitione quod Dominus Sit Salvator et Redemptor, sit grata et jucunda; sed quod agnitio quod Solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit ingrata et molesta ex falsificationibus. Falsificationes, ex quibus Doctrina illa percipietur ingrata et molesta, sunt praecipuae, quod Dominum non agnoverint unum cum Patre, ut tamen Ipse docuit; et quod nec agnoverint Humanum Domini Divinum, quod tamen est Filius Dei (Luc. i. 35) et sic, ut ita dicatur, quod Deum fecerint Tres, ac Dominum Duos; praeter falsa continua ex illis: ex his falsis fluit Sola Fides, ac Sola Fides postea illa falsa confirmat. Quod ex his tanta amaritudo ac interna repugnantia existat, ut ne quidem nominari possit Divinum Humanum ex agnitione in cogitatione ab illis post mortem, videatur supra (n. 294).
- (Vers. 10.) “Et accepi Libellum e manu Angeli et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum, amaricatus est venter meus,” significat ita factum, et sic manifestatum qualis foret receptio illius doctrinae, antequam illi, qui per “Draconem,” “Bestiam” et “Pseudoprophetam” intelliguntur, remoti sunt. – Hoc quia est consequens ex supradictis, non ulterius explicatur. Legitur quod etiam Propheta Ezechiel ex mandato
Comederit Volumen Libri, et quod illud fuerit in ore ejus dulce sicut mel (Ezech. ii. 8-10; cap. iii. 1-3{1}).
@1 1-3 pro “1 ad 4″$ - (Vers. 11.) “Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et leges multos,” significat quod, quia ita est, adhuc docendum sit quales sunt qui in sola fide. – Quod hoc significetur, patet a sequentibus, quod de illis, qui in sola fide sunt, agatur usque ad caput xvii., et postea de Religioso Romano Catholico, et post haec de ejectione Draconis, Bestiae et Pseudoprophetae in Infernum, et sic de Nova Ecclesia in qua Solus Dominus coletur. Per “prophetare” significatur docere (n. 8, 133), inde per “iterum prophetare,” adhuc docere; per “populos” significantur qui in veris aut falsis doctrinae sunt, et per “gentes” qui in bonis aut malis vitae, de quibus sequitur; per “linguas” significantur qui exterius in illis sunt (n. 282), et per “reges” significantur qui interius in illis; quod per “reges” significentur qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo, et abstracte vera ex bono aut falsa ex malo, videatur n. 20, 664, 704, 720, 830, 921; et quia de illis qui in interioribus falsis sunt in sequentibus in Specie agitur, dicitur, “et reges multos,” per quos significantur falsa mali in copia. Dicuntur “populi, gentes, linguae et reges,” ut intelligantur omnes qui tales sunt in Ecclesia. Quod dictum Sit Johanni, quod “illum oporteat iterum prophetare,” significat ut adhuc doceatur quales sunt qui in sola fide, ob causam ut falsa illorum detegantur et sic aboleantur, quoniam non aboletur aliquod falsum, prius quam detectum est. Quod “populi” significent illos qui in veris aut falsis doctrinae sunt, ac “gentes” illos qui in bonis aut malis vitae, constare potest ex multis locis in Verbo ubi “populi” et “gentes” nominantur, sed ad id confirmandum adducentur hic solum loca ubi “populi” et “gentes” simul nominantur, ex quibus hoc concludi potest, quoniam in Verbo in omnibus et singulis ejus est conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, ac “populi” se referunt ad verum et “gentes” ad bonum; quod tale conjugium sit in omnibus et singulis Verbi, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90). Loca in Verbo sunt haec:
“Vae Genti peccatrici, Populo gravi iniquitate” (Esaj. i. 4);
“Contra Gentem hypocriticam mittam illum, contra Populum excandescentiae Meae mandabo illum” (Esaj. x. 6{1});
Jehovah “percutiens Populos plaga non curabili, dominans cum Ira Gentibus” (Esaj. xiv.{2} 6);
“In die illo adducentur munus Jehovae Populus distractus et expilatus, et Gens delineata et conculcata” (Esaj. xvii. 7{3});
“Honorabunt Te Populus validus, urbs Gentium potentium timebunt Te” (Esaj. xxv. 3);
“Jehovah absorbebit obvolutionem super omnes Populos, et velamen super omnes Gentes” (Esaj. xxv. 7{4});
“Appropinquate Gentes, et Populi auscultate” (Esaj. xxxiv. 1);
“Vocavi Te in foedus populorum, et in lucem Gentium” (Esaj. xlii. 6);
“Omnes Gentes congregentur una, et conveniant Populi” (Esaj. xliii. 9);
“Ecce tollam erga Gentes manum Meam, et erga Populos signum Meum” (Esaj. xlix. 22);
“In Testem Populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem Gentibus” (Esaj. lv. 4{5});
Ecce Populus veniens e terra septentrionis, et Gens magna a lateribus terrae (Jerem. vi. 22{6});
“Venient Populi multi, et Gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma” (Sach. viii. 22);
“Jehovah irritum reddit consilium Gentium, subvertit cogitationes Populorum” (Psalm. xxxiii. 10);
“Jehovah subjiciet Populos sub nos, et Gentes sub pedes nostros: regnavit Deus{7} super Gentes, spontanei Populorum congregati sunt” (Psalm. xlvii. 4, 9, 10 (B.A. 3, 8, 9));
“Confitebuntur Te Populi, laetabuntur Gentes, eo quod judicaturus sis Populos in rectitudine, et Gentes in terra ducturus” (Psalm. lxvii. 3-5, (B.A. 2-4);
Memento mei Jehovah in beneplacito Populi Tui, ut laeter in gaudio Gentium Tuarum” (Psalm. cvi. 4, 5);
“Omnes Populi, Gentes et Linguae” Filium Hominis colent (Dan. vii. 14).
(Praeter alibi, ut Psalm. xviii. 44 (B.A. 43); Esaj. ix. 1, 2 (B.A. 2, 3); cap. xi. 10; Ezech. xxxvi. 15; Joel ii. 17; Zeph. ii. 9; Apoc. v. 9; Luc. ii. 30-32.)
@1 6 pro “5, 6″$
@2 xiv. pro “xvi.”$
@3 xviii. 7 pro “xvi. 2″$
@4 7 pro “8”$
@5 lv. 4 pro “liv. 5, 6″$
@6 22 pro “22, 23″$
@7 Deus pro “Jehovah”$ - His adjiciam tria Memorabilia, quae contigerunt in mundo spirituali. PRIMUM MEMORABILE fuit: –
Quondam ibi audivi sonum sicut molae; erat in plaga ejus septentrionali. Primum miratus quid hoc, sed recordatus sum quod per “molam” et “molere” in Verbo intelligatur ex Verbo inquirere quod inservit doctrinae (n. 794). Quare accessi ad locum ubi auditus est ille sonus; et cum prope eram, evanescebat sonus, et tunc videbam lacunatum quid supra terram, in quod patebat aditus per antrum; quo viso descendi et intravi.
Et ecce erat camera, in qua Vidi virum senem sedentem inter libros, tenentem ante se Verbum, et inquirentem inde quod inserviebat doctrinae ejus; schedulae jacebant circum, quibus inservientia inscripsit: in camera contigua erant scribae, qui schedulas colligebant, et integrae chartae mandabant. Quaesivi primum de libris circum eum.
Dixit, quod omnes agerent de Fide justificante, “profunde illi qui ex Suionia et Danemarkia sunt, profundius illi qui ex Alemannia, et adhuc profundius illi qui ex Britannia, ac profundissime illi qui ex Batavia:” et addidit, quod discrepent in variis, sed quod in Articulo de Justificatione et Salvatione per Solam Fidem, omnes conveniant. Postea dixit mihi, quod ex Verbo nunc colligat hoc primum fidei justificantis quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum propter iniquitates ejus, et quod ideo Divina necessitas ad salvandum homines fuerit, ut fieret satisfactio, reconciliatio, propitiatio, mediatio per aliquem qui in se susciperet damnationem justitiae, et quod hoc nullatenus potuisset fieri quam per Unicum Suum Filium; et quod postquam hoc factum est, apertus sit aditus ad Deum Patrem propter Ipsum. Et dixit, “Video et vidi quod hoc secundum omnem rationem sit: quomodo alioquin potuisset Deus Pater adiri, nisi per fidem in id meritum Filii: nunc etiam inveni quod hoc quoque sit secundum Scripturam.”
Audivi haec, et obstupui quod dixerit id esse secundum rationem et secundum Scripturam, cum tamen est contra rationem et contra Scripturam, quod etiam aperte ei dixi.
Ille tunc in excandescentia zeli sui regessit, “Quomodo potes ita loqui.”
Quare aperui mentem meam, dicens, “Annon contra rationem est cogitare, quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum, et reprobaverit illud. Estne Divina Gratia attributum Divinae Essentiae; quare excidere Gratia foret excidere Divina Sua Essentia, et excidere Divina Sua Essentia foret non magis esse Deus. Num potest Deus abalienari a Se Ipso. Crede mihi, quod Gratia a parte Dei, sicut est infinita, etiam sit aeterna. Gratia Dei a parte hominis potest amitti, si non recipit illam, sed nusquam a parte Dei; si Gratia a Deo recederet, actum foret cum universo Caelo et cum universo Genere humano, usque adeo, ut homo non quoad aliquod minimum ejus foret homo amplius; quare permanet Gratia a parte Dei in aeternum, non modo erga Angelos et Homines, sed etiam erga ipsum Diabolum. Cum hoc secundum rationem est, cur dicis quod ad Deum Patrem unicus accessus sit per fidem in meritum Filii, cum tamen perpetuus accessus est per Gratiam. Sed cur dicis accessum ad Deum Patrem propter Filium, et cur non ad Deum Patrem per Filium: estne Filius Mediator et Salvator: cur non adis Ipsum Mediatorem et Salvatorem; estne Ille Deus et Homo. Quis in terris adit immediate aliquem Caesarem, Regem aut Principem; annon procurator et introductor erit. Scisne quod Dominus in mundum venerit, ut Ipse introducat ad Patrem, et quod non detur nisi per Ipsum accessus. Inquire nunc in Scriptura, et visurus es quod hoc sit secundum illam, et quod tua via ad Patrem sit contra Scripturam, sicut est contra rationem. Dico tibi etiam, quod sit protervitas scandere ad Deum Patrem, et non per Ipsum Qui in sinu Patris est, ac Solus apud Illum. Anne legisti Johannem xiv. 6.”
His auditis, senex ille excanduit in tantum, ut exsiliret e solio, et clamaret ad scribas suos, ut me ejicerent; et cum actutum ex me ipso egressus sum, projecit post me extra fores librum, quem forte manus ejus apprehendit, et ille liber erat Verbum.
SECUNDUM MEMORABILE fuit hoc: –
Postquam egressus sum, audivi iterum stridorem, sed sicut duorum lapidum molarium collidentium inter se. Accessi ad sonum, et evanescebat.
Et vidi angustam portam tendentem oblique deorsum in quoddam lacunar divisum in cellulas, in quarum unaquavis sedebant duo, qui etiam ex Verbo colligebant confirmantia pro Fide; unus colligebat et alter scribebat, et hoc alternis.
Accessi ad unam cellulam, et steti in ostio, et quaesivi, “Quid vos colligitis et scribitis.”
Dicebant, “De Actu Justificationis seu de Fide Actu, quae est ipsa Fides justificans, vivificans et salvans, et caput doctrinae in Christianismo.”
Et tunc dixi ad illum, “Dic mihi aliquod signum Actus, quando Fides illa in cor ac in animam hominis infertur.”
Respondit, “Signum Actus est in momento, cum homo percitus dolore quod damnatus sit, cogitat de Christo quod damnationem Legis abstulerit, et hoc meritum Ipsius cum fiducia apprehendit, et cum hoc in cogitatione adit Deum Patrem et orat.”
Tunc dixi, “Fit ita Actus, et est hoc momentum;” et quaesivi, “Quomodo comprehendam, quod dicitur de hoc Actu, quod ad illum non concurrat aliquid hominis plus quam concurreret{1} si foret stipes aut lapis, et quod homo quoad illum Actum nihil possit inchoare, velle, intelligere, cogitare, operari, cooperari, se applicare et accommodare; dic mihi quomodo hoc cohaeret cum dictis tuis, quod Actus tunc incidat cum homo cogitat de jure Legis, de damnatione ejus a Christo sublata, de fiducia ex qua apprehendit id Ipsius meritum, et in cogitatione de hoc adit Deum Patrem et orat; fiuntque omnia illa ab homine sicut ab ipso.”
Sed dixit, “Non fiunt active ab homine, sed passive.”
Et respondi, “Quomodo potest quis cogitare, fiduciam habere, ac orare passive. Aufer homini activum aut reactivum tunc, annon etiam aufers receptivum, ita omne, et cum omni ipsum Actum. Quid tunc fit tuus Actus, nisi pure ideale quod vocatur `ens rationis.’ Scio quod non credas cum quibusdam talem Actum dari solum apud praedestinatos, qui nihil quicquam de infusione fidei apud se sciunt; hi possunt ludere talis, et inquirere num sit. Quare, mi amice, crede quod homo in rebus fidei operetur et cooperetur sicut a se ipso, et quod absque illa cooperatione, Actus fidei, quem vocasti caput doctrinae et religionis, non sit nisi quam statua uxor Lothi, tinniens ex mero sale stricta penna scribae aut ungue digiti ejus (Luc. xvii. 32). Hoc dixi, quia facitis vosmet ipsos quoad Actum illum similes statuis.”
Cum hoc: dixi, surrexit, et sumpsit lychnuchum vi manus conjecturus in faciem meam; at subito tunc exstincto lychno et facta caligine, conjecit in frontem sodalis; et abivi ridens.
@1 concurreret pro “concurrit”$
TERTIUM MEMORABILE hoc fuit: –
In plaga septentrionali mundi spiritualis audivi sicut strepitum aquarum. Quare illuc accessi; et cum prope eram, cessavit strepitus, et audivi sonorum sicut ex congregatione. Et tunc visa est domus foraminosa, circumcincta macerie, e qua auditum est sonorum illud. Accessi, et erat ibi ostiarius, quem quaesivi, “Quinam ibi.”
Dixit, quod “Essent sapientum sapientes, qui inter se concludunt res supranaturales;” loquebatur ita ex simplici sua fide.
Et dixi, “Liceatne intrare.”
Dixit quod liceat, “Modo ne aliquid loquaris; possum admittere, quia ex venia admitto gentiles qui in ostio mecum stent.”
Quare intravi, et ecce erat circus et in ejus medio pulpitum, et caetus sapientum ita dictorum ventilabant arcana fidei; et tunc materia seu propositio ventilationi subjecta fuit, Novum Bonum, quod homo in Statu Justificationis per fidem, seu in Progressione ejus post Actum, facit, sit Bonum Religionis, vel non. Dixerunt unanimiter quod per Bonum Religionis intelligatur bonum quod confert ad salutem.
Ventilatio acris fuit; sed praevaluerunt qui dixerunt, quod bona quae homo in Statu seu Progressione fidei facit, sint modo bona moralia, civilia et politica, quae nihil ad salutem conferunt, sed solummodo fides. Et confirmaverunt illud ita: “Quomodo potest aliquod opus hominis conjungi cum gratuito; fitne salvatio gratis. Quomodo potest aliquod bonum hominis conjungi cum merito Christi; estne per id unice salvatio. Et quomodo potest operatio hominis conjungi cum operatione Spiritus Sancti; facitne ille omnia absque ope hominis. Suntne illa tria unice salvifica in Actu fidei, permanentque etiam illa tria ut unice salvifica in Statu seu Progressione fidei. Quare bonum accessorium ab homine nequaquam potest vocari Bonum Religionis, quod, ut dictum est, conferat ad salutem; sed si quis id facit propter salutem, potius vocandum est Malum Religionis.”
Stabant bini Gentiles juxta ostiarium in vestibulo, et audiverunt haec, et dicebant inter se, “His non est aliqua Religio; quis non videt, quod bonum facere proximo propter Deum, ita cum Deo et a Deo, sit quod vocatur Religio.” Et alter dixit, “Fides illorum infatuavit illos.”
Et tunc quaesiverunt ostiarium, “Quinam sunt illi.”
Dixit ostiarius, Sunt sapientes Christiani.”
Et responderunt, “Garris, mentiris; sunt ludiones; ita loquuntur.” Et ego abivi.
Et cum post tempus spectavi ad locum, ubi fuit domus illa, ecce erat palus.
Haec, quae vidi et audivi, in vigilia Corporis mei et simul spiritus mei vidi et audivi; ita enim Dominus univit spiritum corpori meo, ut simul in utroque sim. Quod ad illas domos venerim, et quod tunc deliberaverint de rebus illis, et quod factum sit sicut describitur, fuit ex Auspicio Divino Domini.
CAPUT XI.
ET datus est mihi calamus similis baculo, et Angelus adstitit, dicens, Surge, et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo.
- Et Atrium quod extra Templum, ejice foras, et ne illud metiaris, quia datum est gentibus, et Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus.
- Et dabo duobus Testibus Meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, circuminduti saccis.
- Hi sunt duae Olivae et duo Candelabra, quae coram Deo terrae stantia.
- Et si quis illis voluerit nocere, ignis egredietur ex Ore illorum et devorabit inimicos illorum; et si quis illos voluerit damno afficere, ita oportet illum occidi.
- Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae; et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem; et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint.
- Et cum absolverint testimonium suum, Bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos.
- Et corpora illorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus noster crucifixus est.
- Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium, et Corpora illorum non permittent poni in monumenta.
- Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur, et munera mittent invicem, quia illi duo
prophetae cruciaverunt habitantes super terra. - Et post tres dies et dimidium, spiritus vitae ex Deo intravit in illos, et steterunt super pedibus suis; et timor magnus cecidit super videntes illos.
- Et audiverunt vocem magnam ex Caelo, dicentem illis, Ascendite huc; et ascenderunt in Caelum in nube, et viderunt illos inimici illorum.
- Et in illa hora factus est terrae, motus magnus, et decima pars urbis cecidit, et Occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem, et reliqui territi falsi sunt, et dederunt gloriam Deo Caeli.
- Vae secundum praeteriit; ecce vae tertium venit
cito. - Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula Saeculorum.
- Et viginti et quatuor Seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis, ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum;
- Dicentes, Gratias agimus Tibi, Domine Deus Omnipotens, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus, quod adeptus sis potentiam Tuam magnam et Regnum inieris.
- Et gentes iratae sunt; et Venit ira Tua, et tempus
mortuos judicandi, et dandi mercedem servis Tuis, prophetis, et sanctis, et timentibus Nomen Tuum, parvis et magnis; et perdendi perdentes terram. - Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo Ipsius et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AGITUR ADHUC DE STATU ECCLESIAE APUD REFORMATUS, QUALES SUNT QUI INTERIUS IN SOLA FIDE CONTRA DUO ESSENTIALIA NOVAE ECCLESIAE, QUAE SUNT QUOD DOMINUS SOLUS SIT DEUS CAELI ET TERRAE, QUODQUE HUMANUM IPSIUS SIT DIVINUM, ET QUOD SECUNDUM PRAECEPTA DECALOGI VIVENDUM SIT.
QUOD ILLA DUO PRAEDICATA SINT CORAM ILLIS (vers. 13);
SED QUOD PRORSUS REJECTA (vers. 7-10);
QUOD A DOMINO RESUSCITATA (vers. 11, 12);
QUOD PERIERINT QUI ILLA REJECERUNT (vers. 13);
QUOD E NOVO CAELO MANIFESTATUS SIT NOVAE ECCLESIAE STATUS (vers. 15-19).
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
- “Et datus est mihi calamus similis baculo,” significat quod data sit facultas et potentia cognoscendi et videndi statum Ecclesiae in Caelo et in Mundo (n. 485); “et Angelus adstitit dicens, Surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo,” significat praesentiam Domini et mandatum Ipsius, ut videret et cognosceret status” Ecclesiae in Novo Caelo (n. 486).
- “Et Atrium quod extra Templum, ejice foras, et ne illud metiaris,” significat quod status Ecclesiae in terris, qualis adhuc est, removendus sit, et non cognoscendus (n. 487); “quia datum est gentibus,” significat quia status illius Ecclesiae a malis vitae deperditus et desolatus est (n. 488),; “at Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus, significat quod disperserit omne verum Verbi usque ut non aliquid supersit (n. 489).
- “Et dabo duobus Testibus Meis,” significat illos qui confitentur et agnoscunt ex corde quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, ac Humanum Ipsius Divinum, et qui conjunguntur Ipsi per vitam secundum praecepta Decalogi (n. 490); “et prophetabunt diebus mille ducentis (sexaginta),” significat quod duo illa, agnitio Domini, et vita secundum praecepta Decalogi, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, docenda sint usque ad finem et principium (n. 491); “circuminduti saccis,” significat luctum interea ob non receptionem veri (n. 492).
- “(Hi) sunt duae Olivae et duo Candelabra, quae coram Deo terrae stantia,” significat amorem ac intelligentiam, seu charitatem et fidem, a Domino apud illos (n. 493).
- “Et si quis illis voluerit nocere, ignis exibit ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum,” significat quod qui duo illa Essentialia Novae Ecclesiae vult destruere, ex amore infernali pereat (n. 494); “et si quis voluerit illos damno afficere, ita oportet illum occidi,” significat quod qui illa condemnat, similiter condemnetur (n. 495).
- “Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluviam diebus illorum prophetiae,” significat quod qui avertunt se a duobus illis Essentialibus, non possint aliquod verum recipere e Caelo (n. 496); “et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem,” significat quod qui avertunt se ab illis, vera Verbi falsificent (n. 497); “et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint,” significat quod qui volunt illa destruere, semet in omnis generis mala et falsa conjiciant, quoties et quantum id faciunt (n. 498).
- “Et cum absolverint testimonium,” significat quod postquam Dominus docuit illa duo Essentialia Novae Ecclesiae (n. 499); “Bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos,” significat quod illi qui in internis doctrinae sunt de sola fide, illa duo rejecturi sint (n. 500).
- “(Et) corpora illorum super platea urbis magnae,” significat quod illa prorsus rejecta sint (n. 501); “quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus,” significat binos amores infernales, qui sunt amor dominandi ex amore sui et amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, qui in Ecclesia sunt ubi non Unus Deus est, et Dominus non colitur, et ubi non secundum praecepta Decalogi vivitur (n. 502, 503); “ubi et Dominus noster crucifixus est,” significat non agnitionem Divini Humani Domini, et sic statum rejectionis (n. 504).
- “Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium,” significat cum omnes qui in falsis doctrinae et malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt, ad finem Ecclesiae quae adhuc est ad principium Novae, audiverunt et audituri sunt de binis illis Essentialibus (n. 505); “et corpora illorum non permittent poni in monumenta,” significat quod damnaverint et damnaturi sint illa (n. 506).
- “Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur,” significat jucundum affectionis cordis et animae in Ecclesia apud illos qui in sola fide erant (n. 507); “et munera mittent invicem,” significat consociationem per amorem et amicitiam (n. 508); “quia illi duo prophetae cruciaverunt habitantes super terra,” significat quod bina illa Essentialia Novae Ecclesiae ex contrarietate cum binis Essentialibus in Ecclesia Reformatorum receptis sint contemptui, molestiae et aversationi (n. 509).
- “Et post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos et steterunt super pedibus suis,” significat quod bina illa Essentialia, dum Nova Ecclesia inchoat et progreditur, a Domino vivificentur apud illos qui recipiunt (n. 510); “et timor magnus cecidit super videntes illos,” significat commotionem animi et consternationem pro Divinis veris (n. 511).
- “Et audiverunt vocem magnam e Caelo, dicentem illis, Ascendite huc,” significat bina illa Essentialia Novae Ecclesiae a Domino in Caelum, unde sunt et ubi sunt, sublata, et illorum tutelam” (n. 512); “et ascenderunt in Caelum in nube,” significat sublationem in Caelum, et conjunctionem cum Domino ibi per Divinum Verum Verbi in Sensu literae ejus (n. 513); “et viderunt illos inimici illorum,” significat quod qui in fide separata a charitate sunt, audiverint illa, sed permanserint in suis falsis (n. 514).
- “Et in illa hora factus est terrae motus magnus, et decima pars urbis cecidit,” significat tunc mutationem status apud illos insignem factam, et illos divulsos e Caelo in Infernum delapsos (n. 515); “et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem,” significat quod omnes illi qui confessi sunt solam fidem, et propterea nihili fecerunt opera charitatis, perierint (n. 516); “et reliqui territi facti sunt, et dederunt gloriam Deo Caeli,” significat quod illi qui viderunt interitum illorum, agnoverint Dominum, et separati sint (n. 517).
- “Vae secundum praeteriit; ecce vae tertium venit cito,” significat lamentationem super statu Ecclesiae perverso, et lamentationem ultimam demum, de qua posthac (n. 518).
- “Et septimus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae post consummationem, quando Adventus Domini et Regni Ipsius (n. 519); “et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum,” significat celebrationes ab Angelis, quod caelum et Ecclesia facta sint Domini, sicut fuerunt ab initio, et quod nunc etiam facta sint Divini Humani Ipsius, ita quod Dominus nunc quoad utrumque super Caelum et Ecclesiam regnaturus sit in aeternum (n. 520).
- “Et viginti quatuor Seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis, ceciderunt super Facies suas, et adoraverunt Deum,” significat agnitionem ab omnibus Angelis Caeli, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et summam adorationem (n. 521).
- “Dicentes, gratias agimus Tibi, Dominus Deus Omnipotens, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus es,” significat confessionem et glorificationem ab Angelis Caeli, quod Dominus sit Qui Est, Qui Vivit, et Potest ex Se Ipso, et Pugnat omnia, quia Solus est Aeternus et Infinitus n. (522); “quod adeptus sis potentiam Tuam magnam et regnum inieris, significat Novum Caelum et Novam Ecclesiam, ubi agnoscent Ipsum Solum Deum (n. 523).
- “Et gentes iratae sunt,” significat illos qui in sola fide et inde in malis vitae, quod excandescerent et infestarent illos qui contra fidem illorum sunt (n. 524); “et venit ira Tua, et tempus mortuos judicandi,” significat exitium illorum, et Ultimum Judicium super illos quibus non aliqua vita spiritualis (n. 525); “et dandi mercedem servis Tuis{1} prophetis, et sanctis,” significat felicitatem vitae aeternae illis qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et in vita secundum illa (n. 526); “et timentibus Nomen Tuum, parvis et magnis,” significat qui amant illa quae Domini sunt in minori et majori gradu (n. 527); “et perdendi perdentes terram,” significat dejectionem illorum in Infernum qui destruxerunt Ecclesiam (n. 528).
@1 Tuis pro “suis”$ - “Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo Ipsius,” significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio (n. 529); “et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna,” significat tunc in inferioribus ratiocinationes, commotiones, et falsificationes boni et veri (530).
- EXPLICATIO.
(Vers. 1.) “Et datus est mihi calamus similis baculo,” significat quod data sit illi a Domino facultas et potentia cognoscendi et videndi statum Ecclesiae in Caelo et in Mundo. – Per “calamum” significatur potentia debilis, qualis est homini a se, et per “baculum” significatur potentia valida, qualis est homini a Domino; quare per quod “datus sit calamus similis baculo,” significatur potentia a Domino: quod sit facultas et potentia cognoscendi et videndi statum Ecclesiae in Caelo et in Mundo, patet a sequentibus in hoc capite usque ad finem. Quod per “calamum” seu cannam significetur potentia debilis qualis est homini a se, patet ex his:
“Ecce confisus es super baculo Calami contusi, super Aegypto; super quo quando vir nititur, intrat in manum ejus et perforat illam” (Esaj. xxxvi. 6{1});
“Ut cognoscant habitatores Aegypti, quod Ego Jehovah, propterea quod illi fuerunt Baculus calami domui Israelis: quando tenuerunt te manu, confractus es{2}, et perfodisti illis omnem humerum” (Ezech. xxix. 6, 7);
per “Aegyptum” significatur naturalis homo qui fidet propriis viribus, quare vocatur “baculus calami contusi.” Per “calamum” significatur debilis potentia, apud Esajam:
“Calamum contusum non confringet et linum fumigans non exstinguet” (Esaj. xlii. 3).
Per “baculum” autem significatur potentia valida, quae est a Domino, hic cognoscendi statum Ecclesiae, quia per baculum “metiebatur Templum et Altare,” et per “metiri” significatur cognoscere, ac per “Templum et Altare” significatur Ecclesia, de quo sequitur. Quod per “baculum” significetur potentia, est quia lignum, ex quo baculi apud veteres in Ecclesia erant, significat bonum, et quia loco dextrae est, et illam fulcit, et per “dextram” significatur potentia; inde est, quod sceptrum sit curtus baculus, et per “sceptrum” significatur potentia Regis; etiam “sceptrum” et “baculus” sunt eadem vox in Lingua Hebraea. Quod “baculus” significet potentiam, patet ex his locis:
“Dicite, Quomodo fractus est Baculus roboris, Baculus decoris; descende de gloria, et sede in siti” (Jerem. xlviii. 17, 18);
“Baculum roboris tui mittet Jehovah e Sione” (Psalm. cx. 2);
“Perfodisti Baculis caput infidelium” (Hab. iii. 14);
“Israel Baculus haereditatis Jehovae” (Jerem. x. 16{3}; cap. li. 19);
“Virga Tua et Baculus Tuus consolabuntur me” (Psalm. xxiii. 4{4});
“Confregit Jehovah Baculum impiorum (Esaj. ix. 3 (B.A. 4); cap. xiv. 5; Psalm. cxxv. 3);
“Populus Meus lignum interrogat, et Baculus ejus respondet illi” (Hosch. iv. 12);
“Jehovah removens ex Hierosolyma omnem Baculum panis, et omnem Baculum aquae” (Esaj. iii. 1{5}; Ezech. iv. 16; cap. v. 16; cap. xiv. 13; Psalm. cv. 16; Levit. xxvi. 26);
per “baculum panis et aquae” significatur potentia boni et veri, et per “Hierosolymam” Ecclesia. Per
Baculum Levi, super quo nomen Aharonis erat, qui in Tentorio floruit amygdalis (Num. xvii. 17-25 (B.A. 2-10)),
non aliud in Sensu spirituali significatur, quam potentia veri et boni, quia per “Levim” et “Aharonem” significabatur verum et bonum Ecclesiae. Quod per “baculum” significetur potentia, patet a potentia baculi Mosis:
Quod per extensionem Baculi aquae versae sint in sanguinem (Exod. vii. 20{6});
Quod per illum ascenderint ranae super terram Aegypti (Exod. viii. 1, seq.);
Quod per illum facti sint pediculi (Exod. viii. 12, seq. (B.A. 16, seq.));
Quod per illum facta sint tonitrua et grando (Exod. ix. 23, seq.);
Quod per illum prodierint locustae (Exod. x. 12, seq.);
Quod per illum Mare Suph sit divisum et reversum (Exod. xiv. 16, 21, 26);
Quod per illum aquae ex petra e Chorebo effluxerint (Exod. xvii. 5, seq.; Num. xx. 7-13);
Quod per illum apud Mosen Josua praevaluerit super Amalekitas (Exod. xvii. 9-12);
Quod ignis exiverit e petra per Baculum Angeli (Jud. vi. 21);
ex his patet quod per “baculum” significetur potentia.
(Et quoque alibi, ut Esaj. x. 5, 24, 26{7}; cap. xi. 4; cap. xiv. 5{8}; cap. xxx. 31, 32; Ezech. xix. 10-14; Thren. iii 1{9}; Mich. vii. 14; Sach. x. 11; Num. xxi. 18{10}).
@1 6 pro “7”$
@2 es pro “est”$
@3 16 pro “14, 16″$
@4 4 pro “4, 5″$
@5 1 pro “1, 2″$
@6 vii. 20 pro “xvii. 21″$
@7 24, 26 pro “25, 26″$
@8 5 pro “24”$
@9 1 pro “1, 2″$
@10 18 pro “17”$
- “Et Angelus adstitit, dicens, surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo,” significat praesentiam Domini et mandatum Ipsius, ut videret et cognosceret statum Ecclesiae in Novo Caelo. – Per “Angelum” intelligitur Dominus (hic ut 5, 415, et alibi), quoniam Angelus nihil facit ex se sed ex Domino; quare dixit, “dabo duobus Testibus Meis” (vers. 3), et illi erant Testes Domini; per “adstitit” significatur praesentia Domini, et per “dixit” significatur mandatum Ipsius; per “surgere et metiri” significatur videre et cognoscere; quod “metiri” significet cognoscere et scrutari quale status, videbitur infra; per “Templum, Altare et adorantes in eo,” significatur status Ecclesiae in Novo Caelo, per “Templum” Ecclesia quoad Verum doctrinae (n. 191), per “Altare” Ecclesia quoad Bonum amoris (n. 392), et per “adorantes” significatur Ecclesia quoad cultum ex illis binis; per “adorantes” hic significatur adoratio, quae est cultus, quoniam Sensus spiritualis est abstractus a personis (n. 78, 79, 96), quod etiam hic patet ex eo, quod dicatur “metiri” adorantes; sunt etiam tria illa quae faciunt Ecclesiam, Verum doctrinae, Bonum amoris, et Cultus ex illis. Quod sit Ecclesia in Novo Caelo quae intelligitur, patet a versu ultimo hujus capitis, ubi dicitur quod “apertum sit Templum Dei in Caelo, et visa Arca foederis in Templo” (vers. 19). Quod in principio hujus capitis de “metiendo Templo” dicatur, est ut videatur et cognoscatur status Ecclesiae in Caelo, antequam illa conjuncta esset Ecclesiae in Mundo; Ecclesia in Mundo intelligitur per “atrium extra Templum, quod ille non metiretur, quia datum gentibus”, (vers. 2); et dein describitur per “magnam urbem, quae vocatur Sodoma et Aegyptus” (vers. 7, 8); at postquam magna illa urbs “cecidit” (vers. 13), sequitur quod Ecclesia “facta sit Domini” (vers. 15, seq.). Sciendum est, quod in Caelis aeque sit Ecclesia ut in terris; et quod unum faciant sicut internum et externum apud homines; quare Ecclesia in Caelis primum providetur a Domino, et ex illa seu per illam Ecclesia in terris; inde dicitur quod Nova Hierosolyma a Deo e Novo Caelo descenderit (cap. xxi. 2). Per “Novum Caelum” intelligitur novum Caelum ex Christianis, de quo in sequentibus pluries agitur. Quod “metiri” significet cognoscere et scrutari quale, est quia per “mensuram” significatur quale rei aut status; hoc significatur per omnes mensuras Novae Hierosolymae (cap. xxi.), et per haec ibi, quod
Angelus habens calamum aureum, Mensus sit urbem et portas ejus; et quod Mensus sit murum centum quadraginta quatuor cubitorum; Mensura hominis quae est angeli (vers. 15, 17);
et quia per “Novam Hierosolymam” significatur Nova Ecclesia, patet quod per “metiri” illam et quae ejus sunt, significetur cognoscere quale. Simile significatur per “metiri” apud Ezechielem, ubi dicitur, quod
Angelus Mensus sit Domum Dei, Templum, Altare, Atrium, Cubicula (cap. xl. 3-17; cap. xli. 1-5, 13, 14, 22; cap.xlii.; et cap. xliii.);
et quod
Mensus aquas (cap. xlvii. 35{1});
quare dicitur
“Ostende domui Israelis Domum,{2} et pudefient ab iniquitatibus suis: et Metientur Formam et exitus ejus et introitus ejus et omnes Formas ejus, ut custodiant omnem Formam” (Ezech. xliii. 10, 11).
Simile significatur per “metiri” in his locis:
“Sustuli oculos meos, et ecce vir, cujus in manu funiculus mensurae; et dixi, Quo pergis; et dixit, Ad Metiendum Hierosolymam” (Sach. ii. 5, 6{3} (B.A. 1, 2);
“Stetit et Mensus est Terram” (Hab. iii. 6);
Dominus Jehovih “Mensus est pugillo aquas, et Caelos spithama exaequavit, et appendit in lance montes, et colles in libra” (Esaj. xl. 12);
“Ubi fuisti cum fundarem terram, quis posuit Mensuras ejus, et quis extendit super ea lineam” (Hiob xxxviii. 4, 5{4}).
@1 3-5 pro “3, 4, 5, 9″$
@2 Domum pro “Formam”$
@3 5, 6 pro “5, 6, 8″$
@4 xxxviii. 4, 5 pro “xxviii. 4, 5″$ - (Vers. 2.) “Et Atrium quod extra Templum, ejice foras, et ne illud metiaris,” significat quod status Ecclesiae in terris, qualis adhuc est, removendus sit, et non cognoscendus. – Per “atrium extra Templum,” significatur Ecclesia in terris, quia haec extra Caelum est, quod est “Templum” (n. 486); per “ejicere foras” significatur removere, hic a Caelo, quia talis ejus status est; et per “non metiri” significatur non scrutari et cognoscere quale ejus (n. 486); causa sequitur, “quia datum est gentibus, et Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus.” Quod per “atrium extra Templum” hic significetur Ecclesia in terris, qualis adhuc est, patet a sequentibus in hoc capite, ubi illa describitur per “magnam urbem, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus,” in qua occisi jacuerunt bini Domini Testes, et quae postmodum in terrae motu magno cecidit, et in eo occisa sunt ibi nomina hominum millia septem; praeter plura ibi. Alioquin per “atrium” in Verbo significatur externum Ecclesiae; fuerunt enim bina atria, quae transiebantur dum intrarent ipsum Templum in Hierosolyma; et quia per “Templum” significabatur Ecclesia quoad internum ejus, ideo per II atria” significabatur Ecclesia quoad externum ejus; quare in atria admittebantur alienigenae, qui erant ex Gentibus, non autem in ipsum Templum: et quia externum Ecclesiae per “atrium” significatur, ideo etiam per illud significatur Ecclesia in terris, et quoque Caelum in ultimis, quia Ecclesia in terris est introitus in Caelum, similiter Caelum in ultimis. Hoc per “atrium” significatur in his locis:
“Beatus quem eligis, inhabitabit Atria Tua; saturabimur bono Domus Tuae, sancto Templi Tui” (Psalm. lxv. 5 (B.A. 4));
“Laudate Nomen Jehovae, qui stant in Domo Ipsius, in Atriis Domus Dei nostri” (Psalm. cxxxv. 1, 2);
“Quam amabilia Habitacula Tua Jehovah imo consumpta est anima mea erga Atria Jehovae” (Psalm. lxxxiv. 2, 3 (B.A. 1, 21);
“Intrate portas Ipsius in confessione, Atria Ipsius in laude” (Psalm. c. 4);
“Justus sicut palma florebit; plantati in Domo Jehovae, in Atriis De nostri germinabunt” (Psalm. xcii. 13, 14 (B.A. 12, 13));
“Bonus dies in Atriis Tuis prae millibus; elegi ad januam stare in Domo Dei mei” (Psalm. lxxxiv. 11 (B.A. 10)).(Praeter alibi, ut Psalm. xcvi. 8; Psalm. cxvi. 19{1}; Esaj. i. 12; cap. lxii. 9; Sach. iii. 7; Ezech. x. 3-5.)
De Atriis Templi Hierosolymitani (1 Reg. vi. 3, 36{2});
De Atriis novi Templi (Ezech. xl. 17-31-44; cap. xlii. 1-14; cap. xliii. 4-7); Et de Atrio extra Tabernaculum (Exod. xxvii. 9-18).
@1 19 pro “7”$
@2 36 pro “37”$ - “Quia datum est gentibus.” – Quod significet quia status illius Ecclesiae a malis vitae deperditus et desolatus est, constat ex significatione “gentium,” quod sint qui in malis vitae sunt, et abstracte mala vitae (n. 147, 483).
- “Et Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus,” significat quod disperserit omne verum Verbi usque ut non aliquid supersit. – Per “sanctam civitatem” seu urbem, intelligitur sancta Hierosolyma, et per “sanctam Hierosolymam” intelligitur Nova Ecclesia quae in veris doctrinae est, “sanctum” enim praedicatur de Divino Vero (n. 173), et “urbs” significat doctrinam (n. 194); quare per “conculcare” illam civitatem seu urbem, significatur dispergere vera doctrinae ejus; per “menses quadraginta duos” significatur usque ad finem dum non aliquid superest: per vera doctrinae intelliguntur vera ex Verbo, quia inde est doctrina Ecclesiae et omne ejus. Quod illi qui in internis Ecclesiae hodie sunt, ita disperserint vera Verbi et inde doctrinae Ecclesiae, et omne ejus, describitur in hoc capite per “Bestiam ascendentem ex abysso,” quod “occiderit binos Testes” (vers. 7); et quoque videri potest ex Memorabilibus e mundo spirituali, quae singulis capitibus annexa sunt. Quod per “menses quadraginta duos” significetur usque ad finem dum non aliquod verum et bonum Ecclesiae superest, est quia per “quadraginta duo” simile significatur quod per sex septimanas, sexies enim septem sunt quadraginta duo, et per “sex septimanas” significatur completum usque ad finem; numerus enim sex id significat, ac “septimana” statum, et “septima septimana” statum sanctum, qui est status novus Ecclesiae, quando Dominus init Regnum. Simile significatur per hunc numerum in sequentibus:
Datum Bestiae ascendenti ex mari “os loquens magna et blasphemias, et data est illi potestas faciendi illud menses quadraginta duos” (Apoc. xiii. 5);
((videatur) n. 583). Quod “sex” significent completum ad finem, est quia “tria” id significant (n. 505); et “sex” sunt duplum eorum, ac duplum et simplex in numeris, ejusdem significationis sunt; praeterea simile significatur per hunc numerum, quod per tria et dimidium, quia “menses quadraginta duo” faciunt annos tres et dimidium. Quod dicantur “menses,” est quia per “mensem” significatur status plenus
(Ut Esaj. lxvi. 23; Apoc. xxii. 1, 2; Gen. xxix. 14; Num. xi. 18, 19, 20; Deutr. xxi. 11, 13). - (Vers. 3.) “Et dabo duobus Testibus Meis” significat illos qui confitentur et agnoscunt ex corde quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, ac Humanum ipsius Dominum, et qui conjunguntur Ipsi per vita in secundum praecepta Decalogi. – Quod illi sint qui per “duos testes” hic intelliguntur, est quia duo illa sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae. Quod Primum Essentiale, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Humanum Ipsius sit Divinum, sit “testimonium,” et inde quod illi sint “testes” qui id confitentur et agnoscunt corde, videatur n. 6, 846, et adhuc ex his:
“Sum conservus fratrum tuorum habentium Testimonium Jesu; Testimonium enim Jesu est Spiritus prophetiae” (Apoc. xix. 10);
Michaelis Angeli vicerunt Draconem “per Sanguinem Agni et per Verbum Testimonii” Ipsius: “et Draco abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei, et habent Testimonium Jesu Christi” (Apoc. xii. 11, 17);
“Animae securi percussorum propter Testimonium Jesu, et propter Verbum Dei” (Apoc. xx. 4{1});
hi sunt, qui agnoverunt Dominum: illud vocatur “Testimonium Jesu,” quia Dominus id testatur ex Suo Verbo, ita ex Se Ipso: quare Ipse vocatur
“Testis Fidelis et Verus” (Apoc. i. 5; cap. iii. 14);
et dicit
“Ego Testor de Me Ipso, et verum est Testimonium Meum, qua scio unde veni, et quo vado” (Joh. viii. 14);
tum,
Cum venerit Paracletus Spiritus veritatis, Ille Testabitur de Me” (Joh. xv. 26);
quod Paracletus Spiritus veritatis, Qui etiam est Spiritus Sanctus, sit Divinum procedens, et quod Illud sit Ipse Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 46-54). Nunc quia Ipse Dominus est Testis, ideo etiam per “testes” intelliguntur qui a Domino testantur illud, ut Johannes: Jesus dixit,
“Vos misistis ad Johannem, et ille Testis fuit veritati: Ego tamen non ab homine accipio Testimonium” (Joh. v. 33, (34));
Johannes venit in Testimonium, ut Testaretur de Luce; non erat ille Lux, sed ut Testaretur de Luce. Verbum quod fuit apud Deum, et quod Deus, erat Lux vera (Joh. i. 1, 2, seq., 14, 34).
Quod Alterum Essentiale Novae Ecclesiae, quod est conjunctio cum Domino per vitam secundum praecepta Decalogi, sit “testimonium,” patet ex eo quod Decalogus dicatur “testimonium” ut in his:
“Dabis in Arcam Testimonium, quod dabo tibi” (Exod. xxv. 16);
Moses “dedit Testimonium in Arcam” (Exod. xl. 20);
“Propitiatorium quod super Testimonio” (Levit. xvi. 13);
Relinque baculos Tribuum “coram Testimonio” (Num. xvii. 19 (B.A. 4)).
(Praeter alibi, ut Exod. xxv. 22: cap. xxxi. 7, 18; cap, xxxii. 15; Psalm. lxxviii. 5: Psalm. cxxxii. 12.)
Aliquid hic dicetur de conjunctione cum Domino per vitam secundum praecepta Decalogi. Sunt binae Tabulae, quibus inscripta sunt illa praecepta, una pro Domino, altera pro homine. Prima tabula continet quod non plures Dii colendi sint, sed Unus; Altera tabula continet quod non facienda sint Mala: quando itaque Unus Deus colitur, et homo non facit mala, fit conjunctio; nam quantum homo desistit a malis, hoc est, paenitentiam agit, tantum acceptatur a Deo, et facit bonum ab Ipso. Sed quis nunc est Deus Unus; Deus Trinus aut Deus Triunus non est Deus Unus dum est Trinus et Triunus in tribus Personis, sed Ille Cui Trinum aut Triunum in una Persona est; Ille est Deus Unus, et Ille Deus est Dominus. Intrica ideas quousque potes, at usque non extricaberis quod Deus Unus sit, nisi etiam Unus sit Persona:quod ita sit, docet totum Verbum, tam Vetus Propheticum quam Novum Apostolicum, ut manifeste potest videri ex Doctrina Novae Hierosolymae de Domino.
@1 4 pro “14”$ - “Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta,” significat quod duo illa, agnitio Domini, et vita secundum praecepta Decalogi, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, docenda sint usque ad finem et principium. – Quod duo illa, agnitio Domini et vita secundum praecepta Decalogi, sint duo Essentialia Novae Ecclesiae, et intelligantur per “duos testes,” videatur mox supra (n. 490); et quod per “prophetare” significetur docere (n. 8, 133): per “dies mille ducentos sexaginta” significatur ad finem et principium, hoc est, ad finem prioris Ecclesiae sic ad principium Novae; quod hoc per illum numerum significetur, est quia per illum numerum simile significatur, quod per tria et dimidium, nam numerus “1260” in annos redactus facit annos tres et dimidium, ac per “tria et dimidium” significatur finis et principium (n. 505). Simile, quod hic, significatur per illum numerum in capite sequente:
“Et Mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam Dies mille ducentos sexaginta” (Apoc. xii. 6). - “Circuminduti saccis,” significat luctum interea ob non receptionem veri. – Per “indui sacco” significatur luctus propter devastatum verum in Ecclesia; “vestimenta” enim significant vera (n. 166, 212, 328,{1} 378, 379); quare “indui sacco,” qui non est vestis, significat luctum quod non verum, et ubi non verum ibi non est Ecclesia. Filii Israelis luctum repraesentabant per varia, quae ex correspondentiis erant significativa, ut quod cinerem mitterent super caput, quod in pulvere se volutarent, quod super terra sederent diu in silentio, quod se raderent, quod plangerent et ejularent, quod vestes scinderent, et quoque quod “saccos induerent,” praeter alia: et singula significabant aliquod malum Ecclesiae apud illos, propter quod puniebantur; et cum puniebantur, per talia repraesentabant paenitentiam, et propter repraesentationem paenitentiae, et simul humiliationis tunc, audiebantur. Quod luctus propter devastatum verum in Ecclesia repraesentatus sit per “induere saccos,” videri potest ex his:
“Ascendit leo ex vepreto, exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem: propter hoc Accingite Saccos, plangite, ejulate” (Jerem. iv. 7, 8):
“Filia populi Mei, Cinge te Sacco, et volve te in cinere, quia subito veniet vastator super nos{2}” Jerem. vi. 26);
“Vae tibi Chorazin et Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, in Sacco et Cinere paenitentiam egissent” (Matth. xi. 21; Luc. x. 13);
Rex Ninives, postquam audivit verba Jonae, deposuit chlamydem desuper se, et obduxit Saccum, et sedit super cinere et proclamavit jejunium, ac ut Operirentur Saccis homo et bestia (Jon. iii. 5, 6, 8).
(Praeter alibi, ut Esaj. iii. 24; cap. xv. 2, 3; cap. xxii. 12; cap. xxxvii. 1, 2; cap. l. 3; Jerem. xlviii. 37, 38; cap. xlix. 3; Thren. ii. 10; Ezech. vii. 17, 18; cap. xxvii. 31; Dan. ix. 3; Joel 1. 8, 13; Amos viii. 10; Hiob xvi. 15, 16; Psalm. xxx. 12 (B.A. 11); Psalm. xxxv. 13; Psalm. lxix. 11, 12 (B.A. 10, 11); 2 Sam. iii. 31; 1 Reg. xxi. 27; 2 Reg. vi.{3} 30; cap. xix. 1, 2.)
@1 328 pro “318”$
@2 nos pro “vos”$
@3 vi. pro “vii.”$ - (Vers. 4.) “(Hi) sunt duae Olivae et duo Candelabra quae coram Deo terrae stantia” significat Amorem et Intelligentiam, seu Charitatem et Fidem, utramque a Domino apud illos. – Per “olivam” significatur amor et charitas, de quo sequitur; et per “candelabrum” significatur illustratio in veris (n. 43), et inde intelligentia et fides, quia ex illustratione in veris est intelligentia, et ex hac fides; per “stare coram Deo” significatur audire et facere quae praecepit (n. 366), hic itaque quod illa duo apud illos sint a Domino, Qui est Deus terrae, hoc est, apud illos qui in duobus Essentialibus Novae Ecclesiae sunt, de quibus supra; inde patet, quod per quod duo Testes essent “duae olivae et duo candelabra” significetur quod essent amor et intelligentia, seu charitas et fides haec enim duo faciunt Ecclesiam, amor et charitas vitam, ac intelligentia et fides doctrinam ejus. Quod “oliva” significet amorem et charitatem, est quia olea significat Ecclesiam caelestem, et inde “oliva,” quae est fructus ejus, amorem caelestem, qui amor est amor in Dominum; inde est, quod hic amor etiam per oleum quo omnia sancta Ecclesiae ungebantur, significetur; oleum, quod vocabatur “oleum sanctitatis,” erat
Ex olivis et ex aromatibus commixtis (Exod. xxx.{1} 23, 24);
et quoque
Ex oleo olivae accendebantur lucernae Candelabri in Tabernaculo singulis vesperis (Exod. xxvii. 20; Levit. xxiv. 2).
Similia per “oleam” et “olivas” significantur apud Sachariam:
“Duae Oleae juxta Candelabrum erant,” una a dextra lecythi, altera a sinistra ejus, et duae baccae Olivarum: “hi sunt duo filii Oleae Stantes coram Domino totius Terrae” (iv. 3, 11, 12, 14);
apud Davidem,
“Ego sicut Olea virens in Domo Dei” (Psalm. lii. 10 (B.A. 8));
et apud Jeremiam,
“Oleam virentem, Pulchram fructu formae vocavit Jehovah nomen tuum” (xi. 16, 17);
praeter alibi. Quoniam per “Hierosolymam” significabatur Ecclesia, ideo etiam per plura quae erant in illa et circum illam significabantur talia quae Ecclesiae sunt; prope illam etiam erat Mons Olivarum, et per illum significabatur Divinus Amor; quare
“Jesus fuit diebus in Templo docens, et noctibus egrediens pernoctavit in Monte Olivarum” (Luc. xxi. 37; cap. xxii. 39; Joh. viii. 1);
Et Jesus super illo Monte locutus est cum Discipulis de Consummatione saeculi, et de Adventu Suo tunc (Matth. xxiv. 3, seq.; Matth. xiii. 3, seq.);
Et quoque ex illo Monte ivit Hierosolymam, et passus (Matth. xxi. 1; cap. xxvi. 30; Marc. xi. 1; cap. xiv. 26{2}; Luc. xix. 29{3}, 37);
et hoc secundum praedictionem apud Sachariam,
“Stabunt pedes Ipsius in die illo super Monte Olivarum, qui ante facies Hierosolymae ab oriente” (xiv. 4).
Quia “olea” significabat caeleste Ecclesiae, ideo
Cherubi in medio Templi Hierosolymae facti sunt ex ligno olei; similiter fores ad adytum, et postes (1 Reg. vi. 23-33).
@1 xxx. pro “xix.”$
@2 26 pro “16”$
@3 29 pro “26”$ - (Vers. 5.) “Et si quis illis voluerit nocere, ignis exibit ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum,” significat quod qui bina illa Essentialia Novae Ecclesiae vult destruere, ex amore infernali pereat. – “Binis Testibus velle nocere” significat bina illa Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt Agnitio Domini quod sit Deus Caeli et Terrae etiam quoad Humanum, et Vita secundum praecepta Decalogi, velle destruere; quod “testes” illa sint, videatur supra (n 490). “Ignis egredietur ex ore illorum” significat quod amor infernalis; “et devorabit inimicos illorum” significat quod ex illo perituri sint, qui illis nocent; sed hic non intelligendum est, quod ignis “ex ore testium” egressurus sit, sed quod ab illis qui duo illa Essentialia Ecclesiae Novae, quae per “testes” intelliguntur (n. 490), volunt destruere; “ignis” est amor infernalis; nam qui non secundum praecepta Decalogi vivit, et non adit Deum Salvatorem et Redemptorem, non potest aliter quam in amore infernali esse, et perire. Hoc simile est sicut alibi in Verbo, ubi dicitur quod a Jehovah sit “Ignis qui consumit impios;” et quod Jehovah “ex igne excandescentiae,” “irae,” et “furoris” faciat; praeter similia alia; per quae non intelligitur quod a Jehovah, sed quod ab impiorum amore infernali. Talia in Verbo dicuntur, quia sunt apparentiae, et Verbum in Sensu literae per Apparentias et Correspondentias conscriptum est. Quoniam dicitur, quod “ignis exiret ex ore illorum,” et quod per id intelligatur, quod ex illis qui in amore infernali sunt, adducentur aliqua loca, ubi dicitur “ignis ex Jehovah:”
“Flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris consumet eum” (Esaj.xxx. 33),
“Ascendit fumus ex naso Ejus, et Ignis ex ore Ejus, prunae arserunt ex Eo” (Psalm. xviii. 9 (B.A. 8));
Effundam super eos excandescentiam irae Meae, quoniam in Igne Zeli Mei comedetur tota terra” (Zeph. iii. 8);
“Ecce Jehovah in Igne veniet, ad retribuendum in excandescentia irae Suae, et increpatio Ejus in flammis Ignis” (Esaj. lxvi. 15);
“Visitaberis a Jehovah flamma Ignis comedentis” (Esaj. xxix. 6; cap. xxx. 30).
(Praeter pluries alibi.) - “Et si quis voluerit illos damno afficere, ita oportet illum occidi” significat quod qui illa condemnat, similiter condemnetur. – Per “damno afficere” hic significatur condemnare, quia sequitur, “ita oportet illum occidi,” et per “occidi” in Verbo significatur spiritualiter occidi, quod est condemnari; nam Dominus dicit,
“Quo judicio judicatis, judicabimini” (Matth. vii. 1(, 2)). - (Vers. 6.) “Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae,” significat quod qui avertunt se a duobus Essentialibus Novae Ecclesiae, non possint aliquod “erum recipere e Caelo. – Per “Caelum” hic intelligitur Caelum Angelicum; inde per “pluviam” significatur verum Ecclesiae inde; quare per “claudere Caelum ut non pluat pluvia” significatur quod non possint aliquod verum Ecclesiae e Caelo recipere; verum Ecclesiae e Caelo est verum doctrinae e Verbo. Dicitur quod Testes illam potestatem habeant, sed intelligitur hic ut supra (n. 494), quod illi non potestatem habeant claudendi Caelum, sed quod illi sibi claudant illud qui se avertunt a duobus illis Essentialibus Ecclesiae Novae, quia manent in suis falsis. Quod “pluvia”
significet Divinum Verum e Caelo, constat ex his locis:
“Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum Meum” (Deutr. xxxii. 2):
Si serviveritis aliis diis, Jehovah claudet Caelum, “ut non sit Pluvia” (Deutr. xi. 11, 14, 16, 17);
“Ponam vineam Meam in desolationem, et nubibus praecipiam, ut non faciant pluere super eam Pluviam” (Esaj. v. 6);
“Prohibiti sunt Imbres, et Pluvia serotina non facta est; sed tamen frons mulieris meretricis mansit tibi” (Jerem.{1} iii. 3);
“Sicut descendit Pluvia e Caelo, sic erit verbum Meum, quod exibit ex ore Meo” (Esaj. lv. 10, 11):
“Filii Sionis gaudete et laetamini in Jehovah, quia dabit vobis Pluviam tempestivam in justitiam” (Joel ii. 23{2});
“Pluviam benevolentiarum stillare facis Deus” (Psalm. lxviii. 10 (B.A. 9));
“Descendet sicut Pluvia super herbam prati; in diebus ejus florebit justus” (Psalm. lxxi. 6, 7{3});
Jehovah veniet sicut Pluvia nobis, sicut Pluvia serotina irrigat terram (Hosch. vi. 3);
“Super illos Stillabit verbum meum, et exspectabunt sicut Pluviam me, et os suum aperiet ad Pluviam serotinam” (Hiob xxix. 22, 23);
“Fili hominis, dic, Tu terra quae non mundata, cui non Pluvia in die irae; conjuratio prophetarum in medio ejus” (Ezech. xxii. 24, 25).
(Praeter alibi, Esaj. xxx. 23; Jerem. v. 24; cap. x. 12, 13; cap. xiv. 3, 4; cap. li. 16; Ezech. xxxiv. 26, 27; Amos iv. 7, 8; Sach. x. 1; Psalm. lxv. 10, 11 (B.A. 9, 10); Psalm. cxxxv. 7; 2 Sam. xxiii. 3, 4.)
“Pluvia inundans” pro devastatione veri, Ezech. xiii.{4} 11, 13, 14; cap. xxxviii. 22{5}; pro tentatione, Matth. vii. 24-27.
@1 Jerem. pro “Joh.”$
@2 23 pro “13”$
@3 lxxii. 6, 7 pro “cxlvii. 8, 9″$
@4 xiii. pro “iii.”$
@5 22 pro “23”$ - “Et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem,” significat quod quid avertunt se a duobus illis Essentialibus, vera Verbi falsificent. – Per “aquas” significantur vera (n. 50); et per “sanguinem,” falsificatio veri Verbi (n. 379); inde per “convertere aquas in sanguinem” significatur falsificare vera Verbi: hoc similiter intelligitur ut prius, nempe, quod qui avertunt se a duobus Essentialibus Novae Ecclesiae, non possint aliter quam videre falsa, in quibus sunt; quae si confirmant per Verbum, falsificant vera ejus.
- “Et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint,” significat quod qui volunt duo illa Essentialia Novae Ecclesiae destruere, semet in omnis generis mala et falsa conjiciant, quoties et quantum id faciunt. – Per “terram, significatur Ecclesia (n. 285); et per “plagam” significatur malum et falsum (n. 456); inde per “percutere terram omni plaga” significatur Ecclesiam omnis generis malis et falsis pessumdare: sed hoc, sicut priora intellecta sunt, intelligendum est, videlicet, quod illi qui volunt duo illa Essentialia Novae Ecclesiae plaga percutere, hoc est, destruere, quo fit ex malo per falsa, semet ipsos in omnis generis mala et falsa conjiciant; et quia invertitur ita Sensus naturalis dum fit spiritualis, ideo etiam similiter invertitur hoc, “quotiescunque voluerint,” in hoc, quoties et quantum illi hoc faciunt: causa est, quod quantum aliquis destruit duo illa Essentialia, tantum destruat vera Verbi, et quod quantum vera Verbi destruit, tantum se in mala et falsa conjiciant nam duo illa Essentialia sunt vera Verbi, ut manifeste constare potest ex binis Doctrinis Novae Hierosolymae, una de Domino, et altera quae vocatur Doctrina Vitae ex praeceptis Decalogi. Hoc, quod “testes potestatem habeant percutiendi terram omni plaga quotiescunque voluerint,” simile est cum multis in Verbo, quod tribuatur Jehovae, hoc est, Domino, quod “percutiat homines plaga,” et quod hoc Ejus voluntatis sit, cum tamen intelligendum est, quod non percutiat, nec quod Ejus voluntatis sit; sicut apud Sachariam:
“Haec erit Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos qui pugnabunt contra Hierosolymam” (xiv. 12, seq.);
et apud Jeremiam,
“Plaga hostis percussi te, castigatione tyranni, propter multitudinem iniquitatis tuae” (xxx. 14);
similiter alibi pluries. Videatur etiam supra (n. 494). - (Vers. 7.) “Et cum absolverint testimonium suum,” significat quod postquam Dominus docuit quod Ipse sit Deus Caeli et Terrae, et quod cum Ipso conjunctio sit per vitam secundum praecepta Decalogi. – “Cum absolverint” significat postquam Dominus docuit; bini quidem Testes docuerunt, verum non a se, sed a Domino; quod “testimonium” significet illa duo videatur supra (n. 490).
- “Bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos,” significat quod illi qui in internis doctrinae de sola fide sunt, se opposituri sint, et illa duo Essentialia Novae Ecclesiae impugnaturi, et apud se, et quantum valent apud alios, rejecturi. – Per “Bestiam ascendentem ex abysso” intelliguntur qui ex abysso ascenderunt, et visi sunt sicut Locustae (cap. ix, 1-12). Qui quod fuerunt qui in internis doctrinae de sola fide sunt, videatur in Explicatione ibi per “bellum facere” significatur se opponere, et illa duo Essentialia Ecclesiae impugnare, de quo sequitur per “vincere illos et occidere” significatur illa apud se, et quantum valent apud alios, rejicere et exstirpare.
Causa quod illi qui in internis doctrinae de sola fide sunt, duo illa Essentialia impugnaturi et rejecturi sint, est quia apud se confirmaverunt duo illis adversantia, Primum, quod non Dominus, sed quod Deus Pater adeundus sit; et Alterum, quod vita secundum praecepta Decalogi non sit vita spiritualis, sed solum vita moralis et civilis, et hoc confirmant, ne aliquis credat quod salvetur per opera, sed per solam illorum fidem.
Omnes illi qui haec dogmata alte impresserunt mentibus suis in scholis et gymnasiis, postea non recedunt ab illis. Causae sunt tres, hactenus ignotae: – Prima; quod se in societatem cum similibus in mundo spirituali quoad spiritum suum immiserint, ubi plerique sunt satanae, qui unice falsis delectantur, a quibus nullatenus possunt exsolvi, nisi rejiciant falsa illa; quod nec fieri potest nisi immediate adeant Deum Salvatorem, et inchoent vitam Christianam secundum praecepta Decalogi. Secunda causa est, quod credant dari remissionem peccatorum et sic salvationem momento in Actu Fidei, et postea in Statu seu in Progressione per eundem Actum a Spiritu Sancto continuatum, conservatum et retentum separatim a charitatis exercitiis; ac qui semel illa imbuerunt, illi postea nihili faciunt peccata coram Deo, et sic in suis immundis vivunt: et quia talia sciunt argute confirmare per falsificationes Verbi apud ineruditos, et per sophistica apud eruditos, dicitur hic quod “Bestia ex abysso binos illos testes vicerit et occiderit;” sed hoc non fit apud alios, quam apud illos qui amant vivere genio, et feruntur a jucundis concupiscentiarum suarum; hi cum cogitant de salute, corde illis favent, et ambabus manibus amplectuntur fidem illorum, quia sic possunt per aliquas voces cum sono fiduciae enuntiatas salvari, et non opus habere ut attendant ad aliquod vitae suae propter Deum, sed modo propter mundum. Tertia causa est, quod qui fidei istius interna, quae vocantur arcana justificationis, in adolescentia hauserant, postea Ministerio honorato admoti, apud se non cogitent de Deo et Caelo, sed de se et mundo, solum retinendo arcana suae fidei propter famam ut sicut sapientes honorentur, et propter sapientiam digni aestimentur remunerari opibus. Quod hoc sit effectus illius fidei, est quia nihil religionis in illa est; quod ita sit, videatur Tertium Memorabile supra (n. 484). Quod per “bella” in Verbo significentur bella spiritualia, quae sunt impugnationes veri, et fiunt per ratiocinia ex falsis, constat ex his locis:
“Spiritus daemonum exeunt ad congregandum illos in Bellum in die magno Dei Omnipotentis” (Apoc. xvi. 14);
Iratus Draco contra Mulierem, et abivit ut faceret Bellum cum reliquis seminis ejus qui tenebant mandata Dei, et habebant testimonium Jesu Christi” (Apoc. xii. 17);
Datum est Bestiae Draconis “facere Bellum cum sanctis” (Apoc. xiii. 7);
“Sacrate contra filiam Sionis Bellum, et ascendamus in meridie” (Jerem. vi. 4{1});
“Non ascendistis in rupturas ad standum in Bello in die Jehovae” (Ezech. xiii. 5);
“In Schalem habitaculum Dei, et habitatio in Sione, ubi fregit jacula ignita arcus, et Bellum” (Psalm. lxxvi. 3(, 4) (B.A. 2, 3));
“Jehovah sicut Heros exibit, sicut Vir Bellorum suscitabit zelum” (Esaj. xlii. 13; Psalm. xxiv. 8);
“In die illo erit Jehovah in spiritum judicii, sedenti super judicio, qui repellunt Bellum a porta” (Esaj. xxviii. (5,) 6);
“Libera me ab homine malo, et a viro violentiarum serva me; toto die congregant ad Bella, exacuunt linguam suam sicut serpentes” (Psalm. cxi. 2-4 (B.A. 1-3));
“Multi venient in Nomine Meo, dicentes Ego sum Christus, et multos seducent: et audituri estis Bella et rumores Bellorum, videte ne turbemini” (Matth. xxiv. 5, 6{2}; Marc xiii 6, 7{3}; Luc. xxi. 8, 9{4}).
Bella regum septentrionis et meridiei, et reliqua apud Danielem (cap. x., xi., xii.), non alia bella quam spiritualia significant; praeter “bella” aliis in locis
(Ut Esaj. ii. 3-5; cap. xiii. 4; cap. xxi. 14, 15; cap. xxxi. 4; Jerem. xlix. 25, 26; Hosch. ii. 18; Sach. x. 5; cap. xiv. 3; Psalm. xxvii. 3{5}; Psalm. xlvi. 9, 10 (B.A. 8, 9)).
Quoniam per “bella” in Verbo significantur bella spiritualia, ideo ministerium levitarum vocabatur “militia,” ut patet ex his:
Mandatum est ut numerarentur Levitae, ad exercendum Militiam, ad faciendum opus in Tentorio conventus (Num. iv. 23, 35, 39, 43, 47);
“Hoc Levitarum officium ad Militandum Militiam in ministerio Tentorii conventus; sed a filio quinquaginta annorum recedet a Militia ministerii, nec ministrabit amplius” (Num. viii. 24, 25);
videatur etiam supra (n. 447), ubi confirmatur ex Verbo, quod “exercitus” significent bona et vera Ecclesiae, et in opposito sensu mala et falsa ejus.
@1 4 pro “3, 4, 5″$
@2 5, 6 pro “6, 7, 8″$
@3 6, 7 pro “7, 8, 9″$
@4 8, 9 pro “9, 10, 11″$
@5 xxvii. 3 pro “xxx. 4″$ - (Vers. 8.) “Et corpora illorum super platea urbis magnae,” significat quod duo Essentialia Novae Ecclesiae ab illis qui interius in falsis Doctrinae de justificatione per solam fidem sunt, prorsus rejecta sunt. – Per “corpora duorum testium” significantur duo Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt, Agnitio Domini quod Solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Conjunctio cum Ipso sit per Vitam secundum praecepta Decalogi (n. 490, seq.): per “plateam urbis magnae” significatur falsum Doctrinae de justificatione per solam fidem; per “plateam” significatur falsum, de quo sequitur, et per “urbem” significatur doctrina (n. 194): vocatur “urbs magna,” quia est Doctrina regnans in toto Christiano Reformato orbe apud Clericos, non autem similiter apud Laicos. Per “plateas” in Verbo significatur paene simile quod per “vias,” quia plateae sunt viae in urbe; at usque per “plateas” significantur vera aut falsa doctrinae, quia “urbs” significat doctrinam (n. 194), et per “vias” significantur vera aut falsa Ecclesiae, quia “terra” significat Ecclesiam (n. 285). Quod “plateae” significent vera aut falsa doctrinae, videri potest a sequentibus locis:
“Rejectum est judicium, et justitia e longinquo stetit, nam impegit in Platea veritas, et rectitudo non potest venire” (Esaj. lix.{1} 14);
“In Plateis insaniverunt currus, discurrerunt in vicis” (Nah. ii. 5 (B.A. 4)):
In diebus Jaelis cessarunt Viae; vici in Israele cessarunt” (Jud. v. 6, 7);
“Quomodo relicta est urbs gloriae; quare cadent juvenes ejus in Plateis” (Jerem. xlix. 25, 26; cap. l. 30);
“Qui comederunt lautitias, devastati sunt in Plateis. Obscurata est prae nigredine forma Naziraeorum, non cognoscuntur in Plateis. Errarunt caeci in Plateis. Venati sunt gressus nostros, ut non ire possint in Plateis” (Thren. iv. 5, 8, 14, 18);
“Exscindam gentes, devastabuntur anguli eorum, desolabo Plateas eorum” (Zeph. iii. 6);
“Postea septimanis sexaginta duabus aedificabatur Platea Hierosolymae, sed in angustia temporum” (Dan. ix. 25);
“Platea urbis” Novae Hierosolymae “aurum purum, quasi vitrum pellucidum” (Apoc. xxi. 21);
“In medio Plateae ejus hinc inde arbor (vitae) faciens fructus duodecim” (Apoc. xxii. 2{2}).
(Praeter alibi, ut Esaj. xv. 3; cap. xxiv.{3} 10, 11; cap. li. 20; Jerem. v. 1; cap. vi. 16{4}; cap. vii. 17; cap. ix. 20 (B.A. 21); cap. xi. 13; Ezech.{5} xvi. 24, 25, 31; Jerem{6}. xliv. 9{7}; cap. xliv. 17{8}; Thren. ii. 11, 19; Ezech. xi. 6; cap. xxvi. 11, 12; Amos v. 16; Sach. viii. 3-5; Psalm. cxliv. 13 Hiob xviii. 17{9})
Quoniam “plateae” significant vera doctrinae Ecclesiae, ideo
Docebant in Plateis (2{10} Sam. i. 20);
ac dicitur,
“Edimus coram Te et bibimus coram Te, et in Plateis nostris docuisti” (Luc. xiii. 26);
et ideo
Hypocritae orabant in angulis Platearum (Matth. vi. 2, 5 {11});
et ideo
Paterfamilias jussit servis, ut irent in Plateas et Vicos, ac introduceren (Luc. xiv. 21).
Propterea etiam falsum et falsificatum vocatur
Lutum, caenum et stercus Platearum (Esaj. v. 25: cap. x. 6; Mich. vii. 10: Psalm. xviii. 43 (B.A. 42)).
Quod Prophetae prophetantes falsum abjicerentur in Plateas Hierosolymae, et non sepeliens, Jerem. xiv. 16.
@1 lix. pro “ix.”$
@2 2 pro “1, 2″$
@3 xxiv. pro “xxxvi.”$
@4 16 pro “11”$
@5 Ezech. pro “cap.”$
@6 Jerem. pro “cap.”$
@7 9 pro “18”$
@8 xliv. 17 pro “xlv. 9″$
@9 xviii. 17 pro “v. 10″$
@10 2 pro “i.”$
@11 2, 5 pro “3, 5″$ - “Quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus,” significat binos amores infernales, qui sunt amor dominandi ex amore sui, et amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, qui in Ecclesia sunt ubi non Unus Deus est, ac Dominus non colitur, et ubi non secundum praecepta Decalogi vivitur. – Per “Sodomam” in Sensu spirituali significatur amor dominandi ex amore sui, de quo sequitur, et per “Aegyptum” in Sensu spirituali significatur amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, de quo etiam sequitur; et quia illi bini amores significantur, ideo dicitur “spiritualiter Sodoma et Aegyptus.” Quod illi amores sint in Ecclesia, ubi non unus Deus est, ac Dominus non colitur, et ubi non secundum praecepta Decalogi vivitur, est quia homo in binos illos amores nascitur, et in illos venit dum adolescit, et illi amores non removeri possunt, nisi a Deo Salvatore, et per vitam secundum praecepta Ipsius; et a Deo Salvatore non possunt nisi adeatur, nec vita secundum praecepta Ipsius datur, nisi homo ducatur ab Ipso; dari quidem potest, sed non vita in qua est aliquid Caeli et inde Ecclesiae: illa vita datur solum ab Ipso Qui est Vita. Quod Dominus sit Vita illa videatur
Joh. i. 1, 4; cap. v. 26; cap. vi. 33-35, seq.; cap. xi. 25, 26; cap. xiv. 6, 19; et multoties alibi.
Quod amor dominandi ex amore sui, et amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, sint capita omnium amorum Inferni, et sic capita omnium malorum et inde falsorum in Ecclesia, hodie nescitur; jucunditates illorum amorum, quae excedunt jucunditates omnium voluptatum animi, faciunt ut nesciatur, cum tamen sunt “spiritualiter Sodoma et Aegyptus.” Quod “Sodoma” sit amor dominandi ex amore sui, constare potest ex descriptione Sodomae apud Mosen, quod Angelis illuc venientibus voluerint violentiam inferre in domo Lothi; et quod ignis et sulphur e Caelo pluerint super illos (Gen. xix. 1, seq.). Per “ignem et sulphur” ille amor cum ejus concupiscentiis significatur. Similia vidi, cum urbes et societates ex talibus die Ultimi Judicii eversae sunt, et illi dejecti in Infernum. Illi amores et illorum mala significantur per “Sodomam et Gomorrham” in his locis:
Esaj. i. 10; cap. iii. 8, 9; (cap. xiii.) 19; Jerem. xxiii. 14; cap. xlix. 18{1}; cap. l. 37, 40; Thren. iv. 6; Ezech. xvi. 46-50; Amos iv. 11; Zeph. ii. 9, 10; Deutr. xxix. 22 (B.A. 2); cap. xxxii. 32; Matth. x. 14, 15; cap. xi. 23; Marc. vi. 11; Luc. x. 10-12{2}; cap.{3} xvii. 28, 29.
Quod ille amor per “Sodomam” significetur, nescitur in mundo; sed retine hoc, et recordare, dum in Mundum spirituum, quod fit post mortem, venis, et plene confirmaberis. At sciendum est, quod sit amor dominandi ex amore sui, et amor dominandi ex amore usuum; hic amor est caelestis, ille autem infernalis: quare cum unus facit caput, alter facit pedes; hoc est, cum amor dominandi ex amore sui facit caput, tunc amor dominandi ex amore usuum, qui etiam est amor inserviendi proximo ex Domino, facit primum pedes, postea plantas pedum, et demum proculcatur; at vero cum amor dominandi ex amore usuum, qui, ut dictum, est amor caelestis, facit caput, tunc amor dominandi ex amore sui, qui, ut dictum, est amor infernalis, primum facit pedes, postea plantas pedum, et demum proculcatur. Sed bini illi amores in mundo ab homine aegre possunt distingui; causa est, quia externae formae illorum sunt similes; at dignoscuntur per id, quod caelestis ille amor sit apud illos qui adeunt Dominum et vivunt secundum praecepta Decalogi, et quod infernalis ille amor sit apud illos qui non adeunt Dominum et non vivunt secundum praecepta Decalogi.
@1 18 pro “17”$
@2 Luc. x. 10-12 pro “cap. x. 10, 11, 13″$
@3 cap. pro “Luc.”$ - Quid “Aegyptus” in Verbo significat, dicetur. “Aegyptus” significat naturalem hominem conjunctum spirituali, et tunc affectionem veri, et inde scientiam et intelligentiam; ac in opposito sensu significat naturalem hominem separatum a spirituali, et tunc fastum propriae intelligentiae, et inde insaniam in spiritualibus. “Aegyptus” significat naturalem hominem conjunctum spirituali, et tunc affectionem veri, et inde scientiam et intelligentiam, in sequentibus locis:
“In dic illo erunt quinque urbes in Terra Aegypti, jurantes Jehovae Zebaoth. In die illo erit Altare Jehovae in medio Terrae Aegypti; tunc notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illo” (Esaj. xix. 18-21{1});
“In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, serviantque Aegyptii cum Aschure: in die illo erit Israel trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio Terrae: cui benedicet Jehovah Zebaoth dicendo, Benedictus populus Meus Aegyptus, et Opus manuum Mearum Aschur, et haereditas Mea Israel” (Esaj. xix. 23-25);
Aegyptus ibi est naturale, Aschur est rationale, et Israel est spirituale; haec tria faciunt hominem Ecclesiae. Inde rex Aegypti dictus fuit “Filius sapientum,” “Filius regum antiquitatis;” ac Aegyptus dicta “Lapis angularis tribuum” (Esaj. xix. 11, 3); et de Salomone dicitur,
Quod “sapientia ejus fuerit prae sapientia Aegyptiorum” (1 Reg. v. 10 (B.A. iv. 30));
Et quod “acceperit filiam Pharaonis in uxorem, et adduxerit illam in urbem Davidis” (1 Reg. iii. 1);
Et quod “aedificaverit filiae Pharaonis domum juxta porticum” (1 Reg. vii. 8);
propterea etiam
Josephus delatus est in Aegyptum, et factus est totius terrae Dominator ibi (Gen. xli.).
Quoniam “Aegyptus” significabat naturalem hominem quoad affectionem veri, et inde scientiam et intelligentiam, ideo
Josephus conjux Mariae ex monito Angelicum Domino infante abivit in Aegyptum (Matth. ii.{2} 14, 15);
secundum praedictionem,
“Cum puer Israel, tunc amavi illum, et ex Aegypto vocavi Filium Meum” (Hosch. xi. 1);
“Vitem ex Aegypto proficisci fecisti, plantasti eam, et radicari fecisti radices ejus” (Psalm. lxxx. 9, 10 (B.A. 8, 9));
homo enim nascitur naturalis, fit rationalis, et postea spiritualis; ita vitis ex Aegypto plantatur et radicatur. Propter illam repraesentationem, etiam
Abraham peregrinatus est in Aegypto (Gen. xii. 10, seq.);
Et Jacobus cum filiis suis jussus est abire in Aegyptum, et quoque ibi morati sunt (Gen. xlvi., seq.).
Inde quoque Terra Canaan, per quam significatur Ecclesia, describitur quoad extensionem suam,
Usque ad fluvium Aegypti (Gen. xv. 18; 1 Reg. v. 1 (B.A. iv. 21); Mich. vii. 12);
et Aegyptus aequiparatur
Horto Eden, Horto Dei (Ezech. xxx. 2, 8; Gen. xiii. 10);
ac scientiae naturalis hominis vocantur
Desiderabilia Aegypti (Dan. xi. 43);
Ac byssus in acupictura ex Aegypto (Ezech. xxvii.{3} 7).
(Praeter alibi de Aegypto bene, ut Esaj. xxvii. 12, 13; Ezech. xxix. 13-16; cap. xxxi. 1-8; Hosch. xi. 11; Sach. x. 10, 11; cap. xiv. 16-18; Psalm. lxviii.{4} 32, 33 (B.A. 31, 32); 2 Reg. xix. 23, 24.)
“Aegyptus” autem in opposito sensu significat hominem naturalem separatum a spirituali, et tunc factum propriae intelligentiae, et inde insaniam in spiritualibus, in sequentibus locis:
“Quoniam elatum est cor Pharaonis in altitudine sua, et dedit fastigium inter implexa, exscindent eum alieni, et dejicient eum. In die quo descensurus es in Infernum, obtegam super eo abyssum, et in medio praeputiatorum cubabis” (Ezech. xxxi. 10-18);
“Evertentur fundamenta Aegypti; descendet superbia roboris ejus, et devastabuntur urbes ejus in medio urbium desolatarum: dabo ignem in Aegyptum, et dispergam Aegyptum inter gentes, et disjiciam eos in terras” (Ezech. xxx. 1 ad fin.);
“Vae descendentibus in Aegyptum pro auxilio, et non respiciunt ad Sanctum Israelis; nam Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non Spiritus” (Esaj. xxxi. 1, 3);
“Aegyptus sicut flumen ascendit; dicit, Ascendam, obtegam terram, et perdam: ascendite equi, insanite currus, comedet vos gladius, et inebriabitur sanguine; sanatio non tibi” (Jerem. xlvi. 2, 8-11{5});
“Quomodo dicitis ad Pharaonem, Filius sapientum ego, et filius regum antiquitatis: ubi nunc sapientes tui, cognoscant; stulti facti sunt principes Zoanis; seduxerunt Aegyptum, angularem lapidem tribuum; non erit Aegypto opus, quod faciat caput et caudam” (Esaj. xix. 1-17);
“Propheta contra Aegyptum; Balaena magna, quae cubas in medio fluviorum tuorum; quia dixit, Meus fluvius, et ego feci me; ideo dabo hamos in maxillas tuas; et adhaerere faciam piscem fluviorum tuorum squamis tuis, et derelinquam te in deserto: et ideo fiet terra Aegypti solitudo et vastitas” (Ezech. xxix. 1-12).
(Praeter alibi, ut Esaj. xxx. 2, 7{6}; Jerem. ii. 17, 18, 36; cap. xlii. 8; Ezech. xvi. 26, 28, 29; cap. xxiii. 2-33; Hosch. vii. 11, 13, 16; cap. ix. 1, 3, 6; cap. xi. 5; cap. xii. 2 (B.A. 1); Joel iv. 19 (B.A. iii. 19): Thren. v. 2, 4, 6, 8; Deutr. xvii. 16; 1 Reg. xiv. 25, 26; 2 Reg. xviii. 21.)
Quoniam Aegyptii tales facti sunt, ideo quoad omnia bona et vera Ecclesiae devastati sunt. Devastationes illorum describuntur per miracula ibi facta, quae erant plagae, et significabant totidem cupiditates naturalis hominis separati a spirituali, qui unice agit ex propria intelligentia et ejus fastu. Plagae significativae ejus cupiditatum fuerunt,
Quod aquae in flumine conversae sint in sanguinem, ita ut moreretur piscis, et feteret flumen (Exod. vii.);
Quod ex fluviis et stagnis productae sint ranae super Terram Aegypti; quod pulvis terrae versus sit in pediculos; quod colluvies volatilium noxiorum immissa sit (Exod. viii.);
Quod ulcus efflorescens pustulis factum sit super hominem et bestiam; quod pluvia grandinis mixta igne depluerit (Exod. ix.);
Quod locusta immissa sit; quod caligo facta sit in omni terra Aegypti (Exod. x.);
Quod omnia primogenita in terra Aegypti mortua sint (cap. xii.{7});
Et demum, quod Aegyptii submersi sint in Mari Suph (Exod. xiv.),
per quod significatur Infernum. Quid per haec omnia in specie significatur, videatur in Arcanis Caelestibus Londini editis, ubi explicata sunt. Inde patet, quid significatur per
“Plagas et Morbos Aegypti” (Deutr. vii. 15; cap. xxviii. 60);
quid per
“Submergi flumine Aegypti” (Amos viii. 8: cap. ix, 5{8});
et unde est, quod Aegyptus dicatur
“Terra servitutis” (Mich. vi. 4);
“Terra Chami” (Psalm. cvi. 22{9}):
Tum “Fornax ferri” (Deutr. iv. 20; 1 Reg. viii. 51{10}).
Causa, quod “Aegyptus” significet tam intelligentiam quam insaniam in spiritualibus, erat, quia Ecclesia Antiqua, quae in plura regna Asiae extensa fuerat, etiam in Aegypto fuit, et tunc Aegyptii prae caeteris scientiam correspondentiarum inter spiritualia et naturalia excoluerunt, ut patet ex hieroglyphicis ibi; at vero cum apud illos scientia illa versa est in magicam, et facta idololatrica, tunc intelligentia illorum in spiritualibus facta est insania; inde “Aegyptus” hanc in opposito sensu significat. Ex his videri potest, quid intelligitur per “urbem magnam, quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus.”
@1 18-21 pro “17 ad 21″$
@2 ii. pro “i.”$
@3 xxvii. pro “xxvi.”$
@4 lxviii. pro “xlviii.”$
@5 8-11 pro “7, 8, 9″$
@6 2, 7 pro “1, 7″$
@7 xii. pro “xi.”$
@8 5 pro “15”$
@9 cvi. 22 pro “cxxvi. 23″$
@10 51 pro “5”$ - “Ubi et Dominus noster crucifixus est,” significat non agnitionem Divini Humani Domini, et sic statum rejectionis. – In Ecclesia dicitur, quod illi “crucifigant Dominum” qui blasphemant Ipsum; tum etiam qui, sicut Judaei, negant Ipsum esse Filium Dei; quod Judaeis similes sint illi qui negant quod Humanum Ipsius sit Divinum, est quia omnis homo spectat Dominum ut Hominem, et qui Humanum Ipsius spectat aequale humano alterius hominis, non potest tunc cogitare Divinum Ipsius, utcunque Hoc dicitur Filius Dei, natum ab aeterno, aequale Divino Patris. Hoc cum dicitur et legitur, quidem auditur, sed usque non simul in fide est, cum cogitatur de Domino quod sit homo materialis sicut alius homo, retinens pares proprietates carnis: et quia tunc removet Divinum Ipsius et non spectat illud, ideo in eo statu est, sicut neget illud nam negat quod Humanum Ipsius sit Filius Dei, sicut etiam fecerunt Judaei, ac propterea crucifixerunt Ipsum. Quod tamen Humanum Domini sit Filius Dei, aperte dicitur (Luc. i. 32, 35; Matth. iii. 16, 17; et alibi). Ex his patet causa, cur homines Ecclesiae immediate adeunt Deum Patrem, ac multi etiam immediate Spiritum Sanctum, et raro aliquis immediate Dominum. Quoniam Judaei, ex negatione quod Dominus esset Messias Filius Dei, crucifixerunt Ipsum, ideo Hierosolyma illorum etiam vocatur Sodoma (Esaj. iii. 9; Jerem. xxiii. 14; Ezech. xvi. 46, 48); ac Dominus dicit,
“Qua die egressus est Lothus e Sodoma, pluit igne et sulphure e Caelo, et perdidit omnes; juxta haec fiet, qua die Filius Hominis revelabitur” (Luc. xvii. 29, 30);
quid “ignis et sulphur,” videatur n. 452, 494. - (Vers. 9.) “Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium,” significat cum omnes qui in falsis doctrinae et inde in malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt, ad finem Ecclesiae quae adhuc est ad principium Novae, audiverunt et audituri sunt de binis Essentialibus, quae sunt Agnitio Domini et Operum secundum Decalogum. – Per “populos et tribus et linguas et gentes” intelliguntur omnes ex Reformatis qui in falsis doctrinae et inde in malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt; per “populos” significantur qui in falsis doctrinae sunt (n. 483), per “tribus” falsa et mala Ecclesiae (n. 349), per “linguas” confessio et receptio illorum (n. 483), et per “gentes” qui in malis vitae (n. 483); inde per quatuor illa, omnes et singuli qui fuerunt et erunt, ita qui fuerunt “in magna illa urbe,” et erunt qui e mundo adhuc venturi sunt illis similes. Per “corpora illorum,” seu “duorum testium,” significantur duo Essentialia Ecclesiae Novae, de quibus supra (n. 501); per “videbunt” significatur dum audiverunt et audituri sunt de illis, quoniam “videre” dicitur de corporibus, et “audire” de binis illis Essentialibus; per “dies tres et dimidium” significatur ad finem et principium, hoc est, ad finem Ecclesiae quae adhuc est, et ad principium Novae. Ex his nunc in unum sensum collatis, patet, quod per “videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum tres dies et dimidium,” in Sensu spirituali supradicta significentur. Quod “dies tres et dimidium” significent ad finem et principium, est quia “dies” significat statum, numerus “tria” completum usque ad finem, ac “dimidium” principium; simile enim per “dies tres et dimidium” significatur quod per “septimanam,” cujus sex dies significant completum usque ad finem, et dies septimus significat sanctum; nam numerus “3 1/2,” est dimidius numeri “7” qui facit septima nam, ac duplicatum et divisum ex quo, simile significant. Quod “tria” significent completum, ita ad finem, videri potest ex his in Verbo:
Quod “Esajas iret nudus et discalceatus Tres annos” (Esaj. xx. 3);
Quod Jehovah Ter vocaverit Samuelem, et Samuel Ter cucurrerit ad Eli, et quod Eli Tertia vice intellexerit (1 Sam. iii. 1-8);
Quod “Elias se mensus sit super filium viduae Tribus vicibus” (1 Reg. xvii. 21);
Quod Elias jusserit quod funderent aquam super holocaustum Tribus vicibus (1 Reg. xviii. 34);
Quod Jesus dixerit, quod “Regnum caelorum sit simile fermento, quod accipiens mulier abscondidit in (farinae) Tribus satis, donec fermentaretur totum” (Matth. xiii. 33);
Quod Jesus dixerit ad Petrum, quod Ter abnegaturus sit Ipsum (Matth. xxvi. 34);
Quod Dominus Ter interrogaverit Petrum, “amasne Me” (Joh. xxi. 15-17);
Quod “Jonas fuerit in ventre ceti Tribus diebus et Tribus noctibus” (Jon. ii. 1 (B.A. i. 17));
Quod Jesus dixerit, quod Templum dissolveret, et Ipse illud per Tres dies aedificaret (Matth. xxvi. 61{1});
Quod Jesus in Gethsemane Tribus vicibus oraverit (Matth. xxvi. 39-44);
Quod Jesus Tertio die resurrexerit (Matth. xxviii. 1(, seq.)).
(Praeter pluries alibi, ut Esaj. xvi. 14; Hosch. vi. 2; Exod. iii. 18; cap. x. 22, 23; cap. xix. 1, 11, 15, 16, 18; Levit. xix. 23-25; Num. xix. 11 ad fin.: cap. xxxi. 19-25; Deutr. xix. 2, 3{2}; cap. xxvi. 12: Jos. i. 11; cap. iii. 2; 1 Sam. xx. 5, 12, 19, 20, 35, 36, 41; 2 Sam. xxiv. 11-13; Dan. x. 1-3{3}; Marc. xii. 2, 4-6; Luc. xx. 12{4}; cap. xiii. 32, 33.)
“Septem” aeque ac “tria” significant plenum et completum, at “septem” dicuntur de rebus sanctis, “tria” autem de rebus non sanctis.
@1 61 pro “31”$
@2 xix. 2, 3 pro “x. 2, 3, 4″$
@3 1-3 pro “2, 3, 4″$
@4 12 pro “12, 19″$ - “Et corpora illorum non permittent poni in monumenta,” significat quod damnaverint et damnaturi sint illa. – Per “corpora” hic significantur duo illa Essentialia Novae Ecclesiae (de quibus n. 505, et supra); et per “non permittere poni in monumenta” significatur rejicere sicut damnata. Quod hoc significetur, est quia per “poni in monumenta” seu “sepeliri” significatur resurrectio et continuatio vitae, tunc enim terrae mandantur quae ex terra sunt, ita quae terrestria et inde immunda sunt; inde per “non poni in monumenta” seu “non sepeliri” significatur manere in terrestribus et immundis, et propterea rejici sicut damnatum. Inde erat quod in Ecclesia apud filios Israelis, quae fuit Ecclesia repraesentativa, fuerit statutum,{1} quod qui spectabantur ut damnati, projicerentur et non sepelirentur, ut patet ab his:
Jehovah dixit de illis, “Mortibus aegris morientur, non plangentur neque sepelientur, in stercus super faciebus terrae erunt, et erit cadaver eorum in cibum avibus caelorum et bestiae terrae” (Jerem. xvi 3, 4);
Prophetae prophetantes mendacium “erunt abjecti in Plateis Hierosolymae, nec sepeliens” (Jerem. xv. 16);
“In die illo extrahent ossa Regum Jehudae, ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum e sepulchris eorum; non colligentur, neque sepelientur; in stercus super faciebus terrae erunt” (Jerem. viii. 1, 2);
Quod “Jesabelem comederent canes in agro, nec sepeliens” (2 Reg. ix. 10);
“Tu projectus es e sepulchro tuo sicut surculus abominabilis, sicut cadaver conculcatum” (Esaj. xiv. 19, 20).
(Praeter alibi, ut Jerem. xxv. 32, 33; cap. xxii. 19; cap. vii. 32, 33; cap. xix. 11, 12; 2 Reg. xxiii. 16.)
@1 statutum pro “statum”$ - (Vers. 10.) “Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur,” significat propterea jucundum affectionis cordis et animae in Ecclesia apud illos qui in sola fide quoad doctrinam et vitam erant. – Per “habitantes super terra” intelliguntur qui in Ecclesia, hic qui in Ecclesia sunt ubi sola fides; “terra” significat Ecclesiam in qua (n. 285); per “gaudere et laetari significatur jucundum affectionis cordis et animae habere; jucundum affectionis cordis est voluntatis, ac jucundum affectionis animae est intellectus, nam in Verbo per “cor et animam” intelligitur hominis voluntas et intellectus; inde est quod dicatur “gaudere et laetari,” tametsi gaudium et laetitia apparent sicut una res; sed in duobus illis est conjugium voluntatis et intellectus, quod etiam est conjugium boni et veri, quod est in omnibus et singulis Verbi, de quo in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90). Inde est quod utrumque, “gaudere et laetari,” seu “gaudium et laetitia,” etiam pluries alibi in Verbo dicatur, ut in his:
“Ecce Gaudium et Laetitia, occidere bovem” (Esaj. lxxii. 13; cap.) xxxv. 10: cap. li. 11);
“Excisum est e Domo Dei nostri Gaudium et Laetitia” (Joel i. 16);
“Abrogabitur vox Gaudii et vox Laetitiae” (Jerem. vii. 34; cap. xxv. 10):
“Jejunium decimi erit in Gaudium et Laetitiam” (Sach. viii. 19);
“Laetamini in Hierosolyma, Gaudete in ea” (Esaj. lxvi. 10);
“Gaude et Laetare filia Edomi” (Thren. iv. 21);
“Laetabuntur Caeli, Gaudete terrae” ((Psalm. xcvi. 11;) Psalm. lxviii. 4 (B.A. 3));
“Audire me facies{1} Gaudium et Laetitiam” (Psalm. li. 10 (B.A. 8));
“Gaudium et Laetitia invenietur in Sione” (Esaj. li. 3);
“Erit Laetitia, multi super nativitate ejus Gaudebunt” (Luc. i. 14);
“Cessare faciam vocem Gaudii et vocem Laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae” (Jerem. vii. 34; cap. xvi. 9; cap. xxv. 10; cap. xxxiii. 10, 11);
“Gaudeant et Laetentur omnes quaerentes Te” (Psalm. xl.{2} 17 (B.A. 16)); Psalm. lxx. 5 (B.A. 4));
“Justi Laetabuntur et Gaudebunt in Laetitia” (Psalm. lxviii. 4{3} (B.A. 3));
“Laetamini in Hierosolyma, Gaudete cum ea Gaudium” (Esaj. lxvi. 10).
@1 facies pro “faciet”$
@2 xl. pro “xi.”$
@3 4 pro “5”$ - “Et munera mittent invicem” significat consociationem per amorem et amicitiam. – Quod “munera mittere” significet consociari per amorem et amicitiam, est quia munus consociat, producit enim amorem, et facit amicitiam; “invicem” significat mutuo.
- “Quia illi duo prophetae cruciaverunt habitantes super terra,” significat quod duo illa Essentialia, unum de Domino et de Divino Humano, et alterum de Vita secundum praecepta Decalogi, contrarientur binis Essentialibus in Ecclesia Reformatorum receptis, quorum unum est de Trinitate Personarum, et alterum de sola Fide salvante absque operibus legis; et quod ex contrarietate illa, bina illa Essentialia Novae Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma, sint contemptui, molestiae et aversationi. – Quod haec significentur, dum per “duos prophetas,” seu “teste,” intelliguntur bina illa Essentialia Novae Ecclesiae, et cum per “habitantes super terra” intelliguntur illi qui in duobus illis Essentialibus Ecclesiae Reformatorum sunt, ex se ut conclusum sequitur; per “cruciare” significatur esse contemptui, molestiae et aversationi.
- (Vers. 11.) Et post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos, et steterunt super pedibus suis,” significat quod duo illa Essentialia Novae Ecclesiae in fine prioris dum Nova Ecclesia inchoat et progreditur, a Domino vivificentur apud illos qui recipiunt. – Per “dies tres et dimidium” significatur ad finem et principium (n. 505), ita a fine Ecclesiae quae adhuc est, ad principium novae; hic apud quos Nova Ecclesia inchoat et progreditur, quia dicitur nunc de “testibus,” quod “spiritus vitae intraverit in illos, et steterint super pedibus;” per “spiritum vitae a Deo” significatur vita spiritualis, et per “stare super pedibus “significatur vita naturalis cum vita spirituali concordans, ac ita a Domino vivificari. Quod hoc significetur est quia per “spiritum vitae” intelligitur internum hominis, quod vocatur internus homo, qui in se spectatus est spiritualis, spiritus enim hominis cogitat et vult, ac cogitare et velle in se est spirituale; per “stare super pedibus” significatur externum hominis quod etiam vocatur externus homo, qui in se est naturalis, corpus enim loquitur et facit quod spiritus ejus cogitat et vult, ac loqui et facere est naturale; quod “pedes” significent naturalia videatur (n. 49, 468).
Quid in specie per hoc intelligitur, dicetur: – Omnis homo qui reformatur, primum reformatur quoad internum hominem, et postea quoad externum. Internus homo non reformatur per solum scire et intelligere vera et bona per quae homo salvatur, sed per velle et amare illa; externus autem homo per loqui et facere illa quae internus homo vult et amat; et quantum hoc fit, tantum homo regeneratur. Quod non prius regeneretur, est quia internum ejus non prius est in effectu, sed solum in causa; et causa, nisi sit in effectu, dissipatur; est sicut domus fundata super glacie, quae cadit in fundum cum glacies a sole liquescit; verbo, est sicut homo absque pedibus super quibus stet et ambulet: simile est cum interno seu spirituali homine nisi fundetur in externo seu naturali. Hoc nunc est quod significatur per quod “bini testes steterint super pedibus postquam spiritus a Deo intraverit in illos;” et quoque per similia apud Ezechielem:
Jehovah “dixit ad me, Propheta super spiritu; et cum prophetavi, intravit in illos spiritus, et steterunt super pedibus” (xxxvii. 9, 10{1});
apud eundem,
Vox loquens ad me dixit, “Fili hominis, sta super pedibus tuis, tunc intravit in me spiritus et statuit me super pedes” (ii. 1, 2);
et apud eundem,
“Cecidi super facies meas; sed venit in me spiritus, et erexit me super pedes meos” (iii. 23, 24).
Hoc etiam est quod intelligitur per Domini verba ad Petrum:
“Dixit Petrus, non laves pedes meos tantum, sed et manus et caput; dixit illi Jesus, qui lotus est, non opus habet nisi quoad pedes lavetur, et mundus est totus” (Joh. xiii. 9(, 10)).
@1 10 pro “12”$ - “Et timor magnus cecidit super videntes illos” significat commotionem animi, et consternationem pro Divinis veris. – “Timor” significat varia secundum rem quae afficit, hic “timor magnus” commotionem animi et consternationem pro Divinis veris Divina enim vera illos effectus habent apud malos, terrent enim cum simul auditur Infernum et damnatio aeterna; sed terror ille brevi dissipatur, una cum fide quod sit aliqua vita post mortem.
- (Vers. 12.) “Et audiverunt vocem magnam e Caelo; dicentem illis, Ascendite huc,” significat bina illa Essentialia Novae Ecclesiae a Domino in Caelum, unde sunt et ubi sunt, sublata, et illorum tutelam. – Per “vocem magnam e Caelo” significatur a Domino, nam vox e Caelo non aliunde est; per “ascendite huc” significatur sublatio illorum in Caelum, unde sunt et ubi sunt, ac illorum tutela.
- “Et ascenderunt in Caelum in nube,” significat sublationem in Caelum, et conjunctionem cum Domino ibi per Divinum Verum Verbi in Sensu literae ejus. – Per “ascendere in Caelum” significatur sublatio a Domino in Caelum, ut mox supra (n. 512), hic quoque conjunctio cum Domino ibi, quia ascenderunt “in nube;” per “nubem” enim significatur Sensus literae Verbi (n. 24), et per hunc est conjunctio cum Domino, et consociatio cum angelis; videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 62-69).
- “Et viderunt illos inimici illorum,” significat quod illi qui in fide separata a charitate sunt, audiverint illa, sed permanserint in suis falsis. – Per “videre binos testes” significatur audire duo illa Essentialia Novae Ecclesiae, et quoque videre confirmantia ex Verbo, quia viderunt illos “ascendentes in nube,” et per “nubem” significatur Sensus literae Verbi (n. 24, 513); quod tamen non receperint, sed quod permanserint in suis falsis, patet ex eo, quod non plus dicatur quam quod “viderint,” et sequitur quod “terrae motus magnus factus sit,” et in illo perierint: per “inimicos,” intelliguntur “qui in magna urbe, quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus,” qui quod fuerint qui in fide separata a charitate, videatur supra (n. 501, 502, seq.).
- (Vers. 13.) “Et in illa hora factus est terrae motus magnus; et decima pars urbis cecidit,” significat tunc mutationem status apud illos insignem factam, et illos divulsos e Caelo in Infernum delapsos.- “In illa hora” significat tunc cum viderunt “binos testes” in Caelum ascendisse; et tamen in suis falsis permanserunt, ut mox supra (n. 514{1}), nam “bini illi testes prophetarunt” hoc est, docuerunt illos, (vers. 3), et postquam occisi sunt, et revixerunt, etiam viderunt illos ascendisse in Caelum, et usque non a falsis suis recesserunt; tunc terrae motus ille magnus factus est. Quod simile factum sit cum duabus Doctrinis Novae Hierosolymae, una de Domino, et altera de Vita secundum praecepta Decalogi, ex Memorabilibus post singula capita aliquantisper videri potest. Duae illae Doctrinae sunt “duo testes” de quibus hic. Per “terrae motum” significatur mutatio status (n. 331), hic illorum interitus, quia in illo “decima pars urbis cecidit;” per “decimam partem” significantur omnes ibi, nam “decem” significant multum et omne (n. 101), similiter “decima pars” seu “decimum,” sicut “quarta pars” seu “quartum” idem cum “quatuor” (n. 322), et “tertia pars” seu “tertium” idem cum “tribus” (n. 400). Per “cadere” significatur delabi in Infernum, quod fit quando evulsi sunt e Caelo; nam urbes in Mundo spirituum quae in malis et falsis sunt, postquam illi qui ibi, visitati, informati et commoniti sunt, et usque permanent in suis malis et falsis, concutiuntur terrae motu, et per illum aperitur barathrum, in quod subsidunt; et tunc habitatores sibi apparent in fundo sicut in deserto, e quo singillatim amandantur in sua loca in Inferno. Quod ita factum sit cum hac urbe, videbitur infra (n. 531).
@1 514 pro “314”$ - “Et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem,” significat quod in illo statu omnes illi qui confessi sunt solam fidem, et propterea nihili fecerunt opera charitatis, perierint. Per “occidi” significatur hic ut prius, spiritualiter occidi, quod est quoad animam perire; per “terrae motum” significatur mutatio status apud illos, ac interitus, ut mox supra; per “nomina hominum millia septem” significantur omnes qui confessi sunt solam fidem, et propterea nihili fecerunt opera charitatis, et idcirco damnaverunt duo sancta illa Essentialia Ecclesiae Novae; per “nomina” significantur qui tales sunt, “nomen” enim significat quale hominis (n. 81{1}, 122, 165) et per “millia septem” significantur omnes qui tales, idem enim per “septem millia” quod per “septem” significatur, sicut per “duodecim millia” idem quod per duodecim” (ii. 348). Quod “septem” significent omnes et omnia, ac praedicentur de sanctis Caeli et Ecclesiae, et in opposito sensu de illis prophanatis, videatur (n. 10, 391).
@1 81 pro “31”$ - “Et reliqui territi facti sunt, et dederunt gloriam Deo Caeli” significat quod illi qui aliqua bona charitatis adjunxerunt fidei, cum viderunt interitum illorum, agnoverint Dominum, et separati sint. – Per “reliquos” intelliguntur hic qui aliqua bona charitatis adjunxerunt fidei; per “territos factos” significatur ex timore cum viderunt interitum aliorum: per “dare gloriam Deo Caeli” significatur agnoscere Dominum pro Deo Caeli et Terrae; per “dare gloriam” significatur agnoscere et colere, et per “Deum Caeli et Terrae” intelligitur Dominus, quia Ille est Deus Caeli et Terrae (Matth. xxviii. 18). Hi, quia ex timore agnoverunt Dominum, separati sunt, ut explorarentur ex qua origine fecerunt bona, num ex se vel num ex Domino. Omnes illi faciunt bona ex se qui non fugiunt mala ut peccata, hoc est, qui non vivunt praecepta Decalogi; at ex Domino, qui fugiunt et vivunt.
- (Vers. 14.) “Vae secundum praeteriit; ecce vae tertium venit cito,” significat lamentationem super statu Ecclesiae perverso et lamentationem ultimam in demum, de qua posthac. – Quod “vae” significet lamentationem super statu Ecclesiae perverso, videatur supra (n. 416); per “vae tertium” significatur lamentatio ultima quando completum est et finis, “tria” enim et “tertium” illa significant (n. 505); “venire cito” significat posthac, et “posthac” est a capite sequente (xii.) ad xvii., et demum cap. xx., ubi de Ultimo Judicio super illos agitur.
- (Vers. 15.) “Et septimus Angelus clanxit,” significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae post consummationem, quando Adventus Domini et Regni Ipsius. –
Per “clangere tuba” significatur explorare et manifestare statum Ecclesiae post consummationem ejus, quando Adventus Domini et Regni Ipsius. Causa est quia id per “septimum Angelum clangentem” significatur; per sex enim Angelos et illorum tubas clangentes, significatae sunt explorationes et manifestationes status Ecclesiae consummatae, ut patet a capite praecedente, ubi solum de consummatione ejus agitur; at quod nunc de statu ejus post consummationem, qui est Adventus Domini et Regni Ipsius, patet ex his quae sequuntur in hoc versu et postea; in hoc versu, “Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum,” (et) seq. Causa quod per “clangorem septimi Angeli” haec manifestatio fiat, est quia “septem” simile significant quod septimana, et sex dies ejus sunt dies laboris et proprii hominis, et septimus est sanctus et Domini. Quod per consummationem intelligatur devastatio Ecclesiae quando non amplius est verum doctrinae et bonum vitae ibi, ita quando est finis ejus, videatur (n. 658, 750); et quia tunc est Adventus Domini et Regni Ipsius, ideo utrumque, “Consummatio saeculi” et “Adventus Domini,” dicitur Matth. xxiv. 3, et quoque utrumque praedicitur in illo capite. - “Et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum,” significat celebrationes ad Angelis, quod Caelum et Ecclesia facta sint Domini, sicut fuerunt ab initio; et quod nunc etiam facta sint Divini Humani Ipsius, ita quod Dominus nunc quoad utrumque super Caelum et Ecclesiam regnaturus sit in aeternum. – “Factae sunt voces magnae” significat celebrationes ab Angelis; “dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius” significat quod Caelum et Ecclesia facta sint Domini, sicut fuerunt ab initio, et nunc etiam Divini Humani Ipsius; “et regnabit in saecula saeculorum” significat quod Dominus quoad utrumque super illa regnaturus sit: quod “voces magnae in Caelo” significent celebrationes Domini, quod nunc potentiam Suam magnam adeptus sit, patet a versu sequente (17), ubi “voces illae magnae” in summa exstant. Per “Dominum” hic intelligitur Dominus ab aeterno, Qui est Jehovah; et per “Christum” intelligitur Divinum Humanum Ipsius, quod est Filius Dei (Luc. i. 32, 35). Quod Dominus etiam quoad Divinum Humanum Suum regnaturus sit, patet manifeste ab his:
“Pater dedit omnia in manum Filii” (Joh. iii. 35); Pater dedit Filio “potestatem omnis carnis” (Joh. xvii. 2);
Pater, “omnia Mea Tua sunt et Tua Mea” (Joh. xvii. 10);
“Mihi data est omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18).
De Divino Humano Suo etiam dicit,
Quod Pater et Ipse unum sint; quodque Ipse in Patre et Pater in Ipso sit (Joh. x. 30, 38; cap. xiv. 5-12).
Accedit, quod nisi Humanum Domini agnoscitur Divinum, pereat Ecclesia, quoniam tunc non Dominus in homine et homo in Domino possit esse
(Ut Ipse docet Joh. xiv. 20; cap. xv. 4-6; cap. xvii. 23{1});
et haec conjunctio facit hominem Ecclesiae, ita Ecclesiam. Quod per “Christum” intelligatur Divinum Humanum Domini, est quia Christus est Messias, et Messias est Filius Dei, Quem venturum in mundum exspectaverunt. Quod Christus sit Messias, patet ex his:
“Invenimus Messiam, quod est si interpreteris, Christus” (Joh. i. 41{2});
“Dixit mulier, Scio quod Messias veniet, Qui dicitur Christus” (Joh. iv. 25);
“Messias” enim in lingua Hebraea est Unctus, similiter “Christus” in lingua Graeca. Quod Messias sit Filius Dei, ex his:
Princeps sacerdotum interrogavit, num esset Christus (Messias) Filius Dei (Matth. xxvi. 63; Marc. xiv. 61{3}; (Luc. xxii. 67;) Joh. xx. 31);
“Tu es Christus Filius Dei, Qui in mundum venturus est” (Joh. xi. 27);
Dixit Petrus, “Credimus et agnoscimus quod Tu sis Christus, Filius Dei Viventis” (Joh. vi. 69).
Quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Filius Dei:
Angelus ad Mariam, “Concipies in utero, et paries Filium; Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur. Spiritus Sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei” (Luc. i. (31,) 32, 35; et pluries alibi).
Ex his patet quid significatur per “Facta sunt Regna Domini nostri et Christi ipsius.”
@1 23 pro “9”$
@2 41 pro “42”$
@3 xiv. 61 pro “xi. 27″$
- (Vers. 16.) “Et viginti quatuor Seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis, ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum,” significat agnitionem ab omnibus Angelis Caeli, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et summam adorationem. – Per “viginti quatuor Seniores sedentes super thronis significantur omnes in Caelo, in specie in Caelo spirituali (n. 233, 251) et (per) “cadere super facies et adorare Deum” significatur summa adoratio, et agnitio quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae.
- (Vers. 17.) “Dicentes, Gratias agimus Tibi, Dominus Deus Omnipotens, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus es,” significat confessionem et glorificationem ab Angelis Caeli, quod Dominus sit Qui Est, Qui Vivit, et Potest ex Se Ipso, et Regit omnia, quia Solus est Aeternus et Infinitus. – Per “gratias agere” significatur agnitio et glorificatio Domini. Quod Filius Hominis, Qui est Dominus quoad Divinum Humanum, sit Omnipotens, Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, tum Qui Est et Qui Erat et Qui Venturus, videri potest supra in Apocalypsi (cap. i. 8, 11, 17; cap. ii. 8; cap. iv. 8); et quod illa significent, quod sit Qui Est, Vivit, et Potest ex Se Ipso, Regit omnia, ac Solus Aeternus et Infinitus, et Deus, videatur supra (n. 13, 29-31, 38, 57, 92).
- “Quod adeptus sis potentiam Tuam magnam, et Regnum inieris,” significat Novum Caelum et Novam Ecclesiam, ubi agnoscent ipsum Solum Deum, sicut est et sicut fuit. – “Quod adeptus sis potentiam Tuam magnam” significat Divinam Omnipotentiam, quae Ipsi est, et quae Ipsi fuit ab aeterno; “quod Regnum inieris” significat quod Ipsi nunc Caelum et Ecclesia, ut prius: per “Regnum” Ipsius hic intelligitur Novum Caelum et Nova Ecclesia, de quibus in Apocalypsi (cap. xxi., xxii.).
In Apocalypsi a principio ad finem agitur solum de statu prioris Caeli et Ecclesiae, et de illorum abolitione, et postea de Novo Caelo et Nova Ecclesia, et de horum instauratione, in quibus agnoscetur Deus Unus in Quo Trinitas, et quod Ille Deus sit Dominus: hoc Apocalypsis docet a principio ad finem; docet enim quod Filius Hominis, Qui est Dominus quoad Divinum Humanum, sit Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus, Est, Fuit, et Venturus, ac Omnipotens (n. 522); et demum quod Ecclesia Nova, quae est Nova Hierosolyma, futura sit Ecclesia Agni, hoc est, Divini Humani Ipsius, ita simul Divini a Quo, ut manifeste patet ab his:
“Gaudeamus et exultemus, quia venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se” (Apoc. xix. 7);
“Venit unus septem Angelorum, et dixit ad me, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem: et ostendit mihi Urbem Sanctam Hierosolymam” (Apoc. xxi. 9, 10);
“Ego Jesus sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina; Spiritus et Sponsa dicunt, Veni, et qui audit. dicito Veni” (Apoc. xxii. 16, 17);
Datum est Filio Hominis “dominium, et gloria, et regnum; Dominium Ipsius dominium saeculi, et Regnum Ipsius non peribit” (Dan. vii. 14). - (Vers. 18.) “Et gentes iratae sunt” significat illos qui in sola fide sunt, et inde in malis vitae, quod excandescerent ac infestarent illos qui contra fidem illorum sunt. – Per “gentes” intelliguntur qui in malis vitae sunt, et abstracte mala vitae (n. 147, 483); hic autem illi qui in sola fide, quia de illis hic agitur et hi in malis vitae sunt, quia religio illorum est, quod Lex illos non damnet, modo fidem habeant quod Christus sustulerit damnationem ejus. Quod “iratae sint” significat{1} non solum quod excandescerent, sed etiam quod infestarent illos qui contra illam fidem sunt, ut constare potest ex sequentibus de “Dracone” (cap. xii. 17, et postea).
@1 significat pro “et significat”$ - “Et venit ira Tua, et tempus mortuos judicandi,” significat exitium illorum et Ultimum Judicium super illos, quibus non aliqua vita spiritualis est. – Per “iram Tuam” significatur Ultimum Judicium (n. 340), ita exitium illorum; quod hoc per “iram Domini” significetur, est quia apparet illis sicut Dominus ex ira dejiciat illos in Infernum, cum tamen malus se ipsum conjicit; est enim sicut maleficus tribuat legi quod puniatur, aut igni quod uratur si manum immittit, aut ensi extenso in manu tutantis se, dum in mucronem incurrit, si transfigatur; sic fit cum unoquovis qui contra Dominum est, et ex ira ruit contra illos quos Dominus tutatur. Per “mortuos” qui judicandi sunt, in universali sensu intelliguntur mortui e mundo, in proprio autem sensu intelliguntur illi quibus non aliqua vita spiritualis est; de his praedicatur judicium (Joh iii. 18; cap. v. 24, 29); causa est, quia “vivi” dicuntur quibus vita spiritualis est; vita spiritualis est unice apud illos qui Dominum adeunt, et simul fugiunt mala ut peccata. Illi quibus non aliqua vita spiritualis est, intelliguntur in his locis:
“Adhaeserunt Baalpeori et comederunt sacrificia Mortuorum” (Psalm. cvi. 28);
“Persequitur hostis animam meam, sedere me fecit in tenebris sicut Mortuos mundi” (Psalm. cxliii. 3);
“Ad audiendum gemitum vincti, et ad aperiendum Filiis Mortis” (Psalm. cii. 25 (B.A. 20));
“Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed Mortuus es; esto vigilans, et stabili reliqua quae Moribunda sunt” (Apoc. iii. 1, 2);
quod illi per “mortuos” intelligantur, est quia intelligitur mors spiritualis; quare etiam per “occisos” significantur qui illa morte exstincti sunt (n. 321, 325, et alibi). Mortui autem e mundo intelliguntur per “mortuos” in his:
“Judicati sunt Mortui juxta ea quae scripta sunt in libris” (Apoc. xx. 12);
“Reliqui Mortui non revixerunt” (Apoc. xx. 5);
causa est quia per “mortem primam” intelligitur ibi mors naturalis quae est e mundo, et per “mortem secundam” mors spiritualis, quae est damnatio. - “Et dandi mercedem servis Tuis{1} prophetis et sanctis,” significat felicitatem vitae aeternae illis qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et in vita secundum illa. – Per “mercedem” significatur felicitas vitae aeternae, de qua sequitur per “prophetas” significantur illi qui in veris doctrinae ex Verbo sunt (n. 8, 133); et per “sanctos” illi qui in vita secundum illa sunt (n. 173). Per “mercedem” hic intelligitur felicitas vitae aeternae oriunda ex jucundo et amoeno amoris et affectionis boni et veri; omnis enim affectio amoris suum jucundum et amoenum secum habet, ac affectio amoris boni et veri jucundum et amoenum quale est angelis Caeli; et omnis affectio permanet apud hominem post mortem; causa est, quia affectio est amoris, et amor est vita hominis, quare unicuique talis est vita post mortem qualis ei in mundo fuerat amor regnans; et amor regnans veri et boni est illis qui amaverunt vera Verbi et vixerunt secundum illa. Non aliud quam jucundum boni et amoenum veri intelligitur per “mercedem” in sequentibus locis:
“Ecce Dominus Jehovih in forti venit, ecce Merces Ipsius cum Ipso” (Esaj. xl. 10; cap. lxii.{2} 11);
“Ecce venio cito, et Merces Mea Mecum” (Apoc. xxii. 12);
“Judicium meum apud Jehovam, et Merces operis mei apud Deum meum” (Esaj. xlix. 4);
“Ego Jehovah amans judicium, dabo Mercedem operis eorum” (Esaj. lxi. 8);
“Benefacite et nihil inde sperantes; tunc erit Merces vestra multa, et eritis filii Altissimi” (Luc. vi. 35).
(Praeter alibi, ut Jerem. xi. 15-17 (Matth. ii. 18); cap. v. 3-12{3}; cap. x. 41, 42; Marc. ix. 41; Luc. vi. 22, 23; cap. xiv. 12-14; Joh. iv. 35, 36.)
@1 Tuis pro “suis”$
@2 lxii. pro “lx.”$
@3 3-12 pro “2 ad 6, 11, 12″$ - “Et timentibus Nomen Tuum, parvis et magnis,” significat qui amant illa quae Domini sint in minori et in majori gradu. – Per “timere Nomen Domini” significatur amare illa quae Domini sunt, per “timere” significatur amare, et per “Nomen Domini” significantur omnia per quae colitur (n. 81{1}); per “parvos et magnos” significantur qui in minori et majori gradu timent Dominum. Quod “timere” hic significet amare, est quia omnis qui amat, etiam timet malefacere illi quem amat; genuinus amor absque illo timore non datur: proinde qui amat Dominum, timet mala facere, quia mala sunt contra Ipsum, sunt enim contra Divinas leges Ipsius in Verbo, quod est ab Ipso, ita Ipse; imo sunt contra Divinam Essentiam Ipsius, quae est quod velit omnes salvare, est enim Salvator, et non potest salvare hominem, nisi vivat secundum leges et praecepta Ipsius; et quod plus est, qui mala amat, etiam amat malefacere Domino, imo crucifigere Ipsum; hoc latet intime in omni malo, etiam apud illos qui in mundo ore confitentur Ipsum; quod ita sit ignotum est hominibus, sed notissimum Angelis. Quod “timere Deum” significet amare illa quae Dei sunt, faciendo illa, et non volendo facere illa quae contra Ipsum sunt, patet ex his locis:
“Quid Jehovah Deus petit a te, nisi ut Timeas Jehovam Deum tuum, ad eundum in omnibus viis Ipsius, et ad Amandum Ipsum” (Deutr. x. (12,) 20{2});
“Post Jehovam Deum vestrum ibitis, Ipsumque timebitis, ut praecepti Ipsius custodiatis” (Deutr. xiii. 5 (B.A. 4));
“Jehovam Deum tuum timebis, Ipsi servies, Ipsique adhaerebis” (Deutr. x. 20; cap. vi. 2, 13, 24{3}; cap. viii. 6; cap. xvii. 19; cap. xxviii. 58: cap. xxxi. 12);
“Quis dabit ut sit cor illis ad Timendum Me, et ad custodiendum praecepta Mea” (Deutr. v. 26 (B.A. 29));
“Doce me Jehovah viam Tuam, aduna cor meum Timori Nominis Tui” (Psalm. lxxxvi. 11);
“Beatus Timens Jehovae, qui ambulat in viis Ipsius” (Psalm. cxxviii. 1; Psalm. cxii. 1; Jerem. xliv. 10{4});
“Si Pater Ego, ubi honor Meus; si Dominus Ego, ubi Timor Mei” (Malach. i. 6; cap. ii. 5; Esaj. xi. 2, 3);
“Dabo illis cor unum, et viam unam ad Timendum Me, et Timorem Mei dabo in cor eorum, ut non recedant ab apud Me” (Jerem. xxxii. 39, 40);
“Principium sapientiae Timor Jehovae” (Psalm. cxi. 10).
(Praeter alibi, ut Esaj. viii 13; cap. xxv 3{5}; cap. xxix. 13; cap. l. 10; Jerem. xxxi 9; Psalm. xxii. 24 (B.A. 23); Psalm. xxxiii. 8, 18{6}; Psalm. xxxv. 8, 10 (B.A. 7, 9); Psalm. lv. 20 (B.A. 19); Psalm. v. 11, 13{7}; Psalm. cxlvii. 11; Apoc. xiv. 7; Luc. i. 50.)
Timor Dei autem apud malos non est amor, sed timor pro Inferno.
@1 81 pro “8”$
@2 20 pro “12”$
@3 2, 13, 24 pro “2, 13, 14, 24″$
@4 10 pro “9”$
@5 3 pro “13”$
@6 18 pro “10”$
@7 11, 13 pro “10, 11″$ - “Et perdendi perdentes terram” significat dejectionem illorum in Infernum, qui destruxerunt Ecclesiam. – Quod per “perdere perdentes terram” significetur dejectio illorum in Infernum qui destruxerunt Ecclesiam, est quia per “terram” significatur Ecclesia (n. 285), et quia sequitur hoc post haec, “Venit tempus mortuos judicandi,” per quae significatur Ultimum Judicium super illos, quibus non aliqua vita spiritualis est (n. 525); ita hic per “venit tempus perdendi perdentes terram” significatur dejectio illorum in Infernum qui destruxerunt Ecclesiam. Simile dicitur de Lucifero, per quem intelligitur Babel, apud Esajam:
“Terram tuam perdidisti, et populum tuum occidisti” (xiv. 20). - (Vers. 19.) “Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis (Ipsius) in Templo Ipsius,” significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio. – Per “Templum Dei” significatur Divinum Humanum Domini, tum Caelum ubi Angeli, ut et Ecclesia in terris quod haec tria significentur per “Templum Dei,” et quod non separari possint, videatur n. 191; hic autem per “Templum Dei” significatur Dominus in Divino Humano Suo in Caelo ubi Angeli, quia dicitur “Templum Dei in Caelo;” per “Arcam in Templo” intelligitur Decalogus, nam in Arca fuerunt solum duae tabulae quibus inscriptus erat Decalogus per “apertum” significatur quod illa duo, Divinum Humanum et Decalogus, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, nunc visa sint, ac visa sunt postquam mali in Infernum conjecti sunt (n. 528); quod dicatur “Arca foederis Ipsius, in Templo Ipsius,” est quia foedus significat conjunctionem, de quo infra. Sed primum aliquid dicetur de Decalogo.
Quaenam gens in universo terrarum orbe non novit quod malum sit occidere, adulterari, furari, false{1} testari nisi haec scirent, et ne talia faciant per leges caverent, actum foret de illis; nam societas, respublica et regnum absque illis legibus caderent. Quis autumare potest, quod gens Israelitica prae omnibus aliis gentibus tam stupida fuerit, ut ignoraverit quod illa essent mala. Quapropter mirari quis potest cur Leges illae, universaliter in terrarum orbe cognitae, cum tanto miraculo e monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae, ut et digito Ipsius scriptae fuerint. Sed audi: cum tali miraculo a Jehovah promulgatae et digito Ipsius scriptae fuerunt, ut scirent quod Leges illae non modo Leges civiles et morales essent, sed etiam Leges spirituales, et quod facere contra illas non modo esset malum facere contra concivem et contra societatem, sed etiam esset peccare contra Deum quare Leges illae, per promulgationem e monte Sinai a Jehovah, factae sunt Leges Religionis. Evidens enim est, quod quicquid Jehovah Deus mandat, hoc mandet ut Religionis sit, et quod faciendum sit propter Ipsum, et propter hominem ut salvetur. Illae Leges, quia fuerunt primitiae Ecclesiae a Domino apud Gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium Religionis, per quae conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino datur, ideo tam sanctae fuerunt, ut nihil sanctius. Quod sanctissimae fuerint, constare potest ex eo:
Quod Ipse Jehovah, hoc est Dominus, descenderit in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit Mons, et quod “fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis et vox buccinae” (Exod. xix. 16, 18; Deutr. v. 19-23 (B.A. 22-26));
Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies (Exod. xix. 10, 11, 15);
Quod Mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret, ne moreretur (Exod. xix. 12, 13, 20-23; cap. xxiv. 1, 2);
Quod Lex illa inscripta sit “binis tabulis lapideis, et quod scripta sit digito Dei” (Exod. xxxi. 18: cap. xxxii. 15, 16; Deutr. ix. 10.);
Quod Moses, cum illas Tabulas secunda vice e Monte deportavit, facie radiaverit (Exod. xxxiv. 29-35);
Quod Tabulae illae repositae sint in Arca (Exod. xxv. 16; cap. xl. 20; Deutr. x. 5; 1 Reg. viii. 9);
Quod Locus in Tabernaculo ubi Arca, dictus sit Sanctum Sanctorum (Exod. xxvi. 33, et alibi);
Quod Arca ex Lege in illa, dicta sit Jehovah ibi (Num. x. 35, 36; 2 Sam. vi. 2; Psalm. cxxxii. 8{2});
Quod Jehovah locutus sit cum Mose supra Arcam (Exod. xxv. 22; Num. vii. 89);
Quod propter sanctitatem illius Legis non licuerit Aharoni intrare intra Velum, ubi Arca, nisi cum sacrificiis et suffitu, ne moreretur (Levis xvi. 2-14, seq.);
Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in Arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit (Jos. iii. 1-17; cap. iv. 5-20);
Quod per circumlationem Arcae muri Jerichuntis deciderint (Jos. vi. 1-20);
Quod Dagon deus Philisthaeorum coram Arca in terram deciderit, et postea super Limine fani, divulsus a capite, jacuerit (1 Sam. v. 3, 4);
Quod Ekronitae et Bethschemitae percussi fuerint propter Arcam ad plura millia (1 Sam. v. et vi.);
Quod Arca a Davide introducta sit in Sionem cum sacrificiis et jubilo (2 Sam vi. 1-19);
Quod tunc Usa, quia tetigit illam, mortuus sit (2 Sam. vi. 6, 7);
Quod Arca in Templo Hierosolymitano fecerit Adytum (1 Reg. vi. 19, seq.; cap. viii. 3-9);
Quod Tabulae, quibus Lex erat inscripta, dictae sint Tabulae foederis, et Arca ex illis dicta sit Arca foederis, et ipsa Lex foedus (Num. x. 33; Deutr. iv. 13, 23; cap. v. 2, 3; cap. ix. 9; Jos. iii. 11; 1 Reg. viii. 19, 21; et alibi).
Quod Lex illa dicta sit “foedus,” significat conjunctionem; causa est, quia foedera fiunt amoris, amicitiae, consociationis, ita conjunctionis gratia; inde est, quod dicatur de Domino, quod
Erit in Foedus populo (Esaj. xlii. 6; cap. xlix. 8{3});
et vocatur “Angelus Foederis” (Malach. iii. 1);
et Sanguis Ipsius,
Sanguis Foederis (Matth. xxvi. 28{4}; Sach. ix. 11; Exod. xxiv. 4-10).
Et ideo Verbum dicitur Foedus Vetus et Foedus Novum.
@1 false pro “falso”$
@2 8 pro “28”$
@3 8 pro “9”$
@4 28 pro “27”$ - “Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna,” significat tunc in inferioribus ratiocinationes, commotiones, et falsificationes boni et veri. – Per “fulgura, voces et tonitrua significantur ratiocinationes, (n. 396); per “terrae motus” significantur mutationes status Ecclesiae (n. 331), hic commotiones; per “grandinem magnam” significantur falsificationes veri et boni (n. 399). Haec facta sunt in inferioribus, ubi adhuc mali commorati sunt, antequam Ultimum Judicium super illos factum est, nam dicitur in praecedente versu (18), “Venit tempus mortuos judicandi, et perdendi perdentes terram.” Talia existunt in Mundo spirituum ex praesentia et influxu Caeli quod supra illos est.
- His adjiciam hoc MEMORABILE: –
Subito correptus sum morbo paene lethali; totum caput ingravatum est: immissus fuit fumus pestilentus ex Hierosolyma, quae vocatur “Sodoma et Aegyptus;” fui semimortuus cum saevo dolore; exspectavi extremum: ita jacui in meo lecto per tres dies et dimidium. Spiritus meus talis factus est, et ex illo corpus meum.
Et tunc audivi circum me voces dicentium, “En jacet in platea urbis nostrae mortuus, qui praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, et solum Christum hominem.” Et interrogabant aliquos e Clero, num ille sepultura dignus sit. Dixerunt quod “Non: jaceat, spectetur.” Abibant; redibant, subsannabant.
(Ex veritate ita mihi contigit, cum explicabatur hoc caput Apocalypseos.)
Auditae sunt tunc voces subsannantium graves, imprimis hae: “Quomodo potest paenitentia agi absque fide; quomodo potest Christus homo adorari ut Deus: dum gratis salvamur absque ullo nostro merito, quid opus tunc nisi sola fide quod Deus Pater miserit Filium Qui damnationem legis auferret, imputaret nobis meritum Ipsius, et sic coram Se justificaret nos, et absolveret nos praecone Sacerdote a peccatis, et tunc daret Spiritum Sanctum, Qui omne bonum in nobis operetur; annon haec sunt secundum Scripturam et quoque secundum rationem.” His cohors adstans adplaudebat.
Audiebam haec, nec potui respondere, quia jacui paene mortuus; at post tres dies et dimidium spiritus meus convaluit, et quoad illum exivi a platea in urbem, et dixi iterum, “Paenitentiam agite, et credite in Christum, et remittentur vobis peccata, et salvabimini: si non, peribitis. Annon Ipse Dominus praedicavit paenitentiam in remissionem peccatorum, ac ut crederent in Ipsum; annon mandavit Discipulis ut idem praedicarent; anne plenaria securitas vitae sequitur vestrae fidei dogma.”
Sed dixerunt, “Quid garris; Filiusne satisfecit; Paterne id imputavit, nos, qui credidimus hoc, justificavit: ducimur sic spiritu gratiae: quid tunc in nobis peccatum; quid tunc cum nobis mors. Capis hoc evangelium, praecopeccati et paenitentiae?'" Sed tunc exivit vox e Caelo, dicens, "Quid fides impaenitentis nisi mortua; venit finis, venit finis super Vos securos, in oculis vestris inculpatos, in fide vestra justificatos, diabolos. Et subito tunc barathrum aperiebatur in medio illius urbis, seque dilatavit, et domus super domum cecidit, et absorpti sunt: et mox e lata voragine ebullivit aqua, et inundavit vastitatem. Quando ita demersi sunt et visi inundati, desiderabam scire sortem illorum in profundo. Et dictum est mihi e Caelo, "Videbis et audies." Et tunc coram oculis meis disparatae sunt aquae, quibus inundati visi sunt, quia aquae in mundo spirituali sunt correspondentiae, et inde apparent circum illos qui in falsis sunt: ac tunc mihi visi sunt in fundo arenoso ubi strues e lapidibus congestae, inter quas currebant, et lamentabantur quod ex magna sua urbe conjecti essent. Ac vociferabantur et clamabant "Cur hoc nobis; annon sumus per fidem nostram mundi, puri, justi, sancti." Et alii, "Annon sumus per fidem nostram mundati, purificati, justificati et sanctificati." Et alii, "Annon sumus per fidem nostram tales facti, ut coram Deo Patre appareamus, videamur, reputemur, et coram Angelis declaremur, sicut mundi, puri, justi et sancti." "Sumusne reconciliati, propitiati, expiati, et sic exsoluti, abluti et abstersi a peccatis; sublatane est a Christo damnatio legis; cur itaque ut damnati huc conjecti sumus. Audivimus ab audace praecone peccati in magna nostra urbe.Credite in Christum, et agite paenitentiam.’ Annon credidimus in Christum, cum in meritum Ipsius; et annon egimus paenitentiam, cum confessi sumus quod simus peccatores. Cur itaque hoc nobis evenit.”
Sed tunc audita est vox ad illos a latere, “An scitis ullum peccatum in quo estis; an usquam exploravistis vos; an ideo fugistis aliquod malum ut peccatum contra Deum (et qui non fugit illud, est in illo): estne peccatum Diabolus; quare estis de quibus Dominus dicit,Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris, docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis' - (Luc. xiii. 26, 27); ut et de quibus Matth. vii. 22, 23. Abite ergo, quisque in suum locum. Videtis antra in cavernas; intrate illuc, et dabitur ibi cuique vestrum suum opus ad faciendum, et tunc cibus ad mensuram operis; si non, usque fames urgebit vos ad intrandum." Postea vox e Caelo facta est ad quosdam super terra, qui extra urbem illam magnam fuerunt (de quibus etiam vers. 13), dicens alte, "Cavete vobis, cavete vobis a consociatione cum similibus; annon potestis intelligere, quod mala quae vocantur peccata et iniquitates, immundum et impurum reddant hominem; quomodo potest homo ab illis mundari et purificari quam per actualem paenitentiam, et per fidem in Jesum Christum; actualis paenitentia est, explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, se reum facere, confiteri illa coram Domino, implorare opem et potentiam resistendi illis, et sic desistere ab illis, et novam vitam agere, et haec omnia sicut a vobis. Facite ita semel aut bis in anno, quando acceditis ad Sanctam Communionem; et postea cum peccata, quorum reos vos fecistis, recurrunt, tunc vobiscum dicatis,Non volumus illa quia sunt peccata contra Deum.’ Haec est paenitentia actualis. Quis non potest intelligere, quod qui non explorat et videt sua peccata, maneat in illis. Omne enim malum a nativitate jucundum est; jucundum enim est vindicare, scortari depraedare, blasphemare, imprimis dominari ex amore sui: annon jucundum facit ut non videantur; et si forte dicitur quod peccata sint, annon ex jucundo illorum excusatis illa, imo persuadetis vobis, et per falsa confirmatis, quod peccata non sint, et sic manetis in illis, et facitis illa postea plus quam prius: et hoc eo usque dum non scitis quid peccatum, imo num sit peccatum. Aliter fit cuivis qui paenitentiam actualiter agit; ille mala sua quae cognovit et agnovit, vocat peccata, ac ideo incipit illa fugere et aversari, ac jucundum illorum sentire injucundum; et quantum hoc fit, tantum videt et amat bona, et tandem sentit horum jucundum, quod est jucundum Caeli. Verbo, quantum quis rejicit Diabolum ad tergum, tantum adoptatur a Domino, et ab Ipso docetur, ducitur, detinetur a malis, et tenetur in bonis. Haec via est, et non alia ab Inferno ad Caelum.”
Hoc mirabile est, quod quaedam insita renuentia, tergiversatio et aversatio pro paenitentia actuali sit Reformatis; quae tanta est, ut non possint adigere semet ad explorandum se, et ad videndum sua peccata, et ad confitendum illa coram Deo: est sicut horror invadat illos cum id intendunt. Quaesivi permultos in mundo spirituali de eo, et dixerunt omnes quod hoc sit supra vires illorum. Cum audiverunt quod Pontificii usque hoc faciant, hoc est, quod explorent se, et palam confiteantur peccata sua coram monacho, valde mirati sunt; et insuper quod Reformati non possint id facere in occulto coram Deo, tametsi id illis aeque injunctum est ante quam ad Sacram Caenam accedunt. Et quidam ibi inquisiverunt cur hoc; et invenerunt quod sola fides talem impaenitentiae statum et tale cor induxerit. Et tunc datum est illis videre, quod illi ex Pontificiis qui adorant Christum, et non invocant Sanctos, et non adorant ita dictum Vicarium, et aliquem Ejus Clavigerum, salventur.
Post haec auditum est sicut tonitru, et vox loquens e Caelo, dicens, “Miramur; dic ad caetum ReformatorumCredite in Christum et agite paenitentiam, et servabimini.'" Et dixi; ac insuper, "Estne Baptismus Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Ecclesiam; quid aliud patrini pro baptizando spondent, quam ut abdicet Diabolum et ejus opera. Estne Sacra Caena Sacramentum paenitentiae, et inde introductio in Caelum. Diciturne ad communicantes ut omnino ante accessionem paenitentiam agant. Estne Catechismus, doctrina universalis Ecclesiae Christianae, docens paenitentiam. Diciturne ibi in sex praeceptis secundae Tabulae,Hoc et illud malum non facies;’ et non dicitur, Hoc et illud bonum facies. Inde potestis scire, quod quantum quis malum fugit, tantum bonum amet; et quod prius non sciatis quid bonum, imo nec quid malum.”
CAPUT XII.
ET signum magnum visum est in Caelo: Mulier circumdata Sole, et Luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona Stellarum duodecim.
- Et in utero habens clamavit parturiens, et cruciata parere.
- Et visum est aliud signum in Caelo; et ecce Draco magnus rufus, Habens capita septem et cornua decem, et super capitibus suis diademata septem.
- Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit illas in terram; et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret.
- Et peperit filium masculum, qui pasturus est Omnes gentes virga ferrea; et raptus est fetus ejus ad Deum et Thronum Ipsius.
- Et Mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta.
- Et factum est bellum in Caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt cum Dracone, et Draco pugnavit et angeli ejus.
- Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in Caelo.
- Et projectus est Draco ille magnus, ille Serpens antiquus, vocatus Diabolus et Satanas, seducens universum orbem, projectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt.
- Et audivi vocem magnam dicentem in Caelo, Nunc facta est salus et potentia, et regnum Dei nostri et potestas Christi Ipsius, quia projectus est accusator fratrum nostorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes.
- Et illi vicerunt eum per Sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem.
- Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes: vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod exiguum tempus habeat.
- Et cum vidit Draco quod projectus in terram, persecutus est Mulierem quae peperit filium.
- Et datae Mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi aleretur ibi tempus (et tempora) et dimidium temporis a facie Serpentis.
- Et ejecit Serpens post Mulierem ex Ore suo aquam tanquam flumen, ut illam a flumine absorptam faceret.
- Et adjuvit terra Mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod ejecit Draco ex ore suo.
- Et iratus est Draco contra Mulierem, et abivit facere bellum cum reliquis seminis ejus, Observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi.
- (B.A. xiii. 1) Et steti super arena maris.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AGITUR HIC DE NOVA ECCLESIA ET EJUS DOCTRINA (PER “MULIEREM” HIC INTELLIGITUR NOVA ECCLESIA, ET PER “FETUM” QUEM PEPERIT, DOCTRINA EJUS);
ET AGITUR DE ILLIS IN ECCLESIA HODIERNA, QUI EX DOCTRINA CREDUNT TRINITATEM PERSONARUM, AC DUALITATEM PERSONAE CHRISTI, TUM JUSTIFICATIONEM PER SOLAM FIDEM (HI INTELLIGUNTUR PER “DRACONEM”);
ET DEIN AGITUR DE PERSECUTIONE NOVAE ECCLESIAE PROPTER DOCTRINAM EJUS AB HIS, ET DE TUTELA EJUS A DOMINO, USQUE DUM A PAUCIS CRESCIT INTER PLURES.
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
- “Et signum magnum visum est in Caelo,” significat revelationem a Domino de Nova Ipsius Ecclesia in Caelis et in Terris, et de ejus doctrinae difficili receptione et impugnatione (n. 532); “Mulier circumdata Sole, et Luna sub pedibus ejus,” significat Novam Ecclesiam Domini in Caelis, quae est Novum Caelum, et Novam Ecclesiam Domini futuram in Terris, quae est Nova Hierosolyma (n. 533); “et super capite corona stellarum duodecim,” significat sapientiam et intelligentiam ejus ex cognitionibus Divini Boni et Divini Veri ex Verbo (n. 534).
- “Et in utero habens clamavit parturiens, et cruciata parere,” significat nascentem doctrinam Novae Ecclesiae, et difficilem ejus receptionem propter resistentiam ab illis qui per “Draconem” in intelliguntur (n. 535).
- “Et visum est aliud signum in Caelo,” significat revelationem a Domino de illis qui contra Novam Ecclesiam et ejus doctrinam sunt (n. 536); “et ecce Draco magnus rufus,” significat illos in Ecclesia Reformatorum qui Deum faciunt tres, et Dominum duos, et qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt (n. 537); “habens capita septem,” significat insaniam ex veris Versi falsificatis et prophanatis (n. 538); “et cornua decem,” significat potentiam multam (n. 539); “et super capitibus suis diademata septem,” significat omnia vera Verbi falsificata et prophanata (n. 540).
- “Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram,” significat quod per falsificationes veritatum Verbi omnes cognitiones spirituales boni et veri abalienaverint ab Ecclesia, et per applicationes ad falsa plane destruxerint (n. 541); “et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret,” significat quod illi qui per “Draconem” intelliguntur, doctrinam Novae Ecclesiae in primo ejus qui exstinguere satagant (n. 542).
- “Et peperit filium masculum,” significat doctrinam Novae Ecclesiae (n. 543); “qui futurus pascere omnes gentes virga ferrea,” significat quae omnes, qui in cultu mortuo ex fide separata a charitate sunt, per vera ex Sensu literae Verbi et simul per rationalia ex naturali, lumine, convincet, qui volunt convinci (n. 544); “et raptus est fetus ejus ad Deum et Thronum Ipsius,” significat tutationem doctrinae a Domino, et custoditionem per angelos Caeli (n. 545).
- “Et Mulier fugit in desertum,” significat Ecclesiam, (quae est Nova Hierosolymae,) primum inter paucos (n. 546); “ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta,” significat statim illius Ecclesiae tunc, ut interea provideatur apud plures, usque dum crescit ad suum statutum (n. 547).
- “Et factum est bellum in Caelo, Michael et angeli ejus pugnarunt cum Dracone, et Draco pugnavit et angeli ejus,” significat falsa prioris Ecclesiae pugnantia contra vera Novae (n. 548).
- “Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in Caelo,” significat quod convicti quod in falsis et malis essent, et usque permanserint in illis, et quod ideo ex conjunctione cum Caelo avulsi sint, et dejecti (n. 549).
- “Et projectus est Draco ille magnus, ille Serpens antiquus, vocatus Diabolus et Satanas,” significat illos aversos a Domino ad semet et a Caelo ad mundum, et inde in malis concupiscentiarum et in falsis (n. 550); “seducens universum orbem,” significat quod pervertant omnia Ecclesiae (n. 551): “projectus est in terram, et angeli ejus cum illo (projecti sunt),” significat quod in Mundum spiritum, qui medius est inter Caelum et Infernum, a quo immediata, conjunctio est cum hominibus telluris (n. 552).
- “Et audivi vocem magnam dicentem in Caelo, Nunc facta est salus et potentia, et regnum Dei nostri et potestas Christi Ipsius,” significat gaudium anglorum Caeli, quod nunc Dominus Solus in Caelo et in Ecclesia regnet, et quod salventur qui in Ipsum credunt (n. 553); “quia projectus est accusator fratrum nostrorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes,” significat quod per Ultimum Judicium remoti sint qui se opposuerunt contra doctrinam Novae Ecclesiae (n. 554).
- “Et illi vicerunt eum per Sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum,” significat victoriam per Divinum Verum Verbi et per agnitionem Domini (n. 555); “et non dilexerunt animam suam usque ad mortem,” significat qui non amaverunt semet plus quam Dominum (n. 556).
- “Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes,” significat Caeli statum novum, quod in Domino sint et Dominus in illis (n. 557); “vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam,” significat lamentationem super illos in Ecclesia, qui in falsis fidei sunt et inde in malis vitae, quia in conjunctione cum Draconicis (n. 558); “sciens quod exiguum tempus habeat,” significat quia scit quod novum Caelum factum sit, et quod sic nova Ecclesia in terris instet, et quod ille tunc cum suis in Infernum conjiciatur (n. 559).
- “Cum vidit Draco quod projectus sit in terram, persecutus est Mulierem quae peperit filium,” significat quod Draconici in Mundo spirituum post dejectionem statim aggressi sint infestare Novam Ecclesiam propter doctrinam ejus (n. 560).
- “Et datae sunt Mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum,” significat Divinam circumspectionem pro Ecclesia illa, ac tutelam dum adhuc est inter paucos (n. 561); “ubi aleretur ibi tempus et tempora et dimidium temporis a Facie serpentis,” significat ut propter astutiam seducentium circumspecte provideatur ut veniat inter plures usque dum crescit ad suum statutum (n. 562).
- “Et ejecit Serpens post Mulierem ex ore suo aquam tanquam nomen, ut illam a flumine absorptam faceret,” significat ratiocinationes ex falsis in copia ad destruendum Ecclesiam (n. 563).
- “Et adjuvit terra Mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod Draco ejecit ex ore suo,” significat quod ratiocinationes illud in copia, in nihilum cadant ex veris spiritualibus rationaliter intellectis, quae Michaeles, ex quibus Nova Ecclesia, adducunt (n. 564).
- “Et iratus Draco contra Mulierem, et abivit bellum facere cum reliquis seminis ejus observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi,” significat accensum odium apud illos qui se credunt sapientes ex confirmationibus pro Unione mystica Divini et Humani in Domino, et pro justificatione per solam fidem, contra illos qui agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae, et quod Decalogus sit Lex Vitae, aggrediendo novitios animo seducendi (n. 565).
- (B.A. xiii. 1). “Et steti super arena Maris,” significat statum ejus spiritualem naturalem nunc (n. 565 1/2)).
- EXPLICATIO.
(Vers. 1.) “Et signum magnum visum est in Caelo,” significat revelationem a Domino de Nova Ipsius Ecclesia in Caelis et in Terris, ac de ejus Doctrinae difficili receptione et impugnatione. – Per “signum e Caelo” intelligitur hic revelatio de futuris, et per “signum magnum visum in Caelo” intelligitur revelatio de Nova Ecclesia; nam “Mulier circumdata sole,” de qua in hoc capite agitur, significat illam Ecclesiam; “masculus” quem peperit, significat doctrinam ejus; quod “cruciata sit dum pareret” significat difficilem ejus receptionem; quod “Draco devorare vellet masculum,” et quod postea “persequeretur mulierem,” significat ejus impugnationem: haec sunt quae per “signum magnum in Caelo visum” intelliguntur. “Signum” in Verbo dicitur de futuris, et tunc est revelatio; et dicitur de veritate, et tunc est testificatio; et quoque dicitur de qualitate status et rei, et tunc est manifestatio. “Signum” dicitur de futuris, quod tunc est revelatio, in sequentibus locis:
“Nuntient vobis quid contingent, ut sciamus postremum eorum; aut ventura audire facite nos; indicate Signa in futurum” (Esaj. xli. 22, 23);
Dicebant discipuli ad Jesum, “Quodnam Signum Adventus Tui, et Consummationis saeculi” (Matth. xxiv. 3; Marc. xiii. 4; Luc. xxi. 7);
“Erunt Signa e Caelo, et Signa in sole, luna et astris” (Luc. xxi. 11, 25{1})
“Et tunc apparebit Signum Filii Hominis” (Matth. xxiv. 30{2};
Dictum ad Hischiam Regem, “Hoc tibi Signum, quod facturus Jehovah verbum hoc, retrahetur umbra in gradibus Achasi.” Postea Hischias dixit, “Quodnam Signum, quod ascensurus sim in Domum Jehovae” (Esaj. xxxviii. 7, 8, 22).
(Et alibi.)
Quod dicatur “signum” de veritate, et quod tunc sit testificatio, et quoque de qualitate status et quod tunc sit manifestatio, patet ab aliis locis in Verbo.
@1 25 pro “15”$
@2 30 pro “3”$
- “Mulier circumdata Sole et Luna sub pedibus ejus,” significat Nam Ecclesiam Domini in Caelis, quae est Novum Caelum, et Novam Ecclesiam Domini futuram in Terris, quae est Nova Hierosolyma. – Quod Nova Ecclesia Domini per “Mulierem” hanc significetur, constat ex singulis in hoc capite in Sensu spirituali intellectis; quod per “Mulierem” etiam alibi in Verbo significetur Ecclesia, videatur (n. 434); et significatur Ecclesia, quia Ecclesia vocatur Sponsa et Uxor Domini per quod visa sit “circumdata Sole,” est quia in amore in Dominum est; agnoscit enim Ipsum, et facit praecepta Ipsius, et hoc est amare Ipsum (Joh. xiv. 21-24); quod “Sol” significet amorem, videatur (n. 53): quod “Luna” visa sit sub pedibus Mulieris, est quia Ecclesia in terris, quae nondum conjuncta est Ecclesiae in Caelis, intelligitur; per “Lunam” significatur intelligentia in naturali homine et fides (n. 413{1}); et per videri “sub pedibus” significatur quod futura in terris; alioquin, per “pedes” significatur ipsa illa Ecclesia, dum conjuncta est.
Sciendum est, quod in Caelis aeque sit Ecclesia ac in terris, est enim ibi Verbum, sunt ibi templa, et in illis praedicationes, sunt ibi ministeria et sarcerdotia; omnes enim angeli ibi fuerunt homines, et ibi obitus illorum e mundo fuit illis modo continuatio vitae; quare etiam perficiuntur amore et sapientia, quisque secundum gradum affectionis veri et boni quem secum e mundo tulerunt. Ecclesia apud illos intelligitur hic per “Mulierem circumdatam Sole,” et cui “super capite erat corona stellarum duodecim;” at quia Ecclesia in Caelis non subsistit, nisi etiam Ecclesia in terris sit, quae in concorde amore et sapientia sit, et haec futura est, ideo “visa est sub pedibus Mulieris luna,” per quam hic in specie significatur fides, per quam, qualis est hodie, non datur conjunctio. Quod non subsistat Ecclesia in Caelis, nisi ei conjuncta sit Ecclesia in terris, est quia Caelum ubi angeli, et Ecclesia ubi homines, unum agunt, sicut internum et externum apud hominem, ac internum apud hominem in suo statu non subsistit nisi externum ei conjungatur; internum enim absque externo est sicut domus absque fundamento, aut sicut semen supra humum et non in humo, ita sicut aliquid absque radice, verbo, sicut causa absque effectu in quo sit: ex his videri potest, quod absoluta necessitas sit, ut in mundo alicubi sit Ecclesia, ubi Verbum est, et per id Dominus notus est.
@1 413 pro “423”$ - “Et super capite corona stellarum duodecim,” significat sapientiam et intelligentiam ejus ex cognitionibus Divini et Divini Veri ex Verbo. – Per “coronam super capite” significatur sapientia et intelligentia (n. 189, 235, 252); per “stellas” significantur cognitiones Divini Boni et Divini Veri ex Verbo (n. 51, 420); et per “duodecim” significantur omnia Ecclesiae, quae se referunt ad bonum et verum ejus (n. 348): inde nunc per “Coronam stellarum duodecim super capite Mulieris” significatur sapientia ac intelligentia Novae Ecclesiae ex cognitionibus Divini Boni et Divini Veri ex Verbo.
- (Vers. 2.) Et in utero habens clamavit parturiens et cruciata parere” significat nascentem Doctrinam Novae Ecclesiae, et difficilem ejus receptionem propter resistentiam ab illis qui per “Draconem” intelliguntur. – Quod “in utero habere” significet nascentem doctrinam, est quia per “fetum quem in utero habebat” (de cujus partu, vers. 5 agitur), significatur Doctrina Novae Ecclesiae; non aliud enim per in “utero habere,” “parturire” et “parere,” in Verbi Sensu spirituali significatur quam concipere et parere illa quae vitae spiritualis sunt, de quo sequitur per “clamare parturiens, et cruciata parere” significatur difficilis illius doctrinae receptio propter resistentiam ab illis qui per “Draconem” intelliguntur; hoc patet a sequentibus in hoc capite, ut quod “Draco steterit coram Muliere paritura, ut fetum ejus devoraret,” et quod postea “persecutus sit illam in desertum. Quod per “in utero habere,” “parturire” et “parere,” non aliud in Verbo significetur, patet ex sequentibus locis:
“Jesus dixit, Nisi quis generetur denuo, non potest ingredi in Regnum Dei: quod natum est a carne caro est, quod autem generatum est a spiritu, spiritus est” ( Joh. iii. 3-6);
“Canta sterilis quae (non) peperit, jubila quae non parturivit, quia multi sunt filii desolatae prae filiis maritatae” (Esaj. liv. 1):
“Cessarunt usque dum sterilis peperit septem, et multiprolis defecit” (1 Sam. ii. 5);
per “sterilem” significantur gentes, quibus non erant genuina vera quia non Verbum; per “maritatam” et “multiprolem” significantur Judaei quibus fuit Verbum.
“Elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam” (Jerem. xv. 9);
haec de Judaeis, similiter.
“Concepimus, parturivimus, quasi peperimus ventum, salutes non fecimus terrae” (Esaj. xxvi. 18{1});
“Antequam parturivit, parit; antequam venit dolor illi, enixa est masculum; num parturivit terra die uno; num generabitur gens vice una; num Ego frangam et non generem, et generari faciens et concluserim” (Esaj. lxvi. 7-9{2});
“A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi{3}” (Psalm. cxiv. 7);
“Heu dies hic: venerunt filii ad os matricis, nec vires ad pariendum” (Esaj. xxxvii. 3);
“Parturiet Sin, et No{4} erit ad perrumpendum” (Ezech. xxx. 15, 16);
Vocem aegrotantis audivi, quasi primogenitum parturientis, vocem filiae Sionis: suspirat, expandit manus, vae mihi, delassata est anima ab occisoribus” (Jerem. iv. 31);
“Tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt” (Esaj. xiii. 8{5});
“Ligata est iniquitas Ephraimi; dolores parturientis venient illi; ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum” (Hosch. xiii. 12, 13);
“Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum,{6} a partu et a ventre et a conceptione: da illis Jehovah vulvam abortientem, et ubera arentia: etiam cum generaverint, occidam desideria ventris eorum” (Hosch. ix. 11, 14, 16{7});
describitur in his locis etiam difficultas recipiendi vera doctrinae ex Verbo per plura quae sunt “doloris in parturiendo;” similiter alibi pluries. Praeterea Jehovah, hoc est, Dominus, vocatur
“Formator ab utero” (Esaj. xliv. 2, 24; cap. xlix. 1, 5);
et per “Formatorem ex utero” intelligitur Reformator.
@1 18 pro “16”$
@2 7-9 pro “7 ad 10″$
@3 Jacobi pro “Israelis”$
@4 No pro “non” (Conf. A.C. n. 8398.)$
@5 8 pro “6, 7, 8″$
@6 eorum pro “tua” (Conf. A.C. n. 2584.)$
@7 11, 14, 16 pro “11, 12, 14, 16″$ - (Vers. 3.) “Et visum est aliud signum in Caelo,” significat revelationem a Domino de illis qui contra Novam Ecclesiam et ejus Doctrinam sunt. – Per “signum” significatur revelatio a Domino, ut supra (n. 532); quod dicatur “aliud signum” est quia revelatio est de illis qui contra Novam Ecclesiam erunt.
- “Et ecce Draco magnus rufus” significat illos in Ecclesia Reformatorum qui Deum faciunt tres et Dominum duos, et qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt. – Hi sunt qui per “Draconem” hic et in sequentibus intelliguntur; sunt enim contra duo Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt, quod Deus Unus sit Essentia et Persona, in Quo Trinitas, et quod Ille Deus sit Dominus, tum quod Charitas et Fides unum sint sicut essentia et forma ejus, et quod non alii Charitatem et Fidem habeant, quam qui secundum praecepta Decalogi vivunt, quae sunt quod non facienda sint mala; et quantum quis non facit mala, fugiendo illa ut peccata contra Deum, tantum bona quae sunt charitatis facit, et vera quae sunt fidei credit.
Quod illi qui Deum faciunt tres, et Dominum duos, ac qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt, contra illa duo Essentialia Novae Ecclesiae sint, videri potest ab unoquovis qui expendit. Dicitur “qui faciunt Deum tres, et Dominum duos,” ac intelliguntur qui cogitant de tribus Personis ut de Tribus Diis, ac Humanum Domini separant a Divino Ipsius; et quis aliter cogitat, ac aliter cogitare potest, qui ex formula fidei orat, “Ut Deus Pater propter Filium mittat Spiritum Sanctum.” Oratne ad Deum Patrem ut ad unum Deum, et propter Filium ut de altero, et de Spiritu Sancto ut de tertio; ex quo patet, quod tametsi aliquis in cogitatione sua facit ires Personas unum Deum, usque dividat, hoc est, ideam suam, In tres Deos, quando ita orat. Eadem formula fidei etiam facit Dominum duos, quoniam tunc solum de Humano Domini et non simul de Divino Ipsius cogitatur, nam “propter Filium” est propter Ipsius Humanum quod passum est crucem. Ex his nunc constare potest, quinam sunt qui per “Draconem” intelliguntur, qui “fetum Mulieris voluit devorare,” ac postea “persecutus est Mulierem propter fetum ejus usque in desertum.” Quod Draco dicatur “magnus,” est quia omnes Ecclesiae Reformatorum distinguunt Deum in tres Personas, ac fidem faciunt unice salvificam, praeter aliquos hic et ibi, qui de Trinitate et de Fide non similiter credunt; illi qui Deum distinguunt in tres Personas, et haerent in his verbis Doctrinae Athanasianae, “Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;” tum illi his, “Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus,” illi, inquam, non possunt unum Deum facere ex tribus; loqui quidem possunt quod sint Unus Deus, sed non possunt id cogitare. Pariter qui cogitant de Divino Domini ab aeterno ut de Secunda Persona Divinitatis, ac de Humano Ipsius in tempore sicut de humano alterius hominis, illi nec possunt aliter quam Dominum facere duos, utcunque in Doctrina Athanasiana dicitur quod Divinum et Humanum Ipsius sint una Persona, unita sicut anima et corpus. Quod Draco dicatur “rufus,” est quia “rufum” significat falsum ex malis concupiscentiarum, quod est falsum infernale. Nunc quia haec duo Essentialia doctrinae in Ecclesiis Reformatorum sunt falsa, et falsa devastant Ecclesiam, auferunt enim vera et bona ejus, ideo repraesentata sunt per “Draconem.” Causa est, quia per “Draconem” in Verbo significatur devastatio Ecclesiae, ut constare potest ex sequentibus his locis:
“Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum Draconum, et urbes Jehudae redigam in vastitatem” (Jerem. ix. 10{1} (B.A. 11));
“Ecce venit tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum Draconum” (Jerem. x. 22);
“Fiet Chazor in habitaculum Draconum, desolationem usque in saeculum” (Jerem. xlix. 33);
“Ut sit habitaculum Draconum, atrium filiabus noctuae” (Esaj. xxxiv.13);
“In habitaculo Draconum cubile ejus” (Esaj. xxxv. 7);
“Ibo spoliatus et nudus, faciam planctum sicut Dracones, et luctum sicut filiae noctuae” (Mich. i. 8{2}).
“Clamavi, frater factus sum Draconibus, et socius filiabus ululae” (Hiob xxx. 28, 29);
“Respondebunt Ijim in palatiis ejus, et Dracones in templis” (Esaj. xiii 22);
“Sit Babel acervus, Habitaculum Draconum, in sibilum et stuporem” (Jerem. li. 37);
“Contrivisti nos in loco Draconum, et obduxisti super nos umbram mortis (Psalm. xliv. 20{3} (B.A. 19));
“Posui montes Esavi vastitatem, et haereditatem ejus Draconibus deserti” (Malach.{4} i. 3).
(Praeter alibi, ut Esaj. xliii. 20; Jerem. xiv. 6; Psalm. xci. 13, 14; Deutr. xxxii. 33.)
Quod per “Draconem” hic intelligantur qui in sola fide sunt, et opera Legis ut non salutifera rejiciunt, aliquoties per vivam experientiam in mundo spirituali testatum mihi factum est. Vidi plura millia ex illis in caetus collecta, et tunc e longinquo visa sunt sicut Draco cum longa cauda, quae apparuit obsita spiculis sicut sentis, quae significabant falsa. Semel etiam visus est Draco adhuc major, qui elato dorso erexit caudam usque versus Caelum cum conatu detrahendi stellas inde ita coram oculis meis manifestatum est, quod per “Draconem” non alii intelligantur.
@1 10 pro “11”$
@2 8 pro “5”$
@3 20 pro “19, 20″$
@4 Malach. pro “Mich.”$ - “Habens capita septem,” significat insaniam ex veris Verbi falsificatis et prophanatis. – Per “caput” significatur sapientia et intelligentia, et in opposito sensu insania; at per “capita septem” hic, quia erant Draconis, proprie significatur insania ex falsificatis et prophanatis veris Verbi; “septem” enim praedicant urbe sanctis, et in opposito sensu de prophanis (n. 10{1}); quare sequitur, quod super capitibus ejus visa sint “diademata” septem, et per “diademata” significantur vera Verbi, ibi falsificata et prophanata. Quod per “caput” significetur sapientia et intelligentia, patet ex his:
“Dabo vobis viros sapientes et intelligentes, et ponam illos in Capita vestra” (Deutr. i. 13); “Jehovah occlusit oculos vestros, prophetas; et Capita vestra, videntes, obtexit” (Esaj. xxix. 10{2}).
Per
Caput statuae Nebuchadnezaris ex puro auro (Dan. ii. 32),
non aliud quam sapientia primi saeculi, quae fuit apud homines Antiquissimae Ecclesiae, significatur. Per “caput” in opposito sensu significatur insania et stultitia, apud Davidem:
“Deus contundet Caput hostium, verticem capilli ambulantis in reatibus suis” (Psalm. lxviii. 22 (B.A. 21));
nec aliud significatur
Per “Caput serpentis” quod proculcaretur (Gen. iii. 15); Et per “percutere Caput super terram multam” (Psalm. cx. 6, 7);
Tum per “mittere pulverem super Caput;” perque “Calvitiem inducere,” ac per “ponere manum super caput,” cum pudefacti sunt aut doluerunt, quod insane seu contra sapientiam egerint (Esaj. vii. 20; cap. xv. 2; Ezech. vii. 18; cap. xxvii. 30; Jerem. ii. 37; cap. xiv. 3, 4; Thren. ii. 10; 2 Sam. xiii. 19).
Per “septem” autem “capita” significatur insania ex veris falsificatis et prophanatis etiam in sequentibus in Apocalypsis (cap. xiii. 1, 3; cap. xvii. 3, 7, 9).
@1 10 pro “173”$
@2 10 pro “19”$ - “Et cornua decem,” significat potentiam multam. – “Cornu” significat potentiam (n. 270); et “decem” significat multum (n. 101). Quod dicatur quod Draconi sit multa potentia, est quia salvatio hominis per solam fidem absque operibus legis, quae fides per “Draconem” intelligitur, captat animos, et tunc confirmationes persuadent; captat enim, quia homo cum audit quod damnatio legis sublata sit, ac meritum Domini illi per solam fidem in illud imputetur, potest indulgere voluptatibus animi et corporis Sui, ac non timere aliquod Infernum inde est potentia, quae per “decem cornua Draconis” significatur; quod talis fuerit ei potentia, evidenter patet ex receptione illius fidei in toto Orbe Christiano Reformato.
- “Et super capitibus suis diademata septem,” significat omnia vera Verbi falsificata et prophanata. – Per “diademata” seu lapides pretiosos significantur vera Verbi, in specie vera Sensus literae Verbi; hic autem illa falsificata et prophanata, quia visa sunt “super septem capitibus Draconis,” per quae significatur insania ex veris falsificatis et prophanatis (n. 538).
Quod per “diademata” seu lapides pretiosos significentur vera Sensus literae Verbi videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 43-45), ubi ostensum est, quod Divina Vera in ultimis, quae sunt vera Sensus literae Verbi, significata sint
Per duodecim Lapides pretiosos in pectorali Aharonis, quod erat Urim et Thummim (Exod. xxvii. 6, 15-21, 30);
Tum per Lapides pretiosos in Horto Edenis, in quo Rex Tyri dicitur fuisse (Exod. xxviii.{1} 12, 13);
Ut et per duodecim Lapides pretiosos ex quibus fundamenta muri Novae Hierosolymae erant (Apoc. xxi. 17-20).
Quod vera Sensus literae Verbi per “diademata” seu lapides pretiosos significentur, est quia omnia Sensus literae Verbi coram Angelis pellucent ex Sensu spirituali ejus, ita ex luce Caeli, in qua vera spiritualia Verbi sunt “lapis” enim in Verbo significat verum in ultimis, inde “lapis pretiosus” verum illud pellucens.
Quod etiam vera Verbi falsificata et prophanata dicantur “diademata,” est quia illa ex se lucent, apud quemcunque sint, sicut diademata in terris in cujuscunque manu sunt. Datum est videre quandoque faeminas adulteras, ut primum in Mundum spirituum ex terris venerunt, ornatas diadematibus, et quoque Judaeos vendentes diademata, quae sibi e Caelo comparaverunt ex quo patuit, quod mala et falsa apud illos non mutent lucem et splendorem veritatum Verbi.
Similia itaque significantur
Per decem Diademata super cornubus Bestiae ascendentis ex mari (Apoc. xiii. 1);
Perque Lapides pretiosos super Muliere sedente super Bestia coccinea (Apoc. xvii. 3-5).
Quod sint vera Verbi quae significantur per “diademata,” patet manifeste in Apocalypsi, quod
Visa sint super capite Sedentis super Equo albo Diademata multa, Cujus Nomen erat Verbum Dei (xix. 12, 13).
@1 xxviii. pro “xxxviii.”$ - (Vers. 4.) “Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum Caeli, et projecit in terram,” significat quod per falsificationes veritatum Verbi omnes cognitiones spirituales boni et veri abalienaverint ab Ecclesia, et per applicationes ad falsa plane destruxerint. – Per “caudam,” ubi de illis qui haeretica confirmaverunt ex Verbo agitur, significantur vera Verbi falsificata (n. 438); per “stellas” significantur cognitiones spirituales boni et veri (n. 51, 420); per “tertiam partem” significantur omnia (n. 400, 505); et per “trahere e Caelo, et projicere in terram,” significatur abalienare ab Ecclesia, et plane destruere; nam cum detrahuntur e Caelo, etiam detrahuntur ab Ecclesia, quia omne verum Verbi a Domino per Caelum insinuatur homini Ecclesiae: nec per aliud detrahuntur vera quam per falsificationes illorum in Verbo, quoniam ibi et inde sunt vera Caeli et Ecclesiae.
Quod omnia vera Verbi ab illis, qui per “Draconem” (de quibus supra. n. 537) intelliguntur, sint destructa, non potest ah aliquo in mundo credi, et usque sunt ita destructa, ut non unum verum doctrinale supersit: hoc exploratum est in mundo spirituali apud doctos e clero, ac inventum est. Causas scio, sed hic modo dicam unam: Asserunt, quod quicquid procedit ex hominis voluntate et judicio, non sit bonum, et quod ideo bona charitatis seu bona opera, quia fiunt ab homine, nihil conferant ad salutem, sed sola fides; cum tamen unicum ex quo homo est homo, et per quod conjungitur Domino, est id quod possit facere bonum et credere verum sicut ex se, hoc est, sicut ex sua voluntate secundum suum judicium. Si auferretur hoc unicum, etiam simul auferretur omne conjunctivum hominis cum Domino ac Domini cum homine; est enim illud reciprocum amoris, quod Dominus dat unicuivis qui nascitur homo, quod etiam conservat apud illum usque ad finem vitae ejus, et postea in aeternum. Si hoc auferretur homini, auferretur etiam illi omne verum et bonum Verbi, usque adeo ut Verbum non foret nisi quam litera mortua ac volumen vacuum; nam Verbum nihil aliud docet quam conjunctionem hominis cum Domino per charitatem et fidem, utramque ab homine sicut ab ipso. Illi qui per “Draconem” (de quibus supra, n. 537) intelliguntur, hoc unicum vinculum conjunctionis ruperunt, asserendo quod bona charitatis, seu bona opera, quae ab homine ac ejus voluntate et judicio procedunt, non sint nisi quam opera moralia, civilia et politica, per quae homo conjunctionem habet cum mundo, et prorsus nullam cum Deo et cum Caelo; et quando illud vinculum ita ruptum est, tunc non aliquod verum doctrinale Verbi superest. Et si vera Verbi applicantur ad confirmandum solam fidem salvantem absque operibus legis, tunc omnia falsificantur; et si falsificatio procedit usque ad affirmationem quod Dominus in Verbo non praeceperit bona opera propter hominis conjunctionem secum, sed solum propter conjunctionem cum mundo, tunc vera Verbi prophanantur; sic enim fit Verbum non amplius Liber Sanctus, sed liber prophanus at videatur de his Experientia ad finem capitis. Similia significantur per haec de “hirco” apud Danielem:
Hircus caprarum cornu suo “dejecit in terram de Exercitu Caeli et de Stellis, et conculcavit ea: et projecit Veritatem in terram” (viii. 10, 12{1}).
@1 12 pro “11”$ - “Et Draco stetit coram Muliere paritura, ut postquam peperit, fetum ejus devoraret,” significat quod illi qui per “Draconem” intelliguntur, doctrinam Novae Ecclesiae, in primo ejus ortu exstinguere satagant. – Quinam per “Draconem” intelliguntur, videatur supra (n. 537); quod per “Mulierem” significetur Nova Ecclesia (n. 533); quod per “parere” significetur recipere bona et vera doctrinae ex Verbo (n. 535); quod per “fetum” quem pareret significetur doctrina Novae Ecclesiae, videbitur in sequente articulo; quod per “devorare” significetur exstinguere, est quia per “fetum” significatur doctrina, et cum de “fetu” dicitur “devorare,” de doctrina dicitur exstinguere. Quod hoc in primo ejus ortu, est quia dicitur quod “Draco steterit coram Muliere, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret.”
- (Vers. 5.) “Et peperit filium masculum,” significat doctrinam Novae Ecclesiae. – Per “filium” in Verbo significatur verum doctrinae, tum intellectus et inde cogitatio veri et boni; per “filiam” autem significatur bonum doctrinae, tum voluntas et inde affectio veri et boni; et per “filium masculum” significatur verum conceptum in spirituali homine, et natum in naturali: causa est, quia per “generationes et nativitates” in Verbo significantur generationes et nativitates spirituales, quae omnes in communi se referunt ad bonum et verum (n. 535); non enim aliud generatur et nascitur a Domino ut Marito, et ab Ecclesia ut Uxore. Nunc quia per “Mulierem,” quae pepererat, significatur Nova Ecclesia (n. 533); patet quod per “filium masculum” significetur Doctrina illius Ecclesiae. Doctrina, quae hic intelligitur, est Doctrina Novae Hierosolymae (Londini 1758 edita); tum etiam Doctrinae de Domino, de Scriptum Sacra, et de Vita secundum Praecepta Decalogi (Amstelodami (1763 editae)); per “Doctrinam” enim intelliguntur omnia vera Doctrinae, quia Doctrina est complexus eorum. Cum illae Doctrinae scribebantur, circum me steterunt Draconici, et omni furore collaborabant devorare, hoc est exstinguere illas. Hoc novum licet referre, quia ex veritate ita contigit; Draconici qui circumsteterunt, ex orbe Christiano Reformato undequaque erant. Quoniam ex conjugio spirituali non alia proles nascitur, et proles masculina est verum et bonum intellectu et inde cogitatione, ac proles faeminina est verum et bonum voluntate et inde affectione, ideo per “filium” in Verbo significatur verum. Ad confirmationem adducentur aliqua loca, ex quibus hoc quodammodo videri potest:
“Ecce haereditas Jehovae Filii, merces fructus ventris: sicut tela in manu potentis, ita Filii adolescentiae” (Psalm. cxxvii. 3-5);
“Calvitiem induc, et tonde te propter Filios deliciarum tuarum, quia migrarunt a te” (Mich. i. 16);
“Vidi duas oleas juxta candelabrum; et dixit, Hae sunt duo Filii oleae stantes juxta Dominum totius terrae” (Sach. iv. 11, 14);
“Tentorium Meum devastatum est, Filii Mei exiverunt a Me, et non illi (Jerem. x. 20);
“Facti sunt Filii Mei devastati, eo quod invaluerit hostis” (Thren. 1. 16);
“Filii tui” Hierosolyma, defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum” (Esaj. li. 20{1});
“Patres comedent Filios in medio tui, et Filii comedent patres suos; dispergam reliquias tuas in omnem ventum” (Ezech. v. 10);
“Dividetur Filius contra patrem, et pater contra Filium” (Matth. x. 21; Marc. xiii. 12; Luc. xii. 53):
“Accepisti vasa ornatus tui ex auro Meo, et fecisti tibi imagines Masculi, cum quibus scortabaris” (Ezech. xvi. 17);
Jesus dixit, “Semen sunt Filii regni, et Zizania sunt Filii mali” (Matth. xiii. 38{2}).
Quod “Filius Hominis” sit Divinum Verum Verbi, ita Dominus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 19-28). In allatis locis per “filios” intelliguntur illi qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et abstracte ipsa vera.
(Similiter alibi, ut Esaj. xiii. 17, 18; cap. xiv. 21, 22{3}; cap. xliii. 6{4}; cap. xlix. 17, 22: cap. li. 17, 18; cap. lx. 9; Jerem. iii. 24, 25 cap. v. 17; Ezech. xiv. 16-18, 20; cap. xvi. 20, 36,{5} 45; cap. xx. 26, 31; cap. xxiii. 37; Hosch. xi. 9-11; Sach. ix. 13; Psalm. cxliv. 11, 12; Deutr. xxxii. 8.)
Quod per “Filiam” significetur affectio veri Ecclesiae, ita Ecclesia quoad illam affectionem, constat ex tam multis locis in Verbo, ut implerent plures paginas,; adducerentur; non aliud intelligitur per “Filiam Sionis,” “Filiam Hierosolymae,” “Filiam Jehudae,” “Filiam Israelis;” videantur aliqua loca de “Filia Sionis” adducta (n. 612). Quis non videre potest, quod non aliqua “Filia Sionis,” “Hierosolymae,” “Jehudae” et “Israelis,” toties in Verbo nominata, possit intelligi.
@1 20 pro “17, 18, 21″$
@2 38 pro “13”$
@3 21, 22 pro “21, 22, 23″$
@4 6 pro “5”$
@5 36 pro “26”$ - “Qui futurus pascere omnes gentes virga ferrea,” significat quae omnes, qui in cultu mortuo ex Fide separata a Charitate sunt, per vera ex Sensu literae Verbi, et simul per rationalia ex naturali lumine, convincet, qui volunt convinci. – Haec de Doctrina Novae Ecclesiae, quia de “filio masculo,” per quem illa doctrina significatur (n. 543); per “pascere” significatur docere et instruere (n. 383), hic convincere qui volunt convinci; per “gentes” significantur qui in malis vitae sunt (n. 483), hic illi qui in cultu mortuo ex Fide separata a Charitate sunt, quia de illis hic agitur, et hi in malis vitae sunt; nam dum charitas separatur, non est aliquod bonum vitae, et ubi non bonum, ibi est malum. Quod “regere virga ferrea” significet per vera Sensus literae Verbi, et simul per rationalia ex naturali lumine, videatur supra (n. 148).
- “Et raptus est fetus ejus ad Deum et Thronum Ipsius,” significat tutationem doctrinae, quia pro Nova Ecclesia, a Domino, et custoditionem per Angelos Caeli. – Quod per haec significetur tutatio doctrinae a Domino, est quia dicitur quod “Draco steterit coram Muliere paritura, ut, postquam pepererit, fetum ejus devoraret,” ac per “fetum” et per “filium masculum” significatur Doctrina pro Nova Ecclesia (n. 542, 543); quod significetur custoditio etiam per Angelos Caeli, est quia dicitur “quod raptus sit ad Deum et ad Thronum Ipsius,” et per “Thronum” significatur Caelum angelicum (n. 14, 221, 222).
- (Vers. 6.) “Et Mulier fugit in desertum,” significat Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, primum inter paucos. – Per “Mulierem” significatur Nova Ecclesia (n. 533); et per “desertum” significatur ubi non vera amplius sunt; quod significetur illa primum inter paucos, est quia sequitur, “Ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta,” per, quae significatur status ejus tunc, ut interea provideatur Inter plures, usque dum crescit ad suum statutum (n. 547). Per “desertum” in Verbo significatur (1.) Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Adventus Domini; (2.) Ecclesia in qua non sunt vera, quia non Verbum, qualis fuit apud Gentes probas tempore Domini; (3.) Status tentationis, in quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationes, et tunc ei quasi auferunt vera.
(1.) Quod per “desertum” significetur Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Domini, patet ex his locis:
“Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in Desertum” (Esaj. xiv. 16, 17);
haec de Babele.
“Super terra populi Mei spina et sentis ascendit; palatium erit Desertum” (Esaj. xxxii. 13, 14);
“Vidi cum ecce Carmel Desertum, vastitas erit tota terra” (Jerem. lv. 26, 27);
“terra” est Ecclesia (n. 285).
“Pastores perdiderunt Vineam Meam, redegerunt agrum desiderii Mei in Desertum solitudinis: in Deserto veniunt vastatores” (Jerem. xii. 10, 12);
“Vitis plantata est in Deserto, in terra ariditatis et sitis” (Ezech. xix. 13);
“Ignis comedit habitacula Deserti” (Joel i. 19, 20);
“Venit dies Jehovae; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum Desertum vastitatis” (Joel ii. (1,) 3).
“Vos videte Verbum Jehovae, num Desertum fui Israeli num Terra tenebrarum” (Jerem.{1} ii. 31);
“Vox clamantis in Deserto, parate viam Jehovae; complanate in Solitudine semitam Deo nostro” (Esaj. xl. 3).
(Praeter alibi, ut Esaj. xxxiii. 9; Jerem. iii. 2; cap. xxiii. 10; Thren. v. 9{2}; Hosch. ii. 2, 3; cap. xiii. 15; Joel iv. 19{3} (B.A. iii. 19); Malach. i. 3; Psalm. cvii. 33, 34; Matth. xxiv. 26; Luc. xiii. 35.)
Quod talis etiam sit Ecclesia hodie, videatur infra (n. 566). - Quod per “desertum” significetur Ecclesia in qua non vera. quia non Verbum, ut apud Gentes probas tempore Domini, patet ex his locis:
“Effundetur super nos{4} Spiritus ex alto, tunc Desertum erit in arvum, et habitabit in Deserto judicium” (Esaj. xxxii. 15, 16);
“In medio vallium fontes ponam, Desertum in stagnum aquarum; dabo in Deserto cedrum schittim, et arborem olei” (Esaj. xli. 18, 19);
“Ponet Desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum” (Psalm. cvii. 35{5});
“Ponam in Deserto viam; in Solitudine fluvios, ad potandum populum Meum, electum Meum” (Esaj. xliii. 19, 20);
“Jehovah ponet Desertum ejus sicut Eden, et Solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea” (Esaj. li. 3);
“Stillant habitacula Deserti” (Psalm. lxv. 13{6} (B.A. 12));
“Extollant{7} vocem Desertum, cantent habitatores petrae” (Esaj. xlii. 11{8}). - Quod per “desertum” significetur status tentationis, quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationem, et tunc quasi ei auferunt vera, patet
Ex Matth. iv. 1-3; Marc. i. 12, 13; Luc. iv. 1-3; Ezech.{9} xx. 34-37, Jerem. ii. 2, 6, 7; Hosch. ii.{10} 13-16; Psalm. cvii. 4-7; Deutr. i. 31, 33; cap. viii. 2-4, 15, 16; cap. xxxii. 10.
@1 Jerem. pro “Joel”$
@2 9 pro “1”$
@3 19 pro “9”$
@4 nos pro “vos”$
@5 35 pro “35, 36″$
@6 13 pro “13, 14″$
@7 Extollant pro “Extollat”$
@8 11 pro “10, 11″$
@9 Ezech. pro “Esaj.”$
@10 ii. pro “iii.”$ - “Ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta,” significat statum illius Ecclesiae tunc, ut interea provideatur apud plures, usque dum crescit ad suum statutum. – Per “locum” significatur status (n. 947) et per “alere” significatur providere ut crescat, nam sic Ecclesia alitur; inde per “habere locum praeparatum a Deo ut alant eam” significatur status Ecclesiae ut interea provideatur inter plures: per “dies mille ducentos sexaginta” significatur ad finem et principium (n. 491), hoc est, ad finem prioris Ecclesiae (et) ad principium Novae, simile quod per tempus et tempora et dimidium temporis, vers. 14 (n. 562), ita quoque ad statutum, hoc est, usque dum, sicut provisum est, existit. Quod ex Divina Providentia Domini sit, ut Ecclesia primum inter paucos sit, et successive crescat inter plures, est quia falsa prioris Ecclesiae primum removenda sunt vera enim non antea possunt recipi, nam vera quae recipiuntur et implantantur, antequam falsa remota sunt, non permanent, et quoque a Draconicis elimantur. Similiter factum est cum Ecclesia Christiana, quod a paucis ad plures successive creverit. Altera causa est, quod primo formandum sit Novum Caelum, quod unum cum Ecclesia in terris facturum est; quare legitur, quod
“Viderit Novum Caelum, ac Sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo” (Apoc. xx. 1, 2).
Certum est quod Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, exstitura sit, quia praedicta est in Apocalypsi (cap. xxi., xxii.); et quoque certum est quod falsa prioris Ecclesiae antea removenda sint, quia de illis actum est in Apocalypsi usque ad cap. xx. - (Vers. 7) “Et factum est bellum in Caelo, haec et angeli ejus pugnarunt cum Dracone; et Draco pugnavit et angeli ejus,” significat falsa prioris Ecclesiae pugnantia contra vera Novae Ecclesiae. Per “bellum” significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum (n. 500); non enim aliud bellum in Caelo, ubi dicitur exstitisse, potest fieri; nec potest in Caelo semel formato ab Angelis sed factum est in “Caelo priori quod transiit” (de quo Apoc. xxi. 1); de quo Caelo videatur Explicatio ibi; transiit enim id Caelum per Ultimum Judicium super Draconem et ejus angelos, quod etiam significatur per quod “Draco dejectus sit, et non locus ejus amplius in Caelo in ventus,” ut sequitur. Quaenam falsa per “Draconem” intelliguntur, quae pugnatura sunt contra vera Novae Ecclesiae, videatur supra (n. 537). Per “Michaelem” non intelligitur aliquis Archangelus, nec per “Gabrielem” et “Raphaelem,” sed intelliguntur Ministeria in Caelo. Ministerium, quod est “Michael” ibi, est apud illos qui ex Verbo confirmant quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Deus Pater et Ipse unum sint sicut Anima et Corpus unum sunt, tum quod secundum praecepta Decalogi vivendum sit, et quod tunc homini charitas et fides sint. Nominatur “Michael” etiam apud Danielem (cap. x. 13, 21; cap. xii. 1); et per illum simile Ministerium intelligitur, ut patet a cap. lx., x., xi., et ab ultimis versibus capitis xii., ibi. Per “Gabrielem” autem intelligitur Ministerium apud illos qui ex Verbo docent quod Jehovah in mundum venerit, ac quod Humanum quod ibi suscepit sit Filius Dei ac Divinum; quare Angelus qui id annuntiavit Mariae vocatur “Gabriel” (Luc. i. 19, 26-35). Nominantur etiam illi qui in Ministeriis illis sunt, “Michaeles” et “Gabrieles,” in Caelo. Quod per “Angelum” in supremo Sensu intelligatur Dominus, et in Sensu respectivo Caelum ex Angelis, tum etiam Societas Angelica, videatur supra (n. 5, 65{1}, 258, 342, 344, 415, 465); hic autem Ministerium, quia vocantur nomine, et Michael apud Danielem vocatur “Princeps,” et per “Principem” in Verbo significatur principale verum, ac per “Regem” ipsum Verum (n. 20).
@1 65 pro “66”$ - (Vers. 8.) “Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in Caelo” significat quod convicti quod in falsis et malis essent, et usque permanserint in illis, et quod ideo ex conjunctione cum Caelo avulsi sint, et dejecti. – Ut haec intelligantur, prius aliquid de statu illorum, qui in alteram vitam post mortem veniunt, dicetur: Omnes ibi primum instruuntur ab angelis, et ducuntur ab una societate in alteram, et explorantur num velint vera Caeli recipere, et vivere secundum illa. Sed usque omnes illi qui confirma verum falsa apud se in mundo, non recipiunt: quare mittuntur in societates ubi sunt qui in similibus falsis, et illae societates non aliquam cum Caelo conjunctionem habent, sed cum Inferno; quare post exactum tempus in Mundo spirituum delabuntur in Infernum, ac relegantur ad loca sua, quisque secundum suum malum et inde falsum; hoc est quod intelligitur per quod convicti quod in falsis et malis essent, et usque permanserint in illis, et quod ideo ex conjunctione cum Caelo avulsi sint, et dejecti: qualis illis est sors ibi, videatur supra (n. 153, 531).
- (Vers. 9.) “Et projectus est Draco ille magnus, ille Serpens antiquus vocatus Diabolus et Satanas,” significat illos qui per “Draconem” intelliguntur, aversos a Domino ad semet et a Caelo ad mundum, et inde ex corpori sensuales factos, qui non possunt aliter quam in malis concupiscentiarum suarum esse et inde falsis, et per separationem a Domino et Caelo fieri diabolos et satanas. – Quinam per “Draconem” intelliguntur, videatur (n. 37); qui quia Deum faciunt tres, ac Dominum duos, et quia praecepta Decalogi referunt inter opera per quae non aliqua salvatio, vocantur “Serpens antiquus, Diabolus et Satanas;” et per “Serpentem” significatur homo ex corporeo sensualis (n. 424), qui a Domino aversus est ad semet et a Caelo ad mundum; ac per “Diabolum” significantur qui in malis concupiscentiarum sunt; ac per “Satanam” qui inde in falsis (n. 97, 153 fin., 856, 857). Talis etiam fuit Serpens qui seduxit Evam et Adamum, ut patet a descriptione et maledictione ejus (Gen. iii. 5, 14, 15). Dicitur hic “Draco, Diabolus et Satanas” sicut unus, sed ita dicitur, quia omnes in inferno sunt diaboli et satanae, et inde Infernum in complexu vocatur ita.
- “Seducens universum orbem,” significat quod pervertant omnia Ecclesiae. – Per “seducere” significatur pervertere, et per “orbem” significatur Ecclesia, similiter ac per “terram” (n. 285): per “orbem” non significatur orbis terrarum, sed Ecclesia in illo, in sequentibus locis:
“Lugebit et confundetur Terra, languescet et confundetur Orbis” (Esaj. xxiv. 4);
“Judicia Tua discent Terrae, et justitiam Tuam habitatores Orbis” (Esaj. xxvi. 9);
“Factor Terrae per virtutem Suam{1} praeparans Orbem per sapientiam Suam{2}” (Jerem. x. 12; cap. li. 15);
“Revelata sunt fundamenta Orbis a flatu spiritus Tui” (Psalm. xviii. 16 (B.A. 11));
“Jehovae Terra et plenitudo ejus, Orbis et habitantes in eo; Ille super maria fundavit eum, et super flumina stabilivit eum” (Psalm. xxiv. 1, 2);
“Tui Caeli et Tua Terra, Orbem et plenitudinem ejus Tu fundasti” (Psalm. lxxxix.{3} 12 (B.A. 11));
“Thronum gloriae haereditare faciet eos, nam Jehovae bases Terrae, et disposuit super iis Orbem” (1 Sam. ii. 8);
Babel, “posuisti Orbem in desertum; Terram tuam perdidisti, et populum tuum occidisti” (Esaj. xiv. 17, 20).
(Praeter alibi, ut Esaj. xviii. 3, cap. xxvi.{4} 18; cap. xxvii. 6; cap. xxxiv. 1; Nah. i. 5; Psalm. ix. 9 (B.A. 8); Psalm. lxxvii. 19 (B.A. 18); Psalm. xcviii. 9; Thren. iv. 12; Hiob xviii. 18; Matth. xxiv. 14; Luc. xxi. 26; Apoc. xvi. 14.)
At sciendum est, quod cum “orbis” et “terra” simul nominatur, per “orbem” significetur Ecclesia quoad bonum, et per “terram” Ecclesia quoad verum.
@1 Suam pro “tuam”$
@2 Suam pro “tuam”$
@3 lxxxix. pro “lxxxiv.”$
@4 xxvi. pro “xxviii.”$ - “Projectus est in terram, et angeli ejus cum illo projecti sunt,” significat quod in Mundum spirituum, qui medius est inter Caelum et Infernum, et a quo immediata conjunctio est cum hominibus telluris. – Quod per “terram,” in quam Draco dicitur projectus, intelligitur Mundus spirituum, est quia hic mundus immediate sub Caelis jacet, et cum quis dejicitur e Caelo, non cadit illico in Infernum, sed in terram hujus mundi proxime subjectam, est enim ille mundus medius inter Caelum et inter Infernum, seu infra Caelos et supra Inferna. De hoc mundo videantur plura in Opere de Caelo et Inferno, Londini anno 1758 edito (n. 421-535). Omnes illi qui in eo mundo sunt, communicant immediate cum hominibus telluris, consequentur Draco et angeli ejus cum illis qui in falsis et inde malis sunt ex haeresi recepta de sola Fide; quare in sequentibus dicitur, “Propter haec gaudete Caeli; vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quod exiguum tempus habeat” (vers. 12 hujus capitis); tum quod “persecutus sit Mulierem in desertum, et abiverit bellum facere cum reliquis seminis ejus” (vers. 13-17). Sciendum est, quod unusquisque homo quoad affectiones et inde cogitationes suas, sit in societate cum illis qui in Mundo spirituum sunt, et mediate per illos cum illis qui vel in Caelo sunt vel in Inferno; vita cujusvis hominis ex illa conjunctione pendet.
553 (Vers. 10.) “Et audivi vocem magnam dicentem in Caelo, Nunc facta est salus et potentia; et regnum Dei nostri et potestas Christianus,” significat gaudium Angelorum Caeli, quod nunc Dominus Solus in Caelo et in Ecclesia regnet, et quod salventur qui in Ipsum credunt. – Per “vocem magnam in Caelo” significatur gaudium Angelorum Caeli; quare sequitur, “Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes” (vers. 12); vox etiam sit magna, quia exaltatur ex gaudio cordis; “facta est salus et potentia,” significat quod nun