0005

c salventur ex Divina potentia Domini “et regnum Dei nostri et potestas Christi Ipsius,” significat quia Solus Dominus in Caelo et in Ecclesia regnat; quod per “Deum” intelligatur Ipsum Divinum ex Quo, quod Jehovah Pater vocatur, et per “Christum” Ipsius Divinum Humanum quod Filius Dei vocatur, videatur supra (n. 520{1}) et quia Ipsum Divinum a Quo et Divinum Humanum Domini unum sunt, quemadmodum anima et corpus, sequitur quod Dominus Solus regnet. Hoc intelligitur per
“Evangelium Regni,” et per “Regnum Dei” (Matth. iii. 2; cap. iv. 17, 23; cap. vii. 21{2}; cap. ix. 35; cap. xi. 11; cap. xii. 28; Marc. i. 14, 15; cap. ix. 1; cap. xv. 43; Luc. iv. 43{3}; cap. viii. 1; cap. ix. 60; cap. x. 8-11; cap. xi. 17, 18, 20; cap. xvi. 16; cap. xxi. 31{4}; cap. xxii. 18; cap. xxiii. 50, 51).
Quod Domino sit omnis potestas in Caelo et in Terra, patet manifeste apud Matthaeum cap. xxviii. 18, (et) Johannem cap. iii. 35; cap. xvii. 2, 10; quod salventur qui in Domino sunt et Dominus in illis, et quod Divinum Humanum sit in Quo sint, Joh. cap. xiv., xv., xvii.; et quod non alii salventur, quam qui credunt in Ipsum, constat ex his locis:
“Quotquot receperunt Ipsum, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, Credentibus in Nomen Ipsius” (Joh. i 12{5});
“Ut omnis qui Credit in Filium non pereat, sed vitam aeternam habeat” (Joh. iii. 15);
“Adeo dilexit Deus mundum ut Filium Suum Unigenitum dederit, ut omnis qui Credit in Ipsum, vitam aeternam habeat” (Joh. iii. 16);
“Qui Credit in Filium non judicatur: qui autem non credit jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei” (Joh. iii. 18);
“Qui Credit in Filium habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo” (Joh. iii. 36);
“Qui venit ad Me non esuriet, et qui Credit in Me non sitiet unquam. Amen dico vobis, qui Credit in Me habet vitam aeternam” (Joh. vi. 33, 35, 47);
“Nisi Credideritis quod Ego sim, moriemini in peccat vestris” (Joh. viii. 24);
“Jesus dixit, Ego sum Resurrectio et Vita; qui Credit in Me etsi moriatur, vivet; omnis qui vivit, et Credit in Me, non morietur in aeternum” (Joh. xi. 25, 26).
(Praeter alibi, ut Joh. vi. 38-40; cap. vii. 37, 38; cap. viii. 12; cap. xii. 36, 46.)
“Credere in Dominum” est Ipsum immediate adire, et fiduciam habere quod Ipse salvet; et quia fiduciam habere nemo potest nisi qui bene vivit, ideo etiam hoc per “credere in Ipsum” intelligitur (videatur supra, n. 67).
@1 520 pro “500”$
@2 21 pro “21, 22″$
@3 43 pro “4”$
@4 31 pro “30, 31″$
@5 12 pro “11”$

  1. “Quia projectus est accusator fratrum nostrorum, accusans illos coram Deo nostro dies et noctes,” significat quod per Ultimum Judicium remoti sint, qui se opposuerunt contra doctrinam Novae Hierosolymae. Quod Draco “projectus sit” significat quod remoti sint qui per “Draconem” intelliguntur; quod remoti sint per dejectionem e Caelo in Mundum spirituum, et dein in Infernum, quod est ultimum illorum judicium, prius dictum est; per “fratres” intelliguntur qui in doctrina Novae Hierosolymae et in vita secundum illam sunt: per “accusare” significatur se opponere contra doctrinam, illam arguere falsi, et objurgare; et quia hoc continue faciunt sicut coram Deo, dicitur Draco “accusator fratrum accusans illos coram Deo dies et noctes:” hoc quoque facit Diabolus cum tentat; protrahit enim varia ex homine, quae vocat falsa, et condemnat.
  2. (Vers. 11.) “Et illi vicerunt eum per Sanguinem Agni, et per verbum testimonii illorum,” significat victoriam per Divinum Verum Verbi, et inde per agnitionem quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod praecepta Decalogi sint praecepta vitae secundum quae vivendum est. – Quod “Sanguis Agni” sit Divinum Verum procedens a Domino, quod est Divinum Verum Verbi, videatur supra (n. 379); quod “testimonium” sit Divina veritas, supra (n. 6, 16); et quod in specie sint haec duo, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod praecepta Decalogi sint praecepta vitae (n. 490, 509{1}; quare etiam Decalogus vocatur “testimonium”
    (Exod. xxv. 22; cap. xxx. 7, 18; cap. xxxii. 15; Levit. xvi. 13; Num. xvii. 19 (B.A. 4); Psalm. lxxviii. 5; Psalm. cxxxii. 12).
    Creditur ab hodiernis qui in sola Fide sunt, quod per “Sanguinem Agni hic intelligatur Passio crucis Domini, ex causa imprimis quia faciunt Passionem crucis Domini principale sui dogmatis, dicendo quod sic in Se transtulerit damnationem legis, satisfecerit Patri, ac Ipsi genus humanum reconciliaverit, praeter plura: at quod non ita sit, sed quod Dominus in Mundum venerit, ut subjugaret inferna et glorificaret Humanum, et quod Passio crucis fuerit ultima pugna per quam plene vicit inferna et plene glorificavit Humanum Suum, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 12-14). Inde videri potest quod per “Sanguinem Agni” hic non intelligatur Passio crucis secundum hodiernum dogma. Quod per “Sanguinem Agni” intelligatur Divinum Verum procedens ex Domino, quod est Divinum Verum Verbi, videri potest ex eo, quod Dominus sit Verbum; et quia est Verbum, quod Divinum Verum ibi sit Ipsius Sanguis, et Divinum Bonum ibi Ipsius Corpus. Hoc potest ad evidentiam doceri ita: Estne unusquisque homo suum bonum et suum verum; et quia bonum est voluntatis, et verum est intellectus, est unusquisque homo sua voluntas et suus intellectus; quid aliud facit hominem; estne homo quoad essentiam illa duo. Dominus autem est Ipsum Bonum et Ipsum Verum, hoc est Divinum Bonum et Divinum Verum, quae duo etiam sunt Verbum.
    @1 509 pro “506”$
  3. “Et non dilexerunt animam suam usque ad mortem,” significat qui non amaverunt semet plus quam Dominum. – Per “diligere animam suam” significatur amare semet et mundum; per “animam” enim significatur vita hominis propria, quae cuivis est a nativitate, quale est amare se et mundum super omnia: quare per “non amare animam suam” significatur non amare se et mundum plus quam Dominum et quae Domini sunt: “usque ad mortem,” significat velle potius mori; consequenter est amare Dominum super omnia, et proximum sicut se ipsum (Matth. xxii. 35-39{1}), ac potius velle mori, quam a binis illis amoribus recedere. Simile significatur per haec Domini verba:
    “Quisquis vult invenire Animam suam, perdet illam; et quisquis perdiderit Animam propter Jesum, inveniet illam” (Matth. x. 39; Luc. xvi. 33);
    “Qui amat Animam suam, perdet illam; sed qui odio habet Animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam servabit illam” (Joh. xi. 25);
    “Jesus dixit, Quisquis vult post Me venire, abneget semet; qui voluerit Animam suam servare, perdet illam; qui vero perdiderit Animam suam propter Me, inveniet illam; quid prodest homini, si totum Mundum lucratus fuerit, Animae autem jacturam fecerit; aut quid dabit homo pretium sufficiens redemptionis Animae suae” (Matth. xvi. 24-26{2}; Marc. viii. 35-37; Luc. ix. 24, 25).
    Per “amare Dominum” intelligitur amare facere praecepta Ipsius (Joh. xiv. 20-24); causa est, quia Ipse est Sua praecepta, sunt enim ab Ipso, proinde Ipse in illis, ita in homine cujus vitae inscripta sunt et illa homini inscribuntur per velle et facere illa.
    @1 35-39 pro “35 ad 38″$
    @2 24-26 pro “24, 25″$
  4. (Vers. 12) “Propter hoc gaudete Caeli, et in illis habitantes,” significat Caeli statum novum, quod in Domino sint, et Dominus in illis. – Per “Caelos” intelligitur Caelum ex Christianis in quo Dominus Solus pro Deo Caeli et Terrae agnoscitur; per “gaudete” significatur status ejus novus, plenus gaudio; per “habitantes” significantur qui in bono sunt (n. 380), et quia omne bonum est a Domino, significatur quod in Domino sint et Dominus in illis.
  5. “Vae habitantibus terram et mare, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam,” significat lamentationem super illos qui in internis et in externis doctrinae de sola Fide sunt, et inde in malis vitae, quoniam similes e Caelo dejecti in Mundo spirituum sunt, et inde in conjunctione cum hominibus telluris, quos ex odio contra Novam Ecclesiam excitant ut in suis falsis et inde malis perseverent. – Per “vae habitantibus terram et mare” significatur lamentatio super illos in Ecclesia qui in doctrina de sola Fide sunt; per “vae” significatur lamentatio (n. 416{1}); per “habitantes” significantur qui in Ecclesia sunt cujus doctrina est sola Fides; per “terram” intelliguntur qui in internis ejus, et per “mare qui in externis ejus (n. 470) per iram magnam, mare qui significatur odium contra Novam Ecclesiam, quia contra “Mulierem” (n. 525); per “descendere ad illos” significatur ad illos qui in Mundo spirituum sunt, et quia hi in conjunctione sunt cum hominibus telluris, etiam significatur ad tales in tellure: quod Draco conjectus sit e Caelo in Mundum spirituum, et quod illi qui ibi sunt in conjunctione cum hominibus telluris sint, videatur supra (n. 552). Draco hic vocatur Diabolus, quia intelliguntur qui ex illa haeresi in malis vitae sunt; et illi ex ea in malis vitae sunt, qui secundum haec fidei illorum vivunt, quod peccata non illis sint qui in fiducia ad Deum Patrem orant, et si sunt, quod remissa sint; qui quia non explorant se, non sciunt aliquod peccatum apud se, et tandem nec quid peccatum, videatur supra (n. 531); quod per Draconem ut “Diabolum” intelligantur qui in malis concupiscentiarum suarum sunt (n. 550). Quod omnis homo in conjunctione sit cum illis qui in Mundo spirituum sunt, est quia homo quoad mentis suae affectiones et inde cogitationes est spiritus; quare continue est quoad illas in conjunctione cum spiritibus qui in simili affectione et inde cogitationibus sunt; est talis conjunctio, ut si illa copula quoad unicum momentum solveretur, homo caderet mortuus.De hoc Ecclesia nihil prius sciverat; nec quod homo post mortem sit sua affectio et inde cogitatio, ita sua charitas et inde fides, et quod nemo possit esse fides separata a charitate.
    @1 416 pro “490”$
  6. “Sciens quod exiguum tempus habeat,” significat quia scit quod novum Caelum factum sit, et quod sic nova Ecclesia in terris instet, et quod ille tunc cum suis in Infernum conjiciatur. – Quod haec significentur, est quia Draco scit quod novum Caelum factum sit, est enim dejectus ab illo (vers. 8, 9) tum scit quod Nova Ecclesia in terris instet, ex praedictione in Apocalypsi (cap. xxi.); et quoque scit, quod ille cum suis in Infernum tunc conjiciendus sit, etiam ex praedictione (Apoc. xx. 1, 2, 10).
  7. (Vers. 13.) “Cum vidit Draco quod projectus sit in terram, persecutus est Mulierem quae peperit filium” significat quod Draconici in Mundo spirituum post dejectionem stati in aggressi sint infestare Novam Ecclesiam propter doctrinam ejus. – “Cum vidit Draco quod projectus sit in terram,” significat cum viderunt Draconici quod separati essent a Caelo, et in conjunctione cum hominibus telluris (n. 552, 558); “persecutus est Mulierem,” significat quod statim aggressi sint infestare Ecclesiam Domini; quod “Mulier,” quam persecutus, sit illa Ecclesia, videatur (n. 533); “quae peperit filium,” significat propter doctrinam; quod “fetus” seu filius masculus,” quem Mulier peperit, sit doctrina Novae Ecclesiae, n. 535, 542, 543, 545.
  8. (Vers. 14.) “Et datae sunt Mulieri duae alae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum,” significat Divinam circumspectionem pro Ecclesia illa, ac tutelam dum adhuc est inter paucos. – Per “Mulierem” significatur Nova Ecclesia (n. 533); per “alas” significatur potentia et tutela (n. 245); per “aquilam” significatur visus intellectualis et inde cogitatio (n. 245); per “volare” significatur perspicere et circumspicere (n. 245); per “desertum” significatur Ecclesia desolata, et sic inter paucos (n. 546); per “locum” significatur status ibi. Ex his sequitur, quod per “datae sunt Mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum” significetur Divina circumspectio pro Nova Ecclesia, ac tutela dum adhuc est inter paucos.
  9. “Ubi aleretur ibi tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis,” significat ut propter astutiam seducentium circumspecte provideatur ut veniat inter plures usque dum crescit ad suum statutum. – Per “ali,” cum de Nova Ecclesia, significatur provideri ut veniat inter plures, ut supra (n. 547); per “tempus et tempora et dimidium temporis” significatur ad finem et principium, ita dum a paucis crescit ad plures usque ad suum statutum, ut quoque supra (n. 547); per “faciem serpentis” significatur astutia seducentium, per “faciem” astutia, et per “serpentem” seducentes; quod per “serpentem” significentur seducentes, patet ab his in hoc capite, “Conjectus est Draco magnus, Serpens antiquus, qui seducit orbem terrarum totum” (vers. 9); et alibi,
    “Comprehendit Draconem, Serpentem antiquum, et conjecit eum in abyssum, ne Seduceret gentes amplius” (Apoc. xx. 2, 3);
    simile hic quod per Serpentem qui seduxit Evam et Adamum, intelligitur, de quo dicitur
    Et Serpens factus est astutus prae omni fera agri; et dixit mulier ad Jehovam, Serpens seduxit me” (Gen. iii. 1, 13).
    Per “faciem” in Verbo significatur id quod interius apud hominem est, quia facies est typus animi ejus formata ad correspondentiam; inde per “faciem serpentis significatur ira, odium et astutia. Per “tempus, tempora et dimidium temporis,” significatur hic simile quod per “dies mille ducentos sexaginta,” vers. 6, ubi haec, “Et Mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ubi alant illam diebus mille ducentis sexaginta;” quae explicata videantur supra (n. 547). Simile etiam quod per
    “Tres dies et dimidium” (Apoc. xi. 9, 11{1});
    tum per
    “Annos tres et menses sex” cum fames (Luc. iv. 25);
    simile etiam quod apud Danielem, per
    “Tempus statum temporum statorum et dimidium cum consummaturi dispergere manum populi sanctitatis” (cap. xii. 7{2}).
    @1 11 pro “10”$
    @2 7 pro “9”$
  10. (Vers. 15.) “Et ejecit Serpens post Mulierem et omne suo aquam tanquam flumen, ut illam a flumine absorptam faceret,” significat ratiocinationes ex falsis in copia ad destruendum Ecclesiam. – Per “Serpentem” significatur, hic ut supra, Draco seducens; per “Mulierem” nova Ecclesia (n. 533); per “aquam” significantur vera, et in opposito sensu falsa (n. 50, 409); per “flumen” significantur vera in copia, et in opposito sensu falsa in copia (n. 409); (per) “ex ore serpentis” significantur ratiocinationes; inde nunc per “ejicere aquam sicut flumen” significantur{1} ratiocinationes ex falsis in copia.
    Ratiocinationes illorum, qui per “Draconem” intelliguntur, sunt omnes ex fallaciis et apparentiis, quae si confirmantur, apparent extrinsecus sicut vera, sed intus recondunt falsa in copia. Hoc possum referre, quod illi in Ecclesia, qui posthac confirmant solam Fidem apud se, non possint recedere ab illa nisi per seriam paenitentiam, quia conjungunt se cum Draconicis, qui nunc in Mundo spirituum sunt, et tumultuantur, ac ibi ex odio contra Novam Ecclesiam infestant omnes quos offendunt; et quia illi conjuncti sunt cum hominibus telluris, ut supra dictum est, non patiuntur ut ab illis recedant, qui semel a ratiociniis illorum capti sunt; tenent enim illos sicut vinctos catenis, ac tunc occludunt eorum oculos, ut non aliquod verum in luce amplius possint videre.
    @1 significantur pro “significatur”$
  11. (Vers. 16.) “Et adjuvit terra Mulierem, et aperuit terra os suum, et deglutivit flumen quod ejecit Draco ex ore suo, significat quod ratiocinationes ex falsis in copia, quas Draconici producunt, in nihilum cadant ex veris spiritualibus rationaliter intellectis, quae Michaeles, ex quibus Nova Ecclesia, adducunt. – Per “terram,” quae adjuvit Mulierem, significatur Ecclesia quoad doctrinam (n. 285); et quia agitur de ratiocinationibus ex falsis, quas Draconici producunt, sunt vera ex Verbo, per quae “terra,” hoc est, Ecclesia, “adjuvat Mulierem;” per “aperire os” significatur adducere illa vera; per “flumen quod Draco ex ore suo ejecit” significantur ratiocinationes ex falsis in copia (n. 563); per “deglutire” significatur facere ut cadant in nihilum: per Michaeles intelliguntur homines Novae Ecclesiae; per “Michaelem” sapientes ibi, et per “angelos ejus” reliqui.
    Quoniam in Nova Ecclesia rejicitur hoc dogma, quod Intellectus captandus sit sub obedientia fidei, et loco ejus recipitur, quod Verum Ecclesiae videndum sit ut credatur (n. 224), et quia verum non aliter videri potest quam rationaliter, ideo dicitur ex veris rationaliter intellectis. Quomodo potest aliquis homo duci a Domino, et conjungi Caelo, qui occlusit intellectum suum in talibus quae salutis et vitae aeternae sunt; estne intellectus qui illustrabitur et docebitur; et quid intellectus a religione occlusus, nisi caligo, et talis caligo quae a se rejicit lucem illustrantem: tum quis potest agnoscere aliquod verum et retinere illud nisi id videat; quid verum non visum nisi vox non intellecta, quae apud sensuales corporeos homines solet retineri memoria, sed non potest apud sapientes; imo sapientes ejiciunt e memoria voces vacuas, hoc est, voces quae non ex intellectu intraverunt; sicut, quod Deus unus sit tres quoad Personas, tum quod Dominus natus ab aeterno non sit unus idem cum Domino nato in tempore; hoc est, quod unus Dominus sit Deus, et non alter: tum etiam, quod vita charitatis, quae consistit in bonis operibus, et quoque in paenitentia a malis operibus, nihil faciat ad salutem: sapiens hoc non intelligit; quare ex rationalitate sua dicit, ergone nihil facit Religio; estne Religio fugere malum et facere bonum; doctrinane Ecclesiae docebit illud, ut et quid homo crediturus est, ut bona Religionis faciat a Deo.
  12. (Vers. 17.) “Et iratus Draco contra Mulierem, et abivit bellum facere cum reliquis seminis ejus, observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi,” significat accensum odium apud illos qui es credunt sapientes ex confirmationibus pro Unione mystica Divini et Humani in Domino, et pro justificatione per solam Fidem, contra illos qui agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae, et quod Decalogus sit Lex vitae, aggrediendo novitios animo seducendi. – Haec omnia continentur in paucis illis verbis, quia sequuntur in serie ex antecedentibus, ubi dicitur quod “Terra adjuverit Mulierem, et aperuerit os suum, et deglutiverit flumen quod Draco ex ore suo ejecerat,” per quae significatur quod ratiocinationes illorum ex falsis in nihilum ceciderint (n. 564); proinde, quod Novam Ecclesiam destruere frustra conati sint. Quare per quod “iratus Draco contra Mulierem” significatur accensum odium et spirans vindicta contra Ecclesiam; per “iram Draconis” significatur odium (n. 558); per “bellum facere” significatur per ratiocinationes ex falsis aggredi et impugnare (n. 500); per reliquos seminis ejus observantes mandata Dei et habentes testimonium Jesu Christi” intelliguntur novitii, qui recipiunt doctrinam de Domino et de Decalogo; quid “testimonium Jesu Christi” videatur supra (n. 6, 490). Quod per “Draconem” hic intelligantur qui credunt se sapientes ex confirmationibus pro “Unione mystica” Divini et Humani Domini, et pro Justificatione per solam Fidem, est quia hi in fastu sapientiae sunt, ac sciunt ratiocinari; et ex fastu procedit odium, et ex odio ira et vindicta contra illos qui non similiter credunt: per “Unionem mysticam,” quae etiam “Unio hypostatica” vocatur, intelliguntur figmenta illorum de influxu et operatione Divinitatis in Humanitatem Domini sicut in alium; non scientes quod Deus et Homo, seu Divinum et Humanum in Domino, non sint duo sed una Persona, unita sicut Anima et Corpus, secundum Doctrinam in toto Christiano Orbe receptam, quae ab Athanasio nomen habet; sed figmenta “Unionis mysticae” illorum non adducere vacat, quia sunt absona. Quod per “semen Mulieris” hic intelligantur qui a Nova Ecclesia et in ejus doctrinae veris sunt, constare potest ex significatione “seminis” in sequentibus locis:
    Notum fiet in gentibus Semen eorum, et prognati eorum in medio populorum: omnes videntes agnoscent eos, quod illi sint Semen cui benedixit Jehovah” (Esaj. lxi. 9);
    Semen benedictorum Jehovae illi” (Esaj lxv. 23);
    “Quemadmodum Caeli novi et Terra nova, quae facturus sum, stabunt coram Me, sic stabit Semen vestrum (Esaj. lxvi. 22);
    “Semen quod serviet Ipsi, numerabitur Domino in generationem” (Psalm. xxii. 31 (B.A. 30));
    “Inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter Semen tuum et inter Semen mulieris” (Gen. iii. 15);
    “Num unus quaerit Semen Dei” (Malach. ii. 15{1};
    “Ecce dies venient, quibus Seminabo domum Israelis et domum Jehudae Semine hominis” (Jerem. xxxi. 27);
    “Si posuerit reatum animam Suam, videbit Semen” (Esaj. liii. 10);
    “Ne timeto, quia Ego tecum; ab oriente adducam Semen tuum” (Esaj. xliii. 5, 6);
    “Ad dextram et sinistram erumpes, et Semen tuum gentes haereditabit” (Esaj. liv. 3);
    Ego plantaveram te vitem nobilem, Semen veritatis; quomodo conversa es Mihi in palmites vitis{2} alienae” (Jerem. ii. 21);
    “Fructum eorum de terra perdes,{3} et Semen eorum de filiis hominis (Psalm. xxi. 11 (B.A. 10));
    “Semen sunt filii Regni” (Matth. xiii. 38).
    Simile significatur per “Semen Israelis,” quia “Israel” est Ecclesia
    (Esaj. xli. 8, 9; cap. xliv. 3; Jerem. xxii. 8; cap. xxxi. 35, 36);
    simile etiam per “Semen Davidis,” quia “David” est Dominus
    (Jerem. xxx. 10; cap. xxxiii. 22, 25, 26; Psalm. lxxxix. 4, 5, 30 (B.A. 3, 4, 29)).
    Simile etiam per “Semen agri,” quia “ager” significat Ecclesiam, multis in locis Oppositum autem significatur per
    “Semen malorum” (Esaj. i. 4; cap. xiv. 20; cap. lvii. 3, 4);
    perque
    “Semen Serpentis” (Gen. iii. 15).
    @1 15 pro “35”$
    @2 vitis pro “vitae”$
    @3 perdes pro “perdam”$
  13. (Vers. 18. – B.A. xiii. 1.) “Et steti super arena maris,” significat statum ejus spiritualem naturalem, nunc qualis est illis qui in Primo seu Ultimo Caelo sunt. – Per “arenam maris” ille status significatur, quia per “mare” significatur externum Ecclesiae; hic status vocatur spiritualis naturalis, qualis est illis qui in primo seu ultimo Caelo sunt: prius fuerat supra in Caelo, ubi vidit Draconem, pugnam ejus cum Michaele, quod dejiceretur, et quod persequeretur Mulierem; at nunc cum Draco dejectus est, et continuatur de illo in sequentibus, Johannes in spiritu demissus est, ob causam ut videret plura de Dracone infra Caelos, et describeret illa; in quo statu vidit binas “Bestias,” unam e mari, et alteram e terra ascendentem, quas non videre potuit e Caelo, quoniam non conceditur alicui angelo e Caelo in inferiora spectare, sed si lubet, licet descendere. Sciendum est, quod in mundo spirituali locus correspondeat statui, non enim quisquam potest alibi esse quam ubi status vitae ejus est; et quia Johannes nunc stetit super “arena maris,” sequitur quod status ejus nunc spiritualis naturalis esset.
  14. His adjiciam haec MEMORABILIA
    Exorta est lis inter Spiritus, Num quisquam possit videre aliquod Verum doctrinale theologicum in Verbo, nisi a Domino. In eo convenerunt omnes, quod nemo possit nisi a Deo, quia
    “Non potest homo sumere quicquam nisi sit datum illi e Caelo” (Joh. iii. 27)
    quapropter litebatur, num aliquis possit, nisi adeat immediate Dominum.
    Dixerunt ab una parte quod Dominus directe adeundus sit quia est Verbum.
    Ab altera parte quod etiam videatur verum doctrinale cum Deus Pater immediate aditur; quare declinabat lis in hoc primum, num alicui Christiano liceat Deum Patrem immediate adire, et sic scandere supra Dominum, et annon hoc sit insolentia et audacia indecens et temeraria, quia Dominus dicit, quod
    “Nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6).
    Sed hoc reliquerunt, et dixerunt quod homo possit videre verum doctrinale in Verbo a suomet lumine naturali, sed hoc rejectum est. Quare institerunt, quod videri possit ab illis qui ad Deum Patrem orant: quare lectum est coram illis aliquid ex Verbo, et tunc orabant super genubus, ut Deus Pater illustraret illos; et ad verba quae lecta coram illis ex Verbo, dicebant quod hoc et illud esset verum ibi, sed erat falsum. Ita aliquoties usque ad taedium; tandem fassi sunt quod non possint.
    At ab altera parte, qui immediate adiverunt Dominum, videbant vera, et informabant illos.
    Post hanc litem ita diremptam ascenderunt aliqui ex abysso, qui apparuerunt primum sicut locustae, sed postea sicut homines. Erant qui in mundo oraverunt ad Patrem, et justificationem per solam Fidem apud se confirmaverunt; et dicebant quod videant id, quod homo justificetur per solam Fidem absque Operibus Legis, in clara luce, et quoque ex Verbo.
    Interrogati sunt, “Per quam fidem.” Responderunt “In Deum Patrem.”
    Sed postquam explorati sunt, dictum est illis e Caelo, quod ne quidem unum verum doctrinale ex Verbo sciant.
    At regesserunt, quod usque videant id in luce.
    Tunc dictum est illis quod videant id in luce fatua.
    Quaesiverunt, “Quid est lux fatua.”
    Informati sunt quod lux fatua sit lux confirmationis falsi, et quod illa lux correspondeat luci in qua sunt noctuae et vespertiliones, quibus tenebrae sunt lux, et lux sunt tenebrae. Hoc confirmabatur per id, quod cum spectabant sursum ad Caelum, et cum spectabant deorsum ad abyssum, unde erant, viderent lucem.
    Ex hac confirmatione indignati dixerunt, quod “Sic lux et tenebrae non sint aliquid, sed modo status oculi, ex quo dicitur quod lux sit lux et quod tenebrae sint tenebrae.”
    At ostensum est, quod lux fat1a, quae est lux confirmationis falsi, illis esset; et quod lux eorum modo esset activitas mentis eorum oriunda ex igne concupiscentiarum, non absimilis luci felium, quorum oculi ex ardente appetitu glirium in cellariis nocturno tempore apparent sicut candelae.
    His auditi, irati dixerunt, quod non sint feles, nec sicut feles, quia possunt videre si volunt.
    Sed qua timebant interrogationem cur non volunt, recesserunt, et demiserunt se in abyssum suam et in lucem suam. Vocantur etiam qui ibi sunt, et qui similes illis, Noctuae et Vespertiliones.
    Dum illi venerunt ad suos in abysso, et narraverunt quod “Angeli dixerint, quod nos non sciamus ullum verum doctrinale, ne quidem unum,” et quod “ideo appellaverint nos Vespertiliones et Noctuas,” factus ibi est tumultus.
    Et dicebant, “Oremus ad Dominum, ut Liceat ascendere, et clare demonstrabimus quod nobis sint multa vera doctrinalia, quae ipsi Archangeli agnoscent.”
    Et quia orabant ad Dominum, data est venia; et ascenderunt usque ad trecentos.
    Et visi supra terram dixerunt, “Nos fuimus in mundo celebres et famigerati, quia novimus et ubi ipsa lux, viderent tenebras, docuimus arcana justificationis per solam Fidem, et ex confirmationibus non modo vidimus lucem, sed etiam sicut jubar coruscans, et similiter nunc in nostris cellis; et tamen audivimus ex sociis nostris, qui apud vos fuerunt, quod lux illa non esset lux sed tenebrae, ex causa, quia non habemus, ut dixistis, ullum verum doctrinale ex Verbo. Scimus quod omne verum Verbi luceat, et credidimus, quod inde sit coruscatio nostra dum arcana nostra profunde meditati sumus. Quare demonstrabimus, quod vera ex Verbo nobis sint in multa copia.” Et dixerunt, “Annon hoc verum nobis est, Quod Trinitas sit, Deus Pater. Deus Filius, et Deus Spiritus Sanctus, et quod in Trinitatem credendum sit. Annon hoc verum nobis est, Quod Christus sit noster Redemptor et Salvator. Annon hoc verum nobis est, Quod Christus Solus sit Justitia, et quod Ipsi Soli sit Meritum, et quod injustus et impius sit qui sibi aliquid meriti et justitiae Ipsius vult addicare. Annon hoc verum nobis est, Quod nemo mortalium aliquod donum spirituale possit facere a se ipso, sed quod omne donum quod in se bonum est, sit a Deo. Annon hoc verum nobis est, Quod detur bonum meritorium et quoque hypocriticum, et quod illa dona sint mala. Annon hoc verum nobis est, Quod homo ex propriis veribus ne hilum possit conferre ad suam salutem. Annon hoc verum nobis est, Quod usque opera charitatis facienda sint, Annon hoc verum nobis est, Quod fides sit, et quod credendum sit, et quod quisque{1} sicut credit, vitam habeat. Praeter plura alia ex Verbo. Quis vestrum potest negare aliquod ex illis; et tamen dixistis, quod nobis in nostris palaestris `non sit aliquod verum, ne quidem unum.’ Annon nobis ingratiis talia objecistis.”
    Sed tunc responsum tulerunt, “Omnia illa quae attulistis, in se sunt vera, sed vos falsificavistis illa, applicando illa ad confirmandum falsum principium; et inde sunt apud vos et in vobis vera falsificata, quae ex principio falso trahunt quod sint falsa. Quod ita sit etiam demonstrabimus ad oculum. Est non procul abhinc locus in quem lux e Caelo immediate influit; est in medio ibi mensa; dum super illa aliqua charta, cui Verum ex Verbo inscriptum est, ponitur, charta illa ex Vero inscripto lucet sicut stella. Inscribite ergo vestra vera chartae, et ponatur super illa
    mensa, et videbitis.”
    Fecerunt ita, et dederunt illam custodi, qui posuit illam super mensa; qui tunc dixit illis, “Removete vos et spectate ad mensam.”
    Et removerunt se et spectabant, et ecce charta illa lucebat
    sicut stella.
    Et tunc dixit custos, “Videtis quod vera sint, quae Vos chartae inscripsistis: sed accedite propius, ac intuitum Vestrum figite in charta.”
    Et fecerunt ita, et subito tunc lux disparata est, et charta facta est nigra; sicut fuligine fornacis inducta.
    Et porro dixit custos, “Tangite chartam manibus vestris,
    sed cavete ne tangatis scripturam.”
    Et cum fecerunt ita, flamma erupit et consumpsit. His visis aufugerunt; et dicebatur illis, “Si tetigissetis scripturas, audivissetis strepitus, et combussissetis digitos vestros.”
    Et tunc dictum est ab adstantibus a tergo, “Vidistis nunc
    quod veritates quibus abusi estis ad confirmandum justificationis
    vestrae arcana, sint veritates in se, sed quod sint veritates falsificatae in vobis.”
    Illi tunc suspexerunt, et apparuit illis Caelum sicut sanguis,
    et postea sicut caligo; et ipsi visi sunt coram oculis spirituum
    angelicorum quidam sicut vespertiliones, quidam sicut noctuae, quidam sicut talpae, et quidam sicut bubones. Ac aufugerunt in tenebras suas, quae coram oculis illorum fatue lucebant.
    Spiritus angelici, qui aderant, mirati sunt quia de loco illo et de mensa ibi non aliquid prius sciverunt; et tunc vox ad illos e meridionali plaga venit, dicens, “Accedite huc, et videbitis adhuc mirabilius.”
    Et accesserunt, et intraverunt in cameram cujus parietes fulgebant sicut ex auro, et viderunt ibi quoque mensam, super qua jacuit Verbum circumcinctum lapidibus pretiosis in forma caelesti.
    Et dixit Angelus custos, “Dum aperitur Verbum, emicat inde lux candoris ineffabilis, et tunc simul ex lapidibus pretiosis apparet iris supra et circum Verbum. Quando aliquis angelus e Caelo tertio illuc venit et spectat Verbum apertum, apparet supra et circum Verbum iris diversicolor in plano caeruleo; dum angelus e Caelo secundo illuc venit et spectat, apparet iris in plano caeruleo; dum angelus ex ultimo Caelo venit et spectat, apparet iris in plano candido; dum aliquis spiritus bonus venit et spectat, apparet variegatio lucis sicut marmoris.”
    Quod ita sit, etiam ad oculum illis ostensum est.
    Porro dixit Angelus custos, “Si quis accedit qui falsificaverat Verbum, tunc primum dissipatur splendor; et si appropinquat, et figit oculos in Verbo, fit sicut sanguis circum, et tunc monetur ut discedat quia periculum est.”
    At quidam, qui in mundo fuerat auctor antesignanus Doctrinae de Sola Fide, audacter accessit, et dixit. “Ego dum fui in mundo non falsificavi Verbum; exaltavi una cum fide etiam charitatem, et docui quod homo in statu fidei in quo facit charitatem et ejus opera, renovetur, regeneretur et sanctificetur; tum quod fides tunc non detur solitaria, hoc est, absque bonis operibus, sicut non arbor absque fructu, sol absque luce, et ignis absque calore; et quoque culpavi illos qui dixerunt quod bona opera non essent necessaria, ac insuper quod praecepta Decalogi, et quoque paenitentiam, magnifecerim; et quod sic mirabili modo omnia Verbi applicuerim articulo de Fide, quam usque solam salvificam esse detexi et demonstravi.”
    Ille in fiducia assertionis suae quod non falsificaverit Verbum, accessit ad mensam, et contra monitum Angeli tetigit Verbum. At tunc subito effluxit ignis cum fumo ex Verbo, et facta est explosio cum ingenti fragore, ex quo ille conjectus est ad angulum camerae, et ibi jacuit per horulam sicut mortuus.
    Hoc mirati sunt spiritus angelici, sed dictum est illis, quod ille Praesul prae reliquis exaltaverit bona charitatis sicut procedentia ex fide; sed quod usque non intellexerit alia opera quam politica, quae etiam vocantur moralia et civilia, quae propter mundum et prosperitatem ibi facienda sunt, non autem aliqua opera quae facienda sunt propter Deum et salutem; tum quod etiam supposuerit Opera inconspicua a Spiritu Sancto, de quibus homo nihil scit, quae ingenerantur actui Fidei in statu ejus.
    Tunc locuti sunt spiritus angelici inter se de falsificatione Verbi, et in eo convenerunt, quod falsificare Verbum, sit desumere ex illo vera, et applicare illa ad confirmandum falsa, quod est extrahere illa ex Verbo extra illud, et occidere. Ut pro exemplo: qui desumit inde hoc verum, quod proximus amandus sit, et quod bonum illi ex amore faciendum sit propter Deum et vitam aeternam. si tunc quis confirmat illud quod faciendum sit, sed non salutis causa, quia omne bonum ab homine non est bonum, ille trahit id verum ex Verbo extra Verbum, et trucidat illud; quoniam Dominus in Verbo Suo injungit cuivis homini qui salvari vult, facere bonum proximo sicut a se, et tamen credere quod sit a Domino.
    @1 quisque pro “cuivis” (Vid. V.C.R. n. 162.)$

CAPUT XIII.

  1. Et Vidi ex Mari Bestiam ascendentem, habentem capita
    septem, et cornua decem, et super cornubus suis decem diademata, et super capitibus suis nomen blasphemiae.
  2. Et Bestia, quam vidi, erat similis pardo, et pedes ejus sicut ursi, et os ejus sicut os leonis; et dedit illi Draco virtutem suam, et thronum suum, et potestatem magnam.
  3. Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem, et plaga mortis ejus sanata est; et admirata est tota terra post Bestiam.
  4. Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae, et adoraverunt Bestiam, dicentes, Quis similis est Bestiae, quis potest pugnare cum ea.
  5. Et datum ei os loquens magna et blasphemias, et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos.
  6. Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum, blasphemare Nomen Ipsius, et Tabernaculum Ipsius, et eos in Caelo habitantes.
  7. Et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos; et data ei potestas super omnem tribum et linguam et gentem.
  8. Et adorabunt eam omnes habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni, occisi a fundatione mundi.
  9. Si quis habet aurem audiat.
  10. Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit; si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi: hic est patientia et fides sanctorum.
  11. Et vidi aliam Bestiam ascendentem e Terra, et habebat cornua duo similia Agno, et loquebatur sicut Draco.
  12. Et potestatem prioris Bestiae omnem facit coram illo, et facit ut terra et habitantes in illa adorent Bestiam priorem, cujus sanata est plaga mortis ejus.
  13. Et facit signa magna, ut et ignem faciat descendere e Caelo in terram coram hominibus;
  14. Et seducat habitantes super terra, propter signa quae data ei facere coram Bestia, dicens habitantibus super terra facere imaginem Bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit.
  15. Et datum ei dare spiritum imagini Bestiae, ut et loquatur imago Bestiae, et faciat ut quicunque non adorant imaginem Bestiae occidantur.
  16. Et facit omnes parvos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos, ut det illis characterem super manu eorum dextra et super frontibus eorum.
  17. Et ut nemo possit emere aut vendere, si non habet characterem aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus.
  18. Hic sapientia est; habens intelligentiam computet numerum Bestiae, numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenta sexaginta sex.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

CONTINUATUR IN HOC CAPITE DE DRACONE, ET DESCRIBITUR DOCTRINA ET FIDES, QUAE PER ILLUM INTELLIGITUR; QUALIS ILLA EST APUD LAICOS, ET POSTEA QUALIS APUD CLERICOS:
PER “BESTIAM EX MARI ASCENDENTEM” DESCRIBITUR DOCTRINA ET FIDES ILLA APUD LAICOS (a vers. 1 ad 10);
ET PER “BESTIAM E TERRA,” ILLA APUD CLERICOS (vers. 11-17);
TUM DE FALSIFICATIONE VERI VERBI AB HIS (vers. 18).

CONTENTA SINGULORUM VERSUM.

  1. “Et vidi ex Mari Bestiam ascendentem,” significat Laicos, in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione (n. 567); “habentem capita septem,” “significat insaniam ex meris falsis (n. 568); “et cornua decem,”
    significat potentiam multam (n. 569); “et super cornubus suis decem diademata,” significat potentiam falsificandi multa vera Verbi (n. 570); “et super capitibus suis nomen blasphemiae,” significat negationem Divini Humani Domini, et doctrinam Ecclesiae non ex Verbo, sed ex propria intelligentia exclusam (n. 571).
  2. “Et Bestia quam vidi, similis pardo,” significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis (n. 572); “et pedes ejus sicut ursi,” significat plenam fallaciis ex Sensu literae Verbi lecto sed non intellecto (n. 573); “et os ejus sicut os leonis,” significat ratiocinationes ex falsis sicut ex veris (n. 574); “et dedit illi Draco virtutem suam. et thronum suum, et potestatem magnam,” significat quod haereticum illud per receptionem a Laicis valeat et regnet (n. 575).
  3. “Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem,” significat quod doctrina de sola Fide non concordet cum Verbo, ubi toties Opera mandantur (n. 576); “et plaga mortis ejus sanata est,” significat medelam ejus, de qua (n. 577); “et admirata tota terra post Bestiam,” significat quod tunc doctrina et fides illa cum gaudio recepta sit (n. 578).
  4. “Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae,” significat agnitionem quod sit qualis est data ab antesignanis et docentibus, qui fecerunt illam valere per receptionem a communi caetu (n. 579); “et adoraverunt Bestiam,” significat agnitionem a communi caetu, quod sancta veritas sit (n. 580); “dicentes, Quis similis Bestiae, quis potest pugnare cum ea,” significat excellentiam illius doctrinae, quia a nemine contradici potest (n. 581).
  5. “Et datum ei os loquens magna et blasphemias,” significat quod doceat mala et falsa (n. 582); “et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos,” significat copiam docendi et faciendi mala et falsa doctrinae istius usque ad finem illius Ecclesiae, dum principium Novae (n. 583).
  6. (“Et aperuit os suum in blasphemiam adversus Deum et Nomen Ipsius,” significat effata illorum, quae sunt scandala, contra Ipsum Divinum et Divinum Humanum Domini, et simul contra omne Ecclesiae ex Verbo, per quod Dominus colitur) (n. 584); “et Tabernaculum Ipsius et eos in Caelo habitantes,” significat scandala contra Ecclesiam caelestem Domini et contra Caelum (n. 585).
  7. “Et datum ei bellum facere cum sanctis et vincere illos,” significat quod impugnaverint Divina vera Verbi et prostraverint illa (n. 586); “et data ei potestas super omnem tribum et linguam et gentem,” significat sic dominium super omnia Ecclesiae, tam quae ejus doctrinae quam quae ejus vitae sunt (n. 587).
  8. “Et adorabunt(1) eam omnes habitantes super terra quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni,” significat quod omnes haereticum illud pro sancto Ecclesiae agnoverint, praeter illos qui crediderunt in Dominum (n. 588); “occisi a fundatione mundi,” significat Divinum Humanum Domini non agnitum ab instauratione Ecclesiae (n. 589).
  9. “Si quis habet aurem audiat,” significat quod ad haec attendant qui volunt sapere (n. 590).
  10. “Si quis captivitatem duxerit, in captivitatem abibit,” significat quod qui haereticum illud alios a bene credendo et a bene vivendo abducit, a suismet falsis et malis in Infernum abducatur (n. 591); “si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi,” significat quod qui per falsa destruit animam alterius, per falsa destruatur et pereat (n. 592); (“hic est patientia et fides sanctorum,” significat quod homo Novae Ecclesiae Domini per tentationes ab illis exploretur qualis est quod vitam et quoad fides) (n. 593).
  11. “Et vidi aliam Bestiam ascendentem e Terra,” significat Clericos qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et Salvatione (n. 594); “et habebat duo cornua similia Agno, et loquebatur sicut Draco,” significat qua loquantur, doceant et scribant ex Verbo, sicut Divinum Verum Domini foret, et tamen est verum falsificatum (n. 595).
  12. “Et potestatem prioris Bestiae omnem facit{1} coram illo,” significat quod confirmaverint dogmata, et quod per id valeant (n. 596); “et facit ut terra et habitantes in illa adorent Bestiam priorem, cujus sanata est plaga mortis ejus,” significat quod constabilitum sit ex confirmationibus quod pro sancto Ecclesiae agnosceretur, quod a communi caetu receptum est (n. 597).
    @1 facit pro “fecit”$
  13. “Et facit signa magna,” significat testificationes quod vera sint quae docent, tametsi sunt falsa, (n. 598); “ut (et) ignem faciat descendere e Caelo in terram coram hominibus,” significat contestationes quod falsa illorum sint vera (n. 599).
  14. “Et(3) seducat habitantes super terra propter signa quae data ei facere coram Bestia,” significat quod per testificationes et contestationes inducant homines Ecclesiae in errores (n. 600); “dicens habitantibus super terra facere imaginem Bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit,” significat quod adducant homines Ecclesiae pro doctrina recipere, quod Fides sit unicum medium salutis, propter causam de qua (n. 601).
  15. “Et datum et dare spiritum imagini Bestiae, ut et loquatur imago Bestiae,” significat quod permissum sit illis confirmare doctrinam illam per Verbum, ex quo sicut vivificata docetur (n. 602); “et faciat ut quicunque non adorant imaginem Bestiae occidantur,” significat quod pronuntient damnationem super illos qui non doctrinam fidei illorum pro sancta doctrina Ecclesiae agnoscunt (n. 603).
  16. “Et facit omnes parvos et magnos. et divites et pauperes, et liberos et servos,” significat omnes in illa Ecclesia ex quacunque conditione, eruditione et intelligentia sunt (n. 604); “ut det illis characterem super manu eorum dextra et super frontibus eorum,” significat quod nemo pro Christiano Reformato agnoscatur, nisi qui fide et amore recipit doctrinam illam (n. 605).
  17. “Et ut nemo possit emere aut vendere, si non habet characterem, aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus,” significat quod nemini liceat ex Verbo docere nisi qui agnoscit illam, ac jurat in fidem et amorem ejus, aut in tale quod ei conforme est (n. 606).
  18. “Hic sapientia est,” significat quod sapientis sit ex illis quae in hoc capite dicta et explicata sunt, videre et intelligere, qualis est doctrina et fides de Deo et de Salvatione apud Clericos (n. 607); “habens intelligentiam computet numerum Bestiae,” significat quod qui in illustratione a Domino est, cognoscere possit quale confirmationum istius doctrinae et fidei ex Verbo apud illos (n. 608); “numerus enim hominis est,” significat quale Verbi et inde Ecclesiae (n. 609); “numerus ejus sexcenta sexaginta sex,” significat quale hoc, quod ab illis omne verum Verbi falsificatum sit (n. 610)
  19. EXPLICATIO.
    (Vers. 1) “Et vidi ex Mari Bestiam ascendentem,” significat Laicos in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione. – Quid et qualis fides Draconis, videatur (n. 537). De eadem fide continuatur in hoc capite; et per “hanc Bestiam,” quae “visa est ascendere ex Mari,” intelligitur illa fides apud Laicos, at per “Bestiam ex terra” (de qua vers. 11), intelligitur illa fides apud Clericos. Quod continuetur hic de Dracone, patet ex his in hoc capite: quod “Draco dederit Bestiae ascendenti ex Mari virtutem suam, et thronum, et potestatem magnam” (vers. 2); et quod “adoraverint Draconem, qui dedit potestatem Bestiae” (vers. 4) et de “Bestia ex Terra,” quod illa “locuta sit sicut Draco” (vers. 11); et quod “potestatem prioris Bestiae omnem fecerit coram Dracone” (vers. 12). Quod sint Laici qui per “Bestiam ex Mari” intelliguntur, et Clerici qui per “Bestiam ex Terra,” est quia per “mare” significatur Externum Ecclesiae, ac per “terram” Internum ejus (n. 398, et alibi); ac in externis doctrinae Ecclesiae sunt Laici, et in internis ejus sunt Clerici; quare etiam “Bestia ex Terra” in sequentibus vocatur” Pseudopropheta.” Quod sint qui in Ecclesiis Reformatorum, est quia de Reformatis agitur usque ad cap. xvi., inclusive, et de Romano Catholicis cap. xvii. et xviii.: et postea de Ultimo Judicio, et demum de Nova Ecclesia. Quod visi sint ut “Bestiae,” est quia Draco est bestia, et quia “bestia” in Verbo significat hominem quoad ejus affectiones, bestiae innocuae et utiles illum quoad affectiones bonas, ac bestiae noxiae et inutiles illum quoad affectiones malas; quare homines Ecclesiae in genere dicuntur “oves,” ac caetus ex illis “grex,” et docens vocatur “pastor.” Inde etiam est quod Verbum quoad ejus potentiam, affectionem, intellectum et sapientiam, supra describatur per “quatuor Animalia,” quae erant “Leo, Vitulus, Aquila et Homo” (cap. iv.){1}; et quod Intellectus Verbi per “Equos” (cap. vi.). Causa est, quia affectiones hominis in mundo spirituali e longinquo apparent sicut bestiae, ut prius saepius dictum est; ac bestiae in se spectatae non sunt nisi quam formae affectionum naturalium, homines autem non solum sunt formae affectionum naturalium, sed etiam simul spiritualium. Quod homines quoad affectiones intelligantur per “bestias,” constare potest ex his locis:
    “Pluviam benevolentiarum stillare facis{2} haereditatem Tuam laborantem confirmabis, Bestia (Caetus Tuus) habitabunt in ea” (Psalm. lxviii. 10, 11 (B. A. 9, 10));
    “Mihi omnis Fera sylvae, Bestiae in montibus millium; novi omnem avem montium, Bestia agrorum Meorum Mecum” (Psalm. l. 10 (,11));
    “Aschur cedrus in Libano, alta facta est altitudo ejus, in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes Bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae” (Ezech. xxxi. 3-6, 10, 13{3}; Dan. iv. 7-13);
    “Feriam illis foedus in die illo cum Bestia agri, et cum Avi caelorum, et desponsabo te Mihi in aeternum” (Hosch. ii. 18, 19{4});
    “Gaude et laetare, ne timete Bestiae agrorum Meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti” (Joel ii. 21, 22{5});
    “In die illo erit magna tumultuatio, Jehudah pugnabit contra Hierosolymam, et erit plaga Equi, Muli, Cameli, et omnis Bestiae; deinde omnis residuus ascendet Hierosolymam” (Sach. xiv. 13-16{6});
    “Abominabuntur eum Avis, et omnis Bestia terrae eum contemnet” (Esaj. xviii. 6):
    “Tu, fili hominis, dic Avi omnis alae, et omni Bestiae agri, Congregamini ad sacrificium Meum super montibus Israelis; sic dabo gloriam Meam inter gentes” (Ezech. xxxix. 17-21);
    “Jehovah congregat expulsos Israelis, omnis Bestia agrorum Meorum venite” (Esaj. lvi. 8, 9);
    “Jehovah perdet Aschurem, requiescet in medio ejus omnis Fera gentis, tam Platea quam Anataria in malogranatis ejus” (Zeph. ii. 13 (, 14));
    “Oves dispersae sunt sine Pastore, et in cibum omni Ferae agri” (Ezech. xxxiv. 5, 8);
    “Super facies agri projiciam te, et habitare faciam super te omnem Avem Caelorum, et satiabo ex te Feram omnis terrae” (Ezech. xxxii 4);
    (Tum, cap. v. 17; cap. xxix. 5; cap. xxxiii. 27 cap. xxxix. 4; Jerem. xv. 3; cap. xvi. 4; cap. xix. 7; cap. xxvii. 5, 6{7};)
    “Hostis opprobio afficit Jehovam: ne des Bestiae animam turturis” (Psalm. lxxiv. 18, 19):
    “Vidi in visione quatuor Bestias ascendentes ex Mari; prima erat sicut Leo cui alae aquilae, altera similis Urso, tertia sicut Pardus, et quarta terribilis” (Dan. vii. 2-7{8});
    Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum, “et erat cum Bestiis, et Angeli ministrabant Ipsi” (Marc. i. 12, 13);
    non erat cum bestiis, sed cum Diabolis, qui hic per “bestias” intelliguntur.
    Praeter aliis in locis, ubi “bestiae” et “ferae” nominantur, ut Esaj. xxxv. 9; cap. xliii. 20; Jerem. xii. 4, 8-10; Ezech. viii. 10; cap. xxxiv. 23, 25, 28; cap. xxxviii. 18-20; Hosch. iv. 2, 3; cap. xiii. 8; Joel i. 16, 18, 20; Hab. ii. 17; Dan. ii. 37, 38; Psalm. viii. 7-9 (B. A. 6-8); Psalm. lxxx. 14 (B. A. 13); Psalm. civ. 10, 11, 14, 20, 25; Psalm. cxlviii. 7, 10; Exod, xxiii. 28-30; Levit. xxvi. 6; Deutr. vii. 22{9}; cap. xxxii.{10} 24.
    In illis locis per “bestias” significantur homines quoad affectiones. Per “hominem et bestiam” simul significatur homo quoad affectionem spiritualem et quoad affectionem naturalem, in
    sequentibus locis:
    Jerem. vii. 20; cap. xxi. 6; cap. xxvii. 5; cap. xxxi. 27; cap. xxxii. 43; cap. xxxiii. 10-12; cap. xxxvi. 29{11}; cap. l. 3; Ezech. xiv. 13, 17, 19; cap. xxv. 13; cap. xxxii. 13; cap. xxxvi. 11; Zeph. i. 2, 3; Sach. ii. 8{12} (B. A. 4); cap. viii. 9, 10; Jon. iii. 7, 8; Psalm. xxxvi. 7 (B. A. 6); Num. xviii. 15.
    Per omnes bestias quae sacrificabantur, significatae sunt affectiones bonae; similiter per bestias quae comedebantur; et vicissim, per bestias quae non comedendae erant (Levit. xx. 25, 26).
    @1 (cap. iv) pro “cap. iv. et Homo, cap. iv.”$
    @2 facis pro “faciam”$
    @3 3-6 pro “2 ad 6″$
    @4 18, 19 pro “8, 9″$
    @5 ii. 21, 22 pro “i. 21, 22, 23″$
    @6 13-16 pro “13, 14, 15″$
    @7 xxvii. 5, 6 pro “xxiv. 5, 8″$
    @8 2-7 pro “3, 4, 5″$
    @9 22 pro “27”$
    @10 xxxii. pro “xxii.”$
    @11 xxxvi. 29 pro “xxxviii. 14″$
    @12 8 pro “7, 8″$
  20. “Habentem capita septem,” significat insaniam ex meris falsis, similiter ac per “septem capita Draconis” (n. 538).
  21. “Et cornua decem,” significat potentiam multam, simile quod per cornua Draconis, quae etiam erant decem (n. 539).
  22. “Et super cornubus suis decem diademata” significat potentiam falsificandi multa vera Verbi. – Per “cornua” significatur potentia (n. 539); per “decem” significatur multum (n. 101); et per “diademata” significantur vera Verbi falsificata (n. 540); inde, per “super cornubus suis decem diademata,” significatur habere in potentia falsificare multa vera Verbi: de Dracone dicitur quod super capitibus suis haberet “septem diademata,” de hac autem ejus Bestia, quod super cornubus suis haberet “decem diademata;” causa est quia hic significatur potentia falsificandi multa vera Verbi, ibi autem falsificatio omnium Laici enim possunt, sed non faciunt; illi enim qui in falsis sunt et in fide illorum, contra vera sunt, quare dum vident vera in Verbo, falsificant illa.
  23. “Et super capitibus suis nomen blasphemiae,” significat negationem Divini Humani Domini, et doctrinam Ecclesiae non ex Verbo, sed ex propria intelligentia exclusam. – Per “septem capita” significatur insania ex meris falsis, ut supra (n. 568); et haec insania loquitur blasphemiam, dum negat Divinum Domini in Humano Ipsius; et quoque dum doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumit, sed illam ex propria intelligentia excludit. Quod primum attinet, quod blasphemia sit negare Divinum Domini in Humano Ipsius, est quia ille qui negat, est contra fidem in universo Christiano Orbe receptam, quae Athanasiana vocatur, ubi manifeste dicitur, Quod in Jesu Christo Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, non sint duo, sed unum, et quod sint una Persona, unita ut anima et corpus; quare qui negant Divinum in Humano Ipsius, non procul sunt a Socinianis et Arianis, nimirum tunc quando de Solo Humano Domini sicut de humano alterius hominis, et prorsus nihil tunc de Divino Ipsius ab aeterno, cogitant. Quod alterum attinet, quod sit blasphemia doctrinam Ecclesiae non ex Verbo desumere, sed illam ex propria intelligentia excludere, est quia Ecclesia est ex Verbo, et talis est qualis ei intellectus Verbi, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 76-79); et Doctrina quod sola Fides, hoc est, Fides absque Operibus Legis, justificet et salvet, non est ex Verbo, sed ex unico dicto Pauli (Rom. iii. 28), false intellecto (videatur n. 417); et omne falsum doctrinae non aliunde originem ducit quam ex propria intelligentia. Quid enim universalius in Verbo docetur quam fugere malum et facere bonum, et quid ibi exstantius quam quod Deus amandus sit, et quod proximus; et quis non videt quod nemo amare proximum possit nisi vivat secundum opera Legis, et qui non amat proximum nec amat Deum; nam in amore proximi Dominus Se cum homine et homo se cum Domino conjungit, hoc est, Dominus et homo in illo amore simul sunt; et quid est amare proximum, quam non facere ei malum, secundum praecepta Decalogi (Rom. xiii. 8-11); et quantum homo non vult facere proximo malum, tantum vult ei facere bonum. Ex his patet quod blasphemia sit, Opera hujus Legis excludere a salvatione, ut faciunt qui solam Fidem, quae est Fides separata a bonis Operibus, unice salvificam faciunt. Per “blasphemiam,” Matth. xii. 31, 32. Apoc. xvii. 3, Esaj. xxxvii. 6, 7, 23, 24, intelligitur negare Divinum Domini, ut faciunt Sociniani, et negare Verbum; nam qui ita negant Divinum Domini, non potest intrare Caelum, Divinum enim Domini est omne in omnibus Caeli; et qui negat Verbum, is negat omnia religionis.
  24. (Vers. 2.) “Et Bestia quam vidi, similis pardo,” significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis. Per “bestias” in genere significantur homines quoad affectiones (n. 567), et per “pardum” significatur affectio seu cupiditas falsificandi vera Verbi; et quia bestia ferox est, et trucidat animalia innocua, significatur etiam haeresis destructiva Ecclesiae. Quod vera Verbi falsificata per “pardum” significentur, est ex maculis ejus nigris et albis, et per maculas nigris significantur falsa, et per album inter illas significatur verum; inde quia bestia ferox est et truculenta, per illam significantur vera Verbi falsificata, et sic destructa. Similia per “pardum” significantur in sequentibus locis:
    “Num convertet Aethiops cutem suam, et Pardus maculas suas, etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere” (Jerem. xiii. 23);
    “Percussit magnates Leo e sylva, lupus camporum devastabit eos, Pardus vigilans contra urbes eorum; omnis qui exiverit, discerpetur, quia validae factae aversiones” (Jerem. v. 6);
    “pardus vigilans contra urbes” est contra vera doctrinae; “urbs” est doctrina (n. 194).
    Quia obliti sunt Mei, “ideo factus sum illis sicut Leo, et sicut Pardus super via observabo” (Hosch. xiii. 6, 7{1});
    etiam “via” significat verum (n. 176).
    “Commorabitur Lupus cum agno, et Pardus cum haedo” (Esaj. xi. 6{2});
    agitur ibi de Regno Domini venturo; “haedus” est verum Ecclesiae genuinum, “pardus” est id falsificatum.
    Tertia bestia e Mari ascendens erat “sicut Pardus, cui alae quatuor super tergo” (Dan. vii. 6);
    de quatuor “bestiis” Danieli visis, videatur infra (n. 574).
    @1 6, 7 pro “5, 6, 7″$
    @2 6 pro “5, 6″$
  25. “Et pedes ejus sicut ursi,” significat plenam fallaciis ex Sensu literae Verbi lecto sed non intellecto. – Per “pedes” significatur naturale quod est ultimum, super quo haeresis
    illa, quae per “pardum” intelligitur, subsistit et quasi ambulat, et hoc est Sensus literae Verbi; et per “ursum” significantur illi qui Verbum legunt et non intelligunt, unde illis fallaciae sunt. Quod hi per “ursos” significentur, patuit mihi ex ursis visis in mundo spirituali, et ex quibusdam ibi indutis pelle ursina, qui omnes fuerunt qui legerunt Verbum et non aliquod verum doctrinale ibi viderunt, tum etiam qui confirmaverunt apparentias veri ibi, unde fallaciae: apparent ibi ursi noxii, et ursi non noxii, et quoque albi, sed distinguuntur per capita; quae non noxiis sunt, assimilantur capitibus vitulorum aut ovium. Per “ursos,” tales aut talia significantur in sequentibus locis:
    “Semitas Meas evertit, Ursus insidians Mihi, leo in latibulis, vias Meas pervertit, posuit Me desolatum” (Thren. iii. 9-11{1});
    “Occurram illis{2} sicut Ursus orbatus, et consumam ibi sicut immanis leo, fera agri discindet illos” (Hosch. xiii.{3}, 7, 8);
    “Cubabit vitulus et leo juvenis, ac juvenca et Ursus pascent (Esaj. xi. 6, 7{4}).
    Bestia altera ascendens ex mari “similis Urso, et tres costae in ore inter dentes ejus” (Dan. vii. 5).
    Per
    Leonem et Ursum, quos percussit David, apprehendens barbam ejus (1 Sam. xvii. 34-37),
    simile significatur; pariter 2 Sam. xvii. 8. Quod in illis locis dicatur “leo et ursus,” est quia per “leonem” significatur falsum destruens vera Verbi, et per “ursum” significantur fallaciae, quae etiam destruunt, sed non tantum; quare dicitur apud Amos,
    Dies Jehovae, dies tenebrarum et non lucis, est sicut qui fugit Leonem incidit in Ursum” (v. 18, 19).
    Legitur in libro 2 Regum, quod
    Elisaeus illusus sit a pueris, et dictus Calvus, et quod ideo quadraginta duo pueri discerpti sint a duabus Ursis e sylva (ii. 23, 24);
    hoc factum est, quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum (n. 298); et quia “calvities” significabat Verbum absque Sensu literae, ita non aliquid (n. 47); ac numerus “quadraginta duo” blasphemiam (n. 583); et “ursae” significabant Sensum literae Verbi quidem lectum sed non intellectum.
    @1 9-11 pro “8 ad 11″$
    @2 illis pro “illi”$
    @3 xiii. pro “iii.”$
    @4 6, 7 pro “5, 6″$
  26. “Et os ejus sicut os leonis,” significat ratiocinia ex falsis sicut ex veris. – Per “os” significatur doctrina, praedicatio, et sermo (n. 452{1}), hic ratiocinatio ex falsis doctrinae, quia per “caput,” ubi os, significatur insania ex meris falsis (n. 568); per “leonem,” significatur Divinum Verum in potentia (n. 241, 471), hic autem falsum in potentia apparens sicut verum per ratiocinia (n. 573); inde per “os ejus sicut Os leonis” significantur ratiocinia ex falsis sicut ex veris. Quod “pardus,” “ursus” et “leo” talia significent, constare potest ex similibus bestiis visis Danieli, de quibus ita:
    “Quatuor bestiae magnae ascenderunt e Mari, prima sicut Leo, sed alae aquilae illi; videns fui donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est e terra, et super pedes suos sicut homo erecta, et cor hominis datum ei. Altera bestia similis Urso, et ad latus unum erexit se; tres costae in ore ejus inter dentes ejus; et dicebatur, Surge, comede carnem multam. Tertia bestia sicut Pardus, cui alae quatuor, quales avibus, super tergo ejus, ut et quatuor capita bestiae, et dominium datum illi est. Quarta bestia terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, et reliquum pedibus suis conculcavit” (Dan. vii. 3-7);
    per quatuor has “bestias” describuntur successivi status Ecclesiae, a primo ejus usque ad ultimum, usque dum quoad omne bonum et verum Verbi prorsus devastata est; post quod Adventus Domini. Per “leonem” significatur Divinum Verum Verbi in primo statu, et per id instauratio Ecclesiae; quae intelligitur per quod “sublata sit e terra, et super pedes sicut homo erecta, et cor hominis datum ei.” Per “ursum” describitur alter status Ecclesiae, qui est quod Verbum quidem legatur sed non intelligatur; per “tres costas inter dentes” significantur apparentiae et fallaciae, et per “carnem multam” significatur Sensus literae Verbi in summa. Tertius status Ecclesiae describitur per “pardum,” per quem significatur Verbum quoad vera ejus falsificatum; per “alas quatuor, quales avibus, super tergo,” significantur confirmationes falsi. Quartus seu ultimus status Ecclesiae describitur per “bestiam quae terribilis et formidabilis,” per quam significatur destructio omnis veri et boni; quare dicitur quod “contriverit et comederit, et reliquum pedibus conculcaverit.” Tandem describitur Adventus Domini, et tunc illius Ecclesiae destructio, et Novae instauratio (a vers. 9 ad fin.). A Daniele visae sunt quatuor illae Bestiae ex Mari ascendisse successive, sed a Johanne visae sunt tres priores Bestiae in uno corpore unitae, etiam ex Mari; causa est, quia apud Danielem per illas describuntur successivi status Ecclesiae, at in Apocalypsi hic describitur status ultimus, in quo sunt omnes priores simul: et quia Bestia haec quoad corpus visa est similis pardo, et quoad pedes sicut ursus, et quoad os sicut leo, per “pardum” et “ursum” utrobivis consimilia significantur; sed per “os sicut leonis” significantur ratiocinia ex falsis, quia sequitur quod “Bestia ex ore suo locuta sit blasphemias” (vers. 5, 6); et per “capita” ejus significatur insania ex meris falsis.
    @1 452 pro “453”$
  27. “Et dedit illi Draco virtutem suam et thronum suum, et potestatem magnam” significat quod haereticum illud per receptionem a Laicis valeat et regnet. – Per “Draconem” significatur haereticum illud (de quo n. 537); per “Bestiam” hanc significantur Laici (n. 567{1}), qui non loquuntur ex se, sed ex docentibus; qui quia sunt ipse populus, patet quod ex receptione ab illis haereticum illud valeat et regnet: hoc itaque est, quod per “virtutem, thronum, et potestatem magnam,” quae Draco dedit illi Bestiae, significatur; et per haec sequentia (vers. 4{2}), “Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae.” Draco valet et regnat per illos, imprimis per hoc Religionis illorum dogma: – “Quod Intellectus captandus sit sub obedientia fidei; et quod id fides sit quod non intelligitur, et quod fides rei in spiritualibus quae intelligitur sit fides intellectualis, quae non est justificans.” Quando haec apud Laicos valent, Clericis est potestas, veneratio, et species adorationis propter Divina, quae credunt quod illi sciant, et quae ex ore illorum haurienda sunt. Per “virtutem” significatur valor, per “thronum” regimen, et per “potestatem magnam” dominium.
    @1 567 pro “563”$
    @2 4 pro “5”$
  28. (Vers. 3.) “Et vidi unum capitum ejus sicut sauciatum in mortem,” significat quod hoc doctrinae, quod est caput reliquorum, quod homo justificetur et salvetur per solam Fidem absque Operibus Legis, non concordet cum Verbo, ubi toties Opera mandantur. – Per “unum capitum” significatur praecipuum et fundamentale totius doctrinae Ecclesiae Reformatorum; erant enim septem capita Bestiae, per quae significatur insania ex meris falsis (n. 568), ita quoque omnia falsa in complexu; per “septem” enim in Verbo significantur omnia (n. 10, 391); et quia omnia falsa doctrinae illorum de salvatione pendent ab hoc uno, quod homo justificetur et salvetur per solam Fidem absque Operibus Legis, est hoc quod per “unum capitum Bestiae” hic significatur: per illud “sicut sauciatum in mortem,” significatur quod id non concordet cum Verbo, ubi toties mandantur opera; omne enim doctrinae Ecclesiae, quod non concordat cum Verbo, non sanum est, sed aegrotat morbo mortis; nam ex Verbo, et non aliunde, erit Doctrina Ecclesiae.
  29. “Et plaga mortis ejus sanata est,” significat medelam capitis illius doctrinae per haec, quod nemo possit facere bonum opus a se, ac implere Legem; et quod propterea provisum sit loco “ejus aliud medium salutis, quod est Fides in justitiam et meritum Christi, Qui passus est pro homine, et per id damnationem Legis sustulit. – Quod haec medela “capitis sauciati” sit, et quoque data, dum per “caput sauciatum” intelligitur id quod praecedit (n. 576), notum est; quare non opus est ut ulterius explicetur.
  30. “Et admirata est tota terra post Bestiam,” significat quod tunc Fides illa cum gaudio recepta sit, et facta Doctrina totius Ecclesiae, quia sic non essent Servi sub Lege, sed Liberi sub Fide. – “Et admirata est” significat admirationem quod plaga mortis sanata sit, et inde receptionem cum gaudio; per “totam terram” significatur tota Ecclesia Reformatorum, “terra” enim est Ecclesia (n. 285); quare per “admirata est tota terra post Bestiam” significatur quod fides illa cum gaudio recepta sit, et facta doctrina totius Ecclesiae; gaudium in quo recepta, est quia sic non essent servi sub lege, sed liberi sub fide; non scientes, quod prorsus contrarium sit; nempe, quod qui credunt se liberos esse sub fide, aut ex fide illa, aut per fidem illam, sint servi sub peccato, hoc est, sub Diabolo (peccatum enim et Diabolus unum et idem sunt): nam credunt sic legem non damnare; ita credunt quod peccare absque damnatione legis sit liberum, modo fidem habeant; cum tamen hoc est ipsum servum: at homo dum fugit peccatum, hoc est, Diabolum, a servo fit liber.
    His adjiciam hoc MEMORABILE: –
    Locutus sum cum quibusdam Doctoribus Ecclesiae in Mundo spirituum, quid intelligunt per “Opera Legis,” et quid per “Legem,” sub cujus jugo, servitute et damnatione dicunt se non esse.
    Dicebant quod essent Opera legis Decalogi.
    Et tunc dixi, “Quid sancita Decalogus; annon haec, Non occides,'Non scortaberis,’ Non furaberis,'Non false testaberis;’ sunt haec Opera Legis, quae separatis a Fide, dicendo quod `Sola Fides absque Operibus Legis justificet et salvet;’ et sunt haec, pro quibus Christus satis fecit.
    Et responderunt quod haec sint.
    Et tunc audita est vox e Caelo; dicens, “Quis potest ita insanire.
    Et illico versae sunt facies illorum ad spiritus diabolicos, inter quos fuit Machiavellus, et plures ex ordine Jesuitico, qui permiserunt omnia illa, modo caverent sibi a legibus mundi; et cum illis conjunxissent se, nisi interposita esset societas, quae separabat.
    Dicitur quod “admirata sit tota terra post Bestiam;” quod “post” illam sit sequi illam et obedire illi, patet ex his locis:
    “David servavit praecepta Mea, et ambulavit post Me toto corde” (1 Reg.{1} xiv. 8);
    “Ibant filii Jischaji{2} post Saulem in bellum” (1 Sam. xvii. 13);
    “Non eris post multos ad mala; non respondebis super lite post multos ad pervertendum” (Exod. xxiii. 2);
    Non ibis “post Deos alios, quos non novistis{3}” (Jerem. vii. 9);
    “Illi iverunt post deos alios ad serviendum illis” (Jerem. xi. 10; Deutr. viii. 19);
    “Virum, qui iverit post Baalpeorem, perdet Jehovah” (Deutr. iv. 3).
    @1 1 Reg. pro “ii. Reg.”$
    @2 Jischaji pro “Israelis”$
    @3 novistis pro “novisti”$
  31. (Vers. 4.) “Et adoraverunt Draconem, qui dedit potestatem Bestiae,” significat agnitionem Doctrinae de Justificatione per Fidem absque Operibus Legis ab antesignanis et docentibus, qui fecerunt illam valere per receptionem a communi caetu. – Per “adorare” significatur pro sancto Ecclesiae agnoscere; per “Draconem” significatur doctrina de justificatione et salvatione per solam Fidem sine Operibus Legis (n. 537); per “Bestiam” hanc significatur communis caetus, quia Laici (n. 567); per “potestatem dare” significatur facere ut valeat per receptionem ab his (n. 575).
  32. “Et adoraverunt Bestiam,” significat agnitionem communi caetu, quod sancta veritas sit, quod nemo a se possit facere bonum opus, – nec implere Legem. – Per “adorare” significatur pro sancto Ecclesiae agnoscere, ut mox supra (n. 579), hic quod sit sancta veritas, quod nemo possit a se facere bonum opus, ac implere Legem; et quia haec duo sanctae veritates sunt, sequitur quod opera Legis removenda sint a Fide, ut non salvifica: sed quod hae veritates, una cum pluribus aliis, falsificatae sint, videatur supra (n. 566). Per “Bestiam” hic significatur simile quod per “Draconem,” propter receptionem et agnitionem; quare dicitur quod “adoraverint Draconem,” et “adoraverint Bestiam.”
  33. “Dicentes, Quis similis Bestiae, quis potest pugnare cum ea,” significat excellentiam illius Doctrinae prae omni alia, quia a nemine contradici potest. – “Quis similis est Bestiae, significat opinionem de excellentiam illius Ecclesiae ex ejus doctrina prae omni alia; per “Bestiam” significatur communis caetus, ita Ecclesia, et abstracte doctrina ejus; “quis potest pugnare cum illa,” significat, quis potest contradicere quod homo non possit bonum aliquod spirituale facere a se, praeter plura, de quibus supra (n. 566); et quia hoc contradici non potest, “Annon sic salvabimur per Fidem absque Operibus Legis.” Sed quod conclusio sit absona, imo in se insana, videri potest ab unoquovis qui scit aliquid et sapit ex Verbo. “Quis potest pugnare cum illa,” etiam significat quod doctrina illa ab antesignanis, et a docentibus post illos, per argumenta tam ingeniose et argute confirmata sit et sic munita, ut non impugnari possit.
  34. (Vers. 5.) “Et datum ei os loquens magna et blasphemias,” significat quod doceat mala et falsa. – Per “os loquens” significatur doctrina, praedicatio et sermo (n. 452{1}); per “loqui magna et blasphemias” significatur docere mala et falsa; “magnum” enim praedicatur de bono, et in opposito sensu de malo (n 656, 663, 866, 898), et per “blasphemias” significantur vera Verbi falsificata, ita falsa; quid hic per “blasphemias” in specie significatur, videatur supra (n. 571): quod doceat mala, est quia removet Opera Legis, ita facienda, a salvatione; et qui hoc facit, in malis spiritualibus est, quae sunt peccata.
    @1 452 pro “453”$
  35. “Et data ei potestas faciendi menses quadraginta duos,” significat copiam docendi et faciendi mala et falsa Doctrinae istius usque ad finem illius Ecclesiae, dum principium Novae. – Per “data ei potestas faciendi” significatur potestas loquendi magna et blasphemias, hoc est, docendi et faciendi mala et falsa, de quibus mox supra (n. 582); per “menses quadraginta duos” significatur ad finem prioris Ecclesiae dum principium Novae, ut supra (n. 489{1}); simile quod per “dies tres et dimidium” (n. 505); perque “tempus, tempora et dimidium temporis” (n. 562); tum simile quod per
    “mille ducenta et sexaginta” (n. 491); quia menses quadraginta duo faciunt tres annos et dimidium.
    @1 489 pro “496”$
  36. (Vers. 6.) “Et aperuit os suum in blasphemias adversus Deum et Nomen Ipsius,” significat effata illorum, quae sunt scandala, contra Ipsum in Divinum et Divinum Humanum Domini, et simul contra omne Ecclesiae ex Verbo, per quod Dominus colitur. – “Aperuit os suum in blasphemias” significat effata quae falsiloquia; per os significatur doctrina, praedicatio, et sermo (n. 452{1}); inde per “aperire os” significatur effari illa; et “blasphemiae” significant falsificationes Verbi, et plura, ut supra (n. 571, 582), hic etiam scandala, quia sequitur, “adversus Deum et Nomen Ipsius;” per “Deum” significatur Divinum Domini, ut saepius alibi in Apocalypsi; et per “Nomen Ipsius” significatur omne per quod Dominus colitur, tum Verbum, quia secundum illud est cultus (n. 81). Quod per “Nomen” Jehovae seu Dei significetur Divinum Humanum Domini, et simul Verbum, tum omne per quod colitur, ulterius constare potest ex his locis:
    Jesus dixit, “Pater glorifica Nomen Tuum; et venit vox e Caelo, dicens, Et glorificavi et rursus glorificabo” (Joh. xii. 28);
    Jesus dixit, “Manifestavi Tuum Nomen hominibus, et notum feci illis Nomen Tuum” (Joh. xvi. (6,) 26);
    “Quodcunque petieritis in Nomine Meo, hoc faciam, ut Pater glorificetur in Filio; si quid petieritis in Nomine Meo, Ego faciam” (Joh. xiv. 13, 14);
    “In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii De essent, credentibus in Nomen Ipsius; et Verbum Caro factum est” (Joh. i. 1, 12{2} 14);
    Jesus dixit, “Qui non credit in Ipsum, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei” (Joh. iii. 18).
    Per “Nomen Jehovae Dei” quod non prophanabitur, in secundo praecepto Decalogi, et per “Nomen Patris” quod sanctificabitur, in Oratione Dominica, non aliud intelligitur.
    @1 452 pro “453”$
    @2 12 pro “11”$
  37. “Et Tabernaculum Ipsius et eos in Caelo habitantes,” significat scandala contra Ecclesiam caelestem Domini et contra Caelum. – Per “tabernaculum” paene simile significatur quod per “templum,” nempe in supremo Sensu Divinum Humanum Domini, et in Sensu respectivo Caelum et Ecclesia (n. 191, 529). Sed per “tabernaculum” in hoc Sensu significatur Ecclesia caelestis, quae in bono amoris a Domino in Dominum est, et per “templum” Ecclesia spiritualis, quae in veris sapientiae a Domino est: per “illos in Caelo habitantes” significatur Caelum. Quod per “tabernaculum” significetur Ecclesia caelestis, est quia Antiquissima Ecclesia, quae fuit caelestis quia in amore in Dominum, sanctum cultum habuit in tabernaculis; et Antiqua Ecclesia, quae fuit Ecclesia spiritualis, sanctum cultum habuit in templis. Tabernacula fuerunt ex ligno, ac templa ex lapide; et “lignum” significat bonum, et “lapis” verum. Quod per “tabernaculum” significetur Divinum Humanum Domini quoad Divinum Amorem, tum Caelum et Ecclesia, quae in amore in Dominum, constare potest a sequentibus locis:
    “Jehovah, quis commorabitur in Tabernaculo Tuo; quis habitabit in Monte sanctitatis Tuae. Qui ambulat integer, facit justitiam, et loquitur veritatem” (Psalm. xv. 1, 2);
    “Jehovah abscondet me in Tentorio Suo, occultabit me in occulto Tabernaculi Sui, exaltabit me” (Psalm. xxvii. 5{1}).
    “Manebo in Tabernaculo Tuo in aeternum” (Psalm. lxi. 5 (B. A. 4));
    “Specta Sionem; oculi tui videant Hierosolymam, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur” (Esaj. xxxiii. 20);
    “Jehovah Qui expandit Caelos sicut Tabernaculum ad habitandum” (Esaj. xl. 22);
    “Jehovah altissimum posuisti Habitaculum Tuum, plaga non appropinquabit ad Tabernaculum Tuum” (Psalm. xci. 9, 10);
    “Jehovah posuit Tabernaculum in medio illorum, ambulaturus in medio illorum” (Levit. xxvi. 11, 12);
    “Jehovah deseruit Tentorium Schiluntis, Tabernaculum in quo habitavit inter homines” (Psalm. lxxviii. 60);
    “Audivi vocem magnam e Caelo dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus, Qui habitabit cum illis” (Apoc. xxi. 3);
    “Devastatum est Tabernaculum Meum” (Jerem. iv. 20; cap. x. 20);
    “Evellet te ex Tabernaculo, et eradicabit te e terra viventium” (Psalm. lii. 7 (B. A. 5)).
    (Praeter alibi, ut Esaj. xvi. 5{2}; cap. liv. 2; Jerem. xxx. 18; Thren. ii. 4; Hosch. ix. 6; cap. xii. 9{3}; Sach. xii. 7.)
    Quoniam Antiquissima Ecclesia, quae erat Ecclesia caelestis, quia in amore in Dominum et inde in conjunctione cum Ipso, sanctum cultum habebat in tabernaculis, ideo
    Ex mandato Domini Tabernaculum a Mose erectum est, in quo omnia Caeli et Ecclesiae repraesentabantur; quod tam sanctum erat, ut non liceret alicui in illud intrare, quam Mosi, Aharoni, et filiis ejus; et si quis ex populo, moreretur (Num. xvii. 27, 28 (B. A. 12, 13), cap. xviii. 1, 22, 23; cap. xix. 14-19).
    Intime in illo fuit Arca, in qua binae Tabulae, quae Decalogus, super qua Propitiatorium et Cherubi; et extra velum inibi Mensa super qua Panes facierum, Altare suffitus, et Candelabrum cum septem lucernis; quae omnia erant repraesentativa Caeli et Ecclesiae. Describitur, Exod. xxvi. 7-16; cap. xxxvi. 8-37; et legitur quod
    Forma ejus ostensa sit Mosi super Monte Sinai (Exod. xxv. 9; cap. xxvi. 30);
    et quod datur videndum e Caelo, hoc repraesentativum Caeli et inde Ecclesiae est. In memoriam sancti cultus Domini in tabernaculis ab antiquissimis, et conjunctionis cum Ipso per amorem, mandatum est
    “Festum Tabernaculorum” (de quo Levit. xxiii. 39-44; Deutr. xvi. 13, 14; Sach. xiv. 16, 18, 19).
    @1 5 pro “4, 5″$
    @2 5 pro “14”$
    @3 9 pro “10”$
  38. (Vers. 7.) “Et datum ei bellum facere cum sanctis, et vincere illos,” significat quod impugnaverint Divina vera Verbi, prostraverint illa. – Per “bellum” significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, et veri contra falsum (n. 500); inde “bellum facere” est impugnare: per “sanctos” intelliguntur qui in Divinis veris a Domino per Verbum sunt, et inde abstracte a personis Divina Vera (n. 173); quare per “vincere illos” significatur facere ut vera non valeant, ita illa prosternere. Similia significantur per haec apud Danielem:
    Quarta bestia ascendens ex mari, cui os loquens magna, “fecit bellum cum Sanctis et praevaluit” (vii. (20,) 21);
    tum per haec ibi:
    Hircus caprarum cucurrit contra Arietem, projecit eum in terram, conculcavit eum; “et extulit se contra Principem exercitus, et projectum est Habitaculum Sanctuarii Ipsius; et projecit Veritatem in terram” (viii. 5-7, 11, 12{1});
    quod per “hircum caprarum” intelligatur fides separata a charitate, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (61-68). Similia intelliguntur per haec:
    “Rex surget durus faciebus, intelligens subtilia, perdet validos, et Populum Sanctorum, et contra Principem principum exsurget; et fraus prospere successura est in manu ejus” (Dan. viii. 23-25{2});
    quod “rex” ille sit “hircus caprarum,” dicitur ibi (vers. 21). Consimile etiam significatur per quod
    “Bestia ascendens ex abysso Bellum fecerit cum duobus Testibus, ac illos vicerit et occiderit” (Apoc.{3} xi. 7);
    ((videatur) n. 500): quod vicerint, est quia Laici argutias illorum, quas vocant arcana, non vident, obvelant enim illas apparentiis et fallaciis; quare dixerunt, “Quis similis est Bestiae, quis potest pugnare cum ea” (vers. 4) (n. 579-581). Quod per “sanctos” intelligantur qui in veris a Domino per Verbum sunt, constare potest ex locis supra (n. 173) adductis; et insuper ex his:
    “Jesus dixit, Pater Sanctifica illos in Veritate Tua, Verbum Tuum Veritas est: Ego Sanctifico Me Ipsum, ut illi sint Sanctificati in Veritate; Ego in illis et Tu in Me” (Joh. xvii. 17, 19, 23);
    “Jehovah e Sinai venit, venit ex myriadibus Sanctitatis, a dextra ignis Legis illis; in tua manu omnes Sancti Ipsius, accipiet de verbis tuis” (Deutr. xxxiii. 2,3);
    ex quibus patet, quod “sancti” dicantur qui in Divinis Veris a Domino per Verbum sunt: tum, quod qui vivunt secundum praecepta, hoc est, vera Verbi, essent
    “Sancti Jehovae” (Levit. xix. 2; Deutr. xxvi. 18,19);
    et si facerent foedus, essent
    “Gens Sancta” (Exod. xix. 5,6);
    Decalogus est foedus quod facerent (n. 529{4}). Inde erat, quod locus in Tabernaculo ubi Arca erat, in qua Decalogus, vocatus sit “Sanctum Sanctorum” (Exod. xxvi. 33,34).
    “Sancti” dicuntur qui vivunt secundum vera Verbi; non quod illi sancti sint, sed quod vera in illis sancta sint, et sancta sunt cum a Domino in illis, et Dominus in illis est cum vera Verbi Ipsius (Joh. xv. 7). Ex veris a Domino
    Angeli dicuntur Sancti (Matth. xxv. 31; Luc. ix. 26); Similiter Prophetae (Luc. i. 70; Apoc. xviii. 20; cap. xxii. 6);
    Similiter Apostoli (Apoc. xviii. 20).
    Inde est, quod
    Templum dicatur” Templum Sanctitatis” (Psalm. v. 8 (B. A. 7); Psalm. lxv. 5 (B. A. 4));
    Quod Sion, “Mons Sanctitatis” (Esaj. lxv. II; Jerem. xxxi. 23; Ezech. xx. 40; Psalm. ii. 6; Psalm. iii. 5 (B. A. 4); Psalm. xv. I);
    Quod Hierosolyma, “Urbs Sancta” (Esaj. xlviii. 2: cap. lxiv. 10; Apoc. xxi. 2,10; Matth. xxvii 53);
    Quod Ecclesia, “Populus Sanctorum” (Esaj. lxii. 12; cap. lxiii. 18; Psalm. cxlix. 1); et quoque Regnum Sanctorum (Dan. vii. 18,22,27).
    Causa, quod sancti vocati sint, est quia “Angeli” in Sensu abstracto significant Divina Vera a Domino; “Prophetae,” Vera doctrinae: “Apostoli,” Vera Ecclesiae; “Templum,” Caelum et Ecclesiam quoad Divinum verum; pariter “Sion,” “Hierosolyma,” “Populus,” et “Regnum Dei:” quod non aliquis sit sanctus a se, ne quidem angeli, videatur Hiob xv. 14, 15; sed a Domino, quia “Dominus est Solus Sanctus” (Apoc. xv. 4;) ((videatur) n. 173).
    @1 viii. 5-7, 11, 12 pro “vii. 5, 6, 7, 12″$
    @2 23-25 pro “23, 24, 21″$
    @3 Apoc. pro “cap.”$
    @4 529 pro “60”$
  39. “Et data ei potestas super omnem tribum et linguam et gentem,” significat sic Dominium super omnia Ecclesiae, tam quae ejus doctrinae quam quae ejus vitae sunt. – Per “potestatem” significatur dominium, ut supra (n. 575); per “tribum” significatur Ecclesia quoad vera et bona ejus, et in opposito sensu quoad falsa et mala ejus (n. 27{1}, 349); per “linguam” significatur doctrina ejus (n. 282, 483); et per “gentem” significatur vita secundum illam (n.483).
    @1 27 pro “20”$
  40. (Vers. 8.) “Et adorabunt eam omnes habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni,” significat quod omnes ab Ecclesia Reformatorum haereticum illud, quod per “Draconem” et “Bestiam” intelligitur, pro sancto Ecclesiae agnoverint, praeter illos qui crediderunt in Dominum. – Per “adorare” significatur pro sancto Ecclesiae agnoscere, ut supra (n. 579, 580); per “omnes habitantes super terra” significantur omnes ab Ecclesia Reformatorum ut (n. 558); per “nomina non scripta in Libro vitae Agni” significatur praeter illos qui credunt in Dominum; per “nomina” significantur illi quoad quale (n. 81, 122, 165), per “Librum vitae” significatur Verbum Domini, et omnis doctrina de Ipso (n. 256, 257, 259, 469); et quia omnis doctrina Ecclesiae ex Verbo se refert ad hoc, ut credant in Dominum, ideo hoc per “nomen scriptum in Libro vitae Agni” hic intelligitur. De fide in Dominum, videatur supra (n. 67, et 553).
  41. “Occisi a fundatione mundi,” significat Divinum Humanum Domini non agnitum ab instauratione Ecclesiae. – Quod per “Agnum occisum” significetur quod Divinum Humanum Domini non agnitum sit, videatur supra (n. 59, 269), ubi explicata sunt haec:
    “Ego sum Primus et Ultimus, et Qui sum Vivens, et fui Mortuus, et ecce Vivens sum in saecula saeculorum” (cap. i. 17.18);
    tum hoc,
    “Et vidi et ecce in medio Throni Agnum stantem tanquam Occisum: et canebant Canticum novum, dicentes, Dignus es accipere Librum, quia Occisus es, et redemisti Deo nos” (cap.v. 6,9);
    “a fundatione mundi” significat ab instauratione Ecclesiae tam Judaicae quam Christianae; quod Judaei non agnoverint Divinum Humanum Domini, notum est; quod non Romano Catholici, etiam notum est; et quod nec Reformati, videatur supra (n. 294). Per “fundationem mundi” non intelligitur hic creatio mundi, sed instauratio Ecclesiae; per “mundum” enim in latissimo sensu intelligitur totus mundus, et ibi tam boni quam mali, et quandoque solum mali; at in sensu non latissimo per “mundum” intelligitur simile quod per “orbem” et per “terram,” ita Ecclesia; quod per “orbem” significetur Ecclesia, videatur (n. 551), et quod per “terram” (n. 285); quod per “fundare orbem et terram” significetur instaurare Ecclesiam, et quod per “fundationem” et “fundamentum” eorum, instauratio, constare potest
    Ex Esaj. xxiv. 18; cap. xl. 21; cap. xlviii. 12, 13; cap. li. 16, 17; cap. lviii.{1} 12; Jerem. xxxi. 37; Mich. vi. 1, 2; Sach. xii. 1; Psalm. xviii. 8, 16 (B. A. 7, 15); Psalm. xxiv. 2{2}; Psalm. lxxxii. 5; Psalm. lxxxix.12 (B. A. 11).
    Quod “mundus” etiam significet Ecclesiam
    (Matth. xiii. 37-39; Joel i. 9, 10);
    et quod Dominus ex fide in Ipsum dicatur “Salvator Mundi”
    (Joh. iii. 16-19; cap. iv. 42; cap. vi. 33, 51; cap.{3} viii. 12; cap. ix. 4, 5: cap. xii. 46, 47).
    Quod “mundus” etiam sit populus Ecclesiae
    (Joh. xii. 19; cap. xviii. 20).
    Ex his videri potest, quid significatur per “fundationem mundi,” etiam Matth. xxv. 34; Luc. xi. 50; Joh. xvii. 24; Apoc. xvii. 8{4}.
    @1 lviii. pro “li.”$
    @2 2 pro “2, 3″$
    @3 cap. viii. 12 pro “cap. 51 viii. 12″$
    @4 8 pro “18”$
  42. (Vers. 9.) “Si quis habet aurem audiat,” significat quod ad haec attendant qui volunt sapere. – Quod per “habere aurem audire” significetur percipere et obedire, et quoque attendere, videatur supra (n. 87); quod etiam sit, qui volunt sapere, sequitur. Hic dicitur, “Si quis habet aurem audiat,” ut attendant ad antecedentia, et quod alioquin non sapiant.
  43. (Vers. 10.) “Si quis captivitatem duxerit in captivitatem abibit,” significat quod qui per haereticum illud alios a bene credendo et a bene vivendo abducit, a suismet falsis et malis in Infernum abducatur. – Per “captivitatem ducere” significatur persuadere et in partes suas trahere, ut haeresi isti, quae per “Draconem” et “Bestiam” intelligitur, consentiant et adhaereant, et sic abducere a bene credendo et a bene vivendo; per “in captivitatem abire” significatur a suismet falsis et malis abduci in Infernum: per “captivitatem” hic intelligitur captivitas spiritualis, quae est seduci, et sic abduci a veris et bonis, ac induci in falsa et mala. Quod per “captivitatem” in Verbo intelligatur captivitas illa spiritualis, constare potest a sequentibus locis:
    “Audite omnes populi, et videte dolorem meum, virgines meae et juvenes mei iverunt in Captivitatem” (Thren. i. 18);
    “Deus deseruit Habitaculum et Tentorium Suum, ubi habitavit inter homines, et dedit in captivitatem robur ejus” (Psalm. lxxviii. 60, 61);
    “Omnes Pastores tuos pascet ventus, et amasii tui in Captivitatem abibunt; tunc pudefies ob omnem malitiam tuam” (Jerem.xxii. 22{1});
    “Ebria faciam tela Mea, a sanguine confossi et Captivitatis” (Deut. xxxii. 42);
    “Inflexi sunt et incurvati, et anima eorum in Captivitatem abibit” (Esaj. xlvi. 1, 2);
    “Jehovah misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum Captivis libertatem, et Vinctis, oculis capto” (Esaj. lxi. (1); Luc. iv. 18, 19);
    “Ego excitabo Illum in justitia; Ille Captivitatem Meam dimittet, non pretio neque munere” (Esaj. xlv. 13);
    “Ascendisti in altum, Captivam duxisti Captivitatem” (Psalm. lxviii. 19 (B.A. 18));
    “Num Captivitas justi eripietur, etiam Captivitas fortis sumetur, e Captura violenti eripietur” (Esaj. xlix. 24, 25);
    “Excute te e pulvere, sede Hierosolyma, aperire vinculis colli tui Captiva filia Sionis” (Esaj. lii. 2{2}).
    (Praeter alibi, ut Jerem. xlviii. 46, 47; cap. 1. 33, 34; Ezech. vi. 1-10; cap. xii. 1-12; Obad. i. 11; Psalm. xiv. 7; Jerem.{3} 1. 33, 34; Psalm. liii. 7 (B. A. 6).)
    Per captivitates filiorum Israelis ab hostibus suis, de quibus in libro Judicum, et 2 Reg. xxv.{4} et apud prophetas, repraesentatae sunt et inde significatae captivitates spirituales, de quibus alibi. Simile quod per “captivos” etiam significatur per “vinctos” in sequentibus locis:
    “Per sanguinem foederis tui emittam Vinctos e fovea” (Sach. ix. 11);
    “Veniet ad te gemitus Vincti” (Psalm. lxxix. II);
    “Colligetur Vinctus in fovea, et claudentur in claustro” (Esaj. xxiv. 22);
    “Posuit Orbem in desertum, Vinctis suis non aperuit domum” (Esaj. xiv. 17{5});
    “Rex dixit, “In carcere fui, et non venistis ad me ” (Matth. xxv. 36. 43{6});
    Jesus dixit, “Hanc filiam Abrahami, quam Vinxit Satanas, nonne oportet solvi e vinculo hoc die Sabbathi” (Luc. xiii. 16).
    @1 22 pro “12”$
    @2 2 pro “1, 2″$
    @3 Jerem. pro “Psalm.” (Hic est iteratio; vide mox supra.)$
    @4 xxv. pro “xxx.”$
    @5 17 pro “7”$
    @6 43 pro “36”$
  44. “Si quis machaera occiderit, oportet eum machaera occidi,” significat quod qui per falsa destruit animam alterius, per falsa destruatur et pereat. – Per “gladium,” “machaeram” et “romphaeam” significatur verum, et in opposito sensu falsum, utrumque pugnans (n. 52, 836); inde per “occidere” et “occidi” significatur destruere et destrui, seu perdere et perire, quod fit per falsa.
  45. “Hic est patientia et fides sanctorum” significat quod homo Novae Ecclesiae Domini per tentationes ab illis exploratio qualis est quoad vitam et quoad fidem. – Per “patientiam” hic significatur patientia in tentationibus, et tunc exploratio qualis homo est quoad vitam secundum praecepta Domini, et quoad fidem in Dominum: ideo dicitur, “hic patientia et fides:” per “sanctos” significantur qui ab Ecclesia Nova Domini sunt, in specie qui in Divinis Veris ibi (n. 586). Patientia praedicatur de tentationibus, per quas homo exploratur qualis est, etiam alibi in Apocalypsi
    (Ut cap. i. 9; cap. ii. 2, 3, 19; cap. iii. 10);
    quod sit quoad vitam secundum praecepta Domini, et quoad fidem in Ipsum, patet ab his ibi:
    “Non habent quietem diu et noctu, qui adorant Bestiam et imaginem ejus; hic est Patientia sanctorum, hic servantes mandata Dei, et fidem Jesu” (Apoc. xiv. II, 12).
  46. (Vers. 11.) “Et vidi aliam Bestiam ascendentem e Terra,” significat Clericos in Ecclesiis Reformatorum, qui in doctrina et fide Draconis sunt de Deo et Salvatione. – Quid et qualis est fides Draconis, videatur supra (n. 537): quod sint Laici qui per “Bestiam ex Mari ascendentem” intelligantur, et quod sint Clerici qui per “Bestiam e Terra,” est quia per “mare” significatur Externum Ecclesiae, et per “terram” Internum ejus (n. 398, 567); et in Externis doctrinae Ecclesiae sunt Laici, et in Internis ejus sunt Clerici. Quod Clerici nunc describantur, constat ex singulis quae sequuntur, in Sensu spirituali intellectis; et manifeste ex eo, quod haec Bestia etiam dicatur “Pseudopropheta,” Apoc. xvi. 13; cap. xix. 20; cap. xx. 10; imprimis ex his ibi:
    “Comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui{1} fecit signa coram illa, per quae seduxit eos qui acceperunt characterem Bestiae, et eos qui adorarunt imaginem ejus” (cap. xix. 20);
    quod haec Bestia fecerit signa coram altera, per quae seduxit illos, dicitur in hoc capite his verbis: “Et facit signa magna, ut seducat habitantes super terra, propter signa quae data ei facere coram Bestia, dicens illis facere imaginem Bestiae, et adorare illam” ((xiii.) vers. 13-15).
    @1 qui pro “quae”$
  47. “Et habebat duo cornua similia Agno, et loquebatur sicut Draco,” significat quod loquantur, doceant et scribant ex Verbo, sicut Divinum Verum Domini foret, et tamen est verum falsificatum. – Per “cornua” significatur potentia (n. 270, 443); hic potentia in loquendo, docendo et scribendo, ita in ratiocinando et argumentando; quod cornua visa sint “similia Agno,” significat quod venditent sua illa, sicut forent Divina Vera homini, quia ex Verbo per “Agnum” enim intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, et quoque quoad Verbum, quod est Divinum Verum ex Divino Bono; inde est, quod super hac Bestia, quae etiam est Pseudopropheta (n. 594), apparuerint duo cornua similia Agno; quod autem essent Divina Vera falsificata, significatur per quod “loqueretur sicut Draco;” quod ab illis qui in fide Draconis sunt de Deo et de Salvatione, omnia vera Verbi falsificata sint, videatur supra (n. 566). Quod hoc et illud significetur, per quod Bestia haec haberet “duo cornua similia Agno, et loqueretur sicut Draco,” patet manifeste ab his Domini verbis apud Matthaeum.”
    “Si quis dixerit vobis, Ecce hic est Christus, aut ibi,ne credite; surgent falsi Christi et Pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ut in errorem inducant, si possibile, electos; ecce praedixi vobis” (xxiv. 23-25);
    per “Christum” simile significatur quod hic per “Agnum,” nempe Dominus quoad Divinum Verum Verbi; quare quod dicturi “Ecce hic est Christus,” significat quod dicturi quod hoc sit Divinum Verum Verbi quod autem sit illud falsificatum significatur per haec, “Si quis dixerit vobis, hic est Christus aut ibi, ne credite, quia surgent falsi Christi et Pseudoprophetae:” quod hi sint de quibus Dominus praedixit, patet ex eo, quod dicatur, quod “illi daturi sint signa magna et prodigia, ac in errorem inducturi, si possibile, electos;” simile ut de hac Bestia, quae est Pseudopropheta (vers. 13, 14, hujus capitis). Illa quae Dominus praedixit in illo capite apud Matthaeum, fuerunt de Ultimo Tempore seu statu Ecclesiae, qui ibi intelligitur per “Consummationem saeculi.”
  48. (Vers. 12.) “Et potestatem prioris Bestiae omnem facit coram illo,” significat quod confirmaverint dogmata, quae per “Draconem” significantur, et a Laicis recepta sunt, et quod per id illa valeant. – Quod haec significentur, videri potest a supra explicatis de potestate a Dracone data Bestiae a Mari ascendenti (n. 575, 579); et quia haec Bestia, quae est Pseudopropheta, fecit illam potestatem coram Dracone, non aliud significatur quam quod fecerint illa valere per confirmationes.
  49. “Et facit ut terra et habitantes in illa adorent Bestiam priorem, cujus sanata est plaga mortis ejus, significat quod sic ex confirmationibus constabilitum sit, quod pro sancto Ecclesiae agnosceretur, quod quia nemo potest facere bonum opus a se, ac implere legem, unicam medium salutis sit fides in justitiam et meritum Christi, Qui passus est pro homine, et per id damnationem legis sustulit. – Supersedetur haec explicare, quia sequuntur a supra explicatis (n. 566, 577-582); per “terram et habitantes in illa” significantur Ecclesiae Reformatorum, ut supra; per “adorare” significatur pro sancto Ecclesiae agnoscere, ut quoque supra; hic illud, quod per “Bestiam ex Mari,” postquam “sanata est plaga mortis ejus,” intelligitur; et hoc est, quod supra expositum est.
  50. (Vers. 13.) “Et facit signa magna,” significat testificationes quod quae docent vera sint, tametsi sunt falsa. – Per “signa” significantur testificationes quod vera sint, quia olim signa facta sunt, ut testificarentur veritatem; sed postquam signa et miracula cessarunt, usque manet significatio eorum, quae est testificatio veritatis: hic autem per “signa” significantur testificationes a Bestia seu Pseudopropheta quod falsa ejus essent vera, ex causa quia post confirmationes non aliter apparent. Quod testificationes quod verum sit, per signa significentur, constare potest ex sequentibus locis:
    In Consummatione saeculi “surgent falsi Christi et Pseudoprophetae, dabunt Signa magna et Portenta, ac in errorem inducent, si possibile est, etiam electos” (Matth. xxiv. 24; Marc. xiii. 22);
    “Terribilia quoque Signa de Caelo erunt; erunt Signa in sole, luna et astris, resonante mari et salo” (Luc. xxi. 11, 25);
    Jehovah “irrita reddit Signa mendacium, divinatores insanos reddit, rejiciens sapientes retro, et scientiam illorum stultam facit” (Esaj. xliv. 25);
    “Viam gentium ne discite, et a Signis caelorum ne consternemini” (Jerem. x. 2{1});
    “Sunt Spiritus daemonum facientes Signa, ad congregandum eos in bellum diei illius magni” (Apoc. xvi. 14);
    “Comprehensa est Bestia et cum ea Pseudopropheta, qui fecit Signa coram illa, et seduxit” (Apoc. xix, 20).
    Quod “signa” fuerint testificationes quod veritas sit, patet adhuc ab his:
    Discipuli dixerunt ad Jesum, “Quodnam facis Signum, ut credamus Tibi; quid{2} operaris” (Joh. vi. 30-33);
    Judaei, Scribae et Pharisaei quaerebant Signum a Domino, ut scirent quod Christus esset (Matth. xii. 38-40; cap. xvi. 1-4; Marc. viii. 11, 12; Luc. xi. 16, 29, 30; Joh. ii. 16, 18, 19);
    Discipuli dixerunt ad Jesum, “Quodnam Signum Adventus Tui et Consummationis saeculi” (Matth. xxiv. 3; Marc.{3} xiii. 4);
    “Si non crediderint tibi, nec audiverint vocem Signi primi, credent tamen voci Signi posterioris” (Exod. iv.{4} 8, 9);
    “vox signi” est testificatio.
    “Posuerunt inter eos verba Signorum Suorum” (Psalm. cv. 27);
    Dixit ad Achasum, “Pete tibi Signum a Jehovah” (Esaj. vii. 11, 14);
    “Hoc tibi Signum a Jehovah, ecce retraham umbram graduum, quae descendit in gradibus Achasi pro sole” (Esaj. xxxviii. 7, 8);
    “Dixit Hischias, Quodnam Signum quod ascensurus sim in domum Jehovae” (Esaj. xxxviii. 22{5});
    “Hoc vobis Signum quod visitaturus Ego super vos in loco hoc, ut sciatis quod consistant verba Mea” (Jerem. xliv. 29, 30);
    Jehovah “fac mecum Signum in bonum, ut videant osores mei et pudefiant” (Psalm. lxxxvi. 17);
    “Nuntient vobis quae contingent, ut ponamus cor nostrum, indicate Signum in futurum, ut sciamus quod dii vos” (Esaj. xli. 22, 23);
    “Rugierunt hostes in festi tui medio, posuerunt Signa sua Signa ” (Psalm. lxxiv. 3, 4, 9).
    (Praeter alibi, ut Esaj. xlv. 11, 13; Jerem. xxxii.{6} 20, 21; Ezech. iv. 3; Psalm. lxv. 7-9{7} (B. A. 6-8); Psalm. lxxviii. 42, 43; Exod. vii.{8} 3; Num. xiv. 17, 22; Deutr. iv. 34; cap. xiii. 2-4 (B. A. 1-3); Jud. vi. 17, 21; 1 Sam. ii. 34{9}; cap. xiv. 10; Marc. xvi. 17, 18; 20{10}; Luc. ii. 11, 12, 16.)
    Similia significantur per “Signa foederis”
    (Gen. ix. 13; cap. xvii. 11; Ezech. xx. 12, 20).
    Ex his clare videri potest quod per “signa magna,” quae facit haec Bestia Draconis, non intelligantur signa, sed testificationes ab illis, quod quae docent vera sint: unusquisque enim haereticus, qui se confirmavit in falsis, post confirmationem contestatur quod falsa ejus sint vera; non enim tunc videt vera amplius, quoniam confirmatio falsi est negatio veri, et verum negatum amittit lucem suam et quantum falsa ex confirmationis luce, quae est lux fatua, nitent, tantum lux veri fit caligo, videatur supra (n. 566).
    @1 2 pro “2, 3″$
    @2 quid pro “quod”$
    @3 Marc. pro “Matth.”$
    @4 iv. pro “xiv.”$
    @5 22 pro “12”$
    @6 xxxii. pro “xxxi.”$
    @7 7-9 pro “7, 8″$
    @8 vii. pro “vi.”$
    @9 34 pro “14”$
    @10 20 pro “30”$
  51. “Ut et ignem faciat descendere e Caelo in terram coram hominibus,” significat contestationes quod falsa illorum sint vera Caeli, et quod qui illa recipiunt, salventur, et qui non recipiunt, pereant. – Quod haec significentur per illa verba, est quia maxima signa facta sunt per ignem e Caelo; unde communis loquela confirmationis, cum de testificatione veri agebatur, apud antiquos fuit, quod “ignem possint facere descendere e Caelo, et id testificari;” per quod significabatur, quod eo usque testificari possent. Quod etiam veritas testificata sit per “ignem e Caelo,” patet ex his:
    Quod Holocaustum ex Aharone factum per ignem e Caelo consumptum sit (Levit. ix. 24);
    Similiter Holocaustum factum ab Elia (1 Reg. xviii. 38).
    “Ignis e Caelo” in opposito sensu fuit signum testificans quod in malis et inde falsis essent, et quod perirent, sed ille ignis fuit ignis consumens; sicut ignis e Caelo,
    Qui consumpsit duos filios Aharonis (Levis. x. 1-6);
    Qui consumpsit quinquaginta et ducentos viros (Num. xxvi. 10);
    Qui consumpsit extrema castrorum (Num. xi. 1-4);
    Qui bis consumpsit quinquaginta viros a Rege ad Eliam missos (2 Reg{1} i. 10, 12);
    Ignis et sulphur e Caelo super Sodomam (Gen. xix. 24, 25);
    Ignis e Caelo qui consumpsit illos qui circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam (de quo Apoc. xx. 9);
    Discipuli irati contra impaenitentes dixerunt ad Jesum, “Visne dicamus ut Ignis descendat e Caelo, et consumat eos” (Luc. ix. 54).
    Haec adducta sunt, ut sciatur quod “ignis e Caelo” significet testificationem, imo contestationem, quod verum sit verum, et in opposito sensu quod falsum sit verum, ut hic.
    Praeterea “ignis” significat amorem caelestem, et inde zelum pro vero, et in opposito sensu amorem infernalem, et inde zelum pro falso (n. 468, 494).
    @1 2 Reg. pro “1 Reg.”$
  52. (Vers. 14.) “Et seducat habitantes super terra propter signa quae data ei facere coram Bestia,” significat quod per testificationes et contestationes inducant homines Ecclesiae in errores. – Per “seducere” significatur inducere in errores per “habitantes super terra” significantur homines Ecclesiae Reformatorum, ut supra (n. 578, 588, 597); per “signa,” quae data ei facere coram Bestia, significantur testificationes et contestationes (n. 598, 599); per “Bestiam ex Mari,” coram qua signa facta sunt, significatur fides Draconis apud Laicos (n. 567); et per “Bestiam ascendentem ex Terra,” quae fecit signa, et alibi vocatur Pseudopropheta, significatur fides Draconis apud Clericos (n. 594). Simile dicitur a Domino apud Matthaeum (cap. xxiv. 24-26).
  53. “Dicens habitantibus super terra, facere imaginem Bestiae, quae habet plagam machaerae et vixit,” significat quod adducant homines Ecclesiae pro doctrina recipere, quod fides sit unicum medium salutis, quia nemo potest facere bonum a se, nisi sit meritorium, et quia nemo potest implere legem, et sic salvari” – Per “habitantes super terra” intelliguntur homines Ecclesiae Reformatorum, ut supra (n. 600); per “imaginem” significatur doctrina illius Ecclesiae, de qua infra; et per “imaginem Bestiae quae habet plagam machaerae et vixit” significatur hoc doctrinae, quod “Fides sit unicum medium salutis, quia nemo potest facere bonum a se nisi sit meritorium, et quia nemo potest implere legem et sic salvari” (videatur supra, n. 576, 577 seq.).
    Omnis Ecclesia coram Domino apparet sicut homo; si in veris ex Verbo est, apparet sicut homo pulcher; si autem in veris falsificatis est, apparet ut homo monstrosus. Ecclesia ita apparet ex doctrina ejus, et ex vita secundum illam: ex quo sequitur, quod doctrina Ecclesiae sit “imago” ejus. Id quoque videri potest ex hoc: -Omnis homo est suum bonum et verum, aut suum malum et falsum; inde et non aliunde homo est homo: consequenter est doctrina et vita secundum illam, quae facit “imaginem” hominis Ecclesiae; imaginem hominis pulchri si doctrina et vita secundum illam est ex genuinis veris Verbi, at imaginem hominis monstrosi si ex veris Verbi falsificatis. Homo etiam in mundo spirituali apparet ut aliquod animal, sed ita apparet ejus affectio e longinquo illi qui in veris et bonis a Domino sunt, apparent ut agni et columbae; at qui in veris falsificatis et bonis adulteratis sunt, apparent ut noctuae et vespertiliones; illi qui in fide separata a charitate sunt, sicut dracones et hirci; qui in falsis ex malo sunt, apparent ut basilisci et crocodili; et qui tales et usque confirmaverunt doctrinalia Ecclesiae, sicut praesteres volantes. Ex his videri potest, quod doctrina Ecclesiae, et vita secundum illam, intelligatur per “imaginem Bestiae,” quam pro “habitantibus super terra” fecerunt. Sed quid porro factum est cum illis qui “adorabant imaginem Bestiae” videatur Apocalypsis (cap. xiv. 11; cap. xix. 20; cap. xx. 4). Similia per “imagines” in Sensu spirituali significantur Exod. xx. 4, 5; Levit. xxvi. 1; Deutr. iv. 16-18; Esaj. ii. 16; Ezech. vii. 20; cap. xvi. 17; cap. xxiii. 14-16.
    Idola et sculptilia apud antiquos fuerunt imagines religiosi illorum; quare per illa significantur falsa et mala doctrinae (n.459).
  54. (Vers. 15.) “Et datum ei dare spiritum imagini Bestiae, ut at loquatur imago Bestiae,” significat quod permissum illis confirmare doctrinam illam per Verbum, ex quo sicut vivificata docetur. – Per “datum” significatur quod permissum sit; omnia enim falsa doctrinae, sicut mala vitae, fiunt ex permissione, de qua videatur sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 234-274, 275-284{1}, 296); per “imaginem Bestiae” significatur doctrina illa (n. 601); per “dare spiritum imagini Bestiae” significatur confirmare illam ex Verbo, nam non aliunde est spiritus et vita alicui doctrinae Ecclesiae; “ut loquatur imago Bestiae” significat quod ita sicut vivificata doceatur. Quod haec intelligantur per “dare spiritum imagini Bestiae, ut loquatur,” est quia in omnibus Verbi est spiritus et vita, Dominus enim locutus est Verbum, inde Ipse est in illo; ac ita locutus est Verbum, ut singula ibi communicationem habeant cum Caelo, et per Caelum cum Ipso; Sensus spiritualis ibi est, per quem datur communicatio; quare Dominus dicit,
    “Verba quae Ego loquor vobis, Spiritus et vita sunt” (Joh. vi. 63).
    @1 284 pro “285”$
  55. “Et faciat ut quicunque non adorant imaginem Bestiae occidantur,” significat quod pronuntient damnationem super illos qui non doctrinam fidei illorum pro sancta doctrina Ecclesiae, agnoscunt. Per “adorare imaginem Bestiae” significatur agnoscere doctrinam fidei illorum pro sancta doctrina Ecclesiae, nam per “adorare” significatur pro sancto Ecclesiae agnoscere (n. 579, 580, 588, 597), et per “imaginem Bestiae” significatur doctrina illa (n. 601): per “occidi” significatur spiritualiter occidi, quod est damnari (n. 325, et alibi); et quia per “occidi” significatur damnari, etiam significatur declarari pro haeretico, et excludi a communione Ecclesiae, hic enim in oculis illorum spectatur ut damnatus.
    Hoc faciunt Docti e Clero, qui justificationis arcana in scholis et gymnasiis imbuerunt; imprimis illi qui in fastu eruditionis propter illa sunt; hi damnant omnes qui non cogitant sicut illi, et quantum audent, fulminant super illos. Hoc possum memorare, quod illi qui arcana illa imbuerunt, et inde in fastu eruditionis fuerunt, in mundo spirituali tam infensi sint contra illos qui adorant Solum Dominum et non solam Fidem pro unico medio salutis agnoscunt, ut in excandescentiam irae et furoris veniant dum vident illos, et quoque dum e longinquo sentiunt sphaeram Divinam Domini, et sphaeram charitatis circum illos. Quoniam illi tales sunt, ideo describitur Draco, ut infensissimus hostis contra illos; ut quod
    “Steterit coram Muliere paritura, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret: quodque ejecerit post Mulierem ex ore suo aquam sicut flumen, ut illam a flumine absorptam faceret: et quod iratus contra Mulierem abiverit facere bellum cum reliquis seminis ejus” (Apoc. xii. 4, 15. 17);
    quod
    “Ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae” spiritus tres immundi, similes ranis, exiverint, ad congregandum suos in bellum diei magni Dei Omnipotentis (Apoc. xvi. 13-16; similiter, cap. xix. 19, 20, et cap. xx. 8-10);
    ut et, quod
    “Bestia ascendens ex abysso occiderit duos Testes, et projecerit corpora illorum super plateam Urbis magnae, quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus, et non permiserint illa poni in monumenta” (Apoc. xi. 7-9);
    per “non permittere poni in monumenta” significatur rejicere ut damnatos (n. 506).
  56. (Vers. 16.) “Et facit omnes parvos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos,” significat omnes in illa Ecclesia ex quacunque conditione, eruditione et intelligentia sunt. – Per “parvos et magnos” hic intelliguntur qui in minori et majori gradu dignitatis sunt, ita ex quacunque conditione; per “divites et pauperes” intelliguntur qui in cognitionibus et scientiis plus et minus sunt (n. 206), ita ex quacunque eruditione; per “liberos et servos” intelliguntur qui sapiunt ex se et qui ex aliis (n. 337), ita ex quacunque intelligentia: inde nunc per “omnes parvos et magnos, divites et pauperes, liberos et servos,” intelliguntur omnes in illa Ecclesia ex quacunque conditione, eruditione et intelligentia sunt. Haec in Sensu spirituali.
  57. “Ut det illis characterem super manu eorum dextra et super frontibus eorum,” significat quod nemo pro Christiano Reformato agnoscatur, nisi qui fide et amore recipit doctrinam illam. – Per “dare characterem” significatur agnoscere pro Christiano Reformato, seu quod sit ex confessione illa, quam doctrina docet; “character” est agnitio quod talis, ut et confessio quod sit; per “manum dextram” significatur omne hominis quoad potentiam intellectualem, ita quoad fidem, “manus dextra” enim significat potentiam hominis (n. 457); per “frontem” significatur omne hominis quoad potentiam voluntariam, ita quoad amorem, “frons” enim significat amorem (n. 347).
  58. (Vers. 17.) “Et ut nemo possit emere aut vendere, si non habet characterem, aut nomen Bestiae, aut numerum nominis ejus,” significat quod nemini liceat ex Verbo docere, proinde non inaugurari sacerdotio, decorari lauru magisterii, donari pileo doctoratus, et vocari Orthodoxus, nisi qui agnoscit doctrinam illam, ac jurat in fidem et amorem ejus, aut in tale quod ei conforme est, aut in tale quod non discordat. – Per “emere et vendere” significatur comparare sibi cognitiones, hic quae illius doctrinae sunt, et docere illas, de quo sequitur; per “characterem” significatur agnitio pro Christiano Reformato, et confessio quod sit (n. 605); per “nomen Bestiae” significatur quale doctrinae, per “nomen” quale (n. 81, 122, 165, 584), et per “Bestiam” significatur doctrina recepta a Laicis, ita a communi caetu (n. 567); et quia dicitur “aut nomen Bestiae” significatur quale aut tale quod ei conforme est: per “numerum” significatur quale rei (n. 448) et quia dicitur “aut numerus nominis ejus,” significatur quale aut tale quod non discordat. Ita dicitur, quia doctrina, quae per Draconem et ejus Bestiam significatur non similis est in regnis ubi sunt Reformati, at similis quoad hoc principium seu caput doctrinae, – Quod Fides sine Operibus Legis justificet et salvet. Quod “emere et vendere” significet sibi comparare cognitiones, ac docere illas, similiter “mercari,” “negotiari,” et “lucrari,” constat ex his locis:
    “Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, Emite, et comedite; ite, inquam, Emite sine argento vinum et illi” Esaj. lv. 1);
    “Gratis venditi estis, ideo non per argentum Redimemini” (Esaj. lii. 3);
    “In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes; et per multitudinem sapientiae in Negotiatione tua multiplicaveras tibi opes” (Ezech. xxviii. (4,) 5).
    Quoniam per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri, ideo de Tyro dicuntur haec:
    “Omnes naves maris fuerunt ad Negotiandum negotiationem tuam: Tharschish Negotiatrix tua in argento; Javan, Thubal et Meschech, hi Mercatores tui, cum anima hominis dederunt Negotiationem Syria Negotiatrix tua cum chrysopraso: opes tuae, Negotiationes tuae, Mercatus tui, Negotiantes negotiationem tuam, cadent in cor marium in die casus tui” (Ezech. xxvii. 1 ad fin{1});
    “Ejulate naves Tharschishi, quia devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae” (Esaj. xxiii. 1-8).
    Simile per “negotiari” intelligitur in parabola Domini, De homine peregre profecto, qui dedit servis suis talenta, ut Negotiarentur et Lucrarentur (Matth. xxv. 24-30{2});
    Et de alio qui dedit servis suis decem minas, ut cum illis Negotiarentur (Luc. xix. 12-26);
    Et de thesauro abscondito in agro, “quem repertum homo abscondidit, et vendidit omnia et emit agrum” (Matth. xiii. 44);
    Et de quaerente pulchras margaritas, “qui cum invenisset unam pretiosam, vendidit omnia, et Emit illam” (Matth. xiii. 45, 46);
    “Tales facti sunt Negotiatores tui a juventute; quisque regione sua aberrarunt, non salvans te” (Esaj. xlvii. 15).
    (Praeter pluries alibi.)
    @1 xxviii. 1 ad fin. pro “xxxvii: 1 ad fin. Ezech. xxxvii: 1 ad fin.”$
    @2 30 pro “20”$
  59. (Vers. 18.) Hic sapientia est,” significat quod sapientis sit ex illis, quae in hoc capite dicta et explicata sunt, videre et intelligere, qualis est doctrina et fides de Deo et de salvatione apud Clericos. – Dicitur “hic” quia intelliguntur illa quae in hoc capite dicta et explicata sunt, in specie quae de “Bestia ex Terra,” per quam significatur doctrina et inde fides de Deo et de salvatione apud Clericos (n. 594), nam de hac Bestia, haec, quae in hoc versu, dicuntur; et quia sapientis, seu sapientiae, est, videre et intelligere qualis illa doctrina et inde fides est, dicitur, “Hic sapientia est.”
  60. “Habens intelligentiam computet numerum Bestiae,” significat quod qui in illustratione a Domino est, cognoscere possit quale confirmationum istius doctrinae et fidei ex Verbo est apud illos.- “Habens intelligentiam” significat in illustratione a Domino esse: “computare numerum, significat cognoscere quale; per “numerum” significatur quale (n. 348, 364, 448), et per “computare” significatur cognoscere; et quia quale, quod per “numerum” significatur, est quale quoad verum, et omne verum doctrinae et fidei Ecclesiae est ex Verbo, ideo intelligitur quale confirmationum ex Verbo; hoc etiam est quale quod significatur per numerum “666,” de quo sequitur.
  61. “Numerus enim hominis est,” significat quale Verbi et inde Ecclesiae. – Per “hominem” significatur sapientia et intelligentia (n. 243), hic sapientia et intelligentia ex Verbo; ita quoque Verbum quoad sapientiam et intelligentiam apud hominem Ecclesiae. Ipsa etiam Ecclesia apparet coram Domino ut homo; inde homo Ecclesiae quoad spiritum suum in Caelo apparet ut homo secundum quale Ecclesiae ex Verbo apud illum: hoc itaque est, quod hic significatur per “numerum hominis,” quia sequitur post haec, “habens intelligentiam computet numerum Bestiae;” per quae significatur, quod qui in illustratione est a Domino cognoscere possit quale confirmationum doctrinae et fidei de Deo et Salvatione est apud Clericos: quale Ecclesiae ex Verbo etiam significatur per “hominem” (n. 920, et quoque alibi).

610: “Numerus ejus sexcenta (sexaginta) sex,” significat quale hoc, quod ab illis omne verum Verbi falsificatum sit. – Per “numerum Bestiae” significatur quale confirmationum doctrinae et fidei ex Verbo apud illos (n. 608, 609); per “sexcenta sexaginta sex” significatur omne verum boni; et quia hoc de Verbo dicitur, significatur omne verum boni in Verbo, hic illud falsificatum, quia est “numerus Bestiae.” Quod hoc significetur, est quia “6” simile significant quod “3” multiplicata in “2”, ac “3”, significant plenum et omne, et praedicantur de veris (n. 505); ac “2” significant conjugium veri et boni: et quia “6” componuntur ex duobus illis numeris in se multiplicatis, ideo significant omne verum boni in Verbo, hic illud falsificatum; quod etiam ab illis falsificatum sit, videatur supra (n. 566). Quod dicatur numerus “666,” est quia in illo numero triplicantur “6,” ac triplicatio complet; multiplicatio per 100, unde “600,” ac per 10, unde “60,” nihil mutat (videatur supra, n. 348). Quod “sex” significent plenum et omne, et dicantur ubi agitur de veris boni, constare potest ex locis in Verbo, ubi ille numerus nominatur; sed illa istius numeri significatio non apparet clare nisi illis qui vident res de quibus agitur in Sensu spirituali, sicut quod Dominus dixerit
Quod semina quae ceciderunt in terram bonam, dederint fructum ad Triginta, ad Sexaginta, et ad Centum” (Marc. iv. 8, 20; Matth. xiii. 8, 23);
“Paterfamilias exiverit et conduxerit operarios in vineam suam hora Tertia et hora Sexta” (Matth. xx. 3, 5);
Quod super mensa in Tabernaculo ordinati fuerint Panes in duos ordines, “in quovis Sex” (Levit. xxiv. 6);
Quod “Sex hydriae positae fuerint juxta mundationem Judaeorum” (Joh. ii. 6);
Quod urbes refugii seu azyli essent Sex (Num. xxxv. 6, 7; Deutr. xix. 1-9);
Quod calamus mensurae, quo Angelus mensuram est omnia Novi Templi et Novae Urbis, fuerit Sex ulnarum (Ezech. xl. 5);
Quod propheta biberet aquam juxta mensuram, “Sextam hinis” (Ezech. iv. 11);
Quod pro oblatione sumerent “Sextam Ephae de chomere tritici” (Ezech. xlv. 13);
Quoniam “sex” significant plenum, ideo vox “sextare orta est, per quam in Sensu spirituali significatur id quod completum est et prorsus, ut quod
“Sextarent epham de chomere hordei” (Ezech. xlv. 13);
et de Gogo:
“Reverti faciam te, et Sextabo te” (Ezech. xxxix. 2);
per quod significatur, quod apud illum prorsus destruetur omne verum boni in Verbo; quinam per “Gogum” intelliguntur, videatur n. 859.

  1. His adjiciam hoc MEMORABILE:-
    Omnes qui ad Caelum praeparati sunt, quod fit in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, post exactum tempus desiderant cum aliquo suspirio Caelum; et mox aperiuntur oculi eorum, et vident viam quae tendit ad aliquam societatem in Caelo. Hanc viam intrant, et ascendunt; et in ascensu est porta, et ibi custos: hic aperit portam, et sic ingrediuntur.
    Tunc obviam fit eis inquisitor, qui eis a Moderatore dicit, ut penitius intrent; et inquirant, num alicubi domus sint quas agnoscant sicut suas, nam pro quovis novitio angelo est nova domus; et si inveniunt, renuntiant hoc, et manent ibi.
    At si non inveniunt, redeunt, et dicunt quod non viderint.
    Et tunc a quod nam sapiente ibi exploratur, num lux quae in illis est concordat cum luce quae in societate est, et imprimis num calor; lux enim Caeli in sua essentia est Divinum Verum, et calor Caeli in sua essentia est Divinum Bonum, utrumque Procedens a Domino, ut Sole ibi. Si alia lux et alius calor, quam lux et calor illius societatis, in illis sunt, non recipiuntur; hoc est, si aliud Verum et aliud Bonum. Quare abeunt inde, et per vias inter societates in Caelo apertas vadunt; et hoc usque dum inveniunt societatem affectionibus illorum prorsus congruam, et ibi fit habitatio illorum in aeternum; sunt enim ibi inter suos, quemadmodum inter affines et amicos, quos, quia in simili affectione sunt, ex corde amant; et ibi sunt in vitae suae faustitate, et in totius pectoris sui ex pace animae jucunditate; est enim in calore et luce Caeli delicium ineffabile, quod communicatur. Ita fit cum illis qui angeli fiunt.
    Sed qui in malis et falsis sunt, illis ex venia licet ascendere in Caelum; sed cum intrant, incipiunt trahere animam seu respirare cum lucta, et mox obscuratur visus illorum, et caligat intellectus et cessat cogitatio, ac lethus obversatur oculis, et sic stant sicut stipites. Et tunc incipit cor pulsare, pectus angustari, et mens corripi angore, ac plus et plus cruciari, et in eo statu se contorquent, sicut serpens admotus igni; quare devolvunt se inde, et per praecipitium, quod tunc eis apparet, se dejiciunt, nec quiescunt quam in Inferno apud sui similes, ubi possunt animam trahere, et ubi cor eorum libere vibratur. Postea odio habent Caelum, et rejiciunt verum, et corde blasphemant Dominum, credentes quod cruciatus et tormina illorum in Caelo ab Ipso fuerint.
    Ex his paucis videri potest, qualis sors illorum est, qui nihili pendunt vera, quae tamen faciunt lucem in qua sunt angeli Caeli, et qui nihili pendunt bona, quae tamen faciunt calorem in quo sunt angeli Caeli: tum ex his videri potest, quantum errant, qui credunt quod quisque possit frui beatitudine caelesti, modo admittatur in Caelum. Fides enim hodierna est, quod in Caelum recipi sit ex sola misericordia; et quod receptio in caelum sit, sicut qui in mundo in domum nuptiarum venit, et tunc simul in gaudia et laetitias ibi; at sciant quod communicatio affectionum sit in mundo spirituali, quoniam homo tunc spiritus est, et vita spiritus est affectio, et ex illa et secundum illam est cogitatio, et quod affectio homogenea conjungat, et affectio heterogenea disjungat, et quod heterogeneum cruciet, diabolum in Caelo, et angelum in Inferno. Quamobrem separati sunt juste secundum diversitates, varietates, et differentias affectionum quae amoris sunt.
    Datum est videre ultra trecentos ex Clero Orbis Reformati, omnes eruditos, qua sciverunt solam Fidem confirmare usque ad justificationem, et quidam ultra; et quia apud illos quoque erat fides quod Caelum sit modo admissio ex gratia, data est illis venia ascendendi in unam Caeli societatem, quae tamen inter superiores non fuit. Et cum ascenderunt simul, tunc e longinquo visi sunt sicut vituli. Et cum intrabant Caelum, recepti sunt ab angelis civiliter, sed cum colloquebantur, occupavit illos tremor postea horror, et demum cruciatus sicut mortis, et tunc dejecerunt se praecipites. et in dejectione visi sunt sicut equi mortui. Quod apparuerint sicut vituli in ascensu, erat quia affectio naturalis videndi et sciendi exultans apparet ex correspondentia sicut vitulus; et quod in dejectione apparuerint sicut equi mortui, erat quia intellectus veri in Verbo apparet ex correspondentia sicut equus, ac intellectus nullus veri in Verbo sicut equus mortuus.
    Erant pueri infra qui videbant illos descendentes, ac in descensu visos ut equos mortuos; et tunc avertebant facies, et dicebant Magistro suo, qui cum illis erat, “Quid hoc portentum; vidimus homines et nunc pro illis equos mortuos; quos quia non potuimus aspicere, avertimus facies; Magister, ne moremur in hoc loco, sed abeamus:” et abiverunt.
    Et tunc Magister illos in via instruxit quid “equus mortuus;” dicens, “Equus' significat intellectum Verbi; omnes equi, quos vidistis, illum significarunt; quando enim homo vadit meditans ex Verbo, tunc meditatio illius e longinquo apparet ut equus, generosus et vivus sicut spiritualiter meditatur Verbum; ac vicissim miser et mortuus sicut materialiter." Tunc pueri quaerebant," Quid est spiritualiter et materialiter meditari ex Verbo." Et respondit Magister, "Illustrabo hoc per exempla: Quis, dum legit Verbum, non cogitat de Deo, de proximo, et de Caelo. Omnis qui cogitat de Deo solum ex Persona et non ex Essentia, is materialiter cogitat; tum qui cogitat de proximo solum ex forma et non ex qualitate, is materialiter cogitat; et qui cogitat de Caelo solum ex loco, et non ex amore et sapientia ex quibus Caelum, is quoque materialiter cogitat." Sed dixerunt pueri," Nos cogitavimus de Deo ex Persona, de proximo ex forma quod sit homo, et de Caelo ex loco; num ideo, cum legimus Verbum, apparuimus tunc alicui ut equi mortui." Dixit Magister, "Non; estis adhuc pueri, et non potuistis aliter; at percepi affectionem sciendi et intelligendi apud vos, quae quia est spiritualis, cogitavistis etiam spiritualiter. Sed redibo ad priora quae dixi, quod qui cogitat materialiter, dum legit Verbum, aut meditatur ex Verbo appareat e longinquo sicut equus mortuus; at qui spiritualiter, sicut equus vivus: et quod materialiter cogitet de Deo ac de Trinitate Dei qui solum ex Persona, et non ex Essentia. Sunt enim Attributa Divinae Essentiae plura, ut Omnipotentia, Omniscientia, Omnipraesentia, Misericordia, Gratia, Aeternitas, et alia et sunt Attributa procedentia ex Divina Essentia, quae sunt Creatio et Conservatio, Salvatio et Redemptio, illustratio et Instructio. Omnis qui de Deo solum ex Persona cogitat, facit tres Deos; dicens, quod unus Deus sit Creator et Conservator, alter Salvator et Redemptor, ac tertius illustrator et Instructor; at omnis qui de Deo ex Essentia cogitat, facit unum Deum dicens,Deus nos creavit et conservat, nos redemit et salvat, et nos illustrat et instruit.’ Inde causa, quod qui de Trinitate Dei cogitant ex Persona et sic materialiter, non possint alter ex ideis cogitationis suae, quae materialis est, quam facere ex uno Deo tres; sed usque contra cogitationem suam tenentur dicere, quod in unoquovis sit communio omnium Attributorum, et hoc unice ex causa, quia sicut per transennam etiam cogitaverunt de Deo ex Essentia. Quare, mi discipuli, cogitate de Deo ex Essentia et ex illa de Persona et non ex Persona et ex hac de Essentia; cogitare enim ex Persona de Essentia est materialiter cogitare etiam de Essentia, at cogitare ex Essentia de Persona est spiritualiter cogitare etiam de Persona. Gentiles antiqui quia materialiter cogitaverunt de Deo, et quoque de Attributis Dei, non modo finxerunt tres Deos, sed etiam plures usque ad centum. Sciatis quod materiale non influat in spirituale, sed spirituale in materiale. Simile est cum cogitatione de proximo ex forma, et non ex qualitate ejus; ut et cum cogitatione de Caelo ex loco, et non ex amore et sapientia ex quibus Caelum. Simile est cum omnibus et singulis quae in Verbo sunt; quare qui materialem ideam de Deo fovet, et quoque de Proximo et de Caelo, non potest quicquam ibi intelligere: est illi Verbum litera mortua; et ipse apparet e longinquo, dum legit illud aut meditatur ex illo, sicut equus mortuus.
    “Illi quos vidistis descendentes e Caelo, factos coram oculis vestris sicut equos mortuus, fuerunt qui occluserunt visum rationalem, apud se et apud alios per peculiare dogma, quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei eorum; non cogitantes quod intellectus a religione occlusus sit caecus sicut talpa, et in illo mera caligo; et talis caligo quae rejicit a se omnem lucem spiritualem, obstipat influxum ejus a Domino et e Caelo, et ponit pro illo obicem in sensuali corporeo, longe infra rationale, in rebus fidei; hoc est, ponit illum juxta nasum, et figit illum in cartilagine ejus, ex quo postea ne quidem odorari potest spiritualia: unde quidam tales falsi sunt, ut dum sentiunt odorem ex spiritualibus, cadant in deliquium: per odorem intelligo perceptionem. Hi sunt qui faciunt Deum tres. Dicunt quidem ex Essentia quod Deus unus sit; at usque dum ex fide sua orant, quae est, ut Deus Pater misereatur propter Filium et mittat Spiritum Sanctum, manifeste faciunt tres Deos. Non possunt alter, orant enim ad Unum, ut misereatur propter Alterum, et mittat Tertium.
    Et tunc Magister illorum docuit illos de Domino, quod Ille Deus Unus sit, in Quo Divina Trinitas.

CAPUT XIV.
ET Vidi, et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen Patris Ipsius Scriptum Super frontibus Suis.

  1. Et audivi vocem e Caelo, tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni, et vocem audivi citharaedorum pulsantium citharis suis.
  2. Et canebant tanquam Canticum novum coram Throno, et coram quatuor Animalibus, et Senioribus; et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia, empti de terra.
  3. Hi Sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, Virgines enim sunt; hi Sunt qui, sequentes Agnum quocunque vadit: hi empti sunt de hominibus, primitiae Deo et Agno.
  4. Et in ore illorum non est inventus dolus, immaculati enim Sunt coram Throno Dei.
  5. Et vidi alium Angelum volantem in medio Caeli, habentem Evangelium aeternum evangelizare habitantibus super terra, et omni genti et tribui et linguae et populo;
  6. Dicentem voce magna, Timete Deum, et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius, et adorate Ipsum Qui fecit Caelum et Terram et Mare et Fontes aquarum.
  7. Et alius Angelus secutus est, dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna, quia ex vino irae scortationis Suae potavit omnes gentes.
  8. Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna. Si quis Bestiam adoraverit, et imaginem ejus, et acceperit characterem super fronte sua et super manu sua,
  9. Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis Angelis et coram Agno.
  10. Et fumus cruciatus illorum ascendet in saecula saeculorum, et non habebunt requiem diu et noctu adorantes Bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus.
  11. Hic{1} patientia sanctorum est, hic custodientes
    mandata Dei et fidem Jesu Christi.
    @1 Hic pro “Haec”$
  12. Et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Scribe, Beati mortui in Domino morientes a nunc; imo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis, opera enim illorum sequuntur cum illis.
  13. Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube Sedens similis Filio Hominis, habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua falcem acutam.
  14. Et alius Angelus exivit e Templo, clamans magna voce Sedenti super nube, Mitte falcem Tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae.
  15. Et misit Sedens super nube falcem Suam super terram, et demessa est terra.
  16. Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam.
  17. Et alius Angelus exivit ex Altari, habens potestatem super ignem, et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros Vineae terrae, quia maturuerunt uvae ejus.
  18. Et misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et conjecit in torcular irae Dei magnum.
  19. Et calcatum est torcular extra urbem, et exivit
    Sanguis e torculari usque ad frena equorum, a stadiis
    mille sexcenti.

SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
DE NOVO CAELO CHRISTIANO (describitur vers. 1-5):
EVANGELIZATIO DE ADVENTU DOMINI, ET TUNC NOVA ECCLESIA (vers. 6, 7, 13):
EXHORTATIO UT RECEDANT A FIDE SEPARATA A CHARITATE, IN QUA EST HODIERNA ECCLESIA (n.9-12);
EXPLORATIO HORUM, ET MANIFESTATIO, QUOD OPERA ILLORUM SINT MALA (vers. 14-20).
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

  1. “Et vidi, et ecce Agnus stans super Monte Sion, et cum Ipso centum quadraginta (quatuor) millia,” significat Dominum nunc in Novo Caelo ex Christianis, qui Ipsum pro Deo Caeli et Terrae agnoverunt, et in veris doctrinae ab Ipso per Verbum fuerunt (n. 612); “habentes Nomen Patris Ipsius in frontibus suis,” significat agnitionem Divini et Divini Humani Domini apud illos (n. 613).
  2. “Et audivi vocem e Caelo, tanquam vocem aquarum multarum,” significat Dominum loquentem per Novum Caelum ex Divinis Veris (n. 614); “et tanquam vocem tonitrui magni,” significat et ex Divino Amore (n. 615); “et vocem audivi citharaedorum pulsantium citharis suis,” significat confessionem Domini ex laetitia cordis ab Angelis spiritualium inferioribus Caelis (n. 616).
  3. “Et canebant tanquam Canticum novum coram Throno et coram quatuor Animalibus et coram Senioribus,” significat celebrationem et glorificationem Domini coram Ipso et coram, Angelis superiorum Caelorum (n. 617); “et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia,” significat quod non alii ex Christianis potuerint intelligere, et sic ex amore et fide agnoscere, quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quam qui a Domino in Novum hoc Caelum recepti sunt (n. 618); “empti de terra,” significat quod illi sint qui a Domino potuerunt regenerari et sic redimi in mundo (n. 619).
  4. “Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, virgines enim sunt, significat quod non adulteraverint vera Ecclesiae, et conspurcaverint illa falsis fidei, sed quod amaverint vera quia sunt vera (n. 620); “hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque vadit,” significat quod conjuncti sint Domino per amorem et fidem in Ipsum, quia vixerunt secundum praecepta Ipsius (n. 621); “et empti sunt de hominibus,” significat hic ut prius (ii. 622); “primitiae Deo et Agno,” significat initiamentum Caeli Christiani agnoscentis Deum unum in quo Trinitas, et Dominum esse Illum (n. 623).
  5. “Et in ore illorum non est inventus dolus,” significat quod non ex astu et proposito loquantur et persuadeant falsum et malum (n. 624); “immaculati enim sunt coram Throno Dei,” significat quia sunt in veris ex bono a Domino (n. 625).
    6.Et vidi alium Angelum volantem in medio Caeli, habentem Evangelium aeternum evangelizare habitantibus super terra,” significat annuntiationem Adventus Domini, et Novae Ecclesiae descensurae e Caelo ab Ipso (n. 626); “et omni genti et tribui et linguae et populo,” significat cunctis qui ex religione in bonis sunt, et ex doctrina in veris (ii. 627).
  6. “Dicentem voce magna, Timete Deum,” significat admonitionem ut non faciant mala, quia hoc contra Dominum est (n. 628); et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius,” significat agnitionem et confessionem quod omne Verum Verbi sit a Domino, secundum quod omnis homo judicabitur (n. 629); “et adorate Ipsum Qui fecit Caelum et Terram et Mare et Fontes aquarum,” significat quod Dominus Solus colendus sit, quia Ipse Solus Creator, Salvator et Redemptor est, et ab Ipso Solo Caelum angelicum et Ecclesia et omnia illorum sunt (ii. 630).
  7. “Et alius Angelus secutus est dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna,” significat quod nunc Religiosum Catholico Romanum quoad sua dogmata et doctrinalia dispersum sit (ii. 631); “quia ex vino irae scortationis suae potavit omnes gentes,” significat quia per prophanationes Verbi, et per adulterationes boni et veri Ecclesiae, seduxit omnes quos dominio suo subjicere potuit (ii. 632).
  8. “Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna,” significat adhuc a Domino de illis qui in Fide separata a Charitate (n 633); “Si quis Bestiam adoraverit et imaginem ejus, et acceperit characterem super fronte et super manu sua,” significat qui agnoscit et recipit doctrinam de justificatione et salvatione per solam Fidem, confirmat illam, et vivit secundum illam (n 634)
    10, 11. “Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius,” significat quod illi falsificent bona et vera Verbi, et imbuant vitam ex illis falsificatis (n. 635); “et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis Angelis et Agno, et fumus cruciatus eorum ascendet in saecula saeculorum,” significat amorem sui et mundi et cupiditates inde, et ex his fastum propriae intelligentiae, ac cruciatum in Inferno ex illis (n. 636); “et non habebunt requiem diu et noctu adorantes Bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus,” significat statum perpetuum in injucundis apud illos qui agnoscunt et recipiunt illam fidem, confirmant illam, et vivunt secundum illam (n. 637).
  9. “Hic patientia sanctorum est, hic{1} custodientes mandata Dei et fidem Jesu,” significat quod homo Ecclesiae Domini, per tentationes ab illis exploretur qualis est quoad{2} vitam secundum praecepta Verbi et quoad fidem in Dominum (n. 638).
    @1 hic pro “hi”$
    @2 quoad pro “quod”$
  10. “Et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, (Scribe,) Beati mortui in Domino morientes a nunc,” significat praedictionem a Domino de statu illorum post mortem, qui e Nova Ecclesia Ipsius erunt, quod illis vita et felicitas aeterna (n. 639); “imo dicit{1} Spiritus. ut requiescant ex laboribus suis,” significat quod Divinum Verum Verbi doceat, quod qui affligunt animam et crucifigunt carnem propterea, habituri sint pacem in Domino (n. 640); “opera enim illorum sequuntur cum Illis,” significat sicut amaverunt et crediderunt, et inde fecerunt et locuti sunt (n. 641).
    @1 dicit pro “dixit”$
  11. “Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube Sedens similis Filio Hominis,” significat Dominum quoad Verbum (n. 642); “habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua falcem acutam,” significat Divinam Sapientiam ex Divino Amore Ipsius, ac Divinum Verum Verbi (n. 643).
  12. “Et alius Angelus ex ivit e Templo,” significat Caelum angelicum (n. 644); “clamans magna voce Sedenti super nube, Mitte falcem Tuam et mete, quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae,” significat supplicationem Angelorum Caeli ad Dominum, ut finem imponat, et judicium faciat, quia nunc ultimus status Ecclesiae (n. 645).
    16 “Et misit Sedens super nube falcem Suam, et demessa est terra,” significat finem Ecclesiae, quia non amplius Divinum Verum ibi (ii. 646).
  13. “Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam,” significat Caelos Regni spiritualis Domini, et Divinum Verum Verbi apud illos (n. 647).
  14. “Et alius Angelus exivit ex Altare, habens potestatem super ignem,” significat caelos Regni caelestis Domini, qui in bono amoris a Domino sunt (n. 648); “et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae terrae,” significat operationem Homini ex bono amoris Super Divinum Verum Verbi Sui in opera charitatis et fidei, quae apud homines Ecclesiae Christianae sunt (n. 649(b)); “quia maturuerunt uvae ejus,” significat quia ultimus status Ecclesiae Christianae est (n. 649(a)).
  15. “Et misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae,” significat finem Ecclesiae hodiernae Christianae (n. 650); “et conjecit in torcular irae Dei magnum,” significat exploratione” qualia erant opera illorum, quod essent mala (n. 651).
  16. “Et calcatum est torcular extra urbem”, significat quod exploratio facta sit ex Divinis Veris Verbi qualia essent opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae (n. 652); “et exivit sanguis e torculari usque ad frena equorum,” significat violentiam illatam Verbo per diras falsificationes veri, et inde intellectum ita obturatum ut homo vix doceri possit amplius, et sic duci per Divina vera a Domino (n. 653); “a stadiis mille sexcentis,” significat mere falsa mali (ii. 654).
  17. EXPLICATIO.
    (Vers. 1) “Et vidi, et ecce Agnus stans Super Monte Sion et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia” significat Dominum nunc in Novo Caelo collecto ex illis in Ecclesiis Christianis qui Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoverunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum fuerunt – Per “vidi” significantur haec et quae in hoc capite sequuntur; per “Agnum” intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 269, 271); per “Montem Zionis” significatur Caelum, ubi illi qui in amore in Dominum sunt, de quo sequitur; `per “centum quadraginta quatuor millia” significantur omnes qui Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt, et in veris doctrinae ex bono amoris ab Ipso per Verbum sunt (n. 348, seq.). De his actum est in capite vii.; sed ibi, quod “signati fuerint super frontibus,” ita distincti et separati a reliquis; hic nunc, quod collecti in unum, et quod ex illis Caelum. Caelum de quo hic agitur, est Caelum collectum ex Christianis a tempore Domini in mundo, et ab illis inde qui Solum Dominum adiverunt, et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, fugiendo mala ut peccata contra Deum: hoc Caelum est Caelum Novum, ex quo Sancta Hierosolyma, hoc est, Nova Ecclesia in terris descendet (Apoc. xxi. 1, 2). Caeli autem ante Adventum Domini sunt supra illud, et vocantur Caeli antiqui; in quibus etiam omnes agnoscunt Solum Dominum pro Deo Caeli et Terrae: hi Caeli cum Novo hoc Caelo communicant per influxum. Notum est, quod per “Terram Canaanem” significetur Ecclesia, quia ibi fuit Verbum, et per id Dominus notus; tum quod in medio ejus fuerit urbs Zion et sub illa urbs Hierosolyma, utraque super monte; inde per “Sionem” et “Hierosolymam” significata sunt intima Ecclesiae; et quia Ecclesia in Caelis facit unum cum Ecclesia in terris, ideo per “Sionem” et “Hierosolymam” intelligitur Ecclesia utrobivis, sed per “Sionem” Ecclesia quoad amorem, et per “Hierosolymam” Ecclesia quoad doctrinam inde. Dicitur “Mons Zion,” quia per “montem” significatur amor (n. 336). Quod per “Montem Zionem” significetur Caelum et Ecclesia, ubi Solus Dominus colitur, constare potest a sequentibus locis:
    “Ego unxi Regem Meum super Sionem; annuntiabo de statuto, Filius Meus Tu, Ego hodie genui Te; dabo gentes haereditatem Tuam: osculamini Filium, ne irascatur et pereatis; beati omnes confidentes in Ipsum” (Psalm. ii. 6-8, 12);
    “Super Montem altum ascende Evangelizatrix Sion; dic, Ecce Dominus Jehovih in forti venit” (Esaj. xl. 9, 10);
    “Exulta valde, Filia Sionis; ecce Rex tuus tibi venit Justus et Salvator” (Sach. ix. 9; Matth. xxi. 2, 4, 5; Joh. xii. 14, 15);
    “Exclama et jubila Habitatrix Sionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis” (Esaj. xii. 6);
    “Redempti Jehovae revertentur Sionem cum cantu” (Esaj. xxxv. 10);
    Jubila et laetare Filia Sionis: ecce Ego veniens ut habitem in medio tui” (Sach. ii. 14, 15 (B.A. 10, 11));
    “Quis dabit in Sione salutem Israelis” (Psalm. xiv. 7; Psalm. liii. 7 (B.A. 6));
    “Fundabit Dominus Jehovih in Sione lapidem probationis, et tunc abolebitur foedus vestrum cum morte” (Esaj. xxviii. 16-18);
    “Salus Mea non morabitur, dabo in Sione salutem” (Esaj. xlvi. 13)
    “Tunc veniet Sioni Redemptor” (Esaj. lix. 20);
    “Regnabit Jehovah Zebaoth in Monte Sionis” (Esaj. xxiv. 23):
    “Amat Jehovah portas Sionis prae omnibus habitaculis Jacobi; gloriosa praedicanda in te, Urbs Dei; hic natus est ibi; omnes fontes mei in te” (Psalm. lxxxvii. 2, 3, 6, 7{1};
    “Elegit Jehovah Sionem, desideravit in sedem Sibi; haec requies Mea in aeternum, ibi habitabo” (Psalm. cxxxii. 13, 14);
    “Filii Sionis exultent in Rege suo” (Psalm. cxlix. 2{2});
    “Jehovah surge, et miserearis Sionis: venit tempus statutum; annuntiabitur in Sione Nomen Jehovae, quando congregabuntur Populi una, et Regna ad serviendum Jehovae” (Psalm. cii. 14-17, 22, 23 (B. A. 13-16, 21, 22));
    “E Sione Deus effulgebit, venit Deus noster et clamabit ad Caelum sursum, et ad terram, colligite Mihi sanctos Meos” (Psalm. l. 2-5{3}).
    (Praeter alibi, ut Esaj. i. 27; cap. iv. 2,5; cap. xxxi. 4, 9; cap. xxxiii. 5, 20; cap. xxxvii. 22; cap. lii. 1; cap. lxiv. 9 (B.A. 10); Jerem. vi. 2 Thren. iv. 2 Amos i. 2 Mich. iii. 10, 12; cap. iv. 1-3, 7, 8; Zeph. iii. 14, 16{4}: Joel iv. 16, 17, 21 (B.A. iii. 16, 17, 21); Sach. viii. 3; Psalm. xx. 3{5} (B. A. 2); Psalm. xlviii. 3, 4, 12-15 (B.A. 2, 3, 11-14); Psalm. lxxvi. 3 (B. A. 2): Psalm. lxxviii. 68; Psalm. cx. 1, 2; Psalm. cxlix. 2, 4; Psalm. cxxv. 1{6}; Psalm, cxxvi. 1; Psalm. cxxviii. 5, 6; Psalm. cxxxiv. 3; Psalm. cxxxv. 21{7}; Psalm. cxlvi. 10.)
    Multis in locis dicitur “Virgo et Filia Zionis,” per quam non intelligitur aliqua virgo aut filia ibi, sed Ecclesia quoad affectionem boni et veri, simile quod per “Sponsam Agni” (Apoc. xxi. 2, 9; cap. xxii. 17). “Virgo et Filia Zionis” Ecclesiam Domini significat in his locis:
    Esaj. i. 8: cap. iii. 16-26{8}; cap. iv. 4; cap. x. 32: cap. xvi. 1; cap. xxxvii.{9} 22; cap. lii. 2; cap. lxii. 11 Jerem. iv. 31 cap. vi. 2, 23 Thren. i 6; cap. ii. 1, 4, 8, 10, 13, 18; cap. iv. 22 : Mich. i. 13 cap. iv. 8, 10, 13; Zeph. iii. 14{10}): Sach. ii. 14 (B.A. 10){11}; cap. ix. 9; Psalm. ix. 15 (B.A. 14); et alibi.
    @1 2, 3, 6, 7 pro “1, 2, 5, 6, 7″$
    @2 2 pro “2, 3″$
    @3 2-5 pro “1 ad 5″$
    @4 16 pro “15”$
    @5 3 pro “3, 6″$
    @6 cxxv. 1 pro “cxix. 2, 4″$
    @7 21 pro “20”$
    @8 16-26 pro “16, 17, 16 ad 26″$
    @9 xxxvii. pro “xxvii.”$
    @10 14 pro “24”$
    @11 14 pro “10”$
  18. “Habentes Nomen Patris Ipsius scriptum in frontibus suis,” significat agnitionem Domini ac Domini Humani Domini ex amore et fide apud illos. – Per “Nomen Patris” intelligitur Dominus quoad Divinum a Quo quod vocatur Pater, et simul quoad Divinum Humanum quod vocatur Filius, quoniam unum sunt et una Persona, unita sicut anima et corpus; quare in Caelo per “Deum Patrem” non intelligitur alius quam Dominus; et quoque Dominus in Caelo Novo vocatur Pater. Quod hic dicatur “Nomen Patris in frontibus illorum,” est quoque quia per “Patrem” intelligitur Divinum Bonum Divini Amoris Domini, quod in Verbo Evangelistarum ubivis intelligitur per “Patrem” cum a Domino nominatur, ac Divinum Verum Divinae Sapientiae per “Filium;” quae duo unita sunt sicut anima corpori et corpus animae, quando Dominus Humanum Suum glorificavit (videatur n. 21, 170): et quia unum sunt, ideo dicitur alibi,
    “Nomen Dei et Agni in frontibus suis” (cap. xxii. 4).
    De his itaque, de quibus hic agitur, dicitur quod “Nomen Patris haberent scriptum in frontibus,” quia per “centum quadraginta quatuor millia signatos ex duodecim tribubus Israelis” intelliguntur Angeli superiorum Caelorum, qui omnes in Bono amoris caelestis sunt, et per “Patrem,” ut dictum est, id Bonum intelligitur. Quod angeli, de quibus hic agitur, sint Angeli superiorum Caelorum, videatur in Explicatione capitis septimi, in specie n. 369,{1} ibi. Per “scriptum in frontibus” significatur agnitio ex amore et fide in illis; per “scriptum” seu “inscriptum” significatur agnitio in illis, et per “frontem” significatur amor et inde intelligentia seu fides (n. 347, 605). Quod Divinum quod Pater vocatur, ac Divinum Humanum quod Filius, sint unum sicut anima et corpus, et consequenter quod Dominus quoad Divinum Humanum adeundus sit, et quod ita et non aliter adeatur Divinum quod Pater vocatur, constare potest ex tam multis locis in Verbo, ut implerent membranas si adducerentur; in aliqua copia adducta sunt in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 29-36, 38-45, seq.); ex qua hic solum aliqua in confirmationem afferentur, quae sunt:
    “Dixit Angelus Mariae, Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis Nomen Ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Sed Maria dixit, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco. Respondit Angelus, Spiritus Sanctus veniet super te, et Virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei” (Luc. i. 30-35{2});
    “Angelus Domini in somnio apparuit Josepho, dicens, Ne timeas accipere Mariam Sponsam tuam, nam quod in ea natum, ex Spiritu Sancto est; et Joseph non cognovit eam, usque dum peperit Filium suum primogenitum” (Matth. i. 20, 25);
    “In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et Verbum Caro factum est, et vidimus gloriam Ipsius, sicut gloriam Unigeniti a Patre” (Joh. i. 1, 2, 14);
    Judaei quaerebant Jesum interficere, “quod Patrem proprium dixisset Deum, parem Se Ipsum faciens Deo; respondit Jesus, Quae Pater facit, haec etiam similiter facit Filius; quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat: amen dico vobis, quod veniet hora, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent” (Joh. v. 18, 19, 21, 25{3});
    “Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso” (Joh. v. 26);
    “Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; si Me cognovistis, etiam Patrem Meum cognovistis, et abhinc cognovistis Ipsum et vidistis Ipsum. Dicit Ipsi Philippus, Monstra nobis Patrem. Dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe; qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, monstra nobis Patrem; nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me sit{4}; credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in Me” (Joh. xiv. 6-11);
    “Ego vitam aeternam do ovibus Meis; Ego et Pater unum sumus.” Et Judaei indignati, quod Se Ipsum faceret Deum; et dixit, Facio opera Patris, “operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me et Ego in Patre” (Joh. x. 28-38);
    “Qui videt Me, videt Ipsum Qui misit Me” (Joh. xii. 45);
    “Omnia quaecunque Pater habet Mea sunt” (Joh. xvi. 15);
    “Quod Pater dederit omnia in manus Ipsius” (Joh. xiii. 3);
    “Pater, dedisti Mihi potestatem omnis carnis: haec est vita aeterna, ut cognoscant Te solum Deum, et Quem misisti Jesum Christum: omnia Mea Tua sunt et Tua Mea” (Joh. xvii. 2, 3, 10);
    “Data est Mihi omnis potestas in Caelis et in Terris” (Matth. xxviii. 18);
    “Quodcunque petieritis in Nomine Meo, hoc faciam; et Ego faciam” (Joh. xiv. 13, 14);
    Spiritus veritatis “non loquetur ex Se Ipso, sed ex Meo accipiet, et an nuntiabit vobis” (Joh. xvi. 13, 14);
    “Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam” (Joh. xv. 5).
    (Praeter alibi)
    Sunt adhuc plura in Veteri Testamento, ex quibus etiam aliqua afferentur:
    “Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super Cujus humero Principatus: et vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis” (Esaj. ix. 5 (B.A. 6));
    “Virgo concipiet Filium, et vocabitur Nomen Ipsius Deus nobiscum” (Esaj. vii 14);
    “Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnabit Rex; et hoc Nomen Ipsius quod vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra” (Jerem. xxiii 5, 6: cap. xxxiii. 15, 16);
    “Tunc dicetur in die illo, Ecce Deus noster Quem exspectavimus ut liberet nos; Jehovah Quem exspectavimus; exultemus et laetemur in Salute Ipsius” (Esaj. xxv. 9):
    “Tantummodo inter te Deus, et praeterea non Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis Salvator” (Esaj. xlv. 14, 15);
    “Nonne Ego Jehovah: et non amplius Deus praeter Me; Deus Justus et Salvator non praeter Me” (Esaj. xlv. 21, 22);
    “Ego Jehovah, et non praeter Me Salvator” (Esaj. xliii. 11):
    “Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces: et Salvator non praeter Me” (Hosch xiii. 4):
    “Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum” (Esaj. lxiii. 16);
    “Sic dixit Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus” (Esaj. xliv. 6{5});
    “Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso” (Esaj. xliv. 24);
    “Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus” (Esaj. xlviii. 17);
    “Jehovah Petra mea, et Redemptor meus (Psalm. xix.{6} 15 (B. A. 14))
    “Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius” (Jerem. 1. 34);
    “Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur” (Esaj. liv. 5);
    “Ut sciat omnis caro; quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus fortis Jacobi” (Esaj. xlix. 26; cap. lx. 16{7});
    “Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius” (Esaj. xlvii. 4):
    “Sic dixit Redemptor vester{8} Jehovah” (Esaj. xliii. 14; cap. xlix. 7).
    (Et alibi, ut Luc. i. 68; Esaj. lxii. 11, 12; cap. lxiii.{9} 1, 4, 9; Jerem. xv. 20, 21; Hosch. xiii. 4, 14; Psalm. xxxi. 6 (B.A. 5); Psalm. xliv. 27 (B.A. 26); Psalm. xlix. 16 (B.A. 15); Psalm. lv. 18, 19 (B.A. 17, 18); Psalm. lxix. 19 (B.A. 18); Psalm. lxxi. 23; Psalm. ciii. 4{10}; Psalm. cvii. 2; Psalm. cxxx. 7, 8.)
    Et apud Sachariam:
    “In die illo erit Jehovah in Regem super totam Terram; in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum” (xiv. 9).
    Sed haec pauca sunt.
    @1 369 pro “362”$
    @2 30-35 pro “34, 38″$
    @3 18, 19, 21, 25 pro “18-26″$
    @4 sit pro “manet”$
    @5 6 pro “2”$
    @6 xix. pro “xv.”$
    @7 16 pro “60”$
    @8 vester pro “tuus”$
    @9 lxiii. pro “liii.”$
    @10 4 pro “1”$
  19. (Vers. 2.) “Et audivi vocem e Caelo, tanquam vocem aquarum multarum,” significat Dominum loquentem per Novum Caelum ex Divinis Veris. – Per “vocem e Caelo” significatur vox seu loquela a Domino per Caelum; nam dum auditur vox e Caelo, est a Domino: hic per Novum Caelum ex Christianis, quod intelligitur per “Montem Sionis” super quo “Agnus visus est stare, et cum Ipso centum quadraginta quatuor millia” (n. 612, 613): per “aquas multas” significantur Divina Vera (n. 50). Similiter de Domino loquente per Caelum ex Divinis Veris, dicitur in sequentibus his locis:
    Audita est vox Filii Hominis, “sicut Vox aquarum multarum” (Apoc. i. 15{1});
    Et vox e Throno “tanquam Vox aquarum multarum” (Apoc. xix. 6);
    Et vox Dei Israelis “tanquam Vox aquarum multarum” (Ezech. xliii. 2);
    “Vox Jehovae super aquis, Jehovah super aquis multis” (Psalm. xxix, 3{2});
    Sonus alarum Cheruborum “sicut Sonus aquarum magnarum” (Ezech. i. 24);
    per “Cherubos” significatur Verbum (n. 239), ita Divinum Verum, ex quo Dominus loquitur.
    @1 15 pro “24”$
    @2 3 pro “23”$
  20. “Et tanquam vocem tonitrui magni,” significat Dominum loquentem per Novum Caelum ex Divino Amore. – Quod “fulgura, tonitrua et voces,” significent illustrationem, perceptionem at instructionem, videatur supra (n. 236); et quod “septem tonitrua loquentia” significent Dominum loquentem per universum Caelum (n. 472). Dominus cum loquitur per Caelum, loquitur e tertio Caelo per secundum Caelum, ita ex Amore per Divinam Sapientiam, tertium enim Caelum est in Divino Amore Ipsius, et secundum Caelum in Divina Sapientia Ipsius. Dominus nusquam aliter loquitur, dum e Caelis superioribus; et haec sunt quae intelliguntur per “vocem tanquam aquarum multarum,” et per “vocem tonitrui magni;” “aquae multae” sunt Divina vera Divinae Sapientiae, et “tonitrui magnum” est Divinum Bonum Divini Amoris.
  21. “Et vocem audivi citharaedorum pulsantium citharis suis,” significat confessionem Domini ex laetitia cordis ab Angelis spiritualibus in inferioribus Caelis. – Quod “pulsare cithara” significet confiteri Dominum ex veris spiritualibus, videatur supra (n. 276); quod ex laetitia cordis, sequitur; inde per “citharaedos” significantur Angeli spirituales. Quod, hi sint Angeli inferiorum Caelorum, est quia vox Domini per Caelos superiores audita erat tanquam “vox aquarum multarum,” et tanquam “vox tonitrui magni” (n. 614, 615). Quod audita sit “vox citharaedorum pulsantium citharis,” est quia sonus aut sermo defluens ex inferioribus Caelis quandoque auditur sicut sonus cithararum; non quod pulsent citharis, sed quia vox confessionis Domini ex laetitia cordis ita auditur infra.
  22. (Vers. 3.) “Et canebant tanquam Canticum novum coram Throno, et coram quatuor Animalibus et coram Senioribus,” significat celebrationem et glorificationem Domini coram Ipso, et coram Angelis superiorum Caelorum. – Quod per “canebant canticum novum” significetur agnitio et glorificatio Domini, quod Solus sit Judex, Redemptor, Salvator, ita Deus Caeli et Terrae, videatur supra (n. 279); quod “coram Throno” sit coram Domino, est quia Ipse Solus super Throno sedet; quod “coram quatuor Animalibus et coram Senioribus” sit coram Angelis superiorum Caelorum (n. 369); per “tanquam canticum novum” significatur celebratio et glorificatio Domini in Novo Caelo Christiano, hic in specie quod sit agnitus pro Deo Caeli et Terrae, sicut agnoscitur in Caelis antiquis: haec involvit vocula “tanquam;” nam “tanquam canticum novum” est tanquam id novum sit, cum tamen non est novum. Quod Novum Caelum, de quo dicitur in Apocalypsi (cap. xxi. 1), sit Novum Caelum ex Christianis, et quod priores Caeli sint
    ex antiquis et ex antiquissimis, tum quod Dominus in his Caelis agnoscatur pro Deo Caeli et Terrae, dictum est prius.
  23. “Et nemo potuit discere Canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia,” significat quod non alii ex Christianis potuerint intelligere, et sic ex amore et fide agnoscere, quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quam qui a Domino in Novum hoc Caelum recepti sunt. – Per “canticum” hoc significatur agnitio et glorificatio Domini, quod Deus Caeli et Terrae sit (n. 279, 617); per “discere” significatur interius in se percipere quod ita sit, quod est intelligere, et sic recipere et agnoscere; qui aliter discit, is discit et non discit, quia non retinet: per “centum quadraginta quatuor millia” intelliguntur qui Dominum Solum pro Deo Caeli et Terrae agnoscunt (n. 612). Quod non alii ex Christianis potuerint discere hoc canticum, hoc est, agnoscere quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, est quia ab infantia imbuerunt quod tres Personae Divinitatis essent, distinctae inter se; nam in Doctrina Trinitatis dicitur, “Alia est Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;” tum, “Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus;” et tametsi ibi adjicitur quod Tres illi Unum sint, usque in cogitatione sua diviserunt Divinam Essentiam in Tres, quae tamen non dividi potest; et propterea adiverunt Patrem, quia Primus in ordine est. Et insuper Antesignani in Ecclesia docuerunt ut orarent ad Patrem propter Filium ut mittat Spiritum Sanctum; per hoc confirmata est idea cogitationis illorum de Tribus, et tunc non possunt cogitare de Filio ut Deo, aequali cum Patre, et uno cum Patre, sed de Filio ut aequali cum alio homine, tametsi Ipse quoad Humanum est Solus Justitia, et vocatur
    “Jehovah Justitia nostra” (Jerem. xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 15, 16).
    Ex illa idea cogitationis illorum, factum est quod non potuerint comprehendere quod Dominus ut natus in mundo possit Deus Caeli et Terrae esse, et adhuc minus quod Solus Deus sit, utcunque audiverunt et legerunt omnia illa quae supra (n. 613) allata sunt. et quoque haec ibi:
    “Omnia quaecunque Pater habet Mea sunt” (Joh. (xvi. 15; tum videatur cap.) xii. 45);
    Pater dedit omnia in manum Filii (Joh. xiii. 3);
    Pater, dedisti Mihi “potestatem omnis carnis: omnia Mea Tua sunt et Tua Mea” (Joh. xvii. 2, 3, 10);
    “Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18);
    tum quod
    Conceptus sit a Jehovah Patre, et inde quod Anima Ipsius ab Ipso sit (Luc. i. 34, (35,) 38);
    inde Ipsi Divina Essentia: praeter similia multa alibi. Quod illa dicta sint de Domino nato in mundo, quisque
    potest videre: ut et
    Quod Ipse et Pater unum sint; ac quod Ipse in Patre et Pater in Ipso sit; et quod qui videt Ipsum, videat Patrem (Joh. x. 28-38; cap. xiv. 6-11).
    Haec tametsi audiverunt et legerunt, usque tamen non recedere potuerunt ab idea concepta in pueritia, et postea a docentibus confirmata, quae in tantum occlusit rationale illorum ut non potuerint videre, hoc est, intelligere haec Domini verba:
    “Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me” (Joh. xiv. 6);
    “Qui non ingreditur per januam in caulam ovium, sed ascendit aliunde, is est fur et latro. Ego sum Janua; per Me si quis introiverit, salvabitur” (Joh. x. 1, 9);
    tum quod Dominus glorificaverit Humanum Suum, hoc est, univerit Illud Divino Patris, hoc est, Divino quod in Ipso fuit a conceptione, propter causam, ut Genus humanum possit uniri Deo Patri in Ipso et per Ipsum. Quod hoc fuerit causa Adventus Domini in mundum, et glorificationis
    Humani Ipsius, docet plene apud Johannem (cap. xiv., xv.,
    xvii.): dicit enim
    “In die illo cognoscetis, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis” (Joh. xiv. 20);
    “Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, sicut palmes arefactus in ignem” (Joh. xv. 5, 6{1});
    “Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate; ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te; Ego in illis et Tu in Me” (Joh. xvii. (19,) 21, 23, 26). (Tum cap. vi. 56; et alibi.)
    Ex quibus clare patet, quod Adventus Domini in mundum, et glorificatio Humani Ipsius, pro fine habuerint conjunctionem hominum cum Deo Patre in Ipso et per Ipsum; ita quod Ipse adeundus sit. Hoc quoque confirmat Dominus per id, quod toties dixerit, quod credendum sit in Ipsum, ut vitam aeternam habeant (videatur supra, n. 553{2}). Quis non videre potest, quod haec et illa a Domino dicta sint de Ipso in Humano Suo; et quod nusquam dixerit, nec dicere potuerit, quod Ipse in hominibus et homines in Ipso essent, et quod credendum sit in Ipsum ut vitam aeternam habeant, nisi Humanum Ipsius esset Divinum. Per “petere Patrem in Nomine Ipsius” non intelligitur immediate adire Deum Patrem, nec petere propter Ipsum, sed adire Dominum, et Patrem per Ipsum, quia Pater in Filio est, ac unum sunt, ut Ipse docet; “in Nomine Ipsius” hoc significat, ut etiam constare potest ex his:
    “Qui non credit in Filium, jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei” (Joh. iii. 17, 18);
    “Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus{3} Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in Nomine Ipsius” (Joh. xx. 31);
    Jesus dixit, “Qui hunc puerum suscipit in Nomine Meo, Me suscipit; et qui Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me” (Luc. ix. 48);
    “Quicquid petieritis in Nomine Meo, hoc Ego faciam” (Joh. xiv. 13, 14).
    Praeter in aliis locis, ubi dicitur “in Nomine Domini” (Matth. vii. 22; cap. xviii. 5, 20; cap. xix. 29; cap. xxiii. 39; Marc. ix. 37; cap. xvi. 17; Luc. xiii. 35; cap. xix. 38; cap. xxiv. 47; Joh. i. 12; cap. ii. 23; cap. v. 43; cap. xii. 13; cap. xv. 16; cap. xvi. 23, 24, 26, 27; cap. xvii. 6).
    Quid “Nomen Dei,” et quod “Nomen Patris” sit Dominus quoad Divinum Humanum, videatur supra (n. 81, 165, 584).
    @1 5, 6 pro “3, 4″$
    @2 553 pro “513”$
    @3 sit Christus pro “Christus sit”$
  24. “Empti de terra,” significat quod illi sint qui a Domino potuerunt regenerari et sic redimi in Mundo. – Per “emptos de terra” significantur redempti in mundo; quod redemptio sit liberatio ab Inferno, et salvatio per conjunctionem cum Domino, videatur n. 281; et quia hoc fit per regenerationem, ideo per “emptos” significantur regenerati et sic redempti a Domino; et quia omnes possunt regenerari et sic redimi si volunt, et pauci volunt, ideo per “emptos de terra” significatur quod illi sint qui a Domino potuerunt regenerari et sic redimi: quales hi sunt, describitur nunc (vers. 4 et 5).
  25. (Vers. 4.) “Hi sunt qui cum mulieribus non sunt inquinati, virgines enim sunt,” significat quod non adulteraverint vera Ecclesiae, et conspurcaverint illa falsis fidei, sed quod amaverint vera quia sunt vera. – Quod “mulier” significet Ecclesiam ex affectione veri, et inde in opposito sensu Ecclesiam ex affectione falsi, videatur supra (n. 434, 533), hic Ecclesiam ex affectione veri, quia dicitur “cum mulieribus non inquinati;” “inquinari cum mulieribus” simile significat cum adulterari et scortari; quod “adulterari” et “scortari” significet adulterare et falsificare Verbum, videatur etiam supra (n. 134): “virgines enim sunt,” significat quia amaverunt vera quia vera sunt, ita ex affectione spirituali; causa quod hi per “virgines” intelligantur, est quia “virgo” significat Ecclesiam ut Sponsam, quae vult conjungi Domino, et fieri Uxor; et Ecclesia quae vult conjungi Domino, illa amat vera quia vera sunt; nam per vera, dum vivitur secundum illa, fit conjunctio. Inde est, quod Israel, Zion et Hierosolyma, in Verbo dicantur “Virgines” et “Filiae;” per “Israelem” enim, “Sionem” et “Hierosolymam,” significatur Ecclesia. Quod omnes illi qui ab Ecclesia Domini tales sunt, sive sint virgines aut juvenes, uxores aut mariti, pueri aut senes, puellae aut vetulae, per “virgines intelligantur, constare potest ex Verbo, ubi “virgines” nominantur; ut
    “Virgo Israel” (Jerem. xviii. 13; cap. xxxi. 4, 21; Amos v. 2; Joel i. 8);
    “Virgo Filia Jehudae” (Thren. i. 15);
    “Virgo Filia Sionis” (2{1} Reg. xix. 21; Esaj. xxxvii. 22; Thren. i. 4; cap. ii. 13);
    “Virgines Hierosolymae” (Thren. ii. 10);
    “Virgo populi Mei” (Jerem. xiv. 17).
    Quare Dominus assimilavit Ecclesiam
    “Decem Virginibus” (Matth. xxv. 1, seq.);
    et dicitur apud Jeremiam,
    “Aedificabo te, ut aedificata sis Virgo Israel; denuo exibis in chorum ludentium” (xxxi.{2} 4, 13);
    et apud Davidem,
    “Viderunt gressus Tuos, Deus, gressus Dei mei, Regis mei in Sanctuario; in medio Virginum tympanizantium” (Psalm. lxviii. 25, 26 (B. A. 24, 25));
    et alibi,
    “Filiae Regum inter pretiosas tuas,{3} consistit Regina ad dextram tuam in auro optimo Ophiris: audi Filia et vide; delectabitur Rex pulchritudine tua: etiam Filia Tyri afferet munus, facies tuas deprecabuntur divites populi: tota pretiosa Filia Regis intus; de implexis auri vestis ejus, in acupictis adducetur Regi; Virgines post illam amicae ejus, venient in palatium Regis” (Psalm. xlv. 10-16 (B. A. 9-15));
    ibi per “Regem” intelligitur Dominus, per “Reginam” Ecclesia ut Uxor, per “filias” et “virgines” affectiones boni et veri. Similes affectiones per “virgines” significantur in Verbo alibi, ubi “juvenes” simul nominantur, quia “juvenes” significant vera, ac “virgines” affectiones illorum; ut in sequentibus locis:
    “Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terra, non famem ad panem, nec sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae; in die illo deficient Virgines pulchrae, et Juvenes siti” (Amos viii. 11, 13);
    “Erubesce Zidon; dixit Mare, Non parturivi, nec peperi, et non educavi Juvenes, adolescere feci Virgines” (Esaj. xxiii. 4);
    “Torcular calcavit Dominus Virgini Filiae Jehudae{4}: videte dolorem meum; Virgines et Juvenes iverunt in captivitatem” (Thren. i, 4, 15, 18);
    “Quantum bonum Ipsius, et quanta pulchritudo Ipsius; frumentum Juvenes, et mustum adolescere fecit Virgines” (Sach. ix. 17);
    “Implebuntur plateae urbis Pueris et Puellis ludentibus in plateis ejus{5}” (Sach. viii. 5);
    “Sedent in terra (, tacent Seniores Filiae Sionis, descendere fecerunt in terram caput suum) Virgines Hierosolymae; cui assimilabo te, Virgo Filia Sionis; Virgines meae et Juvenes jacuerunt in plateis” (Thren. ii. 10, 13, 21).
    (Praeter alibi, ut Jerem. li. 20-23; Thren. v. 10-12 Ezech. ix. 4, 6; Psalm. lxxviii. 62-64; Deutr. xxxii. 25.)
    @1 2 Reg. pro “1 Reg.”$
    @2 xxxi. pro “xxx.”$
    @3 tuas pro “suas”$
    @4 Jehudae pro “Sionis”$
    @5 ejus pro “Meis” (Vide A.C. n. 5236.)$
  26. “Hi sunt qui sequuntur Agnum quocunque vadit,” significat quod conjuncti sint Domino per amorem et fidem in Ipsum, quia vixerunt secundum praecepta Ipsius. – Quod haec significentur, patet ab his Domini verbis
    “Qui facit praecepta Mea ille amat Me, et amabo illum, et ad illum veniam, et apud illum mansionem faciam” (Joh. xiv. 20-23);
    et alibi:
    Pastor ovium, “quando proprias oves eduxerit, coram illis incedit, et oves Ipsum sequuntur, quia sciunt vocem Ipsius: oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco eas, et sequuntur Me” (Joh. x. 4. 5, 27);
  27. “Hi empti sunt de hominibus,” significat quod sint qui a Domino potuerunt regenerari, et sic redimi in mundo, ut supra (ii. 619), ubi similia.
  28. “Primitiae Deo et Agno,” significat initiamentum Caeli Christiani agnoscentis Deum unum in quo Trinitas, et Dominum esse illum. – Per “primitias” intelligitur quod primum nascitur, tum quod primum colligitur, ita initiamentum, hic Novi Caeli ex Christianis; per “Deum et Agnum” intelligitur hic, ut supra, Dominus quoad Ipsum Divinum a Quo, et quoad Divinum Humanum, tum quoad Divinum Procedens, ita Deus unus in Quo Trinitas. Hic dicetur aliquid de Primitiis. In Ecclesia Israelitica mandatum est, ut
    Primitiae frugum, omnis frumenti, olei et musti, fructuum arboris tum velleris, darentur Jehovae ut sanctae, et a Jehovah datae Aharoni, et post eum Sacerdoti Magno (Exod. xxii. 28{1} (B.A. 29); cap. xxiii. 19{2}; Num. xiii. 20; cap. xv. 17-21{3}; cap. xviii. 8-20; Deutr. xviii. 4{4}; cap. xxvi. 1, seq.):
    tum, quod
    Celebrarent Festum Primitiarum messis et panis (Exod. xxiii. 14-16, 19, 26; Levis. xxiii. 9-15, 20-25; Num. xxviii. 26 ad fin.).
    Causa erat, quia “primitiae significabant id quod primum nascitur, et postea succrescit, sicut infans in hominem, et surculus in arborem; et inde significabant omne sequens usque dum fit completum, nam omne sequens in Primo est, sicut homo in infante, et arbor in surculo; et quia hoc Primum existit ante successiones, similiter in Caelo et in Ecclesia, ideo “primitiae” sanctae fuerunt Domino, et “festum primitiarum” celebratum est. Similia per “primitias” significantur
    Jerem. xxiv. 1, 2; Ezech. xx. 40; Mich. vii.{5} 1; Deutr. xxxiii. 15, 21.
    @1 28 pro “18”$
    @2 19 pro “10”$
    @3 21 pro “22”$
    @4 4 pro “14”$
    @5 vii. pro “vi.”$
  29. (Vers. 5.) “Et in ore illorum non est inventus dolus,” significat quod non ex astu et proposito loquantur et persuadeant falsum et malum. – Per “os” significatur loquela, praedicatio et doctrina (n. 452{1}); et per “dolum” significatur persuasio mali per falsum, proprie ex astu et proposito; qui enim persuadet aliquid ex astu seu dolo, ille etiam persuadet ex proposito; nam astus seu dolus proponit sibi, recondit et facit, cum datur copia. Per “mendacium” in Verbo significatur falsum et falsiloquium; per “dolum” significatur utrumque ex proposito; hoc et illud in sequentibus locis:
    Jesus dixit de Nathanaele, “Ecce vere Israelita, in quo Dolus non est” (Joh. i. 47{2});
    “Reliquiae Israelis non loquentur Mendacium, neque invenietur in ore illorum Lingua doli” (Zeph. iii. 13);
    “Non violentiam fecit, nec Dolus in ore Ipsius” (Esaj. liii 9);
    “Divites impleti sunt violentia, et habitatores loquuntur Mendacium, et quoad linguam Dolus in ore illorum” (Mich. vi. 12);
    “Perdes loquentes Mendacium, virum sanguinum et Doli abominabitur Jehovah” (Psalm. v. 7 (B.A. 6));
    “Jehovah libera animam meam a labio Mendacii, a lingua Doli (Psalm. cxx. 2, 3);
    “Docuerunt linguam suam loqui Mendacium, habitare tuum in medio Doli ob Dolum renuerunt cognoscere Me” (Jerem. ix. 5, (6));
    “Circumdederunt Me Mendacio Ephraim, et Dolo domus Israelis” (Hosch. xii. 1 (B.A. xi. 12));
    “Si Propositum habuerit quis occidendi socium Dolo, a cum Altari Meo abstrahes eum, et morietur” (Exod. xxi. 14);
    “Maledictus faciens opus Jehovae Dolo” (Jerem. xlviii. 10).
    (Praeter alibi, ut Jerem. v. 26, 27; cap. viii. 5; cap. xiv. 14; cap. xxiii. 26; Hosch. vii. 16; Zeph. i. 9; Psalm. xvii. 1; Psalm. xxiv. 4; Psalm. xxxv. 20, 21; Psalm. xxxvi. 4 (B. A. 3); Psalm. i. 19; Psalm. lii. 4, 6 (B. A. 2, 4); Psalm. lxxii. 14; Psalm. cix. 2; Psalm. cxix. 118; Hiob xiii. 7; cap. xxvii. 4.)
    Dolosi in Verbo significantur per “serpentes” venenatos, ut per “crocodilos” et “viperas,” ac dolus significatur per “venenum” illorum.
    @1 452 pro “453”$
    @2 47 pro “48”$
  30. “Immaculati enim sunt coram Throno Dei,” significat quia sunt in veris ex bono a Domino. – Per “immaculatos” significantur qui non in falsis sunt, proinde qui in veris; “maculae” enim significant falsa, proprie falsa ex malo; per “Thronum Dei” significatur Dominus et Caelum (n. 14, 233); et quia omnes qui in bono sunt a Domino, apparent sicut in veris sint, ideo per quod “immaculati sint coram Throno Dei” significatur quod in veris sint ex bono a Domino. Omnes enim qui ducuntur a Domino, tenentur in bono ab Ipso, et ex bono illo non procedit nisi verum; et si falsum, est falsum apparens, et hoc spectatur a Domino simile vero, solum per modificationem lucis Caeli in alio colore; bonum enim, quod intus in illo est, id ita qualificat: datur enim falsum ex malo, et quoque falsum ex bono; utrumque potest apparere in externa forma simile, sed usque prorsus dissimilia sunt, quia id quod intus est, facit essentiam, et producit quale ejus. Quoniam per “maculas” significantur falsa, ideo
    Prohibitum fuit, ne aliquis ex semine Aharonis, in quo esset Macula, accederet ad Altare, ac intraret intra Velum (Levit. xxi. 17-23)
    per quod significabatur, quod immaculati essent: et quoque
    Prohibitum fuit, ne aliquod sacrificium ex bobus, vitulis, ovibus, capris, agnis, in quibus esset Macula, fieret (Levit. xxii. 15);
    maculae etiam ibi recensentur.
  31. (Vers. 6.) “Et vidi alium Angelum volantem in medio Caeli, habentem Evangelium aeternum evangelizare habitantibus super terra,” significat annuntiationem Adventus Domini, et Novae Ecclesiae descensurae e Caelo ab Ipso. – Per “Angelum” in supremo Sensu intelligitur Dominus, et inde quoque Caelum (n. 5, 344, 465); per “alium Angelum” significatur nunc novum a Domino; per “volare in medio Caeli” significatur despicere, perspicere et prospicere (n. 415), hic novum a Domino e Caelo in Ecclesia per “Evangelium aeternum” significatur annuntiatio Adventus Domini et Regni Ipsius (n. 478, 553); per “habitantes super terra” significantur homines Ecclesiae, ad quos fiet annuntiatio: quod etiam sit annuntiare quod Nova Ecclesia nunc sit descensura e Caelo ab Ipso, est quia adventus Domini involvit duo, Ultimum Judicium et post illud Novam Ecclesiam. De Ultimo Judicio agitur, cap. xix., xx.; et de Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, cap. xxi., xxii. Quod per “Evangelium” et “evangelizare” significetur annuntiatio de Adventu Domini et Regni Ipsius, constat manifeste ex locis n. 478 adductis, quae ibi videantur.
  32. “Et omni genti et tribui et linguae et populo,” significat cunctis qui ex religione in bonis sunt, et ex doctrina in veris. – Per “gentem” significantur qui in bonis sunt, et abstracte bona (n. 483); per “tribum” significatur Ecclesia quoad religionem (n. 349); per “linguam” significatur doctrina (n. 282); et per “populum” significantur qui in veris sunt, et abstracte vera (n. 483); quare per “evangelizare omni genti et tribui et linguae et populo,” significatur annuntiare cunctis qui in bonis ex religione, et ex doctrina in veris sunt; hi enim Evangelium recipiunt et non alii: haec significantur per illa verba in Sensu spirituali.
  33. (Vers. 7.) “Dicentem voce magna, Timete Deum” significat admonitionem ut non faciant mala, quia hoc contra Dominum est. – Per “vocem magnam” significatur admonitio; et per “timere Deum” significatur non facere mala, quia hoc contra Dominum est; quod “timere Deum” sit amare Ipsum, timendo facere malum quia hoc contra Ipsum est, et quod omnis amor illum timorem in se habeat, videatur supra (n. 527). Haec dicuntur nunc ad illos qui e Nova Ecclesia in terris erunt, quia primum reformationis est vivere secundum praecepta Decalogi, ubi recensentur mala quae non facienda sunt; qui enim facit illa, ille non timet Deum; qui autem non facit illa, fugiendo illa quia sunt contra Dominum, ille timet et quoque amat Dominum, ut Ipse docet apud Johannem (cap. xiv. 2-24).
  34. “Et date Ipsi gloriam, quia venit hora judicii Ipsius,” significat agnitionem et confessionem, quod omne Verum Verbi, ex quo Ecclesia est Ecclesia, sit a Domino, secundum quod omnis homo judicabitur. – Quod “dare Ipsi gloriam” significet agnoscere et confiteri quod omne verum sit a Domino, videatur supra (n. 249) et quia omne verum ex quo Ecclesia est Ecclesia, est ex Verbo, ideo Verum Verbi intelligitur; “quia venit hora judicii Ipsius,” significat quia omnis homo judicabitur secundum Verum Verbi; hoc significatur, quia per “dare gloriam Ipsi” significatur agnoscere et confiteri quod omne Verum Verbi sit a Domino, et nunc dicitur, “Quia venit hora judicii Ipsius,” et “quia” involvit hoc ut causam. Quod Verum Verbi judicaturum sit unumquemvis, videatur supra (n. 233. 273); et quod Ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit, qualis ei est intellectus Verbi, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 76-79). Ex his patet, quod Sensus spiritualis illorum verborum talis sit. Quod talis sit, est quia Angeli Caeli per “gloriam” non aliud percipiunt quam Divinum Verum; et quia omne Divinum Verum est a Domino, per “dare gloriam Ipsi” percipiunt agnoscere et confiteri quod omne Verum sit ab Ipso; omnis enim gloria in Caelis nec aliunde est, et quantum Societas Caeli in Divino Vero est, tantum omnia ibi splendent. et tantum Angeli in splendore gloriae sunt. Quod per “gloriam” intelligatur Divinum Verum, constare potest ex his locis:
    “Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae revelabitur Gloria Jehovae, et videbunt omnis caro” (Esaj. xl. 3, 5)
    “Illuminare, quia venit Lux Tua, et Gloria Jehovae super Te exorta est; super Te exorietur Jehovah et Gloria Ipsius super Te videbitur” (Esaj. lx. 1 ad fin.);
    “Dabo Te in foedus populo, in Lucem Gentium, et Gloriam Meam non alteri dabo” (Esaj. xlii. 6, 8);
    “Propter Me, propter Me faciam, et Gloriam Meam non alteri dabo” (Esaj. xlviii. 11{1})
    “Timebunt ab ortu solis Gloriam Ipsius; veniet Zioni Redemptor” (Esaj. lix. 19. 20);
    “Erumpet sicut aurora Lux Tua, Gloria Jehovae colliget Te” (Esaj. viii. 8):
    “Veniet ad congregandum omnes gentes ex linguas, ut videant Gloriam eam” (Esaj. lxvi. 18):
    “Dixit Jehovah, vivus Ego, et implebitur Gloria Jehovae universa terra” (Num xiv. 21{2})
    “Plenitudo omnis terrae Gloria Ipsius” (Esaj. vi. 3{3});
    “In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum; in Ipso Vita erat, et Vita erat Lux hominum; erat Lux vera: et Verbum Caro factum est, et vidimus Gloriam Ipsius, Gloriam ut Unigeniti a Patre” (Joh. i. 1, 4, 9 (,14)):
    “Haec dixit Esajas, quando vidit Gloriam Ipsius” (Joh. xii. 41):
    “Et videbunt Filium Hominis venientem in nubibus Caeli cum Gloria” (Matth. xxiv. 3, 30);
    “Caeli narrabunt Gloriam Dei” (Psalm. xix. 2 (B.A. 1));
    “Et timeant Gentes Nomen Jehovae, et Reges terrae Gloriam Tuam; quod aedificaverit Sionem, et apparuerit in Gloria Sua” (Psalm. cii. 16, 17 (B.A. 15, 16))
    “Gloria Dei illustrabit” Sanctam Hierosolymam, “et Lucerna ejus Agnus; et Gentes quae salvantur in Luce Ipsius ambulabunt” (Apoc. xx 23, 24{4});
    “Filius Hominis venturus est in Gloria Sua: sessurus super throno Gloriae Suae” (Matth. xxv. 31{5}; Marc. viii. 38);
    Quod Gloria Jehovae impleverit et obtexerit Tabernaculum (Exod. xl. 34, 15: Levit. ix. 23, 24; Num. xiv. 1-12: cap. xvi. 19; cap. xvii. 7 (B.A. xvi. 42):
    Quod impleverit Domum Jehovae (I Reg. viii. 10, 11).
    (Praeter alibi, ut Esaj. xxiv. 23; Ezech. i. 28; cap. viii. 4; cap. ix. 3; cap. x. 4, 18, 19; cap. xi.{6} 22, 23; Luc. ii. 32; cap. ix. 26; Joh. ii. 11{7}: cap. vii. 18; cap. xvii. 24.)
    @1 11 pro “12”$
    @2 21 pro “8”$
    @3 3 pro “1, 2, 3″$
    @4 23, 24 pro “23, 24, 25″$
    @5 31 pro “3”$
    @6 xi. pro “x.”$
    @7 11 pro “44”$
  35. “Et adorate Ipsum Qui fecit Caelum et Terram et Mare et Fontes aquarum,” significat quod Dominus Solus colendus sit, quia Ipse Solus Creator, Salvator et Redemptor est, et ab Ipso Solo Caelum angelicum et Ecclesia, et omnia illorum sunt. – Quod per “adorare” significetur agnoscere pro sancto, videatur supra (n. 579, 580, 588, 603); quare per “adorare” cum de Domino, significatur agnoscere pro Deo Caeli et Terrae, et colere; per “facere caelum et terram et mare et fontes aquarum” in Sensu naturali intelligitur creare illa, at in Sensu spirituali significatur facere Caelum angelicum et Ecclesiam, et omnia illorum; per “Caelum” enim in Sensu spirituali significatur Caelum angelicum, per “terram et mare in illo Sensu significatur Ecclesia interna et externa (n. 403, 404, 420, 470), et per “fortes aquarum” significantur omnia vera Verbi inservientia Ecclesiae pro doctrina et vita (n. 409). Quod Jehovah Creator sit Dominus ab aeterno, et quod Dominus Salvator et Redemptor sit Dominus natus in tempore, ita quoad Divinum Humanum Suum, constare potest ex Doctrina Novae Hierosolymae de Domino a principio ad finem. Quis non intelligere potest quod unus Deus Creator universi sit, et non tres Creatores; tum quod Creatio pro fine habuerit Caelum et Ecclesiam ex humano genere, de qua re videatur Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 27-45); inde est, quod per “facere Caelum et Terram in Sensu spirituali significetur facere Caelum angelicum et Ecclesiam. Quod haec dicta sint, est propter eandem causam de qua supra (n. 613), ubi explicatur quid significatur per quod “haberent Nomen Patris scriptum super frontibus;” et quia illud dictum est, ideo hic dicitur, adorate Ipsum Qui fecit Caelum, Terram, Mare et Fontes aquarum.”
  36. (Vers. 8.) “Et alius Angelus secutus est, dicens, Cecidit, cecidit Babylon, urbs illa magna,” significat quod nunc Religiosum Catholico Romanum quoad sua dogmata et doctrinalia dispersum sit.-Per “alium Angelum” significatur nunc novum a Domino, ut supra (n. 626); per “Babylonem urbem magnam,” significatur Religiosum Catholico Romanum quoad ejus dogmata et doctrinalia; per “cadere” significatur dispergi, nam “cadere” dicitur de urbe, at “dispergi de religioso et ejus doctrina quae per “Babylonem urbem” significatur. Quod per “urbem” significetur doctrina, videatur supra (n. 194). Quod de “Babylone” haec nunc dicantur, est quia postquam Novum Caelum Christianum a Domino factum est, simul novum factum est cum illis qui e Religioso Romano Catholico fuerunt. Causa est quia Caelum Christianum, quod ex Reformatis collectum est, meditullium facit, ac Pontificii circum illud sunt; quare cum meditullium est novum, simul tunc in peripheriis fit novum; Divina enim Lux, quae est Divinum Verum, e medio ut e centro se circumcirca in peripherias propagat, ac illa quae ibi sunt, etiam in ordinem redigit; propter hanc causam haec pauca nunc de Babylone memorantur, in specie autem de illa agitur in cap. xvii. et xviii. Quod Christiani Reformati constituant meditullium, ac quod Pontificii circum illud faciant magnam peripheriam, et quod Lux spiritualis, quae est Divinum Verum procedens a Domino, se ut a suo centro propaget circum in omnes peripherias usque ad ultimam, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 104-113); et in opusculo de Ultimo Judicio (n. 48). Ex his videri potest, quod haec de Babylone sequantur in ordine, postquam actum est de Novo Caelo Christiano et de Evangelizatione; hoc etiam significatur per “secutus.”
  37. “Quia ex vino irae scortationis suae potavit omnes gentes,” significat quia per prophanationes Verbi, et per adulterationes boni et veri Ecclesiae, seduxit omnes quos dominio suo subjicere potuit.–Per “Babylonem” significatur Religiosum Catholico Romanum, ut supra; “vinum” significat verum ex bono, et in opposito sensu falsum ex malo (n. 316); et “scortatio” significat falsificationem veri, et “ira scortationis significat adulterationem et prophanationem (n. 134); “potare omnes gentes” significat seducere omnes quos dominio suo subjicere potuerunt; per “potare” ex illo vino significatur seducere, et per “gentes” significantur qui sub imperio illorum sunt.
  38. (Vers. 9.) “Et tertius Angelus secutus est illos, dicens voce magna,” significat adhuc a Domino de illis qui in Fide separata a charitate.–Per “tertium Angelum secutum illos” significatur adhuc a Domino quod sequitur in ordine, nam per “Angelum” in supremo Sensu intelligitur Dominus (n. 626); causa est, quia Angelus dum loquitur Verbum, ut hic, non loquitur a se sed a Domino per “dicere voce magna” significatur id quod sequitur, quod est de damnatione illorum qui se vita et doctrina confirmant in Fide separata a charitate. A versu 1 ad 5 hujus capitis actum est de Novo Caelo Christiano; et vers. 6, 7, de praedicatione Evangelii, hoc est, Adventus Domini ad instaurandum Novam Ecclesiam; et quia illi qui in Fide separata a charitate obstant, sequitur nunc comminatio et denuntiatio damnationis ad illos qui adhuc in illa fide perseverant.
  39. “Si quis Bestiam adoraverit et imaginem ejus, et acceperit characterem super fronte et super manu sua,” significat qui agnoscit et recipit doctrinam de justificatione et salvatione per solam Fidem, confirmat illam, et vivit secundum illam.–Per “adorare Bestiam” significatur agnoscere fidem illam (n. 580); per “adorare imaginem ejus” significatur agnoscere et recipere doctrinam illam (n. 603); per “accipere characterem super fronte et super manu” significatur recipere illam amore et fide, et confirmare se in illa (n. 605, 606); et quia illi qui se confirmant in illa amore et fide, etiam vivunt secundum illam, etiam hoc intelligitur. Sunt tres gradus receptionis illius doctrinae, qui per illa verba describuntur; primus gradus est agnoscere doctrinam illam, secundus gradus est confirmare illam apud se, et tertius gradus est vivere secundum illam; agnoscere illam fit cogitatione, confirmare illam apud se fit intellectu, et vivere secundum illam fit voluntate. Sunt qui in primo gradu sunt, et tamen non in secundo et tertio; et sunt qui in primo et secundo, et tamen non in tertio; at qui in tertio sunt, qui gradus est vivere secundum illam, illi sunt de quibus sequentia (in vers. 10, 11{1}) dicuntur. Vivere secundum illam est nihili facere malum, cogitando quod malum non damnet, quia non Opera Legis salvant, sed sola Fides; tum nihili facere bonum, cogitando secum, quod nemo possit bonum facere a se, nisi sit meritorium; ita qui solum evitant mala propter leges civiles et morales, et non propter leges Divinas, illi sunt qui bona faciunt solum propter se et mundum, proinde ex amore sui, et non propter Dominum, proinde non ex amore proximi. Causa quod nunc sequentia (vers. 10, 11{2}) de illis dicta sint, est quia omne quod intrat solum in cogitationem et in intellectum non damnat, sed quod intrat in voluntatem hoc damnat, hoc enim intrat vitam et permanet; nam nihil potest intrare voluntatem nisi etiam sit amoris, et amor est vita hominis. Hi etiam sunt qui non explorant se, cognoscunt sua peccata, et paenitentiam agunt, et propterea damnantur; dicunt enim corde, “Quid opus exploratione, cognitione et agnitione peccatorum et paenitentia, dum Fides sola involvit omnia illa.” Vidi plures tales in mundo spirituali, qui evitarunt mala, et fecerunt bona solum ex lege civili et morali, et non simul spirituali, et conjecti sunt in Infernum.
    @1 10, 11 pro “11, 12″$
    @2 vers. 10, 11 pro “n. 11. 12″$
  40. (Vers. 10.) “Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius,” significat quod illi falsificent bona et vera Verbi, ac imbuant vitam ex illis falsificatis.–Haec significantur per illa verba, quia per “vinum irae Dei mixtum mero” significatur verum Verbi falsificatum; et per “poculum excandescentiae Ipsius” significatur verum per quod bonum, similiter; et per “bibere” significatur appropiare illa, seu imbuere vitam ex illis. Quod per “vinum” significetur Verum Verbi, videatur (n. 316); per “vinum irae Dei,” Verum Verbi adulteratum et falsificatum (n. 632); per “mixtum mero” significatur plane falsificatum; simile etiam significatur per “poculum” quod per “vinum,” quia poculum est continens. Quod “bibere” significet imbuere vitam ex illis, est quia haec dicta sunt ad illos qui vivunt secundum doctrinam justificationis per solam Fidem (videatur mox supra, n. 634). Per “miscere vinum” et “mixtum” significatur falsificatio veri etiam apud Davidem:
    “Calix in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto, et effudit, et bibent omnes impii terrae” (Psalm. lxxv. 9 (B. A. 8)).
    In Verbo multis in locis dicitur “ira” et simul “excandescentia;” et ibi “ira” praedicatur de malo, et “excandescentia” de falso, quia illi qui in malo sunt irascuntur, et illi qui in falso excandescunt; ac utraque in Verbo tribuitur Jehovae, hoc est Domino, sed intelligitur quod sit hominis contra Dominum (videatur supra, n. 525{1}). Quod in Verbo “ira” et “excandescentia” simul dicantur, patet ex his ibi:
    Jehovah venit in Excandescentia et Ira: “commovebitur terra e loco suo in die Excandescentiae irae Ipsius” (Esaj. xiii. 5, 9, 13);
    “Aschur, virga Irae Meae, contra populum Excandescentiae Meae mandabo illum” (Esaj. x. 5,6{2});
    “Pugnabo contra vos in Ira et in Excandescentia” (Jerem. xxi. 5{3});
    “Ira Jehovae contra omnes gentes, et Excandescentia contra omnem exercitum eorum” (Esaj. xxxiv. 2);
    “Jehovah retribuet in Excandescentia et Ira Sua” (Esaj. lxvi. 15);
    “Conculcavi populos in Ira Mea, et inebriavi illos in Excandescentia Mea” (Esaj. lxiii. 6);
    “Ira et Excandescentia Mea effusa est super locum hunc” (Jerem. vii. 20).
    (Praeter alibi, ut Jerem. xxxiii. 5: Ezech. v. 13; Deutr. xxix. 27.)
    Et “Excandescentia irae” (Esaj. xiii. 13; Psalm. lxxviii. 49, 50; Deutr. vi.{4} 14, 15).
    Et apud Esajam:
    “Tantummodo in Jehovah justitia et robur, et pudefient omnes qui Excanduerunt contra Ipsum” (xlv. 24).
    @1 525 pro “575”$
    @2 5, 6 pro “4 ad 7″$
    @3 xxi. 5 pro “xxxiii. 35″$
    @4 vi. pro “iv.”$
  41. “Et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis Angelis et Agno,” (Vers. 11.) “et fumus cruciatus eorum ascendet in saecula saeculorum,” significat amorem sui et mundi et cupiditates inde, et ex his fastum propriae intelligentiae; ac cruciatum in Inferno ex illis.–Per “ignem” significatur amor sui et mundi (n. 494); per “sulphur” significantur cupiditates ex binis illis amoribus (n. 452); et quia omnis cruciatus in Inferno est ex illis tribus, ideo dicitur, “Cruciabitur igne et sulphure, et fumus cruciatus illorum ascendet in saecula saeculorum.” Dicitur “coram Angelis et Agno,” quia amores illi sunt contra Divina Vera et contra Dominum Qui est Verbum; per “Angelos” enim significantur Divina Vera, quia sunt recipientes (n. 170); et per “Agnum” significatur Dominus quoad Divinum Humanum et simul quoad Verbum (n. 595): quod cruciatus in Inferno sint ex supradictis amoribus, et quod in illis sint qui in Fide separata a Charitate, videatur supra (n. 421, 502, 591{1}).
    @1 591 pro “597”$
  42. “Et non habebunt requiem diu et noctu adorantes Bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus,” significat statum perpetuum in injucundis apud illos qui agnoscunt illam fidem et recipiunt doctrinam ejus, confirmant illam, et vivunt secundum illam.–Per “non habere requiem diu et noctu” significatur status illorum perpetuus in injucundis post mortem, quia mox prius dicitur de cruciatu illorum: per “diu et noctu” significatur omni tempore, et in spirituali Sensu in omni statu, ita perpetuo, nam “dies” et “nox” in eo Sensu significant status vitae (n. 101, 476). Quod per “adorare Bestiam et imaginem ejus, et accipere characterem nominis ejus” significetur agnoscere illam fidem, recipere doctrinam ejus, confirmare illam apud se, et vivere secundum illam, videatur supra (n. 634), ubi similia dicuntur.
  43. (Vers. 12.) “Hic{1} patientia sanctorum est, hic custodientes mandata Dei et fidem Jesu,” significat quod homo Ecclesiae Domini per tentationes ab illis exploretur qualis est quoad vitam secundum praecepta Verbi et quoad fidem in Dominum.–Quod haec significentur per illa verba, videatur supra (n. 593); per “custodire mandata” significatur vivere secundum praecepta, quae in summario continentur in Decalogo, et per “fidem Jesu” significatur fides in Ipsum, nam illi fidem habent a Domino, quae fides est fides Jesu.
    @1 Hic pro “Haec”$
  44. (Vers. 13.) “Et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Scribe, Beati mortui in Domino morientes a nunc,” significat praedictionem a Domino de statu illorum post mortem qui e Nova Ecclesia Ipsius erunt, quae est, quod illis qui tentationes patiuntur propter fidem in Dominum et vitam secundum praecepta Ipsius, vita et felicitas aeterna sit.–Per “audire vocem e Caelo dicentem” significatur praedictio a Domino; quod sit de statu illorum post mortem qui e Nova Ecclesia Ipsius erunt, est quia de illo statu in hoc versu agitur; per “morientes a nunc” significatur status eorum post mortem; “scribe,” significat ut sit in recordationem posteritati (n. 39, 63); per “beatos” significantur illi quibus vita et felicitas aeterna est, quoniam hi beati sunt; per “mortuos” significantur qui afflixerunt animam suam, crucifixerunt carnem suam, et tentationes passi sunt; quod hi intelligantur hic per “mortuos” videbitur infra; quod illis vita et felicitas aeterna sit, qui tentationes passi sunt propter fidem in Dominum et propter vitam secundum praecepta Ipsius, patet a mox antecedentibus, ubi dicitur, “Hic{1} patientia sanctorum, hic custodientes mandata Dei et fidem Jesu,” per quae significatur quod homo Novae Ecclesiae per tentationes exploretur qualis est quoad vitam secundum praecepta, et quoad fidem in Dominum (videatur mox supra n. 638); et ex sequentibus, et “requiescent ex laboribus suis,” per quae significatur quod pacem habituri sint in Domino, qui tentati sunt (de quibus mox infra n. 640{2}); per “tentationes” hic intelliguntur tentationes spirituales, quae existunt apud illos qui fidem in Dominum habent et vivunt secundum praecepta Ipsius, dum malos spiritus apud se, qui unum agunt cum concupiscentiis eorum, abigunt. Tentationes illae significantur per “crucem” in his locis:
    “Quisquis non suscipit crucem suam, et sequitur post Me, non est Me dignus” (Matth. x. 38);
    “Jesus dixit, Si quis vult post Me venire, abneget se ipsum, tollat crucem suam, et sequatur Me” (Matth. xvi. 24; Luc. ix. 23-25; cap. xiv. 26, 27);
    tum per “crucifixionem carnis” apud Paulum:
    “Qui Christi sunt, carnem crucifigunt cum passionibus et concupiscentiis” (Gal. v. 24).
    Quod per “mortuos” significentur qui afflixerunt animam suam, crucifixerunt carnem suam, et tentationes passi sunt, est quia per illa mortificaverunt vitam priorem, et inde sicut mortui facti sunt coram mundo; nam dixit Dominus,
    “Nisi granum tritici in terram cadens Moriatur, id solum manet; si vero Moriatur, multum fructum fert” (Joh. xii. 24).
    Nec alii per “mortuos” intelliguntur apud Johannem:
    Jesus dixit, “Sicut Pater suscitat Mortuos et vivificat, ita Filius quos vult vivificat” (v. 21):
    Apud eundem, Jesus dixit quod “Veniet hora, quando Mortui audient vocem Filii Dei, et vivent” (v. 25);
    et quoque per
    Resurrectionem Mortuorum (Luc. xiv.{3} 14; Apoc. xx.{4} 5, 12, 13; et alibi), (videatur supra, n. 106;)
    et apud Davidem:
    “Pretiosa in oculis Jehovae Mors Sanctorum Ipsius” (Psalm. cxvi. 15).
    Jesus etiam dixit,
    “Quisquis perdiderit animam suam propter Me, inveniet eam” (Matth. x. 39; cap. xvi. 25; Luc. ix. 24, 25; cap. xvii. 33; Joh. xii. 25).
    @1 Hic pro “Haec”$
    @2 640 pro “641”$
    @3 xiv. pro “iv.”$
    @4 xx. pro “xix.”$
  45. “Imo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis,” significat quod Divinum Verum Verbi doceat, quod qui affligunt animam et crucifigunt carnem propterea, habituri sint pacem in Domino.–“Imo dicit Spiritus,” significat quod Divinum Verbi doceat (n. 87, 104): “ut requiescant” significatur quod pacem habituri sint in Domino; per pacem intelligitur requies animae ex non infestatione a malis et falsis, ita ab Inferno, ut prius; per “labores” intelliguntur labores animae, quae sunt affligere et crucifigere carnem suam et tentari; inde per “requiescent ex laboribus suis,” significatur quod qui affligunt animam et crucifigunt carnem in mundo propter Dominum et vitam aeternam, pacem habituri sint in Domino; dicit enim Dominus,
    “In Me pacem habeatis; in Mundo afflictionem habetis” (Joh. xvi. 33):
    “Pacem relinquo vobis, Pacem Meam do vobis, non sicut mundus dat Ego do vobis” (Joh. xiv. 27).
    Talis afflictio per “laborem” intelligitur in his locis:
    “Per Laborem animae Suae videbit, et saturabitur, et justificabit multos” (Esaj. liii. 11);
    “Jehovah vidit afflictionem nostram, et Laborem nostrum, et oppressionem nostram” (Deutr. xxvi. 7);
    “Non Laborabunt in vanum, et non generabunt in terrorem” (Esaj. lxv. 23);
    “Novi Laborem tuum et patientiam tuam; sed portasti, patientiam habes, et propter Nomen Meum Laborasti” (Apoc. ii. 2, 3).
  46. “Opera enim illorum sequuntur cum illis,” significat sicut amaverunt et crediderunt, et inde fecerunt et locuti sunt.–Per “opera quae sequuntur cum illis” significantur omnia quae manent apud hominem post mortem. Notum est, quod externa quae apparent coram hominibus, trahant suam essentiam, animam et vitam ab internis, quae non apparent coram hominibus, at quae apparent coram Domino et coram angelis; haec et illa, seu externa et interna, simul sumpta, sunt opera; opera bona, si interna sunt in amore et fide, et externa faciunt et loquuntur ex illis; at opera mala, si interna non sunt in amore et fide, et externa faciunt et loquuntur ex illis. Si externa faciunt et loquuntur sicut ex amore et fide, sunt illa opera vel hypocritica vel meritoria. Possunt decem facere similia opera in externis, sed usque dissimilia sunt, quia interna ex quibus externa procedunt, dissimilia sunt. Quis non videt quod sit internum et externum, et quod illa duo unum faciant; nam quis non videt quod intellectus et voluntas sint internum hominis, ac loquela et actio sint externum ejus; quis enim loqui et facere potest absque intellectu et voluntate: et quia quisque hoc videt, etiam videre potest, quod opera sint externum et internum simul; et quia externum trahit suam essentiam, animam et vitam ab interno suo, ut supra dictum est, sequitur quod externum tale sit quale est internum ejus, consequenter quod “opera quae sequuntur cum illis” sint sicut amaverunt et crediderunt, et inde fecerunt et locuti sunt. Quod bona opera sint charitas et fides, videatur supra (n. 73, 76, 94, 141); et quod internum hominis seu internus homo non sit intelligere absque velle, sed quod sit velle et inde intelligere, consequenter quod non sit credere absque amare, sed quod sit amare et inde credere; et quod facere illa sit externum hominis seu externus homo, videatur etiam supra (n. 510{1}). Ex his constare potest, quod per “opera quae sequuntur cum illis” significetur sicut amaverunt et crediderunt, et inde fecerunt et locuti sunt. Similia per “opera” significantur in sequentibus locis:
    In die judicii Deus “reddet unicuique secundum Opera ejus “(Rom. ii. 6);
    “Omnes nos manifestabimur coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus fecit, sive bonum sive malum” (2 Corinth. v. 10);
    “Venturus est Filius Hominis in gloria Patris Sui, et tunc reddet unicuique secundum Opera ejus” (Matth. xvi. 27{2});
    “Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt in resurrectionem judicii” (Joh. v. 29);
    “Judicati sunt juxta ea quae scripta sunt in libris,{3} omnes secundum Opera illorum” (Apoc. xx. 12, 13):
    “Ecce venio cito et merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum Opus ejus” (Apoc. xxii. 12):
    “Ego dabo unicuique vestrum secundum Opera sua” (Apoc. ii. 23);
    “Novi Opera tua” (Apoc. ii. 1, 2, 4, 9,{4} 13, 19,{5} 26; cap. iii. 1, 2, 3, 7, 8, 14, 15, 19);
    “Retribuam illis juxta Opus suum, et juxta Factum manuum illorum” (Jerem. xxv. 14);
    Jehovah “juxta Vias nostras et juxta Opera nostra facit nobiscum” (Sach. i. 6).
    (Et multis aliis in locis.)
    @1 510 pro “626”$
    @2 27 pro “17”$
    @3 libris pro “Libro”$
    @4 9 pro “8”$
    @5 19 pro “16”$
  47. (Vers. 14.) “Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube Sedens similis Filio Hominis,” significat Dominum quoad Verbum.–Per “nubem” significatur Verbum in Sensu literae, et per “nubem albam” Verbum in Sensu literae quale est interius; et per “Filium Hominis” intelligitur Dominus quoad Verbum; quare dicitur, “super nube Sedens similis Filio Hominis.” Quod per “nubem” significetur Verbum quoad Sensum literae, videatur supra (n. 24, 513); quod per “nubem albam” significetur Sensus literae Verbi qualis est interius, est quia “album” praedicatur de veris in luce (n. 167, 367{1}); ac interius in Sensu literae sunt vera spiritualia, quae sunt in luce Caeli; quod per “Filium Hominis” intelligatur Dominus quoad Verbum, videatur supra (n. 44); et id in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino{2} (n. 19-28), multis confirmatum. Dominus saepius dixit, quod
    “Visuri sint Filium Hominis venientem in nubibus caeli” (haec dixit Matth. xvi. 27{3}; cap. xxiv. 30; cap. xxvi. 64; Marc. xiv. 61, 62; Luc. xxi. 27; cap. xxii. 69{4});
    et nemo scit, quod per id aliud significetur, quam, quod cum venturus est ad judicium, appariturus sit in nubibus caeli; verum hoc non intelligitur, sed intelligitur quod cum venturus est ad judicium, appariturus sit in Sensu literae Verbi. Et quia nunc venit, ideo apparuit in Verbo per id, quod revelaverit quod Sensus spiritualis esset in singulis Sensus literae Verbi, et quod in eo de Solo Ipso agatur, et quod Ipse Solus sit Deus Caeli et Terrae: haec sunt quae per Adventum Ipsius in nubibus caeli intelliguntur. Quod Sensus spiritualis sit in singulis Sensus literae Verbi, et quod in illo agatur de Solo Domino, et quod Ipse Solus sit Deus Caeli et Terrae, ostensum est in binis Doctrinis Novae Hierosolymae, una de Domino, et altera de Scriptura Sacra. Quia per Adventum Domini “in nubibus caeli” intelligitur Adventus Ipsius in Suo Verbo, et tunc quando judicium facturus est, et Apocalypsis de eo agit, ideo dicitur ibi,
    “Ecce venit cum Nubibus” (Apoc. i. 7);
    et hic, “Vidi et ecce Nubes alba, et super Nube Sedens similis Filio Hominis.” Et in Actis Apostolorum:
    Videntibus illis Jesus sublatus est in Caelum, “et Nubes suscepit Ipsum ab oculis eorum; et duo viri in vestitu albo dixerunt, Hic Jesus Qui sublatus est in Caelum, sic veniet quemadmodum Ipsum vidistis euntem in Caelum” (i. 9, 11).
    Per “nubem” significatur Sensus literae Verbi, quia ille Sensus est naturalis, et Divinum Verum in luce naturali apparet ut nubes coram oculis angelorum qui in luce spirituali sunt, ut nubes alba apud illos qui in genuinis veris ex Sensu literae Verbi sunt, ut nubes obscura apud illos qui non in genuinis veris sunt, ut nubes atra apud illos qui in falsis sunt, ac ut nubes atra intermixto igne apud illos qui in fide separata a charitate sunt, quia in malis vitae. Vidi.
    @1 367 pro “369”$
    @2 de Domino pro “de Scriptura Sacra”$
    @3 xvi. 27 pro “xvii. 5″$
    @4 xxii. 69 pro “ix. 34, 35″$
  48. “Habens super capite Suo coronam auream, et in manu Sua falcem acutam,” significat Divinam Sapientiam ex Divino Amore Ipsius, ac Divinum Verum Verbi.–Quod per “coronam super capite” significetur sapientia, videatur supra (n. 189, 252); et per “coronam auream,” sapientia ex amore (n. 235); et quia visa est super capite Filii Hominis seu Domini, per “coronam auream” significatur Divina Sapientia ex Divino Amore Ipsius. Quod per “falcem” significetur Divinum Verum Verbi, est quia per “messem” significatur status Ecclesiae quoad Divinum Verum, hic ultimus ejus status; et inde per “metere,” quod fit per falcem, hic significatur statui Ecclesiae finem imponere, ac judicium facere; et quia haec fiunt per Divinum Verum Verbi, ideo hoc per “falcem” significatur; et per “falcem acutam,” id exacte et exquisite. Per “falcem” simile significatur quod per “gladium,” “machaeram” et “romphaeam;” sed “falx” dicitur ubi agitur de messe, at “gladius” ubi agitur de bello: quod per “gladium,” “machaeram,” et “romphaeam” significetur Divinum Verum pugnans contra falsa, et vicissim, videatur supra (n. 52, 108, 117).
  49. (Vers. 15.) “Et alius Angelus exivit e Templo,” significat Caelum angelicum.–Quid per “Angelum” et “Angelos” significatur, videatur supra (n. 5, 65,{1} 170, 258, 342, 343{2}, 344, 415, 465), hic Caelum Angelicum, quia dicitur quod exiverit “e templo,” et per “templum” significatur Caelum quoad Ecclesiam (n. 191, 529, 585): est enim Ecclesia in Caelis aeque ac in terris.
    @1 65 pro “66”$
    @2 343 pro “363”$
  50. “Clamans magna voce Sedenti super nube, Mitte falcem Tuam et mete quia venit Tibi hora metendi, quia aruit messis terrae,” significat supplicationem Angelorum Caeli ad Dominum, ut finem imponat, et judicium faciat, quia nunc ultimus status Ecclesiae est.–Per “clamare voce magna Sedenti super nube” significatur supplicatio Angelorum Caeli ad Dominum, ex causa quia non aliquod correspondens in terris est; Ecclesia enim in terris est pro Caelo angelico, sicut fundamentum super quo subsistit domus, aut sicut pedes super quibus homo stat, et per quos ambulat; quare cum Ecclesia in terris est destructa, lamentantur angeli, et supplicant ad Dominum; supplicant ut finem faciat cum Ecclesia, et Novam exsuscitet: inde est, quod per “clamavit Angelus magna voce Sedenti super nube,” significetur Angelorum Caeli supplicatio ad Dominum; quod per “Sedentem super nube” significetur Dominus quoad Verbum, videatur mox supra (n. 642{1}). Quod per “mittere falcem et metere” significetur finem imponere et judicium facere, etiam supra (n. 642, 643); per “quia venit hora metendi” significatur quod finis Ecclesiae sit; per “quia aruit messis” significatur quod ultimus status Ecclesiae sit; per “messem” significatur status Ecclesiae quoad Divinum Verum; causa est quia ex messe est frumentum ex quo panis, et per “frumentum” et “panem” significatur bonum Ecclesiae, et hoc comparatur per vera. Quod haec significentur per illa, clarius videri potest ex locis e Verbo ubi “messis,” “metere,” et “falx” dicuntur, ut in sequentibus:
    “Sedebo ad judicandum omnes Gentes; emitte Falcem, quia maturuit Messis, quia magna est malitia eorum” (Joel iv. 12, 13 (B. A. iii. 12, 13));
    “Exscindite seminantem et prehendentem Falcem in tempore Messis (Jerem. I. 16):
    “Filia Babelis sicut area ad triturandum: adhuc parum cum veniet tempus Messis” (Jerem. li. 33{2});
    “Fiet cum colligitur Messis seges stans, et brachium ejus aristas Metet; mane semen tuum efflorescit, acervus Messis in die possessionis, et dolor desperatus” (Esaj. xvii. 5, 11{3});
    “Pudefacti sunt agricolae, eo quod perierit Messis agri” (Joel i. II);
    Jesus dixit ad discipulos, quod adhuc quadrimeste sit, donec Messis veniat; “tollite oculos vestros, et spectate agros, quod albi sint ad Messem jam jam; Ego misi vos ad Metendum” (Joh. iv. 35-38{4});
    “Jesus dixit discipulis, Messis multa est, operarii autem pauci; rogate Dominum Messis, ut mittat operarios in Messem Suam” (Matth. ix. 37, 38; Luc. x. 2).
    In his locis, et quoque Esaj. xvi. 9; Jerem. v. 17; cap. viii. 20, per “messem” significatur Ecclesia quoad Divinum Verum. Sed omnia quae continentur in his versibus in hoc capite, et quoque in binis capitibus quae sequuntur, a Domino praedicta sunt in Parabola de Seminante et de collectione Messis; quae quia docet et illustrat quid significant, adducetur:
    Jesus dixit, “Simile est Regnum Caelorum homini seminanti bonum Semen in agro suo, sed venit inimicus et seminavit Zizania; cum germinavit herba, apparuerunt etiam Zizania. Servi dixerunt, Visne colligamus ea; ille vero dixit, Ne forte colligentes Zizania, eradicetis simul Triticum, sinite una crescere usque ad Messem; et tempore Messis dicam Messoribus, Colligite prius Zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum, Triticum vero congregate in horreum Meum. Et accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, Expone nobis parabolam. Jesus dixit, Qui seminat bonum Semen est Filius Hominis” (seu Dominus), “ager est mundus” (Ecclesia), “semen sunt filii regni” (vera Ecclesiae), “zizania sunt filii illius mali” (falsa ab Inferno), “inimicus qui seminat illa est Diabolus, Messis est Consummatio saeculi” (finis Ecclesiae), “Messores sunt Angeli” (Divina Vera): “quemadmodum ergo colliguntur Zizania, et igne comburuntur, sic erit in Consummatione saeculi” (in fine Ecclesiae) (Matth. xiii. 24-30, 36-43).
    @1 642 pro “643”$
    @2 33 pro “13”$
    @3 5, 11 pro “5, 6, 11″$
    @4 35-38 pro “35 ad 39″$
  51. (Vers 16.) “Et misit Sedens super nube falcem Suam, et demessa est terra,” significat finem Ecclesiae, quia non Divinum Verum amplius ibi.–Haec significantur, quia per “Sedentem super nube” significatur Dominus quoad Verbum (n. 642); per “mittere falcem et metere” significatur finem imponere et judicium facere (n. 643) per “messem” significatur status Ecclesiae, hic ultimus ejus (n. 643, 645); et per “terram” significatur Ecclesia (n. 285). Ex his in unum sensum conjunctis, patet, quod per “misit Sedens super nube falcem, et demessa est terra” significetur finis Ecclesiae, quia non Divinum Verum amplius ibi.
  52. “Et alius Angelus exivit e Templo quod in Caelo, habens et ille falcem acutam,” significat Caelos Regni spiritualis Domini et Divinum Verum Verbi apud illos.–Per “Angelum” significatur in supremo Sensu Dominus, tum Caelum angelicum, et quoque Divinum Verum procedens a Domino (videatur supra, n. 5, 65,{1} 170, 258, 342, 343,{2} 344, 415, 465{3}); hic autem per “Angelum” significantur Caeli Regni spiritualis, et inde Divina vera ibi, quia sequitur quod “alius Angelus exiverit ex Altari,” per quem significantur Caeli Regni caelestis Domini, ita Divina Bona ibi, de quo in articulo subsequente. Sunt duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste; Regnum Spirituale est Regnum Sapientiae Domini, quia Angeli ibi in Sapientia ex Divinis Veris a Domino sunt; et Regnum Caeleste est Regnum Amoris Domini, quia Angeli ibi in amore a Domino sunt, et inde in omni bono. Quod sint duo Regna, in quae omnes Caeli distincti sunt, videatur in opere de, Caelo et Inferno, Londini 1758 edito (n. 20-28); et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, (Amstelodami) 1763 edita (n. 101, 381). Per “templum” significatur universum Caelum, ut supra (n. 644), at quia hic dicitur “templum quod in Caelo,” et postea “altare,” per “templum” significatur Caelum Regni spiritualis Domini, ut mox supra dictum est; et per “falcem acutam” significatur Divinum Verum Verbi, ut supra (n. 643, 645). Quod supra dictum sit, quod “Sedens super nube miserit falcem Suam et demessa est terra,” et nunc quod “Angelus exiverit e Templo e Caelo, habens et ille falcem, et miserit illam in terram et vindemiaverit vineam terrae,” est quia per “terram,” quae a Sedente super nube, seu Domino, (demessa est,) significatur Ecclesia in universo terrarum orbe, at per “vineam terrae” significatur Ecclesia in Christiano orbe. Haec involvunt similia, quae Dominus praedixit in Parabola de Seminante et collectione Messis, Matth. xiii., quae supra (n. 645 ad fin.) adducta est, ubi dicitur quod “Messis sit Consummatio saeculi,” hoc est, finis Ecclesiae, et quod “Messores sint Angeli,” per quos significantur Divina Vera; Angeli enim non mittuntur ad metendum, hoc est, ad faciendum illa, sed Dominus id facit per Divina Vera Verbi Sui; Dominus enim dicit,
    “Verbum quod locutus sum, judicabit in extremo die” (Joh. xii. 48);
    videatur supra (n. 233, 273).
    @1 65 pro “66”$
    @2 343 pro “363”$
    @3 465 pro “365”$
  53. (Vers. 18.) “Et alius Angelus exivit ex Altari, habens potestatem super ignem,” significat Caelos Regni caelestis Domini, qui in Bono Amoris a Domino sunt.–Per “alium Angelum” hic significantur Caeli Regni caelestis Domini, quia visus est exire ex altari; per “altare” enim significatur cultus Domini ex amore, videatur supra (n. 392); et per “ignem” significatur amor (n. 468); et per “ignem super altari” significatur Amor Divinus (n. 395): quod dicatur quod “habuerit potestatem super ignem,” est quia angeli custodiunt apud se illum amorem.
  54. “Et clamavit clamore magno habenti falcem acutam, dicens, Mitte tuam falcem acutam, et vindemia botros vineae terrae,” significat operationem Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui in opera charitatis et fidei, quae apud homines Ecclesiae Christianae sunt.–Hic est Sensus spiritualis horum verborum, quoniam per binos illos “Angelos” significantur Caeli Regni spiritualis et Regni caelestis Domini (n. 647, 648); ac Caeli nihil faciunt ex se, sed a Domino, angeli enim in Caelis sunt modo recipientes; quare nihil aliud in Sensu spirituali significatur quam operatio Domini, hic in Ecclesiam in Christiano orbe, inque opera charitatis et fidei apud homines ibi; per “vineam” enim significatur illa Ecclesia (de qua in articulo 651 sequente), et per “botros” et “uvas” significantur opera charitatis; quod haec per “botros” et “uvas” significentur, est quia sunt fructus vitis in vinea, et per “fructus” in Verbo significantur bona opera. Quod “Angelus exiens ex Altari dixerit ad Angelum qui exivit e Templo, quod hic mitteret falcem et vindemiaret,” est quia per “Angelum exeuntem ex Altari” significantur Caeli Regni caelestis seu Caeli qui in bonis amoris sunt, et per “Angelum exeuntem e Templo” significantur Caeli Regni spiritualis seu Caeli qui in veris sapientiae sunt, ut supra dictum est; ac bonum amoris non operatur aliquid ex se, sed per verum sapientiae, nec verum sapientiae operatur aliquid ex se, sed ex bono amoris; quod ita sit, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia; haec causa est, quod “Angelus exiens ex Altari” dixerit ad “Angelum qui exivit e Templo,” ut “mitteret falcem et vindemiaret botros vineae terrae:” inde nunc est, quod per illa significetur Operatio Domini ex Bono Amoris Sui per Divinum Verum Verbi Sui. Quod “uvae” et “botri significent bona et opera charitatis, constare potest ex sequentibus locis:
    “Vae Mihi, factus sum sicut collectiones aestatis, sicut racemationes Vindemiae; non botrus ad comedendum, primitivum desiderat anima mea; perit sanctus e terra, et rectus inter homines” (Mich. vii. 1,2);
    “Uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis” (Deutr. xxxii. 32);
    “Vinea fuit Dilecto meo; exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas” (Esaj. v. 1, 2, 4);
    “Hi respicientes ad deos alienos, amantes lagenas uvarum” (Hosch. iii. 1)
    “Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; non ex spinis colliguntur ficus, neque ex rubo Vindemiant uvam” (Luc. vi. 44);
    “Erit in medio terrae quasi racemationes, quando consummata est Vindemia” (Esaj. xxiv. 13{1});
    “Si Vindemiatores venerint tibi, non relinquent racemationes” (Jerem. xlix. 9; Obad. vers. 4, 5);
    “Super Vindemiam tuam vastator cecidit” (Jerem. xlviii. 32, 33);
    “Commovebimini confidentes, quia consummatur Vindemia, collectio non veniet” (Esaj. xxxii. 9, 10).
    (Praeter alibi, ubi dicitur “fructus vineae,” et “ex vite.”)
    Sunt bona amoris caelestis, et sunt bona amoris spiritualis; bona amoris caelestis sunt amoris in Dominum, et bona amoris spiritualis sunt amoris erga proximum; haec bona vocantur bona charitatis, ac intelliguntur per “fructus vineae,” quae sunt uvae et botri; at bona amoris in Dominum intelliguntur in Verbo per “fructus arborum,” imprimis per “olivas.”
    @1 13 pro “12, 13″$

649b. “Quia maturuerunt uvae ejus,” significat quia ultimus status Ecclesiae Christianae est.–Simile significatur per “maturuerunt uvae vineae” quod supra per “aruit messis,” sed “messis” dicitur de Ecclesia in communi, et “vinea” de Ecclesia in particulari; quod “aruit messis” significet ultimum statum Ecclesiae, videatur supra (n. 645), similiter itaque “maturuerunt uvae vineae.” “Vinea” significat Ecclesiam ubi Divinum Verum Verbi est, et Dominus per id notus, quoniam “vinum” significat Verum interius, quod a Domino per Verbum est; proinde significat “vinea” hic Ecclesiam Christianam: quod “vinum” significet verum ex bono amoris, ita a Domino, videatur supra (n. 316).

  1. (Vers. 19.) “Et misit Angelus falcem suam in terram, et vindemiavit vineam terrae,” significat finem Ecclesiae hodiernae Christianae.–Per “mittere falcem suam et vindemiare” simile significatur quod per “mittere falcem suam et metere,” sed hoc dicitur de messe, et illud de vinea; quod “vindemiare” sit vineam demittere et colligere uvas, et quod “metere” sit messem demittere et colligere frumentum, patet. Quod “vinea” significet Ecclesiam ubi Verbum est, et per id Dominus notus, ita hic Ecclesiam Christianam, constare potest ex sequentibus locis:
    Jesus dixit, “Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejicietur foras, et sicut palmes arefactus in ignem” (Joh. xv. 5, 6);
    Jesus assimilavit Regnum Caelorum Patrifamilias, qui conduxit operarios in Vineam suam (Matth. xx. 1-8);
    De filiis qui operarentur in Vinea (Matth. xxi. 28);
    De ficu in Vinea plantata, quae fructum non ferebat (Luc. xiii. (6-9);
    Jesus dixit parabolam; homo plantavit Vineam et sepem ei circumposuit, et locavit eam agricolis, ut acciperet fructus ejus, sed occiderunt servos missos ad illos, et denique Filium (Matth. xxi. 33-39; Marc. xii. 1-9; Luc. xx. 9-16);
    “Cantabo canticum amici mei de Vinea ejus; Vinea fuit Dilecto meo, quam circumdedit et plantavit Vite nobili” (Esaj. v. 1, 2, seq.);
    “In die illo, Vinea meri, respondete illi; Ego Jehovah custodiens illam; in momentis irrigabo illam” (Esaj. xxvii. 2, 3);
    “Pastores multi perdiderunt Vineam Meam; posuerunt illam in solitudinem” (Jerem. xii. 10, 11);
    “Jehovah in judicium venit cum senioribus, vos enim succendistis Vineam” (Esaj. iii. 14);
    “In omnibus Vineis planctus” (Amos v. 17{1});
    “In Vineis non cantatur, nec jubilatur” (Esaj. xvi. 10).
    @1 17 pro “17, 18″$
  2. “Et conjecit in torcular irae Dei magnum,” significat explorationem qualia erant opera eorum, quod essent mala.–Per “conjicere in torcular botros vineae” significatur explorare opera, haec enim per “botros” significantur (videatur supra, n. 649); sed quia dicitur “torcular irae Dei magnum,” significatur exploratio quod opera essent mala, nam “ira Dei” dicitur de malo (n. 635{1}). Quod per “torcular” significetur exploratio, est quia in torcularibus exprimitur mustum ex botris, et oleum ex olivis, et ex musto et oleo expressis percipitur quales botri et olivae fuerunt; et quia per “vineam” significatur Ecclesia Christiana, et per “botros” ejus significantur opera, ideo horum exploratio apud homines Ecclesiae Christianae per “conjicere in torcular” significatur; sed quia separaverunt Fidem a Charitate, et illam absque Operibus Legis salvificam fecerunt, et ex Fide separata a Charitate non procedunt nisi mala opera, ideo dicitur “torcular irae Dei magnum.” Exploratio operum etiam significatur per “torcular” in sequentibus locis:
    “Vinea fuit Dilecto meo in cornu filii olei; plantavit eam vite nobili, etiam Torcular excidit in ea, et exspectavit ut faceret uvas sed fecit labruscas” (Esaj. v. 1, 2);
    “Emittite falcem quia maturuit messis, descendite quia plenum est Torcular, exundarunt Lacus, quia magna malitia eorum” (Joel iv. 13 (B. A. iii. 13));
    “Area et Torcular non pascent eos, et mustum mentietur illi{2}” (Hosch. ix. 2{3});
    “Super vindemiam tuam vastator cecidit, vinum ex Torculari cessare feci, non calcabit hedad, hedad non hedad” (Jerem. xlviii. 32, 33{4};
    Paterfamilias plantavit Vineam, et fodit in ea Torcular, et locavit agricolis, sed occiderunt servos ad illos missos, et denique Filium (Matth. xxi. 33-39{5}).
    Dicitur etiam “torcular” de bonis charitatis, ex quibus vera fidei, apud Joelem:
    “Filii{6} Sionis gaudete; plenae sunt areae frumento, et exundant Torcularia mustum et oleum” (ii. 23, 24).
    @1 635 pro “634”$
    @2 illi pro “illis”$
    @3 2 pro “1, 2″$
    @4 32, 33 pro “33, 34″$
    @5 33-39 pro “33”$
    @6 Filii pro “Filiae”$
  3. (Vers. 20) “Et calcatum est torcular extra urbem,” significat quod exploratio facta sit ex Divinis veris Verbi, qualia essent opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae.–Per “calcatum est torcular” significatur quod exploratio facta sit qualia essent opera; per “calcare torcular” significatur explorare, et per “botros,” qui calcantur, significantur opera, ut supra (n. 649), hic opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae, quae sunt opera mala: per “urbem” hic intelligitur urbs magna, de qua supra (cap. xi. vers. 8), quae vocatur “urbs magna, spiritualiter Sodoma et Aegyptus;” quod per illam intelligatur doctrina Fidei separatae a Charitate, quae est doctrina Ecclesiae Reformatorum, videatur supra (n. 501, 502); et quia omnis exploratio doctrinae Ecclesiae fit per Divinum Verum Verbi, et hoc non est in doctrina illa, sed extra illam, etiam id per quod calcatio facta sit “extra urbem” significatur. Ex his constare potest, quod per “calcatum torcular extra urbem” significetur quod exploratio facta sit ex Divinis veris Verbi, qualia essent opera profluentia ex doctrina fidei Ecclesiae. Per “calcare torcular” non solum significatur mala opera explorare, sed etiam illa apud alios sustinere, tum removere et conjicere in Infernum, in sequentibus locis:
    “Ego loquor in justitia, magnus ad salvandum: quare rubicundus quoad vestem Tuam, et vestes Tuae sicut Calcantis in Torculari; Torcular calcavit Solus” (Esaj. lxiii. 1-3);
    “Dominus prostravit omnes robustos meos, Torcular calcavit Dominus filiae Jehudae” (Thren. i. 15);
    Sedens super Equo albo” pascit gentes virga ferrea,” idemque “Calcat torcular vini furoris et irae Dei” (Apoc. xix. 15).
  4. “Et exivit Sanguis e torculari usque ad frena equorum” significat violentiam illatam Verbo per diras falsificationes veri, et inde intellectum ita obturatum ut homo vix doceri possit amplius, et sic duci per Divina vera a Domino.–Per “sanguinem” significatur violentia illata Verbo (n. 327), ac Divinum Verum Verbi falsificatum et prophanatum (n. 379); nam per “sanguinem e torculari” intelligitur mustum et vinum ex botris calcatis, ac per mustum et vinum similia significantur (n. 316); per “frena equorum” significantur vera Verbi, per quae intellectus ducitur; “equus” enim significat intellectum Verbi (n. 298), inde per “frenum” significatur verum per quod intellectus ducitur; “usque ad frena equorum” est usque intra os, cui frenum insertum est, et equus per os potatur et nutritur; quare etiam significatur quod talis violentia illata sit Verbo per diras falsificationes ut homo vix doceri possit amplius, et sic duci per Divina vera a Domino. Per “frenum” etiam significatur id per quod intellectus ducitur (Esaj. xxx. 27, 28; cap. xxxvii. 29); et per “sanguinem uvarum” significatur Divinum Verum Verbi (Gen. xlix. 11; Deutr. xxxii. 14); hic autem in opposito sensu.
  5. “A stadiis mille sexcentis,” significat mere falsa mali.–Per “stadia” simile significatur quod per “vias,” quia stadia sunt viae mensuratae; et per “vias” significantur vera ducentia (n. 176), et in opposito sensu falsa similiter; ac per “mille sexcenta” significantur mala in omni complexu; per mille sexcenta enim simile significatur quod per sedecim, et per sedecim simile quod per quatuor, quia ex “4” in se multiplicatis exsurgunt “16,” et quatuor dicuntur de bono et de conjunctione boni et veri (n. 322), inde in opposito sensu de malo et de conjunctione mali et falsi, ut hic; et quia numerus multiplicatus per “100{1}” non tollit significationem, sed exaltat illam, inde per “a stadiis mille sexcentis” significatur mere falsum mali. Quod omnes numeri in Verbo significent res, videatur supra (n. 348), et quod numerus significet quale rei (n. 448, 608-610).
    @1 100 pro “1000”$
  6. His adjiciam hoc MEMORABILE:–
    Locutus sum cum quibusdam qui in Apocalypsi intelliguntur per “Draconem;” et unus ex illis mihi dixit, “Veni mecum, et jucunditates oculorum et cordium nostrorum ostendam.”
    Et duxit me per sylvam opacam, et super collem, e quo potui spectare Draconum jucunda. Et vidi amphitheatrum in circi formam erectum, cum scamnis circum circa oblique sursum structis, super quibus spectatores sedebant. Illi qui sedebant super scamnis infimis apparebant mihi e longinquo sicut satyri et priapi, quidam cum velamine tegente pudenda, et quidam nudi absque illo. In scamnis supra illos sedebant scortatores et meretrices (tales mihi ex gestibus illorum apparebant).
    Et tunc dixit Draco ad me, “Nunc videbis ludum nostrum.” Et vidi in aream circi tanquam juvencos, arietes, oves, haedos et agnos immissos; et postquam illi immissi sunt, aperiebatur porta, et irruebant tanquam leones juvenes, pantherae, pardi, et lupi, et cum furore invadebant gregem; ac dilaniabant et mactabant illos. At satyri, post cruentam illam caedem, spargebant arenam super locum mactationis.
    Tunc dixit ad me Draco, “Hi sunt nostri ludi, qui jucundant animos nostros.”
    Et respondi, “Abi, daemon; post aliquod tempus videbis amphitheatrum hoc conversum in stagnum ignis et sulphuris.”
    Ille risit et abivit.
    Et postea mecum cogitabam, cur talia a Domino permittuntur; et tuli responsum in corde meo, quod permittantur quam diu in Mundo spirituum sunt, sed postquam tempus illorum in illo mundo peractum est, vertuntur tales scenae theatrales in diras infernales.
    Omnia illa quae visa sunt, inducta fuerunt a Draconicis per phantasias; quare non erant juvenci, arietes, oves, haedi et agni; sed fecerunt ut ita apparerent genuina bona et vera Ecclesiae, quae odio habebant. Leones juvenes, pantherae, pardi et lupi, erant apparentiae cupiditatum apud illos qui visi sunt sicut satyri et priapi. Hi absque velamine circum pudenda, erant, qui crediderunt quod mala non appareant coram Deo; et qui cum velamine, erant qui crediderunt quod appareant, sed non damnent, modo sint in fide. Scortatores et meretrices erant falsificatores veri Verbi, scortatio enim significat falsificationem veri. In mundo spirituali omnia apparent secundum correspondentias e longinquo: quae cum apparent in formis, vocantur repraesentationes spiritualium in objectis naturalium similibus.
    Postea videbam illos exeuntes e sylva, Draconem in medio satyrorum et priaporum, ac calones et lixae, quae erant scortatores et meretrices, post illos. Augebatur agmen in via, et tunc datum est audire quid inter se loquebantur.
    Dicebant quod viderent in prato gregem ovium cum agnis, et quod hoc signum sit quod una urbs ex urbibus Hierosolymitanis, ubi charitas primarium est prope esset. Et dixerunt, “Eamus et capiamus illam urbem, et ejiciamus habitatores, et depraedemur bona illorum.”
    Accesserunt; sed erat murus circum illam, et angeli custodes super muro.
    Et tunc dixerunt, “Capiamus illam per dolum; mittamus quemdam artificem peritum mussitationis, qui potest dealbare nigrum ac denigrare album, et infucare rem cujusvis objecti.”
    Et inventus est unus gnarus artis metaphysicae, qui potuit vertere ideas rerum in ideas terminorum, ac ipsas res occultare sub formulis, et sic avolare sicut accipiter cum praeda sub alis. Ille instructus quomodo cum urbanis loqueretur, quod essent consocii in Religione, et quod immitterentur.
    Ille accedens ad portam pulsavit; qua aperta dixit, quod cum sapientissimo illius urbis vellet loqui. Ac intravit, et deductus est ad quendam; et tunc ad illum loquebatur dicens, “Sunt mei fratres extra urbem, et petunt ut recipiantur; sunt consocii in Religione; vos et nos facimus fidem et charitatem duo Essentialia Religionis; discrimen solum est, quod vos dicatis charitatem esse primarium et inde fidem, et nos dicimus fidem esse primarium et inde charitatem; quid refert si unum aut alterum dicatur primarium, cum utrumque creditur.”
    Sapiens urbis respondit, “Non loquamur de hac re soli, sed in praesentia plurium, qui sint arbitri et judices; alioquin non fit decisio.”
    Et tunc arcessiti sunt; ad quos Draconicus similia verba, quae prius, loquebatur.
    Et tunc respondit vir sapiens urbis: “Dixisti quod simile sit, sive charitas sumatur primarium Ecclesiae, sive fides, modo consensus sit quod utraque faciat Ecclesiam et ejus Religionem. Et tamen discrimen est quale inter prius et posterius, inter causam et effectum, inter principale et instrumentale, inter essentiale et formale. Talia dico quia animadverti quod sis artis metaphysicae gnarus, quam artem nos vocamus mussitationem, et aliqui incantationem. Sed relinquamus illos terminos. Est discrimen sicut inter id quod supra est et id quod infra est; imo, si vis credere, est discrimen sicut inter Caelum et Infernum; nam quod primarium est, hoc facit caput et pectus, et quod inde est hoc facit pedes et eorum plantas. Sed conveniamus primum, quid charitas et quid fides; quod charitas sit affectio amoris faciendi proximo bonum propter Deum, salutem et vitam aeternam; et quod fides sit cogitatio ex fiducia de Deo, salute et vita aeterna.
    Sed dixit Emissarius, “Concedo quod hoc sit fides, et quoque concedo quod charitas sit illa affectio propter Deum, quia propter mandatum Ejus; non autem propter salutem et vitam aeternam.”
    Et dixit sapiens urbis, “Sit hoc, modo sit propter Deum.”
    Post hanc conventionem dixit sapiens urbis, “Annon affectio est primarium et cogitatio inde.”
    At missus a Dracone dixit, “Hoc nego.”
    Sed responsum tulit, “Non potes id negare. Annon homo cogitat ex affectione; aufer affectionem, num cogitare potes quicquam. Est prorsus sicut si auferres sonum de loquela: si auferas sonum, num poteris loqui quicquam; sonus etiam est affectionis, et loquela est cogitationis, nam affectio sonat et cogitatio loquitur. Et est quoque sicut flamma et lux: si aufers flammam, annon perit lux; simile est cum charitate, quia haec est affectio, et cum fide, quia haec est cogitatio. Nonne sic potes capere quod primarium sit omne in secundario, prorsus sicut est sonus in loquela. Ex quibus videre potes, quod si non facis primarium id quod primarium est, non sis in altero; quare si fidem, quae est in secundo loco, ponis in primo, non apparebis aliter in Caelo quam sicut inversus homo, cujus pedes stant sursum ac caput deorsum, aut sicut hariolus qui inverso corpore ambulat super palmis manuum. Quum tales apparetis in Caelo, qualia tunc sunt vestra bona opera, quae sunt charitas, nisi qualia facturus esset hariolus ille suis pedibus, quia non potest manibus. Inde est quod charitas vestra, ut quoque vidistis, est naturalis et non spiritualis, quia est inversa.”
    Emissarius intellexit hoc, nam omnis Diabolus potest intelligere verum cum illud audit; sed non potest retinere, quia affectio mali, cum redit, ejicit cogitationem Veri.
    Et postea sapiens urbis descripsit multis, qualis est fides quando acceptata est pro primario, quod sit mere naturalis, et quod sit mera scientia absque ulla vita spirituali, consequenter quod non sit fides: “Vestra enim charitas non est nisi quam affectio naturalis, et ex affectione naturali non procedit alia cogitatio quam naturalis, quae est vestra fides: ac paene dicere possum, quod in fide mere naturali, vix aliud spirituale sit quam in scientia de Regno Mogolis, de Fodina adamantina ibi, deque Imperatoris ejus Thesauro et Aula.”
    His auditis, Draconicus iratus abivit, et renuntiavit suis extra urbem. Et cum audiverunt quod dictum sit quod charitas sit affectio amoris faciendi proximo bonum propter Deum, salutem et vitam aeternam, clamaverunt omnes, “Hoc mendacium est;” et ipse Draco, “Heu facinus; nonne omnia bona opera, quae sunt charitas, propter salutem, sunt meritoria.”
    Tunc inter se dixerunt, “Convocemus adhuc plures ex nostris, et obsideamus hanc urbem; faciamus scalas, ascendamus murum, ac irruamus noctu et ejiciamus Charitates illos.”
    At cum hoc moliti sunt, ecce apparuit sicut ignis e Caelo qui consumpsit illos. Sed ignis e Caelo fuit apparentia irae ex odio contra illos, quia fidem e primo loco in secundum rejecerunt; quod apparerent sicut igne consumi, erat quod sub pedibus eorum aperiretur Infernum, et deglutirentur.
    His similia contigerunt pluribus in locis die Ultimi Judicii; et hoc est quod per haec verba intelligitur in Apocalypsi:
    “Exibit Draco ad seducendum Gentes quae in quatuor angelis terrae, ut congreget eos in bellum. Et ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra Sanctorum, et Urbem dilectam; sed descendit ignis a Deo e Caelo, et consumpsit eos” (xx. 8, 9).

CAPUT XV.

  1. Et vidi aliud signum in Caelo, magnum et mirabile; Angelos septem habentes plagas septem ultimas, quia in illis consummata est ira Dei.
  2. Et vidi tanquam Mare vitreum mixtum igne, et
    victoriam habentes de Bestia, et de imagine ejus et de charactere ejus, et de numero nominis ejus, stantes juxta Mare vitreum, habentes citharas Dei;
  3. Et canebant Canticum Mosis servi Dei, et Canti cum Agni, dicentes, Magna et mirabilia opera Tua, Domine Deus Omnipotens, justae et verae viae Tuae, Rex Sanctorum.
  4. Quis non timeat Te, Domine, et glorificet Nomen Tuum? quia Solus Sanctus; quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te, quia judicia Tua manifestata sunt.
  5. Et post haec vidi, et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo.
  6. Et exiverunt septem Angeli habentes septem plagas e Templo, induti lino mundo et splendido, et circumamicti circa pectora zonis aureis. 7. Et unum de quatuor Animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas, plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum.
  7. Et impletum est Templum fumo ex gloria Dei et ex virtute Ipsius, et nemo potuit ingredi in Templum, donec consummarentur septem plagae septem Angelorum.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

PRAEPARATIO AD DETEGENDUM STATUM ULTIMUM ECCLESIAE ET AD APERIENDUM MALA ET FALSA IN QUIBUS SUNT (vers. 1, 5-8); A QUIBUS SEPARATI SUNT, QUI CONFESSI SUNT DOMINUM, ET VIXERUNT SECUNDUM PRAECEPTA IPSIUS (vers. 2-4).
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

  1. “Et vidi aliud signum in Caelo, magnum et mirabile,” significat revelationem a Domino de statu Ecclesiae in terris, qualis est quoad amorem et fidem (n. 656); “Angelos septem habentes plagas septimas ultimas,” significat mala et falsa in Ecclesia, qualia in ultimo ejus statu sunt, a Domino universaliter detecta (n. 657); quia in illis consummata est ira Dei, “significat devastationem Ecclesiae et tunc finem ejus (n. 658).
  2. “Et vidi tanquam Mare vitreum mixtum igne,” significat ultimum terminum Mundi Spiritualis, ubi collecti erant, quibus Religio et inde Cultus, et non Bonum vitae (n. 659); “et victoriam habentes de Bestia, et de imagine ejus, et de charactere ejus, et de numero nominis ejus,” significat illos qui rejecerunt solam Fidem et doctrinam ejus, et sic non agnoverunt et imbuerunt falsa ejus, nec falsificaverunt Verbum (n. 660); “stantes juxta Mare vitreum, habentes citharas Dei,” significat Caelum Christianum in terminis, et fidem charitatis apud illos qui ibi (n.661);
  3. “Et canebant Canticum Mosis servi Dei, et Canticum Agni,” significat confessionem ex charitate, ita ex vita secundum praecepta Legis, quae Decalogus, et ex fide de Divinitate Humani Domini (n. 662); “dicentes, Magna et mirabilia opera Tua, Domine Deus Omnipotens,” significat quod omnia Mundi, Caeli et Ecclesiae, creata et facta sint a Domino ex Divino Amore per Divinam Sapientiam (n. 663); “quia justae et verae viae Tuae, Rex, Sanctorum,” significat quod omnia quae procedunt ab Ipso sint justa et vera, quia est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia (n. 664).
  4. “Quis non timeat Te, Domine, et glorificet Nomen Tuum,” significat quod Solus amandus et colendus sit (n. 665); “quia Solus Sanctus,” significat quod sit Verbum, Veritas et Illustratio (n. 666); “quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te,” significat quod omnes qui in bono amoris et charitatis sunt, agnoscent Dominum Solum Deum (n. 667); “quia judicia Tua manifestata sunt,” significat quod vera Verbi aperte id testentur (n. 668).
  5. (Et) posthaec vidi, et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo,” significat quod visum sit Intimum Caeli, ubi Dominus in Sua Sanctitate in Verbo, et in Lege, quae Decalogus, est (n. 669).
  6. “Et exiverunt septem Angeli habentes septem plagas e Templo,” significat praeparationem a Domino ad influxum ex Intimo Caeli in Ecclesiam, ut mala et falsa ejus detegerentur, et sic separarentur mali a bonis (n. 670); “induti lino mundo et splendido, et circumcincti circa pectora zonis aureis,” significat hoc ex veris et bonis puris et genuinis Verbi (n.671).
  7. “Et unum de quatuor Animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas,” significat vera et bona illa, per quae mala et falsa Ecclesiae deteguntur, ex Sensu literae Verbi desumpta (n. 672); “plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum,” significat mala et falsa apparitura et detegenda per pura et genuina vera et bona Verbi (n. 673).
  8. “Et impletum est Templum fumo ex{1} gloria Dei et virtute Ejus,” significat Intimum Caeli plenum Divino Vero Spirituali et Caelesti Domini (n. 674(a)); “et nemo potuit ingredi in Templum, donec consummarentur septem plagae septem Angelorum,” significat in eo gradu ibi, ut ultra non sustineri posset, et hoc usque dum post
    devastationem finis illius Ecclesiae visus est (n. 674(b)).
    @1 ex pro “et”$
  9. EXPLICATIO.
    (Vers. 1.) “Et vidi aliud signum in Caelo, magnum et mirabile” significat revelationem a Domino de statu Ecclesiae in terris, qualis est quoad amorem et fidem. – Haec sunt de quibus in hoc capite et sequente agitur, quare haec per “signum in Caelo magnum et mirabile” significantur; quod per “signum in Caelo” significetur revelatio a Domino de Caelo et de Ecclesia, deque statu illorum, videatur supra (n. 532, 536); quod sit de amore et fide, est quia dicitur “magnum et mirabile,” ac “magnum” in Verbo dicitur de talibus quae affectionis et amoris sunt, et “mirabile” de talibus quae cogitationis et fidei sunt.
  10. “Angelos septem habentes plagas septem ultimas,” significat mala et falsa in Ecclesia, qualia in ultimo ejus statu sunt, a Domino universaliter detecta. – Per “septem Angelos” significatur universum Caelum; at quia Caelum non est Caelum ex propriis Angelorum, sed ex Domino, ideo per “septem Angelos” significatur Dominus; nec alius potest detegere mala et falsa quae in Ecclesia sunt. Quod per “Angelos” significetur Caelum, et in supremo Sensu Dominus, videatur supra (n. 5, 258, 344, 465, 644, 647, 648). Per “plagas” significantur mala et falsa, mala amoris et falsa fidei; sunt enim illa quae in sequente capite describuntur, et significantur per “ulcus malum et noxium,” per “sanguinem tanquam mortui, ex quo omnis anima vivens mortua est,” perque “sanguinem in quem aquae fluviorum et fontium versae sunt,” per “aestum ignis qui afflixit homines,” per “spiritus immundos similes ranis et erant daemones,” tum per “grandinem magnam;” mala et falsa quae per illa omnia significantur, sunt hic “plagae;” per “plagas ultimas” significantur illa in ultimo statu Ecclesiae; per “septem” significantur omnia (n. 10, 390{1}): sed quia illa mala, quae significantur per “plagas” in sequente capite, non sunt omnia in specie, sed sunt omnia in genere, per “septem” hic significantur omnia universaliter, universale enim complectitur omnia in specie. Ex his patet, quod per “vidi septem Angelos habentes septem plagas ultimas” significetur quod mala et falsa in Ecclesia, qualia in ultimo ejus statu sunt, a Domino universaliter detecta sint. Quod “plagae” significent plagas spirituales, quae homines quoad animas eorum afficiunt et illas perdunt, quae sunt mala et falsa, constare potest a sequentibus locis:
    “A vola pedis usque ad caput non integritas, Plaga recens non expressa; non obligata, non emollita” (Esaj: i. 6);
    Jehovah “percutit populos cum ira Plagam non curabili” (Esaj.xiv. 6);
    Jehovah, “remove desuper me Plagam Tuam; a conflictu manus Tuae ego consumor” (Psalm. xxxix. II (B. A. 10));
    “Desperatum est confractioni tuae, Plaga hostis percussi te propter multitudinem iniquitatis tuae, plurima facta sunt peccata tua: sed a Plagis tuis sanabo te” (Jerem. xxx. 12,14,17);
    “Si non custodiens facere omnia verba Legis, mirabiles reddet Jehovah Plagas tuas, Plagas magnas et constantes, et omnem Plagam quae non scripta in libro Legis hujus, usque dum perdaris” (Deut. xxviii. (58,) 59, 61);
    “Non incurret in te malum, et Plaga non appropinquabit ad tentorium tuum” (Psalm. xci. 10);
    “Erit Edomus in desolationem, omnis transiens sibilabit super omnibus Plagis ejus ” (Jerem xlix. 17);
    “Erit devastatio; omnis transiens praeter Babelem obstupescet, et sibilabit super omnibus Plagis ejus” (Jerem. 1. 13);
    “In una die venient Plagae” Babyloni (Apoc. xviii. 8);
    Duo Testes “percutient terram omni Plaga” (Apoc. xi. 6).
    Per plagas Aegypti, quae quoad partem similes fuerunt plagis descriptis in sequente capite, nec aliud quam mala et falsa significatur{2}; quas plagas enumeratas videas supra (n. 503); vocantur etiam illae
    “Plagae” (Exod. 1x. 14; cap. xi. 1).
    Ex his patet, quod per “plagas” non aliud quam plagae spirituales, quae afficiunt homines quoad animas eorum et perdunt illos, significetur; ut quoque
    Esaj. xxx. 26; Sach. xiv. 12,15; Psalm. xxxviii. 6,12(B.A. 5,11); Apoc. ix. 20{3}); cap. xvi. 21; Exod. xii. 13; cap. xxx. 12; Num. xi. 33{4}; Luc. vii. 21; et alibi.
    @1 390 pro “394”$
    @2 significatur pro “significantur”$
    @3 20 pro “26”$
    @4 33 pro “19”$
  11. “Quia in illis consummata est ira Dei,” significat devastationem Ecclesiae et tunc finem ejus. – Per “consummationem” significatur devastatio Ecclesiae, et tunc finis ejus, de qua sequitur; per “iram Dei” significatur malum apud homines, quod, quia contra Deum est, dicitur ira Dei; non quod Deus irascatur homini, sed quod homo ex malo suo irascatur Deo; et quia apparet homini, dum propterea punitur et cruciatur, quod fit post mortem in Inferno, sicut ex Deo, idea in Verbo tribuitur Deo ira et excandescentia, imo malum: sed hoc in Sensu literae, quia ille Sensus per apparentias et correspondentias conscriptus est; non autem in Sensu spirituali, in hoc enim non est apparentia et correspondentia, sed veritas in sua luce; de ira illa, videatur supra (n. 525, 635). Dicitur quod in illis plagis “consummata sit ira Dei,” et quod per id significetur devastatio Ecclesiae et tunc finis ejus; causa dicetur: Omnis Ecclesia temporis successu decrescit recedendo a bono amoris et a veris fidei, usque dum non aliquid eorum residuum est, et hoc fit per successiva incrementa mali et falsi; et quando non amplius bonum amoris et fidei est, tunc non nisi quam malum et falsum est; et quando ita, est finis Ecclesiae; in hoc fine non scit homo aliter quam quod malum sit bonum, et quod falsum sit verum, amat enim illa ex jucundo illorum, et ideo confirmat illa; hic finis est, qui significatur per “Consummationem,” et vocatur “Devastatio,” in sequentibus locis:
    “Consummationem et Decisionem audivi a cum Jehovah super universam terram” (Esaj. xxviii. 22);
    “Consummatio definita, inundata justitia: nam Consummationem et Decisionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra” (Esaj. x. 22,23);
    “In igne Zeli Jehovae comedetur tota terra, quia Consummationem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae” (Zeph. i. 18);
    “Tandem super avem abominationum desolatio, et usque
    ad Consummationem et Decisionem stillabit super Devastationem” (Dan.ix. 27);
    “Vastitas erit tota terra, Consummationem tamen non faciam” (Jerem. iv. 27);
    Dixit Jehovah, “Descendam et videbo, num juxta clamorem, qui venit ad Me, fecerint Consummationem” (Gen. xviii.{1} 21),
    de Sodoma.
    “Nondum Consummata est iniquitas Emorraeorum” (Gen. xv.16{2}).
    Finis Ecclesiae etiam intelligitur per “Consummationem saeculi” a Domino in his locis:
    Discipuli interrogarunt Jesum, “Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis Saeculi” (Matth. xxiv. 3);
    “Tempore messis dicam messoribus, Colligite primum Zizania ad comburendum, Tritica colligite in horrea; sic erit in Consummatione Saeculi” (Matth. xiii. (30,) 40);
    In Consummatione Saeculi, “exibunt Angeli et separabunt malos e medio justorum” (Matth. xiii. 49);
    Jesus dixit discipulis, “Ecce Ego vobiscum sum usque ad Consummationem Saeculi” (Matth. xxviii. 20);
    “usque ad Consummationem saeculi” est usque ad finem Ecclesiae, dum Nova Ecclesia, cum qua tunc Dominus erit.
    @1 xviii. pro “xvii.”$
    @2 xv. 16 pro “x. 22, 23″$
  12. (Vere. 2.) “Et vidi tanquam Mare vitreum mixtum igne,” significat ultimum in terminum Mundi Spiritualis, ubi collecti erant, quibus Religio et inde Cultus, et non Bonum vitae.- Per “male vitreum” (cap. iv. 6) significatum est Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi erant (n. 238). Illi qui in communibus veris sunt, etiam in terminis Caeli sunt, quare apparent e longinquo sicut in mari (n. 398, 403, 405{1}): hic autem per “mare vitreum” significatur ultimus terminus mundi spiritualis, ubi collecti erant quibus Religio et inde Cultus, sed non Bonum Vitae; quia collectio ex illis significatur, ideo dicitur “tanquam mare vitreum;” et quoque visum est “mixtum igne,” et per “ignem” ibi significatur amor mali, et inde malum vitae (n. 452, 468, 494, 766, 767, 787); ita non Bonum Vitae, nam ubi non bonum, ibi est malum. Quod collectio ex illis hic intelligatur per “tanquam mare vitreum mixtum igne,” patet quoque ex nunc sequentibus, ut quod juxta hoc Mare steterint “qui victoriam habuerunt de Bestia et de imagine ejus,” per quos significantur qui ex rejectione Fidei separatae a Charitate in Bono Vitae erant, et inde in Caelo (n. 660): hoc mare etiam est quod intelligitur in cap. xxi. 1, per Mare quod “non erat amplius” (n. 878). Quale erat hoc mare, et quales illi qui ibi fuerunt, datum etiam est videre; fuerunt illi, quibus Religio fuerat, frequentaverant templa, audiverant praedicationes, obiverant Sacram Caenam, et praeterea non quicquam cogitaverant de Deo, salute et vita aeterna, nescientes quid peccatum; quare fuerunt homines quoad faciem, et plerique etiam quoad vitam civilem et moralem, sed prorsus non quoad vitam spiritualem, ex qua tamen homo est homo.
    @1 405 pro “420”$
  13. “Et victoriam habentes de Bestia, et de imagine ejus,
    et de charactere ejus, et de numero nominis ejus,” significat illos qui rejecerunt solam Fidem, et doctrinam ejus, et sic non agnoverunt et imbuerunt falsa ejus, nec falsificaverunt Verbum.-Per “Bestiam” significatur fides Draconis apud Laicos (de qua cap. xiii. 1-10{1}), quia ejus imago facta est (vers. 14 ibi) per “imaginem ejus” significatur doctrina (n. 602, 634, 637): per “characterem” significatur agnitio illius fidei (n. 605, 606, 634, 637, 679); per “numerum nominis ejus” significatur falsificatio Verbi (n. 610). Ex his patet, quod per illa verba significentur qui rejecerunt solam Fidem et doctrinam ejus, et sic non agnoverunt et imbuerunt falsa ejus, nec falsificaverunt Verbum.
    @1 1-10 pro “1 ad 11″$
  14. “Stantes juxta Mare vitreum, habentes citharas Dei,” significat Caelum Christianum in terminis, et fidem charitatis apud illos qui ibi. – Quoniam per “mare vitreum” significatur collectio ex illis quibus quidem religio et cultus est, sed non bonum vitae (n. 659), ideo per hos qui visi sunt “stare juxta illud mare” significatur Caelum Christianum in terminis ejus, quibus fuit religio, cultus et bonum vitae, quia “victoriam habuerunt de Bestia et de imagine ejus.” De Caelo Christiano superiori actum est in capite praecedente; illi ex quibus id Caelum intelliguntur per “centum quadraginta quatuor millia, qui visi sunt stare cum Agno super Monte Zionis” (de quibus, n. 612-625); per “citharas” significatur confessio Domini ex veris spiritualibus (n. 276, 616); vera spiritualia sunt fidei ex charitate. Quod visi sint habere citharas, et quod auditi sint canere canticum, ut sequitur, erat repraesentativum confessionis ex fide charitatis; affectiones cogitationum et inde soni sermonum angelorum Caeli, infra audiuntur varie in mundo spirituali, vel sicut soni aquarum, vel sicut soni tonitruum, ut supra, cap. xiv. 2; vel sicut soni tubarum, ut supra, cap. iv. 1; vel sicut hic, ut soni cithararum, ut quoque supra, cap. v. 8; cap. xiv. 2: sed usque non sunt aquae quae sonant, nec tonitrua quae tonant, nec tubae et citharae quae clangunt, imo nec sunt cantus; sed sermones angelorum et confessiones illorum secundum affectiones et inde cogitatione eorum, ita audiuntur infra, ex quibus percipitur quale amoris et sapientiae illorum: quod talia audiantur est ex correspondentia affectionis cum sono, et cogitationis cum{1} loquela.
    @1 cum pro “in”$

662 (Vers. 3.) “Et canebant Canticum Mosis servi Dei et Canticum Agni,” significat confessionem ex charitate, ita ex vita secundum praecepta Legis quae Decalogus, et ex fide de Divinitate Humani Domini. – Quod “canere canticum novum” sit confiteri ex gaudio cordis et ex affectione, quod Dominus Solus sit Salvator, Redemptor ac Deus Caeli et Terrae, videatur supra (n. 279, 617{1}); sed hic non dicitur “canticum novum,” sed “canticum Mosis servi Dei et canticum Agni;” et per “canticum Mosis” significatur confessio ex vita secundum praecepta Legis quae Decalogus, ita ex charitate, et per “canticum Agni,” confessio ex fide de Divinitate Humani Domini; per “Agnum” enim intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 269,291, 595); et per “Mosen” intelligitur in lato sensu omnis Lex scripta in quinque ejus Libris, et in stricto sensu Lex quae vocatur Decalogus; et quia haec inservit homini pro vita, dicitur “canticum Mosis servi Dei,” per “servum” enim in Verbo intelligitur qui inservit et quod inservit (n. 380), hic pro vita. Quod per “Mosen” in lato sensu intelligatur Lex, est quia quinque ejus Libri vocantur “Lex:” quod omnia praecepta, judicia et statuta per eum data in quinque Libris ejus dicantur “Lex,” videatur supra (n. 417); quod omne scriptum in illis Libris dicatur “Lex Mosis,” et quoque “Moses,” constare potest ex his locis:
Philippus{2} dixit, “Quem scripsit Moses in Lege et Prophetae, invenimus Jesum” (Joh. i. 46 (B. A. 45));

“In Lege Moses praecepit tales lapidare” (Joh. viii. 5); “Impleti sunt dies purificationis eorum juxta Legem Mosis” (Luc. ii. 22);
“Oportet omnia impleri quae scripta sunt in Lege Mosis et Prophetis de Me” (Luc. xxiv. 27,44);
“Nonne Moses dedit vobis Legem: Moses dedit circumcisionem; ut non solvatur Lex Mosis” (Joh. vii. 19, 22,23);
Dixit Abraham diviti in Inferno, “Habent Mosen et Prophetas, audiunto illos; si non Mosen et Prophetas audiunt, nec si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur” (Luc. xvi. 29,31);
“Defluxit super nos maledictio et juramentum, quod scriptum est in Lege Mosis servi Dei: sicut scriptum in Lege Mosis, omne malum venit super nos” (Dan. ix. 11,13,{3});
“Mementote Legis Mosis servi Mei, quam praecepi illi” (Malach. iii. 22 (B.A. iv.4));
“Dixit Jehovah ad Mosen, Ecce Ego veniam ad te in nebula nubis, ut audiat populus quando locutus fuero ad te, etiamque in te credant in aeternum” (Exod. xix. 9).
Ex his constare potest, quod per “Mosen” in lato sensu intelligatur Verbum quod ab illo scriptum est, quod vocatur Lex. Quod per “Mosen” intelligatur Lex quae Decalogus, inde sequitur; et eo plus quia Moses sculpsit Tabulas postquam priores fregerat (Exod. xxxiv. 1, 4{4}); et cum illas deportavit, radiavit facies ejus (Exod. xxxiv.{5} 29 ad fin.); quare Moses in picturis sistitur tenens Tabulas illas in manu. Etiam dicitur apud Marcum,
“Moses dixit, Honora patrem tuum et matrem tuam” (vii. 10);
“Et Joschua scripsit copiam Legis Mosis super lapidibus Altaris” (Josch. viii. 32).
Lex illa erat Decalogus. Ex his videri potest, quod hic per “canticum Mosis servi Dei” non aliud intelligatur quam confessio ex charitate, ita ex vita secundum praecepta Legis, quae Decalogus.
@1 617 pro “615”$
@2 Philippus pro “Nathanael”$
@3 13 pro “12”$
@4 xxxiv. 1, 4 pro “xxiv. 1, 3″$
@5 xxxiv. pro “xxiv.”$

  1. “Dicentes, Magna et mirabilia opera Tua, Domine Deus Omnipotens,” significat quod omnia Mundi, Caeli et Ecclesiae, creata et facta sint a Domino ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius. – Per “opera Domini” significantur omnia quae ab Ipso creata et facta sunt, quae in genere sunt omnia Mundi, omnia Caeli, et omnia Ecclesiae, quae in specie nequicquam possunt enumerari: dicuntur “magna et mirabilia, quia magnum” dicitur de amore, et “mirabile” de sapientia (ut supra n. 656); et quoque Dominus in Verbo dicitur “Dominus” ex Divino Bono Divini Amoris, ac “Deus” ex Divino Vero Divinae Sapientiae. Quod Dominus dicatur Omnipotens, quia est, vivit, et potest omnia, ex Se Ipso, et quoque regit omnia ex Se Ipso, videatur supra (n. 31): inde est, quod per “magna et mirabilia opera Sua, Domine Deus Omnipotens,” in universali sensu significetur quod omnia Mundi, Caeli et Ecclesiae, creata et facta sint a Domino ex Divino Amore per Divinam Sapientiam Ipsius.
  2. “Quia justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum,” significat quod omnia quae procedunt ad Ipso sint justa et vera, quia est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. – Per “vias” significantur vera ducentia ad bonum (n. 176); et per “Regem,” cum de Domino, significatur Divinum Verum, et per “Regem sanctorum” Divinum Verum in Caelo et Ecclesia ab Ipso; per “sanctos” enim significantur qui in Divinis veris a Domino sunt (n. 173, 586); inde per “justae et verae viae Tuae, Rex sanctorum” significatur quod omnia quae procedunt a Domino justa et vera sint, quia est ipsum Divinum Verum in Caelo et in Ecclesia. Dominus vocatur “Rex” in Divino Humano Suo, quia Hoc est Messias, Unctus, Christus, Filius Dei; quod “Messias” in lingua Hebraea sit “Christus” in lingua Graeca, et quod “Messias” seu “Christus” sit Filius Dei, videatur supra (n. 520); quod “Messias” significet et Regem et Unctum in lingua Hebraea, notum est. Quod Dominus ut Rex sit Divinum Verum, est quia, “Rex” significat illud (n. 20, 483); inde est quod per “reges” significentur qui in Divinis veris a Domino sunt (Apoc. i.6; cap. v. 10),; Ex eo est, quod Caelum et Ecclesia dicantur “Regnum” Ipsius; tum quod Adventus Ipsius in mundum dicatur “Evangelium Regni.” Caelum et Ecclesia dicuntur “Regnum Ipsius” (Dan. ii. 44; cap. vii. 13, 14, 27: Matth. xii. 28; cap. xvi. 28; Marc. i. 14, 15; cap. ix. 1; cap. xv. 43; Luc. i. 33; cap. iv. 43; cap. viii. 1, 10; cap. ix. 2, 11, 27{1}; cap. x. 11; cap. xvi. 16{2}; cap. xix. 11; cap. xxi. 31; cap. xxii.18; cap. xxiii. 51):
    et Adventus Ipsius dicitur
    “Evangelium Regni” (Matth. iv. 23; cap. ix. 35; cap. xxiv. 14).
    Sed plura de his videantur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino. Quod Dominus dicatur “Rex,” patet ex his locis:
    “Illi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia est Dominus dominorum et Rex regum” (Apoc. xvii. 14);
    Sedens super Equo albo vocatur Verbum, et Nomen Ipsius est “Dominus dominorum et Rex regum” (Apoc. xix. 13,{3} 16; Dan.ii. 47);
    “Dixit Nathanael, Tu es Filius Dei, Tu es Rex Israelis” (Joh. i. 49{4}):
    “Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, sedebit super Throno gloriae Suae; et dicet Rex illis qui e dextris et qui e sinistris” (Matth. xxv. 31, 34, 41{5});
    “Clamarunt, Osanna, Benedictus Qui venit in Nomine Domini, Rex Israelis” (Joh. xii. 13);
    Pilatus quaesivi Jesum, num esset Rex; “Respondit Jesus, Rex sum Ego, Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum” (Joh. xviii. 37);
    “Regem in pulchritudine Sua videbunt oculi tui; Jehovah Rex noster, Ille salvabit nos” (Esaj. xxxiii. 17, 22);
    “Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester” (Esaj. xliii. 15);
    “Sic dixit Jehovah Rex Israelis, ex Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus” (Esaj.xliv. 6);
    “Jehovah erit in Regem super totam terram” (Sach. xiv. 9; Psalm. xlvii. 3, 7-9 (B.A. 2, 6-8));
    “Attollite portae capita vestra, ut ingrediatur Rex gloriae: Jehovah Zebaoth Hic Rex gloriae” (Psalm. xxiv. 7-10);
    “Suscitabo Davidi Germen justum, Qui Regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra” (Jerem xxiii. 5; cap. xxxii. 15).
    (Praeter alibi, ut Esaj. vi. 5; cap. lii. 7; Jerem. x. 7,10; cap. xlvi. 18 Ezech. xxxvii. 22, 24; Zeph. iii. 15{6}; Psalm. xx. 10 (B.A. 9); Psalm xlv. 12, 14, 16{7} (B.A. 11, 13, 15) ; Psalm. lxviii. 25 (B.A. 24); Psalm. lxxiv. 12.)
    @1 27 pro “16”$
    @2 16 pro “26”$
    @3 13 pro “12”$
    @4 49 pro “50”$
    @5 41 pro “40”$
    @6 Zeph. iii. 15 pro “Zeph. i. 15. cap. iii. 15″$
    @7 16 pro “15”$
  3. (Vers. 4.) “Quis non timeat Te, Domine, et glorificet Nomen Tuum,” significat quod Solus amandus et colendus sit. -Per “timere Deum” significatur amare Ipsum; et per “glorificare Nomen Ipsius significatur colere Ipsum; quod Solus amandus et colendus sit, intelligitur per “quis non,” et per “quia Solus Sanctus es:” quod timere Deum sit amare Ipsum timendo facere contra Ipsum, et quod hic timor sit in omni amore, videatur supra (n. 527, 628). Quod “glorificare Nomen Ipsius” sit colere Ipsum, est quia per “Nomen” Jehovae significatur omne per quod colitur (n. 81), et per “glorificare” significatur agnoscere et confiteri.
  4. “Quia Solus Sanctus” significat quod sit Verbum, Veritas et Illustratio. -Quod Dominus sit Solus Sanctus, videatur supra (n. 173); et quod Divinum Verum sit quod vocatur Sanctum (n. 173, 580); et quia Verbum est Divinum Verum, et Dominus est illud, et quia Divinum Verum spiritualiter illustrat, est enim lux in Caelo, sed a Domino, ideo per “quia Solus est Sanctus” significatur quod Dominus sit Verbum, Veritas et Illustratio. Quoniam Verbum est Divinum Verum, ac Divinum Verum spiritualiter illustrat, ideo dicitur quod Verbum a Jehovah dictatum sit per Spiritum Sanctum, ac quod Spiritus Sanctus hominem illustret et doceat; sed quis non scit quod Deus Omnipraesens sit, et quod Sanctum procedat ab Ipso, et quod illustret ubi recipitur. Quis inde non potest concludere quod Spiritus Sanctus non sit Deus per Se, distinctus a Jehovah seu Domino ut persona a persona, sed quod sit ipse Jehovah seu Dominus; qui Divinam Omnipraesentiam agnoscit, etiam id agnoscet. Quod per “Spiritum Sanctum” in Verbo intelligatur Divina Vita Domini, ita Ipse, et in specie Vita Sapientiae Ipsius, quae vocatur Divina Veritas, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 50-53), ubi id ex Verbo demonstratum est. Quod Dominus sit Verbum, videatur Joh. i. 1, 14: quod sit Veritas, Joh. xiv. 6; quod sit Lux, et inde Illustratio, Joh. xii. 34-36.
  5. “Quare omnes gentes venient et adorabunt coram Te,” significat quod omnes qui in bono amoris et charitatis sunt, agnoscent Dominum Solum Deum. -Per “omnes gentes” significantur qui in bono amoris et charitatis sunt; quod hi per “gentes,” dum in sensu bono, intelligantur, videatur supra (n. 483); per “venire et adorare coram Ipso” significatur agnoscere Dominum pro Deo; et quia unus est Deus, in quo Trinitas, et Dominus est Ille, significatur agnoscere Ipsum Solum Deum.
  6. “Quia judicia Tua manifestata sunt,” significat quod vera Verbi aperta id testentur. -Per “judicia” significantur Divina Vera, secundum quae homo victurus est, ex quibus cognoscitur qualis est, et secundum quae judicabitur; et quia haec Divina Vera in Verbo sunt, et Verbum nunc apertum est, et hoc testatur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, ideo per “quia judicia Tua manifestata sunt significatur quia vera Verbi id testantur. Quod Verbum nunc apertum sit, et quod id testetur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quodque vivendum sit secundum praecepta Ipsius, et quod fides hodierna removenda sit, constare potest ex Quatuor Doctrinis nunc editis, una de Domino, altera de Scriptura Sacra, tertia de Vita secundum praecepta Decalogi, et quarta de Fide: haec sunt quae intelliguntur per “quia judicia Sua manifestata sunt.” Quoniam Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, et per “Judicium” significatur Divinum Verum et per “Justitiam” Divinum Bonum, ideo multis in locis, ubi de Domino, dicitur “Justitia et Judicium,” ut in sequentibus:
    “Zion in Justitia redimetur, et reduces ejus in Judicio”(Esaj. i. 27);
    “Sedebit super Throno Davidis et super Regno ejus ad stabiliendum illud in Judicio et Justitia” (Esaj. ix. 6 (B. A. 7));
    “Exaltetur Jehovah quia inhabitat altum, et implevit Zionem{1}) Judicio et Justitia” (Esaj. xxxiii. 5);
    “De hoc glorietur qui gloriatur, quod Jehovah faciat Judicium et Justitiam in terra” (Jerem. ix. 23 (B.A. 24)):
    “Suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra” (Jerem. xxiii. 5; cap. xxxiii. 15);
    “Desponsabo te Mihi{2} in Justitia et in Judicio” (Hosch. ii. 19);
    “Fluet sicut aquae{3} Judicium, et Justitia sicut torrens fortis” (Amos v. 24);
    “Jehovah, Justitia Tua sicut montes Dei, Judicia Tua abyssus magna” (Psalm. xxxvi. 7 (B.A. 6));
    “Jehovah educet sicut lucem Justitiam tuam{4}, et Judicium sicut meridiem” (Psalm. xxxvii. 6);
    Jehovah “judicabit populum tuum{5} in Justitia, et miseros tuos{6} in Judicio” (Psalm. lxxii. 2);
    “Justitia et Judicium fulcrum Throni Tui{7}” (Psalm. lxxxix. 15{8} (B.A. 14));
    “Cum didicero Judicia Justitiae Tuae; septies in die laudo Te super Judiciis Justitiae Tuae” (Psalm. cxix. 7, 164);
    et alibi quod facere debeant Justitiam et Judicium
    (Ut Esaj. i. 21; cap. v. 16; cap. lvi. 1{9}; cap. lviii.2: Jerem. iv. 2; cap xxii.{10} 3, 13, 15; Ezech. xviii. 5; cap. xxxiii. 14, 16, 19; Amos vi 12; Mich. vii. 9; Deutr. xxxiii. 21; Joh. xvi. 8, 10);
    ibi “Justitia” dicitur de bono veri, ac “Judicium” de vero boni. Quoniam Judicium dicitur de vero, et Justitia de bono, ideo in quibusdam locis dicitur “Veritas et Justitia”
    (Ut Esaj. xi. 5; Psalm. lxxxv.{11} 12 (B.A. 11));
    et apud Davidem,
    “Judicia Jehovae Veritas, justa sunt simul; desiderabilia prae auro, et dulcia prae melle” (Psalm. xix. 10,11 (B. A. 9, 10)).
    Quod Regimen Domini in Regno caelesti dicatur Justitia, et in Regno spirituali Judicium, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini edito (n. 214-216).
    @1 Zionem pro “terram”$
    @2 te Mihi pro “Me tibi” (Vid. n. 567.)$
    @3 aquae pro “aqua”$
    @4 tuam pro “suam”$
    @5 tuum pro “suum”$
    @6 tuos pro “suos”$
    @7 Tui pro “sui”$
    @8 lxxxix. 15 pro “lxxix. 5″$
    @9 1 pro “6”$
    @10 xxii. pro “xxxii.”$
    @11 lxxxv. pro “lxxv.”$
  7. (Vers. 5.) “Post haec vidi, et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo,” significat quod visum sit intimum Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est. -Per “Templum” significatur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Humanum Suum, et inde Caelum et Ecclesia (n. 191, 529), hic Caelum Christianum; per “Tabernaculum Testimonii significatur intimum illius Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est, quoniam per “Tabernaculum” aeque significatur Caelum (n. 585), ac intimum Tabernaculi fuit ubi erat Arca, in qua fuerunt binae Tabulae, quibus digito Dei inscripta fuerunt decem Verba, quae sunt decem praecepta Decalogi, quae intelliguntur per “Testimonium,” et quoque vocantur “Testimonium;” ex quibus patet, quod per “vidi et ecce apertum est Templum Tabernaculi Testimonii in Caelo” significetur quod visum sit intimum Caeli ubi Dominus in Sua sanctitate in Lege, quae Decalogus, est: quod per “Tabernaculum Testimonii” etiam significetur ubi Verbum, est quia “Testimonium” non solum dicitur de Lege quae Decalogus, sed etiam de Verbo, ac de Domino ut Verbum, quia Verbum testatur de Ipso (n. 490, 555). Quod in Caelo Verbum sit, et hoc repositum in intimo ejus, quod vocatur Sacrarium, et quod ibi sit Lux flammea et candida, excedens omnem gradum lucis, quae extra illud in Caelo est, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 70-75), et de Sacrario illo (n. 73 ibi). De sanctitate Legis, quae Decalogus, videatur Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma ex praeceptis Decalogi (n. 53-60). Quod Arca, in qua fuerunt binae Tabulae Decalogi, adytum seu intimum Templi Hierosolymitani fecerit, et quod sic Tabernaculum ibi, videatur I Reg. vi. 19-28; cap. viii. 3-9.{1} Quod lex, quae Decalogus, dicta sit Testimonium, constat ex his locis:
    “Descendit Moses, et duae Tabulae Testimonii in manu ejus; erant Tabulae opus Dei, scriptura erat scriptura Dei, excisa super tabulis” (Exod. xxxii. 15, 16);
    “Duae Tabulae Testimonii, Tabulae lapidis, scriptae
    digito Dei” (Exod. xxxi. 18):
    Dixit Jehovah, “In Arcam dabis Testimonium, quod dabo tibi” (Exod. xxv.{2} 16, 21, 22);
    “Et Moses sumpsit et dedit in Arcam Testimonium” (Exod. xl. 20);
    “Ut tegat nubes suffimenti Propitiatorium, quod super Testimonium” (Levit. xvi. 13):
    Jehovah dixit ad Mosen “Relinque baculos coram Testimonio, et baculum Aharonis postea ante Testimonium” (Num. xvii. 19, 25 (B.A. 4, 10)):
    “Et Moses reliquit baculos coram Jehovah” (Num. xvii. 22 (B.A. 7)).
    Arca vocatur
    “Arca Testimonii” (Exod. xxxi. 7);
    ac Tabernaculum vocatur
    “Habitaculum Testimonii” (Exod xxxviii. 21).
    @1 3-9 pro “4 ad 10″$
    @2 xxv. pro “xxiv.”$
  8. (Vers. 6.) “Et exiverunt septem Angeli habentes septem plagas e Templo” significat praeparationem a Domino ad influxum ex intimo Caeli in Ecclesiam, ut mala et falsa ejus universaliter detegerentur, et sic separarentur mali a bonis. -Quod per “septem Angelos” intelligatur Dominus, videatur supra (n. 657); quod per “septem plagas” significentur omnia mala et falsa universaliter intellecta, etiam supra (n. 657); per “Templum” hic intelligitur intimum Caeli, ubi Verbum et Decalogus, ut mox supra (n. 669); quod per “exiverint e Templo” significetur praeparatio ad influxum, est quia exiverunt ut postquam acceperint phialas projicerent plagas in phialis in terram, in mare, in fluvios et fontes, in Solem, super thronum Bestiae, et in aerem, per quae significatur influxus in Ecclesiam ut mala et falsa ejus detegantur; quod hoc propter separationem illorum a bonis, videbitur in capite sequente.
  9. “Induti lino mundo et splendido, et circumcincti circa pectora zonis aureis,” significat hoc ex veris et bonis puris et genuinis Verbi. -Per “linum mundum et splendidum” significatur Verum purum et genuinum, de quo sequitur; per “zonam auream circa pectus” significatur Divinum procedens et simul conjungens, quod est Divinum bonum, supra (n. 46); per “indui” et “circumcingi” significatur apparere et sisti in illis, vestes enim significant vera induentia bonum (n. 166); et “zonae” seu “cingula” significant vera et bona continentia in ordine et nexu (n. 46). Ex his patet, quod per “Angelos indutos lino mundo et splendido, et circumcinctos circa pectora zonis aureis,” significentur vera et bona pura ac genuina; quae quia non aliunde sunt quam ex Verbo, significant vera et bona Verbi. Quod “linum” significet Divinum Verum, constare potest ex sequentibus,
    Ut quod Aharoni essent Femoralia Lini cum intraret Tentorium, et accederet ad Altare (Exod. xxviii.{1} 42, 43):
    Ut quod cum Aharon intraret in Sanctum, “Tunicam Lini sanctitatis indueret, Caligae Lini essent super carne ejus, Baltheo Lini cingeret se, et Cidarin Lini imponeret sibi; hae vestes sanctitatis;” et quod easdem vestes indueret cum expiaret populum (Levit. xvi. 4, 32).
    Similiter
    Quod Sacerdotes Levitae, “quando intrarent ad portas Atrii interioris, Vestes Lini induerent, Cidares Lini super capite, et Femoralia Lini super lumbis” (Ezech. xliv. 17, 18);
    Quod Sacerdotes portarent Ephodos Lini (I Sam. xxii. 18{2}):
    Quod Samuel, cum ut puer ministrabat coram Jehovah, indutus esset Ephodo Lini (I Sam ii. 18);
    Quod David, cum transferebatur Arca in urbem ejus, cinctus esset Ephodo Lini (2 Sam. vi 14).
    Ex his constare potest, cur
    Dominus, cum lavaret pedes discipulorum, succinxerit Se Linteo, et absterserit pedes Linteo (Joh. xiii 4, 5):
    Tum quod Angeli apparerent induti Linteo (Dan. x. 5; Ezech. ix. 2-4, 11: cap. x. 2-7);
    Etiam Angeli visi in sepulchro Domini apparuerunt induti albo splendido et fulgurante (Matth. xxviii. 3);
    Quod Angelus qui mensurabat novum Templum haberet Filum Lini in manu (Ezech. xl. 3);
    quod Jeremias, ut repraesentaret statum Ecclesiae quoad verum, jussus sit
    Emere Cingulum Lini, et abscondere{3} in foramine petrae juxta Euphratem, et quod postea inveniret illud corruptum (Jerem. xiii. 1-7).
    Dicitur etiam apud Esajam.
    “Calamum contusum non confringet, et Linum fumigans non exstinguet, et in veritatem proferet judicium” (xlii. 3).
    Per “linum” in illis locis non aliud intelligitur quam Verum.
    @1 xxviii. pro “xxix.”$
    @2 xxii. 18 pro “xx. 11, 18″$
    @3 abscondere pro “absconderet”$
  10. (Vers. 7.) “Et unum de quatuor Animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas,” significat vera et bona illa, per quae mala et falsa Ecclesiae deteguntur, ex Sensu literae Verbi desumpta. -Quod “quatuor Animalia,” quae sunt Cherubi, significent Verbum in ultimis, et custodias ne genuina vera et bona ejus violentur, videatur supra (n. 239); et quia vera et bona Verbi interiora per Sensum literae ejus custodiuntur, ideo ille Sensus Verbi per “unum ex quatuor Animalibus” significatur: per “septem phialas” significatur simile quod per “septem plagas;” sunt enim continentia, et per continentia in Verbo significantur similia quae per contenta, ut per “poculum” simile quod per “vinum,” ac per “patinam” simile quod per “cibum;” quod per “pocula,” “calices,” “phialas,” “paropsides,” similia significentur quae per contenta, videbitur in nunc sequentibus: quid per “septem Angelos” significatur, supra dictum est: quod “datae sint illis phialae,” est quia agitur de influxu veri et boni in Ecclesiam, ut detegantur mala et falsa, ac nuda bona et vera non possunt influere, haec enim non recipiuntur, sed investita vera, qualia sunt in Sensu literae Verbi; et praeterea Dominus operatur semper ex intimis per ultima, seu in pleno: haec causa est, quod “datae sint Angelis phialae,” per quas significantur vera et bona continentia, qualia sunt Sensus literae Verbi, per quae falsa et mala deteguntur. Quod Sensus literae Verbi sit continens, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 27-36, et 37-49). Quod per “phialas,” “paropsides,” “pocula” et “calices,” perque “utres,” significentur illa quae in illis continentur, constare potest ex sequentibus locis:
    “Dixit Jehovah, Sume Calicem irae e manu Mea, et fac bibere omnes gentes: quando renuerint accipere Calicem, dices, Bibendo bibetis” (Jerem. xxv. 15, 16, 28);
    “Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram” (Jerem. li. 7);
    “Dabo Calicem sororis in manum tuam, ebrietate et tristitia impleberis, Calice devastationis, Calice sororis tuae Samariae” (Ezech. xxiii. 31-34);
    “Circumibit ad te Calix Jehovae, ut sit vomitus super gloria tua” (Hab, ii. 16);
    “Etiam ad te, filia Edomi, transibit Calix; inebriaberis et revelaberis” (Thren. iv. 21);
    “Jehovah pluet super impios, ventos procellarum; portio Calicis eorum” (Psalm. xi. 6);
    “Calix in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto et effudit, bibent omnes impii terrae” (Psalm. lxxv.{1} 9 (B. A. 8));
    Qui adorant Bestiam “bibent ex vino irae Dei mixto mero in Poculo excandescentiae Ipsius” (Apoc. xiv. 10);
    “Excitare, surge Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae Calicem Irae Ipsius; feces Calicis trepidationis bibisti” (Esaj. li. 17);
    “Mulier habens aureum Calicem in manu plenum abominationibus, et immunditie scortationis” (Apoc. xvii. 4);
    “Duplicate ei dupla; Poculo quo miscuit, miscete ei duplum” (Apoc, xviii. 6);
    “Ego pono Hierosolymam in Calicem trepidationis omnibus populis” (Sach. xii. 2);

“Pharisaee caece, purga prius interius{2} Poculi, ut fiat etiam exterius{3} mundum” (Matth. xxiii. 25, 26; Luc. xi. 39); Jesus dixit filiis Zebedaei, “An potestis bibere Poculum quod bibiturus sum” (Matth. xx. 22,23; Marc. x. 38,39):
“Jesus dixit Petro, Poculumne, quod dederit Mihi Pater, nonne bibero illud” (Joh. xviii. 11);
Jesus in Gethsemane dixit, “Si possibile, transeat a Me Calix hic” (Matth. xxvi. 39, 42, 44);
“Jesus accipiens Poculum (dedit illis), dicens, Bibite ex eo omnes; hoc est sanguis Meus, ille Novi Testamenti” (Matth. xxvi. 27,28; Marc. xiv. 23,24; Luc. xxii. 17);
“Jehovah Calix meus, Tu sustentas sortem meam” (Psalm. xvi. 5);
“Dispones ante me mensam, Poculum meum abundabit” (Psalm. xxiii. 5):
“Quid reddam Jehovae; Calicem salutum accipiam” (Psalm. cxvi. 12, 13);
“Potare Calice consolationum” (Jerem. xvi. (7)).
Simile quod per “calicem” et “poculum” etiam significatur per “phialam,” etiam per “utrem”
(Matth. ix. 17 Luc. v. 37,38 ; Jerem. xiii. 12 ; cap. xlviii. 12; Hab. ii. 15).
Simile per “phialas,” “thuribula”et “acerras,” in quibus suffimenta, significatur quod per “suffitus;” in genere per omnis generis vasa, simile quod per illa quae in illis.
@1 lxxv. pro “lxv.”$
@2 interius pro “exterius”$
@3 exterius pro “interius”$

  1. “Plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum,” significat mala et falsa apparitura et detegenda per pura et genuina vera et bona Verbi. -Dicitur quod phialae essent “plenae ira Dei,” quia erant plenae plagis, per quas significantur mala et falsa Ecclesiae (n. 657); sed usque non erant plenae illis, sed erant plenae puris et genuinis veris et bonis ex Verbo, per quae detegerentur mala et falsa Ecclesiae; sed usque nec erant phialae et in illis vera et bona, sed per illas significatur influxus e Caelo in Ecclesiam; quod dicantur “plenae ira Dei viventis,” est secundum stylum Verbi in Sensu literae ejus, ut constare potest ex locis adductis supra, in quibus adscribitur Jehovae “ira” et “excandescentia,” et usque Jehovae nulla ira et excandescentia est, sed est homini contra Ipsum; causa quod in Sensu literae ita dicatur, videatur supra (n. 525, 635, 658). Ex his patet, quod per “phialas plenas ira Dei viventis in saecula saeculorum” significentur dira mala et falsa Ecclesiae apparitura et detegenda per bona et vera Verbi. Mala et falsa nec aliter deteguntur quam per vera et bona, haec enim sunt in luce Caeli, at falsa et mala sunt in tenebris Inferni; et in tenebris nihil detegitur, quia non aliud quam malum et falsum ibi apparet; sed e luce e Caelo omnia deteguntur, quia in illa omnia apparent: lux Caeli enim est Divinum Verum Divinae Sapientiae Domini.
  2. (Vers. 8.) “Et impletum est Templum fumo ex gloria Dei et virtute Ejus,” significat intimum Caeli plenum Divino Vero spirituali et caelesti a Domino. -Per “Templum” significatur intimum Caeli, de quo supra (n. 669); per “fumum” significatur Divinum in ultimis, de quo sequitur; per “gloriam” significatur Divinum Verum spirituale (n. 249,629); et per “virtutem” significatur Divinum Verum caeleste (n. 373): inde per “impletum est Templum fumo ex gloria Dei et virtute Ejus,” significatur intimum Caelum plenum Divino Vero spirituali et caelesti. Quod “fumus” significet Divinum verum in ultimis, est quia “ignis”, a quo fumi sunt, significat amorem; “ignis Altaris holocausti” amorem caelestem (n. 395, 494) ; et “ignis Altaris suffitus” amorem spiritualem (n. 277, 392, 394): quod “fumus” illa significet, constare potest ex his locis:
    “Creabit Jehovah super omne habitaculum montis Zionis nubem interdiu, ac Fumum et splendorem ignis noctu; nam super omni gloria obtegumentum” (Esaj. iv. 5);
    Commoti sunt postes liminum a voce clamantium Seraphim. ac domus impleta est Fumo (Esaj. vi. 4);
    “Ascendit Fumus suffituum cum precibus sanctorum{1} e manu Angeli coram Deo” (Apoc. viii. 4);
    “Linum Fumigans non exstinguet; in veritatem proferet judicium” (Esaj. xlii. 3).
    Quod “fumus” in opposito sensu significet falsa concupiscentiarum, videatur supra (n. 422); et falsa oriunda ex fastu propriae intelligentiae (n. 452): praeterea “fumus” significat simile cum “nube” in multis locis.
    @1 sanctorum pro “Angelorum”$

674b. Et nemo potuit ingredi in Templum donec consummarentur septem plagae septem Angelorum” significat in eo gradu ibi, ut ultra non sustineri posset, et hoc usque dum post devastationem finis illius Ecclesiae visus. -Per quod “nemo posset ingredi in Templum” significatur quod intimum Caeli plenum esset Divino Vero Spirituali et Caelesti, in eo gradu ut ultra non sustineri posset; per “Templum” significatur, hic ut supra, intimum Caeli; per “donec consummarentur septem plagae septem Angelorum” significatur hoc usque post devastationem finis Ecclesiae (n. 658); et per “septem plagas septem Angelorum” significantur mala et falsa quae devastant Ecclesiam et faciunt finem ejus (n. 657).

  1. His adjiciam hoc MEMORABILE :-
    Visa est quaedam Charta a Domino per Caelum demissa in unam societatem ex Anglis, sed erat illa societas inter minimas illorum, ubi etiam duo Episcopi erant; in qua charta fuit exhortatio, ut agnoscerent Dominum pro Deo Caeli et Terrae (ut Ipse docuit, Matth. xxviii. 18); et quod recederent a Doctrina de Fide justificante sine Operibus Legis, quia erronea. Charta illa lecta fuit et exscripta a multis, et de illis, quae in ea erant, cogitabant et loquebantur ex interiori judicio sane, ac illustrabantur a Domino, et illustratio recipiebatur in luce, quae Anglis prae caeteris est insita.
    At postquam receperunt illa, dixerunt inter se, “Audiamus Episcopos.” Et auditi sunt, sed contradixerunt et improbaverunt: verum illi Episcopi, qui ibi, erant ex illis qui duri corde quoad spiritualia fidei et charitatis, ex amore domini super Sancta Ecclesiae, et supereminentiae per illa etiam in politicis, in mundo facti fuerunt; quare post brevem consultationem inter se remiserunt chartam ad Caelum unde venit.
    Quo facto, post aliquod murmur, plerique Laici a consensu priori suo recesserunt, et tunc Lux eorum in spiritualibus, quae prius exsplenduit, subito exstincta est: et postquam iterum admoniti erant, at frustra, vidi societatem illam subsidentem, sed quam profunde non vidi, ita subductam e conspectu Angelorum, qui unice colunt Dominum, et solam Fidem aversantur.
    Sed post aliquos dies vidi ascendentes usque ad centum ex inferiore terra, quo usque parva illa societas subsidit, qui accesserunt ad me; et e quibus unus sapiens locutus dixit, “Audi mirabile: -Dum subsidimus, apparuit nobis locus primum sicut stagnum, sed mox sicut terra sicca, et postea sicut parva urbs, in qua cuivis fuit sua domus, sed vilis. Post diem consultavimus inter nos, quid faciendum. Dixerunt multi, quod duo Episcopi adeundi sint, ac mite arguendi, quia illi remiserunt chartam in Caelum, e quo demissa est, et propter id contigit nobis hoc. Elegerunt aliquos, qui abiverunt ad Episcopos” (et dixit mecum loquens quod esset unus inter illos), “et tunc quidam inter nos sapientia praepollens loquebatur ad Episcopos, ita: –
    Audite, vos Patres, credidimus quod apud nos prae reliquis esset Ecclesia, quae in Orbe Christiano mereretur vocari Primas, et Religio quae mereretur vocari Magnas; sed data nobis est illustratio e Caelo, et in illustratione perceptio quod hodie in Orbe Christiano non sit amplius Ecclesia, nec amplius Religio.' "Dixerunt Episcopi,Quid loquimini; estne Ecclesia ubi est Verbum, ubi Christus Salvator notus est, et ubi sunt Sacramen