0006

ta.
“Ad haec respondit noster, Illa sunt Ecclesia, et illa faciunt Ecclesiam, ast non faciunt illam extra hominem, sed intra hominem.' Et porro dixit,Quoad Ecclesiam: potest Ecclesia esse ubi coluntur Tres Dii; potest Ecclesia esse, ubi tota ejus Doctrina fundatur super unico Pauli dicto false intellecto, et inde non super Verbo; potest Ecclesia esse, dum non Salvator Mundi aditur, et ubi Ipse dividitur in duos. Quoad Religionem: quis negare potest quin Religio sit fugere malum et facere bonum; num est aliqua Religio ubi docetur quod sola Fides salvet, et non Charitas; num est Religio ubi docetur quod Charitas procedens ab homine non sit nisi quam Charitas moralis et civilis; quis non videt quod in ea Charitate non sit aliquid Religionis; num est in sola Fide aliquid Facti seu Operis, et tamen in Facere consistit Religio. Num datur in universo terrarum orbe gens, apud quam Religio, quae excludit omne salvificum a bonis Charitatis, quae sunt bona Opera; cum tamen omne Religionis consistit in bono, et omne Ecclesiae in doctrina quae docebit vera, et per vera bonum. Videte patres, quae gloria nobis foret, si Ecclesia quae non est, et Religio quae non est, apud nos inchoet et oriatur.’
“Tunc Episcopi illi responderunt, Loqueris nimis alte; annon Fides actu, quae est Fides plene justificans et salvans, est Ecclesia; et annon Fides statu, quae est Fides procedens et perficiens, est Religio; apprehendite hoc, filii.' "Sed tunc dixit sapiens Anglus,Audite Patres: annon homo concipit Fidem actu sicut stipes; num in stipite secundum vestram ideam tunc vivificato est Ecclesia: annon Fides statu est continuatio et progressio Fidei actu; et cum secundum vestram ideam omne salvificum est in Fide, et non aliquid in bono charitatis ab homine, ubi tunc est Religio.’
“Tunc dixerunt Episcopi, Amice, loqueris ita, quia non scis arcana justificationis per solam Fidem: et qui illa non scit, non scit viam salvationis ab interiori. Tua via est via externa et plebeia; vade illam si vis; at scias modo, quod omne bonum sit a Deo, et nihil ab homine, et quod sic homo in spiritualibus prorsus nihil possit a se; quomodo tunc potest homo facere bonum, quod est bonum spirituale, a se; "Ad haec indignatus Anglus loquens cum illis dixit,Scio arcana justificationis vestra plus quam vos; et aperte vobis dico, quod in interioribus vestris arcanis non viderim nisi quam spectra. Annon Religio est agnoscere et amare Deum, ac fugere et odio habere Diabolum; estne Deus Ipsum Bonum, et Diabolus ipsum Malum; quis in universo terrarum Orbe, cui est Religio, hoc non novit; estne agnoscere et amare Deum, facere bonum, quia hoc est Dei et a Deo; et estne fugere et odio habere Diabolum, non facere malum, quia hoc est Diaboli et a Diabolo. Vestra Fides actu, quam vocavistis Fidem plene justificantem et salvantem, seu, quod idem, vester actus justificationis per solam Fidem, num docet facere aliquod bonum quod est Dei et a Deo, et num docet fugere aliquod malum quod est Diaboli et a Diabolo; prorsus nihil, quia statuitis quod in utroque nihil salutis sit. Quid vestra Fides statu, quam vocavistis Fidem procedentem et perficientem, nisi eadem cum Fide actu. Quomodo potest haec perfici, cum excluditis omne bonum ab homine sicut ab ipso, dicendo, Quomodo potest homo salvari per aliquod bonum a se, cum salvatio est gratuita: tum Quid bonum ad homine nisi meritorium, et tamen meritum Christi est omne; quare bonum facere salutis causa, foret sibi attribuere quod solius Christi est, et sic etiam foret velle semet justificare et salvare; tum Quomodo potest quis operari bonum, cum Spiritus Sanctus operatur omnia absque ulla ope hominis,’ quid tunc opus est aliquo bono accessorio ad homine, cum omne donum ad homine in se non est bonum; praeter plura. Nonne haec sunt arcana vestra; sed illa in meis oculis sunt merae argutiae et astutiae effictae propter finem ut removeatis bona Opera, quae sunt bona Charitatis, ad stabiliendum vestram solam Fidem. Et quia hoc facitis, spectatis hominem, quoad illa, et in genere quoad omnia spiritualia quae Ecclesiae et Religionis sunt, sicut stipitem, vel sicut simulachrum inanimatum, et non ut hominem creatum ad imaginem Dei, cui data est, et continue datur, facultas intelligendi et volendi, credendi et amandi, ac loquendi et faciendi, prorsus sicut a se, imprimis in spiritualibus, quia homo est homo ex illis. Si homo in spiritualibus non cogitaret et operaretur sicut a se, quid tunc Fides; quid tunc Charitas; et quid tunc Cultus; imo quid tunc Ecclesia et Religio. Nostis quod facere bonum proximo ex amore sit Charitas; at non nostis quid Charitas, cum tamen Charitas est anima, vita et essentia Fidei: et quia Charitas est omnis illa, quid tunc est Fides remota Charitate, nisi mortua; et Fides mortua non est nisi quam spectrum; voco illam spectrum, quia Jacobus Apostolus vocat Fidem absque bonis Operibus non solum mortuam sed etiam diabolicam.’
“Tunc unus ex binis illis Episcopis, cum audivit Fidem suam vocari mortuam, diabolicam, et spectrum, in tantum excanduit, ut e capite suo eriperet cidarim, et conjiceret super mensam, dicens, Non resumam antequam ultus fuero hostes Fidei Ecclesiae nostrae;' at movit caput, murmurans et dicens,Ille Jacob, ille Jacob.’
“Super cidari erat bractea, cui in sculpta fuit Sola Fides. Et tunc subito apparuit monstrum e terra surgens, cum septem capitibus, cui pedes sicut ursi, et os sicut leonis, prorsus simile Bestiae quae describitur Apoc. cap. xiii. (vers. 1, 2), cujus imago facta et adorata est (vers. 14, 15, in eodem capite): hoc spectrum e mensa desumpsi, cidarim, et dilatavit illam infra, et posuit super septem suis capitibus; quo facto, terra hiabat sub pedibus ejus, et subsidit in Infernum; quo viso, clamavit Episcopus ille, `Violentia, violentia.’
“Tunc abivimus ab illis; et ecce gradus coram oculis nostris, per quos ascendimus; et redivimus supra terram, et in conspectum Caeli, ubi fuimus prius.”
Haec narravit mihi sapiens Anglus.

CAPUT XVI

ET audivi vocem magnam e Templo dicentem septem Angelis, Ite et effundite phialas irae Dei in terram.

  1. Et abivit primus, et effudit phialam suam super terram, et factum est ulcus malum et noxium in hominibus habentibus characterem Bestiae, et imaginem ejus adorantibus.
  2. Et secundus Angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tanquam mortui, et omnis anima viva mortua est in mari.
  3. Et tertius Angelus effudit phialam suam in fluvios et in fontes aquarum, et factus est sanguis.
  4. Et audivi Angelum aquarum dicentem, Justus Domine es, Qui Est et Qui Fuit, et Sanctus, quia haec judicasti;
  5. Quia sanguinem Sanctorum et Prophetarum effuderunt, et sanguinem illis dedisti bibere, digni enim Sunt.
  6. Et audivi alium ex Altari dicentem, Etiam Domine Deus Omnipotens, vera et justa judicia Tua.
  7. Et quartus Angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines per ignem.
  8. Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt Nomen Dei habentis potestatem super plagas has, et non resipuerunt dare Ipsi gloriam.
  9. Et quintus Angelus effudit phialam (suam) super thronum Bestiae, et factum est regnum ejus tenebrosum, et mandebant linguas suas prae molestia.
  10. Et blasphemarunt Deum Caeli prae molestiis suis, et prae ulceribus suis, et non resipuerunt ex operibus suis.
  11. Et sextus Angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur Via regum ab ortu solis.
  12. Et Vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae, spiritus tres immundos similes ranis.
  13. Sunt enim spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad Congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis.
  14. Ecce Venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, et videant pudorem ejus.
  15. Et Congregavit illos in locum diem Hebraice Armageddon. 17. Et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna e Templo Caeli e Throno, dicens, Factum est.
  16. Et factae sunt voces et fulgura et tonitrua; et terrae motus factus est magnus, qualis non factus est ex quo homines facti sunt super terra, talis terrae motus adeo magnus.
  17. Et facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium Ceciderunt; et Babylon magna Venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius.
  18. Et omnis insula fugit, et montes non inventi sunt.
  19. Et grando magna quasi talenti pondo descendit de Caelo super homines; et blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

DETEGUNTUR IN HOC CAPITE MALA ET FALSA IN ECCLESIA REFORMATORUM PER INFLUXUM E CAELO (vers. 1):
IN CLERICOS (vers. 2);
IN LAICOS (vers. 3);
IN INTELLECTUM VERBI APUD ILLOS (vers. 4-7);
IN AMOREM APUD ILLOS (vers. 8, 9);
IN FIDEM APUD ILLOS (vers. 10, 11);
IN RATIOCINIA INTERIORA APUD ILLOS (vers. 12-15); IN OMNIA ILLORUM SIMUL (vers. 17-21).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

  1. “Et audivi vocem magnam e Templo, dicentem septem Angelis, Ite, et effundite phialas irae Dei in terram,” significati influxum a Domino ex intimo Caeli in Ecclesiam Reformatorum ubi illi qui in Fide separata a Charitate quoad doctrinam et quoad vitam sunt (n. 676).
  2. “Et abivit primus, et effudit phialam super terram,” significat in illos qui in interioribus Ecclesiae Reformatorum sunt, et doctrinae Justificationis per solam Fidem student, et vocantur Clerici (n. 677); et factum est ulcus malum et noxium,” significat interiora mala et falsa destructiva omnis boni et veri in Ecclesia (n. 678); “in hominibus habentibus characterem Bestiae, et imaginem ejus adorantibus,” significat apud illos qui vivunt solam Fidem, et recipiunt doctrinam ejus (n. 679).
  3. “Et secundus Angelus effudit phialam suam super mare,” significat influxum apud illos ibi, qui in externis ejus sunt, et in fide illa, et vocantur Laici (n. 680); “et factus est sanguis tanquam mortui, et omnis anima viva mortua est in mari,” significat apud illos falsum infernale, per quod omne verum Verbi et inde Ecclesiae et fidei exstinctum est (n. 681).
  4. “Et tertius Angelus effudit phialam (suam) in fluvios et fontes aquarum,” significat influxum in intellectum Verbi apud illos (n. 683); “et factus est sanguis,” significat vera Verbi falsificata (n. 684).
  5. “Et audivi Angelum aquarum dicentem,” significat Divinum Verum Verbi (n. 685); “Justus es Domine, Qui est et Qui Fuit, et Sanctus, quia haec judicasti,” significat quod hoc sit Divina Providentia Domini, Qui; est et Qui fuit Verbum, quod alioquin prophanaretur n. (686);
  6. “Quia sanguinem Sanctorum et Prophetarum effuderunt,” significat illud propter causam, quia unicum illud, quod sola Fides absque Operibus Legis salvet, receptum pervertit omnia doctrinalia vera ex Verbo (n. 687); “et sanguinem eis dedisti bibere, quia digni sunt,” significat quod permissum fuerit illic, qui in sola Fide et doctrina et vita se confirmaverunt, falsificare vera Verbi, et imbuere vitam ex falsificatis (n. 688).
  7. “Et audivi alium ex Altari, dicentem, Etiam Domine Deus Omnipotens, vera et justa judicia Tua, significat Divinum Bonum Verbi confirmans Divinum Verum illud (n. 689).
  8. “Et quartus Angelus effudit phialam suam in Solem,” significat influxum in amorem illorum (n. 690); et datum est illi aestu affligere homines per ignem,” significat quod amor in Dominum illos torqueret, quia in concupiscentiis malorum ex jucundo amoris illorum erant (n. 692).
  9. “Et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt Nomen Dei habentis potestatem super plagas has,” significat quod propter jucundum amoris sui oriundum ex gravibus concupiscentiis malorum non agnoverunt Divinitatem Humani Domini, a Quo tamen influit omne bonum amoris et verum fidei (n. 692); “et non resipuerunt dare Ipsi gloriam,” significat quod propterea non possint aliqua fide recipere, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, etiam quoad Humanum, tametsi Verbum id docet (n. 693).
  10. “Et quintus Angelus effudit phialam suam super thronum Bestiae,” significat influxum in fidem illorum (n. 694); et factum est regnum ejus tenebrosum,” significat quod non apparent nisi falsa (n. 695); “et mandebant linguas suas prae molestia,” significat quod non sustinerent vera (n. 696).
  11. “Et blasphemarunt Deum Caeli prae molestiis suis et prae ulceribus suis,” significat quod non agnoscere potuerit Dominum Solum esse Deum Caeli et Terrae propter repugnantias ex interioribus falsis et malis (n. 697); et non resipuerunt ab operibus suis,” significat quod tametsi instructi ex Verbo usque non recedant a falsis fidei et inde malis vitae (n. 698).
  12. “Et sextus Angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem,” significat influxum in ratiocinia interiora illorum, per suae confirmant Justificationem per solam Fidem (n. 699); “et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis,” significat quod remota sint falsa ratiociniorum illorum apud eos qui a Domino in veris ex bono sunt, ac in Novam Ecclesiam introducendi (n. 700).
  13. “Et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae,” significat perceptum ex theologia fundata super doctrina de Trinitate Personarum Divinitatis, et super doctrina Justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis (n. 701); “spiritus tres immundos similes ranis,” significat quod orirentur merae ratiocinationes et cupiditates falsificandi vera (n. 702).
  14. “Sunt enim spiritus daemonum,” significat quod essent cupiditates falsificandi vera et ratiocinandi ex falsis (n. 703); “facientes signa ad abeundum ad reges terrae et totius orbis, ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis,” significat contestationes quod falsa eorum sint vera, et excitationes omnium in tota illa Ecclesia, qui in iisdem falsis sunt, ad impugnandum vera Novae Ecclesiae (n. 704).
  15. “Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua,” significat Adventum Domini, et tunc Caelum illis qui spectant ad Ipsum, et permanent in vita secundum praecepta Ipsius, quae sunt vera Verbi (n. 705): “ut non nudus ambulet, et videant pudorem ejus,” significat ne sint cum illis qui in nullis veris sunt, et appareant amores infernales eorum (n. 706).
  16. “Et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon,” significat statum pugnae ex falsis contra vera, et animum destruendi Novam Ecclesiam, oriundum ex amore imperii et supreminentiae (n. 707).
  17. “Et septimus Angelus effudit phialam suam in aerem,” significat influxum in omnia simul apud illos (n. 708); “et exivit vox magnae Templo Caeli e Throno, dicens, Factum est,” significat sic manifestatum a Domino, quod omnia Ecclesiae devastata sint, et quod nunc Ultimum Judicium instet (n. 709).
  18. “Et factae sunt voces et fulgura et tonitrua,” significat ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali (n. 710); “et terrae motus factus est magnus, qualis non factus equo homines facti sunt super terra, talis terrae motus adeo magnus, significat omnium Ecclesiae quasi concussiones, paroxysmos, inversiones, et detractiones e Caelo (n. 711).
  19. “Et facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt,” significat quod Ecclesia illa quoad doctrinam ab illis prorsus destructa sit, pariter omnes haereses quae ab illa emanarunt (n. 712); “et Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius,” significat tunc etiam destructionem dogma tum Religiosi Catholico Romani (n. 713).
  20. “Et omnis insula fugit, et montes non inventi sunt,” significat quod non aliquod verum fidei amplius, nec aliquod bonum amoris amplius (n. 714).
  21. “Et grando magna quasi talenti pondo descendit de Caelo super homines,” significat dira et atrocia falsa per quae omne verum Verbi et inde Ecclesiae destructum est (n. 714(b)); “et blasphemarunt (homines) Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde,” significat quod quia confirmaverunt apud se talia falsa, negaverint vera adeo ut non possint cognoscere illa, propter repugnantias oriundas ex interioribus illorum falsis et malis (n. 715).
  22. EXPLICATIO

(Vers. 1.) “Et audivi vocem magnam e Templo, dicentem septem Angelis, Ite et effundite phialas irae Dei in terram,” significat influxum a Domino ex intimo Caeli in Ecclesiam Reformatorum ubi illi qui in Fide separata a Charitate quoad doctrinam et quoad vita in sunt, ad auferendum illis vera et bona, et ad aperiendum falsa et mala in quibus sunt, et sit ad separandum illos ab illis qui credunt in Dominum, et ab Ipso in charitate et ejus fide sunt. – Haec sunt in summario quae continentur in hoc capite. Per “Templum” significatur Templum Tabernaculi Testimonii, de quo in praecedente capite (xv. 5), per quod significatur Intimum Caeli, ubi Dominus in Sua sanctitate in Verbo, et in Lege quae Decalogus, est (n. 669); per “vocem magnam” inde, significatur Divinum mandatum, quod irent et effunderent phialas; per “septem Angelos” intelligitur Dominus, ut supra (n. 657); per “effundere phialas,” in quibus plagae, “in terram” significatur influxus in Ecclesiam reformatorum; per “effundere phialas” significatur influxus, et per “terram” significatur Ecclesia (n. 285). Agitur adhuc de Ecclesia apud Reformatos, in sequente autem capite de Ecclesia apud Romano Catholicos, et postea de Ultimo Judicio, et demum de Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma (videatur Praefatio, et n. 2). Supra (cap. viii. et ix.) agitur de “septem Angelis habentibus septem tubas,” quibus clanxerunt; et quia plura similia ibi occurrunt, dicetur hic quid per illos septem Angelos, et quid per hos, significatur. Per “septem tubas,” quibus clanxerunt septem Angeli, significatur exploratio et manifestatio falsorum et malorum, in quibus sunt qui in Fide separata a Charitate; at per “septem phialas plenas septem plagis ultimis” significatur devastatio et consummatio illorum, nam non prius fit Ultimum Judicium super illos, quam cum devastati sunt. Devastatio et consummatio in mundo spirituali fit hoc modo: illis, qui in falsis quoad doctrinam et inde in malis quoad vitam sunt, auferuntur omnia bona et vera, quae solum in naturali homine possiderunt, et ex quibus simulaverunt homines Christianos; quibus ablatis separati sunt e Caelo, et conjuncti Inferno; et tunc in Mundo spirituum secundum varietates concupiscentiarum disponuntur in societates, quae postea subsidunt. Auferuntur illis bona et vera per influxum e Caelo. Influxus fit ex genuinis veris et bonis, ex quibus torquentur et cruciantur, vix aliter quam sicut serpens admotus igni, aut projectus super acervum formicarum; quare rejiciunt bona et vera Caeli (quae etiam sunt bona et vera Ecclesiae) a se, ac demum damnant illa, ex causa, quia ex illis sicut cruciatum infernalem sentiverunt; quo facto intrant in sua mala et falsa, et separantur a bonis. Haec sunt quae in hoc capite describuntur et significantur per “projectionem phialarum, in quibus erant septem plagae ultimae.” In phialis non erant illa mala et falsa quae per “plagas” significantur, sed erant genuina vera et bona, quorum effectus fuit qualis descriptus est; exiverunt enim Angeli ex “Templo Tabernaculi Testimonii,” per quod intelligitur intimum Caeli, ubi non sunt nisi quam vera et bona in Divina Sanctitate (cap. xv. vers.6) Devastatio et consummatio haec est de qua Dominus loquitur his verbis:
“Quicunque habet, dabitur illi, ut abundantius habeat: quicunque autem non habet, etiam quod habet, auferetur ab eo” (Matth. xiii. 12{1}); Marc. iv. 25);
“Tollite ab illo talentum, et date habenti decem talenta; nam habenti omni dabitur ut abundet, et ab eo autem qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo” (Matth. xxv. 28, 29; Luc. xix. 24-26).
@1 12 pro “21”$

  1. (Vers. 2.) “Et abivit primus et effudit phialam super terram,” significat in illos qui in interioribus Ecclesiae Reformatorum sunt, et doctrinae justificationis per solam Fidem student, qui vocantur Clerici. – Per “effundere phialam” significatur influxus (ut supra, n. 676); per “terram” significatur Ecclesia (n. 285), hic apud illos ibi qui in interioribus ejus sunt, qui sunt qui doctrinae justificationis per solam Fidem student; hi quoque dicunt se interiora ejus scire; at interiora sunt modo confirmationes unius positionis, quod sola Fides justificet absque Operibus Legis; alia interiora non sciunt; et quia in illis praecipue sunt Sacerdotes, Professores Theologiae et Lectores Gymnasiorum, verbo Doctores et Pastores, ideo primus hic influxus in illos, qui vocantur Clerici, factus est; quod illi sint qui intelliguntur, est quia dicitur quod primus Angelus effuderit phialam in “terram,” et secundus Angelus in “mare,” et tunc per “terram” intelligitur Ecclesia apud illos qui in internis ejus sunt, et per “mare” intelligitur Ecclesia apud illos qui in externis ejus sunt (ut supra, n. 398, 403, 404, 420, 470); quod illi intelligantur, patet etiam ex eo, quod dicatur quod “factum sit ulcus in illis.”
  2. “Et factum est ulcus malum at noxium,” significat interiora mala et falsa destructiva omnis boni et veri in Ecclesia. – Per “ulcus” hic non aliud significatur quam malum oriundum ex vita secundum hoc caput doctrinae, quod sola Fides sine Operibus Legis justificet et salvet, quia sequitur, “in hominibus habentibus characterem Bestiae et imaginem ejus adorantibus,” per quae illa fides et vita secundum illam significatur; quare per “ulcus malum et noxium” significantur interiora mala et falsa destructiva omnis boni et veri in Ecclesia; per “noxium significatur destructivum, et malum non potest non destruere bonum, ac falsum verum. Quod “ulcus” illa significet, est quia ulcera corporis oriuntur ex vitiositate sanguinis, aut ex alia malignitate interiore; similiter ulcera in spirituali sensu intellecta, haec oriuntur ex concupiscentiis et earum jucundis, quae sunt causae interiores; ipsum malum quod per “ulcus” significatur, et in externis apparet ut jucundum, intus in se recondit concupiscentias, a quibus oritur et conflatur. Sed probe sciendum est, quod interiora mentis humanae sint in successivo ordine et in simultaneo apud unumquemvis; in successivo ordine sunt a superioribus seu prioribus ad inferiora seu posteriora ejus; in simultaneo ordine sunt in ultimis seu postremis, sed in his sunt ab interioribus ad exteriora sicut a centro ad peripherias; quod ita sit multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 173-281), ubi de Gradibus ex quibus patet, quod ultimum sit complexus omnium priorum. Inde sequitur, quod omnes concupiscentiae mali sint in ordine simultaneo intus in ipso malo quod homo percipit apud se: omne malum quod homo percipit apud se est in ultimis; quare cum homo rejicit a se malum, simul etiam rejicit concupiscentias ejus, sed usque non a se, sed a Domino. Homo quidem a se potest rejicere malum, sed non concupiscentias ejus: quare cum vult rejicere malum, pugnando contra illud, spectabit ad Dominium; Dominus enim operatur ab intimis ad ultima; intrat enim per animam hominis, et purificat. Haec dicta sunt, ut sciatur quod “ulcus” significet malum in ultimis seu extremis apparens, ex interna malignitate oriundum. Hoc fit apud omnes qui sibi persuadent solam Fidem salvare, et propterea non reflectunt super aliquod malum apud se nec spectant ad Dominum. “Ulcera” et “vulnera” significant mala in extremis oriunda ex malis interioribus, quae sunt concupiscentiae, etiam in sequentibus locis:
    “A vola pedis usque ad caput non est integritas; Vulnus et Cicatrix, et plaga recens; non expressa sunt, non obligata, non emollita oleo” (Esaj. i 6{1});
    “Iniquitates meae transiverunt caput meum: computruerunt, contabuerunt Vulnera propter stultitiam meam” (Psalm. xxxviii. 5, 6 (B.A. 4, 5));
    “In die, quo obligabit Jehovah fracturam populi Sui, Vulnus plagae sanabit” (Esaj. xxx. 26):
    “Si non obediveris voci Jehovae, custodiendo ad faciendum praecepta Ipsius, percutiet te Jehovah Ulcere Aegypti, haemorrhoidibus et scabie et prurigine: et Ulcere malo super genubus, et super femoribus, a quibus non possis sanari; a vola pedis usque ad verticem tuum” (Deut: xxviii. 15, 27, 35).
    Per
    “Ulcus pustularum efflorescens in homine et in bestia in Aegypto” (Exod ix. 8-11),
    nec aliud significatum est; nam miracula ibi facta significabant mala et falsa in quibus erant. Et quia Gens Judaica erat in prophanatione Verbi, et haec per “lepram” significatur, ideo fuit lepra non modo in eorum carne, sed etiam in vestibus, domibus et vasis; et prophanationis genera significantur per varia mala leprae, quae erant
    Tumores, ulcera tumorum, papulae albae et rubescentes, abscessus, ustiones, vitiligines, porrigines, etc. (Levit. xiii. 1 ad fin.).
    Ecclesia enim apud illam gentem erat Ecclesia repraesentativa, in qua interna repraesentabantur per externa quae correspondebant.
    @1 6 pro “6, 7″$
  3. “In hominibus habentibus characterem Bestiae, et imaginem ejus adorantibus;” significat apud illos qui vivunt solam Fidem, et recipiunt doctrinam ejus.-Per “habere characterem Bestiae” significatur solam Fidem agnoscere, illam apud se confirmare, et vivere secundum illam; et per “adorare imaginem ejus” significatur recipere doctrinam ejus (videatur supra, n. 602, tum 634, 637). Per vivere solam Fidem, et recipere doctrinam ejus, intelligitur nihili facere vitam propter salutem, nec aliquam veritatem; credentes quod si modo orent ad Deum Patrem ut misereatur propter Filium, salventur. Hoc faciunt illi imprimis, qui interiora doctrinae illius sciunt et agnoscunt, de illis enim hic agitur (videatur mox supra, n. 677).
  4. (Vers. 3.) “Et secundus Angelus effudit phialam suam super mare,” significat influxum veri et boni a Domino apud’ illos in Ecclesia Reformatorum, qui in externis ejus sunt, et in fide illa, et vocantur Laici – Per “effundere phialam” significatur influxus veri et boni a Domino (ut supra, n. 676, 677); per “mare” significatur externum Ecclesiae, proinde illi qui in externis ejus sunt, dum per “terram” significatur internum Ecclesiae, ita illi qui in internis ejus sunt (n. 398, 403, 404, 420, 470, 677{1}); hi sunt qui vocantur Laici et in fide illa.
    @1 677 pro “477”$
  5. “Et factus est sanguis tanquam mortui, et omnis anima viva mortua est in mari,” significat apud illos falsum infernale, per quod omne verum Verbi et inde Ecclesiae et fidei, exstinctum est. -Per “sanguinem tanquam mortui” seu per cruorem et saniem significatur falsum infernale; per “sanguinem” enim significatur Divinum Verum, et in opposito sensu illud falsificatum (n. 379); sed per “sanguinem sicut mortui” significatur falsum infernale, nam per “mortem” significatur exstinctio vitae spiritualis, et inde per “mortuum” significatur infernale (n. 321, 525): per quod “omnis anima viva mortua sit” significatur quod omne verum Verbi, Ecclesiae et fidei exstinctum sit; per “animam vivam” enim significatur verum fidei, inde per “animam vivam mortuam” significatur verum fidei exstinctum. Per “animam” in Verbo, ubi de homine, significatur vita spiritualis ejus, quae etiam est vita intellectus ejus; et quia intellectus est intellectus ex veris, et vera sunt fidei, ideo per “animam” significatur verum fidei; quod per “animam” hoc significetur, constare potest ex multis locis in Verbo, et quoque ex illis ubi dicitur “anima et cor.” Quod per “animam et cor” intelligatur vita hominis, patet; sed vita ejus est ex voluntate et ex intellectu, aut spiritualiter loquendo est ex amore et sapientia, tum ex charitate et fide; ac vita voluntatis ex bono amoris seu charitatis intelligitur per “cor,” ac vita intellectus ex veris sapientiae seu fidei, intelligitur per “animam.” Haec per “animam et cor” intelliguntur,
    Matth. xxii. 371{1}; Marc. xii. 30, 33; Luc. x. 27; Deutr. vi. 5; cap. x. 12{2}; cap. xi. 13{3}; cap. xxvi. 16; Jerem. xxxii. 41; et alibi;
    etiam in locis ubi “cor” per se, et “anima” per se, dicitur. Quod causa denominationis illorum sit ex correspondentia Cordis cum Voluntate et Amore, ac Animationis Pulmonis cum Intellectu et Sapientia, videri potest in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (Classe Quinta), ubi de correspondentia illa actum est.
    @1 37 pro “3”$
    @2 12 pro “11”$
    @3 13 pro “14”$
  6. (Vers. 4.) “Et tertius Angelus effudit phialam (suam) in fluvios et fontes aquarum,” significat influxum in intellectum Verbi apud illos. – Per “tertium Angelum effundentem phialam,” similiter ut per priores, significatur influxus a Domino ex veris et bonis, hic in intellectum Verbi apud illos; per “fluvios” enim significantur vera in copia, inservientia rationali homini, ita intellectui, pro doctrina et vita (n. 409); et per “Fontem aquarum” significatur Dominus quoad Verbum, ita Verbum Domini, et inde per “fontes aquarum” significantur Divina vera inde (n. 384, 409).
  7. “Et factus est sanguis,” significat vera Verbi falsicata. -Quod per “sanguinem” in bono sensu significetur Divinum Verum, et in opposito sensu illud falsificatum, videatur supra (n. 379{1}), Quod Divinum Verum falsificatum et prophanatum significetur per “sanguinem,” est quia Judaei effuderunt Sanguinem Domini, qui erat Ipsum Divinum Verum seu Verbum; et hoc fecerunt quia falsificaverunt et prophanaverunt omnia vera Verbi. Quod Dominus passus sit ut Verbum, seu quod Gens Judaica violentiam intulerit Domino, sicut intulerat Verbo, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 15-17). Quod illi qui in sola Fide sunt, falsificent omnia vera Verbi, est quia totum Verbum agit de Vita secundum Praecepta ibi, et de Domino quod sit Jehovah et Solus Deus; et illi qui in sola Fide sunt, non cogitant de Vita secundum praecepta in Verbo, nec adeunt Dominum.
    @1 379 pro “373”$
  8. (Vers. 5.) “Et audivi Angelum aquarum dicentem,” significat Divinum Verum Verbi. – Per “Angelum aquarum” non aliud significatur quam Divinum Verum Verbi, quia “aquae” significant vera (n. 50), et “Angelus” significat Divinum a Domino (n. 415, 631, 633), et quoque verum ab Ipso (n. 170).
  9. “Justus es Domine, Qui Est et Qui Fuit; at Sanctus, quia haec judicasti,” significat quod hoc sit ex Divina Providentia Domini, Qui est et Qui fuit Verbum, ac Ipsum Divinum Verum, quod alioquin prophanaretur.- “Justus es Domine, quia haec judicasti,” significat quod hoc ex Divina Domini Providentia sit, de qua sequitur; “Qui Est et Qui Fuit” significat Dominum quoad Verbum, quod sit et quod fuerit Verbum (secundum Joh. i. 1, 2, 14). Quod Dominus hic ut Verbum intelligatur, est quia de intellectu Verbi apud illos, qui ab Ecclesia sunt, agitur; plura quae significantur per “Est et Fuit,” “Principium et Finem,” “Primum et Ultimum,” “Alpham et Omegam,” ubi de Domino, videantur supra (n. 13, 29, 30, 31, 38, 57); per quod “Sanctus” significatur quod sit Ipsum Divinum Verum (n. 173, 586, 666). Ex his patet quod per “justus es Domine, Qui Est et Qui Fuit, et Sanctus, quia haec judicasti,” significetur quod hoc sit ex Divina Providentia Domini, Qui Est et Fuit Verbum et Ipsum Divinum Verum. Quod ex Divina Providentia Domini sit, quod illi qui in sola Fide sunt falsificent vera Verbi, est quia si scirent illa, usque ut interius cogitarent illa, prophanarent illa; sunt enim in malis, quia non fugiunt mala ut peccata, nec immediate adeunt Dominum; quare si genuina vera Verbi reciperent, commiscerent illa malis vitae suae; unde oriretur prophanatio sancti: ideo inter leges Permissionis, quae etiam sunt leges Divinae Providentiae, est, ut illi ex se falsificent vera, ac in tantum, quantum in malis vitae sunt. Quod Divina Providentia sit, ut qui in malis vitae sunt, non sint nisi quam in falsis doctrinae, ob causam ne prophanentur Divina Vera Verbi, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 221-233, et 257 fin.).
  10. (Vers. 6.) “Quia Sanguinem Sanctorum et Prophetarum effuderunt,” significat illud propter causa in, quia unicum illud, quod sola Fides absque Operibus Legis salvet, receptum pervertit omnia doctrinalia vera ex Verbo. – Per “effundere sanguinem” significatur hic (ut supra, n. 684), falsificare vera Verbi, ita pervertere illa; per “sanctos” significantur illi qui in veris in Ecclesia sunt, ita quoque abstracte vera Ecclesiae (n. 586); per “prophetas” significantur qui in doctrinalibus ex Verbo sunt, ita quoque abstracte doctrinalia ex Verbo (n. 133).
  11. “Et Sanguinem eis dedisti bibere, quia digni sunt?” significat quod ex Divina Providentia Domini permissum fuerit illis, qui in sola Fide et doctrina et vita se confirmaverunt, falsificare vera Verbi, et imbuere vitam ex falsificatis. – Per “bibere sanguinem” significatur non modo falsificare vera Verbi, sed etiam imbuere vitam ex falsificatis; nam qui bibit, appropriat sibi et imbuit. Dicitur “quia digni sunt,” ex causa quia illi qui recipiunt solam Fidem, et vivunt secundum illam, in malis sunt quoad vitam, et malum id apud eos operatur; et de illis qui in malis sunt, dicitur hic “quod digni sint,” sicut in mundo, qui propter malefacta puniuntur. De Divina Providentia circa id, videatur supra (n. 686).
  12. (Vers. 7.) “Et audivi alium et Altari, dicentem, Etiam Domine Deus Omnipotens vera et justa judicia Tua,” significat Divinum Bonum Verbi confirmans Divinum Verum illud. – Per “alium,” nempe Angelum, significatur Divinum Bonum Verbi; per “Angelum” significatur Divinum a Domino (n. 415, 631,{1} 633); et per “Angelum ex Altari” significatur Divinum Bonum Amoris (n. 648); hic Divinum Bonum Verbi, quia de Verbo adhuc agitur, et quia per “Angelum aquarum” significatur Divinum Verum Verbi (n. 685): nunc quia Divinum Bonum Verbi et Divinum Verum Verbi unum faciunt, ideo similia significantur per quae Angelus aquarum locutus est et quae Angelus ex Altari; Angelus aquarum enim dixit, “Justus es Domine, Qui Est et Qui Fuit, et Sanctus, quia haec judicasti;” hic vero ex Altari dixit, “Etiam Domine Deus Omnipotens, vera et justa judicia Tua.” Haec et illa similia significant, solum cum discrimine, quod unus locutus sit ex Vero, alter ex Bono, et quod unus confirmaverit quod alter locutus est, sed per alias voces; unus per voces quae pertinent ad classem veri, et alter per voces quae pertinent ad classem boni: est enim conjugium veri et boni in singulis Verbi (n. 97), et dantur voces boni et voces veri, quae apparent aliae, sed usque involvunt similia.
    @1 631 pro “431”$
  13. (Vers. 8.) “Et quartus Angelus effudit phialam suam in Solem;” significat influxum in amorem illorum. – Per “effundere phialam,” significatur hic, ut prius, influxus ex bonis et veris, hic in amorem illorum, nam per “Solem” significatur Divinus Amor Domini, et in opposito sensu amor sui (n. 53, 382, 414); hic amor sui, quia sequitur quod “homines aestu affligerentur per ignem, et aestuarent aestu magno,” per quae significantur concupiscentiae illius amoris.
  14. “Et datum est illi aestu affligere homines per ignem,” significat quod amor in Dominum illos torqueret, quia in concupiscentiis malorum ex jucundo amoris illorum erant. – Quoniam per “effundere phialam” significatur influxus a Domino ex bonis et veris, inde per “effundere phialam in Solem” significatur influxus a Domino ex Divino Amore, ad detegendum qualis amor esset apud homines istius Ecclesiae; inde per “datum Angelo aestu affligere homines per ignem,” significatur quod Amor Divinus Domini torqueret illos; et quia Divinus Amor Domini non alios torquet quam illos qui in concupiscentiis malorum ex jucundo amoris sui sunt, inde sequitur, quod per “datum est illi aestu affligere homines per ignem,” significetur quod amor in Dominum illos torqueret, quia in concupiscentiis malorum ex jucundo amoris sui erant: quod “aestus” significet concupiscentias ad mala et inde ad falsa, videatur supra (n. 382); et quod “ignis” significet Divinum Amorem, et in opposito sensu amorem infernalem, supra (n. 494). Quod amor sui sit amor infernalis, et quod jucundum ejus sit jucundum infernale, et quod jucundum illius amoris existat et consistat ex innumeris concupiscentiis malorum, multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divina Providentia, tum in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: quod ita sit, nescitur in Orbe Christiano, quia nescitur quid amor in Dominum, et hic amor docebit quid amor sui.
  15. (Vers. 9.) “Et aestuaverunt homines aestu magno, at blasphemarunt Nomen Dei habentis potestatem super plagas has,” significat quod propter jucundum amoris sui oriundum ex gravibus concupiscentiis malorum non agnoverint Divinitatem Humani Domini, a Quo tamen influit omne bonum amoris et verum fidei. – Per “aestum” significantur concupiscentiae malorum, quae sunt in amore sui et ejus jucundo (n. 382, 691); inde per “aestuare aestu magno” significatur in gravibus concupiscentiis esse, et sic in jucundo amoris: per “blasphemare Nomen Dei” significatur negare aut non agnoscere Divinitatem Humani Domini, nec sanctitatem Verbi (n. 571, 582); “blasphemare” est negare aut non agnoscere, ac “Nomen Dei” est Divinum Humanum Domini et simul Verbum (n. 584): per “habere potestatem super plagas” significatur quod ab Ipso influat omne bonum amoris et verum fidei, per quae removentur mala et falsa (n. 673, 680,{1}). Et quia septem Angeli habentes septem plagas exiverunt e Templo Tabernaculi Testimonii (Apoc. xv. 5, 6), et per “Templum Tabernaculi Testimonii” significatur intimum Caeli, ubi Dominus in Sua Sanctitate in Verbo et in lege quae Decalogus, est (n. 669), et inde factus est influxus, qui per “effundere plagas” significatur (n. 676{2}), constat quod per “Deum habentem potestatem super plagas,” intelligatur Dominus a Quo. Paucis dicetur qualis Amor sui est: jucundum ejus excedit omne jucundum in mundo, est enim conflatum ex meris concupiscentiis malorum, et unaquaevis concupiscentia exspirat suum jucundum. Omnis homo in hoc jucundum nascitur; et quia id adigit mentem hominis ad jugiter cogitandum de se, detrahit illam ad cogitandum de Deo et de proximo nisi a se, et de se; quare nisi Deus faveat concupiscentiis ejus, irascitur Deo, sicut irascitur proximo qui non favet. Jucundum illud cum crescit, facit ut homo non possit cogitare supra se, sed infra se, immergit enim mentem in proprium corporis sui: inde homo fit successive sensualis; et homo sensualis loquitur tono alto et elato de mundanis et civilibus, sed non potest loqui de Deo et de Divinis, nisi solum ex memoria. Si persona civilis est, agnoscit naturam pro creatrice, et propriam prudentiam pro gubernatrice, et Deum negat; si homo sacerdos est, loquitur de Deo et de Divinis ex memoria, etiam tono alto et elato, sed corde parum credit illa.
    @1 680 pro “687”$
    @2 676 pro “679”$
  16. “Et non resipuerunt dare Ipsi gloriam,” significat quod propterea non possint aliqua fide recipere quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, etiam quoad Humanum, tametsi Verbum id docet. – Per “non resipiscere” significatur non recedere a malis, sed manere in illis; et per “non dare Ipsi gloriam” significatur non fide recipere quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, hoc enim est Ipsi gloriam dare, Quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, docet Ipse manifeste
    (Matth. xxviii. 18; Joh. Xiii. 3; cap. xvii. 2, 3);
    tum quod Pater et Ipse unum sint
    (Joh. x. 30; cap. xii.{1} 45; cap. xiv. 1; cap. xvi. 15; et alibi);
    et insuper Doctrina Ecclesiae docet quod Divinum et Humanum sint Una Persona, unita sicut Anima et Corpus.
    @1 xii. pro “xiii.”$
  17. (Vere. 10.) “Et quintus Angelus effudit phialam suam super thronum Bestiae,” significat influxum a Domino in fidem illorum.-Per quod “Angelus effuderit phialam suam” significatur, hic ut prius, influxus: et per “thronum Bestiae significatur ubi sola Fides regnat; per “thronum” significatur regnum, et per “Bestiam” sola Fides (n. 567, 576, 577, 594, 601, 660). Quod “thronus” etiam dicatur de regimine mali et falsi, patet ex his:
    “Draco dedit Bestiae virtutem suam et Thronum suum, et potestatem magnam” (Apoc. xiii. 2);
    “Novi opera tua, et ubi habitas, ubi Thronus Satanae est” (Apoc. ii. 13);
    “Videns fui usque dum Throni projecti sunt, et Antiquus Dierum sedit” (Dan. vii.{1} 9);
    “Evertam Thronum regnorum, et robur regnorum gentium” (Hagg.ii. 22);
    Dixit Lucifer “Super stellas exaltabo Thronum meum” (Esaj. xiv. 13). (Et alibi.)
    @1 vii. pro “vi.”$
  18. “Et factum est regnum ejus tenebrosum,” significat quod non apparerent nisi falsa. – Per “tenebras” significantur falsa, quia per “lucem” significatur verum: quod “tenebrae” significent falsa per quae mala, et quod “caligo” falsa ex malis, videatur supra (n. 413{1}): inde per “factum est regnum Bestiae tenebrosum,” significatur quod non apparerent nisi quam falsa. Quod illi qui Fidem separatam a Charitate confirmaverunt, falsificent totum Verbum, videatur supra (n. 536, 610): quod illis non sint aliqua vera (n. 489,{2} 501, 653); sed mere falsa (n. 563, 597, 602). Sed falsa fidei eorum non quidem apparent coram ipsis ut tenebrosa, hoc est, ut falsa, sed apparent ut lucida, hoc est, ut vera, postquam confirmaverunt illa; at usque dum spectantur e luce Caeli, quae detegit omnia, apparent ut tenebrosa: quare dum lux Caeli in cameras apud illos in Inferno influit, fit ita tenebrosum, ut non videat unus alterum; quare omne infernum clausum est, ut ne quidem pateat rima, et tunc in suo lumine sunt. Quod non sibi appareant in tenebris sed in lumine, tametsi in falsis Sunt, est quia falsa eorum, postquam confirmaverunt illa, apparent illis sicut vera; inde lumen eorum; sed est lumen fatuum, sicut est lumen confirmationis falsi: lumen hoc correspondet lumini visus noctuarum et vespertilionum, quibus tenebrae sunt lumen, et lumen tenebrae; imo quibus sol est mera caligo; tales oculos nanciscuntur illi post mortem, qui se in mundo in falsis confirmaverunt, eo usque ut videant falsum sicut verum, ac verum sicut falsum.
    @1 413 pro “513”$
    @2 489 pro “467”$
  19. “Et mandebant linguas suas prae molestia,” significat quod non sustinerent vera. – Per “molestiam” non intelligitur molestia ex falsis; haec illis non aliquam molestiam faciunt; sed intelligitur molestia ex veris, ita quod non sustineant illa: per “mandere linguas” significatur non velle audire vera, per “linguam” enim significatur confessio veri, quia lingua inservit cogitationi pro loquela, ac spiritualiter pro confessione; per “mandere linguam” significatur detinere cogitationem ab audiendis veris. Quod hoc per “mandere linguam” significetur, non potest confirmari ex Verbo, quia ibi non legitur; sed datum est id scire ab experientia in mundo spirituali; ibi dum aliquis loquitur vera fidei, spiritus qui non sustinent audire vera retinent linguas suas per dentes, et quoque mordent inducunt aliis linguas suas et labia dentibus tangere, et hoc usque ad molestiam: ex his nunc patet, quod per “mandebant{1} linguas suas prae molestia” significetur quod non sustinerent vera. Quod lingua, ut organum loquelae, significet cogitationem et confessionem, et quoque doctrinam veri, videatur supra (n. 282{2}).
    @1 mandebant pro “lambebant”$
    @2 282 pro “182”$
  20. (Vers. 11) “Et blasphemarunt Deum Caeli prae molestiis suis significat quod non agnoscere potuerint Dominum Solum esse Deum Caeli et Terrae propter repugnantias ex interioribus falsis is et malis, oriundis ex dogmatico sola Fide agnito et recepto. – Per “blasphemare Deum Caeli” significatur negare aut non agnoscere Dominum Solum esse Deum Caeli et Terrae (n. 571, 582); per “molestias” significantur molestiae agnoscendi id, ut supra (n. 696), ita repugnantiae ex interioribus falsis, nam quod repugnat hoc molestum est; “molestiae” praedicantur de falsis; per “ulcera” significantur interiora mala, ut supra (n. 678); et quia interiora mala ac falsa oriuntur ex dogmatico de sola Fide agnito et recepto, ideo etiam hoc significatur.
  21. “Et non resipuerunt ad operibus suis,” significat quod tametsi instructi ex Verbo, usque non recedant a falsis Fidei et inde malis vitae. – Per “non resipiscere” significatur non recedere, ut supra (n. 693); et per “opera” hic significantur falsa fidei et inde mala vitae, ut supra (n. 641). Secundum Sensum literae est quod molestiae et ulcera non possent adigere illos ad resipiscendum a falsis et malis; sed secundum Sensuum spiritualem est, quod instructio ex Verbo non posset adigere illos a falsis et malis, quia haec infernalia sunt. Ex his patet, quod per “non resipuerunt ex operibus suis significetur quod tametsi instructi ex Verbo usque non recedant a falsis fidei et inde malis vitae. Dicitur quod “opera” hic sint falsa fidei et inde mala vitae; ita dicitur quia falsum fidei praecedit, et malum vitae sequitur: falsum enim fidei est, quod malum non damnet illum qui in Fide est; inde homo vivit secure non cogitando de aliquo malo, et sic nunquam resipiscit, seu paenitentiam agit; similiter facit si sibi persuadet quod Opera nihil ad salutem faciant, sed sola Fides absque illis.
  22. (Vers. 12.) “Et sextus Angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem” significat influxum a Domino in ratiocinia interiora illorum, per quae confirmant justificationem per solam Fidem. – Per “sextum Angelum effundentem phialam suam” significatur, hic ut supra, influxus; per “Fluvium magnum Euphratem” significantur ratiocinia interiora, similiter ut supra (n. 444, 445); hic ratiocinia interiora illius Ecclesiae, per quae confirmant justificationem per solam Fidem, quia de his in nunc sequentibus agitur.
  23. “Et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis,” significat quod remota sint falsa ratiociniorum istorum, apud illos qui a Domino in veris ex bono sunt, ac in novam Ecclesiam introducendi. – Per quod “exsiccata sit aqua,” significatur quod remota sint falsa ratiociniorum interiorum istorum; per quod “exsiccata sit” significatur quod remota sint, et per “aquam” significantur vera, et in opposito sensu falsa (n. 50, 614), hic falsa ratiociniorum interiorum, quia erat aqua fluvii Euphratis, per quem significantur ratiocinia illa (n. 699); per “reges” quibus pararetur via significantur qui a Domino in veris ex bono sunt (n. 20,{1} 483); per “ortum solis” significatur principium Novae Ecclesiae a Domino, simile quod per “mane” (n. 151); per “parare viam” significatur praeparare ad introducendum: ex his patet, quod per quod “exsiccata sit aqua, ut pararetur via regum ab ortu solis,” significetur quod remota sint falsa ratiociniorum interiorum apud illos qui a Domino in veris ex bono sunt, et in Novam Ecclesiam introducendi sunt. Haec est series rerum: agitur hic de consummatione seu fine Ecclesiae hodiernae, et de instauratione seu principio Ecclesiae Novae, et de contentionibus. Illi qui ab Ecclesia hodierna in sola Fide sunt, intelliguntur per “Draconem,” “Bestiam” et “Pseudoprophetam,” de quibus sequitur; et ejus contentiones cum illis qui ab Ecclesia Nova erunt, intelliguntur per “congregationem regum terrae ad proelium;” illi autem qui e Nova Ecclesia erunt, cum quibus contendent, intelliguntur per illos pro quibus “exsiccata est aqua fluvii Euphratis, ut pararetur via regibus ab ortu solis.” Hoc involvit simile cum introductione filiorum Israelis in Terram Canaanem, cum discrimine, quod pro illis exsiccatus sit fluvius Jordanes, at pro his fluvius Euphrates. Causa quod pro his fluvius Euphrates, est, quia hic contendunt per ratiocinia interiora, quae exsiccanda, hoc est, removenda sunt, antequam fit introductio; quae etiam causa est, quod ratiocinia eorum interiora in hoc Opere detegantur; quae nisi detegerentur, homo ignarus, tametsi intelligens, facile posset seduci.
    @1 20 pro “28”$
  24. (Vers. 13.) “Et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae,” significat perceptum ex theologia fundata super doctrina de Trinitate personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis. – Per “os” significatur doctrina, et inde praedicatio et sermo (n. 453, 574); per “Draconem” significatur agnitio trium Deorum, et justificationis per solam Fidem, et inde devastatio Ecclesiae (n. 537); per “Bestiam ex Mari,” quae hic intelligitur, significantur externae Ecclesiae homines qui in illa agnitione et fide sunt (n. 567, 576, 577, 601); per “Pseudoprophetam” significantur internae Ecclesiae homines, qui docent ex illis doctrinis theologiam; Pseudopropheta non prius nominatus est, sed “Bestia de Terra” nunc ita vocatur (videatur supra, n. 594). Nunc quia omnia illa significantur per “Draconem,” “Bestiam ex Mari” et “Pseudoprophetam,” qui hic est “Bestia e Terra,” sequitur, quod per “vidi ex ore Draconis et ex ore Bestiae et ex ore Pseudoprophetae” significetur perceptum quod ex theologia fundata super doctrina Trinitatis personarum Divinitatis, et super doctrina justificationis per solam Fidem sine Operibus Legis.
  25. “Spiritus tres immundos similes ranis,” significat quod orirentur merae ratiocinationes et cupiditates falsificandi vera. -Per “spiritus” significantur hic similia quae per daemones, quoniam mox dicitur quod essent “spiritus daemonum;” et per “daemones” significantur cupiditates falsificandi vera (n. 458); per “tres” significantur omnia (n. 400, 505), hic itaque mere; per “ranas” significantur ratiocinationes ex cupiditatibus, quia coaxant, et prurigines sunt: ex his patet quod per “spiritus tres immundos si miles ranis” significentur merae ratiocinationes et cupiditates falsificandi vera. Per “ranas” hic non aliud significatur quam quod per “ranas Aegypti,” quia devastatio Ecclesiae apud Aegyptios per miracula facta aeque describitur; de quibus ita apud Mosen:
    “Extendit Aharon manum suam super aquas Aegypti, et ascendit Rana, et operuit terram; et postea remotae sunt ranae, et tantum in flumine supererant” (Exod. viii. 1-10 (B.A. 5-14); Psalm. lxxviii. 45; Psalm. cv. 30).
    Quod ranae productae fuerint ex aquis Aegypti, et superessent in flumine, erat quia aquae in Aegypto, et imprimis aquae fluminis ibi, significabant falsa doctrinae ex quibus ratiocinati sunt.
  26. (Vers. 14.) “Sunt enim spiritus daemonum,” significat quod essent cupiditates falsificandi vera et ratiocinandi ex falsis.-Quod per “daemones” significentur cupiditates falsificandi vera, videatur supra (n. 458); et quia erant “similes ranis,” etiam erant cupiditates ratiocinandi ex falsis, ut mox supra (n. 702).
  27. “Facientes Signa ad abeundum ad Reges terrae et totius orbis ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis” significat contestationes quod falsa eorum sint vera, et excitationes omnium in tota illa Ecclesia, qui in iisdem falsis sunt, ad impugnandum vera Novae Ecclesiae. – Quod “facere signa” sit testificari et quoque contestari quod verum sit, videatur supra (n. 598, 599), hic quod falsa eorum sint vera; per “reges terrae et totius orbis” significantur qui principaliter in falsis ex malo sunt, hic omnes qui in iisdem falsis sunt in tota Ecclesia; per “reges” enim significantur qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu qui in falsis ex malo (n. 483); per “terram” significatur Ecclesia (n. 285) similiter per “orbem” (n. 551); per “abire ad congregandum illos in bellum” significatur excitare illos ad pugnam, seu ad impugnandum; per “bellum” enim significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum et veri contra falsum (n. 500, 586): quod sit ad impugnandum vera Novae Ecclesiae, est quia dicitur “diei magni Dei Omnipotentis,” et per diem illum significatur Adventus Domini, et tunc Nova Ecclesia; quod hoc per “diem magnum” ibi significetur, infra videbitur. Dicitur quod “spiritus daemonum” id facturi sint, quia per illos significantur cupiditates falsificandi vera, et ratiocinandi ex falsis, de quo mox supra (n. 703). Ex his patet, quod per “spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae et totius orbis ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis,” significentur contestationes ab illis qui intelliguntur per “Draconem,” “Bestiam” et Pseudoprophetam,” de quibus supra (n. 701, 702), quod falsa eorum sint vera, et excitationes omnium in tota Ecclesia qui in iisdem falsis sunt, ad impugnandum vera Novae Ecclesiae. Quod per “diem magnum Dei Omnipotentis” significatur Adventus Domini, et tunc Nova Ecclesia, constat ex multis locis in Verbo, ut ex his:
    “In Die illo exaltabitur Jehovah Solus” (Esaj. ii. 11);
    “In Die illo Israel innitetur Jehovae, Sancto Israelis, in Veritate” (Esaj. x. 20);
    “In Die illo Radicem Jischaji gentes quaerent, et erit quies Ipsi gloria” (Esaj. xi. 10, 11);
    “In Die illo respicient oculi ad Sanctum Israelis” (Esaj. xvii. 7, 9);
    “In Die illo dicent, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus ut liberet nos” (Esaj. xxv. 9);
    “Cognoscet populus Meus Nomen Meum, et in Die illo, Ego Ille Qui loquens: ecce Me” (Esaj. lii. 6);
    “Heu Magnus Dies Jehovae, et non erit sicut ille” (Jerem. xxx. 7{1};
    “Ecce Dies venientes, quibus pangam Foedus novum, et quibus aedificabitur Civitas Jehovae” (Jerem. xxxi. 27, 31, 38);
    “In Diebus illis germinare faciam Davidi Germen justum” (Jerem. xxxiii. 15{2});
    “Non stabunt in bello Diei Jehovae” (Ezech. xiii. 5);
    “In Die illo surget Michael princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui.{3} In Die illo eripietur omnis qui invenietur scriptus in Libro” (Dan. xii. (1));
    “In Die illo vocabis, Marite mi. In Die illo feriam illis foedus. In Die illo exaudiam” (Hosch. ii. 16, 18, 21);
    “Ecce Ego mitto Eliam antequam venit Dies Jehovae magnus” (Malach. iii. 23 (B.A. iv. 5));
    “In Dic illo servabit Jehovah sicut gregem populum Suum” (Sach. ix, 16);
    “In Die illo proteget Jehovah habitatores Hierosolymae” (Sach. xii. 8{4});
    “Ecce Dies Jehovae venit. Dies unus qui notus erit Jehovae. In Die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum. In Die illo erit tumultuatio magna. In Die illo erit super tintinnabulis equorum, Sanctitas Jehovae” (Sach. xiv. 1, 4, 6, 7, 8, (9,) 13, 20, 21).
    Praeter haec loca sunt plura alia in quibus per “Diem illum{5}” intelligitur Adventus Domini, et tunc Nova Ecclesia ab Ipso
    (Ut in his: Esaj. iv. 2: cap. xix. 16, 18, 21, 24; cap. xx. 6{6}; cap. xxii. 20; cap. xxv. 9{7}; cap. xxviii. 5: cap. xxix. 18; cap. xxx. 25, 26 cap. xxxi. 7; Jerem. iii, 16-18; cap. xxiii. 5-7, 12, 20; cap. l. 4, 20, 27; Ezech. xxiv. 26, 27; cap. xxix. 21; cap. xxxiv. 11, 12; cap. xxxvi. 33; Hosch. iii. 5; cap. vi. 1, 2: Joel iii. 2 (B.A. ii. 29); cap. iv. 1, 14, 18 (B.A. iii. 1, 14, 18); Obad. vers. 15; Amos ix. 11, 13; Mich. iv. 6: Hab. iii. 2, (16); Zeph. iii. 11, 16, 19, 20; Sach. ii. 15 (B.A. 11); Psalm. lxxii. 7, 8);
    ac dies ille vocatur “Dies Jehovae”
    (Joel i. 15 ; cap. ii. 1, 2, 11; Amos v. 13, 18, 20; Zeph. i. 7, 14; cap. ii. 2, 3; Sach. xiv. 1; et alibi).
    Quoniam Consummatio saeculi, hoc est, finis Ecclesiae veteris, est quando Adventus Domini et principium Ecclesiae Novae, ideo per “Diem Jehovae” permultis in locis etiam significatur finis prioris Ecclesiae; et dicitur quod tunc rumores, tumultus et bella; quae loca videantur collata in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 4, 5).
    @1 7 pro “37”$
    @2 15 pro “16”$
    @3 tui pro “sui”$
    @4 xii. 8 pro “xiii. 1″$
    @5 Diem illum pro “Diem Jehovae”$
    @6 cap. xix. 16, 18, 21, 24; cap. xx. 6 pro “cap. xx. 6, 18, 21, 24″$
    @7 cap. xxii. 20; cap. xxv. 9 pro “cap. xxv. 20″$
  28. (Vers. 15.) “Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua” significat Adventum Domini, et tunc Caelum illis qui spectant ad Ipsum, et permanent in vita secundum praecepta Ipsius, quae sunt vera Verbi. – Quod “venire sicut fur,” cum de Domino, significet Adventum Ipsius, et tunc Caelum illis qui bene vixerunt, ac Infernum illis qui male vixerunt, videatur supra (n. 164); quod “beatus” dicatur qui vitam aeternam accipit (n. 639); quod “vigilare” significet spiritualiter vivere, hoc est, in veris esse et in vita secundum illa, et spectare ad Dominum (n. 158); et quod “servare vestimenta sua” significet permanere in illis usque ad finem vitae, “vestimenta” enim significant vera investientia (n. 166, 212, 328), ita praecepta Domini in Verbo, quia haec sunt vera. Haec nunc sequuntur in ordine ex illis quae praecedunt; nam praecedit de Adventu Domini, et de Nova Ecclesia; tum de impugnatione ejus ab illis qui e veteri Ecclesia sunt; et quia pugna instat, admonentur qui in veris sunt ex Verbo ut in illis permaneant, ne in praelio (de quo in versu sequente) succumbant.
  29. “Ut non nudus ambulet et videant pudorem ejus” significat ne sint cum illis qui in nullis veris sunt, et appareant amores infernales eorum. – Per “nudus ambulare” significatur absque veris vivere; per “pudorem nuditatis” seu “pudenda” significantur spurci amores, qui sunt amores infernales; et quia dicitur “ne videant pudorem” significatur ne illi appareant; quod per “nuditatem” significetur ignorantia veri, et per “pudorem nuditatis” amor infernalis, videatur supra (n. 213). Haec dicta sunt illis qui e Nova Domini Ecclesia erunt, ut discant vera et maneant in illis quoniam absque veris non removentur mala illis connata, quae sunt amores infernales. Homo quidem absque veris potest vivere sicut Christianus, at coram hominibus, sed non coram angelis: vera quae discent, sunt de Domino, et de praeceptis secundum quae vivent.
  30. (Vers. 16.) “Et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon,” significat statum pugnae ex falsis is contra vera, et animum destruendi Novam Ecclesiam, oriundum ex amore imperii et supereminentiae. – Per “congregare in locum” hic ad proelium, significatur excitare ad pugnandum ex falsis contra vera; quod sit status pugnae, est quia “locus” significat statum rei; quod sit ex animo destruendi Novam Ecclesiam, est quia pugna inter Ecclesiam veterem et novam intelligitur, et animus pugnae est destruere: quid per “Armageddon” significatur, dicetur infra. Dictum est prius, quod
    Draco “abiverit ad faciendum bellum cum reliquis ex semine mulieris, observantibus mandata Dei, et habentibus testimonium Jesu Christi” (Apoc. xii. 17);
    tum, quod
    Bestiae ex Mari datum sit “bellum gerere cum sanctis” (cap. xiii. 7);
    et in hoc capite, quod spiritus daemonum exeuntes ex ore Draconis, Bestiae et Pseudoprophetae abirent ad reges terrae, “ad congregandum illos in bellum diei illius magni Dei Omnipotentis” (vers. 13, 14); hic nunc agitur de ipso proelio, cujus successus non describitur, sed modo status, qui significatur per “Armageddon.” Per “Armageddon” in Caelo significatur amor honoris, imperii et supereminentiae; et quoque in lingua Hebraea per “Aram” seu “Arom” significatur celsitudo, et amor ex celsitudine per “Megiddonem” in lingua vetusta Hebraea, ut patet a significatione ejus in lingua Arabica; simile per “Hadadrimmon in valle Megiddonis” significatur apud Sacharia” i (cap. xii. 11). In eo capite etiam agitur de Adventu Domini, et tunc de fine Ecclesiae Judaicae et de principio Novae a Domino instaurandae, et quoque de collisione inter illas Ecclesias: quare toties in illo capite dicitur “in Die illo;” et per “Diem illum” significatur Adventus Domini, ut supra (n. 704). Ut videatur, adducam loca:
    “In Die illo ponam Hierosolymam lapidem oneris omnibus populis” (Sach. xii. 3);
    “In Die illo percutiam omnem equum stupore et equitem amentia” (vers 4);
    “In Die illo ponam duces Jehudae sicut fornacem ignis in lignis” (vers.6);
    “In Die illo proteget Jehovah habitatores Hierosolymae, ut sit impulsus inter illos” (vers. 8);
    “In Die illo quaeram perdere omnes gentes venientes contra Hierosolymam” (vers. 9);
    et tandem,
    “In Die illo erit planctus in Hierosolyma, sicut planctus in Hadadrimmon in valle Megiddon” (vers. 11):
    et in capite sequente:
    “In Die illo erit fons apertus domui Davidis et habitatoribus Hierosolymae” (cap. xiii. 1);
    “In Die illo pudefient prophetae, et induent tunicam pili, ut mentiantur” (vers. 4).
    Per “Diem illum” significatur Adventus Domini, et tunc finis Ecclesiae veteris et principium Ecclesiae Novae, ut supra dictum est; quid autem ibi per “vallem Megiddonis” significatur, non videri potest, nisi series rerum in eo capite et in binis sequentibus apud illum Prophetam per Sensum spiritualem detegatur; quae, quia mihi detecta est, dicetur, sed in brevi summario. In capite xii., apud Sachariam, in Sensu spirituali describitur,
    Quod Dominus formaturus sit Novam Ecclesiam (vers. 1);
    Quod non aliquid doctrinae tunc erit in Ecclesia veteri, et quod ideo illam fugituri (vers. 2, 3);
    Quod non intellectus veri amplius, modo apud illos qui in Verbo sunt, et qui ab Ecclesia nova (vers. 4);
    Quod hi bonum doctrinae a Domino discent (vers. 5);
    Quod tunc Dominus per vera Verbi destruet omnia falsa, ne Doctrina Novae Ecclesiae aliud quam verum doceat (vers. 6, 7);
    Quod tunc Ecclesia in Doctrina de Domino erit (vers. 8);
    Quod destructurus sit omnes et omnia quae contra illam doctrinam sunt (vers. 9);
    Et quod tunc Nova Ecclesia a Domino (vers. 10);
    Et quod tunc omnia et singula Ecclesiae in luctu erunt (vers. 10-14);
    haec sunt Contenta capitis xii., in Sensu spirituali. Contenta capitis sequentis xiii. sunt haec:
    Quod pro Nova Ecclesia erit Verbum, et hoc illis apertum (vers. i);
    Quod falsa doctrinae et cultus prorsus destruentur (vers. 2, 3);
    Quod cessaturum propheticum seu doctrinale vetus; et quod non amplius falsa doctrinae (vers. 4, 5);
    Quod Dominus, ab illis qui in veteri Ecclesia sunt, occidetur, ex intentione ut dispergantur qui credunt in Ipsum (vers. 6, 7);
    Quod qui ab Ecclesia devastata perituri sint, et quod qui ab Ecclesia Nova purificandi et docendi sint a Domino (vers. 8, 9);
    haec sunt Contenta capitis xiii., in Sensu spirituali. Contenta capitis xiv. sunt haec:
    De pugnis Domini contra malos, et de dispersione illorum (vers. 1-5);
    Quod tunc nullam verum, sed a{1} Domino Divinum Verum (vers. 6, 7);
    Quod Divinum Verum a Domino procedet (vers. 8, 9);
    Quod Verum in Nova Ecclesia multiplicabitur, nec ibi erit falsum mali (vers. 10, 11);
    Quod qui contra illa vera pugnat, in omnis generis falsa se dabit (vers. 12);
    Quod tunc destructio omnium Ecclesiae (vers. 13-15);
    Quod tunc accessuri ad cultum Domini, etiam a gentibus qui externi naturales sunt (vers.1-19);
    Et quod tunc intelligentia ex bono charitatis, ex quo cultus (vers. 20, 21).
    Haec sunt Contenta trium capitum xii., xiii., xiv. apud Sachariam, in Sensu spirituali, detecta quia in illis etiam de ultimo statu Ecclesiae veteris et de primo statu Ecclesiae Novae agitur: et quia dicitur quod congregandi sint “in locum dictum Hebraice Armageddon,” constat quod eadem apud Prophetam dicta sint de statu ultimo Ecclesiae hodiernae et de primo statu Ecclesiae Novae. Per “Armageddon” significatur, ut dictum est, amor honoris, imperii et supereminentiae; ex illo enim fit pugna, et ex illo et propter illum fit planctus, qui describitur ibi vers. 11-14, cap. xii. Simile etiam significatur per “Megiddonem” (2 Reg. xxiii. 29, 30; 2 Chron. xxxv. 20-24), sed in Sensu spirituali.
    @1 Sic, nisi legeris “in”:–vide Summ. Expos. Proph. et Psalm.$
  31. (Vers. 17.) “Et septimus Angelum effudit phialam suam in aerem,” significat influxum a Domino in omnia simul apud homines Ecclesiae Reformatorum. – Per “septimum Angelum effundentem phialam suam” significatur, hic ut per priores, influxus; per “aerem significantur omnia perceptionis et cogitationis, ita fidei eorum, proinde etiam quales in communi sunt omnes qui in Fide separata a Charitate ibi sunt; nam per “aerem” significatur respiratio eorum, et respiratio correspondet intellectui, ita perceptioni et cogitationi, et quoque fidei, quia fides est cogitationis secundum perceptionem intellectus; quod haec correspondentia sit, et quod in mundo spirituali quisque respiret secundum suam fidem, in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Quinta, plene ostensum est.
  32. “Et exivit vox magna e Templo Caeli e Throno dicens, Factum est,” significat sic manifestatum a Domino, quod omnia Ecclesiae devastata sint, et quod nunc Ultimum Judicium instet. – Per “vocem magnam exeuntem e Templo Caeli” significatur manifestatio a Domino ex intimo Caeli; per “vocem magnam” manifestatio, et per “Templum Caeli” significatur intimum Caeli, e quo influxus (n. 669): quod dicatur “e Throno,” est quia per “Thronum” significatur Caelum, et quoque judicium; quod Caelum, videatur n. 221, 222; et quod judicium, n. 229; et hoc quia nunc manifestatum est quod omnia Ecclesiae devastata sint, ita quod finis ejus sit, et in fine Ecclesiae fit judicium’; quare hoc dicitur cum ultimus Angelus “effudit phialam e Templo Caeli e Throno:” per “factum est” significatur quod consummatum sit, hoc est, quod devastata sint omnia Ecclesiae (videatur supra, n. 676).
  33. (Vers. 18.) “Et factae sunt voces et fulgura et tonitrua,” significat ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali in Ecclesia apud illos qui in sola Fide sunt, et tergiversantur reflectere super mala apud se, quoniam non volunt recedere ab illis si scirent illa. – Quod per “voces, fulgura et tonitrua” significentur ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis, constare potest ex supradictis (n. 396, 530{1}), et ibi similibus. Quod illi qui in Fide separata ab Operibus Legis et inde in malis vitae sunt, tergiversentur reflectere super mala apud se, quia non volunt recedere ab illis si scirent illa, patet absque explicatione; experientia docet hoc: mala enim sunt jucunda, quia sunt amores; et a jucundis recedere nemo vult, nisi spectet ad vitam post mortem, et primum ad Infernum quale est, et postea ad Caelum quale est, ac cogitet extra actum mali de illis; si etiam tunc spectat ad Dominum, et cogitat, Quid temporarium respectu ad aeternum, annon sicut nihil, tunc potest reflectere super mala sua, ac velle scire illa, et recedere ab illis. At si in sola Fide se confirmaverat, tunc dicet corde, Fides nostra theologica, quod Deus Pater misereatur propter Filium Qui passus est pro peccatis nostris, si hoc ex quadam fiducia supplicem, facit omnia, tunc non reflectit super aliquod malum apud se; dicit etiam secum ex illa fide quod malum non damnet, et quod salvatio sit pura misericordia, praeter similia alia; sic permanet in suis malis, et jucundat se in illis usque ad finem vitae. Tales sunt ratiocinationes, falsificationes veri, et argumentationes ex falsis mali, quae hic significantur per “voces, fulgura et tonitrua.”
    @1 530 pro “531”$
  34. “Et terrae motus factus est magnus, qualis non factas ex quo homines facti sunt super terra; talis terrae motus adeo magnus, significat omnium Ecclesiae quasi concussiones, paroxysmos, inversiones, detractiones e Caelo. – Quod per “terrae motus” significentur mutationes status Ecclesiae, videatur supra (n. 331); et quia terrae motus sunt leviores et graviores (hic gravissimi, quia dicitur, quod talis terrae motus “non factus sit ex quo homines facti sunt”), patet quod per “terrae motum” hic significentur omnium Ecclesiae concussiones, paroxysmi, inversiones, detractiones e Caelo. Dicitur etiam de Dracone, qui vocatur Serpens antiquus, Diabolus et Satanas, quod
    “Cauda sua detraxerit e Caelo tertiam partem stellarum, et projecerit in terram” (Apoc. xii. 4);
    Similiter de Hirco caprarum (Dan. viii. 10-12).
    Dicit etiam Dominus de fine hujus Ecclesiae,
    “Erit tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fient” (Matth. xxiv. 21).
    Finis Ecclesiae describitur etiam apud Prophetas per terrae concussiones, subversiones, dejectiones, et plura quae sunt terrae motuum.
  35. (Vers. 19.) “Et facta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt,” significat quod Ecclesia illa quoad doctrinam ab illis prorsus destructa sit, pariter omnes haereses quae ab illa emanarunt. – Quod per “urbem” significetur doctrina Ecclesiae, seu quod idem Ecclesia quoad doctrinam, videatur supra (n. 194, 501, 502); inde per “urbes gentium” significantur doctrinae haereticae seu haereses, quae ex illa emanaverunt, quae sunt plures: per “fieri in tres partes” significatur prorsus destrui, nam per “dividi” in Verbo significatur dissipari, ex causa quia sic non cohaerent, et per “tria” significatur omne et totum (n. 400, 505); inde per “fieri in tres partes” significatur prorsus destrui: per “cadere,” quod dicitur de urbibus gentium, etiam significatur destrui. Dicitur quod “urbs in tres partes facta sit,” et quod “urbes gentium ceciderint,” quia mox prius de terrae motu, in quo talia fiunt. Per “urbem magnam” intelligitur urbs magna de qua supra (cap. xi. vers. 8), quae ibi vocatur “Sodoma et Aegyptus,” de qua videatur supra (n. 501-504). Quod “urbs” significet doctrinam, et inde “urbes” doctrinalia, est quia per “terram,” in specie per “terram Canaanem,” significatur Ecclesia; et quia Ecclesia est Ecclesia ex doctrina et secundum illam, inde per “urbes” significantur doctrinalia: docebantur etiam in urbibus, quia ibi erant Synagogae, et in Hierosolyma etiam Templum; inde est quod per “Hierosolymam” significetur Ecclesia quoad doctrinam in universali sensu.
  36. “Et Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae illae Ipsius,” significat tunc etiam destructionem dogmatum Religiosi Catholico Romani. – Per “Babylonem” ut urbem, ut hic, significatur Religiosum illud quoad ejus dogmata et doctrinalia (n. 631); per “dare illi poculum vini excandescentiae irae Dei” significatur devastare usque ut non sit nisi quam malum et falsum; quod id per “poculum vini excandescentiae irae Dei” significetur, videatur supra (n. 631, 632).

714.{1} ((Vers. 20.) “Et omnis insula fugit, et montes non in venti sunt,” significat quod non aliquod verum fidei amplius, nec aliquod bonum amoris amplius.)
@1 Verba uncis inclusa videantur supra, p. 587; tum quoque vide n. 336 et 737.$

714b. (Vers. 21.) “Et grando magna quasi talenti pondo descendit de Caelo super homines,” significat dira et atrocia falsa, per quae omne verum Verbi et inde Ecclesiae destructum est. – Quod per “grandinem” significetur falsum destruens verum et bonum, videatur supra (n. 399); et quia dicitur “grando magna quasi talenti pondo,” significantur dira et atrocia falsa, per quae omne verum et bonum Verbi et inde Ecclesiae destructum est: quod dicatur “talenti pondo,” est quia talentum erat maximum pondus argenti et quoque auri, et per “argentum” significatur verum, et per “aurum” bonum, et in opposito sensu falsum et malum (n. 211). Quod dicatur quod “grando descenderit de Caelo super homines,” est secundum apparentias, ex quibus et ex correspondentiis est Sensus literae Verbi. Hoc simile est, sicut prius dictum est de “plagis,” quod e Caelo per angelos super homines effusae sint, cum tamen sunt vera et bona a Domino demissa, quae apud illos qui infra sunt, vertuntur in falsa et mala (n 673): etiam in Mundo spirituali apud illos, cum in ratiociniis ex falsis contra vera Verbi sunt, apparet quandoque grando descendere, et apud quosdam sulphur et ignis et quia haec apparent in atmosphaera supra illos, et sicut e Caelo, ideo ex apparentia illa dicitur quod grando talis e Caelo descenderit.

  1. “Et blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde,” significat quod, quia confirmaverunt apud se talia falsa, negaverint vera adeo ut non possint agnoscere illa, propter repugnantias oriundas ex interioribus eorum falsis et malis. – Per “blasphemare Deum” significatur negare et non agnoscere Dominum esse Solum Deum Caeli et Terrae (n. 571,{1} 582, 697), similiter verum Verbi; “quia magna erat plaga ejus valde” significat propter dira et atrocia illa falsa ex confirmato dogmate de justificatione per solam Fidem (n. 714b{2}): quod non possint agnoscere propter illa, est quia confirmatio falsi est negatio veri. Apparet sicut intelligatur quod “plaga grandinis” tanta fuerit, ut ex cruciatu aut dolore impulsus ejus blasphemaverint Deum; verum hoc non intelligitur, sed quod non potuerint agnoscere vera propter falsa; similiter ut prius in hoc capite, ubi dicitur quod blasphemaverint Nomen Dei “prae aestu” (vers. 9); et quod blasphemaverint Deum Caeli “prae molestiis, et prae ulceribus” (vers. 11;) (quae explicata videantur, n. 692 et 697).
    @1 571 pro “551”$
    @2 714b pro “715”$
  2. His adjiciam hoc MEMORABILE:-
    In mundo spirituali locutus sum cum quibusdam Episcopis Angliae, ibi de Opusculis editis Londini Anno 1758, quae erant De Caelo et Inferno, De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti De Ultimo Judicio, De Equo Albo, et De Telluribus in universo; quae Opuscula ad omnes Episcopos et ad plures Magnates seu Lords, dono missa sunt.
    Dixerunt, quod receperint illa, viderint illa, at quod non reputaverint illa digna, tametsi scite scripta: et quoque quod persuaserint quibuscunque possent ne legerentur. Quaesivi cur hoc, cum tamen ibi sunt Arcana de Caelo et Inferno, et de Vita post mortem, et plura dignissima, quae a Domino revelata sunt pro illis, qui{1} e Nova Ipsius Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt.
    Sed dixerunt, “Quid haec ad nos:” et effuderunt vituperia contra illa, sicut prius in mundo. Audivi.
    Et tunc lecta sunt coram illis, ex Apocalypsi, haec:
    “Et sextus Angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis: et vidi ex ore Draconis, et ex ore Bestiae, et ex ore Pseudoprophetae, spiritus tres immundos, similes ranis: sunt enim spiritus daemonum facientes signa ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in bellum diei illius magni De Omnipotentis: et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon” (Apoc. xvi. 12-16).
    Haec coram illis explicata sunt, et dictum est, quod illi essent, et similes alibi, qui per illa intelliguntur.
    Haec, quae dicta sunt ad Episcopos, Rex Avus Regis hodie regnantis e Caelo audivit; et aliquantum indignatus dixit, “Quid hoc.”
    Et tunc quidam ex illis, qui non unum cum illis in mundo fecerat, convertit se ad Regem, et dixit, “Illi quos nunc vides oculis tuis, cogitaverunt in mundo, et inde etiam nunc cogitant, de Divino Humano Domini sicut de humano vulgaris hominis; et addicant omnem Salvationem et Redemptionem Deo Patri, et non Domino nisi sicut causae propter quam; credunt enim in Deum Patrem, et non in Ipsius Filium, tametsi sciunt ex Domino, quod Voluntas Patris sit ut credant in Filium, et quod qui credunt in Filium vitam aeternam habeant, et quod qui non credunt in Filium non visuri sint vitam. Praeter quod Charitatem, quae fit a Domino per hominem ut ab illo, a puncto Salvationis ejiciant.”
    Ulterius loquens cum Rege detexit Hierarchiam, quam plures ex illis continuo affectant et quoque exercent; quam constabiliunt per conjunctionem et colligationem, quae fit per emissarios, internuntios, epistolas et loquelas, ecclesiastica et simul politica auctoritate suffultas, cum omnibus sui Ordinis; ex quo cohaerent paene omnes sicut unus fascis; et quod per illam Hierarchium etiam effectum sit, quod supra nominata Opera pro Nova Hierosolyma, tametsi Londini edita, et ad illos dono missa, tam foede rejecta sint ut ne quidem digna habita sint inter Libros recensionis nominari.
    His auditis Rex obstupuit, imprimis quod ita cogitaverint de Domino, Qui tamen est Deus Caeli et Terrae; ac de Charitate, quae tamen est ipsa Religio.
    Et tunc per lucem e Caelo immissam aperta sunt interiora mentis et fidei illorum; et Rex vidit, et tunc dixit, “Abite; heu quis potest in tantum occalescere ad audiendum aliquid de Caelo, et de Vita aeterna.”
    Deinde a Rege inquisitum est, unde illis tam universalis obedientia a Clero; et dictum est, quod sit a concessa cuivis Episcopo in sua dioecesi potestate nominandi coram Rege modo unum ad Ecclesias, et non sicut in aliis Regnis, tres, etiam vocatos; et quod ex ea potestate illis sit auctoritas promovendi Clientes ad honores eminentiores et ad reditus largiores, quemlibet secundum obedientiam quam praestitit. Detectum etiam est quousque Hierarchia illa progredi possit, et quod progrediatur eousque ut Dominium sit essentiale, et Religio formale. Apertus etiam est horum ardor dominandi, et spectatus ab angelis; et visum quod excedat ardorem dominandi illorum qui in saeculari potestate sunt.
    @1 qui pro “quae”$

CAPUT XVII.
ET venit unus ex septem Angelis habentibus Septem phialas, et locutus cum me, dicens mihi, Veni, ostendam tibi judicium Meretricis magnae Sedentis super aquis multis;

  1. Cum qua scortati sunt Reges terrae, et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram.
  2. Et detulit me in desertum in spiritu, et vidi Mulierem Sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae, habente Capita septem, et cornua decem.
  3. Et Mulier circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus.
  4. Et super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae.
  5. Et vidi Mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum, et ex sanguine testium Jesu, et admiratus sum videns illam, admiratione magna.
  6. Et dixit mihi Angelus, Quare admiraris? ego tibi dicam mysterium Mulieris, et Bestiae portantis illam, habentis septem Capita et decem Cornua.
  7. Bestia, quam vidisti, erat et non est, et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire: et mirabuntur habitantes Super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae a fundatione mundi, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est.
  8. Haec mens habens Sapientiam: septem Capita Montes sunt Septem ubi Mulier sedet super illis.
  9. Et Reges septem Sunt; quinque ceciderunt, et unus est, alter nondum Venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere.
  10. Et Bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, de Septem est, et in interitum abit.
  11. Et decem Cornua, quae vidisti, decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tanquam Reges unam horam accipiunt cum Bestia.
  12. Hi unam Sententiam habent, et potentiam et potestatem suam Bestiae tradent.
  13. Hi cum Agno pugnabunt, Sed Agnus Vincet illos, quia Dominus dominorum est et Rex regum; et qui cum Ipso, vocati, electi et fideles.
  14. Et dicit mihi, Aquae quas vidisti, ubi Meretrix sedet, populi et turbae Sunt, et gentes et linguae.
  15. Et decem Cornua quae vidisti super Bestia, hi odio habebunt Meretricem, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus comedent, et illam comburent Igne.
  16. Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum Bestiae, donec consummentur{1} verba Dei.
    @1 consummentur pro “consummarentur” (Vide n. 750; tum quoque Apoc. Explic., ed. photolith.)$
  17. Et Mulier, quam vidisti, est urbs magna, habens regnum Super Reges terrae.

SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
DE RELIGIOSO ROMANO CATHOLICO:
DESCRIBITUR QUALITER FALSIFICAVERAT VERBUM, ET INDE OMNIA VERA ECCLESIAE PERVERTERAT (vers. 1-7);
QUOMODO ILLA FALSIFICAVERAT ET PERVERTERAT APUD ILLOS QUI DOMINIO EJUS SUBJECTI SUNT (vers. 8-11);
QUOD MINUS APUD ILLOS QUI NON ITA DOMINIO EJUS SE SUBJECERANT (vers. 12-15).
DE REFORMATIS:
QUOD SE JUGO DOMINATIONIS EJUS SUBTRAXERINT (vers. 16, 17);
DE DOMINATIONE EJUS USQUE (n. 18).
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

  1. “Et venit unus ex septem Angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me,” significat nunc influxum et revelationem a Domino ex intimo Caeli de Religioso Catholico Romano (n. 718): dicens mihi, (Veni,) ostendam tibi judicium Meretricis magnae sedentis super aquis multis,” significat revelationem de illo Religioso quoad prophanationes ejus et adulterationes veritatum Verbi (n. 719).
  2. “Cum qua scortati sunt Reges terrae,” significat quod adulteraverit vera et bona Ecclesiae quae ex Verbo (n. 720); “et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram,” significat insanitionem in spiritualibus ex adulteratione Verbi apud illos qui in Religioso illo sunt (n. 721).
  3. “Et detulit me in desertum in spiritu,” significat in statu spirituali delatum ad illos apud quos omnia Ecclesiae devastata sunt (n. 722); “et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato (n. 723); “habente capita septem et cornua decem,” significat intelligentiam ex Verbo principio sanctam, postea nullam, et tandem insaniam, ac potentiam ex Verbo continue multam (n. 724).
  4. “Et Mulier circuminduta purpura et coccino,” significat Divinum Bonum et Divinum Verum caeleste, quae sunt Verbi, apud illos (n. 725); “et inaurata auro et lapide pretioso,” significat Divinum Bonum et Divinum Verum spirituale, quae sunt Verbi, apud illos (n. 726); “et margaritis,” significat cognitiones boni et veri, quae sunt Verbi, apud illos (n. 727); “habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus, significat Religiosum illud ex sanctis Verbi prophanatis, et ex bonis et veris ejus per dira falsa conspurcatis (n. 728).
  5. “(Et) super fronte ejus (nomen) scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae,” significat Religiosum Catholico Romanum quale est interius quod reconditum, quod ex ortu suo ab amore dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius, conspurcaverit et prophanaverit illa quae Verbi et inde Ecclesiae sunt (n. 729).
  6. “Et vidi Mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum et ex sanguine testium Jesu,” significat Religiosum illud insaniens ex adulteratis et prophanatis Divinis Veris et Bonis Domini, Verbi et inde Ecclesiae (n. 730); “et admiratus sum videns illam admiratione magna,” significat stuporem quod Religiosum illud tale sit{1} interius, cum tamen aliter apparet (n. 731).
    @1 sit pro “fit”$
  7. “Et dixit mihi Angelus, Quare admiraris ego tibi dicam mysterium Mulieris et Bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua,” significat detectionem, quid illa quae praecedunt et visa sunt significant (n. 732).
  8. “Bestia quam vidisti, erat et non est,” significat Verbum apud illos Pro sancto agnitum, et tamen realiter non agnitum (n. 733); “et futura est ascendere e, abysso, et in interitum abire,” significat deliberatum in Consistorio Papali aliquoties de receptione et lectione Verbi a Laicis et Vulgo, sed rejectum (n. 734); “et mirabuntur habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae Agni a fundatione mundi, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est, “significat obstupescentiam illorum qui e Religioso illo sunt, omnes qui ab instauratione ejus affectarunt dominium super Caelum et Terram, quod Verbum, tametsi ita rejectum, usque sit (n. 735).
    9, 10. “Haec mens habens sapientiam,” significat quod haec interpretatio sit in Sensu naturali, sed pro illis qui in Sensu spirituali a Domino sunt (n. 736); “septem Capita Montes sunt septem, et Mulier sedet super illis, et Reges septem sunt,” significat Divina Bona et Divina Vera Verbi, super quibus Religiosum illud fundatum est, tempore destructa et tandem prophanata (n. 737); “quinque ceciderunt, et unus est et alter nondum venit: et quando venerit, brevi illum oportet manere,” significat quod omnia Divina Vera Verbi destructa sint, praeter unum hoc, quod Domino data sit omnis potestas in Caelo et in Terra; et praeter alterum, quod nondum in quaestionem venit, (et cum venit) non permansurum est, quod est, quod Humanum Domini sit Divinum (n. 738).
  9. “Et Bestia, quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit,” significat quod Verbum, de quo prius, sit Ipsum Divinum Bonum, et quod sit Divinum Verum, et quod auferantur Laicis et Vulgo, ne prophanationes et adulterationes ibi ab Antesignanis factae appareant, et illi propterea recedant (n. 739).
  10. “Et decem Cornua (, quae vidisti,) decem Reges sunt, qui nondum regnum acceperunt,” significat Verbum quoad potentiam ex Divinis veris apud illos qui in regno Galliae sunt, et non ita sub jugo Dominii Papalis sunt, apud quos tamen nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est (n. 740); “sed potestatem tanquam Reges unam horam accipiunt cum Bestia,” significat quod Verbum apud illos valeat, et illi per Verbum sicut in Divinis veris ejus essent (n. 741).
  11. “Hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam Bestiae tradent,” significat quod illi unanimiter agnoscant quod regimen et dominium super Ecclesiam unice fit per Verbum (n. 742).
  12. “Hi cum Agne pugnabunt, sed Agnus vincet eos, quia Dominus dominorum est et Rex regum.” significat pugnam Domini cum illis de agnitione Divini Humani Ipsius, quia Dominus in Illo est Deus Caeli et Terrae, et quoque Verbum (n 743); “et qui cum Ipso vocati, electi et fideles,” significat quod qui Dominum Solum adeunt et colunt, sint qui in Caelum veniunt, tam qui in Ecclesiae externis sunt, quam qui in ejus internis et intimis sunt (n. 744).
  13. “Et dicit mihi, Aquae quas vidisti, ubi Meretrix sedet, populi et turbae sunt, gentes et linguae,” significat Quod sub Dominio Papali sint, sed in veris Verbi a Religioso illo diversimodo adulteratis et prophanatis, qui ex varia doctrina et disciplina, et ex varia religione et confessione ejus sunt (n. 745).
  14. “Et decem Cornua quae vidisti super Bestia, hi odio habebunt Meretricem,” significat Verbum quoad potentiam ex Divinis Veris apud Protestantes, qui jugum Dominii Papalis a se prorsus rejecerunt (n. 746); “et desolatam facient illam, et nudam,” significat quod exuent se falsis et malis ejus (n. 747); “et carnes ejus comedent, et illam comburent igne,” significat quod mala et falsa, quae propria illius Religiosi sunt, ex odio damnabunt et apud se destruent, et ipsum Religiosum devovebunt et apud se delebunt (n. 748).
  15. “Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum Bestiae,” significat judicium apud illos a Domino, quod Religiosum Catholico Romanum prorsus repudiarent et devoverent, et apud se delerent et exstirparent, ac judicium unanimum quod Verbum agnoscerent, et super illo Ecclesiam fundarent (n. 749), “donec consummentur{1} verba Dei,” significat usque dum impleta sunt omnia quae de illis praedicta sunt (n. 750).18. “Et Mulier, quam vidisti, est urbs magna habens regnum super reges terrae,” significat quod Religiosum Catholico Romanum quoad Doctrinam regnet in Christiano Orbe, et ad aliquam partem etiam adhuc apud Reformatos, tametsi non sub Dominio Papali sunt (n. 751).
    @1 consummentur pro “consummarentur”$
  16. EXPLICATIO.
    Actum est in antecedentibus, a capite vii. ad Caput xvi. inclusive, de Reformatis; agitur nunc in hoc capite et in sequente de Pontificiis, inter quos illi qui sibi potestatem aperiendi et claudendi Caelum vindicaverunt, intelliguntur per “Babyloniam.” Hic itaque primum dicetur quid in specie per “Babyloniam” intelligitur. Per “Babyloniam” seu “Babelem” intelligitur Amor dominandi super sancta Ecclesiae ex amore sui; et quia ille amor scandit quousque laxatur ei frenum, et sancta Ecclesiae etiam sunt sancta Caeli, ideo per “Babyloniam” seu “Babelem’ etiam significatur Dominium super Caelum. Et quia illi amor sic agit Diabolum, qui similia affectat, ille non potest aliter quam prophanare sancta, adulterando bona et vera Verbi; ideo per “Babyloniam” seu “Babelem” etiam significatur Prophanatio sancti, ac Adulteratio boni et veri Verbi. Haec sunt quae significantur per “Babyloniam” hic in Apocalypsi, et per “Babelem” in Verbo Prophetico et Historico, in his locis:
    De Babele: “Ecce dies Jehovae venit crudelis: stellae caelorum et sidera illorum non lucent luce sua; obtenebratus est Sol in ortu suo, et Luna non splendere facit lumen suum. Cessare faciam elationem superborum, et fastum violentorum humiliabo. Babel, ornamentum regnorum, erit sicut eversio Dei Sodoma et Gomorrha cubabunt ibi tziim,{1} implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi, respondebunt ijim in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus” (Esaj. xiii. 1, 9-11, 19, 21, 22{2}; praeter plura alia in toto illo capite).
    “Enunties hanc parabolam de Rege Babelis: Demissa est in Infernum magnificentia tua: cecidisti de Caelo Lucifer; tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, ascendam super excelsa nubis, similis fiam Altissimo veruntamen in Infernum demissus es: surgam contra eos,{3} et exscindam Babeli nomen et residuum” (Esaj. xiv. 4, 11-15, 22{4}; praeter plura in toto illo capite).
    “Locutus est Jehovah contra Babelem: Pudefacta est Mater vestra valde, pudore suffusa est Genetrix vestra; ecce postremitas desertum, siccitas et solitudo. Disponite vos contra Babelem circum circa, jaculamini contra eam, nec parcite telis: quomodo facta est in desolationem Babel inter gentes: contra Jehovam insolenter egit, contra Sanctum Israelis: siccitas super aquas ejus ut exarescant, quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriatur; ideo habitabunt ibi tziim cum ijim, et habitabunt in ea noctuae, juxta eversionem Dei Sodomam et Gomorrham” (Jerem. I. 1, 12, 14, 23, 29, 31, 38-40{5}; praeter plura alia de “Babele” in toto illo capite)
    “Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt: deserite eam, quia pertigit ad Caelos judicium ejus, et extulit se usque ad nubes: ecce Ego contra te, Mons perdens, perdens universum terram: devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis. Visitabo super Belem in Babele; extraham bolum ejus ex ore ejus, ut non amplius confluant ad eum gentes; etiam murus Babelis concidet. Ecce dies venientes, quibus visitabo super sculptilia Babelis, ut omnis terra ejus pudefiat. Si ascenderit Babel in Caelos, et si muniverit excelsum roboris sui, a Mecum venient vastatores. Imo inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et antistites ejus, ut dormiant somnum saeculi, nec evigilent” (Jerem. li. 7, 9, 24, 44, 47, 53, 57{6}; praeter plura alia in toto illo capite de “Babele”);
    Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, sede in terra; non thronus: sume molam et mole farinam; revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, videatur opprobrium tuum. Dixisti, In aeternum ero domina non recordata es finis: confisa es in malitia tua: dixisti, Non videns me; sapientia tua et scientia tua seduxit te, dum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea: veniet subito devastatio. non scias: persta in incantationibus tuis,in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua, forte poterunt prodesse, forte terribilis fies” (Esaj. xlvii. 1-3, 7, 10-12; praeter plura de “Babele” in illo capite).
    Similia significantur per “Urbem” et “Turrim,”
    Cujus caput in Caelo, quam venientes ex Oriente in valle Schinear aedificare aggressi sunt, quorum labia Jehovah e Caelo descendens confudit; unde nomen loci “Babel” (confusio) (Gen.xi. 1-9).
    Similia significantur per haec sequentia apud Danielem:
    Per statuam visam Nebuchadnezari Regi Babelis, cujus pedes erant ex parte ferrum et ex parte argilla, quam Lapis excisus non per manum percussit et contrivit, et facta sunt omnia statuae sicut palea in areis, et Lapis factus est in Petram magnam (Dan. ii. 31-47);
    Per statuam magnam, quam Nebuchadnezar Rex Babelis fecit, et mandavit ut coram illa prociderent et adorarent et quod qui non facerent, projicerentur in fornacem ignis (Dan. iii. 1-7, seq.);
    Per arborem crescentem usque dum altitudo ejus pertingeret Caelum, et prospectus ejus ad finem terrae, quam Vigil et Sanctus e Caelo descendens jussit ut excideretur, amputeretur, discuteretur et dispergeretur; et quia Rex Babelis per illam repraesentabatur, factum est quod depelleretur ab homine, cum bestiis habitaret, herbam sicut bos comederet (Dan. iv. 1 ad fin.);
    Per quod Belshazar Rex Babelis cum magnatibus, uxoribus et pellicibus suis, biberet vinum ex vasis auri et argenti Templi Hierosolymitani, et laudaret deos auri, argenti, aeris, ferri et lapidis; propter quae scriptum est in pariete, et ipse Rex in eodem die occisus est (Dan v. (1) ad fin);
    Per edictum Darii Medi Regis Babelis, quod nemo intra triginta dies peteret aliquid a Deo nec ab homine, sed a Rege solo; si secus, conjiceretur in foveam leonum (Dan. vi. 8 ad fin);
    Perque quatuor bestias ascendentes ex mari visas Danieli, quarum quarta terribilis, robusta, habens dentes ferri magnos comedit et contrivit, et reliquum pedibus conculcavit; et quod tunc judicium consederit, et libri aperti sunt, et occisa sit bestia, et data in combustionem ignis: et quod tunc visus sit cum nubibus Caelorum veniens sicut Filius Hominis, Cui datum est dominium et gloria et regnum, et omnes populi et gentes et linguae Ipsum colent; “dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit” (Dan. vii. 1-14, seq.).
    @1 tziim pro “jiim”$
    @2 1, 9-11, 19, 21, 22 pro “1, 9, 10, 11, 14, 19, 21, 22″$
    @3 eos pro “te”$
    @4 22 pro “21”$
    @5 1, 12, 14, 23, 29, 31, 38-40 pro “1, 13, 14, 23, 29, 31, 34, 39, 40″$
    @6 7, 9, 25, 44, 47, 53, 57 pro “1, 7, 9, 20, 44, 47, 53, 57″$
  17. (Vers. 1.) “Et venit unus ex septem Angelis habentibus septem phialas, et locutus cum me, significat nunc influxum, et revelationem a Domino ex intimo Caeli de Religioso Catholico Romano. – Hactenus de statu Ecclesiae Reformatorum in fine ejus actum est nunc de statu Religiosi Romano Catholici in fine ejus agitur; hoc etiam sequitur in ordine, de quo in Prologo. Non dicitur Ecclesia Catholica Romana, sed Religiosum Catholico Romanum, quia non adeunt Dominum, nec legunt Verbum, et quia mortuos invocant; et Ecclesia est Ecclesia ex Domino et ex Verbo, et ejus perfectio secundum agnitionem Domini, et secundum intellectum Verbi. Quod unus ex septem Angelis habentibus septem phialas venerit et locutus sit cum Johanne, est quid per “septem Angelos habentes septem phialas” significatur influxus a Domino ex intimo Caeli Christiani in Ecclesiam ad detegendum mala et falsa ibi (videatur supra, n. 672, 676, 677, 683, 690, 691, 699, 700); hic itaque per septem illos Angelos significatur Dominus ex intimo Caeli loquens et revelans in quo statu est Religiosum Catholico Romanum in fine ejus: inde etiam est, quod unus ex septem illis Angelis sumpserit Johannem super montem altum, et ostenderit illi Uxorem Agni, quae est Nova Hierosolyma (cap. xxi. 9, 10).
  18. “Dicens mihi, (Veni,) ostendam tibi judicium Meretricis magnae sedentis super aquis multis,” significat revelationem de illo Religioso quoad prophanationes ejus et adulterationes veritatum Verbi. – Per “dicere” et “ostendere” significatur revelatio; per “judicium” significatur status ejus in fine ejus; per “Meretricem magnam” significatur prophanatio sanctorum Verbi et Ecclesiae, ac adulteratio boni et veri; per “aquas multas” significantur veritates Verbi adulteratae; per “sedere super illis” significatur esse et vivere in illis: quod per “moechari,” “scortari” et “adulterari” significetur falsificare et adulterare Verbum, videatur supra (n. 134, 620, 632); et quod per “aquas” significentur vera ejus (n. 50, 563, 614, 685), hic illa adulterata et prophanata, quia dicitur “Meretrix” super illis; ex his patet, quod per “dicens mihi, Ostendam tibi judicium Meretricis magnae sedentis super aquis multis” significetur revelatio de illo Religioso quoad prophanationes ejus et adulterationes veritatum Verbi. Simile dicitur de “Babele” apud Jeremiam:
    “Jehovah faciet id quod locutus est contra habitatores Babelis; quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui” (cap.{1} li. 12, 13).
    Quod dicatur quod ab illis vera Verbi adulterata et prophanata sint, est quia applicuerunt vera Verbi ad obtinendum dominium super sancta Ecclesiae et super Caelum, et ad vindicandum sibi Divinam potestatem Domini; et applicare vera Verbi ad obtinendum dominium super sancta Ecclesiae et Caeli, est adulterare illa; et applicare illa ad vindicandum sibi Divinam potestatem Domini, est prophanare Quod sua dogmata confirmaverint ex Verbo, notum est; sed lege illa et attende, et videbis quod applicuerint omnia illa, quae ex Verbo desumpserunt, ad dominium super animas hominum, et ad acquirendum sibi potentiam, auctoritatem et majestatem Divinam. Inde est quod Babylon dicatur “mater scortationum et abominationum terrae” (vers. 5).
    @1 cap. pro “Esaj.”$
  19. (Vers. 2.) “Cum qua scortati sunt Reges terrae,” significat quod adulteraverit vera et bona Ecclesiae quae ex Verbo. -Per “scortari” significatur falsificare et adulterare vera, ut mox supra (n. 719); per “reges terrae” significantur vera Ecclesiae quae ex Verbo, per “reges” vera ex bono, et per “terram” Ecclesia: quod per “reges” significentur illi qui in veris ex bono sunt ex Domino, et inde abstracte vera ex bono, videatur supra (n. 20, 664), hic illa adulterata et prophanata. Dicitur quod “reges terrae cum Meretrice magna scortati sint, ita sicut vera Ecclesiae quae ex Verbo, quae significantur per “reges terrae;” sed hoc est secundum stylum Verbi in Sensu literae, in quo tribuitur Deo ac Divinis quae ab Ipso, quae sunt vera Verbi, quae tamen fiunt ab homine et ejus malis, ut supra saepius; quare genuinus Sensus, qui est Sensus spiritualis, est, quod Religiosum illud vera Ecclesiae, quae ex Verbo, adulteraverit, imo prophanaverit. Qui non Sensum spiritualem Verbi novit, facile potest hallucinari, credendo quod per “reges terrae” intelligantur Reges terrae; cum tamen non Reges intelliguntur, sed Vera ex bono, et in opposito sensu Falsa ex malo. Ut adhuc videatur quod per “reges terrae” non aliud quam vera aut falsa Ecclesiae intelligantur, et per “scortationes eorum” vera Ecclesiae, quae ex Verbo, falsificata, adulterata et prophanata, adducentur aliqua loca ex Apocalypsi, et ex Daniele, ex quibus quisque, qui potest reflectere, videre potest quod non Reges intelligantur; quae sint:
    Jesus Christus “fecit nos Reges et Sacerdotes” (Apoc. i. 6);
    “Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra”(Apoc. v. 10);
    “Comedetis carnes Regum, carnes chiliarchorum, carnes equorum et sedentium super illis” (Apoc. xix. 18);
    “Septem Capita” Bestiae coccineae “septem montes sunt, et Reges septem sunt; quinque ceciderunt et unus est, et Bestia Rex octavus est, et de septem est” (Apoc. xvii. (9,) 10, 11);
    “Decem cornua decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt” (Apoc. xvii. 12);
    etiam dicitur sicut hic, quod
    “Reges terrae cum Meretrice scortati et deliciati sint” (Apoc. xviii. 3,9).
    Quis, qui potest reflectere, non videt quod per “reges” hic non intelligantur Reges. Similiter apud Danielem, ut quod
    Per “hircum hirsutum” intelligatur “Rex,” et per “cornu ejus magnum inter oculos Rex primus ; et cum ad summum venirent praevaricationes, exsurgeret Rex durus faciebus ac intelligens subtilia” (Dan. viii. 21, 23);
    Quod quatuor Bestiae ascendentes ex mari, “essent quatuor Reges qui surgent de terra;” et quod decem cornua Bestiae quartae “decem Reges essent,” et quod “alius surgeret post eos, qui tres Reges humiliabit” (Dan. vii. 17,24);
    Pariter quod Rex meridiei et Rex septentrionis pugnarent inter se; et quod Rex meridiei mitteret filiam suam ad Regem septentrionis; et quod hic Rex exaltaret se contra Deum, et quod deum alienum agnosceret: et quod illos, qui agnituri illum deum, honoraret auro, argento, lapide pretioso et desiderabilibus, et illos dominari faceret in multos, et terram divideret pretio: et quod plantaret tentoria tabernaculi sui inter maria, circa montem decoris sanctitatis; sed quod venturus sit ad finem suum; praeter plura alia (Dan. xi. I ad fin.):
    per “Regem meridiei” significatur Regnum seu Ecclesia ab
    illis qui in veris sunt, et per “Regem septentrionis” significatur Regnum et Ecclesia ab illis qui in falsis sunt; est enim propheticum de Ecclesiis venturis, quales futurae in principio, et quales postea. Causa quod qui in veris ex bono a Domino sunt, dicantur “reges,” est quia vocantur “filii” Domini; et quia regenerati sunt ab Ipso, vocantur “nati ab Ipso,” et quoque “haeredes;” et quia Dominus est Ipse Rex, ac Caelum et Ecclesia sunt Regnum Ipsius.
  20. “Et inebriati sunt ex vino scortationis ejus inhabitantes terram,” significat insanitionem in spiritualibus ex adulteratione Verbi apud illos qui in Religioso ille sunt. -Per “inebriari vino scortationis” significatur insanire in spiritualibus ex falsificatione veritatum Verbi, hic ex adulteratione illarum; per “vinum” significatur Divinum Verum Verbi (n. 316), et per “scortationem” significatur falsificatio et adulteratio ejus (n. 134, 620, 632, 635); inde per “inebriari ex illo vino” significatur insanire in spiritualibus; per “inhabitantes terram” significantur illi qui in Ecclesia sunt, ut supra (cap. xi. 10; cap. xii. 12; cap. xiii. 13, 14; cap. xiv. 6{1}), hic autem qui in Religioso illo sunt, quoniam non ibi est Ecclesia, ex causa quia non adeunt Dominum, nec legunt Verbum, et quia invocant mortuos, ut supra (n. 718). Quod “inebriari illo vino” significet insanire in spiritualibus, quidem absque confirmatione ex aliis locis in Verbo videri potest; sed quia plures non vident id, ex eo quod non spiritualiter sed sensualiter, hoc est, materialiter de singulis Verbi, dum legunt id, cogitent, velim aliqua loca e Verbo adducere confirmantia quod “inebriari” ibi significet insanire in spiritualibus, hoc est, in theologicis; quae sint:
    “Inebriati sunt sine vino, titubant sine sicera” (Esaj. xxix. 9):
    “Audi afflicta, Ebria sed sine vino” (Esaj. li. 21);
    “Calix auri Babel in manu Jehovae, Inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo Insaniunt gentes” (Jerem. li. 7);
    “Sit Babel in sibilum; cum incaluerint, ponam convivia illorum, et Inebriabo eos, ut exultent, et dormiant somnum saeculi, nec evigilent” (Jerem. li. 37,{2} 39);
    “Cecidit, cecidit Babylon, quia ex vino scortationis suae potavit omnes gentes” (Apoc. xiv. 8; cap. xviii. 3);
    “Omnis uter impleatur vino: ecce implebo omnes habitatores terrae hujus, reges, sacerdotes et prophetas, Ebrietate ” (Jerem. xiii. 12, 13);
    “Ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis” (Ezech. xxiii. 32, 33);
    “Filia Edomi, etiam ad te transibit calix, Inebriaberis et revelaberis” (Thren. iv. 21);
    “Etiam tu Inebriaberis” (Nah. iii. 11);
    “Bibite et Inebriamini, et vomite et cadite, ut non resurgatis” (Jerem. xxv. 27):
    “Vae sapientibus in oculis suis, et coram faciebus suis intelligentibus; vae heroibus ad bibendum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram” (Esaj. v. 21, 22).
    (Praeter alibi, ut Esaj. xix. 11, 12, 14; cap. xxiv. 20; cap. xxviii. 1,3,7, 8{3}: cap. Ivi. 12 Jerem. xxiii. 9, 10; Thren. iii. 15 ; Hosch. iv. 11, 12, 17, 18; Joel i. 5-7 ; Hab. ii. 15; Psalm. lxxv. 9{4} (B.A. 8) Psalm. cvii.{5} 27.)
    @1 6 pro “16”$
    @2 37 pro “32”$
    @3 1, 3, 7, 8 pro “1, 3, 7, 8, 9″$
    @4 9 pro “19”$
    @5 cvii. pro “cviii.”$
  21. (Vers. 3.) “Et detulit me in desertum in spiritu,” significat in statu spirituali delatum ad illos apud quos omnia Ecclesiae devastata sunt. -Per “desertum” significatur Ecclesia, in qua non est aliquod verum amplius, ita ubi omnia ejus devastata sunt (n. 546) et per esse “in spiritu” significatur esse in statu spirituali ex Divino influxu, de quo supra (n. 36): inde per “detulit me in desertum in spiritu significatur in statu spirituali delatum esse ad illos apud quos omnia Ecclesiae devastata sunt.
  22. “Et vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significat Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato. -Per “Mulierem” significatur Religiosum Catholico Romanum seu Babylonicum, nam sequitur, “super fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae. “Quod” mulier “significet Ecclesiam ex affectione veri, videatur n. 434, hic Religiosum Romano Catholicum, quod est in affectione opposita; per “Bestiam coccineam” significatur Verbum, de quo sequitur; et per “plenam nominibus blasphemiae” significatur prorsus prophanatum; per “blasphemiam” enim significatur negatio Divini Domini in Humano Ipsius, et adulteratio Verbi (n. 571, 582, 692, 715{1}), ita prophanatio; nam qui non agnoscit Divinum Domini in Humano Ipsius, et falsificat Verbum, sed non ex proposito, quidem prophanat, at leviter; sed qui addicant sibi omnem potentiam Divini Humani Domini, et propterea negant illud, et qui applicant omnia Verbi ad acquirendum sibi dominium super Sancta Ecclesiae et Caeli, et propterea adulterant Verbum, illi prophanant graviter. Ex his constare potest, quod per “vidi Mulierem sedentem super Bestia coccinea, plena nominibus blasphemiae,” significetur Religiosum illud super Verbo ab illis prophanato; per “coccineum” significatur Verum Verbi ex origine caelesti. Quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum quoad Divinum Verum Caeleste, ex prima cogitatione apparet sicut remotum et alienum, imo absonum, quia vocatur “Bestia;” sed quod per “bestiam” in Sensu spirituali significetur affectio naturalis, et quod dicatur de Verbo, de Ecclesia et de Homine, videatur supra, n. 239,{2} 405, 567. Quod “quatuor Animalia,” quorum unum erat Leo, alterum Vitulus, et quartum Aquila, significent Verbum, et quoque apud Ezechielem vocantur “Bestiae,” n. 239, 275, 286, 672. Quod “Equus,” qui etiam est bestia, significet intellectum Verbi, n. 298: quod “Agnus” significet Dominum, quod “Ovis” hominem Ecclesiae, et quod “Grex” ipsam Ecclesiam, notum est. Haec allata sunt, ne quis miretur quod per “Bestiam coccineam” significetur Verbum. Et quia Religiosum Catholico Romanum super Verbo fundat suum robur et suam dignitatem, ideo visa est Mulier illa sedens “super Bestia coccinea,” ut prius “super aquis multis” (vers. I), per quas significantur veritates Verbi adulteratae et prophanatae (supra, n. 719{3}). Quod per “Bestiam” illam significetur Verbum, patet manifeste ex illis quae de ea in sequentibus hujus capitis dicuntur, ut in versu 8: “Bestia, quam vidisti, erat et non est; et mirabantur habitantes super terra, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est.” In versu II: “Bestia, quae erat et non est, ipsa Rex octavus est, et de septem est, et in interitum abit.” In vers. 12, 13: quod “decem Cornua decem Reges sint, qui potentiam et potestatem suam Bestiae tradent.” In versu 17: “Deus dedit in corda eorum dare Regnum suum Bestiae.” Talia non possunt dici nisi de Verbo.
    @1 715 pro “716”$
    @2 239 pro “139”$
    @3 719 pro “729”$
  23. “Habente capita septem, et cornua decem,” significat intelligentiam ex Verbo principio sanctam, postea nullam, et tandem insaniam, ac potentiam ex Verbo continue multam. -Quod “caput” significet intelligentiam et sapientiam cum de Domino et de Verbo, et in opposito sensu insaniam et stultitiam, videatur supra, n. 538, 568{1}; quod “septem” non significent septem, sed omne illud, et dicantur de re sancta, n. 10, 391; quod “cornu” significet potentiam, n. 270, et quod “cornua decem” significent potentiam multam, n. 539; quod per “capita septem” significetur intelligentia principio sancta, postea nulla, et tandem insania, patet a vers. 9, 10, hujus capitis, ubi ab Angelo dicitur quid per “capita septem” significatur, de quibus infra. Ex his patet, quod per “Bestiam habentem capita septem et cornua decem” significetur intelligentia ex Verbo principio sancta, postea nulla, et tandem insania, et potentia ex Verbo continue multa.
    @1 568 pro “585”$
  24. (Vers. 4.) “Et Mulier circuminduta purpura et coccino,” significat Divinum Bonum et Divinum Verum Caeleste, quae sunt Verbi, apud illos. -Per “purpuram” significatur Divinum Bonum caeleste, et per “coccinum” significatur Divinum Verum caeleste, de quibus sequitur; “circumindui” illis significat circum illos esse, ita apud illos; quod illa sint ex Verbo apud illos, est quia per “Bestiam coccineam,” super qua Mulier sedebat, significatur Verbum (n. 723): quod Divinum Bonum et Verum Verbi sit circum illos sicut indumentum, ita apud illos, notum est: adorant enim Verbum ab extra et non ab intra; agnoscunt illud, quia agit de Domino, et de Ipsius potestate super Caelum et super Ecclesiam, quam in se transtulerunt; et agit de clavibus datis Petro, cujus successores se dicunt esse: et quia super his duobus fundatur eorum majestas, dignitas et potestas, ex necessitate sanctitatem Verbi agnoscunt; sed usque est Verbum illis modo sicut Vestis ex “purpura et coccino exque auro, lapide pretioso et margaritis,” super Meretrice tenente poculum aureum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis. Quoniam dicitur “purpura et coccinum,” et dein “aurum, lapis pretiosus et margaritae,” et per “purpuram et coccinum” significatur Divinum Bonum et Verum caeleste, ac per “aurum et lapidem pretiosum” Divinum Bonum et Verum spirituale, utrumque ex Verbo, ideo aliquid dicetur de Divino Caelesti et de Divino Spirituali: -Sunt duo Regna, in quae universum Caelum Domini distinctum est, Regnum Caeleste et Regnum Spirituale; Regnum Caeleste consistit ex angelis qui in Amore a Domino sunt, et Regnum spirituale ex angelis qui in Sapientia a Domino sunt. In unoquovis Regno est Bonum et Verum; Bonum et Verum apud angelos Regni Caelestis, significatur per “purpuram et coccinum,” ac Bonum et Verum apud angelos Regni spiritualis significatur per “aurum et lapidem pretiosum.” Haec et illa Bona et Vera sunt angelis a Domino per Verbum; quare in Verbo sunt bini Sensus interiores, caelestis et spiritualis. Inde nunc est, quod Mulier sedens super Bestia coccinea visa sit “circuminduta purpura et coccino,” tum “inaurata auro, lapide pretioso et margaritis.” Simile quod per “Mulierem” hanc significatur per
    Hominem divitem, qui “induebatur purpura et bysso, et lautitiis indulgebat quotidie splendide;” ad cujus vestibulum projectus est Lazarus, desiderans “saturari ex micis cadentibus ex mensa ejus” (Luc. xvi. 19-21);
    per “divitem indutum purpura et bysso” intelliguntur Judaei, qui habebant Verbum; et per “Lazarum” intelliguntur Gentes quae non habebant. Similia significantur in sequentibus his:
    “Qui comederunt lautitias, devastati sunt in plateis; educati super Coccinum, amplexi sunt sterquilinium” (Thren. iv. 5);
    “Tu ergo vastata quid facies; si indueris te Coccino, si ornaveris te ornatu auri, frustra pulchram te reddes” (Jerem. iv. 30);
    “Filiae Israelis supra Schaule flete, qui amicivit vos Coccino cum delicatis, et qui posuit ornatum auri super vestem” (2 Sam. i. 24):
    “Byssus ex acupictura fuit expansio tua, hyacinthinum et purpura fuit tegumentum tuum” (Ezech. xxvii. 7);
    ibi de “Tyro,” per quam significantur cognitiones veri et boni ex Verbo. Quoniam per “purpuram et coccinum” significantur Bonum et Verum Caeleste, ideo
    Vestes Aharonis, ut et Vela et Aulaea Tabernaculi, contexta erant ex hyacinthino, Purpura, Coccino et bysso (Exod. xxvi.{1} 4, 31; cap. xxvii. 16; cap. xxviii. 6, 15);
    Quod Aulaea (Exod. xxvi. 1);
    Quod Velum ante Arcam (Exod. xxvi. 31);
    Quod Tegumentum pro ostio Tentorii (Exod. xxvi. 36);
    Quod Tegumentum portae atrii (Exod. xxvii.{2} 16);
    Quod Ephodum (Exod. xxviii. 6);
    Quod Baltheus (Exod. xxviii. 8);
    Quod Pectorale judicii (Exod. xxviii.{3} 15);
    Quod Fimbriae pallii Ephodi (Exod. xxviii. 33);
    Quod Pannus Coccini super panes facierum (Num. iv. 8).
    Ex his patet, quid per “purpuram et coccinum,” quibus circuminduta apparuit Mulier sedens super Bestia coccinea, significatur. Similiter in sequentibus, ubi dicitur,
    “Vae urbs magna, quae induta fuisti bysso et Purpura et Coccino, inaurata auro et lapide pretioso et margaritis; quia una hora devastatae sunt tantae divitiae” (Apoc. xviii. 16, 17);
    Et quod Purpura et Coccinum, aurum, lapis pretiosus et margaritae, essent inter merces Babylonis (Apoc. xviii. 12).
    @1 xxvi. pro “xxv.”$
    @2 xxvii. pro “xxviii.”$
    @3 xxviii. pro “xxiii.”$
  25. “Et inaurata auro et lapide pretioso,” significat Divinum Bonum et Divinum Verum spirituale, quae sunt Verbi, apud illos. -Per “aurum” significatur bonum (n. 211); per “lapidem pretiosum” significatur verum (n. 231, 540, 570); utrumque Verbi: quod bonum et verum spirituale significetur, est quia per “purpuram et coccinum” significatur bonum et verum caeleste, ac utrumque in Verbo conjungitur propter conjugium boni et veri ibi (n. 373{1}), ac bonum et verum caeleste, quia sunt amoris, sunt in sua essentia bonum,{2} ac bonum et verum spirituale, quia sunt sapientiae, sunt in sua essentia verum; quod bonum, et verum caeleste sint amoris, ac bonum et verum spirituale sint sapientiae, videatur supra (n. 725). Quid praeterea intelligitur per quod Mulier haec apparuerit ita circuminduta et inaurata, videatur in praecedente articulo.
    @1 373 pro “106”$
    @2 bonum pro “boni”$
  26. “Et margaritis,” significat cognitiones boni et veri, quae sunt Verbi, apud illos. Per “margaritas” in Sensu spirituali, significantur cognitiones boni et veri tam caelestis quam spiritualis, quae ex Verbo sunt, in specie ex Sensu literae ejus; et quia “margaritae” significant illas cognitiones, ideo nominantur post “purpuram et coccinum,” ac post “aurum et lapidem pretiosum.” Eaedem cognitiones significantur per “margaritas” in his locis:
    “Simile est Regnum Caelorum negotiatori quaerenti pulchras Margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam Margaritam, abiens vendidit omnia quae habuit, et emit illam” (Matth. xiii. 45, 46);
    per hanc significatur cognitio de Domino.
    “Duodecim portae” Muri Novae Hierosolymae “duodecim Margaritae unaquaevis portarum erat una Margarita” (Apoc. xxi. 21);
    “portae Novae Hierosolymae” significant introitum in Novam Ecclesiam, ac introitus fit per cognitiones boni et veri ex Verbo.
    “Ne projicite Margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus, et lacerent vos” (Matth.{1} vii. 6);
    per “porcos” significantur qui solum opes mundanas amant, et non opes spirituales, quae sunt cognitiones boni et veri ex Verbo. Quia per “Babylonem” significatur Religiosum, a quo omnes cognitiones boni et veri ex Verbo projectae sunt, dicitur de illa,
    “Mercatores terrae flebunt et plangent super Babylone, quod merces eorum nemo emat, merces auri et argenti, lapidis pretiosi, et Margaritae” (Apoc. xviii. (11) 12).
    @1 Matth. pro “Luc.”$
  27. “Habens aureum poculum in manu sua, plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus,” significat Religiosum illud ex sanctis Verbi prophanatis, et ex bonis et veris ejus per dira falsa conspurcatis. -Quod per “poculum” seu “calicem” simile significetur quod per “vinum,” quia est continens, videatur supra (n. 672), et per “vinum Babylonis” significatur Religiosum illud quoad dira ejus falsa (n. 632, 635); per “abominationes” significantur prophanationes sancti; et per “immunditiem scortationis” significantur conspurcationes boni et veri Verbi; inde per “habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus,” significatur Religiosum illud consistens ex sanctis Ecclesiae prophanatis, et ex bonis et veris Verbi per dira falsa conspurcatis. Haec similia sunt illis quae Dominus dixit ad Scribas et Pharisaeos:
    “Vae vobis hypocritae, quia similes vos facitis sepulchris dealbatis, quae foris quidem apparent pulchra, intus vero{1} plena sunt ossibus mortuorum, et omni immunditie” (Matth. xxiii. 27).
    @1 vero pro “vera”$
  28. (Vers. 5.) “(Et) super fronte ejus (nomen) scriptum, Mysterium, Babylon magna mater scortationum et abominationum terrae,” significat Religiosum Catholico Romanum quale est interius quod reconditum, quod ex ortu suo ab amore dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius, conspurcaverit et prophanaverit illa quae Verbi et inde Ecclesiae sunt. -Per “scriptum in fronte” significatur insitum amori, “frons” enim significat amorem (n. 347, 605); per “mysterium” significatur quod interius est reconditum; per “Babylonem magnam” significatur Religiosum Catholico Romanum, et omne quale ejus, ut supra (n. 717{1}); per “scortationes”, significantur adulterationes boni et veri Verbi (n. 719-721), et quoque conspurcationes eorum, ut mox supra (n. 728); per “abominationes” significantur prophanationes sanctorum Ecclesiae, ut quoque mox supra (n. 728); per “terram” significatur Ecclesia (n. 285); inde per “matrem scortationum et abominationum terrae” significatur ortus illarum: nunc quia illa verba in fronte ejus scripta sunt, et per “scriptum in fronte” significatur insitum amori, et amor illorum est amor dominandi ex amore sui super omnia Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius, ideo hoc significatur. Ex his videri potest, quod per “super fronte ejus scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater scortationum et abominationum terrae,” significetur Religiosum Catholico Romanum quale est interius quod reconditum, quod ex ortu suo ab amore dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius, conspurcaverit et prophanaverit illa quae Verbi et inde Ecclesiae sunt. Quod sit amor dominandi super omnia Ecclesiae, notum est ex jure sibi vindicato super animas hominum, et super omnia cultus illorum; quod super Caelum, notum est ex potestate assumpta solvendi et ligandi, et sic aperiendi et claudendi; quod super omnia Domini, notum est ex Vicariatu, per quem sibi attribuunt omnia Ipsius; quod super omnia Verbi, etiam notum est ex reservata sibi solis interpretatione ejus. Dicitur amor dominandi ex amore sui, quia etiam datur amor dominandi ex amore usuum, qui bini amores sunt sibi e diametro oppositi; amor enim dominandi ex amore sui est diabolicus, spectat enim se solum et mundum propter se; at amor dominandi ex amore usuum est caelestis, spectat enim Dominum, a Quo omnia quae procedunt sunt usus, ac usus ei sunt facere bonum Ecclesiae propter salutem animarum; quare hic amor abominatur amorem dominandi ex amore sui.
    @1 717 pro “217”$
  29. (Vers. 6.) “Et vidi Mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum et ex sanguine testium Jesu,” significat Religiosum illud insaniens ex adulteratis et prophanatis Divinis Veris et Bonis Domini, Verbi et inde Ecclesiae. -Per “Mulierem” significatur Religiosum illud, ut supra (n. 723, 725); per “inebriari” significatur insanire in spiritualibus (n. 721); per “sanguinem” significatur falsificatio, adulteratio et prophanatio Verbi (n. 327, 379, 681, 684); per “sanctos” significantur illi qui a Domino per Verbum in Divinis Veris sunt, et abstracte Divina vera Domini, Verbi et inde Ecclesiae (n. 173, 586, 666) per “testes Jesu” significantur abstracte vera et bona a Domino per Verbum in Ecclesia (n. 6, 16, 490, 506, 668{1}), hic illa prophanata, quia dicitur “sanguis martyrum” seu “testium Jesu,” et de “Babylone” per quam etiam significatur prophanatio boni et veri Verbi et Ecclesiae (n. 717, 718). Ex his constat, quod per “vidi mulierem inebriatam ex sanguine sanctorum et ex sanguine testium Jesu” significetur Religiosum illud insaniens ex adulteratis et prophanatis Divinis veris et bonis Domini, Verbi et inde Ecclesiae.
    @1 668 pro “669”$
  30. “Et admiratus sum videns illam admiratione magna,” significat stuporem quod Religiosum illud tale sit interius, cum tamen aliter apparet exterius. -“Admirari admiratione magna,” est obstupescere valde; “videns illam” significat quod Mulier, hoc est, Religiosum, tale sit interius, cum tamen aliter apparet exterius; obstupuit enim, quod videret Mulierem sedentem super Bestia coccinea indutam purpura et coccino, inauratam auro, lapide pretioso et margaritis, habentem poculum aureum in manu sua, quae erant apparentiae ejus in externis, et tamen poculum erat plenum abominatione et immunditie scortationis; ac in fronte vidit scriptum, “Mater scortationum et abominationum terrae,” quae sunt interna ejus. Haec a Johanne dicta sunt, quia unusquisque etiam hodie non potest non obstupescere, cum videt Religiosum illud tam sanctum et splendidum in externis, et non novit quod tam prophanum et abominabile sit in internis.
  31. (Vers. 7.) “Et dixit mihi Angelus, Quare admiraris; ego tibi dicam mysterium Mulieris et Bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua,” significat detectum, quid illa quae praecedunt et visa sunt, significant. -Haec non opus habent ulteriore explicatione.
  32. (Vers. 8.) “Bestia, quam vidisti, erat et non est,”, significat Verbum apud illos pro sancto agnitum, et tamen realiter non agnitum. -Quod per “Bestiam” significetur Verbum, videatur supra (n. 723); per “erat et non est,” significatur illud pro sancto agnitum, et tamen realiter non agnitum. Quod Verbum apud illos fuerit, et quoque sit, et tamen quod non sit, notum est: agnoscitur quidem pro sancto, quia agit de Domino, et de Ipsius potestate super Ecclesiam et super Caelum, ac de Petro et ejus clavibus; sed usque non agnoscitur, non enim legitur a populo, quia ab illo legendo detinetur, et per varia a Monachis figmenta abducitur, imo etiam prohibetur; et solummodo custoditur in bibliothecis, et monasteriis, ubi etiam pauci id legunt, minus ad aliquod verum inibi attendunt; sed modo ad dictata Papae, quae dicunt in simili sanctitate esse: imo quando ex corde loquuntur, vituperant et blasphemant Verbum. Ex his constare potest, quod per
    “Bestiam quae erat et non est” significetur Verbum apud illos pro sancto agnitum, et tamen realiter non agnitum.
  33. “Et futura est ascendere et abysso, et in interitum abire,” significat deliberatum in Consistorio Papali aliquoties de receptione et lectione Verbi a Laicis et Vulgo, sed rejectum. -Per “Bestiam quae futura est ascendere,” significatur Verbum, ut supra (n. 723, 733); per “abyssum” ex quo futura est ascendere, non aliud significari potest, quam Religiosum illud, et praecipue ubi Thronus ejus est, ita Consistorium Papale; causa quod sit “abyssus,” est quia id quod ibi decernitur, spectat dominium super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Domini et Verbi Ipsius (n. 729); haec ut essentialia pro fine habent, at bonum Ecclesiae et salutem animarum ut formalia pro mediis ad finem; per “abire ad interitum” significatur rejici. Quod aliquoties ibi deliberatum sit de receptione et lectione Verbi a laicis et vulgo, at rejectum, ex Historia Ecclesiastica notum est; propositum etiam est a Pontifice qui nunc inter Reformatos et beatos est, de quo in Continuatione de Mundo Spirituali (n. 59), sed non acceptatum; et imprimis hoc notum est ex Bulla Unigenitus, et praeterea ex Conciliis.
  34. “Et mirabuntur habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae a fundatione mundi, videntes Bestiam quae erat et non est, attamen est,” significat obstupescentiam illorum qui e Religioso illo sunt, omnes qui ad instauratione ejus affectarunt dominum in super Caelum et Terram, quod Verbum, tametsi ita rejectum est, usque sit. -Per “mirari” significatur obstupescere; per “habitantes super terra” significantur qui ab Ecclesia sunt, hic qui ex Religioso illo, ut supra (n. 721); “quorum nomina non scripta sunt in Libro vitae a fundatione mundi,” significat qui non credunt in Dominum, et non in doctrina sunt ex Verbo, omnes ab instauratione Ecclesiae, hic ab instauratione hujus Religiosi, (n. 588, 589), et hi non alii sunt quam qui affectant dominium super Caelum et super Terram: per “Bestiam quae erat et non est, attamen est, “significatur quod Verbum, ita rejectum, usque sit. Ex his patet, quod per” mirabuntur habitantes super terra, quorum non scripta nomina in Libro vitae a fundatione mundi, videntes Bestiam, quae erat et non est, attamen est,” significetur obstupescentia illorum qui e Religioso illo sunt, omnes qui ab instauratione ejus affectarunt dominium super Caelum et terram, quod Verbum, tametsi ita rejectum est, usque sit. Omnes enim qui affectant dominium super sancta Ecclesiae et super Caelum, odio habent Verbum, quia odio habent Dominum, si non ore usque corde. Quod ita sit, pauci sciunt in mundo, quia tunc in corpore sunt; at manifestatur post mortem, dum quisque in suo spiritu est. Inde est, quod mirentur quod usque Verbum sit, tametsi rejectum ita, ut supra (n. 734) dictum est. Quod Verbum usque sit, est quia est Divinum, et Dominus in illo.
  35. (Vere. 9.) “Haec mens, habens sapientiam,” significat quod haec interpretatio sit in Sensu naturali, sed pro illis qui in Sensu spirituali a Domino sunt. -“Haec mens” significat quod hoc sit intellectus et interpretatio illorum quae visa sunt; “habens sapientiam” significat pro illis qui interius sapiunt. Quod sit interpretatio in Sensu naturali pro illis qui in Sensu spirituali sunt, est quia interpretatio ab Angelo facta est in Sensu naturali et non in spirituali: dixit enim quod septem capita Bestiae “septem montes essent,” et quoque quod “septem reges sint,” et quod “ex illis unus sit, et alter nondum venerit,” tum quod Bestia “sit octavus et de septem,” praeter plura quae sequuntur usque ad finem capitis: et haec non possunt intelligi nisi ab illis qui in Sensu spirituali a Domino sunt; ideo id per “habentem sapientiam” significatur. Quod interpretatio ab Angelo facta sit in Sensu naturali et non in spirituali, est quia Sensus naturalis est basis, continens et firmamentum Sensus spiritualis et caelestis ejus, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 27-49); quare etiam interpretationes alibi in Verbo datae sunt in Sensu naturali, quae usque non possunt interius intelligi nisi per Sensum spiritualem, ut videri potest apud Prophetas, et quoque apud Evangelistas multis in locis.
  36. “Septem Capita Montes sunt septem, ubi Mulier sedet super illis,” (Vers. 10.) “et Reges septem sunt,” significat Divina Bona et Divina Vera Verbi, super quibus Religiosum Catholico Romanum fundatum est, tempore destructa et tandem prophanata. -Quoniam per “Bestiam coccineam” significatur Verbum, et ideo per “Capita” ejus significantur bona amoris et vera sapientiae ibi, quare Verbum, quale est quoad illa duo apud illos qui per “Babylonem” intelliguntur, hic describitur, Divinum Bonum amoris ibi per “Montes,” et Divinum Verum ibi per “Reges.” Quod per “Montes” significentur bona amoris, videatur (n. 336, 339, 714(a)): et quod per “Reges” significentur vera sapientiae (n. 20, 664, 704{1}); et quod per “Caput,” dum de Domino, significetur Divinus Amor Divinae Sapientiae ac Divina Sapientia Divini Amoris Ipsius (n. 47, 538, 568{2}); et quod per “septem” significetur omne et completum, et quod dicantur de rebus sanctis (n. 10, 391, 657);, et quod per “Mulierem” significetur Religiosum Catholico Romanum (n. 723); inde nunc per “septem Capita Montes sunt septem, ubi Mulier sedet super illis,” significantur Divina Bona et Divina Vera Verbi, super quibus Religiosum Catholico Romanum fundatum est; causa est, quia ab illo Religioso totum Verbum prophanatum et adulteratum est, de quo supra (n. 717, 719-721, 723, 728-730). Dicitur tempore prophanatum, quoniam principio fuit Verbum illis sanctum: sed sicut viderunt se potuisse dominari per sancta Ecclesiae, a Verbo recesserunt, ac pro sancto aequali, at realiter superiori, agnoverunt propria Edicta, Praecepta et Statuta; et tandem omnem potestatem Domini in se transtulerunt, non relinquendo aliquid. Ex statu illorum primo, quando sanctum habuerunt Verbum, est quod Lucifer, per quem intelligitur Babel (n. 717), dictus sit “filius aurorae,” at ex statu posteriori, quod “demissus sit in Infernum” (Esaj. xiv.); sed de hoc videantur plura in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 257). Videri potest, sicut per “Montes septem, ubi Mulier sedet,” intelligatur Roma, quia illa super septem montibus est aedificata, a quibus etiam nomen habet; sed sit quod Roma intelligatur, quoniam ibi est Thronus et Tribunal illius Religiosi, usque tamen per “Montes septem” hic significantur Divina Bona Verbi et inde Ecclesiae, prophanata; nam numerus septem non aliud quam sanctum, hic quod prophanatum est, adjicit, sicut idem numerus alibi; ut quod dicantur
    Septem Spiritus coram Throno Dei (Apoc. i. 4);
    Septem Candelabra, in quorum medio Filius Hominis (Apoc. i. 13; cap. ii. 1);
    Septem stellae (Apoc. ii. 1: cap. iii. 1);
    Septem lampades ignis coram Throno (Apoc. iv. 5);
    Septem sigilla, quibus Liber obsignatus est (Apoc. v. 1); Septem cornua et septem oculi Agni (Apoc. v.{3} 6);
    Septem Angeli cum septem tubis (Apoc. viii. 2);
    Septem tonitrua (Apoc. x. 3,4):
    Septem Angeli habentes septem plagas in phialis (Apoc. xv. 1,6,7).
    Similiter hic quod Bestia coccinea haberet “septem Capita,” et quod “septem Capita essent septem Montes,” et quoque essent “septem Reges.”
    @1 704 pro “604”$
    @2 568 pro “565”$
    @3 v. pro “iv.”$
  37. “Quinque ceciderunt, et unus est, et alter nondum venit; et quando venerit, brevi illum oportet manere,” significat quod omnia Divina Vera Verbi destructa sint, praeter unum hoc, quod Domino data sit omnis potestas in Caelo et in Terra; et praeter alterum, quod nondum in quaestionem venit, et cum venit, non permansurum est, quod est quod Humanum Domini sit Divinum. -Per “quinque” non significantur quinque, sed omnia reliqua, hic omnia reliqua Divina Vera Verbi, quae per “Reges” significantur; nam numeri in Apocalypsi, et in genere in Verbo, significant quale rerum cum quibus copulantur; sunt sicut quaedam adjectiva copulata substantivis, aut sicut quaedam praedicata adjuncta subjectis, ut videri potest ex numeris, duo, tria, quatuor, sex, septem, decem, duodecim, centum quadraginta quatuor, de quibus supra; hic itaque “quinque” significant omnia reliqua, quia “septem” omnia sancta Verbi, et sequitur quod “unus sit,” et quod “alter venturus sit,” ita quod duo sint ex omnibus quae remanserunt; inde patet, quod per “quinque ceciderunt,” significetur quod omnia reliqua destructa sint; dicitur “cadere,” quia de Regibus qui gladio cadunt; per “unus est,” non aliud significatur, quam hoc Divinum Verum, quod Domino data sit omnis potestas in Caelo et in Terra, secundum Ipsius Domini verba (Matth. xxviii. 18; Joh. xiii. 3; cap. xvii. 2, 3, 10);
    (videatur supra n. 618;) quod hoc unum non destructum sit, est quia alioquin non potuerunt addicare sibi dominium super omnia Ecclesiae et Verbi et super Caelum. Per “alterum qui nondum venit, et quando venerit, brevi illum oportet manere,” significatur Divinum Verum quod nondum in questionem venit, et cum venit, non apud illos permansurum est, quod est, quod Humanum Domini sit Divinum; dicitur “brevi oportet manere,” quia est secundum Divinam Providentiam, de qua supra (n. 686). Quod Divinum Verum sit, quod Humanum Domini sit Divinum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem. At quod nondum in quaestionem venerit, est quia postquam in se transtulerunt omnem potestatem Domini, non potuerunt agnoscere Humanum Dominum pro Divino, quia tunc diceretur a laicis et vulgo quod in se transtulerint Divinam Potestatem, et sic quod ipse Pontifex esset Deus, et ejus ministri essent dii: sed quod usque hoc in quaestionem venturum sit, constare potest ex eo, quod hic in Apocalypsi praedictum sit.
    Quod hoc alterum, quod est quod Humanum Domini sit Divinum, viderint, tametsi sicut clausis oculis, patet ex his apud illos, quod dicant quod in Eucharistia non solum sit Corpus et Sanguis Domini sed etiam Anima et Divinitas Ipsius, ita quod sit Omnipraesentia tam Humani quam Divini Ipsius, et Humanum non potest Omnipraesens esse, nisi sit Divinum: tum quod dicant, quod Christus quoad Corpus et Sanguinem, et simul quoad Animam et Divinitatem per Eucharistiam in illis sit, et illi in Ipso sint, et hoc dicitur de Humano Ipsius; quod non potest dici, quia non dari, nisi Humanum Ipsius sit Divinum. Praeter illa etiam dicunt, quod Sancti cum Christo regnent, et quod Christus adorandus sit, et quod Sancti invocandi et venerandi: tum quod Christus sit vera Lux, et quod in Ipso vivant et mereantur, et similia alia, quae involvunt Divinitatem Humani Ipsius. Haec ex Concilio Tridentino et ex Bulla. Ita quod, sicut dictum est, videant illud verum, sed tanquam clausis oculis.

739 (Vers. II.) “Et Bestia quae erat et non est, ipsa octavus est, et de septem est, et in interitum abit,” significat quod Verbum, de quo prius, sit ipsum Divinum Bonum, et quod sit Divinum Verum, et quod auferatur Laicis et Vulgo, ne prophanationes et adulterationes ibi ab Antesignanis factae appareant, et illi propterea recedant. -Per “Bestiam quae erat et non est, “significatur Verbum, ut prius (vers. 8); per quod “ipsa octavus sit,” hic octavus mons, significatur quod sit ipsum Divinum Bonum; per “septem montes” enim significantur Divina Bona Verbi (n. 737); inde per quod “ipsa Bestia sit octavus” mons, significatur quod sit ipsum Divinum Bonum; per “octavum” etiam significatur Bonum; et quia omnia bona Verbi apud illos prophanata sunt, non dicitur ipsa de septem montibus, sicut mox de septem regibus, per quos significantur Divina Vera Verbi, quorum non omnia adulterata sunt (n. 737,738). Ex his paucis videri potest arcanum quod in his verbis reconditum latet. Per quod “in interitum abeat,” significatur quod rejiciatur, ut supra (n. 734); at quia Verbum non ita rejicitur quin agnoscatur pro sancto, sed a laicis et vulgo aufertur ne prophanationes boni et adulterationes veri ibi ab Antesignanis factae appareant, et laici propterea recedant, quare hoc, quia est ipsa causa, per “abire in interitum” significatur. Quod Verbum sit ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, est quia in omnibus et singulis ejus est conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium boni et veri; tum quia in singulis ejus est Sensus caelestis et Sensus spiritualis, et in Sensu caelesti est Divinum Bonum, ac in Sensu spirituali est Divinum Verum; et haec sunt in Verbo, quia Dominus est Verbum; quae omnia in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, Amstelodami edita, demonstrata sunt.

  1. (Vers. 12.) “Et decem Cornua (,quae vidisti,) decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt,” significat Verbum quoad potentiam ex Divinis veris apud illos qui in regno Galliae sunt, et non ita sub jugo Dominii Papalis sunt, apud quos tamen nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est. -Quod haec de illis in Galliae regno dicta sint, constare potest ex serie rerum in Sensu spirituali; agitur enim nunc de receptione Verbi ab illis qui in Christiano orbe sunt; de receptione Verbi et inde statu Ecclesiae apud Romano Catholicos (vers. 9-11); de receptione Verbi et inde statu Ecclesiae apud illos qui Religioso isti nisi solum quoad externa addicti sunt, qui sunt in regno Galliae imprimis (12-14) ; de reliquis qui quidem Religiosum illud profitentur sed usque in variis dissentiunt (vers. 15) et de Protestantibus seu Reformatis, qui a Religioso illo plane recesserunt (vers. 16, 17). Sed quod de his et illis hic agatur, prorsus non sciri potest nisi sciatur quod per “Bestiam coccineam” intelligatur Verbum, et quod Ecclesia sit secundum receptionem Verbi. Quod per “Bestiam coccineam” intelligatur Verbum, videatur supra (n. 723); et quod Ecclesia sit Ecclesia ex Verbo et secundum intellectum ejus, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 76-79). Per “cornua,” hic “cornua Bestiae,” significatur potentia Verbi; et per “decem cornua” multa potentia, hic Divina potentia, quia est Domini per Verbum. Quod “cornua” significent potentiam, et “decem cornua” multam potentiam, videatur supra (n. 270, 539, 724) quod per “reges” significentur illi qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et abstracte Divina Vera ibi (n. 20, 664, 704), et quod per “decem” non intelligantur decem, sed multi ac multa (n. 101). Per “regnum” significatur Ecclesia ex Verbo, quia per “reges” significantur qui in Divinis Veris ex Verbo sunt, et abstracte Divina Vera ibi; inde per “regnum nondum acceperunt” significatur apud quos nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est. Ex his videri potest, quod per “decem cornua decem Reges sunt, qui regnum nondum acceperunt,”significetur Verbum, quoad potentiam ex Divinis Veris, apud illos qui in Regno Galliae sunt, et alicubi alibi, etiam qui Jansenistae vocantur, et non ita sub jugo Dominii papalis sunt; apud quos tamen nondum Ecclesia ita separata a Religioso Catholico Romano facta est. Dicitur Ecclesia apud illos in Regno Galliae nondum separata a Religioso Catholico Romano, quia cohaeret cum illo in externis, sed non ita in internis. Externa sunt formalia ac interna sunt essentialia. Quod adhuc ibi cohaereant, est quia tot ibi monasteria sunt, et quia sacerdotia ibi sub jure Pontificis sunt, et hi in omni formali sunt secundum edicta et{1} statuta papalia: et inde permulti adhuc in essentialibus Religiosi istius sunt; quare Ecclesia ibi separata nondum est. Hoc est quod significatur per quod “regnum nondum acceperint.”
    @1 et pro “est”$
  2. “Sed potestatem tanquam Reges unam horam accipiunt cum Bestia,” significat quod Verbum apud illos valeat, et illi per Verbum, sicut in Divinis veris ejus essent. -Per “accipere potestatem cum Bestia” significatur una valere cum Verbo, ita quod Verbum apud illos valeat, ac illi per Verbum valeant; per “potestatem accipere” significatur valere, et per “Bestiam” significatur Verbum (n. 723) ; per “tanquam reges,” significatur sicut in Divinis veris ex Verbo essent; quod per “reges” significentur qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et abstracte Divina Vera ibi (n. 20, 664, 704, 740); per “unam horam” significatur aliquamdiu, et quoque aliquantum. Ex his patet, quod per “potestatem tanquam reges unam horam accipiunt cum Bestia,” significetur quod Verbum apud illos valeat, et illi per Verbum, sicut in Divinis veris ejus essent. Haec dicta sunt, quia agnoscunt quod Verbum sit Divinitus inspiratum, et inde quod Ecclesia sit Ecclesia ex Verbo: sed usque Divina Vera ex illo non adhuc hauriunt, modo haec communia: quod Solus Deus colendus sit, et quod non aliquis homo sicut Deus; et quod potestas Petro data non in se sit Divina, et quod tamen Divinum sit aperire et claudere Caelum, quod non in hominis propria potestate est. Haec confirmant apud se ex Verbo; sed coram aliis, qui non audiunt Verbum, ex rationalitate, quae apud unumquemvis, qui in veris vult esse, ex continuo influxu e Caelo datur. Quod non ulterius progrediantur, et ex Verbo hauriant doctrinalia fidei et vitae, est ex Divina Domini Providentia, quia in externis seu formalibus adhuc cohaerent cum Religioso Catholico Romano; ne verum et falsum commisceantur, et inde luctatio interior, quae est sicut fermentatio quae turbat, exoriatur.
  3. (Vers. 13.) “Hi unam sententiam habent, at potentiam et potestatem suam Bestiae tradent,” significat quod illi unanimiter agnoscant, quod regimen et dominium super Ecclesiam unice sit per Verbum. -Per “unam sententiam habere” significatur unanimiter agnoscere; per “potentiam et potestatem Bestiae tradere” significatur regimen et dominium super Ecclesiam addicare Verbo; quod sit regimen et dominium super Ecclesiam, est quoniam de illa, quia de Verbo, agitur. Ex his patet, quod per “hi unam sententiam habent, et potentiam et potestatem suam Bestiae tradent,” significetur quod illi unanimiter agnoscant quod regimen et dominium super Ecclesiam unice sit per Verbum. Agnoscunt quidem Pontificem ut Caput Ecclesiae, sed regimen et dominiun ejus super Ecclesiam non sicut est Capitis super Corpus, sed sicut est Supremum supra Corpus, quod non regit et dominatur ex se, sed ex Deo per Verbum, et quod tunc obediendum sit: consequenter quod interpretatio Verbi non sit illi soli ex arbitrio, ut fit, quia sic pervertitur et perit Divina auctoritas Verbi.
  4. (Vers. 14.) “Hi cum Agno pugnabunt, sed Agnus vincet eos, quia Dominus dominorum est at Rex regum,” significat pugnam Domini cum illis de agnitione Divini Humani Ipsius, quia Dominus in Illo est Deus Caeli et Terrae et quoque Verbum. -Per “pugnam” illorum cum Domino et Domini cum illis, non intelligitur pugna qualis est a malis et cum malis, sed qualis est ab illis et cum illis qui nondum in veris sunt de Domino; per “Agnum” intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum et quoque quoad Verbum (n. 269, 291, 595) et per “vincere illos” significatur convincere per Verbum; “quia est Dominus dominorum et Rex regum,” significat quia est Deus Caeli et Terrae: ex Dominio Ipsius super omnia Bona Caeli et Ecclesiae vocatur Ipse “Dominus dominorum,” et ex Regno Ipsius super omnia Vera Caeli et Ecclesiae vocatur Ipse “Rex regum” (n. 664): ex his patet, quod per “hi pugnabunt cum Agno, et Agnus vincet eos, quia est Dominus dominorum et Rex regum,” significetur pugna Domini cum illis de agnitione Divini Humani Domini, quia Dominus in Divino Humano Suo est Deus Caeli et Terrae. Quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, Ipse manifestis verbis docet; nam dicit,
    “Omnia quaecunque Pater habet, Mea sunt” (Joh. xvi. 15{1});
    “Pater dedit omnia in manum Filii” (Joh. iii. 35,36; cap. xiii. 3);
    Pater, dedisti Mihi potestatem omnis carnis: “omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea” (Joh. xvii. 2,3,10);
    “Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (Matth. xxviii. 18);
    “Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me:” qui cognoscit et videt me, cognoscit et videt Patrem; quia “Ego in Patre, et Pater in Me” (Joh. xiv. 6-11);
    “Pater et Ego unum sumus” (Joh. x. 30);
    Quod omnis qui credit in Dominum vitam aeternam habeat, et qui non credit in Ipsum non videat vitam (Joh. iii. 15, 17, 18, 36; cap. vi. 47; cap. xi.{2} 26; et alibi).
    Quis non scit quod Dominus conceptus sit a Deo Patre, (Luc. i. 34, 35); et quis non inde scire potest, quod Deus Pater, Qui est Jehovah, susceperit Humanum in mundo, et inde quod Humanum sit Humanum Dei Patris, et sic quod Deus Pater et Ipse sint unum, sicut Anima et Corpus unum sunt: num itaque aliquis potest adire Animam hominis, et inde descendere ad Corpus ejus; annon Humanum ejus adeundum est, et tunc Anima ejus aditur. Per haec et per plura alia, quae in Verbo sunt, Agnus vincet illos; quare quia desierunt colere Papam, colant Ipsum a Quo Papa se dicit habere omnem potestatem super Ecclesiam et Caelum: Papa est homo, et Dominus est Deus; et Deus solus adeundus, invocandus et adorandus, hoc est, colendus est. Est Dominus solus Sanctus Qui invocandus (Apoc. xv. 4). Scio quod cogitaturi sint, Quomodo potest Jehovah Pater, Qui est Creator Universi, descendere et assumere Humanum; sed cogitent etiam, quomodo potest Filius ab aeterno, Qui est aequalis Patri, et quoque Creator Universi, id facere: estne eadem res. Dicitur Pater et Filius ab aeterno, sed non est aliquis Filius ab aeterno; est Divinum Humanum, quod vocatur “Filius missus in mundum” (Luc. i. 34, 35 (; Joh. iii. 17)). Sed de his videatur infra (n.961{3}).
    @1 xvi. 15 pro “xii. 45″$
    @2 xi. pro “xxv.”$
    @3 961 pro “990”$
  5. “Et qui cum Ipso, vocati, electi et fideles,” significat quod qui Dominum Solum adeunt et colunt, sint qui in Caelum veniunt, tam qui in Ecclesiae externis sunt, quam qui in ejus internis et intimis sunt. -“Qui cum Ipso,” significat qui Dominum adeunt, illi enim cum Ipso sunt: per “vocatos, electos et fideles,” significantur qui in Ecclesiae externis, internis et intimis sunt; qui, quia in Domino sunt, in Caelum veniunt. Per “vocatos” quidem intelliguntur omnes, quia omnes vocati sunt; sed per “vocatos qui cum Domino” intelliguntur qui in Caelo cum Domino sunt, sicut vocantur omnes qui in nuptiis cum Sponso sunt: per “electos ” non intelligitur quod aliqui sint electi ex praedestinatione, sed qui cum Domino sunt, vocantur ita: per “fideles” intelliguntur qui fidem in Dominum habent. Quod sint qui in Ecclesiae externis, internis et intimis sunt, est quia Ecclesia Domini distinguitur sicut Caelum in tres gradus. In ultimo gradu sunt qui in externis ejus sunt, in secundo gradu sunt qui in internis ejus sunt, et in tertio gradu sunt qui in intimis ejus sunt. Illi qui in externis Ecclesiae cum Domino sunt, dicuntur “vocati; qui in internis ejus, dicuntur “electi;” et qui in intimis, dicuntur “fideles;” ita enim vocantur in Verbo, ubi Jacob dicitur “vocatus,” et Israel “electus,” quoniam per “Jacobum” ibi intelliguntur qui in externis Ecclesiae sunt, et per “Israelem qui in internis ejus. Quod dicatur hic, “qui cum Ipso vocati, electi et fideles,” est quia praecedit quod “pugnabunt cum Agno, et Agnus vincet eos;” ut sciant quod illi quos Dominus vincet, hoc est, per Verbum convincet, sint cum Ipso in Caelo, quidam in Caelo ultimo, quidam in secundo, et quidam in tertio, quisque secundum receptionem.

745 (Vers. 15.) “Et dicit{1} mihi, Aquae quas vidisti, ubi Meretrix sedet, populi et turbae sunt, et gentes et linguae,” significat quod sub Dominio Papali sint, sed in veris Verbi a Religioso illo diversimode adulteratis et prophanatis, qui ex varia doctrina et disciplina, et ex varia religione et confessione ejus sunt.- “Aquae,” quas vidit “ubi Meretrix sedet,” sunt aquae quae in vers. 1 hujus capitis memorantur, ubi dicitur, “Ostendam tibi judicium Meretricis sedentis super aquis multis.” Quod per “aquas” ibi significentur vera Verbi adulterata et prophanata, videatur supra (n. 719). Quod dicatur quod aquae illae “sint populi, turbae, gentes et linguae,” est quia per illos significantur omnes qui sub Dominio papali sunt ex varia doctrina et disciplina et religione et confessione; per “populos” enim significantur qui in doctrina sunt (n. 483{2}), per “turbas” qui in disciplina, per “gentes” qui in religione (n. 483), et per “linguas” qui in confessione (n. 282, 483). Quod haec nunc dicantur, est quia praecedit de receptione et intellectu Verbi ab illis qui in ipso Religioso Catholico sunt (a vers. 8-11); et postea de receptione et intellectu Verbi a nobili Gente Gallica (a vers. 12-14); hic itaque de receptione et intellectu Verbi apud reliquos sub Dominio papali: posthaec sequitur (vers. 16 et 17) de Protestantibus; ita in justo ordine omnia praedicta sunt. Quod sub Dominio Papali sint qui in varia doctrina, disciplina, religione et confessione sunt, notum est; non enim similiter colitur Religiosum illud in variis Regnis.
@1 dicit pro “dixit”$
@2 483 pro “383”$

  1. (Vers. 16.) “Et decem Cornua quae vidisti super Bestia, hi odio habebunt Meretricem,” significat Verbum quoad potentiam ex Divinis Veris apud Protestantes, qui jugum Dominii Papalis a se prorsus rejecerunt. – Dicitur, hic ut supra (vers. 12), “decem cornua quae vidisti;” ibi, “decem reges sunt,” hic autem, “hi;” quia ibi sicut hic agitur de illis qui a Religioso Catholico Romano recesserunt, sed ibi illi quoad partem, hi autem prorsus. Quod hic agatur de Protestantibus seu Reformatis, patet a sequentibus his, quod facient Meretricem desolatam et nudam, carnes ejus comedent, et illam igne comburent, et dabunt regnum suum Bestiae. Quod per “decem cornua, quae vidisti super Bestia” significetur Verbum quoad potentiam ex Divinis Veris, videatur supra (n. 740). Quod “odio habere Meretricem” sit Religiosum Catholico Romanum non sufferre, et ideo jugum Dominii papalis a se rejicere (, patet).
  2. Et desolatam facient illam, et nudam,” significat quod exuent se falsis et malis ejus. – Per “desolatam facere illam” significatur exuere se falsis ejus, et per “illam nudam facere” significatur exuere se malis ejus; nam desolatam et nudam faciunt illam apud se. Desolatio in Verbo praedicatur de veris et falsis, et nuditas de bonis et malis, ut constare potest ex illis quae de nuditate, supra (n. 213, 706) adducta sunt. Ex his constare potest, quod per “desolatam facient illam et nudam” significetur quod exuent se omnibus falsis et malis Religiosi istius. Quod Protestantes seu Reformati ita fecerint, notum est.
  3. “Et carnes ejus comedent, et illam comburent igne,” significat quod mala et falsa quae propria Religiosi istius sunt, ex odio damnabunt et apud se destruent, et ipsum Religiosum devovebunt et apud se delebunt. – Haec de Protestantibus, qui ita facturi sunt cum Meretrice, hoc est, cum Religioso Catholico Romano. Per “carnes ejus comedere” significatur propria Religiosi istius, quae sunt mala et falsa, ex odio damnare apud se et destruere, de quo sequitur; et per “illam comburere igne” significatur ipsum Religiosum ut prophanum devovere et apud se delere; quod “igne comburere” id sit, est quia poena prophanationis sancti fuit combustio; quare ex Lege Divina fuit, quod
    Qui prophanabant Nomen Jehovae colendo alios deos, illi et omnia illorum comburerentur igne (Deut. xiii. 13(ad) 19 (B.A. 12-18):
    ideo
    Moses Vitulum aureum, quem filii Israelis profane colebant, combussit igne (Exod. xxxii. (20); Deut. ix. 21);

Et bini filii Aharonis, quia prophanabant sancta, ex igne e caelo consumpti sunt (Levit. x. 1-6);
nec aliud per “ignem et rogum in Topheth” quam ignis
Inferni, qui est illis qui prophanant sancta, significatur
(Esaj. xxx. 33; Jerem. vii. 11, 31, 32{1}; cap. xix. 5, 6; 2 Reg. xxiii. 10),
colebant enim ibi Molechum per nefandum sacrificium. Quoniam per “Bestiam quartam” (apud Danielem cap. vii.), significatur Religiosum quod prophanat Verbum et inde sancta Ecclesiae (n. 717{2}), ideo dicitur quod “combusta sit igne” (Dan. vii. 11). Nunc quia cultus prophanus est colere hominem loco Domini, ideo hic dicitur quod ipsam Meretricem “combusserint igne,” per quod significatur quod ipsum Religiosum devoverint et apud se deleverint. Quod per “carnes ejus comedere” significetur mala et falsa, quae propria Religiosi istius sunt, ex odio damnare et apud se destruere, est quia id per “carnes comedere{3}” significatur; per “carnes” enim significantur propria alicujus, quae se referunt ad bona et vera, et in opposito sensu ad mala et falsa, et per “comedere” significatur consumere, ita delere. Quod per “carnem” significetur proprium alicujus, quod in se est malum, constat ex his locis:
“Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam” (Joh. vi. 63);
“Quod natum est ex carne, hoc caro est; quod generatum est a spiritu, spiritus est” (Joh. iii. 6);
“Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis” (Joh. i. 12, 13);
“Deus recordatus quod caro illi, spiritus qui abivit non reverteretur” (Psalm. lxxviii. 39):
“Aegyptus homo et non Deus, et equi ejus caro et non spiritus” (Esaj. xxxi. 3):
Scortata est Hierosolyma “cum filiis Aegypti magnis carne” (Ezech. xvi. 26);
Jesus dixit Petro, “Caro et sanguis non haec revelavit tibi” (Matth. xvi. 17);
“Maledictus qui confidet homini, et ponit carnem brachium suum” (Jerem. xvii. 5).
Quia “caro” significat proprium hominis, ac illi qui odio habent alterum propria ejus aggrediuntur, animo destruendi illa, ideo per “carnes comedere” id significatur, ut quoque in his locis:
“Moriens moriatur, et exscindendo exscindatur, reliquae comedent quaelibet Carnem alterius” (Sach. xi. 9);
“Comedent Israelem omni ore; vir Carnem brachii sui comedent, Menasche Ephraimum, et Ephraimus Menaschen (Esaj. ix. 11, 19, 20 (B.A. 12, 20, 21));
“Cibabo oppressores tuos Carne eorum” (Esaj. xlix. 26);
“Quisque Carnem socii sui comedent” (Jerem. xix.{4} 9).
“Comedere carnem filiorum et filiarum” (Jerem. xix. 9; Levit. xxvi. 29; Deut. xxviii. 53{5}),
significatur destruere vera et bona apud se; per “filios” enim significantur vera, et per “filias” bona, videatur supra (n. 139, 543, 546, 612). Praeterea in Verbo dicitur “omnis caro, et per id significatur omnis homo
(Gen. vi. 12, 13, 17, 10: Esaj. xl. 5, 6: cap. xlix. 26; cap. lxvi. 16, 23, 24; Jerem. xxv. 31 : cap. xxxii. 27; cap. xlv. 5; Ezech. xx. 48; cap. xxi. 4. 5 (B.A. xx. 48, 49)).
@1 31, 32 pro “32, 33″$
@2 717 pro “751”$
@3 carnes comedere pro “carnes ejus comedere”$
@4 xix. pro “xvi.”$
@5 Jerem. xix. 9; Lev. xxvi. 29; Deut. xxviii. 53 pro “Jerem. xvii. 5; cap. xix. 19″$

  1. (Vers. 17.) “Quoniam Deus dedit in corda illorum facere sententiam ejus, et facere unam sententiam, et dare regnum suum Bestiae,” significat judicium apud illos a Domino, quod Religiosum Catholico Romanum prorsus repudiarent et devoverent, et apud se delerent et exstirparent, ac judicium unanimum quod Verbum agnoscerent, et super illo Ecclesiam fundarent. – Quoniam per “Meretricem” significatur Religiosum Catholico Romanum, et per “decem cornua qui odio habebunt Meretricem” significantur Protestantes, ut supra (n. 746-748), patet quod per “facere sententiam ejus” significetur quod judicaverint et concluserint quod Religiosum illud prorsus repudiarent, et devoverent, et apud se delerent et exstirparent, ut supra (n. 748); et quoque patet, quod per “facere unam sententiam, et dare regnum Bestiae” significetur unanimiter judicare et concludere quod Verbum agnoscerent, et Ecclesiam super illo fundarent; per “Bestiam” significatur Verbum, ut supra ubivis (videatur n. 723), et per “regnum” significatur Ecclesia, et regimen super illa, de quo hic infra; per quod “Deus dederit in corda illorum” significatur quod illa a Domino sint. Quod “regnum” significet Ecclesiam, constare potest ex his locis:
    “Filii Regni ejicientur in tenebras exteriores” (Matth. viii. 12);
    “Semen sunt filii Regni” (Matth. xiii. 38)
    “Qui audit Verbum Regni, et non attendit” (Matth. xiii. 19);
    “Auferetur a vobis Regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus” (Matth. xxi. 43);
    “Omnis injiciens manum in aratrum, (et videns retrorsum,) non dispositus est ad Regnum Dei” (Luc. ix. 62{1});
    “Adveniat Regnum Tuum et fiat voluntas Tua, sicut in Caelo ita in Terra” (Matth. vi. 10);
    Jesus, Johannes, et Discipuli praedicaverunt, quod
    “Appropinquaret Regnum Dei” (Matth. iii. 2; cap. iv. 17; cap. X. 7; Luc. x. 11: cap. xvi. 16);
    Tum “Evangelium Regni” (Matth. iv. 23; cap. ix. 35; cap. xxiv. 14; Luc. viii. 1):
    “Si per digitum Dei ejicio daemonia, utique pervenit ad vos Regnum Dei” (Luc. xi. 20).
    (Praeter multis aliis in locis, ubi “Regnum Dei” dicitur.)
    Similiter in his:
    “Si audiveritis vocem Meam, et custodiveritis foedus Meum, eritis Mihi Regnum sacerdotum” (Exod. xix. 5, 6):
    “Tu turris gregis, clive filiae Zionis, ad te redibit Regnum prius, Regnum filiae Hierosolymae” (Mich. iv. 8):
    “Postea accipient Regnum Sancti, et confirmabunt Regnum usque in saecula saeculorum” (Dan. vii. 18,{2} 22);
    “Regnum et dominium et majestas Regnorum sub omnibus Caelis dabitur populo sanctorum, cujus Regnum Regnum aeternum, et omnia Dominia colent Ipsum et obedient” (Dan. vii. 27);
    Filio Hominis “datum est Regnum quod non peribit; et omnes populi, gentes et linguae Ipsum colent” (Dan. vii. 14).
    (Praeter alibi.)
    Quod per “regnum” significetur Ecclesia, est quia Regnum Domini est in Caelo et in Terra, et Regnum Ipsius in Terra est Ecclesia: inde etiam Dominus vocatur “Rex regum.”
    @1 62 pro “22”$
    @2 18 pro “13”$
  2. “Donec consummentur verba Dei,” significat usque dum impleta sunt omnia quae de illis praedicta sunt. – Per “consummari” significatur impleri; et per “verba Dei” significantur quae in Verbo praedicta sunt; et quia dicitur “consummari,” significatur dum omnia. Hoc dicitur de Protestantibus, et de eo quod “daturi sint regnum Bestiae,” hoc est, quod agnituri sint Verbum, et Ecclesiam super illo fundaturi, ut mox supra (n. 749): sed illi quidem agnoscunt Verbum, et dicunt quod super eo fundetur Ecclesia, usque tamen fundant doctrinam Ecclesiae suae super unico Pauli dicto, quod “Homo sola Fide justificetur sine Operibus Legis” (Rom. iii. 28), prorsus false intellecto (n 417). Quia hic dicitur “donec consummentur verba Dei,” dicetur etiam quid significatur per Domini ultima verba ad discipulos, haec:
    “Euntes discipulos facite omnes gentes, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis; et ecce, Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad Consummationem saeculi, amen” (Matth. xxviii. 19, 20);
    “usque ad consummationem saeculi” est usque ad finem Ecclesiae (n. 658); et tunc si non adeunt Ipsum Dominum, et vivunt secundum praecepta Ipsius, a Domino relinquuntur; et relicti a Domino fiunt sicut pagani, quibus nulla religio est: et tunc Dominus solum est apud illos, qui e nova Ipsius Ecclesia erunt. Haec significantur per “donec consummentur verba Dei,” et per “usque ad consummationem saeculi.”
  3. (Vers. 18.) “Et Mulier, quam Vidisti, est urbs magna, habens regnum super Reges terrae,” significat quod Religiosum Catholico Romanum quoad Doctrinam regnet in Christiano orbe, et ad aliquam partem etiam adhuc apud Reformatos, tametsi non sub Dominio Papali sunt. – Quod haec omnia significentur per illa verba, est quia conclusum faciunt; et inde involvunt non modo illa quae de Romano Catholicis dicta sunt, sed etiam quae de Gente Gallica, et de Protestantibus, ita quod, “Mulier,” quae est “urbs magna,” etiam super hos regnum habeat. Sed quomodo, dicetur: Non habet regnum super Protestantes quemadmodum habet super illos qui Religioso ejus addicti sunt, sed quatenus doctrinalia ejus quoad aliquam partem receperunt. Doctrinalia quae receperunt, sunt haec: Quod adeant Deum Patrem et non Dominum; quod Humanum Domini non pro Divino agnoscant; quod Passio crucis Ipsius sit expiatio, propitiatio et satisfactio apud Deum Patrem; de Imputatione meriti Domini; aliqua de Baptismo, de Peccato originali, de Libero Arbitrio; et apud Lutheranos, quod prope accedant ad transsubstantiationem. Haec doctrinalia ex Catholismo papali residua, et cum illo quoad partem concordantia, sunt ex quo dicitur, quod “Mulier,” quae est “urbs magna,” habeat “regnum super reges terrae.” Per “Mulierem” significatur Religiosum Catholico Romanum, ut supra; per “urbem” significatur doctrina (n. 194, 501, 502, 712); per “regnum” significatur Ecclesia (n. 749); inde per “habere regnum” significatur regimen: per “reges terrae” significantur vera aut falsa Ecclesiae (n. 20, 483, 664, 704, 720, 737, 740), inde quoque doctrinalia; per “terram” Ecclesia (n. 285). Ex his patet, quod per haec, “Mulier, quam vidisti, est urbs magna, habens regnum super reges terrae,” significetur quod Religiosum Catholico Romanum quoad doctrinam regnet in Christiano orbe, et quoad aliquam partem etiam apud Reformatos, tametsi non sub Dominio papali sunt.
  4. His adjiciam hoc MEMORABILE:-
    Datum est loqui cum Pontifice Sixto Quinto. Exibat e societate quadam in occidente ad sinistrum. Dixit mihi quod praefectus sit ut summus Moderator societati collectae ex Catholicis, qui pollent judicio et industria prae reliquis; et quod factus sit summus Moderator illorum, propter causam, quia a dimidio anni ante obitum suum crediderat quod Vicariatus esset inventum propter dominium; et quod Dominus Salvator, quia Deus, sit Qui Solus adorandus et colendus est, tum quod Scriptura Sacra sit Divina, et sic sancta prae Edictis Paparum. Dixit quod in fide duorum istorum capitum Religionis permanserit usque ad finem vitae suae.
    Dixit etiam quod Sancti illorum non sint aliquid: miratus est, cum narravi, quod in Synodo decretum sit, et per Bullam
    confirmatum, quod invocarentur.
    Dixit quod in vita activitatis sit, in quali fuerat in mundo; et quod sibi quovis mane proponat novem aut decem res, quas vult ut intra vesperam sint peractae.
    Quaesivi unde illi intra tam paucos annos tantus thesaurus, quem in Castello del Angelo reposuit. Respondit quod propria manu scripserit ad Praefectos monasteriorum divitum, ut pro arbitrio mitterent ex opibus quantum vellent, quia ad usum sanctum; et quod quia timebant illum, miserint abundanter. Et cum dixi quod thesaurus ille ad huc superstes sit, dixit, “Cui usui nunc.”
    Inter loquendum cum illo retuli, quod thesaurus in Loretto ab illius tempore immensum auctus et locupletatus sit; et quod thesauri in quibusdam monasteriis, imprimis in Hispania, similiter; sed hodie non in tantum ut in prioribus saeculis. Et addidi quod illos custodiant, absque ullo fine qui est usus, alio quam ut jucundent se ex possessione.
    Et cum hoc retuli, etiam dixi quod ita sint sicut dii
    infernales, quos antiqui vocabant Plutones.
    Cum nominavi Plutones, respondit, “Tace, scio.”
    Dixit iterum quod in societatem cui ille praeest, non alii admittantur quam qui judicio pollent, et recipere possunt quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Verbum sit Sanctum Divinum; et quod perficiat quotidie, sub auspicio Domini,
    societatem illam.
    Et dixit quod locutus sit cum Sanctis ita dictis, sed quod fiant fatui quando audiunt et credunt quod sancti sint. Etiam Pontifices et Cardinales vocabat stupidos, illos qui volunt adorari sicut Christus, tametsi non in persona, et qui non agnoscunt Verbum ut ipsum Sanctum Divinum, secundum quod solum vivendum est.
    Vult ut dicam illis qui hodie vivunt, quod Christus sit Deus Caeli et Terrae, et quod Verbum sit Sanctum Divinum; et quod Spiritus Sanctus non loquatur per os alicujus, sed Satanas, qui vult adorari sicut Deus: et quod illi qui ad haec non attendunt, ut stupidi, abeant ad suos, et post tempus dejiciantur in Infernum ad illos qui laborant phantasia quod dii sint; quibus non alia vita est quam vita ferae.
    Ad haec dixi, “Forte haec nimis dura sunt ut scribam.”
    Sed respondit, “Scribe, et subscribo, quia vera sunt.”
    Et tunc a me abivit in societatem suam, et unum exemplar subscripsit, ac ut Bullam ad alias societates eidem Religioni addictas transmisit.

CAPUT XVIII.
ET post haec vidi (alium) Angelum descendentem e Caelo, habentem potestatem magnam, et terra illustrata est a gloria ejus.

  1. Et exclamavit in virtute voce magna, dicens, Cecidit, cecidit, Babylon magna, et facta est habitaculum daemoniorum, et custodia omnis Spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae.
  2. Quia ex vino irae Scortationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati Sunt; et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati Sunt.
  3. Et audivi aliam vocem e Caelo, dicentem, Exite ex illa, populi Mei, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus.
  4. Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad Caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus.
  5. Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis, duplicate ei dupla secundum opera ejus, in poculo quo miscuit miscete ei duplum. 7. Quantum glorificavit se ipsam et deliciata est, tantum date illi cruciatum et luctum, quia in corde suo dicit, Sedeo regina et vidua non Sum, et luctum non videbo.
  6. Propter hoc in una die venient plagae ejus, mors et luctus et fames, et in igne comburetur, quia fortis Dominus Deus judicans illam.
  7. Et deflebunt illam, et plangent super illa Reges terrae, qui cum illa scortati Sunt et deliciati, quando Viderint fumum
    combustionis ejus;
  8. E longinquo Stantes propter timorem cruciatus ejus, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna Babylon, urbs illa valida, quia in una hora Venit judicium tuum.
  9. Et mercatores terrae flebunt et lugebunt super illa, quod merces eorum nemo emat amplius;
  10. Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae, et byssi et purpurae et serici et coccini, et omne lignum thyinum et omne vas eburneum, et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore;
  11. Et cinnamomum et Suffimenta et pigmentum et thus, et vinum et oleum et similam et triticum, et jumenta et oves, et equorum et rhedarum et corporum, et animas hominum.
  12. Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et Omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa. 15. Mercatores horum, qui divites facti ab illa, e longinquo Stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes,
  13. Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, quia una hora devastatae sunt tantae divitiae.
  14. Et Omnis gubernator, et omnis super navibus versans, et nautae, et quotquot mare operantur, e longinquo steterunt,
  15. Et clamaverunt videntes fumum combustionis ejus, dicentes, Quae similis urbi isti magnae.
  16. Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes et lugentes, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, in qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus, quia una hora devastati sunt.
  17. Exulta super ea Caelum, et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium Vestrum de illa.
  18. Et Sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic Impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius.
  19. Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius;
  20. Et lux lucernae non lucebit in te amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia veneficio tuo seductae sunt omnes gentes.
  21. Et in ea sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra.

SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
CONTINUATUR DE RELIGIOSO ROMANO CATHOLICO:
QUOD PROPTER ADULTERATIONES ET PROPHANATIONES VERITATUM VERBI, ET INDE ECCLESIAE, PERITURUM SIT (vers. 1-8);
DE SUPREMIS IN ORDINE ECCLESIASTICO IBI, QUALES SUNT, ET DE LUCTU ILLORUM (vers 9, 10):
DE INFERIORIBUS IN ILLO ORDINE (vers. 11-16);
DE LAICIS ET VULGO, QUI SUB ILLORUM OBEDIENTIA (n. 17-19);
ANGELORUM GAUDIUM PROPTER REMOTIONEM EJUS (vers. 20);
DE INTERITU EJUS IN MUNDO SPIRITUALI PROPTER NULLAM VERI AGNITIONEM, INQUISITIONEM, ILLUSTRATIONEM, RECEPTIONEM, ET INDE NULLAM CONJUNCTIONEM VERI ET BONI, QUAE FACIT ECCLESIAM (vers. 21-24).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

  1. “Post haec vidi” significat continuationem de Religioso Catholico Romano (n. 753); “vidi (alium) Angelum descendentem e Caelo, habentem potestatem magnam, et terra illustrata est a gloria Ejus,” significat influxum Domini e Caelo fortem per Divinum Verum, ex quo Ecclesia Ipsius in luce caelesti fuit (n. 754).
  2. “Et exclamavit in virtute voce magna, dicens, Cecidit, cecidit Babylon magna,” significat quod notum fecerit quod per Divinam potentiam Domini omnes qui in Religioso illo et simul in amore dominandi ex illo fuerunt, in mundo spirituali destructi sint, et in plura inferna conjecti (n. 755); “et facta est habitaculum daemoniorum,” significat quod inferna eorum sint inferna concupiscentiarum dominandi ex oestro amoris sui, et concupiscentiarum prophanandi vera Caeli ex zelo spurio illius amoris (n. 756); “et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae,” significat quod mala voluntatis et inde facti, et falsa cogitationis et inde consilii, illorum qui in infernis illis sunt, diabolica sint, quia aversi a Domino ad semet ipsos sunt (n. 757).
  3. “Quia ex vino irae scortationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati sunt,” significat quod nefaria dogmata, quae sunt adulterationes et prophanationes boni et veri Verbi, protulerint, et illis omnes in regnis sub dominatione eorum natos et educatos imbuerint (n. 758); “et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt,” significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam Majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illam per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates corporeas et naturales ex attributo sibi dominio caelesti et spirituali (n. 759).
  4. “Et audivi aliam vocem e Caelo, dicentem, Exite ex illa, populi Mei, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus,” significat a Domino exhortationem ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, ut caveant sibi a conjunctione cum illo per agnitionem et affectionem, ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus, et pereant (n. 760).
    5.”Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad Caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus,” significat quod mala et falsa ejus infestent Caelos, et quod hos Dominus a violentia inde tutaturus sit (n. 761).
  5. Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis, duplicate ei dupla secundum opera ejus, in poculo quo miscuit miscete ei duplum,” significat justam retributionem et poenam post mortem, quod tunc mala et falsa, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint (n. 762).
  6. “Quantum glorificavit se ipsam et deliciata est, tantum date illi cruciatum et luctum,” significat quod in gradu secundum elationem cordis ex dominio, et secundum exultationem animae et corporis ex divitiis, post mortem sit illis internus dolor ex dejectione et subsannatione, et ex egestate et miseria (n. 763); “quia in corde suo dicit, Sedeo regina et vidua non sum, et luctum non videbo,” significat quod haec illis sint, quia ex cordis elatione super dominio, et animi exultatione super divitiis, in fiducia et confidentia sunt, quod perpetuo dominaturi sint, et semet ipsos tutaturi, et quod non possint illis usquam orbari (n. 764).
  7. “Propter hoc{1} in una die{2} venient plagae ejus, mors et luctus et fames,” significat quod propterea tempore Ultimi Judicii, poenae malorum quae fecerunt, super illos rediturae sint, quae sunt mors quae est vita infernalis ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, luctus qui est internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, et fames quae est deprivatio intellectus omnis veri (n. 765); “et in igne comburetur, quia fortis Dominus Deus judicans illam,” significat quod futuri sint odia contra Dominum, et contra Ipsius Caelum et Ecclesiam, Quia tunc vident quod Solus Dominus super omnia in Caelis et in Terris dominetur et regnet, et ne hilum aliquis homo ex se (n. 766).
    @1 hoc pro “haec”$
    @2 die pro “hora”$
  8. “Et deflebunt illam, et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus,” significat interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt, per falsificata et adulterata vera Verbi, quae fecerunt sancta Ecclesiae, cum vident ea versa in prophana (n. 767).
  9. “Et e longinquo stantes propter timorem cruciatus ejus, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna Babylon, urbs illa valida, quia in una hora venit judicium tuum,” significat timorem illorum pro poenis, et tunc gravem lamentationem quod Religiosum id ita munitum tam subito et plane possit everti, et illi possint perire (n. 769).
  10. “Et mercatores terrae flebunt et lugebunt super illa, quod merces eorum nemo emat amplius,” significat minores in ordine qui ministrant et per sancta lucrantur, hic illorum dolores quod post destructionem Babylonis non possint quaestus sicut prius per illa facere (n. 771).
  11. “Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae,” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent (n. 772); “et byssi et purpurae et serici et coccini,” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sint caelestia bona et vera, quibus talia correspondent (n. 773); “et omne lignum thyinum et omne vas eburneum,” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent (n. 774); “et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent (n. 775).
  12. “Et cinnamomum et suffimenta et pigmentum et thus,” significat quod non illis sit amplius cultus ex bonis et veris spiritualibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet (n. 777); “et vinum et oleum et similam et triticum,” significat quod non illis amplius sit cultus ex veris et bonis caelestibus, quia non intus in cultu habent quae supra nominatis correspondent (n. 778); “et jumenta et oves,” significat quod non illis amplius sit cultus ex bonis et veris Ecclesiae externis seu naturalibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet (n. 780); “et equorum et rhedarum et corporum, et animas{1} hominum,” significat illa omnia secundum intellectum Verbi et doctrinam inde, et secundum bona et vera Sensus literae ejus, quae illis non sunt, quia illa falsificaverunt et adulteraverunt (n.781).
    @1 animas pro “animae”$
  13. “Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa,” significat quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint, et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri caelestes et spirituales apud illos (n. 782).
  14. “Et mercatores horum qui divites facti ab illa, e longinquo stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes,” significat statum ante damnationem, ac tunc timorem et lamentationem illorum, qui per varias dispensationes et promissiones gaudiorum caelestium, lucrati sunt (n.783).
    (16. “Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, quia una hora devastatae sunt tantae divitiae,” significat gravem lamentationem quod magnifica et lucra eorum, tam subito et plane destructa sint) (n. 785.)
    17, 18. “Et omnis gubernator, et omnis super navibus versans, et nautae, et quotquot mare operantur,” significat illos qui vocantur Laici, tam qui in majore dignitate quam qui in minore constituti sunt, usque ad plebem, qui Religioso isti addicti sunt, ac illud amant et osculantur, aut corde agnoscunt et venerantur (n. 786); “e longinquo steterunt et clamaverunt videntes fumum combustionis ejus, dicentes, Quae similis urbi isti (magnae),” significat in statu remoto luctum eorum super damnatione istius Religiosi, quod crediderunt supereminens prae omni religione in mundo (n. 787).
  15. “Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes et lugentes, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna,” significat dolorem et luctum eorum interiorem, et exteriorem, qui est lamentatio, quod tam eminens Religiosum prorsus destructum et damnatum sit (n. 788); in qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus, quia una hora devastati sunt,” significat propter id, quod per sancta Religiosi istius omnes, quotquot emere vellent, propitiati sint, et pro divitiis mundanis et temporariis receperint divitias caelestes et aeternas (n. 789).
  16. “Exulta super ea Caelum, et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa,” significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli et homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt (n. 790).
  17. “Et sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius,” significat quod per fortem influxum Domini e Caelo Religiosum illud cum omnibus ejus adulteratis veris Verbi praeceps conjicietur in Infernum, et quod amplius nusquam angelis appariturum sit (n. 791).
  18. “Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius,” significat quod apud illos non erit aliqua affectio veri et boni spiritualis, nec affectio boni et veri caelestis (n. 792); “et omnis artifex omnis artis in te non invenietur amplius,” significat quod illis qui in Religioso illo ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis, quantum a se (n. 793); et vox molae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, quia obstat falsum receptum et confirmatum et sic implantatum (n. 794).
  19. “Et lux lucernae non lucebit in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua illustratio a Domino, et inde perceptio veri spiritualis (n. 796); et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, sit nulla conjunctio boni et veri, quae facit Ecclesiam (n. 797); “quia mercatores{1} tui erant magnates{2} terrae,” significat quod superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum tales sint, quia per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta, mercantur et quaestus faciunt (n. 799); “quia veneficio tuo seductae sunt omnes gentes,” significat illorum nefarias artes et astutias, per quas omnium animos a sancto cultu Domini ad prophanum cultum hominum vivorum et mortuorum atque idolorum abduxerunt (n. 800).
    @1 mercatores pro “magnates”$
    @2 magnates pro “mercatores”$
  20. “Et in ea sanguis Prophetarum et Sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra,” significat quod ex Religioso, quod per “urbem Babylonem” intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde Ecclesiae, et quod inde emanaverit falsum in totum Christianum orbem (n. 801).
  21. EXPLICATIO.
    (Vers. 1.) “Et post haec vidi,” significat manifestationem de interitu et damnatione illorum, qui in Religioso Catholico Romano erant, et exercuerunt potestatem super sancta Ecclesiae et Caelum, animo dominandi super omnes, et possidendi omnia aliorum. – Haec significantur hic per “Post haec vidi,” quia de his in hoc capite agitur. Praemissa sunt ante hoc Opus dogmata Religiosi istius, ut illi qui in illustratione a Domino sunt, videre possint quod non aliud spectent quam dominium super animas hominum, ob finem ut colantur sicut Dii, ac soli possideant bona totius mundi; et quia ille finis fuit, et prorsus non salus animarum, dogmata sua non potuerunt aliunde desumere quam ex Inferno; non enim potuerunt e Caelo, hoc est, a Domino, sed a semet, quia in se transtulerunt omnia Domini. Quid detestabilius quam dividere Corpus et Sanguinem Domini, seu Panem et Vinum, in Sacra Caena; manifeste contra institutionem, et hoc per figmenta, et unice propter Sacrificia Missae diurna et nocturna, per quae lucrantur mundum. Quid detestabilius quam colere mortuos homines invocatione Divina, ac super genubus procumbere ad simulacra eorum, et sancte osculari illa, imo ossa et reliquias cadaveris eorum, et sic abducere populos a cultu Divino, ac inducere in cultum prophanum, et hoc quoque propter lucrationes. Quid detestabilius quam ponere cultum Divinum diebus Dominicis et festis in Missis non intellectis, ita in externis quae corporis et ejus affectuum sunt absque internis quae animae et ejus affectionum sunt, ac illis omnem sanctitatem addicere, et sic tenere omnes in ignorantia et caeca fide, ut dominentur et lucrentur. Quid detestabilius quam in se transferre omnia Divinae potestatis Domini, quod non aliud est quam detrahere Dominum de Throno, et se superimponere. Quid detestabilius, quam Verbum, quod est ipsum Divinum Verum, auferre laicis et Vulgo, et loco ejus dare edicta et dogmata, in quibus vix unum genuinum verum Verbi est. Haec sunt, de quibus in hoc capite Apocalypseos agitur.
  22. “Vidi (alium) Angelum descendentem e Caelo, habentem potestatem magnam, et terra illustrata est a gloria Ejus,” significat influxum Domini e Caelo, fortem per Divinum Verum, ex quo Ecclesia Ipsius in luce caelesti fuit. – Per “Angelum” significatur Dominus; per “Angelum descendentem e Caelo” significatur influxus Domini e Caelo; per “habentem potestatem magnam” significatur influxus fortis; per “terram illustratam a gloria Ejus” significatur Ecclesia a Domino per Divinum Verum in luce caelesti: quod per “Angelum” et per “Angelos” in Verbo intelligatur Dominus, videatur n. 258, 344, 465, 649, 657, 718; per “descendere” significatur influere, quia de Domino; quod per “terram” significetur Ecclesia, n. 285, 721; quod “gloria” dicatur de Divino Vero, et significet illud, n. 249, 629. Dicitur Divinum Verum in luce caelesti, quia Divinum Verum procedens a Domino est Lux Caeli, quae illustrat angelos, et sapientiam eorum facit, Quod nunc dicatur de influxu Domini per Divinum Verum, et de illustratione Ecclesiae per id, est quia per illum influxum separantur illi qui in falsis sunt ab illis qui in veris, et quoque falsa ex luce veri apparent qualia sunt.
  23. (Vers. 2.) “Et exclamavit in virtute voce magna, dicens, Cecidit, cecidit Babylon magna,” significat quod notum fecerit quod per Divinam potentiam Domini, omnes qui in Religioso illo et simul in amore dominandi ex illo fuerunt, in mundo spirituali destructi sint, et in plura inferna conjecti. – Quod haec per illa verba significentur, constare potest ex Opusculo de Ultimo Judicio et de Babylonia destructa, anno 1758 Londini edito, ubi describitur destructio ejus a n. 53 ad 64, ex quo videri potest, quod illi ex eo Religioso destructi fuerint et conjecti in Infernum, qui ex oestro amoris sui dominati sunt super Sancta Divina Domini, quae Caeli et Ecclesiae sunt, et qui mere idololatrae fuerunt; quod autem illi ex eodem Religioso, qui vixerunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, et simul spectaverunt ad Dominum, salvati sint, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio et de Mundo Spirituali (n. 58) quibus plura adjicere non opus est. Simile de Babele dicitur apud Esajam:
    “Clamavit Leo super specula: et dixit, Cecidit, cecidit Babel, et omnia sculptilia deorum ejus confregit in terram” (xxi. 8, 9).
    Similes ex illo Religioso post Ultimum Judicium colliguntur, et per vices ad suos mittuntur.
  24. “Et facta est habitaculum daemoniorum,” significat quod inferna eorum sint inferna concupiscentiarum dominandi ex oestro amoris sui, et concupiscentiarum prophanandi vera Caeli ex zelo spurio illius amoris. – Per “daemonia” significantur concupiscentiae mali (n. 458), et quoque concupiscentiae falsificandi vera; sed daemonia, sicut concupiscentiae, sunt plurium generum, at pessima sunt quae sunt concupiscentiae dominandi ex oestro amoris sui super sancta Ecclesiae et super Caelum; et quia hic dominatus insidet cordibus illorum, sunt etiam concupiscentiae prophanandi vera Caeli ex zelo spurio illius amoris: et quia illi, cum fiunt daemonia, quod fit post mortem, sciunt quod Solus Dominus dominetur super Caelum et Terram, fiunt odia contra Ipsum, usque tandem ut post elapsum saeculi non sustineant audire Ipsum nominari. Ex his patet, quod per “Babylon facta est habitaculum daemoniorum” significetur quod inferna illorum sint inferna concupiscentiarum dominandi ex oestro amoris sui, et concupiscentiarum prophanandi vera Caeli ex zelo spurio illius amoris. Nescitur in mundo quod omnes post mortem fiant affectiones amoris regnantis apud se; affectiones bonae, qui spectaverunt ad Dominum et ad Caelum, ac simul fugerunt mala ut peccata; at affectiones malae, quae sunt concupiscentiae, qui spectaverunt solum ad se et ad mundum, ac mala fugerunt non ut peccata, sed modo ut damna famae et honoris. Affectiones illae ad vivum apparent et percipiuntur in mundo spirituali, at solum cogitationes ex affectionibus in mundo naturali. Inde est, quod homo non sciat quod Infernum insit affectionibus amoris mali, et Caelum affectionibus amoris boni. Quod homo non sciat, est inde; et quod non percipiat, est quia concupiscentiae amoris mali trahunt ex haereditate quod in voluntate sint jucundae, et inde in intellectu amoenae; et super id quod jucundum et amoenum est, homo non reflectit, quia id ducit animum ejus, sicut vena fluvii torrentis navigium. Quare illi qui se immerserunt illis jucundis et amoenis, non possunt aliter ad jucunda et amoena affectionum amoris boni et veri venire, quam sicut illi qui valida vi brachii urgent remos contra venam fluvii torrentis: secus autem illi qui non profunde immerserunt se.
  25. “Et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae,” significat quod mala voluntatis et inde facti, ac falsa cogitationis et inde consilii illorum, qui in infernis illis sunt, diabolica sint, quia aversi a Domino ad semet ipsos sunt. – Per “custodiam” significatur Infernum, quia ibi incarcerati sunt; per “spiritum” significatur omne quod affectionis seu voluntatis et inde facti est; et per “avem” significatur omne quod cogitationis seu intellectus et inde consilii est; quare per “spiritum immundum” et “avem immundam” significantur omnia mala quae voluntatis et inde facti sunt, et omnia falsa quae cogitationis et inde consilii sunt; et quia haec sunt in infernis apud illos, ideo significatur quod illa diabolica sint: et quia sunt aversi a Domino ad semet ipsos, dicitur etiam “avis exosa.” Per similia describitur Babel apud Prophetas, ita apud Esajam:
    “Erit Babel sicut eversio Dei, Sodoma et Gomorrha; non habitabitur in aeternum, ita ut non moretur ibi Arabs; cubabunt ibi tziim, et implebuntur domus eorum ochim, et habitabunt ibi filiae noctuae, et satyri saltabunt ibi: respondebunt etiam ijim{1} in palatiis ejus, et dracones in palatiis deliciarum ejus” (xiii. 19-22);
    apud eundem:
    “Exscindam Babeli nomen et residuum; ponam eam in haereditatem anatariae” (xiv. 22,23);
    et apud Jeremiam:
    In Babele “habitabunt tziim et ijim et filiae noctuae, juxta eversionem Dei, Sodomam et Gomorrham et vicinas ejus; non habitabit ibi filius hominis” (l. 39, 40).
    Ex his patet, quod per “custodiam omnis spiritus immundi, et omnis avis immundae et exosae,” significetur quod mala voluntatis et inde facti, ac falsa cogitationis et inde consilii, illorum qui in infernis illis sunt, diabolica sint, quia aversi a Domino ad semet ipsos sunt. Quod “aves” significent talia quae intellectus et cogitationis et inde consilii sunt, in utroque sensu tam malo quam bono, patet ex Verbo. In sensu malo ibi in his locis:
    “In medio septimanae cessare faciet{2} sacrificium: tandem super Avem abominationum desolatio, usque ad consummationem stillabit super devastationem{3}” (Dan. ix. 27);
    “Possidebunt terram platea et anataria, ulula et corvus habitabunt in ea” (Esaj. xxxiv. 1).
    Non aliud quam falsa infernalia significantur per “ochim,” “tziim,” “filias noctuae,” “dracones,” in locis supra adductis;
    Tum per Aves quae descenderunt super cadavera, quas Abram abegit (Gen. xv. 11{4}):
    Per Aves, quibus darentur cadavera eorum in cibum (Jerem. vii. 33; cap. xv. 3: cap. xvi. 4; cap. xix. 7; cap. xxxiv. 20; Ezech. xxix. 5; Psalm. lxxix. 1, 2):
    Tum per Aves quae comedunt id quod seminatum est (Matth. xiii. 3, 4).
    In bono sensu in his locis
    Laudent Nomen Jehovae “reptile et Avis” (Psalm. cxlviii. 10):
    “Feriam illis foedus in die illo cum Avi caelorum et reptili terrae” (Hosch. ii. 18);
    “Interroga bestias et docebunt te, et Aves caeli et annuntiabunt tibi; quis non novit ex his omnibus quod manus Jehovae faciat illud” (Hiob. xii. 7-9);
    “Vidi cum ecce non homo, omnis Avis caelorum avolarunt” (Jerem. iv. 24-26):
    “Ab Ave caelorum usque ad bestiam avolarunt, quia dabo Hierosolymam acervos, habitaculum draconum” (Jerem. ix. 9, 10 (B.A. 10, 11): cap. xii. 9);
    “Non veritas, non misericordia, non cognitio Dei: propterea lugebit terra quoad bestiam agri et quoad Avem caelorum “(Hosch. iv. 1, 3);
    “Ego Deus, vocans ab ortu Avem, e terra longinqua virum consilii” (Esaj. xlvi. 9, (11)):
    “Aschur cedrus in Libano; in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae” (Ezech, xxxi. 3{5} 6);
    similia ut hic de Aschure ut cedro dicuntur alibi
    (Ut Ezech. xvii. 23; Dan. iv. 7-11, 17, 18 (B.A. 10-14, 20, 21); Matth. xiii. 31, 32; Marc.{6} iv. 32; Luc. xiii. 19);
    “Dic Avi omnis alae, et omni bestiae agri, Venite ad sacrificium magnum super montibus Israelis: sic dabo gloriam Meam inter gentes” (Ezech. xxxix. 17, 21; Apoc. xix. 17).
    (Praeter alibi, ut Esaj. xviii. 1, 6; Ezech. xxxviii. 20; Hosch. ix. 11; cap. xi. 9, 11{7}; Zeph. i. 3; Psalm. viii. 7-9 (B.A. 6-8); Psalm. l. 11; Psalm civ. 10, 12.{8})
    Quod “aves” significent illa quae intellectus et inde cogitationis et consilii sunt, patet manifeste ex avibus in mundo spirituali, ubi etiam apparent aves omnis generis et omnis speciei, in Caelo pulcherrimae, paradisiacae, turtures, Columbae, in Inferno dracones, ululae, bubones, et similes aliae, quae omnes sunt repraesentationes ad vivum cogitationum ex affectionibus bonis in Caelo, et cogitationum ex affectionibus malis in Inferno.
    @1 ijim pro “zjim”$
    @2 faciet pro “faciam”$
    @3 super devastationem pro “devastatio”$
    @4 11 pro “10”$
    @5 3 pro “5”$
    @6 Marc. pro “Matth.”$
    @7 11 pro “10”$
    @8 12 pro “11”$
  26. (Vers. 3.) “Quia ex vino irae scortationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa scortati sunt,” significat quod nefaria dogmata, quae sunt adulterationes et prophanationes boni et veri Verbi, protulerint, et illis omnes in regnis sub dominatione eorum natos et educatos imbuerint. – Quod haec per illa verba significentur, constare potest ab explicatis supra (n. 631, 632, et n. 720, 721), ubi similia, quibus plura adjicere non opus est; solum quod similia de Babele dicantur apud Jeremiam:
    “Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt” (li. 7);
    tum,
    “Sit Babel in sibilum; cum incaluerint, ponam convivia eorum, et inebriabo eos, ut exultent, et dormiant somnum saeculi, nec evigilent” (li. (37,) 39).
    Per “vinum,” quod bibunt, et quo inebriantur, significantur dogmata eorum; quae quam nefaria sunt, videatur supra (n. 754): inter illa etiam est hoc nefarium, quod opera, quae fiunt secundum doctrinalia eorum, faciant merita, transcribendo meritum et justitiam Domini in illa et sic in illos; cum tamen omne charitatis et omne fidei, seu omne bonum et verum est a Domino, et quod est a Domino manet Domini apud recipientes; nam quod est a Domino est Divinum, quod nusquam fieri potest proprium hominis. Divinum potest apud hominem esse, sed non in ejus proprio, nam proprium hominis non est nisi quam malum; quare qui Divinum addicat sibi ut proprium, non modo conspurcat illud sed etiam prophanat illud. Divinum a Domino exquisite separatur a proprio hominis, ac elevatur super id, et nusquam ei immergitur. – Sed quia omne Divinum Domini in se transtulerunt, et sic appropriaverunt sibi illud, fluit id sicut aqua bituminosa, dum pluit, ex fonte qui est bitumen. Simile est cum illo dogmate quod justificatio sit realis sanctificatio, et quod sancti eorum sint sancti in se, cum tamen Dominus solus est Sanctus (Apoc. xv. 4). Videantur plura de Merito in Opere De Nova Hierosolyma et de Doctrina ejus caelesti, Londini anno 1758 edito (n. 150-158).
  27. “Et mercatores terrae ex facultatibus deliciaruin ejus ditati sunt,” significat majores et minores ordinis in Hierarchia illa, qui per dominium super sancta aucupant Divinam majestatem et superregiam gloriam, et continue affectant constabilire illas per multiplicationem monasteriorum et possessionum sub illis, et per thesauros, quos absque fine e mundo congregant et cumulant, et sic sibi comparant jucunditates et amoenitates corporeas et naturales ex attributo sibi Dominio caelesti et spirituali. -Per “mercatores Babylonis” non alii possunt intelligi quam majores et minores ordinis in Hierarchia eorum ecclesiastica, quia in vers. 23 hujus capitis dicitur quod sint “magnates terrae;” et per “facultates deliciarum quibus ditati sunt,” non alia possunt intelligi, quam dogmata, per quae ut media sibi comparant dominium super animas hominum, et sic etiam super possessiones et opes eorum; quod has congregent absque fine, et illis distendant thesauraria sua, notum est; tum etiam quod negotientur cum sanctis Ecclesiae, ut quod per oblationes et dona data monasteriis et eorum sanctis et simulacris, et per missas, indulgentias et dispensationes varias, vendant salutem, hoc est, Caelum. Quis non videre potest, quod si dominium papale non fractum fuisset tempore Reformationis, corrasissent possessiones et opes omnium regnorum in universa Europa, et tunc quod illi soli domini facti fuissent, et omnes reliqui servi; annon ex saeculis quae praecedunt, quando illis fuit potestas super imperatores et reges, quos, si non obedirent, potuerunt excommunicare et abdicare, praecipua illis opulentia est, et adhuc annui reditus qui immensi, ac thesauraria plena auro, argento et lapidibus pretiosis. Simile dominium barbarum insidet adhuc animis plurium eorum, et unice per timorem jacturae ejus, si ultra limites extenditur, coercetur. Sed cui usui sunt tanti reditus, thesauri et possessiones, nisi ut ex illis delicientur et superbiant, ac ut dominatum suum in aeternum firment. Ex his constare potest, quid hic per “mercatores terrae, qui ex facultatibus deliciarum Babylonis ditati sunt,” significatur. Vocantur etiam “mercatores” apud Esajam:
    Facti sunt habitatatores Babelis “Sicut stipula, ignis adussit eos, non eripiunt animam suam e manu flammae: tales sunt Mercatores tui a juventute” (xlvii. 14, 15).
    Per “mercari” et “negotiari” in Verbo significatur comparare sibi opes spirituales, quae sunt cognitiones veri et boni, et in opposito sensu cognitiones falsi et mali, et per has lucrari mundum, et per illas lucrari Caelum; quare Dominus comparavit
    Regnum caelorum Negotiatori quaerenti pulchras margaritas (Matth. xiii. 45,46);
    Et homines Ecclesiae servis, quibus data sunt talenta, cum quibus negotiarentur et lucrarentur (Matth. xxv. 14-20);
    Et quibus datae sunt decem Minae, cum quibus similiter negotiarentur et lucrarentur (Luc. xix. 12-26).
    Et quia per “Tyrum” significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ideo agitur de negotiatione et lucratione ejus in toto capite xxvii., apud Ezechielem; et dicitur de illa,
    “In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi aurum et argentum in thesauris tuis, et per multitudinem sapientiae in negotiatione tua multiplicasti tibi opes (Ezech. xxviii. (4,) 5) ;
    et alibi:
    “Devastata est Tyrus, cujus Mercatores principes, et Negotiatores honorati terrae” (Esaj xxiii. 1,8).
    Et Ecclesia perversa apud Judaeos in terra Canaane vocatur
    “Terra Negotiationis” (Ezech. xvi. 3, 29; cap. xxi. 35 (B. A. 30); cap. xxix. 14{1};(tum quoque cap. xvii. 4; cap. xxviii. 18)).
    @1 Vid. Bibl. Hebr. Seb. Schmidii.$
  28. (Vers. 4.) “Et audivi aliam vocem e Caelo, dicentem, Exite ex illa, populi Mei, ne participes fiatis peccatorum ejus, et ne recipiatis ex plagis ejus,” significat a Domino exhortationem ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, ut caveant sibi a conjunctione cum illo per agnitionem et affectionem, ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus, et pereant. -Per “aliam vocem e Caelo, dicentem,” significatur a Domino exhortatio ad omnes, tam qui in illo Religioso sunt, quam qui in illo non sunt, quia sequitur, “Exite ex illa, populi Mei, “hoc est, omnes qui adeunt Dominum; quod a Domino sit illa exhortatio, est quia vox illa fuit “e Caelo;” per “ne participes fiatis peccatorum ejus,” significatur ut caveant sibi ne quoad animas conjungantur abominationibus ejus; et quia conjunctio fit per agnitionem et affectionem, etiam hoc significatur; quod peccata eorum sint abominationes, est quia ita vocantur in capite praecedente (vers. 4); per “ne recipiatis ex plagis ejus” significatur ne pereant, per “plagas” enim significantur mala et falsa, et simul interitus per illas; haec significata sunt per “plagas” supra (n. 657, 673, 676, et alibi). Similia dicuntur de Babele in Verbo in his locis:
    “Exite e medio Babelis, popule Mi, eripite quisque animam suam, prae excandescentia irae Jehovae, ne mollescat cor vestrum, et timeatis ob famam” (Jerem. li. 45,46);
    “Fugite e medio Babelis, et eripite quisque animam suam, ne exscindamini ob iniquitatem ejus” (Jerem. li. 6);
    “Deserite Babelem, et eamus quisque in terram suam: quia pertigit ad Caelos judicium ejus, et extulit se usque ad nubes” (Jerem. li. 9);
    “Exite e Babele, fugite e Chaldaeis cum voce cantus; indicate et audiri facite hoc, proferte hoc usque ad extremitatem terrae; dicite, Redemit Jehovah” (Esaj. xlviii. 20, 21; Jerem. 1, 8).
  29. (Vers. 5.) “Quoniam pertigerunt ejus peccata usque ad Caelum, et recordatus est Deus injustitiarum ejus,” significat quod mala et falsa eorum infestent Caelos, et quod hos Dominus a violentia inde tutaturus sit. -Per quod “peccata ejus pertigerint ad Caelos,” significatur quod mala et falsa illorum infestent angelos Caeli; per quod “recordatus sit Deus injustitiarum ejus,” significatur quod Dominus Caelos ex violentia inde tutaturus sit. Quod haec significentur per illa verba, est quia omnia in Caelis sunt bona et
    vera, et omnia in Infernis sunt mala et falsa, et inde Caeli et Inferni prorsus separati sunt, et in situ inverso sicut antipodes: quare non possunt mala et falsa pertingere ad Caelos; sed tamen cum mala et falsa ultra gradus oppositionis, et inde justam mensuram, multiplicantur, infestantur Caeli, et nisi tunc Dominus tutatur Caelos, quod fit per influxum fortiorem a Se, violentia infertur Caelis; et cum hoc ad summum pervenit, tunc Ultimum Judicium facit, et sic liberantur. Inde est quod sequatur in hoc capite, “Exulta super ea Caelum, quia judicavit Deus judicium vestrum super ea,” (vers. 20); et in sequente capite (xix. vers. 1-9); et apud Jeremiam,
    “Tunc canent super Babele Caeli et Terrae, et omne quod in illis, quando venient super illam vastatores” (li. 48).
  30. (Vers. 6.) “Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis, duplicate ei dupla secundum opera ejus, in poculo quo miscuit miscete ei duplum,” significat justam retributionem et poenam post mortem; quod tunc mala et falsa, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint, quod vocatur jus talionis. -“Reddite illi quemadmodum illa reddidit vobis” significat justam retributionem et poenam eorum post mortem; “duplicate ei dupla secundum opera ejus,” significat quod mala, quibus seduxerunt et perdiderunt alios, super illos, secundum quantum et quale eorum, reditura sint; “in poculo quo miscuit miscete ei duplum” significat quod similiter falsa; nam per “poculum” seu vinum, significantur falsa (n. 316, 635, 649{1}, 672). Paene similia dicuntur de Babele apud Prophetas:
    “Retribuite Babeli juxta opus ejus, juxta omne quod fecit facite illi, quia contra Jehovam insolenter egit, contra Sanctum Israelis” (Jerem. 1.29);
    “Vindicta Jehovae haec; vindictam sumite de Babele; quemadmodum fecit, facite illi” (Jerem. 1. 15)
    “Filia Babelis devastata est; beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis” (Psalm. cxxxvii. 8).
    Secundum Sensum literae est, quod illi quos seduxerunt et perdiderunt retributuri sint illos; sed secundum Sensum spiritualem est, quod non illi illis, sed quod ipsi sibi, quia omne malum secum fert poenam sui. Hoc simile est, quemadmodum in Verbo passim dicitur quod Deus retribuet et vindicabit injustitias et injurias Sibi factas, et ex ira et excandescentia perdet illos; cum tamen ipsa mala quae contra Deum fecerunt, ita ipsi sibi, id faciunt: hoc enim est jus talionis, quod ipsam suam originem ducit ex hac Lege Divina:
    “Omnia quaecunque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis; haec est Lex et Prophetae “(Matth. vii. 12; Luc. vi. 31);
    haec Lex in Caelo est Lex amoris mutui seu charitatis, ex qua fit oppositum in Inferno, quod est, quod cuivis fiat sicut fecerat alteri; non quod illi qui in Caelo sunt id faciant, sed quod ipsi sibi, est enim retributio talionis ex oppositione ad illam Legem vitae in Caelo, sicut inscripta malis eorum. Per “duplum” significatur multum secundum quantum et quale, etiam in his locis:
    “Pudefient persecutores mei; adduc super illos diem mali, et duplicata fractione frange illos” (Jerem. xvii. 18);
    tum multum secundum quantum et quale conversionis eorum a malis, in his:
    “Consolamini populum Meum: quod impleta sit militia{2} ejus, et expiata iniquitas ejus; accepit namque e manu Jehovae duplum “((Esaj. xl. 1,2));
    “Revertimini ad munimentum, vincti spei; hoc die annuntians duplum, quod retribuam tibi” (Sach. ix. 12{3});
    “Pro pudore vestro duplum erit; et in terra eorum duplum possidebunt, gaudium aeternitatis erit illis” (Esaj. lxi. 7).
    @1 649 pro “642”$
    @2 militia pro “malitia”$
    @3 12 pro “9”$
  31. (Vers. 7.) “Quantum glorificavit se ipsam, et deliciata est, tantum date illi cruciatum at luctum,” significat quod in gradu secundum elationem cordis ex dominio, et secundum exultationem animi et corporis ex divitiis, post mortem sit illis internus dolor ex dejectione et subsannatione, et ex egestate et miseria. -Per “quantum glorificavit se ipsam” significatur in gradu secundum elationem cordis ex dominio, ex hoc enim glorificant se; per “quantum deliciata est” significatur in gradu secundum exultationem animi et corporis ex divitiis, et inde jucunditatibus et amoenitatibus, ut supra (n. 759): per “dare illi cruciatum” significatur internus dolor ex dejectione a dominio, et tunc subsannatione; cruciatus illorum post mortem non aliunde est; et per “dare illi luctum” significatur internus dolor ex egestate et miseria; luctus eorum post mortem inde est. Jucundum amoris dominandi ex amore sui super omnia Domini, quae sunt omnia Caeli et Ecclesiae, vertitur post mortem in talem cruciatum, ac amoenum amoris implendi animum et corpus deliciis captis ex opulentia, apud illos qui in dicto amore dominandi sunt, vertitur in talem luctum; nam jucunda et amoena procedentia ex amoribus faciunt vitam cujusvis; quare cum illa vertuntur in opposita fit cruciatus et luctus. Haec sunt retributiones et poenae quae in Verbo intelliguntur per cruciatus in Inferno; et inde odium contra Dominum, et contra omnia Caeli et Ecclesiae, intelliguntur per “ignem” ibi. Similia de Babele dicuntur apud Prophetas; ut
    “Retribuam Babeli omne malum, quod fecerunt in Zione coram oculis vestris” (Jerem. li. 24);
    “Veniet super Babele vastator, Deus namque Retributionum Jehovah, retribuendo retribuet” (Jerem. li. 55,{1} 56);
    “Demissa est in Infernum magnificentia tua; sub te substratus est vermis” (cruciatus qui est internus dolor); “dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei exaltabo thronum meum, similis fiam Altissimo: verum tamen ad Infernum demissus es; videntes te dicent, Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna” etc. (Esaj. xiv. 11, 13-16);
    haec de Lucifero, qui ibi est Babel, ut patet a vers. 4 et 22 ibi.
    @1 55 pro “5”$
  32. “Quia in corde suo dicit, Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo,” significat quod haec illis sint, quia ex cordis elatione super dominio et animi exultatione super divitiis, in fiducia et confidentia sunt quod perpetuo dominaturi sint, et semet ipsos tutaturi, et quod non possint illis usquam orbari.- “Dicere in corde suo” significat ex cordis elatione super dominio in fiducia esse, tum ex animi exultatione super divitiis in confidentia esse; “sedeo regina” significat quod dominaturi sint, hic perpetuo, quia sequitur “non videbo luctum:” “vidua non sum” significat quod semet ipsos tutaturi sint; per “viduam” significatur qui est absque tutela, quia absque viro; dicitur “regina” et “vidua,” et non rex et vir, quia intelligitur Babylon ut Ecclesia: “et luctum non videbo” significat quod non illis duobus possint usquam orbari; quod inde illis luctus post mortem sit, videatur mox supra (n. 763). Paene similia dicuntur de Babele apud Esajam :
    “Non addes, vocent te Dominam regnorum; dixisti in corde tuo, In aeternum ero Domina; dicens in corde suo, Ego et non sicut ego praeterea, non sedebo Vidua, nec cognoscam orbitatem; atqui venient tibi duo illa in die uno, Orbitas et Viduitas: venient super te propter multitudinem praestigiarum tuarum, et magnitudinem incantationum tuarum plurimam. Confisa es in malitia; dixisti, Non videns me; sapientia tua seduxit te; cum dixisti in corde tuo, Ego, et non sicut ego praeterea, ideo veniet super te subito devastatio” (xlvii. 5, (7,) 8-11).
    Per “viduam” in Verbo intelligitur qui absque tutela est, nam in Sensu spirituali per “viduam” significatur qui in bono est et non in vero: per “virum” enim significatur verum, et per “uxorem” ejus bonum; inde per “viduam” significatur bonum absque vero, et bonum absque vero est absque tutela, verum enim tutatur bonum. Hoc significatur per “viduam” in Verbo, ubi nominatur
    (Ut Esaj. ix. 13, 14, 16 (B. A. 14, 15, 17); cap. x. 1,2; Jerem. xxii. 3{1}; cap. xlix. 10, 11; Thren. v. 2,3; Ezech. xxii. 6,7; Malach. iii. 5; Psalm. lxviii. 6 (B. A. 5); Psalm. cxlvi. 7-9; Exod. xxii. 20-23 (B.A. 21-24); Deutr. x. 18; cap. xxvii. 19{2}; Matth. xxiii. 14; Luc. iv. 25{3}; cap. xx. 47{4}).
    @1 3 pro “5”$
    @2 19 pro “18”$
    @3 25 pro “24”$
    @4 47 pro “6, 7″$
  33. (Vers. 8.) “Propter hoc in una die venient plagas ejus, mors et luctus et fames,” significat quod propterea tempore Ultimi Judicii poenae malorum, quae fecerunt, super illos rediturae sint, quae sunt mors quae est vita infernalis ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, luctus qui est internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, et fames quae est deprivatio intellectus omnis veri. -Per “propter hoc” intelligitur, quia in corde suo dixit, “Sedeo regina et vidua non sum, et luctum non videbo,” de quibus mox supra (n.764); per “una die” significatur tempore Ultimi Judicii, quod etiam Dies Judicii vocatur; per “plagas” significantur poenae malorum quae fecerunt in mundo, quae tunc super illos rediturae sunt; per “mortem” significatur vita infernalis, ac intestinus dolor ex dejectione a dominio, qui supra (n. 763{1}) vocatur “cruciatus,” de qua morte aliquid sequitur; per “luctum” significatur internus dolor ex egestate et miseria loco opulentiae, ut quoque supra (n. 764) per “famem” significatur deprivatio intellectus omnis veri; in has tres plagas seu poenas, veniunt illi ex isto Religioso qui ex amore sui et nullo amore usuum nisi propter se, dominati sunt; hi quoque corde athei sunt, quoniam propriae prudentiae ac naturae omnia attribuunt; reliqui ex illa gente, qui tales sunt, sed non interius in se cogitant, idololatrae sunt; quod per plagam seu poenam quae vocatur “fames,” intelligatur deprivatio intellectus omnis veri, videatur supra (n. 323). Est quidem cuivis homini, quamdiu in mundo vivit, rationalitas, hoc est, facultas intelligendi verum. Haec facultas manet apud omnem hominem post mortem; usque illi qui ex amore sui et fastu propriae intelligentiae imbuerunt falsa religionis in mundo, post mortem non volunt intelligere verum, et non velle est sicut non posse; hoc non posse ex non velle est apud omnes tales, et augetur ex eo, quod ex jucundo concupiscentiae falsi propter dominium continue imbuant nova falsa confirmantia, et sic fiunt quoad intellectum mera falsa, ac ita manent in aeternum. Similia intelliguntur per haec de Babele apud Jeremiam :
    “Pudefacta est Mater vestra valde, pudore suffusa est Genetrix vestra ecce postremitas desertum, siccitas et solitudo: ab ira Jehovae non habitabitur, sed erit devastatio tota; omnis transiens praeter Babelem obstupescet, et sibilabit super omnibus plagis ejus” (i. 12, 13).
    @1 763 pro “764”$
  34. “Et in igne comburetur, quia fortis Dominus Deus judicans illam,” significat quod futuri sint odia contra Dominum, et contra Ipsius Caelum et Ecclesiam, quia tunc vident quod Solus Dominus super omnia in Caelis et in Terris dominetur et regnet, et ne hilum aliquis homo ex se. -Per “ignem” quo comburetur, significatur odium contra Dominum, et contra Ipsius Caelum et Ecclesiam, de quo infra; per “quia fortis Dominus judicans illam” significatur quia vident tunc, hoc est, in mundo spirituali in quem post mortem veniunt, quod Solus Dominus super omnia in Caelis et in Terris dominetur et regnet, et ne hilum aliquis homo ex se; quod haec significentur per “quia fortis Dominus Deus judicans illam,” est quia Dominus non judicat aliquem ad Infernum, sed ipsi; cum enim sentiunt angelicam sphaeram de Domino e Caelo defluentem, aufugiunt ac in Infernum se conjiciunt, ut constare potest ex illis quae supra (n. 233, 325, (339,) 340, 387, 502) ostensa sunt. Quod per “ignem” significetur amor in utroque sensu, amor caelestis qui est amor Domini, et amor infernalis qui est amor sui, videatur supra (n.468, 494): quod ignis infernalis sit odium, est quia amor sui odit; omnes enim qui in illo amore sunt, secundum gradum ejus, ira exardescunt, ac odio et vindicta flagrant contra illos qui impugnant; et illi qui e Babylone sunt, contra illos qui negant quod ut Sanctitates colendi et adorandi sint. Ideo cum audiunt quod in Caelo Solus Dominus colatur et adoretur, et quod colere aliquem hominem loco Domini sit prophanum, fit adoratio Domini apud illos odium contra Illum; et adulteratio Verbi propter illum finem ut colantur, fit prophanum. Hoc itaque est quod significatur per quod Babylon “igne comburetur.” Quod “igne comburi” sit poena prophanationis sancti, videatur supra (n. 748). Simile intelligitur per haec apud Jeremiam:
    “Ego contra te” Babel, “mons perdens, perdens universam terram; devolvam te e petris, et dabo te in montem combustionis. Muri Babelis evertendo evertentur, et portae ejus altae igne comburentur” (li. 25, 58).
  35. (Vers. 9.) “Et deflebunt illam, et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus,” significat interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt per falsificata et adulterata vera Verbi, quae fecerunt sancta Ecclesiae, cum vident ea versa in prophana. -In hoc et in sequente versu agitur de luctu “regum terrae,” per quos intelliguntur supremi in ordine, qui magnates et primates vocantur; a vers. 11 ad 16 agitur de luctu “mercatorum terrae,” per quos intelliguntur inferiores in ordine, qui vocantur monachi; et a versu 17 ad 19 agitur de luctu “nauclerorum et nautarum,” per quos intelliguntur qui apportant, qui vocantur laici. Hic nunc de “regibus terrae,” per quos significantur supremi in ordine. Quod per “reges” non intelligantur reges, sed qui in veris ex bono sunt, et in opposito sensu in falsis ex malo, videatur supra (n. 483, 704, 720, 737, 740); hic itaque per “reges terrae qui cum Meretrice scortati sunt et deliciati significantur qui in dominio sunt et ejus jucundis per falsificata et adulterata vera Verbi, imprimis per id verum ab illis falsificatum et adulteratum, quod Dominus dixit ad Petrum, de quo aliquid sequitur; quod “scortari” significet falsificare et adulterare vera Verbi, videatur n. 134, 632, 635; et quod “deliciari” significet frui jucundis dominii et simul opulentiae, n. 759; per quod “illi deflebunt et plangent” significantur interiores illorum dolores; “deflere” et “plangere” dicitur, quia deflere est doloris super dejectione e dominio, et plangere est doloris super deprivatione opulentiae: et quia horum dolores sunt interiores quam “mercatorum terrae,” ideo de “regibus terrae,” per quos intelliguntur superiores in ordine, dicitur quod “deflerent” et “plangerent;” et de “mercatoribus terrae,” per quos intelliguntur inferiores in ordine, dicitur quod “flerent” et “lugerent.” Per “videre fumum combustionis” significatur dum vident falsa Religiosi sui, quae sunt falsificata et adulterata vera Verbi, versa in prophana; per “fumum” significantur falsa illa (n. 422, 452), et per “combustionem” significatur prophanum (n. 766). Ex his et ex illis quae supra (n. 766) explicata sunt, patet, quod per “deflebunt illam et plangent super illa reges terrae, qui cum illa scortati sunt et deliciati, quando viderint fumum combustionis ejus,” significentur interiores dolores illorum qui in superiori dominio et ejus jucundis fuerunt per falsificata et adulterata vera Verbi, cum vident ea versa in prophana.
  36. Aliquid dicetur hic de illo Vero quod Dominus dixit ad Petrum de Clavibus Regni Caelorum, et de potestate ligandi et solvendi (Matth. xvi. 15-20). Dicunt quod illa potestas data sit Petro, et quod translata in illos ut successores ejus; et quod sic Dominus reliquerit Petro et post illum illis omnem Suam potestatem, et quod (Petrus) ageret Vicarium Ipsius in terra. Sed usque ex ipsismet Domini verbis patet manifeste quod ne hilum potestatis dederit Petro, dicit enim Dominus, “Super hac Petra aedificabo Ecclesiam Meam;” per “Petram” significatur Dominus quoad Divinum. Ipsius Verum; et Divinum Verum, quod est Petra, ibi est quod Petrus confessus est antequam Dominus illa dixit, quod est hoc:
    “Dixit Jesus discipulis, Vos vero quem Me dicitis esse; respondens Simon Petrus dixit, Tu es Christus Filius Dei viventis “((Matth. xvi.) 15, 16{1});
    hoc Verum est super quo Dominus aedificat Ecclesiam Suam, et Petrus tunc repraesentabat illud Verum; ex quo patet, quod confessio Domini, quod sit Filius Dei Viventis, Cui potestas est super Caelum et Terram (Matth. xxviii. 18), sit super qua Dominus aedificat Ecclesiam Suam, ita super Se et non super Petro. Quod Dominus intelligatur per “Petram” in Ecclesia notum est.
    Quondam locutus sum cum Gente Babylonica in mundo spirituali de Clavibus Petro datis, num credant in illum Potestatem a Domino super Caelum et Infernum translatam esse; quod quia erat caput Religionis eorum, vehementer instabant, dicentes quod de eo nihil dubii sit, qua manifeste dicitur.
    Sed ad interrogationem num sciant, quod singulis Verbi insit Sensus spiritualis, qui est sensus Verbi in Caelo; dicebant primum quod non sciant, sed postea dicebant quod inquisituri sint.
    Et cum inquirebant, instructi sunt quod Sensus spiritualis sit in singulis Verbi, qui a Sensu literae differt ut spirituale a naturali; et insuper instructi sunt, quod non aliqua Persona nominata in Verbo nominetur in Caelo, sed quod loco ejus aliquod spirituale ibi intelligatur.
    Informati denique sunt quod pro “Petro” in Verbo intelligatur Ecclesiae Verum ex Bono, similiter per “Petram,” quae tum; nominatur una cum Petro; et quod per id sciri possit quod non Petro data sit aliqua potestas, sed quod Vero ex Bono; nam omnis potestas in Caelis est Vero ex Bono, seu Boni per Verum; et quia omne Bonum et omne Verum sunt ex Domino, et nihil ex homine, qua omnis potestas sit Domino.
    His auditis indignati dixerunt quod velint scire num is Sensus spiritualis sit in illis verbis.
    Quapropter datum est illis Verbum quod in Caelo, in quo Verbo non est Sensus naturalis sed spiritualis, quia pro Angelis qui sunt spirituales; et cum id legebant, manifeste videbant non ibi Petrum nominari, sed loco ejus, “Verum ex bono quod a Domino.”
    Hoc viso ex ira rejecerunt illud; paene dilaniassent dentibus, nisi eo momento ablatum fuisset.
    Inde convicti sunt, tametsi non voluerunt convinci, quod Soli Domino illa potestas sit, et eo minus alicui homini, quia est potestas Divina.
    @1 16 pro “18”$
  37. (Vers. 10.) “Et e longinquo stantes propter timorem cruciatus ejus, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna Babylon, urbs illa valida, quia in una hora venit judicium tuum,” significat timorem illorum pro poenis, et tunc gravem lamentationem quod, Religiosum id ita munitum tam subito et plane possit, everti, et illi possint perire. -“E longinquo stare propter timorem cruciatus” significat statum adhuc remotum a statu illorum qui in damnatione sunt, quia in timore pro cruciatu, de quo sequitur; “vae, vae,” significat gravem lamentationem: quod “vae” significet lamentationem super calamitate, infelicitate et damnatione, videatur supra (n. 410); inde “vae, vae,” gravem lamentationem: per “urbem magnam Babylon” significatur Religiosum illud; hic ut supra (n. 751), Babylon ut Mulier aut Meretrix, quia dicitur “cruciatus ejus:” per “urbem validam” significatur Religiosum tam munitum: per “in una hora venit judicium tuum” significatur quod illud tam subito possit everti, et illi possint perire; “in una hora” significat tam subito, et per “judicium” significatur eversio ejus et interitus illorum qui cum Meretrice illa scortati et deliciati sunt, de quibus hic agitur; quod illi per Ultimum Judicium perierint, videri potest in Opusculo de Ultimo Judicio et de Babylonia destructa, Londini 1758 edito; de illo interitu haec dicta sunt. Quod “e longinquo steterint propter timorem cruciatus ejus” significet statum adhuc remotum a statu illorum qui in damnatione sunt, quia in timore pro cruciatu, est quia per “longinquum” non intelligitur longinquum spatii, sed longinquum status, quando quis in timore est propter poenas; nam quamdiu homo in statu timoris est, tunc videt, expendit et lamentatur. Longinquum status, quod est longinquum in spirituali Sensu, etiam significatur per “longinquum” alibi in Verbo, ut in his:
    “Audite Longinqui quid faciam, et cognoscite Propinqui virtutem Meam” (Esaj. xxxiii.{1} 13);
    “Deus e Propinquo Ego, et non Deus e Longinquo” (Jerem. xxii. 23);
    “Invenit gratiam in deserto; dixit Israel, E Longinquo Jehovah apparuit mihi” (Jerem. xxxi. 2,3);
    “Adduc filios Meos e Longinquo” (Esaj. xliii. 6);
    “Audite populi e Longinquo” (Esaj. xlix. 1{2});
    Populi et gentes venientes e terra Longinquitatis (Esaj. v. 26(; xiii. 5)); (Praeter alibi, ut Jerem. iv. 16; cap. v.{3} 15; Sach. vi. 15;)
    ubi per “gentes” et “populos e longinquo” intelliguntur remotiores a veris et bonis Ecclesiae. In communi sermone etiam affines dicuntur propinqui, et remotiores in affinitate longinqui.
    @1 xxxiii. pro “xiii.”$
    @2 1 pro “1, 2″$
    @3 v. pro “iv.”$
  38. Vocatur Religiosum illud “urbs valida,” quia muniverat se valde; muniverat enim se non solum per multitudinem gentium et populorum qui illud agnoscunt, sed etiam per multa alia: ut per pluralitatem monasteriorum, et ibi per exercitus monachorum (hoc dicitur quia vocant Ministerium suum Militiam); per possessiones opum absque ulla mensura et satietate; tum per Judicium inquisitorium; et insuper per minas et terrores, imprimis pro Purgatorio, in quod unusquisque dicitur venire; per lucis Evangelicae exstinctionem, et inde caecitatem in spiritualibus, quod fit per prohibitiones et inhibitiones lectionis Verbi, per Missas in lingua vulgo ignota edictas, per varias sanctitates externas, per cultum mortuorum et simulacrorum, plebi, quae in ignorantia de Deo tenetur, insitum; perque varia splendida in externis; ut per haec et illa in corporea fide de sanctitate omnium Religiosi istius sint. Inde est quod prorsus nesciatur quid intus in Religioso illo latet; cum tamen Religiosum illud est prorsus sicut describitur supra, his verbis:
    “Mulier erat circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso, et margaritis, habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationis ejus” (Apoc. xvii. 4).
    Sed quantumvis Babylon ita muniverat se, etiam similiter in mundo spirituali (de quo infra n. 772), usque die Ultimi Judicii prorsus destructa est. De devastatione ejus ita prophetat Jeremias:
    “Si ascenderit Babel in Caelos, et si muniverit excelsum roboris sui, a Mecum venient vastatores” (Jerem. li. 53);
    “Fortes Babelis sedent in munitionibus; oblivioni data est potentia ejus, accenderunt habitationes{1} ejus, fracti sunt vectes ejus; capta est Urbs ab extremitate. Etiam murus Babelis concidit” (Jerem. li. 30, 31, 44);
    “Subito cecidit Babel et confracta est: ejulate super ea, sumite balsamum pro dolore, forte sanabitur” (Jerem. li. 8).
    @1 habitationes pro “munitiones”$
  39. (Vers. 11.) “Et mercatores terrae flebunt at lugebunt super illa, quod merces eorum nemo emat amplius,” significat minores in ordine qui ministrant et per sancta lucrantur, hic illorum dolores quod post destructionem Babylonis non agnoscantur religiosa illorum pro sanctis, sed pro adulteratis et prophanatis bonis et veris Verbi et inde Ecclesiae, et sic quod non amplius possint quaestus sicut prius per illa facere. -Per “mercatores” intelliguntur minores in ordine Hierarchiae Ecclesiasticae illorum, quia per “reges terrae” de quibus hactenus, intelliguntur superiores in eo ordine (videatur supra, n. 767); ita per “mercatores terrae” intelliguntur qui ministrant et per sancta lucrantur: per “flebunt et lugebunt” significantur dolores illorum (ut quoque supra, n. 767) per “merces eorum” significantur sancta seu religiosa, per quae lucra seu quaestus faciunt; per “non emere illa amplius” significatur non velle habere illa, quia non sunt sancta, sed adulterata et prophanata bona et vera Verbi et inde Ecclesiae; quod “emere” sit sibi comparare (n. 606). De hoc ita apud Jeremiam:
    Babel “quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit finis tuus, mensura lucri tui” (li. 13).
  40. (Vers. 12.) “Merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt spiritualia bona et vera, quibus talia correspondent.-Per “merces illorum” non alia significantur quam quae ibi nominantur; nam quod illis aurum, argentum et lapis pretiosus et margaritae in copia sint, et quod illa per religiosa sua, quae fecerunt sancta Divina, lucrati sint, notum est. Talia fuerunt illis, qui e Babylonia erant, ante Ultimum Judicium; nam tunc concessum fuit illis sibi sicut Caelos formare, et per varias artes sibi talia e Caelo comparare, imo illis sicut in mundo cellaria implere: at post Ultimum Judicium, quando fictitii illorum Caeli destructi sunt, tunc omnia illa in pulverem et cinerem redacta sunt, et per ventum orientalem abducta, ac ut pulvis prophanus super inferna eorum constrata: sed de his legantur quae in Opusculo de Ultimo Judicio et Babylonia destructa, Londini 1758 edito, ex visis descripta sunt. Post illam eversionem et illorum dejectionem in Infernum, in tam miserabili statu sunt, ut non sciant quid aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita sunt. Causa est, quia “aurum,” “argentum,” et “lapis pretiosus” correspondent bonis et veris spiritualibus, ac “margaritae” cognitionibus illorum; et quia illis `non aliqua vera et bona sunt, nec cognitiones illorum, sed pro illis mala et falsa et horum cognitiones, non possunt habere illa, sed talia quae correspondent, quae sunt materiae viles et tetri coloris, praeter aliqua conchilia, in quibus cor suum ponunt, sicut antea in pretiosis supra nominatis. Sciendum est, quod in mundo spirituali sint omnia quae in mundo naturali, cum sola differentia, quod omnia in mundo spirituali sint correspondentiae, correspondent enim interioribus illorum, splendida et magnifica illis qui in sapientia ex Divinis veris et bonis a Domino per Verbum sunt, ac contraria illis qui in vesania ex falsis et malis sunt. Talis correspondentia ex creatione est, cum spirituale mentis in sensuale corporis demittitur; quare ibi quisque scit qualis alter est, dum in propriam ejus cameram venit. Ex his constare potest quod per “merces auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritae” significetur quod haec illis non amplius sint; quia illis non sunt spiritualia bona et vera, nec cognitiones boni et veri, quibus talia correspondent. Quod “aurum” ex correspondentia significet bonum, et “argentum” verum, videatur supra, n. 211, 726. Quod “lapis pretiosus” significet verum spirituale, n. 231, 540, 726. Quod “margaritae” significent
    cognitiones veri et boni, n. 727.
  41. “Et byssi et purpurae et serici et coccini” significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt caelestia bona et vera quibus talia correspondent. -Per supra nominata, quae erant “aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita,” in genere significantur spiritualia bona et vera, ut supra (n. 772) dictum est; per haec autem, quae sunt “byssus, purpura, sericum et coccinum,” in genere significantur caelestia bona et vera; sunt enim apud illos, qui in Caelo et in Ecclesia sunt, bona et vera spiritualia, et sunt bona et vera caelestia; bona et vera spiritualia sunt sapientiae, ac bona et vera caelestia sunt amoris; et quia haec bona et vera nec illis sunt, sed mala et falsa illis opposita, ideo haec dicuntur; sequuntur enim in ordine. Nunc quia similis res cum his est, quae cum prioribus, non opus est ulteriore explicatione, quam quae in praecedente articulo facta est. Quid in specie “byssus” significat, dicetur in sequente capite, ad haec ibi:
    “Byssinum sunt justitiae sanctorum” (vers. 8; n. 814, 815);
    quod “purpura” significet bonum caeleste, et “coccinum” verum caeleste, videatur supra (n. 725): per “sericum” significatur bonum et verum caeleste medians, bonum ex mollitie et verum ex splendore; nominatur solum Ezech. xvi. 10, 13.
  42. “Et omne lignum thyinum et omne vas eburneum,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non illis sunt naturalia bona et vera, quibus talia correspondent. -Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773) explicata sunt, cum sola differentia, quod per primum nominata intelligantur bona et vera spiritualia, de quibus supra (n. 772); et quod per secundo nominata intelligantur bona et vera caelestia, de quibus mox supra (n. 773); et quod per haec nunc nominata, quae sunt “lignum thyinum et vas eburneum” intelligantur bona et vera naturalia. Sunt enim tres gradus sapientiae et amoris, et inde tres gradus veri et boni; primus gradus vocatur caelestis, secundus spiritualis, et tertius naturalis. Hi tres gradus sunt ex nativitate apud unumquemvis hominem, et quoque sunt in communi in Caelo et in Ecclesia; quae causa est quod Caeli tres sint, supremum, medium et ultimum, inter se prorsus distincti secundum illos gradus; similiter Ecclesia Domini in terris; sed qualis est apud illos qui in gradu caelesti sunt, et qualis apud illos qui in gradu spirituali sunt, et qualis apud illos qui in gradu naturali sunt, non hujus loci est exponere, sed videatur de illis in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Classe Tertia, ubi de Gradibus actum est; hic solum, quod apud illos qui e Babylone sunt, non sint bona et vera spiritualia, nec bona et vera caelestia, et ne quidem bona et vera naturalia. Quod spiritualia primo loco nominentur, est quia multi ex illis possunt spirituales esse, modo sanctum habeant Verbum corde, sicut ore dicunt; at non possunt caelestes fieri, quia non adeunt Dominum, sed adeunt homines vivos et mortuos, et colunt; haec causa est, quod caelestia secundo loco nominentur. Quod per “lignum thyinum” significetur bonum naturale, est quia “lignum” in Verbo significat bonum, et “lapis” verum, ac “lignum thyinum” ducit suam denominationem ex duo, ac “duo” etiam significant bonum: quod sit bonum naturale, est quia lignum non est materia pretii, sicut est aurum, argentum, lapis pretiosus, margarita, byssus, purpura, sericum et coccinum; similiter lapis. Simile est cum ebore, per quod significatur verum naturale; quod “ebur” significet verum naturale, est quia est album, et poliri potest, et quia protenditur ex ore elephantis et quoque facit robur ejus. Ut “ebur” sit verum naturale illius boni quod significatur per “lignum thyinum,” dicitur “vas eburneum;” per “vas” enim significatur continens, hic verum continens boni. Quod “lignum” significet bonum aliquatenus constare potest (ex) his:
    Quod aquae amarae in Marah dulces factae sint per Lignum injectum (Exod. xv. 25{1});
    Quod Tabulae lapideae, quibus Lex fuit inscripta, in Arca ex lignis schittim facta, fuerint repositae (Exod. xxv. 10-16);
    Quod Templum Hierosolymitanum Ligno fuerit tectum ac intus vestitum (1 Reg. vi. 10, 15);
    Quod Altare in deserto ex Ligno factum fuerit (Exod. xxvii. 1,6).
    Praeter ex his:
    “Lapis e pariete clamat, et trabs ex Ligno respondet” (Hab. ii. 11);
    “Diripient opes tuas, et depraedabuntur merces tuas, et lapides tuos et Ligna tua in medium maris dabunt” (Ezech. xxvi. 12{2});
    Dictum ad Prophetam, ut sumeret unum Lignum, ut scriberet super illo nomen Judae et filiorum Israelis, et quoque nomen Josephi et Ephraimi; “et faciam illos in Lignum unum” (Ezech. xxxvii. 16, 19{3});
    “Aquas nostras pro argento bibimus, et Ligna nostra pro pretio veniunt” (Thren. v. 4);
    “Si quis cum socio venit in sylvam, et cadit securis e Ligno in socium ut moriatur, fugiet in urbem azyli” (Deutr. xix. 5);
    hoc ideo, quia “lignum” significat bonum, et sic quod non morti dederit socium ex malo seu mala intentione, sed ex errore, quia in bono fuit; praeter alibi. Per “lignum” autem in opposito sensu significatur malum et maledictum, ut quod
    Fecerint sculptilia ex ligno et adoraverint illa (Deutr. iv. 23-28; Esaj. xxxvii. 19; cap. xl. 20; Jerem. x. 3,8; Ezech. xx. 32);
    tum quod
    Suspensio super Ligno esset maledictio (Deutr. xxi. 22,23).
    Quod “ebur” significet verum naturale, constare etiam potest ex locis ubi ebur nominatur
    (Ut Ezech. xxvii. 6,15; Amos iii. 15; cap. vi.{4} 4; Psalm. xlv.{5} 9 (B. A. 8)).
    @1 25 pro “35”$
    @2 12 pro “11”$
    @3 19 pro “17”$
    @4 vi. pro “v.”$
    @5 xlv. pro “xl.”$
  43. “Et omne vas ex ligno pretioso et aere et ferro et marmore,” significat quod haec illis non amplius sint, quia non sunt illis scientifica bona et vera in rebus Ecclesiae, quibus talia correspondent. – Haec similia sunt cum illis, quae supra (n. 772, 773, 774) explicata sunt; cum differentia, quod per haec significentur scientifica, quae ultima naturalis mentis hominis sunt; quae, quia differunt qualitate ex essentia quae in illis, dicuntur “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore,” per “vasa” enim significantur scientifica, hic in rebus Ecclesiae; quia scientifica sunt continentia boni et veri, sicut sunt vasa continentia olei et vini. Scientifica etiam sunt in multa varietate, et receptaculum eorum est memoria. Quod sint ex multa varietate, est quia interiora hominis sunt in illis; immittuntur etiam in memoriam vel ex intellectuali cogitatione, vel ex auditione, vel ex lectione, et tunc secundum variam perceptionem ex rationali; haec omnia intus in scientificis sunt, quod apparet quando reproducuntur, quod fit cum homo loquitur aut cogitat. Quid autem per “vasa ex ligno pretioso, ex aere, ex ferro et ex marmore” significatur, paucis dicetur: per “vas ex ligno pretioso” significatur scientificum ex bono et vero rationali; per “vas ex aere” significatur scientificum ex bono naturali; per “vas ex ferro” significatur scientificum ex vero naturali; et per “vas ex marmore” significatur scientificum ex apparentia boni et veri. Quod “lignum” significet bonum, videatur mox supra (n. 774{1}); quod hic per “lignum pretiosum” significetur bonum et simul verum rationale, est quia “lignum” significat bonum, et “pretiosum” praedicatur de vero; nam aliud bonum significatur per lignum ex arbore oleae, aliud ex arbore cedri, ficus, abietis, populi et quercus. Quod “vas ex aere et ferro” significet scientificum ex bono et vero naturali, est quia omnia metalla, ut aurum, argentum, aes, ferrum, stannum, plumbum, in Verbo significant bona et vera; significant quia correspondent, et quia correspondent etiam in Caelo sunt; sunt enim omnia ibi correspondentiae. Quid autem singula metalla ex correspondentia significant, non est hujus loci ex Verbo confirmare, solum aliquibus quod “aes” significet bonum naturale, et inde “ferrum” verum naturale, ut videri potest ex his:
    Quod Pedes Filii Hominis visi sint similes Aeri, tanquam in camino igniti (Apoc. i. 15);
    Quod Danieli visus sit Vir cujus pedes erant sicut splendor Aeris laevigati (Dan. x. 5, 6);
    Quod etiam Cheruborum pedes visi sint micantes sicut splendor Aeris laevigati (Ezech. i. 7) ;
    quod “pedes” significent naturale, videatur n. 49, 468, 470, 510;
    Quod Angelus visus sit sicut aspectus Aeris (Ezech. xl. 3);
    Quod Statua Nebuchadnezari visa quoad caput esset aurum, quoad pectus et brachia argentum, quoad ventrem et latus Aes, quoad crura Ferrum (Dan. ii. 32,33);
    per quam statuam repraesentati sunt successivi status Ecclesiae, qui ab antiquis dicti fuerunt saecula, aureum, argenteum, aeneum, et ferreum. Quoniam “aes” significabat naturale, et populus Israeliticus fuit mere naturalis, ideo Naturale Domini repraesentatum est per

Serpentem Aeneum, quem morsi a serpentibus aspicerent, et sanarentur (Num. xxi. 6,8,9; Joh. iii. 14,15).
Quod “aes” significet bonum naturale, etiam videri potest
Apud Esaj. lx. 17; Jerem. xv. 20,21; Ezech. xxvii. 13; Deutr. viii. 7,9; cap. xxxiii. 24,25.
@1 774 pro “764”$

  1. Qui non scit quid per “aurum,” “argentum,” “lapidem pretiosum,” “margaritam,” “byssum,” “purpuram,” “sericum,” “coccinum,” “lignum thyinum,” “vas eburneum,” “lignum pretiosum,” “aes,” “ferrum,” “marmor” et “vas,” significatur, potest mirari quod talia enumerata sint, et opinari quod modo sint cumulatae voces ad exaltationem rei; sed ab explicatis constare potest, quod non unica vox sit vana, et quod per illa describatur plene, quod non illis qui confirmaverunt se in dogmatibus Religiosi istius sit unicum verum, et si non unicum verum non est unicum bonum, quod est bonum Ecclesiae.

Locutus sum cum illis qui in Religioso illo se confirmaverunt, etiam cum aliquibus qui in Concilio Niceno, Lateranensi et Tridentino, Legati fuerunt, qui principio crediderunt quod quae decreverant purae et sanctae Veritates essent; sed post instructionem, et tunc datam e Caelo illustrationem, confessi sunt quod ne unum verum videant; at quia se in illis tunc prae aliis confirmaverunt, post illustrationem, quam ipsi exstinxerunt, ad fidem suam priorem redierunt. Imprimis crediderunt, quod illa quae de Baptismo et Justificatione sanciverunt, essent Veritates; sed usque dum in illustratione erant, viderunt et ex visu illustrato confessi sunt, quod peccatum originale non sit alicui ex Adamo, sed a propriis parentibus successive, et quod non id in Baptismo per imputationem et applicationem meriti Domini tollatur; tum quod imputatio et applicatio meriti Domini sit figmentum humanum, quia impossibile; et quod nusquam alicui lactenti infundatur fides, quia fides est cogitantis. Viderunt usque quod Baptismus sit sanctus et sacramentum, quia in Signum et in Memoriale quod homo possit regenerari a Domino per vera ex Verbo, in Signum pro Caelo, et in Memoriale pro homine; et quod homo per illum introducatur in Ecclesiam, sicut filii Israelis per transitum Jordanis in Terram Canaanem, et sicut habitatores Hierosolymae ad receptionem Domini per Baptismum Johannis; nam absque illo signo in Caelo coram angelis, non potuerunt Judaei subsistere et vivere veniente Jehovah, hoc est, Domino in carnem. Similia his fuerunt quae de Justificatione sanciverunt.

Quod Imputatio meriti Domini non sit, nec detur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 18). Et quod malum haereditarium, quod vocatur peccatum originale, non sit ab Adamo sed a parentibus successive, in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 277). Quid “Adamus” in Verbo, n. 241 ibi.

  1. (Vers. 13.) “Et cinnamomum et suffimenta et pigmentum et thus,” significat quod non illis sit amplius cultus ex bonis et veris spiritualibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet. -In versu praecedente actum est de omnibus quae sunt doctrinae Ecclesiae; in hoc versu autem agitur de omnibus quae sunt cultus Ecclesiae. Praemissa sunt illa quae sunt doctrinae, et sequuntur illa quae sunt cultus, quoniam ex bonis et veris doctrinae est quale cultus; cultus enim non est nisi quam actus externus, in quo interna, quae sunt doctrinae, erunt absque his est cultus absque sua essentia, vita et anima. Nunc quia omnia quae doctrinae sunt, se referunt ad bona quae amoris et charitatis sunt et ad vera quae sapientiae et fidei sunt, et illa bona et vera secundum gradus ordinis illorum sunt caelestia, spiritualia et naturalia, ita quoque omnia cultus. Et quia primo loco in versu praecedente nominantur spiritualia doctrinae, ita hic quoque spiritualia cultus, quae sunt “cinnamomum, suffimenta, pigmentum et thus;” et secundo loco nominantur caelestia cultus, quae sunt “vinum, oleum, simila et triticum;” et tertio nominantur naturalia cultus, quae sunt “jumenta et oves.” Quod omnia illa bona et vera cultus erunt ex Verbo, significatur per quod sint “equorum, rhedarum, corporum, et animae hominum;” haec est series rerum in Sensu spirituali in hoc versu. Sed per omnia illa quae in hoc versu enumerata sunt, intelligitur similiter ut per illa quae in praecedente versu enumerata sunt, hoc est, quod illa bona et vera apud illos non sint, quia non habent talia apud se quae illis correspondent; quod patet ab illis quae praecedunt, ubi haec, quod urbs Babylon igne comburetur, et nemo merces ejus emet amplius (vers. 8-11); et ex illis quae sequuntur, ubi haec, quod omnia pinguia et splendida abiverint ab illa, et non invenientur amplius (vers. 14); et quod devastata sint (vers. 16, 19). Sed nunc dicetur aliquid de illis quae nominata sunt, quae sunt cinnamomum, suffimenta, pigmentum et thus. Haec nominantur, quia sunt talia per quae suffitus fiebant. Quod per “suffitus” significetur cultus Domini ex bonis et veris spiritualibus, videatur supra (n. 277, 392); et quod suffitus placerent quia erant ex fragrantibus quae correspondebant (n. 394). Omnia fragrantia per quae parabatur, intelliguntur per cinnamomum, suffimenta et pigmentum, et essentiale eorum per thus; hoc patet a recensione aromatum ex quibus conficiebatur, apud Mosen:
    “Dixit Jehovah ad Mosen, Sume tibi aromata, stacten, onychen et galbanum, et thus purum; et facies illa suffimentum, pigmentum, opus pigmentarii, salitum, purum, sanctum” (Exod. xxx. 34-37);
    ex illis fiebant suffitus, per quos significabatur cultus ex bonis et veris spiritualibus, ut dictum est. Nominatur hic cinnamomum loco omnium aromatum ibi. Quid autem singula illa aromata in Sensu spirituali significant, videri potest in Arcanis Caelestibus super Exodo, ubi illa singillatim explicata sunt.
  2. “Et vinum et oleum et similam et triticum,” significat quod non illis amplius sit cultus ex veris et bonis caelestibus, quia non intus in cultu habent quae supranominatis correspondent. – Haec similia sunt cum illis quae nunc supra et prius dicta sunt, cum sola differentia, quod per haec significentur bona et vera caelestia; quaenam bona et vera dicuntur caelestia, et quaenam spiritualia, videatur supra (n. 773); et quod, quia haec illis non sunt, nec in cultu eorum sint: nam, ut supra dictum est, bona et vera doctrinae sunt in cultu sicut anima in corpore, quare cultus absque illis est cultus inanimatus; talis est cultus qui in externis est sanctus, in quo non aliquid internum sanctum est. Quod “vinum” significet verum ex bono amoris, videatur supra (n. 316); quod “oleum” significet bonum amoris, videbitur in sequente articulo; per “similam” significatur verum caeleste, et per “triticum” significatur bonum caeleste. Quod per “vinum,” “oleum,” “similam” et “triticum” significentur vera et bona cultus, est quia ex illis constabant libamina et minchae, quae una cum sacrificiis offerebantur super altari; et per sacrificia ac per munera oblata super altari significatur cultus, principalis enim cultus in illis consistebat.
    Quod libamina, quae erant vinum, super Altari una cum sacrificiis oblata fuerint, videri potest Exod. xxix. 40; Levit. xxiii. 12, 13, 18, 19; Num. xv. 2-15; cap. xxviii. 11-15, 18 ad fin.; cap. xxix. 1-7, seq.; et insuper Esaj. lvii.{1} 6; cap. lxv. 11; Jerem. vii. 18; cap. xliv. 17-19; Ezech. xx. 28; Joel i. 9; Psalm. xvi. 4; Deutr. xxxii. 38;
    Quod etiam oleum super Altari una cum sacrificiis oblatum fuerit, Exod. xxix. 40; Num. xv. 2-15; cap. xxviii. 1 ad fin.;
    Quod minchae, quae erant ex simila tritici, una cum sacrificiis super Altari oblatae fuerint, Exod. xxix. 40; Levit. ii. 1-13; cap. v. 11-13{2}; cap. vi. 7{3}-14 (B. A. 14-21); cap. vii. 9-13; cap. xxiii. 12, 13, 17; Num. vi. 14-21; cap. xv. 2-15; cap. xviii. 8-20; cap. xxviii. 1-15: cap. xxix. 1-7; et insuper Jerem. xxxiii. 18; Ezech. xvi. 13, 19; Joel i. 9; Malach. i. 10, 11: Psalm. cxli. 2;
    Panes facierum seu propositionis super mensa in Tabernaculo etiam ex simila tritici confecti sunt (Levit. xxiii. 17; cap. xxiv. 5-9{4}).
    Ex his videri potest, quod quatuor haec, vinum, oleum simila et triticum fuerint sancta et caelestia cultus.
    @1 lvii. pro “lviii.”$
    @2 13 pro “14”$
    @3 7 pro “6”$
    @4 9 pro “10”$
  3. Quoniam “oleum” hic inter sancta cultus nominatur, et significat bonum caeleste, dicetur hic aliquid de “Oleo Unctionis,” quod apud antiquos in usu fuit, et postea mane datum filiis Israelis. Quod antiquis temporibus
    Unxerint lapides erectos in statuas, patet ex Gen. (xxviii. 18, 19, 22);
    Quod etiam unxerint arma belli, scuta et clypeos (2 Sam. i. 21; Esaj. xxi. 5);
    Quod mandatum sit, ut oleum sanctitatis praepararent, quo ungerent omnia sancta Ecclesiae; quod illo unxerint Altare et omnia ejus vasa, tum Tabernaculum et omnia ejus (Exod xxx. 22-33; cap. xl. 9-11; Levit. viii. 10-12; Num. vii. 1);
    Quod eo unxerint illos qui sacerdotio fungerentur, et illorum vestes (Exod. xxix. 7, 29; cap, xxx. 30; cap. xl. 13-15; Levit. viii. 12{1}; Psalm. cxxxiii. 1-3);
    Quod illo unxerint Prophetas (1 Reg. xix. 15, 16);
    Quod illo unxerint Reges, et quod ideo Reges dicti sint “Uncti Jehovae” (1 Sam. x. 1; cap. xv. 1; cap. xvi. 3, 6, 12, 13{2}; cap. xxiv. 7, 11 (B. A. 6, 10); cap. xxvi. 9, 11, 16, 23{3}; 2 Sam. i. 16; cap. ii. 4, 7; cap. v. 17{4}; cap. xix. 22 (B. A. 21); 1 Reg. i. 34, 35; cap. xix. 15, 16; 2 Reg. ix. 3; cap. xi.{5} 12; cap. xxiii. 30; Thren. iv. 20; Hab. iii. 13; Psalm. ii. 2, 6; Psalm. xx. 6; Psalm. xxviii. 8; Psalm. xlv. 8{6} (B. A. 7); Psalm. lxxxiv. 9; Psalm. lxxxix. 21, 39, 52{7} (B. A. 20, 38, 51); Psalm. cxxxii. 17).
    Quod unctio per oleum sanctitatis mandata sit, est quia “oleum” significabat bonum amoris, et repraesentabat Dominum, Qui quoad Humanum Suum est Ipse et Solus Unctus Jehovae, unctus non oleo sed ipso Divino Bono Divini Amoris quare etiam nominatus est “Messias” in Veteri Testamento et “Christus” in Novo (Joh. i. 41{8}; cap. iv. 25), ac “Messias” et “Christus” significant Unctum. Inde est, quod Sacerdotes, Reges, et omnia Ecclesiae uncta fuerint, et cum uncta dicta sint sancta; non quod sancta in se essent, sed quia per id repraesentabant Dominum quoad Divinum Humanum. Inde fuit sacrosanctum laedere Regem, quia “Unctus Jehovae”
    (1 Sam. xxiv. 7, 11 (B. A. 6, 10); cap. xxvi. 9; 2 Sam. i. 16; cap. xix. 22 (B. A. 21)).
    Praeterea in usu receptum fuit semet et alios ungere ad testificandum animi laetitiam et benevolentiam, sed oleo communi aut alio nobili, at non oleo sanctitatis
    (Matth. vi. 17; Marc. vi. 13; Luc. vii. 46; Esaj. lxi. 3; Amos vi. 6; Mich. vi. 15 Psalm. xcii. 11 (B. A. 10); Psalm. civ. 15; Dan. x. 3{9}; Deutr. xxviii. 40);
    Quod non licuerit se aut alios ungere oleo sanctitatis (Exod. xxx. 32, 33).
    @1 12 pro “13”$
    @2 xvi. 3, 6, 12, 13 pro “xvi. 6; cap. xviii. 3, 12″$
    @3 23 pro “25”$
    @4 17 pro “13”$
    @5 xi. pro “xii.”$
    @6 8 pro “1”$
    @7 21, 39, 52 pro “24, 38, 51″$
    @8 41 pro “42”$
    @9 3 pro “37”$
  4. “Et jumenta et oves,” significat quod non illis amplius sit cultus ex bonis et veris Ecclesiae externis seu naturalibus, quia non aliquid intus in cultu habent quod supra nominatis correspondet.–Haec similia sunt cum illis quae supra (n. 777, 778) explicata sunt, cum differentia quod ibi sint bona et vera spiritualia ac bona et vera caelestia, hic autem bona et vera naturalia, de quorum discrimine videatur supra (n. 773). Per “jumenta et oves” significantur sacrificia quae fiebant per boves, juvencos, hircos, oves, haedos, arietes, capras, agnos. Boves et juvenci intelliguntur per jumenta; ac haedi, arietes, caprae, agni, per oves; et sacrificia erant externa cultus, quae etiam naturalia cultus vocantur.
  5. “Et equorum et rhedarum et corporum, et animas{1} hominum,” significat illa omnia secundum intellectum Verbi et doctrinam inde, et secundum bona et vera Sensus literae ejus, quae illis non sunt, quia falsificant et adulterant Verbum, applicando illa quae ibi contra genuinum sensum ejus ad dominium super Caelum et Mundum.–Haec dicuntur in casu genitivo, quia sunt illarum rerum quae praecedunt. Quod per “equos” significetur intellectus Verbi, videatur n. 298; quod per “currus” significetur doctrina e Verbo, n. 437, inde simile per “rhedas:” quod per “corpora et animas hominum” significentur bona et vera Sensus literae Verbi, est quia per illa significantur similia quae per Corpus et Sanguinem in Sacra Caena; per “Corpus” in illa significatur Divinum Bonum Domini, et per “Sanguinem” Divinum Verum Domini; et quia significant illa, etiam significant Divinum Bonum et Divinum Verum Verbi, quia Dominus est Verbum: sed pro “sanguine” hic dicitur “anima;” causa est, quia per “animam” pariter significatur Verum (videatur supra, n. 681), et quia sanguis in Verbo dicitur
    “Anima” (Gen. ix. 4, 5; Levit. xvii. 12-14; Deutr. xii. 23-25{2}).
    Simile significatur per
    “Animam hominis” (Ezech. xxvii. 13);
    tum per
    “Semen hominis” (Dan. ii. 43).
    Similia per “equos” et “rhedas” significantur apud Esajam:
    `Tunc ducent omnes fratres vestros super equis et super curru et super rhedis, et super mulis et super veredariis ad montem sanctitatis Meae Hierosolymam” (lxvi.{3} 20);
    haec dicuntur de Nova Ecclesia Domini, quae est Hierosolyma, de illis ibi qui in intellectu Verbi et in doctrina inde sunt, quae sunt “equi,” “currus,” “rhedae.”
    Nunc quia illi, qui ex Religioso Romano Catholico sunt,
    falsificant et adulterant Verbum per applicationem ad dominium super Caelum et Mundum, significatur quod illis non aliqua bona et vera sint ex Verbo, et ideo nec in doctrina illorum. De hoc ita dicit Jeremias:
    “Comedit me, conturbavit me Rex Babelis, constituit me vas vacuum, deglutivit me sicut cetus, implevit ventrem suum ex deliciis meis” (Jerem. li. 34{4});
    “Gladius contra equos Babelis, et contra currus ejus; et contra thesauros ejus, ut diripiantur; siccitas super aquas ejus, ut exarescant; quia terra sculptilium illa, et de horrendis gloriantur” (Jerem. 1. 37, 38).
    @1 animas pro “animae”$
    @2 xii. 23-25 pro “xxvii. 25″$
    @3 lxvi. pro “lxi.”$
    @4 34 pro “34, 35″$
  6. (Vere. 14.) “Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa,” significat quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint, et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri caelestes et spirituales apud illos.–Per “fructus desiderii animae” non aliud significatur quam beatitudines et felicitates Caeli, quia hae sunt fructus omnium doctrinae et cultus, de quibus actum est, et quia sunt desideria hominum quando moriuntur, et quoque desideria cum recentes in mundum spiritualem veniunt: per “pinguia, et splendida” significantur affectiones boni et veri caelestes et spirituales; per “pinguia” affectiones boni, de quibus sequitur, et per “splendida” affectiones veri, quae splendida dicuntur quia existunt ex luce Caeli et ejus splendore in mentibus, unde intelligentia boni et veri ac sapientia: per “abire et non invenire illa amplius” significatur quod fugiturae sint et non magis appariturae, quia illi non in aliquo bono et vero caelesti et spirituali sunt; quod etiam externae, quales ab illis cupiuntur, dicitur, quia non aliae beatitudines et felicitates et affectiones ab illis cupiuntur quam corporeae et mundanae, et inde non scire possunt quid et quales illae sunt quae vocantur caelestes et spirituales.
    Sed haec illustrentur per detectionem sortis illorum post mortem. Omnes illi ex illo Religioso, qui in amore dominii ex amore sui et inde in amore mundi fuerunt, dum in mundum spiritualem veniunt, quod fit statim post mortem, non spirant aliud quam dominium ac voluptates animi ex illo, et voluptates corporis ex opulentia; amor enim regnans cum ejus affectionibus seu concupiscentiis et desideriis, manet unumquemvis post mortem. Sed quia amor dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et Caeli, quae omnia sunt Divina Domini, est diabolicus, ideo post exactum tempus separantur a sociis, et dejiciuntur in Inferna. At usque, quia ex Religioso suo in externo cultu Divino fuerunt, primum instruuntur quid et quale Caelum est, ac quid et qualis felicitas vitae aeternae, quod sint merae beatitudines influentes a Domino apud unumquemvis in Caelo secundum quale affectionis boni et veri caelestis apud illos. Sed quia illi non adiverunt Dominum, et inde non conjuncti sunt cum Ipso, et quoque non in aliqua tali affectione boni et veri fuerunt, aversantur illa, et avertunt se, et tunc cupiunt voluptates amoris sui et mundi, quae sunt mere naturales et corporeae. Sed quia illis voluptatibus insitum est malefacere, imprimis illis qui colunt Dominum, ita angelis Caeli, ideo etiam illis voluptatibus deprivantur, et tunc rejiciuntur inter socios qui in ergastulis infernalibus in contemptu et miseria sunt: sed haec fiunt illis secundum gradum amoris dominii super Divina Domini, secundum quem gradum est illis rejectio Domini.
    Ex his nunc constare potest, quod per “fructus desiderii animae tuae abiverunt, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa,” significetur quod omnes beatitudines et felicitates Caeli, etiam externae, quales ab illis cupiuntur, prorsus fugiturae sint et non amplius appariturae, quia non aliquae affectiones boni et veri sunt apud illos. Quod “pinguia” significent bona caelestia ac eorum affectiones et affectionum jucunditates, constare potest ex sequentibus locis:
    “Attendite ad Me, comedite bonum, ut delicietur in Pinguedine anima vestra” (Esaj. lv. 2);
    “Implebo animam sacerdotum Pinguedine, et populus Meus Bono saturabitur” (Jerem. xxxi. 14);
    “Adipe et Pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum” (Psalm. lxiii. 6 (B. A. 5));
    “Implentur Pinguedine domus Tuae, et flumine deliciarum Tuarum potas eos” (Psalm. xxxvi. 9 (B. A. 8));
    “Faciet Jehovah omnibus populis in Monte hoc convivium Pinguedinum, Pinguedinum medullatarum” (Esaj. xxv. 6);
    “Adhuc proventum habebunt in senio, Pingues et virides erunt, ad annuntiandum quod rectus Jehovah” (Psalm. xcii. 15, 16 (B. A. 14, 15));
    Quod in convivio quod Jehovah faciet, comedent Pinguedinem ad satietatem, et bibent Sanguinem ad ebrietatem (Ezech. xxxix. 19);
    “Jehovah holocaustum tuum Pingue faciet” (Psalm. xx. 4 (B. A. 3)).
    Quia “pinguedo” significat bonum caeleste, ideo statutum
    fuit
    Ut omnis Pinguedo ex sacrificatis super Altari adoleretur (Exod. xxix. 13, 22; Levit. i. 8; cap. iii. 3-16; cap. iv. 8-35; cap. vii. 3, 4, 30, 31; cap. xvii. 6{1}; Num. xviii. 17, 18).
    In opposito sensu per “pingues” significantur illi qui ad bonum nauseant, et quia nimium est id contemnunt et rejiciunt
    (Deutr. xxxii. 15; Jerem. v. 28{2}; cap. 1. 11; Psalm. xvii. 10; Psalm.xx. 4 (B. A. 3); Psalm. lxxviii. 31{3}; Psalm. cxix. 70; et alibi).
    @1 6 pro “16”$
    @2 28 pro “27”$
    @3 lxxviii. 31 pro “lxviii. 32″$
  7. (Vers. 15.) “Mercatores horum qui divites facti ab illa, e longinquo stabunt propter timorem cruciatus ejus, flentes et lugentes,” significat statum ante damnationem, ac tunc timorem et lamentationem illorum, qui per varias dispensationes et promissiones gaudiorum caelestium, lucrati sunt.–Per “mercatores horum,” nempe fructuum desiderii animae, ac pinguium et splendidorum, de quibus in mox praecedente versu, significantur illi qui per varias dispensationes, et promissiones gaudiorum caelestium, divites facti sunt, hoc est, lucrati: per hos “mercatores” intelliguntur omnes tam superiores quam inferiores in ordine Ecclesiastico illorum, qui per talia lucrati sunt. Quod etiam superiores, patet a versu 23, hujus capitis, ubi dicitur, “Quia mercatores tui erant magnates terrae;” quod inferiores, a versu 11{1} (videatur supra, n. 771); per “stare e longinquo propter timorem cruciatus, flentes et lugentes” significatur dum adhuc sunt in statu remoto a damnatione, et usque in timore tunc pro poenis, et in lamentatione, ut supra (n. 769), ubi similia dicuntur.
    @1 11 pro “10”$
  8. Quod attinet dispensationes per quas lucrantur, sunt illae variae. Sunt dispensationes circa matrimonia intra gradus in legibus prohibitos contrahenda: circa divortia: circa mala, etiam enormia, et tunc liberationem a poenis temporalibus: tum etiam per indulgentias: dispensationes circa ministeria absque ulla potestate aut auctoritate saecularium; inter quae etiam sunt confirmationes ducatuum et principatuum: praeterea per promissiones gaudiorum caelestium factas illis qui ditant monasteria, et thesauraria illorum augent, vocando dona illorum bona opera, in se sancta, ut et merita; ad quae adducuntur per impressam fidem de potestate et ope Sanctorum suorum, et de miraculis ab illis factis: imprimis insidiantur divitibus cum aegrotant, et quoque tunc infundunt terrorem pro Inferno, et sic extorquent; promittendo sacrificia Missae pro animabus eorum secundum valorem testati, et per illa successivam exemptionem e loco cruciatus quem vocant Purgatorium, et sic intromissionem in Caelum. Quod Purgatorium attinet, asseverare possum quod sit pure figmentum Babylonicum propter lucrationes, et quod non detur nec dari possit. Omnis homo post mortem primum venit in Mundum spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et ibi praeparatur vel ad Caelum vel ad Infernum, quisque secundum vitam suam in mundo; et in illo mundo non est alicui cruciatus, sed malus tunc primum in cruciatum venit, quando post praeparationem in Infernum. Sunt in illo mundo innumerae societates, in illis gaudia similia quae in terris; ex causa quia illi, qui ibi, conjuncti sunt hominibus in terris, qui etiam in medio inter Caelum et Infernum sunt. Externa illorum ibi successive exuuntur, ac sic interna aperiuntur, et hoc usque dum amor regnans, qui quia amor vitae est, ac intimus et dominans super externa, revelatur; quo revelato patet qualis homo est; et secundum quale illius amoris emittitur e Mundo spirituum ad locum suum, si bonus in Caelo, et si malus in Inferno. Quod ita sit, datum est pro certo scire, quia a Domino datum est mihi una cum illis esse qui in illo mundo sunt, ac videre omnia, et sic ab ipsa experientia id referre, et hoc nunc per viginti annos; quare asseverare possum quod Purgatorium sit figmentum, quod vocari potest diabolicum, quia propter lucrationes, et propter potestatem super animas, etiam defunctorum, post mortem.
  9. (Vers. 16.) “Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna, circumamicta bysso et purpura et coccino, et inaurata auro, lapide pretioso et margaritis, quia una hora devastatae sunt tantae divitiae,” significat gravem lamentationem quod magnifica et lucra eorum, tam subito et plane destructa sint.–Per “Vae, vae” significatur gravis lamentatio, ut supra (n. 769); per “urbem illam magnam” significatur Religiosum Catholico Romanum, quia dicitur “circumamicta bysso et purpura (et coccino,) ac inaurata auro,” quod non dici potest de urbe, sed de Religioso; per “circumamictam bysso, purpura et coccino, et inauratam auro, lapide pretioso, et margaritis” significantur similia quae supra (n. 725-727), ubi eadem verba, in genere magnifica in externa forma; per “quia una hora devastatae sunt tantae divitiae significatur quod lucra eorum tam subito et plane destructa sint; per “unam horam” significatur subito et plane, ut supra (n. 769), quia per tempus et omnia temporis significantur status (n. 476). Ex his patet, quod per illa verba significentur illa quae supra allata. De devastatione Babelis consimilia dicuntur apud Jeremiam:
    “Terra” Babelis “plena est reatu a Sancto Israelis; stant cogitationes Jehovae contra illam, ad ponendum illam in desolationem: non sument de te lapidem pro angulo aut lapidem fundamentorum, quia vastitas saeculi eris. Erit Babel in acervos, habitaculum draconum, stuporem et sibilum. Redacta{1} est Babel in desolationem, ascendit super illam mare, multitudine fluctuum obtecta est, redactae sunt urbes ejus in desolationem, terram siccitatis et solitudinis” (li. 5, 29, 26,{2} 37, 41-43).
    @1 Redacta pro “Reducta”$
    @2 29, 26 pro “26, 29″$
  10. (Vers. 17.) “Et omnis gubernator, et omnis super navibus versans, et nautae, at quotquot mare operantur,” significat illos qui vocantur Laici, tam qui in majore dignitate quam qui in minore constituti sunt, usque ad plebem, qui Religioso isti addicti sunt, ac illud amant et osculantur, aut corde agnoscunt et venerantur.–Actum est a versu 9 ad 16 de Clericis, qui ex Religioso illo in dominio fuerunt, et exercuerunt potestatem Divinam Domini, et per illam lucrati sunt mundum; nunc agitur de illis qui non in aliquo ordine ministerii sunt, at usque Religiosum illud amant et osculantur, aut corde agnoscunt et venerantur, qui nuncupantur Laici. Per “omnem gubernatorem” intelliguntur supremi ex illis, qui sunt Imperatores, Reges, Duces et Principes; per “omnem super navibus versantem” intelliguntur qui in variis functionibus sunt in majori et minori gradu; per “nautas” intelliguntur infimi qui vocantur plebs; per “quotquot mare operantur” intelliguntur omnes in genere qui Religioso isti addicti sunt, et illud amant et osculantur aut corde agnoscunt et venerantur. Quod hi et illi hic intelligantur, patet a serie rerum in Sensu spirituali; et ex significatione “super navibus,” et “versantium super navibus” et “nautarum,” et ex significatione “operantium mare.” Per “gubernatores navium,” et “versantium super illis,” et “nautarum,” non alii possunt intelligi quam qui apportant illa, quae supra vocantur merces, quae sunt quae in thesauraria sua colligunt, ut et possessiones, ac pro illis reportant benedictiones et beatificationes ut merita, et alia similia quae pro animabus suis desiderant. Et cum hi intelliguntur, patet quod per “omnem gubernatorem” intelligantur summi eorum, per “omnem versantem super navibus” omnes in officiis subordinati illis, et per “nautas” infimi. Quod per “naves” significentur merces spiritualis quae sunt cognitiones veri et boni, videatur supra (n. 406); hic merces naturales, et reportant spirituales, ut opinantur: quod per “quotquot mare operantur” intelligantur omnes quicunque sint, qui Religiosum illud amant et osculantur, aut corde agnoscunt et venerantur, est quia per “mare” significatur Religiosum illud, per “mare” enim significatur externum Ecclesiae (videatur supra, n. 238, 290, 403-405,{1} 470, 565 1/2,{2} 659, 661), et Religiosum hoc est mere externum. Similia significantur per haec apud Esajam:
    “Sic dixit Jehovah Redemptor vester, Sanctus Israelis: Propter vos misi in Babelem, et dejiciam vectes omnes, quorum in Navibus clamor; sic dixit Jehovah, qui dedi in mari viam, et in aquis validis semitam” (xliii. 14, 16);
    dicitur “clamor in navibus,” ut quoque hic, quod “steterint e longinquo et e navibus clamaverint:” et quoque apud Ezechielem:
    “Ad vocem clamoris Nauclerorum tuorum contremiscent suburbana, et descendent e navibus suis{3} omnes tenentes remum, omnes nautae et naucleri maris, et super te clamabunt amare” (xxvii. 28-30);
    sed haec de devastatione Tyri, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni. At sciendum est, quod non alii hic intelligantur, quam qui Religiosum illud amant et osculantur, aut corde agnoscunt et venerantur. At vero illi ex eodem Religioso, qui quidem agnoscunt illud, quia nati et educati in illud, et non sciunt aliquid de astutiis et laqueis eorum ad arrogandum sibi cultum Divinum, et ad possidendum omnia omnium in mundo, et usque bona faciunt ex sincero corde, et quoque oculos suos ad Dominum verterunt, hi post mortem inter beatos veniunt, nam instructi ibi recipiunt veritates, ac rejiciunt adorationem Papae et invocationem Sanctorum, et agnoscunt Dominum pro Deo Caeli et Terrae, elevantur in Caelum, et fiunt angeli: quare ex illis etiam sunt plures societates caelestes in mundo spirituali, quibus praeficiuntur honorati, qui similiter vixerunt. Datum est videre quod etiam quidam qui fuerunt Imperatores, Reges, Duces, et Principes, qui quidem agnoverunt Pontificem pro Supremo Ecclesiae, sed non pro Vicario Domini, et quoque agnoverunt aliqua ex Bullis Papalibus, sed tamen sanctum habuerunt Verbum, ac juste egerunt in administratione sua, [sint] praefecti{4} societatibus illis. Videantur de his aliqua in Continuatione de Ultimo Judicio et de Mundo Spirituali (n. 58 et 60), ab experientia relata.
    @1 403-405 pro “403, 404, 420″$
    @2 565 1/2 pro “566”$
    @3 suis pro “tuis”$
    @4 [sint] praefecti pro “praefectos”$
  11. “E longinquo steterunt,” (Vers. 18.) “et clamaverunt videntes fumum combustionis ejus, dicentes, Quae similis urbi isti,” significat in statu remoto luctum eorum super damnatione istius Religiosi, quod crediderunt supereminens prae omne religione in mundo.–Per “e longinquo steterunt” significatur dum adhuc in statu remoto sunt a damnatione, et usque in timore pro poenis (n. 769, 783); per “clamaverunt” significatur luctus eorum; per “fumum combustionis” significatur damnatio propter adulterationem et prophanationem Verbi (n. 766, 767); per “dicentes, Quae similis urbi isti” significatur quod crediderint Religiosum illud prae omni Religione in mundo supereminens esse; per “urbem magnam illam” significatur Religiosum illud, ut supra saepius. Quod credant Religiosum illud esse supereminens prae omni Religione, et quod sit Ecclesia Mater, Regina et Domina, notum est; tum quod, ut ita credant, continue infundatur a canonicis et monachis, et quod hi id faciant ex igne dominandi et lucrandi, etiam notum est illis qui attendunt. At usque non possunt propter potestatem dominationis eorum recedere ab omnibus externis ejus; sed usque possunt recedere ab internis ejus, quoniam voluntati et intellectui hominis, et inde affectioni et cogitationi ejus, relicta est et relinquitur omnis libertas.
  12. (Vers. 19.) “Et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes et lugentes, dicentes, Vae, vae, urbs illa magna,” significat dolorem et luctum eorum interiorem, et exteriorem, qui est lamentatio, quod tam eminens Religiosum prorsus destructum et damnatum sit.–Per “mittere pulverem super capita” significatur interior dolor et luctus propter destructionem et damnationem, de qua sequitur; per “clamare flentes et lugentes” significatur dolor et luctus exterior; per “flere” significatur luctus animae, et per “lugere” luctus cordis; per “Vae, vae, urbs ista” significatur gravis lamentatio super destructione et damnatione. Quod “vae” significet lamentationem super calamitate, infelicitate, et damnatione, et inde “vae, vae” gravem lamentationem, videatur n. 416, 769, 785; et quod “urbs” significet Religiosum illud, n. 785, et alibi. Quod per “mittere pulverem super caput” significetur interior dolor et luctus propter destructionem et damnationem, constat ex his sequentibus:
    “Clamabunt amare, et ascendere facient Pulverem super capite suo, et in Cinere volvent se” (Ezech. xxvii. 30);
    “Sedent in terra (seniores) filiae Zionis, ascendere fecerunt Pulverem super caput suum” (Thren. ii. 10);
    Amici Hiobi “sciderunt tunicas suas, et sparserunt Pulverem super capita sua” (Hiob ii. 12);
    “Descende et sede super Pulvere, filia Babelis; sede in terra, non thronus tibi” (Esaj. xlvii. 1).
    (Praeter alibi.)
    Quod miserint pulverem super capita cum intime dolerent, erat causa, quia “pulvis” significabat damnatum
    (Ut patet ex Gen. iii. 14; Matth. x. 14; Marc. vi. 11; Luc.{1} x. 10-12);
    et “pulvis super capite” repraesentabat agnitionem quod ex se damnati essent, et sic paenitentiam
    (Ut Matth. xi. 21; Luc. x. 13);
    quod “pulvis” significet damnatum, est quia terra super
    inferna in mundo spirituali consistit ex mero pulvere absque gramine et herba.
    @1 Luc. pro “cap.”$
  13. “In qua ditati sunt omnes habentes naves in mari ex pretiositate ejus, quia una hora devastati sunt,” significat propter id, quod per sancta Religiosi istius omnes, quotquot emere vellent, propitiati sint, et pro divitiis mundanis et temporariis receperint divitias spirituales ac aeternas, et quod nunc non aliquis.–Per “ditari ex pretiositate ejus” significatur per sancta Religiosi istius propitiari Deo, seu credere quod pro mercibus seu divitiis temporalibus et temporariis recipiant merces seu divitias spirituales ac aeternas, hoc est, quod pro auro, argento, lapide pretioso, margaritis, purpura, et caeteris quae vers. 12, 13, enumerantur, accipiant benedictiones ac felicitates post mortem; haec intelliguntur per “pretiositatem,” qua se dicunt ex urbe illa ditatos esse; quod sic etiam loquantur, notum est: per “quod una hora devastati sint” significatur quod propter destructionem Religiosi istius posthac non aliquis sancta
    illorum emere possit: ex his patet, quod per ea verba
    significentur illa quae supra allata sunt. Quod sancta Ecclesiae per “pretiosa” significentur, patet ex his locis:
    “Benedicta a Jehovah terra Josephi, de Pretiosis Caeli, de Pretiosis proventuum solis, de Pretiosis producti mensium, de Pretiosis collium aeternitatis, et de Pretiosis terrae” (Deutr. xxxiii. 13-16{1});
    “Filius Pretiosus Mihi Ephraim, natus deliciarum” (Jerem. xxxi. 20);
    per “Ephraimum” intelligitur intellectus Verbi.
    “Filii Zionis Pretiosi aestimati sunt prae auro puro” (Thren. iv,{2} 2);
    “filii Zionis” sunt vera Ecclesiae.
    (Praeter alibi, ut Esaj. xiii. 12: cap. xliii. 4: Psalm. xxxvi. 8 (B. A. 7); Psalm. xlv. 10 (B. A. 9); Psalm. xlix.{3} 9 (B. A. 8); Psalm. lxxii. 14.{4})
    Inde nunc est, quod dicatur, quod ex urbe illa ditati sint “omnes habentes naves in mari de pretiositate ejus.”
    @1 16 pro “15”$
    @2 iv. pro “ii.”$
    @3 xlix. pro “xlviii.”$
    @4 lxxii. 14 pro “xcvi. 8″$
  14. (Vers. 20.) “Exulta Super ea, Caelum et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa,” significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli et homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt.–“Exulta super ea, Caelum” significat ut gaudeant corde nunc angeli Caeli, exultatio enim est gaudium cordis; “et sancti apostoli et prophetae” significant et una cum illis homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt; per “apostolos” significantur qui in bonis et inde veris Ecclesiae ex Verbo sunt, et abstracte bona et inde vera Ecclesiae ex Verbo (n. 79), et per “prophetas significantur vera ex bono e Verbo (n. 8, 133); qui sancti appellantur, quia “apostoli et prophetae,” ut dictum est, significant abstracte bona et vera Verbi, quae in se sancta sunt, quia Domini (n. 586, 666): “quia judicavit Deus judicium vestrum de illa” significat quia remoti et rejecti sunt, qui in Religiosi istius malis et falsis sunt; quod non alii, videatur supra (n. 786). De gaudio angelorum Caeli super remotione et rejectione illorum qui in malis et falsis istius Religiosi sunt, agitur in capite sequente (a versu 1 ad 9), hic solum ut gauderent: ast angelicum gaudium non est ex damnatione illorum, sed ex novo Caelo et nova Ecclesia, ac salvatione fidelium, quae non dari possunt priusquam illi remoti sunt, quod fit et factum est per Ultimum Judicium, de qua re videbitur in Explicatione versuum 7-9, capitis sequentis. Ex his constare potest, quod per “Exulta super ea, Caelum et sancti Apostoli et Prophetae, quia judicavit Deus judicium vestrum de illa,” significetur ut gaudeant corde angeli Caeli ac homines Ecclesiae qui in bonis et veris ex Verbo sunt, quod remoti et rejecti sint qui in Religiosi istius malis et falsis sunt. Quis non videre potest, quod non apostoli et prophetae, de quibus in Verbo, hic intelligantur: hi pauci fuerunt et non praestantiores aliis; sed per illos intelliguntur omnes qui in Ecclesia Domini in bonis et veris ex Verbo sunt, sicut etiam per duodecim Tribus Israelis, de quibus supra (n. 349); per “Apostolum Petrum” intelligitur Ecclesiae Veritas seu Fides, per “Apostolum Jacobum” Ecclesiae Charitas, et per “Apostolum Johannem” hominum Ecclesiae Opera Charitatis.
  15. (Vers. 21.) “Et sustulit unus Angelus robustus lapidem quasi molarem magnum, et projecit in mare, dicens, Sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs, et non invenietur amplius,” significat quod per fortem influxum Domini e Caelo Religiosum illud, cum omnibus ejus adulteratis veris Verbi, praeceps conjicietur in Infernum, et quod amplius nusquam angelis appariturum sit.–Per “sustulit unus Angelus robustus” significatur fortis influxus Domini e Caelo, per “Angelum” enim significatur Dominus, et operatio Ipsius, quae fit per Caelum (n. 258, 415, 465, 649); hic quia vocatur “Angelus robustus,” “et sustulit lapidem molarem magnum,” significatur fortis operatio, quae est fortis influxus: per “lapidem quasi molarem magnum” significantur adulterata et prophanata vera Verbi; per “lapidem” enim significatur verum, et per “molam” significatur inquisitio, scrutatio et confirmatio veri ex Verbo, (de qua n. 794), hic autem adulteratio et prophanatio veri Verbi, quia de Babylone: per “projicere in mare” significatur in Infernum: per “sic impetu dejicietur Babylon, illa magna urbs” significatur quod sic Religiosum illud praeceps conjicietur in Infernum: per “non invenietur amplius” significatur quod amplius nusquam angelis appariturum sit: quod hoc significetur, est quia omnes ex illo Religioso qui in malis et falsis ejus sunt, quidem post mortem in Mundum spirituum veniunt, ille enim mundus est sicut Forum in quo primum congregantur omnes, et est sicut Ventriculus in quem omnes cibi primum colliguntur; ventriculus etiam correspondet isti mundo; ast hodie, quia est post Ultimum Judicium, quod peractum est Anno 1757, non conceditur illis, sicut prius, morari in illo mundo, et sibi sicut Caelos formare; sed ut primum illuc alluunt, delegantur ad societates ibi quae in conjunctione sunt cum infernis, in quae etiam per vices conjiciuntur; et sic praecautum est a Domino, ne illi amplius usquam apparituri sint angelis. Hoc itaque est, quod significatur per quod urbs illa, hoc est, Religiosum illud, “non invenietur amplius.” Quoniam per “lapidem molarem” significatur verum Verbi adulteratum, et per “mare” Infernum, ideo dicit Dominus,
    “Qui scandalizaverit unum parvorum credentium in Me, expedit ei ut suspendatur Mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris” (Matth. xviii. 6).
    (Dicitur “Lapis molaris” Marc. ix. 42; Luc. xvii. 2.)
    De Babele paene simile dicitur apud Jeremiam:
    “Cum absolveris legere librum hunc, ligabis super eum Lapidem, et projicies eum in medium Euphratis, ac dices, Sic submergetur Babel, nec resurget” (li. 63, 64);
    per “medium Euphratis” intelligitur simile quod per “mare,” quia Euphrates fluvius terminabat et separabat Assyriam, ubi erat Babel, a Terra Canaane.
  16. (Vers. 22.) “Et vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum non audietur in te amplius,” significat quod apud illos non erit aliqua affectio veri et boni spiritualis, nec affectio veri et boni caelestis. Per “vocem” intelligitur sonus, et omnis sonus correspondet affectioni quae amoris, quoniam inde oritur. Ex eo est, quod soni citharae, musices, tibiae, ex correspondentia significent affectiones. Sed affectiones sunt duplicis generis, spirituales et caelestes; affectiones spirituales sunt affectiones sapientiae, et affectiones caelestes sunt affectiones amoris: differunt inter se quemadmodum Caeli, qui quod distincti sint in duo Regna, caeleste et spirituale, supra aliquoties dictum est. Sunt itaque instrumenta musica, quorum soni se referunt ad affectiones spirituales, et sunt quae se referunt ad affectiones caelestes; vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” ad affectiones spirituales, et vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” ad affectiones caelestes: instrumenta enim, quorum soni discreti sunt, ut chordacea, ad classem affectionum spiritualium pertinent, et instrumenta quorum soni sunt continui, ut inflatoria, ad classem affectionum caelestium pertinent. Inde est, quod vox seu sonus “citharaedorum et musicorum” significet affectionem veri et boni spiritualis, ac vox seu sonus “tibicinum et buccinatorum” significet affectionem veri et boni caelestis. Quod sonus citharae ex correspondentia significet confessionem ex affectione veri spiritualis, videatur (n. 276, 661). Quod nullae affectiones