0007

veri et boni spiritualis, nec affectiones veri et boni caelestis, sint illis qui in malis et falsis Religiosi Catholico Romani sunt, intelligitur hic; quia dicitur, quod “vox citharaedorum et musicorum, et tibicinum et buccinatorum, non audietur in te amplius.” Quod non sint, est quia non possunt dari apud illos, non enim est illis aliquod verum ex Verbo, et quia non verum, nec est aliquod bonum. Hoc solum datur apud illos qui desiderant vera; at non alii desiderant vera ex affectione spirituali quam qui adeunt Dominum; hi secundum id desiderium suum, post mortem instruuntur ab angelis, et recipiunt illa. Affectiones externae, in quibus sunt dum audiunt Missas, et in aliis devotionibus, quae sunt absque veris a Domino per Verbum, non sunt nisi quam mere naturales, sensuales et corporeae; et quia tales sunt, et absque internis ex Domino, non mirum est quod in caligine et caecitate illa ferantur ad cultum hominum vivorum et mortuorum, et ad sacrificia daemonum qui Plutones vocantur, ut expient pro animabus illorum.

  1. “Et omnis artifex omnis artis in te non invenietur amplius,” significat quod illis qui in Religioso illo ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis, quantum a se.–Per “artificem” in Sensu spirituali Verbi significatur intelligens, et ex intellectu cogitans; in sensu bono ex intellectu cogitans vera, quae caelestia, et in sensu malo ex intellectu cogitans falsa, quae infernalia: et quia haec et illa sunt plurium generum, et quodlibet genus plurium specierum, et quaelibet species iterum plurium generum et specierum, quae tamen particularia et singularia vocantur, ideo dicitur “artifex omnis artis:” etiam per “artifices,” ex artificiis et artibus eorum, ex correspondentia significantur talia quae sapientiae, intelligentiae et scientiae sunt. Ex correspondentia dicitur, quia omne opus hominis correspondet, similiter omnis operatio, modo sit alicujus usus, talibus quae intelligentiae angelicae sunt; ast aliis rebus aut subjectis intelligentiae angelicae, quae artificum auri, argenti et lapidum pretiosorum sunt, aliis quae artificum aeris, ferri, ligni et lapidis sunt, et aliis quae artificum aliorum usuum desiderabilium sunt, ut pannorum, linteorum, vestium, et indumentorum varii generis. Haec omnia correspondent, ut dictum est, quia sunt opera. Ex his constare potest, quod per “artificem omnis artis,” qui non invenietur in Babylone, non intelligatur quod non aliquis artifex ibi, sed quod non aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio veri spiritualis; sed ita solum illis, qui in Religioso illo ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, et quoque quantum ex se. Quod “artifex” significet illos qui in intellectu veri sunt, et inde in cogitatione veri, constare potest ex his:
    Bezaleel et Aholiabus Artifices facient Tabernaculum, quia impleti sapientia, intelligentia, et scientia (Exod. xxxi. 3; cap. xxxvi. 1, 2);
    “Fecerunt, omnis sapiens corde inter facientes opus, habitaculum, opere Artificis” (Exod. xxxvi. 8);
    “Facies Habitaculum, xylinum intertextum, et hyacinthinum et purpuram, et coccineum dibaphum, et cherubos; opere Artificis facies illa” (Exod. xxvi. 1);
    “Facies velum” similiter “opere Artificis” ((Exod. xxvi.) vers. 31; cap. xxxv. 35);
    Similiter Ephodum opere Artificis: ut et Pectorale (Exod. xxviii. 6; cap. xxxix. 8);
    artifex ibi nominatur voce quae etiam significat Excogitatorem.
    “Sculpes duos lapides” quos pones super humeris Ephodi, “opere Artificis gemmarum” (Exod. xxviii. 11).
    In opposito sensu per “opus artificis” significatur id opus quod fit ex propria intelligentia, ex qua non aliud produci potest quam falsum. Hoc intelligitur per “opus artificis” in his locis:
    “Facient fusile ex argento suo in intelligentia sua, opus Artificum totum (Hosch. xiii. 2);
    “Sculptile fundit Artifex, et conflator auro obducit, et catenas argenti conflat; Artificem sapientem quaerit” (Esaj. xl. 19, 20);
    “Lignum de sylva excidit, opus manuum fabri; argentum ex Tharshish adfertur, et aurum ex Uphaso, opus Artificis; hyacinthinum et purpura vestis eorum, opus sapientum tota” (Jerem. x. 3, 9). (Tum, Deutr. xxvii. 15.)
    Quod “idola” significent falsa cultus et religionis ex propria intelligentia, videatur supra (n. 459, 460).
  2. “Et vox molae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina ejus et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, quia obstat falsum receptum et confirmatum et sic implantatum.–Per “vocem molae” non aliud significatur quam inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis, imprimis, ex Verbo. Quod haec per “vocem molae” seu per molitionem significetur, est quia per triticum et hordeum, quae moluntur, significatur bonum caeleste et spirituale, et inde per similam et farinam significatur verum ex bono illo: omne enim verum est ex bono; et omne verum quod non est ex bono spirituali, non est spirituale. Dicitur “vox molae,” quia spiritualia per instrumentalia, quae sunt ultima naturae, passim in Verbo designantur; sicut spiritualia vera et bona per poculos, phialas, utres, patinas, et plura alia vasa (videatur supra, n. 672). Quod per “triticum” significetur bonum Ecclesiae ex Verbo (n. 315); et quod per “similam ex tritico”, significetur verum ex illo bono (n. 778). Quod “mola” significet inquisitionem, scrutationem et confirmationem veri spiritualis, videri potest ex his locis:
    Jesus dixit, In consummatione saeculi, “duo erunt in agro; unus assumetur et alter derelinquetur: duae erunt Molentes; una assumetur et altera derelinquetur” (Matth. xxiv. 40, 41);
    per “consummationem saeculi” intelligitur finis Ecclesiae, quando Ultimum Judicium: per “agrum” significatur Ecclesia, quia ibi messis; per “molentes” significantur qui in Ecclesia inquirunt vera; per “assumptos” significantur qui illa inveniunt et recipiunt, et per “derelictos” qui non inquirunt nec recipiunt quia in falsis sunt.
    “Abrogabo ex illis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et sponsae, vocem Molarum, et lucem lucernae” (Jerem.{1} xxv. 10);
    per “vocem molarum” hic simile significatur quod hic in
    Apocalypsi.
    “Non in pignus accipies Molam aut Molarem, quia animam ille accipit in pignus” (Deutr. xxiv. 6);
    “mola” hic vocatur “anima,” quia per “animam” significatur verum sapientiae et fidei (n. 681).
    In opposito sensu per “molam” significatur scrutatio et confirmatio falsi, ut patet ex his locis:
    “Juvenes ad Molendum abduxerunt, et pueri in ligno corruunt” (Thren. v. 13);
    “Sede super pulvere, filia Babelis, sume Molam et Mole farinam, revela crines tuos, revela femur, transi flumina; reveletur nuditas tua, et videatur opprobrium tuum” (Esaj. xlvii. 1-3);
    “sume molam et mole farinam” significat ut inquirant ac scrutentur, ut confirment falsa.
    @1 Jerem. pro “Esaj.”$
  3. Sed illustretur hoc per exemplum. Quis non videre potest, quod illi qui in Babylone sunt, inquisiverint et scrutati sint, quomodo possent confirmare hoc enorme falsum, quod Panis et Vinum in Eucharistia divideretur, ut daretur Laicis Panis et Clericis Vinum. Hoc videri potest ex lecta solum Confirmatione in Concilio Tridentino facta, et per Bullam constabilita, quae talis est:
    “Quod statim post consecrationem, verum Jesu Christi Corpus, et verus Sanguis, sub Panis et Vini specie, una cum Ipsius Anima et Divinitate, vere, realiter et substantialiter contineatur, Corpus sub specie Panis, et Sanguis sub specie Vini, ex vi Verborum: at ipsum Corpus sub specie Vini, et Sanguis sub specie Panis, ac Anima sub utraque, vi naturalis connexionis et concomitantiae qua partes Domini Christi inter se copulantur, et Divinitas propter admirabilem illam cum Corpore et Anima hypostaticam unionem; et quod tantundem sub altera specie atque sub utraque contineatur; ac quod totus et integer Christus sub Panis specie, et sub quavis istius speciei parte, ac totus etiam sub Vini specie et hujus partibus existat.” Tum “quod aqua vino miscenda.”
    Haec sunt ipsa illorum verba, quae quod sint contra vim verborum Domini, ipsi fatentur. Quis qui in judicio sano est, non videt ibi ipsa Vera inversa, et conversa in falsa per ratiocinia, quae recti corde non possunt non abominari. Sed cur hoc; annon solum propter Missas, quas vocant Sacrificia propitiatoria, sanctissima, pura, et non nisi sanctum in illis, per quas infunderent sensibus corporeis hominum sanctitatem, et simul noctem in omnibus fidei et vitae
    spiritualis, et haec propter causam ut in caligine dominentur et lucrentur: tum ut de Ministris sit idea, quod pleni sint Domino, et Dominus in illis; ut� et ne defatigentur, sit illis vinum, et ne inebrientur, sit aqua in vino.
  4. (Vers. 23.) “Et lux lucernae non lucebit in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, non sit aliqua illustratio a Domino et inde perceptio veri spiritualis.–Per “lucem lucernae” significatur illustratio a Domino et inde perceptio veri spiritualis; per “lucem” enim intelligitur Lux Caeli, in qua sunt angeli, et quoque homines quoad intellectum, quae Lux in sua essentia est Divina Sapientia; nam procedit a Domino ut Sole mundi spiritualis, qui in sua substantia est Divinus Amor Divinae Sapientiae, ex quo non alia Lux potest procedere quam quae est Divinae Sapientiae, nec alius Calor quam qui est Divini Amoris; quod ita sit, in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 83-172), demonstratum est. Quoniam Lux illa est a Domino, et Dominus per illam et in illa est omnipraesens, ideo per illam fit omnis illustratio, et inde perceptio veri spiritualis, quae est illis qui spiritualiter amant Divina Vera, hoc est, qui amant vera quia vera sunt, ita quia Divina. Quod hoc sit amare Dominum, patet; est enim Dominus in illa Luce omnipraesens, quia Divinus Amor et Divina Sapientia non sunt in loco, sed sunt ubi recipiuntur et secundum receptionem. Quod illis, qui in Religioso Catholico. Romano sunt, non sit aliqua illustratio et inde perceptio veri spiritualis, constare potest ex eo, quod non aliquam lucem spiritualem ament; origo enim lucis spiritualis est a Domino, ut dictum est, et non alii illam lucem possunt accipere, nec recipere, quam qui conjuncti sunt Domino et conjunctio cum Domino fit unice per agnitionem et cultum Ipsius, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius e Verbo. Agnitio et cultus Domini et lectio Verbi faciunt praesentiam Domini, at illa duo simul cum vita secundum praecepta Ipsius faciunt conjunctionem cum Ipso. In Babylone est contrarium; agnoscitur ibi Dominus, sed absque dominio; et agnoscitur Verbum sed absque lectione ejus; vice Domini ibi colitur Papa, et loco Verbi agnoscuntur Bullae papales, secundum quas vivitur, et non secundum praecepta Verbi; et Bullae illae pro fine habent dominium Papae et Ministrorum ejus super Caelum et Mundum, et praecepta Verbi pro fine habent dominium Domini super Caelum et Mundum; et haec et illa sibi e diametro opposita sunt, sicut Infernum et Caelum. Haec dicta sunt, ut sciatur quod prorsus nulla lux lucernae, hoc est, illustratio et inde perceptio veri spiritualis, sit illis qui in Religioso Babylonico ex doctrina et ex vita secundum illam sunt. Quod Dominus sit Lux, ex qua omnis illustratio et perceptio veri spiritualis est, patet ex his:
    “Lux vera erat, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum” (Joh. i. 4-12);
    haec de Domino.
    “Hoc est judicium, quod Lux venit in mundum; qui facit veritatem, venit ad Lucem” (Joh. iii. 19, 21);
    “Jesus dixit, Adhuc breve tempus Lux vobiscum est; ambulate quousque Lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant: quousque Lucem habetis, credite in Lucem, ut filii Lucis sitis” (Joh. xii. 35, 36);
    Jesus dixit, “Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat” (Joh. xii. 46);
    Jesus dixit, “Ego Lux mundi sum” (Joh. ix. 5);
    Simeon dixit, “Viderunt oculi mei Salutare Tuum, Lucem in revelationem gentium” (Luc. ii. 30-32);
    “Populus sedens in tenebris vidit Lumen magnum; sedentibus in regione et umbra mortis, Lux exorta est” (Matth. iv. 16; Esaj. ix. 1 (B.A. 2)):
    “Dedi Te in Lucem gentium, ut sis Salus Mea usque ad extremitatem terrae” (Esaj. xlix. 6);
    “Urbs” Nova Hierosolyma “non opus habet sole et luna ut luceant in illa, gloria enim Dei illustrat illam, et Lucerna ejus Agnus” (Apoc. xxi. 23; cap. xxii. 5).
    Ex his patet, quod Dominus sit Lux ex qua omnis illustratio et inde perceptio veri: et quia Dominus est Lux, est Diabolus Caligo; et Diabolus est Amor dominandi super omnia Sancta Divina Domini, ac ita super Ipsum; et quantum datur illi dominium, tantum Sancta Divina Domini caligat, exstinguit, succendit et exurit.
  5. “Et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius,” significat quod illis qui in Religioso isto ex doctrina et ex vita secundum illam sunt, sit nulla conjunctio boni et veri quae facit Ecclesiam.–Per “vocem” hic significatur gaudium, quia est sponsi et sponsae. Per “Sponsum” intelligitur in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Bonum, et per “Sponsam” intelligitur Ecclesia quoad Divinum Verum a Domino Ecclesia enim est Ecclesia ex receptione Divini Boni Domini in Divinis veris quae sunt ab Ipso. Quod Dominus dicatur Sponsus et quoque Maritus, et quod Ecclesia dicatur Sponsa et quoque Uxor, patet ex Verbo: quod inde sit conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri, videbitur in Opusculo de Conjugio. Nunc quia conjugium hoc caeleste fit per receptionem Divini Boni a Domino in Divinis veris e Verbo ab hominibus Ecclesiae, patet quod non aliqua conjunctio boni et veri sit apud illos qui in Religioso illo ex doctrina et inde vita sunt, quia illis nulla est cum Domino, sed est conjunctio cum hominibus vivis et mortuis; et haec conjunctio apud illos, qui in amore dominandi ex amore sui super Sancta Divina Domini et super Dominum, est sicut cum Diabolo, qui, ut in praecedente articulo dictum est, est ille Amor; et adire Diabolum ut per illum veniatur ad Deum, est detestabile. Quod Dominus dicatur Sponsus et Ecclesia Sponsa, patet ex his locis:
    “Qui habet Sponsam Sponsus est; amicus autem Sponsi{1} qui stat et audit Ipsum, gaudio gaudet ob vocem Sponsi” (Joh. iii. 29);
    haec Johannes Baptista de Domino.
    “Jesus dixit, Quamdiu cum illis est Sponsus, non possunt filii nuptiarum jejunare; veniet dies quando auferetur{2} ab iis Sponsus, tunc jejunabunt” (Matth. ix. 15: Marc. ii. 19, 20; Luc. v. 34, 35);

“Vidi Urbem Sanctam Hierosolymam Novam paratam sicut Sponsam ornatam Marito” (Apoc. xxi. 2);
Angelus dixit, “Veni et ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem” (Apoc. xxi. 9, 10);
“Venit tempus nuptiarum Agni, et Uxor Illius paravit se. Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt” (Apoc. xix. 7, 9).
Per
“Sponsum,” in Cujus occursum exiverunt decem virgines (Matth xxv. 1, 2, seq.),
etiam intelligitur Dominus. Ex his patet, quid significatur per “vocem et gaudium Sponsi et Sponsae” in his locis:
“Sicut gaudium Sponsi super Sponsa, gaudebit super te Deus tuus” (Esaj. lxii. 5);
“Exultabit anima mea super Deo meo; sicut Sponsus imponit cidarim, et sicut Sponsa se ornat vasis suis” (Esaj. lxi: 10);
“Adhuc audietur in loco hoc vox gaudii et vox laetitiae, ac vox Sponsi et vox Sponsae, dicentium, Confitemini Jehovae Zebaoth” (Jerem. xxxiii. 10, 11);
“Exeat Sponsus e thalamo suo, et Sponsa e conclavi suo” (Joel ii. 16);
“Cessare faciam ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae” (Jerem. vii. 34; cap. xvi.{3} 9);
“Abrogabo ex iis vocem gaudii et vocem laetitiae, et vocem Sponsi et vocem Sponsae, vocem molarum, et lucem lucernae, et erit tota terra in desolationem” a Rege Babelis (Jerem. xxv. 10, 11).
Ex his nunc videri potest series rerum in his binis versibus, quae est,
Quod illis{4} qui in Religioso illo sunt non sit aliqua affectio veri et boni spiritualis (n. 792);
Quod non aliquis intellectus veri spiritualis, et inde nec aliqua cogitatio ejus (n. 793), cogitatio enim est ex affectione et secundum illam;
Quod nec aliqua inquisitio, scrutatio et confirmatio veri spiritualis (n. 794);
Quod nec aliqua illustratio a Domino, et inde non perceptio veri spiritualis (n. 796);
Et denique, quod non illis sit aliqua conjunctio boni et veri, quae facit Ecclesiam (n. 797).
Haec ita quoque ordine sequuntur.
@1 Sponsi pro “Sponsi est”$
@2 auferetur pro “auferretur”$
@3 xvi. pro “xv.”$
@4 illis pro “illi”$

  1. Quoniam dicitur quod illis non sit aliqua conjunctio boni et veri, quia apud illos non est conjugium Domini et Ecclesiae, dicetur hic aliquid de potestate aperiendi et claudendi Caelum, quae unum agit cum potestate remittendi et retinendi peccata, quam sibi ut successores Petri et Apostolorum vindicant: –
    Dixit Dominus ad Petrum,
    “Super hanc eandem Petram aedificabo Ecclesiam Meam, et portae Inferni non praevalebunt illi: dabo tibi claves Regni Caelorum; et quicquid ligaveris in terra, erit ligatum in Caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in Caelis” (Matth. xvi. 18, 19).
    Divinum Verum, quod intelligitur per “Petram” super quam Dominus aedificaturus Ecclesiam Suam, est quod confessus est Petrus tunc, quod erat, “Tu es Christus, Filius Dei viventis” (vers. 16, ibi): per “claves Regni Caelorum,” quae sunt, quod quicquid Petra illa, quae est Dominus, “ligaverit in terra, erit ligatum in Caelis, et quicquid solverit in terra, erit solutum in Caelis,” intelligitur quod Domino sit potestas super Caelum et terram, ut quoque dicit, Matth. xxviii. 18 ita potestas salvandi homines, qui in illa Petri confessione ex fide cordis sunt. Divina Domini operatio ad salvandum homines est a primis per ultima; et hoc est quod intelligitur, per “quicquid ligaverit aut solverit in terra, erit ligatum aut solutum in Caelo.” Ultima per quae Dominus operatur, sunt in terra, et quidem apud homines. Propter id, ut Dominus Ipse in ultimis esset sicut in primis est, venit in mundum, et induit Humanum. Quod omnis Divina Operatio Domini sit a primis per ultima, ita a Se in primis et a Se in ultimis, videatur in Sapientia Angelica de Divino more et Divina Sapientia (n. 217-219, 221); et quod inde sit, quod Dominus dicatur “Primus et Ultimus, Alpha et Omega, Principium et Finis, Omnipotens,” videatur supra (n. 29-31, 38, 57). Quis non videre potest, si vult, quod salvatio hominis sit continua operatio homini apud hominem a primo infantiae ejus usque ad ultimum vitae ejus, et quod hoc pure Divinum sit, et nusquam dabile alicui homini; illud tale Divinum est, ut sit simul Omnipraesentiae, Omniscientiae ei Omnipotentiae; et quod Reformatio et Regeneratio hominis, ita Salvatio ejus, sit omne Divinae Providentiae Domini, videri potest in Sapientia Angelica de Divina Providentia, a principio ad finem. Ipse Adventus Domini in mundum fuit unice propter salvationem hominis; propter eam assumpsit Humanum, removit inferna, ex glorificavit Se, et induit Omnipotentiam etiam in ultimis, quae intelligitur per “sedere a dextris Dei.” Quid itaque abominabilius est, quam condere Religiosum, per quod sancitur, quod Divina illa potestas et potentia sit homini, et non amplius Domino; et quod aperietur et claudetur Caelum, modo Canonicus dicit, “Absolvo” vel “Excommunico;” et quod remittatur peccatum etiam enorme, modo dicit, “Remitto.” Sunt multi diaboli in mundo, qui ad evitandas poenas temporales absolutionem a diabolico facinore per artes et dona petunt ac obtinent. Quis tam insanus potest esse ut credat quod detur potestas intromittendi diabolos in Caelum.
    Supra (n. 790 ad fin.) dictum est, quod “Petrus” repraesentaverit Ecclesiae verum fidei, “Jacobus” Ecclesiae bonum charitatis, et “Johannes” hominum Ecclesiae bona opera, et quod duodecim Apostoli simul repraesentaverint Ecclesiam quoad omnia ejus; quod illa repraesentaverint, patet clare a Domini verbis ad illos, apud Matthaeum:
    “Quando sedebit Filius Hominis super Throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim Tribus Israelis” (xix. 28; Luc. xxii. 30):
    per quae verba non aliud significari potest, quam quod Dominus judicaturus sit omnes secundum bona et vera Ecclesiae; si non haec intelligerentur per illa verba, sed ipsi Apostoli, potuissent omnes in magna Urbe Babylone, qui se dicunt successores Apostolorum, etiam sibi vindicare, quod sessuri sint super totidem thronis quot sunt, a Pontifice usque ad monachum, et judicaturi omnes in universo terrarum orbe.
  2. “Quia mercatores{1} tui erant magnates{2} terrae,” significat quod superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum tales sint, quia per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta, mercantur et quaestus faciunt. – Per “magnates” intelliguntur superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum, qui vocantur Cardinales, Episcopi, et Primates; qui “mercatores vocantur quia per sancta Ecclesiae, ut per merces, lucrantur (n. 771, 783); hic, qui per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta mercantur et quaestus faciunt. Cur hoc dicitur, patet ab antecedentibus, est enim hoc illorum consequens. In antecedentibus dicitur, quod “non audietur amplius in Babylone vox citharaedorum, musicorum, tibicinum et buccinatorum,” “non erit ibi artifex alicujus artis,” “non audietur ibi vox molae,” “non erit ibi lux lucernae,” et “non vox sponsi et sponsae;” per quae significatur, quod in Babylone non aliqua veri spiritualis affectio, non ejus intellectus et inde cogitatio, nec ejus inquisitio et scrutatio, neque illustratio et ejus perceptio, et inde nulla conjunctio boni et veri quae facit Ecclesiam (videatur supra, n. 792-794, 796, 797); quod haec illis non sint, est quia superiores in ordine etiam mercantur et lucrantur, et sic dant inferioribus exempla; hoc itaque est cur dicitur, “Quia mercatores{3}, tui erant magnates{4} terrae.” Sed forte quis dicat, “Quaenam illa jura etiam arbitraria sunt, quae possunt mercaturae vocari.” Non sunt annui illorum reditus et stipendia, sed sunt dispensationes ex potestate clavium, quae sunt, quod remittant peccata etiam enormia, et eximant per id a poenis temporalibus; quod per intercessiones apud Papam valeant pro contrahendis matrimoniis intra gradus prohibitos, et pro illis dirimendis intra gradus non prohibitos, ac ipsi absque intercessione per tolerantias; per donationes privilegiorum quae juris illorum sint; per ordinationes ministrorum, et confirmationes; per gratuita ex monasteriis communia et particularia; per addictiones redituum aliunde qui sunt juris alieni; et per plura alia. Haec faciunt, et non annui reditus, si illis contenti sunt, quod non illis sit aliqua veri spiritualis affectio, cogitatio, scrutatio, perceptio, et non veri et boni conjunctio, quia sunt lucrationes injusti Mammonis; et injustus perpetuo concupiscit opes naturales, et aversatur opes spirituales, quae sunt Divinae Veritates ex Verbo. Ex his nunc constare potest, quod per “quia mercatores{5} tui erant magnates{6} terrae,” significetur quod superiores in Hierarchia Ecclesiastica illorum tales sint, quia per varia jura etiam arbitraria illis in statutis ordinis relicta mercantur et quaestus faciunt. Adhuc aliquid hic dicetur de dispensatione ex potestate clavium super crimina etiam enormia, per quam non modo liberant reos a poenis aeternis, sed etiam a poenis temporalibus; et si non liberant, usque per azyla tutantur. Quis non videt, quod hoc non juris Ecclesiastici sit, sed juris civilis; et quod sit dominium extendere super omne saeculare; et quod sit publicam securitatem destruere; tum quod per hanc sibi adhuc reservatam potestatem sint in potentia reducendi priorem despoticam dominationem super omnia judicia a regibus stabilita, ita super judices etiam supremos (quod etiam facturi, si non timerent recessionem). Hoc intelligitur apud Danielem, per quod
    Quarta Bestia e mari ascendens “cogitabit immutare tempora et jus” (vii. 25).
    @1 mercatores pro “magnates”$
    @2 magnates pro “mercatores”$
    @3 mercatores pro “magnates”$
    @4 magnates pro “mercatores”$
    @5 mercatores pro “magnates”$
    @6 magnates pro “mercatores”$
  3. “Quia venificio tuo seductae sunt omnes gentes,” significat illorum nefarias artes et astutias, per quas omnium animos a sancto cultu Domini ad prophanum cultum hominum vivorum et mortuorum atque idolorum abduxerunt. – Per “veneficium quo seductae sunt omnes gentes,” significantur nefandae artes et astutiae, per quas illuserunt et persuaserunt, ut colerentur et adorarentur vice Domini, ita sicut Dominus; et quia Dominus est Deus Caeli et Terrae, ut Ipse docet (Matth. xxviii. 18), ita sicut dii: quod Divinam Domini potestatem in se transtulerint, videatur supra (n. 798). Et quia haec significantur per illa verba, etiam significatur quod per nefarias artes et astutias omnium animos a sancto cultu Domini ad prophanum cultum hominum vivorum et mortuorum atque idolorum abduxerint. Quod haec usque finem habitura sint, et finem in mundo spirituali habuerint, prius dictum et ostensum est. Hoc describitur ita apud Esajam:
    “Persta in incantationibus tuis” Babel, “et in multitudine praestigiarum tuarum, in quibus laborasti a juventute tua; forte poterunt prodesse, forte terribilis fias; defatigata es multitudine consilii tui. Stent nunc et servent te observatores caelorum, spectantes stellas,{1} divinantes in menses. Ecce facti sunt sicut stipula, ignis adussit eos, non eripient animam e manu flammae. Tales facti sunt Mercatores tui a juventute, quisque e regione sua aberravit, non salvans te” (xlvii. 12-15{2}).
    @1 stellas pro “terram”$
    @2 12-15 pro “14, 15, 16″$
  4. (Vers. 24.) “Et in ea Sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra,” significat quod ex Religioso, quod per “Urbem Babylonem” intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde Ecclesiae, et quod inde emanaverit falsum in totum Christianum orbem. – Per “sanguinem” significatur falsificatio, adulteratio et prophanatio Verbi (n. 327, 379, 684); per “prophetas” significantur omnes qui in Divinis veris ex Verbo sunt, et abstracte vera doctrinae ex Verbo (n. 8, 133); quod per “sanctos” significentur qui ab Ecclesia Domini sunt, et abstracte sancta vera Ecclesiae (n. 173, 586, 666); quod per “occisos” significentur qui spiritualiter occisi sunt, et quod spiritualiter occisi dicantur qui per falsa pereunt (n. 325, et alibi pluries); et quia per “terram” significatur Ecclesia, per “omnes occisos terrae” significantur omnes in Christiana Ecclesia qui per falsa perierunt, quia falsum apud illos ex illo Religioso emanavit. Dicitur etiam de Babele apud Jeremiam quod
    Ibi sint confossi omnis terrae (li. 49, 52);
    et apud Esajam quod
    “Lucifer,” qui ibi est Babel, “terram suam perdiderit, et populum suum occiderit” (xiv. 20).
    Quod ex Religioso Babylonico emanaverint plura falsa in Ecclesias Reformatorum, videatur supra (n. 751), ubi explicatum est quod
    Mulier, quam vidisti, sit Urbs magna habens regnum super Reges terrae” (Apoc. xvi. 18).
  5. Dicitur, quod ex Religioso, quod per “Babylonem urbem” intelligitur, sit adulteratio et prophanatio omnis veri Verbi et inde omnis sancti Ecclesiae; et in antecedentibus pluries, quod Religiosum illud non modo adulteraverit bona et vera Verbi, sed etiam prophanaverit illa, et quod ideo “Babel” in Verbo significet prophanationem sancti. Nunc dicetur, quomodo prophanatio illa facta est et fit. Dictum est supra, quod Amor dominandi ex amore sui super sancta Ecclesiae et super Caelum, ita super omnia Divina Domini, sit Diabolus. Nunc quia dominium illud ut finis insedit animis eorum qui Religiosum illud condiderunt, non potuerunt aliter quam prophanare sancta Verbi et Ecclesiae. Suppone quod Amor ille, qui est Diabolus, insideat alicujus menti interius, ut facit omnis amor regnans, et pone aliquod Divinum verum exterius ante oculos ejus, annon discerpet illud, projiciet in terram, et proculcabit illud, et loco ejus arcesset falsum secum concordans. Amor possidendi omnia mundi est Satanas; ac Diabolus et Satanas unum agunt, sicut foedere conjuncti, apud tales qui ab uno amore in altero sunt. Ex his concludi potest, unde est quod per “Babylonem” in Verbo significetur prophanatio.
    Pro exemplo sit: Ponatur ante illum Amorem, qui est Diabolus, hoc Divinum verum, quod Solus Deus colendus et adorandus sit, et non aliquis homo, et sic quod Vicariatus sit inventum et figmentum, quod rejiciendum est: similiter hoc verum, quod invocare homines mortuos, procumbere ad imagines illorum, osculari illas et ossa illorum, sit pure et foede idololatricum, quod etiam rejiciendum: annon Amor ille, qui est Diabolus, haec duo vera in vehementia irae rejiceret, fulminaret contra illa, et dilaceraret illa.
    Si autem quis ad illum Amorem, qui est Diabolus, dicturus esset, quod aperire et claudere Caelum, seu solvere et ligare, ita remittere peccata, quod idem est cum reformare et regenerare, et sic redimere et salvare hominem, sit pure Divinum; et quod homo absque prophanatione non sibi aliquod Divinum possit vindicare, et quod Petrus nec sibi vindicaverit, quare nec aliquid tale exercuerat: praeterea quod successio sit inventum ab Amore illo; ut et translatio Spiritus Sancti ab homine in hominem; his auditis, annon Amor ille, qui est Diabolus, obtunderet loquentem anathematibus, et in igne furoris mandaret ut traderetur inquisitori, et conjiceretur in damnatorum{1} carcerem. Si adhuc quis dicturus sit, Quomodo potest Divina potestas Domini in `vos transferri: quomodo potest Divinitas Domini separari ab Ipsius Anima et Corpore: annon est secundum vestram fidem quod non possit: quomodo potest Deus Pater Divinam Suam potentiam inferre in Filium nisi in Divinitatem Ipsius, quae est receptaculum: quomodo potest hoc transcribi in hominem, ut sit ejus: praeter similia plura: his auditis, annon Amor ille, qui est Diabolus, taceret, intus excandesceret, frenderet dente, et exclamaret, “Educ, crucifige, crucifige, exeant, exeant omnes, videant magnum haereticum, et oblectent se.”
    @1 damnatorum pro “damnatum”$

CAPUT XIX
POST haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja, Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro:

  1. Quia vera et justa judicia Ipsius; quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua, et Vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus.
  2. Et secundo dixerunt, Alleluja; et fumus ejus ascendit{1} in saecula saeculorum.
    @1 ascendit pro “ascendet”$
  3. Et prociderunt Seniores viginti quatuor, et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja.
  4. Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate Deum nostrum, Omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum, et parvi et magni.
  5. Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium, Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens.
  6. Gaudeamus et exultemus et demus gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni, et Uxor Ipsius paravit se.
  7. Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido, nam byssinum justitiae sanctorum.
  8. Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit, Haec verba vera sunt Dei.
  9. Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit mihi, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora; nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae.
  10. Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus, et
    Sedens super illo vocatur Fidelis et Verus, et in justitia judicat et pugnat.
  11. Et Oculi Ipsius tanquam flamma ignis, et super capite Ipsius diademata multa; habens Nomen scriptum, quod nemo novit nisi Ipse.
  12. Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei.
  13. Et exercitus qui in Caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo.
  14. Et ex Ore Ipsius prodibat romphaea acuta, ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illas virga ferrea; et Ipse calcat torcular vini furoris et irae Dei Omnipotentis.
  15. Et habet super vestimento et super femore Suo
    Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum.
  16. Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna dicens Omnibus avibus volantibus in medio Caelo, Venite et congregamini ad Caenam magni Dei.
  17. Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum.
  18. Et vidi Bestiam, et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo et cum exercitu Ipsius.
  19. Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure.
  20. Et reliqui occisi sunt romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius; et Omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum.

SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
GLORIFICATIO DOMINI AB ANGELIS CAELI, QUOD RELIGIOSUM ROMANO CATHOLICUM IN MUNDO SPIRITUALI REMOTUM SIT, EX QUO ILLI IN LUCEM ET IN BEATITUDINEM SUAM VENERUNT (vers. 1-5).
ANNUNTIATIO DE ADVENTU DOMINI, ET DE NOVA AB IPSO ECCLESIA
(vers. 6-10).
APERITIO VERBI QUOAD SENSUM SPIRITUALEM PRO ILLA ECCLESIA (vers. I 1-16).
VOCATIO OMNIUM AD ILLAM (vers. 17, 18).
RESISTENTIA AB ILLIS QUI IN FIDE SEPARATA A CHARITATE
SUNT (vers. 19);
HORUM REMOTIO ET DAMNATIO (vers. 20, 21).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

  1. “Post haec audivi tanquam vocem turbae multae in Caelo, dicentis Alleluja,” significat gratiarum actionem, confessionem, et celebrationem Domini ab Angelis inferiorum Caelorum, propter remotionem Babyloniorum (n. 803); “Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro,” significat quod nunc a Domino salvatio, quia nunc receptio Divini Verbi et Divini Boni ex Divina Potestate Ipsius (n. 804).
  2. Quia vera et justa judicia Ipsius, quia judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua,” significat quia ex justitia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, quod per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit (n. 805); “et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus,” significat retributionem propter damna, et violentias illatas animabus cultorum Domini (n. 806).
  3. “Et secundo dixerunt, Alleluja, (et) fumus ejus ascendit in saecula saeculorum,” significat ex gaudio gratiarum actionem et celebrationem Domini, quod prophanum illud Religiosum damnatum sit in aeternum (n.807).
  4. “Et prociderunt Seniores viginti quatuor et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum sedentem super Throno, dicentes, Amen, Alleluja,” significat adorationem Domini ut Dei Caeli et Terrae, ac ut Judicis universi, Angelis superiorum Caelorum, et confirmationem gratiarum actionis, confessionis et celebrationis Domini ab Angelis inferiorum Caelorum (n. 808).
  5. “Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate. Deum nostrum, omnes servi Ipsius, et timentes Ipsum,” significat influxum a Domino in Caelum; et sic unanimitatem Angelorum, quod omnes qui in veris fidei et in bonis amoris sunt, colant Dominum ut Solum Deum Caeli (n. 809); “et parvi et magni,” significat qui in minori et majori gradu colunt Dominum ex veris fidei et ex bonis amoris (n. 810).
  6. “Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium, dicentium Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens,” significat gaudium Angelorum infimi Caeli, Angelorum medii Caeli, et Angelorum supremi Caeli, quod Solus Dominus regnet in Ecclesia quae nunc ventura est (n. 811).
  7. “Gaudeamus et exultemus et demus{1} gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni,” significat gaudium animae et cordis, et inde glorificationem Domini, quod a nunc fiat plenum conjugium Ipsius cum Ecclesia (n. 812); “et Uxor Ipsius paravit se,” significat quod illi qui ab Ecclesia hac, quae est Nova Hierosolyma, erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur (n. 813).
    @1 demus pro “demum”$
  8. “Et datum illi ut amiceretur byssino mundo et splendido,” significat quod illi instruantur in veris genuinis et puris per Verbum a Domino (n. 814); “nam{1} byssinum justitiae sanctorum,” significat quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ad Ecclesia Domini sunt (n. 815).
    @1 nam pro “et”$
  9. “Et dixit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt,” significat unum Angelum e Caelo missum ad Johannem, et loquentem cum illo do Nova Ecclesia Domini, et dicentem, quod daretur scire in terris, quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae istius Ecclesiae sunt (n. 816); “et dixit, Haec verba vera sunt Dei,” significat quod hoc credendum sit quia a Domino (n. 817).
  10. “Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit, Vide, ne, conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora,” significat quod angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus, ut fratres fratribus, illis qui colunt Dominum, et sic quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit (n. 818); “nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae,” significat quod Agnitio quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et simul Vitam secundum praecepta Ipsius, sit in universali sensu omne Verbi et doctrinae inde (n. 819).
  11. “Et vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus,” significat Sensum spiritualem Verbi a Domino revelatum, et per id intellectum Verbi interiorem detectum, quod est Adventus Domini (n. 820); “et Sedens super illo vocatur fidelis et verus, et in justitia judicat et pugnat,” significat Dominum quoad Verbum, quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quo utroque facit judicium (n. 821).
  12. “Et oculi Ipsius tanquam flamma ignis,” significat Divinam Sapientiam Divini Amoris Domini (n. 822); “et super capite Ipsius diademata multa,” significat Divina vera Verbi ab Ipso (n. 823); “habens Nomen scriptum quod nemo novit “nisi Ipse,” significat quod quale est Verbum in Sensu spirituali et caelesti ejus, nemo videat quam Dominus, et cui Ipse revelat (n. 824).
  13. “Et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei,” significat Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est (n. 825).
  14. “Et exercitus qui in Caelo{1} sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo et mundo,” significat angelos in Caelo novo Christiano, qui conjuncti Domino in intellectu Verbi interiori et sic in puris et genuinis veris erant (n. 826).
    @1 Caelo pro “Caelis”$
  15. “Et ex ore Ipsius prodibat romphaea acuta,” significat dispersionem falsorum per doctrinam inde a Domino (n. 827); “ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illam virga ferrea,” significat quod omnes qui in fide mortua sunt, per vera Sensus literae Verbi, et per rationalia, convincet (n. 828); “at Ipse calcat torcular (vini) furoris et irae Dei Omnipotentis,” significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi (n. 829).
  16. “Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum,” significat quod Dominus doceat In Verbo qualis est, quod sit Divinum Verum Divinae Sapientiae et Divinum Bonum Divini Amoris, ita quod sit Deus universi (n. 830).
  17. “Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio Caeli, Venite et congregamini ad Caenam Magni Dei,” significat Dominum ex Divino Amore et inde ex Divino Zelo vocantem et convocantem omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, ad Novam Ecclesiam, et ad conjunctionem Secum, ita ad vitam aeternam (n. 831).
  18. “Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes (omnium) liberorum et servorum, et parvorum et magnorum,” significat appropriationem bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde, in omni sensu, gradu et genere (n. 832).
  19. “Et vidi Bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo, et cum exercitu Ipsius,” significat quod omnes interius mali, qui professi sunt solam Fidem, cum antesignanis et eorum clientibus, impugnaturi sint Divina Vera Domini in Verbo Ipsius, et infestaturi illos qui e Nova Ecclesia Domini erunt (n. 833).
  20. “Et comprehensa est Bestia, et cum illa Pseudopropheta qui fecit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, et adorantes imaginem ejus,” significat omnes illos qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali erant, tam Laici et vulgus quam Clerici et docti, qui per ratiocinationes et contestationes, quod sola Fides sit unicum medium salutis, adduxerint{1} alios ad recipiendum illam fidem, et ad vivendum secundum illam (n. 834); “vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure,” significat quod omnes illi, sicut fuerunt, conjecti sint in Infernum, ubi amores falsi sunt et simul cupiditates mali (n. 835).
    @1 adduxerunt pro “et adduxerunt”$
  21. “Et reliqui occisi sunt ex romphaea Sedentis super Equo, procedente ex ore Ipsius,” significat quod omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, quae noverant, ex Verbo judicati pereant (n. 836); “et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum,” significat quod genii infernales ex concupiscentiis mali eorum, quae sunt propria eorum, quasi alantur (n. 837).
  22. EXPLICATIO.
    (Vers. 1.) “Post haec audivi tanquam vocem turbae{1} multae in Caelo, dicentis Alleluja,” significat gratiarum actionem, confessionem et celebrationem Domini ad Angelis inferiorum Caelorum propter remotionem Babyloniorum. – Per “turbam multam in Caelo” significantur Angeli inferiorum Caelorum; per “vocem ejus dicentis Alleluja” significatur gratiarum actio, confessio et celebratio Domini ab illis: per “Alleluja” in lingua Hebraea significatur Laudate Deum; sic fuit vox gratiarum actionis, confessionis et celebrationis Domini ex gaudio cordis, ut patet ex his:
    “Benedic anima mea Jehovae, Alleluja” (Psalm. civ. 35);
    “Benedictus Jehovah Deus Israelis ab aeterno in aeternum usque; et dicat omnis populus, Amen, Alleluja” (Psalm. cvi. 48);
    “Benedicamus Jah ex nunc et in aeternum, Alleluja” (Psalm. cxv. 48);
    “Omnis anima laudet Jah, Alleluja” (Psalm. cl. 6).
    (Praeter alibi, ut Psalm. cv. 45; Psalm. cvi. 1; Psalm. cxi. 1; Psalm. cxii. 1: Psalm. cxiii. 1, 9: Psalm. cxvi. 19; Psalm. cxvii. 2; Psalm. cxxxv. 3; Psalm. cxlviii. 1, 14; Psalm. cxlix. 1, 9; Psalm. cl. 1.)
    Quod sit propter rejectionem Babyloniorum, patet ex capite praecedente, in quo de Babyloniis actum, quare dicitur “Post haec;” et ex sequentibus (in vers. 2, 3), in hoc capite. Quod sint Angeli inferiorum Caelorum, qui per “turbam multam in Caelo” intelliguntur, constat ex versu 4, hujus capitis, ubi dicitur, quod “viginti quatuor Seniores et quatuor Animalia adoraverint Sedentem super Throno, dicentes Amen, Alleluja,” per quos intelliguntur Angeli superiorum Caelorum.
    @1 turbae pro “tubae”$
  23. “Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro,” significat quod nunc a Domino salvatio, quia nunc receptio Divini Veri et Divini Boni ex Divina Potestate ipsius. – Per “salus sit Domino Deo nostro” significatur agnitio et confessio quod a Domino sit salvatio; per “gloria et honor sit Domino Deo nostro” significatur agnitio et confessio quod a Domino sit Divinum Verum et Divinum Bonum, ita receptio eorum (n. 249, 629, 693); per “potentia sit Domino Deo nostro” significatur agnitio et confessio quod Domino sit potestas. Dicere quod Domino sit salus, gloria, honor et potestas, est secundum Sensum literae; ut quoque alibi, quod Domino sit benedictio; sed hoc in Sensu spirituali fit quod illa, quia in Domino sunt, etiam a Domino sint, hic quod nunc angelis et hominibus sint; ex causa, quia remoti et rejecti sunt Babylonii, qui influxum illorum a Domino interpolaverunt, debilitaverunt et impediverunt: similiter ut in mundo nubes nigrae inter solem et homines; nam sicut lux solis mundi interpolatur, debilitatur et impeditur per interpositas nigras nubes, similiter lux Solis Caeli, qui est Dominus, per interpositas atras falsitates a Babyloniis; prorsus similis res est, modo quod unum sit naturale et alterum spirituale: etiam falsitates in mundo spirituali apparent sicut nubes, obscurae ac atrae secundum quale earum. Haec quoque causa est, quod non prius quam post Ultimum Judicium revelatus sit Sensus spiritualis Verbi, et quod Solus Dominus sit Deus Caeli et Terrae; per Ultimum enim Judicium remoti sunt Babylonii, et quoque Reformati qui solam Fidem confessi sunt, quorum falsitates fuerunt sicut furvae nubes interpositae inter Dominum et inter homines super terris; et quoque fuerunt sicut frigora, quae calorem spiritualem, qui est amor boni et veri, sustulerunt.
  24. (Vers. 2.) “Quia vena et justa judicia Ipsius, quia judicavit meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua,” significat quia ex justitia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, quod per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit. – Per “vera et justa judicia Tua” significantur Divina vera et bona Verbi, secundum quae judicium fit a Domino (n. 668, 689), quae simul vocantur “Justitia;” per justitiam enim, ubi de Domino, non aliud significatur, ut infra (vers. 11)
    (Tum Esaj. lxiii. 1; Jerem. xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 15, 16):
    per “quia judicavit Meretricem magnam” significatur quia condemnatum est prophanum Religiosum Babylonicum, de quo in capite praecedente actum est; dicitur illud “Meretrix magna” ex adulteratione et prophanatione Verbi: per “quae corrupit terram scortatione sua” significat quae per foedas adulterationes Verbi Ecclesiam Domini destruxit; per “scortationem ejus” significatur adulteratio Verbi (n. 134), et per “terram” Ecclesia (n. 285, 721).
  25. “Et vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus,” significat retributionem propter damna et violentias illatas animabus cultorum Domini. – Quod per “vindicavit sanguinem servorum Suorum de manu ejus” significetur retributio propter damna et violentias illatas animabus cultorum Domini, est quia per “vindicavit” significatur retributio; per “sanguinem effundere” significatur violentiam inferre Divino Domini et Verbo (n. 327, 684), hic cultoribus Domini, qui intelliguntur per “servos Ipsius;” horum animabus damna et violentias intulerunt per quod Divinum cultum Domini in se transtulerunt, et inhibuerunt legi Verbum. Dicitur de Domino, quod vindicaverit seu ultus sit sanguinem servorum Suorum, sicut ex vindicta seu ultione hoc fecerit; sed usque non est ex vindicta et ultione, sicut non ex ira et excandescentia, quae tamen Domino passim in Verbo tribuitur (videatur supra, n. 525, 635, 658, 673). Dicitur ira et vindicta de Domino, quando mali separati a bonis conjiciuntur in Infernum, quod fit die Ultimi Judicii: quare ille dies vocatur “dies irae” et quoque “ira,” tum “dies vindictae; non quod Dominus irascatur et vindicet, sed quod illi Domino irascantur, et contra Ipsum spirent vindictam. Est sicut maleficus post sententiam latam irascitur Legi et spirat vindictam contra Judicem; non enim Lex irascitur, nec Judex vindicat. In hoc sensu intelligitur “vindicta” in sequentibus locis:
    “Dies Vindictae in corde Meo, annus redemptorum Meorum venit” (Esaj. lxiii. 4);
    ibi de Domino et de Ultimo Judicio.
    “Dies Vindictae Jehovae, annus retributionum pro lite Sionis” (Esaj. xxxiv. 8);
    “Ecce Deus vester in Vindictam veniet, in retributionem Dei veniet, et salvabit vos” (Esaj. xxxv. 4);
    “Dies Vindictae hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt” (Luc. xx 22);
    ibi de consummatione saeculi, quando Ultimum Judicium.
    “Spiritus Domini Jehovih super Me, ad proclamandum diem beneplaciti Jehovae, et Diem Vindictae Deo nostro, ad consolandum omnes lugentes” (Esaj. lxi. (1,) 2);
    “Num propter hoc non sumet Ultionem Anima Mea” (Jerem. v. 9, 29);
    “Vindictam sumam de Babele, nec intercedere faciam hominem” (Esaj. xlvii. 3):
    “Contra Babelem cogitatio ad perdendum illam, quia Vindicta Jehovae haec, Vindicta Templi Ipsius” (Jerem. li. 11, 36);
    “Cantate gentes, populus Ejus, quia Sanguinem servorum Suorum vindicavit, et Vindictam reddet hostibus Suis, et expiabit terram Suam, populum Suum” (Deut. xxxii. 43).
  26. (Vers. 3.) “Et secundo dixerunt, Alleluja; (et) fumus ejus ascendit in saecula saeculorum,” significat ex gaudio gratiarum actionem et celebrationem Domini, quod prophanum illud Religiosum damnatum sit in aeternum. – Quod “secundo dixerint,” est ex varia affectione gaudii, quod liberati sint ab infestatione ex illis qui in illo Religioso erant, tum ex timore ne resurgant et iterum infestent; quod per “Alleluja” significetur gratiarum actio et celebratio Domini, videatur supra (n. 803); per “fumum ejus” significatur Religiosum illud quoad diras ejus falsitates, quoniam falsa ex malo apparent sicut fumi ex igne (n. 422); ignis ibi est amor sui (n. 468, fin., 494, 766); quod per “fumum combustionis,” ubi de Babylone, significetur prophanatio (n. 766, 767); per “ascendere in saecula saeculorum” significatur damnatio ejus in aeternum.
  27. (Vers. 4.) “Et prociderunt Seniores viginti quatuor et quatuor Animalia, et adoraverunt Deum Sedentem super Throno, dicentes; Amen, Alleluja,” significat adorationem Domini ut Dei Caeli et Terrae, ac ut Judicis universi, ab Angelis superiorum Caelorum, et confirmationem gratiarum actionis, confessionis et celebrationis Ipsius ab Angelis inferiorum Caelorum factarum. – Per “procidere et adorare” significatur humiliatio et ex humilatione adoratio, ut supra (n. 370): per “viginti quatuor Seniores et quatuor Animalia” significantur Caeli superiores (n. 369): per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus ut Deus Caeli, ac ut Judex universi, quoniam per “Thronum” significatur Caelum et regnum ibi (n. 14, 221, 222), et quoque judicium; hic judicium, quia de judicio super Babele, de quo praecedit: quod “Sedens super Throno” sit Dominus, videbitur infra: per “Amen, Alleluja” significatur confirmatio gratiarum actionis, confessionis et celebrationis ab Angelis inferiorum Caelorum factarum; per “Amen” significatur confirmatio et consensus ex veritate (n. 23, 28, 61, 371, 375{1}), et per “Alleluja” significatur gratiarum actio, confessio et celebratio Domini (n. 803): quod sint quae ab Angelis inferiorum Caelorum factae sunt, est quia illi primum locuti sunt et celebrabant Dominum ut Deum Caeli, Judicem et Vindicem, et dicebant “Alleluja,” ut patet a vers. 1 et 2, et ab explicatione supra (n. 803, 804); confirmatio illorum ab Angelis superiorum Caelorum significatur per “Amen, Alleluja.”
    Quod “Sedens super Throno” sit Dominus, patet ex Apocalypsi (cap. i. 4; cap. ii. 8; cap. iii. 21; cap. iv. 2-6, 9; cap. v. 13; cap. vi. 16; cap. vii. 9-11; cap. xxii. 1, 3);
    in quibus locis dicitur “Deus” et “Agnus” “super Throno;” per “Deum” ibi intelligitur Ipsum Divinum Domini quod Pater vocatur, et per “Agnum” Divinum Humanum quod Filius vocatur (n. 269, 291), ita Solus Dominus; hoc etiam patet a cap. vii., ubi dicitur,
    “Agnus Qui in medio Throni pascet illos” (vers. 17);
    et apud Matthaeum,
    “Quando sedebit Filius Hominis super Throno gloriae Suae,” judicaturus (xix. 28):
    “Quando venerit Filius Hominis in gloria Sua, et omnes Angeli cum Ipso, tunc sedebit super Throno gloriae Suae” (xxv. 31).
    @1 61, 371, 375 pro “31, 61, 371, 375″$
  28. (Vers. 5.) “Et vox e Throno exivit, dicens, Laudate Deum nostrum, omnes servi Ipsius at timentes Ipsum,” significat influxum a Domino in Caelum; et sic unanimitatem Angelorum, quod omnes qui in veris fidei et in bonis amoris sunt, colant Dominum ut Solum Deum Caeli. – Per “vocem quae e Throno exivit” significatur influxus a Domino in Caelum; quod sit a Domino, est quia “Sedens super Throno” erat Dominus, ut mox supra (n. 808) ostensum est; ideo per “vocem” exeuntem inde intelligitur influxus; nam Dominus, quia supra Caelos est, et apparet coram Angelis ut Sol, non loquitur ad angelos inde, sed influit; et quod influit, hoc recipitur in Caelo ac edicitur, quare vox illa tametsi e Throno, usque audita est a Johanne e Caelo, ita ab angelis ibi; et quicquid angeli e Caelo loquuntur est a Domino; per “laudate Deum nostrum” significatur ut colant Dominum ut Solum Deum Caeli; quod “laudare Deum” sit colere Ipsum, videbitur infra; per “omnes servos Ejus” significantur omnes qui in veris fidei sunt (n. 3, 380); per “omnes timentes Ipsum” significantur qui in bonis amoris sunt (n. 527, 628). Quod “laudare Deum” significet colere Ipsum, et inde quod laus Ipsius sit cultus Ipsius, constat ex multis locis in Verbo, quorum aliqua duntaxat adducentur:
    “Subito facta est cum Angelo multitudo Laudantium Deum” (Luc. ii. 13, 20);
    “Coeperunt omnis turba discipulorum Laudare Deum voce magna (Luc. xix. 37);
    “Erant in Templo Laudantes et benedicentes Deum” (Luc. xxiv. 53);
    “Audiri facite, Laudate, et dicite, Serva, Jehovah, populum Tuum” (Jerem. xxxi. 7);
    “Laudate Jehovam in Caelis, Laudate Ipsum in excelsis, Laudate Ipsum Angeli Ipsius, Laudate Ipsum exercitus Ipsius, Laudate Ipsum sol et luna, Laudate Ipsum omnes stellae lucis, Laudate Ipsum Caeli caelorum; Laudent Nomen Jehovae: Laudate Jehovam e terris; exaltavit Laudem omnibus” populis (Psalm. cxlviii. 1-5, 7, 13, 14);
    “Ex ore infantum et lactentium perfecisti Laudem” (Matth. xxi. 16);
    “Omnis populus dedit Laudem Deo” (Luc. xviii. 43).
    (Praeter alibi, ut Esaj xlii. 8; cap. lx. 18; Joel ii. 26; Psalm. cxiii. 1, 3; Psalm. cxvii. 1.)
    Haec quae in hoc versu dicuntur, non se referunt ad praecedentia de Babylone, sed ad sequentia de Nova Ecclesia a Domino instauranda, de qua in sequentibus hic agitur.
  29. “Et parvi et magni” significat qui in minori et majori et gradu colunt Domini in ex veris fidei et ex bonis amoris. – Per “parvos et magnos” in naturali Sensu intelliguntur qui in minori et majori gradu dignitatis sunt; in spirituali autem Sensu, qui in minori et majori gradu cultus Domini sunt, ita qui colunt Dominum minus et magis sancte et plene ex veris fidei et ex bonis amoris; hoc significatur, quia sequitur post “laudate Deum (nostrum,) omnes servi Ipsius et timentes Ipsum,” per quae talia significantur (n. 809; videatur etiam n. 527, 604).
  30. (Vers. 6.) “Et audivi tanquam vocem turbae multae, et tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitruum vehementium; dicentium Alleluja, quia regnat Dominus Deus Omnipotens” significat gaudium Angelorum infimi Caeli, Angelorum medii Caeli, et Angelorum supremi Caeli, quod Solus Dominus regnet in Ecclesia quae nunc ventura est. – Per “vocem” significatur gaudium cultus, confessionis et celebrationis Domini, quia sequitur quod dixerint “Alleluja,” et dein “gaudeamus et exultemus, et demus gloriam Ipsi.” Per “vocem turbae multae” significatur gaudium Angelorum infimi Caeli, ut supra (n. 803): per “vocem aquarum multarum” significatur gaudium Angelorum medii Caeli, ut supra (n. 614); quod horum gaudium ita audita sit, est quia “aquae multae” significant vera in copia (n. 50, 614, 685), et Angeli medii Caeli in veris sunt quia in intelligentia: per “vocem tonitruum vehementium” significatur gaudium Angelorum supremi Caeli; quod vox seu sermo illorum audiatur sicut tonitru, videatur supra (n. 615): per “dicere Alleluja” significatur gaudium cultus, confessionis et celebrationis Domini, ut supra (n. 803): per “quia regnat Dominus Deus Omnipotens” significatur quia in Solus Dominus regnat, Dominus enim vocatur Omnipotens
    (Apoc. i. 8; cap. iv. 8; cap. xi. 17; cap. xv. 3; cap. xvi. 7, 14{1}; cap. xix. 15; cap. xxi. 22; ubi explicationes videantur).
    Quod haec dicantur de nova Ecclesia a Domino instauranda, constat a tribus versibus sequentibus, in quibus dicitur, “Quia venerunt nuptiae Agni, et Uxor Ipsius paravit se;” tum, “Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt:” propter hoc est gaudium omnium Caelorum, quod in hoc et in sequente versu describitur.
    @1 7, 14 pro “3, 4″$
  31. (Vers. 7.) “Gaudeamus et exultemus et demus gloriam Ipsi, quia venerunt nuptiae Agni,” significat gaudium animae et cordis, et inde glorificationem Domini, quod a nunc fiat plenum conjugium Ipsius cum Ecclesia. – Per “gaudere et exultare” significatur gaudium animae et cordis; gaudium animae est gaudium intellectus seu ex veris fidei, et gaudium cordis est gaudium voluntatis seu ex bonis amoris; duo illa dicuntur propter conjugium veri et boni in singulis Verbi, de quo supra (n. 373,{1} 689): per “dare gloriam Ipsi” significatur agnoscere et confiteri quod omne verum sit a Domino (n. 629); tum agnoscere, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae (n. 693); hic itaque significatur glorificare, quia hoc involvit utrumque illud: per “quia venerunt nuptiae Agni” significatur quia a nunc fit plenum conjugium Domini et Ecclesiae; ut hoc significetur, ideo dicitur “Agnus,” et per “Agnum” intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum (n. 269, 291). Quod cum Humanum Domini agnoscitur Divinum, fiat plenum conjugium Domini et Ecclesiae, constare potest paene absque explicatione; nam notum est in orbe Christiano Reformato quod Ecclesia sit Ecclesia ex conjugio Domini cum illa, Dominus enim vocatur Dominus Vineae, et Ecclesia est Vinea; et quoque Dominus vocatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia vocatur Sponsa et Uxor; quod Dominus dicatur Sponsus, et Ecclesia Sponsa, videatur supra (n. 797): quod tunc plenum conjugium Domini et Ecclesiae sit, quando Humanum Ipsius agnoscitur Divinum, patet; nam tunc Deus Pater et Ipse agnoscuntur unum ut Anima et Corpus; quod cum agnoscitur, non aditur Pater propter Filium, sed tunc aditur Ipse Dominus, et per Ipsum Deus Pater, quia Pater in Ipso est quemadmodum Anima in Corpore, ut dictum est. Antequam Humanum Domini agnoscitur Divinum, est quidem conjugium Domini cum Ecclesia, sed solum apud illos qui adeunt Dominum, et cogitant de Divino Ipsius, et non aliquid num Humanum Ipsius sit Divinum vel non: ita faciunt simplices fide et corde, et raro docti et eruditi. Et praeterea non possunt dari tres Mariti unius Uxoris, nec tres animae unius corporis; quare nisi agnoscitur Deus Unus in Quo Trinitas, et quod Ille Deus sit Dominus, non datur conjugium. Quod a nunc fiat illud conjugium, est quia non prius fieri potuit plene, quam postquam in mundo spirituali per Ultimum Judicium separati sunt Babylonici, ut et Philisthaei, qui sunt qui solam Fidem profitentur; et quia in praecedentibus actum est de separatione illorum, dicitur a nunc. Quod nuptiae Ecclesiae sint cum Domino, constare potest ex his:
    “Jesus dixit, Non possunt filii Nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est Sponsus” (Matth. ix. 15; Marc. ii. 19);
    “Simile est Regnum Caelorum homini Regi, qui fecit Nuptias filio suo et emisit servos et invitavit ad Nuptias” (Matth. xxii. 1-1);
    “Simile est Regnum Caelorum decem Virginibus, quae exiverunt in occursum Sponsi;” ex quibus quinque paratae “ingressae sunt cum Sponso in Nuptias” (Matth. xxv. 1-12);
    quod Dominus Se hic intellexerit, patet a versu subsequente{2} ubi dixit,
    “Vigilate, quia non novistis diem et horam, qua Filius Hominis venturus est” ((Matth. xxv. 13));
    et alibi:
    “Sunto lumbi vestri cincti, et candelae vestrae lucentes, et similes exspectantibus Dominum suum, quando reversurus est a Nuptiis” (Luc. xii. (35,) 36).
    @1 373 pro “106”$
    @2 subsequente pro “subsequente 13″$
  32. “Et Uxor Ipsius paravit Se,” significat quod illi qui ad Ecclesia hac, quae est Nova Hierosolyma, erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur. – Per “Uxorem” significatur Nova Ecclesia Domini, quae est Nova Hierosolyma, quod patet clare a capite seq. (xxi.), ubi haec sunt:
    “Vidi Urbem sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e Caelo paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo” (vers. 2);
    et in eodem capite:
    “Venit Angelus ad me, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem; et ostendit mihi Urbem magnam sanctam Hierosolymam descendentem e Caelo a Deo” (vers. 9. 10).
    Per quod “Uxor paraverit{1} se” significatur quod qui e Nova illa Ecclesia Domini erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur; et quia haec per “paravit se” significantur, ideo sequitur quod Uxor illa “amiceretur byssino mundo et splendido,” per quod significatur inauguratio per instructionem; et ideo quoque sequitur de “Equo Albo,” per quem significatur intellectus Verbi a Domino pro illis.
    @1 paraverit pro “paravit”$
  33. (Vers. 8.) “Et datum illi ut amiceretur byssino mundo at splendido,” significat quod illi qui e Nova Ecclesia Domini erunt, instruentur in veris genuinis et puris per Verbum a Domino. – Per “datum illi” intelligitur Uxori, per quam significatur Nova Ecclesia Domini, quae est Nova Hierosolyma, ut mox supra (n. 812); per “amiciri significatur instrui in veris, quia per “vestes” significantur vera (n. 166), et per “vestes albas” genuina vera (n. 212); per “byssinum mundum et splendidum” significatur nitens ex bono et purum ex veris; et quia non aliunde datur purum verum quam per Verbum ex Domino, ideo etiam hoc significatur. “Mundum et splendidum” dicitur, quia “mundum” significat id quod immune est a malo, ita quod nitet ex bono, et “splendidum” significat id quod immune est a falso, ita purum ex vero. Per “byssum” seu “byssinum” significatur genuinum Verum, etiam in sequentibus locis:
    Hierosolyma, “vestivi te acupicto, accinxi te Bysso, et obtexi te serico; sic ornata auro et argento et vestis tua Byssus et sericum” (Ezech. xvi. 10, 13);
    “Byssus in acupictura ex Aegypto, fuit expansio tua” (Ezech. xxvii. 7):
    haec de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni.
    “Exercitus in Caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti Byssino albo et mundo” (Apoc. xix. 14{1}).
    Quod
    Joseph vestitus sit vestibus Byssi a Pharaone (Gen. xli. 42),
    simile significat. Verum ex Verbo apud illos, tametsi non in illis, significatur per
    Byssinum apud Babylonem (Apoc. xviii. 12, 16);
    Et apud Divitem (Luc. xvi. 19).
    Byssinum etiam vocatur “xylinum;” quare per id etiam significatur genuinum Verum in his apud Mosen:
    “Pro Aharone tesselabis tunicam xylini: et facies cidarim xylini” (Exod. xxv.ii. 39);
    “Fecerunt tunicas xylini pro Aharone et Filiis ejus” (Exod. xxxix. 27);
    “Habitaculum facies xylinum intertextum, et hyacinthinum, et purpuram, et coccineum dibaphum” (Exod. xxvi. 1: cap. xxxvi. 8);
    “Facies tapetes pro atrio ex xylino intertexto” (Exod. xxvii. 9, 18; cap. xxxviii. 9):
    Etiam “velum atrii cum xylino intertexto” (Exod. xxxviii. 18).
    @1 14 pro “13”$
  34. “Nam byssinum justitiae sanctorum,” significat quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ab Ecclesia Domini sunt. – Per “byssinum” significantur genuina vera, quae sunt vera per Verbum a Domino, ut mox supra (n. 814); per “justitias significantur bona vitae apud illos qui in veris sunt (n. 668); per “sanctos” significantur qui ab Ecclesia Domini sunt (n. 173, 586). Quod “justitiae sint bona vitae apud illos qui in veris sunt, est quia nemo potest justus dici, nisi vivat secundum vera; justus enim in naturali Sensu dicitur omnis qui bene vivit secundum leges civiles et morales; at justus in spirituali Sensu dicitur, qui bene vivit secundum leges Divinas, et leges Divinae sunt vera ex Verbo. Qui credit se justum esse, proinde in bono vitae, absque veris secundum quae vivat, multum fallitur; nam homo non potest reformari et regenerari, proinde fieri bonus, nisi per vera, et per vitam secundum illa. Inde patet, quod per “byssinum justitiae sanctorum” significetur quod per vera ex Verbo sint bona vitae illis qui ab Ecclesia Domini sunt. Hoc manifeste patet ab angelis Caeli; illi quo plus in veris sunt, et in vita secundum illa, eo vestibus candidioribus amicti apparent; causa est quia in candidiore luce sunt.
  35. (Vers. 9.) “Et dicit mihi, Scribe, Beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt,” significat unum Angelum e Caelo missum ad Johannem, et loquentem cum illo de Nova Ecclesia Domini, et dicentem, quod daretur scire in terris quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae istius Ecclesiae sunt. – Quod fuerit unus Angelus missus e Caelo ad Johannem, qui haec locutus est ad illum, constare potest a sequente versu, quod Johannes prociderit ad pedes ejus ad adorandum illum, et quod Angelus responderit quod conservus ejus esset, ideo quod non ille sed Deus adorandus esset. Quod priora, quae Johannes audivit, fuerint ex ipso Caelo, et per multos angelos simul loquentes a Domino, patet manifeste a versibus praecedentibus (5-7), ubi dicitur, quod “vox e Throno exiverit,” et quod audita sit “vox tanquam turbae multae, et tanquam aquarum multarum, et tanquam tonitruum vehementium,” ac dicentium “gaudeamus et exultemus;” haec in plurali, nunc autem in singulari, ita ab uno Angelo misso ad illum. Sed dicam quomodo fit, cum angeli loquuntur cum homine. Nusquam loquuntur cum illo e Caelo; sed vox quae inde auditur, est a Domino per Caelum. At cum datur angelis loqui cum homine, mittunt e societate sua unum, qui prope hominem sit, et per illum loquuntur cum homine. Ille qui mittitur, est subjectum plurium: et hic est qui cum Johanne nunc locutus est. Hoc factum est, ut annuntiaretur in terris quod universum Caelum agnoscat Solum Dominum pro Deo Caeli, et quod Ipse Solus adorandus sit; tum quod Nova Ecclesia in terris a Domino instauranda sit, sicut instaurata est in Caelis; nam Ecclesia primum instauratur in Caelis a Domino, et dein per Caelos in terris: hoc arcanum est in his. Nunc ad explicationem: “Scribe” significat ut mandet hoc posteritati in recordationem (n. 39, 63, 639), hic ut det scire illa, hoc intelligitur per “scribe:” “beati qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt,” significat quod vita aeterna sit illis qui recipiunt illa quae Novae Ecclesiae sunt; “beati” dicuntur illi quibus vita aeterna est (n. 639); per “nuptias Agni” significatur Nova Ecclesia, quae in conjunctione cum Domino est, ut supra (n. 812); per “vocatos” intelliguntur omnes qui recipiunt (n. 744); sunt quidem omnes vocati, sed qui non recipiunt illi rejiciunt vocationem. Quod dicatur “Caenam nuptiarum Agni,” est quia hoc fit in statu ultimo Ecclesiae, qui vocatur vespera, et in vesperis fiunt caenae; status autem primus Ecclesiae Novae vocatur mane; in vespera vocatur homo ad Ecclesiam, et cum vocati adsunt, fit mane. Quod status ultimus Ecclesiae dicatur vespera et nox, et status primus ejus diluculum et mane, videatur supra (n. 151). Et quia ultimum tempus Ecclesiae Judaicae fuit, ita vespera, quando Dominus abivit Hierosolymam ut pateretur, ideo tunc Dominus caenavit cum discipulis, et instituit Eucharistiam; unde est quod dicatur Sacra Caena: per quam etiam fit conjunctio Domini cum homine Ecclesiae, seu nuptiae, si homo, postquam paenitentiam egerat, Ipsum directe adit; sin aliter, fit praesentia et non conjunctio. Ex his constare potest, quid per “caenam” et “caenare” significatur alibi in Verbo.
  36. “Et dixit, Haec verba vera sunt Dei,” significat quod hoc credendum sit, quia a Domino, nempe quod “beati sint qui ad Caenam nuptiarum Agni vocati sunt,” hoc est, quod vita aeterna sit illis in terris qui recipiunt ea quae Novae Ecclesiae Domini sunt.
  37. (Vers. 10.) “Et procidi ante pedes ejus adorare illum; et dixit mihi, Vide, ne, conservus tuus Sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora,” significat quod angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus sicut fratres fratribus, illis qui colunt Dominum, et sic quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit. – Per “procidi ante pedes ejus adorare illum, et dixit mihi, Vide ne, Deum adora,” significat quod non aliquis angelus Caeli adorandus et invocandus sit, sed Solus Dominus; per “conservus tuus sum, et fratrum tuorum” significat quod non Divinum sit angelo, sed quod associatus homini ut frater fratri; per “habere testimonium Jesu” significatur quod similiter in conjunctione cum Domino sit, per agnitionem Divini in Humano Ipsius, et per vitam secundum praecepta Ipsius; quod haec per “habere testimonium Jesu” significetur, in sequente articulo videbitur. Quod angeli Caeli non sint superiores hominibus, sed quod sint pares illis, et quod ideo aeque sint servi Domini sicut sunt homines, est quia omnes angeli fuerunt homines, nati in mundo, et non aliqui immediate creati, ut constare potest ex illis quae in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito, scripta et ostensa sunt. Excellunt quidem sapientia prae hominibus; sed hoc ideo quia in statu spirituali sunt, et inde in luce Caeli, et non in statu naturali, et sic in luce mundi, ut sunt homines telluris; sed quantum aliquis angelus excellit sapientia, tantum agnoscit quod non supra homines sit, sed similis illis{1}; quare nec aliqua conjunctio hominum cum angelis est, sed est consociatio cum illis; cum Solo Domino datur conjunctio. Quomodo autem fit conjunctio cum Domino et consociatio cum angelis per Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 62-69).
    @1 illis pro “illi”$
  38. “Nam testimonium Jesu est spiritus prophetiae,” significat quod Agnitio quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et simul Vita secundum praecepta Ipsius, sit in universali sensu omne Verbi et Doctrinae inde. – Per “testimonium Jesu” significatur testatio Domini in Caelo, quod sit Ipsius, et sic quod sit in Caelo unus inter angelos ibi; et quia testatio illa non dari potest aliis quam qui in conjunctione cum Domino sunt, et in conjunctione cum Domino sunt illi qui agnoscunt Ipsum pro Deo Caeli et Terrae, ut Ipse docet, Matth. xxviii. 18, et simul vivunt secundum praecepta Ipsius, imprimis secundum praecepta Decalogi, ideo haec duo per “testimonium Jesu” significantur (videatur supra, n. 6, 490): per quod illud testimonium sit “spiritus prophetiae,” significatur quod id sit omne Verbi et doctrinae inde; Verbum enim in universali sensu solum agit de Domino, et de Vita secundum praecepta Ipsius. Inde est quod Dominus sit Verbum; est enim Verbum, quia Verbum ex Ipso est, et de Ipso Solo agit, et unice docet quomodo agnoscendus et colendus est; et haec sunt praecepta Verbi, quae vocantur Divina Vera, secundum quae vivendum est, ut in conjunctionem cum Domino venire{1} possit. Quod Verbum de Solo Domino agat, et quod inde sit quod Dominus dicatur Verbum, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 1-7, 8-11, 19-28, 37-44); et in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90, 98-100). Hoc quoque est quod Dominus dicit, quod
    Spiritus Veritatis, qui est Spiritus Sanctus, testaturus sit de Domino, et quod non locuturus sit ex se ipso, sed quod ex illis quae Domini sunt accepturus sit, et annuntiaturus (Joh. xv. 26; cap. xvi. 13, 15).
    @1 venire pro “veniri”$
  39. (Vers. 11.) “Et vidi Caelum apertum,, at ecce Equus albus,” significat Sensum spiritualem Verbi a Domino revelatum, et per id intellectum Verbi interiorem detectum, quod est Adventus Domini. – Per “visum Caelum apertum” significatur revelatio a Domino et tunc manifestatio, de qua sequitur; per “equum” significatur intellectus Verbi, et per “Equum album” intellectus Verbi interior (n. 298); et quia hoc per “Equum album” significatur, et Sensus spiritualis est intellectus Verbi interior, ideo ille Sensus per “Equum album” hic significatur. Quod id sit Adventus Domini, est quia per illum Sensum manifeste apparet quod Dominus sit Verbum, et quod Verbum de Ipso Solo agat, et quod sit Deus Caeli et Terrae, et quod ab Ipso Solo Nova Ecclesia existat. Dominus dixit, quod
    Visuri sint “Filium Hominis venientem in nubibus Caeli cum gloria et virtute” (Matth. xxiv. 30; cap. xvii. 5{1}; cap. xxvi. 64; Marc. xiv. 61, 62; Luc. ix. 34, 35; cap. xxi. 27; Apoc. i. 7; Acta Apostol. i. 9, 11);
    et hoc etiam dixit Dominus, ubi locutus est cum discipulis de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae, quando judicium. Omnis qui non ultra Sensum literae cogitat, credit quod cum Ultimum Judicium venturum est, Dominus appariturus sit in nubibus Caeli cum angelis et sonis tubarum; at quod id non intelligatur, sed quod appariturus in Verbo, constare potest ab Explicatione supra (n. 24, 642{2}). Et Dominus apparet manifeste in Sensu Verbi spirituali; apparet non modo quod sit Verbum, hoc est, ipsum Divinum Verum, tum quod Ipse sit intimum Verbi et inde omne ejus, sed etiam quod Ipse sit Deus unus in Quo Trinitas, ita Deus Caeli et Terrae solus; et insuper quod in mundum venerit, ut Humanum Suum glorificaret, hoc est, Divinum faceret. Humanum quod glorificavit, hoc est, Divinum fecit, erat Humanum Naturale, quod non glorificare seu Divinum facere potuit, quam per susceptionem humani in Virgine in mundo naturali, cui tunc univit Divinum Suum quod fuit Ipsi ab aeterno. Unitio illa facta est per tentationes in Humanum Suum susceptum admissas, quarum ultima fuit Passio crucis, et simul per impletionem omnium Verbi, non solum per impletionem omnium Verbi in Sensu naturali ejus, sed etiam per impletionem omnium Verbi in Sensu spirituali et in Sensu caelesti ejus, in quo, ut supra dictum est, de Ipso Solo agitur: sed de his videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, et in Doctrina Novae Hierosolymae Scriptura Sacra, manifestata sunt. Nunc quia Dominus – est Verbum, et Verbum Caro factum est (Joh. i. 1, 2, 14), et Verbum Caro factum est ut impleret illud, patet quod Adventus Domini in Verbo intelligatur per apparitionem Ipsius “in nubibus Caeli;” quod “nubes Caeli” significent Verbum in Sensu literae, videatur supra (n. 24, 642{3}). Quod apparitio Domini in Verbo intelligatur, patet, quia per `Equum album ” significatur intellectus Verbi interior, et dicitur quod Nomen Sedentis super Equo sit “Verbum Dei,” et quod Nomen Ipsius sit “Rex regum et Dominus dominorum” (vers. 13, 16). Ex his nunc patet, quod per “vidi Caelum apertum, et ecce Equus albus” significetur Sensus spiritualis Verbi a Domino revelatus, et per id intellectus ejus interior detectus, quod etiam est Adventus Domini. Quod Sensus spiritualis Verbi hodie revelatus sit, de quo nemo prius in Christiano orbe aliquid novit, videri potest in Arcanis Caelestibus, ubi duo Libri Mosis, Genesis et Exodus, secundum illum Sensum explicati sunt; tum in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26); in Opusculo De Equo Albo (a principio ad finem), et ibi Collectis ex Arcanis Caelestibus de Scriptura Sacra; et praeterea in Explicationibus his super Apocalypsin, ubi ne quidem unus versiculus absque Sensu spirituali potest intelligi.
    @1 xxiv. 30; cap. xvii. 5 pro “xvii. 5; cap. xxiv. 30″$
    @2 642 pro “692”$
    @3 642 pro “692”$
  40. “Et Sedens super illo vocatur fidelis et Verus, et ii, justitia judicat et pugnat,” significat Dominum quoad Verbum, quod sit ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, ex quo utroque facit judicium, et separat bonos a malis. – Per “Sedentem super illo,” hoc est, Equo albo, intelligitur Dominus quoad Verbum; quod sit Dominus quoad Verbum, patet a versu 13, seq., ubi dicitur, “Circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ejus Verbum Dei:” per “fidelem et verum” significatur Divinum Bonum et Divinum Verum; per “fidelem” Divinum Bonum, quia hoc est fidele; quod “fidelis,” ubi de hominibus, sit qui in intimo seu tertio Caelo est, ita qui in bono caelesti, videatur supra (n. 744{1}); quod per “verum,” cum de Domino, significetur Divinum Verum, patet; quod per “justitiam” significetur utrumque, tam bonum et verum, et ubi de Domino, Divinum Bonum et Divinum Verum, videatur supra (n. 805). Inde sequitur, quod per “ex justitia judicare” significetur ex Divino Bono et Divino Vero judicium facere. Quod omne judicium fiat a Domino per Verbum, ita quod ipsum Verbum judicet unumquemvis, videatur supra (n. 233). Quod “ex justitia pugnare” significet separare bonos a malis, est quia Dominus non pugnat contra aliquem, sed separat bonos a malis; et quando boni separati sunt a malis, tunc mali semet ipsos conjiciunt in Infernum.
    @1 744 pro “644”$
  41. (Vers. 12.) “Et oculi Ipsius in tanquam flamma ignis. Quod significet Divinam Sapientiam Divini Amoris Domini, videatur supra (n. 48), ubi similia, et dicuntur de Filio Hominis, per Quem intelligitur Dominus quoad Verbum (n. 44).
  42. “Et Super capita Ipsius diademata multa,” significat Divina vera Verbi ab Ipso. – “Super capite” significat{1} a Domino; per “caput” enim significatur sapientia ex amore, et ex capite regitur homo per sapientiam ex amore. Visa sunt “diademata super capite,” quia Divina Vera Verbi, quae significantur per “diademata,” ab Ipso sunt; quod “diademata” significent Divina Vera Verbi, videatur n. 231, 540: quod “caput,” ubi de Domino, significet Divinam Sapientiam Divini Amoris, n. 47; quid porro “caput,” n. 538, 568.{2} Divina Vera Verbi in mundo spirituali correspondent diadematibus, et ex correspondentia apparent ibi, et in Caelo super capite illorum qui sanctum habent Verbum. Inde est quod “diademata” significent Divina vera Verbi in Sensu literae ejus; causa est, quia Sensus literae translucet a Sensu spirituali et caelesti ejus, sicut diadema a luce.
    @1 significat pro “significatur”$
    @2 568 pro “565”$
  43. “Habens Nomen scriptum, quod nemo novit nisi Ipse,” significat quod quale est Verbum in Sensu spirituali et caelesti ejus, nemo videat quam Dominus, et cui Ipse revelat. – Per “nomen” significatur quale alicujus (n. 165, et alibi); hic, quale Verbi, seu quale Verbum est intus, hoc est, in Sensu spirituali et caelesti ejus: dicitur “Nomen scriptum,” quia Verbum est tam apud homines in terris, quam apud angelos in Caelis (videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 70-75). Per quod “nemo novit nisi Ipse” significatur quod nemo videat quam Ipse Dominus, et cui Ipse revelat, hoc est, quale est Verbum in Sensu spirituali. Quod nemo videat Sensum spiritualem Verbi quam Solus Dominus, et inde quod nemo videat illum Sensum nisi a Domino, et quod nemo a Domino nisi in Divinis veris ab Ipso sit, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 26).
  44. (Vers. 13.) “Et circumindutus vestimento tincto Sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei,” significat Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est. – Per “vestimentum” significatur verum investiens bonum (n. 166, 212, 328); et cum de Verbo, significatur Verbum in Sensu literae, hic enim est sicut vestis, qua Sensus spiritualis et caelestis ejus est circumindutus: per “sanguinem” significatur violentia illata Divino Domini et Verbo (n. 327, 684); causa quod hoc significetur, est quia per “sanguinem” significatur Divinum Verum Domini in Verbo (n. 379, 653{1}), quare per “effundere sanguinem” significatur violentiam inferre Divino Domini et Verbo; per “Verbum Dei” significatur hic Verbum in Sensu literae, huic enim est violentia illata, non autem Verbo in Sensu spirituali, quia hic Sensus non fuit notus, et si fuisset notus, etiam illi fuisset violentia illata; quare non prius revelatus est ille Sensus, quam postquam Ultimum Judicium peractum est, et nova Ecclesia a Domino instituenda est; nec hodie revelatur alicui, nisi qui in Divinis Veris a Domino est (videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 26). Quod Divino Domini et Verbo violentia illata sit, patet manifeste a Religioso Catholico Romano, et a Religioso Reformatorum de sola Fide. Religiosum Catholico Romanum tradit quod Humanum Domini non sit Divinum, quare in se transtulerunt omnia Domini; tum quod Verbum solummodo ab illis interpretandum sit, ac interpretatio ab illis est ubivis contra Divinum Verum Verbi, ut in Explicatione capitis praecedentis (xviii.), ostensum est; inde patet, quod ab illo Religioso violentia illata sit Verbo. Similiter a Religioso apud Reformatos de sola Fide: hoc nec facit Humanum Domini Divinum, et condit theologiam super unico dicto Pauli false intellecto, et ideo sicut nihili facit omnia quae Dominus docuit de amore et charitate et de bonis operibus, quae tamen tam exstantia sunt, ut quisque, si modo ei oculi sunt, videre possit. Similiter factum est cum Verbo a Judaeis: Religiosum illorum fuit, quod Verbum non pro aliis scriptum esset quam pro illis, et sic quod non alii ibi intelligantur; et quod Messias venturus eveheret illos supra omnes in toto terrarum orbe; per quae et plura alia falsificaverunt et adulteraverunt omnia Verbi. Hoc intelligitur per haec apud Esajam:
    “Quis Hic Qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra: quare rubicundus quoad vestem Tuam,{2} et vestes Tuae sicut calcantis in torculari. Unde sparsa est victoria eorum super vestes Meas, et omne vestimentum Meum pollui” (lxiii. 1, 2, (3));
    per “vestes” etiam hic significantur Divina Vera Verbi; per “Edom” significatur rubicundum, hic rubicundum ex sanguine; inde patet, quod per “circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei,” significetur Divinum Verum in Sensu ultimo, seu Verbum in litera, cui violentia illata est.
    @1 653 pro “654”$
    @2 Tuam pro “suam”$
  45. (Vers. 14.) “Et exercitus in Caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti Byssino albo et mundo,” significat angelos in Caelo novo Christiano, qui conjuncti Domino in intellectu Verbi interiore et sic in puris et genuinis veris erant. – Per “exercitus in Caelo” intelliguntur Angeli qui in Divinis veris et bonis sunt (n. 447); per “Caelum” hic intelligitur Caelum novum Christianum, de quo supra (n. 612, 613, 626, 659, 661); quod id Caelum intelligatur, est quia hoc est Novum Caelum, de quo in Apocalypsi agitur: per “sequi Dominum” significatur Ipsi conjunctus esse (n. 621): per “equos albos” super quibus apparebant, significatur intellectus Verbi interior, ut supra (n. 820): per “byssinum album et mundum” significatur verum purum et genuinum per Verbum a Domino (n. 814{1}). Dicitur etiam de nova Ecclesia, quod amiceretur “byssino mundo et splendido” (versu 8 hujus capitis); ita hic de Caelo novo Christiano, per quod a Domino illa Ecclesia erit.
    @1 814 pro “813”$
  46. (Vers. 15.) “Et ex ore Ipsius prodibat romphaea acuta.” – Quod significet dispersionem falsorum per doctrinam inde a Domino, patet ex supra explicatis (n. 52), ubi similia de Domino, qui ibi vocatur Filius Hominis, et per “Filium Hominis” intelligitur Dominus quoad Verbum (n. 44); hic per “Insidentem Equo albo” similiter: dispersio enim falsorum fit per Verbum a Domino.
  47. Ut per illam percutiat gentes; et Ipse pascet illas virga ferrea,” significat quod omnes qui in fide mortua sunt, per vera Sensus literae Verbi, et per rationalia, convincet. – Quod haec significentur constat ex similibus supra (n. 544); quod per “virgam ferream,” qua gentes percutientur, significentur vera ex Sensu literae Verbi per rationalia ex naturali homine confirmata, videatur ibi, et quoque n. 148, 485. Quod sola Fides absque Operibus mortua sit, patet clare apud Jacobum (cap. ii. 17, 20); qui etiam dicit,
    “Estote factores Verbi, non tantum auditores, quomodo decipitis vos ipsos” (Epist. i. 22, seq.);
    similiter dicit Paulus,
    “Non auditores legis justificabuntur a Deo, sed factores legis justificabuntur” (Rom. ii. 13).
  48. “Et Ipse calcat torcular vini furoris et illae Dei Omnipotentis,” significat quod Dominus solus sustinuerit omnia mala Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi. – Per “vinum furoris et irae Dei” significantur bona et vera Ecclesiae, quae ex Verbo sunt, prophanata et adulterata, ita mala et falsa Ecclesiae (n. 316, 632, 635, 758); per “calcare torcular” illius vini, significatur sustinere illa, pugnare contra illa, et condemnare, et sic liberare angelos in Caelis et homines in terris ab infestatione ex illis. Dominus enim in mundum venit, ut subjugaret inferna, quae tunc succreverant ut inciperent infestare angelos; et subjugavit illa per pugnas contra illa, ita per tentationes; nam tentationes spirituales non aliud sunt quam pugnae contra inferna. Et quia omnis homo in consortio est cum spiritibus quoad ejus affectiones et inde cogitationes, homo malus cum spiritibus ex Inferno, et homo bonus cum angelis e Caelo, quare cum Dominus subjugavit inferna, non solum liberavit angelos Caeli ab infestatione, sed etiam homines telluris. Hoc itaque est, quod significatur per haec apud Esajam:
    “Morbos nostros Ille tulit, et dolores nostros Ille portavit; atque Ille confossus est propter praevaricationes nostras, contusus propter iniquitates nostras: et vulnere Ejus sanitas data est nobis; Jehovah incurrere fecit in Illum iniquitatem omnium nostrum; exactionem sustinuit, excisus est e terra viventium, ob praevaricationem populi Mei, plagam illis, et posuit reatum animam Suam” (liii. 4-10{1});
    haec de Domino et de Ipsius tentationibus ab Infernis, et tandem a Judaeis, a quibus crucifixus est. Pugnae Domini etiam describuntur apud Esajam, cap. lxiii. 1-10, inter quae etiam haec sunt:
    “Vestes Tuae sicut calcantis in torculari; torcular calcavi solus” ((vers. 2, 3));
    per quae significatur, quod Solus sustinuerit mala et falsa Ecclesiae, et omnem violentiam illatam Verbo, ita Sibi. Dicitur violentiam illata Verbo, ita Sibi, quia Dominus est Verbum; et Verbo et Ipsi Domino illata est violentia a Religioso Catholico Romano, tum a Religioso apud Reformatos de sola Fide: hujus et istius mala et falsa sustinuit Dominus, cum Ultimum Judicium fecit, per quod subjugavit iterum inferna; quae nisi iterum subjugata fuissent, non potuisset ulla caro salvari, ut Ipse apud Matthaeum (cap. xxiv. 21, 22), dicit.
    @1 10 pro “9”$
  49. (Vere. 16.) “Et habet super vestimento et super femore Suo Nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum,” significat quod Dominus doceat in Verbo qualis est, quod sit Divinum Verum Divinae Sapientiae et Divinum Bonum Divini Amoris, ita quod sit Deus Universi. – Per “vestimentum” Domini significatur Verbum quoad Divinum Verum (ut supra, n. 825{1}): per “femur” Domini significatur Verbum quoad Divinum Bonum; quod “femora” et “lumbi” significent Amorem conjugialem (et quia ille Amor est fundamentalis omnium amorum, ideo “femora” et “lumbi” significant bonum amoris), (et) quod hoc sit ex correspondentia, videatur supra (n. 213); ideo cum “femur” dicitur de Domino, significatur Ipse quoad Bonum Amoris, hic etiam Verbum quoad illud: per “Nomen scriptum” significatur quale Domini, ut supra (n. 824{2}): per “Regem regum, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum Divinae Sapientiae, et per “Dominum dominorum” intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris; simile significatur per Regnum et per Dominium Domini, ubi utrumque dicitur, videatur supra (n. 664). Quia dicitur “Rex regum et Dominus dominorum,” et per illa intelligitur Dominus quoad Divinum Verum et quoad Divinum Bonum, ideo etiam dicitur “Nomen scriptum super vestimento et super femore;” et per “Nomen scriptum super vestimento” significatur Verbum quoad Divinum Verum, et per “Nomen scriptum super femore” significatur Verbum quoad Divinum
    Bonum. Utrumque est in Verbo: Divinum Verum Verbi est in Sensu spirituali ejus, qui est pro angelis medii seu secundi Caeli, qui in intelligentia sunt ex Divinis Veris, et Divinum Bonum Verbi est in Sensu caelesti ejus, qui est pro angelis supremi seu tertii Caeli, qui in sapientia sunt ex Divinis Bonis; sed hic Sensus est occultissimus, solum perceptibilis illis qui in amore in Dominum a Domino sunt Quod sit Dominus, aperte dicitur supra in Apocalypsi:
    “Illi cum Agno pugnabunt, (sed) Agnus vincet illos, quia est Dominus dominorum et Rex regum” (xvii. 14).
    Quod “femur” significet bonum amoris, et cum de Domino Divinum Bonum Divini Amoris, constat ex his in Verbo:
    “Erit Justitia cingulum Lumborum Ipsius, et Veritas cingulum Feminum Ipsius” (Esaj. xi. 5);
    Super capite Cheruborum “erat aspectus Hominis super Throno; ab aspectu Lumborum Ipsius et sursum, et ab aspectu Lumborum Ipsius et deorsum, erat aspectus ignis et splendoris circumcirca” (Ezech. i. 26-28);
    per “Hominem super Throno” intelligitur Dominus, per “aspectum ignis a lumbis sursum et deorsum” significatur Divinus Ipsius Amor, et per “splendorem circumcirca” significatur Divina Sapientia inde. Vir visus Danieli,
    “Cujus Lumbi cincti erant auro Uphasi” (Dan. x. 5{3}),
    erat Angelus in quo Dominus; per “aurum Uphasi” significatur bonum amoris. Simile per “femur” significatur
    Esaj. v. 27; Psalm. xlv. 4 (B. A. 3); et alibi.
    De correspondentia femorum seu lumborum cum amore conjugiali, qui fundamentalis est omnium amorum, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 5050-5062).
    @1 825 pro “835”$
    @2 824 pro “834”$
    @3 5 pro “6”$
  50. (Vers. 17.) “Et vidi unum Angelum stantem in Sole; et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio Caeli, Venite et congregamini ad Caenam Magni Dei,” significat Dominum ex Divino A more et inde ex Divino Zelo vocantem et convocantem omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, ad Nova in Ecclesiam, et ad conjunctionem Secum, ita ad vitam aeternam. – Per “Angelum stantem in Sole” intelligitur Dominus in Divino Amore; per “Angelum” intelligitur Dominus, et per “Solem” Divinus Ipsius Amor: per “clamare voce magna” significatur ex Divino Zelo, nam vox seu influxus a Domino ex Divino Amore est ex Divino Zelo, nam Zelus est Amoris: per “aves volantes in medio Caeli” significantur omnes qui in affectione veri spirituali sunt, et inde cogitant de Caelo per “venire et congregamini ad Caenam Magni Dei” significatur vocatio et convocatio ad Novam Ecclesiam et ad conjunctionem cum Domino; et quia ex conjunctione cum Domino est vita aeterna, ideo etiam id significatur; per clamare “Venite” significatur vocatio, et per “congregamini significatur convocatio. Quod per “Angelum” in Verbo intelligatur Dominus, videatur supra (n. 5, 170, 258, 344, 465, 649, 657, 718); hic eo plus, quia visus est stare in Sole, et nullus angelus apparet in Sole; est enim Dominus Sol mundi spiritualis, quare Solus Dominus ibi est; quod per “Solem,” ubi de Domino, significetur Divinus Amor, videatur (n. 53, 414): quod per “clamare voce magna,” cum de Domino in Divino Amore, significetur loqui seu influere ex Divino Zelo, patet; quia Divinus Zelus est Divini Amoris, hic pro salvatione hominum: quod per “aves” significentur talia quae intellectus sunt et inde cogitationis, supra (n. 757); hic qui in affectione veri spirituali sunt, et de Caelo cogitant, quoniam dicitur “avibus volantibus in medio Caeli,” et per “volare in medio Caeli{1}” significatur perspicere, attendere et cogitare (n. 245, 415): quod per “Caenam Magni Dei” significetur Nova Ecclesia, et sic conjunctio cum Domino, (videatur) n. 816, ubi Caena illorum vocatur “Caena nuptiarum Agni.”
    @1 Caeli pro “Caelo”$
  51. (Vers. 18.) “Ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium Super illis et carnes (omnium) liberorum et servorum, et parvorum et magnorum,” significat appropriationem bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde, in omni sensu, gradu et genere. – Nunc supra (n. 831) actum est de conjunctione cum Domino per Verbum; hic de appropriatione bonorum ab Ipso per vera Verbi: per “comedere” significatur appropriatio (n. 89): per “carnes” quas comederent, significantur bona Verbi et inde Ecclesiae: ac per “reges, chiliarchos, fortes, equos, sedentes super illis, liberos et servos, minores et majores” significantur vera in omni sensu, gradu et genere; per “reges” significantur qui in veris Ecclesiae ex Verbo sunt, et abstracte vera Ecclesiae ex Verbo (n. 20, 483); per “chiliarchos” significantur qui in cognitionibus boni et veri sunt, et abstracte cognitiones illae (n. 337); per “fortes” significantur qui in eruditione ex doctrina e Verbo sunt, et abstracte eruditio inde (n. 337); per “equos” significatur intellectus Verbi, et per “insidentes super equis” significantur qui in sapientia ex intellectu Verbi sunt, et abstracte sapientia inde (n. 298, 820); per “liberos et servos” significantur qui ex se sciunt et qui ex aliis (n. 337, 604); per “parvos et magnos” significantur qui in minori et majori gradu (n. 527, 810). Ex his patet, quod per “comederent carnes illorum” significetur appropriatio bonorum a Domino per vera Verbi et doctrinae inde in omni sensu, gradu et genere. Sciendum est quod non aliquod bonum spirituale sit ulli homini a Domino quam per vera ex Verbo: vera enim Verbi sunt in luce Caeli, et bona sunt in calore illius lucis; quare nisi intellectus sit in luce Caeli per Verbum, non potest voluntas venire in calorem Caeli. Amor et charitas non potest formari quam per vera ex Verbo; non potest homo reformari quam per vera inde. Ipsa Ecclesia apud hominem formatur per illa, sed non per vera illa in solo intellectu, sed per vitam secundum illa; ita intrant vera in voluntatem, et fiunt bona; vertitur sic facies veri in faciem boni: quod enim est voluntatis et sic amoris, hoc vocatur bonum; et omne quod voluntatis seu amoris est, id etiam vitae hominis est. Ex his videri potest, quod appropriatio boni per vera in omni sensu, gradu et genere, per Verbum a Domino, hic per “comedere carnes” illorum qui nominantur, intelligatur. Quis non potest videre quod non carnes per “carnes” hic intelligantur; quis potest tam insanus esse, ut credat quod Dominus vocet et convocet omnes ad magnam Caenam, ut det illis comedere carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum, insidentium illis, liberorum et servorum, parvorum et magnorum; quis non videre potest, quod in his Sensus spiritualis sit, et quod absque illo Sensu nemo sciat quid haec significant; quis sustinet negare quin Verbum in sinu spirituale sit; annon id plus quam materiale foret, si illa secundum Sensum literae, et non secundum Sensum spiritualem, intelligerentur. Similia illis sunt haec apud Ezechielem:
    “Sic dixit Dominus Jehovih, Dic avi omnis alae, et omni bestiae agri, Congregamini et venite; congregate vos a circuitu super sacrificium Meum magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem: carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis, comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem de sacrificio Meo quod sacrifico vobis; satiabimini super mensa Mea Equo et Curru et omni Viro belli: sic dabo gloriam Meam inter gentes” (xxxix.{1} 17-21);
    per “carnem” hic similiter significatur bonum Ecclesiae a Domino per Verbum, et per “sanguinem” verum Ecclesiae: quis non videt quod non sanguis daretur ad bibendum usque ad ebrietatem, et quod (non) satiarentur super Mensa Domini Jehovih equo, curru, forti et omni viro belli. Cum itaque per “carnem” significatur bonum Ecclesiae, et per “sanguinem” verum Ecclesiae, patet manifeste quod per “Carnem et Sanguinem” Domini, in Sacra Caena, significetur Divinum Bonum et Divinum Verum a Domino; simile quod per “Panem et Vinum” (de quibus, Joh. vi. 51-58). “Caro” significat bonum etiam multis aliis in locis in Verbo, ut in his:
    “Removebo cor lapidis a Carne eorum, et dabo illis cor Carnis” (Ezech. xi. 19; cap. xxxvi. 26);
    “Desiderat te Caro mea in terra siccitatis” (Psalm. lxiii. 2 (B.A. 1));
    “Cor meum et Caro mea jubilant erga Deum vivum” (Psalm. lxxxiv.{2} 3 (B.A. 2));
    “Caro mea habitabit confidenter” (Psalm. xvi. 9);
    “Cum videris nudum et obtexeris eum, et a Carne tua non absconderis te” (Esaj. lviii. 7).
    @1 xxxix. pro “xxix.”$
    @2 lxxxiv. pro “lxxxiii.”$
  52. (Vers. 19.) “Et vidi Bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo, et cum exercitu Ipsius,” significat quod omnes interius mali, qui professi sunt solam Fidem, cum antesignanis et eorum clientibus, impugnaturi sint Divina Vera Domini in Verbo Ipsius, et infestaturi illos qui e Nova Ecclesia Domini erunt. – Quod per “Bestiam” significentur qui in Religioso de sola Fide sunt, videatur supra (n. 567, 576, 577, 594, 598, 601); quod sint modo illi qui interius mali sunt, et id Religiosum professi, videbitur infra: per “reges terrae” significantur qui prae reliquis in falsis istius Religiosi sunt, ita antesignani; per “reges terrae” enim significantur qui in veris Ecclesiae ex Verbo sunt, et in opposito Sensu qui in falsis (n. 20, 483, 704, 737, 720, 740), hic qui in falsis: per “exercitus” illorum significantur omnes inter illos qui similiter in falsis sunt (n. 447); per “facere bellum” significatur impugnare, quoniam per “bellum” in Verbo significatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum (n. 500, 586, 707); per “Sedentem super Equo” intelligitur Dominus quoad Verbum (n. 820, 821); et quia non pugnare possunt contra Ipsum Dominum, sed contra Divina vera Ipsius quae in Verbo sunt, et sic quoque pugnant contra Dominum, quia Dominus est Verbum, ideo id per “bellum facere cum Sedente super Equo,” intelligitur: quod per “exercitum” significentur qui in Divinis veris sunt, ita abstracte Divina Vera, proinde illi qui e novo Caelo et e nova Ecclesia Domini sunt, quia apud illos sunt Divina vera, videatur supra (n. 826).
  53. (Vers. 20.) “Et comprehensa est Bestia, at cum illa Pseudopropheta qui facit signa coram illa, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae, at adorantes imaginem ejus,” significat omnes illos qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali erant, tam Laici et vulgus quam Clerici et docti, qui per ratiocinationes et contestationes quod sola Fides sit unicum medium salutis, adduxerunt alios ad recipiendum illam fidem, et ad vivendum secundum illam. – Per “Bestiam” hic intelligitur “Bestia e mari” (de qua Apoc. xiii. 1-10); et per “Pseudoprophetam” intelligitur “Bestia e terra” (de qua in eodem capite, a vers. 11 ad 18{1}). Quod per “Bestiam e mari” intelligantur laici et vulgus, qui in Religioso de sola Fide sunt, et quod per “Bestiam e terra” intelligantur clerici et docti qui in illo Religioso sunt, videri potest ab Explicationibus illius capitis: quod “Pseudopropheta” hic sit “Bestia e terra” (de qua in eo capite, a vers. 11 ad 18, agitur), patet manifeste; quia dicitur hic de “Pseudopropheta,” quod sit “qui fecit signa coram altera Bestia, quibus seduxit accipientes characterem Bestiae et adorantes imaginem ejus;” nam similia dicuntur de “Bestia e terra” (cap. xiii.), nempe, quod
    “Fecerit signa magna coram Bestia e mari, et seduxerit habitantes super terra, ut adorarent imaginem ejus, et acciperent characterem ejus super manu dextra et super fronte” (Apoc. xiii. 12-17);
    ex quibus patet, quod per “Pseudoprophetam” hic significentur clerici et docti, qui se confirmaverunt in Religioso de sola Fide, et seduxerunt laicos et vulgus; vocantur Pseudopropheta, quia per “(falsum) Prophetam” significantur qui docent et praedicant falsa, pervertendo vera Verbi (n. 8, 701); quod per “signa” ejus Bestiae significentur ratiocinationes et contestationes quod sola Fides sit unicum medium salutis, videatur supra (n. 598, 599, 704) per “accipere characterem Bestiae et adorare imaginem ejus” significatur agnoscere et recipere illam fidem (n. 634, 637, 679).
    @1 18 pro “12”$
  54. “Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardens sulphure, significat quod omnes illi, sicut fuerunt, conjecti sint in Infernum, ubi amores falsi sunt et simul cupiditates mali. -Per “vivos” significatur sicut fuerunt; per “hos duos,” nempe “Bestiam et Pseudoprophetam,” significantur omnes illi qui professi sunt solam Fidem, ac interius mali sunt, tam laici quam clerici, ut mox supra (n. 834); per “stagnum ignis ardens sulphure” significatur infernum, ubi sunt qui in amoribus istius falsi sunt, et simul in cupiditatibus mali; per “stagnum” significantur falsa in copia, de quo sequitur; per “ignem” significatur amor, hic amor falsi eorum; quod “ignis” significet amorem in utroque sensu, bono et malo, videatur (n. 468, 494, 599), hic amor falsi, quia dicitur “stagnum ignis;” per “sulphur” significatur cupiditas mali et inde falsi (n. 452). Simile dicitur de “Dracone” et de illis duobus in capite sequente, his verbis:
    “Diabolus” (hoc est, Draco), “qui seduxit illos, conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi Bestia et Pseudopropheta, et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum” (Apoc. xx. 10).
    Sciendum est, quod infernum, ubi tales sunt, appareat e longinquo sicut stagnum igneum cum viridi flamma sicut sulphuris; sed illi qui inibi sunt hoc non vident, sunt ibi inclusi suis ergastulis, ubi inter se vehementer altercantur; quandoque in manibus illorum apparent cultri, quibus minantur, ne cedant; est amor falsi eorum una cum cupiditatibus mali qui facit apparentiam talis stagni; apparentia illa est ex correspondentia. Quod per “stagnum” significetur ubi verum in copia, et inde in opposito sensu ubi falsum in copia, constare potest ex Verbo; ubi verum in copia ex his:
    “Erumpent e deserto aquae, et fluvii in planitie deserti, et erit aridus locus in Stagnum ” (Esaj. xxxv. 6, 7):
    “Ponam desertum in Stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum” (Esaj. xli. 18; Psalm. cvii. 33, 35):
    “Ponam fluvios in insulas, et Stagna exsiccabo” (Esaj. xlii. 15):
    “Deus Jacobi, Qui convertit petram in Stagnum aquarum, et silicem in fontem aquarum” (Psalm. cxiv. 7, 8);
    “Omnes facientes mercedem ex Stagnis animae” (Esaj. xix. 10).
    In opposito sensu ex his:
    “Exscindam Babeli nomen et residuum, et ponam eam in haereditatem anatariae, et in Stagna aquarum” (Esaj. xiv. 22,23);
    “Mors et Infernus ejecti sunt in Stagnum ignis” (Apoc. xx. 14);
    “Si quis non inventus est in Libro vitae scriptus, ejectus est in Stagnum ignis” (Apoc. xx. 15);
    “Pars eorum in Stagno ignis ardente sulphure, quae est altera mors” (Apoc. xxi. 8).
  55. (Vers. 21.) “Et reliqui occisi sunt ex romphaea Sedentis super Equo procedente ex ore Ipsius,” significat quod omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo quae noverant, ex Verbo judicati pereant. – Per “reliquos” intelliguntur omnes ex varia haeresi inter Reformatos, qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo quae noverant, quae sunt praecepta Decalogi, ita qui non fugiunt mala ut peccata; nam qui haec non ita fugiunt, in omnis generis malis sunt, insident enim illis a nativitate et inde ab infantia usque ad finem vitae, et quotidie increscunt, si non per paenitentiam actualem removentur. De his dicitur quod “occisi sint romphaea Sedentis super Equo:” per “occidi” significatur hic ut saepe prius, spiritualiter occidi, quod est perire quoad animam; per “romphaeam Sedentis super Equo, procedentem ex ore Ipsius” significantur vera Verbi pugnantia contra falsa mali; per “gladium” enim, “machaeram” et “romphaeam” significatur verum pugnans contra falsum et falsum pugnans contra verum (n. 52); sed “gladius” est “super femore,” inde est pugna ex amore, “machaera” est “in manu,” inde est pugna ex potentia; ac “romphaea” est “oris,” inde est pugna ex doctrina; quare “romphaea procedens ex ore Domini” est pugna contra falsa ex Verbo (n. 108, 117, 827), Verbum enim ex ore Domini processit. Quod agatur hic de pugna cum Reformatis, et non cum Babyloniis, est quia Reformati legunt Verbum, et vera ibi agnoscunt pro Divinis veris. Aliter Babylonii: hi quidem agnoscunt Verbum, sed usque non id legunt, et quisque spectat dictamina Papae priori loco, et procul pro aequali; quare cum illis non dari potest aliqua pugna ex Verbo; ponunt etiam se supra id, et non sub illo: at usque hi judicantur ex Verbo, et ex dictatis Papae quantum haec concordant cum Verbo.
  56. “Et omnes aves satiatae sunt ex carnibus eorum,” significat quod genii infernales ex concupiscentiis mali eorum, quae sunt propria eorum, quasi alantur. – Per “aves” significantur falsa quae ex Inferno sunt; et quia in illis falsis sunt genii infernales, qui una cum hominibus sunt in ejus falsis quae ejus amoris sunt, ideo hi per “aves” hic significantur; homo etiam qui in illis falsis est, post mortem fit talis genius; quod per “aves” inutiles et damnosas, imprimis immundas et rapaces quae se ex cadaveribus nutriunt, significentur falsitates quae amoris sunt, videatur supra (n. 757): per “carnes” hic significantur mala concupiscentiarum, quae hominis propria sunt (n. 748): per “satiari illis” significatur quasi ali ab illis, et cum delectatione attrahere illas; nam genii infernales, quae in similibus concupiscentiis mali sunt, avide attrahunt et implent nares, et inde vitam, ex concupiscentiis exhalatis ex cogitationibus et respirationibus illorum; quare etiam simul degunt et cohabitant.
  57. Caveat itaque sibi quisque ab haeretico illo, quod Homo justificetur Fide sine Operibus Legis; nam qui est in illo, et non plene recedit ab illo antequam finis vitae instat, post mortem consociatur geniis infernalibus; sunt enim “hirci,” de quibus Dominus dicit,
    “Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum Diabolo{1} et angelis ejus” (Matth. xxv. (41,) 42);
    de “hircis” enim Dominus non dicit quod mala fecerint, sed quod non bona fecerint; quod non bona fecerint, est quia illi secum dicunt, “Non possum bonum facere a me ipso, lex me non damnat, sanguis Christi mundat me et liberat me, passio crucis sustulit reatum peccati, meritum Christi imputatur mihi per Fidem, sum reconciliatus Patri, in gratia, aspicior sicut filius, ac peccata nostra reputat sicut infirmitates quas illico propter Filium Suum remittit; sic justificat per solam Fidem, quae nisi foret unicum medium salutis, nemo mortalium salvari posset; propter quem finem alium Filius Dei pateretur crucem, et impleret legem, quam ut tolleret damnationem transgressionum nostrarum.” Haec et plura similia secum dicunt illi, et sic bona quae bona sunt non faciunt, nam ex sola illorum Fide, quae non est nisi quam fides cognitionum, in se fides historica, ita solum scientia, non procedunt aliqua bona; est enim fides mortua, in quam non vita seu anima venit, nisi homo immediate adit Dominum, ac fugit mala ut peccata sicut a se; tunc bona quae homo facit sicut a se, sunt a Domino, ita in se bona; de qua re ita apud Esajam:
    “Vae Genti peccatrici, gravi iniquitate, semini malorum, filiis corruptis; quando expanditis manus vestras, occulto oculos Meos a vobis; etiam si multiplicaveritis orationem, non Ego audio; lavate vos, purificate vos, removete malitiam operum vestrorum a coram oculis Meis; cessate malum facere, discite bonum facere: tunc si fuerint peccata vestra sicut coccinea, sicut nix albescent; si rubra fuerint sicut purpura, sicut lana erunt” (i. 4, 15-18);
    et apud Jeremiam:
    “Sta in porta Domus Jehovae, et proclama ibi verbum hoc: Ne confidite super verbis mendacii, dicendo, Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae illi” (Ecclesia Dei, Ecclesia Dei, Ecclesia Dei, ubi fides nostra); “num furando, occidendo, adulterando et jurando per mendacium, deinde venietis et stabitis coram Me in Domo hac, super qua nominatur Nomen Meum, et dicetis Erept. sumus, dum facitis abominationes illas; num spelunca latronum facta est Domus haec: etiam Ego ecce vidi, dictum Jehovae” (vii. 2-4, 9-11).
    @1 Diabolo pro “diabolis”$
  58. (His adjiciam hoc MEMORABILE 🙂
    Prospexi in Mundum spirituum, et vidi exercitum super equis rufis et nigris. Sedentes super illis apparebant sicut simiae, versae quoad faciem et pectus ad lumbos et caudas equorum, et quoad occipitium et tergum ad cervices et capita illorum, et capistra pendebant circum colla equitantium. Et clamabant, “Pugnemus contra equitantes super equis albis;” et movebant utrisque manibus suis capistra; sic retrahebant equos a pugna; et hoc continue.
    Tunc e Caelo demiserunt se duo angeli, et appropinquabant ad me, et dicebant, “Quid vides.”
    Et narrabam quod videam tam ludicrum equitatum, et quaesivi “Quid hoc, et quinam illi.”
    Et responderunt Angeli, “Sunt e loco qui vocatur Armageddon (Apoc. cap. xvi. 16), in quem congregati fuerunt ad aliquot millia, ad pugnandum contra illos qui e Nova Domini Ecclesia, quae vocatur Nova Hierosolyma, sunt. Loquebantur in loco illo de Ecclesia et Religione, et tamen apud illos non erat aliquid Ecclesiae, quia non aliquod spirituale verum, nec aliquid Religionis quia non aliquod spirituale bonum. Loquebantur ibi ore et labiis de hac et de illa, sed ex causa, ut per illas dominarentur. Didicerunt in juventute confirmare Solam Fidem, Trinitatem Dei, et Dualitatem Christi; sed cum ad eminentiora officia in Ecclesia provecti sunt, aliquamdiu retinuerunt illa; at quia tunc caeperunt non magis cogitare de Deo et de Caelo, sed de se et de mundo, ita non de beatitudine et felicitate aeterna, sed de eminentia et opulentia temporali, rejecerunt doctrinalia in juventute attracta e mentis rationalis interioribus quae communicant cum Caelo et inde in luce Caeli sunt, in mentis rationalis exteriora quae communicant cum mundo et inde solum in luce mundi sunt; et tandem detruserunt illa in naturale sensuale; unde Doctrinalia Ecclesiae apud illos facta sunt solius oris, et non amplius cogitationis ex ratione, et adhuc minus affectionis ex amore. Et quia se tales fecerunt, non admittunt ullum genuinum verum quod Ecclesiae est, nec ullum genuinum bonum quod religionis. Comparative facta sunt interiora mentis eorum sicut utres repleti ramentis ferri cum pulvere sulphureo commixtis, in quae si immittitur aqua, fit primum incalescentia, et postea flamma, ex qua utres illi rumpuntur: similiter illi, cum audiunt aliquid de aqua viva, quae est genuinum verum Verbi, et hoc intrat per aures, vehementer excandescunt et inflammantur, et id rejiciunt sicut tale quod rumperet capita illorum. Hi sunt, qui tibi apparuerunt sicut simiae equitantes inverso corpore super equis rufis et nigris, cum capistris circum colla; quoniam illi qui non amant verum et bonum Ecclesiae ex Verbo, non volunt spectare anteriora alicujus equi, sed posteriora ejus; equus' enim significat intellectum Verbi,equus rufus’ intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et equus niger' intellectum Verbi deperditum quoad verum. Quod clamaverint ad pugnam contra equitantes super equis albis, est quiaequus albus’ significat intellectum Verbi quoad verum et bonum. Quod visi collo retrahere equos, erat quia timebant pugnas, ne verum Verbi ad multos veniret et sic in lucem. Haec est interpretatio.”
    Angeli porro dixerunt, “Nos sumus e Societate Caeli quae vocatur Michael; et a Domino mandati sumus descendere in locum dictum Armageddon, unde equitatus tibi visus erupit. Per Armageddon' apud nos in Caelo significatur status et animus pugnandi ex falsificatis veris, oriundus ex amore imperii et supereminentiae. Et quia percipimus apud te desiderium sciendi de pugna ibi, aliquid narrabimus. "Post descensum e Caelo accessimus ad locum illum dictum Armageddon, et vidimus ibi congregatos ad aliquot millia. Verum non intravimus in caetum illum sed erant binae domus ad latus meridionale istius loci, ubi erant pueri cum magistris; illuc intravimus; qui nos exceperunt benigne. Delectabamur a consortio illorum. Erant omnes quoad faciem speciosi ex vita in oculis, et ex zelo in sermone; vita in oculis erat illis ex perceptione veri, et zelus in sermone ex affectione veri{1}; quare etiam e Caelo dati fuerant illis pilei, quorum limbos ornabant fasciae ex filis aureis intertextae margaritis, et quoque datae vestes ex colore albo et hyacinthino variegatae. "Quaesivimus illos, num in locum propinquum, qui vocatur Armageddon, spectaverint. "Dixerunt quod per fenestram quae sub tecto domus; et quod congregationem ibi viderint, sed sub variis figuris, nunc ut homines proceres, et nunc non ut homines sed ut statuas et idola sculpta, et circum illa caetum flectentem genua: hi etiam sub variis formis nobis apparuerunt, nunc sicut homines, nunc sicut pardi, et sicut hirci; hi cum cornibus deorsum protensis, quibus effodiebant humum. "Nos interpretati sumus metamorphoses illas, quos repraesentabant et quid significabant. Sed ad rem: - "Congregati illi, cum audiverunt quod intraverimus in domos illas, dixerunt inter se,Quid illi apud pueros illos; mittamus ex nostro caetu aliquos qui ejiciant illos.’
    “Etiam miserunt, et cum venerunt, dixerunt ad nos, Cur intravistis in domos illas; unde estis; nos ex imperio mandamus ut abeatis.' "Sed respondimus,Non potestis id ex imperio mandare; estis quidem vos in oculis vestris sicut Enachim, et illi qui hic sunt sicut homunciones, sed usque nihil potestatis et juris habetis hic, nisi forte per astutias e tribus vestris diversoriis hic, quae tamen non valebunt; quare renuntiate vestris, Quod nos e Caelo huc missi simus, ad visitandum num apud Vos sit Religio vel non, et si non, e loco isto ejiciemini. Quare proponite illis hoc, in quo est ipsum Essentiale Ecclesiae et inde Religionis: Quomodo intelligunt haec verba in Oratione Dominica: PATER NOSTER QUI ES IN CAELIS, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ADVENIAT REGNUM TUUM, FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ETIAM IN TERRA.' "His auditis dixerunt primum,Quid hoc;’ et deinde quod proponerent.
    “Et abiverunt et dixerunt illa ad suos, qui responderunt, Quae et qualis haec propositio.' At intellexerunt arcanum, quodvellent scire, num illa confirmant viam fidei nostrae ad Deum Patrem.’ Quare dixerunt, Sunt clara verba quod orandum sit ad Deum Patrem; et quia Christus noster Salvator est, quod orandum sit ad Deum Patrem propter Filium.' Et mox in indignatione concluserunt, quod adirent nos, et dictarent id oretenus: dicendo etiam quod vellicarent aures nostras. "Etiam e loco illo exiverunt, et intraverunt in lucum, binis illis domibus in quibus erant pueri cum magistris propinquum, ubi erat planum sicut palaestra elevatum. Ac tenebant se manibus, et intraverunt in palaestram illam, ubi eramus, et exspectavimus. "Erant ibi cespites ex humo sicut colliculi; super illis se reponebant, nam dixerunt inter se,Coram illis non stemus, sed sedeamus.’
    “Et tunc unus ex illis, qui potuit se facere apparere sicut angelus lucis, cui a reliquis injunctum fuit cum nobis loqui, dixit: Proposuistis nobis ut aperiamus mentem de primis verbis in Oratione Dominica, quomodo illa intelligimus. Dico itaque vobis, quod intelligamus illa ita: Quod orandum sit ad Deum Patrem; et quia Christus est Salvator noster, et per Ipsius meritum salvamur, quod orandum ad Deum Patrem ex fide in Ipsius meritum.' "Sed tunc diximus illis,Sumus ex societate Caeli quae vocatur Michael; et missi sumus ad visitandum et inquirendum, num vobis in locum illum congregatis sit aliqua Religio, vel non; et hoc non possumus aliter cognoscere quam per interrogationem de Deo; idea enim Dei intrat in omne religionis, et per illam fit conjunctio, et per conjunctionem salvatio. Nos in Caelo legimus quotidie illam Orationem, sicut homines in terra; et tunc non cogitamus de Deo Patre, quia invisibilis, sed de Ipso in Divino Humano Suo, quia in Hoc est visibilis; et Ipse in Hoc a vobis vocatur Christus, sed a nobis Dominus: et sic Dominus nobis est Pater in Caelo. Docuit etiam Dominus,
    Quod Ipse et Pater unum sint;
    Quod Pater in Ipso et Ipse in Patre;
    Et quod Qui videt Ipsum videat Patrem;
    tum
    Quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum;
    et quoque
    Quod voluntas Patris sit, ut credant in Filium; et quod qui non credit in Filium non videat vitam, imo quod ira Dei maneat super illum;
    ex quibus patet, quod adeatur Pater per Ipsum et in Ipso. Et quia ita est, etiam docuit,
    Quod Ipsi data sit omnis potestas in Caelo et in Terra.
    Dicitur in Oratione illa, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ET VENIAT REGNUM TUUM: et demonstravimus ex Verbo, quod Divinum Humanum Ipsius sit Nomen Patris, et quod Regnum Patris tunc sit, quando Dominus immediate aditur, et prorsus non cum Deus Pater immediate; quare etiam Dominus dixit discipulis, ut praedicarent Regnum Dei, et Hoc est Regnum Dei.’
    “Insuper instruximus illos ex Verbo, quod Dominus in mundum venerit, ut glorificaret Humanum Suum, propter finem ut angeli Caeli et homines Ecclesiae unirentur Deo Patri per Ipsum et in Ipso; nam docuit quod qui credunt in Ipsum, sint in Ipso et Ipse in illis; quod est sicut docet Ecclesia, quod sint in Corpore Christi.
    “Ultimo informavimus illos, quod hodie Nova Ecclesia a Domino instauretur, quae intelligitur per Novam Hierosolymam' in Apocalypsi in qua cultus Solius Domini erit, sicut est in Caelo; et quod sic omne complebitur quod in Oratione Dominica a principio ad finem continetur{2} "Confirmavimus omnia, quae supra diximus, ex Verbo apud Evangelistas, et ex Verbo apud Prophetas, in tanta copia ut defatigarentur audire. "Primum, Confirmavimus quodPATER NOSTER IN CAELIS’ sit Dominus Jesus Christus, ex his locis:
    Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur Nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Pater Aeternitatis, Princeps Pacis' (Esaj. ix. 5); Tu Jehovah Pater noster, Redemptor a saeculo Nomen Tuum’ (Esaj. lxiii. 16);
    Jesus dixit, Qui Me videt, videt Ipsum Qui misit Me' (Joh. xii. 45); Si cognovistis Me, etiam Patrem cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum’ (Joh. xiv.7);
    Philippus dixit, Domine, monstra nobis Patrem; dixit illi Jesus, Qui vidit Me, vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem' (Joh. xiv. 8, 9); Jesus dixit,Pater et Ego unum sumus’ (Joh. x. 30);
    Omnia quaecumque Pater habet Mea sunt' (Joh. xvi. 15; cap. xvii. 10); Pater in Me est, et Ego in Patre’ (Joh. x. 38; cap. xiv. 10, 11, 20):
    Quod nemo viderit Patrem, nisi Solus Filius Qui in sinu Patris est (Joh. i. 18; cap. v. 37; cap. vi. 46{3}).
    Quare etiam dicit,

Quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum (Joh. xiv. 6); Et quod venire ad Patrem sit per Ipsum, ex Ipso, et in Ipso (Joh. vi. 56; cap. xiv. 20; cap. xv. 4-6; cap. xvii. 19, 23).”
(Sed de Unitate Dei Patris, Filii, et Spiritus Sancti, videantur plura, in Memorabili, n. 962.)
“Secundum, Quod SANCTIFICETUR NOMEN TUUM,' sit adire Dominum et colere Ipsum, confirmavimus per haec: Quis non glorificet Nomen Tuum, quia Solus es Sanctus’ (Apoc. xv. 4);
haec de Domino.
Jesus dixit, Pater, glorifica Nomen Tuum; et exiit vox e Caelo, Et glorificavi et glorificabo' (Joh. xii. 28); "Nomen" Patris, quod glorificatum est, est Divinum Humanum. Jesus dixit,Ego venio in Nomine Patris Mei’ (Joh. v. 43);
Jesus dixit, Qui suscipit hunc puerum in Nomine Meo, Me suscipit; et qui Me suscipit, suscipit Ipsum Qui misit Me’ (Luc. ix. 48);
Haec scripta sunt ut credatis quod Jesus sit Christus, Filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in Nomine Ipsius' (Joh. xx. 31); Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem ut Filii Dei essent, credentibus in Nomen Ipsius’ (Joh. i. 12);
Quodcunque{4} petieritis in Nomine Meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio' (Joh. xiv. 13, 14); Qui non credit jam judicatus est, quia non credidit in Nomen Unigeniti Filii Dei’ (Joh. iii. 15, 16, 18);
Ubi sunt duo aut tres congregati in Nomine Meo, ibi sum in medio eorum' (Matth. xviii. 19, 20); Jesus dixit Discipulis ut praedicarent in Nomine Ipsius (Luc. xxiv. 47). (Praeter alibi, ubi diciturNomen Domini,’ per quod intelligitur Ipse quoad Humanum Suum, ut Matth. vii. 22; cap. x. 22; cap. xviii. 5; cap. xix. 29; cap. xxiv. 9, 10; Marc. xi. 10; cap. xiii. 13; cap. xvi. 17; Luc. x. 17; cap. 38; cap. xxi, 12, 17; Joh. ii. 23.)
Ex quibus patet quod Pater sanctificetur in Filio, et ab angelis et hominibus per Filium, et quod hoc sit Sanctificetur Nomen Tuum' (Ut amplius constat apud Johannem, cap. xvii. 19, 21, 22, 23, 26). "Tertium, QuodVENIAT REGNUM TUUM,’ sit quod regnet Dominus, confirmavimus per haec:
Lex et Prophetae usque ad Johannem; abhinc Regnum Dei evangelizatur' (Luc. xvi. 16); Johannes{5}praedicans Evangelium Regni, dixit, Completum est tempus, appropinquavit Regnum Dei’ (Marc. i. 14, 15; Matth. iii. 2);
Ipse Jesus praedicavit Evangelium et quod appropinquaverit Regnum Dei (Matth. iv. 17, 23; cap. ix. 35);
Jesus mandavit Discipulis, ut praedicarent et evangelizarent Regnum Dei (Marc. xvi. 15; Luc. viii. 1; cap. ix. 60);
Similiter ad Septuaginta quos emisit (Luc. x. 9, 11).
(Praeter alibi, ut Matth. xi. 5; cap. xvi. 27, 28; Marc. viii. 35; cap. ix. 1,47{6}; cap. x. 29, 30: cap. xi. 10; Luc. i. 19; cap. ii. 10, 11; cap. iv. 43; cap. vii. 22; cap. xvii. 20, 21; cap. xxi. 30, 31; cap. xxii. 18.)
Regnum Dei' quodevangelizabatur’ erat Regnum Domini, et sic Regnum Patris; quod ita sit, patet ex his:
Pater dedit omnia in manum Filii' (Joh. iii. 35); Pater dedit Filio potestatem omnis carnis’ (Joh. xvii. 2);
Omnia Mihi tradita sunt a Patre' (Matth. xi. 27); Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra’ (Matth. xxviii. 18{7}).
Et porro ex his:
Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur' (Esaj. liv. 5); Vidi, et ecce sicut Filius Hominis, Cui datum est Dominium et Gloria et Regnum, et omnes populi et gentes Ipsum colent; Dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et Regnum Ipsius quod non peribit’ (Dan. vii. 13, 14);
Cum Septimus Angelus clanxit, factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum' (Apoc. xi. 15; cap. xii. 10); de quo Regno Domini agitur in Apocalypsi a principio ad finem; in quod venturi sunt omnes qui e Nova Domini Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt. "Quartum,FIAT VOLUNTAS TUA SICUT IN CAELO ETIAM IN TERRA,’ confirmavimus per haec:
Jesus dixit, Haec est Voluntas Patris, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam' (Joh. vi. 40); Adeo amavit Deus mundum, ut Filium Suum Unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam’ (Joh. iii. 15, 16);
Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo' (Joh. iii. 36). (Praeter alibi.) Credere in Ipsum’ est adire Ipsum, ac fiduciam habere quod Ipse salvet, quia est Salvator mundi. Praeterea notum est in Ecclesia quod Dominus Jesus Christus regnet in Caelo; dicit etiam Ipse quod Regnum Ipsius ibi sit; cum itaque Dominus similiter regnat in Ecclesia, tunc fit Voluntas Patris sicut in Caelo etiam in Terra.' "His demum addidimus haec:Dicitur in toto Christiano orbe quod illi qui ab Ecclesia sunt faciant Christi Corpus, et sint in Ipsius Corpore; quomodo tunc potest homo Ecclesiae adire Deum Patrem, nisi per Ipsum in Cujus Corpore est; si aliter, omnino exibit e Corpore et adibit.’
“His et pluribus adhuc ex Verbo auditis, voluerunt Armageddoni passim interpolare sermonem nostrum, et adducere talia quae Dominus locutus est cum. Patre Suo in statu exinanitionis; sed tunc linguae adhaeserunt palatis eorum, quoniam non licuit illis contradicere Verbo. Sed tandem laxatis frenis linguarum illorum, exclamaverunt, `Locuti estis contra doctrinam Ecclesiae nostrae, quae est quod Deus Pater immediate adeundus sit, et credendum sit in Illum; sic reos vos fecistis violationis fidei nostrae; quare exite ab hinc, et si non, ejiciemini.’
“Et animi illorum accensi a minis in conatum venerunt; sed tunc ex potentia nobis data percussimus illos caecitate, ex qua non videntes nos eruperunt in planitiem, quae erat desertum; et ex illis, qui a pueris e fenestra visi sunt sicut statuae et idola, coram quibus reliqui inflexerunt genua, sunt qui tibi apparuerunt tanquam simiae super equis.”
@1 Sic, nisi legeris boni. (Cf. V.C.R. n. 113.)$
@2 continetur pro “continentur”$
@3 46 pro “47”$
@4 Quodcunque pro “Quaecunque”$
@5 Marc. i. 14, 15 habet “Jesus;” Matth. iii. 2 habet “Johannes.”$
@6 47 pro “27”$
@7 18 pro “16”$

CAPUT XX.

  1. Et vidi Angelum descendentem de Caelo habentem clavem abyssi, et catenam magnam super manu sua.
  2. Et comprehendit Draconem Serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum mille annos;
  3. Et conjecit eum in abyssum, et conclusit eum, et obsignavit super eo, ut non seduceret gentes amplius, donec consummarentur mille anni; et post haec oportet eum solvi exiguum tempus.
  4. Et vidi thronos, et consederunt super iis, et judicium datum est illis; et animas securi percussorum propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei, et qui non adoraverunt Bestiam, neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem super fronte sua et super manu sua; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annos.{1}
    @1 annos pro “annis”$
  5. Et reliqui mortuorum non revixerunt, donec consummarentur mille anni: haec illa est Resurrectio prima.
  6. Beatus et sanctus habens partem in Resurrectione prima; super hos mors altera non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum Ipso mille annos.
  7. Et quando consummati sunt mille anni, solvetur Satanas e carcere suo.
  8. Et exibit seducere gentes quae in quatuor angulis terrae, Gogum et Magogum, congregare illos in bellum, quorum numerus sicut arena maris.
  9. Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam; et descendit ignis a Deo de Caelo et consumpsit eos.
  10. Et Diabolus seducens eos conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi Bestia et Pseudopropheta, et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum.
  11. Et vidi Thronum album magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Terra et Caelum; et locus non inventus est illis.
  12. Et vidi mortuos, parvos et magnos, stantes coram Deo; et libri aperti sunt, et Liber alius apertus est, qui est vitae, et judicati sunt mortui ex scriptis in libris secundum opera illorum.
  13. Et dedit Mare eos qui in illo mortuos, et Mors et Infernus dederunt eos in illis mortuos, et judicati sunt quisque secundum Opera illorum.
  14. Et Mors et Infernus conjecti sunt in stagnum ignis: haec est altera mors.
  15. Et si quis non inventus est in Libro vitae scriptus, conjectus est in stagnum ignis.

SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
DE REMOTIONE ILLORUM QUI PER “DRACONEM” INTELLIGUNTUR (vers. 1-3);
ET TUNC DE ASCENSU ILLORUM EX INFERIORE TERRA, QUI DOMINUM COLUERUNT, AC MALA UT PECCATA FUGERUNT (vers. 4-6).
JUDICIUM SUPER ILLOS QUIBUS NIHIL RELIGIONIS IN CULTU ERAT (vers. 7-9).
DAMNATIO DRACONIS (vers. 10).
UNIVERSALE JUDICIUM SUPER RELIQUOS (vers. 11-15)

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM

  1. “Et vidi Angelum descendentem de Caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam super manu sua,” significat Divinam operationem Domini in inferiora, ex Divina Potestate claudendi et aperiendi, tum ligandi et solvendi (n. 840).
  2. “Et comprehendit Draconem Serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas,” significat quod detenti sint qui per “Draconem” intelliguntur, qui quia sensualiter et non spiritualiter de rebus fidei cogitant, dicuntur “Serpens antiquus,” et quia in malis quoad vitam sunt, dicuntur “Diabolus,” et quia in falsis quoad doctrinam sunt, dicuntur “Satanas” (n. 841); “et ligavit eum mille annos,” significat quod illi qui hic per “Draconem” intelliguntur, retracti et avulsi sint a reliquis in Mundo spirituum, ne communicatio esset cum illis aliquamdiu seu aliquanto tempore (n. 842).
  3. “Et conjecit eum in abyssum, et conclusit eum, et obsignavit super eo, ut non seduceret gentes amplius,” significat quod Dominus prorsus removerit illos qui in sola Fide erant, ac ademerit omnem communicationem eorum cum reliquis, ne ex haeresi sua inspirarent aliquid illis qui in Caelum elevarentur (n. 843); “donec consummarentur mille anni, et post haec oportet eum solvi exiguum tempus,” significat quod haec aliquamdiu seu aliquanto tempore, usque dum a Domino sublati sunt in Caelum qui in veris ex bono erant; post quod illi qui per “Draconem” intelliguntur, brevi tempore solvendi sint, et illis aperienda communicatio cum reliquis (n. 844).
  4. “Et vidi thronos, et consederunt super iis, et judicium datum est illis,” significat quod vera Verbi secundum quae omnes judicantur, aperta sint, et quod tunc sublati sint ex inferiore terra, qui a Domino reconditi fuerunt, ne a Dracone et ejus Bestiis seducerentur (n. 845); “et animas securi percussorum propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei,” significat rejectos ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt, quia coluerunt Dominum, et vixerunt secundum vera Verbi Ipsius (n. 846, 847); “et qui non adoraverunt Bestiam, neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem super fronte sua et super manu sua,” significat qui non agnoverunt et receperunt doctrinam de sola Fide (n. 848); “et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annos,” significat qui jamdum in conjunctione cum Domino et in Regno Ipsius fuerunt aliquamdiu (n. 849).
  5. “Et reliqui mortuorum non revixerunt, donec consummarentur mille anni,” significat quod praeter illos, de quibus dictum est, non aliqui sublati sint in Caelum, quam postquam Draco solutus est, et illi tunc probati et explorati quales essent (n. 850); “haec illa est Resurrectio prima,” significat quod salvatio et vitae, aeterna primario sit colere Dominum et vivere secundum praecepta Ipsius in Verbo, quia per illa fit conjunctio cum Domino et consociatio cum Angelis Caeli (n. 851).
  6. “Beatus et sanctus habens partem in Resurrectione prima,” significat quod felicitas vitae aeternae ac illustratio per conjunctionem cum Domino sint illis qui in Caelum veniunt (n.852); “super hos mors altera non habet potestatem,” significat quod illis non damnatio (n. 853); “sed erunt sacerdotes Dei et Christi,” significat quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae (n. 854); “et regnabunt cum Ipso mille annos,” significat quod illi jamdum in Caelo essent, cum reliqui qui nondum revixerunt, hoc est, vitam caelestem acceperunt, in Mundo spirituum essent (n. 855).
  7. “Et quando consummati sunt mille anni, solvetur Satanas e carcere suo,” significat quod postquam a Domino in Caelum sublati sunt, qui in inferiore terra hactenus reconditi et custoditi fuerunt, et per illos Novum Caelum Christianum adauctum est, omnes illi qui falsa fidei apud se confirmaverunt, emitterentur (n. 856).
  8. “Et exibit seducere gentes, quae in quatuor angulis terrae, Gogum et Magogum, congregare illos in bellum,” significat quod illi qui per “Draconem” hic intelliguntur, omnes qui e terris in universo Mundo spirituum erant, et ibi in solo cultu externo naturali et in nullo cultu interno spirituali vixerunt, in suas partes traherent, et excitarent contra illos qui coluerunt Dominum, et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo (n. 858, 859); “quorum numerus sicut arena maris,” significat multitudinem talium (n. 860).
  9. “Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam,” significat quod excitati a Draconicis spernerent omne verum Ecclesiae, et conarentur destruere omnia Ecclesiae Novae, et ipsam ejus doctrinam de Domino et de Vita (n. 861, 862); “et descendit ignis a Deo e Caelo, et consumpsit eos,” significat quod perierint a concupiscentiis amoris infernalis (n. 863).
  10. “Et Diabolus seducens illos conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi Bestia et Pseudopropheta, et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum,” significat illos, qui in malis quoad vitam et in falsis quoad doctrinam erant, conjectos in Infernum (n. 864).
  11. “Et vidi Thronum album magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Caelum et terra (et locus non inventus est),” significat Judicium universale a Domino factum super omnes priores Caelos, super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; qui Caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret (n. 865).
  12. “Et vidi mortuos, parvos et magnos stantes, coram Deo,” significat omnes qui e terris mortui sunt, et nunc inter illos qui in Mundo spirituum, ex quacunque conditione et qualitate, a Domino congregatos ad judicium (n. 866); “et libri aperti sunt, et Liber alius apertus est qui est vitae,” significat quod interiora mentis omnium illorum reclusa sint, et per influxum lucis et caloris e Caelo visi et percepti quales essent quoad affectiones quae amoris seu voluntatis, et inde quoad cogitationes quae fidei seu intellectus, tam mali quam boni (n. 867); “et judicati sunt mortui ex scriptis in libris secundum opera illorum,” significat quod omnes judicati sint secundum vitam suam internam in externis (n. 868).
  13. “Et dedit Mare eos qui in illo mortuos,” significat homines Ecclesiae externos et naturales convocatos ad judicium (n. 869); “et Mors et Infernus dederunt eos qui in illis mortuos,” significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium (n. 870); “et judicati sunt quisque secundum opera illorum,” significat hic ut prius (n. 871).
  14. “Et Mors et Infernus conjecti sunt in stagnum ignis;” significat quod impii corde, qui in se diaboli et satanae erant, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae, dejecti sint in Infernum inter illos qui in amore mali et inde amore falsi concordantis cum malo erant (n. 872); “haec est altera mors,” significat quod his sit ipsa damnatio (n. 873).
  15. “Et si quis non inventus est in Libro vitae scriptus, conjectus est in stagnum ignis,” significat quod qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, et non crediderunt in Dominum, condemnati sint (n. 874).
  16. EXPLICATIO.

(Vers. 1) Et vidi Angelum descendentem de Caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam super manu super sua,” significat operationem Domini in inferiora, ex Divina Potestate claudendi et aperiendi, tum ligandi et solvendi. -Per “Angelum descendentem de Caelo” intelligitur Dominus (videatur n. 5, 170, 344, 465, 657, 718); tum operatio Domini (n. 415, 631, 633, 649), hic in inferiora, quia dicitur “descendens;” per “habere clavem abyssi” significatur Divina potestas aperiendi et claudendi Infernum (videatur n. 62, 174); et per “habere catenam magnam super manu” significatur conatus et inde actus ligandi et solvendi: inde sequitur, quod non aliqua clavis nec catena in manu Domini fuerit; sed quod ita visum sit Johanni, esset repraesentativum Divinae Potestatis Domini; agitur etiam in hoc capite bis et ter de aperitione Inferni et de occlusione ejus.

  1. (Vers. 2.) “Et comprehendit Draconem Serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas,” significat quod detenti sint qui per “Draconem” intelliguntur, qui quia sensualiter et non spiritualiter de rebus fidei cogitant, dicuntur “Serpens antiquus,” et quia in malis quoad vitam sunt, dicuntur “Diabolus,” et quia in falsis quoad doctrinam sunt, dicuntur “Satanas.” -Quinam sunt qui per “Draconem” intelliguntur, videatur supra (n. 537); quod hic et ibi appelletur “Serpens antiquus, Diabolus et Satanas,” est quia “serpens” significat illos qui sensualiter et non spiritualiter cogitant (n. 455, 550), “Diabolus” illos qui in malis quoad vitam sunt, ac “Satanas” illos qui in falsis quoad doctrinam sunt (n. 97, 550). Omnes enim illi qui non immediate adeunt Dominum, de rebus Ecclesiae cogitant sensualiter, et non possunt spiritualiter; est enim Dominus ipsa Lux (n. 796, 797{1}); quare qui Dominum non immediate adeunt, non possunt ex luce spirituali, quae est lux Caeli, cogitare, sed ex luce naturali separata a luce spirituali, quod est cogitare sensualiter; inde est quod illi dicantur “Serpens antiquus.” Illi qui non adeunt immediate Dominum, nec fugiunt mala ut peccata, manent in peccatis; inde est quod Draco dicatur “Diabolus;” et quia iidem in falsis quoad doctrinam sunt, inde est quod Draco dicatur “Satanas.”
    @1 797 pro “799”$
  2. “Et ligavit eum mille annos” significat quod illi qui hic per “Draconem” intelliguntur, retracti et evulsi sint a reliquis in Mundo spirituum, ne communicatio esset cum illis aliquamdiu seu aliquanto tempore. -Quod per “ligare” hic significetur retrahere et avellere a reliquis in Mundo spirituum, ne communicatio esset cum illis, videbitur in mox sequente articulo. Quod per “mille annos” non intelligantur mille anni, sed aliquamdiu aut aliquanto tempore, est quia “mille” absque aliis numeris adjectis in mundo spirituali id significant: qui credit quod “mille anni” significent mille annos, non scit quod omnes numeri in Verbo significent res, et sic hallucinari potest, imprimis in Apocalypsi, de sensu rerum, ubi leguntur numeri, ut ubi “5,” “7,” “10,” “12,” “144,” “666,” “1200,” 1600,” “12,000,” “144,000,” et plures alii; in quibus posterioribus numeris “mille” non significant quam aliquod adjectivum, et cum “mille” adhibentur ad designanda tempora, significant aliquantum plus; at cum solitarie dicuntur, ut hic, significant aliquamdiu seu aliquanto tempore. Quod ita sit, mihi dictum est e Caelo, ubi in Verbo, quod ibi est, non aliquis numerus legitur, sed res pro numero, et pro “mille” aliquamdiu; mirantur ibi quod cum homines Ecclesiae viderunt in Apocalypsi tot numeros; qui non possunt non significare res, usque adhaeserint Chiliastarum seu Millenariorum conjecturis, et per id sibi impresserint vana de Ecclesiae statu ultimo.
  3. (Vers. 3.) “Et conjecit eum in abyssum, et conclusit eum, et obsignavit super eo, ut non seduceret gentes amplius,” significat quod Dominus prorsus removerit illos qui in sola Fide erant, ac ademerit omnem communicationem eorum cum reliquis, ne ex haeresi sua inspirarent aliquid illis qui{1} in Caelum elevarentur. -Per “Draconem” hic intelliguntur qui in falsis fidei sunt, ut mox supra (n. 842). Dicitur de Dracone quod “comprehensus sit,” “ligatus,” “conjectus in abyssum,” “conclusus,” et “obsignatum super eo,” et per illud significatur quod prorsus remotus sit, et quod adempta sit omnis communicatio ejus cum reliquis; per quod “comprehensus sit” significatur quod collecti sint et retenti qui per illum intelliguntur: per quod “ligatus sit” significatur quod retracti et avulsi sint; per quod “conjectus in abyssum” significatur quod demissi versus Infernum; per quod “conclusus sit” significatur quod prorsus remoti sint; per quod “obsignatum sit super eo” significatur quod communicatio cum reliquis prorsus adempta sit. Causa quod Draco prorsus remotus sit ad tempus, est ut ab inferiore terra elevarentur illi qui a Domino reconditi fuerunt (de quibus vers. 4-6, agitur), ne a Draconicis, cum elevantur, seducerentur; quare etiam dicitur, “ne seduceret gentes amplius,” per quae significatur ne inspiraret illis ex haeresi sua aliquid. Quod hoc factum sit in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, est quia ibi communicant mali cum bonis, et praeparantur in illo mundo boni ad Caelum et mali ad Infernum, et probantur ibi boni per consortium aliquod cum malis, et explorantur quales sunt et quam constantes. Per “gentes,” quas ne seduceret, intelliguntur boni; quod per “gentes” intelligantur qui boni sunt quoad vitam, et in opposito sensu mali, videatur supra (n. 483). Ex his constare potest, quod per “conjecit eum in abyssum, et conclusit eum et obsignavit super eo” significetur quod Dominus prorsus removerit illos qui in falsis fidei erant, ac ademerit omnem communicationem eorum cum reliquis, ne ex haeresi sua inspirarent aliquid illis qui in Caelum elevarentur.
    @1 qui pro “quo”$
  4. “Donec consummarentur mille anni, et post haec oportet eum solvi exiguum tempus,” significat quod haec aliquamdiu seu aliquanto tempore, usque dum a Domino sublati sunt in Caelum qui in veris ex bono erant; post quod illi qui per “Draconem” intelliguntur, brevi tempore solvendi sint, et illis aperienda communicatio cum reliquis. -Quod per “donec consummarentur mille anni” significetur aliquamdiu seu aliquanto tempore, est quia per “mille annos” non significantur mille anni, sed aliquamdiu et aliquanto tempore, ut supra (n. 842); per “oportet eum solvi exiguum tempus” significatur quod post id illi qui per “Draconem” hic intelliguntur, de quibus supra, e custodia sua solvendi sint, et tunc illis aperienda communicatio cum reliquis; quod haec significentur, patet a supradictis, ita a serie rerum, et a connexione cum sequentibus in Sensu spirituali. Agitur in nunc sequentibus (a vers. 4 ad 6) de illis qui a Domino sublati sunt in Caelum, propter quos Draco remotus et conclusus est.
  5. (Vers. 4.) “Et vidi thronos, et consederunt super iis, et judicium datum est illis,” significat quod vera Verbi, secundum quae omnes judicantur, aperta sint, et quod tunc sublati sint ex inferiore terra, qui a Domino reconditi fuerunt, ne a Dracone et ejus Bestiis seducerentur. -Quod haec significentur per haec verba, est quia per “thronos” super quibus consederunt non significantur throni, sed judicium secundum vera Verbi; quod per “thronos” visos in Caelo repraesentetur judicium, videatur supra (n. 229); quod non aliud per “thronos,” super quibus consederunt viginti quatuor Seniores, et super quibus sessuri sunt duodecim Apostoli, et quod omnes judicentur secundum vera Verbi, videatur etiam supra (n. 233): inde patet, quod per “judicium datum est illis” significetur quod judicium datum sit veris Verbi. Quod sint qui ex inferiore terra a Domino sublati sunt in Caelum, qui interea ibi reconditi sunt, ne a Dracone et ejus Bestiis seducerentur, est quia dicitur de “animabus securi percussorum” et de “mortuis,” ut sequitur; non quod mortui essent sibi, sed aliis. Locus ubi reconditi sunt, vocatur Terra inferior, quae proxime supra inferna est, sub Mundo spirituum, et ibi per communicationem cum Caelo et per conjunctionem cum Domino sunt in tuto. Talia loca sunt plura, et ibi inter se vivunt hilariter, et colunt Dominum, nec sciunt aliquid de Inferno. Illi qui ibi sunt, post Ultimum Judicium per vices elevantur in Caelum a Domino; et quando elevantur, removentur illi qui per “Draconem” intelliguntur. Datum est saepius videre quod sublati sint, et consociati angelis in Caelo. Hoc intelligitur in Verbo per quod “sepulchra aperta sint,” et quod “mortui resurrexerint.”
  6. “Et animas securi percussorum propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei,” significat rejectos ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt, quia coluerunt Dominum, et vixerunt secundum vera Verbi Ipsius. -Per “animas securi percussorum propter testimonium Jesu et propter verbum Dei” intelliguntur homines post mortem, qui tunc vocantur spiritus, seu homines spirituali corpore induti, qui a Domino in inferiori terra occultati sunt, usque dum per Ultimum Judicium remoti sunt mali: dicuntur “securi percussi,” quia rejecti ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt, qui sunt omnes qui in malis et inde falsis, aut in falsis et per illa in malis, et tamen in externis in cultu Divino: quod per “securim” id falsum significetur, videbitur in sequenti articulo: per “testimonium Jesu et Verbum Dei” significatur agnitio Divini Domini in Humano Ipsius, simile quod per haec supra:
    Johannes “testificatus est Verbum Dei et Testimonium Jesu Christi” (Apoc. i. 2):
    Michael et angeli vicerunt Draconem “per Sanguinem Agni et Verbum Testimonii sui” (Apoc. xii. 11):
    Draco “abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus, qui tenebant mandata Dei, et habent Testimonium Jesu Christi” (Apoc. xii. 17);
    “Conservus fratrum tuorum sum habentium Testimonium Jesu Christi: Testimonium Jesu est spiritus prophetiae” (Apoc. xix. 10{1});
    quod per illa significetur Agnitio Divini Domini in Humano Ipsius, atque Vita secundum vera Verbi Ipsius, in specie secundum praecepta Decalogi, videatur in explicationibus super illis locis. Sunt hae animae eaedem, de quibus supra dicuntur haec:
    “Vidi subter altari animas occisorum propter Verbum Dei et propter Testimonium quod habebant: et clamabant voce magna, dicentes, Usque quo Domine, Qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra: et datae singulis stolae albae, et dictum eis, ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut et illi” (Apoc. vi. 9-11);
    quae explicata videantur (n. 325-329).
    @1 Propter iterationem et erratum, delevi “Conservus fratrum tuorum sum habentium Testimonium Jesu Christi, cap. xii. 17″$
  7. In Verbo passim dicitur, quod “occisi sint,” quod “transfixi,” imo “mortui;” et tamen non intelligitur quod occisi, transfixi et mortui, sed quod rejecti ab illis qui in malis et falsis sunt (videatur n. 59, 325, 589); simile per “mortuos” significatur in sequenti versu, ubi dicitur quod “reliqui mortuorum non revixerint, donec consummarentur mille anni:” ex quibus patet, quod per hos qui dicuntur “securi percussi” significetur quod rejecti ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt. Quod per “securim” significetur falsum ex propria intelligentia, patet ex his
    “Statuta gentium vanitas, si quidem lignum de sylva excidit, opus manuum fabri per Securim” (Jerem. x. 3):
    “Vox Aegypti sicut serpentis ibit; cum Securibus venerunt, sicut excisores lignorum” (Jerem. xlvi. 22):
    “Cognoscitur sicut tollens sursum in implexum ligni Secures, et jamjam sculpturas ejus Securi et malleis contundunt; in terram prophanarunt habitaculum Nominis Tui” (Psalm. lxxiv. 5-7);
    “Cum obsideris urbem non perdes arborem ejus impellendo in illam Securim” (Deut. xx. 19);
    per “securim” in illis locis significatur falsum ex propria intelligentia; causa est, quia per “ferrum” significatur verum in ultimis, quod vocatur verum sensuale, quod cum separatur a vero rationali et spirituali vertitur in falsum; quod sit falsum ex propria intelligentia, est quia sensuale est in proprio (videatur n. 424). Propter illam significationem “ferri” et “securis,” mandatum est
    Quod si aedificaretur Altare lapideum, aedificaretur ex lapidibus integris, et quod Ferrum non moveretur super lapides, ne prophanaretur (Exod. xx. 22 (B. A. 25); Deutr. xxvii. 5).
    Quare de Templo Hierosolymitano haec dicuntur:
    “Ipsa Domus aedificabatur lapide integro; ac Mallei et Securis, et ulla Instrumenta Ferri, non audita sunt in Domo cum aedificabatur” (1 Reg. vi. 7{1});
    ac vicissim, ubi agitur de sculptili, per quod significatur falsum ex propria intelligentia, dicitur,
    Quod operetur id Ferro, Forcipe seu Securi et Malleis (Esaj. xliv. 12);
    quod falsum ex propria intelligentia significetur per “sculptile” et “idolum,” videatur supra (n. 459).
    @1 7 pro “6”$
  8. “Et qui non adoraverunt Bestiam, neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem super fronte sua et super manu sua.” -Quod significet qui non agnoverunt et receperunt doctrinam de sola Fide, patet ab explicatis supra (n. 634), ubi similia verba.
  9. “Et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annos,” significat qui jamdum in conjunctione cum Domino et in Regno Ipsius fuerunt aliquamdiu.- “Qui vixerunt cum Christo” significat qui in conjunctione cum Domino fuerunt, quia illi vivunt; “qui regnaverunt cum Christo” significat qui in Regno Ipsius fuerunt, de quo sequitur; quod per “mille annos” significetur aliquamdiu, videatur supra (n. 842). Haec dicta sunt de illis qui in vita sua in mundo coluerunt Dominum, et secundum praecepta Ipsius in Verbo vixerunt, et post mortem custoditi sunt, ne a Draconicis seducerentur; ita qui jamdum aliquamdiu conjuncti fuerunt Domino, et consociati angelis Caeli quoad interiora. Quod “regnare cum Domino” non sit regnare cum Ipso, sed esse in Regno Ipsius per conjunctionem cum Ipso, videatur supra, n. 284. Solus enim Dominus regnat, et quisque in Caelo, qui in functione est, in sua societate obit officium sicut in mundo, at sub auspicio Domini; agunt quidem sicut a se, sed quia usus spectant primario, agunt a Domino, a Quo est omnis usus.
  10. (Vers. 5.) “Et reliqui mortuorum non revixerunt, donec consummarentur mille anni,” significat quod praeter illos, de quibus dictum est, non aliqui sublati sint in Caelum quam postquam Draco solutus est, et illi tunc probati et explorati quales essent. -Per “reliquos mortuorum” significantur qui etiam rejecti ab illis qui in sola Fide sunt, quia coluerunt Dominum, et vixerunt secundum praecepta Ipsius, sed nondum probati et explorati sunt quales erant; quod per “mortuos” hic illi significentur, videatur supra (n. 847). Omnes enim post excessum e mundo, primum veniunt in Mundum spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et ibi probantur et explorantur, et sic praeparantur, mali ad Infernum et boni ad Caelum; de his dicitur quod nondum revixerint, hoc est, nondum ita conjuncti Domino, et consociati angelis Caeli essent, sicut priores. Quod postea etiam multi salvati sint patet a vers. 12 et 15, hujus capitis, ubi dicitur quod etiam apertus sit Liber vitae, et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, conjectus sit in stagnum ignis.
  11. “Haec illa est Resurrectio prima,” significat quod salvatio et vita aeterna primario sit colere Dominum, et vivere secundum praecepta Ipsius in Verbo, quia per illa fit conjunctio cum Domino et consociatio cum Angelis Caeli. -Quod haec omnia significentur per “Haec illa est Resurrectio prima,” est quia sequitur ut conclusum ex antecedentibus, et inde involvit illa. Antecedentia quae haec verba involvunt, continentur in versu 4, et aliquid etiam in versu 5. In versu 4 sunt haec: “Vidi{1} animas securi percussorum propter Testimonium Jesu et propter Verbum Dei, et qui non adoraverunt Bestiam, neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem super fronte sua et super manu sua, et vixerunt et regnaverunt cum Christo:” quod per “animas securi percussorum propter testimonium Jesu et propter Verbum Dei” significentur qui rejecti ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt quia coluerunt Dominum et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, videatur supra (n. 846, 847); quod per “non adoraverunt Bestiam neque imaginem ejus, neque acceperunt characterem super fronte sua et super manu sua” significetur quod haereticum de sola Fide rejecerint, videatur supra, n. 848; et quod per “vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annos{2}” significetur quod illis sit conjunctio cum Domino et consociatio cum angelis Caeli, videatur supra, n. 849. Haec itaque sunt, quae “haec illa est resurrectio prima” involvit{3}. Per “resurrectionem” significatur salvatio et vita aeterna, et per “primam” non intelligitur prima resurrectio, sed ipsum et primarium resurrectionis, ita salvatio et vita aeterna; non enim est nisi quam una resurrectio ad vitam, secunda non datur; quare nec resurrectio secunda ullibi nominatur; qui enim semel conjuncti sunt Domino, in aeternum Ipsi conjuncti sunt, et in Caelo; nam dicit Dominus,
    `Ego sum Resurrectio et Vita; qui credit in Me, etsi moriatur, vivet; (et) omnis qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum” (Joh. xi. 25, 26).
    Quod illa per “resurrectionem primam” intelligantur, constat etiam a versu nunc sequente.
    @1 Vidi pro “Vidit”$
    @2 annos pro “annis”$
    @3 involvit pro “involvunt”$
  12. (Vers. 6.) “Beatus et sanctus habens partem in Resurrectione prima,” significat quod felicitas vitae aeternae ac illustratio per conjunctionem cum Domino sint illis qui in Caelum veniunt.- “Beatus” dicitur cui felicitas vitae aeternae est (n. 639); et “sanctus” dicitur cui illustratio in Divinis veris per conjunctionem cum Domino est, Solus enim Dominus est Sanctus; et Divinum procedens ab Ipso, a quo illustratio, est quod vocatur Spiritus Sanctus (n. 173, 586, 666): per “resurrectionem primam” significatur elevatio in Caelum a Domino, et sic salvatio, ut mox supra (n. 851). Inde patet, quod per “beatus et sanctus habens partem in resurrectione prima” significetur quod felicitas vitae aeternae, ac illustratio per conjunctionem cum Domino, sint illis qui in Caelum veniunt.
  13. “Super hos mors altera non habet potestatem,” significat quod illis non damnatio. -Per “mortem alteram” non aliud significatur quam mors spiritualis, quae est damnatio: mors enim prima est mors naturalis, quae est mors corporis; mors autem altera est mors spiritualis, quae est mors animae, quae quod sit damnatio, notum est. Et quia mors altera est damnatio, et mors prima est obitus, et haec mors non est spiritualis, ideo nullibi in Apocalypsi nominatur mors prima, sed mors altera in hoc capite (etiam vers. 14), tum in sequente (xxi. 8), et quoque prius (cap. ii. 11). Qui hoc non observat, potest facile credere quod binae mortes spirituales sint, quia dicitur “mors altera,” cum tamen non est nisi quam una mors spiritualis, quae hic intelligitur per “mortem alteram;” similiter quod dentur binae resurrectiones, quia dicitur “resurrectio prima,” cum tamen non detur nisi quam una resurrectio; quare nec ullibi dicitur resurrectio secunda (videatur supra n. 851). Ex his patet, quod per “super hos mors altera non habet potestatem” significetur quod illis non damnatio.
  14. “Sed erunt sacerdotes Dei et Christi,” significat quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae. -Per “sacerdotes” in Verbo intelliguntur qui in bono amoris sunt, et per “reges” qui in veris sapientiae; quare dicitur supra,
    Jesus Christus fecit nos “reges et sacerdotes” (Apoc. i. 6);
    et quoque,
    Agnus fecit nos “reges et sacerdotes, ut regnemus super terra” (Apoc. v. 10{1});
    et manifeste videri potest, quod Dominus non facturus sit homines reges et sacerdotes, sed quod facturus sit angelos illos qui in veris sapientiae et in bono amoris ab Ipso erunt. Quod per “reges” intelligantur qui in veris sapientiae a Domino sunt, et quod Dominus dicatur “Rex” ex Divino Vero, videatur supra (n. 20, 483, 664, 830). Quod autem per “sacerdotes” intelligantur qui in bono amoris a Domino sunt, est quia Dominus est Divinus Amor et Divina Sapientia, seu quod idem, Divinum Bonum et Divinum Verum; et Dominus ex Divino Amore seu Divino Bono vocatur “Sacerdos,” et ex Divina Sapientia seu Divino Vero vocatur “Rex.” Inde est quod sint bina Regna, in quae Caeli distincti sunt, caeleste et spirituale: et Regnum caeleste vocatur Regnum Sacerdotale Domini, sunt enim angeli ibi recipientes Divini Amoris seu Divini Boni a Domino; et Regnum spirituale vocatur Regnum Regium Domini, sunt enim angeli ibi recipientes Divinae Sapientiae seu Divini Veri, e Domino; sed plura de binis his Regnis, videantur supra (n. 647, 725). Dicitur quod sint recipientes Divini Boni et Divini Veri a Domino; at sciendum est, quod sint perpetuo recipientes, nam Divinum Bonum et Divinum Verum non possunt appropriari alicui angelo et homini ut sint ejus, solum ut appareant sicut ejus, quia sunt Divina; quare non potest aliquis angelus aut homo a se producere aliquod bonum aut verum quod in se est bonum et verum; ex quo patet quod teneantur in bono et vero a Domino, et quod continue teneantur; quare si quis in Caelum venit, et cogitat quod bonum et verum sint ei appropriata ut sua, illico demittitur Caelo et instruitur. Ex his nunc constare potest, quod per “erunt sacerdotes Dei et Christi” significetur quia a Domino tenentur in bono amoris et inde in veris sapientiae.
    Quod per “sacerdotes” in Verbo intelligantur qui in bono amoris a Domino sunt, constare potest a multis locis ibi; quae quia allata sunt in Arcanis Caelestibus Londini editis, volo solum exinde afferre haec sequentia :-
    Quod Sacerdotes repraesentaverint Dominum quoad Divinum Bonum (n. 2015, 6148). Quod Sacerdotium esset repraesentativum Domini quoad opus salvationis, quia hoc erat ex Divino Bono Divini Amoris Ipsius (n. 9809). Quod Sacerdotium Aharonis, Filiorum ejus, et Levitarum, fuerit repraesentativum operis salvationis Domini in ordine successivo (n. 10,017). Quod inde per “Sacerdotes” et per “Sacerdotium” significetur bonum amoris a Domino (n. 9806, 9809. Quod per duo Nomina, “Jesus” et “Christus,” significetur tam Sacerdotale quam Regium Domini (n. 3004, 3005, 3009). Quod Sacerdotes ministrabunt Ecclesiastica, et Reges Civilia (n. 10,793). Quod Sacerdotes docebunt vera, et per illa ducent ad bonum, et sic ad Dominum (n. 10,794). Quod non vindicabunt sibi jus super animas hominum (n. 10,795). Quod Sacerdotibus erit dignitas propter sancta; sed quod dignitatem non sibi tribuent, se omnino a Quo Solo sunt sancta, quia Sacerdotium non est in persona, sed adjunctum personae (n. 10,796, 10,797{2}). Quod Sacerdotes qui non agnoscunt Dominum, in Verbo significent contraria (n. 3670).
    @1 10 pro “16”$
    @2 10,796, 10,797 pro “10,906, 10,907″$
  15. “Et regnabunt cum Ipso mille annos,” significat quod illi jamdum in Caelo essent, cum reliqui qui nondum revixerunt, hoc est, vitam caelestem acceperunt, in Mundo spirituum essent. -Per “regnare cum Christo” non significatur regnare cum Ipso, sed in Regno Ipsius seu in Caelo esse (videatur supra, n. 284, 849); per “mille annos” non intelliguntur mille anni, sed significatur aliquamdiu (ut supra, n. 842): quod “mille anni” non aliud significent quam illud spatium temporis quod erat inter inclusionem Draconis in abysso, et ejus solutionem, patet, quia dicitur quod conjectus sit in abyssum, conclusus, et quod obsignatum sit super eo mille annos, et dein quod solvetur (vers 3 et 7): hoc idem spatium temporis significatur etiam hic; quare per “regnabunt cum Christo mille annos” significatur quod illi jamdum in Caelo essent, dum reliqui mortuorum qui nondum revixerunt (de quibus vers. 5), in Mundo spirituum essent. Sed haec non capiunt illi qui non sciunt quod per numeros in Apocalypsi non intelligantur numeri, sed res. Asseverare possum quod angeli non aliquem numerum naturaliter intelligant, sicut homines, sed quod spiritualiter; imo quod non sciant quid mille anni, solum quod sit aliquod interstitium temporis, parvum aut magnum, quod non aliter exprimi potest quam per aliquamdiu.

856.(ac 857). (Vers. 7.) “Et quando consummati sunt mille anni, solvetur Satanas e carcere Suo,” significat quod postquam a Domino in Caelum sublati sunt qui in inferiore terra hactenus reconditi et custoditi fuerunt, et per illos Novum Caelum Christianum adauctum est, omnes illi qui falsa fidei apud se confirmaverunt, emitterentur. -“Quando consummati sunt mille anni significat postquam a Domino in Caelum sublati sunt qui hactenus in inferiore terra reconditi et custoditi fuerunt; quod hoc per “quando consummati sunt mille anni” significetur, est quia de salvatione illorum qui coluerunt Dominum et qui vixerunt secundum praecepta Ipsius, in versibus 4-6, qui praecedunt, solum agitur, et hoc spatium temporis intelligitur per “mille annos.” Quod sint qui sublati sunt ex inferiore terra, quidem non dicitur, sed usque patet ex capite vi. 9-11, ubi visi sunt “sub Altari,” et “sub Altari” est in inferiore terra; quare etiam hic vocantur “sacerdotes Dei et Christi” (vers. 6; videatur supra (n. 854{1}). Quod per illos Novum Caelum Christianum adauctum sit, hic nec dicitur; usque tamen hoc patet ex cap. xiv., ubi de Novo Caelo Christiano agitur, ut videri potest ab explicatis ibi (imprimis n. 612, 613, 626, 631, 647, 659, 661). Quod per “solvetur Satanas e carcere suo” significetur quod qui in sola Fide quoad doctrinam se confirmaverunt, emitterentur, est quia “Draco” hic vocatur “Satanas,” et non simul “Diabolus,” ut supra (vers. 2); et per “Draconem” ut “Diabolum” intelliguntur qui in malis vitae fuerunt, et per “Draconem” ut “Satanam” intelliguntur qui in falsis fidei (videatur supra, n. 841); at qualis unus et qualis alter in sequenti articulo videbitur.
@1 854 pro “846”$

  1. (Vers. 8.) “Et exibit seducere gentes, quae in quatuor anguis terrae, Gogum et Magogum, congregare illos in bellum,” significat quod illi qui per “Draconem” hic intelliguntur, omnes qui e terris in universo Mundo spirituum erant, et ibi in solo Cultu externo naturali et in nullo Cultu interno spirituali vixerunt, in suas partes traherent, et excitarent contra illos qui coluerunt Dominum et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo. – Per “exibit seducere gentes quae in quatuor angulis terrae” significatur quod illi qui per “Draconem” intelliguntur, de quibus mox supra (n. 856, 857), omnes qui in universo Mundo spirituum erant, in suas partes traherent; per “seducere” hic significatur in suas partes trahere; per “gentes” significantur tam boni quam mali (n. 483) per “quatuor angulos terrae” significatur universus mundus spiritualis (n. 342), hic qui in universo Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et quo omnes post excessum e terris primum conveniunt (de quo, n. 784, 791); nam qui in Inferno erant, non in conspectum Draconis venire potuerunt, nec qui in Caelis: per “Gogum et Magogum” significantur qui in cultu externo naturali separato a cultu interno spirituali sunt, de quibus in articulo sequente: per “congregare illos in bellum” significatur excitare illos qui per “gentes” intelliguntur, contra illos qui colunt Dominum et vivunt secundum praecepta Ipsius in Verbo; quoniam omnes qui non colunt Dominum et non vivunt secundum praecepta Ipsius, mali sunt, et mali unum agunt cum Dracone seu Draconicis; quod per “bellum” intelligatur bellum spirituale, quod est falsi contra verum, ac veri contra falsum, videatur supra (n. 500, 586).
  2. Quod per “Gogum et Magogum” significentur qui in cultu externo sunt et non in aliquo cultu interno, constare potest apud Ezechielem, ex capite xxxviii., ubi de Gogo agitur a principio ad finem; et ex capite xxxix. (ibi vers. 1-16); sed quod illi per “Gogum et Magogum” significentur, non ibi patet clare, quam per Sensum spiritualem; qui quia mihi detectus est, aperietur: primum quid significant illa quae in binis illis capitibus continentur. In capite xxxviii. apud Ezechielem, sunt haec:
    Agitur de illis qui in solo Sensu literae Verbi sunt, et inde in Cultu qui est externus absque interno, qui “Gogus” (vers. 1, 2);
    Quod omnia et singula illius cultus peritura sint (vers. 3-7);
    Quod ille Cultus occupabit Ecclesiam, vastabit eam, et sic in externis absque internis erit (vers. 8-16);
    Quod Ecclesiae status inde mutetur (vers. 17-19);
    Quod inde vera et bona religionis peritura sint, et falsa successura (vers. 20-23).
    In capite xxxix. apud eundem, sunt haec:
    De illis qui in solo Sensu literae Verbi et in Cultu externo, quod venturi sint in Ecclesiam, qui “Gogus;” sed quod perituri (vers. 1-6);
    Quod hoc fiet cum Dominus venit et instaurat Ecclesiam (vers. 7, 8);
    Quod Ecclesia haec tunc omnia mala et falsa eorum disperget (vers. 9, 10);
    Quod prorsus destruet (vers. 11-16);
    Quod Nova Ecclesia a Domino instauranda in omnis generis veris et bonis informabitur, et omnis generis bonis imbuetur (vers. 17-21);
    Et quod prior Ecclesia propter mala et falsa destruetur (vers. 23, 24);
    Quod tunc a Domino colligetur Ecclesia ab omnibus gentibus (vers. 25-29).
    Sed dicetur aliquid de illis qui in cultu externo absque cultu interno spirituali sunt. Sunt illi qui frequentant templa sabbathis et diebus festis, tunc psallunt et orant, auscultant praedicationes, et tunc attendunt ad eloquium, et parum si quicquam ad rem, et aliquantum moventur a precibus enuntiatis affectione, ut quod peccatores sint, et nihil reflectunt super se et sua vita; ut et quotannis obeunt Sacramentum Caenae; mane et vesperi fundunt preces, et quoque ad prandia et caenas orant, tum etiam sermocinantur quandoque de Deo, de Caelo et de Vita aeterna, et tunc quoque aliqua loca e Verbo sciunt depromere, et simulare Christianos, tametsi non sunt; nam postquam haec et illa fecerunt, nihili faciunt adulteria et obscaenitates, vindictas et odia, furta clandestina et depraedationes, mendacia et blasphemationes, et concupiscentias ac intentiones malorum omnis generis. Illi qui tales sunt, non credunt in aliquem Deum, minus in Dominum; si interrogantur quid bonum et verum religionis, nihil sciunt, et cogitant quod nec tanti sit ut sciant; verbo, vivunt sibi et mundo, ita genio et corpori, et non Deo et proximo, ita non spiritui et animae; ex quibus patet, quod cultus eorum sit externus absque cultu interno; hi etiam prone recipiunt haereticum de sola Fide, imprimis cum audiunt quod homo non possit facere bonum a se, et quod non sint sub jugo Legis; inde est, quod dicatur, quod “Draco exibit seducere gentes, Gogum et Magogum.” Per “Gogum et Magogum” etiam in lingua Hebraea significatur tectum et tabulatum, quod est externum.
  3. “Quorum numerus sicut arena maris,” significat multitudinem talium. – Comparatur multitudo illorum “arenae maris” quia per “mare” significatur externum Ecclesiae, (n. 402, 403, 404, 470{1}), et per “arenam” id quod non inservit alicui usui in mari quam ut faciat fundum. Quia tam ingens illorum numerus est, ideo vocatur
    Vallis sepulturae illorum, Multitudo Gogi, et Nomen urbis ubi sunt, Multitudo (Ezech. xxxix. 15, (16)).
    @1 402, 403, 404, 470 pro “403, 404, 420, 470″$
  4. (Vere. 9.) “Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam,” significat quod excitati a Draconicis spernerent omne verum Ecclesiae, et conarentur destruere omnia Ecclesiae Novae, et ipsam ejus doctrinam de Domino et de Vita. – Per “ascendere super latitudinem terrae” significatur spernere omne verum Ecclesiae, nam per “ascendere super” significatur superscandere et praeterire, ita spernere; et per “latitudinem terrae” significatur verum Ecclesiae, de quo sequitur: per “circumdare castra sanctorum” significatur obsidere et velle destruere omnia Ecclesiae Novae, de quibus in sequenti articulo: et per “urbem dilectam” significatur doctrina Novae Ecclesiae; quod per “urbem’ significetur Doctrina Ecclesiae, videatur supra (n. 194, 501, 502, 712), quae “dilecta” vocatur, quia agit de Domino et de Vita, est enim Doctrina Novae Hierosolymae quae hic intelligitur. Quod haec per illa verba significentur, nemo potest videre nisi per Sensum spiritualem Verbi, non enim potest in alicujus cogitationem venire, quod per “latitudinem terrae” significetur verum Ecclesiae, quodque per “castra sanctorum” significentur omnia Ecclesiae Novae, tam vera quam bona ejus, et quod per “urbem” significetur doctrina ejus: quare ne mens in dubio haereat, necessum est ut demonstretur quid “latitudo” et quid “castra sanctorum” in spirituali Sensu significant, ex quibus postea videri potest quod talis sit illorum verborum sensus. Quod “latitudo terrae” significet verum Ecclesiae, est quia in mundo spirituali sunt quatuor plagae, Oriens, Occidens, Meridies et Septentrio, et Oriens et Occidens faciunt longitudinem ejus, ac Meridies et Septentrio latitudinem ejus; et quia in Oriente et Occidente habitant qui in bono amoris sunt, et ideo per “Orientem” et “Occidentem” significatur bonum, inde similiter per “longitudinem;” et quia in Meridie et Septentrione habitant qui in veris sapientiae sunt, et ideo per “Meridiem” et “Septentrionem” significatur verum, inde similiter per “latitudinem:” sed de his videantur plura in Opere De Caelo et Inferno Londini 1758 edito (n. 141-153). Quod per “latitudinem” significetur verum, constare potest ex his locis in Verbo:
    Jehovah, “non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in Latitudine pedes meos” (Psalm. xxxi. 9 (B.A. 8));
    “Ex angustia invocavi Jah, respondit mihi in latitudine” (Psalm. cxviii. 5);
    “Jehovah eduxit me in Latitudinem, eripuit me” (Psalm. xviii. 20 (B.A. 19));
    “Ego exsuscitans Chaldaeos, gentem amaram et celerem, ambulantem in latitudines terrae” (Hab. i. 6):
    “Aschur ibit per Jehudam, mundabit et transibit, et erunt extensiones alarum ejus plenitudo latitudinis” (Esaj. viii. 8);
    “Jehovah pascet eos sicut ovem in latitudine” (Hosch. iv.16).
    (Praeter alibi, ut Psalm. iv. 2 (B.A. 1); Psalm. lxvi. 12; Deutr. xxxiii. 20.)
    Nec aliud intelligitur per
    Latitudinem Urbis Novae Hierosolymae (Apoc. xxi. 16);
    cum enim per “Novam Hierosolymam” intelligitur Nova Ecclesia, non potest per “latitudinem et longitudinem ejus” significari latitudo et longitudo, sed verum et bonum ejus; haec enim sunt Ecclesiae: ut quoque apud Sachariam:
    Dixi Angelo, “Quo tu pergis. Dixit, Ad metiendum Hierosolymam, ut videam quanta Latitudo ejus, et quanta longitudo ejus” (ii. 6 (B.A. 2));
    Similiter per “latitudines et longitudines” novi Templi et novae Terrae, apud Ezechielem (cap. xl.-xlvii.).
    Tum etiam per “longitudines et latitudines” Altaris holocausti, Tabernaculi, Mensae super qua panes, Altaris suffitus, et Arcae inibi; et quoque per “longitudines et latitudines” Templi Hierosolymitani, et per plurium aliorum, quae per mensuras designata sunt.
  5. Dictum est quod per “circumdederunt castra sanctorum et urbem dilectam” significetur quod conarentur destruere omnia Ecclesiae Novae, tam vera quam bona ejus, et ipsam doctrinam ejus de Domino et de Vita (ut in antecedente articulo dictum est): quod illa significentur, est quia per “castra sanctorum” significantur omnia vera et bona Ecclesiae, quae est Nova Hierosolyma. Quod castra In spirituali sensu significent omnia Ecclesiae, quae se referunt ad vera et bona ejus, constare potest ex his locis:
    “Sol et Luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem; Jehovah dedit vocem coram exercitu Suo, quia multa valde Castra Ipsius, quia innumerus faciens Verbum Ipsius” (Joel ii. 10, 11);
    “Castrametabor ad Domum Meam de Exercitu” (Sach. ix. 8);
    “Deus dispersit ossa Castrametantium contra te,{1} quia Deus rejecit illos” (Psalm. liii. 6 (B.A. 5)):
    “Castrametatur Angelus Jehovae circa timentes Ipsum, et liberat eos” (Psalm. xxxiv. 8 (B.A. 7));
    Occurrebant Jacobo Angeli Dei, et dixit Jacob, “Castra Dei haec; ideo vocavit Nomen loci istius Machanaim” (Castra bina) (Gen. xxxii. 2{2}).
    (Praeter alibi, ut Esaj. xxix. 3; Ezech. i. 24; Psalm. xxvii. 3.)
    Quod per “exercitus” in Verbo significentur vera et bona Ecclesiae, tum falsa et mala ejus, videatur n. 447, 826, 833; inde etiam per “castra.” Quoniam per Filios{3} Israelis ac duodecim Tribus eorum significatur Ecclesia quoad omnia vera et bona ejus (n. 349, 350), quare illi vocabantur
    “Exercitus Jehovae” (Exod. vii. 4; cap. xii. 41, 51);
    et ubi congregati consedebant vocabantur
    “Castra” (ut Levis. iv. 12; cap. viii. 17; cap. xiii.{4} 46; cap. xiv. 8; cap. xvi. 26, 28; cap. xxiv. 14, 23; Num. i: cap. ii: cap. iii; cap. iv. 5,{5} seq.; cap. v. 2-4{6}; cap. ix. 17 ad fin; cap. x. 2-28{7}; cap. xi. 31, 32: cap. xii. 14, 15; cap. xxi. 10-25{8}; cap. xxxiii. 1-49{9}; Deutr, xxiii. 10-15 (B.A. 9-14); Amos iv. 10).
    Ex his nunc patet quod per “circumdederunt castra sanctorum, et urbem dilectam,” significetur quod conarentur destruere omnia vera et bona Ecclesiae novae, quae est Nova Hierosolyma, et quoque doctrinam ejus de Domino et de Vita. Simile significatur per haec apud Lucam:
    “Quando videritis circumdatam ab Exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio: tandem erit Hierosolyma conculcata a gentibus, usque dum implebuntur tempora gentium” (xxi. 20, 24);
    haec de consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae; per “Hierosolymam” etiam hic significatur Ecclesia. Quod “Gog et Magog,” hoc est, illi qui in Cultu externo separato a cultu interno sunt, tunc invasuri sint Ecclesiam, et conaturi destruere illam, dicitur etiam apud Ezechielem
    (cap. xxxviii. 8, 9, 11, 12, 15, 16; cap. xxxix. 2);
    et quod tunc Nova Ecclesia a Domino
    (cap. xxxix. 17{10} ad fin.).
    @1 te pro “me”$
    @2 2 pro “2, 3″$
    @3 Filios pro “Filio”$
    @4 xiii. pro “xii.”$
    @5 5 pro “4”$
    @6 2-4 pro “2 ad 20″$
    @7 2-28 pro “1 ad 11, 29″$
    @8 xxi. 10-25 pro “xix. 19 ad 25″$
    @9 1-49 pro “2 ad 58″$
    @10 17 pro “16”$
  6. “Et descendit ignis a Deo de Caelo, et consumpsit eos,” significat quod perierint a concupiscentiis amoris infernalis. – Per “ignem descendentem e Caelo” qui consumpsit eos, significantur concupiscentiae malorum, seu amoris infernalis (ut supra, n. 494, 748); quoniam illi qui in cultu externo separato a cultu interno sunt, in omnis generis malis et in concupiscentiis sunt, quia mala apud illos non per aliquam paenitentiam actualem remota sunt (n. 859). Dicitur quod “ignis a Deo e Caelo descenderit:” ita factum est antiquis temporibus, quando omnia Ecclesiae coram oculis illorum repraesentabantur, proinde quando Ecclesiae erant repraesentativae; at vero hodie, cum repraesentativa cessarunt, similiter dicitur, et per id significatur idem quod olim cum repraesentabatur: quod ignis e Caelo descenderit super illos qui prophanaverunt sancta, videatur supra (n. 494, 748). Simile dicitur de “Gogo et Magogo” apud Ezechielem:
    “Ignem et sulphur pluere faciam super Gogum, et super alas ejus, et super populos multos qui cum illo” (xxxviii. 22{1});
    “Mittam ignem in Magogum” (xxxix. 6).
    @1 22 pro “21”$
  7. (Vers. 10.) “Et Diabolus seducens eos conjectus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi Bestia et Pseudopropheta; et cruciabuntur dies et noctes in saecula saeculorum,” significat illos, qui in malis quoad vitam et in falsis is quoad doctrinam erant, conjectos in Infernum, ubi ab amore falsi sui et a cupiditatibus mali sui interius infestabuntur jugiter in aeternum.-Per “Diabolum seducentem illos” intelligitur Draco, ut patet a praecedentibus; et per “Draconem” intelliguntur in genere qui in malis quoad vitam sunt, et in falsis quoad doctrinam (n. 841): dicitur “Diabolus seducens illos,” ut sciretur quod esset Draco; quia ille seduxit (ut patet a vers. 2, 3, 7, 8, hujus capitis): per “stagnum ignis” in quod conjectus est, significatur Infernum ubi amores falsi sunt et cupiditates mali (n. 835); per “Bestiam et Pseudoprophetam” significantur qui in sola Fide et vita et doctrina sunt, tam indocti quam docti, per “Bestiam” indocti et per “Pseudoprophetam” docti (n. 834); per “cruciari dies et noctes” significatur interius infestari jugiter, et per “in saecula saeculorum” in aeternum. Et quia dicitur quod “conjecti sint in stagnum ignis et sulphuris,” et per id significatur ubi amores falsi et cupiditates mali sunt (n. 835), sunt haec quibus interius infestabuntur; unusquisque enim in Inferno cruciatur ex suo amore et ejus concupiscentiis; haec enim faciunt vitam cujusvis ibi, et vita cruciatur; quare sunt ibi gradus cruciatus secundum gradus amoris mali et inde falsi.
  8. (Vers. 11.) “Et vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Caelum et Terra, (et locus non intentus est),” significat Judicium universale a Domino factum super omnes priores Caelos, super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; qui Caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret. – Antequam illa in ordine secundum literam explicantur, praemittendum est aliquid de Judicio universali, de quo hic agitur. A tempore quo Dominus in mundo fuit, quando Ipse in Persona ultimum Judicium fecit, permissum est ut illi qui in bono civili et morali erant, tametsi in nullo bono spirituali, unde in externis apparebant sicut Christiani sed in internis erant diaboli, diutius reliquis morarentur in Mundo spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum: et tandem concessum fuit illis habitationes constantes ibi sibi facere, et quoque per abusum correspondentiarum et per phantasias sibi formare sicut Caelos, quos etiam ad multam copiam formaverunt. Sed cum ad illam copiam multiplicati sunt ut interciperent spiritualem lucem et spiritualem calorem inter Caelos superiores et inter homines in terris, tunc Dominus fecit Ultimum Judicium, et imaginarios illos Caelos dissipavit: quod factum est eo modo, quod externa per quae simulabant Christianos, auferrentur, et quod interna, in quibus erant diaboli, aperirentur; et tunc visi sunt quales erant in se, et qui visi sunt diaboli conjecti sunt in Infernum, quisque secundum mala suae vitae: hoc factum est Anno 1757: sed plura de hoc Judicio universali videatur in Opusculo De Ultimo Judicio Londini 1758 edito, et in Continuatione de illo, Amstelodami 1763 edita.
    Nunc ad Explicationem: Per “Thronum album et magnum, et Sedentem super illo” significatur Judicium universale a Domino factum: per “Thronum” significatur Caelum et quoque Judicium (n. 229); per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus (n. 808 fin.): quod Thronus apparuerit “albus,” est quia judicium factum est ex Divinis veris, “album” enim praedicatur de veris (n. 167, 379); quod Thronus apparuerit “magnus,” est quia judicium etiam factum est ex Divino Bono, “magnum” enim praedicatur de bono (n. 656, 663): “a Cujus facie fugit Terra et Caelum” significat quod Caeli illi, quos sibi fecerant, de quibus mox supra, cum terris eorum, dissipati sint; sunt enim in mundo spirituali aeque terrae, quemadmodum in mundo naturali (videatur n. 260, 331{1}); sed sicut omnia ibi, etiam terrae, sunt ex origine spirituali: et “locus non inventus est illis,” significat quod Caeli cum terris eorum ita prorsus dissipati sint ut nihil eorum amplius appareret. Ex his constare potest, quod per “vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Terra et Caelum, et locus non inventus est illis,” significetur Judicium universale a Domino factum super omnes priores{2} caelos super quibus fuerunt qui in bono civili et morali et in nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos, sed in internis erant diaboli; qui caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt, adeo ut nihil eorum amplius appareret.
    @1 331 pro “336”$
    @2 priores pro “novos”$
  9. (Vers. 12.) “Et vidi mortuos, parvos et magnos, stantes coram Deo,” significat omnes qui e terris mortui sunt, et nunc inter illos qui in Mundo spirituum, ex quacunque conditione et qualitate, a Domino congregatos ad judicium. – Per “mortuos” significantur omnes qui e terris excesserunt, seu qui quoad corpus mortui sunt, de quibus plura infra; per “parvos et magnos” significantur ex quacunque conditione et qualitate (ut n. 604); per “stare coram Deo,” hoc est, coram Sedente super Throno, significatur sisti et congregari ad judicium. Per “mortuos” in Verbo significatur idem quod per mortes, et per “mortes” significantur varia: per “mortem” enim non modo significatur exstinctio vitae naturalis, quae est obitus, sed etiam exstinctio vitae spiritualis quae est damnatio; per “mortem” etiam significatur exstinctio amorum corporis seu concupiscentiarum carnis, post quam innovatio vitae; pariter per “mortem” significatur resurrectio, quia homo post mortem statim resurgit; tum per “mortem” significatur neglectus, non agnitio, et rejectio a mundo: in communissimo autem sensu per “mortem” significatur idem quod per “Diabolum,” quare etiam Diabolus vocatur “Mors;” et per “Diabolum” intelligitur Infernum; ubi sunt qui vocantur diaboli inde etiam per “mortem” intelligitur malum voluntatis, quod facit ut homo sit diabolus: in hoc ultimo sensu intelligitur “Mors” in sequente versu, ubi dicitur quod “Mors et Infernus dederint suos mortuos,” et quod “conjecti sint in stagnum ignis.” Ex his constare potest, quinam per “mortuos” in vario sensu significantur: hic significantur omnes illi qui e mundo excesserunt, seu e terris mortui erant, et tunc in Mundo spirituum. Dicitur in Mundo spirituum, quia in illum omnes post obitum primum veniunt, et ibi praeparantur boni ad Caelum et mali ad Infernum; et morantur ibi quidam modo per mensem, aut per annum, et quidam per decem annos usque ad triginta; et illi, quibus concessum fuit sibi sicut caelos facere, ad aliquot saecula, hodie vero non ultra viginti annos est ingens ibi multitudo, et ibi sunt Societatem sicut in Caelis et in Infernis: de hoc mundo videatur supra (n. 784, 791). Supra his qui in illo mundo erant, factum est Ultimum Judicium, et non factum est super illis qui in Caelo erant, nec super illis qui in Inferno; qui enim in Caelo erant prius salvati sunt, et qui in Inferno prius damnati sunt. Ex his videri potest quantum hallucinantur qui credunt quod Ultimum Judicium exstiturum sit in terris, et quod tunc homines quoad sua corpora resurrecturi sint: sunt enim omnes, qui a prima creatione mundi vixerunt, in mundo spirituali simul; et omnes induti corpore spirituali, qui coram oculis illorum, qui spirituales sunt, apparent in simili forma homines, sicut qui in mundo naturali sunt coram oculis eorum qui naturales sunt.
  10. “Et libri aperti sunt, et Liber alius apertus est qui est vitae,” significat quod interiora mentis omnium illorum reclusa sint, et per influxum lucis et caloris e Caelo visi et percepti quales essent quoad affectiones quae amoris seu voluntatis, et inde quoad cogitationes quae fidei seu intellectus, tam mali quam boni. – Per “libros” non intelliguntur libri, sed interiora mentis illorum qui judicantur; per “libros” interiora mentis illorum qui mali sunt et judicantur ad mortem, et per “Librum vitae” qui boni sunt et judicantur ad vitam. Dicuntur “libri,” quia interioribus mentis cujusvis inscripta sunt omnia quae quisque ex voluntate seu amore, et inde ex intellectu seu fide, in mundo cogitavit, intendit, locutus est, et fecit; haec omnia sunt vitae cujusvis inscripta, ita ad amussim ut prorsus nihil desit. Haec ad vivum apparent qualia sunt, quando lux spiritualis, quae est sapientia a Domino, et calor spiritualis, qui est amor a Domino, per Caelum influunt; lux spiritualis detegit cogitationes quae sunt intellectus et fidei, et calor spiritualis detegit affectiones quae sunt voluntatis et amoris; ac lux spiritualis et simul calor spiritualis detegunt intentiones et conatus: quod ita sit, non dico quod rationalis homo possit ex luce intellectus sui videre; nam potest si vult, modo velit intelligere quod detur lux spiritualis quae illuminat intellectum, et calor spiritualis qui accendit voluntatem.
  11. “Et judicati sunt mortui ex scriptis in libris secundum opera illorum,” significat quod omnes judicati sint secundum vitam suam internam in externis. – Per “mortuos” significantur omnes qui e terris mortui sunt, et tunc in Mundo spirituum (ut supra, n. 866): “ex scriptis in libris” significat ex interioribus mentis cujusvis tunc reclusis (ut mox supra, n. 867): “secundum opera illorum” significat secundum vitam cujusvis internam in externis; quod id per “opera” in Verbo significetur, videatur supra (n. 72,{1} 76, 94, 141, 641): quibus adjiciam haec, quod dentur opera mentis et opera corporis, utraque interna et simul externa; opera mentis sunt intentiones et conatus, et opera corporis sunt loquelae et actus; haec et illa procedunt ex hominis vita interna, quae est voluntatis seu amoris ejus; quicquid non desinit in opera, sive interna quae mentis sive externa quae corporis, non sunt in vita hominis, influunt enim e Mundo spirituum, sed non recipiuntur; quare sunt sicut imagines quae stringunt oculos, et sicut odores qui feriunt nares, a quibus homo avertit faciem: sed plura de his videantur in locis supra citatis, ubi etiam aliqua loca ex Verbo adducta sunt confirmantia quod homo secundum opera judicetur. Praeter illa sint etiam haec ex Paulo:
    “In die irae et revelationis justi judicii Dei, Qui reddet unicuique secundum Opera ejus” (Rom. ii. 5, 6);
    “Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus, pro ut ea fecit, sive bonum sive malum” (2 Corinth. v. 10).
    @1 72 pro “73”$
  12. (Vers. 13.) “Et dedit Mare eos qui in illo mortuos,” significat homines Ecclesiae externos et naturales convocatos ad judicium. – Per “mare” significatur externum Ecclesiae, quod est naturale; inde per illos quos “mare dedit” significantur homines Ecclesiae externi et naturales; quod “mare” significet externum Ecclesiae, quod est naturale, videatur supra (n. 238, 239 fin., 402 405,{1} 470, 565 1/2, 567{2}, 659, 661); per “mortuos” intelliguntur qui e terris mortui erant, ut supra (n. 866, 868). Quod per “mortuos quos dedit mare,” intelligantur homines Ecclesiae externi, est quia non alii judicati sunt quam qui in aliquo cultu fuerunt; omnes enim illi qui spreverunt sancta Ecclesiae, et negaverunt Deum, Verbum et Vitam post mortem, judicati sunt statim post mortem, et conjuncti illis qui in Inferno erant, quo dein dejecti sunt; at illi qui externi et naturales homines fuerunt, et ore tulerunt quod Deus sit, quod Caelum et Infernum sint, et quodam modo agnoverunt Verbum, illi sunt qui convocati erant ad judicium. Ex his qui ex “mari” erant, plures salvati sunt; nam non legitur quod omnes illi “conjecti sint in stagnum ignis, sicut “Mors et Infernus;” sed quod “si quis ex illis non inventus est in Libro vitae scriptus, conjectus sit” (vers. 15{3}). Illi qui ex his salvati sunt, etiam intelliguntur per “reliquos mortuorum qui non revixerunt donec consummarentur mille anni” (vers. 5). Ex his nunc constare potest, quod per “dedit mare eos qui in illo mortuos” significentur homines Ecclesiae externi et naturales convocati ad judicium.
    @1 402-405 pro “403, 404, 420″$
    @2 565 1/2, 567 pro “566”$
    @3 15 pro “16”$
  13. “Et Mors at Infernus dederunt eos qui in illis mortuos,” significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium. – Per “Mortem et Infernum” non alii intelliguntur, quam qui interius in se diaboli et satanae erant, per “Mortem” qui interius in se diaboli, et per “Infernum” qui interius in se satanae, proinde omnes impii corde, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae apparebant; non enim alii ad Judicium hoc universale covocati sunt; nam qui in externis sunt sicut homines Ecclesiae, sive sint ex laicis sive ex clericis, ac in internis diaboli et satanae,judicantur, quia apud illos separanda sunt externa ab internis; et quoque judicari possunt, quia sciverunt et professi sunt illa quae Ecclesiae sunt. Quod per “Mortem” intelligantur impii corde qui in se diaboli erant, et per “Infernum” qui in se satanae, patet ex eo quod dicatur quod “Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis” (vers. seq. 14); et non potest Mors, nec Infernus conjici in Infernum, sed illi possunt, qui quoad interiora sua sunt Mors et Infernus, hoc est, in se diaboli et satanae. Quinam per Diabolum et Satanam intelliguntur, videatur supra (n. 97, 841,{1} 857); et quod illi sint Mors qui in se diaboli sunt, mox supra (n. 866). Etiam alibi dicitur “Mors et Infernus,” ut,
    Dixit Filius Hominis, “Habeo claves Mortis et Inferni” (Apoc.i. 18);
    Sedens super equo pallido, “nomen illi Mors, et Infernus sequebatur illum” (Apoc. vi. 8).
    (Pariter Hosch. xiii. 14; Psalm. xviii. 5, 6 (B.A. 4, 5); Psalm. xlix. 15, 16 (B.A. 14, 15); Psalm. cxvi. 3{2})
    @1 841 pro “851”$
    @2 3 pro “1”$
  14. “Et judicati sunt quisque secundum opera illorum.” – Quod significet quod omnes judicati sint secundum vitam suam in internam in externis, patet ab explicatis supra (n. 868), ubi similia verba: quibus haec adjiciam, quod quisque judicetur secundum quale suae animae; et anima hominis est vita ejus, est enim amor voluntatis ejus; et amor voluntatis cujusvis est prorsus secundum receptionem Divini Veri procedentis a Domino, et hanc receptionem docet doctrina Ecclesiae quae ex Verbo est.
  15. (Vers. 14.) “Et Mors at Infernus conjecti sunt in stagnum ignis,” significat quod impii corde qui in se diaboli et satanae erant, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae, dejecti sint in Infernum inter illos qui in amore mali et inde in amore falsi concordantis cum malo erant. – Per “Mortem et Infernum” significantur impii corde, qui interius in se diaboli et satanae erant, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae, ut supra (n. 870). Per “stagnum ignis” significatur infernum ubi sunt illi qui in amore mali et inde in amore falsi concordantis cum malo, ita qui amant malum, et confirmant illud per ratiocinia ex naturali homine, et plus qui confirmant illud per Sensum literae Verbi; hi non possunt aliter quam interius in se negare Deum, nam hoc in malo vitae per falsa confirmato latet reconditum: “stagnum” significat ubi falsum in copia, et “ignis” significat amorem mali, ut supra (n. 835,{1} 864). Quod dicatur quod “Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis,” est secundum loquelam angelicam, in qua non nominatur persona, sed id quod est in persona et facit illam, hic in persona quod facit mortem et infernum ejus; quod ita sit, videri potest ex eo quod Infernus non possit conjici in Infernum.
    @1 835 pro “841”$
  16. “Haec est altera mors,” significat quod his sit ipsa damnatio.-Quod per “alteram mortem” significetur mors spiritualis, quae est damnatio, videatur supra (n. 853): hoc dicitur, quia illi qui impii corde sunt, et in se diaboli et satanae, et tamen sicut homines Ecclesiae, prae reliquis damnati sunt.
  17. (Vers. 15.) “Et si quis non inventus est in Libro vitae scriptus, conjectus est in stagnum ignis,” significat quod qui non vixerunt secundum praecepta Domini in Verbo, et non crediderunt in Dominum, condemnati sint. – Quod per “Librum vitae” significetur Verbum, et per “judicari ex illo libro” significetur secundum vera Verbi, videatur supra (n. 256, 259, 295, 303,{1} 309, 317, 324, 330); et non alius invenitur scriptus in Libro vitae, quam qui vixit secundum praecepta Domini in Verbo, et credidit in Dominum; ideo hoc intelligitur. Quod qui non vivit secundum praecepta Domini in Verbo condemnetur, docet Dominus apud Johannem:
    “Si quis Mea audiverit verba, non tamen crediderit, Ego non judico illum; habet quod judicet eum, Verbum quod locutus sum, illud judicabit eum extremo die” (xii. 47, 48).
    Et quod qui non credit in Dominum condemnetur, etiam apud Johannem: “Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eo” (iii. 36).
    @1 303 pro “302”$
  18. His adjiciam haec MEMORABILIA: –
    Quodam mane experrectus a somno vidi duos angelos descendentes e Caelo, unum e meridie Caeli, et alterum ex oriente Caeli, utrumque in curribus quibus alligati erant equi albi. Currus in quo vectus est angelus e meridie Caeli, splendebat sicut ex argento; et currus in quo vectus est angelus ex oriente Caeli, splendebat sicut ex auro; et habenae quas tenebant manibus fulgebant sicut ex luce flammea aurorae. Ita mihi visi sunt bini illi angeli e longinquo; sed e propius veniebant, non apparebant in curru, sed in sua forma angelica quae est humana. Ille qui ab oriente Caeli venit, in veste splendente purpurea, et ille qui a meridie Caeli, in veste splendida hyacinthina. Hi cum sub Caelis in inferioribus erant, accurrebat unus ad alterum, sicut aemularentur quis prior, et se mutuo amplexi et osculati sunt.
    Audivi quod bini illi angeli, dum in mundo vixerunt, fuerint amicitia interiore conjuncti; sed nunc unus in Caelo orientali, alter in Caelo meridionali. In Caelo orientali sunt qui a Domino in amore sunt; in Caelo autem meridionali qui a Domino in sapientia sunt.
    Illi postquam aliquamdiu locuti sunt de magnificis in Caelis suis, venit in sermonem illorum hoc, Num Caelum in sua essentia sit Amor, vel num Sapientia. Conveniebant illico quod unum sit alterius, sed Cujus ab origine ventilabant.
    Ille Angelus qui e Caelo sapientiae erat, quaesivit alterum “Quid Amor;” et respondit quod amor oriundus a Domino ut Sole, sit calor vitae angelorum et hominum, ita vita eorum; et quod derivationes amoris dicantur affectiones; et quod per has producantur perceptiones et sic cogitationes “ex quo fluit, quod sapientia ex origine sua sit amor: consequenter quod Cogitatio in origine sua sit affectio illius amoris: et quod videri possit ex derivationibus in suo ordine lustratis, quod cogitatio non aliud sit quam forma affectionis; et quod hoc nesciatur, quia cogitationes in luce sunt, sed affectiones in calore, et quod ideo super cogitationes reflectatur, non autem super affectiones; similiter ut fit cum sono et cum loquela. Quod cogitatio non sit aliud quam forma affectionis, etiam illustrari potest per loquelam, quod haec non aliud sit quam forma soni; simile etiam est, quia sonus correspondet affectioni, et loquela cogitationi, quare affectio sonat, et cogitatio loquitur. Hoc etiam potest perspicuum fieri, cum dicitur, Aufer sonum a loquela, num detur aliquid loquelae; similiter aufer affectionem a cogitatione, num detur aliquid cogitationis.' Inde nunc patet, quod amor sit omne sapientiae, consequenter quod essentia Caelorum sit amor, et quod existentia illorum sit sapientia; seu idem, quod Caeli sint ex Divino Amore, et quod existant ex Divino Amore per Divinam Sapientiam; quare, ut prius dictum est, unum est alterius." Tunc apud me erat novitius spiritus, qui audiens haec interrogabat, num simile est cum charitate et inde, quia charitas est affectionis et fides cogitationis. Et respondit Angelus, "Est prorsus simile; fides non est aliud quam forma charitatis, plane sicut loquela{1} est forma soni{2} Formatur etiam fides a charitate, sicut formatur loquela a sono. Formationis modum etiam novimus in Caelo, sed non vacat illam hic exponere." Adjecit, "Per fidem intelligo fidem spiritualem, in qua spiritus et vita unice est ex charitate, nam haec spiritualis est, et per illam fides; quare fides absque charitate est fides mere naturalis, et haec fides est fides mortua; conjungit etiam se cum affectione mere naturali, quae non aliud est quam concupiscentia." Angeli de his loquebantur spiritualiter, ac spiritualis loquela complectitur millia, quae loquela naturalis non potest exprimere, et quod mirum, quae ne quidem possunt in ideas cogitationis naturalis cadere. Retinete haec, quaeso, et quando e luce naturali in lucem spiritualem venitis, quod fit post mortem, inquirite tunc quid fides - et quid charitas, et videbitis clare quod fides sit charitas in forma, et inde quod charitas sit omne fidei; consequenter quod sit anima, vita et essentia fidei, prorsus sicut affectio est cogitationis, et sicut sonus est loquelae: et si desideraveritis, visuri estis formationem fidei a charitate similem formationi loquelae ex sono, quia correspondent. Postquam angeli haec et illa locuti sunt, abiverunt, et cum recesserunt, quisque ad suum Caelum, apparebant stellae circum capita illorum; et cum ad distantiam a me elongati sunt, visi sunt iterum in curribus, ut prius. Postquam bini illi angeli extra meum conspectum fuerunt, vidi quendam hortum a latere dextro, ubi erant oleae, Vites, ficus, laurus, et palmae, in ordine secundum correspondentiam positae. Illuc prospexi, et inter arbores vidi angelos et spiritus vadentes et colloquentes; et tunc ad me respexit unus spiritus angelicus. Spiritus angelici vocantur, qui in mundo spirituum praeparantur ad Caelum, et postea fiunt angeli. Ille Spiritus ab horto illo ad me venit, et dixit, "Vis mecum ire in nostrum paradisum et auditurus ac visurus es mirabilia." Et abivi cum illo, et tunc dixit mihi, "Hi quos vides" (erant enim plures) "sunt omnes in affectione veri, et inde in luce sapientiae. Est quoque hic aedificium quod vocamus Templum Sapientiae; sed illud non aliquis videt qui credit se multum sapere, minus qui credit se satis sapere, et adhuc minus qui credit se sapere ex se: causa est, quia illi non in receptione lucis Caeli ex affectione genuinae sapientiae sunt. Genuina sapientia est, quod homo e luce Caeli videat, quod quae scit, intelligit, et sapit, tam parum sint respective ad id quod non scit, intelligit et sapit, sicut est gutta ad oceanum, consequenter vix aliquid. Omnis qui in hoc horto paradisiaco est, et ex perceptione et visu in se agnoscit quod tam parum sapiat respective, is videt Templum illud Sapientiae; nam lux interior dat illud videre, non autem lux exterior absque illa." Et qua ego hoc saepius cogitavi, et ex scientia, et dein ex perceptione, et demum ex visu e luce interiore, agnovi quod homo tam parum sapiat, ecce datum est mihi videre illud templum. Erat quoad formam mirabile. Erat elevatum supra humum, quadrangulare, parietes ex crystallo, tectum ex jaspide pellucido eleganter arcuatum, substructio ex vario lapide pretioso. Erant gradus, per quos in illud ascendebatur, ex alabastro polito. Ad latera graduum apparebant sicut leones cum catulis. Et tunc quaesivi num liceat intrare, et dictum est quod liceat. Quare ascendi; et cum intravi, vidi sicut cherubos volantes sub tecto, sed mox evanescentes; solum super quo ambulatur ex cedris, et totum templum ex pellucentia tecti et parietum ad formam lucis. Intrabat mecum Spiritus angelicus, cui retuli quid audivi ex binis Angelis de amore et sapientia, ut et de charitate et fide. Et tunc dixit, Annon etiam locuti sunt de tertio." "Quid tertium," dixi. Respondit, "Est usus; amor et sapientia absque usu non sunt aliquid; sunt modo entia idealia, nec fiunt realia priusquam sunt in usu: sunt enim amor, sapientia et usus, tria, quae non separantur possunt; si separantur, neutrum est aliquid. Non est amor aliquid absque sapientia, sed in sapientia formatur ad aliquid; hoc aliquid ad quod formatur est usus; quare cum amor per sapientiam in usu est, tunc est aliquid, imo tunc primum existit. Sunt prorsus sicut finis, causa et effectus; finis non est aliquid nisi per causam sit in effectu; si solvitur unum ex illis tribus, solvitur omne, et fit sicut nihil. Simile est cum charitate, fide, et operibus; charitas absque fide non est aliquid, nec fides absque charitate, nec charitas et fides absque operibus; at in operibus fiunt aliquid, et tale aliquid quale est operum usus. Simile est cum affectione, cogitatione et operatione; et simile est cum voluntate, intellectu et actione. Quod ita sit, videri potest clare in hoc templo, quia lux, in qua hic sumus, est lux illustrans mentis Interiora. Quod non detur completum et perfectum nisi sit trinum, etiam docet geometria; non enim est linea aliquid nisi fiat area; nec est area aliquid nisi fiat corpus: quare ducetur unum in alterum, ut existant; et coexistunt in tertio. Sicut est in hoc, etiam est in omnibus et singulis Creatis, quae finita sunt in suo tertio. Inde nunc est, quodtria’ in Verbo spiritualiter intellecta significent completum et prorsus. Quoniam ita est, non potui non mirari, quod quidam profiteantur solam fidem, quidam solam charitatem, quidam sola opera; cum tamen unum absque altero, ac unum et simul alterum absque tertio, non est aliquid.”
    Sed tunc quaesivi, “Potestne homo charitatem et fidem habere, et usque non opera; potestne homo esse in affectione et cogitatione de aliqua re, et tamen non in operatione ejus.”
    Dixit mihi Spiritus angelicus, Non potest nisi modo idealiter at non realiter. Erit usque in conatu aut voluntate ad operandum; ac voluntas seu conatus est actus in se, quia est continuus nisus ad agendum, qui fit actus exterior accedente determinatione; quale conatus et voluntas, sicut actus interior, acceptatur ab omni sapiente, quia a Deo, prorsus sicut actus exterior, modo non deficiat quando datur copia.”
    Post haec descendi per gradus e Templo Sapientiae, et ambulavi in horto, et vidi aliquos sedentes sub quadam lauru comedentes ficus. Ad illos secessi, et petivi ab illis ficus, ac dederunt; et ecce ficus in manu mea factae sunt uvae.
    Quod cum miratus sum, dixit mihi Spiritus angelicus, qui adhuc mecum erat, “Ficus in manu tua factae sunt uvae, quia ficus ex correspondentia significant bona charitatis et inde fidei in naturali seu externo homine, at uvae bona charitatis et fidei in spirituali seu interno homine; et quia amas spiritualia, ideo iti factum est tibi: in nostro enim mundo omnia fiunt et existunt, et quoque mutantur, secundum correspondentias.”
    Et tunc rue supervenit desiderium sciendi quomodo homo potest facere bonum a Deo, et tamen sicut a se; quare interrogavi comedentes ficus; quomodo illi id comprehendunt.
    Dixerunt quod non possint id aliter comprehendere, quam quod Deus operetur id intus in homine, ac per hominem quando ille id nescit; quoniam si homo id consciret et sic faceret sicut a se, quod etiam est facere a se, non faceret bonum sed malum: “omne enim quod ab homine, ut ab ipso, procedit, procedit a proprio ejus, ac proprium hominis a nativitate malum est. – Quomodo tunc potest bonum a Deo et malum ab homine conjungi, et sic conjunctim procedere in actum. Et proprium hominis in rebus salutis continue spirat meritum; et quantum hoc facit, tantum derogat Domino Ipsius meritum quod est summa injustitia et Impietas. Verbo, si bonum, quod Deus per Spiritum Sanctum in homine operatur, a hominis velle et inde facere influeret, id bonum omnino conspurcaretur et quoque prophanaretur; quod tamen Deus nusquam permittit. Potest quidem homo bonum quod facit, cogitare quod sit a Deo, et id vocare bonum Dei per se, ac sicut a se; sed usque hoc non comprehendimus.
    Sed tunc aperui mentem, et dixi, “Non comprehenditis, quia cogitatis ex apparentia, et cogitatio ex apparentia confirmata est fallacia. Apparentia et inde fallacia vobis est, quia creditis quod omnia quae homo vult et cogitat, et inde facit et loquitur, sint in illo, et consequenter ex ipso; cum tamen nihil eorum est in illo praeter statum recipiendi quod influit. Homo non est vita in se, sed est organum recipiens vitae. Dominus Solus est Vita in Se, ut quoque Ipse dicit apud Johannem:
    `Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio Vitam habere in Se Ipso – (v. 26; praeter alibi, ut cap. xl. 25: cap. xiv. 6, 19).
    Sunt duo quae faciunt vitam, amor et sapientia; seu quod idem, bonum amoris et verum sapientiae. Haec influunt a Deo, et
    recipiuntur ab homine, et sentiuntur in homine sicut in illo; et quia sentiuntur ab illo sicut in illo, procedunt etiam sicut ab illo. Quod ita sentiantur ab homine, datum est a Domino, ut id quod influit, afficiat illum, et sic recipiatur et remaneat. Sed quia omne malum etiam influit, non a Deo sed ab Inferno, et hoc recipitur cum jucunditate, quia homo tale organum est natus, quare non plus boni recipitur a Deo, quam quantum mali removetur ab homine sicut ab illo; quod fit per paenitentiam et simul per fidem in Dominum. Quod amor et sapientia, charitas et fides, seu communius loquendo, bonum amoris et charitatis ac verum sapientiae et fidei, influant, et quod quae influunt appareant in homine sicut in illo et inde sicut ab illo, manifeste videri potest ex visu, auditu, odoratu, gustu et tactu; omnia quae in illorum sensuum organis sentiuntur, influunt ab extra, et sentiuntur in illis; similiter in sensuum internorum organis, cum sola differentia, quod in haec influant spiritualia quae non apparent, in illa autem naturalia quae apparent. Verbo, homo est organum recipiens vitae a Deo; consequenter est recipiens boni, quantum desistit a malo. Posse desistere a malo dat Dominus cuivis homini, quia dat velle et intelligere sicut a se; et quicquid homo ex voluntate ut sua secundum intellectum ut suum, seu quod idem, quicquid ex libero quod voluntatis secundum rationem quae intellectus, agit, hoc permanet. Per id Dominus inducit homini statum conjunctionis Secum, et in hoc illum reformat, regenerat, et salvat. Vita, quae influit, est vita procedens a Domino, quae etiam vocatur Spiritus Dei, in Verbo Spiritus Sanctus, de quo etiam dicitur quod illustret et vivificet, imo quod operetur in homine; sed vita haec variatur et modificatur secundum organizationem inductam homini per ejus amorem et aspectum. Potestis etiam scire quod omne bonum amoris et charitatis et omne verum sapientiae et fidei influant, et non sint in homine, ex eo, quod qui cogitat quod tale homini insit a creatione non possit aliter cogitare quam quod Deus infuderit Se homini, et sic quod homines quoad partem forent Dii; et tamen qui hoc ex fide cogitant, fiunt diaboli et putent sicut cadavera. Praeterea, quid actio hominis nisi mens agens; quod enim mens vult et cogitat, hoc agit per corpus suum organum: quare cum mens ducitur a Domino, ducitur etiam actio; ac mens et inde actio ducitur a Domino cum creditur in Ipsum. Nisi ita foret, dicite si potestis cur Dominus in Verbo mille et mille in locis mandavit, ut homo amaturus sit proximum, operaturus sit bona charitatis, ac (facturus sit) fructus sicut arbor, ac facturus sit praecepta, et hoc et illud, ut salvetur; tum cur dixit, quod homo secundum facta seu opera judicaretur, qui bona fecit ad Caelum et vitam, et qui mala fecit ad Infernum et mortem. Quomodo potuerat Dominus talia loqui, si omne quod procedit ab homine foret meritorium et inde malum. Sciatis itaque, quod si mens est charitas, etiam actio sit charitas; si autem mens est sola fides, quae etiam est fides separata a charitate spirituali, etiam actio sit illa fides; et haec fides est meritoria quia ejus charitas est naturalis et non spiritualis; aliter fides charitatis, quia charitas non vult mereri, et inde nec ejus fides.”
    His auditis dixerunt sedentes sub lauru, “Comprehendimus quod juste locutus sis, sed usque non comprehendimus.”
    Quibus respondi, “Comprehenditis quod juste locutus sim ex communi perceptione quae est homini ex influxu lucis e Caelo cum aliquod verum audit, at non comprehenditis ex propria perceptione quae est homini ex influxu lucis e mundo. Binae illae perceptiones, nempe interna et externa, seu spiritualis et naturalis, unam faciunt apud sapientes; vos quoque potestis illas unam facere, si spectatis ad Dominum et removetis mala.”
    Haec quia etiam intellexerunt, desumpsi termites ex lauru, sub qua sedimus, et porrexi, et dixi, “Num creditis quod hoc a me sit, vel a Domino.”
    Et dixerunt quod credant per me sicut a me; et ecce termites illi in manibus illorum efflorescebant.
    At cum recessi, vidi mensam cedrinam, super qua erat liber, sub olea virente, cujus truncum circumligabat vitis. Aspexi, et ecce erat liber per me scriptus, vocatus sapientia Angelica de Divino Amore et Divina sapientia, et quoque de Divina Providentia; et dixi, quod in illo libro plene ostensum sit, quod homo sit organum recipiens vitae, et non vita.
    Post haec ex horto illo exhilaratus abivi domum, et mecum Spiritus angelicus; qui mihi in via dixit, “Vis videre clare quid fides et charitas, ita quid fides separata a charitate, et fides conjuncta charitati, et monstrabo ad oculum.”
    Respondi, “Monstra.”
    Et dixit, “Cogita pro fide et charitate lucem et calorem, et clare videbis; fides enim in sua essentia est veritas quae sapientiae, ac charitas in sua essentia est affectio quae amoris; ac veritas sapientiae in Caelo est lux, et affectio amoris in Caelo est calor: lux et calor in quibus sunt angeli, non aliud sunt. Exinde videre potes clare quid fides separata a charitate, et quid fides conjuncta charitati. Fides separata a charitate est sicut lux hyemalis, ac fides conjuncta charitati est sicut lux vernalis. Lux hyemalis, quae est lux separata a calore, quia{3} est conjuncta frigori, prorsus denudat arbores etiam a foliis, indurat terram, et enecat gramen, et quoque congelat aquas; lux autem vernalis, quae est lux conjuncta calori, vegetat arbores primum in folia, tum in flores, et denique in fructus, aperit et emollit terram, ut producat gramina, herbas, flores et frutices, et quoque solvit glaciem ut fluant e fontibus aquae. Prorsus simile est cum fide et charitate: fides separata a charitate mortificat omnia, et fides conjuncta charitati vivificat omnia, Vivificatio haec et mortificatio illa ad vivum possunt videri in mundo nostro spirituali, quia hic est fides lux, et charitas calor; ubi enim fides conjuncta charitati est, ibi sunt horti paradisiaci, floreta, et vireta in sua amoenitate secundum conjunctionem; at ubi fides separata a charitate est, ibi ne quidem gramen est; et ubi viride, est id ex vepribus, sentibus et urticis. Hoc efficiunt calor et lux procedentes a Domino ut Sole, in angelis et spiritibus, et inde extra illos.”
    Erant tunc non procul a nobis aliqui ex Clero, quos Spiritus angelicus vocabat Justificatores et Sanctificatores hominum per solam Fidem, et quoque Arcanistas. Eadem haec diximus illis, et demonstravimus usque ut viderent quod ita sit; et cum quaesivimus, annon ita, averterunt se et dixerunt, “Non audivimus.” At clamavimus ad illos, dicentes, “Audite itaque adhuc.”
    Tunc ponebant ambas manus ante aures suas, ac vociferati, “Non volumus audire.”
    @1 loquela pro “sonus”$
    @2 soni pro “loquelae”$
    @3 quia pro “quae quia”$

CAPUT XXI.
ET vidi Caelum novum et Terram novam, quia prius Caelum et prior Terra transiit; et Mare non erat amplius.

  1. Et ego Johannes vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e Caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito Suo.
  2. Et audivi vocem magnam e Caelo dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis, et illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus illorum
  3. Et absterget Deus omnem lachrymam ex oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque labor (aerumna), non erit amplius; quia priora transiverunt.
  4. Et dixit Sedens super Throno, Ecce nova omnia facio: et dixit mihi, Scribe, quia haec Verba vera et fida sunt.
  5. Et dixit mihi, Factum est; Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis; Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis.
  6. Vincens haereditario possidebit omnia; et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius.
  7. Timidis autem, et infidis, et abominabilibus, et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et omnibus mendacibus, pars illorum in stagno ardente igne et sulphure; quae est altera mors.
  8. Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas Septem plagis ultimis, et locutus est mecum, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem.
  9. Et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi urbem magnam sanctam Hierosolymam, descendentem e CaelO a Deo:
  10. Habentem gloriam Dei; et lumen ejus simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti:
  11. Habentem murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina superscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis:
  12. Ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, ab occasibus portae tres.
  13. Et murus urbis habens fundamenta duodecim, et in illis nomina duodecim apostolorum Agni.
  14. Et loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus.
  15. Et urbs quadrangularis sita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo: et mensus est urbem calamo ad stadia duodecies mille; longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant.
  16. Et mensus est murum ejus, centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis quae est Angeli.
  17. Et erit structura muri ejus jaspis, et{1} urbs aurum purum simile vitro puro.
    @1 et pro “at”$
  18. Et fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata: fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus,
  19. Quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus.
  20. Et duodecim portae duodecim margaritae; unaquaevis portarum erat ex una margarita; et platea urbis aurum purum tanquam vitrum pellucidum.
  21. Et templum non vidi in ea, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus est et Agnus.
  22. Et urbs non opus habet sole, neque luna, ut luceant in ea; quia Gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus.
  23. Et gentes quae salvantur in luce ejus ambulabunt, et reges terrae afferent gloriam et honorem Suum in illam.
  24. Et portae ejus non claudentur interdiu, nox enim non erit ibi; et afferent gloriam et honorem gentium in illam.
  25. Et non intrabit in illam ullum immundum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti in Libro vitae Agni.

SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AGITUR IN HOC CAPITE DE STATU CAELI ET ECCLESIAE POST ULTIMUM JUDICIUM:
QUOD POST HOC, PER NOVUM CAELUM NOVA ECCLESIA IN TERRIS, QUAE SOLUM DOMINUM COLET, EXSTITURA SIT (vers. 1-8);
CONJUNCTIO EJUS CUM DOMINO (Vers{1} 9, 10); DESCRIPTIO EJUS QUOAD INTELLIGENTIAM EX VERBO (vers. 11);
@1 Vers. pro “n.”$
QUOAD DOCTRINAM INDE (vers. 12-21):
ET QUOAD OMNE QUALE EJUS (vers. 22-26).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

  1. “Et vidi Caelum novum et Terram novam,” significat quod a Domino Novum Caelum ex Christianis formatum sit, quod hodie vocatur Caelum Christianum, ubi sunt qui Dominum coluerant, et secundum praecepta Ipsius in Verbo vixerant, quibus inde est charitas et fides; in quo etiam sunt omnes infantes Christianorum (n. 876); “quia prius Caelum et prior Terra transiit,” significat Caelos non a Domino, sed ab ipsis qui ex Christiano orbe in spiritualem mundum venerunt factos, qui omnes die Ultimi Judicii dissipati sunt (n. 877); “et Mare non erat amplius,” significat externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt; similiter dissipatum esse (n. 878).
  2. “Et ego Johannes vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e Caelo,” significat Novam Ecclesiam in fine prioris a Domino instaurandam, quae consociata Novo Caelo in Divinis veris quoad doctrinam et quoad vitam erit (n. 879, 880); “paratam sicut Sponsam (ornatam) Marito suo.” significat Ecclesiam illam per Verbum conjunctam Domino (n. 881).
  3. “Et audivi vocem magnam e Caelo, dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus,” significat Dominum ex amore loquentem et evangelizantem, quod Ipse nunc in Divino Humano Suo apud homines praesens futurus sit (n. 882); “et habitabit cum illis, et illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus eorum,” significat conjunctionem Domini, quae talis est ut illi sint in Ipso et Ipse in illis (n. 883).
  4. “Et absterget Deus omnem lachrymam ex oculis illorum, et mors non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque labor, non erit amplius; quia priora transiverunt,” significat quod Dominus auferet illis omnem dolorem animi, timorem pro damnatione, pro malis et falsis ex Inferno, proque tentationibus ex illis, et non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est (n. 884, 885).
  5. “Et dixit Sedens super Throno, Ecce nova omnia facio: et dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fida sunt,” significat Dominum confirmantem omnes de Novo Caelo et de Nova Ecclesia post peractum Ultimum Judicium (n. 886).
  6. “Et dixit mihi, Factum est,” significat quod sit Divina Veritas (n. 887); “Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis,” significat quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod ab Ipso omnia in Caelis et in Terris facta sint, ac per Divinam Ipsius providentiam regantur, et secundum illam fiant (n. 888); “Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis,” significat quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia quae usui illi conducunt (n. 889).
  7. “Vincens haereditario possidebit omnia; et ero illi Deus et ille erit Mihi filius,” significat quod qui vincunt mala apud se, hoc est, Diabolum, et non succumbunt cum tentantur a Babyloniis et Draconicis, in Caelum venturi sint, et ibi victuri in Domino et Dominus in illis (n. 890).
  8. “Timidis autem, et infidis, et abominabilibus,” significat illos qui in nulla fide sunt, et in nulla charitate, et inde in omnis generis malis (n. 891); “et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et (omnibus) mendacibus,” significat omnes illos qui nihili faciunt praecepta Decalogi, et non fugiunt aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivunt in illis (n. 892); “pars illorum in stagno ardente igne et sulphure,” significat illis Infernum ubi amores falsi et cupiditates mali sunt (n. 893); “quae est altera mors,” significat damnationem (n. 894).
  9. “Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus est mecum dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem,” significat influxum et manifestationem a Domino ex intimo Caeli de Nova Ecclesia, quae per Verbum erit conjuncta Domino (n. 895).
  10. “Et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi urbem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e Caelo a Deo,” significat Johannem translatum in tertium Caelum, et visum ejus ibi apertum, coram quo manifestata est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam in forma urbis (n. 896).
  11. “Habentem gloriam Dei; et lumen ejus simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti,” significat quod in illa Ecclesia erit Verbum intellectum, quia translucens ex Sensu spirituali ejus (n. 897).
  12. “Habentem murum magnum et altum,” significat Verbum in Sensis litera,” ex quo doctrina Novae Ecclesiae (n. 898); “habentem portas duodecim,” significat ibi omnes cognitiones veri et boni, per quas homo introducitur in Ecclesiam (n. 899); “et super portis angelos duodecim, et nomina superscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis,” significat Divina vera et bona Caeli, quae etiam sunt Divina vera et bona Ecclesiae, in cognitionibus illis, et custodias, ne quis intret nisi in illis sit ex Domino (n. 900).
  13. “Ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, et ab occasibus portae tres,” significat quod cognitiones veri et boni, in quibus spiritualis vita est e Caelo a Domino, per quas fit introductio in Novam Ecclesiam, sint pro illis qui in amore seu affectione boni sunt plus et minus, et pro illis qui in sapientia seu affectione veri sunt plus et minus (n. 901).
  14. “Et murus urbis habens fundamenta duodecim,” significat quod Verbum in Sensu literae contineat omnia doctrinae Novae Ecclesiae (n. 902); “et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni,” significat omnia doctrinae ex Verbo de Domino et de vita secundum praecepta Ipsius (n. 903).
  15. “Et loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus,” significat quod detur a Domino illis qui in bono amoris sunt facultas intelligendi et sciendi qualis est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam et ejus vera introducentia, et quoad Verbum ex quo (n. 904).
  16. “Et urbs quadrangularis sita est,” significat justitiam in illa (n. 905); “longitudo ejus tanta est quanta et latitudo,” significat quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant, sicut essentia et forma (n. 906); “et mensus est urbem calamo ad stadia duodecies mille, longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant,” significat ostensum quale illius Ecclesiae ex doctrina, quod omnia ejus essent ex bono amoris (n. 907).
  17. “Et mensus est murum ejus, centum quadraginta quatuor cubitorum,” significat quod ostensum sit quale est Verbum in illa Ecclesia, quod ex illo sint omnia vera et bona ejus (n. 909); “mensura hominis quae est Angeli,” significat quale Ecclesiae istius quod unum faciat cum Caelo (n. 910).
  18. “Et erat structura muri ejus jaspis,” significat quod omne Divinum Verum in Sensu literae apud homines istius Ecclesiae transluceat ex Divino Vero in Sensu spirituali (n. 911); “et urbs aurum purum simile vitro puro,” significat quod inde omne Ecclesiae illius sit bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino (n. 912).
    19, 20. “Et fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata,” significat quod omnia doctrinae Novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi desumpta apud illos qui ibi sunt, apparitura sint in luce secundum receptionem (n. 914); “fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus,” significat omnia doctrinae illius ex Verbi Sensu literae in suo ordine apud illos qui immediate adeunt Dominum, et vivunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata; hi enim et non alii in doctrina amoris in Deum et amoris erga proximum sunt, quae duo sunt fundamenta religionis (n. 915).
  19. “Et duodecim portae duodecim margaritae, et unaquaevis portarum erat ex una margarita,” significat quod cognitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni, quae ex Verbo sunt, conjungat in unum, et introducat in Ecclesiam (n. 916); et platea urbis aurum purum tanquam vitrum pellucidum,” significat quod omne verum Ecclesiae illius et doctrinae ejus sit in forma bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino (n. 917).
  20. “Et Templum non vidi in ea, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus est et Agnus,” significat quod in hac Ecclesia non aliquod externum separatum ab interno erit, quia Ipse Dominus in Divino Humano Suo, a Quo est omne Ecclesiae, Solus aditur, cogitur et adoratur (n. 918).
  21. “Et urbs non opus habet sole et luna ut luceant in ea, quia Gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus,” significat quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino vero Verbi a Solo Domino in luce spirituali (n. 919).
  22. “Et gentes quae salvantur in luce ejus ambulabunt,” significat quod omnes qui in bono vitae sunt et credunt in Dominum, ibi vivent secundum Divina vera, et videbunt illa intus in se, sicut oculus objecta (n. 920); “et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in illam,” significat quod omnes qui in veris sapientiae sunt ex bono spirituali, ibi confitebuntur Dominum, et Ipsi addicabunt omne verum et omne bonum, quae apud se sunt (n. 921).
  23. “Et portae ejus non claudentur interdiu, nox enim non erit ibi,” significat quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est aliquod falsum fidei (n. 922); “et afferent gloriam et honorem gentium in illam,” significat quod qui intrant secum ferent confessionem, agnitionem et fidem, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod omne verum Ecclesiae et omne bonum Religionis sit ab ipso (n. 923).
  24. “Et non intrabit in illam ullum immundum, et faciens abominationem et mendacium,” significat quod nemo in Novam Domini Ecclesiam recipiatur, qui adulterat bona et falsificat vera Verbi, et qui facit mala ex confirmatione et sic quoque falsa (n. 924); “nisi qui scripti in Libro vitae Agni,” significat quod non alii in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, recipiantur, quam qui credunt in Dominum, et vivunt secundum praecepta Ipsius in Verbo (n. 925).
  25. EXPLICATIO.
    (Vers. 1.) “Et vidi Caelum novum et Terram novam,” significat quod a Domino novum Caelum ex Christianis formatum sit, quod hodie vocatur Caelum Christianum, ubi sunt qui Dominum coluerant, et secundum praecepta Ipsius in Verbo vixerant, quibus inde est charitas et fides; in quo Caelo etiam sunt omnes infantes Christianorum. – Per “Caelum novum” et per “Terram novam,” non intelligitur caelum naturale coram oculis aspectabile, nec terra naturalis ab hominibus habitata, sed intelligitur Caelum spirituale et Terra illius Caeli, ubi sunt angeli; quod hoc Caelum et hujus Caeli Terra intelligatur, quisque videt et agnoscit, si modo aliquantum abduci potest ab idea pure naturali et materiali, cum legit Verbum. Quod Caelum angelicum intelligatur, patet, quia in versu mox sequente dicitur, quod viderit “urbem sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo,” per quam non intelligitur aliqua Hierosolyma descendens, sed Ecclesia; et Ecclesia in terris descendit a Domino e Caelo angelico, quia angeli Caeli et homines telluris in omnibus Ecclesiae unum faciunt (n. 626). Ex his videri potest, quam naturaliter et materialiter cogitaverunt et cogitant, qui ex his verbis et ex sequentibus in hoc versu sibi finxerunt dogmaticum de interitu mundi, et de nova creatione omnium. De hoc Caelo Novo actum est supra aliquoties in Apocalypsi (imprimis in cap. xlv. et xv.). Vocatur Caelum Christianum, quia distinctum est a Caelis antiquis, qui ab hominibus Ecclesiae ante Adventum Domini exstiterunt. Hi antiqui Caeli sunt supra Caelum Christianum; Caeli enim sunt sicut expansa, unum supra alterum: similiter unumquodvis Caelum; unumquodvis enim Caelum per se distinguitur in tres Caelos, intimum seu tertium, medium seu secundum, ac infimum seu primum; similiter hoc novum Caelum; vidi illos et locutus sum cum illis. In novo hoc Caelo Christiano sunt omnes qui ab Ecclesiae Christianae prima instauratione coluerunt Dominum, et vixerunt secundum praecepta Ipsius in Verbo, et inde qui a Domino per Verbum in charitate et simul fide fuerunt, ita qui non in fide mortua sed in fide viva. De hoc Caelo videantur varia supra (n. 612, 613, 626, 631, 659, 661, 845, 846, 856). Pariter in illo Caelo sunt omnes infantes Christianorum, quia ab angelis educati in duo illa Essentialia Ecclesiae, quae sunt Agnitio Domini pro Deo Caeli et Terrae, ac Vita secundum praecepta Decalogi.
  26. “Quia prius Caelum et prior Terra transiit,” significat Caelos non a Domino, sed ad ipsis qui e Christiano orbe in spiritualem mundum venerunt factos, qui omnes die Ultimi Judicii dissipati sunt. – Quod hi Caeli et non alii per “prius Caelum et priorem Terram quae transiverunt” intelligantur, videatur supra (n. 865), ubi explicata sunt haec:
    “Vidi Thronum album et magnum, et Sedentem super eo, a Cujus facie fugit Caelum et Terra” (cap. praec. xx. vers. 11).
    ubi ostensum est, quod per illa verba significetur Judicium universale a Domino factum super omnes priores caelos, in quibus fuerunt qui in bono civili et morali et nullo spirituali erant, ita qui in externis simulabant Christianos sed in internis erant diaboli; qui caeli cum terra eorum prorsus dissipati sunt. Reliqua de his videantur in Opusculo de Ultimo Judicio Londini 1758 edito, et in Continuatione de illo, Amstelodami (1763) edita; quibus plura hic adjicere supervacaneum est.
  27. “Et Mare non erat amplius,” significat externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt, similiter dissipatum esse. – Per “mare” significatur externum Caeli et Ecclesiae, in quo sunt simplices, qui de rebus Ecclesiae naturaliter et perparum spiritualiter cogitaverunt; Caelum in quo hi sunt vocatur externum (videatur n. 238, 239 fin., 403, 404, 420, 466, 470, 659, 661); hic per “mare” intelligitur externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis. Internum autem Caeli ex Christianis non prius a Domino plene formatum est, quam aliquo tempore ante Ultimum Judicium, et quoque post illud (ut constare potest ex cap. xiv. et xv., ubi de illo agitur; et ex cap. xx. vers. 4, 5; videantur Explicationes). Causa quod non prius, erat, quia Draco et binae ejus Bestiae dominabantur in Mundo spirituum, et flagrabant cupiditate seducendi quoscunque possent; quare periculum fuit prius colligere illos in aliquod Caelum. De separatione bonorum a Draconicis, et horum damnatione, et tandem dejectione in Infernum, agitur multis in locis, ac ultimo in cap. xix. vers. 20, et in cap. xx. vers. 10; et post hoc dicitur, quod “Mare dederit eos in illo mortuos” (vers. 13); per quod intelliguntur homines Ecclesiae externi et naturales convocati ad judicium (videatur supra, n. 869), et tunc exempti et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt (de qua re etiam ibi); hoc “mare” est quod hic intelligitur. Etiam alibi dicitur, ubi de Novo Caelo Christiano, quod id se extenderit ad “mare vitreum mixtum igne” (cap. xv. 2), per quod “mare” etiam significatur externum Caeli ex Christianis (videatur Explicatio, n. 659-661). Ex his constare potest, quod per “mare non erat amplius” significetur quod externum Caeli a prima Ecclesiae instauratione collecti ex Christianis, postquam inde exempti sunt et salvati qui in Libro vitae Domini scripti sunt, similiter dissipatum sit. De externo Caeli ex Christianis a prima instauratione Ecclesiae collecto, multa scire datum est, sed illa hic afferre non vacat; solum quod priores Caeli, qui die Ultimi Judicii transiverunt, permissi fuerint propter illos qui in externo illo Caelo seu mari erant, quia per externa conjuncti erant, non autem per interna; de qua re videantur aliqua supra (n. 398). Quod Caelum ubi externi Ecclesiae homines sunt, dicatur “mare,” est quia habitatio eorum in mundo spirituali e longinquo apparet sicut in mari; angeli enim caelestes, qui sunt angeli supremi Caeli, habitant sicut in atmosphaera aetherea; angeli spirituales, qui sunt angeli medii Caeli, habitant sicut in atmosphaera aerea; et angeli spirituales naturales, qui sunt angeli ultimi Caeli, habitant sicut in atmosphaera aquea, quae e longinquo apparet sicut mare, ut dictum est: inde est, quod externum Caeli intelligatur per “mare” etiam multis aliis in locis in Verbo.
  28. (Vers. 2.) “Et ego Johannes vidi urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e Caelo,” significat Novam Ecclesiam in fine prioris a Domino instaurandam, quae consociata Novo Caelo in Divinis veris quoad doctrinam et quoad vitam erit. – Quod Johannes se hic nominet, dicens, “Ego Johannes,” est quia per illum ut Apostolum significatur Bonum amoris in Dominum, et inde Bonum vitae; quare ille prae reliquis Apostolis amatus fuit, et ad Caenam cubuit ad pectus Domini (Joh. xiii. 23; cap. xxi. 20); et haec Ecclesia, de qua nunc agitur, similiter. Quod per “Hierosolymam” significetur Ecclesia, videbitur in sequente articulo; quae vocatur “urbs” et describitur ut urbs ex doctrina et ex vita secundum illam, “urbs” enim in spirituali Sensu significat doctrinam (n. 194, 712). Vocatur “sancta” ex Domino, Qui Solus est Sanctus, et ex Divinis veris quae ex Verbo sunt a Domino in illa, quae vocantur sancta (n. 173, 586, 666, 852); et vocatur “Nova,” quia Sedens super Throno dixit, “Ecce nova omnia facio” (vers. 5); ac dicitur “descendens a Deo e Caelo,” quia a Domino per Novum Caelum Christianum, de quo in versu 1 hujus capitis (n. 876), nam Ecclesia in terris formatur per Caelum a Domino, ut unum agant et consocientur.
  29. Quod per “Hierosolymam” in Verbo intelligatur Ecclesia, est quia ibi in Terra Canaane, et non alibi, Templum erat, Altare erat, sacrificia fiebant, ita ipse cultus Divinus; quare etiam tria festa quotannis ibi celebrabantur, et ad illa omnis masculus totius terrae mandatus est venire: ex eo est quod per “Hierosolymam” significetur Ecclesia quoad cultum, et inde quoque Ecclesia quoad doctrinam, nam cultus praescribitur in doctrina et fit secundum illam: tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in Suo Templo, et postea ibi glorificavit Humanum Suum. Quod per “Hierosolymam” intelligatur Ecclesia quoad doctrinam et inde cultum, ex pluribus locis in Verbo patet, ut ex his. Apud Esajam:
    “Propter Sionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor Justitia ejus, et Salus ejus sicut lampas ardeat: tunc videbunt Gentes Justitiam tuam, et omnes Reges Gloriam tuam: et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris corona decoris in manu Dei tui: beneplacebit Jehovah in te, et terra tua maritabitur. Ecce Salus tua veniet, ecce merces Ipsius cum Ipso: et vocabunt illos, Populus sanctitatis, Redempti Jehovae: et tu vocaberis quaesita urbs, non deserta” (lxii. 1-4, 11, 12).
    Agitur in toto illo capite de Adventu Domini, et de nova ab Ipso instauranda Ecclesia. Nova haec Ecclesia est, quae intelligitur per “Hierosolymam,” cui vocabitur nomen novum quod os Jehovae enuntiabit, quaeque erit corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei, in qua Jehovah beneplacebit, et quae vocabitur urbs quaesita et non deserta. Per haec non potest intelligi Hierosolyma, in qua, cum Dominus in mundum venit, fuerunt Judaei; nam illa erat in omni contrario; quae potius vocanda erat Sodoma
    (Ut quoque vocatur Apoc. xi. 8; Esaj. iii. 9; Jerem. xxiii. 14; Ezech. xvi. 46, 48).
    Alibi apud Esajam:
    “Ecce Ego creans Caelum novum et Terram novam; non commemorabuntur priora: laetamini et exultate in aeternitates, quae Ego creans. Ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam, ut exultem super Hierosolyma, et laeter super populo Meo. Tunc lupus et agnus pascent simul: non malum facient in toto monte sanctitatis Meae” (lxv. 17-19, 25);
    etiam in hoc capite agitur de Adventu Domini, et de Ecclesia ab Ipso instauranda, quae non instaurata est apud illos qui in Hierosolyma, sed apud illos qui extra illam erant; quare haec Ecclesia intelligitur per “Hierosolymam” quae erit Domino “exultatio,” et cujus populus erit Ipsi “laetitia;” tum ubi “lupus et agnus pascent simul,” et ubi “non malum facient.” Hic quoque dicitur quemadmodum in Apocalypsi, quod Dominus “creaturus Caelum novum et Terram novam,” et quoque quod “creaturus sit Hierosolymam,” per quae similia significantur. Alibi apud Esajam.’
    “Excitare, excitare, indue robur tuum Zion; indue vestes decoris tui Hierosolyma, urbs sanctitatis; quia non addet ut in te veniat amplius praeputiatus et immundus: excute te e pulvere, surge, sede Hierosolyma. Cognoscet populus Nomen Meum in die illo, nam Ego Ille Qui loquor, ecce Me: consolatus est Jehovah populum Suum, redemit Hierosolymam” (lii. 1, 2, 6, 9);
    etiam in eo capite agitur de Adventu Domini, et de Ecclesia ab Ipso instauranda; quare per “Hierosolymam,” in quam “non amplius veniet praeputiatus et immundus,” et quam “Dominus redimet,” intelligitur Ecclesia; et per “Hierosolymam Urbem sanctitatis,” Ecclesia quoad doctrinam a Domino et de Domino. Apud Zephaniam:
    “Jubila filia Zionis, laetare ex omni corde filia Hierosolymae; Rex Israelis in medio tui, ne time malum amplius; laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore tuo, exultabit super te cum jubilo; dabo vos in nomen et laudem omnibus populis terrae” (iii. 14, 15, 17, 20{1});
    similiter hic de Domino et de Ecclesia ab Ipso, super qua “Rex Israelis,” Qui est Dominus, “laetabitur cum gaudio, exultabit cum jubilo,” et in Cujus amore “requiescet,” et Qui dabit illos “in nomen et laudem omnibus populis terrae.” Apud Esajam:
    “Sic dixit Jehovah Redemptor tuus et Formator tuus; dicens Hierosolymae, Habitaberis, et urbibus Jehudae, Aedificabimini” (xliv. 24, 26).
    Et apud Danielem:
    “Scito et percipito, ab exitu Verbi usque ad restituendum et ad aedificandum Hierosolymam, usque ad Messiam Principem, Septimanae Septem” (ix.{2} 25);
    quod per “Hierosolymam” etiam hic intelligatur Ecclesia, patet, quoniam haec a Domino restituebatur et aedificabatur, non autem Hierosolyma sedes Judaeorum. Per “Hierosolymam” intelligitur Ecclesia a Domino etiam in sequentibus locis. Apud Sachariam:
    “Sic dixit Jehovah, Revertar ad Zionem, et habitabo in medio Hierosolymae; unde vocabitur Hierosolyma, Urbs veritatis, et Mons Jehovae Zebaoth, Mons sanctitatis” (viii. 3, 20-23);
    apud Joelem:
    “Tunc cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester, habitans in Zione, Monte sanctitatis, et erit Hierosolyma sanctitas; et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, et Hierosolyma sedebit in generationem et generationem” (iv. 17-21 (B.A. iii. 17, 18, 20);
    apud Esajam:
    “In die illo erit germen Jehovae in decus et in gloriam; et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur: omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma” (iv. 2, 3);
    apud Micham:
    “In extremitate dierum erit Mons domus Jehovae constitutus in caput montium; nam e Zione exibit doctrina, et Verbum Jehovae ex Hierosolyma; ad te veniet regnum prius, regnum filiae Hierosolymae” (iv. 1, 2, 8);
    apud Jeremiam:
    “In tempore illo vocabunt Hierosolymam Thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob Nomen Jehovae Hierosolymam; neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali” (iii. 17);
    apud Esajam:
    “Specta Zionem, Urbem festi stati nostri: oculi tui videant Hierosolymam, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et omnes funes ejus non avellentur” (xxxiii. 20).
    (Praeter etiam alibi, ut Esaj. xxiv. 23; cap. xxxvii. 32; cap. lxvi. 10-14; Sach. xii. 3, 6, 8-10: cap. xiv. 8, 11, 12, 21; Malach. iii. 2, 4; Psalm. cxxii. 1-7; Psalm. cxxxvii. 5-7{3})
    Quod per “Hierosolymam” in illis locis intelligatur Ecclesia quae a Domino instauranda erat, et non Hierosolyma in Terra Canaane a Judaeis habitata, constare etiam potest a locis in Verbo, ubi de hac dicitur, quod prorsus deperdita sit, et quod destruenda
    (Ut Jerem. v. 1: cap. vi. 6,7; cap. vii. 17, 18, seq.; cap. Viii. 6-8, seq. cap. ix. 10, 11, 13, seq.: cap. xiii. 9, 10, 14: cap. xiv. 16; Thren. i. 8, 9, 17; Ezech. iv. 1 ad fin.; cap. v. 9 ad fin.; cap. xii. 18, 19; cap. xv. 6-8; cap. xvi. 1-63; cap. xxiii. 1-49: Matth. xxiii. 37, 38; Luc. xix. 41-44: cap. xxi. 20-22; cap. xxiii. 28-30; et multis aliis in locis).
    @1 14, 15, 17, 20 pro “14, 15, 17, 17, 20″$
    @2 ix. pro “x.”$
    @3 5-7 pro “4, 5, 6″$
  30. “Paratam sicut Sponsam (ornatam) Marito Suo,” significat Ecclesiam illam per Verbum conjunctam Domino. – Dicitur quod Johannes “viderit urbem sanctam Hierosolymam Novam descendentem a Deo e Caelo,” hic quod viderit illam urbem “paratam sicut Sponsam Marito suo; unde etiam patet, quod per “Hierosolymam” intelligatur Ecclesia, et quod viderit illam primum ut Urbem, et postea ut Virginem Sponsam; illam ut Urbem repraesentative, et illam ut Virginem Sponsam spiritualiter, ita in duplici idea, una intra seu supra alteram: prorsus sicut angeli, qui cum vident aut audiunt aut legunt in Verbo “urbem,” in idea inferioris cogitationis percipiunt urbem, sed in idea superioris cogitationis percipiunt Ecclesiam quoad doctrinam; et hanc, si desiderant et orant ad Dominum, vident ut Virginem in pulchritudine et amictu secundum quale Ecclesiae: ita quoque mihi datum est Ecclesiam videre. Per “paratam” significatur amicta ad desponsationem, et Ecclesia non aliter accingitur ad desponsationem, et postea ad conjunctionem seu conjugium, quam per Verbum; hoc enim est unicum medium conjunctionis seu conjugii quia Verbum est a Domino et de Domino, et sic Dominus; quare etiam vocatur “Foedus,” et “foedus” significat conjunctionem spiritualem: Verbum etiam datum est propter illum finem. Quod per “Maritum” intelligatur Dominus, patet a vers. 9 et 10{1} hujus capitis, ubi Hierosolyma vocatur “Sponsa, Uxor Agni.” Quod Dominus dicatur “Sponsus” et “Maritus,” et Ecclesia “Sponsa” et “Uxor,” et quod conjugium illud sit sicut conjugium boni et veri, et fiat per Verbum, videatur supra (n. 797). Ex his constare potest, quod per “Hierosolyma parata sicut Sponsa Marito” significetur Ecclesia illa per Verbum conjuncta Domino.
    @1 9 et 10 pro “10 et 11″$
  31. (Vers. 3.) “Et audivi vocem magnam e Caelo dicentem, Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus,” significat Dominum ex amore loquentem et evangelizantem, quod 1pse nunc in Divino Humano Suo apud homines praesens futurus sit. – Hic est Sensus illorum verborum caelestis. Angeli caelestes, qui sunt angeli tertii Caeli, non aliter intelligunt illa; nam per “audire vocem magnam e Caelo dicentem,” ab illis intelligitur Dominus ex amore loquens et evangelizans, quia e Caelo non alius loquitur quam Dominus; quoniam Caelum non est Caelum ex propriis angelorum, sed a Divino Domini, cujus recipientes sunt; per “vocem magnam” intelligitur loquela ex amore, “magnum” enim praedicatur de amore (n. 656, 663); per “Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus,” intelligitur nunc Dominus in Divino Humano Suo praesens; per “Tabernaculum Dei” intelligitur Ecclesia caelestis, et in universali Sensu Regnum caeleste Domini, et in supremo Sensu Divinum Humanum Ipsius (videatur supra, n. 585). Quod per “Tabernaculum” in supremo Sensu intelligatur Divinum Humanum Domini, est quia per “Templum” illud significatur
    (Ut constare potest ex Joh. ii. 19{1}, 21; Malach. iii. 1; Apoc. xxi. 22; et alibi).
    Similiter per “Tabernaculum,” cum differentia quod per “Templum” intelligatur Divinum Humanum Domini quoad Divinum Verum, seu Divinam Sapientiam, et per “Tabernaculum” intelligatur Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum seu Divinum Amorem. Inde sequitur, quod per “Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus” intelligatur quod Dominus nunc in Divino Humano Suo apud homines praesens futurus sit.
    @1 19 pro “18”$
  32. “Et habitabit cum illis, at illi populi Ipsius erunt, at Ipse erit cum illis Deus eorum,” significat conjunctionem Domini, quae talis est ut illi sint in Ipso et Ipse in illis. – Per “habitabit cum illis” significatur conjunctio Domini cum illis, de qua sequitur: per quod “illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus eorum” significatur quod illi sint Domini, et Dominus illorum; et quia per “habitare cum illis” significatur conjunctio, significatur quod illi in Domino erunt et Dominus in illis, aliter non fit conjunctio; quae quod talis sit, patet clare a Domini verbis apud Johannem:
    “Manete in Me et Ego in vobis: Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam” (Joh. xv. 4, 5);
    et alibi:
    “In die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me et Ego in vobis” (xiv. 20);
    “Qui manducat Meam carnem, et bibet Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo” (Joh. vi. 56).
    Quod assumptio Humani, et unitio ejus cum Divino quod in Ipso a nativitate erat et Pater vocatur, pro fine habuerit conjunctionem cum hominibus, patet etiam apud Johannem:
    “Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate; ut sint unum sicut nos unum sumus, Ego in illis (et) Tu in Me” (xvii. 19, 21, 22, 26);
    ex quibus constat, quod conjunctio sit cum Divino Humano Domini, et quod sit reciproca, et quod sic et non aliter sit conjunctio cum Divino quod Pater vocatur. Docet etiam Dominus quod conjunctio fiat per vera Verbi, et per vitam secundum illa (Joh. xiv. 20-24; cap. xv. 7): hoc itaque est quod intelligitur per “habitabit cum illis, et illi populus Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus illorum.”
    (Similiter alibi, ubi eadem, verba: Jerem. vii. 23: cap. xi. 4; Ezech.{1} xiv. 11; Jerem.{2} xxiv. 7; cap. xxx. 22; Ezech. xi. 20; cap. xxxvi. 28; cap. xxxvii. 23, 27; Sach. viii. 8; Exod. xxix. 45.{3})
    Quod per “habitare cum illis” significetur conjunctio cum illis, est quia “habitare” significat conjunctionem ex amore, ut constare potest ex multis locis in Verbo; etiam ex habitationibus angelorum in Caelo. Caelum est distinctum in innumeras societates, omnes inter se secundum differentias affectionum quae sunt amoris in genere et in specie; unaquaevis societas est una species affectionis, et ibi habitant distincte secundum propinquitates et affinitates illius speciei affectionis, et in una domo qui propinquissimi sunt; inde “cohabitatio,” cum de conjugibus, in spirituali Sensu significat conjunctionem per amorem. Sciendum est, quod aliud sit conjunctio cum Domino, et aliud praesentia Ipsius; conjunctio cum Domino non datur aliis quam qui Ipsum immediate adeunt, praesentia reliquis.
    @1 Ezech. pro “cap.”$
    @2 Jerem. pro “cap.”$
    @3 45 pro “15”$
  33. (Vers. 4.) “Et absterget Deus omnem lachrymam et oculis illorum, at mors non erit amplius; neque luctus, neque clamor, neque labor, non erit amplius; quia priora transiverunt,” significat quod Dominus auferet illis omnem dolorem animi, timorem pro damnatione, pro malis et falsis ex Inferno, proque tentationibus ex illis, et non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est. – Per “absterget Deus omnem lachrymam ex oculis illorum” significatur quod Dominus illis auferet omnem dolorem animi, lachrymatio enim ex dolore animi est: per “mortem” quae non erit amplius, significatur damnatio (ut n. 325, 765, 853, 873); hic timor pro illa: per “luctum,” qui nec erit amplius, significatur timor pro malis ab Inferno, “luctus” enim significat varia, ubivis propter aliquam rem de qua agitur; hic timorem pro malis ex Inferno, quia praecedit pro damnatione, et sequitur pro falsis ab Inferno, et de tentationibus ex illis: per “clamorem” significatur timor pro falsis ex Inferno, de quo in articulo sequente: per “laborem,” qui nec erit, significantur tentationes (n. 640): per “non erit amplius, quia priora transiverunt” significatur quod non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est; haec enim sunt priora quae transiverunt.
    Sed haec illustranda sunt. Omnis homo post mortem primum venit in Mundum spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, et ibi praeparatur, bonus ad Caelum et malus ad Infernum; de quo Mundo, videatur supra (n. 784, 791, 843, 850, 866, 869). Et quia consortia ibi sunt sicut in mundo naturali, non potuit aliter ante Ultimum Judicium, quam ut illi qui in externis erant civiles et morales at in internis mali, simul essent et colloquerentur cum illis qui similiter in externis erant civiles et morales sed in internis boni. Et quia malis inest continua cupiditas seducendi, ideo boni qui cum illis in consortio erant variis modis infestati sunt. Verum illi qui per infestationes ex illis doluerunt, et venerunt in timores pro damnatione, proque malis et falsis ex Inferno, proque gravi tentatione, a Domino exempti consortio illorum sunt, et missi in Terram quandam infra illam, ubi etiam societates sunt, et ibi custoditi; et hoc usque dum omnes mali separati sunt a bonis, quod per Ultimum Judicium factum est; et tunc illi qui in Terra inferiore custoditi fuerunt, a Domino elevati sunt in Caelum. Infestationes illae imprimis factae sunt ab illis qui per “Draconem” et ejus “Bestias” intelliguntur; quare cum Draco et binae ejus Bestiae conjecti sunt in stagnum ignis et sulphuris, tunc, quia omnis infestatio ac inde dolor ac timor pro damnatione et pro Inferno cessaverunt, dicitur ad illos qui infestati fuerant, quod “Deus absterget omnem lachrymam ab oculis illorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque labor, non erit amplius, quia priora transiverunt;” per quae significatur quod Dominus auferet illis omnem dolorem animi, timorem pro damnatione, proque malis et falsis ex Inferno, proque gravi tentatione ex illis, et non recordabuntur illorum, quia Draco, qui intulerat, ejectus est. Quod Draco cum binis Bestiis ejectus sit, et conjectus in stagnum ignis et sulphuris, videatur supra (cap. xix. 20; cap. xx. 10): et quod Draco infestaverit, ex multis locis patet; pugnavit enim cum Michaele, et voluit devorare fetum quem mulier peperit, et persecutus mulierem, abivit ut faceret bellum cum reliquis seminis ejus (cap. xii. 4, 5, 7-9, 13-18 (B.A. 4, 5, 7-9, 13-17, cap. xiii. 1); tum cap. xvi. 13-16; et alibi). Quod plures qui interius boni fuerunt, custoditi sint a Domino ne infestarentur a Dracone et ejus Bestiis, patet a cap. vi. 9-11 et quod infestati fuerint, cap. vii. 13-17; et quod postea evecti sint in Caelum, cap. xx. 4, 5; et alibi. Iidem etiam intelliguntur per “captivos” et “vinctos in fovea,” et a Domino liberatos
    (Esaj. xxiv, 22; cap. lxi. 1; Luc. iv. 18, 19; Sach. ix. 11; Psalm. lxxix. 11).
    Hoc quoque significatur in Verbo, ubi dicitur quod Sepulchra aperta sint; tum ubi dicitur quod Animae exspectent Ultimum Judicium, et tunc Resurrectionem.
  34. Quod “clamor” in Verbo dicatur de dolore et timore pro falsis ex Inferno, et inde pro devastatione per illa, patet ex his:
    “Oblivioni tradentur angustiae priores, et occultabuntur ab oculis Meis; tunc non audietur in illa vox fletus aut vox Clamoris” (Esaj. lxv. 16, 19);
    haec quoque de Hierosolyma, ut hic in Apocalypsi.
    “Atrati sunt in terram, et Clamor Hierosolymae ascendit” (Jerem. xlv. 2, seq:);
    ubi agitur de luctu super falsis, quae devastant Ecclesiam. “Exspectavit Jehovah judicium, sed ecce scabies; justitiam, sed ecce Clamor” (Esaj. v. 7);
    “Vox Clamoris pastorum, quia vastans Jehovah pascuum eorum” (Jerem. xxv. 36);
    “Vox Clamoris a porta piscium, quia opes eorum in depraedationem, ac domus eorum in desolationem” (Zeph. i. 10, 13).
    (Praeter alibi, ut Esaj. xiv. 31; cap. xv. 4-6, 8; cap. xxiv. 11; cap. xxx. 19; Jerem. xlvi. 12, 14{1}.)
    At sciendum est quod “clamor” in Verbo dicatur de omni affectione cordis erumpente; quare est vox lamentationis, implorationis, supplicationis ex indolentia, contestationis, indignationis, confessionis, imo exultationis.
    @1 12, 14 pro “2, 4″$
  35. (Vers. 5.) “Et dixit Sedens super Throno, Ecce nova omnia facio: et dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fida sunt,” significat Dominum de Ultimo Judicio loquentem ad illos qui venturi sunt in Mundum spirituum, seu qui obituri a tempore quo Ipse in mundo fuit huc usque, haec, quod prius Caelum cum priore Terra, et prior Ecclesia, cum omnibus et singulis in illis, peritura sint, et quod novum Caelum cum nova Terra, ac novam Ecclesiam, quae vocanda est Nova Hierosolyma, creaturus sit, et quod haec pro certo sciant, et illorum recordentur, quia Ipse Dominus id testatus dixit. – Haec quae in hoc versu, et in sequentibus usque ad octavum inclusive, dicta sunt ad illos qui in Christiano orbe in Mundum spirituum venturi sunt, quod fit illico post obitum, propter finem ne paterentur se seduci a Babyloniis et Draconicis; nam, ut supra dictum est, omnes post mortem congregantur in Mundo spirituum, et inter se consortia fovent sicut in mundo naturali, ubi sunt simul cum Babyloniis et Draconicis, qui continue flagrant cupiditate seducendi, et quibus etiam concessum fuit sibi tanquam caelos per artes imaginarias et illusorias condere, per quas etiam potuissent seducere; ne hoc fieret, haec a Domino dicta sunt, ut pro certo scirent, quod illi caeli cum terris eorum perituri sint, et quod Dominus novum Caelum et novam Terram creaturus sit, quando salvandi sunt qui non passi sunt se seduci. At sciendum est, quod haec dicta sint ad illos qui a tempore Domini usque ad Ultimum Judicium, quod factum est Anno 1757, vixerunt, quia illi seduci potuerunt; non autem posthac possunt ibi, quia Babylonii et Draconici separati sunt, et ejecti.
    Nunc sed ad explicationem: Per “Sedentem super Throno” intelligitur Dominus (n. 808 fin.): quod Dominus hic dixerit “super Throno,” est quia dixit “Ecce nova omnia facio,” per quae significatur quod facturus sit Ultimum Judicium, et tunc creaturus sit novum Caelum et novam Terram, atque novam Ecclesiam cum omnibus et singulis quae in illis; quod “Thronus” sit judicium in forma repraesentativa, videatur n. 229, 845, 865; quod prius Caelum et prior Ecclesia die Ultimi Judicii perierint, n. 865, 877; per “dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fida sunt” significatur quod haec pro certo sciant, et illorum recordentur, quia Ipse Dominus id testatus dixit; per quod Dominus secundo usus sit verbo “dixit,” significatur quod id pro certo sciant: per “scribe” significatur in recordationem, seu ut illorum recordentur (n. 639); et per “haec verba vera et fida sunt” significatur quod credenda sint, quia Ipse Dominus id testatus dixit.
  36. (Vers. 6.) “Et dixit mihi, Factum est,” significat quod sit Divina Veritas. – Quod per “dixit mihi” significetur quod sit Divina veritas, est quia Dominus tertio dixit, “dixit mihi,” tum quia dixit “factum est” in praesenti: et quod Dominus tertio dicit, est quod credendum sit quia est Divina veritas, tum quod dicit in praesenti: “ter” enim significat completum ad finem (n. 505); similiter cum facturus dicitur “factum est.”
  37. “Ego sum Alpha at Omega, Principium et Finis,” significat ut sciant, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod ad Ipso omnia in Caelis et in Terris facta sint, ac per Divinam Ipsius Providentiam regantur, et secundum illam fiant. -Quod Dominus sit “Alpha et Omega, Principium et Finis,” et quod per id intelligatur, quod ab Ipso omnia facta sint, regantur et fiant, et plura, videatur supra (n. 13, 29-31, 38, 57, 92). Quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae constat ex Ipsius verbis apud Johannem:
    Data est Mihi “potestas omnis carnis” (xvii. 2);
    et apud Matthaeum:
    “Data est Mihi omnis potestas in Caelo et in Terra” (xxviii. 18);
    Et quod ab Ipso omnia facta sint quae facta (Joh. i. 3, 14).
    Quod omnia quae ab Ipso facta seu creata sunt, per Divinam Ipsius Providentiam regantur, patet.
  38. “Ego sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis,” significat quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia quae usui illi conducunt. -Per “sitientem” significatur qui desiderat verum ex aliquo usu spirituali, de quo sequitur; per “fontem aquae vitae” significatur Dominus et Verbum (n. 384); per “dare gratis” significatur ex Domino, et non ex aliqua propria intelligentia hominis. Quod per “sitire” significetur desiderare ex aliquo usu spirituali est quia datur sitis seu desiderium cognitionum veri ex Verbo ex usu naturali, et quoque ex usu spirituali: ex usu naturali illis qui pro fine habent eruditionem, et per eruditionem famam, honorem et lucrum, ita se et mundum; at ex usu spirituali illis qui pro fine habent servire proximo ex amore ejus, consulere animabus illorum, etiam suae, ita propter Dominum, proximum et salutem: his “ex fonte aquae vitae,” hoc est, ex Domino per Verbum, datur verum, quantum usui isti conducit: reliquis non datur inde verum; legunt Verbum, et omne verum doctrinale ibi vel non vident, vel si vident vertunt in falsum; non ita in loquela dum enuntiatur ex Verbo, sed in idea cogitationis de illo. Quod “esurire” significet desiderare bonum, ac “sitire” desiderare verum, videatur n. 323, 381.
  39. (Vers. 7.) “Vincens haereditario possidebit omnia; et ero illi Deus, et ille erit Mihi filius,” significat quod qui vincunt mala apud se, hoc est, Diabolum, et non succumbunt cum tentantur a Babyloniis et Draconicis, in Caelum venturi sint, et ibi victuri in Domino et Dominus in illis. -Per “vincere” hic intelligitur vincere mala apud se, ita Diabolum, et non succumbere cum tentantur a Babyloniis et Draconicis; quod vincere mala apud se sit etiam vincere Diabolum, est quia per “Diabolum” intelligitur omne malum; per “haereditario possidere omnia” significatur venire in Caelum, et tunc in possessionem bonorum quae ibi sunt a Domino, ita in bona quae a Domino ac Domini sunt, ut filius haeres; vocatur inde Caelum haereditas (Matth. xix. 29; cap. xxv. 34); per “ero illi Deus, et ille erit Mihi filius” significatur quod in Caelo erunt in Domino et Dominus erit in illis, ut supra (n. 882(, 883)), ubi similia; modo quod ibi dicatur quod “illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus illorum.” Quod illi qui Dominum immediate adeunt, sint Ipsius filii, est quia illi e novo nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati; quare
    Discipulos Suos vocabat “filios” (Joh. xii. 36; cap. xiii. 33; cap. xxi. 5).
  40. (Vers. 8.) “Timidis autem, et infidis, et abominabilibus,” significat illos qui in nulla fide sunt, et in nulla charitate, et inde in omnis generis malis. -Per “timidos” significantur qui in nulla fide sunt, de quo sequitur; per “infidos” significantur qui in nulla charitate erga proximum sunt, sunt enim illi insinceri et fraudulenti, ita infidi; per “abominabiles” significantur qui in omnis generis malis sunt, “abominationes” enim in Verbo significant in genere mala quae in sex praeceptis ultimis Decalogi nominantur; ut constare potest apud Jeremiam{1}:
    “Ne confidite vobis super verbis mendacii, dicendo Templum Jehovae, Templum Jehovae, Templum Jehovae illi; num furando, occidendo, et adulterando et jurando per mendacium, deinde venietis et stabitis coram Me in Domo hac, dum facitis Abominationes has” (vii.{2} 2-4, 9-11);
    ita ubivis alibi. Quod per “timidos” significentur qui in nulla fide sunt, constat ex his:
    Jesus dixit Discipulis, “Quare Timidi estis, exiguae fidei homines” (Matth. viii.{3} 26; Marc. iv. 39, 40; Luc. viii. 25);
    Jesus dixit ad Archisynagogum, “Ne Timeto, crede modo, tunc filia servabitur” (Luc. viii. 49, 50: Marc. v. 36);
    “Ne Time, parve grex, quia complacuit Patri vestro vobis dare regnum” (Luc. xii. 32);
    Similiter per “Ne timete vobis” (Matth. xvii. 6, 7; cap. xxviii. 3-5, 10: Luc. i. 12, 13, 30; cap. ii. 9, 10; cap. v. 8-10; et alibi).
    Ex his et illis constare potest, quod per “timidis autem, et infidis, et abominabilibus,” significentur illi qui in nulla fide sunt, et in nulla charitate, et inde in omnis generis malis.
    @1 Jeremiam pro “Isaiam”$
    @2 vii. pro “viii.”$
    @3 viii. pro “x.”$
  41. “Et homicidis, et scortatoribus, et incantatoribus, et idololatris, et (omnibus) mendacibus,” significat omnes illos qui nihili faciunt praecepta Decalogi, et non fugiunt aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivunt in illis. -Quid per quatuor praecepta Decalogi, quae sunt “Non occides,” “Non adulteraberis,” “Non furaberis,” et “Non false testaberis,” in triplici Sensu, naturali, spirituali, et caelesti, significatur, videatur in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 62-91); quare non opus est illa hic iterum explicare. Sed pro septimo praecepto, quod est “Non furaberis,” nominantur hic “incantatores et idololatrae;” et per “incantatores” significantur qui inquirunt vera, quae falsificant, ut per illa confirment falsa et mala, sicut faciunt illi qui assumunt hoc verum, Quod nemo possit facere bonum a se, et per id confirmant solam Fidem; hoc enim est species furti spiritualis: quid porro incantatio, videatur supra (n. 462): per “idololatras” significantur qui non ex Verbo, ita non ex Domino, sed ex propria intelligentia instituunt cultum, aut in cultu sunt (n. 459); ut quoque fecerunt, qui ex unico dicto Pauli false intellecto, et non ex ullo Verbo Domini, doctrinam universalem Ecclesiae fabricaverunt, quod etiam est species furti spiritualis: per “mendaces” significantur qui in falsis sunt ex malo (n. 924).
  42. “Pars illorum in stagno ardente igne et sulphure.” -Quod significet illis Infernum ubi amores falsi et cupiditates mali sunt, patet a supra explicatis (n. 835, 872{1}), ubi similia verba.
    @1 872 pro “873”$
  43. “Quae est altera mors.” -Quod significet damnationem, patet etiam ab explicatis supra (n. 853, 873).
  44. (Vers. 9.) “Et venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus est mecum, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem,” significat influxum et manifestationem a Domino ex intimo Caeli de Nova Ecclesia, quae per Verbum erit conjuncta Domino. -Per “unum septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus mecum,” intelligitur Dominus ex intimo Caeli influens, et per intimum Caelum loquens, hic manifestans illa quae sequuntur; quod per hunc Angelum intelligatur Dominus, patet ab explicatione capitis xv., ubi haec sunt:
    “Post haec vidi, cum ecce apertum est Templum Tabernaculi in Caelo, et exiverunt septem Angeli habentes septem plagas” (vers. 5 et 6);
    quod per illa significetur quod visum sit intimum Caeli,ubi Dominus in Sua sanctitate, et in Lege quae Decalogus est, videatur supra (n. 669, 670); tum etiam ab explicatione capitis xvii., ubi haec sunt:
    “Et venit unus ex Angelis habentibus septem phialas, et locutus est mecum dicens, Veni ostendam tibi judicium Meretricis magnae” (vers.1);
    quod per illa significetur influxus et revelatio a Domino ex intimo Caeli de Religioso Catholico Romano, videatur supra (n. 718, 719): inde patet, quod per “venit ad me unus septem Angelorum habentium septem phialas plenas septem plagis ultimis, et locutus mecum dicens,” intelligatur Dominus ex intimo Caeli influens; et quod per “veni, ostendam tibi” significetur manifestatio; et quod per “Sponsam Agni Uxorem” significetur Nova Ecclesia, quae per Verbum conjuncta erit Domino (ut n. 881): Ecclesia illa vocatur “Sponsa” quando instauratur, et “Uxor” quando instaurata est; hic “Sponsa Uxor” quia pro certo instauranda.
  45. (Vers. 10.) “Et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi urbem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e Caelo a Deo,” significat Johannem translatum in tertium Caelum, et visum ejus ibi apertum, coram quo manifestata est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam in forma urbis. -Per “abstulit me in spiritu super montem magnum et altum” significatur quod Johannes translatus sit in tertium Caelum, ubi illi qui in amore a Domino sunt, et in doctrina genuini veri ab Ipso; “magnum” etiam praedicatur de bono amoris, et “altum” de veris; quod per ablatum “in montem” significetur in tertium Caelum, est quia dicitur “in spiritu;” et qui in spiritu est, quoad mentem et ejus visum est in mundo spirituali; et ibi angeli tertii Caeli habitant super montibus, angeli secundi Caeli super collibus, et angeli ultimi Caeli in vallibus inter colles et montes; quare cum quis in spiritu aufertur in montem, significatur in tertium Caelum: haec ablatio fit momento, quia fit per mutationem status mentis: per “ostendit mihi” significatur visus tunc apertus, et manifestatio; per “urbem magnam, sanctam Hierosolymam, descendentem e Caelo a Deo” significatur Nova Domini Ecclesia, ut supra (n. 879, 880{1}); ubi etiam explicatum est, unde est quod dicatur “sancta,” et quod dicatur “descendens e Caelo a Deo;” quod visa sit in forma urbis, est quia “urbs” significat doctrinam (n. 194, 712), et Ecclesia est Ecclesia ex doctrina et ex vita secundum illam; visa etiam est ut urbs, ut describatur quoad omne quale ejus, et hoc describitur per ejus murum, portas, fundamenta, et per varias mensuras. Similiter describitur Ecclesia apud Ezechielem, ubi etiam dicitur, quod Propheta
    In visionibus Dei deductus sit super montem altum valde, (et) viderit Urbem a meridie, quam angelus etiam quoad murum et portas, et quoad latitudines et altitudines, mensus est (cap. xl. 2, seq.).
    Simile intelligitur per haec apud Sachariam:
    “Dixi Angelo, Quo tu pergis; dixit, Ad metiendum Hierosolymam, ut videam quanta latitudo ejus, et quanta longitudo ejus” (ii. 6 (B. A.2)).
    @1 879, 880 pro “878, 879″$
  46. (Vers. 11.) “Habentem gloriam Dei; et lumen ejus simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti,” significat quod in illa Ecclesia erit Verbum intellectum, quia translucens ex Sensu spirituali ejus. -Per “gloriam Dei” significatur Verbum in sua Divina luce, de qua sequitur; per “lumen ejus” significatur Divinum Verum ibi, hoc enim intelligitur per lucem in Verbo (n. 796, 799); per “simile lapidi pretiosissimo, tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti” significatur id lucens et translucens ex Sensu spirituali ejus, de quo etiam sequitur. Per illa verba describitur intellectus Verbi apud illos qui in doctrina Novae Hierosolymae, et in vita secundum illam sunt. Apud hos Verbum quasi lucet cum legitur; lucet a Domino medio Sensu spirituali, quia Dominus est Verbum, et Sensus spiritualis est in luce Caeli quae procedit a Domino ut Sole; et Lux quae procedit a Domino ut Sole est in sua essentia Divinum Verum Divinae Sapientiae Ipsius. Quod in singulis Verbi sit Sensus spiritualis, in quo sunt angeli, et a quo est sapientia illorum, et quod Verbum transluceat ex luce illius Sensus apud illos qui a Domino in genuinis veris sunt, in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra ostensum est. Quod per “gloriam Dei” intelligatur Verbum in sua Divina luce, constare potest ex his locis:
    “Verbum Caro factum est, et vidimus Gloriam Ipsius sicut Gloriam Unigeniti a Patre” (Joh. i. 14);
    quod per “gloriam” intelligatur gloria Verbi seu Divinum Verum in Ipso, patet, quoniam dicitur “Verbum Caro factum est:” simile per “gloriam” intelligitur in sequentibus, ubi dicitur, “Gloria Dei illustravit illam, et Lucerna ejus Agnus” (vers. 23). Simile intelligitur per
    Gloriam in qua visuri sunt Filium Hominis quando venturus est in nubibus Caeli (Matth. xxiv. 30; Marc. xiii, 26{1});
    (videatur supra, n. 22,{2} 642, 820;) nec aliud per
    Thronum Gloriae super quo sedebit Dominus cum venturus est ad Ultimum Judicium (Matth. xxv. 31);
    quia judicaturus est unumquemvis secundum vera Verbi, quare etiam dicitur, quod “venturus sit in gloria Sua.” Quando Dominus transformatus est, etiam dicitur quod
    Moses et Elias “visi sint in Gloria” (Luc. ix. 30, 31);
    per “Mosen et Eliam” significatur ibi Verbum; Ipse etiam
    Dominus tunc dedit Se videndum coram discipulis ut Verbum in gloria Sua: quod “Gloria” significet Divinum Verum, videantur plura ex Verbo supra (n. 629). Quod Verbum comparetur “lapidi pretiosissimo tanquam lapidi jaspidi instar crystalli splendenti,” est quia “lapis pretiosus” significat Divinum Verum Verbi (n. 231, 540, 726, 823); et “lapis jaspis significat Divinum Verum Verbi in Sensu literae translucens ex Divino Vero in Sensu spirituali. Hoc significatur per
    “Lapidem jaspidem,” Exod. xxviii. 20; Ezech. xxviii. 13;
    et in sequentibus in hoc capite, ubi dicitur, quod “structura muri” sanctae Hierosolymae esset “jaspis” (vers. 18); et quia Verbum in Sensu literae translucet ex Sensu spirituali ejus, dicitur “jaspis instar crystalli splendens.” Omnis illustratio quae est illis qui in Divinis Veris a Domino sunt, est inde.
    @1 26 pro “25”$
    @2 22 pro “20”$
  47. (Vers. 12) “Habentem murum magnum et altum,” significat Verbum in Sensu literae ex quo doctrina Novae Ecclesiae. -Cum per “urbem sanctam Hierosolymam” intelligitur Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam, per “murum” ejus non aliud intelligitur quam Verbum in Sensu literae, ex quo doctrina; ille enim Sensus tutatur Sensum spiritualem, qui intus latet, sicut murus urbem et habitatores ejus. Quod Sensus literae sit basis, continens et firmamentum Sensus spiritualis ejus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 27-36); quodque ille Sensus sit custodia, ne Divina Vera interiora, quae sunt Sensus spiritualis ejus, laedantur (n. 97 ibi): tum quod Doctrina Ecclesiae ex Sensu literae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda (n. 50-61 ibi). Dicitur “murus magnus et altus,” quia intelligitur Verbum quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; “magnum” enim praedicatur de bono, et “altum” de vero, ut supra (n. 896). Per “murum” significatur id quod tutatur, et ubi de Ecclesia, significatur Verbum in Sensu literae etiam in sequentibus locis:

“Super Muros tuos, Hierosolyma, constitui custodes; die et nocte non tacebunt, commemorantes Jehovam” (Esaj. lxii. 6); “Vocabunt te Urbem Jehovae, Zionem Sancti Israelis; et vocabis salutem Muros tuos, et portas tuas laudem” (Esaj. lx. 14, 18);
Jehovah erit “in Murum ignis circum, et in gloriam in medio ejus ” (Sach. ii. 9 (B. A. 5));
“Filii Arvadi super Muris tuis, et Gammadaei suspenderunt scuta sua super Muris circumcirca, et perfecerunt pulchritudinem tuam” (Ezech. xxvii. 11);
haec de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri ex Verbo.
“Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte si sit quaerens veritatem; ascendite in Muros ejus, et dejicite” (Jerem. v 1, 10);
“Cogitavit Jehovah perdere Murum filiae Zionis; lugere fecit Antemurale et Murum, simul languent; non lex et prophetae ” (Thren. ii, 8, 9);
“In Urbe discurrent, in Muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur” (Joel ii. 9);
haec de falsificationibus veri.
“Interdiu et noctu circumeunt impii in urbe, super Muris ejus, perditiones in medio ejus{1}” (Psalm. lv. 11, 12 (B. A. 10, 11)).
(Praeter alibi, ut Esaj. xxii. 5; cap. lvi. 5; Jerem. i. 15; Ezech. xxvii. 11; Thren. ii. 7.)
Quod Verbum in Sensu literae per “murum” significetur, patet clare ex sequentibus hujus capitis, quod de muro, ejus portis, fundamentis et mensuris multum agatur; causa est, quia Doctrina Novae Ecclesiae, quae per “urbem” significatur, unice est ex Sensu literae Verbi.
@1 ejus pro “eorum”$

  1. “Habentem portas duodecim,” significat ibi omnes cognitiones veri et boni, per quas homo introducitur in Ecclesiam. -Per “portas” significantur cognitiones veri et boni ex Verbo, quia per illas homo introducitur in Ecclesiam; “murus” enim in quo portae erant, significat Verbum, de quo mox supra (n. 898); et in sequentibus dicitur, quod “duodecim portae duodecim margaritae essent, unaquaevis portarum una margarita” (vers. 21); et per “margaritas” significantur cognitiones veri et boni (n. 727); quod homo per illas introducatur in Ecclesiam, sicut per portas in urbem, patet: quod “duodecim” significent omnes, videatur supra (n. 348). Per “portas” significantur cognitiones veri et boni, etiam in his locis:
    “Fundamenta tua ponam in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos, et Portas tuas in lapides carbunculi” (Esaj. liv. 11, 12);
    “Amans Jehovah Portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi; gloriosa praedicanda sunt{1} in te, Urbs Dei ” (Psalm. lxxxvii. 2(, 3));
    “Intrate per Portas Ipsius in confessione, confitemini Ipsi, benedicite Nomini Ipsius “(Psalm. c. 4);
    “Stantes fuerunt pedes nostri in Portis tuis, Hierosolyma; Hierosolyma aedificata sicut Urbs quae cohaeret una” (Psalm. cxxii. 2, 3);
    “Lauda Hierosolyma Jehovam, nam firmat vectes Portarum tuarum, benedicit filiis tuis in medio tui” (Psalm. cxlvii. 12, 13);
    “Ut enumerem omnes laudes tuas in Portis filiae Zionis” (Psalm. ix.15 (B. A. 14));
    “Aperite Portas, ut ingrediatur Gens justa custodiens fidelitates” (Esaj. xxvi. 2{2});
    “Extollite vocem ut veniant Portae principum” (Esaj. xiii. 2);
    “Beati qui faciunt mandata Ipsius, et per Portas ingrediuntur in Urbem” (Apoc. xxii. 14);
    “Attolite Portae capita vestra, ut ingrediatur Rex gloriae” (Psalm. xxiv. 7, 9);
    “Viae Zionis lugentes, omnes Portae ejus devastatae sunt, sacerdotes ejus gemunt” (Thren. i. 4);
    “Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae sunt” (Jerem. xiv.{3} 12);
    “Cogitavit Jehovah perdere Murum filiae Zionis, subsederunt in terram Portae ejus” (Thren. ii. 8, 9);
    `Qui peccare faciunt hominem in Verbo, et corripientem in Porta illa queant (Esaj. xxix. 21);
    “Elegit deos novos, tunc oppugnare coepit Portas” (Jud. v. 8).
    (Praeter alibi, ut Esaj. iii. 25, 26; cap. xiv. 31; cap. xxii. 7; cap xxiv. 12; cap. xxviii. 6; cap. lxii. 10; Jerem. i. 15; cap. xv. 7; cap. xxxi. 38, 40; Mich. ii. 13; Nah. iii. 13; Jud. v. 11.)
    Quoniam “portae” significabant vera introducentia, quae sunt cognitiones ex Verbo, ideo Seniores Urbis sedebant in Portis et judicabant
    (Ut patet ex Deutr. xxi, 18-21{4}; cap. xxii. 15; Thren. v. 14; Amos v. 12, 15; Sach. viii. 16).
    @1 sunt pro “est”$
    @2 2 pro “3”$
    @3 xiv. pro “iv.”$
    @4 21 pro “22”$
  2. “Et super portis angelos duodecim, et nomina superscripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis,” significat Divina vera et bona Caeli, quae etiam sunt Divina vera et bona Ecclesiae, in cognitionibus illis, et quoque custodias, ne quis intret nisi in illis sit ex Domino. -Per “angelos duodecim” significantur hic omnia vera et bona Caeli, quoniam per “angelos” in supremo Sensu significatur Dominus, in communi Sensu Caelum ex angelis, et in particulari Sensu vera et bona Caeli a Domino (videatur n. 5, 170, 258, 344, 415, 465, 647, 648, 657, 718); hic vera [et] bona Caeli, quia sequitur, “et nomina superscripta quae sunt duodecim tribuum filiorum Israelis,” per quae significantur omnia vera et bona Ecclesiae (n. 349). Per “super portis” significatur in cognitionibus illis, quia “super” in Verbo significat intra; causa est quia id quod supremum est in ordine successivo fit intimum in ordine simultaneo; quare Caelum tertium vocatur tam supremum quam intimum Caelum; inde est quod “super{1} portis” significet in cognitionibus veri: per “nomina superscripta” significatur omne quale eorum, ita quoque in illis, nam omne quale est ex internis in externis. Quod per eadem verba significentur custodiae ne quis intret in Ecclesiam, nisi in cognitionibus illis sit ex Domino, patet; quia angeli visi sunt stantes super portis, et quoque nomina tribuum Israelis erant scripta super illis. Dicitur quod vera et bona Caeli et Ecclesiae sint in cognitionibus quae sunt ex Verbo, per quas fit introductio in Ecclesiam, quia cognitiones veri et boni ex Verbo, quando in illis est spirituale e Caelo a Domino, non vocantur cognitiones, sed vera; at si non in illis est spirituale e Caelo a Domino, non sunt nisi quam scientifica.
    @1 super pro “supra”$
  3. (Vers. 13.) “Ab oriente portae tres, a septentrione portae tres, a meridie portae tres, et ab occasibus portae tres,” significat quod cognitiones veri et boni, in quibus spiritualis vita est e Caelo a Domino, per quas fit introductio in Novam Ecclesiam, sint pro illis qui in amore seu affectione boni sunt plus et minus, et pro illis qui in sapientia seu affectione veri sunt plus et minus. -Per “portas” nunc significantur cognitiones veri et boni, in quibus spiritualis vita est e Caelo a Domino, quia super portis erant duodecim Angeli, et nomina duodecim tribuum filiorum Israelis scripta, per qua