e illa vita in cognitionibus illis significatur, ut patet ab explicatis mox supra (n. 900); quod “portae” significent cognitiones veri et boni, per quas fit introductio in Novam Ecclesiam, videatur supra (n. 899). Quod tres portae ab oriente, tres a septentrione, tres a meridie, et tres ab occasibus essent, est quia per “orientem” significatur amor et affectio boni in gradu superiori, ita plus; et per “occasus” significatur amor et affectio boni in gradu inferiori, ita minus; per “meridiem” significatur sapientia et affectio veri in gradu superiori, ita plus; et per “septentrionem” significatur sapientia et affectio veri in gradu inferiori, ita minus: quod illa per “orientem,” “occidentem,” “meridiem” et “septentrionem” significentur, est quia Dominus est Sol mundi spiritualis, et a facie Ipsius sunt oriens et occidens, et a lateribus sunt meridies et septentrio, a latere dextro meridies, et a sinistro septentrio: quare illi qui in amore in Dominum et inde in affectione sunt plus, habitant in oriente; qui minus in occidente; et qui in sapientia ex affectione veri sunt plus, habitant in meridie; et qui minus in septentrione. Quod in tali ordine sint Habitationes Angelorum Caeli, videatur in Opere De Caelo et Inferno, Londini 1758 edito (n. 141-153). Quod portae essent tres ab unaquavis plaga, est quia “tres” significant omnes (n. 400, 505).
- (Vers. 14.) “Et murus urbis habens fundamenta duodecim,” significat quod Verbum in Sensu literae contineat omnia doctrinae Novae Ecclesiae. -Per “murum urbis” significatur Verbum in Sensu literae (n. 898); et per “fundamenta duodecim” significantur omnia doctrinae Ecclesiae, per “fundamenta” significantur doctrinalia, et per “duodecim” omnia; etiam Ecclesia fundatur super doctrina, docet enim quomodo credendum est et quomodo vivendum, et doctrina non aliunde quam ex Verbo haurienda est; quod ex Sensu literae Verbi, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 50-61). Quoniam omnia doctrinae per “duodecim fundamenta muri urbis Novae Hierosolymae” significantur, et Ecclesia est Ecclesia ex doctrina, ideo de fundamentis ejus in specie agitur infra (vers. 19, 20). In Verbo aliquoties nominantur “fundamenta terrae;” et per illa non intelliguntur fundamenta terrae, sed fundamenta Ecclesiae, “terra” enim significat Ecclesiam (n. 285): et fundamenta Ecclesiae non alia sunt, quam quae ex Verbo sunt, et vocantur doctrinalia; ipsum enim Verbum est quod fundat Ecclesiam. Doctrinalia ex Verbo etiam significantur per “fundamenta” in his locis:
“Annon intelligitis Fundamenta terrae” (Esaj. xl. 21);
“Ponam verba Mea in os tuum ad plantandum Caelos et ad Fundandum terram” (Esaj. li. 16):
“Non agnoscunt, non intelligunt, in tenebris ambulant, vacillant omnia Fundamenta terrae” (Psalm. lxxxii. 5):
“Verbum Jehovae extendentis Caelos et Fundantis terram, et formantis spiritum hominis in medio ejus” (Sach. xii. 1);
“Jehovah accendit ignem in Zione, qui comedit Fundamenta ejus” (Thren. iv. 11);
“Impii jaculantur in tenebris rectos corde, quia Fundamenta subruuntur” (Psalm. xi. 2, 3);
“Audite montes litem Jehovae, robora, Fundamenta terrae, quia lis Jehovae cum populo Suo” (Mich. vi. 2);
“Cataractae ab alto apertae sunt, et commota sunt Fundamenta terrae, confracta est terra, disrupta est terra, commota est terra” (Esaj. xxiv. 18-20).
(Praeter alibi, ut Esaj. xiv. 32; cap. xlviii. 13: cap. li. 13; Psalm. xxiv. 2; Psalm. cii. 26 (B. A. 25); Psalm. civ. 5, 6; 2 Sam. xxii. 8, 16:)
Qui non cogitat quod “terra” significet Ecclesiam, non potest nisi quam mere naturaliter, imo materialiter cogitare hic, ubi legit “fundamenta terrae;” similiter ut foret, si non cogitaret quod urbs Hierosolyma hic significet Ecclesiam, dum legit murum, portas, fundamenta, plateas, mensuras ejus, et plura quae in hoc capite describuntur ut urbis, cum tamen sunt Ecclesiae, ita non materialiter sed spiritualiter intelligenda. - “Et in illis nomina duodecim Apostolorum Agni,” significat omnia doctrinae ex Verbo de Domino et de Vita secundum praecepta Ipsius. -Quod in fundamentis scripta sint “nomina duodecim Apostolorum Agni,” est quia per “duodecim apostolos” significatur Ecclesia Domini quoad omnia ejus (n. 79, 233, 790), hic quoad omnia doctrinae ejus, quia nomina illorum scripta sunt super “duodecim fundamentis,” per quae significantur omnia doctrinae Novae Hierosolymae (n. 902); per “duodecim nomina” significatur omne quale ejus, et omne quale ejus se refert ad duo in Doctrina et inde in Ecclesia illa, de Domino et de Vita secundum percepta Ipsius; ideo haec significantur. Quod omnia Doctrinae Novae Hierosolymae se referant ad illa duo, est quia sunt universalia ejus, ex quibus omnia singularia pendent, et sunt essentialia ex quibus omnia formalia procedunt; sunt inde sicut anima et vita omnium doctrinae ejus: sunt quidem duo, sed non potest unum separari ab altero, nam separare illa foret sicut separare Dominum ab homine, et hominem a Domino; et tunc non est Ecclesia. Haec duo conjuncta sunt sicut duae tabulae Legis, quarum una continet illa quae Domini sunt, et altera quae hominis; quare vocantur foedus, et foedus significat conjunctionem. Cogita quid foret cum illis tabulis Legis, si prima solum exstaret et altera avelleretur, vel si altera exstaret et prima avelleretur; annon foret sicut Deus non videret hominem, aut sicut homo non videret Deum, et sicut recederet unus ab altero. Haec dicta sunt, ut sciatur quod omnia Doctrinae Novae Hierosolymae se referant ad amorem in Dominum et ad amorem erga proximum: amor in Dominum est fidem in Dominum habere et facere praecepta Ipsius; et facere praecepta Ipsius est amor erga proximum, quoniam facere praecepta Ipsius est usus facere proximo. Quod illi ament Dominum qui faciunt praecepta Ipsius, Ipse Dominus docet apud Johannem, cap. xiv. 21-24; et quod amor in Deum et amor erga proximum sint duo praecepta ex quibus pendent Lex et Prophetae, Matth. xxii. 35-38; per “Legem et Prophetas,” intelligitur Verbum in toto complexu.
- (Vers. 15.) “Et loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus, significat quod detur a Domino illis qui in bono amoris sunt facultas intelligendi et sciendi qualis est Nova Domini Ecclesia quoad Doctrinam et ejus vera introducentia, et quoad Verbum ex quo. -“Et loquens cum me” significat Dominum e Caelo, quia erat Angelus unus ex septem Angelis habentibus septem phialas, de quo supra (vers. 9), per Quem intelligitur Dominus e Caelo loquens (n. 895); per “calamum” significatur potentia seu facultas ex bono amoris, per “calamum” potentia seu facultas (n. 485), et per “aurum” bonum amoris (n. 211, 726); per “metiri” significatur cognoscere quale rei, ita intelligere et scire (n. 486); per “urbem” quae erat Sancta Hierosolyma, significatur Ecclesia quoad Doctrinam (n. 879, 880{1}); per “portas” significantur cognitiones veri et boni ex Sensu literae Verbi, quae ex spirituali vita in illis sunt vera et bona (n. 899); et per “murum” significatur Verbum in Sensu literae, ex quo (n. 898). Ex his patet, quod per “loquens cum me habebat calamum aureum, ut metiretur urbem et portas ejus et murum ejus” significetur quod detur a Domino illis qui in bono amoris sunt facultas intelligendi et sciendi qualis est Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam et ejus vera introducentia, et quoad Verbum ex quo. Quod haec significentur, prorsus non videri potest in Sensu literae; in eo enim solum videtur quod unus angelus cum Johanne loquens habuerit calamum aureum, ut metiretur urbem, portas et murum; sed tamen quod alius Sensus, qui est spiritualis, illis insit, patet manifeste ex eo, quod per “urbem Hierosolymam” non intelligatur aliqua urbs, sed Ecclesia; quare omnia quae dicuntur de Hierosolyma ut urbe, significant talia quae Ecclesiae sunt, et omnia Ecclesiae in se spiritualia sunt. Talis Sensus spiritualis etiam inest illis quae dicuntur supra, ubi haec:
“Datus est mihi calamus similis baculo; et Angelus adstitit dicens, Surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo” (Apoc. xi. 1).
Similis etiam Sensus spiritualis inest omnibus illis quae
Angelus calamo mensus est, apud Ezechielem (xl.-xlviii.);
etiam his apud Sachariam:
“Sustuli oculos meos et vidi, cum ecce vir cujus in manu funiculus mensurae; et dixi, Quo pergis; qui dixit ad me, Ad metiendum Hierosolymam, ut videam quanta latitudo ejus et quanta longitudo ejus” (cap. ii. 5, 6 (B. A. 1, 2)).
Imo talis Sensus spiritualis inest omnibus Tabernaculi et omnibus Templi in Hierosolyma, quae mensurata leguntur, et quoque ipsis mensuris illorum; et tamen nihil eorum videri potest in Sensu literae.
@1 879, 880 pro “878, 879″$ - (Vers. 16.) “Et urbs quadrangularis sita est,” significat justitiam in illa. -Quod urbs visa sit “quadrangularis,” est quia “quadrangulare” seu “quadratum” significat justum; nam “triangulare” significat rectum: omnia illa in ultimo gradu, qui est naturalis. “Quadrangulare” seu “quadratum” significat justum, quia sunt ei quatuor latera, et quatuor latera spectant quatuor plagas; et aequaliter spectare quatuor plagas, est ex justo omnia: quare tres portae ab unaquavis plaga patebant in urbem; et dicitur apud Esajam,
“Aperite portas, ut ingrediatur Gens justa custodiens fidelitates” (xxvi. 2{1}).
“Urbs quadrangularis sita est,” ut longitudo et latitudo
ejus essent aequales; et per “longitudinem” significatur bonum illius Ecclesiae, et per “latitudinem” verum ejus; et quando bonum et verum aequalia sunt, tunc est justum. Ex hac significatione “quadrati” est, quod in communi sermone dicatur vir “quadratus,” qui est vir qui non ad hanc vel ad illam partem declinat ex injusto. Quia “quadratum” significat justum, ideo
Altare holocausti (per quod significabatur cultus ex bono et inde vero caelesti) erat quadratum (Exod. xxvii.{2} 1);
Tum Altare suffitus (per quod significabatur cultus ex bono et inde vero spirituali) etiam erat quadratum (Exod. xxx. 1, 2{3});
Et quoque Pectorale judicii, in quo erat Urim et Thummim, erat quadratum duplicatum (Exod. xxviii. 15(, 16; cap. xxxix. 9)).
(Praeter alia.)
@1 2 pro “3”$
@2 xxvii. pro “xxviii.”$
@3 xxx. 1, 2 pro “xxx. 1, 2; cap. xxxix. 9″$ - “Longitudo ejus tanta est quanta et latitudo,” significat quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant sicut essentia et forma. -Per “longitudinem” urbis Hierosolymae significatur bonum Ecclesiae, et per “latitudinem” ejus significatur verum Ecclesiae; quod per “latitudinem” significetur verum, supra (n. 861) ex Verbo ostensum est. Quod per “longitudinem” significetur bonum, hic bonum Ecclesiae, est ex eadem causa ex qua “latitudo” significat verum; causa est, quia extensio Caeli ab oriente in occidentem intelligitur per “longitudinem,” et extensio Caeli a meridie in septentrionem intelligitur per “latitudinem;” et angeli qui in oriente et occidente Caeli habitant in bono amoris sunt, et angeli qui in meridie et septentrione Caeli in veris sapientiae sunt (videatur supra, n. 901). Simile est cum Ecclesia in terris; nam omnis homo qui in bonis et veris Ecclesiae ex Verbo est, consociatus est angelis Caeli, et cum illis quoad interiora mentis cohabitat; illi qui in bono amoris sunt, in oriente et occidente Caeli; et illi qui in veris sapientiae sunt, in meridie et septentrione Caeli. Hoc quidem nescit homo; sed tamen unusquisque post mortem in suum locum venit. Inde nunc est quod per “longitudinem,” cum de Ecclesia, significetur bonum ejus, et per “latitudinem” verum ejus: quod de Ecclesia non possit praedicari longum et latum, sed quod de urbe per quam significatur Ecclesia possit, patet. Quod significetur quod bonum et verum in illa Ecclesia unum faciant sicut essentia et forma, est quia dicitur quod “longitudo ejus tanta sit quanta et latitudo;” et per “longitudinem” significatur bonum Ecclesiae, et per “latitudinem” verum ejus, ut dictum est: quod unum faciant sicut essentia et forma, est quia verum est forma boni, et bonum est essentia veri, ac essentia et forma unum faciunt.
- “Et mensus est urbem calamo ad stadia duodecies mille, longitudo et latitudo et altitudo ejus aequalia erant,” significat ostensum quale illius Ecclesiae ex doctrina, quod omnia ejus essent ex bono amoris. -Per “metiri calamo” significatur cognoscere quale rei (n. 904); et quia Angelus coram Johanne mensus est, significatur id ostendere ut cognosceret; per “urbem,” hic Hierosolymam, significatur Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam (n. 879, 880{1}); per “stadia duodecies mille” significantur omnia bona et vera istius Ecclesiae; quod “duodecim millia” significent similia cum duodecim, et quod “duodecim” significent omnia bona et vera, et dicantur de Ecclesia, videatur supra (n. 348). Per “stadia” significantur similia quae per mensuras, et per “mensuras” significatur quale (n. 313, 486). Quod “longitudo, latitudo et altitudo” dicantur “aequalia,” est ut significetur quod omnia istius Ecclesiae essent ex bono amoris: per “longitudinem” enim significatur bonum amoris, et per “latitudinem” verum ex illo bono (n. 906); et per “altitudinem” significatur bonum et verum simul in omni gradu, nam altitudo est a supremo ad imum, et supremum ad imum descendit per gradus, qui vocantur gradus altitudinis, in quibus sunt Caeli a supremo seu tertio ad ultimum seu primum; de his gradibus actum videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, in Parte Tertia. Quod “longitudo et latitudo et altitudo sunt aequalia” significet quod omnia sint ex bono amoris, est quia “longitudo,” quae significat bonum amoris, praecedit, et “latitudo” est ei aequalis, ita sicut “longitudo,” tum etiam “altitudo;” alioquin quid foret quod altitudo urbis foret duodecim millia stadiorum; sic immensum ascenderet supra nubes, imo supra atmosphaeram aeream, cujus altitudo non excedit triginta stadia; imo ascenderet immensum in aethere versus zenith. Quod per illa tria aequalia significetur quod omnia illius Ecclesiae sint ex bono amoris, patet etiam a sequentibus, nam dicitur quod “Urbs esset aurum purum simile vitro puro” (vers. 18); et quoque quod “platea urbis esset aurum purum tanquam vitrum pellucidum” (vers. 21): et per “aurum” significatur bonum amoris. Quod omnia Caeli et Ecclesiae sint ex bono amoris, et bonum amoris ex Domino, videbitur in sequente articulo.
@1 879, 880 pro “878, 879″$ - Quod omnia Caeli et Ecclesiae sint ex bono amoris, et bonum amoris ex Domino, non videri potest, et inde nec sciri, nisi demonstretur. Quod non sciatur quia non videtur, est quia bonum non intrat cogitationem hominis sicut verum; verum enim in cogitatione videtur, quia est ex luce Caeli, at bonum modo sentitur, quia est ex calore Caeli; et raro aliquis, dum reflectit super illa quae cogitat, attendit ad illa quae sentit, sed quae videt: haec causa est quod eruditi attribuerint cogitationi omnia et non affectioni, et quod Ecclesia attribuerit fidei omnia et non amori; cum tamen verum, quod hodie in Ecclesia vocatur fidei vel fides, est modo forma boni quod est amoris (videatur supra, n. 875). Nunc quia homo non videt bonum in cogitatione sua, bonum enim ut dictum est modo sentitur, et sentitur sub varia specie jucundi, et quia homo non attendit ad ea quae in cogitatione sentit, sed quae ibi videt, ideo omne id vocat bonum quod ex jucundo sentit; et ex jucundo sentit malum, quia hoc ingeneratum est ex nativitate, et procedit ex amore sui et mundi. Haec causa est, quod nesciatur quod bonum amoris sit omne Caeli et Ecclesiae, et quod hoc in homine non sit nisi a Domino, et quod non influat a Domino apud alium quam qui fugit mala cum jucundis eorum ut peccata. Haec sunt quae intelliguntur per Domini verba, quod Lex et Prophetae pendeant a duobus mandatis his,
“Amabis Deum” super omnia, “et proximum sicut te ipsum” (Matth. xxii. 35-40{1});
et asseverare possum, quod non detur granum veri quod in se verum est, apud hominem, nisi quantum id est ex bono amoris a Domino; et inde nec granum fidei quae in se est fides, hoc est viva, salutifera et spiritualis, nisi quantum id est ex charitate quae a Domino. Quoniam bonum amoris est omne Caeli et Ecclesiae, ideo universum Caelum et universa Ecclesia a Domino ordinata sunt secundum affectiones amoris, et non secundum aliquid cogitationis separatae ab illis; cogitatio enim est affectio in forma, sicut loquela est sonus in forma.
@1 35-40 pro “35 ad 38″$ - (Vers. 17.) “Et mensus est murum ejus, centum quadraginta quatuor cubitorum,” significat quod ostensum sit quale est Verbum in illa Ecclesia, quod ex illo sint omnia vera et bona ejus. -Per “mensus est” significatur ostensum quale, ut supra (n. 907{1}); per “murum” significatur Verbum in Sensu literae (n. 898) ; per “centum quadraginta quatuor” significantur omnia vera et bona Ecclesiae ex Verbo (n. 348); per “cubitos” significatur quale, simile quod per “mensuram:” per “centum quadraginta quatuor” enim significatur simile quod per “duodecim” quia ex duodecim multiplicatis seu ductis in duodecim exsurgit numerus centum quadraginta quatuor, et multiplicatio non aufert significationem.
@1 907 pro “908”$ - “Mensura hominis quae est Angeli,” significat quale Ecclesiae istius, quod unum faciat cum Caelo. -Per “mensuram” significatur quale rei (n. 313, 486); per “hominem” hic significatur Ecclesia ex hominibus, et per “Angelum” significatur Caelum ex angelis; inde per “mensuram hominis quae est Angeli” significatur quale Ecclesiae quod unum faciat cum Caelo. Per “hominem” in Verbo significatur intelligentia et sapientia ex Verbo (n. 243), ac intelligentia et sapientia ex Verbo apud hominem est Ecclesia apud illum; inde per “hominem” in concreto seu in communi, hoc est, cum societas seu caetus vocatur homo, in spirituali Sensu intelligitur Ecclesia: inde est quod prophetae dicti fuerint “filii hominis,” et quod Ipse Dominus Se vocaverit “Filium Hominis,” et “Filius Hominis” est Verum Ecclesiae ex Verbo, et cum de Domino est Ipsum Verbum ex quo Ecclesia. Per “Angelum” significantur tria, in supremo Sensu Dominus, in communi Sensu Caelum aut societas caelestis, et in particulari Divinum Verum (quod haec tria per “Angelum” significentur, videatur n. 5, 65,{1} 170, 258, 342, 344, 415, 465, 644, 647, 648, 657, 718); hic Caelum cum quo Nova Domini Ecclesia unum faciet. Quod Ecclesia quae ex Verbo, ita a Domino, est Ecclesia, in consociatione sit cum Caelo, et in conjunctione cum Domino, videatur supra (n. 818); aliter Ecclesia quae non ex Verbo Domini est.
@1 65 pro “66”$ - (Vers. 18) “Et erat structura muri ejus jaspis,” significat quod omne Divinum Verum Verbi in Sensu literae apud homines istius Ecclesiae transluceat ex Divino Vero in Sensu spirituali. -Per “murum” significatur Verbum in Sensu literae (n. 898); per “structuram” ejus significatur omne ejus, quia omne ejus est in structura; per “jaspidem” significatur simile quod per “lapidem pretiosum” in summa, et per “lapidem pretiosum,” cum de Verbo, significatur Divinum Verum Verbi in Sensu literae translucens ex Divino Vero in Sensu spirituali (n. 231, 540, 726, 823): quod simile per “jaspidem,” videatur supra (n. 897). Quod transluceat, est quia Divinum Verum in Sensu literae est in luce naturali, et Divinum verum in Sensu spirituali est in luce spirituali; quare cum lux spiritualis influit in lucem naturalem apud hominem qui legit Verbum, illustratur ille, et videt vera ibi, nam objecta lucis spiritualis sunt vera. Verbum etiam in Sensu literae tale est, ut quo plus homo illustratur per influxum lucis Caeli, eo plus videat vera ex nexu et inde forma illorum; et quo plus ita videt illa, eo interius aperitur rationale ejus, nam rationale est ipsum receptaculum lucis Caeli.
- “Et urbs aurum purum simile vitro puro,” significat quod inde omne Ecclesiae illius sit bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino. -Per “urbem,” seu Hierosolymam, intelligitur Nova Domini Ecclesia quoad omne ejus interius, seu intra murum spectata; per “aurum” significatur bonum amoris a Domino, de quo sequitur; et per “simile vitro puro” significatur pellucens ex Divina Sapientia; et quia haec apparet in Caelo ut lux, et influit a Domino ut Sole, per “simile vitro puro” significatur influens una cum luce e Caelo a Domino. Supra (n. 908) ostensum est, quod omnia Caeli et Ecclesiae sint ex bono amoris, et bonum amoris ex Domino; hic nunc dicitur quod urbs visa sit ut “aurum purum;” per quod significatur, quod omne Ecclesiae novae, quae est Nova Hierosolyma, sit bonum amoris a Domino; sed quia bonum amoris solitarium seu abstractum a veris sapientiae non datur, sed ut sit bonum amoris erit formatum, et formatur per vera sapientiae, ideo hic dicitur “aurum purum simile vitro puro:” bonum enim amoris absque veris sapientiae non habet aliquod quale, quia non aliquam formam, et forma ejus est secundum vera ejus in suo ordine et nexu influentia una cum bono amoris a Domino, ita in homine secundum receptionem. Dicitur in homine, sed intelligitur non ut hominis, sed ut Domini in illo. Ex his nunc patet, quod per “urbs aurum purum simile vitro puro” significetur quod inde omne Ecclesiae illius sit bonum amoris influens cum luce e Caelo a Domino.
- Quod “aurum” significet bonum amoris, est quia metalla aeque ac omnia et singula quae apparent in mundo naturali, correspondent; aurum bono amoris, argentum veris sapientiae, cuprum seu aes bono charitatis, ac ferrum veris fidei, Inde est, quod haec metalla etiam sint in Mundo spirituali, quoniam omnia quae ibi apparent, sunt correspondentiae; correspondent enim affectionibus et inde cogitationibus angelorum, quae in se spiritualia sunt. Quod “aurum” ex correspondentia significet bonum amoris, constare potest ex his locis:
“Suadeo tibi emere a Me Aurum exploratum igne, ut ditatus sis” (Apoc. iii. 18):
“Quomodo obscuratum est Aurum, mutatum est Obryzum Optimum; effusi sunt Lapides sanctitatis in capite omnium platearum: filii Zionis aestimati pares Auro puro” (Thren. iv. 1,2);
“Animas pauperum servabit, et dabit illis ex Auro Schebae” (Psalm. lxxii. 13,{1} 15);
“Pro aere adducam Aurum, et pro ferro argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum; et ponam censum tuum pacem, et exactores tuos justitiam” (Esaj. lx. 17);
“Ecce sapiens tu, ullum occultum non latuit te; in sapientia tua et in intelligentia tua fecisti tibi Aurum et argentum in thesauris tuis: in Eden horto fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, et Aurum” (Ezech. xxviii. 3, 4, 13);
“Turma camelorum obtegent te, omnes e Scheba venient, Aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt” (Esaj. lx. 6, 9; Matth. (ii. 11);
“Implebo Domum hanc gloria, Mihi Argentum et Mihi Aurum, magna erit gloria Domus hujus posterioris prae prioris” (Hagg. ii. (7,) 8, 9);
“Filiae Regum inter pretiosas tuas, constitit Regina ad dextram tuam in Auro optimo Ophiris, de implexis Auri vestis ejus” (Psalm. xlv. 10, 14 (B. A. 9, 13); Ezech. xvi. 13);
“Accepisti vasa ornatus tui ex Auro Meo, et ex Argento Meo, quae dederam tibi, et fecisti tibi imagines masculi” (Ezech. xvi. 17);
“Argentum Meum et Aurum Meum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra” (Joel iv. 5 (B. A. iii. 5)).
Quoniam “aurum” significabat Bonum amoris, ideo cum
Belshazar cum magnatibus biberet vinum e vasis Auri eductis e Templo Hierosolymae, et simul laudaret deos Auri, argenti, aeris et ferri, scriptum est in pariete, et ille ea nocte occisus est (Dan. v. 2, seq.).
(Praeter multis aliis in locis.)
Quoniam “aurum” significabat Bonum amoris, ideo
Arca, in qua erat Lex, obducta erat Auro intra et extra (Exod. xxv. 11);
Et ideo Propitiatorium et Cherubi super Arca erant ex puro Auro (Exod. xxv. (17,) 18);
Altare suffitus erat ex puro Auro (Exod. xxx. 3);
Pariter Candelabrum cum lucernis (Exod. xxv. 31, 38);
Et Mensa super qua panes facierum obducta fuit Auro (Exod. xxv. 23, 24).
Quoniam “aurum” significabat Bonum amoris, “argentum” Verum sapientiae, “aes” Bonum amoris naturalis qui amor vocatur charitas, et “ferrum” Verum fidei, ideo antiqui vocabant successiones temporum ab antiquissimis usque ad ultima, saecula aurea, argentea, aerea et ferrea. Similia significantur per statuam Nebuchadnezari in somnio visam,
Cujus caput erat Aurum bonum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes ex parte ferrum, ex parte argilla (Dan. ii. 32, 33);
per haec significantur successivi status Ecclesiae in hoc mundo ab antiquissimis temporibus usque ad hodiernum. Status Ecclesiae hodiernus ita describitur:
“Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla” (Dan. ii. 43);
per `ferrum” significatur Verum fidei, ut dictum est; sed cum non Verum fidei est, sed Fides absque vero, tunc est “ferrum mixtum cum argilla luti,” quae non cohaerent: per “semen hominis,” cum quo se illa commiscebunt, significatur Verum Verbi: hic status est Ecclesiae hodie. Quid postea futurum sit, describitur ibi paucis, vers. 45; sed pluribus, cap. vii. 13-18, 27.
@1 13 pro “14”$ - (Vers. 19.) “Et fundamenta muri urbis omni lapide pretioso exornata,” significat quod omnia doctrinae Novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi desumpta apud illos qui ibi sunt, apparitura sint in luce secundum receptionem. – Per “duodecim fundamenta” significantur omnia doctrinae (n. 902); per “murum” significatur Verbum in Sensu literae (n. 898); per “urbem sanctam Hierosolymam” significatur Nova Domini Ecclesia (n. 879, 880); per “lapidem pretiosum” significatur Verbum in Sensu literae pellucens ex Sensu spirituali ejus (n. 231, 540, 726, 911); et quia hoc fit secundum receptionem, ideo significatur quod omnia doctrinae ex Verbo apud illos apparitura sint in luce secundum receptionem. Omnis qui non sane cogitat, non potest credere quod omnia Ecclesiae novae possint apparere in luce; at sciant quod possint: nam cuivis homini est cogitatio exterior et interior; cogitatio interior est in luce Caeli et vocatur perceptio, et cogitatio exterior est in luce mundi; ac intellectus apud unumquemvis hominem talis est ut possit elevari usque in lucem Caeli, et quoque elevatur si ex aliquo jucundo vult videre verum; quod ita sit, per multam experientiam scire datum est, de qua videantur mirabilia in Sapientia Angelica de Divina Providentia, et adhuc plura in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia: nam jucundum amoris et sapientiae elevat cogitationem, ut videat sicut in luce quod ita sit, tametsi non prius audiverat illa. Haec lux, quae mentem illustrat, non aliunde influit quam e Caelo a Domino; et quia illi qui e nova Hierosolyma erunt, directe adituri sunt Dominum, lux illa influit via ordinis, quae est per amorem voluntatis in perceptionem intellectus. Ast qui confirmaverunt apud se illud dogma, quod intellectus in theologicis nihil visurus sit, sed quod caece credendum sit quod Ecclesia docet, illi non possunt aliquod verum in luce videre, obstruxerunt enim viam lucis apud se: hoc dogma retinuit Ecclesia Reformatorum ex Religioso Romano Catholico, quod tradit quod nullus praeter ipsam Ecclesiam, per quam intelligunt Pontificem et Papale Consistorium, interpretaturus sit Verbum, et quod qui non fide amplectitur omnia doctrinae ab Ecclesia traditae, pro haeretico habendus sit, et quod anathema sit: quod ita sit, constat ex clausula Concilii Tridentini in quo omnia dogmata istius Religiosi constabilita sunt, ubi haec ad finem dicuntur:
Dixit tunc Praeses Moronus, “Ite in pace.”
Secutae acclamationes; inter alias haec (dixerunt) cardinalis e Lotharingia et Patres:-
(Card.) “Omnes ita credimus, omnes id ipsum sentimus, omnes consentientes et amplectentes subscribimus; haec est fides beati Petri et Apostolorum; haec est fides Patrum; haec est fides Orthodoxorum.
(Respons.) “(Fiat,) fiat. Amen, Amen.”
(Card) “Anathema cunctis haereticis.”
(Respons.) “Anathema, Anathema.”
Decreta illius Concilii sunt quae supra in principio hujus operis in summa adducta sunt, in quibus tamen vix unum verum est. Haec allata sunt, ut sciatur, quod Reformati caecam fidem, hoc est, fidem separatam ab intellectu retinuerint ex Religioso illo; et qui posthac retinent illam non possint illustrari in Divinis Veris a Domino. Quamdiu intellectus captivatur sub obedientia fidei, seu intellectus removetur a videndis veris Ecclesiae, fit theologia non nisi quam res memoriae; et res solius memoriae dissipatur sicut omnis res dissoluta a suo judicio, et perit ex suo obscuro Inde est, quod sint
“Duces caeci caecorum; et quando caecus caecum ducit, ambo in foveam cadunt” (Matth. xv. 14);
et sunt caeci, quia non ingrediuntur per januam, sed aliunde; Jesus enim dicit,
“Ego sum Janua: per Me si quis introiverit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascuum inveniet,” (Joh. x. 9);
“pascuum invenire” est doceri, illustrari et nutriri in Divinis veris. Omnes qui non intrant per Januam, hoc est, per Dominum, vocantur fures et latrones;” at qui intrant per Januam, hoc est, per Dominum, vocantur “pastores ovium,” in eodem capite (x. vers. 1, 2); ergo adi, amice, Dominum, et fuge mala ut peccata, et rejice solam fidem, et tunc aperietur intellectus tuus, et videbis mirabilia, et afficieris illis. - “Fundamentum primum jaspis, secundum, sapphirus, tertium chalcedonius, quantum smaragdus,” (Vers. 20) “quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus,” significat omnia doctrinae illius ex Verbi Sensu literae in suo ordine apud illos qui immediate adeunt Dominum, et vivunt secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, hi enim et non alii in doctrina amoris in Deum, et amoris erga proximum sunt, quae duo sunt fundamenta religionis. – Quod per “duodecim fundamenta muri” significentur omnia doctrinae novae Hierosolymae ex Sensu literae Verbi, videatur supra (n. 902, 914); quod per “lapides pretiosos” in genere significentur omnia vera doctrinae ex Verbo translucentia per Sensum spiritualem (supra n. 231, 540, 726, 911,{1} 914{2}); hic per quemlibet lapidem significatur aliquod verum in specie ita translucens. Quod Verbum in Sensu literae quoad doctrinalia ejus correspondeat lapidibus pretiosis omnis generis, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 43-45{3}), Sunt duo colores in genere, qui in lapidibus pretiosis pellucent, color ruber et color candidus; reliqui colores, ut viridis, flavus, caeruleus, et plures alii, sunt compositi ex illis, mediante nigro; et per colorem rubrum significatur bonum amoris, et per colorem candidum significatur verum sapientiae. Quod color ruber significet bonum amoris, est quia trahit originem ex igne solis, et ignis Solis mundi spiritualis est in sua essentia Divinus Amor Domini, ita bonum amoris; et quod color candidus significet verum sapientiae, est quia trahit originem ex luce quae procedit ex igne illius Solis, et lux illa procedens est in sua essentia Divina Sapientia, ita verum sapientiae: et nigrum trahit originem ex umbra illorum, quae est ignorantia. Sed singulariter explicare quid boni et quid veri significatur per quemlibet lapidem, nimis prolixum foret; at usque ut sciatur quid boni et veri unusquisque lapis in hoc ordine significat, videantur quae supra (cap. vii. a versu 5 ad 8; n. 349-361) explicata sunt, ubi de duodecim Tribubus Israelis agitur; simile enim hic significatur per quemlibet lapidem quod per quamlibet Tribum ibi nominatam, quoniam per duodecim Tribus ibi descriptas similiter significantur omnia bona et vera Ecclesiae et doctrinae ejus in suo ordine; quare etiam dicitur in hoc capite (vers. 14) quod in fundamentis his duodecim scripta essent nomina duodecim Apostolorum Agni, et per “duodecim Apostolos” significantur omnia doctrinae de Domino, et de Vita secundum praecepta Ipsius (n. 903). Similia etiam significantur per duodecim hos lapides, quae per duodecim lapides pretiosos in pectorali Aharonis, quod Urim et Thummim vocabatur (de quibus, Exod. xxviii. 15-21, quae in Arcanis Caelestibus, a n. 9856 ad 9882, singillatim explicata sunt), cum differentia quod in his essent nomina duodecim Tribuum Israelis, in illis autem nomina duodecim Apostolorum Agni. Quod fundamenta sint ex lapidibus pretiosis, etiam dicitur apud Esajam:
“O afflicta, ecce Ego disponam cum stibio Lapides tuos, Fundamenta tua ponam in Sapphiris, et portas tuas in Lapides Carbunculi; omnes filii tui docti a Jehovah” (liv. 11, 12 (, 13)
per “afflictam” intelligitur Ecclesia a Domino apud gentes instauranda. Apud eundem:
“Sic dixit Dominus Jehovih, Ego fundabo in Zione Lapidem, Lapidem probationis, angulum pretii fundationis fundatae; ponam judicium in regulam, et justitiam in perpendiculum” (xxviii. 16, 17).
Quoniam omne verum doctrinae ex Verbo fundabitur super agnitione Domini, ideo Dominus vocatur
“Lapis Israelis” (Genes. xlix. 24);
Tum “Lapis Anguli quem reprobaverunt architecti” (Matth, xxi. 42; Marc, xii 10, 11; Luc. xx. 17, 18);
quod “lapis Anguli” sit lapis fundamentorum, constat ex Jerem. li. 26. Dominus etiam in Verbo multis in locis vocatur “Petra;” quare Ipse Se intelligit per “Petram,” cum dixit,
“Super hac Petra aedificabo Ecclesiam Meam” (Matth. xvi. 18, 19);
et quoque cum dixit,
“Qui audit verba Mea et facit ea, comparatur viro prudenti, qui aedificat domum et ponit fundamentum super Petra” (Luc. vi. 47, 48; Matth. vii. 24, 25);
per “Petram” significatur Dominus quoad Divinum Verum Verbi. Quod omnia Ecclesiae et Doctrinae ejus se referant ad haec duo, quod immediate adeundus sit Dominus, et quod vivendum sit secundum praecepta Decalogi fugiendo mala ut peccata, et quod sic omnia doctrinae se referant ad amorem in Deum et ad amorem erga proximum, videbitur in Doctrina Novae Hierosolymae de Charitate, ubi haec in suo ordine exponentur.
@1 911 pro “811”$
@2 914 pro “814”$
@3 43-45 pro “43, 44, 45, 46″$ - (Vers. 21.) “Et duodecim portae duodecim margaritae, et unaquaevis portarum erat ex una margarita,” significat quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni, quae ex Verbo sunt, conjungat in unum, et introducat in Ecclesiam. – Per “duodecim portas” significantur cognitiones veri et boni in summa, per quas homo introducitur in Ecclesiam (n. 899, 900); per “duodecim margaritas” etiam significantur cognitiones veri et boni in summa (n. 727); inde erat quod “portae” fuerint “margaritae:” quod “unaquaevis portarum esset ex una margarita,” est quia omnes cognitiones veri et boni, quae per “portas” et per “margaritas” significantur, se referunt ad unam cognitionem, quae est continens illarum, quae una cognitio est cognitio Domini. Dicitur una cognitio, tametsi plures sunt quae unam illam cognitionem faciunt; cognitio enim Domini est universalis omnium doctrinae et inde omnium Ecclesiae; ex illa trahunt omnia cultus suam vitam et animam, nam Dominus est Omne in omnibus Caeli et Ecclesiae, et inde in omnibus cultus. Quod agnitio et cognitio Domini omnes cognitiones veri et boni ex Verbo conjungat in unum, est quia nexus est omnium veritatum spiritualium, et si velitis credere, est nexus illarum sicut nexus omnium membrorum, viscerum et organorum corporis; quare sicut anima continet omnia illa in ordine et nexu, ita ut non aliter sentiantur quam unum, similiter Dominus continet apud hominem omnes veritates spirituales. Quod Dominus sit ipsa Porta, per quam ingrediendum est in Ecclesiam et inde Caelum, docet Ipse apud Johannem:
“Ego sum Janua; per Me si quis introiverit, salvabitur” (x. 9);
et quod agnitio et cognitio Ipsius sit Ipsa margarita, intelligitur per haec Domini verba apud Matthaeum:
“Simile est Regnum Caelorum homini negotiatori quaerenti pulchras Margaritas, qui cum invenisset unam pretiosam Margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam” (xiii. 45, 46);
“una pretiosa margarita” est agnitio et cognitio Domini. - “Et platea urbis aurum purum tanquam vitrum pellucidum,” significat quod omne verum Ecclesiae illius et doctrinae ejus sit in forma bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino. – Haec similia sunt cum illis quae supra (vers. 18) de ipsa urbe dicuntur, quod illa esset aurum purum simile vitro puro; per quae, quod significetur quod omne{1} Ecclesiae illius sit bonum amoris influens una cum luce e Caelo a Domino, videatur n. 912, 913, cum differentia quod hic dicatur quod platea urbis talis sit, et per “plateam urbis” significatur verum doctrinae Ecclesiae (n. 501): quod omne verum doctrinae Ecclesiae ex Verbo sit in forma bonum amoris, videatur supra (n. 906, 908).
@1 omne pro “omnia”$ - (Vers. 22.) “Et templum non vidi in ea, quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus est et Agnus,” significat quod in hac Ecclesia non aliquod externum separatum ab interno erit, quia Ipse Dominus in Divino Humano Suo, a Quo est omne Ecclesiae, Solus aditur, colitur et adoratur. – Per “templum non vidi in ea,” non intelligitur quod in Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, non erunt templa; sed quod in illa non erit externum separatum ab interno; causa est, quia per “templum” significatur Ecclesia quoad cultum, et in superno sensu Ipse Dominus quoad Divinum Humanum, Qui colendus est, videatur supra (n. 191, 529, 585); et quia omne Ecclesiae est a Domino, ideo dicitur, “quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus est et Agnus,” per quae significatur Dominus in Divino Humano Suo; per “Dominum Deum Omnipotentem” intelligitur Dominus ab aeterno, Qui est Ipse Jehovah, et per “Agnum” significatur Divinum Humanum Ipsius, ut saepius supra.
- (Vers. 23.) “Et urbs non opus habet sole et luna ut luceant in ea, quia Gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus,” significat quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino Vero Verbi a Solo Domino in luce spirituali. – Per “solem” hic significatur amor naturalis separatus ab amore spirituali, qui est amor sui; et per “lunam” significatur intelligentia, tum fides naturalis, separata ab intelligentia et fide spirituali, quae est propria intelligentia et fides a se; hic amor et haec intelligentia et fides significantur hic per “solem et lunam,” quibus non opus habebunt ut luceant coram illis qui in Nova Domini Ecclesia erunt: per “Gloriam Dei,” quae illustrat illam, significatur Divinum Verum Verbi (n. 629); et quia a Domino est illustratio illa, dicitur “et lucerna ejus Agnus.” Similia quae hic, significantur per haec apud Esajam:
“Vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem; non erit tibi amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi; sed erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, e Deus tuus in decus tuum: non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur, quia Jehovah erit ibi in Lucem aeternitatis; populus tuus omnes justi” (lx. 18-21);
per “solem et lunam” quae non amplius lucebunt, intelliguntur amor sui et propria intelligentia; et per “solem et lunam” quae non amplius occident, intelliguntur amor a Domino in Dominum, ac intelligentia tum fides ab Ipso; et per quod “Jehovah erit in lucem aeternitatis” significatur simile quod hic, quod “Gloria Dei illustrabit, et lucerna ejus Agnus.” Quod “sol” significet amorem in Dominum, et in opposito sensu amorem sui, videatur supra (n. 53, 414); et quod “luna” significet intelligentiam a Domino et fidem ab Ipso (n. 332, 413, 414); inde “luna” in opposito sensu significat propriam intelligentiam et fidem a se. Quoniam per “solem” in opposito sensu significatur amor sui, et per “lunam” propria intelligentia et fides a se, ideo
Abominatio fuit adorare ad solem, lunam et stellas (ut constare potest apud Jerem. viii. 1, 2: apud Ezech. viii. 15, 16; apud Zeph. i. 5);
Et quod illi lapidarentur (Deutr. xvii. 2, 3(, 5)). - (Vers. 24.) “Et gentes quae salvantur in luce ejus ambulabunt,” significat quod omnes qui in bono vitae sunt et credunt in Dominum, ibi vivent secundum Divina vera, et videbunt illa intus in se, sicut oculus objecta. – Per “gentes” significantur qui in bono vitae sunt, et quoque qui in malo vitae (n. 483); hic qui in bono vitae sunt, et credunt in Dominum, quia dicitur, “gentes quae salvantur:” “in luce ambulare” significat vivere secundum Divina vera, et videre illa intus in se, sicut oculus objecta; objecta enim visus spiritualis, qui est interioris intellectus, sunt vera spiritualia, quae similiter ab illis, qui in illo intellectu sunt, videntur, sicut objecta naturalia coram oculis; per “lucem” hic significatur perceptio Divini Veri ex interiore illustratione a Domino apud illos (n. 796), et per “ambulare” significatur vivere (n. 167); inde patet quod per “in luce” Novae Hierosolymae “ambulare,” significetur ex interiore illustratione percipere et videre Divina vera, et vivere secundum illa: sed hoc illustrandum est, quia nescitur quinam per “gentes” hic intelliguntur, et quinam per “reges,” de quibus in hoc versu sequitur. Per “gentes” significantur qui in bono amoris a Domino sunt, quod bonum vocatur bonum caeleste, et per “reges” significantur qui in veris sapientiae ex bono spirituali a Domino sunt, de quibus in sequente articulo; illi qui in bono caelesti a Domino sunt, omnes habent Divina vera vitae suae inscripta; quare “ambulant,” hoc est, vivunt juste secundum illa, et quoque vident illa intus in se, sicut oculus objecta (de quibus videantur quae supra, n. 120-123, memorata sunt). Omnes Caeli distincti sunt in duo Regna, caeleste et spirituale; bonum Regni caelestis vocatur bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum; et bonum Regni spiritualis vocatur bonum spirituale, et est bonum sapientiae, quod in sua essentia est verum: de binis his Regnis, videatur supra (n. 647, 725, 854). Simile est cum Ecclesia; et ibi homines caelestes sunt, qui vivunt secundum praecepta justi{1} quia reges Divinae sunt, sicut homo civilis vivit secundum praecepta justi quia leges civiles sunt; sed differentia illorum est, quod prior ex vita sua secundum praecepta seu leges sit civis Caeli, quantum apud se facit leges civiles, quae justitiae sunt, etiam leges Divinas. Illi qui per “gentes” hic significantur, quibus, ut dictum est, Divina vera sunt inscripta, sunt qui intelliguntur apud Jeremiam:
“Dabo Legem Meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam; neque docebunt quis amplius socium suum aut quis fratrem suum, dicendo, Cognoscite Jehovam; omnes enim cognoscet Me a minimo eorum usque ad maximum eorum” (xxxi. 33, 34).
@1 justi pro “juste”$ - “Et reges terrae afferent gloriam et honorem suum in illam,” significat quod omnes qui in veris sapientiae sunt ex bono spirituali, ibi confitebuntur Dominum, et Ipsi addicabunt omne verum et omne bonum, quae apud se sunt. – Per “reges terrae” significantur qui in veris ex bono a Domino sunt (n. 20, 854); hic itaque qui in veris sapientiae ex bono amoris spiritualis, quia prius nominantur “gentes,” per quas significantur qui in bono amoris caelestis sunt, de quibus in praecedente Articulo; per “afferre gloriam et honorem in illam,” seu Novam Hierosolymam, significatur confiteri Dominum et addicare Ipsi omne verum et bonum, quae apud se sunt; quod haec significentur per afferre et dare “gloriam et honorem,” videatur n. 249, 629, 693, “gloria” enim praedicatur de Divino Vero, et “honor” de Divino Bono Domini (ii. 249). Per “gentes et reges” similia significantur quae per “gentes et populos” (de quibus supra, n. 483); per “gentes” illi qui in bono amoris sunt, et per “populos” qui in veris sapientiae sunt; etiam in opposito sensu: quare in Verbo passim dicuntur “gentes et reges,” sicut dicuntur “gentes et populi,” ut in his:
“Incurvabunt se Illi omnes Reges, et omnes Gentes servient illi” (Psalm. lxxii. 11);
“Suges lac Gentium, et ubera Regum suges” (Esaj. lx. 16);
“Servire facient eos Gentes multae, et Reges magni” (Jerem. xxv. 14);
“Dominus ad dextram tuam percussit in die irae Reges, judicavit inter Gentes” (Psalm. cx.{1} 5, 6).
(Praeter alibi.)
@1 cx. pro “xc.”$ - (Vers. 25.) “Et portae ejus non claudentur interdiu, nox enim non erit ibi,” significat quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est falsum fidei. – Per quod “portae non claudentur interdiu” significatur quod jugiter admittantur qui volunt introire; per “interdiu” significatur jugiter, quia semper ibi lux (ut supra, vers. 11 et 23), et non aliqua nox, ut sequitur. Quod jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, est quia lux Novae Hierosolymae est verum ex bono amoris, et bonum amoris (est) a Domino, ut saepius supra ostensum est; et in illam lucem non intrare possunt alii, quam qui in veris ex bono a Domino sunt. Si intrant alieni, non recipiuntur, quia non concordant; et tunc vel sua sponte exeunt, quia non sustinent illam lucem, vel emittuntur. Per quod “nox non erit ibi” significatur quod non falsum fidei; per “noctem” enim significatur oppositum luci, et per “lucem” significatur verum ex bono amoris a Domino, ut dictum est; inde per “noctem” significatur id quod non ex bono amoris a Domino est, et hoc est falsum fidei. Falsum fidei etiam intelligitur per “noctem” apud Johannem:
Jesus dixit, “Me oportet operari opera Dei, quousque dies est; venit Nox quando nemo poterit Operari” (ix. 4{1});
et apud Lucam:
“In illa Nocte erunt duo super lecto uno; unus acceptabitur alter deseretur” (xvii. 34);
agitur ibi de ultimo tempore Ecclesiae, quando non erit nisi falsum fidei; per “lectum” significatur doctrina (n. 137).
@1 4 pro “14”$ - “Et afferent gloriam et honorem gentium in illam,” significat quod qui intrant secum ferent confessionem, agnitionem et fidem, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod omne verum Ecclesiae et omne bonum Religionis sit ab Ipso. – Quod per “afferre gloriam et honorem in illam” significetur confiteri Dominum, et addicare Ipsi omne bonum, quae apud se sunt, videatur supra (n. 921); hic similia significantur, cum differentia quod illi qui per “reges terrae” ibi intelliguntur, id ferent secum; hic, quod qui per “gentes” intelliguntur; nam dicitur, “afferent gloriam et honorem gentium in illam,” et per “gentes” significantur qui in bono vitae sunt, et credunt in Dominum (n. 920); et quoque agitur de receptione illorum qui in veris ex bono amoris a Domino sunt (mox supra, n. 922); inde sequitur, quod per “afferent gloriam et honorem gentium in illam” significetur quod qui intrant secum ferent confessionem, agnitionem et fidem, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et quod omne verum Ecclesiae et omne bonum Religionis sit ab Ipso. Similia paene significantur per haec apud Esajam:
“Ego expandam super Hierosolymam pacem, sicut torrentem Gloriam Gentium ” (lxvi. 12).
Dicitur verum Ecclesiae et bonum Religionis, quia aliud est Ecclesia et aliud Religio. Ecclesia dicitur Ecclesia ex doctrina, et Religio dicitur Religio ex vita secundum doctrinam. Omne doctrinae vocatur verum, et quoque bonum ejus est verum, quia modo docet illud; at omne vitae secundum illa quae docet doctrina, vocatur bonum; etiam facere vera doctrinae est bonum. Ita distinguitur Ecclesia et Religio. Sed usque ubi doctrina est et non vita, ibi non dici potest Ecclesia nec Religio; quia doctrina spectat vitam ut unum secum, prorsus sicut verum et bonum, sicut fides et charitas, sapientia et amor, et sicut intellectus et voluntas; quare ubi doctrina est et non vita, non est Ecclesia. - (Vers. 26.) “Et non intrabit in illam ullum immundum, et faciens abominationem et mendacium” significat quod nemo in novam Domini. Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, recipiatur, qui adulterat bona et falsificat vera Verbi, et qui jacit mala ex confirmatione et sic quoque falsa. – Per “non intrare” significatur non recipi, ut supra; per “immundum” significatur scortatio spiritualis, quae est adulteratio boni et falsificatio veri Verbi (n. 702 et 728{1}) hoc enim est ipsum immundum et impurum, quia Verbum est ipsum mundum et purum, et hoc conspurcatur a malis et falsis cum pervertitur; quod adulterium et scortatio correspondeat adulterationi boni et falsificationi veri Verbi, videatur, n. 34, 632; per “facere abominationem et mendacium” significatur facere mala et sic quoque falsa; per “abominationes” significantur omnis generis mala, imprimis quae nominantur in Decalogo (n. 891); et per “mendacium” significantur omnis generis falsa, hic, falsa mali, quae in se sunt mala, ita falsa confirmantia malum, quae eadem sunt cum malis confirmatis. Quod “mendacium” significet falsum doctrinae, est quia mendacium spirituale non aliud est; inde per “facere mendacium” significatur vivere secundum falsa doctrinae. Quod “mendacium” in Verbo significet falsum doctrinae, constare potest ex sequentibus locis:
“Excidimus foedus cum Morte, et cum Inferno fecimus visionem; posuimus Mendacium fiduciam, et in Falsitate latuimus” (Esaj. xxviii. 15);
“Vir socio suo illudunt, et veritatem non loquuntur, et docuerunt linguam suam loqui Mendacium” (Jerem. ix. 4 (B.A. 5));
“Populus rebellionis ille{2} filii Mendaces, non volunt audire legem Jehovae” (Esaj. xxx. 9);
“Ecce Ego contra prophetantes somnia Mendacii; narrant ea ut seducant populum Meum per Mendacia sua” (Jerem. xxiii. 32); “Divinatores vident Mendacium, et somnia vanitatis loquuntur” (Sach. x. 2):
“Viderunt vanitatem et divinationem Mendacii; propterea quod loquimini vanitatem et videtis Mendacium, ideo ecce Ego contra vos; ut sit manus Mea contra prophetas loquentes Mendacium” (Ezech. xii. 6-9{3} cap. xxi. 34{4} (B. A. 29));
“Vae urbi sanguinum, tota Mendacio et rapina plena” (Nah. iii. 1);
“In prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, adulterando et eundo in Mendacio” (Jer xxiii. 14);
“Propheta usque ad sacerdotem, quivis facit Mendacium” (Jerem. viii. 10);
In Israele “fecerunt Mendacium” (Hosch. vii. 1);
“Vos ex patre Diabolo estis; ille homicida fuit ab initio, quia non veritas in illo; quando loquitur Mendacium, ex propriis loquitur, quia Mendacium loquens est, et pater ejus” (Joh. viii. 44);
hic etiam per “mendacium” intelligitur falsum.
@1 728 pro “708”$
@2 ille pro “illi”$
@3 6-9 pro “16, 17, 18, 19″$
@4 34 pro “24”$ - “Nisi qui scripti in Libro vitae Agni,” significat quod non alii in Novam Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, recipiantur, quam qui credunt in Dominum, et vivunt secundum praecepta Ipsius in Verbo. – Quod haec significentur per “esse scriptum in libro vitae,” videatur supra (n. 874), quibus hic plura adjicere non opus est.
- His adjiciam hoc MEMORABILE:-
Quando in Explicatione capitis vigesimi eram, et meditabar de “Dracone,” “Bestia,” et “Pseudopropheta,” apparuit mihi quidam, et quaesivit, “Quid meditaris.” Dixi, quod “de Pseudopropheta.”
Tunc ille dixit, “Deducam te ad locum, ubi illi sunt qui per “Pseudoprophetam” intelliguntur.” Dixit, quod iidem sint qui (cap. xiii.) intelliguntur per “Bestiam ex Terra, quae habebat duo cornua similia Agno, et locuta est sicut Draco.”
Secutus sum illum, et ecce vidi turbam, in cujus medio erant antistites, qui docuerunt quod nihil aliud salvet hominem, quam Fides; et quod Opera sint bona, sed non ad salutem: et quod usque docenda sint ex Verbo, ut laici, imprimis simplices, strictius in vinculis obedientiae erga magistratus teneantur, ac sicut ex religione, ita interius, adigantur ad charitatem moralem exercendam.
Et tunc unus ex illis me videns dixit, “Vis videre nostrum Fanum, in quo est Imago repraesentativa nostrae Fidei.”
Accessi et vidi; et ecce erat magnificum, et in medio ejus imago Mulieris, indutae veste coccinea, ac tenentis in dextra nummum aureum, et in sinistra catenam ex unionibus; sed erant et Fanum et Imago, inducta per phantasias: possunt enim spiritus infernales per phantasias repraesentare magnifica, occludendo interiora mentis, et aperiendo solum exteriora ejus. Sed cum animadverti quod tales praestigiae essent, oravi ad Dominum, et subito aperta sunt interiora mentis meae; et tunc vidi loco magnifici Fani domum rimosam a tecto usque ad imum, in qua nihil cohaesit, et vidi loco Mulieris in domo illa pendens simulacrum, cujus caput erat simile draconi, corpus sicut pardi, et pedes sicut ursi, ita sicut describitur” Bestia e Mari” Apoc. cap. xiii.): et loco soli erat palus in qua multitudo ranarum; et dictum est mihi, quod sub palude esset Lapis magnus caesus, sub quo jaceret Verbum bene reconditum.
His visis, dixi ad Praestigiatorem, “Est hoc Vestrum Fanum;” et dixit, quod sit.
At subito tunc etiam aperiebatur illi visus interior, et vidit similia quae ego. Quibus visis clamavit clamore magno, “Quid hoc, et unde hoc.”
Et dixi, quod sit e luce e Caelo, quae detegit quale cujusvis formae,” et hic quale vestrae fidei separatae a charitate spirituali.”
Et illico venit ventus orientalis, ac sustulit omne quod ibi erat, et quoque exsiccabat paludem, et sic nudabat Lapidem, sub quo jacuit Verbum. Et post haec spiravit calor sicut vernalis e Caelo, et ecce tunc in eodem loco visum est Tabernaculum quoad formam externam simplex.
Et dicebant angeli qui apud me erant, “Ecce Tabernaculum Abrahami, quale id fuit quando tres angeli ad illum venerunt et annuntiarunt de Isaco nascituro. Hoc apparet coram oculis simplex, sed usque fit secundum influxum lucis e Caelo magnificum plus et plus.”
Et datum est illis aperire Caelum in quo angeli spirituales, qui in sapientia sunt, erant; et tunc ex luce inde influente, apparebat Tabernaculum illud, sicut Templum simile Hierosolymitano; quod cum introspexi, vidi Lapidem fundi, sub quo Verbum fuerat repositum, circum obsitum lapidibus pretiosis, e quibus sicut fulgur emicuit in parietes super quibus erant formae Cheruborum, et pulchre Variegavit illos coloribus.
Haec admiratus sum; (et) dixerunt angeli, “Videbis adhuc mirabilius.” Et datum est illis aperire Caelum tertium, in quo angeli caelestes, qui in amore sunt, erant; et tunc ex luce inde influente, totum illud Templum evanuit, et loco ejus visus est Dominus Solus, stans super Lapide fundi, qui erat Verbum, in simili effigie in qua visus est Johanni (Apoc. cap. i.): at quia sanctitas tunc implevit interiora mentis Angelorum, ex qua illis fuit nisus procidendi super facies, subito claudebatur a Domino via lucis e Caelo tertio, et aperiebatur via lucis e Caelo secundo, ex quo rediit aspectus prior Templi, et quoque Tabernaculi, sed in Templo.
Ex his illustratum est, quid intelligitur per haec in hoc capite:
“Ecce Tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum illis (vers. 3) (n. 882);
et per haec:
“Templum non vidi” in Nova Hierosolyma, “quia Dominus Deus Omnipotens Templum ejus et Agnus (vers. 22) (n. 918).
CAPUT XXII
ET ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, exeuntem e Throno Dei et Agni.
- In medio plateae ejus et fluvii hinc et hinc Arbor vitae faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum Suum, et folia arboris in medicinam gentium.
- Et ullum devotum non erit ibi; et Thronus Dei et Agni in illa erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi.
- Et videbunt Faciem Ipsius, et Nomen Ipsius in frontibus illorum.
- Et nox non erit ibi, et non opus habent lucerna et luce soliS, quia Dominus Deus illustrat illos; et regnabunt in saecula saeculorum.
- Et dixit mihi, Haec verba fida et Vera. Et Dominus Deus sanctorum Prophetarum misit Angelum Suum ad monstrandum servis Suis quae Oportet fieri cito.
- Et venio cito; beatus Servans verba prophetiae Libri hujus.
- Et ego Johannes videns haec et audiens; et cum audivi et vidi, procidi adorare ante pedes Angeli, qui monstrabat mihi haec. 9. Et dicit mihi, Vide ne; conservus tuus enim Sum, et fratrum tuorum Prophetarum, et servantium verba Libri hujus; Deum adora.
- Et dicit mihi, Ne obsignes verba prophetiae Libri hujus, quia tempus prope est.
- Injustus fiat adhuc, et sordidus sordescat adhuc, et justus justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc.
- Et ecce venio cito, et merces Mea cum Me, reddens unicuique sicut Opus ejus erit.
- Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus.
- Beati facientes mandata Ipsius, ut Sit potestas illorum in Arbore vitae, et portis ingrediantur in Urbem.
- Foris Vero canes, et incantatores, et scortatores, et homicidae, et idololatrae, et Omnis amans et faciens mendacium.
- Ego Jesus misi Angelum Meum testari vobis haec in
Ecclesiis; Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina. - Et Spiritus et Sponsa dicunt, Veni; et audiens dicat Veni, et sitiens veniat, et volens accipiat aquam vitae gratis.
- Contestor enim Omni audienti verba prophetiae Libri hujus, Si quis addiderit ad haec, addet, Deus super illum plagas scriptas in Libro hoc.
- Et si quis abstulerit e verbis Libri prophetiae hujus auferet Deus partem ejus e Libro vitae, et ex Urbe sancta, et scriptis in Libro hoc.
- Dicit Testans haec, Etiam venio cito; amen. Etiam veni, Domine Jesu.
- GRATIA DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI CUM OMNIBUS VOBIS, AMEN.
SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
DESCRIBITUR ADHUC ILLA ECCLESIA QUOAD INTELLIGENTIAM DIVINIS VERIS A DOMINO (vers. 1-5):
QUOD APOCALYPSIS MANIFESTATA SIT A DOMINO, ET QUOD SUO TEMPORE REVELANDA (vers. 6-10);
DE ADVENTU DOMINI ET CONJUNCTIONE IPSIUS CUM ILLIS QUI CREDUNT IN IPSUM ET VIVUNT SECUNDUM PRAECEPTA IPSIUS (vers. 11-17);
QUOD QUAE REVELATA SUNT, OMNINO CUSTODIENDA SINT (vers. 18, 19);
DESPONSATIO (vers. 17, 20, 21).
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.
- “Et ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, exeuntem e Throno Dei et Agni,” significat Apocalypsin nunc quoad Sensum spiritualem apertam explicatam,{1} ubi Divina Vera in copia a Domino revelata sunt, pro illis qui in Nova Ipsius Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt (n. 932).
@1 apertam et explicatam pro “apertum et explicatum”$ - “In medio plateae et fluvii hinc et hinc Arbor vitae faciens fructus duodecim,” significat quod in intimis veritatum doctrinae et inde vitae in Nova Ecclesia sit Dominus in Divino Suo Amore, a Quo omnia bona quae homo ibi facit apparenter sicut ex se, profluunt (n. 933, 934); “juxta mensem quemvis reddens fructum suum,” significat quod Dominus producat bona apud hominem secundum omnem statum veri apud illum (n. 935); “et folia arboris in medicinam gentium,” significat vera rationalia inde, per quae illi qui in malis et inde falsis sunt, perducuntur ad cogitandum sane et ad vivendum decenter (n.936).
- “Et ullum devotum non erit ibi, et Thronus Dei et Agni in illa erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi,” significat quod in Ecclesia, quae Nova Hierosolyma, non aliqui separati a Domino erunt, quia Ipse Dominus ibi regnabit, et illi qui in veris per Verbum ab Ipso sunt, et faciunt mandata Ipsius, cum Ipso erunt, quia conjuncti (n. 937).
- “Et videbunt Faciem Ipsius, et nomen Ipsius in frontibus illorum,” significat quod convertent se ad Dominum et Dominus Se ad illos, quia conjuncti per amorem (n. 938, 939).
- Et nox non erit ibi, et non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus (Deus) illustrat illos,” significat quod in Nova Hierosolyma non erit aliquod falsum fidei, et quod homines in cognitionibus de Deo ibi non erunt ex lumine naturali quod est ex propria intelligentia, et ex gloria oriunda ex fastu, sed erant in luce spirituali ex Verbo a Solo Domino (n. 940); “et regnabunt in saecula saeculorum,” significat quod erunt in Regno Domini, et in conjunctione cum Ipso in aeternum (n. 941).
- Et dixit mihi, Haec verba fida et vera,” significat quod haec pro certo sciant, quia Ipse Dominus id testatus dixit (n. 942); – et Dominus Deus sanctorum Prophetarum misit Angelum Suum ad monstrandum servis Suis quae oportet fieri cito, “significat quod Dominus, ex Quo est Verbum utriusque Foederis, per Caelum revelaverit illis, qui in veris ex Ipso sunt, illa quae certe futura sunt (n. 943).
- “Ecce venio cito; beatus servans verba prophetiae (Libri) hujus,” significat quod Dominus certe venturus sit, et daturus vitam aeternam illis qui custodiunt et faciunt vera seu praecepta doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti (n. 944).
- “Et ego Johannes videns haec et audiens; et cum audivi et vidi, procidi adorare ante pedes Angeli, qui monstrabat mihi haec,” significat quod Johannes opinatus sit, quod Angelus qui a Domino missus est ad illum, ut in statu spiritus teneretur, eas et Deus Qui revelavit illa, cum tamen non ita erat; angelus enim solum monstrabat quod Dominus manifestavit (n. 945).
- “Et dicit mihi, Vide ne; conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum Prophetarum, et servantium verba Libri hujus; Deum adora,” significat quod Angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed quod associati sint hominibus, sicut fratres fratribus, illis qui in doctrina Novae Hierosolymae sunt, et faciunt praecepta ejus, et quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit (n. 946).
- “Et dicit{1} mihi, Ne obsignes verba prophetiae (Libri) hujus, quia tempus prope est,” significat quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, et quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut alicui salventur (n. 947).
@1 dicit pro “dixit”$ - “Injustus injustus fiat adhuc, et sordidus sordescat adhuc, et justus{1} justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc,” significat statum omnium n particulari post mortem, et ante ejus judicium, et in communi ante Ultimum Judicium: quod illis qui in malis sunt auferentur bona, et qui in falsis auferentur vera; ac vicissim quod illis qui in bonis sunt auferentur mala, et qui in veris auferentur falsa (n. 948).
@1 justus pro “injustus”$ - “Et ecce venio cito, et merces Mea cum Me, reddens unicuique sicut opus ejus erit,” significat quod Dominus certe venturus sit, et quod Ipse sit Caelum et felicitas vitae aeternae, cuique. secundum fidem in Ipsum et vitam secundum praecepta Ipsius (n. 949).
- Ego sum Alpha et Omega. Principium et Finis, Primus et Ultimus,” significat quia Dominus est Deus Caeli et Terrae, et ab Ipso omnia in Caelis et in Terris facta sunt, et per Divinam Ipsius Providentiam reguntur, et secundum illam fiunt (n. 950).
- “Beati facientes mandata Ipsius, ut sit potestas illorum in Arbore vitae, et portis ingrediantur in Urbem,” significat quod felicitas aeterna sit illis qui vivunt secundum praecepta Domini, propter finem ut sint in Domino et Dominus in illis per amorem, et in Nova Ipsius Ecclesia per cognitiones de Ipso (n. 951).
- “Foris vero canes, et incantatores, et scortatores, et homicidae, et idololatrae, et omnis amans et faciens mendacium,” significat quod non aliquis in Novam Hierosolymam recipiatur, qui nihili facit praecepta Decalogi, et non fugit aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivit in illis (n. 952).
- “Ego Jesus misi Angelum Meum testari vobis haec in Ecclesiis,” significat testificationem a Domino coram toto Christiano orbe, quod verum sit quod Solus Dominus manifestaverit illa quae in hoc Libro descripta sunt, ut et quae nunc aperta sunt (n. 953); “Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina,” significat quod sit Ipse Dominus, qui natus est in Mundo, et tunc fuit Lux, et qui venturus cum nova Luce, quae coram Nova ipsius Ecclesia, quae est Sancta Hierosolyma, oritura est (n. 954).
- “Et Spiritus et Sponsa dicunt, Veni” significat quod Caelum et Ecclesia Adventum Domini desiderent (n. 955); “et audiens dicat Veni, et sitiens veniat, ac volens accipiat aquam vitae gratis,” significat qui scit aliquid de Adventu Domini, et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; et quod qui desiderat vera, oret ut Dominus cum luce veniat; et qui amat vera, tunc accepturus sit illa a Domino absque sua opera (n. 956).
- “Contestor enim omni audienti verba prophetiae Libri hujus, si quis addiderit ad haec, addet Deus super illum plagas scriptas in Libro hoc,” significat quod qui legunt et sciunt vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, et usque agnoscunt alium Deum quam Dominum, et aliam fidem quam in Ipsum, addendo aliquid per quod duo illa destruant, non possint aliter quam perire ex falsis et malis, quae per plagas in hoc Libro descriptas significantur (n. 957).
- “Et si quis abstulerit e verbis Libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus e Libro vitae, et ex Urbe sancta, et scriptis in Libro hoc,” significat quod qui legunt et sciunt vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, et usque agnoscunt alium Deum quam Dominum, et aliam fidem quam in Ipsum, auferendo aliquid per quod illa duo destruant, non possint aliquid sapere et appropriare sibi ex Verbo, nec recipi in Novam Hierosolymam, neque habere sortem cum illis qui (in) Regno Domini sunt (n.958, 959).
- “Dicit{1} Testans haec, Etiam venio cito(; amen). Etiam veni, Domine Jesu,” significat Dominum, Qui revelavit Apocalypsin, et nunc aperuit illam, testificantem hoc Evangelium, quod in Divino Humano Suo, quod suscipit in mundo et glorificavit, veniat ut Sponsus et Maritus, et quod Ecclesia Ipsum desideret ut Sponsa et Uxor (n. 960).
@1 Dicit pro “Dixit”$ - EXPLICATIO.
(Vers. 1.) “Et ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum tanquam crystallum, exeuntem e Throno Dei et Agni,” significat Apocalypsin nunc quoad Sensum spiritualem apertam et explicatam, ubi Divina Vera in copia a Domino revelata sunt pro illis qui in Nova Ipsius Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt. – Per “purum fluvium aquae vitae splendidum tanquam crystallum” significatur Divinum Verum Verbi in copia translucens ex Sensu spirituali ejus, qui est in luce Caeli; quod per “fluvium” significetur Divinum Verum in copia(, videatur supra) (n. 409); causa est, quia per “aquas,” ex quibus fluvius, significantur vera (n. 50, 685, 719), et per “aquas vitae” vera illa ex Domino per Verbum (ut sequitur); ac per “splendidum sicut crystallum” significantur vera haec translucentia ex Sensu spirituali, qui est in luce Caeli (n. 897{1}): per quod visus sit fluvius ille exire “ex Throno Dei et Agni” significatur quod e Caelo a Domino; per “Thronum” enim significatur Dominus quoad judicium et quoad regimen et quoad Caelum; quoad judicium, n. 229, 845, 865; quoad regimen, n. 694, 808 fin.; et quoad Caelum, n. 14, 221, 222; hic itaque e Caelo a Domino: per “Deum et Agnum” significatur hic, ut saepius supra, Dominus quoad Ipsum Divinum a Quo et quoad Divinum Humanum. Quod per “fluvium aquae vitae” hunc in specie intelligantur Divina Vera; in copia hic nunc in Apocalypsi a Domino revelata, “patet a versibus 6, 7, 9, 10, 14, 16-19, hujus capitis, ubi de Libro hujus prophetiae agitur, et quod servanda sint quae ibi scripta sunt; quae non servari potuerunt, antequam per Sensum spiritualem revelata sunt quae inibi continentur, quia prius non intellecta fuerunt: et quoque Apocalypsis est Verbum, simile Verbo prophetico Veteris Testamenti; et in Apocalypsi nunc detecta sunt mala et falsa Ecclesiae quae fugienda et aversanda sunt, ac bona et vera Ecclesiae quae facienda, imprimis de Domino et de vita aeterna ab Ipso; quae quidem docentur apud Prophetas, sed non ita manifeste ut apud Evangelistas et in Apocalypsi; ac Divina Vera de Domino, quod sit Deus Caeli et Terrae, quae tunc procedunt ab Ipso, et recipiuntur ab illis qui in Nova Hierosolyma erunt, de quibus agitur in Apocalypsi, sunt quae in specie intelliguntur per “purum fluvium”. aquae vitae splendidum tanquam crystallum, exeuntem e Throno Dei et Agni,” ut quoque constare potest ex his:
Jesus dixit “Quisquis credit in Me, sicut dixit Scriptura, Flumina e Ventre ejus fluent Aquae viventis” (Joh. vii. 38);
Jesus dixit “Qui biberit ex aqua, quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei fiet in illo Fons aquae salientis in vitam aeternam” (Joh. iv. 14);
“Ego sitienti dabo ex Aqua vitae gratis” (Apoc. xxi. 6; cap. xxii. 17);
“Et Agnus Qui in medio Throni pascet eos, et deducet ad Vivos Fontes aquarum” (Apoc. vii. 17);
“In die illo exibunt Aquae vivae ex Hierosolyma; Jehovah erit in Regem unum super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum” (Sach. xiv. 8, 9);
per “aquas vivas” seu “vitae” significantur ibi Divina Vera a Domino.
@1 897 pro “879”$ - (Vers. 2.) “In medio plateae et fluvii hinc, et hinc, Arbor vitae faciens fructus duodecim,” significat quod in intimis veritatum doctrinae et, inde vitae in Ecclesia sit Dominus in; Divino Suo Amore, a Quo omnia bona quae homo facit. Apparenter sicut ex se, profluunt. – Per “in medio” significatur in intimo, et inde in omnibus circum (n. 44, 383); per “plateam” significatur verum doctrinae Ecclesiae (n. 501, 917); per “fluvium” significatur Divinum Verum in copia (n. 409, 932); “hinc et hinc” significat ad dextrum et ad sinistrum, et verum ad dextrum est quod in claro est, et ad sinistrum quod in obscuro; meridies enim in Caelo, per quam significatur verum in claro, est ad dextrum, et septentrio per quam significatur verum in obscuro, est ad sinistrum (n. 901): per “Arborem vitae” significatur Dominus quoad Divinum Amorem (n. 89); per “fructus” significantur bona amoris et charitatis, quae vocantur bona opera, de quibus in sequente Articulo; per “duodecim” significantur omnia, et dicuntur de bonis et veris Ecclesiae (n. 348); ex his in unum sensum collatis, sequitur, quod per “in medio plateae et fluvii hinc et hinc, Arbor vitae faciens fructus duodecim” significetur quod in intimis veritatum doctrinae et vitae in Nova Ecclesia sit Dominus in Divino Suo Amore, a Quo omnia bona, quae homo facit apparenter sicut a se, profluunt. Hoc fit apud illos qui Dominum immediate adeunt, ac fugiunt mala quia sunt peccata, ita qui in Nova Domini Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, erunt; nam qui non immediate adeunt Dominum, non possunt Ipsi conjungi, ita nec Patri, et inde non possunt in amore qui a Divino est, esse: aspectus enim conjungit; non aspectus intellectualis solus, sed aspectus intellectualis ex affectione voluntatis; et affectio voluntatis non datur, nisi homo faciat praecepta Ipsius. Quare Dominus dicit,
“Qui facit praecepta Mea, ille amat Me, et ad illum veniam, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 21-24).
Dicitur in intimis veritatum doctrinae et inde vitae in Nova Ecclesia, quia in spiritualibus ab intimo sunt omnia et procedunt omnia, sicut ab igne et luce in centro in peripherias; aut sicut a Sole, qui etiam est in centro, calor et lux in universum; ita fit in minimis ut in maximis: quia intimum omnis veri significatur, ideo dicitur “in medio plateae et fluvii,” et non ab utraque parte fluvii, tametsi hoc intelligitur. Quod a Domino, dum est in intimo, sint et procedant omnia bona amoris et charitatis, patet ab Ipsius Domini verbis apud Johannem:
Jesus dixit,” Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite, ita neque vos nisi in Me manseritis: Ego sum Vitis, vos palmites: qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam (xv. 4-6). - Quod “fructus” significent bona quae homo ex amore seu charitate facit, quidem scitur absque confirmatione ex Verbo; nam legens per “fructus” in Verbo non aliud intelligit. Causa quod per “fructus” intelligantur bona amoris seu charitatis, est quia homo comparatur Arbori, et quoque vocatur Arbor (n. 89, 400). Quod “fructus” significent bona amoris seu charitatis, quae communi voce vocantur bona opera, constare potest ex his locis:
“Securis ad radicem arboris jacet; omnis Arbor non faciens Fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur” (Matth. iii. 10; cap. vii. 16-20);
“Aut facite Arborem bonam et Fructum bonum, aut facite Arborem putrem et Fructum putrem; ex Fructu cognoscitur Arbor” (Matth. xii. 33; Luc. vi. 43, 44);
“Omnis palmes non ferens Fructum auferetur; omnis autem Fructum ferens putabitur ut plus Fructus ferat; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert Fructum multum” Joh. xv. 2-8);
“Facite Fructus dignos paenitentia” (Matth. iii. 8); “Qui in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit et attendit et Fructum fert” (Matth. xiii. 23);
Jesus dixit discipulis “Ego elegi vos ut Fructum feratis, et fructus vester maneat” (Joh. xv. 16);
“Ficum habebat aliquis in Vinea sua plantatam; venit Fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet” (Luc. xiii. 6-9{1});
Homo paterfamilias locavit Vineam suam agricolis, ut acciperet Fructus ejus; sed occiderunt servos ad illos missos, et tandem Filium; “quare Vineam locabit aliis, qui reddent Illi Fructus in temporibus suis. Ita auferetur vobis Regnum Dei, et dabitur Genti facienti Fructus ejus (Matth. xxi. 33-35, 38, 39, 41, 43{2}).
(Praeter multis aliis in locis.)
@1 6-9 pro “6 ad 20″$
@2 33-35, 38, 39, 41, 43 pro “34, 40, 41, 43″$ - “Juxta mensem quemvis reddens fructum (suum),” significat quod Dominus producat bona apud hominem secundum omnem statum veri apud illum. – Per “mensem” significatur status vitae hominis quoad verum, de quo sequitur; per “reddere fructum” significatur producere bona; quod “fructus” sint bona amoris et charitatis, mox supra (n. 934) ostensum est; et quia Dominus producit illa apud hominem essentialiter, tametsi homo facit illa sicut a se, ita apparenter (ut supra, n. 934, dictum est), constat quod significetur quod Dominus ex intimo, dum ibi est, producat illa. Sed dicetur quomodo intelligendum est quod Dominus producat bona charitatis apud hominem secundum statum veri apud illum: qui credit quod homo bonum faciat acceptum Domino, quod vocatur bonum spirituale, nisi apud illum sint vera ex Verbo, multum fallitur; bona absque veris non sunt bona, et Vera absque bonis non sunt vera apud hominem, tametsi in se sunt vera bonum enim absque vero est sicut voluntarium hoc minis absque intellectu, quod voluntarium non, est humanum, sed est sicut bestiae, vel sicut sculptilis quod artifex facit operari; at voluntarium una cum intellectuali fit humanum secundum statum intellectus per quem existit: nam status vitae cujusvis hominis talis est, quod voluntas ejus non possit aliquid facere nisi per intellectum, nec intellectus aliquid cogitare nisi ex voluntate; simile est cum bono et vero, quoniam bonum est voluntatis et verum est intellectus. Ex, his patet, quod bonum quod Dominus producit apud hominem sit secundum statum veri, ex quo est intellectus, apud illum. Quod hoc, significetur per quod Arbor vitae “juxta mensem quemvis reddat fructum suum,” est quia per “mensem” significatur status veri apud hominem. Quod per omnia tempora, quae sunt horae dies, septimanae, menses, anni, saecula, significentur status vitae videatur n. 476, 562; quod per “menses” significentur status vitae quoad vera, est quia per “menses” intelliguntur tempora designata per lunam, et per “Lunam” significatur verum intellectus et fidei (n. 332, 413, 414, 919) Similia intelliguntur per “menses” in his:
“Benedicta a Jehovah terra Josephi de pretiosis proventuum Solis, et de pretiosis producti Mensium ” (Deutr. xxxiii. (13,) 14);
Fiet de Mense in Mensem, et de Sabbatho in Sabbathum, veniet omnis caro ad incurvandum se coram Jehovah” (Esaj. lxvi. 23{1}).
Propter significationem “mensis,” quae est Lunae, fiebant
Sacrificia in principiis cujusvis Mensis seu Novilunii (Num. xxix. 6; Esaj. i. 14);
Et quoque tunc canebant buccinis (Num x. 10; Psalm. lxxxi. 4 (B.A. 3);
Et mandatum est ut observarent Mensem Abib, quo celebrabant Pascha (Exod. xii. 2: Deutr. xvi. 1).
Per “menses” significantur status veri, et in opposito sensu status falsi apud hominem, etiam supra
(In Apocalypsi cap. ix. 5, 10, 15; cap, xi. 2; cap. xiii. 5).
Simile quod hic, per “mensem” significatur apud Ezech. xlvii. 12.
@1 23 pro “24”$ - “Et folia arboris in medicinam gentium,” significat vera rationalia inde, per quae illi qui in malis et inde falsis sint, perducuntur ad cogitandum sane et ad vivendum decenter. – Per “folia arboris” significantur vera rationalia (de quibus infra); per “gentes” significantur qui in bonis et inde veris sunt, et in opposito sensu qui in malis et inde falsis (n. 483); hic qui in malis et inde, falsis, quia dicitur “in medicinam” illorum; et illi qui in malis et inde falsis sunt, non possunt sanari per Verbum, quia hoc non legunt; sed si judicio pollent, sanari possunt per vera rationalia. Similia quae in hoc versu significantur per haec apud Ezechielem:
Ecce aquae exeuntes desub limine Domus ex quibus fluvius, “super cujus ripa Arbor cibi multa valde hinc et hinc, cujus non decidit Folium neque consumitur, in menses renascitur, unde fructus ejus est in cibum, et Folium ejus in Medicinam” (xlvii. 1, 7, 12);
ibi etiam de Nova Ecclesia. Quod per “folia” significentur vera rationalia, est quia per “Arborem” significatur homo (n. 89, 400), et tunc per omnia Arboris significantur concordantia apud hominem, ut per ramos, folia, flores, fructus, et semina; per “ramos” significantur vera sensualia et naturalia hominis, per “folia” vera rationalia ejus, per “flores” vera primitiva spiritualia in rationali, per “fructus” bona amoris et charitatis, et per “semina” significantur ultima et prima hominis. Quod per “folia” significentur vera rationalia, patet clare a visis in mundo spirituali; apparent enim ibi etiam arbores cum foliis et fructibus, sunt ibi horti et paradisi ex illis: apud eos qui in bonis amoris et simul in veris sapientiae sunt, apparent arbores fructiferae luxuriantes foliis pulchris; at apud illos qui in veris alicujus sapientiae sunt, et ex ratione loquuntur, et non in bonis amoris, apparent arbores plenae foliis sed absque fructibus; at apud quos non sunt bona nec vera sapientiae, non apparent arbores, nisi denudatae foliis quales tempore hyemis in mundo; homo non rationalis nec aliud est quam talis arbor. Vera rationalia sunt quae proxime recipiunt vera spiritualia est enim rationale hominis primum receptaculum veritatum spiritualium, nam in rationali hominis est perceptio veri in aliqua forma, quam ipse homo non videt cogitatione, sicut illa quae sub rationali sunt in cogitatione inferiore, quae se conjungit cum visu externo, Per “folia” etiam significantur vera rationalia
Gen. iii. 7; cap. viii. 11; Esaj. xxxiv. 4; Jerem. viii. 13; cap. xvii. 8; Ezech. xlvii. 12; Dan. iv. 9, 11 (B. A. 12, 14): Psalm. i. 3; Levit xxvi. 36; Matth. xxi. 19{1}; cap. xxiv. 32; Marc. xiii. 28.
Sed significant secundum species arborum; folia oleae et vitis significant vera rationalia ex luce caelesti et spirituali; folia ficus vera rationalia ex luce naturali; et folia abietis, populi, quercus, pini, rationalia ex luce sensuali. Horum folia dant terrorem in mundo spirituali, dum forti vento agitantur; haec sunt quae intelliguntur Levit. xxvi.{2} 36; Hiob xiii. 25. Illorum autem folia non ita.
@1 19 pro “20”$
@2 xxvi. pro “xvi.”$ - (Vers. 3.) “Et ullum devotum non erit ibi, et Thronus Dei et Agni in illa erit, et servi Ipsius ministrabunt Ipsi,” significat quod in Ecclesia, quae Nova Hierosolyma, non aliqui separati a Domino erunt, quia Ipse Dominus ibi regnabit, et illi qui in veris per Verbum ab Ipso sunt, et faciunt mandata Ipsius, cum Ipso erunt, quia conjuncti. – Per “ullum devotum non erit ibi” significatur quod non aliquod malum aut falsum ex malo, quod separat Dominum, in Nova Hierosolyma erit; et quia malum et falsum non datur nisi in recipiente qui est homo, significatur quod non aliqui separati a Domino ibi erunt; per “devotum” in Verbo intelligitur omne id malum et falsum quod separat et avertit hominem a Domino, tunc enim ille homo fit diabolus et satanas: per quod “Thronus Dei et Agni in illa erit,” significatur quod Ipse Dominus in illa Ecclesia regnaturus sit, per “Thronum” enim hic significatur Regnum, et Regnum Domini est ubi Ipse Solus colitur: per quod “servi Ipsius ministrabunt Ipsi” significatur quod qui in veris per Verbum a Domino sunt, erunt cum Ipso et facient mandata Ipsius, quia conjuncti; quod per “servos Domini” significentur qui in veris ab Ipso sunt, videatur supra (n. 3, 380), et per “ministros” qui in bono ab Ipso sunt (n. 128); inde per “servos qui ministrabunt Ipsi” significantur qui in veris ex bono per Verbum a Domino sunt, et faciunt mandata Ipsius. Quia Ecclesia hodie non scit quod conjunctio cum Domino faciat Caelum, et quod conjunctio fiat per agnitionem quod Ipse sit Deus Caeli et Terrae, et simul per vitam secundum praecepta Ipsius, ideo de his aliquid dicetur: – Qui de his non aliquid scit, potest dicere, Quid conjunctio; quomodo agnitio et vita potest facere conjunctionem; quid his opus est; potest ne salvari unusquisque ex sola misericordia; quid opus alio salvationis medio quam sola Fide; estne Deus misericors et omnipotens. At sciat quod in mundo spirituali cognitio et agnitio faciant omnem praesentiam, et quod affectio quae est amoris faciat omnem conjunctionem; spatia enim ibi non aliud sunt quam apparentiae secundum similitudinem animorum, hoc est, affectionum et inde cogitationum; quare cum aliquis cognoscit alterum vel ex fama, vel ex commercio cum illo, vel ex conversatione, vel ex affinitate, dum ex idea cognitionis istius de illo cogitat, sistitur ille praesens, tametsi procul foret ad mille stadia ad apparentiam; et si aliquis alterum quem cognoscit etiam amat, habitat cum illo in una societate, et si intime amat in una domo. Hic status est omnium in toto mundo spirituali; et ille status omnium trahit originem ex eo, quod Dominus unicuivis sit praesens secundum Fidem, et conjunctus secundum Amorem. Fides et inde praesentia Domini datur per cognitiones veritatum ex Verbo, imprimis de Ipso Domino ibi. Amor autem et inde conjunctio datur per vitam secundum praecepta Ipsius; nam dicit Dominus,
Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me; et amabo illum, et mansionem apud illum faciam” (Joh. xiv. 21-24).
Sed quomodo hoc fit, etiam dicetur: – Dominus amat unumquemvis, et vult conjungi illis; sed non potest conjungi quamdiu homo in jucundo mali est, prout in jucundo odendi et vindicandi, in jucundo adulterandi et scortandi, in jucundo depraedandi seu furandi sub aliqua specie, in jucundo blasphemandi et mentiendi, inque concupiscentiis amoris sui et mundi; omnis enim qui in illis est, in consortio est cum diabolis qui in Inferno sunt. Dominus quidem amat illos etiam ibi, sed non potest conjungi illis, nisi removeantur jucunda malorum istorum; et ea non possunt removeri a Domino, nisi homo exploret se, ut sciat sua mala, agnoscat et confiteatur illa coram Domino, ac velit desistere ab illis, et sic paenitentiam agere. Hoc faciet homo sicut a se, quia non sentit quod faciat aliquid a Domino; et hoc datum est homini, quia conjunctio, ut sit conjunctio, erit reciproca hominis cum Domino, et Domini cum homine. Quantum itaque sic removentur mala cum illorum jucundis, tantum intrat amor Domini, qui, ut dictum, est universalis erga omnes, et tunc abducitur homo ab Inferno, ac inducitur in Caelum. Hoc faciet homo in mundo; nam qualis homo est in mundo quoad spiritum, talis manet in aeternum, cum sola differentia, quod status ejus fiat perfectior, si bene vixit, quia tunc non est circumvelatus materiali corpore, sed vivit spiritualis in spirituali corpore. - (Vers. 4.) “Et videbunt Faciem Ipsius, et Nomen Ipsius in frontibus illorum,” significat quod convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, quia conjuncti per amorem. – Quod per “videre Faciem” Dei et Agni, seu Domini, non intelligatur videre Faciem Ipsius, quia nemo potest videre Faciem Ipsius, qualis est in Divino Suo Amore et in Divina Sua Sapientia, et vivere, est enim Sol Caeli et totius mundi spiritualis; nam videre Faciem Ipsius, qualis in Se est, foret sicut quis intraret in solem, a cujus igne momento consumeretur. At Dominus extra Solem Suum Se quandoque sistit videndum; sed tunc obvelat se et sistit Se visui illorum, quod fit per angelum; ut quoque fecerat in mundo coram Abrahamo, Hagare, Lotho, Guideone, Josua, et aliis; quare illi angeli vocati sunt “angeli,” et quoque “Jehovah;” fuit enim praesentia Jehovae e longinquo in illis. At per “videbunt Faciem Ipsius” hic nec intelligitur ita videre Faciem Ipsius, sed videre vera quae in Verbo sunt ab Ipso, et per illa cognoscere et agnoscere Ipsum. Divina enim vera Verbi faciunt lucem quae procedit a Domino ut Sole, in qua sunt Angeli; et quia faciunt lucem, sunt sicut specula, in quibus Facies Domini videtur. Quod per “videre Faciem Domini” significetur convertere se ad Ipsum, dicetur infra. Per “Nomen Domini in frontibus illorum” significatur quod Dominus amet illos, et convertat illos ad Se; per “Nomen Domini significatur Ipse Dominus, quia significatur omne quale Ipsius, per quod cognoscitur, et secundum quod colitur (n. 81, 584); et per “frontem” significatur amor (n. 347, 605); et per “scriptum in fronte” significatur amor Domini in illis (n. 729); ex his constare potest quid proprie per illa verba significatur. Quod autem significetur, quod illi convertent se ad Dominum, et Dominus Se ad illos, est quia Dominus omnes qui Ipsi conjuncti sunt per amorem aspicit in fronte, et sic convertit illos ad Se; quare angeli in Caelo non alio faciem vertunt, quam ad, Dominum et Solem, et hoc fit in omni corporis eorum conversione, quod mirabile est; inde est in communi sermone, ut “habeant Deum jugiter ante oculos.” Simile fit cum spiritu hominis qui in mundo vivit, et per amorem conjunctus est Domino; sed de hac conversione facierum ad Dominum, plura memorabilia videantur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 129-144): et in Opere de Caelo et Inferno Londini 1758 edito (n. 17, 123, 143, 144, 151, 153, 255, 272).
- Quod per “videre Facies Domini” non intelligatur videre Facies Ipsius, sed cognoscere et agnoscere Ipsum qualis est quoad Divina Ipsius attributa, quae plura sunt; et quod illi qui Ipsi per amorem conjuncti sunt, cognoscant Ipsum, et sic videant Faciem Ipsius, constare potest a sequentibus locis:
“Quid Mihi multitudo sacrificiorum; quando veneritis ad videndum Facies Jehovae” (Esaj. i. 11, 12);
“Dixit, cor meum, Quaerite Facies Meas; Facies Tuas, Jehovah, quaero” (Psalm. xxvii. 8):
“Jubilabimus Petrae salutis nostrae{1}; veniemus ante Facies Ipsius in confessione” (Psalm. xcv. 1. 2);
“Sitit anima mea Deum vivum, quando venero ut videar Faciebus Dei; adhuc confitebor Ipsi, salutes Facies Ipsius” (Psalm. xlii. 3, 6 (B.A. 2, 5));
“Non videbuntur Facies Meae vacue” (Exod. xxiii. 15);
“Venire ad deprecandum Facies Jehovae” (Sach. viii. 21, 22; Malach. i. 9);
“Illumina Facies Tuas super servum Tuum” (Psalm. xxxi. 17 (B.A. 16));
“Quis ostendit nobis bonum: tolle super nos Lucem Facierum Tuarum, Jehovah” (Psalm. iv. 7 (B.A. 6));
“Jehovah, in Luce Facierum Tuarum ambulabunt” (Psalm. lxxxix. 16 (B.A. 15)):
“Deus, lucere fac Faciet Tuas{2} ut servemur” (Psalm. lxxx. 4, 8, 20 (B.A. 3, 7, 9));
“Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, illuminet Facies Suas nobis” (Psalm. lxvii. 2 (B.A. 1));
“Benedicat tibi Jehovah, et custodiat te, illuminet Jehovah Facies Suas super te et misereatur tui, tollat Jehovah Facies Suas super te, et det tibi pacem” (Num. vi.{3} 24-26):
“Occultas eos{4} in abdito Facierum Tuarum” (Psalm. xxxi. 21 (B.A. 20));
“Posuisti occultum nostrum in lucem Facierum Tuarum” (Psalm. x 8);
Locutus Jehovah ad Mosem, “Facies Meae ibunt; dixit Moses, Si non Facies Tuae eant, ne descendere facias nos ex hinc” (Exod. xxxiii. 14, 15):
Panes super mensa in Tabernaculo dicti fuerunt “Panes Facierum” (Exod. xxv.{5} 30; Num, iv. 7).
Saepius etiam dicitur, quod “Jehovah occultaverit,” tum quod “averterit facies;” ut in his:
“Propter malitiam eorum occultavi Facies Meas ab illis” (Jer. xxxiii. 5{6}; Ezech. vii. 22);
“Peccata vestra absconderunt Facies Dei a vobis” (Esaj. lix. 2);
“Facies Jehovae non addet respicere illos” (Thren. iv. 16):
“Jehovah occultabit Facies Suas ab illis, quemadmodum mala reddiderunt opera sua” (Mich. iii. 4);
“Abscondisti Facies Tuas” (Psalm. xxx. 8 (B.A. 7); Psalm. xliv. 25, (B.A. 24); Psalm. civ. 29);
“Deseram illos, et occultabo Facies Meas ab illis, occultando occultabo Facies Meas propter omne malum quod fecerunt” (Deutr. xxxi. 17, 18).
(Praeter alibi ut Esaj. viii. 17; Ezech. xxxix. 23, 28, 29; Psalm. xiii. 2 (B.A. 1): Psalm. xxii. 25 (B.A. 24); Psalm. (xxvii.) 8, 9; Psalm. lxix. 18{7} (B.A. 17); Psalm. lxxxviii. 15 (B.A. 14); Psalm. cii. 3 (B.A. 2); Psalm. cxliii. 7; Deutr. xxxii. 20.)
in opposito sensu per “facies Jehovae” significatur ira et aversio, ex causa quia homo malus avertit se a Domino; et cum ille se avertit, apparet ei sicut Dominus avertat Se et irascatur, ut constat ex his locis:
“Posui Facies Meas contra urbem hanc in malum” (Jerem.{8} xxi. 10; cap. xliv. 11);
“Dabo Facies Meas contra Virum illum, et devastabo illum” (Ezech. xiv. 7, 8);
“Dabo Facies Meas contra illos; et ignis comedet eos, cum posuero Facies Meas contra illos” (Ezech. xv. 7);
“Qui comederit ullum sanguinem, dabo Facies Meas contra animam illam” (Levit. xvii. 10);
“Ab increpatione Facierum Tuarum perierunt” (Psalm. lxxx. 17 (B.A. 16));
“Facies Jehovae contra facientes malum” Psalm. xxxiv. 17 (B.A. 16)); “Mitto Angelum coram te; caveto tibi a Faciebus Ejus, quia non sustinet praevaricationem vestram” (Exod. xxiii. 20, 21); “Dispergantur inimici Tui, et fugiant osores Tui a coram Faciebus Tuis” (Num. x.{9} 35);
“Vidi Sedentem super Throno, a Cujus Facie fugit Caelum et Terra” (Apoc. xx. 11).
Quod nemo possit videre Dominum, qualis in Se est, ut supra dictum est, patet ex his:
Dixit Jehovah ad Mosen “Non potes videre Facies Meas, quia non videbit Me homo et Vivet” (Exod. xxxiii. 18-23).
Quod tamen visus sit, et vixerint, quia per Angelum, patet ex
Genes. xxxii. 31 (B.A. 30); Judic. xiii. 22, 23{10}; et alibi.
@1 nostrae pro “meae”$
@2 Tuas pro “suas”$
@3 vi. pro “xxvi.”$
@4 eos pro “nos”$
@5 xxv. pro “xx.”$
@6 5 pro “1”$
@7 18 pro “19”$
@8 Jerem. pro “Esaj.”$
@9 x. pro “ix.”$
@10 23 pro “29”$ - (Vers. 5.) “Et nox non erit ibi, et non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus (Deus) illustrat illos,” significat quod in Nova Hierosolyma non erit aliquod falsum fidei, et quod homines in cognitionibus de Deo ibi non erunt ex lumine naturali quod est ex propria intelligentia, et ex gloria oriunda ex fastu, sed erunt in luce spirituali ex Verbo a Solo Domino. – Per “nox non erit ibi” significatur simile quod supra, cap. xxi., ubi haec:
“Portae ejus non claudentur interdiu, non enim nox erit ibi” (vers. 25);
per quae significatur quod in Novam Hierosolymam jugiter recipiantur qui in veris ex bono amoris a Domino sunt, quia non ibi est falsum fidei (n. 922): per “non opus habent lucerna et luce solis, quia Dominus Deus illustrat illos” simile significatur quod supra, cap. xxi., ubi haec:
“Urbs non opus habet sole et luna, ut luceant in ea, quia gloria Dei illustravit eam, et Lucerna ejus Agnus” (vers. 23);
per quae significatur quod homines illius Ecclesiae non erunt in amore sui et in propria intelligentia, et inde in lumine solo naturali, sed ex Divino vero Verbi a solo Domino in luce spirituali (n. 919): sed pro “luna” ibi, hic dicitur “lucerna;” et pro “sole” ibi, hic dicitur “lux solis:” ac per “lunam” sicut per “lucernam” significatur lumen naturale ex propria intelligentia, et per “lucem solis” significatur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. Sed paucis explicabitur quid lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu. Datur lumen naturale ex gloria oriunda ex fastu, et quoque ex non fastu; lumen ex gloria oriunda ex fastu est illis qui in amore sui sunt, et inde in malis omnis generis; quae si non faciunt ex timore jacturae famae, et quoque si damnant quia contra moralitatem et contra bonum publicum, usque illa non reputant ut peccata; hi in lumine naturali sunt ex gloria oriunda ex fastu, nam amor sui in voluntate fit fastus in intellectu, et hic fastus ex illo amore elevare potest intellectum usque in lucem Caeli: hoc datum est homini, ut sit homo, ac ut possit reformari. Vidi et audivi plures summe diabolos, qui intellexerunt arcana sapientiae angelicae cum audiverunt et legerunt illa, sicut ipsi angeli; sed actutum cum redierunt ad amorem suum et inde fastum suum, non modo nihil de illis intellexerunt, sed etiam viderunt contraria ex luce confirmationis falsi apud se. At lumen naturale ex gloria a non fastu, est apud illos qui in jucundo usuum ex genuino amore erga proximum sunt: illorum lumen naturale est quoque lumen rationale in quo intus est lux spiritualis a Domino; gloria apud illos est ex splendore lucis influentis ex Caelo ubi omnia splendida et harmonica sunt, omnes enim usus in Caelo splendent; ex his amoenitas in cogitationum ideis apud illos percipitur ut gloria; intrat per voluntatem et ejus bona in intellectum et ejus vera, et in his sistitur. - “Et regnabunt in saecula saeculorum.” – Quod significet quod erunt in Regno Domini, et in conjunctione cum Ipso in aeternum, constat ex illis quae supra (n. 284, 849, 855) explicata sunt, ubi similia.
- (Vers. 6.) “Et dixit mihi, Haec verba fida et vera,” significat quod haec pro certo sciant, quia Ipse Dominus id testatus dixit, constat etiam ex supra explicatis (n. 886) ubi similia.
- “Et Dominus Deus sanctorum Prophetarum misit Angelum Suum ad monstrandum servis Suis quae oportet fieri cito,” significat quod Dominus, ex Quo est Verbum utriusque Foederis, per Caelum revelaverit illis, qui in veris ex Ipso sunt, illa quae certe futura sunt.-” Dominus Deus sanctorum Prophetarum” significat Dominum ex Quo est Verbum utriusque Foederis, per “prophetas” enim significantur qui docent vera ex Verbo, et in sensu abstracto doctrina veri Ecclesiae (n. 8, 173), et in lato sensu ipsum Verbum; et quia Verbum per “sanctos prophetas” significatur, ideo per illos significatur Verbum utriusque Foederis; “misit Angelum ad monstrandum servis Suis quae oportet fieri cito” significat quod Dominus revelaverit, illis qui in veris ex Ipso sunt, illa quae certe futura sunt; per “Angelum” hic significatur Caelum, ut supra (n. 5,{1} 65,{2} 644, 647, 648, 910); per “servos” significantur qui in veris a Domino sunt (n. 3, 380, 937); per “cito” significatur certe (n. 4); inde per “quae oportet fieri cito” significatur quae certe futura sunt. Quod per “Angelum” hic significetur Caelum, est quia Dominus per Caelum locutus est cum Johanne, et quoque per Caelum locutus est cum Prophetis, et per Caelum loquitur cum unoquovis cum quo loquitur: causa est quia Caelum angelicum in communi est sicut unus Homo, cujus anima et vita est Dominus; quare omne quod Dominus loquitur, per Caelum loquitur, sicut anima et mens hominis per suum corpus. Quod universum Caelum angelicum in uno complexu referat unum Hominem, et quod hoc sit ex Domino, videatur supra (n. 5), et in Opere de Caelo et Inferno, Londini 1758 edito (n. 59-86); et in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 64-69, 162-164, 201-204), et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia (n. 11, 19, 133, 288). Sed dicam mysterium hoc: Dominus loquitur per Caelum, sed usque non loquuntur Angeli ibi, qui ne quidem sciunt quid Dominus loquitur, nisi aliqui ex illis sint apud hominem, per quos Dominus ex Caelo aperte loquitur, ut cum Johanne et cum aliquibus Prophetis: est enim influxus Domini per Caelum, sicut est influxus animae per corpus. Corpus quidem loquitur et agit, et quoque sentit aliquid ex influxu, sed usque corpus non agit quicquam ex se ut ex se, sed agitur. Quod talis sit loquela, imo omnis influxus Domini per Caelum apud homines, a multa experientia scire datum est. Angeli Caeli, et quoque spiritus infra Caelos, nihil sciunt de homine, sicut nec homo de illis; quia status spirituum et angelorum est spiritualis, et hominum est naturalis, qui bini status unice consociantur per correspondentias; et consociatio per correspondentias facit quidem ut simul sint in affectionibus, sed non in cogitationibus; quare non unus scit aliquid de altero, hoc est, non homo de spiritibus cum quibus est quoad affectiones, nec spiritus de homine; nam quod non in cogitatione est, sed solum in affectione, non scitur, quia non apparet seu videtur. Solus Dominus novit cogitationes hominum.
@1 5 pro “8”$
@2 65 pro “66”$ - (Vers. 7.) “Ecce venio cito; beatus servans verba prophetiae (Libri) hujus,” significat quod Dominus certe venturus sit, et daturus vitam aeternam illis qui custodiunt et faciunt vera seu praecepta doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti;” Ecce venio cito” significat quod Dominus certe venturus sit; per “cito” significetur certe (n. 4, 943), et per “venire” significatur quod venturus sit, non in Persona sed in Verbo, in quo apparebit omnibus qui e Nova Ipsius Ecclesia erunt; quod hoc sit Adventus Ipsius in nubibus Caeli, videatur supra (n. 24, 642, 820): “beatus qui servat verba (prophetiae) Libri hujus,” significat quod daturus sit vitam aeternam illis qui custodiunt et faciunt vera seu praecepta doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti{1}; per “beatum” significatur qui accipit vitam aeternam (n. 639, 852) per “servare” significatur custodire et facere vera seu praecepta; “verba” sunt vera et praecepta: per “prophetiam Libri hujus” significatur doctrina hujus Libri nunc a Domino aperti; “prophetia” est doctrina (n. 8, 133, 943). Qui expendit, potest videre quod non intelligatur servare verba prophetiae Libri hujus, sed quod significetur servare, hoc est, custodire et facere vera seu praecepta doctrinae, quae in hoc Libro nunc explicato aperta sunt; nam in Apocalypsi non explicata, pauca sunt quae servari possunt, sunt enim prophetica huc usque non intellecta. Pro exemplis sint haec: Non servari possunt quae in capite vi. memorantur de Equis exeuntibus ex libro; quae in cap. vii. de duodecim Tribubus; quae in cap. viii. et ix. de septem Angelis clangentibus; quae in cap. x. de Libello devorato a Johanne; quae in cap. xi. de duobus Testibus qui occisi revixerunt; quae in cap. xii. de Muliere et Dracone; quae in cap. xiii. et xiv. de binis Bestiis; quae in cap. xv. et xvi. de septem Angelis habentibus septem Plagas; quae in cap. xvii. et xviii. de Muliere sedente super Bestia Coccinea, et de Babylone; quae in cap. xix. de Equo albo, et de Caena magna; quae in cap. xx. de Ultimo Judicio; et quae in cap. xxi. de Nova Hierosolyma ut urbe. Ex quibus patet quod non intelligatur quod beati sint qui servant illa verba prophetiae, sunt enim occlusa; sed quod beati sint qui servant, hoc est, custodiunt et faciunt vera seu praecepta doctrinae quae in illis continentur, et nunc aperta sunt; quae quod sint ex Domino, videatur in Praefatione.
@1 aperti pro “saperti”$ - (Vers. 8.) “Et ego Johannes videns haec et audiens; at cum audivi et vidi, procidi adorare ante pedes Angeli, qui monstrabat mihi haec,” significat quod Johannes opinatus sit quod Angelus qui a Domino missus est ad illum, ut in statu spiritus teneretur, esset Deus Qui revelavit illa, cum tamen non ita erat; Angelus enim solum monstrabat quod Dominus manifestavit. – Quod Johannes opinatus sit quod Angelus qui ad illum missus et, foret Ipse Deus, patet; nam dicitur, quod prociderit adorare ad pedes ejus; quod autem non ita esset, patet a versu sequente, ubi Angelus dicit quod conservus illius esset, “Deum adora;” quod Angelus ille a Domino ad illum missus fuerit, patet a vers. 16, ubi haec, “Ego Jesus misi Angelum Meum testari vobis haec in Ecclesiis.” Sed arcanum quod in his latet, est hoc: Angelus a Domino ad Johannem missus est, ut teneretur in statu spiritus, et in illo statu monstraret illi quae vidit; nam quicquid Johannes vidit non oculis corporis vidit, sed oculis spiritus, ut constare potest a locis ubi dicit se fuisse “in spiritu” et “in visione” (cap. i. 10; cap. ix. 17; cap. xvii. 3; cap. xxi. 10); ita ubivis ubi dicit se “vidisse;” et in illum statum non potest aliquis venire, et in illo teneri, nisi per Angelos qui prope adjunguntur homini, qui statum suum spiritualem indunt interioribus mentis ejus; sic enim homo elevatur in lucem Caeli, et in illa videt quae in Caelo sunt, et non quae in Mundo. In simili statu fuerunt quandoque Ezechiel, Sacharias, Daniel, et alii Prophetae: non autem cum locuti sunt Verbum; tunc non in spiritu sed in corpore erant, et ab Ipso Jehovah, hoc est, Domino, audiverunt verba quae scripserunt. Illi bini status Prophetarum probe distinguendi sunt; ipsi Prophetae etiam probe distinguunt, nam dicunt ubivis cum a Jehovah scripserunt Verbum, quod Jehovah locutus sit cum illis et ad illos; et saepissime, “Dixit Jehovah,” “Dictum Jehovae:” at cum in altero statu fuerunt, dicunt quod “in spiritu” fuerint aut “in visione,” ut constare potest ex his: Dixit Ezechiel,
“Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in Visione Dei; ita ascendit super me visio, quam vidi” ((Ezech.) xi. 1, 24);
Dicit quod sustulerit illum Spiritus, et audiverit post se terrae motum, et alia (cap. iii. 12, 14);
Tum, quod sustulerit eum Spiritus inter Terram et Caelum, et abduxerit in Hierosolymam in Visionibus Dei, et viderit abominationes (cap. viii. 3, seq.):
quare similiter in visione Dei seu spiritu,
Vidit quatuor Animalia, quae erant Cherubi (cap. i: et cap. x.);
Tum novum Templum et novam Terram, et Angelum metientem illa (de quibus, cap. xl.-xlviii.);
quod tunc fuerit “in visionibus Dei,” dicit cap. xl. 2; et quod sustulerit illum Spiritus, cap. xliii. 5. Simile factum est cum Sacharia,
In quo tunc Angelus fuit, cum vidit Virum equitantem inter myrtos (Sach. i. 8, seq.);
Cum vidit quatuor Cornua, et dein Virum in cujus manu funiculus mensurae (cap. ii. 1, 5, seq. (B.A. i. 18; ii. 10)).
Cum vidit Joschuam Sacerdotem magnum (cap. iii. I, seq.);
Cum vidit Candelabrum et duas Oleas (cap. iv. 1, seq.);
Cum vidit Volumen volans et Epham (cap. v. 1, 6);
Et cum vidit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos (cap, vi. 1, seq.).
In simili statu fuit Daniel,
Cum vidit quatuor Bestias ascendentes e mari (Dan. vii.{1} 1, seq.);
Et cum vidit pugnas Arietis et Hirci (cap. viii, 1, seq.);
quod viderit illa “in visionibus,” legitur cap. vii. 1, 2, 7, 13;
cap. viii. 2; cap. x. 1, 7, 8;
Et quod Angelus Gabriel ei visus sit in Visione, et locutus cum illo (cap. ix. 21).
Simile factum est cum Johanne, cum vidit illa quae descripsit; ut cum vidit Filium Hominis in medio septem Candelabrorum; Tabernaculum, Templum, Arcam, Altare in Caelo; Draconem et ejus pugnam cum Michaele, Bestias, Mulierem sedentem super Bestia Coccinea; Novum Caelum et Novam Terram, ac Sanctam Hierosolymam cum ejus Muro, Portis et Fundamentis, et plura. Haec a Domino revelata sunt, sed per Angelum monstrata.
@1 vii. pro “vi.”$ - (Vers. 9.) “Et dicit mihi, Vide ne; conservus tuus enim sum, et fratrum tuorum Prophetarum, et servantium verba Libri hujus; Deum adorandi significat quod Angeli Caeli non adorandi et invocandi sint, quia nihil Divinum est illis, sed Quod associati sint hominibus sicut fratres fratribus, illis qui in Doctrina Novae Hierosolymae sunt, et faciunt praecepta ejus, et quod Solus Dominus in consociatione cum illis adorandus sit. – Per haec, quae Angelus hic loquitur cum Johanne, paene similia significantur quae locutus est cum illo supra (capite xix.), ubi haec:
“Et procidi ante pedes Angeli adorare illum; et dixit mihi, Vide ne; conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu; Deum adora” (vers. 10);
per quae quod talia significentur, videatur supra (n. 818); cum differentia, quod nunc dicatur “conservus fratrum tuorum Prophetarum, et servantium verba Libri hujus;” et per “fratres Prophetas” significantur qui in doctrina Novae Hierosolymae sunt, et per “servantes verba Libri hujus” significantur qui custodiunt et faciunt praecepta illius doctrinae, quae nunc, a Domino manifestata sunt (videatur supra, n. 944). - (Vers. 10) “Et dicit{1} mihi, Ne obsignes verba prophetiae (Libri) hujus, quia tempus prope est,” significat quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, et quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut aliqui salventur. – Per “non obsignes verba prophetiae hujus” significatur quod Apocalypsis non occlusa erit sed aperienda, de quo sequitur: per “quia tempus prope est,” significatur quod hoc necessum sit ut aliqui salventur; per “tempus” significatur status (n. 476, 562), hic status Ecclesiae quod talis sit ut necessum sit; per “prope” significatur necessum, quia per “prope” non intelligitur prope seu propinquum temporis, sed propinquum status, et propinquum status est necesse: quod non propinquum temporis intelligatur, patet; quia Apocalypsis scripta est principio saeculi primi; et Adventus Domini quando Ultimum Judicium, et Nova Ecclesia, quae hic per “tempus prope est,” et quoque per “quae oportet fieri cito” (vers 6), et per “venio cito” (vers. 7, 20), intelliguntur, nunc post septendecim saecula apparuit et exstitit. Eadem haec etiam dicuntur in capite primo, quod illa “oporteat fieri cito” (vers. 1), et quod “tempus prope sit” (vers. 3); de quibus videatur supra (n. 4 et 9); per quae similia intelliguntur. Quod non intelligatur prope seu propinquum temporis, sed propinquum status, illustrabitur: Verbum in Sensu pure spirituali non aliquid trahit ex idea temporis nec ab idea spatii, quia tempora et spatia in Caelo quidem apparent sicut tempora et spatia in mundo, sed usque ibi non sunt; quare angeli tempora et spatia, quae ibi sunt apparentiae, non possunt metiri aliter quam per status, sicut hi procedunt et mutantur: ex quibus constare potest, quod in Sensu pure spirituali per “cito” et “prope” non intelligatur cito et prope temporis, sed cito et prope status. Hoc quidem potest videri sicut non ita sit; causa est quia apud homines in omni idea cogitationis inferioris eorum, quae est mere naturalis, est aliquid ex tempore et spatio; aliter in idea cogitationis superioris, in qua homines sunt cum volvunt res naturales, civiles, morales et spirituales in luce rationali interiore; tunc enim lux spiritualis, quae abstracta est a tempore et spatio, influit et illustrat. Potes hoc experiri et sic confirmari, si vis, modo attendas ad tuas cogitationes; et quoque tunc confirmaberis quod cogitatio superior et inferior sit, quoniam cogitatio simplex non potest semet intueri, nisi a quadam superiore; et nisi homini foret cogitatio superior et inferior, non foret homo sed brutum. Quod per “Ne obsignes verba prophetiae hujus” significetur quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, est quia per “obsignare” significatur occludere, et inde per “non obsignare” significatur aperire, et per “tempus prope est” significatur quod necessum sit; est enim Apocalypsis Liber obsignatus seu occlusus quamdiu non explicatus est; atque (ut supra n. 944 ostensum est) per “verba prophetiae (Libri) hujus” intelliguntur vera et praecepta doctrinae hujus Libri a Domino aperti. Quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut aliqui salventur, videatur supra (n. 9). Ex his constare potest, quod per “Ne obsignes verba prophetiae hujus, quia tempus prope est,” significetur quod Apocalypsis non occlusa erit, sed aperienda, et quod hoc necessum sit in fine Ecclesiae, ut aliqui salventur.
@1 dicit pro “dixit”$ - (Vers. 11.) “Injustus injustus fiat adhuc, at sordidus sordescat adhuc, et justus justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc,” significat statum omnium in particulari post mortem, et ante ejus judicium, et in communi ante Ultimum Judicium; quod illis qui in malis sunt auferentur bona, et qui in falsis auferentur vera; ac vicissim quod illis qui in bonis sunt auferentur mala, et qui in veris auferentur falsa. – Per “injustum” significatur qui in malis est, et per Justum” qui in bonis (n. 668); per “sordidum” aut immundum significatur qui in falsis (n. 702, 708, 924), et per “sanctum” significatur qui in veris (n. 173, 586, 666, 852); inde sequitur quod per “injustus injustus fiat adhuc” significetur quod qui in malis est adhuc plus in malis erit, et per “sordidus sordescat adhuc” significetur quod qui in falsis est adhuc plus in falsis erit; et vicissim, quod per “justus justificetur adhuc” significetur quod qui in bonis est adhuc plus in bonis erit, et per “sanctus sanctificetur adhuc” significetur quod qui in veris est adhuc plus in veris erit, Quod autem significetur quod qui in malis sunt auferentur bona, et qui in falsis auferentur vera, et vicissim quod qui in bonis sunt auferentur mala, et qui in veris auferentur falsa, est quia quantum alicui qui in malis est auferuntur bona tantum plus in malis est, et quantum alicui qui in falsis est auferuntur vera tantum plus in falsis est; ac vicissim, quantum alicui qui in bonis est auferuntur mala tantum plus in bonis est, et quantum alicui qui in veris est auferuntur falsa tantum plus in veris est. Hoc aut illud fit omnibus post mortem, sic enim praeparantur mali ad Infernum, et boni ad Caelum; non enim potest malus secum ferre ad Infernum bona et vera, nec potest bonus secum ferre in Caelum mala et falsa, sic enim confunderetur et Caelum et Infernum. Sed probe sciendum est quod intelligantur interius mali, ac interius boni; possunt enim interius mali exterius boni esse, agere enim possunt et loqui sicut boni, ut faciunt hypocritae, et possunt interius boni quandoque exterius mali esse, possunt enim exterius agere mala et loqui falsa, sed usque paenitentiam agunt, et in veris volunt informari: hoc idem est quod Dominus dicit,
“Habenti omni dabitur ut abundet; ab eo autem qui non habet, etiam quod habet auferetur” (Matth. xiii. 12; cap. xxv, 29; Marc. iv. 25; Luc. viii. 18; cap. xix. 26).
Ita fit omnibus post mortem ante judicium super illos; etiam factum est in communi cum illis qui die Ultimi Judicii vel perierunt vel salvati sunt; nam antequam hoc factum est, non potuit Ultimum Judicium fieri, ex causa quia quamdiu mali retinuerunt bona et vera conjuncti fuerunt cum angelis ultimi Caeli quoad externa, et tamen separandi erant; et hoc est quod praedictum est a Domino (Matth. xiii. 24-30 et 38-40, quae explicata videantur supra, n. 324, 329, 343, 346, 398). Ex his videri potest, quid in Sensu spirituali significatur per “injustus injustus fiat adhuc, et sordidus sordescat adhuc, et justus justificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc.” Similia significantur per haec apud Danielem:
“Abi Daniel, quia occlusa et obsignata verba usque ad tempus finis: purgabuntur et mundabuntur multi, impie agent, nec intelligent ulli impii, intelligentes tamen intelligent” (xii. 9, 10). - (Vers. 12.) “Et ecce venio cito, et merces Mea cum Me, reddens unicuique sicut opus ejus erit,” significat quod Dominus certe venturus sit, et quod Ipse sit Caelum et Felicitas vitae aeternae, cuique secundum fidem in Ipsum et vitam secundum praecepta Ipsius.- “Ecce venio cito” significat quod certe venturus sit, hoc est, ad faciendum judicium, et ad condendum Novum Caelum, et Novam Ecclesiam; quod “cito” sit certo, videatur n. 4, 943, 944, 947: “merces Mea cum Me” significat quod ipse Dominus sit Caelum et Felicitas vitae aeternae; quod “merces” sit Caelum et felicitas aeterna, videatur n. 526; quod Ipse Dominus sit, videbitur infra: “reddens unicuique secundum opus ejus” significat secundum conjunctionem cum Domino per fidem in Ipsum et per vitam secundum praecepta Ipsius; quod haec significentur, est quia per bona opera significantur charitas et fides in internis, et simul illarum effectus in externis; et quia charitas et fides sunt a Domino et secundum conjunctionem cum Ipso, patet quod illa significentur; ita quoque haec cum prioribus cohaerent: quod bona opera sint charitas et fides in internis, et simul effectus illarum in externis, videatur supra (n. 641, 868, 871). Quod charitas et fides non sint ab homine, sed a Domino, notum est; et quia a Domino, sunt secundum conjunctionem cum Ipso, et conjunctio cum Ipso fit per fidem in Ipsum et per vitam secundum praecepta Ipsius; per fidem in Ipsum intelligitur fiducia quod Ipse salvet, et haec fiducia est illis qui Ipsum immediate adeunt, et fugiunt mala ut peccata; apud alios non dabilis est. Dictum est quod “merces Mea cum Me” significet quod Ipse sit Caelum et felicitas vitae aeternae, “merces” enim est beatitudo intrinseca, quae vocatur pax, et inde gaudium externum; haec unice sunt a Domino, et quae a Domino sunt non modo sunt ab Ipso, sed etiam sunt Ipse, nam Dominus non potest aliquid a Se emittere, nisi Ipse sit: est enim Omnipraesens apud unumquemvis hominem secundum conjunctionem; et conjunctio (est) secundum receptionem, et receptio secundum amorem et sapientiam; aut si velitis secundum charitatem et fidem, et charitas et fides secundum vitam, et vita secundum aversationem mali et falsi, ac aversatio mali et falsi secundum cognitionem quid malum et falsum, et tunc secundum paenitentiam et simul intuitionem ad Dominum. Quod “merces” non modo sit a Domino, sed etiam Ipse Dominus, patet a locis in Verbo, ubi dicitur quod qui conjuncti sunt Ipsi sint in Ipso et Ipse in illis (Ut constare potest apud Johannem xiv. 20-24; cap. xv. 4, 5, seq.; cap. xvii. 19, 21, 22, 26; et alibi), (videatur supra, n. 883); et quoque ubi dicitur quod Spiritus Sanctus sit in illis, et Spiritus Sanctus est Dominus, est enim Divina Ipsius Praesentia; et quoque cum oratur ut Deus habitet in illis, doceat illos, ducat illos, linguam ad praedicandum, et corpus ad faciendum quod bonum est, praeter similia alia: est enim Dominus Ipse Amor et Ipsa Sapientia; haec duo non sunt in loco, sed sunt ubi recipiuntur, et secundum quale receptionis: ast hoc arcanum non potest intelligi, nisi ab illis qui in sapientia sunt ex receptione lucis e Caelo a Domino; pro his sunt quae scripta sunt in binis Operibus, uno de Divina Providentia, altero de Divino Amore et Divina Sapientia, in quibus demonstratum est, quod Ipse Dominus sit in hominibus secundum receptionem, et non aliquod Divinum separatum ab Ipso. Angeli in hac idea sunt, dum in idea de Omnipraesentia Divina, et non dubito quin etiam aliqui Christiani in simili possint esse.
- (Vers. 13.) “Ego sum Alpha et Omega, Principium et Finis, Primus et Ultimus,” significat quia Dominus est Deus Caeli et Terrae, et ad Ipso omnia in Caelis et in Terris jacta sunt, et per Divinam Ipsius Providentiam reguntur, et secundum illam fiunt. – Quod haec et plura per illa verba significentur, videatur supra (n. 888).
- (Vers. 14.) “Beati facientes mandata Ipsius, ut sit potestas illorum in Arbore vitae, et portis ingrediantur in Urbem,” significat quod felicitas aeterna sit illis qui vivunt secundum praecepta Domini, propter finem ut sint in Domino et Dominus in illis per amorem, et in Nova Ipsius Ecclesia per cognitiones de Ipso. – Per “beatos” significantur quibus felicitas vitae aeternae est (n; 639, 852, 944); per “facere mandata Ipsius” significatur vivere secundum praecepta Domini; “ut sit potestas illorum in Arbore vitae,” significat ob finem ut sint in Domino et Dominus in illis per amorem, hoc est, propter Dominum, de quo sequitur; per’ “portis ingredi in Urbem,” significatur ut sint in Nova Domini Ecclesia per cognitiones de Ipso; per “portas” muri Novae Hierosolymae significantur cognitiones boni et veri ex Verbo (n. 899, 900, 922); et quia “unaquaevis porta erat una margarita, principaliter per “portas” significantur cognitiones de Domino (n. 916), et per “Urbem,” seu Hierosolymam, significatur Nova Ecclesia cum Doctrina ejus (n. 879, 880). Quod per “ut sit potestas illorum in Arbore vitae,” significetur propter finem ut sint in Domino et Dominus in illis, seu propter Dominum, est quia per “Arborem vitae” significatur Dominus quoad Divinum Amorem (n. 89, 933); et per “potestatem in illa Arbore” significatur potestas a Domino, quia in Domino sunt et Dominus in illis; per haec simile significatur per quod “regnaturi cum Domino” (n. 284, 849). Quod qui in Domino
sunt et Dominus in illis in omni potestate sint, adeo ut quicquid volunt, possint, Ipse Dominus dicit apud Johannem:
“Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam: si manseritis in Me, et verba Mea in vobis, quicquid volueritis, petatis, etiam fiet vobis” (xv. 5, 7);
(Similiter de potestate, Matth. vii. 7; Marc. xi. 24; Luc. xi. 9, 10;)
imo apud Matthaeum:
“Jesus dixit, Si haberetis fidem, si monti huic dixeritis, Tollere, projice te in mare, fiet; imo, omnia quae petieritis credentes accipietis” (xxi. 21, 22);
per haec describitur potestas illorum qui in Domino sunt; hi non aliquid volunt, et sic non aliquid petunt, nisi a Domino; et quicquid volunt et petunt a Domino, hoc fit; nam dicit Dominus, “Sine Me non potestis facere quicquam; manete in Me et Ego in vobis;” talis potestas est angelis in Caelo, ut modo velint, obtineant; sed usque non volunt quicquam quam quod usui est, et hoc volunt sicut a se, sed usque a Domino. - (Vers. 15.) “Foris vero canes, et incantatores, et scortatores, et homicidae, et idololatrae, at omnis amans et faciens mendacium,” significat quod non aliquis in Novam Hierosolymam recipiatur, qui nihili facit praecepta Decalogi, et non fugit aliqua mala ibi nominata ut peccata, et ideo vivit in illis. – Haec in genere significantur per omnia illa, quia sunt praecepta Decalogi quae ibi intelliguntur, ut videri potest ab Explicatione supra (n. 892), ubi similia sunt; praeter quod hic etiam nominentur “canes,” per quos significantur qui in concupiscentiis sunt, de quibus etiam in Nono et in Decimo Praecepto Decalogi agitur. Per “canes” in genere significantur qui in concupiscentiis omnis generis sunt, ac illis indulgent; in specie, qui in voluptatibus mere corporeis sunt, imprimis qui in voluptate commessationum, quibus unice delectantur; quare canes in Mundo spirituali apparent ex illis qui litaverunt gulae et linguae, et vocantur ibi appetitus corporei: tales quia pingui mente sunt, nihili faciunt illa quae Ecclesiae sunt; ideo dicitur quod foris stabunt, hoc est, non in Novam Domini Ecclesiam recipiantur. Similia per “canes” significantur in his in Verbo:
“Speculatores ejus caeci omnes sunt Canes muti, spectantes, cubantes, amantes dormitare, Canes obfirmati anima, non sciunt satietatem” (Esaj. lvi. 10, 11);
“Tumultuantur sicut Canes, et circumeunt in urbe, vagantur ad comedendum, si non satiantur, ita pernoctant” (Psalm. lix. 7, 15 (, 16) (B. A. 6, 14, 15));
per “canes” intelliguntur vilissimi homines,
Hiob xxx. 1; 1 Sam, xxiv. 15 (B. A. 14); 2 Sam. ix. 8; 2 Reg. viii. 13;
et quoque immundi; quare dicitur apud Mosen:
“Non inferes mercedem scorti et pretium Canis in Domum Jehovae quoad votivum quodcunque, quia abominatio Jehovae Dei tui ambo” (Deutr xxiii. 19 (B. A. 18)). - (Vers. 16.) “Ego Jesus misi Angelum Meum testari vobis haec in Ecclesiis,” significat testificationem a Domino coram toto Christiano Orbe, quod verum sit quod Solus Dominus manifestaverit illa quae in hoc Libro descripta sunt, ut et quae nunc aperta sunt. -Quod Dominus Se hic nominet “Jesum,” est, ut omnes in Orbe Christiano sciant quod Ipse Dominus, Qui fuit in mundo, illa quae in hoc Libro descripta sunt, ut et quae nunc aperta sunt, manifestaverit; per “mittere Angelum testari” significatur testificatio a Domino quod verum sit; Angelus quidem id testatus est, verum non a se sed a Domino, quod patet clare (in vers. 20 sequente) ab his, “Dicit Testans haec, Etiam venio cito;” quod sit testificatio quod verum sit, est quia “testari” dicitur de veritate, quoniam veritas testatur ex se, et Dominus est Veritas (n. 6, 16, 490). “Testari” non modo significat testificari quod verum sit quod Dominus manifestaverit Johanni illa quae in hoc Libro descripta sunt, sed etiam quod nunc manifestaverit quid omnia et singula ibi significant; hoc intelligitur proprie per “testari,” nam dicitur quod “testetur haec in Ecclesiis,” hoc est, quod vera sint quae in visis et descriptis a Johanne continentur; “testari” enim dicitur de veritate, ut dictum est: per “vobis haec in Ecclesiis” significatur coram toto Orbe Christiano, quia ibi sunt Ecclesiae, quae hic intelliguntur.
- “Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina,” significat quod sit Ipse Ille Dominus Qui natus est in nundo, et tunc fuit Lux, et Qui venturus cum nova Luce, quae oram Nova Ipsius Ecclesia, quae est Sancta Hierosolyma, oritura est. -“Ego sum Radix et Genus Davidis” significat quod Ipse Ille Dominus sit, Qui natus est in mundo, ita Dominus in Divino Humano Suo; ex hoc vocatur
“Radix et Genus Davidis,” et quoque “Germen Davidis” (Jerem. xxiii. (5); cap. xxxiii. 15);
tum
“Virga ex trunco Jischaji,” et “Surculus ex radicibus ejus” (Esaj. xi. 1, 2):
“Stella splendida et mututina” significat quod tunc fuerit Lux, et quod venturus sit cum nova Luce, quae coram Nova Ipsius Ecclesia, quae est Sancta Hierosolyma, oritura est: vocatur “Stella splendida” ex luce cum qua venit in mundum: quare etiam vocatur “Stella” et quoque “Lux;”
“Stella,” Num. xxiv. 17;
Et “Lux,” Joh. i. 4-12; cap. iii. 19, 21; cap. ix. 5: cap. xii. 35, 36, 46; Matth. iv. 16; Luc. ii. 30-32; Esaj. ix. 1 (B. A. 2); cap. xlix. 6;
et vocatur “Stella mututina” ex Luce quae ab Ipso coram nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, oritura est; per “Stellam” enim significatur Lux ab Ipso, quae in sua essentia est Sapientia et Intelligentia, et per “matutinum” seu “mane” significatur Adventus Ipsius, et tunc nova Ecclesia (videatur supra, n. 151).
- (Vers. 17.) “Et Spiritus et Sponsa dicunt Veni,” significat quod Caelum et Ecclesia Adventum Domini desiderent. -Per “Spiritum” significatur Caelum, per “Sponsam” Ecclesia, et per “dicere Veni” significatur desiderare Adventum Domini; quod nova Ecclesia, quae est Sancta Hierosolyma, per “Sponsam” intelligatur, constat ex cap. xxi. 2, 9, 10 (videatur n. 881, 895); et quod per “Spiritum” intelligatur Caelum, est quia intelliguntur spiritus angelici, ex quibus novum Caelum (de quibus supra, cap. xiv. 1-7; cap. xix. 1-9; cap. xx. 4, 5). Per Ecclesiam, quae hic vocatur “Sponsa,” non intelligitur Ecclesia ex illis qui in falsis fidei sunt, sed Ecclesia ex illis qui in veris fidei, hi enim desiderant lucem, proinde Adventum Domini, ut supra (n. 954).
- “Et audiens dicat Veni, et sitiens veniat, et volens accipiet aquam vitae gratis,” significat quod qui scit aliquid de Adventu Domini et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; et quod qui desiderat vera, oret ut Dominus cum luce veniat; et qui amat vera, tunc accepturus sit illa a Domino absque sua opera. -Per “audiens dicat Veni” significatur qui audit et inde scit aliquid de Adventu Domini, et de Novo Caelo et de Nova Ecclesia, ita de Regno Domini, oret ut veniat; per “sitiens” dicat “veniat” significatur qui desiderat Regnum Domini, et tunc vera, oret ut Dominus cum luce veniat; per “volens accipiet aquam vitae gratis” significatur qui ex amore vult discere vera et appropriare sibi illa, accepturus sit illa a Domino absque sua opera; per “velle” significatur amare, quia quod homo ex corde vult hoc amat, et quod amat hoc ex corde vult; per “aquam vitae” significantur Divina vera per Verbum ex Domino (n. 932); et per “gratis” significatur absque sua opera. Similia per haec quae in hoc versu significantur per haec in Oratione Dominica:
“Veniat Regnum Tuum, fiat Voluntas Tua, sicut in Caelo etiam in Terra” (n.839):
“Regnum” Domini est Ecclesia quae unum facit cum Caelo; quare nunc dicitur, “Audiens dicat Veni, et sitiens veniat.” Quod “sitire” significet desiderare vera constat ex his:
“Effundam aquas super Sitientem, effundam spiritum Meum super semen tuum” (Esaj. xliv. 3);
“Omnis Sitiens ite ad aquas: emite sine argento vinum et lac” (Esaj. lv. 1);
“Jesus clamavit, dicens, Si quis Sitiverit, venito ad Me et bibito; quisquis credit in Me, flumina e ventre ejus fluent aquae viventis” (Joh. vii. 37, 38);
“Sitit anima mea ad Deum vivum” (Psalm. xlii. 3 (B. A. 2));
“Deus, Deus meus Tu; Sitit anima mea Tibi, lassus sine aquis” (Psalm. lxiii. 2 (B. A. 1));
“Beati qui Sitiunt justitiam” (Matth. v. 6);
“Ego Sitienti dabo ex fonte aquae vitae gratis” (Apoc. xxi. 6);
per quae significatur quod Dominus illis qui desiderant vera ex aliquo usu spirituali, daturus sit ex Se per Verbum omnia
quae usui illi conducunt. Quod per “sitim” et “sitire” etiam significetur ex defectu veri perire, constat ex his:
“Exulabit populus Meus ob non agnitionem, multitudo ejus sicca Siti” (Esaj. v. 13);
“Stultus stultitiam loquitur, et cor ejus facit iniquitatem, et (ad evacuandum) animam (esurientis, et) potum Sitientis deficere facit” (Esaj. xxxii. 6);
“Pauperes et egeni aquam quaerentes, sed non; lingua eorum Siti deficit; Ego Jehovah exaudiam eos” (Esaj. xli. 17); “Contendite cum matre vestra, ne exuam eam nudam, et occidam eam per Sitim” (Hosch. ii. (2,) 3);
“mater” ibi est Ecclesia.
“Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terram; non famem ad panem neque Sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae in die illo deficient virgines pulchrae et juvenes Siti” (Amos viii. 11, 13).
At non defectum veri habere significatur per “non sitire,” in his: “Jesus dixit, Qui bibit ex aqua quam Ego dabo, non Sitiet in aeternum” (Joh. iv. 13-15);
“Jesus dixit, Qui credit in Me, non Sitiet unquam” (Joh. vi. 35);
“Redemit Jehovah Jacobum; tunc non Sitient, aquas e Petra effluere faciet illis” (Esaj. xlviii. 20, 21).
- (Vers. 18.) “Contestor enim omni audienti verba prophetiae Libri hujus, Si quis addiderit ad haec, addet Deus super illum plagas scriptas in Libro hoc,” significat quod qui legunt et sciunt vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, et usque agnoscunt alium Deum quam Dominum, et aliam fidem quam in Ipsum, addendo aliquid per quod duo illa destruant, non possint aliter quam perire ex falsis et malis, qua per plagas in hoc Libro descriptas significantur. -Per “audire verba prophetiae Libri hujus” significatur legere et scire vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, videatur supra (n. 944); per “addere ad haec” significatur addendo aliquid per quod destruant illa vera, ut sequitur; per “plagas scriptas in Libro hoc” significantur falsa et mala, quae per plagas in hoc Libro descriptas significantur (de quibus in cap. xv. et xvi.); quod “plagae” significent falsa et mala, quae sunt illis qui adorant Draconis Bestiam et Pseudoprophetam, videatur n. 456, 657, 673, 676, 677, 683, 690, 691, 699, 708, 718; Draconis Bestia et Pseudopropheta sunt qui solam Fidem absque bonis Operibus salvificam faciunt. Sunt duo in hoc Libro prophetico, ad quae omnia ejus se referunt; primum est quod non alius Deus agnoscendus sit quam Dominus, et alterum quod non alia fides agnoscenda sit quam in Dominum; qui haec scit, et usque addit aliquid ex intentione quod destruit illa, non potest aliter quam in falsis et malis esse et ex illis perire, quoniam non ex alio Deo quam ex Domino, nec per aliam fidem quam in Dominum, datur bonum quod est amoris, et verum quod est fidei, et inde felicitas vitae aeternae, ut Ipse Dominus apud Evangelistas multis in locis docet (videatur supra, n. 553). Quod hoc significetur, et non quod Deus additurus plagas (cap. xv. et xvi. descriptas) super illum qui addit aliquid ad verba prophetiae Libri hujus, quisque potest ex suo judicio videre; id enim potest innocens facere, et quoque possunt multi ex fine bono, ut et ex ignorantia quid significatur; Apocalypsis enim fuit huc usque sicut Liber occlusus seu mysticus; quare quisque videre potest, quod intelligatur, quod non aliquid addendum sit nec auferendum, quod vera doctrinae in hoc Libro a Domino nunc aperto destruit, quae vera se ad illa duo referunt; quare etiam haec verba in serie sequuntur post haec: Jesus misit Angelum Suum “testari vobis haec in Ecclesiis; Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella splendida et matutina; et Spiritus et Sponsa dicunt, Veni; et audiens dicat Veni; et sitiens veniat; ac volens accipiet aquam vitae gratis” (vers. 16, 17); per quae significatur, quod Dominus in Divino Humano Suo venturus sit, et daturus vitam aeternam illis qui Ipsum agnoscunt; quare etiam in serie sequuntur haec, “Dicit Testans haec, Etiam venio cito; amen. Etiam veni Domine Jesu” (vers. 20); ex quibus patet, quod non alia intelligantur. Etiam “addere” est vox prophetica significans destruere (ut Psalm. cxx. 3{1}; et alibi). Ex his nunc videri potest, quid per illa quae in hoc versu, et quae in sequente sunt, significatur.
@1 3 pro “2”$ - (Vers. 19.) “Et si quis abstulerit e verbis Libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus e Libro vitae, et ex Urbe sancta, et scriptus in Libro hoc,” significat quod qui legunt et sciunt vera doctrinae hujus Libri nunc a Domino aperti, et usque agnoscunt alium Deum quam Dominum, et aliam fidem quam in Ipsum, auferendo aliquid per quod illa duo destruant, non possint aliquid sapere et appropriare sibi ex Verbo, nec recipi in Nova Hierosolyma, neque habere sortem cum illis qui in Regno Domini sunt. -Per haec similia significantur quae supra, solum quod hic dicatur de illis qui auferunt, et ibi de illis qui addunt, proinde de illis qui vel addendo vel auferendo duo illa Vera destruunt; per “auferre partem e Libro vitae” significatur quod non possint aliquid sapere seu appropriare sibi ex Verbo; “Liber vitae” est Verbum et quoque Dominus quoad Verbum (n. 256, 469, 874, 925); causa est quia Dominus est Verbum; Verbum enim de Solo Ipso agit, ut in duabus Doctrinis Novae Hierosolymae, una de Domino, et altera de Scriptura Sacra, plene ostensum est; quare qui non Dominum immediate adeunt, non possunt videre aliquod verum ex Verbo: per “auferre partem ex Urbe sancta” significatur ex Nova Ecclesia, quae est sancta Hierosolyma; in illam enim nemo recipitur qui non solum Dominum adit: per “auferre partem ex scriptis in Libro hoc” significatur non sortem habere cum illis qui in Regno Domini sunt, nam omnia quae in Libro hoc scripta sunt, spectant novum Caelum et novam Ecclesiam, quae faciunt Regnum Domini, ut finem; et finis est, ad quem omnia quae scribuntur in Libro se referunt.
- Ut sciatur quod per haec non intelligatur qui “aufert ex verbis hujus Libri” sicut scriptus est in Sensu literae, sed qui aufert ex veris doctrinae quae sunt in Sensu spirituali ejus, dicam unde hoc est: Verbum, quod dictatum est a Domino, transivit Caelos Regni caelestis et Caelos Regni spiritualis Ipsius, et sic venit ad hominem per quem scriptum est; quare Verbum in sua prima origine est pure Divinum: hoc dum transivit Caelos Regni caelestis Domini fuit Divinum caeleste, et dum transivit Caelos Regni spiritualis Domini fuit Divinum spirituale, et cum venit ad hominem factum est Divinum naturale; inde est quod Sensus naturalis Verbi in se contineat Sensum spiritualem, et hic Sensum caelestem, et uterque Sensum pure Divinum, qui non alicui homini et ne quidem alicui angelo patet. Haec allata sunt, ut videri possit, quod per “non addetur nec auferetur” aliquid ex scriptis in Apocalypsi intelligatur in Caelo quod non aliquid ex veris Doctrinae de Domino et de Fide in Ipsum; hic enim sensus est, et de Vita secundum praecepta Ipsius, ex quo Sensus literae est, ut dictum est.
- (Vers. 20.) “Dicit{1} Testans haec, Etiam venio cito; amen. Etiam veni, Domine Jesu,” significat Dominum, Qui revelavit Apocalypsin et nunc aperuit illam, testificantem hoc Evangelium, quod in Divino Humano Suo quod suscepit in mundo et glorificavit, veniat ut Sponsus et Maritus, et quod Ecclesia Ipsum desideret ut Sponsa et Uxor. -Supra dicit Dominus “Ego Jesus misi angelum Meum testari vobis haec in Ecclesiis” (vers. 16 hujus capitis); per quae quod significetur testificatio a Domino coram toto Christiano orbe quod verum sit quod solus Dominus manifestaverit illa quae in hoc Libro scripta sunt, et quae nunc aperta sunt, videatur supra (n. 953). Inde patet, quod per ” Dicit{2} Testans haec” intelligatur Dominus, Qui revelavit Apocalypsin et nunc aperuit illam, testificans. Quod sit testificans hoc Evangelium, est quia hic declarat Adventum Suum, Regnum Suum, et spirituale Conjugium Suum cum Ecclesia; dicit enim, “Etiam venio cito; amen. Etiam veni, Domine Jesu,” et per Evangelium significatur Adventus Domini ad Regnum Ipsius (videatur n. 478, 553, 626,{3} 664); quod hic ad Conjugium spirituale cum Ecclesia, est quia nova haec Ecclesia vocatur Sponsa et Uxor, et Dominus Sponsus et Maritus ejus (supra cap. xix. 7-9; cap. xxi.{4} 2, 9, 10; cap. xxii.{5} 17): et hic in fine Libri, loquitur Dominus et loquitur Ecclesia, sicut Sponsus et Sponsa; loquitur Dominus haec, “Etiam venio cito; amen,” et loquitur Ecclesia haec, “Etiam veni, Domine Jesu,” quae sunt verba Desponsationis ad Conjugium spirituale. Quod Dominus venturus sit in Divino Humano, quod suscepit in mundo et glorificavit, constat ex eo, quod Se nominet Jesum, et dicat quod sit “Radix et Genus Davidis” (vers. 16); et quod Ecclesia hic dicat, “Veni, Domine Jesu,” videatur supra (n. 953, 954).
@1 Dicit pro “Dixit”$
@2 Dicit pro “Dixit”$
@3 626 pro “625”$
@4 xxi. pro “xx.”$
@5 xxii. pro “xxi.”$ - His adjiciam duo Memorabilia; PRIMUM hoc:-
Quondam experrectus e somno incidi in profundam meditationem de Deo; et cum suspexi, vidi supra me in Caelo lucem candidissimam in forma ovali; et cum fixi intuitum in luce illa, recedebat lux ad latera, et intrabat in peripherias: et tunc ecce patuit mihi Caelum, et vidi aliqua magnifica, et angelos stantes in forma circi a latere meridionali aperturae, et loquebantur inter se. Et quia accendebar desiderio audiendi quid loquebantur, ideo dabatur mihi primum audire sonum qui plenus erat amore caelesti, et postea loquelam quae plena erat sapientia ex illo amore Loquebantur inter se de Deo uno, de Conjunctione cum Ipso, et inde Salvatione; loquebantur ineffabilia, quorum pleraque non possunt cadere in voces alicujus linguae naturalis. Sed quia aliquoties fueram in consortio cum angelis in ipso Caelo, et tunc in simili loquela cum illis, quia in simili statu, ideo potui nunc intelligere illos, et ex sermone illorum desumere aliqua quae possunt expromi vocibus linguae naturalis rationaliter.
Dicebant quod Divinum Esse sit Unum, Idem, Ipsum, et Individuum; ita quoque Divina Essentia, quia Divinum Esse est Divina Essentia; ita quoque Deus, quia Divina Essentia, quae etiam est Divinum Esse, est Deus. Haec illustrabant per ideas spirituales; dicendo, quod Divinum Esse non possit cadere in plures, quorum unicuique sit Divinum Esse, et tamen illud esse Unum, Idem, Ipsum, et Individuum, cogitaret enim quisque et suo Esse et se et per se; si tunc etiam simul et alteris et per alteros unanimiter, forent plures Dii unanimi, et non Deus Unus. Nam unanimitas, quia est consensus plurium, et simul cujusvis ex se et per se, non concordat cum unitate Dei, sed cum pluralitate (non dixerunt Deorum, quia non potuerunt, Lux enim Caeli, et qua erat cogitatio illorum, et in qua procedebat sermo illorum, contra nitebatur).
Dicebant etiam quod cum vellent enuntiare Deos, ac quemlibet ut Personam per se, cadat conatus enuntiandi illico et se in Unum, imo in Unicum Deum. His addebant, quod Divinum Esse sit Divinum Esse in Se, non a Se; quia a Se ponit Esse in Se a Quo; ita ponit Deum a Deo, quod non datur. Quod a Deo est, hoc non vocatur Deus sed vocatur Divinum; quid enim est Deus a Deo, ita quid Deus a Deo natus ab aeterno, et quid Deus a Deo per Deum natum ab aeterno procedens, nisi voces quibus ne hilum lucis e Caelo inest? Aliter in Domino Jesu Christo; in Illo est Ipsum Divinum Esse a Quo, Cui in homine correspondet anima, est Divinum Humanum, Cui in homine correspondet corpus, et est Divinum procedens, Cui in homine correspondet activitas; hoc Trinum est unum, quia et Divino a Quo est Divinum Humanum, et inde et Divino a Quo per Divinum Humanum est Divinum procedens. Ideo etiam in unoquovis angelo et in unoquovis homine, quia sunt imagines, est anima, corpus et activitas, quae unum faciunt; quoniam et anima est corpus, et ex anima per corpus est activitas.
Porro dicebant quod Divinum Esse, quod in Se est Deus, sit Idem; non Idem simplex, sed Infinitum, hoc est, Idem ab aeterno in aeternum; est Idem ubivis, ac Idem apud unumquemvis et in unoquovis: sed quod omne varium et variabile sit in recipiente; status recipientis hoc facit.
Quod Divinum Esse, quod est Deus in Se, sit Ipsum, ita illustrabant: -“Deus est Ipsum, quia est Ipse Amor, Ipsa Sapientia, Ipsum Bonum, Ipsum Verum, Ipsa Vita; quae nisi forent Ipsum in Deo, illa non forent aliquid in Caelo et in mundo; quia non foret aliquod illorum relativum ad Ipsum. Omne quale sortitur suum quale ex eo, quod sit Ipsum ex quo est, et ad quod se refert ut sit tale. Hoc Ipsum, quod est Esse Divinum, non est in loco, sed apud illos et in illis qui sunt in loco, secundum receptionem”; quoniam de Amore et Sapientia, et de Bono et Vero, quae sunt Ipsum in Deo, imo Ipse Deus, non praedicari potest locus, seu progressio e loco in locum; sed absque loco, unde Omnipraesentia. Quare dicit Dominus, quodSit in medio illorum;' tumIpse in illis et illi in Ipso.’ At quia non recipi ab ullo potest qualis in Se est, apparet qualis in Se est ut Sol supra Caelos angelicos, a quo procedens ut lux est Ipse quoad sapientiam, ac ut calor est Ipse quoad Amorem. Ipse non est Sol, sed Divinus Amor et Divina Sapientia exiens ab Ipso proxime, circum circa Ipsum, coram angelis apparent ut Sol. Ipse in Sole est Homo; est Dominus noster Jesus Christus, tam quoad Divinum a Quo quam quoad Divinum Humanum: quoniam Ipsum, quod est Ipse Amor et Ipsa Sapientia, fuit anima Ipsi a Patre, ita Divina Vita, quae est Vita in se. Aliter in unoquovis homine; in illo anima non est vita, sed recipiens vitae. Dominus etiam hoc docuit, dicendoEgo sum Via, Veritas, et Vita:' et alibi,Quemadmodum Pater habet Vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio Vitam habere in Se Ipso;
`Vita in Se Ipso’ est Deus.”
His addiderunt, quod qui in aliqua luce spirituali est, ex his possit percipere, quod Divinum Esse, quod etiam est Divina Essentia, quia est Unum, Idem, Ipsum, et inde Individuum, non possit dari in pluribus; et quod si diceretur dari, forent manifestae contradictiones in adjectis.
His auditis, perceperunt Angeli in cogitatione mea ideas communes Ecclesiae Christianae de Personarum Trinitate in Unitate et illarum Unitate in Trinitate de Deo; tum etiam de Nativitate Filii Dei ab aeterno: et tunc dixerunt, “Quid cogitas; cogitasne illa ex luce naturali, cum qua Lux nostra spiritualis non concordat; quare nisi removes illius cogitationis ideas, claudimus tibi Caelum et abimus.
“Sed tunc dixi illis, “Intrate quaeso penitius in cogitationem meam, et forte videbitis concordantiam.” Et fecerunt ita, et viderunt, quod per tres Personas intelligam tria Attributa Divina procedentia, quae sunt Creatio, Salvatio, et Reformatio, et quod illa Attributa sint Unius Dei; et quod per Nativitatem Filii Dei ab aeterno intelligam Nativitatem Ipsius ab aeterno praevisam et in tempore provisam: et tunc narravi, quod naturalis mea cogitatio de Personarum Trinitate et Unitate, et de Nativitate Filii Dei ab aeterno, fuerit mihi ex Doctrina fidei Ecclesiae, quae ab Athanasio nomen habet; et quod illa Doctrina sit justa et recta, modo pro Trinitate Personarum ibi intelligatur Trinitas Personae, quae unice datur in Domino Jesu Christo; et pro Nativitate Filii Dei intelligatur Nativitas Ipsius ab aeterno praevisa et in tempore provisa; quia quoad Humanum, quod in tempore suscepit, aperte vocatur Filius Dei.
Tunc dixerunt angeli, “Bene;” et rogaverunt ut ex ore illorum dicam, quod si quis non adit Ipsum Deum Caeli et Terrae, non possit in Caelum venire, quia Caelum est Caelum et Unico Illo Deo, et quod Ille Deus sit Jesus Christus, Qui est Jehovah Dominus ab aeterno Creator, in tempore Salvator, et in aeternum Reformator; ita Qui simul est Pater, Filius, et Spiritus Sanctus.
Post haec Lux caelestis prius visa super aperturam rediit, et successive se inde demisit, ac implevit interiora mentis meae, ac illustravit ideas meas naturales de Unitate et Trinitate Dei; et vidi tunc ideas de illis initio captas, quae fuerant mere naturales, separatas sicut separantur paleae a tritico et ventilabro agitato, et ablatus sicut vento in septentrionem Caeli, et disparatas. - SECUNDUM MEMORABILE :-
Quoniam a Domino datum est mihi videre mirabilia quae in Caelis et sub Caelis sunt, et mandato me oportet memorare quod visum est. Visum est Palatium magnificum, et in ejus intimo templum; in medio hujus erat mensa et auro, super qua erat Verbum, cui adstabant bini angeli. Circum illam erant solia in triplici ordine: solia primi ordinis erant obtecta panno holoserico purpurei coloris, solia secundi ordinis panno holoserico caerulei coloris, et solia tertii ordinis panno albo.
Sub tecto alte super mensam apparuit aulaeum expansum, fulgens ex lapidibus pretiosis, ex quorum splendore effulsit sicut iris cum serenatur Caelum post pluviam. Subito tunc visi sunt totidem ex Clero sedentes super soliis, omnes induti veste ministerii sacerdotalis. Ad unum latus erat cimeliarchium, ubi stetit Angelus custos, et inibi in pulchro ordine jacebant vestes splendidae.
Erat Concilium convocatum a Domino; et audivi vocem e Caelo
dicentem, “Deliberate.”
Sed dicebant, “De quibus.”
Dictum est, “De Domino et de Spiritu Sancto.” At cum de illis cogitabant, non erant in illustratione; quare supplicabant; et tunc Lux descendit e Caelo, quae primum illuminabat occipitia illorum, et postea tempora, et demum facies illorum; et tunc inchoabant; ac ut mandatum est, primum de Domino.
Et Propositio et Ventilatio prima fuit, “Quis assumpsit Humanum in Maria Virgine.”
Et Angelus stans ad mensam super qua erat Verbum, legit coram illis haec apud Lucam:
Angelus dixit ad Mariam, “Ecce concipies in utero, et paries Filium; et vocabis nomen Ejus Jesum: Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Et Maria dixit ad Angelum, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco. Et respondens Angelus dixit, Spiritus Sanctus veniet super te, et Virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei” (cap. i. vers. 31, 32, 34, 35):
tum etiam quae apud Matthaeum cap. i. vers. 20-25, et quae ibi in versu 25, legit alte. Praeter haec legit plura ex Evangelistis, ubi Dominus quoad Humanum Suum vocatur “Filius Dei,” et ubi Ipse ex Humano Suo Jehovam vocat “Patrem” Suum; ut et ex Prophetis, ubi praedicitur quod Ipse Jehovah in mundum venturus esset, inter quae etiam haec duo, apud Esajam.
“Dicetur in die illo, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus ut liberet nos; Hic Jehovah Quem exspectavimus: exultemus et laetemur in Salute Ipsius” (xxv. 9).
“Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro: revelabitur enim Gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul: ecce Dominus Jehovih in forti venit; sicut Pastor gregem Suum pascet” (cap. xl. 3, 5, 10, 11).
Et Angelus dixit, “Quoniam Ipse Jehovah in Mundum venit, et assumpsit Humanum, et per id salvavit et redemit homines, ideo Ipse apud Prophetas vocatur Salvator' etRedemptor.’ “Et tunc coram illis legit haec sequentia:
“Tantummodo inter te Deus, et praeterea non Deus; profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis salvator” (Esaj. xlv. 14, 15);
“Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me; Deus justus et Salvator, non praeter Me” (Esaj. xlv. 21, 22);
“Ego Jehovah, et non praeter Me Salvator” (Esaj. xliii. 11);Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non praeter Me" (Hosch. xiii. 4); "Ut sciat omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus" (Esaj. xlix. 26; cap. lx. 16); "Quod ad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius" (Esaj. xlvii. 4); "Redemptor eorum fortis, Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius" (Jerem. l. 34); "Jehovah, Petra mea et Redemptor meus" (Psalm. xix. 15 (B. A. 14)); "Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus" (Esaj. xlviii. 17; cap. xliii. 14; cap. xlix. 7; cap. liv. 8); "Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo Nomen Tuum" (Esaj. lxiii. 16); "Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, Ego Jehovah faciens omnia, et Solus a Me Ipso (Esaj. xliv. 24); "Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esaj. xliv. 6); "Jehovah Zebaoth Nomen Ipsius, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur" (Esaj liv. 5); "Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnabit Rex: et hoc Nomen Ipsius Jehovah Justitia nostra" (Jerem. xxiii. 5. 6; cap. xxxiii. 15, 16); "In die illo erit Jehovah in Regem super totam terram: in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum" (Sach. xiv. (8,) 9). Ex his et illis sedentes super soliis confirmati unanimiter dixerunt, quod Ipse Jehovah assumpserit Humanum ad salvandum et redimendum homines. Sed tunc audita est vox ex Romano Catholicis, qui occultaverant se in angulo templi, dicens, "Quomodo potest Jehovah Pater Homo fieri; estne Creator universi." Et convertit se unus ex sedentibus super soliis secundi ordinis, et dixit, "Quis tunc." Et ille et angulo respondit, "Filius ab aeterno." Sed responsum tulit, "Estne Filius ab aeterno secundum vestram confessionem etiam Creator universi; et quid Filius aut Deus natus ab aeterno; et quomodo apud eundem: potest Divina Essentia, quae est Una et Individua, separari, ac aliquid Ejus descendere et suscipere Humanum, et non simul tota. Altera Ventilatio de Domino erat, annon sic Deus Pater Ipse unum sunt, sicut anima et corpus unum sunt. Dixerunt, quod hoc consequens sit, quia a Patre est Anima. Et tunc unus ex illis qui sedebant super soliis in tertio ordine, legebant et Symbolica Fide, quae Athanasiana vocatur, haec: "Tametsi noster Dominus Jesus Christus Filius Dei est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est Unus Christus, imo est prorsus Unus, est Una Persona; quoniam sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Deus et Homo est Unus Christus.'”
Dixit legens, quod haec Fides recepta sit in universo Christiano orbe etiam a Romano Catholicis. Et dixerunt tunc, “Quid pluribus opus est; sunt Deus Pater et Ipse Unum, sicut Anima et Corpus unum sunt.” Et dixerunt, “Quia ita est, videmus quod Humanum Domini sit Divinum, quia est Humanum Jehovae; tum quod Dominus quoad Divinum Humanum adeundus sit, et quod sic et non aliter adiri possit Divinum quod Pater vocatur.”
Hoc illorum conclusum confirmavit Angelus per plura adhuc ex Verbo, inter quae fuerunt haec; apud Esajam:
“Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis, Cujus Nomen Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis” (ix. 5 (B. A. 6));
apud eundem:
“Tu Pater noster; Abraham non cognovit nos, et Israel non agnoscit nos; Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a Saeculo Nomen Tuum” (lxiii. 16);
et apud Johannem:
“Jesus dixit, Qui credit in Me, credit in Ipsum Qui misit Me; et qui videt Me, videt Ipsum Qui misit(1) Me” (Joh. xii. 44, 45);
“Dixit Philippus ad Jesum, Monstra nobis Patrem; dicit illi Jesus, Qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem. Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me” (Joh. xiv. 8-11);
et demum hoc:
“Jesus dixit, Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me” (Joh. xiv. 6).
His auditis dixerunt omnes uno ore et corde, quod Humanum Domini sit Divinum, et quod Hoc adeundum sit ut adeatur Pater; quoniam Jehovah Deus, Qui est Dominus ab aeterno, per Illud Se misit in mundum, et Se fecit visibilem oculis hominum, et sic accessibilem; pariter fecit Se visibilem et sic accessibilem in forma Humana coram antiquis, sed tunc per Angelum.
Post haec sequebatur Deliberatio de Spiritu Sancto. Et primum detecta est plurium idea de Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto, quae erat sicut Deus Pater sederet in alto, et Filius ad dextram Ejus, et a Se emitterent Spiritum Sanctum ad illustrandum et docendum homines.
At tunc audita est vox e Caelo, dicens, “Non sustinemus illam cogitationis ideam; quis non scit quod Jehovah Deus sit Omnipraesens: qui hoc scit et agnoscit, etiam agnoscet quod Ipse illustret et doceat, et quod non sit Deus intermedius, distinctus ab Ipso, et minus a duobus, ut persona a persona; quare removeatur prior idea quae est vana, et recipiatur haec quae est justa, et videbitis hoc clare.”
Sed tunc iterum audita est vox ex Romano Catholicis, qui se in angulo templi occultaverant, dicens, “Quid tunc est Spiritus Sanctus,' Qui in Verbo nominatur apud Evangelistas et apud Paulum, a Quo tot docti e Clero, imprimis a nostro, se dicunt duci; quis hodie in Christiano orbe Spiritum Sanctum et Ejus operationem negat." Ad haec convertit se unus et illis qui super soliis secundi ordinis sedebant, et dixit, "Spiritus Sanctus est Divinum procedens a Jehovah Domino. Vos dicitis quod Spiritus Sanctus sit Persona per se et Deus per se; sed quid est Persona exiens et procedens a Persona, nisi operatio exiens et procedens. Non potest una persona et altera per alteram exire et procedere, sed operatio potest. Aut quid est Deus exiens et procedens a Deo nisi Divinum exiens et procedens. Non potest unus Deus ab altero per alterum exire et procedere, sed Divinum potest. Estne Divina Essentia Una et Individua: et quia Divina Essentia seu Divinum Esse est Deus, estne Deus Unus et Individuus." His auditis, sedentes super soliis unanimiter concluserunt quod Spiritus Sanctus non sit Persona per se, nec Deus per se, sed quod sit Sanctum Divinum exiens et procedens et Unico Deo Omnipraesente, Qui est Dominus. Ad haec dixerunt Angeli stantes ad mensam auream, super qua erat Verbum, "Bene; non legitur ullibi in Veteri Foedere quod Prophetae locuti sint Verbum ex Spiritu Sancto, sed et Jehovah Domino; et ubi in Novo Foedere diciturSpiritus Sanctus,’ intelligitur Divinum procedens, quod est Divinum illustrans, docens, vivificans, reformans et regenerans.”
Post hoc successit altera ventilatio de Spiritu Sancto, quae erat, A Quo procedit Divinum, quod vocatur Spiritus Sanctus; num ex Divino quod Pater vocatur, vel ex Divino Humano quod Filius. Et cum hoc ventilabant, affulsit lux e Caelo, ex qua viderunt, quod Sanctum Divinum, quod intelligitur per Spiritum Sanctum, procedat ex Divino in Domino per Ipsius Humanum glorificatum, quod est Divinum Humanum, comparative sicut omne activum procedit et anima per corpus apud hominem.
Hoc Angelus stans ad mensam confirmavit ex Verbo per haec:
“Quem misit Pater, verba De loquitur: non ex mensura dedit Illi Spiritum; Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius (Joh. iii. 34, 35);
“Exibit Virga de trunco Jischaji; quiescet super Ipso Spiritus Jehovae, Spiritus Sapientiae et Intelligentiae, Spiritus Consilii et Virtutis” (Esaj. xi. 1, 2);
Quod Spiritus Jehovae datus sit super Illum, et quod esset in Illo (Esaj. xlii. 1: cap. lix. 19, 20; cap. lxi. 1; Luc. iv. 18):
Quando venerit Spiritus Sanctus, Quem Ego missurus sum vobis a Patre” (Joh xv. 26);
“Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit vobis: omnia quaecunque Pater habet Mea sunt; propter hoc dixi, quod ex Meo accepturus sit et annuntiaturus vobis” (Joh. xvi. 14, 15);
“Si abivero, mittam Paracletum ad vos” (Joh. xvi. 7);
Paracletus est Spiritus Sanctus (Joh. xiv. 26);
“Nondum erat Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat” (Joh. vii. 39):
Post glorificationem, “Jesus inspiravit, et dixit discipulis, Accipite Spiritum Sanctum” (Joh. xx. 22).
Quoniam Divina Operatio Domini et Divina Omnipraesentia Ipsius per “Spiritum Sanctum” intelligitur, ideo cum ad discipulos locutus est de Spiritu Sancto, Quem a Deo Patre missurus est, etiam dicit,
“Non relinquam vos orphanos; abeo et venio ad vos: et in die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me et Ego in vobis” (Joh. xiv. 18, 20, 28).
Et mox antequam abivit a mundo, dixit,
“Ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad Consummationem saeculi” (Matth. xxviii. 20).
His coram illis lectis, dixit Angelus, “Ex his et pluribus aliis et Verbo, patet quod Divinum quod vocatur Spiritus Sanctus procedat ex Divino in Domino per Divinum Humanum Ipsius.”
Ad haec sedentes super soliis, dixerunt, “Hoc est Divina Veritas.”
Demum factum est Decretum, hoc: -“Quod et deliberatis in hoc Concilio clare viderimus, et inde pro Sancta Veritate agnoscamus, quod in Domino nostro Jesu Christo sit Divina Trinitas, quae est, Divinum a Quo Quod vocatur Pater, Divinum Humanum Quod est Filius, et Divinum procedens Quod est Spiritus Sanctus: ita est Unus Deus in Ecclesia.”
Postquam haec in magnifico illo Concilio conclusa sunt, surrexerunt; et venit Angelus custos ex cimeliarchio, et apportabat cuivis ex illis qui super soliis consederunt vestes splendidas, hic et ibi intertextas filis aureis; et dixit, “Accipite vestes nuptiales.” Et deducti sunt in gloria in Novum Caelum Christianum, cum quo Ecclesia Domini in terris, quae est Nova Hierosolyma, conjuncta erit.
(Vers. 21.) “GRATIA DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI CUM OMNIBUS VOBIS AMEN.”