Colloquia cum Angelis

  1. [COLLOQUIA CUM ANGELIS

Quod unum malum in se infinitas concupiscentias, interiores et exteriores, {1}contineat, de quibus homo nihil scit.
— Quod omnes illae removeantur a Domino, dum homo spectat ad Dominum, et malum fugit sicut a se.
— Illustratio per exempla apud hominem varia, ut de ventriculo, renibus, membris generationi dicatis.
— Quod non opus sit ut homo de illis sciat.
— Quod malum appareat homini sicut unum, et quod tamen illi insint omnes concupiscentiae, interiores et exteriores, ita successive, sed quod in malo illo insint in ordine simultaneo. Hoc etiam illustretur.
— Quod homo non purificetur per fugere malum solum propter civiles et morales causas; quia purificatur solum quoad externa, {2}non quoad interna.
— Quod sic nemo purificetur per hodiernam fidem, {3}quae ponit opera solum civilia, moralia, et politica.
@1 contineat T; om A N$
@2 non quoad interna A N; non autem quoad interna N(c) T$
@3 quae ponit A; qui parit N; quae parit T$

  1. Quod qui ex confirmatione apud se faciunt Humanum Domini simile humano alterius hominis, dividant Dominum in duos.
    — Quod sint corde Sociniani aut {1}Ariani: apud quos non est Ecclesia.
    — Quod sola fides hoc faciat.
    @1 Ariani A N$
  2. Quod qui in sola fide est, non possit aliter quam Deum facere tres.
    — Quod vicissim, qui Deum faciunt tres, solam fidem ament.
  3. Quod Dominus et homo sint simul in amore erga proximum.
    — Quod per illum amorem fiat conjunctio.
    — Quod qui in illo amore sunt ament Dominum.
  4. Quod qui facit aliquod malum licitum in mente sua, continue faciat illud.
    — Quod tunc conatus faciendi illud, dum possibile est, insideat, non modo in mente, sed etiam in corpore.
    — Quod conatus ille sit voluntas, quae solum refraenatur a causis externis.
  5. Quod internus homo non sit intelligere, cogitare, et scire solum;
    — sed quod sit velle quod intelligit, cogitat, et scit;
    — inde videri potest, quid est internus homo separatus ab externo, et quid non separatus.
    — Quod omne spirituale insit cogitationi ex velle, et quod cogitatio absque velle sit externum sicut atrium.
  6. Quod sint tria quae in ordine sequuntur et faciunt unum:
    — charitas, fides, et opera — sicut voluntas, intellectus, et facta.
    — Quod, si unum deest, reliqua duo cadant seu evanescant.
  7. Quod homo facturus sit et cogitaturus in rebus spiritualibus sicut a se.
    — Quod homo alioquin non foret homo.
    — Quod hoc {1}sit imago Dei in homine.
    — Quod hoc detur perpetuo a Domino.
    — Quod detur ut sit reciprocum amoris, et inde conjunctio.
    — Quod alioquin Verbum ad nihil {2}conduceret.
    — Quod alioquin non foret religio.
    @1 sit A; om N T$
    @2 conduceret N T; conduceat A$
  8. Quod omnia influant apud hominem, sic ut homo sit modo organum recipiens.
    — Quod sit organum recipiens omnia coeli quoad mentem suam, et recipiens mundi quoad corpus suum.
    Sicut oculus est recipiens lucis, aures recipientes soni, et reliqua corporis, ita intellectus recipiens lucis coeli seu sapientiae, et voluntas recipiens caloris coeli, ita amoris.
    — Quod nihil in homine sit quam facultas recipiendi, illustretur ab organis qualis facultas est.
    — Quod objecta naturalia sentiantur in organis corporis sicut in illis, similiter objecta spiritualia sicut in mente, tametsi ibi non sunt.
    — Quod fallaciae sint ex illa sensatione.
  9. Fallaciae oriundae ex ideis inversis,
    — ut de Deo ex personis et non ex essentia,
    — de proximo ex persona seu a forma humana, et non ex ejus qualitate.
    — de coelo ex loco et non ex amore et sapientia,
    — de Ecclesia ex cultu externo, et non ex charitate et inde {1}fide,
    — imo de variis ex {2}gaudiis et jucundis, et non ex amoribus ex quibus.
    @1 fide: add quae sunt ejus interna N(c) T$
    @2 gaudiis et A; om N T$
  10. Quod status {1}hominis quoad voluntatem seu amorem non mutetur post mortem, causa quia est vita ejus,
    — ita quoad charitatem.
    — Quod status hominis quoad intellectum mutetur,
    — et quod mutetur quoad amorem voluntatis.
    — Quod homo in mundo arbitrari possit quod sit in coelo propter intellectum, cum tamen non est.
    — Quod ideo auferantur vera et bona in intellectu, quia non cum voluntatis amore concordant.
    @1 hominis A; hominum N T$
  11. Absurditates circa fidem momentaneam, et sic salvationem momentaneam.
    — Similiter circa misericordiam immediatam, quia haec unum facit cum fide momentanea.
    — Siquidem homo reformatur et regeneratur successive usque ad finem vitae et deinde in aeternum.
    — Et quod nusquam possit perfecte regenerari, solum quoad communissima, et aliquot communium sub illis.
  12. Quod intellectus in spiritualibus deperditus sit apud illos e clero, qui confirmaverunt apud se falsa fidei hodiernae.
    — Quod non sit deperditus apud laicos, quia non confirmaverunt illa.
    — Quomodo clerus {1}claudit intellectum suum in spiritualibus apud se, et quoque apud laicos.
    — Quod confirmatio {2}claudat, cur?
    — Genera confirmationum plura.
    — Quod confirmatio per vitam {3}sit pessima.
    @1 claudit A N(c) T; cludit N$
    @2 claudat A T; claudet N$
    @3 sit A N; fit N(1) T$
  13. Quomodo sensus literae Verbi aboletur, dum transit in coelum, et fit spiritualis.
    — Quod sit exuitio, et revelatio interiorum veri.
    — Experimenta, quod dum verum intus latet apud hominem, {1}aperiatur sensus literae in coelo, et vicissim quod dissipetur, et quandoque cum strepitu:
    — et si amoris mali confirmatio intus latet, quod appareant sicut scintillae ignis, et explosio.
    — Quod omnia sensus literae Verbi communicent cum omnibus coelis.
    Quod sic Verbum sit conjunctio coeli et Ecclesiae.
    — Quod haec non capi possint absque scientia correspondentiarum.
    @1 aperiatur A T; aperietur N$
  14. Quod falsum principium in spiritualibus falsificet omnia.
    — Quod sic falsificet omnia Verbi.
    — Quod falsificet tametsi homo id nescit, dum legit Verbum.
    — Quod falsa usque se insinuent singulis Verbi, a latere vel in medio.
    –Quod falsum hoc non manifestetur, nisi dum in medio intuitu cogitationis ponitur.
  15. Quod vera non falsificent Verbum, ubicunque legitur, quia usque in nexu adsunt.
    — Quod bonum vitae non falsificet Verbum, quia hoc in omnibus et singulis Verbi intus est.
    — Quod sic possit sensus literae verti huc et illuc ab homine qui in veris doctrinae et in bono vitae est.
  16. Quod apud illos qui in sola fide sunt, omnia bona opera fiant meritoria, etiam poenitentia.
    — Quod falsificent totum Verbum qui intus apud se confirmaverunt falsa, et quod hoc nesciant. Lutherus.
    — Quod Deus sit ex quo omnia, illustratur per omnia correspondentia cum homine, ex sphaeris circum angelos.
    — Quod charitas et fides unum faciant sicut affectio et cogitatio, {1}ut non dentur unius plus quam alterius, quod sola affectio sit absque sensu et contra, item sola charitas.
    –{2}Describitur fides qualis est antequam vivificatur a charitate, quae historica….{3}
    @1 post ut non dentur illegibile verbum A; quaenam T N$
    @2 Describitur A T; Describatur N antequam A; antiquis N T$
    @3 ultima verba illegibilia A; notat aliter scientiam N T$