1. CORONIS SEU APPENDIX
Ad Veram Christianam Religionem.
De tribus illis, nimirum de Consummatione Saeculi, de Adventu Domini, deque Nova Ecclesia, in ultimo capite operis Vera Christiana Religio nuncupati, atum est. Quod Continuatio de illis sequatur, est causa quia nemo hactenus novit quid Consummatio Saeculi, cur secundus Adventus Domini, et quod Nova Ecclesia ventura sit; et tamen de his tribus in Verbo, tam Prophetico quam Apostolico, et plene in Apocalypsi, agitur. Quod de illis tribus in Verbo Prophetico Veteris Testamenti agatur, patuit mihi dum datum est illud per sensum spiritualem enucleare; similiter quod in Prophetico Novi Testamenti, quod vocatur Apocalypsis: quod etiam in Verbo Evangelico et Apostolico, ex sequentibus patebit. Inde consequitur quod absque cognitione de Consummatione Saeculi, de secundo Adventu Domini, et de Nova Ecclesia, Verbum sit quasi occlusum: nec aliud quam cognitiones illud recludunt; hae sunt sicut claves, qui januam aperiunt ac intromittunt. Quando hoc fit cum Verbo, tunc in conspectum venient thesauri qui inibi sicut in fundo maris huc usque latuerunt; funditus enim in Verbo non sunt nisi quam thesauraria. In Appendice seu Continuatione hac, progressurus sum similiter ut in ipso opere, per praemissa Summaria, quae erunt confirmanda ex Scriptura et illustranda ex ratione.
2. LEMMA PRIMUM
[QUOD QUATUOR ECCLESIAE IN HAC TELLURE A DIE CREATIONIS EJUS FUERINT.]
(i.) Quod quatuor Ecclesiae in hac tellure a die creationis ejus fuerint: prima, quae vocanda est Adamica; altera, quae Hoachica; tertia, quae Israelitica; et quarta, quae Christiana.–Quod quatuor Ecclesiae ex creatione mundi in hac tellure exstiterint, manifeste constat apud Danielem; primum ex statua Nebuchadnezari in somnio visa, et postea ex quatuor bestiis ex mari assurgentibus. De statua Nebuchadnezaris haec leguntur:
Dixit Daniel, “Tu, Rex, videns fuisti, et ecce statua una magna,…. et species ejus excellens, stans e regione tui, et aspectus ejus formidabilis. Hujus statuae caput erat ex auro bono; pectus ejus et brachia, ex argento; venter ejus et femora ejus, ex aere; crura ejus ex ferro; pedes ejus ad partem ex ferro, et ad partem ex argilla. Videns fuisti dum excisus est Lapis, qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit illos[1] Tunc contrita sunt simul ferrum, argilla, aes, argentum et aurum; factaque sunt sicut palea ex areis aestatis, ita ut abstulerit illa ventus, et ullus locus non inventus est illis: Lapis autem qui percussit statuam, factus est in Petram magnam, et implevit totam terram. ….In diebus his surgere faciet Deus caelorum regnum, quod in saecula non perdetur, et regnum ejus populo[2] alii non permittetur; conteret et consumet omnia illa regna, illud autem stabit in saecula” (Dan. ii. 31-35, 44[3]).
Quod hoc somnium non significaverit quatuor regna politica in hac tellure, sed quod quatuor Ecclesias, unam alteri successuram, constat ex sequentibus his: (1.) Quod talia regna, unum post alterum, in hac tellure non exstiterint. (2.) Quod Divinum Verbum in suo sinu non agat de regnis mundi, sed de Ecclesiis, quae in terris faciunt regnum Dei. (3.) Tum quod dicatur quod Deus caelorum surgere facturus sit regnum quod in saecula non perdetur, et quod lapis non per manus excisus factus sit in petram magnam quae implevit totam terram. (4.) Et quia Dominus Salvator noster Jesus Christus in Verbo, utriusque Testamenti dicitur “Lapis” et “Petra,” patet quod Ipsius regnum per ultima ibi intelligatur. (5.) Praeterea status Ecclesiae innumeris in locis in Verbo describitur per “aurum,” “argentum,” “aes” et “ferrum;” status ejus spiritualis quoad bonum amoris per “aurum,” status ejus spiritualis quoad verum sapientiae per “argentum,” status ejus naturalis quoad bonum charitatis [per “aes”], et status ejus naturalis quoad verum fidei per “ferrum” (quod confirmatum ex Verbo videatur in Apocalypsi Revelata, n. 913; et alibi). Quapropter sapientes in primis aevis qui noverunt significationes metallorum, etiam illi aequipararunt saecula a primo ad ultimum successura quatuor illis metallis, et vocaverunt primum saeculum “aureum,” secundum saeculum “argenteum,” tertium saeculum “cupreum,” et quartum saeculum “ferreum,” et sic descripserunt illa secundum bona et vera et quia genuina bona et vera non aliunde sunt quam ex Deo caeli, descripserunt illa secundum status Ecclesiae apud illos; nam ex his et secundum hos omnes status civiles regnorum quoad justitiam et judicium existunt, vigent et vivunt. Quod Dominus Salvator Jesus Christus in Verbo utriusque Testamenti dicatur “Lapis” et “Petra,” constat ex nunc sequentibus; quod dicatur “Lapis,” ex his:
“Sic dixit Adonai Jehovih, Ecce Ego fundaturus sum in Zione Lapidem probationis, Angulum pretii fundationis fundatae; qui crediderit non festinabit[1]. Tunc ponam judicium in regulam, ac justitiam in perpendiculum” (Esai. xxviii. 16, 17);
“Visitabit Jehovah [Zehaoth] gregem suum; …. ex Illo Lapis angularis” (Sach. x. 3, 4);
“Lapis quem reprobaverunt architecti factus est in caput anguli” (Psalm. cxviii. 22);
“Nonne legistis in Scriptura quod Lapis quem reprobaverunt aedificantes factus sit in caput anguli?” (Matth. xxi. 42[2]; Marc. xii. 10, 11; Luc. xx. 17, 18; Esai. viii. 14, 15[3];)
Accessistis ad Dominum, “Lapidem vivum, ab hominibus quidem rejectum, a Deo vero electum, [pretiosum;] etiam vos ipsi tanquam lapides viventes aedificamini in domum spiritualem;…. propterea dicitur in Scriptura, Pono in Zione Lapidem angularem electum pretiosum, et qui credit in Illum non pudefiet” (1 Petr. ii. 4-6);
“Estis aedificati super fundamento Apostolorum et Prophetarum, cujus est angularis Lapis Jesus Christus, per quem totum aedificium coagmentatum probe crescit in templum sanctum in Domino, per quem vos una aedificamini in habitaculum Dei in spiritu” (Eph. ii. 20-22);
Jesus Christus “est Lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio ullo[4] salus” (Act. iv. 11, 12).
Quod Dominus dicatur “Petra,” constat ex his in Verbo:
“Cum[1] pinguis factus est Jeshurun, recalcitravit;…. et deseruit Deum qui fecit eum, et vilipendit Petram salutis suae[2]” (Deutr. xxxii.[3] 15, 18, 30);
“Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis” (2 Sam. xxiii. 3);
“Sint in beneplacitum[4] sermones oris mei,…. Jehovah,[5] Petra mea et Redemptor meus” (Psalm. xix. 15 [Biblia Anglica, 14]);
“Et[6] recordati sunt quod Deus Petra eorum, et Deus excelsus Redemptor eorum” (Psalm. lxxviii. 35[7]);
“Bibebant omnes [eundem] spiritualem potum, bibebant enim ex spirituali Petra; Petra erat Christus” (1 Cor. x. 4; Exod. xvii. 6).
Ex his nunc manifeste patet quod per “lapidem,” qui percussit statuam, et factus in petram magnam implevit totam terram, et cujus regnum stabit in saecula saeculorum, intelligatur Dominus noster Jesus Christus.
3. Eaedem quatuor Ecclesiae in hac tellure descriptae sunt per quatuor “bestias” ex mari assurgentes, apud Danielem, de quibus haec ibi:
Prima visa est “sicut leo, sed alae aquilae illi: videns fui, donec evulsae sunt alae ejus; et sublata est e terra, et super pedes, sicut homo erecta, et cor hominis datum ei. Deinde ecce bestia alia secunda, similis urso, et ad latus unum erexit se; erant tres costae in ore ejus inter dentes; insuper sic dicentes ei, Surge, comede carnem multam. Post haec videns fui, et ecce alia, sicut pardus, cui alae quatuor, quales avibus, super tergo illius; et quatuor capita bestiae; dominiumque datum est illi. Post hoc videns fui in visionibus noctis, et ecce bestia quarta, terribilis et formidabilis et robusta valde, cui dentes ferri magni, comedit et contrivit, reliquumque pedibus suis conculcavit: erat autem diversa ab omnibus bestiis quae ante illam, et decem cornua illi. ….Videns fui usque dum throni projecti sunt, et Antiquus Dierum sedit;…. et judicium consedit, et libri aperti sunt. ….Et ecce, cum nubibus caelorum sicut Filius Hominis veniens fuit;….et Huic datum est dominium, et gloria, et regnum, ut[8] omnes populi, gentes et linguae Ipsum colerent; dominium Ipsius dominium saeculi quod non transibit, et regnum Ipsius quod non peribit” (cap. vii. 3-7, 9, [10,] 13, 14, seq.).
Quod per has “bestias” similiter quatuor illae Ecclesiae intellectae et descriptae sint, patet a singulis ibi, quae in sequentibus in suo ordine evolventur; praeprimis ab ultimis ibi, quod post quatuor illas bestias venturus sit Filius Hominis, cui dabitur dominium et regnum quod non transibit et peribit; qui quod etiam intellectus sit per “Lapidem” factum in “Petram magnam quae implebit totam terram,” videatur supra (n. 2 fin.). Quod status Ecclesiae similiter per bestias quemadmodum per metalla in Verbo describantur, constat ex innumeris locis, quorum aliqua duntaxat hic adducam, quae sunt:
“Pluviam benevolentiarum stillare facis,[1]….haereditatem laborantem tuam confirmabis; bestia” coetus tuus “habitabunt in illa” (Psalm. lxviii. 10, 11 [B.A. 9, 10]);
“Mihi omnis fera sylvae, bestiae[2] in montibus millium; novi omnem avem montium, bestiae agrorum meorum Mecum” (Psalm. l. 10, 11);
“Aschur cedrus in Libano;….alta facta est altitudo ejus;….in ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnes bestiae agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae” (Ezech. xxxi. 3, 5, 6, 13[3]; Dan. iv. 7-13);
“Feriam illis foedus in die illo cum bestia agri, et cum ave caelorum, ….et desponsabo te Mihi[4] in aeternum” (Hosch. ii. 18, 19[5]);
“Gaude et laetare: ….ne timete, bestiae agrorum meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti” (Joel ii. 21, 22[6]);
“Tu, fili hominis, dic avi omnis alae[7] et omni bestiae agri, Congregamini….ad sacrificium meum….super montibus Israelis….. Sic dabo gloriam meam inter gentes” (Ezech. xxxix. 17-21);
“Hostis opprobrio affirit Jehovam. Ne des bestiae animam turturis” (Psalm. lxxiv. 18, 19);
“Dominus Jehovih[8] congregat expulsos Israelis. Omnis bestia agrorum meorum, venite” (Esai. lvi. 8,9);
“Spiritus Jesum impellens fecit exire in desertum,….et erat cum bestiis, et angeli ministrabant Ipsi” (Marc. i. 12, 13);
non erat cum bestiis, sed cum diabolis, cum quibus pugnavit et quos subjugavit. (Praeter mille aliis in locis, quae quoad partem allata sunt in Apocalypsi Revelata, n. 567.) Praeterea notum est quod Ipse Dominus in Verbo dicatur “Agnus,” et quoque “Leo;” tum quod Spiritus Sanctus repraesentatus sit sicut “Columba;” quod etiam cherubi, per quos Verbum in literali sensu significatur, apparuerint sicut “quatuor bestiae,” apud Ezechielem et in Apocalypsi: quodque homo Ecclesiae, qui agnoscit Dominum ut suum Deum et Pastorem, dicatur “ovis;” et, vice versa, qui non agnoscit, dicatur “hircus,” et quoque “draco;” et quod hujus coetus, similiter ut apud Danielem, describatur per
Bestiam ex mari, similem pardo, cujus pedes quasi ursi, et os quasi leonis (Apoc. xiii. 1, 2).
Haec trahunt originem ex mundo spirituali, ubi omnes affectiones et inde cogitationes angelorum et spirituum ad distantiam ab illis sistuntur ut bestiae; quae quoque apparent in simili forma, prorsus in qua bestiae in mundo naturali; affectiones amoris boni ut bestiae mites et usus boni, at affectiones amoris mali ut bestiae immites et usus mali: inde est quod toties nominentur “bestiae” in Verbo, et per illas in sensu spirituali significentur affectiones, inclinationes, perceptiones et cogitationes. Ex his patet quid intelligitur per “creaturas” in sequentibus his locis:
Jesus praecepit discipulis ut irent in universum mundum et praedicarent Evangelium “omni creaturae” (Marc. xvi. 15);
“Si quis in Christo est nova creatura, vetera transierunt, et facta sunt omnia nova” (2 Cor. v. 17);
“Haec dicit[1] Amen, Testis fidelis et verus, Principium Creaturae Dei” (Apoc. iii. 14).
Per “creaturas” ibi intelliguntur illi qui possunt e novo creari, hoc est, regenerari, et sic fieri ab Ecclesia Domini.
4. Quod quatuor Ecclesiae in hac tellure fuerint, una ante diluvium quae vocanda est Adamica, altera post diluvium quae vocanda est Noachica, et tertia post hanc quae fuit Israelitica, et quarta quae hodie est et vocatur Christiana, demonstrabitur in sequentibus in sua expositione de unaquavis singulatim.
5. (ii.) Quod cujusvis[2] Ecclesiae quatuor status successivi seu periodi fuerint, quae in Verbo intelliguntur per “Mane,” “Diem,” “Vesperam,” et “Noctem.” –Quod quatuor status successivi seu periodi cujusvis Ecclesiae ex quatuor illis supranominatis fuerint, in sequentibus, in quibus de singulis in suo ordine transigetur, illustrabitur. Describuntur per illas temporis vicissitudines, quia omnis homo qui nascitur in Ecclesia, aut in quo exoritur Ecclesia, primum venit in lucem ejus qualis illa est in diluculo et mane; postea progreditur in diem ejus, et qui amat vera ejus, usque ad meridiem; si tunc in via subsistit, et non intrat in calorem veris et aestatis, vesperascit ejus dies, et tandem sicut lux in tempore noctis obtenebrescit, et fit tunc ejus intelligentia in spiritualibus Ecclesiae lux frigida, sicut lux dierum tempore hiemis, quando quidem videt arbores stantes juxta domum ejus, aut in hortis ejus, sed denudatas foliis et orbatas fructibus, ita sicut nudos stipites: homo enim Ecclesiae progreditur a mane in diem, propter causam ut per rationis lucem reformetur et regeneretur, quod unice fit per vitam secundum praecepta Domini in Verbo; si hoc non fit, lux ejus fiunt tenebrae, et tenebrae caligo; hoc est, vera lucis apud illum vertuntur in falsa, et falsa in mala inconspicua. Aliter homo qui se patitur regenerari; illum non supervenit nox, ambulat enim in Deo, et inde jugiter in die, in quem etiam post mortem, dum associatur angelis in caelo, ad plenum intrat. Hoc intelligitur per haec de Nova Hierosolyma, quae est nova Ecclesia vere Christiana, in Apocalypsi.
“Urbs illa non opus habebit sole et luna quae luceant in illa, quia gloria Dei illustrabit illam, et lucerna ejus Agnus; et gentes quae salvantur, in luce ejus ambulabunt;….et nox non erit ibi” (cap. xxi. 23-25; Ezech. xxxii. 8[1]; Amos v. 20[2]; cap. viii. 9).
Quod successivi status Ecclesiae per “mane,” “diem,” “vesperam,” et “noctem” intelligantur in Verbo, constat ex his locis ibi:
“Vigilate, non enim scitis quando Dominus domus venturus est, vesperi, an in media nocte, an in gallicinio[3], an mane” (Marc. xiii. 35; Matth. xxv. 13);
agitur ibi de Consummatione Saeculi, et tunc Adventu Domini.
“Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis;….Ille sicut lux mane,….mane sine nubibus” (2 Sam. xxiii. 3, 4[4]);
“Ego sum Radix et Genus Davidis, Stella illa splendida et matutina” (Apoc. xxii. 16);
“Adjuvabit illam[5] Deus, cum respiciet mane” (Psalm. xlvi. 6 [B.A. 5]);
“Ad me clamans e Seir, Custos, quid de nocte? Custos quid de nocte? Dixit custos, Venit mane, etiamque nox” (Esai. xxi. 11, 12);
“Malum, unum malum, ecce venit[6]; venit finis,….[venit mane] super te, habitator terrae; venit tempus, propinquus dies,….ecce dies, ecce venit; exivit mane” (Ezech. vii. 5-7, 10); “Erit dies,….qui notus erit Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux” (Sach. xiv. 7);
“Circa tempus vesperae, ecce terror; antequam mane non est” (Esai. xvii. 14);
“In vespera pernoctabit fletus, sed mane cantus” (Psalm. xxx. 6 [B.A. 5]);
“Usque ad vesperam et mane bis mille trecenta; tunc justificabitur sanctum. ….Visio vesperae et mane veritas est” (Dan. viii. 14, 26);
“Jehovah….in mane judicium suum dabit in lucem, non deerit” (Zeph. iii. 5);
“Sic dixit Jehovah, Si irritum reddideritis foedus meum diei, et foedus meum noctis, ut non sit dies et nox in tempore suo, etiam foedus meum irritum fiet cum Davide servo meo” (Jerem. xxxiii. 20, 21, 25[7]);
Jesus dixit, “Me oportet operari opera” Dei, “quousque dies est; venit[8] nox, quando nemo poterit operari” (Joh. ix. 4);
“Hac nocte erunt duo super lecto uno; unus acceptabitur, alter vero deseretur” (Luc. xvii. 34);
agitur ibi de Consummatione Saeculi et de Adventu Domini. Ex his constare potest quid intelligitur per
“Non tempos amplius” (Apoc. x. 6),
quod in Ecclesia non mane, dies et vespera, sed nox: tum quid per
“Tempus, tempora, et dimidium temporis” (Apoc. xii. 14; Dan. xii. 7[1]);
ut et quid per
“Plenitudinem temporis” (Eph. i. 10[2]; Gal. iv. 4).
6. (iii.) Quod in quavis Ecclesia consecutae sint quatuor status mutationes: quarum prima fuit Apparitio Domini Jehovih ac Redemptio, et tunc ejus Mane seu Ortus; secunda fuit ejus Instructio, et tunc ejus Dies seu Progressio; tertia fuit ejus Declinatio, et tunc ejus Vespera seu Vastatio; quarta fuit ejus Finis, et tunc ejus Nox seu Consummatio.–Quod cujusvis Ecclesiae quatuor status successivi fuerint, qui in Verbo intelliguntur per “mane,” “diem,” “vesperam” et “noctem,” in mox praecedente articulo ostensum est. Quod unaquaevis Ecclesia ex quatuor supranominatis illos status subiverit, in sequentibus, ubi de singulis in suo ordine transigetur, plene confirmabitur; et tunc quod apparitio Domini Jehovih et redemptio fuerit ejus mane, quod instructio fuerit ejus dies seu progressio in lucem, quodque declinatio fuerit ejus vespera seu vastatio, et quod ejus finis fuerit ejus nox seu consummatio. In Verbo, tam in ejus historicis quam in ejus propheticis, de quatuor illis status mutationibus ubivis agitur.
7. Ordo in quem omnis homo a Deo creatus est, est ut post infantiam fiat homo; nam dum nascitur, est modo externa imago seu forma hominis, et tunc minus homo quam bestia recens nata est bestia: at quantum intus in hac forma quoad suam mentem seu suum spiritum perficitur sapientia et amore, tantum fit homo. Homo est sicut arbor, quae primum ex semine excrescit in surculum, et dum enititur in altum emittit ramos et ex his frondes, ac investit se jugiter foliis; et dum maturescit, quod fit in media ejus aetate, excludit flores, et producit fructus, et in unoquovis ponit semina, quae in terram ut in uterum immissa excrescunt in similes arbores et sic in hortum. Et, si credere vultis, idem ille hortus post mortem apud hominem permanet, habitat in illo, ac deliciatur quotidie ex aspectu ejus et ex usu fructuum ejus; ille homo est qui describitur apud Davidem his verbis:
“Erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, foliumque ejus non decidet” (Psalm. i. 3; et quoque Apoc. xxii. 1, 2).
Aliter vero homo natus in Ecclesia, qui, dum transivit mane suum et progressus est in primam lucem diei per quam rationalis factus est, tunc[1] subsistit, et non fructum facit; ille est aut potest esse sicut arbor luxurians foliis, sed non ferens fructus, quae ab horto exstirpatur, et ejus rami amputantur, et truncus securi aut serra discinditur, et tunc tota partitim conjicitur in ignem. Hujus rationalis lux fit sicut lux dierum brumae, in qua[2] folia arborum primum flavescunt, ac postea decidunt, et demum putrescunt. Hujus rationale etiam comparari potest cum arbore cujus folia primo vere consumuntur a vermibus; et quoque cum messe quae suffocatur a spinis; tum etiam cum herba quae devastatur a locustis. Causa est quia rationale ejus est mere naturale, quod ideas suas unice per sensus e mundo trahit, et non per affectiones et inde pereptiones e caelo; et quia sic in rationali ejus non intus est aliquod spirituale, si tunc loquitur de aliquo spirituali Ecclesiae, auditur vox ejus ab angelis non aliter quam vox psittaci et anseris; est enim vox ejus mere animalis quia mere naturalis, et non humana quia non intus spiritualis profluit enim a sola respiratione corporis, et non ex ulla respiratione spiritus. Talis est homo qui a naturali non fit spiritualis; et nemo fit spiritualis nisi, postquam rationalis factus est, faciat fructus, hoc est imbuat charitatem per vitam.
8. Quod in Verbo de Ecclesia praedicantur quatuor status mutationes, quae[3] vocantur “mane,” “dies,” “vespera, et “nox,” est quia Ecclesia consistit ex hominibus, et homo est Ecclesia in particulari, ac coetus ex his hominibus est qui vocatur Ecclesia; in hoc coetu seu Ecclesia sunt illi qui vivunt secundum ordinem supra (n. 7) descriptum arbores vitae, quae etiam sunt arbores usus boni et illi qui non vivunt secundum illum ordinem sunt arbores scientiae boni et mali, quae etiam sunt arbores usus mali. Hi sunt de quibus praedicantur “vespera” et “nox,” seu, quod idem, vastatio et consummatio; non autem de illis. Sed haec in evidentiam rationi sistentur in sequentibus; juvat quod in primordio hujus voluminis adscititii tradantur, quoniam cognitiones praecedent, antequam aliquis potest scire quod per “mane” intelligatur Ecclesiae ortus, et quod hunc praecedat redemptio; quod per “diem,” novae Ecclesiae progressio in lucem, et ejus intelligentia; quodque per “vesperam,” illius Ecclesiae declinatio a bono et vero, quae vocatur vastatio; et quod per “noctem,” ejus finis ac interitus, qui[1] vocatur consummatio: et sic porro.
9. Finis Ecclesiae, seu consummatio saeculi, est quando non aliquod genuinum verum et inde non aliquod genuinum bonum, aut dum non aliquod bonum et inde non verum, superest; sed loco illorum falsum et inde malum, aut malum et inde falsum, regnat; et tunc est “plenitudo [temporis]” in Ecclesia, [in qua sunt] sicut ambulantes in nocte, qui quia non vident quicquam quod in luce solis apparet, ambigunt de omnibus quae Ecclesiae sunt, et in communi de Deo, de Caelo et Inferno, deque Vita post mortem; et illi qui se confirmant in negatione illorum, et illi qui haerent ancipites in dubitatione et affirmatione, fiunt lucifugi; et si flamines sunt, comparant de illis sibi lucem fatuam, qualis est noctuis, felibus et muribus in diurnae lucis tenebris; haec lux apud illos, sicut apud has feras, per activitates concupiscentiarum excitatur.
10. (iv.) Quod post hujus Consummationem seu Finem, Dominus Jehovih appareat, et faciat Judicium super homines prioris Ecclesiae, ac separet bonos a malis, et bonos ad Se elevet in Caelum, et malos a Se removeat in infernum.–Quod circa finem cujusvis Ecclesiae Dominus Jehovih appareat, ad faciendum judicium super illos qui ab instauratione ejus ad consummationem ejus vixerunt, confirmabitur in sequentibus, ubi singulatim de unaquavis peragetur. Unusquisque homo quidem post mortem judicatur; sed in fine ejus colliguntur omnes, et super illos commune judicium fit; et hanc propter causam, ut in caelestem ordinem conjungantur, quod [fit] per ordinationem fidelium in novum caelum, ac infidelium sub illo in novum infernum, de qua ordinatione in sequente articulo transigetur.
11. Judicium, quod est cujusvis Ecclesiae ultimum, non fit in mundo naturali, sed in mundo spirituali, in quem omnes post mortem colliguntur; et colliguntur in caelos distincte secundum religionem, ita secundum fidem et amorem. Quod judicium fiat in mundo spiritual, est causa, quia quisque homo post mortem est homo; non homo materialis, ut prius, sed homo substantialis. Cujusvis hominis mens seu spiritus est talis homo; corpus quod gestavit in mundo est modo indumentum, et quasi exuviae, quas deposuit, et e quibus spiritus ejus se evolvit. Nunc quia mens seu spiritus hominis in corpore materiali cogitavit, et tunc vel ex religione vel non ex religione, proque Deo vel contra Deum, ex veris fidei vel ex falsis fidei, amavit proximum vel odio illum habuit, et corpus materiale fuit modo obedientia, sequitur quod mens, quae est homo substantialis et vocatur spiritus, judicium subeat, ac secundum cogitata et vitae suae remuneretur aut puniatur. Ex his evidenter potest perspici quod judicium, quod est cujusvis Ecclesiae ultimum, fiat in mundo spirituali, non autem in mundo naturali.
12. Judicium quod fit super omnes ab Ecclesia transacta, fit propter finem ut tam communiter quam singulariter separentur boni a malis, ac ut boni eleventur in caelum, et mali dejiciantur in infernum; quod nisi fiat quando Ecclesia consummata est, hoc est, quando non amplius in veris et bonis est, non potest aliquis ibi salvari. Quod non possit salvari est quia non potest regenerari, et quisque regeneratur per vera fidei et bona amoris. Huic causae accedit haec, quod a tempore vastationis Ecclesiae usque ad ejus consummationem succrescat infernum in tantum ut subtegat totum caelum angelicum, per quod a Domino vera et bond regenerantia ad homines telluris descendunt; quo obtecto, non aliquod verum cogitationis ex fide, neque bonum voluntatis ex charitate, nisi quam per rimas penetrare potest; immo, quod penetrat, vel in via antequam hominem pertingit[1], vel ab ipso homine dunt in illo est, pervertitur; hoc est, verum vel rejicitur vel falsificatur, ac bonum vel sufflaminatur vel adulteratur: verbo, Ecclesia in fine suo est sicut obsessa a satanis; satanae dicuntur qui delectantur a falsis et jucundantur a malis. Ut itaque totalis damnatio, quae tunc super caput cujuvis est ac imminet, tollatur, necessum est ut infernum, quod se in altum sustulit, ac ut dictum succrevit usque ad caelum, tollatur, non modo deprimatur, sed etiam dispergatur et subjugetur, et tunc boni separentur a malis, hoc est, vivi a mortuis. Separatio haec, et tunc elevatio bonorum in caelum seu in terram viventium, ac dejectio malorum in infernum seu in terram mortuorum, est quae vocatur Judicium. Quod tale judicium jamdum anno 1757 factum sit super homines hodiernae Ecclesiae Christianae, in singulari opusculo, anno 1758 Londini edito, evulgatum et descriptum est.
13. Quis non videt necessitatem quod mali separandi sint a bonis, ne mali letali contagio inficiantur et pereant? Nam malum, quia a partu insidet naturae humanae, ac plus et plus ingeneratur liberis a parentibus, pergente Ecclesia ad consummationem, est sicut pestifer morbus qui vocatur cancer, qui circumserpit, ac partes integras et vivas graduatini mortificat. Quis agricola et hortulanus[1], dum videt accrescere sentes, urticas, spinas et carduos, non exstirpat illa, antequam inseminat et inarat[2] frumenta et edulia? Quis colonus, dum videt herbam et gramen consumi a vermibus aut locustis, non fodit fossam et separat campum virentem a depasto, et sic consulit ut sata et vireta conserventur? Quis pastor, dum videt feras multiplicari circum circa pascua ovium suarum, non convocat pastores vicinos et servos, ac[3] cum telis aut bolis feras illas trucidat aut abigit? Quis rex, dum videt urbes sui regni circum metropolin suam, et hostibus captas, et subditorum bona ab illis possessa, non convocat agmina, ac ejicit hostes, ac bona surrepta suis restituit, ac insuper adjicit spolia pretii hostium, et sic consolatur illos?
14. (v.) Quod post haec Dominus Jehovih ex bonis ad Se elevatis condat novum Caelum, at quod ex malis a Se remotis novum Infernum; et quod utriqua inducat ordinem, ut stent sub suo auspicio at sua obadientia in aeternum. –Legitur apud Esajam,
Dixit Jehovah, “Ecce Ego creans caelos novos, et terram novam” (cap. lxv. 17);
[et] alibi apud eundem,
“Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus sum, stabunt coram Me” (cap. lxvi. 22);
in Apocalypsi:
“Vidi caelum novum et terram novam; prius caelum et prior terra transiit[4]” (cap. xxi. 1)
et apud Petrum:
“Novos caelos et novam terram juxta promissionem [Ipsius] exspectamus, in quibus justitia habitabit” (2 Epist. iii. 13).
Hactenus non aliter in alicujus mentem venit, quam quod per “caelum” ibi intelligatur caelum aspectabile, hoc est, totum firmamentum, cum sole, luna, astris; et quod per “terram” ibi intelligatur terra habitabilis seu tellus; et quod haec die Ultimi Judicii interitura sint: cum tamen per “caelum” ibi intelligitur caelum angelicum, et per “terram” Ecclesia. Quod per “terram” in Verbo Prophetico ubivis intelligatur Ecclesia, in Apocalypsi Revelata (n. 285) plene ostensum est. Causa quod per “caelos novos” et “terram novam” hactenus intellexerint caelum aspectabile et terram habitabilem, est quia hactenus non sciverint aliquid de mundo spirituali, ita nec de caelo angelico, nec aliquid de sensu prophetico, qui in sinu suo non nisi quam spiritualia gestat et recondit; ac spirituale “terrae” est Ecclesia. Angeli etiam, quia spirituales sunt, cum despiciunt in terram, ne hilum ejus vident, sed modo Ecclesiam apud homines.
15. Quod Dominus Jehovih, cum condit caelum novum et Ecclesiam novam, indat ordinem ut stent sub suo auspicio et sua obedientia in aeternum, est quia caelum angelicum et Ecclesia in terris faciunt simul unum corpus, cujus Anima et Vita est Dominus Jehovih, qui est Dominus noster Salvator. Universum caelum angelicum una cum Ecclesia etiam coram Domino apparet sicut unus homo; et homo stat sub auspicio et obedientia suae animae; ita totum caelum una cum Ecclesia sub auspicio et obedientia Domini, est enim
Dominus in illis et illi in Domino (Joh. xiv. 20; cap. xv. 4, 5; cap. xvii. 23, 26),
ita omnis[1] in omnibus ibi. Ordo autem quem Dominus inducit inferno, est ut cuncti ibi e diametro oppositi sint cunctis in caelo: unde patet quod quia Dominus regit caelum etiam regat infernum, et quod hoc per illud.
16. Praeterea est perfectissima ordinatio omnium in caelis et omnium in infernis. Quodlibet enim caelum quod a Domino post consummationem cujusvis Ecclesiae conditur, fit triplicatum; fit supremum, medium, et infimum. In supremum elevantur illi qui in amore in Dominum et inde sapientia sunt; in medium illi qui in spirituali amore erga proximum et inde intelligentia sunt; in infimum illi qui in spirituali naturali amore erga proximum sunt, qui vocatur charitas, et inde in fide veritatum de Deo, et in vita secundum praecepta Decalogi. Tres hi caeli faciunt tria expansa, unum supra alterum, et communicant inter se per Divinum influxum a Domino e Sole mundi spiritualis. In fundo sub illis sunt etiam tria expansa, in quae inferna sunt distincta, inter quae similiter datur communicatio per influxum per caelos a Domino. Per has communicationes fit conjunctio arcta et indissolubilis omnium in caelis et omnium in infernis; sed in his est conjunctio omnium cupiditatum amoris mali, in caelis autem est conjunctio omnium affectionum amoris boni; caelum ex illa conjunctione est sicut unus Dominus sedens super throno circumcincto torquibus ex omni lapide pretioso, infernum autem est sicut unus Diabolus sedens super solio ex echidnis, presteribus et vermibus virulentis contorto. Ex hac ordinatione utrique inducta consequitur[1] quod utrumque stet sub auspicio et obedientia Domini in aeternum.
17. Notum est quod, ut aliquid perfectum sit, erit trinum in justo ordine, unum sub altero, et communicatio intercedens, et quod hoc trinum faciat unum; non aliter a columna, super qua est coronamentum, sub hoc teres subtensio, et sub hac stylobata. Tale trinum est homo; supremum ejus est caput, medium ejus est corpus, et infimum ejus sunt pedes et plantae. Omne regnum in hoc aemulatur hominem ibi erit rex ut caput, praeterea tribuni et officiarii ut corpus, ac rustici cum servis ut pedes et plantae: similiter in Ecclesia, primus[2] infulatus, antistites parochi, et flamines sub illis. Ipse mundus nec subsistit nisi tria consequentia in ordine sint, quae sunt mane, meridies et vespera; ut et quotannis ver, aestas et autumnus,–ver ut fiat seminatio, aestas ut germinatio, ac autumnus ut fructificatio; nox autem et hiems non conferunt ad stabilimentum mundi. Nunc quia omne perfectum erit trinum, ut sit unum [et] contineatur cohaerens, ideo uterque mundus, tam spiritualis quam naturalis, ex tribus atmosphaeris seu elementis consistit et subsistit, quarum prima proxime ambit solem et vocatur aura, altera sub hac et vocatur aether, ac tertia sub illis et vocatur aer; tres hae atmosphaerae in mundo naturali sunt naturales, in se passivae, quid ex sole qui est purus ignis procedunt; at tres illis correspondentes in mundo spirituali sunt spirituales, in se activae, quia ex Sole qui est purus amor procedunt. Angeli caelorum in regionibus trium harum atmosphaerarum habitant; angeli supremi caeli in aura caelesti quae proxime ambit Solem ubi Dominus, angeli medii caeli in aethere spirituali sub illis, et angeli infimi caeli in aere spirituali naturali sub duobus illis; ita constabiliti sunt omnes caeli, a primo ad ultimum hoc quod hodie a Domino conditur. Ex his animadverti potest unde est quod per “tria” in Verbo significetur[1] completum (videatur Apocalypsis Revelata, n. 507, 875).
18. (vi.) Quod Dominus Jehovih ex novo hoc Caelo novam Ecclesiam in terris derivet et producat, quod fit per Revelationem Veritatum ex suo ore aut ex suo Verbo, et Inspirationem.–Legitur quod Johannes viderit
“Urbem sanctam, Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e caelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito” (Apoc. xxi. 2).
Per “urbem sanctam, Hierosolymam Novam,” intelligitur doctrina Novae Ecclesiae, ita Ecclesia quoad doctrinam; et per quod Hierosolyma “a Deo e caelo” novo descenderit, intelligitur quod vera doctrina Ecclesiae non aliunde: quod doctrina descenderit, est quia Ecclesia est Ecclesia ex doctrina et secundum illam; absque hac, Ecclesia non plus est Ecclesia quam homo est homo absque membris, visceribus, et organis, ita ex solo velamine cutaneo quod modo externam speciem ejus figurat; nec plus quam domus est domus absque thalamis, cenaculis, et apparatibus usus intus, ita ex solo pariete et lacunato tecto. Simile est cum Ecclesia absque doctrina. Quod “Hierosolym” significet Ecclesiam quoad doctrinam, ex Verbo evictum videatur in ipso opere Vera Christiana Religio (n. 782). Ex his liquet quod Ecclesia in terris derivetur et producatur per caelum angelicum a Domino.
19. Referam paradoxa, quae tamen non paradox, sunt in caelo, quae sunt haec: (1.) Quod mundus naturalis non existere potuerit nisi ex mundo spirituali, consequenter nec subsistere, quoniam subsistentia est perpetua existentia. (2.) Quod non dabilis sit Ecclesia apud hominem nisi ejus internum sit spirituale et externum naturale. Ecclesia pure spiritualis non datur, nec Ecclesia mere naturalis. (3.) Consequenter quod non aliqua Ecclesia, neque aliquid Ecclesiae apud hominem, exsuscitari possit nisi sit caelum angelicum, per quod a Domino omne spirituale derivatur et descendit. (4.) Cum ergo spirituale et naturale sic unum faciunt, sequitur quod unum absque altero non existere et subsistere possit, non caelum angelicum absque Ecclesia apud hominem, neve Ecclesia apud hunc absque caelo angelico; spirituale enim nisi influat et desinat in naturale et in hoc quiescat, est sicut prius absque posteriori,[1] ita sicut causa efficiens absque effectu, ac sicut activum absque passivo, quod foret sicut avis perpetuo volans in aere absque aliqua sede in terra; et est sicut mens hominis perpetuo cogitans et volens absque aliquo organo sensorio et motorio in corpore, ad quod[2] descendat et producat suae cogitationis ideas, et operetur suae voluntatis conatus. (5). Haec [sunt] allata propter finem ut percipiatur aut sciatur quod sicut mundus naturalis non dabilis est absque mundo spirituali, ac reciproce mundus spiritualis absque mundo naturali, ita non Ecclesia in terris nisi[3] sit caelum angelicum per quod existat et subsistat, ac reciproce non caelum angelicum nisi sit Ecclesia in terris. (6.) Angeli hoc sciunt; quare acerbe lamentantur quando Ecclesia in terris per falsa desolatur et per mala consummatur, ac tunc statum vitae suae aequiparant somnolentiae; est enim tunc caelum illis sicut solium subtractum, et sicut corpus ablatis pedibus; at dum Ecclesia in terris a Domino restaurata est, aequiparant statum vitae suae vigiliae.
20. Quod Dominus per novum caelum derivet et producat novam Ecclesiam in terris per revelationem veritatum ex suo ore aut ex suo Verbo, et inspirationem, in transactione de quatuor Ecclesiis in suo ordine, cumprimis de Ecclesia Israelitica et de hodierna Christiana, demonstrabitur. Sciendum est quod quando infernum succrevit, et transgressum est interstitium magnum seu hiatum firmatum[4] inter se et caelum (Luc. xvi. 26), et extulit tergum suum usque in confinia caelorum ubi sunt angeli, quod factum est intervallis vastationis et consummationis Ecclesiae, non potuerit aliqua doctrina Ecclesiae a Domino per caelum ad homines telluris deferri. Causa est quia homo tunc in medio satanarum est, et satanae cum suis falsis circumvelant caput ejus, ac inspirant jucunda mali, et inde amoena falsi, per quae obtenebratur omnis lux e caelo, ac intercipitur omne volupe et amoenum veri; quamdiu hic status perstat, non potest aliqua doctrina veri et boni e caelo infundi homini, quia falsificatur. At postquam hoc velamen complicatum ex falsis, seu operimentum capitis a satanis, a Domino sublatum est, quod factum est per Ultimum Judicium (de quo supra in articulo iv.), tunc fertur homo spiritu plus libero et spontaneo ad discutiendum falsa et ad recipiendum vera. Apud illos qui se accommodant, et se a Domino patiuntur duci, postea derivatur et introducitur doctrina novi caeli, quae est doctrina veri et boni, sicut ros diluculi e caelo in terram cadens, qui graminum folliculos aperit, ac succum vegetabilem eorum edulcorat; et est sicut man quod in matutinis decidit, et erat visu
“Sicut semen coriandri album, et gustu sicut placenta melle subacta” (Exod. xvi. 31);
et est sicut pluvia tempestiva quae novalia agri refocillat et germinare facit; estque sicut fragrantia exhalans ex agris, hortis, et campis floriferis, quam pectus attrahit spiritu prompto et laeto. At usque Dominus neminem cogit ac invitum adigit, sicut quis jumentum flagris; sed volentem attrahit, et postea ducit, jugiter in omni apparentia sicut volens homo bonum ageret et verum[1] crederet a se, cum tamen ex Domino, qui omne genuinum bonum vitae et omne genuinum verum fidei in illo operatur.
21. (vii.) Quod Divinum hoc opus simul dicatur Redemptio, sine qua non aliquis homo potest salvani, quia non regenerari.–Quod redemptio facta a Domino, cum fuit in mundo, fuerit subjugatio infernorum, ordinatio caelorum, et per illa praeparatio ad novam Ecclesiam spiritualem, videatur in opere Vera Christiana Religio (n. 115-117, et porro a n. 118 ad 133). Sed quia hoc novum est, et per saecula sicut navis naufraga cum pretiosis suis in fundo maris latuit, et tamen redemptionis doctrina est tanquam gazophylacium omnium opum spiritualium seu dogmatum Novae Ecclesiae, idcirco in lemmate ultimo hujus voluminis de Mysterio Redemptionis transigetur, in quo sequentia haec evolventur et mittentur in lucem:–
(i.) Quod liberatio ab hostibus sit quae in Verbo vocatur Redemptio.
(ii.) Consequenter quod liberatio a malis et falsis quae, quia ex inferno sunt, spirituales hostes sunt, occidunt enim animas sicut naturales hostes corpora.
(iii.) Inde fit evidens quod primum Redemptionis a Domino peractae fuerit separatio malorum a bonis, ac horum elevatio ad Se in caelum, et illorum remotio a Se in infernum, nam sic liberati sunt boni a malis. Hoc primum Redemptionis est Ultimum Judicium (de quo actum est supra, n. 10-13).
(iv.) Quod secundum Redemptionis fuerit coordinatio omnium in caelis,[1] et subordinatio omnium in inferno, per quas adhuc distinctius separati et liberati sunt boni a malis; et hoc est Novum Caelum et Novum Infernum (de quo actum est supra, n. 14-17).
(v.) Quod tertium Redemptionis fuerit revelatio veritatum e Novo Caelo, et[2] inde exsuscitatio ac instouratio Novae Ecclesiae in terris, per quas boni a malis ulterius separati et liberati sunt, et in posterum separantur et liberantur. (De hoc tertio etiam actum est supra, n. 18-20[3])
(vi.) Quod causa finalis Redemptionis fuerit possibilitas ut Dominus ex Divina sua omnipotentia posset regenerare hominem, et sic salvare; nam nisi homo regeneretur non potest salvari (Joh. iii. 3).
(vii.) Quod regeneratio hominis, quia est separatio et liberatio a malis et falsis, sit Redemptio particularis a Domino, existens ex Redemptione communi Ipsius.
(viii.) Quod apud illos qui regenerantur, primum separentur mala a bonis, et hoc est simile Judicii; quod postea bona colligantur in unum ac disponantur in formam caelestem, et hoc est simile Novi Caeli; et quod demum per hoc implantetur et producatur Nova Ecclesia, cujus internum est caelum; et externum ex interno, ita utrumque simul apud hominem, est quod vocatur Ecclesia.
(ix.) Quod omnes redempti sunt, quatenus omnes qui prioris Ecclesiae falsa rejiciunt, et Novae Ecclesiae vera recipiunt, regenerari possunt; sed quod usque regenerati proprie sint redempti.
(x.) Quod meta Redemptionis et palma redemptorum sit spiritualis pax.
(xi.) Quod Redemptio hodie etiam a Domino facta sit, quia hodie est secundus Ipsius Adventus juxta praedictionem, ex qua, quia ejus ocularis testis fui, de veritate praecedentium arcanorum certus factus sum.
Sed haec sunt modo summaria, quae in fine hujus voluminis, ubi de Mysterio Redemptionis agendum est, singulatim evolventur, ac in utramque lucem tam[1] spiritualem quam naturalem mittentur.
22. Insuper in suo articulo in sequentibus evincetur quod Passio Crucis Domini non fuerit Redemptio, sed medium intimae Unionis cum Divino Patris, ex quo exivit et in quod rediit. In opere Vera Christiana Religio, cujus Appendix est hoc volumen, n. 132, 133, exorsus sum demonstrare quod Passio Crucis credatur fuisse ipsa Redemptio sit fundamentalis error Ecclesiae hodiernae Christianae; et quod ille error, una cum errore de tribus Personis Divinis ab aeterno, perverterit totam Ecclesiam adeo ut non aliquod residuum spirituale in illa supersit. Hoc ulterius in sequentibus etiam demonstrabitur; et quod duae illae falsitates ac imposturae fuerint comparative sicut papiliones jugales volantes in horto, qui pariunt ova vermicosa, quae exclusa[2] arborum folia ibi penitus consumunt: et quoque quod fuerint sicut coturnices e mari super castra Israelitarum demissae, ex quibus, dum comedebantur, in populo plaga magna facta est; et hoc propterea quia man e caelo, per quod in supremo sensu intelligitur Dominus, fastidiverunt et spreverunt (Num. xi. 5, 6, 32-35; et Joh. vi. 31, 32, 49-51, 58). Et porro duo illi errores fuerunt sicut duae stillae fuliginis seu atroris sutorii, vino nobili infusae, ac in vitro circumactae, ex quibus omne limpidum, grate halans et sapidum vini, vertuntur in nigrum, olidum, et nauseabundum.
23. LEMMA SECUNDUM
DE ECCLESIA ADAMICA, SEU ANTIQUISSIMA HUJUS TELLURIS.
Mundus hactenus credidit quod per “creationem caeli et terrae” in primo capite Geneseos intelligatur creatio universi, secundum literam; et quod per “Adamum,” primus homo hujus telluris. Mundus nec potuit aliter credere, quoniam spiritualis et internus sensus Verbi huc usque non detectus fuit; ita nec quod per “creare caelum et terram” intelligatur ex functis vita in mundo colligere et condere caelum angelicum, et per hoc derivare et producere Ecclesiam in terris (ut supra, n. 18-20); et quod per nomina personarum, gentium, regionum et urbium, intelligantur talia quae caeli et simul Ecclesiae sunt; ita consimiliter per “Adamum.” Quod per “Adamum,” et per omnia quae de illo et ejus posteritate in primis capitibus Geneseos praedicantur, describantur status successivi Ecclesiae Antiquissimae, qui sunt ejus ortus seu mane, ejus progressio in lucem seu dies, ejus declinatio seu vespera, ejus finis seu nox, et post hanc ultimum judicium super illos, et post hoc ex[1] fidelibus novum caelum angelicum, et ex infidelibus novum infernum, secundum seriem progressionum in praecedente lemmate explanatam, ad unguem explicata, evoluta et demonstrata sunt in Arcanis Caelestibus super Genesin et Exodum, per octennium elucubratis, ac Londini editis; quae quia exstant in mundo, non plure opus est quam ut exinde recapitulentur universalia quae in hoc volumine de Antiquissima hac Ecclesia proferentur. In limine autem adducentur aliqua loca e Verbo, per quae evincetur quod per “creare” ibi significetur e novo producere, et formare, ac proprie regenerare; quae causa est quod[2] regeneratio vocetur nova creatio, per quam universum caelum ex angelis et universa Ecclesia ex hominibus existit, consistit et subsistit. Quod “creare” id significet, ex his in Verbo evidenter patet:
“Cor mundum crea in me, Deus; et spiritum firmum innova in medio mei” (Psalm. li. 12 [B.A. 10]);
“Aperis manum, saturantur bono;….emittis Spiritum, creantur” (Psalm. civ. 28, 30).
“Populus qui creabitur, laudabit Jah” (Psalm. cii. 19 [B.A. 18]);
“Sic dixit Jehovah, Creator tuus, Jacob; Formator tuus, Israel:….Omnem vocatum a nomine meo, in gloriam meam creavi eum” (Esai. xliii. 1, 7);
“Ut videant, cognoscant, attendant et intelligant, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis creaverit hoc” (Esai. xli. 20[1]);
“In die quo creatus es, praeparata sunt; perfectus tu in viis tuis a[2] die quo creatus es, donec inventa est perversitas in te” (Ezech. xxviii. 13, 15);
haec de rege Tyri.
“Jehovah, creans caelos,….extendens terram,….dans animam populo super illa” (Esai. xlii. 5; cap. xlv. 12, 18);
“Ecce Ego creans caelum novum et terram novam;….laetamini ….in aeternum, quae Ego creans; ecce Ego creaturus sum Hierosolymam exultationem” (Esai. lxv. 17, 18);
“Quemadmodum caeli novi et terra nova, quae Ego facturus sum, stabunt coram Me” (Esai. lxvi. 22);
“Vidi caelum novum et terram novam; prius caelum et prior terra transiit” (Apoc. xxi. 1);
“Novos caelos et novam terram secundum promissionem exspectamus, in quibus justitia habitabit” (2 Petr. iii. 13).
Ex his nunc patefactum quid per haec in primo [et secundo] Geneseos versibus[3] spiritualiter intelligitur,
“In principio creavit Deus caelum et terram; et terra erat vasta et inanis;”
quod terra dicatur “vasta et inanis” significat quod [nec] aliquod bonum vitae nec verum doctrinae[4] apud habitatores ejus fuerit amplius. Quod “vastitas et inanitas” significet privationem duorum illorum essentialium Ecclesiae, ex mille locis e Verbo confirmabitur in lemmate iv. hujus voluminis, de Ecclesia Israelitica; in praesenti pro aliqua illustratione inserviant haec apud Jeremiam:
“Vidi terram, cum ecce vacuum et inane; et versus caelos, cum non lux eorum. ….Sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra. Propter hoc lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper” (cap. iv. 23, 27, 28).
24. De hac Ecclesia, sicut de reliquis, in hoc ordine agendum est:
(i.) De Ortu ejus, seu Mane, qui est primus status ejus;
(ii.) De Progressione ejus in lucem, seu Die, qui est secundus status ejus;
(iii.) De Declinatione ejus, seu Vespera, qui est tertius status ejus et vocatur Vastatio;
(iv.) De Fine ejus, seu Nocte, qui est quartus status ejus et vocatur Consummatio;
(v.) De Separatione Malorum a Bonis, quae est Ultimum Judicium super omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt;
(vi.) De Elevatione Bonorum ad Deum, es quibus fit Novum Caelum, ac de Remotione Malorum a Deo, ex quibus fit Novum Infernum.
Quod quatuor Ecclesiae hujus telluris, de quibus supra, has status mutationes subiverint, in sequentibus demonstrabitur; et denique quod Ecclesia vere Christiana, quae illis quatuor hodie succedit, non subitura sit consummationem.
25. (i.) Primus status Antiquissimae hujus Ecclesiae, seu Ortus et Mane ejus, describitur in primo capite Geneseos, per haec:
“Dixit Deus, Faciamus hominem in imagine nostra, secundum similitudinem nostram. ….Et creavit Deus hominem in imagine sua; in imagine Dei creavit eum; masculum et feminam creavit eos” (vers. 26, 27);
tum etiam per haec in secundo capite:
“Formavit Jehovah Deus hominem pulverem de terra, et inspiravit in nares ejus animam vitarum, et factus est homo in animam viventem” (vers. 7).
Quod ortus seu mane ejus describatur per quod factus seu creatus sit “in imagine Dei,” est quia omnis homo dum primum nascitur et est infans interius est “imago Dei,” est enim ei indita facultas recipiendi et sibi applicandi illa quae a Deo procedunt; et quia exterius etiam formatus est “pulvis e terra,” et inde ei inest inclinatio lambere illum pulverem, sicut serpens (Gen. iii. 14), ideo si manet externus seu naturalis homo, et non fit simul internus seu spiritualis, disperdit imaginem Dei, et induit imaginem Serpentis qui Adamum seduxit. Vicissim autem homo qui conatur et allaborat fieri “imago Dei,” is externum hominem apud se domat, [et] fit interius in naturali spiritualis, ita spiritualis naturalis; et hoc fit per novam creationem, hoc est, regenerationem a Domino. Hic homo est “imago Dei,” quia vult et credit se vivere a Deo, et non a se; vicissim homo est imago Serpentis dum vult et credit se vivere a se et non a Deo. Quid[1] homo nisi “imago Dei” dum vult et credit quod sit in Domino et Dominus in illo (Joh. vi. 56; cap. xiv. 2O; cap. xv. 4, 5, 7; cap. xvii. 26), et quod nihil possit facere a se ipso (Joh. iii. 27; cap. xv. 5)? Quid[2] homo nisi “imago Dei” dum per novam generationem fit “filius Dei” (Joh. i. 12, 13)? Quis non scit quod patris imago sit in filio? Quod ortus seu mane hujus Ecclesiae describatur per quod Jehovah Deus “inspiraverit in nares animam vitarum,” et quod sic “factus sit in animam viventem,” est quia per “vitas” in plurali intelligatur amor et sapientia, quae duo sunt essentialiter Deus: quantum enim homo recipit et sibi applicat duo illa essentialia vitae a Deo jugiter procedentia, et in animas hominum jugiter influentia, tantum fit “anima vivens;” “vitae[3]” enim idem sunt cum amore et sapientia. Ex his patet quod ortus et mane vitae hominum Antiquissimae Ecclesiae, qui simul sumpti repraesentantur per “Adamum,” per illa duo oracula vitae describatur.
26. “Similitudo Dei,” secundum quam homo factus est, est quod possit vivere, hoc est velle, diligere et intendere, ut et cogitare, reflectere, et eligere, in omni apparentia[4] ut a se; proinde quad possit recipere illa quae amoris et illa quae sapientiae sunt a Deo, et reproducere in similitudine sicut Deus a se; nam dicit Deus,
Ecce homo fuit sicut unus e nobis sciendo bonum et malum” (Gen. iii. 22);
nam homo absque facultate recipiendi et reproducend illa quae in illum procedunt a Deo, in omni apparentia ut a se, ille non foret plus “anima vivens” quam ostrea in concha in fundo fluvii, quae se non potest hilum e loco movere; nec foret plus “imago Dei” quam sculptura hominis articulata, mobilis per manubrium et sonora per inflatum; immo ipsa mens hominis, quae eadem est cum spiritu ejus, actualiter foret ventus, aer aut aether, secundum hodiernae Ecclesiae ideam de spiritu; nam absque facultate recipiendi et reproducendi influentia a Deo prorsus ut a se, non foret ei aliquod suum ac proprium nisi imperceptibile, quod est simile proprio sculptilis inanimati. Sed plura de imagine et similitudine Dei apud hominem videantur in Memorabili in opere praecedente cujus haec est Appendix, n. 48.
27. (ii.) Secundus status Antiquissimae hujus Ecclesiae, seu Progressio ejus in Lucem, et Dies, describitur in secundo capite Geneseos, per haec:
“Plantavit [Jehovah] Deus hortum in Eden ab oriente, et posuit ibi hominem quem formaverat,….ad colendum et custodiendum illum. ….Et progerminare fecit Jehovah [Deus, ex humo,] omnem arborem desiderabilem aspectu, et bonam in cibum; et arborem vitae in medio horti, et arborem scientiae boni et mali. Et fluvius exivit ex Eden ad irrigandum hortum,….qui factus in quatuor capita,” in quorum primo erat aurum et lapis schoham. ….”Et praecepit Jehovah Deus homini, dicendo, De omni arbore horti comede, sed de arbore scientiae boni et mali non comede” (vers. 8-17).
Quod progressio hujus Ecclesiae in lucem seu diem describatur per quod Adamus positus sit in hortum Edenis, est quia per “hortum” signifcatur Ecclesia quoad vera et bona ejus. Quod ex Eden exiverit fluvius factus in quatuor capita, in quorum primo erat aurum et lapis schoham, significat quod in Ecclesia illa esset doctrina boni et veri, “fluvius” enim significat doctrinam, “aurum” ejus bonum, et “lapis schoham” ejus verum. Quod in horto illo positae fuerint duae arbores, una vitae et altera scientiae boni et mali, erat quia “Arbor Vitae” significat Dominum, in quo et ex quo est vita amoris caelestis et sapientiae, quae in se est vita aeterna; ac “arbor scientiae boni et mali” significat hominem, in quo est vita amoris infernalis, et inde insania in rebus Ecclesiae, quae vita in se spectata est mors aeterna. Quod licuerit comedere ex omni arbore horti praeter ex “arbore scientiae boni et mali,” significat liberum arbitrium in spiritualibus, omnia enim horti significabant spiritualia[1]; nam absque libero arbitrio in illis, homo nequaquam potest progredi in lucem, hoc est, in vera et bona Ecclesiae, et sibi comparare vitam; si enim hoc non intendit et satagit, comparat sibi mortem. Quod “hortus” significet Ecclesiam quoad vera et bona ejus, est ex correspondentia arboris cum homine; arbor enim similiter ac homo concipitur ex semine, similiter excluditur ex utero terrae sicut homo ex utero matris, similiter excrescit in altum, et se propagat in ramos sicut in membra, similiter se investit foliis et exornat floribus sicut homo veris naturalibus et spiritualibus, et quoque similiter producit fructus sicut homo bona usus. Inde est quod homo toties in Verbo assimiletur “arbori,” et inde Ecclesia “horto,” ut in sequentibus his locis:
Ponet Jehovah “desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae” (Esai. li. 3);
de Zione, per quam significatur Ecclesia, in qua Deus secundum Verbum colitur.
Eris “sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, cujus non mentientur aquae” (Esai. lviii. 11; Jerem. xxxi. 12);
ibi etiam de Ecclesia.
“Tu plenus sapientia, et perfectus pulchritudine; in Eden, horto Dei, fuisti omnis lapis pretiosus tegumentum tuum” (Ezech. xxviii. 12, 13);
de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni.
“Quam bona….habitacula tua, Israel; sicut valles plantantur, et sicut horti juxta fluvium” (Num. xxiv. 5, 6);
per “Israelem” significatur Ecclesia spiritualis, per “Jacobum” autem Ecclesia naturalis in qua spiritualis.
“Omnis arbor in horto Dei non par fuit illi in pulchritudine [ejus; pulchram feci eam per multitudinem ramorum ejus], ut[1] aemulatae sint[2] illi omnes arbores Edenis in horto Dei” (Ezech. xxxi. 8[, 9]);
de Aegypto et Aschure, per quas significatur Ecclesia quoad cognitiones et quoad perceptiones, ubi in bono sensu.
“Ei qui vicerit dabo ut comedat de arbore vitae, quae in medio paradisi Dei” (Apoc. ii. 7).
Ex correspondentia horti cum Ecclesia, provenit quod in caelis ubivis appareant horti ferentes folia, flores et fructus, secundum status Ecclesiae apud angelos; ac relatum mihi est quod in quibusdam hortis ibi conspiciantur arbores vitae in meditulliis, et arbores scientiae boni et mali in terminis, in signum quod in libero arbitrio in spiritualibus sint. Ecclesia in Verbo multoties describitur per “hortum,” “agrum,” et “ovile;” per “hortum” ex arboribus, ut supradictum est; per “agrum” ex proventu ejus, ex quo homo nutritur; per “ovile” ex ovibus, per quas fideles ac utiles intelliguntur.
28. In ipso opere Vera Christiana Religio nominato ostensum est quod in horto Edenis positae [sint] duae arbo res, una “vitae,” et altera “scientiae boni et mali,” significet quod homini liberum arbitrium in spiritualibus datum sit (n. 466-469): quibus adjicientur haec, quod homo absque illo libero arbitrio non foret homo, sed modo typus et simulacrum; foret enim cogitatio ejus absque reflexione, ita absque judicio; et sic in rebus Divinis, quae Ecclesiae sunt, non plus versatilis quam est janua absque cardine[1], aut cum cardine obice chalybeio praestructa; ac voluntas absque determinatione, ita non plus activa ad justum vel ad injustum quam saxum super tumulo sub quo jacet corpus inanime. Quod vita hominis post mortem, ac immortalitas animae ejus, sit ex dono liberi istius arbitrii, et quod “similitudo Dei” sit illud, in ipso opere, ut et supra, confirmatum est. Immo homo, hoc est, mens ejus, absque illo foret sicut spongia, quae aquam large imbibit, sed non potest illam evacuare; unde utraque obsoleret, aqua in putorem, et spongia in mucum. Proinde Ecclesia apud illum non foret Ecclesia; et sic templum, in quo peragitur cultus Dei, foret sicut lustrum cujusdam ferae sub radice procerae arboris, quae vibrat se super caput ejus, praeter quod ex illa possit sumere quicquam, et applicare sibi ad alium usum quam ut sub illa in tranquillo cubet. Insuper homo absque libero arbitrio in spiritualibus foret plus caecus in omnibus et singulis Ecclesiae quam avis noctis in luce diei; at plus videns quam illa avis est, in tenebris noctis: ad vera enim fidei palpebris occluderet oculos, ac contraheret visum illorum; at vero ad falsa fidei tolleret palpebras, aperiret oculos, et dilataret visum illorum sicut aquila. Liberum arbitrium in spiritualibus inde est, quod homo ambulet et vitam trahat in medio inter caelum et infernum et quod caelum in illum operetur a superiori, infernum autem ab inferiori; et quod optio conversionis vel ad superiora vel ad inferiora homini data sit, ita vel ad Dominum vel ad Diabolum.
29. (iii.) Tertius status hujus Ecclesiae, qui est ejus Declinatio et Vespera et vocatur Vastatio, describitur in tertio capite Geneseos, per haec:
“Serpens factus est astutus prae omni fera agri quam fecerat Jehovah Deus. Hic dixit ad mulierem, Etiam propter quid dixit Deus, Non comedetis de omni arbore horti? Cumque diceret mulier ad serpentem, De fructu arboris [horti] comedemus; tantum de fructu arboris quae in medio [horti] dixit Deus, Non comedetis de eo neque tangetis eum ne moriamini; dixit serpens,….Non moriemini; quia[1] novit Deus quod quo die comederitis de eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum. Vidit itaque mulier quod bona arbor in cibum, et quod appetibilis oculis ac desiderabilis ad dandum intellectum; ideo sumpsit de fructu ejus et comedit: deditque viro suo secum, qui comedit” (vers. 1-6).
Quod declinatio a luce in umbram vesperae hoc est, prolapsus a sapientia ac integritate, ita status vastationis hujus Ecclesiae, per illa describatur, est quia ex eo, quod homo factus sit “similitudo Dei” (per quam significatur omnimoda apparentia quod cogitet illa que sapientiae sunt ac velit illa quae amoris sunt a se, sicut Deus, videatur supra, n. 26), credidit serpenti quod [si] ederet ex illa arbore fieret sicut Deus, et sic quoque Deus, sciendo bonum et malum. Per “arborem” hanc significatur naturalis homo separatus a spirituali; qui, dum sibi relictus est, non aliter credit.
Cuivis homini est mens naturalis et mens spiritualis, distincte inter se sicut duae mansiones unius domus, et conjunctae per scalas; in cujus superiore mansione habitant herus et hera cum suis liberis, in inferiore autem illorum servi et ancillae cum mediastinis aliis. Mens spiritualis apud hominem, a nativitate usque in primam pueritiam, occlusa est; mens autem spiritualis a prima illa aetate pedetentim aperitur; data enim est cuivis homini a nativitate facultas, ac postea potentia, parandi sibi scalas per quas ascendat et loquatur cum hero et hera, ac postea descendat et illorum mandata exsequatur; haec potentia illi data est per dotem liberi arbitrii in spiritualibus. Verum enim vero, nemo potest ascendere in superiorem mansionem, per quam intelligitur mens spiritualis, nisi edat ex arboribus vitae in horto Dei. Per esum enim ex his, homo illuminatur et integratur, et concipit fidem, et per nutritionem ex fructibus illarum accipit fiduciam, quod omne bonum sit a Domino qui est Arbor Vitae, et ne hilum ab homine; et tamen quod per commorationem et co-operationem, inde quod Dominus sit in illo et ille in Domino, facturus sit bonum a se, at usque in fide et fiducia quod non a se sed a Domino. Sin aliter, homo facit instar boni, in quo intus est malum quia meritum; et hoc est edere ex arboribus scientiae boni et mali, inter quas habitat Serpens, in dira persuasione quod sit sicut Deus, vel quod non sit Deus, sed quod Natura quae vocatur Deus, et quod ex illius elementis conflatus sit. Praeterea, illi comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui amant se et mundum super omnia; at illi edunt ex arboribus vitae qui amant Deum super omnia, et proximum sicut se ipsum. Illi etiam comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui excludunt canones pro Ecclesia ex propria intelligentia, et postea confirmant illos per Verbum; at vicissim illi edunt ex arboribus vitae qui canones pro Ecclesia comparant sibi per Verbum, et postea confirmant illos per intelligentiam. Illi quoque comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui docent veritates ex Verbo et male vivunt, at illi edunt ex arboribus vitae qui bene vivunt et docent ex Verbo. Universaliter, omnes illi comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui negant Divinitatem Domini et sanctitatem Verbi; quoniam Dominus est Arbor Vitae, ac Verbum, ex quo Ecclesia est “Hortus in Eden ab oriente.”
30. Homo spiritualis est erectus homo, qui capite supra se et circum se spectat caelum, et plantis calcat terram: at homo naturalis separatus a spirituali est vel sicut incurvatus homo, qui capite nutat, et continue spectat terram, et tunc gressus pedum suorum; vel est sicut inversus, qui ambulat super palmis manuum, et ad caelum tollit pedes, et per horum vibrationes et complosiones facit cultum. Homo spiritualis est sicut homo dives, cui palatium, in quo sunt cenacula, thalami, triclinia, quorum parietes sunt continuae fenestrae ex vitris[1] crystallinis, per quas videt[2] hortos, agros, greges et armenta, quae etiam ejus possessionis sunt, ex quorum aspectu et usu se cottidie oblectat: homo autem naturalis separatus a spirituali est quoque sicut homo dives, cui est palatium in quo sunt camerae quarum parietes sunt continuae tabulae ex ligno putri, quod luce fatua circumlucet, in qua imagines fastus ex amore sui et mundi apparent sicut fusilia ex auro in medio et ex argento ad latera, ad quae flectit genua sicut idololatra. Porro homo spiritualis in se est actualiter sicut columba quoad mansuetudinem, sicut aquila quoad visum mentis, sicut avis paradisiaca volans quoad progressionem in spiritualibus, et sicut pavo quoad horum exornationem a spiritualibus: vicissim autem homo naturalis separatus a spirituali est sicut accipiter persequens columbam, sicut draco devorans oculos aquilae, sicut prester volans ad latus avis paradisiacae, et sicut bubo juxta pavonem. Hae comparationes allatae sunt, ut sint sicut perspicilla, per quae legens propius[1] contemplari potest qualis est spiritualis homo in se, et naturalis homo in se. Prorsus aliter vero hoc est, quando spiritualis homo per suam spiritualem lucem et spiritualem calorem intus est in naturali; tunc uterque unum faciunt, consimiliter sicut conatus in motu, ac voluntas (qui est conatus vivus) in actione, et sicut appetitus in gustu, ac visus mentis in visu oculi; ac evidentius, sicut perceptio rei in cognitione, et[2] cogitatio ejus in loquela.
31. (iv.) Quartus status hujus Ecclesiae, qui erat ejus Finis seu Nox et vocatur Consummatio, describitur per haec etiam [in] tertio capite [Geneseos]:
“Clamavit Jehovah Deus ad hominem, dixitque illi, Ubi tu? Qui dixit, Vocem tuam audivi in horto, ideo timui mihi….Tum dixit Jehovah,…. Num de arbore, de qua praecepi tibi ut de ea non comederes, comedisti? Et dixit homo, Mulier quam dedisti mecum, haec dedit mihi de arbore, et comedi. Et dixit Jehovah Deus mulieri, Quare hoc fecisti? Et dixit mulier, Serpens decepit me, et comedi.” Tunc Jehovah Deus maledixit serpenti, et postea mulieri, et post hanc viro. Quibus dictis, “Jehovah Deus emisit hominem ex horto Edenis, ad colendum terram, e qua sumptus erat” (vers. 9-23).
Ex sensu literato seu historico descriptionis vitae Adami, patet quod maledictus sit quia credidit serpenti quod futurus esset sicut Deus, et qui hoc credit tandem non agnoscit Deum. Et quia naturalis homo separatus a spirituali in tali fide est corde, utcumque aliter garrit ore, ideo postquam a spirituali naturalis factus est, hic[3] maledictus est; ac maledictus est quoad ejus sensuale, ejus voluntarium, et ejus intellectuale; ejus sensuale enim significatur per “serpentem,” ejus voluntarium per “mulierem,” et ejus intellectuale per “virum;” haec tria, quia unum sequitur alterum, maledicta sunt. (In Arcanis Caelestibus, ubi unaquaevis vox, et unusquisque vocum intellectus, per sensum spiritualem qui a Domino mihi revelatus est, enucleata sunt; quae quia exstant, consuli possunt.)
32. Post hanc maledictionem describitur quartus status hujus Ecclesiae, qui fuit status ejus noctis in spiritualibus et vocatur Consummatio, per quod
Expulsus fuerit ex horto, “ad colendum terram, e qua sumptus erat;”
per quod intelligitur quod deprivatus sit innocentia, integritate, et sapientia, in quibus erat dum spiritualis fuit; consequenter quod e caelo dejectus sit, hoc est, dissociatus ab angelis; consimiliter ut legitur de “Dracone,”
“Conjectus est Draco magnus, Serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas,…. conjectus est” e Caelo, ubi pugnavit cum Michaele et ejus angelis, “in terram, et angeli ejus cum illo dejecti sunt” (Apoc. xii. 9).
33. Quod per illa quae de Adamo memorantur non intelligantur aliqui status hominis protoplasti, sed status Ecclesiae, quis qui non errat spiritu non potest videre? Ut quod [Deus] in horto medio posuerit duas arbores, unam ex cujus esu homini esset vita aeterna, alteram ex qua ei mors aeterna; et quod hanc fecerit “bonam ad cibum, appetibilem oculis, ac desiderabilem ad dandum intellectum” (cap. iii. 6), ita sicut ad fascinandum animas illorum; tum quod admiserit serpentem, ac permiserit ei loqui verba doli ad mulierem in praesentia mariti qui fuit imago et similitudo Dei, ac passus sit illos per blanda et vafra illaqueari; ut et cur non providit, quia praevidit, ne illi, et ex illis totum genus humanum, prolaberentur[1] in damnationem maledictionis ejus; nam legitur in Libris Orthodoxiae Christianorum,
Quod ex Peccato hoc originali, “loco imaginis [Dei] amissae in homine sit intima, pessima, profundissima, imperscrutabilis, ineffabilis corruptio totius naturae, et omnium virium;” quodque sit radix omnium actualium malorum (Formula Concordiae, pag. [640,(b)] 640);
et quod Deus Pater universalem illam damnationem a facie sua averterit, Filium suum in mundum miserit, qui illam in Se susciperet, et sic placaret: praeter plura, quae ad cujusvis visum non consentanea Deo sunt. Quis non, ex illis in historico sensu intellectis, potest rationaliter concludere, ut comparationes utar, quod[1] illa forent, sicut qui clienti suo donat campum florentissimum, et in illo effodit puteum quem tegit tabulis quae ad tactum manus aut pedis se introrsum volvunt, et in medio super stapede[2] ponit meretricem indutam purpura et coccino, habentem in manu aureum poculum (sicut illam in Apocalypsi, xvii. 4), quae blandiloquiis allicit virum ad se, et sic efficit ut cadat in puteum et submergatur? Quin illa forent sicut quis amico suo dono dat agrum luxuriantem messe, et in medio ejus abscondit pedicas, ac emittit sirenem, quae pellacia cantus et vocis dulcis allectet in locum illum, ac faciat ut irretiatur laqueo ex quo pedem suam extricare nequit? Immo, ut adhuc comparatione utar, foret sicut quis hospitem nobilem introduceret in domum suam, ubi duo cenacula, et in singulis mensae; ad quarum unam sedent angeli; ad alteram cacodaemones, super qua sunt scyphi pleni vino dulci sed toxicato, ac patinae super quibus fercula in quibus sunt aconita; ac permittit ut daemones ibi repraesentent orgia Bacchi et hariolationes comoedorum, ac[3] invitent ad carchesia et epularia illa. Sed, mi amice, haec quae memorantur de Adamo, de Horto Dei, et de binis Arboribus in illo, prorsus sub alia facie apparent, quando spiritualiter comprehenduntur, hoc est, per sensum spiritualem exfasciantur: tunc conspicitur quod per “Adamum,” ut typum, intelligatur Ecclesia Antiquissima; ac per vitae ejus versiones, status successivi illius Ecclesiae describuntur. Ecclesia enim in principio est sicut homo e nova creatus, cui est mens naturalis et spiritualis; et in progressu fit a spirituali naturalis et tandem sensualis, qui nihil credit nisi quae sensus corporis dictant: et hic homo apparet in caelo sicut sedens super bestia quae retro flectit caput, et hominem sibi insidentem dentibus stringit, lacerat ac dilaniat; at vere spiritualis homo apparet in caelo etiam sicut sedens super bestia, sed domata, quam mollibus habenis et quoque nutibus regit.
34. (v.) Quintus status hujus Ecclesiae fuit Separatio bonorum a malis, quae fuit Ultimum Judicium super omnes qui ab illa Ecclesia fuerunt.-Hic status describitur per “diluvium” in quo omnes superstites mali perierunt; et per “Noachum et ejus filios,” per quos intelliguntur omnes boni qui salvati sunt. Finis Antiquissimae Ecclesiae per “Adamum” repraesentatae describitur in capite sexto Geneseos, per haec:
“Cum videret Jehovah quod multiplicaretur malitia hominis in mundo, et insuper omne figmentum [cogitationum] cordis ejus tantummodo malum omni die, paenituit Jehovam quod fecisset hominem in terra. Ideo dixit Jehovah, Delebo hominem quem creavi desuper faciebus terrae….. Tantummodo Noachus invenit gratiam in oculis Jehovae” (vers. 5-8).
Ultimum Judicium autem super illos describitur per “diluvium.” Quod per “diluvium,” causa est quia “aquae” in Verbo significant vera, et in opposito sensu falsa. Vera significantur per aquas fontis, aquas fluvii, aquas pluviae, perque aquas lavationum olim et aquas Baptismi hodie: correspondentia illa est ex eo, quod vera purificent animam hominis ab immundis, sicut aquae corpus ejus; ideo vocantur “aquae vivae.” At in opposito sensu per “aquas” significantur falsa; sed per aquas impuras, quales sunt paludum, cisternarum male olentium, lotii et quisquiliarum, in genere per omnes detrimentosas et letiferas; ita quoque per aquas e quarum inundatione homo emoritur, proinde per Diluvium Noachicum. Quod falsa in congerie describuntur per “inundationes,” ex sequentibus his locis constare potest:
“Dominus[1] ascendere faciens[2] super eos aquas fluvii” (Euphratis) “validas et multas;…hic ibit per Jehudam, inundabit, transibit, usque ad collum pertinget” (Esai. viii. 7, 8[3];
per “aquas fluvii Euphratis” significantur ratiocinia ex falsis, quia per “Assyriam,” cujus fluvius erat, significatur ratiocinatio.
Spiritus Jehovae sicut fluvius inundans, usque ad collum dimidiabit,
ad cribrandum gentes cribro vanitatis” (Esai. xxx. 28, 30);
per “fluvium inundantem” hic similiter significatur ratiocinatio ex falsis.
“Ecce aquae ascendentes e septentrione, quae sicut flumen inundans, ac inundabit terram et plenitudinem ejus” (Jerem. xlvii. 2);
haec de Philisthaeis, per quos intelliguntur qui non in charitate, et inde non in veris; falsa illorum significantur per “aquas ascendentes ex septentrione,” et devastatio Ecclesiae inde per “flumen inundans quod inundabit terram et plenitudinem ejus;” “terra” est Ecclesia, et “plenitudo” sunt omnia ejus.
“Dic ad incrustantes ineptum,…. Fiet pluvia inundans, qua vos[1] lapides grandinis cadent” (Ezech. xiii. 11, 13);
“incrustatio inepti” est confirmatio falsi, et “lapides grandinis” sunt falsa.
“In inundatione supergrediente consummationem faciet locum ejus, et inimicos [Ipsius] persequetur caligo” (Nah. i. 8);
per “inundationem” quae consummabit, significatur falsificatio veri; et per “caliginem,” ipsa vera in nocte.
“Dixistis,[2] Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem; quando flagellum inundationis transiverit, non veniet ad nos; posuimus mendacium fiduciam, et in falsitate latebimus” (Esai. xxviii. 15);
“inundatio” hic manifeste pro interitu per falsa, nam dicitur quod in “mendacio” posuerint fiduciam, et in “falsitate” laterent.
“Post septimanas sexaginta duas excidetur Messias, sed non Sibi; deinde urbem et sanctuarium perdet populus Principis venturi, ita ut finis ejus cum inundatione, usque ad…. desolationes” (Dan. ix. 26);
haec de Ecclesia ventura Christiana, in qua periturus cultus Domini, quod intelligitur per quod “excidetur Messias, sed non Sibi;” quod peritura sit per falsificationes, intelliguntur per quod finis ejus futurus sit “cum inundatione usque ad desolationes;” “desolatio” est falsificatio illa. Inde est quod postquam Dominus locutus est de “Abominatione Desolationis praedictae a Daniele propheta” e de “Consummatione Saeculi” per illam, dixit quod
Adventus suus futurus sit sicut diebus dum venit diluvium et sustulit omnes (Matth. xxiv. 15, 39).
Quod per
Submersionem Pharaonis et Aegyptiorum in Mari Suph (Exod. xiv.),
interitus per falsa in sensu spirituali intelligatur, in Arcanis Caelestibus, in Explicatione super illud caput, demonstratum.
35. Quoniam Ecclesiae in Christiano orbe, tam Romano Catholicae quam separatae ab illis, quae a suis antesignanis, Luthero, Melancthone et Calvino nominantur, omne peccatum traducunt ex Adamo et ejus praevaricatione, licet hic subjungere aliquid de originibus ex quibus hereditantur peccata; sunt enim horum origines totidem quot sunt genitores et genetrices in mundo. Quod ex his deriventur inclinationes, habilitates, immo pronitates ad mala, patet in luce ex testimoniis experientiae, et quoque ex assensu rationum. Quis non, ex suffragiis per experientias collectis, scit quod communis similitudo animorum et inde morum et facierum a parentibus sit in liberis et liberorum liberis, usque ad quandam posteritatem? Quis non inde potest deducere quod peccata originalia sint ex illis? Notio cuivis adnata dum spectat ad facies et ad mores fratrum et affinium in familiis, hoc facit cognoscere et agnoscere. Quae itaque ratio est deducere originem omnium malorum ex Adamo et ejus semine? Estne par ratio a parentibus? Estne horum semen quod similiter propagat? Ex solo Adami semine deducere illecebras ex quibus et secundum quas sunt formae spirituales mentium omnium hominum in universo, foret simile sicut ex uno ovo derivare aves omnis alae, tum ex uno semine bestias omnis naturae, ut et ex una radice arbores omnis fructus. Estne infinita hominum varietas ?-unus sicut ovis, et alter sicut lupus; unus sicut haedus, alter sicut panthera; unus mansuetus mannus ante currum, alter sicut indomitus onager ante illum; unus sicut ludens vitulus, alter sicut vorans tiger; et sic porro. Unde hoc cuivis nisi ex suo patre et sua matre? Quare ergo ex Adamo? per quem tamen in typo repraesentativo describitur Ecclesia hujus telluris prima, ut hactenus ostensum est. Hocne foret sicut ex una stirpe in profundo terrae latente educere cujusvis aspectus ac usus arbustum, et ex uno olere cujusvis emolumenti virgultum? Foretne illud etiam sicut ex nimbo aetatum et annalium educere lucem, et filum ex inextricabili scirpo evolvere? Cur non potius ex Noacho? qui
“Ambulavit cum Deo (Gen. vi. 9);
et cui
“Benedixit Deus” (Gen. ix. 1);
et a quo solo cum tribus liberis superstite,
“Dispersa est tota terra” (Gen. ix. 19).
Sicine hereditaria generationum ex Adamo sicut diluvio submersa exstirparentur? Sed, mi amice, aperiam veram scaturiginem peccatorum:-Omne malum concipitur a Diabolo ut patre, et nascitur ex fide atheistica ut matre; et vicissim, omne bonum concipitur ex Domino ut patre, et nascitur ex fide salutifera in Ipsum ut matre. Generationes omnium bonorum in infinitis suis variationibus apud homines non sunt nisi quam ex conjugio Domini et Ecclesiae; et e contra, generationes omnium malorum in suis variationibus apud illos non sunt nisi quam ex connubio Diaboli cum profana congregatione. Quis non novit, aut nosse potest, quod homo a Domino regenerandus sit, hoc est, e novo creandus, et quod quantum hoc fit tantum in bonis sit? Inde consequitur hoc, quod homo, quantum non vult e novo generari seu e novo creari, tantum trahat et retineat mala parentibus suis insita. Hoc est quod reconditum latet in Primo Praecepto Decalogi:
“Ego….Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum super filios, super tertiam et super quartam generationem odio habentium Me; faciens autem misericordiam in millenos amantes Me, et facientes praecepta Mea” (Exod. xx. 5, 6; Deutr. v. 9,10).
36 (vi.) Sextus status hominum hujus Ecclesiae, qui fuit, post Ultimum Judicium, Elevatio Fidelium ad Deum, ex quibus factum est novum Caelum, et Remotio Infidelium a Deo, ex quibus factum est novum Infernum.-In praemissis supra (a n. 10 ad 13, et a n. 14 ad 17), evolutum est quod post consummationem super omnes qui fuerunt ab unaquavis Ecclesia ex quatuor supranominatis, factum sit ultimum judicium, et post hoc ab illis novum caelum et novum infernum; et sic quod in hac tellure super habitatores ejus exstiterint quatuor judicia, et ex illis quatuor caeli et inferna; et datum est scire quod tam caeli quam inferna illa inter se adeo prorsus segregata sint ut nequicquam aliquis ex suo possit transire in alterius. Omnes hi caeli descripti sunt in opusculo de Amore Conjugiali; et quia spiritualis origo amoris vere conjugialis non aliunde est quam ex conjugio Domini et Ecclesiae, ita ex amore Domini erga Ecclesiam et Ecclesiae in Dominum (quod in illo opusculo, a n. 116 ad 131, ostensum est), et quia in utroque hoc amore fuerunt antiquissimi quamdiu retinuerunt imaginem Dei in se, ideo ex illo opusculo possum transcribere sequentia haec de illo caelo, ad quod tunc mihi aditus concessus est, quae sunt [haec] :-
37. Quondam, cum meditatus sum de Amore Conjugiali, captavit mentem desiderium sciendi qualis ille amor fuerat apud illos qui in Saeculo Aureo vixerunt; et postea qualis in sequentibus, quae ex Argento, Cupro, et Ferro vocantur. Et quia novi quod omnes qui in illis saeculis bene vixerunt, in caelis sint, oravi ad Dominum ut liceret mihi cum illis loqui et instrui.
“Et ecce adstitit mihi angelus et dixit,`Missus sum a Domino ut sim ductor et comes. Et primum te ducam et comitabor ad illos qui vixerunt primo Aevo seu Saeculo, quod vocatur Aureum.'” (Saeculum Aureum idem est cum Saeculo Antiquissimae Ecclesiae, quod intelligitur per “Caput ex auro bono” super statua visa Nebuchadnezari in somnio, Dan. ii. 32, de quo prius.)
“Angelus dixit, `Est ad illos via ardua; est per silvam opacam, quam nemo potest transire, nisi duce dato a Domino.’
“Eram in spiritu, et accinxi me viae; et convertimus facies ad orientem; et in pergendo vidi montem cujus altitudo pertigit ultra regionem nubium. Transivimus desertum magnum, et pervenimus in silvam ex variis arborum generibus confertam, et ex densitate illarum opacam, de qua angelus praedixit. Sed erat silva illa secta in plures tramites angustos; et dixit angelus quod totidem ambages errorum sint, et quod nisi aperiantur oculi a Domino, et videantur oleae pampineis vitibus circumcinctae, ac ferantur gressus ab olea ad oleam, abiturus sit viator in Tartara [quae circum circa ad latera sunt[1]. Haec silva talis est propter finem ut custodiatur aditus; non enim alia gens quam primaeva super monte illo habitat. “Postquam intravimus silvam aperti sunt oculi, ac vidimus hic et ibi oleas circumligatas vitibus, e quibus pendebant botri coloris cyanei; ac oleae erant in perpetuos orbes dispositae; quare secundum conspectum illarum circuivimus et circuivimus, et tandem vidimus lucum ex altis cedris, et super illarum ramis aliquas aquilas. Quibus visis dixit angelus, `Nunc in monte sumus, non procul a vertice ejus.’
“Et perreximus, et ecce post lucum campus rotundus, ubi pascebant agni et agnae, quae erant formae repraesentativae status innocentiae et pacis montanorum. Hunc campum[2] transivimus; et ecce visa sunt tabernacula et tabernacula, ad plura millia antrorsum, et ad latera in omnem extensionem visus.
“Et dixit angelus, `Nunc sumus in castris ubi Exercitus Domini Jehovih; ita se et habitationes suas vocant[3] Antiquissimi hi, dum in mundo fuerunt, habitaverunt in tabernaculis; quare etiam nunc in illis habitant.’
“Sed dixi, `Flectamus viam ad meridiem, ubi sunt sapientiores illorum, ut conveniamus aliquem cum quo sociemus sermonem.’
In eundo vidi e longinquo tres pueros et tres puellas sedentes ad januam sui tabernaculi; sed illi et illae, cum appropinquavimus,
visi sunt sicut viri et mulieres mediae staturae. Et dixit angelus, ‘Omnes incolae hujus montis apparent e longinquo sicut infantes, quia in statu innocentiae sunt, ac infantia est apparentia innocentiae.’
“Hi viri nobis visis accurrerunt, et dixerunt, `Unde estis, et quomodo huc venistis? Facies vestrae non sunt e faciebus hujus montis.’
“At angelus retulit, et narravit copiam accessus per silvam, et causam adventus. Quibus auditis, unus ex tribus viris invitavit et introduxit nos in tabernaculum suum. Vir erat indutus pallio hyacinthini coloris, ac tunica ex lana candida. Et ejus uxor erat amicta toga purpurea, et subter tunica pectorali ex bysso acupicto. “At quia in cogitatione mea erat desiderium cognoscendi conjugia antiquissimorum, intuebar per vices maritum et uxorem, et animadverti quasi unitatem animarum illorum in faciebus; et dixi, `Vos duo estis unum.’
Et respondit vir, ‘Sumus unum; est illius vita in me, et mea in illa; sumus duo corpora, sed una anima; est unio inter nos sicut est duorum tentoriorum in pectore, quae vocantur cor et pulmo; illa est parenchyma mei cordis, et ego sum illius pulmo; sed quia per cor hic intelligimus amorem, et per pulmonem sapientiam (haec per illa intelligimus propter correspondentiam), est illa amor meae sapientiae, et ego sum sapientia ejus amoris. Inde, sicut dixisti, est apparentia unitatis animarum in faciebus nostris. Inde nobis hic tam impossibile est spectare aliquam uxorem consocii in libidine sicut est spectare lucem nostri caeli ex umbra Tartarea.’
“Et dixit mihi angelus, `Audis nunc loquelam horum angelorum, quod sit loquela sapientiae, quia loquuntur ex causis.’
“His dictis, vidi lucem magnam super colle inter tabernacula; et quaesivi,’ Unde illa lux?’
`Dixit, Ex sanctuario tabernaculi nostri cultus.’
“Et interrogavi num liceat accedere; et dixit quod liceat; et accessi, et vidi tabernaculum extra et intra secundum descriptionem prorsus simile Tabernaculo quod pro filiis Israelis in deserto aedificatum, cujus forma Mosi super Monte Sinai monstrata est (Exod. xxv. 40; cap. xxvi. 30). Et quaesivi, `Quid intus in sanctuario ejus, unde tanta lux?’
Et respondit, `Est tabula cui inscriptum est Foedus inter Dominum Jehovih et Caelum.’ Plura non dixit.
“Et tunc quaesivi illos de Domino Jehovih quem colunt; et dixi, `Estne Deus Pater, Creator universi?’
“Et responderunt, `Est; sed nos per Dominum Jehovih intelligimus Jehovam in suo Humano; non enim possumus aspicere ad Jehovam in intima sua Divinitate, nisi quam per Humanum Ipsius.’ Et tunc explicuerunt quod intellexerunt, et quoque hodie intelligunt, per
Semen mulieris quod conculcabit caput serpentis (Gen. iii. 15);
videlicet, quod Dominum Jehovih venturum in mundum, redempturum et salvaturum omnes qui crediderunt et credituri sunt in Ipsum.
“His effatis cucurrit vir ad tabernacuum suum, et rediit cum malogranato, in quo fuit copia seminum ex auro; et donavit, et deportavi; quod erat signum quod fuerimus cum illis qui in Saeculo Aureo vixerunt.” [Videatur opusculum de Amore Conjugiali, n.75.]
De caelis reliquarum Ecclesiarum post Antiquissimam, videatur in eodem opusculo de Amore Conjugiali, in suo ordine (a n. 76 ad 82 ibi).
38. Infernum ex illis qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, est prae omnibus aliis infernis atrocissimum. Consistit ex illis qui in mundo crediderunt se esse sicut Deus, secundum dolosum effatum Serpentis (Gen. iii. 5); et profundius in illo inferno sunt illi qui sibi persuaserunt quod prorsus dii essent, ex phantasia quod Deus Divinitatem suam transfuderit in homines, et sic quod non amplius esset Deus in universo. Ex dira illa persuasione efflatur ex illo inferno funestus putor, qui inficit vicinias[1] tam ferali tabe ut dum aliquis approximat, occupetur primum tam lymphato delirio ut mox post singultus videatur sibi agonizare. Vidi quendam in propinquo ibi occubuisse sicut mortuus; sed translatum[2] inde revixisse. Jacet id infernum in media plaga meridionali, circum ductum vallis, super quibus stant qui stentoriae tubae voce clamant, “Ne accede propius[3].” Audivi ex angelis qui super illo inferno in caelo sunt quod cacodaemones ibi appareant sicut colubri torti in spiras inextricabiles, quod trahunt ex sublestis illorum dolis et incantationibus, quibus pellexerunt simplices ad assentiendum quod sint dii, et quod non sit Deus praeter illos. Vetusti, qui omnia sub fabulis contexuerunt, hos intellexerunt per “gigantes” qui impugnaverunt castra deorum, et qui a Jove per fulmina ejus dejecti sunt, et sub montem ignivomum Aetnam detrusi, et vocati “Cyclopes.” Illi etiam inferna illorum vocaverunt “Tartara,” ac “Stagna Acherontis,” ac profunda ibi “Stygem,” et illos qui ibi “Echidnas Lernaeas;” et sic porro.
39. LEMMA TERTIUM
DE ECCLESIA NOACHICA, SEU ANTIQUA HUJUS TELLURIS.
Quoniam omnis Ecclesia est trina, intima seu caelestis, media seu spiritualis, et externa seu naturalis, ideo tres filii fuerunt Noacho, et per “Schemum” significatur Ecclesia intima seu caelestis, per “Japhetum” Ecclesia media seu spiritualis, et per “Chamum” Ecclesia externa seu naturalis. Apud quos autem una Ecclesia est, et apud quos altera et tertia, ut et quales sunt in se et inter se, non vacat hic describere; sunt enim caeli, supremum, medium, et infimum,[1] quibus tres illi gradus Ecclesiae correspondent. Praeterea Noachica haec, seu Antiqua Ecclesia, per totam Asiam dispersa fuit, imprimis in Syriam, Mesopotamiam, Assyriam, Chaldaeam, Terram Canaanem et vicinias ejus, Philisthaeam, Aegyptum, Tyrum, Zidonem, Ninivem, et quoque in Arabiam et Aethiopiam, ac temporis tractu in Tartariam Magnam, et abinde deorsus usque ad Pontum Euxinum, et ab hoc in omnes districtus Africae. Quod gentes ubivis terrarum in cultu ex aliqua religione fuerint, notum est; ac religio non dabilis est nisi per quandam revelationem, et per hujus propagationem a gente ad gentem, [ut] videatur in opere praecedente, Vera Christiana Religio (n. 273-276); ubi etiam evictum est quod ante Verbum Israeliticum fuerit Verbum, quod tempore deperditum est; sed usque ex Divina Domini Providentia in Tartaria Magna conservatum, ex [quo] illorum cultus Divinus usque ad hodie est; de quo etiam in dicto opere (n. 264-266, 279).
40. Quis infitias ire potest quin universum creatum sit propter humanum genus, ut ex illo formaretur caelum angelicum in quo Deus in dominio gloriae suae habitaret? Ad hunc finem quae causa media promotrix et effectrix alia quam religio? Et quid religio aliud quam ambulatio cum Deo? Et religio est sicut semen producens justa et vera desideria, et inde judicia et acta, in spiritualibus, et per haec in memoralibus, perque haec et illa in civilibus. Ut ergo sciatur qualis homo est cui est religio, et qualis cui non religio, dicetur. Homo cui est religio, est in spiritualibus sicut pelecanus[1] alens pullos sanguine suo; homo autem cui non religio, est in illis sicut vultur in inedia devorans prosapiam suam. Homo cui est religio, et in moralibus est sicut turtur in nido cum sua turture super suis ovis aut pullis; homo autem cui non religio, in illis est sicut milvus [vel] accipiter in cavea ad columbarium. Homo cui est religio, in politicis est sicut cycnus volans cum botro in ore; at homo cui non religio, in illis est sicut basiliscus cum herba toxicata in ore. Homo cui est religio, in civilibus reliquis est sicut tribunus equitans super generoso equo; at homo cui non religio, est in illis sicut coluber in deserto Arabiae, ore mordens caudam suam, et se in volumine projiciens super equum, circumligaturus equitantem. Homo cui est religio, in civilibus reliquis est sicut princeps filius regis proferens insignia charitatis et elegantia veritatis; at homo cui non religio, est sicut triceps canis Cerberus in ostio ad curiam Plutonis, ex triplici suo ore exspumans aconita.
41. Hujus Ecclesiae status successivos, qui sunt ortus seu mane, progressio in lucem et dies, vastatio seu vespera, ac consummatio seu nox, non licet descriptione persequi quemadmodum prius status Antiquissimae[2] Ecclesiae, quoniam status illius Ecclesiae non similiter possunt colligi ex nostro Verbo; memoratur enim ibi progenies Noachi ex tribus ejus filiis modo in summa, una alterave pagina; at insuper fuit Ecclesia illa per plura regna dispersa, et in singulis fuit illa variata, et inde subivit et percurrit illa dictos status diversimode.
Quod primus et secundus status illius in regionibus circum Jordanem et circa Aegyptum fuerit sicut “Hortus Jehovae,” constat ex his:
Fuit Planities Jordanis “sicut Hortus Jehovae, sicut Terra Aegypti qua venitur Zoar” (Gen. xiii. 10).
Quodque similiter Tyrus ex his:
Tu princeps Tyri, “plenus sapientia, et perfectus pulchritudine; in [Edene,] Horto Dei fuisti, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum…..Perfectus tu in viis tuis, a die quo creatus, donec inventa est perversitas in te” (Ezech. xxviii. 12-15).
Quod Aschur fuerit sicut “cedrus in Libano,” ex his:
Ecce Aschur cedrus in Libano, pulchra ramo,….alta altitudine…..In ramis ejus nidificarunt omnes aves caelorum, et sub ramis ejus pepererunt omnis bestia agri, et in umbra ejus habitarunt omnes gentes magnae…..Omnis arbor in Horto Dei non par fuit illi pulchritudine,…..et aemulatae sunt illi omnes arbores Edenis quae in Horto Dei” (Ezech. xxxi. 3-9).
Quod sapientia floruerit in Arabia, constat
Ex profectione Reginae Schebae ad Salomonem (1 Reg. x. 1-13[1]); tunc
Ex tribus Sapientibus qui venerunt ad Jesum recens natum, praeeunte stella (Matth. ii. 1-12).
Tertius et quartus status illius Ecclesiae, qui fuit ejus vastationis et consummationis, describitur in Verbo passim in historicis et passim in propheticis ejus. Consummatio gentium circum Jordanem seu Terram Canaanem, describitur
Per destructionem Sodomae, Gomorrhae, Admae et Zeboim (Gen. xiv. et xix.[2]).
Consummatio Ecclesiae gentium intra Jordanem, seu in Terra Canaane,
Per expulsionem et quarundam internecionem (apud Josuam, et in Libro Judicum).
Consummatio Ecclesiae istius in Aegypto,
Per submersionem Pharaonis et Aegyptiorum in Mari Suph (Exod. xiv.).
Et sic porro.
42. Certum est quod Ecclesia haec Antiqua fuerit Ecclesia repraesentativa, quae in typis et signis visibilibus et naturalibus figurabat invisibilia et spiritualia Ecclesiae demum venturae, quando Ipse Jehovah Se manifestaret in Naturali Forma Humana, et per hanc Sibi daret ingressum ad homines, et hominibus aditum ad Se, et sic nudaret Se a typis, et conderet Ecclesiam cum praeceptis quae omnes qui credunt in Ipsum ut Hominem, et faciunt mandata Ipsius, compendiaria via ducerent ad caelum, habitaculum Divinitatis suae. Sed quia Antiqua haec Ecclesia, typica venturae, correspondentias repraesentativas converterunt in magica et idololatrica, et sic in infernalia, excitavit Jehovah Ecclesiam Israeliticam in qua[1] restauraret typos primitivos, qui caelestes fuerunt; tales typi fuerunt omnia tabernacula, festa, sacrificia, sacerdotia, amictus Aharonis et filiorum ejus, unctiones, praeter statuta quae longa serie per Mosen edicta sunt.
43. Quomodo Ecclesia repraesentativa apud illos versa fuit in idololatricam, paucis tangam:-Omnia spiritualia quae caeli et Ecclesiae sunt, coram illis sistebantur in formis visibilibus et tactilibus, ut mox supra dictum est; formae illae desumptae fuerunt ex subjectis trium regnorum Naturae, animalis, vegetabilis, et mineralis, per quae repraesentabantur talia quae regni caelestis sunt. Has formas typicas posuerunt in suis sanctuariis, in domuum suarum penetralibus, inque foris et plateis; et ordinabant illas secundum significationes. At postera aetas, postquam scientia correspondentiarum obliterata est, et inde periit cognitio significationis illarum, coepit intueri et agnoscere illa objecta ut totidem Diva et Sancta; et tunc ad quaedam flectebant genua, quaedam libabant osculis, quaedam etiam exornabant et decorabant torquibus, myrothecidiis, et periscelidis, prorsus sicut infantes suas pupas, et sicut Papaei sua simulacra; immo ex quibusdam fecerunt Penates, ex quibusdam Semideos tutelares, et ex quibusdam Pythones; quaedam autem in minutis formis portabant manibus, quaedam fovebant gremiis, palpabant, ac insusurrabant petitiones; et sic porro. Ita typos caelestes coverterunt in typos infernales, ac Divina caeli et Ecclesiae in idola. Propter hanc transfigurationem et defigurationem caelestium, nova Ecclesia repraesentativa apud Filios Israelis excitata est, in qua[2] repraesentationes reales, ut supra dictum est, institutae sunt; et cui interdictum est ne per alias cultum Divinum instaurarent; ut patet ex his in Primo Praecepto Decalogi:
“Non facies tibi sculptile, aut ullam figuram, quae in caelis desuper, et quae in terra infra, et quae in aquis sub terra. Non incurvabis te illis, et non coles ea” (Exod. xx. 4, 5; Deutr. v. 8, 9).
44. Dictum est quod ex populis cujusvis Ecclesiae in fine ejus factum sit novum Caelum et novum Infernum; et quia in lemmate praecedente de Caelo et Inferno ex lllis qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, narrationem edidi, libet etiam de his; ad hoc enim mihi datus est accessus, quoniam datum est mundum spiritualem pervagari et lustrare, propter finem ne[1] Ecclesia Nova vere Christiana sit in caligine de Caelo et Inferno, deque sorte sua post mortem, secundum acta vitae suae. Sunt haec quoque in opusculo de Amore Conjugiali (n. 76). De Caelo ex illis:-
“Venit ad me angelus et dixit, `Vis ut comiter te ad populos qui in Aevo seu Saeculo Argenteo vixerunt, ut ex illis audiamus de illorum temporis moribus et vita.[2]’ Et inquit quod non adeantur nisi ex auspicio Domini.
“Factus sum in spiritu, ac comitatus sum ducem meum, et primum ad collem in confinio orientis cum meridie; et cum super illo clivo eramus, ostendit mihi magnam extensionem tractus terrae, et vidimus procul eminentiam sicut montanam, inter quam et collem super quo stetimus erat vallis, et post hanc planities, et ab hac acclivitas lente surgens.
“Descendimus e colle transituri vallem, et vidimus a lateribus hic et illic ligna et saxa in figuras hominum, et variarum bestiarum, avium et piscium sculpta. Et quaesivi angelum, `Quid illa? Suntne idola?’
“Et respondit. `Prorsus non; sunt figurationes repraesentivae variorum virtutum moralium et veritatum spiritualium.’ Fuerat apud populos Illius aetatis scientia correspondentiarum; et quia bestia, avis, piscis correspondet alicui qualitati, ideo unumquodvis sculptile repraesentat et significat aliquid singulare virtutis aut veritatis, et plura simul ipsam virtutem aut veritatem in quadam communi extensa forma; sunt illa quae in Aegypto vocata sunt hieroglyphica.
“Perreximus per vallem; et dum intravimus planitiem, ecce vidimus equos et currus; equos varie phaleratos et capistratos, ac currus diversiformes, quosdam exsculptos, sicut aquilas, quosdam sicut unicornes, quosdam sicut balaenas; et quoque in fine aliqua plaustra, et circum ad latera stabula. At cum appropinquavimus, tam equi quam currus disparati sunt, et pro illis vidimus homines paria et paria, ambulantes, colloquentes et ratiocinantes. Et dixit mihi angelus, `Species equorum, curruum, et stabulorum, e longinquo visae, sunt apparentiae rationalis intelligentiae hominum illius Aevi; equus enim ex correspondentia significat intellectum veri, currus doctrinam ejus, ac stabula loca instructionis. Nosti quod omnia in hoc mundo secundum correspondentias appareant.’
“Sed praeterivimus haec, et per acclivum ascendimus. Et tandem vidimus urbem, quam intravimus; et in pervadendo, e plateis et foris lustravimus ejus domos. In medio ejus erant palatia structa ex marmore; ante illa erant gradus ex alabastro, et [ad] latera graduum columnae ex jaspide. Vidimus etiam templa ex pretioso lapide, coloris sapphirini et lazurei. Et dixit mihi angelus, `Domus illis ex lapidibus sunt, quia lapides significant veritates naturales, et lapides pretiosi veritates spirituales; et omnibus illis qui in Argenteo Aevo vixerunt, fuit intelligentia ex veritatibus spiritualibus et inde naturalibus; simile enim significat argentum.’
In perlustrando urbem vidimus hic et ibi consortes, tum maritos et uxores. Exspectavimus, ut alicubi invitaremur; et cum hoc in animo erat, revocabamur a duobus in domum, ac intravimus. Et angelus pro me locutus cum illis aperuit causam adventus in hoc caelum, quod esset `propter instructionem de moribus apud antiquos e quibus estis.’
Et responderunt, `Nos fuimus ex populis in Asia; ac studium nostrae aetatis fuit studium veritatum, per quas nobis fuit intelligentia. Hoc studium fuerat animae et mentis nostrae studium; sed studium sensuum corporum nostrorum fuerant repraesentationes veritatum in formis naturalibus; ac scientia correspondentiarum conjunxit sensualia corporum nostrorum cum perceptionibus mentium nostrarum, ita naturalia et corporalia cum spiritualibus et caelestibus, et conciliavit nobis communicationem cum angelis caeli.’
“His auditis, rogavit angelus ut aliquid de conjugiis apud illos referrent.[1] Et dixit maritus, `Est correspondentia inter conjugium spirituale, quod est boni et veri, et inter conjugium naturale, quod est viri cum uxore; et quia studuimus correspondentiis, vidimus quod Ecclesia cum suis veris et bonis nequaquam dari possit apud alios quam qui in amore vere conjugiali vivunt; est enim conjugium boni et veri Ecclesia apud hominem. Quare omnes nos qui hic sumus, dicimus quod maritus sit verum, et uxor ejus veri bonum, et quod bonum non possit amare aliud verum quam quod sui est, nec verum redamare aliud bonum [quam] quod sui est; si aliud, periret conjugium internum seu spirituale quod facit Ecclesiam, et fieret modo conjugium externum seu naturale, cui idololatria et non Ecclesia correspondet.’
“His dictis introducti sumus in antithalamum, ubi plura technica super parietibus, et imagines parvae sicut fusae ex argento erant. Et quaesivi quid illa. Dixerunt, `Sunt picturae et formae repraesentativae plurium qualitatum, praedicationum et jucunditatum spiritualium;’ sicut etiam erant cherubi et palmae super parietibus Templi Hierosolymitani.
“Post haec apparuit e longinquo currus tractus a mannis albis;
quo viso dixit Angelus, `Ille currus est nobis signum ut abeamus.’ Tunc, cum descendimus per gradus, dedit hospes nobis botrum ex uvis uvis candidis adhaerentem foliis ex vite; et ecce folia in manibus nostris facta sunt argentea; et deportavimus illa in signum quod cum populis Saeculi Argentei locuti simus.”
45. De Inferno ex illis:-
Inferna ex hominibus Ecclesiae Noachicae seu Antiquae quoad plurimam partem consistunt ex Magis, quibus mapalia et agapae sunt, [in] deserto sparsae. Vadunt ibi cum baculis in manu, qui diversiformes sunt, et quidam tincti succis necromanticis. Per illos, sicut olim, artes suas exercent, quae fiunt per abusus correspondentiarum, phantasias, fiducias persuasivas, per quas fuit fides miraculosa, et facta sunt miracula olim; tum per exorcismos, incantamenta, fascina, et veneficia, et plures alias daemonophonias per quas sistunt appaentias illusorias sicut reales. Jucundissimum cordis eorum est vaticinia et praesagia edere, ac Pythones agere. Ex his praecipue exstiterunt Enthusiasmi in Christiano orbe.
46. LEMMA QUARTUM
DE ECCLESIA ISRAELITICA ET JUDAICA.
Ut status hujus Ecclesiae perrimemur et distincte exhibeamus, interest ut illos in hoc ordine lustremus:-
(1.) Quod primus status hujus Ecclesiae fuerit Apparitio Domini Jehovae, ac Vocatio et Confoederatio, et tunc ejus Ortus et Mane.
(ii.) Quod secundus status hujus Ecclesiae fuerit Instructio, ac demum Intromissio in Terram Canaanem, et tunc ejus Progressio in lucem ac Dies.
(iii.) Quod tertius status hujus Ecclesiae fuerit Deviatio a vero Cultu repraesentativo in idololatricum, et tunc ejus Vastatio seu Vespera.
(iv.) Quod quartus status hujus Ecclesiae fuerit Profanatio Sanctitatum, et tunc ejus Consummatio seu Nox.
(v.) Quod ante hunc statum et post illum, facta sit promissio Adventus Domini Jehovih in mundum, [et] de Nova Ecclesia in qua regnatura sunt justitia et judicium.
(vi.) Quod quintus status hujus Ecclesiae fuerit Separatio bonorum a malis, et tunc Judicium super eos qui ab illa fuerant; sed hoc in mundo[1] spirituali.
(vii.) Aliquid de Caelo et Inferno ex illa gente.
47. (i) Quod primus status hujus Ecclesiae fuerit Apparitio Domini Jehovih, ac Vocatio et Confoederatio, et tunc ejus Ortus seu Mane.-Quod in principio cujusvis Ecclesiae ex quatuor hujus telluris Dominus Jehovih apparuerit, ex Verbo docemur. Causa est quia Deus est Omne in omnibus Ecclesiae et ejus religionis; et agnitio Dei ibi est sicut anima in corpore, quae tam interiora quam exteriora ejus vivificat; et est sicut prolificum in semine, quod intime in omni succo per radicem e terra exanclato sequitur a primo germine usque ad fructum et in hunc, ac disponit vegetationem ut procedat in suo ordine. Quare homo Ecclesiae absque agnitione Dei est in conspectu angelorum brutus sicut fera silvae, aut sicut avis noctis, aut sicut belua maris; immo homo absque agnitione Dei est sicut arbor cujus rami sunt abscissi, et caudex dissectus, et omnia simul congesta in struem reservatam igni; nam dicit Dominus,
“Sine Me non potestis facere quicquam; nisi quis manserit in Me, ejectus est foras sicut palmes et arefactus, et colligunt illum, et in ignem conjiciunt illum, et comburitur” (Joh. xv. 5, 6).
Homo absque agnitione Dei intus quoad rationalia sua, est sicut rudera urbis incensae; et quoque est sicut cibus a quo dum nutricium ejus elixatum est, fatiscit in sterquilinium. Et sic porro.
48. Sed impossibile est ut homo possit agnoscere Deum et aliquid Ejus, nisi Deus Se in Personali Forma Humana manifestaverit: natura enim mundi circumfundit illum, et non videt, sentit et spirat quicquam quam quod inde est, et tangit organa corporis ejus; inde mens ejus concipit et suscipit rationale, quod in medio Naturae gremio jacet, sicut embryo in utero; nec videt quicquam antequam enititur, et accipit visum. Quomodo itaque homo in hoc statu aliquo modo potest transpicere Naturam, et agnoscere aliquid quod supra illam est, quale est omne Divinum, caeleste, et spirituale, et inde omne religiosum, quae in se sunt supra naturalia? Quapropter absoluta necessitas est ut Deus Se manifestet, et sic Se faciat agnosci, ac post agnitionem inspiret illum Divino suo afflatu, et per hunc receptum in corde ducat illum, et tandem ad Se in caelum; quod nequaquam fieri potest, nisi per instructiones. Nonne etiam imperator et rex se primum faciet agnosci et coronari antequam auspicatur regimen suum? etiam antequam coronatur, insignibus dominii instruitur, et amicit, ac ungit, confoederabit sibi populum per pacta conventa utrinque jurata? quo facto populus fit regis, et rex populi. Nonne sponsus se primum faciet videri antequam proponit desponsationem, et postea nuptias? Annon pater coram suo infante sistet, illum amplectetur et osculabitur, antequam infans potest dicere, “Abba, Pater?” Et sic porro. Adhuc plus Dominus Jehovih, qui est “Rex regum et Dominus dominorum” (Apoc. xvii. 14), Ecclesiae Sponsus et Maritus (Apoc. xxi. 9), et inde omnium ejus prolum Pater. Per “Dominum Jehovih” intelligimus Dominum Salvatorem et Redemptorem nostrum; Hic apud Danielem, et apud Prophetas [reliquos] ubivis, vocatur “Dominus Jehovih.”
49. Propositum supra est quod primus status apud filios Israelis fuerit Apparitio Domini Jehovih, Vocatio, et Confoederatio; et ex Verbo discimus quod tria haec data sint primo apud Abramum, secundo apud Mosen, et tertio apud universum populum. Apparitio Domini Jehovih coram Abrahamo[1] describitur in Genesi, ita:
“Jehovah apparuit Abrahamo in planitiebus Mamre; ille sedens ad ostium tentorii sui,….cumque tolleret oculos suos et videret, ecce tres Viri stabant prope illum; quos cum primum vidit, cucurrit obviam ipsis ab ostio tentorii, et incurvavit se in terram. Atque dixit, Adonai, si inveni gratiam in oculis tuis, ne quaeso transeas praeter servum tuum” (cap. xviii. 1-3, seq.).
Erat Dominus noster Salvator, qui in Divina sua Trinitate, quam tres angeli repraesentabant, apparuit; nam dixit Dominus,
“Abraham….exultavit ut videret diem meum, ac vidit et gavisus est…..Amen, amen, dico vobis, Priusquam Abraham fuit Ego sum” (Joh. viii. 56, 58).
Est in Domino Divina Trinitas; et Divina Unitas in Divina Trinitate repraesentata[2] est per “tres Viros,” qui etiam dicti sunt
“Angeli” (Gen. xix. 1).
In Divina autem sua Unitate dictus est
“Adonajus” (Gen. xviii. 3; cap. xix. 18):
ut et
“Jehovah” (persaepe; [vide] Gen. xviii. 13, 14, 17, 19, 20, 22, 26, 33).
Apparitio Domini Jehovih coram Mose describitur in Exodo, ita:
“Apparuit Angelus Jehovae Mosi” ad montem ad Chorebum, “in flamma ignis e medio rubi…..Dixit itaque Moses, Secedam et videbo visionem magnam hanc, cur non comburitur rubus. Et vidit Jehovah quod secederet [ad videndum]; ideo clamavit ad eum Deus e medio rubi, et dixit, Mose, Mose.”…. Et porro, dixit Moses ad Deum, “Quodnam nomen Tuum? …. Dixit Deus,….SUM QUI SUM…..Sic dices filiis Israelis, SUM misit me ad vos” (Exod. iii. [1,] 2-4, seq., 14, seq.).
Apparitio Domini Jehovih coram toto Populo describitur etiam in Exodo, ita:
Dixit Jehovah ad Mosen,” Dic filiis Israelis ut “sint parati in diem tertium, quia die tertio descendet Jehovah in oculis omnis populi super Montem Sinai…..Et factum est in die tertio….ut essent voces et fulgura et nubes gravis[1] super monte, et vox bucinae valde vehemens, ut trepidaret universus populus qui in castris…..Mons Sinai totus fumabat, quia descendit super eum [Jehovah] in igne,” et promulgabat coram populo Legem (Exod. xix. 9-24; cap. [xx.] 1-15 [B.A. 1-18]).
Apparuit etiam Dominus Josuae ut
“Princeps exercitus Jehovae” coram quo Josua cecidit facie super terram, et vocavit Illum Adonajum suum (Jos. v. 13, 14).
Vocatio filiorum Israelis ad Terram Canaanem, ita ad Ecclesiam, etiam ter facta est; una ad Abramum, ut e terra patria sua illuc abiret, et porro promissio quod semen ejus haereditaturum sit illam terram (Gen. xii. 1-7); vocatio etiam facta est per Mosen (Exod. iii. 16, 17); et porro per Josuam (Jos. i. 3, seq., et 11).
50. Foedus etiam pactum est aliquoties; primum cum Abramo (de quo Gen. xvii. i-14); [deinde] cum Populo (Exod. xxiv. 7, 8; et porro, Jos. xxiv. 24, 25). Ex his nunc patet, quod primus status hujus Ecclesiae fuerit Apparitio Domini Jehovih, ac Vocatio et Confoederatio, et tunc ejus Ortus seu Mane.
Quod per “Dominum Jehovih” ubivis in Verbo intelligatur Jehovah in Humano suo, qui est Dominus Redemptor et Salvator noster, in sequentibus videbitur.
51. (ii.) Quod secundus status hujus Ecclesiae fuerit Instructio, et demum Intromissio in Terram Canaanem, et tunc ejus Progressio in lucem et Dies.-Supra indicatum est quod tam Ecclesia Antiqua seu Noachica quam haec Israelitica quoad omnem cultum suum fuerit repraesentativa. Causa hujus providentiae Divinae fuit, quod Jehovah nondum induerit Humanum Naturale, quod per Incarnationem in utero Mariae, ita secundum ordinem a creatione constabilitum, suscepit; et non prius potuit conjungi homini quoad interiora spiritus ejus, et sic ibi ad perceptionem manifestare Divina Sua, quae sunt caelestia et spiritualia, et sic alta supra acumen sensuum corporis. Hoc tum impossibile fuit sicut est dare avi volatum in aethere, ac pisci gressum in aere. Nam si Jehovah apud hominem nisi quam per Humanum suum intraret, foret sicut termitem arboris mittere in medium focum speculi caustici, aut argentum vivum in tigillum candens in camino, quae subito dissiparentur. Est enim Jehovah sicut ignis ardens ex zelo Divini Amoris sui; in quo si absque Humano intraret hominem, dissiparet illum, sicut modo dictum est; quare dixit ad Mosen, cum voluit oculis suis videre gloriam Ipsius, quod non posset ullus homo videre Ipsum et vivere. Aliter vero postquam Humanum Naturale assumpsit, et hoc glorificatum univit Divino suo, et sic in Se conjunxit Divinum Caeleste, Divinum Spirituale et Divinum Naturale in unum. Tunc potuit per hoc Se Conjungere homini in naturali, immo in sensuali ejus, et simul spiritui seu menti ejus in ejus rationali, ac ita ejus naturale lumen illustrare luce caelesti. Quod post Adventum Jehovae in mundum talis conjunctio facta sit, patet in evidentia ex Ipsius Domini verbis:
“In die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis” (Joh. xiv. 20).
Nunc antequam Incarnatio Jehovae facta est, non potuit conjunctio fieri quam per angelum, ita per humanum repraesentativum; propterea etiam omnia Ecclesiae eorum facta sunt repraesentativa; proinde quod per typos afficientes sensus corporis eorum, et simul correspondentes spiritualibus, Jehovam colerent. Inde erat quod homines Ecclesiae Antiquae, et adhuc plus homines Ecclesiae Israeliticae, externi et naturales homines fuerint, nec fieri potuerint interni et spirituales, sicut fieri possunt homines post Adventum Domini. At usque illi qui agnoverunt Jehovam, et simul cum Ipso Adonajum, hoc est, Dominum venturum, qui in Verbo nominatur “Dominus Jehovih,” “Deus Israelis” et “Sanctus ejus,” “Messias” seu “Unctus Jehovae,” “Rex,” “Petra,” et alicubi “Filius,” et coluerunt Illos simul, receperunt sanctum in spiritibus illorum, et inde in typicis religionis eorum. Reliqui autem non receperunt; unde horum religio non fuit religio sed superstitio, et horum cultus non repraesentativus sed idololatricus; et hic tametsi similis fuit in externa forma, usque dissimilis fuit in interna. Sed ut hoc faeneretur aliquam lucem, illustrabitur per comparationes. Cultus idololatricus est sicut qui veneratur regem, principem, magnatem, aut aliquem excelsae dignitatis virum, solum ex pompa aulicorum ejus, ex magnificentia curruum, et equitum aut cursorum ante illum, exque splendente et purpureo amictu; ast cultus repraesentativus genuinus est sicut qui aspectat regem, principem, magnatem, aut aliquem excelsae dignitatis virum, ex religione ejus et sapientia ejus, atque ex justitia et judicio ejus, et ex his memorata insignia honoris ejus. Porro cultus idololatricus est sicut qui spectat primatem Ecclesiae solum ex cidari ejus et clenodiis in illa, aut alium praesulem aut antistitem ex infula ac mitra eorum; ac cultus repraesentativus genuinus est sicut qui spectat illos ex zelo amoris pro animabus hominum Ecclesiae, et pro salute aeterna illarum, et ex his insignia capitis eorum. Adhuc, cultus idololatricus est sicut ager plenus calamis absque aristis, aut cum aristis absque frumento in illis, aut etiam cum his absque nucleo in frumento, et sic porro; cultus autem repraesentativus genuinus est sicut ager plenus messe, cujus frumenta tument nucleis, ex quibus simila et panis in copia. Cultus idololatricus est etiam sicut ovum in quo non est spermaticum: at cultus repraesentativus genuinus est sicut ovum in quo prolificum, ex quo pullus. Ut adhuc instem comparando[1] binos illos cultus: cultus idololatricus est sicut qui per rheubismum perdidit sensum odoris et sensum saporis; hic dum admovet aliquam uvam naribus, aut instillat vinum linguae, nihil praeter tactum eorum sentit; at cultus repraesentativus genuinus est sicut qui insimul uvae odorem et vini saporem persentit, et sic fruitur usu utriusque in suavitate.
52. Quod secundus status hujus Ecclesiae fuerit Instructio, sequitur ex ordine; nam dum quis vocatur ad Ecclesiam, instruetur de praeceptis religionis secundum quae victurus est. Quod hoc post vocationem factum sit cum filiis Israelis, patet e promulgatione Legis super Monte Sinai, in qua omnia praecepta amoris et fidei[2] in Deum et omnia amoris et fidelitatis erga proximum continentur. Post instructionem de communibus vitae et fidei praeceptis, sequebatur evulgatio plurium legum quae vocabantur “judicia” et “statuta,” quae erant de Sanctificatione Sabbathi, de Festis statis, de Sacrificiis, de Sacerdotio, de Tabernaculo, de Cultu sancto in illo et super altari extra illud, deque Comessatione ex sanctificatis, de Ministerio Aharonis et Filiorum ejus, deque horum Amictu, deque Consecratione horum, et Sanctificatione omnium Tabernaculi per oleum unctionis; et porro, de Ordine Levitico, de Matrimoniis et Divortiis, de Mundationibus; de Cibis, de Asylis; praeter pluribus aliis, quae omnia fuerunt repraesentationes naturales correspondentes spiritualibus; verbo,[1] libri quatuor posteriores Mosis non sunt aliud quam libri instructionis pro illa Ecclesia. Post has instructiones filii Israelis intromissi sunt in Terram Canaanem, proinde in ipsam Ecclesiam; nam “Terra Canaan” repraesentabat et inde significabat Ecclesiam; erat etiam terra illa in meditullio totius orbis nostri, nam a parte antica spectabat Europam, a parte sinistra Africam, aque parte postica et laterali dextra Asiam. Praecepta vero per Mosen lata, postquam in Terram illam pervenerunt, locupletata sunt per Prophetas, deinde per Davidem Regem, et demum [per] Salomonem postquam Templum aedificatum est; quod constat ex Libris Judicum, Samuelis, et Regum. Hic itaque fuit secundus status Ecclesiae, qui fuit ejus progressio in lucem, seu dies.
53. His duobus statibus hujus Ecclesiae applicari possunt haec in Verbo:
Jehovah “vivificabit nos post biduum, in die tertio eriget nos ut vivamus coram Ipso.” Jehovah, “sicut Aurora paratus exitus Ejus, et veniet sicut pluvia nobis, sicut pluvia serotina irrigat[2] terram” (Hosch. vi. 2, 3);
“Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis….. Ille sicut lux mane,….mane sine nubibus ” (2 Sam. xxiii. 3, 4).
Et apud Mosen:
“Defluet sicut pluvia doctrina mea; stellabit sicut ros verbum meum; sicut stillae super gramen, et sicut guttae super herbam. Nomen Jehovae praedicabo; date magnitudinem Deo nostro. Petra, cujus perfectum opus, omnes viae Ejus judicium; Deus fidelitatis, non perversitas, justus et rectus Ille” (Deutr. xxxii. 2-4).
Ex his etiam confirmatur quod bini illi status hujus Ecclesiae fuerint a Domino nostro, qui est “Deus Israelis” et “Petra;” quod sit “Petra” liquet ex his apud Paulum,
“Petra erat Christus” (1 Cor. x. 4).
54. (iii.) Quod tertius status hujus Ecclesiae fuerit Declinatio a vero Cultu repraesentativo in idololatricum, et tunc ejus Vastatio seu Vespera.-De discrimine cultus repraesentativi et cultus idololatrici, quaedam memorabilia supra allata sunt; ex quibus conspici potest quod dum typi, figurae et signa, quae ut objecta religionis ab hominibus [Ecclesiae] Noachicae et Israeliticae sensibus corporis captabantur, non simul ex superiore seu interiore idea, quae prope accedit ad spiritualem, spectata sunt, cultus vere repraesentativus apud illos facile ceciderit in idololatricum. Sicut pro exemplo: si de tabernaculo non simul cogitavissent sicut de caelo et Ecclesia, ac de habitaculo Dei in illis; de panibus facierum inibi, non simul sicut de pane caelesti nutricio animae; de thure et suffitu super altari aureo ibi, non simul de cultu ex fide et charitate, quod hic sicut gratus odor ascendat ad Jehovam; de luminibus in lucernis candelabri aurei accensi, non simul sicut de illuminatione intellectus in religionis illorum objectis; deque comessatione a sanctificatis, non simul sicut de pane caelesti nutricio animae; de thure et suffitu super altari aureo ibi, non simul de cultu ex fide et charitate, quod hic sicut gratus odor ascendat ad Jehovam; de luminibus in lucernis candelabri aurei accensi, non simul sicut de illuminatione intellectus in religionis illorum objectis; deque comessatione a sanctificatis, non simul ut de appropriatione ciborum caelestium, et quoque de spirituum eorum sancta refocillatione ex peractis sacrificiis; et similiter de reliquis. Exinde patet quod si homo Ecclesiae repraesentativae illa quae cultus illius fuerunt, non simul spiritu rationali illustrato per lucem caelestem a Domino, sed solum spiritu rationali instructo per lumen naturale mundi a se ipso, aspexit, facile potuerit a cultu genuino repraesentativo abripi in cultum idololatricum, et sic vastari; nam vastatio non aliud est quam deviatio, declinatio, et delapsus a cultu repraesentativo in idololatricum; qui duo cultus sunt similes quoad faciem externam, non autem quoad faciem internam. Propter proclivem hunc delapsum, ab uno cultu qui in se fuit caelestis in alterum qui in se erat infernalis, non potuerunt interiora de fide et charitate; quoniam illa aspexissent vix aliter quam sicut aves supra caput, aut sicut quis meteora in aere; et praeterea obvolvissent illa meris fallaciis sensuum tam dense usque ut non quicquam de revelatis spiritualibus exstaret residuum, nisi quantum ex facie apex nasi, aut ex manibus unguis digiti; et quoque deformassent illa ita ut coram angelis non apparerent aliter quam sicut monstrum marinum amictum pallio, quoad caput mitra, et quoad faciem, postquam haec rasa et colorata est, sicut simia cui facies calva est: et quoque coram angelis apparerent sicut sculptile articulis mobilibus instructum et incavatum, intra quod aliquis vir Levita immissus ambularet, ageret, et loqueretur, et tandem clamaret turbae superstitiosae, “Prosternite vos, invocate; ecce me, Deum Larem, Tutelarem vestrum, cui sanctitas et diva potestas.” Num ideae cogitationis illorum de spiritualibus Ecclesiae potuissent superiores esse ideis cogitationis Nicodemi, qui fuit doctor, de regeneratione, quod esset totius hominis renascentia in utero matris? Dixit enim,
“Quomodo potest homo” denuo generari? “Num potest in uterum matris secundum ingredi?” Cui respondit Dominus, “Tune es magister in Israele, et haec[1] non nosti?….Si terrena dixi vobis et non creditis, quomodo si dixero vobis supracaelestia credetis?” (Joh. iii. 3, 4, 9, 10[,12].)
Similiter deliravissent si illis detecta fuissent interiora, quae in sua essentia spiritualia sunt, de fide et charitate, et quoque vita post mortem, deque statu caeli et inferni. Quapropter aperire visum internum mentis seu spiritus eorum quoad regionem superiorem ejus, quam solam lux caelestis illustrat, ante Adventum Domini, qui ut Lux venit in mundum, sicut Ipse dicit (Joh. i. 1-4; cap. viii. 12; cap. xii. 35, 36, 46), tam impossibile fuit sicut est facere equum volare et illum vertere in Pegasum, cervum currere in aere, vitulum super aquis; immo, sicut foret agatem convertere in rubinum, crystallum in adamantem, ac lapidi vulgari indere venam argenti; aut facere ut laurus producat uvas, cedrus olivas, populus et quercus pira et poma; proinde etiam sicut est auscultatori Davo infundere intelligentiam antistitis Oedipi.
55. Quid autem vastatio, et unde illa apud populum Ecclesiae Israeliticae, extrahi potest e locis ubi nominatur apud Prophetas, quae ideo in copia inde adducentur.
Praememorandum est quod in sequentibus et subsequentibus, quae sunt ex Verbo, per “Terram” ibi significetur Ecclesia, quia intelligitur Terra Canaan, in qua Ecclesia fuit; per “Zionem,” Ecclesia quoad Verbum; per “Hierosolymam,” Ecclesia quoad doctrinam e Verbo; per urbes ibi, doctrinalia; per montes, colles, valles, fluvios, formalia Ecclesiae; et per tractus terrae ibi, communia Ecclesiae, et haec secundum repraesentationem Tribus a qua possidebantur.
56. Loca e Verbo Prophetico, in quo agitur de Ecclesia Israelitica, in quibus de “vastatione,” “desolatione,” “confractione,” et hae nominantur, et quoque “desertum,” sunt sequentia:
“O habitator Hierosolymae et vir Jehudae,….quid faciam vineae meae quod non feceram? Exspectavi ut faceret uvas, sed fecit labruscas…..Ponam eam in desolationem; non putabitur, neque sarrietur, ut ascendat vepris,….et domus in devastationem erunt; non enim opus Jehovae introspiciunt, et factum manuum Ejus [non] vident” (Esai. v. 3-12);
“Pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii [mei] in desertum solitudinis; posuit eam in solitudinem…..O desolata, desolata est tota terra, quia non ponens super cor. Super omnes colles in deserto venerunt vastatores;…. severunt tritica, et messuerunt spinas” (Jerem. xii. 10-13[1]);
“Gens ascendit super terram meam,….et redegit vitem meam in vastitatem” (Joel i. 6[,7]);
“Devastatus est ager, luxit terra, quia devastatum est frumentum, exaruit mustum, languet oleum” (Joel i. 10);
per “vineam” et “agrum” in his locis, ut in aliis in Verbo significatur Ecclesia.
In omnibus habitationibus vestris urbes devastabuntur, et excelsa desolabuntur, ut devastentur[2] et desolentur altaria vestra,….cessentque idola vestra, et abscindantur statuae vestrae, deleanturque opera vestra” (Ezech. vi. 6; tum quoque videatur vers. 14[3]);
“Obliti sunt Mei populus meus, vanitati suffiverit;….ut ponerent terram in vastitatem” (Jerem. xviii. 15, 16);
“terra” hic pro Ecclesia.
“Vastabuntur excelsa Jischaki, et sanctuaria Israelis desolabuntur” (Amos vii. 9);
” Abi et dic populo huic, Audite audiendo, sed non intelligite; et videte videndo, sed non cognoscite; impingua cor populi hujus,….et oculos ejus obline.” Tunc dixit Propheta, “Quousque, Adonai? Qui dixit, Usque dum devastantur urbes,….et terra redigitur in solitudinem; multiplicabit Jehovah deserta in medio terrae” (Esai. vi. 9-12);
“Ecce Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam;….evacuando evacuabitur terra,….ex[4] eo quod transgressi sint leges,[5] transcenderint statutum, irritum reddiderint foedus aeternitatis; ideo in urbe erit vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta” (Esai. xxiv. 1, 3, 5, 12[6]);
Devastatae sunt semitae, cessavit transiens viam, irritum reddidit foedus…..Concipite quisquilias, parite stipulam” (Esai. xxxiii. 8, 11[7]);
“Tacui ab aeterno,….desolabo et absorbebo simul. Vastabo montes et colles” (Esai. xlii. 14, 15);
“Destructores et devastatores tui ex te exibunt;…. nam quoad vastationes et desolationes tuas, et terram devastationis tuae,….procul aberunt absorptores” (Esai. xlix. 17, 19);
Iniquitates vestrae fuerunt dividentes inter vos et inter Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem a vobis…..Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant…..Vastatio et confractio in semitis eorum….. Exspectamus lucem, sed ecce tenebrae;….palpamus[1] sicut caeci parietem,….offendimus in meridie sicut in crepusculo” (Esai. lix, 2, 5, 7, 9, 10[2]);
“Urbes sanctitatis tuae factae sunt desertum, Zion facta est desertum, et Hierosolyma vastitas. Domus sanctitatis nostra….facta est [in] incendium ignis et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem” (Esai. lxiv. 9, 10 [B.A. 10, 11]);
“Contra Israelem rugiunt leones juvenes;….redigunt terram ejus in vastitatem” (Jerem. ii. 15);
“Vae nobis, quia devastati sumus; ablue a malitia cor tuum, O Hierosolyma;….quamdiu commorabuntur in medio tui cogitationes iniquitatis” (Jerem. iv. 13, 14);
“Sicut scaturire facit fons aquas suas, sic Hierosolyma facit scaturire malitiam suam. Violentia et vastatio auditur[3] in ea;….castigationem admitte,….ne redigam te in vastitatem…..O filia populi mei, cinge te sacco, et volve te in cinere;….quia subito veniet vastator super nos[4]” (Jerem. vi. 7, 8, 26);
“Vox lamenti audita est ex[5] Zione: Quomodo devastati sumus; eo[6] quod deseruimus[7] terram” (Jerem.ix. 18 [B.A. 19]);
“terra” pro Ecclesia.
“Tentorium meum devastatum est, et omnes funes mei[8] evulsi;….quoniam stulti facti sunt pastores, et Jehovam non quaesiverunt” (Jerem. x. 20, 21) ;
“tentorium” pro cultu.
“Vox strepitus,[9] ecce veniens, et tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum draconem” (Jerem. x. 22[10]);
“Erit tota terra in desolationem, in devastationem” (Jerem. xxv. 11);
“terra” pro Ecclesia.
“Vox clamoris a Choronaim, devastatio et confractio magna…..Veniet vastator super omnem urbem” (Jerem. xlviii. 3, 5, 8, 9, 15, 18);
haec de Moabo, per quem intelligitur confidentia in operibus suis et in propria intelligentia (ut[II] patet a versu 29, ibi).
“Ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem eorum” (Ezech.iv. 17);
“panis et aqua” pro bono et vero.
“Ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis” (Ezech. xxiii. 33[12]);
“Vae illis, quia divagati sunt; devastatio illis” (Hosch. vii. 13);
“Erit terra in desolationem propter habitatores suos, propter fructum operum eorum” (Mich. vii. 13).
(Praeter multis aliis in locis, ut Esai. vii. 18, 19; cap. xvii. 4-6, 9-14; cap xxii. 4-9; cap. xxix 10-12; cap li. 19[13]; Jerem. xix. 8; cap. xxv. 9-11, 18; cap. xliv. 2, 6, 22: Ezech. x. 1 ad fin.; cap. xii. 19, 20; cap. xxxiii. 24, 28, 29: Hosch. x. 14; cap. xii. 2[1]: Joel ii. 20;
Amos v. 9: Mich. vi. 13, 16: Hab. i. 3: Haggai i. 4, 9: Zach. vii. 14; cap. xi. 2, 3.)
Ex omnibus his locis videri potest quid “vastatio” et “desolatio;” quod non sit terrae et urbium a populis, sed Ecclesiae a bonis et veris, unde non nisi quam mala et falsa.
57. (iv.) Quod quartus status hujus Ecclesiae fuerit Profanatio Sanctitatum, et tunc ejus Consummatio seu Nox.-Vastatio et consummatio differunt inter se quemadmodum umbra vesperae et caligo noctis inter se; vastatio enim est recessio ab Ecclesia, at[2] consummatio est plenaria separatio ab illa. Vastatio itaque est sicut [dum] quis e caelo descendit sed non usque ad infernum, ac moratur in medio, stans ad utrumque lateralis; at consummatio est dum quis ita stans convertit se facie et pectore ad infernum, ac tergo et occipitio ad caelum; similiter ut factum est cum Dracone et ejus angelis dum e caelo dejecti sunt (de quibus, Apoc. xii.): dum pugnabant cum Michaele, in medio erant; at dum convicti, in inferno. Vastatio fit dum homo sancta Ecclesiae spectat ex falsis et falsificatis veris; at consummatio fit dum vivit in malis aut in adulteratis bonis. Sed ut adhuc evidentius comprehendatur discrimen et distinctio inter statum vastationis et statum consummationis, illustrabitur id comparationibus. Status vastationis comparari potest cum quodam horto seu luco circum templum, qui ex cultu Divino in templo ut sanctificatus aspicitur; in quo sunt potatoria, epularia, saltatoria, ac histrionica et mimica, cum spectatoribus in templi atriis et fenestris: at status consummationis comparari potest eidem horto seu luco, in quo satyri et priapi cum scortis et sagis sunt, et hae cum illis in chorea intrant templum, ac profana festiva celebrant, sicut Pythones in suis sabbathis. Status vastationis etiam comparari potest cum hostili exercitu dum suburbia civitatis obsessae intrat et regnat in illis; at status consummationis comparari potest cum eodem exercitu dum demolitus est murum et perrumpit in urbem et habitatores devotioni dat. Status vastationis etiam comparari potest cum navi super syrtibus aut fundo arenoso, quando ibi quassatur, ac educitur et inducitur, et tunc ex periclitatione lamentantur gubernator, nauclerus et nautae; at status consummationis est quando carina navis corroditur a glarea subter, et navis tunc perfracta et perforata subsidit, et ex subundatione pereunt navarchae cum mercibus. Status vastationis comparari potest cum omni morbo qui invadit membra, viscera et organa corporis, ex quo aegrotus auguratur letum, et consulit medicum, et haurit pharmaca, et tamdiu in spe sanationis cubat in lecto; at status consummationis comparari potest eidem morbo si invadit pectus, in quo cor et pulmo ut in suo tabernaculo resident, in quod dum morbus ille penetrat, actum est de vita corporis ejus.
58. Status consummationis Ecclesiae Israeliticae describitur tam in Verbi historicis quam in ejus propheticis: in Verbi propheticis per enormia facta regum, primum Israelitarum et postea Judaeorum; per quos et sub quibus terra dicitur profanata: sed recensere illa non interest, quia nota sunt; duntaxat adducentur loca ex propheticis ubi agitur de consummatione et devastatione istius Ecclesiae. In his locis, per “terram,” “Zionem,” “Hierosolymam,” “urbes,” “montes,” “colles,” “valles,” “fluvios,” similia quae supra (n. 55), significantur.
Ex propheticis Verbi sunt haec:
“Vidi terram, et ecce vacuum et inane, et versus caelos, et non lux eorum…..Vidi cum ecce Carmel desertum, et omnes urbes [ejus] desolatae sunt coram Jehovah…..Quia sic dixit Jehovah, Vastitas erit tota terra; consummationem tamen non faciam; propterea lugebit terra, et atrati erunt caeli desuper…..Tu ergo vastata, quid facies?” (Jerem. iv. 23-31; cap. v. 10, 18;)
“Ascendit leo e vepreto suo, et perditor gentium…exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem;….in die illo….peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes” (Jerem. iv. 7, 9);
“In die illo erit omnis locus, in quo fuerunt mille vites,….in senticetum et vepretum,….quia senticetum et vepretum tota terra” (Esai. vii. 23, 24):
“Vox clamoris pastorum, et….potentium gregis, quia vastans Jehovah pascuum eorum[1]; unde devastatae sunt caulae pacis. Jehovah deseruit tabernaculum suum, quia redacta est terra eorum in desolationem” (Jerem. xxv. 36-38);
“Sicut Schilo erit domus haec, et [urbs haec]” Hierosolyma “erit devastatio” (Jerem. xxvi. 9; cap. xxvii. 17);
Hierosolyma et omnes urbes Jehudae erunt desolatio et devastatio in die hoc;….”propter malitiam operum vestrorum,….facta est terra vestra in desolationem, in stuporem, et maledictionem” (Jerem. xliv. 2, 6, 22);
“Terram dabo devastationem, ideo quod praevaricati sunt praevaricationem” (Ezech. xv. 8);
“Devastabuntur in medio terrarum devastatarum, et urbes ejus in medio urbium desolatarum…..Tunc dabo fluvios aridam,….terram in manum malorum, vastaboque terram et plenitudinem ejus” (Ezech. xxx. 7, 12);
“Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum; ….et dabo tenebras super terram,….cum adduxero confractionem tui” (Ezech. xxxii. 7-9);
similiter sicut Dominus praedixit de consummatione Ecclesiae Christianae hodiernae (Matth. xxiv. 29).
“Dabo montem Seir in vastitatem et devastationem;…. vastitates aeternitatis dabo te” (Ezech. xxxv. 3, 4, 7, 9, 12, 14, 15);
“In die illo efferent super vos proverbium,….et dicent, Vastando vastati sumus” (Mich. ii.[1] 4);
“Timor et fovea contigit nobis, devastatio et confractio” (Thren. iii. 47[2]);
Mons Zionis “vastatus est” (Thren. v. 18);
“Consummata est iniquitas tua, filia Zionis” (Thren. iv. 22);
“Vae genti peccatrici, [populo] gravi iniquitate;….provocarunt Sanctum Israelis…..A vola pedis usque ad caput non est integritas…..Terra vestra solitudo….Relicta est filia Zionis sicut tentorium in vinea,….sicut urbs obsessa” (Esai. i. 4-9, seq.);
“Quid facietis die visitationis et devastationis?….Consummatio est definita, inundata est justitia; nam[3] consummationem et decisionem Adonai Jehovih faciens in tota terra” (Esai. x. 3,[4] seq.,22, 23);
“Consummationem et decisionem audivi a cum Adonai Jehovih Zebaoth super universam terram[5]” (Esai. xxviii. 22); Propheta cecidit super facies et dixit, “Adonai Jehovih, consummationem Tu faciens reliquiis Israelis” (Ezech. xi. 13); “Sanctuarium meum profanatum est, et terra Israelis devastata est” (Ezech. xxv. 3);
Etiam [si] Noach, Daniel et Hiob fuerint “in medio ejus,….illi soli eripientur, terra autem fiet desolatio” (Ezech. xiv. 16).
Ultimum consummationis Ecclesiae Israeliticae et Judaicae peractum est quando Dominus noster Salvator, postquam accepit spongiam aceti, super cruce exclamavit,
“Consummatum est” (Joh. xix. 29, 30);
nam dicitur apud Davidem,
Dederunt in cibum meum fel, et in siti mea potarunt Me aceto;….sit habitatio eorum devastata” (Psalm. lxix. 22, 26 [B. A. 21, 25]).
Et alibi:
“Sine causa occultarunt Mihi foveam retis, sine causa foderunt animae meae. Veniat ei devastatio, antequam sciat; ….in devastationem incidat…..Reduc animam meam a devastatoribus eorum, et a juvencis leonum unicam meam,” hoc est, Ecclesiam (Psalm. xxxv. 7, 8, 17);
“Dabo[1] Hierosolymam in acervos, habitaculum draconum; urbes Jehudae redigam in vastitatem…..Ecce Ego cibans eos, populum hunc, absinthio; et potabo eos aquis fellis” (Jerem. ix. 9-15 [B.A. 10-16]).
Consummatio plenaria post hoc describitur apud Hoscheam ita:
“Dies multos sedebunt filii Israelis; non rex, non princeps, non sacrificium, non statua, non ephodum, et non teraphim” (cap. iii. 4).
Talis status illorum est hodie. Plura adducere non vacat. Citabuntur solum loca in quibus vastatio, desolatio, et consummatio hujus Ecclesiae adhuc nominantur:
Ut Esai. ix. 12-20 [B.A. 13-21]; cap. xxii. 4-14: Jerem. vii. 31-34; cap.xxv. 33; cap. xlvii. 4: Ezech. xiii. 14, 15; cap. xiv. 8, 15; cap. xix. 7; cap. xxv. 12, 13; cap. xxvi. 2; cap. xxix.[2] 9, 10, 12; cap. xxxii. 12, 15: Joel i. 15-20; cap. ii. 3; cap. iv. 19 [B.A. iii. 19]: Nahum i. 8, 9: Zeph. i. 15[3]; cap. ii. 9: Thren. i. 16: Psalm. lxxiii. 17-19: Psalm lxxiv. 3.
Devastati etiam vocantur
“Confossi” (Ezech. xi. 6, 7; cap. xxi. 30, 34; cap. xxvi. 6[, 15]; cap. xxviii. 8, 23; cap. xxxi. 17, 18; cap. xxxii. 20-24, 28-32; cap. xxxv. 8: Zeph. ii. 12: Thren. iv. 9: Psalm. lxix. 27[4] [B.A. 26]; et alibi);
“confossi” dicuntur, quia “gladius,” per quem fit, significat falsum destruens verum.
59. (v.) Quod ante hunc statum, et post illum, facta sit Promissio Adventus Domini Jehovih in mundum, et tunc novae Ecclesiae, in qua regnatura sunt justitia et judicium.-Notum est ex lectione verbi Prophetici veteris Testamenti quod multis in locis ibi praedictus sit Adventus Domini nostri, tum etiam quod Dominus ibi insignitus sit variis nominibus, ut quod vocatus sit “Jehovah Zebaoth,” “Jehovah Justitia nostra,” “Jehovah Salvator et Redemptor noster,” “Dominus Jehovih,” “Adonajus,” “Immanuel” seu “Deus nobiscum,” “Deus Israelis,” “Sanctus Israelis,” “Petra Israelis,” “Messias” seu “Unctus Jehovae,” “Rex,” “David,” “Fortis Jacobi,” “Pastor Israelis,” “Pontifex,” “Sacerdos ad modum Melchizedechi,” “Filius Dei,” “Filius Hominis,” “Angelus Jehovae,” “Angelus Foederis,” “Maximus Propheta,” “Schiloh;” et apud Esaiam, “Consiliarius,” “Princeps Pacis,” “Pater Aeternitatis;” et in Novo Foedere, “Jesus Christus,” et “Filius Dei.” Quod Adventus Domini nostri in perplurimis locis apud Prophetas praedictus sit, ex allegatione praedictionum in sequentibus videbitur. Sed quaeritur cur tam frequens praedictio de Adventu Ipsius facta est: fuerunt plures causae, quaedam spectantes Populum Israeliticum et Judaicum, quaedam spectantes Populum Christianum post illos. Sed recensebimus causas spectantes imprimis Populum Israeliticum et Judaicum. Prima erat, ut per nominationem et recordationem Ipsius, in cultu interiori Jehovae continerentur, quoniam absque illo non fuit ingressus Jehovae ad aliquem ex illis, neque accessus ullius ex illis ad Jehovam. Simile erat tunc ut est hodie,
Quod Deum Patrem “nemo viderit; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille exposuit” (Joh. i. 18; cap. v. 37);
tum,
“Nemo venit ad Patrem nisi per Me” (Joh. xiv. 6).
Secunda causa spectans Populum illum, fuit, quod typi repraesentativi Ecclesiae illorum, qui omnes spectabant Dominum nostrum et Ecclesiam ab Ipso post Adventum Ipsius instaurandam, inservirent illis ut totidem indices et symbola cultus illorum; consequenter, ut cum venisset[1] agnoscerent Ipsum, et sinerent se introduci in interna cultus Ipsius, et una cum gentibus quae circum illos erant, fierent Christiani. Tertia causa fuit, ut per recordationem Adventus Ipsius, aliquid notionis seu ideae de resurrectione et de vita aeterna cogitationes illorum intraret. Quis enim ex illis non potuisset interius in se seu corde cogitare, “Quid nobis cum Messia, postquam mortui sumus, nisi reverteremur tunc, videremus gloriam Ipsius, et regnaremus cum Ipso?” Inde religiosum illorum scaturivit quod eo tempore resurrecturi sint, quisque ex suo sepulcro, et in Terram Canaanem redituri. Quarta causa fuit, ut in statu vastationis et oppressionis illorum, quando in tentationibus et afflictionibus erant, sublevarentur et sanarentur,
Sicut patres et fratres eorum in deserto (Num. xxi. 1-9[2]; Joh. iii. 14, 15);
nam absque illa sublevatione et sanatione potuissent scandala conjicere in Jehovam, et a cultu Ipsius repraesentativo ad idololatricum turmatim abscedere. Tentationes enim et afflictiones in statu vastationis et oppresssionis, non sunt nisi quam pugnae Domini cum Diabolo de homine, hoc est, de anima ejus, quis illam possessurus; et de eo statu dici potest quod Deus Israelis seu Dominus Messias stet ab uno latere, ac Beelzebub et Serpens Diabolus ab altero; et quod hic sicut flumen ex ore suo ejiciat scandala contra Dominum, ac Dominus avertat et tollat illa, et sic hominem liberet a captivitate et servitute spirituali; haec pugna sentitur in homine sicut ab illo. Quod tentatio talis sit[1] pugna, et talis perceptio ab homine, et inde co-operatio, possum juramento testari, saepius enim expertus novi illam.[2] Quod fiat extra hominem, et sentiatur in illo sicut ab ipso, et quod homo stans in medio, et co-operetur, est ob finem ut imputetur ei merces dum vincit; sed ille homo solum vincit qui spectat ad Dominum et confidet sibi opem ab Ipso solo. Quod unusquisque qui in tentationibus sibi quaerit ad Dominum, vincat, et quod alioqui succumbat, illustrabitur per comparationes. Est sicut navis prope scopulos jactata procellis; nisi nauclerus tunc ex sua peritia sciat avertere illam, et convertere ad exitum et sic ad portum, periret. Est sicut urbs obsessa ab hostibus; nisi sit alicubi evasio aut auxilium, dux cum milite fit exspes et excors, et se illis offert captivum, et vitam suam relinquit arbitratui illorum. Est sicut quis, dum peregrinatur, inopinato intrat casam ubi latrones, nisi dum inclusus est amicus veniat[3] ac pulset januam, aut sistat se conspicuum ad fenestram, et sic nebulones illos terrificet, et avertat a flagitio. Est sicut quis incidit in speluncam, ubi ursus cum catulis, aut in foveam ubi sunt lupus et leopardus, si non ejus pater aut frater, haec videns, subito ad illum demittat scalam aut funem, et inde elevet illum. Est sicut qui in opaco nimbo interdiu stat aut ambulat, et inde non scit quo se vertat, nisi accendat sibi lucernam, et sic aperiat sibi locum ubi stat aut viam qua[4] ambulet. Est sicut in media hieme est, et tunc in penuria annonae, nisi tunc nutriat illos spes venturae messis recurrente sole. Similiter sicut quis in media nocte in silva errat, nisi se refocillet spe lucis, et in spe illa cubitum it, et tranquille dormit usque ad matutinam. Est quoque sicut quis salutis causa desiderat instrui in illis quae Christianae Religionis sunt, et offendit doctores mitratos, et magistros laureatos, qui exponunt illa terminis ex arte metaphysica commodatis, ac involvunt illa mysticis, nisi quis alius discindat vocabula illa, et sic implicata extricet, et ex Verbo, ita ex Domino, sancta Ecclesiae emitteret in claram lucem. Annon alioqui falsitatibus de fide et in reliquis dogmatibus, quae a statuta fide sicut unci catenae a stato et affixo pariete capite continenter pendent, incantaretur? Similiter foret in tentationibus, et tunc infestationibus a satanis, nisi confidenter aspiceret Dominum, et ab Ipso solo omnem liberationis operam et opem satageret. Propter has causas toties in Verbo Vetere Prophetico, praedictus est Adventus Domini, et quod propter easdem causas in Verbo Novo Evangelico et Apostolico praedicatus est Dominus, et secundus Ipsius Adventus praedictus; de quo in sequentibus.
60. Sequentur nunc Collecta de Adventu Domini, ex prophetiis Verbi Veteris, quae sunt [haec]:
Jehovah Deus dixit, “Ecce veni; in volumine Libri scriptum est de Me” (Psalm. xl. 8 [B.A. 7]);
“Jehovah Deus dixit Serpenti,….Maledictus esto…..Inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et Semen ejus, et Hoc conculcabit tibi caput, tu autem laedes calcaneum” (Gen. iii. [14,]15);
“Non recedet sceptrum a Jehudah, nec legislator ab inter pedes ejus, usque dum veniat Schiloh; Huic adhaesio populorum” (Gen. xlix. 9-12);
in prophetico Israelis Patris de filiis suis.
Orietur Stella ex Jacobo, et surget Sceptrum ex Israele” (Num. xxiv. 17);
“Prophetam e medio, de fratribus tuis, sicut me, excitabit tibi Jehovah Deus tuus; Huic obedietis…..Et dabo verba mea in ore Ejus…..Unde fiet quod vir qui non obediverit verbis” Ejus, “Ego quaeram cum illo” (Deutr. xviii. 15-19);
“Dat Adonai Ipse vobis signum; Ecce Virgo concipiet et pariet Filium, et vocabit nomen, Deus nobiscum[1]” (Esai. vii. 14);
“Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero Principatus; vocabitur Nomen Ejus Mirabilis, Consilarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis. Multiplicanti principatum non erit finis” (Esai. ix. 5, 6 [B. A. 6, 7]);
“Exibit Virga de trunco Jischaji, et surculus e radice ejus fructum feret. Quiescet super Eo spiritus sapientiae et intelligentiae, spiritus concilii et virtutis” (Esai. xi. 1-5);
“In die illo Radicem Jischaji, quae stans in signum populorum, gentes quaerent, et erit quies Ejus gloria” (Esai. xi. 10);
“Mittite agnum Dominatoris terrae de petra versus desertum;….firmatus est per misericordiam thronus Ejus, et sedit[2] super eo in veritate in tabernaculo Davidis, judicans et quaerens judicium et festinans justitiam” (Esai. xvi. 1, 5);
“Dicetur in die illo, Ecce Deus noster Hic, quem exspectavimus, ut liberet nos; Hic Jehovah quem exspectavimus; exultemus et laetemur in salute Ipsius” (Esai. xxv. 9; cap. xxvi. 8, 9);
“Vox clamantis in deserto, Parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro…..Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul” (Esai. xl. 3, 5[1]);
“Super montem altum ascende, evangelizatrix Zion; extolle cum virtute vocem tuam, evangelizatrix Hierosolyma;….dic urbibus Jehudae, Ecce Deus vester. Ecce Adonai Jehovih in forti venit, et brachium Ejus dominabitur Ipsi; ecce, merces Ejus cum Ipso…..Sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactentes leniter ducet” (Esai. xl. 9[2]-11);
Cognoscet populus meus nomen meum in die illo, nam Ego Ille qui loquens, Ecce Me. Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis, audire facientis pacem, evangelizantis bonum, audire facientis salutem, dicentis Zioni, Regnat Deus[3] tuus…..Tollent vocem et cantabunt, cum oculo ad oculum viderint quod revertatur Jehovah Zionem. Consolatus est [Jehovah] populum suum, redemit Hierosolymam;…. viderunt[4] omnes fines terrae salutem Dei nostri” (Esai. lii. 6-12);
“Dicite filiae Zionis, Ecce Salus tua venit; merces Ejus cum Illo, et pretium operae coram Ipso” (Esai. lxii. II);
“Jubila et laetare, filia Zionis; ecce Ego veniens, ut habitem in medio tui…..Tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae” (Zach. ii. 14, 15[5] [B.A. 10, 11]).;
Exulta valde, filia Zionis; clange, filia Hierosolymae; ecce Rex tuus venit tibi, justus” (Zach. ix. 9);
“Ecce dies venient….cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex et prosperabitur, facietque judicium et justitiam in terra;….et hoc nomen Ipsius,….Jehovah Justitia nostra” (Jerem. xxiii. 5, 6; cap. xxxiii. 15, 16);
“Ecce Ego mittens angelum meum, qui parabit viam ante Me; et subito veniet ad templum suum Dominus quem vos quaeritis, et Angelus[6] foederis quem vos desideratis; ecce veniet” (Mal. iii. 1[7]);
“Tu Bethlechem Ephrataea, parum est ut sis inter millenas Jehudae; ex te Mihi exibit qui erit Dominator in Israele, et cujus exitus ab antiquo, a diebus aeternitatis;….stabit et pascet in robore Jehovae,….et crescet usque ad fines terrae” (Mich. v. 1, 3 [B.A. 2, 4]);
“Ego inungo Regem meum super Zionem….Annuntiabo de statuto, Jehovah dicit ad Me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te; pete a Me, et dabo gentes haereditatem tuam; et posessionem tuam fines terrae…..Osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via;….beati omnes confidentes in Ipso” (Psalm. ii.[8] 6-12);
“Ecce Deus salutis meae, confidam et non timebo…..Exclama et jubila, habitatrix Zionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis” (Esai. xii. 2, 6[9]);
“In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt” (Esai. xvii. 7);
“Vinea fuit Dilecto meo in cornu [filii] olei” (Esai. v. 1[10]);
“Jehovah Zabaoth, Hunc sanctificabitis,….erit in sanctuarium, licet in lapidem impulsus, et in petram offendiculi,….et in laqueum et in tendiculam[II] habitatori Hierosolymae” (Esai. viii. 13, 14; Matt. xxi. 42-44; Luc. xx. 17, 18);
“Populus ambulantes in tenebris viderunt[12] Lucem magnam; habitantes in terra umbrae mortis Lux effulsit[13] super eos” (Esai. ix. 1[14] [B.A. 2]);
“[E] Zione….Deus effulgebit. Veniet Deus noster, et non tacebit” (Psalm. 1. 2, 3);
“Adhuc visio in tempus constitutum, et effatur in finem, non tamen mentietur; si morabitur[1] exspecta Illum, quia veniendo veniet, non procrastinabitur” (Hab. ii.[2] 3);
“Jehovah, audivi famam tuam; reveritus sum, Jehovah, opus tuum; in medio annorum praesens fac illud…..Deus e Themane veniet, et Sanctus de monte Paran…..Texit caelos honor Ejus, et laude Ejus impleta est terra. Splendor Ejus sicut lux erit, radii e manu Ejus Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius” (Hab. iii. 2, 3, 4, 13, 18, 19);
“Sic dixit Adonai Jehovih, Ecce Ego [qui] fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, angulum pretii, fundationis fundatae[3];….tunc ponam judicium in regulam, et justitiam in perpendiculum” (Esai. xxviii. 16, 17).
Describitur Dominus quoad Verbum, apparens super expanso cheruborum, et vocatur
“Adonai Jehovih” (Ezech. i. 26-28; cap. ii. 4; iii. 11, 27; cap. iv. 14; cap. v, 7, 11 ; cap. vi. 3. 11[4]; cap. vii. 2, 5; cap. viii. 1[5]).
Apud Esaiam in toto capite liii., agitur de Domino, et describitur status vitae Ipsius in mundo, per haec:
Quod non fuerit forma Illi, neque honor ([vers. 1, 2]); Quod contemptus et non reputatus ([vers. 3]);
Quod confossus ob praevaricationes nostras, [et] contusus ob iniquitates nostras ([vers. 4, 5]);
Quod Jehovah incurrere fecerit in Ipsum iniquitates omnium nostrum ([vers. 6]);
Quod sicut Agnus ad mactationem doctus ([vers. 7]);
Quod excisus e terra viventium ([vers. 8, 9]);
Quod quia posuit animam reatum suum, prolongarentur dies Ejus ([vers. 10]);
Et [quod] pro eis exinaniverit ad mortem usque animam suam ([vers. 11, 12]);
Quod cum praevaricatoribus numeratus sit, et pro praevaricatoribus intercesserit ([vers. 12]).
“Ego excitavi Illum in justitia;….Ille aedificabit urbem meam, et captivitatem meam dimittet, non pretio, neque munere…..Profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis, Salvator” (Esai. xlv. 13, 15[6]);
“Appropinquare feci Justitiam meam,….et Salus mea non morabitur” ([Esai. xlvi. 13]);
Quoad Redemptorem nostrum, Jehovah Zebaoth nomen Ejus, et Sanctus Israelis” (Esai. xlvii. 4[7]);
“Jehovah, Domine noster, quam magnificum est Nomen tuum in universa terra, cui dare[8] honorem super caelos….Carere Eum fecisti paululum prae angelis sed gloria et honore coronasti Eum. Dominari fecisti Eum super opera manuum tuarum; omnia posuisti sub pedes Ipsius” (Psalm. viii. 2, 6, 7, 10 [B.A. 1, 5, 6, 9]);
“Deus….descendet sicut pluvia super herbam,….et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad fines terrae. Coram Ipso incurvabunt se barbari, et hostes Ejus pulverem lambent. Reges Tharschisch et insularum munus suum adducent, reges Schebae et Sebae donum suum adferent. Incurvabunt se Ipsi omnes reges, omnes gentes servient Ipsi; quia liberabit miserum, cui non auxilians…..A dolo et violentia redimet.[1] animam eorum…..Erit nomen Ipsius in aeternum; ante solem nomen Filii habebit, et benedicentur in Eo…..Benedictus [Jehovah] Deus, Deus Israelis;….benedictum nomen gloriae Ipsius;….implebitur gloria Ipsius omnis[2] terra. Amen et Amen” (Psalm lxxii. 1-19).
“Pepigi[3] foedus Electo meo:….In aeternum usque firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum;….et confitebuntur caeli miracula tua” (Psalm. lxxxix. 4, 5, 6 [B.A. 3, 4, 5).
[Cetera desunt.]