de Charitate

1. DE CHARITATE.

Paragraphi in sua serie:
I. Quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala ut peccata.
II. Quod secundo charitatis sit facere usus proximo.
III. Quod proximus cui usus faciendi sunt in naturali sensu sit concivis, sit societas minor et major, sit patria, et sit genus humanum; et quod usus sint spirituales et quod sint civiles.
IV. Quod proximo usus faciendi sint secundum ejus bonum spirituale, et inde morale, civile et naturale; consequenter quod proximus qui amandus in spirituali sensu sit bonum.
V. Quod quisque amet proximum ex bono charitatis in se, consequenter quod talis sit charitas, cujusvis, qualis ipse est charitas.
VI. Quod homo natus sit ut fiat charitas, et non fieri potest, nisi perpetuo velit et faciat bonum charitatis ex affectione et ejus jucundo.
VII. Quod omnis homo qui spectat ad Dominum, et fugit mala ut peccata, si sincere, juste et fideliter agit opus quod ejus officii et muneris est, fiat charitas in forma.
VIII. Quod signa charitatis sint omnia quae cultus sunt.
IX. Quod beneficia charitatis sint omnia bona quae homo, qui est charitas, facit extra suum officium ex libero.
X. Quod debita charitatis sint omnia praeter supra memorata, quae hominem oportet facere.
XI. Quod sint diversoria charitatis, quae sunt variae jucunditates et amoenitates sensuum corporis utiles ad recreandum animum.
XII. Quod charitas et fides unum faciant. Quod non ecclesia sit ubi non verum fidei, et non religio ubi non bonum charitatis.
@(NOTAE EX MARGINE SINISTRA:) -Appendix, de sorte illorum post obitum qui in fide separata a charitate sunt.
Enumerentur peccata de quibus homo nihil conscit si non scrutatur se, sed apud se vel confirmat vel non ut peccata reputat, et sic continue facit, propter jucunda eorum ex hereditario; ex Decalogo et ex ratione; quae possunt ad 50 vel centum enumerari, tam civilia quam spiritualia, etc.$

I.

QUOD PRIMUM CHARITATIS SIT SPECTARE AD DOMINUM, ET FUGERE MALA QUIA SUNT PECCATA, QUOD FIT PER PAENITENTIAM.
Exponendum in hoc ordine:–
(i.) Quod quantum quis non fugit mala quia peccata sunt, tantum maneat in illis.
(ii.) Quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit.
(iii.) Quod quantum quis cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum possit videre illa apud se, confiteri illa coram Domino, et poenitentiam ab illis agere.
(iv.) Quod bonum ante poenitentiam sit bonum spurium; similiter charitas, quia bonum est charitatis.
(v.) Consequenter quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala quia peccata sunt.

2. (i.) Quod quantum quis non spectat ad Dominum et fugit mala quia peccata sunt, tantum maneat in illis. –Homo nascitur in mala omnis generis; voluntas ejus, quae est proprium ejus, non est nisi quam malum: quare nisi homo reformatur et regeneratur, manet non modo sicut natus est, sed etiam pejor, quia malis hereditario acceptis addit ex se actualia. Talis manet homo si non fugit mala ut peccata; fugere illa ut peccata, est ut diabolica et infernalia, et sic mortifera, proinde quod in illis sit damnatio aeterna; si homo ita spectat illa, tunc credit dari infernum et dari coelum, et quoque quod Dominus possit removere illa, si homo etiam sicut ex sese illa conatur removere. Sed videantur quae in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 108-113), de hac re demonstrata sunt; quibus haec addam: Omnia mala nascuntur jucunda, quia homo nascitur in amorem sui, et amor ille jucundat omnia quae proprii ejus sunt, ita quae vult et quae cogitat; et unusquisque in jucundis illis a nativitate irradicatis manet ad mortem, nisi domentur; et non domantur nisi spectentur sicut venena dulcia quae necant, aut sicut flores ad apparentiam pulchri ferentes in se toxicum, ita nisi jucunda, malorum spectentur ut lethifera, et hoc usque dum fiunt injucunda.

3. (ii.) Quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit. –Quod sciat quod peccator sit, in malis a capite ad calcem, fit ex Verbo; at non usque scit, quia non videt aliquod peccatum in se; quare orat sicut vox tinniens, confitetur sicut vox tinniens, et tamen intime in se credit quod non peccator sit, quae fides manifestatur in altera vita; dicit enim tunc, purus sum, mundus sum, insons sum, et tamen cum exploratur est impurus, immundus, immo etiam morticinus; est sicut cutis sit nitida in externis et mollis, interiora ab ipso corde morbosa; et est sicut liquor in superficie aqueus, sed intus ex stagnatione putidus.

4. (iii.) Quod quantum quis cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum possit videre illa apud se, confiteri illa coram Domino, et poenitentiam ab illis agere. –Dicitur quod possit si velit, et vult qui credit vitam aeternam. Sed usque non cogitabit de illis quae facit, sed de illis quae vult facere, quae si licita credit, tunc etiam facit illa, ac quod non faciat est propter mundum. Est effectus internus et externus, seu opus internum et externum effectus seu opus externum procedit et existit ex effectu seu opere interno sicut actus ex conatu; conatus in homine est voluntas; quare si non facit corpore, si licitum facit id, tunc conatus seu voluntas remanet, et hoc est ipse actus in spiritu; quare cognoscere et scire sua peccata quaenam sunt, est cognoscere et scire cogitata sua, et ex illis quid facit licitum, tum quid concupiscit, ac cui cogitationi favet; ut si cogitat num scortatio peccatum sit, et quam grave, num odium et vindicta peccata sint, num furta et similia, num fastus et superbia, num contemptus aliorum, num avaritia; et tunc removebit obvelationes, si homo quas superinjecerat, hoc est confirmationes, et conferet Verbum, et videbit.

5. Quod ille qui agnoscit quod peccatum sit peccatum (possit videre peccata apud se), quisque videt; at qui licita facit cogitatione, et illicita corpore propter mundum, ille non potest videre illa; est sicut qui obvertit speculum ut videat suam faciem, aut sicut qui vult videre faciem et ponit linum foraminosum ante illud.

6. Quod bonum ante poenitentiam sit bonum spurium, similiter charitas, quia bonum est charitatis. –Est enim malum intus apud hominem, quia non apertum, inde non sanatum, et ex malo non potest scaturire bonum genuinum fons est impurus; bonum quod ex malo scaturit potest in externa forma apparere bonum, sed intus in illo est homo qualis est intus; omne quod inde homo facit est imago ejus; ipse coram angelis in sua imagine apparet, immo extra se, quod millies vidi; quare bonum quod quis facit {1}cum corpore, hoc apparere potest bonum coram illis qui non vident nisi quam externum, sed intus latet voluntas et intentio, quae possit esse, quod velit credi sincerus et bonus, ut captet animas honoris et lucri causa; verbo, est vel bonum meritorium, vel hypocriticum, vel diabolicum, quod est ut fallat, vindicet, occidat, etc.; sed hoc bonum cum morte aufertur, dum in interiora sua mittitur, et fit apertum malum.{2}
@1 “cum” fortassis est ab Auctores deletum.$
@2 (NOTA EX MARGINE SINISTRA:) -Exploratio (1.) si solum quoad actus, non multum invenit, et haec non sufficit; causa; (2.) (2)sed si quoad cogitationes et intentiones, tunc plus invenit; (3.) at si explorat quid pro peccato vel non pro peccato reputat, tunc invenit. Quicquid enim homo licitum in se facit, hoc facit; licitum facere est voluntatis est conatus, et est factum in spiritu; et faciet in corpore dum obstacula remota sunt. Tales etiam sunt Macchiavelistae.$

7. Omne bonum quod homo facit proximo, est charitatis seu est charitas; quare charitas cognoscetur qualis est, ex praecedentibus tribus, nempe:– 1. Quantum fugit mala ut peccata. 2. Quantum scit et cognoscit peccata quaenam sunt. 3. Et quantum viderit illa apud se, et confessus illa, et paenitentiam egerit. Haec sunt cuivis indicia qualis ei charitas est.

8. (v.) Consequenter quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala quia peccata sunt. –Omne bonum quod homo facit proximo propter proximum, seu propter verum et bonum, ita propter quod secundum Verbum est, seu propter religionem, ita propter Deum, ita quod amore seu affectione spirituali, vocatur bonum charitatis seu bonum opus. {1}Hoc non est bonum quantum trahit ex homine, sed quantum ex {2}homine per hominem; Dominus bonum facit cuique, imprimis per alios, sed usque ita, quod homo vix aliter sciat quam quod ex se; quare agit saepius impios ad faciendum bonum aliis, sed ex affectione amoris sui et mundi; hoc bonum quidem est Domini seu a Domino, sed homo non propterea remuneratur; at si homo non ex amore seu affectione mere naturali facit, sed ex amore seu affectione spirituali, remuneratur; remuneratio est jucundum caeleste illius amoris et affectionis, quod manet illum in aeternum, et hoc quantum ex se non id facit, hoc est, quantum credit quod omne bonum sit a Domino, et non ponit meritum in eo.
@1 Hoc nisi legeris “Hinc”$
@2 “ex homine;” sic photolith. Ab editore legeretur ex Domino.$

9. Quod nemo possit bonum facere quod bonum est a se, sed quod quantum homo fugit mala ut peccata, tantum faciat bona non a se sed a Domino, videatur in Doctrina Vita pro Nova Hierosolyma ex praeceptis Decalogi (n. 9-17, et n. 18-31).

10. Ex quibus patet, quod ante poenitentiam non sit charitas cujus bonum est a Domino, sed ab homine; at post poenitentiam fit charitas cujus bonum non est ab homine, sed a Domino; non enim potest Dominus intrare apud hominem et aliquod bonum facere a Se per illum, antequam diabolus, hoc est malum, ejectus est, sed postquam ejectus est; diabolus per poenitentiam ejicitur, quo ejecto intrat Dominus et facit bonum ibi per hominem, sed usque semper ita ut homo non percipiat aliter quam quod id faciat ex se, sed usque sciat quod sit a Domino.

11. Ex his nunc patet, quod primum charitatis sit fugere mala ut peccata, quod fit per poenitentiam. Quis non videt quod impaenitens sit malus; et quis non videt quod malus non habeat charitatem; et quis non videt quod qui non charitatem habet, (non) possit facere charitatem charitas erit ex charitate in homine.

12. (vi.) Ad finem afferantur aliqua ex Verbo, ut ex Domini verbis ad Pharisaeos, quod purificandus internus homo.
Verba apud Esai. i.
Aliqua ex illis quae in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 28-31; etiam 50-52).

13. II.

QUOD SECUNDUM CHARITATIS SIT FACERE BONA QUIA SUNT USUS.
Exponantur in hoc ordine:–
(i.) Quod non [velle] malum facere proximo sit charitatis.
(ii.) Quod velle bonum facere proximo sit charitatis.
(iii.) Quod homo possit facere bonum, quod credit esse charitatis, et usque non fugere malum, et tamen omne malum est contra charitatem.
(iv.) Quod sicut homo non vult facere malum proximo, ita velit ei facere bonum; et non vicissim.
(v.) Quod primum removendum sit malum, quia id est contra charitatem, quod fit per spectare ad Dominum et per poenitentiam, antequam bonum quod facit est bonum charitatis.
(vi.) Quod qualis est cognitio et inde remotio mali per poenitentiam, tale sit bonum quod est charitatis.
(vii.) Quod inde sequatur, quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala ut peccata; et quod secundum charitatis sit facere bona.

14. (i.) Quod non velle malum facere proximo sit charitatis. –Omnis videt quod charitas non malum faciat proximo, quia charitas est amor erga proximum, et qui amat aliquem timet malum ei facere. Est conjunctio animarum inter illos; unde est, cum malum facit ei cui per amorem conjunctus est, in anima percipiatur sicut ipse sibi malum faciat; quis potest malum facere liberis suis, uxori suae, amicis suis; malum enim facere est contra bonum amoris.

15. Quis non videt quod qui odio habet alterum, hostem et inimicum contra illum agit, vindicta flagrat, cupit ejus necem, non amet proximum qui vult scortari cum alterius uxore, qui deflorare vult virgines ac deserere illas, et violare mulieres, non amet proximum; qui vult depraedari et sub varia specie furari ejus bona, qui famam alterius laedit, blasphemando, et sic testando false, non amet proximum; imo nec qui concupiscit ejus domum, ejus uxorem, et plura quae proximi sunt. Ex quibus patet, quod non velle malum facere proximo sit charitatis.

16. De hoc ita Paulus,
Quod amare proximum sit implere legem,
in duobus locis; et alibi ex Verbo.

17. (ii.) Quod velle bonum facere proximo sit charitatis. –Hoc notum est, quia creditur quod dare pauperibus, suppetias ferre indigentibus, opitulari viduis et pupillis, benefacere ministris, conferre ad templa, ad hospitalia, ad varios usus pios, sit charitatis; tum dare cibum esurienti, potare sitientem, colligere peregrinum, vestire nudum, visitare aegrotum, venire ad vinctos in carcere, et plura alia, sint bona charitatis; sed usque non plus bona sunt, quam quantum homo fugit mala ut peccata bona illa si homo facit antequam fugit mala ut peccata sunt bona externa, immo meritoria, quia scaturiunt ex fonte impuro, et quae ex tali fonte profluunt sunt interius mala; est homo in illis et mundus in illis.

18. Quod facere bona Christiana sit charitatis, notum est; et a multis creditur quod bonum deleat malum, et quod sic mala apud hominem non sint, vel quod non spectentur; sed non deleat malum, si homo non cogitat de malis apud se, et poenitentiam ab illis agit.

19. Sunt plures qui ita crediderunt, et putaverunt malum apud se non esse; explorati, confessi sunt quod pleni sint malis, et quod nisi detineantur in externis, salvari nequeant.

20. (iii.) Quod homo possit facere bonum quod credit esse charitatis, et usque non fugere malum, et tamen omne malum est contra charitatem. –Quod fugere malum [et facere bonum] sint duo distincta patet; sunt enim qui omne bonum charitatis ex pietate et ex cogitatione de vita aeterna faciunt, et usque non sciunt quod odio habere et vindicare, scortari, depraedari et injuriam facere, blasphemare, ita false testari, et plura (sint mala). Sunt judices qui pie vivunt, et tamen non faciunt peccatum judicare ex amicitia, ex affinitate, et respectu honoris et lucri; immo si sciunt, confirmant apud se quod non sint mala; ita quoque alii. Verbo, sunt duo distincta, fugere mala ut peccata, et facere bonum Christianum; qui fugit mala ut peccata is facit bona Christiana; qui autem faciunt bonum et non fugiunt mala ut peccata, non faciunt aliquod bonum Christianum; malum enim est contra charitatem, quare id primum abolendum est, antequam bonum quod facit sit cum charitate, hoc est, charitatis. Non potest quis bonum facere et simul malum velle facere, seu bonum velle et quoque malum.

21. {1} Omne bonum quod in se bonum est, procedit ex interiore voluntate; ex hac voluntate removetur malum per poenitentiam; ibi etiam residet malum in quod homo nascitur quare nisi poenitentiam agit, remanet malum interiore voluntate, et bonum procedit ab exteriore voluntate, ita est status perversus; interius qualificat exterius, et non exterius interius. Dominus dicit,
“Purga prius interius poculi et patinae” [(Matt. xxiii. 26)].
@1 N.B.$

22. Est homini duplex voluntas, interior et exterior. Interior voluntas purificatur per poenitentiam, exterior tunc bonum facit ex interiore; et bonum exterius non removet malum concupiscentiae, seu radicem mali.

23. (iv.) Quod sicut homo non vult facere malum proximo, ita velit ei facere bonum; et non vicissim. –Est bonum civile, est bonum morale, et est bonum spirituale. Bonum antequam homo fugit mala ut peccata est bonum civile et morale; at sicut homo fugit mala ut peccata fit bonum tam civile, quam morale, etiam spirituale et non prius.

24. Concupiscentia latet intus, et extra jucundum ejus; quare cum homo cogitat ex concupiscentia et ejus jucundo, vel confirmat malum et credit quod licitum sit, et sic in malo est, vel non cogitat de aliquo malo apud se, et sic credit se integrum esse.

25. Verum est quod homo se confiteri {1}debeat esse peccatorem, et quod non integrum sit a capite ad volam pedis; hoc potest loqui, et ex scientia loqui; sed tamen non potest interius credere id, nisi id sciat per explorationem; tunc potest haec dicere, et tunc primum animadvertit quod non integrum in eo sit. Sic, non aliter, aperitur ulcus et sanatur; alioquin est curatio palliativa.
@1 debeat pro “se debeat”$

26. Annon Dominus praedicavit poenitentiam, etiam discipuli, etiam Joh. Baptista.
Esaias dicit, quod primum sit desistere a malis, et quod tunc discet bonum facere. Prius non scit homo quid et quale bonum; malum nescit quid bonum, at bonum inde scit malum.

27. (v.) Quod primum removendum sit malum, quia id est contra charitatem, quod fit per poenitentiam, antequam bonum quod facit est bonum charitatis. –Quoniam malum primum sciendum est ob causam ut removeatur, ideo Decalogus fuit primum Verbi; et quoque in toto orbe Christiano est primum doctrinae Ecclesiae. Omnes initiantur in Ecclesiam per scire malum et non facere id qua contra Deum.

28. Quare hoc primum tam sanctum fuit ex causa quia nemo potest facere bonum Christianum prius.

29. Quod bonum sequatur patet clare ex hoc: Judex dicit, non volo judicare ex malo, propter varias causas, sed juste; et facit bonum.

30. Colonus dicit, Non volo facere opus nisi juste et fideliter; sic facit opus bonum.

31. Ita in mille aliis; cum non facit malum, facit bonum.

32. Quare regula potest esse, quod fugere malum ut peccatum sit facere bonum.

33. (vi.) Quod qualis est cognitio et inde remotio mali per poenitentiam, tale sit bonum quod est charitatis. –Prout scit quid malum plus aut minus; prout scit mala fidei ac mala vitae: et quomodo desistit ab illis; et desistit ab illis sicut spectat ad Dominum, et credit in Ipsum.

34. Exempla possunt docere: nam talis est intus, eo purior est, eo fons melioris aquae, ex quo fluit bonum.

35. Verbo, in simili gradu et in simili qualitate cuivis bonum est bonum, sicut ei malum est malum: non potest separari unum ab altero.

36. Quantum quis veterem hominem exuit, tantum novum induit.

37. Quantum quis crucifigit carnem, tantum spiritu vivit.

38. Nemo potest duobus dominis simul servire.

39. Cognitio involvit quod sciendum sit quid verum et quid falsum; remotio est voluntatis; utrumque vitae.

40. (vii.) Quod inde sequatur, quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et fugere mala quia sunt peccata; et quod secundum charitatis sit facere bona. –Malus potest aeque bonum facere sicut bonus; potest ei suppetias ferre, potest ei plura bona facere, ex benevolentia, ex benignitate, ex amicitia, ex miseratione; sed usque non sunt charitatis apud illum qui facit, sed apud illum cui fit; est in externa specie charitas.

41. Quando quis fugit malum ut peccatum aliquoties, tunc apparet modo ei bonum quod facit; et sunt simul apud eum; sed usque unum erit prius; et unum est realiter prius, et interius.

42. III.

QUOD PROXIMUS QUI AMANDUS IN SPIRITUALI IDEA SIT BONUM ET VERUM.
Dicitur in spirituali idea, quia illa idea est in qua est spiritualis homo interius, inque eadem sunt angeli; est idea illa abstracta a materia, a spatio et tempore, imprimis abstracta a persona.
Dispositio in ordinem:
(i.) Quod homo non sit homo ex forma, sed ex bono et vero apud illum, seu quod idem, ex voluntate et intellectu.
(ii.) Quod ideo bonum et verum apud hominem sit proximus, qui amandus.
(iii.) Quod quale proximi sit secundum quale boni et veri apud hominem, seu qualis homo talis proximus.
(iv.) Quod gradus proximi sit secundum gradus boni et veri apud hominem; proinde quod non unus homo sit in simili gradu proximus ut alter.
(v.) Quod bonum internae voluntatis sit proximus qui amandus, et non bonum externae voluntatis, nisi hoc cum illo unum facit.
(vi.) Quod verum sit proximus, quantum id procedit ex bono, ac unum facit sicut forma et essentia.

43. (i.) Quod homo non sit homo ex forma, sed ex bono et vero apud illum, seu quod idem, ex voluntate et intellectu. –Quod voluntas et intellectus sint ipse homo, et non forma, quae apparet sicut homo facie et corpore, notum est. Sunt quidam stulti et insani, et apparent usque homines; sunt quidam ita naturales ut sint sicut animalia, modo quod possint loqui; sunt alii rationales et spirituales. Potest forma horum humana impulchrior apparere, sed usque sunt plus homines quam illi; aufer bonum et verum ab illis, est forma humana in qua non est homo; sunt sicut picturae et sculptilia, et sunt sicut simiae.

44. Dicitur bonum et verum, hoc est voluntas et intellectus, quia bonum est voluntatis et verum est intellectus; voluntas enim est receptaculum boni, et intellectus est receptaculum veri.

45. Sed usque bonum et verum non possunt esse nisi in suo subjecto; non separari potest aliquid a suo subjecto; quare homo est proximus; sed in spirituali idea bonum et verum, ex quibus homo est homo.

46. (ii.) Quod ideo bonum et verum apud hominem sit proximus qui amandus. –Pone tres aut decem ante oculos quos eligis ad aliquam rem domesticam, num eligis aliter quam secundum bonum et verum apud illos, inde homo est homo?

47. Si ad famulitium eligis inter decem aliquem, annon inquiris voluntatem et intellectum ejus.

48. Qui eligitur est tibi proximus qui amatur. Homo diabolus potest similis facie apparere sicut homo angelus; annon homo angelus amandus, et non homo diabolus. Benefacis homini angelo propter bonum et verum apud illum, non autem homini diabolo; charitas est, ut hic puniatur si malum facit, et homo angelus remuneretur.

49. Si spectas decem virgines ut eligis unam in uxorem, inter quas quinque meretrices, quinque castae, nonne eligis unam ex castis, secundum ejus bonum, quod cum tuo bono concordat.

50. (iii.) Quod quale proximi sit secundum quale apud hominem, seu qualis homo talis proximus. –Quod non omnis homo sit similis proximus ut alter, docet parabola Domini de vulnerato a latronibus, ubi dicitur quod ille sit proximus, qui opem tulit ei.

51. Qui non distinguit proximum secundum quale boni et veri apud illum, potest millies decipi; fit charitas confusa et tandem nulla; potest homo diabolus clamare, ego sum proximus, fac mihi bonum; et si facis ei bonum, potest occidere te aut alios; das cultrum aut gladium in manum.

52. Simplices ita faciunt; dicunt quod omnis homo sit aeque proximus, et tum quod rati operis non sit explorare qualis est, sed hoc spectetur a Deo; modo opem feram proximo: sed usque hoc non est amare proximum. Ille qui amat proximum ex genuina charitate, exquirit qualis homo est, et discrete secundum quale bonum ejus benefacit.

53. Simplices tales in altera vita abstrahuntur et separantur; nam si inter spiritus diabolicos veniunt, alliciuntur ad illis benefaciendum, ac ad malefaciendum bonis; clamant, libera me, opitulare mihi. Hoc est maximum robur quod mali sibi acquirunt; absque ope et quasi conjunctione cum illis, prorsus nihil valent; sed cum illis, quos per nomen proximi deceperunt, valent.

54. {1} Ipsa genuina charitas est prudens et sapiens; altera charitas est spuria, quia solum est voluntaria seu boni, et non simul intellectualis seu veri.
@1 N.B.$

55. (iv.) Quod gradus proximi sit secundum gradus boni et veri apud hominem; proinde quod non unus homo sit in simili gradu proximus [ut alter]. –Bonum secundum gradus distinguitur in bonum civile, bonum morale, et bonum spirituale.

56. Proximus quem homo ex charitate amabit, erit bonum spirituale; absque hoc bono non est charitas, nam bonum charitatis est bonum spirituale, quoniam secundum id bonum conjungitur quisque in caelis.

57. Bonum morale, quod est ipsum bonum humanum, (est enim bonum rationale secundum quod vivit homo cum homine ut frater et socius,) est proximus quantum hoc trahit ex bono spirituali; nam bonum morale absque bono spirituali est bonum externum, est externae voluntatis, ac non est bonum internum; hoc potest esse malum, quod non amandum est.

58. Bonum civile est bonum vitae secundum leges civiles; et ejus primum et fundamentum, quod est non agere contra illas leges, est propter poenas. Si in illo bono non sit bonum morale, et in hoc bonum spirituale, non est aliud bonum quam bonum animale, in quo sunt bestiae, dum tenentur {1}inclusae aut vinctae, erga illos qui dant illis cibum, aut qui illas {2}puniunt, aut qui illis adblandiuntur.
@1 inclusae aut vinctae pro “inclusi aut vincti”$
@2 puniunt, sic exemplum vetustum, cura Aug. Nordenskjold transcriptum. Quod sistit in photolith., forte est semideletum.$

59. Haec bona discit homo in prima infantia ex Decalogo. Leges Decalogi fiunt primum leges civiles, postea morales, et demum spirituales, et tunc bona fiunt primum bona charitatis, secundum gradus.

60. Ipsa charitas spectat primum bonum animae hominis, et amat illud, quia per id fit conjunctio; postea spectat bonum morale ejus, et amat illud sicut moralis vivit secundum rationis perfectionem; et ultimo spectat bonum civile, secundum quod homo est secum in mundo. Per bonum civile homo est homo mundi; secundum bonum morale homo est homo supramundanus et infracaelestis; at secundum bonum spirituale homo est homo caeli seu angelus. Consociatio hominis cum homine fit per hoc bonum, et tunc secundum gradus per bona inferiorum graduum. Per exempla: datur homo spiritualis, qui bene vult et non bene intelligit, et qui non bene intelligit non bene facit, ita vix est moralis rationalis; et qui bene intelligit et non bene vult, hic non est secundum intellectum proximus; at qui non bene vult, utcunque bene intelligit, non est proximus.

61. Verbo, voluntas facit proximum, ac intellectus quantum est voluntatis.

62. (v.) Quod bonum internae voluntatis sit proximus qui amandus, et non bonum externae voluntatis, nisi hoc cum illo unum facit. –Est voluntas interna et voluntas externa; similiter intellectus.

63. Voluntas interna conjunctionem habet cum caelo, et voluntas externa cum mundo.

64. Omne bonum est voluntatis; et ipsum bonum charitatis est bonum voluntatis internae.

65. Solent separari illa apud hominem, et maxime separantur apud hypocritas, simulatores et assentatores propter lucra.

66. At cum voluntates illae unum faciunt, tunc utraque bona faciunt unum bonum, quod est proximus.
Illustrentur per exempla, et per comparationes.

67. (vi.) Quod verum sit proximus quantum unum facit cum bono, ac unum facit sicut forma et essentia. –Omnis forma trahit suum (quale) ab essentia; quapropter qualis est essentia talis est forma ejus.

68. Hoc potest illustrari per quod talis sit intellectus in se spectatus qualis voluntas.

69. Illustrari potest per sonum et loquelam, et per plura alia.

70. Quod verum sit bonum in forma videatur in Apocalypsi Explicata.

71. Inde patet [quod] bonum sit proximus in idea spirituali qui amandus; seu homo secundum suum bonum.

72. IV.

QUOD OBJECTUM CHARITATIS SIT HOMO, SIT SOCIETAS, SIT PATRIA, ET SIT GENUS HUMANUM; ET QUOD OMNES SINT PROXIMUS IN SENSU STRICTO ET LATO.
Quod homo sit proximus notum est; quod societas sit proximus est quia societas est homo compositus; quod patria, est quia patria consistit ex pluribus societatibus, quae sic est homo magis compositus; et quod genus humanum sit proximus, est quia genus humanum est ex magnis societatibus, quarum unaquaevis est homo in composito, hinc homo in latissimo sensu.
Exponentur in hoc ordine:–
(i.) Quod unusquisque Homo sit proximus secundum quale ejus boni.
(ii.) Quod Societas minor et major sit proximus secundum bonum usus ejus.
(iii.) Quod Patria sit proximus secundum ejus bonum spirituale, morale et civile.
(iv.) Quod Genus Humanum in latissimo sensu sit proximus; sed quia distinctum est in imperia, regna et respublicas, quid libet est proximus secundum bonum religionis, ac secundum bonum quod praestat patriae et sibi.

73. (i.) Quod unusquisque Homo sit proximus secundum quale ejus boni. –Cum bonum in idea spirituali est proximus, et homo est subjectum boni et quoque objectum ejus qui facit bonum, sequitur quod homo in naturali idea sit proximus.

74. Non est unus magis proximus quam alter, quoad solam personam, sed quoad bonum ex quo homo est homo talis aut talis; quoniam tot differentiae proximi sunt, quot sunt differentiae boni; et differentiae boni sunt infinitae.

75. Creditur quod frater, propinquus et affinis sit magis proximus quam alienus; et quod qui natus est in patria, sit magis proximus quam qui natus est extra patriam; sed quisque est proximus secundum suum bonum, sive sit Graecus sive Gentilis.

76. Proximus enim quisque est secundum affinitatem et propinquitatem spiritualem; hoc videri potest ex eo, quod omnis homo post mortem veniat inter suos, cum quibus consimilis est quoad bonum, seu quod idem secundum affectiones; etiam affinitates naturales post mortem pereunt, et succedunt affinitates spirituales; qua in una societate caelesti cognoscit unus alterum, et consociantur quia in simili bono sunt. Decem fratres in mundo, quinque possunt esse in inferno, et quinque in caelo, et hi quinque in diversis societatibus; qui cum conveniunt non cognoscit unus alterum; sunt etiam omnes in facie suae affectiones. Inde patet quod quisque homo sit proximus secundum quale boni.

77. Bona secundum quorum quale, sunt imprimis spiritualia; charitas spectat haec primario.

78. (ii.) Quod Societas minor et major sit proximus secundum bonum usus ejus. –Omnis societas in regno instituitur secundum usus, qui varii sunt. Sunt societates quarum opus est administrare varia civilia, quae sunt multiplicia, varia judiciaria, varia oeconomica, varia ecclesiastica, ut consistoria, academiae, scholae; sunt scientiarum societates, quae etiam plures.

79. Omnis societas non aliter potest spectari quam sicut homo in composito; quare illa est proximus secundum bonum usus ejus quod praestat; si praestat usus insignes, plus proximus est; si viles, minus proximus est; si malos usus, non proximus aliter est quam sicut homo malus, cujus bonum volo ut bonus fiat, ac quantum potest prospicere media ut meliorescat, etiam si foret per minas, castigationes, poenas, abrogationes.

80. Non potest aliquis spectare societatem cui unum munus est, quam sicut unum hominem compositum; vocantur quidam membra regiminis, dum Regnum spectatur ut homo, at inter se faciunt unum hominem, cujus membra sunt singuli ibi.

81. Hoc simile est sicut in caelo. Ibi omnis societas minor et major est sicut unus homo; sistitur etiam ut unus homo; vidi societatem insignem ut unum hominem. Forma caeli est forma humana.

82. Sic quoque societas in terris apparet coram angelis in caelis ut unus homo.

83. (iii.) Quod Patria sit proximus secundum ejus bonum spirituale, morale et civile. –In omnium idea Patria est sicut unum; quare omnes leges tam justitiae quam oeconomiae sunt sicut pro uno latae; quare est patria sicut homo in concreto; vocatur etiam corpus, in quo Rex est supremus. Ejus bonum cui consulendum est, vocatur bonum publicum et bonum commune; dicitur etiam de rege, quod sint in corpore regiminis illius.

84. Sistitur etiam unumquodvis regnum in caelo coelo coram angelis, cum beneplacet Domino, sicut unus homo, sic in forma qualis est; forma est forma affectionis spiritualis ejus, forma faciei, affectionis boni spiritualis, et forma corporis est forma boni civilis, et mores ejus, loquela et similia sistunt bonum rationale ejus. Quando quis videt regnum ut unum hominem, videri potest qualis est; et secundum id est proximus.

85. Nativitas non facit quod aliquis sit plus proximus quam alter, ne quidem quod mater et pater, nec educatio; haec sunt ex bono naturali; nec propinquitas nec affinitas facit ut aliquis sit plus proximus quam alter, ita nec patria; secundum quale boni ejus amandus est; sed obligatio est ut ei benefaciat, quod fit consulendo ejus usui, quia sic consulit omnibus; non ita aliis regnis extra illam, quia unum regnum non vult alterius bonum, sed vult id destruere quoad opes et quoad potentiam, ita etiam quoad tutelam; quare plus amare aliud regnum, consulendo ejus usui plus, foret contra bonum regni in quo est; quare patria amanda est in superiore gradu.

86. Sit exemplo: Si natus fuissem Venetiae aut Romae, et si essem Christianus reformatus, num amanda est patria, seu ubi natus, propter bonum spirituale: non possum, nec quoad bonum morale et civile quantum id dependet a bono spirituali, ut fit; sed quantum non pendet ab eo, possum, si usque patria illa odio me habet; sic non odio habebo inimicum nec hostem, sed usque amabo, non damnum inferendo, sed consulendo ejus bonum, quantum est bonum ei, non consulendo ita ut confirmem illam in suo falso et malo.
Sed de amore patriae alibi plura.

87. (iv.) Quod Genus Humanum in latissimo sensu sit proximus; sed quia distinctum est [in] imperia, regna et respublicas, unumquodvis est proximus secundum bonum religionis et morum, et secundum bonum quod praestat patriae, et unum cum suo bono facit. –Haec ampliora sunt quam ut distincte possint illustrari.
Satis est quod sive hic aut ille homo ex hoc aut illo regno sit apud me, et cum illo in una domo aut in una urbe habitem, ille sit mihi proximus secundum suum bonum; simile est cum omnibus in illo regno, quibus singularis ille homo similis est: sit legatus regni qui regem suum et inde regnum repraesentat; quod ille mihi proximus sit secundum bonum suae religionis et morum, et sicut vult patriae bonum et sibi, non negari potest; imprimis quantum facit unum cum suo bono.

88. Non loquor de alio bono quam de bono charitatis, et de bono genuinae charitatis. Possunt mali amare se mutuo, etiam latrones, et diaboli, sed non ex charitate, seu ex bono amoris interioris; sed quia unum faciunt in malefaciendo, furando, scortando, vindicando, occidendo, blasphemando, sunt proximi inter se; sed hi non intelliguntur, quia hic agitur de charitate et ejus bono.

89. Possum omnes in universo amare secundum religionem, non plus illos in patria quam in aliis regnis, nec plus in Europa quam in Africa; amo gentilem prae Christiano, si bene vivit secundum religionem, si colit Deum ex corde, dicendo non volo hoc malum facere quia est contra Deum; non autem amo illum secundum doctrinam sed secundum vitam, quoniam dum secundum doctrinam solum, amo illum ut externum hominem, at si secundum vitam etiam ut internum hominem; si enim est illi bonum religionis, est quoque illi bonum morale et quoque bonum civile; non possunt separari; at qui solum est in doctrina, potest non habere religionem; ita ejus bonum morale et civile non habet in se vitam; est modo externum; vult videri et vult credi quod sit.

90. V.

QUOD HOMO SIT SUBJECTUM CHARITATIS; ET QUALIS EST CHARITAS APUD ILLUM TALE EST SUBJECTUM EJUS; ET TALIS EST CHARITAS QUAM EXERCET ERGA PROXIMUM.
Exponentur in hoc ordine:–
(i.) Quod homo creatus sit ut sit forma amoris et sapientiae.
(ii.) Quod hodie ut homo sit homo, debeat esse charitas in forma.
(iii.) Quod homo debeat esse charitas in forma, non a se sed a Domino, ita quod sit receptaculum charitatis.
(iv.) Quod homo talis forma charitatis sit, sicut bonum voluntatis conjunctum est veris intellectus apud illum.
(v.) Quod quicquid procedit ex tali homine, ex forma trahat ut sit simile, ita quod sit charitas.
(vi.) Quod proximus amari possit ex non charitate, et hoc tamen in se spectatum non est amare proximum.
(vii.) Quod qui amat proximum ex charitate in se, ille amet proximum.

91. (i.) Quod homo creatus sit ut sit forma amoris et sapientiae. –Creatus est in imaginem Dei, in similitudinem Dei; et Deus est Ipse Amor et Ipsa Sapientia.

92. Notum est quod qualis homo est sapientia, talis est homo; sed vita sapientiae est amor, et amor est essentia, et sapientia est amoris forma, ut multis ostensum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia; quibus plura hic addere non opus est.

93. (ii.) Quod hodie ut homo sit homo, debeat esse charitas in forma. –Dicitur hodie, quia homo successu temporis a prima creatione factus sit externus; deflexit enim ab amore in Dominum, ad sapientiam; edit ex arbore scientiae et ex sapientia, ac amor internus vertitur in amorem exteriorem.

94. Tertium caelum, quod ex primis hominibus, {1}est in amore et sapientia; sed secundum caelum est ex amore inferiori qui vocatur charitas, et ex sapientia quae vocatur intelligentia; et tandem cum prorsus externus factus est [homo], tum amor ejus vocatur charitas, et sapientia fides: talis est status Ecclesiae apud homines hodie.
@1 hominibus, est in amore et sapientia; pro “hominibus est, in amore et sapientia sunt”$

95. Est apud quosdam amor spiritualis, non autem amor caelestis, et amor spiritualis est charitas; sed apud illos tunc fides est veritas, et veritas facit intellectum seu intelligentiam.

96. Per charitatem in forma intelligitur quod vita ejus sit charitas, et ex vita est forma; sed quomodo, dicetur in sequente 4to articulo.

97. In coelo apparet angelus in forma ut charitas; quale charitatis apparet ex facie et auditur ex sono, quoniam homo post mortem fit suus amor, hoc est, sui amoris affectio; spiritus et angelus non aliud est; immo forma charitatis etiam est ipse ille spiritus seu angelus quoad totum corpus; viderunt angelum aliqui, et agnoverunt formam charitatis in singulis membris, quod est mirabile.

98. Homo in mundo non est charitas quoad formam in facie, corpore, sono, sed mens ejus potest esse; et mens ejus est spiritus in forma humana post mortem; sed usque homo sincerus, qui nihil cogitat contra charitatem, ille potest cognosci ex facie et sono, at usque aegre, quia dantur tales hypocritae, ut ad vivum possint simulare, imo induere sinceritatem charitatis; at si angelus spectat ejus faciem et audit ejus sonum, cognoscet qualis est, quia ille non videt materiale quod obvelat, ad quod tamen homo materialis attendit.

99. Formae charitatis sunt innumerabiles, quot angeli coeli secundi, dantur numero infinitae; tot varietates ejus sunt quot varietates affectionis veri ex bono; et affectio illa est charitas.

100. Qui non est forma charitatis est forma odii, seu qui non est forma affectionis veri ex bono, est forma affectionis falsi ex malo; ex talibus consistit infernum ibi omnes varietates odii et concupiscentiae sunt.

101. Sicut affectionum genera et horum species sunt, ita quoque charitatum. Sunt itaque charitates in plurali; et sunt gradus ejus duplicis generis; de quibus gradibus actum est in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia, Parte Tertia.

102. (iii.) Quod homo debeat esse charitas in forma, non a se sed a Domino, ita quod sit receptaculum charitatis. –Vita hominis qui est regenerandus est affectio veri ex bono, seu charitas; et vita non est nisi ex Vita, ita a Domino, Qui est Vita in Se, ut Ipse docet, quod sit
“Via, Veritas, et Vita” [(Joh. xiv. 6)],
et alibi, quod
“Sicut Pater habet Vitam in se, ita dedit Filio habere Vitam in Se,” [(Joh. v. 26)];
et alibi. Et quia Vita est Deus, non potest Divinum appropriari homini qui est finitus et creatus, sed potest influere et adjungi receptaculo; sicut oculus non est lux in se, at potest recipere, nec auris est auditus in se, sed est receptaculum; ita reliqui sensus; ita quoque mens et ejus interiores sensus.

103. Quare homo quidem est subjectum charitatis, sed est subjectum recipiens, quia creatus est in formam recipientem vitae, sicut oculus in formam recipientem lucis et ejus objectorum per lucem, ac auris in formam recipientem soni per sonum cum ejus harmoniis influentem.

104. Qui credit quod a se sit forma charitatis, fallitur; vel credit quod sit Deus aut Divinum transfusum in illum, sic negat Deum; vel si hoc non cogitat, ponit meritum in operibus charitatis, et sic fit externum ejus charitas et non internum ejus; et tunc non potest Dominus habitare apud illum; Dominus non habitat in illis quae sunt proprii hominis, sed in Suo; habitabit in Divino, et facit sic hominem recipientem Divini procedentis, quod est charitatis.

105. Sed homo ita creatus est, ut cogitet et velit sicut ex se, et inde loquatur et agat sicut ex se; sed usque datum est scire, quod omne bonum charitatis et verum fidei sit a Domino: qui non cogitat secundum id verum, non est in luce veri, sed in lumine fatuo, et haec sunt tenebrae in luce caeli; inde nec potest illustrari in reliquis veris, nisi solum quoad memoriam, non autem quoad perceptionem, quae est fides in sua essentia.

106. Ex his patet quod homo modo sit forma charitatis, et quod charitas sit Domini apud illum; et quod datum sit homini [agere] sicut ipse sit charitas, propter finem ut possit fieri receptaculum, et sic in conjunctione reciproca sicut a se, tametsi a Domino.

107. (iv.) Quod homo talis forma charitatis sit, sicut bonum voluntatis conjunctum est veris intellectus apud illum. –Omne voluntatis vocatur bonum, et omne intellectus verum, quia voluntas est in calore caeli, et intellectus in luce caeli; et sicut voluntas absque intellectu non habet quale, ita non potest vocari aliquid, sed in intellectu accipit quale et fit aliquid, et secundum quod est in intellectu fit tale aut tale, seu fit aliquid [aut] aliquid; ita bonum absque vero, tum bonum cum vero.

108. Quare vera genuina discenda sunt; cum illis conjungit se bonum voluntatis, et sic fit bonum voluntatis bonum charitatis.

109. Omnis varietas charitatis est inde, seu ex veris in intellectu; verum enim in sua essentia est bonum, et verum est forma boni, prorsus sicut loquela est forma soni, quod illustretur.

110. Datur forma soni duplex, una cantus et altera loquelae; similiter affectionis veri ex bono, seu charitatis; de quibus agetur. N.B.

111. Quoniam ita est, ideo dictum est, quod charitas sit affectio veri ex bono, seu affectio veri spiritualis; inde fit affectio veri rationalis seu moralis, et affectio veri civilis seu naturalis.

112. Inde est quod qui in charitate sunt, in luce sint; et si non sunt, quod ament lucem; lux est verum, et calor est bonum; et notum est quod omnis vegetatio et fructificatio sit ex bono per verum; ita quoque vegetatio et fructificatio spiritualis.

113. Sed qui non in charitate sunt, non amant verum in luce, sed possunt amare verum in umbra; et hoc verum est verum fidei hodie, hoc est, quod credendum sit verum{1}, tametsi non videtur intellectu; sic enim potest falsum vocari verum, et ex confirmatione ejus vocari verum, ut fit.
@1 verum pro “verum est”$

114. (v.) Quod quicquid procedit ex tali homine, ex forma trahat ut sit simile, ita quod sit charitas. –Sunt tria quae procedunt, est cogitatio, est loquela et est actus; ex homine qui est forma charitatis procedit cogitatio ex affectione quae est charitas, loquela ex sono qui est affectionis, in quo est affectio cogitationis, et actus per motum in quo est charitas; motus ille procedit ex conatu, et conatum facit affectio cogitationis.

115. Forma charitatis est principaliter in perceptione interiore ejus, quae procedit ex calore et luce spirituali. Ibi ipse homo est homo. Exinde producitur charitas in consequentia seu inferiora, et producit se, et effectuat se, vix aliter quam sicut ex semine germen et successive arbor, et fit arbor sicut arbor manens; et fructus sunt bona opera quae fiunt ex voluntate boni per intellectum veri, in corpore; et sic primum arbor existit.

116. Forma intima ejus est sicut semen; quod non aliud possit nasci ex semine, quam quod illius prosapiae est, notum est; similia sunt omnia, tametsi cum multa varietate; at usque nascitur et surculus et ramus in quibus fructus, quod fit ex illa arbore.

117. Quare homo qui interius est charitas, quicquid facit, [facit] ex charitate, tametsi facta et loquelae ac cogitationes sunt infinita varietatis; sunt omnia quae producit sicut ejus imagines sub varia forma, in quibus tamen omnibus est forma communis sicut planum ex quo.

118. Inde etiam homo cognoscitur ab altero, modo scitur ejus affectio dominans, dum loquitur et facit aliquid, ex quo fine et ex quo amore, sicut ex quo fonte. Dicit Dominus quod mala arbor faciat malos fructus, et bona arbor bonos fructus, et quod mala arbor non possit facere bonos fructus.

119. Vita hominis est in omni quod vult et cogitat, quod loquitur et quod facit. Nemo potest aliquid agere ex alia vita quam ex sua; sunt omnia vitae ejus effectus; quare est simile. {1}
@1 [Nota ex Margine sinistra:]–Est miseratio charitatis, est clementia charitatis, est amicitia charitatis, est benevolentia charitatis, est modestia charitatis; verbo, omnes virtutes sunt charitas, sed veniunt sub alio nomine, ita sub alia specie.$

120. In mundo spirituali omnes affectiones effigiantur vario modo, sicut arbores, horti, volucres, animalia; in his apparet imago hominis, dum introspicitur intime; sunt repraesentativa ejus.

121. Verbo, imago hominis est in omnibus et singulis ejus.

122. (vi.) Quod proximus amari possit ex non charitate, et hoc tamen in se spectatum non est amare proximum. –Exempla illustrent. Potest homo malus amare hominem bonum, et tum non amat in se bonum; potest homo dicere de gentili, qui dicit, opus ejus faciet fideliter quia Deus ita vult, hunc potest atheus amare; potest quis, qui non amat patriam, cum [aliquem] audit loquentem, et novit quod amet patriam, illum quasi amare; ei auscultat, dicens, bonus ex corde {1}est, loquitur ex amore, obediens ei; audi aliquot centum obedientem viro de quo fama fuit quod amaret patriam, et vix decem inter illos erant qui amabant patriam; potest, si quis audit praedicatorem, et dicit quod loquatur ex Deo, ex zelo pro animabus illis; et illi qui nihil amant Deum, et qui credunt nihil, usque dum audiunt illa, afficiunt, laudant illum, amant illum, mittunt et dona. Omnis sincerus amatur ex insinceris, omnis verus amatur ex mendacibus, fidus ab infideli, castus qui amat conjugem ab incastis, et sic porro.
@1 est pro “sit”$

123. Sed hoc fit apud unumquemvis hominem, dum in {1}cogitatione communi est; ut vero primum perit haec communis perceptio, lux perit; quod fit dum mittit rem sub intuitionem cogitationis inferioris, et cogitat num ita sit vel non; in hanc cogitationem influit lux ex homine aut mundo, in communem autem influit lux e coelo; haec influit in intellectuale hominis jugiter, modo non se demittit in suam lucem; tunc extinguit lucem caeli, si talis est. Communis perceptio veri est omnibus; sed amor inferioris dejicit hominem ex alto in perceptionem ex proprio; haec perceptio est materialis quae communicat cum visu oculi; est phantasia seu {2}imaginatio.
@1 cogitatione pro “cogit-attentione”$
@2 imaginatio pro “imanatio”$

124. (vii.) Quod qui amat proximum ex charitate in se, ille amet proximum. –Conjungit ille se cum bono ejus et non cum persona; quare si persona recedit a bono, non amat illum; et illa conjunctio est conjunctio spiritualis, quia proximus in spirituali idea est bonum.

125. Quare homo ut amet proximum erit charitas in forma.

126. VI.

QUOD HOMO NATUS SIT UT FIAT CHARITAS, ET NON FIERI POTEST, NISI PERPETUO FACIAT PROXIMO BONUM USUS EX AFFECTIONE ET [EJUS] JUCUNDO.
Expositio communis in hoc ordine:–
(i.) Quod commune bonum existat ex bonis usus quae singuli praestant, et quod bona usus quae singuli praestant, subsistant ex communi bono.
(ii.) Quod ministeria, functiones, officia et varia munera sint bona usus quae singuli praestant, ex quibus bonum commune existit.
(iii.) Quod omnia officia et munera quoad bona usus spectata in Regno, Republica et Civitate, faciant formam quae correspondet formae coelesti.
(iv.) Quod etiam faciant formam quae correspondet formae humanae.
(v.) Quod in hac forma unusquisque sit bonum usus secundum extensionem officii et muneris sui.

127. (i.) Quod commune bonum existat ex bonis usus quae singuli praestant, et quod bona usus quae singuli praestant, subsistant ex communi bono. –Vocantur bona usus, quia omnia bona quae amoris erga proximum seu charitatis sunt, usus sunt; et omnes usus sunt bona, quae una voce nominantur bona usus; vocantur etiam usus fructus.

128. Quod omnis homo natus sit ut usum faciat, notum est, et quod usus faciat aliis; qui hoc non facit, etiam vocatur inutile membrum, et rejicitur; is quoque est, qui sibi soli usus facit, tametsi non ita vocatur; quare in Republica bene constituta providetur ne quisque sit inutilis; si inutilis, adigitur ad quoddam opus, etiam mendicus, si sanus est.

129. Infantes et pueri quamdiu sub nutricibus et magistris sunt non quidem faciunt bona usus, sed usque discunt facere, et pro fine habebunt; sic bonum usus est in fine. Ut aedificetur domus, comparanda prius sunt materialia, et ponendum fundamentum, et erigendi parietes, et sic demum habitatur in ea; bonum domus est habitatio.

130. Commune bonum consistit ex his: quod in societate seu Regno, (1.) Sit Divinum apud illos; (2.) Sit justum apud illos; (3.) Sit morale apud illos; (4.) Sit gnavum, scium, probum apud illos; (5.) Sint necessaria vitae; (6.) Sint necessaria operum; (7.) Sint necessaria tutelae; (8.) Sit sufficientia opum, quia inde sunt tria illa necessaria.

131. Ex illis est commune bonum, et id non venit ex seipsis sed ex singulis ibi, et per bona usus quae singuli praestant, ut Divinum etiam ibi sit per ministros, et justum per magistratus et judices, ut morale per Divinum et justum, ut necessaria per opera et commercium, et sic porro.

132. Notum est quod omne commune sit ex particularibus; inde nominatur commune; quales itaque partes sunt tale est commune; hortus in communi est quales sunt arbores et eorum fructus; prata in communi sunt quales sunt segetes; campi in communi sunt quale est granum cum herbis et floribus; navis in communi est qualia sunt omnia ejus, quae plura; ordo inter partes et quale partium facit ut commune sit perfectius aut imperfectius.

133. Quod bona usus quae singuli praestant subsistant ex communi, notum est; quisque enim trahit suum bonum usus ex communi; omnia necessaria vitae, tum operum, tutelae, et opes per quas comparentur necessaria, inde sunt; nam per commune intelligitur non modo civitas et ejus societas, sed etiam regio et quoque regnum; sed haec quia sunt amplae extensionis, patebunt clarius in sequentibus; quia dantur multae varietates, quae tamen usque cum illa lege concordant.

134. (ii.) Quod ministeria, functiones, officia, et varia opera sint bona usus quae singuli praestant, ex quibus bonum commune existit. –Per ministeria intelliguntur sacerdotia et illorum munia; per functiones intelliguntur officia varia quae sunt civilia; et per munera intelliguntur opera, ut artificum, quae plura sunt; per officia intelliguntur studia varia, negotia, et famulitia; ex his quatuor consistit Respublica, seu societas.

135. Qui in ministeriis sunt praestant ut Divinum ibi sit; functiones variae quae civiles sunt, ut justum ibi sit, etiamque ut morale sit, tum gnavum, scium et probum; varii operistae ut sint necessaria vitae; etiam negotiatores ut sint necessaria operum; milites ut sit tutela; et haec ultima imprimis ut sit sufficientia opum; et quoque coloni.

136. Quod secundum bona omnis qualitatis, industrias, studia, commune bonum sit, quisque potest scire.

137. (iii.) Quod omnia officia et munera quoad bona usus spectata faciant formam quae correspondet formae coelesti. –Forma coelestis talis est, quod unusquisque ibi in aliquo ministerio, aliqua functione, in aliquo officio seu munere, et in opere sit. Omnes societates caelestes tales sunt, ut nullus sit inutilis. Qui nihil operatur, [et] qui vivere vult in otio, seu solum conversari, ambulare et dormire, is non toleratur ibi. Omnia ibi ita ordinata sunt, ut secundum usum sortiuntur locum propius ad centrum aut remotius a centro; quo propius centro, eo magnifica magis palatia; quo remotius a centro eo minus magnifica; aliter in oriente, occidente, meridie et septentrione; quisque dum in societatem venit, initiatur suo officio, et sortitur domum operi suo correspondentem; est omnis societas affectionum series in omni ordine.

138. Quisque ibi delectatur ex suo studio; jucundum ejus inde est; fugiunt otia sicut quis pestem; causa est haec, quod unusquisque ibi sicut ex amore usus facit opus suum, ita habet jucunda cordis; influit commune in illum. Sic ex societate caelesti imprimis datum est scire, quod non modo singuli secundum varietates affectionum ordinati faciant commune bonum, at quod quisque trahat ex communi suum bonum.

139. Similiter est in terris; sic enim societas terrestris correspondet societati caelesti; et cum correspondet, haec ibi. Divinum est, justum est, morale et probum est, sapiens est, gnavum est; commune inspirat singulis illa, quando pars quae est angelus in charitate est.

140. Dantur illi necessaria vitae et operum, et quoque opulentia, et imprimis jucunditas et felicitas ex communi sicut est charitas.

141. Sed hoc non scitur in terris ubi quisque ponit jucundum et faustum in honoribus et in opibus; qui hoc faciunt in terris, fiunt viles et pauperes, et degunt in infernis; at qui studet alicui operi ex affectione charitatis, is venit in societatem coelestem.

142. Sunt functiones, officia et opera ibi innumerabilia, omnia spiritualia, quae quidem describi possunt, sed non ita [ad] captum.

143. (iv.) Quod etiam faciant formam quae correspondet formae humanae. –Simile est in humano corpore; ibi omnia sunt bona usus in perfectissima forma; et quia in perfectissima forma sunt, sentiuntur ut unum; sunt tamen omnia varia, et in omni vario sunt varia in sua serie et in suo ordine; sunt sensoria quae quinque, sunt viscera quae multa, sunt organa generationis quae etiam plura in utroque sexu, sunt membra externa, sunt adhuc plura quae mentis, hoc est, quae voluntatis et intellectus sunt.

144. Communia in corpore sunt cor et pulmo; horum actus influunt in omnia corporis, tam organa, viscera et membra. In mente sunt voluntas et intellectus communia. Haec ibi communia spectant singula ut suas partes ex quibus subsistit, et partes {1}spectant commune ex quibus existit.
@1 spectant pro “spectat”$

145. Omnia ibi ex usu, in usu, et ad usum formata sunt; sunt omnia formae usus.

146. In corpore animali talis est forma regiminis, ut unumquodvis trahat suum pensum ex communi, et caveat quod commune det unicuivis ut subsistat. Cor dat sanguinem singulis in toto corpore; et unumquodvis, sicut opus habet, sumit suum quale, et quodvis ex suo indit; verbo, est forma mirabilis.

147. Est forma coelestis usus ibi; quod confirmatur ex eo, quod unaquaevis societas coelestis sit sicut homo; apparet etiam sicut homo; usus ibi faciunt illum hominem, quia forma societatis coelestis correspondet formae corporis animalis quoad usus.

148. Forma coelestis est in minimis et in maximis homo; inde universum coelum est Homo, omnis societas est homo, unusquisque angelus est homo; causa est, quia Dominus ex Quo coelum est Homo.{1}
@1 Inter paragraphos, cohaerentia cum verbis ab Auctore deletis, sistunt haec: “Quod homo sit forma caeli”$

149. (v.) Quod in hac forma unusquisque sit bonum usus secundum extensionem officii seu muneris. –Charitas non aliud est quam affectio veri ex bono, et affectio veri ex bono est affectio usus; nam nisi affectio veri ex bono fit actus, perit; et actus inde est usus.

150. Genuinum verum, cujus affectio est charitas, non spectat aliud quam vitam cum proximo; quare affectio veri ex bono non aliud est; bonum ex quo affectio est velle facere, et velle scire propter facere; alioqui non est genuinum bonum ex quo verum est.

151. Quando itaque homo est usus, seu bonum usus, est etiam ille charitas.

152. Et tunc vocatur homo charitas in forma; etiam ejus imago est; omnia in illo homine sunt charitatis; nam cum ipse homo in communi spirat usum, etiam in omni particulari spirat illum; vita ejus et anima ejus fit amor usus, seu affectio usus.

153. Et tunc spectat homo intus ad Dominum, et exterius ad suum opus.

154. (vi.) Quod homo natus sit ut fiat charitas; et non fieri potest charitas, nisi perpetuo faciat proximo bonum usus ex affectione et ejus jucundo. –In sequenti articulo dicetur quomodo homo perpetuo facturus sit bonum usus proximo, et hoc ex affectione et ejus jucundo.

155. Qui ponit charitatem in benefactis solis, non potest perpetuo id facere.

156. Et nisi perpetui usus fiant, fit interruptum; et in hoc intervallo, potest divertere in omnes amores et inde concupiscentias, et sic non, modo intermittere charitatem, sed etiam abstrahi ab illis; sic perit charitas, ex suis oppositis; et servit duobus dominis.

157. Potest homo etiam bonum usus facere ex affectione gloriae, honoris et lucri, et horum jucundis; et tunc non est charitas, sed est concupiscentia; ita non est forma caeli, sed est forma inferni; etiam in inferno cogitur quisque facere bonum opus, sed non ex affectione ejus; cogitur ad id.

158. VII.

QUOD OMNIS HOMO QUI SPECTAT AD DOMINUM, ET FUGIT MALA UT PECCATA, SI SINCERE, JUSTE ET FIDELITER AGIT OPUS QUOD EJUS OFFICII ET MUNERIS EST, FIAT FORMA CHARITATIS.
Hoc sequitur ut consequens ex praecedente lege, quod homo natus sit ut fiat charitas, et non fieri potest charitas nisi perpetuo faciat bonum usus ex affectione et [ejus] jucundo; quare dum homo sincere, juste, fideliter agit opus, quod ejus officii aut muneris est, ex affectione et jucundo ejus, est continuus in bono usus, non modo erga commune seu publicum sed etiam erga particulares et privatos; sed hoc non potest nisi spectet ad Dominum et fugiat mala ut peccata; nam, ut supra ostensum est, primum charitatis est spectare ad Dominum et fugere mala ut peccata (n. 6); et secundum charitatis est facere bona; et bona quae facit sunt bona usus, quae facit quovis die; et dum non facit, cogitat facere; est interior affectio quae manet interius, et desiderat illud. Inde est, quod perpetuo sit in bono usus, a mane ad vesperam, ab anno in annum, ab prima aetate ad finem vitae. Aliter non potest fieri charitatis forma, hoc est receptaculum.

159. Nunc dicetur de charitate apud Sacerdotem, apud Magistratum, et apud officiarios sub illis, apud Judicem, apud Ducem exercitus, et apud praefectos sub illis, etiam apud militem gregarium, apud negotiatorem, apud operarium; apud colonum, apud nauclerum et nautam apud famulos.

160. [(i.)] Charitas apud Sacerdotem. –Si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, et facit sincere, juste et fideliter opus ministerii ei injuncti, facit bonum usus continue, et fit charitas in forma. Sed tunc facit bonum usus seu opus ministerii sincere, juste et fideliter, dum afficit illum salus animarum; et sicut haec afficit illum, ita afficiunt illum vera, quia per illa ducet animas ad caelum; et tunc ducit animas per vera ad caelum, cum ducit illas ad Dominum. Amor ejus tunc est sedulo docere illa ex Verbo, quia dum docet illa ex Verbo docet illa ex Domino. Dominus enim non modo est Verbum (Joh. i. 1, 2, 14), sed etiam est Via, Veritas et Vita (Joh. xiv. 6), et est Janua; quare qui per Dominum ut januam ad ovile intrat, est pastor bonus; at qui non per Dominum ut januam ad ovile intrat, is est pastor malus, qui vocatur fur et latro (Joh. x. 1-9).

161. [(ii.)] Charitas apud Magistratus. –Per magistratus intelliguntur supremi in Regnis, Rebuspublicis, Provinciis, Civitatibus, Societatibus, super quibus iis jurisdictio est in civilibus. Quisque ex illis in suo loco, si spectat ad Dominum, et fugit mala ut peccata, ac sincere, juste et fideliter facit opus supereminentis functionis suae, facit bonum usus communi et singulis in communi continue,{1} et fit charitas in forma; et hoc fit dum afficit illum bonum subditorum aut civium; et dum hoc afficit illum, afficit illum, una cum sapientibus et timentibus Deum, sancire leges usus, prospicere ut serventur, et vivere sub illis primario; tum praeficere coetibus sub se officiarios intelligentes et simul bene volentes, per quos sub ejus auspicio judicium et justitia regnet, ac commune bonum jugiter perficiatur. Spectabit se ut supremum in ordine inservientium aliis, et sic non ut caput, quoniam caput ducit omnia corporis sui ex amore et sapientia in se; ac Amor et Sapientia in se est solus Dominus, a Quo etiam ille ut servus ducetur.
@1 communi continue, et fit pro “communi, continue et fit”$

162. [(iii.)] Charitas apud Officiarios sub illis. –Per officiarios sub magistratibus intelliguntur qui ab illis praefecti sunt coetibus ad obeundum varias functiones necessarias et utiles. Quisque ex illis, si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, ac sincere, juste et fideliter facit opus officii sui, fit charitas in forma; quia facit bona usus continue, dum in officio est, et quoque dum non in officio; insidet enim tunc animo ejus affectio faciendi, et affectio faciendi bona usus est charitas in sua vita. Illum afficit usus, et non honor nisi propter usum. Est quoddam minus commune bonum sub quovis officiario, secundum extensionem muneris ejus, quod subordinatum est majori et maximo communi bono, quod est Regni aut Reipublicae. Officiarius qui est charitas consulit minori communi bono, quod est {1}spartae ejus, et sic majori et maximo, dum sincere, juste et fideliter facit suum opus. Praeterea simile est cum officiario sicut cum magistratu, de quo actum est, modo cum differentia quae est inter majus et minus, latum et strictum, extensum ad usus in genere et extensum ad usus in specie; praeter quod hoc pendeat ab illo, sicut famulitium.
@1 “spartae:” sic, nisi legeris sportae. “Sportas” scripta, pag. 44, l. 10 ab infra.$

163. [(iv.)] Charitas apud Judices. –Si spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata ac faciunt judicia justitiae, fiunt charitates in forma, quia bona usus faciunt tam communi quam singulis in communi, ita proximo; et illa faciunt continue dum judicant, etiam dum non judicant, quia cogitant ex justo; loquuntur etiam ex justo, et faciunt ex justo; justum enim est affectionis illorum, et in spirituali sensu est proximus. [Judex justus] judicat omnes ex justo et simul aequo, quia non separari possunt; etiam tunc judicat ex lege, quia omnis lex pro fine habet utrumque et sic dirimit litem, dum astutus conatur legis sensum pervertere. In judicando spectare amicitiam, aut donum, aut affinitatem, aut auctoritatem, aut aliud emolumentum, quam ut quisque qui secundum leges vivit tutus sit, pro peccato reputat; et quoque si juste judicat, et justitia non sit primo loco, sed secundo. Judicia judicis justitia sunt omnia charitatis, etiam dum mulctam aut poenam irrogat sontibus malis; sic enim emendat illos, et praecavet ne {1}malefaciant insontibus aliis, qui sunt proximus; est enim sicut pater qui si amat liberos castigat illos dum mala faciunt.
@1 malefaciant pro “malefaciat”$

164. [(v.)] Charitas apud Ducem exercitus. –Per ducem exercitus intelligitur supremus ejus, sive sit Rex, sive archidux, sive dux ex illis constitutus, qui summas tenet. Ille, si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, et si sincere, juste et fideliter agit in rebus ducatus et regiminis sui, bona usus quae sunt bona charitatis facit; et quia perpetuo{1} meditatur illa, studet illis, et exercet illa, fit charitas. Is, si Rex est, aut archidux, non amat bellum sed pacem, et continue in bello amat illam; non init bellum nisi propter tutelam patriae, ita non est aggressor sed defensor; postea vero, cum bellum initum est, etiam aggressor, dum aggressio est defensio. In proeliis, si non aliter natus sit, est fortis et strenuus; post proelium mitis et miserescens; in proeliis vult si potest leo esse, post proelium autem ovis. Intus in se non ovat ex strage hostium et ex honore victoriae, sed ex patriae et suorum ibi liberatione ab invasione. hostium, et inde pernicie aut interitu. Agit prudenter, consulit fideliter exercitui suo sicut paterfamilias liberis et famulis, amat illos, quemque sicut facit opus suum sincere et strenue; praeter plura similia. Astutia apud illum non est astutia sed prudentia.
@1 quia perpetuo pro “quia illa perpetuo”$

165. [(vi.)] Charitas apud Praefectos sub Duce exercitus. –Quisque ex illis potest fieri charitas, hoc est, angelus caeli, si spectat ad Dominum, et fugit mala ut peccata, ac opus praefecturae suae sincere, juste et fideliter agat sic enim etiam illi bona usus quae sunt charitatis perpetuo agunt; sunt enim mentes illorum in illis, et dum mens perpetuo est in bonis usus, fit illa forma charitatis. Patria ei est proximus; in idea spirituali est tutela ejus, et securitas ab invasione et internecione; non ovat ex non merito mentiens, nec ex merito; cogitat hoc esse debitum, quod facit illum contentum animo, et non gloriabundum. In bello amat milites sub se secundum strenuitatem eorum, sinceritatem, et obedientiam, consulit illis, vult illis bene sicut sibi; sunt enim victimae ejus gloriae usus; est enim gloria usus et gloria honoris praefectis: his qui sunt charitates est gloria usus, et non gloria honoris. Reliqua apud illum sunt similia illis quae apud ducem exercitus, de quo actum est, cum differentia secundum extensionem praefecturae. Vidi praefectos tales in caelo superiori, et vidi praefectos non tales in inferno.

166. [(vii.)] Charitas apud Militem gregarium. –Is si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, et opus suum sincere, juste et fideliter facit, fit quoque charitas, et quoad id amat, non est discrimen personarum; is enim aversatur depraedationes injustas, abominatur sanguinis effusionem injustam; aliter in proeliis; tunc non hanc aversatur, quia tunc non cogitat de illa, sed de hoste ut hoste, qui vult suum sanguinem. Cedit furor dum audit tympani sonum, quod a caede desistendum sit. Captivos post victoriam aspicit pro proximo secundum quale boni illorum. Ante proelium elevat animum ad Dominum, ac vitam suam in Ipsius manum commendat; et postquam hoc fecerat, animum ab elevatione in corpus demittit, et fit fortis, remanente usque in animo ejus supra fortitudinem cogitatione de Domino, quam tunc nescit; et tunc si moritur, moritur Domino, si vivit, vivit Domino.

167. [(viii.)] Charitas apud Negotiatorem. –Is si spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, et negotiationem suam sincere, juste et fideliter facit, fit charitas. Ille ex prudentia sicut propria agit, sed usque fidit Divinae Providentiae; quare non despondet animum in infortuniis, nec superbit animo in successibus; cogitat de crastino et usque non cogitat de illo; cogitat de crastino quid et quomodo facturus; sed non cogitat de crastino quia Divinae Providentiae et non propriae prudentiae tribuit futura; etiam prudentiam suam eidem tribuit. Amat negotiationem ut principale officii sui, et pecuniam ut instrumentale ejus, et hoc non facit principale et illud instrumentale, sicut faciunt plerique ex Judaeis. Sic amat opus, quod in se est bonum usus, et non media supra illud; haec quidem non ita distinguit, sed usque distinguuntur ita, dum spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata; fugit enim avaritiam, quae est malum, et plurium malorum radix; amat commune bonum dum amat suum bonum, quia in hoc illud latet, sicut radix arboris quae se occultat sub terra, ex qua tamen crescit et floret et fructus fert; non quod ei ex suo det praeter debita, sed quia bonum publicum est quoque bonum concivium, inde enim existit, quos ex charitate, cujus forma est, amat. Nemo potest occulta charitatis apud se nosse, quia illa non videt, sed Dominus videt.

168. [(ix.)] Charitas apud Operarios est. –Per Operarios intelliguntur opifices et artifices, varii generis. Hi si spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata, ac sincere, juste et fideliter faciunt sua opera, fiunt formae charitatis, quisque sicut amat suum opus, et studet illi; opera enim illorum sunt bona usus inservientia proximo pro variis necessitatibus ac utilitatibus, ut pro victu, amictu, habitatione, tutela, conservatione, jucunditate, et aliis pluribus, et sunt emolumenta Reipublicae. Quisque sicut intendit mentem suam operi et labori suo ex amore ejus, est quoad affectionem et cogitationem de illo in illo; et quantum in illo est, tantum detinetur a cogitando et amando vana, ac post ducitur a Domino ad cogitandum et amandum bona, et quoque ad cogitandum et amandum media ad bonum, quae sunt vera; aliter qui non alicui operi intentus est. Omnis operarius qui spectat ad Dominum, et fugit mala ut peccata, fugit otium, quia hoc est pulvinar diaboli; fugit insinceritatem et fraudem, et fugit luxuriam et intemperantiam; est sedulus, sincerus, sobrius, contentus sua sorte, et facit opus pro proximo sicut pro semet, quia amat se et illum in faciendo opus suum, in pari gradu.

169. [(x.)] Charitas apud Colonos. –Coloni seu agricolae et vinitores, si spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata, et opus suum sincere, juste et fideliter faciunt, fiunt charitates quoad spiritus suos, et post mortem dum fiunt spiritus, in forma charitatis sunt, et forma illa est forma humana, in qua sunt omnes post mortem. Illi coloni tales surgunt mane, ordinant opus, impendunt studium labori suo, impigri in opere, et laeti ex opere. Post opus, sunt oeconomi, sobrii, vigiles; domi cum suis agunt ex justo, foris cum aliis ex sincero; spectant leges justitiae civiles, quales sunt Decalogi, ut Divinas, et servant. Agros suos et vineas suas amant, quia proventus, ac proventus quia sunt benedictiones, et gratias agunt Domino, et sic jugiter spectant ad Dominum.

170. [(xi.)] Charitas apud Naucleros. –Naucleri, quibus naves et merces in illis concreditae sunt, aut [qui] possident illas, fiunt etiam charitates, si spectant ad Dominum, et fugiunt mala ut peccata, et faciunt opus suum sincere juste et fideliter. Opus illorum est bonum usus prae multis aliis, quia per id fit communicatio et quasi conjunctio, totius orbis cum partibus ejus, et partium cum toto; et hoc excellens opus fit bonum usus, quod est bonum charitatis in illis, dum ex scientia sua prudenter agunt, in vigilia et sobrietate navant operam ut iter succedat, non temere se exponunt discriminibus, dum in illis sunt ex non proviso non despondent animum, salvi post {1}illa laudes ac gratias agunt Domino; juste et sincere cum nautis agunt, fideliter cum possessoribus navis, juste cum exteris ad quos appellit navis; cum piratis nullam sortem habent; stipendiis suis contenti sunt, et insuper lucris ex licito. Illi qui super mari versantur, qui charitates sunt, quia spectant ad Dominum, et fugiunt mala ut peccata, et opus suum sincere, juste et fideliter agunt, devotius orant et psallunt mane et vespere, quam qui super arida versantur; fidunt enim prae his Divinae Providentiae. Consulo versantibus super mari ut post hoc orent ad Dominum, quia, Ipse est Deus caeli et terrae et maris, et non alius {2}(Joh. iii. 35; xvii. 12; Matth. xi. 27).
@1 illa pro “illis”$
@2 Restitui “(Joh. iii. 35; xvii. 12; Matth. xi. 27),” quod semideletum est.$

171. [(xii.)] Charitas apud Nautas. –Nautae etiam fiunt charitates si spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata, dum faciunt opus suum sincere, juste et fideliter; nam dum fugiunt mala ut peccata, tunc fugiunt diabolum, quia diabolus est ipsum malum; et tunc acceptantur a Domino; et bona quae tunc faciunt, a Domino faciunt; et bona non aliter continue faciunt quam in suo opere quod eis injunctum est, quod est nauticum. Opus illud est bonum opus, quia est bonum usus; et amorem erga proximum seu charitatem habere non aliud est quam facere bonum usus. Et cum fugiunt diabolum et acceptantur a Domino, tunc non faciunt illa mala quae in Decalogo descripta sunt; hoc est, non occidunt, non adulterium committunt, non furantur, non false testantur; haec enim nemo facit, qui amat proximum; non enim amat proximum, qui tali odio illum habet ut velit illum occidere; non amat proximum qui vult adulterium committere cum uxore alterius; non amat proximum qui vult furari et depraedari ejus bona; non amat proximum qui false testatur contra illum, et sic porro. Haec sunt mala quae praecipue fugiunt illi qui spectant ad Dominum; tunc quoque non timent mortem, quia si moriuntur, moriuntur in Domino, et veniunt in caelum; et ibi amat unus alterum sicut frater et socius fratrem et consocium, et mutuas operas ferunt. Hortor etiam nautas, sicut mox prius nauclerum, ut adeant Dominum, et orent ad Ipsum, quia non alius est Deus caeli, terrae et maris.

172. [(xiii.)] Charitas apud Famulos. –Sicut domini ita famuli fiunt charitates, hoc est angeli, dum spectant ad Dominum et fugiunt mala ut peccata, et opera famuli sincere, juste et fideliter agunt. Illorum opera, quae sunt bona charitatis propria et continua, sunt, ut attendant ad dominos suos, illis bene velint, de illis non male loquantur, tam sincere agant in absentia illorum quam in praesentia, non spernant servire, quia unusquisque, in quocunque gradu dignitatis sit, servire debet; etiam Rex serviet Domino; et sicut quisque fideliter servit, ita amatur et ducitur a Domino; et quantum quis spectat ad Dominum et fugit mala ut peccata, servit libere et non coacte.

173. VIII

QUOD SIGNA CHARITATIS SINT OMNIA QUAE CULTUS SUNT.
Omnia quae charitatis sunt, referunt se ad spectare ad Dominum, ac fugere mala ut peccata, et facere bona usus quae cujusvis officii sunt. Omnia autem cultus sunt externa corporis et externa mentis; externa corporis fiunt per actus et per loquelas; et externa mentis sunt quae fiunt voluntate et cogitatione, quae cohaerent cum externis corporis.

174. Externa corporis, quae sunt cultus, sunt, (1.) Frequentare templa; (2.) Auscultare praedicationes; (3.) Devote psallere, et super genubus orare; (4.) Sacramentum cenae obire:– tum domi, 1. Mane et vespere orare, etiam ad prandia et cenas; 2. Loqui cum aliis de charitate et fide, deque Deo, caelo, vita aeterna, salute; 3. Apud sacerdotes etiam praedicare, et quoque privatim docere; 4. Et apud quemvis liberos et servos de talibus instruere; 5. Legere Verbum et libros instructionis et pietatis.

175. Externa mentis, quae sunt cultus, sunt, 1. Cogitare et meditari de Deo, de caelo, de vita aeterna, de salute; 2. Reflectere super cogitationes et intentiones suas, num sint malae vel bonae, et quod malae sint a diabolo, bonae a Deo; 3. Aversari loquelas de impiis, obscoenis et spurcis animo suo; 4. Praeter cogitationes etiam sunt affectiones, quae ad visum et sensum hominis perveniunt.

176. Haec vocantur externa, quia cohaerent cum externis corporis, et unum faciunt.

177. Quod talia sint externa cultus, et quod externa cultus sint signa charitatis, videbitur in hoc ordine:–
(i.) Quod ipsa charitas sit in Interno homine, et signum ejus in Externo.
(ii.) Quod cum charitas est in Interno homine, et {1}facit illum, tunc omnia cultus quae fiunt in Externis sint signa ejus.
(iii.) Quod cultus in Externo homine procedens ex charitate quae est in Interno, appareat coram angelis sicut signifer cum vexillo in manu; at quod cultus in Externo homine non procedens ex charitate in Interno, appareat coram angelis sicut histrio cum torre in manu.
@1 facit pro “faciunt”$

178. (i.) Quod ipsa charitas sit in Interno homine, et signum ejus in Externo. –Quod Internus et Externus homo sit, notum est; et quod Internus homo dicatur spiritus et Externus caro, etiam notum est; quia dicitur, et a quibusdam cognoscitur, quod pugna sit inter spiritum et carnem. Spiritus qui pugnat cum carne, est internus homo, qui est charitas.

179. Internus homo qualis est, non potest se manifestare coram homine nisi per Externum; manifestat se cum pugna est cum Externo; imprimis se manifestat, cum homo explorat se, et videt sua mala, et ex cognitione confitetur illa, ac cogitat de paenitentia, et tunc resistit suis malis, et satagit vivere novam vitam.

180. Si homo illa non facit, Internus homo est malus; at si illa facit, Internus homo est bonus. Dominus enim per Internum hominem operatur in Externum; et quia tunc malum residet in Externo, fit pugna; in Externum enim hominem, qui vocatur caro, admittuntur spiritus ex inferno, qui vocantur diabolus, et Dominus apud hominem pugnat cum illo; et si homo etiam sicut ex se pugnat, vincit; et quantum [diabolus] vincitur, tantum datur locus pro bonis ex Interno homine ut intrent. Ita homo successive fit novus et regeneratur.

181. Quicquid Internus homo producit, et sistit videndum et sentiendum in Externo, vocatur signum. Si charitas est in Interno, producit ut homo reflectat super mala apud se, et actualiter cognoscit et scit illa, et sic porro. Si hoc non facit, externum ejus non est signum charitatis, et si usque externum est in cultu et pietate, non est signum charitatis, sed est charitas externa absque charitate interna, quae non est charitas.

182. Per signum intelligitur indicium et testificatio quod sit, quia signat et significat, ac indicat et testificat.

183. Internum absque signo suo, indicio suo, non datur; si charitas est in Interno homine seu in spiritu, et illa non pugnat cum externo homine et ejus carne, perit charitas. Est sicut fons purae aquae, si non datur exitus, stagnat; et tunc vel cessat vena ejus, vel ex stagnatione foedascit aqua. Plures confirmationes alibi ex Verbo de his.

* * * * * * * * * *
[Duo hic perierunt folia ex autographo.]

184. [IX.]

[QUOD BENEFICIA CHARITATIS SINT OMNIA BONA QUAE HOMO, QUI EST CHARITAS, FACIT EXTRA SUUM OFFICIUM EX LIBERO. –Ex pagina sexta.]

* * * * * * * * * *

185. (iv.) Quod nemo salvetur per beneficia illa, sed per charitatem ex qua illa fiunt, et sic quae in beneficiis illis est. –Beneficia illa sunt extra hominem, at charitas est intra illum, et quisque salvatur secundum quale boni seu charitatis in illo. Plerique post mortem, qui in mundo cogitaverunt de salute sua, quia tunc vident se vivos, et audiunt quod caelum et infernum sint, venditant quod bona fecerint, dederint pauperibus, opitulati sint indigentibus, aliquas sportas contulerint ad usus pios. Sed dicitur illis, Ex qua origine fecistis illa. Num fugistis mala ut peccata? Num cogitavistis de illis? Quidam respondent quod fidem habuerint. Sed dicitur, Si non cogitaveritis de malis ut peccatis apud vos, quomodo potueritis fidem habere. Fides et malum non se conjungunt. Quare inquiritur vita ejus in functione ejus, num propter famam, honorem et lucrum, ut principalia bona, usus functionis suae fecerit, ita propter se, vel num propter proximum. Dicunt quod haec non distinxerint ita. Respondetur, Si spectaveritis ad Deum et fugeritis mala ut peccata, tunc illa duo se ex se distinguunt, quia Dominus distinguit; et quantum non id fecerint, ex malo et non ex bono fecerint. Ipsa affectio cujusvis communicatur in mundo spirituali, et ostenditur qualis est; et qualis ipse est quoad affectionem, talia sunt omnia quae procedunt ab illo. Sic deducitur ad societatem ubi ejus affectio est.

186. Illi qui in benefactis seu beneficiis illis ponunt solum charitatem, si non in se charitatem habent, interius cum infernalibus se conjungunt, et exterius cum caelestibus; sed unicuivis aufertur exterius, et relinquitur interiori suo.

187. X.

QUOD DEBITA CHARITATIS SINT OMNIA, PRAETER SUPRA MEMORATA, QUAE HOMINEM OPORTET FACERE.
Debita charitatis sunt tributa pro variis necessitatibus et pro variis usibus in Republica, quae subditis et civibus imposita sunt; sunt vectigalia teloniorum, sumptus et impensae pro variis necessitatibus et usibus domi, quae concernunt semet ipsos, uxorem, liberos, famulos, ancillas, operarios, et horum vicissim; tum aliqua quae per sponsiones fiunt debita. Praeter haec etiam sunt civilia quae sunt subordinationis, obedientiae, honoris et conversationis, quae debita dicenda, quia hominem oportet illa facere. Sed haec et illa in specie enumerare foret implere membranam. Varia quae leges Regni imponunt, vocantur debita charitatis quia charitas facit illa ex debito, et non ex beneplacito, et quia charitas spectat illa ut usus, facit illa sincere et benigne. Sinceritas et benignitas charitatis sunt in omni debito intus apud illos qui in charitate sunt; sed et sinceritas et benignitas sunt secundum usus, quos in debitis prospiciunt, et quoque secundum dispensationem usuum quam norunt.

188. At eadem debita apud illos qui non in charitate sunt, apparent similia in externis, sed non sunt similia in internis; apud hos enim non est sinceritas nec benignitas; quare si non timent leges, aut si has sub aliqua specie possunt eludere, defraudant. Apud hos non solum illa, quae supra memorata sunt, debita sunt, sed etiam leges justitiae; has enim servant ex timore paenae et jacturae famae, et propter haec ex debito et non ex amore justi, ita non ex amore proximi.

189. XI.

QUOD SINT DIVERSORIA CHARITATIS, QUAE SINT VARIAE JUCUNDITATES ET AMOENITATES SENSUUM CORPORIS, UTILES AD RECREANDUM ANIMUM.
Talia sunt conversationes, et tunc confabulationes de variis rebus, publicis, privatis, oeconomicis; tum ambulationes, et tunc aspectus jucundi ex variis pulchritudinibus et splendoribus palatiorum et domuum, ac arborum et florum in hortis et sylvis et campis, tum hominum, volatilium, et gregum; et quoque spectacula varii generis repraesentativa virtutum moralium, tum eventuum e quibus aliquid Divinae Providentiae elucet. Haec et similia sunt pro sensu visus. Tum harmoniae musices variae et cantus, quae afficiunt animum secundum correspondentias cum affectionibus; et praeter illa, jocularia decora, quae animum dilatant. Haec pro sensu auditus. Ut et convivia, epulae et comestiones, ac variae hilaritates tunc; et praeterea lusoria domi, quae fiunt cum talis, globulis, chartis; et quoque in nuptiis et in festivis conventibus saltationes. Haec et similia sunt diversoria utilia ad recreandum animos; et praeterea varia opera manuum, quae movent corpus, et, divertunt animum ab operibus functionis suae; tum etiam lectiones in libris, in quibus historica et dogmatica quae delectant; tum nova in novellis.

190. Haec sunt diversoria cujusvis qui in officio aut munere; inde possunt vocari diversoria officiorum seu munerum; sed actualiter sunt diversoria affectionum, e quibus quisque facit suum munus; affectio est in omni munere, et illa intendit animum tenet mentem intentam in opere seu studio, quae nisi relaxatur, fit hebes, et ejus desiderium infatuatur; sicut sal dum salsedinem suam amittit, unde non excitatio seu stimulus; et est sicut arcus intentus, qui nisi remittitur, amittit vim quam trahit ex elasticitate sua; pariter si mens in similibus ideis absque varietatibus diu tenetur; sicut visus oculi dum modo unum subjectum aut unus color continue spectatur; perit enim si continue nigrum aut continue rubrum, aut continue album; ut si continue nix perit visus; at vivificatur si {1}successive aut simul ex pluribus. Omnis forma ex variis suis delectat, ut sertum ex rosis diversicoloribus in pulchra serie dispositis. Inde est quod iris prae ipsa luce amoena sit.
@1 si successive pro “si simul successive”$

191. Mens operi continue intenta spirat ad requiem; et dum illa requiescit, descendit in corpus, et ibi quaerit sua jucunda operationibus mentis correspondentia, quae mens eligit secundum interiorem statum suum in visceribus corporis; interiora corporis praecipue hauriunt sua delectamenta ex sensibus visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, quae quidem hauriuntur ab externis, sed usque insinuant se in singula corporis, quae vocantur membra et viscera. Inde et non aliunde sunt illis jucunditates et amoenitates. Singulae fibrae, et singuli textus fibrarum, singula vasa capillaria, et inde vasa communia, et sic omnia viscera in communi, trahunt suas delitias; quas tunc homo non sentit singulariter, sed universaliter, sicut commune unum; sed sicut mens capitis est in illis, tales sunt delitiae purae aut impurae, spirituales aut naturales, caelestes aut infernales; nam intus in quavis sensatione corporis est amor voluntatis ejus cum suis affectionibus; ac intellectus facit percipere illarum delitias; nam amor voluntatis cum ejus affectionibus facit vitam cujusvis, et perceptio intellectus inde facit sensationem; inde omnia jucunda et amoena.{1}
@1 [Nota ex Margine sinistra:]–Corpus enim est opus concatenatum, et forma una; sensatio communicat se sicut vis illata catenae cum singulis uncis, ac sicut forma quae ex perpetuis catenis conflata est.$

192. Sed quia ministeria, functiones, officia, et opera cujusvis tenent mentes intentas, et hae sunt quae per diversoria relaxandae, refocillandae, et recuperandae sunt, videri potest quod varient diversoria ex interiore affectione in illis, et quod alia sint si in illis affectio charitatis est, alia si in illis affectio solius honoris, alia si affectio solius lucri, alia si solum obeuntur propter victum et necessitates vitae, alia si solum propter nomen ut celebrentur, aut si solum propter salaria, ut possint ditescere opes, vel ut possint genio vivere; et (sic) porro.

193. Si in {1}illis affectio charitatis est, tunc omnia supra memorata sunt ei pro recreatione; etiam spectacula et lusoria, praeter harmonica musices et cantus, et pulchritudines omnes in campis et hortis, et in genere conversationes. Intus in illis manet affectio usus, quae dum sic quiescit, successive renovatur. Desiderium ad suam functionem frangit seu finit illa. Dominus enim e caelo influit in illa, ac renovat; et quoque dat interiorem sensum voluptatis in illis, de qua nihil sciunt qui non in affectione charitatis sunt; spirat in illa sicut fragrans, aut sicut dulce, non perceptibile nisi sibi; fragrans dicitur, per quod intelligitur amoenum spirituale, et dulce dicitur, per quod intelligitur jucundum spirituale; amoenum dicitur de sapientia et inde perceptione intellectus, et jucundum dicitur de amore et inde affectione voluntatis. Apud illos qui non in affectione charitatis sunt, haec non sunt, quia mens spiritualis est occlusa; et quantum recedunt a charitate, est mens spiritualis quoad voluntarium sicut glutine confarcta.
@1 illis pro “illisque”$

194. In illis quibus est affectio solius honoris, hoc est, apud illos qui faciunt opera functionis suae solum propter famam, ut laudentur et promoveantur, sunt diversoria illa similia in externis; laborant, invigilant operi suo, faciunt usus in copia; sed non ex amore usus, sed ex amore sui ita non ex amore proximi, sed ex amore gloriae; possunt etiam jucundum sentire in operibus suae functionis, sed est jucundum infernale; hoc coram illis mentiri potest jucundum caeleste, quoniam utrumque est simile in externis; sed jucundum illorum est plenum injucundis, non enim est aliqua requies animi et pax nisi cum cogitant de fama et honore, et cum honorantur et adorantur; dum non cogitant de illis, conjiciunt se in voluptates, in ebrietates, in luxurias, in scortationes, in odia et vindictas, et in diffamationes proximi, si non libant honori illorum. Sed successive, si non altius in honores elevantur, fastidiunt officia, et se dant otio, et fiunt ignaviae, et post excessum e mundo fiunt daemones.

195. In illis quibus est affectio solius lucri, diversoria illa etiam sunt diversoria, sed carnea, inspirata intus a solo jucundo opulentiae. Sunt seduli, prudentes, industrii, imprimis mercatores tales, et operarii; si officiarii, invigilant operibus quae officii sunt, et vendunt usus; si judices, vendunt justitiam; si sacerdotes, vendunt salutem; lucrum illis est proximus; ex officio amant lucrum, et lucrum ex officio. Qui in officio eminenti sunt, possunt vendere patriam, et quoque exercitum et cives tradere hostibus. Ex quibus patet, qualis est amor illorum in diversoriis supra memoratis; sunt haec plena rapinis, et quantum non timent leges civiles seu poenas publicas, et jacturam famae propter lucra, depraedantur et furantur; sunt sinceri in externis, sed insinceri in internis; usus, quos faciunt in officiis et muneribus suis, sunt illis jucundi et amoeni sicut sunt stercora suibus, mures felibus; aspiciunt homines sicut tigris aut lupus agnos et oves, quos si possunt devorant; bonum usus non sciunt quod sit aliquid. Est jucundum et amoenum infernale in illorum diversoriis; sunt sicut asini qui in pratis et campis non vident aliquas amoenitates, solum ut depascant illa, sive sit triticum sive hordeum in spicis. Sed haec dicta sunt de avaris.

196. In illis autem, qui solum obeunt munera sua propter victum et neccessitates vitae, tum qui obeunt illa solum propter nomen ut celebrentur, et illi qui obeunt illa solum propter salaria, ob finem ut ditescant, vel ut vivant genio, sunt diversoria supra memorata soli usus; sunt corporei et sensuales; spiritus eorum sunt immundi, concupiscentiae et appetitus. Opera muneris sui propter diversoria faciunt; sunt homines bestiae, mortui; et officia sunt illis oneri; vicarios quaerunt, qui functionis opera faciunt; modo retinent nomen et salarium. Dum non in supra recensitis diversoriis sunt, sunt otia et ignaviae; jacent in lecto absque meditatione alia quam quomodo inveniant consortia confabulandi, edendi, bibendique causa; sunt publica onera. Omnes tales post mortem includuntur ergastulis, ubi sub judice administratore sunt, qui illis quotidie indicat opera quae facturi; et si non faciunt, non datur illis cibus, nec vestis, nec lectus; et hoc usque dum ad aliquid utile agendum adiguntur. Abundant inferna talibus ergastulis, de quibus in fine hujus operis aliquid. Illa ergastula putent, quoniam omnis odor gratus est ex vita amoris spiritualis, seu ex vita amoris usus.

* * * * * * * * * *

197. De conjunctione charitatis et fidei actum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide; tum in Explicatione super Apocalypsin; ut et in Sapientia Angelica de Divina Providentia; et in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia.

198. Quorum omnia ad haec duo se referunt: (1.) Quod non detur granum fidei spiritualis absque charitate, quoniam charitas est vita, anima et essentia fidei; (2.) Quod qualis est charitas talis sit fides; et quod fides quae praecedit charitatem, sit fides cognitionum, quae est fides historica, in se scientia.

199. APPENDIX.

NOTA EDITORIALIS. –Haec sequentia, ex auctoris manu scriptis capta, videntur esse:
1. Exemplar alterum et amplificatum partis primae de charitate operis;
2. Exemplar minus partis secundae;
3. Titulus partis tertiae;
4. Titulus et Ordo partis quartae;
5. Syllabus totius operis.
Non gravia solum auctoritate et mentem delectantia, sed etiam nova doctrinalia de charitate praebentia, invenientur. –P.B.C.

ARTICULUS PRIMUS.

Quod primum charitatis sit spectare ad Dominum, et fugere mala ut peccata.
Quod charitas seu amor erga proximum sit bonum aliis facere, notum est; sed quomodo aliquis bonum faciet, et quibus, ut charitas sit charitas, in sequentibus dicetur. Quisque scit quod nemo possit bonum facere, quod in se bonum est, nisi ab Ipso qui est Ipsum Bonum, seu Bonum in Se, ita nisi a Deo; et quoque potest quisque scire, quod homo, quamdiu est in malo, ita per malum cum diabolo, non possit facere aliud bonum quam impurum, quod exterius apparet ut bonum, sed interius est malum; quod bonum vel est Pharisaicum vel est meritorium; quae necessum est ut praemittatur, qualis homo erit, ut bonum quod procedit ab illo sit in se bonum, ita bonum charitatis.

200. Sed hoc dicetur in hoc ordine:–
(i.) Quod nemo possit habere charitatem nisi a Domino.
(ii.) Quod nemo possit habere charitatem a Domino nisi fugiat mala ut peccata.
(iii.) Quod homo debeat fugere mala ut peccata sicut a se, sed usque a Domino.
(iv.) Quod quantum quis non fugit mala ut peccata, tantum maneat in illis.
(v.) Quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit.
(vi.) Quod quantum quis cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum possit videre illa apud se, confiteri illa coram Domino, et paenitentiam ad illis agere.
(vii.) Quod bonum ante paenitentiam non sit bonum, ita nec charitas.
(viii.) Consequenter quod primum charitatis sit spectare ad Dominum, ac fugere mala ut peccata, quod fit per paenitentiam.
@[Nota ex Margine sinistra:]– Ex Paulo de amore erga proximum:– si quaeritur quid primum, an fugere illa ut mala, vel an amare proximum.$

201. Quod primum attinet, [(i.)] Quod nemo possit habere charitatem nisi a Domino: –Hic ut in sequentibus solum nominamus Dominum, quia Dominus est Solus Deus, est enim Deus caeli et terrae, ut Ipse docet:
[Quod unus sit cum Patre (Joh. x. 30).]
est Ipse et Pater unum, sicut anima et corpus, ut quoque Ipse docet:
[Quod Pater in Ipso et Ipse in Patre (Joh. xiv. 10, 11).]
est Ipse et Spiritus sanctus idem, sicut Divinum in Ipso et Divinum,ab Ipso; ita est Ipse Solus et Unus Deus, ac Divina Trinitas est in Ipsius Persona, et nominatur Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Nunc quia universa Ecclesia et omnis religio fundatur super idea Dei, et super idea quod Deus unus sit, et haec idea nequicquam datur nisi Deus sit unus Essentia et Persona, et haec unitas trinitatis et trinitas unitatis datur in Solo Domino; ideo hic nunc in principio, et postea in sequentibus nominamus solum Dominum. (Videatur insuper Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, a principio ad finem; tum Sapientia Angelica de Divina Providentia, n. 263.) Quod nemo possit habere charitatem nisi a Domino, est quia per charitatem intelligitur omne bonum quod homo facit aliis; et bonum quod homo facit aliis est quidem bonum illis quibus fit, sed non est bonum apud illum a quo fit, nisi sit a Deo; omne enim bonum quod in se est bonum, et vocatur bonum charitatis, et quod in sua essentia est bonum spirituale, non potest profluere ab homine, sed a solo Domino; ut enim bonum charitatis seu bonum spirituale sit, Dominus erit in Bono, immo erit Bonum; procedit enim ab Ipso, et quod procedit ab aliquo, hoc trahit essentiam ab illo; est enim ipse in suo; quare si non Dominus foret Bonum quod homo facit proximo, seu quod idem, nisi bonum quod homo facit proximo foret a Domino, non haberet essentiam boni in se, sed haberet essentiam mali; homo enim foret in illo, et homo in se et suo proprio non est nisi quam malum; hoc malum primum removendum est, ut bonum quod procedit ab homine non sit hominis, sed Domini; homo non est nisi quam recipiens vitae; non est vita in se, nam si foret vita in se foret Deus; quare homo non est nisi recipiens boni, bonum enim est vitae, quia amor et sapientia sunt vita, et bonum est amoris, ac verum est sapientiae; haec vita non potest addici homini ut ejus, est enim homo finitus et est creatus, et non potest Dominus creare et finire Se in alio; sic Ipse non foret amplius, et sic universum genus humanum foret Deus, et unusquisque per se; quod cogitare non modo est irrationale sed etiam abominabile; talis idea de Deo et homine in mundo spirituali putet sicut cadaver. Ex his constare potest, quod non aliquod bonum, quod in se bonum est, et vocatur bonum charitatis, possit dari ab homine sed a Domino, Qui unice est Ipsum Bonum, ita in Se Bonum. Hoc Dominus quidem producit ex Se, sed per hominem. Non datur aliud subjectum per quod Dominus ex Se producat bonum quam homo. Sed usque dedit Dominus homini facultatem sentiendi id apud se, immo sicut a se, proinde sicut suum, propter causam ut faciat illud; nam si sentiret quod non a se sed a Domino, non faceret illud, crederet enim se tunc non hominem, immo nec vivum, et tandem vix aliter quam sicut automaton; et ab experientia scio, quod homo potius vellet mori, quam vivere ex alio in se usque ad sensum; immo nisi homo sentiret bonum quod facit, sicut a se, nec bonum remaneret apud illum, sed transflueret sicut aqua per utrem perforatum, et sic nec posset formari ad caelum, hoc est, reformari et regenerari, et sic salvatus vivere in aeternum. Sed ne homo, ex illa apparentia, attribueret sibi bonum, seu charitatem quam facit proximo, et sic appropriaret sibi malum, loco boni, credendo se vivere ex se, et sic facere bonum ex se, ac sibi addiceret quod Domini est, placuit Domino revelare id in Suo Verbo et docere id; dicit enim Dominus,
“Qui manet in Me, et Ego in illo, is facit fructus multos; nam sine Me non potestis facere quicquam (Joh. {1}xv. 5; et alibi).
@1 xv. 5 pro “xiv.”$

202. (ii.) Quod nemo possit habere charitatem a Domino nisi fugiat mala ut peccata. –Per charitatem intelligitur hic ut supra bonum quod homo facit proximo. Bonum facere proximo potest ususquisque, tam malus quam bonus; sed facere illud ex bono apud se, non potest aliquis nisi a Domino, et nisi fugiat mala ut peccata. Quod nemo possit facere bonum proximo ex bono apud se nisi a Domino, mox supra ostensum est; quod autem nemo possit nisi fugiat mala ut peccata, est quia Dominus non potest influere in aliquem cum bono, {1}ut recipiatur, nisi remota sunt mala apud illum, mala enim non recipiunt bonum, sed rejiciunt illud; est enim simile cum homine qui in malis est, sicut est cum diabolis in inferno; apud hos influit Dominus cum bono, aeque sicut influit apud angelos in caelo; sed diaboli non recipiunt illud, sed vertunt bonum in malum et verum in falsum, est enim forma vitae illorum talis, et omne quod influit vertitur in simile formae, sicut purus calor solis vertitur in nidores putres et maleolentes dum influit in urinas stagnatas, stercora et cadavera; similiter lux pura solis influens in objecta in quibus omnia sunt inordinata, in colores tetros; similiter calor caelestis, qui est Divinum Bonum, et lux caelestis, quae est Divinum Verum, apud hominem cujus vitae forma est in versa ac formae caelesti opposita. Inde patet, quod quamdiu homo non fugit mala ut peccata, non possit aliter quam amare mala; et amor apud unumquemvis facit formam vitae ejus. Est comparative sicut arbor, quae si mala est, recipit similiter calorem et lucem a sole sicut arbor bona; sed usque non potest producere fructus, nisi formae suae similes, et ita malos; et sunt comparative sicut herbae malignae et noxiae, quae aeque vitam vegetationis suae trahunt ex calore et luce solis, sicut herbae bonae et utiles, et usque non possunt producere aliud quam quod convenit formae illarum. Unusquisque homo est forma sui amoris; non aliud format hominem quoad ejus spirituale, quam amor; si amat mala, fit forma infernalis; si vero amet bona, fit forma boni, quae est forma caelestis; inde patet quod nisi homo fugit mala ut peccata, fiat forma mentis ejus quoad spiritualia forma infernalis, quae in se non aliquod bonum a Domino recipit, proinde nec aliquod bonum, quod in se bonum est, producit. Dominus potest producere bonum per unumquemvis hominem, et potest vertere malum, quod malus homo producit, in bonum; potest excitare malum hominem ad faciendum bonum propter se et propter mundum, sed tunc Dominus non influit in ipsius hominis malum, sed circum illud in peripherias ejus, ita in externum ejus, per quod homo vult apparere sicut bonus; quare id bonum est superficie tenus bonum, sed intrinsecus malum; est sicut stercus auratum, apud hypocritas, ut vix credatur aliter quam quod purum aurum sit; sed usque si admovetur nari acutae sensationis, percipitur ex stercore ejus nidor. Sed haec plene ostensa sunt in Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma, in articulo ubi demonstratum, quod quantum homo fugit mala ut peccata tantum faciat bona non a se sed a Domino (n. {2}18-31); quibus hoc solum adjiciam, quod hoc possit quisque ex solo influxu communi ex caelo videre. Sume quemcunque velis, sive famulum, sive colonum, sive operarium, sive nauclerum, sive mercatorem, modo ei aliquod rationale est, ac dic solum quod qui odit malum faciat bonum, et clare videbunt; et quia sciunt quod omne bonum sit a Deo, dic quantum homo odit malum quia est contra Deum, tantum faciat bonum a Deo, et videbunt; at dic similia alicui qui se confirmavit in sola fide, et tunc simul in eo, quod nemo possit facere bonum a se, et non {3}videbit; falsa enim hujus visum rationalem seu intellectum occluserunt, non autem illorum.
@1 ut recipiatur, nisi remota sunt mala apud illum, mala enim non recipiunt bonum, pro “ut recipiunt bonum.” Linea integra, in editione photolithographica fortuito omissa, ex Editione Emendata suppleta est.$
@2 18-31 pro “15-31″$
@3 videbit pro “videbunt”$

203. (iii.) Quod homo debeat fugere mala ut peccata sicut a se, sed usque a Domino. –Quis non scit, qui legerit Verbum, et cui religio est, quod mala sint peccata? Hoc docet Verbum a principio ad finem, et hoc est omne religionis. Mala dicuntur peccata ex eo, quod sint contra Verbum, et contra religionem. Quis non scit quod nemo possit fugere mala ut peccata nisi sicut a se? Quis aliter potest paenitentiam agere? Annon secum dicet, hoc non volo, ab hoc faciendo desistam, immo quando redit pugnabo cum illo et vincam illud Sed usque ita nemo secum loquitur nisi credat in Deum; qui non credit in Deum, non reputat malum pro peccato, ita non pugnat contra illud, seu potius pro illo; sed qui credit in Deum, secum etiam dicit, A Deo vincam illud; ac supplicat et obtinet; hoc non negatur alicui, sed datur, quia Dominus in continuo conatu est, ex Divino Suo amore, reformandi et regenerandi hominem, ita purificandi illum a malis; et tunc perpetuus ille conatus Domini fit actus, quando homo etiam vult id ac intendit id; sic et non aliter recipit homo potentiam resistendi malis, et pugnandi contra illa; prius non recipit sed rejicit; hoc itaque est fugere mala ut peccata sicut a se sed usque a Domino. Sed de hac re videatur etiam Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (n. 101-107); quibus haec adjiciam: Dic homini sanae rationis, crede modo quod Christus Filius Dei redemerit te ab inferno, et sic ab omni malo, et supplica ad Deum Patrem ut propterea remittat tibi peccata, ac remittat, et tunc non opus habebis fugere mala ut peccata sicut a te; num potes quicquam a te quid tunc sicut a te. Et sume lapillum et lignulum ex terra in manum, et dic illi, Ad justificationem et salvationem non potes plus quam hic lapillus et hoc lignulum. At respondebit sanae rationis homo, Scio quod nihil possim ex me, sed usque paenitentiam a malis agam; hoc docuit Ipse Dominus, hoc Ipsius Apostoli, hoc Paulus, hoc Verbum, hoc omnis Religio; num paenitentiam agendo nihil faciam sicut a me. Tunc dicetur, Quid facies cum nihil potes. Fac si vis; ego paenitentiam ago per fidem, et fides absque operibus salvat. Sed sanae rationis homo respondebit, Erras, magister; Dominus docuit me facere, et docuit me credere; pro te sit fides; pro me erunt fides et opera simul; scio quod homo post mortem redditurus sit rationem operum suorum, et quod quisque sicut facit ita credat.

204. (iv.) Quod quantum quis non fugit mala ut peccata tantum maneat in illis. –Homo creatus est in imaginem et in similitudinem Dei, et factus ut sit recipiens amoris et sapientiae Domini; sed quia non voluit recipiens esse, sed ipse amor et ipsa sapientia, ita similis Deo, ideo convertit formam suam, ac avertit affectiones et cogitationes suas a Domino ad se, ac semet plus quam Dominum coepit amare, immo colere, et sic abalienavit se a Domino, et retro ab Ipso spectavit, et sic pervertit imaginem et similitudinem Dei apud se, et fecit illam in imaginem et similitudinem inferni: hoc significatur per quod ederit ex arbore scientiae boni et mali; per serpentem cui obedivit, significatur sensuale quod est ultimum naturalis hominis, et ejus cupiditas; sensuale illud hominis, quia exstat mundo, ac recipit inde sua objecta, amat quae mundi sunt; et si datur ei dominium, abstrahit illud mentem ab objectis caeli, quae sunt bona amoris et vera sapientiae, in se Divina; ex hac origine est, quod homo quoad proprium suum non sit nisi quam malum, et quod in illud a parentibus nascatur; sed ne ideo pereat, provisa sunt media a Domino, quae sunt, spectare ad Dominum et agnoscere quod ab Ipso omne bonum amoris et omne verum sapientiae sit, et a semet nihil; sic invertit formam suam, avertendo a semet et convertendo ad Dominum; et sic redit ad statum in quem creatus est, et qui fuit, ut dictum est, quod esset recipiens boni et veri a Domino, et nullatenus a semet; et quia proprium hominis per reversionem illam factum sit mere malum, est alterum medium recuperationis imaginis Dei, fugere mala ut peccata; nam si non fugit mala ut peccata, sed modo ut damna, usque non spectat ad Dominum sed ad semet, et sic permanet in statu perverso; dum autem fugit mala ut peccata, fugit illa quia sunt contra Dominum et contra leges Divinas Ipsius, et tunc supplicat ad Dominum de ope et de potentia resistendi illis, quae potentia supplicata nusquam negatur; per haec duo media purificatur homo a malis sibi connatis; quare si illa duo media non amplectitur, non potest aliter quam manere qualis natus est; non potest purificari a malis si solum spectat ad Deum et orat; tunc enim credit postquam oraverat quod prorsus absque peccatis, seu quod remissa, per quod intelligit quod sint ablata: at sic usque manet in illis; et manere in illis est augere illa; nam sunt instar morbi qui circum se depascit omnia et mortificat; nec mala removentur per solum fugere illa, nam sic spectat ad se, et per id confirmat originem mali, quae fuit quod semet retro verterit a Domino et converterit ad semet.

205. (v.) Quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit. –Omnis homo amat proprium suum, tam proprium voluntarium quam proprium intellectuale; proprium voluntarium est malum, et proprium intellectuale est falsum ex illo malo, ita est falsum mali; et quia omnis homo amat sua propria, ita amat malum et ejus falsum, et quia omne quod amatur etiam jucundum est, ideo non scit aliter quam quod malum apud se sit bonum, et quod falsum ejus sit verum; omne enim id dicitur bonum quod est jucundum. Ex his primum videri potest, quod nisi homo cognoscat et sciat peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit. Sed quia homo amat malum suum et hujus falsum, quia amat proprium, non potest scire quid malum et inde quid falsum a semet, sed videbit id aliunde; videbit id ex praeceptis religionis, quorum omnia se referunt ad decem praecepta Decalogi; quae praecepta si ex animo rejicit, nequaquam potest videre aliter quam quod absque peccatis sit; et tunc quia ex infantia initiatus est in cultum Dei, et ex doctrina Ecclesiae novit quod peccator sit a prima origine et dein a nativitate, incipit confiteri quod peccator sit; sed usque, quia ignorat quid peccatum, credit usque quod non peccator sit. Audivi aliquos dicentes quod peccatores sint, quod in omnis generis peccatis a conceptione et a nativitate sint, quod nihil integrum a capite ad volam pedis sit apud illos, et plura similia; et quia non sciverunt quid peccatum, non sciverunt quod amor sui et fastus sint capita omnium peccatorum; non sciverunt [quod] odio habere et vindicare, modo non honoratur ac colitur sicut semideus, sit peccatum; nec quod blasphemare proximum pro inimicitia, et sic testari false contra ipsum, sit peccatum; nec [quod] fallere aliquem verbis et factis sit peccatum; nec quod contemnere alium prae se, invidere ei sua bona, concupiscere illa, sit peccatum; tum meritum ponere in omnibus cultus Dei, tam in fide quam in charitate, sit peccatum; praeter innumera alia; audivi ex illis quod non sciverint talia esse peccata, immo nec aliquid, qualecunque sit, quod quis cogitat et non loquitur, et quod quis vult et non facit: ex illa ignorantia [unus] dixit quod non sciat quod peccator sit; et si sim, dixit, sum purificatus ab illis cum oravi quod non sciam mea peccata, Deus, remitte illa; at idem, cum exploravit se, quod factum est in mundo spirituum, animadvertit quod peccata ejus in tali numero essent ut non posset illa effari, et quoque quod potuisset si voluisset cognoscere ac scire illa; sed dixit quod hoc noluerit, quia sic abstineret etiam ab illis cogitandis et volendis, quod facere foret contra jucundum vitae ejus. Ex his nunc patet, quod quantum quis non cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum non videat aliter quam quod absque peccatis sit.

206. (vi.) Quod quantum quis cognoscit et scit peccata quaenam sunt, tantum possit videre illa apud se, confiteri illa coram Domino, et paenitentiam ab illis agere. –Hoc consequitur ex illis quae nunc dicta sunt. Ut homo video quaenam peccata sunt, ideo primum Verbi fuit Decalogus, et ideo quoque Decalogus est complexus omnium Verbi, quare vocatur decem Verba, et per decem Verba significantur omnia vera in complexu, et ideo similia praecepta sunt apud omnes gentes in universo apud quas est religio et homo qui scit quod sint leges Divinae, et ideo [quod] qui facit contra illa faciat contra Deum seu peccet, potest recipere influxum Divinum, et tunc etiam voluntatem seu conatum sicut a se, quod velit desistere ab illis et paenitentiam agere. Confessio peccatorum suorum coram Domino facit conjunctionem cum Ipso, ac receptionem influxus ab Ipso; et tunc Dominus id facit, at usque dat homini facere sicut a se; alioqui homo non faceret; Dominus tunc operatur in [illum] per intima usque ad extrema, ac removet concupiscentias, quae sunt radices mali; hoc nequit ipse homo a se; homo a se non operatur nisi in extrema, et tamen intima faciunt illa; quare si homo a se removeret illa, usque manent.

207. (vii.) Quod bonum ante paenitentiam non sit bonum, ita nec charitas. –Homo ante paenitentiam est in malo, est mere malum, est enim forma mali et imago inferni; per paenitentiam autem removetur malum et implantatur bonum; ex quibus sequitur quod bonum ante paenitentiam non sit bonum; bonum ante paenitentiam non fit a Domino, sed ab homine; quare non essentiam boni sed essentiam mali intus in se habet, utcunque in sua forma exterius apparet sicut bonum: hoc non cognoscitur in mundo, sed manifeste post mortem: auditur ex ipso sono loquelae, immo quidnam malum in illo sit, si fraudulentum, si invidum, si gloriosum, si superbum, si blasphemum, si hypocriticum, immo si meritorium; omnes voces loquelae sonant ex malo quod in illa; et spectat unice semet. At bonum post paenitentiam est prorsus aliud; est plenum bonum apertum ab Ipso Domino, est amabile, est innocens, est gratum, caeleste; est Dominus et caelum in illo; est ipsum bonum in illo; est vivum, formatum a veris; quicquam est ex bono, in bono, et ad bonum, non est nisi aliquis usus proximo, et inde est inservire; in quovis spiraculo removet se et proprium suum, ita malum; forma ejus est sicut forma floris venusti et pulchre colorati, qui exsplendescit a radiis solis. {1}Quare etiam apud illos qui in bono sunt, sunt formae quae nusquam possunt comprehendi a naturali homine; non possunt pingi, nec possunt describi; illae formae sunt formae boni. Vere dicitur quod sint formae boni; sed ipsa forma sunt vera, at vita ejus est bonum amoris; bonum enim ponit vera in formam sibi congruam, et omne verum ejus vivificat. Tale est bonum post paenitentiam.
@1 N.B.$

208. (viii.) Consequenter quod primum charitatis sit spectare ad Dominum, ac fugere mala ut peccata, quod fit per paenitentiam. –Quis non intelligit quod homo prius purificandus sit a malis, quam possit bonum facere qua bonum est? Annon poculum purificandus est? et nisi purificetur, trahit vinum ex sorde ejus saporem? Et annon patina purificanda est, antequam cibus immittitur? si enim interiora patinae sunt merae sordes, annon cibi aversationi sunt? Num aliquod purum e caelo potest influere in hominem, dum non est nisi quam impurus et immundus annon impura et immunda prius removenda sunt? Imple cubiculum tuum stercoribus, et annon tota domus tetre olebit? an quisquam potest intrare? annon si qui intrat dicit, non possum, et aversatur domum, dicens, haec pro suibus est? {1}Quare antequam Dominus potest influere cum bono, removendum est malum; periculum enim est prius influere, nam vertitur in malum et, auget id; ideo primum est removere malum, et postea influere cum bono et id operari per hominem; qui petit ut faciat bonum a Domino antequam remotum est malum per paenitentiam, seu nisi fugiat mala ut peccata, is petit impossibilia, et talia quae illum facient pejorem, quoniam bonum vertitur in malum apud malum, et sic profanatur bonum. {1}Quod removendum prius sit malum patet clare a praeceptis Decalogi; quis qui vult occidere hominem, seu odio habet illum, amat illum; qui scortatur cum alterius uxore, non amat proximum; qui furatur et defraudat proximum, non amat illum; qui blasphemat proximum, non amat illum; qui cupiscet illa quae proximi sunt, non amat illum; quare illa mala prius removenda sunt; et sicut illa removentur, tantum amatur proximus. De his dicit ita Paulus:
[Vide Rom. xiii. 10.]
{1}Sed quaeritur an amor erga proximum erit primum, vel fugere mala illa erit primum. {1}Quisque potest videre quod fugere illa mala erit primum; quia homo natus est in malum, annon paenitentiam tum aget?
@1 N.B.$

209. [ARTICULUS] SECUNDUS.

QUOD SECUNDUM CHARITATIS SIT FACERE BONUM PROXIMO.
[Ex] Esaja, capite i.; et de poculo et patina quae intus purganda prius.
Quod si non purgantur, {1}appareant usque exterius bona; quod hoc sit Pharisaicum, seu hypocriticum, vel quoddam naturale in quo non spirituale, ita bonum spurium; et si fit propter salutem, est bonum meritorium. Sed haec illustranda sunt in hoc ordine:–
(i.) Quod non velle malum facere proximo sit amare illum.
(ii.) Quod velle bonum facere proximo sit amare illum.
(iii.) Quod quantum homo uon vult malum facere proximo, tantum velit ei facere bonum ex charitate; et non visissim.
(iv.) Quod inde sequatur, quod primum charitatis sit spectare ad Dominum et facere mala ut peccata; et quod secundum charitatis sit facere bonum proximo.
@1 appareant pro “appareat”$

210. (i.) Quod non velle facere malum proximo sit amare illum. –Qui enim amat alterum, non facit illi malum; dicit etiam Paulus, quod qui amat proximum, servet praeceptum Decalogi, non vult occidere, non vult scortari cum uxore alterius, non vult furari, non falsum testem agit; quare dicit quod plenitudo legis sit charitas. Sed quaeritur quid prius et quid posterius, num prius sit amare proximum, et ex amore illo illa non facere, vel num prius illa mala a se removere, et sic amare proximum. Hoc evidens est, quod qui amat proximum illa non faciat. Sed quaeritur quomodo quis potest amare proximum, num possit antequam illa mala fugit, et pugnat contra illa. Apparet sicut ipse ille amor pugnat; et pugnat sed non priusquam cum in illo est; sed quod in illum amorem non possit venire, nisi prius removeat mala illa, constare potest ex eo, quod unusquisque homo ex nativitate sit in omnis generis malis, quod non concupiscat aliud quam quod malum est, et quod si non paenitentiam ab illis agit, inibi maneat; quare illa mala obstant, ut non ex amore spirituali illo possit amare proximum; quare Paulus etiam dicit quod caro sit contra spiritum, et quod crucifigenda sit caro cum sua concupiscentia, et quod homo sic fiat spiritualis et nova creatura; exinde videri potest, quod quantum homo crucifigit carnem, tantum vivat [in] spiritu; cum itaque homo talis est ex nativitate, sequitur quod spiritus ejus nos possit amare proximum nisi crucifigat carnem suam, quod fit per paenitentiam; et quantum hoc facit, tantum ex spiritu, hoc est, interius, amet proximum; et quod amare proximum prius ex corde, sit contra naturam hominis. Invaluit fides in Christiano orbe quod qui fidem habet, amet proximum; sed illa fides est erronea; non potest aliquis habere fidem in qua aliquod vivum est, nisi fugiat mala ut peccata, immo quantum fugiat illa. Ex his nunc patet quod primum charitatis sit non facere malum proximo; nam non malum facere proximo est pugnare contra mala apud se, et paenitentiam ab illis agere; et quod secundum charitatis sit bonum facere proximo. Potest quis ex principio quod Christianum sit non facere malum proximo, etiam non facere; at qui ex solo illo principio non malum facit proximo, et bonum ei facit, usque non amat illum; sed facit ei non malum, ex obedientia legis Divinae, et non ex affectione amoris erga proximum; de hac affectione non scit aliquis, sed qui fugit mala ut peccata, hoc est, qui non amat mala; ille venit in affectionem illius amoris. {1}Aliud enim est ex obedientia non facere malum sed facere bonum, et aliud est ex affectione amoris erga proximum non facere ei malum, sed facere illi bonum: {1}differentia est sicut in[ter] calorem et lucem nocturnam ex luna et stellis, et inter calorem et lucem diurnam ex sole; in obedientia non est calor amoris istius, nec est lux amoris istius; sed in affectione est; nam affectio amoris est calor; quare etiam illi qui ex obedientia fecerunt bonum, in ultimis caeli sunt, et in luce et calore sicut lunae; etiam lux intellectus illorum est umbrosa; non vident aliqua vera spiritualia in luce. Discrimen etiam est quod qui faciunt bonum ex obedientia faciant illud ex timore poenae, et sic quoque abstineant a malis faciendis; sed qui ex affectione faciunt bonum, illi non ex timore poenae faciunt; immo, {1}[quod] qui ex obedientia faciunt bonum sint naturales, at qui ex affectione faciunt sint spirituales; tum qui faciunt bonum ex obedientia sint qui {1}reformantur; praecedit etiam; at qui ex affectione, regenerantur; hoc sequitur in ordine. Omnes illi qui crediderunt hominem salvari per solam fidem, si Christiane vivunt, confitendo quod peccatores sint, ac qui non exploraverunt se, ex obedientia faciunt bonum, et non ex affectione; immo nec sciunt quicquam de fide, nec de amores nec de Deo, praeter quod a praedicatore audiunt; benefaciunt usque. {2}Qui ex obedientia faciunt bonum illi praeeunt in beneficiis, quae sunt dare pauperibus, opitulari egenis, et dotare templa et hospitalia; {3}et non possunt aliter quam in illis meritum ponere, nec intelligunt Verbum aliter ubi dicitur quod illis merces futura sit; nec sciunt quod ipsa affectio boni cum ejus jucundis sit merces.
@1 reformantur pro “reformatur”$
@2 Qui pro “Illi qui”$
@3 N.B.$

211. {1}Ipsa affectio amoris est sicut flamma, ex qua lux in veris; causa est quia Dominus influit in affectionem hominis, et dat lucem; etiam amor in mundo spirituali apparet e longinquo ut flamma; quandoque sicut flammae descendunt e caelo, quae sunt affectiones boni et veri ita apparentes. Est sicut qui honorat regem, magistratum, et praefectum, secundum leges subordinationis, et sic caeteros; et tunc non interius amat illum; hic amat illum qui videt in illo [bonum].
@1 N.B.$

212. XII.

QUOD NON ECCLESIA SIT UBI NON VERUM FIDEI, ET NON RELIGIO UBI NON BONUM VITAE.
Ecclesia et religio unum faciunt sicut verum et bonum; et quia verum est fidei et bonum est charitatis, unum faciunt sicut fides et charitas; ac ut adhuc clarius intelligatur, unum faciunt sicut intellectus et voluntas. Notum est quod homo possit bene intelligere et usque non bene velle, et quod possit intelligere vera et inde loqui illa, et usque non ex velle facere illa; at cum vult sicut intelligit, et facit sicut loquitur, tunc unum faciunt voluntas et intellectus apud illum. Simile est cum Ecclesia et cum {1}Religione; Ecclesia est Ecclesia ex doctrina ejus; et Religio est Religio ex vita secundum doctrinam; et doctrina erit ex veris, et vita erit ex bonis.
@1 Religione pro “Religio”$

213. Sed ut haec in clariorem lucem veniant, explicanda sunt in ordine:–
(i.) Quod omnia vera fidei in Ecclesia sint ex Verbo.
(ii.) Quod vera fidei quae ex Verbo sunt, doceant quid credendum est et quid faciendum, ut homo sortiatur vitam aeternam.
(iii.) Quod Ecclesia dicatur ex doctrina, ac Religio ex vita secundum illam.
(iv.) Quod apud illos qui in fide separata a charitate et doctrina et vita sunt, non sit Ecclesia nec Religio.

214. [ARTICULUS] QUARTUS.

QUOD PROXIMUS AMANDUS SIT SECUNDUM EJUS BONUM SPIRITUALE, ET INDE MORALE, CIVILE ET NATURALE; CONSEQUENTER QUOD PROXIMUS QUI AMANDUS EST, IN SPIRITUALI SENSU SIT BONUM.
[Exponentur in hoc ordine:–]
(i.) Quod homo non sit homo ex facie et corpore, sed ex bono voluntatis ejus.
(ii.) Quod cum bonum voluntatis hominis amatur, ipse homo ametur.
(iii.) Quod homo sit homo ex bono spirituali ejus, et non ex bono morali; civili et naturali separatis a bono spirituali.
(iv.) Quod quale est bonum spirituale hominis, tale sit bonum morale, civile et naturale ejus, quia haec tria bona ex unico illo vitam suam trahunt.
(v.) Consequenter quod proximus qui amandus est in spirituali sensu sit bonum. {1}
@1 OBS.:–Quod bonum spirituale sit bonum charitatis, ita Dominus, caelum, et Ecclesia apud illum; quia talis est homo in bonis derivatis.$

215. [ARTICULUS] TERTIUS.

QUOD PROXIMUS QUI AMANDUS EST, IN NATURALI SENSU SIT CONCIVIS, SIT SOCIETAS MINOR ET MAJOR, SIT PATRIA, ET SIT GENUS HUMANUM.