De Conjugio

0. DE CONJUGIO I

ART. 1
QUOD HOMO, MASCULUS ET FOEMINA, NATUS SIT IN IMAGINEM ET IN SIMILITUDINEM. DEI, n. 1 ad 5
Ex Verbo, n. 1.
Quod imago Dei sit amor et sapientia, et similitudo Dei sit utriusque forma, quae est forma humana, seu homo, n. 2 ad 4.
— quod omnia {1} corporis quae recensentur, et omnia mentis simul faciant formam humanam, et ex illis nihil debet deesse, et quod illa sint forma amoris et sapientiae, n. 2.
— quod nihil deesse possit, ut sit forma amoris et sapientiae, n. 3.
— et quod Deus quia est Divinus Amor et Divina Sapientia sit in illa forma, n. 4.
Quod voluntas hominis sit receptaculum amoris et omnium ejus, et quod intellectus hominis sit receptaculum sapientiae et omnium ejus, n. 5.
@1 Post corporis fortasse et deletum A; quae recenseantur dubia$

ART. II
QUOD FOEMINA CREATA SIT UT SIT IMAGO AMORIS, ET QUOD MAS CREATUS SIT UT SIT IMAGO SAPIENTIAE, {1} n.6 ad 13
Quod unusquisque homo sit imago amoris et sapientiae, sed ita sit ex praedominio, n. 6;
quod eadem sint, amor et sapientia, bonum et verum, affectio et cogitatio, tum voluntas et intellectus, n. 7;
quod tale sit discrimen inter foeminam et marem, n. 8;
quod hoc nesciatur in mundo, cur, n. 9;
foemina describitur quod sit imago amoris seu affectionis

boni, n. 10. Mas describitur quod sit imago sapientiae seu intellectus veri, n. 11. Confirmatum ab experientia in platea ubi pueri et puellae, n. 12. …{2} quod ita sit.
@1 n. om A$
@2 verbum legi non potuit$

ART. III{1}
QUOD CONJUGIUM AMORIS ET SAPIENTIAE SEU BONI ET VERI SIT IPSA CONJUGII INTER MARITUM ET FOEMINAM SEU INTER VIRUM ET MULIEREM, {2} n.14 ad
Quod dicatur conjugium boni et veri ex quo conjugia, quia bonum et verum sunt communissimae voces, n. 14.
Quod dicatur {3} maritus et uxor, tum vir et mulier, quia per maritum et uxorem significatur sapientia amoris, et amor sapientiae, ac per virum significatur verum boni, et per mulierem bonum veri.
@1 deleta$
@2 n. 14 ad sic A$
@3 maritus et uxor, tum: maritus et tum tum A$

1. DE CONJUGIO II

DE REPRAESENTATIONE AMORIS CONJUGIALIS PER PULCHERRIMA

Amor vere conjugialis repraesentatur in coelo per varia, repraesentatur per auras adamantinas, sicut ex rubinis et pyropis scintillantes, tum etiam per irides pulcherrimas, et quoque pluvias aureas, quae cum conspiciuntur, implent adstantes tali amoenitate et talibus delitiis ut mentis intima afficiant; audivi angelos, cum amor conjugialis ita repraesentabatur, in paradisiacis coeli, et dicebant quod tali delitio implerentur ut non possint exprimere aliter quam quod esset ipsum delitium, ex quo sicut ex sua origine omnes reliquae delitiae exoriantur; et hoc delitium dicebatur fuisse delitium purum mentis, absque omni excitatione cupidinis; talis enim est amor conjugialis in sua origine.

2. Quoniam amor vere conjugialis in sua origine est ipsum delitium purum mentis, et ille amor est fundamentalis omnium amorum, et ex amore est omnis pulchritudo angelis in coelo; nam amor seu amoris affectio format unumquemvis, quare omnis angelus quoad faciem est imago sui amoris seu affectionis; inde est quod omnis pulchritudo angelis in coelo sit ex amore eorum conjugiali, est enim inde intimum vitae quod translucet; visus est mihi angelus qui in puro amore conjugiali fuit, erat ex tertio coelo, erat ei talis pulchritudo, ut adstantes in admirationem rapti sint, dicentes quod esset ipsa pulchritudo in sua essentia.

3. Quod amor vere conjugialis sit talis pulchritudo et quoque tale delitium, est ex prima ejus origine, quae est unio Divini Amoris Domini cum Divina Sapientia Ipsius, tum conjugium Domini cum coelo et cum Ecclesia, et inde apud unumquemvis conjugium boni et veri, de quibus originibus amoris vere conjugialis in suis locis dicetur.

4. QUOD IN AMORE VERE CONJUGIALI PRORSUS NIHIL LASCIVIAE SIT

Qui non sciunt quid amor vere conjugialis, et qui non in illo sunt, opinari possunt quod non detur absque lascivo, sed usque tale est discrimen quale est inter coelum et inter infernum, jucundum enim in externis apparet sicut idem, sed omne externum trahit suum quale et suum essentiale ab internis; internum amoris conjugialis est ex Domino, et inde ex coelo, et ex omni ejus fausto et felici, internum autem lasciviae seu adulterii est ex diabolo, ita ex inferno, et ex omni ejus infausto et infelici; omne externum trahit suam essentiam ex internis, inde externum amoris conjugialis, et externum adulterii nec est simile. Externum amoris conjugialis est plenum omnibus delitiis coeli, ac jucundum coeli quod in illo amore est expellit omne jucundum inferni; inde duo illa jucunda in externa forma sunt ex internis illorum, prorsus dissimilia. –Etiam angeli manifeste percipiunt ex sphaera amoris duorum conjugum num inest lascivum, tum quale ejus et quantum ejus, et tantum se ab illis removent. Causa quod angeli tantum se removeant, est quia lascivum adulterii communicat cum infernis, at castum conjugii cum coelo.

5. QUOD AMOR VERE CONJUGIALIS SIT IPSA CASTITAS

Coelibatus non vocatur castitas in coelis; nec puella dicitur casta, imo nec foemina innupta, imo nec virgo, sed uxor quae aversatur adulterium vocatur casta, similiter maritus qui illud aversatur, quia amor vere conjugialis est qui in coelo vocatur castitas.

6. QUOD AMOR CONJUGIALIS SIT IPSA INNOCENTIA

Conjuges qui in amore conjugiali sunt apparent in coelo sicut innocentes.

7. QUOD AMOR CONJUGIALIS SIT AMOR IN DOMINUM

Omnes qui in amore vere conjugiali sunt in amore in Dominum sunt, ex causa quia ex conjugio Domini cum Ecclesia descendit; inde est quod qui in tertio coelo sunt, qui omnes in amore in Dominum sunt, in amore vere conjugiali sint. Amor vere conjugialis non potest nisi a Domino dari.

8. QUOD DUO CONJUGES IN COELO UNUM ANGELUM FACIANT

Est enim inter binos conjuges in coelo similis conjunctio quae est in unoquovis homine inter voluntatem et intellectum, seu inter bonum quod voluntatis et verum quod intellectus, quia foemina ex natura est affectio quae voluntatis, et mas ex natura est cogitatio quae intellectus. — Plura de his in opere DE COELO ET INFERNO.

9. DE ILLIS QUI IN CONJUGIIS PRO FINE HABENT LASCIVIAM QUALIS EST ADULTERII

Visae mihi sunt quasi in loco culinari, in quo caminus obscurus absque igne focali, cum cultris in manibus, per quos vellent sicut necare infantes; erant dolosae, astutae, et malitiosae, omnes pellices, clam ad se allectantes viros ab undique; illae inspectae ab angelis apparebant sicut intestina in binis globis, quorum unus erat foede sanguineus, alter tetre flavus, ita repraesentabantur concupiscentiae illarum, cum inspiciuntur ab angelis; erant omnes tales foeminae quae matrimonium capiunt solum adulterii causa cum aliis, quia tunc non timent diffamias propter partum illegitimum, quem attribuunt marito; saevissima illis sors est, sordida ibi omnia, habitant in specubus, et propter turpitudinem et deformitatem timent videri; nec amplius aliquem adulterum allectare possunt, quia deformes, et foetide olent. –Viri autem quibus adulteria {1} fuit matrimonii finis, et postea cum adulteris vixerunt, talem nauseam pro uxore capiunt ut fugiant illas, fiunt tandem impotentiae, ac illis perit vivum cogitationis et loquelae in consortio uxorum, et maxime in consortio suae uxoris.
@1 fuit a; sunt T$

10. DE MURIBUS

Uxores lascivae, et quoque foeminae innuptae quae meretricatus pro nihilo reputarent, habitant binis in locis, quaedam in plaga occidentali anterius et quaedam posterius; ibi sunt omnes illae quae noverunt se insinuare apud viros per simulatas affectiones, per quas acquirunt lascivum amorem alicujus maris, nihil curantes num affectiones bonae sint vel num affectiones malae; illae quae anterius habitant fuerunt dolosae et astutae, tali ingenio ut inspicere possent quali natura, animo, inclinatione, et cupiditate essent viri quos allicere vellent, praecipue deprivandi virum suis opibus, et interim ut luxuriose vivant. Habitant ibi in antris, inibi omnia foetida sunt, et olent loca ubi habitant, sicut olidum ubi mures; etiam visae ab angelis apparent sicut mures magnae. Audivi quosdam qui in antris illorum fuerunt, dicentes quod nidor murum sit, et quod loca illarum foetida et spurca, sed quod sciant per phantasias se pulchras reddere, tum etiam loca decorare variis utensilibus, sed hoc solum per aliquot momenta, cum enim cessat phantasia, cessant apparentiae, et tunc omnia foeda sunt; dicitur etiam quod delectentur foedis istis et spurcis, quo interius ibi eo plus, quod delectentur est ex correspondentia cum tali vita. Visae etiam mihi saepius sunt, tam cum per phantasias sibi induxerunt pulchritudinem, apparentes tunc quoad vestes magnificae, et quoad faciem venustae, sed ut primum cogitatio phantastica illis ablata est, quod fit a bono spiritu et ab angelo, apparent deformes prorsus sicut diabolae, quaedam nigrae, quaedam tetre flammeae, quaedam sicut cadavera, –et quoque saepius mihi visae sunt sicut mures magnae caudis longis, ita visae sunt illarum concupiscentiae. –Quod mirum est, sunt quidam spiritus ex utroque sexu qui in apparentia suarum passionum apparent sicut feles, mures illae timent illos sicut mures in tellure timent feles; sicut feles apparent qui nihil curarunt religiosa, praeter quod audiverint illa, sed nihil eorum retinuerint. — Vidi quod in antris illarum sint nobiles uxores, imo talium virorum, qui ex prima nobilitate fuerunt, — sed omnes ibi adiguntur ad labores, et nemo illarum potest exire, nec emitti licet, quia prae reliquis spiritibus sunt astutae, et intrant affectiones virorum clandestine, et attrahunt animos; hoc callent prae reliquis, ita inclusae sunt, ut tandem non hiscant digitum emittere.

11. Illae autem quae inferius habitant in plaga occidentali, sunt similes, et pluri copia; sunt innuptae quae meretricatui se dederunt, et omnem vitam in meretricatu exegerunt; ibi similis nidor murum est, sed non ita olidus, et illae quoque apparent sicut mures sed minores; cavernae ubi sunt apparent circumductae et subterraneae una caverna infra alteram, est ibi ingens multitudo.

12. Vidi mures majores cum praedicator ad illas venit; tunc ex phantasia tenent librum psalmorum in manu, et spectant ad quasdam, ex quibus hauriant quid responsurae, ac respondent sicut a se, hoc ex astutia, et simulant tunc devotionem, cum tamen prorsus nullius devotionis; ita fallunt praedicatores, sed hoc faciunt in portis, intus autem in cavernis nihil respondent, quia non spectare possunt ad quasdam, ex quibus hauriant responsa.

13. DE CONJUGIIS ET ADULTERIIS VARIA

1. Quod coelum sit conjugium, et quod adulterium sit infernum.

14. 2. Quod conjugium descendat ex conjugio boni et veri, at adulterium ex conjugio mali et falsi.

15. 3. Quod ideo detur adulterium sacerdotale, quod in externa specie simile est.

16. 4. Quod in coelo abhorreant adulteria, et quod ideo claudatur coelum pro adulteris, et quod aperiatur infernum late secundum adulterii quale et quantum.

17. 5. Quod homo per amorem conjugialem recipiat amoris formam in mente et inde in corpore, ita coeli formam,

18. — et quod homo per adulteria recipiat adulterii formam, ita inferni formam.

19. 6. Quod amor conjugialis sit amor fundamentalis omnium amorum coelestium, et quod sit imago coeli, ita Domini.

20. 7. Quod gaudium coeleste fundetur super amorem conjugialem.

21. 8. Quod inde gaudia coelestia, quae solum inde angelis, sint innumerabilia, et vix unum ex innumerabilibus notum in mundo, quia regnat hodie ibi adulterium, etiam ex falso doctrinae, sed quod quoad partem nota fuerint antiquissimis.

22. 9. Quod sapientia angelica crescat per conjugia, quae loco procreationis {1} ibi est, quare est procreatio sapientiae, unde filiae, filii, et pater, mater in Verbo significant talia quae sunt boni et veri, ita quae sunt sapientiae; adducantur loca ex Verbo.
@1 ibi A; iis T$

23. 10. Quod ex adulteriis omnis inscitia et stupor in spiritualibus crescat, quia est conjugium falsi et mali; quod falsificatio et adulteratio veri et boni Verbi per scortationes ibi significetur, adducatur ex Verbo.

24. 11. Quod amare conjugem sit facere bonum coram Domino, quia hoc est ipsa castitas; et vocatur virgo et filia, ipsa Ecclesia ut filia et virgo Zionis et Hierosolymae; adducantur loca.

25. 12. Quod amor conjugialis communicet cum coelis, et quod organa generationis correspondentiam habeant cum tertio coelo, imprimis uterus, de qua correspondentia.

26. — Quod etiam congressus ex amore conjugiali communicet.

27. 13. Quod oriatur amor ille ex solo influxu Domini per tertium coelum.

28. {1} 13a. Quod tertium coelum sit conjugiale coeli, quod ideo conjugia sint sanctissima in coelis, et adulteria pro prophanis habeantur.
@1 13a T; 13 A$

29. 14. Quaenam sunt adulteria, recenseantur.

30. 15. Quod amor conjugialis crescat potentia et effectu in aeternum, usque ut sit amor quoad omnem potentiam et effectum, inde animi illorum vita; at apud adulteros amor quoad potentiam et effectum decrescat, usque ut fiat impotentia et stipes, vix alicujus vitae.

31. 16. Quod nemo in amore conjugiali possit esse nisi spiritualis per pugnam contra mala et eorum falsa, et nisi agnoscat Dominum, Divinum Ipsius.

32. 17. Quod uxor et maritus sint quoad mentem consociati sicut una caro.
— quod sit os meum et caro mea, ut Adam dixit.

33. 18. Quod amor conjugialis continue uniat, ut sint {1} unum.
@1 unum A; unus homo T$

34. 19. Quod amor conjugialis dependeat ex amore uxoris, et quod talis sit amor mariti, in reciproco, et quod non amor uxoris dependeat ab amore mariti, causa est quia instar voluntas agit intellectum, bonum agit verum; inde est quod dicatur quod vir adhaerere debeat uxori. — Vicissim apud illos qui non in amore conjugiali sint.

35. 20. Uxor vult cogitare et velle quod maritus, ac maritus quod uxor, et quia uterque hoc vult, ducitur uterque a Domino sicut unus, et sunt duo unus angelus. Nam cum voluntas et intellectus non est suus, sed alterius, ita mutuo et vicissim, non potest {1} aliter quam ducantur a Domino sicut unus.
@1 aliter quam ducantur A; aliter esse quam ut ducantur T$

36. 21. Quod haereditarium malum per adulteria fiat indies malignius, est propter adulteria, quae censentur licita.

37. 22. Quod adulteria sint spurcissima, solum ex eo constare potest quod semen viri quoad spirituale ejus {1} etiam quoad interius naturale se addat corpori mulieris, nam vita viri inest; quid tunc cum plurium virorum vitae simul se inferant, annon inde spurcities et interior putredo?
@1 etiam A; ac etiam T$

38. 23. Exemplum, quod quis talem nauseam et fastidium contra uxorem suam captaverit, solum cum dubitavit de Deo et de Verbo, ut illam non videre posset; erat sacerdos, i…

39. 24. Quod amor conjugialis talis sit amor, quod tale delitium, quod talis sapientia illis, quod sit coelum in illo, quod tantum sint homines, confirmatum est ab angelis coeli viva voce. –Postea inspexerunt infernum, et dixerunt quod ibi omnis spurcities, et quod summe adulteri et adulterae appareant similes suibus et porcis, et qui sicut sues et porci delectantur stercoribus, et dixerunt quod unus illorum tantum stercore delectatus sit ut vellet comedere illud; hoc coincidit cum propheta cui jussum est placentam sibi facere per excrementa.

40. 25. Quod per amorem conjugialem aperiantur interiora mentis, quia influxus in illum est a Domino per tertium coelum; inde fit homo {1} receptabilis omnium amorum coelestium et quoque veritatum.
@1 receptabilis A; receptibilis T$

41. 26. Quod in amore conjugiali sit intimum conscientiae.

42. DE AMORE CONJUGIALI CUM ANGELIS

Loquutus sum de amore conjugiali cum angelis; dixerunt quod sit omnium amorum intimus, et quod sit talis ut conjux videat conjugem in suo animo et in sua mente; adeo ut imago ejus spiritualis ibi sit, et inde quod conjux habeat conjugem sicut in se, et quod haec sit cohabitatio in spirituali sensu; hoc quoque repraesentatum est ideis angelicis, quae non exprimi possent. Inde sunt illis conjunctiones delitiosae.

43. QUOD UNI VIRO UNA UXOR

In Christiano orbe, ubi interiora Ecclesiae sunt revelata, et ubi Dominus colitur, ac scitur quod ab Ipso sit coelum et Ecclesia, et quod Ecclesia cum Ipso conjuncta sit sicut uxor marito, et quod non nisi una Ecciesia sit, et quod apud illos qui ab illa Ecclesia conjunctio boni et veri erit, non licitum est plures uxores ducere, nam hoc foret pervertere spirituale quod in conjugio erit, aut esse potest; quare si homo Christianus duceret plures uxores, foret sicut apud se haberet binas Ecclesias, tum sicut verum essentiam duceret a binis bonis, cum quibus non datur conjugium, nam bonum est esse veri, et esse seu essentia unius veri a duobus bonis non datur; inde est quod amor vere conjugialis nequaquam dari potest unius viri {1} cum pluribus uxoribus, sic enim foret lascivum quod intraret, praeterea amor non potest dividi, quoniam est ex unius affectione quae voluntatis concordante cum alterius cogitatione quae intellectus, et haec unanimitas, et cohabitatio, quae facit essentiam amoris conjugialis, cum pluribus non dari potest. Verbo, apud illos non est Ecclesia Christiana, quare cum angelus in coelo modo cogitat de pluribus uxoribus, perit coeleste et angelicum, tam gaudium quam sapientia apud illum, et cadit de coelo.
@1 cum pluribus T; om A$

44. Visi sunt ex Christianis qui se confirmaverunt de polygamia; erant aliquot millia in una societate, nam societatem constituunt similes quoad amorem, et amor conjugialis est fundamentalis omnium, et cum ultimum judicium fiebat, tunc apparebat ille tractus quasi absorptus ab inferno, et dictum postea quod nescirent aliquid de suis generationis membris, sicut quod absque illis essent; dictum quod confirmaverint se in eo, ex Judaismo Veteris Testamenti, quod licuerit tunc illis plures uxores habere, sed quod in Mahumedanismo ubivis; quod Judaeis permissum fuerit, erat quia Judaei fuerunt externi homines, intus idololatrae, quibus non interiora Ecclesiae fuerunt, nec aperta, quare nec cognoverunt Dominum; quod apud Mahumedanos sit, dicetur infra.

45. Verbo, non possunt plures conjuges et unus vir fieri una caro, hoc est, una mens, quae consistit ex voluntate et intellectu, quorum conjugium seu quam mentem in ipsa sua existentia sistit conjugium, omnia enim in universo se referunt ad conjugium boni et veri, ita ad conjugium, ut sint aliquid ac ut producant aliquid, et ipsum conjugium, in ipsa sua forma, ex ipsa sua essentia, sistitur
in homine cum ejus compari, pariter in angelo.

46. DE PLURIBUS UXORIBUS APUD MAHUMEDANOS

Loquutus sum cum Mahumedanis de conjugio spirituali, quod sit conjugium boni et veri, et quod bonum amet verum, ac verum bonum sicut bini conjuges, et quod velint conjungi, et producere bona et vera sicut filias et filios, et procreare quasi familias; hoc intellexerunt bene; tum quod amor conjugialis ex illa origine spirituali descendat, et quod omne spirituale apud hominem mutationem subeat ut vix cognoscatur cum descendit in naturale, cognoscitur modo per correspondentias. Ex quibus patet quod illi quia plures uxores concessas ex religione sua habent, non possint amorem vere conjugialem habere; et dictum quod plures uxores illis concessae seu permissa polygamia illis sit, quia in regionibus calidis sunt, et prae illis qui in regionibus frigidis, et quod ideo ferveant aestu libidinoso; quare si non permissa fuisset illis polygamia, plures illorum ruerent in adulteria plus quam Europaei, et sic contra religiosum suum agerent, et agere contra religiosum est prophanare sanctum; ostensum porro quod omnis conjugii eorum amor sit lascivus, ita non spiritualis, nec fieri potest spiritualis, nisi agnoscant Dominum.

47. Sors illorum in altera vita talis est quod primum sicut in mundo {1} plures ibi uxores praeter pellices adsciscant, sed quia in mundo spirituali conjunctio est animorum, et qui alio animo sunt non possunt simul esse, sed separant se sponte, et tandem conjunguntur tali foeminae quae simili animo est; ita {2} paulatim separant se a suis foeminis, et tandem uniuntur uni cum qua animus concordat; praeterea, qui perstant in polygamia, successu temporis fiunt tam invalidi et impotentes ut nauseent ad conjugium, hoc enim secum fert lascivia.
@1 plures ibi A; ibi plures T$
@2 paulatim A: gradatim T$

48. Illi eorum qui in illorum coelo sunt non nisi quam unam uxorem habent, rejecerunt plures, est enim coelum Mahumedanum distinctum a coelo Christiano; at illi qui tandem, ut faciunt plures, agnoscunt Dominum unum cum Patre, illi separati sunt et in coelis quae communicant cum coelis Christianis; et illis est amor conjugialis.

49. Audiverunt ab angelis amorem conjugialem descriptum quoad ejus delitias et amoenitates, et quod perstet in aeternum, cum varietate delitiarum et amoenitatum infinita, et mirati sunt; inde plures illorum receperunt fidem de Domino, et inter angelos Christiani coeli missi; instructi sunt de Domino et in doctrina amoris et fidei in Ipsum.

50. STATUS CONJUGUM POST MORTEM

Paene unusquisque qui in conjugio vixit in mundo, post mortem vel convenit cum uxore sua, si prius mortua est, vel exspectat illam; dum conveniunt, explorant se mutuo qua affectione mutua fuerunt, et si non fuerat affectio mutua, sponte discedunt, nam binae dissimiles affectiones et cogitationes non possunt consociari, nam communicatio omnium affectionum et inde cogitationum est, si non concordantia, molestia ingens intercedit, tum respiratio angens, et sicut anhelitus discors, usque ut non possint non separari, et tunc conjunguntur aliis secundum similitudinem.

51. Illi qui in coelibatu vixerunt, etiam diu vivunt in coelibatu, sed si in mundo desideraverunt conjugium, etiam tandem conjugium ineunt.

52. Illi qui non possunt exspectare alterum conjugem, sive mas sive foemina sit, conjungitur interea alteri sui simili, sed tunc datur ei perceptio quod idem conjux sit quem habuit in mundo, at solvitur hoc, quia non {1} fuerant sponsalia et nuptialia, quando ipse conjux illuc venit, nam tunc ex cohabitatione in mundo, probe cognoscit illum, et qui vult manet cum suo, ut prius dictum est.
@1 fuerant A; fuerunt T$

53. Conjugia angelorum coeli omnia providentur a Domino, Qui solus novit similitudinem animorum duraturam in aeternum, et tunc conjux ex primo aspectu agnoscit conjugem, quod sit, nam similitudo animorum conjungit.

54. At in inferno non sunt conjugia sed sunt adulteria; ibi in societatibus infernalibus sunt viri separati a foeminis, et cum cogitant quod loquuturi sint {1} cum uxore, ex consuetudine capta in mundo, abit ad foeminas, et datur ei tum persuasio quod haec aut illa sit ejus mulier, cum qua se tunc consociat, sed persuasio illa variatur, quod nec interest, quia in inferno non datur conjugium sed adulterium.
@1 cum uxore T; uxore A$

55. DE ILLIS QUAE IN EXTERNA FORMA PUDICE ET CASTE VIVUNT, SED LASCIVE COGITANT

E longinquo visae sunt foeminae, de quibus dicebatur quod in mundo vixerint virgines, et quod matrimonia fugerint castitatis causa, dicentes quod matrimonia in se essent incasta, comparantes illa scortationibus licitis; dicebatur quod etiam plures ex illis ex monasteriis essent, profitentes castitatem coeli seu salutis aeternae causa; apparebant e longinquo nudae, quia castitas et innocentia in spirituali mundo repraesentatur per nuditatem, quae etiam significat vitam inculpatam et a scortatione immunem; sed animadversum est quod e longinquo in abdito post mortem cum viris adulteris agerent, cavendo sagaciter ne viderentur; at cum manifeste infestabantur, tum cum subsannatione eripiunt se, et fugiunt; sentiebatur tunc ardor virorum qui cuperent illas in uxores, quia putabant illas castas, et insontes prae reliquis; dictum quod obscoenae essent prae aliis, delectatae nefanda lascivia; fuerunt tales foeminae quae apud se cogitaverant lascivissime.

56. Dictum de illis quod post temporis spatia attrahant aversationem talem pro matrimoniis, ut nihil plus, et deperdatur amor conjugialis, et quod {1} fiant nauseabundae, et hoc postquam fuerunt diu prostibula foeda, rejecto omni pudore, quia internum tunc agit ablato externo, et internum eorum absque externo tunc est absque omni vinculo ex pudore.

57. Illae quae sanctitatem externam affectaverunt, et quoque devotioni deditae fuerunt, et sic religiosae, quod fiant prophanae, et adulteria cum dilectis commiscuerunt sanctitati, unde prophanatio, illae apparent tandem sicut sceleta ossea.
@1 fiant nauseabundae T; fiat nauseabunda A$

58. QUOD IMPERARE IN CONJUGIIS TOLLAT AMOREM CONJUGIALEM, ET DE FOEMINIS HOLLANDICIS

De amore imperandi in conjugiis, quod tollat omnem amorem vere conjugialem, quia amor conjugialis talis est ut unus velit cogitare et velle sicut alter et ita mutuo et vicissim, ita non aliquis imperat, sed Dominus; inde est delitium amoris conjugialis.

59. Ne uxores imperent super viros, cavetur ibi in societatibus; ibi viri habitant ab uno latere et foeminae seu uxores ab altero, et cum viri desiderant, mittunt ad illas, et arcessunt, et dein separantur seu separatae vivunt; si uxores indignantur et irascuntur propterea, et infestant viros, serviendi causa et obediendi cum vocantur, tunc emittuntur ex societate, et pervagantur varia loca, et datur eis cupido abeundi, et deserendi virum; tunc cum pervagantur, ubivis deprehendunt clausum aut obvium, sicut paludinosum, aquam, aut murum, et sic porro, et cum hoc perstat, diminuitur cupido abeundi, et hoc faciunt usque dum defatigantur, et tunc redeunt ad societatem, et ad mansionem ibi ubi prius fuerant; ita emendantur Hollandae.

60. DE CRUCIATU ILLORUM QUI EX INFERNO SUNT EX INFLUXU AMORIS CONJUGIALIS

Omnis influxus e coelo cruciat infernales, quare infernum removetur a coelo, et quoque ubivis clauditur ut prorsus non sentiatur influxus; causa est quia in contrario amore sunt, et sicut amor infernalis cruciat coelestes, ita amor coelestis cruciat infernales, sed praevalet coeleste, quare infernum removetur quam longissime; hoc intelligitur, apud Evangelistam in Abrahami sermone, quod hiatus sit ut non transiri possit.

61. Sed influxus amoris conjugialis e coelo maxime cruciat infernales; vidi spiritus inferno addictos adhuc in mundo spirituum, qui medius est; hi cum perceperunt influxum amoris conjugialis, in furores {1} venerunt, ut agerent sicut furiae; et quoque quod cruciarentur sicut serpentes in myricis, torquentes huc illuc corpora et intestina, sicut qui torquetur {2} intrinseco cruciatu misere; comparabant dolorem cum dolore maximo; causa est quia amor conjugii et amor adulterii sunt prorsus opposita, et ipse amor conjugialis est coelum et amor adulterii est infernum; influit amor in externa illorum, et cruciat interna.
@1 venerunt A; veniunt T$
@2 intrinseco A; intrinsecus T$

62. CONJUGIUM INFERNALE

Est cum unus vult imperare, et alter non vult servire, inde odium internecinum intus; hoc repraesentatum est per dirissima, quae ob diritatem non describenda sunt; nihil aliud quam necem spirant, et quoque alterius cruciatum, quare separantur, et vivunt separati in inferno, et adulterio, de quo supra; de Carl XII.

63. DE ILLIS QUI INSIDIANTUR CONTRA AMOREM CONJUGIALEM

Audivi a talibus plures insidias et clandestinas artes pelliciendi castas uxores ad adulterium, artes vidi plures quam in mundo, captantes eorum favorem, tum etiam mariti, adblandiendo utrique, et maxime marito; speciem amicitiae interioris inducentes, explorantes uxoris desideria et cupiditates, si vel velit aperte vel invito, praeter mille alia, sed mittuntur tales non diu post mortem in infernum situm sub posteriore parte provinciae {1} genuum, et ibi profunde, et prorsus inclusi, ut ne quidem ulla apertura sit spectandi extra illum carcerem, nam periculosi sunt, contra amorem conjugialem, qui sanctissimus est; et ibi ad labores adiguntur, sunt illis scorta loco uxorum.
@1 genuum A; genu T$

64. Illi autem qui violationis oestrum habent et jucundum in violatione percipiunt, illi demittuntur in infernum cadaverosum, unde nidor sicut ex cadaveribus exhalatur, qui movet vomitum; apud me movet illum.

65. Insidiantur per amorem erga infantes; surgere visi sunt, ex terra antrorsum ante gehennam, paene inconspicui removentes continue obstacula, ut venire possint in castas domos; has amant, non incastas; possunt inducere varias facies, et quoque per artes emittere se per cogitationes, sicut alibi essent, et sic intrare; induebant etiam faciem innocentiae, et praedicant castitatem, laudibus extollunt; ineunt amicitias variis modis, usque ut laudentur et amentur, et si uxor conscia est, et cupit, laudetur. Loquebantur mecum, dicentes quod mirentur quod dentur qui ita conscientiosi sint ut hoc dicant esse contra conscientiam, charitatem, et religionem; in tali persuasione fuerunt ut nihil mali in eo viderent, minus aliquid spurci. Loquuntur etiam sane de conjugio, horum infernum etiam est sub natibus antrorsum in foedo {1} excrementitio nidore ibi, et quia dolosi, mentientes castitatem, innocentiam, et amicitiam, et plura; ideo cum veniunt ad interna sua quae adulteria, vastantur usque ut appareant deformes diaboli, parum ex humano residuum quoad interna, fiunt stupidi, quia contra sanctum coeli.
Subsannant et rident illos qui vocant conjugia sancta, et adulteria prophana, imo haec illicita.
@1 excrementio A; excrementio T$

66. QUOD AMOR VERE CONJUGIALIS SIT NUDUS

Angeli tertii coeli sunt qui in conjugio coelesti sunt prae reliquis, sunt enim in amore in Dominum, et inde in conjugio boni et veri; inde etiam prae reliquis angelis sunt in amore conjugiali, inque innocentia et castitate; illi ambulant cum cinctura circum lumbos cum foris, at absque cinctura cum domi, et tamen in nuditate spectant conjugem ut conjugem, nec aliquid lascivi inest; dicunt quod conjugem spectare vestitam abstrahat ideam conjugii; et quod mirum, nuditas non excitat seu instigat, est tamen sicut externum vinculum amoris conjugialis; in lecto jacent copulati sicut sunt creati, ac ita dormiunt; dicunt quod non possent aliter, quia ipse amor conjugialis, qui perpetuus est, copulat, sic quoque communicatur vita unius cum vita alterius, et {1} appropriatur vita mariti uxori, ut sit sicut de Adamo legitur cum vidit Evam uxorem, Ecce os meum et caro mea, et quoque quod nudi essent, nec erubescerent, hoc est, non lascivum, — at vero ut primum recessit Adam per uxorem ab amore in Dominum, qui in paradiso intelligitur per arborem vitae, de qua ibi, et Apoc. {2} ii 7, quod factum est per quod ex se suoque proprio agerent, nempe ex naturalis hominis scientia et jucundo, tunc periit conjugium boni et veri; inde lasciva facta est nuditas, desinente castitate conjugii, inde erubuerunt nuditatem et foliis ficus et postea tunica ovina vestiti sunt; inde nuditas in Verbo pro lascivia qualis adulterii intelligitur …{3} Apoc. iii 18, xvi 15.

67. In reliquis coelis sub tertio omnes vestiti apparent, et quoque erubescunt nuditatem coram oculis aliorum, quia lascivum movet; illis conjugium non est tale delitium quale in tertio coelo; in ultimo coelo est quoque aliquid frigidi, non vero sicut in mundo.

68. Vectus sum per mutationes status a Domino versus sinistrum, ad quendam montem, ubi omnes erant nudi, uxores et mariti; ad distantiam cum illis loquutus sum, et dicebant quod omnes sint ibi nudi et nudae, et tamen nusquam alicui appetitus lascivus seu cupido ex visa nuditate, et quod usque amaret conjux conjugem tenere, tum quod non possint una esse cum vestitis; dicebant causam quod omnes animo casti essent, ex eo quod tales fuerunt in mundo. Quando aliquis novus ex mundo ex tali genio venit, explorant illos, quod fit per quod exueret vestes, et {4} se nudaret; tunc statim percipiunt num illis genuinum conjugiale sit; si non, abiguntur cum poena, fugant illos cum verberibus, usque ut non amplius appareant, et hoc in profundum. –Erat quidam qui putavit quod in amore simili conjugiali esset, quia in mundo cum uxore sua caste vixerat, nec cum scortis commune usquam habuerat; is primum potuit absque emotione animi videre nudas; sed usque cum aliquantum haereret visu, deprivatus est sensibus suis, nuditatis visu, et tandem tactu, et absque loquela stetit sicut semimortuus, quare abactus est; causa erat quia non erat in amore in Dominum, nec in conjugio boni et veri. –Dicebant quod pauci possint approximare, quia sphaera conjugialis amoris talis est ut non alii sustineant illam: –dicebant quod in domibus vivant cum servis et cum ancillis, qui omnes in conjugio.

69. Angeli tertii coeli habitant super montibus, non saxeis, sed ex humo, super quibus paradisi, ac sylvestres horti; montes apparent elevati ad cacumen, in altissimo montis sunt optimi et castissimi, inferius secundum gradus in conjugio, spirituali et spirituali naturali, etiam discrimina illorum sunt secundum plagas, oriens plagae ubi in amore, meridies ubi in sapientia.
@1 appropriatur A; appropriata T$
@2 ii 7 T; om A$
@3 Apoc. iii 18, xvi 15 T; om A$
@4 se T; om A$

70. QUOD AMOR CONJUGIALIS DESCENDAT EX CONJUGIO BONI ET VERI

Ex multa experientia mihi notum factum est quod non alicui sit amor conjugialis nisi sit in amore veri ex bono, et in amore boni per verum, hoc est, in conjugio coelesti; et quod non in aliquo amore boni et veri mutuo possit esse, nisi qui adulterium fugit et aversatur sicut infernum, et hoc tametsi in mundo vixerint in conjugio, et amaverint conjugem propter cohabitationem, jucunditatem vitae terrestris propter infantes; coelestia enim in amorem conjugialem debent influere, et homo in coelestia seu spiritualia sua post mortem venit, et talis tunc fit quoad totum, qualis fuerat quoad illa, non potest aliter.

71. QUOD AMOR CONJUGIALIS FACIAT UT HOMO SIT AMOR

Homo creatus est ut sit amor et inde sapientia, quoniam Dominus est Divinus Amor et Divina Sapientia; ex creatione est ut homo sit imago et similitudo Domini, Cap. i Geneseos {1} 26, 27, et hoc fieri nequit absque amore genuino conjugiali; ex illo omne hominis verti potest in amorem, nam in conjugio licet utrique amare etiam {2} corpus ex corde, et sic disponere animam, et omnia inde ad amoris formam, quod alioquin non possibile est; intimum et extremum ibi unum faciunt, et inducunt illam formam; illa forma est forma coeli.
@1 26, 27 T; om A$
@2 corpus T; corporeum A$

72. EXPLORATIO SPIRITUUM PER AMOREM CONJUGIALEM

Spiritus qui recens in mundum spiritualem veniunt explorantur imprimis num contra amorem conjugialem sunt; adducuntur ad loca ubi transit sphaera amoris conjugialis, aut ad conjuges castas; si tunc mutant facies et apparet indignatio, et magis si tunc lascive cogitant, magis si loquuntur, tunc signum est quod infernali animo sint, at si tunc gaudent et exhilarantur, tunc coelesti animo sunt; est probatorium num ex coelo, num ex inferno sunt; qui contra amorem conjugialem sunt, ex inferno sunt, qui cum illo, ex coelo.

73. DE ADULTERIIS EX FIDE SEPARATA A CHARITATE

Eram cum illis qui se confirmaverunt in fide separata a charitate, non modo doctrina sed etiam vita, credentes quod salvandi per solam fidem, etiam in mortis {1} hora, utcunque vixerunt, sic et quod omnia mala vel non spectentur a Deo Patre, vel excusentur propter infirmitatem hominis vel remittantur, et quod cum remissa sunt, etiam abstersa sint, spectantes meritum Domini ex impletione Legis, et quod per passionem crucis sustulerit peccata mundi et damnationem legis, et plura quae doctrina eorum dictat; animadverti, cum in consortio illorum {2} essem, quod apud illos cum quibus communicabant, cum de illa fide loquuti sumus, existebant repraesentationes obscoenissimae adulterii nefandi, quale est filii cum matre; ipsa sphaera talis erat usque ut perciperetur per communicationem spiritualem. Agunt in occipitium, et sic intrant in cogitationem. Ex praesentia illorum etiam venit dolor in sinistrum genu.
@1 hora T; om A$
@2 essem, quod A; essent, T$

74. Causa quod tale adulterium sentiatur ab illis, est quod cogitant de Deo, de Domino, de salvatione et de vita aeterna, et illa confirmant ex Verbo, quae inde sunt spiritualia; et quia non aliquid fidei dari potest nisi sit {1} conjunctio cum aliquo amore, et apud illos conjungitur hoc cum amore mere naturali et cum ejus cupiditatibus, et conjunctio fidei cum amore malo facit id adulterium; cogitant de fide ex vita mali, et cum in jucundis amoris terrestris et corporei sunt; inde conjunctio fidei seu veri cum malo; est spirituale quod est fidei quasi mater, et filius est malum.
@1 conjunctio A; conjunctum T$

75. Vidi cohortes ex illis ejectas in inferna, et plures in deserta, quando omne fidei illis adimitur, et ibi vivunt sicut ferae, et quando omne fidei illis ademtum est, tunc paene rationalitate orbati sunt.

76. CUR IN CHRISTIANO ORBE, PLUS QUAM ALIBI, ADULTERIA NON ABHORREANTUR

Mirantur gentes cur in Christiano orbe, a multis imo a plerisque adulteria et scortationes pro licitis reputantur, cum tamen religio illorum, ex Verbo utriusque Testamenti, damnat illos inferno; sed causa dicta est quod pauci vivant secundum religiosum suum, sed amplexi sint doctrinam quod fides salvet, ita quod cogitare et non vivere, et quia sic verum conjungitur malo, inde ex influxu inferni adulteria amantur, et recipiuntur, et quoque excusant illa. Nam influxus inferni prae influxu coeli apud illos valet. Sphaera adulterii etiam claudit coelum, et clauso coelo aperitur infernum; inde ex falso religionum ducitur origo. Aliter apud illos qui religionem ponunt in vita et simul in doctrina.

77. SPHAERA ADULTERII

Dum loquuntur contra vera et bona fidei et charitatis, producitur sphaera meretricia et adulterii, et tunc alluunt illuc adulteri, sicut corvi ad cadaver, et nidore illo delectantur; inde sphaera adhuc talibus et obscoenis aliis impletur ut bonus possit horrescere.

78. DE ADULTERIS ET EORUM INFERNIS

Inferna eorum sunt sub natibus, quae sunt excrementitia, inde cupiunt emergere, et venire in mundum, sed in cassum, quia amaverant terrestria et corporea; apparuit inde quasi egurgitatio et elevatio, in tali conatu est.

79. QUOD ADULTERIA IN CHRISTIANO ORBE

Sunt ibi plures ex prosapia et illustriore conditione, non ita ex plebe, quod principia capta sint quod conjugia sint sobolis causa, et quid referat num stuprentur ab aliis, et rident ad sanctitatem conjugii; vocant illos simplices; tales ex infernis sublati sunt, multo numero, ac missi in statum in quo fuerunt in mundo; inquisiverunt ubi pulchrae uxores, et cum indicabatur, ruebant sicut insani et sicut furiosi, volentes intrare domos, sed in caeco suo oestro ferebantur in locum ubi hiabat terra, ac delata est caterva in infernum; erat post tergum.

80. DE INFLUXU {1} ADULTERII A GENIIS

Pertransivi infernum ubi erant adulteri dolosi et interius vastati, et tunc permissum influere in affectiones quae voluntatis meae, et tali subtilitate et arte ac genio invertere, pervertere, et exstinguere cogitationes meas pro castitate, et inducere jucundum et cupidum adulterii, advertebant ad omnia momenta cogitationis ex affectione, persuadendo tacite; hoc mecum factum est ut scirem quod homo ex se nequaquam possit resistere jucundo adulterii nisi a Domino, agunt enim in vitam haereditariam, intra cogitationem, adeo ut homo nequaquam possit animadvertere; mihi data est interior perceptio conatus illorum a Domino tunc.
@1 adulterii A; adulteri T$

81. SCORTATIO SACERDOTALIS

Haec praecipue fit ab illis qui falsa doctrinae confirmaverunt ex Verbo, ac ita falsificaverunt et adulteraverunt illud; causa est quia Verbum est conjugium, correspondet conjugio, et in se est spirituale, et jucundum amoris naturalis falsificat illud praecipue in praedicatoribus.

82. Qui legunt Verbum absque doctrina, illi qui non possunt non in plures fallacias labi ex sensu literae, qui est secundum apparentias coram homine, et simul plura falsa captaverunt, et in illis se confirmaverunt, et simul inde in fastu propriae intelligentiae sunt, producunt adulterium sicut est patris cum nuru.

83. Qui confirmant se quod omnia mala remissa sint per Sanctam Coenam, absque alia poenitentia et absque conversione vitae, et qui faciunt mala, et in fide sunt quod postea ablatum malum seu peccata per Sacram Coenam, adulterium est cum matertera.

84. Quia gens Judaica per traditiones falsificaverunt omnia Verbi, vocatur a Domino gens adultera.

85. Quando charitas agnoscitur et non fides, et usque non charitatis vita vivitur, et Verbum usque legunt, adulterium est sororis et fratris. –Sunt illi qui frequentant templum, devote tunc orant, et nihil curant mala vitae, ut furta, latrocinia clandestina, adulteria, odia, vindictas, blasphemationes inimicorum, et non consensu faventium. Cum sorore.

86. Amor sui, imprimis regnandi, et usque cogitare ex Verbo, est quale fuit Sodomae; quare illi expostulabant angelos e domo Loti.

87. Illi qui multum loquuntur de Deo, et usque nihil curant fallere homines et diripere {1} sua bona, adulterantur cum ancillis, quas saepe mutant.
@1 sua bona A; suis bonis T$

88. DE INFERNIS ADULTERORUM

Sunt plura illorum inferna secundum species adulterii, quae variae sunt.

89. Vidi meretrices, quae se occuluerunt in occidentali plaga, et praestruxerunt vias, ne adirentur nisi illis volentibus; illuc deductus sum, et erant meretrices quae omnes conjectae sunt in stagnum paludinosum, remote a tergo in occidente; fuerunt tales quae manifeste fuerunt scorta.

90. Qui meretricatum exercuerunt clam, aliis insciis, et tales fuerunt ad finem vitae, conjectae sunt in cavernam tenebricosam, in occidente.

91. Meretrices aliquot ex nobili familia, quae ingenio polluerunt, et quoque de Deo ratiocinari potuerunt, conjiciuntur in stagnum paludinosum in tractu meridionali

92. Aliae meretrices quae furari potuerunt viros per artes in mundo ignotas, adigendo illos in suum proprium per laudes et per immersionem mentis eorum in se, et quia tunc absque tutela a Domino sunt, traducti sunt ad illas, mulieres conjectae in locum sicut ardentem sulphure et igne, secundum apparentiam. Habitarunt in plaga occidentali meridionali, ac similes viri conjecti sunt in abyssum tenebricosam vergentem sub stagnum foeminarum. Fascinant foeminae viros, et viri foeminas artibus diabolicis, quae plures sunt, quas recensere non licet.

93. Illi qui spiritualiter adulteri sunt distinguuntur a naturaliter adulteris; hi, si jucundum in adulteriis perceperunt et non jucundum in conjugiis, exclusi coelo sunt, et omnes mittuntur in inferna, at spiritualiter adulteri, tametsi nihil illiciti sentiunt in adulteriis, usque explorantur, et quidam emendantur, et alii secundum vitam sortiuntur loca.

94. Sunt quidam in infernis excrementitiis qui varietati dediti sunt, et per illam exstinxerunt conjugiale, et simul voluptuosi; sunt in provincia intestinorum, sub illis, ubi latrinae ubivis et nidor teter; et ubivis cavernae ex quibus talis nidor exhalatur.

95. Illi qui communionem uxorum habuerunt colligantur sicut in fasciculum, et fasciculus circumligatur ab extenso serpente, et conjiciuntur in voraginem, quae extra mundum spiritualem hujus telluris.

96. Illi qui per pietatis speciem seducunt, et inde persuadent sibi quod adulteria non sint contra vitam Christianam, mittuntur in Gehennam, unde foetor sentitur sicut ex ustis ossibus et crinibus; ibi in phantasia sunt quod mordeantur a serpentibus; quando in aestu, ignescunt, et cum approximant ad coelum, frigidi fiunt instar glaciei, unde misere torquentur.

97. Monachi et Jesuitae qui ita sub praetextu pietatis, et propter misericordiam erga illos, cum sponsione quod remittant peccata, etiam amandantur in Gehennam.

98. DE CORRESPONDENTIA MEMBRORUM GENERATIONI DICATORUM IN UTROQUE SEXU

Quod illae societates quae correspondent genitalibus, distinctae sint ab aliis, quia regio illa in corpore etiam distincta est.

99. Quod qui amant infantes, et educant illos in coelo, constituant provinciam membrorum genitalium, cumprimis testiculorum et cervicis uteri, ac vitam suavissimam et felicissimam vivunt.

100. Sunt societates tertii coeli imprimis quae membris illis correspondent, quia illis amor conjugialis.

101. In genere tenendum quod lumbi et eis adhaerentia membra correspondeant amori conjugiali genuino, consequenter illis societatibus ubi talis; angeli ibi prae reliquis coelestes sunt, et prae reliquis in statu innocentiae ac pacis, et in ejus jucundis, quae intima sunt, vivunt.

102. Apparuerunt mihi arbores in receptaculo ligneo plantatae, quarum una erat procera, altera humilior, et binae parvae; delectabat me valde humilior illa arbor, ac interea quies amoenissima, quam effari nequeo, afficiebat mentem; spiritus angelici hoc visum interpretati sunt, dicentes quod repraesentatus sit amor conjugialis, cujus quies et pax etiam sentiebatur in mente; per arborem proceram significabatur maritus, per humiliorem uxor, et per binas parvas liberi; addebant quod in tali amoenitate pacis sint qui pertinent ad provinciam lumborum.

103. Videbatur mihi magnus canis, qualis is qui Cerberus apud antiquissimos scriptores vocatur, erat rictu horrendo; dictum quod talis canis significet custodiam ne homo ab amore conjugiali coelesti ad amorem infernalem adulterii transcendat; cum ab illo amore transitur in hunc oppositum, apparente jucundo paene simili, tunc talis sistitur quasi custodiens ne jucunditates oppositae communicent.

104. Intimum coelum, per quod Dominus insinuat amorem conjugialem, sunt illi qui ibi prae reliquis in pace sunt; pax in coelis est comparative sicut ver in mundo quod jucundat et vivificat omnia; est ipsum jucundum coeleste in sua essentia; angeli qui ibi sunt, omnium sapientissimi sunt, et ex innocentia apparent aliis sicut infantes; amant infantes etiam plus quam illos amaverunt eorum parentes et matres, praesunt etiam utero gestantibus.

105. Sunt coelestes societates quibus correspondent omnia et singula membra et organa generationi dicata in utroque sexu; illae societates distinctae sunt ab aliis sicut etiam illa provincia in homine probe distincta est a reliquis. Qui tenerrime amaverunt infantes, ut tales matres, sunt in provincia uteri et organorum circumcirca, nempe in cervicis uteri et ovariorum, et qui ibi sunt, in vita suavissima et dulcissima sunt, et in gaudio coelesti prae aliis.

106. Sed quaenam et quales illae societates sunt, quae ad singula organa generationis pertinent, non scire datum est, sunt enim interiores; referunt etiam usus illorum organorum, qui absconditi sunt, et quoque remoti a scientia, etiam ex causa, quae est Providentiae, ne talia quae in se coelestissima sunt, laedantur per cogitationes spurcas, quae sunt lasciviae, scortationis, et adulterii, quae cogitationes excitantur apud plures, modo cum illa organa nominantur. EX ARCANIS COELESTIBUS n. {1} 5055.
@1 5055 T; om A$

107. Satis est scire quod amor vere conjugialis immediatam communicationem habeat cum coelo tertio, et quoque ipse ille amor cum ejus jucundo coelesti ibi cum omni sua varietate servetur, et quoque actus sicut osculationes, amplexus et plura, quae jucundant illud coelum, nam id coelum est in communicatione affectionum bonarum, cum coelum spirituale est in communicatione cogitationum veri; inde patet quod spurcae affectiones et cogitationes prorsus claudant utrumque coelum.

108. Visum mihi est vas trituratorium, et adstitit vir cum ferreo instrumento, qui ex phantasia videbatur sibi in vase triturare homines, cruciando illos diris modis; hoc vir ille faciebat cum magna jucunditate; ipsa jucunditas communicabatur ut scirem qualis et quanta illis esset qui tales sunt; erat jucunditas summe infernalis; dicebatur mihi quod talis jucunditas regnaverit apud Jacobi posteros, et quod illi nihil jucundius perceperint quam crudeliter tractare gentes, illos occisos feris et avibus devorandos exponere, serris et securibus vivos secare, per fornacem lateritiam mittere, 2 Sam. xii 31, infantes collidere et projicere; talia nusquam mandata sunt, nec usquam permissa, nisi talibus quibus nervus femoris luxatus est, ut Jacobo cum luctaretur cum angelo, Genes. xxxii 26, 32, 33; habitant tales sub calcaneo dextro, ubi adulteri qui quoque crudeles. Inter adulteros qui etiam crudeles ac summe immisericordes, sunt plures ex Jesuitis et monachis qui adulteri fuerunt; jucunditas illorum similis est, quando spectant poenas mortis, praecipue dum aliquid derogant despoticae illorum potestati super Ecclesiam et coelum, et super animas hominum, tum qui privilegia illorum infringunt.

109. Qui in contrariis amori conjugiali vixerunt, nempe in adulteriis, illi cum ad me approximaverunt, dolorem infundebant lumbis, gravem secundum adulteriorum vitam quam egerunt, ex quo patuit quod lumbi corresponderent amori conjugiali; etiam infernum eorum est sub parte posteriore lumborum, sub natibus, ubi degunt in sordidis et excrementitiis; haec quoque illis oblectamenta sunt, nam talia correspondent voluptatibus illis in mundo spirituali.

110. Illi qui in contrariis amori conjugiali sunt, testibus etiam dolorem incutiunt; sunt qui insidiantur per amorem, amicitiam, et officia; de talibus sequentia: assurgebat e regione circa Gehennam sicut quoddam aereum inconspicuum, fuit cohors talium spirituum; sed apparuit dein mihi solum sicut unus, tametsi plures essent, cui objiciebantur quasi fasciae, quas tamen removere sibi videbatur, per quod significabatur quod removere vellent obstacula, taliter etiam cogitationes et molimina mentis apparent repraesentative in mundo spirituum, et cum apparent, appercipitur illico quid significant; postea videbatur sicut exiret ex corpore ejus quidam parvus niveus, qui accessit ad me, per quod significabatur cogitatio et intentio eorum, quod induere vellent innocentiae statum, ut nemo quid tale de illis suspicari posset; is cum venit ad me, demisit se versus lumbos, et circum utrosque se quasi flectere videbatur, per quod repraesentabatur quod in casto amore conjugiali essent; dein circum pedes per flexus spirales, per quod significabatur insinuatio per talia quae in natura sunt jucunda; tandem ille unus parvus paene inconspicuus factus est, per quod significabatur quod prorsus latere vellent; dictum mihi quod talis insinuatio esset illis qui insidiantur amori conjugiali, nempe qui in mundo insinuaverunt se fine adulterandi cum uxoribus, loquendo caste et sane de amore conjugiali, infantibus adblandiendo, laudando maritum quocunque modo orationis, usque ut credatur amicus et insons, cum tamen dolosus adulter; quales itaque fiant, ostensum est, illis enim peractis niveus ille parvus, qui repraesentabat cohortem assurgentem ex Gehenna; factus postea conspicuus, et apparuit furvus et nigerrimus, et praeterea deformissimus, et ejectus in infernum profundum sub media parte lumborum, ubi degunt in excrementitiis. Loquutus etiam sum cum similibus postea, et mirati quod aliquis conscientiam pro adulteriis habeat, {1} nempe ut propter conscientiam non concumbat cum alterius uxore cum licet, et cum loquutus sum cum illis de conscientia, negarunt quod alicui sit conscientia. Dictum mihi quod tales ut plurimum sint ex orbe Christiano, ac raro aliqui ex aliis partibus.
@1 nempe ut A; num et T$

111. [DE CONJUGIIS] {1}

Quid genuinus amor conjugialis, et unde ejus origo, pauci hodie sciunt, quia pauci in illo sunt; credunt paene omnes quod innatus sit, et sic effluat ex quodam, ut ajunt, instinctu, et eo magis quia conjugiale etiam existit penes animalia, cum talis differentia est inter amorem conjugialem apud homines, et conjugiale apud bestias, qualis inter statum hominis, et inter statum bruti animalis.
@1 interpolat titulum De Conjugiis T$

112. Amor conjugialis originem ducit a conjugio Domini cum coelo et cum Ecclesia, et inde ex conjugio boni et veri; quod inde amor conjugialis trahat intimam essentiam, non apparet ad sensum et captum, sed usque constare potest ex influxu et ex correspondentia, praeter ex Verbo; ab influxu, coelum ex unione boni et veri, quae influit a Domino, et comparatur conjugio, et vocatur conjugium; ex correspondentia, cum bonum unitum vero defluit in sphaeram inferiorem, sistit illud unionem mentium; cum in adhuc inferiorem, sistit conjugium, quare unio mentium ex bono unito vero a Domino est ipse amor conjugialis.

113. Quod inde genuinus amor conjugialis sit, ex eo etiam constare potest quod nemo possit in illo esse nisi sit in bono per verum, et in vero ex bono a Domino; tum ex eo quod beatitudo et felicitas coelestis sit in illo amore, et qui in illo sunt, omnes in coelum seu in conjugium coeleste veniunt; etiam ex eo quod cum sermo est apud angelos de unione boni et veri, tunc in regione inferiore apud spiritus bonos sistitur repraesentativum conjugii, at apud malos sistitur repraesentativum adulterii; inde est quod adulteratio boni et falsificatio veri dicatur adulterium et scortatio.

114. Antiquissimae Ecclesiae homines, prae omnibus in hac tellure in genuino amore conjugiali vixerunt, sunt illi qui ab antiquis descripti sunt per illos qui in saeculo aureo, ubi innocentia, amor, et justitia regnabant, in illo amore fuit illis coelum; at posteri, postquam agnitio Domini, et inde amor in Ipsum, periit, amor conjugialis periit remanente amore erga liberos; sed amari possunt liberi a malis, sed amari conjux non potest quam a bonis.

115. Auditum est ab antiquissimis quod amor conjugialis sit talis ut alter velit prorsus esse alterius, et hoc reciproce, ita mutuo et vicissim; tum quod conjunctio mentium duarum talis sit ut hoc mutuum et vicissim sit in omnibus et singulis cogitationis.

116. Loquutus cum angelis de hoc mutuo et vicissim, et descriptum quod imago unius sit in mente alterius, et quod sic non modo in singulis sed etiam in intimis vitae cohabitent; et quod Divinus Amor Domini possit in tale unum cum beato et felici influere. Dixerunt etiam quod qui in mundo in tali amore conjugiali vixerunt una sint et cohabitent in coelo ut angeli, {1} quandoque una cum liberis; sed quod paucissimi sint ex Christianismo hodie, verum ex antiquissima Ecclesia, quae fuit coelestis, omnes, et ex antiqua Ecclesia, quae fuit spiritualis, multi.
@1 interpolat titulum De Conjugiis T$

117. Mihi dictum {1} quod genera felicitatum coelestium et spiritualium inde solum universalia, sint numero indefinita, et ineffabilia, et vix ullum eorum cognitum in Christiano orbe, quia non sunt in conjugio boni et veri nec in amore in Dominum; nesciunt unde bonum, et sic quid verum, et nesciunt quod solus Dominus sit Deus universi.
@1 quandoque T; om A$

118. Apud illos qui in amore conjugiali vivunt, aperta sunt interiora mentis per coelum usque ad Dominum, nam ille amor influit a Domino per intimum hominis; inde habent regnum Domini in se, et inde habent amorem erga infantes genuinum, qui est propter regnum Domini, et inde illi sunt prae onmibus receptibiles amorum coelestium, et sunt prae is omnibus in amore mutuo, hic enim inde venit ut rivus a suo fonte, nam ex conjugio boni et veri descendunt et derivantur omnes amores, qui se habent sicut amor parentum erga liberos, amor fratrum inter se, et amor erga affines, sic secundum gradus in suo ordine, qui amores unice sunt ex conjugio boni et veri; ex hoc conjugio formantur omnes societates coelestes, secundum omnes consanguinitates et affinitates earum, et simul in unaquavis societate; inde coelum vocatur conjugium.

119. Genuinus amor conjugialis non dabilis est quam inter binos, hoc est, in conjugio unius viri cum una uxore, non autem cum pluribus, ex causa quia amor conjugialis est mutuus et reciprocus, ac vita unius in alterius vicissim, sic ut quasi unum sint; talis unio datur inter binos, non autem inter plures, plures amorem illum discindunt. Antiquissimae Ecclesiae homines, qui fuerunt coelestes, ac in perceptione unionis boni et veri, sicut angeli, solum unam uxorem habuerunt; dicebant quod cum una uxore coelestes delitias et felicitates perceperint, et cum modo nominaretur conjugium cum pluribus, quod horruerint; quod conjugium unius uxoris et viri descendat ex conjugio boni et veri, constat a Domini verbis apud Matthaeum Cap. xix 3 ad 12, quae videantur, et adducantur; tum ab Adami verbis de sua uxore; per Adamum et uxorem ibi in sensu interno repraesentativo significatur Ecclesia antiquissima, quae fuit saeculum aureum, aevum Saturni, de quo antiqui scriptores.

120. Animadverti contrarium apud adulteros, quod nauseant conjugium, et omnia quae conjugii, usque ut videant uxorem, sed non ex aliqua vita loquantur cum illa; aversantur omnia ejus quae conjuges olim cum delitiis amaverunt; at ut primum vident pulchram uxorem alterius, ut alius ejus uxorem, flagrant cupidine, vita ignea accendit faciem et oculos, et delitias capiunt ex singulis ejus, quae maritus aversatur, sic ille facit cum videt alias.

121. Erat quidam spiritus in media altitudine qui in vita corporis lascive vixerat, delectatus varietate, sic ut nullam constanter amaverit, sed in {1} lupanaribus, et sic scortatus cum multis, ac rejecerit singulas postea; inde factum quod exstinxerit desiderium pro conjugio, et naturam innaturalem contraxerit; omnia illa detecta fuerunt, et cum simile machinatus in mundo spirituali, misere punitus est, et hoc in conspectu angelorum, et dein in infernum conjectus, quod tale est ut appareant ibi sicut glumae quales in superficie marium; sunt muci narium, et paene absque vita, quia illi perdiderunt omne humani, quia omne coeli, quod super amore conjugiali fundatur.
@1 quod genera T; om A$

122. Quod non possint esse in coelo, patet, nam sicut sunt contra conjugii amorem, ita sunt contra affectiones boni et veri, ex quibus ortum est coelum, nam cum ibi nominatur conjugium, obveniunt statim ideae spurcae, ex influxu in contrarium; in ideis eorum sunt obscoena, imo nefanda, sunt etiam animo destruendi societates coelestes; religiosum eorum est dicere quod agnoscant Creatorem universi, Providentiam modo universalem, ex sola fide salvationem, ac quod illis non possit pejus fieri quam aliis; sed cum explorantur quales sunt corde, quod fit in altera vita, ne illa quidem credunt, verum pro universi Creatore naturam, pro universali Providentia nullam, de fide nihil cogitant, religiosum credunt pro vinculo plebis, ut vivant moraliter. Qui per adulteria pro conjugiis fastidium et nauseam ceperunt, dum aliquod jucundum, beatum, et felix ex coelo alluit, vertitur hoc in nauseabundum et fastidiosum, dein in dolorificum, et tandem in graveolentum; apud alios in obscoena.

123. Quod obsidere velint hominem, et apud hominem redire in mundum, sed arcentur ne cum homine loquantur.

124. Conjugiale repraesentatur in naturae regnis ubivis, ut ex transformatione vermiculorum in nymphas et chrysallides, et sic in volatilia, cum enim tempus nuptiarum illorum venit, quod est cum exuunt formam terrestrem, quae est illorum vermicularis, insigniuntur alis, et fiunt volatilia, tunc elevantur in atmosphaeram, ut in quoddam suum coelum; ibi inter se ludunt, conjugia agunt, ponunt super foliis ova, et succis e floribus nutriuntur; in pulchritudine sua etiam tunc sunt, alas enim habent coloribus aureis, argenteis, caeruleis, candidis, aliisque venuste discretis et variegatis; talia producit conjugiale apud tam vilia animalcula.

125. Illi quibus est cupido deflorandi virgines puellas, seu quibus virginitates ac virginitatum furta maximae jucunditati sunt, absque fine conjugii, et cum virginitatis florem furati sunt, eas postea relinquunt, illi qui talem vitam egerunt, quia est contra naturam eorum spiritualem et coelestem, et quia deperdunt conjugiale, hoc enim solum spectant ex virginitatis flore, quo orbato, illas non amplius amant; et quia est contra innocentiam quam laedunt et occidunt, inducendo innocentes et alioquin futuras castas, quae amore conjugiali imbui possent, in vitam meretriciam, et sic destructores sunt conjugiorum; notum est quod primus flos amoris est qui inducit virgines in amorem conjugialem castum, et conjungit animos conjugum, et quia sanctitas coeli fundatur in amore conjugiali, ita in innocentia, et illi tales homicidae interiores sunt, poenam in altera vita gravissimam subeunt; inducuntur in phantasias in quibus apparent actus sicut reales, et cum sensu, et videntur sibi equo furioso insidere, qui eos projicit sursum, sic ut ex equo dejiciantur quasi cum discrimine vitae, terror talis incutitur; postea apparent sibi sub ventre equi furiosi, et mox illis videtur {1} sicut subeant in ventrem equi per posteriora ejus, et tunc apparet illis quasi sint in meretricis spurcae ventre, quae meretrix mutatur in magnum draconem, et ibi manent obvelati in {2} cruciatu; haec poena toties redit, quoties in illa cupidine sunt, et virgines puellas dolo suo adeunt. Alii puniuntur per colluxationes et reluxationes, seu contorsiones et retorsiones, ex quibus reverberationibus ita dilaniantur, ut quasi minutim {3} aut frustatim discissi cum immani dolore sibi videantur; et si tunc non desistunt, in infernum graveolenti odoris dejiciuntur.
@1 lupinaribus A; lupinaribus T$
@2 post sicut inserit per posteriora equi T$
@3 cruciatu T; cruciatum A$

126. Qui in vita corporis lascive cogitant, et quicquid alii loquuntur, in lasciviam convertunt, etiam sancta, illi non desistunt aliter cogitare et loqui in altera vita, et quia ibi cogitationes illorum communicantur, inde illae in repraesentationes obscoenas evadunt, unde scandala; poena eorum est quod coram spiritibus quos laeserant, sternantur horizontaliter, et circumrotentur sicut volumen a sinistro ad dextrum festine, dein transversim alio situ, et sic in alio, et sic nudi coram omnibus, aut seminudi secundum lasciviae qualitatem, et simul pudor eis incutitur. Tum circumvolvuntur a capite et pedibus in modum axeos transversaliter, renisus inditur, et simul dolor, ac renisus inditur, et simul dolor, nam binae vires agunt, una circum, altera retro; ita fit cum distractione dolorifica.

NB. NB.

Plura de his videantur in excerptis primis, in adulterium, meretrix, lascivia, conjugium. Tum in collectis ex ARCANIS COELESTIBUS. Imprimis ex collectis super Apocalypsi. Et in excerptis ex opere DE COELO ET INFERNO, et ex reliquis.