De Deo Salvatore Jesu Christo

0. DE DEO SALVATORE JESU CHRISTO

1. Quod Theologia in universo Christiano orbe fundata sit super cultum trium Deorum.

2. Quod Deus unus sit essentia et persona.

3. Quod in Ipso Trinitas sit, et quod haec non distinguenda sit in personas.

4. Quod attributa Divina constituant essentiam Ipsius.

5. Quod haec sint plura, etiam succedentia.

6. Quod attributa Divina succedentia sint Creatio et Conservatio,
Redemptio et Salvatio, Reformatio et Regeneratio.

7. Quod haec sint Divina, non autem quod sicut Deus per Se.

8. Quod unus ille Deus voluerit homo naturalis fieri, ita plenus Homo, propter plures causas, quarum primaria fuit redemtio angelorum et hominum.

9. Dicta Scripturae quod sit unus Deus.

10. Quod Ipse sit Redemptor et Salvator.

11. Quod Ipse in mundum venerit.

12. Quod Ipse quoad Humanum Se nominaverit Jesum Christum.

13. Quod Ipse Jehovah in mundum venerit, ac Salvator et Redemptor factus sit.

14. Quod unus Deus, non modo {1} sit Creator, sed etiam Redemptor et Regenerator.

@1 modo T; om A$

15. Quod Ipse quoad Divinum Verum descenderit, et susceperit Humanum, confirmatur apud Johannem Cap. i 13, 14 {1), et quod ab aeterno fuerit, et ex nativitate Ejus, Luc. i 32, 34, 35 {2}.
@1 13, 14, T; om A$
@2 32, 34, 35 T; om A$

16. Ex Scriptura Sacra quod sit Veritas et Lux, tum quod sit Verbum et quod id omne impleverit.

17. Quod per Ipsum omnia facta sint.

18. Quod Divinum Verum in sensu spirituali dicatur Filius Dei.

19. Quod Divinum Verum intelligatur per Messiam, Christum, Regem, Unctum, et per Davidem.

20. Quod Divinum Verum intelligatur per angelum, et per Missum.

21. Quod Divinum Verum intelligatur per gloriam.

22. Quod non {1} aliter potuerit omnia in coelis et in infernis in ordinem redigere.
@1 non T; om A$

23. Quod non aliter potuerit veterem Ecclesiam destruere, et novam instaurare.

24. Quod non aliter potuerit tentationes in se admittere, et pati.

25. Quod nec {1} aliter potuerit in statu exinanitionis esse, et sicut absens ad Deum Patrem orare.
@1 nec aliter A; non aliter T$

26. Quod non aliter potuerit redemptio et justitia fieri, ex propria potentia.

27. Ita quod non aliter potuerit unire Humanum Divino, et vicissim, et sic adjicere Humanum in tempore Divino ab aeterno.

28. Quod nec aliter potuerit unum esse et fieri cum Patre.

29. Quod in Humano omnia simul sint quae in Divino.

30. Quod Humanum Suum glorificaverit, sicut hominem facit spiritualem seu angelum. De duobus statibus regenerationis hominis.

31. Quod sic Humanum fecerit Divinum.

32. Quod sic factus sit Primus et Ultimus, ita omne in omnibus.

33. Quod operatio Divina sit a primis per ultima, et quia ultima defecerunt in Ecclesia, quod Ipse Se ultimum fecerit.

34. Quod homo non possit cum Deo conjungi nisi medio Humano, visibili et accessibili.

35. Quod omnis masculus ex Vero, ut semine, ex origine spirituali nascatur.

36. Quod hactenus id non perceperint {1}, et quod tot opiniones de Humana Christi natura exstiterint, fuerit causa quia non intellexerunt distincte Bonum et Verum, et conjugium illorum, nec voluntatem et intellectum, nec animam et corpus.
@1 perceperint T; perceperit A$

37. Quod virgo etiam ex qua natus, significet Ecclesiam quoad affectionem veri.

38. Quod oportuerit nasci ex virgine in conjugio legitimo cum Josepho.

39. Quod Solus Christus sit Homo ab aeterno, et Homo naturalis in tempore.

40. Quod in Ipso omne sit Divinum, ex Divino in Se.

41. Quod Ipse Solus adeundus sit, ut sit salvatio.

42. Quod immediate adeundus sit, et quod si mediate, intercipiatur communicatio.

43. Afferantur illa quae de afflictione magna et quae sequantur.

44. Quod colere tres deos sit colere nullum.

45. Quod nemo veniat ad Deum, nec conjungatur Ipsi, nisi adeatur Humanum Ipsius {1}, quod alioquin non accessibilis.
@1 Humanum Ipsius A; Humanum T$

46. Quia Deus Pater est redemptor quoad Humanum.

47. Quod ut conjunctio sit, erit Deus visibilis et sic accessibilis et fixus, hoc Christianis non ita apparet, sed omnibus aliis.

48. Quod Divinum Verum passum sit.