1. [64.] DE DIVINA SAPIENTIA.
(Paragraphi in sua serie:-
I.-QUOD DIVINA SAPIENTIA IN CAELIS CORAM ANGELORUM OCULIS APPAREAT UT LUX.
II.-QUOD DOMINUS CREAVERIT APUD HOMINEM ET POSTEA FORMET APUD ILLUM RECEPTACULUM AMORIS, QUOD EST EJUS VOLUNTAS, ET EI ADJUNGAT RECEPTACULUM SAPIENTIAE, QUOD EST EJUS INTELLECTUS.
1. Quod hae formae, quae receptacula amoris et sapientiae sunt, primum apud hominem conceptum et nascentem in utero existant
2. Quod ex illis formis per continuum educantur et producantur omnia corporis a capite usque ad plantas pedis.
3. Quod productiones illae fiant secundum leges correspondentiae, et quod ideo omnia corporis, interna et externa sint correspondentiae.
III.-DE FORMATIONE HOMlNIS IN UTERO A DOMINO PER INFLUXUM IN BINA ILLA RECEPTACULA.
1. Quod Dominus Se conjungat homini in utero matris a prima conceptione, et formet illum.
2. Quod Se conjungat in binis illis receptaculis, in uno per amorem, in altero per sapientiam.
3. Quod amor et sapientia simul et unanimiter forment omnia et singula, sed usque se distinguant in illis.
4. Quod receptacula in tres gradus distincta sint apud hominem, unum intra alterum, et quod bina superiora sint habitacula Domini, sed non Infimum.
5. Quod unum receptaculum sit pro voluntate futuri hominis, et alterum pro intellectu ejus, et tamen quod prorsus nihil voluntatis et intellectus ejus in formatione adsit.
6. Quod in embryone ante partum sit vita, sed quod embryo non sit conscius ejus.
IV.-QUOD SIMILITUDO ET ANALOGIA SIT INTER FORMATIONEM HOMINIS IN UTERO, ET INTER EJUS REFORMATIONEM ET REGENERATIONEM.
V.-QUOD APUD HOMINEM POST PARTUM VOLUNTAS FIAT RECEPTACULUM AMORIS, AC INTELLECTUS RECEPTACULUM SAPIENTIAE.
VI.-QUOD CORRESPONDENTIA SIT CORDIS CUM VOLUNTATE, ET PULMONIS CUM INTELLECTU.
VII.-QUOD CONJUNCTIO CORPORIS ET SPIRITUS APUD HOMINEM SIT PER MOTUS CARDIACOS ET PULMONARES EJUS, ET QUOD SEPARATIO FIAT CUM ILLI MOTUS CESSANT.
1. Quod spiritus hominis aeque sit homo.
2. Quod aeque sit ei cor et inde pulsus, ac pulmo et inde respiratio.
3. Quod pulsus cordis ejus et respiratio pulmonis ejus in fluant in pulsum cordis et in respirationem pulmonum apud hominem in mundo.
4. Quod vita corporis quae est naturalis existat et subsistat per influxum illum, et quod desinat per remotionem ejus, ita per separationem.
5. Quod homo tunc ex naturali fiat spiritualis.
VIII.-QUOD NON ALIQUIS ANGELUS ET SPIRITUS DETUR NEC DARI POSSIT, QUI NON FUERAT NATUS HOMO IN MUNDO.
1. Quod in homine sit mens angelica.
2. Quod talis mens non formari queat nisi in homine;
3. Nec procreari, et per procreationes multiplicari.
4. Quod spiritus et angeli inde trahant ut possint subsistere et vivere in aeternum;
5. Et quod possint adjungi et conjungi humano generi;
6. St sic caelum existere, quod fuit finis creationis.
IX. QUOD DIVINUS AMOR SIT DIVINUM BONUM, ET QUOD DIVINA SAPIENTIA SIT DIVINUM VERUM.
X.-QUOD CONJUNCTIO RECIPROCA SIT AMORIS ET SAPIENTIAE.
1. Quod vita voluntatis conjungat se vitae intellectus.
2. Quod conjunctio reciproca sit, et qualis illa.
3. Quod vita intellectus purificet vitam voluntatis; quod etiam perficiat et exaltet illam.
4. Quod vita voluntatis co-operetur cum vita intellectus in omni motu, et vicissim vita intellectus cum vita voluntatis in omni sensu.
5. Similiter in sono et ejus loquela.
6. Similiter apud bonos et apud malos, cum differentia quod apud malos vita voluntatis per vitam intellectus non purificetur perficiatur et exaltetur, sed quod conspurcetur, depravetur et brutescat.
7. Quod amor, qui est vita voluntatis, faciat omnem vitam hominis.
XI.-QUOD AMOR IN DOMINUM A DOMINO EXISTAT IN CHARITATE, ET QUOD SAPIENTIA (EXISTAT) IN FIDE.
Distinctio itaque erit in hos articulos:-
DE AMORE ET CHARITATE.
1. Quod amor usuum sit charitas.
2. Quod Dominus sit a quo, et quod proximus sit ad quem.
3. Quod amor in Dominum existat in charitate, quia in usu.
4. Quod usus sit rite, fideliter, sincere et juste fungi suo officio, et facere suam operam.
5. Quod sint usus communes, qui etiam sunt usus charitatis.
6. Quod usus non fiant usus charitatis apud alium quam qui pugnat contra mala, quae ex inferno sunt;
7. Quoniam illi eunt contra amorem in Dominum, et contra charitatem contra proximum.
8. Quod usus qui pro fine primo et ultimo habent proprium bonum, non sint usus charitatis.
DE SAPIENTIA ET DE FIDE.
1. Quod fides non aliud sit quam veritas.
2. Quod veritas fiat veritas quando percipitur at amatur, et quod dicatur fides quando scitur et cogitatur.
3. Quod vera fidei ab una parte spectant Dominum, ab altera proximum.
4. In summa, quomodo Dominus adeundus sit ut conjunctio fiat; et dein quomodo Dominus per hominem usus faciat.
5. Utrumque docent vera spiritualia, moralia et civilia.
6. Fides est scire et cogitare illa; charitas est velle et facere illa.
7. Quare cum Divinus amor Domini existit apud hominem in charitate quae est velle et facere illa, Divina Sapientia Domini existit apud hominem in fide quae est scire et cogitare vera.
8. Quod conjunctio charitatis et fidei sit reciproca.
XII.-QUOD DOMINUS PER DIVINUM SUUM AMOREM ET DIVINAM SUAM SAPIENTIAM ANIMET OMNIA IN CAELO ET OMNIA IN MUNDO USQUE AD ULTIMA ILLORUM, QUAEDAM UT VIVANT, ET QUAEDAM UT SINT ET EXISTANT.
1. Quod Dominus sit Sol in caelo angelico.
2. Quod ex illo Sole sit origo omnium.
3. Quod ex illo Sole praesentia Domini sit ubivis.
4. Quod omnia quae creata sunt, ad obsequium ipsius vitae, quae est Dominus, creata sint.
5. Quod animae vitae, et animae viventes, et animae vegetativae, a vita quae a Domino animentur per usus et secundum illos.)
I. QUOD DIVINA SAPIENTIA IN CAELIS CORAM ANGELORUM OCULIS APPAREAT UT LUX.
In Domino est amor et est Sapientia. Amor in Ipso est Esse, et Sapientia in Ipso est Existere; attamen illa in Ipso non duo sunt, sed unum; est enim sapientia amoris, et est amor Sapientiae, ex qua unione, quae est reciproca, fit unum; et hoc unum est Divinus amor, qui in caelis coram angelis apparet ut Sol. Unio Divinae Sapientiae ac Divini amoris reciproca intelligitur per haec Domini verba:
“Nonne credis,” Philippe, “quod Ego in Patre et Pater in Me?… Credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me” (Joh. xiv. 10, 11);
et per haec:
“Ego et Pater unum sumus” (Joh. x. 30).
[65.] Verum illa duo, quae unum in Domino sunt, procedunt ut duo distincta ab Ipso ut Sole, sapientia ut lux, et amor ut calor; sed procedunt distincta ad apparentiam; in se tamen non sunt distincta, nam lux est caloris et calor est lucis, sunt enim in minimo puncto unum, sicut est in sole; quod enim procedit a sole, hoc quoque est sol in minimis, et inde universaliter in omni. Dicitur omne punctum et minimum; sed non intelligitur punctum et minimum spatii, hoc enim non datur in Divino, est enim id spirituale et non naturale.
[66.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO I.(2)]
Quoniam Sapientia et amor ut duo distincta ad apparentiam procedunt a Domino ut Sole, sapientia sub specie lucis, et amor sub perceptione caloris, ideo ut duo distincta recipiuntur ab angelis; a quibusdam plus ex calore qui est amor, et a quibusdam plus ex luce quae est sapientia: quare etiam angeli omnium caelorum distinguuntur in duo regna. Illi qui plus ex calore qui est amor quam ex luce quae est sapientia receperunt, faciunt unum regnum, et vocantur angeli caelestes; ex his sunt supremi caeli. Illi autem qui plus ex luce quae est sapientia quam ex calore qui est amor receperunt, faciunt alterum regnum, et vocantur angeli spirituales: ex his sunt inferiores caeli. Dicitur quod hi plus receperint ex luce quae est sapientia quam ex calore qui est amor, sed hoc plus est apparens plus, non enim sunt plus sapientes quam pro ut amor apud illos unum facit cum sapientia; quare etiam spirituales angeli non vocantur sapientes, sed intelligentes. Haec de luce in Domino, et ex Domino, et in angelis.
[67.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO I.(3)]
Divina sapientia quae in caelis apparet ut lux, in sua essentia non est lux, sed induit se luce, ut illa coram visu angelorum etiam appareat. Sapientia in sua essentia est Divinum verum, ac lux est ejus apparentia et correspondentia. Cum luce sapientiae simile est ut est cum calore amoris, de quo supra. Quoniam lux correspondet sapientiae, et Dominus est Divina Sapientia, ideo etiam Dominus in Verbo multis in locis vocatur “Lux,” ut in sequentibus:
“Erat Lux Vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum” (Joh. i. 9);
Jesus dixit, “Ego sum Lux mundi: qui sequitur Me non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae” (Joh. viii. 12);
“Jesus dixit,… Parum adhuc Lux vobiscum est; ambulate dum lucem habetis, ne vos tenebrae comprehendant… Cum est vobis lux, credite in lucem, ut filii lucis sitis…. Ego Lux in mundum veni, ut quisquis credit in Me in tenebris non maneat” (Joh. xii. 35, 36, 46;)
(ac pluries alibi).
Divina Ipsius sapientia etiam repraesentata est per vestimenta Ipsius cum transformatus est,
Quod illa apparuerint sicut lux, coruscantia et candida ut nix, qualia non potest fullo in terra dealbare (Marc. ix. 3; Matt. xvii. 2).
“Vestimenta” in Verbo significant vera sapientiae; quare omnes angeli in caelis secundum suae scientiae, intelligentiae, et sapientiae vera vestiti apparent.
[68.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO I.(4)]
Quod lux sit apparentia sapientiae, et quod sit ejus correspondentia, patet in caelo et non in mundo; in caelo enim non alia lux est quam lux spiritualis, quae est lux sapientiae, illustrans omnia quae ex Divino amore ibi existunt. Sapientia apud angelos dat intelligere illa in sua essentia, et lux dat videre illa in sua forma; quare lux in caelis in pari gradu est cum sapientia apud angelos. In Supremis caelis est lux flammea, coruscans sicut ex fulgentissimo auro; causa est quia in sapientia sunt. In inferioribus caelis est lux candida, splendens sicut ex nitidissimo argento; causa est quia in intelligentia sunt. Et lux in infimis caelis est sicut lux mundi meridiana; causa est quia in scientia sunt. Lux superiorum caelorum est candida, prorsus sicut apparet stella, fulgens et splendens noctu in se; estque lux continuo, quia sol ibi non occidit. Eadem illa lux est quae in mundo illustrat intellectum illorum hominum qui amant sapere; sed non apparet illis, quia naturales sunt et non spirituales. Apparere potest, nam apparuit mihi, sed coram oculis spiritus mei. Datum etiam est percipere quod in luce supremi caeli essem in sapientia, in luce secundi caeli in intelligentia, et in luce ultimi caeli in scientia, et cum solum in luce naturali essem in ignorantia spiritualium.
[69.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO I.(5)]
Ut scirem in qua luce essent hodie eruditi mundi, visae sunt mihi binae viae; una vocabatur sapientiae, et altera stultitiae: in fine viae sapientiae erat palatium in luce; in fine autem viae stultitiae erat aliquid simile palatio, sed in umbra. Collecti sunt eruditi ad trecentos, et data est illis optio quamnam ire vellent viam; et visum est quod ducenti sexaginta intrarent viam stultitiae, et modo quadraginta viam sapientiae. Illi qui iverunt viam sapientiae intrabant palatium in luce ubi magnifica, ac datae sunt illis vestes ex bysso, et facti sunt angeli; illi autem qui iverunt viam stultitiae volebant {1} intrare illud quod apparuit simile palatio, in umbra; sed ecce erat theatrum histrionum, ubi induerunt vestes scenicas, et hariolabant personati, et facti sunt stulti. Dictum mihi postea est quod tot et tales hodie sint eruditi stulti, qui in luce naturali sunt, respective ad eruditos sapientes, qui in luce spirituali sunt; et quod lux spiritualis sit illis qui amant intelligere num verum sit quod ab alio dicitur, at quod lux naturalis sit illis qui solum amant confirmare id quod ab alio dictum est.
@1 volebant pro “et volebant”$
2. [70.] II.. QUOD DOMINUS CREAVERIT APUD HOMINEM ET POSTEA FORMET APUD ILLUM RECEPTACULUM AMORIS, QUOD EST EJUS VOLUNTAS, ET EI ADJUNGAT RECEPTACULUM SAPIENTIAE, QUOD EST EJUS INTELLECTUS.
Quoniam duo sunt in Domino, et illa duo procedunt ab Ipso, (nempe) amor et sapientia, et quoniam homo creatus est ut sit similitudo et imago Ipsius, similitudo per amorem, et imago per sapientiam, ideo apud hominem creata sunt bina receptacula, unum pro amore et alterum pro sapientia; receptaculum amoris est quod vocatur voluntas, ac receptaculum sapientiae est quod vocatur intellectus. Homo scit quod illa duo sint apud illum; sed non scit quod ita conjuncta sint sicut sunt in Domino, cum differentia quod in Domino sint Vita, in homine autem receptacula vitae. Quales sunt formae illorum non potest pandi, quia sunt formae spirituales, ac spiritualia transcendunt. Sunt formae intra formas, ascendentes {1} ad tertium gradum, innumerabiles, discretae, sed usque unanimae, ac singulae sunt receptacula amoris et sapientiae; originariae in cerebris sunt, ac ibi initia et capita fibrarum, per quas conatus et vires illorum ad omnia corporis, superiora et inferiora, defluunt, ac sistunt in sensoriis sensus, in motoriis motus, ac in reliquis functiones nutritionis, chylificationis, sanguificationis, separationis, repurgationis, et prolificationis, ita in singulis suos usus. His praemissis, videbitur
(1.) Quod hae formae, quae receptacula amoris et sapientiae sunt, primum apud hominem conceptum et nascentem in utero existant.
(2.) Quod ex illis per continuum educantur et producantur omnia corporis a capite usque ad plantas pedis.
(3.) Quod productiones illorum fiant secundum leges correspondentiae, et quod ideo omnia corporis, interna et externa sint correspondentiae.
@1 ascendentes pro “eo ascendentes”:–“eo” cum deletis cohaeret.$
[71.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO II.1(2)]
(1.) Quod hae formae, quae receptacula amoris et sapientiae sunt, primum apud hominem conceptum et nascentem in utero existant.)
Quod hae formae, quae receptacula amoris et sapientiae sunt, primum apud hominem conceptum et nascentem in utero existant, constare potest ab experientia, et confirmari a ratione. Ab experientia,- ex primis incohamentis embryonum in uteris post conceptum, et quoque ex incohamentis pullorum in ovis post incubationem. Ipsae primae formae non apparent ad oculum, sed primae productiones illorum, quae faciunt caput; quod hoc grandius sit in principio, notum est; et quoque quod ex illo projiciatur tela pro omnibus in corpore. Ex quibus patet quod illae formae sint initia. A ratione,- quod omnis creatio sit a Domino ut Sole, qui est Divinus amor ac Divina sapientia, et ex his est creatio hominis. Formatio embryonis ac infantis hominis in utero est creationis instar, ac vocatur generatio quia fit per traducem. Inde sequitur quod primae formae imprimis apud hominem sint receptacula amoris et sapientiae, et quod creatio reliquorum quae faciunt hominem fiat per illas; praeterea, non aliquis effectus existit a se, sed a causa illo priore, quae causa efficiens vocatur; et non haec a se, sed a causa quae vocatur finis, in quo est omne sequens in conatu et in idea,- in conatu in Divino amore, et in idea in Divina sapientia, quae sunt finis finium. Veritas haec ex sequentibus plenius constabit.
[72.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO II.2(3)]
(2.) Quod ex illis formis per continuum educantur et producantur omnia corporis a capite usque ad plantas pedis.)
Quod ex illis formis per continuum educantur et producantur omnia corporis a capite usque ad plantas pedis, constare etiam potest ab experientia, et confirmari a ratione. Ad experientia, quod ex primitivis illis formis educantur fibrae ad organa sensoria faciei, quae vocantur oculi, aures, nares, et lingua; tum ad organa motoria totius corporis, quae vocantur musculi; pariter ad omnia viscera organizata inservientia variis usibus in corpore. Haec et illa omnia sunt merae contexturae ex fibris et nervis ex utroque cerebro et ex medulla Spinae effluentibus. Ipsa vasa sanguinea, ex quibus simul contexturae fiunt, sunt etiam ex fibris inde oriundis. Quisque in anatome peritus potest videre quod circum circa cerebrum, tum intus in illo, et in cerebello, et in medulla spinae, sint sphaerulae quasi moleculae, substantiae ac glandulae corticales et cineritiae vocatae; et quod omnes fibrae quaecunque in cerebris sunt, et omnes nervi ex illis quicunque in corpore sunt, ex illis sphaerulis seu substantiis exeant et procedant: hae sunt formae initiales, ex quibus educuntur et producuntur omnia corporis a capite ad plantas pedis. A ratione,- quod fibrae absque originibus non dari queant; et quod organica corporis, ex fibris varie complicatis producta, sint effectus, qui non possunt a se vivere, sentire, et moveri, sed ex originibus suis per continuum. Sit illustratio per exempla:- Non videt oculus ex se, sed per continuum ex intellectu; intellectus videt per oculum, et quoque oculum movet, ad objecta determinat, et intendit aciem. Nec audit auris ex se, sed per continuum ex intellectu; intellectus audit per aurem, et quoque illam determinat, arrigit, et intendit ad sonos. Nec loquitur lingua ex se, sed ex intellectus cogitatione; cogitatio loquitur per linguam, et variat sonos, et exaltat modos eorum ad libitum. Pariter musculi; illi non moventur a se, sed voluntas una cum intellectu movet illos, et actuat ex nutu. Ex quibus patet quod non aliquid in corpore sentiat et moveatur ex se, sed ex suis originibus, in quibus resident intellectus et voluntas, consequenter quae in homine receptacula amoris et sapientiae sunt; tum quod haec sint primae formae, et organa tam sensoria quam motoria sint formae ex illis; secundum formationem enim fit influxus, qui non datur ex his in illas, sed ex illis in has; influxus enim ex illis in has est influxus spiritualis, et influxus ex his in illas est influxus naturalis, qui etiam physicus vocatur.
[73.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO II.3(4)]
(3.) Quod productiones illae fiant secundum leges correspondentiae, et quod ideo omnia corporis interna et externa sint correspondentiae.
Quid correspondentia hactenus ignotum fuit in mundo, ex causa quia ignotum fuit quid spirituale, et correspondentia est inter naturale et spirituale. Quando aliquid ex spirituali ut origine et causa fit visibile et perceptibile coram sensibus, tunc est correspondentia inter illa; talis correspondentia est inter spiritualia et naturalia apud hominem; spiritualia sunt omnia quae amoris et sapientiae ejus sunt, consequenter quae voluntatis et intellectus ejus sunt, et naturalia sunt omnia quae corporis ejus sunt. Haec quia ex illis exstiterunt, ac perpetuo existunt, hoc est, subsistunt, correspondentiae sunt; ac ideo unum agunt sicut finis, causa et effectus. Ita unum agit facies cum affectionibus animi, loquela cum cogitatione, et actiones omnium membrorum cum voluntate; similiter reliqua. Lex universalis correspondentiarum est quod spirituale inaptet Se usui qui est finis ejus, ac usum per calorem et lucem actuet et modificet, et illum per media provisa induet, usque ut fiat forma inserviens fini; in qua forma spirituale agit finem, usus causam, ac naturale effectum; in mundo autem spirituali est substantiale pro naturali. Tales formae sunt omnia quae in homine sunt. Plura de correspondentia videantur in opere De Caelo et lnferno (n. 87-102, 103-115); ac de correspondentiis variis in Arcanis Caelestibus; et ibi de correspondentia faciei et ejus vultuum cum affectionibus mentis (n. 1568, 2988, 2989, 3631, 4796, 4797, 4800, {1} 5165, 5168, 5695, 9306); de correspondentia corporis quoad ejus gestus et actiones cum intellectualibus et voluntariis (n. 2988, 3632, 4215); de correspondentia sensuum in communi (n. 4318-4330); de correspondentia oculorum et eorum {2} visus (n. 4403-4420); de correspondentia narium et odoris (n. 4624-4634); de correspondentia aurium et auditus (n. 4652-4660); de correspondentia linguae et gustus (n. 4791-4805); de correspondentia manuum, brachiorum, humerorum et pedum (n. 4931-4953); de correspondentia lumborum et membrorum generationis (n. 5050-5062); de correspondentia viscerum interiorum corporis, in specie ventriculi, thymi, cisternae et ductuum chyli (n. 5171-5189); de correspondentia lienis (n. 9698); de correspondentia peritonaei, renum, et vesicae (n. 5377-5396); de correspondentia cutis et ossium (n. 5552-5573) de correspondentia xiphoidis cartilaginis (n. 9236); de correspondentia memoriae rerum abstractarum (n. 6808); de correspondentia memoriae rerum materialium (n. 7253); de correspondentia caeli cum homine (n. 911, 1900, 1928, {3} 2996, 2998, 3624, {4} 3636-3643, 3741-3745, 3884, 4041, 4279, 4523, 4524, 4625, 6013, 6057, 9279, 9632); quod scientia correspondentiarum apud antiquos fuerit scientia scientiarum, imprimis apud orientales, sed quod hodie obliterata sit (n. 3021, 3419, 3472-3485, 4280, 4749, 4844, 4964, 4965, 5702, 6004, 6692, 7097, 7729, 7779, 9391, {5} 10252, 10407); quod absque scientia correspondentiarum non intelligatur Verbum (n. 2870 {6}-2893, 2987 {7}-3003, 3213-3227, 3472-3485, 8615, 10687); quod omnia quae in caelis apparent, sint correspondentiae (n. 1521, 1532, 1619-1625, 1807, 1809 {8}, 1971, 1974, 1977, 1980, 1981, 2299, 2601, 3213-3226, 3348, 3350, 3475, {9} 3485, 3745, {10} 9481, 9575, {11} 9576, 9577); quod omnia quae in mundo naturali et in tribus ejus regnis sunt, correspondeant omnibus quae in mundo spirituali sunt (n. 1632, 1881, 2758, 2890-2893, 2987(8)-3003, 3213-3227, 3483, 3624-3649, 4044, 4053, 4116, 4366, 4939, 5116, 5377, 5428, 5477, 8211, 9280). Praeter haec, in Arcanis Caelestibus actum est de correspondentia sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus, cum spiritualibus quae sunt amoris et sapientiae in caelis a Domino, quae sensum ejus internum faciunt; quam correspondentiam etiam confirmatam videas in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26; et ulterius, n. 27-69). Ut idea correspondentiae voluntatis et intellectus habeatur, {12} consulantur etiam quae supra (n. 366 et 367 [in Apocalypsi Explicata]).
@1 4800 pro “4880”$
@2 eorum pro “ejus”$
@3 1928 pro “1982”$
@4 3624 pro “3624-3649, 3634″$
@5 9391 pro “9301”$
@6 2870 pro “2890”$
@7 2987 pro “2897”$
@8 1809 pro “1808”$
@9 3475 pro “3457”$
@10 3745 pro “3748”$
@11 9575 pro “9574”$
@12 habeatur pro “habeantur”$
3. [74.] III. DE FORMATIONE HOMINIS IN UTERO A DOMINO PER INFLUXUM IN BINA ILLA RECEPTACULA.
Quoniam in formatione hominis in utero spiritualia se conjungunt cum naturalibus, sunt plura quae non describi possunt, sunt enim spiritualia quae a naturalibus abstracta sunt, et inde non habent voces in naturali lingua, nisi aliquas universales quas unus homo intelligentius quam alter comprehendit; per has usque, et per comparativa, quae etiam correspondentiae sunt, sequentia describentur:
1. Quod Dominus Se conjungat homini in utero matris a prima conceptione, et formet illum.
2. Quod Se conjungat in binis illis receptaculis, in uno per amorem, in altero per sapientiam.
3. Quod amor et sapientia simul et unanimiter forment omnia et singula, sed usque se distinguant in illis.
4. Quod receptacula in tres gradus distincta sint apud hominem, unum intra alterum, et quod bina superiora sint habitacula Domini, sed non infimum.
5. Quod unum receptaculum sit pro voluntate futuri hominis, et alterum pro intellectu ejus, et tamen quod prorsus nihil voluntatis et intellectus ejus in formatione adsit.
6. Quod in embryone ante partum sit vita, sed quod embryo non sit conscius ejus.
[75.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.1]
1. Quod Dominus Se conjungat homini in utero matris a prima conceptione, et formet illum.
Per Dominum intelligitur hic ut alibi Divinum quod ab Ipso ut Sole caeli, ubi sunt angeli, procedit, a quo et per quod omnia in universo mundo creata sunt. Quod id sit ipsa vita, prius confirmatum est. Quod ipsa vita a prima conceptione adsit, et formet, sequitur ex his,- quod homo ab ipsa vita formandus sit, ut sit forma vitae, quae est homo; ut sit imago et similitudo Dei, quae etiam est homo; ut Sit recipiens amoris et Sapientiae, quae sunt vita, a Domino, ita recipiens Ipsius Domini. Quod homo sit in Domino, et Dominus in ipso, et quod Dominus mansionem apud hominem habeat si amet Ipsum, Ipse docet. Hoc Sibi praeparat Dominus in utero, ut ex sequentibus videbitur. Idcirco Jehovah seu Dominus in Verbo vocatur
Creator, Formator et Factor ab utero (Esai. xliii. {1} 1; xliv. 2, 24; xlix. 5);
et apud Davidem quod
Super Ipsum projectus et impositus sit ab utero (Psalm. xxii. 11 (Biblia Anglica, 10); lxxi. 6 {2}).
Dum homo est in utero est in statu innocentiae; inde primus ejus status post partum est status innocentiae; et Dominus non habitat apud hominem nisi in ejus innocentia, quare tunc imprimis quando est sicut innocentia. Similiter est homo tunc in statu pacis. Quod homo tunc sit in statu innocentiae et in statu pacis, est quia Divinus amor et Divina sapientia sunt ipsa innocentia et ipsa pax, ut videri potest in opere De Caelo et Inferno (n. 276-283, 284-290). Praevideo quod, dum haec legis, aliqua dubia obversatura sint animo; at perlege usque ad finem, et postea recollige, et illa non videbis amplius.
@1 xliii. pro “xlii.”$
@2 6 pro “5”$
[76.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.2]
2. Quod Se conjungat in binis illis receptaculis, in uno per amorem, in altero per sapientiam.
Hoc sequitur ex antecedente articulo, ubi confirmatum est quod ex binis illis receptaculis formata et producta sint omnia corporis, et interna et externa, a capite usque ad calcem; et quia auspicia et initia omnium ex illis sunt, consequitur quod Divinum formans in illis sit, et per illa in continuatis; sed cum in his et in illis, non est materialiter sed est spiritualiter; est enim in usibus illorum, ac usus in se spectati sunt immateriales; necessaria autem, per quae usus fiunt effectus, sunt materialia. Bina illa receptacula quae sunt initiamenta hominis, sunt ex patre; efformatio ejus ad plenum partus est a matre: semen enim est ex viro; sunt ei vasa spermatica et testes in quibus semen cohobatur et decantatur: receptio ejus est a femina; est ei uterus in quo calor quo fomentatur, et in quo sunt oscula per quae nutritur. Nihil in Natura existit nisi ex semine, et crescit nisi per calorem. In quali forma initiamenta illa, quae sunt hominis solius, in sequentibus etiam dicetur. Quia incohamentum hominis est semen, et hoc est receptaculum geminatum vitae, patet quod anima humana non sit vita a vita, seu vita in se; nam non est nisi quam unica Vita, et haec est Deus. Unde homini perceptivum vitae, alibi dictum est. Et quia est continuitas receptaculorum e cerebris per fibras in omnia corporis, etiam patet quod sit continuitas receptionis vitae in illa, et quod sic anima non sit hic aut ibi, sed in omni formae ex illis, non aliter quam sicut est causa in causatis, ac principium in principiatis.
[77.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.3]
3. Quod amor et sapientia simul et unanimiter forment {1} omnia et singula, sed usque se distinguant in illis.
Amor et sapientia sunt duo distincta, prorsus sicut calor et lux; calor sentitur, similiter amor; et lux videtur, similiter sapientia: sapientia videtur dum homo cogitat, et amor sentitur dum homo afficitur. At usque non ut duo, sed ut unum, in formationibus operantur; etiam hoc similiter ut calor et lux Solis mundi; calor tempore veris et aestatis co-operatur cum luce, et lux cum calore, ac vegetat et germinat; pariter amor in statu pacis et tranquillitatis co-operatur cum sapientia, et Sapientia cum amore, ac producit et format; hoc in embryone et in homine. Quod co-operatio amoris et sapientiae sit sicut co-operatio caloris et lucis, patet manifeste ex apparentiis in mundo spirituali; ibi amor est calor et Sapientia est lux, ac ibi omnia in angelis vivunt, et circum illos florent, prorsus secundum unionem amoris et Sapientiae apud illos. Unio amoris et sapientiae est reciproca; amor Se unit sapientiae, et sapientia se reunit amori; inde amor agit et Sapientia reagit; per hoc reciprocum existit omnis effectus. Talis unio reciproca est, et inde reciprocatio est voluntatis et intellectus, et est boni et veri, tum charitatis et fidei, apud hominem in quo est Dominus; immo talis est Ipsius Domini cum Ecclesia, quae intelligitur per Domini verba ad discipulos apud Johannem, ut
Illi essent in Ipso et Ipse in illis (xiv. 20; et alibi).
Eadem unio etiam intelligitur per unionem viri et uxoris, apud Marcum:
“Erunt duo in carnem unam; quare non amplius sunt duo sed una caro” (x. 8);
vir enim natus est ut sit intellectus et inde sapientia, femina autem ut sit voluntas et inde affectio quae amoris (de quare videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 366-386). Quoniam duo sunt, amor et sapientia, quae formant embryonem in utero, ideo duo receptacula sunt, unum pro amore et alterum pro sapientia: ideo etiam duo sunt in corpore ubivis, quae similiter distincta sunt et unita sunt; sunt duo cerebri hemisphaeria, duo oculi, duae aures, duae nares, duo cordis thalami, duae manus, duo pedes, duo renes, duo testes; reliqua viscera etiam geminata sunt; et ubivis, quod a dextra parte eorum est se refert ad bonum amoris, et quod a sinistra ad verum sapientiae. Quod bina illa ita conjuncta sint ut unum agant mutuo et reciproce, industrius rimator videre potest, Si satagit. Ipsa unio exstat ad visum in fibris cis et retro protensis, et in medio consertis; inde quoque est quod tale in Verbo per “dextrum” et “sinistrum” significetur. Ex his patet veritas quod amor et sapientia simul et unanimiter in embryone forment omnia et singula, sed usque se distinguant in illis.
@1 forment pro “formet”$
[78.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.4]
4. Quod receptacula in tres gradus distincta sint apud hominem, unum intra alterum, et quod bina superiora sint habitacula Domini, non autem infimum.
Forte aliquis ideam fallacem de initiamentis humanae formae, quae sunt seminis viri, sibi faciat ex eo, quod nuncupentur receptacula; ex ipsa enim voce receptaculi facile incidit idea vasculi seu tubuli. Velim formam illam initialem, qualis mihi in caelis visa et monstrata est, adaequate, quantum voces linguae naturalis dant copiam, designare et describere. Receptacula illa non sunt tubulata aut insinuata sicut vascula, sed sunt sicut est cerebrum, cujus typus minimus et inconspicuus est, et simul delineamentum quasi faciei antrorsum; nulla visa est appendix. Cerebrum hoc primitivum in superiore gibba parte erat compages ex globulis seu sphaerulis contiguis; unaquaevis sphaerula ex similibus sed minutioribus fuit conglomerata, ac item harum unaquaevis ex minutissimis. Anterius in parte sima, delineatum quid pro facie apparuit; sed in recessu inter gibbosum et hoc simum non erat fibra; gibbosa pars erat circumtecta tenuissima meninge quae transparens. Tale visum et monstratum mihi est primitivum hominis, cujus primus seu infimus gradus fuit compages primum descripta, alter seu medius gradus fuit compages secundo descripta, ac tertius seu supremus gradus fuit compages tertio descripta; ita unum intra alterum. [79.] Dictum mihi est quod in unaquavis sphaerula ineffabiles contextus essent, mirabiliores et mirabiliores secundum gradus; tum quod in singulis dextra pars sit torus seu receptaculum amoris, ac sinistra pars sit torus seu receptaculum sapientiae, et quod per mirificas consertiones usque sicut consortes et contubernales sint, consimiliter ut sunt bina cerebri hemisphaeria. Insuper monstratum est in luce quae affulsit, quod congeries binorum interiorum graduum quoad situm et fluxionem esset in ordine et forma caeli, at congeries infimi gradus quoad situm et fluxionem esset in forma inferni; inde est, quod dictum sit quod receptacula in tres gradus distincta sint apud hominem, unum intra alterum, et quod bina superiora sint habitacula Domini, non autem infimum. Quod infimum tale esset, erat quia homo ex labe haereditaria nascitur contra ordinem et formam caeli, et inde in mala omnis generis, et quod illa labes sit in naturali, quod est infimum vitae hominis, et quod illa non abstergatur nisi apud illum aperiatur gradus interior qui formatus {1} est ad receptionem amoris et sapientiae a Domino. Sed quomodo ille gradus, et quoque intimus, aperitur, docet Dominus in Verbo, ac docebitur in sequentibus. Sed ad faenerandum in his lucem, videantur quae prius de gradibus dicta Sunt; tum quae de cerebro. [80.] Gradus illi vocantur superiores, tametsi sunt interiores; causa est quia est graduum ordo successivus et ordo simultaneus; in ordine successivo sunt superiora et inferiora, in ordine autem simultaneo sunt interiora et exteriora; et eadem quae in ordine Simultaneo sunt interiora, sunt in ordine Successivo Superiora; ita quoque cum exteriore et inferiore. Et quia tres gradus in homine Sunt, ideo tres gradus caelorum sunt, caeli enim ex hominibus qui facti sunt angeli consistunt. Illi secundum gradus in ordine successivo apparent unum supra alterum; et secundum gradus in ordine simultaneo, unum intra alterum. Inde est quod in Verbo “altum” significet internum, et quod Dominus dicatur “altissimus” quia est in intimis. Nunc quia homo in primo sui ortus est tale habitaculum Domini sicut descriptum est, ac tunc illi tres gradus aperti sunt, et omne procedens ex Ipso ut Sole in minimis et in maximis est homo, ut in suis locis prius confirmatum est, ideo non potest extensio fieri in aliam formam quam in humanam, et extensio dari quam per radios lucis ex sapientia medio calore ex amore, ita per fibras vivificatas, qui sunt radii efformati. Quod similis determinatio sit, ad oculum apparet. [81.] Tot gradus vitae apud hominem sunt; at apud bestias non sunt bini gradus superiores, sed modo infimus; quare initiamenta vitae earum non sunt receptacula amoris et sapientiae Domini, sed receptacula affectionis et Scientiae naturalis, in quas etiam nascuntur. Haec receptacula apud bestias mundas non contra ordinem fluxus universi reflexa sunt, sed ei conformia; quare ex nativitate post partum illico feruntur in sua munia, et sciunt illa: non enim potuerunt affectiones suas pervertere, quia non illis intellectuale est quod ex spirituali luce potuit cogitare et ratiocinari, ac legibus ordinis Divini violentiam inferre.
@1 qui formatus pro “quod formatum”$
[82.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.5]
5. Quod unum receptaculum sit pro voluntate futuri hominis, et alterum pro intellectu ejus, et tamen quod prorsus nihil voluntatis et intellectus ejus in formatione adsit.
Voluntas et intellectus non prius apud hominem incohant quam cum pulmones aperti sunt, quod non fit prius quam post partum; voluntas enim hominis fit tunc receptaculum amoris, et intellectus fit receptaculum sapientiae. Quod tunc primum fiant quando pulmones aperti sunt, est quia pulmones correspondent vitae intellectus, et cor correspondet vitae voluntatis, et absque cooperatione intellectus et voluntatis non est homini aliqua vita propria, sicut non est aliqua absque cooperatione amoris et sapientiae per quam formatur et vivificatur embryo, ut supra dictum est. In embryone micat solum cor, et salit hepar; cor pro sanguinis circulatione, et hepar pro nutritionis receptione: motus reliquorum viscerum est ex illis; hic motus est qui post medium gestationis sicut pulsativus sentitur. Sed hic motus non est ex aliqua vita propria fetus: vita propria est vita voluntatis et vita intellectus; at vita infantis est vita incohantis voluntatis et incohantis intellectus; ex his solis existit vita sensitiva et vita motoria in corpore: haec vita non dari potest ex sola micatione cordis, sed datur ex conjunctione ejus cum respiratione pulmonis. Quod ita sit, patet ex hominibus, quibus et voluntas et intellectus sunt, qui in deliquium cadunt aut suffocantur; hi, occluso respiratu, sunt sicut emortui: non sentiunt, nec movent artus, non cogitant nec volunt, et tamen cor agit suas systoles et sanguis circulat: ut primum autem redit pulmo in suos respiratus, redit homo in suos actus et sensus, inque suam voluntatem et intellectum. Ex his concludi potest qualis est vita fetui in utero, in quo modo cor agit suos motus et nondum pulmo, quod nempe nihil vitae voluntatis et nihil vitae intellectus in illo adsit, sed quod sola vita a Domino, qua homo postea victurus est, formationem agat. Sed de his videbuntur plura in sequente articulo.
[83.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO III.6]
6. (Quod in embryone ante partum sit vita, sed quod embryo non sit conscius ejus.)
Quod in embryone ante partum sit vita, sed quod (embryo) non sit conscius ejus, sequitur ex supradictis; tum quod vita ex qua embryo in utero vivit non sit ejus, sed solius Domini qui solus est Vita.
4. [84.] IV. QUOD SIMILITUDO ET ANALOGIA SIT INTER FORMATIONEM HOMINIS IN UTERO ET INTER EJUS REFORMATIONEM ET REGENERATIONEM EJUS.
Reformatio hominis prorsus similis est cum formatione ejus in utero, cum sola differentia quod homini reformando sit voluntas et intellectus, et quod illi in utero non voluntas et intellectus sit; sed usque haec differentia nihil facit quin simile et analogon sit. Dominus enim, cum hominem reformat ac regenerat, ducit voluntatem et intellectum ejus similiter; sed per datam ei voluntatem et per datum ei intellectum apparet sicut ipse homo se ducat, hoc est, a se velit et faciat, et a se cogitet et loquatur; sed usque novit ex Verbo et ex doctrina e Verbo, quod non ipse sed Dominus; proinde quod illud modo sit apparentia; et potest etiam scire quod apparentia illa sit propter receptionem et appropriationem; nam absque illa non datur reciprocum, ut amet Dominum sicut Dominus amat illum, nec ut amet proximum sicut a se, nec ut credat in Dominum sicut a se. Absque illo reciproco foret homo sicut automaton, cui Dominus non posset inesse; Dominus enim vult amari, quare dat homini id velle. Ex quo patet quod voluntas non sit hominis, nec intellectus, et quod hic et illa sint in se sicut in illo fuerunt in utero; quod nempe non fuerint (hominis), sed quod binae illae facultates datae sint homini, ut velit et cogitet ac faciat et loquatur sicut a se, sed usque sciat, intelligat et credat quod non ab ipso sint. Per hoc homo reformatur et regeneratur, et in voluntate accipit amorem et in intellectu Sapientiam, ex quibus etiam in utero formatus est. Per hoc quoque aperiuntur homini bini superiores gradus vitae ejus, qui, ut supra dictum est, fuerunt habitacula Domini in formatione ejus; et quoque infimus gradus, qui fuit inversus et reflexus, ut quoque supra dictum est, reformatur. Ex hac analogia et similitudine patet quod homo qui regeneratur quasi e novo concipiatur, formetur, nascatur, et educetur; et hoc ob finem ut fiat similitudo Domini quoad amorem, et imago Ipsius quoad sapientiam: et si credere velitis, homo etiam per id fit novus; non modo quod nova ei detur voluntas, et novus intellectus, sed etiam novum spiritui ejus corpus. Priora quidem non abolentur, sed removentur ut non appareant; ac nova per amorem et sapientiam, quae sunt Dominus, in regenerato sicut in utero formantur; nam qualis est voluntas et intellectus hominis, talis etiam est homo in omnibus et singulis; nam omnia et singula hominis, a capite ad calcem, sunt productiones, ut quoque supra confirmatum.
5. [85.] V. QUOD APUD HOMINEM POST PARTUM VOLUNTAS FIAT RECEPTACULUM AMORIS, AC INTELLECTUS RECEPTACULUM SAPIENTIAE. {1}
Quod binae facultates vitae sint apud hominem, voluntas et intellectus, notum est; nam homo potest velle et potest intelligere, immo potest intelligere quod non vult; ex quo patet quod voluntas et intellectus sint duo distincta apud hominem, (ac) quod voluntas sit receptaculum amoris, et intellectus receptaculum sapientiae. Ex eo patet quod amor sit voluntatis, nam quod homo amat hoc etiam vult; et quod sapientia sit intellectus, nam quod homo sapit seu scit hoc intellectu videt; visus intellectus est cogitatio. Illae duae facultates non sunt homini quamdiu ille in utero moratur; quod prorsus nihil voluntatis et intellectus fetui in formatione ejus fuerit, supra confirmatum est. Inde Sequitur quod Dominus paraverit bina receptacula, unum pro voluntate hominis futuri, et alterum pro intellectu ejus; receptaculum quod voluntas vocatur pro receptione amoris, et receptaculum quod intellectus vocatur pro receptione sapientiae; et quod illa paraverit per amorem suum et per sapientiam suam; sed (quod) illa duo non transiverint in hominem prius quam ille plene formatus est ad partum: providerat etiam Dominus media, ut in illis recipiatur amor et sapientia ab Ipso plenius et plenius sicut homo adolescit et senescit. [86.] Quod voluntas et intellectus dicantur receptacula, est quia voluntas non est aliquod spirituale abstractum, sed est subjectum substantiatum et formatum ad receptionem amoris a Domino; et intellectus nec est aliquod spirituale abstractum, sed est subjectum substantiatum et formatum ad receptionem sapientiae a Domino: existunt enim actualiter; tametsi coram visu latent, sunt usque intus in substantiis quae corticem cerebri faciunt, et quoque sparsim in medullari cerebri substantia, imprimis ibi in corporibus striatis, tum intus in substantia medullari cerebelli, et quoque in medulla spinae, cui nucleum faciunt. Sunt itaque non duo receptacula, sed innumerabilia, et unumquodvis geminatum, et quoque trium graduum, ut supra dictum est. Quod illa sint receptacula, et quod ibi sint, patet manifeste ex eo, quod sint principia et capita omnium fibrarum ex quibus universum corpus est contextum; et quod ex fibris inde protensis formata sint omnia organa sensus et motus, sunt enim illorum initia et fines; organa sensoria sentiunt, et organa motoria moventur, unice per quod exeant et continuentur ex habitaculis voluntatis et intellectus. Receptacula illa apud infantes sunt pusilla et tenera; postea capiunt incrementum et perficiuntur secundum scientias et affectionem illarum; integrantur secundum intelligentiam et amorem usuum; emollescunt secundum innocentiam et amorem in Dominum, et consolidantur et indurescunt ex oppositis. Mutationes status illorum sunt affectiones; variationes formae illorum sunt cogitationes; harum et illarum existentia et permanentia est memoria, et reproductio illarum est reminiscentia; utraque simul sumpta sunt mens humana.
@1 (NOTA Ex MARGINE SINISTRA:-)Vel ita, forte:- QUOD APUD HOMINEM POST PARTUM RECEPTACULUM AMORIS FIAT VOLUNTAS, ET RECEPTACULUM SAPIENTIAE FIAT INTELLECTUS.$
6. [87.] VI. (QUOD CORRESPONDENTIA SIT CORDIS CUM VOLUNTATE, ET PULMONIS CUM INTELLECTU.)
Quod correspondentia sit cordis cum voluntate, et pulmonis cum intellectu, est res ignota in mundo, quia ignotum fuit quid correspondentia, et quod correspondentia sit omnium in mundo cum omnibus in caelo; pariter quod sit correspondentia omnium corporis cum omnibus mentis in homine, est enim correspondentia naturalium cum Spiritualibus: sed quid correspondentia, tum qualis, etiam cum quibus in corpore humano, supra dictum est. Quoniam correspondentia est omnium corporis cum omnibus mentis in homine, est imprimis correspondentia cum corde et pulmone. Haec correspondentia est universalis, quia cor regnat in toto corpore, et quoque pulmo. Sunt cor et pulmo sicut duo fontes omnium motuum naturalium in corpore, ac sunt voluntas et intellectus duo fontes omnium activitatum spiritualium in eodem corpore; et motus naturales corporis correspondebunt activitatibus spiritus ejus; nam nisi corresponderint, cessaret {1} vita corporis et quoque vita animi; correspondentia facit ut utraque existat et subsistat.
[88.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(2-3)]
Quod cor correspondeat voluntati, Seu, quod idem est, amori, patet ex variatione pulsus ejus secundum affectiones. Variationes ejus sunt, quod pulset vel lente vel celeriter, alte vel humiliter, molliter vel duriter, aequaliter vel inaequaliter, et sic porro; ita aliter in laetitia quam in tristitia, aliter in tranquillitate animi quam in iracundia, aliter in intrepidite quam in timore, aliter in aestu corporis quam in frigore ejus, et varie in morbis, et sic porro. Omnes affectiones sunt amoris et inde voluntatis. Quoniam cor correspondet affectionibus quae sunt amoris et inde voluntatis, ideo sapientes antiqui cordi ascripserunt affectiones, et quidam domicilium illarum ibi statuerunt. Ex eo in communem sermonem venit dicere “cor magnanimum,” “cor timidum,” “cor laetum,” “cor maestum,” “cor molle,” “cor durum,” “cor magnum,” “cor pusillum,” “cor integrum,” “cor fractum,” “cor carneum,” “cor lapideum,” “pinguis, mollis, vilis corde,” “non illi cor,” “dare cor ad faciendum,” “dare cor unum,” “dare cor novum,” “reponere in corde,” “recipere in corde,” “non ascendit super cor,” “affirmare se corde,” “extollere se corde,” “amicus cordis;” inde dicitur “concordia,” “discordia,” “vecordia,” et similia plura. In Verbo etiam per “cor” ubivis significatur voluntas aut amor, ex causa quia illud per omnes correspondentias conscriptum est.
[89.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(4)]
Simile est cum pulmone, per cujus animam seu spiritum significatur intellectus; nam sicut cor correspondet amori seu voluntati, ita anima seu spiritus pulmonum, quae est respiratio, correspondet intellectui. Inde est quod in Verbo dicatur quod homo amaturus sit Deum “toto corde et tota anima;” per quae significatur quod amaturus sit omni voluntate et omni intellectu: similiter quod Deus creaturus sit in homine “novum cor et novum spiritum;” per “cor” ibi significatur voluntas, et per “spiritum” intellectus, quia cum homo regeneratur, e novo creatur: inde etiam de Adamo dicitur quod Jehovah Deus inspiraverit in nares ejus “animam vitarum,” ac fecerit illum “animam viventem,” per quae significatur quod Deus inspiraverit illi sapientiam. “Nares” etiam, ex correspondentia respirationis per illas, significant perceptionem, ex quo est quod homo intelligens dicatur esse “acutae naris,” et homo non intelligens “obesae naris.” Inde quoque est quod Dominus spiraverit in discipulos, et dixerit illis, “Accipite Spiritum Sanctum” (Joh. xx. 22).
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(5-6)]
Per quod “spiraverit in illos” significatur intelligentia quam accepturi erant; et per “Spiritum Sanctum” intelligitur Divina Sapientia quae docet ac illustrat hominem. Hoc factum est ut manifestaret quod Divina Sapientia, quae per “Spiritum Sanctum” intelligitur, ab Ipso procedat. Quod anima et spiritus dicantur de respiratione, ex communi sermone etiam notum est, nam dicitur quod homo “emittat animam” et “emittat spiritum” cum moritur, nam tunc desinit animare et spirare; et quoque quod “spiritus” in plerisque linguis significet utrumque, tam spiritum in caelo quam spiraculum hominis, et quoque ventum. Ex eo est idea apud plures regnans, quod Spiritus in caelis sint sicut venti, et quoque animae hominum post mortem, immo Ipse Deus, quia vocatur Spiritus; cum tamen Ipse Deus est Homo, similiter anima hominis post mortem, tum omnis spiritus in caelis; sed ita dicuntur quia “anima” et “spiritus” ex correspondentia significant sapientiam. [90.] Quod sicut cor voluntati, ita pulmo intellectui correspondeat, ulterius patet ex hominis cogitatione et loquela. Omnis cogitatio est intellectus, et omnis loquela est cogitationis. Non potest homo cogitare nisi pulmonaris spiritus concurrat et concordet; quare cum tacite cogitat tacite respirat; si alte cogitat alte respirat; similiter si lente, festine, attente, clementer, cupide, et sic porro; si prorsus continet animam non poterit cogitare, nisi in spiritu et ab ejus respiratione; et sic porro. Quod loquela oris, quae procedit ex cogitatione intellectus hominis, unum faciat cum respiratione pulmonum, ac ita unum ut non minimum soni ac minimum vocis possit absque adjutrice ope ex pulmone per laryngem et epiglottidem proferre, quisque potest ex viva experientia in se nosse, si vult.
[91.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(7)]
Quod cor voluntati et pulmo intellectui correspondeat, patet etiam ex universali regimine utriusque in toto corpore et in omnibus et singulis ejus. Quod regimen cordis ibi sit per arterias et venas, notum est. Quod etiam regimen pulmonum, constare potest cuivis anatomico; pulmo enim, per respirationem suam, agit in costas et in diaphragma, et per hoc et per illas, mediis ligamentis ac medio peritonaeo, in omnia viscera totius corporis, et quoque in omnes musculos ejus; et non modo involvunt, sed etiam penitus intrant; et tam penitus ut non sit minimum in viscere et in musculo, a superficie ad intimum ejus, quod non aliquid trahit ex ligamentis, consequenter ex respiratione; et ventriculus prae reliquis, per quod ejus oesophagus transeat diaphragma, ac se adjungat trachiae quae ex pulmone exit. Inde ipsum cor praeter suum etiam pulmonarem motum habet, nam cubat super diaphragmate, ac jacet in sinu pulmonis, et ei per auriculas cohaeret et continuatur; ex illo quoque respiratorium in arterias et venas transit: est ideo illis contubernium in una camera separata a reliquo corpore, quae camera vocatur pectus.
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(8)]
Acutus rimator ex illis videre potest quod omnes motus vivi, qui vocantur actiones, ac mediis musculis existunt, fiant per co-operationem motus cardiaci et motus pulmonaris, qui datur in singulis, tam communis qui est externus quam singularis qui est internus; et qui perspicax est, etiam potest videre quod illi bini fontes motuum corporis correspondeant voluntati et intellectui, quoniam ab his producuntur. [92.] Hoc confirmatum etiam est e caelo. Datum est interesse angelis qui hoc ad vivum sistebant. Formabant illi per mirabilem et nullis vocibus expressibilem fluxionem in gyros instar cordis et instar pulmonum, cum omnibus contexturis interioribus et exterioribus quae ibi illis; et tunc sequebantur fluxum caeli, nam caelum connititur in tales formas ex influxu amoris et sapientiae a Domino. Ita repraesentabant singula quae in corde et singula quae in pulmone, et quoque unionem illorum quam vocabant conjugium amoris et sapientiae. Ac dicebant quod simile sit in universo corpore, ac in singulis ejus membris, organis et visceribus, cum illis quae ibi sunt cordis, et quae ibi sunt pulmonis; et quod ubi non ambo agunt, et unumquodvis distincte suas vices, ibi non possit dari aliquis motus vitae a principio aliquo voluntario, nec aliquis sensus vitae a principio aliquo intellectuali.
[93.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VI.(9)]
Ex illis quae hactenus dicta sunt, potest homo, qui usque ad causas vult sapere, doceri ac informari quomodo voluntas se conjungit intellectui, ac intellectus voluntati, et in conjunctione agunt; ex corde quomodo voluntas, ex pulmone quomodo intellectus, et ex conjunctione cordis et pulmonis conjunctio reciproca voluntatis et intellectus. Veritas articuli antecedentis ex his nunc confirmata est,- quod apud hominem post partum receptaculum amoris fiat voluntas, ac receptaculum sapientiae fiat intellectus; post partum enim aperiuntur pulmones, ac una cum corde incohant vitam activam quae est voluntatis, et vitam sensitivam quae est intellectus hominis. Haec et illa vita non datur ex separata operatione cordis, nec ex separata operatione pulmonum, sed ex co-operatione illorum; nec datur absque correspondentia, nec datur in deliquio, nec in suffocatis.
@1 cessaret pro “cessat”$
7. [94.] VII. QUOD CONJUNCTIO CORPORIS ET SPIRITUS APUD HOMINEM SIT PER MOTUS CARDIACOS ET PULMONARES EJUS, ET QUOD SEPARATIO FIAT CUM ILLI MOTUS CESSANT.
Hoc ut comprehendatur, necessum est ut aliqua praemittantur, quae sicut facem praeferent; ex illis quae praemittuntur, videbitur quod ita sit; ut
1. Quod spiritus hominis aeque sit homo.
2. Quod aeque sit ei cor et inde pulsus, ac pulmo et inde respiratio.
3. Quod pulsus cordis ejus et respiratio pulmonis ejus influant in pulsum cordis et in respirationem pulmonum apud hominem in mundo.
4. Quod vita corporis quae est naturalis existat et subsistat per influxum illum, et quod desinat per remotionem ejus, ita per separationem.
5. Quod homo tunc ex naturali fiat spiritualis.
[95.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.1]
1. (Quod spiritus hominis aeque sit homo.)
Quod spiritus hominis aeque sit homo, ex multa experientia testatum videas in opere De Caelo et Inferno (n. 73-77, 311-316, 445-452, 461-469); et quod unusquisque homo sit spiritus quoad interiora sua (n. 432-444): quibus addere licet quod omne spirituale in sua essentia sit homo; ita omne amoris et sapientiae quod procedit a Domino, hoc enim spirituale est. Quod omne spirituale seu procedens a Domino sit homo, est quia Ipse Dominus, qui est Deus universi, est Homo, et ex Ipso non procedere aliud potest quam simile; Divinum enim non est mutabile in se et extensum, et quod non extensum est ubivis tale; inde est omnipraesentia Ipsius. Quod Homo ceperit ideam de angelo, de spiritu, et de se post mortem, quod sint instar aetheris aut aeris absque humano corpore, est quia eruditi sensuales conceperunt illud ex nomine spiritus, qui est halitus oris, tum ex inconspicuitate et non apparentia coram oculis; sensuales enim cogitant solum ex sensuali corporeo et ex materiali; tum etiam ex quibusdam locis in Verbo non spiritualiter intellectis. Norunt tamen ex Verbo quod Dominus, tametsi fuit Homo quoad carnem et ossa, usque coram discipulis inconspicuus factus sit, et per fores clausas transiverit; et quoque quod angeli visi sint ut homines coram multis, in Verbo, qui non humanam formam assumpserunt, sed se in sua forma manifestabant coram oculis spiritus illorum qui tunc aperti sunt. Ne itaque homines {1} diutius maneant {2} in fallaci idea de spiritibus et angelis et de suis animabus post mortem, placuit Domino aperire visum spiritus mei, ac dare cum angelis et cum hominibus defunctis loqui a facie ad faciem, et contemplari illos, tangere illos, et plura dicere de incredulitate et de fallacia hominum nunc viventium. Quotidianum consortium cum illis mihi fuerat ab anno ad hoc usque tempus, quod est novendecim annorum. Ex his constare potest quod spiritus hominis (aeque) sit (homo).
@1 homines pro “homo”$
@2 maneant pro “maneat”$
[96.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.2]
2. Quod spiritui homini aeque sit cor et inde pulsus, ac pulmo et inde respiratio.
Hoc primum confirmandum est ab experientia, et postea ex ratione. Ab experientia:- Est caelum angelicum distinctum in duo regna, unum quod vocatur caeleste, et alterum quod vocatur spirituale. Regnum caeleste est in amore in Dominum, et regnum spirituale est in sapientia ex illo amore. Ita distinctum est caelum quia amor et sapientia in Domino et a Domino duo distincta sunt, sed usque unita; sunt enim distincta sicut calor et lux a sole, ut prius dictum est. Angeli regni caelestis, quia in amore in Dominum sunt, referunt cor caeli; et angeli spirituales, quia in sapientia ex illo amore sunt, referunt pulmonem caeli; nam, ut supra etiam dictum est, universum caelum in conspectu Domini est sicut unus homo. Similis etiam influxus est regni caelestis in regnum spirituale sicut est influxus cordis in pulmonem apud hominem; inde est universalis correspondentia caeli cum binis illis motibus, cardiaco et pulmonari, apud unumquemvis. Datum etiam est ab illis audire quod aeque pulsent illis arteriae ex corde, et quod aeque respirent, sicut homines in mundo; tum quod pulsus apud illos varientur secundum status amoris, et quod respiratio secundum status sapientiae; tetigerunt ipsi poplitem {1} manus suae, ac dixerunt mihi, ac percepi ipse pluries respirationem oris illorum.
[97.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.2(2)]
Quia universum caelum in societates distinctum est secundum affectiones quae amoris sunt, et omnis sapientia ac intelligentia est secundum illas, ideo unaquaevis societas peculiarem respirationem habet distinctam a respiratione alterius societatis, similiter peculiarem et distinctum pulsum cordis; quare non potest aliquis ab una societate in alteram dissitam intrare, nec aliquis ex superiori caelo in inferius descendere, aut ex inferiori in superius ascendere, nam laborat cor et angitur pulmo: omnium minime aliquis ex inferno in caelum; qui audet ascendere trahit animam sicut moribundus in agone, vel sicut piscis ex aquis extractus in aere.
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.2(3)]
Universalis distinctio respirationum et pulsuum est secundum ideam Dei; ex illa enim resultant differentiae amoris et inde sapientiae; quamobrem gens unius religionis non potest ingredi ad gentes alius religionis; quod Christiani non potuerint ingredi ad Mahumedanos propter respirationem, mihi visum est. Facillima et clementissima respiratio est illis qui ideam Hominis de Deo habent; et ex Christiano orbe, qui ideam Domini quod sit Deus caeli; at difficilis et inclemens respiratio est illis qui negant Divinitatem Ipsius, ut faciunt Sociniani et Ariani. Quoniam pulsus unum facit cum amore voluntatis, et respiratio unum cum sapientia intellectus, ideo illi qui in caelum venturi sunt primum inaugurantur in vitam angelicam per concordes respirationes, quod fit variis modis; inde veniunt in perceptiones interiores, ac in liberum caeleste.
[98.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.2(4)]
Ex ratione:- Spiritus hominis non est substantia separata a visceribus, organis et membris hominis, sed illis conjuncte adhaeret; spirituale enim comitatur omne stamen illorum ab extimis ad intima, et inde quoque omne stamen et omnem fibram cordis et pulmonum; quare cum solvitur nexus inter hominis corpus et spiritum, est spiritus in simili forma in qua fuit homo prius; est modo separatio substantiae spiritualis a materiali. Inde est quod spiritui aeque sit cor et sit pulmo ut fuit homini in mundo; quare etiam illi similes sensus et similes motus sunt, et quoque est loquela, ac sensus et motus et loquela non dantur absque corde et pulmone: sunt etiam illis atmosphaerae, sed spirituales. Hallucinantur quam maxime qui assignant animae locum peculiarem alicubi, sive in cerebro sive in corde; est enim anima hominis quae victura est post mortem, ejus spiritus.
@1 poplitem:–sic Photolith. (Forte “pollicem,” quod ab autore primum scribebatur, hic restitueres.)$
[99.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.3]
3. Quod pulsus cordis ejus et respiratio pulmonis ejus influant in pulsum cordis et respirationem pulmonis apud hominem in mundo.
Hoc quoque confirmandum est ab experientia, et postea a ratione. Ab experientia:- Quod homini, dum in mundo vivit, duplex respiratio pulmonaris et duplex pulsus cardiacus sit, nescitur, ex causa quia nescitur quod homo sit spiritus quoad interiora sua, et quod spiritus aeque sit homo. Quod tamen uterque motus in homine jugiter existat, et quod bini illi motus spiritus influant in binos illos motus corporis, datum est sensu percipere. Redactus sum in illos semel cum apud me erant spiritus qui, ex forti persuasivo, potuerunt omnem cogitandi facultatem intellectui auferre, ac similiter tunc respirandi copiam, Ne id mihi damno esset, redactus sum in respirationem spiritus mei, quam tunc manifeste sensi concordem respirationi angelorum caeli. Inde etiam patuit quod caelum in communi, et quilibet angelus ibi in particulari, respiraret; tum quod quantum intellectus tantum etiam respiratio patiatur; nam persuasivum, quod est quibusdam spiritibus malis in mundo spirituali, simul etiam suffocat; quare id vocatur suffocativum corporis et necativum animi. Quondam etiam data est copia angelis respirationem meam ducere, et {1} diminuere et successive retrahere respirationem corporis mei, usque dum sola respiratio spiritus mei remaneret, quam tunc etiam sensu percepi. Et praeterea in respiratione spiritus mei fui, quoties (fui) in simili statu cum spiritibus et cum angelis, et quoties elevatus sum in caelum; toties fui in spiritu et non in corpore; alias tam in corpore quam in spiritu. De remota animatione pulmonis et corporis, et relicta animatione spiritus mei, videatur etiam in opere De Caelo et Inferno (n. 449).
[100.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.3(2)]
Ex ratione:- Ex vivis his experientiis constare potest quod quia unusquisque homo duplici respiratione polleat, una intra alteram, possit ex intellectu rationaliter cogitare, immo etiam spiritualiter, et per id quoque distingui a bestiis; tum etiam quod possit illustrari quoad intellectum, elevari in caelum, et respirare cum angelis, et sic reformari et regenerari. Praeterea ubi externum est, ibi etiam internum erit; hoc erit in omni actione et in omni sensatione; externum dat commune et internum singulare, et ubi non commune nec est singulare. Inde est quod tam externus quam internus motus systolicus et animatorius apud homines detur, externus qui naturalis, et internus qui spiritualis. Sic etiam voluntas una cum intellectu potest producere motus corporeos, et quoque intellectus cum voluntate producere sensus corporeos. Communes et singulares pulsus et respirationes etiam dantur in bestiis; sed tam externum quam internum apud illas est naturale, at apud hominem externum est naturale, ac internum est spirituale. Verbo, qualis est intellectus talis est respiratio, quia talis est spiritus hominis; spiritus est qui ex intellectu cogitat, et ex voluntate vult. Ut spirituales illae operationes influere possint in corpus, ac dare homini cogitare et velle naturaliter, erit respiratio et pulsus spiritus conjuncti respirationi et pulsui corporis, ac influxus unius in alterum; aliter non datur translatio.
@1 et pro “et quondam etiam”:–“quondam,” quod videatur supra, inter lineas postea scriptum est.$
[101.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.4]
4. Quod vita corporis, quae est naturalis, existat et subsistat per influxum illum, et quod desinat per remotionem ejus, ita per separationem.
Quod homo post mortem sit aeque homo ut fuerat ante illam, sed quod post mortem fiat spiritus homo, est quia spirituale ejus adjunctum est {1} naturali ejus, seu substantiale spiritus materiali corporis, tam adaptate et unitim ut non sit fibrilla, staminatum, aut minima tela ex illis, ubi non humanum spiritus una est {2} cum humano corpore; et quia vita totius et vita partium unice pendent a binis illis motibus universalibus, motu systolico cordis et motu respiratorio pulmonis, sequitur [quod] dum cessant illi motus in corpore separentur naturalia quae sunt materialia a spiritualibus quae sunt substantialia, non enim possunt simul eandem operam agere; quare quod ipsum agens est, quod est spirituale, recedit a singulis quae agebantur, quae sunt naturalia, ac sic homo fit homo alius. Haec itaque est mors hominis, et haec est resurrectio ejus; de qua ex viva experientia videantur aliqua in opere De Caelo et Inferno (n. 445-452, 453-460, 461-469).
[102.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.4(2)]
Quod appareat sicut homo mortuus sit quando respiratio cessat (notum est); sed usque non prius mortuus est quam cum simul motus cordis, quod solito fit postea. Quod homo non prius mortuus sit, liquet a vita infantum in utero, tum a vita adultorum in deliquiis et suffocationibus, in quibus cor agit suas systoles et diastoles, quiescente pulmone; et tamen vivunt, tametsi absque sensu et motu, ita non conscii alicujus vitae: causa est quia tunc quidem perstat respiratio spiritus, sed non correspondet ei aliqua respiratio corporis; inde nec datur reciprocatio binorum motuum vitalium, cordis et pulmonis; absque correspondentia et absque reciprocatione non est vita in sensu, nec est actio. Simile est cum vita naturali corporis hominis sicut est cum vita spirituali mentis ejus: si non voluntas et intellectus, seu amor et sapientia, conjunctim agunt, non fit aliqua operatio rationalis. Si intellectus seu sapientia recedit, fit voluntas cum amore sicut mortua; sed usque vivit non sui conscia, si intellectus modo interclusus sit, ut fit apud quos memoria cadit. Aliter si voluntas seu amor recedit; tunc actum est cum mente hominis; sicut cum illo, dum cor desinit, actum est. Quod separatio spiritus a corpore ut plurimum fiat altero die post ultimum agonem, scire datum est ex eo, quod cum aliquibus defunctis, qui fuerunt tunc spiritus, tertio die post locutus sim.
@1 est pro “sit”$
@2 est pro “sit”$
[103.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.5]
5. Quod homo tunc ex naturali fiat spiritualis.
Homo naturalis prorsus differt ab homine spirituali, et spiritualis a naturali; in tantum differt ut non possint simul dari. Qui non scit quid spirituale est in sua essentia, potest credere quod spirituale sit modo purius naturale, quod in homine vocatur rationale; sed est supra illud, et tam distinctum sicut est lux medii diei ad umbram vesperae tempore autumni. Distinctio et differentia non potest sciri ab ullo nisi qui in utroque mundo est, naturali et spirituali, et (cui) datur alternare vices, nunc esse in uno et nunc in altero, ac per reflexiones aspicere unum ab altero. Ex data hac copia informatus sum qualis homo naturalis est, et qualis homo spiritualis, qui est spiritus. Ut sciatur paucis describetur. [104.] Homo naturalis in omnibus suae cogitationis et loquelae, et omnibus suae voluntatis et actionis, habet pro subjecto materiam, spatium, tempus, et quantum; haec apud illum fixa et stata sunt, nec absque {1} illis in aliqua idea cogitationis et inde loquelae est, nec in aliqua affectione voluntatis et ex illa in actione. Homo spiritualis seu spiritus non illa pro subjectis habet, sed modo pro objectis:
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.5(2)]
causa est quia in mundo spirituali sunt prorsus similia objecta quae in mundo naturali; sunt terrae, sunt campi, sunt agri, sunt horti et silvae, sunt domus et inibi camerae, et in illis omnia quae usui sunt; praeterea sunt vestes, feminis suae et viris suae, quales in mundo; sunt mensae, cibi, potus, quales in mundo; sunt quoque animalia, tam mitia quam noxia; sunt inde spatia et tempora, tum numeri et mensurae. Omnia illa in tali similitudine sunt cum illis quae in mundo ut oculis prorsus non discerni queant; sed tamen omnia illa sunt apparentiae sapientiae quae sunt intellectus, et perceptiones amorum quae sunt voluntatis angelorum; nam creantur momento a Domino, et quoque momento dissipantur; permanent et non permanent secundum spirituum aut angelorum constantiam et inconstantiam in illis quorum apparentiae sunt: quae causa est quod illa sint modo objecta cogitationum et affectionum illorum, et quod subjecta sint illa ex quibus apparent, quae sunt, ut dictum est, talia quae sapientiae et amoris sunt, ita spiritualia: ut pro exemplo, dum vident spatia, non cogitant de illis ex spatio; dum vident hortos et inibi arbores, fructus, virgulta, flores et semina, non cogitant de illis ex apparentia, sed ex illis a quibus apparent; similiter in reliquis.
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.5(3)]
Inde est quod cogitationes spiritualium prorsus aliae sint quam cogitationes naturalium, similiter affectiones; et tam aliae ut transcendant et non cadant in ideas naturales, nisi aliquantisper in visum interiorem rationalem, et hoc non aliter quam per abstractiones seu remotiones quantitatum a qualitatibus. [105.] Inde patet quod angelis sit sapientia quae homini naturali incomprehensibilis est, et quoque ineffabilis. Quia tales illorum cogitationes sunt, ideo etiam talis illis loquela est, quae tantum differt a loquelis hominum ut non in una voce conveniant. Similiter scriptura illorum; quae tametsi quoad litteras similis est scripturae hominum mundi, usque tamen a nullo homine mundi potest intelligi. Unaquaevis littera consona ibi est unus sensus, et unaquaevis littera vocalis ibi est affectio; litterae vocales nec scribuntur, sed punctantur. Operae manuariae quae innumerabiles sunt, et munia officiorum illorum, similiter differunt ab operis et muniis naturalium hominum in mundo, quae ideo vocibus linguae humanae non describi possunt.
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VII.5(4]
Ex his paucis percipi potest quod naturale et spirituale differant sicut umbra et lux. Sed usque plures sunt differentiae; sunt enim spirituales sensuales, spirituales rationales, ac spirituales caelestes; suntque spirituales mali et spirituales mali et spirituales boni; differentiae sunt secundum affectiones et inde cogitationes, et apparentiae sunt secundum illas. Ex his patet quod homo ex naturali fiat spiritualis ut primum pulmo et cor corporis cessant moveri, et per id corpus materiale removetur a corpore spirituali.
@1 absque pro “ab”$
8. [106.] VIII. QUOD NON ALIQUIS ANGELUS ET SPIRITUS DETUR NEC POSSIT, QUI NON FUERAT NATUS HOMO IN MUNDO.
Quod angeli non fuerint immediate creati, sed quod omnes qui in caelo sunt et fuerunt, primum nati fuerint homines, et post transactam vitam in mundo angeli sint, ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 311-317 {1}). Quod nec aliquis angelus potuerit existere nisi ex homine nato in mundo, et quod hoc sit secundum Divinum ordinem, ex his sequentibus videbitur:
1. Quod in homine sit mens angelica
2. Quod talis mens non formari queat nisi in homine;
3. Nec procreari, et per procreationes multiplicari.
4. Quod spiritus et angeli inde trahant ut possint subsistere et vivere in aeternum;
5. Et quod possint adjungi et conjungi humano generi;
6. Et sic caelum existere, quod fuit finis creationis.
@1 317 pro “318”$
[107.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.1]
1. Quod in homine sit mens angelica.
Notum est in orbe Christiano quod homo natus sit ad caelum; et quod etiam, si bene vivit, in caelum venturus sit, ac ibi cum angelis ut unus illorum consociandus; tum etiam quod anima seu mens ei data sit quae talis, et quae in aeternum victura est; et quod mens illa in se spectata sit sapientia a Domino ex amore in Ipsum, et quod similis mens etiam sit angelis. Inde patet quod in homine sit mens angelica. Accedit quod mens illa sit ipse homo; nam omnis homo ex illa est homo, ac talis homo qualis illa est: corpus quo mens illa in mundo induta et circumcincta est, in se non est homo; hoc enim non potest sapere a Domino et amare Ipsum a se, sed a sua mente; quare etiam illud separatur et rejicitur cum mens abitura est et futura angelus. Quod tunc etiam in sapientiam angelicam veniat, est quia superiores gradus vitae illius mentis aperiuntur: sunt enim omni homini tres gradus vitae; infimus gradus est naturalis, in illo est homo in mundo; alter gradus est spiritualis, in illo est omnis angelus in inferioribus caelis; tertius gradus est caelestis, in quo est omnis angelus in superioribus caelis. Et homo est angelus sicut apud illum in mundo, per sapientiam a Domino et per amorem in Ipsum, gradus bini superiores aperiuntur; sed usque non scit in mundo quod illi gradus aperti sint, prius quam a primo gradu, qui est naturalis, separatus est; et separatio fit per mortem corporis. Quod tunc sapiat sicut angelus, tametsi non in mundo, datum est et videre et audire. Visi sunt in caelis plures ex utroque sexu, qui mihi noti fuerunt in mundo, et qui, dum ibi vixerunt, simpliciter crediderunt illa quae a Domino sunt in Verbo, ac fideliter vixerunt secundum illa; et auditi in caelo quod ineffabilia locuti sint, sicut de angelis dicitur.
[108.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.2]
2. (Quod talis mens non formari queat nisi in homine.)
Quod talis mens non formari queat nisi in homine, sunt plures causae; quia omnis influxus Divinus est a primis in ultima, et per nexum cum ultimis in media, et ita connectit Dominus omnia creationis, quapropter etiam vocatur “Primus et Ultimus;” hoc etiam fuit causa quod Ipse in mundum venerit, ac induerit Humanum Corpus, et quoque ibi glorificaverit Se, ut ex primis et simul ex ultimis universum tam caelum quam mundum regeret. Simile est cum omni operatione Divina. Quod ita sit est ex eo, quod in ultimis coexistant omnia; sunt enim omnia quae in ordine successivo sunt ibi in ordine simultaneo; quare omnia quae in hoc ordine sunt, in continuo nexu sunt cum omnibus quae in illo ordine. Ex quo patet quod Divinum in ultimo sit in suo pleno. Quid et qualis ordo successivus, tum quid et qualis ordo simultaneus, videatur supra. Inde patet quod omnis creatio facta sit in ultimis, et quod omnis operatio Divina pervadat ad ultima, et ibi creet et operetur. [109.] Quod mens angelica formetur in homine, patet ex formatione ejus in utero, tum ex formatione ejus post partum, et quod ex lege ordinis Divini sit ut omnia ex ultimis redeant ad primum ex quo, et homo ad Creatorem a quo.
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.2(4)]
Ex formatione hominis in utero,- patet a supradictis, ubi ostensum est quod ibi formetur homo plene ad partum, ex vita quae a Domino, ad receptionem vitae ab Ipso, ad receptionem amoris per futuram voluntatem, et ad receptionem sapientiae per futurum intellectum, quae simul faciunt mentem, quae angelica potest fieri.
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.2(5)]
Ex formatione ejus post partum,- quod omnia media sint provisa ut homo talis mens possit fieri; est enim unicuivis genti religio, estque ubivis praesentia Domini, et est conjunctio secundum amorem et inde sapientiam. Ita est in omni homine formabilitas, et (apud eum) qui vult, continua formatio ab infantia ad senectam ad caelum ut fiat angelus.
[110.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.2(6)]
Quod ex lege ordinis Divini sit, ut omnia ex ultimis redeant ad primum a quo, hoc videri potest ab omni creato in mundo. Semen est primum arboris; haec ab illo surgit e terra, crescit in ramos, floret, producit fructus, et inibi reponit semen; ita redit ad illud ex quo: simile est cum omni virgulto, planta et flore. Semen etiam est primum animalis; hoc vel in matrice vel in ovo formatur ad partum; postea crescit et fit simile animal, quod, cum maturuit, semen in se habet: ita omne in animali regno, sicut omne in vegetabili, a primo surgit ad ultimum, et ab ultimo resurgit ad primum a quo. In homine similiter; sed cum differentia quod primum animalis et vegetabilis sit naturale, et quod ideo, cum surrexit, relabatur in Naturam; at quod primum hominis sit spirituale, simile ejus animae, receptibile Divini amoris et Divinae sapientiae; hoc separatum a corpore relabente in Naturam, non potest non redire ad Dominum a quo ei vita. Typi hujus rei alii etiam exstant in utroque regno, vegetabili et animali; in vegetabili ex resuscitatione illorum ex cinere, et in animali ex metamorphosi vermiculorum in chrysallides et papiliones.
[111.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.3]
3. Quod mens angelica nec procreari, et per procreationes multiplicari possit quam in homine.
Qui novit quales substantiae in mundo spirituali sunt, et quales respective materiae in mundo naturali, facile videre potest quod non aliqua procreatio mentium angelicarum detur, nec quod dari possit, nisi in illis et ex illis qui ultimum creationis opus tellurem inhabitant. Sed quia nescitur quales sunt substantiae in mundo spirituali respective ad materias in mundo naturali(, nunc dicetur). Substantiae in mundo spirituali apparent sicut forent materiales, sed usque non sunt; et quia non sunt materiales, ideo non constantes sunt. Sunt correspondentiae affectionum angelorum, et cum affectionibus seu angelis permanent, et cum illis disparantur. Simile fuisset cum angelis si ibi creati fuissent. At praeterea apud angelos non datur nec dari potest procreatio et inde multiplicatio alia quam spiritualis, quae est sapientiae et amoris, qualis etiam est animarum hominum qui e novo generantur seu regenerantur. In mundo autem naturali sunt materiae, per quas et ex quibus procreationes et postea formationes fieri possunt; ita multiplicationes hominum, et inde angelorum.
[112.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.4]
4. (Quod spiritus et angeli inde trahant ut possint subsistere et vivere in aeternum.)
Quod spiritus et angeli inde trahant ut possint subsistere et vivere in aeternum, est quia angelus et spiritus, ex eo quod primum natus sit homo in mundo, secum trahit quod subsistat; trahit enim secum ex intimis Naturae medium inter spirituale et naturale, {1} per quod finitur, ut sit subsistens et permanens; per hoc est illi relativum ad illa quae in Natura sunt, et quoque illis correspondens.
@1 naturale:–ab auctore primum scriptum est “materiale”; hoc delevit.$
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.5]
5. Per hoc etiam possunt spiritus et angeli adjungi et conjungi humano generi; nam conjunctio est, et ubi conjunctio etiam erit medium.
Quod tale medium sit, norunt angeli; sed quia ex intimis naturae est, et voces linguarum ex ultimis ejus sunt, non potest nisi quam per abstracta describi,
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO VIII.6]
6. (Quod caelum angelicum, quod fuit finis creationis, non aliter exstiterit.)
Ex his nunc sequitur, quod caelum angelicum, quod fuit finis creationis, non aliter exstiterit; ita quod genus humanum sit seminarium ejus, et promptuarium.
9. [113.] IX. (QUOD DIVINUS AMOR SIT DIVINUM BONUM, ET QUOD DIVINA SAPIENTIA SIT DIVINUM VERUM.)
Quod Divinus amor sit Divinum bonum, et quod Divina sapientia sit Divinum verum, est quia omne quod amor facit est bonum, et omne quod sapientia docet est verum. Inde patet quod Divinus amor ex effectu, qui est usus, dicatur Divinum bonum; et quod Divina sapientia etiam ex effectu, qui est usus, dicatur Divinum verum: effectus enim est facere et quoque docere; sed unum est amoris et alterum est sapientiae; et omnis effectus est usus, ac usus est qui vocatur bonum et verum; at bonum est essentia usus, ac verum est forma ejus. Haec ulterius explicare ac deducere est supervacaneum, quoniam quisque ex ratione videre potest quod amor faciat, et quod sapientia doceat, et quod id quod amor facit sit bonum, et id quod sapientia docet sit verum; tum etiam quod bonum quod amor facit sit usus, et quod verum quod sapientia docet etiam sit usus. Expende modo tecum quid amor absque bono in effectu, et quid bonum in effectu absque usu, num amor sit aliquid, et num bonum sit aliquid; sed quod sit aliquid in usu, consequenter quod amor existat in usu: similiter sapientia per verum; nam haec docet, et amor facit. Ex eo est quod calor, qui ex Sole qui est Dominus, dicatur Divinum bonum; ac lux ex illo Sole dicatur Divinum verum. Ita dicuntur ab effectu; nam calor ille est effectus amoris, et lux est effectus sapientiae, ac uterque est usus, nam calor ille vivificat angelos, et lux illa illustrat illos; pariter homines.
[114.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO IX.(2)]
Quid Divinus Amor est, in antecedente articulo dictum est; hic nunc quid Divina Sapientia est, dicetur. Divina sapientia est illa quae vocatur Divina Providentia, et quoque quae vocatur Divinus Ordo; ac Divina vera sunt quae vocantur Leges Divinae Providentiae, de quibus supra actum est, et quoque quae vocantur Leges Divini Ordinis. Hae leges ab una parte spectant Dominum, ab altera spectant hominem, et utrinque spectant conjunctionem. Divinus amor pro objecto habet ducere hominem et adducere illum ad se; et Divina sapientia pro objecto habet docere hominem viam quam iturus est ut in conjunctionem cum Domino veniat. Hanc viam docet Dominus in Verbo, et in specie in Decalogo; quamobrem ibi binae tabulae digito Ipsius Domini sunt scriptae, quarum una spectat Dominum, et altera hominem, ac utraque conjunctionem. Quare ut sciatur via, explicabitur Decalogus, quod fiet in sequentibus.
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO IX.(3)]
Homo quia est recipiens et Divini amoris et Divinae sapientiae, ideo data est illi voluntas et datus est illi intellectus; voluntas in qua recipiet Divinum amorem, et intellectus in quo recipiet Divinam sapientiam,- Divinum amorem in voluntate per vitam, et Divinam sapientiam in intellectu per doctrinam; sed quomodo receptio fit per doctrinam in vita, et per vitam in doctrina, est omne opus quod, tam clare quantum fieri potest, in explicatione Decalogi docebitur.
10. [115.] X. (QUOD CONJUNCTIO RECIPROCA SIT AMORIS ET SAPIENTIAE.)
Quod conjunctio reciproca sit amoris et sapientiae, seu quod idem, voluntatis et intellectus, tum affectionis et cogitationis, pariter boni et veri, est arcanum nondum revelatum. Quod conjunctio sit, ratio potest detegere, at non ita quod conjunctio reciproca sit. Quod ratio possit detegere quod conjunctio sit, patet ex conjunctione affectionis et cogitationis; nemo enim cogitare potest absque affectione; et qui vult inquirere percipiet quod affectio sit vita cogitationis, tum quod qualis est affectio talis sit cogitatio, quare si accenditur una accenditur altera, et si frigescit una frigescit altera; inde est cum laetatur homo laete cogitat, cum contristatur triste cogitat, pariter cum irascitur iracunde cogitat, et sic porro. Intra e superiore cogitatione in inferiorem tuam, et attende, et videbis. Similis est conjunctio amoris et sapientiae, quia omnis affectio est amoris, et omnis cogitatio est sapientiae; tum similis est voluntatis et intellectus, nam amor est voluntatis et sapientia est intellectus; et similis boni et veri, quia bonum est amoris et verum est sapientiae, ut in antecedente articulo confirmatum est. De qua conjunctione videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae (n. 11-27) allata sunt.
[116.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.(2)]
Quod conjunctio reciproca sit, hoc quoque ex affectione et cogitatione concludi potest, ex eo, quod affectio producat cogitationem, et quod cogitatio reproducat affectionem; sed imprimis concludi potest ex conjunctione reciproca cordis et pulmonum; nam, ut prius (art. vi., vii. {1}) ostensum est, correspondentia plenaria est inter cor et voluntatem, ac inter pulmonem et intellectum apud hominem; quare ex conjunctione cordis et pulmonis, de conjunctione voluntatis et intellectus, proinde de conjunctione amoris et sapientiae, instrui possumus. Ex parallelismo inter illa duo instituto constare potest,
1. Quod vita voluntatis conjungat se vitae intellectus.
2. Quod conjunctio reciproca sit, et qualis illa.
3. Quod vita intellectus purificat vitam voluntatis; quod etiam perficiat at exaltet illam.
4. Quod vita voluntatis co-operetur cum vita intellectus in omni motu, et vicissim vita intellectus cum vita voluntatis in omni sensu.
5. Similiter in sono et ejus loquela.
6. Similiter apud bonos et apud malos, cum differentia quod apud malos vita voluntatis per vitam intellectus non purificatur, perficiatur et exaltetur, sed quod conspurcetur, depravetur et brutescat.
7. Quod amor, qui est vita voluntatis, faciat omnem vitam hominis.
[117.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.(3)]
Sed primum sciendum est, quod per vitam voluntatis intelligatur amor et affectio; et quod per vitam intellectus intelligatur sapientia, intelligentia et scientia. Tum etiam sciendum est quod ipsum cor cum omnibus ejus vasis in toto corpore correspondeat voluntati, et quod sanguis ejus correspondeat amori et ejus affectionibus, qui est vita voluntatis; et quod pulmo, una cum trachia, larynge, et glottide, et denique lingua, correspondeat intellectui; et quod respiratio, quae fit per influxum aeris per laryngem (et) trachiam in bronchia pulmonum, correspondeat vitae intellectus. Haec scienda sunt, ut veritas per correspondentias aperta juste comprehendatur. Nunc itaque ad parallelismum.
@1 vi., vii. pro “vii., viii.”$
[118.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.1]
1. Quod vita voluntatis se conjungat vitae intellectus.
Ex parallelismo constat quod vita voluntatis, quae est amor, influat in intellectum et faciat intimam ejus vitam, et quod intellectus sponte recipiat illam, et quod voluntas per influxum amoris sui in intellectu primum producat affectiones quae sunt propriae voluntatis seu amoris, ac dein perceptiones, et denique cogitationes cum ideis, in cooperatione. Quod ita sit constare potest ex conjunctione cordis cum pulmone. Cor omnem suum sanguinem per dextram suam auriculam(, via ventriculi,) immittit in pulmonem, ac facit vasa ejus sanguinea, ex quibus pulmo apparet a candido sanguineus. Cor immittit sanguinem suum per velamen seu tunicam extimam quae vocatur pericardium, quae tunica incingit vasa usque ad intima pulmonis. Sic cor facit vitam pulmonis, et ei dat potentiam ut possit respirare; respiratio fit per influxum aeris in bronchia, et per horum reciprocos motus seu anhelitus.
[119.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.2]
2. Quod conjunctio reciproca sit, et qualis illa.
Ex parallelismo constare potest quod intellectus vitam amoris receptam a voluntate remittat, at non per eandem viam per quam illam recepit, sed per aliam ad latus; et quod voluntas inde vitam agat in universo corpore. Sed reciproca haec conjunctio plenius potest comprehendi ex conjunctione reciproca cordis et pulmonis, quia similes sunt. Cor sanguinem per dextram suam auriculam(, via ventriculi,) immittit in pulmonem, ut supra dictum est; et pulmo illum receptum remittit in cordis auriculam sinistram, sic per aliam viam; et cor ex ventriculo suo sinistro vi valida illum effundit circumquaque, per aortam in corpus, et per carotides in cerebrum, per quas arterias et illarum ramificationes cor agit vitam activam in toto corpore, nam vis activa est cordi in arteriis; arteriosus ille sanguis dein influit in venas ubivis, per quas refluit ad dextrum cordis ventriculum, et ex hoc iterum sicut prius in pulmonem reciproce. Haec circulatio sanguinis est continua in omni homine, quia sanguis correspondet vitae amoris, et respiratio vitae intellectus. Ex dictis patet quod conjunctio reciproca amoris et sapientiae sit, et quod amor sit ipsa sola vita hominis.
[120.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.3]
3. (Quod vita intellectus purificet vitam volantatis.)
Quod vita intellectus purificet vitam voluntatis, non solum patet ex correspondentia cum pulmone et corde, sed etiam ex eo, quod homo natus sit in mala a parentibus, et quod inde amet plus corporea et mundana quam caelestia et spiritualia, consequenter quod vita ejus, quae est amor, sit prava et impura a natura. Quisque potest ex ratione videre quod illa vita non possit nisi quam per intellectum purificari, et quod purificetur per vera spiritualia, moralia et civilia, quae faciunt intellectum: quare etiam datum est homini ut possit percipere, et cum affirmatione cogitare talia quae contra amorem voluntatis ejus sunt; et non solum videre quod sint, sed etiam, si spectat ad Deum, posse resistere illis, et sic prava et foeda suae voluntatis removere; quod est purificari. Hoc quoque illustrari potest ex defaecatione sanguinis in pulmone. Quod ibi sanguis e corde immissus defaecetur, notum est anatomicis ex eo, quod sanguis in majori copia influat a corde in pulmonem quam a pulmone refluit in cor; tum quod indigestus ac impurus influat, sed subactus et purus refluat; tum quod in pulmone sit textus cellulosus, in quem sanguis cordis sua obsoleta excernit, ac in vesiculos et ramos bronchiales injicit; quod pituitosum in ore et naribus quoad partem inde sit, ut et vaporosum ex spiritu: ex quibus patet quod sanguis cordis faeculentus in pulmone purificetur. Per haec illustrari possunt quae mox supra dicta sunt, quoniam sanguis cordis correspondet amori voluntatis, qui est vita hominis, et respiratio pulmonis perceptioni et cogitationi intellectus, per quam fit purificatio.
[121.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.3(2)]
Quod vita intellectus etiam perficiat et exaltet vitam voluntatis, est quia amor voluntatis, qui facit vitam hominis, a malis repurgatus est medio intellectu, homo a corporeo et mundano fit spiritualis et caelestis, et tunc vera et bona caeli et ecclesiae fiunt affectionis ac nutriunt animam ejus: sic vita voluntatis ejus fit nova, et ex illa est vita intellectus; ita utraque perficitur et exaltatur. Hoc in intellectu et per illum fit, sed ex voluntate, nam voluntas est ipse homo. Hoc quoque confirmatur ex correspondentia pulmonis et cordis. Pulmo, qui correspondet intellectui, non modo a faeculentis repurgat sanguinem, ut prius dictum est, sed etiam ex aere nutrit illum; aer enim plenus est elementis volatilibus et odoribus, materiae sanguinis homogeneis; et quoque sunt plexus innumerabiles sanguinei in bronchiorum lobulis qui secundum morem imbuunt alluentia; inde sanguis fit vegetus et nitet, et fit arteriosus, qualis est cum ex pulmone in sinistrum cordis sinum elabitur. Quod atmosphaera novis alimentis nutriat sanguinem pulmonicum, a multa experientia patet: nam sunt afflatus qui nocent pulmoni, et qui recreant illum, ita qui damnosi et qui salutiferi sunt; sunt adipsi qui absque terrestri victu, ita solo atmosphaerico, diu vixerunt; sunt animalium species, ut ursi, viperae, chameleones, et aliae, quae absque alio cibo prorogant vitam. Ex his patet quod sanguis pulmonicus etiam nutriatur ex atmosphaera. Sic quoque vita intellectus perficit et exaltat vitam voluntatis, secundum correspondentiam.
[122.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.4]
4. Quod vita voluntatis co-operetur cum vita intellectus in omni motu, et vicissim vita intellectus cum vita voluntatis in omni sensu.
Quod voluntas et intellectus in omnibus et singulis corporis co-operentur sicut cor et pulmo, supra ostensum est; quod autem voluntas primas agat in producendis motibus, et quod intellectus primas agat in sistendis sensibus, nondum ostensum est. Quod voluntas primas agat in motibus, consequitur. ex ministerio, quod agat; nam ex velle, est facere et agere: et quod intellectus primas agat in sensibus, consequitur etiam (ex) ministerio ejus, quod percipiat, et inde quod sentiat. At usque, non potest motus nec sensus existere absque co-operatione utriusque. Hoc quoque apparet ex co-operatione cordis et pulmonis; quod cor primas agat et pulmo secundas, patet ex musculis, quod ibi arteriae agant ac tuniculae ex ligamentis reagant; arteriae constringuntur per fibras actas e cerebro, et retenduntur per tuniculae ex ligamentis inductis; arteriae sunt ex corde, et ligamenta quia continuantur ex diaphragmate aut peritonaeo aut aliunde sunt in motu alterno pulmonum: inde patet quod in motibus sanguis cordis primas agat, et respiratio pulmonis secundas. {1} Quando respiratio pulmonis in musculis secundas agit per dicta ligamenta quae in suo motu sunt, ligamenta illa faciunt involucrum etiam musculis commune, {2} et quoque tunicas fibrarum motricium, ac inde intrant ad minima; ita inde reactiones sunt, communes et singulares, et singulares possunt varie multiplicari sub communi, secundum legem naturae in omnibus. Simile est cum voluntate et intellectu. Quod autem pulmo primas agat in sensibus, et cor secundas, patet a lustratione organorum sensuum, quae id confirmat. Sed quia textus eorum intricati sunt et varii, hoc non potest ad captum hic describi; satis est ut sciatur quod omnia organa sensuum correspondeant talibus quae intellectus sunt; organum enim visus correspondet intelligentiae, organum auditus obedientiae ex auscultatione, organum olfactus perceptioni, lingua sapientiae, et tactus perceptioni in communi.
@1 secundas pro “secundum”$
@2 commune pro “communem”–Videatur D.P., n. 180. Fortasse autem legeris, etiam involutionem musculis communem.$
[123.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.5]
5. Similiter in sono et ejus loquela.
Prius dictum est quod formationes amoris ex voluntate in intellectu sint primum affectiones, dein perceptiones, et denique cogitationes; ac notum est quod omnes soni sint ex pulmone, et quod sonorum variationes dentur, quae perparum ex intellectu trahunt, et quae plus, et quae multum. Soni qui parum ex intellectu trahunt, sunt soni cantus et musici; qui plus ex intellectu trahunt, sunt soni interiores loquelae; et qui adhuc plus ex intellectu trahunt, sunt soni exteriores loquelae; ipsa loquela, per articulationes soni quae sunt voces, illa propalat. {1} Quod correspondentia sonorum et loquelae sit cum vita voluntatis quae est amor, et cum vita intellectus quae est sapientia, potest auditu percipi,- ex sono qualis ei affectio amoris est, et ex loquela qualis ei sapientia intellectus est; hoc percipitur manifeste ab angelis, sed obscure ab hominibus. Correspondentia ipsius soni est cum affectione communi amoris in intellectu; correspondentia variationum soni, quales sunt cantus et musices, est cum variationibus affectionum quae sunt ex amore voluntatis in intellectu; correspondentia variationum soni quae perparum trahunt ex intellectu, est cum perceptione; quae plus trahunt, cum variatione perceptionum; et quae multum trahunt, cum cogitatione et ejus variationibus; ac ideae cogitationis, cum vocibus: haec in summa. Pulmones sunt duo, qui vocantur lobi; fontes respirationis illorum vocantur bronchia; canalis in quem illa desinunt vocatur trachia aut aspera arteria; caput hujus vocatur larynx, et apertura pro sono ibi vocatur glottis; continuatio inde est in nares et in linguam, et exitus per os labrorum: haec in uno complexu sunt pulmonis, ejus respirationis et sonationis, et haec simul sumpta correspondent intellectui ex voluntate; sonationes illorum intellectui, ac motiones illorum voluntati.
@1 propalat pro “propalant”$
[124.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.6]
6. Haec fiunt apud bonos et apud malos, cum differentia quod apud malos vita voluntatis per vitam intellectus non purificetur, perficiatur et exaltetur, sed quod conspurcetur, depravetur et brutescat.
Apud unumquemvis hominem est voluntas et intellectus, et est conjunctio voluntatis et intellectus etiam reciproca, ita aeque apud malos ac apud bonos. Sed amor voluntatis differt apud unumquemvis, ac inde quoque sapientia intellectus, in tantum ut in opposito sint apud bonos et apud malos; apud bonos est amor boni et inde intellectus veri, apud malos autem est amor mali et inde intellectus falsi. Cum itaque amor voluntatis apud bonos per intellectum non modo purificatur, sed etiam perficitur et exaltatur, ut supra confirmatum est, sequitur quod amor voluntatis per intellectum apud malos conspurcetur, depravetur et brutescat; in externis quidem apparet similitudo, quia externa simulant et mentiuntur, sed in internis est dissimilitudo. Sed haec res qualis est in se, perquam illustrari potest per correspondentiam cordis et pulmonum. Apud unumquemvis est cor et pulmo, et est conjunctio cordis cum pulmone etiam reciproca, et apud unumquemvis sanguis cordis in pulmone dephlegmatur, ac per volatilia elementa et odores ex aere nutritur, sed tamen prorsus dissimiliter apud bonos quam apud malos. Qualis dephlegmatio et nutritio sanguinis in pulmone est apud bonos et apud malos, ex his experientiae documentis concludi potest: –In mundo spirituali spiritus bonus naribus attrahit ex jucundo fragrantia et suaveolentia, et horret putria et maleolentia; spiritus autem malus naribus attrahit ex jucundo putria et maleolentia, et fugit fragrantia et suaveolentia. Inde est quod in infernis sint nidores foedi, rancidi, stercorei, cadaverosi, et similes alii, et hoc quia omnis odor correspondet perceptioni quae est ex affectione amoris cujusvis; vicissim in caelis, Ex quibus patet quod sanguis apud homines in mundo per aerem a similibus ut homogeneis nutriatur, et quod a dissimilibus ut heterogeneis purgetur. Sanguis humanus in intimis est spiritualis, in extimis corporeus; quare illi qui spirituales sunt nutriunt illum ex talibus in Natura quae spiritualibus correspondent; illi autem qui mere naturales sunt, nutriunt illum ex talibus in Natura quae eis correspondent. Inde est tanta et talis dissimilitudo sanguinum in hominibus, quanta et qualis dissimilitudo est amorum; sanguis enim correspondet amori, ut ex supra dictis patet.
[125.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.7]
7. Quod amor, qui est vita voluntatis, faciat omnem vitam hominis.
Creditur quod cogitatio faciat omnem vitam hominis, sed est amor; quod ita credatur est quia cogitatio apparet homini, non ita amor. Si aufers amorem aut aliquem rivum ejus, qui vocatur affectio, non cogitas; frigescis et moriris: non autem dum aufers solam cogitationem, ut fit dum memoria cadit, etiam in somnis, deliquiis, suffocationibus, in utero; in quibus tametsi homo non cogitat, usque vivit quamdiu cor micat, nam cor correspondet amori. Simile est cum voluntate et cum intellectu; nam amor est voluntatis, et cogitatio est intellectus.
[126.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.7(2)]
Quod amor faciat omnem vitam hominis, etiam illustratum est in praecedentibus per correspondentiam cordis cum pulmone; et per illam monstratum est quod sicut cor in utero format pulmonem, ut per illum agat respirationem et sic loquelam, ita {1} similiter amor formet intellectum, ut per illum cogitet et ex cogitatione loquatur; sic etiam monstratum est quod amor ex se producat affectiones, quarum sunt intentiones, per illas perceptionem cujus sunt luces, et per hanc cogitationem cujus sunt ideae, et ex his memoriam; et quod haec simul sumpta sint amoris intellectus, quibus in simili serie correspondent omnia pulmonis.
[127.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO X.7(3)]
Sicut amor formaverat intellectum ad usum cogitationis et loquelae, ita quoque formaverat reliquas vitae functiones ad suos usus, quasdam ad usum nutritionis, quasdam ad usus chylificationis et sanguificationis, quasdam ad usus procreationis, quasdam ad usus sensationis, quasdam ad usus actionis et ambulationis, in quibus non aliud potest agere vitam quam ipse formator qui est amor. Formatio facta est per cor et ejus sanguinem, quia sanguis correspondet amori et cor receptaculo ejus; ac viscera, organa, et membra totius corporis sunt, in quibus functiones usuum ab amore per cor formatae sunt. Qui scrutari potest, visurus est quod similes progressiones usuum a primo ad ultimum in illis sint quales in pulmone. Ex his et ex praecedentibus patet quod amor voluntatis faciat omnem vitam hominis, et quod vita intellectus sit ex illa; consequenter quod homo sit suus amor, ac suus intellectus ex illo et secundum illum.
@1 ita pro “quod ita”$
11. [128.] XI. QUOD AMOR IN DOMINUM A DOMINO EXISTAT IN CHARITATE, ET QUOD SAPIENTIA [EXISTAT] IN FIDE.
[a.] Qui solum naturaliter et non simul spiritualiter cogitant de amore in Dominum et de charitate erga proximum, non aliter cogitant, quia non aliter possunt, quam quod amandus sit Dominus quoad personam, et quoque proximus quoad personam; at illi qui tam naturaliter quam spiritualiter cogitant, percipiunt et ex perceptione cogitant quod tam malus quam bonus possit amare Dominum quoad personam, similiter proximum; et quod si malus amat non possit redamari, at quod si bonus amat, possit. Inde spiritualis naturalis homo concludit quod amare Dominum sit amare illud quod est ab Ipso, quod in se est Divinum, in quo est Dominus; et quod id sit facere bonum proximo; et quod sic non aliter possit a Domino amari, et Ipsi per amorem conjungi; sed naturalis homo non potest spiritualia de hac re cogitare, nisi ea coram illo distincte traduntur. Distinctio itaque erit in hos articulos:–
DE AMORE ET CHARITATE.
1. Quod amor usuum sit charitas.
2. Quod Dominus sit a quo, et quod proximus sit ad quem.
3. Quod amor in Dominum existat in charitate, quia in usu.
4. Quod usus sit rite, fideliter, sincere et juste fungi suo officio, et facere suam operam.
5. Quod sint usus communes, qui etiam sunt usus charitatis.
6. Quod usus non fiant usus charitatis apud alium quam qui pugnat contra mala, quae ex inferno sunt;
7. Quoniam illi sunt contra amorem in Dominum, et contra charitatem erga proximum.
8. Quod usus qui pro fine primo et ultimo habent proprium bonum, non sint usus charitatis.
DE SAPIENTIA ET DE FIDE.
1. Quod fides non aliud sit quam veritas.
2. Quod veritas fiat veritas quando percipitur et amatur, et quod dicatur fides quando scitur et cogitatur.
3. Quod vera fidei ab una parte spectent Dominum, ab altera proximum.
4. In summa, quomodo Dominus adeundus sit ut conjunctio fiat; et dein quomodo Dominus per hominem usus faciat.
5. Utrumque docent vera spiritualia, moralia, et civilia.
6. Fides est scire et cogitare illa; charitas est velle et facere illa.
7. Quare cum Divinus amor Domini existit apud hominem in charitate quae est velle et facere illa, Divina Sapientia Domini existit apud hominem in fide, quae est scire et cogitare vera.
8. Quod conjunctio charitatis et fidei sit reciproca.
[129.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b1]
[b.] DE AMORE ET CHARITATE.
1. Quod amor usuum sit charitas.
In omnibus et singulis sunt haec tria, finis, causa et effectus; finis est a quo, causa est per quod, et effectus est in quo; et cum finis per causam est in effectu, tunc existit. In omni amore et ejus affectione est finis, et finis intendit seu vult facere quod amat, et factum est ejus effectus. Dominus est finis a quo, homo est causa per quem, et usus est effectus in quo finis existit, Dominus est finis a quo, quia ex Divino suo amore perpetuo intendit seu vult facere usus, hoc est, bona humano generi: homo est causa per quem, quia in amore usuum est vel esse potest, et in illo amore intendit seu vult usus facere; ac usus sunt effectus in quibus finis existit; usus sunt qui etiam vocantur bona. Inde patet quod amor usuum sit charitas, quam homo erga proximum habebit. [130.] Quod in omnibus et singulis sit finis, causa et effectus, explorari potest ex quacunque re: ut cum homo aliquid facit, tunc dicit vel secum, vel alteri, vel alter illi, “Quare hoc facis?” ita quis finis: “Per quid hoc facis?” ita per quam causam: et “Quid facis?” ita quod est effectus. Finis, causa, et effectus vocantur etiam causa finalis, causa media, et causatum; et ex lege causarum est quod finis sit omne in causa, et inde omne in effectu, est enim finis ipsa essentia illorum. Similiter est Dominus, quia est finis, omne in amore usuum seu in charitate apud hominem, et inde omne in usibus ab illo, hoc est, in usibus per illum. Ex eo est quod in Ecclesia credatur quod omne bonum sit a Deo et nihil ab homine, et quod Deus sit ipsum bonum. Consequitur itaque quod facere charitatem sit facere usus, seu bona quae usus sunt; ita quod amor usuum sit charitas.
[131.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b2]
2. Quod Dominus sit a quo, et quod proximus sit ad quem.
Quod Dominus sit a quo amor usuum seu charitas est et existit, patet a supra dictis. Quod proximus sit ad quem, est quia proximus est erga quem charitas habebitur, et cui charitas praestabitur. Quia dicitur quod proximus sit ad quem, dicetur etiam quid et quis proximus. Proximus in lato sensu est commune seu publicum; in minus lato sunt Ecclesia, Patria, societas major ac minor; et in stricto est concivis, socius et frater. His et illis usus ex amore praestare est charitatem erga proximum facere, is enim amat illos; quod amet illos est quia amor usuum et amor proximi non separari possunt. Homo quidem potest ex amore usuum seu ex charitate benefacere inimico et malo, sed illis usus resipiscentiae aut reconciliationis praestat, qui usus varii sunt, et modo vario fiunt (videatur Matt. v. 25, 43, 44, seq.; Luc. vi. 27, 28, 35).
[132.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b3]
3. Quod amor in Dominum existat in charitate, quia in usu.
Hoc docet Ipse Dominus, ita apud Johannem:
“Qui habet praecepta mea et facit ea, ille est qui amat Me. ….Si quis amaverit Me, Verbum meum servat. ….Qui non amat Me, verba mea non servat” (xiv. 21, 23, 24).
Apud eundem:
“Si mandata mea servaveritis, manebitis in amore meo” (xv. 10).
Et apud eundem:
Jesus ter dixit Petro, “Amasne Me?” Et ter respondit Petrus quod amet Ipsum. Dixit Jesus ter, “Pasce agnos meos, et oves meas (xxi. 15-17):
pascere agnos et oves sunt usus seu bona charitatis apud illos qui praedicant Evangelium et amant Dominum. Inde patet quod amor in Dominum existat in charitate, quia in usu; tum etiam quod conjunctio amoris in Dominum cum charitate erga proximum, ita conjunctio Domini cum homine, sit in usu; et quod talis et tanta conjunctio sit, qualis et quantus est amor usus; est enim Dominus in usu ut in bono quod ab Ipso; et homo qui in amore usus est, in usu est sicut a se, sed usque agnoscit quod non sit ab illo sed a Domino. Homo enim non potest amare Dominum ex se, nec potest ex [se] amare usus; sed Dominus amat illum, et amorem suum in illo reciprocat, et quoque facit ut id appareat ei sicut amet Dominum ex se; hoc itaque est amor Domini a Domino. Inde etiam patet quomodo amor in Dominum existit in charitate seu in amore usus.
[133.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b4]
4. Quod usus sit rite, fideliter, sincere et juste fungi suo officio, et facere suam operam.
Non scitur nisi quam obscure, et modo ab aliquibus, quid in Verbo per bona charitatis, quae etiam vocantur “opera,” tum etiam “fructus,” et hic usus, proprie intelligitur. Ex Verbi sensu litterae creditur quod sint dare pauperibus, opem ferre egenis, benefacere viduis et pupillis, et similia: sed hi usus non per “fructus,” “opera” et bona charitatis ibi intelliguntur; sed intelligitur rite, fideliter, sincere et juste fungi suo officio, negotio et opera: cum hoc fit, consulitur commune seu publicum, ita quoque Patria, societas major et minor, ac concivis, socius et frater, qui sunt proximus in lato et stricto sensu, ut supra dictum est: quisque enim tunc, sive sit sacerdos, sive praefectus et officiarius, sive negotiator, sive operarius, facit usus cottidie, –sacerdos praedicatione, praefectus et officiarius administratione, mercator negotiatione, et operarius opera. Sit, pro exemplo, judex qui rite, fideliter, sincere et juste judicat; is facit proximo usus quoties judicat: minister similiter quoties docet: ita quoque reliqui. [134.] Quod tales usus per bona charitatis et per “opera” intelligantur, patet ex regimine Domini in caelis: ibi sicut in mundo omnes in aliqua functione ac ministratione sunt, seu in aliquo officio aut in aliqua opera; ac magnificentia, opulentia et felicitas est singulis secundum suam fidelitatem sinceritatem et justitiam ibi. Piger et ignavus non admittitur in caelum, sed ejicitur vel in infernum vel in desertum, ubi in omnium inopia et miseria vivit. Talia in caelis vocantur bona charitatis, opera, et usus. Omnis etiam fidelis, sincerus et justus in suo munere et opere in mundo, est quoque fidelis, sincerus et justus post excessum e mundo, et acceptatur in caelo ab angelis; et quoque secundum quale fidelitatis, sinceritatis et justitiae, est cuivis gaudium caeleste: causa est quia animus addictus suo muneri et operi ex amore usus, continetur una, et tunc in jucundo spirituali, quod est jucundum fidelitatis, sinceritatis et justitiae, ac detinetur a jucundo fraudis et malitiae, tum a jucundo solius confabulationis et epulationis, quod etiam jucundum otii est, ac otium est pulvinar diaboli. Quisque videre potest quod Dominus in horum amore non possit mansionem habere, sed quod in illorum possit.
[135.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b5]
5. Quod sint usus communes, qui etiam sunt usus charitatis.
Usus proprii et genuini charitatis sunt usus cujusvis functionis et administrationis, ut supra dictum, qui tunc fiunt bona charitatis, in quibus existit amor in Dominum, seu cum quibus hic amor conjunctus est, cum homo illa facit ex fidelitate et sinceritate spirituali, quae est apud illos qui amant usus quia usus sunt, et qui credunt {1} quod omne bonum sit a Domino. Sed praeter illos usus etiam dantur communes alii, –fideliter amare conjugem, rite educare liberos, prudenter disponere domum, juste agere cum servitiis ibi. Haec opera fiunt opera charitatis quando fiunt ex amore usus, et erga conjugem dum fiunt ex amore mutuo et casto; illi usus sunt usus, qui sunt charitatis, domestici. Sunt etiam usus communes alii; ut conferre sportas utiles et debitas ministerio Ecclesiae, quae bona fiunt usus charitatis quantum Ecclesia ut proximus in superiori gradu amatur: inter usus communes etiam est impendere sumptus et operas aedificandis et conservandis orphanotrophiis, xenodochiis, gymnasiis, et similibus aliis, qui quoad partem sunt adiaphori. Opem ferre egenis, viduis, pupillis, solum quia egeni, viduae et pupilli sunt, et dare mendicis solum quia mendici sunt, sunt usus charitatis externae, quae charitas vocatur pietas; sed non sunt usus charitatis internae nisi quantum ex ipso usu et amore ejus trahunt: charitas enim externa absque interna non est charitas; interna simul facit illam: charitas enim externa ex interna prudenter agit; at charitas externa absque interna, imprudenter ac saepius injuste.
@1 credunt pro “credit”$
[136.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b6]
6. Quod usus non fiant usus charitatis apud alium quam qui pugnat contra mala, quae ab inferno sunt.
Nam usus quos homo facit quamdiu in inferno est, hoc est, quamdiu amor qui facit vitam ejus ibi est et inde est, non sunt usus charitatis; illi enim nihil commune habent cum caelo, et in illis non est Dominus. Amor vitae hominis ibi et inde est quamdiu non pugnaverat contra mala quae ibi et inde sunt. Illa mala descripta exstant in Decalogo, et videbuntur in explicatione ejus. Illi usus, qui vel sub specie charitatis vel sub specie pietatis fiunt, descripti sunt in Verbo. Qui sub specie charitatis ita apud Matthaeum:
“Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Sed tunc confitebor iis, Non novi vos; discedite a Me, operarii iniquitatis” (vii. 22, 23).
Et qui sub specie pietatis apud Lucam:
“Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde estis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis” (xiii. 26, 27);
et quoque intellecti sunt per
Quinque virgines stultas quae non habebant oleum in lampadibus, ad quas cum venerunt, Sponsus dixit, “Non novi vos” (Matt. xxv. 1-12).
Quamdiu enim mala infernalia et diabolica per pugnam non remota sunt, homo potest facere usus, quibus tamen nihil charitatis et inde nihil pietatis inest; sunt enim interius conspurcati.
[137.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b7]
7. Quoniam illi sunt contra amorem in Dominum, et contra charitatem erga proximum.
Nam omnes usus, qui in sua essentia usus charitatis sunt, a Domino sunt, et fiunt ab Ipso per homines; et tunc in usu conjungit Se Dominus cum homine, seu amor in Dominum cum charitate erga proximum. Quod nemo possit facere aliquem usum nisi a Domino, docet Ipse apud Johannem:
“Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam” (xv. 5);
“fructus” est usus. Quod usus qui fiunt ab homine qui non pugnaverat aut pugnat contra mala, quae ab inferno sunt, sint contra amorem in Dominum et contra charitatem erga proximum, est quia mala, quae intus in illis usibus latent, sunt contra Dominum, ita contra amorem in Ipsum, et inde contra amorem usus, qui est charitas; nam infernum et caelum non possunt una esse, sunt enim opposita, seu unum contra alterum; quapropter illi qui tales usus faciunt, non amant proximum, hoc est commune et publicum, Ecclesiam, Patriam, societatem, concivem, socium et fratrem, qui in lato et stricto sensu sunt proximus. Quod ita sit, ab experientia perquam multa mihi patuit. Tales sunt usus illi intra hominem qui illos facit. Sed extra hominem usque sunt usus, etiam excitati a Domino apud hominem propter bonum commune et particulare, sed non facti a Domino; quare illi usus non remunerantur in caelo, sed remunerantur ac remunerandi sunt in mundo.
[138.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.b8]
8. Quod usus qui pro fine primo et ultimo habent proprium bonum, non sint usus charitatis.
Quod finis sit omne effectus seu omne usus, et quod Dominus sit ille finis, et quod ex fine sit quod usus sit usus charitatis, supra in hoc articulo confirmatum est. Cum itaque homo est finis, hoc est, proprium ejus bonum, tunc ille est omne effectus seu omne usus; inde fit usus ejus non usus essentia, sed apparentia, in quo vita est ex corpore, et non aliqua ex spiritu.
[139.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c1]
[c.] DE SAPIENTIA ET DE FIDE.
1. Quod fides non aliud sit quam veritas.
Christianus orbis, postquam cessavit charitas, ignorare coepit quod charitas et fides unum sint, proinde quod fides non detur ubi non charitas, et quod charitas ubi non fides. Ex ignorantia illa orta est caecitas quod nescirent quid charitas et quid fides. Coeptum tunc est separare illas, non modo cogitatione, sed etiam doctrina, et per id Christianam Ecclesiam, quae in se una est, dividere in plures, et has distinguere secundum dogmata fidei separatae. Quando charitas et fides apud hominem separatae sunt, tunc nescitur quid charitas et quid fides; charitas enim dabit ut fides sit, et fides docebit hoc; et quoque charitas illustrabit, et fides videbit; quare si separantur charitas et fides, non est una nec altera apud hominem; est sicut dum aufers candelam etiam aufers lucem, et fit caligo. Haec causa est quod per fidem [hodie] intelligatur id quod homo credit et non videt; quare dicitur quod hoc ac illud credendum sit; et vix aliquis dicit, “Non video,” sed “Credo.” Sic nemo scit num verum aut falsum sit. Ita caecus caecum ducit, et ambo cadunt in foveam. Quod fides non aliud sit quam veritas, quidem agnoscitur quando dicitur quod verum sit fidei, et quod fides sit veri; at si quaeritur num hoc et illud est veritas, respondetur “Est fidei,” nec amplius inquiritur. Ita acceptatur pro veritate fidei, clausis oculis et obturato intellectu, omne id in quod quisque natus est credere. Tale caecum ab antiquis nusquam vocatum est fides; sed id quod per aliquam lucem in cogitatione potuerunt agnoscere quod verum esset. Inde est quod in lingua Hebraea, veritas et fides una vox sint. Vox illa est amen et amuna.
[140.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c2]
2. Quod veritas fiat veritas quando percipitur et amatur; et quod dicatur fides quando scitur et cogitatur.
Defensores fidei separatae volunt ut credantur, dicentes quod spiritualia intellectu humano non comprehendi possint quia transcendunt illum; sed usque non negant illustrationem. Illustratio quam non negant intelligitur hic per perceptionem, ita per hoc, quod veritas fiat veritas quando percipitur et amatur. Sed usque amor veri dat ut veritas percepta fiat veritas, dat enim vitam. Quod illustratio sit illa perceptio, est quia omnis veritas in luce est, et intellectus hominis in illam lucem potest elevari. Quod omnis veritas in luce sit, est quia lux procedens a Domino ut Sole est ipsa veritas; inde est quod omne verum in caelo luceat, et quod Verbum quod est Divinum verum det angelis ibi communem lucem; quare etiam Dominus vocatur “Verbum,” et quoque “Lux” (Joh. i. 1, 2, 3). [141.] Quod intellectus humanus in illam lucem possit elevari, datum est scire ex multa experientia; etiam quod intellectus illorum qui non in amore veri sunt, modo sint in cupidine sciendi, aut in affectione gloriae ex ea: cum differentia quod illi qui in amore veri sunt, in luce caeli actualiter sint, et quod ideo in illustratione et perceptione veri sint cum legunt Verbum; reliqui autem non in illustratione et perceptione veri, sed modo in confirmatione principiorum suorum, quae non sciunt num vera sint vel num falsa: cum differentia etiam quod illi qui in amore veri sunt, cum legunt Verbum et ex eo cogitant, teneant visum intellectus sui constanter in ipso principio, et sic inquirunt num illud verum sit, antequam confirmatur; reliqui autem ex scientia memoriae assumunt principium, non volentes scire num verum sit, et illud, si eruditionis famam cupiunt, per Verbum et per rationem confirmant; et talis est genius eruditionis, qui est fastus, ut possit confirmare omne falsum usque ut appareat sibi et aliis sicut verum: ex eo haeretica, dissidia, et defensiones dogmatum dissentientium in Ecclesia; inde quoque differentia fit quod qui in amore veri sunt sapiant et spirituales fiant, reliqui autem maneant naturales et in spiritualibus insaniant. Quod veritas dicatur fides quando scitur et cogitatur, est quia veritas percepta fit dein res memoriae, quae creditur; inde etiam patet quod fides non aliud sit quam veritas.
[142.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c3]
3. Quod vera fidei ab una parte spectent Dominum, ab altera proximum.
Omnia vera spectant haec tria ut objecta sua universalia, –supra se Dominum et caelum, juxta se mundum et proximum, ac infra se diabolum et infernum; et vera docebunt hominem quomodo separari potest a diabolo et inferno, ac conjungi Domino et caelo, et hoc per vitam in mundo in quo est, et per vitam cum proximo cum quo est; per hanc et illam omnis separatio et conjunctio fit. Homo ut separetur a diabolo et inferno, et conjungatur Domino et caelo, sciet mala et ex illis falsa, quia haec sunt diabolus et infernum, ac sciet bona et ex illis vera, quia haec sunt Dominus et caelum. Quod mala et falsa sint diabolus et infernum, est quia illa inde sunt; et quod bona et vera sunt Dominus et caelum, est quia illa inde sunt. Homo nisi haec et illa sciat, non videt aliquam viam exitus ab inferno, ac viam introitus in caelum; vera docebunt illa, et vera quae docent data sunt homini in Verbo et ex Verbo; et quia via huc et illuc est e mundo, et in mundo est vita hominis et cum proximo ibi, ideo vita illa est via quam vera docent. Si itaque vita hominis est secundum vera Verbi, clauditur via ad infernum et ab inferno, et aperitur via ad Dominum et a Domino, ac vita hominis fit vita Domini apud illum. Hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Johannem,
“Ego sum via, veritas et vita” (xiv. 6).
Vicissim autem, si vita hominis est contra vera Verbi, tunc clauditur via a caelo et ad caelum, et aperitur via ad infernum et ab inferno, ac vita hominis non fit vita sed fit mors. Quod vita Domini apud hominem sit vita charitatis erga proximum, et quod conjunctio sit in amore usuum, supra de charitate dictum est; et quia vera hanc vitam docent, patet quod illa ab una parte spectent Dominum, et ab altera proximum.
[143.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c4]
4. Quod vera doceant quomodo Dominus adeundus sit, dein quomodo Dominus per hominem usus faciat.
Quomodo Dominus aditur nunc dictum est, et in explicatione Decalogi ample dicetur; quomodo autem Dominus dein apud hominem usus facit, nunc dicetur, Notum est quod homo non possit facere aliquod bonum a se quod in se bonum est, sed quod a Domino; proinde non aliquem usum qui in se usus est, usus enim est bonum; ex quo sequitur quod Dominus omnem usum qui est bonum per hominem faciat. Quod Dominus velit ut homo bonum faciat sicut ex se, alibi ostensum est; quomodo autem homo facturus est bonum sicut ex se, etiam vera Verbi docent; et quia vera docent id, patet quod vera sint scientiae et cogitationis, et quod bona sint voluntatis et facti, et quod sic vera fiant bona per velle et facere; quod enim homo vult et facit hoc vocat bonum, at quod homo scit et cogitat hoc vocat verum; et quod in facto, ita in bono, sit et velle et cogitare et scire. Complexus itaque illorum in ultimo est bonum; hoc in se formam externam habet ex veris in cogitatione, ac formam internam ex amore voluntatis. Quomodo autem Dominus facit usus, qui sunt bona, apud hominem, in explicatione legum Divinae Ipsius Providentiae etiam dictum et ostensum est.
[144.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c5]
5. Quod utrumque doceant vera spiritualia, moralia, et civilia.
Primum dicetur quid vera spiritualia, vera moralia, et vera civilia; secundo, quod homo spiritualis etiam sit homo moralis et civilis; tertio, quod spirituale sit in morali et civili; quarto, quod si separantur non sit conjunctio cum Domino.
(1.) Quid vera spiritualia, vera moralia, et vera civilia. Vera spiritualia sunt quae Verbum docet de Deo, quod sit unus universi Creator; quod sit infinitus, aeternus, omnipotens, omniscius, omnipraesens, providens; quod Dominus quoad Humanum sit Filius Ipsius; quod Deus Creator et Ipse unum sit; quod sit Redemptor, Reformator, Regenerator et Salvator; quod sit Dominus caeli et terrae; quod sit Divinus Amor et Divina Sapientia; quod sit ipsum Bonum et ipsum Verum; quod sit ipsa Vita; quod omne amoris, charitatis et boni, tum omne sapientiae, fidei et veri sit ab Ipso et nihil ab homine; et inde quod nulli homini sit meritum ab aliquo amore, charitate et bono, nec ab aliqua sapientia, fide et vero; quod ideo solus adorandus; sic porro quod Verbum sanctum Divinum sit, quod vita post mortem sit, quod caelum et infernum sint, caelum pro illis qui bene vivunt, ac infernum pro illis [qui male vivunt]; et plura quae doctrinae ex Verbo, ut de Baptismo et Sancta Cena: haec et similia sunt proprie vera spiritualia. Vera autem moralia sunt quae Verbum docet de vita hominis cum proximo, quae vocatur charitas, cujus bona quae sunt usus in summa se referunt ad justitiam et aequitatem, ad sinceritatem et rectitudinem, ad castitatem, ad temperantiam, ad veritatem, ad prudentiam, et ad benevolentiam; ad vera moralis vitae etiam pertinent opposita, quae destruunt charitatem, et in summa se referunt ad injustitiam et inaequitatem, ad insinceritatem et fraudem, ad lasciviam, ad intemperantiam, ad mendacium, ad astutiam, ad inimicitiam, odium et vindictam, et ad malevolentiam. Quod haec quoque vera vitae moralis dicantur, est quia omnia quae homo cogitat quod ita sit, sive sit malum sive bonum, refert inter vera; dicit enim verum esse quod hoc malum et hoc bonum sit: haec sunt vera moralia. Vera autem civilia sunt leges civiles regnorum et civitatum, quae in summa se referunt ad plures justitias quae fient, et in opposito ad varias violentias quae actu existunt.
[145.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c5(2)]
(2.) Quod homo spiritualis etiam sit homo moralis et civilis. Creditur a multis {1} quod spirituales sint qui sciunt vera spiritualia supra enumerata, et magis qui loquuntur illa, et adhuc magis qui aliquo intellectu percipiunt illa; usque tamen non sunt spirituales; est modo scire, et ex scientia cogitare et loqui, et ex dote intellectus quae cuivis homini est percipere, et haec sola non faciunt hominem spiritualem; deest amor illis ex Domino, et amor a Domino est amor usuum, qui vocatur charitas; in hac Dominus Se conjungit homini et facit illum spiritualem, facit enim tunc a Domino usus, et non a semet. Hoc docet Dominus multis in locis in Verbo, ac ita apud Johannem:
“Manete in Me, etiam Ego in vobis. Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso nisi manserit in vite, ita neque vos nisi in Me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam” (xv. 4, 5);
“fructus” sunt usus seu bona charitatis, et bona charitatis non aliud sunt quam bona moralia. Inde patet quod homo spiritualis sit etiam homo moralis. Quod homo moralis sit quoque homo civilis est quia leges civiles sunt ipsi usus in actu, qui vocantur exercitia, opera et facta. Sit pro exemplo septimum {2} praeceptum Decalogi, “Non furaberis.” Spirituale in illo praecepto est, non aliquid auferre Domino, et sibi tribuere, ac dicere quod suum sit; tum etiam non per falsa auferre alicui suae fidei vera: morale in illo est, non insincere, injuste, et fraudulenter agere cum proximo, et surripere ejus opes: civile autem est, non furari. Quis non videre potest quod homo qui ducitur a Domino, et per id est spiritualis homo, sit etiam moralis et civilis homo? [147.] Sit etiam quintum {3} praeceptum in exemplum, “Non occides.” Spirituale in illo est, Non negabis Deum, ita Dominum, nam negare Ipsum est occidere et crucifigere Ipsum apud se; tum Non vitam spiritualem hominis destrues, nam sic animam ejus occides. Morale est, Non odio habebis proximum, ac vindictam de illo cupies; odium {4} enim et vindicta necem ejus in se habet. Et civile est, Non occides corpus ejus. Ex hoc etiam videtur quod homo spiritualis, qui est qui ducitur a Domino, etiam moralis et civilis homo sit; aliter qui ducitur a semet, de quo sequitur.
[148.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c5(3)]
(3.) Quod spirituale sit in morali et civili. Hoc sequitur a supra dictis, quod Dominus Se conjungat cum homine in amore usuum, seu in charitate erga proximum; spirituale est ex conjunctione Domini, morale est ex charitate, et civile ex exercitio ejus. Spirituale in homine erit ut salvetur; et illud est a Domino, non supra aut extra illum, sed intra illum: id non potest esse in sola hominis scientia et inde cogitatione et loquela; erit in vita ejus, et vita ejus est velle et facere; quare cum scire et cogitare est quoque velle et facere, tunc est spirituale in morali et civili. Si dixerint, “Quomodo possim velle et facere?” respondetur, Pugna contra mala quae ab inferno sunt, et voles et facies, non a te sed a Domino, nam remotis malis Dominus omnia facit.
[149.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c5(4)]
(4.) Quod si separantur, non sit conjunctio cum Domino. Hoc videri potest a ratione et ab experientia. A ratione: –Si homini talis memoria et talis intellectus sit ut scire {5} et percipere possit omnia vera caeli et Ecclesiae, et non aliqua vult facere, nonne de illo dicitur quod sit homo intelligens, sed malus? immo etiam quod eo plus puniendus sit? Inde sequitur quod qui separat spirituale a morali et civili non sit homo spiritualis, nec moralis, nec civilis. Ad experientia: –Sunt tales in mundo; et cum talibus locutus sum post mortem, et audivi quod scirent omnia Verbi, et inde multa vera, et crediderunt quod per illud lucerent in caelo sicut stellae; sed cum explorata est vita illorum, deprehensa est illa mere corporea et mundana, et ex malis et flagitiis, quae secum cogitaverunt et voluerunt, infernalis; ideo ablata sunt illis omnia quae sciverunt ex Verbo, et facti sunt voluntates suae, et conjecti in infernum ad similes, ubi locuti sunt insane secundum cogitationes suas in mundo, et fecerunt turpia secundum amores suos ibi.
@1 credunt multa” cum deletis cohaeret.$
@2 septimum pro “quintum”$
@3 quintum pro “septimum”$
@4 odium pro “odio”$
@5 scire pro “vera scire”:–“vera” cum deletis cohaeret.$
[150.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c6]
6. Quod fides sit scire et cogitare illa, et charitas velle et facere illa.
Quod veritas dicatur fides quando homo scit et cogitat illam, supra confirmatum est; quod autem veritas fiat charitas quando homo vult et facit illam, nunc confirmabitur. Veritas est sicut semen, quod, extra terram spectatum, est modo semen; at cum venit in terram fit planta aut arbor, ac induit formam suam et inde aliud nomen. Veritas etiam est sicut vestis, quae extra hominem est modo pannus accommodatus {1} corpori; sed cum induitur, fit amictus in quo est homo. Simile est cum veritate et charitate. Veritas dum scitur et cogitatur est modo veritas, et vocatur fides; cum autem homo illam vult et facit, fit illa charitas; prorsus sicut semen fit planta aut arbor, aut sicut pannus fit amictus in quo homo. [151.] Scientia et inde cogitatio sunt quoque duae facultates distinctae a voluntate et inde facto, et quoque separari possunt; homo enim potest scire et cogitare multa quae non vult et inde facit; at separatae non faciunt vitam hominis, sed conjunctae faciunt. Simile est cum fide et charitate. Illustrentur haec adhuc per comparationes. Lux et calor in mundo sunt duo distincta, quae et separari et conjungi possunt; separantur etiam tempore hiemis, et conjunguntur tempore aestatis; at separatae non faciunt vitam vegetabilem, hoc est, non producunt aliquid, at conjunctae faciunt et producunt. Adhuc, pulmo et cor in homine sunt duo distincta, quorum motus et separari et conjungi possunt; separantur in deliquiis et suffocationibus; sed separati {2} non faciunt vitam corporis hominis, at conjuncti {3} faciunt. Simile est cum scientia et inde cogitatione hominis, quarum est fides, ac cum voluntate et facto, quorum est charitas; pulmo etiam correspondet cogitationi et inde fidei, ac similiter lux; et cor correspondet voluntati et inde charitati, similiter calor. Ex his videri potest quod in fide separata a charitate non plus vitae sit quam in scire et cogitare separatis a velle et facere; vita quae inest, est solum quod velit cogitare, et faciat se loqui, ita credere.
@1 accommodatus pro “accommodata”$
@2 separati pro “separata”$
@3 conjuncti pro “conjunctae”$
[152.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c7]
7. Quare cum Divinus amor Domini existit apud hominem in charitate, quae est velle et facere vera, Divina sapientia Domini existit apud hominem in fide, quae est scire et cogitare vera.
Quid Divinus amor Domini et quid Divina sapientia Ipsius, supra dictum est; de charitate et fide, et de conjunctione Domini in amore usuum qui est charitas apud hominem, etiam dictum est; nunc etiam de conjunctione Domini cum fide apud illum dicetur. Dominus conjungit Se cum homine in charitate et ex illa in fide, non autem in fide et ex illa in charitate: causa est quia conjunctio Domini cum homine est in amore voluntatis ejus qui facit vitam ejus, ita in charitate quae facit vitam spiritualem ejus; ex hac Dominus vivificat vera cogitationis, quae vocantur vera fidei, et conjungit illa vitae. Vera prima apud hominem, quae vocantur fides, nondum sunt viva; sunt enim solius memoriae et inde cogitationis et loquelae, adjuncta amori ejus naturali, qui ex sua cupidine sciendi haurit illa, et ex sua cupidine gloriationis ex scientia vel ex eruditione excitat illa, ut vel cogitet vel loquatur illa. At illa vera tunc primum vivificantur quando homo regeneratur, quod fit per vitam secundum illa, quae vita est charitas. Tunc mens spiritualis hominis aperitur, in qua fit conjunctio Domini cum homine, et inde vivificantur vera infantiae, pueritiae, et primae adolescentiae hominis. Conjunctio tum fit Divini amoris et [Divinae] sapientiae cum charitate apud hominem, ac Divinae sapientiae et Divini amoris in fide apud illum, ac facit ut sicut Divinus amor et Divina sapientia in Domino unum sunt, etiam charitas et fides apud hominem unum sint. Sed de hac re plura dicentur in explicatione Decalogi.
[153.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XI.c8]
8. [Quod conjunctio charitatis et fidei sit reciproca.]
Quod conjunctio charitatis et fidei sit reciproca, explicatum est supra, ubi de conjunctione amoris et sapientiae reciproca actum est, et illa illustrata est per correspondentiam cum conjunctione reciproca cordis et pulmonis.
12. [154.] XII. QUOD DOMINUS PER DIVINUM SUUM AMOREM ET DIVINAM SUAM SAPIENTIAM ANIMET OMNIA IN CAELO ET OMNIA IN MUNDO USQUE AD ULTIMO ILLORUM, QUAEDAM UT VIVANT, ET QUAEDAM UT SINT ET EXISTANT.
Oculus videt universum, et mens cogitat de illo, primum quod creatum sit, et postea a quo creatum. Mens quae cogitat ex oculo, cogitat quod creatum sit a Natura; quae autem non ex oculo, cogitat quod ex Deo; mens autem quae mediam viam it, cogitat quod sit ex Ente, cujus non ideam habet, percipit enim quod non aliquid ex nihilo sit; sed haec mens cadit in Naturam, quia de infinito habet ideam spatii, et de aeterno ideam temporis. Hi sunt naturales interiores; et illi qui de Natura ut creatrice simpliciter cogitant, sunt naturales exteriores. Illi autem qui de Deo, quod sit Creator universi, ex religione simpliciter cogitant, sunt spirituales exteriores; qui autem de Deo, quod sit Creator universi, ex religione sapienter cogitant, sunt spirituales interiores; sed hi et illi cogitant ex Domino. Nunc ut percipiatur et sic sciatur quod omnia creata sint a Deo, qui est Dominus ab aeterno, Ipse Divinus Amor et Ipsa Divina Sapientia, ita Ipsa Vita, distincte progrediendum est; quod fiet hoc ordine:–
1. Quod Dominus sit Sol in caelo angelico.
2. Quod ex illo Sole sit origo omnium.
3. Quod ex illo Sole praesentia Domini sit ubivis.
4. Quod omnia quae creata sunt, ad obsequium ipsius Vitae, quae est Dominus, creata sint.
5. Quod animae vitae, et animae viventes, et animae vegetativae, a vita quae a Domino animentur per usus et secundum illos.
[155.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.1]
1. [Quod Dominus sit Sol in caelo angelico.]
Quod Dominus sit Sol in caelo angelico, hactenus ignoratum est, quia ignotum fuit quod mundus spiritualis sit distinctus a mundo naturali, et quod ille sit supra hunc, et non commune inter se habeant quam sicut prius et posterius, et sicut causa et effectus. Inde ignotum fuit quid spirituale, et insuper quod in illo mundo sint angeli et spiritus, et quod hi et illi sint homines in omni similitudine cum hominibus in mundo, cum sola differentia quod illi sint spirituales, et homines naturales; tum quod omnia quae ibi sint ex sola origine spirituali, et quod omnia quae hic sint ex origine tam spirituali quam naturali. Et quia haec ignorata sunt, etiam ignotum fuit quod alia lux et alius calor sint angelis et spiritibus quam hominibus; et quod lux et calor ibi trahant suam essentiam a Sole illorum, sicut lux et calor trahunt suam essentiam a sole nostro; proinde quod essentia lucis et caloris e Sole illorum sit spiritualis, et quod essentia lucis et caloris e sole nostro sit naturalis, cui tamen spirituale ex Sole illorum adjunctum est, quod apud hominem illustrat ejus intellectum cum naturale ejus oculum. [156.] Ex his et illis patet quod Sol mundi spiritualis sit in essentia sua id a quo omne spirituale trahit suum ortum; et quod sol mundi naturalis sit in essentia sua id a quo omne naturale trahit suum ortum. Spirituale non aliunde potest essentiam trahere quam ex Divino amore et ex Divina sapientia, nam amare et sapere est spirituale; naturale autem non potest aliunde trahere suam essentiam quam ex puro igne et ex pura luce. Inde nunc sequitur quod Sol mundi spiritualis in suo esse sit Deus, qui est Dominus ab aeterno, et quod calor ex illo Sole sit amor, et lux ex illo Sole sit sapientia. Quod hactenus non aliquid revelatum sit de illo Sole, tametsi ille multis in locis in Verbo intelligitur ubi Sol nominatur, est quia non revelandum erat priusquam ultimum judicium peractum sit, et a Domino nova Ecclesia quae est Nova Hierosolyma instauranda est; quod non prius revelatum sit, sunt plures causae, quas afferre non hujus loci est. Quando semel notum factum est quod angeli et spiritus sint homines, et illi vivant inter se sicut homines in mundo, ac illi prorsus supra Naturam, et homines intra Naturam, ex ratione tunc concludi potest quod alius illis Sol sit, et quod ille sit ex quo omne amoris et omne sapientiae ducit originem, et inde omne vitae vere humanae. Quod ille Sol mihi visus sit, et quoque in illo Dominus, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 116-140), et in opusculo De Planetis et de Telluribus in Universo (n. 40-42).
[157.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.2]
2. Quod ex illo Sole sit origo omnium.
Non potest ab ullo cogitari quod universum ab aeterno sit, et quod a nihilo; et inde non potest negari quin creatum sit, et ab aliquo, et quod Ille sit ipsum Esse in se infinitum et aeternum, ipse Amor, ipsa Sapientia, et ipsa Vita; et quod etiam sit centrum commune, a quo spectat, regit et providet omnia ut praesentia, cum quo conjunctio datur, et secundum conjunctionem vita amoris et sapientiae, ac beatitudo et felicitas; et quod illud centrum appareat coram angelis ut Sol igneus et flammeus, et quod apparentia illa sit ex Divino amore et ex Divina sapientia quae procedunt ab Ipso, ex quibus omne spirituale existit, et per spirituale, medio sole mundi, omne naturale. Mens humana, ex intellectu qui in veritates lucis potest elevari, si vult, potest videre quod universum a Deo, qui talis et qui unus, creatum sit. [158.] Cum itaque bini soles sunt, unus mundi spiritualis et alter mundi naturalis, et Sol mundi spiritualis a primo [ad] ultima spectat, et sol mundi naturalis a medio ad ultima spectat, patet quod Sol mundi spiritualis –in quo Deus, et qui ex Deo, qui ipsa Vita –sit ex quo omnia facta et creata sunt; et quod sol mundi –in quo ignis, et qui ex igne, qui non vita –sit per quem illa solum creata sunt quae infra medium sunt, et quae in se mortua sunt. Quare agnoscere Naturam, quae in se mortua est, est adorare ignem qui in sole mundi est: illi qui hoc faciunt sunt mortui. At agnoscere Vitam creatricem est adorare Deum, qui in Sole caeli est: illi qui hoc faciunt sunt vivi. Homines mortui dicuntur qui in inferno sunt; homines autem vivi dicuntur qui in caelo sunt.
[159.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.3]
3. Quod ex illo Sole sit praesentia Domini ubivis.
Quod Domino omnipraesentia sit, ex Verbo in Ecclesia notum est; et quid Ipsius omnipraesentia, et qualis, prius dictum est: hic, quomodo comprehendi potest, dicetur. Comprehendi potest ex correspondentia solis mundi cum Sole caeli, et inde Naturae cum Vita; quae correspondentia inservit etiam pro comparatione. Quisque novit quod sol mundi sit ubivis in suo mundo, et quod praesentia ejus existat per lucem et per calorem; quae praesentia talis est, tametsi distat, ut sit quasi in illis. Differentia est quod calor quem emittit sit ignis in sua origine, et lux quam etiam emittit sit flamma inde in sua origine; et quod omnia quae per solem illum creata sunt, sint recipientia ejus, perfecta magis et minus secundum formas et distantias. Inde est quod omnia mundi naturalis secundum praesentiam sui solis crescant, et secundum absentiam ejus decrescant: crescunt sicut calor cum luce ejus unum facit; decrescunt sicut calor cum luce ejus non unum facit. Sed hic sol ita operatur in illa quae infra illum sunt, quae vocantur naturalia; at prorsus nihil operatur in illa quae supra illum sunt, et vocantur spiritualia: operari enim in inferiora est secundum ordinem; at operari in superiora est contra ordinem {1} nam id est operari in illa ex quibus sunt; at operari in inferiora est secundum ordinem, nam id est operari in illa quae ex illo sunt. Sol caeli est ex quo sol mundi est, et spiritualia sunt ex quibus naturalia. Ex hac comparatione aliquatenus videri potest praesentia ex sole.
[160.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.3(2)]
At praesentia Solis caeli est universalis, non solum in mundo spirituali ubi sunt angeli et spiritus, sed etiam in mundo naturali ubi sunt homines; nam homines non aliunde amorem voluntatis suae ac sapientiam intellectus sui recipiunt: et absque illo Sole non viveret ullum animal, nec existeret ullum vegetabile; de qua re videantur quae prius dicta et illustrata sunt. Praesentia hujus Solis etiam existit per calorem et lucem, sed calor ejus in sua essentia est amor, et lux ejus in sua essentia est sapientia; quibus lux et calor solis mundi succenturiat, addendo id per quod existant in Natura ac subsistant ibi. Sed praesentia Solis caeli per spiritualem calorem et lucem differt a praesentia solis mundi quae est per naturalem calorem et lucem [in eo], quod praesentia Solis caeli sit universalis et dominans tam in mundo spirituali quam in mundo naturali, praesentia autem solis mundi est modo specialis pro mundo naturali, et ibi famulans; tum quod praesentia Solis caeli non sit in extenso spatii et temporis, praesentia autem solis mundi est in illis, nam extensum spatii et temporis cum Natura creatum est. Inde est quod praesentia Solis caeli sit omnipraesentia.
[161.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.3(3)]
Praesentia Solis caeli in se spectata est constans, Sol enim caeli est semper in suo ortu et in sua potentia; sed apud recipientes, qui imprimis sunt angeli, spiritus, et homines, est inconstans et non in sua potentia, variatur enim secundum receptionem. In hoc correspondet illi Soli sol mundi, quod hic etiam sit constans in suo loco et in sua virtute, sed quod fiat in tellure, quae est recipiens, inconstans et non in sua virtute; variatur enim secundum hujus conversiones circum axem quae faciunt dies et noctes, et secundum progressiones circum solem quae faciunt veres, aestates, autumnos, et hiemes. Ex his apparet correspondentia naturalium mundi cum spiritualibus caeli. Praesentia Solis caeli etiam in mundo naturali aliquatenus illustrari potest a praesentia intellectus et voluntatis in corpore hominis: ibi quod intellectus cogitat, hoc momento loquitur os; et quod voluntas intendit, hoc momento facit corpus; est enim mens hominis ejus mundus spiritualis, et corpus ejus est ejus mundus naturalis; inde est quod homo ab antiquis dictus sit microcosmus. Ex his intellectis potest homo sapiens videre et percipere operationem Divinam et influxum spiritualem in objectis Naturae, sive sit arbor cum suo fructu, sive planta cum suo semine, sive sit vermis cum eruca et papilione ex illo, sive sit apis cum ejus melle et cera, sive sit aliud animal, et ridere ad insaniam illorum qui in illis solam Naturam vident et percipiunt.
@1 “est contra ordinem” e verbis ab auctore deletis restitui.$
[162.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.4]
4. Quod omnia quae creata sunt, ad obsequia ipsius Vitae, quae est Dominus, creata sint.
Primum aliquid dicetur de vita, et postea de creatione omnium ad obsequia vitae. Vita est amor et sapientia; nam quantum homo amat Deum et proximum, per sapientiam, tantum vivit. Ipsa autem vita, quae omnium est vita, est Divinus amor et Divina sapientia; Divinus amor est esse vitae, et Divina sapientia est existere ejus; hoc unitum alteri reciproce est Dominus; utrumque, tam Divinum esse quam Divinum existere, est infinitum ac aeternum, quia Divinus amor est infinitus et aeternus, ac Divina sapientia est infinita et aeterna. Haec tamen et ille potest conjunctionem habere cum angelo et cum homine, tametsi non datur ratio finiti et infiniti. Sed quia sub intellectum aegre cadit quomodo potest aliqua conjunctio dari cum non datur ratio, ideo explicabitur. Non datur aliqua ratio inter naturale et spirituale, sed datur conjunctio per correspondentias; nec datur ratio inter spirituale in quo sunt angeli ultimi caeli cum caelesti in quo sunt angeli supremi caeli, sed datur conjunctio per correspondentias; similiter non datur ratio inter caeleste in quo sunt angeli supremi caeli cum Divino Domini, sed usque datur conjunctio per correspondentias: qualis conjunctio est per correspondentias, alibi dictum et ostensum est.
[163.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.4(2)]
Quod Divinum sit infinitum et aeternum est quia est omne in omnibus vitae amoris et sapientiae apud angelos et apud homines; ac hi et illi sunt creati recipientes vitae a Domino, ita finiti, et Dominus est increatus, in Se Vita, et inde ipsa Vita; quare si multiplicarentur homines et ex illis angeli et spiritus in aeternum, usque Dominus vitam illis dat, et ex Se ducit illos in singularissimis; ut supra, ubi de Divina Providentia Ipsius actum est, videatur confirmatum: in hoc est aeternum, et ubi aeternum ibi etiam est infinitum. Quoniam non est aliqua ratio inter infinitum et finitum, caveat sibi omnis ne cogitet de infinito sicut de nullo. De nullo non potest dici infinitum et aeternum, nec conjunctio cum aliquo; ex nullo nec aliquid fit: sed Divinum infinitum et aeternum est ipsum esse, ex quo finitum creatur, cum quo conjunctio datur. Sed hoc multis ample illustrari potuisset per comparationem naturalium cum spiritualibus, inter quae non datur ratio, sed usque conjunctio per correspondentias; talis est omnis causa {1} et effectus inter se, tale est prius et posterius inter se, et talis est superior gradus et inferior inter se, et talis est amor et sapientia hominum et angelorum inter se; sed usque amor et sapientia angelorum, tametsi ineffabilis et incomprehensibilis est homini, usque uterque finitus est, nec capax infiniti nisi per correspondentias.
[164.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.4(3)]
Quod omnia ad obsequia Vitae, quae est Dominus, creata sint, sequitur in suo ordine ex eo, quod homines et ex illis angeli creati sint ad recipiendam vitam a Domino, et quoque non sunt nisi quam receptacula, tametsi in libero in quo tenentur a Domino apparent illi Sicut non receptacula forent; sed tamen usque sunt tam boni quam mali; liberum enim, in quo tenentur, est quoque a Domino. Vita hominum et angelorum est intelligere, et inde cogitare et loqui; et est velle, et inde facere; quare haec quoque sunt vitae a Domino, quia sunt vitae effectus. Omnia quae in mundo creata sunt, ad usum, emolumentum, etiam ad delectamentum hominum creata sunt; quaedam proxime, quaedam remote. Nunc quia haec propter hominem creata Sunt, sequitur quod sint ad obsequia Domini, qui est Vita apud illos. Videtur quasi obsequia sint apud bonos, quia hi vivunt a Domino, sed non apud malos; sed usque illa quae creata sunt, aeque his sicut illis cedunt usus, emolumentum, et delectamentum: dicit enim Dominus quod
Solem suum exoriri faciat super malos et bonos, et pluviam mittat super justos et injustos (Matt. v. 45).
Quod nec illi aliquid vitae a Se habeant, et quod ducantur usque a Domino, illis nescientibus et nolentibus, videri potest in locis ubi actum est de vita illorum qui in inferno sunt.
@1 causa:–hoc verbum, in Editione Photolithographica, est semideletum.$
[165.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.5]
5. {1} Quod animae vitae, et animae viventes, et animae vegetativae, a vita quae a Domino, animentur per usus et secundum illos.
Per animas vitae intelliguntur homines et angeli; per animas viventes intelliguntur animalia, quae in Verbo etiam “animae viventes” vocantur; et per animas vegetativas intelliguntur arbores et plantae omnis generis. Quod animae vitae, seu homines et angeli, animentur a vita quae a Domino, in praecedentibus actum est. Quod animae viventes, seu animalia, animentur per vitam a Domino, est etiam in praecedentibus [ostensum] a Domino. Similiter quod animae vegetativae; sunt enim hae animae usus qui Sunt ultimi effectus vitae; et animae viventes sunt affectiones varii generis, correspondentes vitae illorum qui in mundo spirituali sunt, ex qua correspondentia dici possunt vitae mediatae. Per animationem intelligitur non modo quod vivant, sed etiam quod sint et existant. Quod continuo animentur, hoc est, vivant, sint, et existant a Domino, est quia creatio, dum semel perfecta est, usque continuatur per influxum a Sole caeli. Nisi inde influxus continuus esset, perirent omnia; nam influxus solis mundi nihil est absque illo; nam hic solum est causa instrumentalis, ille autem principalis. Correspondentia caloris et ejus effectus est cum vita amoris Domini, et correspondentia lucis et ejus effectus est cum vita sapientiae Domini; nam Divinus amor procedens a Sole caeli est calor in mundo spirituali, et Divina sapientia procedens ab illo Sole est lux ibi: his correspondent calor et lux solis mundi, nam omne est correspondentia.
[166.] [DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.5(2)]
Quomodo autem Dominus ex suo Divino amore et Divina sapientia, quae sunt ipsa Vita, influit, et animat universum creatum, paucis etiam dicetur, Divinum procedens est quod circum Ipsum apparet angelis sicut Sol; et ex hoc procedit Divinum Ipsius per spirituales atmosphaeras quas creaverat ad translationem lucis et caloris usque ad angelos, et quas accommodaverat vitae tam mentis quam corporis illorum, ut ex luce intelligentiam recipiant, tum etiam ut videant, et quoque ut secundum correspondentiam respirent, nam angeli respirant sicut homines; ac ut ex calore amorem recipiant, tum etiam ut sentiant, et quoque ut secundum correspondentiam pulset cor eorum, nam angeli pulsu cordis gaudent sicut homines. Spirituales illae atmosphaerae augentur densitate per gradus discretos, de quibus supra actum est, usque ad angelos infimi caeli, quibus sic accommodatae fiunt. Inde est quod angeli supremi caeli vivant sicut in pura aura, angeli medii caeli sicut in aethere, et angeli infimi caeli sicut in aere. Sub his atmosphaeris, in unoquovis caelo, sunt terrae super quibus habitant, et sunt palatia et domus illorum, tum horti paradisiaci, praeter novalia, roseta et vireta, quae nova quovis mane existunt, singula secundum receptionem amoris et sapientiae apud angelos a Domino. Omnia haec ex origine spirituali sunt, et ex nulla naturali; origo spiritualis est vita a Domino.
[DE DIVINA SAPIENTIA. SECTIO XII.5(3)]
Ad horum correspondentiam creata sunt omnia quae in mundo naturali apparent, ubi ideo similia existunt, cum differentia quod haec similiter ex origine spirituali sint, sed simul ex origine naturali; naturalis origo adjecta est, ut simul materialia sint, et inde fixa, propter finem creationis humani generis, quae non dari potest quam in ultimis ubi est plenum; ac ut ex genere humano sicut seminario incolae mundi spiritualis, qui sunt angeli, existant: hic finis primus et ultimus creationis. [167.] Sed plena idea creationis seu existentiae omnium in suo ordine a Vita quae est Dominus, non potest dari propter arcana, quae in caelo nota sunt, et quidem mecum communicata; sed quia plena sunt talibus quae altius recondita sunt in scientiis, non possunt describi nisi per libros, et vix tunc ad intellectum; quorum tamen haec summa est: –Quod Sol caeli, in quo est Dominus, sit centrum commune universi; et quod omnia ejus sint peripheriae et peripheriae usque ad ultimam; et quod has ex solo Se regat sicut unum continuum, sed medias ex ultima; ac quod perpetuo illas animet et actuet, tam facile sicut homo ex intellectu et voluntate animat et actuat suum corpus; et quod influxus fiat in usus et ex illis in formas illorum.
[Memorandum Auctoris:–](Sequitur Idea Angelica, –quod vel inseratur, vel adjungatur Appendicis loco, vel in notis.)
@1 5 pro “xii.”$
[168.] IDEA ANGELICA DE CREATIONE UNIVERSI A DOMINO.
Idea angelica de universo creato a Domino est talis: –Quod Deus Centrum sit, et quod Homo; et nisi Deus Homo esset, non dabilis fuisset creatio; et quod Dominus ab aeterno sit ille Deus. De creatione: –Quod Dominus ab aeterno, seu Deus, per Divinum suum procedens creaverit universum et omnia ibi; et quia Divinum procedens est quoque ipsa Vita, quod omnia ex Vita et per Vitam creata sint: et quod Divinum procedens proximum sit quod coram angelis apparet ut Sol; quod ille coram oculis illorum appareat igneus et flammeus, quod fit quia Divinum procedens est Divinus amor et Divina sapientia, quorum talis apparentia est e longinquo (addentes, quod illud Divinum procedens sit quod antiqui effigiarunt per circulos aureos aut lucidos, puros, circum caput Dei, et quos pictores hodierni ex antiquo adhuc retinent). Dixerunt quod ex illo Sole, ut magno centro, procedant circuli, unus post alterum et unus ab altero usque ad ultimum, ubi finis illorum, subsistens in quiete; et quod illi circuli, quorum unus est ab altero et unus post alterum, apparentes ut extensi in latum et in longum, sint atmosphaerae spirituales, quas lux et calor a Sole illorum implet, et per quas se propagat ad ultimum circulum; et quod in ultimo, mediis illis atmosphaeris, et postea mediis atmosphaeris naturalibus quae a sole mundi sunt, facta sit creatio terrae, et super illa omnium quae usui sunt, quae creatio postea per generationes ex seminibus, in uteris vel in ovis, continuatur. Illi angeli qui sciverunt quod universum, ita creatum, esset opus continuum a Creatore usque ad ultima, et quia opus continuum, quod sicut unum concatenatum a Domino, qui Centrum commune, penderet, actuaretur et regeretur, dixerunt quod Primum procedens continuaretur usque ad ultima per gradus discretos, prorsus sicut finis per causas in effectus, aut sicut producens et producta in continua serie; et quod continuatio non solum esset in, sed etiam circum, a Primo et inde ab omni priori in omne posterius usque ad postremum; et quod sic Primum, et ab illo posteriora, in suo ordine in postremo seu ultimo coexistant. Ex hoc continuo, sicut uno, fuit illis idea de Domino quod esset omne in omnibus, quod esset omnipotens, omnipraesens et omnisciens, quod infinitus ac aeternus; et quoque idea quid esset ordo secundum quem Dominus, per Divinum Suum amorem et Divinam suam Sapientiam, omnia disponit, providet et gubernat.
Quaesitum est, “Unde tunc infernum?” Dixerunt, “Ex libero hominis, sine quo homo non foret homo;” quod homo ex libero illo ruperit continuum in se; quo rupto, separatio facta est; et continuum, quod a creatione in illo fuit, factum est sicut catena, seu concatenatum opus, quod ruptis et evulsis supra uncis decidit, et postea a tenuibus filis pendet. Separatio aut ruptio facta est et fit per negationem Dei.
[169.] [FRAGMENTA E PAGINA ULTIMA AUCTORIS CHIROGRAPHI.]
Quod per illum calorem et illam lucem creata sint omnia quae in mundo spirituali sunt, et quae in mundo naturali.
Quod gradus illius caloris et lucis sint.
Quod tres gradus illius lucis et caloris sint ad ultima mundi spiritualis, et quod postea tres gradus ad ultima mundi naturalis.
Quod Deus sit Fons omnium usuum caelestium, spiritualium, et naturalium.
Quod omnes usus in Deo sint in ipsa sua vita, ita in suo esse.
Quia Deus est ipse Amor, quod usus sint Divini amoris Ipsius.
Quod usus et bonum una res sint.
Quod Divinus amor sit Divinum bonum.
Quod Divinus amor sit amor usuum.
Quod Divinus amor et Divina sapientia appareat in mundo spirituali ut Sol.
Quod ex Sole qui est Dominus in mundo spirituali procedat calor et lux.
Quod calor ille sit amor procedens, et quod lux illa sit sapientia procedens.