- DE DIVINO AMORE.
(Paragraphi in sua serie:-
I.-QUOD IN MUNDO PARUM COMPREHENDATUR QUID AMOR, CUM TAMEN EST IPSA VITA HOMINIS.
II.-QUOD DOMINUS SOLUS SIT IPSE AMOR, QUIA IPSA VITA, ET QUOD HOMO ET ANGELUS SIT MODO RECIPIENS.
III.-QUOD VITA, QUAE EST DIVINUS AMOR, SIT IN FORMA.
IV.-QUOD ILLA FORMA SIT FORMA USUS IN OMNI COMPLEXU.
V.-QUOD IN TALl FORMA SIT HOMO IN PARTICULARI.
VI.-QUOD IN TALl FORMA SIT HOMO IN COMMUNI.
VII.-QUOD IN TALI FORMA SIT CAELUM.
VIII.-QUOD ETIAM AD SIMILEM FORMAM SPECTENT OMNIA MUNDI.
IX.-QUOD TOT AFFECTIONES QUOT USUS.
X.-QUOD AFFECTIONUM SINT GENERA ET SPECIES, ET SPECIERUM DIFFERENTIAE IN INFINITUM; SIMILITER USUUM.
XI.-QUOD AFFECTIONUM ET USUUM SINT GRADUS.
XII.-QUOD QUILIBET USUS SUAM VITAM TRAHAT A COMMUNI, ET QUOD EX ILLO INFLUANT NECESSARIA, UTILIA ET JUCUNDA VITAE SECUNDUM QUALE USUS, ET QUALE AFFECTIONIS EJUS.
XIII.-QUOD QUANTUM HOMO EST IN AMORE USUS, TANTUM SIT IN DOMINO, TANTUM AMET IPSUM, ET AMET PROXIMUM, ET SIT HOMO.
XIV.-QUOD NON SINT HOMINES, NEC IN DOMINO, QUI AMANT SE SUPER OMNIA, ET MUNDUM SICUT SE IPSOS{1}{2}
@1 IPSOS pro “ipsum”$
@2 Signa numeralia, hic et alibi, ad Annotationes Editoris referunt.$
XV.-QUOD HOMO NON SIT SANAE MENTIS NISI USUS SIT EJUS AFFECTIO VEL OCCUPATIO.
XVI.-QUOD OMNIS HOMO SIT AFFECTIO, ET QUOD TOT AFFECTIONES VARIAE SINT, QUOT HOMINES NATI SUNT, ET QUOT NASCENTUR IN AETERNUM.
XVII.-QUOD HOMINI SIT VITA AETERNA SECUNDUM EJUS AFFECTIONEM USUS.
XVIII.-QUOD HOMINIS VOLUNTAS SIT EJUS AFFECTIO,
XIX.-QUOD AMARE IN VERBO SIT FACERE USUS.
XX.-QUOD AMOR PRODUCAT CALOREM.
XXI.-QUOD DIVINUS AMOR, QUI EST IPSA VITA, MEDIO CALORE, PRODUCAT FORMAS SPIRITUALES ANIMALES, CUM OMNIBUS ET SINGULIS QUAE IN ILLIS.)
I. (QUOD IN MUNDO PARUM COMPREHENDATUR QUID AMOR, CUM TAMEN EST IPSA VITA HOMINIS.)
Quod in mundo parum comprehendatur quid amor, cum tamen est ipsa vita hominis, patet a communi ore dicente, “Quid amor?” Causa quod non sciatur, est quia non apparet coram intellectu, ac intellectus est receptaculum lucis caeli; et quod in illam lucem venit, hoc apparet interius, scit enim homo quid cogitat; quare etiam homo dicit quod hoc aut illud sibi sit in luce intellectus sui, tum quod hoc videat quod ita sit, et quoque orat ut a Deo illustretur ac illuminetur. Est etiam lux spiritualis, cui lux naturalis correspondet, ex qua de intellectu suo dicit quod videat, et ex qua sapiens orat a Deo illustrari ac illuminari, hoc est, intelligere. Cum itaque intellectus per cogitationem se sistit videndum, et non amor, ideo homo non aliquam ideam de amore potest habere. Cum tamen amor est ipsa anima seu vita cogitationis, cogitatio, si aufertur ei amor, frigescit et emoritur, sicut flos si ei aufertur calor; amor enim accendit, vivificat et animat cogitationem. Intende animum et meditare tecum, num poteris cogitare absque aliqua affectione, quae est amoris, et deprehendes in te quod non possis. Inde patet quod amor sit vita intellectus et inde cogitationis; et quod est vita intellectus et inde cogitationis, hoc quoque est vita totius hominis; est enim vita omnium sensuum, et vita omnium motuum, ita est vita organorum per quae sensus et motus existunt; quod etiam sit vita reliquorum viscerum, in sequentibus videbitur. [2.] Quod nesciatur quid amor, est etiam causa, quia amor hominis est vita universalis. Per vitam universalem intelligitur vita in singularissimis; nam ex his dicitur universale, sicut ex partibus commune. Illud quod ita universale est, hoc non percipitur aliter quam sicut unum; ac unum absque perceptione singulari singularium est obscurum ; comparari potest cum luce candidissima quae oculum occaecat. Tale quoque est Divinum universale in singularissimis mundi; quare etiam illud coram homine ita obscurum est ut non coram aperto oculo appareat, sed solum coram occluso; est enim omne mundi Divini amoris ac Divinae sapientiae opus, ac sapientia in singularissimis ejus est Divina lux candidissima quae occaecat, ut dictum est.
- [3.] II. QUOD DOMINUS SOLUS SIT IPSE AMOR, QUIA IPSA VITA, ET QUOD HOMO ET ANGELUS SIT MODO RECIPIENS.
Hoc prius per multa illustratum est; quibus solum haec adjicienda sunt, quod Dominus, quia Deus universi, sit increatus et infinitus, homo autem et angelus est creatus et finitus. Increatum ac infinitum est ipsum Divinum in se. Ex hoc non potest homo formari, sic enim foret Divinum in se; sed formari potest ex creatis et finitis, quibus Divinum potest inesse, et vitam suam communicare, et hoc per calorem et lucem a Se ut Sole, ita ex Divino suo amore: comparative sicut germinationes telluris, quae non possunt ab ipsa essentia solis mundi formari; sed ex creatis, ex quibus consistit humus, quibus sol per suum calorem et suam lucem potest inesse, et suam vitam communicare. Ex quibus patet, quod homo et angelus non in se sint vita, sed modo recipientes vitae. [4.] Ex his quoque sequitur, quod conceptio hominis a patre non sit aliqua conceptio vitae, sed modo conceptio primae ac purissimae formae receptabilis vitae, cui ut stamini aut initiamento in utero successivae accedunt{1} substantiae et materiae, in formis ad receptionem vitae in suo ordine et in suo gradu adaptatis, usque ad ultimam quae modis naturae mundi adaequata est.
@1 successivae accedunt pro “successivae accedunt successivae”$ - [5.] III. QUOD VITA, QUAE EST DIVINUS AMOR, SIT IN FORMA.
Divinus amor, qui est ipsa vita, non est simpliciter amor, sed est Divinum procedens; et Divinum procedens est Ipse Dominus. Est quidem Dominus in Sole qui apparet angelis in caelis, ex quo procedit amor ut calor, ac sapientia ut lux; sed usque amor cum sapientia est etiam Ipse extra Solem; distantia est modo apparentia, nam Divinum non est in spatio, sed est indistans, ut supra dictum est. Quod appareat distantia est quia Divinus amor, qualis est in Domino, non potest ab ullo angelo recipi, nam consumeret illos; est enim in se ardentior quam est ignis in sole mundi; quare ille per infinitas circumvolutiones successive diminuitur, usque dum temperatus et accommodatus pervenit ad angelos, qui praeterea tenui nube obvelantur, ne ab ardore ejus laedantur. Haec causa est apparentiae sicut distantiae inter Dominum ut Solem et inter caelum ubi angeli; est usque Ipse Dominus praesens in caelo, sed adaequate ad receptionem. [6.] Praesentia Domini nec est sicut praesentia hominis qui spatium implet, sed praesentia absque spatio; quae est quod sit in maximis et minimis, ita in maximis Ipse, et in minimis Ipse. Scio quod hoc aegre possit comprehendi ab homine, quia ille ab ideis suae cogitationis aegre potest removere spatia; sed potest comprehendi ab angelis, in quorum ideis nulla sunt spatia; in hoc differt cogitatio spiritualis a cogitatione naturali. [7.] Cum itaque amor procedens a Domino ut Sole est Ipse Dominus, et ille amor est ipsa vita, consequitur quod ipse amor qui est vita sit Homo, et sic quod ita contineat in forma infinita omnia et singula quae apud hominem. Haec quoque sunt consectaria ex illis quae prius de Vita omnium a Domino, tum quae de Ipsius Providentia, omnipotentia, omnipraesentia et omniscientia, dicta sunt. [8.] - [9.] IV. (QUOD ILLA FORMA SIT FORMA USUS IN OMNI COMPLEXU.)
Quod illa forma sit forma usus in omni complexu, est quoniam forma amoris est forma usus; amoris enim subjecta sunt usus, amor enim vult bona facere, et bona non aliud sunt quam usus; et quia Divinus amor infinite transcendit, ideo ejus forma est forma usus in omni complexu. Quod Dominus sit actualiter Ipse, qui est apud angelos in caelis et apud homines in terris, inque illis cum quibus per amorem conjunctus est, tum quod sit in illis, tametsi Ipse est infinitus et increatus, at angelus ac homo creatus et finitus, non potest a naturali homine comprehendi, quamdiu ille non per illustrationem a Domino subduci potest a naturali idea de spatio, ac per id in lucem (introduci) de essentia spirituali; quae, in se spectata, est ipsum Divinum procedens, accommodatum cuivis angelo, tam angelo supremi caeli quam angelo in infimo, et quoque cuivis homini, tam sapienti quam simplici. Nam Divinum quod procedit a Domino est Divinum a primis usque ad ultima; ultima sunt quae vocantur caro et os; quod etiam illa a Domino Divina facta sint, docuit discipulos, (cum dixit) quod carnem et ossa habeat quae non spiritus (Luc. xxiv. 39); et tum per clausas fores intravit, ac invisibilis factus fuit, quod manifeste testatur quod ultima hominis in Ipso etiam Divina facta sint, et quod inde correspondentia sit cum ultimis hominis. [10.] Sed quomodo Divinum procedens, quod est ipsa et unica vita, creatis et finitis potest inesse, nunc dicetur. Illa vita non applicat se homini, nisi solum usibus in illo; ipsi usus in se spectati sunt spirituales; ac formae usus, quae sunt membra, organa et viscera, sunt naturales; sed usque illae sunt series usuum, adeo ut non detur in aliquo membro, organo et viscere, particula aut minimum particulae quod non est usus in forma. Divina vita se ipsis usibus in omni serie applicat, ac per id dat vitam cuivis formae; inde est homini vita quae vocatur ejus anima. Haec veritas quidem apparet transcendens apud homines, sed non apud angelos; at usque non ita transcendit humanum intellectum quin potest quasi per transennam videri ab illis qui volunt videre; meum intellectum, qui est rationalis illustratus, non transcendit. - [11.] V. (QUOD IN TALl FORMA SIT HOMO IN PARTICULARI.)
Quod in tali forma sit homo in particulari, videri potest ab illis solis qui omnia quae in homine sunt lustrant, non solum oculo anatomico, sed etiam oculo rationali. Qui lustrat illa simul oculo rationali, visurus est quod omnia singula et singularissima inibi sint formata ex usu et ad usum; et quod cuivis parti et particulae sit functio in communi; et quod communis usus, qui est commune bonum, spectet singularissimum sicut se in illo, ac vicissim, singularissimum se in communi. Per hoc omnia quae in corpore sunt, a capite ad plantas pedis, unum sunt; usque adeo ut homo prorsus non sciat quod ex tot myriadibus partium variae ac diversae functionis consistat. Ad hanc rem illustrandam licet solum pulmonum et trachiae fabricas oculo rationali lustrare, et expendere usus illorum. 712. – Quoad pulmones. Illorum communissimus usus est respiratio, quae fit admittendo aerem per laryngem, trachiam, bronchia et ramos in lobulorum vesiculos, per quod se alternis expandunt et constringunt. Per hoc etiam inducunt universo corpori organico et omnibus ejus membris motus reciprocos; nam cor et pulmo sunt bini fontes omnium motuum communium in universo corpore, ex quibus omnia et singula in suas activitates et functiones vitales perducuntur. Illi etiam vitam motricem voluntariam, quae a cerebro sua auspicia ducit, cum vita motrice naturali, quae a moderamine cerebelli fluit, consociant. Usus illorum etiam est, ut omnia corporis viscera, imprimis motoria ejus quae vocantur musculi, disponant, ut voluntas agat suos motus concorditer et absque rupiura alicubi. Usus illorum etiam est, ut cum omnibus sonis loquelae et cum omnibus sonis cantus non modo concurrant, sed etiam illos ut ex utero producant. Usus illorum etiam est, omnem sanguinem corporis ex dextra cordis parte in se recipere, illum a viscosis et pulvilosis purificare, et haec rejicere, eique nova elementa quasi alimenta ex attracto aere suppeditare, et sic illum sicut novum in sinistrum cordis thalamum remittere, ita convertendo sanguinem venosum in arteriosum. Ita pulmones quoad sanguinem agunt colatorium, emunctorium, refectorium, praeparatorium, praeter lustratorium aeris. Praeter hos usus pulmonum, sunt plures alii, tam communes quam particulares, et unusquisque porus et lobulus ibi consocius est omnium munerum ejus, hoc est, usuum, quidam propius et quidam remotius. [13.] Trachia, cujus usus sunt, (1.) Praebere viam auris et animis pulmonum prorsum et rursum fluentibus, seque accommodare singulis ac diversis eorum agendi modis, tam in inspiratu quam in exspiratu. (2.) Aerem in pulmones illapsurum lustrare et castigare, ne quid damnosum influat, ac elabentem vaporibus distendere, et sic effetos halitus illaqueare, et efflare, et quoque in communi pulmones a pituitis viscosis per exscreatus repurgare. (3.) Inservire laryngi et epiglottidi pro columna et firmamento; se prorsus adaptare omnibus ejus nutibus et tremulis vibrationibus; disponere sui canalis parietes, ut impingat aer, ac intendere suam membranam, ut impingente aere tremiscat, et sic ruditer sonum excitare, quem larynx et glottis in cantum seu loquelam formet, id est, modificet; tum etiam laryngem vaporifero rore perenniter humectare. (4.) Adjutricem operam ferre, et assistere vicino oesophago in munere ejus deglutitionis. (5.) Partibus vicinis, et per has remotis et ultimis, motus alternos respiratorios pulmonum infundere; scilicet oesophago, per hunc cum diaphragmate ventriculo, et sic visceribus abdominis, tum etiam carotidi ascendenti, et venae jugulari descendenti, tum nervis sympatheticis magnis intercostali et vago, et sic vitam corporis motricem instaurare. (6.) Partibus vicinis, et per has supremis et imis, tremiscentias sonoras suas et laryngis insinuare, et sanguinem arteriosum ad caput et cerebrum enitentem, et sanguinem venosum a capite et cerebro refluentem, excitare, et communi modificatione exhilarare et animare, et sic vitam corporis sensualem instaurare.{1} [14.] Praeterea ex trachiae et simul ex laryngis et epiglottidis ossibus, quae hic non memorantur, mens intellectu praedita et scientiis exculta, anatome magistra, et oculo indice, edoceri et nosse potest quomodo Natura modulatur sonos, ac illorum numeros articulatim moderatur. Nihil latet in acusticis, musicis et harmonicis tam insitum et arcanum, ac nihil in vibrationibus et tremiscentiis corporis continui, inque modificationibus voluminis contigui seu atmosphaerae, tam abdite et penitus, quod non spirituale ex Natura{2} hic ab intimis exemit, in unum collegit, et in haec bina organa, et simul in aurem, contulit.{3}
[15.] Similia arcana sunt in omni reliquo viscere, tam capitis quam corporis, et adhuc plura in illis quae interius latent et aliquo oculo non lustrari possunt, nam quo interius eo perfectius. Verbo, cujusvis membri, organi et visceris, vita eminens aut vitae excellentia in eo consistit, ut nihil sit proprium alicui nisi sit commune, et sic quod in singulis sit idea totius hominis. [16.] Hoc arcanum est quod datur sicut conclusum,- Quod homo sit complexus omnium usuum, quicunque in mundo tam spirituali quam in mundo naturali dantur; et quod unusquisque usus ex idea universi in se sit sicut homo, sed talis, qualis est usus, hoc est, ejus functio in communi. Hoc trahit homo ex eo, quod sit recipiens vitae a Domino; vita enim quae a Domino est complexus omnium usus in infinitum; est enim Dominus solus Homo in Se vivus, ex quo omne vitae est; et nisi illa forma usus sit infinita in Domino, non dari posset finita in ullo homine.
@1 Videatur Regnum Animale, ed. 1744, pars secunda, p. 74.$
@2 ex Natura:–sic, nisi legeres hoc est Natura, vel ejus naturae.$
@3 Videatur Regnum Animale, pars secunda, p. 38.$ - [17.] VI. QUOD IN TALl FORMA SIT HOMO IN COMMUNI.
Per hominem in communissimo sensu intelligitur totum genus humanum, in communi intelliguntur homines unius regni simul, in minus communi homines unius provinciae in regno, in adhuc minus communi homines unius urbis, et in particulari homines unius domus, et in singulari quisque homo. In aspectu Domini est universum genus humanum sicut unus homo, sunt quoque omnes unius regni sicut unus homo, similiter omnes unius provinciae, tum omnes unius urbis, et quoque unius domus. Non sunt ipsi homines qui ita simul apparent, sed sunt usus apud illos. Sicut homo perfectus et pulcher apparent illi simul qui usus boni sunt, qui nempe a Domino faciunt illos; hi sunt qui faciunt usus propter usus, hoc est, qui amant usus quia usus domus, urbis, provinciae, regni, aut totius orbis sunt. Illi vero qui usus faciunt non propter usus, sed propter se solum aut mundum solum, illi quoque apparent coram Domino ut unus homo, sed ut homo imperfectus et deformis. Ex his constare potest quod Dominus intueatur homines mundi, singillatim ex usu, et concretim ex usibus in hominis formam conjunctis. Per usus intelliguntur usus cujusvis functionis, qui sunt ejus officii, studii et operae; hi usus sunt ipsa bona opera in conspectu Domini. [18.] Quoniam omnes unius regni coram Domino apparent ut unus homo secundum amorem usuum, patet quod omnes Angli appareant coram Domino ut unus homo, quod omnes Hollandi, omnes Germani, omnes Sueci et Dani, tum etiam Galli, Hispani, Poloni, Russi; sed quaelibet natio secundum usus. Illi in regnis qui amant officiorum suorum usus quia usus sunt, apparent simul ut homo angelus; et illi qui amant officiorum suorum usus propter solas voluptates separatas ab usibus, apparent simul ut homo diabolus. Negotiatores in homine angelo sunt qui negotiationem amant, et opes propter illam, et simul ad Deum spectant; sed negotiatores in homine diabolo sunt qui opes amant, et negotiationem propter illas solas; apud hos est avaritia, quae est radix omnium malorum, non autem apud illos: nam amare solas opes, et non aliquem usum ex illis, seu spectare opes primo loco ac negotiationem secundo, est avarum; hi quidem utiles regno sunt, sed cum moriuntur, quando opes illorum in publicum usum negotiatorum emanant, utilitas per illas opes tunc est utilitas regno, sed non animae illorum.{1} Uno verbo, comparatio opum per negotiationem propter solas opes est negotiatio Judaica; at comparatio opum per negotiationem propter negotiationem est negotiatio Hollandica; opulentia his non damno est, sed illis.
@1 (NOTA EX MARGINE SINISTRA:-)Consulit quidem reipublicae, cumulando opes ibi et ditando illam, sed non consulit animae suae.$ - [19.] VII. QUOD IN TALI FORMA SIT CAELUM.
In Arcanis Caelestibus ostensum est quod universum caelum sicut in provincias distinctum sit, secundum usus omnium membrorum, organorum et viscerum corporis humani, et quod ab angelis in caelis sciatur in quanam provincia hae aut illae societates sunt; ut quaenam in provincia oculorum, quaenam in provincia aurium, narium, oris et linguae, tum quaenam in provincia hepatis, pancreatis, lienis, renum? ureterum, et quaenam in provincia organorum generationis. Omnes societates quae in illis provinciis sunt, correspondent prorsus usibus dictorum membrorum, organorum et viscerum in homine. Ex illa correspondentia est quod universum caelum coram Domino appareat sicut unus homo, similiter unaquaevis provincia caeli, et unaquaevis societas provinciae; etiam ex illa correspondentia est quod omnes angeli et omnes spiritus sint homines, similes prorsus hominibus in mundo; causa est quia Divinum procedens a Domino, quod est vita ac forma, est Homo in maximis et in minimis, ut prius aliquoties dictum est. De correspondentia illa in communi et in particulari actum est in Arcanis Caelestibus (in sequentibus articulis ibi: n. 3021, 3624-3633,{1} 3636-3643, 3741-3745, 3883-3896, 4039-4055, 4218-4228, 4318-4331, 4403-4421, 4523-4533{2}, 4622-4633, 4652-4660, 4791-4805, 4931-4953, 5050-5061, 5171-5189, 5377-5396, 5552-5573, 5711-5727, 10030). Ut quoque in illa forma sit infernum, cogitur omnis ibi ad operas; sed quia illi qui ibi sunt non ex amore usus faciunt illas, sed ex necessitate victus et amictus, ideo apparent quidem ut homo, sed ut homo diabolus, de quo videatur supra.
@1 3633 pro “3649”$
@2 4523-4533 pro “4527-4533″$ - [20.] VIII. QUOD ETIAM AD SIMILEM FORMAM SPECTENT OMNIA MUNDI.
Per omnia mundi intelliguntur animantia, tam quae gradiuntur et repunt super terra, quam quae volant in caelis, et quae natant in aquis; et quoque intelliguntur vegetabilia, tam arbores, quam arbusta, flores, plantae et gramina; atmosphaera autem, aquae, et materiae telluris, sunt modo media generationis et productionis illorum.
Non aliunde melius quam ex creatione universi et denique telluris et omnium in hac et in illo, videri potest quod Divinus amor qui est ipsa vita, et qui est Dominus, sit in forma formarum omnium usuum, quae forma est Homo. Non enim ex creatione datur aliquid super tellure quod non usui sit: totum regnum minerale plenum est usibus; non in illo est pulvisculus, aut ex pulvisculis gleba, quae non usui sit: totum regnum vegetabile plenum est usibus; non datur arbor, planta, flos, et gramen, quod non usui sit; immo nec quicquam in arbore, in planta, flore, et gramine, quod non sit usui; unumquodvis est sui usus forma: totum regnum animale est quoque plenum usibus; non datur animal a vermiculo ad leonem quod non sit usui, et quoque forma sui usus: similiter illa quae supra tellurem sunt, usque ad solem. Verbo, omne punctum creati ac creatorum est usus, immo est in serie ascendente{1} ab usu in primis ad usum in ultimis, ita ab usu ad usum continue, manifesto indicio (quod) Creator et Formator, qui est Dominus, sit complexus infinitus omnium usuum, in sua essentia amor, et in sua forma Homo, in quo ille complexus est. Quis usquam tam insanae rationis esse potest, qui illa vult expendere, tametsi communi sensu, ut cogitet haec mortui solis esse, et inde mortuae Naturae esse?
@1 “ascendente”:–sic Photolith.; fortasse legeres descendente.$ - [21.] IX. QUOD TOT AFFECTIONES QUOT USUS.
Quod Divinus amor sit ipsa vita, et quod inde amor apud hominem sit vita ejus, sunt plura quae testantur; sed inter documenta testantia hoc praeclarum est, quod spiritus hominis non sit nisi quam affectio, et quod inde homo post mortem fiat affectio, angelus caeli si sit affectio usus boni, et spiritus inferni si sit affectio usus mali. Inde est quod universum caelum distinctum sit in societates secundum affectionum genera et species, et similiter infernum ex opposito; inde est, sive dicas affectiones, sive dicas societates in spirituali mundo, idem est. [22.] Per affectiones intelliguntur continuationes et derivationes amoris. Amor potest (comparari) fonti, et affectiones rivis ex illo; et potest comparari cordi, et affectiones vasis inde derivatis et continuatis; et notum est quod vasa quae ferunt Sanguinem ex corde, in omni puncto referant suum cor, ut sint sicut extensiones ejus; inde circulationes sanguinis a corde per arterias, et ab arteriis in venas, ac iterum in cor: tales etiam sunt affectiones, derivantur enim et continuantur ab amore, ac producunt usus in formis, ac in illis progrediuntur a primis usuum ad ultima illorum, et ex his redeunt ad amorem a quo: ex quibus patet quod affectio sit amor in sua essentia, et quod usus sit amor in sua forma. Ex his resultat quod objecta seu fines affectionum sint usus, et quod inde subjecta illarum sint usus, et quod ipsae formae in quibus existunt sint effectus qui sunt effigies illarum, in quibus progrediuntur a primo fine ad ultimum, et ab ultimo fine ad primum, et per quos suas operas, munia et exercitia agunt. Quis non ex his videre potest quod{1} sola affectio non sit aliquid, et quod fiat aliquid per id, quod sit in usu; et quod affectio usus nec sit aliquid quam idea, nisi sit in forma; et quod affectio usus in forma nec sit aliud quam potentia; sed quod affectio tunc primum fiat aliquid cum est in actu? Hic est ipse usus qui intelligitur, qui in sua essentia est affectio. Nunc quia affectiones sunt essentiae usuum, ac usus sunt subjecta illarum, sequitur quod tot sint affectiones quot usus.
@1 quod pro “quod in se”: “in se” cum deletis cohaeret.$ - [23.] X. (QUOD AFFECTIONUM SINT GENERA ET SPECIES, ET SPECIERUM DIFFERENTIAE IN INFINITUM; SIMILITER USUUM.)
Quod affectionum sint genera et species, et specierum differentiae in infinitum, similiter usuum, constare potest ex humano corpore, exque humano genere, exque caelo angelico, tum ex regno animali et ex regno vegetabili. In singulis sunt affectionum seu usuum genera, species et differentiae, numero ineffabili; non enim datur aliquod idem, sed varium; et hoc varium ubivis distinguitur in genera ac in species, atque hae et illa in difierentias; ac differentiae in se sunt infinitae, quia ab Infinito. Quod ita sit, quisque potest videre ex faciebus humanis, quarum nulla data est ita prorsus similis ut sit eadem, a die creationis, nec dari potest in aeternum; ita nec datur aliquod minimum in humano corpore quod ibi cum altero idem est. Simile est cum affectionibus et illarum usibus. Quod simile sit cum affectionibus et inde cum usibus, homo nescit tam alte ut quaerat quid affectio et quid amor; quare hoc non illustrari potest aliunde quam e caelo, ubi omnes ex Divino amore, qui est ipsa vita, sunt afiectiones. [24.] Ibi Divinus amor, qui est ipsa vita, distinguitur in duo regna; unum in quo regnat amor in Dominum, et alterum in quo regnat amor erga proximum. Amor in Dominum involvit usus a quo, et amor erga proximum involvit usus ad quem. Divinus amor, qui est ipsa vita, distinguitur porro in minora regna, quae vocari possunt provinciae; et hae iterum in societates, ac societates in familias et in domos: tales in caelis sunt distinctiones Divini amoris in genera, et in species, et hae iterum in suas, quae intelliguntur per differentias; quod ita distinguantur affectiones et similiter usus, est quia unusquisque angelus est affectio, et quoque est usus. [25.] Quoniam in inferno omnia sunt in opposito ad illa quae in caelo sunt, ita quoque amor. Diabolicus amor, qui est ipsa mors, ibi etiam distinguitur in duo regna; unum in quo regnat amor sui, alterum in quo regnat amor mundi. Amor sui involvit usus malos a quo, quod est a se; et amor mundi involvit usus malos ad quem; qui quia fiunt a se, etiam fiunt propter se, nam omnis amor redit sicut per circulum ad illum a quo venit. Diabolicus ille amor distinguitur porro in provincias, et hae iterum in societates, ac ulterius. [26.] Similes distinctiones affectionum sunt in corpore humano, pariter usuum; quoniam, ut supra dictum est, omnia hominis correspondent omnibus caeli. Cor et pulmones ibi correspondent binis regnis caeli; membra, organa, et viscera ibi, correspondent provinciis caeli; et contextus cujusvis membri, organi, et visceris, correspondent societatibus caeli. Haec quia in communi et in particulari sunt usus, ac usus vivunt ex vita quae est amor, non aliter vocari potest vita illorum quam affectio usus. Quemadmodum est in corpore humano, et quoque in caelo, ita etiam est in toto genere humano, quoniam hoc quemadmodum caelum coram Domino est sicut unus homo, ut prius dictum est. [27.] Quod animantia telluris et quoque vegetabilia ejus similiter distincta sint in genera et species, et in harum et illorum differentias, notum est. Sunt etiam in animali regno bina universalia; in uno sunt bestiae terrae, et in altero aves caeli. Et sunt quoque in vegetabili regno bina universalia; in uno sunt arbores fructus, in altero sunt plantae seminum. Ex his et illis quoque videri potest quod affectionum sint genera et species, ac specierum differentiae in infinitum, similiter usuum; quoniam, ut prius dictum est, affectiones naturales sunt animae animalium, et usus affectionum sunt animae vegetabilium. - [28.] XI. QUOD AFFECTIONUM ET USUUM SUNT GRADUS.
Sunt gradus continui et sunt gradus discreti; hi et illi sunt in omni forma tam in mundo spirituali quam in mundo naturali. Omnes sciunt gradus continuos, sed pauci sciunt gradus discretos; et qui hos non sciunt, palpitant sicut in tenebris dum causas rerum investigant. Utrique gradus descripti sunt in opere De Caelo et Inferno (n. 38). [29.] Gradus continui, quos omnes sciunt, sunt sicut gradus lucis ad umbram, caloris ad frigus, raritatis ad densitatem. Talis gradus est lucis, caloris, sapientiae et amoris in unaquavis societate caeli intra illam. Illi qui in medio ibi sunt, in luce clariore sunt prae illis qui in ultimis; secundum distantiam a medio decrescit lux, usque ad ultimos: similiter sapientia; illi qui in medio seu centro societatis sunt, in luce Sapientiae sunt; illi autem qui in ultimis seu peripheriis sunt, in umbra sapientiae sunt, et sunt simplices. Simile est cum amore in societatibus: amoris affectiones quae faciunt sapientiam, et affectionum usus qui faciunt vitam illorum ibi, a medio seu centro continue decrescunt usque ad ultima seu peripherias. Hi sunt gradus continui. [30.] Gradus autem discreti sunt prorsus alii: vadunt hi non in superficie ad latera circum, sed a summo ad imum; quare vocantur gradus descendentes. Sunt discreti sicut sunt causae efficientes et effectus, qui iterum fiunt efficientes usque ad effectum ultimum; et sunt sicut vis producens ad vires productas, quae iterum fiunt producentes usque ad ultimum productum; verbo, sunt gradus formationis unius ab altero, ita a primo seu supremo ad ultimum seu infimum, ubi formatio subsistit; quare priora et posteriora, tum superiora et inferiora, sunt illi gradus. Omnis creatio facta est per hos gradus, et omnis productio est per illos, et omnis compositio in mundi natura pariter; si enim evolvis aliquod compositum videbis quod ibi alterum sit ab altero, usque ad extremum quod commune omnium est. [31.] Tres caeli angelici inter se distincti sunt per tales gradus; quapropter unum est supra alterum; interiora hominis, quae sunt mentis ejus, inter se quoque distincta sunt per tales gradus; similiter lux quae sapientia, et calor qui est amor, in caelis angelorum et in interioribus hominum; ipsa lux quae procedit a Domino ut Sole, et quoque ipse calor qui etiam inde procedit, similiter; quare lux in tertio caelo ita fulgens est, et lux in secundo caelo ita candida est, ut lucem meridianam mundi millies excedat: similiter sapientia, nam lux et sapientia in mundo spirituali in pari gradu perfectionis sunt: similes utrique sunt affectionum gradus; et quia sunt affectionum, etiam sunt usuum gradus, nam affectionum subjecta sunt usus. Ulterius sciendum est quod in omni forma, tam spirituali quam naturali, sint gradus tam discreti quam continui; absque gradibus discretis non in illa est interius quod faciat causam aut animam, et absque gradibus continuis non est extensio aut apparentia ejus. - [32.] XII. (QUOD QUILIBET USUS SUAM VITAM TRAHAT A COMMUNI, ET QUOD EX ILLO INFLUANT NECESSARIA, UTILIA ET JUCUNDA VITAE SECUNDUM QUALE USUS, ET QUALE AFFECTIONIS EJUS.)
Quod quilibet usus suam vitam trahat a communi, et quod ex illo influant necessaria, utilia et jucunda vitae secundum quale usus et quale affectionis ejus, est arcanum nondum detectum. Apparet quidem aliquid ejus in mundo, sed non ita in claro ut videri possit quod ita sit: in mundo enim quisque homo recipit ex communi necessaria, utilia et jucunda vitae secundum administrationis{1} suae excellentiam et amplitudinem; quidam remunerantur ex communi, quidam ditantur ex communi; commune est sicut lacus ex quo remunerationes et ex quo opulentiae influunt. Usus et studia quae sunt affectionis determinant et producunt illa; sed tamen ex his non concludi potest quod ipsi usus in se tales sint, quia in mundo aeque mali ac boni, tam qui usus non praestant, etiam qui usus malos, quam qui praestant etiam usus bonos, quandoque remunerantur et ditescunt. Aliter in mundo spirituali, ubi denudantur usus, et revelatur ex quanam origine sunt, et in quo loco in spirituali Homine, qui est Dominus in caelis, sunt; ibi unusquisque remuneratur secundum usus praestantiam et simul secundum usus affectionem; non toleratur aliquis otiosus ibi, non ignavus circumvagator, nec piger gloriator ex aliorum studiis et operis; sed quisque impiger, gnavus, sedulus et diligens erit in suo munere et negotiatione, ac honorem et mercedem non primo sed secundo aut tertio loco ponet. Secundum haec influunt apud illos necessaria, utilia et jucunda vitae. Quod illa ex communi influant, est quia illa non comparantur sibi sicut in mundo, sed existunt momento, et dantur gratis a Domino; et quia omnium cogitationum et affectionum communicatio et extensio est in mundo spirituali, et communicatio et extensio affectionum usus secundum quale earum est in caelo, et quia omnes qui in caelis sunt afficiuntur et delectantur usibus, ideo necessaria, utilia, et jucunda vitae refluunt et redundant ex communi in ejus usum, ac ut ususfructus in illum qui usum facit. [33.] Necessaria vitae quae gratis a Domino dantur, et quae momento existunt, sunt victus, amictus et habitatio, quae prorsus correspondent usui in quo angelus est: utilia sunt quae tribus illis inserviunt,{2} et delectamento ei sunt, praeter varia ornatus super mensa, vestibus, et in domo, pulchra secundum usum, et splendida secundum affectionem ejus: jucunda sunt cum conjuge, amicis, consociis, a quibus omnibus amatur, et quos ipse amat; ex omni affectione usus est ille amor mutuus et reciprocus. [34.] Quod talia sint in caelo, est quia talia sunt in homine, nam caelum correspondet omnibus hominis; est quoque homo, qui in affectione usus est ex usu seu propter usum, caelum in minima forma. In homine non datur aliquod membrum, et non aliqua pars in membro, quae non ex communi trahit suas necessitates, utilitates, jucunditates; consulit ibi commune singulis secundum usum; quicquid unum poscit ad suum opus, hoc advehitur illi ex vicinis, et his ex suis vicinis, ita ex toto: et illud similiter ex suo communicat reliquis secundum indigentiam. Simile est in Divino spirituali Homine qui est caelum, quia simile est in Domino. Ex his patet quod unusquisque usus sit repraesentativus omnium usuum in toto corpore, et inde quod in unoquovis usu sit idea universi, et per id imago hominis: ex quo est quod angelus caeli sit homo secundum usum; immo, si spiritualiter hic loqui liceat, quod usus sit homo angelus.
@1 “functionis” ac “usus remunerantur” cum deletis cohaerent.$
@2 inserviunt pro “pro inserviunt”$ - [35.] XIII. QUOD QUANTUM HOMO EST IN AMORE USUS, TANTUM SIT IN DOMINO, TANTUM AMET IPSUM ET AMET PROXIMUM, ET SIT HOMO.
Ex usuum amore docemur quid intelligitur per amare Dominum et amare proximum, tum quid intelligitur per esse in Domino, et esse homo. Per amare Dominum intelligitur facere usus ab Ipso et propter Ipsum. Per amare proximum intelligitur facere usus Ecclesiae, Patriae, societati humanae, et concivi. Per esse in Domino intelligitur esse usus. Et per esse homo intelligitur ex Domino facere usus proximo propter Dominum. [36.] Quod per amare Dominum intelligatur facere usus ex Ipso et propter Ipsum, est quia omnes usus boni quos homo facit sunt ex Domino; usus boni sunt bona, quae quod sint ex Domino notum est; et amare illa est facere, quod enim homo amat hoc facit. Nemo potest aliter amare Dominum; nam usus qui sunt bona sunt ex Domino ac inde sunt Divina, immo Ipse Dominus apud hominem, Haec sunt quae Dominus amare potest; non conjungi amore potest alicui homini nisi per Divina sua, consequenter non potest dare homini ut Ipsum amet; nam homo non potest amare Dominum ex se; Ipse Dominus trahet illum et conjunget illum Sibi; quare amare Dominum ut Personam, et non usus, est amare Ipsum a se, quod non est amare. Ille qui facit usus seu bona a Domino, etiam facit usus et bona propter Ipsum. Haec illustrari possunt per amorem caelestem in quo sunt angeli tertii caeli: illi angeli sunt in amore in Dominum prae angelis in reliquis caelis; illi non sciunt quod amare Dominum aliud sit quam facere bona quae sunt usus, dicentes quod usus sint Dominus apud illos. Per usus intelligunt usus et bona ministerii, administrationis, functionis, tam apud sacerdotes et magistratus quam apud negotiatores et operarios; bona quae non fluunt ex muniis eorum, non vocant usus, sed eleemosymas, beneficia, et gratuita. [37.] Quod per amare proximum intelligatur facere usus Ecclesiae, Patriae, societati, et concivi, est quia illi sunt proximus in lato et in stricto sensu; illi nec aliter possunt amari quam per usus qui sunt officii cujusvis. A sacerdote amatur Ecclesia, Patria, societas, et civis, ita proximus, si ex zelo pro salute auditorum suorum docet et ducit illos; a praefectis et moderatoribus amatur Ecclesia, Patria, societas, et civis, ita proximus, si ex zelo pro communi bono obeunt suas functiones; a judicibus, si ex zelo pro justitia; a negotiatoribus, si ex zelo sinceritatis; ex operariis, si ex rectitudine; a famulis, si ex fidelitate; et sic porro. Cum apud hos et illos est fidelitas, rectitudo, sinceritas, justitia et zelus, est amor usus illius ex Domino, et ex Ipso est illis amor proximi in lato et in stricto sensu; quis enim corde fidelis, rectus, sincerus, justus, non amat Ecclesiam, Patriam, et concivem? [38.] Ex his nunc patet quod amare Dominum sit facere usus a quo, et amare proximum sit facere usus ad quem, et quod propter quem sit propter proximum, usum, et Dominum, et quod sic redeat amor ad Ipsum a quo; omnis enim amor a quo, per amorem ad quem, redit ad amorem a quo, qui reditus facit reciprocum ejus; ac amor continue vadit et redit per facta quae sunt usus, nam amare est facere; si enim amor non fit factum desinit esse amor, factum enim est effectus finis ejus, et est in quo existit. [39.] Quod quantum homo in amore usus est tantum sit in Domino, est quia tantum est in Ecclesia, ac tantum in caelo; et Ecclesia atque caelum sunt a Domino sicut unus homo, cujus formas, quae vocantur organicae superiores et inferiores, tum interiores et exteriores, faciunt omnes qui usus amant, faciendo illos; et ipsi usus componunt illum hominem, quia est homo spiritualis, qui non a personis, sed ex usibus apud illos consistit; sunt usque ibi omnes qui recipiunt amorem usuum a Domino, qui sunt qui faciunt illos propter proximum, propter usus, et propter Dominum; et quia ille homo est Divinum procedens a Domino, ac Divinum procedens est Dominus in Ecclesia et in caelo, sequitur quod illi omnes sint in Domino. [40.] Quod illi sint homo est quia omnis usus, qui aliquo modo communi bono seu publico inservit, est homo, pulcher et perfectus secundum quale usus et simul quale affectionis ejus. Causa est, quia in singulis quae in humano corpore sunt, est ex usu ejus idea universi; spectat enim universum ibi ut suum ex quo, et universum spectat illud in se ut suum per quod. Ex illa idea universi in singulis est quod unusquisque usus ibi sit homo, tam in parvis quam in magnis; aeque formae organicae in parte ut in integro; immo, partium partes, quae sunt interiores, homines sunt prae compositis, quoniam omnis perfectio crescit versus interiora; sunt enim omnes formae organicae in homine compositae ex formis interioribus, et hae ab adhuc interioribus, usque ad intima, per quae datur communicatio cum omni affectione et cogitatione mentis hominis; nam mens hominis in singulis suis exspatiatur in omnia sui corporis; in corporis omnia est excursus ejus, est enim ipsa forma vitae. Nisi ille campus{1} foret menti, foret non mens nec homo. Inde est quod arbitrium et nutus voluntatis hominis momento determinentur, et producant ac determinent actiones; prorsus fit sicut ipsa cogitatio et voluntas esset in illis, et non supra illa. Quod quodvis minimum in homine ex usu ejus sit homo, non ita cadit in naturalem ideam sicut cadit in spiritualem; homo in spirituali idea non est persona sed est usus; spiritualis enim idea est absque idea personae, sicut est absque idea materiae, spatii, et temporis; quare cum unus alterum videt in caelo, videt quidem illum ut hominem, sed cogitat illum ut usum; etiam angelus apparet in facie secundum usum in quo est, et affectio ejus facit vitam faciei. Ex his constare potest quod unusquisque usus bonus sit in forma homo.
@1 campus:–videatur A. Ex., n. 889. (Fortasse autem legeris corpus; vid. V.C.R., n. 156.)$ - [41.] XIV. QUOD NON SINT HOMINES, NEC IN DOMINO, QUI AMANT SE SUPRA OMNIA, ET MUNDUM SICUT SE IPSOS{1}
Illi qui se et mundum amant, etiam possunt usus facere bonos, et quoque faciunt; sed affectiones usus apud illos non sunt bonae, sunt enim ex se et propter se, et non ex Domino et propter proximum. Dicunt quidem et persuadent quod sint propter proximum in lato et in stricto sensu intellectum, hoc est, propter Ecclesiam, Patriam, societatem et concives; quidam etiam audent dicere quod sint propter Deum quia ex mandatis Ipsius in Verbo, et quoque a Deo quia sunt bona, ac omne bonum est a Deo; cum tamen usus quos faciunt sunt propter se quia ex se, ac propter proximum ut redeant ad se. Cognoscuntur et dinoscuntur ab illis qui usus faciunt ex Domino, propter proximum in lato et stricto sensu intellectum, quod in singulis spectent se et mundum, quod ament famam propter varios fines qui sunt usus pro se; afficiuntur etiam usibus quantum vident se et suum in illis; praeterea jucunda illorum sunt omnia jucunda corporis, et e mundo quaerunt illa: quales sunt, ex hac comparatione illustrari potest,ipsi sunt caput, mundus est corpus, Ecclesia, Patria, concives sunt plantae pedum, ac Deus est calceus. At illis qui faciunt{2} usus ex amore eorum, Dominus est caput, Ecclesia, Patria, cives, quae sunt proximus, sunt corpus usque ad genua, ac mundus sunt pedes a genubus ad plantas, ac ipsi sunt plantae pulchre calceatae. Inde patet quod prorsus inversi sint, et quod non aliquid hominis sit in illis, qui ex se seu ex sui amore faciunt usus. [42.] Sunt binae origines omnium amorum et affectionum; una est ex Sole caeli qui est purus amor, altera ex sole mundi qui est purus ignis. Illi quibus amor est ex Sole caeli sunt spirituales et vivi, et a Domino elevantur ex proprio; illi autem quibus amor est ex sole mundi sunt naturales et mortui, et a se immerguntur suo proprio; inde est quod solam naturam videant in omnibus objectis visus, et si agnoscunt Deum est ore et non corde. Sunt hi qui in Verbo intelliguntur per adoratores solis, lunae, et omnis exercitus caelorum. Hi quidem in mundo spirituali apparent ut homines, sed in luce caeli ut monstra; et vita illorum apparet illis ut vita, sed angelis ut mors. Inter hos sunt multi qui pro eruditis in mundo aestimati sunt, et, quod saepius miratus sum, sapientes se credunt quia omnia Naturae et prudentiae addicunt, etiam reliquos rati simplices.
@1 IPSOS pro “IPSUM”$
@2 faciunt pro “amant”$ - [43.] XV. QUOD HOMO NON SIT SANAE MENTIS NISI USUS SIT EJUS AFFECTIO VEL OCCUPATIO.
Est homini cogitatio externa, et est ei cogitatio interna. Homo in cogitatione externa est cum in consortiis, sive tunc audiat, sive loquatur, sive doceat, sive agat, et quoque cum scribit; at in cogitatione interna est cum domi est, ac suae interiori affectioni remittit lora; haec cogitatio est propria spiritus ejus in se, prior autem est propria spiritus ejus in corpore. Utraque manet hominem post mortem, et tunc non scitur qualis homo est prius quam aufertur ei cogitatio externa; nam tunc cogitat, loquitur et agit ex sua affectione. Ille homo qui sanae mentis est, tunc visurus et auditurus est mirabilia; auditurus et visurus est quod multi qui in mundo sapienter locuti sunt, docte praedicarunt, erudite docuerunt, scienter scripserunt, et quoque prudenter egerunt, ut primum externum mentis eorum ablatum est, tam insane cogitent, loquantur et agant, ut lymphati in mundo non vesanius; et quod mirum est, tunc credunt se aliis sapientiores esse. Sed ne diu insaniant, remittuntur per vices in externa, et per id in vitam suam civilem et moralem in qua fuerunt in mundo. Quando in consortiis ibi et in caelo, datur recordatio insaniarum illarum; et tunc ipsi vident et fatentur quod cerrite locuti sint et stulte egerint; sed usque actutum dum in interiora sua seu propria spiritus eorum remittuntur, similiter ut prius insaniunt. [44.] Insaniae illorum sunt plures, quae ad haec redeunt, quod velint dominari, furari, adulterari, blasphemare, malefacere; probum, justum, sincerum, ac omne verum et bonum Ecclesiae et caeli contemnere, rejicere vel subsannare: et quod plus est, hunc sui spiritus statum amant; tentatum enim est cum pluribus, num potius velint sane cogitare, vel num insane, et compertum est quod potius velint insane. Quod tales sint, etiam causa detecta est, quod se et mundum super omnia amaverint, quod animum non addixerint usibus nisi propter honorem et lucrum, et quod jucunda corporis longe praetulerint jucundis animae. Illi tales fuerunt in mundo ut secum nusquam sane cogitaverint nisi dum viderunt homines. [45.] Medela insaniae illorum haec unica est, quod in operas sub judice in inferno mittantur; quamdiu ibi in operis sunt, non insaniunt; operae enim, quibus occupantur, tenent animum sicut in carcere et in vinculis, ne exspatietur in deliria cupiditatum illarum. Operas ibi faciunt pro victu, amictu, et lecto; ita invite ex necessitate, et non libere ex affectione. [46.] Vicissim autem, omnes illi in mundo qui usus amaverunt, et ex amore illorum fecerunt illos, cogitant sane in spiritu suo, et spiritus illorum sane in corpore; nam cogitatio interior ita est quoque cogitatio exterior, et per hanc ex illa est loquela et quoque est actio illorum. Affectio usus detinuit mentem eorum in se, nec sinit ut exspatiantur in vana, in lasciva et spurca, in insincera et dolosa, in ludibria variarum concupiscentiarum. Illi post mortem fiunt similes; mentes illorum in se sunt angelicae; quae dum aufertur cogitatio exterior, fiunt spirituales et angeli, ita recipientes sapientiae caelestis a Domino. Ex his nunc patet quod homo non sit sanae mentis nisi usus sit ejus affectio aut occupatio. - [47.] XVI. (QUOD OMNIS HOMO SIT AFFECTIO, ET QUOD TOT AFFECTIONES VARIAE SINT QUOT HOMINES NATI SUNT, ET QUOT NASCENTUR IN AETERNUM.)
Quod omnis homo sit affectio, et quod tot affectiones variae sint quot homines nati sunt, et quot nascentur in aeternum, imprimis constare potest ex angelis caeli et ex spiritibus inferni, qui omnes sunt affectiones; spiritus inferni affectiones malae quae sunt concupiscentiae, et angeli caeli affectiones bonae. Quod omnis homo sit affectio, est quia vita ipsius est amor, et amoris continuationes et derivationes sunt quae vocantur affectiones; quare affectiones in se etiam sunt amores, sed subordinati amori communi ut suo domino aut capiti; cum itaque ipsa vita est amor, sequitur quod omnia et singula vitae sint affectiones, proinde quod ipse homo sit affectio. Quod ita sit, miraturi sunt plerique in mundo. Quod miraturi sint, scire datum est ex ore omnium qui e mundo naturali in mundum spiritualem veniunt: adhuc non inveni ullum qui sciverat quod esset affectio; immo, pauci sciverunt quid esset affectio: et cum dixi quod affectio esset amor In suo continuo et derivato, quaesiverunt quid amor: dicentes quod sciant, quia percipiunt, quid est cogitatio; non autem quid affectio, quia hanc nemo ita percipit. Quod amor in rerum natura sit, dicebant se scire ex amore sponsae ante conjugium, et ex amore matris erga infantes, et parumper etiam ex amore patris dum osculatur{1} sponsam uxorem aut suum infantem, et quidam pro illis dixerunt meretricem. Cum dicerem illis quod cogitatio prorsus non sit aliquid per se, sed per affectionem quae amoris vitae hominis, quia ex illa est sicut formatum a formante, et quod cogitatio et non affectio percipiatur est quia formatum percipitur et non formans, quemadmodum corpus per ejus sensus et non anima, et quia obstupuerunt ad haec illis dicta, de illa re instructi sunt per plures experientias; ut quod omnia cogitationis sint ex affectione et secundum illam; tum quod non possent cogitare absque illa, nec contra illam; ut et quod unusquisque talis sit qualis est ejus affectio; et quod ideo explorentur omnes, (quisque) ex affectione ejus et nemo ex loquela; loquela enim procedit ex cogitatione affectionis externae, quae est quod velint favere, placere, laudari, et credi (ut) homines civiles, morales et sapientes, et haec propter fines affectionis internae, quorum media sunt: sed usque ex sono loquelae, nisi summus hypocrita sit, auditur ipsa affectio, nam loquela vocum est cogitationis, et sonus ejus est affectionis{2}; quare dictum est illis quod sicut loquela non datur absque sono nec possit cogitatio dari absque affectione, et quod inde pateat quod affectio sit omne cogitationis sicut sonus est omne loquelae,{3} nam loquela est modo articulatio soni. Per haec instructi sunt quod homo non sit nisi quam affectio; et postea per id, quod universum caelum et universum infernum distinctum sit sicut in regno, in provincias, inque societates, secundum differentias genericas et specificas affectionum, et prorsus non secundum aliquas differentias cogitationum; et quod solus Dominus cognoscat illas. Quod affectionum varietates et differentiae infinitae sint, et totidem quot homines nati sunt, et quot nascentur in aeternum, inde sequitur.
@1 osculatur pro “osculantur”$
@2 affectionis pro “affectio”$
@3 sonus est omne loquelae pro “loquela est omne sone”:–sed vide Apoc. Rev., n. 875, V.C.R., n. 386.$ - [48.] XVII. QUOD HOMINI SIT VITA AETERNA SECUNDUM EJUS AFFECTIONEM USUS.
Quoniam affectio est ipse homo, et usus est ejus effectus et opus, et est sicut campus aut palaestra exercitii ejus, et quia affectio non datur absque suo subjecto, etiam ita affectio vitae hominis non datur absque usu; et quia affectio et usus unum faciunt, ita homo qui est affectio cognoscitur qualis est ex usu, aegre et parum in mundo naturali, sed clare et prorsus in mundo spirituali{1}; nam spirituale detegit illam et singula ejus, quia spirituale in sua essentia est Divinus amor et Divina sapientia, et in sua apparentia est caeli calor et caeli lux, quae detegunt affectiones usuum sicut calor solis mundi detegit objecta telluris per odores et sapores, et lux solis mundi illa per colores varios ejus et umbrae discriminationes. Quod cuivis homini sit vita aeterna secundum ejus affectionem usus, est quia illa est ipse homo, ac inde qualis illa talis est homo. [49.] Sed affectio usus in genere est duplicis generis; est spiritualis affectio usus, et est naturalis affectio usus: utraeque in externa forma similes sunt, sed in interna prorsus dissimiles; quare non dinoscuntur ab hominibus in mundo, sed probe ab angelis in caelo; sunt enim sibi prorsus oppositae, spiritualis enim affectio usus dat caelum homini, at naturalis affectio usus absque spirituali dat infernum; naturalis enim affectio usus est solum propter honores et lucra, ita propter se et mundum ut fines, at spiritualis affectio usus est propter gloriam Dei et ipsos usus, ita propter Dominum et proximum ut fines. [50.] Sunt enim homines in mundo qui functiones et munia sua cum multo studio, labore et ardore faciunt, -magistratus, praefecti et officiarii,- obeundo illa cum omni diligentia et industria; sacerdotes, antistites ministri, praedicando cum ardore sicut ex zelo; literati, scribendo libros pietate, doctrina et eruditione plenos; et alii similiter; et per id quoque insignes usus praestant Ecclesiae, Patriae, societati, et concivi; et tamen plures haec faciunt ex sola affectione naturali, quae est propter se ut honorentur et ad dignitates evehantur, aut propter mundum ut lucrentur et ditescant. Hi fines apud quosdam affectionem ad faciendum usus ita incendunt ut quandoque eximiores usus praestent quam qui in spirituali affectione usus sunt. Cum pluribus qui in hoc genere affectionis usus fuerunt, post mortem, dum spiritus facti sunt, locutus sum, qui tunc flagitaverunt caelum ex merito; sed quia usus ex sola affectione naturali fecerant, ita propter se et mundum, et non propter Deum et proximum, responsum tulerunt simile huic apud Matthaeum:
“Multi dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos; discedite a Me,… operantes iniquitates” (vii. 22, 23);
et apud Lucam:
“Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. Sed dicet, Dico vobis, non novi vos unde sitis; discedite a Me, operarii iniquitatis” (xiii. 26, 27).
Explorati etiam sunt quales in mundo fuerunt, et comperti quod interiora illorum plena essent concupiscentiis et malis inde condensatis,{2} quae apud quosdam apparuerunt ignita ex amore sui, apud quosdam liventia ex amore mundi, apud quosdam furva ex rejectione spiritualium; et quod exteriora usque apparerent ut nivea et purpurea ex usibus in externa forma: ex quibus patuit quod tametsi usus fecerint, usque nihil aliud secum cogitaverint quam famam propter honores et lucra; et quod illa essent propria spiritus illorum, et in se et sua vita, et quod bene acta essent vel apparentiae quod non tales essent, vel solum media ad illa ut fines. Haec de naturali affectione usuum. [51.] Spiritualis autem affectio usus est interna et simul externa; et quantum illa est externa seu naturalis, tantum etiam est spiritualis, nam spirituale influit in naturale et disponit illud ad correspondentiam, ita ad sui instar. Sed quia in mundo hodie prorsus ignoratur quid affectio usus spiritualis, et in quo distinguitur a naturali, quia similes in externa specie apparent, dicetur quomodo illa comparatur. Non comparatur per solam fidem quae est fides separata a charitate; illa fides enim est modo fides cogitativa absque actuali in ea; et quia separata est a charitate, etiam separata est ab affectione quae est ipse homo; quare etiam illa post mortem sicut aliquod aereum dissipatur. Sed comparatur affectio spiritualis per fugere mala quia peccata sunt, quod fit per pugnam contra illa. Mala quae homo fugiet omnia scripta exstant in Decalogo. Quantum homo pugnat contra illa quia sunt peccata, tantum fit affectio spiritualis, et sic ex spirituali vita facit usus. Per pugnam contra mala dissipantur illa quae obsident interiora ejus, quae, ut supra dictum est, apud quosdam apparent ignita, apud quosdam furva, et apud quosdam livida; et sic aperitur mens ejus spiritualis, per quam Dominus intrat in mentem naturalem hominis et illam disponit ad faciendos usus spirituales, apparentes usque ut naturales. Hi sunt, et non alii, quibus Dominus dare potest ut Ipsum super omnia ament, et proximum sicut se ipsos.{3} Si homo per pugnam contra mala ut peccata aliquid spirituale sibi comparaverit in mundo, tametsi pusillum sit, salvatur, et crescunt usus ejus postea sicut granum sinapis in arborem
(Secundum Domini verba apud Matthaeum, xiii. (31,) 32; Marcum, iv. 30-32; et apud Lucam, xiii. 18, 19).
@1 “est calor et lux caeli” cum deletis cohaeret.$
@2 condensatis:–vide Apoc. Ex., n. 585[a], etiam A.C., n. 8197. (Auctor, forte in proposito tenens confertis, primum scribebat “conf.” Fortassis autem pro “condensatis” legeris corde satis.)$
@3 ipsos pro “ipsum”$ - [52.] XVIII. (QUOD HOMINIS VOLUNTAS SIT EJUS AFFECTIO.)
Quod hominis voluntas sit ejus affectio, est quia voluntas hominis est receptaculum ejus amoris, ac intellectus est receptaculum ejus sapientiae; et id quod est receptaculum amoris, hoc etiam est receptaculum omnium affectionum, quia affectiones sunt modo continuationes et derivationes amoris, ut supra dictum est. Receptaculum amoris dicitur, quia amor non dari potest apud hominem nisi in forma recipiente, quae substantialis est; absque illa foret amor non afficiens, recurrens, et per id sicut manens; ipsa forma recipiens ejus etiam potest describi, sed non hujus loci est; inde est quod voluntas dicatur receptaculum amoris. Quod voluntas sit omne hominis et in omnibus ejus, et sic quod sit ipse homo, sicut amor in suo complexu est homo, patet ab his sequentibus:- [53.] Homo de omni quod amoris seu affectionis ejus, immo quod vitae ejus est, dicit quod velit; ut quod velit agere, velit loqui, velit cogitare, velit percipere. In omnibus illis est voluntas; quae nisi foret in illis, non ageret, nec loqueretur, nec cogitaret, nec perciperet; immo, in singulis et singularissimis illorum nisi adesset, momento desinerent; est enim voluntas in illis sicut est anima seu vita in corpore et in singulis ejus. Potest etiam, loco velle, dici amare; ut quod amet facere, loqui, cogitare, percipere. Similiter dicitur de sensibus externis corporis, quod velit videre, velit audire, velit edere, bibere, et gustare, velit odorari, velit ambulare, conversari, ludere, et sic porro. In his singulis etiam est voluntas agens; nam si illa retraheretur momento subsisteret, et quoque per voluntatem retrahuntur. [54.] Quod voluntas sit amor hominis in forma, patet manifeste ex eo, quod omne jucundum, volupe, amoenum, faustum et beatum, quae ejus amoris sunt, ita sentiantur et percipiantur{1}: quod illa etiam sint voluntatis patet; nam quicquid jucundum, volupe, amoenum, faustum et beatum est, hoc quoque homo vult; dicit etiam de illis quod velit. Similiter loquitur homo de bono et de vero; quod enim amat hoc vocat bonum, et hoc ideo facit voluntatis suae; et quod confirmat sui amoris aut suae voluntatis bonum, hoc vocatur verum, et quoque hoc amat, et vult cogitare et loqui illud. Homo etiam de omni quod optat, ambit, desiderat, appetit, quaerit, et intendit, dicit quod velit, quia amoris sunt; vult enim quod optat quia id amat, vult quod ambit et desiderat quia id amat, vult quod appetit et quaerit quia id amat, et vult quod intendit, ac intendit quia amat. Ex his videri potest quod voluntas et amor, seu voluntas et affectio, apud hominem unum sint; et quod voluntas, quia amor, etiam sit vita ejus, et quod sit ipse homo. Quod voluntas etiam sit vita intellectus et inde cogitationis hominis, in sequentibus confirmabitur. [55.] Quod homo nesciat quod voluntas sit ipse homo, est ex eadem causa ex qua nescit quod amor seu affectio sit ipse homo; quisque etiam attendit ad illa quae videt aut sentit, non vero ad vitam, animam aut essentiam, ex qua videt et sentit; haec latet intra in sensitivis, et eo usque non cogitat homo naturalis: aliter homo spiritualis, quia sensitivum non est objectum sapientiae ejus, sed essentiale in illo, quod in se etiam spirituale est. Ex eo est quod multi dicant quod cogitatio sit omne hominis, et quod sit ipse homo, seu quod homo sit homo quia cogitat, cum tamen omne cogitationis ejus est affectio; remove hanc ab illa et eris stipes. Homo ex spirituali rationalis, qui scit quid bonum et verum, et inde quid malum et falsum, ex illis quae dicta sunt scire potest quaenam ejus affectiones sunt, et quaenam affectio regnans; tot enim indicia illarum sunt quot jucunda cogitationis, loquelae, actionis, visus, auditus, et quot ambitus, desideria et intentiones; sed attendet et reflectet.
@1 percipiantur pro “perci-“$ - [56.] XIX. (QUOD AMARE IN VERBO SIT FACERE USUS.)
Quod amare in Verbo sit facere usus, est quia amare est velle, et velle est facere. Quod amare sit velle, mox supra confirmatum est; quod autem velle sit facere, hic confirmandum est. Voluntas in se spectata non est amor, sed est receptaculum ejus; et tale receptaculum ut non modo recipiat amorem sed etiam imbuat status ejus, et induat formas secundum illos; omne enim vitae hominis influit, quia homo non est vita, sed recipiens vitae; proinde est recipiens amoris, quia amor est vita. Hoc illustrari potest per sensoria hominis: oculus enim est recipiens lucis et non est lux, formatus tamen ad recipiendum omnes lucis varietates; auris est recipiens soni et ejus modulationis et articulationis, non autem est sonus; pariter reliqui sensus externi hominis. Simile est cum sensoriis internis, quae modificantur et actuantur a luce et calore spirituali; consequenter simile cum voluntate, quod sit receptorium caloris spiritualis, qui in sua essentia est amor. Hoc receptorium est ubivis in homine, sed in suis primis est in cerebris. Prima illa, seu principia aut capita, sunt illae substantiae ibi quae vocantur corticales et cineritiae. Ex illis per fibras sicut per radios undequaque descendit in omnia faciei et in omnia corporis, et ibi gyrat et circulat secundum ejus formam, quae est forma spiritualis animalis, de qua alibi actum: ita actuantur omnia et singula ibi, a primis ad ultima, ac in ultimis sistuntur effectus. Notum est quod omne moveatur ex conatu, et quod cessante conatu cesset motus. Ita omne hominis voluntarium voluntatis est conatus vivus in homine, ac agit in ultimis, mediis fibris et nervis, qui in se non aliud sunt quam perpetui conatus continuati a principiis in cerebris usque ad ultima in corporeis, ubi conatus fiunt actus. Haec allata sunt ut sciatur quid sit voluntas, et quod sit receptaculum amoris, in perpetuo conatu agendi, qui excitatur et determinatur in actus ab amore qui influit et recipitur. [57.] Ex his nunc sequitur quod amare, quia est velle, sit facere; quicquid enim homo amat hoc vult; et quod vult hoc facit si possibile est, et si non facit, quia non possibile, usque est in interiori actu qui non manifestatur: non enim dari potest apud hominem aliquis conatus seu voluntas nisi etiam sit in ultimis; et dum in ultimis est, in interiori actu est; sed hic actus non percipitur ab aliquo, nec ab ipso homine, quia existit in spiritu ejus. Ex eo est quod voluntas et actus unum sint, et quod voluntas reputetur pro actu; non ita in mundo naturali, quia ibi interior voluntatis actus non apparet, sed in mundo spirituali, ubi apparet. Ibi enim omnes secundum amores suos agunt; illi qui in amore caelesti sunt sane agunt; illi qui in amore infernali, insane; et si ex aliquo timore non agunt, voluntas eorum interius est activa, quae ab illis coercetur ne erumpat; nec cessat illa actio nisi simul cum voluntate. Cum itaque voluntas et actus unum sunt, ac voluntas est amoris conatus, sequitur quod in Verbo per “amare” non aliud intelligatur quam facere, ita quod per “amare Dominum et amare proximum” intelligatur facere usus proximo ab amore qui est a Domino. Quod ita sit, Ipse Dominus docet apud Johannem:
“Qui habet praecepta mea et facit illa, ille est qui amat Me qui autem non amat Me, verba mea non servat” (xiv. 21, 24);
apud eundem:
“Manete in amore meo. Si mandata mea servaveritis, manebitis in amore meo” (xv. 9, 10);
et apud eundem:
Dominus ter dixit Petro, “Amasne Me;” et ter respondit Petrus quod amet; cui Dominus ter dixit, “Pasce agnos meos, et oves meas” (xxi. 15-17).
Sunt etiam duo quae non possunt separari; illa duo sunt esse et existere; esse non est aliquid nisi existat, et fit aliquid per existere. Ita quoque est cum amare et facere, seu cum velle et agere; nam amare et non facere, tum velle et non agere, non datur, non enim existunt, sed per facere et agere existunt; quare cum homo facit et agit, tunc primum amor et voluntas sunt. Ita et non aliter amatur Dominus et amatur proximus. - [58.] XX. (QUOD AMOR PRODUCAT CALOREM.)
Quod amor producat calorem, est quia amor est ipsa vita, et vis viva omnium quae in universo mundo sunt. Non aliunde est origo omnium conatuum, virium, activitatum et motuum ibi, quam ex Divino amore qui est Dominus, qui in caelis coram angelis apparet ut Sol. Quod aliud sit amor et aliud calor, constat manifeste ex discrimine utriusque in angelo et in homine. Angelus ex amore vult et cogitat, ac percipit et sapit, ac intime in se sentit beatum et faustum, et quoque amat; similiter homo: haec in mente eorum; in corpore autem sentit uterque calidum, et hoc absque beato et fausto. Inde patet quod calor sit effectus activitatis{1} vitae seu amoris. Quod calor sit effectus amoris constare potest a multis: ut quod homo ab intimis calescat secundum vitae suae amores, etiam in media bruma, et quod calor solis mundi cum illo calore nihil commune habeat; quod secundum amoris augmenta tepescat, incendatur et inflammetur; et quod secundum decrementa torpescat, frigescat et emoriatur, ita prorsus secundum amoris activitates. Simile etiam est apud animalia terrae et apud volatilia caeli: haec et illa in medio hyeme quandoque plus calent quam in media aestate, micat enim tunc cor eorum, calet sanguis, tepet fibra, et omne minimum cum maximo vitales suas functiones obit; et is calor non est ex sole, sed ex vita animae illorum, quae est affectio. [59.] Quod amor producat calorem, est quia est vita omnium virium in universo; quae non potest intrare substantias recipientes quae creatae sunt, nisi medio activo, quod est calor. Dominus in creatione universi paravit Sibi omnia media a primis usque ad ultima, per quae in omni gradu produceret usus; ac medium universale et proximum conjunctionis est calor, in quo essentia activitatis amoris potest existere. Quia calor existit ab amore proxime, ideo est correspondentia inter amorem et calorem; est enim correspondentia inter omnem causam et effectum. Ex correspondentia est quod Sol caeli, qui est Dominus, appareat sicut igneus; tum quod amor inde procedens percipiatur ab angelis sicut calor; similiter quod Divina sapientia Domini in caelis appareat sicut lux; et quoque quod
Facies Domini, cum transformatus est, “splenduerit sicut Sol” (Matt. xvii. 2).
Ex illa correspondentia est quod sanctum amoris Domini repraesentatum sit per ignem altaris, et per ignem in lucernis candelabri in tabernaculo; tum quod Dominus in igne super montem Sinai apparuerit, et quoque in flamma ignis noctu super tabernaculum; et quod inde plures gentes ignem sacrum fecerint, et quod ei praefecerint virgines quae Romae vocatae sunt Vestae. Ex illa correspondentia est quod in Verbo per “ignem” et per “flammam” multis in locis intelligatur amor; tum quod ex perceptione interiore illius correspondentiae sit quod oremus ut sacer ignis incendat corda nostra, per quem intelligitur sanctus amor. Ex eadem correspondentia est quod amor caelestis e longinquo appareat sicut ignis in caelo; quare etiam Dominus dixit quod
“Justi fulgebunt ut sol in regno Patris” (Matt. xiii. (43));
pariter quod amor infernalis e longinquo appareat sicut ignis in inferno (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 566-575).
@1 activitatis pro “activitas”$ - [60.] XXI. QUOD DIVINUS AMOR, QUI EST IPSA VITA, MEDIO CALORE, PRODUCAT FORMAS SPIRITUALES ANIMALES, CUM OMNIBUS ET SINGULIS QUAE IN ILLIS.
Sunt binae formae in communi quas Dominus, Creator universi, ex suo Sole, qui est Divinus amor et ipsa vita, in mundi ultimis ac intimis produxit, forma animalis et forma vegetabilis. Per formas animales intelliguntur animalia omnis generis, tum homines et angeli; et per formas vegetabiles intelliguntur vegetabilia omnis generis, ut arbores, plantae et flores. De binis his formis prius actum est; sed quia hic agitur de Divino amore, ex quo omnia creata sunt, et quoque omnia a creatione perpetuo formantur, licet hic etiam aliquid de prima forma, quae est forma animalis, in medium afferre. [61.] Divinus amor qui est ipsa vita, ex suo Auctore qui est Dominus, non aliud in suo sinu gerit quam creare et formare sui imagines et similitudines, quae sunt homines et ex hominibus angeli; tum etiam affectiones omnis generis induere corpore correspondente, quae sunt animalia. Omnes hae formae, tam perfectae quam imperfectae, sunt amoris formae, ac similes sunt quoad vitam in externis, quae est quod velint se movere, gradiri, agere, videre, audire, odorari, gustare, sentire, edere, bibere, consociari, prolificare; dissimiles autem quoad vitam (in) internis, quae est quod velint cogitare, velle, loqui, scire, intelligere, sapere, exque illis jucundari et beatificari: hae formae sunt homines et angeli, illae autem animantia plurium generum. Singulae illae facultates, ut existant in effectu et in usu, ex substantiis et materiis creatis factae et mirabiliter organizatae sunt. [62.] Quod Dominus qui est Homo, ac Divinus Ipsius amor qui est ipsa vita, ex suo spirituali quod procedit ex Ipso ut Sole, illa formaverit, patet manifeste ex eo, quod animae viventes sint etiam affectiones, et omnes tam imperfectae quam perfectae similes in externis. Quis non potest videre, si non myops aut nyctalops sit, aut cujus oculi non amaurosi laborant, quod talia non sint aliunde? Leva modo paulisper rationem supra naturae fundum, et sapies. [63.] Quod calor sit medium formationis notum est ex balneo in quo est embryo in utero et pullus in ovo. Quod credatur quod calor solis mundi producat, est ex mente occaecata a fallaciis sensuum corporis. Calor illius solis non plus operatur quam quod aperiat extrema corporum, seu cuticularia, ut calor internus etiam in illa possit influere; sic enim vita in effectum plenum a primis ad ultima venit. Inde est quod animalia terrae et volatilia caeli quotannis tempore veris et aestatis prolificationis suae munia, opera et gaudia intrent ac innovent. Aliter homo, cui est calor ex interiori amore excitata per cogitationum allectamenta, et cui sunt indumenta, frigus{1} allapsum in cuticularia, quae extrema corporis sunt, removentia.
@1 frigus pro “frigoris”$