De Domino

1. DE DOMINO

PRAEFATIO

Quod revelatum sit a Domino de coelo et inferno, de ultimo judicio quod peractum, de spirituali sensu Verbi, ita revelata est via ad salutem, et de statu hominis post mortem, et hoc plene et manifeste, ut quisque qui intelligit linguam Latinam scire possit, et hoc nunc ante {1}annuum tempus, et communicatum; sed usque Ecclesia non id curat; miratur quam maxime in coelo quod Ecclesia in tali statu sit ut illa quae sunt ipsa essentialia ejus {2}ne quidem spectentur, sed relinquantur sicut res non alicujus momenti, {3}indicium quod coelestia nihil occupent mentes eorum, nec videantur quando revelata.
@1 annuum: annum N P W$
@2 ne quidem spectentur W 1840; et (deletum) ne quidem spectentur N; et ne quidem spectentur P$
@3 Indicium W 1840; judicium N P$

2. Exscribantur omnes articuli in 4 tractatibus ordine.

3. Quod Domino quoad Humanum fuerit a Se Ipso; ex Verbo.

4. Quod Dominus {1}ab aeterno fuerit; ex Verbo.
@1 ab aeterno N(c) P W 1840; aeterno N$

5. Quod Dominus omnipotens; ex Verbo.

6. Quod Dominus invisibilis factus sit, tamen in corpore Humano fuit, quod hoc non ex matre potuit esse; ex Verbo.

7. Quid hoc quod Divinum sit distinctum in tres personas; ubi hoc in Verbo.

8. Quid hoc quod Dominus natus ab aeterno. Sed quod Divinum sit unum seu una Persona, seu unus Homo, hoc intelligitur, tum quod Divinum fuerit ab aeterno.

9. Sed ignoscendi qui non sciverunt aliquid de Verbi stylo, quod sensus spiritualis insit cuilibet voci.

10. De {1}matre etiam dixit quod illa non beata ideo, sed qui audiunt Verbum et custodiunt, Luc. xi 27, 28; hoc dixit ne ei tribuerent aliquod Divinum quia mater.
@1 matre etiam N(c) audiunt N(c) W 1840; audit N P$

11. Quod exiverit a Patre, et venerit in mundum, et redeat ad Patrem. Joh. xvi 27, 28.

12. Quod exiverit a Patre, Joh. xiv 12, Cap. xvi 5, 10, 16, 17, 30, Cap. xvii 8; Joh. x 9; Esai. xxv 9.

13. Quod descenderit e coelo; ex Verbo.

14. Creditur in orbe Christiano quod angeli assumpserint corpora humana, et {1}sic apparuerint, sed non assumpserunt, verum aperti sunt oculi spiritus hominis, et sic visi sunt. Sic angeli apparuerunt Abrahamo, et reliquis; sic apparuerunt equi et currus ignei circa Elisseum, ubi dicitur, Aperi oculos. Quod ita apparuerit Dominus, notum est; sed cum differentia quod Dominus quoad corpus quod in mundo habuit; angeli autem quoad corpora quae sunt spiritibus, quae in forma humana sunt, sed non sicut Dominus.
@1 sic apparuerunt: hominibus add. N(c)$

15. Quod ita {1}visa sint Johanni quae in Apocalypsi, dicit etiam quod-Cap. i 10.
@1 visa W 1840; visi N P$

16. Quod homines per {1}tentationes fiunt spirituales notum est, multo magis Dominus, quia a conceptione Deus.
@1 tentationes W 1840; tentationem N$

17. Quod homo per tentationes fiat spiritualis et conjungitur coelo, spiritualis enim fieri est conjungi coelo, Dominus autem per tentationes {1}conjunxit Suum Humanum Ipsi Divino quod in Ipso, et sic quoad Humanum Deus factus est.
@1 conjunxit W; conjungit N P$

18. Quod Anima, quae Ipsum Divinum non habitare possit in corpore infirmo, quale est ex sua natura, quisque potest videre; aliter corpus hominum, qui nascuntur a patre in affectiones malas.

19. Quod omnes {1}sortiuntur loca in coelis secundum ideam fidei de Divino Humano Domini, et {2}ideo secundum receptionem Domini per vera et bona, afferantur gentes {13}de quibus-
@1 sortiuntur N P 1840; sortiantur W$
@2 ideo W (cj); idea N P$
@3 de quibus-hoc confirmatur add. N(c)$

20. EX RATIONE

Quod per id Pontificii sibi {1}vindicaverunt potestatem Divinam.
@1 vindicaverunt N; vindicaverint W$

21. Ipsa affectio, quae amoris, est a patre, quae {1}etiam est ipsa vita seu anima hominis; {2}induitio est a matre. Inde patet qualis Dominus quoad animam seu vitam, quod fuerit Divinus Amor, et hic non potest una esse cum {3}induitione a matre, quin id successive ejiceret; nam mater erat nata in peccata sicut omnis homo. Hoc erat infirmum quod assumpsit, ut potuisset admittere in Se tentationes, {4}et omnia in coelis et in infernis disponere in {5}ordinem, quo ejecto univit Humanum Divino, seu Humanum glorificavit-Notum esse potest quod qualis homo est quoad affectionem quae amoris, talis sit.-Quis non alterum aestimat secundum illam?
@1 etiam N(c) P 1840 W; et N$
@2 induitio 1840 W; inductio N P; inductio N P; inductio autem N(c)$
@3 induitione 1840; inductione N P; induto W quin N(c) 1840 W; quia N P$
@4 et omnia in coelis: et occurrere in coelis N; et vincere et omnia N(c) P; et vincere inferna et omnia N(c2) W (Fortasse hic deest aliquid)$
@5 ordinem N(c) W 1840; ordine N P quo N(c) W 1840; et quo N P$

22. Quod Dominus fecerit judicium cum in mundo fuit, constat evidenter ex pluribus locis in {1}Verbo, etiam ex omnibus illis ubi dicitur, `Dies Jehovae’, quod terribilis, {2}quae vocatur `Dies Zebaoth’.
@1 Verbo N(c) P W; verbis(?) N et N P 1840; ut W$
@2 quae vocatur N(c) P W 1840; quaeratur N$

23. Ex Athanasio, ibi legitur quod Divinum ad Se Humanum suscepit, sed ex Domini verbis est, quod Divinum suscepit ad Se Humanum, etiam Humanum ad Se Divinum suscepit, nam dicit,
Credite Mihi quod Pater in Me et Ego in Patre; quod de Humano Suo hoc dixerit, constat ex mox praecedentibus,
Qui videt Me, videt Patrem, etc.

24. Asseverare et pro certo dicere possum quod qualis idea fidei hominis est {1}de Divino, talis ei conjunctio in coelo sit.
@1 de Divino N P; de Domino W 1840$

25. AB EXPERIENTIA

Quia datum est mihi cum angelis consortium habere, cum illis loqui, {1}et videre quae in coelis, et quoque loqui cum illis qui obiverunt, cum fere omnibus quos notos habui, velim aliquid narrare de hac re quod audivi.
@1 et-N P; etc. W$

26. Quod plerique Christiani agnoscant tres deos et quaerant vel unum vel alterum, et quod solum illi qui in affectione veri spiritualis sunt agnoscant Dominum solum Deum.

27. Quod qui agnoscunt Patrem separatum et unicum Deum, naturam colant, et-

28. Quod omnes angeli Divinum Humanum ex perceptione agnoscunt.

29. Quod omnes qui agnoscunt corde Divinum Domini in Humano Ipsius recipiantur in coelum, et quod reliqui non possint recipi; causae.

30. Quod gentes agnoscunt cum instruuntur et quod inde {1}sit quod recipiuntur, secundum Domini verba,
Venient ab oriente et occidente.
@1 sit W 1840; sint N$

31. Quod Maria agnoverit {1}Ipsum pro suo Deo et pro suo Domino, {2}auditum viva voce.
@1 Ipsum add N(c) W 1840$
@2 auditum W 1840; auditu N P$

32. Quod Pontificii se averterint et non potuerint respondere quicquam cum dictum quod non alius pro Patre intelligatur quam Divinum Domini.

33. Quod omnes infantes in coelo non aliud Divinum sciant.

34. Quod nullus in Novam Hierosolymam {1}veniat nisi agnoscat Divinum Humanum Domini.
@1 veniat in rasura N$

35. Quod hoc intelligatur per adventum Domini in gloria.

36. Lege Deut. xxxiii 8, 9, et Sachar. xiv 9; Esai. xl 3-12, Esai. xxv 9. Plura adducantur ex collectis quae conveniunt.

37. EX VERBO

Ex Verbo quod Deus unus seu `non praeter Me Deus’.

38. Quod Dominus conceptus sit ex Ipso Divino, quod Jehovah et Pater nominatur, adducatur Matth. i 18-25, et Luc. i 31-35.

39. Quod Ipse Deus {1}venit in mundum, ac induit Humanum, et hoc Divinum fecit, Joh. i 1, 3, 14, nempe
Deus erat Verbum, et Verbum caro factum est,
ita Deus factus est caro, hoc est, Homo; et quod fuerit Creator, est quia dicitur, `Mundus per Ipsum factus est’.
Tum Esai. ix 5, Cap. vii 14; Jerem. xxiii 5, 6, Cap. xxxiii 15, 16; Esai. xlii 8; Malach. iii 1; Esai. xxv 9, tum quod ab aeterno fuerit, ex Evangelistis.
@1 venit N P 1840; venerit W induit N P 1840; induerit W$

40. Quod Ipsius Divinum {1}fuit quod assumsit Humanum, et quod id Divinum fuit quod vocavit Patrem, et non aliud Divinum, quod ideo dicat,
Qui videt Patrem, videt Me,
et
Ipse in Patre, et {2}Pater in Ipso, et quod unum sint,
Joh. xiv 7-11, Cap. x 30, 38.
@1 fuit N P 1840; fuerit W$
@2 Pater W; Patre N P 1840$

41. Quod glorificaverit Humanum Suum ex Divino in Ipso, vide glorificare.

42. Quod matrem non amplius agnoverit, nec Davidem, adducantur loca; et sic quod non filius ipsius esset.

43. Quare Divinum Humanum adeundum sit et colendum ex fide et amore; adducantur loca ex {1}DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE-
@1 Doctr. N$

44. Quod viderint Dominum in Humana forma, et vocatur Jehovah, ab Abrahamo; adducatur etiam–id confirmatum a Domino, quod Ipse prius fuerit quam Abraham.

45. Quod etiam visus discipulis, et quod homo fuerit coram oculis, et quoque Homo cum invisibilis factus-. Unde hoc.

46. Quod omnipraesens sit {1}omnibus diebus, ex Matthaeo, et omnipraesens in Sancta Coena {2}quoad Humanum, et omnipraesentia est Divina.
@1 omnibus diebus W; omnibus dictus N P 1840$
@2 quoad Humanum N(c) W 1840; quod Humanum N$

47. Quod Ipsi sit omnis potestas in coelis et in terris, {1}et quoad Humanum.
@1 et quoad N P; etiam quod N(c) W 1840$

48. Quod Ipse judicaturus omnes, quod {1}datum sit Ipsi judicium etiam in ultimo die.
@1 datum W 1840; data N P; datu N(c) etiam N(c) W 1840; et N P$

49. Quod unitus sit Suo Divino successive, ob causas de quibus infra; {1}et quod unitus sit per tentationes et victorias; et quod plena unitio facta sit per passionem crucis; ex locis in Verbo.
@1 et N P; at N(c) W 1840$

50. Quantum unitus, tantum locutus est cum Se, et quantum nondum unitus, tantum locutus est sicut cum alio; illud erat status humiliationis Ipsius; hoc autem status glorificationis.

51. Quod Semet intellexerit cum {1}nominavit Patrem, constat a locis supra allatis.
@1 nominavit N(c) 1840; nominaverit N W$

52. Quod ob sensum internum nominavit Patrem Divinum Bonum et Divinum Verum Christum, constat ex Matth. xxiii 9, 10, quod adducatur, et ex permultis aliis locis.

53. Quod cognoscere et agnoscere suum Deum sit primum et primarium Ecclesiae, quia {1}absque eo nulla salus, ut constare potest ex Judaeis, quod quando non coluerunt Jehovah, tametsi in ritibus caeteris {2}permanebant, devoti sint; loca ex Verbo; tum quod Dominus toties dixit, `Quia {3}credis’, ideo illis factum; hoc enim primum tunc erat credere in Dominum, et quod Ipsi fuerit {4}omnis potestas; et ob eorum fidem priorem dixit Patrem coram illis, sed intellexit Semet, ut constat {5}a locis; adducantur loca.- Quod cognitio et agnitio illa conjungat, et absque illa, nulla conjunctio ita nec salvatio.
@1 absque eo N(c) W 1840; ab eo N P quod om omn$
@2 permanebant W; permaneant N P 1840$
@3 credis N P; credunt N(c) W$
@4 omnis potestas: omni potestas N P; omnipotestas W 1840$
@5 a locis: pluribus add N(c)$

54. Forte adducantur omnia loca ubi dicitur, Pater meus, Pater vester, Pater qui est in coelis, et quid significant breviter.

55. EX RATIONE

Quod unus Deus sit, et quod hoc agnoscatur in universo orbe.

56. Quod anima inducat similitudinem corpori, et quod corpus non sit nisi quam forma externa quae animae.

57. Quod Ipsum Divinum fuerit Anima Ipsius, ac Divinus Amor, quod non aliter possit quam ut corpus simile sit-.

58. Quod omnes affectiones patris maneant in liberis, ab experientia.

59. Quod in orbe Christiano aegre habeant ideam Divini in Humano, sed quod usque ubivis, recenseantur gentes, et ubivis.

60. Quod cum agnoscuntur tres personae Divinitatis, nequaquam possit agnosci unus Deus-.

61. Quod agnitio trium personarum {1}abduxerit Mahumedanos, Judaeos, aliosque, a receptione Christianismi.
@1 abduxerit W 1840; abduxerint N P$

62. Quod quisque {1}debet scire suum Deum, ut conjungi possit Ipsi et salvari, et quod videri possit Dominus fide et cognosci amore, non autem Pater. Quod Patrem nemo viderit, adducantur loca in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE n. 283.
@1 debet N P 1840; debeat W$

63. DE SPIRITU SANCTO
ULTIMO

{1} Ex illis quae in EXPLICATIONE SUPER APOCALYPSIN n. 183.
@1 p. 175 et seq. I(i) Vol add N(c)$

64. Quid hoc quod Sanctus Spiritus procedat ex Domino; {1}seu quid quod Sanctum procedat, quod vocatur Spiritus Sanctus.
@1 sed N W 1840; seu (cj) Chad. Quid hoc N W 1840; Quod hoc N(c) P$

65. Quod peccatum contra Spiritum Sanctum sit negare Divinum Domini, Matth. xii 28, 32; Marc. iii 28, 29; Luc. xi 20, seq. Hoc patet a praecedentibus; dixerunt quod per principem daemoniorum faceret, et dixit quod per Spiritum Dei, ita per Divinum Suum. Illa negatio corde non remittitur, non enim possunt intrare coelum; ut omnes Sociniani; de illis aliqua, ab experientia.

66. Etiam qui intra Ecclesiam negant Divinum Domini, et solum agnoscunt Patrem, non salvari possunt. Et quod plerique ex illis agnoscant naturam, {1}quare illi de Divino non aliam ideam habent quam ut de natura in minimis. Quod non possint verti ad Dominum, {2}causae; sed ad amores mundanos, haec ultimo.
@1 quare N(c) W 1840; quarum N P$
@2 causae W 1840; causa N P$

67. Quod per Spiritum Dei intelligatur Divinum, etiam patet apud Lucam, ubi dicitur per `digitum Dei’, et `digitum Dei’ significat potentiam Divinam, Luc. xi 20.

68. Quod per Divinum Domini intelligatur {1}Pater, et quod Dominus {2}dicat, Matth. xii 27, quod filii eorum ejecerint daemonia per Ipsum; tum Luc. xi 19; Jesus dedit discipulis potestatem super Omnia daemonia, Luc. ix 1, x 11, 20; Marc. xvi 17, 18; quod in nomine Domini ejecerint daemonia, Luc. ix 49, 50; Marc. ix 38.
@1 pater N(c) 1840; patet N P W$
@2 dicat W 1840; dicet N P$

69. {1}Quod Humanum distinctum sit a Divino et fuit mere humanum, imprimis fuit propter Papam qui non se dicere ausus vicarium Dei.
@1 Quod Humanum N; Quod inter Christianos humanum N(c) W 1840 fuit P N (?); fecerunt N(c) 1840; factum W$

70. Quod omnis homo nascitur ignorans veri, et cupiens malum, quia anima ejus ex patre est affectio mala, at Dominus solus natus est appetens bonum et desiderans verum, quia Anima ex Patre erat Ipsum Divinum, ita affectio Divini Amoris, seu Divinus Amor, a quo domavit externum quod {1}ex matre.
@1 ex matre N(c); a matre P W 1840$

71. Per Filium Hominis intelligitur Verum ex Divino; {1}quid hoc non intelligitur.
@1 quid hoc non intelligitur (cj) Chad; quia hoc non intelligitur N; quia hoc non intelligitur explicandum est 1840; om W$

72. ULTIMO

Ultimo adducatur de Domino ex DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE,- et ex ARCANIS COELESTIBUS.
Demum ex opere DE COELO ET INFERNO, ex opusculo DE ULTIMO JUDICIO,- et ex TELLURIBUS IN UNIVERSO, modo citationes ubi de Domino.