1. DE SCRIPTURA SACRA SEU VERBO DOMINI, AB EXPERIENTIA
Sensus literae Verbi, in quo sensus spiritualis, repraesentatus
Datum est videre magnas Crumenas, apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum multa copia, qui quia aperti erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum inibi positum exsumere, imo diripere, sed juxta illos sedebant bini Angeli, qui custodes. Locus ubi repositi sacci erant, apparebat instar praesepis in stabulo. In camera proxima visae sunt virgines modestae, cum uxore casta; et prope illam cameram erant bini infantes, et dictum est, quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit. Postea apparebat scortum, tum equus jacens mortuus. Perceptum tunc est quod ita repraesentatus sit sensus literae Verbi in quo sensus spiritualis: magnae illae crumenae argento plenae significabant cognitiones veri in multa copia ibi: quod [sacci] aperti essent, et tamen ab angelis custoditi, significabat quod quisque inde posset cognitiones veri depromere, sed quod caveatur ne interiorem ejus sensum, in quo merae veritates sunt, falsificent; praesepe in stabulo, ubi jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesepe, etiam illud ubi Dominus natus jacebat, nam equus significat intellectum, inde praesepe nutritionem ejus: virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant Vera Ecclesiae, et uxor casta conjunctionem veri et boni, quae in Verbo ubivis est; infantes significabant innocentiam sapientiae inibi; erant angeli e tertio coelo, qui omnes apparent sicut infantes; scortum cum equo exstincto, significabat falsificationem Verbi a plerisque hodie, per quam omnis intellectus veri deperditus est; scortum significat falsificationem, et equus mortuus intellectum veri nullum.
2. Quod Verbum interius vivum sit
Cum Verbum legitur ab homine, qui illud sanctum habet, tunc sensus ejus naturalis fit spiritualis in secundo coelo, et fit coelestis in tertio; ita successive exuitur naturale; hoc fit quia naturale, spirituale et coeleste sibi correspondent, ac Verbum per meras correspondentias conscriptum est; sensus naturalis Verbi est qualis est in sensu literae, cujus omne fit spirituale, et dein coeleste in coelis; et cum fit spirituale, tunc ibi vivit ex luce veri ibi, et cum fit coeleste vivit ex flamma boni ibi: ideae enim spirituales apud angelos secundi coeli trahunt ex luce ibi, quae in sua essentia est Divinum Verum; ideae autem coelestes apud angelos tertii coeli, trahunt ex flamma boni, quae in sua essentia est Divinum Bonum; nam in secundo coelo est Lux candida, ex qua angeli ibi cogitant, et in tertio coelo est lux flammea, ex qua angeli ibi cogitant; cogitationes angelorum prorsus differunt a cogitationibus hominum; cogitant per luces, candidas vel flammeas, quae tales sunt ut naturaliter describi nequeant. Ex his patet, quod Verbum interius vivat, ita quod non mortuum sit sed vivum apud hominem, qui de Verbo, cum id legit, sancte cogitat: praeterea omne Verbi vivificatur a Domino, fit enim apud Dominum vita, ut quoque Dominus dicit apud Johannem,
Verba quae Ego loquor vobis, spiritus sunt, et vita sunt, VI:63;
vita quae per Verbum a Domino influit est lux veri in intellectum, et amor boni in voluntatem; hic amor et illa lux conjunctim faciunt vitam coeli, quae vocatur vita aeterna, apud hominem; docet etiam Dominus, Deus erat Verbum; in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, Joh. I:1,4.
3. De differentia in genere inter naturale, spirituale et coeleste
1] Sunt tres coeli, ultimum, medium et supremum; in ultimo coelo sunt naturales, sed naturale eorum trahit vel ex spirituali quod est coeli medii, vel ex coelesti quod est coeli tertii; in secundo coelo sunt spirituales, et in tertio coelo sunt coelestes; dantur etiam intermedii qui vocantur spirituales coelestes; plures ex his sunt praedicatores in supremo coelo.
2] Differentia inter naturale, spirituale et coeleste talis est, ut non detur inter illa ratio, quare naturale non potest ullo modo per aliquam approximationem accedere ad spirituale, nec spirituale ad coeleste; inde est quod coeli distincti sint. Hoc datum est scire ex multa experientia; saepius missus sum inter angelos spirituales, et tunc loquutus sum cum illis spiritualiter, et quod loquutus sum, tunc memoria retinui; cum redii in statum naturalem, in quo est omnis homo mundi, tunc volui ex priori memoria depromere id, et describere, sed non potui; erat impossibile; non dabiles erant voces, et ne quidem ideae cogitationis, per quas possem exprimere; erant ideae cogitationis et voces spirituales, tam remotae ab ideis cogitationis et vocibus naturalibus, ut ne hilum approximarent. Quod mirabile est, cum eram in illo coelo et loquutus sum cum angelis, tunc non aliud scivi, quam quod similiter loquerer quemadmodum loquor cum hominibus; sed postea compertum est, quod cogitationes et loquelae tam dissimiles essent, ut non approximari possent, proinde quod nulla ratio sit.
3] Similis differentia est inter spirituale et coeleste; quod similis differentia esset, dictum est mihi, et quod talis ut non detur ratio nec approximatio; sed �quia� in hoc non potui per propriam experientiam confirmari, nisi prorsus angelus coeli medii essem, quare datum est quibusdam angelis medii coeli una esse cum angelis tertii coeli, et tunc cogitare ibi, et loqui cum illis, et quoque retinere memoria, quae cogitaverunt et quae loquuti sunt, et postea redire in suum coelum, et dixerunt mihi inde quod non ullam ideam nec ullam vocem prioris status possent exprimere, et quod hoc impossibile esset, et tandem dixerunt, quod non sit ratio, nec approximatio.
4] Datum itaque est mihi aliquoties interesse Angelis medii et supremi coeli, et audire illos inter se loquentes, et tunc fueram in statu interiori naturali, remotus a mundanis et corporeis, nempe in prima vigilia post somnum, et audivi ineffabilia et inexpressibilia, sicut factum legitur cum Paulo; et quandoque missus sum in perceptionem et in intellectum rerum, quas loquuti sunt; erant illa quae loquuti sunt plena arcanis de Domino, de Redemptione, de regeneratione, de Providentia, et de similibus aliis; et postea datum mihi est intelligere, quod illa non possem eloqui et describere aliqua voce spirituali et coelesti, sed quod usque possent describi vocibus linguae naturalis, usque ad captum rationalem, ac dictum est, quod non dentur aliqua arcana Divina, quae non possunt percipi et exprimi etiam naturaliter, tametsi communius et imperfectius; et quod illi qui intellectu rationali naturaliter ex affectione veri illa percipiunt, postea dum fiunt spiritus, possint eadem spiritualiter et coelesti modo, dum fiunt angeli, et percipere et loqui; sed non alii. Una enim veritas Divina naturaliter percepta et amata, est sicut vas chrystallinum seu porcellinum, quod postea vino impletur, ac tali vino quale fuit verum, ac talis ei quasi sapor qualis fuit affectio veri.
5] Quod talis differentia, quae vocari potest illimitata, detur inter naturale, spirituale et coeleste, constare potest ex differentia cogitationum hominum et angelorum, exque differentia loquelae, et quoque operationum, tum ex differentia scriptionum eorum, ex quibus ut totidem confirmationibus patebit, quale est unum et alterum, et quomodo omnium rerum perfectiones ascendunt et transcendunt a mundo in coelum, et a coelo in coelum.
6] Quod cogitationes attinet; omnes cogitationes hominis, cum singulis ideis illarum, trahunt aliquid ex spatio, ex tempore, ex persona, et ex materiali, quae apparent in luce naturali, seu mundi, nam nihil potest absque luce cogitari, sicut nihil potest absque luce videri, et lux naturalis seu lux mundi est mortua, quia ex sole ejus, qui est purus ignis; attamen in illam lucem influit ubivis et constanter lux coeli, et vivificat illam, et dat perceptionem et intellectum rei; lux sola mundi non potest aliquod perceptivum et intellectuale dare, seu aliquod lumen naturale aut rationale sistere, sed lux mundi a luce coeli dat et sistit, quia lux coeli est a Sole ejus, qui est Dominus, et inde ipsa vita. Influxus lucis coeli in lucem mundi est sicut influxus causae in effectum, quae qualis sit alibi dicetur. Ex his patet qualis est cogitatio naturalis seu quales sunt ideae cogitationis hominum, quod nempe indivulsae cohaereant cum spatio, tempore, personali et materiali; inde illae cogitationes seu cogitationum ideae sunt valde limitatae et terminatae, et sic crassae, et vocandae materiales. � Cogitationes autem angelorum medii coeli sunt omnes absque spatio, tempore, personali et materiali, quare sunt illimitatae et interminatae; objecta cogitationum illorum sunt sicut ipsae cogitationes, spiritualia, quare de illis spiritualiter et non naturaliter cogitant. Quod autem angelos supremi Coeli concernit, non sunt illis cogitationes, sed sunt perceptiones rerum, quas audiunt et quas vident; loco cogitationum sunt illis affectiones, quae variantur apud illos, sicut apud spirituales variantur cogitationes.
7] Quod loquelas attinet; loquelae hominum sunt sicut illorum cogitationum ideae, nam ideae cogitationum fiunt voces, dum abeunt in loquelam; quare loquela hominum in unaquavis voce participat ex spatio, tempore, personali et materiali. Loquelae autem angelorum medii coeli sunt quoque similes illorum cogitationis ideis, voces enim loquelae exprimunt illas. Loquelae autem angelorum supremi coeli sunt omnes ex variatione affectionum, sed dum loquuntur cum angelis spiritualibus, similiter loquuntur; non autem similiter cum inter se. Quoniam talis est loquela angelorum, et talis loquela hominum, ideo differunt loquelae ita, ut nihil commune habeant; ita differunt ut homo nullam vocem angeli posset intelligere, nec angelus ullam vocem hominis. Audivi loquelas angelorum et retinui voces, et postea exploravi, num illa vox coincidat cum aliqua voce loquelarum seu linguarum hominum, et non fuit una. Spiritualis loquela est una omnibus, estque insita cuivis homini, et in illam venit, ut primum fit spiritus. Quod scripturas attinet, est illa similis loquelae illorum; scriptura spiritualium angelorum quoad literas est similis scripturae hominum in mundo, sed unaquaevis litera significat rem, sic ut dicas, si illam videris in naturali statu, quod sint merae literae. At scripturae in supremo coelo non sunt similes quoad literas; sunt illis literae exaratae per varias curvaturas, non absimiles literis Linguae Hebraicae, sed ubivis inflexae, et non [est aliquid] mere lineare in illis: unaquaevis etiam litera involvit rem, cujus perceptionem ex affectione et non ex cogitatione habent. Inde est, quod naturalis nihil comprehendat ex scriptura spirituali, nec spiritualis ex naturali, nec spiritualis aliquid comprehendit ex scriptura coelesti, nec coelestis ex scriptura spirituali, nisi sit cum spirituali.
8] Operationes illorum, quae plures sunt, nam unusquisque in aliquo opere est, sunt similes [ut supra]; quomodo operantur spirituales, non potest describi coram naturali; nec quomodo operantur coelestes, describi potest coram spirituali; differunt enim quantum cogitationes, loquelae et scripturae.
3a. 9] Ex his constare potest, quae differentia est inter naturale, spirituale et coeleste, quod sit talis, ut prorsus non concordent nisi per correspondentias, quae etiam causa est, quod homines non sciant quod sint in consociatione cum spiritibus, et spiritus quod sint in consociatione cum hominibus, cum tamen est perpetua consociatio, non enim potest homo unum minutum vivere nisi sit in medio spirituum quoad cogitationes et affectiones, nec potest spiritus et angelus vivere momento nisi sint apud homines; causa est, quia conjunctio perpetua est a primis ad ultima, ita a Domino ad hominem, et conjunctio a creatione facta est per correspondentias, ac influit per angelos et spiritus; omne coeleste influit in spirituale, et spirituale in naturale, et in hujus ultimum quod est corporeum et materiale desinit, et ibi subsistit: absque tali ultimo, in quod intermedia influant, non datur subsistentia, nisi qualis foret domus exstructae in aere, quare basis et fundamentum coelorum est genus humanum.
10] Quod talis differentia inter naturale, spirituale et coeleste sit, non scit aliquis angelus; causa est, quia angelus non mutat statum, seu transit a statu spirituali in naturalem, et sic explorare differentias potest: loquutus cum illis de illa re sum, et dixerunt quod differentias nesciant; crediderunt se cogitare, loqui, scribere et operari similiter ut in mundo, sed ostensum est illis, per id, quod mutarent status, ac cogitarent nunc in uno, nunc in altero per vices, tum similiter ut loquerentur per vices in uno et altero, ut quoque legerent scripta sua in statu spirituali et in statu naturali, similiter ut operarentur, et tunc comperti sunt, quod talis differentia sit, ut describi non possit. De hac re datum est instruere ipsos angelos, quia datum est mihi in utroque mundo per vices esse, et ab uno explorare alterum: et confessi sunt postea omnes quod ita sit.
11] Similitudo autem status naturalis, spiritualis et coelestis, est in talibus quae sunt objecta visus, gustus, olfactus et auditus, tum sensus tactus, varii generis, coram visu enim apparent omnes sicut homines in mundo; apparent vestes illorum [sicut in mundo], tum domus, et quoque horti seu paradisi, ut et campi, similiter terra aquea, ut et cibi et potus varii generis, praeter animalia terrae, volatilia coeli, et pisces in aquis varii generis sub varia specie: auditur loquela illorum sicut in mundo, etiam cantus et musicae modulationes; sapor est similis, et quoque odor, verbo, omnia quae apparent et percipiuntur coram aliquo sensu: sed usque illa sunt ex spirituali origine, et inde spiritualiter de illis cogitant, et illis nomina spiritualia indunt. Sed etiam haec omnia, qualia apparent et percipiuntur in medio et supremo coelo, quoad excellentiam formarum et harmoniarum, et quoad perfectiones quae supereminentes sunt et transcendunt, nec describi possunt, nisi imperfecte, solum sicut perfectissima in mundo, quae tamen imperfecta sunt respective ad illa quae in coelo.
4. De Verbo, quod sanctum quoad syllabas et apices
1] Quondam ad me e coelo missa est chartula exarata literis Hebraicis, sed scriptis sicut apud antiquissimos, apud quos literae, quae hodie quoad aliquam partem lineares sunt, fuerunt tunc inflexae cum corniculis sursum vergentibus, et dicebat angelus, qui apud me erat, quod sciret integros sensus ex ipsis literis, et quod quaelibet litera suum sensum haberet; et quod illum scirent ex inflexibus linearum in unaquavis litera, praeter rem ex ipsa litera seorsim; et explicabat mihi tunc, quid significabat y, quid a et quid h, et quid illae literae separatim, et quid conjunctim; et quod h, quod in hwhy, et quod adjectum est nomini Abrahami et Sarae, significaret infinitum et aeternum: et quod sic scriptum sit Verbum in pluribus locis, ex quibus, dum legitur a Judaeo aut a Christiano in textu Hebraeo, in tertio coelo sciatur, quid ipsae literae significant: angeli enim tertii coeli Verbum talibus literis conscriptum habent, et legunt illud secundum literas: dixerunt quod in sensu ex literis extracto, Verbum agat de solo Domino. Causa [est] quod inflexiones in literis trahant originem ex fluxu coeli, in quo, prae reliquis, sunt angeli tertii coeli, quare illam scripturam callent illi angeli ex insito, quia in ordine coeli sunt, et vivunt prorsus secundum 2]illum. Explicabant etiam coram me sensum Verbi Ps. XXXII, vers. 2, ex solis literis seu syllabis, et dixerunt quod sensus illarum in summa esset, quod Dominus etiam misericors sit illis qui malefaciunt: addebant quod vocales ibi sint pro sono, qui correspondet affectioni, et quod non possint enuntiare vocales i et e, sed pro i enuntiant y vel eu, et pro e enuntiant eu, et quod vocales a, o et u illis in usu sint, quia illae vocales dant sonum plenum, sed i et e sonum strictum: tum quod non exprimant aliquas literas consonantes aspere, sed molliter, et quod literae asperae ut d et q cum reliquis non aliquid apud illos significent, nisi dum enuntiantur sono molli, et quod illa causa sit, quod pleraeque literae asperae etiam intus punctatae sint, quod significat [quod aspere enuntientur, sed absque puncto] ut molli sono exprimantur. Addiderunt quod asperitas in literis sit in usu in spirituali coelo, ex causa quia ibi in veris sunt, et per vera in intellectu, at in coelesti coelo sunt omnes in bono amoris et inde in sapientia, ac verum admittit asperum, non autem bonum. Ex his constare potest, quid significat quod Dominus dicit, quod non jotha, apex et corniculum praeteribit de lege, Matth. V:18, Luc. XVI:17; et ex his quoque patet, quod ex Divina Domini Providentia factum sit, quod omnes literae Verbi in textu Hebraico a Masorethis numeratae sint.
5. De Sensu Spirituali Verbi et de sensu naturali ejus
1] Loquutus sum aliquoties cum spiritibus, qui nihil de sensu spirituali Verbi scire volebant, dicentes quod sensus naturalis ejus sit solus sensus Verbi, et quod ille sanctus sit ex causa quia a Deo, et ajebant, quod si sensus spiritualis acceptaretur, Verbum in litera nihili foret; hoc plures instabant, sed responsum illis est e coelo, quod Verbum absque sensu spirituali in illo non foret Divinum, et quia sensus spiritualis est ejus anima, inde est Divinum, imo vivum, nam absque illo foret litera sicut mortua; ipsum sanctum Verbi in eo consistit; sic comparari potest Verbum Divino Homini, qui est Dominus, in quo non modo Divinum naturale est, sed etiam Divinum spirituale, et Divinum coeleste, propter quam causam Dominus se vocat Verbum; et dixerunt [angeli] quod ipsum sanctum Verbi sit in ejus sensu literae, et quod hic prae reliquis sensibus, qui interni sunt, sit sanctus, ex causa quia ille est complexus et continens reliquorum, et est sicut corpus vivum ex anima; ita est Verbum in sensu literae seu naturali in sua plenitudine, et quoque in sua potentia, et homo per illud in conjunctione cum coelis, qui absque sensu literae ab homine separati forent: quis non scit et agnoscit, quod Verbum in suo sinu sit spirituale; sed 2]ubinam id reconditum sit, hactenus latuit. At quia spiritus qui pro solo sensu literae stabant, ex his rationibus non convinci voluerunt, ideo innumerabilia loca ex sensu naturali desumpserunt, quae nusquam potuerunt absque sensu spirituali comprehendi, ut apud Prophetas ubi mera nomina congesta sunt, ubi nominata plura genera animalium, ut leones, ursi, boves, juvenci, canes, vulpes, ululae, iim, dracones, tum montes et sylvae, praeter plura alia, quae absque spirituali sensu non forent aliquid; ut quoque quid intelligeretur per draconem, qui describitur rufus habens capita septem, et super capitibus diademata septem, et quod per caudam detraxerit tertiam partem stellarum coeli, et quod devorare vellet foetum quem mulier paritura esset, et quod mulieri datae sint duae alae aquilae magnae ut volaret in desertum, ubi draco post illam jecit ex ore suo aquam sicut fluvium; tum absque sensu spirituali nesciretur quid intelligeretur per duas bestias draconis; per unam quae ascendit ex mari, quae similis pardo, cujus pedes quasi ursi, et os sicut leonis, et quid per alteram ejus bestiam quae ascendebat ex terra, de quibus in Apocalypsi Cap. XII et XIII: tum quid ibi intelligitur, per quod, cum Agnus aperiret sigilla Libri, exirent equi, primum albus, posthac rufus, dein niger, et demum pallidus, de quibus in Apocalypsi Cap. VI, praeter reliqua in illo Libro; tum quid apud Sachariam per quatuor cornua et quatuor fabros, Cap. II, per candelabrum et duas oleas juxta illud, Cap. IV, per quatuor currus exeuntes inter duos montes, ad quos erant equi rubri, nigri, albi, grandinati, Cap. VI; tum quid per arietem et hircum, et per illorum cornua cum quibus inter se pugnabant, apud Danielem, Cap. VIII: et de quatuor bestiis ex mari ascendentibus, de quibus ibi Cap. VII; praeter similia alibi in magna copia. Ut adhuc convincerentur, adducebant illa quae Dominus ad discipulos loquutus est apud Matthaeum, Cap. XXIV, de consummatione saeculi et de adventu suo, quae absque 3]sensu spirituali a nullo intelligerentur. Quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi etiam confirmabatur per quaedam a Domino dicta, quae nisi spiritualiter intelligerentur, non comprehenderentur, sicut quod nemini liceret vocare Patrem suum Patrem in terra, nec doctorem nec magistrum, quia unus est illorum Pater, doctor et magister, Matth. XXIII:7 ad 10, tum quod non judicarent ne judicentur, Matth. VII:1,2, tum quod maritus et uxor non sint duo, sed una caro, Matth. XIX:5,6, cum tamen non sunt in naturali sensu una caro: nec interdicitur judicare de socio et proximo quoad naturalem ejus vitam, hoc enim interest in societates, sed interdicitur judicare de illo quoad spiritualem vitam, haec enim soli Domino nota est. Tum non vetuit Dominus nominari patrem suum patrem, nec doctorem doctorem, neque magistrum magistrum, in naturali sensu, sed in spirituali; in hoc est modo unus Pater, 4]doctor et magister; ita in reliquis. Ex his convicti sunt, quod sensus spiritualis insit sensui naturali Verbi, et quod usque ipsa sanctitas Verbi insit sensui literae ejus, quia omnes sensus interiores Verbi sunt in illo in suo pleno. Insuper confirmatum est, quod exstent in sensu literae etiam clare omnia, quae docent viam ad salutem, ita vitam et fidem, tum quod omne doctrinae Ecclesiae ex sensu literae Verbi extrahendum sit, et per illum confirmandum, et non per purum sensum spiritualem, nam per hunc sensum solum non datur conjunctio cum coelo et per coelum cum Domino, sed per sensum literae; influxus enim Divinus Domini per Verbum est a primis per ultima.
6. De Verbo et de Theologia naturali, quod haec non sit nisi illud, et ex illo
De excellentia styli in Verbo
1] Fuit gravis disceptatio mihi audita inter spiritus qui in mundo fuerunt eruditi, quidam ex Verbo, quidam ex solo lumine naturali; hi instabant quod Theologia naturalis sufficiat, et quod haec possit docere, imo illustrare, hominem absque Verbo, et pervidere quod Deus sit, quodque coelum et infernum sint, et quod immortalitas animae, et sic vita aeterna; illi autem dicebant quod modo Verbum doceat illa et illustret; spiritus qui pro theologia naturali sola erant, infestabant valde illos qui pro Verbo, et hoc per aliquot dies, cogitantes corde et tandem dicentes quod Verbum non sit aliquid, quodque scriptum sit stylo tam simplici et simul obscuro in perplurimis locis, ut ab illo non quisquam posset doceri, minus illustrari, et quod scripta eruditorum multopere praestarent, ut Scripta Ciceronis, Senecae et aliquot doctorum hodie; sed responsum est illis, quod stylus Verbi excellentior sit stylo omnium eruditorum in universo terrarum orbe, quia non datur ibi sensus, imo non vox, nec litera quae non aliquid Domini et inde aliquid Coeli et Ecclesiae in se continet, quia ex Deo inde in sinu suo est spirituale; et quod Divinum illud lateat ibi interius sicut latet anima in corpore, et quod illud evolvatur ordine, dum homo sancte id legit, coram angelis, qui afficiuntur ex evoluto spirituali inibi sanctitate, quae communicatur homini; et quod inde pateat, quod ipse stylus ibi, utcunque simplex apparet, infinite praestantior sit omni stylo doctissimorum in mundo, qui tametsi est tersus et elegans et sublimis, usque non est cum coelo communicativus, ita respective ad stylum Verbi, prorsus 2]vilis. Spiritus qui pro theologia naturali erant, audiebant quidem illa, sed usque rejiciebant, quia in mundo Verbum plane contemserunt, et qui Verbum in mundo contemnunt et contemtum confirmant ex Verbi locis, illi post mortem, illud perpetuo contemnunt, nam omne principium in mundo captum de Deo, et de Verbo, et confirmatum, post mortem manet irradicatum, nec potest evelli; et quia ideo non cum coelo sed cum inferno communicabant, coeperunt se conjungere cum quibusdam satanis ibi, usque tandem ut illi et satanae simul loquerentur, ac stridentes dentibus spirarent necem animae illorum qui pro Verbo erant, at usque prorsus nihil valebant, nam Dominus erat pro his, at Satanas pro illis; quare hi acceptati in coelum sunt, et 3]illi rejecti in infernum. Postea loquuti sunt angeli de Theologia naturali, quod haec absque Verbo nihil revelet, sed solum confirmet illa quae in doctrina Ecclesiae ex Verbo sciuntur, et quod confirmationes ex natura, medio lumine rationali, corroborent vera spiritualia, ex causa quia unusquisque de spiritualibus aliquam ideam naturalem habet, per quam retinet illa in memoria, et inde in cogitationem depromit, et rationaliter volvit et ventilat, quare si ex natura accedunt confirmantia, corroboratur verum, sed quod usque cavendum sit, ne falsum loco veri arripiatur, quoniam falsum aeque ac verum ab ingeniosis confirmari potest; inde haereticum usque ad 4]destructionem ipsius veri potest corroborari. Adjecerunt, quod nemo possit ex theologia naturali intrare in theologiam spiritualem, sed quod quisque possit ex theologia spirituali intrare in theologiam naturalem, quia hoc ex Divino ordine est, illud autem contra Divinum ordinem; naturale enim est crassum et impurum, et spirituale est subtile et purum; a crasso et impuro intrare in subtilia et pura non datur, sed vicissim; angeli possunt spectare infra se, et videre omnia quae ibi sunt, sed nemo ex inferioribus potest videre illa quae in coelis sunt; imo angelus potest videre spiritum se crassiorem, sed spiritus hic non potest videre angelum se puriorem; quare cum spiritus tales ascendunt in coelum, ubi sunt angeli, quod saepe fit, neminem vident, et ne quidem domos illorum, quare abeunt, dicentes quod ibi 5]vacuum et desertum sit. Simile est cum Verbo; illi qui non credunt Verbo ex Verbo, nequicquam possunt credere aliquid Divinum ex natura, docet enim Dominus, Habent Mosen et prophetas; audiunto illos; si Mosen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, persuadebuntur, Luc. XVI:29,31; similiter si quis ex sola natura, rejecto Verbo, vult credere. Quod quidam antiqui qui pagani fuerunt, ut Aristoteles, Cicero, et alii de existentia Dei et de immortalitate animae scripserunt, hoc non ex suo naturali lumine primum sciverunt, sed ex religione antiquorum, apud quos fuerat Divina revelatio, quae successive propagata fuit ad gentes.
7. De Sensu Spirituali Verbi
De correspondentiis
1] Omnia et singula quae in natura sunt, correspondent spiritualibus, similiter omnia et singula quae in corpore humano, ut ostensum videatur in binis articulis in opere de Coelo et Inferno; sed quid correspondentia est, hodie nescitur; antiquissimis autem temporibus fuit scientia correspondentiarum scientia scientiarum, ita universalis ut ab antiquissimis omnes codices et libri per correspondentias scripti sint; fabulosa vetustissimorum non fuerunt alia, nec Hieroglyphica Aegyptiorum; Liber Hiobi, qui 2]est Liber Antiquae Ecclesiae, correspondentiis plenus est. Omnes Ecclesiae Antiquae fuerunt Ecclesiae repraesentativae coelestium; omnes ritus illarum, et quoque statuta, secundum quae institutus fuit cultus illarum, constabant ex meris correspondentiis; similiter Ecclesia apud Filios Jacobi: holocausta et sacrificia cum singulis illorum correspondentiae fuerunt, similiter tabernaculum cum singulis inibi, tum etiam festa illorum, ut festum azymorum, festum tabernaculorum et festum primitiarum, et quoque omnia statuta et judicia; et quia correspondentiae sunt talia quae in naturae ultimis existunt, et quia omnia naturae correspondent, et quae correspondent etiam significant, ideo Verbi sensus literae consistit ex meris correspondentiis: etiam Dominus, quia loquutus est ex Divino suo, et loquutus est Verbum, ideo etiam loquutus est per correspondentias; quod a Divino est, et in se Divinum est, ultimo cadit in talia quae Divinis coelestibus et spiritualibus correspondent, ita quae coelestia et spiritualia in sino suo recondunt, et significant; quid porro correspondentiae [sunt], videri potest ex Arcanis Coelestibus in quibus correspondentiae, quae in Genesi et in Exodo sunt, explicatae sunt, et praeterea videantur collecta inde de correspondentiis in Doctrina Novae Hierosolymae: et in opere de Coelo et Inferno. Sensus spiritualis seu internus Verbi non aliud est quam evolutus sensus literae secundum correspondentias, docet enim spirituale quod ab angelis in coelis percipitur, dum homo in mundo id quod in Verbo legit, naturaliter cogitat.
3] Auditum et perceptum est e coelo, quod homines Antiquissimae Ecclesiae, qui sunt qui in primis Capitibus Geneseos per Adamum et Evam in sensu spirituali intelliguntur, cum angelis coeli ita consociati fuerint, ut loqui cum illis potuerint per correspondentias, et inde status sapientiae illorum fuit talis, ut quicquid viderent in tellure, perciperent simul spiritualiter, ita conjunctim cum angelis. Dictum [est], quod Chanoch, de quo memoratur [in] Genes. Cap…., cum consociis suis, ex ore illorum collegerit correspondentias, ac scientiam illarum propagaverit ad posteros; ex quo factum est, quod scientia correspondentiarum in multis regnis Asiae, non modo nota fuerit, sed etiam exculta, imprimis in Aegypto, Assyria et Babele, Syria, Mesopotamia, Arabia, terra Canaane; exinde illa translata est in Graeciam, sed ibi versa est [in] fabulosa; ut solum constare potest ex Olympo, Helicone et Pindo juxta Athenas, et quoque ex Equo alato Pegasus nominato, quod ungula ruperit fontem, ad quem novem virgines sedem fixerunt; mons enim, ita Helicon, ex correspondentia significat coelum superius, collis sub monte, qui erat Pindus, coelum infra illud; equus alatus seu pegasus significat intellectum a spirituali illustratum, fons intelligentiam ac eruditionem, novem virgines cognitiones veri et scientias: similia fuerunt reliqua, quae fabulosa vocantur, scripta a vetustissimis in Graecia, qua ab Ovidio in ejus Metamorphosibus in unum collecta sunt et descripta.
4] Sed cum repraesentativa Ecclesiae temporis tractu versa sunt in idololatrica, tunc ex Divina Domini Providentia scientia illa successive obliterata est, et apud gentem Israeliticam et Judaicam prorsus deperdita et exstincta; cultus quidem hujus gentis fuit mere repraesentativus, sed usque nesciebatur quid aliquod repraesentativum significaret, erant enim prorsus naturales homines, et inde non scire poterant nec volebant aliquid de spirituali homine, et de ejus fide et amore, proinde non aliquid de 5]correspondentia. Quod idololatrica gentium in antiquis temporibus ex scientia correspondentiarum apud illos traxerint originem, erat quia omnia quae apparent super tellure, correspondent, ut non modo arbores, sed etiam pecudes et aves omnis generis, tum pisces, et reliqua; antiqui, qui in scientia correspondentiarum fuerunt, sibi fecerunt imagines, quae spiritualibus correspondebant, et illis delectabantur, quia significabant talia quae coeli et inde Ecclesiae erant; talia non modo in suis templis sed etiam in suis domibus posuerunt, non adorationis causa, sed recordationis rei coelestis, quae significabatur; inde in Aegypto fuerunt positi vituli, boves, serpentes, pueri, senes, virgines, et plura, quia vitulus significabat innocentiam naturalis hominis, boves affectiones naturalis hominis, serpentes prudentiam sensualis hominis, puer innocentiam, senes sapientiam, virgines affectiones veri, et sic porro; postquam scientia correspondentiarum ibi obliterata est, posteri qui ignorabant quid significabant, coeperunt imagines et simulachra ab antiquis posita, quia posita in templis et juxta templa, colere �illa� ut sancta, et tandem ut numina; Hieroglyphica Aegyptiorum ex eadem origine sunt: similiter apud alias gentes, sicut apud Philisthaeos in Aschdodo Dagon, qui superius fuit sicut homo, inferius sicut piscis, quae imago inventa fuit, quia homo significat intelligentiam rationalem, et piscis scientiam naturalem; inde quoque [erat] cultus antiquorum in hortis et in lucis secundum arborum species, tum etiam cultus illorum sacer super montibus, horti enim et luci significabant spiritualem intelligentiam, et unaquaevis arbor aliquid ejus, sicut olea bonum amoris ejus, vitis verum fidei ejus, cedrus rationale ejus, et sic porro, ac mons significabat coelum, quare cultus antiquissimorum fuerat super montibus. Quod scientia correspondentiarum manserit apud plures orientales usque ad adventum Domini, constare potest ex sapientibus ab Oriente, qui venerunt ad Dominum, cum natus est, quare illis praeivit stella, et illi secum tulerunt aurum, thus et myrrham, et Pastoribus dictum est, �quod� ut scirent quod Ipse Dominus esset, quod illis signum esset, quod viderent Ipsum in praesepi fasciis involutum, quia non locus fuit in diversorio; stella enim quae praeivit significabat cognitionem e coelo, stellae enim in Verbo significant cognitiones; aurum significabat bonum coeleste, thus bonum spirituale, et myrrha bonum naturale, ex quibus tribus est omne cultus; praesepe in quo Dominus infans inventus est a pastoribus, significabat nutritionem spiritualem, quia equi, qui nutriuntur ex praesepi, significant intellectualia; diversorium, ubi non locus, significabat Ecclesiam Judaicam, ubi illo tempore nulla nutritio spiritualis fuit, quia omne Verbi et inde omne cultus apud illos tunc fuit adulteratum et perversum; inde dicitur quod hoc illis signum foret, quod esset Dominus, Luc. II:12. Sed usque scientia correspondentiarum prorsus nulla fuit apud gentem Israeliticam et Judaicam, tametsi omnia cultus illorum, et omnia statuta et judicia illis data, et omnia Verbi erant purae correspondentiae; causa erat, quia illa gens corde idololatrica fuit, et talis ut ne quidem scire vellet, quod aliquid cultus illorum significaret aliquid coeleste et spirituale, volebant enim ut illa omnia sancta essent ex se et cum illis in externis; quare si illis spiritualia et coelestia detecta fuissent, non modo rejecissent illa, sed etiam prophanavissent; quapropter illis coelum ita clausum fuit, ut vix scirent quod victuri post mortem: quod ita sit, manifeste patet [ex eo], quod non agnoscerent Dominum, tametsi universa scriptura sacra de Ipso prophetavit et Ipsum praedixit; rejecerunt Ipsum propter illam solam causam, quia illos de regno coelesti, et non de Regno terrestri docuit, voluerunt enim Messiam, qui illos supra omnes gentes in universo Mundo exaltaret, et non aliquem Messiam, qui saluti illorum aeternae consuleret. Praeterea dicunt quod Verbum in se contineat multa arcana, quae mystica vocantur, sed non scire volunt quod illa sint de Domino et Ipsius Regno; at scire volunt cum dicitur quod sint de auro et alchymia.
6] Quod scientia illa post ea tempora non detecta fuerit, fuit causa, quia Christiani in primitiva Ecclesia perquam simplices fuerunt, ut coram illis non detegi potuerit, nam si detecta, illis nullius usus fuisset, nec caperetur. Post illorum tempora obortae sunt tenebrae super universum Christianum orbem ex Papismo, qui tandem Babylonia factus est; et qui ex Babele sunt, et in falsis ejus se confirmaverunt, sunt plerique naturales sensuales homines, et hi non possunt nec volunt capere quid spirituale, ita quid [sit] correspondentia naturalium cum spiritualibus, sic enim etiam convincerentur quod per Petrum non intelligatur Petrus, tum convincerentur quod Verbum usque ad intima Divinum sit, et quod dictamen papale sit nullius rei respective: post reformationem autem, quia distinguere coeperunt inter fidem et charitatem, ac colere Deum unum sub tribus personis, ita tres Deos, quos solum nominarent unum, tunc veritates coelestes illis abscondebantur, ne si detectae fuissent, falsificarent illas, et deducerent illas ad solam fidem, et nullam illarum ad charitatem et amorem; quare si tunc sensus spiritualis Verbi revelatus fuisset, occlusissent sibi 7]coelum etiam per illarum falsificationem; nam cuivis licet sensum literae Verbi simpliciter intelligere, modo ne apparentias veri, quae ibi sunt, confirmet usque ad destructionem genuini veri, nam interpretari Verbum quoad sensum spiritualem ejus, ex falsis doctrinae, claudit coelum, non aperit illud; at interpretari sensum spiritualem ex veris doctrinae, aperit coelum, quia ille sensus est in quo sunt angeli, ac ideo homo per illum sensum cogitat una cum angelis, et sic conjungit illos sibi in mente intellectuali; at si homo in falsis doctrinae est, et vult sensum spiritualem ex aliqua scientia correspondentiarum explorare, falsificat illum; aliter [est] si homo prius in genuinis veris est, [nam] sensus ille concordat cum veris, et apparet ex veris, quia ille sensus est in luce coeli; at ne hilum concordat cum falsis, et si aliquid ejus [cuivis in falsis] appareret, pro luce coeli oboriretur caligo, nam angeli avertunt se ab illo, sic claudunt illi coelum; sensus spiritualis Verbi intelligitur per tunicam Domini, quae fuit inconsuta, quam militibus non licuit dividere; sensus autem naturalis Verbi, qui est sensus literae ejus, intelligitur per vestes quas milites diviserunt; vestes in Verbo significant vera, et vestes Domini Divina Vera, quare etiam vestes Domini, cum transformatus erat coram Petro, Jacobo et Johanne, apparuerunt candidae sicut lux.
8] Quod hodie a Domino revelatus sit sensus spiritualis Verbi, est quia doctrina genuini veri nunc revelata est, quae doctrina quoad partem continetur in doctrina novae Hierosolymae, et nunc in opusculis, quae publico dantur, et quia illa doctrina cum sensu spirituali Verbi concordat, et non alia, ideo ille sensus, una cum scientia correspondentiarum, nunc primum detectus est: ille etiam sensus significatur per apparitionem Domini in nubibus coeli cum gloria et virtute, Matth. XXIV:30,31, in quo Capite agitur de consummatione saeculi, per quam intelligitur ultimum tempus Ecclesiae; per nubem coeli, ibi et alibi in Verbo, significatur Verbum in litera, quod ibi est respective ad sensum spiritualem sicut nubes; per gloriam autem ibi ut quoque alibi in Verbo significatur Verbum in sensu spirituali, per quod est Divinum verum in luce; et per virtutem significatur potentia ejus. Revelatio Verbi quoad sensum spiritualem etiam promissa est in Apocalypsi; ille sensus ibi intelligitur per Equum album, tum per coenam magnam Dei, ad quam omnes veniunt et congregantur, Cap. XIX:11 ad 17. Quod a multis diu non agnosceretur ille sensus, quod unice fit ab illis qui in falsis doctrinae sunt, imprimis de Domino, et non admittunt vera, intelligitur per bestiam et per reges terrae, qui facturi bellum cum Sedente super Equo albo, vers. 19 ibi; per bestiam intelliguntur Romano-Catholici, ut Cap. XVII:3 ibi, et per reges terrae intelliguntur reformati qui in falsis doctrinae sunt.
Mystica quae aliqui in Verbo inquirunt, non aliud sunt, quam sensus spiritualis et coelestis ejus.
8. De Conjugio Domini cum Ecclesia, quod est Conjugium boni et veri in Verbo
1] Notum est, quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et maritus, et Ecclesia sponsa et uxor; causa quod Dominus et Ecclesia ita dicantur, est propter conjunctionem boni et veri apud unumquemvis qui est in coelo, et qui est in Ecclesia, in quo est Ecclesia; Dominus enim influit apud Angelum et apud hominem Ecclesiae ex bono amoris et charitatis, et Angelus et homo Ecclesiae recipit Dominum, qui est in bono amoris et charitatis, in veris doctrinae et fidei apud se, ex Verbo; inde fit conjunctio, quae vocatur conjugium coeleste; hoc conjugium est in singulis Verbi, et quia est in singulis ejus, ipsum Verbum vocari potest conjugium coeleste. Quod tale conjugium sit in singulis Verbi, multis ostensum est in Arcanis coelestibus, et quoque in Doctrina Novae Hierosolymae, ubi agitur de Verbo; quod tale conjugium ibi sit, solum videri potest ex illis qui student sensui interno seu spirituali ejus; sunt enim ubivis, et in propheticis manifeste, binae expressiones unius rei, quarum una se refert ad bonum, ita ad Dominum, altera ad verum, ita ad Ecclesiam; hoc videt clare qui scit correspondentias, sunt enim sensus et voces, quae correspondent bono, et sunt sensus et voces, quae correspondent veris. Inde nunc est conjunctio Domini cum Coelo et cum Ecclesia per Verbum.
2] Quoniam in Verbo est conjugium, ideo in illo est sensus spiritualis et est sensus coelestis, sensus spiritualis pro illis qui in spirituali Regno Domini sunt, qui omnes coelos inferiores constituunt, et sensus coelestis pro illis qui in Regno coelesti Domini sunt, qui omnes coelos superiores constituunt; angeli Regni spiritualis sunt in veris Verbi, angeli autem Regni coelestis sunt in bonis Verbi, quare cum homo sancte legit Verbum, angeli spirituales secundum correspondentias percipiunt vera ibi, et angeli coelestes percipiunt bona ibi; sed quod arcanum est, Angeli coelestes non immediate ab homine percipiunt bona ibi, sed mediate per Angelos spirituales; causa est, quia vix aliquis hodie in Christiano orbe est in bono amoris coelestis, sed modo sunt quidam in veris, quare bonum amoris immediate ab homine ad angelos coelestes, ex quibus est coelum tertium, transire nequit, sed transit mediate per angelos spirituales, ex quibus est coelum secundum. Conjugium Domini cum Ecclesia ita quoque per Verbum existit in coelis, agit enim Verbum in sensu spirituali de Ecclesia, in sensu autem coelesti de Domino, quare angeli spirituales applicant omnia ad Ecclesiam, at angeli coelestes omnia ad Dominum; inde coelum comparatur conjugio a Domino, et quoque vocatur conjugium, et inde Verbum facit illud conjugium. Sed hoc est arcanum, quod non nisi quam obscure ab homine potest percipi, sed clare percipitur ab angelo coeli.
3] Quod angeli coelestes possint omnia applicare ad Dominum, quae angeli spirituales applicant ad Ecclesiam, est quia Dominus est omne Ecclesiae.
9. Quod qui pro fine habent magnificentiam et honores in mundo et quoque in coelo, tum qui pro fine habent opulentiam et lucrum in mundo, et qui pro fine
habent famam eruditionis, non aliquid genuini veri in Verbo videant et inveniant
1] Datum est loqui cum multis in spirituali mundo, qui crediderunt se sicut stellae lucituros in coelo, quia, ut dixerunt, sanctum habuerunt Verbum, saepius perlegerunt illud, plura inde collegerunt, et per id suae fidei dogmata confirmarunt, et inde docti in mundo auditi sunt, et ipsi cum aliis crediderunt se futuros Michaeles aut Raphaeles; sed plures ex illis explorati [sunt], ex quo amore studuerunt Verbo, et compertum [est] quod aliqui [studuerint] ex amore sui, ut magni in mundo apparerent, et sicut primates Ecclesiae colerentur, quidam ut captarent eruditionis famam, et sic eveherentur ad honores, quidam ut lucrarentur opes, et quidam ut docte praedicarent; et demum examinati [sunt] num aliquid genuini veri ex Verbo didicerint, et inventi [quod] non aliud sciverunt, quam quod modo cuivis obvium exstat in sensu literae, et nihil genuini veri, quod interius pro doctrina inserviret; et hoc ex causa, quia ipsi et mundus fuerunt fines, non autem Dominus et coelum, et cum illi sunt fines, tum homo cum sua mente haeret in se et in mundo, et cogitat jugiter ex suo proprio, quod in caligine est quoad omnia quae coeli sunt, nam proprium hominis est mere malum et inde falsum, quare homo qui spectat se, sive honorem sive famam, sive lucrum in legendo Verbum, non potest a Domino subduci a proprio, et sic elevari in lucem 2]coeli, proinde nec aliquem influxum a Domino per coelum recipere. Tales visi sunt plures, et quisque illorum omni nisu cupiverunt coelum, et quoque admissi in coelum, sed cum illuc venerunt, examinati [sunt] num aliquid veri, quod est apud angelos, scirent, sed non nisi quam nuda verba sensus literae sciverunt, et prorsus non aliquem interiorem intellectum illorum, quare, in oculis illorum, apparuerunt exuti vestibus et sicut nudi, et sic demissi [sunt] ad inferiora; quidam illorum in luce coeli deprivati sunt visu intellectus, et mox visu oculorum, et postea occupati sunt angore cordis, et sic ad inferiora deducti sunt; sed usque remansit apud illos fastus, quod meruerint: hoc est sors illorum, qui student Verbo et pro fine habent honorem, famam et lucrum. Aliter prorsus [se habent] illi qui student Verbo ex affectione veri, seu qui in legendo Verbum delectantur vero quia verum est; illi pro fine habent amorem Dei et amorem proximi, ac [ut] finem pro se habent vitam; illi omnes, quia amant verum, recipiunt influxum a Domino, ac vident et inveniunt genuina vera in Verbo, illustrantur enim quoad intellectum, et in illustratione percipiunt illa sicut a se, tametsi non a se, et post mortem elevantur in coelum, ubi verum est in sua luce, et fiunt spirituales, et angeli.
10. Quod ultimus sensus Verbi, qui est solus sensus literae, correspondeat barbae et crinibus capitis in homine angelo
1] Quod crines capitis et barba correspondeant Verbo in ejus ultimis, hoc potest, dum primum dicitur et auditur, mirum videri, sed correspondentia illa trahit causam ex eo, quod omnia Verbi correspondeant �cum� omnibus coeli, et coelum omnibus hominis, nam coelum in suo complexu est coram Domino sicut unus homo, de qua correspondentia 2] videatur in opere de Coelo et Inferno n….. Quod omnia Verbi correspondeant omnibus coeli, mihi datum est percipere ex eo, quod singula capita in Verbo Prophetico correspondeant singulis societatibus coeli, dum enim percurri prophetica Verbi ab Esaja ad Malachiam, datum est videre, quod excitarentur societates coeli in suo ordine, et perciperent sensum spiritualem sibi correspondentem; inde, ex his et ex aliis auctoramentis, mihi patuit, quod correspondentia totius coeli esset cum Verbo in serie. Nunc quia Verbi cum coelo talis correspondentia est, et coelum in toto et in parte correspondet homini, inde est quod ultimum Verbi correspondeat ultimis hominis; ultimum Verbi est sensus literae, et ultima hominis sunt capilli capitis et 3]barbae. Inde est, quod homines, qui amaverunt Verbum etiam in ejus ultimis, post mortem, dum fiunt spiritus, appareant in comis decentibus: similiter angeli; iidem etiam cum fiunt angeli, crescere faciunt barbam: vicissim autem omnes, qui Verbi sensum literae contemserunt, post mortem, dum fiunt spiritus, apparent calvi; quod etiam signum est, quod sint absque veris, quare etiam ne pudori sint aliis, tegunt 4]capita sua tiaris. Quoniam crines et barbae significant ultima coeli, et inde quoque ultima Divini Veri seu Verbi, ideo describitur Antiquus dierum quod Illi crinis capitis esset sicut lana munda, apud Danielem Cap. VII:9; similiter Filius hominis, seu Dominus quoad Verbum, Apoc. I:14; et ideo robur Simsonis constabat ejus crinibus, quibus abscissis invalidus factus est; et naziraeatus est crinis, per naziraeum enim repraesentabatur Dominus quoad Ipsius ultima, ita quoque coelum in ultimis: haec causa fuit, quod 42 pueri discerpti sint ab ursis, quia Elisaeum vocabant Calvum, 5]II Reg. II:23,24. Elisaeus, sicut Elias, ac reliqui prophetae repraesentabant Dominum quoad Verbum, ac Verbum absque sensu ejus ultimo, qui est sensus literae, non est Verbum, sensus enim literae Verbi est sicut vas nobili vino repletum, quare fracto vase, omne vinum dispergitur, estque sensus literae Verbi sicut ossa et cutes apud hominem, quibus exemptis dilabitur totus homo; inde est quod consistentia, imo potentia totius Verbi consistat in sensu ejus ultimo, qui est sensus literae, nam hic 6]sensus omne Divinum verum ibi sustentat et continet. Quoniam calvitium significat nullum verum, quia non est ultimum ejus, ideo Ecclesia Judaica, dum Jehovam reliquerunt, et Verbum spreverunt, vocantur Calvi, ut apud Jeremiam, �omne Caput calvum, et omnis barba rasa, XLVIII:37; apud Esajam, �Calvities in Capitibus, et barba rasa, XVI:2; apud Ezechielem, �ut raderet caput et barbam novacula, V:1; apud Ezechielem, �super omnibus faciebus pudor, et super omnibus capitibus calvities, VII:18; apud Eundem, �omne caput decalvatum, XXIX:18; et quoque alibi, ut Amos VIII:10, Mich. I:16.
7] Sed sensus Verbi qui vocatur sensus literae, correspondet crinibus Capitis in ultimis ejus; in reliquis correspondet variis partibus in homine, ut ejus capiti, pectori, lumbis, pedibus; sed ubi illae correspondentiae in illo sensu sunt, est Verbum sicut vestitum, et inde correspondet vestibus illarum partium, nam vestes in genere significant vera, et quoque actualiter illis correspondent. Sed usque plura in Verbi sensu literae sunt nuda, sicut absque vestibus, et illa correspondent faciei hominis, et quoque manibus ejus, quae partes nudae sunt; illa Verbi inserviunt pro doctrina Ecclesiae, quia in se sunt vera spiritualia naturalia; unde constare potest, quod non desit, quin homo veritates nudas etiam ibi invenire et videre possit.
11. Quod sapientia angelorum trium coelorum sit a Domino per Verbum, cui sensus literae ejus inservit pro fulcro et basi
Ex coelo auditum est, quod apud antiquissimos in hac tellure fuerit immediata revelatio, et quod ideo illis non fuerit Verbum scriptum; sed post illorum tempora, quando immediata revelatio absque periculo animarum non dari nec recipi potuit, ne interciperetur ac periret communicatio et conjunctio hominum cum coelis, placuit Domino Divinum Verum revelare per Verbum, quod per meras correspondentias scriptum est, quod inde tale est in sensu ultimo, ut comprehendat in se sapientiam angelorum trium coelorum; haec sapientia non apparet in nostro Verbo, sed usque ei inest; quomodo ei inest, paucis dicetur; sunt tres coeli, unum infra alterum, et mundus sub illis; in supremo coelo est sapientia angelica in supremo gradu, quae vocatur sapientia coelestis; in medio coelo est sapientia angelica in medio gradu, quae vocatur sapientia spiritualis; in ultimo autem coelo est sapientia angelica in ultimo gradu, quae vocatur spiritualis et coelestis naturalis; in mundo, quia ille infra coelos, est sapientia in infimo gradu, quae vocatur naturalis; omnes hi sapientiae gradus insunt Verbo, quod in mundo est, sed in ordine simultaneo, ordo enim successivus in descensu fit simultaneus; inde simultaneum fit complexus omnium suorum successivorum; supremum in ordine successivo fit intimum in ordine simultaneo, medium fit medium ibi, ac ultimum fit ultimum ibi; tale simultaneum est Verbum in mundo; in ejus intimo est Dominus, sicut sol, a quo Divinum verum et Divinum bonum ut lux et flamma per media usque ad ultima se evibrat et propagat; proxime in illo simultaneo est Divinum coeleste, quale est in supremo seu tertio coelo, ex quo angelis ibi est sapientia; dein succedit Divinum spirituale, quale est in medio seu secundo coelo, ex quo angelis ibi est sapientia; post illud succedit Divinum spirituale naturale et coeleste naturale, quale est in ultimo seu primo coelo, ex quo angelis ibi est sapientia; ultimam peripheriam hujus simultanei facit Divinum naturale, quale est in mundo, ex quo hominibus est sapientia; hoc ultimum circumcingit, colligat, et sic continet interiora, ne diffluant, ita quoque inserviens pro fulcro; tale est Verbum nostrum in sensu literae in communi et quoque in omni parte; cum itaque hoc sancte legitur ab homine, tunc religantur et retexuntur interiora ejus, et quodlibet coelum inde suum haurit, spirituales angeli suum Divinum spirituale, et coelestes angeli suum Divinum coeleste, ex quibus est illis sapientia: quod tale sit nostrum Verbum, non modo dictum et auditum est e coelo, sed etiam multa experientia ostensum et confirmatum. Divinum demissum a Domino in mundum, non potuit non transivisse coelos in suo ordine, et in mundo ita formatum existere, ut in simili ordine per coelos redeat ad Dominum a quo.
12. De illustratione per Verbum
Omnis homo qui in spirituali affectione Veri est, hoc est, qui ipsum verum amat, quia est verum, illustratur a Domino dum legit Verbum, non autem homo qui ex sola naturali affectione veri, quae vocatur cupido sciendi, id legit; hic non videt aliud, quam quod concordat cum amore ejus, aut cum principiis, quae vel ipse captavit, vel ab aliis per auditum aut per lectionem hausit: paucis itaque dicetur, unde homini, et cui homini, est illustratio per Verbum; illi homini est illustratio, qui fugit mala quia sunt peccata, et quia sunt contra Dominum, et [sunt] nisus contra leges Ipsius Divinas; apud hunc, et non apud alium, aperitur mens spiritualis, quae quantum aperitur, tantum intrat lux coeli, et ex luce coeli est omnis illustratio in Verbo; est enim tunc homini voluntas boni; haec voluntas, cum determinatur ad illum usum, fit in intellectu primum affectio veri, dein perceptio veri, mox media luce rationali cogitatio veri, ita decisio et conclusio, quae ut inde in memoriam, simul etiam in vitam transit, et sic manet; haec via est omnis illustrationis in Verbo, et quoque via reformationis et regenerationis hominis; sed necessum est, ut memoriae prius insint cognitiones tam spiritualium quam naturalium, hae enim sunt penuaria, in quae Dominus media luce coeli operatur, quae quo pleniora sunt, et absque falsis confirmatis, eo datur illustrior perceptio, ac certior conclusio; in hominem enim vacuum et inanem non cadit operatio Divina; ut pro exemplo, qui non scit quod Dominus sit purus amor, et pura misericordia, ipsum Bonum et Ipsum verum, et quod ipse amor et ipsum bonum in sua essentia tale sit, ut non possit alicui malum facere, nec irasci et ulcisci, et qui non scit quod Verbum in sensu literae in pluribus locis sit ex apparentiis, is non potest illustrari in Verbo ubi dicitur de Jehovah quod excandescat et irascatur, et quod ei ignis et furor sit, ut quod ira Ipsius ardeat usque ad infimum infernum, ut apud Mosen; quod non sit malum in urbe quod Jehovah non fecerit, Amos III:6; quod laetetur ad malefaciendum, sicut laetatus est ad benefaciendum, Deutr. XXVIII:63: quod inducat in tentationes, ut in oratione dominica; similiter in reliquis.
13. Quantum revelatio mediata quae fit per Verbum praestat revelationi immediatae quae fit per spiritus
1] Creditur quod homo plus illustrari posset et sapere, si immediata ei revelatio foret per loquelam cum spiritibus et cum angelis, sed contrarium est; illustratio per Verbum fit per viam interiorem, at illustratio per revelationem immediatam fit per viam exteriorem; via interior est per voluntatem in intellectum, via exterior est per auditum in intellectum; homo per Verbum illustratur a Domino, quantum voluntas ejus in bono est, at homo per auditum potest instrui et quasi illustrari, tametsi voluntas est in malo, et quod intrat in intellectum apud hominem, cujus voluntas est in malo, non est intra sed extra illum; est solum in memoria, et non in vita, et quod extra hominem est, et non in ejus vita, hoc paullatim disparatur, et si non prius, usque post mortem, voluntas enim quae in malo est, vel ejicit illud, vel suffocat illud, vel falsificat et prophanat illud, nam voluntas facit vitam hominis, et continue agit in intellectum, ac illud quod ex memoria in intellectum intrat, spectat ut extraneum; vicissim intellectus non agit in voluntatem, sed modo docet, quomodo voluntas aget: quare si homo e coelo scivisset omnia quae usquam angeli sciunt, aut si scivisset omnia quae in Verbo, tum quae in omnibus Ecclesiae doctrinis sunt, tum his insuper quid Patres scripserunt, et concilia dictaverunt, et tamen voluntas in malo est, usque post mortem spectatur ille sicut qui nihil scit, quia non vult quod scit, et quia malum odit verum, ipse homo tunc ejicit illa, et loco illorum adoptat falsa cum malo 2]suae voluntatis concordantia. Praeterea non datur alicui spiritui, nec alicui angelo venia docendi aliquem hominem in hac Tellure in Divinis Veris, sed Ipse Dominus unumquemvis docet per Verbum, et tantum docet, quantum homo a Domino recipit bonum in voluntate, et tantum id recipit, quantum fugit mala ut peccata: unusquisque etiam homo est in societate spirituum quoad suas affectiones et inde cogitationes, in qua est sicut unus cum illis, quare spiritus loquentes cum homine, loquuntur ex ejus affectionibus, et secundum illas; non potest homo cum aliis loqui, nisi �prius� societates in quibus est, primum removeantur, quod non fit nisi quam per reformationem ejus voluntatis; quia unusquisque homo in societate est cum spiritibus qui ejusdem religionis cum illo sunt, �quare� spiritus loquentes cum illo, confirmant omnia quae homo suae religionis fecerat, ita spiritus enthusiastici omnia [quae] enthusiasmi sui homini sunt, spiritus quaqueriani omnia quaquerismi, et spiritus moraviani omnia moravianismi, et sic porro; inde confirmationes falsi quae nusquam possunt exstirpari; ex his patet, quod revelatio mediata quae fit per Verbum praestet revelationi immediatae, quae fit per spiritus. Quod me attinet, non licuit quicquam desumere ex ore alicujus spiritus, nec ex ore alicujus angeli, sed ex ore solius Domini.
14. De Verbo in coelis
1] Est in omnibus coelis Verbum, ac legitur ibi sicut in mundo, et praedicatur ex illo, est enim Divinum Verum ex quo intelligentia et sapientia est Angelis, nam absque Verbo nemo scit aliquid de Domino, de amore et fide, de redemptione, et de reliquis sapientiae coelestis arcanis, imo absque Verbo non foret coelum, sicut absque Verbo non foret Ecclesia, in Mundo; ita non foret conjunctio cum Domino; quod non detur aliqua Theologia naturalis absque revelatione, et in Christiano orbe absque Verbo, supra ostensum est; si non datur in mundo, nec daretur alicui post mortem, nam qualis homo quoad religiosum suum est in mundo, talis est quoad religiosum post mortem dum fit spiritus: ac universum Coelum non consistit ex aliquibus angelis ante mundum seu cum mundo creatis, sed ex illis qui fuerunt homines, ac tunc interius angeli; hi per Verbum in coelo in sapientiam spiritualem, quae est sapientia interior, veniunt, quia Verbum ibi est spirituale.
2] Verbum in Regno spirituali Domini, non est sicut Verbum in mundo; in mundo est Verbum naturale, in illo regno autem est spirituale; differentia est sicut inter naturalem ejus, et sensum spiritualem ejus, qui qualis sit, multis ostensum est in Arcanis Coelestibus, ubi omnia quae in Genesi et in Exodo sunt, secundum illum sensum explicata sunt; talis differentia est, ut nulla vox sit similis; pro nominibus ibi sunt res, similiter pro numeris, et pro Historicis ibi sunt Ecclesiastica: at quod mirabile est, dum angelus illud legit, non scit aliter quam quod simile sit Verbo quod in mundo legit; causa est, quia non amplius ei aliquae ideae naturales sunt, sed loco illarum ideae spirituales, ac naturale et spirituale per correspondentias ita conjuncta sunt, ut faciant sicut unum, quare cum e naturali in spirituale venit, apparet ei sicut idem sit; imo Angelus nec scit quod sapientior sit, quam fuerat in mundo, tametsi illi sapientia ei [sapientiae] tam supereminens est, ut sit respective ineffabilis, nec nosse potest discrimen, quia in statu suo spirituali non scit aliquid de statu suo naturali, in quo fuit in mundo, nec potest conferre et discriminare, quia non redit in illum, et sic comparationem facere: sed usque perficitur angelus sapientia jugiter in coelo plus quam in mundo, quia in puriore affectione veri spirituali est.
3] Verbum autem in Regno coelesti Domini multo praestantius et sapientius est Verbo, quod est in spirituali Regno Ipsius, ac simili gradu differunt sicut Verbum naturale quod est in mundo et Verbum spirituale, de quo actum est; est enim in illo Verbo sensus intimus, qui vocatur coelestis, in quo omnia Verbi agunt de solo Domino; in hoc Verbo pro Jehovah legitur Dominus, et pro Abrahamo, Isaco et Jacobo, tum pro Davide, ut et pro Mose, Elia et reliquis prophetarum, nominatur Dominus, ac Divinum Ipsius per illos intellectum per peculiares signaturas distinguitur; pro nominibus tribuum Israelis, quae sunt duodecim, et quoque pro nominibus apostolorum ibi aliquid Domini quoad Ecclesiam legitur; et sic in reliquis. Exinde patuit mihi quod universa scriptura sacra in sensu intimo de solo Domino agat. Differentia intercedit inter bina illa Verba, spirituale et coeleste, sicut inter cogitationes quae sunt intellectus, et inter affectiones quae sunt voluntatis, sunt enim angeli regni coelestis in amore in Dominum et inde in affectione boni, et angeli regni spiritualis in fide in Dominum, et inde in perceptione veri.
4] Verbum spirituale et Verbum coeleste differunt etiam quoad scripturam; scriptura Verbi spiritualis consistit ex literis quae similes sunt literis typographicis nostri mundi, sed unaquaevis litera facit sensum, quare si videris illam scripturam, non intelligeres unam vocem, est enim litera juxta literam in continua serie, cum lineolis et punctis supra et infra, nam est secundum loquelam spiritualem, quae nihil commune habet cum loquela naturali. Angeli quo sapientiores sunt vident arcana interiora ex Verbo suo ita scripto, quam vident angeli simpliciores; recondita ibi patent clare coram oculis sapientum, non autem coram oculis simplicium, similiter, sed plus, quam fit in nostro Verbo, in quo etiam sapientes plura vident quam simplices. Scriptura autem Verbi coelestis est ex literis ignotis in mundo; sunt quidem literae alphabeticae, sed quaelibet ex lineis inflexis cum corniculis supra et infra, consistit, ac sunt jothae seu puncta in literis, et quoque infra et supra illas; dictum est, quod talis scriptura fuerit antiquissimis in hac tellure; in quibusdam cum scriptura Hebraea concordat, sed parum; per talem scripturam exprimuntur affectiones quae amoris sunt, quare plura arcana involvit, quam ut possint ipsi enuntiare; exprimunt arcana non enuntiabilia, quae ex suo Verbo percipiunt, per repraesentationes. Sapientia quae in hoc Verbo recondita latet, transcendit sapientiam quae in Verbo spirituali, sicut millia unitatem.
5] Ut intelligatur differentia inter tria Verba, naturale, spirituale et coeleste, sint exemplo Capita Prima Geneseos, ubi agitur de Adamo, ejus uxore, et Paradiso; in Verbo naturali, quod in mundo est, describitur Creatio Mundi, et prima Creatio hominis, et hujus jucunditates et delitiae terrestres, et per nominatas personas post illum usque ad diluvium intelliguntur posteri ejus, et per numeros, aetates illorum; at in Verbo spirituali, quod apud angelos qui in Regno spirituali sunt, non intelliguntur illa, sed in primo capite describitur reformatio et regeneratio hominum Ecclesiae Antiquissimae, quae etiam nova creatio vocatur; in secundo Capite per Paradisum describitur intelligentia hominum istius Ecclesiae, per Adamum et ejus uxorem ipsa illa Ecclesia, et per posteros illorum usque ad diluvium, describuntur mutationes status illius Ecclesiae, usque cum desiit, et tandem ejus interitus per diluvium: in Verbo autem coelesti, seu in Verbo quod est apud angelos qui in Regno coelesti Domini sunt, in primo Capite describitur glorificatio Humani Domini; pro Paradiso describitur Divina Ipsius Sapientia; per ipsum Adamum ibi intelligitur Dominus quoad Ipsum Divinum ac simul Divinum Humanum, et per uxorem ejus Ecclesia, quae quia vitam a Domino habet, vocatur Chavah a Vita, et de illa dicit Adamus, quod esset os suum et caro sua, et quod [essent] una caro, quia Ecclesia est a Domino, et ex Ipso et cum Ipso sicut unum; per nomina, quae sunt posteritates Adami, describuntur ibi successivi status receptionis Domini, et conjunctionis cum Ipso, ab hominibus illius Ecclesiae, usque dum prorsus nulla receptio et inde nulla conjunctio 6]esset. Cum itaque prima illa Capita ex nostro Verbo ab hominibus probis, et imprimis a pueris et puellis infantibus leguntur, et afficiuntur gaudio ex statu creationis omnium, et ex Paradiso, tunc evolvuntur illi sensus, et angeli spirituales illa intelligunt secundum suum Verbum, et angeli coelestes secundum suum, praeter quod sciant, quod homo aut puer infans id legat, evolvuntur enim illi sensus in suo ordine, quia correspondent, et correspondentiae sunt ex creatione tales. Ex his patet, quale est Verbum in suo sinu, quod nempe ei tres sensus sint, ultimus qui est naturalis pro homine, qui in plerisque agit de mundanis, et ubi agit de Divinis, usque per talia quae in mundo sunt, describuntur; sensus medius qui est spiritualis, in quo talia quae sunt Ecclesiae describuntur; et intimus sensus qui est coelestis, in quo talia quae sunt Domini, continentur; nam universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini, et regnum Domini, quod est coelum et Ecclesia, est theatrum repraesentativum Ipsius Domini; nam sicut Dominus glorificavit Humanum suum, ita quoque regenerat hominem, et sicut hominem regenerat, ita quoque illum creavit.
7] Ex his constare potest, quale est Verbum in suo sinu; Verbum naturale, quale est in mundo in Christiano orbe, intus in se continet et Verbum spirituale, et Verbum coeleste, nam sensus spiritualis nostri Verbi, est Verbum in coelis, qui Regnum spirituale Domini constituunt, et sensus coelestis nostri Verbi, qui est sensus ejus intimus, est Verbum in coelis, qui Regnum coeleste Domini constituunt, quare in Verbo nostro naturali continetur et Verbum spirituale et Verbum coeleste, sed in Verbo spirituali et coelesti non continetur Verbum naturale, quare Verbum nostri mundi est sapientia Divina plenissimum, et inde sanctius Verbis coelorum.
15. De Verbo Vetusto deperdito
1] Quod Verbum apud Antiquos fuerit, conscriptum per meras correspondentias, sicut nostrum Verbum, sed quod hoc deperditum sit, relatum mihi est ab angelis tertii Coeli, et dictum quod id Verbum adhuc apud illos conservatum sit, et in usu apud antiquos in illo Coelo, apud quos, cum in mundo fuerunt, id Verbum fuit; antiqui illi apud quos illud Verbum adhuc in usu est in coelis, fuerunt quoad partem ex terra Canaane, et ex confiniis ejus, tum etiam ex aliquibus regnis in Asia, ut ex Syria, Mesopotamia, Arabia, Chaldaea et Assyria, ex Aegypto, ex Zidone et Tyro, quorum omnium regnorum incolae in cultu repraesentativo fuerunt, et inde in scientia correspondentiarum; sapientia illius temporis fuit illis ex illa scientia, quoniam per illam fuit illis communicatio cum coelis, ac perceptio interior, et apud plures colloquutio cum spiritibus: sed quia id Verbum erat plenum talibus correspondentiis, quae remote significabant coelestia, et inde successu temporis a multis incepit falsificari, ideo ex Divina Domini Providentia successive evanuit, et aliud Verbum, quod per correspondentias non ita remotas conscriptum est, datum est, et hoc per Prophetas apud filios Israelis. In hoc Verbo tamen retenta sunt nomina locorum, quae in terra Canaane, et circum circa in Asia sunt, ac significabant similia. Propter hanc causam, posteri Abrahami ex Jacobo introducti sunt in terram Canaanem, et ibi scriptum est Verbum in quo loca illa nominanda erant.
2] Quod tale Verbum apud antiquos fuerit, patet etiam apud Mosen, a quo nominatur, et aliquid exinde desumtum, in Numer. Cap. XXI, Vers. 14 et 27. Historica illius Verbi vocabantur Bella Jehovae, et Prophetica Enuntiata: ex Historicis istius Verbi desumsit Moses haec, �Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae: vahebam in Supha, et fluvios, Arnonem, et aquae ductum fluviorum, qui declinavit, usque ubi habitatur Ar, et sistit se ad terminum Moabi, Vers. 14. 15; per Bella Jehovae intelliguntur et describuntur ibi Pugnae Domini cum infernis, ac victoriae super illis, quando in mundum venturus esset; eaedem etiam pugnae multis in locis intelliguntur et describuntur in Historicis nostri Verbi, ut in bellis Josuae cum gentibus terrae 3]Canaanis, et in bellis Judicum et regum, et iis Davidis et reliquorum Regum. Ex Propheticis istius Verbi, haec desumta sunt a Mose, �Propterea dicunt Enuntiata prophetica: ingredimini Chesbonem, aedificabitur et confirmabitur urbs Sichonis: nam ignis exivit ex Chesbone, flamma ex urbe Sichonis, quae comedit Ar Moabi, possessores excelsorum Arnonis: vae tibi Moabe, periisti popule Kemoschi; dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emorraei Sichoni. Cum telis confecimus eos, periit Chesbon usque ad Dibonem, et devastavimus eos usque ad Nophach, quod usque ad Medebam, Vers. 27. 28. 29. 30; quod Prophetica illa dicta sint enuntiata, et non proverbia seu proverbiorum compositores, ut translatores vertunt, constare potest a significatione vocis Moshalim in Lingua Hebraea, quod non modo sint Proverbia, sed etiam enuntiata prophetica, ut constare potest ex Num. Cap. XXIII, vers. 18, Cap. XXIV, vers. 3 et 15, ubi dicitur quod Bileamus ediderit Enuntiatum suum, quod fuit propheticum, etiam de Domino; enuntiatum ejus ibi vocatur Mashal, in singulari; illa quae a Mose in illis desumta sunt etiam sunt 4]prophetica, non autem proverbia. Quod illud Verbum similiter Divinum seu Divinitus inspiratum fuerit, patet apud Jeremiam, ubi paene similia Verba sunt, nempe, �Ignis exivit ex Chesbone, et flamma ab inter Sichonem, quae comedit angulum Moabi, et verticem filiorum strepitus. Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in Captivitatem, Jerem. XLVIII:45.46. Praeter haec citatur etiam Liber propheticus Verbi istius Vetusti vocatus Liber Jashar seu Liber recti, a Davide, II Sam. I:18, et a Josua, Cap. X:13; ex quo patet, quod Historicum ibi de Sole et Luna, fuerit propheticum ex illo Libro. Dictum insuper mihi est, quod septem prima Capita Geneseos in eodem Verbo tam plene exstent, ut non verbulum desit.
5] Religiosa plurium gentium ex illo Verbo derivata et translata sunt, ut a terra Canaane exque Asiae variis locis in Graeciam, et inde in Italiam, et per Aethiopiam et per Aegyptum in aliqua Regna Africae: sed in Graecia ex correspondentiis fecerunt fabulas, et ex attributis Divinis totidem Deos, et maximum illorum vocabant Jovem, a Jehovah.
16. De Gentibus et populis extra Ecclesiam, apud quos non [est] Verbum et [qui] inde non sciunt aliquid de Domino ac de Redemptione
Sunt pauci apud quos est Verbum respective ad illos, apud quos non est Verbum; Verbum modo est in Europa, apud Christianos qui vocantur Reformati; apud Catholico-Romanos, est quidem Verbum, sed non legitur, et [sunt] Regna illi religioni addicta, ut Gallia, Hispania, Portugallia, Italia, plus quam dimidium Germaniae, et quoque Hungariae, tum Polonia; Verbum etiam parum legitur in Russia sed usque creditur esse sanctum; communicatio per Verbum solum in Anglia, Hollandia, in quibusdam ducatibus in Germania, inque Suecia et Dania est [ubi] docetur et praedicatur Verbum: at in Asia, Africa et Indiis apud Gentes ignoratur Verbum, qui numerosi sunt prae Christianis Reformatis. Sed ne Verbum deperderetur, provisum est a Domino, ut Judaica Gens, apud quam est Verbum Veteris Testamenti in sua Lingua originali, adhuc superstes esset, ac dispersa per multum telluris habitaret, quae Gens tametsi negat Dominum esse Messiam seu Christum, a Prophetis praedictum, et tametsi mali cordis est, usque lectio Verbi ab illis communicationem habet cum quibusdam coelis, nam correspondentiae communicant, qualiscunque persona sit quae legit, modo id pro Divino agnoscit: ita hodie sicut olim: nam cum illi adorant Mosen, Abrahamum, Isacum et Jacobum, Davidem, Eliam, et plures in Verbo nominatos, sicut numina, tunc Coeli pro illis percipiunt Dominum, nescientes personam in mundo, e qua illud sanctum cultus procedit: talis est conjunctio Coeli cum homine per Verbum.
17. 1] Sed res ita se habet; non dari potest aliqua conjunctio cum Coelo, nisi alicubi in Tellure sit Ecclesia ubi est Verbum, et per id Dominus notus, quia Dominus est Deus coeli et terrae, et absque Domino [est] nulla Salus; satis est quod alicubi in Tellure sit Ecclesia ubi [est] Verbum, tametsi consistit ex paucis respective; per id usque Dominus praesens est ubivis in universo terrarum orbe, et per id Coelum conjunctum est Humano Generi, nam conjunctio est per Verbum; at absque Verbo alicubi in terrarum orbe, non foret conjunctio cum aliquo. Causa praesentiae Domini et conjunctionis coeli cum terricolis ubivis per Verbum, est quia universum Coelum coram Domino est sicut unus Homo, similiter Ecclesia, et quoque actualiter est Homo, quia Dominus est Coelum, et quoque Ecclesia: in illo Homine est Ecclesia ubi Verbum legitur, et Dominus est inde notus, sicut Cor et sicut Pulmo, et sicut ex his binis fontibus vitae in humano corpore omnia reliqua membra et viscera subsistunt et vivunt, ita quoque omnes illi in terrarum orbe, apud quos religiosum est, in quo Deus unus colitur, et qui constituunt membra et viscera Maximi illius Hominis, qui est Coelum et Ecclesia, subsistunt et vivunt: per Verbum enim in Ecclesia, tametsi apud paucos respective, est vita reliquis a Domino per coelum, sicut membra et viscera totius corporis [vivunt] ex corde et pulmone; est quoque communicatio similis. Quae etiam causa est, quod Christiani, apud quos legitur Verbum, constituunt Pectus illius Hominis; sunt etiam in medio omnium; circum illos sunt Catholico-Romani, circum illos sunt Mahumedani, qui agnoscunt Dominum ut Maximum Prophetam, ac ut Filium Dei; post hos autem sunt Africani, ac ultimam circumferentiam constituunt gentes et populi ex Asia et ex Indiis: spectant etiam omnes qui in Homine illo sunt, versus Meditullium. Praeterea etiam in meditullio illo, ubi, ut dictum est, sunt Christiani quibus est Verbum, est maxima Lux, quia Lux in Coelis est Divinum Verum procedens a Domino, ut Sole; Lux inde, ut a suo centro, propagat se ad omnes peripherias, ac illustrat. Inde est illustratio gentium et populorum extra Ecclesiam, etiam per Verbum � nam omnis lux veri est ex Domino per coelum apud hominem.
2] Sicut est in universo coelo, ita quoque est in unaquavis societate coeli, nam unaquaevis societas coeli, est Coelum in minore forma, et quoque in conspectu Domini est sicut unus homo, de qua re videatur in Opere de Coelo et Inferno n….; ibi etiam, qui in medio sunt, similiter referunt cor et pulmonem, et apud illos est maxima lux; ipsa lux, et inde perceptio veri, a medio illo se propagat versus peripherias quaquaversum, et facit vitam illorum spiritualem; ac ostensum est, quod quando illi qui in medio erant, qui provinciam cordis et pulmonis constituebant, et apud quos ideo maxima lux esset, auferrentur, �quod� illi qui circum circa erant, in umbra essent, et tunc in tam pusilla perceptione veri, ut vix in aliqua; sed mox ut redierunt, visa est lux sicut prius, et fuit perceptio veri sicut prius.
3] Ex his constare potest, quod Verbum, quod est in Ecclesia Reformatorum, illustret omnes gentes et populos per communicationem spiritualem, quae talis est; tum quod provideatur a Domino, ut in Tellure hac semper sit Ecclesia ubi Verbum legitur. Quare cum Verbum a Catholico-Romanis paene rejectum est, ex Divina Domini Providentia facta est Reformatio, et ibi Verbum iterum receptum; et quoque [provisum est] quod sanctum habeatur [Verbum] a nobili gente inter Pontificios.
4] Quoniam absque Verbo [est] non cognitio Domini, ita nec salvatio, ideo cum Verbum apud Gentem Judaicam prorsus adulteratum et falsificatum fuit, et inde quasi nullum factum est, �ideo� placuit Domino venire in mundum, et non modo implere Verbum, sed quoque id redintegrare et restituere, et sic iterum dare lucem incolis hujus telluris, secundum Domini Verba apud Johannem, �In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; in Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum, et Lux in tenebris apparet: erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, I:1.4.5.9; apud Eundem, �Jesus dixit, Ego sum Lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae, VIII:12; et apud Matthaeum, �Populus sedens in tenebris, vidit lumen magnum; sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta illis est, IV:16.
5] Quoniam praedictum est, quod in fine hujus Ecclesiae etiam oborirentur tenebrae, ex non cognitione et agnitione Domini, quod sit Deus coeli et terrae, et ex fidei separatione a charitate, et per id genuinus intellectus Verbi periit, ideo placuit Domino nunc revelare sensum spiritualem Verbi, et manifestare quod Verbum in illo sensu agat de Domino et de Ecclesia, imo de illis solis, et plura alia, per quae Lux veri paene exstincta restituatur: quod Lux veri in fine hujus Ecclesiae exstincta esset, intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, �Statim post afflictionem dierum istorum, Sol obscurabitur, et Luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur: et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum gloria et virtute, XXIV:29,30; per Solem ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem, per Lunam Dominus quoad fidem, per stellas Dominus quoad cognitiones boni et veri, per nubes sensus literae Verbi, et per gloriam sensus spiritualis ejus � [et] per Filium hominis Dominus quoad Verbum.
18. De conjunctione Coeli cum homine Ecclesiae
per sensum literae Verbi
1] Ex multa experientia mihi scire datum est, quod Verbum aperiat coelum homini, hoc est, quod dum homo legit Verbum, aut loquitur ex illo, communicatio fiat cum Coelo; perlegi Verbum propheticum ab Esaja usque ad Malachiam, et datum est percipere, quod unumquodvis caput, imo unusquisque versus, perciperetur in aliqua societate coelesti. Et quia sensus spiritualis communicatur, et non sensus literae, ideo non sciverunt angeli societatis, quod haec ab aliquo homine venirent; apparuit illis sicut a se talia, quae intus in Verbo erant, cogitarent.
2] Erant apud me spiritus Africani, ex Abysina; illis quondam aperiebantur aures ut audirent cantum in aliquo Templo in mundo ex Psalmis Davidis, quo afficiebantur tali jucunditate, ut una cum illis canerent: sed mox claudebantur aures, ut non audirent inde aliquid, et tunc adhuc majori jucunditate afficiebantur, quia spirituali, et simul implebantur intelligentia, quia Psalmus in sensu spirituali agebat de Domino, ac de redemptione ab Ipso. [Incrementum] jucundi et gaudii cordis illorum datum est per communicationem cum aliqua societate coelesti ex Christiano orbe, et per hanc illi in simile venerunt; inde patuit quod communicatio universi coeli detur per Verbum.
3] Praetereo mille alias experientias, per quas confirmatus sum, quod sensus literae nostri Verbi illum effectum edat, imo quod sensus spiritualis absque comite sensu naturali non communicetur cum coelo. Causa est, quia Dominus ex primis per ultima influit, ideo a se in sensum naturalem Verbi, et inde evocat aut evolvit sensum spiritualem et coelestem ejus, et sic illustrat, docet et ducit angelos; quare Dominus in Verbo vocatur Primus et Ultimus.
4] Ex his patet, quod doctrina Ecclesiae nisi collecta sit et confirmata ex sensu literae Verbi, non valeat, quia non communicat, sed doctrina ex sensus literae, et una cum illo.
19. Quod vera, quae vocantur fidei, et bona quae vocantur amoris, ineffabiliter augeantur in sensibus internis, ita in coelis
Qualis sensus naturalis absque spirituali et coelesti, et vicissim
1] Causa [quod vera et bona augeantur in sensibus internis] est, quia naturalia sunt effectus ex spiritualibus, et spiritualia sunt effectus ex coelestibus, et effectus consistit ex tam multis, quae coram oculis non patent, quae causae sunt, ut dici possit [consistere ex] infinitis; effectus est crassus, et causa intrat omne effectus, et componit illum sicut suum commune, in quo particularia et singularia prorsus [non] intra visus ocularis sphaeram sunt.
2] Est comparative sicut arbor, quae coram oculis apparet luxuriari ramis, foliis, et fructibus; omnia haec effectus sunt; at si lustrare poteris ramum ejus intus quoad fila, aut folium quoad fibras, aut fructum quoad omnia et singula ejus quae inconspicua sunt, et semen quoad ejus inconspicua, ex quibus [consistit] arbor cum omnibus ejus, visurus esses, quam innumerabilia et quoque ineffabilia laterent oculis recondita. Quondam aperiebatur flos quoad interiora ejus, quae vocantur spiritualia, coram angelis, et cum viderunt, dixerunt quod inibi sicut integer paradisus esset, ex ineffabilibus consistens.
3] Etiam est comparative sicut corpus humanum cum omnibus ejus membris et organis, quae coram oculo apparent, respective ad ejus interiora, ubi tot formae organicae sunt, per mera arcana omnium scientiarum connexae et unum facientes, usque ut dicas quod in illum collata sint arcana omnium scientiarum, sicut Physices, Chymices, Mechanices, Geometriae, acustices, optices, quae scientiarum arcana nusquam possunt explorari quia non capi; tale est internum respective ad externum, seu spirituale respective ad naturale, ac coeleste respective ad spirituale; est naturale in se spectatum non nisi quam forma externa, quae vocatur effectus, spiritualium, ac spirituale est forma externa, quae vocatur effectus, coelestium, quare omne spirituale est ex coelesti, et omne naturale est ex spirituali. Inde patet quomodo intelligendum est, quod verum sit forma boni, et quod bonum habeat quale suum in veris, quia ex illis est forma, et absque forma nihil [est] quale; et quod verum existat ex bono, ut a sua causa viva; et quod si removes bonum a veris, sit sicut nucleum amygdalae eximas, et verum sit instar ejus crustae, aut si ex fructu eximas carnem, et remaneat sola cutis; quare verum absque bono vertitur in tale quod est phantasticum, quod exterius apparet simile, sed interius est vacuum. Ita est naturale absque spirituali, et quoque spirituale absque coelesti.
4] Quoniam ineffabilia sunt in spirituali, quae non apparent in naturali, et innumerabilia in coelesti, patet qualis est sensus [Verbi] naturalis, spiritualis et coelestis, quod ineffabilia sint [Verba] respective unum ad alterum; inde succedunt sicut scientia, intelligentia et sapientia, quare etiam homines telluris, quia in naturali luce sunt, ab angelis vocantur scientes, angeli autem Regni spiritualis Domini vocantur intelligentes, et angeli Regni coelestis Domini vocantur sapientes.
5] Verbum in sensu literae comparari potest arbori, circumcirca cortice seu libro integro et vegeto praeditae, et sensus spiritualis comparari potest nutritioni ejus ex variis succis et essentiis, partim ex humo ascendentibus, partim ex aere et ex aethere, medio solis calore et luce, insuctis; si sensus literae solus foret, et non simul sensus spiritualis et coelestis, foret sicut arbor absque succo, imo sicut cortex solus absque ligno; at cum illis sensibus est [sicut] arbor in suo statu perfecto; in illo etiam omnis succus a radice transit per librum seu corticem, quare illo exemto exarescit arbor; ita foret sensus spiritualis Verbi, absque sensu naturali ejus.
20. De Verbo
1] Quod omnis sanctitas Verbi sit in sensu literae, et quod nulla sanctitas sit in ejus sensu spirituali absque sensu literae; quod hic foret sicut domus absque fundamento, ita sicut domus in aere; quod foret sicut corpus humanum absque cutibus, cujus omnia dissiparentur; quod omnia interiora corporis nexum habeant cum peritoneo, pleura, et cum cutibus, ita [quoque] sensus spiritualis cum sensu literae; quod sensus spiritualis absque sensu literae foret sicut contentum absque continente, ita sicut vinum absque vase quod continens � simile est cum spirituali absque naturali, seu cum Coelo angelorum et eorum sapientia absque humano genere et Ecclesia ibi et ejus intelligentia ex sensu literae; sensus literae Verbi apud hominem facit illum nexum, et illam conjunctionem. � haec causa fuit etiam quod Dominus in mundum venit, nam omne sensus literae a Judaeis falsificatum fuit, adeo ut non esset ultimum in homine amplius, quare Dominus in Mundum venit, et induit Humanum, ut quoque fieret Verbum in sensu literae, seu Divinum Verum in ultimis; quare dicitur quod Verbum caro factum sit, Joh. I:14.
2] Simile est cum potentia Divini Veri; omnis potentia in mundo spirituali est Divino Vero procedenti a Domino; qualis potentia Divini Veri ibi est, multis ab experientia illustrari potest; de qua experientia plura adducantur: et omnis potentia Divini Veri consistit in sensu literae Verbi; in sensu spirituali absque sensu literae est nulla potentia, sed in sensu literae in quo sensus spiritualis: quare dum spiritus aliquid proferunt ex sensu literae, fit communicatio cum coelo manifesta; at non si aliquid proferunt ex sensu spirituali absque sensu literae.
3] Quod ideo omnia responsa e coelo facta sint et fiant per talia quae sunt sensus literae, quare sensum literae repraesentabant urim et thumim in Ephodo Aharonis; erat illud vestis ultima: quare in Apocalypsi fundamenta novae Hierosolymae recensentur ut ex duodecim lapidibus pretiosis, et portae ex margaritis, quae etiam significabant sensum literae: similiter Cherubim super Propitiatorio significabant sensum [illum], quare sub illis dabantur Mosi et Aharoni responsa.
4] Ordo in quo se interiora Divini Veri, ex quibus sapientia Angeli, reponunt, nempe ordo simultaneus, quare sensus literae est continens.
5] Quod ideo omnia doctrinae Ecclesiae confirmanda sint per sensum literae Verbi, et illud doctrinae quod non ex sensu literae Verbi confirmatum est, non habet potentiam. Doctrinale confirmatum per sensum literae quoad genuinum verum, hoc potentiam habet; apparentia Divini Veri etiam potentiam habet, sed minorem, sicut cum genuino vero potest concordare. At falsificatus sensus literae Verbi nullam potentiam habet; occludit coelum et non aperit coelum.
21. 1] De sensu spirituali, nemo potest videre sensum spiritualem nisi ex doctrina genuini veri; ex hac videri potest sensus spiritualis, quando aliqua scientia correspondentiarum est; at qui in doctrina falsi est, ille non potest videre aliquid sensus spiritualis; trahit et ducit correspondentias, quas novit, ad falsa doctrinae suae; quare potest adhuc plus falsificare Verbum: quare sensus vere spiritualis Verbi est a solo Domino; haec causa est, quod non liceat alicui in Mundo naturali nec in mundo spirituali investigare sensum spiritualem Verbi ex sensu literae ejus, nisi sit prorsus in doctrina Divini veri, et in illustratione a Domino; quare ex doctrina Divini Veri confirmata ex sensu literae Verbi potest videri sensus spiritualis; sed nusquam potest doctrina primum videri ex sensu spirituali; false cogitat qui dicit secum, scio correspondentias plures, nunc scire possum doctrinam Divini Veri, sensus spiritualis docebit me illam; hoc non fieri potest; sed ut dictum, secum dicat, scio doctrinam Divini Veri, nunc videre possum sensum spiritualem, modo sciam correspondentias; sed tamen usque erit in illustratione a Domino, quia sensus spiritualis est ipsum Divinum Verum in sua luce, et intelligitur per gloriam, et sensus literae per nubem, in locis in Verbo de quibus.
2] Quod sensus spiritualis in Verbo sit, confirmetur per 10 loca in Verbo Prophetico, tum in Evangelistis, et quoque in Apocalypsi, quae loca adducantur, et ostendatur quod non forent aliquid absque sensu spirituali.
22. De Verbo
Praestat ut homo intelligat Verbum secundum literam, in permultis locis, ut exempli [causa], �ut� quae Dominus dicit de urbibus, de successivis statibus Ecclesiae, in Propheticis multis in locis, ut de Tyro, in Apocalypsi, de Paradiso, causa quia tunc Angeli sunt in sensu spirituali apud hominem.
23. De Verbo
[1)] De conjugio boni et veri in Verbo, varia, et ostendatur ex locis ibi. 2) Quod sint capita et expressiones propriae pertinendo ad bonum et ad verum 3) tum ad bonum et verum coeleste, ut ubi agitur de Juda, et ad bonum et verum spirituale, ut ubi agitur de Israele. 4) Quod unumquodvis caput se referat ad unam societatem, et plures, varie. 5) Quod sit in quibusdam locis sensus ex solis literis, de quo. 6) Quod numeri et nomina personarum et locorum significent res, ab exemplis.
24. De Verbo
Habent Verbum in Regno spirituali, in superiore regione ejus, ita scriptum, ut possit ab intelligente intelligentius continue intelligi, at a simplici simpliciter, Verbum in quo exstat intelligentia interior et interior scripta; hoc fit per punctationes varias supra literas, nam punctationes significant affectiones; punctationum series exprimunt intelligentiae interiora jugiter coram intelligentiore; ex hoc Verbo mihi aliquid visum est. � Visum etiam est aliquid ex Verbo Regni coelestis, in quo adhuc plura arcana designata sunt, sed per inflexuras et gyrationes varias supra et intra literas, quae propriae regni coelestis sunt; haec arcana valde transcendunt; nec ab angelo regni spiritualis comprehendi possunt, imo nec cogitari, quare illis dictum est quod non possint approximare ad sapientiam angelorum regni coelestis, sicut nec illi qui in naturali sphaera sunt, nec possunt approximare ad intelligentiam angelorum regni spiritualis; haec prorsus transcendit; hoc saepius expertum est. Ab experientia constiterat mihi, quod intelligentia angelorum regni spiritualis sit ineffabilis et incomprehensibilis illis qui in regno naturali sunt, et quod sapientia angelorum regni coelestis sit incomprehensibilis et ineffabilis illis qui in regno spirituali [sunt]. At quod ad Divinam Domini sapientiam attinet, haec ita transcendit omnem sapientiam, ut non detur ratio, nam omnis intelligentia et sapientia angelorum est finita, Divina autem [sapientia] Domini est infinita, et non datur ratio finiti et infiniti; angelorum intelligentia et sapientia est finita, quia angeli sunt recipientes, et recipientia omnia sunt creata, ita finita.
25. [De Verbo]
26. De Verbo
1] Exploratum est quomodo angeli spirituales enuntiant suae loquelae voces, et compertum est quod enuntient et eloquantur illas secundum ideas et ex ideis rerum quas significant, sicut cum enuntiant aut eloquuntur Equum et currum, tunc enuntiant illos per vocem quae significat, sicut equum ex ideis intellectus, et currum ex ideis doctrinae ex Verbo, et similiter reliqua; sic ut loquantur ex correspondentia de illis quae vident similiter ac homines, verbo, nomina imponunt illis ex correspondentia.
2] Detectum itaque nunc illis est, quod correspondentias in vocibus suae loquelae habeant; hoc nec prius sciverunt, sed detectum est per id, [quod] in naturali apud me exploraverint ideas suas de illis in statu spirituali; verbo, voces loquelae seu linguae eorum sunt omnes formatae ex correspondentiis.
3] Inquisitum est quomodo scribunt equos alligatos currui; dixerunt quod scribant modo l, et quod illa litera exprimat illud; tum inquisitum est quomodo scribunt intellectum doctrinae; dixerunt quod similiter per l, sed quod tunc sint in cogitatione superiore; inde etiam patuit quod vocibus linguae eorum insint correspondentiae; sed pauci ex illis ad id attenderant, sicut pauci in hoc mundo [attendunt] ad lucem spiritualem, quando dicitur lux intellectus, tum illuminatio et illustratio, et ad ignem seu calorem spiritualem quando dicitur de coelesti igne, ut qui accendat corde, non scientes quod ignis et inde calor correspondeat amori qui est cordis, hoc est, voluntatis, et lux veritati quae est intellectus.