Dicta Probantia

1. [DICTA PROBANTIA]

APOSTOLI MIRACULA. SECTIO I.1

Apostoli nominantur, Act: Apost: I: 13.26.
Quod Judas proditor crepuerit medius, et effusa sint omnia viscera ejus, Act: Ap: I: 16.17.18.19.
Multa miracula et signa per Apostolos facta sunt, Act: Ap: II: 43.
Petrus et Johannes sanaverunt claudum sedentem [ad] januam Templi, unde omnes attoniti, at cum sacerdotes audiverunt illos praedicantes de Jesu, intulerunt illis manus et injecerunt in custodiam, et postea comminati illos propter populum dimiserunt illos, Act: Ap: III: 1 ad 20. Cap: IV: seq:
Quod miraculum hoc factum sit in Nomine Jesu Christi, IV: 10.30.
Miracula multa ab Apostolis, Act: Apost: V: 12.15.16. sed usque a Sacerdote magno posuerunt eos in custodia, et tametsi inde ab angelo miraculose educti sunt, sed usque verberati sunt, et comminati ne praedicarent de Jesu, vers: 29 ad 40.
Stephanus etiam fecit signa magna et miracula, Act: Ap: VI: 8.
Miracula a Philippo, Act: Ap: VIII: 6.7.13.
Simon magus in Samaria se magnum fecit, dicens hic est virtus Dei magna, sed graviter increpatus est a Petro, Act: Ap: VIII: 9.10. seq: 20 ad 24.
Miracula a Petro facta, et quoque quod mortuum excitarit in vitam, Act: Ap: IX: 33.34.36 ad 42.
Miraculum Pauli, quod quidam factus caecus, Act: Ap: XIII: 11. tum alia, Cap: XIX: 11.12. Cap: XX: 9. seq: XXVIII: 3. seq: 8.
Miracula facta a discipulis, et cum Paulo, Act: Ap: XIV: 3.8 ad 10.19.20. Cap: XVI:25.26. seq:

2. APOSTOLI MIRACULA. SECTIO I.2

De illis qui se transformant in Apostolos, sicut Satanas in angelum lucis, II Cor: XI: 13.14.16.
Tormenta et mala, quae Paulus passus, enumerantur, II Cor: XI: 24 ad 27.32.33.
Quod Paulus fuerit in Coelo Tertio, et audiverit ineffabilia, II Cor: XII: 2.3.4.
Quod angelus satanae colaphis Paulum exceperit: II Cor: XII: 7.8.9.
Adventus Domini secundum operationem satanae in signis et miraculis mendacii. II Thess: II: 9.
Surgent falsi Christi, et dabunt signa et prodigia, Matth: XXIV: 24.25. Marc: XIII: 22.
Quod per principem daemoniorum, Beelzebulem, ejiciat daemonia, Marc: III: 22. Luc: XI: 15.17.19.
Quod miracula non audituri sint, seu [si] exsuscitatur mortuus, Abraham ad divitem in inferno, Luc: XVI: 29 ad 31.
Quod adventus Domini in signis et miraculis mendacii, II Thess: II: 1 ad 11.

3. CHRISTUS. SECTIO II.1

Dominus multis in locis vocatur Jehovah, Jehovah Zebaoth, et in specie Deus. Deus Israelis, Sanctus, et Sanctus Israelis, ac Adonajus, Petra, Angelus, Brachium Jehovae, Propheta, Filius hominis, utplurimum dum Jehovah nominatur, etiam Ipse, quoniam unum sunt, –fortis Jacobi, petra Jacobi. Quare in genere per Jehovam Ipse Pater et Dominus simul intelliguntur, quod a sequentibus locis constat.
[6.] Jesus sublatus est in coelum, et nubes suscepit Ipsum, et tunc bini Angeli dixerunt, hic Jesus sic veniet quemadmodum vidistis Ipsum euntem in coelum, Act: Apost: I: 9.11.
Quod Jesus resurrexerit a mortuis secundum praedictionem per Davidem, Ps: XVI: 10, et quod ibi intelligatur Christus et non David, Act: Apost: I: 27.28.29.31. Cap: XIII: 34 ad 37. Tum dixit Jehovah, dixit Dominus Domino meo, sede ex dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, Ps: CX: 1. Act: Ap: II: 34.35.
Dominus Deus noster, Act: Apost: II: 39. Hic est omnium Dominus, Act: Ap: X: 36.
Ducem vitae interfecistis Act: Ap: III: 15.
[1.2.3.] Ut quando venerint tempora recreationis a facie Domini, mittat prius praedicatum vobis Jesum Christum, quem oportet coelum suspicere ad tempus restitutionis omnium quae loquutus est Deus per os omnium Prophetarum a saeculo, Act: Ap: III: 20.21.
[1.] Moses dixit, Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester ex fratribus vestris, Ipsum [audietis,] quaecunque anima, quae non audiverit Prophetam istum, delebitur e populo; omnes prophetae praenuntiaverunt Ipsum, Deuter: XVIII: 15.18.19. [Act: Ap: III: 22–24.]
[1.] Praedictio ab Esaja Cap: LIII: 7.8.9, quod Dominus pateretur, Act: Ap: VIII: 32.33.
Quod Christus esset Filius [Dei], Act: Ap: VIII: 31. Cap: IX: 20.
Jesus est omnium Dominus, Act: Ap: X: 36. Quod sit Judex vivorum et mortuorum, vers: 42.
In Antiochia primum vocati sunt Christiani, Act: Ap: XI: 26.
Paulus dictum Psalmi II: 7, hodie genui te, explicat ad Jesum, Act: Ap: XIII: 33.
[1.] Vocatur Lumen gentium in salutem usque ad extremum terrae, Esaj: XLIX: 6. Act: Ap: XIII: 47.
[1.] Adventus Domini ad reaedificandum collapsa, Amos IX: 1. 11, adducitur, Act: Ap: XV: 16.17.
Paulus dicit quod paratus sit ligari et mori super nomine Domini Jesu, Act: Ap: XXI: 13.
Paulus Romae praedicans regnum Dei, et docens ea quae Dominum Christum spectabant, Act: Ap: XXVIII: 31.
In actis Apostolorum legitur solum quod praedicaverint Dominum Christum, ac ut crederent in Ipsum, et nullibi quod in Deum Patrem.

4. CHRISTUS. SECTIO II.2

Filius Dei, Rom: I: 3.4.
Vocati Jesu Christi, h. e. Christiani, Rom: I: 6. per fidem Jesu Christi, Rom: III: 22.
Fides in Christum. Per Jesum Christum pacem habemus erga Deum; et ad Deum aditum habemus fide in gratiam hanc, et gloriamur super spe gloriae Dei, Rom: V: 1.2.
Per Jesum Christum reconciliati sumus Deo, Rom: V: 10.11.
Sicut per unum hominem peccatum intravit in mundum, ita per unius justitiam justificamur, Rom: V: 12.13.16.18.19.
Nihil condemnationis est iis, qui in Christo Jesu non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum. Ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum, Rom: VIII: 1.4.
Christus est in dextra Dei, qui et intercedit pro nobis, Rom: VIII: 34.
Quis nos separabit a dilectione Christi, num afflictio, angustia, fames, mors, angeli, principatus, altitudo, profunditas, etc: Rom: VIII: 35 ad 39.
Ex Patribus est Christus quoad carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula, amen, Rom: IX: 5.
Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvabitur, Rom: X: 13.
Unum corpus sumus in Christo, omnes sunt membra habentes dona secundum gratiam diversa, Rom: XII: 5.6. Dona quae diversis membris sunt in longa serie enumerantur, vers: 6 ad 13.
Induite Dominum Jesum Christum, Rom: XIII: 14.
Sive vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur, sive ergo vivamus, sive moriamur, Domini sumus: in hoc enim Christus et mortuus est, et resurrexit, et revixit, ut tam mortuis quam viventibus dominetur, Rom: XIV: 8.9.
Scriptum est, vivo Ego, dicit Dominus, quia Mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo, Rom: XIV: 11.
Dicit Esajas XI: 10. seq: Erit Radix Jesse, et qui surrecturus est, ut dominetur gentibus; super eo gentes sperabunt, Rom: XV: 12.
Evangelium Christi, Rom: XV: 19.20.21.
Electus et probatus in Domino, in Christo; operari et laborare in Domino, Rom: XVI: 8.9.10.11.12.13.

5. CHRISTUS. SECTIO II.3

Vos estis in Christo Jesu, qui factus nobis est sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut sicut scriptum est, qui gloriatur, in Domino glorietur, I Col: I: 30.31.
Non judicavi scire quicquam inter vos, nisi Jesum Christum: I Cor: II: 2.
Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter positum, quod est Jesus Christus; si vero quis superaedificat super fundamentum hoc aurum, argentum lapides pretiosos, lignum, foenum, stipulam, dies manifestabit, quia per ignem revelabitur, I Cor: III: 11.12.seq.
Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei, I Cor: III: [22.] 23.
Scimus quod nullus sit Deus alius nisi unus, etiamsi enim sunt, qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicut sunt
dii multi et domini multi, nobis tamen unus Deus est, Pater, ex quo omnia, et nos in Ipsum, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per Ipsum, I Cor: VIII: 4.5.6.
Bibebant ex spirituali petra, Petra erat Christus, I Cor: X: 4.
Omnis viri caput Christus est, caput Christi Deus, I Cor: XI: 3.
Quoties comederitis panem hunc, et biberitis hoc poculum, mortem Domini annuntiate, donec veniat. I Cor: XI: 26.
Nemo potest dicere Dominum Jesum nisi in spiritu sancto, I Cor: XII: 3.
Vos estis Corpus Christi, et membra ex parte, I Cor: XII: 27.
Quod Christus post resurrectionem visus sit multis, et praeter Apostolos quingentis, I Cor: XV: 4.5.6.7.
Quod Christus sit imago Dei, II Cor: IV: 4.
Deus qui lucem dedit in cordibus nostris, ad illuminationem cognitionis gloriae Dei, quae est in facie Jesu Christi, II Cor: IV: 6.
Quod Deus reconciliaverit nos Sibi per Jesum Christum, II Cor: V: 18 ad 21.
Non cognoscitis vos ipsos, quod Jesus Christus in vobis sit, II Cor: XIII: 5.

6. CHRISTUS. SECTIO II.4

Si quis aliud evangelizaret, quam quod evangelizavit, anathema sit. Gal: I: 8.9.
Vivo, non amplius ego, sed vivit in me Christus Gal: II: 20.
Quam potentiam Deus operatus est in Christo, quare sedere fecit in dextra sua in supracoelestibus, supra omnem principatum, potestatem, dominationem etc., et omnia subjecit sub pedes ejus, illumque dedit caput super omnia Ecclesiae, quae est corpus Ipsius, plenitudo Ejus, qui omnia in omnibus implet, Ephes: I: 20 ad 23.
Per Christum habemus accessum in uno spiritu ad Patrem. Christus est angularis lapis, per quem totum aedificium coagmentatum est crescit in templum sanctum in Domino, per quem etiam vos una aedificamini in habitaculum Dei in spiritu, Ephes: II: 18.20.21.22.
Deus omnia condidit per Jesum Christum, Eph: III: 9.
Unum corpus, et unus spiritus, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, unicuique nostrum data est gratia juxta mensuram donationis Christi, Eph: IV: 4 ad 7.
Qui descendit, idem etiam est qui ascendit supra omnes coelos, ut impleret omnia, Eph: IV: 10.
In aedificationem corporis Christi, et quod Ecclesia sit corpus, et Christus caput, Ephes: IV: 12.15.16.
Membra sumus corporis Ipsius, ex carne Ipsius, et ex ossibus Ipsius, Ephes: V: 30.
Per fidem in Christum habemus accessum in confidentia, Eph: III: 12.
Quod Christus sit caput Ecclesiae, idemque est Servator corporis, Eph: [V:] 23.

7. CHRISTUS. SECTIO II.5

Desidero omnes vos in visceribus Jesu Christi, Philipp: I: 8.
Jesus se ipsum exinanivit, formam servi accipiens, propterea Deus Ipsum exaltavit, et donavit Nomen super omne nomen, ut in Nomine Jesu omne genu se flectat, supracoelestium, terrestrium, et subterraneorum, Philipp: II: 7 ad 11.
Deus fidei, Philipp: III: 9.
Christus qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, et quod omnia per Ipsum et in Ipsum creata sint, Col: I: 15.16.
Christus est ante omnia, et omnia in Ipso subsistunt, et est Caput corporis Ecclesiae, Col: I: 17. [18.] 24.
Quod in Christo omnis plenitudo habitat, et per Ipsum reconciliata sunt omnia in Ipsum, Col: I: 18.19 [20.]
In Christo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sunt, Col: II: 3.
In Christo habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, Col: II: 9.
Christus in dextra Dei sedens, Col: III: 1. Hebr: VIII: 1. X: 12. XII: 2.
Omnia in omnibus Christus, Col: III: 11.
Ut omnes in uno corpore sint, Col: III: 15.
Omnia facite in nomine Domini Jesu, Col: III: 17.
Quod a Domino accepturi sitis retributionem haereditatis, Domino Christo servitis, Col: III: 24.
Quod Christus sit caput corporis, Col: II: 19.
Vita est cum Christo in Deo, Col: III: 3.
De adventu Domini, vide etiam consummatio et judicium.

8. CHRISTUS. SECTIO II.6

Unus Deus, unus mediator, Christus, I ad Tim: II: 5.6.
Deus manifestatus in carne, visus, assumtus, I ad Tim: III: 16.
Si non fideles fuerimus, Ille fidelis manet, non potest abnegare Se ipsum, II ad Tim: II: 13.
Deum confitentur nosse, operibus tamen abnegant, ad Titum I: 16.
Ultimis diebus loquutus est nobis in Filio, quem posuit haeredem omnium, per quem et saecula fecit, Qui cum esset splendor gloriae, et character personae Ipsius, portans omnia verbo potentiae suae, per se ipsum mundationem peccatorum nostrorum [postquam] fecisset, consedit in dextra majestatis in altis; cui dixit unquam, Filius meus Tu, hodie genui Te; Ps: II: 7. et dicit, adoranto Ipsum omnes angeli Dei, Psalm: XCVII: 7, et plura, ad Hebraeos, I: [1.] 2 ad 9.13.
Minorem reddidisti Eum breve [quid] infra angelos, gloria et honore coronasti Eum, et constituisti super omnia opera manuum tuarum, omnia subjecisti sub pedes Ipsius; atqui nondum videmus Ipsi omnia subjecta, decebat Ipsum, propter quem omnia, et per quem omnia, autorem salutis eorum esse, ad Hebraeos II: 7.8.10.
Vocatur Pontifex princeps, et Pontifex maximus, ad Hebr: II: 17. III: 1. Habemus Sacerdotem principem magnum, qui penetravit Coelos, Jesum Filium Dei, ad Hebr: IV: 14. Tu sacerdos in aeternum juxta ordinem Melchizedechi, ad Hebr: V: 10. Cap: VI: 20. VII: 1.2.3.10.11.15.21. Hic de novo foedere, ex Jerem: XXXI: 10.11.

9. CHRISTUS. SECTIO II.7

Dominus qui est lapis vivus ab hominibus rejectus, a Deo electus, pretiosus, ut tanquam lapides viventes aedificemur in domum spiritualem, incredulis est ille lapis offensionis, I Petr: II: 4 ad 8.
Accepta Deo per Jesum Christum, I Petr: II: 5.
Vocatur Pastor et Episcopus animarum, I Petr: II: 26.
Jesus Christus in dextra Dei postquam abivit [in] coelum, ita ut subjecti sint Ipsi Angeli, Potestates et Virtutes, I Petr: III: 22.
Ut glorificetur Deus per Jesum Christum; I Petr: IV: 11.
Deus et Jesus Dominus noster, II Petr: I: 2. I Petr: I: 1. [Jac: I: 1.]
Aeternum Regnum Domini et Salvatoris Jesu Christi, II Petr: I: 11. Cap: III: 2.
Cognitio Jesu Christi, II Petr: I: 8. Cap: in: 20.
De glorificatione Domini visa tribus discipulis super monte, I Petr: I: 17.18.

10. CHRISTUS. SECTIO II.8

Dicitur Pater et filius, I Joh: I: 9. II: 1. II Joh: I: 3. [I Joh: II:] 22.23. Jud: Epist: 1.4.
Quod Dominus sit vita revelata et manifestata, et Deus Lux, I Joh I: [2.] 5.
Quod sit propitiatio pro peccatis nostris, I Joh: II: 2. [IV: 10.]
[10.] In hoc manifestatus est Filius Deus, ut dissolvat opera diaboli, I Joh: III: 8. IV: 10.
Quod mansuri simus in Christo, I Joh: II: 5.6.24. III: 6.
Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium: qui negat Filium, neque Patrem habet, I Joh: II: 22.23.
Qui servat mandata Ipsius, in Ipso manet, et Ipse in illo. In hoc cognoscimus, quod in Ipso maneamus et Ipse in nobis. Quisquis confessus fuerit, quod Jesus sit Filius Dei, Deus in illo manet, et ille in Deo, I Joh: III: 24. IV: 13.15.16.
Qui confitetur Jesum Christum, qui in carne vixit, ex Deo est, qui non confitetur ex Deo non est, I Joh: IV: 2.3.
Omnis qui credit, quod Jesus sit Christus (:Messias:), ex Deo natus est, I Joh: V: 1.
Quis vicit mundum, nisi qui credit, quod Jesus sit Filius Dei, I Joh: V: 5.
Hoc est Testimonium, quod vitam aeternam nobis dederit Deus, et haec vita in Filio Ipsius est; qui habet Filium, habet vitam, qui credit in nomen Filii Dei, habet vitam aeternam, I Joh: V: 10.11.12.13.
Scimus, quod Filius Dei venerit, et dederit nobis mentem, ut cognoscamus Verum, et sumus in Vero, in Filio Ipsius Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna, I Joh: V: 20.21.
Soli sapienti Deo Servatori nostro gloria, robur, Ep: Jud: 25.

11. CHRISTUS. SECTIO II.9

Aspectus Ejus sicut Sol lucens in virtute sua, Revel: I: 16. Describitur Dominus variis nominibus, Apoc: I: 5.
Repraesentatio Ipsius quoad Verbum, Apoc: I: 13 ad 18.
Si quis aperuerit januam, ingrediar ad illum, Apoc: III: 20.
Honor datus Domino ex Verbo, dum aperuit sigilla Libri, multis ab animalibus et senioribus, et ab omni creatura, Apoc: V: 9 ad 14.
Quod nemo interpretari possit Verbum, et docere vera inde, quam Dominus, intelligitur per quod Agnus aperuerit sigilla Libri, Apoc: Cap: V: [1.] seq: et Cap: VI.
Quod Agnus qui in medio Throni pascet illos, et deducet ad vivos fontes aquarum, Apoc: VII: 10.16.[17.]
Qui virgines sunt sequuntur Agnum quocunque vadit, Apoc: XIV: 4.
Angelus volans in medio coeli habens Evangelium aeternum, Apoc: XIV: 6.
Beati mortui, qui in Domino moriuntur ab nunc, Apoc: XIV: 13.
Ecce nubes alba, et super nube sedens similis Filio hominis, Apoc: XIV: 14.
Magna opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae, Rex sanctorum, quis non glorificet Nomen tuum, quia solus Sanctus, unde omnes gentes venient, et adorabunt coram Te, quia judicia tua manifestata sunt, Apoc: XV: 3.4.
Quod Agnus sit Dominus dominorum et Rex regum, et qui cum Ipso vocati, et electi et fideles, Apoc: XVII: 14. Cap: XIX: 16.
Habentes testimonium Jesu, Testimonium Jesu est spiritus Prophetiae, Apoc: XIX [: 10.].
Quod aperietur Verbum a Domino, intelligitur per Equum album, nam Sedens super illo, vocatur Verbum Dei, Apoc: XIX: 10 ad 16.
Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, qui habitabit cum illis, Apoc: XXI: 3.
Dominus Deus omnipotens et Agnus templum ejus. Gloria Dei illustrabit illam, et lucerna ejus Agnus, Apoc: XXI: 22.23. XXII: 5.
Thronus Dei et Agni, Apoc: XXII: 3.
Quod sit qui est, fuit, et venturus, Alpha et Omega, Apoc: I: 4.8.11. Cap: II: 8. Cap: XI: 17. Cap: XXI: 6. [Cap:] XXII: 13.

12. CHRISTUS. SECTIO II.10

Vocabis nomen ejus Jesum, Ille salvabit populum a peccatis suis, Matth: I: 21.
Magi venerunt adorare Jesum infantem, et quod nasciturus in Bethlechem, secundum Micham V: 1. Matth: II: 1 ad 6. Magi adorarunt Ipsum, et obtulerunt illi dona, Matth: II: 11.
Jesus dixit Johanni, conveniens est nobis sic implere omnem justitiam Dei, Matth: III: 15.
Jesus dixit diabolo tentanti, non tentabis Dominum Deum tuum, et iterum, Dominum Deum tuum adorabis, et Ipsi Soli servies, Matth: IV: 7.10.
Princeps veniens adoravit Jesum, Matth: IX: 18.
Quisquis me suscipit Ipsum qui misit me, Matth: X: 40.
Omnia mihi tradita sunt a Patre, quare venite ad me omnes, Matth: XI: 27.28.
Illi qui in navi erant, adorabant Jesum, dicentes vere Filius Dei Tu, Matth: XIV: 33. Cananaea adoravit Ipsum, XV: 25, discipuli, Luc: XXIV: 52, caecus, Joh: IX: 38.
Turbae glorificabant Deum Israelis, Matth: XV: 31.
Quod unus sit Rabbi, et unus Magister, hoc est doceat bonum et verum, Matth: XXIII: 8.10.
(((De signo adventus Domini et consummationis saeculi, Matth: XXIV: 1 ad fin:
Tunc erunt bella et rumor, et dicent ego sum Christus, Pseudoprophetae exsurgent et seducent multos, significat haereses in primis temporibus, quae multae fuerunt, Matth: XXIV: 5 ad 14.)))
Mulieres occurrentes Jesu, adorarunt Ipsum, Matth: XXVIII: 9.
Data est Mihi, dixit, omnis potestas in coelo et in terra, Matth: XXVIII: 18. Psalm: VIII: 6.7.

13. CHRISTUS. SECTIO II.11

Venit post me, dicit Johannes, cujus non dignus sum solvere corrigias calceorum Ipsius, Marc: I: 7. Matth: III: 11.
Vocatur Sanctus Dei, Marc: I: 24.
Vocatur Sponsus, et illi filii nuptiarum, Marc: II: 19.20. Luc: V: 35.
Johannes multos filiorum Israelis convertet ad Dominum Deum eorum, quin praecedet coram Eodem in virtute Eliae, ad parandum Domino populum, Luc: I: 16.17. Hic vocatur Dominus Deus.
Angelus Gabriel ad Mariam, concipies, hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, cujus Regni non erit finis, Luc: I: 31.32.33.
Angelus dixit, spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, unde quod nascitur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei, Luc: I: 35.
Maria dixit, exultavit spiritus meus super Deo Salvatore meo, Luc: I: 47.
Vocatur Dominus Deus Israelis, Luc: I: 68, et ortus ab alto, 78.
Christus Domini, Luc: II: 26. Christus Dei, Luc: IX: 20.
Vocatur Dominus Deus, Luc: IV: 12.
Qui non est Mecum, contra Me est, et qui non est congregans Mecum, dispergit. Matth: XII: 30. Luc: XI: 23.
Benedictus qui venit Rex in Nomine Domini, cum super asino equitavit Hierosolymam, Luc: XIX: 38 Joh: XII: 13.15.
Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei, Luc: XXII: 69.

14. CHRISTUS. SECTIO II.12

Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et omnia per Ipsum facta sunt, in Ipso vita erat, et vita erat lux hominum, erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, et Verbum caro factum est, etc., Joh: I: 1 ad 14.
Hic erat qui ante Me fuit, quia prior Me, ex plenitudine Ipsius omnes accepimus, Joh: I: 15.16.27.30.
Deum nemo vidit unquam, unigenitus Filius Dei, qui in sinu Patris est, exposuit, Joh: I: 18.
Cujus non sum dignus ut solvam corrigiam calcei, Joh: I: 27.
Filius hominis qui in coelis est, Joh: III: [13.] 14.
Quod Lux venerit in mundum, qui mala facit odit Lucem, Joh: III: 19.20.
Qui habet sponsam sponsus est, de Christo, Joh: III: 29.
Quod e coelo venerit, et inde supra omnes, Joh: III: 31, de Christo.
Pater non ex mensura dedit illi spiritum, Pater dedit omnia in manum Ipsius, Joh: III: 34.35.
Quod Jesus se parem Patri dicat, variis, Joh: V: 18 ad 23, ut quod vivificet, et quod vitam in se Ipso habeat, etc., 21.26.27.
Panis Dei est qui descendit e coelo, et vitam dat mundo, Joh: VI: 39; quod sit panis vitae, 35.50.51.
Non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit Patrem, Joh: VI: 46.
Jesus dixit, Ego sum lux mundi, qui Me sequitur, habebit lucem vitae, Joh: VIII: 12. Cap: IX: 5.39. Cap: XII: 35.36.46.
Jesus dixit, priusquam Abrahamus fuit, Ego sum, Joh: VIII: 56.58.
Quod in mundum venerit, ut caeci videant, et videntes caeci fiant, Joh: IX: 39.
Dixit Jesus, Ego et Pater unum sumus, Joh: X: 30.
Ut credatis quod Pater in Me, et Ego in Patre, Joh: X: 38. XIV: 10.11.
Qui Me suscipit, suscipit Eum qui misit Me, Joh: XIII: 20.
Jesus dixit, credite in Deum et credite in Me, Joh: XIV: 1.
Quod Jesus sit via ad Patrem, Joh: XIV: 4.5.6; quod sit via, veritas et vita, Joh: XIV: 6.
Jesus dixit, qui videt et cognoscit Me, videt et cognoscit Patrem, Joh: XIV: 7 ad 9.
Si petieritis Patrem in Nomine meo, Ego faciam, Joh: XIV: 13. 14.
Jesus dixit, quia Ego vivo, vos vivetis, Joh: XIV: 19.
Quod Ipse et Pater mansionem apud illos facient, Joh: XIV: 21.23.
Qui Me odit, Patrem meum odit, Joh: XV: 23.24.
Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt, Joh: XVI: 15.
Quod Jesus abeat [ad] Patrem, Joh: XVI: [5.] 6.7.16.17.29, quod est uniri Ipsi.
Quod peterent in nomine Ipsius, non dico quod Ego petiturus Patrem pro vobis, Ipse Pater vos amat, quia Me amastis, Joh: XVI: 26.27. [28.] Dicit saepius in nomine suo.
Exivi a Patre, et veni in mundum, iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem, Joh: XVI: 28. [29.] 30.31.
Jesus dixit, quod Pater dederit Ipsi potestatem omnis carnis, Joh: XVII: 2.
Quod Jesus det illis vitam aeternam, Joh: XVII: 2, ita, Filius a Patre.
Deus et Jesus Christus simul, nempe ut cognoscant utrumque, Joh: XVII: 3.
Pater glorifica Filium tuum, ut etiam Filius tuus glorificet Te. Nunc ergo glorifica Me, Tu Pater, apud Te ipsum gloria, quam habui, antequam mundus esset, apud Te, Joh: XVII: 1.5.
[NB.NB.NB.] Arcanum per glorificare intelligitur unire Divinum Verum Divino Bono in Humano. Dominus in Patre ab aeterno fuit Divinum Bonum et inde Divinum Verum, quare cum descendit fuit Divinum Verum ex Divino Bono, reciproca unio seu Divini Veri cum Divino Bono facta est a Domino in Humano dum fuit in mundo, et facta est successive, imprimis per redemptionem, et per quod fecerit voluntatem Patris, et dein plene per ultimam tentationem, quae fuit crucis, nam tentatio unit, et tunc facta est unio reciproca Divini Veri cum Divino Bono, ita Pater et Filius unum, ita una Persona sicut anima et corpus.
Omnia mea tua sunt, et tua mea, sed glorificatus sum in illis, Joh: XVII: 10.
Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate, Joh: XVII: 19.
Ut sint in Jesu sicut est Pater in Ipso, unum, Joh: XVII: 21.22.23.
Dixit Thomas, Domine mi et Deus mi, Joh: XX: 28.

15. CHRISTUS. SECTIO II.13

Ex Daniele et Prophetis.
Dominus repraesentatus coram Daniele in simili fere specie in qua coram Johanne in Apoc: I: 14.15, coram Daniele Cap: X: 5.6. et tunc similia paene contigerant, XII: 6.7.
[9.] In die illo butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, Esaj: VII: 21.22.25, Ecclesia Domini.
(((((Jehovah Zebaoth, hunc sanctificabitis, nam ille timor vester, et ille formido vestra; erit in sanctuarium, licet in lapidem impulsus, et in petram offendiculi, in laqueum et tendiculam habitatori Hierosolymae, Esaj: VIII: 13. [14.] Matth: XXI: 42 ad 44. Luc: XX: 17.18.)))))
[6.] ((((((Populus ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, habitantes in terra umbrae mortis, lux effusit super illos, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus nomen mirabilis, consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis ad stabiliendum Regnum in judicio et justitia, a nunc usque ad anternitatem, Esaj: IX: 1.5.6.))))))
[9.9.9.] In die illo non addent amplius reliquiae Israelis inniti percussori suo, sed innitentur Jehovae Sancto Israelis in veritate, Esaj: X: 20.21.22. Quare commorabitur lupus cum agno, pardus cum haedo cubabit etc, non facient malum in toto monte sanctitatis, quia plena erit terra scientia Jehovae. Imprimis fiet in die illo, addet Adonai acquirere reliquias populi sui, Es: XI: [6.9.] 11 ad 16.

16. CHRISTUS. SECTIO II.14
[9.] Dices in die illo, confitebor tibi Jehovah, ecce Deus salutis meae, confidam, tum haurietis aquas cum laetitia e fontibus salutis, quia magnus in medio tui sanctus Israelis, Esaj: XII: 1 ad 6.
[9.1.] In die illo respiciet homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt, Esaj: XVII: 4 ad 6. [7.]
[9.] In die illo erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes labia Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth. In die illo erit altare in medio terrae Aegypti, tum notus fiet Jehovah Aegypto, et cognoscent Aegyptii Jehovam in die illa. In die illa erit semita ex Aegypto in Aschurem: in die illa erit Israel trina Aegypto et Aschuri, et benedicet Jehovah dicendo, benedictus populus meus Aegyptus, et opus manuum mearum Aschur, et haereditas mea Israel, Esaj: XIX: 18 ad 25. Per Aegyptum significatur naturalis homo, per Aschurem rationalis, et per Israelem spiritualis: agitur ibi de Ecclesia Domini, in qua tria illa.
[7.] Jehovah exspectavi Te, ad nomen tuum et ad memoriam desiderium animae, anima mea desideravi Te nocte, etiam spiritu meo in medio mei exspectavi Te mane, nam quando judicia tua terrae, justitiam discunt habitatores orbis, Esaj: XXVI: 8.9.
[7.] In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus, et in cidarim decoris reliquiis populi sui: et in spiritum judicii sedenti super judicio, et in fortitudinem illis qui repellunt bellum ante portam, Esaj: XXVIII: 5.6.
[7.] Propterea sic dixit Adonai Jehovih, ecce Ego fundans in Zione lapidem, lapidem probationis, angulum pretii fundationis fundatae; qui crediderit, non festinabit, tunc ponam judicium in regulam, et justitiam in perpendiculum. Abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non consistet, Esaj: XXVIII: 16.17.18.

17. CHRISTUS. SECTIO II.15

(((((Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae, explanate in solitudine semitam Deo nostro: revelabitur enim gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, Esaj: XL: 3.4.[5.])))))
(((((Super monte alto ascende tibi Evangelizatrix Sion, extolle cum virtute vocem tuam Evangelizatrix Hierosolyma, dic, ecce Deus vester; ecce Adonai Jehovih in forti venit, et brachium ejus dominabitur Ipsi, ecce merces Ejus cum Ipso, et pretium operis Ejus coram Ipso, sicut Pastor gregem suum pascet, in brachium colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactantes leniter ducet. Esaj: XL: 9.10.11.)))))
[9.] Cui assimilabitis Me, cui similis sim, inquit Sanctus: tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit haec, qui educit in numero exercitum eorum, omnes nomine vocat, Esaj: XL: 25.26.
[6.9.] Quis excitavit ab oriente, quem in justitiam vocavit ad sequelam sui, dedit coram Ipso gentes, regibusque dominari fecit, Esaj: XLI: 2.
Ego Jehovah Primus, et cum postremis Ego idem, Esaj: XLI: 4.
[7.] Ecce servus meus in quem incumbo, Electus meus in quo beneplacitum habet anima mea, dedi spiritum meum super illum, judicium gentibus proferet, calamum contusum non confringet, et linum fumigans non exstinguet, in veritatem proferet judicium, non exstinguet, neque confringet, donec posuerit in terra judicium, Esaj: XLII: 1.2.3.[4.].
[9.] Ego Jehovah vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populi, in lucem gentium, ad aperiendum oculus caecos, ad educendum e carcere vinctum, e loco claustri sedentes in tenebris: Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri [non] dabo, priora ecce venerunt, et nova Ego annuntians, antequam efflorescant, audire facio vos, Esaj: XLII: 6.7.8.9.
Num est Deus praeter me, Petra non novi, Esaj: XLIV: 8.

(((((Sic dixit Jehovah Redemtor tuus, et Formator tuus ab utero, Ego Jehovah faciens omnia, expandens coelos Solus, extendens terram a Me Ipso, Esaj: XLIV: 24.)))))

18. CHRISTUS. SECTIO II.16

[6.9.] Dabo Tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latibulorum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, qui vocaverim Te nomine tuo, Deus Israelis. Ego Jehovah, et non praeterea, praeter Me non Deus; ut cognoscant ab ortu Solis et ab occasu, quod non Deus praeter Me, Ego Jehovah, et non praeterea, Es: XLV: 3.4.5.[6.].

[6.] ((((Ego excitavi Eum in justitia, Ille aedificabit urbem meam, non pretio, neque munere. Tantummodo inter te Deus, et non praeterea, non Deus, profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis Salvator;)))) Esaj: Esaj: XLV: 13.14.15. –Ego Jehovah et non praeterea vers: 18.
(((Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me, Deus justus et Salvator non praeter Me. Respicite ad Me, ut salvemini omnes fines terrae, quia Ego Deus et non praeterea, Esaj: XLV: 21.22.)))
[9.] Per Me juravi, exivit ex ore meo justitia, verbum quod non revocabitur, quod Mihi se incurvaturum sit omne genu, et juratura omnis lingua, Esaj: XLV: 23.
Recordamini priorum ab aeterno, quia Ego Deus, et non amplius Deus, Esaj: XLVI: 9.13.
Gloriam meam non alii dabo, Esaj: XLVIII: 11.
Ego Primus et Ego novissimus, Es: XLVIII: 12.
((((Vox clamantis in deserto, parate viam Jehovae, complanate in solitudine semitam Deo nostro. Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, Esaj: XL: 3.4.[5.]))))
((((Super montem altum ascende tibi Evangelizatrix Zion, extolle cum virtute vocem tuam Evangelizatrix Hierosolyma, extolle, nec time, dic urbibus Jehudae, ecce Deus vester: ecce Adonai Jehovih in forti venit, et brachium ejus dominabitur Ipsi, ecce merces ejus cum Ipso, et pretium operis ejus coram Ipso. Sicut Pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactantes leniter ducet, Esaj: XL: 9.10.11.

19. CHRISTUS. SECTIO II.17

Cui assimilabitis Me, cui similis sim, inquit Sanctus, tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit haec, etc. Esaj: XL: 25.26.))))
(((((Judicium meum apud Jehovam, et operae pretium meum apud Deum meum. Tunc pretiosus ero in oculis Jehovae, et Deus meus erit robur meum. Deseruit me Jehovah, et Adonai oblitus est mei, Esaj: XLIX: 4.5.14. Propter Jehovam qui fidelis, et Sanctum Israelis qui elegit te, vers: 7.)))))
[7.9.] Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremitatem terrae. Dedi Te in foedus populi, ad restituendum Terram, ad dividendum haereditates devastatas; ad dicendum vinctis, exite, eis qui in tenebris, revelamini, super viis pascent, et in omnibus clivis pascuum eorum; non esurient neque sitient, super scaturiginibus aquarum ducturus est eos, Esaj: XLIX: 6.8.9.10.
(((Confidat in nomine Jehovae, et innitatur Deo suo, Esaj: L: 10.
Aspicite ad Me sectantes justitiam, quaerentes Jehovam, respicite ad Petram ex qua excisi estis, Esaj: LI: 1.)))
[7.] Expergiscere, expergiscere, indue robur, Brachium Jehovae, expergiscere juxta dies antiquitatis. [Esaj: LI: 9.]
[7.] Ponam verba mea in os tuum, ad plantandum coelos, et ad fundandum terram, Esaj: LI: 16.
((((Cognoscet populus meus Nomen meum in die illo, nam Ego illo loquens, ecce Me, quam jucundi sunt pedes Evangelizantis super montibus, audire facientis pacem, dicentis Zioni, regnat Rex tuus, speculatores tollent vocem, simul cantabunt, quum oculo ad oculum viderint, quod revertatur Jehovah Zionem, Esaj: LII: 6.7.
[7.] Denudavit Jehovah Brachium sanctitatis suae, in oculis omnium gentium, videruntque omnes fines terrae salutem Dei nostri, Esaj: LII: 10.))))
[7.] Quis credidit audito verbo nostro, et Brachium Jehovae super quo revelatum est, Esaj: LIII: 1.
((((((Agitur de Domino in toto Capite, et describitur status vitae Ipsius, hic his in summa: Quod non forma illi, neque honor; quod contemtus et non reputatus. Quod confossus ob praevaricationes nostras, contusus ob iniquitates nostras. Quod Jehovah incurrere fecerit in Ipsum iniquitatem omnium nostrum. Quod sicut agnus ad mactationem ductus; quod excisus e terra viventium. Quod quia posuit reatum animam suam, prolongaretur dies, et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperaretur, eo quod iniquitates eorum Ipse portaverit, et pro eis exinaniverit ad mortem usque animam suam; quod cum praevaricatoribus numeratus sit, et pro praevaricatoribus intercesserit, Esaj: LIII: 1 ad 12.))))))

20. CHRISTUS. SECTIO II.18

(((((Propter Jehovam Deum tuum, et propter Sanctum Israelis, Esaj: LV: 5.
Impius revertatur ad Jehovam, et miserebitur ejus, et ad Deum nostrum, quia multiplicabit condonare, Esaj: LV: 7.
Jehovah Zebaoth nomen ejus, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, Esaj: LIV: 5.
Praevaricati contra Jehovam, et recessimus a post Deum nostrum, Es: LIX: 13.
Adducent filios e longinquo, argentum et aurum cum illis, Nomini Jehovae Dei tui, et Sancto Israelis, Esaj: LX: 9.
Erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, et Deus tuus in decus tuum, Esaj: LX: 19.)))))
(((Sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri, Esaj: LXI: 6.
Laetando laetabor in Jehovah, exultabit anima mea in Deo meo, Esaj: LXI: 10.)))
[9.] Surge et illuminare, quia venit Lux tua, et gloria Jehovae super Te exorta est, et ambulabunt gentes ad lucem tuam, et Reges ad splendorem ortus tui, Esaj: LX: 1.3, de Domino in toto illo Capite, vide in articulo de consummatione.
[7.] Spiritus Adonai Jehovih super Me, ideo unxit Me Jehovah ad evangelizandum pauperibus, misit Me ad obligandum fractos corde, ad praedicandum captivis libertatem, et vinctis et oculis capto, ad proclamandum annum beneplaciti, et diem vindictae Deo, ad consolandum omnes lugentes, Esaj: LXI: 1.2, in toto illo Capite de adventu Domini.
[7.] Ad proclamandum annum beneplaciti Jehovae, et diem vindictae Deo nostro, Esaj: LXI: 2.
[9.] Adonai Jehovih progerminare faciet justitiam et laudem coram omnibus gentibus, Esaj: LXI: 11, de Domino.
[7.] Juravit Jehovah per dextram suam et per brachium roboris sui, Esaj: LXII: 8.
[7.6.] Dicite filiae Zionis, ecce Salus tua venit, ecce merces ejus cum illo, et pretium operae coram Ipso, Esaj: LXII: 11.
[7.] Quis hic venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra, incedens in multitudine roboris sui, magnus ad salvandum, Esaj: LXIII: 1 seq: de pugna Domini contra inferna, et de eorum subjugatione et sic redemptione fidelium, quare dicitur, dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venit, ideo factus est illis in Salvatorem; tum angelus facierum Jehovae liberavit eos, et hic redemit eos, vers: 4.8.9.

21. CHRISTUS. SECTIO II.19

Ecce Ego sicut dux ovis abducitur ad mactandum, dicendo perdamus lignum in humore cum fructu Ejus, et exscindamus illud e terra viventium, ut nomen Ejus non memoretur amplius, Jerem: XI: 19.
[6.] (((Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quum suscitabo Davidi germen justum, qui Regnet Rex et prosperetur et faciat judicium et justitiam in terra; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Eum, Jehovah Justitia nostra, Jerem: XXIII: 5.6.)))
Deus e propinquo Ego, et non Deus e longinquo; num occultabitur vir in latibulis, nonne Coelum et Terram Ego impleo, Jerem: XXIII: 23.24.
[6.] (((((In die hoc servient Jehovae Deo suo, et Davidi Regi suo, quem excitabo illis, Jerem: XXX: 8.9.)))))
Quod terra Babel plena sit reatu a Sancto Israelis, Jerem: LI: 5.

[7.] Jehovah Zebaoth qui facit terram virtute sua, parat orbem sapientia sua, et intelligentia sua extendit coelos, Jerem: LI: 15.
[7.] Formator omnium ille, et baculi haereditatis Ipsius, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, per quem judicium faciet super omnes, Jerem: LI: 19 ad 23.

22. CHRISTUS. SECTIO II.20

(((Describitur Dominus quoad Verbum apparens super expanso Cheruborum, Ezech: I: 26.27.28, et vocatur Adonai Jehovih, Ezech: II: 4. III: 11.27. IV: 14. V: 7.8.11. VI: 3.11. VII: 2.5. VIII: 1. seq: Tum vocatur Deus Israelis Cap: VIII: 4, imprimis XI: 22.23.)))
[6.9.] Excitabo super illos Pastorem unum, qui pascet eos, servum meum Davidem. Ego Jehovah ero illis in Deum, et Servus meus David Princeps in medio eorum: tunc exscindam iis foedus pacis, Ezech: XXXIV: 23.24.25.
[9. Apoc: XXI: 3.] Servus meus David erit Rex super eos, ut pastor unus sit omnibus illis; et pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis, et ponam sanctuarium [meum] in medio illorum in aeternum, sic erit habitaculum meum apud illos, et ero illis in Deum, illi autem Mihi in populum, Ezech: XXXVII: [24.] 25 ad 28, in toto illo Capite de regeneratione hominum in nova Ecclesia, quae per ossa arida, et per duo ligna quae erunt unum, intelligitur.
[9.] In die illo feriam foedus cum fera agri et cum ave coelorum, et bellum frangam de terra, et cubare faciam eos secure, et desponsabo te Mihi in aeternum, et desponsabo te Mihi in justitia et judicio, et in misericordia, et desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, et erit in die illo exaudiam coelos, et hi exaudient terram, Hos: II: 18 ad 21.
[7.] Devovi quaestum eorum, et opes Domino totius terrae, Mich: IV: 13.
[1.9.] ((((Tu Bethlechem Ephrataea, parum ut sis inter millenos Jehudae, ex Te mihi exibit, qui sit Dominator in Israele, et cujus exitus ab antiquo, a diebus aeternitatis, tunc stabit et pascet in robore Jehovae, in excellentia)))) (((Nominis Dei sui, et sedebunt, quia nunc crescet usque ad fines terrae, Mich: V: 1.2.3.))) Dabit eos usque ad tempus, donec residua fratrum ejus revertentur ad filios Israelis, vers: 2. De nova Ecclesia, IV: 5. seq:

23. CHRISTUS. SECTIO II.21

[7.] Nonne Tu ab antiquo Jehovah, Deus mi, Sancte mi, ne moriamur, Jehovah ad judicium posuisti eum, et Petra ad corripiendum stabilivisti illum, Habak: I: 12.
((((Adhuc visio in tempus constitutum, non mentietur, exspecta illam, quia veniendo veniat, nec procrastinabitur, Habak: II: 3.))))
[7.9.7.5 ad 12.] Jehovah audivi famam tuam, reveritus sum opus tuum, in medio annorum praesens fac illud, in medio annorum [notum] facias, Deus e Themane veniet, et Sanctus de Monte Paran, Selah, texit coelos honor ejus, et laude ejus impleta est terra: splendor sicut lux erit, radii e manu Ipsius ipsi,)))) et ibi occultatio roboris Ipsius. Exivisti in salutem populi tui. Ego in Jehovah laetabor, exultabo in Deo salutis meae, Jehovah Adonai fortitudo mea, super excelsis meis incedere faciet me, Habak: III: 2.3.4.13.18. [19.].
[9.] (((Jubila et laetare filia Zionis, ecce Ego veniens, ut habitem in medio tui, tunc adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo,))) erunt mihi in populum, et habitabo in te, Zach: II: 14. 15.
[7.14.16.] (((Exulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus venit tibi justus et servatus ille, miser [et] equitans super asino, et super pullo asinarum; loquetur pacem gentibus, et dominari ejus a mari ad mare, et a flumine usque ad fines terrae;))) Jehovah super iis apparebit, et exibit sicut fulgur telum ejus, et Adonai Jehovih buccina clanget, et incedet in procellis meridiei: servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo, sicut gregem populum suum, Zachar: IX: 9.10.14.16.
[7.] ((((Ecce Ego mittens angelum meum, qui parabit viam ante Me, et subito veniet ad Templum suum Dominus,)))) quem vos quaerentes, et angelus foederis, quem vos quaeritis: ecce venit, inquit Jehovah Zebaoth, quis sustinens adventum Ipsius, et quis consistet cum apparuerit, Malach: III: 1.2.
[7.] Ecce Ego mittens vobis Eliam Prophetam, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, ut convertat cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate, Malach: III: 23.24.

24. CHRISTUS. SECTIO II.22

[6.] ((((((Unxi Regem meum super Sionem, montem sanctitatis meae, anuuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad me, Ego hodie genui te; pete a Me, et dabo gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae, conteres eos sceptro ferreo, osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira ejus, beati omnes confidentes in Ipso, Psalm: II: 2 ad 12; exardebit brevi ira Ejus, significat ultimum judicium ab Ipso.))))))
((((Carere Ipsum fecisti paululum prae angelis, gloria et honore coronasti Ipsum, dominari fecisti Ipsum super opera manuum tuarum, omnia posuisti sub pedes [Ejus], seq: Psalm: VIII: 6.7.seq:))))
[6.] (((((((Consultant dominatores contra Jehovam et Christum Ejus. Ego inunxi Regem meum super Sionem, annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad Me, Filius meus Tu; Ego hodie genui te, pete a Me, et dabo gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae, osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira Ejus, beati omnes confidentes in Ipso, Psalm: II: 2.6.7.8.12.)))))))
((((Jehovah carere Eum fecisti paululum prae Angelis, sed gloria et honore coronasti Eum, dominari fecisti Eum super opera manuum tuarum, omnia posuisti sub pedes Ejus, etc., Psalm: VIII: 6.7.seq.))))
[8.9.] Attollite porta capita vestra, et extollimini ostia mundi, ut ingrediatur Rex gloriae, quis hic Rex gloriae, Jehovah fortis et Heros, Jehovah Heros belli, Psalm: XXIV: 7.8.9.10.

25. CHRISTUS. SECTIO II.23

[7.9.] Accinge gladium tuum super femur potens in decore tuo et honore tuo, in honore tuo conscende, equita super verbo veritatis, et mansuetudinis et justitiae, docebit Te mirabilia dextra tua, tela tua acuta, populi cadent sub Te, ex corde hostes Regis, Thronus tuus o Deus in saeculum et aeternum, sceptrum rectitudinis tuae sceptrum Regni tui, dilexisti justitiam et odio habuisti impietatem, propterea unxit Te, o Deus, Deus tuus oleo laetitiae, myrrha [, aloe,] et Kezia, omnes vestes tuae, filiae regum inter pretiosas tuas, consistit Regina ad dextram tuam in auro ophiris, tum delectabitur Rex in pulchritudine tua, Ipse namque Dominus tuus, propterea populi confitebuntur Tibi in saeculum et in aeternum, Psalm: XLV: 4 ad finem, ubi adhuc plura.
[9.] (((Dominabitur a mari ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae, incurvabunt se Illi omnes reges, omnes gentes servient Ipsi, erit Nomen Ejus in aeternum, ante Solem Nomen Filii habebit, et benedicentur in Eo omnes gentes, beatum praedicabunt Eum, Psalm: LXXII: 8.11.17. Benedictus Jehovah Deus, Deus Israelis faciens mirabilia Ipsius, et benedictum nomen gloriae Ipsius in aeternum, et implebitur gloria Ejus tota terra, amen, et amen, vers: 18.19.)))
[6.] (((Pepigi foedus Electo meo, juravi Davidi servo meo, in aeternum firmabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem thronum tuum, Ps: LXXXIX: 4.5.6.)))
((((Loquutus es in visione de sancto tuo, et dixisti, posui auxilium super potentem, exaltavi electum, cum quo manus mea firma erit, ponam in mari manum Ejus, in fluviis dextram Ejus, Ille vocabit Me Pater meus Tu, etiam Ego primogenitum dabo Eum, ponam in aeternum semen Ejus, et thronum Ejus sicut dies coelorum, et thronus sicut Sol coram Me, sicut Luna firmus in aeternum, testis in nubibus fidelis, Psalm: LXXXIX: 20 ad 38, illa de Davide per quem intelligitur Dominus, nam haec cum Davide non coincidunt, et de illo loquutus est in visione de sancto tuo.
((((Cantate Jehovae canticum novum; salvum fecit Ipsum dextra Ipsius, et brachium sanctitatis Ipsius, notum fecit Jehovah salutem suam, coram oculis gentium revelavit justitiam suam, viderunt omnes fines terrae salutem Dei nostri, clangite Jehovae omnis terra, personate, jubilate et cantate, quia venit ad judicandum terram, judicabit orbem in justitia, et populos in rectitudinibus, Ps: XCVIII: 1 ad 9.))))
(((((Dictum Jehovae ad Dominum meum, sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum, sceptrum roboris tui mittet Jehovah e Zione, Tu sacerdos in aeternum juxta modum Malchizedeki, Ps: CX: 1.2.4.)))))
[6.] ((((David juravit Jehovae, vovit forti Jacobi, si intravero in tentorium domus meae, si ascendero super spondam strati mei, si dedero somnum oculis meis, usque dum invenero locum Jehovae, habitacula forti Jacobi, ecce audivimus de Eo in Ephratha, intrabimus in habitacula Ipsius, incurvabimus nos scabello pedum Ipsius, surge Jehovah ad requiem tuam, Tu et arca fortitudinis tuae, Ps: CXXXII: 1 ad 9))))
Pater amat Filium, et omnia dedit in manum Ipsius, Joh: III: 35.
Ego et Pater unum sumus, Joh: X: 30.
Qui vidit Me vidit Patrem, Ego in Patre et Pater in Me, Joh: XIV: 6 ad 17.

26. DEUS, PATER ET SPIRITUS SANCTUS. SECTIO III.1

Postquam Jesus mandavit discipulis per Spir: Sanct. Act: Apost: I: 2.
Jesus ad discipulos, quod exspectarent promissionem Patris, quam audivistis ex Me, Act: Ap: I: 4.
Tum dixit, accipietis virtutem Spiritus S: super vos, Act: Ap: I: 8.
Auditus sonus sicut venti, et visae divisae linguae sicut ignis super unoquovis Apostolo, ac impleti sunt spiritu sancto, et coeperunt loqui aliis linguis, quemadmodum Spir: S: dabat illis loqui, quisque audivit secum loqui propria dialecto, loquebantur magnifica Dei, quibus dixit Petrus ex Joele II: 1. seq: Act: Apost: II: 1 ad 18.

27. DEUS, PATER ET SPIRITUS SANCTUS. SECTIO III.2

Spiritus Domini, Act: Ap: V: 9, vocatur Spiritus sanct: –vers: 3.
Acceperunt spiritum sanctum per impositionem manuum ab Apostolis. Act: Ap: VIII: 17.18. Cap: IX: 17.
Dixit Spiritus Sanctus. Et emissi a spiritu sancto, Act: Ap: XIII: 2.3. [4.]
Paulus ad Athenienses, Deus dat omnibus vitam, spiritum et omnia, in Ipso vivimus, movemur et sumus, Act: Ap: XVII: 25.28.
Invisibilia Dei a creatione Mundi operibus intellecta perspiciuntur, aeternaque Ipsius potentia, ut sint inexcusabiles, Rom: I: 20.
Si quis spiritum Christi non habet, non est Ipsius, is vivificat mortua vestra corpora, propter inhabitantem spiritum in vobis: ipse spiritus testatur cum spiritu nostro, quod simus filii Dei, Rom: VIII: [9.] 10.11.14.16.
Quis hominum novit ea quae hominis sunt, nisi spiritus hominis qui in illo, sic etiam ea quae Dei sunt, nemo novit nisi spiritus Dei. Animalis homo non suscipit ea quae spiritus Dei, stultitia enim illi sunt, et non potest scire, I Cor: II: 11.14.
Quod varia dona spiritus sint, quae enumerantur, I Cor: XII: 7 ad 21.
Dominus Spiritus est, ubi spiritus Domini est, ibi libertas est, II Cor: III: 17.
Quia estis Filii, emisit Deus spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem, abba, Pater, Gal: IV: 6.
Subministratio spiritus Jesu Christi, Philipp: I: 19. Col: I: 2. Gal: I: 3.
Dominus sit cum spiritu suo, II ad Timoth: IV: 22.
Spiritus Christi, qui testatus est, I Petr: I: 11.
Quod tres sint qui testificantur in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt, I Joh: V: 7.
Spiritus est veritas, I Joh: V: 6.
Spiritus Patris mei loquitur in vobis, Matth: X: 20.
Jesus baptizat vos Spiritu sancto, Marc: I: 8.
Non estis vos loquentes, sed Spiritus sanctus, Marc: XIII: 11.
Johannes Baptista implebatur spiritu sancto in utero matris, Luc: I: 15.41.
Jesus dixit, qui Me suscipit, suscipit eum qui misit Me, Luc: IX: 48.
Hoc dixit de spiritu, quem accepturi erant credentes in Ipsum, nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus est, Joh: VII: 39.
Spiritus sanctus vocatur Spiritus veritatis, Joh: XIV: 17, vocatur etiam paracletus et spiritus sanctus, quem mittet Pater in Nomine meo, Joh: XIV: 26.
Si non abirem, paracletus non veniret ad vos; si vero abivero mittam illum ad vos, Joh: XVI: 7, per abire ad Patrem intelligitur uniri patri, ut prius Divinum Verum Divino.
Quod spiritus veritatis de Domino accepturus sit, etc. Joh: XVI: 13.14.15.

28. DEUS, PATER ET SPIRITUS SANCTUS. SECTIO III.3

Ex Prophetis.
(((((Spiritus Jehovae spiravit in illud. Quis direxit spiritum Jehovae, Esaj: XL: 7 ad 13.)))))
((((Forte memorabile de Trinitate discreta, assumitur hoc ab inferno, divide et impera, nonne omnes haereses de Deo inde sunt, aliter si conjungis Trinitatem in unam Personam.))))
(((((Verba quae misit Jehovah Zebaoth [in] spiritu suo per manum Prophetarum, Zach: VII: 12.)))))
(((((Quis Deus praeter Jehovam, aut quae Petra nisi Deus noster, vivus Jehovah, benedicta Petra mea, exaltabitur Deus salutis meae, Psalm: XVIII: 32.47.)))))
(((Respondeat tibi Jehovah, exaltet te nomen Dei Jacobi, Psalm: XX: 2.)))
((Dominatores consultant contra Jehovam et Christum ejus, Psalm: II: 2. Surge Jehovah, serva Me Deus mi, Ps: III: 8. Quis Deus praeter Jehovam, et quae Petra nisi Deus noster, Ps: XVIII: 32. Vivus Jehovah, et Benedicta Petra mea, et exaltabitur Deus salutis meae, Ps: XVIII: 47. Respondeat tibi Jehovah in die angustiae, exaltet te nomen Dei Jacobi, Ps: XX: 2. Cantabimus in salute tua, et in nomine Dei nostri vexilla tollemus, implebit Jehovah omnes petitiones tuas, Ps: XX: 6. Referet benedictionem a cum Jehovah, et justitiam a Deo salutis nostrae, Ps: XXIV: 6. Jehovah Zebaoth nobiscum, refugium nobis Deus Jacobi, Ps: XLVI: 12. Tentarunt Deum, et Sanctum Israelis notarunt, Ps: LXXVIII: 41. Jehovah Zebaoth audi preces meas; aures attende, Deus Jacobi, Ps: LXXXIV: 9. Jehovah et Sanctus Israelis, Ps: LXXXIX: 19.))
((((Jehovah et fortis Jacobi, Ps: CXXXII: 2.5.
Regnabit Jehovah in aeternum, Deus tuus, Zion in generationem et generationem, Ps: CXLVI: 10.
Lauda, Hierosolyma, Jehovam, lauda, Zion, Deum tuum, Ps: CXLVII: 12.))))

29. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.1

Consummatio. De nova Ecclesia: v. Christus et Judicium.
[5.6.] Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem antequam venit dies Domini magna et illustris; et fiet, omnis qui invocaverit Nomen Domini servabitur, Act: Apost: II: 19.20.21.
[5.9.6.] Vos exspectantes revelationem Domini nostri Jesu Christi; qui confirmabit vos usque ad finem, irreprehensibiles in die Domini nostri Jesu Christi, I Cor: I: 7.8.
[5.6.] Quando venit plenitudo temporis, emisit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, Gal: IV: 4.
[6.7.8.] In dispensationem plenitudinis temporum, ut restauraret omnia tam quae in coelis, quam quae super terra in Ipso, Ephes: I: 10.11.13.
[6.] Usque in diem Jesu Christi, Philipp: I: 6.10. Cap: II: 26.
[6.] Quando Christus manifestabitur, Col: III: 4.
[6.] Coram Domino nostro Jesu Christo, in Ipsius adventu, I Thess: II: 19.
[6.] Confirmet corda vestra in adventu Domini J: C: I Thess: III:13.
[6.] Reservabimur in adventu Domini, qualis ille adventus erit, describitur, I Thess: IV: 15.16.17.
[6.] Quod dies ille venturus sit sicut fur, etc: I Thess: V: 2.3.4.
[6.] Ut sint irreprehensibiles in adventu Domini J. C. I Thess: V: 23.
[6.] In revelatione Domini Jesu de coelo cum angelis, et in flamma ignis, I Thess: I: 7.8.9.10.
[6.7.9.10.] De adventu Domini et die, sed erit apostasia prius, sed tunc revelabitur iniquitas, adventus erit juxta operationem satanae in signis et miraculis mendacii, II Thess: II: 1 ad 11, vide omnino.
[4.] Quod extremis temporibus defecturi sint a fide, attendentes spiritibus erroneis, hypocrisis, etc. I Tim: IV: 1.2.
[6.] Sis irreprehensibilis usque ad apparitionem Domini J: C. I Tim: VI: 14.15.
[6.] Illa dies, II Tim: I: 12. II Tim: IV: 8.
[5.] Quod extremis diebus instabunt tempora difficilia, avari, fastuosi, blasphemi, etc. II Tim: III: 1.2.3.4.5.6.
[7.] Jesus Christus judicaturus est vivos et mortuos juxta apparitionem Ipsius, II Tim: IV. 1.8.
[6.] Exspectantes apparitionem J: C: ad Titum, II: 13.

30. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.2

[6.] Longanimes estote usque ad adventum Domini: adventus Domini prope est, Jac: V: 7.8.
[6.] Ut custodiamur per fidem in salutem et gloriam tempore extremo, in revelatione Jesu Christi, I Petr: I: 5.7.13.
[7.] Dies visitationis, I Petr: II: 12.
[6.] Ut in revelatione gloriae Ipsius gaudeatis, I Petr: IV: 13.
[6.seq.] Qui futurae revelationis particeps. Quando apparebit Princeps pastorum, reportetis gloriae coronam, I Petr: V: 1.4.
[6.] Quod venturi sint in extremitate dierum empaectae, qui secundum proprias concupiscentias ambulaturi, et dicturi ubi promissio adventus Ipsius, etc. II Petr: III: 3.4.
[7.] Qui nunc sunt coeli et terra, igni reservati in diem judicii et perditionis impiorum, II Petr: III: 7.
[6.8.9.] Veniet dies Domini sicut fur in nocte, quo coeli et terra transibunt; exspectantes et festinantes adventum diei Dei, per quam coeli igne accensi dissolventur; novos vero coelos et terram novam juxta promissionem exspectamus, in quibus justitia habitabit, II Petr: III: 10.11.12.13.14.
(((NB. Per ignem, per quem periturus mundus, intelligitur malitia, per mundum Ecclesia, per saeculum periodus Ecclesiae, et per septimanam status Ecclesiae: haec confirmata ab angelis Coeli.)))
[6.] Quod mille anni sint sicut unus dies apud Dominum, II Petr: III: 8. et Ps: ibi [XC. 4.].

31. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.3

[5.] Quod Antichristus in extrema hora venturus sit, I Joh: II: 18.
[6.] Ne pudefiamus in adventu Ipsius, quando manifestabitur, I Joh: II: 28. Cap: III: 2.
[7.] Venit Dominus cum myriadibus sanctis, ad faciendum judicium super omnes impios, etc. Jud: Ep: 14.15.
[5.] Quod in extremo tempore futuri sint illusores etc. Ep. Jud. 18.19.
[6.] Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et lugebunt super Ipso omnes Tribus terrae, Rev: I: 7.
[6.] Is est, qui est, et qui fuit, et qui venturus est, Omnipotens, Rev: I: 8.
[6.] De adventu Domini videantur Act: I: 4.11. Cap: III: 20.21. Cap: XV: 16.17. Amos IX: 11: imprimis Luc: XII: 35 ad 48. Supra [hic infra] adducta de Christo.

32. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.4

[6.9.] Qui erat et venturus, Alpha et Omega, etc. Apoc: I: 4.8.11. Cap: II: 8. Cap: IV: 8. Cap: XI: 17. Cap: XXI: 6. Cap: XXII: 13.
[6.] Ecce venit cum nubibus, et videbit omnis caro, etc., Apoc: I: 7.
[6.] Quod venturus sit sicut fur: Apoc: III: 3.
[6.7.] Servabo te ex hora tentationis venturae super orbem terrarum totum, Apoc: III: 10, ecce venio cito, vers: 11: Cap:II:5.
[9.] Quod fuerit mortuus, et tamen vivus in saecula saeculorum, Apoc: I: 18. Agnus stans sicut mactatus, V: 6.12.
[1 ad 5.] Consummatio in communi describitur per 4 equos exeuntes ex Libro, tum per visas animas occisorum propter Verbum Dei, et per terrae motum magnum, et quod coelum abscesserit, tum quod impii absconderent se in speluncis, Apoc: VI: 1 ad fin:
[5.] Tum plenitudo temporis describitur, per quod fratres etiam occiderentur, Apoc: VI: 11.
[6.8.] Quia venit dies magna irae ejus, Apoc: VI: 17. tum quod stellae ceciderint, et coelum abscesserit, vers: 13.14.
[5.] Consummatio in specie describitur per varia, et demum per locustas ex abysso, Apoc: VIII. et IX.
[4.] Haereses in ultimis temporibus describuntur per varia, Apoc: IX: 17 ad 23.
[5.] Quod non tempus amplius, Apoc: X: 6.
[6.8.9.] Voces e coelo, quod facta sint Regna Domini nostri et Christi ejus et regnabit in saecula saeculorum, accepisti potentiam tuam magnam, Ap: XI: 15.16.17. Cap: XII: 10.
[7.] Venit tempus judicandi mortuos, Apoc: XI: 18.
[5.] Consummatio describitur [per] draconem, qui devorare voluit foetum, et traxit tertiam partem stellarum e coelo, tum per bellum inter illum et Michaelem, et quod persequutus sit mulierem, et voluit illam aquis deperdere, Apoc: XII: 1 ad fin:
[5.] Quod demessa sit terra, et vindemiata vinea seu vitis, Apoc: XIV: 15 ad 19.
[5.] Describitur ultima consummatio per septem plagas ab angelis demissas in terram, Apoc: XVI: 1 ad fin:
[6.] Ecce venio sicut fur, beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, Apoc: XVI: 15.
[6.] Bellum diei magni Dei Omnipotentis, Apoc: XVI: 14.
Invitatio omnium ad coenam magni Dei, Apoc: XIX: 17.18.
[2.] Clamarunt Alleluja, quia regnat Dominus Deus omnipotens, quia venit tempus nuptiarum Agni, et uxor Ipsius paravit se, beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt, etc. Apoc: XIX: [6.] 7.8.9.
[5.] Percussi propter testimonium Jesu, et propter Verbum Dei, Apoc: XX: 4.
[8.9.] Erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum Illo mille annis. [Apoc: XX: 6.]
[8.9.] Coelum novum et terra nova, et quod prius coelum et prior terra transierit, Apoc: XXI: 1. Esaj: LXVI: 22. Psalm: CII: 26.27.
[9.] Hierosolyma descendens e coelo, parata sicut sponsa ornata marito suo: et angelus ostendit illam ut sponsam Agni uxorem, Apoc: Xxi: 2.9.10.
[9.] Ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum illis, Apoc: XXI: 3. Ecce nova omnia faciet, vers: 5.
[9.] Non ingredientur in Nov: Hieros: nisi qui scripti in Libro vitae Agni, etc. Apoc: XXI: 26.
[6.] Quod venturus sit cito, ac optatus ut veniat, Apoc: XXII: 7.12. imprimis vers: 16.17.

33. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.5

[7.] Johannes Baptista dixit, quis demonstravit vobis fugituros a futura ira, Matth: III: 7.
[5.] Dominus de parabola zizaniorum agri, et dixit, sic erit in consummatione saeculi, messores sunt angeli, Matth: XIII: 25 ad 30, et 37 ad 43.
[5.] Quod collegerint bona in vasa et mala ejecerint foras, sic erit in consummatione saeculi, Matth: XIII: 47 ad 50.
[6.] Quod Filius hominis sedebit super Throno gloriae suae, Matth: XIX: 28.
[6.7.] Quod David vocaverit Messam Dominum sede a dextris meis, donec posuero inimicos tuos scabellum pedum, Matth: XXII: 40 ad 44. Psalm: CX: 1. Luc: XX: 41 ad [44.]
[6.7.] De adventu Domini et de consummatione saeculi, Matth: XXIV: 1 ad f.
[4.] Quod falsi Christi et falsi prophetae exsurgent, quod bella et rumores bellorum etc:, Matth: XXIV: 5 ad 14.23.24.25.28. significat haereses primis temporibus.
[4.3.] Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele Propheta, Matth XXIV: 15.16. seq.
[5.] Erit talis afflictio, qualis non fuit ab initio Mundi, Matth: XXLV: 21.
[5.10.] Nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro, vers: 22.
[6.] Sicut fulgur exit ab oriente, ita erit adventus Filii hominis, Matth: XXIV: 27, ita fuit ultimum judicium.
[4.] Sol obscurabitur, luna non dabit [lumen suum], et stellae cadent de coelo, Matth: XXIV: 29.
[6.] Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, et mittet angelos, cum voce tubae, Matth: XXIV: 30.31.
[6.] De hora illa scit Pater meus solus, Matth: XXIV: 36.
[6.] Sicut dies Noe, sic erit adventus Filii hominis, Matth: XXIV: 37.38. Sic etiam erit adventus Filii hominis, vers: 39.
[6.] Vigilate itaque, quia non scitis, qua hora Dominus vester venturus est, sic quod non sciatur, qua hora fur, quare estote parati, quia qua hora non putatur, Filius hominis veniet, Matth: XXIV: 42 ad 44.
[6.] Beatus servus quem invenerit Dominus facientem; aliter si servus dicit corde moratur Dominus meus venire, Matth: XXIV: [46].48.
[6.] Veniet Dominus servi in hora quam non novit, Matth: 6. XXIV: 50.
[6.7.8.] Parabola de 10 virginibus etiam describit adventum Domini, et statum coeli, quod clausum sit illis qui non habent oleum, hoc est, charitatem, nam dicitur etiam ibi, vigilate, quia non novisti diem neque horam, in qua Filius hominis venturus est, Matth: XXV: 1 ad 13.
[6. seq.] Parabola de Talentis datis servis, etiam significat adventum Domini, quodque quisque rationem redditurus est, nam legitur vers: 19, post tempus longum venit Dominus, et ponit cum iis rationem, Matth: XXV: 14 ad 30.
[6.seq.] Similiter parabola de ovibus et hircis, Matth: XXV: 31 ad 46, nam dicit, quando venerit Filius hominis in gloria Patris sui, vers: 31.
[5.] Jesus dixit discipulis, ecce Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, Matth: XXVIII: 20.

34. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.6

[6.7.] Jesus dixit de templo quod non relinquetur lapis super lapide, et 4 discipuli interrogant Jesum, quando futurum est, ut omnia haec consummentur, Marc: XIII: 1 ad 4.
[4.] Quod futura sint bella et rumores, gens contra gentem, terrae motus, Marc: XIII: 7.8., significant haereses et schismata.
[6.] Quando videritis abominationem, desolationem praedictam a Daniele Propheta, stantem in loco sancto, Marc: XIII: 14.
[5.] Erunt dies isti afflictionis, qualis non fuit ab initio creationis, Marc: XIII: 19. adeo ut nisi Dominus decurtasset dies, non salva fieret ulla caro, vers: 20.
[4.] Quod surgant falsi Christi et Prophetae, qui dabunt signa, Marc: XIII: 21.22.23.
[4.] Sol obscurabitur, luna non dabit splendorem, et stellae cadent de coelo; Marc: XIII: 24.25.
[6.] Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et gloria, qui tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos, Marc: XIII: 26.27.
[7.seq.] Coelum et terra transibunt, verba mea non transibunt, Marc: XIII: 31. Matth: XXIV: 35.
[6.seq.] Vigilate et orate, non scitis, quando tempus futurum sit, Marc: XIII: 33. Non enim scitis quando dominus domus venturus sit, vesperi, vel media nocte, vel gallinaceo, vel mane, 35.36.37.

35. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.7

[6.] Vos similes estis exspectantibus Dominum, quando reversurus est a nuptiis, beati servi quos veniens Dominus invenit vigilantes, sive venerit in vigilia secunda, sive in tertia, estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet, venturus sicut fur, si dixerit servus, Dominus moratur venire, etc: Luc: XII: 36 ad 46.
[6.] Ecce relinquetur vobis [domus vestra] deserta, non Me videbitis usque dum veniat, ut dicatis, Benedictus qui venit in Nomine Domini, Luc: XIII: 35.
[6.] Venient dies cum desiderabitis unam diem Filii hominis, et non videbitis, quemadmodum fulgur, sic erit Filius hominis in die suo, fiet quemadmodum in diebus Noe et in diebus Loti, juxta haec fiet quando Filius hominis revelabitur, Luc: XVII: 22 ad 30.
[5.] Vocatur illa dies nox, Luc: XVII: 34.
Mementote uxoris Loti, quae aspexit ad Sodomam, Luc: XVII: 32.
[6.] Filius hominis veniens num inveniet fidem in terra, Luc: XVIII: 8.
Quod sit lapis quem rejecerunt architecti, Luc: XX: 17.18.
[5.] Quod non relinquetur lapis super lapide de templo. Luc: XXI: 5.6.
[4.] Quod futura sint bella, rumores, terrae motus, Luc: XXI: 9.10.11.
[6.] Virtutes coelorum commovebuntur, et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli, Luc: XXI: 26.27.
[6.] Cavete vobis, ut subito super vos stet dies iste, nam sicut tendicula veniet super omnes, vigilate ergo omnes ad consistendum coram Filio hominis, Luc: XXI: 34.35.36.

36. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.8

[4.] Veniet nox quando nemo poterit operari, Joh: IX: 4.
[2.] In illa die cognoscetis, quod Ego in Patre meo, et vos in Me, et Ego in vobis, Joh: XIV: 20.
[4.] Christus ad Petrum, quando senex fueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis, Joh: XXI: 18.
[6.] Jesus dixit de Johanne, si illum volo manere donec venio, quid ad te, Petre, his, Joh: XXI: 22.23.

37. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.9

Ex Vetere Testamento.
[5.] Deus revelavit, quid futurum est in posteritate dierum, Dan: II: 28.
((((Consummatio Ecclesiae a prima fundatione ejus usque ad ultimum ejus describitur per statuam Nebuchadnezari visam, similiter ut ab antiquis per quatuor saecula, prima quae fuit ante diluvium per aurum, secunda post diluvium per argentum, tertia quae fuit Israelitica ad tempus per aes, et quarta quae fuit Christiana, per ferrum cum argilla, Dan: II: 32.33.
Per aurum significatur bonum coeleste, per argentum verum spirituale, per aes bonum naturale, per ferrum verum naturale, et mixtum argilla verum falsificatum, quod non cohaeret, per semen hominis verum Verbi, quod etiam est plantarum ferri, Dan: II: 34 ad 43.))))
(((Lapis qui non Per manus, qui percussit et contrivit statuam, et qui factus in petram magnam, significat Dominum, qui in Verbo intelligitur per lapidem et per petram, quae implevit omnem terram, cujus regnum stabit in saecula saeculorum, Dan: II: 34.35.44.45.)))
Quartus visus est in fornace ignis, dicitur similis Filio hominis, non dicitur homo, quia Filius hominis significat Dominum quoad Verbum, et hoc etiam vocatur angelus, quem misit Deus, Dan: III: 25.28. Filius hominis ubi de alio, et propheta significat illum quoad verum Ecclesiae ex Verbo.
[2 ad 9.] Consummatio etiam describitur per arborem visam Nebuchadnezari, visam in somnio crescentem usque ad finem terrae, et adventus Domini per quod Vigil et Sanctus descenderit, et jusserit ut exciderent arborem prorsus, et quod stirpem radicum in terra relinquerent in vinculo ferri et aeris, significat Verbum, per quod Ecclesia reviveret, quod etiam factum est in Nebuchadnezare, Dan: IV: 10 ad 13. 17 ad 31.
[5.] Consummatio totius seu decisio omnium Ecclesiae describitur per convivium Belschazaris, in quo cum magnatibus et pellicibus bibit vinum ex vasis auri et argenti templi Hierosolymitani, et laudaverit deos auri, argenti etc: per quae significatur prophanatio sanctorum Ecclesiae, quare scriptum est in pariete quod finitum sit regnum ejus, et ille illa nocte occisus est, Dan: V: 1 ad fin:
((Consummatio Ecclesiae describitur per quatuor bestias e mari, tum qualis fuit prima, qualis altera, tertia et quarta, quae terribilis quia contrivit omnia quae boni et veri, quid significant, videatur in Apoc: Rev: 574. Consummatio totalis intelligitur per quod occisa sit bestia, et perditum corpus. Quod tunc Dominus venturus sit et regnaturus in saecula saeculorum, constat ex vers: 13.14.22.27. Ecclesia Ipsius intelligitur per populum sanctorum, quia in divinis veris a Domino sunt, Dan: VII: 1 ad fin:))

38. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.10

[4.5.] Vastatio boni charitatis per falsa fidei describitur per arietem et per hircum caprarum, quod primum erat bonum charitatis describitur [Cap. VIII.] vers: 4. sed quod illud ejiciatur per hircum, quare dicitur quod veritatem projiciet in terram, et quoque juge et habitaculum sanctuarii, vers: 11.12, quod exsurget contra principem exercitus et principum, hoc est contra Dominum, vers: 10.25, et quod perdat populum sanctorum, hoc est, Ecclesiam, vers: [24.] 25, Dan: VIII: 1 ad f.
[4.5.] Quod hoc prophetatum sit de Ecclesia Christiana, patet, nam dicitur, quod ad tempus finis visio. Quod futurum sit in extremitate irae, quod visio esset in dies multos, vers: 17.19.26, et quod visio vesperae et mane, Dan: VIII: 1 ad f:
[6.] In capite IX. agitur imprimis de statu Ecclesiae Christianae futuro, quem illi detexit Dominus Salvator, Ipse ibi intelligitur per Adonajum Deum, vers: 3.4.7.8.9.15.16.17.18.19, pariter ut per Adonajum, Psalm: CX: 1. et alibi; at per Jehovam Deum intelligitur Deus Pater, vers: 2.13.14.20. Dan: IX:
[4.5.C:IX:Dan:4.5.] Per vastitates Hierosolymae, vers: 2. intelligitur devastatio Ecclesiae in communi, et postea per illam vers: 25.26.27, intelligitur devastatio Ecclesiae Christianae, ut clare constat ex Domini verbis Matth: XXIV: 15. De primo statu Ecclesiae Christianae, dum illa vocabatur Apostolica, ita usque ad Concilium Nicaenum, agitur versu 25. quod tamen fuit in angustia Dan: temporis propter haereses tunc: de altero statu illius Ecclesiae agitur vers 26, qui erat dum Papatus invaluit in quo omnis Potestas Divina Domini translata est in Papam, ac Verbum paene sepelitum, et cum illo omnis cognitio Domini, et cognitio omnis veri, hoc intelligitur per quod Messias seu Christus occisus sit. De tertio statu illius Ecclesiae qui vocatur Reformationis agitur vers: 27. in quo cultus Domini cessavit, quia ab Ipso abiverunt ad tres deos ab aeterno, et inde prolapsi sunt in mera falsa, usque adeo ut non unicum Verum spirituale supersit, quare id ibi vocatur avis abominationum, desolatio, consummatio, decisio et devastatio, vers: 27: et a Domino abominatio desolationis praedicta a Daniele propheta, Matth: XXIV: 15.
In extremitate dierum, quia adhuc visio in dies, Dan: X: 14.
[4.5.] Quia adhuc finit ad tempus statum, Dan: XI: 27.36.45.
Obsigna librum usque ad tempus finis, Dan: XII: 4.9.13.
[8.9.] Michael surget, at erit tempus angustiae, quale non fuit, ex quo gens est, usque ad tempus hoc, in tempore illo eripietur populus tuus, omnis qui invenietur scriptus in libro, Dan XII: 1.

[8.9.] Intelligentes splendebunt sicut stellae, Dan: XII: 3. [4.5.] Quod ad tempus statum temporum statorum et dimidium, consummanda essent omnia haec, et vocatur abominatio devastans, Dan: XII: 7.11.
[5.] Quod illa spectent finem Ecclesiae Christianae, constat ex similibus ibi quae apud Matthaeum et in Apocal. dicuntur, ut Cap: XII: 1.2.7.10.11.12. praeter alibi, et quod obsignata sint usque ad tempus finis.
(((Solitudo Hierosolymae describitur diris terminis, quod ad volam pedis non integritas, Esaj: I: 6.7.8.9.)))

39. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.11

(((((Quod cultus illorum vanitas, nisi purificaveritis vos a malis, vers: 11 ad 18.)))))
[9 ad 9.] Restauratio omnium, per redemtionem, et tunc salvatio fidelium et condemnatio infidelium, describitur, Esaj: I: 25 ad 31.
[9.] Fiet in posteritate dierum, stabilis erit mons Jehovae, quia Verbum Jehovae ex Hierosolyma, Esaj: II: 2 ad 5: agitur de restitutione omnium per novam Ecclesiam.
[6.8.9.] Exaltabitur Jehovah solus in die illo, Esaj: II: 11.17.
[7.8.] Restitutio omnium per novam Ecclesiam, quae ibi est Hierosolyma, ubi omnis scriptus ad vitam, et dicitur in die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam, Esaj: IV: 1 ad fin:
((((Quod destructurus sit vineam, quia non uvas sed labruscas fecit, ponam illam in desolationem domus in devastationem: quia opus Jehovae non introspiciunt, Esaj: V: 3 ad 15.))))
[7.] Maledictio super illos, quia bonum dicunt malum, ac malum bonum, ac ponunt tenebras in lucem et lucem in tenebras, quoniam legem Jehovae renuerunt, et sermonem Sancti Israelis spreverunt, fremet contra illum in die illo quasi fremitu maris, unde despiciet in terram, quae ecce tenebrae, anxietas, et lux obtenebrescet in ruinis ejus, Esaj: V: 18 ad 30.
[1.] Quod Dominus apparuerit in Verbo, Dominus intelligitur per Adonajum, perque sanctum, sanctum sanctum Jehovam Zebaoth, per Seraphim desuper illo, Esaj: VI: 1 ad 8.
(((((Agitur mox de devastatione, quod non velint intelligere verum, quod ideo devastabuntur urbes, et terra redigetur in solitudinem, Esaj: VI: 9 ad 13.)))))
In die illo sibilabit Jehovah muscae quae in extremitate fluviorum Aegypti, et api quae in terra Aschuris, quae venient et quiescent in fluviis desolationum, Esaj: VII: 18.19.))))
[7.] In die illo detondebit Adonajus Aschuris caput et pilos, etiamque barbam consumet, Esaj: VII: 20, consummatio.
[7.] ((((In die illo erit omnis locus in senticetum et vepretum, Esaj: VII: 23.24. Consummatio.))))
((((Quid facietis die visitationis et devastationis, e longinquo veniet, ad quem fugietis pro auxilio: devastatio ibi describitur per fastum propriae intelligentiae, Cap: X: 3 ad 19, et porro a 23 ad 34; et dicitur consummationem et decisionem Jehovah faciens in tota terra, vers: 23.))))
[7.6.] Ejulate quia propinquus dies Jehovae, sicut devastatio a Schaddai veniet. Ecce dies Jehovae venit crudelis, et indignationis et excandescentiae irae ad ponendum terram tuam vastationem, et peccatores ejus perdat ex ea, nam stella coelorum et sidera illorum non lucent luce sua, obtenebratus sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lucem suam, Esaj: XIII: 6 ad 9. [10.] Propterea commovebo coelum, et trepidabit terra in indignatione Jehovae Zebaoth, in die excandescentiae irae, Cap: XIII: 13. ibi de vastatione Babelis.

40. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.12

[4.] De vastatione Babelis Esaj: XIV: 1 ad 28, quae ibi est Lucifer: et de vastatione illorum qui per draconem intelliguntur, vers: [29, secundum aliam partitionem Cap. XV. vers. 2.], qui ibi sunt Philisthaea, vers: 29 ad 32.
In die illo atteretur gloria Jacobi, et relinquentur in eo racemationes sicut in decussione oleae, Esaj: XVII: 4 ad 6. In die illo erit vastitas, quia oblita es Dei salutis tuae; circa tempus vesperae ecce terror, antequam mane, non est, vers: 9 ad 14.
(((Ad me clamans e Seir custos, quid de nocte custos, quid de nocte, dixit custos, venit mane, etiamque nox, Esaj: XXI: 11.12.)))
[6.4.] ((((Ne instetis ad consolandum Me ob vastationem filiae populi mei, nam dies tumultus, et conculcationis et perplexitatis Domino Jehovih Zebaoth, Esaj: XXII: 4 ad 14.)))),–Contra fiet in die illo: dabo clavem domus Davidis super humerum Ipsius, et aperiens et non claudens, et claudens et non aperiens, XXII: 20 ad 24, ibi de adventu Domini post vastationem. –In die illo recedet clavus fixus in loco fideli, vers: 25, de iterata vastatione, quae est Ecclesiae Christianae.–
((((In die illo vocabit Adonajus Jehovih Zebaoth ad fletum, et ad planctum, et ad calvitiem, vers: 12. de vastatione a 4 ad 14; ibi Dominus intelligitur per Adonajum Jehovih Zebaoth.))))
[4.6.9.6.] Ejulate naves Tarschischi, quia devastata est Tyrus, ut non sit domus: fiet in die illo, oblivioni tradetur Tyrus septuaginta annos, Esaj: XXIII: 1 ad 16, ibi de vastatione Ecclesiae per nullum intellectum Verbi. –Fiet a fine 70 annorum visitabit Jehovah Tyrum, ut scortetur super omnibus regnis terrae, vers: 17, de iterata vastatione Ecclesiae quae post Judaicam est Christianae. –Tandem erit mercatura ejus sanctum Jehovae, et habitantibus coram Jehovah erit mercatura ejus ad comedendum ad satietatem, vers: 18, de adventu Domini, et quod tunc intellectus Verbi.

41. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.13

[6.8.9.] Ecce Jehovah evacuans terram, et exinaniens illam, reliquum in ((urbe vastitas, et usque ad devastationem contundetur porta, Esai: XXIV: 1 ad 13, de plenaria vastatione veri in Ecclesia, et in omni doctrina ejus, Urbs est doctrina)) –Sequitur tunc apparitio Jehovae, hoc est adventus Domini, vers: 14.15. –De iterata vastatione, quae erit Ecclesiae Christianae, vers: 16 ad 20. –Post tamen multitudinem dierum regnabit Jehovah Zebaoth in Monte Sionis et in Hierosolyma, vers: 21 ad 23, hic est ibi secundus adventus Domini, mons Sionis ibi est Ecclesia quoad bonum amoris, et Hierosolyma Ecclesia quoad verum doctrinae, similiter ut in Apocalypsi.
[9.] Faciet Jehovah Zebaoth omnibus populis in Monte hoc convivium pinguedinum, convivium fecum, pinguedinum medullatarum, fecum devastatarum: et absorbebit facies obvolutionis, obvolutionis super omnibus populis, et velamen obvelatum super omnes gentes: absorbebit mortem in aeternum, Esaj: XXV: 6.7.8, de nova Ecclesia et ejus puritate post desolationem, adventus Domini describitur vers: seq: 9.
[9.7.] In die illo cantabitur canticum hoc, salutem ponet muros, et antemurale; aperite portas, ut ingrediatur gens justa custodiens fidelitates, Esaj: XXVI: 1.2. Adventus Domini ad novam Ecclesiam. –Abi popule mi, intra in cubicula tua, et claude januam post te, occulta te sicut parum momenti, usque dum transeat ira, nam ecce Jehovah exiens ex loco suo ad visitandum iniquitatem habitatoris terrae, tunc revelabit terra sanguines suos, et non celabit amplius occisos suos, vers: 20.21. De adventu Domini ad ultimum judicium post desolationem.

42. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.14

(((Concepimus, parturivimus, quasi peperimus ventum, salutes non fecimus terrae, Esai: XXVI: 18. Desolatio et tunc merae falsitates.)))
[7.7.9.9.9.] In die illo visitabit Jehovah gladio suo duro, et magno, et forti, super Leviathanem serpentem oblongum, et super Leviathanem serpentem tortuosum, occidetque cetos, qui in mari, Esai: XXVII: 1. judicium super illos qui in fide separata a charitate sunt, ita qui in fide naturali sola et nulla spirituali. –In die illo excutiet Jehovah de spica fluvii usque ad fluvium Aegypti, et colligemini unus alteri unus, o filii Israelis. In die illo clangetis buccina magna venientque pereuntes in terra Aschuris, et expulsi e terra Aegypti, et incurvabunt se in Monte sanctitatis in Hierosolyma, vers: 12.13, de adventu Domini ad colligendum fideles ad novum Coelum et novam Ecclesiam, per Aschurem intelliguntur rationales, et per Aegyptum naturales, utrique tunc futuri spiritualis, quia adituri Dominum.
(((((Effudit super vos Jehovah spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas, et capita vestra, videntes, obtexit, unde facta est vobis visio omnis, sicut verba libri obsignati, quem si dant scienti literas, dicendo, lege quaeso hunc, dicit non possum, quia obsignatus est, aut si datur liber [ei], qui nescit literas, dicendo, lege quaeso hunc, dicit, non scio literas, Esaj: XXIX: 10.11.12. De desolatione veri –.)))))
[9.] Annon adhuc parum paulum, cum convertitur Libanus in arvum, tunc audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine, eque tenebris oculi caecorum videbunt, vers: 17.18, post desolationem quod Dominus aperturus sit Verbum.
[9.] Pascent pecora tua in die illo in prato lato; erunt super omni monte alto, et super omni colle elato rivi, ductus aquarum, in die caedis magnae, quum cadent turres: erit namque lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi sui, Esaj: XXX: 29.25.26, de Ecclesia Domini post factum ultimum judicium.

43. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.15

[7.9.] Super terra populi mei spina et sentis ascendet, quin super omnibus domibus laetitiae, urbe hilari, nam palatium erit desertum, multitudo urbis derelicta, clivus et specula erunt super speluncis in aeternum usque, gaudium onagrorum pascuum gregum. Donec effunditur super nos spiritus ex alto, tunc desertum erit in arvum; habitabit in deserto judicium, et justitia in arvo considebit, erit opus justitiae pax, et labor justitiae quies, et securitas usque in aeternum, ut habitet populus meus in habitaculo pacis, et in tentoriis securitatum, et in quietibus tranquillis, Esaj: XXXII: 13 ad 18, de Ecclesiae vastatione, et de statu ejus coelesti post redemptionem.
[5.9.] Surgam, dicit Jehovah, nunc extollam Me. Qui ambulat in justitiis, et loquitur rectitudines, obturat aurem ne audiat sanguines, et occludit oculos ne videat malum, hic in altis habitabit, panis ejus dabitur, aquae ejus fideles. Specta Zionem, urbem festi stati nostri, oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum quod non dissipabitur, non removebuntur clavi ejus in perpetuum; ibi magnificus Jehovah nobis, Esaj: XXXIII: 8.9.10.15.16.[20.]21.22: ibi de vastatione Ecclesiae, et mox adventus Domini ad illam restaurandam.
[7.7.6.9.10.] Contabescet omnis exercitus coelorum, convolventur sicut volumen coeli, omnisque exercitus eorum decidet, possidebunt eam platea et anataria, et noctua atque corvus habitabunt in ea, unde ascendent palatia ejus spinis, carduus et sentis in munitionibus ejus, ut sit habitaculum draconum, atrium filiabus noctuae, occurrantque Zijim cum Ijim, et Satyrus socio obviet, imo quiescet ibi lilith, invenietque sibi requiem. Nam dies vindictae Jehovae, annus retributionum pro lite Sionis, noctu et interdiu ignis ejus non exstinguetur, a generatione in generationem vastata erit, Esaj: XXXIV: 4.8.10.11.13.14.15, de plenaria vastatione Ecclesiae quoad charitatem seu quoad bonum, sequitur adventus Domini et Ecclesiae restitutio in Capite sequente, ubi haec: –Laetamini desertum et locus aridus, florendo floreat, et exultet: ecce Deus vester in vindictam veniet, in retributionem Dei ille veniet tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur: tunc saliet sicut cervus claudus, et cantabit lingua muti: quin erumpent in deserto aquae, et fluvii in planitie deserti; eritque aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum, erit ibi semita et via, quae via sanctitatis vocabitur: sic redempti Jehovae revertentur, et venient Zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super capite eorum, laetitia et gaudium assequentur, fugient tristitia et gemitus, Esaj: XXXV: 1.2.4.5.6.7.8.10, haec de adventu Domini et statu Coeli et Ecclesiae post redemptionem.

44. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.16

(((Desolabo et absorbebo simul. Vastabo montes ac colles, et omnem herbam eorum arefaciam, ponam Fluvios in insulas, et stagna eorum exsiccabo, ducam caecos in via non noverunt, ponam tenebras coram iis in lucem, et contorta in rectitudinem, surdi audite, et caeci spectate videndo, Esaj: XLII: 14.15.16.18; de desolatione et postea illuminatione in Divinis veris.)))
[7.8.9.] Ne timeto, quia tecum Ego, ab oriente educam semen tuum, ab occidente colligam te, dicam septentrioni da, et meridiei ne inhibe, adduc filios meos e longinquo, et filias meas ab extremitate terrae omnem vocatum a nomine meo, in gloriam meam creavi, formavi eum, etiam feci illum; educ populum caecum, cui oculi sunt, et surdos quibus aures, Esaj: XLIII: 5.6.7.8, de Nova Domini Ecclesia, post Redemptionem.
[9.] Ecce Ego faciens novum, nunc progerminabit, etiam ponam in deserto viam, in solitudine fluvios; honorabit Me fera agri, dracones et noctuae, eo quod dederim in deserto aquas, fluvios in solitudine, ad potandum populum meum, electum meum, Esaj: XLIII: 19.20, de Nova Ecclesia, post peractam redemptionem.
[9.] Dicet Hierosolymae, habitaberis, et urbibus Jehudae, aedificabimini, et vastitates ejus erigam, dicendo Hierosolymae, aedificare, et Templo, fundare, Esaj: XLIV: 26.27.28.
((((Destructores tui et devastatores tui ex te exibunt, nam quoad vastationes tuas et desolationes tuas, procul aberunt absorptores tui, Esaj: XLIX: 17.19.))))
(((((Duo haec obvenerunt tibi, devastatio et confractio, filii tui defecerunt, jacuerunt in capite omnium platearum, Esaj: LI: 19.20.)))))
[9.] Consolabitur Jehovah omnes vastitates Zionis, adeo ut ponat desertum ejus sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, laetitia et gaudium invenietur in ea, confessio et vox cantus, Esaj: LI: 3.
[7.8.9.] Coeli sicut fumus evanescent, et terra sicut vestis veterascet, sed salus mea in aeternum erit, et justitia mea non infringetur, Esaj: LI: 6.
[9.] Ecce Ego disponens cum stibio lapides tuos, et fundamenta ponam tua in sapphiris: ponamque pyropum soles tuos, et portas tuas in lapides carbunculi, omnemque finem tuum in lapides desiderii; omnes filii tui docti a Jehovah, multaque pax filiorum tuorum, in justitia firmaberis, Esaj: LIV: 11.12.13.14, de Nova Domini Ecclesia, qualiter paene describitur nova Hierosolyma in Apocalypsi, futura post Redemptionem, de qua in praecedentibus vers: 5.8, agitur.
[7.8.9.] Sic dixit Jehovah, custodite judicium, et facite justitiam, quia prope est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur, Esaj: LVI: 1. de adventu Domini.

45. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.17

[7.10.10.9.10.9.9.10.6.7.7.9.10.7.8.10.9.] (((Agitur de vastatione boni et veri, et inde eorum mutatione [in] malum et falsum in Ecclesia, ut describitur Esaj: LIX: 1 ad 16, et dicitur vastatio et confractio in semitis eorum, vers: 7. postea in eodem Capite de adventu Domini et redemtione a versu 16 ad 21, ubi et dicitur: Vidit Jehovah, quod non vir, obstupuit quod non intercedens, ideo salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et Justitia Ipsius suscitavit Ipsum: unde induit Justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput suum, induit etiam vestes vindictae, et texit se sicut pallio zelo, iram inimicis suis, retributionem hostibus suis: ideo timebunt ab occasu nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ejus. Quamvis venerit sicut flumen angustum, spiritus Jehovae signum inferet in illo; tum veniet Zioni Redemtor: hoc foedus meum cum illis, inquit Jehovah, spiritus meus qui super Te, et verba mea quae posui in os tuum, non recedent ex ore tuo, et ex ore seminis tui, ex nunc et usque in aeternum, vers: ad 21. –In Capite sequente LX: agitur de Ecclesia Domini post judicium super malos, ita post redemtionis actum, de qua ita: Surge illuminare, quia venit lux tua, et gloria Jehovae super te exorta est; nam ecce tenebrae obtegunt terram, et caligo populos: sed super te exorietur Jehovah, et gloria Ejus super te videbitur: et ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui: attolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes congregantur et veniunt ad te; omnes e Scheba venient, aurum et thus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt. Aperientur portae tuae jugiter, interdiu et noctu non claudentur, ad adducendum ad Te exercitum gentium, nam gens aut regnum, quae non servient Tibi, peribunt: suges lac gentium, et ubera regum suges, ut scias, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemtor tuus potens Jacobi. Non audietur amplius violentia in terra tua, vastatio et confractio in terminis tuis, sed vocabis salutem muros tuos, et portas tuas laudem. Non erit amplius Sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi, sed erit Jehovah in lucem aeternitatis, et Deus tuus in decus tuum, Es: LX: 1 ad 22, de nova Domini Ecclesia.

46. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.18

–Continuatur status Ecclesiae Cap: LXI: a Domino, quod reparaturus omnia, ita: –Tunc aedificabunt vastitates aeternitatis, desolationes priores erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationis generationis, et vos sacerdotes Jehovae vocabimini, ministri Dei nostri; dabo mercedem operis eorum in veritate, et foedus aeternitatis excidam illis, Cap: LXI: 1 ad 11; –agitur postea de statu Ecclesiae post alterum adventum et post redemtionem tunc, quae Ecclesia est nova Hierosolyma, de qua in Apocalypsi, de qua ita Esaj: Cap: LXII: ubi haec: Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, et salus ejus sicut lampas ardeat; tunc videbunt gentes justitiam tuam, et omnes reges gloriam tuam, et vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; erisque corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei tui; non dicetur tibi amplius deserta, et terrae tuae non dicetur amplius vastitas, et tibi vocabitur beneplacitum meum in ea, et terrae tuae maritata, nam beneplacebit Jehovae in te, et terra tua maritabitur, sicut gaudium sponsi super sponsa, gaudebit super te Deus tuus. Super muros tuos, o Hierosolyma, constitui custodes, tota die et nocte jugiter non tacebunt, commemorantes Jehovam, ne detur silentium, donec reparaverit et posuerit Hierosolymam laudem in terra. Juravit Jehovah per dextram suam, et per brachium roboris sui, si dedero frumentum tuum amplius cibum hostibus tuis, sed qui colligent illud, comedent illud, et laudabunt Jehovam; transite, transite in portas, parate viam populo; ecce Jehovah audiri fecit usque ad extremitatem terrae, dicite filiae Zionis, ecce salus tua veniet, ecce merces ejus cum illo, et pretium operae coram illo; vocabunt illos, populus sanctitatis, redemti Jehovae, et tu vocaberis, quaesita urbs, non deserta, Esaj: [LXII:] 1 ad 12.

47. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.19

–In sequente Capite LXIII: agitur de pugna Domini cum infernis, et illorum subjugatione, ubi haec: Quis hic venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra, hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui. Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum, quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestes tuae sicut calcantis in torculari; torcular calcavi solus, et de populis non vir mecum, propterea calcavi eos in ira mea, et conculcavi eos in excandescentia mea, unde sparsa est victoria eorum super vestes meas, et omne vestimentum meum pollui, nam dies vindictae in corde meo, et annus redemtorum, meorum venerat. Circumspexeram, sed non auxilians, et obstupui, sed non suffulciens, ideo salutem praestitit mihi brachium meum, atque conculcavi populos in ira mea, et descendere feci in terram victoriam eorum; dixit, certe populus meus illi, ideo factus est illis in Salvatorem; in omni angustia eorum Ipsi angustia, et angelus facierum Ipsius liberavit eos, ob amorem suum et indulgentiam suam redemit eos, et assumsit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis, Esaj: LXIII: 1 ad 9. –Supplicatio fidelium ad Dominum, tunc ut liberentur ab infernis, a vers: 15 ad 19, ubi haec: Prospice e coelis, et vide, ex habitaculo sanctitatis [tuae] et decoris tui, ubi zelus tuus, et virtutes tuae, commotio viscerum tuorum et miserationes tuae erga me se continuerunt; Tu namque Pater noster, Abraham non cognoscit nos et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, a saeculo nomen tuum; quare errare facies nos a viis tuis, indurabis cor nostrum, ut non sit timor tui, revertere propter servos tuos, parum abest, quin possederint populum sanctitatis tuae, hostes nostri conculcarunt sanctuarium tuum, utinam rumperes coelos et descenderes, coram Te montes diffluerent, Esaj: LXIII: 15 ad 19. –Lamentatio fidelium quod Ecclesia vastata sit, et supplicatio ut auxilium ferat, Esaj: LXIV: 1 ad 11, ubi aliqua, quae inde possunt desumi. –Responsum Domini ad supplicationem illorum, Esaj: LXV: ubi primum de malis qui non coluerunt Deum, sed abiverunt ad cultum aliorum deorum, a vers: 1 ad 15, et postea de restitutione Ecclesiae novae quae per Hierosolymam intelligitur, et de beato ejus statu, a versu 17 ad 25, ubi haec: Ecce Ego creans coelos novos et terram novam, ideo non commemorabuntur priora, sed laetamini et exultate quae Ego creans, ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam; non laborabunt in vanum, et non generabunt in terrorem, nam semen benedictorum Jehovae illi: lupus et agnus pascent simul, et leo sicut bos comedet paleam, non malum facient, nec perdent in toto monte sanctitatis, Es: LXV: 17 ad 25.

48. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.20

[9.] Nam gens et regnum, quae non servient Tibi, peribunt, et gentes vastando vastabuntur, Esaj: LX: 12; de Domino.
[9.] Tunc aedificabunt vastitates aeternitatis, desolationes priores erigent, et renovabunt urbes vastitatis, desolationes generationis, Esaj: LXI: 4, ibi in toto Capite de adventu Domini.
[9.NB.] De nova Ecclesia, quae vocatur Hierosolyma, in toto illo Capite, Esaj: LXII:
[9.] Non dicetur tibi amplius deserta, et terrae tuae non dicetur amplius vastitas, Esaj: LXII: 4, de nova Hierosolyma, in toto Capite.
(((((Urbes sanctitatis tuae factae sunt desertum, Zion facta est desertum, et Hierosolyma vastitas, et omnia desiderabilia nostra facta sunt in vastitatem, Esaj: LXIV: 9.10.)))))
[8.9.] Ecce Ego creans coelos novos et terram novam, ideo non commemorabuntur priora, neque ascendent super cor, sed laetamini et exultate in aeternitates, quae Ego creans, ecce Ego creaturus Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam, ut exultem super Hierosolyma, et laeter super populo meo. Lupus et agnus pascent simul, serpentis vero pulvis panis, non malum facient, nec perdent in toto monte sanctitatis meae, Esaj: LXV: 17.18.19.seq.25. De nova Ecclesia.
[9.] Gaudete cum Hierosolyma, et exultate in ea omnes amantes eam, laetamini cum ea laetitiam, ut sugatis et saturemini ex ubere consolationum ejus, ut exprimatis et deliciemini ex splendore gloriae ejus. Quemadmodum coeli novi et terra nova, quae Ego facturus, stabunt coram Me, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum, Esaj: LXVI: 10.11.seq.22.

49. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.21

((((Rugiunt leones juvenes, edunt vocem suam, redigunt terram in vastitatem, Jerem: II: 15.))))
[9.] In tempore illo vocabunt Hierosolymam Thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes, ob nomen Jehovae Hierosolymam, Jerem: III: 17. De Nova Ecclesia.
((((Ascendit leo ex vepreto suo, et perditor gentium profectus est, exivit e loco suo, ad redigendum terram tuam in vastitatem; fiet in die isthoc, peribit cor regis et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae mirabuntur, Jerem: IV: 7.9.))))
Contritio super contritionem clamatur, quia devastata est tota terra, subito devastata sunt tentoria mea. Vidi cum ecce Carmel desertum, et omnes urbes desolatae sunt coram Jehovah, quia sic dixit Jehovah, vastitas erit tota terra: consummationem tamen non faciam, Jerem: IV: 23.26.27.28.[20.26.27.] Cap: V: 10.18.)))
[7.] Num propter hoc non visitaverim, aut num de gente [quae] sicut haec non sumserit ultionem anima mea, Jerem: V: 9.29.
(((Sicut scaturire facit fons aquas suas, sic scaturire facit Hierosolyma malitiam suam, violentia et vastatio auditur in ea, castigationem admitte, ne luxetur anima mea a te, ne redigam te in vastitatem, terram non habitatam, Jer: VI: 7.8.)))
[7.] In tempore visitabo eos, Jer: VI: 16.
((((((Filia populi mei, luctum unigeniti fac tibi, quia subito veniet vastator super vos, Jer: VI: 26.))))))
((((Ecce dies venientes, erit cadaver populi hujus in cibum avi coelorum, et bestiae terrae, nec abigens terrendo: cessare faciam ex plateis Hierosolymae vocem sponsi et vocem sponsae, quia in vastitatem evadet terra, Jerem: VII: 32.33.34. Gen: XV: 11.17.))))

50. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.22

[7.] Cadent inter cadentes, in tempore visitationis eorum impingent, consumendo consumam eos, non uvae in vite, neque ficus in ficu, Jerem: VIII: 12.13.
[7.] Num propter hoc non visitaverim illos, num de gente, quae sicut haec non sumam vindictam, Jer: IX: 8.
(((((Propter habitacula deserti tollam lamentationem, quia vastata sunt; quin dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum draconum, urbesque Jehudae redigam in vastitatem; propterea periit terra, devastata est sicut desertum, Jerem: IX: 9.10.11.)))))
[7.] In tempore visitationis eorum peribunt, Jer: X: 15.
((((Tentorium meum devastatum est, et omnes funes mei evulsi, Jerem: X: 20.))))
((((Vox strepitus, et tumultus magnus e terra septentrionis,
ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum draconum, gentes consumserunt eum, et habitationem ejus devastarunt, Jerem: X: 22.25.))))
[7.] Dixit Jehovah Zebaoth, ecce Ego visitans super iis, adducam malum anno visitationis eorum, Jerem: XI: 22.23.
[7.] Destina eos ad diem occisionis. Jerem: XII: 3.
((((Pastores multi perdiderunt vineam meam, conculcarunt agrum meum, redegerunt agrum desiderii [mei] in desertum solitudinis: posuit eam in solitudinem, luxit erga me, o desolata, desolata est tota terra, quia non vir ponens super cor, [Jerem: XII: 10.11.]))))
[7.] Quid dices, cum Jehovah visitaverit super te, Jerem: XIII: 21.
[9.] Ecce dies venientes, quibus dicetur, vivus Jehovah qui ascendere fecit filios Israelis a terra septentrionis, Jerem: XVI: 14.15. Cap: XXIII: 7.8.
[7.] Adducam super eos malum, anno visitationis eorum, Jerem: XXIII: 12.
(((((Vox clamoris pastorum, quia vastans Jehovah pascuum eorum. Unde vastatae caulae pacis propter ardorem irae Jehovae. Deseruit sicut leo juvenis tabernaculum suum, quia redacta est terra eorum in desolationem, Jerem: XXV: 36.37.38.)))))

51. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.23

(((((Urbs haec (:Hierosolyma:) devastabitur ut non sit habitator, Jerem: XXVI: 9. Fiet urbs haec devastatio, Cap: XXVII: 17.)))))
[7.] Magnus dies iste, et non sicut ille, tempus angustiae, Jer: XXX: [7.]
[7.] Ecce procella Jehovae irae exibit, procella irruens super caput impiorum, in posteritate dierum intelligetis illud, Jerem: XXX: 23.24.
(((((Quod Hierosolyma et urbes Judae sint desolatio, nec in illis habitator, Jerem: XLIV: 2.6.22.)))))
((((Propter diem venientem ad vastandum omnes Philisthaeos, Jerem: XLVII: 4, in toto illo Capite agitur de vastatione Philisthaeorum, qui sunt qui in aliquo intellectu veri sed in nulla voluntate boni, unde fit profanatio veri per falsa, ita qui in sola fide.))))
(((((De vastatione illorum qui adulterant bona Verbi et Ecclesiae, qui describuntur per Moabum, de quorum vastatione in toto illo Capite [agitur], Jerem: XLVIII: ac ibi vastatio, desolatio et visitatio nominantur vers: 1.3.8.9.15.20.32.34. visitatio, 44. –Porro de desolatione illorum qui adulterant vera Ecclesiae, qui vir Edomus, Cap: XLIX: 7 ad 22, vastatio et desolatio nominantur [Cap: XLIX:] vers: 10.13.17.20. –Praeterea de illis qui falsificant vera, qui filii Ammonis, Damascus et Elam, Jerem: XLIX; in specie vers: 2.3.seq:)))))
(((((De illis qui vastant Ecclesiam per amorem sui et dominii, qui sunt Babel, Jerem: L: 1 ad finem, ubi in specie nominatur vastatio, et desolatio, vers: 3.13.23.27.45.)))))
((((De vastatione Verbi et Ecclesiae per Babelem, in toto Capite Jerem: LI: ubi vastatio et desolatio in specie nominantur, et describuntur, vers: 26.29.41.43.48.53.55.56.62.))))
Ubivis apud Prophetas describitur vastatio et desolatio per gladium; famem et pestem, per gladium intelligitur falsum, per famem defectus veri et boni, per pestem malum vitae, vocantur illi etiam confossi, et toties ut careant pane et aqua, ut Ezech: XI: 6.7. et alibi.

52. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.24

((((((Describitur Dominus quoad Verbum, apparens super expanso Cheruborum, et describitur, Ezech: I: 26 ad 28, et vocatur Adonai Jehovih Cap: II: 4. Cap: III: 11.27. Cap: IV: 14. Cap: V: 5.7.8.11. Cap: VI: 3.11. Cap: VII: 2.5. Cap: VIII: 1. seq: tum Deus Israelis, Cap: VIII: 4.))))))
(((Ut careant pane et aqua et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem, Ezech: IV: 17.)))

In omnibus habitationibus vestris urbes devastabuntur, et excelsa [desolabuntur, Ezech: VI: 6.]

[7.] Finis venit, finis super quatuor plagas terrae: immittam iram meam in te, et judicabo te juxta vias; finis venit, finis venit, venit mane super te habitator terrae, venit tempus, propinquus dies tumultus, Ezech: VII: 2 ad 12.
(((Panem suum cum sollicitudine comedent, et aquas cum stupore bibent, ut devastetur terra ejus a plenitudine sua; urbes habitatae devastabuntur, et terra desolata erit, Ezech: XII:19.20.)))
NB. Visio quam propheta videns post dies multos, et in tempora longinqua ille prophetans, Ezech: XII: 27.
[4.] Quod pulvillos sub manibus, per mendacia, etc. Ezech: XIII :20. ad 23.
(((((Fiat terra Aegypti solitudo et vastitas; dabitur in vastitates, vastitatem desolationis; in solitudinem in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio urbium devastatarum erunt solitudo, Ezech: XXIX: 9.10.12. de Aegypto.)))))
((((((Devastabuntur in medio terrarum devastatarum, et urbes ejus in medio urbium desolatarum erunt, vastabo terram et plenitudinem ejus, Ezech: XXX: 7.12. De Aegypto.))))))
(((((Obtegam cum exstinxero te coelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, omnia luminaria lucis in coelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra, Ezech: XXXII: 7.8.)))))
[5.] (((((((Violenti gentium devastabunt superbiam Aegypti, ut perdatur omnis multitudo ejus. Dabo terram Aegypti vastitatem, ut desolata sit terra a plenitudine sua. Ezech: XXXII: 12.15.))))))

53. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.25

[7.] Dies nubis et caliginis, Ezech: XXXIV: 12.
((((((((Dabo montem Seir et urbes ejus in vastitatem et devastationem, in vastitates aeternitatis, Ezech: XXXV: 3.4.7.9.12.14.15.))))))))
[9.] Tunc habitabuntur urbes, et vastitates aedificabuntur, Ezech:XXXVI: 10.
[9.] Cum sanctificavero Me ipsum in vobis, tunc dabo vobis cor novum, et spiritum novum dabo in medio vestri, et removebo cor lapidis, et dabo vobis cor carnis, et spiritum novum dabo in medio vestri, et mihi eritis in populum, et Ego vobis in Deum, Ezech: XXXVI: 23.26.27.28.
[9.] In die, quo mundavero vos ab omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitare fecero urbes, et aedificatae fuerint vastitates, dicent, terra haec devastata facta est sicut hortus Edenis, et urbes desolatae et devastatae, munitae habitantur, Ezech: XXXVI: 33 ad 38.
Ecce Ego aperturus sepulchra vestra, et ascendere faciam vos e sepulchris vestris, o popule mi, et deducam vos super terram Israelis, et dabo spiritum meum in vobis, ut vivatis, Ezech: XXXVII: 12.13.14, de ossibus aridis, per quod illis spiritus infusus sit, et revixerint, describitur Regeneratio.
[7.] In diebus multis visitaberis, et in posteritate dierum venient super terram factam [in] vastitatem, Ezech: XXXVIII: 8.16.
[7.] Sepelient Gogum, in die quo glorificabor Ego, Ezech: XXXIX: 11.12.13. Gogus qui in cultu externo et nullo interno.
[9.] De sacrificio magno super montibus Israelis, et quod sic daturus sit gloriam inter gentes, ut cognoscant quod Jehovah Deus eorum, ex die illo, ac deinceps, Ezech: XXXIX: 17 ad 22.
[9.] De nova Ecclesia, quae describitur per plura apud Ezechielem a Cap: XL ad XLVIII. De urbe quae nova Hierosolyma, de portis ejus, Ezech: XL: de Templo etc: XLI: de atrio et cubiculis ibi, XLII. De porta orientis ubi gloria Dei Israelis visa est, et de Cultu Ipsius, XLIII: porro de cultu Ipsius et de ministerio, XLIV. De statutis pro principe, XLV.XLVI. De aquis ex domo, XLVII: de sortitione terrae secundum Tribus, XLVII: XLVIII. Quod nomen urbis Jehovah ibi, XLVIII: 35.

54. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.26

(((Apud Hoseam a principio ad finem agitur de falsificatione, quae describitur per scortationem et Ephraimum.)))
[Dies multos sedebunt filii Israelis, non Rex et non princeps, et non sacrificium, et non statua, et non Ephodum, et non Theraphim,] dein revertentur filii Israelis et quaerent Jehovam Deum suum, et Davidem Regem suum, et cum timore venient ad Jehovam, et ad bonum ejus, in extremitate dierum, Hos: III: 4.5.
((((Revertar ad locum meum, et mane quaerent Me, Hos: V: 15. Jehovah vivificabit nos post triduum, in die tertio eriget nos, ut vivamus coram Ipso; sicut aurora paratus exitus Ejus, Hos: VI: 2.3.))))
(((Vae illis quia divagati sunt a Me, devastatio illis, quia praevaricati sunt, et Ego redemi,Hosch: VII: 13.
Stabit devastatio in populis tuis, vastabitur, sicut in die belli, Hosch,: X: 14.
Ephraim pascens ventum et persequitur eurum, omni die mendacium et vastationem multiplicat, foedus cum Assyriis pangunt, et oleum in Aegyptum defertur, Hosch: XII: 2.

55. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.27

Gens ascendit super terram meam, et redegit vitem meam in vastitatem, Joel I: 6.7.)))
(((((((Heu diei, quia propinquus dies Jehovae, [et] sicut vastatio a fulminatore venit, devastata sunt horrea, destructa sunt granaria, etiam greges pecudum desolati sunt, ignis comedit habitacula deserti, Joel I: 15 ad 20.)))))))
[7.] Coram ipso commota est terra, contremuerunt coeli, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem snum, Jehovah edidit vocem coram exercitu suo, quoniam dies magnus Jehovae, et terribilis valde, quis sustinebit eum, Joel II: 10.11.
[7.9.7.9.] Postquam actum est de die magno et terribili, Joel Cap: II: 1 ad 11. agitur de adventu Jehovae, et tunc de Nova Ecclesia, vers: 12 ad 27. et dicitur fiet postea, effundam spiritum meum super omnem carnem, ut prophetent filii et filiae vestrae, etc. Cap: III: 1.2. et dicitur, Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis. Fiet autem, omnis qui invocaverit nomen Jehovae, eripietur, quia in monte Sionis et in Hierosolyma evasio, III: 4.5.
[6.7.9.] Cumuli, cumuli in valle decisa, quia propinquus est dies Jehovae in valle decisa. Sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, Jehovah e Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem suam, ut contremiscant coeli et terrae, sed Jehovah refugium populo suo, tunc erit Hierosolyma sanctitas; fiet in die illo stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte, Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem generationum, Joel IV: 14 ad 20.

56. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.28

((((Qui convertit auroram in umbram mortis et diem in noctem, Amos V: 8.))))
((((Fiet in die illo, occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, Amos VIII: 9.))))
Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terram, non famem ad panem neque sitim ad aquas, sed ad audienda verba Jehovae, Amos VIII: 11. In die illo discurrent ad quaerendum Verbum Jehovae, nec invenient, in die illo deficient virgines pulchrae, et juvenes siti, Vers: 12.13.
[9.] In die illo erigam tentorium Davidis collapsum, et obsepiam rupturas eorum, et destructa ejus restituam, et aedificabo eam juxta dies aeternitatis; ecce dies venientes, stillabunt montes mustum, et omnes colles diffluent; aedificabunt urbes devastatas, tum plantabo eos super terram eorum, nec eradicabuntur amplius desuper terra eorum, Amos IX: 11 ad 15.9.

57. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.29

[9.] Hierosolyma vocatur porta populi, Mich: I: 9.
((((((Sic dixit Jehovah contra prophetas seducentes populum meum, quisquis non exosculatur os eorum, contra eum sanctificant bellum, propterea nox vobis pro visione, et tenebrae orientur vobis pro divinando, et occidet sol super prophetis, et nigrescet super iis dies, Mich: III: 6.6. prophetae pro iis qui docent illa quae Ecclesiae sunt.))))>)
[NB.9.NB.] Erit in extremitate dierum erit mons, domus Jehovae constitutus in caput montium, et confluent super illum populi. Ibunt gentes multae et dicent, ite et ascendemus ad montem Jehovae, ut doceat nos de viis suis, et eamus in semitis [Ejus];
nam e Sione exibit doctrina, et Verbum Jehovae ex Hierosolyma, tunc sedebunt vir sub vite sua, et sub ficu sua, non terrens, omnes populi ambulabunt in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri in saeculum et aeternum, in die illo regnabit Jehovah super eos in monte Sionis a nunc et in saeculum, tu clive filiae Zionis, ad te veniet regnum prius, regnum filiae Hierosolymae, Mich: IV: 1 ad 8.
[9.] Dies ad aedificandum macerias tuas, dies hic procul aberit statutum, dies hic quousque ad Te venient inde ab Aschure, ad urbes Aegypti, a mari ad mare, a monte ad montem, Mich: VII: 11.12.

58. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.30

(((((En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem, feriare o Jehudah festa tua, quia non addet amplius per te transire belial, omnis exscindetur.))))) [Nahum II: 1.]
[7.] Vocatur dies frigoris, Nah: III: 17.
(((((Consumendo consumam omnia desuper superficiebus terrae, consumam hominem et bestiam, consumam avem coelorum et pisces maris, exscindam hominem a superficiebus terrae, Zeph: I: 2.3.)))))
[7.] Dum nondum venit super vos excandescentia irae Jehovae, dum nondum venit super vos dies irae Jehovae, forte abscondemini in die irae Jehovae, Gaza relicta erit, et Askelon in vastitatem, quando visitabit eos Jehovah Deus eorum, Zeph: II: 2.3.4.7.
(((((Erit Moab ut Sodoma, filii Ammonis sicut Gomorrha, locus derelictus urticae, et fovea salis, ac vastitas in aeternum, Zeph: II: 9.)))))
[9.] Post vastationem et ultimum judicium, de quibus in praecedentibus agitur, sequuntur haec: –Tum demum convertar ad populos labio perspicuo, ut omnes invocent Nomen Jehovae, ut serviant Ipsi uno humero. Reliquiae Israelis non facient perversitatem, neque loquentur mendacium, neque invenietur in ore eorum lingua doli; jubila, laetare et exulta ex omni corde, filia Hierosolymae. Rex Israelis Jehovah in medio tui, ne time malum amplius; in die illo dicetur Hierosolymae, ne time; Jehovah Deus in medio tui, potens servabit, laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore suo, exultabit super te cum jubilo, in tempore isto adducam vos, in isto congregabo vos, quia dabo vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, Zephan: III: 9 ad 20.
[7.9.] Adhuc semel brevi illud, quando Ego commovens coelos, et terram, et mare et aridam; tum commovebo omnes gentes, ut veniat electio omnium gentium, impleamque domum hanc gloria; major erit gloria domus hujus posterioris quam prioris, nam in loco hoc dabit pacem, Hagg: II: 6 ad 9.

59. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.31

[6.9.] Reversus sum ad Hierosolymam per misericordias, domus mea aedificabitur in ea, Jehovah Zebaoth eliget adhuc Hierosolymam, Zach: I: 16.17.
[6.9.] Vidi virum in cujus manu funiculus mensurae, dixit pergens ad metiendum Hierosolymam, ut videam quanta latitudo ejus et quanta longitudo ejus; dixit Jehovah, Ego ero Hierosolymae murus ignis circumcirca, et in gloriam ero in medio ejus, Jehovah eliget iterum Hierosolymam, Zach: II: 6.6.9.16.
[6.9.] Jehovah eligens Hierosolymam, nonne hic titio ereptus ex igne, Zach: III: 2.
[9.] Dixit Jehovah, removebo iniquitatem terrae in die uno, in die illo clamabitis vir ad socium suum, sub vitem et sub ficum, Zach: III: 9.10.
[6.9.] Sic dixit Jehovah, revertar ad Sionem et habitabo in medio Hierosolymae, unde vocabitur Hierosolyma urbs veritatis, et mons Jehovae Zebaoth mons sanctitatis; insuper implebuntur plateae urbis pueris et puellis ludentibus in plateis ejus: adducam eos ut habitent in medio Hierosolymae, sintque Mihi in populum, et Ego sim illis in Deum, in veritate et justitia; sic venient populi multi ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma, ad deprecandum facies Jehovae, Zach: VIII: 2.3.4.6.8.12.15.[20.]21.22.
In die illo colligentur ad Hierosolymam omnes gentes terrae: in die illo proteget Jehovah habitatorem Hierosolymae, domus David sicut Deus, sicut angelus Jehovae coram illis; in die illo quaeram perdere omnes gentes venientes contra Hierosolymam: at effundam super domum Davidis et super habitatorem Hierosolymae spiritum gratiae et precum, ut respiciant ad Me quem foderunt, Zach: XII: 3.6.8.9.10.
[9.] In die illo erit fons apertus domui Davidis, et Habitatoribus Hierosolymae, in die illo exscindam nomina idolorum e terra, et spiritum immundum transire faciam e terra, Zach: XIII: 1.2.
[9.] Erit dies unus, qui notus Jehovae, non dies nec nox, quia circa tempus vesperae erit lux: et fiet in die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, in aestate et hyeme, et Jehovah erit in regem super totam terram, in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum; in terra anathema non erit amplius, sed habitabit Hierosolyma secure, Zach: XIV: 6.7.8.9.11. Non erit amplius Cananaeus in domo Jehovae in die illo, vers: 21.
((((((Omnes portae Zionis devastatae sunt, Thren: I: 4. Jehovah repulit me retrorsum, dedit me vastatam, vers: 13. filii mei devastati sunt, vers: 16. [devastatio et confractio contigit nobis] III: 47.))))))
Consummata est iniquitas tua, visitabit iniquitatem tuam, manifestabit peccata tua, IV: 22.

60. ADVENTUS DOMINI. SECTIO IV.32

((((((Veniat ei devastatio antequam sciat, et in devastationem incidat. Adonai reduc animam meam e devastatoribus, Psalm: XXX: 8.17.))))))
Dies famis, et tempus mali, Ps: XXXVII: 19.
((((Intellexi extremum eorum, dejicis eos in vastitates, et facti sunt in vastitatem subito, consummati sunt, Psalm: LXXIII: 17.18.19.))))
[NB.] Nam mille anni in oculis tuis sicut dies hesternus, quum transiit, Psalm: XC: 4.
[7.NB.9.] Terram fundasti, et opus manuum tuarum coeli, illi peribunt, sed Tu perstabis, et omnes sicut vestis veterascent, sicut vestem mutabis eos, et mutabuntur, Tu autem idem, anni tui non consumuntur; filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum coram Te stabilietur, Ps: CII: 26 ad 29.
[9.] Stantes fuerunt pedes nostri in portis tuis, Hierosolyma, Hierosolyma aedificata sicut urbs, quae cohaeret sibi una, ibi sedent throni ad judicium, petite pacem Hierosolymae, quieti sint amantes te, Ps: CXXII: 1 ad 9.
[9.] Canticum Jehovae si oblitus fuero tui Hierosolyma, oblita fuerit dextra mea, adhaereat lingua palato meo, si non recordatus fuero tui, si non ascendere fecero Hierosolymam super initium gaudii mei, Ps: CXXXVII: 5.6.
((((Plenaria consummatio facta est, hoc est, peracta est, quando Dominus super cruce exclamavit, consummatum est, Joh: XIX: 28.29.30. Psalm: XXXV: 7.8.17.))))

61. FIDES. SECTIO V.1

Fides quae in Christum dedit illi integritatem coram omnibus vobis: de claudo sanato a Petro et Johanne, Act: Ap: III: 16.
Eunuchus antequam baptizatus est a Philippo, dixit, Filium Dei esse Jesum Christum, Act: Ap: VIII: 37.
Credentes in Dom: Jesum Christum, Act: Ap: XI: 17.
Paulus dixit ad custodem vinctorum interrogantem quid oporteat facere ut salvetur, dixit, crede in Dominum Jesum Christum, ita salvaberis tu et domus tua, Act: Ap: XVI: 30.31.
Paulus contestatus et Judaeis et Graecis poenitentiam ad Deum, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum, Act: Ap: XX: 21.
Felix Praetor audivit Paulum de fide in Christum, Act: Ap: XXIV: 24.
Dominus dixit ad Paulum, quod erepturus illum e populo, ad aperiendum oculos illorum, et ad accipiendum remissionem peccatorum fide in Me, Act: Ap: XXVI: [11.] 18.
Deus fidem offert omnibus, Act: Ap: XVII: 31.

62. FIDES. SECTIO V.2

Justus ex fide vivit, Rom: I: 17.
Justitia Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes, qui crediderint, Rom: III: 22. qui ex fide Jesu est, vers: 26.
Deus posuit Jesum Christum propitiatorium per fidem in Ipsius sanguine, in demonstrationem justitiae suae, Rom: III: 25.
Ubi ergo gloriatio, exclusa est, per quam legem, operumne, non, sed per legem fidei, Rom: III: 27.
Concludimus ergo fide justificari hominem sine operibus legis, Rom: III: 28.
Deus justificat circumcisionem, (h.e. Judaeos) ex fide, et praeputium, (h.e. gentes) per fidem, Rom: III: 30.
Ergone Legem abrogamus per fidem, absit, sed legem stabilimus, Rom: III: 31.
Credidit Abrahamus Deo, et imputatum est illi in justitiam. Rom: IV: 3.9.
Ei qui non operatur, credit vero in eum qui justificat impium, imputatur fides in justitiam, Rom: IV: 5.
Abrahamus factus est haeres mundi per justitiam fidei, sed non per legem, Rom: IV: 13.14.
Quod non per opera sed per fidem imputetur justitia, Rom: IV: 2 ad 24, vide opera.
Per Christum habemus aditum ad Deum et gratiam fide, Rom: V: 2.
Gentes prehenderunt justitiam, justitiam quae ex fide: omnis credens in Christum, pudore [non] afficitur, Rom: IX: 30.33.
Dicit scriptura, omnis qui crediderit in Ipsum, salvabitur, Rom: X: 11.
Fides ex auditu, et auditus per Verbum Dei, Rom: X: 17.
Unusquisque prudenter sapiat, sicut Deus impertitus est mensuram fidei, Rom: XII: 3.
Omne quod non ex fide peccatum est, Rom: XIV: 23, intelligit fidem comedendi hoc aut illud.
Cum eundem habemus spiritum fidei, II Cor: IV: 13.
Quod Petrum increpaverit, qua judaizavit, cum tamen sciat quod homo justificetur per fidem Jesu Christi, et non per opera legis. Gal: II: 11 ad 16.
In fide vivo, quae est in Filium Dei, Gal: II: 20.
Hoc volo audire, an ex operibus legis spiritum accepistis, an ex auditu fidei, Gal: III: 2.5.
Cognoscetis, quod qui ex fide, hi sint filii Abrahami: quod Deus ex fide justificet gentes. Quod per Legem nemo justificetur apud Deum, manifestum est, quia justus ex fide vivet: jam vero Lex non est ex fide, sed qui fecerit illa homo, vivet per illa. Lex paedagogus nostri fuit ad Christum, ut ex fide justificaremur: omnes enim filii Dei estis per fidem in Jesum Christum, etc. Gal: III: 5 ad 26.
In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium sed fides per dilectionem operans, Gal: V: 3 ad 6. Cap: VI: 15.

63. FIDES. SECTIO V.3

Ut habitet Christus per fidem in cordibus vestris, ut sitis radicati in dilectione, et fundati, Eph: III: 17.18.
Credere in Christum, Philipp: I: 29.
Non habeo justitiam quae ex lege, sed quae ex fide Christi, justitiam quae ex Deo fidei, Philipp: III: 9.
Fides in Christo Jesu, et dilectio, Col: I: 4.
Fides in Christum, Col: II: 5.
Fides et charitas, I Thess: III: 6. I ad Timoth: I: 5.14. II ad Tim: I: 13. ad Titum II: 2.
Fides veritatis, II Thess: II: 13.
Per fidem quae est in Christo Jesu, II ad Tim: III: 15.
Sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr: XI: 6 ad finem, intelligitur credere quod Deus dixit.
Jesus fidei dux et consummator, ad Hebr: XII: 2.
Quod fides absque operibus sit mortua. Ostende fidem tuam ex operibus, et ostendam tibi ex operibus meam fidem; quod fides cooperetur operibus: quare ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum, Jac: II: 14 ad 26.
Quod daemonia credant sed contremiscant, Jac: II: 19.
Habete fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae, Jac: II: 1.

64. FIDES. SECTIO V.4

Hi servantes mandata et fidem Jesu, Apoc: XIV: 12.
Dicit Christus, qui perdiderit animam propter Me, hic servabit illam, praeter plura, Marc: VIII: 34.35.36.37.38 Matth: X: 37.38.39. Luc: IX: 23.24.
Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvabitur, qui vero non crediderit, condemnabitur, scilicet quod resurrexerit et esset Filius Dei, baptizatus dicitur, quia Apostoli non baptizabant aliquem nisi dum nacti sint spiritum sanctum, et hi regenerati sunt, Marc: XVI: 16.
Nemo bibens vetustum statim vult novum; dicit enim vetustum utilius est, Luc: V: 39, sed quod non conveniant, vers: 36.37.38.
Dicit mulieri, remissa sunt tibi peccata, fides tua te salvam facit, Luc: VII: 49.50. Cap: VIII: 48.50. Cap: XVII: 19. XVIII: 42.
Filius hominis veniens num inveniet fidem in terra, Luc: XVIII: 8.
Jesus dixit, credite in Deum, et credite in Me, Joh: XIV: 1.
Jesus dixit, qui credunt per Verbum Apostolorum in Me, Joh: XVII: 20.
Ut credentes vitam habeant in nomine Ipsius, Joh: XX: 31.

65. CHARITAS ET BONA OPERA. SECTIO VI.1

Habebant omnia communia, et dividebant illa omnibus, et frangebant panem, Act: Ap: II: 44.45. et 42. Cap: IV: 32 ad 37.
Charitas primitivae Ecclesiae, dein describitur paucis, Act: Ap: XI: 28 ad 30.
Benedicite persequentibus vos, ne maledicite, idem invicem sentientes, non alta [sentientes], nemini malum pro malo reddentes, providentes honesta coram omnibus hominibus; si esurit hostis, ciba illum, hoc si feceris, prunas ignis coacervabis super caput ejus; ne vincitor a malo, sed vince malum per bonum, Rom: XII: 14 ad 21.
Reddite omnibus debita, ei cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timor timorem, cui honor honorem: nemini quicquam debete, nisi ut ametis, Rom: XIII: 7.8.
Qui amat alterum, legem implevit, nam illud non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsus testis eris, non concupisces, et si quod aliud mandatum, in hoc verbo comprehenditur, diliges proximum sicut te ipsum; dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. Rom: XIII: 8.9.10.
Deponamus opera tenebrarum, et induamus arma lucis. Rom: XIII: 12.
Quilibet nostrum proximo placeat in bonum in aedificationem, Rom: XV: 2.

66. CHARITAS ET BONA OPERA. SECTIO VI.2

Si habeam omnia, quae enumerantur, et non charitatem, nihil sum, I Cor: XIII: 1.2.3.
Qualis est Charitas, describitur, I Col: XIII: 4 ad 7.
Jam vero manet fides, spes, charitas, haec tria, maxima autem horum est charitas, I Cor: XIII: 13.
In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed fides per charitatem operans. Lex in uno verbo impletur, in hoc, diliges proximum sicut te ipsum, Gal: V: 6.14.
De dilectione per fidem in Jesum Christum, Eph: III: 18. Cap: V: 2.
Quae sunt vera, gravia, justa, amabilia, bonae famae, virtus, haec cogitate, Philipp: IV: 8.
Ut ambulent in omni opere bono fructificantes, Coloss: I: 10.11.
Quod induant novum hominem, et dilectionem, et quae ejus, Coloss: III: 10.12 14.
Ut ditescant in bonis operibus, thesaurizantes sibi bonum, I ad Tim: VI: 17.18.
De Charitate, I Thess: V: 13. II Thess: I: 3.

67. CHARITAS ET BONA OPERA. SECTIO VI.3

Ut ex bonis operibus glorificent Deum in die visitationis, I Petr: II: 12.
Describitur charitas per varia, 1 Petr: III: 8.9.11.
Charitas operit multitudinem peccatorum, I Petr: IV: 8.
Qui fecerit Ipsius Verbum et mandata Ipsius, in illo dilectio Dei est, per haec cognoscimus, quod in Ipso simus, I Joh: II: 4.5-6.
Qui diligit fratrem suum, in luce manet, et qui odit fratrem, in tenebris, I Joh: II: 9.10.11. similiter qui diligit mundum, vers: 15.16.
Omnis qui non facit justitiam, et non diligit fratrem suum, non est ex Deo, I Joh: III: [10.] 11.14.16.
Ne diligamus verbo et lingua, sed opere et veritate, I Joh: III: 18.
Diligamus nos invicem, quia dilectio ex Deo est, quia Deus est dilectio, etc. I Joh: IV: 7.8.9.
Deum nemo vidit unquam si diligimus nos invicem, Deus in nobis manet, I Joh: IV: 12.
Si quis dicit diligo Deum, sed fratrem suum oderit, mendax est, nam qui diligit Deum, diligit etiam fratrem suum, I Joh: IV: 19.20.21.
Omnis qui diligit Eum, qui generavit, diligit Eum qui natus est ex illo, I Joh: V: 1.2.
In hoc cognoscimus quod diligamus filios Dei, quando mandata Dei servamus, is et diligit Deum, I Joh: V: 2.3.
Haec est dilectio, ut ambulemus secundum mandata Ipsius, II Joh: 5.6. I Joh: V: 2.
Qui bonum facit, ex Deo est, qui malum facit, non vidit Deum, III Joh: 11.
Si Deus sic dilexit nos, etiam nos debemus nos invicem diligere, I Joh: IV: 11.

68. CHARITAS ET BONA OPERA. SECTIO VI.4

De charitate et operibus varia, Apoc: II: 4.6.19.26. Cap: III: 16.
Opera illorum sequuntur cum illis, Apoc: XIV: 13.
Judicati sunt omnes secundum opera illorum, Apoc: XX: 12.19.
Opera charitatis docentur in copia a Domino, Matth: V.VI.VII.
Quod venturus Filius in gloria Patris, et reddet unicuique juxta facta ejus, Matth: XVI: 27.
Diliges Deum ex toto corde, et proximum ut te ipsum, Matth: XXII: 36 ad 39.
Multiplicabitur iniquitas, et frigescet charitas multorum, Matth: XXIV: 12.
Quod charitas sit facere rite in omni opere, et non magis, constat ex Johannis doctrina ad interrogantes, Luc: III: 10 ad 14.
Quaesiverunt, quid faciemus, ut operemur opera Dei, respondit, est opus Dei ut credatis in Ipsum quem misit Pater, Joh: VI: 28.29.
Praeceptum Domini, ut diligant se invicem, Joh: XIII: 34.36.
Pater vinitor, Jesus vitis, omnis non in Me ferens fructum, tollit illum, etc., et sic quod sicut palmites in vite mansuri sint [in] Domino, et Dominus in illis, alioquin ejicientur, Joh: XV: 1 ad 6.
Manete in dilectione mea, qui mandata mea servat, manet in dilectione mea, Joh: XV: 9.10.12.14.17.
Ut dilectio, qua dilexisti Me, in illis sit, et Ego in illis, Joh: XVII: 26.
Quod Dominus dederit matrem Johanni, et hic sumsit illam in propria, Joh: XIX: 26.27, significat quod Ecclesia sit ubi bona charitatis, Maria significat Ecclesiam, et Johannes opera charitatis.

Quod Johannes sequutus Jesum, et Jesus dixerit, si illum volo manere donec veniam, Joh: XXI: 20.22.23. significat si opera charitatis mansura sint usque ad adventum Domini. Jehovah omnia opera operatus es nobis. Esaj: XXVI: 12.

69. LEX ET OPERA. SECTIO VII.1

Quod quisque judicabitur secundum opera, Rom: II: 5.6.7.8.9. 10.12, vide Judicium.
Quotquot sine lege peccarunt, sine lege peribunt, et quotquot in lege peccarunt, per legem judicabuntur. Non enim auditores legis justificabuntur a Deo, sed factores legis justificabuntur, Rom: II: 12.13.
Gentes quae legem non habent, natura ea quae legis sunt faciunt, hi sibi ipsis Lex sunt; qui demonstrant opus legis scriptum in cordibus suis, illis testimonium perhibet conscientia illorum, Rom: II: 14.15.
Ex operibus legis non justificabitur ulla caro coram Deo, Rom: III: 20, causa quia omnes peccatores sunt, ibi in antec.
Gloriatio exclusa est, per quam legem, operumne, non, sed per legem fidei, concludimus ergo fide justificari hominem sine operibus legis. Ergone legem abrogamus per fidem, absit, sed legem stabilimus. Rom: III: 27.28.31.
Si Abrahamus ex operibus justificatus est, habet gloriationem, atqui non a Deo: scriptura dicit, credidit Abrahamus Deo, et imputatum est illi in justitiam: jam vero ei, qui operatur, merces non imputatur juxta gratiam, sed juxta debitum –sed ei qui non operatur, credit vero in eum qui justificat impium, imputatur fides in justitiam; David dicit, beatus homo cui Deus imputat justitiam sine operibus: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum occultata sunt peccata; beatus vir cui non imputat Dominus peccatum, Rom: IV: 2 ad 9.13.22.
Quomodo intelligendum, quod non simus sub lege sed sub gratia, Rom: VI. Vide Regeneratio.
Quod Lex revelaverit quid peccatum, et quid concupiscentia, Rom: VII: 7.8.9.10.11.13. seq:
Lex spiritualis est, homo carnalis; non quod volo hoc facio, sed quod odi id facio: video aliam legem in membris meis, quae repugnat legi mentis meae; consentio legi Dei secundum internum hominem; nam mente mea servio legi Dei, carne vero legi peccati, Rom: VII: 14 ad 25.
Si gratia, non amplius ex operibus, quoniam gratia non amplius fit gratia; si vero ex operibus, non amplius est gratia, quoniam opus non amplius est opus, Rom: XI: 6.
Quod charitas sit plenitudo legis, Rom: XIII: 8.9.10, vide Charitas.
Qui seminat parce, etiam parce metet; qui vero seminat cum benedictionibus, cum benedictionibus etiam metet, II Cor: IX: 6.

70. LEX ET OPERA. SECTIO VII.2

Estote factores Verbi, et non tantum auditores, qualis qui solum est auditor, describitur, Jac: I: 22 ad 25.
De fide absque operibus, qualis, ex Jacobo, vide fides.
Quisquis totam legem servaverit, lapsus vero fuerit in uno, factus est omnium reus, Jac: II: 10.11.
Opera quae Scribae et Pharisaei fecerunt, qualia sunt, et tamen imponunt hominibus facere illa, Matth: XXIII: 2 ad 7.
Omnis qui opera mala facit, odit lucem, ne coarguantur ejus opera, Joh: III: 19.20.21.
Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui mala, in resurrectionem judicii, Joh: V: 29.

71. EVANGELIUM. SECTIO VIII.

Evangelium Filii Dei, Rom: I: 9. Evangelium Christi, vers: 46. I Cor: IX: 12.18.

72. ULTIMUM JUDICIUM. SECTIO IX.1

[Judicium ultimum.] Ultimum judicium. Vide etiam Consummatio. Vide [et] Redemtio.

Luc: XVII: 22 ad 33.
[7.] Impoenitens cor, thesaurizas tibi iram, in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus, iis qui juxta patientiam boni operis, vitam aeternam: afflictio et angustia super omnem operantem malum, tam Judaei quam Graeci: quotquot namque sine lege peccarunt, sine lege peribunt, et quotquot in lege peccarunt, per legem judicabuntur, Rom: II: [5.] 6.7.8.9.10.12.
[7.] In die quando judicabit occulta hominum Deus, juxta Evangelium meum, per Christum Jesum, Rom: II: 16.
[7.] Deus constituit diem, quo judicaturus orbem in justitia, Act: Apost: XVII: 31.
[7.] Omnes sistemur tribunali Christi, quare quilibet nostrum de se ipso reddet rationem Deo, Rom: XIV: 10.12.
[7.] [Ne] ante tempus quid judicate, donec veniat Dominus, qui illuminabit occulta tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et laus obtinget unicuique a Deo, I Cor: IV: 5.
Quod sancti judicaturi sint mundum, et quod etiam angelos judicaturi sint, I Cor: VI. [2.3.].
[7.] Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus, prout ea fecit, sive bonum sive malum, II Cor: V: 10.
[7.] Quicquid quilibet fecerit boni, id reportaturus sit a Domino, sive servus sive liber, Eph: VI: 8.
[7.] Deus qui juxta uniuscujusque opus judicat, I Petr: I: 17.
[7.] Quod mundus igne periturus sit, II Petr: III: [7.10.] Vide Consummatio.
[7.] Venit Dominus cum myriadibus sanctis ad faciendum judicium super omnes impios. Jud: Ep: 14.15.
[7.] De judicio ultimo, Apoc: VI: 13 ad 17, vide consummatio.
[7.] Tempus judicandi mortuos, [Apoc:] XI: 18.
[7.] Adorate Deum quia venit hora Judicii Ipsius, Apoc: XIV: 7.
[7.] De ultimo judicio quod judicati sint secundum opera illorum, et conjecti in stagnum ignis et sulphuris, Apoc: XX: 10 ad 15.
[7.] Quod resuscitaturus sit bonos in extremo die, Joh: VI: 39.40.44.54, causa quia prius non fuit coelum ex Christianis in ordine, Joh: XII: 48.

73. ULTIMUM JUDICIUM. SECTIO IX.2

Ex Prophetis.
[7.] Dies Jehovae Zebaoth super omnem magnificum et altum. In die illo projiciet homo idola sua; quando surget ad terrendum terram, Esaj: II: 11 ad 21, de ultimo judicio.
Exaltabitur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctus sanctificabitur in justitia, Esaj: V: 16.17, primum ibi agitur de desolatione, vers: 3 ad 15, et postea de maledictione super malos, vers: 18 ad 30.
[7.] A cum Jehovah Deo visitaberis cum tonitru et terrae motu, et voce magna, procella et tempestate, et flamma ignis comedentis, Esaj: XXIX: 6.
[7.] Vocatur dies vindictae, Esaj: LXI: 2.
[7.] De pugna Domini cum infernis et de illorum subjugatione, et sic redemptione fidelium, Esaj: LXIII: 1 ad 14.
[7.] Sicut ventus orientalis dispergam eos, cervice, et non faciebus respiciam eos in die exitii eorum, Jerem: XVIII: 17.
[7.] Sint impulsi coram Te, in tempore irae tuae age cum illis, Jer: XVIII: 23.
[NB.7.] De die judicii, qui vocatur dies ultionis, vindictae, exitii, irae, vide plura in artic: de Redemptione, p. 172 [p. 86.] ad NB. (:quoniam transcripta:).

74. ULTIMUM JUDICIUM. SECTIO IX.3

[7.] Quod Adonai Jehovih consummaturus sit iram in illis, ad consumendum illos, Ezech: XX: 8.13.
[7.] Quod Jehovah faciet vindictas magnas, et vindictam sumet in excandescentia, Ezech: XXV: 12.14.15.17.
[7.] Dabo te urbem desolatam, et faciam te descendere in foveam, ad populum aeternitatis, et habitare te faciam in terra inferiorum, in desolationem ab aeterno, cum descendentibus [in] foveam, ut non habites, tum dabo decus in, terra viventium, Ezech: XXVI: 19.20. de Tyro.
[7.] Dies casus ejus, Ezech: XXVI: 18, de Tyro.
[7.] Ejulate heu diem, nam propinquus dies, propinquus dies Jehovae, dies nubis: Ezech: XXX: 2.3, de Aegypto.
[7.] In die quo descensurus est Pharao in infernum, obtenebrabo super eum abyssum; cum descendere fecero eum in infernum cum descendentibus in foveam, et in terram inferiorem, Ezech: XXXI: 15.16.17.18. XXXII: 18.27.29, infernum ibi etiam vocatur sepulchrum, ubi illi jacent, XXXII: 22.23.25.26., et fovea.
[7.] Quod daturi sint terrorem in terra viventium, Ezech: XXXII: 24.25.
[7.] A diebus multis visitaberis, et in posteritate annorum venies super terram, Ezech: XXXVIII: 8.16
In die illo erit terrae motus magnus in terra Israelis, Ezech: XXXVIII: 19.

75. ULTIMUM JUDICIUM. SECTIO IX.4

[7.] In die illo visitabo, et finem faciam Regni Israelis, Hos: I: 4.5.
Venient dies visitationis, venient dies retributionis, visitabit peccata eorum, Hosch: IX: 7.9.
[7.] Dicent montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos, Hosch: X: 8.
[7.] Vastabuntur sicut in die belli, Hosch: X: 14.
[7.] Lis Jehovae super Judam, ad visitandum super Jacobum, secundum vias ejus, secundum opera ejus retribuet illis, Hosch: XII: 3.
[7.] Magnus dies Jehovae, et terribilis valde, quis ergo sustinebit illum, Joel II: 11. Cap: III: 4.
[7.] Dies belli, et dies tempestatis, Amos I: 14.
[7.] Tunc non potens eripiet animam suam, et fortis corde suo inter heroes fugiet nudus in die illo, Amos II: 14.16.
[7.] Visitabit super eos iniquitatis omnes, in die illo, Amos III: 2.14.
[7.] Si perfoderint in infernum, si ascenderint in coelos, sive in fundo maris, etc. eo detraham illos, Amos IX: 2 ad 6.
[7.] Vae desiderantibus diem Jehovae, quid vobis dies Jehovae, ille tenebrarum et non lucis, nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux, et caligo, non splendor illi, Amos V: 18.20.
[7.] Venit finis super populum meum Israelem, quare ejulabunt cantica Templi in die illo; multum cadaver, Amos VIII: 2.3.
[7.] Vocatur dies interitus, et dies angustiae, Obad: 12.13.14.18.
[7.] Propinquus dies Jehovae super omnes gentes, quemadmodum fecisti fiet tibi, retributio tua redibit super caput tuum, at in monte Sionis erit ereptio, eritque sanctitas, Obad: XIII: 13.14.15. [17.]

76. ULTIMUM JUDICIUM. SECTIO IX.5

[7.] Exaltabitur manus tua super hostes tuos, omnes inimici tui exscindentur, fiet in die illo, exscindam equos, perdam currus, exscindam urbes, tum praestigias e manu tua, sculptilia, statuas, lucos, et urbes, et agam in ira et excandescentia vindictam cum gentibus, quae non obediverint, Mich: V: 8 ad 14, hoc faciet qui ex Bethlechem Ephrathaea, etc., vers: 1 ad 7.
[7.] Dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit, Mich: VII: 4.
[7.] Montes contremiscent coram Ipso, et colles liquefient, et comburetur terra coram Ipso, coram indignatione Ejus quis consistet, aut quis stabit in excandescentia irae ejus, Nah: I: 5.6.
[7.] En super montibus pedes evangelizantis, proclamantis pacem, feriare o Jehudah festa tua, redde vota tua, quia non addet amplius per te transire belial, omnis exscindetur; clypeus fortium ejus rubicundus, viri fortitudinis purpurati, in igne facularum currus, in die quo paravit se, Nah: II: 1.4.

77. ULTIMUM JUDICIUM. SECTIO IX.6

[7.7.] Stetit et mensus est terram, vidit et dissipavit gentes quin dispersi sunt montes aeternitatis, humiliarunt se colles saeculi. Sol et luna stetit sede sua, in lucem tela tua abeunt, in splendorem fulmen hastae tuae; in ira [Tua] abibit terra, in naso [Tuo] triturabis gentes. Exivisti in salutem populi Tui, ad salvandum unctum tuum, percussisti caput de domo impii: quiescam in die angustiae, quo ascendet contra populum qui depraedabitur eum, Habak: III: 6.11.12.13.16.
[7.] Obmutesce coram Adonai Jehovih, quia propinquus est dies Jehovae; fiet in die sacrificii Jehovae, visitabo super principes, visitabo super implentes domum dominorum suorum violentia et dolo, unde erit in die illo vox clamoris, ejulatio et confractio magna, Zeph: I: 7 ad 10.
[7.] Fiet in tempore isto, perscrutabor Hierosolymam lucernis, et visitabo super viros coagulatos super fecibus suis, tunc erunt opes eorum in praedam, et domus eorum in devastationem. Propinquus dies Jehovae magnus, propinquus, et festinans valde, vox diei Jehovae amare clamans, dies excandescentiae dies hic, dies angustiae et coarctationis, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obnubilationis, dies buccinae et clangoris super urbes munitas. Argentum et aurum eorum non poterit eripere illos, in die excandescentiae irae Jehovae, et igne zeli ejus comedetur tota terra, quia consummationem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae, Zeph: I: 12 ad 18.
[NB.7.] Jehovah in matuta, in matuta judicium dabit in lucem, nec deerit, quare exspectate Me, dictum Jehovae, usque ad diem, surgere meum ad praedam, ut effundam super eos indignationem meam, omnem excandescentiam irae meae, quia in igne zeli mei comedetur tota terra, Zeph: III: 6.8.
[7.] Devastabuntur anguli urbis eorum, desolabo plateas eorum, devastabuntur urbes eorum, ut non vir, nec habitator, Zeph: III: 6.
[7.] Fiet in universa terra, duae partes in ea exscindentur, exspirabunt, tertia autem relinquetur in ea, Zach: XIII: 8.9.

78. ULTIMUM JUDICIUM. SECTIO IX.7

[7.7.] Ecce dies veniens Jehovae, congregabo omnes gentes ad Hierosolymam in bellum; tum Jehovah exibit, et pugnabit contra gentes istas; stabunt pedes Ejus in die illo super monte olivarum, qui ante facies Hierosolymae ab oriente; et dividetur mons olivarum, pars ejus versus ortum et versus mare, valle magna valde, et recedat pars montis versus septentrionem, et pars versus meridiem, fiet in die illo, non erit lux, splendores et condensatio; et erit dies unus, qui notus erit Jehovae, non dies nec nox, quia circum tempus vesperae erit lux, Zachar: XIV: 1.2.3. etc. etc. Imprimis Ps: IX: 5 ad 9.18.
[7.] Dies irae, Thren: I: 12. II: 1. Tempus irae. Ps: XXI: 10.
[7.] Quia exardebit brevi ira ejus, ubi de Domino, Ps: II: 12.
[7.] De ultimo judicio Psalm: IX: 5 ad 9.18.
[7.] Commota est terra, et contremuit terra, et fundamenta montium trepidarunt quando exarsit Illi, ascendit fumus in naso Ipsius, inclinavit coelum, descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, Psalm: XVIII: 7 ad 11. seq: per quae omnia describitur ultimum judicium.
[7.] Judicium describitur, Psalm: IX: 6 ad 9.18. Pariter Ps: XVIII: 8 ad 20, hic describitur pernicies impiorum et salus fidelium. —
[7.] De judicio facto a Domino, Psalm: XLV: 4.5.6: et quod tunc Regnum Ipsius, vers: 7 seq: vide in artic: de Desolatione.
[7.] E Zione Deus effulgebit, veniet Deus noster et non tacebit, ignis coram Ipso comedet, et circum Illum procella flabit vehementer, clamabit ad coelum sursum, et ad terram, ad judicandum populum suum, colligite mihi sanctos meos, annuntiabunt coeli justitiam Ejus, quod Deus judex sit, Psalm: L: 2 ad 6.
[7.] Tu Jehovah Deus exercituum, Deus Israelis, expergiscere ad visitandum omnes gentes, Ps: LIX: 6.
[7.9.] De judicio et post illud – Regno Domini, Psalm: LXXII: 1 ad 17.
[7.] Dies praelii, Ps: LXXVIII: 9.
[7.] Jehovah venit, venit ad judicandum terram, judicabit populos in rectitudinibus, et orbem in justitia, Psalm: XCVI: 10.13. –Pariter XCVIII: 9, in hoc Psalmo agitur de adventu Domini.
[7.] Sub aurora exscindet Jehovah omnes impios terrae, exscindet ex urbe Jehovae omnes operantes iniquitatem, Ps: CI: 8.
[7.] Dictum Jehovae ad Dominum meum, sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum, sceptrum roboris tui mittet Jehovih e Zione, dominare in medio inimicorum tuorum, populus tuus promptitudinum in die fortitudinis tuae. Adonai ad dextram tuam, percussit in die irae suae reges, judicabit intra, implevit cadaveribus, percussit caput super terram multam, Psalm: CX: 1 ad 7.
[7.] Quod judicium sicut Sodomae super omnes cum Filius hominis revelabitur, Luc: XVII: 22 ad 37.

79. [BAPTISMUS] SECTIO X.

De Baptismo aliquid, I Petr: III: 20.21.]
[Vide Act: I: 6. Cap: II: 38.41. Cap: VIII: 16.[36.]37. Cap: X: 48. Cap: XIII: 24. Cap: XIX: 4.5.6. Gal: III: 27. I Petr: III: 20.21. Joh: XIII: [8.12.] Jesus dixit ad Petrum, si non lavero te, non habes partem [mecum], lavit pedes Apostolorum.]

80. COENA SANCTA. SECTIO XI

Poculum benedictionis, cui benedicimus, nonne [est] communicatio sanguinis Christi; quem panem frangimus, nonne communicatio corporis Christi. Quia unus panis, unum corpus multi sumus, omnes tamen ex uno pane participamus, I Cor: X: 16.17.
De sancta Coena plura, qui digne et qui indigne accedunt, I Cor: XI: 23 ad 29.

81. PRAEDESTINATIO. SECTIO XII

Scimus quod iis qui diligunt Deum, omnia cooperentur in bonum, qui juxta propositum Dei vocati sunt: si quidem quos praecognovit, etiam praedestinavit conformes imaginis Filii sui; quos vero praedestinavit, et quos vocavit, eos etiam justificavit, et quos justificavit, eos etiam glorificavit, quis accusabit electos Dei, Deus est qui justificat, Rom: VIII: 28.29.30.33.
De praedestinatione, num dicet figmentum factori, quare me fecisti sic, praeter plura, Rom: IX: 8.11.15.18.19.20.21.22.23. Cap: XI: 7.8.9.10.32.33.
Quod electi sint in Christo ante fundationem mundi juxta beneplacitum voluntatis suae, ad Ephes: I: 3 ad 13, intelligitur universalis electio credentium in Christum, ut patet a vers: 10.11.13.
Juxta propositum saeculorum, quod Deus fecit in Christo Jesu Domino nostro, Eph: III: 11.
Aliquid de Dei proposito ante saecula, II ad Tim: I: 9.10.
Praecogniti ante fundationem mundi, I Petr: I: 20.
Deus vocavit nos in aeternam gloriam in Jesu Christo, I Petr: V: 10.
Studete firmam facere vestram vocationem et electionem, sic opulenter subministrabitur vobis introitus in aeternum Regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, II Petr: I: 10.11.
Si confessi fuerimus peccata, Dominus nobis remittit illa, et mundat nos ab injustitia, I Joh: I: 9.

Ex Prophetis.
Electi dicuntur qui postquam separatio facta est inter bonos et malos, [elevantur,] rejecti qui malum fecerunt, electi qui bonum, in hoc sensu electi dicuntur Esaj: LXV: 9.15.22.

82. POENITENTIA. SECTIO XIII

Poenitentiam agite, et baptizamini, Act: [Ap:] II: 38.
Agite poenitentiam, et convertite vos, ut deleantur vobis peccata vestra, Act: Ap: III: 19.
Ad dandum poenitentiam Israeli et remissionem peccatorum, Act: Ap: V: 31.
Paulus ad Athenienses, quod Deus praeceperit omnibus ubique, ut poenitentiam agant, Act: Ap: XVII: 30.
Quod qui poenitentiam serie semel egerunt, et donum supracoeleste gustaverunt, etc. et iterum prolabuntur, iterum renovari in poenitentiam [non possint], ad Hebr: VI: 4 ad 8.
[De] Poenitentia varia, Apoc: II: 5.16.22. Cap: III: 3.19.
Nisi poenitentiam egeritis, omnes peribitis, Luc: XIII: 3.5.
Gaudium angelorum super uno qui poenitentiam agit, Luc: XV: 7.10. et de filio perdito qui poenitentiam egit, 11 id fin:

Ex Prophetis.
Quod cultus et oratio sint vanitas, nisi purificent se a malis, et quales sunt quando purificati, Esaj: I: 11 ad 20.
Nonne hoc jejunium, aperire vincula malitiae, tunc erumpet sicut aurora lux tua, et sanitas tua ocius progerminabit, ambulabit ante te justitia tua, gloria Jehovae colliget te: exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, ducetque te Jehovah jugiter, et saturabit in ariditatibus animam tuam, ut sis sicut hortus irriguus, et sicut exitus aquarum, et deliciaberis super Jehovah, Esaj: LVIII: 6.10.11.14.

83. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.1

De justificatione et regeneratione, vide fidem, charitatem, opera, legem.
Quoniam non sub lege sumus, sed sub gratia, num liceat peccare, absit, quoniam mortui sumus peccato, quomodo vivemus in peccato, sed in novitate vitae, quare non regnabit peccatum in mortuo vestro corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; sed sistite membra vestra serva justitiae in sanctificationem, Rom: VI: 1.2.4.10.11.12.13.14.15.16.19.20.22. Cap: VII: 4.5.6.7, porro vide Lex.
Quod alia Lex in membris seu corpore sit, quae repugnat legi mentis, Rom: VII: 12 ad 25, vide Lex.
Nihil condemnationis est iis qui in Christo Jesu non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum; Deus misit Filium ut justificatio legis impleretur, qui non secundum carnem ambulant, sed secundum spiritum. Sensus enim carnis mors, sensus autem spiritus, vita et pax. Si enim secundum carnem vivitis, moriemini, si autem spiritu actiones corporis mortificatis, vivetis; quotquot enim spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei: ipse spiritus testatur cum spiritu nostro, quod filii Dei simus, Rom: VIII: 1.3.4.5.6.13. 14.16.
Gentes prehenderunt justitiam, justitiam quae ex fide, Rom: IX: 30.


84. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.2

Animalis homo non suscipit ea quae spiritus Dei, stultitia enim illi sunt, et non potest scire, I Cor: II: 14.
Sapientia hujus mundi stultitia apud Deum est, 1 Cor: III: 19.
Nonne scitis, quod Templum Dei sitis, et spiritus Dei habitet in vobis, I Cor: III: 16. Cap: VI: 19.20.
Abluti, sanctificati et justificati estis in nomine Domini Jesu per spiritum Dei nostri, I Cor: VI: 11.
Deus non sinit vos tentari supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut vos possitis sufferre, I Cor: X: 13.
Non idonei sumus a nobis ipsis cogitare quid, tanquam ex nobis ipsis, sed quod idonei simus, ex Deo est, qui idoneos fecit nos, ministros Novi Testamenti, non literae sed spiritus; litera enim occidit, spiritus autem vivificat, II Cor: III: 5.6.
Deus saeculi hujus excaecavit sensus infidelium, ut non splendeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei, II Cor: IV: 4.
Si quis in Christo nova creatura est, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova, II Cor: V: 17.
Vos templum Dei viventis estis, sicut dixit Deus, quia inhabitabo in iis, et in iis circumambulabo, et ero illorum Deus, et illi erunt mihi populus, II Cor: VI: 16.
Desponsavi vos uni viro, virginem puram ut sisterem Christo, II Cor: XI: 2.

85. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.3

Quod filii Dei per Christum simus, et inde haeredes, Gal: IV: 4 ad 7.
Exulta sterilis, quae non pariens, in Esaj: LIV: 1. Gal: IV: 19.27.
Quod caro concupiscat contra spiritum, et spiritus contra carnem; Gal: V: 16.17.
Opera carnis et opera spiritus recensentur, Gal: V: 17 ad 23.
Qui Christi sunt, carnem crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. Si vivimus spiritu, spiritu etiam ambulemus, Gal: V: 24.25.
Alter alterius opus portato, et sic implete Legem Christi. [Gal: VI: 2.] In Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, nec praeputium, sed nova creatura, Gal: VI: 15.
Sicut quis seminat, ita metet, Gal: VI: 7 ad 10.
Salvati estis per fidem, non ex operibus, ne quis glorietur, Ipsius enim sumus factura (:creatura:) creati in Jesu Christo ad opera bona, quae praeparavit Deus, ut in iis ambulemus, Ephes: II: 8.9.10.
Per Christum crescit [totius aedificium] in Templum sanctum in Domino, et aedificatur in habitaculum Dei in spiritu, Eph: II: 20.21.22.
Deponere debetis veterem hominem, et induere novum, Eph: IV: 22.24.
Eratis quondam tenebrae, nunc vero lux in Domino, ut filii lucis ambulate. [Eph: V: 8.]
Confortamini in Domino, et in robore potentiae [Illius] induite armaturam Dei ad hoc, ut possitis stare contra insidias diaboli, non est nobis certamen contra carnem et sanguinem, sed contra principatus etc. etc. et galeam salutis accipite, gladiumque spiritus, quod est verbum Dei, Eph: VI: 10.11.12.13.17.
Deum profitentur nosse, operibus tamen abnegant; ad Titum I: 16.
Deus salvat nos per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti, quem effudit super nos per J: C: ut justificati Ipsius gratia haeredes simus secundum spem vitae aeternae, ad Titum III: 5.6.7.
Quod plene regenerati, si prolabuntur, non possint iterum regenerari, ad Hebr: VI: 4 ad 8.
Quod legem inscribet in corda illorum, etc. ad Hebr: VIII: 10.11. X: 16.
Hierosolyma coelestis, civitas Dei vivi, ad Hebr: XII: 22.23.

86. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.4

Is qui non in fide, sed dubitans, qualis est, describitur, quod sit duplicis animae, inconstans, Jac: I: 6.7.8.
Beatus homo qui sustinet tentationem, qualis illa, quod nemo a Deo tentetur, sed a propria concupiscentia, Jac: I: 12.13.14.
Placuit Deo generare vos verbo veritatis, Jac: I: 18.
Appropinquate Deo, tum appropinquabit, Jac: IV: 8.
Emundate manus vestras, et purificate corda vestra, duplicis animi homines, Jac: IV: 8.
Qui scit bonum facere, et non facit, peccatum est, Jac: IV: 17.
Regenerati per Verbum vivens Dei, I Petr: I: 23.
Dominus est lapis vivus, ut tanquam lapides viventes aedificemini in domum spiritualem, I Petr: II: 3. [4.5.]
Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quia semen Ipsius in eo manet, I Joh: III: 9.10. Cap: V: 18.
Omnis qui credit quod Jesus sit Christus, ex Deo natus est, et omnis diligit Ipsum qui generavit, diligit eum qui natus est ex Illo, I Joh: V: 1.
Prospicite ut non perdamus, sed mercedem plenam accipiamus, II Joh: 8.
Omnis qui non manet in doctrina Christi, Deum non habet, qui manet, hic et Patrem et Filium habet, II Joh: 8.9.10.

87. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.5

Petite, et dabitur vobis, quaerite, et invenietis, pulsate, et aperietur vobis, Matth: VII: 7.8.
De Seminante etiam ita, qui super petrosa seminatus, hic est qui Verbum audit, et statim cum gaudio accipit illud, non habet [autem] radicem, [sed] temporarius est, Matth: XIII: 20.21. Marc: IV: 5.16. Luc: VIII: 13.
Jesus dixit ad discipulos, vos qui sequuti estis Me in regeneratione, Matth: XIX: 28.

88. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.6

Quod homo regeneretur sicut nascitur et adolescit, comparatur cum semine quod crescit successive ad spicam, Marc IV: 26 ad 29, tum cum grano sinapis, vers: 30 ad 32.
Quod nisi homo credat in Deum, Deus non potest ei dare fidem, et vicissim, confirmatur ex illis quae Dominus dicit, si credis, salvaberis, quodque non potuerit facere miracula in patria, quia non crediderunt, Marc: VI: 4.5. praeter pluries alibi, ubi de fide reciproca.
Dabitur illi qui habet, auferetur ab illo, qui non habet, quod putat se habere, Luc: VIII: 18, plura loca in margine; de his qui ex externo homine plura sciunt, et non tamen interni sunt.
Nemo videns retrorsum, dispositus est ad regnum Dei, Luc: IX: 62.
Qui non est Mecum, contra Me est, et qui non est congregans Mecum, dispergit, Luc: XI: 23. Matth: XII: 30.
Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, Joh: I: 12.13.
Ex plenitudine Ipsius omnes accipimus, Joh: I: 16.
Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, Joh: I: 29. qui baptizat spiritu sancto, vers: 33.
Exinde videbitis coelum se aperiens, et angelos [ascendentes] super Filium hominis, Joh: I: 52.
Quod homo regenerari debeat aqua et spiritu ut possit intrare in Regnum, Joh: III: 5.
Jesus dat aquam viventem, aqua illa fiet fons aquae salientis in vitam aeternam, Joh: IV: 10 ad 14.
Non vultis venire ad Me, dicit Jesus, ut vitam habeatis, Joh: V: 40.
Jesus dixit, in mundum veni ut non videntes videant, videntes vero caeci fiant, Joh: IX: 39. de caeco nato.
Quod Jesus sit pastor bonus, et quod oves audiant vocem Ipsius, et quod sit janua, Joh: X: 1 ad 17.27.28.
Quod mansuri sint in Christo, et Christus in illis, Joh: XV: 1 ad 6, vide charitas.

89. JUSTIFICATIO. REGENERATIO. ECCLESIA. SECTIO XIV.7

Ex Prophetis, vide etiam Redemptio.
Sic dixit Jehovah Factor tuus, et Formator tuus ab utero, quia effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam, effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super natos tuos, ut germinent in medio graminis, et sicut salices juxta rivos aquarum, Esaj: XLIV: 2.3.4.
Formavi te, sic dixit Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, Ego Jehovah faciens omnia, expandens coelos solus, et extendens terram a Me ipso, delebo sicut nubem praevaricationes tuas, et sicut nubem peccata tua, revertere ad Me, quia redemi te, Esaj: XLIV: [21.] 22.23.24.
Stillate coeli desuper, et nubes defluant justitia, aperiat se terra ut frucificent salutem, et justitia germinet una. Sic dixit Jehovah, Sanctus Israelis, et Formator ejus, Ego feci terram, et hominem super ea creavi, Ego, manus meae expanderunt coelos, et omni exercitui eorum praecepi, Esaj: XLV: 8.11.12.
Dixit Jehovah, Formator meus ab utero, Esaj: XLIX: 5.
Quod Regeneratio describatur per ossa arida, quae fiet in Nova Ecclesia, Ezech: XXXVII: 1 ad 15, tum etiam per duo ligna, Jehudae et Josephi, quae erunt in unum lignum, 15 ad 20, quod hoc fiat per Dominum, qui per Davidem ibi intelligitur, 24 ad 28.
Cor mundum crea in Me Deus, et spiritum firmum innova in medio mei, et spiritum sanctitatis ne aufer a Me, reduc mihi gaudium salutis tuae, spiritus spontaneus sustentet me, Psalm: LI: 12.13.14.
Propinquus Jehovah omnibus invocantibus Ipsum, et clamorem illorum audiet, Ps: CXLV: 18.19.

90. ARBITRIUM LIBERUM. SECTIO XV

[Vid. Vera christ. Relig. n. 466 – 500.]

91. IMPUTATIO. SECTIO XVI.

Vide Fides et opera, –imprimis judicium.
Unusquisque propriam mercedem accipiet juxta proprium laborem, I Cor: III: 8.


[Infernum, v. damnatio.]


92. [COELUM et SALVATIO]. SECTIO XVII.

Jesus post resurrectionem dixit discipulis quae de Regno Dei, Act: Ap: I: 3.
Sadducaei dicunt, non esse resurrectionem, neque angelum neque spiritum; Pharisaei autem confitentur ambo: Act: Ap: XXIII: 8.
Regnum Dei non est cibus et potus, sed justitia et pax et gaudium in spiritu sancto, quare quae pacis sunt, sectemur, et ea quae aedificationis, quae invicem, Rom: XIV: 17.18.19.
De resurrectione aliqua, I Cor: XV: 49 ad 53.

93. DAMNATIO ET INFERNUM. SECTIO XVIII.

Quod omnis scortator, aut immundus, aut avarus non habeat haereditatem in Regno Christi et Dei, Eph: V: 5.

94. REDEMPTIO. SECTIO XIX.1

Vide Judicium. Vid. Regeneratio.
Justificamur gratis gratia Ipsius per redemptionem, quae est in Christo Jesu; justitia Dei per fidem Jesu Christi in omnes, et super omnes qui crediderint, Rom: III: [22.] 24.25.
Justificari per legem, per opera, per fidem, vide Lex, opera, fides.
Ad hoc manifestatus est Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli, I Joh: III: 8.
Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicitur foras, Joh: XII: 31.
Paracletus arguet mundum de judicio, quod Princeps hujus mundi judicatus sit, Joh: XVI: [8.] 11.
Confidite, Ego vici mundum, Joh: XVI: 33. [34.]

95. REDEMPTIO. SECTIO XIX.2

Ex Prophetis.
Quemadmodum rugit Leo et juvenis leo super rapina sua, sic descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Sionis, et super colle ejus. Sicut aves volantes, sic proteget Jehovah Zebaoth Hierosolymam, protegendo, et eripiet, transiliendo atque liberabit, Esaj: XXXI: 4.5.
Ne timeto vermis Jacobi, moribundi Israelis, dictum Jehovae, et Redemptor tuus sanctus Israelis, ecce posui te tribulam tribulae recentis praeditae aculeis, tritures montes, et conteras, et colles sicut glumam ponas, disperges eos, ut ventus auferat eos, tu autem exultabis in Jehovah, in sancto Israelis gloriaberis Esaj: XLI: 14.15.16, de ultimo judicio et subjugatione infernorum. –Aperiam super clivis fluvios, et medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum, dabo in deserto cedrum Schittae, ut videant et cognoscant et attendant, et intelligant una, quod manus Jehovae fecerit hoc, et Sanctus Israelis creaverit hoc: Esaj: XLI: 18.19.20. de nova Ecclesia et de intellectu veri, post illud tempus.
Jehovah sicut Heros exibit, sicut vir bellorum excitabit zelum, vociferabitur etiamque clamabit, super hostes suos invalescet, Esaj: XLII: 13.

96. REDEMPTIO. SECTIO XIX.3

Sic dixit Jehovah Creator tuus, o Jacob, et Formator tuus, o Israel, ne timeto, nam redemi te, et vocavi nomine tuo, Mihi tu, Esaj: XLIII: 1.
Ego Jehovah Deus tuus, Sanctus Israelis Salvator tuus, Esaj: XLIII: 3.
Ego, Ego Jehovah, et non praeter Me Salvator, Esaj: XLIII: 11.
Sic dixit Jehovah Redemptor vester Sanctus Israelis, Esaj: XLIII: 14.
Ego Jehovah Sanctus vester, Creator Israelis Rex vester, Esaj: XLIII: 15.
Populus, quem formavi Mihi, laudem meam enarrabunt, Esaj: XLIII: 21.
Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego Primus et Ego Novissimus, et praeter Me non Deus, Esaj: XLIV: 6.
Personate montes cantu, quia Redemit Jehovah Jacobum, et in Israele gloriosum Se exhibuit. Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, Ego Jehovah faciens omnia, expandens coelos solus, extendens terram a Me Ipso, Esaj: XLIV: 23.24.
Delebo sicut nubem praevaricationes tuas, et sicut nubem peccata tua, revertere ad Me quia Redemi te, Esaj: XLIV: 22.
Tantummodo inter te Deus, et non praeterea, profecto Tu Deus occultus, Deus Israelis Salvator. Israel salvatus est per Jehovam Salute aeternitatum, nec pudore afficientur usque in aeternitates aeternitatis, Esaj: XLV: 14.16.17.
Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me, Deus justus, et Salvator non praeter Me; respicite ad Me, ut salvemini omnes fines terrae, quia Ego Deus, et non praeterea, Esaj: XLV: 21.22.
Redemptorem nostrum quod attinet, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Sanctus Israelis, Esaj: XLVII: 4.
Sic dixit Jehovah Redemptor tuus Sanctus Israelis, Ego Jehovah Deus tuus, docens te ut proficias, ducens te in viam quam eas; utinam auscultasses praeceptis meis, futura enim fuisset sicut fluvius pax tua, et justitia tua sicut fluctus maris,
Esaj: XLVIII: 17.18.

97. REDEMPTIO. SECTIO XIX.4

Audiri facite hoc, proferte id usque ad extremitatem terrae, Redemit Jehovah servum suum Jacobum; tum non sitient; in vastitatibus ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis, dum findet petram ut effluant aquae, Esaj: XLVIII: 20.21.
Sic dixit Jehovah Redemtor Israelis, Sanctus ejus, Esaj: XLIX: 7.
Ut sciant omnis caro, quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus fortis Jacobi, Esaj: XLIX: 26.
Dixit Jehovah, num abbreviando abbreviata est manus mea, ut non sit Redemptio, aut num non in Me virtus ad eripiendum, vestio coelos atrore, et saccum facio velamen eorum, Esaj: L: 2.3. Redemptio est eripere bonos a malis, et separare malos a bonis, alioquin mali perderent bonos.
Nonne Tu qui posuit profunditatem maris viam ut transirent Redempti. Sic Redempti Jehovae revertentur, venientque Zionem cantu, ita ut gaudium aeternitatis super capite eorum, laetitia et gaudium assequantur, fugiant tristitia et gemitus, Esaj: LI: 10.11. Redemtio est repraesentata per transitum Aegyptiorum in filios Israelis per mare Suph.
Gratis venditi estis, ideo non per argentum redimemini, Esaj: LII: 9.
Personate, cantate simul, vastitates Hierosolymae, quia consolatus est Jehovah populum suum, redemit Hierosolymam, Esaj: LII: 9.
Jehovah Zebaoth nomen ejus, et Redemptor tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae vocabitur, Esaj: LIV: 5.
Cum misericordia aeternitatis miserebor tui, dixit Redemptor tuus Jehovah, Esaj: LIV: 8.
Tunc veniet Zioni Redemptor, Esaj: LIX: 20; agitur de pugna Domini cum infernis a vers: 16 ad 19.
Ut scias quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemtor tuus potens Jacobi, Esaj: LX: 16.
[NB.] Vocabunt illos populus Sanctitatis, Redempti Jehovae, Esaj: LXII: 12, de nova Hierosolyma seu Ecclesia, in toto Capite.
Pugna Domini cum Infernis et sic ultimum judicium super malos qui vastaverunt Ecclesiam, et sic redemptio, describitur apud Esajam Cap: LXIII: 1 ad 10: quare ibi dicitur, nam dies vindictae in corde meo, et annus redemptorum meorum venerat, vers: 4; et de redemptis, certe populus meus illi, ideo factus est illis in Salvatorem, tum, Angelus facierum Jehovae liberavit eos, ob amorem suum redemit eos, et portavit eos omnibus diebus aeternitatis, vers: 8.9. Hic manifestum quod redemptio sit subjugare inferna, pugnando cum illis, et sic salvandi fideles, ex quibus novum coelum et nova Ecclesia.
Tu Pater noster, Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo nomen [tuum], Esaj: LXIII: 16.

98. REDEMPTIO. SECTIO XIX.5

Liberabo te e manu malorum, et redimam te e manu violentorum, Jerem: XV: 21.
Jehovah congregabit Israelem, et custodiet eum, sicut pastor gregem suum, quia redemit Jehovah Jacobum, et liberavit eum e manu fortioris illo, Jerem: XXXI: 10.11: in toto illo Capite et quoque Cap: XXXIII. agitur de Redemptione et liberatione hominum Ecclesiae, in prioribus autem a Capite 1(mo) ad hoc de vastatione Ecclesiae.
Ecce dies venientes quibus pangam novum foedus, non sicut foedus quod pepigi, quia irritum fecerunt foedus hoc, sed hoc foedus quod pangam post dies hos, dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam, eroque iis in Deum et ipsi erunt mihi in populum, neque docebunt vir socium suum aut vir fratrem suum, cognoscite Jehovam, omnes enim cognoscent Me a minimo eorum usque ad maximum eorum, Jerem: XXXI: 31.32.33.34.38. seq: haec de Nova Ecclesia post redemptionem.
[NB.] Dies illa Adonajo Jehovih Zebaoth dies ultionis ut vindictam sumat de hostibus, Jerem: XLVI: 10.
[NB.] Quia dies exitii veniet super Aegyptum, tempus visitationis eorum, Jerem: XLVI: 21.
[NB.] Redemtor eorum fortis, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, Jerem. L: 34.
[NB.] De die visitationis super Babelem, qua vindicta sumenda sit super eum, Jerem: L: 18.27.28.31.
[NB.] Tempus vindictae Jehovae, et retributionis, Jer: LI: 6.
[NB.] Jehovah Zebaoth formator omnium et baculi haereditatis Ipsius per quem judicium faciet, Jer: LI: 19 ad 23.
[NB.] Vocatur etiam tempus messis Jehovae Zebaoth Dei Israelis, Jerem: LI: 33.
[NB.] Dies vindictae Jehovae, vindictae Templi Ipsius, Jer: LI: 11.
[NB.] Dies quibus visitabit super Babelem, Jer: LI: 44.47.52.
[NB.] Vocatur dies mali, Jer: LI: 2.

99. REDEMPTIO. SECTIO XIX.6

[NB.] De ultimo judicio, Ezech: VII: 2 ad 12, vide desolatio.
[NB.] Dies tumultus, Ezech: VII: 7. dies irae, vers: 19.
[NB.] Visitationes urbis appropinquant, Ezech: VIII: 18. [IX: 1.]
[NB.] Stare in bello in die Jehovae, Ezech: XIII: 5.
Quod Jehovah redemerit illos, et tamen divagati sint. Hosch: VII: 13.
Ego Jehovah Deus tuus, Deum praeter Me non agnosces, et Salvator non praeter Me, Hosch: XIII: 4.
E manu inferni redimam illos, a morte liberabo eos, ero pestes tuae o mors, ero exitium tuum Inferne, Hosch: XIII: 14.
Ibi liberaberis, ibi redimet te Jehovah e manu hostium tuorum, Mich: IV: 10.
Ascendere Te feci e terra Aegypti, et e domo servitutis redemi te, Mich: VI: 4.
Congregabo eos, quia redimam illos, Zach: X: 8.

100. REDEMPTIO. SECTIO XIX.7

Jehovah Petra mea, et Redemptor mi, Psalm: XIX: 15.
Sit meditatio cordis mei coram Te, o Jehovah Petra mea et Redemptor mi, Ps: XIX: 15.
Jehovah redime [me,] et miserere mei, Ps: XXVI: 11.
Redemisti me Jehovah, Deus veritatis, Ps: XXXI: 6.
Redimet Jehovah animam servorum suorum, Psalm: XXXIV: 23.
Surge in auxilium nobis, redime nos propter misericordiam tuam, Ps: XLIV: 27.
Frater non redimendo redimet virum; verum Deus redimet animam meam e manu Inferni, Ps: XLIX: 8.16.
Jehovah redimet cum pace animam meam, Ps: LV: 19.
Jehovah appropinqua ad animam meam, libera eam, ab inimicis meis redime me, Ps: LXIX: 19.
Canam Tibi, et anima [mea,] quam redemisti, Ps: LXXI: 23.
Redemisti Tribum haereditatis tuae, Ps: LXXIV: 2.
Redemisti brachio populum tuum, Ps: LXXVII: 16, ibi in sequentibus agitur de judicio super malos.
Non recordati sunt quod Deus Petra illorum, et Deus excelsus Redemptor eorum, Psalm: LXXVIII: 35.
Jehovah qui redimit a fovea vitam tuam, Ps: CIII: 4.
Redemit eos e manu hostis, Ps: CVI; ibi de Aegyptiorum interitu in mari Suph.
Redempti Jehovae quos redemit e manu hostis, Psalm: CVII: 2.
Jehovah redemtionem misit populo suo, Ps: CXI: 9.
Speret Israel super Jehovah, quia cum Ipso plurimum redemptionis, et Ille redimet Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus, Ps: CXXX: 7.8.
Porro de Redemptione ex Prophetis, vide Regeneratio.

101. PECCATUM, ETIAM ORIGINALE. SECTIO XX.

Apostoli praescripserunt, ut desisterent ab idolothytis, sanguine, suffocato et scortatione, Act: Ap: XV: 20.29, per 4 illa significantur falsa mali et falsificata. Similiter Cap: XXI: 25.
Enumerantur plura flagitia et peccata, in quibus illi qui Deum non agnoverunt, et in illum [non] crediderunt, pleni sunt, Rom: I: 28 ad 32.
Non est justus ne quidem unus, non est intelligens, non quaerens Deum, omnes declinarunt, simul inutiles facti sunt, non est faciens bonitatem, non est usque ad unum, Rom: III: 10.11.12. seq:
Mortui vocantur, qui in peccatis, Rom: V: 17. VI: 2.10.11.12. 13. VII: 10.
Enumerantur peccata, I Cor: VI: 9.10.
Opera carnis enumerantur, Gal: V: 19 ad. 21. I ad Tim: I: 9.10.
Mortui in peccatis, Ephes: II: 1.5. Expergiscere, surge ex mortuis, Eph: V: 14. Col: II: 13.
Mortui estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, Col: III: 3.
Quod exuerent omnia immunda, et veterem hominem, et induerent novum, Col: III: 5 ad 10.12.
Avaritia radix omnium malorum, I ad Tim: VI: 9.10.
Deum profitentur nosse, operibus tamen abnegant, ad Tit: I: 16.
Poenitentia ab operibus mortuis, ad Hebr: VI: 1. IX: 14.
Ut judicet vivos et mortuos, I Petr: IV: 5.6.
Vigilate, quia diabolus sicut Leo rugiens circumit, I Petr: V: 8.
Quod mortuus sit, et quod moribunda stabilienda sint, Apoc: III: 1.2.
Judicati sunt mortui, Apoc: XX: 12.13.
Mala a Domino enumerata exeuntia ab homine, Marc: VII: 21.22.