- [VOLUMINIS PRIMI, liminarium sectio secunda, continens reconstructionem, ex indicis materiis et Bathae Fragmento a, rerum, quae continebantur in paragraphis amissis Experientiarum Spiritualium 1 ad 148b] {1}
@1 vide praefationem hujus voluminis sub capite “The `missing numbers'”$
Quod spiritus sint modo organa seu instrumenta vitae, usibus tamen inservientes, n. 1.
[Organa]
Quod spiritus sint modo organa seu instrumenta vitae usibus inservientes, n. 1.
[Spiritus]
- Quod spiritus sint servitia, quo interiores mali, eo insaniores; cui usui inserviunt, n. 2.
[Organa]
Quod spiritus sint servitia, mali quo interiores, eo insaniores: cui usui inserviunt, n. 2.
[Spiritus] - Quod spiritus adplicati homini adproprient sibi ejus scientias et memoriam, ex quibus putant se eundem hominem esse; sed quod quisque eorum sua cupiditate polleat, quia natura, et hominis cupiditates non sibi adpropriare possit, n. 3, 6.
[Scientia]
Quod spiritus adplicati homini adproprient sibi ejus scientias et memoriam, ex quibus putant se hominem esse; sed quisque suis cupiditatibus polleat {1}, ita natura, et quod hominis cupiditates non ita adpropriare sibi possint {2}, n. 3, 6. [Memoria]
Quod spiritus adplicati homini adproprient sibi ejus scientias, et memoriam, ex quibus putant se eundem hominem esse; sed quod quisque sua cupiditate polleat, ita natura, et hominis cupiditates non sibi adpropriet, n. 3.
[Spiritus]
Quod spiritus adplicati homini adproprient sibi ejus scientias et memoriam, ex quibus putant se hominem eundem esse; sed quisque sua cupiditate pollet seu natura, et hominis naturam inde adpropriare sibi nequit, n. 3, 6.
[Homo]
Quod spiritus applicati homini adproprient sibi ejus scientias et memoriam, ex quibus putant se eundem hominem esse; sed quisque sua cupiditate, seu natura inde, pollet, et hominis naturam sibi adpropriare nequit, n. 3.
[Natura, Naturale]
@1 ms. polleant sed vide annotationem 3 infra$
@2 in ms. possint in possit emendatum (a) sic vocato a civitate anglica, antiquitus ut Aquae Sulis nota, ubi fragmentum auctoris manuscripti inventum est; vide praefationem hujus voluminis sub capite The `Bath Fragment'”$ - Quod spiritus induant personam ejus, quem homo adorat, et dicant se eum esse, quia sub persona eorum volunt adorari: et quod imprimis audire velint spiritus sanctus, n. 4. [Sanctum]
Quod spiritus induant personam quem homo adorat, et dicant se eum esse; quia sub persona eorum volunt adorari, n. 4. Quod imprimis audire velint spiritus sanctus, n. 4.
[Spiritus]
Quod spiritus induant personam ejus, quem homo adorat, et dicant se eum esse, quia sub persona aliorum volunt adorari, n. 4. [Dii]
Quod spiritus induant personam, quam homo adorat, et dicant se eum esse, quia sub persona ejus volunt adorari, n. 4.
[Deus]
- De repraesentatione variorum in tellure, apud spiritus, oriunda ab iis, quae visa sunt, dum vixerunt, in corpore, n. 5. [Repraesentatio]
- [Vide 3 ad Scientia; Memoria; Homo.]
Quod spiritus induant hominis scientias et memoriam, putantes quod eorum sint: nec influant in ideas hominis nisi per
affectiones, ex quibus fluunt ideae cogitationis, n. 6. [Spiritus]
Quod [spiritus adplicati homini] influant in ideas hominum per affectiones, ex quibus ideae cogitationis, n. 6. [Scientia] - Quod spiritus somnia inducant, et cum dormit homo, similiter somnient, n. 7.
[Somnium, Somnus]
7a. Quae in somnio visa, et repraesentata, quod percepta in somnio, sed inexpressibilia in vigilia, qualia, et unde, n. 7a. [Somnium, Somnus]
- Quod somnia ab angelis, sint prorsus alia, pulchra, jucunda, informantia, praedicentia, n. 8.
[Somnium, Somnus] - De Salomone, qualis, et ejus sapientia, n. 9. [Salomo] {1} Salomo qualis, et ejus sapientia, n. 9.
[Sapientia]
@1 cf [68a]$ - De Loquela et conversatione cum spiritibus, varia, n. 10. [Conversari, Conversatio = Loqui, Loquela = Spiritus]
- Quod nulla permissio, nisi ob finem bonum, n.11. [Permissio]
- Quod species permissionis appareat apud spiritus, etiam malos, n. 12, 15.
[Permissio]
[Vide etiam 15.] - Quod mihi data copia quasi permittendi, varie, n. 13. [Permissio]
14.
- [Vide 12.]
Quod permissio fiat per mediationes plures, n. 15, 16. [Angelus = Dominus]
Quod permissio fiat per mediationes multas, n. 15, 16. [Mediatio = Permissio = Veritas]
[Vide etiam 16.]
- [Vide 15.]
Vera autem a Domino immediate influunt, tametsi per angelos, n. 16.
[Angelus Dominus Mediatio Veritas]
- Communicatio cum spiritibus per cogitationem interiorem, n. 17.
[Cogitare, Cogitatio = Interiora]
Quod spiritus perturbetur, qui in tentamine mali est, per intuitionem in eum, n. 17.
[Spiritus] - Quod spiritus loquantur libenter cum homine, modo non reflectat super naturam eorum 1 : nec tolerant, quod spiritus aliunde venientes cum homine loquantur; quod unus non sciat praesentiam alterius: cum non loquela cum iis, quod non sciant aliter, quam quod homines sint, n. 18. [Spiritus]
Quod spiritus libenter loquantur cum homine, modo non reflectatur super naturam eorum. Indignantur, si spiritus aliunde venientes, cum homine loquantur. Quod unus non novit praesentiam alterius. Cum non loquela cum iis, non sciunt aliter, quam quod homines sint, n. 18.
[Loqui, Loquela]
Quod [spiritus adplicati homini] libenter cum homine loquantur, modo non reflectatur super naturam eorum, n. 18. [Natura, Naturale]
1 ms. ejus
Spiritus cum non loquela cum iis, non sciunt aliter, quam quod homines sint, n. 18.
[Homo]
- Quod Spiritus proximi non intellexerint, nec intelligant hodie, sensum interiorem Verbi Domini, proinde nec olim prophetae, n. 19. Quod per repraesentationes exprimantur, quae abdita continent, n. 19. Vide propheta.
[Interiora]
Quod per repraesentationes exprimantur, quae abdita sunt: et quod spiritus proximi non intelligant, nec intellexerint, olim, sensum interiorem Verbi Domini; proinde nec prophetae, n. 19.
[Propheta]
Quod per repraesentationes exprimantur, quae abdita continent; et quod spiritus proximi non intelligant, nec intellexerint sensum interiorem Verbi Domini, proinde nec prophetae, n. 19.
[Verbum] - In supplicatione orationis Domini, quod triplex sensus perceptus, sicut triplex vita, n. 20.
[Oratio = Vita] - Quod spiritus naturales putent se homines esse corpore praeditos, et sic volunt hominem intelligi; at quod corpus non faciat hominem, sed mens, seu intellectus et voluntas; ita quod spiritus boni et angeli sint homines, n. 21.
[Spiritus]
Quod spiritus naturales putent se homines esse corpore praeditos, et sic volunt hominem intelligi; at quod corpus non faciat hominem, sed mens, seu intellectus et voluntas; et quod spiritus boni et angeli sic homines sint, n. 21.
[Homo]
Quod spiritus naturales putent se homines esse corpore praeditos, sic volunt hominem intelligi: at quod corpus non faciat hominem, sed mens, seu intellectus et voluntas; quare spiritus boni et angeli sunt homines, n. 21.
[Corpus]
Spiritus naturales putant se homines esse corpore praeditos, sic volunt hominem intelligi: at corpus non facit hominem, sed mens, ejus intellectus et voluntas; quare spiritus boni et angeli sunt homines, n. 21.
[Intellectus, Intelligere]
Spiritus naturales putant se homines esse corpore praeditos, sic volunt homines intelligi; at corpus non facit hominem, sed mens, ejus intellectus et voluntas, ita spiritus boni et angeli sunt homines, n. 21.
[Voluntas]
Spiritus naturales putant se homines esse corpore praeditos, ita volunt hominem intelligi: at corpus non facit hominem, sed mens, seu intellectus et voluntas, ita spiritus boni et angeli sunt homines, n. 21.
[Mens] - Quod mens humana nulla sit, cum nascitur, sed quod formetur a mundanis, quare necessario reformanda, ut sit spiritualis, n. 22.
[Mens = Regeneratio = Spiritualia] - Quod spiritus teneantur cum varietate multa in vinculis, et nesciant, quod teneantur, cumque iis remittitur, putant quod ex suamet potentia agant, nec sciunt, quomodo tenentur in vinculis, n. 23.
[Vinculum]
Quod spiritus multa varietate teneantur in vinculis, cumque iis remittitur, putant quod ex suamet potentia agant, n. 23. [Potentia, Potestas]
Quod spiritus a me ducti sunt, loqui, ut non scirent aliter, ac quod ex se, n. 23.
[Loqui, Loquela]
Loquuntur et agunt [spiritus] secundum suam naturam, n.23. [Natura, Naturale]
De Permissione, n. 23.
[Permissio]
- Quod insaniant spiritus, dum ex phantasia sua cogitant, loquuntur et agunt, et quod in insania ponant intelligentiam et sapientiam, n. 24.
[Insania = Sapientia]
Quod insaniant spiritus cum ex phantasia sua cogitant loquuntur et agunt, et in insania ponant intelligentiam et sapientiam, n. 24.
[Phantasia] - Quod sapientia sit, spectare et tendere ad fines, qui sunt Regni Domini, ita quod Dominus sit Solus Sapientia, n. 25. Quod fines illuc tendentes sint indefiniti, sibi mutuo subordinati, n. 25.
[Finis = Regnum]
Quod Sapientia sit spectare et tendere ad fines, qui sunt Regni Domini, ita quod Dominus Solus Sapientia, n. 25.
[Dominus = Sapientia]
[ad Sapientia:] Vide finis.
- Quod anima hominis sit finis; si in naturam spectat et tendit, est anima naturalis, n. 26.
[Anima = Finis = Naturale, Naturalia] - {1} Quod spiritus mali multo insaniores sunt bestiis, quia media ratione agunt contra ordinem, n. 27.
[Bestia = Insania = Ordo]
[Vide 39, 40 ad Regeneratio; Societas.]
@1 huc refertur fortasse in [l8a]; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers,’ locum 1$ - {1} De spiritibus interioribus, qui sunt fidei intellectualis; quod non patiantur vocari organa vitae: quod intellecti per Gad, n. 28.
[Fides]
De spiritibus interioribus, qui sunt fidei intellectualis, quod non patiantur se vocari organa vitae; intellecti per Gad, n. 28.
[Organa]
De spiritibus interioribus intellectis per Gad, qui fidei intellectualis sunt, nec patiantur se vocari organa vitae, n. 28. [Gad]
@1 huc fortasse refertur in annotatione in auctoris copia Bibliae Schmidianae, cujus reproductionem videas in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers,’ locum 17$
- {1} Quod spiritus mali, qui non in ordine vivunt, etiam per eos produci possint delitiae, sic quod sint delitiae regis, seu Ascher, n. 29.
[Spiritus]
Quod per spiritus malos, qui non in ordine vivunt, etiam delitiae produci queant, ut sint delitiae regis, seu Ascher, n. 29. [Jucunditas]
Quod per spiritus, qui non in ordine vivunt, etiam delitiae produci queant, sic quod sint delitiae regis, seu Ascher, n. 29. [Ascher]
Quod ne minimum quidem cogitare potuerim, quam quod influxit a Domino, n. 29.
[Cogitatio, Cogitare]
Quod ne minimum quidem cogitare potuerim, quod non influxerit {2} a Domino, n. 29.
[Influxus]
[BATHAE FRAGMENTUM] {3}
Angeli quoque distincti sunt in coelos, secundum fidei
intellectualis varietates, sic qui regunt cogitationes interiores humanas, nam homo circum se quoddam coelum habet interius ac intimius, etiam intimum, per Divinam Dei Messiae misericordiam cum illis, qui erant in coelo intellectuali, aliquamdiu {4} quoque communicare cogitationes ad vivum, seu per cogitationes cum iis commercium habere licuit, et mediis aliis, cum iis loqui; imo dabatur cogitationes meas purificare eo usque, ut ii immediate tangerentur, qui essent in coelo intellectualis fidei; tunc observatum est, quod ii essent qui per Gadem in intimiori sensu intelliguntur, nam tametsi sciunt, et sic possunt credere, quod Deus Messias per Spiritum Sanctum, Solus eos regat, et quod solum potentia [iis] dum immediate excitabantur, usque emoti sunt, et primum aliquas turbas excitare voluerunt, sed post aliquam contentionem mecum acquieverunt; praeterea etiam hodie per Divinam Dei Messiae misericordiam, ad vivum experiri licuit, quod spiritus, tametsi mali, qui nempe in ordine inverso sunt etiam delitias Regis possint dare [Gen. XLIX: 20], qui dum in eo statu sunt, per Ascherem in sensu exteriori intelliguntur, nam erant in statu, ut jucunditates facerent{5}, convenientes, obsequia praestando interiori coelo, seu interiori homini, haec sunt, quae arcana sunt, et de quibus plura dici potuissent, 1747, die 8 Febr.: quo die de benedictionibus filiorum Jacobi, Genes. Cap. XLIX, aliquid in margine annotare licuit. {6}
@1 vide annotationem 2 mox supra$
@2 sic ms.$
@3 cf 28, 29 supra; vide praefationem hujus voluminis sub capite “The `Bath Fragment'”$
@4 in ms. sub aliqu[ ] (exitu abscisso) apparet diu$
@5 imperfectum in ms.; forte legendum foverent$
@6 transcriptio harum annotationum marginalium in Swedenborgii copia Bibliae Schmidianae videatur in appendice $
- Quod loquelae varietates manifestaverint, quinam fuerint, et ubi, n. 30.
[Loqui, Loquela]
Quod loquelae varietates manifestent, quinam fuerunt et sunt, n. 30.
[Spiritus]
30a. Quod pugnae visae, sicut ultimi judicii, p. 11 {1}: n. 30a. [Pugna]
[Vide etiam 32-35.]
@1 paginae amissae continentes 1 ad l48b ab auctore ab 1 ad 63 numeratae erant; vide praefationem hujus voluminis sub capite “The `missing numbers'”$
- Cum Apostolis, quod per eos, sicut per Tribus, significentur essentialia fidei seu Ecclesiae: quod non sessuri super sellis, et judicaturi universum [Matth. XIX: 28, Luc. XXII: 30]: quod synedrium forment, n. 31.
[Apostoli]
Cum Apostolis, quod per eos, sicut per Tribus, significentur Essentialia fidei, seu Ecclesiae, n. 31.
[Ecclesia = Fides = Tribus]
Cum Apostolis, quod non sessuri super sellis, et judicaturi universum, n. 31.
[Judicium] - Effigies ultimi judicii secundum ea, quae in Apocalypsi, quod dejicientur in terram [cf XII: 9]; et quomodo dejectio tunc: [n. 32, 33, 34, 35]
[Judicium]
[ Vide etiam 33-35.] - [Vide 32.]
Quod dejecti e coelo dolosi, n. 33.
[Dolus]
qui dejecti, quod dolosi, n. 32, 33, 34, 35. Vide etiam ibi pag. 11 {1}: n. 30a.
[Judicium]
@1 vide annotationem nostram ad 30a$ - [Vide 32-33.]
- [Vide 32-33.]
36.
- [, 38] Quod Regeneratio se habeat in omni particulari, sicut in communi, in Ecclesia, in mundo spirituum, in coelo, quod 1 sit pugna continua internorum cum externis, ita angelorum Domini cum spiritibus, qui externa hominis regunt. Et hoc cum omni varietate secundum naturam cujusvis hominis, et secundum status, n. 37, 38. [Regeneratio]
Quod regeneratio se habeat in omni particulari, sicut in communi, nempe in Ecclesia, mundo spirituum, coelo, quo pugna continua internorum sit cum exterioribus, ita angelorum cum spiritibus, qui externa regunt: et hoc cur omni varietate secundum naturam cujusvis hominis, in variis statibus, n. 37, 38, vide etiam Tentatio.
[Pugna]
@1 ms. coelo; quod$ - [Vide 37.]
- [, 40] {1} Quod homo vilior bestia, non novit ex se leges ordinis et societatis, sed eas addiscet, et tunc arripit falsa pro veri: secus ac bestiae, quare regenerandus, n. 39, 40, tum, n. 27 [Regeneratio]
Quod homo vilior bestia, non novit ex se leges ordinis et societatis, sed eas addiscet, et tunc falsa pro veris arripit, secus ac bestia, quare regenerandus, n. 39, 40, tum n. 27 [Societas]
Quod homo vilior bestia, non novit ex se leges ordinis et societatis, sed eas addiscet, et falsa pro veris arripit, secus ac bestiae; quare regenerandus, n. 39, 40.
[Bestia]
Quod homo vilior bestia, non novit ex se leges ordinis et societatis, sed eas addiscet, et falsa pro veris eligit, secus ac bestiae, quare regenerandus, n. 39, 40.
[Ordo]
[Vide etiam 27.]
@1 huc fortasse refertur in [141a]; ut et in Explicalione III 3333. ubi dicitur:
Quod hominem attinet, ei soti apparet [Lex] non inscripta, nam nascitur vilior bruto: vide infra ad calcem hujus tomi ; vide etiam in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers,'” loca 10, 12$
- [Vide 39.]
- Quid Pax, et quod indefinita insint Paci; cui tranquillitas correspondet, n. 41.
[Pax] - Quod cognitiones ex Verbo, praeparent viam fidei, et quid caeteroquin efficiant, n. 42.
[Cognitiones = Verbum]
43.
- [, 45, 46] Quod interiora Verbi sint pulcherrima, exteriora vero quandoque deformia: quod comparative constare potest ex hominis interna et externa effigie, structura et forma: tum illustrari a projectionibus opticis, n. 44, 45, 46.
[Verbum]
Quod interiora Verbi sint pulcherrima, n. 44, 45, 46, vide Verbum.
[Interiora] - [Vide 44.]
- [Vide 44.]
- {1} Quod homini datum sit, imperare malis spiritibus, non ab iis imperari, n. 47, 48, 50.
[Homo = Spiritus]
@1 huc fortasse refertur in annotatione in auctoris copia Bibliae Schmidianae, cujus reproductionem videas in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers.'” locum 14$ - [Vide 47.]
Quod spiritus et genii regant rationem hominis per
affectiones, n. 48.
[Affectio Intellectus Ratio, Rationale Spiritus] [ad Ratio, Rationale:] Vide etiam Intellectus.
49.
- [Vide 47.]
- Loquutus de corporibus angelorum, qua forma, n. 5 l. [Corpus]
- Quid Regnum Domini apud hominem, quod determinetur affectio et intuitio per fidem in Dominum, inde salus, n. 52.
[Regnum]
Quid Regnum Dei penes hominem; quod determinetur
intuitio et affectio per fidem in Dominum, inde salus, n. 5 [Salus, Salvator]
Quid regnum Domini apud hominem, quod determinetur affectio et intuitio per fidem in Dominum, 52.
[Fides] - Quid regnum diaboli, quod determinetur intuitio in se tunc si extra se, reflectitur in se, inde mors, n. 53.
[Amor]
Quid regnum diaboli, quod determinetur intuitio in se tunc cum extra se, reflectitur in se, inde mors, n. 53.
[Diabolus = Mori, Mortuus]
Quid regnum diaboli, quod determinetur intuitio in se cum extra se, reflectatur in se, inde mors, n. 53.
[Regnum] - {1} Propositio ad spiritus, num Genii aliquid possint contra quod cupiunt; nam se velle dicunt quod cupiunt responsum, quod non possint, n. 54. [Cupiditas Potentia, Potestas Voluntas] [ad Cupiditas:] Vide etiam Amor, Affectio, Voluntas [ad Voluntas:] vide etiam Amor, Affectio, Cupiditas
Propositio ad spiritus, num Purus Amor possit velle quam omnium salutem, responsum, quod Purus Amor sit Qui Solus vult, et quod omnium Salus sit, quam vult, n. 5
[Salus, Salvator = Voluntas]
[ad Voluntas:] Vide etiam Libertas.
Propositio ad spiritus, num purus amor aliquid possit velle, quam omnium salutem, responsum, quod Purus Amor sit, Qui vult, et quod omnium salus sit, quam vult, 54.
[Amor]
@1 huc fortasse refertur in Expticatione III 3200. ubi legitur: Sed purus amor nusquam potest, quam velle salvare universum genus humanum ac tutari ab insultu diaboli; nam hoc necessario fluit puro amore, secundum propositionem hodie ad quosdam angelos, qui non boni erant, et tamen ex veritate respondere cogebantur, vide infra signum .;
vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers.'” locum 11$
- Species visionis in statu quasi vigiliae, qui status mihi prius ignotus, forte talis visio fuit prophetarum: quid videbam, n. 55.
[Propheta]
Species visionis in statu quasi vigiliae, qui status mihi prius ignotus: forte talis visio erat prophetarum; quid videbam, n. 55.
[Videre, Visio] - Quod in via bis ambulaverim in visione vigili, quod simile quod legitur de Stephano, quod actus spiritu [Acta VII: 55-56], n. 56.
[Videre, Visio]
Quod ambulaverim bis in via, in spiritu, forte ut legitur de Stephano, n. 56.
[Spiritus]
Quod in visione vigili, ambulaverim bis in via, in spiritu, n. 56.
[Via] - Quid pax; reflexio super pacem, et quae illam perturbant, n. 57.
[Pax] - Spiritus curiose omnia scire volunt, quare etiam {1} curiose excitant omnia et singula, quae in hominis memoria sunt, cui non resisti potest, n. 58.
[Curiositas = Homo = Memoria]
Quod spiritus se putent prorsus homines esse, n. 58. [Homo = Spiritus]
Spiritus mali non volunt bene dici de bonis: nec praesentiam bonorum volunt: nec norunt praesentiam alius spiritus, n. 58 ad marg. Spiritus indigne ferunt, quod regantur ab homine, n. 58 in marg.
[Spiritus]
Spiritus indigne ferunt, quod ab homine regantur, n. 58 ad marg.
[Homo]
Spiritus mali non revelari quicquam de se volunt, n. 58 ad marg.
[Spiritus]
@1 ms. [ad Curtositas:] etjam$ - Spiritus libenter evocant, quae naturali eorum genio congruunt, n. 59. Spiritus separari volunt, cum contraria eorum naturae offendunt, n. 59.
[Natura, Naturalia]
Spiritus libenter evocant, quae naturali eorum genio congruunt, n. 59. Separari volunt, ubi contraria eorum naturae offendunt, n. 59.
[Spiritus] - Quod Veritas sit, quicquid spectat Regnum Domini, ita veritates sunt omnia media, quae illuc ducunt: quoad media, quod circumstantiae varient rem, n. 60.
[Regnum]
Quod veritas sit, quicquid spectat et ducit ad Regnum Domini: ita omnia media, quae illuc tendunt: quoad media, circumstantiae variant rem, n. 60.
[Circumstantia]
Quod veritas sit, quicquid spectat Regnum Domini: ita omnia media, quae illuc spectant et ducunt: sed quoad media,
circumstantiae variant rem, n. 60.
[Veritas] - Spiritus quidam ex idea remanente subito negans
resurrectionem, n. 61.
[Resurrectio] - Quod omnes et omnia in mundo et in coelo, sint causae instrumentales, cum indefinita varietate, ad finem primum et ultimum, h.e. {1} ad Regnum Domini, ita propter
Dominum, n. 62.
[Finis = Regnum]
Quod omnia et omnes in mundo et in coelo, sint causae instrumentales, cum indefinita varietate, ad finem primum et ultimum, h.e. ad Regnum Domini, ita propter Dominum, n. 62. [Dominus]
@1 ms. [ad Regnum:] ho est,$ - {1} Quod Abrahami infidelitas transplantata in Jacobum et ejus posteritatem, n. 63.
[Abrahamus = Jacobus]
@1 huc fortasse refertur in annotationibus in aucioris copia Bibliae Schmidianae, quarum reproductiones videas in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers.'” loca 15, 16$ - Quam varie influunt spiritus per affectiones et cogitationes in hominem, ab affectione in cogitationem, et vicissim, n. 64. [Affectio]
- Quam varie influunt spiritus per affectiones et cogitationes in hominem, ab affectione in cogitationem, et vicissim: {1} aliter in loquela cum hominibus, n. 65. [Cogitatio, Cogitare = Loqui, Loquela]
Aliter in loquela cum hominibus, n. 65. [Affectio]
@1 pertinens fortasse ad 64, quod vide$ - 1 Lamentatio mea de tentationibus, n. 66. [Tentatio] 3 huc fortasse refertur in [133a] et [375a]; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers,'” loca 9, 13
- Quod Dominus regat universum, constare posse a regimine omnium in corpore a mentibus subordinatis; tum a formatione arboris et plantae a semine, n. 67.
[Dominus Universum] - Spiritus apud me, qui nesciebant, quod loqui possem cum spiritibus, iis placuit, quod spiritus hominem regant, et quod ii homo essent: sed displicuit, quod homo responderet, quod genium eorum exploraret, quodque eos regeret, n. 68.
[Spiritus]
Spiritibus placet, quod hominem regant, et quod ii homo sint: displicet quod homo respondeat; quod genium eorum exploret; et quod eos regat, n. 68.
[Homo] - Quod in quovis minimo amoris sui et mundi lateat ambitio possidendi universum; ita odium contra Dominum, n. 69.
[Odium]
Quod in minimo amoris sui et mundi lateat ambitio possidendi universum, ita Odium contra Dominum, n. 69. Vide etiam Affectio, et Cupiditas et Voluntas.
[Amor] - Horrendae visiones et repraesentationes a spiritibus malis, n. 70.
[Repraesentatio = Videre, Visio] - Ostensum viva et successiva experientia, quomodo Dominus regit cogitationes, et quod homo aliter cogitare nequeat, utcunque aliter putat, n. 71.
[Cogitatio, Cogitare = Influxus]
[ad Influxus:] Vide Cogitatio. - Cum cogitationes determinarentur in mundum, quod auferrent me sicut pondera, et interiores cogitationes obliterari viderentur, et viderer tunc memet regere, ostensum tamen, quod non ita esset, n. 72.
[Pondus]
Cum cogitationes determinarentur in mundum, quod essent sicut pondera, et interiores cogitationes quasi obliterarentur, et viderer tunc memet regere; ostensum tamen, quod ita non esset, n. 72.
[Cogitatio, Cogitare] - Quod cogitationes in mentem modo imperceptibili influerent: actiones dirigerentur per spiritus. Spiritus afficerentur, cum cogitatio in eos dirigeretur, n. 73.
[Influxus]
Quod cogitationes in mentem modo imperceptibili influerent: actiones dirigerentur per spiritus: spiritus afficerentur cum cogitatio dirigeretur in eos, n. 73.
[Cogitatio, Cogitare]
Quod actiones dirigerentur per spiritus: quod spiritus afficerentur, cum cogitatio in eos dirigeretur; et quod
internoscerentur ex loquela, n. 73.
[Spiritus]
Quod actiones dirigerentur per spiritus, n. 73.
[Actio, Activitas]
Quod spiritus internoscerentur per loquelam, n. 73. [Loqui, Loquela] - Quod spiritus ad loquendum a me excitarentur per intuitionem interiorem, n. 74.
[Intuitio]
Quod spiritus ad loquendum excitarentur a me per intuitionem interiorem, n. 74.
[Loqui, Loquela] - Cum in dulcissimo somno, quidam maximopere infestati, putantes a me, cum nihil de eo scirem, n. 75, 90.
[Somnium, Somnus]
76.
- Quod astus et malitia quorundam spirituum non possit describi, dum iis permittitur infundere cupiditates et persuasiones; qui vix nisi ex fine cognoscuntur, quales sunt, n. 77.
[Malitia]
Quod astus et malitia quorundam spirituum non possit describi, dum iis permittitur infundere cupiditates et persuasiones; vix nisi quam ex fine cognoscuntur, quales sunt, n. 77.
[Finis]
Quod astus et malitia quorundam spirituum non possit describi, dum iis permittitur infundere cupiditates et persuasiones; vix nisi a fine cognoscuntur, quales sunt, n. 77. [Persuasio]
Quod astus et malitia quorundam spirituum non possit describi, dum iis permittitur infundere cupiditates et persuasiones; ex fine solum cognoscuntur, quales sunt, n. 77.
[Dolus]
Quod simplices spiritus sint, qui vix quicquam ex se, sed ex aliis loquantur et cogitent, talis eorum natura, n. 77. [Cogitatio, Cogitare = Simplex]
Quod sint simplices spiritus, qui vix quicquam ex se sed ex aliis loquantur et cogitent: talis eorum natura, n. 77.
[Loqui, Loquela]
Quod astuti et maligni Spiritus facilius doctos et philosophos acutos seducant, quam alios, quia plura apud illos falsa complicare possunt, n. 77.
[Doctus, Eruditus, Doctrina]
Quod astuti et maligni spiritus doctos et philosophos facilius seducant, quam alios, quia plura apud eos falsa complicare possunt, n. 77.
[Philosophia]
Quod astutissimis et malignissimis spiritibus usque nulla potentia, n. 77.
[Potentia, Potestas] - Quod spiritus et angeli non habeant memoriam natam ex sensibus corporis proximam, sed interiorem, quae potius est natura seu indoles; memoriam sensualem habent ab homine, apud quem sunt, n. 78.
[Indoles = Memoria = Natura, Naturalia]
Quod spiritus et angeli memoriam sensualem habeant ab homine, apud quem sunt, n. 78.
[Homo] - Repraesentationes spirituum bonorum et angelorum, cum multa varietate et jucunditate, spectant Regnum Domini, n. 79. [Regnum = Repraesentatio]
Repraesentationes spirituum malorum concernunt regnum diaboli, n. 79, f.
[Diabolus = Repraesentatio] - Quod spiritus apud me scire possent, quod non homines essent, per loquelam reciprocam, et separationem, et instructionem, separationem quandoque satis exquisite dabatur percipere, n. 80. [Spiritus]
Quod spiritus apud me scire possent, quod non homines essent, per loquelam reciprocam, et separationem, quam satis exquisite quandoque dabatur percipere, n. 80.
[Homo]
Spiritus apud me scire potuerunt, quod non homines essent, per loquelam reciprocam, et separationem, quam satis exquisite quandoque percepi, n. 80.
[Loqui, Loquela] - {1} Quod in supplicatione orationis Domini, manus meae a vi manifesta complicarentur et solverentur: tum quod voces quasi elevarentur; et intuitiones rerum infunderentur, n. 81. [Manus]
Quod in supplicatione orationis Domini, manus a vi manifesta complicarentur, et solverentur: tum quod voces quasi elevarentur; et intuitiones rerum infunderentur, n. 81. [Oratio]
Quod in supplicatione orationis Domini, manus vi manifesta complicarentur et solverentur: tum quod voces quasi elevarentur; et intuitiones rerum infunderentur, n. 81.
[Vox]
Quod in supplicatione orationis Domini voces quasi
elevarentur, et intuitiones rerum infunderentur, n. 81.
[Intuitio]
@1 huc fortasse refertur in [128a]; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers,'” locum 8$ - Quod homo sit spiritus corpore amictus, n. 82: 1.
[Corpus = Homo = Spiritus]
Quod spiritus memoria sensuali non polleant, nec angeli, n. 82:2.
[Memoria]
Cum essem in consortio, non sicut spiritus, sed sicut homo, quod nihil e memoria depromere possem a memet, n. 82:4.
[Memoria]
Quod interessem consortiis non sicut spiritus, sed sicut homo, n. 82:4.
[Conversari, Conversatio]
Quod homo non possit vivere absque regimine per spiritus; quare Dominus, Qui regit spiritus, regit omne Genus humanum, n. 82:5.
[Dominus]
Quod homo non possit vivere absque regimine per spiritus, quare Qui regit spiritus, regit omne Genus humanum, n. 82:5. [Homo = Spiritus]
Si remitteretur momento regimen a Domino, illico homo in insanias et atrocissimam mortem praecipitaretur, n. 82:6. [Insania = Mori, Mortuus]
Si remitteret Dominus, momento regimen, illico homo in insanias, et atrocissimam mortem praecipitaretur, n. 82:6. [Dominus] - 1 Quod affectiones patris et matris connascantur, et innascantur proli; sed patris interiores sunt, quare explicant se post plus temporis; matris vero exteriores, quare intra minus temporis, n. 83.
[Pater]
Quod affectiones patris et matris connascantur, et innascantur proli, sed patris interiores sunt, quare explicant se post plus temporis; matris vero exteriores, quare intra minus, n. 83. [Haereditarium, Haereditas]
Quod affectiones patris et matris connascantur et innascantur proli; sed patris interiores sunt, quare explicant se post plus temporis; matris vero exteriores, quare post minus, n. 83. [Mater]
1 huc fortasse refertur in [37a]; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers.'” locum 3 - Quod ex concordia Lux, et discordia umbra, n. 84.
[Harmonia]
Quod ex concordia Lux, ex discordia umbra, n. 84. [Ignorantia = Lux] - {1} Quomodo ex hominis memoria spiritus excitant ideas, quae cadunt in voces loquelae, n. 85.
[Idea = Loqui, Loquela {2} = Vox]
Quomodo spiritus ex hominis memoria excitant ideas, quae cadunt in voces loquelae, n. 85.
[Loqui, Loquela] {3}
Quomodo spiritus ex memoria hominis excitant ideas, quae cadunt in voces loquelae, n. 85.
[Memoria]
Quod spiritus subito surripiant et abscondant ea, quae aversantur, n. 85.
[Memoria = Spiritus]
Quod spiritus subito surripiant ea et abscondant, quae aversantur, n. 85.
[Ignorantia]
Quod spiritus tam festine loquantur, et quandoque citius quam homines, et quidem per solitos rhytmos, n. 85, vide etiam gyrus et chorus et forma.
[Rhytmus]
Quod tam festine loquantur et quandoque citius quam homines, et quidem per solitos rhytmos, n. 85.
[Loqui, Loquela]
@1 huc fortasse refertur in [54a]; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers,'” locum 5$
@2 sic in indice sub Loqui, Loquela insertio prima$
@3 sic in indice sub Loqui, Loquela insertio altera$ - {1} De choris spirituum, et angelorum, et eorum harmoniis et unione, formis, gyris et reciprocationibus {2} in loquendo et agendo, quae sunt imagines formae coelestium et spiritualium; tum de exaltatione felicitatis ex pluribus in formas coelestes a Domino unitis, n. 86.
[Angelus = Chorus = Gyrus]
[ad Chorus:] Vide etiam rhytmus et Gyrus et forma.
[ad Gyrus:] vide etiam Rhytmus, chorus, forma.
De choris spirituum et angelorum, et eorum harmoniis et unione, formis, gyris et reciprocationibus in loquendo et agendo, quae sunt imagines formae coelestium et spiritualium; tum de exaltatione felicitatis ex pluribus per formas coelestes a Domino unitis, n. 86.
[Forma = Unio]
De choris spirituum et angelorum, et eorum harmoniis et unione, formis, gyris, et reciprocationibus in loquendo agendoque, quae sunt imagines formae coelestium et spiritualium, tum de exaltatione felicitatis ex pluribus per formas coelestes a Domino unitis, n. 86. Vide etiam consensus, unio, amor, societas. [Harmonia]
De choris spirituum et angelorum, et eorum harmoniis et unione, formis, gyris, reciprocationibus in loquendo agendoque, quae sunt imagines formae coelestium e spiritualium, n. 86, vide forma.
[Loqui, Loquela]
De exaltatione felicitatis ex pluribus in formas coeleste a Domino unitis, n. 86, vide forma.
[Felicitas]
De exaltatione felicitatis ex pluribus per forma
coelestes a Domino, n. 86, vide forma.
[Dominus]
De Choris spirituum et angelorum, qui parvae imagines regni Domini, n. 86, vide forma.
[Spiritus]
@1 huc fortasse refertur in [63a]; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers'” locum 6$
@2 ms. [ad Chorus:] repricocationibus$ - Jucunditas coelestis a me percepta, cum sermone, tum simul cum sollicitis, ut jucunda perciperentur distinctius, n. 87, vide etiam Gaudium et felicitas.
[Jucunditas]
Jucunditas coelestis a me percepta cum sermone, cum sollicitis, ut jucunda perciperentur distinctius, n. 87. [Gaudium] - Somnia inducta a spiritibus malis, et impedita a spiritibus bonis, fatentibus id spiritibus; quod audivi expergefactus, n. 88. [Somnium, Somnus]
- Somnium spiritibus apparuit non somnium, sed sicut peractum in vigilia, quod vix crederent, nisi demonstratum; inde quoque noscitur, qualis spirituum vita cum homine, n. 89.
[Homo]
Somnium spiritibus apparuit non somnium, sed sicut peractum in vigilia, quod vix crederent, priusquam demonstratum, inde qualis vita spirituum cum homine noscitur, n. 89.
[Spiritus]
Somnium spiritibus apparuit non somnium, sed sicut peractum in vigilia, quod vix crederent nisi demonstratum; inde qualis spirituum vita cum homine, n. 89.
[Somnium, Somnus] - [Vide 75.]
- Quod ne minimae cogitationum et affectionum umbrae perceptibiles apud hominem, quas non distinctius percipiunt spiritus interiores, n. 91.
[Affectio]
Quod ne minimae cogitationum et affectionum umbrae sint apud hominem, quas non distinctius percipiant spiritus interiores, n. 91.
[Cogitatio, Cogitare] - Aliquae experientiae, quod spiritus apud alios, sicut apud me, non per oculos hominis videant, nec per aures ejus audiant; sed iis interius repraesentationes objectorum visualium et loquelae sint, quae eos afficiunt secundum naturam eorum, n. 92, 93. [Audire] Aliquae experientiae, quod spiritus apud alios, non, sicut apud me, per oculos hominis videant, nec per aures ejus audiant, sed quod iis interius repraesentationes objectorum visus et loquelae, quae afficiunt naturam eorum, n. 92, 93.
[Videre, Visio]
Quod spiritus apud alios non per oculos eorum videant, nec per aures eorum audiant, n. 92, 93, vide audire.
[Auris]
Quod spiritus apud alios, non per oculos eorum videant, et per aures eorum audiant, n. 92, 93, vide videre.
[Oculus]
Quod spiritus non videant aut audiant, sicut apud me, penes eos, quibus non apertum est, n. 92, 93, vide videre.
[Spiritus]
Quomodo spiritus vident et audiunt apud alios, in quibus non apertum est, n. 92, 93, vide videre.
[Homo]
Quomodo se res habuit, cum primum in me apertum erat, et quomodo tunc mirati valde spiritus; et qualis statuo eorum, cum in conversatione humana fui, n. 92, 93.
[Audire]
Quomodo se res habuit, cum primum apertum {1} in me fuit, et quod tunc mirati valde: et qualis status spirituum cum in conversatione humana fui, et alia, n. 92, 93.
[Videre, Visio]
Qualis status spirituum apud me, cum in conversatione humana fui, n. 92, 93. Vide audire.
[Conversari, Conversatio]
[Vide etiam 93.]
@1 ecitus inclarus in ms.$ - [Vide 92.]
Quod absque homine non perfectus ordo, n. 93. Quod Dominus Solus perfectissimus ordo, hoc est, Ordo, n. 93.
[Dominus Homo]
Quod absque homine non perfectus ordo, n. 93. Quod Dominus Solus ordo perfectissimus, h.e. Ordo, n. 93.
[Ordo] - Quomodo spiritus interioris mundi cum spiritibus exterioris mundi communicant, quod influxus vix perceptibilis et
expressibilis, n. 94.
[Correspondentia]
Quomodo spiritus interioris mundi cum spiritibus exterioris communicant, quod influxus sit vix perceptibilis et expressibilis, n. 94.
[Influxus] - Perceptio tranquillitatis pacis, cum ejus delitiis et varietate, n. 95.
[Pax]
De tranquillitate pacis, cum ejus delitiis et varietate, n.95. [Tranquillitas] - Quod spiritus mali continue studeant praecipitare hominem in pericula mortis, sic damna inferre, et quod ex iis, sive id sciunt, sive non sciunt: boni autem spiritus et angeli, a Domino, quod jugiter liberent hominem, n. 96.
[Spiritus]
Quod spiritus mali continue studeant praecipitare hominem in pericula mortis, sic damna ei inferre, et id sive sciunt sive non sciunt: boni autem spiritus, et angeli, a Domino, quod jugiter liberent, n. 96.
[Periculum]
Quod spiritus mali continuo studeant praecipitare hominem in pericula mortis, sic damna ei inferre, sive id sciunt, sive non sciunt: boni autem spiritus, et angeli, a Domino, quod continuo liberare studeant, n. 96.
[Mori, Mortuus] - De infantibus seu innocentiis, quod inferiores per eos a Domino regantur; tam inferiorum spirituum potentiae, quam phantasiae, n. 97.
[Infans]
De infantibus et innocentiis, quod inferiores per eos, a Domino, regantur; tam inferiorum spirituum potentiae, quam phantasiae, n. 97.
[Innocentiae = Phantasia = Potentia, Potestas] - Quod Amorum sint genera et species, inde omnia et singula vitae, et quod trahant praecipue a dominante quodam, qui adest in singulis caeteris: hic quoque naturam hominis post mortem regit, n. 98.
[Amor]
Quod amorum sint genera et species, inde omnia et singula vitae, et quod trahant praecipue a dominante quodam, qui adest in singulis caeteris; hic naturam quoque hominis post mortem regit, n. 98.
[Natura, Naturalia] - Quod sensus interior Verbi nequaquam possit percipi, nisi sensus literae quasi obliteretur; sicut etiam fit in aliis, ut in philosophicis, cum mens inhaeret solis vocibus, ut pulveri: ita quoque dum homo est in externis seu corporeis: similiter se res habet cum sensu adhuc interiori, n. 99.
[Verbum]
Quod sensus interior Verbi nequaquam possit percipi, nisi sensus literae obliteretur; sicut etiam fit in aliis, sicut in philosophicis, cum mens inhaeret solis vocibus, ut pulveri: ita quoque dum homo haeret in objectis externis; similiter se habet cum sensu adhuc interiori, n. 99.
[Interiora]
Quod sensus interior Verbi non possit percipi, nisi sensus literae quasi obliteretur; sicut etiam fit in philosophicis, cum mens inhaeret solis vocibus, ut pulveri: ita quoque dum homo est in objectis externis seu corporeis: similiter se res habet cum sensu adhuc interiori, n. 99. Vide etiam Scientia, sapientia, doctus, praedicare.
[Philosophia]
Quod sensus interior Verbi nequaquam possit percipi, si non sensus literae quasi obliteretur; sicut etiam fit in philosophicis, cum mens inhaeret vocibus, ut pulveri: ita quoque cum homo est in objectis externis aut corporeis: similiter se res habet cum sensu adhuc interiori, n. 99.
[Externa]
Cum mens inhaeret solis vocibus, quod sensus interior non pateat, n. 99. Vide interiora.
[Vox] - Quod genii et spiritus mali excitent ea in homine, quae suae naturae congruunt; et sic auferunt voces et sensum vocum solerter; [n. 100, 101]
[Natura, Naturalia]
Genii et spiritus excitant et evocant ea in homine, quae suae naturae congruunt, n. 100, 101. Auferunt voces et sensum vocum solerter, n. 100, 101.
[Spiritus]
Quod genii et spiritus mali auferant voces, et sensum vocum solerter; [n. 100, 101]
[Vox]
[Vide etiam 101.] - [Vide 100.]
Genii et spiritus mali, quicquid in voce et in idea ex variis acquisita, iis congruit, excitant, ob finem malum, n.
100, 101.
[Idea]
Genii et spiritus mali, quicquid in voce, aut in idea, a variis acquisita et conflata, [iis congruit,] excitant ob finem malum; [n. 100, 101, 101a]
[Malum]
Spiritus mali, quicquid in voce, et in idea ex variis conflata, iis congruit, excitant, ob finem malum: [n. 101, 101a] [Bonum]
et quicquid in voce et idea in consortiis {1} nata, iis congruit, excitant, ob finem malum, n. 100, 101.
[Natura, Naturalia]
Quicquid in voce et in idea, in vita corporis collectum, et iis congruit excitant, ob finem malum, n. 100, 101.
[Spiritus]
tum quicquid in voce, et in idea ex variis {2} nata, iis congruit, excitant, ob finem malum, n. 100, 101.
[Vox]
[Vide etiam 101a]
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. consortii$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. varii$
101a. [Vide 100-01.]
Boni spiritus et angeli, a Domino, intentiones iis auferunt, et in bonum flectunt, aut responsum dant, n. 101a
[Spiritus]
boni spiritus et angeli, a Domino, intentiones iis auferunt, et vertunt in bonum, n. 100, 101, 101a.
[Malum]
spiritus boni et angeli, a Domino, intentiones iis auferunt, et vertunt in bonum, n. 101, 101a.
[Bonum]
- Spiritus mali, omne quod verum et bonum est, vocant malum, n. 102.
[Bonum = Malum = Veritas]
Quod familiare spiritibus me vocare (underlig {a}), n. 102. [Mirabile]
@a = mirabilem (vox suecica)$ - Quod repraesentationes perplurimae mihi visae, oculis clausis, tum quoque repraesentationes interiores, n. 103. [Repraesentatio]
Quod repraesentationes perplures mihi visae, clausis oculis, tum quoque repraesentationes interiores, n. 103.
[Videre, Visio] - Quod consocientur spiritus secundum naturas suas, et indoles, adeo ut sint consociationes, n. 104.
[Spiritus]
Quod consocientur spiritus secundum naturas suas et indoles, ita quod sint consociationes, n. 104.
[Natura, Naturalia]
Quod consocientur spiritus secundum naturas suas et indoles, ita ut sint consociationes, n. 104.
[Societas]
Quod consocientur spiritus{1} secundum naturas et indoles, ita ut sint {2} consociationes, n. 104. Vide etiam forma.
[Indoles]
Spiritus mali, imprimis regere volunt hominem, quod cum non ermittitur, post pugnam de eo, abeunt, n. 104.
[Homo]
@1 ms. homines$
@2 ms. sin$ - Quod spiritus et genii inducant cupiditates cum persuasione, ita industrie, ut homo nequicquam sciat aliter ac quod ex semet, quandoque persuasionem talem, in qua non sunt, seducendi causa, n. 105.
[Cupiditas]
Quod spiritus et genii inducant cupiditates cum persuasione, ita industrie, ut vix aliter noverim, quam quod ex memet, quandoque persuasionem talem, in qua non ii sunt, seducendi causa, n. 105. [Persuasio]
106.
107.
108.
109.
- Quod antiqua Ecclesia in objectis sensuum spiritualia et coelestia spectaverint, quare consortium iis cum spiritibus et angelis; hodie prorsus aliter, cum ne quidem correspondentia quaedam noscitur, n. 110.
[Ecclesia]
Quod antiqua Ecclesia in objectis sensuum spiritualia et coelestia perspexerint, quare consortium iis cum spiritibus et angelis; hodie prorsus aliter, cum ne quidem correspondentia aliqua noscitur, n. 110.
[Spiritus]
Quod antiqua Ecclesia in objectis sensuum spiritualia et coelestia spectaverint, quare consortium iis cum spiritibus et angelis; hodie prorsus aliter, cum ne quidem correspondentia quaedam creditur, n. 110.
[Angelus]
Quod antiqua Ecclesia in objectis sensuum spiritualia et coelestia spectaverint, quare consortium iis cum spiritibus et angelis; hodie prorsus aliter, cum ne quidem aliqua correspondentia creditur, n. 110.
[Correspondentia]
111.
- Quod divitiae aestimandae ex usu, cui impenduntur, similiter scientiae, philosophia, et ingenii dotes; [n. 112, 113] [Scientia] Quod divitiae aestimandae ex usu, cui impenduntur similiter scientiae, philosophia, dotes ingenii, n. 112,
[Divitiae, opes, Pecunia]
Quod divitiae aestimandae ex usu, cui impenduntur similiter scientiae, philosophia, dotes ingenii: [n. 112, 113
[Cognitiones = Usus] - tum quoque cognitiones rerum spiritualium ex Verbo n. 112, 113.
[Scientia = Usus]
[ad Scientia:] Vide etiam Philosophia.
similiter quoque cognitiones rerum spiritualium ex Verbo, n. 113.
[Divitiae, opes, Pecunia]
tum cognitiones rerum spiritualium ex Verbo, n. 112, 113. [Cognitiones] - Quod per {1} nomina in Verbo significentur res, illustratum exemplis, n. 114.
[Nomen = Verbum]
[ad Nomen:] vide Verbum.
@1 ms. [ad Nomen:] omissum$
- Quod per nomina in Verbo significentur res, {1} et quod viderim interiora Verbi fere absque sensu literae, n. 115. [Interiora]
Quod viderim interiora Verbi fere absque sensu literae, n. 115. [Verbum]
@1 hoc evidenter pertinet ad 114$ - Quod spiritus per oculos meos legerint scripta: tum quod per manum meam scripserint: ut et dictaverint verba viva voce, n. 116. [Scribere]
Quod spiritus manu mea scripserint, n. 116. [Manus]
117.
- Quod spiritus dixerint, quod Dominus regat uni versum, n. 118.
[Universum]
Quod spiritus dixerint, Dominum regere universum, n. 118. [Dominus]
Qualis loquela spirituum mecum, n. 118, 119.
[Loqui, Loquela] - [Vide 118 ad Loqui, Loquela.]
- Quod spiritus apud hominem sint sicut homo, eruditi in erudito, stolidi in stolido, nam excitare non possunt nisi ea quae in homine sunt, suae naturae congruentia, n. 120.
[Homo]
Quod spiritus apud hominem, sint sicut homo, eruditi in erudito, stolidi in stolido, nam excitant ea quae in homine, naturae suae congruentia, n. 120.
[Spiritus]
Quod spiritus in homine sint sicut homo, eruditi in erudito, stolidi in stolido, nam excitant ea, quae in homine naturae suae congruentia, n. 120.
[Natura, Naturalia] - Quod spiritus excitent quicquid in vita hominis, praeterita, acta vitae ejus, cogitata, n. 121, 138.
[Memoria] - Spiritus a vita in corpore secum trahunt, quod non velint cogitationes suas detegi, sed multum resistunt, n.122
[Cogitatio, Cogitare] - Spiritus plures sunt circum hominem, quorum unus non novit alterum, quivis putat se esse hominem, veniunt, abeunt, sed unde, ad quem, et a quo nesciunt, putant a semet, se mansisse semper, et mansuros semper, n. 123.
[Spiritus]
Spiritus plures sunt circum hominem, quorum unus non novit alterum, quivis putat se esse hominem, veniunt, abeunt, sed unde, ad quem, a quo, nesciunt, putant a semet, se mansisse semper, se mansuros semper, n. 123. [Homo] - Verum et bonum a Domino per angelos et spiritus bonos, insinuantur, quod quidem aversantur mali spiritus, et sic recedere volunt, quare etiam per eos quoque verum solet excitari, n. 124 etiam ad marg.: at si homo talis est, ut veris afficiatur, adsociantur ei boni spiritus, n. 124.
[Spiritus]
Verum et bonum a Domino per angelos et spiritus bonos insinuantur, quae quidem aversantur mali spiritus, et sic recedere volunt, quare etiam per eos verum solet excitari: at si homo talis est, ut veris afficiatur, adsociantur ei boni spiritus, n. 124, et ad marg.
[Veritas]
Spiritus imprimis excitant affectiones, inde cogitationes, loquelas et actus, n. 124.
[Cogitatio, Cogitare]
Spiritus imprimis excitant affectiones, inde cogitationes, loquelas, actus, n. 124.
[Affectio]
Quod emendetur natura per tentationes et pugnas, n. 124. [Tentatio] - Quod variae cohortes spirituum malorum convictae de veritatibus, usque postea similes sibi, ac prius, fuerint, n. 125. [Natura, Naturalia]
Quod variae cohortes spirituum malorum convictae de veris, usque postea similes sibi ac prius fuerint, n. 125.
[Spiritus]
Quod cohortes spirituum malorum convictae de veritatibus, usque postea similes sibi, ac prius, fuerint, n.125.
[Veritas] - Spiritus, qui dicunt unum creatorem universi, nec Dominum agnoscunt, dum Christiani, tantum mali et dolosi sunt, quantum ab agnitione Domini recedunt, n. 126.
[Dominus]
Spiritus qui dicunt unum creatorem universi, nec Dominum agnoscunt, tantum mali et dolosi sunt, quantum ab agnitione Domini recedunt, dum Christiani, n. 126.
[Malum]
Spiritus, qui dicunt unum creatorem universi, nec Dominum agnoscere volunt, tantum mali et dolosi sunt quantum ab agnitione Domini recedunt, nec se adduci patiuntur, n. 126 {1}.
[Dolus]
@1 ms. 127$ - Quod mali spiritus odio internecino habeant hominem, nec spirent nisi ejus necem, nisi dum putant se esse hominem, n. 127. [Homo]
Quod spiritus mali odio internecino habeant hominem, nec spirent nisi ejus necem, nisi dum putant se hominem esse, n. 127, 133.
[Odium] - Quam miserabilis status spirituum foret, si non regerentur omnes in universo a Domino, constare potest ex eo, quod
jucunditatem vitae habeant in cruciandis aliis quibuscunque, n. 128. Vide etiam dolor.
[Cruciare]
Quam miserabilis status spirituum foret, si non regerentur omnes a Domino, constare potest ex eo, quod jucunditatem vitae habeant in cruciandis aliis quibuscunque, n. 128.
[Dominus]
Quam miserabilis status foret, si non regerentur {1}, omnes in universo a Domino, constare potest ex eo, quo jucunditatem vitae habeant in cruciandis aliis quibuscunque, n. 128.
[Jucunditas]
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. regerent$ - Spiritus hominis in perfectiori statu est, cum separatus a corpore est, cui ligatus, n. 129.
[Spiritus]
Spiritus hominis in perfectiori statu est, dum separatus est a corpore, cui ligatus, n. 129.
[Corpus]
Spiritus hominis in perfectiori statu est, cum separatus a corpore, cui ligatus, n. 129.
[Homo]
Spiritus in perfectiori statu est, dum separatus a corpore est, cui ligatus, n. 129.
[Anima] - Quod per omnes sensus corporis interfui consortio spirituum, n. 130.
[Spiritus]
Quod datum omni sensu interesse spiritibus, n. 130, [Sensus]
- Quod datum percipere naturas spirituum sensu interiori, ut fallere me nequiverint, n. 131.
[Natura, Naturalia]
et naturas eorum [vide supra, 130, ad Sensus] sensu
interiori percipere, ut fallere me nequirent, n. 131.
[Sensus]
- Quod quidam spiritus dolosissimi sint, quod sirenes, quod eorum genera et species, et differentiae innumerae, n.132. [Dolus]
- [Vide 127 ad Odium]
Quod unicuique malo spiritui insit, ut dominus aliorum
sit, et quibusdam, quod domini universi, inde stupidi; facile sic unus per alterum coercetur, quisque eorum hominem sibi
subjicere vult, ut servum vilissimum; quare si Dominus non regeret omnes, homines obsessi illico perirent, n. 133.
[Dii]
Unicuique malo spiritui inest, ut dominus aliorum sit, et quibusdam quod domini universi, inde stupidi, et facile unus coercetur per alium; quisque eorum hominem sibi subjicere volunt {1}, ut servum vilissimum, quare si Dominus non regeret omnes, homines obsessi illico perirent, n. 133.
[Dominus]
Quod unicuique malo spiritui insit, ut dominus aliorum sit, quibusdam, ut domini universi, inde stupidi, et facile unus coercetur per alterum, n. 133.
[Vinculum]
Quisque spiritus malus hominem sibi subjicere cupit, servum vilissimum, quare si Dominus non regeret omnes, omnes homines obsessi illico perirent, n. 133.
[Homo]
Quod quisque spiritus malus hominem sibi subjicere vult, ut servum vilissimum, n. 133, vide dii.
[Servus]
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$ - Quod scripta et verba scriptorum clare, sicut in luce, clausis oculis viderim et legerim, n. 134.
[Videre, Visio]
Quod scripta, et verba scriptorum clare ut in luce, clausis oculis, viderim, et legerim, n. 134.
[Scribere]
135.
136.
- Quod spiritus omnino substantiae sint, et hae forma et quod activitates eorum sint variationes formae, mutationes status, inde cogitationes et affectiones, n. 137.
[Substantia]
Quod spiritus omnino substantiae sint, et hae forma et activitates eorum sint variationes formae, et mutationes status, inde cogitationes et affectiones, n. 137.
[Status]
Quod spiritus omnino substantiae sint et hae formae quod activitates {1} fiant per variationes formae, et mutationes status, inde cogitationes et affectiones, n. 137.
[Forma]
Quod spiritus substantiae sint, et hae formae, et quod activitates earum {2} fiant per variationes formae et mutationes status, et inde cogitationes et affectiones, n. 137.
[Affectio]
Quod spiritus substantiae sint, et hae formae, et harum activitates fiant per variationes formae, et mutationes
status, inde cogitationes et affectiones, n. 137.
[Cogitatio. Cogitare]
Quod spiritus substantiae sint et formae, n. 137, vide substantia.
[Spiritus]
@1 nisi legendum activitatis [formae]$
@2 J.F.I. Tafel eorum$ - [Vide 121.]
- Quod mirati spiritus, quod homo in tali ignorantia vivat de sua anima, et de distinctis vitae suae facultatibus, n. 139.
[Homo]
Mirati spiritus, quod in ignorantia tali vivant homines
de anima, et de facultatibus in homine, inter se distinctis, n. 139.
[Anima]
Spiritus mirati, quod in tali ignorantia vivant homines de anima, et facultatibus vitae distinctis, n. 139.
[Ignorantia] - Quid Liber vitae, quod omnia et singula cogitata, dicta et facta inscripta sint naturae hominis, sic ut tam minimum concipi nequeat, quod non inest, n. 140, n. 295:3.
[Liber]
Quid Liber vitae, quod omnia et singula cogitata, dicta
et facta inscripta sint naturae hominis, sic ut tam minimum [non] concipi queat, quod non inest, n. 140.
[Vox]
Quid Liber vitae, quod omnia et singula cogitata, dicta et facta inscripta sint naturae hominis, sic ut tam minimum non detur, quod non inest, n. 140.
[Cogitatio, Cogitare]
Quid Liber vitae, quod omnia et singula cogitata, dicta et facta, inscripta sint naturae hominis, sic ut omnium minima insint, n. 140.
[Natura, Naturalia] - {1} Loquela coelestium inter se, incomprehensibilis est, e momento plura involvit, quam quae multis chartis evolvi
queant, n. 141.
[Angelus]
Loquela coelestium inter se incomprehensibilis momento plura involvit, quam quae multis chartis evolvi queunt, n. 141.
[Loqui, Loquela]
@1 sub verbo Spiritualia in indice refertur ad 141:3 et sub Coeleste et Fides, Fidelis 141:4, sed erronee pro 241:3 et 241:4, ut constat ex emendatione 141:4 in 241:4 sub verbo Spiritualia ad finem, ut et ex subjecto$ - Quod loquela spirituum cum homine sit in ejus
vernacula, aut aliis linguis, quas callet homo, non in eorum quas prorsus ignorant. Voces familiares et clarae iis placent quae sequuntur prompte ex ideis eorum cogitationis, et
labuntur in voces, nec ulli audiuntur, nisi ei, cum quo sermo etiam in mediis consortiis, n. 142.
[Loqui, Loquela]
Loquela spirituum fit in hominis vernacula, aliisque linguis, quas homo callet, non in suis, quas ignorant; voces iis electae, sed familiares et clarae, quae sequuntur prompte ex ideis eorum cogitationis, quae labuntur in voces: nulli audiuntur nisi ei cum quo sermo est, etiam in mediis consortiis, n. 142.
[Vox]
Quod loquela spirituum sit in hominis vernacula aliisque linguis, quas homo callet, suas ignorant; voces iis electae {1}, sed familiares, et clarae, quae sequuntur ex ideis eorum cogitationis, quae labuntur in voces, n. 142.
[Idea]
Loquela spirituum fit in hominis vernacula, aliisque linguis, quas homo callet, non in suis, quas ignorant, n.142, vide Loquela.
[Lingua]
@1 sic J.F.I. Tafel ms. electa$ - {1} Plures spiritus collectim, qui amore sui et mundi ducuntur, non abducti a Domino, vocantur diabolus,
quorum multitudo maxima est, n. 143.
[Amor Diabolus]
[ad Amor:] Amor sui vide superbia.
@1 ad 143 et 144 fortasse refertur in II 1999, [96a-97a]. vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers.'” locum 7$
- {1} Vinculum quoque est, quod plures spiritus non aliter cogitare et agere possint, quam unusquisque, quandoque
sub duce quodam, sic unus coercetur ab altero, et plures ab uno, n. 144.
[Dux Societas]
Vinculum est quoque, quod plures non aliter cogitare et agere possint, quam unusquisque, quandoque sub duce quodam, sic unus coercetur ab altero, et plures ab uno, n. 144.
[Vinculum]
@1 vide annotationem 1$ - Quod omnes regantur a Domino, per spiritus omne genus humanum, et quidem ad finem ultimum per medios, n. 145.
[Homo]
Quod omne genus humanum regatur a Domino, per spiritus, et quidem ad finem ultimum, per medios, n. 145.
[Finis]
Quod a Domino omnes homines per spiritus regantur, et quidem per fines medios ad ultimum, n. 145.
[Spiritus]
Quod genus humanum regatur a Domino per spiritus, et quidem ad finem ultimum per medios, n. 145 {1}.
[Dominus]
@1 ms. 146$ - Quod nihil quicquam a memet cogitaverim, sensu teste expertum, sed quod omne insinuatum et infusum, n. 146.
[Cogitatio, Cogitare]
Quod nihil quicquam a me cogitaverim sensu teste expertum, sed omne insinuatum et infusum, n. 146.
[Sensus] - {1} Sermo cum Judaeis de vita aeterna, quod exspectent eam gaudio plenam, primum somno similem, dein felicissimam prae omnibus: cum interrogati, num vitam cum sociis habere vellent, an solitarii esse, dicebant in magna societate cum ducibus suis; {2} interrogati num vivere vellent cum aliis secundum interiora, dixerunt nescire, quid internus homo; at cum diceretur, quod viverent in altera vita cum sociis secundum interiora, et cum quisque eorum talis sit interius, sicut norunt-et {3} quod {a} duces eorum tales sin, sicut etiam norunt-quod {4} sic in disharmonia, odio et infelicitate, tandem {5} confessi, quod exspectarent Messiam, Qui eos uniret, n. 147.
[Judaei]
Interrogati Judaei num in altera vita vivere vellent in societate cum suis secundum interiora, n. 147, vide Judaei. [Interiora = Societas]
Confessio Judaeorum, quod exspectarent Messiam Qui eos uniret, n. l47, vide Judaei.
[Dominus]
@1 huc refertur fortasse in [51a]; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The `missing numbers,'” locum 4$
@2 interpunctum abscissum in ms.$
@3 ms. norunt, et$
@4 ms. norunt, quod$
@5 ms. infelicitate: tandem$
@a hic cum legerim$ - Quod mala, quae accidunt homini, omnia et singula a malis spiritibus, tametsi non praemeditato, quia natura
eorum talis, n. 148.
[Malum = Spiritus]
148a. Quod spiritus mali inspirent affectiones cum persuasione, cumprimis qui sibi fidunt, et suae prudentiae tribuunt omnia; nam sibi nihil non arrogant, et se sapientissimos putant, cum tamen sapientia eorum sit insania, nam sapientia ex fine cognoscitur, et ii se ad finem ducunt, qui est infernum, n. 148a. Vide etiam scientia, Philosophia, doctus, praedicare.
[Sapientia]
Quod spiritus mali inspirent affectiones una cum persuasione, cumprimis qui sibi fidunt, et suae prudentiae tribuunt omnia, n. l48a. vide Sapientia.
[Persuasio]
Quod sapientia ex fine cognoscatur, et quod ii qui sibi arrogant omnia, et se sapientissimos putant, sint insanissimi, qui se ad finem ducunt, qui est infernum, n. 148a.
[Finis]
Quod de sapientia judicandum ex fine, et qui sibi
arrogant omnia, et se sapientissimos putant, insanissimi {1}, seque ad finem ducant, qui est infernum, n. l48a.
[Infernum]
Qui se sapientissimos putant, quandoque sint insanissimi, n. l48a, vide Sapientia.
[Insania]
@1 ms.in insanissimi ubi in nobis delendum esse videtur$
148b. Quod spiritus mali imprimis velint, quod spiritus sanctus sint 1, et quod Dominus absque iis nihil agere possit, n. l48b: sed quaesitum a quonam procedant, annon ex quodam gentilium deo, baale aut alio, ib.
[Sanctum]
Putant imprimis mali spiritus, quod spiritus sanctus sint, et quod Dominus absque iis nihil agere possit, n. 148b.
[Spiritus]
Mali spiritus volunt quod spiritus sanctus sint, sed quaesitum a quibus procedunt, nonne a quodam gentilium deo, baale, aut alio, n. 148b.
[Dii]
@1 ms. sit$
[VOLUMINIS PRIMI, liminarium sectio tertia, continens tres annotationes apparentes in fronte Indicis Biblici Esajae et Jeremiae, et evidenter pertinentes ad Experientias Spirituales] {1}
@1 vide praefationem hujus voluminis sub capite “Three annotations”$
148c. Loquela antiquae Ecclesiae erat sicut paradisus terrestris, e quo percipiebant coelestem; similis loquela est Prophetarum, nam per ea quae ibi leguntur, spiritualia et coelestia intelligenda sunt: sed coelestis is paradisus tempore in mere mundanum et terrestrem mutatus est; adventu Dei Messiae porta a paradiso terrestri ad coelestem aperta est; et ad Adventum Ipsius in gloriam, iterum aperienda.
148d. In regenerando praecedunt intellectualia, in regenerato praecedunt voluntaria. Homo formatur a mundo per cupiditates, et inde intellectualia, reformatur autem per intellectualia, ut reformetur voluntas, quod fit per intellectualia, et simul per coelestia, quae intrant intellectualia, inde Charitas, ac inde indoles.
148e. 1747, d. 7 Aug. st. vet.: mutatio status in me, in coeleste Regnum, in imagine.
[Hic incipit textus hujus operis materiae prius a Dr. J.F.I. Tafel sub titulo Diarium Spirituale excusae.]{1}
@1 ad hoc ut circa totius operis compositionem, bene perlegas praefationem hujus editionis$
- [VOLUMINIS PRIMI, extractorum sectio prima, continens paragraphos 149 ad 205, originaliter ex Indice Biblico Esajae et Jeremiae extractas] {1}
@1 vide praefationem hujus voluminis sub capite “Numbers 149 to 205″$
De Terrore eorum, qui perversam vitam egerunt
Observatum est inter spiritus, qui instructi perverterunt viam suam, quod prae aliis {1} maxime terrentur et tremefiunt {a} ad judicium veritatis, sic ut illico despondeant animum, alii vero non ita; imo ad supplicationes humiliores quam alii confugiunt, nec sciunt ubinam semet abscondant; at vero, illico ac a terrore redeunt, ad priorem animum et fastum redeunt, seque solos in universo coelo putant esse, quod hodie appercepi. 1747, d. 9 Oct. st. v.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. alii$
@a < tremefacere$
- De Genio posterorum Jacobi
Diu satis mihi repraesentatum est a posteris Jacobi, ab iis qui in altera vita sunt, et qui ex indole agunt, quales fuerunt et quales sunt, nempe quod in omni periculo succumbant, sint {1} timidissimi ac desperent, seque ad pulverem {2} usque humilient, illico vero, ut vertitur status periculi, redeunt in indolem suam suntque elati, et prae se omnes in universo spernunt; praeterea ut modo possideant terrena et mundana, ad omnia se convertunt, etiam ad supplicationes dolosas, et perplura alia.
@1 ms. sunt$
@2 ms. pulvem$
- De Judaeis, quales sunt
Sicut descripti sunt a Jeremia, tales quoque sunt Judaei, in altera vita; indoles plane similis est descriptioni, quod mihi est ostensum per multam experientiam, nam perplures eorum, ex Divina Dei Messiae misericordia circum me fuerunt, loquuti mecum, in cruciatus missi, sed usque insaniverunt, sic ut iis fere nulla medela, nisi, ut iis dixi, quod lignarii et aquarii essent, sicut ii, de quibus in Josuae Libro [IX: 27] agitur. 1747, 12 Octob. st. v. Unus erat, qui aliquamdiu mecum erat, qui usque percipere potuit intimiora, quique valde miratus est, dicebatur mihi quod esset Nicodemus, qui intelligere potuit, quod vera essent, sed post aliquam commorationem et colloquutionem mecum, vel recessit, vel erat inter eos qui non loquuntur. Die 11 Oct. st. v. 1747.
- De sphaera spirituum communi
Difficile quidem est intelligere, quid sphaera communis {1} spirituum, et eorum activitas in mentes humanas, nisi datum esset scire, quomodo {2} spiritus in genera et species distinctissime sint divisi, et quod activitas eorum, quae sphaeram format, cuicunque cogitationi et imaginationi hominis respondeat, et sic agat, sphaera spirituum communis non aliter se comparative habet, ac aer, qui est crassior atmosphaera, quae est auditus, ad aetherem seu atmosphaeram puriorem, quae est visus, aut sicut nimbi circa terram, densi, respective ad claram et serenam regionem superne. 1) Spirituum sphaera nunc tam perversa est, ut quicquid usquam a coelo intimiori [influit] in eorum sphaeram, quae constituit coelum tertium {a}, ita pervertatur, ut nihil sciatur, sed omnia et singula prorsus contrario sensu influant in mentes humanas. 2) Talis est ea sphaera hodie, et sic crevit crescitque ad ultimum diem, dum dissipabitur; at vero in antiquissimis temporibus non item: haec etiam causa est, quod revelationes hodie sicut antiquitus nequeant existere, nisi per modum extraordinarium, et quod non talis sit communicatio coelorum ac olim. 3) Per aliquot horas mihi ostensum est, quomodo sphaera communis operatur in mentes humanas, et quidem etiam dum permittebatur, quod nequicquam potuissem resistere, quin auferrent cogitationem, ac praevalerent, talis est istius sphaerae valor, hodie, dum iis datur copia agendi. 4) Tota sphaera prorsus repugnat iis, quae intendunt angeli, et angelorum, qui sunt omnes Dei Messiae, potentia augetur, ut vincere possint. 5) Mira erunt si narrarem, quam foeda objecta, dum phantasiis permittitur iis agere, repraesentent, quae quia horror est dicere, velim potius praeterire, nihil nisi quam foeda sunt. 6) Angeli tertii {b} gradus etiam possunt esse in eadem sphaera, sed ii quia a coelo angelorum reguntur, nihil possunt laedi. 7) Observatu mihi dignum fuit, quod quandoque audiverim spiritum mecum loquentem, et momento mutatum, nunc hoc datum est mihi cognoscere, quod is abreptus sit a sphaera communi, hoc est, coactus loqui secundum activitatem sphaerae: plura adhuc observata sunt, quae exciderunt memoria, nam aufert quicquid verum et bonum est, quod maxime iis displicet: sed dignante Deo Messia, de sphaera hac communi, in genere et in suis speciebus alibi plenius. 1747, die 14 Sept. st. v. 8) Comparari potest sphaera communis cum atmosphaera aetherea, quod haec reflectat objecta singula, sicut pratorum, et agrorum, in singularibus cum suis formis et figuris, ad oculum, et quidem ad mille oculos simul, vel si sint myriades, ita ad singula cogitata, ratiocinia {3}, et phantasias hominis distincte, nam intra naturam est.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. communi$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. quomod$
@3 ms. ratiocina$
@a h.e. ultimum$
@b h.e. ultimi$
- De pertinacia malorum spirituum afferendi hominibus malum
Ab experientia aliquoties didici, quod mali spiritus nequicquam desistant, sed pertinacissime inhaereant, ut faciant homini malum, adeo ut dum copia iis relinquitur, inhaerent per plures dies, et quidem continuo, nec desistunt, sicut mihi ostensum est liquido aliquoties, in eo quod dolores mihi inferrent variis corporis partibus, nunc pedibus, ut vix potuissem gradiri {a}, nervis dorsalibus, ut vix potuissem insistere plantis, quod labarim, similiter partibus capitis, tam pertinaciter, ut dolor et similia perdurarent satis diu et continuo, quae quod a malis spiritibus inferrentur, satis edoctus sum ab iis qui mecum loquuti sunt, nam dolores sedabantur et aggravabantur, et quidem subito, cum mutationibus variis; ex collocutione {1} cum iis, et ex variatione {2}, etc., satis id mihi constare potuit. Experientias prolixum foret enarrare.
@1 ms. collucutione$
@2 ms. varietione$
@a =gradi (forma antiqua)$
- De malis spiritibus, quod recubare et compascere queant cum iis qui sunt fideles, secundum Es. XI: 4, 5, 6, 7
Hodie quoque mihi per vivam experientiam demonstratum est, quomodo mali imo pessimi turbae diaboli potuerint adesse, et summo studio uti, ut destruant ea quae sunt fidei, sed licet summopere laboraverint, usque sine omni vi et potentia, sic ut recubare simul et compasci, mihi vive ostensum sit, compascebantur etiam, nam sic ea etiam audiebant, quae erant fidei. 1747, 19 Aug. st. v. Significatur Es. XI: 4, 5, 6, 7, quomodo mala in homine possunt esse, et non tamen nocere ei, sic quod nihil tunc a malis patratis timeat homo, quum in Manu Dei Messiae vivit. Similiter in Ecclesia; tum etiam in Regno Coelesti, hodie, et postea, quum mali spiritus discent; sed haec arcana sunt, prudenter dicenda.
- De Loquela et intellectu rerum, apud Angelos
Cum spiritibus circum me loquutus sum de loquela angelorum, et intellectu rerum, quae spiritus summopere scire cupiebant; ab experientia edoctus dicebam, quod loquela angelorum nobis non perceptibilis esse possit, quia {1} innumerabilia continet quasi simul, quae successive et per plures ambages prolixe explicanda essent, et quod nobis non aliter repraesentata sit, quam per formas fere incomprehensibiles, varie secundum naturam formarum intimiorum, congyratas et circumgyratas, quas describere non possum; de quibus, mihi ostensis, alibi [[191a-92a], 86]; interea forma datur loquelae seu loquentium perplurium simul, quae dum in inferiorem orbem cadit, non apparet similis, sed plane diversa quandoque, utplurimum in repraesentationes tales, quales sunt prophetarum, quae sic continent in suis intimioribus {2} coelestia, et sic arcana: intellectus angelorum datur reciprocus, nempe a talibus repraesentationibus, quae dum sistuntur ideis nostris, transferuntur in coelestia, quae ab angelis intelliguntur, sic utique paradisus terrestris transire potest in coelestem; quod angeli a solis rebus naturalibus rite connexis intellexerint seriem rerum sublimiorum et coelestium, etiam mihi ostensum; quod tamen nusquam existere potest penes angelos, nisi ex misericordia Dei Messiae. 1747, d. 21 Aug. st. v. Circumgyrationes tales quandoque ad vivum super me, per Divinam Dei Messiae misericordiam, sentire potui; exinde concludere potui, quod myriades talium intimiorum potuerunt unam ideam materialem ita dictam concinnare, in qua tam innumerabilia continentur, ut homo nusquam id credere, minus comprehendere possit; similiter in unaquavis idea intimiore, sed indefinite perfectius. Haec forma,proinde influxus a Deo Messia per angelos, et ab his per spiritus in mentes humanas perturbatur, quando contrario ordine degit homo, cumprimis quando homo per scientifica excitata ab amore sui et mundi, et sic a cupiditatibus, inferre se velit in mysteria fidei, inde confusio seu perturbatio qualis Babyloniorum, turrim aedificantium, quum labia eorum confusa sunt [Gen. XI: 4-9]; inde praedicatur absentia Dei Messiae ab homine, tametsi omnia usque ita disponuntur, ut in speciem alicujus formae coelestis, quod indefinitis modis fieri potest, redigatur; nam utcunque abstrusum, intricatum, varium, existit in sphaera inferiori seu mundi, usque in ordinem coelestem a Deo Messia redigi potest, aliter periret homo, nec posset {3} quicquam intelligere, inde influxus usque spiritualis, ut ratiocinari queat; aperiri dicitur janua a Paradiso coelesti in terrestrem, quando a superiori agitur, hoc est, secundum ordinem, quod etiam est, faciem advertere. De confusione Babylonica, et Paradisi coelestis aperitione.{a}
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@2 sic J.F.I. Tafel ms. intimiori$
@3 ms. potest$
@a = apertione (forma antiqua)$
- De Tribus classibus angelorum
Angeli primae classis, coelestes dicendi, qui immediate reguntur a Deo Messia per Amorem, quibus est Intellectus sublimis boni et inde veri. Angeli secundae classis, vere Spirituales dicendi, qui a Deo Messia mediate per coelestes angelos reguntur. Angeli tertiae classis, affectiones seu Bonitates dicendi, qui per angelos coelestes, tum spirituales, sic mediate a Deo Messia reguntur, nam non talis intelligentiae et sapientiae sunt, ut immediate queant regi {1}: caeteri vocantur Spiritus, qui indefinitae varietatis sunt. Angeli secundum perfectionem suam ascendunt, inde vocandi superiores et inferiores; sive insinuantur, inde dicendi, interiores, intimiores, ac intimi. Ii jam
significantur per Jacobum, Isacum et Abrahamum: tum per Aegyptium, Assyrium et Israelem, Es. XIX: 25.
@1 J.F.I. Tafel agi$
- De perturbatione intellectus a dissensione spirituum
Quando spiritibus concedebatur copia aut licentia de quadam re dissentiendi, sic ut unus sentiret aliud quam alter, quod facillime fit, per aliquantulam remissionem et licentiam, tunc illico confunditur ita intellectus, ut nihil fere intelligatur, quid latet in sensu intimiori; sunt quasi tenebrae quae obversantur, et lucem exstinguunt, quod aliquoties expertus sum, cum magna indignatione, datur enim quandoque copia spiritibus ratiocinantibus, qui ratiocinia possunt dici, sed pro intellectualibus angelis volunt se salutari, ut inter se disceptent, inde etiam inter inferiores spiritus similis turba oritur, quae prorsus confundit mentem, et ei lucem veritatis prorsus aufert: magna est tentatio, quum simul tunc teneatur mens in necessitate cogitandi, conscientia ejus id postulante, cui non resistere potui, tunc enim patientia omnis quasi perit, et simul angitur mens, timens ne intermittat id quod injunctum est. 1747, 22 Aug. st. v. Hoc fit etiam propter eam causam, quia intellectuales distingui volunt a ratiocinantibus, ita angeli vocari, cum tamen ii quoque spiritus sint, et quidem minime intellectuales, quando sibi relinquuntur; sic angeli sunt spiritus, et quidem non boni, quando sibi relinquuntur, at vero sunt angeli cum a Deo Messia se regi patiuntur; de qua re cum iis hodie loquutus sum, sed indignati valde, quapropter id iis per experientiam vivam ostensum est.
- Quod idea intellectualis {1}, a permultis ideis existat et consistat
158 permultis eorum, qui sunt angeli intellectuales, etiam existere, et quidem successive, et sic consistere, hodie per experientiam vivam, per Misericordiam Dei Messiae, licuit percipere; sic ut sit forma consentientium, dum veritas influit, et forma dissentientium, cum aliqua confusio oritur, intermediae differentiae a consensu ad dissensum sunt indefinitae, hae formae a Solo Deo Messia disponuntur, prorsus secundum eum statum, in quem homo venit, quare ne quidem minimum aut hilum cogitationis humanae de veris et bonis fidei ab homine influit, quum autem remittitur aliquantisper homini aliquid ex iis, quae sunt memoriae ejus, influere, tunc id perturbat et confundit illico ideam, similiter dum aliquid permittitur spiritibus ratiocinari, etc. etc. 1747, 23 Aug. st. v. Dissensio ista continuata fatigabat mentem meam; at vero consensus, mentem meam reddit alacrem et vivificat, quod aliquoties prius expertus.
@1 sic J. F. I. Tafel nis. ideae intellectuales$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. Ipsae ideae$
- De communi spirituum vi communicativa cum hominibus in genere
Hoc mane mihi clare ostensum est, quomodo spiritus operantur in hominem, hoc est, quomodo Deus Messias ducit homines per spiritus et angelos: in ipsa vigilia, dum in cogitatione, prius apud me, familiari essem, adeo ut quasi loquerer mecum, de certa aliqua re, cum satis viva imaginatione, quam cogitationem continuavi (eram sic in eodem fere statu, in quo prius, quando spiritus mecum non loquerentur, sicut etiam nunc est similis status cum haec scriberem, et utplurimum, quum loquor cum sociis in consortio, ut super mensam, et cum literas scribo), ut {1} itaque discerem, quomodo se haberet communicatio ista cum homine (quia aliquoties dubitavi de ea re, quia nullus sensus tunc percipit spirituum in se operationes, et minus sic angelorum, et adhuc minus Dei Messiae per angelos et sic per spiritus, mediate et immediate), postquam {2} per aliquod tempus in eo statu essem, sic {3} quasi absque spiritibus circum me, illico tunc mutabatur iste status, et spiritus me alloqui coeperunt, et ea venia a Deo Messia, data, coeperunt narrare mihi statum istum, in quo fuerunt, quando essem quasi mecum in cogitatione ista, nempe quod non aliter scirent, ac ii tunc essent, qui cogitarent, et ita secum meditarentur, et quasi loquerentur, et quidem ita, quod proximi crederent se esse qui id cogitarent, remotiores autem minus, et remotiores adhuc minus, usque tamen quod aliquo modo etiam in tali statu essent, sed cum differentia secundum distantiam, quod idem est, ac secundum affinitatem istius rei, cum spiritibus.
@1 ms. scribo, ut$
@2 ms. immediate; postquam$
@3 ms. essem; sic$
- Cum postea quaererem, num aliqui aut plures essent, tunc appercipiebam ex loquela et responso eorum, quod perplures essent, sed ulterius sciscitando percepi, quod apud hominem, qui separat sensum internum ab externo {1}, perplures adsint, qui id agunt, at vero penes hominem, qui solum ducitur a sensibus corporis, et apud quem cogitatio vertitur ad quodlibet objectum, nec haeret diu in uno objectu, visu interno, perpauci sint, et sic quod communi quadam spirituum vita utplurimum ducantur, cum tamen nihilominus spiritus adsint, quia quilibet homo a Deo Messia ducitur ad finem ultimum.
@1 ms. interno; J.F.I. Tafel: “pro interno legerim externo”; cf. indicem ad Spiritus$ - Praeterea edoctus sum, quod spiritus, genii, angeli sint inter se prorsus separati, secundum genera et species, quae innumerabiles sunt, et quod simul sint, et sua felicitate et jucunditate, quae diversissima est, fruantur, et quidem per repraesentationes, inde ad homines transmittuntur secundum omnem voluntatem ac permissionem Dei Messiae, ut iis convenientem operam praestent. Inde in Verbo Dei Messiae aliquoties mentio fit locorum, quae sancta fuerunt, angeli boni in locis delitiosis, lacunis {1}, amaenis pratis, etiam ubi sunt aquae limpidae et fluentes, at vero mali spiritus in stagnis et locis inamaenis.
@1 ms. lucanis$ - Quod etiam mirabile mihi visum est, erat, quod similia loca mihi nota facta sunt, ubi etiam cum iis loquutus, et quod iterum cum iis, quamvis centum milliaribus distarem loqui potuissem, quasi cum praesentibus, sed tantummodo id concedente Deo Messia, nam distantia nihil facit, de qua re aliquoties cum spiritibus loquutus sum, ac per visum humanum demonstravi, qui similiter ad maximam distantiam videt objecta absque distantia, sicut Solem Lunam, stellas, et quid non communicatio cum spiritibus, qui sunt intra naturam illam crassiorem, in qua est visus? Hoc {1} modo communicatio datur angelorum et spirituum etiam maxime distantium cum homine, praesentia eorum apud me, erat fallacia sensus, nam praesentia simulatur quum spiritus affines sunt cogitationi hominis, qui nempe mediate et proxime administraturi sunt ea quae Deus Messias vult et permittit. Haec 1747, die 24 Aug. st. vet.
@1 ms. visus. Hoc$ - De vita communi, qua reguntur bruta animalia, et ii homines, quoad aliquam partem, qui brutis similem vivunt vitam, alibi dictum videas [167]; sed usque nullus homo datur, qui non suos spiritus circum se habet; pauci sunt [cf.l60], quia communicatio non talis {a} est cum iis.
@a intellexerim tanta$ - De statu spirituum cum hominibus communi
Aliquoties pensitavi, qualis status spirituum esset cum homine, cum vitam communem vivit, nam et ego aliquoties dubitavi, quod circa hominem spiritus et angeli essent sicut apud me, ex sola causa, quod non perciperentur, inductus etiam ex ea causa communi, quod non viderentur; et quidem observavi, quod alioquin status eorum sibi relictorum, ut dum dormit homo, esset varie repraesentativus, sed in vigilia hominis, quod alius esset, sed tamen plane differret a statu eorum apud me, de quo alias [207]; nempe quod loquente et agente homine mecum instrumentales causae essent, sic ut nesciverint, quid tunc audiverint vel viderint, sicut fassi sunt; illico post commercium loquelae, cum a me reflecteretur in spiritum, tunc quasi ad se redibant, et percipiebant, quod vitae per se essent, separati et separabiles ab homine.
- Plures sunt status spirituum, de quibus, dignante Deo Messia, alibi, hi bini solum hic recensendi sunt, nempe quod perplures simul unam formam constituant, et agant conjunctim, sicut unus esset, similiter {1} tunc ut unus loquuntur; angeli sic repraesentant Regnum Dei Messiae {2} in minima forma; hoc aliquoties percipere mihi datum est, et quidem distincte eorum formae activitatem: status etiam alius est, quod removeantur ab hominibus, et sic in statu repraesentativo sunt, qualis est status hominis in somno. 1747, d. 2 {3} Aug.
@1 ms. similitur$
@2 ms. Messia$
@3 sic ms.forte pro 24$ - Demonstratio effectus invidiae apud malos, sic turbae infernae, quum percipiunt felicitatem beatorum
Post somnum molestum, circa primam vigiliam repraesentabatur visio, tam amaena, cum consociatis longa et duplici serie inter se distante corollis {1} quasi laureis, viridibus, in pulcherrimo ordine, simul concatenatis, et mobilibus, ut visio non satis describi possit, ob suam pulchritudinem, et inde affectionem beatitudinis ex harmonia profluentis. Haec admodum perspicua erat, etiam spiritibus malis: successit postea alia visio adhuc pulchrior, et sicut divinare licet, amaenissima cum felicitate coelesti juncta, sed non nisi quam admodum obscure visibilis; erant infantes in ludis coelestibus, ineffabilibus, quae {2} summe afficiebant mentem, ea non potuerunt esse distincte perspicua et perceptibilia, quam angelis in intimis, haec in vigilia. Postea de visionibus istis loquutus sum cum spiritibus, qui confessi quod similiter mecum perspicue viderint primam visionem, sed non alteram, quam etiam summe concupiverunt, ut vidissent; inde indignatio apud eos orta est, postmodum per gradus invidia, quam eorum invidiam sensibiliter mihi datum erat appercipere, sic ut nihil me fugeret, quantum ad instructionem conduceret; invidia talis erat, ut apud eos non modo summam molestiam causaretur, sed etiam intimiorem dolorem, ex causa solum, quod ii non vidissent alteram hanc visionem perspicue sicut priorem: postea ducebantur per invidiae varietates, usque ut dolerent quasi eorum praecordia, ut dicitur; dum in eo statu essent, de invidia eorum varie loquutus sum, tum quod contenti esse possent, quia primam visionem viderunt, et quod etiam vidisse potuerint {3} alteram, si modo probae indolis fuissent; inde quoque indignatio, qua augebatur invidia, usque ad eum gradum, ut postea ne quidem sustinerent recordationem ejus, quin dolore afficerentur: varietates non possum describere, quae ordine procedebant, ut invidia et inde ortus dolor effective demonstraretur, qualis manet impios; cruciatus eorum inde solum nec describi possunt, nam invidiam istam non ut meam, sed ut eorum, appercepi; circa momenta progressionis varietatum invidiae, loquutus sum cum spiritibus, quos tunc nequicquam consolari potui. Inde qualis futurus status impiorum, solum quoad invidiam, dum beatitudinem piorum vident, quodammodo cognosci potuit. Contigerunt plura, quae retinere memoria non potui, spiritus isti necvoluerunt, ut ea revelarentur, sicut ut plurimum, quare iisetiam permittitur surripere quarundam rerum memoriam. 1747, die 25, 26 Juli. {4}
@1 ms. corrollis$
@2 J.F.I. Tafel qui substituit: “ut A.C. n. 1974″$
@3 potius legerimus videre potuissent$
@4 sic ms. fortasse pro Aug.$
- De vita Brutorum
De vita brutorum cum angelis loquutus sum, nempequod communi quadam vita regantur, quae est vitageniorum et spirituum, nam genii et spiritus classificati sunt,et tenentur secundum genera et classes, in suo ordine, inque sua subordinatione, qui {1} quia activitates sunt, indecommunis vita existit, et quidem secundum facultates diversas brutorum, sicut ab omni alia activitate, quae diffundit se, et constituit sphaeram, quae sphaera activitatis vocatur, et se in subtiliori natura ad magnam, imo ad immensam distantiam [extendit] {2}, quilibet genius et spiritus suam sphaeram activitatis habet, quod multis demonstratum est, ita quoque omnes simul, secundum ordinem, in quo sunt, qui ordo nisi a Deo Messia conservaretur, periret {3} omne {4} vitale in terra, imo confunderetur totum coelum: haec causa est quod bruta secundum indolem suam vivant, nec ab ea deflectant, et quod varietates excitentur secundum objecta sensuum, et status mutationes in sanguine utroque. Homo autem et spiritus mali, quia contrariam naturae vitam, vivunt, regendi omnino sunt a Deo Messia per angelos secundum classes, etiam a spiritibus, quibus datur major vis operandi, quum homo in tentationes mittitur. Et nisi homines regerentur a Deo Messia per angelos et spiritus, nequicquam posset mens eorum intellectualis aperiri, et instrui, nam absque intellectu nascitur homo, et tempore intellectus formatur, aliter apud animalia bruta.
@1 in ms. quae in qui emendatum$
@2 sic J.F.I. Tafel$
@3 ms. perireret$
@4 ms. omnne sed J.F.I. Tafel amoris$
- Infantum informatio in coelo {1}
Quod vero infantes attinet, ii reguntur ab angelis, et quidem vita primum communi, et postea singulariori secundum formationem illorum mentis rationalis et intellectualis. Infantes autem qui in ipsa infantia moriuntur, quando iis nulla adhuc mens intellectualis, et nulla adhuc indoles instructa, ii post vitam corporis formantur in coelo apud angelos, de qua formatione et informatione, plura possunt dici, sed adhuc non mihi ita revelatum est, ut ab experientia satis perspicua id possim dicere.
@1 caput hoc apparet infra paragraphum marginaliter ut 168 indicatam et annotatam cum titulo sublineato variante Infantum informationes in coelo$
- De Summo Deo et creatore universi eorum qui non agnoscunt Deum Messiam pro Mediatore
Cum spiritibus loquutus sum, num agnoscere possunt Supremum Jehovam Salvatoris nostri Parentem pro supremo Creatore, qui Deum Messiam non agnoscunt, et qui cupiditatibus auferuntur in perversum ordinem; et tunc subiit satis vive, quod nullum alium pro creatore universi agnoscere possent, quam aliquem Deum prorsus naturalem, qui se jactat pro supremo, sic aliquem genium magna loquentem; quod tales genii sint, ab experientia viva novi, nam se creatores universi putabant et jactabant, et sic multos decipiebant, sed eorum jactabunda verba, prolixum est describere, et plura, quae ab iis patrata sunt, hoc solum, quod postquam fere crediderim, quod essent tam magni, pedibus meis postea substrati sunt, et mecum tot vana loquuti sunt, ut ne quidem risum tenere potuissem. Tales itaque sunt dii, quos adorant ii qui cupiditatibus abducti inversum vivunt ordinem, et facti qui tunc naturam agnoscunt pro omnium rerum creatore, nam iis impossibile est, prae caligine eorum intellectus et crassitie ingenii, ultra naturam penetrare; haec in praesentia spirituum. 1747, 24 Aug. (m)Ea jam causa est, quod gentiles tot deos agnoverint et adoraverint, qui omnes naturalia significabant, et dejectissimi idola, alii {1} autem homines diversos olim in vita; etc. etc.(n)
@1 ms. idola alii$
- De Punitione superbiae, h.e, fiduciae sui
Ab experientia viva etiam discere per misericordiam Dei Messiae, mihi datum est, quomodo fiducia sui per dolorem dejectionis castigaretur, erat dolor interior, planctus cum planctu, fere cum desperatione omnis salutis, sed observatum usque, quod semper in mediis doloribus et planctibus spes salutis continenter adesset, quae levaret dolorem alioquin etiam deprimitur fastus per submissionem quasi spontaneam, quod non nisi humilia desideret, quod tamen est donum Dei Messiae. 1747, d. 24 Aug. st. v. Comitabatur etiam continua miseratio, sensibiliter tunc percepi, quod malus spiritus affligeret; et quod Deus Messias per spem salutis jugiter aspiraret.
De vita hominis post mortem
Post vitam corporis manet vita qualis formata est in vita corporis, sed recedunt scientiae, et similia, quae fuerunt modo instrumentalia formationis hominis; ipsa indoles est quae manet, quae est essentia vitae.{1}
@1 paragraphus haec cum titulo deleta esse videtur in ms.$
- [–]
- [–]
- [–]
- [–]
- [–]
- [–]
- [–]
- De cibo et potu spirituum
{1} Cuivis notum esse potest, quod spiritus et angeli non fruantur cibo aut potu naturali, usque tamen cupiunt et desiderant refici; sed cibus et potus eorum est spiritualis, nempe quod jugiter desiderent scire quicquid obvenit, et fere nusquam contenti sunt; angelorum coelestium cibus est amor, et simul intelligentia veri et boni, qua maxime laetantur; cibus spirituum, qui affectiones dicendi, sunt plures affectiones secundum indolem eorum, et potus eorum, sunt cupiditates sciendi, nam nihil non est, quod non scire cupiunt, sive ad rem eorum faciat, sive non: quapropter etiam in Verbo Dei Messiae sapientia dicitur cibus coelestis, et intelligentia potus.
@1 171 ad 177 desunt$
- De Fine Mundi
Tam facile est Jehovae Deo perdere universum genus humanum, et omne vivum in terra, et quidem momento, et quidem per ignem seu infernales dolores sunt enim mali spiritus, qui proxime ambiunt hominem naturalem, et vitam ejus excitant, quibus utprimum datur potentia agendi, illico cruciatur homo, igne quodam spirituali, et moritur, momento etiam perit, quum Deus Messias ex misericordia non continet omnia et singula in ordine; quae tam vera esse, tam certo confirmare possum, ut maxime id contestari liceat, nam id quam saepissime observavi, et quidem per tam vivam experientiam, ut nusquam aliquid, ne quidem minimum dubium, dari queat, hic est “Terror,” tum “ignis,” quo periturus est orbis [cf Es. XXXIII: 14-18] {1}, si non resipiscat, tum quoque quod “tumultuatura maria,” “Sol et Luna amittent sua lumina” etc. 1747, d. 27 Aug. st. v.
@1 vide etiam 189$
- De varii generis spiritibus, et eorum ludicris
Hac nocte etiam observabam, quod spiritus essent, qui repraesentarent somnia, et quod ea illorum vita esset, dormiente homine, et quod dum personae plures somniantur, quisque eorum sustineant {1} unam personam, quod manifeste comperui {2} dum expergefactus, tunc {3} enim loquutus sum cum iis satis diu qui hanc vel illam personam agebant. Malorum spirituum phantasiae sunt dirae et crudeles, se delectando in hominibus crudeliter tractandis, quod ut perciperem, saevitia eorum diu continuabatur post vigiliam, nec abstinere poterant.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 = comperi$
@3 J.F.I. Tafel tum$
- Aliquot genera spirituum etiam nunc mihi concessum est observare, prout eos, qui delectantur mensuris et similibus, quorum indoles videtur ducta a Geometricarum scientiarum studiis, eorum imaginationes mihi tunc exhibitae versabantur circa ea ut cuncta refererent {a} ad mensurationes mirabili modo, nec erant mali sicut mihi videbantur: aliud genus spirituum erat, qui jactarent se, nec tam mali, etc. etc., quidem {1} solum affectiones sunt, qui afficiunt hominem jucunditate quadam delitiosa, si malae vocandae sunt Sirenes.
@1 ms. etc. quidem$
@a = referrent (forma antiqua)$ - Affectionum sic dictarum species variae per modum quasi pulsationis, dum simul, loquuntur quaedam infra, quaedam supra hominem, quibus videntur distingui.
- Simplices loquuntur valde simpliciter, sed usque grate: nam simplicitas bona in se grata est.
- Sunt inferioris sortis, magna multitudo, quibus parum fidei, et cognitionum, a quibus spirituale et coeleste in indole eorum formari potuit; hi inservituri vi, robori, constantiae, durationi comparandae.
- Quomodo abstrahitur homo a consortio angelorum
Aliquoties in cogitationes decidi de rebus mundanis, et earum curis, ac toties relapsus sum a consortio spirituum, causam appercepi, quod tunc intimiora correspondentias separarentur, et modo mens externis absque correspondentia inhaereret; quae causa est, quod antiquae Ecclesiae filii cum angelis per vitam suam loquuti sunt, et continuum habuerint consortium, quia in externis repraesentabantur iis interna correspondentia, at vero dum homo solum externis indulget, tunc ab angelorum consortio manifesto amovetur, ac {1} regitur a spiritibus, et hi ab angelis, et sic homo a Deo Messia, et quidem in omnibus et singularissimis, sed permittendo, et sic custodiuntur {2} a malis spiritibus, unoquolibet momento.
@1 ms. amovetur; ac$
@2 ms. custudiuntur$
- Num angeli sciant quid in mundo nunc peragitur, non possum affirmare, nam quod {1} per spiritus ad angelos venit, hoc ita mutatur, ut ne quidem simile existat, ne scilicet in gaudiis suis coelestibus turbentur, nam omnium rerum correspondentia datur, quae flecti potest in jucunditates per correspondentias varias, Deo Messia ita omnia et singula dirigente; imo ex maxime confusis et perturbatis imaginationibus hominis {2} in parte et plurium simul distinctissimae repraesentationes jucundae possunt quasi extrahi; quod ab experientia quoque confirmari potest, dum enim mens jucundis inhaeret, in communi, tunc omne objectum, in jucunditatis istius speciem, vertitur. 1747, die 28 Aug. st. v.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$
@2 in ms. hominum in hominis emendatum$ - De spiritibus separatis et conjunctis
Utplurimum spiritus in societate agunt cum pluribus ejusdem speciei, in societate etiam mecum multoties loquuti sunt, quod manifeste mihi {1} datum est percipere, sed praeterea dantur spiritus separati, qui quasi ex se loquuntur, sed separati sunt ideo, ut ratiocinia aliorum et quidem plurium specierum ejusdem generis reciperent, et quasi colligerent, et sic mecum loquerentur; hi quum a me discessisse mihi visi sunt, ad speciem suam sunt relapsi, ut vitam consortem cum iis agerent. Species diversae, praeterea quod distinguant se, per plura indicia, etiam ex sonis eorum loquelae, et dum simul sunt, colloquuntur et agunt, ex quodam differenti murmuratione et constrepitu, interstinguuntur. 1747, die 28 Aug. st. v.
@1 ms. mihil$
- De angelis et spiritibus in genere
Distinguuntur angeli a spiritibus in eo primario, quod spiritus omnia, quaecunque cogitantur et existunt, flectant in malum; at vero angeli omnia et singula vertant in bonum. Dantur etiam spiritus intermedii qui sunt paene mere intellectuales, per hos utplurimum fit communicatio phantasiarum spirituum, cum jucundissimis ideis angelorum; sed [hoc] per intellectuales angelicos, nam dantur intellectuales duplicis generis; boni a malis distinguuntur solum per fidem. 1747, d. 28 Aug. st. v.
- De malorum geniorum ac spirituum summa cupiditate vastandi et cruciandi hominem
Hodie quum excerperem ea quae continentur Es. XXXIV de vastatione universali, mali genii et spiritus non potuerunt desistere a cupiditate exaggerandi ea, et furores suos exercendi, sic ut in statu crudelitatis essent, sic quod dolerent, quod universum non perderetur, sic quisque eorum in alium, {1} ut sic cuperent nihil superesse, et vix is, nam cupiditas ista ab odio sui intestino oritur. 1747, die 26 Aug. st. v,
@1 h.e. sic quisque eorum [furores exercere] in alium [cupiit]$
- Quod spiritus non audiverint seu intellexerint ea qua {1} cogitata sunt
Hodie licuit aliquid de interno et externo homini scribere {2}, quando perplurimi spiritus aderant, quod manifeste per sensum percepi {3}, verum postea a quodam mihi dictum est, quod nihil percepisset ab iis quae cogitata e scripta sunt: inde experientia edoctus sum, quod spiritus non potuerint aliud percipere, quam quae iis convenirent, et quod interciperetur iis omnis intellectus rerum praesentium, quando ita Deo Messiae placet. 1747, die 31 Aug. st. v.
@1 = quae (forma antiqua)$
@2 vide Index Biblicus ad Es. XXXVI$
@3 ms. pecepi$
- De hominum indole in altera vita
Homines in altera vita non tales sunt, quales in corporis vita, tunc enim non possunt simulare, aliud dicere et aliud agere, et mentis intellectualis beneficio mentiri bonum quum sunt mali, indoles tunc, qualis est voluntatis, manet, intellectualia aufugiunt, quae non indoli inscripta sunt, ita nullus mentiri possunt {1} aliam personam, quam est voluntate, sic qualiter agit; spiritus dantur etiam dolosi, qui induere possunt angelorum speciem, sed sunt pessimi, et usque manifestatur, quod astutia indoli eorum implantata est, pauci tales admissi sunt ad me, nam remoti erunt a consortio aliorum, ne inquinentur, et ob plures causas. 1747, die 31 Aug. st. v.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
- De speciebus repraesentationum Spirituum
Quando sensus corporei abducuntur ab internis, ut interna operentur et sistantur, quod in perpaucis hodie datur, tunc imaginationum aliae species, quam familiaris, quasi aperiuntur, una species est, quod spirituum operationes liceat non ita per visum quendam internum, sed per sensum visui obscuro associatum, percipere et animadvertere, similiter etiam eorum praesentiam variam, atque accessum et discessum, praeter alia; in hac specie imaginationis, quam ex misericordi venia Dei Messiae, consequutus, nunc per tres fere annos, percepi ac animadverti tam multa, quae spirituum in specie operationes concernunt, ut nusquam ea possint, nisi per volumina, describi, id tamen memoratu dignum referre velim, quod spiritus mali per phantasiae hujus speciem inimicitias continuo inter se excitare cupiant, et dum permittitur, socios in varias species animalium per solam phantasiam {1} repraesentent, ut in serpentes varii generis–socii {2} eorum sic repraesentati nec possunt se ab ea phantasia liberare, antequam iis permissio ista aufertur–ita {3} in varias animalium species per repraesentationem solam, quae etiam causa est quod fabulentur de diabolo, aliisque in veterum fabulis, quod in tot animalium formas transformati sint, et quod sic etiam in Verbo Dei Messiae repraesententur, sicut per serpentes, dracones, lupos, etc., et quidem secundum cupiditates et status cupiditatum, in quibus sunt; quod alteram speciem imaginationis attinet, quae in iis sistuntur, quibus datum est separare externa ab internis, sunt repraesentationes tam vivae, clausis oculis, vel {4} in ipsa vigilia, sicut in lucidis somniis, et quandoque sicut in media luce, imo tunc sisti solet Lux quasi matutina cum igne flammeo, inque ea et absque ea, objecta varia, ut homines, aliaque, sicut in media luce, ac interea ut plurimum colloquutio {5} cum spiritibus, ea repraesentantibus. Tertia species imaginatio est viva sicut in media vigilia, conjuncta cum omni sensatione, ita ut nihil plane differat, sed in me ea species tunc exstitit, quando interior homo ab externo tamdiu separatus est. Alius etiam datur status imaginationis activae seu vivae, quae in specie vocanda visio prophetarum, quando objecta spiritualia singula repraesentantur per talia, quae continentur in litera seu sensu literali prophetarum. Subtiliores ac puriores repraesentationes quoque mihi concessum est percipere, sed mihi in hoc statu imperceptibiliores, usque in eo objecta erant quodammodo perceptibilia mihi, non autem spiritibus.
(m)Quod antiqui, cumprimis antiquae Ecclesiae filii in eo statu fuerint, et sic perceperint spirituum et angelorum varias repraesentationes, a permultis concludi, ac pro certo sciri potest, sed [hic status non amplius] {6} existit ob plures causas.(n)
@1 ms. phantisiam$
@2 ms. generis, socii$
@3 ms. aufertur, ita$
@4 forte deletum in ms.$
@5 ms. colluquutio$
@6 sic J.F.I. Tafel, ubi pars paginae aliqua verba continens abscissa est$
Conjugationes{1} — I seu
In I seu {2} tam in activo quam in passivo dominatur in prima syllaba seu , punctum
–tum in activo, . — Passivum est
In II, seu , dominatur absque puncto
–tum ( ) in activo, et um in passivo, absque ( .): passivum {3} est
In III, , dominatur in utrisque syllabis et , punctum. –In passivo dominatur, ut .
In IV, seu , dominatur , cum punctis in utraque syllaba –vocatur conjugatio reciproca, est enim visitare seipsum.
Conjugatio II seu
In I ma seu , absorbetur ( ), et tunc habet punctum –in pass. seu {4}, retinetur ( ), et in est punctum –etiam in ( ).
In II da seu absorptum {5} est ( ), et habet punctum –in passivo est ( ) absorptum, et ibi ubivis ( ), ut cum puncto.
In III tia seu , conservatur , sed cum puncto in . –In passivo similiter, cum sub , ut .
In IV seu {6}: ut supra, ubivis cum ( )
Conjugatio III seu
In I seu , in activo similiter ac {7}, absorbetur( ) sicut, ( ) [supra].
–In passivo pro ( ) substituitur , ut , et retinetur vel ubivis.
In II seu , est ubivis , cum adjecto ( ) {8}. In III seu retinetur ubivis ( ) cum puncto in –in passivo sub {9} est , ut , retinetur et punctum in Conjugatio IV seu
In I seu , est sicut in , praeter in futuro, ubi . –In passivo est punctum in n
In II seu , dominatur , {10} absque puncto in –in passivo cum ut in , vel {11} .
In III seu , dominatur punctum in , ut in . –In passivo sub
Conjugatio V seu
I seu {12}: in activo et passivo sicut .
II seu , ibi non apparet ut in prioribus.
III seu {13}, dignoscitur per punctum in et in
–similiter passivum per punctum in et , tum per , ut IV seu , ut alibi.
Conjugatio VI, seu {14}
In I ma seu {15}, dominatur , ut in {16}
–non autem in passivo seu ; ibi est punctum in . In II da seu , ut vulgo sed absque et absque puncto in .
–In passivo , regnat per totum.
In III tia seu , regnat et duplex
–similiter in passivo.
In IV seu , ut vulgo, cum praeposito ante . Conjugatio VII ma {17} vel
In I ma seu , regnat , ut .
In passivo etiam regnat cum puncto in .
In II seu , regnat ( ) — In passivo vertitur ( ) in ( ), ut .
In III seu , regnat {18} duplex , et
–similiter in passivo.
In IV seu , ut vulgo.
@1 vide praefationem hujus voluminis sub capite “Numbers 149 to 205”
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. $
@3 ms. ( ) passivum$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. $
@5 ms. absorbtum$
@6 sic J.F.I. Tafel; ms. $
@7 sic J.F.I. Tafel; ms. $
@8 ms. ( )$
@9 ms. . $
@10 ms. ,$
@11 ms. seu$
@12 ms.$
@13 sic A.W. Acton. The Spirituat Diary, p. 470; ms. $
@14 ms. $
@15 ms. $
@16 ms.$
@17 ms. VI ma$
@18 ms. regnat$
- De permissione spiritibus malis data, ac de eorum restrictione vel inhibitione; quod sint minus nihilo
Observatum est, per multam ac diutinam experientiam, quod spiritus mali jam multum jam parum agere seu exercere suam malitiam potuerint, causa hodie clarius mihi detecta est quam prius, nempe, quod quantum iis per angelos a Deo Messia remittitur, seu relaxatur vinculum, in tantum male agunt, in quantum autem ab angelis agitur, in tantum quasi constringitur vinculum, hoc est aufertur potentia agendi, sic ut tandem nihil agere queant, et ne quidem sciant, quid acturi, sicut libratio quaedam est praecisa et exacta, sicut in bilance, eorum remissionis et constrictionis, secundum statum licentiae, in quem Deus Messias, velit ut homo emittatur, talis est exacta libratio, ut non describi queat, ob indefinitas {1} varietates.–Similiter dum iis permittitur loqui, in statu remissionis vinculi, dira et foeda loquuntur, at vero in statu constrictionis seu quasi attractionis dicti vinculi, seu licentiae, loquuntur ex se, aut ab aliis, quando ab aliis, quod etiam est indefinitae varietatis, tunc loquuntur ea, quae non volunt, sic vera contra indolem, vel etiam nesciunt plane quid loquuntur. 1747, die 2 Sept. st. v. Ex his sequitur, quod prorsus nihili sint, seu minus nihilo.
@1 ms. indifinitas$
- Quod spiritus et angeli autument ex se agere et loqui, tametsi ex aliis
Saepius etiam observatum est, quod agerent et loquerentur mecum spiritus vel angeli, ac autumarent, quod ex se, cum tamen ex aliis se interioribus, ac intimioribus, quibus etiam data est copia remittendi et constringendi vinculum voluntatis ac oris, ut prius dictum [193], quod cum observassem, et iis dixissem, indignati parumper sunt, sed usque non potuerunt non agnoscere. Exinde concludere datur, quod continuae sint mediationes incomprehensibili modo distributae a Deo Messia, proinde etiam successivae mediationes permissionum, quae semper augescunt quoad mali intentionem, quo plus descenditur ad spiritus malos; inde sequitur, quod permissiones superiorum angelorum spectent meliores fines, quam inferiorum, ordine; et quod permissio a Deo Messia immediate, relicta, sit ob finem optimum, seu ultimum, nempe ob Regnum Coeleste, quoad homines, et sic ob gloriam Jehovae. 1747, d. 2 Sept. st. v.
- Quod permissionum sint successivae mediationes, satis quoque mihi constare potuit, quia aliquoties mihi concessum est permittere spiritibus loqui, et quidem secundum ea, ad quae prius
animadvertebam, eos ex indole sua duci, nec potuerunt se continere, quin ea loquerentur, quamvis postea indignati sunt, quod ea iis permitterentur, nam sic detegebatur {1} eorum indoles.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. detebatur$ - Quod status mentium humanarum repraesententur per eas mutationes, quae sunt temporum, ut per pluvias, mane
Repraesentationes spiritualium rerum sistuntur multoties per naturales, ut per nubes diversae densitatis et coloris, per serena, per tempestates, ventos, et tranquilla, per grandines, pluvias etiam varii generis, et quia repraesentationes talium, etiam comparationes earundem sunt, maxime familiares, iis nunc respondent in spiritualibus perplura.
- De ordinatione malorum et impiorum spirituum
Quod spiritus secundum genera et species in classes distributi sunt, prius, ut arbitror dictum est [161]; quod societatem quandam in specie attinet, ita distributi, ut in medio eorum sint pessimi, ut qui instructi desciverunt, ac occoecarunt lucem veritatis; qui inde procedunt versus ambitum, sunt per gradus meliores, in ambitu similes, sed qui prius non instructi; quae distributio fit a Deo Messia, ut coerceantur et compescantur pessimi, nam nec agere nec loqui possunt nisi in consociatione; secundum arbitrium Dei Messiae, permittuntur exteriores loqui aut agere plures {1} ut {2} unus, sic est collecta loquela plurium non {3} ita noxia in tentationibus; tum etiam interiores, ut in tentationibus interioribus. 1747, d. 4 Sept. st. v.
@1 ms. agere, plures$
@2 ms. aut$
@3 ms. plurium, non$
- Quod omnes spiritus et homines vinculis teneantur
Quod saepissime observavi, erat, quod omnes spiritus vinculis tenerentur, nempe talibus vinculis quae coercerent ne in libidines et cupiditates erumperent, una spirituum species {1} alio vinculo quam altera, et quousque licentia ii conceditur ruunt, sic in immensum, ni {2} tenerentur in vinculis convenientibus a Deo Messia, similiter etiam angeli, unusquisque enim, sicut homines {3}, radicitus malus est; hodie etiam comperii a, quod unus spiritus, dum ei vinculum relaxaretur, quod in altum volaret, et usque altius cuperet, sique ei licuisset secundum libidinem evolare, non dubito quin rumperetur, seu in nihilum laberetur, nam spiritus sicut homo, non desistit, {4} cupiditatis {5} suae aestu, antequam rumpitur, si ei licentia daretur, secundum impetum suae libidinis erumpere. 1747, die 5 Sept. st. v.
@1 sic J.F.I. Tafel ms. specie$
@2 ms. ne ut apparet$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. homine$
@4 = comperi$
@5 sic J.F.I. Tafel; “cupiditatis pro cupiditats”$
- De operatione spirituum ac angelorum circa cogitationes humanas
Ab experientia confirmatum, quod, nisi spiritus, per quos inferiores hominis cogitationes seu ideae materiales ita dictae {1}, reguntur, simul cogitarent, nec tenerentur in eadem cogitatione cum ea, in qua homo est, dum cogitat vel loquitur, quod homo nequaquam cogitare posset, sed ex turba variarum cogitationum apud spiritus oriretur maxima obscuritas, ut ne hilum potuisset percipere, ne quidem in communibus. Quod autem angelos attinet, cumprimis intimiores ac intimos, ii videntur simul cum homine posse cogitare, quia in sphaera superiore sunt, quam ut eorum cogitationes possint influere ita in mentes humanas, ut eas distraherent, minus confunderent, nam una hominis cogitationis idea, ex indefinitis fere angelorum coelestium ideis potest concinnari, et praeterea, cogitationes angelorum concordes {2} et unanimes sunt, sic nequaquam distrahentes; maxime ideo delectantur homine fidem accipiente, nam tunc in {3} cogitationes ejus cum coelesti gaudio influere possunt, quapropter dictum est a {4} quod angeli valde laetentur ex homine se resipiscente [Luc. XV: 7, 10], hoc est, homine fidem accipiente. 1747, die 5 Sept. st. v.
@1 sic J.F.I Tafel; ms. dicta$
@2 ms. concodes$
@3 ms. cum$
@4 ms. spatium non impletum; J.F.I. Tafel [Deo Messia]$
- Quod plura interiorum Verbi Dei Messiae, non ab experientia hujus generis humani, sed ab antiqui et spirituum disci queant
Permulta occurrunt in Verbo Dei Messiae, tam Veteris quam Novi Testamenti, quae non possunt non apparere, ac [non] intelligibilia, sed ob causam, quia mutatum prorsus est genus humanum, quod hodie vivit, ab iis, qui vixerunt in Ecclesia antiqua, et postea in primitiva; qui si vixissent, ab experientia et revelatione in se id probe scire potuissent, praeterea etiam a statu spirituum seu animarum humanarum, quae nunc implent ultimam sphaeram coelorum, melius id sciri potest; quae causa est, quod etiam ex iis experientias, rerum hodie quasi obliteratarum, adducere, et sic supplere ignorantiam, liceat: haec in praesentia spirituum, qui indignati sunt, quod ab iis experientia caperetur {1}, 1747, die 15 Sept. st. v., sicut {2} quid ebrius esse, quid erubescere, et similia.
@1 ms. caparetur$
@2 ms. v. sicut$
- Odor foedus
Quando vera et bona fidei destruuntur et sic obstruuntur, tunc repraesentantur ea per odores foedos, instar stagni, ac instar cadaveris, ita quoque si propter voluptates hominis; quare odor teter et foedus similiter mihi est exhibitus, clausis oculis tempore noctis.
- De Summa Malitia diaboli
Quod tanta malitia potuerit esse, ut intima Messiae tentare potuisset, apud me cogitavi ! sed a coelo audivi, quod is quia in perfectionis statum creatus est, et inde lapsus {1}, quod nusquam talis malitia, possit percipi, qualis in eo fuit; et quia ea malitia infectus erat Adamus, e paradiso expulsus est, et custodita via ad arborem vitae [Gen. III: 24], nam potest is pervertere unumquemvis hominem; praeter Solum Messiam; nunc autem in vinculis tenetur, modo ejus turba emittitur, quae sic per diabolum, ut vocatur, intelligitur. 1747, die 23 Sept. st. v.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. lap, ubi finis verbi abscissus$
- De spirituum et angelorum statu percipiendi {1} ea quae sunt in corpore et in mundo
Status angelorum et spirituum in hominibus, est, ut nihil possint percipere ab iis, quae sunt in sphaeris inferioribus, solum in iis, quibus porta in coelum aperta est, tunc vacare potest homo internis, abductis sensibus ab externis; quod tunc percipiant angeli et spiritus, in causa est, quod ii tunc attrahant quasi perceptiones, et homo cum iis communicet eas per reflexiones, quae sunt quasi invitationes ad percipiendum ea, quae extra eos sunt, hoc permultis confirmatum est, quare angeli et spiritus nihil prorsus percipiunt ab humanis, nisi quantum a Deo Messia, iis datur copia; quod ad reflexionem ut percipiant, multa dicenda forent. 1747, die 4 Oct. st. v.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. percipienda
- De gentibus seu non instructis, quod facilius in Regnum Coeleste perveniant quam instructi
Hodie mihi per vivam experientiam ostensum est, quomodo gentes, quoad indolem mali {1}, facilius {2} arripiant fidem, et charitatem exerceant, quam qui instructi fuerunt, gentes alioquin malae indolis aliquamdiu fuerunt, et plura mala excitarunt, sed ob causam, quod non potuissent audire et percipere ea, quae dicta et loquuta sunt; arbitratus sum quod essent mali spiritus, postmodum autem, quum lux intellectualis iis ex misericordia Dei Messiae data sit, ut perciperent sicut instructi, inceperunt loqui, et tam pie, inclamantes misericordiam Dei Messiae, et charitatem erga caeteros professi ex corde sunt, ita admissi, ut interessent, qui tam modeste se praebuerunt, et tam intelligenter ac sapienter, ut non potuissem non mirari, dum contra ii qui instructi, indignati, quod admitterentur, in coelum, ita qui spiritus arbitrati in angelos versi sunt: de persequutiones eorundem hac nocte, et praecedente vespera, aliquid non possum loqui, praeter quod persecutiones et lamentationes essent; arbitrari possum, quod persequutiones essent pioruma gentium, ab instructis. 1747, die 6 Oct. Sic et confirmatur quod venturi ab Arabia, qui pudore afficerent instructos, sicut in Cap. LXVI. Esaj. legitur. Obs: quando lux intellectualis iis aufertur, tunc sunt mali, quod etiam valde questi sunt, at vero dum lux intellectualis affulget, tunc cito convertuntur et sunt boni et chari; aliter instructi.
@1 gentes hic ut alibi masculine dictum$
@2 in ms. facili in facile emendatum$
- De fallaciis sensuum in omnibus rebus, quibus nisi discussis nusquam apparere potest veritas
Angeli valde mirati sunt, quod homines hujus temporis, etiam qui docti audiunt, non capiant, quo homo ex tribus distinctis facultatibus consistant {1}, quae nempe se referunt [ad] {2} totidem coelos angelorum, praeter corpus quod moriturum est; tum etiam valde mirati sunt, quod nesciant adhuc, hominis vitam nusquam hominis esse, sed vitam omnem infundi a Deo Messia, quod nempe tantae umbrae et fallaciae sint, ut vix aliter autumare queant, quam quod oculus ex se videat, sic quod mens interior ex se sentiat, et quod intellectus humanus ex se intelligat, cum tamen inferior a suo superiori, et omnes a Supremo, sic a Deo Messia, sunt modo organica quae homo habet, ex quibus fluunt differentiae, ut notum esse potest. Quare nisi homo fallacias istas discutit, nusquam potest dici quod in veritate sit; ut fidem habeat, necessum est ut veritas {3} credatur, id pandit viam ad Deum Messiam, Qui est Ipsa Veritas. Quare etiam mirantur valde, quum homo ne [quidem] percipiat causas proximas naturalium objectorum, quod etiam non fidem habere velit spiritualibus, coelestibus ac Divinis, quae remotae, remotiores et remotissimae sunt, nisi eas oculis queat percipere et quasi sentire. 1747, 9 Oct.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies” $
@2 sic J.F.I. Tafel1 ms. in veritate m[aneat]$
@3 ms. veritate$
- [VOLUMINIS PRIMI, extractorum sectio secunda, continens paragraphos 206 ad [972a], originaliter ex Indice Biblico Librorum
Propheticorum extractas] {1}
Quod Abrahamus non sciat nos, ut legitur [Esaj. LXIII:16], quodque angeli non sciant
{2} Diu autumavi, quod angeli intimi ac intimiores scirent, quid agerem, et cogitarem, quoniam ab iis arbitrabar {3} venire, quod compescerentur continue falsorum spirituum intentiones malae, et falsiloquia, verum quum aliquoties ex Divina Dei Messiae misericordia, cum aliis loqui liceret, qui intellectualia eorum ad me deferrent, dictum est ab iis, quod prorsus nescirent, quid agerem, nec viderent, sicut spiritus proximi, verum quod usque continue essent in reactione contra conatus et actus spirituum malorum seu sphaerae eorum, quam optime sentiebant, sed ex qua causa et ex quo homine nesciebant, ita solummodo est Deus Messias, Qui per angelos Ipsius agit, Qui singularissima videt et novit, et sic disponit humanos conatus, hoc nunc est, quod intelligitur per ea verba, quod “Abraham non cognoscit nos”; hodie per abstractam quandam cogitationem, ascendebat aliquid ad angelos, quibus {4} movebantur, quod mirati, et sic per alios mecum loquuti. 1747, die 13 Oct. st. v. Angeli nec scire volunt, quid peragitur in terris, quia norunt quod nihil non perversum et vastatum est, quare desiderant, ut Regnum Dei Messiae veniat, sperantes quod sic aperiretur communicatio inter eos et homines.
@1 vide praefationem hujus voluminis sub capite “Numbers 206 to [972a]”$
@2 hic supra post 205 ut ei infra post 972 inseruit J.F.I. Tafel paragraphum a nobis [972a] numeratam; vide praefationem hujus voluminis sub capite “Numbers 206 to [972a]”$
@3 in ms. arbitror in arbitrabar emendatum$
@4 sic ms.$
- De spirituum statu communi apud homines
Spiritus circum aut penes homines, qui cum illis non loquuntur ac reflectunt ad eos, non quid {1} autumant se esse eos homines, apud quos sunt, sed modo quod sint homines, et sic agant, nam unusquisque spiritus autumat se esse hominem, et indignatur si aliud iis dicatur, imo putant se habere aures, oculos et sensus, quales homines, cumque iis dicerem ac demonstrarem, quod res ita se habere nequeat, ex aliquibus causis, indignati {2} sunt; quippe per certas reflexiones, ex misericordia Dei Messiae concessas mihi potui {3} afficere eos, tanquam sensibus fruerentur, et pluribus aliis modis, inde concludere potui, quod similis idea penes eos remaneat, post corporis mortem, et quod intimiora hominis nihil aliud sciant, quam quod homo sint, ad imaginem ejus enim corpus formatum est; et per musculos unum agit corpus cum voluntate, ut notum est, inde idea remanens corporis. Hodie quoque mihi ostensum est, quod spiritus adesse potuerint, et mecum loqui, ut et percipere cogitata, et tamen nihil videre, quod egi; sic ut paene remissus sim in statum priorem; tunc nihil usquam sentire potui de operatione eorum, sicut alioquin, nisi ita perparum, ut vix id discernere potuissem a communi statu. 1747, die 13 Octob. st. v.
@1 h.e. prorsus non$
@2 exitus abscissus in ms.$
@3 ms. Messiae, concessas mihi potu$
- Quae spiritus maximopere abhorreant, ut acuta et quasdam {1} species animalium
Sunt, quae spiritus maximopere abhorrent, sicut dum in imaginationem intrarent ea, qua {2} acuta essent, punctoria et similia, illico tunc quasi excitati turbas movebant; ex causa, ut arbitror, quod similia nequeant per repraesentationes referri ad angelos, nam figurae terrestres sunt ea qua {3} acutiora sunt, at vero formae coelestes a circulari inchoant; sunt etiam quaedam animalium species, quas etiam summopere abhorrent, ex simili causa, sicut ea, quae ut autumem– de {4} qua re adhuc non certus sum in {5} libris
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quaedam$
@2 = quae (forma antiqua)$
@3 = quae (forma antiqua)$
@4 ms. autumem, de$
@5 ms. sum, in$
- Mosis vetita sunt, ac sicut prophana considerata.
De Spirituali naturali, et quod veritates fidei ab homine naturali praedicari queant
Spirituale naturale vocatur, quod lumini naturali inest ut homo ratiocinari queat in genere, tum quoque de rebus spiritualibus et coelestibus, deque veritate fidei, imo praedicare et persuadere, tametsi homo naturalis est; observandum quod ea res memoriae sint, quae a lumine naturali excitantur, et quidem ex variis causis et cupiditatibus proximis et remotis; spirituale quod dat facultatem ratiocinandi in homine naturali, est spirituale quod in se non habet coeleste, quia si coeleste, tunc prodiret a coelesti, ita a genuino fonte, nempe ab Amore sic a Deo Messia; concipi potest usque hoc spirituale, quod ambiatur a coelesti, quia absque coelesti nulla facultas ratiocinandi datur.
- De sphaeris communibus oriundis ab iis quae sunt Regni Dei Messiae
Nihil mirabilius et incredibilius potest dici, quam quod sint quasi sphaerae communes eorum quae sunt Regni Dei Messiae, quae correspondent iis in mentibus humanis, tam intimiori quam interiori, quae sunt in Regno Dei Messiae hae sphaerae describi non possunt, sed per aliquam comparationem potuisset sisti: sunt sphaerae in genere coelestes, tum spirituales, superiores et inferiores, infima destructa est, quamdiu malis spiritibus permissum est eam inhabitare, quae sphaera adhuc ascendit usque ad sphaeram rationalem, et eam perturbat; hodie per Dei Messiae misericordiam sistebar in sphaera rationali, sic ut rationale apud me concordaret cum ista sphaera, nec sic perturbaretur, ut alioquin, tunc spiritus qui inibi erant angebantur, dicebantque quod non vivere inibi possent, tanquam avis [in] {1} sphaera ubi non aer, sed aether {2}, aut sicut piscis in aere, sed volebant aufugere; ex iis scire possum, quod, quum Regnum Dei Messiae venit, quod tunc mali spiritus necessario expellantur, nam inibi quasi animam trahere nequeunt, ut dictum est. 1747, 20 Oct. st. v.
Quando orarem, cumprimis orationem Dominicam, in eam sphaeram receptus sum, et tunc intimiora orationis perspicere mihi dabatur. Sphaerae istae omnes coelestes et spirituales spectant Regnum Dei Messiae, quia sunt a Deo Messia, Qui est Regnum Dei. Ex his deduci potest, quod omnino sphaera communis dari debeat, ut sint particularia, quae non dari queant nisi in communi, et quod omnia {3} particularia referant se ad communia, et communia dirigant particularia, et tandem in eum ordinem in quo sunt communia, alioquin necessario expelluntur a communi–hae {4} sunt regulae, quas Philosophia novit, et quae regnant in universo.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. $
@2 ms. aeth$
@3 imperfectum in ms.$
@4 ms. communi, hae$
- Dantur etiam sphaerae spirituum malorum, quae infernales vocandae, quia in infernales die ultimo {1} judicii vertuntur, hae sphaera {2} ascendunt secundum incrementa malitiae humanae, seu secundum fidei vastationem {3} in terris: quum itaque hodie tam alte ascenderint, ut suffocent aut exstinguant omnem veritatem et fidem, necessario sequitur quod Regnum Dei Messiae brevi venturum, alioquin nulla caro salvari potest [Matth. XXIV: 22], et vix quisquam e genere humano, regenerari.
@1 sic ms. ut apparet, fortasse erronee pro ultimi$
@2 imperfectum in ms.$
@3 imperfectum in ms.$ - Quoad sphaeras particulares, quae constituunt communes, unusquisque angelus, et unusquisque spiritus suam sphaeram format, et haec suas habet mutationes status, ex particularibus sic sphaera communis a Deo Messia formatur, et quidem per dispositionem angelorum et spirituum in genera ac species, seu in {1} classes, et quasi tribus; num totidem sint sphaerae angelorum, ut et totidem sphaerae contrariae, ac tribus Israelis ac Jacobi, adhuc in dubio relinquitur.
@1 ms. in in$ - Inde quoque constare potest, quomodo omnia contingentia sint {1} Providentiae Dei Messiae, quae regunt communia et omnia particularia ad finem optimum; et quod in inferioribus sphaeris tot inconstantiae appercipiantur, quae fortunae adscribuntur, etiam est {2}, ob finem optimum, ex variis causis.
@1 sic J.F.I Tafel ms. sin$
@2 ms. sunt$ - De gentibus seu non instructis, et de instructis in coelo
Mirabile dictu, quod gentes adhuc in coelo in quadam captivitate sunt sed non gravi, in ordines et gradus, distincti, et quandoque liberati modesti erant, et facile recipiebant fidem, ita ex ore et corde; instructi autem, adhuc quasi natant supra, seu non in captivitate sunt, ex quanam causa nondum mihi dictum est, tametsi sunt obstinati, ac ore et corde fidem renuunt, sed mihi narratum est, quod versio fiet, nempe quod gentes e captivitate sua solvendi {1}, ac instructi qui non fidem receperunt, in vincula conjiciendi. 1747, die 21 Oct. st. v.
@1 gentes hic ut alibi masculine dicitur$
- De cupiditatum, affectionum et desideriorum varietate
Omnia desideria, tam edendi et bibendi, cum suis varietatibus, et omnium sensuum, tum eundi, proficiscendi, quotcunque eorum sunt genera et species, per longum tempus ita regebantur, mutabantur et variabantur a spiritibus et angelis–tam {1} manifeste, ut nihil manifestius dari queat, ut dicitur, et hoc per diutini temporis experientiam, per menses et annos ut {2} inde manifeste concludere {3} possunt, quod omnia desideria, quaecunque sunt, et regunt vitam, et cogitationem {4}, unice a spiritibus et angelis, ita permittente, copiam dante, et volente Deo Messia, influant. 1747, 22 Oct. st. v. Variationes lentae fuerunt, et subitae, utque confirmarer, cum {5} spiritibus quibus permissum erat, loquebar; et de variatione ista loquutus, etc. etc.
@1 ms. angelis, tam$
@2 ms. annos, ut$
@3 imperfectum in ms.$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. cogitatione$
@5 ms. confirmarer cum$
- Quod intellectus rerum cumprimis intimiorum ablatus
Hoc quoque sancte contestari possum, quod intellectus rerum cumprimis intimiorum frequenter tam manifeste mihi ablatus sit, in alium versus, ac ita mutatus, ut vices scire nequeam, ex quibus tot experientiis satis concludi potest, quod homo nihil aliud intelligere queat, cumprimis qua {1} fidei intimiora spectat, quam quae Deus Messias permittit, concedit et ex misericordia donat; talis quandoque fuit contentio et objurgatio cum spiritibus, qui adimebant intellectum intimiorum manifeste, eum mutabant in alium, ut describere non liceat. 1747, 22 Oct. st. v. scriptum.
@1 = quantum$
- Quod mali spiritus jugi {1} conantur agere contra ordinem, tametsi percipiunt, quod nihil usquam possint
Matutino tempore erat quidam conflictus spiritualis, nempe spirituum, qui me infestare summopere volebant, et quidem omni sua vi, sed eram tanquam remotus; quamvis mirabili modo percipiebam conatus eorum, non audiebam loquelam; sed erat tanquam sphaera quae me abducebat a conatibus eorum, mirabar tunc obstinationem eorum, quod non intermittere possent, sed usque obstinate agere, sed incassum, et similiter, quod nihil prorsus efficere, et in memet influere possent, status erat, qualem describere nequicquam possum, sed si tunc obtinuissent, videbatur mihi, quod me prorsus oppressissent; similiter tunc observabam, quod sphaera communis esset interior, in quam sublatus eram, num in eadem spiritus isti fuissent, non scire possum; tunc etiam observabam, quod ne minimum daretur, quod non ex directione Dei Messiae, et ex misericordia erga me, veniret; tum quod ne minutissimum quidem agere posset spiritus, nisi ex permissione. 1747, die 22 Oct. st. v. ut reor.
@1 = juge$
- Quod plurimi boni in captivitate teneantur, dum mali fruantur libertate, in altera vita. De Statu infidelium tempore ultimi judicii
Quomodo animae bonae adhuc teneantur in captivitate, ita manifeste mihi scire datum est, ut nihil manifestius; sentire id datum est {1}, et simul loqui cum iis; similiter, quod iis quandoque libertas concessa, et quasi respiratio a captivitate, experientiam istam non possum describere, quomodo eam percepi manifeste, et per integros dies, tum quomodo elevabantur a captivitate, et restituerentur libertati cuidam, et per vices iterum in captivitatem refluebant; tum etiam, secundum eorum descriptionem, quomodo cruciarentur ii qui in inferno sunt, et quale odium regnat, quo unus alterum persequitur usque ad mortem; interim alii, qui impii sunt, et summe prophani, adhuc libertate fruuntur, causa mihi etiam manifestata est, nempe quod nisi spiritus isti libertate fruerentur, quod genus humanum, nunc quoad fidem vastatum, non potuissent in tali jucunditate corporea et terrestri, inque voluptatibus vivere, sed continue in miseria et cruciatu conscientiae, nam si boni, ac angeli regnarent in coelo isto ultimo, tunc non potuissent non infestari mortales a continua conscientiae cruciatione, quod adhuc, dum vastatio persistit, ex pluribus causis, non admittitur; at vero tempore ultimi judicii, tunc probi, qui in ignorantia vixerunt, “gentes” a prophetis appellati, e captivitate sua exsolvendi sunt, et mali spiritus in captivitatem duram ac infernum detrudendi, sicut prophetae multis in locis prophetant; tunc superventura est mortales qui impiam vitam agunt, ac similiter similes in altera vita, anxietas, de qua Deus Messias loquitur, et per prophetas. 1747, die 24 Oct. st. v. De his cum iis qui in captivitate {2} sunt, et qui in libertate, loquutus sum; qui in captivitate sunt, consolationem habent, sic spem; plurimi eorum qui libere volitant, ii nihil curant, putant id non verum.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. et$
@2 ms. captivite$
- Quod jucunditatem coelestem quasi datum sit mihi communicare cum animabus probis in captivitate
A pluribus annis retro sentire mihi manifeste datum est jucunditates coelestes variis modis, et tot ac talibus, ut eas describere nequicquam possim; quae tales fuerunt, ut homo nequicquam eas {1} credere ac intelligere posset, si describere eas conarer; interim hodie ex misericordia Dei Messiae mihi datae sunt jucunditates {2} coelestes, non expressibiles, quas etiam concedebatur mihi, tanquam ex me, cum tamen ex me non erat, transferre ad animas in captivitate, quae jucunditates eas dicebant se sentire posse, et inde quoque consolationem accipiebant; vocantur etiam aves {3}, quod iis quoque multo solatio est, quomodo ascendant a captivitate in speciem libertatis, tam loquendi, quam intelligendi, percipiendi, loquendi, videndique, nec describi potest, tametsi ad manifestum sensum id mihi datur perceptibile esse. 1747, die 24 Oct. st. v.
@1 ms. ea$
@2 ms. jucundites$
@3 J.F.I. Tafel oves$
- Ulimti judicii imago repraesentata. De infelicium cruciatu, et tandem liberatione. Contentio de misericordia
Hac nocte, expergefactus plura mihi ostensa sunt, quae non ita describere possum, erat species cujusdam revolutionis spirituum, cum manifesta perceptione, nempe quod multi qui in coelo ultimo essent, detruderentur, et multi qui in captivitate, ascenderent. Sed hoc mihi clarius percipiendum dabatur, quod infelices qui in dura captivitate diu fuerunt, per plures vices in somnio contenderent cum iis qui in libertate, in ultimo coelo, et quidem quod iis adimere vellent misericordiam, ita omnem spem salutis, quae contentio die persistebat, dum evigilavi; valde conquesti sunt, cum multa anxietate, et quidem repetitis vicibus, quod iis vellent auferre misericordiam, et quod ita actum prorsus cum iis foret, fuerunt enim in gravi poena, sic ut nihil potius vellent, quam vitam prorsus amittere, unica spes iis a Deo Messia oblata erat, quod cogitare possent, adhuc misericordiam esse, quam cum auferre vellent impii in libertate constituti, geminata est eorum anxietas, sic ut in desperationem laberentur; quod ipsam contentionem attinet, quomodo de misericordia contentio facta sit, non ita aequum est describere, nam spirituum repraesentationes tales non facile describi possunt; quum itaque amarissime questi sunt de injuria ista, quod unicum solatium, quod esset misericordia, iis auferretur, tandem {1} affulsit iis spes, quod non amitterent misericordiam, quod iis promissum erat, percipere etiam misericordiae motionem aliquatenus apud me, non ut meam, sed ut coelorum, et sic Dei Messiae, potui, hi tandem in tali anxietate constituti, mirabiliter liberati sunt, per speciem ascensus mihi manifestam, quae nec ita describi potest {2}; postea cum iis loquutus {3}, et sunt modestissimi, ita nunc inter felices. 1747, nocte inter 27 et 284 Oct. st. v. Aliquoties tunc mihi ostensum est, quod misericordia paene iis adempta est, parum defuit, sic ut ad ultimum angustiae et mortis aeternae, perducti, antequam liberarentur: sed dictum mihi est, quod ii malam egerint vitam.
@1 ms. auferetur (sic!); tandem$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. postea$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. loquuti$
@4 in ms. 20 et 21 in 27 et 28 emendatum$
- De statu felici infantum
Hoc mane antequam exsurgerem perveni in statum tranquillum, ac ibi aliquamdiu permansi, loquutusque cum quodam, durante eo tempore, de hoc statu, nam tranquillissimus erat, et prope {1} accessit ad pacem, sed quin pax esset, quam prius percepi, erat quod {2} jugiter intenderem aliis, et quidem etiam dolori cuidam, quem quidam spiritus mihi circa lumbos exhibuerunt, et jam per alterum diem in eo detinuerunt, ac similia; loquutus sum cum eo, de statu isto felici infantum, qui dicebantur in tali statu et jucunditate vivere, similiter loquutus sum de statu isto; putabant spiritus, qui circum erant, et audire potuerunt loquelam, sed non esse in tali statu, quod in alium locum translatus sum, quia praeter sonum, et quae sunt soni, non ut prius quidquam percipere potuerunt, inde loquela de loco, et per experientiam edocti sumus, quod non sit locus certus, quamvis etiam simul multi in uno loco esse possent, sed quod sit status cujusdam quasi sphaerae, in quam inferri potest homo, in quocunque loco. 1747, die 27 {3} Oct. st. v.
@1 in ms. proxime in prope emendatum$
@2 h.e. [causa] quod$
@3 in ms. 20 in 27 emendatum$
- Quod atmosphaerae solares {3}, operentur in mente naturali, non autem in intimiori, sed quod Deus Messias in intimiori ac intima est Sol
Sunt quatuor sphaerae naturales, a sole oriundae, atmosphaera cognita est, quod efficiat auditum; purior atmosphaera ab aerea separata est quae producit visum, seu visualia, per reflexiones mirabiles {1} omnium objectorum; quousque haec atmosphaera in mentem naturalem penetrat, num etiam ideas materiales, ut vocantur, seu phantasias et imaginationes sistat, nondum ita constare potest, verosimile {2} apparet ex pluribus; haec prima tunc erit atmosphaera, quae regnat in mente naturali, altera atmosphaera adhuc purior, aether {3}, est ea, quae producit vires magnetum {4}, quae regnant non solum circa magnetem in speciali, sed etiam circum totum orbem, sed quousque non opus est describere, producit ibi totius globi terraquei situm juxta polos mundi, et plura quae circa elevationes et inclinationes magneticas orbi nota sunt, haec in mente naturali videtur producere ratiocinia, quibus usque spirituale esse debet, ut vivant, sicut visui et cuicunque sensui, ut percipiant. Purissima sphaera aetherea, est universalis illa in mundo universo, quae sistitur circa ratiocinationes ejusdem mentis, inde mens ista vocatur mens naturalis, et ejus operationes interiores dum perversae sunt, ratiocinationes, dum secundum ordinem, simpliciter ratio, et est species cogitationum, ob spiritualem influxum: hae sphaerae sunt solis, et dici possunt solares, et sic naturales. Quod autem mentem intimiorem attinet, in ea nihil tale est, seu naturale, sed est spirituale, in intima mente est coeleste, quae a Solo Deo Messia producuntur, suntque vivae, sique sphaerae dicendae, spirituales et coelestes, dicendae: de his cum angelo mecum hoc mane loquente sermocinati sumus, et sic confirmatus. 1747, die 27 {5} st. v.
@1 huic ultimae voci paginae subscriptum apparet verte retro $
@2 = verisimile$
@3 ms. purior aether$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. magnatum$
@5 in ms. 20 in 27 emendatum$
- Quod omnia et singula, quae in intimo et intimiori coelo perveniunt ad interius et exterius, ubi infernales genii, convertantur in malum
Per multum temporis et nunc per annum quod excedit, frequentissime et quidem quotidie expertus sum, quod paene omnia quae ex intimiori coelo venirent, quae etiam percipere ex misericordia Dei Messiae datum erat, ea verterentur in contrarium, et sic in malum, quod etiam diu miratus, quomodo ita subito invenire possent ea opposita et contraria; sed tandem datum est mihi intelligere, quod genii isti, qui hodie adhuc ultimum coelum incolunt, seu ibi volitant, cumprimis qui infernum, convertant in contrarium sic in respondens malum id quod bonum, sicut in falsum, quod proprium est ultimi coeli, quod verum; imo tam subito et sollerter, ut non potuissem non mirari, imo etiam percipere mihi datum est, quod etiam ignorarent quid ageretur in intimiori coelo, sed usque perverteretur in contrarium, sic ut esset ibi quasi conversio omnium bonorum in malum, sicut est interioris coeli, verorum in falsum: sicut {1} hodie accidit, quum legerem “Chaldaeos,” {2} subito verterunt in “Judaeos,” quod contrarium erat. 1747, die 27 {3} Oct. st. v.
@1 ms. falsum. 1747, d sicut$
@2 fortasse Es. XLIII, XLVII vel XLVIII$
@3 in ms. 20 in 27 emendatum$
- Quod omne malum, etiam accidens ab inferno veniat
Ex dictis {1} jam constat, quod omnia mala, etiam accidentia, quae ignorant genii infernales, ex iis tamen erumpant, nam intimum et intimius Coelum, {2} sicut media seu mediationes, disponunt ac ministrant ea quae a Deo Messia praevidentur et providentur, [et] quia salutaria generi humano sic praevisa et provisa disponunt et ministrant, ea apud homines qui sibi fidunt, et amoribus sui mundique indulgent, illico vertuntur in mala, etiam accidentia; sic ut ne minimum quidem malum sit, quod homini accidit, quod non ab inferno erumpat, de quibus etiam cum geniis interioris coeli, aliquoties loquutus sum, et quandoque dicebant id non posse fieri, quia ignorarent, quandoque ita aperte faciebant, quae negare non potuerunt,sed aperte id dixerunt. 1747, die 27 Oct. st. v.
@1 in ms. I[nde] in Ex dictis emendatum fuisse nobis apparet $
@2 in ms. quod in qui emendatum$
- Quod pessimi genii, seu furiae, inclusi sunt inferno, et inde nequeant exsolvi, nisi periret genus humanum
Nusquam aliquis concipere potest, quam damnosa turba ea sit, quae in inferno tenetur vincta, quorum aliqui parum soluti sunt, ita me infestarunt, et tam dolosissime et tam acute, ut nusquam id potuissem credere, quod talia venena usquam dari potuissent; quare turba ea tenetur ita vincta ut nequaquam possint hiscere minus infestare hominem, nisi pessimum, de quo non amplius aliqua spes, et quum aliquis odio percitus internecino facinora patrat, nisi haec turba infernalis, teneretur in vinculis et quasi catenis a Deo Messia, periret humanum genus, sed tantum relaxatur iis vinculum, quantum permittitur, dum homo in furias labitur; expertus etiam sum furias istas aliquoties prius, ob finem id permissum, ut id possem narrare; cum haec scripsissem, furiis istis pauxillum relaxatae sunt habenae, inde spiritus ii in ultimo seu naturali coelo ita consternati sunt, ut terrorem manifeste proderent, et sic ad supplicationes ad Deum Messiam fugere cupiebant, inde quam horrenda facies foret eorum qui naturales spiritus sunt, et in naturali coelo circumvolitant, constare potest. 1747, die 28 {1} Oct. st. v.
@1 in ms. 21 in 28 emendatum$
- Colloquium cum spiritibus et angelis, de indefinito, philosophia, fallacia
Quum novi angeli advenissent, cum iis colloquium institutum est, et postquam iis ostensa sunt ea quae oculis objecta sunt, ut quae urbis essent, et plura, colloquium erat de diversitate sphaerarum, ac statuum {1} in coelis, quod indefinitae essent, quod etiam ostensum, tum quod omnes variationes status sint ab amoris varietate in objectis; de indefinito dein erat sermo, nempe l) Quod indefinita existere nequaquam possint nisi ab infinito. 2) Quod indefinita in se spectata sint imagines infiniti. 3) Quum dicerent, quod instruerentur in iis, quae prius nescierant, responsum iis est, quod non doceantur a me sed a semet ipsis, quod iis paradoxon erat, sed evolutum per id, quod homo scientifica philosophica a semet suaque mentis operatione hauriat, ac quum id didicit tradiditque in regulas, nesciat quod a semet, et in semet id sit, ac quidem indefinite perfectius {2}; et quia homo per angelos et spiritus regitur, ita habere debui ea per eos; inde nunc concludi potest, quam egena, et quam nihil sit philosophia, ex qua tamen praedicantur homines docti, quum unusquisque etiam puerulus multo doctior est ex se, seu in se. 4) Ita ostensum quod in plerisque similis fallacia sit. 1747, die 29 {3} Oct. st. v.
@1 ms. statiuum ut videtur; J.F.I. Tafel stationum$
@2 h.e. perfectius [quam sicut id didicit tradiditque]$
@3 in ms. 22 vel 23 in 29 emendatum$
- De miraculis, quod nihil efficiant absque fide
Loquutus sum cum angelo quodam, et incidebat etiam de miraculis, quod nihil usquam operentur in infideles–sunt {1} sicuti ventus, qui tangit et dissipatur, nam intus nihil est, quo se referant sicuti {2} posteri Jacobi [erant] illico post agressum ab Aegypto circa mare Suph, tum etiam postea, quum transiverunt mare; spiritus quidam dicebant quod miracula essent quae vellent videre ut crederent, quibus tunc responsum ita est; fides autem intrinsecus est, et fixit radicem, in interno hominis, ea non curat miracula, contemnit ea, sed qui fidem non habent, tunc miracula nequaquam radicem aliquam efficere possunt, haec et similia melius ac plenius capiuntur, dum sermo est cum spiritibus, plenum sensum cum antecedentibus et consequentibus percipiunt, tum adjuvatur sensus per speciem repraesentationis ac imaginationis, quae est species loquelae angelicae. 1747, die 23 {3} Oct. st. v.
@1 ms. infideles, sunt$
@2 ms. referant, sicuti$
@3 nisi dies 22 in 29, 23 in 30 mutandi conformiter emendationibus in paragraphis 220-26, 228 finem$
- De statu damnatorum in inferno
Nocte inter 22 et 234 Oct. st. v. 1747: somnium habui, e quo passim expergefactus, nam spiritus maIi passim me infestabant, adeo ut non possem continuare somnum; post aliquot vices expergefactionis tandem dum prorsus vigil essem, commovebar {1} per totum corpus, et percipiebam manifeste {2}, quod quasi quaedam columna me circumdabat, sensu eam percipere potui, exspectabam quid inde eveniret, arbitrabar quod sic defenderer a malis spiritibus, columna ista sensibilis augebatur, continue cum perceptionis sensu, insinuabatur cogitationi, quod haec esset “murus aheneus,” ut vocatur [Jer. I: 18, XV: 20], quo defenduntur fideles ab infestatione malorum spirituum; dum itaque persisteret haec columna seu murus circum me, qui non potuit non esse angelicus, inter quos Deus Messias, Qui est “Murus Aheneus,” tunc animadvertebam causam, nempe quod demitterer ad infelices in inferno, ut perciperem statum eorum, et sic nuntiarem orbi, cumprimis incredulo, seu non credenti, quod infernum sit, non solum quod infernum, sed etiam qualis status eorum, eum quidem non satis describere possum; audiebam lamentationes, et quidem tales, “Ah Deus, ah Deus, Jesus Christus misereatur, Jesus Christus misereatur!” et hoc diu, ad quae primum attendebam mentem; postmodum quum in inferno esse {3}, et quidem corpore, quali hodie sum, permittebatur cuidam, a miseris illis, ut mecum loqueretur, quod fiebat etiam per diutinum satis tempus, sed ea non narrare possum hoc {4} modo nunc, quod querebantur de spiritibus liberis, seu furiis istis qui in tertio {5} coelo hospitantur {6} adhuc, quod ii sint, qui eos cruciant, eorum enim cupido est cruciare hominem, et quemcunque spiritum verbo {7} sunt cruciatus ineffabiles, sed eos licuit sublevare spe aliqua, quod non prorsus desperarent nam {8} dicebant quod crederent aeternum fore cruciatum {9} dicendo [quod] {10} Deus Messias sit misericors, et in Verbo Ipsius legatur {11}, quod solvendi sint “Vincti in fovea” [Sach. IX: 11] {12}, et quod “fovea” significet infernum, quod etiam confirmatum audiebam desuper, ut aliquam consolationem haberent, quam etiam tunc sentire dicebant; quod adhuc mirabilius est, attestor vos, ut credatis, nam verum est, quod Deus Messias intima misericordia commotus ex Coelo apparuerit iis, et quidem ut mihi dictum in gloria, etiam ego potui id cernere, sed non ita manifeste ac spiritus infelices, ex quo se magnam accepisse consolationem confitebantur; nunc dicitur mihi in aurem, quod etiam angeli eos consolati sunt, et consolaturi; praeterea etiam hoc velim ut credatis, nam verum est, nam scio, quia percepi, quod plures eorum ab inferno et cruciatu sublati sunt in coelum, ubi hodie vivunt, et quod quidam {13} eorum, qui in maximo cruciatu fuit, videbatur sibi quod Deus Messias eum amplexaretur, et oscularetur; postea etiam plures ex inferno liberati, in coelum tollebantur. Nocte inter 29 et 30 {14} Oct. st. v. 1747.
@1 ms. essem; commovebar$
@2 ms. maniste$
@3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies” $
@4 ms. possum, hoc$
@5 ms. hospitant$
@6 h.e. ultimo$
@7 ms. spiritum, verbo$
@8 ms. desperarent, nam$
@9 ms. crueiatum, sublevare,$
@10 sic J.F.I. Tafel$
@11 ms. legitur$
@12 cf. etiam Es. LI: 14$
@13 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
@14 in ms. 22 et 23 in 29 et 30 emendatum$
- De timore spirituum, qui liberi adhuc sunt
Perplura forent dicenda de spiritibus, qui liberi adhuc sunt, et omnia mala ac falsa apud genus humanum producunt, ii apparent quandoque tanquam insani, nam absque ulla ratione agunt et loquuntur, quantum iis permittitur, sed cum proponeretur iis, quod usque homines fuerunt, et quod sic rationales esse potuissent, annon ii viderent, quod ferae sint, non homines, tunc, a Deo Messia iis data est copia semet intuendi, ac agnoscebant se feras quasi sylvestres, et pejores, sed usque mox redibant in suas insanias; usque dum iis remonstraretur quod nusquam possint quid efficere, et quod infelices prae caeteris forent, hoc cum iis ostenderetur modo spirituali, tunc talis timor eos occupavit, ut procumberent in genua; sed satis constat, quod, illico ac timor abest, redeant in suam naturam. 1747, die 28 {1} Oct. st. v.
@1 in ms. 22 in 28 emendatum, forte pro 29$
- De statu animarum meretricium {1}
Nocte inter 23 et 24 {2} Oct. admissae sunt, ad me, seu admissus sum in sphaeras constantes ex iis, quae {3} nullius fidei studiosae, vitam solutam, et meretriciam in mundo vixerunt, constabant, ut percipere potui, ex talibus, quae vagantur, nec nisi quam vitam agunt meretricationis absque ut curent conjugia legitima, ita quid internus homo, et quid fides parum vel nihil curant, unde sequitur, quod inde parum potuit afficere earum indolem, erant tales sphaerae, ut ita dicam, seu societates in genera ac in species distinctae; cum quibusdam earum loqui mihi dabatur, ut scire possem qualem vitam post mortem vivant, vita earum erat sicut insana, nullius rationis minus intellectus, mirabar num etiam insanae darentur post alteram vitam {4}, sed dictum est quod animae talium essent, quid pulchri et quid modesti nescientesi {5}, tales etiam pervertunt omnia, quae ad verum amorem conjugialem pertinent, cumprimis ad eum flectendum in licentias; talium numerus est permagnus, vitam eae infelicem agunt, nam quid jucunditas, qualis in altera vita, non amplius sciunt. 1747, nocte inter 23 x 24 {6} Oct. st. v.
@1 = meretricum$
@2 nisi dies 23 in 30, 24 in 3 murandi conformiter emendationibus in paragraphis 220-26$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@4 intellexerim post hanc vitam vel in altera vita$
@5 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies” $
@6 vide annotationem 1$
- Quod ex tristitiis et insaniis jucunditates intelligentiae in altera vita
Mirabile mihi visum in imaginatione, postquam eas licuit observare [230], nempe quod dolerem, tales dari in altera vita, quas nullius usus fore arbitrabar, sed erat repraesentatio mirabilis per moram aliqualis temporis, quomodo insania varie permixta mentem usque leniter et dulce afficeret, quod ut perciperetur eo melius, erat etiam intellectuale, seu quasi intellectualis oculus qui observabat, et autumabat id ut mere insanum, sed per mirabilem convolutionem ut ita dicam, repraesentabatur usque aliquid simile laciniae, quod nempe in aliquid speciose pulchrum converti potuisset, sed oculus iste intellectualis impediebat, quin inde voluptate quadam afficerer {1}, de quo etiam conquestus, et erat quidem qui aspectabat ea cum indignatione, quod tatibus quasi insaniis ita contextis quasi afficerer, et percipiebam, quod, si intellectuale id non affuisset, quod admodum affici potuerim {2}, et quidem nova jucunditate, quam prius non ita expertus; cum itaque amplius intenderim, quid ex infelicibus istis animabus quasi insaniis fieret in altera vita, et cui usui essent sibi ac aliis, quia nihil usque a Deo Messia permittitur, absque fine usus in Ipsius Regno, tandem percepi, quod ex similium influxu potuissent similes jucunditates effici, quae influant in innocentias, et eas mirabili modo afficiant, et quidem per Divinam omnipotentiam, ut disponantur in mirabiles tales quasi nexus rerum, ut jucunditates inde contexi queant, et mentes beatas cumprimis infantias, et sic innocentias afficere; ita ex insaniis etiam quae tristissimae sunt, et summe injucundae, laetitiae et jucunditates, disponente Deo Messia, deduci et quasi egermihare possunt, quasi ex pulvere humi, seges et sementis laeta; persentiscere mihi etiam dabatur species laetitiae, ab angelis Dei Messiae, quod talia in se infelicitates et injucunditates etiam essent utilitati, cum spe, quod earum illae, quae illuminantur in iis quae sunt fidei in Deum Messiam, etiam jucunditates aliunde, et quasi compositas ex oppositis seu intellectuatibus ocellis potuissent percipere. 1747, die 29 {3} Oct. st. v. mane.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. afficere$
@2 in ms. potui erronee in potuierim emendatum$
@3 in ms. post inter 23 sequitur die 25 in die 29 emendatum 4 J.F.I. Tafel spiritu et corpore; A. W. Acton spiri[tu]alium et coelestium $
- Poena praestigiatorum
Apparuit mihi, in somno, quod aliquae praestigiatrix uteretur suis praestigiis, ad auferendum verum amorem, ac sic hominem invalidum reddendum {1}; expergefactus {2} [ego] apparuit praestigiatrix, et agnita, quae poenae debitae tradita, quae poena horrenda erat, ut nusquam imaginari potuerim talem poenam dari, mihi dictum quod poena ista existeret, solum quod {3} angeli inquirerent in facinorosa; et quidem talis erat, quod ea sensim difflueret in serpentes seu angues horribiles, et in eos tota abiret, sic rejecta a faciebus. 1747, 3 Nov. st. v.
@1 ms. reddendi$
@2 ms. experfactus$
@3 h.e. ut$
- De repraesentationibus
Apud quosdam solitum est, sistere repraesentationes, cumprimis rerum sanctarum, ac instituere quasdam palaestras de rebus sacris, ejuscemodi palaestrae non licitae sunt, quia idea earum post mortem manet, et a prophanis vertitur in repraesentationes prophanas, nam status indolis eorum regit repraesentationum materiam in singulis, quare cum indoles perversa est, sequitur quod reliqua quae continentur, seu particularia singula eo flectantur, ita induunt vultum tristem et prophanum: at vero, similes repraesentationes aliter vertuntur ab iis qui probae indolis, ac innocentes sunt, quod hac nocte in vigilia expertus, infantes enim una cum innocentiis, molliter repraesentabant Messiam in sepulchrum missum, sed nequaquam, quod sisterent Messiam, sed alium, adeo ut e longinquo potuisset sciri, quod significaretur Messias, tum etiam quod post resurrectionem ad vinctos in fovea descenderet, et captivos ibi solveret, et secum in coelum adduceret; quodque Divinae Ipsius Essentiae copularetur; sed, ut {1} dixi, tam molliter, et tam pie, ut ne minimum admitterentur ad cogitandum in Deum Messiam, nisi ita quasi e longinquo, ut nulli terrori esset, sicut fit in terris per palaestras. 1747, die {1} Nov. st. v.
@1 inclarum in ms.$
- Praeterea repraesentabatur, dum in sepulchro, quod aqueum parumper et molliter admitteretur, sicut vita rediret, in qua quasi repraesentatio undularet molliter, [ii] inde significantes {1}, sed e longinquo, ut dictum, vitam spiritualem, in Baptismo.
@1 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$ - Quando repraesentabant descensum ad inferos, tunc pulcherrime repraesentabant molliculos funiculos ab iis demissos, quibus Deum Messiam vellent inde elevare, per quos repraesentari etiam volebant desideria amoris, quae iis donata sunt a Deo Messia, ut possent id agere, sicut nunc mihi dictant. 1747, d. 1 Nov. st. v. postquam e lecto.
- Dictum etiam intus mihi est, quod Deus Messias plurima permittat ejuscemodi in orbe terrarum, et similia, ob causam, quia probae animae ac innocentiae, quae similibus in vita imbutae sunt, insistunt, quia innocentia modo percipiunt. 1747, die 1 Nov. st. v.
- Quod uni cogitationi humanae myriades affectionum ac similium insint. De Cherubis
In tacita loquela cum coelestibus hodie eram, et mihi clare ad intellectum comprehendendum dabatur, quod in una cogitatione humana, concurrant myriadum myriades influentiae a coelis; in cogitationes, quae vanae sunt et terrestres, [influentiae] spirituum {1} seu eorum qui in tertio {2} coelo sunt concurrunt, at [in eas] quae spirituales et coelestes sunt, concurrunt {3} angelorum, sic ut per spiritus et per angelos disponat Deus Messias cogitationes humanas, cum indefinita varietate; quare cogitationes spirituales et coelestes, quae veritates fidei in se comprehendunt, afficiunt totum coelum angelicum, dum Deus Messias ita disponit.
@1 ms. terrestres spirituum$
@2 h.e. ultimo$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. concurrant$
- Cogitationes vanae non possunt altius surgere quam in tertium {1} coelum, nam sunt Cherubi, ita dicti, qui defendunt, et qui vertunt ea quae falsa et mala sunt in vera et bona, et tandem in innocentias, ex quibus intimum coelum con-sistit. 1747, d. 3 Nov. st. v.
@1 h.e. ultimum$ - Quid vera fides, quomodo afficit coelos Dei Messiae
Ex his constare potest, quid vera fides, et quem effectum habet {1}, quod nempe afficiat {2} coelum Dei Messiae, h.e. angelos, et veniat usque ad coelum innocentiae, sique innocentia inest fidei, etiam in ipsum coelum penetrat, et sic ad Deum Messiam. 1747, die 3 Nov. st. v.
@1 ms. habent vel ut legit J.F.I. Tafel habeat$
@2 sic J.F.I. Tafel, ms. afficiant$
- Quod Sirenes etiam dentur in ultimo coelo
Omnium pessimae sunt, quae Sirenes possunt vocari, nam simulant dolos sub velo innocentiae, tanto dolo, ut unusquisque caperetur, nisi detegeretur dolus a Deo Messia, talis erat ea, de qua, versa pagina 1747, 1 Nov. sub poena praestigiatricis 3. [232]; quicquid usquam in homine inveniri potest, quod producere possint, id producunt ad falsificationem veri, sic cavendum ne quicquam falsum intret, nisi discutiatur.
@1 ms. praestiatricis$
- De intimioribus, seu forma interiorum, quod nusquam expugnari possit, sed quod resistat unicuique insultui, et semper maneat firmior: aliter forma interior, ita minus adhuc naturales inferiores.
[m] Quid spirituale absque coelesti, quod frangatur. [n]
In cogitatione fui de formis, et quidem intimiorum, quae forma spiritualis est, quod talis sit, ut omni insultui resistat, et quod ejus proprietates sint, ut [possit] redigi {1}, per anxietates et angustationes in omnes usquam dabiles sic infinitas formas, applicari ad omnes usque in inferiori sphaera, et quidem eas quasi nihil curare, utcunque ii qui in inferiori sphaera habitant, id putent, quia ex se ratiocinantur, tum quod eo magis confirmentur, quo magis angustantur; unum ex indefinitis concurrit seque unit ad defensionem alterius, nam nihil est in communi quod non a singulis imo a singularissimis usque [ad] {2} indefinitum, imo ad infinitum defendatur, et sic in aeternum contineatur, ut nusquam laedi queat; et plura, quae ex formae istius constantia per ordinem deducta deduci queunt, quo spectat ejus perfectiones: commune ejus defendit particulare, et omne particulare conspirat ad constabiliendum commune, et quidem quo plus cedit, seu cedens est ac ut ita dicam, mollius, eo firmius constat, nam tunc intimum in universali ac in singulis, quod est ejus universale, conjurat, et sic porro, etc. etc.; m. tum {3} quod nihil tam irrationale sit, quod non in rationale reducatur, et sic non: inveniatur in indefinitis finitorum, id est, in infinito, h.e. in Deo Messia. n.. Haec cogitata sunt hodie mane ex formis, et angeli intimioris coeli, ac intimi, id ut credo, apperceperunt sed applicata ad totum coelum et eorum resistentias et constantias, ad patientias et similia quae spiritualia e coelestia sunt, ac ita confirmarunt ea, voce ad me perlata quod mirati sint, quod usquam tale in mentem humanam venire potuisset, ita quum mentes humanae veritates sciunt tunc ex Dei Messiae misericordia, id transit ad intimiores coelos et intimos; aliter prorsus dum falsitates, etiam in naturalibus, quibus eruditus orbis hodie ita appassus {4} est, ut nemo fere sciat quid verum et quid bonum in naturalibus nec in moralibus, inde quoque communicatio cum coelo intimiori, et sic cum intimo aufertur. Cum haec scriberem etiam voces naturales nec possunt satisfacere, quia plus naturalis in mente mea continent, quam ut id ita auferri potuisset, et sic spirituale purius sisti. Aliter autem est in forma interiori, ubi naturale, quod laesum est, hoc communicat ita cum naturalibus inferioribus, seu cum formis imperfectis factis, ut facile frangi queant, et quo plus naturale adhuc, eo facilius, omnis perpetuitas ejus venit ab intimiori, et hujus ab intimo, et sic a Deo Messia, imo ipsum spirituale, absque intimo, quasi implente illud, frangitur, quod multis expertus, et quidem per mirabiles repraesentationes, tum per experientias, hoc spirituale est quod dominatur in homine adhuc, et speciem inducit tanquam sit intimius, cum tamen est interius, ita vocatur cogitatio, sed est ratiocinatio, nam rationale secum habet verum spirituale intus in se, et hoc coeleste intus in se. 1747, die 6 Nov. st. v.
@1 ms. ut redigi, J.F.I. Tafel [possit] restituit$
@2 sic J.F.I. Tafel$
@3 ms. etc. tum$
@4 < appandere$
- Paradoxon spirituale, quod in homine, imprimis in ejus internis, nihil sit nisi flumen fluidum, sicut spiritus extra hominem
Hoc non potest non unicuique obvenire, ut paradoxon, quod in fibris etiam minutissimis {1} humanis, nihil sit solidum, seu conhaerens, et sic consistens, si enim cohaereret, aut per cohaerentiam consisteret, maxime frangibile foret, et citissime periret, quia nihil tunc applicabile, sed in internis, ne quidem minima pars partis, usque ad substantias spirituales intimiores et intimas, consistit, sed fluidissimae sunt, sicut in spiritibus et angelis; solum corporea, dici possunt cohaerere, sed non ita prout fallacia visus et tactus hominem inducit; quo enim minus cohaerens est, seu aemulatur solidum, eo {2}, magis durabile, ut patet a multis, in aetate senili, dum concrescere incipiunt {3} partes, et fiunt solidiores, ita ad apparentiam constantiores, sed tunc magis sunt frangibiles, et obnoxiae ut disperdantur; ex his nunc sequitur, quod homo sit spiritus, etiam dum vivit in corpore, et quod cohaerentia eorum dependeat ab eo, quod singula cedant, et sic quod ab intimioribus et intimis, et per haec et illa a Deo Messia disponantur. 1747, die 6 Nov. st. v.
@1 ms. minitissimis$
@2 sic J.F.l. Tafel; ms. ejus$
@3 ms. incipint$
243.
De mari tumultuante tempore ultimi judicii
Hac nocte videbar mare tumultuosum per navigium transire, et mox demiexpergefactus videbam mare istud ita nigrum cum fluctibus in altum surgentibus, ut terrorem cuivis incuteret, tumultuatio ista maris etiam accrescere videbatur, fluctus primum a sinistra versus dextram ferebantur, dein etiam versus littus ubi eram, quidam etiam in insula seu scopulo erant qui salvati; plenius expergefactus percipiebam aliquamdiu manifestam commotionem, cur sensu, ut alioquin, quod circumfunderer spiritibus, qui assurgebant; et sicut audivi, erant vincti ex fovea, qui ex misericordia Dei Messiae hic loci soluti seu liberati; magna erat copia, sicut ex strepitu et aliis sensationis signis concludere potui; et dicebatur quoque, quod Mari; tumultuantia ultimo die seu tempore, haec et simili: significent [cf. Jer. LI: 55].
- Liberatio vinctorum a fovea, quod se habeat instar parturientis, cum foetus venit ad matricis os
Arcanum coeleste est, de quo aliquoties doctus sum quod ii, qui vincti sunt in fovea, seu vastati, de quibus toties prophetae, non prius inde liberentur, quam dum consummata sit punitio seu vastatio, qua consummata liberatio se instar parturientis habet, in eo, quod si quaedam necessitas, cui opponi amplius nequit, quae urget ut enitantur, et sic a servitute in libertatem vindicentur, sed hic perplura occurrunt, circa conditionem eorum qui vastantur aut puniuntur, secundum vastationem et punitionem, tum secundum statum libertatis in quem enituntur, tum secundum modos, quibus liberantur, quae plures paginas implerent, sed tamen nusquam, ut reor, fidem adjicerent; status coelestes tales sunt, ut si homini exponerentur, non crederentur, sed eum in deliria abducerent, propter incredulitatem eorum, qui nihil credere volunt, nisi quod intelligunt, nec intelligere possunt causas naturales proximas sensibus: quomodo tunc spiritualia et coelestia tam remota, imo remotissima a sensibus, quibus tamen ea explorare volunt? 1747 {1}, 12 Nov. st. v.
@1 ms. volunt; 1747$
- De spiritibus, qui pervertunt sancta, per incrustationem inepti
Hodie etiam mihi ostensum est, quomodo pessimi spiritus pervertunt sancta, quod nempe ea quae sancta sunt, applicent tanquam sua, atque ea incrustant quasi, et sic ad perceptionem hominis perducunt, sic ut qui innocentes sunt, facile possint persuaderi, quod sancta quae intimiora sunt, ab iis fluant, cum tamen sit mera “incrustatio inepti,” sicut describitur in Ezechele [XIII: l0-l6]; arbitratus sum principio quod intimiorum sensatio ab iis proveniret, sed postea melius edoctus, dabatur mihi dolos eorum iis exponere per loquelam et repraesentationes, quibus irati sunt, nempe quod sic induci queat perceptio boni a malo, et veri a falso, ita quoque luteus paries [v. 10] explica batur. 1747, die 12 Nov. st. v. Putant se bonos et sanctos cum profitentes {1}, sicut draco, passim, et tamen intus habent malitiam, quam tamen {2} in eo statu ignorant.
@1 J.F.I. Tafel profitentur$
@2 nisi legendum cum J.F.I. Tafel tunc$
- De supplicatione quorundam de Judaeis de misericordia Dei Messiae
Quando Cap. XVI Ezech. explicaretur {1}, ubi agitur de scortatione Ecclesiae posterorum Jacobi, quidam ex Judaeis, qui dicebant se ex secta Pharisaeorum fuisse, dum aliquamdiu attendissent ad sensum interiorem verborum, ita commoti sunt ex veritate, ut devote supplicaverint de misericordia Dei Messiae, confitentes iniquitates suas. 1747, die 13 Nov. st. v.
@1 fortasse in paginis amissis ex Swedenborgii copia Bibliae Sacrae a Sebastiano Schmidio translatae 1696 $
- Quorundam summa crudelitas, qui tamen ore praeferunt misericordiam et sanctum {1}
Crudelissimum quoddam hac nocte mihi {2} repraesentatum, quod unusquisque horreret, si modo aliquam ideam ejus perciperet {3}, quare oculis et auribus etiam castis parcere velim, ea referendo; clamabant misericordiam Dei Messiae, quam sibi solis vindicabant, ex causa admodum levi, quam iis quoque explicui, in ipsam enim innocentiam vindictae causa, manum crudelissimam inferre videbantur sed modo spirituum, qui putant id existere, quod phantasi. capiunt, ita prorsus oppositum misericordiae actum exercebant {4}, sed num iis aliqua misericordia, et charitas, quisque judicare potest, quum contrarium actum ex semet exercebant, solum vindictae causa in innocentiam, non ii malitias, ex fine bono.
@1 ms. forte sancta$
@2 ms. mih$
@3 ms. percipereet$
@4 ms exerceebant$
- Quando Coelum ultimum non dirigitur per angelos admodum excandescunt, et malitiosi sunt
Hodie etiam expertus sum, quod coelum ultimum, ubi et infra illud {1} mali spiritus non diriguntur per angelos a Deo Messia, quod tam malitiosi sint, et excandescant, ut non satis describi possit, quare semper directio adest per angelos, et sic temperatio secundum hominis {2} statum seu ejus directionem ad finem ultimum. 1747, die 19 Nov. st. v. {3}
@1 legerim quod$
@2 in ms. hominem. in hominis emendatum$
@3 vide A. W. Acton, The Spiritual Diary, p. 61 annotationem Quod scientiae naturales seu rerum naturalium sint hodie adhuc tanquam ultimum coelum, quod pervertit veritates, in falsitates$
- Loquutus sum hodie cum spiritibus et angelis circum me de variis, et postea de scientiis seu sapientia hodierna, quae talis est, ut ea non possit inservire tanquam pro plano veritatum spiritualium, minus coelestium, sed est sicut ultimum coelum, quod veritates illuc a coelo lapsas pervertit in contraria, nam hodie quicquid per scientias docetur de causis naturalibus phaenomenorum, sicut eorum quae sunt in corpore humano, de sensibus et similibus, tum quicquid deducitur ad animae cognitionem et similia, plena sunt hypothesibus falsis, in quibus ne quidem una veritas ad conspectum patet, imo etiam clauditur per ea, via, ut non ultra crassissimam naturam extendere cogitationes liceat, ideo {1} spiritualia et coelestia considerantur tanquam nihil; cum tale planum sit, in quod cadunt veritates spirituales, necessum est, ut sistantur, nec penetrent, nam nulla veritas naturalis excipit et continuat, ita confirmat, sed vel prorsus repellit, vel pervertit in contrarium, exinde concludi potest, quem usum veritates {2}, scientificae, seu per scientias exclusae possint sistere. 1747, 14 Nov. st. v.
@1 ms. ido$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. veritate$ - Usum dico, sed apud eos, qui scientificis ita student, ut absque iis nihil credere velint, praeter usum in scholis, ubi nihil nisi similia traduntur et docentur a philosophis, etiam ab iis qui sacerdotii munere functuri sunt, tum quia similia sunt juventutis palaestrae, quia favent eorum cupiditatibus, praeter usum, quod sic spiritualia demissa de coelo, non ita pervertantur, occoecentque {1} mentes, et perducant eas insensibiliter ad dubiam seu nullam fidem; talis quia mundus hodie est, ut audiat eruditus, et nihil nisi quod intelligere possit, velit credere, ideo, apud similes vix operari potest, spirituale, nisi planum istud falsum et mendax vel discutiatur prorsus et pereat, vel ut in planum veritatum naturalium vertatur; quales ii post mortem futuri, iidem, qui aliquo judicio pollent, concludere possunt ex eo, quod vita post mortem sit continuatio vitae corporis, et quod similia, quae falsitates sunt in spiritualibus et occoecationes, quasi {2} crustam inducant, cum res speciales et particulares memoriae pereant, et sic pervertant quasi nucleum seu indolem, inde non possunt non stupidissimi fieri, et quo plus sapientes ita in corpore, eo stupidiores, imo stupidiores iis, qui nihil usquam didicerant ex scientiis, nempe quod scientias applicuerint ad indagationem spiritualium. 1747, 14 Nov. st. v.
@1 sic J.F.l. Tafel; ms. occoecantque$
@2 ms. occoecationes quasi$ - Quod universa natura in communi et in partibus repraesentent {1} status rerum coelestium et spiritualium m. Quod artificialia nauci sint respectu naturalium n.
In sermone cum spiritibus et angelis eram, de iis quae in natura visibili existunt {2}, et nemo reflectit super ea, quod sint quasi imagines rerum coelestium et spiritualium, sicut quod planta vel arbor ex semine suo nascatur, et crescat, ut exempli causa, quod per corticem et librum subducatur succus, qui est vita plantae et arboris, et inde distribuatur in omnia ejus meditullia ac centra, similiter ac spiritualia se {3}. referre debeant ad coelestia, tum quod omnia et singula spectent fructum, ut finem suum, h.e., renovationem, et inde perpetuitatem vitae; similiter in omni fructu {4}., etiam iis qui circumdati sunt crustis duris, et nuclei intus latent, ibi sunt crustae, seu superficies diversae, una intra aliam, per quas succus defertur ad interiora, et intima ejus, usque dum maturuerit: repraesentant {5} ea similia in homine regenerando, crustae nempe naturalia, scientifica, rationalia, intellectualia, quae sunt spiritualia, ut sic ex communi plano, in infinitas vias diviso, ad omnia et singula in intimis sinubus se referre et distribuere possint, inde sequitur in talibus perpetuitas, quae in hominis vita correspondet aeternitati; similiter omnia et singula se habent in regno animali, corpore humano, ejus partibus minoribus et minimis. 1747, die 15 Nov. st. v.
@1 sic ms; J.F.I. Tafel repraesentet substituit$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. existit$
@3 ms. spiritualia, se$
@4 ms. fructo ut apparet$
@5 in ms. repraesentat in repraesentant emendatum$
- Et mirabile est, quod homo nondum observaverit rite, quod omnia quae ab homine artificialiter existunt sit {1} quodcunque sit, sicut imagines, picturae, et innumera alia-ea {2} in extimis apparent pulchra, imo aestimantur multo pretio, cum tamen eadem intus sint ita disposita, ut luti ac coeni instar sit, modo visus ocularis superficiem admiratur, at vero ea, quae crescunt ex seminibus, ab interno incipiunt, et ad externa adolescunt seu veniunt, ea non solum pulchra sunt visu, sed etiam quo intimius lustrantur, eo sunt pulchriora {3}; similiter in hominis vita, quae ab externis incipiunt, ita quae ab homine proficiscuntur, comparantur artificialibus, quorum externam faciem aestimant et admirantur, sed interna prorsus nauci sunt, at quae a Deo Messia, ab intimis formantur, ea assimilanda sunt iis in natura, quae ab eorum intimis pulchra sunt: hoc nunc est quod Deus Messias dicit, quod omne {4} magnificentiae Salomonis ne minimo lilio aequiparari potest, quod tamen contemnitur [Matth. VI: 28-30, Luc. XII: 27-28]. 1747, d. 15 Nov. st. v.
@1 ms. existit (sic!), sit; J.F.I. Tafel existunt pro existit substituit$
@2 ms. alia, ea$
@3 ms. pulchrioa$
@4 in ms. omnis in omne emendatum$ - Quod etiam spiritus per reflexionem imbuantur ex usu multis sicut homo
Praeter alias experientias, etiam observatum est, quod spiritus mali, qui jugiter malum homini intendunt, etiam imbuantur ex usu, malum inopinato inferre homini, sicut quod quoties currum aut sonitum currus audiunt, tunc inopinato, quasi id non sentientes, me versus currum agere tentant, praeter alia quoque, quae in eorum mentem subito influunt solum ex usu, experientias allegare supervacuum est; (hodie quoque et prius didici quod draco assuesceret {1} dolis, quos prius non fecerit, quare punitus graviter, ne adderent ea ad naturam suam.) {2}
@1 J.F.I. Tafel assuefieret$
@2 hoc postscriptum fortasse ad finem Augusti 1748 (vide 2967-2968); ms. ad finem, suam.$
- Quod ad unam cogitationem humanam concurrant millia imo myrias spirituum, et angelorum, quos omnes disponit et dirigit Deus Messias
Hoc ut paradoxon non potest non apparere homini, qui putat quod cogitatio sit simpliciter una, nec composita a myriadibus, quae eam formant, sed praeter quod a perplurimis in natura demonstrari queat, quod ad unam actionem concurrant millia imo myriades musculorum, et fibrarum etiam minimarum a cerebro usque ad actionem similiter in universa natura ad {1} unum objectum formandum myriades radiorum, ita in vegetatis ad propagationem eorum; sed quod simile fiat in cogitationibus hominis. ejusque affectionibus, id {2}, ut paradoxon apparet, quia spirituum et angelorum operatio ac influxus in mentes humanas per experientiam non confirmata est, sed ab experientia, per Dei Messiae misericordiam, dicere possum, quod millia spirituum et angelorum concurrant, tametsi aliqui solum proximi sunt; experientias exponere {3} non possum, sed id solum, quod id mihi ad oculum, tum ad sensum, aliquoties ostensum est; percepi etiam operationes, etiam obscure sed ad captum ita distincte, ut id affirmare queam pro certo, percepi et sensu, et ex murmure, aliquibus modis, et vicibus, sed situs et status eorum variantur ex beneplacito Dei Messiae; nec hoc mirum esse alicui docto poterit, si modo rite comparet ea quae in natura sunt, cum Iis, quae esse debent in coelis, 1747, die 19 Nov. st. v. sicut is qui loquutus et ostensus {4} candidus nimbus circum, ut viderem quantum influxit, et ex loquela etiam.{5}.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. a$
@2 inclarum ms.$
@3 ms. exponeponere$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. ostensa$
@5 J.F.I. Tafel etc.$
- De Sphaera intimiori, et de Cherubis
Quum in cogitationes perducerer, quomodo angeli intimiores ac intimi influerent in mentes humanas, ac volverem, quod imperceptibili modo, quia in sphaera principiorum cogitationis humanae sunt, proinde in simili sphaera imaginationis, seu repraesentationis, quae imperceptibilis est tale {1} imperceptibile esse debet planum cogitationum-quum {2} ea volverentur, tunc {3} percipere ex Dei Messiae misericordia mihi {4} dabatur volutionem quandam mollem, super caput, in quam etiam postea quasi sublatus, seu quae cogitationes meas involvebat; prima perceptio, quando nondum ibi eram, fuit tanquam volutio nubis lenis incumbentis, ac dicebatur quod hoc dici potest Cherubi, et quod iis attribuantur “rotae” [Ezech. X: 9, 10] a volutione ista, postea ea sphaera involvebat me, tunc eram in multa tranquillitate, coelum ultimum, in quo prius fueram {5}, infra me erat, et quidem ad pedes et sub pedibus, ubi audiebam loquentem, sed tanquam ex loco infimo, [is] conquerebatur quod ab iis sublatus fuerim, et quod sic vivere non vellet; quum postea cogitaretur de intimiore sphaera, quae proprie cherubina adhuc vocanda, in qua etiam haec scribo, scire possum non solum cur rotae iis attribuerentur, sed etiam cur facies quatuor [Ezech. I: l0], nempe “Leonis, hominis, aquilae”: nempe [“leonis”] {6} a fortitudine in sphaeram inferiorem seu coelum ultimum continet enim id in suo ordine, aliter dilaberetur; “hominis facies,” quia intimior homo, cui haec sphaera proprie respondet, est homo cogitatio {7}, quam habemus, est modo interioris hominis, quae sic regitur ab intimiori sphaera; quod “facies aquilae” quia alte ascendit super sphaeram, in qua hominis perceptio seu intellectus sensitivus; quod “bovis facies” sit omissum est [et] postea [X: 14] ab Ezechele nominatur “facies cherubi” in primo loco, quia tunc intelligebat quod esset cherubus, cui tres facies attribuerentur. 1747, die 20 Nov. st. v.
@1 ms. est, tale$
@2 ms. cogitationum; quum$
@3 J.F.I. Tafel tum$
@4 ms. misericordia, mihi$
@5 ms. fuerum$
@6 J.F.I. Tafel [leonis]$
@7 ms. homo, cogitatio$
- Quod fides in Deum Messiam conjungit intima cum extimis
Cum essem in sphaera cherubina [vide 255], tunc scire mihi datum, quod ii qui ibi sunt angeli, non sciant, quid in coelo ultimo peragitur, nisi communicatur, per misericordiam Dei Messiae, ac per Ipsius Dei Messia praesentiam per fidem, cum iis, ut sic cognoscere et percipere possent, quod etiam mihi scire ex misericordia De Messiae concedebatur: quin dum {1} in Solum Deum Messiam intuitum internum figerem, tunc inde mihi dicebatur, quod sic nihil scirent, quid perageretur in sphaera infra eos, et quid cogitarem, quare fides in Deum Messiam ab Ipso per intimum et intimius coelum, in homini sphaeram, est quae conjungit et consociat omnia Supremo, usque ad infima; absque fide in Deum Messiam forent interiora abrupta ab intimioribus, et sic perirent 1747, die 20 Nov. st. v.
@1 h.e. nisi$
- Fides autem ab homine capta, sic ut fidem sibi imperare intendat, hoc nihil facit, sed fides a Deo Messia insinuata data, et quasi infusa; nam fidem sibi sumere {1} ex proprii imaginatione, est solum phantasia, quae non ascendit; sed hic aliqua observanda veniunt, sicut quomodo homo scire possit, quod fides a Deo Messia data sit; et perplura alia.
@1 ms. sumerre$ - Quod in sphaeram intimiorem sublatus sim, sed cum variatione, quoties orationem Domini nostri precarer
Quoties orationem Domini nostri orarem, mane ei vesperi, toties fere, cum varietate, sublatus sum in sphaeram intimiorem, et quidem ita perceptibiliter cum mutatione, ut nihil
perceptibilius, et nunc ultra binos annos; explicationes tunc Orationis cum varietate permulta ejus intimiorum. tunc insinuatae sunt. Sed finita oratione remissus sum in sphaeram ordinariam.
- Quod perplures in fovea vincti ascendant, et quod sic ultimum tempus adsit
De loco inferiorum
Hac nocte in vigilia, etiam ex misericordia Dei Messiae percipere mihi dabatur, quod perplures in fovea vincti, nunc a Deo Messia, sursum assumantur, nempe a fovea, quae est infra Coelum ultimum, alioquin locus inferiorum dicta {1}; ascensus satis diu perdurabat, sic ut inde concludi possit, quod permulti essent, et quod ii qui fideles essent, attollerentur {2}, hoc quoque ostensum erat, per auri spiritus, parvos in imagine; exinde concludi potest, quod nunc ultimum tempus instet, quare vigilent homines. 1747, die 20 Nov. st. v.
@1 sic J.F.I. Tafel; in ms. dictum erronee in dicti emendatum esse videtur $
@2 in ms. attolleret in attollerentur emendatum$
- De non invitato ad convivium, et non induto {1} vestibus convivii, ejecto [cf. Matth. XXII.. 11-14]
Hodie apparuit mihi quidam malus spiritus, qui putabat se ascendisse in coelum intimius, per id quod altius se efferret super caput, et ibi turbas excitare voluit, derogando Deo Messiae fidem, quam in se transferre vellet, et sic se extollere usque ad Deum Messiam, ac Ipsius potestatem sibi vindicare; non sciens quod esset modo in coelo ultimo, ubi spiritus mali adhuc habitant, quod ei per repraesentationes ostensum est, sed incassum, perrexit in malitia; sed quia spiritus malus esset, cum eo per repraesentationes seu imaginationes agendum erat, quare ei circumdabatur repraesentative veritas, inde ejectus est, et vociferabatur, quod magnopere affligeretur, petens ut inde solveretur; ita sentiendum de iis, qui potestatem in fidem sibi assumere putant, cumprimis quando id a pura ignorantia non venit. 1747, die 20 Nov. st. v. In afflictione sua dicebat quod instigatus ad id faciendum esset a turba diabolica.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. indutus$
- De liberatione eorum qui vincti in fovea sunt, inde {1} quid dolor parturientis
Quidam ex iis, qui vincti in fovea, non prius liberantur, quam ad ultimum desperationis perveniant, hoc est, quando ultimum debiti solverint [Matth. V: 26], hoc quoque vocatur dolor parturientis, adque os matricis venire.
@1 ms. sunt inde$
- Quod sint sphaerae tranquillae, quae dicendae sphaerae ignorantiae, in tertio {1} coelo
Hoc mane perducebar in aliquot sic vocatas sphaeras coeli tertii {2}, et quidem ad intimum ejus, nam cujusvis coeli datur intimum, intimius et exterius, ibi dicebantur spiritus aliquantum demorari, qui recens a fovea eximuntur, erat tranquillitas, nec quicquam triste percipiebatur, quare hic est tranquillitas, quae in interiori gradu correspondet paci in intimis. Postmodum, quasi columna circumdatus perducebar in alias quasi sphaeras Coeli interioris, et quidem in coelum ignorantiae, (coelum quodlibet in suos coelos potest distingui),ibi nec quicquam audiebatur, sed erat tranquillum; tandem in aliud coelum ignorantiae, talium, qui nihil curant, de haeresibus, quique nec affirmant aut negant quicquam, dicendo, quod quisque suam sententiam foveat, ibi usque non ita tranquillum erat, erat sicut quidam securi parietem diffringere vellet, quem, quis dixit, se timere, ne tandem se infringat. Hi coeli separati sunt, et bene custoditi, ita nihil in coelis est indistinctum praeter secundum apparentiam, in coelo inferiori, quod non amplius coelum interius, sed inferius dicendum; ibi turba inferiorum supra infernum, quae in licentia agunt. 1747 die 21 Nov. st. v. Obs. coelum {3} innocentiae in interiori coelo, correspondet Innocentiae in intimioribus ac intimis.
@1 h.e. ultimo$
@2 h.e. ultimi$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. coeli$
- De docilitate spirituum, et magia
Praeter experientias plures, subinde per multum temporis, etiam hodie didici per singulares quasdam {1} experientias, quod spiritus dociles sint, et quidem arripiant ea, quae nemo sibi imaginari potest, tum quod magia naturalis Aegyptiorum inde effluxerit; sunt enim perplures spiritus qui similia dicere tentant, sed quia est abominabile et profanum, iis os illico occluditur, et ejiciuntur e societate, quia pro societatibus ibi sunt abominabiles pestes, proinde reservantur ibi, ubi cum aliis sua magica {2} non amplius communicare possunt: solum admittuntur ad me, tentationis causa. 1747, 23 Nov. st. v.
@1 ms. quandam$
@2 ms. magicca$
- Sunt etiam spiritus, qui continue intendunt iis quae {1} contra vera et bona, quomodo ea pervertant, et ad sensum tam subtiliter, ut si narraretur, [quis] vix credere potuisset, quod miratus quandoque, cum animadverterem ita vera et bona, a spiritibus, in sinistrum trahi; sed ii spiritus se occultant prae aliis, suntque magis invisibiles {2}, ita ut credidisse {3} fere, quod inveniri non potuissent, sed usque inventi, et quidam eorum puniti sunt, et ejecti, punitio talis est, ut respondeat {4} eorum facinorosis tentaminibus. 1747, 23 Nov. st. v.
@1 ms. qui$
@2 ms. invisibilees$
@3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies” $
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. respondeant$ - Quod spiritus transferantur in intimiores coelos, fiantque angeli
Hodie animadvertere mihi concedebatur, quod spiritus, angeli existant, et quod transferantur in intimiores coelos, et sic quasi a spiritibus dispareant, nam non loquuntur postea, sicut prius, nisi per spiritus, qui iis inserviunt, quos regunt; quod cum perceperunt spiritus, indignati sunt. 1747, die 23 Nov. st. v.
- Quod sit societas spirituum, quorum quidam in hominis capite sunt, et quidam extra, quae correspondent
Aliquoties observavi, quum spiritus quidam foris essent, mecum quoque loquentes, quumque tenerent me captivum, sic ut ab iis non potui solvi, quod aliquoties mihi factum, tunc simul haberent suos auxiliares spiritus vel turmas etiam in capite, sive intra sive extra cerebrum; quod observare mihi concessum est per manifestam experientiam nam quando dejecti sunt ii qui foris erant, cum quibus loquebar, tunc ii qui in capite effluebant, et quidem per speciem soni cujusdam exeuntis, et expulsionis per aurem {1}, quodque plures essent inde constitit, quod quandoque 10. 20, plures paucioresque eo modo, ab iis qui extra erant, et cum quibus in societate {2} quasi coagulati, quasi extraherentur, exinde concludi quoque potest, quomodo homo tenetur vinctus a turba mala spirituum, et quod tam intus in homine quam extus sint, inde excludunt operationem angelorum, quorum tamen operatio insinuatur mirabiliter sicut actio intimior in actione, et sic datur homini intelligere quid verum et bonum, sed difficulter. 1747, die 24 Nov. st. v.
@1 in ms. in aure erronee in per aure emendatum$
@2 ms. societe$
- Spiritus qui ad hominem mittuntur, putant se hominem esse, ad quem veniunt
Spiritus quidam hodie venerunt ad me ascendendo dicentes quod apud me fuerint a principio, ita quod ii essent, qui a primis loquuti mecum sint, quod cum indignatus, eos increpans, quia non agnoscebam, tandem fassi sunt, quod nunc primum venissent, sed quod induerent quasi omnia hominis, ut putarent se apud eum a principio fuisse; mirabile est, quod spiritus momento induat ea quae hominis sunt ejus scientifica, linguam, et similia, sicut ea possedisset a principio, de quibus etiam cum spiritibus passim loquutus sum. 1747, die 24 Nov. st. v.
- Quod animae hominum transferantur in coeleste gaudium, ad videndum gloriam Dei Messiae
Hodie mihi ostensum est, quod bini, quos in vita cognovi, et cum quibus loquutus, postmodum, cum sermo factus de gaudio coelesti, et quod delectatio loquendi cum homine post mortem, nihili esset respectu gaudii in coelis, tunc translati sunt in intimius coelum, in aliquam ejus mansionem, et inde mecum loquuti, quasi tunc ex superiori, cum solum esset ex intimiori, et contestati, quod tale gaudium ineffabile sit, et respectu ejus delectationes terrestres et mundanae, nihili. 1747, die 24 Nov. st. v.
- De praestigiis, magicis artibus, hariolis ac similibus, unde eorum origo
Per experientiam mihi ostensum est, quod aliqui spirituum putaverint se omnia posse in coelo et in terra, modo edocti ex repraesentationibus, quae divina involvunt, eas transferre in exercitium, putantes, quod ea similem effectum ederent, ac si divina essent, ipsas repraesentationes non opus est describere; hoc permittitur primum, ob causas plures, cumprimis ignorantiae, quando addiscuntur ab iis qui simpliciter credunt talia {1} vim miraculosam habere, sed postmodum pervertuntur a cupiditatibus, ut ea exerceant lucri suique studio, tunc illico finis perit, et fiunt instar foliorum caducorum, seu putaminum absque nucleis, quae sponte dilabuntur, et pereunt: haec mihi repraesentata sunt per seriem quandam, quam praelongum foret describere. 1747, die 27 Nov. Ii qui exercitia talium exercent, hodie sublati {2} sunt, et spiritus tales in vinculis tenentur; aliquoties quasi soluti me ad discenda similia, persuadere cupiebant, sed incassum, ex misericordia Dei Messiae, quare in sua vincula remissi, ubi non possunt non insignem mutationem, per cruciatus, subire, qui vel igni vel putredini assimilantur {3}. Tales fuerunt magiae aegyptiacae, quia perverterunt repraesentationes antiquae Ecclesiae, et inde exercebant magias, quae innumerabiles potuerunt esse, sed fuerunt omnia sicut putamina absque nucleis, ut folia succo absente, quae decidunt, tametsi florere aliquantisper externevideantur; talibus magiis comparantur itaque ea quibus praepollere videtur homo, sicut propria prudentia, et similia, quibus regere totum putet, similiter scientia {4} et philosophia, quibus regere spiritualia {5} et coelestia putat. sunt similia hariolis et praestigiis, quare ea hodie intelliguntur per praestigias et similia, tum per sapientiam aegyptiacam et similia. 1747, die 27 Nov.
@1 ms.credunt, talia$
@2 sic J.F.I Tafel; ms. sublata$
@3 ms. assimilatur$
@4 imperfectum in ms.$
@5 ms. spirituali$
- Quod sphaerae ubi sunt animae post mortem correspondeant partibus et membris corporis humani
Ab experientia viva et admodum sensibili edoctus sum, quod sphaerae ita dictae, ubi versantur animae humanae post mortem corporis correspondeant prorsus membris humanis, quod nempe sphaerae coelestes capiti hominis, inferiores vero lumbis, et infimae pedibus, quare cum iterum absque columna angelica circum me [228], demissus sum in locum inferiorem, tunc ad sensum percipere mihi concedebatur, quod inferior locus, ubi erant animae, corresponderet {1} pedibus, ita infimus locus, correspondere debet plantis seu sub plantis, quod tamen non percipere potui, quia non tam profunde demissus, imo etiam ex Misericordia Dei Messiae, sentire mihi concedebatur, quod ex inferioribus locis emergerent et sic venirent in coelum ultimum in {2} loco inferiori cum iis locutus sum, simul etiam cum surgerent et {3} quod laetitiam suam quoque contestati sint, quod a vinculis et fovea exsoluti sint. 1747, die 28 Nov.
@1 ms. correspoderet$
@2 ms. ultimum, in$
@3 ms. surgerent, et$
- Quod locus inferior damnationis frigidissimus sit, et quod miserabilis {1} eorum vita tunc fuerit
Illi qui in inferiori quodam loco fuerunt, fuerunt multi, qui in tali frigore sunt, ut videantur sibi calorem acquirere debere per laborem, et ligni sectiones; nam talis phantasia remanet, nec sciunt aliter, et putant non solum per laborem istum calefieri, sed etiam mereri salutem, frigus hoc comparatur frigori dentium; suntque ii, qui quoque repraesentantur per sectores lignorum [Deut. XXIX: 11, Jos. IX: 23-27]: quinam in frigidissimo tali carcere tenentur, concludere licet ab amoribus eorum in vita corporis, quod nempe tunc frigidi fuerint, nullo vero amore imbuti, sed modo corporis voluptatibus, quae sunt contrariae vero amori, inescati; ita quod fuerint ex gentium potius turba, inducere licet, de qua re non ita informatus sum, hi maxime laetati, quod in diem venirent, et lucem conspicerent, inde etiam sciri potest, quod in tenebris fuissent; quam miserabiles hae turbae sint, nemo describere potest. 1747, die 28 Nov.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. mirabilis$
- De quodam qui in inferiorem locum demissus, tandem elevaretur
Quidam in locum inferiorum demissus, tandem elevabatur, sed in via is admodum laborabat, nitebaturque summo studio et labore ascendere, sed diu incassum, ex quo concludere potui, quod ascensus sit ac elevatio per Deum Messiam, Qui Solus miserabiles ex fovea exsolvit, et elevat, inque coelos attollit; cum eodem loquebar, cum laborabat, et postquam ei concessum erat, emergere ex inferiorum loco, sic ut veritas per vivam experientiam
contestata sit. 1747, die 27 vel 28 Nov.
- Continuatione de iis qui elevati sunt ex lignariis in loco frigido
Cum iis qui elevati sunt e loco frigido, postea loquutus sum, plures etiam postea, elevati sunt, ac ut dicunt in lucem, sunt enim ii qui in operibus posuerunt justitiam, ac tribuerunt iis efficaciam salvationis; quod Dei Messiae justitiam seu meritum attinet, spectarunt modo ut quoddam exemplum, quod sequerentur, non quod Ipse Solus pro omnibus justitia factus; postquam elevati sunt, in superiorem quandam mansionem venerunt, ac ibi instructi de causa quod in loco isto frigido inque labore continuo tenerentur, ac ibi sibi videbantur indui amiculis candidis, ita enim sibi videbantur, quia eorum vitae imaginativae, ex comparata indole, ita consequuntur, praeter alia, in quibus etiam instructi sunt, [de quibus] arripuerunt doctrinam. quamvis usque inhaeret aliquid in principio a phantasia priori, quam exuere velle se libentissime dicunt desiderare. Haec in praesentia eorum scripta sunt. 1747, die 29 Nov.
- De mansione eorum, qui pie vivunt sed modo agnoscunt Deum unum, nec sciunt quod Deus Messias sit Deus super Universum
Quum per plures mansiones ex misericordia Dei Messiae hoc mane in vigilia plena transferrer, etiam deductus sum apud eos, qui ignorarunt, quod Deus Messias esset Deus Universi, sed usque piam egerunt vitam, apud eos quidem tranquillum erat, caeterorum non meminisse mihi datur, sed ii quoque elevati sunt in superiorem mansionem ubi edocti sunt, et sic dabatur iis frui gaudio interiori, sed adhaerebat id, quod autumarent se venisse in pulchram civitatem, et in pulchra domicilia, praeter plura. 1747, die 29 Nov.
- Quod etiam in interiori coelo sint mansiones pro iis, qui in specie paradisi terrestris vivere se autumant {1}.
Perductus etiam sum ad unam mansionem, quae in interiori coelo quoque est, quae beatorum dici potest, nam fruuntur vita imaginationis beata et jucunda, eo quod se quasi videant in paradiso esse, et ibi frui delitiis quasi paradisi terrestris, cum multa varietate laetitiae {2], aliquem speciem eorum horti, non ita in propinquo, mihi concedebatur spectare. 1747, die 29 Nov.
@1 ms. autumunt$
@2 ms. laetititiae$
- Quaedam species mansionis, ubi delectabantur per id quod {1} continuo circumducerentur, sicut in orbem
@1 ms quode$
Ostensum etiam est domicilium quorundam, ubi sicut rota ex alto descendens circumduceretur in orbem, et dicebatur, quod ii sic in phantasia constituti sunt, qui nihil aliud quam aliena curant {1}, discurruntque perquirendo ea, et inde solam delectationem capiunt. 1747, die 29 Nov.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. currunt$
- Quod mare tumultuans cum fluctibus magnis, visum
Quando ex misericordia Dei Messiae perducerer per mansiones aliquas interioris coeli, etiam spectare mihi concedebatur non prope, mare quoddam grande, tumultuans cum magnis fluctibus, qui appellebant ad quendam limitem non mihi visum, dicebatur, quod ii tales phantasias habent, qui magni in orbe volunt esse, et omnia permutare in nova, ac inde sibi gloriam comparare, ita est elatio animi apud eos, quae talem phantasiam producit. 1747, die 29 Nov.
- Ordo mansionum
Cogitare etiam mihi concedebatur de ordine seu situ mansionum interioris coeli, et obveniebat, quod concinnus ordo esset, ita ut formarent formam, qua una spectaret, concluderetque alteram, sed quam intelligere non potui, nam e superiori etiam audiebam loquentes, quos {1} arbitrarer esse inter inferiores, ita ut situs eorum, non sit secundum altitudinem solam, sed etiam secundum orbem {2} quendam non perceptibilem; glandularum cerebri ordo videtur aliqualem lucem in his praebere posse, si ordo earum exploratus foret, nam in homine singulo sunt talia, etiam quoad situs et ordinem, quae correspondent iis in universo. 1747, die 29 Nov.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@2 forte legendum ordiem pro ordinem$
- Quare sphaera, vortices seu mansiones coelestes correspondeant partibus hominis
Quod partes hominis correspondeant coelis et ejus mansionibus, ac inferiora sub pedibus sentiantur, et quidem ut frigora, secundum experientias prius allatas [271], in causa est, quia Deus Messias, ut Homo, impleat universum, et sic Ipsi correspondeant ea quae in universo, quare Coelum est Ipse {1} Deus Messias, quia omne in omnibus, et sic coelestis sphaera, vortices ac mansiones Ipsi et Ipsius membris correspondent, 1747, die 29 Nov.-alioquin {2} Coelum ac universum subsistere nequit.
@1 in ms. Ipsum in Ipse emendatum$
@2 ms. Nov: alioquin$
- Mansio plurium. ubi civitates aedificare se putant, donantque gratis
Perductus eram mane in unam mansionum interioris coeli, ubi imaginationes cum multiplici varietate regnant, et quidem ad eos, de quibus prius [274], quod elevati in superiorem mansionem erant, in qua nunc [sibi videntur] civitates aedificare, et aliis donare, et quidem in civitates aliquid arcanum recondere, quod a nemine vellent, ut detegeretur, ne violaretur; est species innocentiae apud eos, quare etiam ab infantibus tutantur; cum iis diu mansi, et vitam eorum, dulci somno similem, non potui non amare. 1747, die 30 Nov. Sunt omnes ii infantiles, nec mali quicquam sciunt, in ignorantiae etiam statu sunt.
- De sermone meo cum Abrahamo, Jacobo, Apostolis et pluribus antiqui temporis
Per plures septimanas in sermone fui cum Apostolis,cum Abrahamo, cum Jacobo, Mose, Aharone, Sarah uxore Abrahami, Lea, Rachele; tunc non aliud credere potui, quam quod cum iis colloquutus fuerim, sed postea ab experientia edoctus, potui deducere, quod essent ii, qui vicem eorum sustinerent in interiori coelo, et crediderunt etiam se eosdem fore, nam angeli in intimiori coelo per spiritus interioris coeli loqui possunt cum hominibus ita {1} fit hoc mediate sed {2} spiritus isti sustinent vicem eorum, et simul sic ostendere possunt, quales fuerint tempore primo post mortem corporis; aliter dum iidem homini apparent in coelo intimiori, quod fit per repraesentationem sublimem. 1747, die 31, {3} Nov. Haec in cogitationem meam hodie venerunt, num autem res se ita cum iis habeat, nondum pro certo scire possum.
@1 ms. hominibus, ita$
@2 ms. mediate, sed$
@3 sic ms.$
- Quod pessimi {1} de turba diaboli, ne minimam quidem potestatem habere possint, in eos qui Deo Messiae confidunt
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. pessimis
Unus ex infimo inferno emissus, de quo pagina subseq.[284-87], sibi {1} suaeque potestati confisus, quod nihil non potuisset pervertere, imo ut putabat petras e loco movere,quare ut omni sua vi et potentia uti {2} contra me ei permissum erat, verum ne quidem minimum mali ab eo illatum {3}, ne quidem cogitationi, nisi obscure aliquid, inferre mihi potuit, quod is miratus est, et postea dilapsus. 1747, die 1 Dec.
@1 ms. subseq: sibi$
@2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”$
@3 sic ms.$
- Quod in mansionem pervenerim, ubi calor occupabat pedes et lumbos
Dum ex misericordia Dei Messiae perducerer per aliquas mansiones interioris coeli, etiam perductus sum per mansionem, ubi tunc calor occupabat pedes et lumbos, ac tunc mihi dicebatur, quod ibi essent illae, quae vita voluptatis fruitae sunt, sed usque desideraverint infantes,unum etiam gestare aliqua mihi visa est, ita diversa est mansio haec ab ea, in qua erant quae nullo desiderio infantum fuerunt, ubi nullum calorem sentivi {1}; inde [quisque] concludere potest, quod in iis, tametsi indulserint voluptatibus, usque non exstinxerint naturale desiderium amoris, quod est procreationis sobolis.
@1 = sensi$
- De inferno et turba infernali
Post mediam noctem bis evigilatus sum, et eram in visione viva, quid ageretur in sphaera spirituali circum me,et erat quidam {1} emissus ex infimo inferno, comitatus turba quadam etiam infernali, quae circumferri sibi videbantur quasi circum quendam orbem sub pedibus circum quem proficiscerentur, et quaererent erant innocentiae, quas quaerebant {2}, et quidem omni dolo et studio, tandem turba ea, postquam ambulare sibi visa esset per orbem, et frustra quaesivisse, tandem putabant se innocentem invenisse, quem diris modis sibi per phantasias tractare videbantur, et quidem continuis ictibus et dilacerationibus, tandem ad me quoque accesserunt, qui voluerunt me ab uno loco in alterum transferre, ut loquebatur unus, et sic me dolis suis pervertere {3}, sed tutus eram ex misericordia Dei Messiae, usque percipiebam, quam subtili modo pervertere posset cogitationes meas, per influxum mirandum, sic ut quicquid bonum esset, flecteret aliorsum, et substitueret quasi venenum, nam talis est eorum indoles pessima in inferno, ut tametsi non sciant quid bonum, usque per contrariam eorum indolem id persentiscunt, et momento pervertunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
@2 ms. quaesiebant$
@3 ms. perverteret$
- Praeterea memorabile est, quomodo phantasia eos eludit, putant enim orbem quendam circumambulare, cum emissi sunt, et sub pedibus calcare universum, sic ut deos maximos se esse putent; praeterea infernalis locus iis repraesentatur sicut tonna cum tegumento, et aliquo orbiculo prope super basin {1} quandam pyramidalem, in qua putant esse universum quod spectant, et quod gubernant,per eorum phantasiam immittebar quasi in talem tonnam ubi talis status est, ut nusquam describi possit, nam infernum gravius est, quam ut usquam describi queat, nec illuc demitti me, placuit Deo Messiae ex misericordia, propter dira et nefanda.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. basen vel basem$ - Praeterea e coelo mihi dicebatur postea, quod tales ibi sint, qui tam exiguum residui habeant, ut per saecula ibi permaneant, et quod ibi sint, qui jamdum per 20 saecula ibi fuerint, et quod ibi hodie nemo eorum sit, qui tempore diluvii perierunt, sed quod exsoluti sunt a dira ista infernali tonna; et qui {1} e novo creati sint.
@1 nisi auctor hic. quod intenderit$
286a. Postea miratus est diabolus iste quod viverem super terra quando ex lecto surgerem; haec in plena vigilia mihi visa sunt, et simul cum viva cogitatione, et simul cum loquela, sic ut veritas pura sit. 1747, die 1 Dec.
- Turba itaque infernalis infima constat ex iis, qui dolosissime agunt, et quidem insensibili fere modo in mentes humanas, ut non sit nisi doli ac venena serpentis, et quidem directe ex opposito ad misericordiam, ac innocentiam.
- De gaudio coelesti
Hodie quidam {1} eorum qui circum me fuerunt, et loquuti sunt mecum, tam noti quam ignoti, sublati sunt in coelum intimius, et mihi inde per nuntios dicebant, quod talis esset felicitas, ut nusquam ore effabilis sit, aut mente perceptibilis, inde etiam dirigere iis concedebatur manum meam, dum haec scriberem, ita ut eorum narrata et quasi scripta essent: sed antequam sublati sunt in intimius coelum,quidam, qui non ita pridem e vita corporis excessit, videbatur mihi, quod exuere deberet extima sua, ita naturale quod adhuc adhaeresceret, quod in intimius coelum nusquam admitti potest, sed qui naturali induti sunt, ii in ultimo coelo, etiam inter beatos, ex misericordia Dei Messiae vivere possunt, de quorum statu passim relata videantur [cf. 220, 262]. Felicitas non consistit in repraesentationibus ejuscemodi, quas oculus videt, sicut in coelo interiori, sed in [iis] ejuscemodi, quae lingua nusquam effari, et mens in corpore nusquam cogitare potest, ita Paulus qui raptus est in intimum seu tertium coelum [II Cor. XII: 2-4], exutus esse debuit interea, tam corpore, quam naturali mente; quod est omnipotentia, Dei Messiae. Quidam etiam illuc quoque sublatos {2} se esse autumabant, sed quia non exuti corporeis et naturalibus, modo versus atrium intimioris coeli erant, qui etiam praedicabant beatitudines. Interea loquutus sum cum aliquibus de statu eorum qui sublati sunt in intimius coelum, quod dum redirent in naturalem mentem, quod enuntiare non possent felicitatem, ex causa etiam, quod naturalia mentis [eam] quasi abscondant ab oculis eorum, quia regnant non aliter in spiritibus ultimi coeli, ac solent corporea et sensualia in vita corporis. Quidam etiam spiritus, qui non fidem iis adhibere vellent, nunc etiam sublati sunt versus atrium intimioris coeli, et voce clamabant, quod nusquam viderint nec sibi imaginari possent pulchrius, et amaenius. 1747, d. 2 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. sublati$
- De harmonia angelorum, etiam quoad loquelam plurium simultaneam
Pluri experientia hoc mane, ex misericordia Dei Messiae, ostensum est, quod angeli nequeant simul in beatitudine vivere, nisi tales sint, ut simul loquantur, et agant; in unanimitate et harmonia consistit beatitudo, ita ut plures ac permulti autument se unum esse, nam ex pluribus consentientibus seu harmonia plurium existit unum, ex quo beatitudo, et felicitas, et ex consensu felicitatum, duplicata et triplicata felicitas.
289a. Quod ad loquelam hoc hodie pluri experientia ostensum est, plures enim simul, ut fit in coelis, simul loquuntur, cogitant et percipiunt, ostensum etiam quod dum aliquis inter eos sit, qui in se cogitat, qui aliquid plus velit dicere ex quocunque amore, vel ex habitu ex amore quodam formato, aut si alii qui non similes sunt, associantur, imprimis quando adhuc per vastationem non sunt praeparati, ac initiati, tunc dissensus iste inter plures illico satis manifeste percipitur, sic ut nusquam falli possit, quin percipiatur quinam ex spiritibus dissentit, quare is dissociatur aliquo modo, secundum dissensum ejus, usque dum praeparatus, et adsuescit una esse, et harmoniam coelestem ut pars quoque formare; sic ut unanimitas, quae venit ex amore societatis, et [amor] hujus ex amore Dei Messiae, formet coeleste. 1747, d. 3 Dec.
- Quod animae post mortem, videant parentes, filios, amicos suos, ac intima laetitia inde fruantur
Quod animae post mortem se mutuo videant, consocientque sermonem, et quidem putent tanquam simul in terra forent, sed in principio, antequam bene initiati sunt spiritualibus, hoc possum contestare, simul quod intima laetitia fruantur, quando mutuus amor interesset in vita corporis. 1747, die 3 Dec.
- Quod potestas diaboli sit mera phantasia, et inde jactantia, et ab unico innocenti ejici potest, et tunc cruciari ex semet
Accidit quod unus ex turba infernali appulerit clanculum ad me, ac dolose egit, quod ut manifestum factum, inquirebatur, et inventus est, et tunc multa jactabunda de potentia sua loquutus, invisibilis etiam erat, cum quo cum aliquantum loquutus, quod nulla potentia nisi quae ei permitteretur, praeditus esset, quare {1} etiam ei permissum, ut exerceret vires suas, quod cum incassum tentatus, fassus est quod nihil usquam hic {2} potuisset {3} efficere, cumque ei diceretur, quod unus infans solum eum potuisset dejicere, missus est ad eum quidam ex minoribus innocentiis, qui {4} eum modo appropinquabat, et sicut mihi videbatur, circumferebatur, exinde tanta angustia erat pressus, ut clamaret et oraret, ut is eum omitteret, quia ita coarctabatur et angustabatur, ut id describere non possit. 1747, die 3 Dec.
@1 h.e. tunc$
@2 forte legendum sic$
@3 ms. potuesset$
@4 in ms. quae in qui emendatum esse videtur$
- Quod diabolica turba sit, quae se jactent esse Messias miracula faciant
Ille cum sua turba, cui permissum erat in me intrare, ut eo efficacius suas artes exercerent, coram iis qui circum me in altera vita, notis et ignotis, non ita longe mortuis aliisque,miracula quoque facere tentabat, et se putabat quoque facere, tametsi merae phantasiae essent, nam ii videbantur sibi demitti in profunditatem terrae, unde tamen mecum loqui potuerunt, sic quasi abscondi seu abesse, quod videbatur miraculum, quasi pervertere seu invertere potuisset universum, quod similes magi putant; hoc satis diu perstabat, cumque inquirerem, qualis esset, respondebat, quod esset Messias, et putabat etiam [quod] esset, quod satis firme cupiebat affirmare, sed non volui hoc audire; quare veritas Dei Messiae coincidit, quod venturi sint, qui se Messias vocaturi, et facturi miracula [Matth. XXlV:24]. 1747, die 3 Dec.
- Quod ab interiori coelo transferantur angeli in coelum intimius, ubi pax et gaudium est, quae nemo effari potest
Hodie mane usque ad meridiem interfui et loquutus sum cum iis qui in interiori coelo erant, qui ex misericordia Dei Messiae, in coelum intimius sunt translati, cum quibus communicari potuit sermo, sed per angelum mediantem, qui id mihi dicebat, nempe quod is factus est tunc quasi medius, ut communicari sermo ad eos a me posset, qui dicebant, quod gaudium esset, et {1} pax, quae homo nusquam in mortali vita percipere possit, ne minimum quidem, et hoc cum aeterna varietate; quam felicitatem ut aliquantum perciperem, ad me Angelus venit, circumdabant {2} Angelum felices alii, et appropinquabant ad me, tunc solum ex appropinquatione gaudium et felicitas ita penetrabat intima, ac ut ajunt, intimas medullas, ut non sustinere potuissem, nam sic ex gaudio intimo quasi solverer. 1747, die 4 Decemb.
@1 ms. esset; et $
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. circumdabat$
- Quod in altera vita vir et uxor quidem se possint colloqui,sed usque non simul manere, sicut etiam fratres, sorores, amici
Dictum est prius [290] quod in altera vita Patres, matres, fratres, amicique colloqui possint ,sed usque voluntarie separantur, quia conversationes terrestres prohibent, ut coelestia spectent, praeter quod eorum cogitata tunc aperiantur {1}, quae non possint [non] {2} subtrahere eos ad mundana, et variis modis molestias dare. 1747, die 4 Dec.
@1 ms. apieriantur$
@2 sic J.F.I.Tafel$
- Status animarum post mortem, quoad memoriam
Putant spiritus, sicut animae post mortem corporis,quod omni memoria, quali in vita corporis, gaudeant, sed per manifestam experientiam hodie sicut etiam aliquoties prius, edoctus sum, et cum animabus ac spiritibus de eadem re, colloquutus, qui idem fateri deberent, nempe quod memoria rerum particularium nulla sit, sed memoria intimior, quae est indolis, cui inscripta sunt omnia et singula, quae usquam in vita corporis cogitarunt, et quod egerunt, scientifica quasi tenentia superficiem, et quae affectionum fuerunt, quasi facientia nucleum, ut ita dicere liceat; animabus et spiritibus neutiquam aliter apparere potuit, ac quod omnem memoriam vitae corporis retinuerint, qui {1} ex indole loqui potuissent, secundum ea scientifica, quae penes me sunt, quae induunt, quasi essent eorum, ita non aliter scire potuerunt quam quod eorum esset memoria, aliter apud eos, quos in vita cognovi, aliter quos {2} non cognovi; sicut {3} ab uno testimonio constare possit, quod omnes spiritus, dum ad me venerint, vernacula mea lingua potuissent loqui, ubicunque loci nati essent, non aliter scientes, [quam] {4} quod eorum lingua esset, et in eam nati, de suamet lingua ne hilum norunt; indoles eorum loco memoriae est, sic ut aversentur aut ament ea, quae vera aut bona sint, quasi quadam sagaci sphaera, nam illico ut appellit id quod indoli eorum non consentaneum est, id deflectunt in ea, quae indoles eorum suadet, et tam solerter et mirabiliter, ut ii non aliter sciant, ac quod ex memoria agerent. Praeterea etiam possunt mutuo inter se colloqui, et cum varietate, ex iis quae in homine sunt, quod etiam mirabile est, tametsi id non audirem, inde quoque non possunt aliter scire, ac quod ex memoria suamet priori loquerentur: quidam noti hoc admirati sunt, sed usque non potuerunt non agnoscere veritatem; sed probe observandum, quod omnia et singula dirigantur ita a Deo Messia, ut non alia {5} possint ex memoria alicujus sumere, quam quae usui servire possint, sic ut mirifico modo omnia et singula dirigantur. Nec dubitandum est, quin omnia et singula, quae in vita {6} corporis inscripta sunt, etiam queant educi et iis ostendi, sicut expertus sum apud me manifestissime, quod minutissima educantur, et quidem suomet tempore, quod nullo modo resistere possum. Experientias singulares allegare prolixum et superfluum foret. 1747, die 4 Dec.
@1 sic ms.; J.F.I. Tafel quia substituit$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@3 sic ms.; J.F.I. Tafel sic ut substituit$
@4 sic J.F.I. Tafel$
@5 sic J.F.I. Tafel; ms. aliter$
@6 nisi acta legendum$
- Quod spiritus se putent homines corporeos esse
Ex permulta experientia didici, quod spiritus, etiam animae post mortem, putarent imo crederent, quod in vita corporis essent, et quidem ita persuasi, ut summopere mirarentur, quum id iis diceretur, ac ii tunc scire possent ex eo quod transferri potuissent, aliisque experientiis quod spiritus essent, absque ossibus et carne, nec scire potuerunt sic quod essent quoad corporis vitam mortui. 1747, die 4 Dec.
- Quod illi, qui ab inferiori terrae seu fovea a Deo Messia,in interius coelum, tum in intimius [elevantur, ii] {1} sua loca, et mansiones exactissime sortiantur
@1 J.F.I. Tafel [elevantur, ibi]$
Miratus sum, quod a Deo Messia elevati sint milleni et forte myriades ex fovea, seu inferioribus terrae, et quidem quomodo omnes eorum sua loca in coelis sortiri possint:tandem hodie edoctus, quod plurima eorum pars videantur sibi, tanquam curribus aut rhedis vehi, et ad varia loca circumferri, et tentare an hic aut ibi conveniat, hoc est, num consensus sit ejus cum animabus, quae ibi sunt, si non, [ut]ut plurimum fit, feruntur tamdiu usque dum inveniunt consensum, et sic quietem, nempe cum animabus, quae suae indoli conveniunt, nec usquam datur ulla anima a Deo Messia elevata, quae non suam quietem et sic consortium suae indoli conforme cum aliis inveniat. Translatio haec aliquibus diutius perstare potest, verum non cum anxietate,interea etiam accommodantur magis, et perficiuntur, ut interesse societati coelesti queant.
- Praeterea coelestes quae in aliqua mansione sunt, illico sentire et percipere possunt, num conveniat eorum indoli, et sic num ut pars contribuere possit ad eorum felicitatem, et quidem tam exquisite ut nihil dari queat exquisitius, et quidem in quonam loco mansionis, seu cum quibus consociabilis esse possit, et hoc omne in omnibus et singulis, ex dispositione, auspicio mediato ac immediato {1} Dei Messiae, Qui est Omne in omnibus.
@1 ms. immdiato ut apparet$ - Sublatus sum etiam in mansionem intimioris coeli, ubi ex misericordia et auspicio immediato ac miraculoso Dei Messiae, aliquantisper subsistere potui, et simul loqui cum angelis, qui quam exquisite percipiebant, quod quidam adesset, nam de novis advenis summopere laetantur, et summo studio volunt, ut associari possit, sed ex perceptione ista exquisita, illico norunt et percipiunt, num talis sit, ut interesse possit, si non, dolent {1}, usque summo studio allaborant eum initiare, sed quum non concordia, tunc se separant {2}; ita iterum datur animae transferri sicut in vehiculis circumcirca, quod non solum audivi sed etiam percepi, et cum iisdem in vehiculis, et postmodum multum satis loquutus sum. Ex his in interiori et intimiori coelo constare potest, quomodo se habet apud eos qui statim post vitam corporis excitantur, nempe quod “per siticulosa loca {3} ambulent et quaerant quietem” [Matth. XII: 43, Luc. Xi: 24]. 1747, die 5 Dec.
@1 ms. non dolent$
@2 ms. separarant$
@3 ms. loco$ - Quod nullus usquam mortalium, e sepulchris ascendere potest, nisi per Deum Messiam
Veritas irrefragabilis est, et per experientiam testatissima, quod nemo hominum ex sepulchris suis excitari, minus ab inferioribus {1} terrae elevari possit in coelos, nempe interius, intimius, et intimum nisi per Deum Messiam, quod etiam manifesta experientia discere mihi concessum erat quod ut scirem, concedebatur percipere id per quandam speciem subtractionis seu subductionis, quam vix describere possum, talis est in universo coelo, nam Deus Messias, Cui omnis potestas in coelis et in terris est, intensissime ac intime ardet amore, et misericordia salvandi universum genus humanum, Ipsius Amoris Ipsius et misericordiae talis vis quia omnipotens {2} est. 1747, die 5 Dec.
@1 ms. inferiribus$
@2 in ms. omnipotentia in omnipotens emendatum$
- Quod in intimiori coelo ineffabilis sit jucunditas et felicitas
Ex misericordia Dei Messiae sublatus sum in coelum intimius, ut dictum [299], et loquutus sum cum angelis, ibi ex misericordia Dei Messiae sola, concedebatur interesse aliquantisper eorum consortio, quod miraculum erat; ex tali dispositione angelorum circum me, inde docebar de iis quae prius dicta sunt, et sic percipere potui, tametsi obscurissime, qualis sit, et quod nusquam absque harmonia coelesti et consensu indolum, et statu per vastationem acquisito, dari queat, ut aliquis possit interesse, sunt tales jucunditates etiam ex subtilissima, et homini imperceptibili, seu sublimi imaginatione, ut prorsus sit paradisus coelestis cum absoluta et inexpressibili jucunditate, cum indefinita varietate nam {1} repraesentationes tam vivae sunt, ut parasangis indefinite superent ea, quae homo sibi imaginari queat, imo, quae cogitare ex {2} amore mutuo, et consensu omnium, quod nullus velit esse sui, sed singuli omnium gestiant, ex intima affectione; sed desunt voces quae exprimere possunt. 1747, die 5 Dec.
@1 ms. varietate, nam$
@2 ms. cogitare, ex$
- De vita eorum post mortem, qui continuo studiis invigilant, et inde sapere se putant
In unam mansionem hodie perductus sum, in qua quidem prius fueram, sed ignorabam tunc quorum mansio esset; est latus quasi campus, in quo sunt multi currus, cum armamentariis; ubi currus et equi, ibi perplures sunt, et sibi videntur ambulare, et per currus vehi, huc illucque, cumque inquirerem, quinam ii essent, unus eorum accedens {1} inquirebat de iis qui in vita docti sunt, et quinam famam prae caeteris aucupati, tunc duos tresve memorabam, [quos] novi {2}, verum ab angelis mecum instructus sum, quod ibi vitam agerent, qui studiis multum invigilant, sed usque qui sanae rationis sunt, nec in coelestia philosophiam mentis extendunt. 1747, die 5 Dec.
@1 ms. acceedens$
@2 ms. novi ubi novi forte delendum$
- Quod qui intimi sunt, sint quasi bases et quasi multiplicata centra sicut stellae in coelis, ad quas caetera se referant, ut ad sua centra
Quod Regnum Dei Messiae sit ordo perfectissimus, ipsaque perfectio, et forma inde, unicuivis constare potest; ita quia forma perfectissima, etiam sua centra, seu suas bases, spiritualiter intellectum habere debet, ii qui intimi sunt et maxime in misericordia Dei Messiae, sunt similia centra, quae assimilantur stellis coelorum [Dan. XII: 3], in quibus est repraesentatio Regni Dei Messiae, sicut in omnibus et singulis, quae in natura sunt, sed ordinem eorum non possum scire, minus describere, quia excedit intellectum humanum, qui formas coelestes alte ignorat. 1747, die 5 Dec. {1}
@1 supra 5 Dec apparet 1 Dec sed lectio incerta est$
- Quando mens humana in mundanis est, tunc demittitur quasi, et elabitur coelis
Per Experientiam etiam edoctus sum, quum in coelis hic et ibi circumducerer, quod in vigilia factum, quod [cum] {1} in cogitationes de mundanis delaberer {2}, tunc illico disparuit id quod percepi in coelesti mansione, sic ut ii qui in mundum cogitationes suas demittunt, a coelis elabantur. 1747, die 5 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. mundanis, delaberer$
- Centra et bases, quae quasi stellae coelorum sunt, in quolibet coelo plurima sunt
Centra et bases plures sunt in unoquovis coelo, per ea communicationes immediatae {1} sunt inter coelos, et cum Deo Messia, in tranquillissimo {2} statu sunt, nec possunt aptius assimilari, quam gangliis in corpore humano, ac nodis in cerebro, in quae influunt innumerabiles fibrae, et ibi quasi e novo formantur, et sic disponuntur ea quae circum sunt, secundum fines in principiis, et haec omnia sic, in perfectissimo ordine, et perfectissima forma, a Solo Deo Messia. 1747, die 5 Dec.
@1 ms. imediatae$
@2 ms. tranquilissimo$
- Quod homines post mortem corporis non diu post mortem resurgant
Hodie cum aliquo, quem in vita corporis notum habui, colloquutus sum, qui se agnovit ex imagine ejus inimaginatione mea resuscitata sicut vivi, tum ex aliquibus repraesentatis, quae agnovit, et hoc post 5 mensium tempus circiter a quo mortuus est; primum quidem non multum scire et recordari potuit, quia ei non spiritus adjuncti sunt;sed postquam spiritus adjuncti, tunc in plenum quasi intellectum et reminiscentiam, redibat. 1747, die 5 Dec.
- De iis qui in intimius coelum sublati sunt
Hodie quoque bini in interioris coeli atrium quoddam sublati sunt, et inde mecum loquuti, et alta voce dicebant, quod nusquam oculus talia vidit, aut mens percipere possit! ipsam felicitatem etiam aliquantis per in me percipiebam, etiam in intimiori coelo sensatam {1} quandam anhelationem jucundam ab eo qui illuc erat translatus, clamans et dicens, quod non sustinere possit gaudium, si non dimitteretur, sed angelis Dei Messiae circumdatus, ibi potuit morari 1747 die 5 Dec. Unus ex iis in quasdam mansiones intimioris coeli perductus, clamans dicebat, quod continuas varietates delitiarum, cum intimiori perceptione gaudii, perciperet.Quidam etiam cum iis erat quoque ut comes angelicus sublatus, sed usque ei nihil tale visum esse dicebat, sic ut altitudo apparens nihil efficiat, sed modo interiora et intimiora coeli. Sed bini illi erant modo in principio intimioris coeli, quia non ita diu erant mortui, sic ut ad huc non praeparati intimius intrare; iterum clamabant dicentes, quod delitiarum innumerabiles varietates essent {2}, ut nusquam aliqua loquela eas enuntiare possit; harmoniam mirabilissimam describere quidem volebant, sed non potuerunt. Videbantur sibi in tertium coelum rapti, sed modo erat atrium intimioris coeli, sicut nunc mihi dicitur. 1747, d. 5 Dec.
@1 in ms. in sensatam emendatum fuisse nobis videtur $
@2 in ms. esset in essent emendatum esse videtur$
- Quod videantur curru ferri qui ad mansiones suas perducuntur
Hodie tertia vice ab experientia edoctus sum, quod ii qui perducerentur ad mansiones suas, sicut prius dictum [297-99], se curru vehi putent, et sic per quasi vias labyrintheas circumferri, abeunt enim et redeunt, ob causam, ut perveniant ad eam mansionem, ubi sunt illi qui paene simili indole sunt, cum quibus morantur, usque dum Deus Messias, ex misericordia, eos inde dignetur auferre, ac in quoddam habitaculum melius transponere; cum iis qui in curru fuerunt loquutus sum, et dixerunt, quod non aliud sciant, quam quod vehantur. 1747 {1}, die 5 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. 1745$
- De perceptione angelorum, tum etiam animarum in altera vita
In mansionibus intimioris coeli talis est perceptio, seu cognitio per perceptionem, ut quando anima aut angelusalius generis, aut quoque speciei [adest] {1}, mirifico modo, vel aversentur {2}, vel afficiantur ex consensu, eo modo admittuntur ii qui in intimiori coelo, circumvehuntur, et quum mutationes plurium statuum pertranseunt, tunc magis magisque per admirabilem perceptionem cognoscitur, num aliquid et quomodo dissentiunt, ita vel paulo distinentur, vel associantur ibi, ubi dissensus non ita perceptibilis est, ita forma coelestis istius speciei in eo genere formatur, et sic continue perficitur, usque ad perfectionem qua perfectius nusquam concipi possit. 1747, die 6 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. specie$
@2 ms. aversententur$
- Haec quae nunc scripta per plurem experientiam vivam mihi ostensa sunt {1}, perductus enim sum in mansiones intimioris coeli, inque unam perveni, tunc ibi potui etiam percipere {2}, et praeter quod {3} mihi diceretur ab angelis, quod nunc dissentiret, nunc autem consensus esset, quia mutationes status erant {4}, tum etiam quorundam mecum operationes, quae se immiscebant, et perceptionem variabant.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ostensum est$
@2 ms. pecipere$
@3 h.e. absque quod; vide annotationem ad [292a]$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$ - Similiter se res habet in interiori coelo, sed cum multa differentia, quoad perceptionis discrimina. Verum hic tam multa sunt, quae nusquam lingua edicere potest, quia nihil non est ineffabile, et inexpressibile.
- Praeterea etiam aliud genus perceptionis quoque datur, quae dici potest intellectualis, tametsi etiam insensibilis, per hanc ducitur ut plurimum homo in vita corporis, nempe quod percipiat ex iis quae ex Verbo Dei Messiae edoctus est, quod repugnet, quasi a conscientia, et sic desistat ab agendo, tametsi eis {1} suaderent amores sui mundique.
@1 inclarum in ms.; J.F.I. Tafel eos$ - Quod in intimioris coeli mansiones admitti queant illi qui nuper {1} a vita corporis venerunt, sed usque alio modo
@1 ms. non nuper
In coelum intimius admissi etiam quidam sunt, cum quibus loquutus, et noveram, quod [essent qui] modo ante aliquot menses, et qui ante paucos annos discesserunt, qui quoque admissi sunt in quasdam mansiones intimioris coeli, ut ibi gloriam coelestem viderent, et sensu perciperent, et simul audirent, sed ii quia non potuerunt adhuc in eo statu esse, ut ibi manere possent, ideo sphaera angelica circumdati sunt, per quam omnis dissensus aufertur, sic ut angeli istius mansionis non potuissent {1} inde laedi aut turbari. 1747, die 1 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. potuisset$
- Quod felicitas coelestis sit ineffabilis, et quod intima felicitas hominis, dum in coelesti gaudio est, ne quidemrespondeat minimae felicitati angelorum
Hodie aliquot ex iis, qui in coelo erant, desiderabant cognoscere, quid gaudium coeleste, ideo etiam ex misericordia Dei Messiae, iis concessum est sentire gaudium coeleste, ad intimum eorum gradum, usque ad eum, ut non plus sustinere possent, et quidem erant ex diversa indole, adeo ut gaudium unius ad intimum ejus perveniret, sicut etiam agnoscebat, sed usque non erat gaudium coeleste, quale erat aliquibus; inde scire concessum est, quanta felicitas, et quale gaudium coeleste est, quum intimum eorum ne quidem esset sicut minimum angelorum; quale erat quorundam gaudium intimum, ex misericordia Dei Messiae, in me sentire concedebatur, inde dabatur cognoscere quod inter minora gaudia essent, quae eorum essent intimum, et quod mirabile est, unius intimum, quod fatebatur supremum esse, et coelestissimum, tunc non erat nisi frigus, quod sentire manifeste mihi quoque {1} concedebatur; ut sustinere possent coelestia illa gaudia, ut autumabant, quia intima eorum erant, provisum erat a Deo Messia, quod angelorum sphaera circumcingerentur, ne perirent, et dissolverentur. 1747, die 7 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quodque$
- Quod cogitationes hominis, ac ejus ideae, tam manifestae {1} appareant in coelis, et quod [qui ibi] tam manifeste videre possint eas influere ad hominem et eum ducere ad loquendum, ut homo non autumare queat manifestius dari.
@1 ms. manistae$
Quaedam anima erat, cum malis spiritibus circum eumqui, ut arbitrari possum, nusquam aliud putaverit quam {1} quod ex se omnia et singula cogitaret, ac ageret; ut appareret distincte coram animabus et spiritibus circumstantibus, quomodo talis anima ducitur, et quod nihil usque dicat loquaturque nisi quod per spiritus circum eum,ei invisibiles, influat, modo vocula dictabatur, et apparebat, ut fieri solet in coelo spirituali, et audiebatur, quod vox demissa se volveret inter spiritus, et sic veniret ad omnes, qui loquebantur, et anima in medio, sic putabat se loqui ex se, nec aliud, is dicit nunc, quod nosse potuit; mox similiter sed citius loqui secundum cogitata ejus concedebatur, ut sisteretur, quam manifeste eadem appercipi et audiri queant {2} in intimioribus adhuc: loquela fiebat cito, sicut homo dum cogitat, aliquantum {3} lentius quod {4} simili modo existebat sed {5} tunc appercipi potuit, quod anima ista circumdata nihil aliud scire potuit, quam quod is esset, qui cogitabat loquebatur[que]. 1747, die 8 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quod$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. audire queat$
@3 ms. cogitat; aliquantum$
@4 ms. lentius, quod ubi lentius imperfecte scriptum est$
@5 ms. existabat (sic!), sed$
- Quod mali spiritus etiam in coelum possunt intrare, ita interesse coelestibus
Per experientiam vivam edoctus sum, quod spiritus mali, ex turba diaboli, etiam possunt intrare in coelum, ac iis interesse, et ut [ab] {1} iis putatur, per dolos ab iis excogitatos,quos etiam audire mihi concedebatur, nam putabant quodeorum machinationes non intelligere {2} sed dabatur eas {3} quod audire et percipere {4} ita agebatur de via per quam intrare se tuto putabant, unam rejiciebant, aliam videbaturiis, [se] invenire, per quam etiam ascendebant, quod quoque sensu percepi, sed ut prius edoctus sum [307, 314], tunc circumdantur tali sphaera spirituali, ut ii non aliter sciant quam quod tunc in coelesti gaudio sint, quia in coelo; verum haec quoque permissive, angeli in eo coelo nec tunc sciunt,quod tales spiritus ibi sunt; si enim quisquam privaretur sphaera spirituali accommodata secundum omnem statum, etiam variata unoquovis momento, tunc angeli e longinquissimo non possunt sustinere accessionem, minus quod intret, quia tantum frigoris est, ut nusquam possunt [una] esse, quod frigus etiam mihi concedebatur manifeste percipere et sentire. 1747, die 8 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. ea$
@4 vide annotationem 6 mox supra$
- De permissione dataspiritibus mala inferendi hominibus et animabus
Ex misericordia Dei Messiae, concedebatur etiam mihi percipere quodammodo, quomodo permissiones fiunt,quod mali spiritus {1} mala inferre possint [in] homines et animas, imo falsa quoad doctrinas, et mala quoad vitam inferre, et sic pervertere; unusquisque enim secundum suam indolem, quae est radicale malum ex haereditate, et multiplicata actualitate {2} ducitur, dum enim inde fertur homo-sic {3} ut si aliunde tunc verteretur, foret frangere eum, et sic male spirituale ei inferre ita {4} sunt spiritus qui simili indole et cupiditate {5} sunt, [et] id cupiunt; quare ii tunc agunt, quod vocatur permissio, sed hic tam multa arcana confluunt, ut non paucis possit dici. 1747, die 8 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritibus$
@2 ms. multiplicata actualite quod legas cum J.F.I. Tafel multiplicata actualiter (sed vide 416 ad finem)$
@3 ms. homo. sic$
@4 ms. inferre, ita$
@5 ms. cupidate$
- Quod astutia diaboli pervertendi vera et bona non satis exprimi queat
Nunc ab experientia viva edoctus quoque sum, quod diabolicae turbae tanta astutia sit, ut etiam coelestes posset pervertere, si possibile esset, circumdabar enim quamultis {1} ex diaboli turba dolosa et perniciosa, quae cum aliis in coelo, cum iis communicantibus, pervertebant omnia;cogitata, quae erant tunc ex Verbo Dei Messiae et {2} qui dem veritates quas mens capiebat, et ii in momento ex mente mea capere possent-ac {3} ea tam solerter in falsitates vertebant, ut coelestes, qui ad distantiam abinde fuerunt, inciperent perturbari, adeo ut non amplius sustinere possent, putando, quod etiam ii potuissent perverti, quod percipere mihi dabatur, ex eorum lamentatione, et querela, quare talis est astutia diaboli, qui in inferno vinctus tenetur, ut etiam capacem se putet pervertere coelestes, qui tametsi tutissimi sunt, usque sibi timent; quod circumdabar turba diabolica tali, id non solum ex coelestibus audire mihi dabatur, sed etiam ex sensu manifesto, tam per frigidiusculum ventum, quoties congregarentur, et e novo, {4} per frigus, quo afficiebar, pariter persensationem obscuram, quum operarentur, nempe quum perverterent vera in falsa, tum etiam per increpationem viva voce, et ex eorum responsis, similiter ab iis qui tunc circum me erant, qui dicebant se interea in inferno fuisse, et dirissima vidisse, qui circa finem cognoscebant se prope me fuisse; nam infernum non est in uno loco, sed ubivis, sicut etiam coelum, imo coeli, et Deus Messias. 1747, die 8 Dec.
@1 = quammultis$
@2 ms. Messiae, et$
@3 ms. possent, ac$
@4 in ms. et e novo, supra non deletum quam interlinealiter postscriplum est $
- Quod animae mortuorum nequaquam aliter sciunt, quam quod in vita corporis sint {1}, sed mutationes slatus varias in eo subeunt
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$
Cum pluribus iis loquutus sum, qui discesserant seu obierant vitam corporis, tam notis quam ignotis, de quibus haec possum narrare, sed [per] satis multam experientiam, quia a pluribus collecta, nempe quod animae haudquaquam aliud putaverint, ac quod essent in vita corporis, et quod similiter cogitarent, et in principio utplurimum iis, quae proxime et intus eos affecerunt, et quasi traxerunt ad cupiendum, et ad agendum; hoc multi tam hodie quam prius, eorum, qui circum me, agnoscunt, et nunc mirantur, qui nunc percipiunt se in altera vita esse, sed quod statum eorum attinet, dantur eorum status, et horum mutationes permultae, solum inter somnum eorum summum, et vigiliam eorum summam, fatentur, quod etiam ab experientia didici, quod similis vigiliae status iis sit, qualis in vita corporis, et quidem adhuc multo perfectior, in eo quod interiora loquelae et idearum capere et percipere possint; ex summo hoc vigiliae eorum statu, in statum somni etiam feruntur, sicut homo qui dum ex vigilia in statum somni sensim cadit, imo in talem somnum, in quo etiam somnia somniaret {1}, et sic ab uno in alterum; datur etiam status somni quasi vigilis, in quo etiam ego fui et {2} sic didici haec et illa per experientiam–in {3} quo statu sibi non videntur dormire, sed vigilare, quia cum socio, sociis, cum varietate in hoc statu ac in somno, loquuntur; hoc percipere potest homo, cui datum est per experientiam a vigilia, in plures status somni lenissimi, et dein soporis, cum imaginationis ideis variis conjuncti {4} [cadere]. Haec ita de animabus tam certo asseverare possum, ut nusquam aliquid dubium inde moveri queat.
@1 nisi legendum cum J.F.I. Tafel somniant$
@2 ms. fui, et$
@3 ms. experientiam, in$
@4 ms. variis, conjuncti$
- Status somni eorum est, quando in statum eum veniunt, [seu] quum in eodem sunt, in quo dum vivunt, nec sciant aliter quam quod vivant, hunc statum tunc autumant esse suae vigiliae dum sunt in eo statu, sed status vigiliae est, seu incipit esse, quando cognoscunt, quod in altera vita sint, et non in vita corporis seu mundi. 1747, die 9 Dec.
- Tam facile labuntur ab uno statu in alterum, ut momento fiat; sed omnia et singula ex misericordia et dispositione Dei Messiae. Quod Amor, sic Misericordia Dei Messiae unice efficiat et agat, quod Homo post mortem resurgat, et ad coelestia Domicilia perducatur.
- Ex Divina Dei Messiae misericordia etiam concessum est mihi scire, et quidem hodie per experientiam, quod Amor , proinde Misericordia Dei Messiae erga genus humanum, quod omnes et singulos salvare et ab inferno trahere in coelum, velit, sit sola ac unica causa resurrectionis hominis–nam {1} amor in se talem efficaciam habet, ut non aliter exprimi potest, quam per tractionem–et {2} sic ad conjunctionem, quae fit indefinitis modis; per eandem misericordiam omnia et singula etiam in ordine et forma coelesti, successive ut existant {3}, et simul continentur. 1747, die 9 Dec.
@1 ms. hominis, nam$
@2 ms. tractionem; et$
@3 sic J.F.I Tafel; ms. existat$ - Quod odorari queant spiritus, et quod odores isti correspondeant eorum vitae spirituali
Mirabile est, quod etiam mortui post vitam, etiam dum ita permittitur, possint clare et sensibiliter odorari quale id subjectum {1} est quod mortuum, et quum vitam egerunt malam, tunc odor tam teter e cadavere sentitur, ut non possint sufferre eorum accessionem; narrarunt mihi, quod talis odor sit qualis foetidissimi cadaveris, et quod odorum talium seu foetorum talium, differentia sit, qualis est spiritualium vitae; similis foetor multoties apud me excitatus fuit, et quidem muris foetidi, qui correspondet avaritiae, cum varietate indefinita; ex his concludere possum, quod per signum impositum Caino, talis odor intelligatur, sic ut nullibi potuisset vagari, quia vellent eum abigere [Gen. IV: 14, 15], simile enim occurrit in altera vita, quod multa experientia mihi ad vivum est ostensum; sed talis odor unicuique tolli solet, dum ad suas mansiones fertur, nam si tunc adesset, nullibi loci potest accipi, et morari, quare admittuntur in mansiones per alias perceptiones, quae disponuntur a Solo Deo Messia. 1747, die 9 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel ms. qualis mortuus id subjectum$
- Quod status spiritualium vitae hominis etiam in altera vita repraesententur per frigus et calorem
Per experientiam vivam et plures iteratas etiam mihi ostensum est, quod ii qui vitam corporis vixerunt, se amorum {1} mundi, suique, secundum omnem statum eorum, gradus, et varietates frigida sint, et quidem ita frigida, ut membra mea varia frigore, iteratis vicibus, perstrinxerint, tum etiam per afflatus frigidos sicut venti, cum advenirent, ita sensibiliter, quasi ventus esset, similiter per calorem, sed permissive etiam calorem effingere iis datur; hi status etiam cum varietate indefinita sunt, sed quoque auferuntur, praeter apud quosdam, usque dum tolluntur in coelum, de quibus prius [297, 309]. 1747, die 9 Dec.
@1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris amoris$
- Quod diaboli turba non solum nihil valeant, sed etiam percipere possint quid verum, et id fateri et agnoscere, et quidem tanquam non invito
Hoc hodie ab experientia edoctus sum, quod etiam ii ex diaboli turba, quae alioquin in iis quae verae fidei sunt, stupidissimi, usque redigebantur fateri quod scirent id verum esse, quod nihil possent a semet, quod agnoscebant prorsus, et quidem non ex ore, sed etiam ex quadam persuasione; postea tamen pudefacti sunt. 1747, die 9 Dec.
- Quod animae humanae, etiam angeli queant in statum mentis eorum naturalis, ita in eorum concupiscentias transmitti, et sic quoque explorari ad evincendum {1} quales sunt, dum sibi relicti {2}.
@1 ms. evinendum$
@2 ad sinistrum capitis manu B. Chasianier notatum est vide infra 372$
Hodie, et {1} prius mihi ostensum est per experientiam vivam, quod quasi auferri possit intellectuale humanum, et relinqui ipsi ejus lumen naturale, usque {2} tantum et tale intellectuale, quantum ad naturale pertineat, ut usque homo sit, et ex viva experientia edoctus, quod tunc animae mortuorum in eo statu sint diaboli, et perpetrent facinora qualia diabolus, quod etiam per prolixam experientiam ostensum est, imo etiam quod angeli in eundem statum queant redigi, ex quo statu explorari potest qualis fuerat homo, in voluntate, nam voluntas ejus tunc libere quasi emittitur, quae in mundo a suis cupiditatibus refraenatur praeter a lege civili; sed Deus Messias usque non permittit sanctum eo usque libere agere, ut videat sua infernalia. 1747, d. 10 Dec.
@1 nisi legeris etiam$
@2 ms. usquam ut videtur$
- Qui in Deo Messia est, ei nihil damnabile esse potest
Per experientiam manifestam edoctus sum, quod maledictio {1} impiorum et diaboli, cum aliis ejus artificiis, ne minimum laedere aut afficere possit eos, qui in Manu Dei Messiae sunt, hoc est, in Deo Messia: quod ostensum mihi per id, quod maledictio lecta, et a diabolis in reprae sentationem versa, animo ut transferrent ad aliquem pium, sed mihi concessa est potentia ut maledictionis istius repraesentatio ad me rediret, quod cum alii abhorrerent, etiam usque in os meum et viscera {2} intrare permittebatur, ex fiducia, quod nihil tale, sic quod nihil ex maledictione diaboli nocere, minus afficere possit eos qui sunt in Deo Messia: hodie quoque a diaboli turba obsessus, quum incassum artificia sua exerceret, tandem remotus ex {3} continuis maledictionibus combinatis, et versus cor meum directis, per aliquot horas, ita continuatis et directis, et quidem tunc non sentire maledictiones potui, quam per palpitationes cordis sensibiles, et quandam etiam inde oriundam interioris corporis affectionem, tum etiam per insinuationem in cogitationes, quod vellent, ut desperarem de vita, quasi aliquid inde efficere possunt, sed usque nihil usque laedere potest minus afficere. 1747, die 11 {4} Dec.
@1 ms. malidictio$
@2 ms. viscere ut videtur$
@3 ms. remotus, ex$
@4 sic ms.$
- Quod amor sit ipsa efficacia resurrectionis mortuorum
Prius ostensum est [300, 322], quod Amor Dei Messiae erga universum genus humanum, sit unica causa resurrectionis spirituum a sepulchris, nam est quasi subtractio talis efficaciae. {1} Quod subtractionis species sit, etiam a viva experientia edoctus sum, tam prius, quam hodie per eam, quod subtractionem quasi capitis sensi: praeter alia, quae hujus loci non sunt memorare {2}. 1747, die 10 Dec.
@1 hic sequitur in ms.: ut ea confirmarentur, etiam id expertus sum saipius, per solam vim cogitati[vam]$
@2 h.e. memoranda$
- Quod omnia quicquid oculis objicitur, cujuscunque diversitatis, usque a Deo Messia in jucunditates et jucunditatum series amaenas vivificetur {1}
@1 sic ms.$
Cum in platea ambularem, et objecta diversa oculis spectarem, quae ob diversitates istorum nusquam aliquis arbitrari posset, quod in seriem jucunditatum continuam potuissent transferri et sic vivificari, ab angelis tunc audivi, quod inde percepissent jucunditatum varietatem continuam, et sic ab objectis, a quibus nihil percipiebant, et sic potui intelligere, quia nihil non repraesentativum Regni Dei Messiae in mundo datur. 1747, 10 Dec.
- Quod lignarii in altera vita consolationem accipiant
De lignariis in altera vita prius dictum est [271], nempe quod continue laborent; sed quod tunc, quando ibi eram, non visum est, est quod quandoque iis appareat agnus cum agnello, qui dicunt ad eos, ut adhuc aliquantisper ex spectent, et quod Deus Messias brevi venturus est; inde consolationem accipiunt. 1747, 13 Dec.
- [Quod principium] {1} invidiae quod apud infantes percipitur, sit dulcissimum
@1 ms. De principio deletum ut videtur, sed emendatio haec omissa$
Ab experientia hodie edoctus sum, quod invidia illa apparens, quae apud infantes erga alios infantes, dum aemulantur de matre, fluat a principio jucundissimo, exque amore, ita per coelum, dum enim tenebar in cogitatione de invidia infantum, mihi dicebatur e coelo, viva voce, quod perceperint dulcedinem coelestem, et quidem cum varietate secundum objecta; inde concludi potest, quod ipsae passiones et cupiditates in homine, omnes ex principio coelesti, et ex Ipso Amore sic percoelum influant {1}, sed quod in via extra coelum a spiritibus in contrarium flectantur, similiter ac in unoquovis homine, ut objecto, secundum ejus formam essentialem, et istius formae variationes, et harum status mutationes.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. influat$
- Similiter ac veritates philosophicas, quae in se varietates sunt, in quocunque objecto seu homine per applicationem flectunt in malum, quia in consensum cum eorum cupiditatibus {1}, illis enim solent cupiditates suas confirmare, etiam ad persuasiones in semet.
Similiter etiam veritates Verbi [flectunt], inde haereses, et ea quae inde fluunt, nempe condemnationes omnium qui non consentiunt. 1747, die 11 {2} Dec.
@1 ms. cupiditibus$
@2 sic ms.$ - Quod animae mortuorum secum a mundo trahant naturam corporis
Animae mortuorum secum a corpore trahunt omnem naturam–usque {1} adeo, ut putent se corpore [praeditas] esse, vestibus amictas {2}, et similiatum {3} etiam cupiditates, ut appetitus edendi, et similia, sic ut animabus inscripta sint ea, quae corporis {4}; naturam quam secum a mundo et corpore trahunt, retinent, verum temporis tractu quasi oblivioni traditur, quod {5} putent eam prorsus exuisse, utplurimum quando angeli facti, ob causam quod facultate recipiendi misericordiam Dei Messiae donati sint, inde ob facultatem {6} eam acceptam {7} videtur natura prior obliterata, cum tamen remanet, nam si beneplaceat Deo Messiae, donum Ipsius resumere, et restituere angelum in priorem ejus vitam, tunc fit ea anima prorsus ut fuit prius, dum e corpore exivit: sic unicuique {8} animae dici potest, quod nihil perdat, et quod nihil ei ablatum sit: sed tunc fiunt ferae bestiae ac diaboli. 1747, die 11 Dec.
@1 ms. naturam, usque$
@2 ms. amictae$
@3 ms. similia, tum$
@4 ms. corporeis ut videtur$
@5 h.e. sic ut$
@6 imperfectum in ms.$
@7 ms. accetam$
@8 ms. unuicuiquc$
- Quod Josephi historia repraesentet utrumque adventum Dei Messiae
Hodie, quando aliqui ex iis qui mortui sunt, simul essent et sermocinarentur, et mentio facta de Josepho, angelus de coelo informabat eos, quod Josephus repraesentaret utrumque adventum Dei Messiae, qui tunc fassi sunt, quod agnoscerent omnia et singula, tam vera, ut nihil dubii esset. 1747, die 13 Dec.
- Quod Psalmi Davidis lecti, in coelo tantae efficaciae fuerunt, ut coelestes quidam non potuerint [non] {1} obstupescere
@1 sic J.F.I. Tafel$
Lecti sunt aliquot psalmi Davidis, et quidem ita, ut sensus interiores ac intimiores ex misericordia Dei Messiae, in perceptionem quorundam coelestium translati [fuerint] {1} qui ita obstupuerunt, ut fassi sint viva voce, quod nusquam talia crediderint, etiam ii qui mortui in vita post mortem fuerunt, quia {2} apud eos quoque similiter operatum est Verbum; utque differentia observaretur, sensus Verbi etiam allatus est iis, qualis fere fuerat in vita, dum similia legerentur, qui tali differentia erat, ut fere ne quicquam vitae coelestis inde perceperint, inde concludi potest, qualis efficacia Verbo inest, quando Deus Messias ex misericordia id vivificat, et qualis dum litera quasi mortua est, sicut a mortuis dum legitur. 1747, die 13 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
- Quod cognitiones spiritualium et coelestium, quae purae veritates sunt, dum in mentis fide, tum in ejus cogitatione sunt, totum coelum angelorum possint jucunde afficere {1}
@1 imperfectum in ms.$
Hodie ex misericordia Dei Messiae doctus sum, quod solum cogitationes veritatum coelestium, afficiant angelos, et sic universum coelum, modo ineffabili; coelum enim angelicum est in veritatis via, quia {1} nihil dari potest veritas nisi ducat ad Deum Messiam per fidem, inde jucunditas imo felicitas angelorum, ii enim sunt angeli, qui simul delectantur felicitate omnium, et omnium salutem desiderant, hoc enim est misericordiae, et hoc est amoris, et hoc est jucunditatis et felicitatis, inde felicitatis communio per universum coelum. Haec doctus sum ab iis qui jucunditatem istam coelestem perceperunt, momento cum coelestia vere cogitarem, et sic quasi a pacis somno evigilati perceptionem suae jucunditatis adepti sunt, et sic mihi viva voce testati sunt et confirmarunt. [Psalm. IV.] {2} 1747, 14 Dec.
@1 partim oblitum in ms.$
@2 hoc semideletum refert fortasse ad Psalm. IV: 7-8$
- Quod angeli putent omnia et singula ex se agere, usque tamen {1} intus perceptionem habeant, et sic cognoscant, quod nihil eorum sit
@1 ms. tam$
Mirabile est, quod quidam nusquam velint credere, quod Deus Messias regat omnia, sicut spiritus qui nec ita mali sunt, praeter quod omnes mali spiritus; usque tamen angeli nihil opinantur aliud, quam quod agant et loquantur, et cogitent id ex seipsis esse. Ita enim {1} Deus Messias disponit omnia et singula, ut velit nihil esse suum, et [omne] {2} esse angelorum, hoc mirabile omni imperito videri potest, usque est ipsa veritas, ita testatur per consensum perceptibilem coelum angelicum. 1747, d. 14 Dec.
@1 inclarum in ms.$
@2 ms. omn$
- Quod quorundam vita intellectualis ex meris scandalis quam composita sit
Quod scandala ventura, praedictum in Verbo [Matth. XVIII: 7, Luc. XVII: 1], et quidem contra fidem, seu veritates fidei, quae omnes spectant Deum Messiam, nam quod homo factus, loquutus sicut homo, et plura similia, mens naturalis nusquam potest credere, ideo tametsi fatetur fidem, usque dum mentem naturalem consulit, labitur in dubitationem {1} et sic in tacitam negationem; hoc sequitur in singulis, quae fidem concernunt, quapropter vita intellectualis consistit ex meris scandalis, sic Deus Messias Solus novit, num vita eorum qui prorsus negant Deum Messiam, usque ut blasphement, quum ita instructi sunt ab infantia, pejor sit, quam eorum, qui putarunt fidei doctrinam nosse, et professi. 1747, die 14 Dec.
@1 ms. dubitionem$
- De Mahumede, et Mahumedanis
Ex causa quod quidam {1} ex mortuis in ingressu ad coelum, indignati, recesserunt {2} ad quaerendum aliud coelum, ut putarunt, ubi alius regnaret, quam Deus Messias, et tandem aliud coelum invenisse sibi videbantur, ubi nempe regnaret Mahomed–procul {3} dubio loquuti cum Mahumedanis, qui ante aliquot annos mortui sunt–quod {4} [coelum] cum indicare vellent aliis, quos seducere volebant, tunc videbatur mihi aperiri in profundo aliud quasi coelum, unde eos loquentes potui audire {5}, ac tunc instruebar, quod Mahumedani essent, qui putarent ibi venire ad suum coelum seu ibi esse, cum quibus cum aliquantum loquutum est, apparuit iis Deus Messias in gloria, per Angelum, tunc procubuerunt in facies suas, et devote adorabant; postea Mahomed inde cito sublatus, et apud me erat, et mecum multa loquutus, et id possum testari, quum instructus esset de Deo Messia, quod modeste loquutus est, et modestius quam plures Christiani–sentire {6} potui, quod similiter cogitaret–et {7} is instruebat eos, qui in profundo erant, quod nihil prorsus ex se posset, et quod perciperet quod nullus Deus esset, sed quod simplex homo, et quod spiritus quidam cum eo forte loquuti sunt: vult etiam in doctrina verae fidei instrui, ei etiam ostendi urbem Amstelodamensem, et Curiam {8} ibi a binis faciebus, ac intus, et mirabatur, quam multa marmora, is nunc etiam adest et idem confitetur. 1747, die 14 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
@2 ms. indignati recesserunt$
@3 ms. Mahomed, procul$
@4 ms. sunt, quod$
@5 sic J.F.I. Tafel; ms. audiri$
@6 ms. Christiani, sentire$
@7 ms. cogitaret, et$
@8 h.e. Stadhuis$
- Mahumedani etiam fassi sunt, quum audirent intimiora Verbi, et veritates coelestes, quod in felicitatem coelestem lapsi sint, et nunc cum haec scribo, super facies suas procumbunt et adorant Deum Universi, Qui est Jesus Christus, dicentes quod etiam coelesti modo id perciperent, de quo alibi [342]. 1747, die 14 Dec. Ut primum causae seu media deteguntur, aut detecta sibi esse credant, quod pereat fides.
- Aliquoties observatum est, quod fides pereat, ut primum causam norunt, aut se nosse putant; quod non potuerunt non agnoscere ii, qui illico dubitarunt de potestate Dei Messiae, quum apperciperent causam quandam, sicut quod fieret mediis angelis aut medio coelo, quare iis ostensum est, quod absque iis mediis fieret, quia Deus Messias est omnis in omni, et omnipotens; sed usque dum semel aut iterum causas apperceperint, inhaeret menti eorum, quod usque causa sit, quae latet, mediatrix, et sic quoque perit fides; haec quoque causa est, quod utprimum causam cujusdam {1} rei investigavisse se putant, omnem fidem rejiciant, quare etiam fides per philosophiam humanam destruitur, quia nullius non rei causam investigare suo modo, suaque philosophia volunt. 1747, die 14 Dec.
@1 ms. cujusdem$ - Quod animis {1} mortuorum ex pluribus cognoscere datur, quod Deus Messias sit Dominus Universi
@1 ms. animae$
Animae mortuorum, qui inter animas reliquas venerunt, sicut Mahomedani, aliique, qui intus dubitarunt de Deo Messia, ex causa, de qua prius [338], quod scandala mera impleverint eorum mentem naturalem, feruntur {1} ad cognoscendum Deum Messiam, quod sit Dominus Universi, tam per instructiones vivas, secundum cujusvis captum, tum per id, quod transferantur in felicitatem coelestem, secundum eorum imaginationes, ut videant amaenissimos paradisos, cum multa varietate, qua ita delectantur, ut arbitrentur se in coelestem paradisum venisse, nam is insinuatur mentibus humanis, sed postea docentur, quod id non sit vera felicitas coelestis, quare iis quoque status gaudii eorum intimi cognoscere datur, usque dum fateantur quod gaudium hoc intimum sit imperceptibile {2}, et quod nusquam aliquis sensus humanus id attingere potuerit, dein quoque in statum pacis feruntur, usque ad intimum eorum, in quo etiam fatentur, quod nihil tale usquam expressibile sit; denique in statum innocentiae, qui est intimus, usque ad eorum sensum intimum, ex causa ut inde scire queant, quid vere bonum, quid vere spirituale et coeleste, hoc est, quid Divinum, nam vera felicitas, vera pax, vera innocentia, sunt prorsus Divina; in quos status dein veniunt, id {3} cum varietate secundum cujusvis vitam fit, nam perducuntur secundum indolem cujusvis plus et plus versus coelestia. 1747, 14 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ferantur$
@2 ms. imperceptile$
@3 h.e. quod$
- Status tentationis et vastationis, quod Deus Messias nullum tentet {1}
@1 supra hoc caput deletus est lineis transversis titulus: Quod praevidentia et providentia ab aeterno in aeternum, ad finem optimum, sit etiam causa quod omnia$
Ostensum etiam mihi est per vivam experientiam, quomodo tentationes fiunt per cruciatus angustiae internos, et simul dolores interiores, similiter quomodo in eo statu volunt scire, quid credendum, et [quod] semper occurrat id quod ex semet, nempe quod per tentationes aliquid mereri velint, et sic intrare in coelum, praeter alia quae observare non potui; tum qualis eorum cogitatio tunc erat, nempe quod quicquid audiverint et perceperint, nihil sint {1}, vanum, paene non verum, cum quodam conscientiae consensu; ita observare licuit, quomodo inde emergerent; verbo, quod non possint aliter putare, quam quod Deus Messias permittat tentationes, quod involvit tamen, quod tentet. 1747, die 15 Dec.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”$
- De Mahumede
Erat repraesentatum quasi distinctum coelum, ubi cultores Mahumedis essent, sed ibi erant solum spiritus, non autem angeli, spiritus isti, cum audirent quid in hoc coelo diceretur, petierunt, ut etiam ascenderent, ac loquerentur, qui dum venirent {1}, tam scite et prudenter, tum etiam cum solertia amaena loquuti sunt, ut spiritus coeli Christianorum pudore afficerentur, tunc etiam aperta est communicatio, ut simul loqui possent, ac interrogati de Mahumede, ac respondebant quod agnoverint Mahumedem, aliter non scientes, sed quod solum adorare vellent Unum Deum creatorem coeli et terrae; tunc etiam Mahumed cum coeli istius motu quasi undulante, quia multi erant, iis respondebat, quod nihil ex se posset, ne quidem loqui, sed quod perciperet, quod nihil potentiae ex se haberet, et modo esset unicus, quod testatus est coram spiritibus, ita sublatus est inde, et adoravit Supremum Deum, nimirum Deum Messiam. 1747, 14 Dec.
@1 ms. venerent$
- Narrabat Mahomed, quod spiritus qui essent in coelo, ubi ille, passim diminuerentur, et quod nesciret unde {1} abirent, sed instruebatur, quod auferentur in coelum angelicum, et ibi instruentur {2} in fidei doctrina, praeter quod omnes eorum infantes in coelis essent.
@1 = ex qua causa$
@2 in ms. instruuntur in instruentur emendatum esse videtur$ - Dixit etiam Mahumed, quod non aliud sciret, quam quod viveret in terra, nam talis est omnium conditio in altera vita, ut tametsi instruuntur de rebus particularibus, sicut quod non vivant in corpore, usque illico post id obliviscantur, nam iis nulla datur memoria similium rerum, ob causas necessarias: spiritus qui circum eum, etiam dicebant quod autumarent se vivere in terra.
- Quod Mahumedanorum infantes solum immediate in coelum veniant, at pueri et puellae non ita
Quum incidit scrupulus de infantibus Mahumedanorum {1}, annon etiam pueri et puellae eorum intra aliquot annos, quoque auferentur ad coelum Dei Messia, dictum mihi est, quod infantes eorum attolluntur, at vero pueri ac puellae secundum educationem, capacitatem, indolem intra 10, pauciores pluresque annos, non illico elevantur in coelum, sed inter spiritus eorum transferuntur, et sic sensim perficiuntur et attolluntur; quod etiam audivi dictum, [est,] quod nescirent, quo abirent multi ex iis, quos cognoverunt prius; causam etiam percepi, quod non pueri ac puellae possint tam cito attolli, quin {2} statim imbuuntur paganismo. 1747, 15 Dec.
@1 ms. Mahumeedorum$
@2 J.F.I. Tafel quia$
- Quod coelum Dei Messiae consistat in varietate {1} omnium
@1 ms. varietatate$
Ipsa subjecta seu angeli quoad formas eorum in indefinita varietate erunt, ex varietate distincta in genera et species, in singulis, in singula mansione, in omnibus simili {1}, similiter in omni gradu; ex varietate solum existit harmonia, talis ut omnes se credant quasi unum esse, inde seu ex forma harmoniae existit felicitas, cum indefinita varietate, et hoc in aeternum. Haec dicta sunt in congregatione innumerabilium animarum, spirituum et angelorum, nullo, ut audivi, dissentiente. 1747, 15 Dec.
@1 ms. simuli$
- Similiter agnoscunt id quod ens universale, nusquam esse {1} universale {2} nisi a singularissimis, proinde quod nusquam dari possit Providentia {3} universalis, nisi sit singularissimorum. 1747, 15 Dec.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”$
@2 ms. universali$
@3 ms. Provdentia$ - Quod omnia et singula ad lucem demonstrari possunt {1} in coelo
@1 ms. potest$
Mirabile forte obvenit, quod dicatur [quod] {1} plura quae spiritualia ac coelestia sunt, demonstrari possint sicut in meridie, seu sicut in luce, animabus quae circum me sunt hodie, nunc dicunt, quod videant indolem hominis, et similia, tum quantum possideat a bono et malo, a falso et vero, prorsus sicut in luce, intra subjectum, tum etiam qualis fuit, et qualis est, in vario statu, hoc quia non potest non mirabile unicuivis {2} obvenire, id annotare volui.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. unuicuivis$
- Similiter quod omnis hominis vita, tum cogitationes ei possint monstrari qualis fuerit, in singulis, et hoc cum eorum agnitione, dolore, anxietate, conscientia, et sic ad refocillationem, haec mihi quoque dicta sunt; quod vera sint, nemo dubitare debet, nam tot confirmantia dari possint, ut si homo occoecatus aut a phantasiis et cupiditatibus {1} abductus, convinci possit, sicut in luce. 1747, die 15 Dec.
@1 ms. cupiditibus$ - Quod animae post mortem putent pro certo, quod in corpore vivant
Ex pluri experientia edoctus sum, quod animae mortuorum pro certo quasi putent, quod in corpore sint et in mundo, sic ut aegre se persuaderi patiantur, quod in altera vita sint. Si iis interrogatur ubinam sint, num insistant terrae aut solo, num habeant vestes sicut in mundo et similia, respondent illico, quod non aliter putent, sed mox cum in id reflectunt, appercipiunt, quod in altera vita sint, quidam {1} tunc dolent, quidam autem non, secundum eorum vitam et fidem in corpore. 1747, die 15 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
- Quod homo gaudeat duplici memoria, et quomodo {1} duplex memoria perit
@1 sic J.F.I. Tafel sed inclarum in ms.$
Memoria, quam homo proprie memoriam vocat, est memoria naturalis, quia est mentis naturalis, estque memoria particularium seu idearum materialium, correspondentium vocibus, haec memoria perit, quando moritur homo; anima ejus retinet facultatem ratiocinandi et intelligendi ex memoria quadam spirituali, seu idearum rationalium seu immaterialium, ut vocatur, haec memoria facit, ut homo post mortem non aliter sciat, quam quod adhuc in vita corporis sit; sed quia haec memoria nata est ex memoria naturali, fallaciis repleta est, et usque turbat, obscurat, et si relinquitur sibi, pervertit veritates, quare etiam haec memoria successive evanescit, adeo ut rationale inde natum pereat; sed haec memoria, usque tamdiu retinetur, et imbuitur cognitionibus veri, usque dum obliterari queat; tandem manet homo, quatenus homo, quod est pars residua una cum acquisita, quae est humus in qua novum seu coeleste semen inseminatur, inde exsurgit homo novus, seu in homine paradisus coelestis, cum omni felicitate coelesti, pace, et innocentia. 1747, 15 Dec.
- Quod animae et spiritus transportari videantur ab uno loco in alium, et quando {1} sicut fulminis velocitate
@1 intellexerim quandoque$
Observatum est, quod animae et spiritus transferantur sursum et deorsum, tum ab una sede in alteram, quandoque momento seu oculi ictu; sed hoc est fallacia sensus, sicut altitudo et profunditas; causa esse videtur, quod hominis organismus talis est, ut correspondeat coelis, quare per mutationes quasdam, correspondentes loco-motivis, talia appareant in coelis, et id ob correspondentiam, nam utplurimum sunt fallaciae quae regnant; quae tam multae sunt, ut non numerari queant, et quas spiritus mirantur. 1747, die 15 Dec.
- De forma spirituum
Spiritus non aliud percipiunt quam quod humana figura [praediti] sint, ita quod corpore, cum cute, ossibus, sanguine, cum tamen iis ostensum, quod ea quae nullius usus sint, retinere nequeant, ut quod crines habeant, quod pedes, quibus insisterent, quod plura, unde sequeretur etiam quod viscera, sicut ventrem {1}, intestina, vesicam {2}, et similia {3}, quibus tamen non opus habent, haec cum audiunt, quidem percipiunt quod non opus habeant, sed usque quod figuram retineant, si non internam, usque externam, et quidem retinent pudorem nuditatis e mundo, quod {4} ideo vestibus putent se indui, nam turpe putant nudos apparere; verum qualis forma sit, propria, quidem ignoratur, sed usque ab organis minimis cerebri, ubi principia formae corporis sunt, aliquantum concludi potest, quod formae sint non iis absimiles, sed quod usque in similem humanae queant restitui, quoties in id per cogitationes dirigunt mentem. 1747, die 15 Dec.
@1 ms. venter$
@2 ms. vesica$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. similis$
@4 h.e. sic ut$
- Quod mille et myriades simul uno ore collaudent Deum Messiam
Per multum noctis circum me erat multitudo spirituum, et postea multitudo angelorum, qui secundum coelestem formam fluunt, quae forma describi ad intellectum humanum nequit, minus quomodo fluunt, ac uno [ore] seu unanima voce loquuntur, quod tam perceptibile penes me fuit, et quidem diu in continuatione, ut sicut loquantur, nihil testatius: forma percepta, fluxio percepta, vocis unanimitas percepta, unusquisque est in multitudine, et autumat se esse, ita omnes et singuli, seu in communi et particulari; ex fluxu eorum percipi potest, num adhuc ita sint, ut queant etiam in veris spiritualibus et coelestibus similem unanimitatem agere; quare angeli postmodum, forte myriades circum me erant, et quidem diu, quorum fluxus quidem perceptibilis erat, sed talis, ut nihil scire potuerim, quam quod fluerent in forma interiori coelesti, intimioris {1} formae fluxus, non potuit percipi; postea mihi dicebant, quod per integram noctem, et aliquot vigilias, nihil aliud egerint, quam quod collaudarint Deum Messiam, et quidem cum intima eorum laetitia, sic ut e statu illo non voluerint emitti; inde concludi potest quod unanimitas ex formae harmonia resultet, praeter plura quae inde concludi possunt. 1747, 16 Dec.
@1 ms. intimiois$
- Quod ii spiritus, qui nondum initiati sunt, urgeantur quadam fluminis vi, ut intersint, seu quasi a flumine abripiantur; inde flumen significat spirituale
Observavi etiam, quod spiritus adhuc novitii, nondum assuefacti, etiam abriperentur in flumen spirituale, de quo pag. v. {1} hodie [356]; spirituum istorum renuentiam ob servavi, verum usque cogebantur interesse, et paullatim versus interiora trahebantur, sic sponte secundum habitus acquisitionem, tandem magis magisque initiati inter eos similiter fere fluere potuerunt, sed num ii loqui et collaudare potuerint, dubito, quia in statu coacto adhuc sunt, et tametsi idem loqui obligarentur, usque non potest esse cum jucunditate simili eorum, qui ne hilum sciunt, quod per formam istam fluant, et quod ita loquantur, et laudent, quae laudatio venit sponte, nihil interrumpente flumine secundum formam. 1747, die 16 Dec.
@1 pro versa vel vide$
- Quod memoria particularium cum fastu inde, in primo introitu in alteram vitam gravis sit
Unusquisque in alteram vitam secum trahit naturalem indolem, quam acquisivit in vita corporis; ita etiam illi, qui multae memoriae [sunt], et inde gloriantur, ac ostentare cupiunt, haec memoria sic exsufflata est quasi callus, qui extus adhaeret, quae mollescere tractu debet, interea dolorem capitis creat, tanquam avellere calvitium capitis velint. 1747, die 16 Dec.
- Quod in harmonia plurium omnium jucunditas ac felicitas, communicetur unicuique
Ex forma coelesti id fluit, quod unusquisque in eam formam fluens, suam beatitudinem communicet omnibus, et omnes communicent unicuique, sic ut unusquisque sit tanquam centrum omnium; quare, quo plures Regnum Dei Messiae constituunt, in ratione plurium augetur felicitas harmoniarum in singulis ordinibus, et augetur secundum gradus, quare quam ineffabilis felicitas erit et augebitur, inde concludi potest. 1747, die 16 Dec.
- Sed omnes erunt passivae vires, quibus correspondent vires activae, ut reagentes, quae sunt communicationes plurium cum unoquovis: inde etiam fluit, quod harmonia eo perfectior futura, quo plures, inde quoque augescit ipsa harmonia. {1}
@1 infra hanc deleta est lineis transversis paragraphus: Quod animae et spiritus circa hominem non atiter sciant quam quod homo sint Ex perplurimis aliis experientiis, quod spiritus putent se hominem esse, penes quem sunt, etiam haec etiam sunt, quod loquuti sint per me sicut ii essent et$
- Quod quotidie supplicandum de regno coelesti et sic quid “quotidie”
Per “quotidie” in oratione Dominica intelligitur omne momentum, quod experientia confirmari potest, et sic intelligi, nempe quod quibus felicitas aeterna ostensa est, ii putant, quod illico translati sint in coelum, sic qui a tentationibus venerunt, quod sic aeterni haeredes Regni forent, qui laborarunt in vinea, et putarunt sic deberi iis aeternam salutem, quam sibi inde attribuunt, cum tamen contrarium ostensum est, nempe quod iterum in discrimina conjecti sint, in tentationes, in pericula pro damnatione, et similia: inde concludi potest, quod “quotidie” significet omne momentum in successivis, at vero in eorum simultaneis, vertitur id in continuam glorificationem Dei Messiae, sic ut momenta sint continua, absque discrimine, inde [iis] perceptio et felicitates, et eorum quod jugiter id accipiant a Deo Messia. 1747, die 17 Dec.
- Quod homo in statu integritatis nusquam possit mori
Edoctus sum ab experientia, quod homo qui in statu integritatis seu coelesti sit, nusquam possit mori; sed quod nemo in statu coelesti, seu verus homo fuerit, quam Solus Deus Messias. 1747, die 18 Dec.
- Quinam Aquarii [cf Deut. XXIX: II, Jos. IX: 21, 22, 27]
Qui ex Verbo, absque vera fide, putant se mereri coelum, ex eo quod laborent in vinea, seu praedicent, ac docent, ac inde putant se mereri salutem, ii vastantur in altera vita, per phantasias correspondentes, sed praecipue per id, quod videantur sibi portare aquas ex lacubus seu mari, quo circumcincti sunt, quam aquam hauriunt in canalem, ut potent gregem, quando canalis repletus est, tunc quiescunt, usque dum iterum hauriant, canalis repletur usque ut aqua circumfundatur; visum quidem est, quasi grex veniret, qui potaretur, verum annon grex iis appareat, nondum constare potest. 1747, 18 Dec.
- Quod non modo sint fallaciae sensus, sed etiam phantasiae ac imaginationes, quae inter animas et spiritus regnant, inde apparens actualitas
Mirificum est, quod animae ac spiritus sensum prorsus ut in corpore habeant, tactum sicut in corpore, sicut si tangunt vestes, similiter quoad concupiscentias, et appetitus, calores, frigora, imo sudores, quae ita actuales sunt, ut sunt in corpore, cum tamen non aliter possunt appellari ac phantasiae, sed quia sensus est realis qualis in corpore, sunt quasi reales; iis similia inducuntur per directionem imaginativam, quod perpluribus constare potest.
- Inde satis manifeste et prorsus indubie concludere datur, quod non vivat homo, sed quod autumet se vivere, ita quod vita sit Solius Dei Messiae, tametsi appareant vivere; conclusio tam evidens et testata est, ut a nullo animarum potest negari, cui rationale quoddam relictum est. 1747, 18 Dec.
- Quinam cor et pulmones formant in Regno Dei Messiae
Prius dictum est [270, 279], quod Regnum Coeleste sit instar unius hominis, quia correspondent singula Soli Homini, Deo Messiae, quod autem cor attinet, hoc quasi formatur aut correspondet iis qui in intimis sunt, tum etiam Pulmones; eorum enim fluxio ita dicta similis est, et eorum cogitatio similis; unio conjugialis repraesentatur per pulmones, per reciprocationem mirabilem, hoc in me repraesentatum est per angelos tota nocte et simul in vigiliis ad similitudinem fluentis, ut apparet, in corde, et sic formantis {1} cor; et postea, ad vigiliam circa pulmones, dum observatum quod ii suam haberent spiratum {2}, et ego meam, et unio inter utramque per mutuam correspondentiam. 1747, die 19 Dec.
@1 ms. formans$
@2 feminine dictum; J.F.I. Tafel spiritum substituit$
- Quinam renes formant
Spiritus qui renes formant, sunt qui falsa dissipare velint a veris, et sic purificare spiritualia, quod fit incomprehensibili modo, inde effectus separandi in renibus. 1747, die 20 Dec. Quinam jecur seu hepar formant
- Hepar autem formant spiritus, quibus aliquid innocentiae inest, quare etiam hepar in infantibus maximum organum corporis, ac infans inde nutritur, ac agit vicem plurium viscerum. 1747, d. 20 Dec.
- Quod sit conatus coelorum qui contineat
Ostensum hoc mihi est per activitatem realem, quae ad sensationem pervenit, quod talis formatio, sic conservatio viscerum in corpore fuit, proinde quod talis correspondentia universi coeli cum unoquovis homine, quae correspondentia formatur ex conatu imperceptibili omnium, ex conatu oritur actus, ex actu oritur conatus. 1747, d. 20 Dec.
- Quid Pax corporea
Pax corporea quidem est salus corporis et omnium ejus membrorum, sed praeter salutem etiam est pax totius corporis delitiosa, et perceptibilis, quae mihi ostensa est per operationem spirituum actualem et perceptibilem secundum viscera corporis, conformiter viscerum corporis formationi, inde pax corporea. 1747, d. 20 Dec.
- Qui in vita corporis, cupiunt maximi esse in coelo ex invidiae cupiditate, et super omnes alios, fiunt {1} diaboli
@1 ms. alios fiunt$
Per experientiam aliquot dierum edoctus sum, quod ii qui in mundo cupiunt eminere super alios post vitam corporis, et sic invidia afficiuntur contra eos, qui iis meliores sunt, quod ii fiant diaboli, et similes machinationes habeant, nempe quod ob nullum alium finem discere velint ea quae spirituala sunt, quam ut eorum ope, propriis viribus, super alios eniti cupiant, quibus sic invident; cum tamen affectio coelestis est, ut desideret alios in coelum elevare, tametsi is minimus foret: qui tales sunt, ut invideant aliis, et cupiunt eminere in coelo prae aliis, possunt esse subjecta plurium spirituum, quod etiam observatum est. 1747, d. 20 Dec.
- Quod rationale ac intellectuale hominis diminui, et quoque auferri homini ac animae possit, secundum beneplacitum Dei Messiae {1}
@1 ad sinistrum capitis manu B. Chastanier notatum vide supra 326$
Ab Experientia manifesta edoctus sum, quod animabus possit adimi fere quoad totum, et ad partem, eorum rationale et intellectuale, ac iis similiter restitui, nam intellectuale et rationale est donum Solius Dei Messiae; quum rationale et intellectuale aufertur, tunc animae sunt diaboli, et solum ex instinctu quodam naturali agunt, et quidem sicut in somno; dum iis restituitur, sciunt non aliter, quam quod in somno fuerint, haec per plures dies ostensa sunt; in statu isto, dum intellectuale ablatum est, agunt secundum radicale eorum malum, quilibet secundum qualitatem radicis, et quidem contra ordinem, contra coelum, et ejus veritates, verbo sunt diaboli diversa qualitate; quod ablatum iis sit, conspicue ostensum est, et eorum naturales instinctus postea, qui non sunt sicut brutorum instinctus, sed ex diabolico, quod continue agant contra spiritualia, et coelestia, ac putent se tunc omnia ex se posse, et agere. 1747, die 21 Dec.
- Inde etiam concludi potest, qualis homo sit, penes quem naturalis instinctus seu natura ex haereditaria radice, intrat in spiritualia, quia ex se putant omnia et singula habere, et sic regere omnia.
- De inferno et infernalis turbae crudelitate
Qualis crudelitas infernalis turbae est, nusquam describi potest, agunt ex phantasiis inimicissime, contra alios, in quos tales crudelitates exercent, ut si describerentur, horrescerent; si enim secundum phantasias exercere crudelitates potuissent, lanienae forent crudeliores {1} quam usque ferarum ferocissimarum, secures et instrumenta mortis per phantasias quasi promunt, et nisi Deus Messias domaret saevitias eorum, etiam ii quos cruciare intendunt, sensum crudelissimum haberent, nam talis est phantasiarum vis inter animas, ut inducere possint sensum ut corporeum, similiter ita cruciatus, eas sensationes tollit Deus Messias, imo instrumenta mortis ab iis aufert; verbo horrenda magis sunt quam usquam aliquis possit credere genus humanum, quod pejus est feris ferocissimis, tales crudelitates exercuissent, nisi Deus Messias eos salvaverit et eos redemerit, et sic ab infernalibus poenis continue liberet. 1747, die 21 Dec.
@1 ms. crudiliores$
- Sub pedibus meis tamdiu tremefactio perstabat, ex eorum tumultu atroci, ut inde eorum ferocias perciperem: observandum est, quod phantasiae spirituum tales sint, ut actualiter inducant sensum, prorsus ut corporis, dum eas intendunt, sed eas tollit Deus Messias. Hoc nemo poterit credere, nisi qui id novit: imo in corpora humana potuissent diros cruciatus inferre, et similia, quae incredibilia sunt, nisi Deus Messias continuo arceret.
- Quod spiritus diabolici per phantasias suas, non solum sibimet {1}, sed etiam hominibus sensibilissimos cruciatus et torturas inferrent
@1 sic J.F.I. Tafel ms. semet$
Ex pluribus asseverare possum, quod animae a spiritus sibimet ex solis phantasiis potuissent penibiles {1} cruciatus inferre, sed etiam hominibus, quod nusquam aliquis credere posset, sed usque ita verum est, ut {2} id testari prorsus possim ab {3} experientia non solum in memet, et quidem satis pluri et crebra, sed etiam ex animabus et spiritibus, dum torquebantur, tum ex sensibilitate animarum, per similes phantasias, ut testatissimum est, nam animabus quilibet sensus, sicut corporis inducitur, ut visus, olfactus, tactus, auditus, imo cupiditates et appetitus, tam fortes, ut vix in corpore tam fortes existant, proinde sensus doloris; qui inducerentur atrocissimi a diaboli turba, nisi Deus Messias salvaret animas a tali inferno. 1747, die 21 Dec.
@1 = poenibiles$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. est ut videtur $
@3 ms. possim; ab$
- Quod variae phantasiae sequantur animas ex vita corporis
Phantasiae, quae fuerunt in vita corporis non sequuntur animas, quales fuerunt, sed vertuntur in alias, quae ignotae sunt, ita phantasiae quaedam correspondentes vitae trahuntur, sicut lignarii, et aquarii de quibus prius [151, 271, 273, 330, 363]: qui in terra violenti fuerunt, immisericordes, quocunque modo, vertuntur in crudelitatem incredibilem, quod nempe velint socios, quoscunque inveniunt mactare, securi dividere, excarnificare, cruciare diversissimis modis, ac iis tantopere delectantur, ut summae eorum delectationes sint; qui sanguinolenti sunt, de quibus praedicatur sanguis, ii delectantur cruciare hominem usque ad sanguinem, quo viso maximopere delectantur; ita vita immisericordiae in tales phantasias vertitur {1}, quas non agnoscere possunt animae. Ex avaritia erumpunt phantasiae animalculorum tetrorum et spurcorum, sicut glirum, murum, et innumerabilium aliorum, quae nusquam visa sunt in terris, tum foedorum pediculorum, formantur enim secundum avaritiae qualitatem, et secundum animum, propter quem avari sunt. Phantasia diabolicae turbae est velle esse in sentinis; quando sentinam spectant, putant ibi domicilium {2} eorum esse, quo maxime delectantur, et ibi putant coelum suum esse, quod multa experientia notum factum est. 1747, 22 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel ms. vertuntur, quod autem forte stabit, ad sanguinolenti referens $
@2 J.F.I. Tafel domicilia$
- Quod phantasiae, quae sunt naturalis hominis, postquam e novo creatae sunt animae, vertuntur in imagines humanas
Quia a Deo Messia, omne malum vertitur in bonum, ita phantasiae similes, nempe animalculorum foedorum et spurcorum, quae sunt ideae phantasiarum, vertuntur dein {1} in imagines humanas diversae pulchritudinis, nam omnis idea seu imago minima hominis, refert prorsus hominem in effigie, seu est effigies hominis in quacunque ejus idea. 1747, die 22 Dec.
@1 ms. deein$
- Quod externum gaudium, quasi coeleste induci possit homini, quod tamen spurcum est, quamvis {1} putarent animae, quod maxime coeleste foret
@1 imperfectum in ms.$
Hodie in prima vigilia, circumdatus eram a permultis spiritibus diversae indolis, quidam eorum volebant gaudium coeleste suum ex dolo inducere, quod fit per translationem sui gaudii seu delitii in alterum, ex quacunque causa delitium illud existit: sic diabolica turba ex phantasia crudelitatis, quae erat sub pedes, et sic insufflabant eam quod manifeste percipiebatur, inde habui quoddam delitium quod occupabat universum corpus, etiam viscera et quidem eo modo, ut putarem in gaudio coelesti inter beatos esse, nam totus dissolutus eram in delitiosa lenocinia, sicut thermarum dulcium; in me non sentiebantur causa delitiarum, quod ex aliqua crudelitate ortae, nec quod ex dolo, sed delitiae erant in quibus talia non sentiebantur, quia se habent secundum objecta, et statum subjecti, sicut in statu dum homo pacificus est, omnia spectat cum pace, etiam ea quae non pacifica sunt, et qui in statu irato, omnia eum ad iram excitant, etiam indignatur lusus infantum, etc. etc. Praeter has delitias corporeas, externas, etiam interiores infundebantur, et quidem ab aliis spiritibus, qui volebant mihi delitias facere, ex {1} causa cujusdam venerationis; caeteros spiritus non agnoscere potui, nec intentiones eorum, unde delitiae, explorare, usque per satis temporis in dulcedine delitiarum concurrentium jacui, et de ea dulcedine loquutus, per responsa ad eos, qui me seducere volebant, et persuadere quod id esset coeleste gaudium; responsa non memini, sed quia nullum dolum percepi, putabam hoc coeleste delitium quidem esse, sed esse externum, sic ex causis externis profluens, sic non posse durare, et quod vellem ab eo me abalienare {2}, et sic rejicere {3}, quia ab intimis non profluerent, intima sunt talia, ut haec ita percepta iis pro corpore inservire possent, quod seponitur illico, et contemnitur, ut primum sentitur delitium ab intimis; sed hoc corpus delitiarum audivi quod spurcum esset, quod ego non sentire potui. 1747, d. 22 Dec.
m.Dicitur nunc quod tale delitium datum sit Abrahamo [vide 381], sed quod id ex continuatione diminutum sit, is dicit, ac dubitat, num ulterius durare possit, quando novit, quod interius delitium seu coeleste detur.n.
@1 ms. facere; ex$
@2 ms. abalianere$
@3 ms. rejicerre$
- Praeterea {1} sunt alii status, qui affligunt animas
@1 ms. Praetereae$
Praeter status memoratos, etiam sunt alii, nempe quod se putent gestare homines a tergo, qui eos interrogant, nec omittunt antequam invenerint responsum verum, tales portant cum onere, nec ab iis dissolvi possunt, antequam tempus solutionis venit. Quidam aliter, jacent supinati, et in declivi deorsum, ac ibi morari cupiunt, sunt qui eos ibi consolantur, sed ii sunt contenti sorte sua; extimum enim amotum est. Sunt etiam qui pervagantur, et ubicunque veniunt, quaerunt, num aliquis labor iis, qui faciendus; post responsum, quod nullus labor, ulterius pergunt, et sic usque dum inveniunt. 1747, d. 23 Dec.
- Quod quidam inimici fidei adhuc quadam externa jucunditate gaudeant, quam vocant coelestem
Ut prius dictum [cf. 379] sunt quidam inimici verae fidei, qui continue adhuc contendunt contra fidem, et excitant alios ad infidelitatem, etiam per id alliciendo, quod ii se inter beatos recenseant, verum eorum jucunditas est modo externa, qualis infidelium in mundo, et quidem adhuc magis exaltata, sed quia externa modo est, et contra internam seu veram pugnat, ea sicut jucunditates infidelium in mundo finitur, et in injucunditates et dolores vertitur causae sunt, quare adhuc tolerentur et in externa ista beatitudine, seu apparente gaudio {1}, sustinentur, interea eorum residua vera et bona diminuuntur, sic ut tandem tam parum residui veri et boni retineant, ut vix possint felices reddi, nisi poenitentiam agant quando tempus adhuc est hoc dictum est Abrahamo ac ejus turbae, de quo prius [379]; simile est cum istis spiritibus ac furiis, qui adhuc circumvagantur in ultimo coelo, quare qui in gaudium vere coeleste volunt intrare, subire debent tentationes, punitiones, vastationes, quas non evitare possunt, nisi in externis permanere velint, et sic eorum residua temporis tractu consumi. 1747, die 23 Dec.
@1 ms. gaudo$
- Quod verba Dei Messiae ad coelos et interiora imo intima spirituum et angelorum penetrent
Dum legitur Verbum Dei Messiae, quemvis {1} secundum suum statum penetrat, sic apud eos qui in corpore sunt, vix intra sensus corporis, at vero in animabus mortuorum spiritibus et angelis, ad cujusvis intima, et {2} sicut ex dictis coelestium concludere possum, etiam ex sola lectione aut sermone hominis, sic cum effectu ad quoscunque in coelis, Deo Messiae beneplacente 3: quod similis effectus et quidem insinuatio detur, ex iis scio pro certis, quae per me dicta sunt, et lecta, et quidem aliquoties, quod ad magnum numerum pervenerint cum dissimili efficacia, et penetraverint ad eorum intima.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quivis$
@2 ms. intima; et$
@3 ms. beneplaceat$
- Inde satis constare potest, quod ea quae a Deo Messia dicta sunt, universum coelum impleverint, cum tali effectu, ut unusquisque inde afficeretur; hoc est efficacia Verbi, et hoc est Vita Ipsius. 1747, die 23 Dec.
- Quod avari post mortem cellis subterraneis sibi videantur inclusi, ubi mures
Sunt gradus avaritiae, tum fines avaritiae; qui [avari sunt] propter solam pecuniam, quam etiam infodiunt cellis, ii sibi videntur in cellis morari, ubi eorum opes, et ibi quidem infestari a muribus quasi montanis et magnis, ut inde recedant, sed usque non recedunt, usque dum fatigantur, sic tandem se evolvunt iis suis sepulchris. 1747, die 24 Dec.
- Qui pro opibus bibliotheckas amant, et libris legendis {1} se ingurgitant, similiter secundum gradum istius cupidinis, et secundum fines in cellis morantur
@1 imperfecte in ms. supra libris postscriptum$
[Quibus est] {1} cupido {2} sola legendi, et memoria tenendi lecta, suae gloriae et famae causa, ii videntur sibi in subterraneis locis versari, et ibi libros habere, tum candelas, quae passim exstinguuntur, videntur sibi etiam legere; sed ut defatigentur iis phantasiis, infestari dicuntur quandoque a muribus, et similibus, quae eos a tali cupidine abstrahant. 1747, die 24 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. Cupido$
- Quod ii qui lasciviis indulgent similiter videantur sibi in locis subterraneis
Ii qui amarunt vitam lasciviosam, clandestino modo lasciviendi, ii pariter in locis subterraneis, sicut in cellis, candelis instructis versari [sibi videntur] {1}, et quidem cum similibus, quae sunt eorum licentiae lasciviosae in, abscondito, nam phantasiae regnant, dum vita excedunt, et in similia vertuntur; sed etiam ii quoque secundum gradum et finem lasciviarum infestantur, sicut a gliribus, et ejuscemodi insectis foedis, quae fuerunt intus fines eorum lasciviae, et quidem tametsi ignorant quod tales fine fuerint, usque tunc manifestantur per foeda insecta et similia, usque dum iis abstinent, nam ducetur {2} anima primum per phantasias, a quibus ita sensim avertuntur; ita pro voluptate sortiuntur diras phantasias, quae dein eos occupant {3}, usque dum ita voluptates abhorreant, ut nihil earum amplius cupiant, sic ut demum eas aversentur, imo abhorreant: ita secundum fines, seu amores latentes. 1747 die 24 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 nisi legeris docetur$
@3 ms. occupunt fortasse emendatum in occupant$
- Quod animalcula spurca et foeda sint, quibus infestantur et torquentur
Omnes phantasiae, quae fiunt ex amore corporis et animi {1} illicito, comitem habent {2} aut secum animalia, quae sunt tetra, spurca, foeda, horrenda, putida, et similia, quae iis obversantur quum in illicitis eorum phantasiis, quae cupiditates seu voluptates instigant, in quibus maximum jucunditatis percipiunt, sic jucunditates miscentur similibus, quae horrorem incutiunt, species insectorum sunt indefinitae, quarum partem vidi repraesentatam, sed innumerabiles sunt, compositae secundum phantasiarum cum amoribus seu finibus commixtionem, quae omnia infallibiliter sequuntur et comitantur naturales homines, qui in inverso vitae ordine vivunt; ita fit ex voluptatibus eorum dirissimum infernum, nam quantum talium voluptatum sensus jucunditatis, tantum doloris, et horroris existit, quando eorum coelestia mundana et corporea ut putant, vertuntur in infernalia. 1747, die 24 Dec.
@1 macula graviter obscuratum in ms.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. habet$
- Qui soli volunt possidere mundana, et omnes reliquos inde excludere, ii tandem e coelo rejiciuntur
Qui tales sunt, ut omnia possidere cupiant in terra et in mundo, et alios prae se odio habent, ac eos condemnant tanquam tales qui {1} reputandi ut lutum platearum, eorum sors manet contraria, in altissimis locis coeli videntur sibi habitare, et quidem sicut caeteri, principio, summa voluptate frui, sic despectant tanquam nauci omnes {2} sub pedibus suis profundi, sed eorum sors similis manet, nempe quod dejiciantur ac infimi fiant, ac abjecti in simili gradu sicut odio habuerunt reliquos; nam amor omnium est coelestis et divinus. 1747, die 24 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$
@2 intellexerim omnes tanquam nauci$
- Quod solum phantasiae sint, quod tales videantur esse, et quidem tales phantasiae, ut animae {1} in eo statu nequaquam [illas] {2} discernere queant a realibus
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. animabus$
@2 sic J.F.I. Tafel$
De quibus dictum et pluribus in locis {1} ostensum est quod phantasiae solum regnent, quae tantam quasi actualitatem induant, ut putent se sensu tangere ea, sicut vestes, et similia prorsus ut in corpore; similiter quod in cryptis subterraneis sibi videantur esse, tum quod in alto coelo supra alios, cum tamen dispersi sunt per universum orbem: si modo phantasiae flectuntur seu vertuntur, qui in infimis sunt, possunt sibi videri quod in altissimis, et sic porro. 1747, die 24 Dec.
@1 inclarum in ms.$
- [–]
- De cruciatu eorum, qui contra alios violentia utuntur, et inde gaudent quod opprimant, sic de quibus praedicatur sanguis, violentia, oppressio [vide 377]
{1} Quia phantasiae correspondentes manent post vitam corporis, ac interiora eorum tunc patent, ideo ii qui violenti sunt et oppressores proximi {2}, ex quacunque cupiditate, cruciantur ita in inferno, quod {3} cum maxima cupiditate eos, quos phantasia capiunt, dilanient, mactent, securi secent {4}, et mille aliis modis crucient {5}; qui sanguinei, ii a sanguine maxime gaudent, quo major cruciatus, eo major delectatio quae tanta perhibetur apud eos, ut omnia delectamenta dicant superare; sed ii iterum exponuntur simili cruciatui a sociis, quibus iterum ii similiter laetantur, usque dum ita sunt cruciati, et tamdiu, ut desistant, et quia horror talionis eos occupat {6}, tandem delectatio ista perit, sic demum devastantur. 1747, die 24 Dec.
@1 390 deest$
@2 ms. oppressores, proximi$
@3 h.e. ut$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. secant$
@5 sic J.F.I. Tafel; ms. cruciant$
@6 ms. occupant$
- Quod idololatrae, sicut Africanae {1}, et similes, post vitam corporis, miris phantasiis regantur, et sic devastentur
@1 sic ms.$
Ostensum mihi est per visionem, quales phantasiae post mortem manent apud eos qui idololatrae sunt, seu qualis vita eos sequitur, sibi videntur in obscura animalcula verti et inhabitare parvas domulas ex argilla constructas, inde egrediuntur et revertuntur, sic vitam agunt satis contentam modo ne infestentur ab iis qui destruunt eorum tuguriola lutea, sunt enim ii quos {1} vocant diabolos, qui {2} apparentes mihi facie quidem humana erant, sed usque immiti, seu implacabili, ut dicunt, ii destruunt domulas eorum, ac eos lacerant, et sicut feles insectantur et mordent, quos multum timent, inde sic proficiscuntur, et alibi exstruunt domulas, sed similiter infestantur, usque dum vitae infimae istius taedio afficiuntur: interea cultum habent correspondentem cultui eorum idololatrico, est enim basis marmorea, super quam similes vitae {3} circumferuntur, eos ex corde adorant.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$
@3 h.e. vivis$
- Postquam taedio istius vitae ex crebris lanienis et infestationibus affecti sunt, tunc in meliorem statum transmittuntur, et quidem ut sibi videntur in corpora humana, sed facies singarum {1} {b}, vel apiniors {2}, qui antrorsum et retrorsum flecti possint, et sic se circumspicere, ne quid damni iis accidat, ab hostibus, quos fugerant, tunc pulchras inhabitant domos, et quasi parva palatia; et postquam hanc vitam degerunt, tunc evanescunt, nam tunc vastatio eorum peracta est, et ii obliti prorsus vitae prioris, in mundo, ita idololatriae, ac instruuntur, sic renovantur.
@1 = simiarum (vox post-classica ex gallica singe)$
@2 ms. apinior$
@b = simiarum [generis majoris] (vox suecica)$ - Praeterea etiam alii sunt, qui circum magnum cygnum, seu cygnum in altum valde extensi colli, consociati sequuntur, talis phantasia regnat apud eosdem, qui docti sibi videntur in vita corporis. 1747, die 25 Dec.
- Quod jucunditates ab uno in plures transmitti queant
Hoc mirabile est in altera vita, quod non solum communicari queant jucunditates unius cum pluribus aliis per loquelam et expressiones, indeque sequentes secundum cujusvis genium sensationes; sed etiam quod jucunditates {1}, per realem transmissionem in alios, eos afficere queant; quod originem trahit a conjugio coelesti: inde conjugiorum terrestrium delitiae, ac communicationes inter conjuges. 1747, die 25 Dec.
[m] In coelo fit a Domino, per loquelae {2} ideas, tum per mutuum amorem eorum, quod quisque respiciat {3} seu desideret bonum alterius, quod est transmissio a Domino. [n]
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. jucunditas$
@2 ms. loquae$
@3 A.W. Acton, The Spiritual Diary, p. 113 ad annotationem l Winnar
- Comparatio indolis cum arboribus et fructibus Quod nihil in mundo detur, quod non est repraesentatio coelestium, et quasi effectus spiritualium$
Quaecunque in regno vegetabili, et in animali sunt, repraesentationes et quasi effectus sunt spiritualium et coelestium, et quidem in innumerabili varietate, nam naturalia nusquam existere potuerunt, ita nec subsistere nisi a spiritualibus, quod innumeris potest demonstrari; hic solum quomodo indoles formatur in homine dum venit {1}, id conspicitur in arboribus, earumque fructibus, sicut in pomis, aliisque, superficies seu cortex est mater fructus interiorum, seu nucleorum, per superficies et inde extensas fibras, formantur omnia interiora, sapor refert jucunditatem; postquam interiora a superficie per fibras undequaque ramificatas formata sunt, tunc ut in amygdalis separantur crustae, et remanent nuclei, ad similitudinem eorum quae fiunt in hominis formatione a cognitionibus, sic ab intellectualibus, inde indoles trahitur, quae est instar nuclei ita formati, ex nuclei sapore constat qualis succus seu vita fuerit. Haec in praesentia angelorum et spirituum scripta sunt. 1747, die 25 Dec.
Quia indoles seu animae humanae pleraeque sunt similes immaturis et tetris fructibus, quorum odor est putidus, ideo non possunt aliter assimilari ac quod reformari debeant in bona terra. {2}
@1 h.e. crescit$
@2 haec paragraphus ob lineas fortiores potius deleta videtur$
- Visio diurna, de iis qui comessationibus dediti sunt, et sic carni indulgent
In media die circa prandium, mecum loquutus est angelus, qui mecum, quod non nimis indulgerem ventri circa mensam; dum penes me erat, tunc apparuit mihi clare sicut vapor exundans e poris corporis, sicut aqueus maxime visibilis, qui versus terram delapsus, ubi tapete {1} erat visus, super quem collectus vapor in vermiculos diversos vertebatur, qui collecti sub mensam, momento cum strepitu seu sonitu deflagrabant; lumen igneum visum est mihi, et sonitus auditus, [ego] arbitrans {2} quod sic omnes vermiculi e corpore meo ejecti, qui ex appetitu immodico possunt generari, combusti essent, et quod ego tunc ab iis mundatus fuerim. Inde concludi potest, quid lautitiae et similia in sinu ferunt. 1745, April. [vide [93a]]. {3}
@1 ms. forte tapeta$
@2 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@3 vide etiam R.L. Tafel. Documents, vol. 11, pag. 35-36$
- De Permissionibus
Permissionum doctrina est integra doctrina, qui non permissiones intelligit, aut de permissionibus concludit, is in dubia et negativa de potestate Dei Messiae super Universum labitur; sed hoc sciendum, quod absque permissione nemo queat reformari, nam opposita inducenda sunt, ut existant formae veri, et boni, quae ab oppositis trahunt {1} suam {2} existentiam, ita perceptionem, et similia: inde tentationes vastationes, punitiones, persecutiones fidelium ac fidei, et plura: verbo absque permissione malorum, quae sano sensu intelligenda est, nusque {3} regenerari potest homo, et perduci ad facultates, ut a Deo Messia flecti queat ad bonum, cum aliqua perceptione, proinde cum aliqua felicitate. 1747 die 25 Dec.
@1 imperfectum in ms.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. suum$
@3 = nusquam (vide annotationem ad [349a])$
- Quod mali spiritus permissive queant inducere fere quemcunque sensum, quasi coelestem, cum tamen mentitus sit et externus
Hodie in vigilia noctis pessimi spiritus {1}, qui destruere conati sunt coelestia, inducebant mihi sensum delicatum, qui aemularetur sensum delitiarum coelestium, tum etiam sensum delitii conjugialis, usque ut vix differentia discerneretur, sed admonitus didici quod ea omnia ficta ac mentita essent; id enim ex voluptate eorum coelestia destruendi suis modis capiebant, et transferebant in me, ut prius videas [379], ita homo nusquam discernere potest inter diabolica et coelestia, nisi ex Deo Messia, proinde nisi per fidem in Deum Messiam. 1747, d. 25 Dec.
@1 ms. a pessimis spiritibus$
- Quod animae mortuorum multas facultates post mortem corporis accipiant, prae iis dum in corpore vivunt
Animae mortuorum, sive pauco tempore post mortem corporis sive multo, antequam consociantur spiritibus, sunt admodum hebetes, et fere nihil sciunt, ut primum vero associantur pluribus, vim ingenii adipiscuntur, non solum acumen quod habuerunt in corpore, sed dum similibus adsociati certo modo, ut servire possint pro subjecti concentrationum, tunc acuitur ingenium, qualecunque, ii tantum, ut {1} multo acutiores sint quam in vita corporis accedit quod tunc non ex memoria particularium, quae ii vita corporis eos abstrahit, sed simul a quodam instincti agant; ita etiam percipiunt quasi interius et plenius sensum sermonum, quia abstractus est animus a corpore et ejus objectis; ita ut vix tantum penetrare queat perceptio ii corpore; praeterea, possunt loqui cum homine ejus. idiomate, ubicunque natus erat; similiter in possessionem venit omnium istorum quae in memoria hominis sunt, adeo ut videatur is esse homo, proinde etiam [possidere] ejus; intelligendi facultatem, sed cum differentia, quod suam vitam, hoc est, sui amoris seu cupiditatis vitam retineat quod facit, ut diversimode sentiat; sed usque orbantur ii spiritus ista vita, dum per eos homines ducuntur; facillime etiam varios status induunt, sicut status innumeros vigilia et somni, praeter plures. 1747, die 25 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. et$
- NB. NB. De Permissionibus, quod unumquodvis singulare tendat ad universi seu omnium bonum
Permissiones sunt tales quoque, ut spiritus, qui se putant omnia posse, et efficere, arrogent sibi eam potestatem, ut excitare mala in hominibus soli possint, ei plura, quae inconcessa sunt ac illicita, et quidem artibus pluribus, etiam illicitis, quibus solent signa facere, sic per magicas artes; haec nusquam Deus Messias concedit, sed dicitur permittere {1} iis, quod est [aliquid] permitti, ex pluribus, sicut quod turbas continue excitare velint, quare ea, quae iis permittuntur, sunt solum, quae ad emendationem hominis, animarum et spirituum conducunt caetera {2} non permittuntur quae {3} omnia et singula Deus Messias ita regit et gubernat, ut ne hilum sit, quod ii faciunt sic quasi permissive, quod non conducit ad multorum bonum, ita ad universi sic omnium, nam cujusvis bonum communicabile est omnibus in universo, et quidem communicabitur, quando Dei Messiae regnum constabilitur. 1747, d. 25 Dec.
@1 in ms. permitti ii[s] in permittere emendatum$
@2 ms. conducunt, caetera$
@3 ms. permittuntur, quae$
- Quod ex gentibus longinquis plures species spirituum per eorum idola formentur
Anima secum a mundo trahit adorationem istius idoli quod in corpore coluit, ita etiam perducuntur ad eos quos venerati sunt in vita corporis, ut ibi initientur, et exuant successive idololatriam; una gens erat circum suum primatem collecta, mihi dictum quod ex Indiis essent, colebant maximum Deum, et quidem eo ritu, quod dum adorarent Ipsum, tunc se certo modo magnifaciebant, et mox inde se sicut vermiculos substraverunt, ex idea, quam habuerunt secum; praeterea iis erat quasi insitum spectare universum genus humanum in coelo circumgyratum, et magnum Deum sequentem superne secum et spectantem quid agerent, sic ut praesens esset {1}, qui sic incubuit sphaerae circumgyratae; spiritus ejus ita instructi erant, ut inducerent suo magnati speciem respirationis, ejus spiritus etiam ad me venerunt, et simile mihi inducebant, ut scirem id ab experientia, erant modesti, et obedientes, ac in simplicitate sua agentes; eorum fluxio vorticalis, qualis est talium spirituum, facile procedebat: postea alii advenerunt {2}, qui adhuc quasi purius id pangebant. 1747, die 26 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. essent$
@2 ms. venerunt$
- Quod Mahumedani spiritus admodum dociles sunt, obedientes suo Mahumedi, eique omnia officia ex corde praestent, aliter ac multi spiritus in Christianismo
Iterum loquutus sum cum Mahumede [vide 339, 344] et ad me inde spiritus aliter instructi {1} mittebantur, qui instructi erant alio et novo modo delitias faciendi Mahumedi, seu inducendi jucunditates, quas dicit se voluisse transmisisse {2} ad me, sed non permissum est, sed obtinuisse se dicit, quod transmitteret spiritus, ut ostenderet eorum docilitatem, et obedientiam; qui tunc instructi erant, quod Solum Deum Messiam adorarent, et quidem tam parvi quam magni, nam unicuique datur venia adorandi Deum Messiam, Qui regit universum; qua instructione sunt accensi, et gratias Deo humillime {3} agentes {4}, id sibi cordi fore pollicentes. 1747, die 26 Dec.
Docti sunt ut inducerent speciem lavacri a capite ad pedes cum delectatione.
@1 imperfectum in ms.$
@2 legerimus potius transmittere$
@3 ms. humillimo$
@4 sunt…agentes: vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
- De vita et punitione eorum, qui in vita sibi volunt lucrari, et solum consulere
Quidam erant, qui in vita sibi solum lucrari voluerunt, et quidem ea arte, qua solent industrii mercatores {1}, nempe quod se insinuent, ut ab iis lucrum capiant, inhiando tunc eorum opibus, in quas sub amicitia animum intendunt; ii vagantur et ubicunque veniunt interrogant, num cum iis esse possint, dicendo se pauperes, quare accipiuntur, sed quia eorum opibus, aut facultatibus inhiant, inde propelluntur, quare iterum circumvagantur, et similia agunt, usque dum didicerint aliud loqui et aliud cogitare, quod etiam ita industrie {2} faciunt, ut vix scire queant spiritus, quam quod tales sint, quales se esse dicunt; ita ad me etiam spiritus talis venit, rogavitque an hic morari potuisset, serviendo, cui respondebam quod nihil sim, sed quod omnis accipiatur a Deo Messia; sed quia tales fuerunt, et fortasse aliud ore loqui, aliud corde vellent, ideo data super unum eorum potestas puniendi modo miserabili, erant enim spiritus dissentientes plures, qui eum pro subjecto loquendi agendique habere vellent, qui quia {3} contrarii erant, subjectum illud misere discerpebatur, seu utrinque agendo lacerabatur, et hoc continue per circiter horae spatium, imo per phantasias inducebant ei speciem corporis, et sic totum et partes lacerare {4}, [erant] conantes {5}, quantum doloris inde senserit, non scire possum, nam lenitur dolor secundum gradum et qualitatem simulationis, crudelissimum fuisse dicit, qui mecum loquitur; evadit magis magisque dolorificus, sicut inducitur phantasia quod sit corpus, cum sensu qualis est corporis, tum quantum inducitur taedium et renisus, ut velit liberari et ab iis solvi, nam impossibile est, ut is se liberare {6} queat, est species discerptionis minutae; spiritus lacerantes fassi sunt, quod inde voluptatem cepissent multam, quod ita animas cruciare possent, quare sociis spiritibus permissum est, eos ordine et successu temporis cruciare, ut inde discerent abstinere, et tandem abhorrere simili voluptati. Praeterea missi dein sunt, et {7} mutata loquela iverunt ad spiritus, ut se insinuarent, sed iterum inde ejecti, quia spiritus agnoverunt eos, et dixerunt quod se insinuarent, ut diriperent facultates eorum, nam inducitur etiam a spiritibus phantasia, quod opes habeant, quibus inhiant similes, narrabant quod etiam mulctati sint alibi; talis conditio manet eos, qui sub amicitiae specie inducunt alios, ut modo divitias eorum lucrentur, sicut in mundo perplures sunt: pervagantur sicut in desertis locis, et dum inveniunt socios, quos fallunt, cum punitione ejiciuntur, ita miseriores sunt, quam ut aures {8} talis id credere possint; haec posteriora verba sunt scripta ex eo, qui inter latrones fuit, ac ita discerptus. 1747, die 26 Dec.
@1 ms. mercetores$
@2 inclarum in ms.$
@3 ms. qui$
@4 ms. lacerere$
@5 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@6 ms. libeare$
@7 ms. forte ita vel iterum$
@8 in ms. aurib[us] in aures emendatum esse nobis videtur$
- Quod spiritus et animae loquentes mecum, sint subjecta in quae concentrantur multi
Ab experientia tandem edoctus sum, quod spiritus apud me loquentes sint plurium spirituum subjecta seu quasi concentrationes; quia omnes spiritus etiam mali in sua genera et species sunt distincti. 1747, die 26 Dec.
- De frigore eorum qui ex turba diaboli sunt
Quoties permissum est, ut pauciores vel plures ex diabolica turba, seu ab inferno, accederent, toties frigore correptus sum majori minorique, et quidem in diversis corporis locis, circum caput, ad aures, circum corpus, ad pedes, ex frigore adventum eorum nosse poteram, tum ex flatu ut plurimum frigido; et quidem cum iis fere toties loquutus sum: reguntur ut prius dictum [372-73] malo seu malitia naturali, quasi instinctu, et orbati omni rationali, ut non sciant quid agant, sed usque putent se intelligentiores esse omnibus in coelo, et esse summe imperantes; quare cum malitia est insita, et sunt impotentes intelligendi, ex miseratione debui modeste cum iis loqui, quod mirati sunt ii qui non ita diu decesserunt e vita corporis, qui secum traxerunt eam ideam, quod cum diabolo non loquerentur, sed eos jugiter castigarent, sed usque instructi de eo sunt; nam cum Deus Messias tutatur hominem, tum nihil nocet, nec nocet si circumfunderet [eum] totus infernus, tam extus quam intus, sicut ab experientia multa et prodigiosa, mihi satis constitit. 1747, die 26 Dec.
- De Spiritibus Mahumedanis
Hodie etiam a Mahumede transmissi ad me sunt spiritus, qui edocti per suos modos, dum in vorticales formas fluebant, imitari lavationes a planta pedis usque sursum, quod in me tali imitamine egerunt, ut non dubitare queam, quin ii qui sensum inde capiunt delitiosum, eo delectentur; tum etiam aliquantisper cum Mahumede loquutus. 1747, die 27 Dec.
- De iis, qui instructi fuerunt, et non agnoscere volebant. Deum Messiam, quod deturbati et ejecti e coelo
Per aliquot dies fuerunt in coelo spirituum, qui turbas excitabant, persuadebantque aliis, quod Deus Messias non esset mediator, praeter alia, quae ii ex phantasia obloquuti sunt, et seduxerunt plures, quare quasi rebellio facta est, quidam se ad eos associantes, quod dum per aliquot dies perstitit, tunc mihi quasi disparuit Deus Messias, sicut spirituali visione prius fuit, et sic relictus eorum spirituum phantasiae, quod unice Jehovam Dei Messiae Patrem, sic absque mediatore, agnoscerent, quod visione spirituali percipere mihi concessum est, miratus quid inde fieret; mox audivi, et per visionem spiritualem sentivi {1}, quod rebelles dolore correpti sunt, et quod turma ista ejecta est, et quod misere torquerentur, quod ab iis nunc audio, sunt lamentationes super lamentationes, sunt paene myriades, ut ajunt, precantes ut nemo se amplius seduci patiatur, nisi sustinere velit cruciatus ineffabiles; de hac et simili turba intellectum est, ubi Deus Messias loquitur, quod in convivium etiam se insinuavit, qui non veste nuptiali indutus est, ac inde ejectus [Matth. XXII: 11-14]. 1747, 28 Dec.
Ii conjecti sunt in stagnum.
@1 = sensi $
- De purificatione multiplici et varia spirituum se in coelum insinuantium, et putantium se in coelo esse, quia admittuntur a coelestibus, qui amant quotcunque veniunt, et credunt omnia genuina esse, antequam deteguntur
Per continuam visionem spiritualem expertus sum, etiam viva voce passim instructus, quod coelum purificetur diversis mediis, ab iis qui se insinuant in coelum, et extrinsecus induunt se veste quasi nuptiali, ac simulant se angelos esse, hoc est, qui externa forma repraesentant angelos, sed interne sunt lupi, et continue seducunt fideles: quod tales admittantur a fidelibus, inde sequitur, quod inter multitudinem, qui e fovea liberantur, etiam sint plures tales, qui nondum devastati sunt, ii vagantur inter spiritus bonos, ac angelos, seque sub forma angelica insinuant, et secundum calliditatis eorum genium, et doli remanentis naturam, machinationibus insitis pellectant {1} innocuos {2} in suas partes, sunt imprimis ii qui sui amore sunt imbuti, tum qui mundi amoribus diversis, qui quidem in iis recondunt, quod conjugium coeleste [detur], quod idem est, ac convivium, ad quod universus orbis est vocatus [Matth. XXII: 9], in quod se ita insinuant, ac id postea volunt destruere, ut ii potirentur summa potestate, et sic ex odio agere contra omnes quotcunque in coelo sunt. Quomodo haec se habent, et quomodo detecti, et quomodo deturbati a coelo isto turmatim, prolixum foret dicere, usque ii qui e convivio isto deturbati sunt, misere tractantur, quia in stagnum conjecti sunt; quando inde rursus eximantur, nemini constare potest, nam tempus carceris in stagno variatur secundum cujusvis malitiam, et secundum eam, quo altior est: si in superficie solum, facilior eorum est punitio, quam eorum qui ex actuali malo altiores formarunt radices. Mirati sunt perplures quod tales turbae in hac sphaera existerent {3}, quia nihil nisi turba, confusio, et condemnatio apparet, quare ut iis ostenderetur quale et quantum coelum Dei Messiae est, etiam id repraesentatum per fluxionem mirabilem indefinitorum numerorum stellarum, et viva voce tunc dictum, quod tale et tantum est Coelum Dei Messiae, et quod turba ista sit modo apparens multitudo, nam similis purificatio quotidie et quovis momento existit, aliter nequaquam purificari potest homo, ut quoad omnes status, in coelo subsistere queat. 1747, d. 28 Dec.
@1 < per + laetare et significans pellieiunt$
@2 exitus abscissus in ms.$
@3 ms. existeret$
- Abrahamus etiam cum turba circum eum, quae in summo coelo sibi videbatur esse, etiam ejecta {1} est, et nunc in inferioribus, quae turba usque pauca fuit, et tamen conspiraverunt contra Coelum Dei Messiae, et contra Deum Messiam; quod Abrahamum attinet, caute loquendum; quod is etiam nunc puniatur, mihi dicitur. 1747, die 28 Dec.
@1 sic ms sed J.F.I. Tafel ejectus substituit$ - Dictum mihi est, quod posthac frustra quaerant Abrahamum, quia non ullibi invenitur, nec locus ejus invenitur amplius in coelo [cf Apoc. XII: 8].
- Quod voces loquelae non possint exprimere minus aliquid in tertio {1} coelo exhaurire. Tum in genere de efficacia loquelae alatae
@1 h.e. ulrimo$
Per solam loquelam et vocum pronuntiationem, audiri et percipi potuit, quid in iis esse, modo spirituali, et aliis incognito, manifestatur illico quod non exhauriant, sed quid concludit {1} voces tam finite, et in alium sensum vertit, nondum constare potest, nam etiam significativae voces orbari possunt significatione sua, a statu spirituum communi, in sphaera inferiori tertii {2} coeli, praeterea id satis certum est, quod loquela hominis nequaquam exhaurire {3} queat ea quae coelestia interiora sunt, quare implentur a Deo Messia, ut ad spiritus et angelos, secundum cujusvis captum et perceptionem, alluant, et penetrent, tum secundum effectum, quem editura est loquela: talis loquela, vocari potest alata, sed repraesentative. 1747, die 28 Dec.
@1 inclarum in ms.$
@2 h.e. ultimi$
@3 inperfectum in ms.$
- Sunt tres diferentiae generales inter homines et animas
Genus humanum ut et animae eorum post vitam corporis in tria genera dispesci possunt; 1m genus, quod maximum est, et maxime commune, quod sint instar ferarum sylvestrium, hoc est, contra ordinem. 2) Alterum genus est quidem cum ordine, sed non ex genuino fonte, sed ex inferiori quodam fonte, sed usque spectant deorsum, sicut bestiae terrae, possunt exercere opera quasi charitatis, sed usque spectant mundana; ita sunt ii qui non sunt ex fide in Deum Messiam, gentes bonae indolis inter eos referri possunt, quae facilius retiquis possunt regenerari. 3) Tertium est coeleste, ex fide in Deum Messiam, eorum opera sunt charitates, et charitates sunt fructus fidei. Haec non audivi, nec cum aliquo locutus de eo, sed in cogitatione, aliquid simile in somnicundi {1} specie repraesentatum, sed usque inde concludere possim, quod adhuc aliud genus sit; forte intermedium inter primum et secundum. 1747, die 28 Dec.
@1 exitus valde incertus in ms.; J.F.I. Tafel somniandi$
- Quod diabolica turba non alibi velit morari, quam in sentinis et similibus
Mirabile cuivis obveniet {1}, quod turba diabolica velit non atibi morari, quam in sentinis, quod aliquoties fassi sunt, imo repraesentarunt mihi, quod in sentinis, ubi stercora humana, diligant versari, nec alium locum eligere, sed talem praeferre omnibus; hoc multum indignati sunt quidam spiritus, cum tamen etiam coram similibus idem fassi sunt. 1747, die 28 Dec.
@1 in ms. obveniret in obveniet emendatum esse videtur$
- Quod spiritus momento sciant transportare malum suum, in alterum, tum bonum in malum
Mirabile est, quod spiritus ex naturali quasi instinctu illico possint transferre bonum in malum, et quidem tam industrie, tanquam id ex usu diutino didicerint; pariter quod possint aliquam poenam aut simile iis illatum, illud in alium et quidem in innocentem transferre, et sic se subducere quoad eam vicem; hoc {1} multa experientia mihi constitit, quam proferre, prolixum opus foret: similis natura seu instinctus non aliunde venit, quam ex habitu mentiendi, et sic quid culpae in iis sit, eam in vita corporis transferre in alios, seu facere {2} ut suspicio cadat in alium, ut ii liberentur; inde talis prava indoles ducitur. 1747, die 28 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. fortasse haec$
@2 inteltexerim transfereni…faciendi$
- Tam momentanea est translatio tam boni in malum diversis modis, et damni sui in alterum, ut vix citius dari queat, quare ex radice actuali fluit, quae naturam induit, inde concludere datur quod in malis spiritibus vix aliud regnet, quam radix per haereditatem et per actualitatem, ad malum, tracta. 1747, die 28 Dec.
- De mutatione facta in coelo
Fuerunt, qui altissimum locum in coelo occuparunt, ex eo quod crediderint in terra, se supremos esse, et omnes praeter eos, tanquam nihil, locus iste occupatus a quibusdam, quorum mentionem non facere licet, nec causam licet propalare, assimilantur similes stellis, nam apparent sibi tanquam soles, et qui ex mundo animae alluunt, eos adorant, et quia adorarunt in vita, introducuntur ad eos primum, ut dein inde eximantur; stellarum istarum magna heri, ni fallor, ex altissimo eo loco dejecta est, et cum eo, quem adorarunt, sicut idolum, circiter turba tunc manens 500 ad {1} 600, ut dictum, sed ii cum principe eorum in hac sphaera subsistentes hodie, sicut continue prius, sed nunc majores turbas excitare inceperunt, quare postquam princeps eorum instructus iterum et admonitus, et tamen a sua opinione fidei inversa non desistere voluit, ideo rejectus est, et per unum aut alterum circiter minutum passus cruciatus infernales, in quibus misere exclamavit, mox ab iis liberatus vox ad eum ex coelo venit, quod Jesus Christus est Filius Dei, ita incepit tunc cogitare, et aliquid agnoscere, sed quia cruciatus primum adegerunt eum, ejus confessio adhuc non potest accipi, quia adhuc non ex fide. 1747, d. 29 Dec.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. a$
- Permissiones quomodo per naturam repraesentantur
In natura repraesentantur permissiones in Coelo, per atmosphaeras triplices vel quadruplices, unam puriorem secundum gradus altera, sequentem compositam a priori, quae in proxime compositam agit intus et extra, ita in unaquavis parte atmosphaerae ultimae ordine sunt priores; dum ultima atmosphaera turbatur tempestate, tunc proxime prior tranquille satis agit, tam extus quam intus in singulo, sic in parte et in communi, prior adhuc atmosphaera adhuc tranquillius, et prima tranquillissime seu pacifice, quae est omnis in omnibus sequentibus in parte et communi, ita per tranquillum actum prior, et cumprimis prima atmosphaera agit in sequentes, et per has in ultimam, redigitque ad aequilibrium, utcunque tumultuat atmosphaera ultima vento seu tempestate, ita in coelis inter vitas coelestes, et spiritus, qui sunt quasi ultima atmosphaera, ubi tempestates: ibi qui stat, putat, quod totum coelum rueret, quia procellae, nimbi, nubes atrae conspiciuntur, sed usque post eorum excursum, pacifice rediguntur ad quietem, convenientem nutui ac voluntati Dei Messiae. Haec cogitata sunt, at {1} scripta in praesentia spirituum. 1747, d. 29 Dec.
@1 J.F.I. Tafel et$
- Quod quidam, in specie Lappones et similes phantasia regantur, quod infantes portent, et ostendere velint Domino Coeli
Sunt qui ex imaginatione reguntur, dum in alteram vitam veniunt, quod infantes inter brachia [habeant], quotquot usque portare queant, inordinato positu, modo multitudo sit, ac simul pueros et puellas ante positos, in serie, et sic quaerunt ubi Dominus loci, ei volunt infantes et liberos suos ostendere, sed usque dum inquirebatur, dicebant, quod ii velint liberos suos alere; hi ex interrogatione sunt similes iis qui Lapponiae olim sunt, vestibus iis nec absimiles; sed hoc nunc inceptum est, quia nunc instructi sunt, prius non ita venerunt, sed emissis duobus fuscis cornubus, cum tetris animalculis intrabant: illi ob amorem infantum multis aliis acceptiores sunt, nam coeli illum amant. 1747, 30 Dec.
- Quod sint, qui Christum infantem quoque adorent, ut qui portant
Sunt etiam qui ex innocentia, et ex innocenti simplicitate etiam qui adorant Deum Messiam ut infantem, ii ex simplicitate, et ex innocentia etiam introducuntur, sed non diu ibi manent, quia innocentiae sunt, et simplicitates {1}, quorum {2} est pax, in qua innocentia; ibi usque est coeleste, quod ex gaudio inde translato cognoscere potui. Caetera interdicitur ut scribam, ob causam quod adorent homines et exponant idola eorum, in quolibet templo, in quavis domo, in viis et compitis, quod prorsus vetitum, sed qui ex simplicitate, et sic ex innocentia id faciunt, iis ignoscitur. 1747, 30 Dec.
@1 exitus macula obscuratus in ms.$
@2 J.F.I. Tafel quarum$
- Quod nunc plures quaerant Petrum, quam antea, ut introducantur in coelum
Quod Petrus e coelo dejectus sit, hoc mihi manifeste ostensum fuit [[13a], [67a]], post id tempus nihil audivi de Petro, quam hodie, cum mihi dictum, quod nunc plures veniant et adorent Petrum, petentes ut intromittat eos in Coelum, quam prius; causa forte est, quod nunc Jesuitis dictis aliquid detectum est, quod Petrus e coelo demissus sit, et quod amplius non possint eum adire, sicut animae primum ex mundo, prius: num alia causa nondum scio.
- [–]
- Quod Quakeri imprimis, dum in alteram vitam intrant, adorent nubem, in genuflexu {1}
@1 ms. in genuflexi sed forte ii genuflexi$
{1} Apparuit mihi unus obscure, genuflexus {2}, sicut nubes, qui adorabat nubem, dum inquirerem quid id, dicebatur, quod tali phantasia regantur Quakeri, quia coelum sibi fingunt ex sua phantasia, et ignorant quid vere coeleste, vel quid fides, nam coelum optant, et fingunt, ea vertuntur in similem phantasiam, nec aliter fieri potest, quia non se instrui patiuntur ab aliis, nec {3} a Verbo Dei Messiae, sed inhaerent suis captis principiis, et putent se a spiritu sancto regi, cum tamen nihil minus, sunt enim spiritus, qui non cognoscunt quid coelum, et quis dominus coeli, sed usque cupiunt salutari ut spiritus sanctus, turbam istam augent {4} animae quakerianae, sed distinguuntur a spiritibus per lineam albam circum caput duorum {5}, nam utplurimum duo apparent; vocantur ab iis spiritus Enthusiastici, simplices, qui solum ex principiis eorum captis, et doctrinis, loquuntur, et sic excitant enthusiasmum, quem maximopere aestimant, ut possint homines esse, et se spiritum sanctum ostentare. 1747, die 30 Dec.
@1 422 deest$
@2 ms. obscure genuflexus$
@3 imperfectum in ms.$
@4 exitus manu B. Chasianier attactus$
@5 supra duorum manu B. Chasianier erronee scriptum deorsum; eadem manu duorum in deorsum mutatum$
- Quod animabus praedicetur Evangelium prorsus sicut in terra
Hoc mirabile unicuique obvenire potest, tametsi nihil verius, quod Evangelium praedicetur animabus, simili modo ac in terra, et quidem simili praedicatione, et cum zelo, et concinno {1} verborum nexu, nam autumant omnes se esse {2} in terris, ut saepius prius, hoc tam mirabile, usque tamen asseverare possum quod nihil verius; sed evangelium solum praedicatur coram iis, qui e fovea emittendi, et coram quibusdam aliis quoque. Quod etiam loquantur cum animabus, et praedicent quoque alii, hoc quoque scio ex multis, sed efficacia Verbi nulla est nisi quae datur a Deo Messia.
@1 ms. connno$
@2 ms. se homines esse, ubi linea deletionis infra homines apparet$
- Sunt qui continuo aedificant domos
Iterum vidi et audivi loquentes et narrantes, eos qui domos et palatia aedificant; quae usque ab aliis destruuntur [392-93], et sic reaedificantur, quoties destruuntur dolent, nam {1} eas inhabitare non possunt quia destruuntur; instant operi, qui prius visi erant quibus facies utrinque [393], sunt etiam qui simplici facie, fere ex simili causa, ut prius.
@1 in ms. non vel deletum, vel in nam emendatum$
- Animae mortuorum, nisi phantasias retineant {1}, et per phantasias ducantur, non possunt duci ad cognitiones, et sic praeparari ad Coelum
@1 hoc verbum manu B. Chasianier attactum esse videtur$
Hodie, quando nulla fides, ne {1} vix unus {2} potuisset ad coelum praeparari in altera vita, quia {3} in inverso ordine vitae, merae sunt phantasiae, seu hallucinationes sensuum, quae remanent in animabus seu mente eorum naturali, aut animo, ubi hominis degentis praecipua hodie vita est; haec anima, tot phantasiis plena, non frangitur, hoc est, phantasiae ejus non possunt illico excuti aut exstingui, nam sic frangeretur homo, et nihil ejus quoad sensitivam vitam remaneret, nam ex meris phantasiis componitur, quod tam multis constare potest, ut nusquam inde dubium moveri queat, est insania in omnibus, quae regit vitam et componit vitam hominis; etiam quidam nunc relictus est a spiritibus, qui simul cum eo agebant, tunc apparuit tanquam non vivus, sic destitutus phantasiis, putatus quasi mortuus, sed hoc usque nihil demonstrare potuit, praeter quod homo non talis intrare possit in alteram vitam; in tali statu, nihil discere potest. 1747, die 30 Dec.
@1 J.F.I. Tafel ac$
@2 intellexerim ne [eveniat quod] vix unus$
@3 ms. vita; quia$
- Quod quidam ex peculiari misericordia per altum somnum, et in somno per somnia infestantia, praeparentur
Quidam etiam nihil aliud loquens, quam “sileo” et “loquor,” et hoc saepiuscule, cum perquirere {1} quid id {2}, is nihil aliud respondit, sed audivi ab aliis, quod in somnum sit missus, et instructus quod quidam in tales somnos mittantur, et sustineant vastationes per somnia, forte etiam per breves vigilias, usque dum phantasiis quas secum traxerunt, orbati sint. 1747, die 30 Dec.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”$
@2 ms. is$
- Sunt perplures varietates jucunditatum ac delitiarum coelestium, in quibus felicitas
Jucunditates coelestes vocantur, quae existunt sensitive penes animas, sicut viverent in corpore, sunt jucunditates quae tantum {1} afficiunt, amaene, ut vix plus sustinere possint, sed delitiae sunt, quae ab interiori fonte adhuc veniunt, in jucunditatibus sunt species felicitatis, in delitiis sunt species gaudii coelestis conjugialis, verbo sunt perplures gradus jucunditatum et delitiarum, tam quoad differentias, quam intensionem, et hae jucunditates communicabiles sunt, et absque diminutione penes eos, qui communicant, verae jucunditate {2} et verae delitiae in se habent felicitatem {3}, haec pacem, et haec innocentiam, ita verae jucunditates et delitiae unice a Deo Messia ut a suo fonte unico veniunt. 1747, die 30 Dec.
@1 J.F.I. Tafel malum$
@2 imperfectum in ms.$
@3 imperfectum in ms.$
- Caeterae jucunditates sunt spuriae, fallaciae, quales in mundo sic in altera vita, etiam a diabolis possunt infundi. Sunt qui habent Jesum apud se, et sic credunt
- Sunt, qui ad multam distantiam, a sphaera in qua hodie fui, seu a sphaera spirituum, plures in unum collecti, qui apparuerunt, et dixerunt, quod ii haberent Jesum apud se, et Ipsum quotidie viderent, suntque qui in fide salvifica; ex opposito eorum, seu infra, erant similiter multi, qui etiam dicebant se habere Christum apud se, et sunt ex fide intellectuali salvante; ita priores repraesentantur {1} in Verbo per Abrahamum et Isacum, hi autem per Abimelechum, qui distant, nam Abimelechus discessit ab Abrahamo et Isaco post foedus sancitum [Gen. XXI: 32, XXVI: 31]. 1747, die 30 Dec.
@1 in ms. repraesentati sun[t] in repraesentantur emendatum$ - Status mendicantium in altera [vita] {1}
@1 sic J.F.I. Tafel$
Qui diu mendicarunt, et tandem in [eo] voluptatem ceperunt, et sic ex vita otiosa, ac aversionem pro vita laboris, ut sibi comparent victum, et similia, talium {1} est, quod nudi appareant, cum fragmentis teterrimis vestium, conglobatim sibi videntur, sic ut non discemi queant, ita cohaerent, habent unum cum vasculo, et petunt eleemosinam, ubicunque inveniunt alios, ita petunt: ex iis audiebam, quod verum sit, quod de mendicantibus dicitur, quod nihil cupiant nisi pecunias, vestes et victum contemnant, quod inter se impie vivant, in jurgiis, et similibus, abhorreant laborem, vivant quandoque luxuriose, in omni luxuria, contemnentes pecuniam, inquirentes acerbe, quid quisque obtinuerint, inter se regimen quoddam instituerint, et quod hoc secretum esse cupiant {2}. 1747, 30 Dec. Obs. quod mendicantes ii hic sunt, qui tales fuerunt in vita; ita eorum vita est, quia nullam aliam cupiditatem habuerunt.
@1 inclarum in ms.$
@2 nisi legeris cupiunt$
- Quod Mori {1} seu Africani ambiant albi esse
@1 = Mauri$
Audivi, quod Mori seu negrones, ut Africani, in altera vita non cupiant nigri esse, sed albi, albedinem aestimant ut pulchritudinem, postquam praeparati sunt: quia angeli Dei Messiae omnes candidi sunt, ac interiores amant vestibus albis indui. 1747, 30 Dec.
- Spiritibus etiam datum est prae hominibus, ut intueri possint, diversis modis, qualis homo fuit, modi repraesentati per varia
Praeter ea, de quibus prius [400], nempe quod spiritus omnem linguam hominis ut vernaculam possideant, tum induant ejus memoriam tanquam suam, etiam dum datur a Deo Messia, intueri possunt in homine singularia, quae concernunt vitam ejus, sed hoc repraesentatum est, per aliqua, quae abstulerunt ab homine, ut per vesicam {1}, et similia, quae etiam visa auferri–ita {2} statim tanquam instructi, id dixerunt quondam {3} etiam per similitudinem nubis ab anima ablatae {4}, dum interea homo manet in statu alio; a me etiam vesiculas abstulere similes [visi sunt], quamvis sit modo repraesentatio per similia, et inde viderunt specialia vitae, sic ut ab una vesicula seu parte intueantur talia: praeterea etiam amores, inclinationes, affectiones, praeter res memoriae clare repraesentatas ad oculum contemplantur, quod summopere miratus, quando alicujus non modo ideas singulas sed affectiunculas oculis spectare potuissent: talis est vita spiritualis, ut haec contemplanda sisti possint, non item vita corporis. 1747, die 30 Dec.
@1 vide indicem ad Bullula, Sapientia et Spiritus$
@2 ms. auferri, ita$
@3 ms. dixerunt, quondam$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. ablati$
- De velo Judaeorum tum Species punitionis per Velum
Solent Judaei, quum aliquem in altera vita tutari velint ab injuria aliorum, superinjicere velum, sub quo tuti sint, et sic defensi ab injuria aliorum, ita nec violantur; quidam tali velo, sed Christiani, subjecti a Judaeis fuerunt, ut non amplius ab iis violarentur, sed conquesti sunt ii sub velo, quod non respirare possent, post temporis moram soluti, origo istius inde deduci possit, quod tutiores sint ii ex Judaeis, qui prorsus obscurati sunt, ac in densa nube, quam qui in luce veritatis, et usque negant; quare etiam in vita sub velo continue tenentur.
- Quod punitionem per velum concernit, tale {1} est, quod per phantasias iis impressas videantur sibi sub velo extenso in multam distantiam esse, potest ad milliaria, velum est quasi nubes tenuis cohaerens, quae densatur secundum phantasiae regimen, excitant se etiam ut discurrant huc illuc, in longum et latum, et e velo queant erumpere, sic velocitate diversa, et vi diversa {2}, usque dum fatigati recumbunt, vel tenentur pedibus sursum capite deorsum, hoc perstare potest diu, usque dum indignatio cesserit; tale velum in eorum phantasia paratur, qui tametsi vident veritatem, usque tamen ex se non obtinere possunt–ex {3} causis pluribus {4} in iis, ex amoribus erumpentibus–ut {5} agnoscant, sed [quum] continue indignentur ex iis causis, ita quod {a} repugnent veritati, quam usque vident, eorum phantasiae vale velum correspondet; et dicunt nunc mihi, quod miserabiliter cruciantur cupidine se extricandi, quae cupido accenditur. 1747, die 31 Dec.
@1 sic ms.$
@2 ms. divesa$
@3 ms. possunt, ex$
@4 ms. plures ut videtur$
@5 ms. erumpentes (sic!), ut$
@a h.e. ut$ - Species punitionis per circumcursionem
Sunt quos phantasiae ita puniunt, nempe quod videantur sibi circumcursitare in orbem retrorsum seu a dextro ad sinistrum, seu aliter per {1} phantasias, et sic toties per breves satis gyros redeunt, euntque, secum aliquid trahunt, quod {2} eos aggravat, haec punitionis species est iis, qui a cupiditatibus se patiuntur duci, et tametsi vident et agnoscunt veritates, usque tamen redeunt a cupiditatibus tracti, excurrunt sic in campum intellectualem, et agnoscunt, sed trahente cupiditate redeunt in repugnantias; hoc magis applicabile est mulieribus, in quibus cupiditates praedominium solent habere, quae se sicut viri, in iis quae fidei doctrinas spectant {3}, immiscent. 1747, die 31 Dec.
@1 sic. J.F.I. Tafel; ms. seu ut apparet$
@2 ms. vel trahunt, vel quod, ubi deletio primi vel erronee omissa $
@3 sic J. F. I. Tafel; ms. spectat$
- Species vastationis per inductionem probitatis sicut infantilis
Quibusdam etiam ea species vastationis mitis traditur, quod in speciem probitatis sicut infantilis redigantur {1}, sunt tales quibus clementia exhibetur, sed in probitate ista quoque adest ex eorum phantasia cupiditas praecellendi aliis intellectu, qui captivatur et restringitur ex causis, quod sua vel ament, et sic aegre ferant, quod alii veriora ac meliora dicant, vel quod nolint, ut suis derogetur honor, ita sibimet, ita quoque ex praecellentia sui prae aliis; in probitate {2} ista {3} inducta torquentur a cupidine latenti {4}, ut inde exsolvi ardeant, et redire in statum pristinum; tametsi aliis status iste sit talis, ut homo in eo possit esse felix, nam tunc extra eum statum est, qui sollicitat. 1747, die 31 Dec.
@1 J.F.I. Tafel adigantur$
@2 in ms. probitatis in probitate emendatum$
@3 ms. istius$
@4 J.F.I. Tafel latendi$
- Ultimum (1) coelum angelicum quod ex varietatibus naturalibus similibus felicitas eorum consistat
Spiritus, qui nondum admissi in Coelum sunt, quia discordia, quae repugnat coelestibus, dominabatur adhuc, de coelesti felicitate mecum loquebantur, quam quia ignorabam, dicebatur, quod distincta sint domicilia, ubi ii qui conjuncte {2} vivere possunt, sint, et forment societates, et quidem ibi ex remanente adhuc phantasia seu imaginatione, sibi videantur formari amaenitates et delitiae coelestes {3}, in quibus pax coelestis regnat; si etiam optant sibi, etiam sibi videntur formari paradisi, cum omni varietate arborum et fructuum, tum etiam civitates et palatia, ac similia, sed haec non ita scribenda sunt orbi, ne in phantasiis quaerat coelestia.
@1 N.B.. ms. Ultimum$
@2 J.F.I. Tafel conjuncti$
@3 ms. delitiae; coelestes$
- Quod incredibilis sit malitia eorum, qui hodie in alteram vitam ingrediuntur Quid {1} sinistra ex dextra
Per plures dies permissum erat iis, qui non ante plures annos mortui in vitam alteram ingressi, dolos et machinamenta sua, contra ea quae vera et bona sunt, exercere {2}, ea pervertendo, et per plurimas alias machinationes, quas nusquam possum describere, subjecta habent, se mutuo instigant, concentrant malitias, quae incredibiles sunt, ex quibus satis constare potest, quod hodie vastata sit fides. 1748, 2 Jan. Tota sphaera inferior seu spirituum venientium e terra fere talis est, ut quando vox demissa sit de coelo, pervertatur, et vix percipi queat qualis sit. Quae intus latent in homine, et emta {3} per exercitia, haec prodit in introitu ad alteram vitam quando admittuntur inter spiritus, qui mihi a sinistro latere {4} repraesentati sunt, antrorsum versus dimidiam faciem; qui ad dextram, ii sunt probi, quod observandum, nam omnes quotcunque a sinistra sunt perversi et perversores, tam diris modis, ut nusquam aliquis homo in mundo id credere possit, sunt modo radix {5} mali, quae agunt, quorum est instinctus, sed tetrior est eorum qui aliqua rationis luce pollere sibi videntur. Turba infernalis haec destituetur lumine naturae.
@1 sic J.F.I. Ta/el; ms. Quad’ ut apparet$
@2 ms. excercere$
@3 J.F.I. Tafel aucta$
@4 ms. laterre$
@5 nisi legeris radice vel radics$
- De hominibus qui pro sanctis et diis deabusque coluntur
Per totam noctem tam in vigilia quam in somno, exhibitae mihi sunt repraesentationes eorum, qui pro sanctis et diis coluntur, veterum dii deaeque adhuc quidem repraesentantur, sicut Venus, Diana, Phoebus, Jupiter, et quidem singuli peculiari habitu, Venus formosa veste, Phoebus cuticulari corpore flavo, et sic porro, sed an hae solum phantasiae sint, seu in phantasiis maneant, vel an aliqui se pro iis offerant, non satis constare potest. Quidam putant se esse, et sic se praesentant, Jupiter {1} cum continua vi quasi fulminea, quae non describi potest, quia non concipi, qua omnes abiguntur.
@1 ms. praesentant; Jupiter$
- Repraesentatum etiam est, quod formentur quasi balaenarum fauces magnae, in quas spirituales imagines infundebantur, et sic in ventrem, una post aliam, sic versa est in balaenam, vel in draconem, quando tot deglutivit, ut venter ejus formari potuit.
- Etiam repraesentabatur piscis magnus, extensus, qui voluit fricari, significans etiam speciem idololatriae.
- Praeterea homines, qui pro sanctis et sic dii colebantur, modo triplicis generis mihi repraesentati {2} sunt qui nempe aversarentur cultum istum, essentque inte angelos, ab iis custoditi; tum qui non vellent esse inter deos {3} et coli pro diis, verum usque aliquid retinent ex faece {4} tametsi oretenus id repudiant. Tertium genus est prophanum, quod recipit talem cultum, et pro iis se agnosci volunt, sunt miserabiles, fatui ac stulti. l748, die 3 Jan.
- Quomodo regitur homo ad agendum per voluntatem
Experientia viva aliquoties facta est in me, coram spiritibus, quomodo actiones a Deo Messia regerentur per voluntatem, quae ita flectebatur, huc illucque, ut arbitrarentur me facturum, tum etiam ego, sed per vices verteretur, sic ut modo voluntas sit quae regitur.
@1 sic J. F. I. Tafel; ms. repraesentatae$
@2 ms. eos ubi d incertum est$
@3 imperfectum in ms.$
- Spiritus quales sunt ex plagis et situ quoque judicana
Ut prius observatum [439], qui a sinistris sunt, plurimum sunt infelices, et quidem secundum plagam versus sinistrum, qui ad dextram sunt beati, praeterea, qui circa hominem a tergo sunt [vide 557], sunt, qui corpori ejus imperare volunt, et putant se esse hominem, quare sic quoque adhaerescunt homini, cum alluunt; ii qui corpora esse volunt, ii quoque qui hominem post mortem torquent, a tergo adhaerent, nec discedunt, antequam detexerit, quid quaesitum; qui vero antrorsum sub pectore, et qui agunt respirationem subthoracicam sunt qui se patiuntur agi. Qui super caput stant, sunt partim qui docent, tum qui dociles sunt. 1748, d. 4 Jan.
- Quod angeli tales sint, ut nihil usquam, ne quidem minimum, credant, quod non veniat a Deo Messia, inde quid pax
Expertus etiam sum, cum scriberem hodie, quod angelus dirigeret ea quae scribebam {1}, et quidem ita, ut inde cogitarem, quod ne minimum quidem esset, quod non ex auspicio et directione Dei Messiae fieret, quia ad finem optimum, inde concludere potui, quid angelicum, et inde quid pax, quia acquiescit in singulis et singularissimis. 1748, die 5 Jan.
@1 ms. scribebebam$
- De Mahumede, quod abegerit turbam ad se venientem, et dixerit, quod ad Jesum, Filium Dei, irent
Post meridiem in visione vigili vidi Mahumedem irascentem turbae ad se venienti, et abigentem vi quadam, et quidem cum ira, dicentemque quod ad Jesum, Filium Dei irent, non ad semet {1}, quia percipiebat Ipsum esse Filium Dei unicum, universum coelum regentem, Cui potestas data a summo creatore Mundi et terrae, simile audivi eum dicentem, ac nunc percipio, haec audientem, et verba haec dirigentem, precantemque ut dicerem id ejus adoratoribus. 1748, die 6 Jan.
@1 sic ms.$
- Qualis angelorum glorificatio seu loquela
Hodie cum scriberem, percipiebam, quod coelum loqueretur, sed non intelligebam quicquam, nunc dicitur, quod glorificaverint Redemtorem generis humani, percipiebam modo influxum, tanquam radiationem discretam, et universalia, sicut aliquantum quasi scintillantia, sic ut cognoscere possem, quod universalia essent, nulla ratione habita ad personas {1}, seu semet, sed modo ad res in genere. 1748, d. 6 Jan.
@1 ms. persones$
- Praeterea aliam loquelam in binis somnis hac nocte et praeterlapsa [percipiebam], quae erat repraesentativa interior, quae tam mirabilis est, ut nusquam aliquis homo percipere possit; in somno seu in statu somni non vigili, sed usque quasi vigili potui percipere quid significaret, sed vigil factus non potui exprimere, utcunque satago. 1748, die 6 Jan.
- In vigilia hodie quoque didici, quomodo haec se habent: quod ad loquelam repraesentativam angelorum assumitur pro objecto, quodcunque obvenit, sicut aut affectio, aut intellectus, aut simile quid, et per ea fiunt repraesentationes subtiles, ita objecta sunt res abstractae ab objectis sensuum: sicut est affectio,
intellectus, color, quae se habent postea secundum ea, quae volvuntur, inde nunc coeli habent communicationem. - Quod alteram loquelam attinet, est rerum ab objectis sensuum abstractarum cogitatio universalis, separata subjectis, quae non facile exprimi potest.
- Est adhuc loquela vere angelica, quae non pervenit ad perceptionem, praeter commune quoddam ex loquelis {1} et a affectionibus inde.
@1 in ms. loquela in loquelis emendatum esse videtur$ - Quod sint animae solutae a corpore in alteram vitam venientes, quae castigari, puniri, ac torqueri amant
Sunt quoque animae, quae contraria indole sunt, quam caeterae, seu Europeanae, dictum mihi est, quod essent ex Africa, ii dum in alteram vitam intrant, amant castigari, imo duriter tractari, inde bonum sperantes, et absque punitione indignantur, sunt quidam etiam qui duriter eos tractant, quos vocant diabolos, unus eorum mihi ostensus est, erat turpi seu flavo nodosoque corpore, eorum tractationes malae sunt diversimodi {1}, id genus mihi monstratum est, quod aquila sederit super caput eorum, et abstulerit cerebrum, quod factum cum dolore secundum phantasias, nam duras eas praebent; tum per species punitionum acutarum, hoc amant, sed usque ex dolorificis sensationibus, tandem incipiunt ea aversari, et simul eos, qui eos cruciant, quos diabolos vocant, sic phantasias exuunt, ac in coelum introduci se credunt, in quod, ut nunc dicunt, nemo intrare potest nisi per punitiones et afflictiones, hoc populus ille credit, et alte recondit in sua conscientia, quare etiam similiter tractantur, ac inde obtinent praemium, quod in laetiora veniant, quae vocant Paradisiaca, ac vident paradisos, et perplures amaenitates, postquam odio habeant turbam eos cruciantem; diu mecum loquuti sunt, sermo eorum est conjunctus cum quodam collisu, quasi panni, ex quo dignosci possunt; ex quibus, et iis quae mihi prius dicta sunt, ex Africa major pars quam ex aliis partibus terrae, introducuntur in coelum; nam conscientia eorum, in iis, in quadam via veritatis est. 1748, die 7 Jan.
Desiderant ut scribam, quod prorsus in via veritatis sint, quia id ex paradisiacis sciunt.
(m)Dicunt, quod non suam gentem solum ament, sed quod omnes quotcunque in coelo sunt, sic amorem communem insitum habent: nigredinem corporis detestantur, nam sciunt quod animae eorum candidae sint, corpora autem nigra, quae abominantur. Postea non iis est loquela talis collisa, sed cogitatio sicut angelica, et sunt super caput ut nunc.(n)
@1 ms. divesimodi$
- Quid Africani porro referunt, qui post corporis mortem dure tractari volunt
Instant et volunt instruere, quomodo res cum iis se habent: ex directione vocum ab iis, percipere possum, quod absque errato esse velint, et quod interiora desiderent {1}, nam verba ponderant; dicunt, quod dum male tractantur, tunc nigri sint, et postmodum exuant nigredinem, ac induant candorem animae, et sic intrant in coelum; mirantur nunc id quod sensationem dolorificam habuerint, quam {2} attribuunt phantasiis postea, nam nunc dicunt, se non talem sensationem habere, sed modo amaenam seu paradisiacam. 1748, d. 7 Jan.
@1 ms. forte desiderant$
@2 ms. habuerint; quam$
- Quomodo intelligendum. cum Deus Messias ducat omnes per spiritus ei angelos, ut nihil eorum sit, et usque reifiant peccatorum
Ut dubium apparet, quod homo tametsi nihil ejus sit, quod cogitat et agit, quia a spiritibus ducitur, usque tamen reus fiat peccatorum, et luiturus est factorum malorum poenas, sed hoc percipitur ex fide; dum homo in veritate fidei est, tunc credit, sicut verum est, quod nihil ejus sit, quia in via veritatis seu in veritate fidei, a Deo Messia ducitur, et omne malum tunc flectitur in bonum, ita nihil mali ei imputatur, at vero dum non in veritate fidei est, tunc credit, quoc omne suum sit, et [se] ex semet et cogitare, et agere, ita phantasiis imbuitur, quae remanent, et sic talem fidem [habens] non potest non imputari ei malum, quia, ut credit, ex se quare nec facile potest malum in bonum flecti, sed potius bonum in malum, quod radicem figit, et augetur, usque dum homo trahit indolem, qualis remanet post mortem; ea phantasia tunc per punitiones vastatur. 1748, die 7 Jan Induit sic persuasiones dum non in fide, quae eradicandae.’
- Quod spiritibus bonis {1}, quando in coelum intimius auferuntur, quum redeunt, videatur {2}, tanquam homo in somnum dulcem lapsus, in quo ut in summa vigilia, videeat intimiora, ac intimiorum gloriam
Quod spiritus etiam in perplures status vigiliae et somr transferantur, prius dictum videas [319-21], quidam spiritus bonus, videbatur mihi quasi in somnum dulcem lapsus, quod aliquoties percipere mihi concessum est, per communicationem eorum status, cum meo; qui angelus cum expergefactus, ut mihi videbatur, retulit, quod gloriam Dei Messiae contemplatus sit, quam mihi in somno ejus, obscurissime videre dabatur; inde concludi potest, quod translatio spirituum in coelum, aut coelestium in intimius coelum, sit instar somni, respective ad inferiores ejus facultates; et quod in somno tali, tam manifeste viva appareant, sicut in summa vigilia, hoc ab experientia testari possum; idcirco, facultas inferior quiescit sicut non esset, quando mens intimior aufertur, nam quod inferius est, non in superius transferri potest. 1748, die 8 Jan.
@1 ms. spiritus boni$
@2 in ms. autument in videatw emenualum esi, sed correctio spiritus boni in spiritibus bonis omissa$
- Quod plurima turba spirituum malorum furari cupiant
Quia agebar a spiritibus ad sensationem eorum cupiditatis, observavi, quod multoties excitare me vellent ad furandum, etiam talia, quae parvi pretii sunt, sicut in eorum officinis mercatoriis, et percepi quod ea intentio, ac is conatus esset spirituum, qui manum meam quoque movere intenderent; ex iis, tum a viva voce, scio, quod iis {1}, qui mercatores fuerunt, et in suis negotiis astu uterentur, seu per fas et nefas sibi aliorum bona vindicare {2} vellent, quod ea indoles retineatur; quare tales circumambulant, et ubicunque veniunt, furari sibi videntur, nihil aliud cogitantes, sed mulctantur, seu mulctis abiguntur; quidam simili astu utuntur, quo in vita, quod {3} nolint, ut homines id sciant. 1748, die 11 Jan.
@1 ms. ii$
@2 ms. vendicare$
@3 h.e. sic ut$
- Quod in spirituum coelo, conspiratio me suffocandi facta et quid videatur significare
Quum in lectum dormiturus irem, praedicebatur, quod conspirarent spiritus quidam contra me, animo me interimendi, sed quia securus eram {1}, id nihil curans, sicut alias eorum minas, indormiebam, in nocte circiter post mediam expergefactus sensi, quod non respirarem ex me, sed, ut credebam, ex {2} coelo, quod manifeste percipiebam, sic ut respiratio non esset mea, dicebatur tunc mihi clare, quod spirituum coelum totum conspiraverit contra me, animo me suffocandi, [et] {3} statim dum conatus suos efficere vellent, quod tunc respiratio coelestis existeret, et sic a conatu suo desistere debebant; dicebatur quod totum coelum spirituum esset, (quinam iis praeerant, etiam nominati sunt, sed eos nominare non licet, exceptis duobus, qui repraesentabant charitatem, et fructus charitatis, qui quidem {4} aderant, sed non consentiebant), sed usque quia putabant totum coelum spirituum ab eorum partibus esse-quia {5} eos, qui veniebant, in partes suas alliciebant, dicendo, quod admitti in coelum nequirent, quos intromittere se posse dicebant, nisi ego prius necatus essem-inde {6} facta conspiratio, quae in irritum cessit, bini isti qui repraesentabant charitatem et fructum charitatis. recedebant, et quidem ad dextram, illud factum est ad sinistram; sed dum poenam conspirantes luerent, tunc abacti sunt ii, praeter duces eorum, et male tractati. remanentibus ex mandato coelorum, ducibus; quo significari mihi videbatur, quod interiora doctrinae hodie receptae ita conspirarent contra intimiora, ac intima, quibus nullam fidem adhibere voluerint, sed quod Deus Messia sustineat vitam intimiorum ac intimorum, quae significatur per respirationem {7} a coelo in me continuatam, nequaquam a me, sed a coelis, proinde a Deo Messia, Qui Solus {8} est Coeli Postea antesignanus eorum, sicut videbatur, tametsi is praesens non esse putabatur, tentabat intrare mei corpori viscera, et penetrare ad cor, quod per phantasias adhuc se putat possidere, ut sic intimiora infestet, seu ut dixit, cum iis scortari vellet. 1748, die 8 Jan.
@1 sic J.F.l. Tafel; ms. erat$
@2 ms. credebam ex$
@3 pro et forte deletum in ms.$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. quidam$
@5 ms. esse, quia$
@6 ms. esset (sic!); inde$
@7 ms. respiratione$
@8 ms. solus
- Cum in intimiora corporis admittebatur, in statum quendam {1} coelestem missus sum, sic ut non repellere eos hospites, minus vindicare injuriam mihi factam vellem, quod etiam intellexit, dicens, quod hoc pacificum esset, sed usque velut ratione sua orbatus, usque vindictam spirans, conatus suos perficere usque instabat, et adhuc instat.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quondam vel quandam$
De spirituum industria fingendi verosimilia {1}
@1 h.e. vero similia$
- Ex quadam experientia hodie, animadvertere {1} potui, quomodo spiritus fingere queant verosimilia, et sic illudere mentibus humanis, sicut figmentum eorum, de incolis Saturninis, quos dicebant esse parvulos homines, qui essent quoad maximam partem parvi quoad staturam, sed usque bonae indolis, et quod plus meditentur quam loquantur, quod in frigida tempestate vivant, quod eos qui sunt mali, a se ejiciant (non autem morte mulctent, quod impium esse dicebant, sed quod sic a societate exterminati sint, nec tolerentur amplius a reliquis), quod {2} colant Deum creatorem universi; ac similia, quae finxerunt veris similia; sed quia particularia volebant adjicere, non potui credere; interim inde potui deducere, quod incolae istius orbis, tametsi ignorarent Christum Jesum, usque quod aliquo Verbo Divino debeant instructi esse, sic ut cognitionem Ipsius, tametsi obscuram habeant, et {3} [quod] qui non habuissent, similiter ac gentes in nostra tellure, ut Africani, qui destituti cognitionibus, usque salvari possint. 1748, die 11 Jan.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. animadverti$
@2 ms. reliquis, quod$
@3 ms. habeant; et$ - Sedes quorundam in coelo, qui vocantur stellae
In Apocalypsi [XII: 3, 4] de dracone, quod “tertiam partem stellarum cauda detraxerit” legitur, in zenith seu prorsus super caput est sedes cujusdam, qui se Abrahamum vocat, est instar laevis {1} serpentis, jam enim se convertere velle videtur, jam aliter se habet, sed usque continuo laborat destruere omnes, quos gentes vocat, praeter Jacobi posteros, quos suos liberos vocat, nec attendit ad caeteras familias, ut dispersos Israelitas, quia odio habet Jesum, et continue persequitur Christianos, ac pervertit {2} doctrinam; omnes ejus dolos et artes enumerare, quos modo nosse mihi datum est ab experientia, nimis prolixum foret, nam me persequutus est jam paene per triennium. Is maximum influxum habet, quia ex phantasia se prorsus in zenith ponit, et sic ut deorsum spectet in omnes; putat sic se dirigere universum, sibi quandoque videtur tanquam sol, circumdatus tali sphaera; quod in zenith sit positus est sola phantasia, nam per phantasias detrudi potest, et circumverti, et agi vario modo, quod non potest non agnoscere, sicut hodie in vigilia, erat unus qui dictus erat operari per phantasias, quod vulgarissimum est spiritibus, is sic vocatum Abrahamum pone me locavit, praeter alios lusus, sic ut agnoscere debeat, quod sola phantasia superbiae ibi eum sustulerit, et continuo teneat: plura de eo alibi [281, 379, 410]; me etiam fallere hodie voluit etiam per phantasiam creatoris universi, absque mediatione, sed inde deterritus, agnoscere debuit, quod mediatio foret, et quod {3} is nusquam mediare possit, quum homo malitiosus est, et odio habet omnes fideles, pios, et innocentes, seque patiatur pro Deo coli. 1748, die 11 Jan. st. v.
@1 = levis$
@2 ms. pervetit$
@3 ms. quos$
- A sinistra ejus respectu mei, seu a dextra respectu ejus, in simili altitudine est quidam qui se vocat Jacobum {3}, qui similiter se coli jubet, ad eum dicitur pauciores venire, is in lecto decumbit et sic advenientes accipit ac [iis] pollicetur coelum, qui ab eo dimissi redeunt, et dicunt, quod nullibi quietem inveniant, respondet quod exspectare debeant: sic misera turba circumvagatur absque requie. Eodem die.
Verte et vide continuatum. {2}
@1 Jacobus ut videtur sed exitus incertus in ms. $
@2 hoc ad imam paginam in ms. apparet$
- Continuatio de iis qui vocantur stellae draconis
Porro ad idem latus, humilius, est David, qui nullum venientem ad se excipit, sed qui veniunt, a se remittit ad Jesum, ita in quiete coelesti vivit, et in felicitate. De Isaco nihil auditur, dicitur quia odio habuit Jacobum, quod non toleretur, seu quod amaverit {1} Esavum.
@1 imperfectum in ms.$
- Porro ad sinistram magis, seu ad dextram {1} vocati Abrahami, altius adhuc, adeo ut nemo ascendere possit, nisi adjuvetur ab eo, est quidam qui se vocat Mosen, is se jactat maximum, quare phantasia eum etiam altius reliquis subducit et tenet: is miracula sua jactare dicitur. 1748, 11 Jan. st. v.
@1 ms. dxtram$ - Pacis {1} et felicitatis coelestis status
@1 imperfectum in ms.$
In prima vigilia etiam iterum, sicut saepe prius, statum quietis ex pace percepi, nempe jucunditatem delitiosam-sed {1} non erat pax-et {2} simul felicitatem, quam describere suis verbis nequeo. 1748, die 11 Jan. st. v.
@1 ms. delitiosam, sed$
@2 ms. pax, et$
- Quod stella in zenith cum reliquis ceciderint
Hodie circiter ad horam 10, ea stella, quae se solem reliquarum ex phantasia putabat [461], cum aliquibus circum, e loco suo lapsi sunt, et quidem antrorsum ad dextram, ad mare quoddam, ad quod deducti, ut spectarent in mare, quod est stagnum, sed hoc adhuc durat, nam saepius admonitus est tam minis, poenis, quam persuadendo, ut desisteret, imo detrusus a coelo, et gravi modo, sed brevissime punitus; praeterea, missus per aliquot dies, ut circumvagaretur, semel etiam subductus a Deo Messia, latuit {1}, et quaereret socios, et similia, sed incassum adhuc, quia per tantum temporis imbutus est omni astutia, quae facta ei naturalis, et sic operatur ut ex instinctu, et quidem subdole; sicut tempus dat, jam blanditer, jam cum precibus, saepe cum gravissimis minis; sed quia ita imbutus est, non sciri potest, an aliqua spes conversionis penes eum sit; cito se in periculis et timore convertit, et agit precibus, mox autem redit ad phantasias.
@1 interlineale supra et quaereret…similia postscriptum in ms.$
- Quod mare illud quod vocatur stagnum, sit poena eorum qui se opponunt veritati coelesti, Ipsique Mediatori Unico, Jesui Christo, id sequitur prorsus ex phantasiae conversione in talem, nam sic volvitur supremum ad imum, et qui tales sunt, sensibiliter experiuntur dolores punitionis, nam phantasia eorum, quam realem putarunt, etiam realis fit, et cruciat eos eo modo, ut prius de phantasia dictum videas [376, 377, 461]. 1748, d. 11 Jan. st. v.
- De sphaera inter opposita
Ex multiplici experientia edoctus sum, quod animae et spiritus, dum semel persuadentur de veritate, plerumque, et fere semper, in contraria ferantur, et sic in dubitationes de veritatibus, experientia tam multiplex in coelo de iis mihi facta est, ut prolixum foret enarrare; causa est, quia non a persuasionibus visualibus, sicut non a miraculis persuaderi de veritate debeat homo, tum quod sphaera major comparanda sit, inde flexibilis redditur homo, praeter plura, quae mihi nunc non dantur. 1748, die 12 Jan.
- De Judaeis convocatis a Jacobo, et de avaris in genere
Jacobus qui nunc super caput meum est, et verticalem locum occupat, loco ejus qui inde se demisit, subjecitque: ille, quia destitutus erat adoratoribus, decumbens, ut solitus in lecto suo [vide 462], magnus, ad lectum ejus invitantur reliqui, ad eum sic jacentem venerunt multi ex Judaeis, quod per noctem multam percepi foetore murum, quem cum amplius non sustinere potuissem, inquisitum erat in coelo spirituum, unde foetor iste; quidam se ajebant eodem graviter affectos, sed post inquisitionem inventum est, quod essent Judaei, qui ex cellis suis, ut sibi videntur, elevati essent, ad Jacobum, ad quem sic multi collecti, inde foetor murum; Jacobus id narrabat, quod muribus tot circum funderetur, ut eos non amplius sustinere potuisset, quare e lecto suo quasi ejectus deorsum se contulit; iidem querebantur quod non mansissent in cellis suis, ubi eorum pecuniae, quas timebant, quod fures auferrent.
- Qui olim fuerunt, barbatissimi apparent, sic ut tota facies barba nigra esset obsita {1}, deformes, multum, ex causa quod ita barbam suam olim amaverint.
@1 imperfectum in ms.$ - Praeterea apparebant etiam laceris vestibus induti, quibus aurum et argentum eorum insutum esset, quibus cum privarentur, misere lamentantur, quod pecuniae eorum ablatae sint.
- Praeterea sunt duplicis generis, unum quorum oculus dexter oblique infra sinistrum, deorsum spectat, alterum, quorum idem oculus oblique sursum, ex causa quod ii terram solum spectarint, hi autem coelum, precando, quod divites existant.
- Mulieres eorum apparebant seorsim conglobatae {1}, et quidem sollicitae {2} de vestibus, quas vendere sibi videntur; quales vestes sunt, non mihi ostensum est.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. conglobati$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. solliciti$ - Talis sors in genere manet avaros. 1748, 13 Jan.
- Dicitur mihi, quod miserabilis illa turba, turmatim, circumambulat, et quaerunt, ubi nutriantur, et iis totum coelum spirituum dicitur esse refertum, sed usque nullus eos nutrire vult, eos abigunt, quia ut fures esse, norunt; reliqui {1} suum patriarcham quaerunt.
@1 J.F.I. Tafel aliqui$ - Quod e coelo detrusi {1} sint tres primates
@1 ms. detruisi ut apparet$
Iterum {1} hac nocte detrusi sunt tres primates, nempe A.J. et M. {2} qui prope me erant, et duo eorum orbati facultate intelligendi, sic ut essent fatui, ut solent diaboli, quibus adempta est facultas percipiendi, et quibus solus est instinctus remanens, praeter A. qui suo intellectu polluit, alii loco eorum substituti sunt, ut reciperent venientes, sed ii conquesti sunt, quod nihil proficere quirent, describunt, quod turmatim veniant, et quaerant, ubi A. J. M. et quod deformes maxime appareant, deformitas describi nequit, destituti sunt intellectu prorsus, nam nihil veri et boni perspicere possunt, ideo lamentandi potius, discurrunt sicut insani, ut putant per plateas urbis Hierosolymae, et mendicant, sed nullus eos accipit, et ut ajunt, nutritionem dare vult. Urbs eorum est miserabilis, plateae angustae. 1748, die 15 Jan.
@1 de casibus prioribus videantur 28 461-64, 466, 469$
@2 h.e. Abrahamus, Jacobus et Moses$
- De quodam spiritu ingenioso, seu de altero Mahumede
Mane, cum evigilavi, erat spiritus quidam satis, ingeniosus, qui, querentibus iis qui circum me, converterat industriose omne bonum in malum, evigilans loquutus sum cum eo, qui ea dote pollebat, quod vellet explorare {1} quid verum, ideo proposui passim haec et illa, quae ingeniose solvebat, et verum inveniebat, quare receptus est in spirituum bonorum consortium, inter quos aliquantum mansit, sed quia nimis activus erat, et ex se voluit agere remissus est, et venit in aliorum spirituum consortium exinde concludere possum, quod quidam spiritus multa dote percipiendi, prae aliis polleant, et quod differentia sit talis, ut quis vix id sibi {2} persuadere patiatur.
@1 ms. explore$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. se$
477a. De Phantasiis, quomodo exuuntur et quales remanent {1}
@1 his titulus postscriptum interineale est, post pataitur apparens$
Praeterea etiam Mahumed hic erat, qui tali facultate pollet, ut intelligere possit quid verum et bonum, cum quo simul loquutus sum, de phantasiis quae regnant apud spiritus, qui primo veniunt in eam vitam, sic ut modo phantasiae sint, quae omnino exuendae {1}, quaeque difficulter et cum renisu exuuntur, quia homo iis favet, et sibi in iis placet, quare paullatim a Jesu Christo exuuntur {2}, et reducuntur ad interiores, et sic intimiores, quae correspondent veritati et bonitati, et cum iis una esse possunt, inde gaudium et laetitia coelestis, et sic homo ex suis cum delitiis quoque vivit; haec cum Mahumede Meckae, et erat alter quoque Mahumed, sed quisnam, non scio, dicitur, quod is quoque adoretur, sic ut uterque facultate intelligendi verum et bonum polleat, et quidem fateatur, quod fons omnium veritatum et bonitatum, est Jesus Christus, quod hic testari volunt ex tam multa experientia, ut nemo usquam possit de eo dubitare.
@1 ms. exeuendae$
@2 ms. exeuntur$
- Quod de phantasiis dictum, intelligendum est, quod cum renisu exuantur, nempe crassiores, quae sunt corporis, et naturalis {1} animae, verum remanent interiores, quae conformes sunt, et sic concordes cum veritate et bonitate vere coelesti, inde homo vivit, sicut ex se, cum gaudio et laetitia coelesti, et hoc est iris, de qua in Genesi [IX: 12-17], conformatio ejus a Solo Jesu Christo, fit, et formatur. 1748, die 15 Jan.
@1 nisi potius legeris cum J.F.I. Tafel naturales$ - Quod spiritus per “ventum” significentur
Assimilatur spiritus vento, Joh. III: 8, inde nunc, quod spiritus apud me, hoc tempore, multoties, et quam saepe venerint cum vento, qui perstrinxit faciem, imo etiam movit {1} lumen candelae, chartas (ventus erat frigidus), et {2} quidem quam saepe, quum elevabam dextrum brachium, quod miratus, cujus causam nondum scio. 1748, die 15 Jan.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. frigidus, et$
- Quod omnium pessimi spiritus, in ultimo coelo, sunt qui Christianos se fassi sunt, tum Judaei
Ex multa experientia didici, quod spiritus omnium pessimi in Coelo ultimo sint, qui Christiani dicti sunt in mundo, ii plerique nullam fidem habent, sed persequuntur et odio habent omnia, quae sunt verae fidei, nec se instrui patiuntur, pertinaciter insistunt, imo dolosissimi sunt, ac tales dolos simul nectunt, contra Dominum, ac contra fidem in Jesum, et contra fideles, ut mirari non satis quis possit, quod tale in eorum animo seu indole radicata haereat, nam tunc ex indole sua agant, cui cum relinquuntur, furiarum instar sunt; imo Mahumedani id maximopere mirantur, qui dociles sunt, seque patiuntur duci, et facile fidem recipiunt; post Christianos sunt Judaei, praeter eos {1}, qui Abrahamum pro Deo coluerunt, hi etiam admodum dolosi sunt. Omnium mitissimi sunt Africani, de quibus prius [432, 453]. 1748, die 15 Jan.
@1 intellexerim ut et ii$
- De loquela spirituum {1}
Quod spiritus se cognoscant, et quod variis modis probent quales sint, ut cum iis consortium ligare queant
@1 hic titulus supra alterum postscriptus est$
Quod animae humanae se putent homines corpore instructos esse, prius videas [207, 296, etc.], imo se putant vestibus indutos, sic ut a phantasia sua {1}, aegre queant evelli {2}; loquuntur etiam inter se mutuo, prorsus sicut in hoc mundo, nam loquela, est modo idearum series et compositio, quae cadit apud hominem in corpore, in voces quales sunt ejus idiomatis, merae ideae spirituum sunt, quae cadunt in voces apud hominem, quare ejus loquela loquuntur omnes, etiam inter se, ejus loquela, sic ut id sciat vel non sciat, vel etiam alia [loquela], sicut notum est, quod apostoli omni loquela loqui potuissent [Acta II: 4], quod a spiritibus fuit, praeterea etiam idearum communicatio datur, sicut vocum, imo per solas ideas compositas simul exprimere possunt plura intra minutum, quam per voces hominis, per integras horas, quod a plurima experientia novi, interea id constat, quod animae inter se loquantur, et quidem similiter ac homines in hoc mundo, et quidem audivi, quod etiam similiter praedicare possint, ac unus docere alterum.
@1 ms. sia$
@2 ms. queant, evelli$
- Sed quomodo ligant consortia, vel etiam dissociantur, [nunc dicetur:] spiritus, quia ingeniosissimi sunt, et multo ingeniosiores, quam homines in corpore, ex {1} variis sciunt, quod anima sit talis, ut eorum consortiis conveniat {2}; probatio quoque talis est, quod ducant spiritum in loquelam, sic ut sequantur ejus ideas, et sic eum loqui faciunt secundum {3} ejus ideas et suas, convenientia et repugnantia manifeste sentitur, etiam mihi quandoque manifeste, inde sciunt, quae sibi contraria aut convenientia sunt, similiter ac ducunt hominem, nam sequuntur ejus cogitationum seriem, ac inspirant affectiones simul, et sic ducunt, sic ut homo putet ex se loqui, cum tamen non aliud sit, quam consensus, sed ejuscemodi flectuntur a Jesu Christo ad bonum hominis, quum intendat {4} malum spiritus. 1748, die 17 Jan.
@1 ms. corpore ex$
@2 ms. conveniant$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. secunde$
@4 J.F.I. Tafel quod intendit$ - Ulterius de conformitate spirituum et actu eorum simultaneo
Spiritus, qui diversis modis manifestati sunt, quod conveniant, se consociant, et simul agunt, nam ex se consociantur, sic ut spiritus sciant, qui sunt, et quales ii, et quidem ex quodam instinctu; omnes modos probationis, non scio, nam plures sunt; qui similes, consociantur, caeteri dissociantur.
- Sed usque tametsi spiritus talis est, ut conformis sit cum aliis spiritibus, sicut cum malis, ex misericordia Dei Messiae, ex consortio eorum eximuntur {1}, et consortio aliorum interseruntur, sic ut veniant in consortium beatorum, eos quasi unit Deus Messias, ut simul esse possint, ita ex misericordia Dei Messiae, ab aliis consortiis in alia {2} transferuntur, et qualia sunt consortia, talis est eorum vita, quod mihi tam manifestum esse debet, nam ab uno consortio in alterum continuo ductus sum, et consortiivitam adeptus, verum cum differentia-quia {3} donatus sum duplici cogitatione {4}, una intimiori, altera interiori-quod {5} dum in consortio malorum spirituum essem, usque potuissem simul esse in consortio bonorum, et sic percipere, quales essent spiritus, qui me ducere cupiebant, et id frequentissime cum animadvertentia; sine qua animadvertentia, nempe quod sim in consortio malorum spirituum, et quod spiritus sint, qui ita cogitant et me afficiunt, non potui scire aliter, ac {6} quod ego essem, qui talis, et talia meditarer. 1748, die 17 Jan.
@1 sic ms.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. alios$
@3 ms. differentia, quia$
@4 ms. cogitione$
@5 ms. interiori, quod$
@6 ms. aliter; ac$ - Praeter particulares {1} influxus, etiam dantur communes
@1 ms. particures$
Hodie loquutus sum cum spiritibus malis et bonis, de influxu communi et particulari {1}, ad quamlibet affectionem malam et bonam, nempe quod myriades sint, et quidem plures myriades, quae communem influxum causantur, sic universum spirituum et angelorum coelum, sed sunt quaedam {2} particulares circa unumquemvis hominem, quae sunt subjecta communium influxuum, haec subjecta recipiunt a communi, et sunt similia quia correspondent, sic sunt omnes spiritus, et omnes angeli in particulari centra influxuum, et quales sunt, tales influxus recipiunt, et communicant cum homine, homo similiter est centrum influxuum, correspondens, hoc naturaliter percipi potest a permultis in natura, tam atmosphaerica, quam animali. 1748, die 17 Jan. Consenserunt angeli.
@1 ms. particari$
@2 ms. quidam$
- Quod influxus communes et particulares dari nequeant {1}, nisi Deus Messias regat universum
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. nequeat$
Nisi Deus Messias regat universum coelum, tam angelicum quam spirituale, nequaquam possunt omnia in coelis et infra coelos, ita distribui in genera ac species, ut concurrant unanimiter ad omnes vitas hominum, spirituum et angelorum, nam vitae sunt affectiones, quae nisi dependeant ab unico amore, Qui est Divinus, et sic vere coelestis, nequaquam reliqua genera et species affectionum existere possunt, et se mutuo respicere, sic ut affectiones communes formam constituant communem, et tam ordinatam, ut nihil ordinatius concipi possit, sine tali coordinatione, et subordinatione affectionum, vita nullius dari potest, nam affectio est vita; ita correspondent omnes affectiones sicut omnia inter se mutuo in uno corpore, in quo omnes affectiones in simili subordinatione regnant, quare nisi Deus Messias factus sit Homo, et sic universum coelum se {1} referat ad Ipsum, ut ad suum corpus, nequaquam in tali ordine contineri potest universum, et ab universo, sic a Deo Messia, omnes et singuli angeli, spiritus {2}, et homines. 1748, die 17 Jan. Haec quoque cum consensu angelorum.
@1 ms. coelum, se$
@2 ms. spitus$
- De dracone, qui sedem sumsit {1} sibi, in vertice seu in zenith coeli
@1 = sumpsit$
Qui in alto sedet, supra caput, in zenith [vide 461-64, 466-67], ex phantasia sua, is aliquoties admonitus, ne accusaret fideles, et persequeretur eos, sed usque perstiterat, a multis retro saeculis {1}, et pervertit innumeros, talis est, ut {2} dum in terrore, se humiliet, et spondeat poenitentiam, seque submittat, sed usque non perstat, est subdolus, ex corde, et quia tanto tempore exercuit dolos suos, neutiquam potest desistere, utcunque ei gratia praestatur; ostensa ei sunt supplicia et cruciatus aliorum, ac toties exhorrescit, et ad suas formulas seu expressiones fugit, et de gratia supplicat, sed usque redit ad semet, sic ut nulla ejus sit spes; supplicia, quae ei ostensa sunt, tria scio, nempe quod aliquo momento dolorem passus sicut parturientis, seu intestinum, ex quo maximopere condoluit, et voluit sibi vertere in meritum; postea missus ad stagnum, ut vocatur, ut ibi immergeretur, tenebatur {3} per horas, sed inde liberatus; hodie in locum damnatorum quendam missus, ut spectaret oculis suis quid meruit, prae iis, qui ibi sunt, exhorruit, et vix quarta parte minuti passus crudeles ictus, inde liberatus; nunc horret, et iterum supplicat, sed qui ex terrore supplicat, non potest audiri, solum qui ex corde. 1748, die 17 Jan. Ejus machinationes et dolos enumerare, non sufficiunt volumina.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. saeculi$
@2 ms. ut ut$
@3 ms. sed tenebatur$
- Magnum mysterium
Magnum mysterium est, quod universum coelum angelicum ita formatum sit, ut prorsus correspondeat Homini, in universali et singulari, ejusque omnibus membris, et quod hic maximus Homo, prorsus perversus factus sit per lapsus, sic ut inferiora dominarentur super superiora; inde necessitas, quod Jesus Christus in mundum venturus esset, et vinceret diabolum {1}, et sic restitueret ordinem, et sic esset Unicus Homo, ad Quem Universum se referret, inde est, quod Jesus Christus omnis in omnibus est, ac Ipsi Soli correspondeat coelum angelicum, et quod turba inferior et infima, tanquam scoriae seu stercora, rejecta sit sub pedes Ipsius, inde qui non est in Jesu Christo, seu in Ipsius corpore, non est in coelo. 1748, die 18 Jan.
@1 in ms. diabolus, in diabolum emendatum$
- De hymnis harmonicis angelorum
Hodie audivi angelos interioris coeli, quorum perplures in consortio hymnum [erant] formantes {1}, qui ad auditum mihi {2} clare audiebatur, sed quid dicerent, non potui intelligere, quia angeli erant; spiritus circum me, nec potuerunt percipere quid esset, solum ex quadam interioris {3} affectionis varietate cognoscere potui, quod inesset coeleste, angeli eos hymnos clare percipiebant, erant mihi sicut sonus infantilis continuus, soni tibialis instar, et quidem in gyro coelesti, quem perplures formant, et simul idem dicunt et repraesentant, postea informatus, quid dixissent, nempe quod per hymnos suos formassent coronam auream cum adamantibus circum Caput Salvatoris nostri, quod fiebat tam per coelestes repraesentationes, quam per ideas distinctas, quae sunt principia vocum humanarum, a nullo spiritu aut homine intelligibiles, et mirabile est, quod plurimi simul id dicant et repraesentent, nec unus imperat alteri, sic ut aliquis ducat chorum, sed omnes simul se mutuo ducunt, imo quo plures sunt, eo facilius, quia {4} reguntur omnes a Deo Messia; harmonia ista est homini incredibilis, usque talis est spiritualis, et coe1estis; praeterea in gyros spirituales et coelestes fluunt et circumvolvuntur, qui innumerabilis varietatis sunt; in crassiores quosdam etiam admissus sum, et sequi potui, at qui ex se agere vult, reliquis imperare, nec se pati duci, nequaquam potest interesse, nisi coacte; in tales harmonias et convenientias animae per gradus rediguntur, ut tandem interesse {5} queant angelis. 1748, d. 18 Jan.
@1 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies” $
@2 in ms. meum forte in mihi emendatum$
@3 ms. interioris vel forte interiori$
@4 ms. facilius; quia$
@5 imperfectum in ms.$
- Hymni isti, quos bini chori infantiles formabant, non potuerunt disturbari a phantasiis, quidam phantasta {1} {a} spiritus, voluit eos turbare, sed phantasiae erant sicut nihili, sic quid influxus habeant phantasiae in spiritualia et coelestia, sic in angelica, inde concludere potui: sunt enim crassiora, quam ut aliquam alterationem operari potuissent, ac foret sicut crassum influere vellet in id quod subtile est, seu effectus in principia, aut sicut corpus in animam, quod prorsus contradictorium est, sicut philosophia humana bene nosse potest: sic corporea et naturalia non possunt intrare in vere spiritualia et coelestia. 1748, die 18 Jan.
@1 ms. phantiasta
@a vox post-classica jactator$ - Iterum mihi auditi sunt hymnici seu cantantes laudem Salvatoris nostri, et quidem aliquot chori simul, de diversis objectis, per repraesentationes et ideas, et usque unus chorus, qui ex permultis constat, et simul agunt sicut unus, absque confusione ab altero, sic ut unus in altero, seu intra alterum, tum etiam extra alterum sint, ita dari solet universum coelum angelicum in laudem et gloriam Salvatoris, inde harmonia musica, et cantus tam delitiosus est coelestibus, quando cogitationes hominis cum eorum ideis concordant, quod saepe expertus in templis, quod angelici chori concordaverint, cum intimiori perceptione laetitiae, nulli credibili, sic ineffabili. 1748, die 21 Jan.
- De Choris angelicis, continuatio, eorum provinciae in corpore humano, et munia {1}
@1 haec portio tituli serius addita est$
In vigilia iterum plures chori angelici per suos cantus celebrabant Salvatorem suum; et quidem plures simul, cum varietate soni, quem non intelligebam, tametsi distinctissime {1} omnia et singula agerent, nam quo subtilius seu intimius, eo distinctius; celebrabant Deum Messiam varie: tametsi plures essent, qui simul celebrarent, ex soni varietate constare potuit, quod varietas multa eorum daretur, didici quales varietates eorum sunt in genere, nempe tres, ii nempe qui per solas repraesentationes agunt; ii qui tam per repraesentationes et simul per voces, qui {2} subtilissimi mihi visi, sicut subtile alati {3} sonabant, ac sicut minimi eorum, qui possunt vitae dici; sunt alii qui per voces solum agunt.
@1 ms. didistinctissime$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$
@3 cf. 412$
- Praeterea etiam sunt qui exteriores sunt, et simile agunt, quorum actiones ad meam perceptionem venerunt, tam qui per repraesentationes, quam qui per voces, et qui per utrumque simul, sed varietates sunt tales, ut non bene adhuc describi possint, nam varietates se habent, prorsus secundum vitas non hominis solum, sed omnium ejus viscerum, quia nullum datur genus quod non ad corporis humani aliquod {1} membrum seu visceris interni subjectum [se] referat {2}, ex causa de qua prius [486, 488], sic in Corpore Salvatoris nostri sortiuntur provincias, et munia.
@1 ms. alicujus$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. referant$ - Postea didici ad quas provincias, pertinerent angeli isti canentes, quod nempe puriores qui angelici sunt, ad pulmonarias functiones, quod etiam licuit mihi experiri {1}, nempe quod regerent meos pulmones aliquamdiu, quod fiebat tam {2} leniter {3} et dulce, et quidem interne, ut vix ullam respirationem aeream sentirem, et quidem a medio ad imum, nam pulmones agunt in omnes partes corporis internas et externas; praeterea fuerunt qui dirigunt respirationem externam, quod etiam persentiscere potui, et sunt ii spirituales, ac plenius ad perceptionem veniunt.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. tum$
@3 J.F.I. Tafel leviter (sed vide A.C. 3893)$ - Praeterea sunt distincti tales chori, qui respirationis spontaneo, et qui respirationis voluntario dicati sunt: qui spontaneo, ii per solas affectiones reguntur, qui voluntario, simul per ea quae sunt intellectualia et rationalia, suntque ii qui praesunt loquelae, ac loquuntur, quod ita existit, quia pulmonum est loqui.
- Dictum mihi erat, quod ii qui spontaneo respirationis dicati sint, etiam regant somnum hominis, nam ut primum demitur voluntarium respirationis, cadit homo in somnum, tunc succedunt munera eorum, qui modo affectiones sunt, qui angelici, seu genii, qui spiritus.
- Unusquisque spiritus per affectiones potest regi, et sic [ferri] ad quodcunque Salvatori beneplacet, tunc feruntur quocunque placet, sed usque per intellectualia {1} ferendi sunt, ob plures causas, praecipue, quia per intellectualia formanda sit indoles, et sic voluntas, ut nempe homo suam partem simul habeat, nam absque intellectuali ejus, non scit homo, quod proprium ejus adsit, praeter plura permulta, quae ad regenerationem hominis spectant.
@1 ms. intellectuali$ - De imputatione {1}
@1 hic. titulus postscriptum interlineale est, post spectant apparens $
Quod homo non proprium habeat, quando voluntas aufertur, constat a somno, in somno voluntarium ejus abest, inde nulli membro imperat, sed totum corpus jacet spontaneis addictum, quare tunc nihil ei imputatur, quia in somno, inde etiam aliquantum constare potest, unde imputatio mali, et quae imputanda, tam penes homines, quam penes spiritus, quae materia est perquam prolixa; Salvatori nostro unice nota. 1748, 21 Jan.
- Continuatio de corpore coelesti
Dictum videas [486, 488, 493], quod universum coelum se referat ad Corpus Salvatoris nostri, Qui regit universum, sicut Suum corpus, ita absque omni difficultate, ac universum dissiparetur, nisi omnia et singula ad Ipsius corpus se referrent, et ab Ipso regerentur: in corpore Ipsius {1} sunt bina quasi regna, sicut in corpore humano, unum pertinet ad cor, et alterum ad pulmones, quod ad cor, vocatur coeleste, quod ad pulmones, vocatur spirituale, quae duo regna mirabiliter uniuntur, et unum et alterum regnat in singulis provinciis, sed distincte.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. Ipso$
499a. Mihi dictum est, quod {1} membra generationis per se distinctum forment regnum, sicut {2} in homine etiam distincta sunt, seu separata.
@1 ms. quood$
@2 ms. et sicut$
- Praeterea dictum quod ii qui se referunt ad renes, quoque a regnis istis quoad partem distincti sunt; sed nondum scio, in quibus distincti sunt.
- Quod dejectus e coelo draco cum stellis, versus infernum et quid ibi molitur [cf. Apoc. XII: 4, 9]
- Quod dejectus e coelo draco, cum caeteris qui ejus socii fuerant, vide prius [417, 466, 487], nempe e summo coelo, et quidem inferius paene sub cauda, seu membris generationis, ibi nunc habitant, cum iis, quos seduxerunt, qui sibi putant in veteri Hierosolyma ire, inque luto ejus, ac inde superire continuo affectant, sed non possunt; tentationes eorum percepi {1}, sed usque manent in inferioribus, ac inde moliuntur continue contra coelestia, et quidem per blasphemias continuas, quae diriguntur versus provinciam, ubi sunt ii qui {2} correspondent coelestibus, proinde contra infima hominis, ubi sedes ejus anterior et posterior, quod per totam noctem sensi, sed absque ullo effectu, tametsi, ut mihi dicebatur, essent continuae blasphemiae; id moliuntur, quia {3} dum in altis erant, tentabant phantasiis suis in ipsa coelestia intrare. 1748, die 21 Jan.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. percipi forte pro percipi [possunt] $
@2 ms. quae$
@3 nisi legendum quia$ - De dracone [vide 487]
Hodie iterum missus draco in locum supplicii, quoad momentum unum aut alterum, nempe ubi dracones et serpentes; inde exemtus, more solito, ad supplicationem fugit, et quidem quod vellet dissolvi; similiter ad minutum missus sub velum, sicut is miserat innumeros alios [434-35]. 1748, die 21 Jan.
- Dicebatur de eo, quod persecutus sit Jesum cum in mundo esset, et is maxime Ipsum tentaverit, tum per somnia excitaverit sacerdotes et praesbyteros, tam quod id sciverit, sicut eo tempore, quam quod ignoraverit, nam fuit caput eorum qui in inferno sunt, et semet amant. 1748, d. 21 Jan.
- Dixit etiam hodie quod persequitur Ecclesiam, seu eos qui fidem habent, secundum ea in Apocalypsi, quod persecutus sit semen mulieris, Apoc. C. XII[: 13, 17].
- Maxime lubricus est, quando in poenis et terrore spondet omnia, et confitetur verum, ita ex terrore, tum ex falsitate seu mendacio, adeo ut non aliter concipi queat, quam quod ex corde, cum tamen oretenus, corde suo aliud gerit; perparum reliquum habet, ut si vastaretur nusquam idem potest fieri.
- [–]
- Draconis natura
{1} Draco, de quo prius [501-05], talis est ut omnibus et singulis intendat, sic ut nihil, quod interius et exterius sit, patiatur praeterlabi, ita suos oculos habet vigiles, et se omnibus et singulis immiscet, praestruitque vias omni suo modo, ne appareat, quod ab eo, etiam per negationes, praeter cum in iram apertam erumpit, tunc blasphemat, odium gerit internum, nulli parcit si non adoratori sui, quaerit se munire omni modo, ne evertatur, detrusus continue superiora affectat, praeterea ex continuo usu callet omnes artes, et plures earum exercet, praeter quae turpiores sunt, quibus se prostitueret, eas etiam exercet in ira, nec aliud potest esse {2} ex {3} consuetudine tot annorum, et ex tot spiritibus, qui conspirant in eum sicut in suum centrum, quorum est ultimum subjectum, sunt quidem plures, qui similiter dracones sunt, verum ii se ad eum referunt, ut suum idolum, inde talis est, nam si destitutus foret adoratoribus, nullius rei capax foret. Hic est Judaeorum antesignanus et Deus, in vita post mortem, praeter etiam malorum omnium, etiam inter Christianos sic dictos, quos omnes patrocinatur. 1748, die 22 Jan.
@1 506 deest$
@2 in ms. exse in esse emendatum est$
@3 ms. vel, in cujus locum autem, conformiter emendationi mox praecedente, ex substituendum esse nobis videtur$
- Ille de quo scriptum nunc est caput, caeteri constituunt corpus; repraesentatur {1} etiam in coelo spirituum, qui seducuntur ab eo, quod in ingluviem magni draconis influant, et absorbeantur, sic ut ibi constituant aliquid ejus corporis, quod is affectat, inde audit quoque Draco.
@1 in ms. repraesentantur in repraesentatur emendatum$ - De Mahumede
Mahumedes, secundum desiderium suum, tentationes quoque subiit–desiderium {1} ejus ab aliquibus etiam concludere potui–et {2} quidem tentatus hac nocte per id quod draco, dum in dulci satis somno essem, et nihil paene aliud {3} somniarem, quam significationem vocis Paraclyti {4}, de quo in Johanne [XIV: 16-26, XV: 26, XVI: 7 seq.], et quae ad Ipsum spectant, tunc finxit draco, coram Mahumede, quod vigil essem, et is loquutus et respondit tanquam ego essem, quod tamen prorsus nesciebam, inde cum Mahumed nihil aliud posset percipere quam quod Ego tam perversus essem, et hoc tota nocte, inde adigeretur ad dubitandum de Jesu Christo, quod Ipsius potestas non tanta esset, cum draco me quoad veritates etiam seducere potuisset; vigil factus [ego,] usque non turbatus dixit, qualis ego sim, quod versatilis, quod miraretur, sed cum narrarem quod id in somno factum, et ego nihil scirem de loquela, solum quod cogitaverim de paraclyto {5}, et simili, miratus est, quod etiam illi ostensum per quandam experientiam, quod nempe vellet me draco in somnum agere: haec ostendunt, quod Mahomed substiterit in fide, tametsi ita tentatus fuit. 1748, nocte inter 22 et 23 Jan.
Continuationem vide.
@1 ms. subiit, desiderium$
@2 ms. potui, et$
@3 imperfectum in ms.$
@4 = Paracleti$
@5 = paracleto$
- Continuatio de Mahumede
Cum tandem persuasus esset, quod illa facta sint in somno, et quod prorsus nesciverim id, tunc alio modo tentatus, nempe a dracone missus sub velum, et sic actus, ut alii, et quidem sub densius velum quam alii, ligatus quoque, ut nunc mihi dicitur, sed usque perseveravit.
- Deinde in somnum actus, putantibus aliis, quod rationalitas ei adempta sit, et sic ad loquendum suo genio conformiter, ut solent spiritus , et tamen in somno illo interrogatus de Jesu Christo, Quem tunc quoque confessus est, inde concludi datur, quod is in fide conservetur, et confirmetur a Jesu Christo Solo, haec in ejus praesentia, in quibusdam etiam mihi dictavit, quae scripsi. 1748, 23 Jan.
511a. Dicit Mahumed nunc, quod haec nunc meminerit, at si non scripta fuissent, ne hilum meminisset. 1748, 2 Sept.
- De Mahumedis spiritibus, quomodo instruuntur, ut fiant angeli
Spiritus, qui adeunt Mahumedem, similes gyros agunt sicut angeli, et quidem cum cantu seu voce canora, quod per plures dies audivi, quum e somno evigilavi, sic ut per totam noctem ita suos gyros spirituales egerint, bis et iterum etiam {1} iis datum erat, ut quoque repraesentationes canoras agerent sicut angeli, et quidem de Salvatore Mundi, quod cum tanta dexteritate [eos] egisse, dicitur, ut aequarent angelos, sic etiam ii admittuntur in choros angelicos.
@1 alicujus verbi fragmentum post iterum et supra etiam in ms. apparens hic omisimus, sed J.F.I. Tafel nunc etiam$
- Praeterea, prius quam similes gyros egerint circum Mahumedem, repraesentarunt ea, de quibus prius [403, 407], sicut balnea, ac similia, cum jucunditate; dicunt quoque, quod plura intervenisse {1}, sicut in somno, iis, de Salvatore Mundi, quod Mahumedes non perceperat, quia absconditum id fuit ab eo, ita per vices instructi sunt in veritate, et qui instructi, ab eo ablati sunt, sicut mihi prius narraverat.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”$ - Praeterea audivi matutinis horis, et vespertinis quoque, quod gyri angelici peragerentur tam a vere angelis factis, quam etiam a Mahumedanis spiritibus, qui cum angelicis aemulati sunt, et multum laudantur nunc, quod fit cum cordis emotione per me, similem emotionem se percipere mecum, Mahumed ait. 1748, die 23 Jan.
- Bina supplicia spirituum, nempe discerptio et velum, quomodo fiunt in homine
Homo non potest discerpi inter bina contraria sicut spiritus, ob causas quia dilacerari nequit corpus, nec ita ejus animus, quia cohaeret corpori, nisi prorsus periret seu moreretur, quare pro eo supplicio seu vastationis specie in homine est, quod teneatur inter affectiones malas et bonas, a binis partibus, quae {1} volunt vincere, sic tenetur in aequilibrio, et huc illucque trahitur, et secure accenditur indignatio in iram, tum etiam vertitur in desperationem, seu cogitationem {2} de sua {3} infelicitate, aut lapsu, hoc est discerptio penes hominem; hisce {4} tentationum speciebus succumbere videntur homines.
@1 ms. qui ut apparet. J.F.I. Tafel quia$
@2 imperfectum in ms.$
@3 imperfectum in ms.$
@4 ms. hissce$
- Quod alterum genus, nempe velum attinet [vide 434-35], homo nec sub id transmitti potest, nam novit quod in corpore est, et quod ita abscondi absque oculi coecitate nequeat, nec ita agi, ut erumpat, quia se novit {1} in corpore esse, sed pro eo supplicio habet, quod veritates etiam lucidae ac cogitatae, dum eas velit in memoriam revocare aut scribere, quod tunc auferantur ideae in communi, ut et in particulari, sic ut ne quidem possit in memoriam revocare aliquid, sed datur ei videre, sicut dum lux accenditur, sed illa absconditur seu exstinguitur, et interea accenditur cupiditas ut id scire aut scribere velit, et simul tunc indignatio, et cum animo perseverandi, vel etiam conscientia non intermittendi, haec correspondent velis spirituum, quae dicuntur variorum generum et variarum specierum esse in spiritibus. 1748, die 23 Jan.
@1 imperfectum in ms.$ - Continuatio de incolis Jovis
temperies, et praeterea corpore [praediti] sicut nos in hac tellure, corpus etiam mihi ostensum est), sic {1} abhorrent {2} necem hominum, et bella.
@1 ms. est, sic$
@2 ms. abhorent$
@1 ms. est, sic$
@2 ms. abhorent$
517a. Perparum loquuntur, sed cogitant magis, estque lingua potius imaginativa, quam vocalis, quam etiam callent, ex facie aliorum scire possunt utplurimum, quid velint, nam sic facies suas mutare edocentur; per cogitationes solas mecum loqui voluit, sic ut non amaret voces, sed talis est imaginatio, quae cogitata profert, sicut loquela absque vocibus, ita mecum {1} loquutus est, et dicebat se esse spiritum obscurum quaerentem unicum Dominum, ut posset venire in coelum, nam id gravabat conscientiam ejus, quod abstulerit quid a socio, nihili fere pretii, quod autumabat eum sibi daturum; praeterea non quaerunt sanctos suos seu lucidos, ii solum quaeruntur ab eorum servis.
@1 imperfectum in ms.$
- Praeterea quoque spiritus cum spiritibus, et spiritus cum hominibus sociant vitam, ut dixit–quod {1} quia ita imaginativi sunt, n on mirum–sed {2} tria signa habent, ne plus iis dicant, quam datur iis venia, nempe vident virum albae faciei, quasi antiquum, quod signum est, ne aliud dicant quam verum, quare cavent sibi, quid dicant; alterum signum est quod appareat facies quasi per fenestram, quod signum est, ut inde discedant, nec amplius loquantur {3}; visus est mihi etiam antiquus, postea facies quasi per fenestram, ac illico discedere videbatur, nec ausus est plura per imaginationis istius speciem mecum loqui.
Continuatio de cultu Domini {4} unici eorum
@1 ms. dixit, quod$
@2 ms. mirum, sed$
@3 imperfectum in ms.$
@4 imperfectum in ms.$ - De incolis Jovis
{1} Incolas Jovis mihi cognoscere quoque permissum est, quia cupido sciendi quales homines in aliis telluribus viverent, nam si tellures, etiam rationales et intellectuales, qui omnia quae ibi vident, referant ad gloriam creatoris nihil {2} in universo dari potest, quod non ad gloriam Dei se ultimo referat–et {3} sic mediis iis, qui percipere possunt coelestia et Divina. Eorum spiritus sunt triplicis generis: qui infimi sunt seu rationalis, sunt nigri, seu obscuri, ac quaerunt eos a quibus ducantur ad Unicum Dominum, ut alii fiant, nempe coelestes; praeter hanc spirituum gentem, sunt etiam alii, qui in facie lucent sicut Lux ex candelis, et praeterea obscuri sunt, et sedent sicut idola, seque patiuntur adorari a servis, quos in vita corporis habuerant, pro quibus se dicunt esse mediatores ad unicum Dominum in coelo, nec volunt, ut ii nisi mediate illuc veniant, ii qui ita ignei quoad faciem sunt, vocantur sancti, quia sibi persuaserunt quod vitam sanctam in corpore egerint, inde facie lucent, et
distinguuntur a reliquis. Eorum optimi sunt angeli eorum, qui non colore albo sunt, sed pulcherrime coeruleo, cum intertextis scintillis auri, hi sunt eorum angeli, et constituunt coelum eorum angelicum; ac de iis dicunt, quod mediatio sint, ad Unicum Dominum, Universi.
@1 517-18 invenias conformiter auctoris indicio post 521 posita $
@2 ms. creatoris, nihil$
@3 ms. referant (sic!), et; J.F.I. Tafel referat pro referant substituit$
- Unus eorum spiritus ex genere infimo ad me allatus est, ut inde scirem, quales sint, is, quoad ejus statum, erat [ex] obscuris, et [hi] sibi videntur volare in coelo, sicut natatores in aquis, brachiis extensis, quod inde venit, quia in vita corporis non erecti ambulant, sed repunt, antrorsum tamen facie eorum {1} spectante, non vero deorsum, quod apud eos est turpe, et generis vilissimi; qui deorsum spectant, eos vocant damnatos, et exterminantur, ut sibi victum quaerant aliunde, praeterea sedent sicut homines nostrae telluris super sedibus, et tunc erecti sunt, inde alterum genus, quod vocatur sanctum, et facie est quasi igneum, non sic natant in coelo, sed sedent.
@1 ms. orum$ - Quod telluris incolas attinet, is mihi retulit, qui mecum loquutus, quod ut dictum repant, et quod sedeant; quodque non in urbes, et sic societates communes, ut hic, distincti sunt, sed in gentes et familias, ut antiquis temporibus in nostro orbe; quaesitus num una gens cum altera bellum gerat, respondebat mansuete, quod non opus habeant, quia omnia requisita vitae habent (sunt nudi, quia talis # #
- Quod Judaei prorsus adorent draconem, ut Deum
{1} Hodie circa me erant Judaei, quod scire potui ex foetore murum [vide 469], et postea ex communicatione undulante inter eos et draconem qui elongabatur; quod ii adorent draconem, ut suum Deum, exinde scire potui, quod dirigerent preces suas ad eum, ut ad Deum. 1748, die 23 Jan.
@1 519-21 invenias conformiter auctoris indicio post 56 posita Continuatio de cultu unici Domini apud Jovis incolas$
- Dicunt, quod colant unicum Dominum coeli, quem non nominant, sed sciunt, quod unicus Dominus regat omnes. Hunc ideo quaerunt post mortem, ac inveniunt, Qui est Jesus Christus; interrogatus, num scirent quod Unicus Dominus sit Homo, respondit, quod sciant omnes quod Homo sit, nam a multis eorum est visus ut Homo, ac Ipse instruit eos de veritate, conservat eos, et qui credunt in Ipsum, habent vitam aeternam, Ille Unicus Dominus regit eorum vitas, nec adorant idola, nec sanctos istos, qui mediatores sunt suis servis ad unicum Dominum, ita vivunt in innocentia , amant {1} se invicem, abhorrent bella, habent in conscientia seu cogitatione inscriptam legem, secundum quam vivant, et si aliter vivunt, ab angelis eorum advertuntur; praeterea quomodo colere debeant unicum Dominum, id, quia sic revelatum, quoad communia, discunt liberi a parentibus, sic est doctrina oretenus tradita in gentiles, quae non latius emanat, quam ad gentem. Quod Unus Ille Dominus passus fuerit, id ignorant, quia in tali statu vivunt, ac instruuntur ab Ipso, et post eorum mortem ita ducuntur ad coelum Ipsius. 1748, die 24 Jan.
@1 hic ut atibi in ms. -t finale ita scriptum est ut simulet -te quapropter J.F.I. Tafel amantes legit$ - Qui ad eos venerunt ab incolis nostri {1} telluris, erat primum unus pessimorum nostri {2} telluris incolarum spiritus, is non potuit appropinquare ad eos, sentiebant illico, quod malus esset, tametsi arte sua usus; alius postea venit, qui bonus, illum acceptabant, et cum illo volebant conversari; iterum alius qui mediae indolis erat, nondum melioratus, eum nec volebant admittere; sic ut percipiant illico, quales sint, qui ad eos veniunt, sic ad distantiam ab iis tenentur.
@1 tellus hic ut alibi masculine dicitur$
@2 vide annotationem a$ - Praeterea quando spiritus fiunt angeli, et auferuntur ad angelos auree coeruleos, seu {1} colore coelestes, tunc apparent iis Equi lucidi sicut ignei, qui mihi etiam visi, per quos auferuntur, et sic veniunt inter angelos, quos dicunt simul esse et colere unicum Dominum.
@1 ms. coeruleos; seu$ - De dracone
Quum deturbatus esset draco de coelo, ad inferiora, nondum ad infima, nisi modo supplicii advertentis causa, ut resipiscat, tandem postquam continue mala molitus esset, et hoc absque ullo effectu, tunc infensissimum hostem se praebuit Deo Creatori, Quem prius se narrabat adorare, sed qualis adoratio, etiam mihi nosse datum est, nempe quod se parem, si non supra Ipsum, poneret, sic ut Ipsum increparet, quod non omnia ei succederent; imo iratus est, et maledixit, quare versus infima est detrusus, ubi aliquantisper {1} adhuc cruciatus est; postmodum tanquam insanus, per totam noctem a semet solum excitatus, absque ulla data causa, ex eo quod adversatus ei sim, blasphemavit, et blasphemias ad me dirigebat, quod sentire potui, per totam noctem, sic ut tunc sibi relictus sit; postquam hoc ei dictum, in vigilia, agnovit, sicut solet, et sic se elongare voluit, sic ut evitaret supplicium, ad fines universi; sed num ex animo, nondum scio. Talis sors manet eos, qui non agnoscunt Jesum Christum mediatorem, et talis animus eorum est ad Creatorem supremum, Quem oretenus fatentur, sed corde suo Ipsi parem [se] {2} faciunt, et quando iis succedunt mala, ac tentamina, tunc corde se supra Ipsum evehunt, nam nullum mediatorem agnoscunt. 1748, d. 24 Jan.
@1 in ms. aliquid imperfecte in aliquantisper emendatum; J.F.I. $
@2 sic J.F.I. Tafel$
- Continuatio de incolis Jovis
Spiritus illi, nec possunt seduci a malis spiritibus, quia in ordine {1} vitae vivunt, et plus cogitant, quam loquuntur, sic ut ratio eorum descendat ex intellectu, ac intellectus per coelum eorum, informatus a Jesu Christo, eorum Unico Domino {2}; quod potui percipere, ab eo spiritu qui penes me fuit, et adhuc est, nempe quod malum a spiritu malo exhalans nequeat ibi se figere, seu habere sedem, sed es absque effectu, nec quicquam mali curat, modo se angit ex eo quod narravit [vide 517a], quod tam leve est, ut apuc Christianos pro nihil aestimaretur. 1748, 24 Jan.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ordinem$
@2 ms. Domine$
- Quod ex facie scire possint aliorum cogitata, seu per faciem loqui, cumprimis ii, qui ab infantia parum loquuntur, et qui non discunt simulare, hoc multis constare potest, quia omnia se notant tunc in facie cum minimo discrimine: spiritus id dextre possunt repraesentare, per facies quae formantur et transeunt {1} omnes varietates unius affectionis, et hoc per continuam transformationem.
@1 ms. tanseunt$ - Continuatio de incolis Jovis
Ostensum mihi quoque est, ab uno eorum, quomodo loquuntur invicem per faciei variationes, nempe quod per motiunculas parvas cumprimis eorum musculorum, qui circum labra sunt, quare ibi tot series intricatae musculares sunt; at vero circum oculos, ut reor, eorum affectiones repraesentantur, nempe intimiores, nam facies est repraesentatio interiorum hominis, facta ut loqui queat, sicut dictum de spiritibus, dum facies exhibent {1} cum formarum ejus {2} mutatione seu variatione status; sed quod mihi ostendebant per variationes fibrarum circum labra, non potui intelligere, modo variationes {3} sentire, quia ab infantia facies mea non iis est initiata et assueta; quae etiam est causa–quia {4} simulare nequeunt, sed in vitae istius ordine vivunt–quod {5} nihil quicquam abscondere queant a sociis, quin illico sciant, tum quales sunt, tum quid imaginantur sibi, tum quid egerint, ita penes eos vita est spiritualis, et illico discriminari queunt, et sic doceri, et reformari.
@1 ms. exbent$
@2 sic ms.$
@3 imperfectum in ms.$
@4 ms. causa, quia$
@5 ms. vivunt, quod$
- Ostenderunt, etiam quod faciem suam non cogant, sed libere eam emittant–quod {1} quidem ignotum est iis qui a juventute assueti sunt simulare {2}, nempe aliud loqui et agere, quam cogitant et amant, eorum facies contrahitur, ut parata sit ad ita se variandum, prout calliditas suadet–sed {3} penes eos libere fluit, cumprimis sic emittitur circum labra, et aliquantum prominent; inde libertas datur fibris significandi ea quae cogitant, aliter hic loci, ubi coarctatae fibrae sunt, ita nec exprimere possunt sensa animi. Si enim omnes fibrae in labiis et circum labia evolverentur, satis constaret veritas, nam sunt series musculares et fibrosae tam intricatae, et fasciculi earum, quae {4} non ad manducationem et loquelam solum creatae sunt, sed ad exprimendas singulas {5} animi ideas, quae iis sic dici possunt inscriptae.
@1 ms. emittant, quod$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. simulari$
@3 ms. suadet, sed$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@5 sic J.F.I. Tafel; ms. exprimenda singula$ - Quaesitum erat, num sciant quod unicus eorum Dominus sit Homo, dicebat, quod id sciant, et quidem ex eo, quod videant Ipsum saepe, sic ut norint quod sit Homo, et quod unicus illorum {1} Dominus sit Jesus Christus, non quidem ita Ipsum nomine vocant, sed quod est Supremus Ipse, Qui dicetur “Jesus Christus,” hoc nunc omnes unanimiter confitentur; non solum est Homo sed etiam simul Deus, quod Regis nomen attinet, autumant quod infra dignitatem Ipsius sit, quia Regis nomen mundanum sapit; et quod “Jesus” [sit] significans {2} Salvatorem, id agnoscunt quia idem est cum omnium Servatore. {3} [vide 3049] 1748, die 24 Jan.
@1 ms. eorum ellorum$
@2 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies” $
@3 post Servatore. manu B. Chastanier vide no. 3049$ - Continuatio de Jovis incolis
Qui apud me erat, is taedebat, et desiderabat suorum consortium, et [erat] aversans {1} eos spiritus, qui nostrae telluris sunt, quia eum decipere volebant, et ad ea quae contraria fidei ac veritati perducere; dicebat etiam is, quod in loco suae telluris ubi erat, magna multitudo hominum daretur, quantam {2} tellus potest nutrire, quodque tellus fertilis sit, omnibus abundans, sic cum omnes absque avaritia vivunt, modo ut nutriri queant, inde concludi potest, quod multitudo esse debeat. 1748, die 24/25 {3} Jan.
@1 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies” $
@2 ms. quanta$
@3 supra 24 postscriptum 25 absque deletione$
- Quod facies eorum attinet, sunt eae prorsus ut facies hominum nostrae telluris, sed pulchriores, binae mihi in sua forma ostensae sunt, quae pulchrae erant {1}, candida facie, sincerae et modestae cum pulchritudine, et pudore decente; nam angelus eorum, parva facie, post nubem candidam apparuit, quae dabat iis veniam, ut facies suas ostenderent.
1748, die 24 Jan.
@1 ms. ernt$ - Visus etiam mihi est unus ex eorum sanctioribus, qui quasi ignei luminis erat antrorsum a facie usque deorsum, is similiter ligna scindebat, stans, et lignum sub pedibus habens, scindens; [ego] quaerens num esset frigidus, respondebatur, quod non esset calidus, tametsi igneus {1} appareat: ita quum sibi tribuunt homines meritum, seu imputant sibi justitiam, aut suis viribus sanctitatem, similis sors in altera vita manet unum sicut alterum. 1748, die 24 Jan.
@1 imperfectum in ms.$ - Coelum eorum separatum est a nostro, tam ut sint apud suos in eorum tellure, quam quia credunt colorem coeruleum punctatum aureis stellulis, esse ipsum coelestem, et quia ita persuasi sunt, etiam sibi videntur coerulei; nec volunt interesse spiritibus nostrae telluris, quia ab experientia norunt, quod sint astuti ac dolosi, nec agnoscunt unicum Dominum, ob fallacias illorum plures evitant consortium eorum; tantum est coelum eorum, quantum est hujus telluris, et majus, quia incolae sunt numerosiores. 1748, die 24 Jan.
- Mirabile est, quum mihi ostendebatur incola telluris Jovis, igneus antrorsum, scindens sub pedibus lignum, quod mihi apparuerit, sicut esset homo, quem ita percuteret, sicut etiam in lignariis nostrae telluris [27 1-73, 330], tametsi esset modo lignum; inde concludi potest, quod usque phantasia maneat, quod Dominum, tametsi loco Domini lignum supponant; quomodo iis apparet, non scio, sed talis est phantasia apud alios quoque; inde constare potest, quid in imputatione meriti sui a semet, se recondat. 1748, die 25 Jan.
- Parum conversantur cum iis, qui non sunt ab eorum gente; quando eos extra suas limites inveniunt, amice cum iis loquuntur, et omnia charitatis officia iis praestare volunt, verum eorum consortia sunt intra affinitates, quae se late admodum extendere possunt, sic distincti in gentes, familias, et domos. 1748, die 26 Jan.
- De Dracone
Mirum est, quod draco seu serpens antiquus, tametsi non desistit persequi fideles dolosissime, sic ut dolos ejus et venena non describere queam, usque tamen aliquoties fassus est, quod sciat plus quam omnes alii, quod Jesus Christus sit Deus universi, et regat universum.
Praeterea etiam cum eo loqui possunt spiritus, et loquutus [sum] sicut cum alio, ejus dolos ei saepe objiciens, sed modo [per] spiritus; qui in coelis sunt non loquuntur, nisi per spiritus.
- Continuatio de Jovis incolis
Ut prius dictum [518], loquuntur incolae cum suis spiritibus, sicut etiam filii antiquissimae Ecclesiae, ut ab historia creationis constare potest, tam cum bonis quam malis, nam in antiquissima Ecclesia, non tantum loquelae ac memoriae erat, sed plus imaginationis et cogitationis, sic ut sic consociare cogitata et ideas potuissent; qui in simili statu vivunt, in alia tellure similiter sociare possunt cogitationum ideas; sed temporis tractu, quo magis homo in exteriora pervectus est, loqui incepit, et memoria tenere, quae sic cogitationum vires obliterat.
- Penes Jovis incolas est paene omnis eorum loquela. idea interior, seu quae vocatur apud nos idea materialis seu imaginationis, non ita ideae sensuum, seu externae, quae formatae in voces, loquelam constituunt, quam etiam habent, sed usque ita ut subsit interiori, et in certis casibus per eam exprimantur res, ut quae ad usum eorum vitae pertinent.
- Quod loquelam eorum cum spiritibus eorum attinet, sunt duplicis generis mali spiritus, qui eos infestant, unum genus {1} est eorum pessimum, quando is venit, horror cum timore quodam occupat eos in communi, quaIis etiam me occupavit manifeste, quando ad me venit, sic ut interius territus horruerim; cum spectarem oblatus is mihi, erat obscurus quidam, sicut nubes obscura cum stellis ante se, aliquot, qui se adplicuit ad sinistrum meum latus, versus tergum se inclinans, is loquebatur mecum, et volebat similiter loqui mecum, ac cum iis, sed ab eorum angelis impeditus est, de quibus mox [542], is dicebat se posse omnia eorum cogitata et facta scire, quae etiam ex memoria eorum depromit, quod facile est spiritibus, Domino permittente, sic volebat me redarguere ex cogitatis et factis, quae voluit depromere, sed ei vetitum erat, usque dicebat quod sic arguat alios, miratus quod me non potuisset, dixit etiam quod liceat ei castigare eos suppliciis, sicut per dolores artuum, usque ad tantum dolorem, ut non amplius sustinere queant, sicut per contorsionem artuum digitorum, pedum, etiam per quosdam quasi lenes punctationes in facie, secundum permissionem.
@1 de altero genere agitur in 545$ - Sed angeli eorum illico adsunt, et tenent locum capitis eorum, quod implent speciali modo, quo non spiritus hujus telluris, spiritus hujus telluris quasi obsident cerebrum et caput, et quandoque tali vi, ut quasi vel comprimant calvitium {1} capitis, vel cranium quasi subtrahant, saepius cum sensibili quodam dolore, [ut] si quis alius quam {2} expertus id experturus esset, autumaret, quod subtraheret cranium, vel etiam prorsus comprimeret cerebrum; sed spiritus telluris Jovis, leni quadam adspiratione [agunt], quae implet cerebrum, quasi leni et communi allapsu, nam timent, ne laedatur homo, et sentiat ab iis dolorem, hoc allapsu penes me fuere, et ii sunt qui arcent spiritus malos, ne aliquid pejus iis faciant, quam iis datur permissio a Domino {3}, quare malus spiritus tenetur intra limites, et coercetur, ii sunt eorum angeli, qui conservant eos; cum quibus etiam loquutus sum. 1748, die 26 Jan.
@1 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel calvitiem$
@2 ms. alius, quam$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. ab U[nico] Domino$ - Homo non debet loqui cum aliquo spiritu, sed spiritus loquitur cum homine–et {1} mirati sunt, quod tam multa cum iis loquutus sum, inde scire potuerant, quod aliud genus essem–solum {2} licet homini loqui haec verba, quod non amplius ita faciet, quando punitur. Nec licet ei dicere alicui ex suis, quod cum spiritu loquutus sit, hoc severe punitur.
@1 ms. homine, et$
@2 ms. esset (sic!), solum$ - Continuatio de Jovis incolis
Spiritibus licet loqui cum homine, sed homini {1} non cum spiritu, praeter ea, quum castigatur, quod non amplius ita faciet, si postea facit, quando promisit, adhuc severius castigatur, nam redit spiritus, et facile eum convincit, nam novit omnia ex memoria ejus, et angeli eorum ex conscientia, quid egit, sic ut spiritus ex memoria eorum sciant, quid fecerint, angeli ex conscientia, num mala intentio, inde moderantur, secundum ea quae tunc obveniunt; hoc comparari potest cum eo, quod judicent inter spiritum et hominem.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. homo$
- Alterum genus {1} eorum spirituum, qui eos redarguunt, et simul docent, apparent quoque obscuri, quasi saccis vestiti, ii quoque se applicant lateri eorum sinistro, magis antrorsum, talis etiam meo lateri se adplicuit, et mecum loquutus est, dicebat, quod quidem hominem terreat minis, sed {2} ei tamen nihil mali inferat, verum quum in timore est, hominem instruunt, quomodo cogitare, et vivere debeat, ita sunt eorum instructores.
@1 cf. 541 initium et annotationem$
@2 ms. mi sed minis, se sed$
545a. Praeterea etiam ostensum mihi est caput mortuum, seu calvitium, ita suprema pars capitis calva, ossea, et dicebatur, quod tale videant ii qui intra annum morituri sint, ut se praeparent ad mortem; quam quidem non timent, nisi quia suos amicos, parentes et liberos relinquant, sed sciunt quod in coelum abeant, ideo non inde contristantur.
- Aetas hominum ibi est utplurimum 30 annorum, qui supra sunt, dicuntur esse indociles, sic ut commonefacere et castigare eos spiritus non ausint, nam dicunt se scire ea tam bene quam spiritus, ideo, quia non flexiles et dociles, sicut juvenes eorum, minus cum iis loqui cupiunt, praeterea ex Providentia Domini est, quod non ultra annos eos vivant, quin copia cresceret nimium, nam prolem habent, quae multiplicatur, nam fames et penuria victus eos non vetat, quin procreare proles debeant, sicut in hac tellure, quare in prima juventute consociantur, nec plus ambiunt, quam prolis procreationem, caeteras delitias, ut hic vocant, non ita curant, unice student proli.
- Praeterea facies eorum candidae sunt, et eas conservant a solis aestu, quod corpora attinet, ea quidem {1} lavant et mundant, sed non curant, nam dicunt corpus esse, faciem autem non vocant corpus, quia per eam loquuntur, et cogitant; quia cogitatio est faciei, ut putant, ideo nolunt, ut id corpus sit, quare faciem curant, ut candida et munda sit, habent indumentum latum capitis, factum ex libro, seu cortice albo coeruleo, quo late circumcingunt caput; corpus non item. Ostendebant mihi per eorum cogitationes, quomodo considerant faciem, nempe solum loquentem, absque fere corporeo; tametsi muscularis {2} sit, usque considerant eam sicut expertem musculis et fibris. 1748, die 26 Jan.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidam$
@2 exitus imperfectus in ms.$ - Continuatio de Jovis incolis
Domicilia seu tentoria eorum mihi quoque ostensa sunt, sunt humilia, modo tecta circum aperta, ex libro seu cortice albe coeruleo, quod tectum mihi apparuit sicut punctatum stellis, praeterea etiam aliud tentorium habent, ex simili materia conflatum, simili colore, et similiter punctatum, erat rotundum, protensum inde in longitudinem, in illud se conferunt, ne laedantur facies eorum ab aestu solis, quam {1} maxime conservant, quia eam {2} non considerant ut corpus
@1 sic ms.$
@2 sic ms.$
- Praeterea cum iis loquutus sum de sanctis eorum, sanctissimi qui lignarii fiunt ut prius dictum [534, 539], non vocant salvatorem nostrum, “unicum Dominum,” sed {1} “supremum Dominum,” ita distinguuntur, nam volunt etiam domini salutari, eorum servi volunt, ut {2} non supremum Dominum colant, sed semet, qui supplicationes eorum ad supremum ferent, inde supplicio tali mulctantur, quod frigidiusculi ligna scindant: nec eos, in vita corporis, spiritus adeunt et castigant, ut caeteros, nam se non doceri patiuntur, sunt inflexiles, et praeterea frigidi, dum enim spiritus alluunt ad eos, ex frigore cognoscunt, quod tales sint, quare non possunt adire; tales sibi {3}, non ut nostri lignarii qui infra pedes sunt [AC 4943], [videntur esse] superius antrorsum in coelo, quod indicium est, quod fastuosi sint.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. seu$
@2 h.e. [sancti] volunt ut eorum servi $
@3 ms. se$
- Quando cum iis loquutus sum, quod nemo aliquod bonum agere possit, a se, sed ab unico Domino, Qui est Ipsum Bonum, et fons omnis bonitatis, modeste respondebant eorum angeli, quod autument se posse bonum agere, nec aliter scire, quam quod ii sint, qui bonum agunt, sed dein cum iis ostensum est, quod omne bonum, quod cogitatum et factum, veniat unice a Domino Universi, et ostensum ita ut comprehendere possent, tunc respondebant, quod ii humano more loquantur, et nos coelesti modo, sic agnoscebant, sed id simplicius esse dicebant {1}, ita cogitare, quod etiam iis ostensum est, quod Dominus relinquat iis, qui in simplicitate ista vivunt, ita cogitare, modo id sciant; adfuerunt etiam, sed e longinquo, cum haec scriberem {2}, ita tamen ut adessent, per mediationes spirituum.
@1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris docebant$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. scribere; vide autem praefationem hujus editionis ac “Idiosyncrasies”$ - Quam maxime contemplantur coelum stelliferum, hoc vocant domicilium angelorum, nec sciunt quicquam de pluribus mundis; praeterea {1} multo sapientiores sunt nostris spiritibus, de quibus dicunt, quod multa loquantur, et parum cogitent, sic non multa possint interius percipere, nempe num vere bonum coeleste, ita exteriores homines esse, sed hoc solum de spiritibus, cum quibus esse non volunt.
@1 imperfectum in ms.$ - Praeterea angeli eorum distincti sunt, nec ita simul cum nostris coelis, nisi eorum intimiores ac intimi, nam qui interiores sunt, eorum propria, consociata cum coelestibus et spiritualibus non concordant, nam aliae sunt eorum phantasiae, et similia, quae subordinantur, quare non possunt ita simul esse, nisi per influxum communem; at vero intimiores {1} ac intimi unum coelum per universum constituunt. 1748, die 26 Jan.
@1 ms. intimioes$ - Continuatio de Jovis incolis
Postquam spiritus malus mihi adstitit, et angeli eorum ita caput tenebant, et arcebant spiritum, ne quid mali inferret, e nostro interiori coelo veniebant {1} chori angelici, unus post alterum, ac suos gyros canoros, repraesentativos, agebant, et eos tantopere oblectabant, ut arbitrarentur se in superius coelum raptos–delitias {2} eorum obscure sentiebam–et {3} volebant id dicere suis aliis angelis, praeterea unus chorus post alterum veniebat, et sic, ut iis apparuit, integrum quoddam coelum, quod eos intime oblectabat, sic ut fassi sint, quod Unicus Dominus illorum, regat omnes in universo stellifero: chori isti canori angelici, perstabant circiter unam horam; et ii adfuerunt, et mirabantur, et afficiebantur quam maxime.
@1 ms. coelo, veniebant$
@2 ms. raptos, delitias$
@3 ms. sentiebam, et$
- Praeterea hoc mirati sunt, quod dicerem, me haec et illa, quae de iis audivi, dicturum incolis hujus telluris, quod prorsus non volebant, quia iis interdictum est, vulgare ea, quae spiritus iis dicunt, sub poena; mirati etiam quod vulgari talia possent, per tellurem; quia non sciunt, nisi eorum provinciam, ubi affines eorum.
- Eorum Lunae, lucent iis, sic ut vivant in luce; ii qui se adorari volunt, et sunt qui se vocant sanctissimos, ac supremum dominum non {1} ut alii “unicum Dominum” vocant {2} et dicunt, ii nolunt nominare solem, nam ibi putant habitaculum esse supremi sui Domini, quare sunt cultores naturae, quapropter etiam ignei esse volunt, sicut etiam apparent, et continue mihi suggerunt, “supremum Dominum,” quia se dominos quoque vocari ambiunt, hi sunt qui non nominare volunt solem: caeteri dixerunt, quod ii mentiantur, quia norunt, quod sol major lunis suis, seu magnis stellis, luceat, et cum multo aestu, quem evitare studentes, in sua tentoria se conferunt.
@1 ms. dominum, non$
@2 ms. Dominum, vocant$ - Verbo tametsi in tali simplicitate vivunt, usque tamen multo sapientiores sunt spiritibus et animabus, qui docti volunt esse, nam ex se percipiunt, quid bonum, malum ne quidem nominare volunt, volui dicere bis “malum,” sed id aversati sunt; hoc fateri possum, quod multo sapientiores sunt, particularia, in quibus nostri sapientiam ponunt, rejiciunt, et nauci vocant, quia nihil sapientiae iis inesse dicunt, sed dicunt, ea obstruere viam ad sapientiam, sicut etiam clarissimum est, quod multo melius a spiritibus percipi potest quam ab homine, sicut etiam ab hominibus in nostra tellure, qui nihil ex philosophicis, terminis, et particularibus infimis sapuerunt; ii in se non possunt non ridere, quod sapientes se putent ex iis, cum ea sunt quasi nubes densae, quae obumbrant et obtenebrant omnem lucem vere intellectualem; non enim abscondunt solum, et auferunt lucem, sed etiam occoecant eos, nam inde omnia dubia veniunt, quae discuti nequeunt, nam tam longe absunt a veritate. 1748, die 26 Jan.
- De communicatione spirituum cum homine
Sicut dictum et ostensum [445], spiritus, qui sunt animae mortuorum quoad corpus, dum apud homines sunt et tergo ejus adstant, putant quod prorsus homines sint, et si iis permitteretur, potuissent per hominem, qui loquitur cum iis, non autem cum aliis, prorsus esse in vita mundi, et quidem tam manifeste, ut per alium {1} hominem sua cogitata possent communicare per voces, imo per literas, nam aliquoties, imo saepius, manum meam scribentem prorsus ut suam direxerunt, sic ut putarent semet scribere quod tam verum est, ut contestari id queam, et quidem si permitteretur, possent suomet stylo scribere, quod etiam per experientiae pusillulum, scio, sed hoc non permittitur. 1748, die 26 Jan.
@1 num intelligendum hic per alios…per talem$
- De Incolis Jovis continuatio
Eorum maxima cura est, quomodo sua tabernacula forment e novo, quae non adornant, modo quod munda sint; tum etiam ut edant; vestes non habent; ditiores esse quam ut nutriantur et habitent, non ambiunt; praeterea cura eorum maxima est educatio infantum, quos amant tenerrime.
- Ambulant ita, quod teneant faciem suam versus anteriora directam {1} cum operculo laxo {2} superinduti, et quia propemodum {3} saliunt, se elevando frequenter in lapsu, sic ut insistant pedibus, dum promovent gradus, se adjuvant modo per manus, ac sic se erigunt; haec omnia mihi ostensa sunt, et visa sunt, et confirmata ab eorum spiritibus, qui nihil aliud audent loqui, quam quae iis concedunt eorum angeli loqui. 1748, die 26 Jan.
@1 inclarum valde in ms.$
@2 J.F.I. Tafel cano$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. propemunt ut videtur$ - Videbant equos, tunc {1} dicebant ii, qui penes me, quod tales apud eos inveniantur multi, sed sunt in sylvis, et eos valde timent, tametsi non nocent, usque est timor quidam {2} insitus pro iis; causa illinc latet, quod equi repraesentent scientias, et quod scientiae particularium, seu sensuum, proinde {3} corporis, sui, mundique fuerint {4}, quae seduxerant antiquissimam Ecclesiam, et inde lapsus, simile {5} ac arbor scientiae significat, quae seduxit [Gen. III: 6]; in his latet causa timoris pro equis, indeque venit, quod non scientias discere debeant, et sic obscuretur et occoecetur eorum intellectus, ac sic amores sui mundique dominari incipiant, qui inde trahunt originem, regnantque in tenebris.
@1 J.F.I. Tafel tum$
@2 imperfectum in ms.$
@3 imperfectum in ms.$
@4 imperfectum in ms.$
@5 ms. similile, nisi cum J.F.I. Tafel similiter legeris$ - Ad quaestionem num sic praeabundarent equi, quod negatur, inde etiam colligi potest, quod pisces maris ultra satis non multiplicentur, nec animalia noxia, quaedam, ut corvi, aliaque {1}, tametsi non eradicantur, etc. {2} etc., quae satis monstrant Providentiam Domini, in communi et particulari: hoc capiebant ii, dicentes, quod Dominus ita regat, ut cuivis suum sit. 1748, die 26 Jan.
@1 ms. aliique$
@2 ms. eradicantur; etc.$ - Praerogativa spirituum prae hominibus etiam inde constare potest, quod incolae illius telluris, etiam intelligere possent literas, tam quae scribebam, quam quae legebam tanquam instructi essent, sic in possessionem veniunt eorum quae in homine sunt.
- Continuatio de Jovis incolis
Ii qui eorum pessimi sunt, adorant Solem, et vocant eum faciem. Domini, sed ii qui sanctos se vocant, ita persuadent suis; ii autem dicunt se non adorare solem, sed supernum Dominum, cujus domicilium sit in sole, sed tales sunt eorum pessimi, et eos alii aversantur; ab iis etiam spiritus absunt, ut dictum [549] ob frigus, sic exclusi sunt a communicatione cum coelo.
- Praeterea ab iis potui plenius comprehendere multa quia solum cogitant, et particularia non curant, sicut dum mentem intendi, quid Lux intellectualis, nempe quod sit lux veritatis a Domino nostro influens, et quidem cognitio universalium, ut quod Dominus noster regat omnia, tunc ea, quae sunt particularia, quod obscurent eam lucem, et quod singularia, seu veritates singularium se habeant in luce illa communi, sicut varietates in mundo, quae efficiunt colores, quare etiam regeneratio comparatur iridi; praeterea, quod cogitationes sint, quae faciunt, quod homo talis sit, qualis est; quando cogitatio solum inhaeret mundanis et corporeis, tunc intellectualia iis se connectunt, adeo, ut cum spirituum Coelo nequaquam loqui possit, nam extrorsum vadit cogitatio, inque se, mundum, et naturam, inde phantasiae remanentes in altera vita, quae excutiendae, et moriturae, quod fit per separationem dolorificam; aliter, qui solum in cogitationibus de Domino sunt, ita de coelestibus: est itaque duplex arcus iridis, unus constans ex phantasiis junctis spiritualibus, quem amant animae, alter qui ex varietate spiritualium ac coelestium, absque naturali: tale est coelum intimius. 1748, die 26 Jan.
- Penes homines, qui corporeis indulgent, particularia solum ex vocibus et aequivocis, praeter ea, quae sunt in mundanis et corporeis, omne efficiunt, et trahunt in se etiam omnes sublimes cogitationes, sic ut immerguntur iis; eae {1} sic pereunt, quia iis omne sunt talia, at ii qui in cogitati onibus sunt de coelesti vita, ii nihil tale curant, sed rident, sicut ridiculum, et vident ea, ut nubeculam objectam soli, quam illico dispellunt, nam lucem amant absque nubeculis; qui inversum ordinem vivunt, amant nubem absque luce, nam in nubibus ponunt suam lucem, et hoc est eorum ingeniosum, quod per totum hunc {2} tellurem {3} ita celebratur, talia sunt etiam termini philosophici, proinde tota philosophia, artificialis. 1748, d. 26 Jan.
@1 J.F.I. Tafels iis, ac$
@2 imperfectum in ms.$
@3 hic ut alibi tellus masculine dicitur$ - Continuatio de Jovis incolis
Incolae, nempe sub aequatore, sicut incolae hujus terrae, ut in Africa, et calida sphaera {1}, ut dictum [521, 558] nudi incedunt, sicut legitur etiam de antiquissimae Ecclesiae, filiis, sub nomine Adami, quod nudi fuerint [Gen.II: 25], in statu innocentiae nuditas nullius est pudoris-pudor {2} nuditatis existit a peccato, et quidem a deletione {3} amoris coelestis; tunc succedunt amores, qui faciunt, quod nuditas sit pudori, quare etiam Adamus illico se nudum cognovit, sicut etiam Eva, et se absconderunt-simile {4} est iis qui in illa tellure sub aequatoris plagis vivunt; ita nihil illis cordi est nuditas, nam nihil aliud quaerunt, quam procreationem sobolis, coeli causa.
@1 ms. sphara$
@2 ms. pudoris, pudor$
@3 ms. ab+deletione$
@4 ms. absconderunt, simile$
- Praeterea non ita ambulant quatuor pedibus, sicut animalia terrestria seu quadrupedia, sed quasi subsultant, et tunc adjuvant se manibus suis, ut citius eant, et passim binis pedibus insistunt, sed inflexis ad genua, et pulchre sedent sicut Mahumedani fere, ubicunque loci, et sic etiam quiescunt; quod subsultim vadant, id etiam ex interiore natura fluit, quia e terra sunt, et simul coelum spectant, sed homines nostri tellurisa {1}, et spiritus subsannant id, quia sunt mali, et malitia eis innata, et gloriantur quod erecti eant, quod ex ea natura potius venit, quod fastuosi sint; id constare potest, quod erectio corporis non naturalis sit, sed artificialis, et temporis successu docta et assuefacta; natura vult ut ita ambulent potius, sique [ita] ambulavissent indueret id ex usu decorum, sicut nuditas in locis calidis nostrae telluris.
@1 hic ut alibi tellus masculine dicitur$ - Dicunt nunc ex ea tellure, cum videtur mihi cum iis loqui per spiritus, quod ex omnipotentia Domini nostri facile est, dicunt, quod amici eorum nusquam curent, quod nudi sint, nusquam mirentur id, nec usquam id turpe est iis.
- Quando spiritus malus telluris Jovis a latere meo esset, et me vellet redarguere de cogitatis et factis, ac angeli istius telluris adessent {1}, ut dictum [541-42], tunc tenebant faciem meam, et cumprimis regionem ejus circum labra suspensam {2}, ore patente, et continue faciem meam hilarem et ridentem, et postea dicebatur mihi, quod sic teneant incolas regionis istius, ut tunc hilari facie sint, non tristi, ex causa, ut videtur, quia angeli adsunt; malus spiritus non aliter sciebat quam quod incola suae telluris esset, cui adstaret. 1748, die 26 Jan.
@1 in ms. forte ante adessent leviter postscriptum tunc$
@2 ms. suspensa$ - Praeter spiritus illius telluris, de quibus prius [519-20], etiam dantur spiritus, qui quoque contraria suadent, nam ubivis, dantur etiam spiritus contrarii, suntque eorum spiritus qui a societate eorum exterminati sunt, et maii facti, ii dum appellunt ad hominem, instar ignis volantis prope anteriora hominis cadit, et sic vadit ad posteriora ejus inferius, ibique loquitur versus superiora, et quidem voce rauca seu bifida, quae {1} satis exprimi nequit, paene quasi si bifurcata lingua loqueretur, hic dicit contraria iis, nempe quod vivere debeant non secundum angelorum instructionem, sed secundum eorum licentiam, ac similia, quae contraria sunt iis, quae spiritus instruens iis prius dixerat, utplurimum veniunt non longe postquam spiritus instruens abivit, et sic ei contraria dicit, suadetque vitam licentiosam, sed quia sciunt homines ibi quod tales sint, eos nihil curant, ita discunt quoque, quid malum, nam vita eorum, ac intellectus absque cognitione mali quamdiu {2} homines sunt, et quidem tales non {3} dari potest, sed instruendi sunt quid bonum per malum, et sic discunt evitare malum, et affectare bonum, tum etiam affici bono. 1748, die 27 Jan.
@1 sic J.F.I. Tafel ms. rauco seu bifido, qui$
@2 ms. mali, quamdiu$
@3 ms. tales non$ - Ii spiritus qui sanctos se perhibent, sunt frigidi, frigus eorum ut sentirem, quidam spiritus approximavit, et mihi apparebat tanquam in me esset, inde sentire potui statum ejus frigidum, is se dixit sentire calorem a me. 1748, die 27 Jan.
- Continuatio de Jovis incolis
Eorum boni spiritus solliciti erant, ne quid vulgarem, ex iis, quae audivi, nam penes eos vetitum sub poenis vulgare ea quae spiritus loquuntur, nisi amicissimi sint, tum conjuges, ac liberi ad suos parentes, non autem extra eorum familiam; sed iis respondebam, quod in hac tellure alius status sit, nempe quod spiritus et angeli cum hominibus non loquantur, nec quod audiant quid spiritus loquitur, quia immersae sunt eorum cogitationes mundanis et corporeis, suntque tales ut quae non sensus capiant, nihil credant, sic quod plerique ne quidem credant quod spiritus ac angeli, sic quod non coelum ac vita post mortem sit, minus quod Dominus unicus regat omnia et omnes, quod eo minus comprehendunt, quia ex sensuum externorum ideis judicant, quae tam finitae, corporeae et materiales sunt ut nihil comprehendant de talibus, sed involvant omnia tenebris, proinde dubiis, quae faciunt, ut intus {1} negent; imo nunc, quod haec quae visa et audita a me sint, de iis in altera tellure, plures ne quidem credant, sed involvunt variis speciebus, vocantque phantasias, ac si ausi essent, etiam quicquid in eorum Verbo sancto legunt, etiam phantasias vocarent, ita increduli sunt, quare quid ad haec cogitaverint inter se, nondum scio.
@1 in ms. intime in intus emendatum$
- Maxime mirati sunt, quod nostri spiritus nihil aliud faciunt, quam quod subsannent eos quod {1} manibus se adjuvent in eorum gressu et {2} quod nudi sint, et quod nihil prorsus meminerint eorum quae dicta sunt de eorum vita coelesti, quod signum est, quod modo infima, seu corporea et terrestria cogitent, et quae superiora {3} sunt, iis nihil curae sint.
@1 ms. eos, quod$
@2 ms. gressu, et$
@3 imperfectum in ms. $
- Concludi potest a loquela faciei eorum, quod plenius et citius intelligant ea, quae socius, et quae spiritus eorum loquuntur, imo perfectiores, quae eorum angeli, nam particularia, quae distrahunt et in majora momenta dividunt cogitata absunt, sic cogitationes plene videre possunt, nam plura simul insunt, sicut dum homo cogitat paene, aut videt delineata oculo, ut dicitur, uno, cum ipsis affectionibus, quae insunt, quare cognoscere possunt, quae affectio latet in loquela; quare facies loquens apud eos est index animi, imo mentis, sed circum oculos, nec simulare uspiam possunt, ipsa sic vita interior, ac intimior, inest loquelae; ita possunt cum coelestibus eorum loqui, nam sic nec ideae immerguntur terrenis et corporeis, quae faciunt, ut separentur interiora, et extus simulent {1} in hac tellure angelos, at intus feras; mirantur, quod pulchritudo aliqua dari potest faciebus hujus telluris, et quod non distortae sint, sed hoc ex alia causa venit. 1748, 27 Jan. Nunc loquutus iis Jovialibus spiritibus {2} praesentibus, quod maii hujus telluris in altera vita, successive tam deformes et distorti {3} fiant eorum facie, ut ob deformitatem non queant ab iis spectari; dictum mihi, quod pulchrae facies veniant ab infantia eorum, quae est innocens. 1748, 4 Sept.
@1 ms. simulant$
@2 ms. spiribus$
@3 ms. distortae$ - De iis qui post vitam se calefacere student per scissionem graminis per serram
De lignariis prius actum videas [271, 273, 330, 534, 536, 549], sunt quoque serrarii, sed non ligni sed graminis, et inde se calefacere student; dum inquirebatur, quinam ii essent, sunt qui in vita moraliter bene vivunt, nulli faciunt injustitiam, sed in vita civili audiunt boni, etiam dant egenis et pauperibus, ita quoque putant inde mereri quid sed quamvis norunt, quod Jesus Christus Salvator noster sit via, et unicus qui adorandus, quia unicus Mediator, Homo et Deus, sic unicus Dominus, usque tamen Ipsum praetereunt, et corde suo credunt, quod satis sit, ut agnoscamus unicum Deum, universi creatorem-sic {1} Patrem intelligunt – quare {2} dubitant vel potius negant Dominum nostrum {3}, sic spernunt Ipsius Mediationem Solam, ii post mortem sunt tales, quod frigidi sint, et quaerant sibimet acquirere calorem per serrationem graminis in minutissima.
@1 ms. creatorem, sic$
@2 ms. intelligunt, quare$
@3 imperfectum in ms.$
- Praeterea circumeunt, et quaerunt apud omnes, quibus obviant, si quid iis dare velint, quibus calefiant; dum accipiunt aliquid et quidem ab aliis aliquid caloris, usque id nihil apud eos efficit, nam volunt habere internum calorem, non autem externum, quem ab aliis accipiunt, tandem ita timent et nauseant calores eorum, ut redeant ad suas serrationes, ut sibimet acquirant eum, frigus eorum quoque sensi, quod satis multum est, nec pati potuerunt in me, quod calidum me facerem, sive ad ignem, sive pedes per calceos et per similia.
576a. Praeterea sperant semper, quod in coelum auferendi, quia bona in vita sua fecerunt, imo consultant, quomodo semet in coelum possint infringere, seu elevare; sed frustra, usque frigescunt.
- Sunt usque spiritus admodum sensibiles, quod concludere potui ab eo, qui in superiorum {1} spirituum sphaeram elevatus est, quod spiritus ibi non cum eo concordare possent, quia crassiores erant, nam non penetrare potuerunt ea, quae cogitabat, priusquam inter eos venit, qui similes olim fuerant, sed usque in consortio eorum non diu persistere potuit, quia adhuc inhaerebat simile. 1748, 27 Jan.
@1 imperfectum in ms.; J.F.l. Tafel superiorem$ - De Characteribus spirituum bonorum
Spiritus boni se distinguunt per plura, ut per calorem, dum ad me appulerunt, per lenitudinem actionis in me, tum per lenitatem eorum loquelae, similiter per lenem fluiditatem dum in consortio plurium agunt, et {1} cumprimis, cum in consortio plurium agunt, quod id percipiatur manifeste, nempe quod plures sint, qui simul agunt, ita non prorsus ut unus, sicut angeli: imprimis per id quod nihil mali de quopiam dicere velint, sicut unus, qui in societate cum iis loquebatur, cum malos spiritus vocaret nomine malo, quia impii, quod eum, qui ita dixit, seque ab iis distinxit, ex eorum choro abalienaverint, dixerintque quod prius doctus sit, ne aliquem dicterio quodam afficiat: ita illico in consortiis noscuntur, num sint similes seu num concordent {2}, et probantur sic quoque. 1748, 27 Jan.
@1 forte deletum in ms.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. concordant$
- De choris angelicis
Plures chori angelici, per aliquot dies, circum me auditi sunt, quos non satis distinguere possum, praeter Mahumedanos [cf. 3040], nam gyrationes eorum variant, quos {1} potui observare, sunt qui continuant gyrum absque interpunctionis cujusdam {2} nota, sunt qui continuant et terminant in duo, sic ut circumgyrationis quasi interpunctiones {3} auditae sint triplex, quadruplicata, quintuplicata {4}, sunt qui sex quasi sensibiles efficiunt quavis gyratione {5}, quae tam festina est, ut una circumgyratio ne vix unum minutum secundum efficiat. 1748, die 27 Jan.
@1 J F.l. Tafel: “nisi legeris quas”$
@2 imperfectum in ms.$
@3 imperfectum in ms.$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. quadruplicatus, quintuplicatus$
@5 J.F.I. Tafel circumgyratione$
- De Jovis incolis
Audivi ab eorum bonis spiritibus, de eorum morte, qui in tellure ista vivunt, quod nempe in sua juventute moriantur, ex causis de quibus prius [546], nempe, ne nimium augeatur numerus hominum, sed raro moriuntur per morbos, ut in hac tellure, nisi ii qui malam et externam vitam egerunt, sed moriuntur tranquille, et sicut in somno, sic ut per somnum eant in alteram vitam.
- Fuerunt quidam spiritus ex illa tellure, [qui] cum legerem Cap. XVII Johannis, et id audiverunt, mirati sunt, quod Unicus Dominus factus homo, et fuerat in tellure sicut alius homo, sed usque postea dixerunt, quod omnia Divina sint; spiritus nostri telluris {1}, qui infideles fuerunt, jugiter suggesserunt, quod homo fuit, quod crucifixus, quod natus homo, et similis alii homini, et {2} similia, quae audiverunt, praeter quod {3} quicquam dicerent, postea vero dixerunt, quod tales omnino sint diaboli, quia sumunt quae dicunt ab iis, quae sunt mundana, corporea, et similia, quae ii apud se rejiciunt ut scorias, et pro nihilo reputant, ex iis volunt loqui, et sic ex scoriis, quae mentes occoecant, et tenebras objiciunt luci veritatis, monentque eos nunc, quamdiu in similibus manent {4}, et inde argumenta sua formant, aut ex iis judicant, quod non alii sint, quam diaboli eorum, quos ex omni consortio rejiciunt, hos sub pedes suos {5} ejiciunt, et spuunt, sicut in coenum: eorum malum genium etiam inde judicare potuerunt, quod nihil aliud de iis phantasia volverent, quam nuditatem apud eos, caetera, quae sunt coelestia, quae de iis audiverunt, ne quidem cogitant, inde concludunt, quod paene nihil coeleste in iis sit. 1748, 26 Jan.
@1 hic ut alibi tellus masculine dicitur$
@2 sic J.F.l Tafel; in ms. valde imperfectum, forte pro ac $
@3 h.e. absque quod: vide annotationem nostram ad [292a]$
@4 sic J.F.l. Tafel; ms. manet$
@5 sic J.F.l. Tafel; ms. suo$ - Quod gressus eorum attinet, quod per manus suas adjuvent se, ac subsultent [567], vidi, quia videre quoque concessum est, quomodo gradiuntur, quavis tertia vice se circumvertunt, et gyrum facie et corpore agunt, et sic sedent; et hoc ex causa, ne videantur, nisi facies, nam facies volunt libenter ut videantur {1}, caetera ita per sedendum ita abscondunt, secundum {2} sessionis eorum modum, ita etiam absconduntur anteriora, quae nec volunt ut videantur.
@1 sic J.F.l. Tafel; ms. videant$
@2 imperfectum in ms.$ - Praeterea {1}, fuerunt eorum spiritus apud me, quibus {2} ostendebam hujus telluris incolas, et omnes facies eorum tunc mihi videbantur minores solito, quod inde venit, quia ii videbant facies hominum nostrae telluris minores faciebus incolarum illorum telluris, et dicebant quod non pulchrae essent facies, tam quod minores essent, quam quod aliquantum deformes ex (koppor {3}, kopparrig 4), dicentes quod apud [eos] {5} tales non invenientur, nec qui maculati essent facie rubris pustulis, et similiter, quia non aegrotant: quaedam facies arridebant, quarum nempe regio circum labia paulum promineret, tum quae dilatarentur, nempe ut ridentes facies sint, tristes non delectabant, quia curae mundanae imprimunt talia; sic ex faciebus cognoscere possunt, quales sint. 1748, 26 Jan.
Motus annuus Jovis est 12 annorum, et motus diurnus est 6 horarum.
@1 imperfectum in ms.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. cui$
@3 = maculae (vox suecica)$
@4 = maculatae (vox suecica)$
@5 sic J.F.I. Tafel$ - Continuatio de Jovis incolis
De influxu angelorum telluris Jovis id solum memorare licet, quod sit lenis, et undulans cum {1} alterno quasi volumine, quare mitis est, sicut eorum genii, qui etiam ita cogitant.
@1 J.F.I. Tafel: “ex nisi legeris in”$
584a. Cum iis, per spiritus eorum, passim sociavi sermonem,nam scire {1} licet, quod angeli cogitant, spiritus id loquuntur, sicut a semet, cogitatio alioquin aufertur, et excipitur a spiritibus, qui absque reflexione ad ea, putant quod a se loquantur; de similibus cum iis locutus, qui ab altera tellure fuerunt, et ii melius intellexerunt, quam ego; si modo innuerem, quid intenderem, pleniorem {2} sensum ejus rei ceperunt, sic ut dixerint, se melius sic me intelligere, quam per loquelam manifestam, et ad se per loquentes spiritus ductam.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. quid cogitarem intenderem pleniorem$
- Praeterea eorum intellectus multum praevalet intellectu doctorum seu sapientum nostrae telluris, et imprimis eorum qui ex Europa sunt, qui se doctos putant, quia philosophica tractant, nec nisi inhiant terminis, et pulveri, quae abstrahunt omnem rei sensum, sicut dum mens intenditur vocibus loquentis {1}, non sensui, quare si termini abessent, mens clare perciperet: hoc intellexerunt bene spiritus telluris Jovis, et dixerunt talia esse modo nigras nubeculas, quas objiciunt, quas non admittere volunt, dum sibi suum coelum stelliferum per visionem repraesentant. Ex illo constare potest, quale discrimen est: quum vellent repraesentare, quod unicus Dominus convertat affectiones pravas, ut fiant bonae, quod idem est, ac malum in bonum, tunc repraesentabant mentem intellectualem, ut formam pulchram, et ejus activitatem repraesentabant ut affectionem convenientem formae, tunc volebant mihi ostendere quomodo unicus Dominus flectat affectiones pravas in bonas, quod aliquamdiu sua indole {2} egerunt, et tam dextre, ut collaudati sint ab angelis. At vero docti nostri telluris {3}, ne hilum id apprehendere potuerunt, cum tamen docti essent, et sapientiores iis putabant se esse; qui tamen se doctos putant, modo {4} disputare possint, quid forma, quid modificatio, quid substantia, quid materiale et immateriale, quae rident spiritus alterius telluris, et vocant insanias, ii rem amant, at illi solum spumas faeculentissimas, haec verba mihi nunc dicunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. loquenti$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. suo indole$
@3 tellus hic ut alibi masculine dicitur$
@4 ms. mod$ - Iterum quoad gressum eorum, non est repens sicut animalium, sed est dimidio erectus, sic ut promineant oblique pectore et facie, sursum {1}, et humilius pedibus suis terram contingunt, quare adjuvare se facile manibus seu palmis possunt, et se cito convertere, et cito sedere.
@1 ms. forte sursus$ - Praeterea, dum in lecto essem, non volebant ut converterem me versus parietem lecti, sed vellent, ut spectarem semper antrorsum, sic a pariete, quod cum dicerem hic non {1} posse fieri, quia in utroque latere quietis causa decumbere debeam, dicebant id a suis fieri per totalem conversionem, et festinam, nam antrorsum volunt spectare, quia {2} ibi Dominum esse autumant, quod etiam antea mihi obvenit saepe, sed causam nondum scivi, quod nempe similes spiritus agerent in communi cum aliis. 1748, die 28 Jan.
@1 imperfectum in ms.$
@2 imperfectum in ms., forte pro qui$ - Ostendebatur etiam mihi tegumentum capitis eorum qui sanctos se jactant, est pileus turritus obscurus, caput subter erat niveum, num ex canitie, non quaerebam, ita tegunt sancti eorum caput suum, nempe {1} per turres quasi.
@1 imperfectum in ms.$ - De poenae cujusdam specie, spirituum malorum telluris Jovis
Poena quaedam quam luunt pessimi eorum, mihi ostensa est, tenentur enim quasi in tonna, ita vincti, ut se non queant ullatenus movere {1}, et interea infestantur phantasiis diris, de sua incarceratione, et excitatur cupiditas se exserendi ex vinculis, quod quia {2} incassum, cum cupiditate, inde anxietas, et cruciatus, et dicitur eis, quod haec sustinere debeant {3}, usque dum solverint omnia ad “ultimum dodrantem” [Matth. V: 26]; sed usque liberantur, eorum faciei {4} species mihi oblata est, quae deformis, et quasi dilacerata, haec punitio concordat tam cum infernalis turbae phantasiis quod sint in tonna quadam, tum etiam cum poena veli, de qua prius [434-35]; dicuntur ii misere tunc cruciari; sed dictum iis, quod si solvissent ad ultimum dodrantem, in {5} aeternum foret, quare Unicus Dominus cruciatus crudelissimos in nostra tellure sustinuit, ut sic ii liberantur, quando pusillum temporis modo id sustinuerint.
@1 ms. moverre$
@2 imperfectum in ms.$
@3 J.F.I. Tafel deberent$
@4 inclarum in ms.$
@5 ms. in in$
- Objecerunt spiritus Europaei docti, qui eos jugiter seducere a veritate ac fide in Dominum cupiunt, quod salvatio facta in tempore, et intercesserant paene 4000 anni, antequam in mundum venit, et usque quod prius etiam salvati spiritus, ii non potuerunt non rideri, quod similia de Divinis insimularent, cum, sicut iis dictum, est unum apud Deum, praeteritum et praesens, nam omnia praesentia Ipsi ab aeterno in aeternum, et quod promissum et actum, idem est apud Dominum; praeter alia, quae saepius objiciunt, et volunt pervertere spiritus quoscunque offendunt: tales sunt Europaei, qui Christiani vocantur, et quidem plerique intus, nam in mundo simulant, et ore aliud loquuntur, corde aliud gerunt, spiritus seu anima non potest nisi ex indole acquisita postea {1} loqui, sic ex corde, proinde ex sui amoris vita, quae constiterat ex meris cupiditatibus, proinde intellectus eorum sic nominatus a meris falsitatibus, nam non datur aliqua ratio inhaerens, nisi quae ex amore eorum fluit, sic qualis amor in corpore, talis vita, et talis actus, qui {2} tam facile noscitur in altera vita, ut nihil facilius, modo unam vocem pronuntiant, vel unam ideam propalant, vel modo si cogitant, se propalant illico {3} totus spiritus, et qualis fuit invita corporis, quare associatur similibus, qui simul agunt.
@1 imperfectum in ms.$
@2 J.F.I. Tafel quae$
@3 ms. illo, ubi illuc imperfecte in illico emendatum esse videtur; J.F.I. Tafel illuc$ - Loquutum est etiam cum spiritibus alterius telluris, quomodo philosophantur hic loci, nempe dum describunt spiritus, animas, et similia quae invisibilia sunt, [quod] {1} tunc removeant omnia, quibus affigunt se ideae humanae, sicut locum, partes, figuras, et similia, sic ut nullam ideam proinde nullam vocem relinquant exprimendis iis, quae spectant ad spiritus et similia, vocantque immaterialia, ac similia, sic involvunt terminis, tandem qualitatibus occultis ita tandem dubitant num aliquid sit intra ea quae sensus capiunt, quod plerique negant, ad minimum intus, sic negant spiritus, negant spiritualia, negant coelestia, sic se putant morituros ut caetera animalia, a quibus se ne quidem norunt distinguere, et usque tamen docti volunt esse; praeterea terminos connectunt tales, et confasciant inde plura, quae meri sunt termini scholastici, qui si evolvuntur simplicem sensum, facile expressibilem, exhibent: haec et similia rident spiritus telluris {2} Jovis, et iterum vocant eos insanos, et stercora, si eorum cogitationes sint tales {3}, ut talibus sint immersae et illigatae, seu irretitae. 1748, die 28 Jan.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 imperfectum in ms.$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. talis$ - De Poena faeminarum imprimis, quae delicatam vitam ac otiosam agunt
Poena [mihi visa est] earum quae delicatam et otiosam vitam agunt, quae propria est faeminarum, in quibusdam regionibus, dum divites factae, et supra alias emineant, ex quacunque causa, et sic sedeant in delitiis, sibique serviri patiantur a famulis et ministris, sicut reginae, nec ullius rei curam habeant {1}, solum indulgendo genio, in lautitia et otio, accumbendo stratis, semet vestiendo, et sedendo {2} ad mensaset tabulas, et sic vitam suam peragant, sed postquam vidi poenam crudelem quam tales sustinent in altera vita,instructus sum, bis, quod tales faeminae non sint, quae ad similia natae sunt, sicut reginae, aut quae ab infantia in similia educatae sunt, nam eae nihil aliud sciunt, quia iis adsuefactae; sed quod intelligantur tales, quae {3} temporis successu ex eminentia quadam, ex divitiis, ex fastu inde, ita se voluptatibus dedunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. habent$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. sedendi$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
- Similes sibi videntur cum similibus aliis primum esse, cum in alteram vitam veniunt, et sic similiter agere, ac in vita mundi, sed mutatur haec scena in crudelem, nempe quod eaedem inter se misere collidunt, se contundunt, lacerant, capillamentis trahunt, crania evellunt, misere, ut quis non sustineat spectare, tum etiam suspendunt eas ut sues nudas, amputant pedes, lacerant mille modis, unam post alteram, imo sanguis fluit tali copia, ut horruerim; similia describere est horror, sed usque talis poena earum est; spiritus circum me territi, aufugere volebant; quales faeminae sint, prius videas [592]; visae mihi hae {1} sunt antrorsum versu sinistram, in altiori quodam loco, quo significatur phantasia fastus. 1748, die 28 Jan.
@1 sic J.F.I. Tafel ms. hi$ - De spirituum Europaeorum infidelitate
Quum legere {1} aliquid de passione Salvatoris nostri tunc spiritus quidam Europaei, qui Christiani dicti sunt, haec et illa inferebant, cupientes seducere spiritus telluris Jovis, animo seducendi eos a vera fide, ut sua scandala iis communicarent, quae plura sunt, et petuntur a passione et crucifixione Salvatoris nostri; cum tamen incolis telluris Jovis dicerem, quod inter eos tales esse quirent, qui ea narrant, qui in vita corporis potuerunt praedicatores publici esse, et tunc quando ea praedicavissent, etiam commoti, commoverint vulgus ad lachrymas, et usque nunc quod tales subsannatores sunt, quia ex indole sua seu corde nunce loquuntur et ratiocinantur, hoc mirati alterius telluris incolae, et obstupuerunt, quod tale dissidium interiorum {2} eorum esse potuisset, ut sic potuissent loqui, et tamen aliud corde gerere, quod iis, ut dicunt, impossibile est, nam facies non aliud loqui potest, quam cor eorum. 1748, die 28 Jan.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”; J.F.I. Tafel legerem substituit$
@2 ms. interiorum$
De quodam {1} inter doctissimos
@1 ms. quodem$
- Unus maxime famigeratus, et inter celebratissimos propter doctrinas, spiritus is ad me appulit ab infra sursum, sic ab inferiore terra, erat frigidus, quod ab afflatu frigido sentivi {1} manifeste, is dixit se audivisse, quid loquutus cum aliis, sed quae coelestia et spiritualia, nihil intellexisse tametsi de iis inter primarios scripserat, nec intelligere potuit, quod spiritus inferioris sortis novit, imo nec discere voluit, sic ut increparetur, quod id unum esset necessarium in hac vita, nesciebat quod in altera vita esset. 1748, die {2} 27 Jan.
@1 = sensi$
@2 ms. di$ - Continuatio de Jovis incolis
Quod gustum ciborum attinet, non praeparant {1} cibos secundum gustum, sed secundum usum, quem [cibus] corpori dat; qui utilior corpori, est quoque iis sapidior, et quasi dulcior, proinde non a gustu auferuntur in luxuries, qua corporis {2} sanitas pessumdatur, et inde patitur mens, quae sana in sano corpore est: si corpori consulitur, interioris hominis {3} gratia. Aliter ac in nostra tellure, ubi gustus imperat, et sic corpus aegrotat, et mens insanit.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. praeparat$
@2 sic J.F.I Tafel ms. corpori$
@3 ms. homini$
- De cupiditate spirituum ardenti
Sunt spiritus, qui facile accenduntur cupiditate, sic ut inde fiant summopere impatientes, et quasi cupiditate ardeant, et quidem absque usu pro iis, sicut etiam unus fassus est, ut passim contigit, quod cupiditate arderem possidendi emendique haec aut illa; percepi, quod ego non ita ardescerem seu concupiscerem, sed quod spiritus essent, qui mecum loquuti et testati sunt suam cupiditatem, sic ut dicant se vix posse esse, nisi obtineant ea, cupiditas eorum perstat diu, usque quandoque, dum obtinuerim, et quidem etiam ii qui sciunt quod ea, quae cupiunt, non sint iis alicui usui, sed solum mihi, quod etiam iis repraesentavi, et unus dixit, quod id sciat, sed usque quod non desistere queat: cupiditas eorum accenditur a pluribus aliis, qui in communi societate sunt similes, quorum haec sunt proxima subjecta, quae penes hominem sunt, utque id eo melius scirem, etiam cupiditas ista mutata est penes me momento, quod factum inde, quod alii tunc successerint: ita sunt spiritus qui excitant cupiditates, et concupiscentias, et similia, hoc tam saepe mihi contigit, ut vices numerare non possim, sunt genii itaque per quos Dominus regit homines, et permittit ut excitentur, ex pluribus causis, tam propter punitionem, quam propter eorum ablationem. 1748, 29 Jan. Sunt mali spiritus, qui etiam excitant voluptate ista diu sedendi in sentinis, et ibi morandi ultra tempus statum, diaboli enim delectantur summopere sentinis, ut videas prius [377, 414].
- De spiritibus proprie, qui sunt non genii, sed loquentes
Spiritus proprie sunt ii qui solum amant loqui, et qui sunt loquelae plurium subjecta, ii quoque in genera et species, tum in classes distincti sunt, vocari volunt intelligentiae, seu scientiae, et putant soli esse, qui sciunt, imo qui regunt omnia, cum differentia; in quolibet gradu dantur tales, spiritualia eorum sunt {1}, sed ii parum cogitant, licet se plus aliis cogitare putant, sed differentias eorum recensere adhuc non possum.
@1 h.e. iis pertinent$
- Mirum est, quando aliquid objectum subit, ut si in altera vita aliquid contingit, tunc statim putant se scire quid est, et loquuntur tanquam id sciunt, et dicunt esse id, esse illud, et describunt sicut scirent prorsus, sic unus post alterum, aliter, ita sunt qui opinantur varie de rebus quae contingunt, et aliquem sensum eorum movent, et sibi illico persuadent quod tale sit; plures successive de uno eodemque objecto cum persuasione loquuti sunt; amant etiam ducere me, quando scribo. 1748, 30 Jan.
- De gloriatione communi in coelis
Diu satis detentus sum in visione communi, quae paene abduxit me ab ideis particularibus, seu corporeis, apparuit quasi scintillatio viva lucis contigua {1}, quasi lux adamantina, et hoc satis diu, istam lucem non possum describere aliter, nam communis erat, et abduxit me ab ideis corporeis, imo a corpore; quando in illa essem, tunc spectabam corporea tanquam infra me, quae quidem sentiebam, sed sicut remota a me, et ad me non pertinentia, sic mecum non communicantia, dicebant spiritus et genii, aliquoties, quod abessem ab illis, et nescirent {2} ubinam essem, et quid cogitarem; conquesti, quod sic removerer ab iis, sic periit eorum laetitia, quam habuerunt mecum loquendi {3}, et unum esse mecum per communicationes immediatas.
@1 ms. lucis qs,contigua; J.F.l. Tafel: “lucis pro lucis se” $
@2 sic J.F.I. Tafel ms. nescirem$
@3 J.F.I. Tafel loquuti$
- Praeterea tunc quoque mihi visum, quod in gloria ista essem capite, non corpore, sed ita, quod absque capite essem {1}, quod se in commune eorum diffundit, corpus autem infra eam sphaeram esset, inde scire concessum est, quomodo ii qui sunt in coelo, audire et percipere possunt ea, quae in spirituum sphaera existunt, nempe sicut remote ab iis, et infra eos, nec iis aliud percipere et scire datur, quam quod beneplacet Domino.
@1 in ms. esset in essem emendatum est vel forte vicissim$ - Influxus malorum geniorum etiam sensi, sed nullum in me tunc {1} effectum, quia non proximam communicationem habere potuerunt; unus eorum, qui est draco, tunc {2} permultis spiritibus et geniis malis cinctus, sic in potentia fortius agendi, tunc {3} omni arte laborabat {4}, ut se insereret, et infestaret, sed fassus est dein, quod nihil valuisset, et voluit persuadere suae turbae, ut discederent {5}.
@1 J.F.I. Tafel tum$
@2 J.F.l. Tafel tum$
@3 J.F.l. Tafel tum$
@4 ms. laboabat$
@5 ms. discenderent ut videtur; J.F.I. Tafel descenderent$ - Per quaedam corporea, quae illigata erant spiritualibus aliquid videbatur mihi eum intravisse, sed absque aliquo anxio, nam illico praeteriit, et quasi dissipatum est.
- Praeterea cum essem in lecto, antequam somnum caperem, tunc audivi communem coeli circum me cantum, qui erat plurium angelorum interioris coeli, et simul tunc eram in gloriatione visuali; illa gloriatio, quae venit ad auditum, erat auditus, et simul communis, quia quic repraesentabant et cecinerunt, nihil potui percipere; mih dicebatur, quod universum coelum sic continuo gloriart tribuunt Domino, et ita gloriantur.
604a. Quod continua esset talis glorificatio, etiam concludere potui inde, quod quoties respirabam cum tacito quodart cantu {1}, toties sequebar eos, qui similiter per gyros canebant ita ut inde scire posse {2}, quod perpetua esset gloriatio.
@1 ms. tacita quadam cantu$
@2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies” $
604b. Hoc erat commune tantum, angeli in distinctis ideis spiritualibus et coelestibus sunt, quod nemo nisi qui in coelis est, percipere potest, dicitur mihi quod distinctissimum sit iis qui in coelo, nempe glorificatio coelestis cum spirituali, et quod sic appareant ea, quae in sphaera spirituum existunt ut nihil aliud scire et nosse queant, quam quod Dominus iis concedit.
- Datur etiam respiratio communis, de qua haec observare potui, nempe quod tunc essem aliqualiter in respiratione communi, quae facilis, et spontanea; et quideir quod respiratio communis coeli responderet meae respirationi sicut ad unum, similiter etiam pulsationes cordis; sed usque ex respiratione communi respirare possunt omnes, ex regula hac, quod communis respiratio, contigua, abeat in continuum quid, sic ut ex continuo habeant omnes suas respirationes, cum omni varietate. 1748, 30 Jan.
- Continuatio de gloriatione
Angeli spectant ea, quae in sphaera spirituum sunt, ut infra se, nec habent ullam communicationem, praeter, quando id conceditur a Domino, quod spectent ea, et observent, quales sunt, et qualia sunt, quod mihi per experientiam vivam ostensum est, quomodo fit, usque regere nihil possunt, sicut etiam mihi quoque ostensum nam ex se influere nequeunt, sed influxus imperceptibili modo regitur a Domino.
- Quando a sphaera ista communis gloriationis, de qua {1} prius [604], in aliquam ideam lapsus sum, quae duceretur a quadam affectione crassiori sicut mundi, tunc dicebatur quod iis id appareat sicut lapsus, quodque sic delaberer ab iis; cumque aliter in ideas, quae corporis essent, quod apparerent iis sicut nubes. 1748, die 30 Jan.
@1 ms. que$ - In statu gloriationis istius, in quo paene per diem fui, seu dimidium diem, nulla idea particularis erat mihi, ita non cogitatio per ideas mihi perceptibiles, quia celebratio Domini erat, in qua eram, Qui varie a choris angelorum glorificabatur; usque ita, quod viderer capite inter eos esse, ut inde scire possem ea quae in sphaera spirituum, sicut in corpore, quare non mirum est, quod incolae Jovis faciem dicant non esse corpus, et quod corpus suum vilipendant. 1748, 30 Jan.
- De philosophia, quod sit nauci
Hodie, quum domum irem et redii, tristitia affectus sum, et sciebam, quod tristitia orta esset a quodam spiritu, qui perturbatus esset, qui appulit ad me, dicens, quod sua aetate fuerit talis, et autumabat se inter famigeratissimos fuisse, et adplicuisse similibus studiis animum, et nunc cum volveret illa, se turbatum et multa tristitia affectum, dicebat, et quod nunc videret et perciperet, quam nauci sint talia in mundo, et quod phantasiae sint, quae {1} demunt omnem lucem spiritualibus et Divinis; vocat ea stercora, quae projicienda, et quae huc usque impediverunt eum, ne spiritualia, minus coelestia sciret; hic nunc mecum est, et me scribentem videt, regitque. 1748, die 30 Jan.
@1 ms. sint; quae ut apparet$
- Quod in altera vita notos suos offendant
Qui in altera vita sunt, ut primum illuc veniunt, in haerent adhuc iis ea, quae in terra sunt, nam non aliter sciunt, quam quod in mundo sint et ibi vivant, quod multis mihi constitit, nam nesciverunt post plures annos, quo essent in altera vita, nec scire poterant, nisi dum iis id monstraretur, sic demum fassi: quare etiam socios quos in vita corporis habuerunt, in animo retinent, et permittiti tunc a Domino, ut etiam eos inveniant, et cum iis loquanti sicut in terra, verum tamen non aliud, quam quod iis permittitur aut conceditur, sic quisque potest amicos suo parentes et filios invenire, sed usque non diutius ibi simul manent, quam a Domino conceditur.
- Dum amicos suos inveniunt, etiam inimicos suos offendunt, cumprimis quando odio eos persecuti sunt, inde concludere datur, quam discriminosum sit, odio alique persequi, ibi nemo simulare potest, seu aliud animo volvere, et aliud verbis dicere, et facie monstrare, sed patent sensa animi sicut in clara die, ita simulatio vadit in apertum odium, ita quomodo ii admitti queant in coelum, quisque potest judicare.
- Quod coelum non voces et nomina sed res videat
Ex iis quae de spiritibus prius dicta sunt {1}, constat quod nempe corporea primum exuenda, et quidem cum doloribus variis, sic morti danda, postea naturalia inhaerentia spiritualibus, nam natura talis intrare coelum nequit, tandem manet in spiritu aut animo spirituale et coeleste, quum itaque exuere debeant corporea, et naturalia, quae in mortua sunt, antequam anima intrare in coelum possit, constat manifestissime, quod nusquam Coelum possit audire nec intelligere ea quae in vocibus sint corporea naturalia, sed quae sunt spiritualia, coelestia, et Divina, quae remota, remotiora et remotissima sunt a sensu literali; sicut homo dum sublimius aliis cogitaret, nihil curat voces sed sensum ex vocibus, et sublimiorem adhuc sensum, sensibus proximis; ita quod Coelum audiat, et intelligat Verbum secundum literam, est absonum cogitare, nec quod intelligat nomina virorum, mulierum, urbium, et similium, cum coelum est in sensu rerum ibi latentium, sensus literae non ultra aerem seu sonum auris proinde ultra corpus non pervenit. Quid sic credis, quod Dominus Deus, Salvator noster attendat ad ea, quae mere corporea et mere naturalia sunt? cum {2} Ipse est coelum, et faciat ut coelum audiat. 1748, die 31 Jan.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. dictum est$
@2 ms. sunt; cum$
- De spiritibus Jovis
Spirituum Jovialium consociatio ad me venit, allapsus eorum et commoratio, tum influxus activus, erat tam lenis, ut per suavitatem exprimi possit, omnes enim sunt probi, et sic simul vivunt, nihil aliud ac sibi invicem volunt {1} officia praestare, ita probitatis communis erat sensus, cujus lenitudo, seu suavitas, satis distingui possunt {2} a consoci atione spirituum bonorum hujus telluris.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. volu$
@2 sic ms.; J.F.I. Tafel potest substituit$
- Si minimum dissidium inter eos existeret, id significatur per tenuem radium candidum fulguris instar–hoc {1} signum mihi dictum est dissidii–tum {2} per fasciolam ex {3} lucidis stellulis conspicuam: sic dissidium est, sed usque cito resarcetur {4}.
@1 ms. instar, hoc$
@2 ms. dissidii, tum$
@3 J.F.I. Tafel omisit ut deletum$
@4 J.F.I. Tafel resarcitur$ - Praeterea stellulae sunt boni indicii, quando apparent, sicut mihi apparuerint plus quam sexcenties, parvulae, minoresque, nempe unicae, tum successivae aliquot, praeter hoc quoque commune est spiritibus hujus telluris.
- Exinde constare potest, quod spiritus aliarum tellurum non queant simul esse, quia separatae quoad indoles singulares, tum indoles societatum in communi, sic ut dum alluerent et mecum essent {1}, spiritus hi non possent eos sufferre, sicut quod alius odoris essent, quare aufugerunt: fassus tamen {2} sum, quod ego id non senserim, sed quod a spiritibus hujus telluris id mihi inspiratum esset. 1748, 1 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. esset$
@2 J.F.I. Tafel tum$ - De tentationibus
Quam dolosa sit turba diaboli, nusquam exprimi verbis potest, in tentationibus non solum simulant angelos, imo Ipsum Dominum, et omni modo secundum phantasias hominis fingunt, phantasias hominis momento novit {1}, nam induit ejus personam, praeterea {2} scrutatur quid in homine est, eo nesciente, quod mirum, [id] memoria retinet, quum occasio: praeterea cum fingit, tunc inspirat affectiones convenientes sive bonas apparentia, sive malas, easque dispensat mirabiliter, flectitque in malum, perspicit, quomodo affectio se volvit, intendit semper eam in malum flectere, praeterea etiam verba inspirat cogitationi orique hominis, conformia ejus affectioni, et illico efficit, ut homo putet esse sua–quod {3} qui nescit, non potest aliter credere ac sua sint, cum tamen sint diaboli, quod ab experientia multiplici contestari possum–et {4} sic procedit ab una arte in alteram, quam naturali instinctu, comparato in vita corporis, momento facit, quod mirari quis potest, quod tales {5} naturae ferae sint, et quidem comparatae {6} {7}, quae eo callidiores sunt in altera vita, quia ex natura tunc agunt, sicut ferae, sed usque [in corporis] vita quasi essent homines, dolos eorum enumerare, foret innumeras membranus implere; quare nisi Dominus Jesus tenet diabolum in vinculis, et moderatur ac permutat ejus tentamina {8}, ne-quaquam homo potest, quin {9} omni momento succumbat. m 1748, 1 Febr. n
@1 h.e. novit [turba ea]$
@2 ms. praetera$
@3 ms. sua, quod$
@4 ms. possum, et$
@5 in ms. talis in tales emendatum esse videtur; J.F.I. Tafel talis $
@6 ms. comparatae in$
@7 h.e. acquisitae$
@8 sic J.F.I. Tafel; ms. tentamine$
@9 in ms. litera n deleta esse videtur$
- De foetore intemperantiae
Quum multum lactis et panis quadam vespera assumserim, et plus quam opinarentur spiritus mihi conducere, tunc tenebant suos sensus in intemperantia, cujus me redarguebant, inde odor stercoris humani ex siccis, et odor urinosi tetri ex liquidis, qui mihi in naribus erat, et haesit, et dicebatur mihi, quod id mihi fiat, quia sua sensa in intemperantia tali detinent: iis similis nidor non sentiri dicunt. 1748, 30 Jan. et 1 Febr.
- Discrimen vitae in corpore, et post vitam corporis
In corpore est alia vita quam postea, in corpore enim quis inimicis et iis quos odio habent {1}, benefacere possunt, ex quacunque causa, mundana, nam reguntur variis finibus et amoribus mundi, ita simulare possunt, et semet amicos dicere, cum tamen inimici sunt; in altera vita autem non ita, quilibet ex indole acquisita agit; qui odio habet, is odit, nusque dum odium est abolitum per devastationis modos: sin aliter, aut si volunt simulare, sicut in vita corporis, hoc illico noscitur, et quidem {2} manifeste.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies” $
@2 imperfectum in ms.; forte legendum quam$
- Praeterea, qui {1} a Domino reguntur, ii sunt passivi, et nullas habent vires a semet, sunt impotentes aliquid ex semet agendi, sentiendique, idque sciunt, hi vocantur “egeni,” tum etiam “miseri,” et ita existimantur ab aliis; qui se fortes esse putant, ii invalidi; qui nihil ex se possunt, a Domino reguntur, Ipse eorum curam habet. At vero ii qui putant se a se vivere, et semet regere, ii “fortes” dicuntur, et vires activas possident, cum illi, de quibus dictum, modo vires passivas, qui vires activas ex semet, ii sunt qui excitant cogitata et affectiones malas penes illos; sic ut mala quae cogitant, et ad quae excitantur, sint a viribus activis talium spirituum, qui aspirant similia, quod tam manifeste mihi per modum spiritualem hodie, et semel prius ostensum est, ut nihil de eo dubitari possit; de his etiam hodie loquutus sum cum spiritibus circum me, qui non possunt non agnoscere id. 1748, die 1 Febr.
@1 ms. ut et J.F.I. Tafel quia$ - Quod cum notis et amicis meis in altera vita per diutinum tempus fuerim
Hoc contestari possum, quod [cum] amicis et cognitis pluribus in alia vita conversatus sum {1}, et loquutus, qui apud me fuerant paene continue, cum intermissionis vicibus, et quod quidam amicus adstiterit mihi continue, per mensis spatium, quod excedit, sicut is asseverat; quot fuerant non potui numerare, at quinam, non licet dicere, quamvis iidem cupiissent hoc narrare eorum amicis, sed tale non conceditur: hoc asseverare possum et contestari, quod cum pluribus conversatus et satis diu loquutus sim in altera vita, qui mihi noti fuerant in hac, seu corporis vita, et quod plura intercesserint commercia sermonis de statu infelicium, et de statu felicium, quibus etiam iidem ostensi sunt. Ac mirati sunt, quod nemo in corporis vita id sciant {2}, quod vivant statim post mortem in altera vita, et quod inter spiritus sint, et quod vita eorum sit continuatio vitae corporis, sic ut non aliter sciant, ac adhuc in corporis vita essent, adeo ut nullum intercedat discrimen, nisi tale, de quo passim alibi, nam mutatur status eorum secundum vitam eorum in corpore, ut dictum alibi videas [cf 619]. 1748, 1 Febr.
@1 ms. amicos et cognitos plures in altera vita. non ita diu post conversatus sum $
@2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”$
- Continuatio de Jovis incolarum spiritibus
Spiritus puniens qui loquebatur, ut dictum est [541], coacte, tanquam per protrusiones {1} vocis, adstans ad sinistrum infra medium corporis, ad me alluit, voluitque, sicut mos est in eorum tellure, me punire, ob quaedam cogitata et dicta, et ii, ita dicti iis angeli, adstiterunt a regione capitis, ut ducerent eum, permitterent punire secundum circumstantias, et sic moderarentur, sed non licuit ei quicquam in me, praeter quod mihi ostendisset genera eorum punitionum, nempe quod circa medium ventrem fieret coarctatio dolorifica, sicut cinguli acuti comprimentes, quod dicebant fieri cum multo dolore apud suos. Alterum genus erat respirationis sublatio, sic ut tandem in angustiam respirationis venirent, et haec per intermissionis {2} vices: porro quod denuntiarent iis mortem, et sic privationem gaudii ex marito, liberis, sociis, seu ab iis, quae iis chara sunt, nam quid amant, momento scire possunt.
@1 imperfectum in ms.$
@2 sic J.F.I. Tafel; imperfectum in ms.;forte intermissim$
- Praeterea cavetur divinitus ne aliqui labantur in pravas opiniones de unico Domino, tam per poenas, quam per minas, et admonitiones, et si forte cecidissent aliqui ii exterminantur a societate, in tali tellure non potest esse, quin {1} similia extirpentur, et si aliquae familiae inclinarent, quod tollerentur funditus, nam iis mors denuntiatur, et fit utplurimum per ablationem spiritus eorum, per spiritus et raro per morbos, ut in nostra tellure: ita auferuntur, ut dicunt, in coelum, nec vocant id mori, sed potius coelificari.
@1 ms. ut et J.F.I. Tafel qui$ - Spiritus eorum meliores nec possunt cum spiritibus nostrae telluris facile simul esse, sed distincte vivere debent, nam aliam indolem trahunt ab alia vita, implantata a parentibus per aeva, sic ut prorsus alia iis vita sit, proinde alia iis natura, quae cum coelestibus consociatur, ut notum ad repraesentationem iridis, in angelis eorum interioris coeli, et quia natura tunc consociatur coelestibus, repraesentative, ut colores iridis, et natura utriusque a radice alia, est diversa, nec angeli interiores consociari possunt. Ii sunt eorum angeli, qui coeruleum aureum amant, vocem Spirituale non volunt admittere, ut observo nunc, quia ducunt cogitata, sic manum, nam quid spirituale ajunt {1} se non velle scire, sed modo quod coeleste; sunt plerique genii, quod fit, quia parum loquuntur [cf 598], sed cogitant, et cogitata sic ab affectionibus ducuntur.
@1 ms. ajant ut videtur$ - Allapsum habent suavem, vitam et sermonem prudentem, sic ut caveant sibi, quid cogitent et dicant, pensitent et moderentur singula; si minimum autem contra ordinem eorum apud aliquos offendunt, animo sunt castigandi, ut sic adigantur ad bonum; sic faciunt spiritibus qui recens a tellure eorum veniunt, et vi quadam in obedientiam redigunt, quod etiam observare potui, et iis dixi, quia cum aliquid intervenit, illico cogitationes eorum de castigatione percepi. 1748, d. 2 Febr.
- Praesentiam eorum observare potui, quando non id ii observarunt, per dilationem oris seu regionis labiorum ac genarum, nam tales sunt, quumque putant me quoque similem esse, tunc {1} ex eorum imaginatione in talem formam, regio ista faciei meae disposita fuit.
Constat itaque quod angeli interioris coeli distincti sint, secundum naturales eorum indoles, ut dictum, sed angeli intimioris ac intimi coeli sunt simul, in universo, nam nulla dari potest discrepantia vere spiritualium et coelestium, sed modo naturalium. 1748, 2 Febr.
@1 J.F.I. Tafel tum$ - Instruebantur etiam angeli eorum interiores, quod Dominus nusquam aliquem puniat, minus alicui malum faciat, quod quia primum non voluerunt admittere, arbitrantes quod Dominus castigaret et puniret, iis ostendebatur viva voce, quod angeli eorum nec castigent aut puniant, nec loquantur dure ad hominem telluris suae, sed modo permittant spiritui punitori et redarguitori, ut id faciat ac dicat, sic ut moderentur, et judicent de qualitate et quantitate poenarum {1} et minarum, inde concludere possent, quod cum ii non puniunt ac dura dicunt alicui homini, eo minus quod Dominus, Qui est Optimus, Fons omnium Bonitatum, Qui regit angelos; inde, ex suismet modis agendi, non potuerunt non agnoscere, sed etiam affirmare manifesta voce, quod Dominus nullum puniat, ad nullum dura {2} loquatur minus malum faciat. 1748, d. 2 Febr.
@1 ms. quantite poena$
@2 in ms. durum in dura emendatum$ - Continuatio de spiritibus incolarum Jovis
{1} Ex methodo castigandi homines, constare potest, quod angeli eorum speciem judicationis habeant super hominem, seu quod judicent homines, tum etiam spiritus, nam, ut dictum, adstant, regunt punitores, moderantur, permittunt, quare praedicari potest de iis, species judicii, sed usque iis manifeste dictum fuit, quod ii putent se judicare, sed quod Solus Dominus judex sit, et sic moderetur eorum vitas, ut non aliter sciant, quam quod ii sint.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. 628 deletum$
- Praeterea etiam frigidi eorum spiritus allapsi copia ad me sunt, verum unde, an ab iis, qui penes me fuerunt, an ab aliis, non pro certo scio, insinuabatur mihi, quod ii qui penes me fuissent, in se frigidi essent, sicut allapsus frigoris {1}. 1748, 2 Febr.
@1 imperfectum in ms.$ - De angelis, quod semper perficiendi et quod nusquam perfecti seu sancti esse queant
Utcunque in coelum intimius ac intimum admittuntur animae, usque non perfecti sunt, sed semper aliquid naturale adhaeret, quod emendandum, quod fit, dum inter spiritus remittuntur, tunc illico apparet, quid residui ex naturali radice adhuc retinent, quod tunc emendatur, et sic porro, per plures remissionis vices, sic ut regula sit, quod nusque {1} perfici queat angelus, ut perfectus et sanctus dici possit, sic nusquam in aeternum, solus perfectus et {2} sanctus est Dominus, Qui est Ipsa Pertectio et Sanctitas. 1748, d. 2 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$
@2 = nusquam (vide annotationem ad [349a])$
- De incolis telluris Jovis
Inter poenas poenitentiae eorum etiam una est, quod iis imponatur, ne alium cibum quam panem edant, et simul tunc insinuatur appetitus edendi alia; num praeter virgulta, olera, fructus, et sic semina quae in farinam molunt, [alio] pro cibo fruantur, non mihi datum est scire.
- Quod equos eorum attinet, qui sylvestres sunt [560], ii proceri valde sunt, et majores nostris maximis, sic ut ad Camelorum proceritatem accedant, quare etiam eos tam terrificant, quod mihi dicebant, quando iis videretur equus proceritatis magnae, quem mihi ut parvum repraesentabant, et id confirmabant loquendo de {1} equis.
@1 ms. confirmabant. loquendi. de$ - Praeterea delectant se diu comedendo, non quod luxuries sit ciborum, sed quod societas sit suavior, dum etiam sedent, et comedunt; non {1} sedent super sellis {2} aut {3} scamnis, aut elevatis toris gramineis, nec super herba, quod aversantur, sicut immundum sub se, sed sub se ponunt folia, et quando vellem scire quaenam folia, tunc confirmabant, quando nuncuparem ea folia ficus, qualibus Adamus et Eva cincti fuerunt a semet [Gen. III: 7], antequam tunicas ovinas sortiti. 1748, die 2 Febr.
@1 ms. commedunt (sic!) non$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. cellis$
@3 ms. au$ - De draconis dolis
Draco potest vocari biceps pluri modo, tam quod praeferat poenitentiam ore et loquatur sicut resipisceret {1}, et tamen corde fovet dolos, et hoc uno eodemque momento, paene sicut fallaces homines, qui simulare possunt faciebus et gestibus, cum tamen inimicitias corde ferunt, quod rarum datur in spiritibus; hoc tamen in dracone offenditur, loqui potest suaviter, eo tempore cum molitur malum, sicut hodie, cum convocaret malos spiritus, clandestine aggrediendi bonos, et destruendi eorum fidem; praeterea etiam se immiscet singulis, quae agunt et cogitant spiritus proximi, sic ut attentiores aures habeat, quam alius spiritus malus, invigilans malis, is perparum residui facultatis ad bonum habet remanens. 1748, 2 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. recipisceret$
- De eo quod homo regatur a spiritibus et angelis, et de fide, de activo et passivo hominis
Quia veritas est, ideo credendum, quod Dominus regat coelum et terram, et quod nullus vivat praeter Dominum; ex hac fide id consequitur, quando illa donatur a Domino, quod homo nequeat peccatum committere, nam novit, quod spiritus, qui credunt se a semet vivere, et semet regere, quod excitent ea in homine, quae tametsi sunt in homine, usque non excitantur ab homine, quia vivit tunc passive, et patitur se regi, cum in tali statu homo est, potest etiam donari pace a Domino, nam tunc unice fidet Domino, et curat caetera nihil: sic homo qui victurus est in pace, erit in statu passivo, nec usquam in activo, nisi per reactionem, et concursum actionis, quae etiam a Domino veniunt, sic usque est status passivus, resistens vel sequens. Talis est status angelorum qui in pace vivunt, at caeteri putantes semetipsos regere, ii continuo inquietantur, nam semet ducunt in varias cupiditates, sic in anxietates, et licet excitantur ab aliis, imo a permultis, usque putat is, et unusquisque, quod suum sit, seu ex se, quare etiam manet apud eum, et radicatur, ut ejus seu suum ac proprium, inde etiam imputatur ei; haec fides, quia est veritas, quod Dominus regat coelum et terram, donatur fidelibus et angelis; qui autem in fide salvifica non sunt, iis id dari non potest, quamvis putant, quod ita cogitare velint, quia [id] sciunt, sed hoc impossibile est, nisi in fide salvifica, et sic a Domino regantur; quod res ita se habeat, contestari possum, ex diutina et quotidiana experientia, de qua re etiam saepius cum spiritibus loquutus, sic ut mihi nihil familiarius factum. 1748, 3 Febr. # #
- Quinam et quales spiritus sint, quod etiam ex plagis cognosci possit
Quando spiritus et angeli agunt, sive e longinquo seu prope, cognosci potuit, ubinam essent, seu in qua plaga versus faciem meam, utcunque facies erat versa, nam directiones sumuntur a facie: qui ad latus dextrum antrorsum oblique, sunt boni, qui oblique sinistrorsum sunt mali; inde procul a sinistro, inferius est Gehenna, antrorsum dexterius paulum, est stagnum, sub pedibus est terra inferiorum, sinistrorsum est infernum: supra caput sunt ii qui superbiunt, et phantasia se evehunt, quo altius eo fastuosiores, ibi etiam dispositi ad plagas.
- Qui alluunt ad hominem similiter: qui ad tergum sunt ii qui imperare volunt, ibi adhaerent tergo, qui a latere sinistro, inferius, qui castigare, ut prius dictum [445, 541, 545]; qui supra caput, tum qui moderantur castigatorem; qui ad latus dextrum sunt angeli, qui intus in homine similiter, imprimis quando implent totum hominem, tunc tutantur hominem ab injuriis alioquin imminentibus, praeterea sunt qui a capite in cerebro, in cerebello, quod pluries [perceptum], sed haec nondum observata sunt, quid significent. 1748, 3 Febr.
- {1} # # Putant animae seu spiritus, qui semet regere volunt, quod id foret perdere omnem voluptatem, et omnem voluntatem, in qua voluptas, et sic libertatem, proinde vitam omnem, et ejus suavitatem, ut nunc mihi dictant, sed quia non sciunt, quid vere vita, et quid vere voluptas, et quid vere libertas, ideo sciendum, quod tunc primum habeat homo veram vitam, et quae felicitatis vitae sunt, quum a solo Domino reguntur, et homo sit modo patiens, sic datur ei agere tanquam ex suomet, et fruitur coelesti gaudio, sed quod aliter iis videatur, est quia judicant ex suamet activitate, in qua nihil dari potest, nisi irrequietum, et demum infelicitas, post usurpationem eorum libertatis imaginariae, quae est licentia, seu regimene cupiditatum, et malorum spirituum, qui eos excitant; dum sub regimine malorum spirituum seu suarum cupiditatum sunt, tunc putant a semet regi, cum tamen contrarium sit. 1748, 3 Febr. Imo nec distingui potest unus homo ab altero quoad externam faciem, est interna qua talis est, in qua felicitas residet; imo sunt qui arbitrantur me insanum, cum ita loquor, cum tamen {2} experientia innumera id mihi confirmavit, et quotidiane in me confirmat.
@1 636-37 invenias conformiter auctoris indicio post 638 posita $
@2 ms. tamen tamen$ - De spiritibus altissime in coelo
{1} Mihi etiam percepti sunt spiritus, [qui] quia in altissimo essent, et supra ubi draco, miratus quinam essent, et conjectans quod illi vel alii–id {2} sciens, quod quo altiori sede semet phantasia elevant, eo maligniores sint, quia fastuosiores–dictum {3} mihi, quod ii essent genii, qui non per loquelam, sed per influxum malarum cupiditatum maligne et dolosissime influunt, quod etiam expertus, quod ita per malitias abditas influerent, ut vix sustineri potuissem, ii mihi perhibebatur, quod non solvantur, sed libere agant, quia serpentis abditius venenum recondunt, sed ibi vincti tenentur, quamvis non ibi, sed in inferno, nam, modo phantasia eorum ibi est, quod iis etiam dictum et monstratum, suntque in Gehenna; praeterea, cum solvi vellent, adjuncti sunt iis alii spiritus, qui temperabant eos, ne effundere possent venena sua, de quo conquesti, tum quod adigerentur ad loquendum, quod faciunt invito, quia in latibulo seu clam volunt agere. 1748, 3 Febr.
@1 638 posuimus secundum auctoris indicium post 635$
@2 ms. alii, id$
@3 ms. fastuosiores, dictum$
- Autumabatur, quod essent eorum pessimi, qui in vita corporis affectarunt coelum Salvatoris nostri possidere, et {1} quidem ex propria potestate, et sic illuserint innocentes; influxum dicebantur habere, sed qui temperaretur diversimode. In via etiam antequam venit dolus eorum seu venenum ad me, etiam sublatum est a mediis spiritibus, et sic quoque temperatum. Ii videntur esse, qui dolos inspirant iis, qui affectant coelum seu quod possideant potestatem {2} omnem in coelo et in terra; suntque inter stellas draconis, quique potius vocandi “bestia babylonica,” de qua in Apocalypsi [XVII: 3 et passim].
@1 ms. possedere; o et$
@2 imperfectum in ms.$ - De spiritibus latentibus
Sunt etiam spiritus, qui latent, nec se manifestant, aguntque non aperte sic {1} ut phantasiae, ac artes eorum dolosae, dolique ita manifesta fiant, sicut spirituum aliorum, ii sunt in zenith, seu supra caput, altius dracone, qui non ita latenter agit, putant tales spiritus, quod nemo scire posset artificia eorum perniciosa, quare etiam se putant securos esse, nec ab ullo posse noceri seu puniri, quia, ut putant, in subtiliorem naturam se recepissent, quare, ut ajunt, nec timent quicquam, sed usque eorum doli apparent manifeste, quandocunque ita a Domino, conceditur, et detecti {2} sunt, quod sint artificia perniciosa, (truldoms konster 3) quibus imitantur spirituum bonorum indolem, quod molliter seu leniter influant, sic ut venena eorum non animadvertantur, ita seducere possent {4} etiam bonos, nisi tutaretur eos Dominus, inserunt se aliorum manifestis dolis, in abdito.
@1 ms. aperte, sic$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. detectae$
@3 = magiae artes (vox suecica)$
@4 in ms. possunt in possent emendatum; J.F.I. Tafel possunt$
- Praeterea putarunt quod immunes essent a simili punitione, ac alii, quia, ut putant, se recipere potuissent intra subtiliorem naturam et sic abscondi, ita in abdito, sed usque frustrati sunt, nec solum sub velum missi sunt [vide 435], sed etiam conglutinati sicut mendicantes [vide 431], omni licentia sic orbati, et quo plus se dissolvere, seu a se invicem discindere vellent, eo arctius ligarentur, poena iis est intensioris cruciatus, quia respondet eorum venenis arcanis.
- Sunt ii qui persequuntur Dominum in terra, sub specie angelica, sui lucrique causa, et quibus similia successerunt, inde artes eorum perniciosae, seu potius nefandae, quae mihi non detegi potuerunt, ob abominationem eorum.
- Quod fateantur se non posse aliter facere
Iidem qui continue dolos moliebantur, et in iis ita inhaerebant, ut vix intermitterent, admoniti sunt ab aliis ut desisterent, sed fassi sunt, quod non possent, etsi morerentur, similiter etiam alii aliquoties fassi sunt, quod nequicquam possent desistere, quibus toties erat dictum quod id non excusat, quia sic omnes diaboli [se] {1} excusarent sed ut abirent seu abigerentur, usque dum per punitionis species convenientes taedio afficiantur similia patrandi, sic exuendi [sunt] modis punitionis malis, sicut fieri solet: inde concludere licet, quod naturalis instinctus eorum in vita corporis imbutus, ut non solum in talibus summam voluptatem sentiant, sed etiam quod tali cupiditate ejus praediti sint, ut non desistere possint, similiter ac ferae bestiae a lanienis. 1748, 5 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel$
- Quod spiritus etiam gustum invertant
Quandoque, imo saepiuscule contigit, quod id quod bene saperet, mihi obveniret tanquam tetrum, aut alio gustu, bis etiam, ni fallor, quod saccharum paene ut salinum, sic ut e saccharo sentirem quasi salinum super lingua, et quidem percepi {1}, quod liquor palati in se salinum haberet quod a spiritibus sic est a succis corporis expressum; quod accidit, quum spiritus Joviales putarent saccharum esse sal, et quidem tale in frustis sicut saccharum in frusta divisum ideo granulatum salinum, quia ii putabant sal esse, ita quoque in aliis, mutatur sic gustus hominis secundum phantasias spirituum, quod quandoque ex dolo fit, nam simile induci potest ab iis per phantasias dolosas.
@1 ms. prepi$
- Praeterea nihil quicquam datur sensibile, sive exterius sive interius quod non {1} studeant [ei] inducere speciem similem, sic ut imitentur quicquid usquam videant et sentiant, ac mentiantur sicut esset essentiale, cum tamen solum est externum, et fictitium, quare summa prudentia est, distinguere inter verum et simulatum, nec distingui potest usquam, nisi per fidem in Dominum, et sic a Domino, Qui dat discernere similia, similiter in vita corporis, cum tales genii adsunt, et seducere hominem tentant. 1748, 5 Febr.
@1 = quin$ - Quod loquela et persuasiones, dum animus cupit, seu afficitur amore, nihil valeant {1}
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. vateat$
Per plurimam experientiam cum spiritibus, didici, quod persuasiones, contra affectiones nihil quicquam valeant, nam animus affectus est perpluries, ac interea persuaserunt spiritus, tum angeli, loquutique sunt, quod ita agendum, non aliter, sed dum usque detinerer in affectione tunc nihil potuerunt valere persuasiones, quod etiam aliquoties iis respondi; tum id, si modo flecteretur affectio, tunc illico mutaretur mens, persuasionem {1} obsequuturus, inde ut ex vivis experientiis, et multis potui scire, quod omnes persuasiones contra amores nihil prorsus efficere possint, quare ii spiritus, qui genii sunt, qui per cupiditates agunt, periculosissimi sunt; praeterea etiam angelorum via est per affectiones ad bonum flectere mentes, ita Domino regente. 1748, 5 Febr.
@1 J.F.I. Tafel persuasioni$
- Inde quoque concludi potest, quid fides intellectu, tum quid praedicatio valeat, dum homo cupiditatibus aufertur, et quomodo fides intellectualis sola salvare possit! nam in amore est vita, in intellectu talium est nihil nisi memoria quod animabus post mortem aut spiritibus {1} dictum est, ac ita confirmatum, ut fassi sint, se in vita prorsus erravisse, et agnovisse cum tristitia suos errores.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$ - Quod homo qui est instrumentum, ex fallacia putet se esse vim agentem in singulis
Quod philosophia humana plures veritates habeat detectas, ex hinc constare potest, quod sciant, vim agentem cum vi instrumentali unam causam agere {1}, sed inde fallacia, quod homo qui est instrumentalis seu instrumentum putet [se] esse vim agentem, quia causa ab utraque efficiens prodit, inde fallaciae sensus, quod nempe tribuat sibi, qui est instrumentum, id quod est Domini, Qui Solus est agens; hoc dictum est iis qui in coelo, et agnoverunt, sic quoque quod homo sciat plures veritates, sed quod ne hilum sciat in applicatione, sed usque instrumentum putet se esse ipsam vim, inde perversus ordo vitae existit, et inde phantasiae, quae tantum animas eorum torquent. 1748, 5 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. agant$
- Sic philosophia potest adesse, quum serva est, sicut etiam experientia sensualis, modo serviat illucidandis iis qui nihil credunt nisi quod philosophice verum, et sensibus, capere volunt.
- De visu spirituum
Sunt quatuor genera visus, quae mihi ostensa sunt primum est visus somni, tam vivus sicut diurnus, sic ut in ipso somno dixerim, quod si hoc esset somnus, etiam vigilia foret somnus, alterum genus est visio clausis oculis, quae tam viva est, sicut oculis apertis, et[qua] similia objecta, tum pulchriora et amaeniora offeruntur videnda; similis apertis oculis existere potest, et bis terve exstitit. Tertium genus est in aperti oculi statu, cum repraesentantur ea, quae in coelo sunt, tam {1} spiritus, quam alia, quo est visio repraesentativa, quae mihi familiarissima facta, sed obscurior est, differt prorsus a vulgari hominum imaginatione. Quartum genus, est dum homo separatus est a corpore, inque spiritu, ac homo tunc neutiquam aliud nosse potest, quam quod in vigilia sit, tunc etenim {2} omnibus sensibus fruitur, sicut tactus, auditus, et visus, de caeteris nec dubito, est visus plusquam vigiliae, quia exquisitus est, nec appercipitur {3} in eo statu aliud {4}, quam quod vigil sit, nisi per id quod in corporis vigiliam labatur.
@1 nisi legeris tum$
@2 J.F.I. Tafel etiam$
@3 ms. apercipitur$
@4 imperfectum in ms.$
- Omnes hi status sunt spirituum, quibusdam ille, quibusdam hic, dum hic, vita est sensibilior, quam vita corporis, dixit mihi quidam, quod in tali statu esset, nec usquam aliter scire potuerit {1}, ac si esset cum aliis in loquela,in suo conclavi, ita etiam horti et innumerae varietates jucunditatum vitae repraesentantur, in tali vita sunt spiritus angelici.
@1 ms. poterit$ - Quod quartum genus attinet, quater vel quinquies mihi concessus {1} est, et quidem cum amaenitate multa, praeter in vigilia, cum similiter a spiritu bis et ter ductus.
@1 ad visus aut status referendum$ - De poena eorum, qui sancta volunt mentiri
Qui sancta mentiri volunt, sic fallere homines, per sacras illusiones, et similia, eorum poena est, quod sanctum ab iis se separet, effectus est corporis eorum exulceratio, scabies, lepra, pediculi, et similia secundum prophanationem, quod datum mihi est comprehendere ex spiritibus qui similia moliti sunt. 1748, 6 Febr.
- Quid miraculum
Miraculum est quod fit a Domino, dum Ipsum, fidem in Ipsum, Coelum Ipsius, aut Ecclesiam in universali quid concernit, et sic per Coelum Ipsius transit, et sic spiritus id efficiunt, absque eorum ulla cooperatrice vi, hoc est miraculum, et vocatur “digitus Deut. [Exod. VIII: 19, XXXI: 18, Deut. IX: 10, Luc. XI: 20].
- At vero miracula falsa, sunt quae a spiritibus malis seu diabolis per artificiales modos parantur {1}, et quidem ob nullum finem, nisi ex cupiditate pravissima, tale quodque permittitur, et externa facie simile apparet, sed internam nullam habet, ac non internoscitur nisi ab iis, qui in fide sunt in Dominum.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. paratur$ - Mali spiritus nihil aliud student, dum vinculis soliti sunt, quam ut pervertant bona, in malum, ac ut imitentur ea, quae sunt coeli, ut per imitamina artificiaque illudant mentibus, haec sunt eorum praecipua studia, quia quisque vult dominus esse. 1748, 6 Febr.
- De cupiditate furandi
Ii, qui in vita corporis inhiarunt bonis alienis, et quidem per varia artificia, quae explicarunt coram hominibus ut licita, sive per negotiationes, sive per alia media, ii in altera vita circumeunt, et jugiter quaerunt aliorum bona sub trahere; cum ad spiritus similes vel alios appellunt, tunc cognoscunt illico genium eorum, ac eos cum mulcta {1} aut plaga ejiciunt, sic vagantur et quaerunt, et ubivis mulctantur verberibus, vel aliis modis, tales ad me aliquoties venerunt, et conquesti sunt, et agnovi quod negotiatores, etiam famigerati fuerint, quod miratus.
@1 J.F.I. Tafel multa; ms. mucta ut apparet$
- Praeterea iidem ac similes, ut primum conspexi aliquid in officinis, seu pecunias, ac similia, eorum cupido penes me innotuit, nam putantes {1} se esse memet, illico quasi cupiebant, ut manum exporrigerem, contra omnem consuetudinem, et praeterea animo insinuarunt suam cupiditatem, de qua cum spiritibus tunc {2} quandoque loquutus sum, nempe quod agnoverim tales spiritus adesse, qui non potuerunt non annuere, seu confirmare, narrando eorum genium et quid iis obvenit. 1748, 6 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. putante$
@2 J.F.I. Tafel tum$ - De vita eorum, qui ex se sapiunt
Quidam spiritus, qui mihi in vita notus, ut reor, fuit, ante aliquot modo annos, 3 vel 4, mortuus, ad me etiam venit, loquutusque est {1} mecum, sed vitam ejus in corpore non aliter novi, quam quod studiis deditus esset, et esset simul philosophiae deditus, inde concludere potui, quod philosophus quoque voluerit esse in fidei mysteriis, et sic illa comprehendere, sic quod tunc primum credere voluerit, quando id philosophice intelligeret, is apud me per quadrantem horae prope fuit, sic ut ejus vitae fides {2} influeret quod percipere manifeste potui per id quod inciperem dubitare vel frigide sentire de regimine Domini, in singularibus, admittendo in universali, quare quicquid tunc particulare seu singulare influebat, quasi vellem rejicere, sicut quod Dominus solum universali providentia, non singulari coelum et terram regeret, quod frigus erat fidei intellectualis, seu veritatum, non ita affectionis, quod nunc ei dico, et is adstat, et quoque sensum vocum dirigit. 1748, 6 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sum$
@2 ms. vitae fidei ut videtur; J.F.I. Tafel vita fidei$
- Quod mali spiritus unumquemvis hominem interficere et cruciare cupiant, sed penes hominem, apud quem sunt, duplici modo arcentur
Quod mali spiritus, seu potius diaboli turba, nihil aliud cupiat, quam hominem, corpus ejus animamque perdere, tum etiam cruciare mille modis, hoc experientia multiplici constat, non solum ab iis qui penes me, turmatim fuerunt, et id tentarunt {1} nefandis et multis modis, sed etiam ab animabus in infernis, quae summam voluptatem capiunt ex eo, ut semet successive barbaro modo crucient, et si non a Domino, interciperetur sensatio, ei qui cruciatur, foret cruciatus ineffabilis.
Spiritus mali, qui circumvolitant libere, tales quoque sunt, sed usque hominibus adjunguntur, ut eorum vitam excitent, ut prius dictum [635], tamen quia non aliud sciunt, quam quod homines iidem sint, ac homo, penes quem sunt {2}, ideo, non cupiunt ei inferre aliquam noxam, nam id foret quasi sibimet; haec causa prima est, quod non similia intendant homini penes quem sunt, sed usque, nisi vinculis legis retinerentur in {3} socios, qui non eos sicut deos adorant, et omnes suas facultates eis {4} darent, cuperent similiter ac in inferno se mutuo tractare, quod satis constat ab eorum animabus post mortem, quando natura eorum, nullis legis talis vinculis retinetur; patet etiam a regibus, a militibus, ab aliis. Altera causa quod non hominem crucient et perdant, est quia boni angeli simul etiam adsunt, et Dominus eos regit, secundum permissiones et concessiones, ut alibi [398, 401]. 1748, die 6 Febr.
@1 imperfectum in ms.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. est$
@3 h.e. quoad$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. ei$
- Quod homo post mortem, retineat omnes facultates et sensationes quas habuit in corpore, praeter aliquas functiones naturales
Homo post mortem nihil perdit a suis facultatibus, quas habuit in vita corporis, sed omnes retinet, et plures ei donantur, de quibus passim [333, 400], sed donatur aliis, sicut dum spiritus fatetur quod non aliud possit, quam malum facere, tunc {1} per devastationis modos, ita temperatur, ut ab iis desistere possit, et tandem ea aversari, dein quoque facultate donatur aliquid boni efficere {2}, quare est solum facultas qua donatur, sed usque retinet priores suas facultates; facultate {3} superadjectae seu donatae bonum faciendi, sunt {4} donum Domini, quod illico dum aufertur, redit ad suam pristinam naturam, quod contingit quandoque angelis, qui dum in statum pristinum restituuntur, sunt spiritus mali sicut prius, imo ii qui per saecula, et aliquot mille annos fuerant in coelo, exinde sequitur, quod quicquid anima agit ex semet, id est malum, et quod nihil bonum agere possit, quam a Solo Domino, inde fons omnium bonorum; quare illico ac donum hoc intermittitur redit anima ad {5} malitiam innatam et irradicatam, inde etiam sequitur, quod solum facultas bonum efficiendi, ex Domino sit, quae donatur, nec quod aliquid boni ei irradicatum sit aut irradicetur. 1748, 6 Febr.
@1 J.F.I. Tafel tum$
@2 sic ms.; J.F.I. Tafel efficiendi substituit, sed vide
praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies” $
@3 ms. facultate$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. est$
@5 ms. a d$
- Imo talis est homo et anima, ut ne hilum nisi malum sit quod ex semet, sic ut non cogitari tam parvum et paucum, in cogitatione, in actione [possit] {1}, quod a semet, quod non malum sit, imo hoc malum est, quum cogitat a semet velle facere bonum, velle se convertere, et quandoque tam anxius fui, ut nesciverim quid cogitarem, et quid facerem quod non esset malum, quod a memet, sic etiam spiritus, sicut mani feste ostensum est, et agnitum; aliter dum id ex innocentia agit, tunc {2} Dominus moderatur, nam quicquid ex Domino id bonum in homine. 1748, 6 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 J.F.I. Tafel tum$ - De somniis spirituum
Evigilavi in somnio, et mihi apparuit unus spiritus, qui adhuc continuabat somnium, inde appercipere potui statum spirituum in somniis, qui non est alius fere ac hominis, nam exteriora seu corporea, quae residua sunt in spiritu, quiescunt, sicut corporea hominis in somno, quod manifeste percepi, nam nullam attentionem potuit habere ad quicquam praeter ad id quod versabatur tunc {1} in ejus animo, loquens erat, tanquam non sciens se loqui, externa dormiebant, interna sic in somnio. 1748, 7 Febr.
@1 J.F.I. Tafel tum$
- Continuatio de provinciis in corpore quas sortiuntur angeli
Sunt bina quasi regna in universo, unum quod coeleste, alterum quod {1} spirituale, dictum est [499], coeleste omnes eas provincias corporis comprehendit, quae sub cordis imperio sunt, spirituale, quod sub pulmonum seu respirationis.
@1 h.e. quod unum…quod alterum$
- Sunt singula viscera, membra, organa, sensoria quae provincias constituunt, utque animae sint in coelo, seu in corpore Domini, debent omnino esse in una provinciarum, et addicati uni membro.
- Inde fluit, quod indefinita varietas detur, sicut in corpore, ubi nulla particula alteri similis prorsus esse potest, aliter non concordat.
- Sed usque mutantur animarum seu angelorum status, ac perticiuntur, ita in meliores sedes {1} ejusdem membri seu provinciae transponuntur, imo etiam in alias, quae nobiliores sunt; nam continua est purificatio, ac ut ita dicam, nova creatio, nec usquam aliquis angelus ad perfectionem ipsam venire potest, in aeternum, Dominus Solus est Perfectus, seu Ipsa Perfectio.
@1 in ms. primum emendavit auctor meliores in meliorem tunc lo[cum] scripsit delevitque sed emendatianem meliorem in meliores omisit$ - Sunt etiam qui correspondent ori, qui etiam aliunde postea transferuntur, qui nempe continue volunt loqui, in qua {1} voluptatem captant; cum voluptas ista purificatur, quod non aliud loqui cupiat, quam quod conducit sociis, communi, coelo, Domino, seu quantum perit cupido se spectandi in loquela, ac ambiendi quod sapiens sit, tantum evehitur sublimius. Quod mihi ostensum est hodie per nummum aureum, quem manus, repraesentans manum Domini, accipiebat, et dabat ei, qui indignabatur, quod in provincia oris esset, quod cognoscere ei datum erat, inde significans, quod transponi queat, et in locum cordis transponi. si dignus inveniatur. 1748, 7 Febr.
@1 h.e. qua [loquela]$ - De provincia oculi
Oculus pertinet ad intimiores angelos, quia in facie, et prodit ex cerebro, os quidem est in facie, sed ducit in corpus nempe in ventriculum et in pulmones, etiam ducit ab iisdem, quare ii qui sunt in provincia oris, minus aestimati sunt, quam qui in aliis faciei locis, oculus est locus faciei nobilissimus, et praeest quoque reliquis sensibus, adque classem spiritualem pertinet, cui praeest, quia est visus correspondens spirituali visui.
- De amore spirituali
Praeterea etiam datur amor spiritualis, sed qualiter discriminatur ab amore coelesti, nondum mihi constat. 1748, 7 Febr.
- De coelis
Mihi narratum est, quod ante Domini adventum in mundum, non aliud coelum fuerit, quam interius, adhuc enim intimiora nemo in hac tellure potuit intelligere, minus intima, et quia cognitiones praecedent, ideo non aliud tunc coelum potuit existere, interius coelum tale est, ut naturale adjunctum sit spirituali, quare [dum] angeli loquebantur prius cum hominibus et per prophetas, verbum non potuit cadere nisi illico in naturalia, inde stylus propheticus, quo etiam quoad partem uti voluit Dominus, nam aliter intelligere non potuerunt spiritualia interiora {1} minus intimiora, ideo quoque Dominus parabolas loquutus est; de his loquutus sum cum iis in coelo, qui affirmare mihi videbantur, nempe quod tale coelum pro incolis hujus telluris fuerit, sed quod intimius ac intimum usque fuerint ex aliis in universo.
@1 ms. spiritualia, mi[nus] interiora$
@2 deletum esse videtur in ms.$
- Inde repraesentationes, in quas cadunt res, praeter alia perplura.
- De mille annis
Etiam cum iis in coelo loquutus sum de “mille annis” in Apocalypsi [XX: 2-7], qui dixerunt, quod mille anni non significent certum seu fixum numerum annorum seu mille, sed multum temporis, et quod per “resurrectionem primam” intelligantur ii, de quibus mox prius [672], qui in interiori coelo sunt, ii certi sunt quod mansuri, et multi in coelos intimiores admittendi, sic ut prima resurrectio {1} sit pro iis quibus naturale injunctum spirituali, [ut] in jucunditate coelesti vivant, et vixerint.
@1 ms. resurectio$
- Sed qui in intimius coelum admittendi, ii exuere debent naturale, et sic in intimus gaudium veniunt, nam absque exuitione exteriorum nemo admitti potest in intimius. Sic homo mori debet in terra, quae est mors corporis, dein in altera vita, quando naturale adjunctum abolendum est, aliter in interius coelum non potest admitti, ac iterum abolendum est naturale, ut in intimius, sic in gloriam coelestem.
- Cum quodam philosopho famigerato, de quibusdam in Philosophia
Quidam Philosophus ante annos aliquot mortuus mecum loquutus est, cui aperui, quid intelligendum sit de quibusdam in philosophicis-sicut {1} de formis, quales sunt, una intra aliam, et quod ad intimiorem intrari nequeat nisi per dissolutionem quasi mortem exterioris, sic ab uno gradu in alterum transcenditur, et quod natura ubivis tales gradus habeat, sic etiam vitae corporis, et organorum {2} vitae, ex plura; tum quod nihil non consistat in variationibus formae, et quod formae intimiores indefinitius variari possint prae formis exterioribus, et quod variationes plures sint in status mutationibus variis, tum quod formae virium et formae substantiarum in purioribus ideas significent, praeter alia similia – qui {3} quia in altera vita erat, ubi susceptibiliores sunt intelligendi similia, is confirmavit singula, et vovit, quod mundus talia agnoscere potius velint {4}, quam haerere in terminis et vocum lite, quae distrahunt mentem prorsus ab intellectu rerum, sicut dum loquens inhaeret verbis, non sensui verborum, inde praecipitantur homines in pulverem, ut elevari nequeant, praeter adhuc alia. 1748, 7 Febr.
@1 ms. philosophicis, sicut$
@2 sic J.F.I. Tafel: “nisi legeris organa”$
@3 ms. similia, qui$
@4 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies” $
- De intimioribus
Quid intimiora nullus adhuc hominum, nec spirituum, vix ullus angelorum interioris coeli novit, nam quod intimius est, id intelligere nequit is qui interior est, putat sic dissolvi eum {1}, et fieri quasi nihil {2}, quia in interioribus ponit omne, sicut homo in corporeis, qui vivit, sed tanta est differentia, quanta inter vile, et pretiosum, seu casam et maximam urbem, quodque percipere nequeunt, putant esse nihil: cum tamen id est, quod est ineffabile, et “nullus oculus vidit, nec auris audivit” [Esaj. LXVI: 4, I Cor. II: 9], et est id a quo venit omne harmonicum, ac interius seu intimius delitiosum, in repraesentationibus ac similibus, quae sunt interioris coeli, interius coelum videt modo externa seu figuras.
@1 h.e. se dissolvi$
@2 sic J.F.I. Tafel: “nihil pro nihic”$
- Porro ostensum quodammodo hodie, per chorum angelicum spiritualem, qui loquens dicebat, quod nunc nullus sit, nam suas speculationes amaenas distinguit et separat in ideas, quae cadunt in voces, cum intimior sit quasi quoddam continuum, et uno momento plus exprimat, quam interior per horam, et quidem distincte.
- Praeterea dantur usque imaginationes etiam intimioris et intimi, sed quia non imaginatio {1} est sicut sensitivum visus sed sicut sensitivum intellectus, ideo distinctionum gratia pro interioribus inservire potest vox imaginatio, pro intimioribus speculatio, pro intimis cogitatio. 1748, 7 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; imperfectum in ms.$ - De intimioribus
Quomodo se habent intimiora ad interiora, ex iis etiam apparuerat, quod ostensum mihi ad oculum, quomodo influerent ideae {1} consequenter voces in loquelam alicujus spiritus, et quidem per distinctam nubem candidam in moleculas, et alio tempore ostensum est spiritibus et angelis, quomodo etiam, ut arbitror, similiter influerent affectiones, ex quibus constare potest, quod similia influerent per coelum intimius, seu proxime a coelo intimiori, sic concludi potest, quod millia insint uni ideae quasi simplici, cui una modo vox loquelae correspondet, sic quod millia insint speculationi intimioris coeli, seu intimiorum angelorum, quae modo ut simplicia apparent interioris coeli angelis.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ideas$
- Adhuc clarius id constare homini potest, ab objectis ejus visus, cui imaginatio seu idea materialis paene in simili gradu respondet: in uno objecto visus oculi, quod putatur simplex, dum spectatur microscopiis, in eo apparent millia, ex quibus componitur, sic centum insectula modo unum visus radium comprehendunt, et apparent sicut unum punctum, idque obscurum, cum ad visum artificialem seu opticum, non solum centum viva animalcula deteguntur, sed etiam singulorum viscera.
- Sicut etiam Iris, in qua nihil nisi communissimum apparet, nempe plana colorum succedentium, cum tamen unusquisque color consistat a radiis indefinitis, qui distincte illuc alluunt, et communissimum hoc efficiunt, myriades radiorum simul oculus modo percipit, et quidem obscure, obscuritas ista apparet solum per aliquem colorem, qui est obscurum variegatum ita; cum visus ita modo myriades myriadum ut unum, et id obscurum, percipit, quid tunc aliter in mente naturali? quae est visus non {1} interior quam visus oculi, proinde non intelligit, unde imaginationis ideae, quae similiter sunt myriades intimiorum, quae nisi distincte a vita intima, et haec a Domino, effluerent, nusquam aliquid distinctum in idea potest concipi, cum tamen idea imaginativa, non sit in se intellectualis, sed ab intellectualibus existit talis, inde potest intelligi, per ideas; sic quam commune, imo communissimum seu obscurissimum est, quod homo putat distinctum, acutum, sapiens, ingeniosum, constat, quod tamen nihil minus est quam intelligens et sapiens.
@1 J.F.I. Tafel omisit$ - Factum est, quum per repraesentationem spiritualem spiritibus circum me repraesentarem-nempe {1} formando ideas, sicut formas virium, quae a myriadibus non visis constarent seu conflarentur, et unumquodvis eorum {2} a myriadum myriadibus intimiorum- tunc {3}, quia animae, ac spiritus sunt susceptibiles talium repraesentationum, illico tanquam Amentes facti sunt, ut unus eorum apud me es fassus, non aliter sciens ac interirent amentia, nam sic nihil vitae remansurum, ac tametsi inesset {4}, usque non vitam haberent influentem spiritualem, quare talis vita, cui demtus est influxus vivus spiritualis, assimilata {5} est vitae vegetabilium, in quibus quoque vita, sed quae vocatur vegetativa inest, quare etiam omnia in regno vegetabili repraesentant Regnum Domini, quodlibet suo modo; imo repraesentant hominem cum ejus pulmonibus, ac caeteris ut notum est, inde Divinum in regno vegetabili, sed absque vita animali. 1748, 8 Febr.
@1 ms. repraesentarem, nempe$
@2 J.F.I. Tafel earum$
@3 ms. intimioribus (sic!), tunc$
@4 ms. inessent$
@5 ms. assimilatus$ - De praestantia facultatum animae seu spiritus, prae facultatibus ejus, dum vixit in corpore
Praeter facultates praestantes, quas anima post solutionem a corpore adipiscitur {1}, de quibus prius, passim [400, 433, 662], etiam id est, quod sensum {2} idearum seu sensum rei percipiant multo pleniorem, et quidem per repraesentationes imaginativas, quae non satis describi possunt, quales sint, sunt quasi formatae idea {3} certis et diversis modis, sic ut illico videant sensum, seu visus ejus, sicut formatus apparet, ita sensum rerum pleniorem accipiunt, quod fieri nequit in vita corporis.
@1 ms. adipisitur$
@2 J.F.I. Tafel sensa$
@3 J.F.I. Tafel et ms. ideo$
- In vita enim corporis, sunt objecta diversa, quae movent sensus, et excitant eum, sic distrahunt, praeterea etiam cupiditates, quae sunt objecta interna, quae inhaerent sicut gluten seu viscidum {1}; quum homo iis imbuitur, tunc quodcunque dicit alius, inhaeret iis, quae cupit, quod communiter est regnans; inde talis perceptio rerum non dari potest in homine dum vivit in corpore, sed datur in anima, ut primum in alteram vitam venit, et in consortio aliorum est; haec quoque dixi spiritibus circum me, affirmabantque. 1748, 8 Febr.
@1 in ms. d in viscidum imperfecte scriptum sed cum cauda visibili $ - De incolis Jovis
Spiritus telluris Jovis autumant, ut prius dictum est [547], quod facies eorum non corpus sit, ideo etiam post vitam impressionem habent, quod facies eorum major seu amplior futura, formae rotundae, quae mihi ostensa, coloris coelestis seu coerulei paene, cum stellulis, haec impressio permanet, inde.
- Praeterea etiam putant ignem etiam visuros, qui calefaceret faciem eorum, ignis mihi ostensus est, etiam calefaciens, sicut centies prius, nam familiare mihi fuit estque ignes conspicere, et quidem varios, tum flammas, sicut diu, sed nunc primum ignem, qui calefaceret faciem meam, qualem sibi cupiunt, sed dictum mihi est, quod flamma eorum sit coloris interspersi coerulei, quam magnopere aestimant, talis flamma mihi semel perquam laeta, est ostensa. 1748, 9 Febr.
- De Equis visis
Multoties mihi visi sunt equi, tum currus ab equis tracti, et quidem varii coloris, et variae magnitudinis, de quibus prius [302, 560, 632], qui quod significent eruditionem hominis, in bono sensu intelligentiam, in pravo eruditionem quae invertit veram intelligentiam, didici hodie, et semel prius, quod etiam a positu equi scire liceat quid significet, nempe dum obvertitur pars equi posterior faciei, quod tunc inversus ordo, et inversa fides inducta sint per eruditionem, nempe quum inde facti sint insani, seu prorsus stupidi in spiritualibus, ut nihil credant praeter terrestria et mundana, [se] {1} morituros sicut animalia, nullam vitam post mortem mansuram, sic ut scientiae eorum suffocent omnem intellectum et fidem de {2} spirituali vita: talibus obvertitur equi pars posterior, imo conjiciuntur in equum tametsi invito, intruduntur, quod fit cum eorum magna molestia et pudore. 1748, 9 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 inclarum in ms.$
- Continuatio de equis
Ex positu equi cognoscere datur, quid significant: dum pars posterior faciei obvertitur, significatur quod inversus ordo vitae spiritualis inductus sit per scientias, sic ut abolita fides, aliter vero cum latus obvertitur faciei, et quum caput ejus ponitur versus faciem, quod tunc per scientias confirmata sint ea, quae in Verbo Dei Messiae sunt. 1748, 9 Febr.
- De binis recens post mortem, cum quibus loquutus
Bini erant, mihi in vita eorum corporis noti, unus circiter post 6 menses {1}, alter circiter post 2 menses {2}, quo mortuus est, ii erant quasi in somniis, quia in suis phantasiis nesciebant {3} prorsus quod essent in altera vita, putantes se adhuc vivere in corpore, cum quibus aliquid {4} loquutus ostendebam quod in altera vita essent, nec usque potuerunt credere, antequam id iis ad vivum ostensum est; prorsus se gerebant, sicut in vita corporis, similibus phantasiis in haerebant.
@1 exitus inclarus in ms., forte ium$
@2 vide annotationem 2$
@3 ms. phantasiis, nesciebant$
@4 in ms. aliqud in aliquid emendatum sed erronee aliqudi$
690a. Quidam eorum in iis quae terrestria sunt satis doctus e aestimatus, ejus fides mihi communicata est, quae talis erat sicut spiritualiter cognoscere potui, quod nulla prorsus esset, sed prorsus a scientiis terrestribus suffocata, sic ut non crederet vitam post mortem, existentiam spirituum, minus coelum, ita erat fides ejus sepulta in scientiis.
- Cum iis disserebatur de necessitate scientiarum in vita quod id solum necessarium est, ea quae sunt verae fide [scire], et quod caetera sint nauci, quamvis quoque adesse queant, sed non in iis ponere {1} omne.
@1 intellexerim ponendum$ - Praeterea mihi datum erat iis dicere, qualis vita eos mansura sit, nempe quod primum recipiantur in consortium spirituum bonorum, qui libenter recipiunt animas recentes, sed quum concordare cum iis nequeunt, ob inversum eorum fidei ordinem, tunc inde sicut sponte separantur, rursus recipiuntur in consortium aliorum spirituum, cum quibus dum non concordant, etiam ab iis rejiciuntur, associantur dein spiritibus non bonis, ab iis dum rejiciuntur, fit cum mulcta et punitione; tandem soli relinquuntur, sic ostiatim ambulant, quaeruntque ubi recipi queant, supplicantes tandem, ut iis victus subministretur, et calor; dum sic recipiuntur, et cupiunt, sicut in vita, caeteris eminere, et lus aestimari, tum si eorum possessiones {1} cupiunt auferre {2}, quod non aliter possunt, quam facere: dum tales in vita corporis puniuntur, tunc {3} severe puniuntur, et abiguntur, dein soli ambulant laceris vestibus mendicantes, et id eo usque dum fastus eorum seu praeeminentia prae aliis aboletur, seu cupido aliena auferendi cessat, ita demum devastati sunt, et admitti possunt in talium spirituum
consortium, qui concordant, et hoc quandoque per annos perplures, dicunt aliquot centum, imo aliquot mille, nam vastatio quorundam diu perdurat. 1748, 9 Febr.
@1 J.F.I. Tafel possessionem$
@2 ms. auferunt$
@3 h.e. nunc$ - Quod omnia et singula in altera vita dirigantur ad conjunctionem per amorem
Quicquid usquam fit in altera vita, sicut punitiones, vastationes, et perplura, tendunt omnia et singula ad finem, ut societates formari queant, quae concordent sicut unus homo, quod unice per amorem Domini, et sic sociorum fit; qui amor neutiquam obtinetur, quando unus altero major cupiat esse-inde {1} disunio, et rejectio-nec {2} in aliqua supereminere, sed ut minimus esset velit, et servire reliqui ita dum omnes sibi mutuo servire volunt, uniuntur, et unusquisque felicitatem habet ex singulis, et sic ex communi haec loquuta in praesentia spirituum et animarum. 1748 die 9 Febr.
@1 ms. esse, inde$
@2 ms. rejectio nec$
- De fide
De fide etiam hodie loquutus sum cum animabus spiritibus, quod nempe fides Christianorum hodie sit fides memoriae, sic modo oris, ita extra hominem, at vero fides quae intra hominem, hodie, paene nulla est, nam opera eorum manifestant, qualis fides, nempe quod sit contrarium fidei, talis est indoles eorum in altera vita, ubi dum quaerere volunt ubi fides, extra hominem est, sic dissita ab homine sicut luna a terra.
- Num autem ad facultatem recipiendi fidem salvificam conducat, et sic quasi cortex, per quem succus seu vita transit in arborem, seu in ramos, et sic in fructus, hoc alia res est. 1748, 9 Febr.
- De animarum seu spirituum vita, ejusque diversitatibus
Quilibet spiritus suum habet vitae instinctum, qui tunc appercipitur, cum est vel sibi quasi relictus, seu {1} in societate similium; at disparet quando est in societate spirituum meliorum: varietatem istam percepi, tam quod ad naturalem instinctum subito redactus sit, sic ut cupiverit auferre alienum, quod nihil apparuit in societate, in qua fui praeterea etiam vita spiritus non solum variatur secundum speciem sociorum, sed etiam exaltatur, quod similiter
ostensum est, nempe per diminutionem sociorum a paucos, sic similiter vita ejus diminuebatur ab ingeniosa, a stupidiorem, ita vitae animarum post mortem variis societatibus adjunguntur, sic quoque discernuntur, quales sunt, et cum quibus concordant; putant animae in quacunque societate, quod ii soli sint qui vivunt ex se; similiter explorantur per diversos status societatis eorundem spirituum, sic internoscitur a spiritibus, et ab anima, quales sunt; unus enim non similis est in uno statu sicut in altero. At angelorum societates in statuum variatione similes esse debent, quia omnes se patientur duci a Domino. 1748, 9 Febr.
[m] Haec in praesentia eorum qui unam societatem constituerunt. [n]
@1 h.e. vel$
- De admissione in coelum interius
Dicitur in Verbo [Matth. XXV: 10-12, Luc. XIII: 25], quod clausa sit janua, nec amplius intromitti possent, tum quod serius venerint, atque pulsaverint, sic non admissi, haec {1} mihi ad vivum ostensa sunt {2}, quomodo se habent.
@1 in ms. hoc in haec emendatum esse videtur$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. ostensum est$
- In somnio, modo spirituali animadverti {1}, quod boni, seu bona ablata essent a malis, et quod disputatum sic inter mala et bona de possessione eorum, et tandem quod bona
restituta sint, haec modo spirituali repraesentata.
@1 imperfectum in ms.$ - Expergefactus [ego,] {1} inceperunt societates spirituum quaedam {2} una post alteram voce canora et alta dicere, quod Lupus voluisset eos auferre, sed quod Dominus eripuerit eos a lupo, et sic quod restituti sint Domino, inde gavisi ex intimo corde, quia in desperatione fuerant, timentes maxime, quod Dominus rejecerit eos, et sic quod lupi possiderent eos, nec Dominus amplius vellet eos habere, quod praeabundantia esset spirituum seu angelorum in coelo, sic ut nullus amplius locus recipiendi plures, hoc in communi cogitatione erat, quod manifeste percepi.
@1 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies” $
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. spirituum, quaedam$ - Cum una societas post alteram {1} quasi cantu, et alta voce dixissent, quod Lupus eos abstulerint {2}, sed Dominus eripuerit eos, et sibi restituerit, talis dictio continuabatur ab {3} una societate ad alteram, seu uno choro post alterum, ita longius a me, quoque quoad distantiam, a quibusdam dubitantius, sic cum lapsu vocum; qui restitutus tamen fuit in verum, claudebatur {4} a societate 12ma, dicebant quod duodecima talis esset {5}; erant {6} quidem 11, sed usque admittebatur quoque 12ma, postea venerunt {7} iterum 8 circiter societates similiter dicentes, [ego] autumans {8} quod fuerint alterius sexus, vel alterius generis.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. altera$
@2 sic ms.; J.F.l. Tafel abstulerit substituit$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. a$
@4 h.e. includebatur$
@5 J F.I. Tafel duodecim tales essent$
@6 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$
@7 sic J.F.I. Tafel; ms. verunt$
@8 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$ - Post haec introducebantur hi in coelum interius, quod mihi clara voce dicebatur, quod sic admitterentur, quando fuerint in coelo spirituum per aliquantum tempus, sic nemo amplius potuit intromitti, quamvis clamarent et vellent, per haec significantur ii qui serius venerunt, quia defecerat oleum in lampadibus; responsum tulerunt quod non amplius admitti possint, ideo tunc erant rejecti.
- Sed usque dicebatur, quod tale continuo fiat, per universum coelum, sic ordine quasi ab uno loco ad alterum, sic ut hic quoque post quasi periodos suas redeat similis admissio, et quod nusquam coelum impleri queat, verum quod ideo talis phantasia regnaret, quod omnia jam plena forent, quia desperatio talis regnabat, quod non potuerint amplius intromitti, quia nullus amplius locus, procul dubio a lupo, seu malis spiritibus ita infusa {1}. 1748, 10 Febr.
@1 ms. infusus$ - De admissione in coelum interius, continuatio ab altera pagina [702]
Causam quoque audivi seu percepi, cur non plures simul admitterentur , quam duodecim societates postea fere octo societates alterius sexus: erat, quod disponerentur illi in societates ibi formatas coelestes, nec potuissent simul introduci, sed quod hoc successive fit, ex multis causis, nam ut primum intromittuntur {1}, recipiuntur a societatibus angelicis {2}, secundum dispositionem latentem, a Domino ordinatam, quasi sic in haereditatem suam; hoc potest dici sors, quia a Domino fit, latenter, seu Domino providente, sic admissi, quivis in suas societates, ex toto corde, et cum gaudio recipiuntur, et iis omnis amor ac amicitia exhibetur, at dum in societatibus istis non libenter volunt esse, ab aliis societatibus recipiuntur, et sic usque dum in societatem veniant, in qua concordia est, et una nimitas, ibi manent tamdiu, dum adhuc perfectiores evadunt, et sic unus post alterum elevatur seu exaltatur, in majorem gloriam.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. forte intromittunt$
@2 imperfectum in ms.$
- Sed observandum, quod translatio ab una societate in alteram non fiat per rejectionem a societate ubi est, sed per voluntarium quoddam, sic ut desideret alibi esse, quo etiam secundum desiderium ejus transfertur, ita nihil non fit ex libertate, et sic ex liberrima voluntate.
- Praeterea dictum est, quod nusquam coelum totaliter claudatur, si in aeternum, sed quod ex simili causa hic claudatur [701], tum ex ea causa imprimis, quod spiritus reliqui nondum praeparati sint, nec ullus intromitti potest, antequam praeparatus, et si quis forte admitteretur ex per missione ex suis quoque causis, quasi ut fermentum, tunc {1} rejicitur inde cum maxima ignominia.
@1 J.F.I. Tafel et fortasse ms. tum$ - Spiritibus quibusdam, qui sollicitabant, ut intromitterentur, responsum {1} dabatur, quod nondum tempus esset, sed alio tempore, si praeparati venirent, fuerant etiam animae mihi notae, quae haec spectabant. 1748, 10 Febr.
@1 ms. intromitterentur responsum$ - De spiritibus telluris Jovis
Qui apud me fuerunt per aliquod tempus, ex spiritibus telluris jovis, etiam simul tunc in coelum interius admissi sunt, nam desiderabant id, et iis successerunt alii, qui quoque intromissi sunt, iis nunc alii successerunt {1}, qui adhuc reor, apud me manent, qui quoque exspectant, ut admittantur.
@1 ms. sucesserunt$
- Praeterea non potui non satis mirari, quam mites mansueti sunt spiritus incolarum jovis, quod nosse mihi datum est per id quod per aliquot jam dies, si non septimanam penes me fuerint, et locum adepti in capite tam mites sunt, ut nihil nisi cogitent, cogitationes eorum tam flexiles sunt, ut se patiantur flecti, ex modo beneplacito coeli interioris seu eorum angelorum, sic a voluntate unici Domini; sunt patientes, ut vix indignatio quaedam pusilla animadvertatur: cum animadvertunt hoc vel illud iis non concedi, illico quiescunt, nec dubia aliorum haerent in sed ea quasi transmittunt nihil. Sic sunt, ut nisi ab indiciis aliis nossem quod adessent, vix ab aliqua alteratione quadam animi eorum id scire possem; contenti in iis, quae iis imperantur, haec {1} sunt eorum verba. 1748, 10 Febr.
@1 in ms. erronee sublineatum$ - De gaudio coelesti eorum qui recipiuntur de quibus in paginis adjunctis [697-706]
Audivi ab iis, qui admissi sunt, plura, praeter quod recepti cum amicitia et fraternitate, et inserti eorum societatibus, sed quod unusquisque secundum suam voluptatem seu jucundam imaginationem, quidquid usque animo optare potuerit, et millies plus accipiat {1},
@1 ms. accipiant$
- sicut quidam quod alba pulcherrima ac nitidissima stola induti sint, qua maxime adolescentes ac pueri laetantur, gaudium eorum ad me pervenit, sic ut perciperem eorum laetitiam, nam sic sciunt se angelos esse, praeter pulcherrimo candido amictu.
710a. Quidam delectantur usque ad intima, per multiplices amaenitates, sicut paradisiacas, quae tales sunt ut omnem humanum conceptum indefinities superent, nam nihil non in vere, in flore, in fructu, ut omnia ita rideant, ut inde pateat, quod ex intimis in quolibet folio laetitia intimior coelestis sit, nam autumo, quod talia ex intimiori coelo propullulent, et sic quasi vivant repraesentationes eorum, inde laetitia in singulis.
- Solum mihi ostensum est, decoramentum, quod successit, modo decoramentum portae, quod tale erat, ut cum perennante varietate superet omnem humanam imaginationem indefinities, sic unum excipit alterum, et sic per integros tractus, quousque oculus se extendit, quod nunc iis repraesentatur, tum {1} quoque cum varietate succedente continua, et cum mobilitate quasi viva; verbo, non describi potest, nec concipi, et hoc modo est minimum, ac primum; quae interiora adhuc sunt, adhuc minus effabilia sunt, minus quae intimiora ac intima.
@1 J.F.I. Tafel sic$ - Praeterea talis Lux est iis, qui in coelo, ut superet parasangis indefinitis etiam lucem solarem in terra; mihi ostensa est, et ibi quidam intromissi angeli, candidi, sedentes, et lux candida apparuit, dicebatur quod lux candidior, et vividior nusquam dari queat, quia Dominus est Lux illorum.
- Qui postea, vel inter periodos intromittuntur, ii obvelati candida nube veniunt et sic recipiuntur, nubes candida mihi etiam erat ostensa.
- Praeter paradisiacas amaenitates, etiam sunt ea quae vocantur habitacula coelestia, nempe palatia magnifica, ubi intus talia ornamenta mirabilissima {1}, succedentia, quasi viva, cum indefinita varietate, et quidem vividius multo, quam quae conspiciuntur oculis corporis. 1748, 10 Febr.
@1 ms. mibilissima$ - De rejectione malorum spirituum. qui se in coelum insinuare, arte ac dolo student
Permittitur quandoque ut mali spiritus, ac ii qui lupi dicuntur, qui nempe eos prius abstulerunt, quos timent e causa de qua prius [699]-sed {1} modo primo tempore, antequam initiati sunt societatibus- ii {2} induunt se quasi vestitu candido, sed internoscuntur statim ab angelis, quia externum est, quasi fucatum, nihil vivum, quare impossibile est ut recipi queant in aliquam societatem, nam in coelum recipi est in societates coelestes, hoc nunc est, quod hiatus inter infernum et coelum [Luc. XVI: 26], quia impossibilitas est, et si permissum foret id, tunc rejicerentur illico sic prorsus contrarium, sicut spuma;
@1 ms. prius, sed$
@2 ms. societatibus, ii$
- praeterea etiam qui tentant intromitti in coelum sub forma angelica, candida, ii illico vertuntur in figuras animalium, quae mihi quoque ostensae sunt, secundi animum cujusvis, nam animus seu animi, aut cupiditates repraesentantur in coelo spirituum per animalia, tametsi nihil aliud sint quam cupiditates et earum varietates, figuratae- sic {1} quidam [ut] aves, quidam [ut] anima obscure mihi visa; sed miratus quod alba essent, quod factum, ut ostenderetur, quod angelum {2} candidum mentiri vellent. 1748, 10 Febr.
@1 ms. figuratae, sic$
@2 nisi legendum angelorum$ - Praeterea via ad coelum est, ut prius [703]; infra infernum, tum inferior terra, quae alio nomine significant quoque, tum coelum spirituum, dein coelum interius, tum intimius, sic intimum, ubivis simile peragitur, sed cum multa differentia, in eo nempe, in inferiori terra, et in coelo spirituum, quod adipiscantur quicquid volupe iis est, transferantur ab una societate in alteram, sed mali spiritus contrario modo, nempe cum punitionibus, sic invito.
1748, 10 Febr. - De iis, qui supremi esse cupiunt in coelo
Observatum est, quod ii qui cupiunt supremi esse coelo, iis adjuncta sint in vita corporis alia seu similia, quod aliis {1} praeexcellere velint sive in gloria mundana, sive aliis, et sic ambiunt quoddam {2} idem in altera vita, quod tamen amori proximi repugnat, tales in altera vita, privantur omni rationalitate {3}, et fiunt sicut non essent homines, nam nesciunt quid faciunt, exercent {4} omne ex instinctu, et sicut in somno, ut prius dictum [372], et quia putarunt bonum quid inesse tali ambitioni, iis conceditur agere secundum instinctum cum summo studio quicquid agunt, ita imitari volunt omnia, et apparent boni. Quando talibus permittitur {5} videntur sibi alas {6} fabricare posse, et sic volare in altum, et tunc volant tam alte ex sola phantasia, ut vix altius dari sibi putent {7}, quod quoque ostensum mihi est, eo eorum ambitio evehit eos. 1748, 10 Febr.
@1 ms. alii$
@2 ms. quodam$
@3 ms. rationalite$
@4 ms. exsercent; J.F.I. Tafel faciunt$
@5 ms. permittuntur$
@6 sic J.F.I. Tafel; ms. alias$
@7 imperfectum in ms.$
- Differentia spirituum
Quando spiritui adimitur rationalitas, ut ex solo instinctu faciat, tunc ignoscitur ei quicquid facit, nam sicut in somno facit, tum quia nemo non potest misereri eorum status, quia percipiunt quod ita faciant; at vero iidem cum rationales simul sunt, rationalitas nihil aliud tunc facit, quam quod studeat occultare suum instinctum, sic simulatio assuefacta plerumque adest, ex timore, exque aliis causis, quia rationalitas in vita corporis vix aliud fuit, quam medium quo instinctus eorum naturales, et pravi amores occultarentur, hoc a viva experientia hodie potui colligere. 1748, 10 Febr. Haec potuerunt spiritus tam bene intelligere, ac si foret obvium sensui, sed dubius sum, an haec intelligere queant homines in corpore viventes.
- Quod spiritus absque reflexione non videant, per corpus humanum cui adjuncti sunt
Saepius cum per plateas urbis, interque magnam turbam ivi, nec reflecti ad spiritus circum me, quod ea quoque mecum attenderent, quae reflexio solum facta est per intuitionem interiorem, et sic tacitam animadversionem, tunc dixerunt mihi, fere toties, idque sic saepiuscule, quod interea nihil viderint, audiverintque, sed intenti inter cogitationi mentis; sic etiam ad quemcunque spiritu reflecterem, is quasi excitatus est, idque saepissime, in concludere potui, quod spiritus in homine, in quo non interiora {1} aperta sunt versus Dominum per fidem, spiritus eorum {2} nihil loqui possint cum homine, nec videre per oculos ejus, modo quod memoria hominis et sic ejus ratiocinatione fruantur, sicut iidem penes me, qui fassi sunt saepissime, quod aliter scire non potuerint, quam [quod] {3} iidem essent qui viverent, vita {4} mea; quod etiam venit consortio plurium in quo unusquisque sua vita vive autumat, nec scit quod caeteri etiam similiter putent.
@1 ms. interioria$
@2 h.e. penes talem hominem$
@3 sic J.F.I. Tafel$
@4 ms. viverent, vita$
- Reflexiones istas non potui melius comparare, qua cum reflexione ipsius hominis in se, qui nescit, quod frigeat manus, vel facies, vel quod pes prematur dum ambulet, nec quod verba loquatur, dum loquitur, vel quicquid aliud corpore alicubi simile existit, nisi super id reflectat, cogitationem illuc dirigat, praeter plura similia, confirmantia, sicut quod homo si non reflectat ad campanarum sonos, vel ad objecta visus circum se, quod prorsus nesciat ea se audivisse, aut vidisse. 1748, 10 Febr.
- Quod homo in utraque vita vivere possit
Ita humanum genus a Domino creatum est, ut simul essent tam in mundo, quam in coelo, externus homo in mundo, ac internus in coelo, proinde ut cum spiritibus angelis loqueretur, tum etiam cum hominibus, ita ut conjunctum foret coelum mundo, et mundus coelo; quod etiam ex misericordia Domini, factum est mecum, et quidem ita, ut dum cum hominibus conversarer, ne quidem hilum differrem a memet, ut fui prius, aut distingui [possem] ab homine debili, at vero quando cum spiritibus, tunc quasi a corpore separatus, sed tamen simul conjunctus, quia spirituale meum tunc erat cum spiritibus, et quidem ita, ut dum scribere vellem, sicut “altera vita,” tunc vix potui scire, quod esset vita altera seu post mortem, nam spiritus volebant, “in hac vita,” quia cum iis essem.
- De genere quodam spirituum, qui nihil nisi latrocinia exercent, et lanienas committunt
Deque iis ejus generis, qui ideo in urbes confugere sibi videntur, et sic in urbe magna habitant
Mihi ostensum est genus spirituum circumvagantium, qui nihil nisi rapinas et latrocinia committunt, et primum apparuit mihi spiritus indutus nigro coeruleo, et super caput convoluto pileo, sicut Turcarum quorundam, similis coloris, is venit ad me et dextram manum vibrabat; alius spiritus mihi tunc dicebat, quod fugeret, ac timeret maximopere eos qui nihil aliud quaerunt et {1} quando offendunt, faciunt-quam {2} quod homines torqueant, gladio interficiant {3}, crucient, ignibus crement {4}, coquant, et crudeliter tractent {5} omnes, si quendam offendunt, sed de hoc qui vibrabat manum, dixit, quod talis soleat apparere iis, et admonere ut sibi caveant a latronibus istis, quia tunc prope esse {6}.
@1 ms. quaerunt, et$
@2 ms. faciut (sic!), quam$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. interficiunt$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. cremant$
@5 sic J.F.I. Tafel; ms. tractant$
@6 h.e. [eos] tunc prope esse [ait]$
- Observandum est, quod priusquam hoc mihi apparuerit, remotus fuerim a consortio spirituum qui prius mecum, sic ut e longinquo mecum loquerentur, ac clamarent, quod auferrer, seu removerer ab iis, putans {1} me sic ad incolas alius telluris transferri.
@1 nisi erronee in ms. pro putantes$ - Latrones isti, ut spiritus loquens dixit, sunt prorsus nigri, a capite ad calcem, mox etiam similis mihi apparuit, nigerrimus, qui fuit unus latronum.
- Similis apparuit prope me, extensa manu dextra, recta in longum, interminatus, si quisquam adesset, quem sic torqueret.
- Mox alii apparuerunt, ordine tres, inter eos etiam una faemina, qui insidiati sunt subdole, si quid possent latrocinari, unus a sinistra clandestine, qui crumenam meam quaerens {1}, immittere clam voluit manum, alter ante faciem subdole, dicens, quod nihil vellet auferre, insidiatio ex sermone usque elucebat, erat facie non invenusta, sicut nec mulier, num haec emissa insidiationis causa, non pro certo scio. Quidam etiam apparuit, qui cistas auferebat, sicut spolia, quae auferret. 1748, 11 Febr.
@1 imperfectum in ms.$ - Continuatio de latronibus et de Urbe Magna, de quibus pag. hic adjuncta [723-27]
Spiritus mihi narrabat, quum interrogarem {1} eum, unde veniret, dixit, quod fugeret, et timeret latrones, qui occidunt, mactant, cremant, coquunt homines, quaere aliquem, ut tutus esset; quaerebam, unde esset, num quadam tellure, dixit, quod nesciret, quid terra, sed quid urbs, “terram” {2} non voluit audire, nec vocem ejus, nam dixit postea, quod terra sit Domini, sed urbs ad eos pertineret; urbe essent, ut tuti essent a latronibus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. interrogare$
@2 ms. teram (sine signis citationis)$
- Postea loquutus sum cum quodam latrone, qui loquutus voce bassa, sicut gigas, quaerens eum, quisnam esse dixit, quod quaereret, ut spolia auferret; dixi, ubi congerit spolia sua, et num sciat, quod ea ei auferri {1}, quia non sunt nisi phantasiae, tum ubinam esset, dicebat se esse in deserto, seu desertis locis, quaerens rapinas, et quos offendit, cruciat-sic {2} ut latrones essent simul; agnovit tandem quod spiritus esset, sed adhuc, quia penes me est, id non scit, quia putat se adhuc in terra vivere.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”; J.F.I. Tafel auferantur substituit$
@2 ms. cruciat, sic$ - Nunc percipio quod tales sint, si non iidem, qui Judaei, qui ita in deserto vagantur, et si offendunt aliquem, non solum animo sint, diripiendi quaecunque habent {1}, sed insuper, si nemo hoc novit, occidere, mactare, cremare, coquere; quod eorum animus sit, quamvis non ausint, ex cupiditatibus, animis et geniis eorum satis concludi potest, etiam contra suos, et socios; tum ex vita eorum nefaria, dum iis potestas data est, super hostes, quos non potuerunt tam crudeliter tractare, ac [quod] non cuperent {2} adhuc crudelius.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”; J.F.I. Tafel habeat$
@2 ms. cupererent$ - Quare generatio ista sibi videtur in urbe maxima, ut vocant eam, vivere, ibi tuti, nec inde ausint ire, quare dum ex urbe sua exeunt, nisi similes sint, animadvertuntur {1} a simili spiritu, qui indutus nigro coeruleo, non absimilis rabbinis eorum, ut sibi caveant, quia latrones non procul. 1748, 11 Febr.
@1 h.e. advertuntur$ - Quod maxime miratus sum, est [quod] quum orationem dominicam legerem, talis latro adesset apud me, et mecum legeret, sicut saepissime fit, et observavi, quod is cum devotione tali, ut non potuissem scire, annon esset verae fidei, nam distinguere non potui, animum ejus a sensu alienum, sicut in aliis, sic ut tunc quoque Dominum, quasi ex corde adoraret, ut eum {1} tutaretur, inde concludere possum de generatione ista, quales sunt, nempe dum in discrimine, et in timore, quod tunc eorum cupiditas plane non animadvertatur, tanquam abscondita, seu pereat, et sic in devotione [essent], ob periculum mortis, quod etiam constare potest a multis in historia de iis, nihilominus tamen corde talia ferunt {2}, ac ut percipere possem, id trahunt haereditario ab utroque dracone. Ut primum enim a periculis veniunt similes sunt, praeter quod mentiantur quasi corde. 1748, 11 Febr.
@1 ms. ae$
@2 ms. tra[hunt] recondunt ferunt$ - De Reflexione
Cum spiritibus et angelis nunc fui in sermone de reflexione, ad quam non scio, an homines attenderint satis, sique attendunt, quod inventuri sint plura in reflexionis doctrina arcana, quam in alia quacunque; quid reflexio praestat, constare satis potest unicuique, quod nullum corporis, seu partium ejus sensum percipiat, nec sciat, quod sensum habeat, nisi reflectat ad eam corporis sui partem tunc percipit calorem, frigus, pressionem, imo sentit id quod patitur prius {1}; si reflectit ad respirationem, tunc sentit et cognoscit quod respiret, sic etiam voluntarium se adjungit, praeter innumera alia.
@1 incertum in ms.$
- Similiter dum homo non reflectit super ea quae in sua mente sunt, seu animo, quomodo cogitat, quid cogitat, quam agit, unde agit, absque reflexione nihil scit, nisi quod sit, nec quicquam aliud, sic non qualis sit, at vero si reflectit in se ab aliis, aut si patitur alios reflectere super eum {1}, et dicere qualis est, tunc primum potest cognoscere quod talis sit, alioquin nunquam id potest scire, sed permanet in suis phantasiis {2}, et ab iis
reflectit super alios, sic veritates putat falsitates, quia a suis phantasiis judicat: sicut {3} principium ex quo, tale quoque est omne, quod inde.
@1 ms. eos; J.F.I. Tafel: “eos legerim eum”$
@2 ms. phantasis$
@3 h.e. quale$ - Spiritus imprimis, ii manent in statu post mortem absque ulla reflexione, quare etiam nihil aliud sciunt, quam quod sint homines, et in mundo ut prius, quare etiam phantasiis suis manent, et sic vivunt indole {1}, in qua mortui sunt, sed ut primum iis datur a Domino reflexio, tunc sciunt quod in altera vita sint, ad quod credendum aegre adduci queunt, priusquam iis datur aliquid, seu plura, super quae reflectant; sed phantasiae irradicatae indoli usque manent.
@1 sic J.F.I Tafel; ms. indola vel forte indoles$ - Proinde spiritus nequaquam possunt scire aliter, ac quod meliores sint reliquis, cumprimis ii qui in vita fastuosi fuerint, qui etiam aegre ferunt, quod reflectatur super iis, dum autem perducuntur in statum reflexionis, tunc in statum melioris vitae perducuntur, nam tunc primum cognoscere se possunt, et scire quid verius.
- Praeterea etiam doctrina fidei, nihil usque efficit, penes hominem, nisi Dominus dat iis, ut reflectant, ideo etiam discunt homines quid verum et bonum, ex Verbo Domini, ut nempe inde reflectant super se, num tales sint, quae {1} iis datur, certis temporibus, cumprimis temporibus angustiae, quare scire veritates, maximi est: absque cognitionibus non dari potest reflexio, sic nulla reformatio.
@1 h.e. quae [reflexio]$ - At vero qui in cupiditatibus et phantasiis veniunt, ii non possunt reflectere a veritatibus, antequam discussa sint ista frigora, ac istae umbrae. 1748, 11 Febr.
- De reflexione
Reflectionum doctrina est integra doctrina, et absque illa nemo scire potest, quid vita interior, ne quidem quid vita corporis; imo absque reflectione a cognitione veritatum, nemo reformatur, ideo a Domino traduntur iis in hac tellure, quia in perverso statu vivunt, veritates scriptae, ut exinde ut ex fonte hauriant cognitiones veritatis, a quibus reflectere possint ad semet, seu verius, et {1} quibus memoriae inscriptis Dominus efficiat, ut homo reflectat super suas falsitates, et similia, ideo absque cognitionibus non datur reformatio.
@1 J.F.I. Tafel ex$
- Aliter in tellure Jovis, ubi spiritus admonent eos, et quicquid cogitaverint et fecerint male, excitant, et sistunt coram, ibi sic reflexiones fiunt per revelationes, de quibus prius [523, 539-45]; quod in hac tellure fieri nequit, quia clausa est janua versus coelum, et modo subtrahuntur cogitationes ad coelum a Domino, certis temporibus, caeterum nihil aliud spectant quam corporea, mundana, et terrestria, super quae reflectunt; sique tunc janua versus coelum aperta iis foret, sicut Caino, cum quo etiam spiritus loqui potuerunt, tunc falsitates se commiscerent ita veritatibus, ut nusquam separari possent, ita in aeternum damnati, quare id cautum est. 1748, 11 Febr.
- De spirituum appetitu, sciendi
Loco, quod appetitus hominis in vita corporis, est edendi bibendique, nutriendi corpus causa, ita est spirituum appetitus seu voluptas sciendi; angelicum est, sciendi modo quod verum et bonum, spirituum autem, quicquid usque novum est, quae cupiditas est paene constans, et successit loco appetitus nutriendi corpus per victum terrestrem; ita in omni coelo est affectio summa intelligendi verum et bonum, seu ea quae sunt fidei, inde reflectiones, per quas medias perticiuntur magismagisque. 1748, 11 Febr.
Haec singula scripta sunt in praesentia spirituum et angelorum plurium reflectentium super ea quae scripta, et affirmantium.
- De incolis Jovis
Praesentiam incolarum Jovis non solum cognoscere potui, ex eorum affectionum influxu, sed etiam inde, quod faciem meam disponerent quasi ridentem et hilarem, ac id perenniter, nam ita disponunt facies incolarum eorum telluris, sic ut ex amaenitate cordis quasi rideant, aut gaudium praeferant; quod gaudium cordis esset, inde quoque scire potui, quod communicabatur mecum eorum tranquillitas {1}, quae tam jucunda erat, ut impleret sensibiliter thoracem, et cor. Praeterea nec moveri se patiuntur a cupiditatibus aliorum, sed in jucunda sua tranquillitate manent, sic absque sollicitis, ut spiritus nostrae telluris, qui a nullis non motibus animi agitantur, et continue in irrequie; inde concludi satis certo potest, quod vita incolarum telluris Jovis, sit multis parasangis jucundior vita incolarum {2} nostrae telluris, nam cupiditates sunt, quae hominem irrequietum reddunt.
@1 ms. transquillitas$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. incarum$
- Praeterea nec timent mortem, nisi propter jacturam conjugis et infantum, nec de iis, quando in tranquillitate vivunt, et pro certo sciunt, quod vita eorum continuetur per mortem corporis, et sic feliciores fiant,et angeli coelestes.
- Quod tamen adhuc interior status felicitatis detur, iis qui apud me sunt, ignotus, sic ut susceptibiles essent felicitatis intimioris, [scio]-quod {1} fieri non potest in iis, qui jucunditatem amant in perverso vitae ordine, cupiditatibus et phantasiis; interiora iis {2} vexant, et irrequietant {3}, non autem telluris Jovis spiritibus. 1748, 11 Febr.
@1 ms. intimioris, quod$
@2 sic ms.$
@3 in ms. irequietant in irrequietant emendatum esse nobis apparet, ubi J.F.I. Tafel inquietant legit$ - # # Continuatio de latronibus in deserto et urbe
{1} Sed erat etiam qui dum ita reperet involvebatur subtili reti, sic ut non posset inde se proripere, sed anxie per distantias majores ita repere, et cruciari; suntque ii {2}, quos temperare volunt per cruciatum antequam admittunt, sed idem postea per hastam, quam spiritus habebat jugiter in manu, et [quae] angulum istum terminabat, idem [quum] velum circumtorquebatur, sub quo admissus spiritus, tandem circa hastae summitatem erumpens [erat] {3}, at cum velo non intra terminum ad urbem, sed versus me, in altum, quare hoc indicium est quod talis non ingrederetur in locum istum, seu urbem istam.
@1 745 ad 748 in ms. post 744 apparentia huc conformiter auctoris indiciis transposuimus$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. iis$
@3 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies” $
- Sed etiam vir involvebatur quoque reti, sic uterque, ex qua causa non scio, ideo forte, quod haec mihi ostenderet, nam draco non vult, ut haec detegerentur, quare saepe per phantasias suas eludere voluit meas visiones, tum etiam auferre, ne sciam, sicut nunc etiam facit: magnum est supplicium sub velum mitti, quia sic cruciantur misere; qui aufugit [vide 753], secum ut {1} caudam quasi trahebat rete, ex phantasia juncta timori fugae.
@1 ms. et $ - Qui etiam male se gerunt in urbe a dextris seu media inter Gehennam et stagnum, magnis suppliciis mulctantur.
- Ex his apparet, quid phantasia Judaeorum secum ferat in altera vita, ex eo quod putaverint in vita se Hierosolymam et terram sanctam adhuc possessuros, coelum seu vitam post mortem pauci, si ullus, credit–qui {1} soli avaritiae deditus est, nusquam potest credere, quod vita post mortem, seu resurrectio {2}, sicut nec crediderunt tempore Domini–[secum fert] nempe {3} quod talis phantasia maneat, et sic veniant in urbem, pessimi seu qui primum moriuntur in urbem a sinistra, qui meliores in urbem a {4} dextra, et quod terra eorum sancta, ad quam venire se putant, sit prophana, et latrociniis, hoc est rapina et malitia, plena, quam vocant terram Domini, nam debent sic adorare latrones, ut iis advehantur, ut putant, necessaria vitae. 1748, 12 Febr. Haec sequuntur ex fide eorum, et ex vita.
@1 ms. credit, qui $
@2 ms. resurrectionem $
@3 ms. Domini, nempe $
@4 ms.ad$ - De latronibus in deserto, et de urbe
{1} De latronibus in deserto, vide prius [723-32], deque eorum crudelitate, quam ne quidem describere licet, nec permittebatur iis eam mihi monstrare; praeterea dici potest, quod {2} non sint in terra, sed sint in deserto, quia soli vadunt nec admittunt socium, quia tales sunt, ut quemcunque offendunt, cruciare, mactare, cremare, et coquere cupiunt, id eorum voluptas.
@1 745 ad 748 invenias conformiter aucioris indiciis post 754 posita $
@2 ms. quon$
- Terminus est, quem non transcendere iis licet, ab illo ducitur utrinque remotius ad binas urbes, sic ut triangulum {1} efficiatur a termino ad binas urbes, et ab urbe ad urbem lineis ductis, una urbs quae malorum est, est non procul a Gehenna, magis ad sinistrum, ubi apparuit aliquoties draco cum vellet convocare suos malos spiritus, et societatem nefandam seu conjurationem facere contra bonos, hoc est, contra Dominum, ibi circiter est civitas malorum; qui in ea versari sibi apparent ex phantasia currunt circa plateas, ubi lutum supra talos, miserabiliter ejulantes et querentes {2}.
@1 ms. tringulum$
@2 ms. quaerentes sed vide A.C. 940[2]$ - Altera urbs est inter Gehennam et stagnum, sic paene in media distantia, ab illis, ibi eorum meliores habitare sibi videntur, haec urbs iis aliquando apparet magnifica, cum palatiis et domibus admodum pulchris, sed quandoque iis eadem urbs vertitur subito in pagos, seu minores urbes, quandoque etiam in stagnum putidum, quasi in merum coenum, ut eo obruantur, ita variatur iis, non omnibus simul, sed iis in particulari, qui ibi sunt, nam phantasiis reguntur, quare secundum varietates cupiditatum {1}, et suppliciorum, tum delectationum per vices recreantium, subeunt iis {2} tales repraesentationes sicut prorsus vivae, sic ut nequaquam aliud scire possint, quam quod ita sint; in hac urbe eorum communis sermo est, quod urbs sit eorum, terra Domini.
@1 imperfectum in ms.$
@2 h.e. iis [phantasiis]$
751a. Quaerebam quis esset urbis praefectus, hoc nesciebant, et mihi narrabatur, quod nullus esset, sed usque quod simul essent, propter timorem latronum vagantium in desertis; sic ut ex timore, conjuncti teneantur: manifestum est quod Dominus ita regat eorum phantasias, et per timores, ne unus alterum ibi infestet, sicut in desertis, quod fieret, nisi essent sub auspicio Domini.
- Abinde nunc linea ducta, est terminus, a quo ad utramque urbem et ab urbe ad urbem formatur triangulum {1}, intra quod spatium latrones sunt.
@1 ms. tringulum$ - Apparuit mihi in termino isto spiritus niveus fere, et angelus ibi etiam lucidus paene; et alius spiritus, illuc veniens, tunc spiritus ibi stans porrectis ulnis excipiebat venientem, qui se incurvans versus terram subibat sub pedes ejus, et mox reversus, supino seu prono corpore, facie sursum, sub pedes ejus actus, et projectus mox, in altius, et sic aufugit, hoc vocatur iis admissio versus urbem, sic non laeduntur, quia [spiritum] eos admittere debere dicunt.
- Sed erat alius, qui repebat sub pedes huc illuc, seu sub pedes et retro sic pluries, qui sunt ii {1}, qui adoraturi sunt [vide 748]. 1748, 12 Febr. # [#]
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. iis$ - De differentia inter voluptatis delitias, et felicitatem veram
{1} Cum persentiscerem delitias seu amaenitates, nesciebam unde essent, quia difficillimum est animae seu spiritui distinguere inter delitias fictas seu mentitas, ac inter veras seu coelestes, quia sensatio adhuc tam crassa iis est, ut id nesciant, quare sermo erat cum spiritibus circum me, de delitiis istis, unde venirent, inde dicebatur, quod falsae delitiae seu voluptates quandoque ita mentiantur veras et coelestes, ut distingui neutiquam possit, imo nisi Dominus inspiret cognitionem distinctionis, spiritus nequaquam id novit, per similes fictitias delitias mali spiritus imo pessimi illudunt quamplurimum, et fascinant eos, qui in altera vita sunt, putant enim esse ipsum coeleste, cum tamen est prorsus infernale, quia vertitur in infernale et cruciatus, ita non solum amaenitates perceptibiles ad eorum intima injiciunt, sed etiam formas mentitas pulchras diversorum objectorum, imo hortos quasi paradisorum; nam continue student mali spiritus imprimis ii qui alte super caput, ut imitentur talia, et sic seducant seu alliciant animas in suas partes, ut sibi associentur.
@1 749 ad 754 apparent conformiter indiciis auctoris post 744 posita$
- Differentia talis est, qualis est inter artificiales fructus artificiales flores, folia, artificiales formas humanas ex cera, fictas, quibus intus est lutum–solum {1} extimum est quod mentitur et seducit, imo tali artificio quandoque ut non instructi ac simplices facile fallantur–ac {2} inter fructus, flores, humanas facies veras, in quibus est vita, et quo interius ac intimius eo vita magis spiritualis et coelestis. Haec permanent, et perficiuntur, fiuntque quo intimius, [eo] pulchriora, et feliciora; illa vero, dum versus interiora vadunt, pulchritudo et amaenitas externa labitur, seu con-cidit, et tunc nihil nisi spurcum ac infernale prodit. 1748, 12 Febr.
Talis est vita voluptatum in corpore.
@1 ms. latum (sic!), solum J.F.I. Tafel: “lutum pro latum” $
@2 ms. fallantur, ac$ - De circulo ad intellectum, et inde per voluntatem, in actiones
Circulus datur manifestus a sensibus, cumprimis ab auditu et visu, qui objecta sistunt, quae excitant sensum internum, ita ad intellectum, et ab intellectu in voluntatem, ac a voluntate in actum, sive oris seu loquelae, sive faciei, sive membrorum, talis est circulus naturalis, sed quia natura est perdita, ut modo a sensibus in intellectum transire objecta possunt, sed non in voluntatem, quia haec regitur ab alio fonte, ideo [erit] regeneratio, qua restituitur ordo verus, seu circulus, tandem ut voluntas omne teneat, et inde intellectus, sic utrumque conspirat ad fructus charitatis, sic omne malum quod insinuatur a spiritibus malis vertitur in bonum in intellectu, nam Dominus per voluntatem, hoc est per amorem, et misericordiam, quae sola Ipsius est, dirigit hominem, quem regeneravit, ac [cui] facultates istas donavit. 1748, 12 Febr.
- Quod ii qui in vita corporis ingenio multo sed in externis polluerint, in altera vita stupidi sint
Quidam mihi aliquantum notus in vita corporis, qui etiam ad me perductus est, colloquendi causa, sed nihil mecum loquutus est, erat tam hebes et quasi stupidus, ut nihil paene sciret, quae dicerentur {1}, ejus hebetudo mecum communicata fuit, sic ut [eam] inde scire potuerim, quae ita obumbravit cogitationem, ut vix perciperem, quae scriberem, is in vita corporis fuit ingeniosus prae aliis, sed modo in externis, sic ut propter acumen ingenii in externis multum celebratus fuerit, ita ingeniositas in externis, mundanis et corporeis vertitur in stupiditatem, sed adhuc nescio, num id ex ea causa fuerit, quod similium spirituum consortio relictus sit, nam tunc stupidus est omnis spiritus, et adhuc magis, qui ante aliquot menses, ut hic, decesserit. 1748, 12 Febr.
@1 ms. dicerent$
- Praeterea etiam alius erat, qui similiter in vita corporis ingenio polluit prae aliis, is tamen usque erat inter bonos spiritus, et aptus ad percipienda {1} interiora coeli.
@1 ms. percipiendi$ - De odio in vita corporis, quid faciat in altera vita
Quidam ex variis infortuniis et causis nutriverat in vita corporis odium contra eos, quos putarat {1}, eum {2} persequutos, et propter diuturnitatem temporis id radicavit, sicut scire potui ex vitae ejus actis, tum ex colloquutione cum eo, is, cum percepit quendam, quem in vita corporis odio habuerat, subito quasi raptus est a sermone, in quo erat cum alio, et sicut fulmen ejectus superne, et se conjecit ad illum, quem odio habuit, voluitque illum interimere, sed non admissus, solum mihi videbatur quod aliquid abstulerit ex capite, sed hoc mox delapsum est ex manibus ejus, sic ad me allatus, et ibi mansit aliquamdiu paene sicut in somno, extra se, jugiter cogitans super eum, quem odio habuerat, postea mecum loquutus est, et monstravi ei, quod nullam causam habere potuerit illum odio habendi, quia nusquam audivi illum loquentem {3} de eo, neque bene neque sinistre, et quod nusquam eum odio habuerit, sed quod effecerat, id ex necessitate et consensu factum; tandem animadverti quod apud eum, odium est sedatum, sic ut usque capax fuerit, ut temperari posset odium, quod concludere possum ideo, quia [cum] in vita corporis infortunia passus, Dominus ejus misertus fuerit. 1748, 13 Febr. Hoc in praesentia ejus scriptum est.
@1 J.F.I Tafel putavit$
@2 ms. se$
@3 imperfectum in ms.$
- Continuatio de latronibus
Iterum unus latronum [apparentia] sicut nubis prorsus nigrae ad me venit, qui se adplicuit dextro meo lateri, et incussit timorem iis qui apud me erant, non autem mihi; talis enim est eorum praesentia, ut incutiant timorem, terrorem, imo tremorem iis, ad quos veniunt; voluit omni conatu me infestare per sua artificia, sed incassum; is etiam extendebat dextram manum, ut exerceret potentiam imaginariam, sed nihil prorsus efficere potuit. Praeterea latro talis niger cum apparuit stellas circum se habebat, tum stelliferum coelum.
761a. Id solum observatu memorandum nunc occurrit, quod repraesentaverit faeminas, pulchrae faciei [vide 727], et quod sic voluerit insinuare eas, animo ut potuisset sic furari, quod etiam tentavit, secundum illusiones suas.
- Praeterea etiam sibi apparet talis latro quod secum habeat feroces canes, quos immittat {1} in obvios, ut eos terreant et deglutiant, canes etiam mihi visi sunt.
@1 ms. immittant$ - Facies ejus etiam ostensa est, qualis apparet coram iis, quos terret, nempe facies nulla nisi nigerrimum quid, modo diductum dire et ferociter os ejus, sic erat potius ingluvies diducta, in qua apparuit dentium crates; verbo erat sicut canis rabidus, diducto rictu, rictus erat, non facies. 1748, 13 Febr.
- De vero et bono
Loquutus sum cum spiritibus, de honore praestando alicui, ac informatus sum, quod praedicetur honor sicut etiam timor de veritate, nam veritas est quae timetur, et sic honoratur; at vero de bono praedicatur amor, nam amandum quod bonum, quia bonum hoc in se habet, in regenerato autem sicut in angelis seu in coelis, amatur tam bonum quam verum, quia bonum est fons veritatum. 1748, 13 Febr.
- De anno 1657 {1} {2}
@1 titulus non sublineatus in ms.$
@2 J.F.I. Tafel: “cur non 1757?” (annum ultimi judicii)$
Mihi per visionem ostensum est 57, seu 1657, numeri erant scripti ante oculos, sed quid significent non plane scio. 1748, 13 Febr.
- Quod potentes et divites in mundo, aeque salvantur, ac viles et pauperes
Locutus sum cum iis post vitam corporis, qui potentes fuerant, qui Reges, reginaeque, cum quibus se bene habuit, et qui inter feliciores numerandi, viles autem et pauperes, etiam perplures conveni, qui in miserabili statu sunt, cumprimis mendicantes, et similes, sic ut potentia mundi, et divitiae mundi nihil prohibeant hominem a Vita aeterna, nec miserabilis {1} status et paupertas, promoveat, sed est interior homo, et fructus fidei et charitatis, proinde fines, et fruitio bonorum, potentiae ac divitiarum, quae efficit; proinde nulla distinctio datur inter cujusvis sortis homines praeter quae fidei est. 1748, 14 Febr.
@1 ms. meserabilis$
- De scientiis variis quomodo mentem humanam occupant et qualificant
Cum spiritibus eram in sermone de variis scientiis, quomodo mentes humanas formant, sicut de philosophia, et de aliis. Quod philosophiam attinet, quaecunque ejus pars hactenus non aliud fecit, quam quod adumbraverit mentes, et sic clauserit viam ad intuitionem interiorum, tum etiam universalium, nam in solis terminis, et de iis, litibus consistit, praeter rationalem philosophiam, quae ita coarctat ideas, ut mens nihil haereat nisi in particularibus, et sic in pulvere; praeter quod non solum obstruat vias ad interiora, sed etiam occoecat, et fidem prorsus adimit, sic ut philosophus in altera vita, qui {1} multum similibus inhaesit, seu indulsit, sit stupidus, et prae aliis indoctissimus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$
- Quod Mechanicam attinet, quando indulget quis nimium mechanicae praxi {1}, tunc mentem format, ut nihil nisi mechanicum esse {2}, non solum totam naturam, sed etiam spiritualia et coelestia, quae nisi poterit redigere ad mechanica principia, et eorum potentias, nihil credit, ita fit corporeus et tetrestris.
@1 = exercitio, practico (vox postclassica)$
@2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”$ - Quod Geometriam et similia, etiam haec mentem quasi concentrat, ac impedit, ne in universalia eat, praeter quod {1} putet, nihil dari nisi quod sit Geometricum, seu mechanicum, cum tamen Geometriae extensio non vadit ultra formas terrestres {2} et corporeas.
@1 h.e. fortasse absque quod; vide annotationem nostram ad [292a] $
@2 ms. terrestes$ - Quod historica attinet, ea sunt quae non nocent, modo ne sint modo res memoriae.
- Qui memoriae solum indulget, seu talibus studiis, quae memoriae sunt, seu aliis {1} solum memoriae causa, tunc [is] homo in altera vita perparum intelligit quid veritas spiritualis, minus coelestis, permanet in suis ideis particularibus, quae quasi callum formant {2}, quo cerebrum ejus, tanquam osse, seu cranio cinctum est, quod callosum prius excutiendum est, antequam penetrare possit veritas, et cognitiones spirituales et coelestes aliquem locum habere possunt; talis callus aegre dissipatur, et quidem cum dolore, fortassis si aliter, per multum temporis, debet quasi mollescere, tale mihi per plurem experientiam ostensum est, et toties miratus repraesentationem calli.
@1 ms. alia$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. format$ - Experientia naturalis, sicut hortulana, ac similia, non impediunt cognitiones spiritualis {1} [apud doctos], quin [hi] similiter ac ii qui non docti sunt, queant perfici, sicut in quodam etiam observavi.
@1 sic ms.; J.F.I. Tafel spirituales substituit$ - Omnes cognitiones non sunt nocumento, seu damno, modo non in iis ponatur omne, sed alius finis intendatur, sunt divitiae spirituales, quibus fundari [potest] {1} intellectus rerum; similiter se habent ac divitiae seu opes, ac potentiae, quae si aestimentur propter divitias, et potentias, tunc {2} pessimus est talis homo in altera vita, at si modo propter ulteriores fines, ut sint modo media, et sic quod nihili aestimentur, si non finis, tunc nulli nocent. 1748, 14 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 J.F.I. Tafel tum$ - De turba mere infernali
Ad partem sinistram est infernum, ubi daemones, ita dicendi, qui mero instinctu agunt, demta iis rationalitate, nec ita mali, qui putant cum malum faciunt, se bonum facere, sic sunt ibi qui in malis ponunt bonum, ii rationalitate sua orbati, ibi versantur, et putant se universum regere, sed sunt tunc in somnio, sicut dictum quoque ab iis est, dum ad se redierunt, reddita iis rationalitate.
- Non procul abinde, magis dextrorsum, ab eadem plaga, seu sinistra, est locus obscurus, nondum mihi visus, ubi diaboli sunt, et venena abditiora recondunt, inde hodie vidi unum exeuntem et loquentem admodum distincte, qui secundum ejus genium et rationes loquutus {1} est: sed mox inde exhalabat infemale venenum, hoc est, persuasio quaedam venenosa, de vita, de coelo, et statu animarum, quae primum inde ad me perducebatur, mox idem ad me alluens, voluit mecum loqui, nemine audiente, et quia ejus venena jamdum cognita erant {2}, non permissum erat ei eloqui, sed modo cogitare, ut aliud cogeretur loqui, quod perceptum est: idem nunc adstat.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. loquutum$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$ - Hic est verum infernum, et insinuatur mihi cogitatio, quod tales sint, qui ad homines in mundo, qui sunt seductores, et maxime scelesti, cumprimis, intus, emittuntur. 1748, 14 Febr.
De quibusdam divitibus et luxuriosis in mundo - Erat quidam {1} spiritus, qui in vita corporis in luxuria vixit, et ex datis dives factus, sic ut inter opulentiores numeratus, et ei mensa subministrata opipara, hic quidem non ita natus erat, sed ita factus; post vitam corporis tales circumeunt, et quaerunt {2} victum, sicut mendicantes, et laceris vestibus eunt, nec sciunt aliter ac in vita corporis sint, ita status eorum in contrarium mutatur, quod non potest fieri, nisi cum dolore. 1748, 15 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel conformiter auctoris emendationibus mox inferius: quae in qui, facta in factus, numerata in numeratus, haec in hic, nata in natus, facta in factus; ms. quaedam$
@2 ms. quaereunt$ - De somno etiam spirituum
Quod apud spiritus diversae sint status mutationes, et multo plures quam apud homines, prius ut reor dictum [319, 651-52, 696], sic ut sint perpetuae status mutationes quas subeunt; quare etiam iis est status somni et vigiliae sic [sunt] status intermedii omnes.
- Quando spiritus etiam dormivit, vigil eram, et paulo attendebam ad somnum ejus, erat tunc alius spiritus, qui in somno erat et repraesentabat, quod spiritus sentiebat, tum etiam erant angeli, qui somnium hoc insinuabant, qui vigiles semper sunt, quare similia somnia ex coelo veniunt, et angeli sunt, qui ex Domino, ea efficiunt, et sunt alii spiritus qui tunc ita putant agere: quem spiritum etiam audivi, quomodo ageret, et quid diceretur. 1748, 15 Febr.
- Affectare aliquem honorem in terra, seu inter homines terrae, non est coeleste
Loquutus sum cum iis, qui non ita ante tam multos annos mortui sunt, sed usque inter bonos spiritus, nondum admissi in coelum, qui adhuc interius cupiebant honorem in mundo, seu nominis quandam celebrationem, apud mortales in terra, quam cupidinem dabatur mihi apud eos quoque percipere, inde loquutus sum cum iis, quod hoc adhuc mundanum est quod remanet, et quod coeleste, nihil tale cupiat sed potius id vilipendat.
- Praeterea loquutus sum, quod in coelo sint omnes a prima creatione congregati, sic societas maxima, quibus cogniti possunt esse, et quidem cum iis conversari, cum amaenitate et jucunditate, absque [quod] unus ex quacunque causa cupiat major esse altero, sed minor in suo sensu, sic nulla est comparatio inter nomen in coelo et nomen in terra, cumprimis inter homines tales, qui nihil sciunt quod bonum et coeleste est, sicut est nulla comparatio inter gloriam in mundo, et gloriam in coelo, ita persuasi id affirmabant, quia ex Domino percipiebant, quod ita esset 1748, 15 Febr.
- De statu vitae post mortem
Animae {1} post mortem, exuetur primum id quod terrestre est, tum quod corporeum, hoc est amor sui et amor mundi, proinde phantasiae quae inde scaturiunt, et cum iis sunt.
@1 ms. Anima$
- Postea praeparatur, ut naturale ejus cum spirituali concordet, sic admittitur in coelum interius.
- Exuitur ibi naturali, et sic praeparatur ad coelum intimius, ubi spirituale adhuc dominatur.
- Tandem exuitur tale dominans spirituale, et sic admittitur in coelum intimum, ubi dominatur coeleste.
- Exuitiones istae repraesentantur per vestes, quae deponuntur, similiter se fere habent.
- Iterum tamen indui ordine suo vestibus possunt, et ab intimis ad intimiora, et sic ad interiora, ac in spirituum coelum reduci.
- Retinent enim omnia quae secum a {1} mundo traxerunt, sunt modo facultates a Domino donatae, sic per induere vestes ea repraesentantur, ab angelis sic reduci possunt ad spiritus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. forte e$ - Sed reducuntur seu induuntur sic ordine iis, ob causam ut perficiuntur {1}, nam quae adhuc inhaerent, naturalia, mundana, corporea, inter se juncta, cum sensim resolvuntur, sunt instar fermenti, sic ut vita sic quasi fermentet, ut haec quoque quasi separentur, seu nihil noceant, in statum pristinum fere reducuntur, sic perfectiores adhuc fiunt.
@1 sic ms.$ - Nemo ad intimiora pervenit, nisi praeparatus, ita non ascendere potest anima, sed descendere. 1748, 15 Febr.
- Odor scandalorum
Percepi communem sensum spirituum, quod ex scandalis ita conflatus esset, ut non agnoscerent Dominum, ut Dominum universi, et Salvatorem omnium, qui sensus erat communis {1}, a me perceptus, ideo comparabam eum cum odore quodam, nam quodlibet simile, comparari potest cum odore, ut etiam per odorem quoque repraesentatur, et quoties placet {2}, etiam per odorem, tam ab homine quam a spiritibus sentitur, dein odor iste perceptus est, qui erat similis aquae putidae, seu ex quisquiliis conspurcatae, quem sentiebam, et dicebatur mihi, quod talis odor est. 1748, 15 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel ms. communi quod forte stabit$
@2 inteltexerim quoties [Domino] placet$
- Quod spiritus, qui non crediderint vitam post mortem, stupescant, quando iis id monstratur
Quidam spiritus, quem scio, quod in vita corporis, non crediderit {1} {2} vitam post mortem, tametsi in ultimis, ut reor, persuasus fuerit a sacerdote, cum ei monstratum est per varia, quod in altera vita esset, tam obstupuerit, aut miratus sit, quod in altera vita esset, ut vix potuerit adduci, dicendo, quod ita vixerit absque reflexione, cum tamen interea in consortio similium tamdiu fuisset, sed inter infemales erat. 1748, 15 Febr.
Quidam nunc aderat similis, qui persuaserat sibi non dari vitam post mortem, loquutus cum aliis de vita post mortem absque reflexione quod esset in altera vita, et sustinuit idem; inter infernales Camerae Obscurae. 1748, 8 Sept. [Vide 3101-02.]
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite
“Idiosyncrasies”$
@2 h.e. quem scio, in vita corporis, non credidisse$
- De quodam tepido
Quidam ex iis, qui diaboli sunt, et maxime ex odio persequuntur {1} quod verum et bonum, ad me alluens, nihil prorsus efficere voluit, gerens {2} se tanquam resipuerit, nec sentiebam aliquem dolum, tametsi cogitare potui, quod intrinsecus dolos haberet, modo occasio daretur, sed interea simulans quasi bonum, et conversum; quidam procul ab eo fugiens, dicebat mihi quod non sufferre posset ejus praesentiam, quia sentiebat sicut vomitum, sic ut vellet vomere, quia talis erat, de quo dicitur, quod exspuendus [Apoc. III: 16]. 1748, 15 Febr.
@1 ms. persequitur$
@2 ms sed tanquam gerens$
- Tales sunt periculosiores omnibus reliquis, quia dum locus et occasio datur, crudeliores aliis sunt.
- Talis postea nefanda loquutus est, et nefanda fecit, quae ideo non edicenda sunt, nam nihil non sceleste aggressus est; et mirabile, quod tales, quia natura eorum talis est, nequaquam possint desistere, sed quando modo iis permittitur, tunc quomodocunque persuadetur, et quaecunque norunt, quod ita non faciendum est, usque patrant, natura et instinctus eos adigit ad ea, et efficiunt talia cum voluptate, quia cupiditas talis inhaeret. 1748, 15 Febr.
- De excitatione eorum quae sunt in memoria hominis, a spiritibus
Mirabile mihi obvenit saepius, quomodo spiritus excitare possint e memoria hominis, ea quae convenientia sunt, et quidem ex tempore, in quacunque occasione, quod inde fit, quia correspondet eorum cupiditati, quae latenter sic agit in memoriam.
- Praeterea etiam in memoria hominis, quasi legere possunt ea, quae in memoria sunt, et scire ea quae cogitaverat, et quae fecerat, et hoc quandoque, cum nihil scirem eorum quae viderant, sic ut legant sicuti in scripto libro, praeter alia. 1748, 15 Febr.
- Universalis regula de vita post mortem, quod unus quisque eam sortiatur secundum fines in vita corporis
- Notum est quod universum creatum est modo complexus mediorum ad finem finium, Qui est Dominus, quia est Coelum, fines medii ab infimis per suas series et gradus ordinis vadunt ad superiora, sic ad suprema, mediorum et serierum illorum dispositio est ordo.
- Quale itaque medium, seu [qualis] finis medius est homo in suis finibus, talis induitur indoles, et talis fit post corporis vitam ejus vita primum, et talem {1} quoque in maximo corpore seu Coelo, sic in Ipso Homine, hoc est, in Domino sortitur sedem; quod adhuc interiora magis, et intimiora ac intima, concernit {2}, haec {3} non penetrat homo,sed Solus Dominus, proinde ubi ejus haereditas futura, quia haec intimiora sunt, quam ut patere possint oculis obscuris simis humanis.
@1 ms. talis$
@2 imperfectum in ms.$
@3 J.F.I. Tafel hoc$ - Ex finibus quos homo in vita corporis sibi proponit, in omni re, quae spectat ipsum, communem societatem, coelum, Dominum, disponitur homo, ut sit membrum post vitam corporis.
- Quod fines disponant homines inde constare potest, quod in finibus hominis, qui utplurimum sunt amores, consistat vita ejus, suntque fines simul ejus quasi anima, et talis fit ejus anima; nam anima hominis modo spectat fines, estque complexus finium, sic homo sibi format animam in vita corporis, quae est ejus indoles et instinctus.
- Quod fines disponant, etiam constare potest inde, quod si aliquis finem spectat particularem {1}, sicut semet, et simile quid, tametsi bene agat pro communi societate, nempe ut inde resultet bonum commune, nusquam tamen inde remuneratur, nam non habuit commune pro fine, sed particulare {2}, sicut cum diaboli intendunt malum et internecionem hominis, societatis, generis humani, et Dominus id in bonum et salutem vertit, tunc usque ille qui malum et pessimum finem habuit, diabolus permanet, et deterior fit.
@1 intellexerim privatum, proprium (significatio postclassica) $
@2 vide annotationem a$ - Finis omnium pessimus est, [ejus] qui semet pro fine habet, tunc concentrantur communia et universalia in eum, dein [eorum] qui finem mundi habent.
- Quod fines in vita corporis, inducant indolem, et instinctum, quem [homo] secum fert in altera vita
Aliquot exempla hodie ostensa sunt, quomodo fines hominis in vita corporis induxerint ejus indolem, et formaverint ejus instinctum.
- Quidam nihil aliud cogitavit et loquutus est, quam aliquid ingeniosum in vocibus seu verbis, quicquid obvenit flectit eo, ut aliquid in voce aliqua ingeniosum elucesceret, miratus sum quis is esset, quia ab aliis spiritibus non distingui potuit, nisi per terminationes ejus loquelae et cogitationum in similia; sed instructus sum, quod ii tales sint, qui in vita corporis nihil aliud pro fine habuerunt, quam studia quae tractant particularia, et ea amaverint, sicut critica, variantes lectiones autorum classicorum, scripturae sacrae, qui dictionaria modo amaverant concinnare, qui in vita communi nihil prius amaverant, quam elegantiam verborum, et aequivoca, seu lusus verborum. Ostensum mihi est qualis ejus seu eorum vita esset, erat talis ut nihil quasi vitae eis inesse appercipere potuissem, sed quasi voces, et vix quicquam praeter {1} voces. Imo usque praesenti erant animo, potuerunt multum loqui, usque inhaesit cogitatio singulis dictis, et ex similibus concinnabatur loquela, quae similis erat nulli vitae, sed quasi res, cui nihil nisi paucissima vita inesset, sed usque non erat malus, quia non potuit habere extensionem cogitatione, sed erat coarctatio communis ad aliquod praecipuum in verbis, tum quoque ad singulas notulas loquelae, inde apparuit non similis vitae, sed sicut artificiosum quoddam sculptile loqueretur.
@1 ms. praeterr$ - Sed sunt ii qui solum amaverant similia, et fecerant ea ut {1} essentialia, cum tamen sunt media infima, tales sibi semper imaginantur, quod illa sint suprema, ut vulgo solet, quia sunt causae mediae ad interiora, et sic ad intimiora; talis ultra talia, propter amorem eorum, et phantasias inde, non ascendit, per cogitationes, minus ad universalia, proinde non habuit finem, ut inde ulteriorem usum faceret.
@1 ms. ea, ut$ - Qui res memoriae solum amat, et sapientiam inibi ponit, habetque pro regula, quod tantum homo sapiat, quantum memoria contineat, is ut prius dictum [771], quasi callo quodam obducitur ejus cogitatio, quo callo ablato luget, et putat se amisisse omnem suam vitam, et putat tunc nihil residuum esse, sed ut mihi apparuit, tunc primum in statu est, ut perfici possit, nam tale mihi apparuit, ex causa, ut reor, quod etiam aliquid boni habuerit, intus, sic ut transudaverit aliquid boni. 1748, 16 Febr.
- Continuatio de vita post mortem ex finibus in vita corporis
Fuerunt etiam tales, qui nihil usque cogitaverunt, sed modo erant quasi sequentes, ut quicquid dicebatur, sequerentur; in iis nec multum vitae inesse mihi videbatur {1}, quia nihil ex se agerent, sed solum alios sequendo, quasi nihil essent, nam si nihil ex se, non percipitur quasi quod una {2} sint; instructus sum, quod tales fiant ii qui in vita corporis nihil agunt quam ex instinctu, et qui in pervidendo, intelligendo, respondendo sint tanquam flammulae, ut ex tempore obveniat quid dicendum et respondendum, ita ut se sponte offerant, absque cogitatione, seu praemeditatione, tales in vita corporis, sunt faciles, flexibiles, et sunt simul quoque genii, nam facile arripiunt flammam, quae tamen mox exstinguitur, seque habet flamma sicut visio loquelae, praeter plura.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. videbantur$
@2 h.e. praesentes $
- Tales in altera vita videntur associabiles esse pluribus, nam fere nihil aliud faciunt, quam promovent concordes ut ita dicam, spirituum fluxiones, vocari quasi possunt unguenta, quia facilitant, cumprimis quando {1} cupiditas aliqua non radicem alte fixerit: dantur eorum tam genii quam spiritus, ut et intermedii. Ita sunt quasi insertiones: mihi obvenerunt sicut connexiones, sed sunt insertiones ad promovendas fluxiones {2} spirituales.
@1 ms. quado$
@2 imperfectum in ms.$ - Sunt etiam in altera vita, qui sunt quasi viscosi, retinent quicquid iis contrariatur, nec omittunt, antequam vel vindictam capiant, vel aliter finiatur, sunt tales qui in vita corporis vindictam diu retinuerant, sunt quasi viscosi, sicut prius saepe observatum est.
- Sunt alii quoque, qui satis insignem usum praestant, qui arripiunt quicquid usquam cogitatur, nec ratiocinantur sed credunt, et persuadentur, sed qui boni sunt, non aliis persuadentur, quam quae intelligunt verum et bonum esse, in vita corporis fuerant ii qui crediderant aliis cui pertinacia, modo audiverint ea, arripuerint sic, absque proprio cogitationis conatu, sunt insignis usus, et prope a coelum angelicum, quando seducuntur, indignantur, ac dolent; inter eos sunt quoque innocentiae spirituales {1}, quae ab ignorantia veritatum intimiorum proveniunt. 1748, 16 Febr.
@1 ms. spiritualis; J.F.I. Tafel: “legerim spirituales”$ - Illi qui contumaces seu viscosi sunt, ante faciem sunt locum sortiti, paulo sinistrorsum, paene ad partem superiorem sed non alte.
- Hi vero locum sortiti sunt ad latus dextrum, et mihi apparent tanquam segmentum quoddam minus circuli efforment. De iis, qui sortiuntur locum intra corpus
- Miratus sum quod quidam sortiti sint locum intra corpus, cum alii extra, sed instructus sum, quod ii intra corpus sortiantur locum, qui amarunt in vita id quod bonum est, nec odio habuerunt aliquem, sed in bonum interpretati sunt, et singulis officia praestare cupiverint, et simul qui in subordinatione vixerint, sic ut honorem praestiterint ex corde, iis qui imperarunt. 1748, 16 Febr.
- De ingressu primo animarum in alteram vitam
Ut primum animae in alteram vitam veniunt, tunc inter societates spirituum bonorum, utplurimum recipiuntur, nisi tales fuerint, ut contrariam vitam egerint, seu prorsus mali fuerint; in quibus bonum et justum, ac {1} simile, ii a societatibus spirituum bonorum recipiuntur, et ab iis praestantur omnia officia, imo eo usque ut introducantur in coelum, seu in consortia angelorum, sed solum coelum et ejus felicitatem et gloriam monstrandi gratia, postmodum vero remittuntur in pristinum statum, et sic examinantur et clam et manifeste a spiritibus quales sunt, ita vel dissociantur, vel associantur secundum eorum tunc probatam indolem.
@1 ms. aut ac$
- Quare dum anima admittitur in coelum, seu in alia ei grata, non inde judicari potest, quod futuri sint angeli, et aliis acceptiores, ut vulgo opinantur, sed quia omnia permissive fiunt, et cum venia, ideo remittuntur quasi ad spiritus, ut ii quasi ex se clam aut manifeste inveniant quales sint, sic ut quasi judicent suo modo de iis, sed usque omnia haec reguntur a Domino. 1748, 16 Febr.
- Appetitus edendi induci quoque potest spiritibus
Quod spiritus cupiant, ac suam cupiditatem inducant homini, manifeste et saepius observatum est, sic ut cupiant ea, quae iis prorsus non necessaria sunt, prout ea quae ad vestitum hominis pertinent, et quidem tali ardore flagrant, ut temperari nequeat, quamvis sciant, quod pro iis non sint sed pro homine, sicut pro me, de qua re cum spiritu {1} locutus et novit et confirmavit, sed non prius quievit, quam dum vestimenti talem sortem emerim.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$
- Praeterea etiam appetitus edendi excitatur quoque apud spiritus-quamvis {1} sciant, dicant et confirment, se scire quod edere nequeant-et {2} quidem pro certis cibis sicut hodie, et quando pollicitus sum, edere hodie similia tunc acquievit, quare appetitus meri corporei adsunt, qui {3} sic excitari possunt apud spiritus ab objectis apud hominem et sic excitari a spiritu in homine. 1748, 18 Febr.
@1 ms. spiritus, quamvis$
@2 ms. nequeant, et$
@3 in ms. quia forte in qui emendatum; J.F.I. Tafel quia$ - Quod varia experientia manifestatum est quod spiritus putent se homines esse
Hoc multa et diutina experientia manifestum mihi factum est, quod spiritus non aliter sciant quam quod sint {1} idem ac ego, sic ut fassi sint hoc pluries cum omni confirmatione, et separati, et adjuncti, varie, et sic loquuti instructum per reflexiones, et per experientias, quod spiritus modo putent se hominem esse, tam quoad rationalem ejus partem, seu cogitationem, quam etiam quoad corpus, actiones corporis, quoque naturales, putant sic [suum] quod cogitat, quod agit {2}, imo totum hominem [se] esse putant.
@1 sic J.F.I Tafel ms. sim$
@2 ms. cogitant, quod agunt$
- Sed quales sunt, ex situ eorum penes hominem cognoscitur, sed experientia est tam multiplex, et tam manifesta facta, et tam certa, ut si omnia experientiae documenta in similibus, affererem {1}, prolixius foret, quam autumem.
@1 = afferrem (exitus antiquus)$ - Quod informentur spiritus medio homine
Quod spiritus medio homine informentur a Domino, et sic cognitiones accipiant, hoc mihi ita manifestum est, ut experientia paene continua jam 2 3/4 annorum {1} testetur.
@1 cf. A. Acton, An Introduction to The Word Explained P. 113 seq.$
- Quod similiter per alios homines quamvis id ignorant id mihi patere potest a pluribus, quae mihi contigerant antequam loquutus sum cum spiritibus, sique reflecterem super singula tunc, in iis satis confirmarer, et confirmare {1} omnes possem, per solam experientiam; quamvis etiam similiter per spiritus, et per mille alios modos fiat, quae nobis non cognita sunt, ideo non dubitandum, quin omnipotentia Domini est.
@1 sic J.F.I. Tafel ms. confirmarem$ - Quod per hominem, quoad spiritus in causa est, quod induant totum hominem, et omnia ejus memoriae induant, et sic momento sint in facultate discendi, aliter ac homo, qui erudiendus est ab infantia.
- De permissionibus
Permissionum doctrina [vide 398] involvit etiam ea, quod mali spiritus praetendant dominari super malos proinde super mala hominis, id sibi vindicant sicut jure, ajebat etiam unus, quod eorum sint [mala], quia ab iis injecta, quare ad eos pertinent, ideo praetendunt dominium super quemlibet hominem, falsiloquum; sed super eum qui cupiditatibus agitur et sic malis, etiam praetendunt, sed quia unusquisque homo radicitus malus est, non datur iis permissio, nisi super ea in homine, quae per actualitatem superaddita sunt; sed permissio non latius se extendit, quam ut homo, a malis istis per supplicia et devastationes, melior fiat; haec est una permissionum regula. 1748, 18 Febr.
- Quod sint spiritus qui repraesentant renes, et vesicam in homine
Spiritus qui repraesentant renes, ureteres, et vesicam in homine, ad latus sinistrum faciei sunt, sed antrorsum, ad distantiam inter partem temporum et frontis, propius ad frontem, ii tales sunt, ut nihil curent interiora, minus intimiora, nec ea intelligunt, sic quando loquutus sum similia, interrogati dicebant quod talia non intelligant, quamvis alii spiritus ea bene intellexerint, iidem etiam indignantur facile, sicut ex quadam specie invidiae, ut quod boni spiritus assiderint, seu apud me fuerint, hoc indignati sunt, et vario modo eos lacessere voluerunt, ut eos abigerent. Sic agunt plura quae ex indignatione, et irrequie animi sunt, nec contenti sua sorte, sic ut quaedam facultas urinae inde deduci queat, adsunt et loquor cum iis, indignantur, abeunt, redeunt, sunt plures et series; praeterea, non sunt dolosi, quia ex iracunda {1} quadam invidia faciunt, non autem ex dolo, suntque similes iis in vita corporis, qui mere colerici {2} vocantur.
@1 ms. irracunda$
@2 = cholerici$
- Praeterea ad partem sinistram apparuere sues grandes conjuncti, quibus repraesentantur terrestria, quae in urina sunt, et separantur a sero; ita repraesentationes terrestrium in urinis, fiunt per porcos ita conjunctos, grandes, a sinistro latere, non procul, in eodem plano horizontali fere, nisi aliquatenus {1} superius. # #
@1 J.F.I. Tafel aliquot$ - Iidem qui quasi Renes sunt, ureteres et vesicae, nec bene intelligunt cogitata hominis, non penetrant sed {1} modo ea, quae exteriora sunt, quaerunt quandoque, num de iis dictum, dum de aliis, num ita, cum aliter. 1748, 18 Febr.
@1 legerim quam$ - Sunt etiam qui cuticulas referunt
Sunt spiritus qui etiam tunicas exteriores hominis referunt, sed cum iis non loquutus sum {1}, modo ab iis percipiebam {2}, quod inducerent calorem, oriundum ab exhalationibus, per poros invisibiles; nunc quidem loquuntur dicentes, quod ii sint, qui tegunt omnia, sed quales sint praeterea, nondum mihi manifestatum est. 1748, 18 Feb
@1 ms. sunt $
@2 ms. percipiebant $
- {1} # # Ruminantur iidem quandoque super ea, quae prius dicta, quae retinent, et sic indignantur, cupiuntque quaerere causas, cur ita loquutum est, sic ut quaedam viscositas quoque insit.
@1 paragraphum hanc conformiter auctoris indiciis huc transposuimus Quod sint spiritus, qui ventriculos cerebri magnos referunt$ - {1} Quod ventriculi cerebri magni, sint loca, ubi serositates influant ab interstitiis fibrarum, et aliunde, notum est, sic ut sint quasi vesicae urinariae cerebri, ubi serum seu lympha, cum spiritu mixta est, et ex qua iterum spiritus et meliora ordine secernuntur.
@1 829 conformiter auctoris indiciis post 826 positum invenias$ - Ii spiritus sunt supra caput, satis alte, non directe supra caput, sed paulo antrorsum, sed perparum, sunt spiritus boni, mecum quoque loquuti, satis amaene, nam per fluxionem satis amaenam agunt, etiam loquuntur; dixerunt, quod jugiter aspirent venire ad coelum, nesciunt enim quod in coelo fuerunt, et inde remoti, ut iterum melius perficiantur, sic redeunt iterum in coelum, quum partes heterogeneae ab iis ejectae {1} sunt, prorsus sicut se habet {2} serositas ista in ventriculis, cujus pars {3} absorbetur a plexu choroideo, sicut pars quoque inde exterminatur, pars aliunde transspirat, pars in ventriculum tertium sub glandula pineali transit, et sic per infundibulum versus glandulam pituitariam, ubi per tres modos separatur, et dein per varios meatus, canales, et sinus versus venam jugularem feruntur, ut obviam sistantur chylo subvenienti per ductum thoracicum, et ibi consocientur, et versus cor ferantur, inde in pulmones, et sic retro in sinistrum ventriculum, et sic porro, pars versus caput per carotides, pars deorsum versus omnia viscera corporis, omnia propter finem, ut purior sanguis seu spiritus animalis formetur, et sic sanguis ruber, nempe ut materialia unita spiritualibus efficiant, ut unanimam vitam agant. 1748, die 18 Febr.
@1 imperfectum in ms.$
@2 imperfectum in ms.$
@3 imperfectum in ms.$ - De statu innocentiae
Quaedam animae, quae apud me fuerunt, illae in statum innocentiae, immissae sunt, et inde per spiritus mecum loquutae, et confessae {1} sunt, quod talis gaudii et laetitiae status sit, ut nusquam auris, oculus, mens, et intellectus humanus percipere queat, nam intima eorum sunt, quae afficiuntur.
@1 ms. confassae$
- Ubi fuerunt est supra frontem, superne, paulo antrorsum.
- Fuerunt cum iis, qui eorum parentes, avi, atavi, et tota sic familia, a binis saeculis retro, simul erant, qui simul in coelum illud immissi sunt; gaudium tale est, ut prorsus ineffabile est, ut per spiritus nunc {1} mihi dicunt {2}.
@1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris unus$
@2 ms. dicit$