Experientiae Spirituales 2043 – 3092

De Anima ista prius quid dictum videas [2030-39], is nunc inter coelestes spiritus erat, et absque remora potuit in fluvio {2} sermonis eorum unus esse, nec quicquam percipiebatur remorans ex aliquo falso inhaerente ideis, nec ab amore sui, repugnante; nam falsitates sunt, et amores sui et mundi, qui impediunt quod animae nequeant {a} esse in consortiis coelestium, in quorum consortia nemo admitti potest, nisi in certis statibus, priusquam {3} falsitates et cupiditates sunt vastatae et quasi abrasae, quae assimilari possunt angulatis, quae impediunt volubilitatem gyri in sermone unanimo plurium. 1748, 22 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 in me. flumine in fluvio emendatum; cf. 1147$
@3 ms. priusque$
@a h.e. quin animae queant$

  1. Quid significat “nihil esse”

Spiritus, qui non intellexerunt, quid esset, quod diceretur annihilandum esse, seu nihil fieri, putantes [quod] cum amitterent ea quae iis propria essent, nihil remaneret, sic ut homo seu spiritus amplius nullius compos esset, sed sicut machina, omnis sensus et cogitationis expers {1}, saepius mihi dixerunt, quod nihil essem, et nihil fierem, sic illudendo, quia non intelligebant, quid “esse nihil”; sed dabatur mihi iis respondere, quod id optassem, nempe nihil esse, imo prorsus nihil, tunc primum inciperem esse aliquid.
@1 in perfectum in ms.$

  1. Postea instructi sunt, quod “nihil” significaret id, quod homo perderet omne suum, hoc est suas cupiditates, ita iniquitates, et sic existeret alius, et quod non potuissent esse aliquid priusquam amiserint id quod eorum est, et in ratione, qua ea amittunt, seu annihilantur, incipiunt esse aliquid, et tunc haberent quicquid usquam desiderarent, et cogitarent, sicut anima, de qua supra [2037], nam datur ei {a} a Domino desiderare ea quae conveniunt, et ea quoque nanciscitur in copia, et cum delectatione, ac ita continue, dum est, et quantum est nihil sibi, ita indefinita habet, et ea cum intimo gaudio et laetitia, et perceptione indefinite pleniore, quam homo in suis delectamentis, et cum indefinita varietate; sensatio et perceptio tunc quoque infinite augetur, quam putarunt nullam fore, cum sensatio et perceptio delectamentorum a suis amoribus cessarent. Ita instructi spiritus ceperunt {b} cogitare, et optare [nihil esse], tametsi non boni essent, sed erant tunc in quadam specie somni. 1748, 22 Maj.
    @a = homini$
    @b = coeperunt$
  2. Sed cum venirent in statum vigiliae, iterum ceperunt {a} ad naturam suam redire, quae erat machinatrix dolorum subtilium, quare dictum mihi, quod potuissent tales esse in statu somni, sed non adhuc in statu vigiliae, in quo perceptiones et sensationes quoque vigilarent, et augescerent, nam vigilant omnia, et augescunt secundum statum communem, vigiliae et lucis. 1748, 22 Maj.
    @a = coeperunt$
  3. Mirum est, quod audiri {1} manifeste possit, quum loquuntur, in quo statu sunt, sicut dum in statu somni magis minusve {2}; tum etiam num sint dolosi, quod manifestatur in ipsa loquela, tametsi nulli doli percipiuntur, et hoc secundum diversitatem malitiae, ita omnes affectiones ex sola loquela, ab angelis ex misericordia Domini, possunt cognosci, praeterquam ut explorentur; dolosorum loquela est tacita, in quovis sono dolosi imago, quae cognoscitur ab iis quibus Dominus dat ea cognoscere, ita in reliquis. 1748, 22 Maj.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. audire$
    @2 ms. minusvis$
  4. Etiam cognosci potest, si alius spiritus, qui dolosus est, alium agat ad loquendum, et dolosum quod {a} alterius sit, quam ejus qui loquitur, nam familiarissimum est spiritibus {1}, quod per alios loquantur, qui {2} eorum loquendi subjecta appellari possunt, haec et priora de loquela per vivam experientiam dabatur mihi hodie scire; prius quoque idem scire datum est, sed absque tali reflexione, quantum scio. 1748, 22 Maj.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quos$
    @a intellexerim [cognosci potest] quod dolosum$
  5. In minimis actibus eorum, elucet eorum genius, nam singularissima eorum, sunt effigies eorum. 1748, 22 Maj.
  6. De spiritu qui inquietabatur, quia optabat coelum

Similis spiritus ac qui prius [1962] ad sinistrum latus sub brachio me alloquebatur, dicens, quod nihil magis averet quam coelum, qui spiritus erat capax perceptionis satis subtilioris; is dicens, quod saepius desideraret coelum, sed quod eum admittere nollent, petens [ut] si nossem, quomodo in coelum venire posset, dicerem, dabatur mihi [ei] dicere, quod non prius in coelum venire posset, quam eam cupiditatem amiserit, venire in coelum, desiderium illud impediret, si in summa laetitia esset, ut {a} eam perciperet, sic non potuisset venire in coelum, priusquam {1} ea cupiditate privatus, eo magis, quia nesciret quid coelum, de quo interrogatus dixit, quod esset gaudium et laetitia major quam dicere posset; ac praeterea is spiritus sicut homines nihil aliud sciunt de coelo, quam communissime, quod sit gaudium, sed in quo consistit, et sic quale, prorsus ignorant. 1748, 22 Maj.
@1 ms. priusque$
@a = quin$

  1. Quamdiu talis cupido inhaeret, nusquam in coelum venire possunt, nam si in coelesti gaudio, ejus sensum ac perceptionem non haberent, propter cupiditatem istam, ita nusquam contenti esse possent. 1748, 22 Maj.
  2. Quod spiritus quoque odores producere possint

Aliquoties acciderat, quod spiritus odores, tanquam objecta odorum adessent, producerent, de quibus, ut reor, prius passim [323, 791, 1044-47]; hodie, dum sermo erat de floribus et liliis, producebant florum seu liliorum odorem, satis vivum, quod solum annotare licet. 1748, 22 Maj.

  1. Quod, qui in societate, cognoscant se mutuo

Quaedam societas spirituum erat, quam interrogavi, num scirent quod essent plures, nam unus loquebatur, ut solet fieri, is responnit, quod unusquisque cognosceret alterum, satis accurate, ita ex loquela, et varietate alia observabili. 1748, 22 Maj.

  1. De quodam qui sublatus et abreptus in coelum

Quidam spiritus apud me erat, non diu post excessum a corpore, sicut concludi potuit ex eo, quod adhuc nesciret, quod in altera vita, nemo enim id scire potest, absque data reflexione, sicut etiam cuivis notum esse potest, ex permultis, is videbatur mihi in vita corporis deditus studiis, sed amplius mihi non innotuit, loquutus tamen aliquantum cum eo; at tunc subito sublatus est alte supra me, [ego] putans {1} tunc quod esset ex eo genere, qui alta in vita sua spirarunt, et tunc cum loqueretur sicut spiritus, cum in alto esset, subito abreptus est, sic ut {1} non amplius loqui potuit cum spiritibus, qui mirati quorsum vadit, nam in societatem spirituum coelestium venit, quare a spirituum mundanorum perceptione, sic conjicere possum, eum in altum sublatum esse, ex causa, quod in vita putaverit coelum in altissimis esse, non autem in humilibus seu prope terram, ac ea opinione {2} ductus, videbatur sublatus, nam quaevis quemque opinio sequitur et agit; ex societate coelestium mecum loquutus est, et dixit, quod alta et sublimia videat, quae mens humana nusquam capere posset, et harligheter {a}. 1748, 23 Maj.
@1 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 ms. ut ut$
@3 ms. opinione$
@a = glorias, magnificentias (vox suecica)$

  1. Cum ibi esset, legebam in Deut. I de populo judaico, quod misissent ad explorandum terram, et quae ibi sunt, quae in sensum spiritualem versa a coelestibus, sic ut nihil perciperet a sensu literali, sed solum a spirituali; dixit ad me, quod nesciret quid legam, sed quod audiat mirabilia, erat enim sensus interior, nempe quod per montem Emorraeorum [v. 7, 19, 20] significetur mundus spirituum malorum, per quem transirent in coelum, et per fluvium Eskol {1}, ubi fructus, et botri [v. 24, 25; cf. Num. XIII: 23], coelum interius, qui sensus verborum ibi erat, non autem literalis, e quo nihil percepisse se dixit, ex quibus constare potest, quomodo sensus Verbi Domini, exaltetur versus interiora coelorum, sic ut nihil remaneat a sensu literali, quod is fassus est, qui clara voce id mihi dixit, et quod essent harligheter {a}, quae audiret. 1748, 23 Maj.
    @1 inclarum et imperfectum in ms.; cf. indicem ad Coelum, Emorraei, Mons, Mundus, Verbum, Vinea, ubi fluvius Esel; ut et A.E. 403[11] ubi ad fluvium Eskolem$
    @a = glorias, magnificentias (vos suecica)$
  2. Inde ex viva experientia constare potest, qualis vita et gloria inest Verbo Domini, solum in sensu interiori; cum perceperunt aliqui spiritus in mundo spirituum, quod talis esset gloria sensus interioris Verbi Domini, ceperunt {a} poenitere, quod non voluissent credere, quod talis sensus, cui credere non potuerunt, inesset, dicentes, in eo statu, quod vellent credere; praeterea nihil intelligere potuerunt, nec percipere ab iis, quae vidit et audivit; nam et vidit et audivit, et percepit; quidam qui non credere volebant, putabant seu dicebant esse phantasias, sed cum asseveratum est, quod cum [quis] videat, audiat, et percipiat, quid magis potest esse? ii {1} quoque in coelum illud sublati, tandem fassi sunt, quod nihil minus sit, quam phantasia, nam realiter percipiunt, et quidem perceptione indefinite exquisitiore, quam in suo corpore.
    @1 ms. esse; qui (sic!)$
    @a = coeperunt$
  3. Exinde sciri etiam potuit, quod sensus literae pateat multo penetrantius, cum mens non inhaeret sensui literae, quia influit Dominus, ita sensus interior, qui illuminat, et perspicuum reddit sensum literae, quid nempe significet, quod non fit, dum mens humana in literis, seu vocibus, ut critici, inhaeret {1}. 1748, 23 Maj.
    @1 ms. inhaerent$
  4. Imo ex coelo interiori non solum videbant cogitationes meas, sed etiam ea quae cogitaturus seu facturus, quantum a Domino dabatur, tum causas, cur ita fieret, sic ut ne quidem minimum vel {1} nictus oculi it, aut passus pedis, quod non praevidetur et providetur a Domino.
    @1 J.F.I. Tafel omisit$
  5. Alii porro quoque in coelum sublati sunt, et quidem unus ex mihi in vita notis, qui non potuit ejus {a} gloriam prae stupore describere, ex miseratione dicens, quod mirum, homines ne hilum ex talibus scire et nosse; in cogitationes et affectiones meas intueri iis dabatur, et dicebant, ac percipiebam, quod scirent plura in cogitationibus, quam quis cogitare posset, tum causas quas homo nequicquam scire ita potest, nec quibus attendit, sic unde haec et illa, et alia similia, tum quum scriberem haec, quomodo inferrentur vel venia vel permissione ea, quae scribebantur.
    @a h.e. Verbi; vide indicem ad Verbum$
  6. Percipiebant quoque, quomodo ideae hominis contrariis et alienis mixtae omnino separandae sint, et distinguendae, nam in omni eorum cogitatione eae recurrunt, et quia {1} tot spiritus, quidam {2} excitant eam ideam, mixtam, alii aliam, inde confusio; non quidem ita nocet in corporeis et naturalibus, ac in spiritualibus, cum spirituales ideae immixtae et infectae sunt spurcis terrestribus, corporeis et naturalibus, quod impedit quin anima inter societates coelestium possit transferri, nam societates ea quae abominantur illico percipiunt, et abhorrent, nam communio idearum est {3} plurium, et quid in unaquavis idea mixtum est, et quod putat latere, usque manifeste percipiunt, quare non potest non quin ex societate ista ex se removeatur, dum quae polluta sunt, purificentur, nam exquisitissima {4} perceptio omnium compositorum datur coelestibus, sique in uno statu non perciperetur, usque in alio, et manifestius, quo propius ad statum ideis spurcis contrarium, sic anima quidem in coelum potest admitti, sed tunc in certis statibus, et inter certas societates, cum cautelis plurimis aliis per spirituum ordinationem: 1748, 23 Maj.: quod fassi etiam sunt, qui in coelum sublati sunt, et quidem ea voce quod prorsus persuasi. # #
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui in ut apparet$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
    @3 ms. sunt$
    @4 sic J.F.I. Tafel; ms. exquisitissimus$
  7. [Vide post 2061]
  8. {1} # # Quidam qui in coelum interius sublati, cum legerem Deut. III, a principio ad finem, et ii in sensu spirituali intellexerunt, postquam legi, dicebant, quod ne apex quidem esset, in quo non spiritualis sensus, cohaerens, sic ut singula, etiam minutissima {2} inspirata sint, ac ibi voces singulae, ac nomina virorum, significent res, prorsus secundum seriem Verbi, quod confirmatum ab iis, et quidem stricte, juramento [confirmare] velle se ajebant, sed non permissum. 1748, 23 Maj.
    @1 auctoris indicio conformiter, 2061 huc transpone$
    @2 ms. minitussima$

Quod homo aut spiritus nihil {1} scire ex se debeat, et quod tunc primum sapiat

  1. Dictum spiritibus, quod qui parum, sicut nihil ex semet sciat, is primum sapiat, quod eodem redit, ac illud: qui nihil est, is est aliquid, seu quantum est nihil tantum plus est, quia tunc primum Dominus est apud eum, et tunc primum sapiens est, quia sapientia non est ejus sed Domini, ita quoque in caeteris: mirati sunt spiritus, cum illa dicerem; et cogitant nunc ac silent, cum tamen veritas est, et eodem redit ac id quod quo minus ex suo proprio habet quis, eo magis ex Domini. 1748, 23 Maj.
    @1 ms. Cum homo aut spiritus nihil sciat ex$
  2. Quod omnia et singula regantur a Domino, quod in unaquavis idea et affectione indefinita insint

{1} Hoc mane ostensum mihi est manifeste, quod unicuivis hominis ideae et affectiunculae indefinita insint, imo si ultra fidem humanam dicere liceat, quod status similis universi mundi spirituum; eram in quadam affectione, et exinde idea, continue fere per aliquantum temporis, postea mihi ostensum est, quot societates spirituum concurrerent ad affectionis istius ideam, quam non nisi simplicem imo simplicissimam quidam putare possent; nam societates spirituum, qui proxime concurrebant, se manifestabant per vivum sermonem, dicentes quod ii essent qui hoc vellent, et insisterent, et quidem ex qua causa, et quo fine, sic una post alteram, cum tamen ex tot societatum ideis oriundis ex eorum cupiditatibus, desideriis, et finibus, una communis cogitatio seu idea penes me existeret; quot in quavis societate, non scire potui, sed 4 vel 5 societates, si non plures, se per apertum sermonem manifestabant, et quod in causa fuerint, aperte fassi sunt, et quidem propter quem finem.
@1 2061 apparet conformiter auctoris indicio post 2059$

  1. Exinde et ex aliis multis constare potest, quod in una idea innumerabiles concurrant, quod quidam {1}, qui id capere non possent, indignati sunt, et sic fassi, quale inde sequeretur, quod ii nihil cogitent, sed quod alii, qui ad cogitationes suas concurrerent.
    @1 ms. quidem$
  2. Exinde etiam constat, quod in una idea innumerabiles varietates sint, et quidem ab oppositis; et quod dentur spirituum innumerabiles varietates, sine tanta varietate nec subsistere quicquam posset, et quod varietates istae a Solo Domino dirigantur, temperentur, flectantur, secundum finem, penes Dominum.
  3. Quapropter, nisi Dominus regeret universum Coelum, et universum mundum, et varietates istas innumerabiles produceret, ex quibus, ut mediis, fines, et ex finibus {1} finis primus et ultimus, et eos dein ex Divina potentia disponeret {2} in omnibus et singulis, nequaquam subsistere potuisset quicquam.
    @1 ms. finus$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. disponerent$
  4. Imo exinde quoque sequitur, quo plures homines, spiritus, et angeli, cum Dominus disponit, qui Ipsius voluntati et beneplacito concordant, eo melius, quoad media; nam absque mediis quoque omnia et singula operari potest, sed quia generis humani miseretur, id ut medium producit, et disponit, ut omnes in Ipso sint, et quisque ex misericordia, coelestibus donis fruatur. 1748, 24 Maj.
  5. Quid damni ferant ideae, dum iis immixta sunt prophana

Cum itaque tot societatum mundi spirituum et coeli ideae concurrant ad unamquamvis hominis, et spiritus, consequitur, si in ideis aliquid spurci aut prophani inhaeret, quod munda immundis, aut sancta prophanis polluantur, [et] {1} quia simul insunt, non possunt {a} non societates puriores inquinare, et iis fastidium et nauseam dare, quare in societatibus bonorum spirituum minus coelestium esse nequeunt, antequam Dominus separaverit ea, ac dum in societatibus sunt, separet.
@1 semideletum in ms.$
@a h.e. tales ideae$

  1. Solum levis experientia id quoque confirmavit, vas modo figulinum laudatum a quodam, et in idea mea prius ex persuasione bonum, ita efficiebat, quod ut pulchrum et optabile appareret in ideis spirituum; at si aliquid spurci de eo, ex causa aliqua concepissem, contrarium fuisset. 1748, 24 Maj.
  2. Intuitum quoque dabatur figere in quaedam objecta, et sic observare quot varietates idearum essent, quae obscure observatae sunt, quod innumerabiles essent, et nullus similem prorsus ideam objecti haberet, quidam in ea [ideae] objecti varietate, alii in alia.
  3. Ac sunt vires agentes, similes etiam sunt conatus, nam conatus ex viribus vivis resultant, et conatus in objecta vires agentes producunt, sicut ab experientia, et ex regulis sapientiae humanae potuisset constare. 1748, 24 Maj.
  4. Ostensum est mihi per vivas experientias quod Dominus, Qui Solus est Vis, seu Vita, teneat ita aequilibrium inter omnium angelorum et spirituum conatus, in communi et in singularissimis, ut ne minimum erret, minimus error confusionem in sequentibus summam faceret {1}, quod per vivas experientias demonstratum est {2}. 1748, 24 Maj.
    @1 imperfectum in ms.$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. demonstrata sunt$
  5. Quod ideae, quales sunt, et quae in iis, communicentur spiritibus, et angelis

Ex uno hoc exemplo etiam constare potest, quomodo se habent ideae, in quibus falsa sunt, aut prophana, erat quidam tractus horti, pro quo spiritus mihi quendam horrorem fecerunt, ex causa, quod nollent ut is excoleretur {1}, et quidem tunc objecerunt mihi dira, tametsi tractus erat pulcher, arboribus consitus; haec idea remansit, cumque repraesentarem idea spirituali tractum eum hortulanum, post 2 annos, tunc ceperunt {a} spiritus, qui nunc circum me, horrescere, et quasi dira pati, quia dirae istae phantasiae, quae incussae prius sunt, excitabantur, et sic horrebant {2}, ut vix sustinerent; quare iis repraesentavi, quomodo se res haberet, et quod solum essent illusiones malorum spirituum, qui dira ista induxerunt, ita instructi aliter sentire coeperunt, et horror iste abiit.
@1 J.F.I. Tafel: “emoliretur pro emoleretur”$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. horrerent$
@a = coeperunt$

  1. Exinde constare potest, quales sunt ideae eorum, qui falsa immiscuerunt veris, et prophana sanctis, nam quicquid inest ideae, evocatur illico, ita prrphanum in sancto, quod horrent boni spiritus et angeli, ac falsa in veris, nam plurima pars eorum quae insunt ideis evocantur, et mali spiritus adhuc magis inquinant, sic ut appareat prorsus ut nefandum, ut [illi] fugiant conspectum ideae talis; spiritibus enim bonis et angelis datur copia intuendi ideas singulas, quales sunt, et inde scire iis datur, qualis homo, seu anima. 1748, 25 Maj.
  2. Spiritus qui horrorem ceperunt ex prima idea repraesentativa tractus hortulani, vix potuerunt excutere eum horrorem, priusquam iis dictum sit, quod si quicquam simile ibi fuisset, ut immundum quid, quod usque nihil immundi secum habeat, cum alius eum possidet, sicut templum Hierosolymae, quod profanatum ab idolis, usque dum cultores veri venerunt, sanctificatum est. 1748, 25 Maj.
  3. De spiritibus subtilioribus

Erat spiritus, qui subtilius aliis agebat, intrando in affectiones bonas, eas sibi appropriando, et sic decipiendo, quod ei naturale erat, ac iis qui cum eo in consortio, sed usque subtilitas ejus nihil prodesse potuit, a spiritibus bonis illico animadversa et percepta est, multo magis ab angelis; is nunc examinatur.

  1. Interea putabat is, ut omnes spiritus maligni, quod soli possint omnia et singula, quod etiam fassus se {1} putavisse, et cum ei indicaretur quod sit unus inter myriadum myriades, qui a Domino reguntur, et quod sic nihil usquam possit, coepit id cogitare, et poenitere.
    @1 ms. se se$
  2. Loquutum etiam est tunc de reflexione, quod tales sint in statu non reflexionis, quia tunc ducuntur suamet natura, et quod si reflexio iis daretur, nisi concedente Domino, quod nulla tunc reformatio, quia ex propriis viribus tunc vellent agere, quod foret se pejorem facere, et se coercere ne pateat, quod nec conceditur, praeter plurima alia incommoda.
  3. Spiritus is examinatus, dicebatur, quod non potuit flecti ad aliquod bonum, sic quod innatum naturae ejus sit, ita facere, quod prius exstirpandum, quo exstirpando multo tempore opus, nam est subtile venenum, quod ei dulcissimum sentitur, quare non desistere potest, constabat in eo quod sub amaenitate alterius sibi quasi adpropriata dolose faceret. 1748, 25 Maj.
  4. Cum talibus mirum est, quod illico rapiant percipiantque quo alter delectatur, nam penetrant in ea cito, cum alii non ita, dictum quod circiter 2 anni essent, cum ex vita corporis decessit.

2079a. Spiritus is subtilior, erat speciei {1} eorum, qui in vita corporis falsi sunt, et cogitant male de omnibus aliorum quae vident, nec nisi quam sinistre cogitant, et paene nusquam bene, hocque ex innata quadam malitia, cumprimis invidia; quodque se insinuent in aliorum voluptates aut delitias, oritur ex ea causa, quod in vita corporis insinuent se, et assentiant et faveant omnibus, vultu, gestu et verbis, sed intus foveant cogitationes ex invidia cumprimis pullulantes; inde spiritus iste in omnia jucunda se insinuavit, sed per naturam ab invidia tractam, quae intus fota, quae in altera vita non celatur, sed activa fit, et erumpit, omnia et singula jucunda alterius [tales] destruere conantur, et ex jucundis eorum injucunda facere, per id quod ii cum quibus tales sunt, priventur sua amaenitate; externus enim vultus post mortem dissipatur, et cogitatio adest, quae percipitur, aliter ac in vita corporis.
@1 J.F.I. Tafel species$

  1. Sunt hujus generis invidiae species plures, nam cohortes erant, sed aliter aliae [species], quas non observare ita mihi datum est, invidia tactae {1} quod aliquis jucunditate fruantur {2}, quam oppugnant quidam apertius quidam occultius, quidam per insinuationem in jucunda, quidam {3} per destructionem [jucunditatis] ex eooquod odium ceperunt.
    @1 ms. tacti$
    @2 sic ms.; vide praefatione hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
    @3 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
  2. Spiritui huic, qui omnia posse se putabat, nam sibi, maxime {1} fidunt, et putant [se] solos esse qui sapiunt, nam alios despiciunt, quod patet ex eo, quod sinistre cogitant de omnibus aliis, ita se aliis omnibus praeponunt, sed intus seu in cogitatione, ideo sunt quasi pestes in societatibus bonorum spirituum; ac minime tolerari possunt in societatibus angelorum, in quibus unusquisque ex corde aut affectione favere debet alterius jucunditati, et eam multis augere; et se aliis minorem autumare, sic minime se aliis praeponere: proinde nec cuiquam invidere.
    @1 ms. sibi maxime$
  3. Clandestina ac interna invidia, seu invidia in cogitationibus multo perniciosior {1} est invidia quae se exserit {2}, seu in odium, aut in iram erumpit, haec facilius abstergi potest; nam clandestina seu interna aut cogitationum, id quoque secum habet, quod cogitatione penetret in spirituum cogitationes jucundas, quae interiores {3} sunt, eas arripiendo sibi, et illico et quidem momento destruendo. 1748, 27 {4} Maj.
    @1 in ms. perniicioior superposito s emendatum$
    @2 ms. exerit$
    @3 ms. interioes$
    @4 sic ms., forte pro 26$
  4. De repraesentatione spirituum occultiori

Dantur {1} repraesentationis species, quae non describi verbis, nec idea humana capi possunt, sunt enim res alligatae talibus ideis quae non expressibiles sunt, nec homini vigili intelligibiles, modo dum est in statu somni seu exstaseos {a}, in quo statu ab homine bene et sicut esset vigil, percipiuntur, sed dum in statum vigiliae venit, ne hilum scit, quomodo exprimendae {2}, nempe ideae, quibus res, quae intelligibiliores {3} sunt, alligatae sunt; tales ideae nunc quoque in statu ad somnum plus quam ad vigiliam vergente, mihi ostensae sunt; erat [una] de saltatione in nuptialibus, quantum concessa est {4} vel non, et similia, sed res nec potui intelligere, in serie erant et in nexu, quod his arcani coelestis aliquid insit, non dubito, nam sunt spirituum dum in tali statu, repraesentationes, ab angelorum distinctioribus oriundae. 1748, 27 {9} Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. Datur$
@2 ms. exprimenda$
@3 ms. intelligibiliores$
@4 ms. concessae sunt$
@5 sic ms., forte pro 26$
@a = ecstaseos (casus genitivus e graeco)$

  1. Quod etiam repugnantiae species animadvertantur inter eos, qui cibis sibi repugnantibus vescuntur
  2. Notum est, quod infantes ament Lac, et quod adulti desuescant lacte, sic ut quidam {1} id ne quidem tolerent, quin iis damno sit, quare etiam regula medicorum est, quod Lac in morbis noceat {2}, causa ejus, quod damno sit, cum tamen cibus simplicissimus et prae omnibus innocuus est, est, quod assuescant potibus qui repugnant, cumprimis cerevisiis, inde eorum ventriculus et intestina iis adsuescunt, tum sanguis, quae sic lactis cibum non tolerant: cum primum in altera vita tales consociantur, est repugnantiae species, sensi enim ab quibusdam odorem cerevisiae manifestum {3}, cum lac bibissem. 1748, 26 {4} Maj.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. noceant$
    @3 sic J.F.I. Tafel; ms. manifestam$
    @4 in ms. 27 in 26 emendatum$
  3. Quod in unaquavis idea, infinita insint

Hoc satis ex spiritibus constat, quorum unusquisque suam ideam habet, cum aliquid dicitur; idea in se est commune quid, et quidem vas communissimum, indefinitarum idearum, quare nusquam dari potest, de una re similis idea, tametsi idea apparet simplex, sicut humanae formae, animi, mentis, apparet quidem idea simplex, sed usque tot ei inesse possunt, quot usquam cogitari potest, quod est in infinitum, hoc ex perplurimis constare potest.

  1. Exinde constat, quod indefinitae varietates sint animarum, et eorum {1} idearum, ita ut nusquam dari queat una alteri similis, utcunque idea simplicissima apparet, inde varietates eorum, quae disponuntur, a Domino, in convenientes formas, ne quicquam pugnet, sed [ut] concordent in unanimo corpore. 1748, 26 Maj.
    @1 J.F.I. Tafel earum$
  2. De sphaera spirituum circumcirca hominem

Ad ideam spiritualem repraeseetatum est manifeste, non solum quod sit quasi sphaera spirituum circumcirca hominem, et quod homo sit unus eorum, qui in sphaera, sed mihi apparuit, sicut homo esset, aliquod punctum quasi solidum, circum quem sphaera ista, nam dum homo in corpore est, tunc terrena ejus etiam repraesentantur per tale solidum punctum, sicut globi terraquei {1} circumfunduntur suis sphaeris atmosphaericis, at vero corporeis depositis fit sicut unus spirituum, et in sphaera ista similiter ac spiritus est: quod talis spirituum sphaera circumfluat, major minorve, virium agentium per spiritus, seu conatuum, quod eodem est, manifeste etiam ostensum erat spiritibus circum me, qui agnoverunt talem dispositionem, et perceperunt; et dicebant se manifeste eam percipere.
@1 ms. terreaquei$

  1. Aliqui tamen spiritus erant, qui negabant, sed percipiebatur ab aliis, quod id dicerent ex malignitate, quod nollent agnoscere et videre, et quod sic contra veritatem rei, quod etiam fassi, dicentes, quod vellent licentia dicendi et negandi pollere, hoc traxerunt a vita corporis.
  2. Sed tunc repraesentabatur, quod in sphaera mundi seu atmosphaerica ita fiat, quod quae non congruunt, ea dispellantur, et sic sphaera suis viribus redigat omnia ad aequilibrium, quod satis constat ex turbulentis atmosphaeris et aquis, quod sensim serenentur; et quod hoc trahat suam causam a sphaeris spiritualibus, sicut omnia et singula naturalia et mundana, quod ut ostenderetur, omnes iiti spiritus qui non congruebant, et veritati ex licentia innata contradicebant, ii expulsi sunt, seu ejecti, sic ut sphaera ista ab iis serenata sit, seu purgata, quod ii conquesti, dicentes quod abigantur, quibus dictum, quod ita se habeat, et quod ii qui non concordant in societatibus, expellantur, et hoc cum varietate indefinita, secundum statum in sphaeris. 1748, 26 Maj.
  3. Quam impressionem cantus harmonicus et Musica apud spiritus et angelos habent {1}

Contigit bis aut ter, quod auditus sit cantus harmonicus, sicut prius musica chordacea [1996-98], et cantu isto ita delectabantur spiritus, ut quasi obstupescerent, penetrabat dulcedo eorum interiora; similiter apud angelos; jucunditatem eorum potui quodam sensu percipere. 1748, 26 Maj.
@1 J.F.I. Tafel habeat$

  1. Quomodo spiritus et angeli sunt, in variis societatibus

Spiritus et angeli mutant societates, secundum omne beneplacitum Domini, sic ab una societate in alteram, ita in mille, et myriades, omnes quae ita conveniunt, aut ita, secundum eorum desideria; et quod admiratione dignum, [didici] quod secundum affectionum eorum, sic desideriorum variationes, societates formentur, ita continue ad eorum delitias, et gaudia; et quod tunc in alio delitioso statu se percipiant esse: nam secundum societates sunt eorum delitiae et gaudia.

  1. In societatibus istis quia unanimes, et cum unanimes, felicitates eorum {1} augentur et diminuuntur, quae se habent prorsus secundum societates, et earum affectiones ab aliis societatibus.
    @1 J.F.I. Tafel earum$
  2. Mutationes societatum sunt eorum {1} mutationes status, seque habet [mutatio] spiritus et angeli, secundum statum affectionum in societatibus, proinde secundum amorem mutuum, et amoris varietates, quae sunt indefinitae, ac a Solo Domino disponuntur.
    @1 J.F.I. Tafel earum$
  3. Comparavi mutationes societatum, cum mutationibus facierum eorum, nam vidi cum angeli se visibiles sistant {1}, prorsus sicut in clara die, et adhuc clarius, quod mutare possint facies, unam post alteram, et quidem secundum omnem varietatem affectionum, sic ut omnes varietates affectionis unius ordine appareant, remanente solum affectione quasi propria, seu conveniente, quae usque in tot varietatibus et mutationibus cognoscitur.
    @1 ms. sistent forte in sistant emendatum$
  4. Imo quoque videre mihi datum est mutationes facierum, proinde affectionum ab infantia ad senilem aetatem, et ibi mutationes, sic quomodo remaneant infantiae affectiones, vel quomodo transeant in alias.
  5. Ita unus angelus cum omnibus in toto coelo potest conversari, cum indefinitis gaudiis et gaudiorum varietatibus, quae nusquam in aeternum, diminui possint, quin novae usque varietates sint, nam illa indefinita sunt. 1748, 27 Maj.
  6. De iis qui a Christianismo fiunt Judaei

Qui Christiani nati et educati sunt, et se conferunt ad Judaismum, sive aperte, sive recondite apud se, in altera vita fiunt sicut vesani, inter spiritus non dari possunt vesani sicut in vita corporis, sed vesania eorum consistit in eo, quod similibus phantasiis insaniant, qualibus qui sani putantur in corpore; sed qui ad Judaismum se conferunt, ii sunt sicut vesani; quando inter alios spiritus veniunt, se habent similiter, quemcunque offendunt, arripunt, et projiciunt, et sic prorsus ut ii qui capti mente sunt: quendam hodie vidi a parte anteriore paulo altius fronte, e longinquo tamen, qui ita se gessit-qui {1} tamen mox expelluntur a societatibus, et demerguntur-et {2} visus sibi tunc quasi secum arripuerit aliquem spiritum, et circumverterit, quo evaserit demersus nondum scio. 1748, 27 Maj.
@1 ms. gessit, qui$
@2 ms. demerguntur, et$

  1. Quod Dominus ex sola misericordia salvet hominem

Constare potest a multis, quod Dominus ex sola misericordia salvet hominem, et quod non poscat aliquam laudem, et gratiarum actionem, pro Divinis Ipsius beneficiis, constare potest a statu animarum, spirituum et angelorum, quibus nihil cogitare, dicere, agere datur, nisi permittente aut veniam dante Domino; ex se nihil possunt, et quod ex iis, seu quae eorum naturae sunt, ea sunt mala, ex quibus nulla laus, aut gratiarum actio; si spiritus sibi proponit gratias agere, nequicquam potest, nisi ex permissione manifesta et venia, ita sunt ea Domini. Sed {1} haec idea spirituali manifestiora mihi fuerunt, quod Dominus pro Divinis Ipsius beneficiis nihil usquam ab animabus, spiritibus et angelis, poscat. 1748, 27 Maj.
@1 ms. Domini, quare Dominus per sed$

  1. Quod homo et spiritus necessario cogitare et loqui debeat, quae Dominus permittit, et concedit

Ex plurima et quotidiana experientia nunc per 3 annos, nosse mihi datum est, quod homo et spiritus, cogatur cogitare et loqui id quod Dominus permittit, aut concedit, sive enim volui, sive non, debui cogitare et loqui, similiter spiritus, qui contra quod cogitant, loqui coguntur, nec possibile est, ut desistant, nam in societatem adsciscuntur cum aliis, et sic abripiuntur quasi flumine cogitandi et loquendi; de qua re conquesti sunt spiritus, ii nempe, qui putarunt ex se omnia cogitare et loqui, et quod non ita sit, iis, sicut mihi, per vivam experientiam, ostensum est. Praeterea dum non manifeste id fit, seu cum non datur reflectere super id, putat unusquisque, tam homo, [quam] {1} anima, [et] spiritus, quod ex semet loquantur, quare per experientiam talem docentur, ut sciant quod ii nihil sint, quia non a semet cogitare, nec loqui possint, tametsi id putant; spiritus mali, tametsi per talem experientiam, suam et aliorum [docentur], tum [per id] quod iis permittatur alios spiritus, ad secum loquendum adigere, usque tamen non volunt credere, quod ita sit, nam id repugnat eorum amori sui; quia volunt omnia et singula ex se posse et agere. 1748, 27 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel$

  1. Quibus datur, a Domino, perceptio, ii possunt scire et nosse, quinam in societate, et quinam extra societatem influunt in cogitationes et loquelam, et quidem exquisite, secundum beneplacitum Domini. Ad quamvis vocem loquelae possunt plures concurrere, inter se distincte, sed a spiritibus, quibus non conceditur, nullus internoscitur, sed putat quod solus loquutus, cumque ei indicatum, quod non solus loquutus, sed in societate cum pluribus, et quod is subjectum loquendi eorum fuerit, sicut eorum instrumentum, indignatus, et ad convincendum eum, manifestarunt se spiritus proximi, qui concurrerunt, et per eum loquuti; tum porro iisdem, qui manifestarunt se, cum ii putarent, quod ex se loquerentur, manifestare se debebant alii, qui primo remotiores, et fassi, quod ii per eos loquuti sint: ita est quaedam series et quasi catena, sicut in corpore, plurium virium et causarum agentium, ad unam vocem, et musculorum, ad unam actionem; similiter se res habet in unoquovis homine, sed scio, quod vix ullus {1} id credat, cum tamen est veritas, per plurimam et diutinam experientiam mihi confirmata.
    @1 J.F.I. Tafel unus$
  2. Quid itaque ex tot concurrentibus causis cogitationum et actionum humanarum existeret, nisi mera confusio, et nihilum, nisi Dominus regeret omnia et singula, sicut {1} reguntur causae instrumentales in uno corpore? 1748 {2}, 27 Maj.
    @1 ms. singual; sicut$
    @2 ms. corpore; 1748$
  3. De Pace

In specie pacis eram, ita remotus a cupiditatibus, quas insinuarent spiritus, quod ii observantes mirati sunt, et dicebant, quomodo sic vitam habere potuissem, quia nullae cupiditates? putantes nullam vitam dari, quam cupiditatum, quia ex iis, vitam enim aliam nesciunt, quam eam quam putant esse eorum, proinde cupiditatum; sed respondere iis dabatur, quod tunc multo majorem vitam habeam, sunt enim vita Domini, Qui est Ipse Pax, ita vita coelestis, seu affectionum coelestium, quas ignorant: putabant iterum ii, quod talis vita esset extra aliquem, non intra, sed cogitare dabatur, quod ii putent vitam cupiditatum quam putant suam esse intra eos, quare etiam imputantur ei [vitae] peccata, cum tamen non eorum foret, proinde non imputatio, si in fide in Dominum; quod vitam Domini attinet, illa adpropriatur {1} homini adhuc magis, quia interius ac intimius, ac intime, quare quoque perceptionem gaudiorum exquisitiorem multo habent. 1748, 28 Maj.
@1 ms. adpropriatur$

  1. Quod societates imprimis constent ex iis qui sunt unius generis, cum suis speciebus

Quod societates spirituales et angelicae constent ex iis, qui sunt unius generis, cum suis speciebus, constare potest ex affectione similitudinum, nam similes in mundo quasi sponte associantur, in mundo spirituum et in coelo fit ordinante Domino, et quia societates non ex necessitate et defectu similium conjunguntur, sicut in terra, ideo associantur ii ordinante Domino qui sunt similes quoad affectiones, et persuasiones intellectuales.

  1. Quod tales societates sint, constare quoque potest ab experientia, mihi repraesentatarum facierum, aliquoties, quae mutatae sunt intra minutum temporis, in perplures facies successive, in quibus simile genus affectionis elucebat, sed variabatur continue secundum {a} species; quod nihil aliud erat, quam quod societas una ageret, et successive unus in societate ppst alterum.
    @a h.e. quoad$
  2. Quod mutentur societates secundum status animi mentisque, quoque demonstratum est, et quidem intra pauxillum {1} temporis aliquoties. 1748, 28 Maj.
    @1 in ms. parv in paruxillum emendatum$
  3. Quod spiritus se agnoscere potuerint ex facie mea in speculo

Pluries contigit, quum respicerem faciem in speculo, adductus ad id faciendum, quod cogitationes spirituum apud me, qui simul per oculos meos videbant, nihil autem cogitantes, quam quod essent in corpore seu in mundo, similes facies, ac habuerint in vita corporis, sibi fore putaverint, inde quoque faciei vultu aliquantum, quantum fieri potuit, in vultum eorum faciei mutato {1}, se agnoscebant, unus post alterum, plures indignati, alii sic agnoscentes quod in altera vita essent; tum quales animos habuerint cum semet in speculis vidissent; de quibus toties cum iis loquutus, agnoscentibus {2}. 1748, 28 Maj.
@1 ms. mutatus ut apparet$
@2 ms. agnoscentes$

  1. Reflexio quid

Reflexio nulla est spirituum et angelorum, praeter quam Dominus eis dat, quamvis putant se reflectere plus quam homines; reflexio est visus ex praeteritis, inde agnitio sui.

  1. De cantu harmonico

Iterum audivi cantum harmonicum [vide 2090], et harmonicum ejus ex disharmonicis a Domino ferebatur ad delitias spirituum et angelorum, qui ita obstupescebant ex solis delitiis, ut dicerent, se nescire, num in intimum coelum translati sint, etiam spiritus non boni, sic ut extra se rapti sint ex dulcedine, adhuc perstat, et talis est quies, ut non saepe talem quietem percepi, quia in stupore delitioso sunt. 1748, 28 Maj.

  1. Cum in eo statu essent, nempe in stupore delitioso, tunc sublati in coelum, inter coelestes, nam in tali statu, quamdiu perstat, sunt quasi sopiti quoad externa, corporea et phantasias, quae tunc quiescunt, autumantes, quod in coelo sint, ut quoque dixerunt, et adhuc ibi sunt, sed cum status iste cessat, tunc redeunt ad sua prima, quod sensim et lente fit, ne noceant coelestibus, et ne noceantur; audivi quendam dicentem, quod perciperet quid quod non potuisset exprimere, procul dubio molestum, anxium, et simile, redeuntium in suas phantasias, et {1} cupiditates. Interea unus eorum mecum loquutus, cum adhuc esset ibi, quod nunc primum sentiret, quantum gaudii in coelo sit, et quod maximopere deceptus, quod aliam ideam de coelestibus perceperint, quod nempe nullam habeant sensationem, aut perceptionem, ut prius saepe putarunt, et loquuti, cum tamen intimam, suam, perceptionem gaudii sentiant, indefinite magis, quam voluptates in vita corporis, quas nunc, ut ait, vilipendit, et percipit {2}, quam vile et spurcum sit, quo delectantur; dicens, quid magis potest spiritusshabere, quam perceptionem plenam gaudiorum, quae in coelo primum afficiunt? quia {3} interiora afficiunt {4}, et iis sunt quasi propria, quia sensu interiori percepta.
    @1 ms. phantasias; et$
    @2 imperfectum in ms.$
    @3 ms. afficit (sic!); quia$
    @4 ms. afficit$
  2. [–]
  3. {1} Interea de proximo scripta a me sunt, ubi quod non odio haberent proximum, tunc erant in statu fere coelesti, et fassi, quod id iis nunc abominabile sit, et horrendum, cum id destruat omnem felicitatem, quod perceperunt, sic odio haberent semet, dum in iis {a} essent; adhuc altum silentium, quod rarum, quod nunc {2} circiter plus horario spatio; ita sunt quasi in sopore, ut nihil sentiant, ita reducuntur; ne minimum quidem ab iis auditur, tametsi praesentes sunt.
    @1 2110 deest$
    @2 ms. nun$
    @a h.e. odiis$
  4. In vita corporis possunt quoque mali ex audita musica instrumentali, in certo statu, quasi auferri extra se, et sentire dulcedinem quasi coelestem. 1748, 28 Maj.
  5. Quid proprie Praeputium

Proprie significat praeputium, invidiam propter felicitatem aliorum, quare praeputia ob repraesentationem invidiae propter felicitatem aliorum erant exscindenda; hoc mihi ostensum est hodie, appercepi enim quod spiritus boni et angeli auferrentur in interius gaudium, seu in felicitatem supra illam, quam habuerunt, ac interea erant spiritus, qui indignabantur, et invidebant, ut solent plerumque, quod alii in felicitatem auferrentur; utrorumque [affectum], nempe tam felicium felicitatem, quam spirituum indignationem mistam invidia, sentire mihi dabatur, satis manifeste, et unde; et repraesentabatur mihi, cum ii qui indignati sunt et invidebant, etiam in felicitatem superiorem auferrentur, quod quasi praeputium auferretur, et dicebatur mihi a quodam angelo, quod inde sciri possit, quid praeputium, et quid circumcisio significet {1}, et repraesentaverit. 1748, 29 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. significetur$

  1. Ex causa, quod praeputium repraesentet, quod impedit {1} ea quae sunt amoris, proinde felicia, quae ex solo amore veniunt, ideo {2} in statu integritatis, nuditates, innocentes {3} erant, sic innocentia, in statu autem perverso, nuditates ne quidem possunt nominari, nam illico scandala pariunt, quia amores sunt spurci.
    @1 ms. impediat$
    @2 ms. veniunt: nam (sic!)$
    @3 in ms. inocentias (sic!) imperfecte in innocentes emendatum$
  2. Quod nusquam negari queat, quin harmonica interioris coeli, ab intimioribus, et a Domino veniant

Per ideam subtiliorem spiritualem mihi dabatur videre, quod plura quasi simul ab angelis videantur, et illico sciant quid harmonicum, seu quid bonum verumve sit, cum tamen indefinita insint uni ideae, et tamen illa distincta inter se, et formant harmoniam, quam acceptant; illa quae erant in harmonia simultanea, mihi videre quodammodo dabatur, inde dicebam, annon haec ab intimioribus venirent, sic a coelo intimiori, ita a Domino? quia alioquin dari non potuerunt distincta, et harmonia tot indefinitorum, minus electio eorum, quod confirmavit voce unus in coelo, dicens, quod is per ideam talem spiritualem, idem nunc primum agnoscat, cum in statu vitae corporis nec talis idea dari queat, nec sic agnovit, dubitans an quisquam agnosceret, cum tamen pura veritas est. 1748, 29 Maj.

  1. Agnoscebant etiam viva voce, quod non possit, quin perfectissimum sit, et optimum, quod venit a Domino, nam si vel minimum in principiis foret, quod non perfectissimum et optimum, in derivatis, seu in viis deorsum seu extrorsum, maxima confusio et omnium ruina existeret. {1}
    @1 ms. existeretur$
  2. Inde etiam percipiebant idea spirituali, quod a Domino ne hilum mali veniat, sed quod malum solummodo ab homine aut spiritu, qui solus est causa mali; quod etiam perspiciebant manifeste, ut necessarium est consequens. 1748, 29 Maj.
  3. Simul etiam tunc videre poterant, quae intra seu extra erant, tam manifeste, quid in mente humana, ejus cogitationes, seu ideas communes et singulares, et plura, quae homo nusquam credere vult; caetera vix possum edicere, nam plura dicunt se videre, quam fateri audent, quia turpissima penes me; quae tam manifeste apparent, ut nihil manifestius. 1748, 29 Maj.
  4. Quod infantes ludere possint, nihil usquam timere, tametsi maligni spiritus adsint, et conentur inferre malum

Expertus hodie, et aliquoties prius, cum dabatur esse in societate cum infantibus, qui luderent innocenter, nam quicquid usque agunt, innocentia inest, tunc maligni spiritus circum irati et perciti ira, calumniati sunt, maledicentes, sic conantes inferre malum, sed infantes {1} ne hilum timebant, quandoque prorsus nesciebant, quod adessent, et quod ita maledicerent, sique novissent, usque per innocentiam tegerentur, ita coincidit, quod leones et ursi cum ovibus, et lactans in antro ludat cum serpente [Jes. XI: 6-8]. 1748, 29 Maj.
@1 ms. infante$

  1. Quod spiritus dissimiles sibi {a} sint in altera vita {1}, quam apparuerunt in vita corporis

In altera vita, quia sibi relinquuntur, nec licet iis, sicut in vita corporis, aliud vultu ostendere, quam animo gerunt-nam {2} ibi assentatio per externa, non toleratur, nam illico, si vel minimus discessus verborum et cogitationum, manifeste internoscitur, imo quicquid in simulatione-ideo {3} cum in altera vita agere tenentur secundum indolem suam, inde ab experientia datum est scire, quod ii, qui in vita corporis vultu adblanditi sint, sic ut vix apparuerit aliquid imperiosi et morosi, usque ita morosi fuerint, ut vivere non potuerint, quin increparent, nec quicquam iis esset ex voluntate, licebat iis me increpare, putantes quod mihi imperare potuissent, sicut plerique putarunt, quare expertus, quod delectati sint continue dicteriis, et quidem ii qui conditionis homines fuerunt, vix aliter ac ii, qui in vita corporis, ex inferiori plebe, etiam ab infima, quibus non pudor, projiciunt aperte dicteria, sic ut non multum ab iis differant multi, et forte permulti, qui conditionis viri fuerunt, ita quid intus gerunt, patet; nam vinculo seu timore propter leges, et amores suos (interessen {b}) exuti, tales sunt. 1748, 29 Maj.
@1 ms. vitam$
@2 ms. gerunt, nam$
@3 ms. simulatione, quapropter (sic!)$
@a h.e. alio conspectu$
@b = ambita (vox sueviva)$

  1. De vento orientali

Contigit, quod spiritus, qui circum me, propter aliquam moram, conjunxerint se in societates perniciosas, quae amplius vix secundum ordinem potuerunt regi, quod etiam ostensum erat, cum societas quaedam ita confarcta quendam lacessere inceperunt, et huc illuc jactare, et {1} quidem insolenter, ei damnum continue inferre conantes, ex quibus, ut et aliis eorum machinationibus, quas observare potuerunt spiritus et angeli coelestes, constabat, quod societates eorum ab iis conjunctae fuerint, ad perniciem inferendam pluribus, sicut solet, dum sibi aliquantum relinquuntur.
@1 ms. jactare; et$

  1. Tunc, cum ita essent confarctae, spirituum cohors, satis magna, audita est, et quidem veniens a plaga anteriori, paulum ad dextram, circum tempus dextrum, regionem inter oculum dextrum et auriculam dextram, usque superne, erat tumultus {1}, qui auditus, quasi fluctuans, grandisonans; qui cum audirentur, et adventarent, tunc inter spiritus quasi confusio facta, quidam huc quidam illuc dissipati sunt, et quia erat tumultus, turba et dissociatio societatum spirituum, confarctarum, non aliter iis apparebat, quam quod nunc instaret ultimum judicium, et cuncti sic perirent, quidam lamentabantur, quidam in anxietate erant; mihi tamen dabatur non timere, etiam ideo, quia prius semel aut bis circum me contigerat [243,1316-32], cum quoque putarunt ultimum venturum judicium: sonitum cohortis istius magnae spirituum audivi, ut alternum; spiritus dixit {2} mihi quod audiverit tanquam sonitum equitum; sed sonussaliter auditus uni quam alteri, secundum statum timoris; mihi susurrans continue, cum undatione alterna, distincta, et quidem multorum simul.
    @1 ms. erat species tumultus ubi species imperfecte deletum est$
    @2 J.F.I. Tafel dicit$
  2. Instruebar tunc, cum perstabat, quid vellet cohors ista magna, nempe, quod dissiparet societates male a semet confarctas, spirituum, qui sic machinati sunt mala contra alios, sicut ab experientia prius manifestum factum est [2121]; cohors ista spirituum tunc nihil aliud cogitat, quam ut dissipet unum ab altero in societate, incutiendo terrorem, quod perirent cuncta, sic unus ab altero discinditur, nec cogitant nisi fugam, et quidam sui ruinam.
  3. Dicebant tunc quoque mihi, quod per talem dissipationem, sicut per ventum in atmosphaera, omnia redigantur in suum ordinem; nam utcunque dissociantur, usque a Domino reuniuntur, ex Ipsius beneplacito; quod etiam intelligere mihi datum, idea spirituali, quod, cum male coeuntia dissipentur, tunc secundum ordinem a Domino reuniuntur.
  4. Hoc repraesentatur in Verbo Domini per Ventum orientalem, de quo passim, ut quod produxerit locustas in Aegypto [Exod. X: 13], et quod exsiccaverit mare Suph, sic enim dabatur filiis Israelis per siccum transire [Exod. XIV: 21-22], nam nisi spirituum malae consociationes dissiparentur, nullum, qui est filius Israelis, tolerant, sed infestant, et transitum ad societates bonas, impediunt, sic communicationes animarum, cum spiritibus bonis, et cum angelis, nam malae consociationes illico auferunt communicationes, quae postea restituuntur. 1748, 30 Maj.
  5. Ita se habet in majori, sicut in minori, etiam in singulis animabus, penes quos interiora dissident ab externis, tunc fit dissociatio per modum descerptionis, sicut prius videas [404,1023,1125].
  6. Postquam tumultus iste pertransiit, facta est serenitas, sic ut non audiretur vox, seu perciperetur machinatio, quod etiam fassi, qui aderant. 1748, 30 Maj.
  7. De voluptatibus

Idea spirituali repraesentatum mihi est, quales sunt voluptates corporis et sensuum, quando sunt separatae a voluptate interiore, quod sint tam crassae, sicut bestiarum, quia solum corporis, sicut voluptas bibendi, at vero interiores voluptates, quibus inest pax aut innocentia, quam dulces sint, quae idea spirituali possunt percipi et cognosci ab iis qui in iis sunt, non vero ab iis, qui in corpore, dum separatae sunt, et fere mere corporis. 1748, 30 Maj.

  1. Cum societates malorum confarctae sunt, quod etiam aliter dissolvantur

Prius actum est de spirituum cohorte [2121-27], quae dissipavit malorum spirituum consociationes, quibus in Verbo correspondet Ventus orientalis; sed praeterea sunt innumerabilia media discutiendi tales consociationes, tot in communi, quot in singulari, dum nempe apud aliquem spiritum seu animam ideae confarctae sunt, et dissipantur; media omnia non scire mihi datum est, sed dictum mihi quod sint, iis quoque correspondent in corpore omnia menstrua dissolventia, quae innumerabilia sunt, et convenientia unicuivis corpusculo conglutinato, sicut notum est ex menstruis salivalibus, iisque quae ex hepate effluunt; ita unicuique malae confarctioni societatum sua dissolventia media sunt.

  1. Unum modo hic memorem, quod uniantur arctius, sic ut quasi conglutinentur, ita sibi apparent, et cum cupiditate ut solvantur mutuo, nam incommodi perceptio augetur, ita quoque dissolvuntur dein tanquam a semet.
  2. Inter tales consociationes facillima est disjunctio, nam unusquisque odio alterum {1} habet; si daretur iis copia, secundum naturam agendi, dissolverentur illico, sed hoc non vult Dominus, sic enim frangerentur eorum cupiditates.
    @1 ms. se$
  3. Quod in coelo interiore etiam existant consociationes, quae quoque temperandae sint per media, non ambigi potest, de quibus alibi [1054], cum in coelo apparuit sicut quoddam fermentum, cum spiritibus malis permittebatur se insinuare, ob consociationes non tales, quales decebant. 1748, 30 Maj. {1}
    @1 infra paragraphum hanc apparet in spatio vacuo Immortalitas ex quorum cupidine (vide 2147-49) Quomodo in societate simultanee loquantur (vide 2145-46)$
  4. De sanctis

Quidam ex religione Catholica, hodie ad me venit, sicut fere quotidie aliqui qui nuper mortui sunt, ex variis religionibus, hic [erat] Romano-Catholicus, mecum loquens, sermo quoque erat de iis, qui sanctificati sunt in terra, cui dicebatur, quod nullus sanctus {1} in toto coelo sit, quam Solus Dominus, et quod angeli sancti dicantur, id est ex sanctitate Domini, qui Ipsa Sanctitas, inde etiam Spiritus Sanctus vocantur; qui angeli sunt, fatentur, quod in iis prorsus nihil sanctum sit, sed spurcum, et quod sanctitas sit Solius Domini; nam notum est, quod angeli non sint sancti, ex Psalm. David. {a}
@1 ms. santus$
@a ubi incassum locum petivimus; cf. autem Hiob. XV:15 et vide 1367$

  1. Aliqui tunc ex iis, qui sanctificati sunt in terra, unanimiter, tametsi sono aliquo mixto, quasi turbulento, dicebant, quod sanctitas eorum sit Solius Domini, et quod ii sint spurci et infames.
  2. De caeteris, qui putant se sanctos esse, quia sanctificati in terra, videas alibi [440-43, 1300-03].
  3. Quaerebatur quomodo se habeat cum Petro, cui claves regni coelorum datae {1} [Matth. XVI: 19], respondebatur, quod per Petrum intelligatur fides, et fidei datae sunt claves regni Domini, quia nullus nisi per fidem in Dominum admitti potest in coelum, et nullus dat fidem nisi Dominus, quare Solus Dominus habet claves coelorum, et dat coelum cuicunque beneplacet: sic non est ullius hominis. Fides per Petrum intelligitur, sicut per caeteros apostolos, illa quae sunt fidei; ut per Jacobum charitas, et per Johannem fructus charitatis, in quibus quia omnia fidei sunt, ad pectus Domini fuit. 1748, 31 Maj.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. dati$
  4. Quod ex Loquela spirituum omnes Linguae trahant suam originem

Spiritus, cum quocunque loquuntur, lingua eorum, sicut vernacula, loquuntur, nec sciunt aliter ac quod nati in terra, et educati in lingua ista fuerint, est eorum quasi vernacula, nec aliter sciunt, nisi daretur iis reflexio, ita qui in Europa, et in aliis partibus terrae {1}, qui ante aliquot mille annos mortui, mecum loquuti sunt lingua mea, quam tam bene ac ego sciverunt, nescientes quod vernacula mea, sic alius regionis, priusquam id iis dictum; imo si Domino beneplaceat, multo accuratius, et citius [loquuntur], quam qui natus in regione, et educatus in lingua, quod expertus quoque.
@1 ms. terra ut apparet$

  1. Exinde nunc sequitur, quod loquela spirituum, sit loquela universalis, et ex ea ortae et quasi natae omnes linguae; nam sunt ideae spirituales, quae constituunt loquelam eorum; quae dum influunt in hominis memoriam, excitant voces correspondentes ideis, et similes, quas homo in sua memoria habet, tum quoque ideas, quae mixtae sunt, seu quae in eadem voce plures, ut solet esse {1}, ut et quae se admiscuerunt, ex variis contingentibus, et plures quae adhaerent quasi circumcircumm secundum naturam et indolem spirituum, nam spiritus excitant {2} ideas, proinde voces, quae conveniunt eorum naturae, sic secundum omnem istam varietatem et diversitatem quae est spirituum, et tunc status spirituum.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. esset$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. excitus$
  2. Exinde constat, quod Loquela angelorum, quae adhuc universalior, sit quasi mater loquelae spirituum, proinde quod influat in spirituum diversorum ideas, quae ab iis secundum diversitatem naturae eorum erumpunt.
  3. Exinde etiam sequitur, quod adhuc universalior loquela sit, scilicet coeli intimioris et intimi, quae non intelligibilis angelis interioris coeli, minus spiritibus et hominibus, quare ineffabilia sunt, et incredibilia, nam in minima idea angeli interioris coeli, infinita continentur, quae percipiuntur ab angelis intimioris ac intimi coeli, secundum beneplacitum Domini.
  4. Exinde nunc constat, quod Dominus Solus sit Sermo, et Verbum, quia ab Ipso omnia. 1748, 31 Maj.

Quod homo et spiritus ne hilum ultra datos limites evagari possit

[2141a]. Hoc varia experientia ostensum est, spiritus enim [erant] putantes {1} [se] libero arbitrio, seu licentia pollere. {2}
@1 vide preaefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 haec paragraphus non numerata lineis transversis undulantibus potius deleta esse videtur$

  1. Continuatio de loquela spirituum

Spiritus ut dictum [2138] per ideas primitivas vocum loquuntur, nam notum esse potest, quod unicuique voci idea quaedam inest, et unicuique compositioni vocum, idea composita, quae per plures voces exprimitur; qualis est cogitatio nostra, absque vocibus, talis est spirituum loquela inter se, et quidem non solum est cogitatio, quam etiam habent, sed est loquela inter se, quam quoque observare potui, et mihi dixerunt, quod loquuti sint inter se, et murmur eorum audivi, quod cum in sensum meum internum venit, tunc in voces distinctas; quandoque inopinato influebat spirituum sermo in meas ideas, et sic in voces, cum colloquerentur, et dicebant, quod tunc de me aut de talibus colloquerentur. Sed spiritus non observare possunt, nec sciunt, quod loquela spirituali loquantur, quia non reflectunt super id, sicut nec homo scire potest, qua lingua loquitur, et quas {1} voces, si non reflectit.
@1 ms. quae$

2142a. At angelica lingua adhuc interior est, quod ut intelligatur, solum [memorem] id quod experientia discere mihi datum, quod in una idea simplici indefinita insint, quod solum constare potest ex {1} iis qui attendunt, quod solum si una vox sumatur, ut “coelum” vel “terra,” quae sunt voces simplices, et idea similes {2}, usque indefinita insunt, ita in omnibus caeteris; quae insunt in idea simplici spirituum, haec in interiori gradu apparent, et quidem indefinita, quae spiritus nusquam percipere potest aliqua perceptione, sed modo intellectualiter, et sic perceptione communi, hebeti et obscurissima, vix aliter, si simili utar, [ac] “fames et sitis” percipitur ut affectio communis, et praeter famem et sitim vix quicquam, cum tamen indefinita sint in corpore, quodvis membrum, quaevis fibra, et quivis globulus sanguinis, et interiora, quae componunt et faciunt ut esuritio et sitis sit; similiter omnis sensus, sicut saporis, qui solus est affectio communis, quae sentitur, cum tamen innumerabilia eum constituunt tam in lingua, quam in objecto; ita in omnibus reliquis.
@1 sic ms. sed forte delendum$
@2 ms. similis$

  1. Similiter nunc ideae angelorum interioris coeli percipiuntur in interiori adhuc gradu ab angelis intimioris coeli.
  2. Exinde constare potest, qualis est eorum perceptio, qui solum in corporeis sunt, et vix quicquam spirituale sapiunt, tum qualis idearum solius memoriae corporeae. 1748, 31 Maj.
  3. Quod in societate simultanee quoque loquantur {1}

Est quidem loquela omnium {2} spirituum et angelorum in societate, nam absque loquela in societate cum pluribus, non dari potest alicujus idea, spiritus tunc nihil novit, est ita stupidus, tanquam nihili esset, at secundum societatem et statum societatis intenditur acumen, et sic loquela.
@1 vide ad 2132 annotationem$
@2 J.F.I. Tafel omnis$

  1. Dum spiritus loquitur, ut nesciat aliter quam quod solus sit, qui loquitur, et tamen alii sint, qui simul idem loquuntur, vocari potest loquela simultanea; fuerunt qui loquuti sunt ita, et ego simul, et dixerunt postea, qui audiverunt, quod ego loquutus sum, cum is qui loquebatur similes voces, putabat quod solus esset, non sciens quod alii simul idem loquerentur. 1748, 31 Maj.
  2. De immortalitate animae {1}

Cogitare coepi, quod sint homines qui affectant immortalitatem famae, per gesta, scripta, et similia, tum per sepulchrales statuas et plura, ex quibus constare potuit, quod aliquid eos movebat ad immortalitatis desiderium, tametsi nossent quod morerentur, et plurima pars eorum vix crederet, quod victuri post mortem, sicut etiam fuit apud Romanos, de quibus notum est, quod immortalitatem prae aliis affectaverint, sic ut se morti obtulerint pro patria, modo nomen eorum viveret post mortem, quorum multi vix cogitaverint de immortalitate animae, seu vita post mortem.
@1 vide ad 2132 annotationem$

  1. Cogitare mihi dabatur, undenam tale desiderium, quia absque influxu causae superioris non dari potuit, et loquutus cum coelestibus de eadem re, et sic percepi, quod causa sit, quod Dominus infundat unicuique perceptionem immortalitatis, eo fine, ut neminem lateret, quod post mortem victuri, quodque hoc communis influxus est in omnes, sicut affectio erga {1} liberos seu storge, est communis influxus a Domino, absque illo existere nequaquam potest [haec affectio]; ita famae desiderium, et {2} famae interioris, nempe immortalitatis post mortem.
    @1 ms. ergo$
    @2 ms desiderium; et$
  2. Sed sicut in omnibus reliquis fit, omnis talis influxus, in subjectis seu objectis se habet secundum eorum indolem, naturam, formam, cum talis admonitio continua influit, ut in quosdam, apud aliquos pervertitur, et secundum eorum vitas seu cupiditates, in solam cupidinem, apud alios aliter, apud plerosque in famae solum cupidinem ob suos amores aucupandos, apud quosdam evanescit fere; verbo se habet secundum vitas eorum, hoc est, secundum cupiditates, et desideria. 1748, 31 Maj.
  3. Quod {1} homo et spiritus ne minimum ex se possint, tametsi videantur {2} sibi omnia esse {3} ex se

Hodie per plurem experientiam dabatur mihi scire, quod spiritus ne hilum possit, tametsi videatur sibi omnia ex se posse, cogitare, loqui, agere; experientia est tam copiosa, si omnis alia proferretur {4}, ut omnem paginam impleret; solum quod hodie, dicebatur spiritibus, quod nihil ex se possint, quo indignati dicebant se posse ex se, quare ostensum est iis quod nihil potuissent, quod loquerentur, hoc esset iis permissum; in idea spirituali percepi, quod quasi sphaera esset, limitata, extra cujus limites nequaquam possent transgredi, quare tales sphaerae ostensae sunt, cumque spiritus conarentur ultra ire, seu loqui, nequaquam potuerunt.
@1 ms. Quo$
@2 ms. vidantur$
@3 sic ms., forasse pro posse$
@4 ms. proferetur$

  1. Quare res comprobata erat, quod iis non permittatur ultra ire, quam ad certos limites, qui sunt limites permissionis, et quod limites tales sint, ut nnsquam aliquid permittatur, nisi quod in bonum a Domino flectitur {1}; absque permissione, sic sibi visa libertate, vix potuissent vivere; spiritus maximopere indignati, ab experientia multiplicata, fassi sunt, quod videant, quod ultra ire nequeant, sed usque in eo persistunt, quia tales spiritus, ut opinentur se ex semet omnia posse.
    @1 ms. forte flectatur$
  2. Iis quoque dictum est, quod idea spirituali etiam perceperunt, et percipere nunc possunt, si iis daretur libertas seu licentia agendi secundum eorum cupiditatem, quod perirent omnia, nam in immensum cresceret, sic ut ruerent in ruinam omnium.
  3. Imo mihi quoque passim dabatur tenere eos intra certos limites, et adigere ad cogitandum, loquendum et agendum quasi ex me, et nequicquam potuerunt ultra vagari, sed idem cogitare, loqui, et agere tenebantur, quod ex me veniebat, sic ut experientia mihi manifesta sit, quod ne hilum ex se possint spiritus et homines, tametsi videantur ex semet: et si non viderentur sibi ex semet, spiritus, tunc omne {1} vitae eorum delectamentum, et quasi vita periret, hoc voluerunt nunc spiritus, ut adderem, sic precantes ut relinqueretur iis licentia sed intra limites, intra quos Domino beneplacet, sunt boni spiritus, quorum hae voces sunt. 1748, 31 Maj.
    @1 ms. omnis$
  4. De memoria interiori, ejusque influxu in memoriam exteriorem

Hoc solum hic liceat annotare, quod talis sit memoria interior, ut ei inscripta sint omnia et singula, quae homo egit, loquutus et cogitavit, et memoria intimior, quae potius indoles dicenda, etiam ibi idearum minutissima, sic ut ne hilum sit, quod homo cogitaverit a prima infantia ad ultimum vitae, quod non ibi sit, quasi inscriptum, seu retentum, quod vix homo possit credere, quia solum memoriae corporeae cognitionem habet.

  1. Hoc mihi ostensum, sed obscure, ab angelis, si beneplaceret Domino, quod verbotenus recitare potuissent singulas voces, et quidem suo ordine, et singulas ideas in ideis vocum, quae ante plures annos scripsi, tametsi ego ne quidem unam seriem seu unam lineam queam reminisci.
  2. Exinde constare potest, quod nihil usquam homo cogitare possit, quod non in claram lucem veniat post mortem, imo in tam claram, ut ne hilum lateat, ex omnium minimis, quae cogitavit, ea indoli ejus inscripta sunt; et si velint credere, hoc est, quod intelligitur per librum vitae cujusvis [Apoc. XX: 12]. 1748, 31 Maj.
  3. Sed subito venit dubium, quod se quoque insinuavit in coelum interius, quod percepi, quia illico claudebatur, quia dubium affecit quosdam eorum, nempe cum intimiora eorum non sint vitiata {1} a malo haereditario et acquisito, sed solum ea quae sunt mentis naturalis, proinde primo intuitu apparebat, quod, quia intimiora non vitiata, quod ii tunc essent absque vitio, seu tales ut {2} sic puri seu sancti, de quo dubio aliqui eorum cogitabant; sed postea evanescebat, quia ita se res habet, quod angeli nequaquam possint esse in coelo interiori, nec in intimiori, nec in intimo, quin simul etiam in mente naturali, quae est angelorum interioris coeli, exui mens naturalis nequit, sic enim deforet id quod ordinem compleret, et forent amplius non angeli: quare vitiosum haereditate acceptum, et actualitate acquisitum, quod est mentis naturalis, harmonice correspondere debet, cum iis quae sunt intimiora, sicut intimiora cum intimis,et absque correspondentia, non potest existere aliqua sanctitas, quare correspondentia ista est, quae datur a Domino, quae est
    (2158.) facultas a Domino data, ut correspondeant ita, ut nesciant paene quod naturale habeant, data enim correspondentia, tunc naturale est tanquam nihil, et quasi abesset, sicut quod pellucet, tunc intimiora patent, quod est Solius Domini donum: quod constare potest ab experientia aliquoties ostensa, quod etiam animae recentes, qui adhuc in phantasiis suis seu corporeis, imo spiritus non boni, quoque in coelum auferri queant, sed modo dum in certis statibus sunt, in quibus concordantia dari potest a Domino; verbo correspondentia est, quae facit, ut videantur sibi angeli esse non spiritus naturales, cum tamen sunt naturales, sed naturale in certis statibus per correspondentiam quasi disparet; sed usque talis est homo, talis spiritus, et talis angelus, tam vitiosus, ut nusquam in aeternum correspondentia fieri possit, sed semper perficitur a Domino: quare etiam cum dissident, tunc e coelo in spiritus vertuntur, et ibi subeunt castigationes, usque dum correspondentia a Domino detur. 1748, 31 Maj.
    @1 ms. vitiato ut videtur$
    @2 ms. et$
  4. [Vide 2157]
  5. Cum intimiora indefinita sunt respective ad interiora, inde quoque constare potest, quod ne minima quaedam idea interioris mentis possit redigi in correspondentiam plenam, minus omnes ideae, quoad omnes variationes status persuasionis et affectionis, qui status quoque indefiniti sunt. 1748, 31 Maj.
  6. Spirituum bonorum et angelorum interioris coeli delitiae

Praeter delitias interiores, intimiores ac intimas, etiam habent delitias sensuales indefinito numero, sicut, solum hic memorare liceat, quod porticus sint elegantes, longi, et ornati decoramentis perpulchris, cumprimis in exitu porticus repraesentantur vel palatia, vel horti, ut paradisi, quos in exitu spectant; in talibus porticibus, textis {1}, arcuatis, duplicatis quandoque, ad omnem harmoniam formatis, sibi ambulare videntur, et consociant sermones; praeter palatia, quae superbiora sunt, quam usquam aliquis in mundo sibi potest repraesentare, alii aliter [delitias sensuales habent], indefinitis varietatibus. 1748, 1 Junius.
@1 nisi legeris tectis$

  1. Quod nihil bonum nisi ex Domino

Spiritus maximopere se torquent, quomodo id intelligant, quod nemo possit facere aliquid bonum, nisi a omino, cum tamen jubeantur facere quod bonum, velle quod bonum, cogitare quod bonum, cum tamen ex se nihil boni cogitare, velle, facere possint, sic non intelligentes quid facturi, num quasi remitterent manus, et sic se paterentur agi, ita quandoque eorum sermo fuit; quia non melius intelligere, nec percipere possunt; at iis dictum, quod omnino debeant cogitare, velle et facere bonum, nec remittant manus, et quamvis tunc autument, illud ex iis, quod usque cum perpendunt, undenam eorum cogitatio boni, et voluntas boni {1}, quod tunc agnoscere debeant, quod illud ex Domino, non ex semet, Dominus dat et cogitationem boni, et voluntatem boni, ita omnes debeant bonum facere, sed usque scire, et sic intelligere, quod Bonum non sit eorum, sed Domini.
@1 ms. veri sed vide mox inferius cogitationem boni, et voluntatem boni$

  1. Dum aliquis in idea spirituali angelica est, clare potest percipere, quod nulla cogitatio, et nihil voluntatis ex eo veniat, sed quod aliunde influat, tametsi homo putat quod ex semet, at qui non in idea spirituali angelica est, nequaquam id potest intelligere, et sic intelligeret, minus quod omne bonum a Domino; quod tamen angeli manifeste vident, et percipiunt: qui in interiori coelo sunt, vident, et sic intellectualiter persuadentur, qui in intimiori ac intimo, percipiunt. 1748, 1 Junius.
  2. Quod omnia et singula, quae in coelis et terris existunt, Dominus PROVIDEAT, VIDEAT, PERCIPIAT, REGAT

Quia Veritas est, quod Dominus omnia et singula regat, proinde praevideat et provideat, proinde videat et percipiat, cum coelestibus in loquela fui, quomodo se illa habeant, cum tam multa incidant, cum mens de iis cogitat, quae scrupulos inferunt {1}.
@1 J.F.I. Tafel inserunt$

  1. Quod didici per sermonem coelestium, haec sunt, quae memorare licet, nempe quod se non aliter habeant, ac, si ex similitudine ideam formare velis, sicut mihi quoque per visionem ostensum est, sicut cylindrus politus, in quo optice repraesentatur imago pulchra eorum quae circum projecta sunt: quae circum projecta sunt, apparent nullo ordine, nulla forma, sed [ut] projectiones confusae, in quibus ne minimum quidem pulchri, minus imaginis pulchrae apparet, usque tamen sistitur ex inordinatis istis circum circa imago pulchra, similiter quae coram oculis hominum et spiiituum in mundo, omnia et singula apparent inordinata, et confusa, cum tamen Oculo Domini, constituant imaginem pulchram, nempe imaginem hominis vel virginis, quae est Coelum in suo complexu, non quale est, sed quale vult Dominus ut sit, nempe quod sit Imago Ipsius. 1748, 2 Junius.
  2. Ita se habent, quae in Verbo Domini, ibi quae in sensu literali ita incongrua et sparsa apparent, cum tamen in visu Domini, talia sunt. Ut mihi nunc dictum. {a} 1748, 5 Junius.
    @a haec paragraphus serius inserta est$
  3. De societatibus spirituum

Societates spirituum, qui licentia sua uti, et extravagari avent, in eorum societatibus solent esse aliqui, qui repugnant eorum licentiae, seque opponunt, ut sic redigantur in ordinem; tales sunt, qui in societatibus istis, qui se insinuare omnibus possunt in mundo, et tamen aliter possunt cogitare, nec cogitata apparent e faciebus, quia semper praeferunt faciem honesti et civilem; sed quia cogitata manifesta sunt, in altera vita spiritibus, et percipiunt sic repugnantiam, tametsi in multis [talis] toleratur, ideo ei infensi sunt, et quavis data occasione ei injuriam faciunt, sicut cum repraesentatio aliqua tetra [est] tunc exponunt tales, quasi eos a se ejiciendo, quod saepe factum vidi, qui tunc fassi utrobique, quod causa sit ea, quae dicta. 1748, 2 Junius.

  1. Quando repraesentationes sunt tetrae, eum projiciunt foras, et faciunt objectum repraesentationis, sicut si repraesentatur mortuus in sepulchro, vel mortuus in campo, vel simile aliud, tunc per phantasias suas projiciunt eum in sepulchrum, in campum, et similia, nec aliter ei apparet, quam quod ibi sit, et conqueritur, sic liberatur, tunc fatentur utrobiquu quod ea sit causa.
  2. Tales sunt, qui in vita corporis praeferunt faciem honesti, adeo ut nemo aliter cogitet de eo, quam quod honestus vir sit, sed usque perspicit in singulis aliorum actionibus {1}, dictis, gressibus et faciebus ii quod malum est, quod jugiter observat; tales dantur plures, qui mala alterius solum observant, raro bona; 1748, 2 Junius; sic {2} utraque societas emendatur. Tales solent contraria cogitare, si bona, tunc de iis cogitant male, si mala de iis cogitant quod bonum, nempe quod sint mali non boni, etc.
    @1 ms. actionis$
    @2 ms Junius: sic$
  3. Quod dentur spiritus omnis generis et speciei

Quodcunque in hominis intellectualibus, et affectionibus malis ac {1} bonis existit, dantur spiritus, ac spirituum societates, qui correspondent prorsus, sicut solum, quod dum delectatus fuerim minutiis, sive in scribendis, sive in edendis, bibendisve, sive in aliis, ut in emendis iis, quae olim desideraveram, et sic inde contraxeram naturam, dum iterum delectationes istae reducerentur, tunc spiritus fuere, et societates spirituum, quae prorsus eandem delectationem habebant, sic ut me multo essent cupientiores, usque ad gradum, ut vix se temperare possent, quin quasi perirent, si non indulgeretur seu faveretur iis, tametsi norunt, quod iis usus non essent, sed mihi; sic non datur quicquam intellectuale aut affectionis in homine, cui non sunt societates spirituum, quae iis indulgent et favent.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. in$

  1. Tametsi ii, cum homines fuerunt, non prorsus similes habuerunt voluptates, usque quia voluptatum genera et species sunt, qui in vita corporis in genere tales sunt, in specie correspondent. 1748, 2 Junius.
  2. Quod quidam continue conentur hominem perdere

Sunt genera et species etiam eorum, qui continue cogitant malum inferre homini, imo cruciare, crudeliter tractare, interficere, qui cum tenentur in vinculis, vix quicquam sciunt de perniciosa eorum natura, at utprimum laxatur vinculum, momento erumpunt sicut furiae, et hominem interficere conantur; sicut saepe mihi accidit, cum aliquid mali intenderetur mihi, et laxaretur {1} vinculum, illico et momento clamabant, quid vellent, nempe (intet skal du vara elak mehr {a}), solum phantasia de similibus quae mihi {2} nocerent, et tunc laxato vinculo, clamabant; exinde constare potest, quid in conatu eorum est, qui continue operatur, sed intra vinculum {3}, et secundum laxationem vinculi; quodque conatus sit agens, vinculis laxatis. 1748, 2 Junius.
@1 ms. laxeretur$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. me$
@3 J.F.I. Tafel vincula$
@a = non amplius malus eris (verba suecica)$

  1. De dulci loquela spirituum coelestium

Mecum loquebatur societas spirituum coelestium, quorum loquelam observabam, quod esset tam dulcis, tam fluens, sicut lenissimae atmosphaerae, et tam cita et certa, ut ne minimum retardaretur, quin voces fluerent sicut ex fluvio dulci {1}. 1748, 2 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. duci$

  1. Fluxionis dulcedo inde venit, quod spiritus boni essent, et paene angeli, et quidem ex genere coelestes, et quod nihil dissentiens seu disharmonicum esset in iis quae loquebantur, nempe quod dissideret ab eorum cogitatione, quo minus dissidens in ideis cogitationis, et inde in vocibus seu ideis loquelae, eo dulcior loquela: dum in iis vera bonitas, seu fides amoris, tunc quoque vera dulcedo. 1748, 2 Junius.
  2. Quod universalia cogitationum auferantur et diffundantur in mundum spirituum, et in coelum

Ab experientia mihi notum factum, cum non cogitatio figatur alicui subjecto corporeo aut materiali, quod tunc diffundatur in plures, et eos spiritus et angelos, qui sunt similis persuasionis et affectionis, sicut dum aliqua affectio in universali modo cogitetur, absque aliquo subjecto, re finita, persona; quod experientia datum mihi scire: cum Domino dignante, dabatur removere res finitas, et solum ideam communem affectionis habere, tunc percipiebam, idea seu perceptione spirituali, quod afficeret societates spirituum et angelorum, circum me; cum vero determinata est {1} ad subjecta, ut dictum, tunc quasi clausum est, nec ita communiter afficit; sed quid cogitatio universalis, forte non capitur ab iis qui solum in particularibus sunt. 1748, 22 Junius.
@1 ms. sunt sed vide indicem ad Cogitare, Cogitatio et ad Universale$

  1. Quod malorum sint innumerabiles imo indefinitae diversitates

Quidam spiritus cum audiverunt, quod in homine et spiritu, et angelo, nihil nisi malum est, quod eorum proprium, cum aliquam malitiam exercebant, sicut praestigias, ac similia, dicebant de me et aliis, quod similes iis essemus, quia nihil nisi malum, ita concluserunt, quibus responsum est, quod nihil nisi malum sit in unoquovis, sed cum indefinita {1} diversitate et varietate, unius enim inclinatio ad hoc malum aut aliud est minor majorque, et quod plures malorum commixtiones sint, sicut amorum et cupiditatum, tum sicut cupiditates cum appetitibus corporis et ejus voluptatibus conjunctae sunt: verbo indefinitae sunt, et nusquam in aeternum emendabiles. 1748, 3 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. indefinitate$

  1. Non sibi aliquid proponendum {1} pro certo ad faciendum, quod in se indifferens; nec prius cupiendum

Per multam experientiam intra aliquot annos edoctus sum, quod non sibi aliquid proponendum facere, quod in se indifferens est, ex causa, quod non solum amittat libertatem, sed etiam det spiritibus ansam cupiendi id, et sic persuadendi, nam spirituum natura est, ut cupiant vehementer, et persuadeant ita, sicut res certissima foret, et quod omnino fieret; quare etiam quandoque a Domino permittitur; quod non permisisset, nisi homo sibi id proposuisset, et tunc dedisset persuasionem cum affectione ad bonum, et [ad id] quod ei conducit in posterum; praeter quod sic quoque libertate donatur, hoc per diutinam experientiam, cum spiritibus, edoctus sum. 1748, 3 Junius.
@1 ms. proponendum$

  1. Quod variis modis dissipentur societates, et redigantur in ordinem

Ut prius dictum, ii qui repraesentant ventum orientalem, quod dissiparent societates, ut discederent {1} vi unus ab altero in societate [2121-27, 2129-32], ita quoque innumerabilia media sunt dissolvendi societates, quia male confarciuntur, dum diu tenentur in statu simili; vidi hodie, quum sermo esset de iis, quod nullus ex se cogitaret et loqueretur, sed ab aliis, et ii alii etiam ab aliis, sic ut nullus excitaretur ex se, proinde quod universum coelum, cuicunque ideae, quodam modo inesset, et sic formarentur ideae, in quibus indefinita sunt, quae quia captum spirituum excedebant, nec {a} id credere volebant, quare iis ostensum est, nempe ab uno ad alterum, postea a societate quae longinqua a me, quorum perplures simul loquebantur, quod manifeste audiebant et percipiebant, inde evincebantur, quod non solum ex societatibus e longinquo influxus esset in ideas loquelae ejus seu eorum, qui circum me, sed etiam quia ii loquebantur plures simul, quod aliunde influeret, quod ita simul loqui possent, quod etiam ii fassi sunt, nam videbant id quoque per ideam spiritualem, quod e coelo.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. discenderent$
@a h.e. ne quidem$

  1. Cum in oratione essem, tunc insinuabatur talis cogitatio in orationis sensum, quod nempe turba multorum influeret in ideam vel ideas cogitationis et orationis, quare etiam ideae sunt inordinatae, quia perplura inordinata a mundo spirituum influerent, tametsi nobis, qui non in ordine sumus, appareant ea ordinata, sicut oculus, ejus minimus radius potest inordinatissima ordinate videre, quia non novit ea qua {a} in radio minimo visus sunt, similiter in sonis sicut instrumentorum plurium, usque harmonicum apparet, cum tamen innumerae sunt dissonantiae in quovis tono.
    @a = quae$
  2. Cum in tali idea tenerer, tunc dissipabantur societates, quae longinquae, quod conquestae, putantes quod totum periret, ut solet, dum tale existit, sed idea spirituali vidi, quod tunc primum conjungerentur magis ad legem ordinis, et quod absque dissolutione tali non secundum leges ordinis conjungantur, nam Spiritus Domini omnia redigit in ordinem, ab interiori, seu ut apparet ex superiori, sic omnino in ordinem redigendi, quod idea spirituali manifeste visum mihi. 1748, 3 Junius.
  3. Postea loquutum est ex alto, quod ita se res habeat, quod nempe dissolvendae sint societates, ut iterum consocientur, tunc observatum, quod sensus loquelae non potuit penetrare, sicut erat, per mundum spirituum ad me, sed quod verteretur, et sic quod mundus spirituum in tali disharmonia sit, ut Verbum Domini nequeat ad hominem per mundum spirituum defluere, quin vertatur in alium sensum, et in quibusdam statibus, prorsus pervertatur, quod indicium est, ultimum tempus instare; nam animae humanae, quae moriuntur, constituunt ad plurem partem mundum spirituum, nam notum est, quod homo est spiritus, et fiat spiritus, nec dantur, ut aliqui opinati, spiritus aliqui ab aeterno; sed in mundum spirituum non alii intromittuntur, quam qui possunt usus esse, cumprimis {1} generi humano, tam in terris viventi, quam animabus, quae e corpore veniunt, et adhuc in iis sunt corporea naturalibus conjuncta aut commixta, quae dissocianda, quare tales quoque spiritus mundum spirituum constituunt, qui talibus conveniunt. 1748, 3 Junius.
    @1 ms. esse; cumprimis$

Quae loquuntur in coelo, cadunt in ea apud homines, quae correspondent apud eos

2180a. Observavi quod ea quae cogitavi, et [id] quod loquuti et cogitaverunt spiritus, a coelo influeret, sed usque tamen varie, secundum ea, quae correspondent in memoria hominis, et quae tunc cogitationis ejus objecta sunt; hoc enim verum est, quod loquela angelorum, seu cogitatio coelestium, permulta contineat, seu sit series distinctarum idearum perplurium, quae cum descendunt in mentem spiritus aut hominis, tota illa series perplurium idearum, fit quasi una seu simplex, nec apparent inibi series idearum, quod ex multis aliis quoque confirmari potest; cum itaque tam perplura contineantur in loquela seu cogitatione coelestium seu angelorum, et ea in ideas spirituum et hominum influant, non possunt non excitare ea, quae eorum naturae et statui conveniunt, sic diversimode; et quidem ea quae correspondent.

2180b. Quapropter etiam dantur {1} tam perplurium rerum correspondentiae, nempe quod plura correspondeant uni rei, sicut solum amori {2} sui, omne id quod altum est, quodcunque et qualecunque sit, sic innumerabilia, sicut in genere montes, arbores procerae {3}, ita in caeteris. 1748, 4 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. datur$
@2 ms. amor$
@3 ms. proceras$

  1. De idea spirituali, in perceptione animi eorum qui loquuntur {1}, ex vocum sono

Quum spiritus, cumprimis anima loquitur, et Dominus dat nosse, qualis in genere est, tunc audiri potest ex sono vocum, seu loquelae qualis est, percipitur num clausa sit vel aperta, num alia, sic ut inde sciri queat, qualis, cumprimis ab angelis; qualis haec cognitionis idea sit, non describi potest, quia talis cognitio non datur apud homines, sed comparari potest, cum cognitione animorum ex vultu, ut dum homo laetificat vultum, apparere solet sagaci, qualis laetitia, et unde, num simulatum insit, num dolosum, num hilare a natura, num verecundum, num amicum, et num insanum, et similia;
@1 ms. loquunt$

  1. sed usque hoc est solum comparatio, idea spiritualis circa loquelas spirituum quidem est ut cognoscatur animus, sed adhuc multo plura involvit, nempe ut dictum, num etiam aperta sit via versus coelum, num pateat modo in mundum, et quantum; tum quid non solum in genere, sed etiam quid in specie; sic ut, cui Dominus concedit, paene totus animus pateat, ex sola unius vocis loquela, proinde qualis sit, sed observandus quoque est status, in quo est, qui ab angelis quoque, dum id Dominus concedit, percipitur; quid non a Domino! nam unicuique ideae, tota hominis imago est, quicquid ab infantia cogitavit, loquutus et egit, quod nemo crederet, nisi qui in coelo est.
  2. Usque datur, quod ea non audiantur et percipiantur, quare Solius Domini est, dare, ut ea percipiant. 1748, 4 Junius.
  3. Continuatio de idea spirituali

Spiritus, quidam, qui increduli erant, quod ideae spirituales dentur, ex quibus permulta, et plura, quam {1} putabant, videre, et percipere possent, ii in superiorem paulo regionem sublati sunt, et dabatur iis videre plura in singulis ideis meae cogitationis, sic ut idea spirituali viderent causas, et plura, quam usquam prius credere potuerunt; sicut objecta offerebantur, quae aliqua erant, et magnopere mirati, et fassi, quod idea spirituali plura perspicerent, quam usquam aliquis credat, sic quid in ideis, quid intellectuale, quid ex affectione, quale intellectuale, num id quod cogitaret {a}, solum ex intellectuali proveniret, vel ex affectione, et qua affectione, tum quomodo unum cum altera {b}, sic quid operari possit fides intellectualis, dum veritas est, quae creditur, et plura similia. Tum quod fides intellectualis quoque a Domino per coelum influat, et quod homo nequaquam fidem ac fidei verae quicquam possit sumere, sed quod a Domino Solo datur; imo quod etiam idea spirituali percepi, quod homo non possit usquam per fidei {2} intellectualia penetrare in coelos, et quod prius idea rumperetur, quam ut pervenire posset ex propria hominis vi in coelum, sed quod Dominus Solus faciat, ut ea quae sunt persuasionis veri, et perceptionis boni, seu fidei, eleventur versus coelum, et tantum, quantum Domino beneplaceat. 1748, 4 Junius.
@1 J.F.I. Tafel et forte ms. quae$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. fi fide, quod fote prorsus delendum$
@a intellexerim cogitabant$
@b h.e. quomodo cooperaretur intellectuale cum affectione seu voluntate (vide indicem ad Idea)$

  1. Dixerunt, quia loquuntur nunc mecum, quod ea quae scripsi, ita rudia sint et crassa, ut arbitrentur {1}, [quod] nihil ex verbis istis seu sensu mero verborum possit intelligi, quod interius; percepi etiam idea spirituali, quod ita esset, quod rudissima essent, quare dabatur mihi respondere, quod sint modo vasa, quibus puriora, meliora et interiora infundi queant, sicut sensus literalis, et {2} quod talia quasi vasa sint sensus literae plures apud prophetas, et quod sint non solum rudia, sed etiam ex fimo et sterquilineo, et ex luto, et quidem iis infundi queunt interiora munda et sancta; sicut quod Dominus irascatur, furat {3}, occidat, quae ita incondita sunt, ut vix credi possit, [quod] aliquid boni infundi possit, cum tamen ad captum vulgi loquuti, et si aliter non potuisset boni quid infundi, quia non intelligeretur; ita addere dabatur, si vellent manere in sensibus literae, tunc ex similibus spurcis vasis {4} potuissent formare suam scientiam, et qui doctrinam, valde possunt falli. 1748, 4 Junius.
    @1 J.F.I. Tafel arbitrarentur$
    @2 omissum a J.F.I. Tafel ut deletum$
    @3 sic J.F.I. Tafel; ms furiat$
    @4 ms. spurcis et vasis$
  2. De ideis repraesentativis angelicis

Non facile est ad intellectum {1} minus ad captum hominis describere quales sunt ideae repraesentativae angelorum interioris coeli, nec ab homine percipi nisi ex infinita Domini misericordia; quod observare potui aliquoties, sunt repraesentationes inexpressibiles vocibus, quae movent affectiones, et sunt affectionum repraesentationes per formas angelicas vel coelestes, sicut quod angelico modo repraesentetur aliquod quod imaginem seu speciem coelestis nubis, nimbi, vel aurae, vel diei, vel lucis [sistit], quod fit idea verbis inexpressibili, et in ea seu cum ea, affectio, quae tunc est, ita sicut augetur, diminuitur, aut variatur repraesentatio ista, ita quoque {2} augetur, diminuitur, aut variatur affectio, quae percipitur quoque vel perceptive, vel intellectualiter, seu [vel] coelesti modo vel spirituali, tales sunt repraesentationes angelorum interioris coeli, quibus quasi insunt affectiones, cum indefinita varietate, tum quoque jucunditate, gaudio et laetitia, quae interiora mentis afficiunt gaudio et delectatione. Tales mihi aliquoties datae sunt percipere; quare scire possum, quod tales sunt, et cum varietate, 1748, 4 Junius; imo gradus varietatis formantur quoque per ea, quae sunt in repraesentativis obscuriora, et similia, quae densantur et rarefiunt.
@1 ms. intellectectum$
@2 forte deletum in ms.$

  1. Sicut etiam cum daretur inspicere in interiora ficus, ubi seminula multa visuntur circumfusa dulci quasi oleo, ea contemplari mihi dabatur, et simul in infantum innocentias cogitare, tunc dabantur repraesentationes penes angelos, de quibus dicebant, quod excederent jucunditatem quam alioquin perceperant; sed haec omnia et singula a Domino insinuabantur, ficus semina, et dulce oleum circumfusum {1}, erat quasi vas, in quo jucunditates repraesentatae ideis perceptionis angelicis; ex iis etiam constare potest, quod angelicae repraesentationes sint indefinitae varietatis, ac ad interiora et intimiora pervadant, quae aperta sunt a Domino, et patent usque in naturalia quae sunt vascula, in quibus spiritualia, et coelestia, quae naturalia ficus, ejus semina, et dulce oleum, significant. 1748, 4 Junius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. valde inclarum sed forte circumfusum$
  2. Quod memoriam praeteritorum et praevisionem futuri, nullam habeant angeli

Loquutus cum angelis, et tunc idea spirituali videbam, quod quo interiores et perfectiores angeli sunt, eo minus memoriam praeteritorum habent, et quod in eo consistat eorum felicitas, nam quovis momento Dominus eis dat quod iis est jucundum, et quod cogitent, et quo afficiantur, ita est Domini, non eorum; quod intelligitur per illud, “da nobis panem quotidianum” [Matth. VI: 11, Luc. XI: 3], et quod non de futuris solliciti sint, quid edant et bibant [Matth. VI: 25, 31; Luc. XII: 29], et quod quotidie acceperint mannam [Exod. XVI: 14-21]; cum non memoriam praeteritorum habent, nec habent praevisionem futuri, nam haec sequitur ex eadem memoria, quamvis videantur sibi memoriam habere, et scire omnia et innumerabilia, quia a Domino iis tunc quovis momento datur, ideo putare quidem possunt, quod eorum {a} sit, cum tamen {1} non ita; verbo felicitas eorum consistit in eo, et quod sint in Domino. 1748, 4 Junius.
@1 manu B. Chastanier additum en ad verbum complendum$
@a h.e. sua$

  1. Praeterea pronissimi sunt omnes divinandi ex se, quod ex spiritibus novi: dum aliquid contingit, quisque, cui datur copia, divinat, quod ita sit, quod inde sit, et tamen omnes falluntur, quia ex semet, ideo quoque si daretur iis copia recordandi praeterita, et praemeditandi ventura, tunc tota sphaera impleretur divinationibus falsis, inde confusio, et destructio felicitatum.
  2. Divinatio de venturis, et memoria praeteritorum, sunt quae omnem jucunditatem vitae, et felicitatem auferunt {1}, inde sollicitudines, curae, anxietates, quare qui in felicitate sunt, non dari potest, ut iis talis memoria, et talis praecogitatio detur, tametsi non sciant aliter, quam quod memoriam summam, et prudentiam seu praecogitationem summam habeant, quia habent ex Domino, sic Divinam, quae tamen talis est, ut dictum. 1748, 4 Junius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. aufert$
  3. Quod in coelo interiori sint gradus angelorum

Dictum est, quod tres coeli sint, nempe interius, intimius, et intimum, qui inter se quoad gradus distincti sunt [1828], qui quales sunt, nempe gradus, alibi videatur [5547-51]: sed hi gradus sunt in genere, in quovis coelo quoque dantur gradus felicitatum, et quidem, ut autumo, tres, qui se inter se non quidem ita {1} habent, sicut gradus coelorum in genere. Quod tres sint, autumare licet a gradibus in corpore, ad corporeum seu sensuale corporeum referuntur tactus, gustus et olfactus, hi inter se differunt puritate, et tamen usque ad corporeum regnum omnes tres referuntur, et distinguuntur inter se per alias qualitates, ut notum esse potest unicuique qui rite perpendit: haec quoad corporea seu appetitus; quoad spiritualia corporis seu sensualia, sunt quoque tres, nempe auditus, visus ocularis, et visus imaginationis, qui inter se gradibus differunt, sed usque ad naturalia referenda, mere sensuale corporeum est auditus, at sensuale naturale est visus, et similiter se habent ac sensus tactus, gustus et olfactus inter se-nam {2} quod exterius est se refert ad interius, nec ad interius venit nisi per solutionem, vel ea sunt interiora ejus quae [id] componunt-proinde {3} sicut se habet compositum, ad componentia. 1748, 4 Junius.
@1 in ms. ita semideletum est$
@2 ms. se, nam$
@3 ms. componunt, proinde$

  1. De ideis repraesentativis angelicis, continuatio

De repraesentativis ideis angelorum, prius dictum [2186-87], quod quorundam ideae repraesentativae aliquam similitudinem habeant cum iis, quae in atmosphaeris, auris, coelis, imo in terris sunt, sed quae purificantur ut vix tales amplius sint, sed repraesentatur {1} usque ex iis, quod est naturale, seu naturalis fundus in iis, a quo agnoscuntur. {a}
@1 ms. repraesentantur, ubi n exitus deletum apparet$
@a ut… agnoscuntur, in indice ad Repraesentatio: ut non agnoscantur$

  1. Sed praeterea dantur repraesentationes, quae inexpressibiles sunt, nam faciunt repraesentationes ex quacunque idea rei-ut {1} et ex ideis compositis, et pluribus simul-quam {2} vident sicut quoddam repraesentativum, et sicut quoddam subjectum, in quo formantur non solum varia, quae sunt intellectualia, sed [etiam] quae conjuncta jugiter cum iis quae sunt affectionum, sic ut se er talia ducant in affectionum varietates, et quidem tenore et ordine pulchro et amaeno; sed quales sunt, nequaquam describi ad intellectum humanum possunt. Dum in iis sunt, Dominus ducit eorum affectiones cum intellectualibus in talibus repraesentativis, ad eorum amaenitates, tum simul ad eos perficiendos. 1748, 5 Junius.
    @1 ms. rei, ut$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
  2. Quod Dominus neminem frangat, nec in tentationibus

A multa experientia discere mihi datum est, quod Dominus neminem frangat, nempe quod [non] momento auferat ejus cupiditates, sed quod flectat eas mirabiliter, permittit enim ut sint in cupiditatibus suis, imo etiam ut augeantur, et intendantur, ad gradum satis magnum, ac interea mirabiliter et insensibiliter flectat, diversissimis mediis, secundum cujusvis naturam ac indolem, quod ab experientia multa discere mihi datum, et quidem lente, quasi obsecundando eorum licentiae, sed usque non amplius permittendo, quam ut ex gradu, in quem evectae sunt, deflectat in eorum bonum; quomodo hoc se habet, et quam caute, et Divina prudentia, nemo scire potest, nisi [is] cui {1} id ex spiritibus et angelis per experientiam discere datur; quae enim aliae cupiditates tunc quoque insinuantur, quae temperent, et quae affectiones, bonae, in quas flectendae, appercipere quidem rudissime potui, sed, non alius quam Dominus, novit.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$

  1. Nec in tentationibus, etiam magnis, frangit Dominus, nam in iis, ut augentur, ex misericordia, dat eis vim resistendi, diversissimis modis, sic ut in tentationibus non frangantur, sed in gradu, in quo sunt, similiter flectantur, nam [sit] gradus major et {a} minor, perinde est, dum vires sustentantes in simili gradu augentur. 1748, 5 Junius.
    @a h.e. vel$
  2. Observare etiam dabatur, si frangerentur vel minimum, quod illico inclinarent in odium contra Dominum, et simul tunc, quod Jacobi posteri ne minime quidem frangerentur, seu a suis cupiditatibus {1} vi removerentur, quia inclinabant in idololatriam prae aliis, proinde quod iis licentia concessa sit, et perducerentur ad cultum Domini sensim, per eorum cupiditates, quae erant animi superbia, et mundi opes. 1748, 5 Junius.
    @1 ms. suis cupiditatibus suis$
  3. Quod unicuique ideae compositae penes hominem, et ideis ex quibus componuntur, spiritus, et spirituum societates correspondeant

Ab experientia scire mihi datum est, quod cuicunque ideae, et iis quae ideis insunt ut et quae adhaerent, sint spiritus qui correspondeant, et quidem in societatibus spirituum, sint qui suo modo correspondeant; similiter in coelo [sunt qui correspondeant iis], quae in ideis spirituum; quo itaque plures societates, et coelum majus, eo exactior correspondentia omnium et singulorum. 1748, 5 Junius.

  1. Omnes societates disponuntur in ordines et in ordinem exquisite a Domino, et rediguntur in ordines et in ordinem, ut correspondeant omnibus et singulis, quae sunt spirituum et hominum. 1748, 5 Junius.
  2. Quod etiam memoria spiritibus detur

Spiritus, qui diu non penes me fuerunt, hoc est, qui redierunt post aliquod tempus; tum qui prius penes me non fuerunt; interrogati undenam, quid fecerint, id prorsus ignorant, putantes quod non vixerint; sed usque dum expendunt, quod vivant, sciunt quod vixerint, sed nesciunt, ubinam, et quomodo; ex sola causa, quod iis reflexionis ideae non dantur, tametsi vita eorum est similis sicut vita eorum in mundo.

  1. Quod tamen memoria iis quandoque concedatur, hoc hodie scire dabatur, tum etiam prius aliquoties, venerunt enim, et cum iis [unus] qui in societate eorum fuit, conquerentes de eo, et retulerunt plura, qualis est, quomodo cum iis loquatur, sic ut data iis sit memoria a Domino, reminiscendi similium. 1748, 5 Junius.
  2. De Exploratione spirituum et animarum

Circa explorationem eorum, observatum est saepius, quod animae seu spiritus relinquantur sibi, quales in vita corporis fuerunt, et quales si loquerentur absque timore legis, societatis, paene absque vinculo externo, nescientes quod sint in societate; qui in societate, seu alii, tunc sequuntur presse ejus cogitationem, qualem in vita habuisset, et sic loquitur, ut fluat tanquam sponte, ita norunt ruditer, quod talis sit.

  1. Observatum etiam est, quod dum norunt aliqualiter alicujus genium, ex quacunque experientia, quod tunc sciant plura, qualis est, nam hoc quasi connatum est, quod ex uno concludatur de alio, et quia talis est in hoc, talis sequatur quod sit in aliis, ita animam seu spiritum ducunt per varia, quae praecepto judicio congruunt, tametsi quandoque falluntur, quia a solis corporeis et naturalibus judicant, nec sciunt ejus interiora, et intimiora, quae Solus Dominus novit. 1748, 5 Junius.
  2. Quod spiritus, dum se manifestant, soleant facies suas variare, usque tamen retinere suam
  3. Prius mihi ostensum est manifeste, quod spiritus cum se manifestarent, quorum facies tam manifeste videre poteram, sicut homo hominem, et hoc saepius, facies {1} suas quandoque variabant, per mutationes ab uno limite ad alterum, sed usque eadem facies in genere retinebatur, sic ut eluceret semper affectio dominans cum suis variationibus, sic erant quasi facies totius affectionis istius {2} speciei, cum suis variationibus.
    @1 ms. saepius; facies$
    @2 imperfectum in ms.$
  4. Causa mihi prius ignota fuit, quomodo tam concinne, et eo ordine et serie id existeret, sed postea mihi per experientiam quoque manifestatum, quod nempe societas talis sit, in qua spiritus vel angeli similis speciei affectionis cum suis varietatibus, quare sic societas se manifestabat, cum tamen unus esset, qui erat quasi centrum reliquorum, ad quem referebantur reliqui in ordine, ut erant in societate.
  5. Per clariorem experientiam in me aliquoties observatum est, cum in speeulo me intuerer et simul cum spiritibus loquerer, quod induerem faciem eorum, qui mecum tunc in societate, et unius post alterius {1}, remanente tamen facie mea, sed mutationes [erant] ex simili eorum {a}, quos {2} agnoscebant, ita, ut indignarentur, et hoc simili serie sicut spirituum seu angelorum facies paene; qui agnoscebant semet, dicebant mihi; sed usque non erant ejusdem affectionis mecum, quia {b} is qui in fide in Dominum est, is non unius affectionis est, quia novit, quod spirituum sit et angelorum, qui influunt, sic facies quae aliorum erant, quoque influebant; quod aliquoties factum, passim cum indignatione eorum, passim cum delectatione: se prorsus agnoscentes. 1748, 5 Junius.
    @1 ms. alterum$
    @2 nisi legeris earum [facierum], quas$
    @a h.e. ipsorum$
    @b intellexerim pro hac voce sic$
  6. De iis quae coercent turpitudines spirituum

Audivi quosdam spiritus, num recens e mundo venerint non scio, qui dum inter alios essent, non potuerunt se coercere, quin voces spurcas et infames producerent, sic ut nullius rei pudore afficerentur, unus magis, alter minus, nam sibi relinquuntur, ut dictum prius [2201]; dicebatur iis, quod nullius rei pudore tangerentur, et quod ex vita corporis non secum pudorem exportarunt, nam si pudor, is coerceret talia; interea, cum absque pudore, non potuerunt aliter esse; quare talia sunt, sicut pudor, timor, horror, et similia, quae iis per poenas incutiuntur, ut dum ad talia redeunt, suffundantur pudore, vel terreantur, vel horreant, ita possunt aliter esse, nam illico tunc insinuantur talia, ac desistunt, usque dum tandem desuescant, et sic interesse possint societatibus modestis. 1748, 5 Junius.

  1. De Idea angelica, in oratione Domini

De idea angelica etiam observatum est, quum oratio Domini oratur, et oratur, “ne inducas nos in tentationem, et liberes nos a malo” [Matth. VI: 13, Luc. XI: 4], quod idea quadam rejiciatur tentatio et malum, nempe in crassiori mea idea rejectum erat quasi in tergum capitis, et quod manet, est angelicum, nempe bonum Domini; de quo innumerabiles ideae angelicae formantur, quomodo bonum per afflictionem hominis veniat, quae usque venit ab homine, ejus malo, cui inest poena, et tamen bonum est Domini, ita quodammodo apparet qualis idea rejectionis mali sit, cum tamen ea sit rudis, quam percepi, quia sensibilis, et cum quadam velocitate, cui inerat species indignationis, quod opinarentur malum afflictionis seu tentationis venire a Domino. 1748, 6 Junius.

  1. Tentamen angeli per correspondentias agendi

Quidam angelus, cum ambularem in via, tentavit videre, quomodo in hominem, ejus cogitationem influerent ea, quae angeli, et sic explorare correspondentias, sed non successit, modo in aliquibus, causa erat, sicut percepi, quod angelorum cogitationes, tametsi locupletiores cogitatione hominis, admodum paucae essent, quam ut correspondentias excitarent, et praeterea, quod ex propriis ejus intermiscerentur, inde affectiones malae quae excitabantur, et praeterea quoque crassiores, ut dum ea saepe excitarent, etiam ea in mente excitarent, quae mixta essent, unde spiritus ansam arriperent, ideas istas excitandi quae incongruae essent; verbo angelorum ideae sunt finitissimae, nec usquam ducere possunt hominem; sed quantum ex proprio, perverterent. 1748, 6 Junius.

  1. Si homo foret in ordine, quod gauderet adhuc quodam sensu, quo gaudent bruta

Est sensus quidam brutis qui non homini, nempe scire viam, domum, tametsi e longinquo, sicut notum esse potest de equis, canibus, apibus, et pluribus, nec errant in sylvis, densis, sicut homo, ita ut non solum sciant {1} viam, domum, sed etiam apis suum alveare inter multa, qui sensus iis est communis, qui secundum ordinem vivunt, qui nempe ordo animabus eorum impressus est, similis fuisset quoque homini, si in ordine vixisset: experiri id mihi datum, non solum per id, quod ducerer domum, cum viam nescirem, quam {a} quod ad locum, quem prius cognovi, sentirem quoddam simile, quod cognoscerem viciniam modo mirabili, ab interno, sic ut vicinia me afficeret, et sic novissem, cujus domus. 1748, 6 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sciat$
@a h.e. sed etiam$

  1. Angelica loquela cum homine

Angeli cum homine loqui nequeunt, nisi per spiritus intermedios, nam plura simul comprehendit loquela eorum, quam ut exprimi verbis queat, percipere tamen dabatur, quomodo se habet, cum immediate hominem alloquuntur, est quasi spiritualis afflatus, non intelligibilis, nisi per affectionem, qua afficiebar. 1748, 6 Junius.

  1. Quomodo se habent repraesentationes et cogitationes angelorum respective ad hominis

Loquutus sum angelis, quod non fit per loquelam, de angelorum qualitate, quoad eorum cogitationes respective ad cogitationes hominis; nempe quod se habeant cogitationes angelorum, sicut viscerula alicujus vermiculi, qui vix apparet oculo hominis, nisi sicut punctum, obscurum, vel majus, sic uniforme, et simplex, tanquam nihil plus esset, quam corpusculum; cum cogitationes angelorum qui interius vident {a}, se habeant sicut viscera ejus {b}, quae talia sunt paene sicut in animali majori, cum suis organis, ventriculo, cerebris, medullis, etc., ex iis componitur corpus tale, sic ex multiplicibus membris, cogitationes angelorum se habent sicut interiora talis, sic ideae eorum [respective] ad ideas hominis, ex iis repraesentatis fluit compositum seu corpusculum, cum tamen in se dissimiles appareant, usque tamen tales, ut inde fluat compositum tale.
@a h.e. cum [tamen] qui interius vident cogitationes angelorum$
@b h.e. hominis$

  1. Ita non facile est describere et penetrare homini, quales sunt angelorum cogitationes, cum sint tanquam viscerula, quae conformant corpus, quod corpus assimilari potest ideae hominis, respective.
  2. Notum enim est, quod prorsus aliter se habeant interiora animalis, quam externa, ex externis nemo concludere potest, quod interiora talia sint, nisi ei detecta fuerint per visum opticum, et tunc patet, quod prorsus dissimilia sint, constantia nimirum ex cerebris, medullis spinalibus, pulmonibus, corde, vel corculis, ventriculo, hepate, vasis generationi dicatis, exque aliis, sicut in magno animali, praeterea ex fibris innumeris, vasis, tunicis, ligamentis, ut unanimiter operentur; sic constituunt corpus, quod modo est complexus omnium, et apparet sub forma simplici oculo, qui ignorat quod talia et tot sint componentia, imo talia, ut si unum deesset, mancum foret, aut redundaret vitium magnum in compositum.
  3. Similiter se habent ideae cogitationum angelorum respective ad ideas cogitationum hominis, constant enim ex componentibus, quae nequaquam comprehendi possunt qualia sint, nisi Dominus ei revelet, sicut nemo scire potest quae et qualia componentia sint talis corpusculi, quae tamen in suo complexu sunt animalculum totum, ita idea hominis est complexus talium, quae homo nequaquam novit, quia sunt dissimilia.
  4. Quod similitudo haec congrua sit, constare inde quoque potest, quod in unaquavis idea hominis, etiam minima, sit totus homo, secundum statum, in quo tunc homo est; ita cum omnibus suis quasi membris, visceribus, seu interioribus, quod clare constat inde, quod ex sola loquela animae, vel spiritus, cognoscatur illico ab angelis, dignante Domino, qualis homo est, qualis ejus vita fuit in corpore, et qualis tunc, respectu {1} habito ad statum, in quo est, secundum cujus mutationem variatur-sed {2} non aliter, ac prius dictum-facies {3} in plures formas, permanente tamen fundamentali, de quo prius [2203-05].
    @1 ms. respecto$
    @2 ms. variatur, sed$
    @3 ms. dictum, facies$
  5. Sed angelorum ideae, seu cogitationes, nempe interioris coeli, non ultra se extendunt, respective ad hominis ideas et cogitationes, quam interiora animalculi dicti [2211], nempe ad ejus integra, sicut viscera, quae plura sunt, si omnes partes integrales assumuntur, sicut glandulae, quae multae sunt, seu communiores compositiones; ita quae intus sunt in partibus integris seu in visceribus, sicut in cerebro, medullis ejus spinalibus, ventriculo, corde, hepate, non sciunt, cum tamen ibi rursus occurit novus et spatiosus campus mysteriorum, ex quibus illa componuntur, ut si solum hepar in exemplum sumitur, tunc sunt innumerabilia quae componunt, sicut glandulosae congeries, has glandulae minores, praeter tubulis, ductibus, imo perpluribus, talia {1} comparative sunt ideae angelorum intimiorum et intimorum.
    @1 in ms. tales in talia emendatum, nisi vice versa$
  6. Exinde constare potest, quam usque crassae sunt ideae angelorum, respective ad Divinas Domini, quae influunt, et dant vitam, et facultatem cogitandi, quae assimilari possunt fibris et arteriis {1}, quae indefinitae {2} sunt, nam omnis compositio earum est solum ex fibris et vasculis quae adhuc puriora; quae a Domino influunt, sunt essentiae vitales, nempe quae per fibras et vascula fluunt.
    @1 ar initiale macula obscuratum in ms.$
    @2 imperfectum in ms.$
  7. Organicae partes sunt angelorum et spirituum, sed vitale, quod per fibras seu in fibras, et in vascula influunt et perfluunt, sunt {1} Domini, nam solum organicae potentiae sunt, absque vita, vita est Solius Domini.
    @1 sic ms. pluraliter$
  8. Haec in praesentia angelorum, et ad maximam partem approbata; ab iis qui sciunt quod ita se habeant, approbata sunt, ii {1} qui dubitant, quod solum organici sunt, paulum adhuc ambigunt.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. abiis$
  9. Facultas vero cogitandi comparari potest facultati viscerum agendi secundum compositionem, quae facultas non est fibrarum seu vasculorum, sed est vitae in fibris et vasculis. 1748, 6 Junius.
  10. Quod ex sola facultate reflectendi spirituum et angelorum, constare possit, quod solum sint potentiae organicae

Cum in loquela cum angelis essem, contigit, quod cogitaretur de reflexione, seu attentione rei, quod solum sit reflexio, quae facit, ut sciant spiritus et angeli, quod tales sint, quod ita se habeat, quaeque {1} constituit essentiam cogitationis, nam absque reflexione non datur vita sensu nec cogitationis, cumque contingeret ex objectis loqui de reflexione, et quod ea seu reflexio non sit ejus qui reflectit, sed quod influat {2}, tunc perspicere dabatur idea spirituali, quod solum potentiae organicae simus, et quod reflexio a Domino detur, aliunde nequaquam venire potest.
@1 ms. quodque$
@2 J.F.I. Tafel [ejus] quod influit$

  1. Objecta videntur aliunde influere, cumprimis in hominis sensus, sed reflectere super objecta, et scire quod sint, et quod talia sint, hoc aliunde, proinde a Domino, quod multis ex hominis facultatibus internis demonstrari potest. 1748, 6 Junius.
  2. Quod unus homo facilius a Domino ducatur, quam alter

Notum est, quod omnes ducantur a Domino, sed usque facilius unus quam alter; omnes possent, ad quodcunque cogitandum, loquendum, et agendum, duci a Domino, sed quia multi et perplures non sunt in fide, proinde non in ordine, eos ducere difficilius est, eo respectu, quod Dominus nolit eos frangere, proinde cogitare, loqui, et agere id, quod esset contra eorum cupiditates, in quibus libertatem ponunt, quare permittuntur in iis et secundum eas cogitare, loqui et agere, ut flectantur ad bonum; at vero qui in fide sunt, proinde in cognitione veritatum fidei, ii non franguntur, quia sciunt, et afficiuntur talibus, quae sunt coeli; ideo eorum cogitationes, loquelae, et actiones, quia magis {a} in ordine spirituali, facilius, quam alii, ducuntur. 1748, 6 Junius.
@a intelligendum hic quia eorum cogitationes, loquelae, et actiones, magis$

  1. Haec satis a spiritibus, et diversis spirituum generibus et speciebus constare possunt, nam ideo praeparantur, ut facile ducantur; ex angelis constat, quod adhuc facilius, sic ut in quibusdam quasi spontaneum appareat, tametsi est Solius Domini. 1748, 6 Junius.
  2. Quod omnia et singula ex misericordia

Cum homo, spiritus, angelus, nihil ex semet possit, sed a Domino, [omnia] eis dantur, quia modo potentiae organicae sunt, ex idea spirituali videre mihi datum, quod omnia et singula ex misericordia; quid ii, qui tales sunt, qui se ducere ne hilum possint, tametsi id putent, et ex semet fatui et insani sunt, potuissent nisi perire, nisi misereretur Dominus talium? quam fatui sunt, et insani, in idea spirituali, melius videri potest {1}, ratiocinantur, et putant ex semet, cum tamen singula ex Domino, permittendo aut concedendo, suntque infantibus, qui nusquam aliquid didicerunt, stupidiores et insaniores ex semet. 1748, 6 Junius.
@1 ms. possunt$

  1. Misericordia Domini est universalis erga omnes et singulos, sed usque est major erga angelos, quia sunt pupilli et viduae, non alium patrem, aut maritum, quam Dominum habent, non enim sibi fidunt. 1748, 6 Junius.
  2. De ideis spiritualibus, quoad affectiones

Spiritus, imprimis angeli possunt scire et percipere, non solum, ut prius dictum [2181-83], ex loquelis, quales sunt, sed imprimis ex affectionibus absque loquela, non loquuntur saepius [quam] per solas affectiones, et earum variationes, nam idea in se est ex principio suo, nihil nisi affectionis effectus, proinde affectiuncula; dum per affectiones ccntinuatas agitur, tunc ex iis scire possunt, dignante Domino, non solum quales sunt, qui eas producunt, sed etiam quinam sunt, et ubinam loci in corpore maximo; sicut a diutina experientia mihi datum est a Domino scire. 1748, 7 Junius.

  1. De reflexione

Loquutus sum cum spiritibus de reflexione, quod absque reflexione nulla vita, nunc quod per reflexiones, a Domino datas, vita eorum intellectualis a Domino Solo perficiatur, ita scire possunt, quid et quale sit, et ita imprimitur memoriae, ut [haec] in eorum cognitione sint. Tum, quod bruta talem reflexionem non habeant, quare nec perficiuntur, sed manent in statu suaemet naturae; praeter quae {a} ex timore iis posset incuti, sed hoc non fit per viam intellectualem. 1748, 7 Junius.
@ a h.e. praeter [reflexionem] quae$

  1. Quod advolent spiritus, sicut aquila, ut legitur de gentibus

Cum legeretur Deut. XXVIII: 49 quod gens advolat sicut aquila, recordatus sum eorum quae saepe contigerunt, quod nempe spiritus sistantur momento, et sic quasi advolent, quamvis essent e longinquo, ac “a fine terrae,” ut legitur, nam ubicunque sunt in terrarum orbe, sistuntur illico ut praesentes, imo quidam proxime, ad aurem, ad tergum, intus in corpore, sic ut citissime adsint, et proxime, ubicunque vixerunt in orbe, imo qui in aliis telluribus, nam fallacia sensus est, quod prope, et proxime, sicut a visu et auditu constare potest, tum [ex eo,] quod spatium non sit in spiritualibus, sicut nec tempus; cum nec spatium sit oculo inter se et solem, qui appareret sicut in oculo, nisi obvia id manifestarent, et cognitio, quod intercedat spatium, de iis cum spiritibus quandoque loquutus sum, qui ex apparentia voluerunt concludere praesentiam, nec facile credere quicquam, nisi sicut apparet, cum tamen indefinitae fallaciae sensuum sint, quae nisi discuterentur, nusquam veritas prodire potest. 1748, 7 Junius.

  1. Sicut permulta, et plura quam aliquis credit, in Verbo Domini, sint dicta ad fallaciam sensuum hominum, quia ita putarunt, ideo ita dicta sunt, ob causam, ut non frangerentur persuasiones et cupiditates eorum, sed ut flecterentur; nam loqui aliter, quam homo capit, est serere semen in aquam, illico rejicit, inde nihil; sicut quod Dominus furore sit actus contra aliquem, quod occiderit, quod faciat malum, quod gaudeat ad perdendum eos et delendum, ut Deut. XXVIII: 63, sunt merae fallaciae, quia ita crrdiderunt: nempe quia veritas est, quod Dominus regat omnia et singula, et quod sit omne, ideo, quia nesciverunt caetera, quae indefinita sunt, sicut omnis veritas universalis indefinita continet, ideo loquutum est ad eorum sensum communissimum, sicut quoque loquuntur spiritus boni, cum iis, qui nuper ex vita corporis adveniunt, antequam instruuntur. 1748, 7 Junius.
  2. De Effectu cantus in spiritus

Iterum dabatur scire, quem effectum {1} cantus haberet in spiritus, et quidem adhuc interiorem quam prius [2090, 2108], nam non eorum corpora mulcebantur {2}, sed ideae eorum, quod idea spirituali videre mihi dabatur, nam dulcedo cantus injungebatur mirabiliter ideis eorum, et quoque eorum, qui volebant resistere, indignati prius, sed usque succumbebant, sic ut se diffunderet per eorum ideas, proinde in eorum cogitationes, inde in tantum molliebantur, ut quasi in exstasin laberentur, nam silentium et quies facta, dicentes prius, quod nusquam talem dulcedinem perceperint, et quod non crediderint talem dari; videbantur mihi in soporem dulcem lapsi, a quo adhuc non expergefacti, quidam expergefacti dicebant, quod in gaudio coelesti fuerint, sicut qui e dulcissimo somnio, talis est effectus cantus, quum a Domino conceditur infundi spiritibus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. effectus$
@2 ms. mulciebantur$

  1. Quum recordatus prioris effectus cantus, percepi illico penes spiritus aliquam alterationem, inde concludi potuit, quod vestigia impressa alicui, rei aut affectionis radices agant. 1748, 7 Junius.
  2. [–]
  3. Quod nullo negotio sed facillime universum a Domino gubernetur

{1} Erant circum me perplures spiritus et angeli, forte ad millia, quibus ad vivam experientiam ostendebatur, quam facile universum a Domino gubernatur, concedebatur mihi, quod per cogitationes influerem, et sic quasi gubernarem eos, qui circum erant, ac erat una solum cogitatione, cum ejus variatione, omnia et singula disponebantur sicut ad nutum, tam ad dandum aliquibus felicitatem, quam ad alia, et variandum secundum ea, quae cogitavi; similiter unicuique spiritui, qui mecum in societate erat, etiam spiritibus remotioribus suo modo; inde potuimus scire, quam facile omnia et singula a Domino ordinantur {2}, qui in supremo est, ita in intimis, intimioribus, et interioribus, quod spiritus et angeli non potuerunt non confirmare; nam quidam dubitant, ex eo, quod multitudo tam ingens in eorum ideis obversatur, et tanta varietas, quibus responsum quoque est, quod ex ideis inferioris hominis ita ratiocinentur, ubi ita apparet, sed ab intimis, sicut a centris omnis quasi ambitus facillime et nullo negotio regitur; aliter ab iis qui in peripheriis constituti sunt, et qui ratiocinantur ab ideis, quae sunt in peripheriis, quibus ea obscuriora apparent, quo plus a centro sunt. 1748, 7 Junius.
@1 2233 deest$
@2 ms. ordnantur$

  1. Percepi quoque quomodo inter millia spirituum disponerentur fere singuli ad nutum Domini, sed mihi erant tam subtilia et impenetrabilia, nempe discrimina, seu differentiae, ut non potuissent, nisi communissime quodam visu percipi.
  2. Quod non manifeste revelatum filiis Jacobi, quod vita post mortem {a}

Audivi spiritus inter se dicentes {b}, quidam, [cum] ei {1} diceretur, quod obtinuerint in vita corporis, quicquid optassent, nec amplius desideraverint, et {2} quare nunc affectare in coelo quoque praerogativam? respondebat {3}, quod oportuerit quoque iis revelasse quod vita post mortem esset; tunc responsum, si revelata vita post mortem, et ii tam proni ad colendos alios deos, quid inde, sic qualis inde vita? 1748, 7 Junius. Additum, cum nusquam destitissent {4}, quia desistere nequiissent, quin maximi et opulentissimi voluissent esse in mundo, si tunc quoque de altera vita cogitavissent, quid inde, nisi quod periissent? {5}
@1 ms. cui ut apparet$
@2 ms. desideraverint; et$
@3 ms. praerogativam; respondebatur (sic!)$
@4 ms. destitississent$
@5 ms. periissent$
@a cf. [352a-54a] ut et [273a], [277a], [319a], [329a], 387a]$
@b = loquentes$

  1. In mundo spirituum, quod excitentur unus ab altero, paene sicut unus homo ab altero

Observatum est, quum permitteretur uni spiritui ac ejus consortibus, aliquid mali aut spurci cogitare, quod illico alii qui similis prosapiae sunt, excitentur, ad quaecunque malitia aut spurcities sit, inde quoque deteguntur animae, et spiritus quales sunt, nam, cum in statu absque reflexione ubi sunt, sicut sibi solis relicti essent, tunc illico ad similia excitantur, et illico noscuntur ubi sunt, et quales sunt.

  1. Sed non permittitur spiritibus ita facere, nisi aliquoties, nam sic inquinarent cito mundum spirituum, nam ita proni sunt ad concurrendum, ut momento concurrant, nam ex natura, non ex praemeditatione agunt.
  2. Ex his et similibus constare potest, quod si Dominus non regeret universum, quod momento periret universus mundus spirituum, ita quod humanum genus, quare illico ut laxantur habenae, seu momentanea datur licentia, illico quoque coercetur, quod etiam spiritibus dictum est, nec negare possunt, quia res se ita habent, quod nunc quoque confirmant. 1748, 7 Junius.
  3. Quales sunt, et quae poenae eorum, qui dote innenii multa pollent, et solum iis student, quae {1} inserviunt perversioni hominis {2}

In somno visus mihi eram esse in navi, cum aliis, e qua cum {a} in terram ascendi, in altiori et altiori loco, super montem spectantem ad mare, stare, et vidi infra navem istam a gubernatore, voluntario circumagi, et quasi tunc essent ei equi praemissi, in gyros et vortices dirigebat navem, studio ut perirent, qui in navi, post tales gyros tandem infra aquas direxit equos, sic ut submergeretur is, cum iis qui intus, erat vir, virgo et infans in navi, de quibus tunc cogitavi, et aliquantisper misertus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@2 ms. homini$
@a h.e. et cum ex ea$

  1. Cum in somno isto eram, et cum submersi [erant], quorum unum vidi paulum emergentem, in aquis, [ego] subito expergefactus, lamentabantur aliqui spiritus, quod ii fuerint in navi et submersi, sibi visi prorsus sicut qui ex aquis emergunt, capillis fluentibus, et aqua circumfusi, nescientes aliter, quam quod perirent.
  2. Tunc mihi in visione vigili admodum clara apparuit continuum quoddam ovarium, ex ovis multiplicatis, rubentibus flave, quod quis evomuit multa serie, cum velocitate, ita multa et in ea serie, ut describi non possit, quae ova sic evomita et in serie mirabiliter glomerata, significarent tale venenum quod vocatur (Etter {b}), sic draconum, quae apparebant mihi in vigili visione.
    @b venenum cumprimis serpentium (vox suecica)$
  3. Postea percepi et audivi quod nauclerus iste, qui voluntario circumducebat navem cum equis in profundum, ut submergeret eos qui intus, quod misere erat a pluribus spiritibus distortus, et quoad omnia ejus corporea ita dilaniatus, ut vix quicquam cohaereret, hoc fiebat actualiter, cum ingenti dolorr ejus, sic ut nihil nisi laceratum omne videretur.
  4. Quidam spiritus dicebat, quod is in eorum consortio talis esset, ut iis perplura ingeniosa dictet, et phantasias producat, quae eos delectarent, quia producere quoque potuit visiones coram iis, quibus oblectaret {1}, sed usque quod postea eos laederet, et in malum torquerentur, quaedam visio ab iis mihi quoque est repraesentata, quare eum quidem inter se habere volebant, sed quia talis non potuerunt sufferre.
    @1 imperfectum in ms.$
  5. Inde constare potest, quali poena afficiantur ii, qui dote ingenii abutuntur {1}, et aculeos {2} ingeniose spargunt, ad laedendum alios, sic ad perdendum, nam per phantasias delectabiles quasi eos delectat, sed sub iis vulnerat, laedit, et interimit. 1748, 8 Junius.
    @1 ms. abuntur$
    @2 ms. aculos; J.F.I. Tafel aculos sed vide indicem ad Idea$
  6. Penes tales enim sunt perplurima, quae facetiis mundanis et corporeis immixta sunt, et ideae jucundae corporeae, tum sales maximopere noxii, [immixti] iis quae honesta sunt, et quae spiritualia sunt, quare poena, ut talia separarentur, et excuterentur, quia si simul essent, nam toties recurrunt, tunc societates perderent, nam excitantur in societatibus {1} quae implexa sunt per acumina ingenii ad laedendum proximum, quae uno intuitu ab angelis videntur. 1748, 8 Junius.
    @1 ms. societabus$
  7. Quid reflexio

Loquutus cum spiritibus de reflexione, quod spiritus, qui ducunt hominem, quia absque reflexione tali, qualis est hominis in corpore, per sensus, quod ideo nihil videre queant in mundo per oculos hominis, sicut spiritus per meos, nam quoties mihi dabatur, iis dare reflexionem, seu attentionem, quod manifeste idea spirituali percepi, illico tunc dicebant, quod ea viderent, et omnia et singula, ad quae reflexio mihi data, et cum iis communicata, dirigebatur; dicentes toties fere, quod nihil viderint, priusquam iis data est reflexio, quod saepius factum, sic ut ab experientia multiplici id confirmare possim, quod spiritus per alius hominis oculos nihil videat, et quod animae et spiritus magnopere mirati sint, quod iterum quasi in mundum venissent, prorsus sicut ii ibi essent suomet corpore, quod etiam nunc attestantur.

  1. De reflexione tunc factus est sermo, et ostensum, quod penes hominem similiter fere se res habeat, ut dum in loco fui, ubi campana quavis hora sonabat, cum nullam reflexionem haberem super id, seu cum non attenderem ad campanae sonitum, tunc nusquam scire potui, quod sonuerit, nec quidem audiveram, quia absque reflexione; et hoc persaepe quod miratus, etiam cum sonis majorum campanarum similiter se {1} habet; et cum omnibus reliquis objectis similiter: apud unum aliter ac apud alium, sic cum indefinita varietate, tam quoad objecta auditus, quam visus, olfactus, odoris, tactus; ut quod ad tactum, absque reflexione non sentitur in hac parte vel in illa, sed dum attenditur, illico sensatio, ut nunc cum scribo, quod tactus sit et premam pennam, et quod taliter se habeat; verbo in indefinitis similiter; ex his concludi potest, quod spiritui hominem quasi induenti, quia non reflexio, ideo quod non videre possit per oculos hominis, nec dari reflexio potest, nisi a Solo Domino: similiter nec audire, nam quod reflectant spiritus jugiter {2}, hoc manifesto sensu percepi, et quidem saepe cum dolore, et sensu compressionis, et attractionis durae, etc.
    @1 imperfectum in ms.$
    @2 ms. jugiter$
  2. Praeterea datur reflexio, penes hominem, animam, spiritum, et angelum, quam non norunt, et quam non observant, sicut quod [sint] in statu pacis, innocentiae, in corporibus, in statu ignorantiae, et similibus, tum in particularissimis, ad quae ne hilum attendunt, quibus imprimuntur ea, quae eis in altera vita et ad felicitatem eorum conducunt, haec reflexio est interior, homini incognita, sicut est memoria interior, et sicut est ejus regeneratio; quae reflexiones a Solo Domino donantur.
  3. Omne quod proprium hominis est durum, proinde osseum

Per ideam spiritualem videri quoque possit, quod proprium hominis, proinde spirituum, sit non solum nigrum, ita apparet, sed etiam durum, quare etiam vocatur osseum; causa non solum est, quod hominis proprium sit modo organicum, in quo cum non succus vitalis, spiritus et sanguis, indurescit, fit sicut osseum, sed etiam quia nihil homo ex se {1} potest, quare est in semet spectatus sicut osseus, cui nihil succi vitalis inest; vita, quae est Domini, solum facit ut mollescat homo, quoque {a} plus vitae spiritualis et coelestis, circumfusae omnia et singula hominis-extra {2} compositionem, et intra eam, et circum compositiones componentes-extra {3} est, tametsi {4} apparet {5} intra, quare quo minus durus est homo, hoc est, quo minus habet a semet, et quo mollior, ita dictum, seu fluidior, eo est perfectior, sicut ex fibris constare potest, quae in infantibus sunt mollissimae, in senibus autem indurescentes, tum in fibris intimis, nihil nisi fluidum, quia spirituale, quod in compositis apparet durum. 1748, 8 Junius.
@1 attactum in ms. aliena manu, ut apparet$
@2 ms. hominis, extra$
@3 ms. componentes, extra$
@4 ms. est tametsi$
@5 ms. intra; quare$
@a = et quo$

  1. Qualis etiam datur loquendi modus cum spiritibus

Loquutus quoque sum cum spiritibus per solas ideas, absque vocibus, et intellexerunt tam bene ac cum vocibus, repraesentando solum ea visu interno, sicut dum ea quae comedi, repraesentabam solum visu interno , absque vocibus, et bene intellexerunt; si quoque simul [repraesentarem] ea, ut si quicquid homo habet super mensa, simul, vel quicquid induitur, seu quicquid patuit visui, hoc illico a spiritibus intelligitur, et videtur; idearum loquelam absque vocibus, quidam melius intelligunt et percipiunt, quam quae fit per voces, nam in similibus sunt, quandoque non nisi per subtiles cogitationes, et perceptae sunt melius, quam si loquutus verbis; quidam non amant loqui, sed ita perspicaces sunt, ut illico percipiant sensum, simul cum affectione, et quidem in instanti, nam non est memoria, quae operatur penes eos, sed est naturalis indoles, quam nolunt agnoscere, sed putant se habere memoriam qualem in vita corporis, sed quia induunt hominis memoriam, ex fallacia sensus ita opinantur. 1748, 8 Junius.

  1. Quod animae etiam recens post excessum e vita, et spiritus multa dote polleant, prae vita sua in corpore

De facultatibus, quibus donantur animae post mortem, prae iis quibus {1} gavisi in vita corporis alibi videas [400]; praeterea, ii qui in alteram vitam veniunt, secundum societates majorem minoremve vitae suae prioris activitatem habent, at usque multo promptiores et sensibiliores sunt, et sagaciores, et habiliores intelligendi et percipiendi, quam dum in corpore suo vixerunt, ex causa, quod in altera vita sint absque talibus impedimentis et remoris, ut in vita corporis, in vita corporis agunt sensuum objecta, agit memoria sensualium, et materialium, agunt sollicitudines de futuris, agunt cupiditates varie excitatae ab objectis, sunt curae pro multis, quae omnia cum corpore remota sunt in altera vita, quare iis remotis non possunt non in perfectiori statu esse intelligendi et percipiendi, quam dum homines fuerunt, quod experientia satis observare mihi datum est.
@1 ms. quae$

  1. Sed usque remanet eadem vitae et cogitationis activitas, dum animae et spiritus, ac quae fuerunt in vita corporis, sibi prorsus similes sunt, absque ullo {1} fere discrimine, modo quod facultates sint perfectiores, quia multo liberiores, ex causis nunc dictis, quod observavi hodie quoque. 1748, 8 Junius. {2}
    @1 ms. nullo$
    @2 ms. Sept:$
  2. Quod mundus spirituum sit sicut homines in suis cogitationibus

Homo in mundo non potest cognosci, qualis intus, quia in exterioribus, facie, gestu, loquela simulat honestum, probum, pium, ex variis causis, propter legem, decorum, propter sui lucrum, cupiditatem honoris, ita raro apparet qualis est intus in suis cogitationibus, vix amicis quandoque, et amicissimis, amicitias colit lucri causa, tametsi odio [eas] persequeretur, et similiter {1}.
@1 sic ms.$

  1. At deposito corpore, seu externis iis exutis, dum fit spiritus, tunc prorsus apparet qualis fuit intus, seu in cogitationibus suis, qua cupiditate praeditus, qua insania, nam ibi simulare non possunt, hoc vetitum, si dissimularet illico percipitur et e consortio dejicitur, quare cum solum insaniae regant hominem in cogitationibus suis, talis est, quum in mundum spirituum venit, sic ut mundus spirituum constet meris insaniis, quarum unus alterum odio persequitur, et momento perderet, odia et dissidia in tantum regnant, ut inde delectamenta summa capiant: ex his quisque percipere possent {1}, cum tot myriades spirituum talium sint, si Dominus non regeret universum, quod miserrimus status omnium e vita excedentium foret, consequenter humani generis, quod a Domino per spiritus regitur; haec spiritibus praesentibus dicta et scripta, qui silent. 1748, 8 Junius.
    @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
  2. De quodam sermone cum Judaeis

Cum discederent, aliquantum longinque, versus Hierosolymam spurcam, quidam Judaeorum primores, lamentantes quod discederent, nam cupiunt adesse, loqui, et machinari, tandem, ut solitum est isti genti, machinati sunt, ut mihi quoddam dicerent, quod tamen erat figmentum, dicebantque, quod invenerint Judaeum quendam {1}, qui similiter {2} cum iis loquitur, et quod is iis dicat, (loquuti undulando sicut e longinquo) nunc nosci {3} eorum Messiam, qui ducturus eos in Palaestinam miraculis majoribus, quam Moses; sed respondere iis dabatur, num is victurus in aeternum, sicut praedicitur a Domino, de Messia [Jes. IX: 6-7, Mic. IV: 6-7; cf. Ps. XXI: 4]; ad hoc nesciebant quid dicerent, et diu consultabant, nescientes quid responsuri, quin homo; consultationes eorum, quomodo responderent, non audivi, sed murmur inter se, aliquamdiu; tandem respondebant, quod victurus in aeternum, cogitantes quod Deus conservaturus vitam ejus in aeternum; sed tunc iterum iis regerere {4} dabatur, num etiam reliqui Judaei, victuri in aeternum,
(2257.) si enim ii morerentur post aliquos annos sicut reliqui, quid lucri haberent a Messia suo? nam nihil est, nisi quod aeternum, reliquum omne {5} quia temporale et momentaneum, est nihil, quod exspirat et fit nihil; respondebant, quod morituri, sed messias iste usque recturus eos in altera vita, quia docturus eos, quod sit altera vita, et persuasurus: nunc iterum eis dicere dabatur, num messias is sicut Esaias dicit, et alii prophetae, tam humilis fieret, et contemtus, et super pullo asini [Jes. LIII: 3, Sach. IX: 9, Matth. XXI: 5, Joh. XII: 15]; vel an magnificus: annon exscinderetur, ut propheta dicit [Jes. LIII: 8], praeter alia quae prophetae dicunt; tandem cum ulterius non scirent quid fingerent, dicebant, quod fieret cum eo, sicut prophetae dicunt; dicentes, quod aliter respondere nequeant, nam quod venturus, ex prophetis habent. 1748, 9 Junius.
@1 ms. quendem$
@2 ms. simiter$
@3 ms. ms. nunc nosi sed J.F.I. Tafel num novi: “novi pro noli”$
@4 imperfectum in ms.$
@5 ms. omni$

  1. [Vide 2256]
  2. De quibusdam qui in coelum sublati sunt

Quidam, qui in fide, sublati sunt in coelum, et alii, qui non in fide, indignati, quod alii sublati sint, et ii non: quare etiam ii {1} in consortium coelestium subducti, sed dicebant, quod angustarentur, et pro gaudio coelesti, modo angustiam habebant, quare etiam inde a semet expulsi sunt, nam in societate coelestium, et eorum gaudio non esse poterant, cum priores dixerunt, quod in pleno gaudio sint. 1748, 9 Junius.
@1 ms. in$

  1. Quod Ecclesia repraesentativa sit corpus Ecclesiae {1}

Ecclesia se habet sicut homo cum anima et corpore, similiter ac coelum, Ecclesia repraesentativa, quae solum in externis constabat, retulit ejus corpus, quare etiam moritura, ut interior Ecclesia prodiret, et haec pariter ut intimior; se habuit Ecclesia successive in tempore, sicut coelum se habet simul, Dominus Qui est Solus Homo, Coelum et Ecclesia, debuit idcirco implere omnem Legem etiam externam, quia Ipsius repraesentatio fuerunt omnia, ac Ipsum spectant: de his cum coelestibus loquutus, et ab iis confirmatum, qui quoque, cum haec scribo, influunt in manum, icut in cogitationem, nam cogitatio est quasi abstracta. 1748, 10 {2} Junius.
@1 post titulum manu B. Chastanier scriptum v. 4394. ubi de Adventu Domini dicitur.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. diversus$

  1. De Judaeis

Audivi aliquem loquentem de Judaeis, quod talis natio sit, quae prorsus ab aliis nationibus diversa, eique insitum, ut quicquid societatis {1} est, destruere et pervertere conentur, etiam in parvis sicut in magnis, nam ubicunque datur occasio, se intermiscent, nec in alio majorem delectationem habent, quam ut ordinis leges, hoc est, societatis leges destruant, causa est, odium acquisitum contra Ipsum Amorem et Ordinem, Qui est Dominus; et quod capita eorum talia sint: haec quoque ex multa, et quidem 2 annorum experientia instructus scio. 1748, 9 Junius.
@1 ms. socitatis$

  1. Talis natio, sub sole non datur, idololatrae cujusvis regionis sunt multo meliores; Mahumed miratus, quod talis gens existere potuerit, et subsistere; quod ex priori experientia resuscitare liceat.
  2. Sensus universalissimus, universalis, genus, species, particulare, individuum, singularissimum

In sensu Verbi Domini dantur ubivis sensus universales et singulares, qui constare possunt ab hoc exemplo: “Gentes,” dum pro iis qui arcessendi ad Regnum Domini, ita in sensu bono, in sensu universalissimo sunt omnes in universo, in coelis et in terris, tam qui sunt, quam qui fuerunt et venturi, in omnibus telluribus, in universo. In sensu universali, [sunt] pro iis qui in una tellure, sicut in nostra, in quocunque regno, qui fuerunt et venturi. Genera sunt plura, sunt sicut sunt Regna, doctrinae, sic in quacunque tellure; species dantur dein eorum; in quocunque regno seu quocunque genere sunt species, ita perplures: particularia adhuc plura {1}, cujuscunque speciei, individua sunt cujusvis hominis, quoad ejus intellectualia {2} et voluntaria; singularissima sunt cujusvis ideae, et affectiunculae ideae, 1748, 9 Junius; haec {3} in praesentia spirituum audientium.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. particulare adhuc plures$
@2 ms. intellectuali$
@3 ms. Junius: haec$

  1. Quod Philosophia hominum sit modo vocabularium

Cum spiritibus loquutus sum de Philosophia mundi, in qua ponunt sapientiam, quod solum sit vocabularium, nam agitur ibi de qualitatibus, accidentibus, viribus, substantiis et similiter {1}, tum de spiritibus, aliisque similibus, et nihil aliud curant, quam ut sciant, quid voces istae significant, sicut quid accidentia, substantiae, et plura alia, ac de significatione vocum disputant, sicut aliquid reale in iis esset, cum tamen sint modo voces; similiter dum significatio invenitur, annon id {a} significent, ut comprehendi possunt una voce, sic una idea; sed qui hoc faciunt, veritates plures habent, quia ab experientia in semet et mundo id videre potuerunt, sed quia disputant de iis, omnia fiunt confusa, et pulvis, et iis
(2264.) inhaerent, proinde materialibus, et corporeis, ita nihil inde, nisi obfuscatio veri luminis, quare dum per talia in spiritualia et coelestia velint intrare, in meras umbras se praecipitant, sicut dum pulvis velit [intrare] in claram lucem, ita obfuscatur lux, quasi nimbo, nube, tenebris, caligine, in quibus dein ponunt lucem, et sapientiam, quare sapientia eorum est mera obtenebratio luminis, ita occoecant semet, et nulli mortalium sunt minus sapientes, quam qui ita procedunt, et ex philosophia tali, quae est pulvis talis, velint in spiritualia intrare-sicut {2} pro exemplo, quod spiritus sit substantia-quibus {3} non modi adscribendi; cum disputatur de substantia et modis, quid sunt, quid inde nisi merae caligines, sic errores, proinde negationes? 1748, 9 Junius.
@1 sic ms.$
@2 ms. intrare, sicut$
@3 ms. substantia, quibus$
@a intellexerim$

  1. [Vide 2263]
  2. De spirituum, cumprimis angelorum sapientia, deque Inspiratione Verbi Domini

Praeter dotes, quibus donantur animae post mortem, de quibus passim [vide 400, 2252], etiam dum Dominus donat, scire possunt quid in idea sint {1}, nam percipiunt varietates, quae influunt, et inde sicut in luce clariore vident, quid falsi et quid veri, tum quid mali et quid boni.
@1 sic ms. vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$

  1. Similiter quomodo se habent societates spirituum, quae in ideas eorum operantur, et suas cum iis communicant, ita quales {1}, in eo statu, societates spirituum sunt, hoc quoque mihi dabatur cognoscere, tametsi obscure: cum influerent cogitata plurium societatum in unam ideam, seu cognitionem rei, tunc nosse dabatur, qualis esset differentia opinionum in genere, ita qualis erat mundulus spirituum, qui tunc circum me; hoc angeli possunt clarius percipere; inde constare potest, qua sapientia possunt esse, qui fidem in Dominum habent, et quod in altera vita sciant, etiam spiritus minoris genii, plura quam homo possit, si mille annos viveret, scire, et nosse. 1748, 10 Junius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quale$
  2. Quidam tunc sublati in coelum, ut viderent seu nossent, quomodo illa se haberent, et inde mihi dicebant, quod sic viderent quanta multitudo ab hac vel illa opinione esset, sic in aliquibus, ordine, adeo ut satis manifeste possent nosse, quot societates, tunc praesentes, differrent et quot consentirent, sique in coelo angelorum fuissent, potuissent fere numerari societates, quae proximae, non vero [nosci] quomodo remotius in eos influit; inde quisque concludere potest, quod Dominus novit singularissima in universo coelo, tum in genere humano, quod regitur per spiritus, nam quod spiritus et angeli talia nosse possunt, est donum Domini, quod minuitur augeturque, ad beneplacitum Ipsius, tum quod Dominus disponat et ordinet omnia et singula, quod nunc quoque idea angelica percepi.
  3. Verbo, unaquaevis idea et unaquaevis perceptiuncula et affectionis minimum in suo ordine est, seu habent suum ordinem, ex communi, qui influit; quod incredibile non potest non esse unicuique, sed usque est veritas, nam alioquin homo, spiritus, angelus, ne quidem minimam ideam habere potuisset; quod per manifestam experientiam, mihi ostensum est, et confirmatum ab iis, qui in sphaeram istius lucis, sublati sunt.
  4. Cum in sphaeram talem auferuntur, est supra caput, satis alte, sed paulo antrorsum. 1748, 10 Junius.
  5. Imprimis observabant, quod inspiratio sit eorum quae scripta in Verbo Domini, nam nunc iis apparuit, quomodo et quae copia influeret in ea quae scriberentur a me, imo non solum in sensum, sed etiam in singulas voces, et vocum ideas, imo visi iis, quasi quidam tenerent manum meam, et scriberent, autumantes, quod ii essent qui scriberent, quod mihi quoque per ideam spiritualem, percipere dabatur, imo quasi sentire, prius quod [influeret] in singularissima cujusvis literulae, quae scriberetur; inde sicut in clara luce est, quod inspiratum Verbum Domini, qqoad unamquamvis literam. 1748, 10 Junius.
  6. De venturis

Angeli non sciunt ventura, Solus Dominus novit, et {1} cui revelare dignatur; prius percepi quoddam quasi detestandum, cum quidam cuperent ventura scire, inde enim quidam putant scire, num verum sit aut non, sicut homines solent in terra, sed ultimis temporibus miracula non fiunt, nec ventura praedicuntur, ex {2} causis multis; unam solum licet afferre: angeli, ut in felicitate sint, ne minimum scire debent quid futurum, nam Dominus iis prospicit, quid cogitent, quovis minimo momento; sicut Dominus dixit, ut non solliciti sint de futuro [Matth.VI: 34]; praeterea {3} futuri cognitio, cujus avidissimi sunt spiritus, involveret perplura, quae turbarent eos, et ordinem, quare quoque prorsus contra spirituum et angelorum regimen est, qui nihil debent ipsi depromere ex suo, praeter quod iis permittitur. 1748, 10 Junius.
@1 ms. novit; et$
@2 ms. praedicuntur; ex$
@3 imperfectum in ms.$

  1. De actione spirituum olim in prophetas

Notum est ex Verbo Domini, quod prophetae olim varios gestus habuerint, sique hodie vixissent, et talia effecissent, quod sicut obsessi reputarentur, sicut quod Saulus nudus jacuerit [I Sam. XIX: 24], et plura similia: ex quibus concludi potest quod prorsus obsessi fuerint a spiritibus, qui corpus eorum et omnes sensus, et functiones corporis occuparunt, ut putarent se corpus ejus prorsus esse.

  1. Quomodo se res haberet cum prophetis istius temporis, mihi ad vivam experientiam ostensum est; nam per totam noctem, in qua vicibus evigilabam, usque ad mane, eram obsessus a spiritibus, qui ita occupabant corpus meum, et omne quod corporis mei esset, ut vix scirem, quam obscurissime, quod meum esset corpus, usque tamen eram mihi, cogitare potui seorsim, sed sicut exclusus a corpore, vel exiguissimam partem corporis habens, cum totum occuparent spiritus.
  2. Cum veniebant spiritus, tunc apparebant mihi nubeculae conglomeratae variis formis, partim desinentibus acuminatius, partim aliter, cum varietate, nubes ita conglomeratae erant nigrae, et mihi tunc indicabatur per persuasionem, quod essent tales spiritus-putabam {1} quod essent spiritus insani-quibus {2} permissum esset me obsidere, tales enim nubis glomuli simul conglomerati varie, significabant.
    @1 ms. spiritus, putabam$
    @2 ms. insani, quibus$
  3. Mane visus mihi currus in quo vir, cum equis binis, qui vehebatur, dein equus, cui quis insidebat, qui rejectus ab equo retrorsum, et ibi jacuit, equus tunc quasi recalcitrans, et alius dein equo insidebat, equi erant generosi, ut vocantur.
  4. Quid currus cum bigis equis, et quid equus cum equite, qui dejectus retrorsum, et quod alius insideret, nondum scio, quid significet, nisi quod ex iis de quibus nunc instructus sum, quod olim, cum prophetae tales essent, seu [tales] cum quibus spiritus agebant et loquebantur olim, quod essent ii, qui rejecti retrorsum ab equis, de quibus etiam in prophetia Jacobi [Gen. XLIX: 17], et forte alibi, et quod alius insideret, quod significaret hujus temporis status, cum spiritus agunt in hominem-currum {1} et equos videbam in vigilia-quare {2} rejectio ab equo et recalcitratio significat quoque propheticum modum agendi, qui rejiceretur retrorsum, et [cui] succederent, qui equis insidere possent, nec rejici. Equi ante currum, similiter; equi erant generosi, sed currus non tam nobilis, significans fidem intellectualem.
    @1 ms. hominem, currum$
    @2 ms. vigilia: quare$
  5. Ab experientia ista viva, aliquot horarum, instruebar postea viva voce ut reor, cum persuasione, quod similiter prophetae veteres fuerint obsessi, nempe quod spiritus tunc cum occuparent eos, occuparent totum eorum corpus, et quod tunc nihil hominis esset quasi reliquum, sed spiritus possiderent omnia et singula ejus, et inde tam insane se dirigebant, Domino tamen dirigente, ne cuiquam malum inferrent: ita nihil prorsus eorum, qui obsessi erant, reliquum sibi habuerunt: num similiter fuerit cum prophetis qui scripserunt, et nihil sciverunt ex iis, quae loquebantur, vel quantum scivissent, si modo verba, quae non intellexissent, nondum scio.
  6. Qui obsessi erant, tempore Domini, a daemonibus, nec fuerunt aliter, praeter quod hi damnum inferre potuerunt homini; at prophetae non item.
  7. Ex iis mihi quoque constare potuit, quod tales spirituum obsessiones hodie, non similiter agere possint in homine, qui in fide, scilicet semet non insanum gerere [possit], et talis esse, quales prophetae veteres, qui impotes sui erant, sed quod usque similiter potuerit possideri a spiritibus, et nihilominus sui juris esse, nempe sui intellectus, et suae voluntatis, nam qui in fide in Dominum, non possideri possunt a spiritibus quoad suam {1} facultatem cogitandi, agendique. 1748, 11 Junius.
    @1 ms. ejus$
  8. Tempore quo talis eram, spiritus loquentes audire potui, sed usque sicut separati essent, dicebant enim, quod abessem, nescientes num ibi simul essem, et quod sic discederem ab iis. 1748, 11 Junius.
  9. Spiritus quoque qui possidebant corpus, postea quoque mecum loquuti sunt, dicentes, quod prorsus non aliter noverint, quam quod ii corpus essent, h.e. vita in corpore; loquebantur usque alia, quod scirent se spiritus esse, et plura, sed hoc [sciverunt] a me, quia mea possidebant ita.
  10. Ex his constare potest, quod exteriores seu externi homines spiritu prophetico agantur, tali quali Saul [I Sam. X: 10-13, XIX: 23-24] et plures alii qui prophetabant, de quibus passim in Verbo; et quod sic nesciverint prorsus quinam essent, a spiritibus sic possessi; at vero interiores homines, qui in fide, tales esse nequeunt, qui si spiritu simili et modo simili possidentur, usque sibi relicti sunt, tam quoad cogitationes, quam quoad actus, quare etiam praedictum est, quod prophetiae cessarent [Mic. III: 5-7, Sach. XIII: 2-3], nempe per Dominum, Qui interiorem hominem renovaret.
  11. Praeterea quoque dantur alii influxus prophetici, quam tales, nempe quod prorsus sint sui juris, suae cogitationis, prorsus sicut alioquin, solum quod cum iis spiritus loquantur, et quum iis imperatur agere similia, et gesticulari, sicut etiam veris prophetis mandatum est-ut {1} nempe quod muros struerent, oppugnarent, et similia, de quibus etiam passim in Verbo-hi {2} influxus fiunt per persuasionem internam, quod nempe ita mandatum sit a Domino, et cum talis persuasio est, nequaquam resistere possunt, quia est persuasio, quod a Domino mandatum, et sic agit homo, ut a semet; hoc quoque per vivam experientiam aliquoties edoctus sum, et scio pro certo, quod res se taliter habeat. Scriptum in praesentia spirituum. 1748, 10 Junius.
    @1 ms. est, ut$
    @2 ms. Verbo, hi$
  12. Quod mali spiritus infantes imprimis odio habeant

2284 mali spiritus imprimis infantes odio habeant, saepius enim cum viderim infantes, eos vario modo laedere cupiebant, imo interimere, quod ex eorum phantasiis nosse mihi dabatur; etiam infantilia, quae iis sunt gaudio, odio quoque habent, verbo quicquid est infantile, ex causa quod infantes sint innocentiae, sic maxime innocentes persequuntur et odio habent: quaesivi num etiam sic facere vellent suis infantibus, dicebant non, sed aliorum, et quod se temperare nequeant a tali odio; causa est, quia Dominum odio habent, Qui Solus est Innocentia. 1748, 10 Junius.

  1. Quod particularia nequaquam auferri queant in coelos, nec ab iis intelligi

“Particularia” sunt cujusvis linguae voces, sunt nomina virorum, urbium et similium, quae in Verbo Domini sunt, ea nequaquam auferri possunt in coelos, nam {1} sunt finitissima, ita ideis eorum nequaquam convenientia, quare [in coelis] solum significationes eorum; loquela angelorum nec est vocum, nominum, et talium, quae particularia sunt, imo non intelligibilis spiritibus, quia modo res continet, quas loquela vocum involvit, nec angeli potuerunt me loquentem intelligere, nisi per medios spiritus, per quos ideae particularium transferrentur {2} in universales, et rerum significationes; nec talis memoria angelorum est, nempe memoria idearum
(2286.) corporearum et mere materialium, quae cum eorum indole nusquam congruunt, sunt talia longe infra seu extra eos; ex quibus satis constare potest, quod per voces et nomina in Verbo Domini, non intelligantur particularia, a quibus sensus literae, sed interiora, quae angelica, proinde spiritualia et coelestia, sic Divina. Quare si quis per Mosen, Aharonem, Abrahamum, Isacum et Jacobum, intelligit personas, minime ab uno angelorum intelligeretur, angeli enim dum [ea] in coelum intrant, talia {3} prorsus oblivioni {4} apud eos dantur, nam induunt ideas spirituales et coelestes, ita universales et res significantes. 1748, 10 Junius.
@1 ms. coelos; nam$
@2 ms. transferentur$
@3 ms. talium$
@4 in ms. oblivisc in oblivioni emendatum$

  1. [Vide 2285]
  2. Quod animae maximopere mirentur quod sint spiritus

Quidam spiritus nunc, quia alte {1} satis supra caput, versus anteriora, mecum loquutus, cum audivit quod loquerer de spiritu, dicebat, “quid spiritus?” putans se esse hominem, sic velle {a} scire quid spiritus, cumque ei dicerem, quod spiritus sit in homine, seu spiritus hominis qui cogitat, et quod corpus modo inserviat spiritui ad vivendum super terra, quodque sit extra eum, et quod os et caro nequaquam cogitare possit, quare necessum est, quod spiritus fuerit in corpore, et decedente corpore, quod vivat, cogitet et loquatur[, haesitavit] {2}; quaesivi an usquam audiverit quid anima, dixit, “quid anima? nihil scio quid anima, putavi quod anima nihil esse {3}, quia non intelligo quid anima”; cumque
(2288.) dicere daretur, quod is spiritus nunc sit-quod {4} scire posset inde, quia tam alte supra caput est, non insistat telluri, quod hoc nunc percipere possit-tunc {5} territus aufugit, clamans, quod sit spiritus, sit spiritus, quia id nusquam prius, ut dixit, scivit, aut quia non intellexit, quid anima, nec quod anima; hoc saepius accidit, quod maximopere mirati, quod animae seu spiritus essent, cum prius nusquam crediderint, quia non intellexerint, quid spiritus, et quid anima: ut plurimum tunc queruntur, quonam se conferant, nescientes quo habitent, morentur, et similia quae in mundo; iis tunc dicere dabatur, quod Dominus consulit omnibus, nec opus habent domibus, nec vestimentis, nec victu. 1748, 10 Junius.
@1 hoc verbum in ms. stilo alieno attactum$
@2 nostrum hic loci, sed cf. A.C. 447$
@3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. quale$
@5 ms. possit tunc$
@a intellexerim volebat$

  1. [Vide 2287]
  2. De repraesentatione transitus Jordanis

Cum legerem Josuam C. III de transitu Jordanis, ardor occupabat plures, repraesentare sibi transitum Jordanis, quia terra Canaan significat coelum, ut sic venirent in coelum, quod etiam iis concessum erat, et per integram horam, quod excurrit, repraesentabatur quod transirent Jordanem, cum familiis suis, et quae eorum erant, tum quod arca praeiret, et staret in medio Jordane, usque dum transiissent, haec omnia coram oculis eorum perpulchre repraesentata sunt, et iis tunc indita mens, quod non aliter autumarent, quandoque percepi, qua industria et aviditate transirent, tum quod postmodum, cum transivissent, ex corde laetarentur: hoc per integram horam, vel binas continuabant, ac interea alii spiritus, qui hoc phantasias esse [erant] cogitantes {1}, eos variis machinationibus volebant disturbare, sed incassum. Semper in tuto erant, et ut dicunt nunc transiebant.
@1 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$

  1. Interea mihi dabatur cogitare, quod Dominus talia iis concedat reformationis causa, nempe quod quidam ex innocentia talia avent et desiderant, sicut infantes, et quod tunc iis indatur innocentiae status, una cum cogitationibus de coelo significato per terram in quam transirent, quod quoque percepi; ita insinuabatur per delitias non solum {a} cognitio, quid Jordanes, quid arca, quid terra Canaan, sed {1} simul sub tali infantili gaudio, quod innocens erat, plantabat similia in iis; quare ii qui subsannabant, et non desistebant [subsannare], nihil usquam perficere poterant; quibus quoque insinuatur, quod similes ludi infantiles sint qui usum ferunt, quia in se habent verum finem, seu Dominum, Qui est Ipse Innocens; et quod praeterea nullius hominis et spiritus phantasiae, si spectentur, sint tales-quae {2} ita malae sunt, ut cum iis comparari nequeant. 1748, 11 Junius.
    @1 ms. et$
    @2 ms. tales quae$
    @a potius legendum hic non solum insinuabatur…$
  2. Quod sit continua {1} praeparatio ad Vitam a Domino, et nusquam Vita

Cum angelis eram in sermone de eo, num aliquid vitae accipiant, aut num solum omnia et singula, quae operatur Dominus in hominibus, animabus, spiritibus, et angelis, sint modo praeparationes ad vitam; quod vitam nusquam accipere possint ut suam, est veritas et confirmata, quod solum sint organa seu substantiae organicae vitae {2}, seu vasa vitae, hoc quoque veritas, sic quod praeparentur modo ad recipiendam vitam, non possidendam, hoc quoque veritas: per ideam spiritualem repraesentabatur sic praeparatio quasi per species {3} recipiendi, absque vita, et quod tantummodo sint species tales recipiendi, quae repraesentationes non cadere possunt in ideam humanam, dum in corpore est.
@1 ms. continuatio$
@2 ms. vita$
@3 ms. spcies$

  1. Quod si in aeternum praepararentur, quod nusquam potuissent vitam possidere ut suam, constat ut ex aliis, etiam ex eo, quod tot mala sint in mente naturali, ut nihil nisi malum sit, auctum a parentibus, a primo homine, et per semet, in toto vitae eorum cursu, cum tamen, ut esse possint {1} in coelo, correspondentia oporteat esse, quae dari nusquam potest, nisi in communissimis: sicut pro exemplo si modo una idea sumatur, in qua indefinita sunt, et omnia indefinita sunt mala, consociata a malis undique, quia est imago hominis, sic a malis a primo parente, et malis acquisitis-cum {2} itaque una idea talis sit, et indefinitae ideae sunt quae ad unam solum cupiditatis speciem pertinentt et species cupiditatis etiam innumerabiles, in genere, specie, et particulari-quid {3} tunc usquam reformari possit homo, ut correspondentia sit, nisi in paucis modo? per quae pauca, Dominus ducit eos in coelum, et tenet in coelis. 1748, 11 Junius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. posunt$
    @2 ms. acquisitis, cum$
    @3 ms. particulari, quid$
  2. Quod animae, spiritus et angeli discant veritates, tam in statu jucundo, quam tristi, sed quae differentia

Maximopere conquesti sunt spiritus, cum veritates quasdam audiverunt, sicut quod nihili sint, quod solum vasa, et organa vitae, quod ex se agere nihil bonum queant; et similia, quae admodum aggravaverunt {1} et offenderunt spiritus, cumprimis qui sui amore essent perciti; at vero alii discunt veritates in statu jucundo, quare conquesti, quid in statu tam duro, et gravi discerent? nam valde aggravabant istae veritates, tunc venit cogitatio inter angelos, et spiritus, cur in statu gravi doceantur; sed iis responsum, quod status in quo sunt, cum discunt, id secum habeat, quod cum ipsis veritatibus redeat seu revocetur, quare cum redit similis veritas, aut revocatur, cumprimis quando familiaris fit, et quasi adpropriatur {2}, tunc triste id quoque redit, quod a Domino laetificatur, et jucundum fit, ita sensus ejus exaltatur, sicut omne relative a suis diversis, imo oppositis, ut ex multis in natura constare potest, ex sapore, odore, objecto omni visus, ex mille aliis, ex harmonicis in musica. 1748, 11 Junius.
@1 ms. aggraverunt$
@2 ms. adproprriatur$

  1. Quae etiam est causa, quod status spirituum varientur, sic ut comparari iis queant vicissitudines annorum, tum dierum, nempe quod aurorae, meridies, vespera, nox, iterum aurorae, seu ver, aestas, autumnus, hyems, iterum {1} ver; sed cum indefinita differentia, angelis [variantur] solum sicut veris tempore, ejus meridies, vespera, nox, et aurorae {2}, et sic porro, 1748, 11 Junius; quare {3} animadverti, quod id quod felix et laetum fuit spirituum quorundam, hoc fuit angelorum illaetum et quasi infelix, quia omnia relativa sunt.
    @1 ms. hyems iterum$
    @2 ms. nox; et ver$
    @3 ms. Junius: quare$
  2. Quod ideae percipiantur cum omni varietate

Quoddam a me dictum erat, quod quidam spiritus dicebant postea, quod non ita hoc bonum, sicut autumabant, sed respondere mihi dabatur, quod nusquam ita esse possit, ut unus similiter ideam alterius percipiat, [sed] quisque secundum suam indolem, sic ut una idea, vel sensus idearum, nusquam similiter recipiatur ab uno sicut ab altero, tum quod quisque secundum suam indolem recipit, et quidam non possunt [percipere], quia tales, quid laeti bonique in idea fuit, ita ex suis concludunt, nam in una idea indefinita sunt, quare percipiuntur {1} secundum qualitatem ejus qui recipit-sunt {2} tam communia, quam singularia, tum interiora ac intimiora-quod {3} illico mihi ostensum: quidam spiritus inter eos [erant], qui punire cupiunt, cumque inciperent, repraesentabam in manibus eorum plumas, mox palmas, ii illico dicebant, “quid tenemus in manibus? modo virgas, nempe absque foliis,” quod factum, ut scirem, quomodo ideae recipiuntur secundum diversas indoles. 1748, 11 Junius.
@1 J.F.I. Tafel percipiunt$
@2 ms. recipit, sunt$
@3 ms. intimiora; quod$

  1. Quod Permissio, Venia, Beneplacitum, ac Voluntas Domini in omnibus sint, quae fiunt, sed applicate ad subjecta

Distinguere datum est inter permissiones, quae quoque in genera, et haec in species dispescendae {1}, tum inter venias, quae sunt bonorum spirituum, inter beneplacita, quae sunt angelorum; et omnia in genera et species; quia nunc voluntas Domini regnat in omnibus et singulis, quia regit omnia, ita se habent beneplacita, veniae, et permissiones secundum subjecta; sic ut cum plures idem cogitent, loquantur aut agant {2}, unus ex permissione, alter ex venia, tertius ex beneplacito agat, nam omnia et singula ex fine. 1748, 11 Junius.
@1 valde imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel dispescuntur$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. agat$

  1. De Indefinitate omnium

Quia aliquoties dictum, quod nihil detur in rerum natura, quod non est communissimum quoddam, et in se contineat indefinita-ne {1} quidem idea vocis unius, magis adhuc, quae ex pluribus ideis-indignatus {2} spiritus, quod sic nihil comprehenderet, quia indefinitum in quacunque re, sicut nunc in timore; sed respondere ei dabatur, quod non solum indefinitum sit, sed indefinitas, indefinitatum, indefinitatum, et adhuc indefinitatum, ita quodcunque indefinitum naturale multiplicatum per toties in se multiplicandas indefinitates; et simul tunc idea spiritualis paulum occupabat eum, ut diceret quod tunc nihil esset, proinde nihil sciret, quod confirmatum est ab angelis. 1748, 11 Junius.
@1 ms. indefinita, ne$
@2 ms. ideis, indignatus$

  1. Dictum postea, ab iis qui tunc mecum, quod si non microscopia fuissent, per quae intuerentur ea, quae minutiora sunt, quam ut oculus videret, sicut [videt] majores partes corporis, quia non interiora eorum videre possent, quod etiam ea putarent esse unum, minus constare ab indefinitis; microscopia detexerunt, quod ea, quae putarunt prius unum fuisse, quod innumera contineant, sicut vermiculus vix visus radio minimo obvius, quod organa sensus haberet, quod viscera, quot animal magnum, [quod] cerebrum, medullas spinales, pulmonares fistulas, organa generationis-sic {1} [quod] non unum: quid non unumquodvis membrum, quod nullo microscopio adhuc detectum, annon constaret folliculis, fistulis, vasis, fibris, et in his nonne fluidum vitale, et sic porro? ita constare potest, quantum latet in iis solum, quae mere corporea et naturalia sunt: quid non in purioribus! nam {2} quicquid inde vitale venit, hoc mediis substantiis organicis accidit. 1748, 11 Junius.
    @1 ms. generationis, sic$
    @2 ms. purioribus; nam$
  2. De iis qui in Divina mysteria per philosophiam naturalem seu physicalia intrare [volunt {1}]

Quidam cum de spiritualibus sermo esset, materialiter id percipiebat, quod percepi idea spirituali sicut lineolas albas, quod signum est, materialiter concipi spiritualia, quae tamen non materialia sunt, quia sunt vires ex substantiis; cum itaque ii qui ex physica seu philosophia inde volunt intrare in ea quae spiritualia sunt, et fidei, tunc materiales ideae manent, quae sic repraesentantur in altera vita; tales quam maxime anguntur in altera vita, cum veritates fidei audiunt, imo usque ad anxietatem, ut vix putent se posse sanari, quod ab experientia ex quodam spiritu hodie nosse mihi datum, qui ita diu angebatur, ut desperarent de ejus sanatione; sed nullus datur morbus seu malum irremediabile, quia potentia Domini est infinita.
@1 hoc verbum manu B. Chastanier additum in ms.; vide indicem ad Fides, ad Natura et ad Spiritualia$

  1. Tales spiritus id quoque secum habent, quod admodum late diffundant suas phantasias de spiritualibus, et quasi claudunt aliorum ideas, ut vix alii possint percipere spiritualia aliter, quare nisi in alium statum reducuntur, nequaquam possunt interesse, tamdiu, societatibus spiritualium: num coelestium, nondum scire possum, modo quod tunc cogitationes de causis rerum et similibus, removendae. 1748, 11 Junius.
  2. Sed probe intelligendum est, quid intelligatur per intrare in spiritualia per phiiosophiam naturalem, nempe, quod nusquam interdictum sit confirmare veritates fidei et spiritualia, per res quae in natura sunt, quia correspondentia omnium datur, tunc enim imperat veritas, et veritates naturales inserviunt ei confirmandae, tales sunt mentes humanae, ut sic melius agnoscant spiritualia, nam pure spiritualium {1} nemo aliquam ideam potest habere, nisi per ea quae in mundo sunt, imo voces, quibus sensus exprimuntur, earum ideae sunt materiales, tunc enim Dominus ducit et influit, Qui est Ipsa veritas, et sic illuminat Dominus, mentem per confirmantia; at vero nihil credere, seu nullam veritatem spiritualem agnoscere, ut ne quidem coelum, angelos, spiritus, vitam post mortem, et plura, nisi ea videat et percipiat per philosophiam naturalem, vel sicut ajunt {2}, nisi ad sensus eorum demonstrata sint, hoc prorsus interdictum est, tunc ejuscemodi fiunt, qui coeperunt sic penetrare, 1748, 11 Junius; quare {3} videre volunt spiritualia et coelestia ex naturalibus, quod impossibile; quod compositum est, ut ita dicam, quomodo intrare et penetrare potest ea quae sunt componentia? hoc contra omnem possibilitatem est, quare si tentat, vel disrumperetur, et sic periret, vel occoecaretur, ut nihil prorsus videre possit, at ex spiritualibus {4}, sicut ex componentibus, videri possunt composita, et probe discerni. 1748, 11 Junius.
    @1 ms. spiritualia$
    @2 imperfectum in ms.$
    @3 ms. Junius: quare$
    @4 ms. spiritualis$
  3. Quod non opus sit ullum spiritum vereri

Dictum spiritibus, quia perceptum idea spirituali, quod nusquam verendi sunt, ii enim jugiter id cupiunt et insistunt, ut timeantur, et eos vereantur alii, et homines, id eorum {1} maximum studium; sed quia eorum status continue mutatur, nec possunt cogitare, nec loqui a se, nec reminisci cujusvis rei a se, nec {2} punire nec remunerare, proinde non verendi; Solus Dominus verendus, Qui omnia et singula novit, et universum coelum et terram regit, remunerat, et bonum facit.
Angeli similiter, non colendi, minus adorandi, nam bonum quod faciunt, non est eorum, sed Domini, quod omnes angeli fatentur, alioquin non sunt angeli, iis usque honor fit, quatenus Domini sunt. 1748, 12 Junius.
@1 J.F.I. Tafel enim$
@2 ms. se; ita Solus Dominus nec$

  1. Quod ideae dum separantur, a Domino, pluribus aliis ideis adsociantur, quae ejus felicitati inserviant

Prius dictum videas [2211-20, 2295-98], quod ideae sint multiplices, et tam multa in una idea, ut excedat fidem et captum hominis, ex tam multiplicatis et multiplicibus coalescit una idea, quae quandoque tam deformis est, ut si sisteretur oculis, cum iis, quae alligata sunt, seu similis ei forma appareret, homo vel spiritus semet abhorreret, sic ut diabolus non deformius pingi queat: usque tamen homo et spiritus tales suas ideas amat, et putat omnibus in universo pulchriores esse, quare in altera vita talia separantur a Domino, ne ita cohaereant {1}, et tam deformes sint, nam sicut homo est homo quia cogitat, et cogitatio est idearum series,
(2304.) homo talis est; ne sit talis, separantur tales ideae, et quidem ita, quod iis quae in una idea sunt, adjungantur alia, sic ut dum idea ista prodeat, tunc ea quae associata sunt, simul prodeant, vel quoque quae adjecta, inde statim dum idea ejus prodit, Dominus indit ea, quae Ipse associavit et addidit, inde vertitur idea in pulchram, secundum beneplacitum Domini, hoc est bonum subjecti. In altera vita ideae non possunt deformari, quia status spirituum talis est, ut non liceat eis ex licentia, seu proprio arbitrio agere; de statu spirituum videas alibi [2150-53]. 1748, 12 Junius. # #
@1 ms. cohoreant$

  1. [Vide 2303]
  2. {1} # # Cum quaedam anima, aut quidam spiritus, inter alios venit, sunt illico perplures, qui cupiditate feruntur examinandi, sciendique qualis est, sic modis variis examinant, tum quoque sunt plures, qui vix aliud tunc cogitant, quam ut aliquid mali inveniant, ut irruant, castigent et puniant, tali ardore feruntur plures, sic ut quasi carnifices sint, tametsi in vita corporis tale quid ab iis non sit auditum; tunc cum examinant, solum ea ex ideis, et in ideis permittit Dominus prodire, quae {2} Ipsi placet, nam si omnia mala et spurca {3} prodirent, quae idearum sunt, et in ideis, nusquam subsistere possent, sed quasi a canibus rapidis, dilaniarentur; ita Dominus solum ea ex ideis, et in ideis permittit prodire, quae emendanda sunt, et quae absque poena vastationis, non emendabilia sint, quare omnes permissiones, poenae, et vastationis species, sunt boni gratia. 1748, 12 Junius.
    @1 inter 2304 et 2305 in ms. apparet transversis lineis deletus sequens articulus inabsolutus et non numeratus:
    Quod in tantum homo et spiritus in bonum a Domino ducatur in quantum a Domino accepit
    Spiritus plerique conqueruntur, quod tales sint, nec aliter esse possint, quare subeunt vastationes, et perplura alia, ut possint tales esse; cumque Dominus adjunxerit {4} et addiderit ea quae verae fidei sunt,$
    @2 in ms. quod in quae emendatum$
    @3 imperfectum in ms.$
    @4 ms. adjuxerit$
  3. Miratus sum quandoque, et spiritus quoque, cum tales ideae sunt, quae merae phantasiae, et phantasiae apud eos, eum effectum habent, quem in corpore ipsi sensus, nempe quod non solum videantur sibi pati dolores, et perplura, sed quod actualiter sentiant ea, sic ut phantasiae eorum effectum habeant, ut realem, seu sensitivum; quare non pptuerunt scire, cur ea phantasiae possent vocari, cum realiter ad sensum perciperentur: at ita se res habet, quod phantasiae eorum talem effectum realem habent, quia tales sunt, ut credant; at dum fidem a Domino, accipiunt, tunc simul accipiunt id donuu seu eam facultatem, ut {1} auferri possint, et iis induci credere, quod phantasiae sunt, quare tunc a Domino tolluntur; non ita prius, nisi modo quodam miraculoso. 1748, 12 Junius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. aut$
  4. Qui spurca et obscoena loqui in vita corporis assuefecerunt se, in altera vita similia retinent

Audivi quosdam spiritus, dum excitaretur aliquod obscoenum, imo spurcum, quod non abstinere potuissent, quin similia effutirent, sic ut laederentur aures aliorum spirituum, quorum quidam ideo remoti sunt; quidam dixit, quod talibus assuefactus in vita corporis, et quod tamen usque talis esset, qui scire quid verum tam bene ac alii spiritus [posset] {1}, quare cavendum a simili consuetudine, quia remanet, et a societatibus ejicitur. 1748, 12 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel$

  1. De Loquela spirituum inter se

Quod spiritus inter se loquantur, verum est, sed quomodo loquela eorum fit, num per speciem articulationis vocum, sicut loquela hominum, de eo cum spiritibus loquutus sum, putarunt, quod articulate quoque loquerentur, et quasi per voces soni, sed cum id magis expenderetur, instructus sum, quod non per voces, articulationes vocum, minus per sonum, sed per ideas, similes ideis, quae formantur per voces; nam notum est, quod homo dum loquentem audit, quod attendat solum ad sensum vocum, ita non ad voces, quod quisque ex propria experientia nosse potest, proinde statim ad sensum vocum, quod est, ad ideas formmtas per voces articulatas: spiritus cum ideas tales inter se loquuntur, non magis reflectunt ad voces, et vocum articulationes et sonum, quam homines quandoque, cum attente intendunt sensui vocum, quare spiritus, quia non reflectunt super ea, non aliter putare possunt, quam quod similiter loquantur ac homines

  1. Quod autem {1} sonore et vocibus articulatis, mecum; inde quoque putarunt quod loquela eorum inter se mutuo similis esset, sed non ita est, quia ideae eorum cadunt apud me in voces, et sic putant quod ab iis sint voces, tum sonus vocum; quod ita se res habeat satis ex uno hoc constare potest, quod tam bene loquantur vernacula mea mecum ac si nati in ea, tametsi ante millia annorum nati, aut in prorsus alia regione, imo etiam infantes, qui nusquam ad aetatem istam venerunt, ut loqui adhuc potuerint. 1748, 12 Junius.
    @1 ms. autem$
  2. De Indignatione et Ira

Mundus spirituum talis, ut dum aliquantum relaxatur iis, tunc illico indignantur et irascuntur, et datum mihi est percipere, quomodo {1} in mundo spirituum regnat indignatio et ira, quod in minimis sensuum et perceptionis {2}, adeo ut tam minimum dari nequeat, quod non ab indignatione et ira communi, seu communis sphaerae occupatur, vertiturque in malum; causa est [quia], cum odium est quod regnat, etiam regnat talis sphaera communis indignationis et irae {3}, contra omne quod verum et bonum est-ab {4} experientia viva loquor-quare tales sphaerae, ut ita dicam, vertiginis, seu vertiginum, nisi domarentur a Domino, nequaquam potuisset homo, quin perderet illico omne quod usque verum et bonum, imo quod usque {5} ei volupe est, nam indignatio est [et] ira, ut primum aliquid alii {6} felix aut volupe est; est cum invidia, quia ex odio. 1748, 12 Junius.
@1 ms. quomodi$
@2 ms. perceptionis$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. et i ira$
@4 ms. est, ab$
@5 ms. usquam ut videtur$
@6 ms. ali$

  1. Exinde manifeste potuit constare, quod in toto mundo spirituum regnet odium contra Verum et Bonum, proinde contra Dominum; nam ne minimum quidem sensibile dari mihi potuit, in quo non regnaret, flecteret mirabiliter, et perverteret; et hoc in systemate mundi istius communi, quod in omnes homines influeret {1}, et eos prorsus ab omni vero et bono averteret, et verum ac bonum prorsus perverteret, nisi Dominus regeret universum; experientia facta mihi manifestissime, coram angelis, quique {a} id prius credere non voluerunt, quod Dominus universum regit. 1748, 12 Junius.
    @1 ms. se influeret$
    @a h.e. iisque qui$
  2. Percipere hoc datum, quod ex interiori spirituum, proinde hominum, quod sic radix ejus sit odium veri et boni, proinde ira, nam tam subtilis, perceptiva {1} et communis simul erat, ut non distingui potuit, unde, sic quod ex conatu omnium; ut perceptione subtili essem, factum statim cum evigilabam a somno, quo tempore subtili {2} fuerat perceptio eorum, quae in mundo spirituum, aliter dum diu vigil, nam cum primum vigil, omnia et singula tunc percipiuntur in quiete, quales sunt, non vero in turba, spiritus {3} cogitationes per turbam vigiliae quoque excitantur et turbantur, quare tunc non tam subtilis perceptio, sicut prima vigilia.
    @1 J.F.I. Tafel subtilis substituit$
    @2 nisi legeris cum J.F.I. Tafel spirituum$
    @3 h.e. iisque qui$
  3. De Philosophia hominis quomodo occoecat mentes

Dabatur exponere coram spiritibus, quomodo philosophia hominis occoecat mentes, sic ut tandem ita umbretur et obtegatur veritas, ut ne hilum appareat, et quidem per continuas ideas spirituales repraesentativas, quomodo nempe homini lux percipiendi veritates a Domino data sit, et quomodo ea quae sunt facultates percipiendi in artificiales modos ratiocinandi, et tandem in meros terminos, et de terminis lites [transeant] {1}, et litium lites oriantur, ut tandem omnis ratiocinatio in similibus quasi immergatur, ut ne minimum lucis translucere possit; sic ut quidam fassi sint,
(2314.) quod ne minimum videant, cum talia per ideas repraesentativas spirituales exhibebantur, et tamen cum iis remotis lux appareat; sic quod impossibile sit veritatem aliquam videre ei, qui talibus immersus, cum tamen pueris, mulieribus, et iis qui non docti audiunt, lux pateat; haec ita per ideas repraesentativas spirituales demonstrata sunt, et mihi inde in clara {2} luce, quod ita res se habeat, ut nusquam negari possit. Quomodo autem spirituales veritates non solum occoecentur, ut sint sicut nullae, tum quod {a} pervertantur, alibi, dignante Domino. 1748, 12 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. clare$
@a h.e. sed etiam$

  1. [Vide 2313]
  2. Quod continuatae {1} sint societates, sicut in serie catenata

Cum itaque coelum referat Hominis corpus, ejusque partes ut dictum [488, 499-500, 1710-13], etiam [societates ibi] in serie quadam continua consociatae sunt, quod ut per experientiam vivam scirem, dabatur mihi dicere ad unum spiritum, qui non {2} longinquus erat a me, ut non solum super me reflecteret, sed etiam super eos, qui circum eum sunt, nam sine reflexione non sciri quicquam potest, quid ad latus, et circum; cumque data erat ei copia reflectendi, dixit, quod animadvertat tam multa, ut non edicere possit; ac ii dicebant, quod non reflecteret super eos, quia ignorant quid
(2316.) hic fiunt {3} {a}, inde constare potest, quod spirituum societates sint series catenatae, ut una referat se ad alteram, in serie ordinatissime disposita, et quod is qui mecum loquutus sit quoddam subjectum huc spectans, ad quod se perplurimi alii referrent, qui vix aliquid de me scirent; ita ordo rerum, series ordinis, coordinationes, et subordinationes societatum in mundo spirituum, et in coelis, sunt incomprehensibiles: sunt in coelis quasi perpetua centra, et respectus omnium mutuus, non comparabilis respectui peripheriarum ad centra, sed quasi centrorum continuorum mutuo inter se, ex quibus coordinatis coordinantur omnia et singula. 1748, 13 Junius.
@1 ms. contuatae$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. quon$
@3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@a h.e. fit$

  1. [Vide 2315]
  2. Fuerunt alii quibus {1} quoque multitudinem spirituum videre dabatur, qui obstupefacti, tandem ad se redeuntes, agnoscebant quod nihil sint, cum tantum et tam vastum est Regnum Domini.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
  3. Cum ideas passus exspatiari, circumducebantur per helicem a sinistro dextrorsum, et se concentrabant, inde concludere licet, quod talis est fluxus conatuum et virium ad sua centra ubivis, nempe per helices a sinistro in dextrum, ad centra, sic itaque ubivis, in minimo puncto. 1748, 13 Junius.
  4. Quod hominum multitudo, quae simul in terra, seu in uno loco, usque tamen in mundo spirituum ita separati esse possint, ut distent valde {1}

Quod in uno loco sint, in mundo, vel post {a} vitam corporis, hoc non facit ad id, quod simul sint in altera vita, possunt unus esse ad orientem, alter ad occidentem, et regi per spiritus unus per spiritus qui versus unam plagam sunt, et alter ab iis ad alteram plagam, nam qualitas hominis facit, quod ita vel ibi sit, sicut satis concludi potest, a spirituum locis in magno corpore, aque distantia in altera vita, quae non aliter se habet, ac secundum qualitatem hominis; quare infans in sinu matris jacere potest, infans est in coelo, mater potest esse in inferno, et sic porro. 1748, 13 Junius.
@1 ms. valed$

  1. Quod scandala {1} non potuerunt non venire [Matth. XVIII: 7, Luc. XVII: 1]

Nunc idea spirituali percepi, quod scandala non potuerint non venire, cum homo in communissima idea est veritatum, sicut quod Dominus regat omnia: communissimam illam ideam {2}, quia tum innumera sunt, quae repugnant, quae faciunt hominem dubitare-sicut {3} quomodo omnia mala sic existere possunt, et alia perplurima-[haec] non {4} possunt non assurgere in mentem ejus {5}, et veritatem istam destruere, quia nihil intelligit, [nisi] solum {6} ex sensualibus et corporeis, et {7} quia {8} sibi ipsi fidem comparare [se] posse putat, quam Solus Dominus dat; ita nec potest habere fidem; in idea spirituali vidi, quod tales non possint, quin continuas sibi faciant repugnantias, et sic fidei veritates destruant; 1748, 13 Junius. Nisi ignorantiae excusarent, actum foret de homine.
@1 ms. scandula$
@2 ms. communissima illa idea$
@3 ms. dubitare, sicut$
@4 ms. perplurima, non$
@5 ms. esse ut apparet$
@6 ms. intelligit; solum$
@7 ms. corporeis; et$
@8 ms. quod$

  1. Quod Dominus regat universum {1}

Cum tot myriades spirituum sint in mundo spirituum, et unusquisque eorum diversa natura et indole, sicut homines, mirum potest videri, quomodo ii omnes possunt redigi ad unum, seu regi, cum continuae sunt societates, et praeterea unus seu unius societas percipit satis manifeste activitates societatum reliquarum, et plurimae eorum tales sint, ut nihil aliud spirent, quam interimere unus {2} alterum, et destruere quicquid societas, sociale, et vinculum societatis audit, nam sui amore sunt perciti, et odio sic contra omnem alium, imprimis contra omnia ea, quae sunt fidei, proinde quae sunt veri amoris, ita contra Dominum; in tali universali et singulari discidio usque omnes et singuli {3} ita a Dommno reguntur, ut ne unus quidem hiscere possit contra alium, inde quoque constare potest, qualis ordo, et quae subordinatio, ac praeterea non apparet iis, quod sit vinculum, sed quasi quod sit liberum, putat unusquisque spiritus, quod agere possit secundum suam phantasiam.
@1 in ms. post titulum, manu B. Chastanier additum apparet Vide n. 2020.$
@2 ms. unum$

  1. Hoc ut per experientiam vivam, adque perceptionem sciretur, a Domino talis status inducebatur, ut quaedam perceptio esset quasi innumerabilium conantium et agentium, quod persistebat ultra horam, si non bihorium; ac interea manifeste percipiebatur, quomodo minutissima suo ordine procederent, sic ut unus, inter tot, qui innumerabiles mihi quasi percepti, ne quidem hiscere, aut minimum agere potuisset, nisi in ea serie, et in eo ordine, quo beneplacuit Domino, omnia ita distincta erant, et distincte procedebant;
    (2323.) manifestissimum indicium, quod Dominus regat universum, quo manifestius, nondum percepi; sicut etiam fatentur quidam spiritus, qui circum me. Cum tamen talis status est mundi spiritualis, ut si unus spiritus cogitat aliter ac in ordine, quod illico vicini, et sic porro, inde disturbentur, nam totidem sunt objecta eorum cogitationum, et totidem excitamenta eorum conatuum, virium, et cupiditatum, quae tamen nunc quasi suspensa tenebantur, et coercita, ut nihil ab uno excitari potuit, quod turbaret cujusdam {1} seriem cogitationum. 1748, 13 Junius.
    @1 ms. cujusdem$

2323a. {1} In mundo spirituum, cumprimis animarum, quandoque iis datur licentia, et solvitur quasi vinculum, sic ut cupiditatibus eorum relaxetur fraenum, raro autem falsitatibus; tunc putant ii, quod ea {a} se longe et quidem per universum coelum extenderet, et turbaret non solum totum mundum spirituum, sed etiam coelos; sed est fallacia sensus, sphaera activitatis eorum, non procul se extendit, illico desinit, ad paucam peripheriam quasi, nam tale est aequilibrium, ut ita loquar, ut sistatur illico, si vel maxima turba apparens; quod satis constare potest ab humano genere, quod turba maxima penes quosdam, non late se extendat, et usque reguntur omnes per spiritus mundi spirituum. 1748, 13 Junius.
@1 sic in ms. bis 2323.$
@a h.e. licentia, vel sphaera activitatis eorum (vide mos infra)$

  1. [Vide 2322]
  2. Quod unaquaevis societaa sit homo

Sicut Societas maxima, quoad praesentiam Ipsius Domini est Homo, et sic constituit Corpus Domini, nam Dominus est ejus vita: ita quoque omnes societates, sunt similiter Homines, et corpora, quod societas sit homo seu persona composita, hoc mihi hodie ostensum est, nam homo non regit semet, sed [regitur] per spiritus a Domino, spiritus qui societatem constituunt, similiter se habent. Sicut maximum, ita divisiones minores, et minimae, proinde {1} ita societates, secundum omnem varietatem. 1748, 14 Junius.
@1 ms. proinde$

  1. Quod Homo et spiritus, nec angelus quicquam ex se cogitet, velit, agat, et quod id cogitent, sit fallacia {1} sensus, et phantasia; et tamen quod Dominus non est in causa mali

Hoc propositum est spiritibus, qui putant ex se cogitare, omnia velle et agere, et putabant, quod hoc phantasticum esset, quia percipere sibi videntur, quod ex se cogitent, velint et agant: sed usque est veritas, et consequens ejus, quod sint merae substantiae organicae, et Solus Dominus vita.
@1 ms. falacia$

  1. Quod usque Dominus in nulla, et ne in minima quidem causa mali, consequitur [ex eo] {1}, quod Vita Domini cum influit in coelos, et in mundum spirituum, tunc formae seu substantiae organicae, recipiunt vitam, quaelibet secundum suam formam, quidam ita, et [quidam] {2} aliter, sic cum indefinita varietate; Vita quae influit, putatur ab iis sua esse, inde perversitates. 1748, 15 Junius.
    @1 sic J.F.I. Tafel$
    @2 sic J.F.I. Tafel$
  2. Haec propositio cum confirmata esset ab angelis, tandem coeperunt credere; fatentes tunc, quod nihil sint; et iis tunc dictum, quod talis confessio cum fide intellectuali est principium humiliationis. 1748, 15 Junius.
  3. Cum recordati sunt, quod ii instructi in vita, nempe quod Dominus det potentiam, Dominus det vitam, et vires, tunc affirmabant, quod verum, et quod vera doctrina, addentes, quod ita se habeat cum fide, quod sciant, et tamen non credant. 1748, 15 Junius.
  4. Unde omnia objecta cogitationum, et inde {a} ut et ex affectionibus angelorum, spirituum, et hominum, cum modo sunt substantiae organicae

Cum nulla datur vita quam una, scilicet Domini, et omnes qui sunt in coelis et in terris modo sunt formae seu substantiae formatae ad recipiendum vitam, in dubium venire potest, unde objecta cogitationum, nam notum est, quod nulla cogitatio existere possit, nisi dato objecto, secundum regulam, quod objecta movere debeant sensum: quare respondetur, quod a Domino {1}, qui conservationem {2} omnium et singulorum, qui in coelis et in terris, amat, et eorum miseretur, inde {b} omne objectum, quod Divinum et sanctissimum ex sua origine, sed cum labitur in formas, seu substantias formatas, quae perversae sunt, tunc cogitationes existunt, secundum cujusvis formam et indolem; at quia Dominus jugiter eorum miseretur {3}, et eorum saluti intendit et consulit, nequaquam potest, quia a sanctissima origine, quin omnia et singula in ordine teneantur, extra quem nullus delabi potest, nisi ut ei consulatur in bonum. 1748, 15 Junius.
@1 ms. Dominus$
@2 in ms. conservationem ab auctore in conservationi emendatum, forte animo habente intendit vel consulit pro amat (vide inferius)$
@a h.e. a Domino$
@b h.e. ad Ipso$

  1. De sermone cum spiritibus de coelo

Qui primum in alteram vitam veniunt, putant prorsus quod adhuc in corpore sunt, et mirantur satis, dum iis dicitur, quod non in corpore, seu nullo corpore induti, sed quod spiritus sint, et in altera vita,,super quae cum reflectunt, tunc sciunt, et ex aliis, quod spiritus sint; miranturque quomodo vivere possint post mortem, quibus tunc dictum, quod non corpus est quod vivit, sed spiritus in corpore, et quod corpus sit modo, ut inserviat spiritui, quod cuivis notum esse possit, si velit attendere, ii vero qui soli corpori vivunt, putant omnia esse corporis causa, ideo vivunt vitam brutorum animalium, quae nec amplius cogitant; talis loquela erat cum spiritu hodie, qui nesciebat quod in altera vita esset, et quod esset altera vita.

  1. Tum sermo fuit, quod nunc in regnum venit, quod duraturum in aeternum, et scire debeat, quae leges regni, ut possit felix vivere in aeternum, absque cognitione legum, nullus intrare potest in Regnum hoc aeternum, leges ejus sunt legis {1} fidei, proinde veritates, quarum nullam curam habent in vita corporis, cum tamen eae sunt quae aeternae, et ei necessariae in Regno in aeternum duraturo, quare iis intenderet homo, non ita iis quae in mundo, nisi modo ut inserviat corpori, animae suae causa {2}, et communi societati, eorum animarum causa; hoc studium esset, nam hoc aeternum, non autem corporeum et mundanum, quod separatum ab iis quae sunt regni aeterni, abducit, et inducit {3} in infernum; talis sermo fere erat cum spiritibus; et mirantur quod tam parvam si ullam curam habeant eorum quae sunt animarum, cum tamen eae sunt propter quas in mundo sunt, et quae in aeternum vivunt. 1748, 16 Junius.
    @1 J.F.I. Tafel leges substituit$
    @2 ms. causae$
    @3 ms. abducunt… inducunt$
  2. Mirabilia quae existunt in altera vita

Praeter mirabilia, quae innumera sunt, quae in altera vita, in mundo spirituum, ac in coelis, existunt, haec memorare conceditur, quod Spiritus, dum Dominus concedit, illico adsunt; si vel inde essent ad 1000, vel 10000 milliarium distantiam, seu si vel in India fuissent, et ibi sepulti, usque tamen momento adsunt, et quidem quandoque ita prope, ut appareant proxime ad aurem, ad caput, etiam intus in homine; imo idem fit, si in longinquissima planeta, mirantur id
(2333.) spiritus, et pro certo putant, quod prorsus ita prope sint, nam tangunt partem corporis ad sensum evidentem, agunt in illam, loquuntur in aurem, sic ut nusquam aliter putent, quam [quod] {1} ibi sint, cum tamen, ut dictum aliquot millium milliarium inde absint, nam in quodam loco esse debent; dictum iis, quod id fallacia sensus sit, quod putent se ita prope adesse, sed hoc credere induci nequeunt, quia sensibus suis fidunt: iis quoque dictum, quod distantiae non dentur in mundo spirituali, minus adhuc in coelis; sicut nec [dantur] distantiae visui nostro, ne quidem inter nos et solem, sed judicamus distantias ab intermediis, tum a cognitione praevia: quid non in mundo spirituali! {2}
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. spirituali$

  1. [Vide 2332]
  2. Alterum est, quod spiritus secundum qualitatem suam appareant ad certam plagam, sive supra caput, directe, antrorsum, retrorsum, ad latus, vel in linea horizontali cum facie, aut alicujus ejus organi ad omnem plagam, vel infra circa collum, pectus, ventrem, latus, lumbos, pedes, vel infra, et quidem profunde, et hoc nusquam fallit; ita prope vel paulo remotius, altius vel profundius, sicut de stagno, Gehenna, dictum prius [935, 1379-86], quod jugiter appareat in eadem plaga, et hoc quocunque se homo vertat, usque ibi sicut fixi {1} sunt, dum tales; se habet {2} hoc secundum qualitatem eorum, inde secundum situm in Corpore Maximo, secundum ordinationem Domini; quod experientia spiritibus demonstratum, nempe quod ubicunque me verterim, usque apparuerunt ita respective ad corpus.
    @1 in ms. fixae in fixi emendatum$
    @2 ms. habent$
  3. Haec sunt mirabilia, quae vix credi possunt, sed usque sunt vera. 1748, 16 Junius.
  4. Usque tamen non semper se habent secundum situm in corpore maximo, nam mali spiritus qui amore sui tumidi sunt, ut plurimum in alto sunt, supra caput antrorsum, quia animus eorum, illuc eos evehit; sed causam hujus discriminis adhuc non novi: a tergo ut plurimum sunt, qui imperare volunt, nam dictum mihi, quod tales tergo hominis quasi adhaerent. Tum quoque mutant loca, ut qui {1} infra diu, supra sistantur; sed tales tandem ad locum alium et iis designatum tandem reducuntur, sunt quasi in corpore nostro halitus tetri et inflati, qui quoque e ventriculo aliisque partibus corporis {2} enatant ad capitis provincias, et eas infestant, sed usque inde dejiciuntur; nec inde arcentur, ex causa tali, quae cognosci potest, per repraesentationis ideam, ex similibus in corpore humano: cumprimis in corpore affecto aliquo morbo, quod dum ad sanitatem redit, fit omnium aequilibrium.
    @1 ms quae sed vide indicem ad Locus$
    @2 ms. corporis corporis$
  5. Quod altitudo et distantia sint apparentiae, et fallaciae, demonstratum est quandoque, nempe quod ii qui infra pedes, illico in altum imo in altissimum delati sint, et illico prope caput, quod mirati spiritus, quomodo id fit, et iis tunc dictum quod tales locorum mutationes sint fallaciae ex phantasiis oriundae. 1748, 16 Junius.
  6. Quandoque tam multi {1} apparent in uno spatio, imo in eodem, ut si essent ibi omnes, unus necessario esset intra alterum, et sic in uno loco prorsus, quod quoque observatum, et miratus primum sum, quomodo tale existere potuit, putavi primum, quod unus esset quasi in altero, aut transiret alterum, praeter alia.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. multae sed vide indicem ad Locus$
  7. De Ultimo Judicio

Communis opinio est, quae regnat, quod animae e sepulchris non surrecturae sint, quam ultimo judicio [Joh. V: 28-29], cum coelum et terra peritura [Matth. XXIV: 35, Marc. XIII: 31, Luc. XXI: 33], et quod tunc primum sisterentur omnes animae coram judicio, et judicarentur, secundum literam, in Verbo Domini [Matth. XXV: 32]: haec opinio hoc secum fert, quod vix aliquis credat resurrectionem, praecipue dum etiam credit, coelum et terram non peritura, tum quod adhuc permultum temporis sit ad ultimum, verbo perplures homines sopivit talis opinio.

  1. Sed usque sensus interior Verbi Domini alius est; nempe quod unicuivis est ejus judicium, dum moritur, nam mox tunc anima seu spiritus separatur a corpore, et in alteram vitam venit, fertque judicium secundum fidem, et opera: de judicio ubivis actum est, ubi de inferno, et de coelo. 1748, 17 Junius.
  2. De loquela aliquoties extra societatem

Quandoque loquutus sum, et alii loquuti, nihil percipiendo quid diceret, sicut nunc {1} contigit, quod signum est, non loqui tunc in societate, sed cum alia societate spirituum, nam qui in societate, is percipit quid dicitur; qui loquitur ut non tunc intendat iis quae dicuntur, is loquitur cum remotioribus a societate, quare ex perceptione loquelae judicare etiam potest, num intra societatem, aut extra, aut intermidie, prope vel remote. 1748, 17 Junius.
@1 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafels scire non$

  1. De statu quietis, et excandescentiae spirituum malorum

In statum quietis redactus sum, post gravem somnum post meridiem, cum expergefactus percipiebam sicut undulans circa pedes, quod assurgere conabatur, sed non potuit, absque dubio, quod sic in statum quietis redactus, h.e. inter eos qui in statu quietis sunt, et subter se percipiunt spirituum turbam, sicut mare turbulentum; in statu illo tenebar fere per integram horam, et adhuc teneor; ac percepi tunc spiritus circum me quasi in ira tumultuosa, conantes me ex statu isto deturbare, et omni conatu id tentantes, quod etiam dicebant, sic ut tentarent {1} vario conatu me perturbare, ac intrare in voluntatem meam, et excitare cogitationes, quae perturbant quietem, [quod] aliquoties iis concessum erat, tunc et minima causa, quae nullius momenti erat, maximam turbam volebant et conabantur excitare, quod quoque cognoscere mihi dabatur.
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. tentarentur$

  1. Audiebam spiritus tunc loquentes, quod magna irrequie essent, et quidem praecipue ob id, quod me in statum irrequietissimum suum redigere non potuissent, inde succensentes, ac ut primum iis dabatur aliquid copiae me parumper turbandi, dicebant, quod diminueretur ab eorum ira et turbulento statu.
  2. Exinde quoque constare potest, quod ii qui in statu quieto sunt, hoc est, quos Dominus in statu quietis tenet et conservat, quod mali spiritus [eos] nihil, omnibus suis conatibus, efficere possint, et quod prorsus inde aufugere debeant, nam percipiunt turbam irrequietam, sicut turbulentum et tumultuosum mare, quod fugiunt.
  3. Sed status quietis est status non cupiditatum; status cupiditatum, in quo delectatur homo, est status quietis malorum spirituum, et vertitur in statum turbulentum, seu horridi maris, in altera vita. 1748, 17 Junius.
  4. De significatione Iridis post diluvium [Gen. IX: 13-16]

Cum angelis loquutus sum de statu quorundam post mortem, qui tales sunt, ut nihil boni admittere possint, sed ut primum aliquid vel minimum, ab eorum, adest, illico in malum fertur, tales sunt qui pessimi sunt, qui prophanarunt {1} prorsus sancta, et qui non nisi odia cum dolis sunt: ii in altera vita non possunt emendari, seu eorum naturalis indoles flecti in bonum, sed prorsus devastantur, usque dum nihil eorum remanet, sic ut non sint suae vitae amplius, sed alii {a}, tametsi quod eorum est, manet, sed hoc non conceditur ut appareat, nam illico ut apparet, et sic quod eorum est cognoscant, ut sint aliquantulum ex sua vita, non possunt esse in societate coelestium, quare sunt tales, qui prorsus devastantur, sicut audivi de antediluvianis.
@1 ms. propharunt$
@a J.F.I. Tafel: “legerum alius”$

  1. At vero post diluvium alia res est, homo post mortem, nihil amittit ex suamet vita, sed ita temperatur illa, et flectitur quod ejus est in jucundum et bonum, ut ejus appareat omne, sed flexum in bonum, sed est Domini; tales sunt, qui non prophanarunt sancta, et qui non odia cum dolo sunt, talis est status postdiluvianorum, qui ideo comparatur iridi, in cujus coloribus nigrum est hominis, sed lux est Domini, cum candido, et absque luce et candido nullus color, nec color existit absque nigro, nam est mixtura et temperatura istorum, efficiente luce.
  2. Inde constare potest, quod homo postdiluvianus talis sit, ut retinere possit omnem suam vitam, et percipere, ut suum, tametsi non ejus est vita et perceptio, sed apparet sicut ejus, aliter ac eorum qui ante diluvium; quare iris in signum fuit, et adjicitur, quod nusquam deficiet hyems, aestas, ver [Gen. VIII: 22], quae sunt mutationes similia repraesentantes in sensu interiori. 1748, 17 Junius.
  3. Comparationis tertium, ut vocatur, cum iride, inde fluit, quod intimiora hominis cum ejus interioribus, seu coelestia ac spiritualia ejus cum naturalibus debeant ita esse, ut naturalia prorsus obediant ejus spiritualibus, et coelestibus, tunc comparatur hoc, cum ita obsequiosum est naturale, cuidam pellucido, nam tunc naturale obsequiosum est quasi pellucidum, transmittens omnem lucem spiritualem; cum vero naturalia hominis sunt talia, ut sint nihil nisi spurcum, et malum, tunc pellucidum hoc temperatur, sicut lux cum transit pellucidum, et vertitur in colores, qui pulchri sunt, et a Domino pulchre disponuntur.
  4. Quare sic quod hominis est remanet, ut putet {1} esse suum, vitaque {2} quam habuit in corpore, manet, sed pulchrior, amaenior et felicior, quod adhuc constare potest ab eo, quod phantasiae eorum vertantur in species amaenas {3} repraesentationum, quae sunt imaginativae, quae quoque manent apud angelos, sunt repraesentationes pulcherrimae, et jucundissimae, ac intus in iis, sic ex iis, felicitas; ipsae repraesentationes tales, sunt phantasiae quae versae sunt in ideas imaginativas pulchras, sic amaenas, et quia in illis, ex illis, felicitas; praeter alia, quae indefinita sunt. 1748, 17 Junius.
    @1 in ms. putat in putet forte emendatum$
    @2 imperfectum in ms.$
    @3 ms. amaemas$
  5. Sicut pro exemplo modo quod pronitas ad iracundiam, vertitur in zelum; in quo est vitae activae augmentum naturale, ex vita activa spirituali, pro Gloria Domini.
  6. Quod angeli ex idea hominis, etiam minima sciant, quales sunt spiritus in vicinia

Ideae hominis, ut dictum prius [2062, 2297], indefinita in se continent, habent in se, juxta se, et remotius a se, quae omnia solent excitari, sicut cuivis notum esse potest; cum cogitavi seu unius rei ideam habui, tunc quae in idea, et juxta ideam, excitabantur a spiritibus, et quidem varie, ii [excitabant] {1} quae sibi suaeque naturae congruebant, mali mala secundum indolem, boni bona, inde statim cognoscere potuerunt angeli Domino id dante et agente, qualis generis et speciei [erant] spiritus [qui] adessent, tum ubi, et quanam plaga, praeter alia quae non novi.
@1 sic J.F.I. Tafel$

  1. Inde quoque constare potest, quales ideae humanae sunt, et quod excitentur a spiritibus, secundum statum hominis. 1748, 18 Junius.
  2. De Bileamo, quod benedixit

Mirum cuivis obvenire potest, quod Bileamus potuit maledicere populo, sed quod non audivit Jehovah eum, sed debuit Benedicere, ut legitur etiam Jos. XXIV: 9, 10, quasi ejus maledictio, si ab eo, aliquid efficere potuisset! sed {1} scire id aliquatenus possum, a statu mundi spirituum, quod nempe perplurimi eorum quaerant causam puniendi, ac ut primum aliquid mali, quod alicujus momenti est, animam sibi tradi volunt, sicut a plurimis experientiis novi; inquirunt sollicite quicquid mali invenire possunt, et cum inveniunt malum, in eum jus sibi vindicant, iis quoque [jus] puniendi animam relinquitur, nam cum malum est magnum, tunc inest malo, ut puniatur, quare Dominus, ob justitiam, ut puniatur malum, et falsum, permittit, sed solum emendationis ejus seu boni gratia. Cum itaque in populo Israele talia fuerunt, quae facinorosa, idololatrica, et foeda, noluit Dominus, ut ea detegerentur a Bileamo, et sic accusarentur, nam verum erat, quod tales essent, tunc fuissent damnati, quod prohibuit Dominus, sicut solet jugiter, dum animae recentes veniunt et accusantur; quod Bileamus loqui potuit cum spiritibus, et quod ab iis duceretur, satis manifestum est ab ejus confessione. 1748, 18 Junius.
@1 ms. potuisset: sed$

  1. Quod animae et spiritus secum in alteram vitam ferant quoque corporea

De tactu, odore, seu olfactu, auditu, visu, tum de appertitu, prius, ut reor, dictum videas [818, 1243]: animae mirantur valde quod sint prorsus [ut] si essent in vita corporis, sic ut nihil dignoscere possint inter vitam eorum in corpore, et post corporis mortem, putantes se esse in corpore; iis dicere dabatur, quod vita corporis non sit corporis, modo quod appareat corporis esse, sed est spiritus vita, quae sentitur in corpore, quare spiritus eam secum ferunt, quia assuefacti corporeis, dum vixerunt in corpore; quod vita spiritus sit, et quod spiritus corpus habeat sicut quoddam operimentum seu instrumentum vivendi super terra, constare potest ex eo, dum in deliquio sunt, quod nullus sensus corporis, tum etiam in somno, quare sensus corporis, non est corporis, sed est spiritus, formatus tamen in corpore secundum formam organorum ejus, et inde perceptionem, cui quia spiritus assuefactus, sensus isti ita remanent. 1748, 18 Junius.

  1. De sensu Literali Verbi

Cum legerem in Verbo Domini, quidam spiritus de verbis seu vocibus solliciti erant, quibus dabatur dicere, quod nomina ibi, ut urbium, regionum, hominum, nusquam transire possunt in coelum ad angelos, quia ea sunt finita, corporea, materialia, sic ut nesciant quid nomina ista sint, nec possunt in coelum ad angelos, quia ea sunt finita, corporea, materialia, sic ut nesciant quid nomina ista sint, nec possunt voces reliquae; nec potest sensus literalis seu literae, quia is quoque corporeus, mundanus et materialis, sed sensus interior ac intimior; sensus literae solum ad proximos spiritus venit, proinde si non in coelum ad angelos, non potest esse aliqua vita in sensu Verbi Domini: quod angeli non intelligant sensum literae Verbi, exinde quoque constare potest, quod loquela eorum est ineffabilis, quia talium quae sunt interiorum ac intimiorum, proinde essentiae rerum, quae est vita. 1748, 18 Junius.

  1. De situ spirituum respective ad corpus

Dictum videas prius [2334-38], quod spiritus secundum qualitatem cujusvis sortiantur situs, respective ad corpus humanum, et quod mutent quoque situs, sed non aliter ac solent quandoque {1} heterogenea corporis ascendere in caput, idque infestare, seu in alias corporis regiones aut partes, ubi non eorum genuinus situs, e quo tamen dejiciuntur, in sano corpore.
@1 ms. solent, quandoque$

  1. Talis situs non solum circum meum corpus constanter fuit observatus {1}, sed si plures forent similes mei, etiam apud eos in simili situ apparerent etiam iidem spiritus, nec remotius nec propius, ut iidem spiritus intra corpus, tum qui extra corpus, utcunque distaremus.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. observatum$
  2. Spiritus, qui hoc credere noluerunt, volentes, ut solitum iis, conjectare causas, aliquantum in dubio haerebant, num ita se res haberent, tametsi ex situ iidem potuerunt idem observare et scire, nec negare potuerunt, sed quia causa latuit eos, et quia prius ignotum, et [ignotum] quod apparentia, iis dicere dabatur, quod experientiae sensuali et visibili credendum; sicut in vita corporis, ibi innumerabilia sunt, quorum causam ignoramus, sed cum experientia sensuum est, et ocularis, usque tamen non amplius dubitant, sed credunt; quod innumerabilia talia sint, constare potest
    (2360.) ab innumerabilibus quae in regno minerali, vegetabili, animali {1}, atmosphaeris existunt, sicut quod in corpore humano fluida non quaerant secundum pondera sua, altitudines et situs, [sed] quod sursum sit ubi peripheriae, sicut in globo telluris, et corporibus {2} circumactis, quod plantae a semine crescant, quod flores colorati, pulchri inde, quod odores, quod gustus, quod visus et auditus, quod cogitatio, et innumerabilia alia, si non crederentur cum ab experientia [sunt] vera {3}, tunc nihil crederetur; nunc familiare iis factum est, quare plures credunt. 1748, 18 Junius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. animalis$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. corporis$
    @3 ms. verum$
  3. [Vide 2359]
  4. De societatibus, quod in iis quoque sint qui contradicunt, seu dissentiunt

In societatibus, quae nondum in ordinem redactae sunt, aut quae adhuc multis vitiis laborant, sunt spiritus, qui non iis consentiunt, sed dissentiunt, et quidem non semper aperte, sed cogitando, in societatibus aliquibus observavi tales, quibus ii qui in societate infesti {a} sunt, et occasione data eos ejicere conantur, ac variis ludicris et quasi discriminibus exponunt, imo etiam multum eos accusant, dicentes quod iis [in societate] contradicant, nec assentiantur {1}: causa est, ut coerceantur ii qui in societate, ne longius exspatientur, utque sic teneantur in quodam quasi aequilibrio, hoc est, in aequitate cogitandi, loquendi, agendique, suntque ii [spiritus] quasi vincula; et observavi, quando de iis questi sunt, et eos descripserunt, quod [tales spiritus] non repugnent iis per veritates semper, quandoque modo ut iis dissentiant; quandoque per veritates, secundum societatis qualitatem.
@1 ms. contradicant, nec assentiatur$
@a = hostiles, inimici$

  1. Penes me jugiter observavi contradictoria spirituum, nam absque contradictoriis non datur sphaera limitata. 1748, 18 Junius. Absque repugnantiis convenientibus nullum est sal; fit enim emendationis causa, ne extravagentur.
  2. De Dracone

De Dracone vide prius [2017-18 et passim]; observatus talis, quod cum in timore est, tunc quoque in cogitatione eorum, quae sibi ventura, in eo statu cum est, poenitet eum, et dolet, vultque resipiscere, gemit, imo misere se habet, sicut de Judaeis legitur, cum in captivitate et in afflictione pro hostibus, at illico cum emergit, is ad se redit, et similis sibi est, nec nisi malum contra omne quod est fidei, molitur, et machinatur; ab eo ut a suo patre, exque ejus semine [id] habent ii qui tales sunt, Judaei imprimis, quia is est eorum pater. 1748, 20 Junius.

  1. Is simulare potest, nempe aliud loqui et aliud cogitare; cum loquitur familiariter tunc dolus est intus in cogitatione, sicut saepe satis observatum est, dictum et ostensum, quod est simulare; caeteris spiritibus non permittitur simulare. 1748, 20 Junius.
  2. De Libertate hominis

Una Lex ordinis in regimine universi a Domino est, quod unicuique relinquatur libertas; nam absque libertate nulla vita, nec ullus cultus, et absque libertate nulla emendatio. In altera vita etiam est libertas, sed apparens, datur unicuique velle, quod putant esse suum, nec distinguere possunt a libertate in alteraa vita, quod aliquoties mihi dixerunt: sed est differentia. 1748, 20 Junius.

  1. De spiritibus, quod sint in loco

Loquutus sum cum spiritibus qui circum me, quod opinio quorundam sit spiritum non esse posse in loco, quia spiritus, et quia spiritum percipiunt {1} ut solam cogitationem, nec aliquam ideam habent alicujus substantiae, quae sit subjectum cogitationis, dicebatur, quod cogitatio {2}, quae est visus internus, non possit minus esse absque subjecto, ac visus, qui non datur absque oculo; dictum porro, quod cogitatio non possit includi loco, sicut nec visus, quia extravagatur paene ad limites universi, et cogitatio humana ad ea quae sunt fidei, quare cogitatio non potest inclusa esse loco, quare qui putant spiritum esse solum cogitationem absque substantia, quae subjectum, falluntur, et nesciunt prorsus
(2367.) quid spiritus, cum spiritus sit substantia, et quidem subtile organica, quae subjectum est cogitationis; spiritus ideo quoque loquitur, sicut mecum nunc per aliquot annos, fere interdiu continue quandoque, sicut in societate humana, viva et clara voce, quae tamen audita mihi, non vicinis seu aliis prope me; spiritus habent alia, quae in corpore, de quibus alibi [2355]. Additum est, quod in corpore humano est spiritus qui cogitat, qui vult, qui cupit, qui vivit {3}, etc., quare a nullo, qui velit intelligere, negari potest, quin spiritus, quia in corpore, sit substantia, et in loco; extra hominem non est, sed in hominis corpore, tametsi cogitatio ex spiritu, extra eum exspatiatur, imo effectum habet in longinquum {4}, sicut loquela, lumen, visus, quare ea non dici potest esse in loco, sed ex spiritu, qui in loco. 1748, 20 Junius.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. cogitatatio$
@3 J.F.I. Tafel videt cum ms. legi posset vidit$
@4 ms. linginquum$

  1. [Vide 2366]
  2. Quod putent [quod] {1} de spiritu nihil praedicari possit, sicut locus, exteesio, et similia, in causa est, quod putent nihil esse, quod non vident, aut sensibus non capiunt, quia hodie homines non sunt [nisi] corporei, et solum ex corpore sapere volunt. 1748, 20 Junius.
    @1 sic J.F.I. Tafel$
  3. Spiritus quidam, qui nullam praeconceptam opinionem habuerunt de materia, de loco, de extensione, de partibus extra partes, de substantia quid, ii illico perceperunt, quod id absonum esset dicere, quod spiritus non essent subjecta, quae substantiae, at vero qui docti, qui etiam circum me, et praeconceptam opinionem de iis habuerunt, non potuerunt id percipere tam bene, inhaerentes quippe significationibus suis et definitionibus talium vocum; imo cum per ideam spiritualem liceret separare cogitationem a substantia organica, subtili materiali, indignati sunt, et putarunt quod sic evanescerent in nihilum; volunt addere, quod ludicra sint talia, quae sibi in vocum quarundam definitionibus fingunt ii qui docti vocantur, sic quod claudant sibi viam ad intelligendum quae interiora, manentibus sic in ultimis, sensualibus et corporeis. 1748, 20 Junius.
  4. Verbo qui inhaeret vocibus, inhaeret materialibus et corporeis, et sic claudit viam ad interiora; [ii] quibus voces nihil sunt, nec in iis quicquam materiale percipitur, ut iis, qui non inhaeserunt philosophicis vocum definitionibus, iis via apertior est, et citius aperiri potest; in illis, primum excutienda {1} sunt materialia, quae claudunt ideas. 1748, 20 Junius.
    @1 imperfectum in ms.$
  5. Quod cogitationes spirituum, quae modo persuasiones sunt, non ita perceptae sint, ac quae fuerunt {1} cupiditates

Sunt bina, quae regunt mentes: persuasiones et affectiones; persuasiones dum solum in cogitatione spirituum fuerunt, non perceptae fuerunt a me, sed cum cupiditates et affectiones, eae se facile manifestant, nam afficiunt, quare etiam aliquoties per meras cupiditates, et earum variationes, mecum quasi loquuti sunt, ita prorsus tacite, absque ulla voce.
@1 ms. fueunt$

  1. Quod quicquid mali accidit, etiam minimum, ex malis spiritibus veniat

Dixerunt mali spiritus quandoque, quod ii non in causa fuerint, quod acciderit aliquod malum, quia quasi fortuitum, et nesciebant quod ii essent, sic {1} non voluerunt agnoscere quod ab iis, sed responsum est, quod usque ab iis, tametsi quasi fortuitum, et ii id non ex voluntate agant, quia commune malum, quod ab iis fluit, ea ut consequentia, quasi continua secum habet; quod hodie ostensum quoque per id, quod [cum] in ignorantiae specie, seu obscuritate tenerer a quibusdam, et satis diu, tunc, quaedam male scripta, etiam erronea, irrepserunt, non quod ii id vellent, sed quia in obscuritate me tenebant, et tales essent, ut ex se regere vellent ea, quae scriberentur, inde obscuritas, quare lapsus et errores singuli, etiam minimi, ab iis, nam aliter prorsus, si in luce Domini, similiter fit in caeteris. 1748, 22 Junius.
@1 J.F.I. Tafel: “sic pro si”$

  1. Qui obscura inducunt, sunt tales, qui in vita sua obscuri fuerunt in sppritualibus et coelestibus, putantes usque quod in luce; obscuritas cumprimis ex eo, quod in amore sui, seque praetulerint aliis. 1748, 22 Junius.
  2. De iis qui altissime sunt, deque hypocritis

Sunt aliqui, qui altissime sunt super caput fere super verticem, paululum antrorsum, qui mecum loquuti sunt, dicebantque quod ii in vita humillimi fuerint; audivi porro, quod ii qui in vita se maxime humiliant, ob finem, ut in coelo maximi seu summi {1} sint [cf. 1302], et quoque coram hominibus similiter ob eundem finem, et usque in vita eorum sunt prorsus alii, sic in interioribus suis, affectantes mundum, et se prae caeteris {2} amant, sic sunt hypocritae, ii in altera vita elevant se altissime in coelo, unum ab iis cognovi, qui dolosus prae aliis erat, sub piorum personis agere dolum volens.
@1 ms. sumi$
@2 imperfectum in ms.$

  1. Et praeterea alte etiam se elevant ii, qui in vita corporis fuerunt animo alto, seque humiliarunt, sui honoris, gloriae, et mundi causa, seque in externo vultu ostenderint humiles, et tamen affectaverint summos honores, propter finem honoris seu amoris sui, tametsi ore fassi humilitatem, usque corde habuerint altitudinem; qui quoque sunt hypocritae.
  2. Quod societates habeant penes homines suos spiritus

Societates spirituum ad me miserunt, aut sibi elegerunt spiritus, qui prope me essent, quos prius appellavi subjecta [405, 1254, 2316], per eos enim sciunt quid cogitatur et quid loquitur, quare miserunt ad me suos spiritus pluries, ob communicationis causam–aliter {1} esset communicatio adempta–quod {2} spiritibus quasi innatum est, nam sciunt omnes quod ita sit, quod ex malis spiritibus etiam discere datum, qui suos emissarios habent sicut centra communicationum circumcirca, sicut aranea {3} in sua tela, inde communicationes sibi formant.
@1 ms. causam, aliter$
@2 ms. adempta, quod$
@3 ms. arenea$

  1. Exinde concludere datur, quod nullus homo sit, apud quem non spiritus tales sint, nam absque iis non foret communicatio cum mundo spirituum.
  2. Quod ad bruta animalia attinet, aliud est, nam vivunt secundum ordinem suae naturae, nec opus habent aliquo spiritu, qui apud eos.
  3. Dabatur mihi quoque scire, quomodo se habet, cum spiritus non sint prope hominem, sed usque quod influxus sit a quibusdam societatibus, erat commune quoddam agens, quod non exprimi potest; sed tale existere non potest cuiquam, nam miraculosum est, homo qui non est in ordine, sed contra ordinem, non potest esse absque spiritibus {1} sibi adjunctis, et per eos, communicationibus cum talibus societatibus, quae conveniunt ejus vitae, nam quales societates homini adjunctae fuerint, ei similes, in altera vita quoque ostensum est.
    @1 ms. spiritus$
  4. De iis qui vocibus solum in Verbo Domini inhaerent, et parum solliciti sunt de sensu [vide 2356]

Ostensum mihi est, quod essem sub quodam arcuato loco, arcuatum seu laqueare erat sicut solet esse {1} Hollandiae sub eorum pontibus, seu alibi, ex lateritiis lapidibus, visibiliter distinctis, coloris obscuri, et aliquoties ibi apparet iis quasi intermissum hoc lateritium, et ibi aliquid bullatum seu ebulliens sicut nubis obscurae, quae ebulliebat magnis bullis; tunc in medio laquearis erat quasi aperiendum aliquid, sed coloris obscuri, ut coelum non pateret, sic nec dies; supra caput a posteriore parte capitis, ab aversa parte, aliquid tenue quasi luminosum facibus {2}, apparebat, quod se insinuaret: talia sunt domicilia eorum, qui Verbo Domini student, absque fine ut intelligant aliud quam critica et voces; inter talem societatem missus sum, cum haec mihi videre dabatur, et mihi dicebatur, quod talia iis laquearia, nubium bullitiones, et luminosum aversa parte, appareant {3}. 1748, 22 Junius.
@1 ms. esset$
@2 J.F.I. Tafel foret$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. appareat$

  1. Quare in his ut in caeteris Lex universalis est, quod se habeant omnia et singula secundum finem, et quod finium sint genera, et species, ita indefiniti.
  2. Quod ii qui procul sunt, exquisitius audiant, et percipiant, quae cogitantur, et quae loquutus, quam qui propius

Cum iis loquutus sum, qui procul, et quidem supra caput fuerunt {1} altissime, sic longius caeteris, dicebant, quod perciperent melius cogitata, et dicta, quam qui propiores, seu cum propius adsunt; persuadebar quoque, quia se habent sicut ii qui propiores {2} sunt alicui sono, grandisonanti, qui plura hauriunt de sono, quo aufertur sensus vocum; at qui procul sunt, modo attendunt ad rem, nec sonus ita aufert; dicebant quod minutiora perciperent, et quidem cum intellectu. 1748, 22 Junius.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. ea quae propiora$

  1. De fide intellectuali, et persuasione eorum quae sunt fidei

In sermone cum animabus fui, qui putarunt se veram doctrinam fidei didicisse, agnovisse et docuisse; et quidem quod multi persuadeant sibi, quod fidem habeant et non habent, sola cognitio datur, quae est res memoriae: at cum in vita corporis, [vel] cumprimis in altera vita, confirmantur per multa quod ita se res habeat, ut quod Dominus regat universum et singula universi, quod nihil sint, quod nihil ad fidem et regenerationem contribuere possint, et facere {1}, quod nihil nisi spurcum in iis, et foedum, obscurum, caligo–cum {2} talia confirmantur ex variis tam persuasionibus quam experientiis, tunc anguntur, repugnant, dolent, in angustias et dolores labuntur, et in se contradicunt, et nolunt prorsus admittere confirmationes, etiam ii qui fuerunt defensores strenui fidei, cum quibus loquutus in altera vita, quod etiam iidem {3} fassi, et mirati, inde dabatur scire, quod non habuerint fidem, nisi solum oretenus et labiis eam defenderint, cum tamen non crediderint, quare non ulterius persuasi.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. caligo, cum$
@3 ms. idem$

  1. Porro, ut anima possit esse in societate angelorum, debet esse prorsus persuasu de iis, et quidem ita, ut non solum facile admittat confirmationes (non ut dictum [2383] angantur [tales]) sed etiam ii desiderent confirmare eam {a}, sic quasi secundo fluvio, tunc iis datur lux a Domino, non solum intelligendi, quod ita sit, sed quoque percipiendi confirmationes, et plurima addendi, quae confirmant, ita cognitionem fidei habent prae aliis; aliter qui non tales sunt, in singulis confirmantibus, quamvis oretenus professi sunt in vita corporis, occurrit repugnans, sic [talis] contranititur {1} flumini, proinde cognitionibus, quae ei sic non dari possunt, nam ei sunt quasi contraria; inde apud eos obscuritas. 1748, 22 Junius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. contranitur$
    @a h.e. fidem$
  2. Quare vocant fidem, solum, cognitiones, cum tamen non datur fides, nisi in cognitionibus persuasio, et in persuasionibus desiderium confirmantium, et sic amor, ita fides est salvifica, quia Dominus in fide, et Dominus est Fides, quia dat Fidem. 1748, 22 Junius.
  3. De sensu tactuum apud spiritus

Mirati valde sunt quidam, quod haberent sensum tactus, et quidem exquisitum spiritus {a}, cum tamen essent spiritus, et hoc contra omnem eorum opinionem in vita corporis, quod spiritus possint habere tactum; iis datum est dicere, quod hoc nequaquam mirum esse debeat, cum homo in vita sensum tactus et caeteros sensus non habeat a corpore, sed a spiritu qui est in corpore, a quo corpus suam vitam habet, absque vita spiritus non dari potest vita tactus in corpore, sicut visus oculi non absque visu spiritus, quodcunque apparet in corpore vitale hoc non corporis est sed spiritus ejus, quare post vitam corporis simile manet, nam putat spiritus se prorsus esse in corpore, quae opinio tandem cessat, haec causa tactuum corporeorum, qui modo existunt apud eos, qui recens e vita corporis in alteram vitam veniunt, succedunt sensus subtiliores, qui omnes usque ad sensationem tactus se referre debeant, ut sint sensus.
@a h.e. quod spiritus haberent …exquisitum$

  1. De statu mundi spirituum ante adventum Domini

Loquutus sum cum iis in coelo, de statu spirituum seu mundi spirituum ante adventum Domini in mundum, quod fuerit talis, qualis hominum fides tunc fuit in terra, cumprimis apud Judaeos, qui in cognitionibus essent, nempe, quod ignoraverint plerique quod vita post mortem, quam plures aperte negarunt; Pharisaei qui defendebant, nec tales erant, ut persuasi essent, sicut constat ex Verbo Domini de resurrectione mortuorum [Luc. XX: 27-38]: tales primum fuerunt spiritus in mundo spirituum ante Domini adventum. Alterum erat, quod nescirent prorsus, Messiam venturum, ut salvaret eos in aeternum, in Regno in aeternum duraturo, sed solum quod eos dominos faceret in terris, et sic regnum terrestre ad summum {1} apud eos extolleret {2}: qualis opinio ad hodiernum diem viget, quare tales fuerunt spiritus, quod nescirent Dominum venturum, ob salutem animarum.
@1 ms. sumnum$
@2 ms. extollerit$

  1. Aliter prorsus ii in antiquissima Ecclesia, et in antiqua post diluvium, sed quae periit tempore Abrahami.
  2. Quod spiritus cum tales fuerint, non facile instrui potuerint in altera vita, constat ex eo, quod si nullae cognitiones verae fidei sint homini in vita corporis, in altera vita non dari solet cognitio spiritibus talibus, nam cognitiones quas habuerunt in vita corporis, etiam manent post mortem, et quod facile resuscitentur, ex perplurimis loquelis cum animabus post mortem mihi constat, nam cum iis dicitur quod talis fuerit eorum fidei confessio in vita, illico tunc agnoscunt et sciunt quod talis fuerit, et quoque manifeste sciunt, quod talis fuerit, similiter ac aliae cognitiones, quae dum iis revocantur, sciunt et agnoscunt, sicut adhuc essent in vita corporis. Inde concludi potest, quid vera cognitio fidei efficiat, post mortem, et quid nulla cognitio fidei. 1748, 22 Junius.
  3. Inde constare potest, quod nisi Dominus tunc venerit in mundum, quod perierint omnes, et communicatio coeli cum hominibus foret rupta, inde genus humanum non potuit non perire, quia nulla causa media per spiritualem mundum, per quem instruerentur in opere regenerationis, 1748, 22 Junius; nam angeli non possunt influere in cogitationem hominis, manifeste, nisi per spiritus subordinatos {1} seu medios–nam {2} talis est angelorum cogitatio et loquela, ut incomprehensibilis sit homini, et intra ejus cogitationem–proinde {3} non in ullius praedicationem.
    @1 imperfectum in ms.$
    @2 ms. medios; nam$
    @3 ms. cogitationem; proinde$
  4. De iis, qui solum sensui literae Verbi Domini student, et collectiones inde faciunt

Erant apud me quidam ex iis qui collegerunt ea quae essent sensus literae solum in Verbo Domini, dum ego colligerem ea quae in Verbo Domini essent, et simul tunc intenderem sensui interiori, ii solum sensui literae; et fateri possum, quod talis obscuritas, et talis esset repugnantia quasi, et labor, sicut, ut solet, dum quis vadit in arena profunda, et elevare debeat singulis passibus pedes: retrahebant, cum vellem mentem elevare, sic ut taediosum maxime esset, et iis et mihi, nam labor erat, qui fatigabat utrumque; exinde concludere datur, quomodo futuri ii, qui solum literis inhaerent, et iis student, dum interiora Verbi audituri, quod continua repugnantia, et continuus labor, praeter quod delectentur in literis, sicut in arena sparsa, ibique vadere cupiunt, nec elevari se versus interiora desiderant: exinde etiam constare potest, qualis difficultas {1} iis in altera vita, ut eleventur versus interiora et coelum, nam in altera vita literae et literalis sensus Verbi, nihil est, sed delendus, sicut corpus animae {a}, antequam versus coelum elevari possint. 1748, 23 Junius.
@1 ms. diffulcultas$
@a casus dativus$

  1. De spirituum operationibus manifestis

Passim observatum est, de quibus alibi, quod spiritus sensibilem prorsus effectum ediderint in corpus meum, quoad omnem sensum, sicut objecta externa, sicut quod odores sparserint tetros et dulces, saepe satis [323, 618, 2051]; et loquuti de iis, quod corpus meum male tractaverint ad dolorem admodum gravem {1}, et hoc aliquoties [318[a], 153], quod frigora et calores induxerint manifestissime, et frigora saepius [318, 324, 406, 1855-62], quod sicut flatus venti appulerint, ventum sensi manifeste, imo ut flammam candelae {2} vibraverint [479]; quare non dubitandum est, quin sint substantiae organicae, et non solum cogitatio, sicut quidam abstracte a subjectis substantiis eos concipere [solent], et paene concipere aliis persuadent, per descriptiones spirituum, a quibus abstrahunt omne, quod usque praedicabile est, quibus abstractis amplius nullam eorum ideam homo potest habere, quare dubitant, et negant; nesciuntque quod spiritus in corpore, aut spiritus separati a corpore, sint reales substantiae, et in homine tales substantiae, quae ejus materialibus corporeis {3} conjunctae sunt, ab iis enim, dum vivit homo, separari nequit; sed qualis conjunctio etiam tradi potest. 1748, 23 Junius.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. candeli$
@3 ms. corporei sed J.F.I. Tafel corporis$

  1. Cur non spiritus se manifestent coram hominibus, et de existentia et qualitate spirituum homines instruant

Sunt perplures causae, quae in arcano et sanctuario Domini, quod talia non existant, memorare licet solum, quod manifestari nequeant homini, qui non est in cognitionibus verae fidei, quia sic adesse potest Dominus, et praecavere ne spiritus, quia turmatim {1} et agminatim circumvolitant, et nihil aliud cupiunt quam hominem pervertere, imo interficere, homini damnum inferant quoad corpus et animam, dum enim iis conceditur se manifestare, tunc quoque operantur ad manifestum sensum in ideas, et voluntatem hominis; aliter qui in cognitionibus verae fidei sunt, tunc Dominus praecavet ne talia inferantur homini. Praeterea, spiritus et animas mortuorum oculis hominis sistere, et sic urgere ad credendum, hoc quoque repugnat sapientiae Domini, Qui non frangit hominem, sed flectit eum, 1748, 23 Junius: haec in praesentia spirituum, et angelorum.
@1 imperfectum in ms.$

  1. De intelligentia et sapientia angelorum

Intelligentia et sapientia angelorum est homini incredibilis, quia talis non datur in genere humano, consistit in facultate sciendi, percipiendique, seu intelligendi sapiendique indefinita, quae nusquam ad cognitiones hominis perveniunt {1}, aut venire possint {2}, et si venirent, non possent capere et credere; facultas est talis, ut dum aliqua veritas nusquam prius audita iis, illico sciant {3}, non modo qualis est, sed etiam quae ejus genera et generum species, quae ex tempore, suo ordine, et sua serie possunt percipi, et Domino beneplacente exponi, sicut semel quoque [a quodam] audivi, et aliquoties scire mihi datum, ut pro exemplo, si aliqua arcaniora in corporis {4} humani membris, internis, externis, percipiunt illico num et quomodo conveniunt, et quidem ex maximo homine, imo differentias enumeratas ab eo audivi, de quibus is nusquam prius cogitavit, sed ex tempore ei datur, quia in luce veritatum est, similiter in spiritualibus et coelestibus, ac omnibus aliis, quae sunt fidei, verbo, intelligendi et sapiendi eorum facultas, proinde intelligentia et sapientia talis est, ut si nossent homines, obstupescerent, nam summum hominis, est vix minimum eorum, ac unum hominis fit indefinitum apud angelum. 1748, 23 Junius.
@1 J.F.I. Tafel; ms. pervenit$
@2 ms. possit$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. sciat vel scint$
@4 ms. corpore ut videtur$

  1. Qualis facultas intelligendi sapiendique, etiam ex aliis concludi potest, sicut ex eo, si modo intuentur seu visu penetrant in spiritum malum, tunc is ita angitur, sicut in profundissimo inferno esset, nam penetrat ita sapientiae vis, ut nihil apud spiritum non quasi ei videatur dissolvi; ut quondam malus spiritus, qui ab angelis inspectus modo leviter, incepit lamentari et supplicare, quasi in agone {1} mortis; quidam mihi apparebat in anguium glomerationes verti; ex solo intuitu, et inde penetrante vi.
    @1 ms. angone, quod J.F.I. Tafel angore legit$
  2. Inde etiam constare potest, quod si modo spiritus loquatur aut cogitet, ex aliquibus ejus ideis, scire possunt qualis est, et innumerabilia, quae nusquam spiritus credere potest quod sciat.
  3. Tum etiam inde, quod si homo modo percurrit volumen oculis, quod scripsit, leviter solum, nec legat, quod illico sciant quid contineat, et quales ejus ideae fuerunt circa singula, proinde si vel unam lineam legeret, tametsi ante plures annos scripta, innumera scirent, quales ejus ideae fuerint, unde, quae antecedunt, et consequuntur, et hoc ictu oculi. 1748, 23 Junius.
  4. Quod mali spiritus sint prorsus sicut bruta, quibus facultas ratiocinandi, ita quasi bruta rationalia

Aliquoties ad malos spiritus dixi, et sic quoque cogitavi, ii tunc percipientes cogitationes, quod sint modo bruta, et quidem rationalia in eo sensu, quod facultate ratiocinandi gaudeant, sed nequeunt facultatem eam in bonum exercere, quare necessarium est, ut tamen sint absque memoria corporea, sicut in vita corporis, seu teneantur in eo statu, nam ex se ruunt in pessima, et sunt multo viliora brutis animantibus, quia contra ordinem, et ad pervertendum ordinem {1} in se et in communi ruunt.
@1 ms. ordine$

  1. At vero boni spiritus, et magis adhuc angeli, prorsus aliter, nam iis datur a Domino, omne exercitium {1} cogitandi, agendique, sic ut non teneantur ita in vinculis, sed ducantur ad omne bonum, et quidem ita, ut autument, quod ii sint, qui semet ducunt, sed usque norunt bene, quod ii nequaquam sint, sed quod Dominus Solus, Qui eos ducit, et dat iis rationalitatem, et rationem, proinde intelligentiam et sapientiam. 1748, 24 Junius.
    @1 ms. excercitium$
  2. De statu timoris

Omnes mali spiritus, quicunque usquam sunt, redigi possunt ad humiliationem, sui annihilationem, supplicationem, agnitionem sui, quod spurci sint, et ad omnia quae verae fidei sunt, per timorem, et quo magis quis semet amat, et mundum, eo magis ad agnitionem et confessionem, quia timet sibi {1}, et jacturae eorum, quae tam valde amat, sed is status non est status ipsius reformationis, nam ut primum relabuntur, sibi similes sunt, ut prius fuerunt; quare alii status erunt, qui sunt plures, ut homo, dum absque timore et dolore, seu melancholia, agnoscat illa quae sunt verae fidei, quare Dominus raro timores et eorum species admittit. 1748, 24 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sui$

  1. Quod spiritus penes hominem, omnia quae hominis sunt, sciant, possideantque sicut sua

Ex innumeris hoc constat, sed hoc nesciunt spiritus, putant esse sua, et ex suamet memoria id habere, talis est fallacia sensus; ut id scirem adhuc melius, legi linguam Hebraicam coram iis, qui nusquam intellexerunt verbulum ejus linguae, tum etiam prius coram infantibus; illi sciebant linguam istam sicut ego, quod didici id norunt tanquam nossent ii, ad quod cum data iis reflexio, agnoscebant, quod ita se habeat. 1748, 24 Junius.

  1. De statibus et statuum variationibus

Loquutus cum angelis de statibus, et statuum variationibus, et dictum, quod status in genere sint innumerabiles, et quidem tales, quos nusquam homo capere possit, et quod statuum series sint tales, ut in aeternum iidem status non recurrant, ut prioribus prorsus similes sint, sed cum varietate incredibili, et hoc in genere, quid non in specie, et in particulari? inde {1} qualis felicitas angelorum, inde potest concludi.
@1 ms. particulari; inde$

  1. Tum quod animae et spiritus in quibusdam statibus interesse possint societati coelestium, ut dictum de malis spiritibus sopitis per cantum [2090, 2108, 2231]; sed qui angeli sunt, oportet, ut in omnibus interesse possint, quoad minimam partem, aliter in statibus, in quibus esse nequeunt, removendi. 1748, 25 Junius. Haec idea spirituali melius percepta sunt.
  2. Exinde quoque sequitur, quod angelus nusquam in aeternum perfici queat, sed quod vix ad communiora possit perfici.
  3. Tum quoque sermo fuit, de unione, quod nusquam unum dari queat, de quo facultas aliqua ac qualitas praedicari possit, nisi sint plures, aut societas plurium, imo societates societatum plurium, et adhuc superiores, quae influunt; tum quod unio nusquam dabilis sit, proinde felicitas inde, nisi quisque amet proximum plus quam semet, et se nihil aestimet respective ad proximum; et quod talis amor nusquam dabilis sit, nisi ex Amore Domini, Qui unicus est Amor. 1748, 25 Junius.
  4. Alia conditio hominum in vita corporis quam animarum post mortem

Praeter multa, quae alibi dignante Domino, etiam sunt haec, quod habeant media salutis, habeant aedes, ubi instruantur, habeant libros, e quibus instruantur, habeant Verbum Domini; et plura alia, praeter quod alia conditio eorum, quoad societates, quas eligunt, et eligere possunt, tum quod sensus iis multa objecta repraesentent, et quod sic per alia media eorum intellectus et voluntas regatur, sunt enim in vita corporis multo magis sibi relicti, quam post vitam corporis, ita in spatiosiori campo libertatis, per quem circumducuntur [cf. 2365]. 1748, 25 Junius.

  1. Quod applicatio interiorum et intimiorum Verbi Domini sit universalis et omni tempore et loco

Loquutus cum angelis, de iis quae in Verbo Domini, quod applicentur quoque ad nostri temporis Ecclesias, sicut quoque ad antiquissimam, et antiquam, sic quod ad Ecclesias omnis temporis, sed cum varietate secundum mutationes oriundas, et quia tot sunt varietates, eae se habent sicut familiae, in quibus semper aliquod characteristicum {1} est, quod distinguit unam ab ltera, quod regnat in ejus communi, tum quod Ecclesia sit quasi homo, cujus caput est Dominus, sicut omnis societas dicitur persona composita. 1748, 25 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. charastericum$

  1. Quod quidam tales sint in altera vita, quod sub aliorum personis, non sub sua, agant

Fuit quidam, apud me, qui non nisi sub aliis cogitabat {1}, et loquebatur, nempe quod jugiter repraesentabat alios, quos nosse ei contigit, sic suam personam occultabat, tales facile discernuntur, et molesti sunt, idque a vita corporis trahunt, quod semper praeferant alios ita sentientes, et loquentes, ut persuadeant, tum quidam, ut sic melius dolos nectant.
@1 ms. cogitatabat$

  1. Quod {1} foeda hominis modo occultentur, ne appareant

A permultis id constare potest, quod in homine nihil nisi spurcum et foedum, in singularissimis sicut in communissimo, et quod spurca et foeda ea occultentur, et sic a Domino, apparere possint sicut boni spiritus, et angeli, quod solum nunc licet ex iis quae {2} in externis contigerunt, quoque sciri, nempe quod gustus tetri mihi ademti sint, cum tamen iis inesset malus gustus, quod notum mihi, imo inductus sapor bonus: sicut quoque ex iis, quod odores jucundi inducantur, et similia, quae in externis ostensa sunt, solum ut confirmationis symbola. 1748, 26 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. De$
@2 ms. eo quod$

  1. Angelorum praerogativa seu perfectior facultas prae spirituum, ita in superiori gradu prae homine

Hoc etiam ex iis constare potest–de {1} quibusdam eminentioribus facultatibus videatur prius [2394-97]–quod {2} dum legi linguam Hebraicam, voces recordatus sum, quod legerim {a} magis minusque, et usque quodammodo recordatus, levissime quandoque: cum Domino beneplacet, tunc angeli scire possunt, quoties mihi voces istae lectae, quid tunc in mente habui, quod fortius vel levius impressum memoriae {3}, et plura, quae in ideis tunc fuerunt juxta vocem, quod talia {4} in memoria, praeter plura, quae non scio. 1748, 27 Junius.
@1 ms. potest, de$
@2 ms. prius, quod$
@3 ms. memeriae$
@4 J.F.I. Tafel talis$
@a h.e. recordatus sum, quod legerim voces$

  1. Insigne quoddam de quodam qui sculptile in vita corporis adoravit

Cum legi Judic. XVII et XVIII erat quidam spiritus ex iis qui adorarunt in vita sua sculptilia, ex India, et is putabat, quia tales sunt spiritus, quod induci queant credere, quod ii sint, sic quod is esset Micha, a quo Danis filii abstulerunt ejus sculptile, et teraphim, et Levitam, in tota serie C {a}. XVIII, cum legerem, percipiebam, quod is quidem se putaret esse Micham, et quod doleret dolore quodam innocente, sic quod vix sciret amplius, quid esset, cum amitteret sculptile et theraphim; innocentiam percepi in singulis, quomodo avebat id ab iis qui auferebant, habere, et quod ii male contra eum egerint; verbo, ignorantia veri Dei, cum innocentia erat in singulis, plures ex Christianis erant quoque, et id observabant, et mirati, quia sculptilis adorator; postea detectum, quod is esset ex India, et in {1} vita corporis sui adoraverit sculptile quoddam ex ignorantia, in innocentia sua, quae innocentia multum movit quosdam; postea cum eo loquuti, dicentes, quod non sculptile solum potuit adorare, sed quia hic homo, usque, licet in ignorantia sua,
(2412.) cogitaverat de Deo, extra sculptile, qui creator coeli terraeque esset, et quod esset Dominus, Qui regeret universum coelum et terram, tunc percipiebam ejus adorationis effectum interiorem, multo sanctiorem, quam usquam apud quendam Christianum, et quidem interiorem; ex quo exemplo constare potest, quod gentiles {2} multo facilius in coelum veniant, quam Christiani, et quod simile fiat, ac olim cum Judaeis, a quibus ad gentes fides venit. 1748, 27 Junius.
Nec is opus habuit instrui sicut alii, de doctrinalibus fidei, sed quia fidem recipit facilius quam alii, omnia potest discere a Domino, et quidem ita, ut sicut angelus instruere possit scitissimos Christianos in fidei doctrina, sicut mihi quoque insinuatum est ab angelis. 1748, 27 Junius.
@1 ms. in in$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. gentilius$
@a = capitis$

  1. [Vide 2411]
  2. Apud eum erat misericordia, quae observata, dum legerentur ea quae facta a filiis Danis in Laisch, sic ut ei misericordia in omnibus et singularibus dari potuit, et sic inter angelos esse, sic cum ex memoria ejus, sculptile abesset, [observatum] quod sic verum Dominum adorare potuit, secus ac Christiani perplures.
  3. De Lingua Hebraica

Didici ab angelis, quod Lingua Hebraica talis sit, ut modo sensus literae attendendus, non litera, quod confirmatum ex pluribus, quare etiam absque punctis initio est scripta; cum sic legebatur absque punctis, tunc sensus solum attendebatur, et inde formabantur accentus vocalium, sicut unicuique quoque, qui callet linguam istam sciri potest: si quis legit eam in Verbo absque punctis, nisi sequatur sensum, nusquam scire potest, quis sensus inest iis, cumprimis in prophetis; vocales et similia adjuncta, sensum ad literam detrudunt; tum si plures eosdem libros propheticos legerent absque punctis, inde plures sensus formarent, sique ii apposuissent vocales, quisque secundum suum sensum, tunc aliter signatae {1} fuissent literae ab unoquovis, et ubi non ita secundum sensum signari potuissent, in vocibus quaesivissent anomalias, ut usque vocem ad sensum suum formassent, nam talis est lingua, ut perplures anomaliae sint, quare concessum esse videtur, ne lectores torquerent sensum, quisque secundum suam phantasiam, in statu mentium humanarum {2} in quo sunt, nempe dum in corpore {3}, ne {4} sic perverterent sensum varie, quisque secundum suum genium, ut puncta postea adposita sint, quae num divinitus inspirata, ex propheticis scriptis sciri aliquatenus potest, ubi sensus a nullo, quam a Domino, intelligitur, et quibus Dominus beneplacet revelare. 1748, 27 Junius.
@1 ms. signitae$
@2 imperfectum in ms.$
@3 imperfectum in ms.$
@4 ms. quod$

  1. Perceptio spirituum, et angelorum, a communi statu

Erat communis status jucunditatis, qui in commune dabatur, et sic ad spiritus et ad angelos perveniebat, communis status jucunditatis afficiebat singulos, qui ibi erant, quemque secundum suum statum et indolem, et quoque afficiebat eorum ideas, usque ad perceptionem jucunditatis, quam inde venire confitebantur, inde sermo, de influxu boni et veri, eorumque statuum communium in singula hominis, quod simile animadvertatur in societate humana, ut si amicitia, amor conjugis, amor liberorum, regnat communiter in aliqua societate, quod tunc jucunda sint singula, quae cogitant, loquuntur et agunt; sed inter homines est tale absque perceptione manifesta seu sensibili, sicut apud spiritus et angelos, apud quos perceptio est, et affectio viva, et quidem cum reflexione seu cognitione unde; inde quoque sciunt, quod omne bonum, et veri affectio, cum indefinitis suis varietatibus solum a Domino veniunt. 1748, 27 Junius.

  1. Quod misericordia et innocentia afficiat omnes bonos, qui in societate sunt

Perceptione spirituali mihi nosse dabatur, quod qui misericordes sunt et innocentes, ad sui amorem invitent et afficiant omnes bonos, qui in societate sunt, ut eis melius velint, quam sibi, sic ut sui obliviscantur, et ament eos ex toto corde, et ex tota anima {1}; nam innocentia et misericordia est Dominus, et Dominus inspirat omnibus ex SeIpso cum varietate indefinita, bonis, ita spiritibus bonis et angelis, inde amor, eorum mutuus, inde felicitas cum indefinitis varietatibus. 1748, 27 Junius.
@1 ms. toto ut videtur anima sed J.F.I. Tafel legit toto et animo substituit$

  1. Spiritus mali, qui aderant, dicebant, cum ea percepissem et scriberem, quod nescirent quid misericordia et innocentia, mirati, quod dentur {1}, imo eo usque, ut per repraesentationes suas, substernerent ea sub pedes meos, ita contemserunt; 1748, 27 Junius; ex {2} operatione eorum in me et spiritus qui aderant, scire dabatur, qualis status foret societatis, si tales interessent, tunc sentiebatur quasi quoddam dolorificum laedens, quod fit cum varietate secundum naturam eorum, qui immisericordes sunt, et eorum qui misericordes, quare non simul esse possunt. Quod magis repraesentabatur mihi ab iis, quod ex statu misericordiae incitarentur in crudelitatem, sic misericordia in contrarium apud talis naturae spiritus vertitur.
    @1 nisi legeris daretur$

@2 ms. Junius ex$

  1. De intellectu et perceptione spirituum malorum et crassiorum, de eo, quod nihil sint

Dictum aliquoties spiritibus quod nihil sint, et quod Dominus omne in omnibus, imo etiam iis dictum et ostensum, quid sit, quod nihil sint [2043-48]; sed usque quidam non volunt intelligere {1}, quidam non intelligunt, quia ideae eorum crassiores, quam ut capiant, ideo id pluries dictabant, quod doctrina fidei absurda sit, quia dictum quod nihil sint, et usque putant quod omne, tum quod possideant omnem vitam et potentiam ut suam et in se; quare cum indignati, hoc regesserunt, quod {2} absurdum doctrina, quod dictum, eos nihil esse, hoc minus tolerant, quam alia doctrinae fidei, et quidem ex amore sui, partim alii ex ignorantia. 1748, 27 Junius.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. ut$

  1. De Loquela Spirituum

Miratus sum diu, quomodo id contigit, quod nunc hic spiritus, nunc ille loquebatur, ad varias distantias, excipiebat unus quum alius finiebat, et quandoque in medio sermone, et sic varie, causa mihi data est scire {a}, quod loquerentur ii, qui afficiebantur quam maxime in sermone, ab ideis, quae erant sermonis, sic transibat ad eos, qui plus aliis afficiebantur, cum enim affectio alicujus excitatur, tunc is excitatur; praeter quod etiam alio modo excitarentur ad loquendum, nempe a spiritibus, qui eos excitabant ex ideis in eos determinatis, ut loquerentur vel secum, vel pro se, vel doli causa, ut fingerent aliam personam, quam substituerent. 1748, 27 Junius.
@a h.e. causam mihi datum est scire$

  1. Qui misericordiam habent in vita corporis, et qui innocentes sunt, multum accipiunt in altera vita

Ex iis omnibus, quae ab experientia et vita cum spiritibus et angelis, discere datum est, est, quod qui misericordes sint in vita corporis, et quidem paucam modo misericordiam praestent ex corde, quod in altera vita indefinita, sic ineffabilem mercedem recipiant, nempe felicitatem, nam per misericordiam, quia a misericordia, omnis felicitas; et tam multam misericordiam accipiant, in omnibus et singulis, cum felicitate, ut ineffabilis sit, cum perceptione maxima; similiter qui innocentes; nulla comparatio datur, nam exaltantur omnia et singula in altera vita, ubi corpus non urit, et sensualia {1} corporis non imperant, sed perceptioni interiori, ac intimiori, relicti sunt; sed describere ea ad captum hominis est impossibile, quia ignoti quidem dari solet intellectus, non autem perceptio, quare non intellectus ex perceptione, ideo quamdiu corporei, nulla fides. 1748, 27 Junius.
@1 ms. sensualia$

  1. De insania quoddam memorabile

Mihi contigerat aliquoties, quod cum permissum esset spiritibus, ut agerent secundum suas insanias, quod permissum ut agerent per me, sicut ii agerent, nec aliter sciebant, ita saepius, sed datum mihi toties erat, scire quod spirituum esset, non meum, nam percipere id dabatur, et {1} iis dicere, quod ii essent, non ego, quod agnoscebant prorsus ita esse; inde memorabile, quod mihi dicebatur, quod homo qui in fide, possit apparere hominibus quandoque non sicut alius {a}, vel ut dicebant, quod corpore possit insanire, non autem mente aut cogitatione; at vero quod homines qui cooporei sunt, insaniant mente seu cogitatione, seu interius, extrinsecus autem aut corpore possint apparere sicut angeli, modesti et sapientes, ita ut inversum sit, quia inversus ordo. 1748, 27 Junius.
@1 ms. dabatur; et$
@a h.e. abnormalis$

  1. De ebrietate

Loquutus sum cum spiritibus de ebrietate, et ab iis confirmatum, quod peccatum sit enorme, tam quod homo fiat brutum, non amplius homo, quia in intellectuali facultate consistit, quod homo sit homo, ita fit brutum, praeterea quod corpori damnum inferat, sic praecipitet mortem, praeter quod perdat id {1} in luxu quod multis potest esse in usum, 1748, 27 Junius: et {2} iis apparuit tam spurcum ut abhorrerent talem vitam, quam tamen mortales induxerunt sibi ut civilem.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ea$
@2 ms. Junius et$

  1. Quod Dominus ordine ab interioribus regat universum

Per ideam spiritualem manifestam mihi ostensum est, quod Dominus regat omnes, ita universum, ab interioribus ordine, in qua idea cum essem, apparebant omnes, sicut rudissima vascula, quibus nihil prorsus vitae, proinde nihil virium esset, sed quod omnia intus a Domino disponantur, in ideae hujus repraesentatione data cum essem, etiam spiritus circum me in simili erant, tunc confessi quod prorsus nihil sint, ex se mortui, et solum vita a Domino, quodque ferantur, quacunque Domino beneplaceat, nam tunc manifeste se videbant tales, cum tamen, licet {a} tam crassi, putent in statu suo externo, quod omnia possint. 1748, 28 Junius.
@a = quamvis$

  1. De malo haereditario

Per ideam spiritualem manifeste percepi, simul etiam animae et spiritus, qui aderant, quod malum haereditarium sit a primo homine, per omnes ordine succedentes patres et matres auctum, et quidem per unumquemvis in serie successiva, per propria mala acquisita, quae derivata in liberos, et tandem quisque per se acquisita {a}, ita, quoque manifestatum quod in homine ex malo haereditario nihil sit nisi malum ita multiplicatum.
@a h.e. acquisita, quisque per se$

  1. Tum quod inclinatio cujusvis hominis sit ad omne genus et omnes species mali, quia multiplicatio ita, quare dum homo adolescit, tunc per ejus actualitatem excitantur ea malorum genera aut eae species, quae fiunt secundum ejus societates, actiones, cogitationes; quare homo in omne genus et omnem speciem mali inclinat ex natura, et ex actualitatis determinatione fertur in hoc aut illud, et sic multiplicat genus seu speciem.
  2. Usque secundum generationes et familias sunt faciliores et proniores ad unum genus, aut unam speciem mali, quia regnavit in parentibus, quod satis cuivis notum esse potest; sed usque flecti potest in aliud {1} mali genus aut {2} speciem.
    @1 J.F.I. Tafel alius$
    @2 ms. an$
  3. Haec per ideas spirituales multo magis conspicua sunt, quam ut ab homine absque tali idea videri possunt. Spiritus ea multo melius quam homines capiunt, quia eorum ideae sunt tales, et quidem capaces percipiendi per ideas spirituales. 1748, 28 Junius.
  4. Quod homo et spiritus nihil in interioribus intelligat ex se

Ex idea spirituali repraesentata, ut prius [2423], quod essent ut rudissima vasa, quibus a Domino infunderentur ea quae spiritualia et coelestia essent, ex eadem idea videre mihi et spiritibus dabatur, quod homo et spiritus ab exterioribus istis, talibus vasis, nihil usquam scire minus penetrare possit, quid intus, proinde quae et qualia interiora ejus {1}, nam vasa non id scire possunt ex vasis, sed cum a Domino insinuantur {2} spiritualia et coelestia, et vasa ista externa seu recipientia accommodata sunt ad recipiendum, ut quasi nihil sint, modo accommodata, sic quasi pellucida (secundum ideam spiritualem), tunc {3} scire aliquatenus et percipere datur, quid et quale id est, quod insinuatum. 1748, 28 Junius.
@1 nisi legeris$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. insinuatur$
@3 ms. spiritualem: tunc$

  1. De iis qui confidunt propriae prudentiae

Locutus sum cum animabus, quas novi, quod in vita sua habuerint eam opinionem in se firmam, quod omnia et singula dependeant et fluant ex prudentia eorum, sicut maxima pars hominum solet habere {1}, cui dicere dabatur, quod ab experientiis permultis si non aliquot centum, quotidie fere recurrentibus, pro certo sciam, quod qui sibi suaeque prudentiae confidunt, permittatur spiritibus eos ducere, iis persuadere, cupiditatem inducere; ut id cupiat quam maxime, adjiciant confirmantia, sic ut persuasus sit homo, quod nihil verius sit, quam quod is cogitet, tunc quoque ea quae contradicunt, prorsus vel non vident, vel
(2430.) rejiciunt, vel refutant; quod talis spirituum operatio in homines qui sibi suaeque prudentiae fidunt, sit, hoc innumeris experientiis scire mihi datum est, sic ut veritas sit, cui fides habenda, cum tamen non est nisi permissio malorum spirituum ita homini persuadendi, et cum talis sit homo, quod omnia consilia eorum {2} ita credita [sint] firme, in ejus et communis rei perniciem tendunt, nam quae a malis spiritibus ut a se, omnia in perniciem {3} tendunt.
@1 ms. esse$
@2 ms. ejus$
@3 ms. pernicium$

  1. [Vide 2429]
  2. Aliter qui Domino fidem habent, et credunt, quod Dominus regat universum, et quod nihil bonum et salutare sibi et communi possit venire nisi a Domino, ii aliter reguntur, iis insinuatur persuasio in cogitatione et voluntate ita vel ita agendi, et omnia tunc in bonum [tendunt].
  3. Hoc innumeris quoque experientiis mihi notum factum est, quod persuasiones spirituum cum cupiditate, quas putabam esse salutares et optimas, post aliquot momenta, horas, dies, sint mutatae in persuasiones contrarias; ut inde scirem pro certo, quod Dominus Solus regat cogitationes hominis, ejus prudentiam, et consilia, et quod Ipsi fides habenda, non autem sibi, et cum veritas, non dubitandum, sicut dum datur veritas ocularis, tametsi non novimus causas, usque credimus, et licet exploratores non inveniunt causas, usque credunt, quia vident; nunc hoc vidi, audivi, sensi, novi, quod veritas sit indubitata, quare non ratiocinandum, ut solet–quia {1} non scio num sit spiritus–num {2} ita sit, quia non intelligo, sed quia res ita est in veritate, credendum plus quam sensualibus quia Dominus etiam dixit. 1748, 28 Junius.
    @1 in ms. externus in externis emendatum esse videtur; J.F.I. Tafel externus legit et in praecedens omisit$
    @2 ?$
  4. De miraculis hujus temporis

Antiquis et prioribus temporibus ante adventum Domini in mundum, cum cultus in externis {1} erat, seu Ecclesia repraesentativa Domini ab externis, tunc erant miracula manifesta, et paene continua in terra Canaan, sicut in deserto, quod Manna plueret [Exod. XVI: 14,15], sic quod pluviae essent, suis temporibus [Lev. XXVI: 4], et benediceretur proventus [Deut. XVI: 15], sicut etiam Eliae tempore [cf. I Reg. XVII: 8-16], et ex iis quod septimo anno, et jubilaeo benediceretur terra, ut sufficeret proventus aliquibus annis [Lev. XXV: 1-22], praeter alia multa, quae continua fere erant, et manifesta; ex causa, quia tunc solum externa colebant, ut introduccrentur per ea in interna, ideo miracula manifesta.
@1 ?$

  1. Sed hodie non ita, cessarunt miracula manifesta, et successerunt miracula, quae homini ignota sunt, et non apparent, nisi iis, quibus Dominus revelat, omnia enim contingentia, quae omne in omnibus sunt, in communissimo, in communibus, in singulis, in singularissimis, sunt miracula, sed invisibilia, et continua, quae quia miracula manifesta cessarent, non patent, quia ex miraculis fides nulla, ita homini {1}, qui talis est, ut quicquid manifeste videt, usque pervertat, et in naturales causas flectat, sic in malum, non patescunt, tum ut homo teneatur in ignorantia, nam pervertere ea quae manifesta et visibilia sunt, est prophanare, ita homo periculum subiret, si usquam salvari posset; imprimis apud hominem {a} qui interiora fidei novit. 1748, 28 Junius.
    @1 ms. homo; cf. indicem ad Miraculum$
    @a legerim potius homo vel [periculum esset] apud hominem$
  2. De precibus Infantum

Ab experientia discere {1} mihi datum est, quod preces infantum plenius multo audiantur in coelo, quam preces adultorum, et adhuc plenius quam eorum, qui clauserunt viam versus interiora per cogitationes rerum naturalium, ac rerum memoriae, et adhuc plenius eorum, qui occoecati sunt, sic nullam habentes fidem; nam apud eos clausa est via versus coelum. Experientia est, ex qua illud discere datum, quod quandoque cum minus intenderem iis quae in oratione Domini sunt, quod tunc angeli, sicut mihi dictum est, plenius perciperent, sicut etiam cum legerim in Verbo Domini; quia via aperta est; sed hoc mihi visum est mirabile, usque tamen ab experientia verum esse discere datum est; similiter ex eo, quod qui longinqui a me sunt spiritus, melius audiant et percipiant, cum tacite cogitarem; nam cogitatio mea, quae ideis diversis repleta est, impediit, quin auferretur res ita bene. 1748, 28 Junius.
@1 imperfectum in ms.$

  1. Quod spiritus quoque dormiant

Hac nocte erant plures spiritus circum me, de quorum aliquo aut aliquibus loquutus mane, et audivi quod dormierint, et quidem dulce, quod quoque percepi; sic ut status spirituum quoque sit somnus, qualis hominis; circa vigiliam, antequam vigilarem, apparebant mihi {1} varia lumina, candidum cum nitidis bullis, obscurius quoddam, tum coloratum, dicebatur mihi, quod talia lumina sint in eorum somnis, secundum varietatem, et quoque percepi, quod somnia quoque habuerint, et quidem jucunda, et ea absque quod ego somnia haberem simul, nam notum est, cum homo in societate eorum est, tunc somnia cum iis habet, de quibus aliquoties [7, 1882], sed nunc erant somnia iis, non ita mihi. 1748, 30 Junius.
@1 ms. mihia ut apparet$

  1. Tum quoque, tametsi circum me essent, aliqui bene dormiverunt, et alii non ita, quare in uno loco esse possunt, et diversos status somni et visiones somniorum habere.
  2. Quod malum semet puniat

Hoc dictum saepius ad spiritus, quod ii sint qui malum sibi inferant, cum ab aliis spiritibus puniuntur, et duriter tractantur, et quod malum in se aut secum poenam habeat; et quia malum poenae, seu poena veniret ab aliis, non a semet, ideo mirati quomodo res se haberet; ex idea spirituali {1} quodammodo nunc percipio, quod malum id diffundat se per plures qui circum, sic in totum coetum malignorum, qui tunc excitantur ad puniendum, nam eorum maxima cupiditas et maximum oblectamentum est punire, quare tunc ex communi coetu malignorum fluit tale oblectamentum ex cupiditate, in pauciores, et sic in eos, qui male tractant eum, in quo malum, ita malum per mirabilem circuitum et determinationis fluxum redit ad eum, qui {2} malum habet, et vertitur in malum poenae, hoc quia non constare potest, nisi Dominus revelet, et sic per ideas spirituales, ex quibus veritates, ideo, non facile homini potest constare, quomodo se habet.
@1 in ms. spiritulai imperfecte emendatum in spirituli$
@2 ms. quia$

  1. Hoc quoque concludi potest ab eo, quod quisque morbos sibi trahat ex malo vitae, inde morbi, et mors, quae similiter se habent, nam corpus cujusvis repraesentat in minore effigie corpus maximum, quod est Mundus Spirituum. 1748, 29 Junius.
  2. Quod repraesentationes meae visae spiritibus, sicut vivae

Aliquoties datum, cum loquerer cum spiritibus, et quidem simul per repraesentationes, quod fieri solet facile in mundo spirituum, quod nempe per repraesentationes loquantur, tunc dixerunt mihi, quod apparerent eae {1} coram iis sicut vivae etiam essent, ut cum sisterentur repraesentative populi, castra et similia, apparebant ita coram spiritibus, sicut ea viderent, non autem mihi.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ea$

  1. Similiter etiam repraesentationes spirituum saepissime mihi apparuerunt, clausis oculis, prorsus ut vivae, sicut in summa luce, de quibus passim [[15a-16a], 103, 192]. 1748, 29 Junius.
  2. Sed apparent solum iis, quibus Dominus, concedit ea videre; non omnibus.
  3. De aequilibrio {1} omnium et singulorum in coelis

Idea spirituali mihi videre dabatur, quod tale sit aequilibrium omnium et singulorum, quoad coelestia, spiritualia et naturalia in coelis, ut nullus cogitare, sentire, agere possit, nisi a pluribus, et singuli plurium a pluribus, et sic porro, et quod nihil usquam sit, cui non respondeat [aliquid] ex suo opposito, et oppositi intermediis, similiter a pluribus, et plurium pluribus, sic ut nullus possit cogitare, velle, sentire, agere, nisi in aequilibrio, quare, cum in idea illa essem, dicebant spiritus, quod hac ratione etiam nihil sint, quare nec malum cuiquam accidere potest, nisi illico a Domino, ita a bonis, aequilibretur, et quando superpondium mali tunc punitur malum, sed nusquam nisi ob finem bonum.
@1 ms. aequibrio$

  1. Cum tale aequilibrium est, seu talis dispositio, secundum ordinem, in tali dispositione ad aequilibrium, in communi {1}, et particulari, seu in universali et singularissimis, consistit ordo, qui a Domino formatur et in aeternum conservatur, quare omnia et singula tunc reguntur, tanquam forent {2} nullius resistentiae, a Domino, ut comparationis causa in catenis, et similibus, quae secundum omnes potentias et leges disposita sunt. 1748, 29 Junius.
    @1 ms. commununi$
    @2 ms. foret cum exitu oblito$
  2. Visio de interioribus Verbi

Dabatur loqui de interioribus Verbi Domini, apud prophetas, et tunc simul per repraesentationem ostendere, quod voces ibi sint nihili, sed sensus interior sit, qui incipit vivere, cum repraesentare daretur, quod abjiciendae sint voces sicut nihili, ut solet in sermone, in quo nihil attenditur ad voces, sed modo ad sensum, ita in Verbo Domini {1}, quoad literam, et [cum] {2} sic per repraesentationem istam, abjicerentur voces seu litera, et sic quasi exuerentur, tunc apparuit mihi in visione homo nudus, qui sursum elevatus supra caput, ad verticem ejus, quem videntes Spiritus, admirati, dicebant, quod miraculum sit, quia viderunt hominem melius quam me, in viva forma; quo significabatur sensus interior, nam homo nudus est sensus interior, ejus vestes sunt modo voces, seu litera, ita confirmabatur, quod sensus interior est, qui incipit esse vita, seu homo, in Verbo Domini. 1748, 29 Junius.
@1 ms. Domino$
@2 sic J.F.I. Tafel$

  1. Nudus homo significat hominem regeneratum, seu homo regeneratus repraesentatur per hominem nudum, sicut Adamus et ejus Uxor [Gen. II: 25]. 1748, 29 Junius.
  2. De vita quorundam spirituum quoad habitacula et similia

Videntur sibi spiritus inhabitare domos, cubicula, et illa ornatissima omnis generis utensilibus et quidem cum indefinita varietate, secundum cujusvis inclinationem, sic quia initiati in similia in vita corporis, etiam post vitam similia retinent, et cupiunt, ita dantur iis similia cum indefinita varietate secundum cujusvis genium, et sic flectuntur ad bonum, nam disponunt ea, secundum usum, quem Dominus disponit, et simul usus indit quietem animi, et innocentiam, ita quoque iis pax et innocentia insinuatur.

  1. Quaedam animae, qui {1} e vita venerunt, mecum loquuti, de iis quod phantasiae essent, sic non vellent talia, sed potius pecuniam, seu argentum et aurum, sicut in mundo, quia hoc reale, ex eo sibi aliquid acquirere possunt, at vero ex talibus nihil.
    @1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris quae$
  2. Sed iis dicere mihi datum, quod hoc in altera vita nihil sit, nam non opus habent vestibus ut emant eas, non dapibus ut emant, aut conducant, non cibo, omnibus iis non indigent in altera vita, quare talis cupiditas est falsa, at vero accipere a Domino talia, de quibus dictum, et disponere ea secundum usum in tranquillitate et innocentia–hoc {1} reale maximum est, quia conducit ad eorum felicitatem, tales ita dictae imaginationes sunt reales, quia in se realia habent, quare tunc dicere dabatur, et pro vero adhuc dicere datum mihi, quod ex toto corde et tota anima, omne argentum et aurum, quod possideo in mundo, largiri velim aliis, si tales imaginativas opes possidere mihi liceat, modo in vita habens pro corpore, et pro usibus in corpore, absque auro et argento mundi, domicilium, victum, vestes, et quae alioquin quae usus sunt, in vita corporis. 1748, 30 Junius.
    @1 ms. innocentia hoc$
  3. De avaritia

Loquutus sum cum spiritibus, de possessione pecuniae absque usu, quidam spiritus tales sunt ex vita corporis, quod possidere velint pecuniam, propter pecuniam, non propter alium usum, quam ut delectentur pecuniis, cum quaesivi propter quem usum, num propter vestes, domos, aut cibum, dixerunt quod propter oblectationem ex visis pecuniis, argento et auro, sic propter nullum usum ex iis; talis cupiditas vocatur avaritia, estque foedissima, quia crassissima, nam pecunia est usus gratia, sicut quicquid possidetur in vita corporis erit usus gratia, pereunte usu, est prorsus mortuum, et cadaver, sic ex fine omnia et singula judicantur, finis est, qui format indolem, finis est, secundum quem in altera vita judicantur, finis est omne in omnibus {1} indolis, finis finium omnium erit Dominus. 1748, 30 Junius.
@1 ms. omnis in omnibus; sic etiam in indice ad Avarita, Finis, Indoles, Usus, sed vide 2451 initium$

  1. Quod omnia secundum fines judicentur in altera vita

Notum est, quod finis est omne in omnibus cogitationum hominis, omnia quae cogitat, sunt fines medii vario ordine, spectantes ad finem dominantem, seu amorem ejus, inde ejus indoles tota. De his loquutus cum spiritibus, utque ostenderentur dicere datum, quod si quis totum terrarum orbem converteret ad Christianismum, et finis sit sui gloria, sui amor, et simile, tunc nihil mercedis inde in altera vita sortitur, quia finis non fuit amor Domini, aut salus generis humani: et contra, si quis Christianismum persequeretur, et everteret, et tamen ex fine innocente, quod ita putavit bonum, tunc quod remuneretur; hoccanimae et spiritus nolentes admittere, quia apud eos est familiare, si quis praestiterit {1}
(2452.) aliquid pro doctrina fidei in vita corporis, quod ideo velit remunerari, qualiscunque finis sit; quare confirmare dabatur, quod diaboli nusquam aliud intendant, quam ut destruant ea quae sunt fidei, et Dominus flectat omnia in bonum, quia bonum inde, non possunt [ii ideo] remunerari; tum quod diaboli tentent hominem graviter in tentationibus spiritualibus, inde tamen regeneratur homo, non ii ideo mercedem possunt accipere; ita qui ex malo fine bonum faciunt, non est illorum; et praeterea dicere datum, si ex bono fine facerent, quod ideo non remunerentur ex merito, sed ex misericordia, quia Dominus illud operatus {2} per eos, et disposuit eos, ut tales esse possint, ita ex Misericordia, @propter Gloriam Ipsius. 1748, 30 Junius.$
@1 ms. praesterit$
@2 J.F.I. Tafel operatur$

  1. [Vide 2451]
  2. Quod omnis homo {1} ad omne malum inclinet, sed per actualitatem feratur magis in unum quam in alterum

Dictum prius [2424-27], quod homo nascatur in omne malum, sic ut in omne malum inclinet, per acquisitionem malorum a parentibus, successive a primo, sic ut nihil in eo nisi malum, sed per actualitatem {2} magis in unum quam in alterum inclinat: hoc mihi repraesentatum, cum dicerent spiritus ad me, quod ego similiter ita sentirem ac ii, si tenerer in simili statu, quod confessus, sed percepi, quod actualitas adesse debeat in vita perlata {3}, ut magis feratur in unum malum, quam in alterum, tametsi inclinatio ad idem malum in radice, haereditario, recondita jacet, sic ut si acquisivissem simile per actualitatem, quoque similis essem: in alia mala inclinatior essem aliis. 1748, 30 Junius.
@1 ms. omnes homines$
@2 ms. acquisitionem sed vide indicem ad Haereditarium et Malum$
@3 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel peccatis$

  1. Quod etiam confirmari potest ab infantibus, pueris et puellis, qui moriuntur, qui non ita possunt teneri in malis, in quibus adulti, qui [ea] actualitate sibi acquisiverunt, tametsi inclinatio eorum est ad omne malum, similiter ex eo, quod diversitates indefinitae malorum sint, et distincta in genera, species, et individua, sic unus non ut alter inclinat ad simile malum. 1748, 30 Junius.
  2. Quod interiora seu [quae] mentis naturalis dissideant ab exterioribus et corporeis

Erat quidam spiritus, qui mecum loquens, cui dicere dabatur, quod corpore possim esse, seu videri esse sicut is, sed quoad interiora mei non ita, quod is miratus, quomodo exteriora sint absque interioribus, quia putabat non dari interiora, qui enim corporei sunt, non quidem eo usque cogitant, quod praeter corporea, et ejus {a} sensualia dentur interiora; ad eum convincendum, dicere ei dabatur, quod id sciat, quod homines in mundo aliter sunt corpore, seu in externis,
@a intellexerim corporis$

  1. quam sunt in cogitatione, nam corpore solent simulare, alias actiones, alias voces, et alios vultus praeferre, quam qualiter cogitant, quare clarum est, quod interiora dentur, quae dissidere possunt cum exterioribus aut corporeis, spiritus cum id audiebat, agnovit quod ita sit, sed reor quod reflexionem nusquam super talia habuerit; perplura talia sunt, si homo reflectit, et agnoscit pro veritate, quod interior homo sit, qui alius est quam exterior, ex quibus talia scire potest, sed quia corpori solum studet, talia nihil curant {1}. 1748, 30 Junius.
    @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
  2. Quicquid actualitate acquisitum est, non potest desuesci, sed [homo] {1} fieri melior per Dominum

Quicquid mali actualitate acquisitum seu contractum est ab homine, id apparet quandoque quod desuesci possit, nempe quod homo melior fiat, sed aliter se res habet, quod semel acquisitum est, remanet, et quod videatur homo meliorescere, et sic malum quasi obliterari {2}, ita ut non magis ad id malum pronus sit homo, id non est ab homine, seu quod malum obliteratum sit, sed quod Dominus operetur bonum, seu dat facultatem boni, qua obtegitur quasi malum, ut videatur sibi homo melior; nam quicquid boni, quicquid emendati, et quicquid regenerati, est Domini. 1748, 30 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. obliterari sed J.F.I. Tafel obliturum$

  1. Quod vitia corporis attinet, quae non ex animo et mente, aliter se res habet, ut si nauseam pro vino, aut potu inebriante, ex causa quadam in corpore, seu tale quid ex morbis, accipiat, talia quoque sunt apud bruta, sed de malis moralibus et spiritualibus est sermo: mala corporis se habent fere sicut qui non potest ambulare, et inde non cupit, quia fractus seu vulneratus pes, et similia.
  2. Quod ab externo habitu, nusquam de homine judicandum quoad vitam ejus post mortem

Manifesta exempla eorum quos cognovi in vita corporis, ostensa sunt, quod ii, de quibus male judicarunt homines, quod in altera vita, sint boni, et de quibus homines in vita corporis judicarunt bene, quod mali sint, quia homines non norunt nisi ab externis judicare; nec sciunt num ab ignorantia, et ex quo fine, finis enim notus est Soli Domino. 1748, 30 Junius.

  1. Quod malo nihil vitae insit

Loquutus sum cum spiritibus, qui putabant quod vitam haberent prae aliis, quia malum facere poterant, quod aliquoties prius putabant, sed iis fere toties dixi, quod nihil sint, tum forte quod nihil vitae insit, comparando id cum inanimatis, quae laedunt pondere, dum iis remittitur, et hodie cum brutis, quae quoque malum inferre possunt: cum iterum putabant quod vitam haberet malum, dabatur iis dicere, an credant quod tenebris insit Lux, dicebant non; tum dabatur dicere, in spiritualibus lux repraesentat vitam,,et tenebrae mortem, et quod vita sit veritas et bonitas, et mors sit malum, cum ita sit, an dicere possint quod morti insit vita, dicebant non, ergo conclusum est, quod malo nihil vitae insit, quibus auditis, et idea spirituali perceptis, obmutescebant, et ihil dicere poterant, quia veritas. 1748, 30 Junius.

  1. De pulchritudine et jucunditate

Cum spiritibus loquutus sum de pulchritudine et jucunditate, quod pulchritudo sit forma, in qua et inde ex qua jucunditas, et quod jucunditates inde similiter in formam redactae sint pulchritudo, et sic in iis, proinde ex iis jucunditates in gradu interiori, hae amaenitates iterum in formam redactae, novam pariunt pulchritudinem, ex quarum iterum varietate, quum in iis, nova amaenitas, quae est intimorum, ita felicitas, ordine sic sunt {1}, et fluunt omnes felicitates in pulchritudine, et sic successive a Supremo, per intima, intimiora, et interiora ad exteriora, ubi sunt naturales et corporeae. 1748, 30 Junius.
@ 1 ms. sunt sunt$

  1. De intimioribus et intimis Verbi

Quod ad intimiora et intima Verbi Domini attinet, illa non ita exponi possunt coram oculis humanis, ut interiora, quia ineffabilia sunt, et talia ut nullus intellectus comprehendat, sique dicerentur, vix potuissent apparere ita connexa, ut ea quae in sensu interiori, quia nexus quoque incomprehensibilis et ineffabilis, non secus ac interiora corporis humani, quae oculis non gnaris exposita {1} nequaquam apparent ita connexa, ut constituant hominem, cum tamen si vel unum deficeret, non posset homo vivere corpore, quare inter ea est nexus talis, tametsi non comprehenditur nisi gnaris, ut unum spectet alterum in serie et in ordine, qui {2} est summe harmonicus, tametsi non ita apparet. At vero interiora Verbi sunt ea quae comprehendi possunt, quia ex naturalibus et in naturalibus ea videri possunt, Domino illuminante intellectum; haec ab angelis. 1748, 30 Junius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. expositis$
@2 ms. ordine; qui$

  1. Quidam ex spirituum familiis cogitabant de iis quae scripta nunc sunt [2462], quod incomprehensibilia et ineffabilia, sic quod non nisi ab externis et effectibus videri possit, quod ex talibus oriantur, quae pulcherrimo nexu cohaerent, et mirabili ordine consequuntur, sicut ab iis quae externa sunt hominis, etiam ex actionibus, quod fibrae sint ordine pulcherrimo ita dispositae, ex quibus actio ex tam multis composita existere talis possit: quare eis respondere dabatur, quod neutiquam possint ratiocinari de eo, num ita sit vel non, nisi ea viderint, inque iis fuerint, imo ex iis cogitent, sicut nec homo videre possit, quomodo musculi et fibrae tam innumerae connexae sint, quae sistunt actionem a millibus compositam, nec scire possst, quomodo corpore vivere possit homo, nisi prius inspexerit et notum sibi fecerit musculos, viscera, et plura interiorum corporis, aliter non hic se habet, et velle ratiocinari num ita se habeant, ab externis, cum nusquam interna viderit, aut noverit quod interna sint, minus qualia sint. 1748, 30 Junius.
  2. Experientia, quod homo et spiritus, angelus, nihil ex se efficiat, sed quod putet ex se facere

Ut scirem quod nihil ex me efficerem, per experientiam ostensum est, quod in eo quod facerem, mihi simul insinuabatur facultas eligendi, insinuata haec facultas erat, et reflexio inde, quod putarent spiritus quod potuissem facere aliud, nam nolebant {a} (erat fractio panis amygdali, et saltus {1}); dicere dabatur, quod non potui aliter, tametsi ex facultate electionis videbatur, quod potuissem aliter; de hoc sermo cum spiritibus, qui putabant usque quod potuisse {2} aliter, sed ostensum etiam est iis, quod [ipsi] non aliter potuissent loqui, et quod facile esset aliter dicere, sed dicere dabatur quod non potuere; percipiebam quod ducerentur, ita experientia una et altera, adhuc, confirmatum, quod ne minimam corporis motiunculam possit homo facere, ex se, sicut nec spiritus. @1 J.F.I. Tafel saltus$
@2 sic ms.; vide indicem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@a h.e. nolebant ut id facerem$

  1. Spiritus cum ideo dicerent, quod sic nihil sint, verum esse responsum, et satis esse iis quod videantur sibi posse, cogitare, loqui et agere, ut ex se, et esse suum, quid velint magis? ita quidam contenti erant.
  2. Tale est aequilibrium omnium in universo coelo, ut unus moveatur ab altero, cogitet ab altero, sicut in catena, ut ne minimum possit, ita a Domino regitur universum {1}, et quidem nullo negotio. 1748, 30 Junius.
    @1 ms. universo$
  3. Quidam indignati, quod sic nihil essent, et sic se non possent ducere ex semet, quod familiare est fere omnibus spiritibus, praeter optimis, dicebat, quod non vellet, ut id ostenderetur ita manifeste, quod ita duceretur {1} et sic nihil esset, et quod satis si hoc sciat, et possit dicere, quod ita sit, sed respondere mihi dabatur, quod non satis est, sed oportet id credere, scire non est credere, esse debet persuasio veritatis, alioquin non fides veritatis, addens, quod si non persuasus, aut in fide vera, quod sit in tenebris, quia in falsitate, cum tamen de eo fuit opinio quod sciret prae aliis, quare secundum repraesentationem ut prius, mihi visa est exterior ejus capitis pars subtracta ad spiritus superiores, ut inspicerent, quales tenebrae in talibus sunt, qui fidem memoriae solum habent, nec persuasi fide interiore de veritate, narrabant mihi, qui inspicerent, quod tenebrae essent magnae, sicut tenebricosum a crinibus varii coloris, inde constitit, quales tenebrae sint quandoque apud eos, qui modo fidem scientificam habent, et non veram {2}, 1748, 30 Junius.
    @1 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel diceretur$
    @2 semideletum hic sequitur in ms. hoc est, cum Persuasione$
  4. Repraesentatio ea, quod subducatur externa pars capitis, existit solum ex eo, quod iis adimatur societas cum spiritibus in externis, qui correspondent suo modo, quibus ablatis, talis sublevatio cranii, seu exterioris partis capitis apparet, tunc interiora ejus se manifestant, inde exploratur, qualia sunt proxima ejus interiora, seu naturalia, sed hoc rarissime, nam talis exploratio non permittitur, nisi ex causis certis, ut instruantur de iis, quae iis usus cedunt, etiam ex causis, ne laedant talem spiritum, quia tunc non laeditur. 1748, 30 Junius.
  5. Cum hominibus talis sublevatura exteriorum capitis seu ablatio societatis {1} spirituum in externis non conceditur, quia discrimen est vitae ejus corporis; dixi iis ut id cum me facerent sic, sed responsum mihi hoc.
    @1 J.F.I. Tafel societatum$
  6. Quod homo, ejus ideae naturales, ejus spiritualia, comparanda vasis, quae cedunt

Per ideam spiritualem satis manifeste percepi, quod nihil aliud apud hominem requiratur, quam ut sit vas cedens, hoc est, omnia et singula ejus sint quasi cedentia, et sic semet applicantia, proinde applicata, iis quae a Domino per angelos et spiritus infundantur, sic ut non repugnent seu respuant ea quae infunduntur; ut homo sit non repugnans, sed cedens, opus est, ut in fide sit, utque sit in veritate fidei, sit nihil, nec quicquam ex se agat, sed agi se patiatur, ita agit quasi ex se, cum ineffabili {1} felicitate; in iis quae sunt fidei, et quidem omnibus fidei, in amore proximi, et misericordia, in innocentia, debet esse homo, et singulae ejus ideae, ut sit tale vas, utque frui possit felicitate, seu percipere effectum eorum, quae a Domino per coelos infunduntur. 1748, 1 Julius. Hoc confirmatum ab angelis, qui dicunt se in tali statu esse, quum Domino ita beneplacet.
@1 ms. ineffabili$

  1. Loquutus quoque de iis cum angelis per spiritus proximos, qui dicebant se ita esse velle, quia tunc felicitate ffui possunt, quibus dicere dabatur, quod talia vasa non possint esse, nisi sint in veritate, (veritates sunt omnia et singula quae sunt fidei, sic remotissima a fallaciis, et falsitatibus inde, et aliunde {1}) nam veritas non potest habitare in vase falsitatum, sed omnino in suomet vase, nempe in veritate, quod per ideam spiritualem, tam perspicue perceptum est, ut prorsus nihil dicere contra possent. 1748, 1 Julius. Dabatur etiam spiritibus circum me illud quoque percipere, quod illud verum, quare fassi unanimiter, quod manifeste percipiant, quod ita sit, et quod veritas nusquam possit esse, nisi in suomet vase, et tunc quod sit vas Domini. 1748, 1 Julius.
    @1 ms. aliund$
  2. De Verbo Domini, quod ibi singula sunt vasa, in qua {a} vita a Domino infunditur

Cum legerem I Sam. IX: 1 ad f. et v. 25, 26, percepi idea spirituali, quomodo interiora se habent, ibi singula expressa sunt ut alta, sicut quod in excelsum invitatus Saul, quod ante primos vocatos positus, quod surrexerit in tectum cum Samuele, et ibi loquutus cum eo, quod surgeret cum aurora surgeret, memorantur ibi solum quae alta sunt, quae etiam significant, sicut excelsum, tectum, mane, et plura, quae in sensu interiori connexa faciunt ideam regis, repraesentantis caput, sed nexus angelis perceptus a Domino, quia adjuncta sunt cum iis, quae non expressa, sed usque continentur in ideis earundem {1} vocum, nam unaquaevis vox est quasi vas, et in ea infinita, quae non sisti possunt nisi in sensu interiori, ut connectuntur ex ideis vocum, quae coram mente hominis non patent, sed modo sicut sensus literae, in quo vix quicquam inest. Ita referunt, ut prius dictum [2445], speciem hominis, quoad ejus interiora, nam interiooa corporis, sunt omnia correspondentia, ut et repraesentativa interiorum coeli. 1748, 1 Julius.
@1 ms. earundum$
@a = quae (forma antiqua)$

  1. De fide quae praedicatur dari absque operibus, et quod fides absque operibus salvet

Quorundam persuasio est, quod fides sola, et quidem cum adjectione, absque operibus, salvet, cum tamen clarissime a Domini Verbo constat, quod ex fructu cognoscatur arbor [Matth. VII: 20, Luc. VI: 44], tum quod amor erga proximum, sit principale legis [Lev. XIX: 18, Matth. XIX: 19, XXII: 39, Marc. XII: 31, Luc. X: 27], praeter alia, quae evidenter demonstrant, quod fides non separanda sit ab operibus, et quod fidei non inest vita, si nulla charitatis opera sint, quae a charitate, proinde a fide vivunt.

  1. De his cum angelis in sermone fui, et mihi demonstratum, per comparationem cum corpore hominis, quod fides et opera se habeant sicut anima et corpus, opera absque fide, sicut corpus absque anima, proinde {1} sicut cadaver; et quod fides absque operibus, sicut anima nullo corpore praedita; fides cum multa varietate datur, fides solum oretenus, fides scientifice, fides intellectualiter, fides cum persuasione, fides cum persuasione ex amore erga proximum, exinde constare potest, qualis vita inesse possit fidei oretenus, et fidei scientifice, et fidei intellectualiter, nam amor est quae format indolem hominis, et dat ei facultatem ut possit esse vas adplicatum, quomodo sic indoles formatur a fide absque persuasione, et a fide cum persuasione, et a persuasione absque amore erga proximum, et a persuasione cui inest amor erga proximum, sic fides cum operibus charitatis, exinde constare potest. 1748, 1 Julius {2}.
    @1 ms. proide$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. Junius$
  2. Quod omnia in universa natura sint repraesentationes Regni Domini

Loquutus sum cum spiritibus de vermibus, qui fiunt papiliones, quod sint repraesentationes vitae coelestis, quod nempe vermiculi fuerint, humiles, repentes humi, edentes olera, sic vilissima, et quod interea praeparentur ad coelum quoddam repraesentativum iis conforme, nempe quod sic per nymphas in volatilia animalcula, pulchra, vertantur, et tunc ab humo in aerem, eorum coelum eleventur, volitent, se adplicent suis rosis, mustum earum edant, ludant sua conjugia, ponant ova, et sic fruantur sua felicitate; quod haec repraesentationes sint reformationis et regenerationis hominum humilium satis manifeste constitit; et quod continuentur {1} ea in eorum posteritatem, repraesentat aeternum apud hominem: tunc sermo fuit de aliis, tam {2} in regno animali quam in vegetabili, in genere, quod nihil usquam detur in regnis istis, quod non repraesentat regnum Domini, cum indefinita varietate; quod confirmatum ab angelis. 1748, 1 Julius. Tum, quod alioquin nec quicquam in regnis istis existere, et subsistere possit, inde omnia et singula quae in natura sunt, fluunt, sic ut imagines remotae sint regni Domini.
@1 in ms. continuetur in continuentur emendatum$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. tum$

  1. Cum quidam dicerent, quod tot revelata confunderent mentem, respondere dabatur, quod si innumerabilia essent, nihil confunderent, sed illuminarent, aliter ac apud eos, qui ex collectaneis deducere volunt spiritualia; ii se confundunt ita multis, ut nihil iis appareat nisi confusum, usque ut nihil credant, at qui in fide sunt, et a veritatibus spiritualibus et coelestibus talia vident, ducente eos Domino, ii nusquam confunduntur, sed illuminantur, nam omnia et singula iis confirmant, quae quoque idea spirituali vidi, sic ut veritatem ejus perciperem.
  2. De imperscrutabilitate intimiorum et intimorum {1}

Quia nihil non in universo est repraesentatio regni Domini, ita erudiri possumus ab iis, quae coram oculis sunt, etiam de eo, quod intimiora et intima sint imperscrutabilia, nempe solum a corporis humani formatione in utero, a progressione formationis, et eorum quae tunc in tenello corpusculo, nempe quod solum aliqua membra vigeant, et plura absque ulla functione sunt, sicut pulmones, ventriculus, intestina, renes, et alia multa, tunc quoque musculi, et organa sensationis, et tamen talis est formatio, ut spectent sequentia, ut interea crescant, in suos usus, sic per plures menses, spectant omnia et singula usus qui sequuntur, et tunc alia subeunt, quae ministrant, interea aptata ad functiones suas, sicut quoque foramen ovale etc. etc. {2}: haec est repraesentatio intimorum et intimiorum, seu Domini per intima et intimiora, quare imperscrutabilia, nempe quem usum in serie successiva temporis et spatii praestatura haec, quae tamen in se continent seriem sequentium, usque ad ultimum tempus; ita porro in sequenti aetate, spectatur quod sequitur jugi. 1748, 1 Julius.
@1 ms. intimiorum$
@2 interlineale supra aptata …suas$

  1. Interiora vero repraesentantur per ea quae sunt in corpore, ut prius videas [2445, 2462, 2472], quae spectant formam corporis externam, seu usum in externis, ejus facultatem sentiendi agendique, quae quoque imperscrutabilia sunt, nec usquam ab externis corporis deduci, minus comprehendi possunt, quia homo vix ullam similitudinem videt, usque tamen interiora ita conspirant ad formanda externa, ut vix ullum interius deesse possit, quin aliquod mancum sit.
  2. Si dixerim, quod una minima fibrilla, quae subtilissima est, nec oculis usquam patet, quasi sciat universi corporis statum, incredibile nulli non apparet, sed usque verum, aliter {1} non possent singularissima conspirare ad status communis conservationem. 1748, 1 Julius. (Pro me, intellectus causa: aliter non posset a minimo vitae organulo, quod est seminis, propagari tam accurate corpus in ovo, ex ovo in utero, et sic porro, quare tale inesse sequitur singularissimis {2} minimis in corpore humano, quod {3} seriem consequentium tam mirabilem in principiis, continet); haec {4} scripta coram spiritibus et angelis, nec quicquam dicunt. 1748, 1 Julius.
    @1 ms. causa; aliter$
    @2 ms. singularissimis$
    @3 ms. humano; quod$
    @4 ms. continet: haec$
  3. Quod veritates quaecunque sunt, quae non pure sensuales et oculares sunt, illico rejiciantur a doctis

Satis mihi manifestum est, quod nulla usquam veritas, ne quidem naturalis, in lucem prodire possit, quin illico rejiciatur, et quam maxime a doctis mundi, et loco eorum lubenter recipiantur falsa; et adhuc magis veritates spirituales et coelestes, quod scire datum est a multa experientia, nam spiritus, qui circum hominem sunt, tales sunt, ut ut primum aliqua veritas prodit, quamvis non sciunt, quod veritas sit, usque repugnantiam sentiunt, et illico ei repugnant, et hoc ex naturali eorum indole, quae contraria est
(2481.) veritati, nam tales sunt spiritus mali, ut quicquid boni et veri est, illico ex insito, repugnant, rejiciunt, inter falsitates rejiciunt, et lubenter acceptant falsa, quia ea iis maximopere arrident, quia conveniunt et conformant se, 1748, 1 Julius; comparare {1} eorum repugnantiam datum est cum olfactis, nam sphaeram contrariam veritatibus format eorum indoles, quare illico dum veritas ad eam sphaeram appellit, est quasi quoddam iniquum quod olfactum ferit; quod ii quoque nunc audiunt, et non possunt [non] {2} agnoscere, quia iis quandoque dictum est, quod talem sphaeram formant, quia sensibilis facta {3} mihi, ita a pura experientia haec dicta sunt. 1748, 1 Julius.
@1 ms. Julius comparare$
@2 sic J.F.I. Tafel$
@3 ms. faccta$

  1. [Vide 2480]
  2. Addere liceat, quod docti in orbe literato, quia a philosophicis intrare velint in arcana etiam naturalia de anima, et adhuc magis qui in arcana fidei, occoecaverint se, usque adeo, ut nihil postea videant; nec credant, adeo ut qui nihil usquam cogitaverit de iis, et usque lumine naturali pollet, is permultis vicibus doctior sit. 1748, 1 Julius.
  3. De Providentia Domini, quod non solum imperscrutabilis, sed etiam ventura in aeternum, et sic seriem omnium intermediorum {1} simul videat, ex repraesentatione eorum quae in natura

Prius ostensum [2477-79], quod imperscrutabilia sint, quae Domini in intimis et intimioribus, et quod repraesententur ea in homine, [per id] dum concipitur, formatur in ovo, in utero, postea dum nascitur, adolescit {2}, quod omnia et singula ista, in semine contineantur, cum omnibus iis mirabilibus mutationibus, quas subit homo dum primum conceptus, et sic successive, quae omnia sunt series consequentium mirabilissimae cum suis mutationibus intus continuis, et tamen omnia haec continentur, nempe series contingentium, in primo semine inconspicuo, sic ut nihil usquam deficiat in omni serie; cum itaque talis sit series conspicua, et nota in iis, quae intra naturam sunt, et talis
(2484.) providentia seu series successivorum, sequitur clare, quod in iis repraesentetur non solum quod imperscrutabilia sint, quae a Domino, in intimis et intimioribus, sed quod perspiciat omnia et singula a principio ad finem, ventura in sua serie [non] interrupta, usque ad finem; nam quodlibet tale est quasi imago providentiae, et praevidentiae Domini, praeter [quod perspiciat] quod a cujusvis parentis indole in omnem posteritatem; ita natura, si eam rite perscrutamur, docere nos potest, quod ita sit, si ex veritate intueamur res, ita ex visibilibus, sed nequaquam tunc debemus ex talibus indicere {3} ad veritates, et sic eas explorare, sed ex veritatibus a Domino revelatis, talia videre ut confirmantia, ita illuminatur homo, si inverso ordine procedit, tunc obscuratur, confunditur, dubitat, et negat. 1748, 2 Julius.
@1 ms. intermidiorum$
@2 ms. adolelescit$
@3 sic ms.; J.F.I. Tafel inducere substituit$

  1. [Vide 2483]
  2. Quod spiritus mali pejores sint brutis

Loquutus sum cum quibusdam circum {1} me in altera vita, qui reflectebant super statum spirituum, imprimis malorum, et perceptum idea spirituali admodum manifeste, quod spiritus mali sint sicut bruta animalia, assimilata crabronibus et apibus, dum {2} ex indole sua naturali nihil nisi malum cogitent et agant, et quod pejores brutis in eo, quod ex facultate ratiocinandi agant, qua abutuntur ad malum cogitandum et faciendum, pejus ideo ac bruti, et quod ex facultate ista agant contra spiritualia et coelestia, seu illa quae fidei sunt, quod bruta animalia, quia tali facultate destituta, non possunt. 1748, 2 Julius {3}.
@1 J.F.I. Tafel circa$
@2 ms. qui dum$
@3 ms. 7 Juius$

  1. Quod actualia et propria mala hominis sunt, quae eum in altera vita cruciant

Unusquisque homo, nascitur in omne malum, sic ut inclinet ad malum quodcunque ex malo haereditatis successive acquisito a parentibus usque a primis, sed hoc malum quidem damnat unumquemque ad infernum, et in aeternum, sed ex misericordia Domini, liberantur ab inferno, quia non est malum eorum proprium, sicut infantes, qui ad aetatem juvenilem non pervenerunt; sed qui postea, cum adolevit quoque facultas cogitandi, judicandique, malum faciunt, ii ex oceano isto malorum, qui connascitur iis, depromunt malum, et id per exercitia sibi faciunt, et acquirunt, ita formant indolem suam naturalem secundum mala acquisita ex haereditariis, et simul ex adjectis propriis, haec mala sunt quae in altera vita cruciant eos. 1748, 2 Julius.

  1. Quod intima et intimiora hominis non laedi queant, sed modo interiora ejus

Dominus conservavit a primo homine huc usque intimiora hominis, ut ea non perversa sint, quia intima talia sunt, ut non possint perverti, sic per intima; at vero interiora ejus perversa sunt, quod idea spirituali ex formis concipi potest ab iis, qui concipere possint {1}, quales formae intimiores et intimae: tales sunt, ut ad quodcunque in mundo dabile et possibile, applicabiles sint, possint torqueri ad omnia, sed usque conspirant ex singularibus punctis ut centris ad statum integritatis, nam sicut {a} facillime possunt applicari, iis quae mala sunt, et distorta in interioribus, [usque] ex facultate redeundi in statum suum integrum, quem Dominus conservat, et jugiter instaurat, non laeduntur;
(2488.) aliter formae interiorum, eae distortae sunt ex malo haereditario, sic ut status eorum sit malum, ad quod conspirant omnia et singula, et quod distortum ex nativitate hac, hoc nequaquam restaurari potest, sed modo reduci in nihilum, sic ut sopiatur sicut somno, seu sicut morte, et sic videtur quasi applicet se, cum tamen non est applicatio ejus, quia ad malum, quod est status ejus conspirat a singulis punctis, et centris, ideo solum est mortificatio ejus, et sopitio, ut intimiora, quae sunt Domini, operari queant. 1748, 2 Julius.
@1 ms. possit$
@a h.e. cum vel tametsi$

  1. {vide 2487]
  2. Exinde quoque sequitur, quod homo nihil possit facere nisi malum, et quod ne minimum, ne hilum boni, quia conspirat quicquid in o ad malum; et quod omne bonum sit Solius Domini.
  3. Praeterea etiam temperantur mala hominis ita cum bonis, ut iridis species repraesentetur, nam quod hominis, est malum, aliter homo non sibi viveret amplius.
  4. Quod vera fides sit actio

Loquutus sum cum quibusdam in altera vita de fide, qui putarunt quod fides absque operibus salvet, seu salvifica sit, nam cum hoc solum dicunt, plures eorum, qui non intelligunt, separant fidem in cogitatione, et in intellectu, a fide actu, et sic nihil curant quomodo vivunt {1}, putantes sic quod salvandi, tametsi Dominus dixerit, quod ex fructu cognoscetur arbor [Matth. VII: 20, Luc. VI: 44], tunc dabatur dicere, quod actio sit ipsa fides, et idea spirituali ad captum et intellectum spirituum, qui adsunt, percepi, hoc manifeste, nempe quod fides in actione sit vera fides, sic actio, quia inseparabiles, et actio vivit ex fide, quae in actione, hoc est in operibus charitatis, quare inseparabiles sunt. 1748, 2 Julius.
@1 J.F.I. Tafel vivant$

  1. De genere serpentis cujusdam

Sunt genera et species eorum, qui serpentes sunt, seu qui in vita corporis dolosi fuerant, et in altera vita vocantur serpentes; quod serpentes vocentur, ideo venit, quod coram oculis angelorum appareant sicut serpentes, cum enim angeli eos inspiciunt, coram oculis spirituum quasi vertuntur in serpentes, quod manifeste mihi ostensum prius, sic ut putaverim eos prorsus in serpentiformes globos versos esse, tunc non solum apparent sic spiritibus, sed etiam sibi, nam angeli interiora eorum vident, et tunc doli apparent oculis spirituum, sicut reptilia, quibus talia sunt, quia serpentibus sunt venena, per quae in natura repraesentantur doli.

  1. Similiter fit cum aliis [hujus] generis animalibus, quae spiritibus apparent, et quae repraesentantur ab iis in somnis humanis, sunt enim cupiditates, et affectiones, quae repraesentantur ita in mundo spirituum, quando angeli inter se loquuntur de similibus, nam angelorum loquelae ita cadunt in formas repraesentativas in mundo spirituum, sed secundum naturales indoles (seu formas) eorum spirituum qui infra eos sunt, seu in quos cadunt, qui putant ex se id facere; ita in reliquis.
  2. Quidam spiritus, seu quaedam spirituum societas penes me per aliquot dies, si non unam alteramve septimanam fuerunt, quorum loquela non ita virilis, sed quasi immixta ei loquela quasi muliebris, et simul infantilis, principio a loquela putabam, quod boni spiritus essent, sed cum apperciperem dolos eorum, cognovi quod perquam dolosi essent, nam quicquid doli machinari potuerint, et illico actu efficere, studebant.
  3. Sed doli erat certum genus, non ita prius in aliis observatum, nempe quod se insinuare possent cuicunque societati quia in vita per externam apparentiam et simulationem, quasi essent accommodati ad omnia et singula ea, quae alii volebant et intendebant, observare poterant singula, sic ut vix quicquam eriperetur oculis eorum, et quicquid observabant, intendunt vertere in sui bonum seu commodum, absque conscientia ulla erga eos, cum quibus sunt; verbo nihil quicquam cogitabatur, et fiebat, quod non exciperent, et inde vellent propter se agere; sic ut dolus esset activus, cum continua intuitione, quomodo sibi possent facere id in lucrum aut in commodum, sibi solum studentes, non aliis.
  4. Sed genus hoc doli plures habeat species, quare non ita obvium est describere id, quod est cum externa apparentia, quasi essent probi, sic se insinuant {1} cuivis societati, imo amantur, quia insinuare se possunt passionibus cujusvis, et inde frui bono alterius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. insinuantur$
  5. Ii inspecti ab angelis, tunc apparebat quales essent, et per quos[nam] serpentes repraesentantur: apparebat serpens repens ad dextrum femur, seu crus, sursum; sic non versi in serpentes, sed reliquum apparebat instar hominis, quare non mutati sunt in serpentes, ex causa, quia solum ab angelis exterioribus apud interiores inspecti sunt, aliter si ab angelis interioribus, tunc apparerent serpentes continui, sua forma, qua genus doli repraesentatur; nunc quia apparentia eorum est quasi hominis seu probi in externis, et amantur, nec prorsus hominem destruunt, quia iis non talis audacia, ideo apparebat humanum, sicut in loquela eorum etiam infantile.
  6. De exitu eorum cogitans, quales ii tandem fiunt, mihi ostensum est per visionem, quod tandem a societatibus spirituum expellantur, quia tandem deteguntur, quod tales sunt, et tunc solitarii sedent, solum in societate solitariorum, quae societas mihi per visionem repraesentabatur, sicut quidam lata facie, cujus corpus non apparebat, cujus magnitudo et crassitudo tanta {1} erat, ut aequaret circiter 4 vel 5 aliorum facies, cum lato pileo canneo albescente super caput, sic sedentes fixe in suo loco, nec amplius cum aliis–talis {2} quoque fit status eorum, sicut repraesentatus, sibimet quoque ita appariturus–nec {3} amplius sic in aliqua vita activa.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. crassa talis tanta$
    @2 ms. aliis, talis$
    @3 ms. appariturus, nec$
  7. Observandum quoque est, cum tales et alii in societatibus spirituum fuerint, et detecti, indeque ejecti, quod semper aliqua nota adhaereat, sicut legitur de Caino [Gen. IV: 15], quae apparet spiritibus, ad quos veniunt, et quos similiter seducere volunt, quae nota ita augetur tandem, ut in nulla societate tolerentur, sic tandem relinquuntur sibi, et sic solitudo {1} eorum demum apparat iis, et talis quoque est, qualis repraesentatur. 1748, 3 Julius.
    @1 ms. solutudo$
  8. Ex genere eorum sunt, qui in aulis nihil usquam ad societatis bonum student, sed solum simulant, sibi student, sic sunt quoad functionem in societate inhabiles, imo inutiles, quia otium imprimis amant, modo possint opipare vivere, splendidis vestibus, et ditescere, nihil aliud curantes, tales adsuescunt similibus dolis, seque prae aliis insinuant, imo quoque laudantur. Imprimis familiares sibi faciunt varia assentatione, et simulatione officiorum, ex {1} iis qui disponunt domini bona, ut inde ditescant, et ita clam, domino {2} inscio, fruantur ejus bono, sic laudantes eos, a quibus aliquid lucri capiunt, sicut etiam sibi amicos faciunt coquos, tum thesaurarios, cumprimis administratrices, ancillas, et similes, ut omnia sibi cedant in lucrum. 1748, 3 Julius.
    @1 ms. cum$
    @2 ms. Domino$
  9. Tales solent inspicere eos, qui in functionibus sunt, qui laboriosi, qui probi, non assentatores, pro nihilo, eos spernunt, rejiciunt, vituperant, quia {1} indolis contrariae sibi, autumant enim illico, quod tales eos rejiciant; quare eos non pro amicis habent, sed pro servis, verbo sunt onerosi, seu solum onera reipublicae.
    @1 ms. vituperant; quia$
  10. Venenum tale erat apud eos, ut hebetaret omnes vires agendi in veris et bonis, sic ut tollerent omne studium; apud me aliquibus diebus fuerunt, et mihi [intulerunt] {1} talem molestiam cogitandi agendique seria, vera et bona, et videndi ea, ut vix scirem quid facerem, talis est influxus venenorum talium; cum in societate spirituum bonorum sunt, iis inducunt torporem faciendi bonum, et quod eorum muneris est, ita qui inclinant ad labores et usus in republica, dum [id genus] inter tales venit, seu in eorum societates, tunc omne eis studium torpescit, sic ab iis imprimis seducitur genus humanum; quare reges tales ex aulis suis rejiciunt, nam societates maxime laedunt, et a veris et bonis seducunt, ut tandem eorum studio, sicut dulcedine irretiantur, nam vivunt opipare, vestiuntur magnifice, otio solum fruuntur, odio habent laboriosos et studiosos veri et boni, sunt perditores generis humani; nam notum est, qui [cum] otio indulgere incipiunt, ex eo maximum dulcedinis capiunt, sicut mendicantes, qui otio isti semel adsuescunt, sic detinentur et amoventur ab omni studio, ut sint membra societatis civilis, seu ut sint cives; tales non possunt dici cives, sed perditores civium. 1748, 3 Julius.
    @1 sic A.C. 1509$
  11. Genus hujus doli vocari potest doli assentationum, cumprimis in aulis, vel sui lucri, vel suae voluptatis causa, hoc est, cupiditatum ex sui amore, vel ex mundi amore, fluentium; ita in genera et haec in species, distincti: haec coram spiritibus scripta, et coram iis, qui tales sunt, qui tacent, et cogitant, quid futurum iis, quia exitum eorum iis quoque repraesentatum cogitant, nam tale eos quammaxime movet, quia vitae suae voluptariae et lucro imprimis student. 1748, 3 Julius.
  12. Tales homines molestiam maximam faciunt iis qui innrepublica laborant, quos contemnunt, et putant servos esse, nec iis relinquunt quicquam vitae jucundae, ut cum jucunditate functiones suas agant, respiciunt eos tanquam longe infra se, natos quasi in servitutem, et ii se natos quasi in dominatum, quare eripiunt iis omnem jucunditatem, [eos] in contemtum apud dominum {1} agunt, qui sic demum eos spectat sicut viles homines, et assentatores modo sicut dominos, quos maxime aestimat {2}, sic omne solatium servis suis eximit, quia fit similis iis, quia in societatem eos adsciscit, ob eorum assentationes; verbo omnem molestiam creant servis, reipublicae, eisque omnem vitam jucundam, solatium,
    (2505.) spem, adimunt, sic destruunt cives, proinde civitatem. Tales quoque apud me aliquibus diebus fuerunt, qui sibi vivere [student], non reipublicae, et mihi omnem jucunditatem vitae [erant] adimentes, sibi arrogantes omnia, quod faciebant eo modo, in altera {a}, quod modo ex curiositate audire et percipere vellent, quod legi, et cum ceperint ea, sibi arrogaverint, relinquentes porro me, sic ut cum multa molestia opus agere tenerer: ex quibus mihi manifestatum est, quales sunt qui sibi solum student, et qui sibi solum indulgent, et praeterea nihil curantes [sunt], haec in eorum praesentia scripta {3}. 1748, 3 Julius. Ii nusquam alium usum intendunt, quam pro se; h.e., usus reipublicae {4} iis nullus est, sed sui, quare sunt tales qui non ab usu seu ab amore usus ducuntur.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. dominos$
    @2 ms. aestimant$
    @3 sic J.F.I. Tafel; ms. scriptum$
    @4 sic J.F.I. Tafel; ms. reipub:$
    @a h.e. aliena vita$

[vide 2504]

Similes in vita corporis volunt jucunditatem habere, imo aliis jucunditatem vitae auferre, qui usum praestant, nec tamen volunt quicquam utile praestare; quare loqui dabatur cum iis, quales sunt, et repraesentare iis dabatur, quod similes sint insectis varii generis, quae nociva, foedaque {1} sunt, quae quoque iis ad vivum repraesentata sunt; loqui tunc dabatur, de jucunditate vitae, quod jucunditas sit vita hominis, et quod [omnia] ita creata sunt a Domino, ut usus jucunditates creent, sicut satis constare potest, a voluptate sensuum, sicut a sapore, a venere, quae quia usum secum habent, ut nempe nutriatur homo, utque procreetur, ideo additae usui jucunditates eorum, quae jucunditates auctae sunt, prorsus secundum usum, ita institutum est, at vero qui quaerunt jucunditates, absque quod fluant ex usu, seu secundum apparentia {2}, absque quod intendant usum, tunc quidem jucunditates sentiuntur, tametsi crassae, sed quia non ab usu, seu a Domino, per usum, sunt sicut foeda ista et nociva insecta, et sunt tales {3} quae perdunt societates, et tales quae perdunt eos, quia vita jucunditatibus eorum spiritualis et coelestis non inest, proinde infelices fiunt, nempe e societatibus ejiciuntur, et ita solitarii sedent, et devastantur, usque dum omne dolosum apud eos, et iniquum devastatum sit, sic ut non sint amplius sui. 1748, 3 Julius {4}.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. variis generis, qui nocivae, foedaeque$
@2 sic ms.; J.F.I. Tafel apparentiam substituit$
@3 ms. talia$
@4 in ms. Junius in Julius emendatum$

Tales quoque nihil curant quod spirituale et Divinum est, quod quoque ab experientia scire dabatur, nam remittebatur iis aliquantisper dum memoraretur Deus, illico percipiebatur, quod nullam curam ejus haberent, sic ut nihil minus quam Deum, cogitent, quia {2} in externis solum, inque voluptatibus separatis ab internis. 1748, 3 Julius {1}.
@1 in ms. Junius in Julius emendatum$
@2 ms. cogitent; quia$

Audiebam etiam loquentes de voluptatibus, quod nusquam negatae sint hominibus, sed modo ut inserviant usibus, cumque inserviunt, seu sequantur ab usibus, tunc sunt multo delitiosiores; sicut etiam iis dicere pluribus, mihi datum erat.

Talem quoque naturam habent in altera vita, ut ubicunque animadvertunt apud aliquos, aut in societate aliqua, (quia societates communicant una cum altera), sic in societatibus proximis, aliquid jucundum, aut felix, hoc summo studio nituntur, ut sibi arrogent, et si possent, nihil usquam jucundi, relinquentes aliis, quod ab experientia etiam scire mihi dabatur: quare dictum, si tales in societates coelestes venirent, quod omnibus et singulis cuperent eorum gaudium, et felicitatem praeripere, quare non possunt tales venire in coelum. 1748, 3 Julius {1}.
@1 in ms. Junius in Julius emendatum$

Quod omnia et singula in mundo propter usum, et quod usus omnium in universo revelent creatorem

Loquutus sum cum spiritibus de usibus, quod nempe omnia organica in homine, omnia ejus corporea {1}, verbo {2} quod omnia corporea in regnis tam animali, quam vegetabili formata sint ad usum, et secundum usum, ut usus sit quasi qui formavit ea, et quod qui ex usu lustrat organica quod tunc videre potest nexum partium, aliter si ex partibus de usu.
@1 ms. corporea$
@2 in ms. supra tum imperfecte scriptum$

  1. Praeterea quod in regno vegetabili nihil detur quod non formatum sit ad usum, et quidem multiplicem, sic ab usu, nempe ad nutritionem animalium et generis humani, sic ad omnem eorum nutritionem, et quidem ita ut nihil deficiat, cumque mentem tenerem in videndo usum, scilicet quod [haec] creata sint in usum pro animalibus et homine, ut constare potest cuivis ex multa experientia, cui animal–quid {1} praestet in nutritione, quid in odore, quid in medicina, et tota series usuum dum sub contemplationem venit–
    (2512.) tunc {2} in idea spirituali, quae eadem est ac angelica, videre mihi dabatur, quod uuui nihil materiale inesse possit, cum tamen usus formaverit ea, quia secundum usum omnia et singula, cumque usui quasi formanti, nihil materiale inest, ex idea spirituali constitit, quod Divinum sit, quod formaverit, et quod absurdum sit cogitare, quod naturale, nam naturale a materiali non distingui potest: sicut calor, humor, ros, pluvia, quae naturalia sunt, at vero de usu nihil tale concipi potest. 1748, 3 Julius.
    @1 ms. animalis (sic!), quid$
    @2 ms. venit, tunc$
  2. [Vide 2511]
  3. Quod omnes in sua conditione fruantur gaudio maximo, in coelis

Idea spirituali admodum manifeste videre mihi dabatur, de quo etiam cum spiritibus loquutus sum, quod spiritus fruerentur summo gaudio, quisque secundum suam conditionem, si quisque contentus esset sua sorte, nec ambiret ea quae supra sunt, ad quae phantasia eorum, eos ducit, imo tanto gaudio, quisque, quod summum eorum est; nam quisque secundum conditionem suam fruitur suo gaudio, et cum ambit illud quod superius est, id ex phantasia facit, quod quisque scire potest, [ut] si agricolae aula regia cum satellitibus, et opiparis daretur, quod esset pessime contentus, et desideraret redire ad suam casam, domesticos, agrum et prata, quibus maxime delectatur, sic in caeteris, quae quoque iis repraesentare dabatur, ita quoque contra; quod quoque experientia scire datum, cum aliqui ad interiora gaudia elevarentur, quod desiderarent redire; tale foret coelum et mundus spirituum, nempe in summo gaudio unusquisque, si contenti essent sorte sua, quam eis Dominus daret, et non ex phantasia cuperent altiora. 1748, 4 Julius.

  1. Quod nullus respectus personarum in altera vita

Plerique qui magni fuerunt in vita corporis, sive dignitate muneris, sive imaginariae eruditionis, secum trahunt in alteram vitam altum spiritum, quem sibi comparaverant in vita corporis, et putant se reliquis esse majores et eminentiores, nam tale apud plerosque remanet, quod iis multo impedimento est, ut in societates veniant, ubi nihil tale regnat, sed modo ibi se mutuo ut fratres amant, nec unus se alteri praefert dignitate vel eruditione, quod experientia satis mihi constare, datum est; quare dicere iis datum, et simul manifeste idea spirituali percipere, quod nullus respectus personarum in altera vita, et quod minimus puer rustici aut infimae sortis possit in multo majori
(2515.) consideratione esse quam princeps inter maximos; quia quisque secundum interiora ejus aestimatur, sicut etiam homo principes ex {1} interioribus suis, at vero propter subordinationem iis honor praestatur, qui honor moritur apud homines, cum eo {a}, dum moritur–modo {2} aestimatio interiorum ejus apud plerosque, qui intelligentes et sapientes sunt, manet; addere dabatur coram iis, quod regnum hoc tale sit, ut nullus aestimetur in regno Domini ex dignitate et eruditione in vita corporis, aliter ac in regnis mundi, quod fit subordinationis et regiminis gratia in societatibus. 1748, 4 Julius {3}.
@1 J.F.I. Tafel in$
@2 ms. moritur, modo$
@3 ms. Junius; vide annotationem ad 2306$
@a h.e. quovis principe$

  1. [Vide 2514]
  2. Addere dabatur, quod in hoc Regno, quod aeternum est, nihil nisi gaudia sint, et felicitates, et quidem non ex praesumpta dignitate, et praerogativa prae aliis, sed ex amore mutuo, dicendo, quid quaeritur in mundo per dignitates et opes, quam ut gaudia aucupent, et ut putant {1}, felices sint? in {2} regno Domini, [id] quod cupiunt in mundo per talia, obtinent sine talibus, quia talia destruunt felicitates, quia tollunt aliis eorum gaudia, sic ab iis non dari possunt iis gaudia, quae ex cupiditate dignitatis et praeeminentiae, cupiunt. 1748, 4 Julius.
    @1 ms. putent$
    @2 ms. sint; in$
  3. Quod quisquam non cupiat altius in coelum venire, quam dignatur Dominus

Prius [2513] dictum videas, quod dum boni seu in fide, quod sortiantur omnes sua loca, et quisque in suo loco fruatur summo gaudio, et quod si phantasia trahantur in superius coelum venire, quod sic omne suum gaudium perdant; qui enim in interioribus fuerunt, nondum formati ad recipiendum gaudium illud, ii dixerunt, quod in suum coelum redire vellent.

  1. Imo constare potest, quid phantasia sit velle in coelum, seu ex superbia, sibi formare societatem, cui praeest sicut summus, et quod alii ei subordinati sint {a}, talis phantasia in altera vita nihil aliud efficit, quam quod destruat omnem ejus felicitatem, nam nulla datur talis subordinatio, Dominus Solus est qui adorandus, ex amore mutuo unius erga alterum, fluit omnis felicitas, quod satis cuivis manifestum esse potest, nam ponere {1} in falsitate et in contrario felicitatem, sic destruit ejus gaudium.
    @1 J.F.I. Tafel ponunt$
    @a intellexerim in qua alii ei subordinati sunt$
  2. Qui in coelum volunt ex tali cupiditate, ii ne ad primum quidem limen venire possunt sed retrocedunt; quantum distat ab iis coelum, consequenter gaudium coeleste, constare satis potest ab iis experientiis [vide 2395], nempe si modo angelus intuetur in eum, absque intentione laedendi, solum cum sua intuitione, quod angustetur maxime, et quasi ex angustia periret {1}, et qui dolosi videntur sicut conglomerati serpentes, praeter quod alii ex sola intuitione felicitatis angelorum torqueantur invidia; talis status fit ejus {2}, qui in altera vita imperare aliis vult, seu in aliqua societate esse summus.
    @1 imperfectum in ms.$
    @2 ms. eorum$
  3. Quod amor mutuus sit, in quo omnis felicitas, et quod coelum consistat in amore mutuo, et unusquisque se respiciat ut nihil, et praeterea alia quae amoris sunt, constare potest ex iis quae in natura, ex atmosphaericis partibus, ex partibus et visceribus in corpore humano, ubi nullum datur quod non a communi aliquid salutis habet, quia ad commune confert, sic omnium felicitatis confluxus est in eos, qui non sibi student, sed communi, in fide, et contrarium iis qui sibi student, et volunt ut alii sint pro se, tametsi multo digniores. 1748, 4 Julius.
  4. De quibusdam prophetarum catervis in veteri testamento

Erant catervae prophetarum tam apud Judaeos et Israelitas, quam etiam apud gentes, qui ridiculis gestibus se ostentabant, sicut passim in Verbo legitur [I Sam. X: 10-11, XIX: 20-24, I Reg. XVIII: 25-28 et alibi], quorum qui in Judaea et in Israelitarum regione, tam vera quam falsa praedicabant; si causa ex proximo assumeretur, videtur fuisse talis spiritus propheticus apud populum, quia in externis, nec nisi quoad cultum insaniebant; eorum animae post mortem, ejusmodi prophetis quandoque videntur applicatae, ut continuarent vitam corporis, et similiter insanirent, ut a phantasiis suis reducerentur, nam vita corporis continuatur similis primum post mortem, haec apparet causa proxima, et inter ea, quae loquuti spiritus mecum, referenda. 1748, 4 Julius.

  1. Dicebant mihi quidam ex eo tempore, qui mecum nunc, quod prophetas tales aestimarent ut sanctos, et quod cuperent fere omnes prophetare, quare talis spiritus eos regebat, sicut etiam ea quae prophetice scripta sunt, iis non intellecta, quae similiter adorabant; paene sicut poetae [adorant] veterum mystica.
  2. Quod scientiae non rejiciendae, et quod simile sit ac voluptates, quae nec rejiciuntur, sed applicantur

Non ideo scientiae rejiciendae, quia insanire faciunt hominem {1}, dum ab iis sapere vult in spiritualibus et coelestibus, sic pervertunt et occoecant, at si per eas confirmantur veritates, tunc illuminant, quia homo in scientiis est: sicut nec voluptates quae animi et corporis rejiciendae, quia hominem perdunt, et occoecant, sed iis relinquitur frui ad usum, ut prius [2506-08], sic modo applicentur usibus, nam voluptates sunt vita corporis, quare etiam datae sunt usibus. 1748, 4 Julius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. hominum$

  1. De cogitatione spirituum interiori

Sunt cogitationes intra sphaeram cogitationum vulgarium seu apparentium, quae non dignoscuntur; istae regunt cogitationes vulgares seu apparentes, putabam diu, quod eae essenn interioris hominis, sic angelorum interioris coeli, sed opinio me fefellit, per multam enim experientiam potui discere, quod cogitationes tales quoque sint, et quod spiritus sint, qui talibus cogitationibus adsuescunt et delectantur.

  1. Quod porro ad has cogitationes pertinet, sunt quidam spiritus et animae, qui iis non gaudent, nec eas percipiunt, quia intra sphaeram eorum cogitationum; at sunt animae, quae illico dum in alteram vitam veniunt, animadvertunt, quod talis cogitatio quoque sit, et qui possint separare eam a cogitatione externa, seu vulgari et apparenti, et sunt ii in vita qui dolosi fuerunt, sicut ab experientia satis didici, praeter ab experientia quod draco eadem quoque gaudeat.
  2. Vulgaris cogitatio solum est idea quae influit in loquelam, sed ea cogitatio influit in vulgarem cogitationem, et eam regit, tam per cogitationes, quam per malas affectiones; cogitationes istae sunt quasi intentiones cogitantes, in sua serie; inspirantque aliis animum cogitandi agendique, inducunt alacritatem, et torporem; usque tamen est cogitatio cum suis affectionibus interior corporea seu materialis.
  3. Talis cogitatio est spirituum interiorum, per quos communicant angeli cum cogitationibus exterioribus, et sic cum loquela.
  4. Observare datum est, quod spiritus qui longinqui a me fuerunt, et qui dixerunt, quod melius percipiant, cum tacite cogitem seu loquar [2382, 2435], quod ii in talibus cogitationibus sint, quibus singula melius apparent, percipiuntur et constant, dum cogitatio vix mihi apparuit.
  5. Sed sunt tam mali quam boni qui similibus gaudent; mali tentant pervertere bonos spiritus per tales, quia intrant sic in eorum sphaeram {1}.
    @1 imperfectum in ms.$
  6. Putant ii qui in sphaera talium cogitationum sunt, quod interiores angeli sint, boni quod sint angeli interioris coeli, sed {1} sunt medii, ut dictum [2527], ita spiritus boni, etiam angeli possunt vocari, sed angeli in mundo spirituum: mali quoque putant sic se esse in sphaera coeli interioris, sed prorsus fallunt se.
    @1 ms. vocari; sed$
  7. Qui diu in altera vita fuerunt, externis quasi projectis, interiora haec prodeunt, et sic fiunt interiores spiritus (ita nominandi) sicut a multitudine eorum, qui tales sunt, qui longe a me absunt, observavi. 1748, 5 Julius.
  8. Exinde constare potest, quam infelices fiunt ii post mortem, qui dolosi sunt, et dolis assuefacti, nam doli sunt qui interiorem hanc sphaeram occupant, nam ii projiciuntur prorsus a sphaera spirituum interiorum, sic a mundo spirituum, et reservantur alibi; ii multo diutius cum doloribus et cruciatibus diutioribus torquentur, et apud eos tandem multo minus remanet, nam antequam doli exstirpati sunt, qui intrarunt naturalem eorum indolem, et composuerunt, longum est tempus cum cruciatu, nam antequam ea sunt vastata, interior homo operari nequit, sunt enim intermedia inter interiorem hominem, et exteriorem, priusque {a} intermedia sunt aptata, non potest per interiorem eorum operatio fieri.
    @a intellexerim et priusquam$
  9. Ii nunc oculum meum sinistrum lacessunt, et infundunt ei interiorem quendam et acutiorem dolorem, manifeste; ex quo concludi potest, quod ii qui nunc adsunt, inter eos sunt, qui regunt cogitationes vulgares, cum alii qui cupiditates, oculum dextrum movent, dolor oculi est interior, acutus; sic quoque concluditur, quod sint intermedii, sicut visus est intermedius inter auditum, et cogitationem.
  10. De Spiritibus Interioribus

Spirituum interiorum maxima multitudo est, qui influunt, et per quos influunt angeli in eos qui spiritus exteriores sunt.

  1. Talis est differentia spirituum interiorum et exteriorum, ut dum exteriores in societatem interiorum ducuntur, tunc veniant exteriores in statum obscurum, et quasi in statum somni, nam non percipiunt eos, praeter influxum, qui iis tam obscurus est, sicut status somni, at vero iis qui interiores spiritus sunt, est satis luminosum, seu intelligibile.
  2. Num in statum eum aliquis homo perduci queat, ut sit in aliqua idea clara, ut vocatur, nondum scio; sed in altera vita, post aliquod temporis, illuc ducitur {1}.
    @1 ms. ducitur$
  3. Hodie cum iis, inque statu isto eram, vigil, et observavi multitudinem, quae tanta est, ut {1} multis superent multitudinem spirituum exteriorum, et sicut autumo, sunt in idea satis clara, tametsi ego in obscura, sed clara quoad perceptionem communium.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$
  4. Spiritus temporis mora perducuntur a Domino in interiorem hunc statum, quasi per somnum seu speciem soporis, quasi tamen vigiliae, spirituum, tunc primum, sicut infantibus, iis obveniunt ea obscura, quia modo est communis perceptio, tandem magis magisque clarescit idea, seu clariores fiunt ideae, sic quasi in statum eum ducuntur, in quo sibi vigilare prorsus videntur, tametsi quoque is status est respective ad interioris coeli vigilias, quasi somnus. 1748, 5 Julius.
  5. De vita Verbi Domini

Loquutus cum angelis de vita Verbi Domini, nempe quod in supremo sensu Verbi Domini, sit Ipse Dominus: in sensu universali infra Dominum, universum coelum, angelorum, et bonorum spirituum: in sensu adhuc inferiori, universalissime Ecclesia Domini per universum terrarum {1} orbem, a prima creatione ad ultima tempora; in sensu minus universali, de Ecclesia quae instructa est, cum omnibus ejus variis doctrinis, in sensu adhuc minus universali, de Ecclesia intima, in terris; in sensu inferiori adhuc, in particulari de singulari homine; in sensu singularissimo, de quovis articulo fidei; in sensu abstracto, de coelestibus, spiritualibus, rationalibus, sapientia, intelligentia, et sic porro, 1748, 5 Julius; sicut {2} subjectum, ita se habent praedicata.
@1 ms. terarum$
@2 ms. Julius sicut$

  1. Loquela cum spiritibus de hominum translatione in alteram vitam

Saepius mirati sunt spiritus, quod essent in altera vita, putantes se fore in vita corporis quia nulla iis differentia, cum nulla datur reflexio, sic saepe mirati sunt, cum dixerim iis quod spiritus essent, putantes se in vita corporis esse, de qua re prius [1984, 2031-32 et alibi].

  1. Loquutus etiam sum cum spiritibus, quod si homines in fide in Dominum essent, quod sic aperiri potuisset iis coelum, seu via interior versus coelum, quae clausa est, fere sicut ex Domini misericordia in me, et sic commercium foret animarum, spirituum et angelorum, cum hominibus [in] mundo, et hominum in mundo, cum animabus, spiritibus et angelis, ut scirent spiritus, quid in mundo peragitur, et homines quid in coelo; ita viverent simul, et utrinque.
  2. Ita quoque a Domino ordinatum est ab aeterno, ut tale commercium foret, et talis communio, tum quod homo ad aetatem suam perventurus, nesciret quod viveret {1} in corpore, et sic abjecto corpore statim in coelum transmigraret; cum enim in senectutem provehitur talis homo, nullam reflexionem magis habet corporis sui, cum loquitur cum iis in coelo, sicut etiam mihi contigerat, quod oblitus sim quandoque quod in corpore, quia absque reflexione eorum quae corporis, quia in loquela cum spiritibus; hodie idea spirituali vidi, quod corpus nihil sit, et si abjiceretur, quod nihil differret inter vitam in corpore, et post abjectionem corporis.
    @1 imperfectum in ms.$
  3. Praeterea quoque de corpore sermo fuit, quod corpus sit nihil praeter usum quem praestat spiritui suo in mundo, sit quoddam separatum prorsus a spiritu ejus; et quod corpus, cujus tantam curam habent [homines], sit nihili, nam unaquaevis bestia et fera {1}, imo insectulum, adhuc concinnius et perfectius corpus habet ac homo, perfectiora organa olfactus, gustus, visus, imo quod insectula in foliis videant minutiora {2}, et olfaciant multo purius ea quae in subtiliori natura sunt, quam usquam homo microscopio subtilissimo videre possit, aut arte sentire; nam vident eorum cibos, odorantur eos, et sapiunt, quae ad minimam sensationem hominis non perveniunt, quare corpora perfectiora sunt brutis, quam homini, et usque tantam curam, et tantum amorem talis corporis, quod in se tam vile est, habent. 1748, 6 Julius.
    @1 ms. ferra$
    @2 ms. minitiora$
  4. De fallaciis sensuum, quod removendae in credendis

Loquutus sum quandoque cum spiritibus, sicut quoque nunc, qui aderant apud me, quod non sint prope me, tametsi ii sibi videantur prope esse, imo quandoque ut saepius tam prope ut tangant me, moveant, ad tactum operentur, intus in me, ad latus, ad caput, cum tamen experientia certissima est, quod non possint hic esse, sed quandoque, 10, 100, 1000, 3000 milliarium distantia, imo quod similiter sit cum spiritibus tellurum aliarum: sed quia spiritus ex apparentia prorsus [judicabant] sicut ita esset, quod essent prope me, et proxime, non volebant id credere, quia contra apparentiam prorsus esset: iis dicere dabatur, quod experientia constans sit, et certa, et non dubitandum, et minime ex ea causa, quod ita appareat, et quod percipere id nequeant ex ulla causa,
(2545.) quia causam non perceperunt; hoc coram iis illucidare, dabatur dicere, quod cum experientia clara et certa sit, non dubitandum, quia alia est apparentia, et quia non norunt causas, sicut perplura similia in natura dantur, quae experientia constant, et tamen quia [tale] verum, est credendum, sicut quod navigare possint circum globum telluris, et ab opposita parte, ex opposito pedum nostrorum, hoc certum est, quia experientia constat; quis in mundo dubitaret de eo, quia aliter apparet, et quia non novit causam? tunc forent innumerabilia similia in rerum natura, quae non crederet, cum tamen talia sint.

  1. [Vide 2544]
  2. Similiter se res habent in mundo spirituali, cumprimis quae fidei sunt, de quibus non dubitandum, minus rejiciendum, quia non capimus causas, et quia non sunt secundum apparentiam, cum tamen veritates sunt, quia Dominus, Ipse Veritas, dixit, sicut quod Dominus sit Solus qui vivit, quod caeterae vitae, in terris et in coelis, nihili sint, et perplura ejuscemodi; haec quoque contraria sunt apparentiae, sicut saepius spiritibus dicere datum est, sed usque vera, et ideo non neganda, quia non intelligimus, et quia videmur nobis vivere ex nobis. 1748, 6 Julius.
  3. Quod animae in altera vita, primum sint quasi errantes, quoad situm

Animae vocantur ii, qui nondum locum sortiti sunt in maximo corpore, sunt quandoque errantes, aliquo tempore sunt infra, ad dextrum, aliquo tempore infra ad sinistrum, aliquoties supra caput, altius ad varias plagas, quandoque etiam prope caput, ita sunt ii qui nondum situm in corpore maximo sortiti sunt, quia in statu mutationis sunt, sunt enim corporea, quae adhaerescunt, quae excitantur, inde evehuntur altius, et ad diversas plagas, quare vocabam eos “adhuc errantes {1},” at qui postea sortiuntur situm, ubi manent, usque tamen cum mutatione, quoad tempus diuturnius, secundum statum eorum reformationis. 1748, 6 Julius.
@1 ms. erantes$

  1. Facultates spirituum prae facultatibus hominum

Praeter quod spiritus induant omnia quae sunt memoriae hominis, ejus linguas calleant, et cogitationes ejus percipiant, etiam sunt qui interiores cogitationes [percipiunt], etiam illico vident quae iis repraesentantur, et comprehendunt momento, quae per multum temporis eloquenda essent–et {1} tamen nusquam ita videri, et comprehendi [possent], sicut quae visa sunt in mundo–quae {2} sunt rerum abstractarum a corporeis et [iis quae] mundi, quae dum idea spirituali repraesentantur, cum suis ideis repraesentativis, modo repraesentantibus {3} idea quid significent {4}, [quid] obscure seu clam insit, illico satis plene comprehendunt, sic momento, quae non loquela horae exprimi possunt.
@1 ms. essent, et$
@2 ms. mundo, quae$
@3 ms. repraesentantes$
@4 ms. significet$

  1. Spiritus dicebant, quod non sciant se tales facultates habere, tametsi cum haec iis dicta et repraesentata sunt agnoscunt, sed causa est quia nullus reflectit super facultates suas, quibus donatus, sed quia ei familiares sunt, putant non esse excellentiores iis, quas habent alii: et dicere iis dabatur, quod angeli nec sciant, quod adhuc excellentiores, et eminentiores facultates habeant, nisi dum licet iis despicere in spiritus qui infra sunt, et inde videre discrimen. 1748, 6 Julius.
  2. De repraesentationibus in mundo spirituum, quomodo illa a coelo influunt

In somno cum obvenirent aliqua, quorum non ita memini, etiam in conspectum tunc veniebant aves, quae includerentur (i en bur, som war gammal och morcker {a}), in {1} tali inclusa apparebat avis, obscura, quae quoque mala erat, quam non habere velle mihi visum, juxta errnt binae aves pulchrae, nobiles, eas desiderabam potius in ea (bur) habere inclusas, et illico cum eram in idea tali, decidebant, et dejecti sunt in me spiritus, cum multa satis vehementia, et me commovebant {2}, et tremorem incutiebant ossibus et nervis, sicut quandoque prius, quod tremiscerent omnia et singula in me, cum manifestis sensationibus per totum corpus [1934]; expergefactus id sensi, et novi quod spiritus incidissent vi multa in me, opinatus, quod similiter nunc ac aliquoties prius, in me invaderent, et vellent perdere, percutiendo
(2551.) omnia quae in me, cum multa commotione; quare loquutus cum iis, sicut quoque alioquin, ut scirem quidnam esset, qui dicebant, quod ii essent, qui in idea erant de avibus, et quod subito dejecti sint in me, opinantes, in dejectione ista, quod frangerent caput et cervices, quod etiam mihi repraesentabatur, nihil aliud scientes, [quam] {3} quod prorsus perirent {4}, sicut homo dum ex alta domo decidit in terram; percepi quoque hoc ex tremore metus eorum, nam aliquamdiu post casum, tremebant magno metu, qui mecum communicatus erat; sic ut veritatem dictorum eorum inde agnoscerem.
@1 ms. morcker,:in$
@2 in ms. commeb in commevebant emendatum$
@3 sic J.F.I. Tafel$
@4 ms. perirerent$
@a = in cavea, quae erat antiqua et obscura (verba suecica)$

  1. [Vide 2550]
  2. Cum perquirerem causam, tunc in memoria revocabatur mihi somnium {1}, de avibus, et scire dabatur, quod aliquid in coelo fuerit, quaedam eorum loquela de cogitationibus, quas aves significant in mundo spirituum, de quibus sermo fuerit, nam talia accidere nequeunt in mundo spirituum, nisi per influxum a coelo, in quo nihil de avibus cogitatur, sed de meditationibus et cogitationibus, et instruebar ab iis qui in interiori spirituum mundo erant, qui communicatores {2} sunt, quod sermo in coelo in quadam societate fuerit, de influxu cogitationum hominis, quae penetrant usque in coelum, num ab hominis cogitatione influant in coelum, cum tamen hoc contra ordinem foret,
    (2553.) quod cogitationes hominis influere possent in coelum angelorum, sed coelum in cogitationes, et quia apparuerat iis quandoque quod cogitationes meae quasi influxerint in coelum, ideo quidem ex apparentia concludentes, quod tale existat, ideo quia in falsitate erant, non potuerunt esse in societate angelorum, sed ex societate sua, quasi ejecti {2}, (non ab angelis sed a semet, talis est dejectio eorum, falsitas se dejicit ipsam, nam nullus angelus alterum ejicit); cum {3} itaque ita ejecti sunt, ob falsitatem influxus cogitationum hominis, inde spiritus correspondentes, quibus eadem repraesentata sunt ut aves, decidebant tali vi et violentia, ut viderentur sibi cervices et crania fracturi.
    @1 ms. somnus (cf. autem indicem ad Avis, Coelum, Repraesentatio, et Somnium)$
    @2 imperfectum in ms.$
    @3 ms. ejicit: cum$
  3. [Vide 2552]
  4. Postea aliquid loqui mihi dabatur de influxu apparente cogitationum mearum in coelum, quod non sit influxus ab homine in coelum, nam quod in gradu inferiori est, et tam crassum, nequaquam potest penetrare in gradum interiorem, proinde in priora, tametsi ita appareat; sed quod causa apparentiae talis sit, quod Dominus id efficiat, ut influat a coelo in cogitationes, et modo sit apparentia quod a cogitationibus meis in coelum; sed quia non sisti potest causa nisi per ideas spirituales, quomodo se res habet in causis, ideo paucis modo iis ostensum; sed hoc erat res facti, et veritas, quod Dominus influat [Solus] {a} in cogitationes humanas {1}, et sic in inferioribus praesens sicut in superioribus, et dum beneplacet Ipsi per coelum in cogitationes, et quod in utroque contingente, apparere possit, quasi cogitationes hominis influerent, quod prorsus est contra ordinem, et omnem rationem, quod inferius influere possit in superius, seu exterius in interius, aut sicut loquuntur philosophi, posterius in prius, aut crassius in purius. 1748, 7 Julius.
    @1 ms. humanes (sic!),$
    @a vide indicem ad Coelum, Cogitatio, Dominus, et Influxus$
  5. Exinde quoque constare potest, quid intelligatur per ea verba Apocalypseos (forte etiam alibi) quod lucis angelus dejectus sit in terram, cum turba sua [cf. Esaj. XIV: 12, Apoc. XII: 9]; nempe quod cum in falsitate sunt, et falsitas eos ex societate angelorum exterminat, quod ii qui iis tunc correspondent in mundo spirituum ita cum vi, et periculo quasi vitae suae, dejici sibi videantur.
  6. Num autem spiritus correspondentes iis simili opinione fuerint, non scire possum, nam spiritus correspondentes dantur plures, et quandoque ii qui non simili opinione sunt, ita per turbam eorum non alii intelliguntur quam qui sunt in falsitate simili, in mundo spirituum; nam spiritus nesciebant prorsus quid loquebantur in coelo, erant modo in idea repraesentativa avium, et quidem cum inamaenitate, ut nunc ajunt. 1748, 7 Julius. Quare correspondentes non sunt eorum turbae, sed modo qui in simili falsitate sunt.
  7. Quod spiritus plene satis percipiant cogitationem hominis

Ex multis hoc constare potest, sed modo hoc in exemplum, si modo loquor cum iis his verbis, “est ita vel ita,” aut “est sic vel aliter,” absque aliis adjectis vocibus, modo caetera repraesentantur vel per ideam vel per repraesentationem, illico omnem ideam et cogitationem percipiunt, ita in caeteris, ex paucis modo vocibus; caetera per ideam, ita quae absque vocibus, iis exhibentur idea spirituali.
Exinde constare potest, quam multa sint in vocibus Verbi Domini, et quomodo ideae sint plenae, cum tam {1} paucae sint voces, quae quandoque prorsus non intelligibiles absque ideis, quae non patent oculis hominum.
@1 nisi legendum tamen$

  1. Quicquid fit artificialiter, quod claudat viam versus interiora

Idea spirituali videre dabatur, quod utprimum aliquis ex semet velit imitari illud quod spirituale et coeleste est, et ex semet id facere, quod vocatur artificis vel artificialiter, sicut magi fecerunt per suas magias, tunc illico claudatur via interior, et modo mortuum est, in externis seu extimis, quod tamen artifex seu magus non novit, tum quoque alii, qui non interiora norunt, aut qui [non] in iis est {2}; sic fit in externis simile, sicut dum homo solum oculo videt externa, ut picturas, quas aestimat, quandoque praefert vivis, quae tamen in interioribus sunt pulchriora, et quo plus interius, eo pulchrius, 1748, 7 Julius; quare {1} dum spectantur ea ab iis qui in interioribus sunt, non aliter apparent, ac dum microscopio [intuentur] in picturas, aut in calcem domus, inde [res] nitide apparentes, tunc sunt modo spurca; aliter dum intuentur in animalia, et vegetabilia.
@1 nisi legendum tamen$
@2 nisi cum Bush/Smithson intellexeris quid in iis est$

  1. Quod spiritus sicut homines, illico ferantur a se ad malum faciendum, ut iis laxatur habena

Hoc imprimis in mundo spirituum observare mihi dabatur, et mihi quoque id experiri datum, quod nempe illico ut iis remittitur, ruant ex se in ruinam et perniciem eorum qui circum sunt; tenentur jugiter ita, ut non sentiant, in vinculo spirituali, ut non possint cogitare, minus velle et facere malum secundum libitum et naturam eorum, quod vinculum nesciunt, quia sic tenentur, putantes {1} ideo quod ex se boni sunt; sed experientia aliquoties ostensa est, quod remittatur hoc vinculum, et illico ruant in malum, et quidem ad perdendum circumstantes; imo sciendi causa, mihi quoque quasi data est copia remittendi iis, et illico ruebant,
(2560.) imo ita, ut conquesti sint, quod remitterentur. Mihi simile contigit, cum remitterer, illico quoque in malum rui, sic ut nihil nisi malum inest indoli hominis, et Soli Domino bonum, et misericordia, Qui universum coelum, et mundum spirituum ita tenet quasi vinctum, ut nesciant fere quod mali, imo ut putent bonum ab iis, de quo aliquoties cum iis loquutus, [ii] volentes vindicare sibi bonum, similiter tenetur genus humanum, quamvis nesciunt, quare si remitteretur vinculum spirituale Domini, illico rueret unus sicut fera in feram, unus in alterum; de vinculo illo perplurima forent dicenda, sed dignante Domino alibi [vide 2737-39, 2943]. 1748, 7 Julius.
@1 ms. putantur$

  1. [Vide 2559]
  2. Quomodo interiora se habent in coelo, ad ea quae ad captum humanum pervenire possunt

Interiora, seu ea quae sunt angelorum coeli interioris, sunt ineffabilia, nec ad intellectum hominis venire possunt, imo si exponerentur, non appareret nisi quoddam obscurissimum, quae non melius comparari possunt, quam fibris nervorum in corpore animato, qui mirabiliter fluunt ex cerebris et medullis, seque ramificant, connectunt saepius, insertantque gangliis, feruntque ad viscera, ut vix sciatur, qualis connexio eorum, tum sicut fibrae nerveaea {1} {a} alibi quae mirificas formas faciunt, sicut solum ex intuitione fibrarum nervearum in tabulis conspici potest; ex his ita ramificatis, consertis, influentibus in se mutuo, effluentibus iterum iterumque,
(2562.) usque actiones distinctae procedunt, et tamen usque mediis fibris {2}, mediis nexibus, et influxibus tam mirificis fibrarum, ex quibus oculo intuenti, nusquam tam regulariter actiones existere posse viderentur, cum tamen nulla non spectat suum modum in societate cum aliis, quae simul constituunt actionis unum, cum indefinita varietate ad actionis societates cum aliis. Talis idea formari potest interiorum idearum seu angelorum interioris coeli, respective ad interiora mundi spirituum, ex quibus, ii qui expendere ea possunt, et gnari aliquatenus facti, in similibus, concludere possunt, quam imperscrutabilia sint modo interiora, quid non intimiora quae in interiora influunt! nam {3} una idea interioris mundi spirituum comparari potest uni actioni ex indefinitis {4} viribus et formis ita agentibus, et intrantibus in actiunculam, et sic porro. 1748, 7 Julius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. nervae$
@2 ms. fibriis$
@3 ms. influunt; nam$
@4 ms. indifinitis$
@a h.e. [comparari possunt] fibris nerveis$

  1. [Vide 2561]
  2. Qui fidem habet in Dominum, quod Dominus ei praesens sit, et ei in omnibus et singulis consulit

In idea spirituali imprimis vidi et percipere quis potest, quod qui fidem habet in Dominum, ac intuitionem fidei, quod Dominus ei in omnibus et singulis consulat, sic paene, ut non is quicquam curae habeat, sed nescius omnia nanciscatur quae necessaria, et ad necessaria utilia sunt; tunc succedunt ei omnia; et is ducitur ad felicitatem coelestem; tantum remotior est homo a Domino quantum sibi fidit, ita per confidentiam suaemet prudentiae homo se removet a Domino, quia tantum a fide. 1748, 8 Julius.

  1. Quid intuitio in altera vita efficiat, nemo scire potest, nisi qui in altera vita vivit; ita quid intuitio fiduciae et fidei in Dominum.
  2. Quod in interiori sphaera mundi spirituum, regnet insania

Quod interior sphaera mundi spirituum sit, prius videas [2532], ubi multitudo spirituum, quorum loquela non intelligibilis mihi diu fuit, sed nunc aliquantum patere incipit, est in ea sphaera, ubi intentiones hominum, seu eorum fines regnant, qui quoque in vita corporis eorum, vix in cogitationem manifestam veniunt, [ibi] in altera vita est postea eorum loquela, sic ut intra cogitationes hominis manifestas sint.

  1. Cum inquisitum, cur tanta multitudo insanorum spirituum ibi sit, responsum percepi, quod humanum genus hodie non spectet alium usum, proinde non alium finem, quam semet, modo acquirit et corradit pecunias, argentum et aurum, solum ut ditescat, et quidem suae vitae causa, nusquam propter amicos et socios, minus propter usum rei communis; tum quod honores quaerant, nusquam propter alium usum, quam ut magni fiant, et sui honoris causa, non propter usum aliorum, minus propter bonum commune: similiter qui ex scientiis sapere student, nusquam ob alium
    (2567.) usum, quam propter semet, ut magni fiant, et appareant mundo, et ditescant; quare in ea sphaera, quae vocari potest sphaera intentionum, estque interior mundi spirituum, tanta insania, ut paene insaniis plenus sit, sic iniquitas eorum, qui vocantur Christiani, consummata {1} [cf. Matth. XXIV: 12], quare nunc ad alios regnum Domini vertitur, sicut praedictum est [Matth. XXI: 43], alioquin periret mundus: nam ex isto mundo spirituum noscitur, quale humanum genus est, et quam perversum, non ita ex mundo spirituum exteriori, et animabus.
    @1 ms. consumata$
  2. [Vide 2566]
  3. Quaedam animae, post parum temporis a morte, inter eos quoque veniunt, qui nempe in mundo dolosi fuerunt, et occultarunt fortius et manifestius fines, et qui sibi proposuerant non alios fines, quam tales, sic [ut] in se loquuti quasi ita, et persuaserint, quod nulli nisi sibi studere debeant et indulgere, ita socios, et commune prae se prorsus vilipendentes. Caeteri serius in sphaeram istam intrant. 1748, 8 Julius.
  4. Ii spiritus, qui interiores mundi spirituum sunt, quidem influunt in cogitationes hominis, sed non percipiunt eas, solum intentiones eorum, quare dum intentiones tales absunt ab homine, tunc ii non possunt intelligere, tunc excipiunt [eum] boni spiritus, etiam interiores spirituum mundi, Domino ita disponente. 1748, 8 Julius.
  5. Dum iis relinquitur vel paululum influere, illico percipitur frigus seu taedium eorum quae sunt Verbi Domini, fidei et salutis, quod dabatur mihi percipere, modo dum iis perparum laxaretur, ut influerent suo taedio aut frigore;
  6. nec possunt ii spiritus interiores esse ubi sunt spiritus interiores boni, sicut nec in mundo, qui simul esse nequeunt, nam contrariae sunt intentiones; quod simul possint esse in mundo, est solum ut eorum bona diripiant suis depraedationibus seu artificiis, iisve utantur ut servis; in altera vita aliter, quando boni spiritus adsunt, fugere omnino debent, quia quasi taedio enecantur, nam ab iis lucrari ibi nequeunt; quod simul esse nequeant, constare potest solum ab eo, quod si angeli inspiciant in tales, tali angustia afficiantur, ut perire videantur, vertique sibi videantur in foeda reptilia, et feras; quare Dominus ita disponit, ut nequeant malum seu venenum inspirare fidelibus. 1748, 8 Julius.
  7. Praeter eas inclinationes de quibus supra [2566-67], etiam eas habent, cum multiplici varietate, quae ex iis consequuntur, nempe quod destruere cupiant genus humanum, quoad vitam eorum, ita quod crudeles sint, prorsus ut Nerones animis suis, quod omnia auferre cupiant proximo, ridentes ad eorum paupertatem et miseriam, si vel ante oculos eorum [mn obs:]morerentur, imo inde oblectamenta capiunt, quia contra omnem misericordiam; sicut dolosi sunt contra omnem innocentiam: praeterea etiam inde multum delectantur, ut destruere possint amicitias, et cumprimis amores conjugiales, inimicitias machinando inter conjuges, et uxores aliorum ad adulteria allectando {1} {a}, et similia, quae ex binis istis fontibus, amore sui et amore mundi necessario consequuntur. 1748, 9 Julius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. allectandi$
    @a = alliciendo$
  8. Quod autem eos attinet qui in fide fuerunt, ii post mortem, in eam sphaeram non elevantur, tametsi possint statim in sphaeram istam perduci, sicut ab experientia manifesta mihi scire datum est, sed iis aliter a Domino consulitur {1}, tenentur in sphaera infra eos, sic ut eos non intelligant, nec manifeste percipiant, et hoc eousque dum externa iis data sunt a Domino, quae correspondeant intentionibus seu inclinationibus angelorum, et adaptata sint societati proborum in eadem sphaera, tunc elevantur ab externa vita, ad interiorem eam spirituum, et frui possunt consortiis eorum, et sic correspondere angelis, qui omnes immediate et immediatius ducuntur a Domino, et omni felicitate, cum indefinita varietate, ineffabili, fruuntur. 1748, 9 Julius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. consuluntur$
  9. Qui in sphaera interiori mundi spirituum sunt, ii utuntur iis spiritibus qui in sphaera exteriori, sicut [hi] solent in vita corporis {a} cum loquuntur, uti exteriore sphaera ad cogitandum, et loquendum, sic ut vix alia differentia sit, quam quod ibi distincti spiritus sint; in vita corporis, tametsi similiter distincti spiritus, tamen apparent iis quod sicut unum, aut sicut unum imperans, inferius convenienter agens, sic ut sint quasi in iis, sicut etiam mihi dicebant, nam induunt eum sibi {1}, tametsi is nesciat aliter ac is ex se loquatur, inde sequitur quod induant ipsum hominem, quia spiritus inferiores {b} apud eum, qui putant se hominem esse.
    @1 ms. se$
    @a per in vita corporis hic et mox infra intellexerim in plano vitae corporis$
    @b accusative intelligendum$
  10. Nunc quoque per experientiam scire dabatur, quod reduci potuerint a spiritibus infra eos in speciem somni, ut nescirent quid facerent, ita soporati, quod se similiter paene habet, ac dum exteriora hominis sopita sunt, ac interiora vigilant, nam quoddam scintillans, quod erat ex vita eorum, percepi.
  11. Quid significet quod discerent bella, in Verbo [cf. II Sam. XXII: 35; Ps. XVIII: 34, CXLIV: 1], et cur tentationes subeant

Sunt perplures causae, cur fideles sustinere debeant persecutiones et tentationes, nunc modo unam, quam discere nunc dabatur, memorem, quod {1} quia tanta multitudo malorum sunt, imprimis in sphaera interiore, ut discant quod sint, et quia omnia et singula secundum ordinem gubernare vult Dominus, ut sic sint fideles in statu resistendi iis, sic ut aequilibrium sit, nam mali continue oppugnant, fideles resistunt, non resistendo ex semet, sed a Domino. 1748, 9 Julius.
@1 legerim nempe$

  1. De interioris sphaerae spiritibus

Quando malis licentia laxatur, in sphaera ista, agendi secundum intentiones suas, tunc innumerabiles sunt inventiones, et quidem tam prophanae et foedae, ut nusquam homo cogitare possit, quod tales sint; nam cum regnat tale apud eos, tunc quodcunque objectum datum, in inventiones vertunt statui eorum similes, praeter quod quicquid usquam animadvertitur quod probis oppositum est, seu contrariatur, hoc arripiunt, et in foedas inventiones, ac machinationes vertunt, invertunt, pervertunt, sicut horrendum quoddam, quod vulgare ob foeditatem non permittitur, quod intentiones machinatae sunt.

  1. Cum talis sphaera interior naturalis hominis, inde sequitur, quod ultima tempora sint, et periturum genus humanum in hac tellure, nisi resipiscant, et fidem in Dominum recipiant {1}.
    @1 ms. resipiscant sed vide indicem ad Fides, Judicium, Cogitare, Interiora$
  2. Sphaera ista, seu qui in sphaera ista intentionum {1} mali, non vastantur sicut ii qui mali sunt in externis, nam quo {2} interius homo malus, eo punitio gravior et diuturnior; sic eos infernum manet gravissimum et diutissimum, et vastatio usque dum paene nihil eorum remanet, qui contra misericordiam sunt, sicut descriptum prius [2565-72], quique contra innocentiam, qui omnes sunt dolosi, et interius aliis mali. 1748, 9 Julius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. intentionem$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. quod$
  3. Ostensa est mihi effigies eorum, clara die, apertis oculis, quales nempe tandem fiunt, ad visum proborum, nempe quod facies eorum, pejus mortuo, cum lacunis horrendis, sicut osseum, coloris turpissime lividi, brunei, cadaverosi, nihil usquam cogitare potentes, sibi mortui, cum cruciatu anxietatis. 1748, 9 Julius.
  4. Quod loquelae angelorum de certis rebus, cadant apud spiritus inferiores in repraesentationes urbium

Hodie matutino tempore [cum] in statu fere medio inter vigiliam et somnum [essem], erant aliqua quae in cogitationem meam illapsa, sicut cithara, aliaque instrumenta musica, et simul cogitabam {1} urbes, sic ut cogitationes istae cum idea urbium essent; cum paulo vigil, dicebatur mihi quod loquelae angelorum de similibus apud spiritus in urbium ideas cadebant, quod etiam spiritus affirmabant; et quidem loquela continens angelorum de una re sicut de cithara, aliave, modo sistatur spiritibus simpliciter sicut urbis idea, absque varietate, ex quibus constare potest, quoque quam multa sint apud angelos, quae unam solum ideam urbis apud spiritus inferiores sistant; sic apud angelos quod de spiritualibus agitur, in urbium ideam et talium vertatur, et quod de coelestibus, in animalium et similium. 1748, 10 Julius.
@1 ms. cogibam$

  1. Quod spirituum multitudo magna sint, qui oblectantur in eo, ut damnum aliis inferant

Non satis mirari quis possit, quam magna multitudo eorum sint {1} in mundo spirituum, tam in inferiori ejus quam in interiori ejus, qui unicum fere oblectamentum in eo habent, ut quemcunque offendunt {2}, possint cruciare, et quo majus damnum eis inferunt, eo majus oblectamentum capiunt, quod ex multiplici et fere quotidiana experientia mihi constitit; ex causa, quod homines in vita corporis tales sint, ut delectentur iis, si possint aliis damnum quoad corpus et quoad opes inferre, imo quoque quoad animam, sicut cuivis constare potest, qui attendat. Cum poena inest peccatis [vide 2438], inde quoque constare potest, quale eos manet supplicium, nam antequam possint interesse societatibus bonis, talia per cruciatus auferendd, [et] si homo talis sit quoad interiora ejus naturae, tunc quantus cruciatus, et quantum temporis futurum, ut tandem mentis suae {3} compos fiat.
@1 sic ms.$
@2 ms. offundunt$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. sui$

  1. Quod homo putet, animam hominis in aeternum cruciandam, ob inscitiam et similia–hoc {1} constat, quod homo [quidem] damnatus sit supplicio aeterno, nam id meruit, sed quod ex misericordia Domini, tandem auferatur damnatio, sed per vastationes et supplicia, secundum actualia eorum peccata, et inde acquisitam naturam. 1748, 10 Julius.
    @1 ms. similia; hoc$
  2. Quod ii qui vixerunt ante 1000, vel 4000 annos, dum [restituuntur] in statum suum in vita corporis, prorsus sibi similes sunt

Ex pluri experientia mihi scire datum, quod ii qui vixerunt ante 1700, 2000, 3000, ad 4000 annos, sicut tempore Domini, et ante tempus Ipsius 1000, 2000 annis, quod dum restituuntur in statum vitae prioris, prorsus sibi similes sint, sic ut nihil prorsus desit, vel amissum,,tum quoad animum, mores, imo vitam omnem quam habuerant in mundo, quoad gressum, nam cum iis loqui quam diu et multoties datum est, per menses {1}, et annos, ut pro certo scirem, quod iidem essent; exinde sciri potest, quod homo nihil amittat ab iis quae habuit in vita corporis, praeter solum corpus, et quae prorsus propria corporis sunt. At vero dum in statum coelestem remittuntur, tunc aliter se habent, et tunc nesciunt ea, quae mere corporea sunt. 1748, 10 Julius.
@1 imperfectum in ms.$

  1. Quod in mundo spirituali status sint, qui ignotissimi hominibus

Aliquos status hodie experiri mihi datum, sicut etiam prius aliquos, qui prorsus ignoti sunt hominibus, et quidem plures eorum ineffabiles, sique aliquis idea per voces formari tentaretur, usque tamen prorsus inintelligibiles {1}, proinde incredibiles [essent], sic ut solum ex scientifico vero formari possit integer status affectionis, in quo vel {a} affectio regnat, et plus aut minus verum, imo nec similes status iis possunt communicari, qui non in veritate rerum naturalium, et in veritate rerum spiritualium sunt; quod hi status sint cum indefinita varietate, inde quoque constare potest.
@1 ms. intellegiles$
@a = vel in quo$

2585a. Cum tales status ineffabiles, et nusquam intelligibiles delitiarum, dentur in mundo spirituali interiori, quid {1} non in coelo interiori, ex quo tales status proximam suam originem habent, et ibi unusquisque est cum indefinita varietate? nam minimum in mundo spirituali, quod sicut unum apparet, in gradu interiori ex indefinitate talium, existit, imo quaelibet varietas suam indefinitatem habet.
@1 ms. interiori; quid$

  1. Et cum ita sit in mundo spirituali respective ad coelum interius, inde constare potest, quod simile sit in coelo interiori respective ad coelum intimius, et sic ad intimum, in quo indefinitates statuum, proinde felicitatum crescunt indefinitate.
  2. Cum tales et tam indefiniti {1} inexpressibiles status jucunditatum et felicitatum sint, inde quoque constare potest, quod loquela eorum inexpressibilis quoque sit, et inexpressibilior in interioribus, nam omnis loquela ponit statum, qui fundamenti loco ei sit, secundum eum loquela existit, et labitur convenienter.
    @1 ms. indefinitae$
  3. Exinde quoque constare potest, quod unaquaevis minima idea in homine, ac in spiritu, dum cogitat, magis cum loquitur, suum statum correspondentem habeat in coelo interiori, et hujus seu horum cogitatio et loquela [suum] in coelo intimiori {1}, et hujus item {2} cogitatio et loquela [suum], in coelo intimo {3}; quare unaquaevis idea est affectio quaedam, seu status communis affectionum, quae {4} in interioribus; aliter nusquam potuisset ulla cogitatio existere, et vivere. 1748, 13 Julius.
    @1 ms. interiori$
    @2 nisi legendum cum J.F.I. Tafel iterum$
    @3 ms. intimiori$
    @4 ms. qui$
  4. Quod nulla misericordia, nec innocentia esse possit hominis

Cum homo talis, ut nihil nisi amor sui et mundi, sic ut [in] minimis ejus sicut {1} in maximo sit amor sui et mundi, proinde odium proximi, et Domini, quod necessario sequitur ex amore sui et mundi, nequaquam aliter esse potest, quam ut immisericors sit, et nihil nisi immisericordia, et quod contrarium est innocentiae, quare misericordia et innocentia ab origine sua aliunde venire, et influere debet; et unde {a} alius fons, quam Divinus, seu Dominus {2}, Qui Ipse Misericordia et Innocentia? hoc idea spirituali {3} perspicere melius datum est. 1748, 13 Julius.
@1 ms. sit sed cf. indicem ad Dominus$
@2 imperfectum in ms.$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritualia$
@a h.e. ubi$

  1. Quod spiritus ex reflexione sciant quod praesentes

Contigerat multoties, cum cogitaretur de aliquo, quod praesens sisteretur, et cum non cogitaretur, quod quasi absens; et quidem cum cogitaretur, quod illico juxta me, imo ad caput; causa proxima mihi visa est, quod cum adessent, absque reflexione non sciverint ii quod adessent, sicut solet fieri in vita corporis, in societatibus, tametsi adsunt, usque absque reflexione non noscitur quod adest, ex quibus quoque constare potest, quid reflexio in altera vita efficiat, ubi non ita per visum corporis sibimet conspicui sunt. 1748, 13 Julius.

  1. Quod Dominus a creatione primi hominis duxerit humanum genus

Inciderat bis terve scrupulus, cum ita sit, quod homini ejusque singulis membris et partibus correspondeant angeli et spiritus in maximo corpore, et quod inde conatus, qui activi sunt ubicunque datur copia, vel cedentia, ut notum potest esse a veritatibus quibusdam philosophiae humanae, si attendantur–quare {1} scrupulus inciderat, quomodo primus homo, et qui primum nati sunt, antequam maximum hoc corpus formatum, potuisset existere; responsum tuli, idea spirituali, quae persuadet, confirmatum, quod homo primus, et primum nati, non ab alio ducti fuerint, quam a Solo Domino, nam Dominus est omne in omnibus, nec aliquis conatus a singulis in coelo et mundo spirituali, nisi a Domino, etiam antequam homo natus sicut postquam homo natus: nam similiter ac homo quoad omnes suos gradus, exstitit ante nativitatem suam, sicut postea, [ita] absque Ipso nihil creari potuit, nec creatum existere; quare etiam Solus sustinet humanum genus, sicut olim, sed nunc mediis angelis et spiritibus, tum quoque immediate, absque angelis et spiritibus, sicut etiam experientia confirmatum est, de qua, ut reor, prius [2020, 2065-66, 2071]. Humanum enim genus Ipsius fuit a principio, quare omnium curam habet. 1748, 13 Julius.
@1 ms. attendantur, quare$

  1. Quod Dominus conservet hominem ab omni malo

Tam multiplici experientia hoc mihi constat, ut si experientias in communi solum afferrem, volumen conscriberetur, nam per aliquot nunc annos, fere quotidie, circumfusus fui malis spiritibus, tam circum me, quam {1} proxime ad caput, ad tergum, et non solum omni nisu allaborarunt, [sed etiam] apertis insultibus, magiis, dolis, clandestinis artibus tentarunt, mihi malum inferre, tum quoque diris maledictionibus, de quibus prius [2171], sed omnia et singula frustra, sic ut tandem eorum conatus et apertos insultus, prorsus riderem; ita conservat Dominus humanum genus, quorum singuli curcumfusi sunt malis spiritibus, et cumprimis hodie, cum malum ad tantum gradum crevit, et inde mali spiritus, aucti, imo pessimi exstiterunt: et hoc homo non scire vult, sed putat quod is sit qui semet conservet, cum nihil minus, nam si Dominus remitteret manum, modo, uno momento omnium minimo, periret homo. 1748, 13 Julius.
@1 J.F.I. Tafel: “quam pro quad”$

  1. Quod nihil absque reflexione disci queat

Cum reflexio abest, non in memoriam venit, ut satis constat; licet visus humanus circumfusus est in millia et millia objectorum, [homo] usque tamen memoria nullum eorum retinet, in quod non habuerit reflexionem externam, similiter dum [id] cogitat, in quod reflexionem habuit, hoc memoria tenet. Verbo absque reflexione nihil insidet homini.

  1. Sed datur memoria interior, in qua quicquid usquam, sive reflectit sive non reflectit {1}, insidet, sic ut ne minimum quidem, quod usquam visus corporis [cepit, pereat], et quicquid in sensum internum pervenit, accuratissime insidet; proinde ea, super quae homo non reflectit.
    @1 imperfectum in ms.$
  2. Quae autem in ejus interioribus et intimioribus inscripta sunt, super ea nusquam aliquam reflexionem habere potest {1} homo, sicut nec super id, quomodo acquisita ei sit facultas cogitandi, et analytice concludendi, quae facultas tanta est, ut excedat artificialem indefinities, et homo id ita nescit, quod polleat tali facultate, ut vix sciat quicquam de eo, nisi per reflexionem postea.
    @1 J.F.I. Tafel potuit$
  3. Talia, tum ea quae per reflexionem istam occultissimam homini insinuantur a Domino, quia non per reflexionem {1} ab eo acceptam, minus usquam ei manifestam, a Domino sunt, non ab alio, proinde est donum Domini, sic ut homo ne hilum se gloriari queat, quod sit homo, et quod ejus sit, posse cogitare, minus quod regeneretur. 1748, 13 Julius.
    @1 ms. reflextionem ut videtur$
  4. Quod exterminentur saepe ex coelo

Hoc saepissime et quotidie existit, quod quidam e coelo exterminentur, et reducantur ad spiritus inferiores, quidam eorum mecum loquuti sunt, postquam exterminati, causa est, quod sint in aliqua falsitate, quare dum inter eos, qui in veritate sunt, non possunt aliter ac angi, quia illico veritas aliorum et totius coeli, in communi et singulari, in societate ubi sunt, quasi occurrit, quare nisi secedant–et {1} tunc videntur sibi exterminari et delabi, seu decidere–non {2} possunt, quin crucientur graviter.
@1 ms. secedant, et tunc$
@2 ms. decidere, non$

  1. Causa quod tam saepe exterminentur, et inter spiritus inferiores remittuntur, quibus tunc prorsus similes sunt, [est,] quia dum spiritus elevatur in coelum, quod etiam quotidie fit, et magno numero, tunc ii qui non per plures status perducti sint, sic ut in multis statibus spiritualibus aut coelestibus interesse possunt, dum veniunt in talem statum spiritualem seu coelestem, in quem initiati non sunt a Domino, tunc in falsitate sunt, quare decidunt, et initiantur quoque iis statibus.
  2. Exinde constare potest, quod qui ex coelo decidunt, non fiant ideo mali spiritus, fuerunt boni, qui mecum loquuti.
  3. Aliter qui se dolo insinuant, quod fit permissive, ii cum inde decidunt, sunt mali. 1748, 14 Julius.
  4. Quod nullus adigatur vi seu coacte ad serviendum Domino

Sunt perplura media cogendi homines et spiritus ad agnoscendum colendumque Dominum, nec quicquam facilius; sunt vincula, et vinculorum genera et species, sunt timores, sunt gaudia, sunt honores, sunt omnes cupiditates, quae adigere [possent] hominem et spiritum ad agnoscendum Dominum; quid timores praestent satis constare potest, tum quoque quid honores, et cum in gaudii statum mittuntur, tunc omnes agnoscere volunt Dominum, et Ipsum adorare.

  1. Sed haec non sunt media persuadendi interne, modo media alliciendi; nam illico dum in alium statum veniunt, in quo aliquid oppositi seu contrarii occurrit, illico abeunt, nec agnoscunt, imo odio habent: quare ut agnitio et adoratio insinuetur et quidem interius apud hominee, est voluntarium, tunc fit persuasio interna, quae manet in pluri statu, nam absque persuasione interna, non manet quicquam; sed muratur in qualibet status mutatione. 1748, 14 Julius.
  2. Quod animae in altera vita sint absque vinculis talibus, quibus in vita corporis

Dum in mundo sunt, plura vincula societatis tenent homines, sicut timor legis, timor famae, timor jacturae vitae, timor jacturae lucri, honoris, et similium, ita omnium {1} cupiditatum, quas homo amat; haec vincula in altera vita cessant, quare interioribus suis relicti, alii quasi sunt, infestare solent quemcunque possunt, absque timore, convitiantur, alios verbis lacessunt, et similibus, quamvis in vita corporis, nihil tale ab iis, in publico auditum. 1748, 14 Julius.
@1 J.F.I. Tafel omnia$

  1. Quod Divinae veritates confirmandae sint per Philosophiam, non {1} vice versa

Divina veritas est, quod Dominus regat universum, tam in communibus quam in particularibus, seu sicut in universalibus ita in singularibus, haec veritas Divina est; nam Dominus dicit, quod ne quidem capillus capitis decidat de capite, absque Ipsius voluntate [Luc. XXI: 18, Acta XXVII: 34, Matth. X: 30, Luc XII: 7]. Haec veritas per naturam, et per philosophiam humanam confirmari potest perplurimis, sicut quod universum subsistere alioquin nequeat, neque coelum neque humanum genus, neque natura, et naturae regna; confirmatur {2} quoque per philosophiam, nempe quod Providentia universalis nusquam dari possit, nisi ex singularissimis, inde universale Ipsius, sicut commune nusquam existere posset absque particularibus, nam particularia simul {3} sumta constituent {4} commune: ita confirmari possunt, ad illuminationem mentis humanae, veritates Divinae, per veritates naturales et philosophicas; sed si quis velit ex naturali scientia et philosophia concludere Divinas veritates, illico cadit in tenebras et caliginem: tunc illico confirmat se in eo, quod universalis providentia sit, non singullris, quod contrarium est Ipsi veritati, nam non dari potest, et quidem ex iis quae in particularibus {5} et singularibus contingunt, quae non intelligit, quae fere omnia sunt.
@1 ms. Philosophia (sic!) non$
@2 J.F.I. Tafel confirmatum$
@3 imperfectum in ms.$
@4 ms. constituet$
@5 partim oblitum et abscissum in ms.$

  1. Quod veritas illa sit Divina, hoc confirmatum est hodie e coelo, et quidem haec regula, quod Providentia universalis nusquam dabilis sit absque providentia singularium, tum qualis est in universali, talis in singularibus, quare Divina in singularissimis, indefinitissimis, in quocunque gradu, ab aeterno ad aeternum, tam in natura, quam intra naturam. Responsum de veritate hujus legis, dabatur mihi e coelo per spiritus probos, et confirmata Lex. 1748, 15 Julius.
  2. Quam deformis et nullius {1} momenti sit philosophia syllogistica inde quoque constare potest, quod per mille syllogismos, a non intelligentibus {2} formatos, ipsa haec veritas quasi destrui posse videatur, quod satis constare potest ex eo, quod unusquisque fere ex mente sua ratiocinante, quae tamen analytica magis est quam artificialis, veritatem illam neget; nam quisnam est, qui non statuit Providentiam universalem Summi creatoris? at quisnam est, qui in singularissimis Ipsam dari, agnoscit? {3}.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. nulli$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. intelligibus$
    @3 ms. agnoscit$
  3. Quod homines et spiritus non ii sint qui loquuntur, sed putent se esse qui loquuntur, et quod vita omnium sit opinari se vivere, cogitare, loqui et agere

De his cum spiritibus quam saepius in sermone fui, nam hoc percipere non possunt spiritus magis quam homines, et saepius ad experientiam vivam iis ostensum est quod ita sit, imo etiam animadverti aliquoties, quod ducerentur loqui ab aliis, ac interea putarent quod ii essent, sic ut spiritus sicut homo nihil aliud sciat, quam quod non ducatur ab aliis, cum tamen ne minimum quidem cogitare minus loqui possint, nisi sit ab aliis; ab experientia diuturna in me hoc valde est confirmatum {1}; sed cum iis datur reflexio, quod ab aliis ducantur, tunc illico se putant libertate sua privari, et a se non loqui; quomodo se res habeat, alibi videas [842, 1948, 2099-2101, 2464-66]. 1748, 15 Julius.
@1 ms. confirmatus$

  1. Sicut etiam, quod loquantur omnes mea vernacula, et quod scire sibi videantur omnia ea, quae in memoria mea sunt, putantes quod ex semet, quod iis quoque aliquoties dixi, nam est fallacia sensus quod ita putent, usque tamen iis videtur, quod ii sciant linguam meam ex semet, et quae in memoria mea, quod a semet suamet memoria, inde quomodo ludit homines et spiritus fallacia sensus aut apparentia, inde quoque constare potest.
  2. Quod angeli nequaquam possint habere ideam corporeorum, vocum linguarum, nominum terrarum, urbium, et virorum, sed rerum, quas significant

Idea spirituali manifeste percepi, quod angeli nusquam habere possint ideam talium, nam ideae corporeorum, virorum, nominum, vocum, sunt ita materiales, et conclusae, ut nusquam intrare possint in coelum, praeter plura, quae confirmant, solum, quod idea spirituali manifeste visum, quod sit contra omne rationale, quod tale, quod mere materiale est, sicut idea quoque sensus literae Verbi, intrare possit in spiritualia, minus in coelestia, Camelus potius per foramen acus [Matth. XIX: 24, Marc. X: 25, Luc. XVIII: 25], et universus terraqueus globus per foraminulum non visibile; hoc dictum quibusdam, qui gloriati, quod in terris magni fuerint, putantes quod ii essent, qui intellecti, in sensu literae, nec quicquam respondere potuerunt. 1748, 15 Julius.

  1. Quod myriades in vitam alteram veniant qualibet hora

Hodie mihi dictum, quod myriades qualibet hora in alteram vitam veniant a telluribus in universo; et tamen, quod nihil sit, respective ad infinitatem, seu ad Dominum, Qui infinitus. 1748, 15 Julius.

  1. De delitiis interioribus quorundam {1} spirituum qui contenti sunt paucis, deque luxato nervo femoris Jacobi [Gen. XXXII: 25]

Nocte cum dormirem quiete, videbar esse, ubi solum tres aut quatuor arbores, in quadam tonna plantatae, quarum una erat procera, altera minor, et binae aut tres parvae, nullum videbam, modo arbores istas plantatas in tonna; et postea eram in quiete anima, et in tam amaena {2} quiete, ut illam describere nequeam, et quidem ob alteram minorem arborem, quam attingere non posse videbar, et quidem ob amaenitatem {3}, nam erat sicut custodita, quoties eam videbam, amaenitas usque ad medullas penetrabat; et hoc aliquibus vicibus, binis reor, ita altera arbor erat custodita, ut [si] modo intuerer ubi illa erat plantata, amaenitas, quae nusquam describi potest, penetrabat mentem meam, nunc constat mihi, quod altera arbor significaret amorem conjugialem, cum magna arbor esset mariti, et minor esset uxoris ejus, et parvae essent liberi.
@1 ms. quorundum$
@2 ms. amana$
@3 ms. amaenitate ut apparet$

  1. Excitatus a somno loqui dabatur cum eo, qui in tam amaeno loco esset, ubi tanta amaenitas seu amaena quietudo esset, et percepi, quod ii in tali amaenitate sunt, qui in vita corporis paucis contenti sunt, sed in Domino, et quod ii in maximo corpore constituant partem posteriorem femoris, usque ad partem posteriorem genuum, tum versus interiora femorum, pertinentque ad provinciam amoris conjugialis.
  2. Communicationem quoque [eos] habere percepi cum pede versus calcaneum sic versus plantam, quam communicationem, mihi percipere dabatur, sic ut quietis illius amaenitas se extenderet versus calcem pedis deorsum seu calcaneum, de quo agitur in libro Geneseos [III: 15, XXV: 26], et ut reor alibi; sicut etiam communicatio in homine est partis femoris cum calcaneo, ut ex musculorum et nervorum extensione constare potest, nam nervi sunt qui dicati provinciae amoris conjugialis, qui se a femore deorsum extendunt ad calcaneum: hic nervus significatur, qui luxatus fuit Jacobo, cum is luctaretur cum angelo, usque ad ortum aurorae [Gen. XXXII: 24-25], et propter quam causam, posteri non edunt partem istam, seu luxati nervi [vers. 32]; quod magis constare potest ab iis, quae mihi visa in serie; hoc mihi nunc a coelo manifestatur.
  3. Mox in vigilia, mihi videbatur magnus canis cum rictu horrendo, de quo quaesivi quid significaret, dictum postea, quod talis canis appareat seu per talem canem repraesentetur, cum ad amaenitatem contrariam quis defertur; erat illa amaenitas coelestis, quia amoris conjugialis, cum interiori gaudio coelesti, cum homo paucis suis contentus, vivit in domo sua parva, cum conjuge quam tenerrime amat, et cum liberis, contenta mente, in Domino: cum a coelestis illius amoris amaenitate transitur, ad oppositum, in quo iis, qui in opposito sunt, sentitur sicut jucunditas coelestis, cum tamen infernalis est, tunc talis canis sistitur, quo repraesentatur, quod is custodiat, ne jucunditates oppositae communicent, quare quid per Cerberum in fabulis repraesentatum, constare quoque potest.
  4. In vigilia, cum nempe, ut dictum, expergefactus eram, visa mihi erat tonna quaedam, seu vas trituratorium sicut ubi triturantur olera {1}, cui astitit vir quidam, cum instrumento, qui {2} in tonnam istam compingebat humanam carnem, sic ut compingeret homines in tonna ista, cruciando eos, et sic occidendo, injiciendo in tonnam homines, et sic percutiendo, sicut solent olera, quae maceranda; hoc faciebat vir cum magna jucunditate, cujus jucunditas per communicationis modum, qui fit in mundo spirituali, translata, ut scirem, quod cum maxima jucunditate tale facinus faceret; haec erat oppositum, seu jucunditas infernalis, quae quia opposita priori {3} seu coelesti, canis apparebat, ut prorsus discriminarentur, nec quicquam commune, seu communicationis haberent.
    @1 interlineale supra verba cui…instrumento$
    @2 ms. instrumento qui$
    @3 sic J.F.I. Tafel; ms. priora$
  5. [–]
  6. {1} Tales jucunditates infernales regnabant in posteris Jacobi, qui non majorem jucunditatem percipiebant, quam ut gentes cruciarent, sicut legitur quoque de Davide, quod filios Ammonis sic cruciaverit, II Sam. XII: 31, ubi talia intelliguntur, et {2} similes triturationes significantur; sed erant infernales, nusquam mandatae, nec usquam alicui licitae, nisi quibus nervus femoris luxatus, hoc est, quibus pars inferior femoris separatur a parte ejus superiore, sic ut contraaia jucunditas sit in parte inferiore, quam in superiore: quare per luxatum {3} nervum Jacobi, talis separatio seu mutatio in oppositum intelligitur; exinde constare potest, quid intelligitur per calcaneum, quod laesum est, in Genes. [III: 15] a serpente; tum quod Jacobus tenuerit calcaneum Esavi, et quod nomen ejus idem {a} significet [XXV: 26]; sic in specie intelligitur per serpentem, qui laedit calcaneum seminis mulieris. 1748, 16 Julius.
    @1 2616 deest$
    @2 ms. intelliguntur; et$
    @3 ms. luatum$

@a h.e. = in calcaneum prehendere, supplantare$

  1. Tales erant posteri Jacobi, quod crudelitatem exercerent in gentes, et inde summam suam jucunditatem haberent, sic crudelissimi, nec ob alium finem, quam ut exercerent {1} vindictas, ut ajebant, et praetexebant sancta, cum talis finis nusquam fuerat apud eos, sed modo cupiditas talis, sicut manifeste constare potest ex iis quae de iis narrantur {2}, cum ii pejores idololatrae essent. Tum modo in animum eorum venit, quod hostis esset eorum, ex quacunque causa, illico putabant sibi licere omnem crudelitatem exercere in eos, eorum faeminas, uxores, infantes, sicut constat quoque de Davide contra Nabalem [I Sam. XXV], qui tamen erat ex fratribus eorum, ita in caeteris: praeter quod non aliud habebant, quam quod excursiones facerent, et omnia diriperent, necando omne quod vivum esset apud homines.
    @1 ms. exercererent$
    @2 ms. narantur$
  2. Mihi aliquoties dixerunt, quod hoc mandatum esset, sed respondere iis datum, quod non mandatum, sed permissum, quia tales essent, sicut permittitur diabolo, quia talis, cruciare homines, permissiones tales, quia tales fuerunt usque a Jacobo, iis videbantur mandata, nam tales nihil aliud capiunt, quam quod mandata sint, quare secundum apparentiam et fallaciam eorum sensus quoque in iis loquutum; quod non Divinum seu Domini mandatum fuerat, constare potest clarissime ex eo, quia contrarium seu oppositum est Amori Coelesti, et unius hominis erga alterum; de quo amore Dominus toties loquutus est, et Dominus est Ipse Amor; a Quo Unico omnis Amor Coelestis in Coelis, et Amor conjugialis, et amor parentum erga liberos. 1748, 16 Julius.
  3. Quomodo repraesentationes oriantur, et inde se habeant

Cum coelestia et spiritualia, hoc est illa quae sunt Domini, et a Domino in coelis, labuntur in mundum spirituum malum, et quidem primum {1} in proximos spiritus, qui in sphaera interiori istius mundi sunt, tunc quia tales sunt spiritus, nempe quod eorum naturalis indoles prorsus perversa, ideo quod coeleste et spirituale angelicum est, vertitur in oppositum, ita inncontrarios fines, quia naturalis eorum indoles spectat contrarios fines, inde qui {2} sic per mundum spiritualem talem transeunt usque manent repraesentationes coelestium, sic quoque apud posteros Jacobi. 1748, 16 Julius.
@1 in ms. primum alieno stilo et eronee in prius mutatum est$
@2 sic ms.; J.F.I. Tafel quae subtituit$

  1. De Davide; de iis qui [in] {1} delectatione adulterii et crudelitatis sunt

Cum legerem ea quae de adulterio Davidis cum Bethscheba [II Sam. XI], et de crudelitate ejus contra filios Ammonis [XII: 31], sistebatur, satis diu, per dies, quem dicebant Davidem, cum quo loquutus, et putavi, quod potuisset esse inter probos, sed si is est, aut qui apud me, sistit ejus personam, ut solet fieri, tunc est talis dux adulterorum, et crudelium, qui ex adulteriis et ex crudelitate summam capiunt jucunditatem; et praeterea acutus seu perniciosus, quia altius it sua phantasia quam alii; id audivi, quod in vita sua, quae scripsit in almis {a}, quod [iis] se intellexerit {2}, non ita Messiam, Quem quidem novit, sed num Jehovam Deum Israelis crediderit, nondum scio. 1748, 16 Julius. Videas II Sam. XII: 31.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. intellexerit$
@a = Psalmis$

  1. In altera vita est locus, ut prius dictum [2613-17], sub pedibus, ubi in maximo corpore esset calcaneum, ibi sunt qui adulteri seu qui delectati sunt adulteriis, tum etiam qui crudelitate; oblectatio eorum talis est, ut meram jucunditatem sentiant, nec quicquam jucundius dari putant. Jucunditas talis seu ex istis hodie tam generalis est, ut quoque
    (2623.) extendat se ad insontes, qui in vita corporis sui nondum actualitate acquisiverunt jucunditatem ex talibus, sed usque qui haereditario id acceperunt, ita quoque ad eos qui et quae in prima sua juventute, qui et quae dum afficiuntur ab ea jucunditate, putant quoque jucundum, quidam jucundissimum esse, nam jucunditates in altera vita communicantur, sunt quasi exhalationes earum, cum tamen, si humanum genus non ita infectum fuisset, ex haereditate, non modo nullam jucunditatem inde sentirent, sed injucunditatem, et nauseam; ex quibus constare potest, quale hodie est genus humanum.
  2. [Vide 2622]
  3. Sed jucunditas eorum nunc versa est in foetorum, seu in stercoris humani nidorem, qui inde exhalat, et quem quoque sentio, et ii ajunt, quod talis nidor nunc sit, nam in se talis est, coram angelis, et in talem vertitur, sic ut ii qui tales sunt, tandem in stercore tali victuri; nam in se est tale stercoreum, foetidum, in spirituali probo mundo, quare quoque in talem nidorem vertitur, et mirum, quod spiritus circum me talem nidorem et foetorem quoque sentiant, sicut homo in suomet corpore. 1748, 16 Julius.
  4. Tandem foetor ita augebatur–ut {1} dicerent se perituros, nec amplius existere possent–in {2} nauseam, sentiebam quoque idem per quoddam genus deliquii subinde redeuntis; cum essem in platea.
    @1 ms. augebatur, ut$
    @2 ms. possent, in$
  5. De pane fracto

Per visionem mihi offerebatur parva patina panum scissorum in quadratas tessellas {1}, plena, quod opinabar significavisse id, quod panis communiter, nempe coelestia, et gavisus sum, apponebatur ad os, ut ederem, sed ibi tenebatur aliquamdiu, sed non edebatur, cum in opinione ista essem, quod panis iste significaret coelestia; dicebatur mihi, quod fractus panis, non scissus coelestia significet, panis enim sicut frangitur labiis et dente, ita primum manu antequam comeditur, quod quia secundum naturam, ideo significatio coelestium per panem fractum manu, labiis, sic dente, et porro in minutissima musculis, fibris, et minutissimis quasi manibus, labiis, et osculis, vasorum recipientium.
@1 ms. tesselas$

  1. Sed panis scissus cultro, est id quod mentitur coeleste, et tamen non est coeleste, sicut omne quod artificialiter fit; quare panis mihi oblatus, quia in tessellas {1} scissus quasi cultris, in cubulos, significabat jucunditates foedas, de quibus prius [2614], quas putant tales, qui in jucunditatibus foedis sunt, quod sint coelestia, cum tamen sunt infernalia. 1748, 16 Julius.
    @1 ms. tessulas$
  2. Quod merae necessitates sint, per quas homo ducitur

Per multum noctis, tum mane satis diu, per horas, in idea spirituali eram, quomodo homo a Domino ducitur, et percipiebam tunc continua idea spirituali, quae non enuntiabilis est, quod sint merae necessitates, per quas homo a Domino ducitur, nempe quia homo talis est, tam quoad societates quibus se adjungit, et quoad cogitationes, quae conveniunt ei, ideo non sunt nisi merae necessitates, et quidem necessitates, per quas flectitur homo ad optimum, quod ex tali vita, deduci possit; si enim aliter ac sic duceretur, quod foret in perniciem ejus, nam unaquaevis res vitae ejus, tam cogitationis quam actionis, secum fert seriem successivam vitae ejus, unumquodvis enim est sicut semen, ex
(2629.) quo nascitur arbor, et inde semina nova, et sic porro, cum itaque unaquaevis ejus idea, et minimum cogitationis, et actionis, talem seriem consequentiarum habet, sicut semen quoddam, estque sicut parens consequentium, et talia unoquovis momento vitae ejus existunt, manifestum inde esse potest, quod sint merae necessitates, per quas ducitur, hoc est, quod optima ejus sint, respective ad statum ejus et conditionem, in {1} quibus homo est.
@1 ms. conditionem in$

  1. [Vide 2628]
  2. Sed non apparent homini ut necessitates, nam ex se cogitare, et ex se agere, sibi videtur, et quidem ex causa, quod per ea, quae amat, seu quae ejus amoris sunt, proinde quae cupit [ducatur] {1}, et sic flectitur ad bonum; quodcunque fit ex aliquo amore, seu cupiditate, hoc apparet homini liberum, proinde apparet sicut nulla necessitas, cum tamen tales necessitates sunt per quas homo ducitur, et flectitur a Domino in bonum ejus, tale, quod usquam possibile est respective ad ejus vitam, et vitae spiritualia et coelestia. 1748, 17 Julius.
    @1 sic J.F.I. Tafel$
  3. Quod Lingua Hebraica talis, ut nihil artificiale sit, sicut dum loquuntur spiritus

Quod Lingua Hebraica talis sit, ut comprehendat ideas, et quidem tales sint voces, ut in unaquavis sint ideae plures, sic ut sint ideae communes magis quam voces linguae alius, constare potest ex multis, tum quoque quod vocales ibi nullae fuerint, ut sensus literae ex sensu interiori nosceretur, non autem sensus interior a sensu littrae, quod fit potius, dum vocales sunt adjunctae {1} [vide 2414]; quare qui sensum literae ex sensu interiori percipit, is melius intelligit quid scriptum litera hebraea absque vocalibus, quam cum iis; ideo quoque voces nominum nec distinguuntur initialibus majoribus, ideo quoque nec distinctio per commata, et similia, quae in linguis, in quibus attenditur ad sensum literae: praeterea etiam naturalis est modus loquendi in Verbo, non artificialis, sicut manifeste constare potest a multis, quod nempe loquantur ubivis fere, sicut persona ipsa loqueretur, et non dicitur, quod sic loquutus, sed quasi ille loqueretur, ita in aliis. 1748, 17 Julius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. adjuncti$

  1. Quod loquela spirituum interiorum appareat intuitioni meae {1} sicut nubecula coerulea et candida

Cum apud me loquuti sunt spiritus boni interiores, non intellecta mihi loquela, modo perobscure in idea, quod de aliqua re, tunc apparebat mihi loquela eorum sicut color coeruleus, mixtus albo candido pulchro, candorem non describere possum, quia talis non datur, exinde constare potest, quod veritates interiorum spirituum repraesententur, sicut quoque pluries manifeste repraesentatae mihi sunt per nubes candidas se elevantes, descendentesque in coeruleo.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. mea$

  1. In Verbo quandoque nubes memorantur, per quas intelliguntur veritates, cum candidae, et falsitates cum nigrae; sed se habent nubes candidae, quae sunt veritates, secundum qualitatem hominis percipientis, sic ut iis qui in falsitate sunt, appareant nubes nigrae, ut candidae, tum nubes candidae, ut obscurae, sicut in monte Sinae [Exod. XIX: 16, XXIV: 15-18] et alioquin coram oculis populi, qui in falsitate fuit. 1748, 17 Julius.
  2. Quomodo se habent scientiae naturales, et earum veritates respective ad veritates spirituales et coelestes

Cum in tacito sermone cum spiritibus, tunc insinuatum, quod eruditi in orbe, difficulter intellecturi sint, quod scientiae naturales et philosophia humana, non solum obscurent, sed etiam prorsus obtegant et sic exstinguant lucem veritatum spiritualium, cum tamen in ea veritates sint, et conducant tantum confirmandis et quasi illuminandis veritatibus spiritualibus, quare spiritus qui nec illud potuerunt intelligere, repraesentabant veritates naturales sicut pellucidas, per quas translucerent veritates spirituales, ita quoque putant eruditi orbis, nec quisquam aliter id capit, nisi quem Dominus docuit; at respondere mihi dabatur, et repraesentare, quod veritates istae, sint in se tenebrae et caligines, sed dum a veritatibus spiritualibus, quae a Domino, illuminantur, tunc fiunt sicut pellucidae, nam veritatibus spiritualibus Domini inest lux, et lucidas facit veritates naturales, et nequaquam vicissim; nam contra ordinem est, sicut etiam contra omnem rationem, quod id quod in se est mortuum, et caligo, vitam et lucem dare possit, iis quae sunt vitae et lucis.

  1. Imo nec spiritualia translucere possunt, nisi a coolestibus, nec coelestia sunt coelestia, nisi a Domino. 1748, 17 Julius.
  2. Permulti putant, quod per philosophiam humanam videre queant, quod ita se habeant veritates spirituales, sed usque non credunt, nisi sic vident, proinde dubitant de veritatibus a Domino.
  3. Qui in falsitate sunt quoque in loco sunt, ubi calcaneum

Audivi ex iis, qui in falsitatem sunt redacti per philosophiam, quod etiam sub pedibus sunt, et quidem sub pede dextro, similiter querentes et desperantes de salute sua. 1748, 17 Julius.

  1. Continuatio de tribulis et serris, de quibus prius d. 16 Julius

Quid “tribula,” vide prius [2615], nempe quod sint vasa trituratoria olerum cum instrumentis triturantibus ibi ferreis, quibus diminuuntur {1}, in altera vita turba quae oblectatur crudelitate et adulteriis, et habitant regionem calcanei sinistri, in phantasia sua, talibus uti sibi videntur, exercendo crudelitatem suam perennem {2}; quare David [talia instrumenta] ex talibus spiritibus, vel a sociis suis, qui in visionibus fuerunt, et ea viderunt apud tales, didicit, et simili crudelitate, nempe mere infernali usus est, quod nusquam ei mandatum, ut scirent quoque, qualis David fuit, tametsi per eum sancta repraesentantur.
@1 ms. dimunuuntur$
@2 ms. perennem$

  1. [Quid] porro “secures ferri,” de quibus eodem loco II Sam. XII: 31, per secures ferri intelliguntur instrumenta, quibus infernales similes etiam eodem loco per phantasiam, utuntur, secures sunt sicut carnificum latae, et hominem non amputant seu occidunt, sed aperiunt quoad ventrem, extrahuntque intestina, et securi ferri lata eximunt, et circumvolvunt, et sic extrahunt, usque dum intestina singula extracta sint.
  2. Quod per limas ibid. [intelligitur], sunt lati (bacrar {a}) quibus perfodiunt homines, et quidem pectoralem {1} ejus partem: haec tria genera instrumentorum sunt, quibus sibi uti cum maxima jucunditate videntur infernales, [per] quos edoctu {2}s David, cum in crudelitate sua fuit, inde qualis fuerit constare potest: et quod psalmos ejus attinet, is non loquutus minimam vocem, sed spiritus Domini per eum, quia rex, et talis, sed quicquid de Messia ibi, et Ipsius regno, ad semet adplicuerat; nam qualis quisque est, taliter sentit.
    @1 ms. pectorem ut apparet$
    @2 J.F.I. Tafel: “legerim per quos edoctus$
    @a = terebrae (vox suecica)$
  3. Quod fornacem ibi attinet, est magnum quoddam vas rotundum, ligneum, in quod injici sibi videntur homines, circumvolvendo, et sic ut elabantur, et iterum ingerantur, dum moriuntur, ut repraesentarent, quod sic exspuerentur; quod [eos] per ignem seu fornacem ignitam trajecerit, hoc negatur, nam similem in inferno per phantasias sibi inducere, vetitum est, sic enim cruciantur gravissime, nam ignis phantasiam maxime horrescunt.
  4. Haec mihi ostensa sunt, dicta, et confirmata, et quoad infantes, quorum ibi non fit mentio, eos non necabant, nam necare infantes in inferno prorsus vetitum est, nam tales phantasias inducere sibi nusquam permittitur, sed infantes, Judaei, ita tractabant; cum in fasciis suis essent, fascias arripiebant, educentes vel in plateam, vel ubi stercus, vel ubi paludinosum, et manu tenentes fasciolam, sic projiciendo infantem, tenendo manu fasciolam, et sic projiciendo; hoc mihi dictum est, quod ita factum. 1748, 18 Julius.
  5. Hoc infernum, nempe quod regionem calcanei sinistri tenet, hodie multum augescit, nam multiplicantur hodie ibi ab adulteris et crudelibus, seu qui in adulteriis et crudelitate oblectantur, et ibi tales phantasias habent; imo permulti, qui in vita corporis in societate hominum quoque apparuerunt modesti et mansueti, de quibus homines nusquam tale suspicati sunt, et qui in dignitatibus sunt, et ibi oblectant ita phantasias suas, et praeferunt jucunditatem istam prae omni jucunditate; ita amat unus alium torquere, tametsi amicissimum.
  6. Sed quia talis contra ordinem omnem Divinum jucunditas semet consumit, ideo ita putida fit tandem, et graveolenta iis, ut vivere tandem teneantur in graveolentia mortifera, usque dum destituti omni socio, in cruciatu sedeant, deformes {1}, sicut sceleta deformia, de quibus etiam prius [2624-25]. 1748, 18 Julius.
    @1 ms. defermes$
  7. Illa cum mihi videnda sisterentur, erat nocte {1}, cum vir e regione faciei dextrorsum a quadam distantia, ad me ex conclavi cito venit, vir staturae mediocris {2}, aliquantum crassus, rubra toga (som nattrock {a}) indutus, circum [quem] erant minores stellae errantes copia, hic currens ad me, et volens me ita crudeliter tractare, putabat etiam id facere, et sic didici, per visionem.
    @1 inclarum in ms.$
    @2 imperfectum in ms.$
    @a = sicut tunica cubiculari (vox suecica)$
  8. Quod homo et spiritus nihil prorsus boni ex semet possint agere, sed quod prorsus videantur sibi agere

Hac nocte passim in statu medio inter vigiliam et somnum, passim in vigiliae cujusdam statu, percipiebam quod quidam probi, ad regionem calcanei sinistri pedis, summo studio formare sibi vellent candelabrum cum suis cannis et lucernis, in honorem Domini, et appercipiebam {1} ego, per unam alteramque horam, quantum laborabant, et quidem opinantes, quod ex semet, et quod sic invenirent unam cannam post alteram, et sic magnificum candelabrum efficerent. Ego in visione, manifeste
(2647.) appercipiebam, quod nihil usquam invenire possent ex semet, et quod ii opinati sint quod prorsus ex semet, nam quod eorum erat, manifeste appercipiebam quod nihil esset, et hoc ii non sciebant: tandem post 2 vel 3 vel 4 horas, dicebant quod nunc candelabrum suum formaverint quod obscure mihi visum, erat elegans, cum suis lucernis et floribus, et tunc {2} loquutus cum iis, et dicebam, quod nihil usquam ex semet invenerint, nec formaverint, sed quod Dominus pro iis formaverit, quod vix credere primum potuerunt, quia adhuc in ea opinione erant, quod ii suomet studio performaverint, at tandem cum iis idea spirituali repraesentaretur, quod tale apperceperim, et quod sic illud pro certo confirmare possem, tunc fassi, quod opinati se omne effecisse, sed fassi, dein, quod Dominus omnia et singula.
@1 ms. apperciebam$
@2 J.F.I. Tafel tum$

  1. [Vide 2646]
  2. Ita se habent cum eis, quae bona sunt in vita, tam hominum quam spirituum, Dominus dat tales mentes, et indit iis, ut opinentur quod bonum faciant ex semet, cum tamen nihil usquam, ne minimum ex iis, sed dein instruit, quod non ex semet, sed ex Domino. 1748, 18 Julius.
  3. Haec nunc facta in eadem regione, ubi calcaneus sinistri pedis, sed quia calcaneus restitutus est, qui a posteris Jacobi laesus, per adventum Domini in mundum, ideo totum corpus usque perfectum est, et calcaneus seu calcanei regio ex iis constat, qui imaginationibus similibus gaudent, quibus repraesentantur coelestia Domini, sicut per candelabrum et ejus septem lucernas. Qui sibi repraesentant talia, quae in Verbo Domini scripta sunt, quae sunt typi coeli aut Domini, ii regionem illam tenent, et sensim a calcanei regione per pedem sinistrum altius attolluntur, et sic in regiones sublimiores, et jucundiores. 1748, 18 Julius.
  4. Nunc regio calcanei dextri pedis, quae {1} a falsitatibus constat, videtur nondum integra, sed de hoc, si dignatur Dominus, alibi; quia non pro certo adhuc scio, quomodo cum regione calcanei pedis dextri se habeat.
    @1 ms. qua$
  5. Quod homines in una urbe, inque uno loco, usque [quoad] eorum spiritum, quisque potest prorsus alium locum, inter spiritus, esse sortiti {1}

Sicut constat, quod spiritus, in altera vita, ubicunque loci in tellure mortua eorum corpora, et ii ubicunque loci sint, usque situm in corpore maximo sortiantur secundum eorum qualitates seu facultates, similiter homines in terra, eorum spiritus [sortiuntur situm], nec quicquam facit, quod in uno loco sint, sicut quod unus amicus alterius: unus potest in inferno esse, inter infelices, alter in interiori sphaera proborum spirituum, unus supra caput alter infra, unus a sinistro alter a dextro, locus, nihil efficit, ubi sunt. Hoc cum veritas, non ratiocinandum de veritate rei ex ausis, et si causae nullae inveniantur, infirmanda aut neganda veritas, ut solet, sed quia veritas, credenda {2}; sique causas velint investigare, id possint, non prohibetur, modo ne si causam non inveniunt, aut tunc plura influunt nonsolubilia, ideo non veritas neganda {a}; sicut in omnibus fere in natura, quae oculis videmus et sensu capimus, si omnia negarentur, quia non causae inveniuntur, nihil esset verum naturale, in ullo regno. 1748, 19 Julius.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 ms. veritas credenda$
@a legerim ne…ideo veritas negetur$

  1. Qui aliquo modo mereri velint coelum, quod se elongent a coelo

Cum spiritibus in sermone fui, de iis qui mereri volunt gaudium coeleste seu coelum, per pietatem, nempe per preces, per dona ad pauperes, et humiliationem ex semet, per abnegationem mundi ex semet, et per similia, per quae opinatur homo, quandoque in simplicitate, quod sic mereatur coelum; sicut etiam per id quod aliquid in vita corporis contribuerit ad Ecclesiae Domini incrementum; et hoc tribuit sibi ut meritum–talium {1} sunt genera et species, multiplices–tunc {2} cum in sermone cum spiritibus eram, idea spirituali quoque percepi, quod quo {3} magis quis putat se per talia mereri coelum, sic accedere ad coelum, quod eo magis se elonget a coelo, quia sibi tribuit, et derogat
(2653.) Domino, meritum, et sibi tribuit fidem, charitatem, et bonitatem operum, et Domino denegat, ideo se, quo magis id facit, eo magis se elongat; quod veritas est confirmata, et pluribus confirmari potest, ab iis, in altera vita, sic etenim interponunt sibi quasi fauces inter binos montes, sic ut [talis] transire [nequeat] {4} in alterum montem, nisi praeceps cadat in fauces, vel sicut mare intermedium, in quod se praecipitat naufragus, si in coelum sic transire velit, quare retrogredi debet, et per aliam viam ducitur a Domino. 1748, 19 Julius.
@1 ms. meritum, talium$
@2 ms. multiplices, tunc ubi J.F.I. Tafel tum pro tunc legit$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. quod$
@4 sic J.F.I. Tafel$

  1. [Vide 2652]
  2. Sed ideo non transire debent in alterum quoque oppositum damnabile, quod sola fides absque operibus charitatis dari queat, et sic putare, quod fides salvare queat, cum tamen pejus gentilibus vivunt, tunc {1} nulla est fides; de qua, dignante Domino, alibi.
    @1 J.F.I. Tafel tum$
  3. Quod ideae hominum et inde spirituum, quales sunt, in altera vita explorentur
  4. In vita corporis ex variis colliguntur ideae, et contexuntur, tam quae rerum naturalium sunt, quam quae rerum spiritualium, quae secundum ea quae unicuique ideaeesunt ingesta, explorantur, nam unaquaevis idea infinita continent {1}, sic qualia sunt ea, quae componunt ideam, sic indefinitas, [talem] homo sortitur vitam post mortem, nam talis est homo seu ejus spiritus, quales ejus ideae. 1748, 19 Julius.
    @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
  5. De Satana

Sunt qui non solum crudelitatem, de quo prius [2615-19, 2638-45], exercent, sed etiam, ut dictum [ibid.], oblectantur adulteriis, sic ut nihil iis jucundius, talis mihi apparuit, cujus solum labium superius mihi videndum offerebatur, erat grande, deforme, et squamosum; quale eorum reliquum corpus, non offerebatur visui meo; quod eorum antesignanus David et {a} talis, mihi referebatur, tales volunt possidere homines, et quidem eorum corpora, et sic ea habitare, si permitteretur; et variis artificiis utuntur ad possidenda, nam in mundum redire cupiunt; contrarii prorsus sunt amori conjugiali, nam delectantur adulteriis, et contrarii inde amori erga proximum, nam unum sequitur ab altero, quare crudeles; qui offerebatur mihi, acute agebat, sic ut pervertere posset probissimum, si possibile, nam sua venena ingerit in medullas, ut ajunt, hoc est, in interiora idearum, et flectit bonas affectiones in malum, dolo interiori. 1748, 20 Julius.
@a legerim etiam$

  1. Nec quicquam nocet aut obstat, quod vocaverint eum “Virum Dei,” et “sanctum,” eumque venerati sunt, cum non aliud sciverint, tametsi a vita ejus scire id possint; non magis nocuit, quam si quis pauperi, qui latro est, dat eleemosynam, cum nescit quod latro, usque misericordia est, et similis finis, ac si dedisset eleemosynam probo; quodque eum ita appellaverint, etiam ob repraesentationem Domini per eum, sicut per ejus posteros reges, concessum.
  2. Repraesentatio est, quod Dominus quoad humanam suam essentiam {1}, “surculus et radix Jessaji {2} {a}” vocatur [Esaj. XI: 1], et “filius Davidis” [Matth. I: 1], sicut etiam fides dici potest filius Verbi Domini seu literae ejus, quatenus nascitur per cognitiones, etiamsi litera est mortua et rebellis sicut Absalomus filius Davidis. 1748, 20 Julius.
    @1 ms. essentia$
    @2 imperfectum in ms.$
    @a = Jischaji$
  3. De obsessis

Spiritus mali nihil libentius exoptant, quam ut prorsus regant hominem, tam ejus interiora, quam maxime corpus, sic redire sibi videntur in vitam corporis, nam putant prorsus tunc quod redierint; sed quod discrimen est, cum non ita manifeste, sicut apud me, et cum apud alium, qui non talis, nondum scio; interim, cum ita in hominem veniunt, ut prorsus sciant quod ibi sint, et sic regant hominis corpus, et membra, tunc hoc vocatur obsidere hominem, nam nulli spiritui datur copia regere ita corpus sicut apud me, nisi fuisset obsessus, sunt enim qui muneri isti dicati sunt, qui nihil sciunt de eo, quod regant corpus, quia conatus eorum solum ibi in actum venit, sed apud obsessos, non solum conatus, sed etiam actus adest; quare sunt spiritus, qui non dicati sunt muneri isti, qui dum ita corpus obsident, est obsessio, at cum ii qui dicati sunt, non est obsessio: nam sic ordine fiunt omnia, et homo id nescit; [apud eos] qui obsessi, non ordine fit, sed contra ordinem; quare a malis spiritibus; sed mirabile est, quod obsessus fuerim, et tamen nihil usquam mihi nocuit; tam mente rationali frui potui, sicut si non adessent. 1748, 20 Julius.

  1. Quid fimus repraesentat in spiritualibus {1}

Fimus sunt spiritualia spurca et foeda; quod ex fimo terra foecundetur, inde repraesentatio, quod qui confitentur spurca peccata, et agnoscunt, quod stercora sint, quod tunc semen in tali terra enascatur: similiter in altera vita, dum jucunditates spurcae, ut adulterii et crudelitatis putrescunt, et fiunt foetida sicut stercora, ut abominari ea incipiant, tunc ii sunt quasi humus, cui inseminari boni facultas potest: hoc idea spirituali vidi, et cum spiritibus loquutus sum; nam scire voluerunt prius quae fimi repraesentatio. 1748, 21 Julius.
@1 titulus hic non ut alii sublineatus in ms.$

  1. Quod respondendum pro singulis vocibus in altera vita [cf. Matth. XII: 36]

Hic modo, quod quidam spiritus mihi diceret, quod responderem pro singulis vocibus, sed dabatur ei respondere, et simul idea spirituali id percipere, quod pro verbis his cum spiritibus jamdum responderim, nam qui in fide sunt, non ii ex se loquuntur, quia sciunt et persuasi sunt, quod non ex se, quare nec respondere possunt pro vocibus ab iis prolatis, ita se res habet cum iis qui in fide in Dominum sunt. 1748, 21 Julius.

  1. De tumultu sub sinistri pedis planta

Aliquoties audivi quandam commotionem sub planta pedis sinistri, usque adeo ut quasi undularet tremule, cum manifesta sensatione, et quia hoc aliquoties perceptum, non volui inquirere quid esset, putans quod esset murmur cujusdam multitudinis; nunc quaesivi quid esset, respondebatur inde, quod essent ii qui e mundo veniunt, et cupiditate pugnandi occidendique homines obsessi fuerunt, ii similiter sibi videntur agere in altera vita, sibique videntur occidere unus {1} alterum, lacerare, amputare manus et brachia, et sic pugnare sicut in vita cupiverint, ibi miserabiliter tractantur, et quidem cum sensu dolorum, usque dum tali cupidine non amplius obsidentur. 1748, 21 Julius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. unum$

  1. De Simplicitate

Loquendum mihi sistebatur cum quodam simplici, quem alii spiritus vexabant propter simplicitatem ejus, et per [quem] {1} loquebantur, et quem sistebant ad mihi dicendum, in quo astuties erat; is vero ab iis in aliam societatem abstractus, loquebatur ex simplici corde, quod loqui vellet, non mecum, quia nihil possum, sed cum Domino, simplicitas inerat ejus loquelae et sermoni talis, ut scirem quod is potuisset cum Domino loqui, quia sicut loquuntur, ita sunt; indignati sunt spiritus, qui se putabant potius admitti, quia astuti, scientes, quam talis simplex homo, sicut quoque ajebant, is dein in superiorem sphaeram elevatus, et in elevatione dicebat, quod a spiritibus in via pluribus impediatur; hi itaque sunt simplices corde, et qui prae doctis, et adhuc magis prae iis qui ex se prudentes esse putant, ad Dominum admittuntur, quia credunt quod dicunt, nec in ideis eorum tale dubium et negativum est, quale in ideis eorum qui sibi ex se sapere putant. 1748, 22 Julius.
@1 sic J.F.I. Tafel$

  1. De regimine in altera vita

Aliquoties cum spiritibus loquutus sum, quibus contrarium erat, vivere in altera vita, et qui in iis fuerunt, in quibus in vita corporis, [dicens] quod interest iis scire, quale regimen in regno Domini, quis Dominus regni, sicut qui in mundo in aliud regnum veniunt, iis nihil prius est, quam scire, quale regimen, et regiminis forma, magis in regno, in quo in aeternum victuri, quare solliciti esse debeant scire leges istius regni; et porro mihi dicere datum, quod plures hic leges sint, sed quod omnes fundantur in ea Lege, ut ament Dominum supra semet, et proximum sicut semet, imo magis quam semet; et quod Dominus sit rex universi; hoc scire iis interest; ad quod nihil dicere poterant; quia in vita corporis didicerant id, sed non crediderant. 1748, 22 Julius.

  1. Quod nulli magis cupiant possidere corpus hominis, et redire in corpus, proinde in mundum, quam adulteri et crudeles

Quidam ad me venit, et dixit, quod cupiat redire in mundum, et sic amabat esse mecum, nam prius prorsus occupabant corpus meum, sic ut videbantur sibi esse meum corpus, quasi ab iis obsessus, tametsi ita sanus essem, ut alioquin, quia Dominus me tutatus est; cum ei dicerem, quod hoc contra institutum ordinem esset, qui talis est, ut homo dum ad senectutem vergit, tunc corpus ex se marcescit, et sicut putamen seminis dissolvitur, sic ut cupiat dissolvi a corpore–ita {1} institutum est, ut sic pergant ad interiora, sic in alteram vitam– {2} is nolebat id audire, dicens quod juvenis mortuus, et redire vellet in mundum, cumque attenderem, observavi quod duceretur is ab iis qui adulteri sunt et crudeles, et in iis jucunditatem vitae quaerunt, ii nihil cupiunt magis quam obsidere hominum corpora, et sic per hominem vivere in mundo; sed a Domino tenentur in inferiorum terra, nec permittitur iis licentia ita occupandi hominem; quare nisi Dominus custodiret hominem, obsiderentur singuli a talibus, nam immensa talium turba est. 1748, 22 Julius.
@1 ms. corpore, ita$
@2 ms. vitam; sed$

  1. Qui pro non nefas aestimant adulteria, sed iis delectantur, quam maxime etiam crudeles sunt, nam sunt contra amorem conjugialem, proinde contra verum amorem, ita amore sui perciti, quare odio habent alios, in quos crudelitatem exercere cupiunt, nisi semet adorent.
  2. Qui provinciam auriculae seu auris externae constituunt

Erat spiritus, qui loquebatur mecum, ad auriculam sinistram, sic ut externae parti auriculae quasi adhaereret, posteriori ejus parti, ubi musculi elevatores auriculae, et is mihi dicebat, manifeste ab aliis ductus ad dicendum ita, quod is nihil attenderet ad ea quae loquuntur, sic ut non reflectat super malum aut bonum, vix percipiat, quid dicant, modo hauriat auribus, absque attentione quid est, et quod nihil curet num malum vel bonum, seu {1} quid sibi contingat; et cum loquebatur, passim sonus ejus quasi egurgitabatur, sicut alioquin quoque audivi, eructavit, cum manifesta quasi egurgitatione soni, passim, sed non jugiter, et dixit quoque quod ita loquatur, nec sciat quare id; dictum mihi quod ii qui tales sint, ut non attendant, seu perparum ad sensum rei, modo audiant, nec quicquam curent, quid sibi contingant, quod ii tales sint, et partem auriculae sinistrae externam, seu eius provinciam constituant. 1748, 22 Julius.
@1 ms. sed (vide mox infra; vel in indice ad Auris, Loqui, Reflectere)$

  1. Quomodo etiam per musculos, et inde actiones, etiam repraesentetur amor proximi, et rei communis

In universa natura nihil est, quod non confirmat, quod absque amore, et inde auxilio mutuo plurium, ita absque societate tali, in qua singuli spectant commune, et se nihil, non existere quid possit: quam multi musculi, et milleni si non myriades fibrarum motricium inde virium conspirant ad unam actionem corporis! quaelibet fibra motrix suomet fungitur munere in consortio, et intendit communi, et sic per consociationem cum millenis aliis spectat unum, seu actionem communem, cui intendit, non sibimet, si sibimet, periret commune; praeter alia multa, quae confirmant. 1748, 23 Julius.

  1. Si aliqua fibra motrix musculi ex millenis unius actionis posset sentire et cogitare, unaquaevis putaret, quod sola efficeret actionem in communi, sic omnes inter millenas, vel myriades, similiter se habet apud spiritus, tametsi milleni seu myriades concurrunt ad unam ideam, et vocem loquelae, usque tamen quilibet putat, quod is solus sit, qui facit: quod dictum spiritibus, qui non possunt non confirmare, quod ita se res habeat, quamvis unusquisque putet se esse solum, quando id non manifeste iis ostenditur, quod aliquoties factum; hoc est confirmatio spirituum.
  2. Quod autem unusquisque contribuat ad ideam communem, seu actionem, sciendum quod se habeant sicut fibrae musculi, quidam proxime, quidam remotiores, sic in serie, ut notum esse potest. 1748, 23 Julius.
  3. Quod omnes praedestinati sint ad vitam

De praedestinatione fuit sermo, quod multi in ea opinione sint, quod praedestinati sint quoque ad infernalia, sed responsum est mihi e coelo, quod nusquam aliquis praedestinatus sit ad infernum, sed quod omnes ab aeterno praedestinati sint ad vitam aeternam. 1748, 23 Julius.

De persuasione veritatum {1}

2671a. Loquutus sum cum spiritibus, qui non audire volebant, sicut quod nihili sint quoad vitam et potentiam, dicebant, quod id sciant, sed non volunt audire; dabatur mihi dicere, quod non satis sit scire, nam hoc quoque apud malos datur.
@1 hic articulus potius deletem esse apparet$

De persuasione {1}

2671b. Prius videas, dictum [2474, 2385, 2467, 2602], quod ad veritates requiratur scientia, intellectus, tum persuasio demum persuasio interior, nam scire has datur etiam apud malos, sed eas adversantur.
@1 hic articulus potius deletum esse apparet$

  1. De vita

Cum spiritibus in sermone fui de vita, quia dictum quod nihil vitae ex se habeant {1}, sed modo videantur sibi habere, quodque id satis sit, nam sic tunc putant, spiritus {2} sic cogitantes, quod usque vivant; quare iis dicere dabatur, quod sapientiae insit vita, nam non sapere, non dici potest vitam habere, et quod veritates, et veritates fidei sint, quae constituunt vitam; cum ita est, quod negari non potest, inde cogitari potest, quid vitae inesse possit insaniae, seu contrariis sapientiae, proinde iis quae non veritates fidei sunt {3}, et quia contrarium sequitur quod nulla vita; sed usque cogitabant, [quod] homines sint insani {a}, sicut notum est, et quod usque vivant, imo se vivere prae aliis putant, imo jucunditatem vitae istius multam habent, quam aestimant multo excellentiorem jucunditate vitae in veritatibus fidei; quare datum mihi iis dicere, et per ideam spiritualem iis repraesentare, quod talis vita iis sit, qualis igni obscuro, sicut carbonico, lucenti in obscuro, qui ignis seu inde obscurum
(2673.) apparens apparebat idea spirituali triste; talis vita iis inest, et quum adsuescunt tali vitae putant non solum quod nulla alia lux vitae detur quam talis, praeferentes eam ipsi luci, ut et {b} jucunditatem inde, praeferunt felicitati coelesti, quia non aliter percipiunt, quin {4} {c} in tali sunt; sicut etiam tineae in sua caligine putant lucem et jucunditatem summam esse {5}; dabatur quoque repraesentare, qualis futura vita eorum, per abstractionem jucunditatis a tali vita, quod fit spirituali idea, tunc remanet coram iis tale quod tetrum, deformissimum est, secundum qualitatem istius vitae, et tales fiunt in altera vita, dum jucunditas talis vitae iis aufertur, sic mortis effigies sunt, tam deformes, ut deformitas non describi alicui possit.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. habeantur$
@2 ms. putant; spiritus$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. est$
@4 J.F.I. Tafel quia$
@5 sic J.F.I. Tafel; ms. est$
@a intellexerim quod homines insani dentur$
@b h.e. sed etiam$
@c vide annotationem ad [184a]$

  1. [Vide 2672]
  2. Putabant usque quod aliquid vitae inesset, quia vivunt et quidem in jucunditate, et sic quod vitam a se habeant, quia talis vita eorum est: sed respondere iis dabatur, quod vita quae inibi est, non est eorum, sed est facultas, quod ratiocinari possint, ac intelligere quid verum et bonum, quod homini datum prae bestiis est, et sic audit proprie humanum. Haec facultas, nempe intelligendi verum et bonum, est ex qua tale eorum fumeum igneum trahit vitam suam. 1748, 24 Julius.
  3. De sodomia

In altera vita qui sodomiae peccatores sunt, ii nihil in vita crediderunt de vita post mortem, quod infernum et coelum, sed prorsus quod sint sicut bestiae, et sic morituri, quare nihil intellectuale iis, tametsi ratiocinari possint; in altera vita miserrime tractantur, cruciatibus infernalibus puniuntur, quae tam dira sunt, ut vix possint dici: et praeterea regionem caudae, ubi faeces sunt, quia sunt stercora, et in latrinis habitant. 1748, 25 Julius.

  1. De apparentiis spiritibus sicut igniculi et stellae

Dignoscuntur etiam spiritus inter se mutuo, quando Domino beneplacet, per apparentiam eorum sicut ignes vel sicut stellae, parvulae; qui tales sunt, ut rationalia eorum obscurata sunt falsitatibus, apparent aliis sicut ignes rubentes; qui adhuc magis falsitatibus obscurati, sicut ignes carbonarii; qui adhuc magis, [apparent] igne tali, qui aspectus est nauseabundi, ita triste ut aliis luctum incutiant.

  1. Qui autem in veritatibus fidei sunt, hoc est, qui a Domino ducuntur, apparent sicut stellulae lucidae in haemisphaerio; tales mihi quandoque apparuerunt, et taliter apparuerunt hodie spiritibus, solum ex apparentia tali dignoscentes ubi essent, et quales essent; qui quoque mecum loquebantur. 1748, 25 Julius.
  2. De iis qui vivunt ecure, absque quod timeant quemque Deum, sed eum timent et adorant, qui iis facit bonum naturale

Sunt plures in altera vita tales, et habitant circa plantam pedis sinistri, regionem tenentes plantae pedis sinistri, cum quibus loquutus sum, et quos sensi, connitentes tunc sursum ex semet a planta per pedem, eorum connisum quoque sensi, et eorum ex connisu ascensum, usque ad genua, sed usque relabuntur in locum seu in regionem suam; ii agunt quasi volumen maris, et qui mecum loquuti, non mali apparebant, nam cum orationem Dominicam supplicavi, etiam ii sequuti sunt cogitationes, ad Dominum: sed dictum, quod tales sint, ut adorent eos qui iis benefaciunt,
(2679.) ita non curantes, quinam pro Deo agnoscitur; quod etiam ex alia experientia scire mihi datum est, cum nempe aeternum repraesentabatur ut abyssus sine fundo, tunc fuerunt qui cum in fundum spectarent, in talem timorem maximum acti sunt qui vocatur (hissna {a}); ii tunc dicebant, quod tales phantasias non curent, sed cum iis quoque sisteretur, maximo timore tali sunt perciti. Cum altera vice supplicavi orationem Domini, percipere dabatur, quod ii ardentiores fuerint, quam alii.
@a = horror praecipitii vel acrophobia (vox suecica)$

  1. [Vide 2678]
  2. Vices et revolutiones coelestes

Vices et revolutiones coelestes se habent secundum ordinem, repraesentatum in mundo, per annos, ejus ver, aestatem, autumnum, hyemem, sic ad ver, tum per dies, ejus mane, meridiem, vesperam, noctem, sic ad mane; revolutiones, ab exterioribus ad interiora, ita ad perfectiora; sicut constare potest ex iis, quae leguntur de Ecclesia ab antiqua, ad sequentes [cf. Gen. VIII: 22]; sic omnium varietates. 1748, 25 Julius.

  1. De Sphaera eorum, qui alios aestimant pro nihilo

Quidam, qui in vita, quia magnus, et prae caeteris sapiens sibi visus, cum sublatus a planta pedes, ubi fuit, in sphaeram super caput prope caput, et circum anteriora versus spiritus {1} plures, is quia in vita talis fuit, cum ejus associatis, ut pro nihilo aestimaverit alios, sed semet majorem et sapientiorem omnibus mortalibus, et quia adoratus pro tali, ab iis qui subter se, traxit naturalem eam indolem, unde sphaera; sphaerae effectus erat, quod primum circumflecteretur sicut velum album in atmosphaera, mox erat iis quasi nimbus crassus, quasi mare nimbosum, quod obvelabat eos, et clamantes dicebant, quod immergantur, nec potuerunt eniti, sed nimbus obvelabat {2} eos: postea dicebant, quod in tali molestia sint, ut vivere nequirent, scientes quod ab eo talis sphaera, quae talem effectum haberet, exhalaret; sic causatus est molestiam gravem iis, qui in licentia vellent vivere; tales etiam sunt in vita communi, nisi sint reges, cum quibus non familiaritas, sed adoratio; loquutus quoque est cum iis, instructiva vitae cum tali gravitate; quod fuerit Salomo, mihi dictum. 1748, 25 Julius.
@1 ms. versus, spiritus$
@2 ms. obvelebat$

  1. Quod docti in mundo obscurent hominis intellectum

Videtur, quasi docti mundo essent lumina, et mentes humanas instruendo illuminarent, sicut etiam dicunt, sed per ideam spiritualem manifeste vidi, quod ii sint, qui obscurant mentes illuminatas, imo in tenebras vertunt lucem mentium humanarum; hoc aliter plerisque videtur, sed usque est pura veritas, confirmata e coelo. 1748, 25 Julius.

  1. De iis, qui plantae pedis regionem constituunt

De iis vide prius [2678-79]; sunt tales, qui probi, qui in vita corporis vixerunt mundo et genio, delectati in iis quae sunt mundi, amantes vivere splendide, sed modo ex cupiditate externa seu corporis, qui delectantur mensa splendida, et similibus, et usque tamen probi sunt, non superbientes animo, se aliis praeferendo, tametsi in dignitate sunt, etiamsi essent reges; nam ex solo corpore agunt, non ex mente interiori, tales non rejiciunt, minus negant doctrinalia fidei in Dominum, sed modo non curant tantum, quia vita mundi eos oblectat, corde suo dicentes, quod ita possit esse, sicut dicunt {a}, imo etiam absque tenebris sibi inductis, possunt humiliter orare et supplicare: in talibus aperta est via ad coelum; verbo intus a Domino inseminatur misericordia, charitas, probitas, pietas, justitia, tametsi alii {1} qui sibi fidunt, et putant se acutissime prudentes esse, aestimant eos ut simplices et nullius pretii quoad interiora. 1748, 25 Julius.
@1 ms. aliis$
@a h.e. dicunt [praedicatores]$

  1. Ii qui plantae pedis regionem tenent, quia alios contemnunt prae se, tametsi non mali sunt, ideo ii continuo videntur sibi velle emergere, tam per pedem in femur, quam etiam supra caput, ut et ad latera, sed quia tales sunt, ut alios prae se contemnunt in quodam {1} genere obesitatis, sphaeram talem habent, quae circumfundit eos, sicut quoddam crassum tegumentum, circumcirca, sic ut nequaquam possunt ultra eniti, tametsi laborant cum nisu {2}. Haec sphaera est, quae diffusa in spiritus instar nimbi [2681], cum data iis copia fuit assuugendi seu enitendi, quare est renisus quidam spontaneus quasi a parte aliorum spirituum, qui apparet circum eos, instar talis crassamenti, quod discernit eorum sphaeram ab aliorum sphaeris.
    @1 ms. quode$
    @2 ms. nisi$
  2. Ita omnia genera, et omnes species spirituum suas sphaeras habent, intra quas non nisi quam similes intrare possunt, et sphaerarum varietates, et earum discrimina talia sunt, ut distinguantur a se mutuo, sic ut intrare unae in alteras nequeant, nec confundi, Domino Solo universaliter et singulariter tenente omnes in suo ordine, tam sphaeras inter se, quam eos qui intra sphaeras sunt, distinguitque omnes non solum secundum sphaeras exteriores tales, sed etiam secundum interiores eorum, ex quibus correspondent sphaeris in coelo. 1748, 26 Julius.
  3. Quod spiritus qui ejusdem generis, et speciei sunt, induci queant credere, quod iidem sint, tametsi non sunt

Aliquoties experientia mihi ostensum, quod inducti sint spiritus credere, quod ii personae essent, de quibus aliquam cognitionem vitae et morum habere potui, et ex ea cognitione inducebant alios spiritus credere quod iidem essent; similiter loquuti sunt, ac illi, similes animos {1} et similia multa habuerunt, sic ut ex cognitione apud me, non aliter credere potuerint ii, quam quod iidem personae essent, tametsi viverent illi quos se credere inducebantur, imo tam similiter personam eorum agebant, ut respective ad cognitionem ejus apud me, nihil differrent {2}, sunt enim imagines eorum, quia similis generis et speciei, quoad imaginem ejus in idea hominis; tales apud me fuerunt, et loquuti mecum, et voluerunt mihi persuadere, quia persuasi erant ii, quod essent ii eaedem personae, sed quia didici, quod ita effingi aliae personae tali similitudine [soleant], non inductus sum ad credendum.
@1 J.F.I. Tafel animas$
@2 ms. different$

  1. Quare caveant sibi, quibus datur cum spiritibus loqui, ne inducantur credere quod ii sint, quos se dicunt esse, et sic persuadeant, quod mortui illi, sicut dicere solent, tametsi vivant: qui enim in genere et in specie similes sunt, quoad animum et mores, similiter se gerunt, cum omni similitudine, desumta ex cognitione hominis, apud quem sunt: quod adhuc constare potest ab eo, quod tales spiritus in genere associentur iis, qui similes ei sunt, et cum apud eum, non sciant aliter, quam quod iidem sunt. 1748, 26 Julius.
  2. Qui in fide in Dominum, ita in Domino, vivit, quod violari a malis, nequaquam possit, quia in ordine naturalium, spiritualium, et coelestium

Ex idea spirituali communi videre datur, quod, qui in ordine vivit, nequaquam violari possit, a malo; nam universum coelum in ordine a Domino Solo tenetur, quia Ipse Solus est ordo; ordo est coelestium, inde spiritualium, et inde naturalium, in quo ordine tenetur universum coelum a Domino, quod nisi teneretur in ordine a Domino Solo, periret universum, nam ab Ipso trahunt omnia et singula sua principia, ordo spiritualium et coelestium est fides, et quae sunt fidei in Dominum; naturalia sunt quasi vasa, instrumenta, et organica, et veritates naturales, quae concernunt usus et fines naturales, sunt talia vasa, quibus spiritualia, et his coelestia, insinuantur, nemine sciente et cognoscente, quando et quomodo, a Solo Domino; non ab angelico coelo, nam Dominus, est omne in omnibus boni et veri. 1748, 26 Julius.

  1. Idea spirituali videre dabatur, quod cum a Domino Solo omnia tenentur in ordine, sic ut universus homo, maximus, hoc est, omnes angeli et spiritus boni, in ordine sunt, tunc quicquid contranititur {1}, redigitur usque in ordinem, nam contra universi ordinem nullus conniti potest, quare qui in ordine, hoc est, in veritate aut fide, non potest violari a malis, quia Dominus eum tutatur. 1748, 26 Julius.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. contranitur$
  2. Visio de numero quorundam annorum, et quae inde consequuta

Cum in lecto essem, clausis oculis, clare sicut in luce, et magis, ante oculos, et quidem ad distantiam ab oculo dextro, paululum superius, primum [visus] {1} numerus annorum 1-48, qui numerus cum disparuit, e longiori distantia visi mihi sunt numeri 1-53/1-94, numeri inter 1 et 48, tum inter 1 et 53 et 1 et 94 non observati sunt, substitutum loco 17 semel {2} 15, sic ut nescirem, num numeri essent 1548, 1553, 1594, vel num essent 1648, 1653, 1694, vel num 1748, 1753, 1794. Postquam hi numeri in tabula clare mihi visi, vir mihi visus
(2691.) est, deformis, qui illico disparuit {3}, et tunc sicut sanguineum in sphaera, sicut sanguinea sphaera; et post aliquod temporis spatium cadus plenus liquore quodam, quem putabam sanguinem, et tunc sanguis e cado, orificii minoris quam esset [ipse] cadus, qui ex ferro malleato, visus ebullire {4}.
Postquam haec visa sunt, spiritus, sicut solitum, plura ominati, quid visio haec dicere vellet; quidam quod aliquid significaret funestum iis annis, et quidam aliter, sed quid significet nondum scio.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. 17; semel$
@3 ms. desparuit$
@4 ms. malleato visus, ebullire$

  1. [Vide 2690]
  2. Cum sanguinea sphaera apparuit, in sphaera mox visae etiam sunt {1} sicut laceratae vestium particulae, quae constituebant sphaeram, sic ut sphaera esset laceratorum vestium in minutis.
    @1 ms. visa…est$
  3. Antequam haec apparuerunt, paulo prius mihi visus est vir adversus oculum sinistrum ad quandam distantiam, sed magis versus sinistrum, quam oculus; vir erat ascendens subito quasi in planum quoddam, vestibus laceris, et deformis, ad me festinans; quid praeterea, non memini.
  4. Videtur significare sensum literalem Verbi; quod ad sinistrum falsitates, quod postea ad dextrum cupiditates, praeterea nihil scio. 1748, 26 Julius media nocte, inter 26 et 27 Julius. Quod sensus literalis caute tractandus, ex iis potest aliquantum deduci, quod multi, qui innocentes sunt, in illo sanctitatem ponant, et [illi] credant; idem per luctum Davidis super Absalomum [II Sam. XVIII: 33] significari videtur; sed ne recederet omnis Israel ab eo, coactus est a Joabo exire ad portam [XIX: 7-8].
  5. Praeterea observandum, quod contra principia, sicut contra cupiditates cujusvis non ex opposito disputandum, nam nullum effectum haberet, sed principia, tametsi falsa, a Domino flectuntur, in verum, sicut cupiditates in bonum; quare non frangi debet sensus literae. 1748, 27 Julius.
  6. De idea interiori spirituali et angelica

Ostensum mihi est, quid idea spirituum interiorum, tum quid angelorum interiorum, et hoc quidem saepius, sed ut ad perceptionem meam et captum venirent, in somnis, et in vigiliis matutinis, in his continuatis quoque a somnio, tunc enim mens a corpore magis est separata, idea spirituum interiorum est inexpressibilis quoque, sed usque intelligibilis iis, qui separati a mundo sunt, cum vivunt in corpore, nam intelligibilis spiritibus, qui in tali idea sunt; ut modo ejus notio percipiatur, sicut mihi ostensum, ut si conjungatur in idea, quid {a} petra significat, in vario suo sensu, qui varius sensus non exprimi paucis potest, et quid {a} sacerdos, in sensu inferiori, sic concipitur cum sua varietate [id] quod forte in sensu spirituali, et sic porro, idea haec diffundit se, et applicatur subjecto, quod nunc fuit sacerdos, cum sua varietate, quae inexpressibilis.
@a ex indice ad Idea: omnia quae$

  1. Angelica autem, quae ideae spirituum interiorum est principium, seu ex qua ut a suo principio nascitur idea spirituum interiorum, est talis ut prorsus inexpressibilis sit, mihi apparuit sicut quoddam, quod inexpressibile, cum indefinita varietate, sed cujus notio mihi data aliquoties in somnis, per tales non solum cogitant, sed etiam loquuntur inter se, suntque in luce, quae si dici potuissent, nulli mortalium apparerent {1}; modo dicere licet, quod loquela et ideae eorum, et felicitates eorum inde, sint continua principia loquelae, idearum et felicitatum spirituum interiorum, et per hos, loquelae, idearum, et jucunditatum spirituum inferiorum, seu hominum. 1748, 28 Julius.
    @1 ms. appareret$
  2. Ab angelica labente in interiorum spirituum loquelam ad me perveniens, videbatur [loquela] mihi ita sparsa ut nihil cohaereret, at usque reducebantur omnia in talem ordinem, ut afficeret angelos, quod quoque scire mihi dabatur, inde scire potui, quod ea quae homini insinuantur a Domino, tametsi ita sparsa appareant homini, usque quod {1} in angelico coelo sit connexio mirabilis, et in homine effectus eum perficiendi, ita aliter prorsus res apparent angelis, ac homini, quare {2} si homo ab effectibus concludit, eorumque inconstantiis, nimium fallitur. 1748, 28 Julius.
    @1 ms. quo$
    @2 ms. quaere$
  3. De sphaera supereminentiae, et autoritatis super alios

Dantur, qui mente sua aliis supereminere se putant, vel scientia, vel autoritate publica, vel alia re, et alios prae se, non quidem contemnunt, sed usque pauci aestimant, sicut eos, quos instruant, aut super quos dominentur, tales quoque humiles possunt esse, et aliis praestare multa officia, sed usque haec sphaera animi, et cogitationum eorum regnat, quae usque, iis invitis, elucet ex singulis eorum, tam gestibus, faciebus, loquelis, iis nescientibus. Tales etiam possunt esse humiles coram Domino, et bene sentire corde suo, ita est superbiae, seu fastus species, distincta a superbia aut fastu communiter noto.

  1. Tales fuerunt apud me, (Salomo), et cum aderat is, omnes spiritus in longinquum cogebantur abire, ne obvelarentur tali sphaera nebulosa, de qua prius [2681, 2683-85], sed quamdiu ii erant, super capite meo, prope, pedibus insistentes capiti, spiritus, sicut aliquoties dicebant, quammaxime angebantur, non potuerunt sustinere quicquam quod [ii] loquerentur, e statu suae licentiae, ita deturbati, in statum generis servitutis, quam sufferere {a} nequaquam poterant; ita habent se sphaerae in mundo spirituali, secundum genios et animos eorum, et ita se habent alii respective ad eos, ita cum infinita varietate; similiter se habet res inter homines, qui enim liberi volunt esse, nec sustinent societatem eorum, qui tales sunt, sed se eripiunt, nam anguntur in societate eorum. 1748, 28 Julius.
    @a = sufferre (forma antiqua)$
  2. De veritatibus philosophicis et naturalibus, quibus[nam] inserviant in confirmandis spiritualibus

In somnio mihi visus ager, qui plenus erat gramine crasso et foecundo inserviente pro pabulo bestiis, sicut bovibus et equis, et simul in eodem agro, visa est messis matura, perquam densa, quae simul fuit cum gramine isto denso, et hoc erat ultra fluvium, et percepi quod fluvius vocaretur Euphrates (quasi in Russia); cumque {1} essem in visione somnii, in hoc agro ita sato, extra Euphratem, in cogitationem meam venit, quod utile foret, si omnes agri etiam in terra nostra simili gramine seminarentur {2} simul cum messe tritici vel hordei, sed in somnio mihi respondebatur, quod si in terra nostra (intra Euphratem), quod terra perderetur, at vero in terra ista trans Euphratem non ita: plura adhuc in somnio mihi visa, quorum non memini: cum evigilatus
(2702.) essem, cogitabam quid ea significarent; tandem mihi aperiebatur, quod terra trans Euphratem, sint ii qui in naturalibus et philosophicis sunt, et volunt de spiritualibus et coelestibus confirmari inde, et quod aliter non credere possint, nam in talibus sunt, ac ita cogitant, cogitationes tales sunt gramen id copiosum, in quo triticum et hordeum nascebatur satis multa copia, ut usque vix appareret gramen, et in tali terra, quae est trans Euphratem, utile sit: at vero in terris, quae intra Euphratem, nempe apud eos, qui talia non curant, et usque credunt, imo amant, tale gramen, seu foenum pro eorum bestiis, non est utile, sicut philosophica et naturalia, sed terram eorum, hoc est, mentes eorum et cogitationes, perderent: haec a coelo explicata. 1748, 29 Julius.
@1 ms. Euphrates; :mihi vid autum per (quasi in Russia) cumque$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. seminaretur$

  1. [Vide 2701]
  2. Ut homo aut spiritus sit in sphaera angelica, ac coelesti, in persuasione oportet esse de Domino

Notum est, quod scientia praecedere debeat, sed scientia nihil facit, tum quod intellectuale, quod est primum persuasionis, dein persuasio inde, quae modo est intellectualis, tum persuasio interior [vide 2671b]; nisi homo in persuasione interiori est rerum quae sunt fidei in Dominum, non potest esse in sphaera angelica ac coelesti, nam repugnantiae sunt, quae repugnantiae eum expellunt, imo angunt, hoc idea spirituali videre dabatur. 1748, 29 Julius.

  1. De iis qui cupiditate virginitatum feruntur

Proxime ante vigiliam, cum adhuc plus somni quam vigiliae esset, mihi visum, quod aliquis legeret epistolam, quam audivi, in qua agebatur de excrementis {1} virginitatum, et cum evigilatus, animus tenebatur in eo, quid hoc esset, excrementa virginitatum, tunc spiritus quidam mecum loquuti sunt, et explicuerunt quid hoc esset, nempe quod in mundo sint, qui cupiditate ista perversa perciti sunt, ut nihil plus cupiant, quam virginitates, et quod virginitatum {2} seu florum virginum furta iis maxima delectamenta sint, absque {3} omni fine quoad onjugium et prolem, et sic cum virginitatem furati sint, et florem primum juventutis abripuerint, eas postea relinquant, nauseent, rejiciant, quidam etiam odio habent, sicut legitur de Amnone {4} filio Davidis [Sam. XIII:15]; sic ii vita sua, quotcunque virginitates furtim auferere {a}, et sic quotcunque deflorare possint, eo magis se jactant; tales cupiditates erant, quae per excrementa virginitatum intellecta sunt.
@1 ms. extrementis$
@2 ms. virginatatum$
@3 ms. sint; absque$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. Adoniah$
@a = auferre (forma antiqua)$

  1. De iis tunc loquela fuit cum spiritibus, et informatus sum, quod tales inter alios spiritus non tolerari possint, sed rejiciantur sicut excrementa ab eorum societatibus, quod etiam ex legibus ordinis naturalium, spiritualium, et coelestium confirmatum fluit, de quibus etiam loquuti mecum sunt, nam omnis societas coelestis fundata est in amore conjugiali, a quo omnes amores et affectiones boni derivantur, sic in innocentia; tales principia tam amoris quam innocentiae cupiditatibus suis destruere conantur, nam non solum ii prorsus contra amorem conjugialem sunt, quem odio habent, sed etiam contra innocentiam, quam ita laedunt, ut occidant, praeter quod inducant innocentes, qui amore conjugiali possint imbui, ut in meretricatu postea vivant, sic sunt homicidia interioris naturae; nam satis notum est, quod primus flos amoris sit qui inducit virgines in amorem conjugialem, et connectit animas {1} conjugum; de quibus loquuti mecum sunt spiritus.
    @1 J.F.I. Tafel animos (sed cf. De Amore Conjugiali 504)$
  2. Porro mihi dictum est, quod tales cupiditates, et exercitia {1} talium cupiditatum sint, quae intelliguntur per peccata contra spiritum sanctum [Matth. XII: 31, Marc. III: 28-29, Luc. XII: 10]; nam sanctitas angelorum fundatur in amore conjugiali, et in innocentia, ut dictum, quae sunt principia omnium amorum spiritualium et coelestium, et affectionum boni, ita societatum in coelis, et cum tales cupiditates sunt contrariae principiis sanctitatis, ideo, sunt talia quae principaliter intellecta sunt per peccata contra spiritum sanctum.
    @1 ms. excer.$
  3. [–]
  4. {1} Quare eorum poena in altera vita est gravissima, nam in societates admitti nequeunt; poena eorum mihi quoque visa est, quod videantur sibi equo insidere furioso, qui eos projicit sursum, sic ut ex equo dejiciantur {2} cum discriminibus vitae; et postea sistuntur sub equo, obvelati, ex qua causa, quod obvelati sistantur, nondum scio, et sub equi istius ventre stent, et equus desuper, et similiter furiosus, eos interimere conari iis videatur {3}; tunc subire sibi videntur per partem inferiorem ventris, equi, in ventrem ejus, et tunc
    (2709.) subito {4} iis apparet, quasi in faeminae meretricis ventrem, quae faemina illico mutari iis videtur in magnum draconem seu serpentem, quales gentilium quidam adorant, et ibi manet [talis] obvelatus cum cruciatu, nam sibi obvelatus videtur, et sic videtur esse absque respiratione, et sic devastantur; quae poena multoties recurrit, et mihi dictum in plures annos, si non centenos aut millenos annos, [usque] dum ibi talium cupiditatum amplius non reminiscantur, et [tantum] ne quidem sui, quantum vitae in talibus habuerint.
    @1 2707 deest$
    @2 ms. dejiciantur$
    @3 ms. sibi videantur$
    @4 ms. sibito$
  5. [Vide 2708]
  6. De eorum prole mihi dictum est quod pejores ii sint, quam infantes aliorum, nam tale quoque per haereditatem a parente trahunt, quare non plures infantes a talibus nascuntur, nec si nascuntur in vita remanent. 1748, 30 Julius.
  7. De Culina

Cum in lectum ivi, subito mihi aperiebatur janua ad culinam quandam, et cum aperiretur janua calor culinnrius ad sensum feriebat faciem, et vidi aliquos ibi discurrentes et sedulos in opere, praeter vasa culinaria circum parietes, tum magnum focum, sed haec obscure; inde animadvertere potui quod esset locus culinarius, et vocabantur coqui, qui ibi ssent. Cum inquireretur, quinam in altera vita tales sunt, instructus sum, quod ii sint qui delectati sunt turpissima cupidine, infantes, et puellas parvas stuprandi, (haec non ita licet in publico dicere ne in cogitationem hominis veniant), ostensi {1} quoque sunt aliquoties infantes, qui infantes fuere, aliqui 1/2, 1, 3, 5, 6 annorum, ii in tali culina sunt, et unus alium coquit in aqua calida fervente, et inibi cruciantur dirissime. 1748, 31 Julius.
@1 ms. veniant) ostensi$

  1. Erant qui loquuti postea, dicentes quod mirentur quod non omnes sint tales, tali oblectamento perciti sunt, ut oblectamentum ex talibus excederet apud eos, omnem aliam oblectationem; ita mundus hodie est corruptus, et tale fit haereditariuu, et sic se diffundit in posteritates per varias vias, annon sic ultima tempora instant? quae {1} prius inaudita, generata sunt, quae perdunt naturam hominis; sicut apud eos qui tandem perierunt diluvio.
    @1 ms. instant: quae$
  2. De regimine universi, quod universum non regatur a Domino, secundum fallacias et phantasias hominum, in quibus indefinita sunt, quae repugnant

In mentibus humanis perversis et inversis, hoc potissimum est, et paene omne, quod concludant a regimine externorum, ita ex fallaciis sensuum, et phantasiis, cumprimis: quare Dominus non custodiat et avertat hominem a malis, imo a crudelitatibus, et similibus quae horrenda sunt et abominanda, cum tamen omnium corda in manu ejus sint? sicut cur non deflexerit Davidem ab ita crudeliter tractandis Ammonitis [II Sam. XII: 31], eum ab adulterio cum Bathscheba [II Sam. XI: 4], Salomonem ab idololatria [I Reg. XI: 4-8], et indefinita talia, quae quovis momento occurrere possunt in cogitationibus hominis? De {1} hac re cum spiritibus heri et hodie in loquela fui, ex quibus, qui perversae et inversae naturae sunt, insistunt pertinaciter, quod vel Dominus non possit, [vel non velit,] {2} praeter alia, quae perplura in mentibus eorum volvuntur.
@1 ms. hominis. De$
@2 sic J.F.I. Tafel$

  1. Sed hoc veritas est, quod Dominus regat universum providentia, infinita, qua cogitari nequit infinitius, et sapientius, et quia hoc veritas, sequitur quod cogitata, quae repugnant, sint falsa, nam unum est verum; tum quod nullum momentum cogitationis et actionis hominis sit quod non secum habeat, et habere soleat, seriem successivam consquentium in aeternum, unumquodvis momentum vitae est principium consequentium vitae, et quasi semen, ex quo uno indefinita in aeternum consequuntur, hoc quoque verum est: cum haec veritates sunt, sequitur, quod ea quae in infima natura apparent repugnantia, sint fallaciae sensus, et phantasiae.
  2. Praeterea etiam hoc veritas, quod externa ab internis regantur, et quod aliter regi nequeant, et quidem per successionis ordinem, a prioribus seu interioribus. Cum itaque externa ita perversa et inversa sunt, ut amplius se regi non patiantur, et ea radicata in natura hominis, et sic transplantata in posteritatem, sequitur, quod homo talis, seu natura talis non [se] patiatur, quia non possit, regi per ordinem succedentium, a prioribus vel interioribus ordine, sed quod quasi laxatae sint habenae, et ruant absque duce, et ordine, quare alia vincula sunt, quae vocantur vincula externa, quibus Dominus eos gubernat, ut per timorem jacturae suae vitae, suarum opum, suorum honorum et dignitatum, suae famae, poenarum legis, et similia, quibus tandem homo regitur a Domino; et sic non per vincula interna, quae dicuntur vincula conscientiae, proinde non per fidem, et quae ejus sunt vincula, nempe timor poenae, timor mali, amor veri et boni.
  3. Quare se habent [res] in communi societate, sicut in homine unoquovis: cum malum regnare incipit in corpore, ejus sanguine, tunc morbus imminet et subit, et anima ejus, quae vocatur natura, frustra allaborat reparare lapsa et laesa, quare moritur homo.
  4. Se habent etiam sicut in Atmosphaera, dum tempestate violenta rapitur, et {1} subvertit domos, sylvas, naves: tametsi interior atmosphaera, quae ejus natura est, quae redigit continuo in aequilibrium exteriorem, quia tanta tempestas est, nihil tunc valet, usque successive, et clementer agendo, ad aequilibrium et quietem redigit: quod si non cuivis notum, usque multis et doctis mundi, notum esse potest. 1748, 31 {2} Julius. Exinde constare quoque potest, si ex apparentiis externis concludat homo de internis, spiritualibus et coelestibus, quod tunc prorsus negare incipiat veritates coelestes; aliter prorsus si ex veritatibus coelestibus.
    @1 legerim potius quae$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. 3$
  5. De Praevidentia et Providentia

Ab aeterno praevisa sunt a Domino omnia et singula, sed praevisa sunt mala, et provisa sunt bona. 1748, 31 Julius.

  1. De culinario igne, continuatio

Tales de quibus prius scriptum [2711 – 12], venerunt, ubi societates spirituum erant, et ii dicebant, quod non potuissent subsistere, propter gravedinem foetoris, sic ut non potuissent vivere, nisi iis licuisset quasi aufugere, tales sunt ii, qui in igne culinario sunt, et sunt omnium pessimi et gravissimi in mundo, sic ut mundus vix subsistere possit, si tales multiplicarentur, imo ii tales sunt, ut se jactant iis, tum etiam summam {1} cupidinis oblectationem in eo habent ut pellicere possint alios; quae causa est, quod eorum infernales {2} cruciatus prae omnium aliorum peccatorum poenis infernalibus graviores sunt. 1748, 31 Julius.
@1 ms. sumam$
@2 ms. infernalis$

  1. De varietate felicitatum in coelis

Sunt animae, quae in gaudium quoddam coeleste, sublati sunt, qui mecum loquuti de gaudio coelesti, quibus dicere mihi dabatur, quod esse possint in gaudio coelesti, omnis anima, etiam mali, sed in uno alterove statu, et quod indefiniti status communissimi sunt, et eorum variationes, ita quod non possint in gaudiis coeli esse, quam in paucissimis, in aliis nequaquam; dicere etiam datum, quod statuum communium variationes quoque suum ordinem habeant, seu quod statuum communium ordo est, tum quoque mutationes perennes in aeternum, sed prorsus ex beneplacito Domini. 1748, 1 Aug.

  1. De quatuor stylis praecipuis veteris Testamenti

Dictum mihi e {1} coelo, quod {2} quatuor styli praecipui veteris Testamenti sint: stylus antiquae Ecclesiae, et antiquissimae est qualis est Libri Geneseos de Paradiso, turri Babylonica; et alter stylus est qualis est historicus in Libro primo Mosis, quem nesciebat scriptor, quod contineret arcana coeli; tertius stylus est propheticus, qualis apud prophetas, qui quidem similis est stylo antiquae Ecclesiae, modo quod sint sparsa, qui retinebatur, quia admirabantur illum tunc temporis homines, propter antiquitatem; quartus stylus erat qualis psalmorum Davidis, qui intermedius est. 1748, 2 Aug.
@1 ms. de$
@2 ms. quot$

  1. Quod in universo nullus effectus, existere possit absque passivo et activo, sic absque conjugio

Quicquid usquam in mundo, et triplici ejus regno, nascitur, hoc nequaquam nasci potest absque patiente et agente, indefinita sunt quae ea confirmant, et nullus non effectus in universo illud confirmaret, si intenderet homo iis confirmandis, in corpore humano ne minima particula datur, ut aliquid producat, circum quam non est agens et patiens, et sic producit effectum et procreat {1}, nec minima idea cogitationis, hoc verissimum est.
@1 imperfectum in ms.$

  1. Exinde sciri potest in hominum {1} mentibus nisi illud quod principale est sit agens, et quod subordinatum sit patiens, quod inversus ordo sit, et nihil nisi malum produci possit.
    @1 in ms. hominis ad exitum inclare emendatum$
  2. Exinde etiam sciri potest, in universo coelo, mundoque spirituum, et terris, nisi Dominus sit agens et dominans, et omnes sint patientes et obedientes, quod nusquam aliquid veri et boni produci potest. Hoc vocatur conjugium coeleste, hoc ex coelo. 1748, 2 Aug.
  3. De spiritibus qui intrare volebant cogitatione in mysteria fidei et ex ratiociniis credere

Saepius hoc factum, quod spiritus intrare voluerint per ratiocinia in mysteria fidei, et non credere, nisi captu ceperint, quod ita esse possit, quibus dicere datum, quod usque credendum tametsi captu non capimus, et quod inversus ordo {1}, velle credere quia capiunt, et pluribus ostensum.
@1 ms. orde$

  1. Hodie quidam etiam in intima mysteria fidei volebant intrare, quibus ostendere dabatur, quod haec perversa via sit, et quod credendum quia veritas, et si nulla ratio penetret seu inveniatur, usque credendum; et si aliqua inveniatur, usque credendum; et repraesentare iis dabatur seminulum arboris, per ideam repraesentativam, ut si diceretur, quod seminulum producat integram et floridam arborem, quae quoque ad vivum iis repraesentabatur, cum ramis, foliis, fructibus, imo quod tale seminulum producere sic possit integrum campum plenum arboribus, [sic] cum diceretur iis,
    (2727.) quod tale seminulum tale produceret, et usque nihil videre possint in semine, et scire causas unde talia existant, non ideo negandum, nam demonstrata est veritas, sic credendum veritatibus a Domino dictis, et de Domino, tametsi non penetramus ratione, et ideo velle negare, quia non penetramus rationee est simile ac velle negare procreationes arborum ex seminibus; et animalium ex ovis: ita in mille aliis: inde constare potest qualis fides hominis sit, cum nihil credit nisi quod videt, quod commune est hodie, cumprimis inter doctos mundi. 1748, 3 Aug.
  2. [Vide 2726]
  3. De mirabili circulatione idearum in coelo

Prius mihi ostensum est, quod cogitationes et loquelae spirituum in mundo spirituum, circulent {1} paene secundum circumvolutiones, quales sunt in cerebro humano, ubi mirabiles sunt circuitiones, inflexiones, influxus, reditus, quae comprehendi nusquam possunt, quia sunt secundum formas volutionum mundi spirituum.
@1 imperfectum in ms.$

  1. In coelo adhuc mirabiliores sunt circumvolutiones secundum formam coelestem, et quidem incomprehensibiles, secundum quas circulant ideae, inde cogitationes, inde loquelae, tum repraesentationes, inde quoque; affectiones eas producunt.
  2. Circulationes istae mirabiliores sunt, quam usquam aliquis communissime comprehendere capax sit.
  3. Exinde concludi potest, quod omnes cogitationes angelorum, et inde spirituum, a Solo Domino, existant et producantur, nam ab Uno, Qui in supremis est, existere illa debent, aliter nulla circumvolutio, nulla idea, nullus ordo earum, nulla forma, nulla lex, nec distinctio quoad genera et species, verbo nihil existeret vitale, proinde nihil naturale in quo vita, nec ullum naturale inanimatum. 1748, 3 Aug.
  4. De quorundam opinione quod quia Dominus dat omnia fidei, et quid nihil hominis sit, ideo passivum aget et remittet manum

Quidam spiritus cum audiverint et cogitaverint, quod Dominus Solus vivat, et ii sint nihil, et quod fidei {1} praecipuum sit, quod Dominus Solus det fidem, nec hominem {2} quicquam suis viribus posse velle et agere, in eam opinionem lapsi sunt, quod sic remitterent omnia, et agerent sicut nihil forent, et exspectarent vim agentem, et influxum a Domino.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. fides ut apparet$
@2 ms. homo$

  1. Sed talis conclusio nihil valet, homini a Domino datur, quasi activus sit, et quasi ex se possit, sic ut quandoque non sciat aliter, quam quod ex semet, quare debet homo non in eam opinionem labi, cum in ea opinione est, tunc nihil agit, et nullus effectus ei imputari potest, proinde non reformari; sed vires, quas accipit a Domino, et tunc cum Dominus ita operatur in eo, intendere debet a se, sed credere usque, dum cogitat de iis, quod vires non ejus sint, sed Domini; hoc quoque est pars fidei. 1748, 4 Aug {1}.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. Julius$
  2. Haec res tam abscondita est ab homine naturali, qui non ducitur a Domino, ac est perceptio de qua prius [vide 1988], sola talis inductio, opinio et reflexio, facit, ut Dominus non operetur, et homo reformetur, sed quod sit in statu non entis, nec venire potest homo in persuasionem, nisi operatione Domini, tanquam per vires ejus, inde persuadet Dominus, homini, aliter Verbum fit modo scientia, nec effectum habet {1}, sicut miracula.
    @1 ms. habent$
  3. Quod omnia vitae hominis influant a Domino

Spiritus circum me instabant, quod ii singuli essent, qui excitarent vitam apud se, putantes quod excitarent objecta cogitationum, et sic quod viverent ex se, sed iis dicere dabatur, quod nihil cogitationem movet nisi objectum sit, ita per oculum, et aurem, ita ex memoria, aliter oriretur confusio omnium, et quod haec objecta, non aliunde venire possint, quam ab unico fonte vitae, a Domino, et quod varientur secundum naturales indoles eorum, sic ut ab uno ad alterum transeant objecta idearum, proinde ideae, inde putant quod ab aliis, et quod a semet, quod falsissimum; non videre potest oculus absque luce, non audire auris absque sono, et sic porro. 1748, 4 Aug.

  1. Quod scientiae nihil contribuant ad salutem, sed potius confundant et distorquent {1} ideas

Cum spiritibus loquutus de eo, quod scientiae nihil contribuant ad salutem, [cum] modo cognitiones veritatum sint, ex Verbo Domini, et quod per comparationem ita se habeat, sicut cognitio corporis humani, quoad anatomica, sanguinem et omnium reliquorum constitutionem, nihil facit ad sanitatis conservationem, sic qui nihil ex iis intelligit, usque tam sanus vivit, ac qui in omni sua vita iis studiis invigilavit, similiter sanitas intellectualis, quae {2} multo major potest esse iis, qui nihil sciunt de intellectu et ejus facultatibus, quam qui studuit iis in omni vita, qui hypothesibus confunditur, et scholasticis. 1748, 4 Aug.
@1 ms. confundant, distorquent$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$

  1. De vinculis spiritualibus in quibus tenentur omnes

Vincula haec spiritualia, non ita ad captum describi possunt, tenentur enim–sicut {1} observare mihi datum apud spiritus seu in mundo spirituum, quod teneantur ita–ut {2} non possint cogitare tam malum sicut natura sua inclinant ad cogitandum, proinde nec facere, sic per bonum Domini tenentur a malo, quasi distinentur suspensi a malo, quod ab experientia viva quoque discere datum, nam ut primum vinculum relaxabatur, ferebatur spiritus in malum et quidem enorme, tam velle malum, quam cogitare malum: ita Solus est Dominus Qui ita a malo detinet coelum, mundum spirituum, et genus humanum, et quidem ita, ut si relaxaretur, rueret quisque in malum enorme, et quidem in omnem perniciem; similiter quoque in mendacia. 1748, 5 Aug.
@1 ms. enim, sicut$
@2 ms. ita, ut$

  1. Vincula illa non apparent spiritibus, sicut nec homini, ut vincula, sed ut libertates, nam non percipiunt quod detineantur ita, imo tam libera iis apparent, ut dum iis remissa sint vincula, et perceperint inde quod ruerent {1} in omne malum, quod petiverint, ut non remitterentur, sic abhorrent spiritus remissionem vinculorum.
    @1 imperfectum in ms.$
  2. Quod ad {1} me attinet nunc per triennium sensibiliter percepi quod in vinculo tali detentus sim, ut mihi cogitare, velle et agere ex me viderer, tum in sphaera fidei, in qua sphaera sensibiliter percepi intra triennium, [me] {2} detentum.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. a$
    @2 sic J.F.I. Tafel$
  3. De praestigiis seu truldom {a} in altera vita. De sphaera eorum, qui mundani sunt, in altera vita, et aliis imperare cupiunt

Qui in vita corporis tales sunt, ut per interiores astutias alliciunt ad se socios et amicos, et per externa se insinuant, in altera vita, sphaeram satis efficacem habent, similiter faciendi, et quia tam multi sunt, qui vivunt mundo, genio, et cupiditatibus, facile quoque alliciuntur in societatem talium, et quandoque invito seu iis nolentibus, nam talis est sphaera eorum, quod hodie per vivam experientiam ostensum; quod factum ex permissione, ut sciretur, et scirent quales essent. 1748, 5 Aug.
@a = magia (vox suecica)$

  1. Quum tales imperare aliis cupiunt, et primas agere, ac variis astutiis eos sibi subordinare, et iis assuefactae sunt in vita corporis, in vita altera iis plures associantur, inde sphaera eorum magna, et quia sibi videntur ex se omnia posse, et quidem per varias artes, quas excogitant et inveniunt, ita tales sunt, qui et quae inter praestigiatrices recensentur (seu truldoms styggelser {a}) {1}.
    @1 ms. styggelser$
    @a = magiae abominationes (voces suecicae)$
  2. In genere tenendum, quod ii qui ex se omnia posse putant, inter praestigiatores seu praestigiatrices recensentur, talium dantur genera et species, non qui ex simplicitate, et qui dum agunt, intendunt bonum proximo, et societati, sed qui ex astutia, et qui intendunt malum: quare tales ex se omnia et singula posse putant; et quia tales fuerunt in vita corporis, ut nihil prius amaverint, quam excogitare modos, quomodo subjicere potuerint sibi alios, et imperare iis, ex causis ex se et ex mundo perplurimis, ideo {1} in altera vita, dum in alias potentias et in alias artes, et inter tales qui praestigiatores, harioli, etc. vocantur [veniunt] {2}, quia in tali natura sunt, nihil aliud cogitant quam per fas et nefas imperare, et alios sibi subjicere, artibus quas in eo mundo facile discunt et arripiunt.
    @1 ms. quare$
    @2 sic J.F.I. Tafel$
  3. Tales quia in vita corporis nihil prius amaverint quam talia, tam facile arripiunt artes, in vita corporis seu iis qui in corpore, ignotas, ut sint quasi spongiae, appositae ad aquas, ut illico non aliud exsugunt homini, cui adsunt, et spiritibus, cum quibus sunt, quam talia, ex quibus ea {a} obtinere possint, tum quoque bona vertunt in mala; sunt sicut venenosa animalia, sicut scorpii, ex quibus contritis et oleo mixtis, ad se arripiunt illico omne venenum vulneris, et sic porro.
    @a h.e. subjicere sibi alios, et iis imperare$
  4. Sicut unum narrare liceat, cum dormivi nocte, tales assidebant, et suis veneficis artibus cum iis qui circum fuerunt, loquuti sunt cum aliis, tanquam ego essem {a}, mea quasi loquela, et quidem tam simili, ut plures induxerint credere quod ego essem; et sic persuadere amant quae mendacia sunt, et destruere quae vera, et quidem cum tali solertia, ut spiritus etiam subtiliores, qui ad distantiam a me fuerint, persuasi putaverint me esse, et iis perinde est, sive prophana sive sancta sint, quibus mediis obtineant.
    @a intellexerim esset$
  5. Hoc maxime superbiunt, quod subtiles esse possint, et intra sphaeram loquelae, seu in sphaera cogitationum intra loquelam, in qua sunt spiritus interiores, cum in sphaera ista innumerabiles sint, ut prius videas [2534-38, 2565-66]; ita transmittere se possunt, arte in vita corporis ignota, sed usque iis innata per intentiones continuas fere in vita corporis, ut se transmittere possint in sphaeram istam interiorem, et sic se eximere a societate eorum qui in sphaera exteriori sunt. De sphaera ista interori videas prius [2565-75, 2577-80], et perplura sunt, quae mihi ignota.
  6. Sed ii, quia nihil pptius amant, quam per astutias attrahere animos aliorum spirituum per fas aut nefas, et sic nihil prius amant quam mendaciis {1} fallere, et simul artibus, seu doli generibus iis familiaribus, ideo cum evigilatus, cum adhuc essent in opere ita loquendi sicut ego essem, suis artibus, quas homo percipere non potest, si vulgarentur, et observarent, quod evigilatus in nocte, vellent mendacia fingere, et sic se eripere, quod cum observarent spiritus probi, quos fefellerant, inde ii succensentes, venerunt qui eos puniebant et quidem cruciatu ingenti, eos lacerando, per modum supplicii, de quo, ut reor prius [404, 1071-75], ita frustatim {2}, et ita minutim, per distractiones et per varias collisiones, ut nihil esset iis nisi laceratum, sic eos {3} dissolvere conantur frustatim {2} et minutim, sed spiritus dissolvi et perire nequit, sed fit cum cruciatu et dolore maximo.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. mendacii$
    @2 ms. frustratim$
    @3 ms. iis$
  7. At qui in sphaeram interiorem spirituum se immittere poterant, a laceratione se dicebant liberos esse, num ita esset nondum scio, nam talium natura est, ut nihil prius ament quam mentiri, sic ut nihil quicquam loqui possint quam mendacia, et si vera, solum est, astus causa, ut fallant, et persuadeant.
  8. Vidi postea, quod tales apparuerint quoad digitos eorum nigerrimi absque carne, quasi digiti scorpionis {1} essent, ita (klor {a}), et {2} inferius demissi.
    @1 ms. scorpionis$
    @2 ms. :klor: et$
    @a = unques (vox suecica)$
  9. Apparebat postea longus porticus, ubi (halm {a}) et vidi unum spiritum intrantem ad latus dextrum, ubi mihi perceptum quod esset (Ladugard {b}), plura non memorare licet. 1748, 6 Aug.
    @a = stamentum (vox suecica)$
    @b = stabulum (vox suecica; vide indicem ad Magia)$
  10. Tales sunt, qui nominandi interiores praestigiae (trulldom {a}) nam interius agunt, et quorum artes non ita {1} patent spiritibus; praeterea dantur, qui exercent {2} praestigias crassiores, suntque sicut fatui, commiscent quicquid usquam obvium est, materiale, naturale, spirituale, et iis putant inesse vim magnam faciendi quicquid cupiunt; tales sunt in quodam somnio, nec sciunt quid faciunt, et tales sunt qui in latrina habitant.
    @1 ms. ita ita$
    @2 ms. excercent$
    @a = truldom = magia, veneficia (vox suecica)$
  11. De homine seu humanis corporeis, [quod] sint {1} ultima ordinis

Loquutus sum cum spiritibus de corporeis {2}, seu materialibus hominis, quod sint ultima ordinis, quod ordo ab intimis ad ultima se extendat {3}, et quod ultima sint in hominis mente naturali, quae formatur a sensibus corporis, unde memoria objectorum, quae sunt ideae materiales: sic quod ordo non completus sit nisi in ultimis, quae sunt vasa extima interiorum omnium successive, quae a Domino insinuantur.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. corporeis, sint$
@2 ms. corpores$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. extendant$

  1. Ab experientia viva, quae hac nocte mihi ostensa est [didici], quod spiritus loqui possint ex homine, ejus memoria extima seu materiali, et ex ejus memoria naturali, tametsi homo nihil novit, quod ita fiat, nam dum dormivi, loquutus est spiritus, qui tunc a latere sinistro capitis erat, sicut ex me, adeo, ut spiritus prorsus nihil aliud noverint, quam quod vigil essem, et ego loquerer {1}, sic ut persuaderentur; exinde concludere datum est, quod spiritus ex homine loqui possint, ex ejus memoria utraque, tametsi homo nihil prorsus sciat.
    @1 sic J.F.I. Tafel$
  2. Imo dictum mihi quod infantum ideae apertae sint, et quod eae inservire quam maxime possint.
  3. Inde concludere datum, quod hominis mentes naturales sint ultima ordinis, et sint quasi vasa, in quae desinunt ideae spirituales et coelestes angelorum, sic sunt receptacula, et sic ordo perficitur.
  4. Ut memoriae exteriores hominis seu eorum mentes sint vasa spiritualium et coelestium, etiam a Domino provisum est, quod nullus spiritus quicquam, et ne hilum amittat ab iis quae sunt ejus mentis naturalis et memoriae, et quod omnes tametsi angeli sint, remitti queant in status eosdem et similes {1} eorum, qui fuerunt vitae ejus in corpore {2}, ita si deficeret humanum genus, potuissent spiritus in similem statum remissi {3} inservire pro vasis, et sic perfici ordo. 1748, 6 Aug.
    @1 ms. statum eundem et similem ubi statum clarissime in status emendatum est$
    @2 ms. corporre$
    @3 sic J.F.I. Tafel; ms. remissae$
  5. De anima
  6. Cum angelis loqui datum est de anima, quod genus humanum hodie non sciat quid anima, et quod varias hypotheses sibi de anima, in ignorantia quid anima, forment, ideo instructus sum, quod si per animam intelligatur vita, quod tunc Dominus Solus sit vita, at si per animam intelligantur mentes interiores hominis, quod animae dicantur omnes istae organicae substantiae quae proximae sunt, et principia eorum quae in ordine consequuntur, sicut quod mens naturalis sit anima proxima eorum, quae proprie corporis sunt; quod mens spiritualis sit anima eorum quae sunt mentis naturalis, et quod adhuc intimior anima sit in homine, quae est anima eorum quae sunt mentis spiritualis, quam homo ignorat.
  7. Quare quod interius est, est anima exteriorum, qua ratione omnibus et singulis, quae usquam in mundo sunt, dici potest anima, quod est principium, inde anima vegetabilium in singulis, anima rei, et talia. 1748, 6 Aug.
  8. De Loquela spirituum interioris sphaerae

De loquela ista vide prius aliquid [2632-33], opinabar quod talis esset, ut non potuisset ad ideam meam pervenire, nisi obscure, sed nunc per experientiam vivam ostensum est, quod modo sit idea, quae comprehendat plura, sicut dum homo momento cogitat, quod per multum sermonis non postea eloquitur, est idea comprehendens ea quae loquenda, quales ideae tam manifeste perducebantur ad me, ut responderem similiter, nec aliquid umbrae aut obscuritatis inerat; sed quod talis loquela mihi non percepta multoties erat causa, quod non ita cum iis loquerer, sic erat surrepta, seu non audita; sicut pluries factum est. 1748, 6 Aug.

  1. Quid, “ne inducas nos in tentationem” [Matth. VI: 13, Luc. XI: 4]

In sensu interiori significat, ne relinquat nos Dominus, seu ne remittat vim Divinam Ipsius, nam sic labuntur in tentationes, quisque tunc in alteram, 1748, 6 Aug.; haec {1} didici in upplicatione orationis Domini.
@1 ms. Aug: haec$

  1. De natura interna hominis, quod etiam pejor incipiat fieri magis et magis

Ab experientia viva discere mihi datum est, quod in interiori naturae sphaera sint millia talium, qui mali sunt, hoc est, qui interius, quoad interiora naturae sint mali {1}, sic ut cogitationes internae hominis hodie magis quam prius sint perditae: in interiore sphaera sunt intentiones seu fines desinentes in mundo et in semet, tales intentiones seu fines naturales hodie plus dantur, et plus occupant homines quam quis credere possit; sed non facile est homini discernere inter ea quae sunt interiora naturae, et quae sunt exteriora, sicut ab experientia viva et satis diu durante didici, quod qui in mundo vixerit ita, ut fere nullus sciverit aliter quam honestum et sic bonum, usque tamen tales post mortem in altera vita, se manifestantes, intentiones suas, quae in sphaera interiori naturae sunt, inter maleficos et pessimos {2} fuerunt,
(2761.) aliud prorsus cogitantes, quam agentes, nec nisi ob finem {3} sui imperii, et possessionis eorum quae in mundo, et novi quod tales non similia manifestaverint sociis; exinde scire mihi datum est, quomodo interior natura est deperdita, quae etiam ita conjuncta cum exteriori natura mihi apparuit, ut quasi unum et idem facerent: cum alii non ita conjunctam habent sed separatam; spiritus ii in altera vita, quoque in societate nihil aliud ostendunt, quam quod civile putant, et cogitationes suas student abscondere, sed patent eae iis manifeste qui in interiore naturae sphaera sunt. 1748, 7 Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. mala$
@2 ms. pessimo$
@3 ms. fine$

  1. [Vide 2760]
  2. De regeneratione corporeorum seu materialium hominis seu spiritus, quomodo representantur

Cum corporea et materialia, quae ultima sunt hominis, tandem subordinata sunt beneplacito Domini, ut nihil appareant, sed quasi obedientia, repaesentantur in mundo spirituum sicut mihi ostensum: primum quod sint tanquam formae intestinales, conglutinatae vario confluxu; sed absque vita, ita factae sicut ligneae aut osseae brunei coloris. At vero in iis qui sunt dolosi, cum inspiciuntur ab angelis, apparent tales {1} quasi confluxus serpentum varii generis, secundum naturam doli; at in homine reformando non serpentes, sed modo ligna aut ossa, ita fere confluentia, quia corpus ejus seu corporea, incipiunt nihil esse, ita absque vita: haec mihi repraesentata sunt et ostensa: tum quoque
(2763.) parva conglutinatio similium quasi bacillorum parvorum juxta caput ostensa est, quae erat aurata, seu extrinsecus auro abducta, quae significant ejus ratiocinia. Cum autem corporea reformata sunt, sic ut obedire possint spiritualibus, tunc repraesentantur pulchre, vario contextu concinno, nempe primum coloris coerulei, cum spiris in varias formas pulchras concinnatis {2}; quae colorata erant passim coeruleis maculis; hoc spirulum considebat in formas; postea forma talium spirarum magis cohaerens, in pulchras formas, ex minutis spiris, quasi contextus formarum in (spetzar {a},) sed in solido, postea quoque aliae formae magis continuatae, ita repraesentantur corporea seu materialia hominis regenerati, cum inspiciuntur ab angelis. Haec mihi ostensa sunt, sed formas et picturas, non describere possum, nam ex minutis ita conflatae. Pingi quidem possunt, sed ad captum non dessribi. 1748, 8 Aug.
@1 ms. talis$
@2 m.s concinatis$
@a = textis reticulatis vel lacinia (vox suecica; vide indicem ad Lacinia, Regeneratio)$

  1. [Vide 2762]
  2. De sphaera persuasionum mali, penes quosdam spiritus

Quidam spiritus hoc secum trahunt a vita corporis, qui sibi fidunt, et in vita corporis exercuerant, et sic actualitate acquisiverant sibi naturam istam, quod alios inducere possint credere quicquid sibi proponunt, et quidem per interiores artes et astutias, opportuna tempora observando, et loquendo ad genium alterius, et sic faciendo ut sibi credant; et quidem ob finem malum, honoris captandi causa, et similium; natura inde tracta, et quidem interior in altera vita talem sphaeram [habet], cum tales spiritus remittuntur, ut unumquemvis persuadere possint, qui non in fide est, et quidem vi tali adigere ad credendum, ut non possint aliter, ut datum mihi scire ab experientia viva hac nocte cum evigilatus, sic in vigilia, cum spiritus tales adhuc loquerentur ex meis, et [essent] persuadentes aliis, quod ego essem {a},
(2765.) quare evigilatus [ego], ita irascebantur quod iterum deciperentur, ut {1} cum spiritus eos malignos vellent expellere, et punire, tunc fugiebant spiritus isti ad artem eam, quam traxerant secum a vita corporis, ut persuaderent iis, qui circum circa erant, quod ego essem insanus; utque observarem vim et efficaciam sphaerae, a Domino redacta sunt corporea mea, ut quasi eorum essent, sed per interiora potui percipere, quam efficax sphaera ista esset, et quomodo adigebat etiam quoscunque, quamvis resisterent, ut persuaderentur; spiritus ii, qui tales sunt, vel ex metu mortis, vel ex metu poenae, vel ex statu irae, se mittunt in talem statum persuadendi, sic ut, tametsi sciant, quod res ita se non habet, usque interiora sua in similem statum redigunt, ut in talia conspirent interiora eorum cum exterioribus, inde spiritus, qui circum sunt, quicunque sunt, quos Dominus non tutatur quasi immediato auxilio, non possunt aliter quam persuaderi, seu ad credendum violenter adduci, sicut etiam lamentati sunt quidam, quod resistere non possint, vix scientes aliter ac res se ita haberet, ratiocinia nulla patebant, quia nulla persuasio per loquelam, sed erat conglomeratio quasi ratiociniorum, cum applicatione ad eorum genios, quae id efficiebat, quare paucis non describi potest. 1748, 8 Aug.
@1 partim oblitum in ms.$
@a intellexerim esset$

  1. [Vide 2764]
  2. Quod animalia bruta in ordine naturae vivant, et quod post mortem animae eorum vivere nequaquam possint

Cum spiritibus loquutus sum de brutis animalibus, quod in ordine naturae eorum vivant, aliter ac homo, qui contra ordinem vivit: quod animalia vivant secundum ordinem, inde confirmabatur in praesentia spirituum, cum quibus de iis loquutus, solum a pullis gallinarum et similium, quod pulli sciant matrem suam, sequantur eam, patiantur se ali ab ea, sub alas ejus {1} intrant, ibi oblectantur tute vivere, et si plures matres cum pullis, et quidem in uno loco, usque pulli non confunduntur, sed sciunt matrem suam, sic ut sphaera amoris cujusdam conjungat eos cum matre sua, quae {2} praeter innumera alia, confirmant, quod a prima nativitate in ordine naturae suae, qui dictat eis, vivant: aliter
(2768.) {3} vero homo, mater et pater si sciant quod liberi eorum sint, vel si putent quod sint tametsi non sint, usque amant eos ut suos, sic ut nulla sphaera amoris, praeter quod putent ad se pertinere, eos conjungat, quam sphaera amoris sui et mundi; nec liberi agnoscunt parentes, nisi instructi, secus ac bruta animalia, quod manifestum indicium, quod vita hominis contra ordinem naturae sit, praeter alia innumera. Hoc agnoverunt etiam boni spiritus, quod verum.
@1 ms. earum sed vide indicem ad Bestia$
@2 ms. quod$
@3 2767 deest$

  1. [–]
  2. [Vide 2766]
  3. Quod animae brutorum animalium non vivere possint post mortem corporis eorum, etiam loquutus sum cum spiritibus, et dicere datum, quod animalia quia non cogitare possunt, nnn elevare possunt mentes suas versus coelum, minus fidem habere in Dominum, et quia facultate ista destituta, non possunt vivere, sed animae eorum dissolvuntur, quod melius per loquelam spiritualem expressum, et per ejus ideas, quod etiam agnoverunt spiritus boni.
  4. Praeterea intima brutorum anima est in sphaera mentis nostrae intellectualis, per quam feruntur, quae iis connascitur, nec formatur sicut in homine, quare secundum formam eorum tales sunt, qualia eorum genera et species. Influxus in eorum animas quoque est a coelo, sed modo conatus universalis, qui agit secundum formas animarum eorum, quare etiam afficiuntur amore conjugiali, et storge, tum sciunt innumera ex natura, sicut apes et reliqua, quae homo nusquam per omnes suas scientias nosse potest. 1748, 8 Aug.
  5. Quod cognati, amici, socii in altera vita se inveniant {1}

Ex satis multa experientia discere datum est, quod suos cognatos, amicos, socios et notos, etiam qui {2} modo in vita ex fama iis cogniti fuerunt, in altera vita inveniant, et cum iis colloquantur, et quoque primam societatem habeant; nam in altera vita nihil quicquam facit distantia, qui dissiti sunt 1000, vel si foret 1000,000 milliaribus, iis sunt prope, imo quisque secundum suam vitam, sic ut possint proxime adesse; quare cum ita est, quod cognati, parentes, liberi, amici, socii et noti quocunque modo se inveniant, maxime infaustum est iis, qui {3} odio quosdam in vita corporis habuerint, etiam ii conveniunt, et exercent sua odia, cum maxima molestia, et infaustitate eorum, qui odio habuerunt; nec quicquam impedit multitudo animarum, quod permulta experientia discere mihi datum est; quare caveant sibi ab odiis, vita eorum est ita similis vitae eorum in corpore, quoad vitam, ut non sciant quam quod in vita corporis sint. 1748, 8 Aug.
@1 post titulum apparet manu B. Chastanier additum vide etiam 2904.$
@2 J.F.I. Tafel: “qui pro de quibus”$
@3 sic ms.$

  1. De iis qui soli mundo et sibi student

Sunt de quibus prius actum [vide 2565-75], qui nihil aliud cogitant et student ex interiori suo, quam quae sui sunt et mundi, tametsi in externis non ita apparent hominibus. De talium sphaera in altera vita prius videas [2740], quae quam efficaciter agit ad persuadendum, ex eo constitit, cum persuaserint aliis, quod insanus essem [2765]: quod eorum exitum attinet, mihi quoque ostensum est: deferuntur {1} per interiora corporis, quae occupare conantur et cupiunt, nam etiam ingerere se cupiunt in ea quae sunt amoris conjugialis, et eum penes alios destruere, suis artificiis, quare per viam istam demissi sunt per interiora, sed in ventriculum, sentientes quod per viam cordis, sed per ventriculum est sic via descensus, putantes per provinciam lumborum, ubi provinciae amoris conjugialis, sed quia ibi sunt quoque provinciae excrementosae, per eas deferuntur, tandem sub plantam pedis dextri, ubi eorum domicilium.
@1 ms. deferunt$

  1. Mihi narratum, quod domicilium eorum sub planta pedis dextri sint modo sordida, ubi nihil nisi quisquiliae et sordes sunt, in quibus tandem vivunt; varietates eorum vitae sunt perplures, portantes sordes excrementitias, et plura alia, nam ea sunt, quae correspondent vitae tali in mundo. 1748, 9 Aug. Talia respondent vitae delicatae in mundo, conjunctae cum astu interiori, spectante solum se et mundum; ibi degunt plures ex celebratissimis et qui et quae prae aliis aestimatissimae fuerunt; est ibi foetor sordium diversarum, secundum vitae genera et species.
  2. De iis cum quibus ligatur societas in vita corporis

Qui in vita corporis ligant societates, in altera vita se inveniunt, et similiter sociari volunt, tametsi dissimiles sunt animo, sed tunc cogitationes eorum patent, et natura agit, quare societates ligatae in vita corporii, cum dissimiles animi sunt, et propter varios fines, valde molestae sunt, et secundum interiores eorum cogitationes agunt; quos in mundo odio habuerunt cogitatione, tametsi externis simularunt, ob fines in mundo, [ii] ex eorum societate in altera vita perquam cruciantur, nam quandoque vix nisi post longum temporis tractum dissolvi ab iis possunt; inde concludi possunt permulta; haec mihi per vivam experientiam ostensa sunt, et dicta sunt. 1748, 9 Aug.

  1. In altera vita, cum remittuntur in statum similem vitae corporis eorum, confabulantur prorsus similiter, et simili modo, simili animo, aliter loquendo quam cogitando, ii qui confabulantur, tunc prorsus nesciunt, quod in altera vita sint; sicut hodie et prius [2760-61] ab experientia percepi: spiritus interioris sphaerae, observant tunc manifeste, quomodo cogitationes dissident a loquela, et inde concludunt, quisque secundum suam naturam, quales sunt: fatentur nunc, sicut saepissime prius, quod nequaquam sciant aliter tunc, quam quod in vita corporis sint, nesciuntque quod alii observent cogitata eorum, quae manifeste patent, quomodo dissident. 1748, 9 Aug.
  2. Quod malum in se habeat poenam, et quidem talionis

Factum multoties est, quod spiritus putaverint, quod cum aliquod mali acciderit iis, quod attribuerint ei a quo malum, non sibi [vide etiam 2438-39]; cui {a} toties dicere datum, quod ii sint causae mali istius, quod non intellexerunt, quia videbant, quod ab alio ut a causa, oriretur {1} et iis accideret: hodie quoque iis demonstratum est, cum aliquis malum actualiter intendit, tunc a me reflexum est simile in eum, quod cum mihi imputaret, similiter dicere dabatur, quod non ego, sed is sibi malum fecerit, tametsi aliter appareat, et tunc per ideam spiritualem, id ei ostendere dabatur, nempe quod malum ejus quod actualiter intendit, per spiritus qui circum sic ab iis qui longius absint {2}, volvat se, et tandem ab iis qui apud me, sicut a me, reflecti videbatur in eum, quare mihi imputabat, quod cum idea spirituali eis ostensum est, dicebant omnes uno ore, quod hoc tam manifestum iis factum, ut prorsus perceperint, quod malum redeat sic in eum, qui actualiter intendit, nam quod me attinet, non potui aliter quam sequi, inde apparuit sicut a me. 1748, 9 Aug.
@1 ms. orireretur$
@2 ms. absit$
@a = ad quod$

  1. De iis qui in externis solis ponunt cultum, et sic secure vivunt

Quidam spiritus, qui inter pessimos fuerunt, quia interior eorum sphaera, seu intentionum aut finium nihil nisi quam pro mundo et pro semet–de {1} quorum sphaera persuasiva prius [2764-65] actum est, quod nempe solum vixerint sibi et indulserint genio, omnes alios prae se contemnentes, et quicquid boni apud alios fuit, vel non capientes, vel contemnentes pro vili–cum {2} eorum vita examinata est, compertum est, quod ii in vita corporis sui vixerint in externis, quoad cultum, ut nihil culpari potuerit, nempe quod frequentaverint templum, quod ad sacram coenam stato tempore iverint, vespera praecedente et die quo
(2778.) iverint ad sacram coenam abstinuerint in externis, a mundanis, et sic postea similes fuerint, ac prius, ita contenti, quod hoc fecerint, nec quicquam ulterius cogitaverint, quid discerent in templo, quid secum haberet sancta coena, et sic porro in ritibus externis: tales usque in altera vita, fuerunt inter pessimos, nam intentionum et finium eorum sphaera fuit talis, sicut dictum: inde quid faciat frequentatio praedicationum, et sacrae coenae, solum ex ritu, ut appareant, concludi potest, nempe quod [haec] tales faciant securos, ut sic securius vivere possint, et confirmari in pessima illa vita.
@1 ms. semet, de$
@2 ms. vili; cum$

  1. [Vide 2777]
  2. Eos quaerere quoque datum est, si aliquem vidissent in altera vita, qui admonuisset eos, ex pia misericordia, quod talis frequentatio templi et sacrae coenae, absque meditatione pia, [nihili esset;] {1} si quis eos admonuisset, quid tunc sentirent corde suo? ex corde respondebant {2}, quod tales rejicerent sicut simplices, et melancholicos, quos contemnerent, et vix sufferrent amplius; putantes quod insani essent. 1748, 10 Aug.
    @1 hoc secundum indicem ad Pietas$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. respondebat$
  3. Quod in altera vita impressiones de aliis difficillime eradicentur

Per experientiam satis diutinam etiam discere datum est, quod impressiones, sive sint odia, sive contemtus, sive miserationes {1}, sive alia quaecunque sint, quae homo in vita corporis, ex quacunque causa, ceperit, de aliis, et quae radicatae sunt in mente, quod in altera vita non discuti possint, nisi postquam in coelum veniunt, et talia, quae sunt corporea et materialia, absterguntur a Domino. 1748, 10 Aug.
@1 ms. miserationes$

  1. De ordine inverso cognoscendi veritates spirituales et coelestes

Sunt spiritus ex iis qui in vita corporis negant existentiam spirituum, proinde spiritualium veritatum Domini, ita abnegant fidem, ex causa quod non possint ex materialibus, physicis et corporeis videre seu percipere ea quae sunt fidei: tales in altera vita in simili negationis idea sunt; quum homines se putant esse, et sic dum non sciunt quod spiritus, et tametsi sciunt, inhaerent ideae, iis dicere mihi datum, quod hoc nequaquam fieri possit, quod ad demonstrandum iis, dicere datum, quod res se habeat, sicut qui scire velit quid voluntas, ex musculis, qui voluntatem in actis producunt, similes sunt scientiae naturales, respective ad ea quae sunt fidei.

  1. Praeterea loquuti sumus de influxu eorum quae sunt mentis, in corporis fibras, quod nulla cogitatio in principiis, quae in capite, detur nisi correspondentia {1} quaedam sit puriorum fibrarum in universo corpore, et quidem quod correspondentia detur, quando persuasio, sic etiam conformant se omnia quae sunt corporis; quare homo qui perversus est, ejus universum systema perversum est. Aliter si modo scientia, non persuasio intimior. 1748, 10 Aug.
    @1 imperfectum in ms.$
  2. De Amore proximi

Dicere dabatur ad spiritum, et idea spirituali percepi, quod amare debeat bonum quod penes hominem, ita hominem [ex bono], quod est proximum, nam bonum est Domini, sic quicquid est fidei apud aliquem, sic eum qui est in fide, nam sic amat Dominum, nam nihil boni, vel quicquam fidei est, quod non est Domini, ita quoque per proximum amatur Dominus; tametsi amor est Domini, usque satis est quod nihil aliter sciat, quam quod amor sit ex se. 1748, 10 Aug.

  1. Quod omnia objecta oculi, si millia sint, et diversissima, usque a Domino, in seriem reducuntur, et in quandam rem continuam

Hodie mihi ostensum, ut semel prius [329], quod objecta oculi, in plateis, reducta sint in seriem continuam rerum a Domino, coram spiritibus bonis et angelis; diversissima erant objecta, et permulta, et dicebatur mihi, quod nihil eorum viderint, sed usque quod sensus quidam continuus inde ad eos subibat, et quidem per viam, quam habent repraesentativa mundi, ad res spirituales; quod cum miratus sum, mihi dictum, quod nullum objectum dari queat, quod non [tale,] ut aliquid habeat, quod ad rem in praesenti ita a Domino applicari possit, et quidem per remotionem eorum, in objecto, vel in pluribus objectis, quae aliud repraesentant, ita per viam proximiorem et remotiorem, quod Solius Domini est ita applicare res, sicut pro exemplo bonum repraesentari potest, per omne quod pingue, quod dulce, quod jucundum, quae circa objecta, in parte, specie, et communi, imo quoque ex iis quae tristia sunt, et mala, educi possunt jucunda et bona.

  1. Quidam spiritus inde putabant, quod Verbum Domini ita non sit aliter quam aliud scriptum, et quod sic ex omnibus scriptis similiter possint series rerum ex beneplacito educi, quod est verum, sed Verbum Domini est tale ut proxime contineat ea, quibus sensus inest, ut vasis proximis, quod quoque nosse datum est ex eo, quod illico appareat iis, qui illuminantur a Domino, num Divina sint, et contineant sic spiritualia et haec coelestia, ut vasa, quod nusquam est in aliis scriptis. 1748, 10 Aug.
  2. Quod Dominus in coelo loquatur cum angelis, et quidem cum diversis distincte in persona, sic cum pluribus simul

Quod Dominus in persona, cum pluribus loquatur, et cum unoquovis in specie aut particulari, secundum cujusvis mentem, et quidem simul ita cum pluribus, hoc est veritas; id percepisse mihi visus sum: hoc est veritas coelestis; tametsi nemo hominum illud possit percipere ullo ratiocinio, quod ita existat, usque sequitur ab omnipraesentia Ipsius apud unumquemvis; et ab Ipsius auspicio Divino apud quemlibet in mundo. 1748, 10 Aug.

  1. Quod persuasiones in altera vita difficillime possint exstirpari, et quidem secundum persuasionis radicem profundiorem et latiorem

Ab experientia quoque discere datum est, quod falsitates, quaecunque sunt, altius impressae, imo dirae contra omnem legem Divinam, humanam et naturalem, in altera vita vix possint exstirpari, quia altius radicem egerunt, ac totum imbuerint, quoad id: obvenit dirum quoddam, quod spiritus quidam fecit, et in quo sibi persuasit prorsus, quod hoc esset familiare omnibus, quare cum in talem cogitationem ventum, ejus persuasio illico se diffundebat tam late, ut vix ullus esset, qui circum me, qui non putaret, quod magni facinoris reus esset {a}, inveniebatur spiritus, et dixit, quod putaverit id familiare fuisse multis, et nihil mali inesse, quare in persuasione ea fuit: de eodem spiritu narrabatur quoque, quod alioquin modestus sit, nec cuiquam malum inferat, sed in hujus magni facinoris persuasione, est {1} quasi {b} qui insani sunt, in vita corporis, qui eo insaniae genere llborant, quod se non persuaderi patiantur [cum] in certis falsitatibus, etiam diris. 1748, 11 Aug.
@1 sic ms.; J.F.I. Tafel sunt substituit$
@a h.e. se…reum esse$
@b = sicut$

  1. [–]
  2. {1} Inde sciri potest quoque, quod tales persuasiones efficiant, quod in pluribus statibus non possit esse cum aliis spiritibus, quin redigantur {2} in similes insanias, tum quod unus status ita persuasione radicatus, se extendat ad plures alios, magis et minus.
    @1 2788 deest$
    @2 J.F.I. Tafel quia rediguntur$
  3. Sed impressiones, sicut mihi dicere insinuatum, sunt vel insaniae, quales in mundo apud insanos, quae facile expelluntur; sed {a} impressiones quas aliquis sibi confirmavit per plura ratiocinia, et sic ad persuasionem pervenit, tales remanent ita, secundum confirmantium qualitates. 1748, 11 Aug.
    @a intellexerim vel$
  4. Exinde quoque constare potest, quam facile detegantur falsitates et facinora animarum in altera vita, nam dissipavit se haec {1} [2787] tam manifeste in spiritus circumcirca, et in me, ut omnes putarent se reos esse, et quisque coggtare inciperet num is esset; legi enim tunc de Chasaele, quod stragulam intinxerit aquis et suffocaverit Benhadadum, II Reg. VIII: 15.
    @1 J.F.I. Tafel hoc$
  5. Si Dominus non conservaret animas et spiritus ab eo, quod evulgentur eorum falsitates impressae, et dira facinora, in altera vita, nusquam potuissent esse in aliqua societate, minus inter eos qui probi sunt: nam hic [2787] quoque inter probos spiritus dicitur fuisse, quia in aliis potest sanae rationis esse.
  6. Quid etiam poenae efficiant in altera vita

Sunt multiplices poenae, graviores et diuturniores secundum cujusvis tractam naturam indolis in vita corporis, sed poenae id efficiunt, ut per tractum temporis incutiant timores, pudores, horrores, pro talibus quibus inescata et imbuta est natura eorum, quare dum inter meliores inseruntur, tunc quando similia occurrunt, quae naturae eorum sunt, admonentur per incussos timores, pudores et horrores, sic inde abduci solent: sed usque non alterant seu mutant naturam, quae remanet ut tracta est in vita corporis, in aeternum, sed poenae superaddunt ea, quibus abduci possint a talibus malis. 1748, 11 Aug.

  1. Cujusvis anima corporea et naturalis formatur in vita corporis, sic ut quisque suam animam a vita corporis, a semet formatam, habeat: sed anima spiritualis et coelestis formatur a Domino, quae est intimior et intima, haec non potest in vita corporis ab homine formari, inde quoque pugna spiritualium et naturalium, et corporeorum, cum varietate secundum cujusvis animas. 1748, 11 Aug.
  2. Quales veritates apparent iis, qui in falsitate sunt

Dicere dabatur mihi, quod veritates appareant iis qui in falsitate sunt, sicut falsitates, cum persuasi sunt quod falsitas eorum sit veritas, quod illico ostensum per vivam experientiam, et quidem per ideam communem veritatum, quae idea communis apparebat ei, qui in {1} falsa idea erat, quam veram putabat, sicut merae falsitates, et praeterea per ideam spiritualem mihi ostensum, quod veritates in sphaeram talium nequaquam intrare possunt; sed putantur partim ut merae falsitates, vel ut merae hypotheses. 1748, 11 Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. in in$

  1. De ambitione

Loquutus sum cum spiritibus, qui sint, quin grandia affectent in mundo, quibus dicere dabatur, quod, quia amor proximi non detur amplius in mundo, loco ejus successerit ambitio, per varia eminendi, nam quod excitaret hominem ad bonum faciendum, esset amor proximi, sed quum nullus amplius, est ambitio magna faciendi, loco ejus, per quam {1} flectitur homo a Domino, ad faciendum bonum proximo, societatibus, et communi. 1748, 12 Aug.
@1 ms. quem$

  1. De spiritibus bonis, qui in interiori mundo spirituum

Sunt, ut videatur prius [2565-75], spiritus mali in interiori mundo, sunt quoque spiritus boni, sed non communicant inter se, nisi ad beneplacitum Domini; cum loquerentur hi inter se, non potui intelligere quicquam, sed erat mihi ut silentium jucundum, cum perceptione, quod loquerentur inter se; cum in somnio spiritus interioris mundi mali, inducerent ea quae falsa erant, spiritus boni vexabantur, non aliter scientes, quam quod ex me; cum evigilatus, tunc ut scirent quod et quid a spiritibus malis, loquutum cum iis in silentio, ita non quicquam e sphaera spirituum malorum ad eos pervenit, nisi ex beneplacito Domini. 1748, 12 Aug.

  1. [–]
  2. Quomodo loquela hominis regitur per spiritus

{1}. Miratus sum quandoque, quod non perceperim, quod per spiritus loquela mea determinata sit, sicut cogitatio, hodie scire mihi datum est, quod cogitationes et voluntas hominis per spiritus dirigatur a Domino, et quod loquela sequatur ex cogitatione, secundum cogitationum ideas, et quod loquela sit consequens naturale, quod ex ordine sequitur; quicquid secundum ordinem, hoc non per spiritus ita immediate [regitur], sicut cogitatio et voluntas.
@1 2798 deest$

  1. Sed usque spiritus dicati sunt cuicunque parti organorum loquelae, ut alibi videas [1358, 967], tam linguae, quam tracheae et pulmoni, sed per eorum conatus id fit, sicut omne naturale, quod in ordine est; sed ii spiritus non id sciunt. 1748, 12 Aug.
  2. Quales hodie spiritus, qui e mundo veniunt

Per multam et diutinam experientiam ostensum mihi, quod spiritus, qui hodie e mundo veniunt, sint ita inescati malis pessimis, ut nusquam subsistere possit, quod hodie quoque ostensum: sistebatur infans pulcher et innocens ante visum, clauso oculo, et tunc remittebatur paululum spiritibus, ut paterent quales sunt, tunc percipiibatur manifeste, quod essent qui occidere vellent, qui conculcare, qui, infami modo tractare, et unus sic et alter sic, sic multis modis contra innocentes, quae cogitata et conatus erant eorum interiores; dixi quod talia non appareant in vita communi, dictum, quod interiora eorum nunc incipiant talia esse, et nisi leges civiles tenerent in vinculis, ruerent in similia facinora, tum nisi eorum interesse {a} pro lucris et honoribus, sic pro fama, conscientia parum si quicquam operatur hodie: quare ultima mundi tempora instant: quidam eorum spirituum rident talia, sicut etiam ostensum est, rident quod ita sint, et rident quod dicatur ultima tempora instare. 1748, 12 Aug.
@a ablative intelligendum$

  1. Quod ii quos sanctos vocant, venerantur et adorant, tam priscos quam {1} hodiernos, nihil quicquam in altera vita aliquem juvare possint

Cum quibusdam eorum, quos sanctos putant et pro sanctis adorant homines, mihi datum est saepe loqui; sed hoc possum testari, et ex ore eorum, et ab iis quae ex viva experientia scio, quod nihil minus quam sancti sint, et quod ne quidem semet in minimis juvare possint, minus aliquem; nec precibus, nec intercessione, nam in altera vita preces pro aliquo non concessae sunt, in altera vita, ne quidem pro semet, imo nec cuiquam bene fit, per reflexionem, quod ametur aliquis propter alios, aut propter sanctos, potius contrarium fit; id testari possum, quod nullum juvare possint, nec semet, quod dixerunt mihi viva voce, venientes ad me, ut declararent illud. 1748, 12 Aug.

De mutatione indolis humanae in vita corporis
@1 sic J.F.I. Tafel: “quam pro quod”$

  1. Quod homo post vitam corporis retineat omnem suam naturam, seu naturalem indolem, quam sibi in vita corporis acquisivit, hoc veritas est, et post vitam corporis, quod ea non mutetur sed quod a Domino superaddantur {1} ea, quae faciunt, ut interesse possit societati meliori, et sic coelestibus.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. flectat$
  2. Sed quod naturam hominis concernit, quamdiu est in corpooe, retinetur quidem omne, quod usquam illatum est ab infantia, et sic formatur, sed tempore vitae ejus variatur {1} usque ad ultimam vitae horam, per ea, quod plura adjecta sint, quae separent ideas communes, quae aliunde {a} eas flectant {2}, ita versus bonum et verum, nam ideae continue, dum vivit homo, locupletantur vel malis, vel bonis, et sic quasi vel condensantur sicut aqua stagnans, vel diluuntur. 1748, 13 Aug.
    @1 ms. est variatur$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. flectat$
    @a hic intellexerim alibi vel alio$
  3. Non aliter concipi potest status mutatio post mortem, quam quod adjiciantur extra ideas ea, quae faciunt, ut tandem anima ejus possit interesse societatibus bonis; at in vita corporis, quod implantentur intra ideas, 1748, 13 Aug.; inde {1} constare potest, quare in Verbo Domini toties monitum sit, ut quamdiu tempus est, antequam clauditur janua pro iis qui vocati ad convivium, ut resipiscant, et comparent sibi oleum in lucernis [Matth. XXV: 1-13]: tum quid significat, quod sicut lignum cadit, ita manet [Eccl. XI: 3].
    @1 ms. Aug: inde$
  4. De loquela angelorum

Audivi angelorum loquelam, tametsi non percepi, quidam spiritus loquebatur, et cum loquela ejus sequebatur sic lenis loquela, sicut flumen loquelae non intellectae, flumen audiebam, et percipiebam, quod multa inessent, et quod {1} in una simplici voce loquentis innumerae ideae loquentium angelorum, quae quia non intellectae sed modo perceptum quod esset, fluvii instar erat, copiosis ideis plenum; quare dicebatur mihi quod haec erat loquela angelorum, et quod loquela spiritus esset commune quoddam, in quo continebatur angelicus sermo, sicut in omni harmonia, nisi aliquid
(2807.) commune adsit, quasi consonans in communi, non datur singulare distinctum–sicut {2} in nullo non musico instrumento, et in corporis loquela, et singulorum sensuum actualitate–quae {3} communia adhuc eruditis mundi ignota sunt, sed usque adsunt; omnes membranae organicae viscerum, musculorum, organorum, sunt communia, in quibus et cum quibus particularia distincte existunt: talis erat loquela spiritus, et num idem dixissent angeli, ac quae in communi proferebat spiritus non scio, nam dari potest quod in et cum communi alia sint, quam quae in communi, sed non quae repugnant. 1748, 13 Aug.
@1 ms. qude$
@2 ms. distinctum, sicut$
@3 ms. actualitate, quae$

  1. [Vide 2806]
  2. Si in mundo sphaera cogitationum sui amoris et sui lucri abesset, quod insaniae essent omnes

Vidi insanam in platea, et dabatur cogitare et dicere spiritibus, sic etiam percipere, quod si externum illud abesset in homine, quod conformatum est ex amore sui, et lucri, proinde sic pudor, qui illa spectat, tunc omnes similes essent cum varietate insaniae secundum cujusvis naturam a se comparatam, cogitationes tales sunt, quales insanae istius, quae apud eam non coercebantur, quia paupera et laceris vestimentis, inde constare potest, quales sunt spiritus in altera vita {1}, ubi tale externum ademptum est, et cogitatio solum regnat, nempe quod merae insaniae, si non a Solo Domino gubernarentur, sic ab Ipsa Sapientia et Intelligentia. 1748, 13 Aug.
@1 ms. vitae$

  1. De vita aeterna, seu vita post mortem quod sit finis

Loquutus sum cum spiritibus, quod in vita corporis finns omnium cogitationum et actionum humanarum esse debeat propter vitam post mortem, seu vitam aeternam, nam quod aeternum est, illud est, et quod in vita corporis, ne quidem est, nisi propter finem aeternae vitae, ideo illuc omnia cogitata hominis dirigi debent, quod quia idea spirituali perceptum et cum idea spirituali pronuntiatum, a spiritibus confirmabatur, ut veritas constans. 1748, 13 Aug.

  1. Comparatio spiritualium et coelestium in mundo spirituum et coelo, cum atmosphaeris et aquis

In mundo spirituum et coelo omnia sortiuntur locum suum et situm prorsus secundum eorum naturas et indoles, sic ut ne minimum desit, similiter est omnium gyratio secundum formas coelestes, omnium nempe spiritualium et coeelestium, a Domino, quae ineffabilis, quia incomprehensibilis est, inde sortiuntur omnia et singula situm in maximo corpore; et quidam, ut videatur prius [2336-37], secundum mutationes status eorum, quoad operationes spiritualium in eorum phantasia, feruntur {a} a situ suo in alios, et sunt tunc quasi errantes, sed usque in situm suum convenientem eorum naturae et indoli rediguntur; per viam comparationis, et repraesentationis, simile fere existit in corpore humano, quoad liquida, tum in aquis, etiam in atmosphaeris, quae usque secundum eorum levitates, figuras, et caetera naturae eorum, circumvoluta in suum locum deferuntur. 1748, 13 Aug.
@a intellexerim spiritualem, …phantasia feruntur$

  1. De generibus furtorum quorundam {1}, quae in altera vita manifestantur

Sunt furta clandestina, et quidem animorum hominis, ut mille modis capere conentur et se insinuare in animos hominum {2}, et quidem furto quodam, nempe prorsus induendo id quod alteri jucundum et charum, sic ut sistat se in eadem quasi persona, et cum in vita corporis actualitate sibi comparaverint tale genus furti, cujus genera et species sunt, tunc determinatur [genus] apud quemvis secundum ejus acquisitam actualitate naturam: quidam [tale faciunt] modo fere ob nullum finem, quam propter se, sui quietem, jucunditatem, laudem, utque praeripiant aliis, sed hi non sunt nocivi, at alii simile affectant, et solertius faciunt, et tandem ex natura acquisita, ob fines, qui diversi sunt, sicut diripiendi aliorum bona et honores, quocunque modo, tales sunt pessimi; dantur genera et species intermediae, tam genera et species captandi animos aliorum, quam genera et species finium, propter quos affectant; tum genera et species modorum quomodo id student, et quomodo id manifestum est in oculis hominis, vel ab iis occultum. Haec mihi ad vivam {3} experientiam per binos spiritus in vita notos, ostensa sunt. 1748, 14 Aug. Etiam sunt qui capiunt animos, usque ut induant personas adulterii causa, sunt fures adulteri, hoc unum quoque genus, quoad fines, qui [finis] est adulterium.
@1 ms. quorundam$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. homines$
@3 ms. viam$

  1. Per experientiam vivam quoque mihi ostensum est, quod tales, qui capere aliorum animos cupiunt, ob finem diripiendi aliorum bona et honores, cum hoc resuscitant in se in altera vita, et sic imperare omnibus cupiunt, dum imperandi animum apud semet resuscitant {1}, tunc ab anteriori superiore regione capitis vadunt in sua cupiditate, et persuasione, quae tunc animo inhaeret, per quandam viam arcus super caput, versus posteriora capitis, in partem occipitis sub cerebello, ubi cavitas supra cervicis vertebras, et ibi se locant, et sic cogitant, quomodo omnia diripere, tam bona quam honores alicujus, et sic super eos et alios imperare; cum spiritus per viam arcus istius ferebatur, tunc dicebant
    (2813.) alii spiritus, quod perciperent dira, et horrenda, quae tunc non vidi nec percepi; postea cum in cavitate occipitis essent, percepi sensu et audivi murmur eorum continuum, et tunc quoque vidi, quae spiritus prius viderant, nempe imagines humanas varias nigras plures, verbo infaustum et horrendum visu erat, et dicebatur, quod in squallidis et infaustis locis videantur sibi degere, qualium una mihi visa prius est [vide 2749-50], cum putarem transire per portam, reclusa mihi est alia porta ad latus, ubi erant infaustum et vacuum, sicut (uti hohla och stygga windar {a}).
    @1 ms. resuscitantant$
    @a = in vacuis et turpibus cenaculis (verba suecica)$
  2. [Vide 2812]
  3. Tales constituunt id quod vocatur trulldom {a} [2740-50], nam varias artes excogitant, quomodo possint captare et fascinare aliorum animos, finium suorum causa, ita [id] nihil faciunt, si discant truldoms konster {b}; quantum datur occasio.
    @a = truldom = magia (vox suecica)$
    @b h.e. nihil faciunt discendi magiae artes (partim voces suecicae)$
  4. Tales in vita nihil percipiunt quod spirituale est, et quod spectat ad vitam post mortem, sive audiunt, sive scribunt, sive loquuntur talia, usque apud eos nullum effectum habent, quia non datur iis reflexio super talia, nam inhaerent solum mundanis et corporeis, quibus inescati sunt.
  5. Tales quoque, dum naturam imbuerant, in persuasione esse possunt cujuscunque ideae, removendo omnia, quaecunque obstant et refutant, sic ut nihil appareat quam persuasivum, omne quod dissuadet, removent ita, ut ne hilum appareat, sic nihil dubitativi, minus negativi inest, {1}
    @1 ms. inest, quare cum ii$
  6. Haec genera, et hae species hominum, mihi ignota fuerunt, sed dum inter spiritus conversatus, percepi quod tales dentur, et qui maxime nocivi sunt in vita communi. 1748, 14 Aug.
  7. Observatum quoque est, quod tales infra pedem dextrum sunt, quo detruduntur, et ibi in solitudinibus, sicut soli, cum anxietate vivunt, in locis de quibus prius [2773].
  8. Observavi cum tales infra pedem dextrum essent, in squallidis et excrementitiis, quae deportare sibi videbantur, quod usque haberent sui similes alte supra caput, correspondentes, et cum essent in cavitate occipitis [2812], quod quoque haberent eos supra caput alte, sibi correspondentes, qui se manifestabant, et cum quibus postea loquebar, dicentes, quod ii cum iis agant; sic sunt similis naturae, qui supra caput alte, in linea recta quoad pedem dextrum, ibi domicilium eorum, cum in mundo spirituum. 1748, 14 Aug.
  9. Qui supra caput similis cupiditatis erant, dicebant quod non apud eos possint simul esse, quia vvlunt diripere eis {1}, eorum bona, et imperare, quare removent eos a semet ad omnia loca alia, ubi vagantur, et haec causa, quod tales vagentur huc illuc in mundo spirituum; qui supra caput in linea recta supra pedem dextrum, mihi non ita mali visi sunt, quod aliorum bona diripere velint, sed student ardenter imperare aliis, et talibus qui similis genii sunt, nempe quod imperare velint, et simul diripere aliorum bona et honores astu et artificiis, [quibus] {2} utuntur ut mediis, ut subjugent eos, qui se non submittere volunt, quare cum iis conversari non volunt, sed a se removent, et huc illuc quasi emittunt, ut obtineant finem, qui est imperandi; sunt ii qui alte supra caput, plerique attenti ad rem. 1748, 14 Aug.
    @1 ms. eos$
    @2 sic J.F.I. Tafel$
  10. De somnio quodam, et visione dum evigilatus

In somnio apparebat mihi pater meus in vita corporis, et in somnio loquebar, quod filius non agnoscere debeat patrem suum pro patre, postquam is sui juris factus; quando ab eo educatur, sic in domo ejus est, tunc agnoscendus pro patre, quia loco Domini est, nec novit tunc filius quid aget, nisi ex informatione et manuductione patris, at dum ab ejus domo exit, et fit sui juris, ut semet possit ex sua mente manuducere {1}, et scire quid faciet {2}, tunc Pater ejus est Dominus; haec loquutus in somnio, et evigilatus, et videbatur tunc descendere versus me volumen longum rotundum, quod a coelo perrexit longitudine, conformatum a baculis longis circiter se in circuuferentia secundum longitudinem, colligatis per pulcherrrimas texturas coloratas varie, colores
(2822.) candidi coerulei erant, quibus intertextum, earum pulchritudo {3} non describi, nec delineari potest, nam talia sunt ea quae coeli, quae reppaesentantur, ut non possint describi nec delineari, et mihi dicebatur, quod angeli talia dona accipiant, cum placent Domino: mihi perceptum quod talia ab intimiori coelo ad angelos interioris coeli demittantur, et quod tales sint repraesentationes in coelo, quae intelliguntur, nam nihil quicquam in tali fascia coelesti est, quod non aliquid significat, sic simul percipiunt, sicut dum delineatum coram oculis, quid significant, ita innumera uno oculi ictu, quae verbis enuntiari nusquam possunt. 1748, 14 Aug.
@1 ms. manudicere$
@2 J.F.I. Tafel faciat$
@3 ms. quo intertextum earum, pulchritudo$

  1. [Vide 2821]
  2. De Lapsu angelorum e coelo

Iterum ostensum est [vide 2597-2600], quomodo apparet oculis spirituum lapsus angelorum e coelo, dum nempe in falsitates abeunt, et ne inficiatur societas falsitate, [talis] e coelo labitur, quod fit saepissime, sed cum in mundo spirituum instructus est, et sic in statu veritatis seu obedientiae naturalium ejus, seu quietis naturalium, quoad veritatem, in coelestem societatem iterum recipiuntur.

  1. Quod lapsum attinet, ita repraesentabatur: apparebat primum circumflexio quasi veli circum circa supra caput ad distantiam per conversionem ejus, velum volans erat, sicut in picturis alicubi vidi, et mox circumflexio celerior et celerior, usque dum non apparuit tale velum superius, sed per circumvolutionem celerem, apparebat ut sphaera horizontalis circumactionis, qualis est sphaerae atmosphaerae circumactae, et hoc a dextro ad sinistrum, cum sic circumactus apparebat, quod sequitur ex phantasia falsitatis, quae sic circumagit eum, unde repraesentatio apparens talis–apud {1} angelum cadentem est talis ejus mentis naturalis insania, quae dum in mundum spirituum labitur (non scio an apud eum),
    (2825.) tunc repraesentatur circumactio talis et sphaera circumactionis talis–velum {2} sic in sphaeram talem cum formatum, alius tunc prope eum longius inde arripit sphaeram veli, et revolvit {3} versu contrario, sic ut ex velo isto revolvatur, et sic diminuitur, sed continuatur satis diu, a peripheria ad centralem locum ubi is, et cum prope eum venit, labitur is deorsum, et quidem in stagnum nigrum, sordidissimum, et ibi manet, [usque] dum a Domino inde liberatur; est aqua tam sordide {4} nigra, ut vix describi possit. Tales lapsus saepius existunt, nam sic a falsitatibus liberatur coelum, sed cum in mundo spirituum fuerint instructi, et sic meliores, iterum recipiuntur, hoc factum antrorsum, ad distantiam; ee visi aliorum casus quoque plures.
    @1 ms. talis, apud$
    @2 ms. talis. velum$
    @3 in ms. manu aliena probabiliter B. Chastanier et falso in se mutatum et revolvit simul attactum$
    @4 sic J.F.I. Tafel; ms. sorde$
  2. [Vide 2824]
  3. Erat loquela in coelo de inferno, et variis ibi poenis et vastationibus, et erat qui putabat pro certo, quod poenae infernales in aeternum duraturae, et quod nusquam earum {1} finis dari queat, minus redemtio ab inferno, a Domino; cui tamen ostensum est, quod nusquam aliqua poena dari queat, nisi ob finem, in altera vita, adhuc minime cogitari potest, quod poena aliqua detur absque fine, nempe ut per poenam et cruciatus temperetur ut interesse possit societati cuidam bonae. In Domino nihil datur nisi finis ad bonum, Ipsum Divinum et Divina sapientia est finis boni seu ad bonum, quare contra Divinam Sapientiam seu contra Divinum foret, ut cruciaretur anima in aeternum absque fine boni, quod explicatum per regulam notam in mundo,
    (2827.) summa justitia, foret injustitia; meruit hoc homo, et talis est homo, quare praedicatur aeternum, sed intercessio Domini, seu redemtio Domini intervenit, et animam ab inferno liberat, seu eximit; nam si in aeternum, nullus homo est, qui non aeternae damnationi est obnoxius, quia in nullo [non] nihil nisi merum malum, sic unusquisque damnatus, sed a Domino eximitur; spiritus is a stagno hoc nigro exemtus apud me est, et percipio quod aliquid falsum inhaeret, a quo tamen liberatur mediis, Divinis, nam societates coeli a Domino habent, quod nullum velint amittere, nam ii nullum rejiciunt, sed is semet rejicit, et ejus phantasia sic se habet. 1748, 14 Aug.
    @1 ms. eorum$
  4. [Vide 2826]
  5. Quod ipsissima vita non sit hominis, sed Domini, subtilis propositio a quibusdam sive angelis sive spiritibus

Cum evigilatus, ut solitum, cum spiritibus in loquela eram, et tunc quibusdam {1}, qui cogitarent, quod vita hominis, spiritus et angeli sit Solius Domini, et quod ii sint modo recipientia vitae; et quod solum putemus vivere, quod hoc a Domino detur ita putare, et quod inde attribuamus nobis vitam, [quod] sit fallacia, putamus enim esse nostrum, quod non est nostrum, imo putamus esse oculi videre, et auris audire, cum tamen non est oculi et auris, sed modo sunt organa recipientia visus et auditus, sicut etiam putamus manus et pedes se movere a semet, cum tamen non est manus et pedis, sed est spiritus, qui intus agit, quod cuivis notissimum esse potest, si non fallacia abducitur; propositio erat talis, quae insinuata cum persuasione: quod homo, spiritus, angelus, non putare potest, quod suum sit, et sic ei appropriari, sicut apparet, nisi sit quoque vita in recipiente, qui hoc potest percipere et sentire, hoc aliquantum durabat cum persuasione, quod ita quoque appareat, sed tenebar in persuasione,
(2829.) quod illud veritas, quod vita sit Solius Domini, et quia in persuasione tenebatur {a}, quae communicata mihi, non potui extricari, sed tametsi non possem extricari in statu isto, usque in persuasione tenebar, quod ideo a veritate non recedendum, sicut si quis recederet a veritate manifesta, quae coram oculis, quia non novit causas, seu ratiocinia ex causis; sed informati sunt, quod vita animae humanae, nempe intimae mentis, et intimioris ejus, non sit hominis, sed sit Domini, quae mentes sunt, quae recipiunt vitam, et per quas communicatur perceptio et sensatio menti naturali, et corpori, et quia homo et spiritus in naturali suo vivit, et in corporeo, putat vitam esse suam, quae Domini, non aliter ac putat quod visus et auditus, et tactus sit oculi, auris, et corporis, plura non opus est adducere; nam sic sisteretur connexio intimorum cum intimioribus, et intimiorum cum interioribus {2}, et sic cum exterioribus, etiam in corporis organis, in quibus suo modo, exteriora dependent ab intimioribus et intimis per purissima quae continuantur ab intimioribus et intimis. 1748, 15 Aug.
@1 ms. quidam$
@2 ms. interiobus$
@a h.e. continebatur$

  1. [Vide 2828]
  2. Regnum animale et regnum vegetabile ita correspondent, ut dum homo cogitat de uno, spiritus et angeli simul cogitare possint, et loqui de altero

Loquutus sum de vegetabili quodam, ad demonstrandum quandam veritatem, quod nempe ideo non neganda veritas, quamvis dubia quae si persuadent, sunt quasi destructiva veritatis, obveniunt, quae extricari nequeunt: cum in vegetabili figeretur idea mea, istius veritatis demonstrandae causa, et postea in animatis, tunc percepi quod idea non ita esset conjuncta et quasi continua, sicut alioquin; dicebatur mihi, quod cum mea idea esset in vegetabili, eorum esset in animali, et cum mea in animali, nam talis est correspondentia, ut ex uno de altero cogitari potest, sicut unum foret. 1748, 15 Aug.

  1. De plagis quo phantasiae auferunt eos

Quod angeli ita decidant, dum in phantasias confirmatas ratiocinationibus, videatur prius [2823-27], tales lapsus sunt perplures, et fere quovis momento, aliter coelum non potest subsistere, nam nusquam potest quisquam in aeternum purgari a phantasiis, et ne quidem in plenum ab una, (sed non est purgatio); cum decidunt, tunc secundum phantasias aguntur, quidam ita, quidam aliter, quidam in hac plaga, quidam in alia, quidam perpendiculariter deorsum, quidam aliter: sic qui putant fieri absque aliquo fine in inferno, et mundo spirituum, ii labuntur perpendiculariter deorsum in tale stagnum [2825], est nigrum luteum, quia nihil vitae, soli fini rerum inest vivum, quia Dominus, Qui Finis.

  1. Qui autem in ea falsitate sunt, quod vivat homo ex semet, feruntur antrorsum in lineam parum obliquam in longum antrorsus, versus Gehennam, ubi apparet flammeum quoddam, sicut mihi quoque ostensum est nunc, quod phantasia eos illuc detulerit, et cum ferrent semet in longitudinem oblique antrorsum, ajebant, quod ad fines universi ferantur. 1748, 15 Aug.
  2. De Lingua Hebraea

Sunt voces plures in lingua Hebraea, quae continent complexum plurium idearum in una, ab opposito ad oppositum, sic ut sensus non possit intelligi, nisi ex serie, et haec ex interiori, aliter ac in aliis linguis, ob causam, quia erant in repraesentativis, ut eorum uni ideae communi plura inessent, et sic non ad interiora venirent, quia tales erant. 1748, 15 Aug.

  1. Qui in fide in Dominum est {1}, omnes cupiditates et falsi-tates, quae in eo, non excitantur ab eo, sed a spiritibus, quare etiam ei non imputantur

Hoc sequitur ab iis quae prius alicubi dicta sunt {2} [1869, 1999]. 1748, 15 Aug.
@1 ms. ejus$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. dictum est$

  1. Quod distinctae facultates, seu vitae sint, una intra alteram

Ostensum mihi e coelo quod distinctae facultates vitae sint, una intra alteram, extima est corporis et eorum quae corporis sunt; quod facultas haec extima distincta et in se separata sit {1} ab interiore, constat ex vita hominis, corpore separato, quare spiritus ejus vivit, mortuo corpore, quod fieri nequicquam potuit, nisi distincta esset, nam separabilis, et separatur; sed spiritus est quasi novum continens facultatum interiorum, sicut manifeste novi, quod spiritus sint qui in interiori sphaera, quae est facultas spirituum interior: et quod exterior possit exui {2}, et [ii] sic venire in interiorem, et ab interiori redire in exteriorem, quod multa satis experientia mihi constat: quod interior adhuc facultas sit, constat ex
(2836.) angelis, qui in facultate adhuc interiori {3} sunt, tum quod intimior quoque detur, et intima, hae facultates in homine apparent sicut una, et ab ignotis tribuuntur soli corpori, et [putatur] quod inter se distinctae non sint, proinde non separabiles, cum tamen fateri possum, quod sciam ex multiplici experientia quod ita sit, et quod vita exteriorum sit {4} ordine interiorum, et vita interiorum sit intimiorum {5}, [et vita intimiorum sit intimorum,] et quod vita horum sit Solius Domini: ita putat homo quod vivat ex se, sicut putat ejus interior spiritus, quod vivat in corpore. 1748, 16 Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sint$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. exuit$
@3 ms. intriori$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. sint$
@5 in ms. intimorum in intimiorum emendatum$

  1. [Vide 2835]
  2. Quod quisque suam animam sibi formet in vita corporis

Loquutus sum cum spiritibus, et quidem in idea spirituali, quod quisque sibi formet suam animam naturalem, proinde quendam quasi instinctum naturalem, animae enim et spiritus post vitam corporis quodam instinctu feruntur, ad faciendum malum, nam inest animae eorum, ex acquisitis per actualitates, naturale quod non aliter se habet ac instinctus apud animalia, cum discrimine, quod spiritus ratiocinari queant, et quidem de spiritualibus et coelestibus; anima quam sibi format, est mentis naturalis, quae dominium obtinuit super mentem eorum spiritualem, sic ut mens
(2838.) eorum spiritualis quasi subordinata est menti naturali, apud eos, qui sibi omnia tribuerant in vita corporis, et semet duxisse putarunt, aliter qui ducti sunt a Domino. Loquutus sum cum spiritibus de hoc, nam ita callidi et astuti quidam sunt, ut multo astutiores quam in vita corporis, sed astutia ista est naturale quod acquisiverant, sic instinctus quidam, quod admittere nolunt, quia putant se in corpore suo adhuc esse, nec sciunt aliter, quam [quod] {1} res se similiter habeat; quia cum in aliqua facultate naturali sunt, non reflectunt amplius unde hoc, vel quid hoc, putant ita fuisse. 1748, 16 Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel$

  1. [Vide 2837]
  2. Quia malum augetur et auctum est huc usque, contra ordinem magis magisque homo vadit, et actuale ejus paucum, pejus est actualitate multa, cum ita succrevit haereditate malum, quare, quia [magis] magisque contra ordinem, quia contra fidem, aut veritates fidei, ita immediato Domini auxilio magis opus; quo plus contra ordinem, eo major vis requiritur ad reformandum, proinde pluribus spiritibus [opus], cum ii qui secundum ordinem magis ducuntur, paucioribus spiritibus apud semet, opus habent, sicut omnia in corpore quae secundum ordinem sequuntur, ut operationes viscerum internorum, quae naturales audiunt, non opus habent immediato spirituum auxilio, quia secundum ordinem. 1748, 16 Aug.
  3. Quod spiritus mali putent se multum posse

Saepe dixerunt spiritus mali, quod multum possint, et praevaleant, ita se jactant ubique loci, nam putant ita, secus prorsus ac boni spiritus, et angeli, qui credunt quod nihil possint, quodque Dominus possit omnia et singula: spiritibus malis quoque mihi datum est respondere, quod nihil usquam possint, quod et mirati, et quo indignati et irati, et quia non aliter scire possunt, quia non in fide, iis dicere datum est, non solum quod ex se modo organici sint, et nullius vitae, sic mortui ex se, [sed] hodie quoque, quod si iis non daretur ita putare, quod omni vita sua privati essent, utque tenerentur in vita, et sic emendari possint, quod iis permittitur ita putare, imo iis dantur affirmantia, per effectus, qui per eos eduntur, sic ut si {a} viverent, in tali opinione teneantur. 1748, 17 Aug.
@a h.e. ut$

  1. Quod naturalia et corporea separata a spiritualibus et coelestibus, putrescant

Dicere dabatur spiritibus, quod mundi gaudia, mundana et corporea separata a spiritualibus et coelestibus, non aliter se habeant ac extravasationes sanguinis, ut solet in vulneribus, pustulis et similibus, in quae colligitur lympha et sanguis extravasatus, et tandem putrescit (blifwer wahr {a}) nam separata sunt a fibris, similiter cum jucunda corporis et naturae separantur a suis principiis spiritualibus et coelestibus: quod per ideam spiritualem dabatur repraesentare, et agnitum ab iis. 1748, 17 Aug.
@a = pus fit (verba suecica)$

  1. Quod non sit hominis, spiritus {1} et angeli quod cogitet, loquatur et agat

Spiritus quidam mali erant, qui pertinaciter negabant, quod ab alio cogitent, loquantur et agant quam a semet, quare per experientias aliquot 4, 5, 6 plures vel pauciores ostensum eis ad vivum erat, quod nihil ex me, nihil ex se, sed unde adhuc nescit [spiritus], sic ut fassus tandem, quod nihil nisi [ab] extra eum influat, et quod is putet aliorum esse, et suum, cum tamen fallantur permultum, haec est spirituum istorum malorum, in statu sensitivo experientiae, confessio. 1748, 17 Aug.
@1 ms. hominis spiritus$

  1. Quod spiritus crudeles et adulteri nihil plus ament quam sordes et excrementa

De hoc prius [2773, 2819], quod spiritibus talibus sordes et excrementa sint jucundissima, sic ut jucunditatem tuendi talia, praeferant omnibus aliis jucunditatibus, et non solum sordes et excrementa, sed etiam squalida, tetra et horrenda intestina animalium, in tantum, ut dum agunt per hominem, omnem ejus sensum, interiorem, ut et visum abripiant in talia, quia iis delectantur, quod etiam manifesta experientia mihi ostensum est: cum irem in platea, auferebant oculos meos in omnia talia, ubicunque erant sordes, excrementa et intestina illuc oculos meos ferebant; tametsi nescirem ego, ubinam essent in platea, quia talia a me non observantur, usque ii videbant ea, me prorsus non observante, et oculos meos illuc agebant, si vel ad latus, vel circa pedes, vel prope vel longius inde, nec in aliud oculos meos vertebant, et dictum mihi, quod tales sint, qui crudeles et adulteri, qui habitant sub pede dextro [2772-73]; inde concludere potui, quod ii non aliter {1} per hominem observant quam talia, quia jucunditate eorum auferuntur, et dum homo talis est, ab iis ducitur, qui non talis, avertitur a talibus. 1748, 17 Aug.
@1 sic ms.$

  1. Quod infantes cum ludunt cum objectis, putent ea vivere

Ostensum mihi est ad vivum quales sunt infantum cogitationes, cum ludunt cum suismet objectis, lapillis, vasis, (dockor {a}) {1}, nam infantes tunc me ducebant; cum (de swacte kerlen {b}) optarem {2} ea, tunc quasi putabam quod viderent, quod viverent, et sic cum apponerem ea, quod nihil aliter sibi proponant {3}, nam non reflectunt in id quod inanimata sunt. 1748, 17 Aug.
@1 ms. vasis :dockor:$
@2 J.F.I. Tafel aptarem$
@3 in ms. proponunt in proponant emendatum esse videtur$
@a = pupis (vox suecica)$

@b = illis suavibus homunculis (voces suecicae, in casu dativo intelligendae$

  1. Quod animae post mortem et spiritus videant omnes cogitationes hominis, et quid cogitavit, ejus intentiones, et non sciant usque aliter ac sint homines

Animae et spiritus in eo statu sunt, ut cogitationes interiores hominis, et plura simul quae in cogitatis et ideis sint, possint percipere et videre, in eam facultatem veniunt, ut primum corpore exuti in alteram vitam veniunt, imo talis est status eorum, ut si in tali idea, dum erant in corpore, fuissent pauco tempore, in insanias redigerentur, hoc nesciunt spiritus quod in tali statu sint, putant se non aliter esse ac in suomet statu cum cogitant in corpore; quare dicere dabatur cuidam spiritui, qui judex tempore vitae suae fuerat, si homines ita potuissent scire cogitata, ac is mea, cum omnibus quae adjuncta sunt, non opus habuissent ulla inquisitione, processu inquisitorio, et contentionibus, num ita sit vel non sit, nam plura videre possunt, quam homo; cum reflectebat super hoc, tunc scire potuit, quod in statu perfectiori esset quam cum esset homo; nam quisque statum suum in quo est, et qui familiaris ei, ignorat, vix reflectit super eum, ita spiritus, ita homines. 1748, 17 Aug.

  1. Viae per quas ascendunt animae ab inferiore terra in mundum spirituum

Nondum observatum, quinam ascendunt per hanc vel illam viam, sed quod ascendant quidam juxta tergum, versus caput, quidam cum ad collum et extra caput, veniunt in mundum spirituum, quidam {1} per interiora capitis, quidam, ut reor, per interiora corporis, et sic varie; datum mihi observare hoc pluries; quidam cum veniunt ad regionem lumborum, inter lumbos feruntur; hoc mihi sensibiliter percipere saepe datum est: et quidem {2} quasi apud me, quod initio opinabar, sed quia situs in altera vita non est quicquam, sed situs se habent secundum eorum naturam, ita quoque hoc, sentitur simile si vel [a] mille aut millibus miliarium in mundum spirituum auferrentur {3}, et quidem ab inferiori terra: quidam sensibiliter per pedem sinistrum: qui elevantur versus superiora capitis et quidem supra medium capitis et ibi feruntur quasi in spiram, hoc optimum est.
@1 ms. quinam$
@2 J.F.I. Tafel quidam$
@3 ms. auferentur$

  1. Per vias quoque detruduntur, sed non memini nisi juxta tergum, et sic ad inferiora terrae: sed observavi quod iidem projiciantur quasi sursum in mundum spirituum non per viam, qua venerunt prius. 1748, 17 Aug.
  2. De dolosis

Spiritus qui dolosi sunt, non permittuntur esse in mundo spirituum, nisi ut iis adimantur venena, seu temperentur, ut nulli nocere possunt; sed reservandi sunt quidem multi, qui ex natura quasi simili malum faciunt, et quidem dolose, sed usque ex naturali instinctu; sed qui praemeditato, et occultant venena, et sic dolose malum inferunt, ii sunt qui non tolerantur; quod [est] dolus ut instinctus, et dolus, ut praemeditatum, [inter hos] distinguitur. 1748, 17 Aug.

  1. Distinguuntur etiam dolosi in mundo, seu vita corporis eorum, quamvis ab hominibus non discernuntur, quidam enim ex insita consuetudine et actualitate non praemeditantur dolos, sed ubicunque occasio se offert, exercent {1} dolose effectus, sic non ita praemeditato, tales sunt qui tolerantur, nam natura eorum noscitur: sunt autem in mundo, qui praemeditantur, et recondunt dolos animo diu, et vultum praebent amicum, sed usque meditantur sub amico vultu occasiones laedendi, et hoc diu, ii sunt qui non tolerantur, et sunt serpentes viperae, de his cum spiritibus, nam quidam me laesit leviuscule, sed quia talis erat, ut ex instinctu faceret, quare {a} de iis cogitandi et loquendi ansa data est. 1748, 17 Aug.
    @1 ms. excercent$
    @a h.e. ideo$
  2. Quod homo mirabiliter ducatur, non reflectat super aliud quam quod status ejus est, in quo est {1}

Ex iis, quae prius observata {2} [2843]–quod {3} immundi et mali spiritus, super aliud nihil reflexerint, quam super excrementa, sordes, intestina, quia in statu eo sunt, ut inde jucundum eorum inveniant, et quicquid circumcirca erat, non viderent, quia non super ea reflecterent, ut super domos, et plura, quae objecta praesentia oculi erant, proinde quod viderent ea, quae abscondita ab oculis meis essent, imo quae ita abscondita, ut non nisi odore possent sentiri, quae ad latus, sicut quoque accidit–exinde {4} sciri potest, quod qualis {a} homo est, et in quo {b} statu est, et quomodocunque circummoventur oculi ejus, et quicquid audit, imo quae {c} loquitur et cogitat, usque super alia non reflectat, quam quae ejus jucundum et studium aufert, caetera ei quasi umbrae sunt, rejecta quasi ad latera longe, ut videat et audiat, et non videat et audiat. 1748, 18 Aug.
@1 ms. est est$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. observatum$
@3 ms. observatum, quod (vide annotationem mox supra)$
@4 ms. accidit, exinde$
@a = qualiscunque$
@b = quocunque$
@c = quaecunque$

  1. Exinde scire potui, quomodo spiritus mali ex ideis memoriae merae, quisque secundum suum statum et suam naturam exemerint ea, quae usquam in idea composita tale fuerunt {1}, quod eis congruit, quidam remota, imo remotiora, quae longe a latere ideae fuerunt {2}, ex quodam objecto cogitationis, auditus, vel visus, illuc quoque allata {3}; nam ideae memoriae ita se habent, ut iis {4} adsocientur successive permulta, et quidem etiam aliena, suntque ideae sicut campus multarum rerum, ex objectis sensuum et cogitationis compositae, sic adsociatae, sunt quasi consortia perplurium, et quomodo consociatae sunt et associatae ideae simpliciores, et quales sunt, talis est homo quoad {5} ideam istam; cumque
    (2852.) homo post mortem corporis inter spiritus tales est {6}, tunc quisque secundum suam naturam eximit quae suae indolis sunt, ita laceratur homo, patitur, angitur, et subit plura genera doloris, angustiae, cruciatus, molestiae, verbo spiritus mali apud me, ex ideis compositis meis, extulerunt ea, quae longe dissita erant a centro ideae, et hoc perpluries, quod quandoque multum miratus; res tamen se non aliter habet, ac id quod allatum est de objectis [2843], quod immundi spiritus viderint quae non vidi, et oculos meos ad sordes, ubicunque essent juxta pedes, ad latera, longe inde [auferrent], et [id] quod non potui non prorsus ignorare, nisi tales id nossent, sentirent, et sic viderent. 1748, 18 Aug. Causa est, quia removent omnia, sic ut non videant, et quidem abhorrent, quae non congruunt immundis eorum jucunditatibus, quare quae non conveniunt, ut munda et bona, ii rejiciunt ad latera, sic ut non solum iis sint umbrae, sed caligo, et frigus, quasi mors.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. fuit$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. fuit$
    @3 sic J.F.I. Tafel; ms. allatum$
    @4 ms. se$
    @5 ms. quoad$
    @6 ms. sunt$
  2. [Vide 2851]
  3. Observavi etiam quod in iis, quae apparebant oculis obscura, ut non scirem quid esset, quod inducerent phantasias similium, quod essent intestina tetra, sic in singulis quae non vident, quia phantasiae eorum in talibus haerent, sic quae obscura sunt, faciunt sicut talia essent, antequam discutiuntur per visum, dum manifeste videntur. 1748, d. 16 {1} Aug.
    @1 sic ms.$
  4. Quod finium intuitio et affectio perceptiva distinguat hominem a brutis

Loquutus sum cum spiritibus, quod fines in homine sint qui eum ducant, et quos homo affectat, ut obtineat, tum quod finium intuitio sit quae hominem distinguit a brutis; brutum animal ignorat fines, quia anima ejus talis est; homo autem scire debet fines, et eos affectare, eos intueri, et iis affici; cum itaque finis hominis {1} ultimus et primus, est vita aeterna, et talis est, ut intueri fines possit, ideo {2} nisi homo intuetur verum finem, seu statum suum aeternum, et sic Dominum, non est homo. 1748, 17 {3} Aug.
@1 ms. hominus$
@2 ms. …quare$
@3 sic ms. fortasse pro 19$

  1. Eorum infernum, qui ex praemeditato dolo agunt, et induerant naturam talem

Ostensi mihi quoque sunt spiritus, qui acuto dolo decipere homines assueti sunt, faciem et loquelam suavem induendo, et intus venenatos dolos recondentes, sic captare homines, perdere et jugulare cupientes, et in iis jucunditatem vitae suae ponentes, iis permissum erat in conspectum venire, et dolosas suas artes nectere, quod ita subdole factum est, ut spiritus interioris mundi non potuissent scire; qui cum ad effectum venirent, claudebatur subito mundus interior, quod
(2856.) persentiscere potui per silentium subitum, ut dum in platea ambularem, turbae strepentes subito non audiuntur, quod indicium est quod sic clauditur mundus interiorum spirituum, hoc vocavi {1} silentium subitum: tunc versus anteriora erant longe a me, et loquuti mecum, et mihi dictum, ab aliis etiam insinuatum, quod tales essent, qui praemeditato dolos nectunt subtiles, et sic sub amico vultu decipiunt {2}: iis quoque permissum ea videre apud me, quae tetra fuerunt, quid cogitaverim spurce et talia, quae colligebant et videbant satis perspicaciter, nec quicquam boni, quia tale rejiciunt, nec capiunt, nisi sub amico vultu decipiendi causa.
@1 in ms. vocat in vocavi emendatum; J.F.I. Tafel vocatur$
@2 hic sequitur in ms. , quod autem J.F.I. Tafel textui inseruit$

  1. [Vide 2855]
  2. Quod eorum infernum attinet, est atrocius quam infernum aliorum, et atrocius quam infernum homicidarum ex odio, et talium, qui absque dolo praemeditato faciuut, est antrorsum circa fines, quo cum conjecti sunt–forte {1} ibi fuerunt prius, et inde emissi–tunc {2} dicebatur, quod inter serpentes vivant, et quo dolosa venena eorum subtiliora sunt, eo serpentes sunt venenatiores et subtiliores, et [eo] plures, qui eos circumdant, et cruciant, sic ut horrorem incutiat modo memorandi. Tale infernum manet tales; in tale vertitur eorum dolus. 1748, 19 Aug.
    @1 ms. sunt, forte$
    @2 ms. emissi, tunc$
  3. Tales non sunt sicut ii, qui natura dolosi sunt [2848-49], et qui in eo prudentiam ponunt, nam cum ii adsunt, statim cognoscitur, tam ex eo, quod in aures et tacite loqui velint, quam quod tali sono loquelae sunt, ut illico percipiatur, tum emanat eorum cogitatio ad primum sonum loquelae, quae cogitatio percipitur manifeste in altera vita, tales dolosi non tale infernum nanciscuntur, sed aliud; sed qui tales sunt, ut non percipi queat, quam amicum nec ex sono, nec ex loquela, et usque recondunt animum nocendi et perdendi, de iis dictum est.
  4. Tales quoque spiritus interiores possunt decipere.
  5. Quod induci possint spiritus, qui repraesentant personam aliam, ut {1} spiritus ut et qui notus spiritui fuit, non aliter scire possit, quam quod idem esset

Multoties hoc mihi ostensum est, quod spiritus mecum loquuti non noverint aliter ac ii fuerint homines, de quibus cogitatum, et alii spiritus nec aliter noverint, sicut heri et hodie aliquis mihi in vita notus, qui tam similis ei {a} fuerit, in omnibus quae ejus, quanta {2} mihi nota sunt, ut nihil similius [vide 2686-87]; quare qui cum spiritibus {3} loquuntur, caveant sibi ne decipiantur, cum dicunt quod ii sint, qui iis noti, et quod mortui.

@1 ms. et$
@2 in ms. quantum in quanta emendatum esse nobis videtur$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus ut videtur$
@a intellexerim qui tam similis mihi in vita noto$

  1. Sunt enim spirituum similis facultatis genera et species, [qui] cum [suis] similia in memoriam hominis evocantur, et sic iis repraesentantur, putant quod iidem sunt, tunc omnia ista evocantur ex memoria, quae eos repraesentant, tam verba, loquelae sonus, gestus, et plura, praeter quod inducantur ita putare, cum alii spiritus inspirant iis, nam tunc in phantasia eorum sunt, et putant quod iidem sint. 1748, 19 Aug.
  2. De spiritibus viatoribus, quos fugiunt alii spiritus

Audivi spiritus sonantes, sicut campanulis, quibus solent equi vehentes currus et onera, praediti esse in Anglia, similis campanularum {1} sonus erat, et similis quasi gressus, sic ut diu non potui aliter scire, quam quod tales essent, sed percepi quod spiritus essent, qui ita sonant, prorsus sicut equi ante currus campanu lati, gradientes quoque satis lente, et incutientes perceptionem quod viatores sint, veniebant a parte posteriore capitis, et lente progrediendo, visum quasi versus anteriora capitis progrederentur, sed hoc erat simulatum et effictum, fluens ex eorum phantasia, quae quoque simulare solet, quasi essent alibi, cum tamen manent in
(2863.) eodem loco, sic faciunt, ut audiantur ubique, sicut praesentes. Cum eorum sonus audiebatur ab aliis spiritibus, tunc fugiebant, putabam quod simile quid esset vento orientali (de quo prius [2121-27]) nempe {2} aliquod ejus genus, qui {3} dissiparet spiritus; fugiebant inde spiritus, et dicebant quod tales sint, qui {4} auferunt iis sua bona, sic ut furentur, quare aufugerunt, cumque quaererem, quaenam bona auferrent in altera vita, dicebant quod quisque haberrt aliquid, quod amittere non vellet; quare possum intelligere, quod tales spiritus ab iis dissiparentur, qui phantasia ista praediti sunt, quod bona possideant, nempe {5} aliquid auri, argenti, vestium et similium; cumque phantasia aliorum, qui furantur, influit, tunc aufugiunt et dissipantur. 1748, 19 Aug.
@1 ms. campanaluram$
@2 ms. nem$
@3 in ms. quod in qui emendatum$
@4 ms. qui qui$
@5 ms. nem$

  1. [Vide 2862]
  2. De iis, qui utuntur truldom {a} seu praestigiis

In somno vexatus eram ab iis, qui utebantur praestigiis seu Truldom [vide 2740-50, 2814], sed non memini quomodo vexatus sum; evigilatus in nocte, animadverti quod tales circum me essent, imo etiam in cute capitis mei, nam dum evigilatus essem, aufugiebant {1} plures, et quidem quasi ex cute capitis hic et ibi, cum parvulo sono sibili, icut dum vesicula quaedam parva {2} distenta {b} perforatur, sic sonus istius sibili citus, (hastigt hwasande som af wader som utfar {c}) seu sicut serpentum; ii habitant plerique in provincia extima capitis nempe in ejus cute.
@1 ms. aufugebant$
@2 ms. pava$
@a = magia (vox suecica)$
@b h.e. inflata$
@c = citum sibilans sicut venti erumpentis (verba suecica)$

  1. Cum evigilatus quoque spirabant ventum satis fortem et satis sensibilem in partem occipitis supra foveam, et quidem putando, quod inspiraverint truldom, et sic vel me necaverint, vel alio modo laeserint, quare eam provinciam etiam occupant.
  2. Visi mihi mox sunt angues in curia quadam, plures, qui repebant, sic ut curia ista quae strata esset lapidibus, quasi fictilibus flavescentibus albe, talibus referta esset, dicebatur, quod inter tales vivant, et talia ament, sed quod angues isti non essent venenati. 1748, 20 Aug.
  3. De iis qui pro principio habent communionem omnium

Sunt qui pro principio habent omnium communionem, sic etiam uxorum, ita mixtim coeunt, de quibus ut reor prius [cf. 1976], ii longissime distant, antrorsum superne, loquuntur sicut essent boni, sed sunt maligni, ut et dolosi, quare etiam poena eorum est serpentina, a quibus colligantur quasi in fasciculum, et sic extenditur serpens circumligans in latum, et superinducit omnes sicut globum confasciculatum, et rejiciuntur. 1748, 20 Aug.

  1. Quod cogitatio exhalationi similis percepta a spiritibus, et per talem ducti

Loquutio cum spiritibus exstitit diversimoda, a loquela simillima humanae et linguae cum actione manifesta in linguam et organa loquelae, tum loquela cogitativa sicut cogitatio loquens, ad puriorem hanc, quae est cogitationis interioris, cujus cogitatio non percepta mihi nisi per speciem quasi exhalationis, seu exhalantis cogitationis ex interiori, sic loquelae sunt intermediae perplures, quarum multis loquutus sum.

  1. Quod hanc loquelam attinet, nempe exhalativam quasi, spiritus qui in multa altitudine supra caput, percipiebant eam quam distincte, et loquebantur ea {a}, quae sic cogitabatur, quod miratus, et quidem satis temporis, percipiebant etiam quod apud me quasi exhalativum loquelae esset: et observabam quod spiritus ducerentur ad loquendum per eam, sic ut non aliter loqui potuissent, quod cum animadverterent, et ego iis dicerem, quod non aliud loquerentur, quam ad quod adducti loqui, ita non a se, indignati: quod quoque pluries factum, iis ostensum, et observatum. 1748, 21 Aug.
    @a = ea$
  2. Quod multa dulcedo insit, dum percipiunt angeli, quod non cogitent ex semet

Percipere mihi dabatur subito dulcedinem angelorum, quam percipiunt inde quod non cogitent ex semet, proinde quod non loquantur, et agant; inde namque quies, et confidentia, et quae inde jucunditates perplures! 1748 {1}, 21 Aug.
@1 ms. perplures. 1748$

  1. Caeteri autem qui non sunt angeli, et inter bonos, pro dulcedine percipiunt taedium, molestiam, indignantur, irascuntur, quod etiam observare datum est saepius. 1748, 21 Aug.
  2. Quod spiritus mali non desistere possint, quin aggrediantur bonos

Spiritus mali continue aggrediuntur, variis modis, dolis, astutia, malitia, temeritate, bonos et ea quae verae fidei sunt: boni spiritus non aggrediuntur, nisi se defendendo, quod continue observavi; interrogabantur mali spiritus, qui incutiebant umbram et contemtum iis quae scribebantur, num possent desistere, aggredi, dicebant “non,” quare iis dicebatur, si relaxatur iis eorum natura, quod non desistere possint, at si tenentur in vinculis, quod possint, hoc non volunt admittere, tametsi probe sciunt, quod ita se res habeat; verbo ut primum iis relaxatur vinculum, ruunt in omnes dolos, astus, malitias, crudelitates, et nefanda, quantum iis relaxatur, quod multa experientia mihi scire datum est. 1748, 21 Aug.

  1. Sermo cum Abrahamo, cur Judaei nascerentur, ac viverent, cum tamen propter infidelitatem eorum damnantur

Abrahamus hodie adfuit, et inspiravit plura, ad impediendum ea quae scriberentur, cum quo passim loquutus, tum etiam de eo, quod rejiceret culpam in Dominum, quod nascerentur Judaei, multiplicarentur, et damnarentur, cum satius fuisset iis non nasci; et quod {1} is quoque talis esset, et tam diu, rejecit culpam quoque, ut esset ideo, ut is reciperet {2} Judaeos, qui credunt in eum, et sic abstraherentur a phantasia sua: sed responsum tulit, quod ii in causa sint, et in causa est, nusquam Dominus, Qui omne bonum inspirat omnibus, et omnes salvare vult, sicut ei, qui tamdiu ibi fuit, notissimum
(2874.) est, quare quod ii tales sint, et is talis sit, in causa {3} ipsi sunt, et quod nascerentur, non solum Judaei infideles, sed etiam plurima pars Christianorum {4}, qui nec credunt, ut et totus orbis malus, hoc praevisum est, et quia tales, unus nasceretur ut alteri esset remedium, nam malum malo curatur, sicut notum est in tentationibus aliisque similibus, quod quia praevisum, nec aliter fieri potuerit; cum mundus talis nasceretur, et id unicum esset, propter finem ultimum et optimum, sequitur, quod contra Divinum loquatur, qui aliter loquitur et sentit: haec per ideas spirituales et mihi tunc quoque inspiratas melius intellecta fuere, et coelitus confirmata. 1748, 21 Aug.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. recipereet$
@3 imperfectum in ms.$
@4 ms. Christianiorum$

  1. [Vide 2873]
  2. Quod Abramus {1} nesciat ubinam sint Judaei qui tanto tempore ad eum pervenerunt

Cum Abramus {2} toties apud me fuit, non comitatus Judaeis, quaerebam eum, ubinam essent Judaei, qui venerunt tot ad eum, a tempore quo vixit, respondebat, quod nesciat ubinam sunt, et miratus quod recesserint, successive, et disparuerint: sic ut non sciat, dicendo usque quod convocare posset eos qui in foeda ista Jerusalem essent, sed hoc nec potest, nisi ex permissione Domini, sunt ibi qui adhuc phantasiis laborant, et in foeditate degunt. 1748, 21 Aug.
@1 in ms. Abrah in Abramus emendatum$
@2 ms. Abraham Abramus$

  1. Sermo cum spiritu quodam doloso, in consortio cum Abramo

Cum discederet Abram, successit spiritus quidam, ab eo missus, de quo dicebat, quod decipere posset diabolum; cum venit, dolos suos insinuabat satis solerter; insistens, quia vitam omnes trahunt a Domino, quomodo talis esse posset? sic putans, quod Dominus duceret eum ad dolos; sed respondere datum est, quod ab aeterno decretum est, ut quisque suamet vita gauderet, nec ea privaretur, quare etiam a Domino ei quoque vita est, sed se habet sicut objecta pellucida, a sole illustrata, in quibus lux vertitur in colores, etiam in tetros, ut in bruneos, nigrescentes, aliosque tristes, solis lux est, quae ita ab objecto vertitur tam tetre, sic etiam est ei, quia objectum vitae, qui talis est, qui comparavit sibi talem formam, hoc est, naturam, inde vita ita ab eo facta est et {1} persistit. 1748, 21 Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$

  1. Sermo cum spiritibus, quod interiora quae iis non apparent, omnia sint

Spiritus iidem dolosi [aderant] {1}, cum de Ecclesia repraesentativa scriberetur, quod externa modo essent, per quae repraesentarentur sancta interna, [quidam] dicebat, quod intelligere ea non posset, tametsi intelligere posset, sed per ideas et repraesentationes spirituales et visuales ei respondere datum, quod modo thecae et extima tegumenta sint, quae videmus, cum interiora sint, quae omnia eorum sint, sistere ei dabatur arborem, cujus modo folia apparent, tum pomum, quam modo externis {2} videmus, cum tamen intus in ea sint fibrae arborum similes, si explicantur, sint succi, puriores {3} et puriores, sint thecae seminum, sint semina quae intus recondunt purissima ejus, haec non videmus; talis est ejus cogitatio, modo externa quaedam cuticula. 1748, 21 Aug.
@1 vide autem indicem ad Dii, Judaei, et Repraesentatio ubi singularis$
@2 aliquantulum imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel externe substituit$
@3 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel purior$

  1. Sermo cum quibusdam Judaeis de terra Canaane

Cum loquutus sum quibusdam satis doctis Judaeis {1}, de Deo Messia, quod repraesentatus per sacrificia {2}, et quod sit Jehovah Deus Israelis, Qui venturus, tum de terra Canaane, quod introducturus fideles in terram Canaan, per quam non intelligi possit aliqua terra, sed coelum–nam {3} quid haberent ex introductione in terram quandam, ubi viverent modo 40 ad 50 annos, et morerentur? quare intellectum {4} est per terram Canaanem, coelum, ubi vita {5} aeterna, quid 40 et 50 anni, nisi punctulum, et vix hoc ad aeternitatem, in qua vita sunt? tum {6} (nunc addo) quid mortui {7} eorum opus habent terra tali, qui myriades sunt prae iis qui vivunt?–cum {8} audirent, dicebant, “unde habes haec?” videbantur quasi attenderent ad ea; respondere dabatur, quod hoc in prophetis ubivis, qui si intelleguntur, haec patent; in exemplum, quod de talibus loquantur prophetae, dicere dabatur, quod Ezechiel (ni fallor) describat novam Hierosolymam et novum Templum [XL-XLVIII]; haec non possunt usquam intelligi, nisi intelligatur quale coelum, quod per illa significatur. 1748, 21 Aug.
@1 ms. Judaei$
@2 ms. sacrificia$
@3 ms. coelum, nam$
@4 ms. intellecta$
@5 ms. vitae$
@6 ms. sunt, tum$
@7 sic J.F.I. Tafel; ms. mortuis$
@8 ms. vivunt: cum$

  1. Quid Abrahamus de Domino

Cum diceretur Judaeis quibusdam, quod Abramus, qui tantum temporis in altera vita fuerit, dixerit prius, quod bene noverit, quod Dominus regat coelum [[198a], et cf. [24a]], tunc Abramus dicebat, quod illud novit, quod Dominus regat coelum, et possit omnia in coelo, quod is nosse debeat melius quam ullus alius. 1748, 21 Aug.

  1. Quod mali spiritus non potuissent vivere {1}, nisi inservirent tentationibus, poenis, et similibus, ex quibus bonum

Quod vita malorum spirituum consistat in cogitando agendoque mala {2}, [constat,] nam in iis jucunditatem vitae ponunt, quicquid amoris eorum est, est vitae eorum, quare si coercerentur in iis, et tenerentur ad bonum coacte, tunc {3} non solum non vivere possent, sed etiam nec ii reformari hoc est flecti in bonum; quare permittitur iis, ut inserviant talibus, ob finem, ut mali emendentur, sicut per poenas, vastationes, tentationes: quod vivere non possint absque talibus, et quod adimeretur iis vita, si adimerentur malitiae eorum, iis aliquoties dicere datum est, nec negare potuerunt, sed affirmant; sicut etiam hodie, quod ii quoque suum solatium habeant a spe, nempe cum aliquid fraudis intendunt, et cupiunt, et spem habent malum faciendi, tunc solatium habent, et quiescunt, quod hodie mihi ostensum est, quare vitam quoque quietam ex spe habent. 1748, 22 Aug.
@1 stilo B. Chastanier attactum in ms.$
@2 J.F.I. Tafel malo; cf. indicem ad Cupiditas, Libertas, Permissio$
@3 J.F.I. Tafel tum$

  1. De Judaeis perquam sanis

Fuerunt Judaei quoque apud me, imbuti sua opinione, dicentes, de Christianis, quod loquantur tam multa de interioribus, sicut de Hierosolyma coelesti, de Davide et Salomone coelesti, et similia, ita sicut in vita irridentes (non cum irrisione quali alii) Christianos, sic quid interiora, non admittentes, ii Judaei apud me, uno alterove die fuit, sed fuit [quisque] admodum sanus, nam se informari passus est, et forte in vita sua cogitaverit anum quid de Messia, et quod cogitaverit de vita post mortem; vitam quoque satis bonam seu charitatem habuisse in vita corporis, videbatur: tales in altera vita facilius possunt duci ad coelum.

  1. Spiritus externi nesciunt, quod persuasio induat naturam, et inde eximi nequeunt

Spiritus mali continuo volunt persuadere bonis de falsitatibus suis, sed usque nesciunt, quod hoc sit impugnare naturam, et mutare eam, cum id impossibile, qui semel {1} imbuitur persuasione quod verum et bonum, et confirmatus {2} sit a Domino, sic ut teneri possit in persuasione, nusquam inde avelli potest; id nesciunt mali spiritus, putantes ex minima ratiocinatione perverti posse hominem: sic Judaeos bonos; quod tamen incassum. 1748, 22 Aug.
@1 ms. semul$
@2 in ms. confirmatur inclare in confirmatus emendatum$

  1. Quod mundus talis hodie sit, ut infantes velint interficere

Saepius cum in plateis irem, ostensum mihi est, per communicatas horrendas cupiditates quorundam, quod infantes, ubi viderentur, vellent occidere, quod saepe contigit [cf. 2119, 2284], hodie quidam in mundo spirituum, de quo nihil tale suspicati sunt, simile etiam penes se habuit, quod manifestabatur subito per id quod infantile ad eum derivaretur, nempe innocentia infantilis quasi ab infante, et quasi per me, ex cujus praesentia is perculsus dixit quod interius angeretur, et cruciaretur, sic ad me alluit, ubi adhuc a tergo est, nec potest loqui, quia ei quasi spiritus ademptus est: ex quibus scire licet, qualis hodie mundus est, quod talee sint in mundo, de quibus tale suspicari non possunt, dixit quod spectacula punitionum quoad mortem ei jucunda fuerint in vita. 1748, 22 Aug.

  1. Quod vita communis Domini influat in universum

Hoc communissimus canon est, quod vita Domini influat in universum, inde vita omnium, inde ordo omnium, inde cujusvis vita, secundum formam cujusvis a semet acquisitam; de hoc hodie instructus, et sequitur ex omnibus et singulis, quia unicus est amor, et unica vita. 1748, 22 Aug.

  1. Quod spiritus corporei non intelligere possint interiora Verbi

Cum aliquid de interioribus Verbi, quid nempe nomina et expressiones significarent, cursim legerem, tunc communicata erat talium spirituum perceptio, ex qua constare potuit, quod non solum non perceperint, sed contemserint, vilipenderint et respuerint sicut insanum; de {1} qua re postea mecum loquuti sunt, quibus respondere dabatur, per comparationem, dum volucres audiunt loquelam hominis, num credant, quod aliter percipere possint quam quod sit solum sonus absque spiritu loquelae, seu cogitatione de aliqua re, iis non cognita; ad quae respondere nihil potuerunt. 1748, 22 Aug. Addere {2} etiam dabatur, sicut qui legunt in Verbo Domini, Psalmis aut alibi, quidam ibi lucem magnam vident, delectantur singulis, quidam nullam, sic ut ne verba quidem intelligant.
@1 ms. insanum, de$
@2 ms. Aug: addere$

  1. De quibusdam spiritibus aut angelis, qui dum veniunt, praesentiam Domini secum videantur habere

Aliquoties percepi quod spiritus, aut angeli qui remissi in statum spirituum, cum loquuti praetulerint quod quasi Dominus esset, Ipse, Qui loqueretur, sic ut infunderent seu insinuarent spiritibus quasi persuasionem, quod Ipse Dominus adesset; sed usque postquam loquuti, ex indiciis potui cognoscere, quod praetulerint, et iis permissum aut concessum sit praeferre, nunc quoque circa vesperam, similis spiritus seu angelus in spiritum {1} remissus penes me erat, et quidem proxime super caput, ut fieri solet, et tunc spiritus mali circum me non potuerunt me infestare, aut de iis quoddam influere; nam per praesentiam ejus, iis hoc interceptum est, sed is postea dixit, quod alius factus: videtur quod per tales praesentia angelorum est, apud quos Dominus percipitur praesens, inde praesentia quoque percepta. 1748, 22 Aug.
@1 nisi legendum spiritu$

  1. De quodam qui putabat absurdum esse quod spiritus alibi sint, quam in loco ubi apparent

Quidam spiritus infundere aliis volebat, quod absurdum esset dicere, quod spiritus alibi esset, quam prope me ubi apparet, sed respondere ei datum, quomodo fieri potest, quod is qui {a} forte mille milliaribus distantia a me sepultus est, et usque penes me sit, in eodem loco, tam cum essem in uno ac altero regno, nec quidem inde a loco suo removetur, ubicunque sum? ad quod nihil respondere potuit. 1748, 22 Aug.
@a legerim quis$

  1. De spiritibus malis interioris mundi spirituum tum quod resistendi malis, etiam cum violentia, datur copia

Hodie sicut saepe prius, mali spiritus et genii acutis {1} suis quasi cogitationum spiculis, quae nemo hominum scire, proinde nec credere [potest] {2} quod talia sint, seu quod tales spiritus dentur, continuo me lacessebant, et quidem me in jucundioribus meis tenentes–sic {3} erat genus eorum qui praemeditato agunt, sed spiritus, non genii, qui pejores sunt–ii {4} nihil aliud faciunt, quam interiori cogitatione agunt, ea, quae non in hominis cogitationem manifestam veniunt {5}, solum in cogitationis ideam ut effectus, sic ut homo non scire potest, quod a talibus ingesta sint ideis cogitationis eorum {a}, nam ab effectu, dum est in effectu, concludere nequit, nisi sciat; tales sunt dolosi et mali in interiori spirituum mundo, nempe quod minimae cogitationum ideae apud hominem, quae putantur et vocantur ab eo simplices ideae cogitationis, sint eorum effectus, quod ex satis multa experientia et viva nosse mihi datum est: homo, dum homo est, quamvis talis, usque non novit, quod tales cogitationes interiores naturales dentur, cum spiritus fit in altera vita novit, cum talis est, num in tali effectu {6} quidem mali et dolosi sunt, nam tunc in talium cogitationum exercitium manifestum veniunt, et sciunt.
@1 J.F.I. Tafel oculis$
@2 sic J.F.I. Tafel$
@3 ms. tenentes, sic$
@4 ms. sunt, ii$
@5 ms. venit$
@6 valde imperfectum in ms.$
@a h.e. ejus vel potius suae$

  1. Cum tales diu me infestarent, me in jucundioribus meis tenendo, ex praemeditato dolo, et hoc datum est mihi percipere, tunc quocunque modo videbar posse, restiti, iis repugnando, retorquendo malum in eos, quamvis non ex me, sed videbar quasi a me; quidam spiritus mecum loquentes dicebant, quod ita non licitum sit agere, ut malum malo resistatur, putantes quod prorsus patientes esse debeant, et exspectare auxilium immediatum a Domino, nam in talem opinionem cadunt ex sola lege communi, quod non resistere debeant malo [Matth. V: 39], sed quod paterentur omnia mala sibi inferri {1}, et sic liberationem immediatam a Domino exspectare; at iis dicere datum, quod non ita intelligendum sit, ut si quis in vita hominis, si fur si latro, si maleficus auferre velit vitam alicujus, furari dolose et vi aperta quod ei charissimum est, et prorsus necessarium, id comburere, et is solus, quod tunc pateretur hoc fieri, et exspectare immediatum
    (2890.) auxilium a Domino, et cum non accipit, culpam dare Domino; tale nequaquam est intellectus Legis communis, sed resistere cuique licet malo, cum non aliud auxilium adest, sed solum mente resistendi malo, non odio habendi eum qui facit, nec mente vindictam exercendi; nam tunc a Domino, per media tunc conformia, ei datur vis resistendi, et mens resistendi, quae resistentiae reguntur a Domino; quae cum non intelligerent, vel non vellent intelligere, nam non potuerunt scire quid hoc sit absque odio et vindicta resistere, et in aliquem retorquere malum, in aliqua ratiocinia volebant me inducere, cui dictum, quod hoc veritas, et lex communis, contra quam si formarentur ratiocinia, nihil de lege et veritate ista intellegeretur, sed modo forent {2} ratiociniorum cumuli, inde caligo mentis. 1748, 23 Aug.
    @1 ms. inferre$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. foret$
  2. [Vide 2889]
  3. Addebatur {1}, quod non odium sit nec vindicta, nam eodem momento quo cessant, nihil mali eis {2} fit, sed bene acceptantur, et possunt amici esse; quod iis dein dictum est; ut scirent quod fiat a Domino servis absque odio et vindicta. Nam tale est aequilibrium, ut dum homo, qui est servus Domini, videtur sibi ex iracundia resistere, quod {a} spiritus tales sint, qui operantur id {3} in eum sicut in eo, ex quadam jucunditate ex odio aut vindicta, sic putantes quoque ex semet, ut non aliter sciat quam quod ex semet, cum tamen ab iis, qui putant id posse ex suis viribus.
    @1 ms. Aug: addebatur$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. ei$
    @3 in ms. ed in id emendatum$
    @a legerim tunc$
  4. Quidam mecum loquutus est, dicens, quod is fuerit, addens, quod operari possit per cogitationum {1} interiora, et non sciat, quomodo talis potuisset esse, cum in vita corporis nusquam ita cogitaverit, sed habuerit modo cogitationum {2} simplices ideas, et nunc percipit quod in interiore sphaera sit, nempe quod simplices ideas ex multis suis apud alios efficiat, quod vocat adimplere unam alicujus ideam multis, quae homo, aut spiritus, qui unas tales ideas habet, nescit. 1748, 23 Aug.
    @1 J.F.I. Tafel cogitationis$
    @2 ms. cogitationum$
  5. Probi autem spiritus, etiam interiores, distinguuntur ab illis per id, quod tali interiori cogitatione etiam polleant, sed non nocendi alicui causa, sed {1} instruendi, et bonum faciendi, excusandi etc. etc. de qua re etiam nunc cum spiritibus.
    @1 cf. indicem ad Cogitare et Bonum$
  6. In genere tenendum est, quod omnia quae scripsi in hoc libro {a}, non aliter scripta sint, quam ab experientia viva, a colloquutione cum spiritibus et angelis, a cogitatione sicut loquela tacita, communicata, tum cum scriberem, ab insinuatis ab iis qui fuerunt tunc simul cum experirentur utplurimum, et eorum directione, quoad cogitata, scripta, manum, sic ut omnia quae in tribus his libris {a}, et alioquin scripta sunt, tametsi passim non cohaerentia, usque experientiae sunt, et quodlibet suo modo ex spiritibus, aut angelis, hoc similiter directum a spiritibus proxime capiti meo, nam praesentiam eorum toties percepi. 1748, 23 Aug.
    @a vide praefationem hujus editionis, paginas viii–ix$
  7. Visus equus magnus, et imago lucens

Cum perstabat persecutio a spiritibus interioribus, et resistere videbar eorum tentaminibus [2889], tunc visus est equus, qui progrediebatur ad sinistram, ubi erant, et progrediendo continuabatur sicut equus; ita ut sic progressive elongatus, ut spatium esset quasi equus: dein visum est aliquid, quod injiciebat cogitationi quod esset Dominus, tametsi effigies alia quae describi nequit, lucens circa humeros, quasi flammeus ad humeros; insinuabatur quod significet equus talis, quod qui interessent iis ex probis spiritibus, sic intellectualibus, ii separabantur a malis, et effigies lucens, quod qui {1} essent ex bonis geniis, quibus affectiones bonae, separabantur, nam turba ista dispelleretur {2}, et ne probi interesent, ii separabantur inde; nam tales interiores spiritus et genii possunt facile probos seducere, sic ut nesciant aliter, quam quod similes {3} istis sint, nam talis est communicatio et infectio {4}; adimunt iis omnem quasi potentiam percipiendi {5} et sentiendi aliter, ac ii, nam sic operantur, quod multa experientia mihi constat. 1748, 23 Aug.
@1 ms. qui qui sed stilo B. Chastanier in qui que mutatum$
@2 ms. dispeeleretur$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. similis$
@4 J.F.I. Tafel insertio$
@5 ms. percipiendi$

  1. De subtiliori cogitatione, ejus ideis

Loquutus sum cum eo, qui dixit se nunc scire quod detur cogitatio interior, cujus ideae adimplebant simplices ideas aliorum [2892], is cum putaret, quod non dari possent simpliciores, quam ejus ideae–nam {1} non putant dari simpliciores, quam quae subtilissimae sunt eorum–tunc {2} dabatur ei repraesentare, quales ideae ejus sunt, quas putabat subtilissimas esse, nec dari posse subtiliores, nempe quod si aliquam earum videret (sicut ei tunc placebat valde, quia talis) microscopio, quod videret unam majorem equo viso [2895], et postea, majorem tota tellure, cum ejus sylvis et varietatibus, et quod ejus simplicissima idea esset crusta ista, in qua vermes, et serpentes, quae nec ab eo visuntur; ita obstupefactus, et [hoc] quia idea spirituali id repraesentabatur, tenendo ideam in objectis microscopiorum, per quae
(2897.) ea quae visui sunt simplicissima, minima, non apparentia, usque patent, et in iis tam varia, sicut in insectis eorum viscera, vasa, et innumera, quae non crederet homo, nisi qui viderat. 1748, 23 Aug. Cum repraesentabatur ei, repraesentatione subitili, quod minimum ejus esset crustaceum modo, in qua crusta essent vermes et anguiculi, qui quasi reptarent et ederent, et sic causarentur titillationem et jucunditatem, sicut solet, tunc is jucunda sua coepit persentiscere, cum tali jucunditate ex titillatione ut diceret, quod nusquam talem jucunditatem in suamet vita perceperit, nec credere potuisset, quod dabilis, 1748, 23 Aug.; sed {3} nunc fatetur, quod quoque perceperit noxium {4} quid.
@1 ms. ideae, nam$
@2 ms. eorum; sed (sic!)$
@3 ms. Aug: sed$
@4 J.F.I. Tafel anxium sed vide indicem ad Cogitare, Dolus, Jucunditas et Serpens$

  1. [Vide 2896]
  2. Cum experientiam repraesentare daretur per microscopium {1}, resistebant spiritus, nec admittere volebant, dicentes quod non velint admittere ea, quae convincunt, nam timent convinci. 1748, 23 Aug.
    @1 ms. microscopiam$
  3. Quod timor non efficiat

Per experientiam vivam ostensum est, quod timor nihil efficiat, sed quod post timorem homo et spiritus redeat ad pristinam naturam: timor iis incutiebatur satis magnus, quod amitterent vivere, si abessent a me, nam apud me vivunt sicut in mundo seu in vita corporis, nihil aliud scientes, timore isto jacturae vitae incusso, ad me veniebant, et testabantur suum metum, cum metu; sed paulo post, consultabant, ut prius [458, 2171, 2592], quomodo me necarent, et prorsus vitam mihi adimerent; sic ut idem animus erat post timorem quam ante timorem. 1748, 23 Aug.

  1. De cogitatione interiore

De cogitatione interiore vide prius [17, 1307-09, 1927, 2524-33, 2888-93]: loquutus sum cum spiritibus de cogitatione interiore, utque scirem {1} qualis esset, demebatur mihi cogitatio exterior, sic ut nihil ex objectis cogitarem, sic tamen ut vix de aliqua re certa cogitarem, usque in eo statu audiebam, quid dicebant, sed absque reflexione ad ea quae dicebant; quod mox observare dabatur: in reminiscentiam meam revocabatur quod talis fuerim diu, nempe in cogitatione interiore, cum cogitaverim de iis quae scripta sunt, in platea, ad mensam, quandoque in conversatione, cum non ipse observassem; tunc {2} manifesta mihi percepta et manifestata duplex cogitatio, nempe cogitatio interior, de rebus intellectui subjectis, et de rebus quae objectorum sensuum essent, sicut cum legissem Verbum Domini, tunc observabatur duplex cogitatio manifeste, et diu: sicut etiam in hoc statu dum scribo, et saepissime, cum lego, cum audio spiritus loquentes mecum, tunc interior cogitatio manifeste appercipitur, et a spiritibus observata. 1748, 23 Aug. Qui interiorem cogitationem habent, etiam exteriorem habent, postea idem spiritus mecum loquutus est sicut qui exteriores sunt.
@1 imperfectum in ms.$
@2 J.F.I. Tafel tum$

  1. De iis qui sordes observant

De iis reflectunt, ubicunque sunt, super sordes, de quibus prius [2843, 2850], cum spiritibus loquutus, et datum est dicere iis, quod similes sint crabronibus, qui dum volant, usque inveniunt solo olfactu, et nescitur num visu, ubi fimus, secundum odorem feruntur, nam odor iis suavis est, quare jucunditate ejus auferuntur, ibique vivunt: sic quod spiritus isti quasi olfactu, vel quodam per olfactum repraesentato, auferantur, ut observaverint talia, quae alioquin inobservata prorsus fuissent. 1748, 23 Aug.

  1. Quod spiritus mali nihil operare possint apud eos qui persuasi sunt

Interiori cogitationi meae insinuatum est, quod spiritus nihil operari possint apud eos qui persuasi sunt, sicut in Quakerianis aliisque, nam persuasio id secum habet, ut sphaeram formet, ut in eam intrare nequeant, quod idea spirituali perceptum a me est. 1748, 23 Aug.

  1. De repraesentatis in tellure remanentibus post vitam corporis

Sicut apud spiritus phantasiae captae in mundo, dum vixerunt, remanent et passim redeunt in altera vita, ita etiam imaginationes ex visu captae, sicut pulchra vireta, horti, palatia, et similia, quibus delectati in vita, in similes introducuntur animae post mortem, et variantur secundum cujusvis indolem; usque dum in meliores veniant: quod experientia mihi constat, et ab iis passim, cum quibus loquutus sum, qui in similibus vitam jucundam nacti. 1748, 23 Aug.

  1. Quod mentes spirituales sint homines

Corpus non constituit hominem, sed mens ejus, nempe intellectus veri, et voluntas boni, quae sunt Solius Domini, quantum itaque a Domino habent, tantum sunt homines: quidam spiritus cum haec audivit, voluit dicere, quod usque facultatem habeat ratiocinandi, et quod inde quoque mali spiritus sint homines, non bruta; sed in cogitatione responsum eis {a}, quod facultas illa, sit vita Domini, quae eis infunditur, nam absque facultate illa donata iis non possunt cogitare, sic perirent sicut bruta, sed quod falsa cogitent, et mala agant, id non est facultatis, sed est eorum, sicut dum lux penetrat corpus inordinatum. 1748, 23 Aug.
@a sic abhinc pluraliter$

  1. De truldom {1} {a}

Quidam, qui se dicebat in vita corporis, etiam nocuisse aliis per praestigiatrices {2} artes seu truldom, adeo ut aliis infligeret malum, dolores, et similia, in altera vita simile exercens, ei dicebatur, quod talium poena talionis est, quare spiritus infernales eum detraxerunt ad se, et similibus eum cruciabant, quod nosse mihi datum erat per clamorem ejus et lamentationes, dicendo acerba voce, quod peccaverit. 1748, 24 Aug.
@1 in ms. post truldom manu B. Chastanier additum est Praestigiis$
@2 sic ms.$
@a = magia (vox suecica)$

  1. De spiritibus qui in vita in oculis hominum boni apparent, [sed] intus sint mali

Erat spiritus mihi in vita notus, qui in externa forma, seu in conspectu hominum modestus, affabilis, sincerus apparuit, adeo ut nemo, qui ejus interiora non nossent {1}, aliter sciret, ac quod optimus Christianus, is apud me aliquamdiu latuit, nec quicquam mali perceptum in externis, at detectus is, cum aliis similibus, per odium contra infantes, nam ubicunque infantes videbam, percipiebam a spiritibus quibusdam internecinum et crudele, ut eos necare vellent, quare detectus, et examinatus, et inventus, quod intus odium gereret contra notos, amicos, benefactores, tametsi externo vultu simulavisset alia prorsus; ita nusquam aliquis homo noscitur a facie qualis est, sed in altera vita id probe noscitur. 1748, 24 Aug.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$

  1. Nemo novit interiora alicujus, quam Solus Dominus, sicut hujus, quale odium est, num vindictae, num invidiae, num alius generis, nam odiorum sunt genera et species, et diversitates indefinitae, [nec novit] unde, quantum actuale, ita ejus proprium, et perplurima alia.
  2. Quod homo universum mundum et universum ambiat solum ut vestiatur, edat, habitet, et calefiat

Coram spiritibus dictum, quod haec quatuor sint, propter quae homo universum mundum subjugare, et possidere cupiat, quod etiam idea spirituali repraesentatum; nam cum haec habeat in mundo, quid ultra debet homo ambire? dictum {1} quod amor sui seu ambitio etiam spectet societates et eminentiam in mundo, cui quoque responsum est. 1748, 24 Aug.
@1 ms. ambire; dictum$

  1. Quod noti in vita corporis, in altera vita se inveniant

Hoc scio, quod noti, sive socii sint, sive amici, sive quos colunt, in altera vita se inveniant, quare sibi caveant homines ab odiis, vindictis, invidiis, falsitatibus, adorationibus et similibus, nam talia in altera vita quandoque misere eos vexant, nam conveniunt, ita qui homines colunt ut suos tutores, ut Mosen, Abrahamum, Jacobum, aliosque, etiam Mahumedani suum Mahumed, et sic porro, ad eos ducuntur, et cum iis loquuntur; ita quoque amici inter se, et tunc interiora amicitiae probe deteguntur, quare caveant sibi. 1748, 24 Aug.

  1. Quod tres amores regnantes sint, amor sui, amor mundi, et amor telluris

Loquutus sum cum spiritibus, quod tres amores {1} dominantes sint, ex quibus omnes alii amores, ut ex suis puteis scaturiunt, et sic ex quibus omnes cupiditates, mala et falsa, nempe amor sui, amor mundi, et tandem amor telluris, qui est amor pecuniae propter nullum finem, solum propter pecuniam, qui est sordidissimus. 1748, 24 Aug.
@1 imperfectum in ms.$

  1. Quod remissus intra horulae spatium in statum fere pristinum

Cum in platea irem, remissus eram in statum fere pristinum, sic ut non loquerer aut cogitarem inter spiritus, usque status remansit, ut interessem bonis spiritibus, non item malis, et observavi quomodo homo sic flectitur a Domino, a cupiditatibus, per persuasionem {1} ex usibus, ita in cupiditates a malis, et e cupiditatibus per bonos, quod quam facile erat in eo statu, appercipere mihi dabatur, spiritus mali non potuerunt influere, quin illico flecteretur. 1748, 24 Aug.
@1 imperfectum in ms.$

  1. Mali spiritus dicebant, cum sic erant quasi separati a me, quod sic nihil possent, putantes quod tunc ejicerentur.
  2. Quod jus talionis in altera vita, et quod vitium hoc secum habeat

Saepius hoc dicere datum spiritibus [vide 2438, 2776, 2905], quibus malum inflictum est, quod ii in causa sint mali, et quod vitium seu malum hoc secum habeat, seu in malo sit tale, ut retorqueatur in eum, mirabiliter, quod etiam est jus talionis, nam quale est malum, et qualis is qui committit malum, tale malum ei retorquetur, seu ad eum redit; quomodo se habet, tametsi infinitis modis fit, sit unum hoc exemplum: quidam me vexare voluerunt in somno, et omnem somnum adimere, quare alii erant qui vexabant eos tota nocte, et ego dormiebam, ita ii in causa erant hujus mali, et retorquebatur in eos, ut malum talionis, aliter in aliis, secundum malum, et eum cui est malum. 1748, 25 Aug.

  1. Quod spiritus per intuitiones meas inventi, et affecti

Hoc commune fuit per totum tempus, quod inventi sint spiritus, et cum afficerentur ad loquendum, ad regendum, ad retorquendum, et aliud quicquam, quod fieret per intuitiones, et quod intuitiones mirabiliter dirigerentur versus eos, et invenirentur ab uno ad alterum, quasi per radios quandoque {a}, quod per intuitiones separarentur, et afficerentur cum multa varietate, sicut tunc se res habet; quare discrimina intuitionum et directionum earum hic describi nequeunt ob copiam differentiarum. 1748, 25 Aug.
@a quondam intellexerim$

  1. Viciisim etiam spiritus per intuitiones in me, ex memoria mea desumunt: quod est intuitio communis, quam nesciunt unde, et [in] cujus sphaera sunt, quare non eorum propria est: cum eorum est, tunc vario et diverso modo afficiebar atrahendo quasi cerebrum, interius, ejus membranam, ossa capitis, cutem, cum diversitate, praeter alia, nam observavi cum remitterent, quod illico remissa esset attractio dolorifica.
  2. Tum {1} quoque heri observatum [2911], quod remissus sim in statum fere pristinum, per horulae spatium, nempe quia sphaera communis intuitionis non afficiebat spiritus malos.
    @1 J.F.I. Tafel Tunc$
  3. De corporibus spirituum

Loquutus sum cum spiritibus novis, etiam de corporibus, [ii] putantes sicut alii, quod corpore simili humano corpori, induti sint, nam illuc imaginatio eorum et interior homo eos ducit, nempe ad ultimum ordinis, quod est corpus, sed respondere iis datum, quod non sciam quali corpore sint, sed quod formae perfectissimae ad omnem usum, sic ut dici queant formae spirituales, et coelestes: repraesentative confirmatum, a vermiculis, qui dum reformantur et alatae fiunt, tunc nanciscuntur aliam corporis formam, ad omnem usum adaptatam, ad quem feruntur in eorum altera vita. 1748, 25 Aug.

  1. Quomodo etiam homo ad bonos fines, etiam ducitur a malis

Observatum hodie, quod spiritus mali, qui regebant cogitationes, quod infunderent fines seu usus, apud eos, propter malum, sed a Domino ad finem bonum, sic ut vix apparuerit malorum intentio, solum enim hoc seu hunc aut eum usum volunt ex malo fine, sed usus determinabatur a Domino ad finem bonum, sic ut vix perciperetur malorum intentio seu finis; ita per malos spiritus a Domino regitur homo ad bonum. 1748, 25 Aug.

  1. De probitate ex timore

Erat quidam (Abram) qui cum in timore esset, ad me ad tergum aufugit, ibique se recondidit, et erat satis probus, cum quo tunc loquutus de probitate, quod probitas sit timoris, tum cum jacturam timent suae vitae, et sui honoris, cadunt in probitatis speciem, quae est timoris, et cum talis erat, putabat quod quoque probus esset, sed non percipio quod velit bonum, vera probitas et bonitas est Domini, quae manifestatur per id, quod omnibus bene velit, in probitate timoris teneri possunt, imo probitas ista augeri usque ad adorationem Domini, sed mox ut extra timorem sunt, redeunt ad malitiam; quod in praesentia ejus scriptum, et confirmatum; nam probitas vera seu bonitas debet esse in statu nullius timoris. 1748, 24 {1} Aug.
@1 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$

  1. Quod communes gyri sint nusquam redeuntes

Qui in altera vita fuit circiter 3 {a} ad 4000 annis, dicebat, quod sciat quod gyri sint, seu volutiones rerum et reditus, nam quod existit gyrum suum habet, ut redeat, quod penes me insinuatur ex causa, quia {1} nulli in gyro isto frangi debent, sed mutationes tunc incussae, moderandae erunt, usque dum sensim in alios status ferantur, ut non noceantur, nam lapsus citi {b}, ab uno statu in alterum, est frangi; inde gyri: sed dicebat is antiquus (Abram) quod sint gyri communes, qui variantur, subeuntque, qui nusquam redeunt, quod novit ab experientia: quare insinuatur cogitationi meae, quod varietates sint perpetuae et aeternae, ita non ita redire possunt; et communes gyri in minus communes, et hi in particulares influunt, unde varietates cuivis secundum suam naturam; sunt statuum gyri. 1748, 24 {2} Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@2 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$
@a = 3000$
@b intellexerim lapsas citos subire$

  1. Quod loco eorum qui adorantur alii adscisci possint

Putabat Abram cum esset in statu humiliationis et quasi fugae, ex timore, quod rediret gyrus post aliquantum temporis, sed dicere ei dabatur, quod alii similes loco ejus adscisci possint (sicut factum per aliquot dies), qui similes ei prorsus essent, sic ut non dignoscerentur ab eo, et is nec sciret aliter ac quod Abram esset, quod facile est in mundo spirituum; et quod is potuisset redigi in statum, ut non amplius audiret aut perceptionem haberet eorum, qui eum colunt; quod etiam ostensum est, nam alii loco ejus subibant, et agebant ejus personam ita, ut is quasi non Abram esset, quod quoque percipere dabatur; haec audit Abram, nunc est circa sinistrum pedem. 1748, 24 {1} Aug.
@1 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$

  1. De horrendis consiliis et machinamentis quorundam spirituum interiorum

Auditum est et perceptum ab aliis {1}, quod consilia inirent, ut me necarent, aut prorsus interiora mea perderent, necarent per tales quibus cultri sunt, et perderent per inspirationem crudelitatis in ideas, quae evocarentur, tale consilium erat interiorum spirituum dolosorum ex praemeditato, qui sunt antrorsum ante frontem, superne, paulo ad dextrum, hoc auditum et perceptum ab aliis, non autem a me, et adsciscebant Abramum, ut esset objectum eorum, de quo dicebatur, quod tale nefandum prius non ausus, quod consilium detectum primum erat, per id quod insontem quandam jugularent repraesentatione, per cultrum, crudeliter; ex quo constabat, quod Abram esset e consiliis, quare latrones isti, seu cultrarii in eum immissi sunt, et [eum] miserabiliter tractabant, ut non adsuesceret talibus, inde causa fugae ejus, nam ab iis misere erat tractatus; postea detegebatur consilium, nam perceptum ab aliis spiritibus et cultri apparebant apud latrones, qui adsciti sunt, et postmodum cultri apud eos qui dolosum hoc consilium nectebant, a quibus tunc se liberari {2} non posse dicebant, tametsi putarent prius se omnia posse, et nihil damni eis posse inferri, nam propriae arti, prudentiae {3} et dolo ita fidunt.
@1 ms. alii$
@2 imperfectum in ms.$
@3 ms. arti prudentiae$

2921[a] {1}. Dictum quoque iis prius erat, quod talis eorum potentia sit, ut omnes si vel essent myriades pro una musca fugerent, tanquam ea sola omnes necaret, quod idea spirituali perceptum, et sic confirmatum, etiam penes eos, percipere potui. 1748, 24 {2} Aug.
@1 numerus repetitus in ms.$
@2 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$

Quod nullus, nisi propter usum, etiam mali spiritus, et quidem ad usum praestandum inimicis, quos odio habent

2922[a] {1}. Dixi cuidam spiritui, qui odio habet omnes quos vocat inimicos, nempe fideles, dixi, cum scirem quod intenderet malum, et damnum intulerit, quod usum praestare debeat, et quod talis lex ordinis sit, ut quoque mali usum praestare debeant inimicis, nempe, quod idea spirituali perceptum, quod per persecutiones et punitiones, inde bona eveniant, et meliores fiant inimici ejus, quod multum indignatus, cum audiret quod usus {3} esset etiam inimicis. 1748, 24 {2} Aug.
@1 numerus repetitus in ms.$
@2 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$
@3 in ms. is tali usu in usus emendatum$

  1. Quod omnia mala, etiam homini visa ut contingentia, a malis spiritibus

Impegi pedem, paene ad lapsum, aut damnum, loquutus cum spiritibus, dicens, quod ii in causa sint, et quod res se similiter habeat, sicut quod immundi spiritus ad sordes mihi non visas, attendant, et objecta eorum sint, quamvis ea non video [vide 2860], ita quoque lapsus, et alia infortunia, quae videntur infortunia, aut casus. 1748, 25 {1} Aug.
@1 in ms. 2922 altera vice$

  1. Spritius mali hominem ut servum vilem spectant, nisi ii sint qui putant esse hominem
  2. Quomodo et quoties tentaverint me regere, et servum sui me facere, non possum memorare, nam hoc omnes mali spiritus intenderunt, at quod non hominem, apud quem sunt, existiment servum, est quia putant se esse hominem, quotquot ibi sunt, quare odio se non possunt habere, nec sciunt tunc quod homo quoque spiritus est, et ejus spiritui corpus adjunctum, vivunt in tali ignorantia, ne quemquam laedant, et in necem praecipitent; at penes me, aliter, nam perceperunt se separatos fuisse, quare perpluries tentarunt, sed incassum, nunc cum adessent similes, facere dabatur, quod putarent eos esse me, quod facile fit, nam similibus repraesentationibus facile imbuuntur, tunc cum in opinione ista erant, dicere dabatur, an servi sint, seu an servus sim, seu anne dominus? dicebant quod ita, quia semet esse putabant, postea indignati. 1748, 25 {1} Aug.
    @1 in ms. 2922 altera vice$
  3. Associantur homini spiritus et genii, ejus naturae congruentes

Quisque homo habet circum se tales spiritus, qualis est, nempe tale genus et talem speciem spirituum, quod mihi quoque ostensum est. 1748, 24 {1} Aug.
@1 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$

  1. Persuasiones induunt naturam hominis, et tales quoque spiritus ei adsociantur

Quod persuasiones, non autem scientia, aut quod non radicatum est, induant naturam, etiam constitit; quid persuasiones efficiant, alibi [2473-74, 2601-02, 2703, 2764-65, 2782, 2787 seqq., 2882, 2902]. 1748, 24 {1} Aug.
@1 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$

  1. Quod spiritus, tametsi in vita non instructi, omnes scientias hominis, sicut instructi, sibi adproprient

Solum in exemplum, cum calculaverim aliquoties arithmetice ex capite, ut dicitur, tunc spiritus poterant id ex semet, quod experientia notum factum, similiter quod attinet reliquas scientias, quaecunque sunt, modo homo callet, spiritus eas tanquam suas possidet, tametsi ab iis nihil audiverit in vita.

  1. Aliquoties iis apparuit quod e memoria evocatum, ut non prius auditum, sed spiritus penes me, qui putarent me esse, sicut aliqui aloquoties fassi, evocarunt, ut sua, et aliis, qui nondum in societate eorum fuerint, dixerunt. 1748, 24 {1} Aug.
    @1 sic ms. fortasse pro 25; vide annotationes ad 2923, 2924, 2931, 2932$
  2. [–]
  3. De iis qui {1} de spiritualibus, coelestibus, etiam de anima, ejusque {2} vita post mortem [nihil] credunt, quia non sciunt, et intelligunt, quale est

{3}. Sunt perplures tales in mundo, qui spiritualia rejiciunt, quia non sensibus capiunt, sic putant esse sicut nubes aut fumus, qui dissipantur, corpore mortuo, tales apud me fuerunt tota nocte, suntque supra caput, antrorsum, satis alte, ubi erant quidam quasi stationarii, qui me per totam noctem tenerent vigilem, et sic punirent, quia tam multa de spiritualibus loquutus sim, et scripserim, cum tamen ea non possint talibus quae sunt sensus corporis capere, stationarii isti tenebant me in statu medio ad vigiliam potius, quam ad somnum, sic me vexantes per plures horas noctis; phantasia eorum erat tam simplex, et fatua, ut non eam describere possem; talis erat sphaera eorum; tum etiam quod non possem liberari a Domino, etiam erat sphaerae eorum, sed fatue, in nullam cogitationem spiritualem potui venire; per sphaeram istam fatuam repraesentabatur eorum spirituale, quale est in animo eorum; postea veni in somnum, et cum evigilatus, ab iis eorum spirituale quoque repraesentabatur sicut foliosa nubes,
(2931.) fatue quoque, cui nihil spirituale et intellectuale potuisset esse–ex {4} captu eorum hoc, quod nubes nihil sentire et percipere posse {5}, sic quod sit merum naturale, sicut apud bestias–verbo {6} spirituale eorum erat tale, quare dabatur repraesentare iis, quod hoc verum sit, quod cogitemus spiritualiter, quod spiritus sint, tali intellectu praediti, et usque repraesentantur sicut nubes! quomodo id percipere possent, cum illud verum, et hoc tamen ita repraesentatur? ex repraesentatione ista, spiritus isti naturales ita perculsi sunt, et ita affecti, ut describi non possit, petentes ut desisterem a tali repraesentatione, [dicentes] sic se in speciem {7} anxietatis et annihilationis redigi, quae poena {8} erat, quam gravem iis fuisse, ex eo quod ita conquesti sint, percepi. 1748, 26 {9} Aug.
@1 ms. quae$
@2 ms. anima; ejusque$
@3 2929 deest$
@4 ms. esse, ex$
@5 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@6 ms. bestias, verbo$
@7 sic J.F.I. Tafel; ms. specie$
@8 ms. erat poena$
@9 in ms. 25 in 26 emendatum$

  1. [Vide 2930]
  2. Iis quoque per loquelam tacitam dicere quoque dabatur, quod nihil usquam sit quod homo novit, sicut, quod ne quomodo musculi operantur actiones, cum tamen ibi, ut circa reliqua omnia, solum quae corporis sunt, indefinita sunt quae nescimus, et quod sint arcanissima omnium scientiarum, quae in corpore solum, cum tamen ne minimum eorum sciant; et tamen putant, nisi scirent et sic caperent, seu ut dicunt, intelligerent sensu quomodo sint spiritualia, quae intra eam sphaeram–et {1} ubi adhuc indefinitates, de quibus ne hilum novimus–[quod non credere possent]; quid {2} tunc inde existeret, nisi omnium negatio, et sic quoddam tale nebulosum, cui nihil inesset, in quod transformati quasi sunt, quia congruebat {3} ideis seu phantasiis eorum? 1748 {4}, 26 {5} Aug.
    @1 ms. sphaeram, et$
    @2 ms. novimus; quid$
    @3 ms. congruebant$
    @4 ms. eorum. 1748$
    @5 in ms. 25 in 26 emendatum$
  3. Erant tunc in statu, quod nescirent aliter ac quod in corpore viverent, at cum iis ostenderetur quod nunc viverent in altera vita, sic ut persuaderentur se vivere ut spiritus, tunc dicebant, si hoc ita est, quod ita decepti sint, ut nusquam dici possit, nam ex tali phantasia nusquam credere possunt, quod usquam victuri post mortem corporis.
  4. Fassi nunc quoque sunt, quod nihil usquam percipere possint, quid scribo de spiritualibus; solum quod capere possint effectus, cum sensu corporis effectus capiunt, caetera nihil; eorum status fatuus etiam talis erat, sed usque potuerunt loqui sicut alii, et intelligere sicut alii.
  5. Quod angeli alium feliciorem se velint, sic ament prae se

Dicebatur a quibusdam, num Judaei (de Judaeis sermo erat) praerogativam haberent prae aliis, respondere mihi dabatur, quod apud angelos non cogitetur de praerogativa, sed quisque alium feliciorem se velit, in quo consistit felicitas; hoc quum intelligere non possent {1}, quod dabile, insinuatum quod dabile sit inter conjuges, inter parentes et liberos, inter amicos, etiam passim in vita civili, ex solum civilitate, inde quod dabile sit, videri potest, inde concludi potest, quod talis amor debeat esse, ut sit felicitas coelestis. 1748, 26 Aug.
@1 ms. posset sed vide indicem ad Amor, Coelum, et Judaei$

  1. Quod dolosi subjecta mittant, per quae agunt suos dolos, ut lateant, et subjecta substituantur

Hoc nunc quoque contigit, quod quidam, qui noti erant, quod vilipenderent me, eos dolosi ad me agebant, et per eos agebant suos dolos, nempe ut vilipenderent et sic obscurarent omnia bona et vera, quae scripsi, quod et factum, nempe quod ea quae erant multi pretii, visa mihi tam levia, ut nihil prorsus aestimarentur, et paene rejicerentur; cum observare daretur, quod tales spiritus apud me essent, et simul quoque daretur observare quod alii dolosi uterentur iis ut subjectis, qui dolosi non vilipendebant {1}, sed ut obscurarent ut vilia viderentur, illos substituebant, de qua re quia detecta cum iis loquutus sum, et ii fassi, sic quales sunt dolosi inde constare potest.
@1 ms. vilipendebant$

2936a. Cum loquutus cum iis, confirmatum quod simile fiat in vita communi, dum vivunt in corpore, sic quod simile existat in altera vita, sed cum majore solertia, et aptatione ad eos status, qui in vita ista differunt; quare dum status spirituum in altera vita noti sunt, cognosci possunt quales fuerunt in vita corporis, nam similia occurrunt, cum differentia statuum aliorumque vitae. 1748, 26 Aug.

  1. Quod loquela spirituum sit loquela cogitationum, ita loquela interiorum

Cum spiritibus loquutus nunc et alioquin, quod discrimen inter vitam in corpore, et vitam post mortem, sit praecipue, quod in vita corporis aliquid loqui {1} possit homo, [et] aliter sentire seu cogitare, sicut constat ex loquelis eorum, ex epistolis, ex scriptis variis, et laudibus varie ornatis, cum tamen cogitatio prorsus dissidet, quandoque contrarra sciantur, et usque contestantur, at in vita altera tale non datur, ibi cogitationes loquuntur, proinde interior homo, sicut mea cogitatio loquuta est per totum tempus nunc {2} ultra 3 annos, si vel una vox diceretur quae dissentit a cogitatione, illico percipitur, quare qui hoc ex vita corporis faciunt, illico noscitur, cumprimis a spiritibus interioribus, penes {3} quos adhuc interior loquela est, nempe intentionum; quare quidam indignati valde, qui in vita corporis non voluerant ut propalarentur cogitationes, inde fluit, quod pateant illico odia, invidiae, et simile; quare sciri potest, qualis societas eorum esse possit, si ita forent in terris, qui corde inimici, et facie amici. 1748, 26 Aug.
@1 ms. cogitare$
@2 ms. nun$
@3 ms. interioribus; penes$

  1. De persuasionibus apud hominem, quod spiritus eas impugnare nequeant

In exemplum sit, quum persuasus eram, quod spiritus sanctus esset {1} tertia persona, et quod spiritus sanctus esset ab aeterno, cum in ea persuasionn essem, tunc si verbulum contra quosdam spiritus dicerem, infestabantur usque adeo, ut percellerent me adeo, ut vix cogitare ausus sim de spiritu sancto, tunc enim perplures erant, qui se spiritum sanctum putabant, at postquam persuasus factus, quod Dominus Solus sanctus, et omnes tam angeli quam spiritus in se prophani, et sancti vocantur ab iis veris et bonis quae sunt Domini, tunc non amplius infestor, tametsi iidem, ut reor, adsunt, nam ne hilum nunc me infestant, quia in persuasione sum, et persuasio talis, ut familiaris sic quasi indolis, inde ut ab exemplo constare potest quid persuasio, qualis, quod naturam induat [vide 2926], et quod spiritus nihil contra persuasionem possint, imo apud hominem simili quasi persuasione sint, nam induunt ejus persuasiones, quae sunt memoriae, quia ex intellectualibus. 1748, 26 Aug.
@1 ms. essent$

  1. Quod quidam spiritus non induant statim hominis memoriam, quidam omnem

Observavi aliquoties, quod spiritus advenirent, novi {a}, qui se informari passi sunt de iis quae apud me, et quod alii spiritus eos instruebant, sic quod quidam peregrini, et quidam indigenae; unde causa quod non illico quidam induant memoriam hominis, nunc mihi obvenit, quod sint ii qui in societatem eorum non admissi sunt, qui indigenae sunt; ut primum in societatem eorum veniunt {1}, similia induunt ac ii, nam communicatio talis est cujusvis a pluribus, ut non aliter sciant, praeter quod spiritus sint remotiores {b}, de {2} his alibi, dignante Domino. 1748, 26 Aug.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. de de$
@a < novus$
@b h.e. ac quod spiritus sint remotiores [ejusdem societatis]$

  1. Sermo cum quibusdam spiritibus de spiritu sancto

Quidam spiritus longinque a me antrorsum directe fere a tempore dextro, indignati quod dictum non dari spiritum sanctum, nisi sanctitas quae a Domino, et apparet apud angelos et bonos spiritus: dixit [unus] quod ostendere vellet dari spiritum sanctum, sed cum ei dicere {a} daretur, unde sanctitas Aharonis, altaris, victimae, tabernaculi, vestium Aharonis, usque adeo, ut [si] {1} modo tangerentur, fierent sancti, an sanctum praedicari queat de iis; ad haec non respondebatur; tum quod spiritus et angeli homines fuerint, in quibus nihil nisi peccatum, unde sanctitas eorum? ad haec etiam non responderi {2} potuit; tum, quod enthusiastae et Quakeriani dicant se a spiritu sancto duci, et sic persuaderi, num ideo sanctus spiritus, qui iis talia persuadent: nunc
(2941.) percipio, quod velit dicere, spiritum sanctum loquutum per apostolos et prophetas, sed respondere datum, cum spiritus loquitur, et nescit quid dicit, et non ex se, unde sanctum ejus, an se sanctum inde queat praedicare; a quo sanctum quod producit, num ex se vel ex Domino; dicit quod ex interiori coelo, sed cum fateantur angeli, quod nihil minus quam sancti sint, tum {3} [quod sint] spiritus, qui sunt Domini, unde procedunt ii, qui se sanctos venditant, cum ii qui procedunt a Domino, nusquam se sanctos dicant? addere dabatur, quod etiam spiritus loquuti in Verbo Veteris Testamenti passim se vocaverint Jehovah, tum quoque, quod Dominus loquutus de spiritu sancto sicut de multis aliis secundum apparentias hominum, qui nihil de interioribus noverunt, si aliter, nusquam aliquis credidisset, sicut iidem nec hodie sciunt quicquam quid interior homo est. 1748, 26 Aug.
{m}Quaerebant, num ullus angelorum seu spirituum esset ab aeterno, respondere dabatur, quod nullus; sed quod Dominus ab aeterno: ita dicebant, quod non possent contradicere, quin angeli et spiritus omnes fuerunt homines, quare creati. {n}
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. respondi$
@3 ms. sint; tum$
@a h.e. interrogare$

  1. [Vide 2940]
  2. Quod spiritus interiores subtilem perceptionem habeant, quae mihi [non] {1} communicata est

Observare datum est quod spiritus norunt, quibus pro objectis uti possint, quando aliquid moliuntur, quos illico ad me miserunt, ut essent eorum stationarii; tum quoque observavi nunc, quod perceperint quinam apud me esset, quem astute a me separare volebant, quem tamen non observavi; spiritus {a} etiam ex memoria mea, cum iis permittitur, depromere multa, dum nihil de eo scio, sic quasi legere ea quae in memoria dum vigil, et dum in somno; sic plura inobservata a me, ex quo concludi potest, quod similiter ex memoria aliorum hominum, dum ii non sciunt, dum permittitur. 1748, 26 Aug.
@1 ms. subtilem … quam quae, ubi deletio quam et insertio non omissae, ut videtur ex toto nexu$
@a casus accusativus$

  1. Cum tenentur spiritus mali aliique in vinculo quod putent ex se probi esse {1}

Ex multa experientia scire datum est, quod teneantur spiritus mali in vinculo spirituali, hoc est in sphaera probitatis, a Domino, et cum in sphaera illa tenentur, tunc non apparet iis, quod sic detineantur a malo, et tametsi mihi percipere datum, quod iia tenerentur {2}, usque tamen ii non percipiunt aliter, quam quod liberi sint, et nullatenus in aliquo vinculo, quare quia libere et sic non coacte, putant probi esse ex se; cum tamen sphaera probitatis et bonitatis a Domino venit, quod in statu isto nesciunt, quare sibi tribuunt bonum; at percipiunt illico quod non ex se, utprimum relaxatur hoc quasi vinculum spirituale, hoc est diminuitur virtus sphaerae bonitatis, tunc quantum remittitur, tantum ruunt in mala, nec se ullatenus inhibere possunt, quod multa experientia testatum est: angeli similiter in sphaera bonitatis Domini tenentur. 1748, 26 Aug.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 ms. teneantur sed supra -a- apparet re$

  1. Qui in fide in Dominum quod ei non imputatur malum, nec ei tribuitur bonum quod facit

De his cum spiritibus loquutus sum, et experientia quoque confirmatum, prius varia [1999, 2102], nunc quoque una, et demonstratum ante oculos, quod ita se res habeat: quidam enim dicebant, quod redigere me vellent, ut nihil essem, quare responsum iis quod [qui in fide] fateatur ipse quod nihil sit, quare de hoc “nihil esse” aliquid loquutum, et saepe prius [1912, 2043 seqq., 2418, 2464-67, 2470-71], et ex demonstrato ostensum, quod dum malum est, quod fit, tunc non est in malo cum iis, quia ab iis excitatur ad faciendum malum, et quidem ita, ut quandoque factum, quod adegerint me sicut alios ad id loquendum, sentiendum, agendumque propterea ut culpent eum ex suo, quod saepius factum, quare cum spiritus aliquem adigere possint ad male cogitandum,
(2945.) dicendum faciendumve, tunc non modo ei tribuunt malum, sed etiam propterea volunt castigare, punire, cruciare, quare cum veritas sit, quod videatur modo quod sit quia ita actus ab aliis, et in veritate est, tunc non imputatur ei, sed in veritate illa non potest esse, nisi sit in fide in Dominum, nam Dominus eum tenet in alia cogitatione et permittit spiritibus malis ita agere, tentationis causa, ut vertatur in ejus bonum–quare {1} qui non in Domino, hoc non possunt dicere, quia nullus liberans, semet liberare nequeunt–ita {2} non imputatur malum.
@1 ms. bonum, quare$
@2 ms. nequeunt, ita$

  1. [Vide 2944]
  2. Quod nec tribuatur ei bonum, hoc quoque veritas fidei, nam Dominus est, Qui Solus operatur bonum, quare ei tribui nequit; nam qui vindicant sibi bonum, ex propriis meritis volunt salvari, cum ne hilum ex se possint; quod mercedem attinet, quae promittitur ei qui bonum agit, hoc a pura misericordia erga eos, quos Dominus ducit, venit, nam nullus aliquid boni ex semet mereri potest, sed Dominus ei dat a Semet, quia ab Ipsius misericordia, et propter Semet, quia est Ipsa misericordia. 1748, 27 Aug. Haec in praesentia eorum, qui ex fidei hujus {1} doctrina fuerint, sed non in persuasione interiore, quare non potuerunt negare, quia ex doctrina non potuerunt, at si ex interiore persuasione ausi fuissent, tunc restitissent, ex quo etiam constare potest, quomodo homo persuasus est de veritate ex sola doctrina, seu fide scientifica; arbitror tamen eos, qui aderant, fuisse quosdam quoad partem ex fide intellectuali.
    @1 in ms. supra semideletum hujus apparet verbum illegibile, forte alius$
  3. De quatuor gradibus fidei

De iis nunc quoque loquutus sum [h.e.] de fidei gradibus quod quatuor sint [vide 2474], nempe fides scientifica, quod sciam ea quae sunt fidei modo scientifice, teneamque in memoria, et ex memoria aliis narrem et praedicem, seu honoris causa quod sciam, doctus sim, aliquid merear in societate, ita est res memoriae, [quam talis] vocat fidem sed non credit, ne minimum quidem, tales sunt mali pastores, et praedicatores. Alter gradus est fides intellectu seu intellectualis, quod nempe intellectualiter persuasus sum, sive ex nexu rerum, sive ex confirmatione plurium, sive naturalium, sive spiritualium, ut sic intellectualiter persuasus sim, sed usque rejectum in memoriam, quia non occurrit in vita, ut vivat secundum ea, nisi dum excitat id honor sui, fama, et similia, quare est modo crusta, quae parum si quicquam nexa est cum nucleo, seu affectione: tertius gradus est persuasio prima, nempe cum persuadeatur a Domino, quod ita sit, tunc toties admonetur quod res ita se habeat, quoties aliter agere conatur, et sic conscientia dictante, agit secundum fidem; quartus gradus est persuasio, tunc non aliter agere potest, ac credit, nam percipit tunc se duci a Domino, quare persuasio haec conjuncta est cum perceptione, de qua prius [897-902, 1405-09]. 1748, 27 Aug.

  1. Quod scire qualis est harmonia, et similia, sic qualis est felicitas in coelo, hoc non contribuat ad felicitatem

Idea spirituali, cum aliis mecum, percipere dabatur satis manifeste, quod scire qualis est harmonia et inde felicitas in coelo, nihil contribuat ad felicitatem, sed potius demat, cum scientia praesens est, nam qui nusquam aliquid scit, is usque in harmonia et inde felicitate est, nam Dominus agit, absque quod sciat angelus, at cum scit, et simul ex scientia interesse velit, sicut tunc instructior, tunc ex semet, et sic turbat harmoniam in se et in iis qui in societate, quod ex multis constitit, quia idea ejus tunc talis est, quae reflectitur in scire, et in semet, et sic avertit se a sociis, proinde a Domino, quare ii qui non sciunt, et usque sunt, meliores multo sunt.

  1. Quod quoque illustrari potest ab unoquovis momento cogitationis et loquelae: homo cogitat analytice, seu secundum omnia arcanissima philosophiae analyticae, et usque non novit, ita quoque loquitur et aait, at dum intendit scire quomodo se habet, et sic secundum scientiam cogitat, loquitur et agit, tunc avertit se ab arcanissimis, quae ducunt, seque finit, et quantum ex iis adest et regit, tantum insanit et stupidus fit, quantum a ductu arcanissimo, et non a semet, tantum est in facultate intelligendi, et in statu affici secundum ea, 1748, 27 Aug., quod {1} confirmatum adhuc per musculos: dum ex voluntate agit, si homo novit quinam musculi agunt {2}, et quaenam fibrae, et intendit mentem in musculum et fibram, ut imperare sic ei velit agere, dum intendit, tunc musculus agere nequit, si remittit agit.
    @1 ms. Aug: quod$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. agit$
  2. De Lapsu hominis

Idea spirituali mihi et aliis qui penes me spiritibus et angelis percipere dabatur, quomodo lapsus hominis, nempe quod antiquissima Ecclesia, fuerit in fide et sic in consortio cum spiritibus et angelis, et tam uniti, sicut in coelo essent–sicut {1} optimi illi, de quibus in alia tellure [539 seqq.]–sed {2} quod desciverint, et sic interiorum intuitiones ab homine recesserint, usque hodie dum {a} solum in externis sunt. 1748, 27 Aug.
@1 ms. essent; sicut$
@2 ms. tellure, sed$
@a intellexerim usque dum hodie$

  1. Quam difficulter homo persuaderi queat, quod regatur per spiritus

Antequam aperta est mens, ut loqui possem cum spiritibus, et sic viva experientia persuaderi, per plures annos prius talia apud me documenta exstiterunt, ut nunc miror, quod non usque in persuasionem de regimine Domini per spiritus venerim, non solum erant somnia per aliquot annos informantia me de iis quae scribebantur; sed etiam erant mutationes status cum scriberem, lux quaedam extraordinaria in iis quae scriberentur: postea quoque visiones plures clausis oculii, et lux data miraculose, et spiritus sensibiliter [percepti], ad sensum ita manifeste, sicut corporei sensus, multoties {1}, [et] {2} infestationes per varios modos a spiritibus malis, in tentationibus, tum postea cum scriberentur ea quae spiritus mali aversati, ita ut paene obsiderer ad horrorem, lumina ignea visa, loquelae matutino tempore [auditae], praeter plura alia, usque dum quidam spiritus me alloquebatur paucis verbis, miratus valde sum, quod perciperet is cogitationes meas, et miratus postea valde cum aperiebatur ut colloquerer cum spiritibus, sicut etiam tunc spiritus ex eo quod ego miratus; ex his concludi potest, quam difficulter homo adduci queat ad credendum, quod regatur a Domino per spiritus, et quam difficulter recedat ab opinione, quod {3} is suam vitam, a se, absque spiritu vivat. 1748, 27 Aug.
@1 ms. multoties$
@2 cf. indicem ad Homo$
@3 ms. quo$

  1. Quod colloquantur inter se spiritus prorsus sicut homines inter se

Saepius audivi prius [141, 481, 1876, 2142, 2308-09] quod colloquerentur inter se spiritus, nunc quoque et quidem ita sicut homines inter se, de rebus in mundo spirituum et in coelo, et de variis, boni spiritus amant instruere alios, de rebus quas ignorant, sicut nunc audio tacite, et prius; sic ut vita sit quasi vita societatis {1} in tellure, cum differentia de qua passim [1167, 2103]. 1748, 27 Aug.
@1 ms. societis sed J.F.I. Tafel: “socialis pro socielu vel societu: forte legeris societatum$

  1. De piratis seu latronibus maris

Ad me veniebat quidam pirata, et quidem ad dextram partem capitis, et approximabat, volebatque se paullatim infundere in dextram partem capitis, et quidem subdole, nam ex loquela ejus audiebam quod intenderet malum, et surriperet quicquid offenderet; apparebat tunc crates dentium in eo, sic ut esset facies ejus paene crates dentium, sic deformis; et circumagebat quasi volumen in piscis formam, cujus cauda seu pars posterior circumagebatur, sic putans quod penetrare posset altius, et piraticam exercere. Instruebar mox, quod esset pirata, qui absque conscientia exercet piraticam, quodque dentes significarent naturalia ejus, tum etiam volumen in piscis formam: tum quoque apparebat quidam probus involutus velo, ad me demittendus, qui non potuit evolvi velo isto, antequam supplicavisset, demissus a piratis supra caput, sicut captus, nam pirata apud me erat subjectum eorum; recessit, cum apperciperet, quod nihil posset efficere. 1748, 27 Aug.

  1. De statu spirituum apud hominem, cum homo nescit, et putat a se absque spiritibus regi

Eram in quadam officina ad emendum caseum {1}, tunc cum emerem, infundebant spiritus cupidinem, ut emerem hoc vel illud, ut eligerem unum prae altero, utque mutarem, quod non appercipiebam {2}, eram sicut solitum in consortio absque reflexione super spiritus, cum factum; datum erat spiritibus tunc reflectere super statum eorum, cum facerent me emere et mutare, et dicebant, quod prorsus essent sicut ii fecissent, non aliter scientes, quod etiam mihi dabatur percipere per influxum eorum in orggna mentis exteriora, sic ut spiritus habeant vitam penes homines prorsus sicut ii essent homo; et ii agerent [et] cuperent {3}. 1748, 27 Aug.
@1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris costum$
@2 ms. appercipiebam$
@3 ms. agerent, cuperent,$

  1. Quomodo scripta videntur recipi ab hominibus

Loquutus cum spiritibus quomodo scripta de his, cum in publicum veniunt, recipi videantur, nam mali spiritus aliquoties infuderunt, quod nullus ea perciperet, sed rejicerent; nunc in platea cum spiritibus loquens, percipere dabatur, quod quinque genera receptionis sint, primum, qui prorsus rejiciunt, qui in alia persuasione sunt, et qui hostes fidei sunt, ii rejiciunt, nam ab iis recipi nequeunt {1}, quia in mentes eorum non penetrare [possunt]: alterum genus, qui recipiunt ea, ut scientifica, et [iis] ut scientificis, tum ut curiosis delectantur: tertium genus, qui intellectualiter recipiunt {2}, sic ut recipiant satis alacriter, sed usque manent vita sicut prius: quartum genus [qui] persuasive, quod {a} penetrent {3} ad vitae eorum emendationem, obveniant eis in quibusdam statibus, et faciunt usum; quintum genus qui recipiunt cum gaudio, et confirmantur. 1748, 27 Aug.
@1 ms. nequit$
@2 ms. recipit; cf. indicem ad Scribere$
@3 ms. penetret; cf. indicem ad Scribere$
@a = sic ut$

  1. Quod spiritus nihil potentiae habeant, et quod vita usque eorum felix sit

Dicere dabatur spiritibus illud, quod manifeste percepi, per ideam communem spiritualem, sicut prius passim, quod nihil ex semet possint, tum quod vita ista felix sit, utrumque percepi idea communi spirituali, sed indignati valde, quod non ex semet possint, nec cogitare, nec loqui, secundum perceptionem, cum ii [essent] putantes [se] vivere magis quam homo; insinuando quoque, quod praeteritorum recordari nequeant, nec sic futura expendere, ita [eos] regi a Domino, quare felicem eorum vitam esse dicebam, sed indignati. 1748, 27 Aug.

  1. Quod spiritus loquuti per me, prorsus sicut ii essent ego

Hoc saepe admodum evenit, quod dum [ego] loquutus mecum, spiritus per me loquuti sint, quod ita manifeste audire et percipere datum, sicut alium hominem percipio loquentem per me, tam ex sono, quam ex sensu manifesto, tum ex ejus propria confessione, quod is per me loquutus, nec scivisset aliter quam is esset corpus meum: hoc aliquoties occurrit, sicut hodie bis; vices non possum numerare, nam tot sunt, et ita familiare mihi factum, ut vix crediderim hoc memoratu dignum; tum quod viserint per me, et plura. 1748, 27 Aug.

  1. Quod claudatur quandoque communicatio manifesta cum mundo interiorum spirituum, sic cum angelico coelo

Quondam, inopinato claudebatur coelum spirituum interiorum, proinde {1} etiam angelicum interius, quod ita manifeste perceptum, ut nihil manifestius, de qua re forte prius [2157; cf. 697-706]; hodie quoque claudebatur cum manifesto quoque sensu; sic quoties beneplacet Domino, clauditur, ob causas plures. 1748, 27 Aug.
@1 ?$

  1. Cum amor percipit bonum, quod permittat libenter vastationem

Datum mihi nunc percipere, quod qui amat libenter permittat, ut vastentur {a}, quod fit cum conveniente cruciatus specie et quadam desperatione, tunc enim tenui continue mentem in emendatione et felicitate, quae sequitur vastationem, sic ut finis esset in mente, pro certo sciens, quod liberarentur. 1748, 28 Aug.
@a h.e. ii, [quos amat]$

  1. De apparente influxu ab homine ad Dominum

Apparet sicut cogitata hominis, ex homine aut spiritu, Dominum afficiant, cum tamen omnia et singula influant a Domino, sic in hominem, non ab homine [vide 2552-54], nam instruor, quod ita se habeat, cum vita Domini influit in subjectum aptum recipiendi, quod coelum afficiatur, quia impletus ordo, et quasi vas recipiens est aptum recipiendi, aliter dum non aptum est, tunc non operari possunt ea quae influunt. 1748, 28 Aug.

  1. Quod qui elevantur altius supra {1} caput, percipiant sensum verborum absque perturbatione a vocibus

Observatum est prius [cf. [119a]], et nunc quoque, quod qui elevantur alte supra caput, non qui a se per phantasias, aut a phantasiis, sed venia Domini, quod {2} ii intueantur scrippa, cogitata et loquelam, quae penes me, absque impedimento a vocibus, quas {3} infundunt mali spiritus, quibus solitum est, inhaerere verbis, et sic non intelligunt sensum, sed confundunt, quidam natura, quidam astu, et dolo. 1748, 28 Aug.
@1 inclarum in ms.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$

  1. Quod stylus scripturae meae variaretur secundum spiritus mihi adsociatos

Hoc pluribus mihi constat, ex annis praeterlapsis, tum etiam ex his hujus temporis, quod stylus meus variatus sit, et quod ex stylo solo scripti, quod scire potuerim quomodo res cohaerent, hoc prius aliquoties observavi; nunc scio causam, quod hoc secundum societates spirituum, qui adfuerunt. 1748, 28 Aug.

  1. Quid sirenes

Loquutus cum spiritibus, quid sirenes, et informatus per angelos, quod sirenes sint, qui insinuant se alius cupiditatibus, voluptatibus, et affectionibus, tali modo, ut ii tunc in statu insinuationis nesciant quasi subesse malum aut dolosum, sic ut capiantur jucunditate cum aliis, cum quibus sunt, et tamen, quamvis hoc non cogitant tunc, usque dum datur occasio, prodit intentio mala, sive eorum eripiendi bona, sive fallendi, sive occidendi, et similia; qui autem cum se insinuant, meditantur {1} de dolis, et sic faciunt studio, seu insinuant se studio propter finem malum, ii sunt non sirenes, sed dolosi. 1748, 28 Aug.
@1 ms. insinuant; meditantur$

  1. Quid vincula quibus tenentur spiritus

Loquutus cum spiritibus de vinculis in quibus tenentur, nec sciunt, nec ideo agnoscunt, quod teneantur in vinculis; ut idea vinculorum habeatur, proponebatur vinculum quo teneri solent homines in vita communi, sicut dum [unus] mutuo alicui dat, nec reposcit, alter tunc tenetur in vinculo de eo bene loquendi, cogitandique, aestimandique.

  1. Quod vincula attinet ea, quibus tenentur spiritus in mundo spirituum, noscuntur ex simili, qoud detur iis libertas agendi secundum cupiditates, sed usque [ita] ducuntur, ut quod cupiunt, it cum admissione, et mox cum restrictione quasi, sic continue, et hoc nesciunt, ab aliis influit quod opponitur; sic vivere putant se suam vitam, et in libertate esse, nam per cupiditatum suarum series ita ducuntur, sed non ultra limites, quin bonum inde existat, ad eos, et caeteros. 1748, 28 Aug.
  2. Quod non loquantur spiritus a se

Indignati sunt perpluries spiritus, quod dicerem et quod cogitarem, eos non loqui ex se, sed ex aliis, quorum cogitata influunt, et sequuntur genium ejus {a} in serie, sic ut conjuncti sint, quoad cogitata; similiter se res habet cum eis, quorum cogitata influunt, quare alii sunt qui similiter cum iis agunt, cum quibus etiam [quum] aliquoties loquutus, dicens quod similiter se res habeat cum iis, ii quoque indignati vel molestia affecti, ita est catena quaedam cogitationum unius in alterum, quae orditur a Domino per coelos, sic ut sit continua quaedam mediatio, seu continuus influxus. 1748, 28 Aug.
@a h.e. loquentis$

  1. De dracone mutato in formam spiritus interioris

Quia draco continue malitiam gerit et dolos nectit contra fideles–etiam {1} ante binos, circiter dies [24 Aug.], etiam dolum novum cum aliis nexit {2}, quod evocare vellet cultrarios, quare aufugit ad posteriora mea, cum ipse a cultrariis {3} miserabiliter tractatus [2922], et ibi per diem circiter erat–hodie {4} alium dolum invenit, ut deciperet innocentes, et sic abigeret, nempe quod verteret se in formam spiritus interioris, quod facile fieri potest, et sic sub ea forma deciperet, quare ex permissione versus est in formam talem, in quam sicut dicitur, non prius, et sic evolavit altius versus anteriora, et mecum per spiritus interea loquutus, sed quia myriades tales sunt mali, immissus est inter eos, et male tractatus {5}, sed liberatus a Domino; quare reductus in formam pristinam, nempe {6} exterioris spiritus, qualis est, et fuerat; tunc, ut scirem statum eorum, cum redeunt in formam exteriorem, qui interiores, loquutus est mecum ex suamet forma, et nihil eorum meminit, quae ei acciderunt in forma interioris spiritus, sic ut oblitus omnium, et si non ex me novisset, quod talis fuerit, et quod inter malos tales spiritus fuerit, et plura, non novisset, quid tunc egerit, ex quibus constare potest, quod interiores spiritus, et angeli, dum spiritus fiunt, quod nesciant [id] quod peractum in coelo, imo quod fuerint spiritus aut angeli.
@1 ms. fideles; etiam$
@2 ms. nectit$
@3 ms. cultrarii$
@4 ms. erat: hodie$
@5 ms. tractus$
@6 ms. nem ut alibi contractum videas nempe$

  1. Hoc quoque observandum, cum rediit in formam pristinam seu suam exteriorem, quod talis fuit et prorsus similis ac erat, dum in formam interioris spiritus versus: molitur usque dolos suos, continuando, tametsi poenituit eum in forma interiore, imo etiam tametsi nosset quod Dominus eum liberaverit, et dixerit, quod [hoc] non potuisset credere, sed quod angelus esset, et usque commotus, quod tale existere potuerit, quod [is] quem odit et persequitur, usque ei beneficium praestiterit. 1748, 28 Aug.
  2. Quomodo et qua causa putent spiritus a se loqui, et non teneri in vinculis

Ex spiritu nunc loquente percipere dabatur, unde id, quod putent spiritus se ex semet loqui non ex aliis; tunc nempe putant spiritus a se loqui, cum ab aliis non solum affectio et persuasio infunditur, quod fit tam dextre et vive, ut nequaquam sciat spiritus ac homo quam quod ex eo {a} sit, quod ab experientia satis nosse mihi datum, [sed] etiam {1} tunc voces sequuntur {2} convenientes, quandoque aliae secundum loquentis naturam cogitandi, quae differentia non impeditur sensum: at vero cum aliud ab aliis, sicut nunc factum, cum spiritu, ei inducitur loqui, tunc quidem id eloquitur, sed tunc scit quod non ex se, quicquid enim ex cupiditate et ex affectione, hoc liberum. 1748, 28 Aug.
@1 J.F.I. Tafel et$
@2 ms. sequuntur$
@a = se$

  1. Testatum quoque nunc ab aliis spiritibus, qui inter se colloquuti putabant quod ex semet et soli, tunc alii spiritus illico fassi, quod ii sint qui loquuntur idem aut simile.
  2. Nec tolerant spiritus quod alii inducant aliquid, ut sciant quod ab aliis, sic liberos se non esse putant, tametsi si non scirent, idem vellent, quod nunc factum, et spiritus fassus est. 1748, 8 Aug.
  3. De campanatis spiritibus

Audivi heri ut reor [2862, 19 Aug.], et nunc iterum spiritus sonantes sicut vaccae cum campanulis, qui vadebant anteriora versus e longinquo {1} e regione sinistri oculi, qui timorem incutiunt quo vadunt, timorem quoque sensi apud me ab iis, majorem, absque dubio, [senserunt] spiritus; sonus campanarum loquebatur, “tager du den sac tager jag den, tager du mycket, sac tager jag litet {a}”; ubi vadunt purificant campum mundi spirituum a malis, eos in fugam abigendo, et dissipando, ita quoque est species venti orientis, ad dispellendum, et dissociandas societates male consociatas [vide 2121-27]. 1748, 28 Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. longinqui$
@a = si to hoc sumas tunc ego illud sumam, si to multum sumas tunc ego paucum sumam (verba suecica)$

  1. Videbam postea vaccam nigram apud faeminam, et vacca nigra lingua sua lambebat eam, et etiam osculata, quod indicium fuisse dicebant, quod campanati spiritus iis non nocerent, quare didici quod campanati spiritus significentur per vaccas nigras, erant quidam qui eos timebant, nam facinus facere consilium ceperunt, quare primum cum iis inibant amicitiam, quae ostendebatur mihi, per adblandientia vaccae nigrae, et ejus reciprocam adblanditionem, quae faeminam lambebat quoque facie, assurgendo pedibus posterioribus. 1748, 28 Aug.
  2. De cultrariis

Facinus quod inibant, erat ut ad me noctu mitterent cultrarios qui me interficerent, cum dormirem; quod etiam in somno ita aggressum: erat in somnio quidam notus amicus mihi prope me cubare visus, et cum nescirem, cum amicum putarem, et nihil prorsus timerem, quia tutissimum putans cubare apud eum, projecit se subito super caput meum, suum caput et os sic ad collum tergale, et ore volens me mordere, et sanguinem exsugere, ut solent tigrides, et sic occidere ut sanguisuga, sed praeter conari et velle, nihil potuit, nam expergefactus; observabam quoque in somno cultrum in manu mea, sed in mea tunc voluntate erat cultrum projiciendi, nequaquam autem ei nocendi; expergefactus, videbam ovem {1} pone me, quae versa erat in canem, qui magis magisque canis factus protendebat os suum versus me, sed sic disparuit; quare cultrarii sunt tales, ut dum non possint cultris, mordeant dentibus, et ii significantur {2} per canes. Quaesitus mox qui fuit facinorosus, sed nondum inventus, qui nempe inspiravit eum penes me id aggredi; talis est, ut culpam rejiciat in omnes insontes, quos novit. 1748, 29 Aug.
@1 J.F.I. Tafel avem sed vide indicem ad Ovis et alibi$
@2 ms. quod ii significentur$

  1. De quodam mirante quod indefinitae varietates in altera vita dentur

Quidam aderant, qui probi, sed quomodo coelum nusquam cogitarunt, putantes ut alii, quod coelum esset quasi simplex, at cum diceretur iis, an autumarent, quod non plures varietates omnium darentur in altera vita, quam in mundo, et annon societates, et plura quam usquam cogitat homo, tunc {1} reflexione iis data, mirari coeperunt, quod nihil nisi gaudium cogitaverint, at quod varietates indefinitae ex societatibus, nusquam cogitaverint. 1748, 29 Aug.
@1 ms. homo; tunc$

  1. De sphaeris communibus

Sunt in genere quatuor sphaerae fidei [vide 2474, 2947], nempe scientiae sphaera, intellectualis sphaera, et persuasionis sphaera tum persuasionis sphaera interior: sphaerae oppositae sunt similiter in genere quatuor.

  1. Sphaerae non reor cognosci possunt proinde nec intelligi, nisi ab iis quibus perceptio, nam sunt sphaerae spirituum, et angelorum, a me satis manifeste perceptae sunt, tum etiam a spiritibus, et cum iis de sphaeris istis satis multum loquutus, et tunc per vivam experientiam iis et mihi demonstratum quales sunt.
  2. Sphaera scientiarum est quae ea quae sunt fidei non admittit; intellectualis magis, persuasiva interior maxime, et percipiebatur {1} manifeste in quavis cogitatione, de iis quae erant fidei, quomodo resistentiae se haberent, nempe non admittere volebant, quamvis non negarent, sed ulterius describi sphaerae non ita queunt {2}, nam absque perceptione non possunt intelligi.
    @1 ms. percipiebatur$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. nequeunt$
  3. Porro observatum, quod una sphaera communis alias communes sphaeras contineat, quarum etiam aliquas mihi percipere dabatur, nam commune consistit ex particularibus, in sphaera communi hae sphaerae sunt particularia; et haec particularia conveniunt sphaerae communi {1}, nam communis ab iis formatur.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. communis$
  4. Quaedam etiam particularia sunt quae facile coincidunt, quaedam non ita, ostensum quomodo particularia se habent, per directionem ad objecta visus in platea; quae congruebant {1} seu sphaerae propria erant, ea visum moverunt {2}, et ideas; caeteris non visis [vide 2843, 2850-53, 2901].
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. congregebant$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. movit$
  5. Una sphaera succedit etiam alteri, quod etiam ostensum: omnes sphaerae disponuntur a Domino; absque communibus sphaeris non possunt existere particularia, quod ostensum quoque per instrumenta chordacea, quorum si non detur commune sicut corpus, cui concordent particuaria, nequaquam sonus, ne minimus dari potest, sic in omnibus reliquis.
  6. Praeterea spiritus in uno loco, quisque potest esse in sphaera alia nam conjunctio per loca, nihil efficit, sicut in altera vita, nec in hac: quod etiam ostensum est.
  7. Porro sphaera corporea seu sensuum corporis quae exterior datur, in quam quoque missus, sed sphaerarum varietates non sunt perceptibiles, et quia inconstantiae perpetuae sunt, et inaequalitates in sphaera corporea, non ita quoque intelligi potest, nam sphaerae istae sunt, quibus homo regitur a Domino; sed per sphaeras interiores.
  8. De his in platea cum spiritibus et angelis loquutus sum, paene continue, et per experientias ostendebantur singula; et quomodo spiritus qui sunt sphaerae scientiae loquuti, non licet memorare. 1748, 29 Aug.
  9. Demonstratum quod putent se vivere ex se, et usque non vivunt ex se

Loquutus sum cum quibusdam, quod videantur vehi curribus, et non aliter credere quam quod ita sit, et cum in curribus essent, et id eis dictum quod phantasia esset, tum {1} quod putent se corpore praeditos {2}, et manus habere, quia tactu persentiscunt, tunc unus [erat] dicens quod hoc non phantasia sit, quia sentit manum suam, tangens eam, quod percepi {3}, sed ei potest manus adimi, et nova loco, imo plures manus ei adjici, et is non aliter scire, et negare quod phantasia sit quia videt [et] tangit {4}; exinde concludere datum est, quod simile se habeat, quod putent se vivere suamet vita; tum annon satis sit, cum non aliter sciant et putent. 1748, 29 Aug.
@1 ms. esset; tum$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. praediti$
@3 ms. percepi$
@4 ms. videt tangit sed vide indicem ad Fallacia, Sensus, et Vita$

  1. De sphaeris communibus, et particularibus

Aliquantum illustrari potest, quomodo se habent particularia in communibus, ex instrumentis chordaceis [vide 2981], in quibus corpus facit communem sonum, ex quo et in quo particularia existunt, et eorum soni sunt secundum commune, sicut notum cuivis est: quare particularia indefinita dantur cum suis differentiis particularibus, sicut omnes toni, et usque sonus {a} omnium in eorum differentiis concordant {1} cum communi, inde jucundum, sonorum, acutum, etc., ita quoque loquela {2} hominum, cujus vocum varietates et differentiae trahunt a communi, suam jucunditatem seu injucunditatem [habet] a cummuni affectione, et quod sonus esse possit a consonante omni systemate osseo corporis, secundum affinitates cum proximis: similiter cogitatio, similiter omnis motus corporis, seu actio, nisi communis dispositio omnium musculorum sit, per pulmones, et eorum per affectionem, non dari possunt motus particulares; ita in reliquis.
@1 in ms. concordat in concordant emendatum per n supra -a- positum, sed emendatio sonus in soni forte omissa$
@2 in ms. loquelae in loquela emendatum esse nobis videtur$
@a h.e. soni$

  1. Erant nunc spiritus a parte anteriore superius ad distantiam, qui contra haec objectiones seu dubia infundebant, cum tanta persuasione, et inde, ut videbatur, acumine, ut non prius tales audiverim; quare interclusum ne loquerentur, nam erat acumen ratiocinandi, et persuasio.
  2. Quod persuasio insinuari nequeat nisi per temporis tractus et gradus

Conquesti sunt quidam ex spiritibus interoribus, qui erant intellectualis fidei, quod non aliter possint, nam ex singulis consulere volunt suam rationem, et sic haerent in dubio {1}, sed iis responsum est, quod quidem iis dari possit aliquid persuasionis, sic ut non ita existeret [dubium], sed dare persuasionem non satis est, in uno statu et in uno momento, nam mutato statu, et momento mox sequenti tales sunt ut prius, quare persuasiones dantur a multis confirmantibus, et paullatim seu per gradus, ita insinuatur [persuasio] a Domino secundum ordinem et eorum naturam ac indolem, ut radicem figat, et suc persuasi sint, sicut angeli, seu in persuasionem elevari [possint] {2}, a Domino, nam persuasionis status omnes Domini sunt. 1748, 29 Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. dubium$
@2 vide indicem ad Persuasio$

  1. Si spiritus memoria corporea gauderent, quod non possent esse in statu spirituali

Praeter alia, etiam hoc [in causa] est, quod priventur spiritus memoria corporea, quod ea est eorum propria, ex ea putant se propriam vitam agere; tum quoque quod si gauderent memoria ista, quod perfectiones {1} status sprituum, de quibus alibi [vide 1077, 1983], vix dari possent, nempe idea spirituali percipere cogitata, praeter perplura alia, quare nihil perdunt homines quam carnem et ossa, et memoriae istius usurpationem, habent omnem, sed non uti ea permittitur, sed interiore, quae est quasi facultas interior memoriae corporeae particularia depromendi et intuendi. 1748, 29 Aug.
@1 J.F.I. Tafel et indice ad Memoria et Spiritus invito, ubi perfectiores$

  1. Quod Dominus appareat multis in altera vita, in forma iis conveniente

Aliquoties mihi contigit, quod non aliter arbitratus, quam quod Ipse Dominus adesset et loquutus, sicut etiam apud alios, sed ita se res habet, est Dominus tunc Qui {1} apparet, per alios, qui tunc non sui sunt, et iidem autumant {2} similiter quod Dominus sint, quae cogitatio influit in cogitationem ejus penes quem est, cum is nihil, et Dominus per eum, tunc apparet in forma ejus, nam usque forma ejus manet, quod hodie manifeste potui appercipere, nam alius formam seu indolem prorsus immutare, et sic per alium apparere non vult Dominus: ita quoque Dominus per alium loquitur. 1748, 30 Aug.
@1 ms. qui Qui$
@2 partim oblitum in ms.$

  1. De separationibus a societatibus

Cum separantur a societatibus, in quibus sunt, quia non concordant, repraesentatur {1} hoc ad oculos spirituum, sicut quod projiciat se homo totus circum circa, et se extorqueat per circum projectionem a societate, sicque se removeat; et hoc satis exstanter; apparent quoque quandoque sicut projectiones, sed non deorsum sed versus circumferentias, informatus sum quod dum projectio talis appareat a dextro ad sinistrum, quod eum retinere velint, et sic quod vi sua collaborent ut retineant: cum aliter nunc huc nunc illuc, et inequali projectione, quod a capite imprimis apparet, tunc est intermedium, neque partim ejus et partim eorum {a}, haec mihi ad vivum ostensa sunt. 1748, 30 Aug.
@1 J.F.I. Tafel repraesentatum$
@a h.e. plerumque ejus neque plerumque eorum$

  1. De sphaera activitatis infantum

Sphaeram quandam activitatis observavi, quae erat infantum, cum tali vi, et simul in activitate intentio directa, ut rsisti non potuit, seu ut alii intrare nequirent, seu prae iis intendere, haec sphaera activitatis est. 1748, 30 Aug.

  1. De efficacia ex diversitate styli

Ostensum mihi ad vivum est, quomodo quidam {1} qui solum nitori styli student, continue animum in styli nitore et inde applausibilitate {2} habent, non autem in re, solum ut inde celebretur is qui scribit, quia res sublimes tractat, sic quod continue tunc reflectat in sui laudem, et praeeminentiam ex stylo, [et] {3} quod talis stylus nihil efficiat {4} apud eos qui interiores sunt, et quod tales contemnant alios et talem stylum quo res plene ad captum exponitur, quorum stylus talis est, ut verba seu voces sequantur ex bonitate cordis, quae {a} est emendatio proximi, et ejus informatio, tunc res formant stylum, cujusvis secundum ejus dotem; at penes illos de quibus, stylus format rem, suc ut ex stylo ad rem referatur, quod nihil efficaciae habet, et non res regat stylum. 1748, 30 Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. applausibiliter$
@3 cf. indicem ad Loqui, Proprium, Scientia, Scribere, et Verbum$
@4 ms. effeciat$
@a intellexerim cujus finis$

  1. De pertinacia

Loquutus sum cum spiritibus de pertinacia, quod sit imaginationis, sit cupiditatis, et sit persuasionis, et quod pertinacia comparanda sit duro {1}, et ostensum mihi est, quod ne hilum pertinaciae debeat esse in homine, ut ducatur a Domino, sed quantum pertinaciae, tantum proprium hominis, quod a Domino tollitur in iis, qui a Domino ducuntur, non frangendo, sed cum indefinita varietate flectendo. 1748, 30 Aug.
@1 J.F.I. Tafel duci$

  1. Quod scientifica nihil curent, et quasi renuant ii, qui desiderant bonum

Percepi ab iis, qui apud me, erant Mahumedani, cum curiosa perciperent, et plura quae inservirent ad confirmanda ea quae sunt fidei in Dominum, primum quod non curarent, tum quod quasi respuerent cum aliqua aversatione, cogitantes, si accipiunt bonum, quod satis sit, et tunc scire possint ex bono, quicquid confirmat, et dum utile, innumerabilia; cui usui inservire possunt iis, qui volunt confirmari aliter? 1748 {1}, 30 Aug. Talis enim est idea coelestis, ut dum in bono, sit in luce omnium, quae occurrunt.
@1 ms. aliter$

  1. Quod angeli scire possint qualis homo De Mahumede

A Domino angeli scire possunt quicquid in homine a prima infantia, et quid cogitaverit, quod nunc etiam [fit] per eos, qui translati sunt in coelum, ut reor est Mahumed et Mahumedani, qui inde in cogitationem meam haec inferunt et testantur, et me nesciente, manum meam ad ita scribendum ducunt. 1748, 30 Aug. Indefinita sunt quae vident in iis quae occurrunt, quae nusquam idea hominis capi possunt, ita in singulis vocibus quae scribuntur, ab iis quoque. Cum iis diceretur, quod haec quae viderent usque fere nihil sint {1}, respective ad ea, quae videri possunt in illis, quae viderant, quare in adhuc interius sublati, [tunc] inde iterum mecum loquuti, dicebant, quod priora quae viderant, tam crassa fuerint, ut vix aliquid. 1748, 30 Aug. Adhuc sublati sunt ubi infantes, et primum mirati, quod infantes sciant, quae nulli alii, inde loquuti quoque, quod nihili fere sint, quae [prius] viderant, et quod tam indefinita in una idea contineantur, ut una idea per volumina non describi possit. 1748, 30 Aug. Varia influebant, et ad varia ducebar, et variis movebar, quae memorare non possum. Scio quod inde {a}, qui viderunt causas, et quomodo influeret {2} inferior mundus {b}. 1748, 30 Aug.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. influerent spiri[tus]$
@a h.e. ex iis$
@b h.e. mundus [spirituum]$

  1. Quidam ex iis delati ad aliquam distantiam, et influebant, ac videbant quae apud me, interrogati de iis quae viderant, et tunc missi in similem prorsus statum in quo fuerant in vita corporis, quoad id quod alia dicerent quam seetirent, sicut multis est ex variis causis, et sic quod {a} dicerent se nihil meminisse, quod etiam dicebant, bis, quod miratus, nam videbatur mihi quod meminerint, etiam aliis, cum itaque alia dicebant, quam noverant, ex usu in vita, ex non necessitate, dejecti sunt seu delapsi ad loca sua, ubi in similem statum missi, dicebant, quod non oporteat dicere;
    (2998.) ita informatus {1}, quod nequaquam aliud dicere debeant quam quod cogitant, nisi ex necessitate ultima; erat, quia nondum tales erant, ut influxus Domini apud eos operari posset, ut dicerent, quae cogitarent. 1748, 30 Aug. Exinde concludi potest, quod tales etiam immitti possint in coelum, sed non diu subsistere, ne quidem in exteriori atrio; cum nec possent esse in exteriori atrio, sic non potuisset dari correspondentia interiorum cum exterioribus.
    @1 J.F.I. Tafel informati substituit$
    @a = ita ut$
  2. [Vide 2997]
  3. De confirmatione veritatum coelestium per scientifica humana

Mecum e coelo per undulationem quandam communem ita per consensum unanimum plurium loquutum est de veritatibus coelestibus, primum quod confirmantibus non opus habeant, ad veritatum coelestium confirmationem, cum in illis sunt, sicut ad cogitandum analytice non opus philosophicis, ad actiones non opus musculorum scientiis, sed quod omnia ista possideant a Domino; quod confirmantia attinet, [loquutum] quod hoc in mundo tolerari possit, propter homines qui tales, [h.e.] quod veritates confirmentur per scientias, ita tamen ut si confirmare non possit, usque credat veritatibus; alioquin apud quosdam obscurant intellectum humanum, apud alios faciunt dubitare de veritatibus, apud alios faciunt negare illas; caetera quae sequuta, non memini, nam {1} permissum est mundo spirituum, ea occultare, quod etiam faciunt. 1748, 30 Aug. Quod angeli in omnium confirmantium cognitione sint, satis constare potest ab uno exemplo, de quo prius [2394], de differentiis tot, quas enumeravit.
@1 J.F.I. Tafel et forte ms. non$

  1. Quidam qui ex propriis viribus bonum facere vellent

Quidam cum supplicarem orationem Domini, a me ad semet attrahebant omnem sensum, sic ut non potui esse in sensu, ita nec in perceptione eorum, quae sunt orationis, ut alioquin, quare toties desistere debui in principio aut in media oratione, nam qui sensum ad se attrahunt, ii volunt ut inserviam iis pro servo et instrumento, et quod ii essent domini, et sic quod orarent per se, non autem mecum in societate, sicut factum quoties boni spiritus, seu spiritus angelici mecum in societate orarunt, tunc percepi attractionem de qua prius ad Dominum [258, 300], ut a Domino; sed hoc quoque cum varietate, nempe quod recepti in societatem supplicandi, quia boni; et quidem ex venia, quod quoque percipiebatur; at cum factum absque tali receptione sensibili, cum a spiritibus angelicis, erat cum spiritibus angelicis simul, tunc erat elevatio.

  1. Sed ad eos, qui ad se prorsus attraxerunt, sic ut ego non interessem, ii erant non boni, considerantes me ut instrumentum mortuum, semet solum ut vivos, quare quia abstulerunt omnem sensum, toties subsistere debui, et finire; quidam eorum, non ex malo corde id facientes, quia orare volebant, volebant hodie non tales esse, sed remittere ad me, ut sic quoque possent simul esse; hoc quia ex semet bonum facere vellent, percipiebatur manifeste, ac nihilominus desistere debebam; ex his constare potest quomodo se habet, quum homo aut spiritus ex semet bonum facere vellent, quod nequeant, et quod percipiatur manifeste ex iis, et quod nihil efficaciae habeat: tantum inhaeret proprium. 1748, 31 Aug.
  2. De vi intuitionis in altera vita, ita de vi intuitionis per fidem, et persuasione eorum quae sunt fidei

Hac nocte in vigilia, et mane ostensum est, quam vim in altera vita habet intuitio, et simul persuasio: erat quidam, qui putabat quod per intuitionem directam in alios, posset eos ducere et auferre quocunque vellet, quod quia in altera vita ita commune est, ut per intuitiones possint alios ad se allicere, et eorum cogitationes suis adjungere, ita etiam convocare plures, praeter innumera, quae efficit intuitio–talis {1} est draconis cum convocare vult maleficos, talis est eorum, qui excitant alios, ut praesentes sint–ideo {2} est magia inde communissima in altera vita; et putant spiritus quod possint omnia facere solum per tales intuitiones, de quibus plura dici possent.
@1 ms. intuito, talis$
@2 ms. sint, quare (sic!)$

  1. Quidam spiritus persuasus quod omnia posset per similes intuitiones, quia ex permissione, existunt; quare adsuefecit sibi in tantum evocare alios spiritus, et ad se attrahere per talem intuitionem, ut ex assuefactione prorsus stiterit se in alterius persona, ut crediderit quasi se alius {1} esse, sicut solent quidam vesani et qui insani sunt, et ideo seclusi a societate {2} humana in mundo; is nunc per talem intuitionem fortem [agebat], ut quasi persuasus quod esset persona ejus, et hoc cum variatione, intuitione directa in plures, qui {3} omnes ei adjungebantur ita, ut non potuissent se retrahere, et visi sunt [ii] cum eo esse in quorum {4} loco is, usque in infima terra, ibi sistebantur etiam ii, in quos intuitionem tam persuasive figebat, quare intuitio ejus persuasiva mihi percepta est, sicut Lacs som kommer utur led, som intet kan wridas tilbakas, sic similis vesanis istis in mundo, quod quoque confirmatum; quoque conquesti sunt ii, quos sic attraaebat, quod liberari non possent; in eos nullam habebat efficaciam, qui erant in vera fide.
    @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
    @2 ms. societate$
    @3 ms. plures; qui$
    @4 J.F.I. Tafel quo$
  2. Exinde concludi potest, qualem efficaciam habet intuitio, quae est intuitio magica, seu magicum quod exercuerunt veteres, cumprimis pythonici.
  3. Exinde quoque sciri potest, quid intuitio per fidem, et quid fides, nam quidam putant, quod fides nihili sit, cum tamen intuitio per fidem omnia possit, [ut] et intuitio omnium quae sunt fidei, cum persuasione; sed fides est talis, ut quantum intuitionis in Dominum ex homine, aut ex semet, tantum recedit a Domino, et nullius efficaciae est, sed quantum a Domino, tantum efficaciae {1}, similiter persuasio eorum quae sunt fidei; aliter sunt vesano isti similes, est {2} insania non absimilis istorum, qui putarunt se fuisse deus pater, et deus filius, et quidem ex insana persuasione, tum qui putabat se fuisse Carolum XII: qui inter vesanos missi, similes sunt quoque ii, qui fidem ex propriis viribus sibi comparare volunt. 1748, 31 Aug.
    @1 ms. efficaciae$
    @2 ms. est est$
  4. Insanus iste, de quo supra [3003], is quia evocatus a similibus ad infestandum me, cum dormirem, quod prorsus vetitum, ut insidiarentur homini dormienti, dejectus est a quodam loco superiore, et in infimum terrae, et ibi alligatus cuidam longo palo seu statuto axi, et ibi circumligatus, et extensus, sicut esset axis non spiritus, de quo etiam in persuasionem trahebatur; et inde dein, in locum remissus, ut seclusus a societate aliorum viveret, et inter tales, qui similis phantasiae sunt, ut quisque alterum infestaret per similes phantasias et intuitiones persuasivas; qualis inde cruciatus, antequam desuescat, potest concludi. 1748, 31 Aug.
  5. Quod homo faciat malum actuale

In mundo spirituum quidam qui odium {1} in alium in sua vita foverunt, et usque in externis omne modestum praetulerunt, nunc erupit [apud eos] odium, quod percipiebatur, quantum iis remittebatur, quod grave fuit, et nunquam tale iis apperceptum in vita.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. odio$

  1. Tandem voluerunt culpam odii rejicere in Dominum, quod sic rexisset eos, ut non alii potuissent fieri, de qua re multum loquutum cum quodam parvo tumultu, quia plures erant, qui conspirabant, iis dictum, quod omne malum actuale ab iis veniat, et omne bonum a Domino, sed usque pertinaciter insistebant, quod tales fuissent, non ex se {1}, sed ex Domino; dicere dabatur cum idea spirituali, quod de his volumina millia scribi possint, et omnia quasi confirmantia, sed usque in ultimis subscribetur veritas, quod malum omne actuale ex iis, et omne bonum a Domino; ostensum etiam quod quantum remittuntur, tantum malum et odium; hoc cum spiritus sunt, in vita corporis non ita; conclusio erat, quod a Domino praevisum, quod actualiter ita malum facturi, et quod provisum, ut non se praecipitarent in pessimam mortem. 1748, 31 Aug.
    @1 ms. iis$
  2. Causa quod phantasiae hominum in altera vita in species animalium, et similia vertantur

Causa mihi insinuata est, quod phantasiae plures in vita corporis vertantur in formas {1} animalium et plurium similium, [nempe] quod cum e coelis inspiciuntur {2}, vel influit [coelum], tunc non aliter ac in mundo spirituum, sicut a propheticis apparet, et in somniis {3}, in talia animalia et in tales formas vertantur, quae sunt ultima ordinis, qualia quoque in tellure, quae sunt ultima repraesentationum; sicut dum praestigiatrix inspecta in glomum serpentinum versa est [232], nam correspondentiae tales sunt, ut non possit aliter, quam dum feruntur per ordinem a vita corporea, quae remanet, et sic sursum magis, quod principio phantasiae eorum appareant tales; alioquin non possunt phantasiae iis adimi, et ii reformari. 1748, 31 Aug.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. inspeiuntur$
@3 ms. somnis$

  1. De spiritibus, qui se credi volunt Dominum esse

Erat spiritus apud me, qui capiti meo horae spatio circiter insistebat, nec aliquid principio percipi potuit quam quod esset bonus, pauca loquutus, sed ex cogitatione nec aliquid mali; tandem cum loquutus, passim inferebat perceptioni meae, quod esset Dominus, quod a paucis principio percipi potuit, quia super capite stetit, tum quia hoc commune est iis, qui sunt Domini, a quibus perceptio praesentiae Domini quoque insinuatur, quia Dominus per eos; sed hic spiritus hoc ut artificiale sibi assumsit, et quidem ita ut quoque ad persuasionem sibi id induxerit, sic ut putare posset quod Dominus, sed quia prius tales apud me fuerunt [2990], et in se dissimilis [erat] perceptio, quae tamen mihi tunc non data ut discernerem, usque datum ut scirem quod malus, quare cum eo sicut cum malo spiritu loquutus, quo {1} indignatus dixit, quod tali arte et tali persuasione potuerit
(3011.) prius plures bonos spiritus ad se allicere, et persuadere iis quod esset missus Domini sic angelus, quod quoque persuasione simili tentabat, sed incassum, quia detectus; ex quibus constare potest, quod dentur spiritus, qui cum persuasione inducere possint, quod procedant a Domino, et in societatem secum allicere plures spiritus, qui probi sunt, non aliter scientes, cum tamen mali sunt, et quidem insani, sicut ei quoque dicere datum, quod putaret se esse Dominum, cum vesana persuasione, quo non {2} vesanius potest esse; nunc in mentem venit, quod tales sint quidam enthusiastae, etiam Quakeri, qui quoque tales post mortem, ut persuasi sint, quod spiritus sanctus cum iis loquutus, quia putant ex Domino [eum], qui se Dominum esse persuadet; cum tamen hoc non est indicium praesentiae Domini, sed [indicium] est veritas fidei de Domino.
@1 ms. quod$
@2 ms. no$

  1. [Vide 3010]
  2. Idem spiritus cum apperciperet quod detectus, et spiritus instructi de veritate fidei circum eum, voluit se extricare ab eorum societate, quod etiam doctus calluit per modos suos per projectiones corporis sui varias et versuras ad dextrum, ad sinistrum, directe, oblique, vario modo, cumque ei diceretur, quod significaret eum velle se proripere ex societate, nam non potuit versari apud eos, qui non eum agnoscebant pro spiritu procedente a Domino, idem fassus est, quod edoctus ita facere cum vellet abigere eos qui cum eo in societate, tum postea convocare bonos spiritus, qui credunt eum talem esse, alioquin potuit esse satis acutus, et apparentis intelligentiae, irascens {1} quod ei dicerem, quod quo intelligentior sibi visus, eo insanior. 1748, 1 Sept.
    @1 ms. irascentes vel forte ut J.F.I. Tafel irascentis$
  3. Is quoque mihi dixit, quod non ita miratus, quod spiritus loquuntur cum homine, quia talis quoque, sed quod talis sermo ac apud me, non credens, inde quoque scire datum, quod sit Quakerus, seu spiritus quakerianus, quod idem; putans eos solum cum spiritibus {1}, seu ut nunc vult, cum angelis loqui. 1748, 31 Aug. {2}
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$
    @2 hoc probabiliter erronee pro 1 Sept. serius additum, dum scriberetur articulus sequens 3014, die 2 Sept., in spatium vacuum postquam, ut videtur, perscripta erant 3015 ad 3028$
  4. Quod spiritus non habeant vitam, nisi permittantur ea, quae cupiunt

Percepi, quod inter se agerent de eo, quod vita spirituum consistat in eorum cupiditatibus, sine quibus non viverent, proinde non possent interesse aliis, quod quoque iis ostensum per varia, quae ad meam perceptionem obscurius veniebant, et quod agnoscebant, [nempe] si non permitteretur cuique tale quod cupiditati eorum congruit, quod non possent subsistere inter alios, ita nec vivere, ex quo concludi potest, quod Dominus flectat eos per cupiditates suas quemvis; alioquin cum iis prius [cf. 2880] loquutus sum de eo, quod vita eorum consistat in eo, ut iis permittatur, et quod alioquin, nisi secundum phantasias permitteretur facere, quod non possent vivere. 1748, 2 Sept. {1}
@1 vide annotationem ad 3013$

  1. De loquela ideali somni De Quakeris repraesentativa visio

Loquutum est mecum in statu inter somnum et vigiliam medio, et quidem per tales ideas, quae nequaquam possunt exprimi, nam sicut alioquin audivi, cuicunque rei alligant loquelas, quae non postea possunt memorari, tametsi in statu isto manifeste percepi: quae loquela somni est spirituum malorum interioris mundi, seu spirituum interiorum malorum in somno, sic quoque est inexpressibilis, sed nihil usquam in se continet: quare repraesentata mihi postea per quisquilias et plura similia, quae effusa ex quodam vase, nam male cohaerentia [continet], et [quae] nullius rei, quamvis inexpressibilis: intellectuale eorum qui {1} in hac loquela quoque repraesentatur per equi posteriora, quae manifeste vidi, nam equus venit, cujus anteriora non apparebant, sed cum posteriora vertebat, ea mihi apparebant manifeste, et perceptum seu dictum, quod intellectualia eorum, qui in hac loquela ideali somni sunt, ita repraesententur, nam nihil intellectuale verum; tale forte est quoque intellectuale eorum spirituum, qui Quakeri sunt, et putant se a spiritu sancto solos duci.
@1 ms. quae sed vide mox infra ut et indicem ad Equus, Excrementum et Idea$

  1. Repraesentativum etiam mihi exhibitum erat in somno, videbar elevari ad tectum, et ibi capite adhaerere, et sic quiescere tranquille, postea demitti, et in media via circumduci secure, ex qua circumductione, in mensa subter, ubi quaedam mulier adsidebat et edebat ex una patina, facta est circumductio, et versa postea in [aliam] {1} patinam, in qua erat cibus sic factus, ex quo comedebatur, ego putans quod sic intelligerent quod cibum adepti sint miraculosum, sed cum patina ista auferebatur, quod erat a faemina ministra alia, non perceperunt quod nova patina, et ibi cibus miraculose formatus, quod multum miratus, cumque gustabam quid esset, cum inde deportaret, erant pisa {2} (seu gron art {a} cum pisce); inde {3} constare potest, quale est repraesentativum eorum, sed quid significat somni visio nondum scio. Quakeros spectari percipio; nempe quod non sciant, aliquid miraculose usque insinuari a Domino, et illud quamvis non percipiunt, usque iis dari, nempe probitas vitae et (oprigtighet {b}).
    @1 cf. indicem ad Edere, Idea, Piscis, et Quaqueriani$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. pisi$
    @3 ms. pisce: inde$
    @a = pisa viridia (verba suecica)$
    @b = integritas, honestas (vox suecica)$
  2. Ut scirem quomodo differt loquela ista inexpressibilis interiorum spirituum, dictum mihi, quod quae cadunt ad spiritus bonos interiores aliter se prorsus habeant {1}, ac quod cadit a coelo ad spiritus interiores malos; ut sciretur quale se haberet, quod per coelum in spiritus interiores bonos laberetur, in vigilia mihi visa est virgo quaedam, quae cum alio non mihi viso, seu viro, ambulabat, quem ejus amantem percipiebam esse, virgo ista visa modo a tergo, veste induta albescente a flavescente, communi, quae vestis adpropriata ei erat concinne ad pectorale, sic ut habitus corporis erat satis pulcher, sed modo tergum mihi visendum praebitum, ita repraesentantur ea, quae per coelum in spiritus interiores probos labuntur. 1748, 1 Sept.

@1 ms. habeat$

  1. Auditum quoque quod loquerentur spiritus ex me dum eram in somno, vix aliter ac si essem in vigilia, sed cum non idea vigiliae, sicut prius observatum [cf. 2744], cum quidam praedicabant ex me in inferiore terra, putant similiter loqui, sed est somnus usque in loquela, ita absque efficacia. 1748, 1 Sept.
  2. Quod quidam spiritus magnopere cupiant esse homines

Omnes {1} spiritus in genere cum apud hominem, non sciunt aliter quam quod homines sint; sed sunt alii, qui cupiunt esse hominem, sic prorsus ejus corpus occupare, et sic eum apud quem sunt, pro nullo corpore habere, tales pluries apud me fuerunt, et multum conati, quidam levius, qui tamen vario modo pudore afficiuntur, nam eorum facies se {2} videre putant {a} in speculo [2106, 2205], praeter alia, ita spiritus ab ea cupiditate removentur. 1748, 1 Sept.
@1 ms. omne$
@2 ms. sibi$
@a vel sibi videre videntur$

  1. Quomodo influxus spirituum in hominem fit, de influxu in genere

Edoctus sum, quod ita se res habeat, quod Dominus influat in universum coelum, et mundum spirituum, tam immediate a Seipso, quam mediate per angelos, in spiritus interiores, et hi in spiritus inferiores sic in hominem, hic est influxus in genere.

  1. Tum quod omnis influxus boni et veri recipiatur a spiritibus secundum formam seu naturam eorum, a bonis recipitur bonum et verum, a malis vertitur bonum in malum, et verum in falsum, cum omni differentia, et varietate secundum dispositionem eorum, et status.
  2. Porro cum homo sit ultimum ordinis, terminantur ita ideae in memoria ejus, seu ideis materialibus memoriae ejus; et quia terminantur ibi ideae omnes, etiam spirituum, et sic recipientia sunt idearum spirituum, et continuus nexus ordinis eo usque consequitur, non aliter putare potest spiritus quam quod in semet, et a semet ideae incipiant, cum tamen in ideis hominis, in quibus terminantur, sint ideae ejus, sicut constare potest ex eo quod approprient sibi omnia et singula hominis, et quod lingua ejus sicut sua loquantur, nec aliter scire possunt.
  3. Exinde fluit, cum ideae sic cadunt in ideas memoriae hominis, et ideae hominis sint varie impletae, unicuique ideae ejus adjuncta sunt innumera, quae proxima sunt, quae affinia, quae remotiora quoad distantiam {1}, quae inde dependentia, et talia, in {2} omni varietate secundum status, et cum differentia in omni homine, secundum cujusvis phantasias, praeter plura, quae non ita numerari possint.
    @1 ms. distantia$
    @2 ms. tales (sic!) m$
  4. Inde fluit, cum spiritus plures sint, seu spiritus diversae indolis, quod unus seu unum genus arripiat hoc in idea, quod sibi congruit, aliud genus aliud, imo aliud genus quod distat {1} inde, et quod experientia scio etiam quod dependet ab eo; sicut qui viderunt excrementa et non alia [2843, 2850-53, 2901], qui nihil aliud student quam ut inde magicum discant, qui omne bonum in malum [2743].
    @1 in ms. distant imperfecte in distat emendatum$

3024a. Ideae quo magis clausae sunt ab homine, sic ut modo unam rem intueatur–quod {1} ex persuasione venit, a cupiditate, ab eo quod semet et mundana spectat, sic clausae sunt ab homine–eo {2} minus periculosum est, nam tunc non possunt ideae spirituum diffundi ad plura, et sic infundere homini quae sunt mala, praeter ea quae homo sibimet acquisivit. At qui in fide, eo melius est, quo minus ideae ad unum determinatae sint, sed ut sint applicabiles ad singula momenta, hoc est quo fluidius ut ita dicam in homine, et minus pertinax et durum, eo facilius a Domino flectitur ad omnia quae beneplacent Domino, et ad bonum. 1748, 1 Sept.
@1 ms. intuatur (sic!), quod$
@2 ms. homine, eo$

  1. Quamdiu homo vivit, ideae ejus memoriae variantur, mutantur, diffunduntur ad plura objecta, coarctantur ad pauciora per persuasiones: verbo potest usque ad mortem pejor fieri, et melior fieri; at de spiritibus non item; praeterea sic se habet cum ideis, quod diffundi possint ad plura bona, sic habere affinitates alias, aliter conjungi, dividi, et sic novas affinitates contrahere, et sic porro. 1748, 1 Sept.
    De quodam qui putabat se posse facere bonum et amare proximum ex semet {1}
    Cum quodam loquutus, qui superius ad dextrum ad aliquam distantiam {2}, qui dicebat se bonum posse facere, et quidem sic ex semet, sed ei dicere dabatur, quod nullus quidquam facere possit, nisi ex voluntate, si voluntas non adest, tunc quidem facere potest apparens bonum, sed hoc illico cognoscitur, quod non sit voluntatis; dicebat is quod vellet tentare bonum facere, et sic cogere voluntatem, tunc dicere dabatur, quod amor erit qui reget [voluntatem] {3}
    @1 paragraphus haec inabsoluta et non numerata potius deleta erat et e novo in articulo sequente scripta$
    @2 sic J.F.I. Tafel; ms. distantem$
    @3 sic J.F.I. Tafel; ms. reget$
  2. De quodam, qui putabat posse facere bonum, et amare proximum ex semet

Quidam spiritus, ut autumo ex fide intellectuali, putabat quod posset facere bonum ex semet, cui dicere dabatur, quod nemo potest aliquid facere nisi ex voluntate, ex voluntate omne quod facit venit; et si aliquis usque bonum facit, et non ex voluntate, hoc est simulatum, quod illico in altera vita appercipitur, nec toleratur, quia simulatum; sique usque ageret aliquid bonum, quod tunc spectaret aliquid extra se, propter quod faceret, sic non ex amore; quod perceptum idea spirituali melius; sed usque putabat, quod potuisset etiam cogere voluntatem, ut ex amore agerrt, quare tentabat se removere quasi ab imperio voluntatis, sic
(3027.) ut sisteret se in amorem, ut sic ex amore in voluntate ageret, quare dictum est, quod tentaret quomodo succederet, ideo quaesivit societatem, quae talis esset, nempe qui in amore essent {1}, et tandem invenit, dicens quod invenerit, sic in coelum sublatus, ego exspectans, quid fieret, cum caeteris spiritibus interea loquens, quod si talis ut recipere possit a Domino amorem, quod subsistere posset inter eos, aliter quod non posset, dum exspectabamus, visus erat, seu visi erant, qui se volvebant de coelo, quod indicium est, quod se proripiant a societate, quia non subsistere possunt ibi, sicut in sphaera, in qua vivere non possunt; is nunc apud [spiritus] {2} super caput, dicit, quod ibi fuut, sed non potuit ibi vivere, sed quod angeretur valde, sic ut summe laetatur quod inde potuisset liberari. 1748, 1 Sept.
@1 ms. esset$
@2 sic J.F.I. Tafel$

  1. [Vide 3026]
  2. Quod spiritus boni cum irascuntur, quandoque in talia erumpunt cito, quae non sciri aliter possitquam quod a pessimis

Accidit quandoque quod animadverterim dira quaedam, putans quod a pessimis esset effusum, sed constitit, quod a probis, cum cito irascuntur, et quidem ob causas, quod non admittantur ad bonum faciendum, sic in oppositum per iracundiam erumpunt, sicut solet quoque ab homine probo [fieri], cum irascitur. 1748, 1 Sept.

  1. De gaudio felicitatis in coelo, glorificantium Dominum

Nunc permulti boni glorificabant Dominum propter adventum Ipsius, et liberationem eorum ab inferno, et erat tantum gaudium felicitatis, ut quidam {1} dicerent, quod non sustinere possent. 1748, 1 Sept. Glorificatio communis quasi erat, sic ut quoque a quibusdam in inferno quoque cupiebatur {2} glorificare, sicut audiebam a quibusdam qui inde, sed ab iis, qui in latrinis. 1748, 1 Sept.
Postero mane omnia erant in tranquillitatis statu, sic ut nihil nisi tranquillum perciperem, circum me, silentium, quod adhuc perstat. 1748, 2 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem sed vide indicem ad Dominus et alibi$
@2 ms. cupiebant$

  1. Quod promoveatur Ecclesia Domini a malis, ut plurimum

Loquutus in tranquillitate illa cum quibusdam, tranquille, et autumo {1}, audientibus quibusdam apostolis, quod a malis ut plurimum promota sit Ecclesia Domini, nempe ab iis qui alios fines, et quidem amores sui pro fine [habent] {2}; sicut ab apostolis, quorum erat animus judicandi universum orbem, ab aliis in orbe, qui introduxerunt doctrinas fidei ex causa propter se, aliaque, ut Sveriae {a}, Angliae, et alibi, tum hodie apud pontificios, qui conservant doctrinalia fidei in Dominum, ex causa ut possideant omnia terrae, et omnia coeli, nam sciunt quod ii non adorari possint, et sic amitterent omnia, et si pontifex vocaretur supremus, et non vicarius, quod sic quoque amitterent omnia; haec permittuntur ob causam quia inde bonum. 1748, 2 Sept. Ex non absimili causa etiam apertum est coelum Mahumedanum [339], et coelum Joviale [cf. 1113], ab iis, qui alium Dominum vellent quaerere.
@1 ms. aut autumo$
@2 sic J.F.I. Tafel$
@a = Sueciae$

  1. Affinitates in altera vita

Communicatio indolum, et omnium et singulorum quae in indole, mirabilis est in altera vita, cognoscitur illico; quae communicatio et inde agnitio non describi potest: cumprimis in coelis; communicatio et agnitio, et inde associatio se habent ita sicut affinitates in terris, nempe quod agnoscantur sicut parentes, quod ut liberi, quod ut fratres, quod ut consanguinei, et affines, secundum differentias, [verbo] talis amor est, qualis foret in vita secundum omnes differentias erga {1} proximos et ordine remotiores; consanguinitates et affinitates sunt amoris et ejus differentiarum, quae indefinitae sunt, et communicationes ita exquisitae ut describi nequeant: tunc nullus prorsus respectus habetur ad eos qui parentes, liberi, consanguinei et affines fuerunt in terra; nec ad aliquam personam qualis fuerit in terra, sic non ad dignitates, divitias aut similia quae sunt mundana et terrestria; haec confirmata ab angelis {2}. 1748, 2 Sept.
@1 ms. ergo$
@2 ms. ab iis qui sunt$

  1. Quidam [erant] dolentes quod sic amitterent suos, quod ex residuo amore corporeo effluebat, sed iis responsum quod millia loco eorum acciperent, quos amarent multo magis et felicius; tum quod omnes agnoscere debeant Dominum unicum omnium Parentem, sicut innocentiae, sed quod Dominus omnibus est Pater, et ita omnes qui sunt pro Domino, secundum cujusvis dotem recipiendi, et quoque quod sint ii quoque, qui sunt Domini, quoque loco parentum.
  2. De influxu

Cum ageretur de influxu communi, et in specie in unumquemvis, tum quod unusquisque spiritus et angelus sit centrum influxuum, ita quod myriadum myriades influant in unamquamvis ideam, quam homo et spiritus putat simplicem, seu unicam, tunc {1} per ideas spirituales sublimes dabatur quibusdam, qui capaces essent recipiendi, percipere quod ita se res habeat, inter quos erat uterque Mahumed; qui dicunt nunc se percepisse ita, ut prorsus persuasi facti sint, quod ita se res habeat, et quod homo nusquam possit id capere, cum putat ideam esse simplicem, sicut nec quidam spiritus; proinde non capere possunt, quamdiu homini et spiritui coelum non apertum est, ut talis perceptio iis possit infundi.
@1 ms. unicam; tunc$

  1. Quidam spiritus qui non poterant capere, ex causa, quod clausum, dicebant quod ea comprehendere non possent, quod ita se res haberet, quibus respondere dabatur, quod similiter nec comprehendant quod una actio quae simplex putatur, a tot musculis, et sic ab innumerabilibus fibris motricibus, et a myriadibus fibrarum puriorum existat; et minus adhuc quod ad unam actionem, quae simplex putatur, universum systema puriorum partium concurrat, secundum proximitates et affinitates, mirabilissime, cum hoc non sciunt, et si non crederent hoc, quod ita obvium, familiare, quomodo credere possunt, quod talis influxus sit? {1} 1748, 2 Sept. Sed his [spiritibus] dabatur quoque percipere, et quod tunc miratus, quod mihi respiratio tunc quasi ademta, nempe quod respirationem emitterem, et intus respirarem, inde aliquantum percipio, quod sic spiritus isti potuissent absque turba a me percipere, nam respiratio externa erat adempta, et interna data, nam emissio spiritus turbat, vide quae de his in pulmone, quid attractio et quid emissio, si ibi {a}. 1748, 2 Sept.
    @1 ms. sit, 1748$
    @a cf. Regnum Animale 330-32$
  2. Percepi quoque, quod iis ostensum, quod idea societatum in mundo spirituum comparari queat, ex consociationibus musculorum in homine, et eorum per fibras et indefinitos alios nexus, communicationes, quod influant secundum affinitates in unamquamvis actionem simplicissimam; et quod pulmonis respiratio ideo mutata in talem, quia pulmo est, qui in musculare systema operatur in communi, sicut notum est ab iis quae scripta de pulmone. {a} 1748, 2 Sept.
    @a ibid. 337$
  3. Percepi quoque, quod quoque de provinciii quatuor in corpore loquerentur, quae partitiones sunt communes, et communicationes eorum mirabiles, nempe provincia membrorum genitalium; provincia abdominis seu subdiaphragmatica; provincia thoracica ubi cor et pulmones; et provincia capitis quae supra; et quod in omnes influxus mirabilis communis per tegumenta, et singularissima per fibras purissimas. Nocte {1} 1748, 2 Sept.
    @1 ms. n:$
  4. Mali spiritus in causa sunt quod malum iis eveniat

Loquutus cum spiritibus de eo, quod sibimet malum faciant, cum alteri intendant, sicut sic [jus] talionis [2913], seu quod simile respondeat eis, nam alicui malum facere moliebantur, et retorquebatur in eos, dicentes quod malum a me aliisque veniret, quod ab iis seu a semet, propter apparentiam non volunt persuaderi; quare de eo loquutum, et ostensum, quod si quis caput in parietem impingat, quod non sit parietis sed ejus, et illustratum dein per multa, quod talis aequilibratio omnium {1} et singulorum in corpore sit, ut actioni cuicunque respondeat reactio, ita in minimis membranis, fibris, [et] {2} minima particula spiritus animalis sique talis reactio non foret, nequaquam subsistere posset quicquam, sed flaccesceret, et aegrotaret, quare est perpetuum aequilibrium, similiter in aliis omnibus; sicut etiam inter
(3038.) homines, qualis unus est taliter respondet alter, si non externis modis, usque animo, quare hoc sciunt probe homines, eo non ultra eunt, quam ut [alii] patiantur, nam timent respondens malum ab iis: et hoc fit cum indefinita varietate secundum cujusvis statum et naturam, quod unicuivis notum esse potest. Ita inscriptum hoc est in natura, ut pulli, imo minima insecta resistant secundum insultus et animos; ex his nunc constat, quod malum poenae quod ii putant ab alio venire, sit a semet, nam tale datur responsu; si in naturae minutiis {3} et omnibus, quid non in maximo corpore? at {4} in mundo spirituum malorum fit tale sicut in genere humano: alia est reactio in coelis, nam ibi nulli aliquid mali infligitur sed vertitur in bonum. 1748, 2 Sept. Est per experientiam ostensum.
@1 ms. inclarum; J.F.I. Tafel eorum$
@2 in ms. fibrisque in fibris emendatum, sed insertio et omissa$
@3 ms. minitiis sed J.F.I. Tafel minimis$
@4 ms. corpore; at$

  1. [Vide 3037]
  2. Tales sunt mali spiritus, ut velint quod boni nusquam resistant sed cedant, sic ut possint iis omne malum inferre, at responsum iis, quod non possint non resistere, et si non resisteretur, abuterentur ii bonitate eorum, et intenderent {1} perdere omnes in coelo et in terra, quare resistitur, et quidem mundus spirituum ideo talis est, ut malum iis infligatur a malis, quamvis boni videntur una esse, cum tamen non ita est. 1748, 2 Sept.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. intendere$
  3. De formis angelicis

Formae seu chori angelici tam saepe apud me fuerunt et auditi, ut familiare factum, ita singula observabilia non annotata sunt, sicut quod quidam absque repraesentationibus aut ideis discant fluere in tales formas, ut initientur, et possint interesse postea spiritualibus et coelestibus, tum quod chori ex Mahumedanis mihi tam familiares facti, ut solum ex sono scire potuerim quod ex iis: praeter alia, quae non memini, sicut cum influxerint in sonitum oris, absque loquela.

  1. Cum de formis actum, quod ab iis constituatur maximus homo, et formentur membra see provinciae, et quod ii, qui non initiati sint in societate, sicut unus, agere, in gloriam Domini, non in maximo homine sunt, percepi indignationem a spirituum mundo, quod ii non quoque essent inter eos, qui maximum hominem constituerent, sed iis responsum est, primum malis, quod prius non possint esse, quam cum sicut fimus rejecti in terram, et sic inde [instar] {1} eorum quae inserviunt succo plantae aut arboris, intraverint, tunc {2} primum possunt esse in societate seu in arbore: aliis quoque malis responsum, quod non aliter considerari possint, quam quae in ventrem immittuntur, et iterum, quia nihil quod conducit nutritioni, ut excrementa, ejiciuntur {3}; ita quoque foret si admitterentur in tales choros seu formas. Quidam usque instabant, quod vellent interesse, quod permissum, sed dictum, quod non possent; quia tam crassa sunt. 1748, 2 Sept.
    @1 sic J.F.I. Tafel$
    @2 sic J.F.I. Tafel tum$
    @3 ms. ejiciantur ut videtur$
  2. De dracone

Mos ei familiaris est, cum convocare vult Judaeos, et sic cum iis persequi fideles, abire sibi videtur versus veterem Hierosolymam {1}, quae ad sinistrum paulum, longius, infra, tunc loquitur aliud quandoque absque ullo dolo, et aliud cogitat; per interiora naturae ejus seu cogitationes {2} loquitur cum Judaeis, per loquelam cum alio, quod indicium est, ejus doli, et {3} is, cui notus est, illico novit id tam ex loquela, quam ex loco, ubi est.
@1 ms. Hierosolymam ut apparet$
@2 sic J.F.I. Tafel cogitationis$
@3 J.F.I. Tafel; “et pro est”$

  1. Quod idea voci alligata permaneat

In loquela cum spiritibus quam exquisite observatur idea vocis, tam quod una vox plures ideas comprehendat, quam cum mutatur vox, quod illico confusionem pariat, sicut cum “spiritus” nominati sint ii qui in mundo spirituum, et quidem mali, quod nulli bbni audire voluerint “spiritus,” et quia “angeli” solum ii {1} qui in coelo; ita de aliis, quare cum alia idea imprimitur voci, et mutatur prior, multam molestiam id parit in loquela cum spiritibus, quare voces constanter in usu esse debent, quibus idea semel impressa est. 1748, 2 Sept.
@1 ms. in ut videtur$

  1. Joviales spiritus, de spiritibus nostrae telluris, quod pejores non dari queant

Spiritus quidam Joviales penes me erant–primum {1} non volebant venire, quia sciebant quod spiritus hic mali–quidam {2} eorum hic usque erant, et per inspirata mala sua astu, dolo, aperte, agere permissum spiritibus hujus telluris, quorum quaedam percepi, nam interiores spiritus agebant, quos num prima vice experti, dubito, tunc interiores mali spiritus agebant in eos, quae sustinebant diu, nam de Domino erat, tandem fassi sunt, quod nusquam autumare possint pejores dari; 1748, 3 Sept.: nam {3} pervertebant eorum imaginationem et cogitationes ita, ut quasi ligati essent, ut se extricari vix posse, se videbant, quod etiam in me percepi.
@1 ms. erant, primum$
@2 ms. mali, quidam$
@3 ms. Sept: nam$

  1. De spiritibus Jovialibus

Joviales spiritus apud me sunt, et mirantur valde, quod ideas cogitationis eorum possim sic scribere, (nam duxerunt ii prius, sicut etiam hodie quae scripsi de iis), et id quia data [iis] reflectio referebant aliis, qui quoque mirati, quod sic fieri possit; quibus insinuatum, quod sic telluris hujus incolae ita informari queant, et scire illud quisquis legit, quod ex cogitatione eorum, et nulla loquela, percepi, ex qua cogitatione, seu perceptione eorum cogitationis haec scripsi, [ii] affirmare {1} id quoque desiderantes, subtiliore adhuc perceptione. 1748, 3 Sept.
@1 ms. affirmae$

  1. Spiritus angelici Joviales in perceptione coelesti sunt, et sic datur cum iis sociare cogitationem, quam non intelligere possunt spiritus interiores mali hujus telluris, quare indignantur valde, et dicunt se non vivere posse, et tentant quoque intelligere, et hoc est impossibile, quod non credunt; quod impossibile sit iis dictum, nam cogitativa loquela coelestis a Domino insinuatur; at spirituum istorum malorum ab iis trahit originem, et patent illico, ex sola eorum cogitatione, et tentamine, quales sunt, et quid conantur.
  2. De natura malorum spirituum

Interiores mali spiritus tales sunt, ut non describi queat eorum malitia, et natura dolosa, quod nempe minimum cogitationum, quod usque percipi potest ab homine, dum bonum {3}, tam solerter vertatur in malum, ut vix possit cogitari: nec solum istius malitiae sunt ut vertant bonum in malum, ut primum apparet, sed etiam sunt qui dum quasi subolfaciunt quod inde bonum {a}, illico illud vertant.
@1 ms. homo$
@a forte significans id malum ad bonum flectatur vel inde bonum [fiat] (cf. 2922)$

  1. Cogitabam, quod sic nullus homo potuisset cogitare quid bonum, sed informatus sum, quod separati sint spiritus boni a malis, sic ut ubi boni non possint esse mali, ita apud hominem, qui ducitur a Domino, et apud quemvis dum in statu est fidei; apud me autem factum est aliquoties similiter, sed permissum erat ei, apud me habere suos stationarios, absque iis cum malitia sua ita influere non potuerunt, quod expertum hodie. 1748, 3 Sept.
  2. Joviales de Domino

Cum scriberem ea quae prius n. 531, percipiebam quod non vellent ut scriberem, quod Homo et simul Deus, de Domino, quia nesciunt quid Deus, sed quid Supremus, et quod satis sit cum credant Ipsum esse Supremum; maxime amant et gavisi sunt, quod audiverunt, unicum Dominum, quod Solus Homo, et quod caeteri ab Ipso habeant, quod homines sint. 1748, 3 Sept.

  1. Vera loquela spirituum

Loquela vocum, non est loquela propria spirituum, sed est hominum, seu memoriae corporeae, at memoriae interioris loquela est vera spirituum, quae qualis se habet, hodie mihi ostensum est, cogitatio est, et quidem communicativa; et qua nunc loquutus sum cum iis, et quidem de eo, quomodo omne id quod possint intelligere et possint percipere, sit eorum scientia, tametsi prius non noverint id se novisse, nam comprehendunt illico, et quia comprehendunt, non potest non esse, quin insit, et quod ab iis [esse] tam bene, quam alio, qui id dicit, possit dici; quare loquela ista est interior loquela, multa comprehendens–nam {1} simul est intuitiva cogitationis alterius, et percipiens num is tali est cogitatione–quae {2} talis est, ut vix fallat; verbo est communicatio idearum, quarum una non multis vocibus exponi potest, et dum exponitur, usque parum exhauriat, nam ideam ejus quasi integram secum habet, quae manifestatur. Talis est loquela spirituum inter se; verbo non voces, sed ideae vocum, nam unaquaevis vox habet ideam, quae est
(3051.) multae extensionis, sicut constat ex eo, quod multis exponi queat et soleat unius vocis idea, et sic omnes voces in serie loquelae cogitativae; hoc mirum est, quod spiritus inter se non sciant, quod talis loquela sit, et per talem communicent sua cogitata, quia sunt absque reflexione ad loquelam vocum, quam non sciunt inter [se] {3}, quia non reflectunt super eam, et ideo {a} quia est naturalis; et nunc percipio quod loquela ista spirituum in homine sit, quae regit loquelam vocum, sicut nunc percipio cum haec scribo; at quod homo id non sciat, et forte non percipiat, est, quia naturalis [loquela] est ejus spiritus, quem habere se non novit, et quod non sciat, seu forte non percipiat quod haec se ita habeant, est quia inhaerent, quidam vocibus, quidam corporeis, quidam mundanis, et tunc perit facultas id intelligendi; percipio etiam quod in concione talis loquela spirituum quasi facultas appareat loouendi per voces, haec cum alio spiritu scripsi, qui id agnovit. 1748, 5 Sept.
@1 ms. comprehendens, nam$
@2 ms. cogitatione; quae eo usque se (sic!)$
@3 sic J.F.I. Tafel$
@a h.e. hoc ex causa$

  1. [Vide 3050]
  2. At vero loquela angelica se habet in gradu superiore similiter, sicut facultas, nam facultas ista non dari potest, nisi interior adhuc est, quae multa comprehendit in singulis ideae; appercepi quod instruerent alium, sed num perceperit non scio, id scio, quod communia inde veniunt, quod pluribus mihi constiterat, tum quod affectiones plurium in communi inde redundent: quod in loquela angelica esse non potuerim, percipio causam, nempe quod in corpore sit spiritus meus, et spiritus induant omnia ea quae sunt memoriae meae corporeae, quare non dari potest, ut in ea sim. 1748, 5 Sept.
  3. Qualis loquela angelica {1} percipi potuit quoque exinde, quod inductus velle ob usum quendam [agere], sed inde deductus, usum penes me percepi, sed cum deductus, [percepi] quod plura insint, quare non secundum eum usum facerem {a}, illa plura sunt in loquela angelica distincte, sed apud me ita ut nihil ex eo intelligere potuerim; spiritus autem non probi volebant declinare {b}, quod quoque percepi, ex natura solum, quod non admittant aliquid quod ex coelo, scire possunt postea quare, sed tunc non, quia ex natura; si causam suam depromerent, et dicerent ob quem usum [agendum], possunt postea multis, sed sunt modo figmenta ad confirmanda sua. 1748, 5 Sept.
    @1 ms. angelica angilica$
    @a h.e. facere deberem$
    @b h.e. [ab usu illo] declinare$
  4. Quod Dominus regat universum

Percepi idea spirituali, quod Dominus regat universum, et quod lignarii, serrarii, aliique dum in sphaera fidei sunt, quod quantum in semet ponunt meritum, tantum frigescant, et ad phantasias seu vitas phantasiis conformes labantur; tum intellexi quod sphaera fidei, quae {1} sphaera interiorum, intimiorum et intimorum, quia Divinaa bonitatis et veritatis Ipsa, sit; quare universalis, sic ut nihil in universo detur, quod non inde existat. 1748, 5 Sept.
@1 in ms. quod in quae emendatum$

  1. De Jovialibus

Spiritus Joviales apud me fuerunt circiter per tres dies, subjecta sua habentes apud me, sicut prius [3044-46, 3049], communicationis causa, qui erant probi, nihil fere curantes quid mali spiritus Europaei inferrent; quandoque mirati aliquid, narrabant societati spirituum suorum, paululum recedendo, sed quiddnarrabant, non potui ita intelligere, nec spiritus Europaei, nam per interiores cogitationes, sermo erat. 1748, 5 Sept.

  1. De quibusdam, qui putabant phantasias esse, quod cum spiritibus conversatus

Quidam, etiam noti, postquam aliquoties elevati sunt in regionem superiorem antrorsum, et visi mihi post nubem, inde dirigentes ea quae cogitarem, ita putantes, quod magni prae aliis, et doctiores, nam tale iis permittitur, quibus phantasia est, ut omnes reliquos putent se regere posse,
(3057.) quando {1} hoc bis vel ter ab iis factum, veniebant in phantasias, quas etiam habuerunt in vita corporis, quod loqui cum spiritibus, sit phantasia, ita ut non crediderint ullum loquutum cum spiritibus, proinde quod spiritus non darentur, quod involutum erat; quare etiam cum in simili statu essent, et simul vellent alii infligere malum, illico rapti sunt in altissimum paene supra caput, et passi idem quod intendebant alteri, quod erat ut sicut lacerae vestes apparerent, etiam sibi; interea tenebantur in sua phantasia, quod ad alios [malum] {2} derivare vellent, et sic alios in supplicia secum trahere, ut et alios substituere loco sui, quod contra amorem proximi est, et tamdiu tenebantur in statu derivationis in alios, et sic cujusdam doli, insimulandi alios, quod ii egerunt, usque dum diminui appareret; derivatio in alios noscebatur manifeste per id, quod alios mente sua tenerent, et sic secum auferre vellent, quoscunque mens arripiebat, sumebant.
@1 ms. posse; quando$
@2 cf. indicem ad Intuitio et Malum$

  1. [Vide 3056]
  2. Tandem cum iis loquutus, ubi erant in altissimo, referentes {a} mihi, tum quia in statu vitae corporis essent eo, quod non crederent spiritus [dari], nec quod quisquam cum spiritibus posset loqui, tunc putabant similiter, quia in eo statu, quibus cum dicerem, quod credendum sensibus, sicut visui, odoratui, gustui, auditui, tactui, cum mille varietatibus intra jam paene 3.5 annorum, quod sic credendum, quod sit–nunc {1} quod eadem scribam coram iis, quae nullus homo facere posset, nisi esset simul cum spiritibus, nam scribere haec ita, non dari potest a quoquam aliter– {2} tandem semel fassi sunt quod ita se res habeat, quod loquar cum spiritibus. 1748, 5 Sept.
    @1 ms. sit, nunc$
    @2 ms. aliter; sed$
    @a = iterantes$
  3. Exinde concludi quoque potest, quam difficile sit, ut homo exuere possit phantasias quas in vita corporis sibi acquisiverant, et confirmaverant, utcunque {1} iis scientifice notissimum non potuit non esse, quod spiritus sint.
    @1 ms. nami
  4. Quod per phantasias aliorum spiritus vix sciant aliter [quam] quod ita sint, ac sistuntur

Cum aliorum phantasiae excitant alios, tunc solet fieri, quod is qui ab alius phantasia excitetur, vix aliter sciat, quam quod talis sit, seu ibi sit, cum tamen non ita est, quod etiam percipere ei datur, quandoque manifestius quandoque obscurius, sicut etiam nunc contigit quoque: cum alii excitabantur ab iis qui in alto [3058], tunc ii qui excitabantur vix sciebant, annon ibi, sed dabatur percipere quod eorum phantasia esset; etiam saepe mihi contigit aliquoties, quod ex phantasia aliorum, essem inter eos, imo ita ut ii non aliter scirent, ducerem eos sic per vias sicut spiritus, sisterer multis in locis simul–cum {1} ego cum scirem, quod phantasia esset, dicerem postea iis quod in lecto sim, sic videbam quasi me apud eos; quae [phantasia] tamen saepius ad me redibat, ex quanam causa nondum scio. 1748, 5 Sept.
Quod doctis {2} loqui cum spiritibus non permittatur, nisi cum periculo vitae
Loquutus cum spiritibus, et idea spirituali percipere dabatur, quod periculosissimum sit, ut aliquis doctus, qui phantasiis imbutus, possit loqui cum spiritibus, aut ei aliqua revelatio sisti, et hoc ex multis causis.
@1 ms. simul; cum$
@2 ms. docti$

  1. De iis qui volunt intrare in coelum, cum adhuc non sunt in amore proximi

Dicere dabatur, quod tam periculosum sit venire in coelum angelicum sicut in flammam, seu in cruciatum maximum, pro iis qui non in amore fidei sunt: hoc quidam non credentes, tametsi insinuare dabatur per cogitationem, quod ii quos modo angeli inspiciunt, qui in contrariis fidei sunt, sibi videantur verti in glomum serpentum, proinde in dira–quidam {1} in alto ad sinistram, id nihil [erant] curantes, quod sphaera angelica talis sit, ut ne quidem possint approximare, quare cupiebant, et factum est, quod angelici spiritus cito ad eos reflecterent, sic ut inde sphaera inferior angelica eos tetigerit, qua ita perculsi {2} erant, et se retro ferentes, et tali anxietate perciti sunt, ut fere desperarent de vita, sicut solet in vita corporis; inde instructi quam periculosum est approximare ad coelum, aatequam praeparati sunt a Domino recipiendi fidei affectiones; quare etiam quidam dicebant, quod nusquam ambire vellent coelum, antequam praeparati a Domino sint. 1748, 5 Sept.
@1 ms. dira: quidam$
@2 inclarum in ms.; forte legendum cum J.F.I. Tafel est percussi, sed vide indicem ad Coelum$

  1. Quod ii qui doctissimi in mundo putentur, et in Verbo illustratissimi visi mundo falsam ideam de coelo conceperint

Quod quisque mirari potest, est quod ii qui visi in mundo illustrati prae aliis ex Verbo Domini, falsam ideam conceperint de coelo, nempe quod putent tunc in coolo esse, quando in alto, tum quod regere possint inde ea quae infra sunt, ita esse in gloria sui, et eminentia prae aliis, quod mihi ostensum; nam ex phantasia concepta in mundo, in altum deducti sunt, et inde quasi aliquid regere in inferioribus permmssum, putantes sic in phantasiae suae coelo esse, cum tamen contrarium est. 1748, 5 Sept.

  1. Quod ferantur spiritus in altum et deorsum, causa

Quandoque {1} feruntur spiritus in altum et momento in profundum, quod mirati, causa quam nunc audivi, est quod sit modo mutatio societatum, quae adjunguntur per phantasias aliorum, qui illico cum desistunt, relabuntur in societatem priorem; unius phantasia cum ejus sociis vi quandoque agit alterum in altum aut profundum, sed hoc est modo apparens, at cum phantasia eorum {a} se adjungit, tunc est translatio secundum phantasiam. 1748, 5 Sept.
@1 ms. Quando$
@a intellexerim alterius$

  1. Quod ex una voce cognoscatur spiritus qualis est

Hoc mihi demonstratuu, nempe quod spiritus modo diceret vocem, verum, tunc indicia duplicis generis mihi exstantia erant, nempe ex sono, et ex idea; sonus habet suas differentias in indefinitum sicut constare potest ex sonis loquelae hominum, quod varietas sit indefinita, sicut facierum; ut cuivis notum est: alterum indicium est ideae vocis veri aut veritatis, illico constare potuit qualis idea ejus communis veri, num communis [sit] et pauca insint, num simplicitas in communi, num miseratio in communi, num tranquillum, num infantile aut innocens, quod est indicium commune, tum num clausa est, vel num aperta, ut si e coelo insinuetur quid in ideam, vel si a malis [idea] quid {1} trahat ex
(3065.) se: tum quoque num idea plenior sit, num {2} multum cognitionis, et qualis, tum num parum, num veri cognitio, num falsi cognitio veri illius, in statu isto; omnes differentiae vadunt in indefinitum: et praeterea spiritus angelici plura adhuc capiunt, quae adhuc inteeius sunt: et angeli adhuc plura quae in unoquoque particulari seu universali; quare spiritus potest illico cognosci, qualis est, ex una solum voce, cum Dominus dat iis percipere; nam in unaquavis idea, est homo, cum varietate quoad statum; et sciunt quoque quomodo externa, nempe sonus, et idea naturalis seu externa, ab interioribus dissentiant; praeter {3} adhuc plura in genere, quae non possunt ita dici. 1748, 6 Sept.
@1 ms. malis, quid$
@2 ms. sit num$
@3 ms. dissentiant: praeter$

  1. [Vide 3064]
  2. De Chinensibus

Unus chorus ad meeveniebat mane, quem non ita cognoscere potui, unde, quia chori loquelam et repraesentationes nondum ita percipere datum, sed quod ex Asiaticis regionibus, et ubi Chinenses, percipere possum ex eo, quod sisterent speciem animalis cujusdam, scilicet hirci lanati coram me, tum quoque placentam ex granis eorum, tum cochleare quoddam ebenum, inde tum etiam verum {1} ex eo, quod percipiebant quomodo eorum natatiles urbes formantur, sicut ad Pekin et alibi, ibi loci.
@1 J.F.I. Tafel dein$

  1. Quales essent in communi inde concludere datum, quod sint ex charitate, seu quod moveantur charitate, quod percipere datum ex eo, quod illico cum desiderio accenderer ut accederent, desiderio isto moti se adplicabant, tum etiam ex eo, [quod] cum putarent se esse solos, qui insinuaverint ea quae scriberem mox prius de ideis [3064-65], cum iis dictum quod etiam alii sint, qui indignati, quod se solos dicerent, cum tamen plures essent, inde [ita] in cogitationem lapsi, num praevaricati sint contra proximum, quod sibi vindicaverint ea, quae aliorum essent, ut eorum commotionem perceperim, quae erat tam pudoris, quam agnitionis quod proximum laeserint, tum plurium aliarum affectionum probarum, quas non possum describere, nam affectiones plures, quae in unam concurrunt, non potest homo distincte percipere.
  2. Cum primum nominarem Dominum, ut Christum, tunc repugnabat valde cogitatio eorum, sic ut non potuissem educere {1}, comperii {a} causam, quod inde secum traxerint e mundo, quia perceperunt in vita corporis, quod Christiani apud eos pejus vivant quam ii, nulla charitate praediti, inde eorum opinio nata, et quasi aversatio; at quum bonitatem perciperent eorum qui Domini erant, tunc illico commoti sunt, nescientes adhuc quales sunt, num Christiani, de quibus talis nata opinio.
    @1 forte pro edicere$
    @a = comperi$
  3. Dicere iis datum est, cum perciperent ideam gentium a Christianis spiritibus non talem, ut ii eos excluderent, quod in altera vita, nihil differentiae sit inter eos qui nominantur Christiani, vel gentes, modo boni sint, charitate praediti, et unus amat alterum; hoc solum in altera vita valet. 1748, 6 Sept.
  4. De choris in genere

Diversitates sunt chororum, et unusquisque cognosci potest {1} ex sono, ex ideis, et ex repraesentationibus, quales sunt, tum etiam ubinam in maximo Homine, quibus datur scire a Domino.
@1 ms. diversitates sunt chororum, et unusquisque cognosci possit, ubi sunt ex sint correctum est, sed emendatiopossit in potest omissa$

  1. Chori sunt tales quod omnes loquantur simul, seu omnes similem ideam habent, et similes repraesentationes, sic ut plures unam personam faciant, inde eorum sonus, et gyrus.
  2. At vero subjecta quae loquuntur aliter se habent, subjectum loquens et agens est utplurimum {1} unum, sed conspirant alii cogitationibus suis ad unum subjectum; qui quandoque sibi quoque videntur loqui, sed hoc raro, at cogitationibus concurrunt, et ii tunc cum absque reflexione sunt, non aliter sciunt, quam quod constituant eam personam seu idem subjectum; quod tamen ita se non habet. 1748, 6 Sept.
    @1 ms. ut plurimum$
  3. Aliquoties interesse mihi datum iis, qui loquuti, et apparuit mihi quod ducerem eos, et ii id non sciebant, postea id animadvertentes, inde sciri potest, quomodo unus ducit alterum, et loquitur cum altero, nec percipitur aliter, quam quod is loquitur, in quo cogitatio et attentio. 1748, 6 Sept.
  4. Sphaera opinionis probitatis, de malis, de draconis natura

Per aliquot dies data mihi est sphaera opinandi de racone, quod non ita malus, ac plures alii, nempe quod quidem dolosus, sed solum externe; quoties ex hac opinione, et persuasione–quia {1} mihi per tantum temporis natura ejus cognita est, tum aliorum, et sic comparative qualis ejus–quoties {2} in hac persuasione et opinione essem, et dirigeretur ea sphaera versus draconem, tunc {a} non sufferre eam potuit, nam probus non vult esse, nam amat ut timeant eum omnes, et quod sic imperare possit omnibus ex timore, quare cum in hac sphaera esset, quod ita non timeretur, reducebatur in statum, de quo aliquoties dixit, quod non possit sufferre eam sphaeram, quia tam multa inerant, quae non vellet, sicut contemptum et plura alia.
@1 ms. persuasione, quia$
@2 ms. ejus, quoties$
@a h.e. toties$

  1. Praeterea draconi non permittitur ad naturam suam malam, addere plura mala, quoties aliquid addit, sicut quod crudelis esse incipiat, quod contra amorem conjugialem, et plura, toties e loco suo dejicitur, et punitur, et sic absterretur, nam timet valde quod e loco suo et sic ab imperio suo dejiciatur, quod etiam satis percipit [facturum], nisi intra limites suae naturae maneat. 1748, 6 Sept.
  2. Quod quandoque ii, de quibus cogitatur, momento adsint

Observatum saepius est, quod illico ac cogitatur de uno, is illico adsit, et quidem in suo loco, utplurimum; causam percepi, quod tunc illico auferatur e societate in qua est, in societatem in qua essem, seu is esset, qui {1} cogitat, sic ut a sua societate tunc in aliam veniat, ut primum autem cogitatio cessat, in suam societatem redit, quod is nescit, et miratur quod tam subito adsit. 1748, 6 Sept.
@1 ms. quae$

  1. Quod vita post mortem, sit vita, cui non comparari queat vita corporis

Ostensum est per vivam experientiam, quod vita spirituum post mortem possit esse talis, ut ei non comparari queat vita corporis, et quidem per id {1}, quod in una idea tantum lucis et vitae esset quantum in mille et pluribus vitae corporis, et sic ostensum quod vita corporis cum ejus ideis sit tam obscura, ut modo respective tenebrae sint, nam corporea et sensualia corporis sunt quae obscurant, et quoque persuadent quod vita corporis sit vita.
@1 ms. et vel ea$

  1. Simul etiam malis spiritibus tunc dabatur dicere, quod eorum vita non aliter sit quam ferarum vita, nam ex instinctu agunt, nec sciunt aliter quam quod vitam vivant, sicut fera animalia, quae quoque ex instinctu agunt; in eo ferina vita pejor et obscurior est [vita] spirituum malorum, quod instinctu ferantur contra bonum et verum, quod trahunt ab eo, seu quam animam trahunt ab eo, quod homines nati sint. 1748, 6 Sept.
  2. Quod tales varietates aspectuum sicut quod facies tam horridae, nebulosae, igneae, tum pulchrae, cum diversitatibus aliis, oriantur ex inspectione angelorum

Quod tot diversitates existant cumprimis in mundo spirituum, quoad aspectus eorum, tum quoad ignes, lumina, et perplura alia, non aliunde originem trahit {1} quam a communicatione cognitionum fidei, inde variae sphaerae fidei, sicut luces, quae a Sole, quae luces plures sunt, tam quoad gradus intensionis, quam quoad plures alias differentias; cum itaque lux talis in mundum spirituum labitur, tunc omnes qui sunt non fidei, sed falsae fidei, tales apparent iis qui eos vident, sicut quod lignarii et serrarii graminis, inde quod sphaera fidei in se habet, quod Solus Dominus Justitia et Solus meruit, ideo ii qui in se ponunt meritum, ita apparent,
(3080.) et sicut apparent, sibi videntur agere; inde frigora eorum, inde foetores, et plura, secundum diversitates contrarii, quod constare satis potest exinde, simodo coelum inspicit dolosum, vertitur is in glomum serpentum, et sic porro alii; at qui in fide sua, et in ea fidei veritate aut luce, quae convenit sphaerae, ii pulchri apparent, cum diversa pulchritudine; in infima sphaera ita quoque existunt varia alia quae pulchra sunt: praeter ea sunt quoque lumina, quae quoque inducunt varietates. Haec illustrari possunt a mundanis, sicut a solis luce, ex qua secundum objecta apparent varia, sicut quae radios inordinate recipiunt, colore nigro, tetro obscuro; alia vero sicut irides, tum quoque objecta vegetabilium pulchra, secundum ordinationem partium subtilium recipientium lucem solis. 1748, 6 Sept.
@1 ms. trahunt$

  1. [Vide 3079]
  2. Quod unus spiritus ducatuu in similes fere cogitationes secum ab altero {a}

Aliquoties spiritus conquesti, quod a me quasi cogerentur cogitare id quod penes me objectum erat, sic ut non ex semet possent cogitare; tametsi etiam multoties iis relictum sit manifeste inter se sociare sermonem, et unaquaevis societas per se, tum etiam non manifeste, ut dum consilia inirent, et festine erumperent in talia, quae nusquam cogitavi, et quod cogitata mea de aliis rebus collegerint et quasi legerint, me nesciente, quod pluries factum; sed dum reflexio iis dabatur, quod tenerentur cogitare ea quae objecta penes me erant, conquesti sunt, sicut hodie quoque.
@a intelligendum Quod unus spiritus ducat alterum in similes fere suis cogitationes$

  1. Quare iis dicere datum, qqod aliter fieri nequeat, nam tale quoque fit in terris, ut in unaquavis societate, uno loquente, aliorum cogitata tunc tenentur ab unius, ut intendant iisdem, et similia cogitent; in magno coetu similiter uno loquente; tum in concionibus, sacerdote praedicante, et sic porro; magis adhuc in altera vita, ubi ideae pleniores sunt, dum loquela est, ideae non possint non communicari adhuc magis, quia interiora sunt quae loquuntur, et plura quae aliorum cogitata seu ideas alliciunt.
  2. Exinde quoque constare potest, qualis communicatio idearum spiritualium et coelestium sit in coelis , ubi ideae adhuc pleniores sunt, et magis adhuc communicabiles, et a Domino influunt, secunnum cujusvis indolem, et communicatio fit a Domino, Qui communicabilia vult esse omnia bona et vera.
  3. Inde quoque nosse licet, quam exquisitae sint societatum conjunctiones, et quod si minimum discrepat {1}, noscatur, et in ratione dissensus, dissociantur. 1748, 6 Sept.
    @1 ms. discripat ut apparet$
  4. Quod homines et spiritus detineantur a malo, et quasi suspendantur a malo, quod infra
  5. Ab experientia nosse mihi datum, quod a malo, quo infestatus, detentus sim a Domino, sic ut si remitterer aliquantulum, illico in malum laberer {1}, et in periculum, malum cogitandi agendique, sic ut apparuerim quasi suspensus a malo, quod sic infra, ita in sphaerae interiori, cum malum intenderetur a mundo spirituum mmlorum, inde datum scire quomodo spiritus angelici boni et angeli teneantur quasi supra malum, aut intra illud, ut attingere eos nequeat: ita praecavetur etiam homo, ne mali spiritus influant, dum in cogitationibus fidei tenetur, quod homo nescit. 1748, 6 Sept.
    @1 J.F.I. Tafel: “laberer pro labere”$
  6. Quam ardenti desiderio ii qui a Domino ducuntur, serviendi etiam pessimis, etiamsi inimicis

Erant inter pejores e Gehenna, qui per totam noctem me infestabant, me conando interimere, artibus facinorosis, sic ut e somno experrectus bis, et viderim et senserim eorum tentamina et actus, tandem cum mane factum, ardenti desiderio flagrabant ii qui mihi noti, ad instruendum eos, et benefaciendum, quia {1} nosse mihi dabatur, quod ducerentur a Domino, quod etiam fassi sunt ii qui penes Gehennam. 1748, 7 Sept.
@1 ms. percepi quod$

  1. Quod quidam inspectus a coelo versus in intestina

Quidam stationarius eorum qui supra me et tentabant tota nocte me interficere [3086], cum [ego] expergefactus {1} subito, inspectus {2} a coelo, ut scirent ubinam ii et quinam, qui conarentur me interficere, versus est in intestina squallida, quae vidi, et is fassus; quinam fuit, an eorum pessimus, nondum scio: inde constitit quales essent; 1748, 7 Sept.; sic {3} cognitum, quod non essent ex dolosis, sed ex iis, qui magicis artibus utuntur.
@1 ms. experfactus$
@2 ms. subito inspectus$
@3 ms. Sept: sic$

  1. De spiritibus malis subtilioribus in linea zenith varia altitudine

Quidam spiritus mihi in vita notus, qui imbutus natura subtiliori, ex solitudine {1}, is apud me, secundum suam naturam loqui potuit cum spiritibus interioribus bonis, et iis persuadere, non sub sua persona, sed sub alia, sic ut vix aliter perciperent, quia ita a Domino permissum et concessum, inde sciri potest, quales sunt quidam spiritus mali, sed non erat inter eos, qui pessima intendebant {2}, quia in statu eo tenebatur.
@1 ms. salutidene$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. intendebat$

  1. Is putabat quod tam subtilis esset, ut extra sphaeram omnium, ut noceri a nullo putaret, minus puniri, quare sublatus supra caput in linea zenith, et ibi veniebant spiritus eo pejores et talis quoque subtilitatis, et intrabant {1} in ejus cogitationes, et per eas torquebant eum, ut diceret quod in talem confusionem, et inde cruciatus speciem redactus esset, ut vix describi possit, nam simul cupidine se inde extricandi accensus, quod cruciatus istius genus augebat, ita instructus quod dentur {2} spiritus mali punitores, qui in simili subtilitate sunt, ut non ideo se tutum putet.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. intrabat$
    @2 ms. denter ut videtur$
  2. Cum ei dictum quod adhuc subtiliores darentur, qui influerent modo leni, et sic eum vincerent subtilitate, sublatus altius supra caput in linea zenith, et ibi cum iis erat, de quibus dicebat, quod {1} ii eum vincerent, et possent occultis quasi fascinationibus blande eum pellicere, sic ut duceretur ab iis {2}, usque dum nesciret, erant ii qui se insinuant hominis cupiditatibus, iis assentiendo, et sic pelliciendo ad malum; non ultra audent insinuare dolos, quam ut vident se tutos; timent jacturam vitae suae et licentiae.
    @1 ms. quos$
    @2 ms. eo$
  3. Mihi dictum est, quod talibus non permissum sit esse apud hominem, quia eum ita occulte et clanculum ducunt in malum, ut homo nequaquam aliter sciret {1} quam quod ita sit, quare vincti tenentur, ut reor, in Gehenna. 1748, 7 Sept.
    @1 J.F.I. Tafel sciat$
  4. Iis qui in alto zenith erant {1} propositum tunc erat solvere hanc propositionem: quis vivit, qui a Domino ducitur, vel qui a semet? nam tales putant quod nulla sit vita, nisi ex se veniat, et quod sic expers vitae esset, qui a Domino, aliter ii putare nequeunt; propositio talis erat, cum ii putant quod qui a semet non ducitur, is non vivat, et ego credo, qui a semet ducitur, quod non vivat, ut deciderent quid verum; deliberatum est, ac utprimum aliquid intellectuale iis a Domino dabatur percipiebant quod vera vita sit, quae [a] Domino, et quod non vera vita quae a semet, quia a malis simul, et ad malum, proinde quod vita ad malum sit spuria, et quod vita ad bonum sit vera, quod intellectum a me eos percipere, sed usque quaerebant aliam viam, ut inde se extricarent. 1748, 7 Sept.
    @1 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$