3093. Quod in altera vita nusquam alicui pejor fieri permittitur
Quod in altera vita nusquam permittatur pejor fieri, scire datum ex dracone, qui quoties {1} addere [vellet] quid novum, et se malo, cui non prius assuetus fuit, adsuesceret, quod [toties] graviter mulctatus [cf. 253], inde horror, quare non audet, quare etiam talia sunt vincula, quae tenent eos, ne extravagentur, praeter indefinita alia, secundum cujusvis naturale acquisitum malum; ita se habet cum omnibus aliis, ut cum iis qui in Gehenna sunt, ibi tenentur quandoque in licentia, sed utprimum extravagantur, et malum acquirere conantur, et afficiunt, tunc illico in igne Gehennae sunt, qui est eorum interior cruciatus, quasi igneus, qui describi nequit, quo sic deterrentur, et tenentur tandem horrore ejus in eo, ut non ausint vagari ultra, sed in omni momento, cum ultra tendit, timent. 1748, 7 Sept.
@1 ms. quotius$
3094. Quod facultas intelligendi sit Domini
Quidam spiritus apud me astutias exercere volens, qui quia malus, interrogabat quis cur ita cum malis loquar, respondere dabatur, quod quia facultas ei intelligendi, cum eo loquar, ita cum facultate ejus intelligendi, proinde cum Domino, quod is indignatus recessit; inde instructus quod facultas hominum et spirituum intelligendi sit Domini. 1748, 7 Sept.
3095. Quod philosophicae veritates convincant fortius eos qui tales sunt, quam reliqua
Cum quibus loquutus, [iis] ex philosophicis veritatibus, sicut quod causa principalis et causa instrumentalis unam causam agant, ita per ideas spirituales ostensum, quod ii qui sunt modo organa seu causae instrumentales [se] putent vivere seu esse causam principalem, vim agentem, vivam, efficientem, inde ii qui tales erant ita convicti erant, ut miratus sim, tametsi mali, sic ut ita veritatem intuerentur; alioquin etiam cum de universali providentia loquutus, quod universale non sit nisi a singularissimis, similiter convicti, tum quoque Philosophus suo tempore celebris, cum perciperet ea quae de formis, de quibus n. 649, 660, 676. Ii autem qui talia non curant, delectantur iis non propter ea, sed ut sic convinci queant tales, quare {1} hos {2} cum zelo adjuvant, ut imprimantur aliis. 1748, 6 vel 8 Sept.
@1 ms. tales. quare$
@2 J.F.I. Tafel hoc$
3096. Qui ad salivas oris referuntur
Observatum quod prope supra caput sint ii qui ad salivam oris referendi, loquuntur tacite cum quadam bifidatione, movente se saliva palati supra linguam, inde bifidatio loquelae, inserviunt aliis instruendis, sicut saliva digerendis iis, quae in os recipiuntur. 1748, 8 Sept.
3097. De delitiis Paradisiacis
Antrorsum paulum superius, ad angulum recti oculi sunt ii qui paradisiacam vitam vivunt, quibus tales paradisiaci prospectus in longitudinem immensam sunt, ut nusquam a quoquam {1} homine percipi queat, cum varietatibus infinitis, et splendoribus una illustrantibus, verbo dicebant qui ibi fuerant, sicut nunc qui ibi sunt, quod sit prorsus ita ineffabilis, ut ineffabilitatem non {2} idea plenissima hominis sistere queant; jucunditates et felicitates elucent ex singulis, verbo defiunt iis voces describere, modo quod sit ineffabile, et hoc fit cum varietatibus in aeternum.
@1 J.F.I. Tafel: “quoquam pro quoque”$
@2 ms. no$
3098. Illuc aliqui apud me sublati, qui dubitabant an detur lux in altera vita, sicut in vita corporis, tum {1} num sit vita superior ea vita, quae est corporis, quare in paradisiacas societates sublati sunt, et adhuc ibi sunt; et mecum inde loquuti. Sed antequam illuc elevari possunt, praeparantur a Domino, ut unanimes sint, quare alii qui cupiebant non potuerunt auferri, nam ideae non consentientes sunt, nec [illi] se ita affici patientes–quod {2} caeterorum ideas flecteret.
@1 J.F.I. Tafel tunc$
@2 ms. patientes, quod$
3099. Quomodo existant hoc quoque percipere datum, ex repraesentationibus mundi inferioris, seu spirituum, nempe quod Dominus per coelum influat in eorum imaginativas ideas, et ogitativas, et quia sunt in Homine Maximo, ita in coelo, et a Domino influit, non possunt {1} non tales repraesentationes indefinitae pulchritudinis, cum varietate in aeternum existere, et hoc in clara luce et in plenissima vita, sic ut lux oculi et vita ejus in corpore non comparabilis sit. 1748, 8 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. potest$
3100. De loco ubi delitiae corporeae
Versus sinistram inferius {a} ad distantiam, sinistrorsum a veteri Hierosolyma, est locus ubi exercent {1} talia quae in vita corporis delitiosa fuerunt, sicut ludos, saltationes, et similia, in quem locum deducuntur ii qui recens a corporis vita in alteram veniunt, ut ibi talia exerceantur, nam quae voluptates et delitiae in corporis vita fuerunt, redeunt, et permittuntur, ut exuantur iis; mecum inde loquuti, et iis dicere datum, quod talia sint, sed externa, quae vix dignoscuntur ab internis, antequam perceptionem internorum percipiant; nam tales quoque emarccscunt, et fiunt abominationes, sicut jucunditates externae aliae, quae putrescunt, et quidem post breve tempus. 1748, 8 Sept.
@1 ms. excercent$
@a in indice ad Ludus: Dextrorsum infra; cf. etiam 3212 sub eodem verbo$
3101. De quodam latrone Judaeo, qui putabat se auferre mihi posse nummos aureos
Qualis vita malorum spirituum post mortem sit, inde constare potest, quod quandoque putaverint se posse auferre ea quae videbant; nunc quoque erat Judaeus ex {1} latronibus, cui ostendebam aliquot nummos aureos, qui putabat se velle eos {2} auferre, non aliter sciens quam quod homo, et sic posset; quare relicti nummi ut auferret, visus sibi quoque abstulisse eos ex phantasia; cum ostendissem ei quod remanerent, et phantasia ejus esset, obstupescens dicebat se nunc appercipere esse spiritum; sed scio, quod mox usque non aliter sciret {3} ac prius; inde qualis vita spirituum malorum post mortem concludi potest. Bonis autem spiritibus {4} cum id manifestum est, quod spiritus, datur reflexio a Domino, ut ulterius id sciant.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$
@2 ms. ea$
@3 J.F.I. Tafel sciat$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. Boni autem spiritus$
3102. Praeterea idem, tametsi ei dicebatur quod spiritus, et data ei ratiocinandi facultas usque instabat dicere quod homo, qui videt, et audit, sic vix redigi potuit ad credendum, quod spiritus: nam reflexionem nusquam habere possunt quam a Domino. 1748, 8 Sept.
3103. Quod spiritus putet se esse hominem in genere, in causa primum est, quod non detur ei reflexio penes hominem, qui non loquitur cum iis, seu respondet iis, nam loqui cum spiritu conjunctum est cum eo, ut reflectant super alium qui loquitur, ita quod non homo sint, sed separati ab homine, ita spiritus.
3104. Quod spiritus non aliter sciat quam quod homo, tametsi non videt per oculos ejus et audiat per aures ejus, in causa [etiam] est, quod omnia quae sunt memoriae hominis illico induat, sicut sua, et qui induit memoriam hominis, is quoque hominem, nam homo non est homo, qua corpus, sed qua interiora ejus; quod memoriam meam induerint, prorsus, multis experientiis mihi constat; sed interiorem memoriam non possident, eam angeli Domini, qui regunt spiritus istos, qui infra sunt, sicut ii apud Jovis incolas [vide 542], ubi duo circum caput, et regunt spiritum castigatorem, qui nec scit aliter quam quod is ex se agat et loquatur; cum eoousque homo pervenit, ut interior memoria regatur a spiritibus interioris mundi spirituum malis, quod nusquam permittitur, tunc homo non amplius potest vivere. 1748, 8 Sept.
3105. Quod homo multas veritates sciat, sed non agnoscit illico ut ratiocinatur
Aliquoties contigit, quod ii qui veritates coelestes in vita praedicarunt, et ardenter aliis {1} inculcarunt, cum iis in altera vita demonstrarentur, quod eas negarent, quia in statu ratiocinationis de iis fuerunt; sicut quod Dominus eos per spiritum Ipsius, regat eos, hoc praedicatores ardenter urgent, et orant quod Dominus per spiritum Ipsius regat, dictet iis voces, indat ori eorum quid dicant, quod adsit et unumquemque ducat, quod nihil quam ab Ipso, quod hominis vires nullae sint, et sicut stipes in regenerationis actu, et similia, cum iisdem ad oculum eadem demonstrarentur, quod ita esset, [tunc] quia in statu ratiocinationis de iis, et quia fides eorum fuerit scientifica, mirati sunt sicut alii, et in corde negarunt, at cum iis in memoriam revocatum, quod usque in vita sua haec urserint, et praedicaverint, imo in praedicatione se credere sibi visi sint, tunc illico agnoscebant, et affirmabant, ex quibus constare potuit, quod non fuit cordis fides, sed memoriae; nunc quoque contigit, cum cogitaretur de eo, quod ita homo creatus a Domino sit, ut dum in mundo, etiam in coelo cum angelis esset, et sic conjunctum foret coelum mundo, unus praedicatorum sui temporis dixit, quod haec potuisset praedicatione ita
(3106.) amplificare, et cum persuasione apud se, ut omnes quoque viderentur sibi persuasi, ad minimum dicerent, quod praedicavisset sicut angelus, sed usque dum in altera vita demonstratur quod ita sit, nempe quod ego talis a Domino sim, quod in mundo spirituum percipere possim quid {2} dicunt, quid agunt, et ii per me in mundo, tam mirum iis obvenit, et tam incredibile, ut dixerint, quod hoc nusquam in vita cogitaverint, praeter similia alia. 1748, 9 Sept.
@1 ms. alii$
@2 ms. quid quid sed J.F.I. Tafel quidquid$
3106. [Vide 3105]
3107. Quare homo prorsus in alio statu est, cum in Ecclesia, tam qui concionatur, quam qui audit, dum non reflectit ad ratiocinia, quae objici queunt, quam dum est in ratiociniis; sicut de vita post mortem, quis non credit vitam post mortem, dum praedicatorem audit ardentem, usque ad gemitum et lachrymas? at quis credit vitam post mortem in statu ratiocinationis? missi {1} quidam in statum zeli, sicut dum praedicarunt et in ecclesia audiverunt, tunc erant in statu persuasionis talis, at scio quod extra statum illum non tales sint, sed mirentur in singulis, ut alii, quod ita se res habeat. 1748, 9 Sept. Etiam in tali statu insignes praedicatores fuerunt per moram temporis, [ut putarent] quod impossibile esset, quod potuisset homo loqui cum spiritibus, ex eo, quod in ea opinione fuerunt in vita, percipiens {2} si tale quis iis
(3108.) dixisset in vita, quod prorsus negavissent, dicendo quod illusiones essent; quare in tali statu fuerunt apud me, inquirendo an ita sit, putantes {3} tunc quod illusio, et nihil sciam ex iis, quamvis ii sciunt, sed tandem convicti, in alium statum ducti sunt, ut autumarent; nunc quoque in statu autumandi sunt, sed non in statu credendi, 1748, 9 Sept. Etiam talis quandoque praedicatio persuasiva datur, ut qui nihil credunt, et putant se morituros sicut bruta, quod tunc quasi elevari in coelum sibi videantur, sed usque mox, ut exeunt ab Ecclesia, nihil credunt, et similia alioquin subsannant; quod eleventur in coelum ex idea spirituali percepi, tum quoque experientia viva apud quosdam. 1748, 9 Sept. Cum homines in tali statu persuasivo sunt, et elevantur {4}, tunc Dominus operatur, et ea inseminat mentibus eorum, et illa recondit, quae vocantur “reliquiae”; tum quoque aliis multis temporibus, ut dum in infortuniis, tentationibus, quod mihi nunc insinuatum. 1748, 9 Sept.
@1 ms. rationcinationis: missi$
@2 sic ms. forte pro [ego] percipiens vel percipientes$
@3 ms. putans$
@4 ms. est, et elevatur$
3108. [Vide 3107]
3109. De iis qui in zenith, alte {1}
Qui in zenith alte, sunt qui in vita hypocritae, externis visi ut angeli, interne autem sunt lupi, adblandiuntur, sicut dictum [3090], lenitudo influxus eorum hoc quoque ostendit, sed insidiantur subdole, ut quoties datur occasio, et vident labi hominem, tunc {a} adjuvant omni opera, ut praeceps cadat; cum iis loquutus, et adsunt cum scribo,
@1 post caput apparet manu B. Chastanier scriptum vide n. 3088$
@a = toties (vide 3074 annotationem a)$
3110. ii qui putant se a semet regi, non a Domino, quare quandoque ita mulctantur, quod consociatio eorum, quae sicut unam personam refert, separetur, separationem quasi insufflantibus quibusdam qui infra circa nates, a quibus id percepi, tunc dissociantur, et agunt ut multi, et hoc fit cum magna molestia, est turba inter eos, conquestus eorum auditus, quod nescirent quid inde fieret, tunc agnoscentes, quod nihil prorsus valeant, cum alioqui omnia se posse putant: qui sub natibus respondent iis in zenith in linea perpendiculari, quia talis naturae sunt, sed qui infra ad nates cupiditate feruntur puniendi quemcunque subtili modo, nam non visi a me, sed modo percepti per talem insufflationis modum, quo separati.
3111. Cum quodam loquutus de iis, qui dixit, ut dicerem iis ne ita insanire {1}, respondere datum, quod hoc similiter se habeat, sicut qui dicit aegroto, ut valeat, deliranti, ut sane loqueretur, similiter insano: et quod tales sint homines, in cogitationibus suis, sed externa solum simulatio facit, ut sani videantur.
@1 sic ms.$
3112. Postea, cessante hac separatione, sicut una persona, ut prius [3110], agebant, cum uibus loquutus, an scirent, num semet regant, quia recens a poena; dicebant quod sciant se a semet non regi, quin {1} tunc discordia; tum interrogatum a quonam domino, num a dracone, quod negabant, sed an a quonam alio, nesciebant; nondum volunt dicere quod a Domino: nam absque consensu in unum finem, et absque Domino, a Quo tenentur in consensu–per {2} id quod putent se quoque agere me, quod sint sicut homo {a}, ita unusquisque, utcunque plures sunt, ita tenentur in consensu–finis {3} est eorum naturae, qui finis non tenet eos in consensu, sed fert unius animum contra alterum. 1748, 8 {4} Sept.
@1 J.F.I. Tafel quia$
@2 ms. consensu, per$
@3 ms. consensu, finis$
@4 forte erronee pro 9$
@a h.e. [unus] homo$
3113. De quodam fastuoso ad summum inflato
Erat quidam, quamvis non inter fastuosiores sed usque inter eos qui fastu quoque se inflaverant {1} diebus vitae suae, is cum sermo esset et idea, de iis qui alios prae se contemnunt, et se esse [putant] solos qui vivunt, et similibus {2} quae ei potuerunt convenire–nam {3} fastus plura genera et species sunt, secundum phantasias ex amore sui, et contemptu aliorum prae se, quare remissum ei ut inflaretur secundum phantasiam tunc penes eum–inflabatur {4} usque ut adimpleret universum, sic ut amplius non esset spatium, ut circumspiceret se undique, quo iret, sed nullibi amplius sic immotus, sic dicens quod non posset esse, nisi restitueretur ad pristinam sui magnitudinem; qui insufflabant eum, erant a parte capitis mei posteriore, sic paulum a capite superius: quod insufflatus ita causa erat, quia idea {a} erat de angelis, quod miseri et sic vermes, repentes, quod etiam idea {a} sistebat, quia omnes angelos putant tales, [ii] qui ex semet vivere putant, sic se solum vivere, quare hoc erat ejus poena. 1748, 10 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. inflaverat$
@2 ms. similia$
@3 ms. convenire, nam$
@4 ms. eum, inflabatur$
@a = idea$
3114. Quod homo non usquam melius duci queat
Spiritus putant, quod aliter duci potuissent, et sic meliores fieri, quam sunt, sic a malis actualibus arceri, et pluribus, mali culpam conjiciunt in Dominum, sed iis dictum quod culpa est eorum; idea spirituali perceptum mihi, quod nusquam melius duci queant, sic ut sint necessitates omnia momenta vitae eorum, ut prius videas [2628-30]; et ab aeterno praevisum, et sic provisum, ut omnia et singula tendant ad finem ultimum, ut sint partes in Homine magno, hoc est, in Regno Domini; hoc quia ab iis ob particularium intuitiones non perceptibile est, datum est [iis] {1} percipere, quod omnipotentia, seu infinita Potentia ita disponere potest nam quoque homo hominem similiter paene in aliquibus particularibus ita ducere potest, cum novit ejus malam
(3115.) naturam seu cupiditatem, ut dicere possit, quod non aliter duci possit, sed quod per optima ductus ita sit, sin aliter, percipit {2}, quod inde majus ei malum, seu malum non bonum; quare Infinita Potentia quae omnia et singula simul videt, et futura ut praesentia, ita disponere potest, et quia potest, etiam disponit, nam [per] ducere et flectere malum, quod continuo tendit ad pejus et pessimum, intelligi potest, quod is qui est malus in pessimum cupit, se volendo sic ducere, at quod Dominus flectat in minus malum, et tam parvum, quam usquam possibile est; verbo omnia momenta vitae sunt necessitates, quia homo talis est, se continuo praecipitare cupiens et studens in malum pessimum. 1748, 10 Sept.##
@1 cf. indicem ad Malum$
@2 ms. aliter percipit$
3117 {1}. ## Illustratum per aliquem qui dicebat se scire quid velit, cui insinuatum quod non aliud sciat, quam quod tendit ad ejus jucunditatem, et nihil praeterea, quare repraesentata jucunditas colore quasi flavo, in quam remissus, sed momento tunc retinebatur, ne eo laberetur; is tunc alia phantasia actus, percipiebat, quod non ego, quod si non retentus, lapsus fuisset in sui perniciem totalem, sic quod amplius ita non cupiat ut emitteretur ei labi in jucunda sua, quae praevidet; confessus usque, tametsi malus, quod Dominus sustinuerit eum; nunc in cogitatione sui lapsus anxietate multa premi dicitur. 1748, 10 Sept.
@1 3117 conformiter auctoris indiciis inter 3115 et 3116 transpono$
3115. [Vide 3114]
3116. Quod spiritus in altera vita non solum conspiciantur in locis certis, sed corpora eorum in certo positu
Quidam apparent in loco suo stantes, qui usque dixerunt mihi quod ambularent, et quidem erecto corpore; quidam, ut intra corpus, qui capite deorsum, et dorso scapularum sursum; quidam sedentes, super solio; quidam quoque sedentes sed non conspicue; quidam aliter, quod ex aliis causis venit; quidam quandoque tanquam strati jacentes, et sic porro. 1748, 10 Sept.
Quod unus spiritus ducatur ab altero, et sic porro
Ex pluri experientia mihi notum est, quod unus spiritus ducatur ab altero, et sic porro, sic ut nullus sit qui non ab alio ducatur; quod et fassi, iis ostensum, sic ut {1}
@1 hic articulus inabsolutus et non numeratus pluribus lineis transversalibus potius deletus esse videtur$
3117. [Vide post 3114]
3118. Quod naturalia existant ex spiritualibus
{1}. Loquutus cum spiritibus de naturalibus quod existant a spiritualibus, ex causa, quod dentur spiritus qui referunt vesicam, ureteres et similia, et quidem confirmata per id quod unicuivis notum esse potest, quod actus corporis qui sunt naturales, existant a cogitatione per voluntatem, quae sunt spiritualia, quod enim idea spirituali percipitur clare, [nempe] quod naturales actus ex talibus existant, quae non comprehendunt {2}, sicut a cogitatione per voluntatem, ita in omnibus reliquis. 1748, 10 Sept.
@1 3117 transposuit secundum auctoris indicia post 3115$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. non comprehendu$
3119. Ita ea quae existunt in ovis, vesicis seminalibus et singulis aliis, nisi per spiritualia in coelo similiter a Domino existant, nusquam possunt existere; quae quia causae eorum ignotae sunt, vocantur functiones naturales; haec quoque cum spiritibus. 1748, 10 Sept.
3120. Quod maximus in coelo qui minimus [vide loca ad 1234]
Loquutus cum spiritibus, qui putabant in coelo maximum, esse sicut in terra potentissimum et opulentissimum, sed respondere datum, quod in coelo maximus, qui minimus, et illustrare datum per hoc, quod potentes aspirent ad felicitatem terrestrem, per potentiarum augmenta, et divites per divitiarum, et eorum finis est, ut sic beatiores sint, nam jucunditates omnes sic possidere animo cupiunt, hoc finis eorum; cum minimus in coelo maximam felicitatem haberet, sequitur inde quod maximus. 1748, 10 Sept.
3121. De respiratione communi
Percepta est undulatio communis coeli, et mihi dictum, quod sit respiratio coeli, per quam respiratio hominis et plurium; correspondebat circiter respirationi meae, ut 3 ad 1, nam {1} talis respiratio abit in conatum, ex {2} quo respirant omnia.
@1 ms. 1. nam$
@2 ms. conatum; ex$
3122. De odore seminis humani
Aliquoties perceptus odor seminis, et nosse mihi datum, quod ex iis sit, qui referunt vesicas seminales, et vasa spermatica. 1748, 11 Sept.
3123. De velo subtili
Erant spiritus alte supra caput, e familia sirenum, qui ita latenter agebant, ut non nisi quam post moram aliquam temporis pateret, putantes quod sic liberi quia subtiles, sicut in puriori, iis dictum, quod ideo non liberi, et quod subtilissimum eorum, appareat iis quod omnium subtilissimum eorum, appareat iis quod omnium subtilissimum sicut aliis, at quia pergebant, velo quodam subtili et in subtilius quasi disparente abducti sunt circum caput, sicut uncus {1}, et deorsum. 1748, 11 Sept. Putabant ii, quod non mali essent, sicut sirenes solent, sed dicere datum eis, quod intentio cur ita subtiles esse vellent, regnaret in caeteris omnibus, quae intentio seu finis erat, ut aliis vellent puriores esse, quare utcunque agerent, regnante eo fine, vertitur usque omne in tale, quod adblanditur {2} fini, quod est in aliorum despectum, 1748, 11 Sept.; nam {3} illudere aliis volebant, et eos regere secundum suas phantasias.
@1 sic legimus, contra indicem ad Siren et Velum, ubi unus et J.F.I. Tafel, ubi unius$
@2 ms. ablanditur$
@3 ms. Sept: nam$
3124. De excretoriis in genere
Sunt cerebro sua excretoria, et sunt unicuique visceri sua, quae excernuntur, quaedam eorum inserviunt usibus, sicut salivae, et biles, quaedam ut excrementitia ejiciuntur per poros cutis, et alia emunctoria, ut nares; fuerunt quidam, qui inter excrementios {1} cerebri erant, antrorsum superius paulo ad distantiam [ad] {2} dextram partem nasi, ii, quoties remittebantur, spiritualia deducebant ad terrestria, et conspurcabant, secundum usum in vita, incipiendo a spiritualibus et deducendo ad terrestria, et tunc conspurcando: quae eo spurciora erant, quo magis ad semet remittebantur.
@1 ms. excermentios$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms.$
3125. At longius fere in eodem plano, quo fugiebant, erant qui nihil nisi spurca cogitant et loquuntur, et quicquid objicitur de quo loquutum, in spurcum vertunt, sicut solent multi ab infima plebe, nautis et similibus: tales sunt plures cogitatione, sed inhibentur vinculis externis. 1748, 11 Sept.
3126. De precibus
Idea spirituali percepi, quod preces ad Dominum, si ex conscientia ut debitum fiant, tunc bonae, at si ut inde aliquid obtineat aut mereatur, est non bonum, etiam malum. 1748, 12 Sept.
3127. Affectionum variationes absque ideis cogitationis
Expertus sum, tametsi aliquoties prius, absque reflexione, quod affectiones possint agere, et variari, ad effectum, absque ideis cogitationis; ita quod indefiniti status affectionum sint, cum suis varietatibus et successionibus, quae sunt principia cogitationum, quas tamen homo nequit percipere, absque ideis cogitationis, quare quod status coelestes sint tales, ex quibus spiritualia. 1748, 12 Sept.
3128. De loquela cum spiritibus
Loquela cum spiritibus apparet iis prorsus sicut loquela hominum inter se, et mirari quis potest, quod non aliter percipiant quam quod prorsus eadem, sed usque est talis differentia sicut loquela oris ad loquelam cogitationis, sic ut cogitatio loquatur, non lingua aut os, et quod spiritus illico percipiant, si quid abscondere velit, et si quid aliud latet, quod simulatum est, si quid tale, ut si quid abscondere vult, tunc illico magis cogitata ejus protrahunt in lucem, et si quid simulat, illico inculpatur falsitatis; praeter quod loquela cum spiritibus sit plenior, sic ut quicquid sit in ideis vocum plenius pateant, praeter plura quae de spiritibus et ideis prius. Hoc in praesentia eorum, qui non potuerunt aliter percipere quam quod loquela spirituum et hominum sint eadem; et quidem si ita loqueretur homo cum homine tali ac est, intra aliqua minuta distraheretur cerebrum et insaniret. 1748, 12 [Sept.] {1}
@1 sic J.F.I. Tafel$
3129. Quare spiritus in perfectiore statu sunt, quam dum homines, ut tales esse possint, nam sic tenentur a Domino; cum differentia fere, sicut se habet auditus ad visum separatum ab auditu; quod habent inde, quod separata ab iis sit memoria particularium, ex qua si simul cogitarent in altera vita tunc cum aliis spiritibus, qui in ideis sunt, disrumperetur ita memoria particularium, ut prorsus insaniret. 1748, 12 Sept.
3130. Quare etiam loquela spirituum in hominis loquelam fluit ab interiori, nec ideo ullus hominum audit, tametsi appareat ei et spiritibus quod similis sit, et sic quod audirent homines; cum hominis loquela influat per aurem exterius.
3131. Inde quoque constare potest, quomodo se concentrant ea quae influunt ab interiori et quae ab exteriore, concentrant se in aurem, imo etiam in linguam. 1748, 12 Sept.
3132. Quod sphaerae spirituum et societatum etiam per odores sistantur
Illico ac aliqui spiritus appellunt, tunc {1} qui ibi sunt, Domino ita concedente, percipiuntur quales sunt, tam spirituales quam coelestes: quod pluries factum, nam insinuatur illico, qualis ejus vita, et qualis fides; eaedem sphaerae quoque, cum Dominus ita concedit, sistuntur quoque per odores, etiam spiritibus sensibiles: tam per odores rerum vegetabilium, quam per odores animales seu corporis varios; praeter sphaeras terroris, timoris, tristitiae, anxietatis, sicut hodie, propter quas aufugerunt, etiam magnitudinis animi, quae variae {2}. 1748, 12 Sept. Sunt quoque sphaerae cogitationum et affectionum mixtae, sicut quod
(3133.) draco non possit sufferre, cum eum credunt minus dolosum quam alios, et probiorem aliis, quia omnibus imperare cupit [vide 3074], de qua sphaera aliquoties questus est, et se aliunde recepit: in genere sphaeram fidei non tolerare possunt mali spiritus: quare a Domino, sphaerarum perceptio aufertur, diminuitur, et augetur, et sic fugiunt ii spiritus, quibus repugnat: sicut nunc quoque spiritus questus est. Sphaera angelica, dum explorare volunt, quid est, et qualis est, ita penetrat in interiora spiritus, ut vertatur spiritus in tales, et ita apparet, sicut repraesentantur, sicut flammei, albi, nigri, nubes, et plura: tum in animalia, secundum naturam et statum. 1748, 12 Sept.
@1 J.F.I. Tafel tum$
@2 ms. qui varii$
3133. [Vide 3132]
3134. Quod spiritus loquantur ea, quae alii interius cogitant
Notum est, quod subjecta sint loquentia, et qui loquitur, is ex aliorum cogitationibus loquitur, quod manifestius nunc mihi ostensum, cum unus loqueretur, et cogitarem aliquem esse, cum tamen is qui loquebatur, non erat, mox dicebat alter, quod is loqueretur ea quae cogitaret, interius, quod inhiberi non potuit, inde constare potest, quod ea quae subjecta loquuntur, sint cogitata aliorum, quod pluries prius observatum est [vide 1252-55, 2099-2101, 2316, 2376, 2969, 3072]. 1748, 12 Sept.
3135. Visio de magicis subtilioribus, et temerarie desperatis
Apparuit ihi primum racemus uvarum rubrarum magnarum super patella {1}, quem miratus propter magnitudinem: tunc apparuit mihi facies in fenestra, ex qua concludere potui, quod aliquid viderem, quod dignum observatu.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. supra patellam sed cf. indicem ad Fenestra et Uva$
3136. Quidam tunc inter maxime temerarios in mundo, quia non potuit, ut dixit, sustinere ea, quae ei contigerant, excitatus ex timore jacturae suae famae,,quam maxime ambivit in mundo, consilium tunc capiebat, ut alium Dominum quaereret, sicut prius quidam mali spiritus [cf. 339, 3030], quod etiam ei dicebatur, sed incassum, obstinatus eundo, quare etiam se a tergo elongavit magis magisque animo ut alium Dominum et aliud coelum quaereret, ubi posset esse absque tali jactura famae, quae eum solum tunc cruciabat, cum aliis quae obvenerunt, quae sustinere deberet antequam ad coelum posset venire; quare a tergo elongavit se magis magisque, et noluit reverti, tametsi ad eum missi, dicerent plura ut reverteretur; distantia erat longior a tergo, quam autumavi dari posse intra spatium corporis maximi.
3137. Primum venit ad eos qui omnia dulcia ei praestabant, sic ut viverent in delitiis inter se, ita in officiis praestandis mutuo, ob finem talis vitae, ut vita eorum esset dulcis, ita simulata amicitiae ob conversationes dulces, ibi primum se dixit invenisse alios, cum quibus vivere posset, sed ostensum mihi quod essent magici interiores, fascinatores, et similes, qui illuc primum mittuntur, dum veniunt a vita corporis, ut similia revocentur, ut dein devastentur; ostensum mihi quod tales essent per intuitum angelicum similium, apparuere intestina tenuia, sanguinea quoque, inde scire dabatur quod tales ibi a tergo ad distantiam sint, qui similibus indulgent, ut vivant propter solum finem, ut sic fruantur dulci vita, et se mutuo amare putant, sed finis ostendit qualis amor: ii quoque in altera vita magicis artibus dediti sunt, divinationibus et similibus.
3138. Cum ei dictum erat, quod tales essent, et ex eo quod desuefactus in vita corporis talibus postea, in animum et naturam veniebat quam postea sibi acquisivit, tunc se longius et longius elongavit a tergo, usque ut diceretur ei ad universi fines; tunc venit in societatem eorum, qui dicebant mori aut vivere, quod perinde, sive vita vel mors, nihil curantes num viverent, vel morerentur, tunc inveniebat tales qui a tergo longissime sunt, et quia similis in vita, in natura ea acquisita inde tenebatur, tunc erat in suamet vita, et clamabat diu (“kackt folck {a}, kackt {1} folck!”) et {2} apud quos tale non perceptum, erant nihili in animo ejuu, currebat longius et longius, et clamabat kakt folck {a}, et tunc mihi communicata erat ejus vita qualis erat, quae talis erat ut respiratio esset quasi in summa libertate, quia cum talibus, qualis is; inde libera ejus cogitatio, quasi diffusa in omnes cum remississima {3} respiratione in commune omnium, quos aestimabat, tanquam is esset cum iis sicut unus; talis erat vita ejus.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. folek: et$
@3 ms. remisissima$
@a = homines audaces (vel fortes, strenui, alacres: verba suecica)$
3139. Cum eo loquutum de vita ista qualis est, nempe cum in proeliis sunt et periculis, tunc non mortem timere {1} debent: at vero extra proelia talem vitam a persuasione habere, quod ii soli homines sint, et digni vivere, alii non, quod hoc vesanum, sicut ii qui persuasione falsa inducti, in vesania sunt, ut serae dum ita retorquentur ut reduci amplius nequeant [cf. 3003].
@1 imperfectum in ms.$
3140. Postea rediit, quod fit in instanti, nam distantia loci, et remotiones sunt phantasiae in altera vita {1}, inducuntur a magicis, quibuscunque permittitur.
@1 ms. vitae$
3141. Mihi tunc quoque datum est scire, quod tales eos aestiment prae omnibus aliis, qui sunt absque timore, absque reverentia, et absque pudore. 1748, 13 Sept.
3142. Quomodo boni spiritus apparent, inspecti ab angelis
Ostensa mihi quasi longa {1} porticus, ubi plures erant viri et virgines, decoramenta non ita vidi, nec memini, dictum mihi, quod spiritus angelici ita appareant, cum a coelo, hoc est, a Domino, spectantur. 1748, 13 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. Ostensus…longus$
3143. Quod etiam scientifica implantentur spiritibus
Ab experientia mihi notum factum, quod spiritus memoria interiore, retineant ea, quae audiunt, vident, percipiunt, sicut homines memoria exteriore, sed quod illi revocare ea nequeunt, solum Dominus; quod insideant memoriae ex aliquibus mihi notum factum, ut quod ii sciant melius quid peractum apud me, qui diutius fuerunt, quam alii; tum etiam quod revocatum quibusdam in memoriam, sicut percepi, quid eis contigerat post mortem, ut quae sustinuerunt, de quibus nullam cognitionem habui; praeter alia, quorum non recordor. 1748, 13 Sept.
3144. Apud interiores adhuc magis, ut apud angelos, penes quos minutissima remanent, secundum gradum perfectionis: nam lex est, quod nihil usquam absque usu.
3145. Quod angeli totam naturam hominis aut spiritus ex una idea ejus scire queunt
Quidam ex spiritibus, qui dum audivit quod angeli scire possint totam naturam hominis ex una solum vocis idea, miratus, et voluit confirmari de eo per experientiam, quare angelus ad eum venit, et detexit quid ex una ejus idea, quae tamen non visa ita mala, perceperit, ei dicens qualis esset: qui quia pro fine habuit famae et nominis gloriam post mortem, et quidem tantam, ut non alius homo magis, ei ostendit qualis compertus, quod nempe si universum genus humanum potuisset interficere, pro sola nominis sui gloria, quod inde summam voluptatem haberet, sic ut nullius misericordiae esset, quod actualitate ea induit, quia {a} gloriatus et voluptatem ceperit, ex millibus stratis et jacentibus in sanguine, post proelia. 1748, 13 Sept.
@a h.e. quod$
3146. De variationibus status
In altera vita solent etiam reduci in statum infantilem, puerilem, et adolescentem, ita prorsus, ut non aliter sciant, quam quod in infantia, pueritia et adolescentia, quidam nunc in eum statum reductus est, qui {1} tunc non aliud scivit, nec aliter loquutus, quam sicut tunc cum fuit {2} in prima adolescentia, et quidem cum parentibus {2} suis, et avis, qui prius eum non amare potuerant, ob actualitates, quas sibi contraxerat, at tunc apud parentes amor erga liberos, seu storge, excitatus, et eum tenere amabant, quorum amor etiam mecum communicatus; loquutus quidem ita, ut si non puer, potuisset ad indignationem redigere parentes, nam ex aemulatione cum fratre in infantia, dicebat, quod is auferret omnia, per quae percipi quoque infantile potuit, quod auferret amorem parentum, quia plures {a}; hoc infantile erat quod amabant, et consolabantur eum, quod nihil posset auferre, et nunc fratrem percipio, qui infans mortuus, nunc vir, insinuantem, quod dare ei vellet omne quod ejus est, et tunc tenero amore, quo alter etiam contra actualitatem, ita commotus est, ut lachrymaverit. 1748, 13 Sept.
@1 ms. est; qui$
@2 imperfectum in ms.$
@a h.e. plures [liberi]$
3147. Quod unusquisque in altera vita usum praestare debet, et ex usu habere debet felicitatem
Loquutus sum cum spiritibus, quod in corpore humano etiam excretiones faciant usum, sicut tres biles, quae alioquin ejiciendae, sed usque praestant insignes usus intestinis, et cibis digerendis, tum cum partes reliquae egeruntur, usum praestant agris, inde utilia per hordea et similia rursus in corpore usum praestant, et sic porro ulterius: inde loquutum est de iis in altera vita, quod omnes praestare debeant usum, sic ut nullus esse debeat, qui non usum praestet, suo mundo, humano generi, mundo spirituum, coelo; tandem quod in coelo, felicitas eorum consistat in eo, ut usum praestare possit, sic ut felicitatem inde sortiantur a Domino; quod felicitas ex eo quod usum praestent, constat ex eo, quod amare iis datur a Domino fines, qui sunt usus, etc. 1748, 13 Sept. Illustratum per id quod in exercitu nullus esse debeat qui non usum faciat, in societate communi, et regno similiter, alioquin est inutile pondus: quid non in altera vita, in Regno Domini, ubi nihil nisi quam usus seu fines, et inde amores vivunt! 1748 {1}, 13 Sept.
@1 ms. vivunt. 1748$
3148. Quod corpus humanum formatum prorsus sit ex maximo Homine
Insinuatum est e coelo, quod hoc constare possit ex homine, cujus corpus prorsus formatum sit secundum omnia voluntatis arbitria, ita ut in actum producere possit, voluntas est amoris; praeterea cerebrum Humanum est formatum ad ideam, ut vocant, universi coeli angelorum et mundi spirituum, et ex cerebro, ut a coelo, omnis forma seu structura corporis existit, ut nutui ejus correspondere possit; inde constat, quod omnia corporis sint repraesentativa, coelestium et spiritualium. 1748, 13 Sept.
3149. Quod timor sit pudoris, tum reverentiae
Ex viva idea, simul ab experientia viva, scire mihi datum est, quod qui absque timore omnium periculorum {1} sunt, sicut de Temerario prius dictum est [3135-41], nisi in simili gradu habuisset timorem jacturae famae, nominis, et talium, quae eum exponerent non solum mundo, sed etiam sibi, quod fuisset excrementitium cum urina tam foedum, ut nusquam foedius concipi potuit, quare ei fuit talis timor ut describi nequit, qui continuit eum, ne extravagaretur talis animus, qui prorsus nullius timoris erat in periculis pro morte; nam timor quod amitteret nomen fortitudinis, tantus
(3150.) erat, ut prorsus in simili gradu esset cum eo quod absque timore in mortis discriminibus fuisset, ex quo etiam constare potest, quomodo Dominus eum duxerit, ne foret excrementitium {2} foedius quam usquam aliquis in mundo, quod etiam is agnovit et fassus est quod tale excrementitium inexpressibile fuisset, nisi omnium timidissimus in universo orbe terrarum fuerit. 1748, 14 Sept.
@1 ms. perculorum
@2 ms. excrementium$
3150. [Vide 3149]
3151. Inde status quidam inexpressibilis factus apud [eos] {1} qui conjuncti fuerunt {a}, ex ea idea, si talis status {b} existeret quoad reverentiam filialem erga parentes, nempe si similis [esset] in reverentia, pudore, cum timore, involvente obsequia erga parentes; talis erat status eorum (qui nusquam percipi ab ullo mortali potest) ex variis indolis eorum. 1748, 14 Sept.
@1 ms. e parentes$
@a h.e. fuerunt [in vita corporis]$
@b h.e. talis status [ut timoris jacturae famae] (cf. indicem ad Fama, Pater, Pudor, Temeritas, Timor)$
3152. De Infantum educatione
Qui tenerrime amant infantes, sic ut modo {a} foetus et infantes, sint ut tenerrimae matres, ut vix queant vivere nisi in statu ubi infantum amor tener regnat, ii constituunt provinciam in viro {1} testiculorum, et inde dependentium organorum, et in muliere, cervicis uteri, ac uteri cum ovariis et singulis annexis, qui in tali provincia sunt, ii in vita dulcissima, suavissima, felicissima vivunt, ut non describi queat, modo ejus status suavitas et dulcedo. Eorum provincia est inter lumbos.
@1 J.F.I. Tafel vico$
@a h.e. [si] modo [sint]$
3153. Oppositum ejus [provinciae] est supra caput, ubi nihil nisi tale existit, quod facit hominem quasi vesanum esse, sicut [amor venereus,] {1} cum juvenes [agat] in {2} yrhet {a} inde, quod se manifestat per talia quae exstiterunt in Temerario prius dicto [3135-41, 3149-50], qui in sua adolescentia talis fuit, ut nusquam insanior alius, quod erat extremum prorsus insaniae in similia in extremis seu ultimis corporeis erumpentis; sicut notum esse potest ab iis qui insaniunt ex talibus. 1748, 14 Sept.
@1 cf. indicem ad Lascivia, ut et 3177$
@2 ms. juvenos (sic!) in (?)$
@a = lasciviam (vox suecica: cf. indicem ad Lascivia)$
3154. Ideae quales eerum, qui non credunt quia non intelligunt
Idea spirituali vidi, et cum spiritibus communicare datum, quod qui non credere volunt, nisi sciant et intelligant, eorum ideae formentur ab innumerabilibus {1} eorum, qui ratiocinantur false de unoquovis objecto visus, nam talis cupiditas est spirituum, quod omnia scire se putant, et de omnibus ratiocinantur, quidam etiam ex persuasione, cum tamen falsa, tales ideae innumerabiles concurrunt in ideam quamlibet eorum {2} qui non credere volunt nisi intelligant, quare si idea ista sisteretur coram oculis, ex omnibus istis, per repraesentationem faciei, aut alius rei, forent tam foedae, et deformes, ut nusquam foedius et deformius, 1748, 14 Sept., hoc {3} idea spirituali visum, cum spiritibus circum me. Quidam spiritus dixit, quod ideam viderit sibi repraesentatam, alicujus, non ita mali, qua deformiorem nusquam vidisse se dicit, 1748, 14 Sept., et {4} erat modo idea communis, ita obscura sicut nulla. Alius dixit modo quod talia non crediderit potuisse videri in altera vita, ejus idea illico repraesentata, quae turpidine superabat alias. 1748, 14 Sept.
@1 ms. innumeralibus$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. ejus$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. haec$
@4 ms. dicit. 1748, 14 Sept: et$
3155. Quomodo se habet, quod spiritus videatur perdere quod suum
Quidam spiritus, cui ostensum variis quod videatur vivere, et quidem videatur videre [se] vivere {1}, inde confusus, cogitans quod sic nihil ejus {a} esset, quod viveret, quare ei ostensum variis, quod putaret videre suis oculis, putaret tangere manus, sic ut videatur sibi habere oculos, et habere manus: porro ei {2} dictum quod sic se habeat cum caeteris, sicut cum sensibus externis, quibus gaudere sibi videtur, sicut dum homo erat, pariter {3} cum ejus cogitatione, quam solam tunc putabat esse suam, hoc cum ostensum prius quod ex aliis cogitaret [3134], tunc demta est ei societas, ex qua seu cum qua cogitabat, tunc interiora ejus videbantur cogitare, et quidem innocentiori modo; cogitatio quae ablata ponebatur super capite meo, ut ibi reciperet eam; exinde constare potest, quod solum societas esset, et ejus intuitio quae faciebat cogitationem, et eam rem {4} quae ponebatur super capite; et reliquum quo vivat, quod purior {b} esset societas; similiter ac se habet cum callis ablatis [807, 862-65, 951-52, 958, 963-66, 1023-29, 2467-69]. 1748, 14 Sept.
@1 ms. videri (cf. indicem ad Vita)$
@2 ms. iis$
@3 ms. parriter$
@4 J.F.I. Tafel vim sed puncta supra verbum in ms. liturae ab opposita pagina sunt$
@a h.e. neutiquam suum$
@b h.e. interior (vide indicem ad Callus, Repraesentatio, Societas et Vita)$
3156. Bonus quidam spiritus id quoque audiens, cui dicere datum, cum ita sit, quid magis sibi optare velit, quam ut videatur sibi vivere, ita ut nihil aliud sciat, et porro, quid magis velle potest, quam vivere vitam Domini?–hoc {1} cum audivit, obstupuit, dicens quod tale nusquam audivit. 1748, 14 Sept.
@1 ms. Domini, hoc$
3157. Quod spiritus putaverit se prorsus me esse, tum quod corpore praeditus
Idem spiritus [3156] mihi dixit, quod loqueretur mecum sua lingua, cui respondere datum, quod non sua sed mea, sicut ii qui longinqui [2137], et porro, num putet se habere labia et linguam, quibus loquatur, et quid opus labiis et lingua in altera vita? sed putabat se habere; alius spiritus etiam cum exporrigerem manum et putaret ex data reflexione, quod is prehenderet, dicebat quod is esset qui prehenderet, cui dicere datum, quod hoc putet, sed quod ego prehendi, et porro, cum instarent alii, quod quasi essent meum corpus, dicere datum, quod {1} corpus meum adjunctum est spiritui meo, sic ut sit corpus mei spiritus, et quod corpus ejus spiritus esset mortuum; at sic quod solum
(3158.) influeret in meum spiritum, sicut spiritus in aliorum, et tunc cum spiritus meus facit corpore, putant ii quod faciant {2} corpore meo: et nunc, quod hoc impossibile sit, quod alius spiritus possit alius corpus possidere, nisi sicut obsessus ageret, nam nullus spiritus quadrat ad meum corpus quam meus, secundum spiritum meum concordant omnia et singula, seu correspondent quae corporis, ut unum faciant correspondendo; nexus est mei spiritus cum corpore, qui nusquam dari potest alius spiritus cum meo corpore. 1748, 14 Sept.
@1 ms. quod quod$
@J.F.I. Tafel facerent$
3158. [Vide 3157]
3159. Informatus sum, cum externa vincula sunt quae coercent spiritum, sicut honor, pudor, timor, cupiditates variae, tunc quod tales spiritus sint, qui ei associantur, et tenent in vinculis istis, at iis ablatis ruit sicut insanus absque vinculis externis; sic etiam aufertur iis ratio: nam tunc iis nulla ratio sed ex natura agunt. 1748, 14 Sept.
3160. De iis qui sensum communem referunt
Spiritus veniebant supra me ad aliquam altitudinem et amplitudinem, sonantes simul ut multi, qui sicut mihi visum in nulla distincta idea, sed in communi omnium erant, putabam non aliquid distinctum ab iis percipi, sed commune indistinctum et obscurum, ut solet, sed usque mecum per alios spiritus eis adjunctos loquuti, sic ut sonus esset, cujus ideas ita potui percipere, nam tale commune {1} non cadere potuit in ideas quae sunt loquelae nisi per alios, qui tales sunt; quod commune omnium simul cogitarent, percipiebam manifeste ex tam multis simul, et quasi innumeris indistincte in cogitationem meam alluentibus; cum quibus loquutus ita ut dictum, dicens, quod communia talia non possint distinctam ideam alicujus rei habere, sicut solet in
(3161.) cogitatione hominis communi, quae non solum est obscura sed nulla, tum dicens, quod quidem communium dentur variationes, sed usque similes, nempe obscurae et sicut nullae; ast per quadrantem si non dimidium horae ostendebant mihi quod distinctam communium et omnium in communi simul ideam haberent, nam omnes variationes et mutationes cogitationum mearum, ita accurate observabant cum omnibus et singulis, quae circa variationes et mutationes cogitationis et affectionis meae existebant, ut non alii spiritus melius; ex quibus manifeste concludi potest, quod distinctam communium ideam habuerint, et quod melius quam alibi, quia vera dicebant, et simul omnia et singula ea intuebantur, quae ad conclusionem necessaria fuere; et quidem
(3162.) sic, ut inciperem quasi timere aliquid plus cogitare, nam detegebant ea, quae non ita vellem detegi, quoad affectiones et similia quae in meae cogitationis et affectionis varietate latebant; quare etiam percipiebam apud me torporem, ut non amplius loquendi cum iis. Qui torpor cum animadversus, caput crinitum apparuit non procul a facie, qui {2} intus in corpus meum se inferens, aliquid rauce loquutum, erat spiritus ita apparens, quia solum corporeum {3} simile, ut nunc insinuatur, nempe commune corporeum correspondens {a} significabatur; quare etiam tandem in somnum lapsus est {4}.
@1 in ms. tales communes in tale communes emendatum$
@2 sic ms.$
@3 J.F.I. Tafel: “corpori, nisi legeris corporeum”$
@4 sic ms., forte pro sum$
@a h.e. correspondens iis, qui in communi idea erant (vide indicem ad Capillus)$
3161. [Vide 3160]
3162. [Vide 3160]
3163. Hodie mane cum iis iterum loquutus, qui nocte, ut ajunt, loquuti sicut mecum, sed dicere datum quod in somno fuerim, sic cum aliis; nunc quoque percipio, quod perceptionem communem non obscuram sed ut ita dicam lucidam [habeant] omnium eorum quae in cogitatione mea existunt; sic ut per eos melius quam per alios duci queat homo, nam sicut variantur communes cogitationis status, ita quoque particularium, quia haec se referunt ad commune, sicut etiam sequuntur a communi, quod multis constare potest.
3164. Sunt ii qui referunt sensum communem internum in homine, et quidem sensum communem non memoriae corporeae hoc est particularium, sed communem memoriae proxime interioris; sed unde sunt non scio, expendere mihi datum, num imiles dentur in nostra tellure, et concludere quasi, quod similes dentur, sed qui sunt in idea seu notione communi obscura, num ii post mortem in talem communem distinctam plurium possint venire nondum mihi constat; percipio quod velint se esse ab alia tellure in coelo; sed non id dicunt, modo percipiunt.
3165. Exinde satis clare constare potest, quod existat commune plurium, in quo distincte plura percipiantur: quid non in interioribus adhuc, et in interioribus adhuc, et sic apud angelos; quid non in Domino, Qui regit universum, Estque in Providentia singularissimorum, cum Est in Universali! 1748 {1}, 15 Sept.
@1 ms. universali. 1748$
3166. Quod amor, non potest dormire
Idea spirituali percepi quod amor nequaqqam possit dormire; sicut constare a multis potest in vita corporis, de parentibus dum liberi sunt in aliquo discrimine, de amicis similiter, sic ut amor in se est vigil. 1748, 15 Sept.
3167. Quod respectus personarum quoque in altera vita observetur, quando boni
Multoties observatum, quod personae in mundo dignitate summa praeditae {1} sicut reges, qui reges nati sunt, et hoc ex infantia traxerunt, quod dignitate praediti, et super alios, ii non possunt eam sphaeram occultare {2} aut rejicere, priusquam post multos annos, forte 100, 1000; sed usque sphaera istius dignitatis cum sphaera probitatis et bonitatis conjungitur ita, ut non alicui sit molestum, qui ita nati sunt, et probi ac boni, iis quoque quuedam species subordinationis correspondentis a spiritibus moratis praestatur, nam probo spiritui est ut neminem laedat, sed unicuique faveat; quare quidam {3}, cui talis sphaera correspondens non erat, alius deprehensus, ei dicere datum, quod aliquid deficiat ei in vinculo externo, quod cum deest, ruit facile in naturam suam. 1748, 15 Sept.
@1 ms. praediti$
@2 ms. occultare$
@3 ms. quidem ut apparet$
3168. Quod aequilibrium in omnibus mundi spirituum et coeli existat
Ostensum est etiam per gressus, cum quidam volebant ut huc irem, alii illuc, tum per aliud, sicut prius quoque [cf. 1907], quod mera aequilibria sint, et de aequilibriis loquutus cum spiritibus, quod omnia et singula in universo corpore in aequilibrio teneantur, sic in mundo atmosphaerico, ac in omnibus et singulis naturae, tum ostensum quod in aequilibrio {1} pusilla vis et minima sit, quae movens tunc efficit, ut etiam ea quae apparent maxime fortia et resistentia, moveantur; ita se habet in mundo spirituum et in coelo, ubi omnium aequilibria sunt, et sic facillime {2} et nullo negotio reguntur omnia et singula a Domino, quare conservantur aequilibria; inde causa quod per vexationes exuere debeant animae quae in aequilibriis non sint. 1748, 15 Sept.
@1 J.F.I. Tafel aequilibri,$
@2 ms. facillimo$
3169. Qui alios condemnant intra se, et aliter ore ferunt
Quidam in vita, qui in externis vivere cum aliis possit, et aestimari ab aliis, quia caute de aliis loquutus suae famae et nominis causa, sed usque interius unumquemvis condemnavit, praeter suos, et peculiari amicitia ei junctos, sic {1} ut condemnaverit eos ad infernum, ita dire, ut ii qui audiebant eum loquentem ex statu cogitationis suae, in quem redactus (et in quem et in unumquemvis [statum] suae vitae facile redigi potest, et tunc cogitat idem, et {2} alii tunc audiunt cogitationes ejus ut loquentis, quia ideae sunt)–ii {3} qui audiebant eum cogitata sua loquentem dicerent {4} saepe “faseligit {a}, faseligit,”
@1 ms. junctos; sic$
@2 ms. idem:, et$
@3 ms. sunt, ii$
@4 ms. dicebant$
@a = atrox, dirum (vox suecica)$
3170. is discerptionis poenam gravem subiit, quoad {1} universum caput, inducto renisu, et remorata diu resipiscentia, spectantibus aliis, ego vero non vidi. 1748, 15 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel et index ad Cogitare et Laceratio; ms. quo$
3171. Is postea dixit, quod in vita civili cautus in loquendo fuerit, et sic quod nemini nocuerit, quare talem poenam in altera vita se non subire debuisse, et quia solum cogitatio fuit, non erumpens in actum, at responsum ei ab aliis, primum quod sui honoris causa cautus fuerit, et si liberum ei fuisset, quod sic fecisset, tum quod propter prudentiam civilem remuneratus sit, nempe ad dignitates evectus, at in altera vita sunt cogitata quae ita puniuntur; cum diceret quod non abstinere potuisset cogitare, sic quod non propter cogitata puniretur, dicebant ei, quare ita condemnavit alios, cum tamen ii quoque in vita civili cauti? dixit quia cogitarunt mala, ita semet convincebat {1}, quare fassus est se peccavisse. 1748, 15 Sept.
@1 ms. convincebat$
3172. Quid phantasiae, et quid imaginationes
Loquutus sum cum spiritibus de phantasiis, et quidem cum iis qui putabant se prorsus corporei homines esse, tametsi sciebant quod essent spiritus {1}, praeter alia, quod quoque functiones corporis infimas viderentur sibi conari; quare loquutum est de phantasiis, et dicere ei {a} datum, quod exinde sciri possit, quid phantasia, et quod videatur homo vivere ex se, et tamen est {2} talis phantasia, et quod non mirum quod ejuscemodi phantasiae de corpore et corporeis existant, quamdiu phantasia ista, quod vivat in se seu ex se, manet.
@1 J.F.I. Tafel: “spiritus pro spiritibus”$
@2 ms. est est$
@a h.e. cuidam$
3173. Postea loquutum de repraesentationibus angelicis, quod usque non sint, tametsi apparent; de quibus dicere datum, quod talia sint imaginationes seu repraesentationes imaginativae, quae significant veritates coelestes et spirituales, et exhibeantur ita angelis et spiritibus angelicis, quare non sunt phantasiae, nam sentiunt et delectantur ab iis intime, quae delectatio, et felicitas non potest aliunde venire quam a veritatibus fidei, quae insunt. 1748, 15 Sept.
3174. De intelligentia angelorum
Loquutus cum spiritibus de intelligentia angelorum, quod tanta sit ut describi nec concipi possit, sicut ab hoc uno constare possit, quod propositum, quid timor amoris? spiritus qui aderant nullam ideam ejus habebant, quare dictum, quod quid timor amoris, in eo solo statu, de quo tunc dicitur, in idea angelorum tam multa comprehendi simul possint, ut per magnum volumen hoc {a} describeretur solum una idea, et tamen non dimidium potuisset exprimi ad intellectum humanum. 1748, 15 Sept.
@a vide praefationis hujus voluminis$
3175. Quod dentur bina contraria in homine et spiritu
Ab experientia doctus, quod in homine aut spiritu dari queant duo contraria, quod velit et non velit, et externum tam forte, ut nusquam velit, at internum tale, ut non possit aliter ac velle, una experientia est in quodam, in quo tale percipere datum, altera in Jovialibus, qui infestati a spiritibus nostrae telluris fassi, quod non velint manere, sed ab internis, fassi quod non possint quin velint manere: ita in pluribus aliis. 1748, 16 Sept.
3176. De angelorum loquela per spiritus
Observatum, quod angeli cum per spiritus ita manifeste loquuntur, quod spiritus sint quasi in flumine seu fluvio idearum, et quod sic pauca idearum coelestium in voces et per voces ad me venire possint; quod se habet secundum spiritus. 1748, 16 Sept.
3177. Quod Dominus regat humanum genus in singularissimis
Quod omnia vitae meae anteactae a Domino gubernata sint, ab iis quae producta sunt, de vita anteacta mea constare mihi potuit; sed adhuc manifestius ex eo, de quo prius [3135-41, 3149-50, 3153], qui omnium maxime temerarius fuit, ejus vitae gubernatio examinata est, qui nisi ita in externis vinculis propter sui nominis famam et gloriam praeeminentem prae aliis detentus in simili fere gradu fuisset, excrementitium factus fuisset prae omnibus, nam unice [id] quo coercebatur erat tale, ita ductus est a Domino, quod ostensum, visum, confirmatum ab angelis; similiter hodie demonstratum, quod percipere manifeste potui in idea spirituali, nisi is ita detentus fuisset, a faeminino amore, tum a potu inebriante, sic ut meram aquam bibisset, tunc lapsus ita fuisset, ut maximum excrementitium exstitisset. 1748, 16 Sept.
3178. De iis quae sunt voluntatis non actus
Quidam spiritus, ut prius [3169-71], volunt justificari quia nihil mali egerunt, tametsi cogitarunt, quare mihi insinuatum est, quod res ita se habeat, quod quicquid venit in cogitationem, non voluntatem, hoc non peccatum est, tum si in voluntatem, seu voluntatis simile, et cogitet quod hoc peccatum sit, contra Domini Verbum, gravaturum conscientiam, et sic discutitur, hoc nec peccatum esse potest, sed tentatio: at si quid in cogitationem venit, et in voluntatem, quod efficere cupiat, modo externa vincula non impediunt, hoc peccatum est; sicut Dominus dicit, qui puellam libidine intuetur, jamdum scortatus est [Matth. V: 28]. 1748, 16 Sept.
3179. De poenis interioribus et aliis
Qui aliud cogitarunt quam egerunt, seque agere impediverunt ex vinculis externis, et sic cogitationes suas exercuerunt, eisque vitam activam sic dederunt, ii in altera vita etiam cruciantur supplicio discerptionis per cogitationes, sic ut interiores cogitationes pugnent cum exterioribus tacitis, sicut a me didici cum diu tali cogitatione pugna et discerptione agerer; praeterea etiam aliis poenis, sicut pudore,,et similibus. 1748, 16 Sept. Qui pudore suffunduntur, iis caput apparet antrorsum nutans. 1748, 16 Sept.
3180. Quod quidam spiritus seu societates spirituum in sphaera proxime {1} puriore non versari possint
Contigit, cum loquerer cum spiritibus, quod subtrahere mihi viderer sphaeram crassiorem, ut fit more spirituali, qui non intelligibilis esse potest homini, cumque sic subtraheretur sphaera crassior, tunc spiritus ad distantiam antrorsum incipiebant lamentari, quod sic interesse nequirent, quare aufugiebant, et hoc quoque est unum genus discutiendi spiritus, ut ventus orientalis [vide 2121-27, 2972]. 1748, 16 Sept. Per subtractionem sicut umbrae vel nimbi crassioris intelligitur quod sint societates talis regionis qui {2} aufugiunt, hoc ita repraesentatur, sic ut non aliter tunc sciam {3}, quam quod sit aliqua umbrae discussio; quod saepius a me factum prius, cum ad sereniora et puriora sensuum et intellectus adducerer.
@1 ms. proxime$
@2 sic ms.$
@3 J.F.I. Tafel tum scirem$
3181. De sommiis, quomodo et a quibus producuntur {1}
Per experientiam plurem edoctus, quomodo somnia producuntur, et quinam spiritus ea {2} producunt; eram in statu vigiliae, et alius in statu somni seu in somno, eram tunc spiritus quasi cum spiritibus, et sic datum mihi interesse iis spiritibus, qui somnia introducunt, et datum quoque est mihi somnia introducere, et quod ita esset, edoctus ab experientia, quia alter expergiscebatur {3} ter quaterve post somnia a me introducta, et tunc {4} memorabam ea, quae agnoscebantur; quae mihi introducere dabatur erant amoena et jucunda. Instruebar tunc viva experientia quinam essent qui somnia introducebant, et quomodo, fiebat per repraesentationes, ob finem ut dormiens delectaretur, suntque ii quibus munus vigilandi super hominem, ne a malis spiritibus infestetur, cum dormit; hoc munus obeunt, in vigilia, cum summa delectatione, sic ut aemulentur, quinam eorum adesse possint; et quia boni spiritus, amant ea quae jucundissima et delitiosissima iis sunt.
@1 supra caput scriptum apparet manu B. Chastanier vide etiam no. 3380. 3381.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. eos$
@3 ms. expersicebatur$
@4 J.F.I. Tafel tum$
3182. Sunt ii qui in vita corporis a similibus delectati sunt, ut jucundam aliorum vitam facere amaverint omni studio et amore, ut matres quaedam, per lusus cum infantibus et liberis suis, alumnae quoque, et alii [qui] cum iis {1} infantile modo agere delectantur, et sic assuefacti in vita corporis.
@1 ms. quibus$
3183. Assistunt imprimis supra caput, nempe occipitium ejus, ubi cerebellum, cum quibus etiam tunc loquutus, et qui nunc quoque adsunt, et dirigunt haec quae scribo, jucunditatem {1} eorum haec quoque agendi aliquantum appercipio: illi sunt, quibus data est provincia cerebelli, non autem cerebri, de qua re cum spiritibus angelicis loquutus, quod ii non possint quicquam habere de cerebro, sed de cerebello; nam cerebellum tempore noctis vigilat, et cerebrum dormit, et cerebellum tempore diei quasi dormit, cum cerebrum vigilat.
@1 ms. jucunditate$
3184. Praeterea sunt alii spiritus, qui occupant thoracis seu pectoris sinistri provinciam, quos quoque percipiebam sensibiliter eodem tempore; a quibus superiores illi infestantur, nam interesse volunt, verum quia sunt invidi, et tales ut possidere ea cupiant, non altius permittuntur quam ad superiores costas; aliter quo plus iis agere et infestare superiores permittitur, in tantum somnia sunt molesta, et nullius rei.
3185. Sunt alii spiritus circum circa qui etiam infestare eos cupiunt, sed boni spiritus eos non timent, et sic discutiunt talia quae infestantia sunt, sic ut sint {1} quasi pugnae et victoriae; ex quibus etiam mihi constare potuit, quomodo spiritus mali infestare contendunt hominem, cum dormit, et quomodo Dominus quolibet momento hominem unumquemvis tutatur. 1748, 17 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$
3185a. Dicebant etiam quod introducere somnum {1} possent, quandocunque vellent, quod experientia ostensum, sed dictum, quando concessum, sic non ab iis.
@1 ?$
3186. De iis qui interiora non curant, dolosis
De iis qui interiora non curant, de quibus prius n. 1177 ad 1189, ex causis de quibus ibi: quidam {1} eorum qui dolosiores erant, se insinuabant subdole in spirituum angelicorum {2} consortium, sic ut spiritus angelici nescirent, antequam se inseruerint eorum consortiis, quod {3} perceptum, ex eo quod niveum quoddam non animatum circum perciperetur, quare spiritibus angelicis per eorum ideas indicium factum; qui perceperunt hoc, se subducere conantes, inde quoque liberati, et insinuatores isti dejecti, et quidem per viam trans viscerum corporis provincias, quas non novi, usque deorsum, ad urinosa, quae sunt infra hominem inter utrumque pedem, quo profundius eo urinosius, nam talia amant. 1748, 17 Sept.
@1 ms. ibi; quidam$
@2 ms. angelorum$
@3 J.F.I. Tafel: “quod pro quae”$
3187. De martyriis
Loquutus cum spiritibus, de martyriis, quia aliqui praetenderunt, quia martyres, et corona martyrii ornati, quod ideo aliis praedominarentur; quibus dicere datum prius, nunc hic allatum et insinuatum quod ii qui meritum in iis ponunt, et sic cupiunt praedominari in coelo, quod non veri martyres sint; quia tale non est coeleste, aut verae fidei: praeterea dictum, quod plura genera martyriorum dentur, sicut Quakerianorum, et aliorum, sicut unaquaevis haeresis, possit habere suos martyres, nam qui sibi persuadent, ii mortem pro persuasis suis, quaecunque phantasiae sunt, subire volunt, imo cupiunt: in monasteriis pro sanctis, quot non exstant pictae martyrisationes, quorum quidam inde sanctificati? utque {1} illustraretur, dicere etiam datum, quod pro mulieribus, quarum amore perciti sunt, plures cruciatus, pericula et mortem subiverint; quod cuivis notum esse potest.
@1 ms. sanctificate: utque$
3188. Praeterea alii pro sua persuasa phantasia nihil potius cupiunt quam mortem, sicut qui pro gloria sua occumbere cupiunt in proelio; ii quoque suae persuasae phantasiae pro gloria libenter occumbunt; quae phantasiae in altera vita repraesentari possunt per mulieres, quare etiam uni qui talis fuit, repraesentata phantasia ejus sicut mulier, quam intimo amore amavit, quae tam deformis fuit, ut nusquam deformius. 1748, 17 Sept.
3189. De iis qui excitant urinam
Quandoque excitata est urina apud me, et quidem a spiritibus, sicut nunc quoque, et instructus quod ab iis qui summe {1} urinosi sunt, seu prorsus contrarii amori conjugiali, et usque libidine feruntur; qui cum libidine feruntur, excitant urinae ardorem, quod etiam alioquin, sicut apud me, in libidine excitatur, nam quod conjuncta sint, notum aliis permultis esse potest. 1748, 17 Sept.
@1 ms. sume$
3190. De coelo quod claudatur
Idea spirituali vidi manifeste, quando quis adulterium committit, quod coelum claudatur, nempe quod interiora quae patent versus coelum clausa sint, et qui adulterium committit, quod postea in externis modo sit: ita qui omne debitum matrimoniale rejicit, ut non sciat quale est, hoc est, ut non tangatur debito matrimoniali, quod cum adulterium committitur, quod claudatur coelum, quia debitum matrimoniale involvit coeleste et Divinum, et amorem coelestium; magis apud faeminam quam apud virum. 1748, 18 Sept.
3191. De quodam famosissimo in Europa, qualis
Quidam famosissimus in Europa, nempe Gustavus Adolphus rex Sveriae {a}, tam famosus suo tempore, is cum caeteris familiae istius, aliquibus diebus mecum loquutus, de quo nihil aliud percipere potui, quam quod inter angelos inferiores; sed postea talis repertus, sicut mihi ostensus est, nempe quod primum animadverterim sphaeram ejus cum recessit, quod plena esset adulterii, recedente eo, ex sphaera illico percipitur: postea mihi ostensum qualis esset, nam summum potestatis etiam in coelo in sphaera ejus retinebatur, nempe, quod equo insidens cum facie sua, sicut dum in proelio, seu ad proelium, absque pileo, cum armis bellicis, sicut miles ordinarius, similis sui facie: postea ostensum qualis primum per canem parvum coloris flavescentis, qui versus in felem: dein per vulpem in cujus ore alba quasi spuma recedens: tum quoque per magnum serpentem: mox per quoddam animal dolosum, [instar] pantherae parvae quae transibat ad latus sinistrum; leo quoque tunc simul e regione faciei, mihi non bene apparens: postea ostensum est, quomodo cum faeminis et scortis vixerit, et quidem demum foede, sic ut dicerent foedius nihil; simile ex iis quae observata de eo, coincidit, quae praetereo, tum ex sphaera ejus, quod talis adulter fuerit, ut conjugiale pro nihilo aestimaverit, percepi. 1748, 18 Sept.
@a = Sueciae$
3192. Quod amores perversi originem usque ducant a veris
De his cum spiritibus loquutus, sicut amor conjugialis perversus, adulteria {1}, meretricatus, non existere possunt nisi a vero amore conjugiali, sed qui incidit in perversos, et ita fit, etiam amor erga liberos similiter, dum est in perversis est propter fines malos: tum qui quaerunt immortalitatem nec curant vitam famae causa, et perplura alia. 1748, 19 Sept.;
(3193.) et {2} porro cum iis loquutus, quod similiter se habeat, ac bonum a coelo, in malum vertitur in mundo spirituum malorum, et quidem secundum cujusvis naturam: et adhuc manifestius, vita Domini influit in omnes, et usque in mundo spirituum malorum ita pervertitur ut non aliquod vestigium vitae animadvertatur, et quidem cum indefinita varietate, in obscuro isto non apparet quicquam, et quidem iis, qui talibus delectantur, apparet ut vitae jucundum, sic ut nesciant annon id vita, cum tamen est externum ita separatum ab internis. 1748, 19 Sept. Agnoverunt hoc spiritus, et videbant quod ita esset.
@1 J.F.I. Tafel adulterii sed cf. indicem ad Adulteria et Conjugium$
@2 ms. Sept. et$
3193. [Vide 3192]
3194. De sirenibus adulteris
Sunt qui in persuasione tali sunt, quod nihil honestius quam scortari et adulterare, quam persuasionem dein multis confirmant, sic ut honestam vitam cum persuasione in eo ponant, tales sunt sirenes adulterae, nam dum in persuasione honesti et pii sunt, tunc possunt seducere fere angelicos spiritus, sed angelis datur cognoscere, de iis loquutus cum spiritibus, et dictum quod tales sint ex Europa, ubi Christianismus, raro ex Asiaticis regionibus, Africis, et Americis. 1748, 19 Sept.
3195. De gravissimis eorum suppliciis perplurima memorari possunt, quae ita gravia sunt, tum etiam varia, cum discerptionibus corporum, capitum, mentium naturalium, [cum] renisuum, anxietatum inde, durationibus, [ut] {1} non nisi quam mortem suam {2} cupiant {3}, imo {4} mortem exoptent {5}, sed non mori possunt; talia supplicia plura mihi visa sunt superius supra caput alte, antrorsum paulum alte, sed ob crudelitatem non memorari possunt. Haec mihi per continuas horas ostensa sunt, uno vel una succedente aliis. 1748, 18 {6} Sept.
@1 cf. indicem ad Adulteria et Laceratio$
@2 ms. eorum$
@3 ms. cupiunt$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. in vel im$
@5 ms. exoptant$
@6 sic ms. fortasse pro 19$
3196. Ostensum mihi est per manifestas ideas spirituales quomodo tales se praecipitant in diras mortes seu mortifera infernalia, ab una parte sistebatur jucunditas et felicitas, quomodo se aperit in felicitates perplures, et sic in felicitates intimiores, et versus coelum, cum omni libertate, sic ut non aliud desideret quam interius et intimius intrare in amorem conjugis, ita in coelum interius, intimius et intimum, felicitate ita ducente, invitante et desiderante, et quia amor talis, est liberrimum tale, nam ita ducit Dominus hominem ad semet, quare etiam nusquam tale delitium in universo datur quam amoris conjugialis, quod solum ab externis cognoscitur: quid non si interius tales sunt? estque {1} talis amor conjugialis coelum in terra; causa quod talis est prima est amor Domini erga Ecclesiam, tum est propagatio humani generis, quod est seminarium coeli, tum quoque est universi existentia et subsistentia, seu creatio et conservatio ex amore conjugiali.
@1 ms. sunt; estque$
3197. Mox etiam idea spirituali manifesta percepi quomodo amor non conjugialis seu persuasio quod debitum conjugiale nullum, usque ut summum eorum jucundum et liberum ponant in contrariis, quorum perplures in Christianismo sunt, non ita apud gentes universi orbis–idea {1} spirituali percepi, quomodo a jucunditate ista, et libero persuasivo magis magisque se removeant a coelo seu felicitate, et quidem, ut vidi manifeste in altera [vita] {2} usque ad dirissima tandem infernalia, sic ut nihil humanum maneat, sed omne mortiferum, quod nusquam describi potest, ob horrorem: quidam spiritus, qui erat {3} in idea spirituali mecum procurrens [erat] antrorsum in plano faciei ad multam distantiam, ubi tales erant, clamans quod ostenderet iis, qualis eorum amor fit, sic tenens ideam: jucundissima iis primum obvenit, sed cum paullatim magis antrorsum venit, continuabatur idea, sicut eorum progressio ad infernum, et tandem desiit in talem horrorem, ut non amplius potuissent; nam videbant dirissimum infernum ante oculos; exinde quid debitum conjugiale, constare potest. 1748, 19 Sept.
@1 ms. orbis; idea$
@2 sic J.F.I. Tafel$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. erant$
3198. Quae autem observant debitum conjugiale, sed usque non amant maritos, sed eos vilipendunt, et tandem pro nihilo aestimant, significatae mihi primum per gallum, et postea per tigridem seu felem quandam obscuri coloris, in quo griseum parum, ita significatum quod tales ita incipiant sicut galli, multa loquendo, et increpando, postea in tigridum talium naturam vertuntur; et quia plures tales sunt, dicebatur quod liberos usque ament, sed hoc non est storge seu amor liberorum alius quam est brutorum, quae ita amant liberos, ut {1} quidem prae se, ita tales quoque, apud quas non est spirituale quoddam in naturali. 1748, 19 Sept. Tales quoque antrorsum paulum superius erant, in quibus ne quidem scintilla amoris conjugialis erat; etiam conjugiale inhibent, quia nihil est amoris talis, accedit quoque ut confirmans postea, quod sic imperare possint.
@1 ms. et$
3199. De iis qui in vita informaverint alios
Aliquoties observatum, quod stent super capite, et informatus ab experientia, quod ii sint, qui secum e vita eam sphaeram traxerint, quod informarent alios, ita praedicatores et alii, non solum boni, sed etiam mali. 1748, 19 Sept.
3200. Quod praedicatores mali etiam cum persuasione et zelo spurio possint praedicare
Iterum aliquis erat, qui reductus in statum zeli, quem habuit in concionibus, et dicebant spiritus quod talis esset zelus, ut vix potuissent sustinere, is mihi significatus qualis per footorem dentium. 1748, 19 Sept.
3201. De permissione
Ut scirem, quomodo et quare Dominus permittat, ut spiritus in altera vita tales punitiones et cruciatus quandoque subeant, missus sum in statum, ut quidam spiritus amicissimus, in gravissimas quasi punitiones ferretur, tametsi alii essent {a}, et tunc tenebar in statu isto, quod si non subiret tales punitiones, quae gravissimae erant, quod nusquam bonus fieret, in quo statu cum tali persuasione tenebar, quod impossibile esset, ut bonus fieri potuisset, nisi ita temperaretur, in quo statu nequicquam potui misereri, minus velle auxilium ferri, nam bonum inde erat cordi, quod mihi quoque volvere continue infundebatur, exinde scire possum, quomodo Dominus permittit tales punitiones etiam graves, quia in bonum vertit omne, et nihil aliud quam bonum intendit, et quod sit medium ad ejus reformationem. 1748, 19 Sept.
@a cf. indicem ad Permissio: non ita erat$
3202. Quod in sinistro pede usque ad genu habitent ii qui naturales [sunt, et] correspondent coelestibus
In pede sinistro sensi multitudinem spirituum, loquutus paucum, ut reor, cum iis, et eis dicebam, quod videantur in pede esse, sed quod dispersi sint per universum orbem terrarum, et sentiantur usque in pede; et instructus quod ii sint qui naturales spiritus boni sunt, et correspondent spiritibus coelestibus, sic ut spiritus coelestes iis adjuncti mecum loqui potuissent. 1748, 19 Sept.
3203. De nuditate capitis
Quidam optans [erat] nudari capite, ut solent quibus calli auferuntur [vide 3155 et loca ibi allata], et fiunt tunc infantiles, quidam aliter, secundum eorum interiorem constitutionem, at is qui id voluit, cum nudaretur, apparuit caput nudum osseum coloris faciei humanae, et dicebant spiritus quod talis is esset interius, quod nusquam alicui potuerit ignoscere, qui semel ei visus malefacere, ita quod vindictam retinuerit usque ad mortem, et sicut idem fassus est, nisi excusatio talis intervenerit coram universo orbe, ut honor famae ejus vindicatus esset; sed appercipio, quod ne tunc quidem. 1748, 19 Sept.
3204. Quod legerint scriptum e longinquo
Cum quidam essent remoti ad apparentiam in longinquum, et quidem ad tantam distantiam, ut modo parum audirentur, tunc legebant inde scriptum melius quam ego, apud me suo ore fere {1}, sic inde videre poterant, ex quibus constat quod distantia sit imaginarium quid. 1748, 19 Sept.
@1 J.F.I. Tafel cum$
3205. De sirenibus {1}
Sirenes plures erant apud me, quae postea repraesentatae sunt per inversa corpora, sic ut capite tenus versus me essent, et altera parte versus Gehennam, ita qui ab iis se pellici {2} patiuntur, a dulcibus eorum transeunt ad posteriora eorum, ubi erat Gehenna. 1748, 19 Sept.
@1 post caput manu B. Chastanier additum vide 3194-3207, sed erronee pro 3194-98$
@2 ms. pellicere$
3206. De Gehenna
Gehenna apparet iis qui illuc appellunt sicut ignis, et quidem quod sicut ignis, ex calore inde effuso in faciem meam cognoscere datum est, spiritus dicebant {1} et lamentabantur, quod talis foetor ex ustis quasi ossibus et crinibus inde exhalet, ut non suffere possent, quidem quoque ad me allatus est, sed pusillum ejus sentiebam: ibi dolosissimi, cumprimis sirenes, qui per pietatis speciem intrant in aliorum animos, et dolosissime deludunt et seducunt, sic ut nusquam aliquis resistere possit, nisi Dominus eum tutetur, phalanges sirenum inde evolabant, et percipiebantur per crines et supremam capitis mei cutem, quam tremiscenter movebant: sunt tales quoque qui conjugiale pro nihilo aestimant, in persuasione summa, quod nihili sit, sic adulteria pro honesto reputant. Iterum ad nares sicut foetor ossium et crinium cum calore afflabat inde: tales innocentes maxime persequuntur et ad libidines, scortationes et dein adulteria sub praetextu honesti pelliciunt; ibi tales quoque sunt, et praecipue, qui in mundo aestimatae fuerint, quod vitam decoram egerint, pauci ex sorte inferiore; et ibi dulcedinem sentiunt, sicut in sua atmosphaera, quae talis, ut {2} postea in diros serpentes mutatur, qui pectora et membra earum genitalia mordent et exedunt, ut mihi referunt. Audivi eas inde cum pauci modo serpentes {3} inciperent {4} eo tangere, quod nihil curent, quia mortem oppetunt potius, quam ut jucunditatem atmosphaerae istius amittant; tali oestro percitae sunt venereo inhonestissimo. 1748, 19 Sept.
@1 ms. diebant$
@2 ms. talis: ut$
@3 ms. serpentis ut videtur$
@4 imperfectum in ms.$
3207. De sirenibus Gehennae
Quaedam earum apud me fuerunt, et instructus ab iis, quod sint sicut calldae ut sibi videntur, sed sunt igneae, ut solent in oestro; ita quoque cum accedunt ad coelestia amoris, ita versus coelum, quod frigidae fiant et ita frigidae sicut nives et glacies; possunt etiam ignes et glacies ita undulare ab uno extremo ad alterum, ut misere torqueantur. 1748, 19 Sept.
3208. De arcano coelesti
Arcanum coeleste est, quod amor conjugialis ita quoad apparentiam intrare queat in coelum, ut ad intimum cum perceptione felicitatis; hoc secundum apparentiam; quod etiam communicatio actualiter detur, est quia Domini vita influit per intimum coelum sic ordine per consequentes in amorem conjugialem, eorum qui tales a Domino tenentur, apud quos non aliter apparere potest quam ut ab iis in coelis intret. 1748, 20 Sept.
3209. Quod intellectuale possit capere aut intelligere quod internum seu se interius, sed non intrare
3209. Hoc idea spirituali percepi, quod rationale et intellectuale nusquam possit intrare in ea quae se interiora sunt, sed usque scire et intelligere quod sint, tum qualia sunt. 1748, 20 Sept.
3210. Quod ex una voce quandoque cognoscitur qualis homo
Quod omnes voces sint ideae, et una vox plura significat, etiam per affinitates, ita quod quoque sic detegatur quandoque spiritus qualis est ex communibus[, didici]: ut cum de aliquo inquisitum num esset misericors, dictum quod esset kiarsfull {1} {a}, quod significaret misericordiam, cum porro in via ad aures meas venit, audivi ad distantiam quod esset misericors, porro aliquantum propius, quod amaret sexum, seu faeminas, quod etiam eadem vox significat, porro cum propius, quod piceus esset, ex kiara {b}, sic quod alter esset. 1748, 20 Sept.
@1 ms. kiarsfull$
@a (h.e. karleksfull) = amorabundus (vox suecica)$
@b (h.e. tjara) = pice liquida (vox suecica)$
3211. De inferno excrementitio
Infernum excrementitium est sub sede seu clunibus, ubi plures sunt, quibus comedere datur excrementitium humanum, sunt qui vel quae in vita nihil aliud pro fine habuerunt, quam voluptates corporis varias, una penes me fuit, conquesta miseram suam sortem, foetor tunc excrementitius erat; tales sunt in latrinis. 1748, 20 Sept.
3212. De palaestra
De palaestra antrorsum profunde paulum prius [3100] relatum, iterum mihi visa, ubi nihil nisi ludunt, saltant, confabulantur, et in delitiis vivunt ad lectos {1}, et sic porro; ex iis sunt, quae deferuntur ad infernum istud excrementitium. 1748, 20 Sept.
@1 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel Cereos$
3213. De coelo irideo {1}
Dabatur cogitare de humore vitreo {2} oculi, ubi est substantia pellucida, ex minoribus formis conflata in interiore camera oculi, et tunc quidam ad dextram altius, ubi prius nullus apparuisse memini, se videre dicebant coelum quo pulchrius nihil, nempe auram margariticam, tum chrystallinam {3}, et tum diamantinam, sicut universa aura talibus fulgurationibus constaret; tum auram plenam similibus radiatam in singulis minimis formis sicut pulcherrimae irides, tum circum erat iridis maximae forma, circumcingens, pulcherrima, tum eadem iris ex minimis istis quasi conflata, seu ex qua nascebantur minimae, ut pulcherrimae imagines, hoc est coelum iridis, seu irideum, cui correspondet oculi humor vitreus. 1748, 20 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. Iridaeo$
@2 in ms. aqueo deletum, cui vitreus substitutum$
@3 ms. chrystallinum$
3214. De homocida doloso, de quo prius [1863-67]
Aliquamdiu liber in coelo fuit homocida dolosus, in societate infernalium {1} talium, et is ad Gehennam conjectus videbatur volitare sicut nigrum corpus, seu sicut moles inanimata, et usque, quod miratus, inde exhalabat tantum veneni subtilis, ut excitaret sirenes dolosas et dolosiores, quae suos dolos venenatos ita spargebant et exercebant {2}, ut describi nequit, nam praelongum foret historiam istam narrare; inde quales sirenes, quae postea quoque apud me fuerunt, discere datum.
@1 ms. infirnalium$
@2 imperfectum in ms.$
3215. Idem homocida dolosus, cum loquutum est de vita spirituum, quod unica sit vita nempe Domini, proinde Amoris, et ostensum, quod omnes solum organa vitae essent, et vita Domini influens, variaretur secundum organorum qualitatem, tum quod solus amor sit vita, et hoc ostensum, quod homo et spiritus absque amoribus, et eorum cupiditatibus nulla vita gaudeat: tunc homocida dolosus apparuit sicut moles inanimata, ita se ex dolo repraesentans, et {1} tunc forte dolos sicut venena circumfundens, quare indignati alii
(3216.) spiritus in eum; et ideo conjectus est in majorem inde distantiam ad sinistrum profundius, et ibi orbatus quasi vita jacuit, sic ut putarent omnem ei vitam ademptam fuisse, loquutus usque pauca, sed usque sublatus, dixit se tunc fuisse sicut fuit in mundo seu in corpore, inde constare potest, qualis spiritus, cum remissus in statum suum, qualis dum corporeus: is quia talis, dixit se amare istam vitam; quare iterum missus, ut reor, illuc, et ei talis vita relicta, qualis cum adimitur, et remanet parum vitae cum cruciatu, in quali ego semel fui, in quo vitae statu cum esset, miserabiliter petiit, ut liberaretur {2}, voces ejus non memini, sed miserabiliter lamentatus, mox ideo remissus, in statum vitae alium, in quem cum rediit, iterum odia sua proloquutus, quod nusquam ignosceret.
@1 ms. repraesentans; quare et$
@2 in ms. ad imam paginam in spatiunculo sub libera- scriptum et lineis transversis deletum, potius in forma memorandi: Quod exploratum sit ab angelis num ex tellure in universo sub via lactea.$
3216. [Vide 3215]
3217. Tandem cum loqui datum de quibusdam a me scriptis et editis {a}, de diabolo, quod creatus ante mundi creationem, ut copula inter coelestia, et corporea–quae {1} confirmabantur quoque ex eo, quod non aliter scribi potuisset, quia universus orbis Christianus non aliter credit–quodque {2} angelus bonus creatus, sed postea lapsus, et dejectus a coelo, praeter alia, tunc quia haec naturalium {3} cultorum principia erant, is ea arripiebat tam avide, ut diceret, quod nusquam talem vitam habuerit, sic quasi missus in veram vitam, nam talis fuerat, ut haec arripuerit in vita corporis, et se confirmaverit, et sibi persuaserit: et quod ex eo venena diffusa sint in spiritus animadvertere potui per id quod quasi ligati {4} ab ejus effluviis, vix aliter cogitare potuissent.
@1 ms. corporea, quae$
@2 ms. credit, quodque$
@3 J.F.I. Tafel naturae$
@4 ms. ligiti$
@a cf. De Cultu et Amore Dei 69 seqq., Explicatio I 55, II 136 seqq., 212, 368$
3218. De trituratoria undulatione
Evigilatus, et supra caput meum sicut columna amplitudinis capitis, quae agebat sicut undulatio perforatoria, sic dum influeret, sicut ii qui intorquent se undulando crassiuscule per speciem {1} terebrationis {2}, quae primum caput quasi pertransiit, tum non ita, ad sensum, corpus, sed plantam sinistri pedis, quo pertigit, sic columnatim perterebrans, et hoc satis diu persistens; quaerebatur mente vel loquela quinam essent, dictum quod quaererent hic aliquem, qui penes me; hoc quoque mihi dictum; insinuatum quod essent ii qui in vita corporis sedulo perscrutantur cogitata aliorum {3}; sed nunc insinuatur, quod tales sint inter spiritus interiores qui animo gerunt, ut exstinguant animas aliorum, sed qui aliter ore profitentur. 1748, 21 Sept.
@1 ms. specie$
@2 ms. terrebrationis$
@3 ms. aliis (vide indicem ad Caput et alibi)$
3219. De homocida {1}
Homocida idem qui prius [3214] ut moles nigra quasi inanimata factus, is in societatem infernalium missus ad Gehennam, sed non in medium ejus, ubi sunt adulterae faeminae, nam eae tenent medium Gehennae, quarum nefandam lasciviam sentire permissum per speciem quandam lascivae undulationibus.
@1 post caput apparet manu B. Chastanier additum vide 3214$
3220. Is seu homocida quia non faemina ad latus dextrum Gehennae actus, ut ibi submergeretur; non memini an ibi submersus, sed usque ad aliquam inde distantiam, sub {1} terram penetravit, et inde versus sinistrum, ubi ii qui profunde sub terra; tunc visum quomodo in serpentinos flexus circum ad sinistrum et dextrum superius, et jam inferius flexus [est], jugiter repraesentatum sicut serpentini flexus et tortus varii, quorum tortus spirales quia aliqui {a} non possunt memorari; inde quoque influere potuit, et inde loqui, sicut auditum; ibi erat quoque in statum redactus qualis fuit cum insontem {2} veneno interfecit, qui status mecum communicatus est, ab iis qui potuerunt talia communicare, quod nunc insinuatur quod factum esset nefandum, et factum nefandorum, inducere aliquem in talem statum.
@1 J.F.I. Tafel sol$
@2 J.F.I. Tafel infantem (vide indicem ad Dolus)$
@a h.e. multi$
3221. Homocida is sub terra, sibi pandere conabatur viam ut inde elaberetur, versus Gehennam pergebat, dicebant si ibi emergeret capite, quod jugiter praeferebat sicut serpens, quod tunc immedicabile esset, sed perrexit rursus sinistrorsum, et expandebat quasi planum cavernosum versus dextrum satis late, quod tamen non postea apparuit.
3222. Tandem idem homocida post tortus tales, circumgyrabat continuo, sic ut sphaerarum circumgyrationes faceret, quasi sic continuos {1} tales spirales tortus: sed postea circumvolutus quasi panno circum corpus, faciem, pedes {2}, sic ut diceret se suffocari, tunc ita involutus circa Gehennam anterius seu alibi non memini bene, ex terra ista, emersit, ita circumvolutus, stans ante Gehennam paulo.
@1 J.F.I. Tafel: “continuos pro continuae”$
@2 ms. faciem pedes$
3223. Cum sic staret subito ab eo evolabat spiritus parvus sicut infans, corpore humano simili, qui postquam versus superiora, super caput meum venit, mecum loquutus, nec tunc aliquid percepi quod malum: tum de eodem loquutum cum spiritibus, quis is esset, et ubi corpus relictum quod apparuit sicut exutus amictus, num in hoc residua esset vita, quia interiora sic separata; dictum quod parvus is, qui ab eo, esset spiritus ejus interior, cum quo tantum naturale sequeretur, quantum servum seu obsequens potuisset esse: quare loquutum numne {1} omnes mali ita possint existere, et sic venire in coelum, sed dictum quod hoc contra ordinem seu
(3224.) leges ordinis, ut homo amittat exteriora, tum quod tales quidem appareant angeli interioris coeli, sed quod usque retineant naturalia talia quae obsequuntur et serva sunt, considerantes sic mundum spirituum ut corpus, sicut mundus spirituum considerat {2} corpus hominum ut suum; sic ordine. Nunc insinuatum, quod ea quae relicta apparent ut amictus, similiter repraesententur {3} apud eos qui angeli interiores fiunt, sicut mihi quondam repraesentatum [vide 2692-93] quod vestes relictae in oculo sinistro, ibi reconditae; sed [ex eo,] quod inde evocentur ordine ea, et naturalibus angelorum adjiciuntur, quae non obsequiosa sunt seu serva, inde fermentatio, et emissio e coelis, ut quoad ea quoque vastentur.
@1 ms. numnes$
@2 ms. considerant$
@3 ms. repraesentetur$
3224. [Vide 3223]
3225. Quae repraesentantur per vestes, seu amictus, sunt modo repraesentationes societatum quae remanent in infimis, et inferioribus, et quod repraesentatum per parvulum inde, quod sint societates quae interiores sunt, qui {a} cum ejus interioribus; ita quae prius ut repraesentata sunt, ex societatis {1} mutationibus status oriuntur, et sic sistuntur coram oculis mundi spirituum.
@1 J.F.I. Tafel societatum$
@a h.e. quae$
3226. Loquutum dein de amictu relicto, ex quo videbatur is loqui, num is potuisset vivere absque interioribus, quia quasi auditus, quod is maneret, sed hoc quia non dabile est, ut quis corpore solum seu infima natura, absque interiori vivat, dictum quod societas infima sit, quae usque habeat amictum pro subjecto, et quod tunc alius succedat loco ejus, qui iis apparet sicut intus in veste, nam subjectum apparet sicut in centro. Qui tamen inde exibat, non erat talis, sed erat, ut mihi perceptum, probus.
3227. Ostensum quoque, quomodo tenentur a similibus vincti aliorum animi, dum enim talis in persuasione sua est, ut putet nihil mali [esse], sicut qui in Gehenna, tunc perit omnis perceptio eorum quae opposita bona et vera sunt, quae quasi exstincta sunt, ita ut tunc spiritus [probus] putet se talem quoque esse; persuasio alius ita vincire potest alterum, et inducere quasi similis esset.
3228. Postea homocida is, cum iterum factus fere sicut prius, et ei junctus interior parvus, quia animosus in vita corporis, et aspiraverat ad dignitates forte summas, ei dictum quod sciret poenam eorum, secundum leges terrae, qui talia patrent, ut sepelirentur inter tales in loco prophano; et ei dictum, si alius quis commisisset {1} tale, et is judicaret, quale judicium ferret? dixit, quod is foret inter judices istos maxime serios, et damnaret eum ita, quare semet damnavit. 1748, 21 [Sept] {2}.
@1 ms. commississet$
@2 sic J.F.I. Tafel$
3229. De Iride
Repraesentatae mihi species iridum, quae saepius prius visae ante oculos, nunc quoque, ubi in medio viride quoddam sicut herbaceum, et post id sicut {a} tellurem sol inconspicuus, sed illuminans id, et simul diffundens lucem circum circum, tam candidam et pulchram, ut non describi queat, non comparatio datur istius lucis cum luce diurna seu meridiana nostra; tunc in lucida ista circumferentia, variationes colorificae pulcherrimae, in lucido margaritico plano, quae variationes dantur indefinitae. 1748, 21 Sept.
@a h.e. quasi$
3230. Quod cogitationes in altera vita producantur
Ab experientia informatus sum, quod quicquid boni cogitavit et loquutus [quis] {1} in vita corporis, hoc produci queat, remittitur in statum istum, tunc omnia et singula ei patescunt et simul tunc angeli sciunt quicquid cogitaverat, et loquutus est {2}; quare memoria particularium nusquam obliteratur in altera vita, sed non retegitur quid cogitavit et loquutus, nisi Domino permittente, et concedente. 1748, 21 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. cogitaverant et loquati sunt$
3231. Quod Dominus benefaciat inimicis
Somno eram soporatus post meridiem, et satis gravi, cum evigilatus plures circum me in somno erant, etiam spiritus qui insidiari mihi voluerunt, ii quoque somno gravati dormiebant, ita omnes ii qui adveniebant, mihi {1} nocendi animo; cum evigilati dixerunt quod dormiverint, et aufugiebat unus post alterum, unus dicens quod non voluisset dormire {2}, perceptum quod nocere voluerit; inde loquutus cum spiritibus, quod Dominus vigilet solus super omnibus etiam inimicis et iis benefaciat. 1748, 21 Sept.
@1 ms. mih$
@2 ms. dormivisse$
3232. Exinde datum mihi scire, quod mali spiritus cogantur dormire apud hominem, et sic facere, ut homo dormiat, etiam bene, tametsi malis spiritibus circumcintus esset, aliter quoque insidiarentur homini, sicut cupiunt unicuique, percipientes tunc, si non in somno, quod spiritus essent, separati ab homine; quod ne fiat, spiritus debent dormire; hoc mihi nunc detectum est. 1748, 21 Sept. Quando non sciunt aliter quam quod homo sint, tunc non nocent, hoc foret sibi, at cum homo dormit, et ii vigilant, tunc possunt id scire. 1748, 21 Sept.
3233. De spiritibus Mercurii
Iterum per spiritus intermedios audivi spiritus Mercurii, qui volumatim loquentes [erant] ita cito, ut vix spiritus potuisset eloqui, erat quasi volumen eorum loquens simul, sed non loquela erat eorum, modo {1} cogitatio sensus seu memoriae interioris, quae in loquelam spiritus intermedii labens, tam cita erat, similiter perceptio eorum quae exhinc cogitata sunt, quae percipiebant tam prompte ut illico et momento judicarent quale esset, dicendo hoc ita, hoc non ita, actum quale, ita judicium eorum erat instantaneum fere; et praeterea similes sibi erant ut prius [vide 1415-35, 1441-59]; hoc memorabile, quod cogitatio eorum ita volumatim ad me allata est, ut cito undularent spiritus supra me, sicut atmosphaera; tum quod undulatio cogitativa eorum laberetur versus sinistrum oculum, tametsi ii essent dextrorsum satis ad distantiam. 1748, 21 Sept.
@1 ms. eorum modo$
3234. Ex iis concludi potest, quod quicquid audiunt spiritus retineant, promptius multo quam homines, tametsi ea retinere non sciunt, ita enim formatur memoria interior, nesciente homine, et quo puriores angeli, eo promptius et plenius retinent, sic ut nulla idea pereat; constat ab iis, qui tam prompte judicant de omnibus et singulis, quod fieri nequit, nisi retineant. 1748, 21 Sept.
3235. Cum iis repraesentaretur [quod] {1} perceptio sit Domini, et quidem per repraesentationes, tunc illico in instanti quasi dicebant quod ita non sit, quod non sciant {2}, [vel] quod hoc ita sit, sic ut tam distincte norint quid perceptio, quod nostri spiritus {3} ne crassissime quidem sciunt aut intelligunt.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. sciat$
@3 ms. quae nostris spiritibus$
3236. Usque tamen spiritus hujus {a} telluris cum iis ideis angelicis loquuti sunt et promptius multo dicebant eis, quid non scirent, et quid scirent, et perplura citius quam ii, sic ut perciperem eos agnoscere, sicut etiam fassi, quod sic non essent aliquid respective, quod [illi] scirent ea quae ii non scirent, tum quod scirent illico quae scirent; hoc tam subito, per ideas interiores, ut non potuissent non admirari, ut nunc inserunt; postea in indignatione loquuti; ita crassiores spiritus veniebant, etiam mali.
@a h.e. nostrae$
3237. Non admittebant ut repraesentarentur sicut homines, sed sicut globuli chrystallini.
3238. Per aliquod temporis iterum cum iis loquutum ab angelis Domini, et iis citis momentis dictum per ideas mihi non intellectas, quid (ut antea {1} [3236]) sciunt et non sciunt, tum quod indefinita sint quae non sciant, indefinita in quavis idea et quod in aeternum ne quidem communia scire possint, quod etiam iis ostensum, usque ad agnitionem, tum ab angelis loquuta {2} cum iis talia, quae non perciperent nisi per mutationes status, quae dicebant se non intelligere, sed percipere per mutationes status, tum iis dictum, quod unaquaevis mutatio (nunc minima) indefinita contineat; tandem cum hoc perceperunt, se humiliarunt, humiliatio eorum repraesentabatur mihi per voluminis eorum demissionem versus profundiora magis et magis, et quod usque elevatio non posset celari per id quod volumen incavatum esset, et a lateribus elevatum, sic etiam per quandam reciprocam motitationem, quod iis quoque dictum est, quid significet, seu quid cogitent in sua humiliatione ita dimidiati sunt, pars dimidia voluminis supra caput meum, versus suam planetam relegabantur a tergo sinistrorsum, altera dimidia remanente in humiliatione, quod indicium erat, quod ii qui tales ut non humiliarent se, domum remissi, ut discerent ibi.
@1 J.F.I. Tafel malum$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. loquurum ut apparet$
3239. Sensus internus est talis ut modo delectetur cognitionibus rerum, nec ulterius quid, quare etiam cum interiora adhuc, quae sunt usuum, non ita iis curae sunt, proinde non finium, ita unici finis, inde quoque est quod fastu sint, et quia fastu sunt, non ita {1} vita finium et usuum in eos influere potest, antequam fastus is iis adimatur, hic fastus est, qui fecerat plurima, de quibus in descriptione, nam contempserant alios prae semet: nunc fassi qui in humiliatione, cum quodam fletu, quod Dominus sit Solus eorum Dominus: fassi sunt dein, quod scientifice, tum datum iis quoque quod intellectualiter illud sciant; non enim colunt alium, sed quia se aestimant prae aliis, non curant.
@1 ms. ita ita 702$
3240. Spiritus isti circum me, una cum spiritibus nostrae telluris, cum ad me in crassiorem sphaeram venerunt, mirati simul, quod ea quae scriberem, tam crassa essent, quia nulla quasi idea inesset, sed respondere datum, quod homines hujus telluris tales sint, ut ne decimam partem et multo minorem partem sensus eorum quae scripta sunt intelligerent, ut vix possit tam crasse scribi, ut aliquid sicut ii perciperent; addendo quod ne quidem sciant quod sensus internus detur, sed [putent] quod corpus sit quod sentit, ideo nec credunt vitam post mortem, nec spiritum dari; quaerebant tunc an tales possint angeli fieri, dictum, quod ii qui loquuti cum iis [3236] tales potuissent fuisse in vita corporis, et usque nunc tamen intelligentes, et in vita corporis ne hilum sciverint ex iis quae dixerunt, quod mirati. 1748, 21 Sept.
3241. De spiritibus Lunae ita dictis
Spiritus veniebant supra caput meum, et cum loquerentur solum tonabant, quiddam vocis seu loquelae demittebatur e medio, sicut se aperiret quid, ut solet dum fulgura e nubibus demittuntur: apparuit sicut ingens multitudo spirituum supra me, [ego] cogitans quoo alicujus telluris essent, nondum cogniti {a}, at spiritus nostrae {1} telluris crasse simpliciores eos jugiter irridebant, quod miratus, quia intercipiebant cogitationes [de eo], unde et quinam spiritus; isti spiritus tunc demissi in profundum ne impedirent, usque alii non potuerunt se retinere, quin similiter fere eos illuderent.
@1 in ms. nostri in nostrae emendatum$
@a sic tellus hic ut alibi masculine dicitur; vide autem annotationem ad nostrae$
3242. Tunc mihi visi sunt obscure aliqui tanquam infantes, et unus portans quendam, qui mihi clare apparuit quoad faciem, cum (mossa pa hufwudet {b}), facie primum putabatur infans, sed perspectus et consideratus erat homuncio seu homunculus, quia facies non infantilis, ut longior sed latitudine brevi, sicut hominis non invenusti, is erat portatus in conspectum meum ab alio tali parvo, quem non vidi.
@b = pileo super capite (verba suecica) 703$
3242a. Is qui ita portatus et visus venit ad me ad sinistrum latus infra brachium, et loquutus mecum, et dixit quod talis esset, tam parvus, et nesciens unde, sed usque quod cum loqueretur vox ejus tunc sonaret ita sicut eorum vox qui supra caput, mihi quoque ostendebat quomodo loqueretur, quod erat sicut ex abdomine et sic egurgitaret multum loquelae cum multo sono, et erat quaedam species egurgitationis soni cum voce, quae non ita describi potest, utque ostenderet, quod talis vox seu sonus vocis secum haberet ut quasi tonaret, sicut ingens multitudo spirituum, etiam paulum discessit, usque prope me, et similiter loquens, tunc auditum cum voce sicut tonaret coelum: rediitque iterum, et ostendebat vocis naturam quod ex abdomine, et eructatio; ita perceptum quoque quod tumidi essent, et putarent se esse magni, tametsi ita parvi.
3243. Prius etiam a quodam circa coelum, cum diceretur de prioribus, quod non tam multi essent, recensebat eos, et tandem [dixit] quod solum fuissent circiter 20 vel 23, cum tam ingens multitudo audita.
3244. Loquutus de qua tellure ii essent, et quodammodo mihi percipere datum uod essent ex Luna; cogitatum quod non similes aliis, quia non talis atmosphaera, et quam atmosphaeram habent circum se, ignoro, at usque quod genus humanum ibi esset, quia nihil sine fine, ita nihil sine genere humano, ut esset vinculum inter terrestria et naturalia, et coelestia: nam alioquin nusquam dari potest tellus, sive planeta sit sive luna, sive satelles.
3245. Exinde nunc percipere potui quod tale genus humanum esset, sed quam provinciam referrent in corpore nesciens; quare spiritus istius telluris intus me veniebant, sive ii sive alii, et inde percipere datum quod ii referrent cartilaginem scutiformem seu xiphoiden {1}, in quam terminantur costae antrorsum, et quae est fulcrum musculorum diaphragmatis ab anteriori parte, et sic quoque musculorum abdominis; videatur annon linea alba transeat ad cartilaginem istam, et inde continuetur deorsum, sic ut sit commune fulcrum cum linea alba, musculorum abdominis. 1748, 22 Sept.
@1 J.F.I. Tafel: “xiphoidem pro xyloiden”; vide indicem ad Os, Ossis 704$
3246. De pulchra ave
Spectabatur flammeum quoddam purpureum, rubescens varium, cum candido, quod ante faciem ad distantiam videbam, et mox manus cui hoc flammeum pulchrum adhaesit primum ad inversam partem manus, tum in palma, qua tenebat flammeum hoc, quod aliquantisper perstitit, [ego] putans quod esset aliquod flammeum visum spiritibus de quibus nunc, in tellure eorum, lambebat flammeum manum ejus circumcirca, tum etiam comprimebat [id] vola.
3247. Mox removebatur ad distantiam, ubi erat lucidum, sed angustum, quid ibi non potui videre, manus illuc quoque recessit, tunc flammeum hoc mutabatur sensim in avem similis coloris, pulchram, et avis quoque mutabatur quoad colores, etiam in margariticam speciem, tunc erat sicut lapis margariticus, alas quoque expandebat, et sicut avis viva, et sicut avis margaritica volabat inde ad paucam distantiam, antrorsum, et rediit, apparuit semel etiam [ut] obscurior avis paene sicut (steglitsa {a}) sed absque coloribus; iterum ut avis pulchra, ita sublatum visui.
@a = carduelis (vox suecica) 705$
3248. Ratiocinatum varie de ave, quid significet, sed ratiocinatio terminata est in eo, quod nondum detectum quid significet, modo quod incolas Martis, quia audio et percepi eos, quod recusent; usque talis repraesentatio non existere potest, absque societate angelorum, quam repraesentet, nam quod avis significet cogitationem, constat. 1748, 22 Sept.
3249. Continuatio de ave, et de persuasione
Postea erat quidam qui ex inferiori, seu per pedes, sive per regionem lumborum, non scio, qui ascendebat intus in corpus usque ad pectus, et implebat corpus, qui primum erat talis, ut induceret persuasionem quod auferret quod mihi charissimum, per id quod {1} faceret me putare; mox tamen cum percipiebat hoc non potuisse, persuadebat quod esset Dominus, cum persuasione, quia tale fit cum spiritus non ex se sed ex Domino loquuntur, sed usque non credidi quod Dominus, is cum talis erat, auferebat avem pulchram, quae tunc circum me volabat; sic ut illud quod erat charissimum, quia tam multi cupiebant, auferret, sed avem mox remisit e manu liberam.
@1 ms. quo$
3250. De quo spiritu postea loquutum, quod tales sint, qui non aliter sciant quam quod iidem sint, et sic possint imbui persuasione cum affectione; sed quid significet nondum scio; insinuatum modo, quod si Martis {1} incolae non manerent in suo statu, qui vocatur status integritatis apud nos, quod successuri sint alii a nova tellure, qui similes forent; nam cum unum perit succedit alterum, nam deesse non potest, ita Providente Domino. 1748, 22 Sept.
@1 ms. Matis$
3251. De Martis incolis
Martis incola apparuit, quia de ave loquutum, quos significare videtur, adhuc non aliter scio, is apparet sicut homo in mundo, sic ut percipiam eum et {1} videam obscure sicut hominem in corpore suo, quod cum miratus {2}, dicebat, quod aliter apparere nequeat, qui talis fuit in vita corporis, qui enim tales, ut incolae Martis, ii sunt spiritus corpore amicti, nec corpora sua curant, quia vix aliter reguntur ac spiritus, sic ut sciant se esse spiritus corpore amictos, quare post mortem corporis manet similis, tales etiam factos fuisse antiquissimae Ecclesiae viros et filios, si permansissent in statu integritatis, ut vocatur.
@1 partim deletum in ms.$
@2 J.F.I. Tafel: “miratus pro mirati”$
3252. Idem incola quasi Martis, cum nominabatur Dominus, vix potuit sustinere, dicens quod Dominus sit Qui eum ducit, cumque eo loquitur; et tunc se humilians versus profunda dextrorsum se demisit, et ibi manet in statu humiliationis cum cordis gaudio. 1748, 22 Sept.
3253. Quod perierit lex interna, cum promulgata Lex a Sione {a}
Insinuatum, et idea spirituali perspectum, quod veteres seu filii antiquae ecclesiae noverint sicut sibi inscriptam legem, nempe ut primum instructi a parentibus, quod dein a Domino ducti perceperint, quod lex dictat, et plura, quae dein promulgata sunt, quia homo talis tunc fuit; at postea illud ita obliteratum esse, ut si vel instructi millies, non usque percipere potuerint, quod illud verum et bonum, sed abstinuerint propter poenas et per externa vincula, sic ut ab externis cogeretur, cum internus homo repugnaret et contrarius esset; quare lex sic interna obliterata est tempore cum lex promulgata erat e Sionea. 1748, 22 Sept. Qualis lex penes hominem externum, repugnante interno, perceptum quoque, quod sicut nihil internum.
@a h.e. Sinai (vide A. Acton, The Word Explained, Vol. I, p. 222, annotationem 9)$
3254. De influxu hominum cogitationum in coelum
Non aliter percipitur quam quod piae preces, et cogitationes influerent in coelum, et sic iret versus interiora, sed se prorsus aliter res habet, nam quod ita putetur est fallacia: omnis enim vita, et cogitatio a Domino, per coelos successive, sive immediate per mundum spirituum [influit]; quod fallacia sit constare potest tam ex eo quod spiritus putent se loqui mea lingua, et scire quae ego scio, cum tamen est fallacia, praeter {1} [ex eo] quod crassiora nusquam intrare queant in puriora, sicut cuivis notum esse potest, sed Domini vita transit per coelum, et variatur secundum formas, quae quales sunt, hoc non describi potest, quo perfectior forma communis societatis, eo verius et beatius, tum citius seu directius influit; quare est fallacia, quod homo aut spiritus sua cogitatione, aut sua arte penetrare possit in coelum, aut in spiritualia et coelestia, sed quo aptior est homo, seu ejus interiora aptiora sunt recipiendi, eo quoque intermedia quoque verius et beatius sentiunt et percipiunt, at quo ineptior est homo, seu ejus interiora ineptiora, eo in via pervertitur plus. 1748, 22 Sept.
@1 ms. fallacia; praeter$
3255. De spiritibus Mercurii quomodo responderint nostris spiritibus
Spiritus nostrae telluris erant apud eos, et cum iis loquuti, eos interrogabant, in quem crederent, dicebant quod crederent Deum, at quia eorum indoles est, ut nolint respondere ad quaestiones, dicebant, quod tales sint, ut non iis dicant in quem credunt, se tamen scire; quare vicissim interrogabant nostrae telluris spiritus, in quem ii crederent, respondebant quod in Dominum Deum, spiritus Mercurii dicebant illico, quod percipiant ex eorum responso illico (perceptionem habent exquisitam) quod in nullum eorum credant, quare nostrae telluris spiritus obmutescebant, nec quicquam poterant respondere. 1748, 22 Sept.
3256. De spiritibus Mercurii, quod cupiant scire ventura
Quaedam de venturis scripta sunt, quae cum ea legere nollem in praesentia eorum, valde indignati sunt, et invehere cupientes in me, contra morem solitum, dicentes modo quod pessimus essem, ac similia, exinde concludi potest, quantum delectentur praecipue cognitionibus rerum futurarum, quia sensus internus sunt; et praeterea iis datum est aliquid excitare ex memoria mea interiore, quod fiebat prompte, praeter quod {a} scirem quid esset; nec nisi quam quaedam somnia, et similia: talis est istorum spirituum solertia, ut illico ex aliis, et suis [spiritibus] percipiant, quid sciunt; quibus {b} non opposita objicere possunt, [nam] sic non possent interesse eorum societati. 1748, 22 Sept.
@a = absque quod$
@b h.e. quae sciunt, quibus [hi]$
3257. Et quia irascebantur, ut iracundiam suam significarent, dextrae parti capitis usque ad aurem inferebant quandam contractionis speciem et dolorem, putantes quod id potuissent facere ex semet; praeterea cum abirent, se elongabant paullatim sed profundius, quia se humiliare sic adigebantur. 1748, 22 Sept.
3258. Quod [ad] sensum internum quem spiritus Mercurii referunt, talis est, ut sit memoria, et quidem memoria particularium, sed rerum non imaginum, nam memoria particularium continet imagines visuales, quae sunt imaginationis, ita imaginum terrestrium et corporearum, tum continet res, sicut leges et cognitiones legum, etiam fidei, sicut quod nihil nisi malum apud hominem, haec pars memoriae se propius ad cogitationem refert, quia cogitationi subministrat subjecta cogitandi altius, sic transit ad speculationem et eam constituit, talem memoriam referunt spiritus Mercurii; et quod mirum, tam multa sciunt, quae existunt in coelo et inferno, et quae sunt rerum, ut quis non satis mirari possit, et quod semel percipiunt, hoc retinent, tametsi non sciunt
(3259.) quod sciant, sed ut primum occurrit, reminiscuntur: inde satis clare constare potest, quod memoria spirituum et angelorum perfectior multo sit memoria hominum, et quod retineant, quicquid audiunt, vident, percipiunt; et eo magis spiritus Mercurii, quia iis delectantur, et ea avide desiderant, quare etiam adjungitur reflexio magis quam apud alios, nam aviditas, seu curiositas, et amor talium producit reflexionem, aliter apud eos, qui non talia curant, apud quos transeunt talia, sed usque interius adhuc remanent, sicut apud spiritussangelicos et angelos, quia delectantur cogitatione judicii, seu inde usu.
3259. [Vide 3258]
3260. Quod talis memoria eorum sit, constare satis potest ex eo, quod enumeraverint {1} aliquot exempla, non scio an nomina, quia non dabatur intelligere, solum momenta enumerationum eorum {2}, cum quibus etiam spiritus loquuntur sicut mecum, an quoque ii cum spiritibus vicissim loquantur nondum scio, hoc dictum quod esset in tellure Martis. 1748, 22 Sept.
@1 ms. enumeraverim$
@2 ms. enumerationem, eorum$
3261. Causa quod spiritus Mercurii pro lege habeant, ut nemini dicant quae sciunt, sed opposita, et aliena objiciant seu immutent–causa {1} est, ne dicant aliis spiritibus, quibus id non usui potest esse, nam Dominus Ipse inseminat cogitationes, quae iis conveniunt, ita si spiritus Mercurii insinuarent, qui circumvagantur, tunc reformatio aliorum spirituum foret difficilior, quare etiam spiritus Mercurii fugiunt eos, quibus memoria particularium sensualium perplacet, nam spiritus nostri telluris lamentantur quod amiserint memoriam particularium. 1748, 22 Sept.
@1 ms. immutant (sic!), causa$
3262. Praeterea ostensa mihi una faemina incolarum telluris, quae erat pulchra facie, minor facile quam nostrae telluris, gracilior etiam corpore, longitudine fere aequalis nostrae telluris incolis, capite erat amicta linteo non arte posito, sed usque satis decenter, homo etiam mihi visus ex incolis Mercurii similis staturae, corpore gracilior quam nostrae telluris incola. Visa postea species eorum boum seu vaccarum, quae quidem non multum differebat a nostris, sed multo minor, quodammodo accedens quoque ad speciem cervinam, coloris brunei flavi. Postea mihi a spiritibus Mercurii missa erat charta longa, a pluribus chartis conglutinata, quae erant typis impressae (tryckta {a}), sicut hic in mundo ea quae typo exarata, quaesivi num talia haberent apud semet, sed dictum quod solum ostendant se scire, quod in hac tellure talia sint,
(3263.) et nunc addunt, quod in hac tellure eorum cognitiones tales sint, sic ut sint ita exaratae; non volentes dicere, quod putent cognitiones rerum in hac tellure esse solum scriptas ita, tum quoque subsannando, quod homines hic sint mortui quasi, seu modo chartae tales, ita interiora hujus telluris considerant: quare etiam eos fugiunt, quia nihil sciunt nisi ex chartis; sequutus sic eorum cogitationes, cum haec scripsi.
@a h.e. typis impressae (vox suecica)$
3263. [Vide 3262]
3264. Dicebant incolae Mercurii enumerando tellures, quas augebant circiter ad 600,000.
3265. Verbo incolae Mercurii sunt memoria rerum, separata a memoria imaginum ex corporeis et terrestribus, ex qua memoria speculatio, quae est quasi interior seu potius rerum imaginatio, ejus imaginationis cogitatio est, quae loquela eorum, cum qua prius [1428] loqui datum cum iis, et dictum quod loquutus cum iis cogitatione viva.
3266. Ii non volunt dici fastuosi, nec superbi, sed quod sit gloriatio ex memoriae eorum facultate.
3267. De incolis alius mundi seu universi cujusdam in coelo stellifero {1}
Erat quasi volumen spirituum non ita continuum ut volumen spirituum aliorum [vide 3233], quasi sic discretum, et in latum et longum satis extensum, quod perceptum in terra, subter me; inde cognoscens quod spirituum quoddam genus mihi ignotum esset; volumen hoc conabatur sursum eniti, sic huc venire, sed non potuit seu spiritus ii non potuerunt, semper apparebat sicut objectum terreum; sic ut eniti non possent, ita perceptum quod alia natura eorum, quae non conveniret spirituum hujus telluris naturae, nam
(3268.) obstans sic, quare pergebant quasi extendendo sed usque pergendo aliunde, quaerens seu quaerentes ubinam possent eniti, sed aliquamdiu frustra (ob causam ut haberent {2} spiritus, quibus associarentur, sic ut otuissent ad me venire), tandem {3} versus Martis tellurem, et ibi ab uno latere inveniebant liberiorem enitendi locum, sed usque obscurum, quia nec tales ibi reperiuntur spiritus, modo quod usque conjungibiles quadam ratione.
@1 post caput apparet manu B. Chastanier additum Vide infra n. 3296$
@2 ms. habeerent$
@3 ms. venire: tandem$
3268. [Vide 3267]
3269. Inde tunc loquuti, primum de spiritibus telluris Mercurii, qui aderant ad distantiam versus dextrum circiter ut mihi apparuit circa finem hujus universi, de quibus loquuti novi advenae spiritus in suo coetu, dicentes quod nihil valeant, sentiebant illico eorum naturam, quod non cum eorum concordaret.
3270. Post aliquam loquelam, et explorationem, manifestatum est, quod nihil atttendant, quam ad usum, primum objectum non curant, sed usum inde, quicunque usus sint, qui sunt objectorum quorumcunque (haec volunt ut dicantur), sed non subsistunt in usu illo, sed in ejus usu, nec in hoc sed in hujus usu, usque ad nonum usum, ibi subsistunt, quia talis est natura eorum.
3271. Tam ex eo quod non eniti potuerint in atmosphaeram spirituum hujus telluris, nec in aliorum, solum quorundam telluris Martis, et quod Mercurii spiritus in communi ita remoti sint, et {1} sic quod natura eorum non concordet, praeter ea {a} [ex eo], quod modo usus scire et nosse velint, et quidem non usus solum proximos objecto, sed remotiores, et quidem ad progressum nonum, nequaquam cum nostrae telluris spiritibus concordare potuerunt, qui ne quidem usum proximum curant, praeter spiritus angelicos, nisi {2} tales usus qui deorsum tendunt, et terminantur in materialibus, corporeis {3} et terrestribus.
@1 ms. sint; et$
@2 ms. angelicos; nisi$
@3 ms. corporis$
@a h.e. quam$
3272. Quum exploraretur quae eorum natura, quia prorsus incognitum mihi, quod dari usquam possent spiritus, qui non morarentur in usu objectorum proximo, sed progressive ab hoc usu in nono gradu progressionis–quare {1} per exemplum idea capienda–unum {2} exemplum mihi quoque datum est, nempe cur id scire vellem, seu quinam usus ut id scirem? tunc illico dixi usum proximum, tum pratereundo usus progredientes, ad usum proximum, seu communem quendam, sed hoc non admittebant, dicentes quod postea veniat is usus, qui similiter progreditur ad nonum eorum; data {3} quoque est progressio, inde scire datum quod species multiplicandi usus in se quasi esset, usque dum ad eorum qualitates et quantitates venirent, et ibi acquiescebant, perceptio viva quoque tunc data mihi, per communicationem eorum naturae, quod tales sint.
@1 ms. progressionis; quare$
@2 ms. capienda, unum$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. datum$
3273. Dictum porro, quod in universi telluribus dentur, qui ad 50mum usum progrediantur.
3274. Interea, cum ii ad usum nonum eunt, tunc sciunt objecta, cum proximo usu, seu proximum usum remotum ab objecto, (nam nunc volunt quod objectum nihil curent, modo usum objecti); ita {1} hunc usum sciunt obscure, progredientes inde secundum gradus progressionis manifestius, usque ad nonum, quem videre se putant clarum imo clarissimum, quia in tali indole sunt.
@1 ms. objecti; ita$
3275. Visus mihi quoque est homo ad dextrum paulo superius paulum, sed modo ut quaedam nubes gracilis, faciem non ad me vertens, modo sinistrum, et ita barba visa grisea, longa, satis decens, ita vetustus, cumque iis dicerem quod visus eorum incola et quidem talis, dicebant quod vetusti sint, et tales sint in tellure eorum; contenti, quod visus ad dextrum, ibi, non ad sinistrum, ad sinistrum foret signum usuum non bonorum.
3276. Cumque dicerem iis quod hic sint usus proximi, tunc de iis dicebant quoque quod non ita valeant; ex causa, ut cogitare datum, quia usus proximi iis in obscuro sint, et naturae eorum non concordant.
3277. Percipio etiam quod ad memoriam talem referendi, quia ad cognitiones usuum sic veniunt, et ibi primum, ut vetusti solent, contenti sunt, non quod gaudeant, nec laetentur cognitionibus usuum, sed quod ita contenti sint, quia vita eorum mihi communicata, talis est. 1748, 3 Sept.
3278. Apparuerunt postea supra caput satis alte, dicentes quod invenerint eos cum quibus esse possint, ita loquuti sunt mecum inde, mihi ostendentes qualis eorum loquela, nempe communis per labia, ad modum eorum loquelae etiam labia mea movebant, undulatorie, tum quoque particularis loquela per motionem fibrarum muscularium in labiis, quam percipere modo communiter potui, quod sit; cum quaererentur, annon facies iis esset, ita quod loquerentur facie, hoc non volebant primum dicere, sed adacti per id ne violaretur vir eorum barbatus, ostendebant, quod loquela eorum a labiis extenderet se versus oculos, quod significat extensionem ad intellectuale; postea quoque significant laetitiam seu vitam ex cognitionibus usuum per influxum vitae eorum in oculum, ut reor, praecipue sinistrum: talis est loquela eorum; quaerebatur num iis nulla vox articulata, respondebant, quod non sciant quid loquela vocum, proinde quid sonus articulatus, aliquantisper quid sonus, nam mecum per spiritus loquuntur, seu per ideas, quae labuntur in voces apud me; nam cogitatio eorum est idearum sicut apud omnes alios, modo quod non labatur in voces, sed in motiunculas tales labiorum, quod idem est.
3279. Porro cum inciperem dubitare {1} num pulmones haberent sicut nos, quibus nos articulato sono loquimur, ostendebant mihi, quomodo ex pulmonicis eorum labatur aura seu atmosphaera in labia, per vivam experientiam, nempe {2} ab interiori loco thoracis fere, versus peripherias thoracis, et sic sursum per inflexum quendam in labia, sic ut labia moveantur non immediate per influxum idearum in fibras, et sic in motrices, sed per spiratum talem, sic afflatum, intrinsecum pulmonicum. 1748, 23 Sept.
@1 ms. dibitare$
@2 ms. nem sic contractum$
3280. Quod animum eorum attinet, etiam in quadam ratione sunt quoque ut Mercurii, sed in gradu minori, quod nempe non ita propalare velint, quae sciunt, quare adacti sunt sed parum, sic in minori gradu, quam spiritus Mercurii, se quoque extollunt aliquantum super alios, sed quia antiqui, non pueriliter (volunt ut sic scribam); sunt itaque sicut spiritus Mercurii, memoria non rerum sparsarum, sed memoria usuum continuatorum ad nonum usum progressive, inde quae eorum cogitatio, concludi posse videtur, ex iis quae dicta sunt de cogitationis via spirituum Mercurii [1428, 3233, 3258].
3281. Vetustus iste qui visus, ab iis adoratur ut eorum deus, ita nempe capiunt quod videatur is qui regit omnia, cui ideo similes esse volunt, ita vetusti cum barba grisea, et cum diceretur iis, quod talis non regat universum, et quod potuisset ad eos adduci, ut fateretur illud, eum itaque volebant videre, et audire, cumque iis ostensus, eis dixit, quod is esset {1}, qui supra caput meum, et regeret ea, quae scriberem, confessus coram iis, quod nihil sit, qui se percipit regi a supremo alio (vult dicere propter spiritus ejus quod regeretur a superiori se), sed quia tales, permittitur iis; sed per viam breviorem sic feruntur ad adorationem Domini, Qui regit universum, utque demonstraret iis, quod ipsemet esset,
(3282.) cum iis secundum eorum naturae vitam intimam loquutus, sic ut intraret cogitatione sua, ita idearum loquela prorsus in interiorem eorum vitam, quam mihi quoque percipere dabatur, et sic quod intima tunc eorum, dicens quod is non esset supremus, cum percipiebant vitam ejus, a quo vitam suam habere dicebant, tunc fassi sunt, quod is esset; ita loquutum cum iis, quod adhuc meliores reddi queant: talem itaque barbatum adorant, sed cognoscunt eum ex vita; percipere datum, quod plures sint, et quidem [quod] omnes qui tales, qui iis infundere possint similem vitam, putent esse eorum deum, quod iis dictum.
@1 ms. esset; J.F.I. Tafel fur esset$
3282. [Vide 3281]
3283. Loquutum de iis, quod usque in via bona sint, et sic facile adducantur ad coelum, ut angeli fiant, quod fieri usque amant, sicut nunc percipio; quod in via bona sint, exinde confirmatum, in genere quod usus ament, et quod vitam usuum habeant, non vitam {1} cupiditatum; quod, tametsi colunt barbatum propter vitae convenientiam, usque fiant angeli, quia in simplicitate, et ignorantia, sicut qui adorant sanctum quendam in hac tellure, cum hoc faciunt {2} ex simplicitate et ignorantia, cumprimis pueri et puellae, in altera vita facile perducuntur ad adorandum Dominum; aliter adulti, qui sciunt falsum esse, et phantasiis imbuti confirmant simplices sui fastus et suarum voluptatum causa, qui repraesentati quod in via mala, et immergi mundanis, corporeis et terrestribus.
@1 ms. usum$
@2 ms. facit$
3284. Recesserunt postea et quidem e supra caput retrorsum, et ibi statim conveniebant suos, quos salutabant volumatim, per undulationis species sicut fluctus in {1} medio subsidendo et [se] {2} elevando; et iis narrabant quid actum, et dictum iis,,quod adorent solum vitam suam, intimam, et quicunque in altera vita talis est, ex eorum spiritibus, ita societates quae inspirare iis possint talem vitam, quod eas adorent ut deum, quare non est unus, sed innumerabiles; nunc iis dicitur, quod Dominus Qui regit universum est unus, et quod unus regere debeat; et ab Ipso omnis omnium vita.
@1 ms. in in$
@2 sic J.F.I. Tafel$
3285. Quae scripta sunt de spiritibus his alius universi, quod non acquiescant nisi circa usum nonum [3270-74], obvenerunt mihi eodem hoc die, quasi similia prius prorsus viderim, et quod similiter pensitaverim, quid usus tales progressivi, significent, sic ut prorsus apparerent tanquam prius mihi ostensa; sicut etiam olim quoque cogitavi quod tales recordationes existant, cum tamen prius non sunt facta, de quibus etiam Cicero {a} scribit; et sicut reor, hoc a spiritibus universi, nam volunt ut ea non memorentur, quare talem recordationem injiciunt, inde constat quoque unde talium tam viva recordatio; et quod tam vive id facere possunt, ex vita eorum, quae persuasivae simillima est venit, dum enim tenent aliquem in persuasione tali, sicut vita eorum, tunc non potest aliter homo, quam ita cogitare.
@a cf. Tusculanae Disputationes I:24$
3286. Ut scirent quem deum colerent, de quo prius qui barbatus {a} [3281], a malis spiritibus hujus telluris, et crassissimis tenebatur supra {1} caput meum sicut vinctus, ut presserit caput, satis diu, et interea eo seu ejus vita usi sunt ad patrandum facinus, quod hic non describo, et postea ostensus est ejus spiritibus, qui congregati, ut [pateret] quid sentirent de suo deo, qui a crassissimis et pessimis spiritibus ita potuit teneri, nec se liberare; ut adhuc id scirent, ii volentes abire, et quidem subter tellurem, ita longissime putantes abesse, illico quidam eorum rapti sunt momento in altum supra me, et sic ostensum quod nec [se] liberare posset, nec ii credere quod longe abessent, in universo, cum momento ita sistantur, et omnes adsint in conspectu Domini praesentissime; adhuc detinetur, et ab iis spectatur, et silet; quare dicunt nunc, spectamus deum quem colimus, quod similis sit diabolo non deo,” sunt eorum verba, describitur tam deformis, ut deformiorem non viderint. 1748, 23 Sept.
[continuatur ad 3296]
@1 J.F.I. Tafel super$
@a h.e. barbatus de quo prius$
3287. De finito et infinito
Loquutum cum spiritibus de finito et infinito, et quidem ideis, quod si finitum in quot usque indefinitates multiplicetur, usque nnhil sit respective ad Dominum, Qui Infinitus, sic finitum est nihil respective ad Infinitum, et quod ab omni finito, non percipi possit Infinitum, sed dum cogitare velit de Infinito, quod obscurrimum quid obveniat, sic ut ei appareat ut nullum. 1748, 23 Sept.
3288. Quomodo spiritus Mercurii tantam rerum cognitionem sibi acquirant
Loquutus cum iis, et perceptum, quod ubicunque veniunt, illico percipiant a societatibus aliorum spirituum quid norunt de iis quae objecta tunc sunt, nam spirituum facultas talis est, ut illico percipiant quicquid alii sciunt, et quid non sciunt, sic ut sit communicatio, sicut dum spiritus ad hominem venit; ita aliquoties iis scire datum, quicquid de aliqua re scirem, solum ideis suis inhaerendo, et sic excitando {1} ea quae apud me, sive oblita sive non oblita, quae in eorum sphaeram cadere {2} possunt, sicut aliquoties prius notum ab experientia mihi factum; quare quia vagantur ita, noscere iis datur innumera, quae etiam retinent; sed usque fatentur, quod licet indefinita sciant, usque tamen indefinita sint quae non sciunt {3}, nam nusquam in aeternum dari potest, ut aliquid ne minimum quidem scire possint {4} tametsi indefinita sint, quin de eo solo indefinitatum {5} indefinitates sint quae non sciunt. 1748, 23 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. excitandi$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. cadi$
@3 J.F.I. Tafel sciant (sed cf. indicem ad Mercurius et Scientia)$
@4 ms. possint possint$
@5 sic J.F.I. Tafel; ms. indefinatum$
3289. Sed usque ab aliis spiritibus non plura possunt nosse, quam a Domino datur, quod etiam iis ostensum, apud me, cum prius aliquid iis scire datum tam per eorum explorationem, quam per vivam vocem, nunc subito claudebatur, ut nihil scire a me possent, quare irati irato dicebant, quod nihil scirem.
3290. De spiritu qui nihil aliud studet, quam ut malum faciat
Erat spiritus apud me, intus, qui non aliud animo ferebat, quam ut invigilaret quomodo mihi noceret, nec id percepi, nisi bis et ter, cum quo loquutum, quod talis sit, ut dum alii de aliis loquuntur et cogitant, is solum ea, quomodo ex occasionibus oblatis, noceat, praedetur aut malum infligat, sicut occasio offert, cui jugiter invigilat; tales sunt multi, in tellure nostra, ut animo invigilent aliorum malis, cum de aliis loquuntur et cogitent, sed quia tales non offendi manifeste, tali natura, reor quod separati ab aliis sint, quia {1} cogitatio eorum est discors. 1748, 23 Sept.
@1 ms. sint. quia$
3291. Quid conatus
In idea spirituali percepi quid conatus, nempe, sicut spiritus, qui conatur omne suum malum diversimode secundum dispositionem exserere, ita spiritus est conatus ad omne malum; at quantum ejus exseritur per ideas, loquelas, aut actus {1}, tantum vadit conatus in actum, quare omnis idea est imago ejus, quantum ab eo. 1748, 23 Sept. Praeterea conatus abeunt in vires activas et efficientes, et ubi fiunt efficientes operantur secundum suam naturam, sed recipiuntur secundum naturam ejus et dispositionem a Domino, ita quoque secundum statum: vires activae efficientes vadunt sic iterum ibi in conatum, ita terminantur. 1748, 23 Sept.
@1 J.F.I. Tafel artes (sed cf. indicem ad Conatus, Indoles, et Malum)$
3292. Quod Dominussvisus
Cum scriberetur de spiritibus Mercurii [1446], quod promissa sit iis cognitio, et quod ostensum iis solis instar, et ii, dicerent, quod non esset Dominus, quia faciem non viderent, et cum loquerentur de eo, spiritus, sed quid loquuti non scio: tunc apparuit Dominus sicut Sol, in cujus medio Dominus, circumcinctus solari quasi circulo {1}, spiritus Mercurii tunc humiliati profunde subsidebant, et in anxietate humiliationis agnoverunt: mox visus est spiritibus hujus telluris sicut in mundo, iis qui Ipsum in mundo viderunt: unus post alterum fassi, sic plures, quod Dominus sit, Qui fuit in Mundo, ita coram omni coetu; mox quoque visus est spiritibus incolarum Jovis, qui quoque manifesta voce dicebant, quod Ipse esset, Quem viderant; nam in tellure ea passim Se videndum sistit. 1748, 23 Sept.
@1 J.F.I. Tafel vinculo$
3293. De Luce
Quidam, postquam visus Dominus, versus anteriora dextrorsum demissi, et cum progressi dicebant quod viderent Lucem, multo puriorem, quam usquam viderant, et hoc plures, dicendo quod majorem lucem nusquam viderint: et hoc cum hic esset tempus vesperae. 1748, 23 Sept.
3294. De quibusdam nudis
Quaedam earum, quae se insinuaverant consortiis bonorum, cognitae quod aliae essent, inde separatae apparebant iis nudae, sicut innocentiam suam testarentur, erant tales quae in vita corporis ex pluribus causis, sicut etiam ex infortuniis, se pias exhibuerunt, quae cum in eum statum remissae sunt, non dignosci possunt, quin {1} {a} tales fuerunt tunc in mundo, sed usque cum statui vitae suae communi restituuntur, sunt inter deceptrices, sicut etiam postea cum liberantur ab infortuniis in mundo: sed ab angelis usque dignoscuntur in cujuscunque pietatis statu sunt. 1748, 23 Sept.
@1 J.F.I. Tafel quia$
@a vide annotationem a ad [184a]$
3295. De mari sub pedibus
Sub pedibus est mare profundum cum fluctibus, sicut apparet, ad quod demittuntur quidam, et quia horror est profundi, ita horrescunt ne conjiciantur in mare; pro quibus est, seu quinam in id conjiciuntur nondum mihi constat. 1748, 23 Sept.
3296. Continuatio de incolis alius mundi seu universi cujusdam in coelo stellifero {1}
Cum deus eorum, quee coluerunt, de quo prius [3267-86], iratus quod sic detectus suis spiritibus, iratus factus, mihi suis modis nocere tentabat, se superinjiciendo capite meo, et quales sive execrationes sive magias tentaverit, non scio, sed quid suo modo exercuerit, sentiebatur, aliquid intus in me sentiens, sicut aeris exspirationem, cui dixi quod hoc scio quomodo se habet, nempe quomodo respirant dum moventur labia [3278], praeter similia quae non memini {2}, dicens quod mihi nihil nocere possit, quaerens interea dormire, et sic in somnum lapsus, et aliquid somniavi de scriptis meis amissis {a}, et caminis, in quibus cremata sint: a somno isto evigilatus, percipiebam circum me multos spiritus, etiam qui istius telluris essent, tum etiam bonos spiritus angelicos, in media turba eorum.
@1 infra caput apparet in ms. manu B. Chastanier additum Vide prius n. 3267.$
@2 exitus illegibilis in ms.$
@a vide praefationem voluminis I sub capite “The `missing numbers’,” pp. xxx-xxxiii$
3297. Cum arbitrabar eos sic continuare somnium meum, nam in statu turbulento erant, tunc audivi quomodo aliquem graviter suo modo punirent et lacerarent, qui erat deus eorum, qui ut percipio tota nocte sic mihi insidiatus, ii qui eum puniebant et lacerabant, erant {1} ex ista tellure, ejus spiritus, putantes continue, quod me ita tractarent cum maximo furore, quod etiam percipiebam et audiebam, ac interea reflectebam super poenam eorum crudelem, quomodo tractant eos, qui deum istum contemnunt, et ei quicquam faciunt, eo sic eos instigante, nam malus est, sui amans.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$
3298. Poena eorum talis erat, quod involverent eum panno laneo, a pedibus ad caput, et sic circumvolvendo suo modo, et postquam circumvolutus suo modo, tenebant manu nodum ligationis, et contorquendo, sic ut multo arctius ligaretur et contorqueretur, quam usquam alioquin vidi, et sic eum inter manus suas {1} convolvendo et per contritionis modum crudelem lacerando et discerpendo, quod {2} describi ita non potest, et involutio ista iterabatur aliquoties, emissus et involutus, et contritus, phantasiam quoque adjicere {3} quoque conabantur, sed percipiebam quod vis phantasiae tolleretur a Domino, ne sensum talem, qualem infligere conabantur, efficerent: cumque elapsus erat manibus eorum, aderat versus sinistrum aliquantum profundius alia cohors ejus spirituum, qui similiter eum tractare mihi visi, si quae differentia, non observavi; postquam iis elapsus alia
(3299.) cohors eum tractabat crudeliter, sic ut reor usque dum quarta cohors, quae succedebat sic: et tandem liberatus, ad me venit, et nunc apud me, et tunc dictum eis, quod deus eorum esset, quem sic tractarent, et hoc ita manifeste, ut non negare possent; nam aderat, et si dubitarent, is confiteretur, et eum viderent praesentem, tum quod is esset, et quod ne hilum me tangerent. Angeli supra moderabantur omnia, sicut circa omnes poenas.
@1 ms. suo ut videtur$
@2 ms. discerpendo; quod$
@3 ms. adjicere$
3299. [Vide 3298]
3300. Postea mox alius spiritus maleficus similiter tractabatur {1}, et plures alii, et eorum primarius involutus sic panno, et portatus et ostensus spiritibus, et angelis {2}, et agnitus quis esset.
@1 ms. tractractabatur$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. angelus$
3301. Cum spiritibus istius telluris postea loquutus sum, de deo eorum, tum de Domino, quod regat universum, omnibus bonum faciat, et quod neminem puniat; nunc {1} quod Dominus sciat omnia et singula ab infantia cujusvis in aeternum.
@1 ms. cujusvis ab nunc$
3302. Ostensa tunc quaedam portata, cujus facies erat candida, quam ob candorem non videbam, portata ab anteriori sinistro retrorsum, et insinuatum tum manifestatum, quod esset mater ejus, nam cogitabat matrem suam, sed cogitatio incidebat in maleficos {1}, qui puniebantur, ut dictum; nam matrem suam in auxilium vocare voluit, forte quia ea coleretur ab iis pro dea, tum quoque is mihi ostensus, qualis in vita sua, facie erat brunea, sparsim lutea, et flava humana, sed brunea nigra, deformis admodum, sedens juxta solum quasi super humile quoddam in angulo: sive domus sit sive extra domum non scio, is vibrans caput sicut vetulus, quod erat motus communissimum {2} eorum qui motiunculis labiorum loquuntur; nam hoc consequens est.
@1 ms. maleficos$
@2 sic ms.; J.F.I. Tafel communissimus substituit$
3303. Interea cum perstabat poena lacerationis, angelici chori in pluralitate erant in eodem loco ubi poena, ut et ibi circum, et mecum inde loquebantur, quibus ne hilum nocebant, vix scio an scirent.
3304. Natura spirituum istorum est, ut usque moveant dubia, cum cognitiones veritatis eis dicebantur, quia deus eorum licebat {a} quoque talia iis incutere, et malorum spirituum influxus crassius recipiebant; tandem iis dicere datum, quod veritates sint, quae dubia non admittunt. 1748, 24 Sept.
@a h.e. permittebat$
3305. Quod vitam persuasivae similem habeant, saepius dixi [cf. 3285], et nunc quoque dicebatur, quia aliquid ejus infusum alii.
3306. Spectabant per oculos meos aliquid de urbe, domos et lucum {a}, dicebant quod talia non habeant, sed quod montes et valles, ita nulla quantum sciunt, loca amaena, nisi quae vallium sint: praeterea urbem videbant, et miratt, et sic quod in alia tellure essent. 1748, 24 Sept.
@a h.e. viridarium urbanum$
3307. De faemina quae promiscam venerem cupiebat
Erat faemina, quae nesciens quid debitum conjugiale, quod solum una uxor et unus maritus faciant conjugium, haec inventa, et explorata, quod talis, ut cuperet promiscuam venerem; ea quia dolosa simul castigata, per serpentem longam {1}, quae intrabat, et tunc quia non desistere volebat defendere, per serpentem quae linguam ejus abstulit; et postea missa est in Gehennam. 1748, 24 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. longum$
3308. Quod angeli non solum ex una voce, sed etiam ex uno suspirio scire possint qualis homo
Idea spirituali percepi, quod angeli non solum ex una voce, sed etiam ex uno suspirio sciant quodcunque in homine aut spiritu, nam suspirium est cordis cogitatio, de qua cum spiritibus quoque loquutum, et confirmatum. 1748, 24 Sept.
3309. Sunt qui aedificare cupiunt
Quidam aedificare domos spectarunt, et cupidine acti, sicut iidem eas {1} aedificarent et ordinaverint, post aliquot septimanas cum iterum reviserem domos, perfectae erant, et tunc tanta voluptate gavisi, sicut usquam aliquis potuerit, qui possessor fuerit, quod etiam professi sunt; et tunc volebant alios trahere in societatem secum, ut conspirarent, qua causa non scio, tunc quasi hamos emittebant ut ad se attraherent eos, sicut piscatores. 1748, 24 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ea$
3310. Qui plus gaudii coelestis optat, quod sit cupiditas
Loquutus cum spiritibus, quod quisque bonus summum gaudii nanciscatur a Domino, hoc est ad intimum suum {1}, sic ut sufferre plus nequeat, et tametsi detur in interiori gradu immense majus, usque qui optat majus quam suum intimum, quod nanciscitur, [ei] sit cupiditas {2}, praeter si illud acciperet, quod acciperet omnium et sui destructivum, quia non sufferre potest, quare quod sit cupiditas, hoc est malum, confirmatum a spiritibus, nam cum cupiditas dicta, quasi obstupefacti sunt, silebant. 1748, 24 Sept.
@1 contra J.F.I. Tafel ut et indicem ad Coelum et Gaudium$
@2 imperfectum in ms., vel secundum orthographiam suecicam$
3311. De antiquissima Ecclesia
Influebant in cogitationes meas spiritus mali subtiliores qui supra caput, et agnoscebam quod essent a dolosis iis supra caput, qui quoque fluide et molle agunt, sed conatus eorum [erant] mali, nec finem potuerunt obtinere, ita per gradus [progressum] ab iis qui inde crassius influebant, ad eos qui subtilius, sic ut inciperet perceptio influxionis fere perire, remanente perceptione quod influerent mali.
3312. Tandem adhuc interius ab altitudine ista influebat tale seu simile adhuc subtilius, ita subtile, ut prius non perceperim subtilitatem istam, sic ut esset intra [influxum] {a} subtilem priorem, et cum perciperent spiritus medii, arripere id volebant, ut solet, et sic admittere, ut mihi nocerent, sed non potuerunt aliter quam distincti esse, nam qui eorum subtilissimi non intrare potuerunt in exteriores subtiles, nec hi in interius subtiles.
@a cf. indicem ad Ecclesia, Idea, Loqui et Influxus$
3313. Detegebatur mihi quod subtilissimi, quos prius non percepi, essent ii qui filii antiquissimae Ecclesiae, nempe ante diluvium, remissi in statum suum, quales erant, quorum malitia non describi potest, quia subtilior erat quam potuit ad perceptionem meam venire, praeter quod esset: quid autem aut quale [erat] solum ab eo quod mali, percipere datum, verbo erant interius mali, sic ut si adhuc magis interius, nusquam in aeternum potuissent salvari, nam volebant pura spiritualia quoque pervertere.
3314. Postea loquebantur mecum ii qui ab antiquissima Ecclesia fuerunt, qui in altissimo, quo altius vix reor dari, dicentes quod inde essent, et ibi consociati, nescientes cur in ea altitudine, et quod raro alii ad eos venirent, nisi aliquoties aliunde, ut dicebant ex universo, sed a quibus non sciebant.
3314a. Porro de Domino cum iis loquutum, dicebant se non posse de Domino loqui, eorum ideae enim sunt coelestes et quia voci Domini inest idea spiritualis, tum etiam aliis ideis, quibus Dominus exprimitur, sicut Jesus et Christus, hoc nec ideo potuerunt percipere, quia obrutae erant {1} ideae naturalibus, quia nomina, cum autem repraesentatus mediator et regenerator, tunc {2} fere ad dimidium admittentes, agnoscebant, quia tunc coelestes ideae erant, quae dabant perceptionem. Dicebant, quod exspectaverint Dominum venturum, Qui salvaret universum genus humanum, sed modo ii tunc erant, qui vixerunt; cum antiquissima Ecclesia coepit declinare et perverti, iis tunc revelatio facta,
(3315.) nam cum diceretur iis, num scirent quid significet, quod semen mulieris proculcaret caput serpentis [Gen. III: 15], dicebat unus quod is esset, qui hoc primum dixit, at quia societas erat, eis dictum, quod totus coetus ita communiter diceret, et exspectaret Dominum venturum in mundum Qui salvaret genus humanum, at antequam instruerentur, non admittere volebant, quod nasceretur homo, sed cum dictum quod non ex semine {3} viri, sed ex mulieris, et quod non natus ex semine viri, sed ex semine mulieris, sicut verba quoque dicunt, quod semen mulieris proculcaret caput serpentis, tunc agnoscebant, tametsi non facile, quia perceptionem habent hominis ex semine viri nati {4}. Dicebant porro, quod ab eo tempore nihil cogitaverint fere nisi de prole, sic ut eorum continuae delitiae essent conjuges amare ob prolem; quod quoque mihi ostensum, per id quod totius corporis
(3316.) delitiae in vigilia et somno tenerent {5} regionem lumborum, et nihil avidius vellent quam procreare sobolem: et percipiebam quod ex causa, quia influebat ex adventu Domini in mundum, sic insinuatum, operante {6}; inde eorum intimae delitiae jucundissimae seu jucunditates delitosissimae, quae non aliter quam influerent {a}, sicut amor conjugialis et storge, ita una cum amore, non amplius conjugis interius, sed solum erga prolem, quare nunc percipio, quod amor conjugis perierit, et manserit in amore erga prolem, seu in storge; sicut etiam ab Ecclesia ista, et antiqua sequenti constare potest, quod nullam jucunditatem praetulerint amori prolis, quod ex multis constat; de quibus alibi, dignante Domino.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$
@2 J.F.I. Tafel tum$
@3 ms. simine$
@4 ms. natum sed J.F.I. Tafel naturi$
@5 ms. teneret$
@6 in ms. adventum in adventu et, ut apparet, operantem imperfecte in operante emendatum; inter punctum post insinuatum additum$
@a legerim influerent quam$
3315. [Vide 3314]
3316. [Vide 3314]
3317. Porro loquutum cum iis de statu eorum loquelae, qui ut perciperetur, ostensum mihi qualis eorum respiratio, et instructus sum, quod respiratio pulmonum variatus sit successive secundum statum eorum fidei, quod mihi prius ignotum, sed usque percipere id et credere possum, quia talis mea respiratio formata est a Domino, ut respirare potuissem intus per multum satis temporis, absque auxilio aeris externi, sic ut respiratio intus dirigeretur, ut usque sensus externi manerent in suo vigore, ut et actus, quod non dari queat aliis, quam qui ita a Domino formati, [nunc] dicitur, nisi miraculose; instructus etiam sum, quod respiratio ita dirigatur, me nesciente, ut esse queam cum spiritibus, et cum
(3318.) iis loqui; instructus quoque, quod coelestes et spirituales angeli respirationem inducant variam, et quidem aliam qui coelestes, cum omni differentia, et aliam qui spirituales cum omni differentia, quod mihi ostensum per ipsammet {1} respirationem; praeter quod spiritus Mercurii enumeravit plura genera respirationum, mecum partim communicata, tam quae influebant in interiorem respirationem, quam quae influebant externe cumprimis versus oculum sinistrum; sic ut unaquaevis societas maximi hominis suam respirationis speciem habeat, quae influunt, et constituunt communem hominis: et quia genera innumera sunt, et species cujusvis generis innumerabiles, non in specie adhuc possum sistere quales, nisi sicut dictum.
@1 ms. ipsamet$
3318. [Vide 3317]
3319. Praeterea respiratio mihi ostensa, quae erat solius lumborum, usque ad plantas pedis, dictum quod solius pedis et plantae, significans infimam concordantem, seu ab interioribus {1} fluentem, quam ii non sentirent, sicut postea separata esset ab interiori, inde ii qui jucunditates conjugii aut potius prolis capiunt absque interiori, sunt tales qui in antiqua Ecclesia postea separati ab interiori, et quia usque percipere se putabant interiora, vocantur caput serpentis, nam caput sepentis significat tale; ideo quoque adulteri, seu qui adulteria pro nihil reputant, simul quoque crudeles sunt, et [quia] crudelitas sic se conjungit cum tali amore conjugiali, quoque sub planta pedis sunt; verbo adulteriorum sphaera et crudelitatum una sunt, cum tali lascivia qualis apparet conjugialis: quod ab experientia novi.
@1 J.F.I. Tafel inferioribus$
3320. Etiam ostensum est, quod unusquisque sensus corporis, habeat suam respirationem, imo suum respirationis locum, nam cum respiratio voluntaria, quae in vigilia viget secundum statum vigiliae, cessat, tunc adest solum respiratio naturalis, ita quantum ex hoc sensu, aut alio, vigilat seu viget, cum intersum spiritibus, [tantum] ita respiratio voluntaria [est], quae a Domino Solo disponitur, ut tunc respirationis voluntarium tantum et tale adsit, quantum contribuit ad sensus istius quantitatem et qualitatem, quod percipere experientia quoque datum erat; praeterea eadem ex satis multa experientia habere mihi datum est prius, antequam loquerer cum spiritibus, quod respiratio {1} corresponderet cum cogitatione, sicut dum in infantia vellem tenere spiritum ex professo, cum orarent mane aut vespere, tum cum respirationis vices vellem ut concordarent cum cordis, et sic quod tunc inciperet fere intellectus quasi evanescere; tum postea, cum scriberem in imaginatione, quod observassem
(3321.) me tenere {2} respirationem, quasi tacita esset; de qua re postea datum est cogitare, de qua passim, ut reor, inter ea, quae de pulmone {a}: et quidem quid relapsus respirationis, et quid attractus, tum quid naturale ejus, et quid voluntarium, quod naturale noctu regat, et voluntarium mixtum interdiu; tum quod in utero non respiratio, sed ut primum sensus operari debent, et musculi, quod respiratio: dictum etiam spiritibus, quod dispositionem respirationis nesciant, nec curent homines scire, quae diversissima est, cum agit, quomodo operatur in musculos, intenditur, remittitur, determinatur, tum in singulis loquelae, quae arcanissima homini sunt, etiam ideo, quia vix ullus attendit seu reflectit super ea, ne quidem sciens quod detur respiratio naturalis, et voluntaria, quod mixta varie in vigilia secundum intensiones et qualitates sensationum et actuum corporis; inde sequitur quod respiratio interna sit, dum homini datur loqui cum spiritibus, quae a Solo Domino regitur, angelis quoque nescientibus.
@1 ms. respiraratio$
@2 imperfectum in ms.$
@a vide auctoris Regnum Animale 385-410$
3321. [Vide 3320]
3322. Loquutus cum antiquissimae Ecclesiae viris de eorum loquela, qui mihi ad vivum, per communicationem respirationis eorum mecum, ostendebant qualis loquela eorum, nempe quod non loquela oris seu soni articulati sicut apud nos, sed per communicationem respirationis eorum, quae iis visa ab umbilico versus cor duci et sic sursum per labia, non audita per viam extrinsecam auris, sic non per aurem externam et tympanum, in quod sonus externus influit, et quasi pulsat, sed per respirationem talem effluentem per labia, et intrantem per os eos, sic per nares, et per tubam Eustachianam in aurem, et sic percepta; quod sola respiratio secum plenam ideam habeat, hoc non prius scivi, sed nunc percipere possum, tam ex perceptione quadam confirmata ab
(3323.) experientia respirationis internae, quam [ex eo] quod omnis loquela et affectus loquelae dirigatur per respirationem, sic ut nihil in idea vocis seu loquelae sit, quod non determinetur a respiratione; quare sequitur, quod plenior multo fuerit idea antiquissimae Ecclesiae, quam usquam dari potest hoc tempore; ita externum ideae est respiratio talis, quia idea eam producit {1}; talis quoque est respiratio spirituum, proinde inde ideae eorum, secundum differentias indefinitas, tum secundum gradus, quoad interiores respirationes, exinde sequitur, quod angelorum etiam coelestium ideae non sint nisi respirationes, et vita eorum Dominus Solus. Ita nunc instructus sum.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. cum idea eam producat, ubi cum in quia emendatum$
3323. [Vide 3322]
3324. Ostensum per vivam experientiam, quod antiquissimae Ecclesiae respiratio fuerit ab umbilico sive versus pectoris interiorem magis tergalem regionem, et sic sursum trans labia, quare ideae eorum fuerunt pleniores, postea cum status Ecclesiae mutatus, quod respiratio ab umbilico recesserit, versus abdominis regionem, et sic sursum versus labia; postea magis versus abdominis regionem, sic ut parum respirationes apperceptum supra, et sic porro deorsum usque dum nulla fuit respiratio appercepta pectoris; tunc coepit {1} respiratio exterior, proinde sonus per tracheam, laryngem, guttur, nares, linguam, labia, quae omnia praecipue determinant sonum, et articulatum reddunt, inde nunc loquela oris, quia prorsus externi. Ex quibus percepi, quod respirationes successive se habuerint, sicut fides in homine, ita {2} sicut sphaera fidei recipitur ab homine.
@1 ms. cepit$
@2 ms. homine; ita$
3325. Ostensae mihi sunt etiam aliae varietates respirationum interiorum, sicut abdominales, regionis membrorum genitalium, lumborum, tum quoque quod lateralis sinistra {1}, non simul dextra.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sinistram$
3326. Exinde satis manifeste constat, quod spiritus mali nequaquam possint versari in sphaera respirationis spirituum angelicorum, minus angelorum, nam sic suffocarentur, et nullam prorsus ideam possent habere, quia respiratio correspondet ideae, et quia respiratio est organica, quia respiratio est idea. 1748, 25 Sept.
3327. Cum desisterem loqui cum iis, macula nigra ad latus subter oculum sinistrum visa est, quam dicebant significare, quod desisterent, ita [tales] visae apud eos, cum desisterent.
3328. De spiritibus nostrae telluris contra spiritus Saturni
Cum iterum spiritus Saturni e longinquo in conspectum venirent, tunc spiritus nostrae telluris tanquam insani, diu per plures horas infestabant, infundendo plura, quae nefanda sunt de Domino et fide, quod quia durabat, mirati quidam sunt, sed causa erat, ut sisteretur coram quomodo se habent ii qui referunt sensum externum, ad eos qui rationem, nam spiritus nostrae telluris sensum externum referunt, et hodie fere sicut separati ab omni ratione, et spiritus Saturni referunt rationem, ita manifestatum, quales sunt contra rationem, ita quales ratio sunt, proinde quod [illi] continuis contumeliis infestent hominem internum, nam interior homo est ratio. 1748, 25 Sept.
3329. Causa est, ut nunc percipio, quod cum sphaerae sensuum externorum, quales eos referunt spiritus nostrae telluris, percipiunt sphaeram rationis, proinde spirituum qui rationem referunt, quod illi tolerare eos nequeant, est inimicitia naturalis, cum sensus externi tales sunt, seu homo aut spiritus, [ut] nihil credat, nisi quod sensibus externis percipit, sicut {1} notum esse potest. Similem inimicitiam habent omnes hic homines contra rationem, sed non percipiunt nisi in tentationibus, quia ratio quasi e longinquo cedit, et succedit irrationale cum suis phantasiis, quibus conjunguntur. 1748, 25 Sept.
@1 ms. percipit, sicut$
3330. Qualis concursus sphaerarum nempe rationis et sensuum externorum separatorum, ex quibus solum ratiocinationes, visiones inde fallaciae, hypotheses, et inde phantasiae, ostensum, nam spiritus tales nostrae telluris non potuere quam infestare Saturni spiritus, sed ii usque non timebant, imo inter eos veniebant, nec quicquam potuere [nostri] facere malum, tum quoque cum diceretur iis quod non respirare possent in ea sphaera, inde a semet projiciebantur, unus hic alter illuc, nam non respirare sibi videbantur; talis est conflictus phantasiarum ex sensibus externis cum ratione, quae {1} nusquam potest vinci, quod {2} iis quoque per ideam vivam ostensum; et quod sic irrequieti sunt cum conflictus est, sicut apud unumquemvis, dum rationale confligit cum phantasiis ex sensibus externis; quod e longinquo visi [3328], et sic quasi aufugere, erat quia rationale hominis reconditur intus, cum regnant phantasiae, at cum homo in statum infortunii venit, tunc rationale adest, et [non] {3} cedit: interea est homo qui in phantasiis in statu quasi tranquillo, sic regnant, quod ostensum, per id quod [cum] {4} spiritus Saturni non apparuerint, tunc illico tranquillum ortum est inter spiritus hujus telluris. 1748, 25 Sept. Quod non sciant quid spirituale.
@1 ms. ratione; quae$
@2 ms. vinci; quod$
@3 cf. 3329 ad finem$
@4 sic J.F.I. Tafel$
3331. De Martis spiritibus
Aderant Martis spiritus, et qui distabant, postea infestabantur a nostrae telluris spiritibus, qui respectu eorum, erant quasi insani, quod iis etiam dixi, sic ut nisi tenerentur in vinculis sicut insani, ruerent in perniciem; veniebant tunc spiritus angelici Martis, quorum adventum sicut puriorem auram percepi, tunc illico demta est communicatio spirituum nostrae telluris, qui ibi prope eos, ita insanire non potuerunt, subjecta horum discussa sunt per adventum spirituum angelicorum Martis, quia in eadem sphaera non esse potuerunt. Tunc ii qui e longinquo erant, se humiliabant coram Domino, ita ut dicerent spiritus inde, quod talem humiliationem nusquam crediderint dari, profundius etiam subsidebant, et repraesentati super genubus. 1748, 25 Sept.
3332. Spiritui ostensum, quod non potuit aliter loqui, quam quod objectum ei sisteretur {1} per cogitationem meam
Quidam malus spiritus, loquens satis prompte absque renisu, dicebat, quod loqueretur ex se, quare solum intuitum fixi {2} in muscam, tunc non aliter potuit quam loqui de musca, secundum intuitionem, cogitativum intuitionis non observari potuit a me, inde instructus, quod non loqueretur ex se, ita mox quod non potuisset desistere quin loqueretur. 1748, 25 Sept.
@1 imperfectum$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. figi$
3333. De sphaeris
Sphaerae dantur in altera vita, quas dari ne quidem homo novit, sic ut dum dico eas dari, vix aliquis id credere possit, sphaera solum homini cognita, est odor, sic ut sciat dum odoris {a} est sagacis, qualis atmosphaera est, ita in pluribus cum differentia, datur quoque alia sphaera homini nota, nempe quod cupiat hunc aut eum cibum, quae vocatur appetitus determinatus.
@a h.e. odoratus$
3334. Sed in altera vita dantur sphaerae spirituales, tam perceptibiles, ut illico cognoscatur qualis spiritus qui alluit, sive cogitat, sive non cogitat, tales sphaerae sunt innumerabiles, nempe quot spiritus, tum quot societates spirituum, cum plures [cognoscitur] qualis sphaera communis omnium mixta: angeli eos illico agnoscunt, quae mixtio, cum Dominus ex sphaera eos percipere dat–ita {1} innumerabiles [sphaeras] quae sunt sphaerae {a} plurium.
@1 ms. dat; ita$
@a genitive intellexerim$
3335. Hodie et heri percepta mihi est sphaera incredulitatis, nempe, quod nihil credere velint, ex iis quae dicta et visa sunt, cum redigerem ea quae visa sunt, in suos locos communes: vulgo dicuntur ii in mundo “sceptici,” quia nihil credunt, ii nec credituri sunt quicquam [eorum] {1} quae de altera vita dicuntur, nec de sphaeris, sunt tales plures, et trahunt ex phantasiis, quod nihil credere velint, nisi quae videant, seu sensibus capiunt; quare tamdiu ii sunt in incredulitate tali, nihil credunt.
@1 sic J.F.I. Tafel$
3336. Datur sphaera omnis phantasiae perceptibilis, ut dum mutus est spiritus, et nihil fere cogitat, usque percipitur ab aliis, ii nesciunt {a} quod talis sphaera {1} habbatur, et quod percipiatur ab aliis et ab angelis distinctissime.
@1 ms. talem sphaeram$
@a in indice ad Sphaera eo nesciente$
3337. Quod sphaera fidei, et qualis fidei sit, de ea passim prius {a}.
3338. Ante aliquos dies, cum excerperem ee quae scripsi de sphaeris, quia in perceptione ex sphaera non eram, tunc non sciebam quid sphaera, nec sciebant spiritus circum me, sic ut [videretur] quasi non daretur, tunc perductus fere ad sentiendum, quod tales sphaerae non darentur, inde instructus, quomodo percipiant homines, quod nempe nusquam sint, quia non ex quodam sensu docti sunt.
@a cf. indicem praecipue ad Sphaera et Fides$
3339. Sphaerae tales quia correspondent sphaerae odoris apud hominem, inde quoque odores [oriuntur], quare liceat memorare, quod bruta animalia ex sphaeris sentiant, quae nusquam alioquin perciperent, sic quod sphaerae dentur in rerum natura, homini prorsus incognitae, sed quae regnant apud bestias; sicut canes, qui odorantur {1} ubi posuerit dominus ejus {a} ea quae explorat et invenit; cognoscit dominum suum inter millia hominum simul ex sphaera subordinationis et amicitiae, sic laetae cujusdam mansionis apud eum, caeteros aversatur, nec quiescit antequam apud ejus pedes stat, quod adscribitur effluviis, sed effluvia non sunt, nisi quae causantur talem sphaeram. Sphaera animalium [est] sciendi plagas mundi, quas homo nusquam novit, ut in
(3340.) deviis et in sylvis, homo continue errat in iis, animal nusquam, novit domum suam, si vel per viam vaderet nusquam prius visam seu calcatam; ita canes qui per alias vias, per plura loca nusquam prius visa recurrunt, equi similiter; alia animalia similiter, ut apes ad sua alvearia, sic nulla non animalia. Habent etiam sphaeram laetitiae cum ad solum locum veniunt, post aliquot annos, tametsi nusquam fuerint in eo loco, solum ex propinquitate loci {b}. Habent animalia quaecunque sphaeras sciendi quo victu vescantur, quae ea {2} nusquam fallunt, ab infantia, nec instruuntur, quodlibet animal talem sphaeram habet, non autem homo: aversantur illico quae non conveniunt, quaerunt, inveniunt, explorant, quae conveniunt. Animalia habent sphaeram temporum, in longinquum tunc evolandi, ut anseres; tum hirundines, sic omnia animalia habent sphaeram, ut aves domos vel nidos suos exstruendi nusquam doctae, habent {3} sphaeram educandi
(3341.) pullos, sicut columbae, et alia {4} aliter; quare apud ea {5} tales sphaerae regnant, sed corporeae et naturales; apud hominem vero tales sphaerae non dantur, quia in phantasiis, [aliter] homo quoque tales non solum, quae infimae sunt, haberet, sed haberet sphaeram cognoscendi socium, illico dum eum videt, et quidem qualis sit quoad naturales inclinationes contra se et alios, tunccqualis in vita communi; qualis quoad sensum internum et rationem; qualis quoad omnia et singula ejus interiora.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. odorant$
@2 ms. eos$
@3 ms. docti (sic!) habent$
@4 ms. alii$
@5 ms. eos$
@a sic abhinc singulariter$
@b h.e. propinquitate loci [domui suae]$
3340. [Vide 3339]
3341. [Vide 3339]
3342. Quod sphaera {a} fidei, quales sunt quoad fidem, hoc cognosceret ut spiritus, ad primum adventum ejus, absque unius et alterius exploratione, [scio,] tum si cogitaret prorsus alia; quae sphaerae per experientiam mihi testatissimae sunt. Hae {1} sphaerae sunt humanae.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. haec$
@a = sphaera$
3343. Sphaerae tales sunt unius Domini, nam descendunt a sphaera fidei in Dominum, ex hac {1} et per hanc caeterae sphaerae {2} distinguuntur, et ex illa profluunt, quare sphaerae odoris correspondent: inde odor, quod Jehovah odoratus odorem suavem, in Verbo [Gen. VIII: 21].
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. hanc$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. sphaera$
3344. Dantur sphaerae quoque visuales, distinctae ab iis sphaeris quae sunt odoris; visualis sphaera prius mihi percepta, antequam scirem quid sphaera, nempe sphaera gratiae, sicut atmosphaera aurea flava cum misericordiae quae rubescens; inque illa sphaera percepi tunc quod gratia esset, cum etiam misericordiae.
3345. Hodie vidi sphaeram, quam prius non, cum de Veneris telluris incolis sermo, nempe quod visa mihi sphaera sicut ex meris humanis carnibus, sic ut non aliud perciperem quam continuum, usque communiter discretum, humanum, ita tale quod erat affectionis humanae, sed describi nequit aliter ac quod esset vere humanum; inde percepi quales incolae Veneris sunt nempe intus humani, at infra sphaeram erat ferinum non mihi repraesentatum, sed perceptione cogitativa, datum nosse; sic quod exteriora eorum talia sint. 1748, 26 Sept.
3346. De incolis Veneris
Visum mihi quales spiritus Veneris, qui ab hac parte, etiam descripti, quod essent ferini, quod delectarentur rapinis, et edere ex rapinis aliorum, jucunditas eorum ex rapinis, mihi communicata, quae magna erat–tales quod fuerint prius aliis in locis, dictum est–sicut incolarum terrae Canaanis, tum Davidis, ut eorum qui postquam Zicklag combusserint, et depraedati omnia, laetarentur ex corde [I Sam. XXX: 14-16]; ita quod certis temporibus exirent reges, et praedarentur, sic laetarentur ex rapinis; ita solitum antiquitus in multis aliis regionibus; quare ii non jucundiorem vitam habent, quam cum ex spoliis aliorum possint edere, bibere, et laetari: ex suis non item, nisi sint spolia. Inde Davidis crudelitas.
3347. Sed Veneris incolae explorati, sunt quidem tales ut delectentur perquam ex rapinis, sic ut jucunditatem vitae suae inde acquirant; sed usque non sunt crudeles, interficiunt quidem homines, quos diripiunt, sed quos conservare possunt, conservant: imo postea quos projiciunt in aquas et sic interimunt, sepeliunt: ita quoque humanum intus in se habent; secus ac Judaei, quibus {1} etiam delectatio erat, projicere eos quos occiderunt feris et avibus, ut devorarentur; percipio tales nunc, sunt Judaei qui hodie, qui talibus delectantur, percepi aliquid ex sphaera aliquorum huc cito appellentium, et aufugientium. 1748, 26 Sept.
@1 ms. Judaei; quibus$
3348. De quodam inter sapientissimos mundi, quid ejus idea de gaudio coelesti
Erat quidam multae dignitatis in vita corporis, et inter sapientissimos mundi, in altera vita quoque sic aestimatus, ut nullus ei noceret, quia zelo in vita sua pro doctrina fidei multo actus; usque tamen {1} qualem ideam de statu felicium in altera vita habuerit ostensum, nempe quod coeleste gaudium consisteret in lumine gloriae, sicut lumen cum radii solares {2} aurei apparent, in quo lumine (quod vocabat harlighetssken {a}) putabat coeleste gaudium consistere, et quod in tale si {3} veniret, quod sic in coelum; quare etiam datum ei est tale lumen, et is in medio tali lumine, tunc ita delectatus, sicut etiam dixit, quod in coelo esset, ita qualem ideam de gaudio coelesti, et de coelo habeant sapientissimi in hoc mundo, cum varietate multiplici, constare potuit: ita nesciunt plane et prorsus quid felicitas ex amore mutuo, tametsi {4} felicitas ista iis repraesentatur in amore erra prolem, et jucunditate inde, quae tamen quia est corporea apud nostrae telluris incolas, et sic externa, nusquam comparari potest felicitati coelesti. 1748, 26 Sept. Dictum ei postea, annon deducere aliquantum potuerit, quale gaudium coeleste, solum ex amore conjugiale, quem {5} vocavit, et alii vocant coelum in terris, cum tam sapiens ita, ut potuerit inde, quod coelum assimiletur conjugio, et Ecclesia vocatur sponsa et uxor, et quod conjugia sint repraesentativa, et inde Lex a Domino, quod uxor una esset. 1748, 26 Sept.
@1 ms. tam sic ut alibi contractum$
@2 ms. solarares$
@3 ms. tali si$
@4 ms. mutuo; tametsi$
@5 ms. quod$
@a = gloriae fulgor (vox suecica)$
3349. De sphaera
Angeli non norunt quod in sphaera perceptionis fidei sunt, nisi percipere datur iis a Domino; sed tunc usque percipiunt dissensus manifeste apud alios; quod non norint, quia in illa sunt, constare quoque potest a sphaera odoris, quod hortulani non percipiant, ut qui illuc veniunt, sphaeram odoris florum; ita nec apothekarii, sphaeram odorum aromaticam, ut ii qui intrant; nec suttres sphaeram, in qua sunt, sicut ii qui intrant, et sic porro. 1748, 26 Sept.
3350. Quod odores eorum qui in extimis sunt, ita in spurcis phantasiis, sint sphaerae ab iis profluentes ostensum; nempe quod cum scriberem de anima quod regat corporis omnia, et quod voluntas determinet musculos, ad confirmandum, quod Dominus regat universum [cf. 67, 1534, 1758-60]: tunc spiritus mali infimi nihil aliud cogitarent, quam quae infima essent hominis, sic quomodo anima et voluntas regeret anum et excrementitias extersiones, inde odor excrementitius; inde constare potuit, quod ex iis profluant tales odores; quae sunt quoque eorum sphaerae, quando odores sentiuntur. 1748, 26 Sept.
3351. Quanta scientia et intelligentia spirituum prae hominum
Qui in alteram vitam veniunt, quandoque mirantur, quod non donati sint intelligentia prae humano genere, sicut conceperunt, sed non percipiunt in qua intelligentia sunt, quia in ea, ita nec angeli, nam quicunque in facultate est, non scit, quanta sit prae aliis, nisi ex reflexione ad alios: ostensum ideo aliquibus, qui tales, quanta praepolleant intelligentia, per id quod cum scriptum de cogitatione, tuba Eustachiana, et similibus, et ostensum quomodo intellexerint ea in vita, mihi datum scire, quod ne quidem ullam ideam habuerint de iis in vita corporis, quin iis ignota prorsus, at in altera vita talem ideam habere solent, ut illico sciant, tametsi in corpore ne hilum norint; ita quoque in caeteris; nam iis communicatur omnis intelligentia, quantum capaces sunt, quae est aliorum, et quorumvis qui adsunt. 1748, 26 Sept. Praeter quod spiritus cogitationes hominis percipiant manifeste, et cogitationes quas habuerit ab infantia, tum ejus intentiones, prorsus ut scirent omnia ejus.
3352. De adoratione Domini a spiritu Martis
Ostensum mihi per communicationem, qualis est adoratio Domini ab incolis Martis, quae talis est et profunda et cum stupore, et simul cum jucundo plena, ut describi nequeat; nostrae telluris [incolis] prorsus incognita. 1748, 26 Sept.
3353. De antiquissimae Ecclesiae prole, seu Adamo post
lapsum
Erant apud me supra caput, non tam alte ac ii qui ab antiquissima Ecclesia, ii primum influebant satis molliter et inconspicue, sed ex perceptione cognoscere dabatur, quod interius mali essent, quia interius contra amorem agebant; postea mihi insinuatum quod essent ab antiquissimae Ecclesiae prole, quae spuria, et de quibus dictum quod figmentum cordis eorum esset nihil nisi malum [Gen. VI: 5]: postea quoque significatum per respiratum circa membrorum genitalium provinciam, quo se contulit, ut prius videas, amor eorum [3316], qui separatus erat a vero amore, sic ut prolem tenerrime amarent, quod etiam dicebant: cumque dolose interius facerent contra amorem, sed ita ut nisi perceptio a Domino mihi data esset {1}, nequaquam percepissem: tunc cum hoc mente ferrent, tunc aufugiebant {2} spiritus, et clamabant, quod non sufferre possent odorem tam cadaverosum, sic ut nusquam talem perceperint, quia eos necaret, ut nunc inferunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. essent$
@2 ms. aufugebant$
3354. Iidem quoque, seu proles antiquissimae Ecclesiae tam subtiles se putabant esse, ut nemo eos perciperet, et dicebant mihi, quod putarent [quod] {1} a se bonum facere possent, de {2} qua re cum iis loquutus, tum de Domino, quod exspectaverint Ipsum, praeter alia, Quem quoque adorare potuerunt, sed ex semet: quod ut iis ostenderetur, quidam angelus modo cogitabat de iis, quae cogitatio cum iis communicata, et repraesentata per aspiratum respirationis, ita sicut afflatus venti, qui quoque sentitus, quem dicebant se non potuisse {3} sustinere, volebant aufugere, sed quia desistebat, remanebant. 1748, 26 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. cum$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. potuisset$
3355. Quomodo sibi repraesentaverint Dominum, ostensum, nempe quasi hominem vetustum barbae griseae, sanctum, et quod ex illo sancti fierent, et similiter barbati: unde {1} talis religio emanavit de barbis, sicut legitur de iis quibus barbae erant detonsae [II Sam. X: 4].
@1 ms. barbati. unde$
3356. Quod cogitationes et loquelae angelorum, tum spirituum angelicorum, cadant in parabolas
Cum de iis scriberetur quae n. 1577, quod cogitationes spirituum angelicorum, et angelorum similes sint parabolis [1576], quidam spiritus, dubitabant, quia parabolae idea non iis ita intellecta, quare experti sunt angeli, et spiritus angelici, num in parabolas caderent eorum ideae, et confirmatum ab iis, quod non aliter quam in parabolas cadant, nam parabolae communia continent. 1748, 26 Sept.
3357. Ostensum porro, quod cadant in repraesentationes paradisorum, vinearum, conviviorum, prorsus sicut genius populi est, nam aliter apud unum quam apud alterum, quare Dominus loquutus per parabolas paene omnia, ad naturam eorum, qui in mundo, assimilavit coelum conviviis, quia in conviviis ponebant coeleste gaudium; aliter pro aliis. 1748, 26 Sept.
3358. Continuatio de prole adultera seu postera Ecclesiae antiquissimae perversae
Habitant ii sub terra sicut magna petra intermedia in profundo sub clunibus, et ibi sunt in suis diris phantasiis, contra Dominum, quem multis crudelissimis modis tractant, de quibus nefandis non licet scribere; in profundissimo sunt sub clunibus, et cum phantasiis suis laborant, et hoc permittitur et admittitur ut audiatur, est tumultus qui {1} auditur, et qui quoque sentitur in utrooue clune, qui motitantur, sicut nunc percipio.
@1 ms. quia$
3359. Tales non permittuntur ascendere, sed quandoque attenuatur quasi petra, et sic quoque inde audiuntur, sicut mihi auditi, secundum durities rupis intermediae possunt audiri et operari in sphaeram superiorem; nam rupes ista est repraesentatio quod ita distat eorum nefanda et persuasiva sphaera, a sphaeris quae supra sunt, ita detinentur.
3360. Quidam eorum, et multi admissi sunt, ut in me operarentur praesentem, sed disposuit Dominus per spiritus intermedios, ut mihi nihil nocerent; tunc a profundo isto veniebant antrorsum, sicut per petram, et moliri sibi videbantur viam versus anteriora per rupis cavernas, et sic sursum, quod erat solum repraesentatio dispositionis Domini per medios spiritus ut nihil nocerent, in sphaera superiore.
3361. Apparebant tandem superius ad sinistrum, et inde in me operantes, postea quoque permissum iis ut ad me venirent proxime, et quidem ad caput meum, et tunc recesserunt alii spiritus, ad dextrum superius erant qui mecum loquuti, non admittentes ut operarentur {1}, et loquebantur tam diu boni spiritus mecum, et ii infundebant, usque ut defatigatus paene essem audire bonos spiritus loquentes, nam ex persuasione eorum infusa videbar mihi velle cum iis loqui.
@1 ms. operarentur$
3362. Boni spiritus continue dicebant, quod admittantur operari {1} in dextram partem capitis, non in sinistram, et a dextra parte capitis in sinistrum latus thoracis, nequaquam in sinistrum capitis, ita dicebant quod perditus essem, hoc ita diu loquebantur, ut dictum, ad fatigationem et quandam indignationem, putabam si loquerer cum iis quod nihil noceret.
@1 ms. operarari$
3363. Per dextram partem capitis et sinistrum latus thoracis significatur, quod per cupiditates iis liceret operari, infundendo malas et vesanas cupiditates, et ita agendo, et sic ex cupiditatibus cogitando et loquendo, ita a perceptione; non autem in sinistrum capitis, quod foret persuasione eorum dira, nam tales sunt, sicut postea, et paulisper per experientiam, instructus, quod tali persuasione sint, quia paene interius eorum tale {a} est contra Dominum, ut quicquid usquam dicant, infundant persuasionem fortissimam, et sic abigunt omne bonum et verum, non aliter ac dum digiti pedis aut manus a gelu constricti, nihil amplius sentiant, sed sicut forent mortui et exsangues, sicut notum est, talis est persuasio, et tales fuerunt, et adhuc pejores, cum omnibus eorum cohortibus, contra quas Dominus pugnavit, et quas vicit propriis viribus, quod nusquam dabile est absque Divino Ipsius, sic quoque Humana Ipsius Essentia vicit.
@a h.e. taliter$
3364. Cum inciperent in me operari lapsus sum in somnum, et sic per cupiditates, quibus non restitissem in vigilia, operati sunt in me, et habui somnum gravem, nec nunc describere possum qualis esset, et in qua gravitate {1} consisteret, nam cupiditates eorum tales sunt, ut describi nequeant, solum quod tandem me aggressi necare per afflatum, tunc in somnio percipiebam, quod aggrederentur me suffocare, et perceptus tunc quasi dirus incubus, afflatu solum, ut reor phantasiarum communi, ita erat sicut supra me incubus, ut laborarem similiter, sed usque laborando [percepi], quod Dominus erat Qui ita operatus, ut me circumverterem in alterum latus, ita evigilatus.
@1 ms. gravitas$
3365. Cum evigilatus aufugere visi ad locum suum superius, et inde agebant, sed cum nullo effectu, tandem eos volens a me abigere, involvi videbantur panno, sicut ii qui panno laneo [3298], putabam quod ii essent, sic demissi per petram oblique rectam, ad aliquam profunditatem, erat petra dura inclinans deorsum, in longitudinem {1} rectam, cum ad dimidiam fere distantiam, tunc exsolvebatur fascia seu pannus, et exire visa humana parva corpora, multitudine, de quibus dictum, quod ii essent, quos secum abstulerint, omnes meos notos, infundebant etiam persuasionis quid, ex eo quod persuasione sua gelidissima et pestiferissima possent necare quemcunque offenderent; sed visi ii homunciones inde elabi, ita erant tales qui involuti ab iis panno lineo, et conservati, non noti sed alii, ut scirem quomodo agunt, nam tunc cum apparent involvi ii, involvunt alios, suis persuasionibus, sed involutio est conservatio, ne persuasiones eorum operentur fortius quam ut sustineant, ac ut inde meliores existant.
@1 ms. longitudem$
3366. Postea operati sunt in media ista distantia, seu in loco isto, per diras phantasias quas percipere et videre ita non permissum, nam crudelissimae erant contra Dominum, Quem diris crudelitatibus lacerabant {1}, discerpebant, et dilaniabant; in talibus consistit eorum jucunditas, et sic eorum vita: in talibus eorum tumultus sub petra; nam operantur simul phantasiae cum cupiditatibus, et hoc est, quod Marcus dicit de tentationibus Domini in deserto, quod pugnavit cum feris bestiis, ac iis objectus [I: 13].
@1 ms. lacerebant$
3367. Cum operabantur in media ista distantia petrae, tunc perceptus continue erat sonus terebrosus, sicut permultae terebrae magnae operarentuu, et solum sonus rudis talium audiretur {1}, qui sonus non solum ad me sed ad multam distantiam a me dextrorsum se effundebat, ubi tunc erant spiritus isti boni, sic remoti ad multam distantiam, ut mecum loquerentur, ita quasi mutata esset constitutio magni hominis {2} in mundo spirituum.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. audirentur$
@2 ms. huminis$
3368. Praeterea spiritus erat, ad dextrum, qui putabat omnia vera: quod Dominus ita ab iis cruciatus, quod omnes mei noti ab iis ablati, et perplura, erat in persuasione; sed usque non malus, quia talis desperationis sonus et loquela erat, orta ex afflatu quodam e longinquo eorum persuasionis dirae. Haec omnia in vigilia.
3369. In somno eram interea quoque dulci, sic ut nihil sentirem, illa quae dicta sunt de spiritu, non scio annon ante somnum dulcem vel post.
3370. Cum a somno dulci evigilatus, tunc {1} videbam corpora humana quasi natantia in mari, quaedam etiam repentia, sicut mortua, usque humana, postea quoque pendula, exanima, de quibus insinuatum quod tales ante diluvium perirent {2} ita, et fierent mortui spiritus, alii dicentes quod mortui essent, et sic perirent, alii quod sic essent per saecula, et sic devastati, [quodque] cum periissent ea quae tam dira, cum reliquiis reviviscerent, quae temperarentur cum iis malis, cum quibus vivere possent, et formarentur indoles, devastatis per mortem phantasiarum pessimis et cupiditatum pessimis, sicut [formantur] quaedam species iridum per repraesentationes, inde nunc insinuatur, quod iris facta signum quod non periret humanum genus, quia reviviscere possunt, et reliquiae eorum paucae ita temperari {3} cum malis eorum proximis et apud quosdam etiam cum malis proxime affinibus, ut usque viverent ut spiritus, sic vita eorum phantasiarum et cupiditatum periret, et remaneret talis, nam nihil perire potest, nisi per talem mortem.
@1 J.F.I. Tafel tum$
@2 ms. perirerent$
@3 ms. temporari$
3371. Postea e media distantia recedere coacti sunt per cavernas suas tenebrosas sub petra ubi habitant et unde agunt tumultuose, in clunes, nunc vero in digitos pedis mei sinistri.
3372. Observandum, cum in media distantia obliquae petrae, quod tunc iis datum sit tantum facultatis rationis, quantum recipere possent, et per gradus successivos; sed usque nihhl efficiebat, sed perstabant. 1748, 26, 27 Sept.
3373. Ex his concludere mihi datum, quod proxime ante diluvium paene totus interior homo deperditus sit, sic ut humanum vix reliquum esset.
3374. Observandum bene, quod non vis argumenti ut vocatur, quae facit persuasiones eorum tam mortificantes, sed sunt phantasiae eorum, quaecunque sint, si vel absurdissimae, usque in tali persuasione, ut necent omne vivum, hoc est bonum et verum. Sicut si dicerent quod haec charta esset nigra, non alba, et sic porro.
3375. Quomodo humanum genus postea inversum est
Ex iis, quae mihi ostensa–quod {1} agerent solum in dextram partem capitis, hoc est per cupiditates, versus sinistrum latus pectoris, sic per phantasias ex cupiditatibus, ita non cum phantasiis absque iis, ita non ex principiis et scientificis, quae talia sunt, ut in summa persuasione sint, sic infundunt simul persuasiones diras, et tunc ideas hominis aut spiritus mortificant, sicut gelu quod mortificat membra hominis, abigendo omnem {2} calorem boni et veri–
@1 ms. ostensa, quod$
@2 ms. omne$
3376. –tunc {1} quoque percipere datum, quod post diluvium homo quasi inversus sit, nempe quod cupiditates seu dirae jucunditates cruciandi Dominum, et ea quae sunt fidei, remanerent, et passim diminueretur id haereditarium ab iis, in posteris, et sic succederent ideae scientificae, quae separatae essent, sic ut aliter homo prorsus {2} factus esset, nempe ut possent {3} apud hominee recondi scientifica et intellectualia fidei, tametsi is maneret in suis diris cupiditatibus, et ageret vesane, ita cogitatio separata est a voluntate, quae quasi relicta est cupiditatibus, sic ut nulla voluntas sit, sed voluntas
(3377.) boni et veri est Domini, et fides scientifica et intellectualis separata seu separatim recondita, aliter ac apud antediluvianos. Homo enim compositus ex meris scandalis, vide prius [338], hoc scandalum {4} fere quasi continuum, apud antediluvianos, apud posteros post diluvium, a Domino factum est quasi discretum, quod nusquam fieri potuisset, nisi scandala manerent apud hominem, quare etiam Dominus iis factus est scandalum, ut passim in Verbo [Rom. IX: 32-33, I Cor. I: 23, Gal. V: 11, I Pet. II: 8], ideo quoque passus, et crucifixus, ut scandala remanerent, aliter nusquam scandalum ita continuum, potuit reddi discretum, et sic salvari homo, per insertionem scientificorum et intellectualium, ut non apparerent sic scandala. 1748, 26, 27 Sept.
@1 ms. veri. 3376. tunc$
@2 ms. prosus$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. posset$
@4 ms. scandulum$
3377. [Vide 3376]
3378. Observandum, quod antequam venirent spiritus isti antediluviani ad me, quod primum mihi visus infans pulcher vestitus veste candida: qui {1} significabat, ut mihi nunc insinuatur, antiquissimam Ecclesiam; dein in quadam janua aperta visus est puer in veste viridi, non scio quid significet, num ejusdem temporis seu antiquissimae Ecclesiae tales; mox visae binae ancillae in albo quoad caput, quae significant affectiones talium, cum puer viridis, scientifica et intellectualia: quare tunc temporis nempe antiquissimae Ecclesiae, erant partim tales ideae rationales seu fides eorum scientifica, ut viridis, sed ut puer, at vero talium affectiones erant sicut ancillarum, quoad caput candidae, ita inverse, ac penes nos, penes nos sunt scientifica bona, sed affectiones malae.
@1 J.F.I. Tafel quae$
3379. Postea quoque sphaera erat venenata quoad aliquam partem ex eorum persuasionibus, quae quanta esset et qualis repraesentatum per filum longum interstitiale coeruleum, quomodo evanesceret. 1748, 26, 27 Sept.
3380. De somniis {1}
Ut scirem prorsus quomodo somnia influunt in eos qui dormiunt, somniavi {2} quae non memini, tandem quod navis veniret cum omnis generis delitiosis quoad esum et potum, in navi praecipue, quae mihi recondita erant, cum duobus vigilibus armatis, et cum eo qui navi praefectus erat, sic ut essent tres, navis praefectus, cum duobus armatis, navis transibat sic in cameram, sic evigilatus.
@1 post caput manu B. Chastanier apparet Vide etiam supra 3181.$
@2 ms. dormivi$
3381. Cum evigilatus cogitabam de somnio, et tunc incipiebam loqui cum iis qui somnia introducebant, qui erant supra me paulo antrorsum, qui loquebantur, dicentes quod somnia introducerent, sed percepi, quod per eos, a spiritibus angelicis, qui circa eam regionem, ubi apparent paradisi, utque mihi ostenderent, etiam mihi vigili ostendebant plura, quae aliis introducebant, nempe spiritibus qui dormiebant, cum quibus dein loquutus, et agnoverunt; vidi tunc ea quae introducebant, quae erant tam delitiosa, cum varietate, tam amaenitates inexpressibiles, quam etiam homines, infantes, ita decoratos, ut nusquam describi possint, praeter principio aliquod animalculum ignotum, quod dissipatum instar radiorum nigrescentium [qui] mirabiliter circumfundebant oculum sinistrum, paeter alia quae non memini. Erat spirituum inducentium somnia quidam sonus sonorus, sicut e longinquo foret cantuum {1} desinentium obscure in sonum sonoro tali similem. Etiam dicebant, quod possent somnum inducere, quandocunque vellent; quod ut reor, etiam fecerunt.
@1 J.F.I. Tafel cantatum$
3382. Insinuatur, quod veteris Ecclesiae viri et posteri similia habuerint delitiosissima somnia, et inde, per insinuatam perceptionem, sicut apud me fere, [sciverint] quid significarent, inde eorum rrpraesentationes Paradisiacae et plura, quae familiaria erant istius temporis; nam non solum delitiosa videbant, sed etiam perceptionem ceperunt, sicut ego tot vicibus, ut memorare vices nequeam, ut scirent communiter quid significarent; quare Ecclesia ista antiquissima erat repraesentativa omnium quae viderant, sic ut cogitarent illico de objectis visus, quae significarent, quia talia jugiter videbant, cum intima delectatione.
3383. De somniis
Praeterea alius qui in vita corporis cogitavit de me male, quod appercepi ab eo, quia de eo loquutus, usque ut me persequutus, si licuisset, ad mortem, quo etiam destinatus erat, quique {1} detectus, quod me interfecisset; ille, quoque in somnio erat, et tunc ejus somnium mihi repraesentabatur, quo detectum aliquid quomodo fuerit, et tentaverit congressum cum virgine in latrina, ita quoque detegi possunt ea quae in vita corporis, quae egerant, manifeste quoad omnes circumstantias locorum et personarum.
@1 J.F.I. Tafel quoque$
3384. Qualis Ecclesia Judaica
Ostensum mihi per experientiam, quomodo Lea repraesentaverit ecclesiam Judaicum, et Rachel novam, nempe quod Judaica debitum conjugiale pro nihilo aestimaverit, sic ut quoad debitum, solutum esset, sicut per experientiam ut et per ideam spiritualem mihi ostensum, debitum conjugiale erat tale, ut quamdiu perstaret venereum et delectamenta ejus adjuncta, tunc erat quasi conjux, seu uxor, at quum ea non perstarent, quod solutum esset debitum conjugiale, sic ut nullum, et cum solutum adulterium pro nihilo aestimarunt; et sic quod recurrere {1} possent ad eum quem putabant et cupiebant maritum, tales etiam punitae sunt gravissime, una post alteram, per dilacerationes inexpressibiles, ut redigerentur ad debitum conjugiale; postea cum iis loquutus sum, supra caput meum, et jugiter inspirabant talia quae contra conjugium essent; nempe quod plures unum virum habere deberent, ita exosae conjugium unius uxoris, praeter alia quae non memini, nec memorare licet.
Eaedem quoque inducebant oculo dextro debilitatem, inde datum scire, cur Lea describitur quod debilis oculis [Gen. XXIX: 17]. 1748, 27 Sept.
@1 ms. recurrere$
3385. Quod interiora, magis intima et magis suprema sint sicut tenebrae abyssi; tum {1} de cognitionibus fidei, apparentiis et fallaciis
Loquutus cum spiritibus, qui ascendebant sicut nimbus inconspicuus antrorsum ad latus Hierosolymae veteris ita ad sinistrum, quos dicebant esse ab antiqua Ecclesia, seu a posteris Noachi, num fuerint nondum scio. Quaerebant aliqua, et responsum tulerunt; et volebant quaerere aliqua quae arcaniora essent, imo arcanissima, sed [cum] {2} percepi, quod cuperent ea quaerere, dicere iis dabatur, quod ad talia nihil respondeam, nam si solum inquirere et scire vellent ea quae sunt interiorum seu angelicorum spirituum, apparerent ea sicut tenebrae, seu obscurum ut tenebrosum, magis adhuc si vellent inquirere ea quae sunt angelorum adhuc interiorum, quae ut tenebrosa iis apparebunt; quid tunc de arcanissimis, quae si ex lumine suo naturali vellent intueri, occoecarentur plane? quid enim in iis quae tenebrosissima {3} iis, videre possent? et qui cupit, is prorsus occoecaretur; quare ad ea respondere non vellem, quia non possum, sum modo in corporeis et naturalibus; ita praeparatus ut iis inservire possim, qui in talibus sunt.
@1 J.F.I. Tafel tunc$
@2 sic J.F.I. Tafel$
@3 imperfectum in ms.$
3386. Sermo porro erat de fallaciis, dicendo, quod fallaciae sint quas putant non esse fallacias; tum {1} quod permulta et innumerabilia sint, quae apparent ita esse cum non sint, sicut paradisiaca et talia; quare quaerebant annon fallaciae essent, tunc dicere {2} dabatur, quod fallaciae sint, quae non vera seu quae vasa sunt quibus veritates non possint applicari, sed quod talia quae sunt spirituum angelicorum et angelorum, non sint fallaciae, sed sint apparentiae, et quod sint tanquam vasa, quibus applicari queant cognitiones fidei; quare dictum quid cognitiones fidei, quae non apparentiae, nempe quod cognitiones fidei sint quod Dominus regat universum, quod omne Bonum et Verum a Domino Solo, quod apud nos nihil nisi malum: et similia. 1748, 27 Sept.
@1 J.F.I. Tafel tunc$
@2 imperfectum in ms.$
3387. Postea descendebant, in locum ex quo subiverunt, et inter se loquuti, sed quid dicebant, non ad me veniebat, praeter quod sic non possent mecum loqui, sed perceptum usque ab iis in cerebro meo, confusum quoddam, seu perturbatum, quod erat sphaera eorum, quia in talibus sunt, sic quaedam sphaera persuasionis contra veritates fidei, quae ita cerebrum meum quadam confusione afficiebat; nam dicere eis datum, si vellent de siiilibus, quae in obscurissimis sunt, loqui, tunc potuissent maximam Bibliothekam quae iis repraesentare datum, voluminibus implere, et tamen summa omnium usque esset, quod dicunt cognitiones fidei, seu quod hic nunc prius dictum [3386]. 1748, 27 Sept.
3388. Loquutus cum iis de persuasione, quae talis est, dum persuasus homo quod malum sit bonum, falsum sit verum, [ut] tunc {1} cum audit alios, [tametsi] potest attente audire, et tunc videri sibi persuaderi, ex argumentis bene connexis, exque eloquente loquela, affectu soni, usque tamen, cum finitum est, nihil novit quid dixit, laudat modo quod bene loquutus, sicut qui in concionibus, qui laudant concionem, et hoc per plures annos, sed usque quia in persuasione mali et falsi sunt, nihil prorsus vita emendatur, nec sciunt quicquam quae loquutus. 1748, 27 Sept.
@1 J.F.I Tafel tum$
3389. De candore innocentiae
Visi mihi infantes et matres in spatio lucido, tanto candore, ut candidius nusque {a}, candor iste erat innocentiae ita in hac sphaera repraesentatae {1}, qui candor ita se distinguit ab albo, ut non comparari debeat: niveus ad apparentiam accedit, sed usque est talis candor, ut describi nequeat.
@1 J.F.I. Tafel: “repraesentatae pro repraesentata”$
@a = nusquam (vide annotationem ad [349a])$
3390. De Praeadamitis
Ostensum mihi quales erant praeadamitae, qui a Domino regenerati, et vocati Adamus: loquutus est quidam mecum loquela tali, non distincta celeriter ut solet loquela, sed in vocibus erat parum vitae, sic audiri potest, qualis vita; audiebam eum loquentem, cum in nocte vigil factus sum, positus ut custodiret me, et dixit, quod mali vellent me auferre, audivi quod talis custos, et quod non malus, sed parum vitae haberet residuum, sic ut esset externus homo, sed usque cui interna externis inerant, sed internorum parum, sic non factus talis externus homo, quales nostri, in quibus externa separata sunt ab internis; sed interna apud eum inerant, sed parum, hoc mihi nunc manifestatum, et nunc ita scire possum inde, et quidem ex ejus loquela, quod parum vitae interioris remaneret, insinuatum seu dictum, quod tales essent praeadamitae; ita non mali; tum quoque insinuatum et perceptum, quod referrent tunc crines membrorum genitalium; num is fuerit praeadamita, non sciri potest, quia ante tot saecula praeadamitae, et hodie sunt tales perplures; aliter non forent correspondentiae, quae referrent crines istos.
3391. Postea temperatus est is, spiritus enim mali, qui adaequati talibus, incipiebant eum cruciare, nempe torquendo suo modo, (igenom gnuggande {a}) sic ut totus ita per vices primum non ita celeres, et non ita celeribus momentis, misere torqueretur vicissim et retro plicatus (gnuggad {b}) et hoc cum magno dolore, et miratus quod is quia non malus, usque subiret talem poenam, sed percepi quod mali spiritus non potuissent agere nisi in exteriora ejus; nam interiora percepta sicut aliorum qui conservarentur; sed cum ita torqueretur et cruciaretur a malis, ab iis ut consentiret cum iis, [is] quia bonus, tenebatur usque ab interiorum spirituum bonorum et angelorum consortiis in eo statu, ut non consentiret, sed resisteret, sic ut eum non potuerint adigere, ut talis esset, qualem per poenam cupiebant, ita sensim initiatus in gyros celeriores, sic in planum primum gyrationis, ut esse posset etiam cum externis inter spiritus interiores, quod est primum planum, in quod rediguntur externa, ut cum internis correspondeant, quod quidem fit cum cruciatu, sed tenentur usque in eo statu, ut non sentiant cruciatum, et quidem a Domino, nempe ut interiora talia tunc sint, ut videantur sibi resistere velle, et vincere mala, ne externi hostes, qui corporea eorum torquent, vincant, ita sensim inauguranturr sunt quoque tunc in statu cujusdam somni, ut sic quoque non sentiant.
@a = per tritionem, h.e. terendo vel fricando (verba suecica)$
@b = tritus (vox suecica)$
3392. Alius quoque ex iis qui vixerunt {1} meo tempore, quem in vita cognovi, relictus a sociis, a tergo erat sicut mortuus, sed vivus, quod sentiebam ex animatione ejus, sicut in sopore alto, is postea similiter occupatus a talibus spiritibus {2}, ut pariter adigeretur, ejus gyri primum erant crassi, sic ut crassi distincti in terminos, si non fallor, sex, sed ita crassi, ut vix potuissem sperare, quod in citiores gyros potuisset agi; similiter erat cruciatus, sed non quoad totum corpus, ut alter, maxime, ut percipere dabatur, circa gingivas, ut etiam minus circa corpus, quod usque in concordiam redigebatur, quod postea videre datum. Is post aliquot horas, tum maxime cum essem in somno, redactus est in tam citos gyros, ut cum vigil factus, mirarer quod intra aliquot horas, reduci potuerit in gyros fere continuos, mihi similes paene angelicis {3},
(3393.) etiam interius observabam, sic ut alii spiritus mirati, et conquesti, quod sic iis elaberetur, nam perceptum quod sic posset esse in consortiis spirituum angelicorum, cum alioquin non potuisset: sed hoc solum est planum primum, in quod sic inaugurantur, nam usque manent cogitationes et cupiditates sicut prius; sed absque hoc plano dato, ut sic corporea accommodentur {4} proxime interioribus, non datur a Domino, etiam quoad cogitationes et affectiones interesse angelicis. Quod etiam nunc posset esse exemtus a spiritibus inferioribus, quoad totum corpus, etiam ostensum mihi per circumvolutiones et simul plicationes corporis ejus parvi, humano similis quoad colorem etiam, quod ita plicabile ostensum, ut non a spiritibus inferioribus, ita a malis, laedi sic posset, quia ut perceptum non possent influere, et aliquem dolorem corpori ejus per phantasias inducere, ut solent iis, qui nondum ita praeparati sunt, ut talibus eximi queant.
@1 ms. viverunt$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$
@3 ms. angelicos$
@4 ms. accomodentur$
3393. [Vide 3392]
3394. Loquutus mecum dein et erat in eodem loco, quo prius, et miratus quod nunc alius, nesciens quod subierit talls contorsiones, modo miratus quod alius, sic dicens, quod mutatus, quia nunc in consortio spirituum interiorum, sed usque ostensum, quod reducibilis in statum pristinum; in statu isto primae inaugurationis in angelicum, datum ei, ut cum motione interiore laudaret Dominum, et gratias ageret, aliquam etiam ejus motionem sentire dabatur, quia adhuc renisus est, ex ejus in vita cupidine gloriae, quae talis fuit, ut excederet cupidines aliorum fere omnium. Talis fuit fere, sed usque minus, sicut suo tempore Romani, sed Romani erant fortiores eo. Sed ostensum quod Romanorum fortitudo {1} erat vesana.
Ita nactus hanc reformationem sicut in somno, eo nesciente, estque prima reformatio.
@1 ms. fortide (cf. indicem ad Romani)$
3395. De persuasionis sphaera
Iterum ostensum mihi, quod sphaera persuasionum, quae diffusa ab iis, qui ex antiquae Ecclesiae malis, mensurata per fasciam perpendicularem coeruleam, quomodo {1} ea disparet. [Vide 3379.]
@1 ms. quomod$
3396. Apparuere in hac sphaera ii qui mihi noti, tunc e loco superiori, sicut intra claustrum seu latum pulpitum, obscure visum, et inde loquuti mecum sicut e longinquo, etiam cum alio tono. 1748, 28 Sept.
3397. Quod inauguratio in planum primum seu facultatem primam, ut interesse possint consortiis angelicis, sit a Solo Domino
Ex iis, quae dicta sunt de praeadamitis [3390-94] constabat quod inauguratio ista, quae prima est, a Solo Domino, detur, et quidem spiritu nesciente; nam cum ita laceratus (et gnuggad {a}) erat a malis spiritibus, tunc erat in somno, nec cruciatum sentiebat, sed potius amabat, quia per interiora agebat Dominus, ita ut desideraret vincere mala exteriora, ita praepondium erat intus, sic malum exterius quasi nihil sensit, praeter quod in statu somni esset, sic in insensibilitate: quod sic nesciebat; quod nesciant, id quoque testatur, quod postea post paucas horas, ita inauguratus, ad me venit, et miratus quod mutatus, ita ut nesciverit quomodo factum, a me instructus, quomodo, et qualis; ita nesciente homine et spiritu praeparatur, et dein reformatur. 1748, 28 Sept.
@a = tritus (vox suecica)$
3398. Quomodo repraesentatum coelum
Repraesentatum, cum loquerer cum spiritibus in platea, quod angeli habeant quasi caput in coelo, at pedes in coelo spirituum angelicorum interiorum, hi similiter quod habeant quasi caput in suo coelo, sed pedes in mundo spirituum angelicorum inferiorum; hi quoque quod caput in suo spirituum mundo, sed pedes in homine; at qui e tellure recens alluunt, sibi ex fallacia apparent sicut homines: at spiritus mali, ut nunc insinuatur, interiores eorum quod caput habeant in cauda, et pedes sursum. 1748, 28 Sept.
3399. Quod inauguratio in gyros, sit in respirationes
Cum praeadamitae, et praeadamitis similes, inaugurabantur in gyros celeriores, tandem mihi apperceptos tanquam continuos, cum prius essent summe discreti [3392], percipere datum est, quod tales inaugurationes se habeant, ut in respirationes, nam data respiratione in homine vivunt sensus et perceptiones, tum actiones, et cum interior respiratio, quod vivant sensus et perceptiones interiores, quod mihi per vivam experientiam ostensum, nam in gyros quoque interiores agebar, quae erant respirationes {1}, ita inauguratio prima est modo in respirationes, quibus datis dein introducitur spiritus in perceptiones interiores, et sic porro; nam, ut ostensum [3323], ideae sunt respirationum momenta et varietates; ut a voluntatis operatione in musculos per pulmonicas applicationes constat, de quibus prius [3035]. 1748, 28 Sept.
@1 J.F.I. Tafel respirationis$
3400. De spiritibus alius telluris
De stupendis factis generis cujusdam spirituum, qui incogniti
Apparuit mihi spiritus paulo antrorsum superius in lecto, qui etiam apparuit retrorsum superius, nam mutare situs potuit, et ostensum dein ex pluribus, imo mutabat situm omnium fere in sphaera.
3401. Observabam primum quod spiritus qui in aliis sphaeris a locis suis loquebantur, nunc non potuissent loqui, quod intraret in phantasias eorum, etiam eorum spirituum de quibus tale non autumare potui, ita ut dicerent se non posse loqui, ita ut prius, quod etiam audiebam, sic etiam intrabat in eorum ideas, et per phantasias adegit et eos quoque in alias plagas per phantasias conjecit, sic ut ab altero latere essent, nunc in aliis plagis, et loquerentur aliter ac prius.
3402. Is non loqui voluit, sed cum cogitarem, et putarem quod cum eo loquerer, tunc habebat tales phantasias ut nihil usquam cogitaret de iis, quae ego cogitabam, ut mihi dictum, tum quoque contra meam sententiam, aaperceptum, sed cum cogitabam et loquebar, tunc is excitabat omnes homines seu spiritus, quos notos habui, nam in idea meae cogitationis non erant {1}, sed modo in idea eorum, qui ideis meis quasi erant {2} adjuncti, non proxime sed remote, verbo, excitabat personas seu spiritus, qui ex ideis meis essent longinqui, seu remoti, nam unaquaevis idea hominis habet secum non solum loca, sed etiam personas, sicut nempe personae iis fuerunt adjuncti; tunc itaque cum cogitarem, ne hilum percipiebat ab idea mea, sed ejus phantasiae idea erat procul, et quidem in personis, ut dictum, quas ita excitabat,
(3403.) quod mirum et aliis incredibile, quod ita fieri potest; exinde concludi potest, quod spiritus sint, qui talia ex ideis allorum possunt excitare, quae nusquam novit cogitans, sicut confirmatum mihi est ab iis prius, qui excrementa videbant, cum non attenderem [2843], et quod alii spiritus sint, qui {3} excitant ex quacunque idea talia quae iis et eorum naturae conformia sunt, quod prius saepe observatum, quare spiritus dantur, qui omnia quaecunque sunt in idea hominis, excitant, quidam proxima, quidam remotiora, quidam remotissima, quidam etiam consequentia; hic talis erat, ut solum homines mihi notos et sic ex idea fluentes, et remotos excitaret: non autem proximos hoc est eos, quos ego cogitabam.
@1 ms. erat$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$
3403. [Vide 3402]
3404. Is mihi ostensus est, qualis esset, nempe quod [ut] appareret {1} quasi ex oculis ejus, sed erat ex auribus, exirent utrinque radii sicut lucidi aculei, quales quorundam insectorum, qui aculeos utrinque habent, sed hic lucidos, quos adigere mihi dabatur versus me, et aliter disponere, is retrahebat eos aculeos lucidos, et divaricabat nunc arctius versus me, nunc ad latera, nunc versus posteriora capitis sui; et dicebatur cum projiceret radios versus occiput et ibi conjungebat, quod tunc colligeret omnes, sic remotos ab ideis, quibus itaque significabatur, quam procul iret ab idea, cum enim projecit aculeos lucidos a tergo, et combinavit, tunc remote ab idea excitavit personas, cum extendebat versus latera sinistrorsum et dextrorsum quod sic in idea, non ita remote, et cum applicabat eos versus me, quod tunc eos, qui propius in idea, cum directe et quidem in crucem, quod etiam facere potuisse mihi videbar, tunc eos, qui proximi in idea essent; quod ita se res habeat sequitur, et insinuatum. Praeterea ostensus nihil apparebat ex facie, ut mihi dictum, sed solum barba, et aures, ex quibus aculei; sed is potuit variare ea, ut spiritus nescirent, qua forma facies ejus esset: praeterea inconspicuus.
@1 ms. apparerent$
3405. Quod personas excitaret per phantasias suas [constat], nam quicquid in idea erat de personis, colligebat, et tenebat intuitionem in iis, ita veniebat in ideis spirituum, quas penetrabat, quare etiam personae seu {1} spiritus non potuerunt resistere, sed ideas eorum excitabat, et sic intrabat in eorum ideas, et ad se, ut apparuit, attraxit, et sic collegit, ut dictum: audivi quoque personas aliquas, qui conquesti sunt, et visi tunc non in suo loco ut prius, sed in loco inter eum et me; imo etiam excitabat, ut mihi visum, totam Gehennam, quae audita sub sinistra mea aure prope, sic ut Gehenna esset prope sinistram aurem, et audiebam eorum stridentes gyros; ita per phantasias suas pervertebat sphaeras, ut non audirentur amplius in suo loco; quare si tales inciperent dominari, perverteretur situs hominis maximi, quoad mundum spirituum: cum agebant in corpus meum, actio eorum erat in medium brachium sinistrum, seu in cubitum ejus, quod ostensum.
@1 ms. se$
3406. Dormiebam passim, et evigilatus, ter aut quater, et cum evigilatus, aderat in suo loco, et continuabat, nam in dormientes nihil potestatis habuit; erant quoque aliqui spiritus apud me, qui dormiebant, quos nec excitare potuit, sed quum vigilarent; in somno somniavi quod canes haberent ea quae mea essent, quos sequerer, quia trahebant mea, sed subito currebant per praecipitem quandam viam, et abscondebant se, et apparuit adhuc praecipitior deorsum, sed canes se recondebant sub mensa apud aliquem; sic mihi non visi; cum evigilatus cogitarem de canibus, et de praecipitio, quod ante erat, tunc quam maxime intrabat me horror praecipitii (hissna {a}) et hoc bis et ter cum cogitarem de praecipitio, qui horror (hissna) influebat ab eo, qui pro tali horret ita; dictum mihi quod nusquam ausit cogitare de angelis seu de coelo, et nunc quod talis horror (hissna) subeat: sic ut angelos et angelicos spiritus, nequaquam possit attrahere phantasia, sic prorsus periret.
@a = acrophobia (vox suecica)$
3407. Jugiter, dum loquebatur, diabolum vocabat, sic ut non nisi quam diabolica aperto ore clamaret, forte ex causa, quod ii qui jugiter vocant diabolum, et eum posse omnia putant, eos attrahat, sic enim plures evocat, quia talia in phantasia plurium haerent, ita excitantur cohortes, in quarum phantasias intrat, et sic attrahit: ita potest cohortes.
3408. Cum loqueretur, tunc putabam quod cogitaret ea quae loquebatur, sed dicebant quod ne hilum ea cogitaret, sed loqueretur ea sicut non cogitans; et quod tunc animo volveret prorsus alia, sic ut non sciret quid loqueretur; percipere mihi dabatur, quod tales homines in hoc mundo dentur, qui dum loquuntur, nihil attendant, et vix sciant, quid loquuntur, sed quod verba fluant ex ore, et ii interea prorsus alia cogitent, ut de hominibus, quos vel perdant, vel fallant, vel inducant, non quidem eos cum quibus loquuntur, sed alios, prorsus ignotos, quorum reminiscuntur ex idea loquelae suae vel aliorum, dum loquuntur: nunc insinuatur, quod plures tales sint, et quod telluris nostrae incolae incipiant tales esse, ut loqui possint de rebus, quas non cogitant, et cogitare de aliis, sic ut nusquam sciant homines, quod de aliis cogitent.
3409. Cum tunc cogitarem de dracone, quod talis, nempe quod aliud cogitet, cum aliud loquitur, is mihi respondebat, quod sciat tales, sed quod is non capiatur ab iis, sed cum incipiebat operari nefandus iste spiritus, tunc draco in antiquam Hierosolymam immissus, et ibi in obscurissimo reconditus cum Judaeis, dicebatur, quod sic recondantur Judaei, cum tales veniunt et operantur, nempe circumvolvantur tenebroso, et sic operiantur, ne phantasiae spiritus nefandi eos assequantur {1}. Dabatur mihi percipere, quod Judaei teneantur ita procul a fide, ut abnegent prorsus Dominum, ob causam, ut possint in tenebrosissimo abscondi, et quod alioquin a talibus abstraherentur, et projicerentur. Draco cum Judaeis putant se semet abscondere tenebrosis, quibus dicunt semet involvere, sed nunc ostensum est draconi, quod etiam fassus, quod posset eum cum Judaeis abstrahere, et sic conjicere in rete suum: putans draco quod resistere {2} posset semet involvendo tenebris, quare datum ei certare, et fassus quod non posset resistere, nisi Dominus eum tutaretur, quare nunc supplex est.
@1 J.F.I. Tafel: “assequantur pro assequatur”$
@2 imperfectum in ms.$
3410. Postea ostensum mihi est, in quo lumine esset, dicebatur [enim] quod in lumine esset, erat lumen {1} igneum, sed obscurum, sicut cum tenebrae et lumen igneum commiscentur {2}; instruebar tunc, quod plures tales essent, quorum is esset subjectum, qui sunt lumina nocturna ignea, ita circumfusi tali lumine; et sunt ii, qui dum vident in altera vita, quod tantum facere possint spiritus phantasiis suis, tunc non solum credant omnia posse turbam diabolicam, et quidem phantasiis, de quibus ut reor alibi passim, et sic persuadent sibi, [sed] etiam se talibus addicunt, et discunt per phantasias agere, ut possint omnia, putantes sic quod omnia queant regere, ita iis se addicant, et volunt tales esse, sic universum sibi seu suis phantasiis subjectum esse putantes, quod etiam mihi ostensum quod tales sint, et sic putant se dominos universi; ii sunt lumina nocturna, et quidem lumina potius cerea, quia in iis sulphuris plus, quam sebacea.
@1 ms. lumine$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. commiscetur$
3411. Volebam scire unde tales, non enim volebam quod essent e nostra tellure, is dicebat, quod esset ex astris, alii dicebant quod esset anthropophagus, de quibus loquutus cum spiritibus, et ostensum quod tales essent, tum quoque qualis eorum delectatio, cum hominem interficiunt, et comedere volunt, quae delectatio erat magna; tum quod tales vixerint, quare ita vocati, sed nesciebam, num tales adhuc vivant, sic num Calmucki {a} tales sint; instructus quod ab alia tellure vix possent exire, quam ab hac tellure, in qua unus alterum tanto odio internecino habent, ut non solum crudelissime tractent alios, sed etiam cum actualitas exstitit, semel, quod illuc facile crudelitas relaxata, extenderet se, sicut apud anthropophagos; de Judeis quoque loquutus, quod tali internecino odio habeant Christianos, num verum non scio, sed relatum est, quod Pragae: imo quod iis nihil jucundius quam sanguis humanus, tum quod quidam tales sint in insana sua ira seu furore, ut quoque talibus vesci cuperent, in furore.
@a = Kalmucki$
3412. Quare haec tellus nunc tantum in externa evasit, et tantum in cogitationes crudeles intus, ut externa per se sint, et loquantur bene, sic ut nullus appercipiat, et interna cogitent crudelia, quare ultima ejus tempora adsunt, nisi resipiscant.
3413. Adhuc quia sphaera istius phantasiae dissipata est circum me solum, alteratae sunt plagae, sic ut qui infra apparuerunt, nunc supra; sed observandum quod solum plagae mutentur coram iis ita, qui non in fide, at usque plagae hominis maximi permanent in aeternum coram iis qui in fide; nam impossibile est, ut phantasiae possint aliquid efficere, quoad maximum hominem: nam dispellitur phantasiarum istarum sphaera, quandocunque Domino beneplacet: mihi solum ostensum, quomodo se habent.
3414. Venerunt etiam cohortes quae solebant dispellere male sociata, sicut campanulati, qui latrones viarum, tum etiam ventus orientalis, de quibus prius [2121 seqq., 2972-73], sed non potuerunt discutere sphaeram phantasiarum istarum, vicissim, eos etiam abstrahebant, ita penetrans erat phantasiarum eorum sphaera; sed alius ventus orientalis subtilior circum caput et aures meas auditus et perceptus, in eum non potuerunt operari phantasiis.
3415. Quaesitum quid vellent facere cum iis, quos ita ad se trahebant et colligebant phantasiis, dicebant, quod involverent eos reti, et projicerent eos in mare seu abyssum, quare quidam volebant quod significarent {a} diluvium, quod a talibus perirent sicut diluvio; num talis correspondentia diluvii fuerit, tempore antediluvianorum {1} tunc, verosimile apparet, sed quod diluvium exstiterit, ex permultis constat, de quibus cum iis loquutus, at quoad arcam Noae, erant plura, quae credere inducunt, quod significet alia, sicut quod locus et pascua essent, tum aquae, pro tot animalibus, quae ibi, et quod tam capax fuisset: sed haec relinquo, quia sunt spiritus, qui confundere volunt, per ea, quae exstiterunt {2} actualiter, ut putem quod omnia et singula scripta a Mose in Genesi, talia sint, ex eo quod talia paradisus, et Adamus, praeter alia.
@1 ms. antediluviorum$
@2 ms. exstituerunt$
@a intellexerim se significare$
3416. Ostensum mihi, quod omnes eos quos collegit ita phantasiis involveret reti magnn, inducebat enim per phantasias magnum rete, sic ut involverentur, et quoque lamentarentur, sed emissi sunt, conglobatim; visum modo quod unus involveretur, non scio quinam; cum quaererem, inducebant varias personas, nam sic eorum mos, ut substituant nunc hunc nunc illum; cum nullus in reti, conquestus is nefandus spiritus est; et tunc unus qui inclusus reti, in reti exspatiatus in varias plagas subter pedes meos, per varios flexus, insinuatum mihi quod esset is spiritus, qui inducebat phantasias. Sed de exspatiatione varia {1} partis ultimae retis, ubi inclusus erat, prolixum foret scribere, nam flexus erant multi. 1748, 30 Sept.
@1 ms. exspatiatione, varia$
3417. Quod philosophi, qui de spiritibus phantasias cepprint, non credere possint, quod spiritus sensu gaudeant
Cum excerperem ea, quae n. 1719, 1720 de spiritibus et eorum sensu observata sunt, tunc aderant quidam docti, et eorum perceptio mihi communicata, ex qua percepi, quod nusquam credere possint, [quod] {1} spiritus aliquo sensu, minus sensu dolorum, horrorum, terrorum pollere possint: ita philosophicae eorum phantasiae induxerunt iis tenebras: quare indocti sunt qui credere possunt. 1748, 30 Sept.
@1 sic J.F.I. Tafel$
3418. Quod mali spiritus, etiam pessimi, dormientes nequeant excitare
Observatum cum mali imo pessimi spiritus et genii circum me essent, adeo ut alios spiritus etiam subtiliores possent ideis suis infestare, quod dormientes nequirent, nam apud me dormientes spiritus, cum vigil essem, appercepi, et cum tunc circumfusus talibus essem, quod usque nihil movere seu excitare possent dormientes.
3419. Quod totus maximus homo sit organicus, et referat membranacea puriora et crassiora corporis, et Solus Dominus interiora, ita in derivatis sanguines
Ex iis quae de maximo homine observata sunt, constat, quod modo sit organicus, proinde membranaceum, cui correspondent organica seu membranacea corporis, quae vita Dominiiaguntur, ita ex Domino cogitant et agunt: Solus Dominus quia vita, vivificat et actuat ea, ita repraesentatur quoque per spiritus animales, seu sanguines, in ultima corporis natura: nam vita Ipsius tam in ultimis quam in primis est. Quare quisquis suam vitam vult vivere seu agere, non potest esse in Maximo homine, sed quantum cupit, tantum expellit se, repurgatur, et rejicitur: quare totus maximus homo est vis patiens, seu vis passiva, quae vocatur mortua in se, at Solus Dominus, vis activa, agens, seu viva; inde conjugium, et coelum comparatur sponsae seu uxori, et Dominus Solus Sponsus. 1748, 1 Oct.
3420. Quod nulla stella fixa detur, quae non suas tellures circum se habeat
Loquutus cum spiritibus de stellis, et ortu tellurum circum eas, quod non detur stella, quia instar solis et centri est, quae non habeat tellures circum se, nam nihil creatum quam ob finem maximi hominis, ita propter Dominum. 1748, 2 Oct.
3421. Quod docti qui phantasias ceperint, nihil aliud videant, quam quae confirmant
Cum spiritibus de doctis loquutus, quod spiritus [apud tales] plura confirmantia eorum quae ceperunt ex amore sui [et] {1} mundi, et assumserunt pro principiis, inveniant, quam apud alios, nam quicquid philosophicum et scientificum apud homines est, id vertunt in confirmantia, caetera non vident, vel si ab aliis excitantur, eo flectunt; similiter praedicatores ea quae sunt in Verbo Domini, non vident ea quae repugnant, sed modo ea in sensu literali, quae favent: quare quo doctior in scientiis, et doctior in Verbo, eo solent esse insaniores: inde forte venit, quod sacerdotes quasi illico mutent animum, cum sacerdotes fiunt, et immisericordiores reliquis fiunt, praeter alia; se habent ea, sicut spirituum ideae, qui vident modo spurca, quae longinqua [2850-53], qui concludunt solum ex iis, quae vident {a}. 1748, 2 Oct.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@a h.e. se habent ea [apud tales doctos] qui concludunt solum ex iis quae vident, sicut ideae spirituum qui vident modo spurca quae longinqua$
3422. De ideis spirituum
Per unam tacitam ideam sisti potuii spiritibus, qualis idea spirituum inferiorum, qualis spirituum angelicorum, tum qualis angelorum, solum per id quod idea perceptum, quod interiora ideae sint spirituum angelicorum, et eorum interiora sint angelorum, et simul dictum quod hoc quod momento factum et perceptum sit, non possit exponi homini per multas paginas, et usque non intelligeretur, et quidem ex causa, quia non perceptionem habet quid idea, minus, quid intus seu intra ideas, nam putat omnia simplicia, nam sic concludunt homines corporei suas ideas. 1748, 24 Oct.
3423. De metrica cogitatione spirituum
Metrice loquuntur spiritus et angeli, ita ut fluat sermo sponte absque retardatione: vocibus familiaribus utuntur, nec vox infertur, quae sensum multiplicet, aut aliunde abstrahat; tum ne quid amoris sui ex artificiali vocum elegantia et combinatione influat; haec enim disturbant: fluidius agunt soli absque hominis comitante attentione, tum si non inhaerent alicui voci, sed sensui. Desinebant mihi in unitates, utplurimum simplices, dum in alias, in unitatem per accentum feruntur. Haec propter plurium spirituum simultaneam loquutionem, alioquin plures non possent loqui simul; quare rotundum esse debet. Unitas ultima fit rotunda per sequentem, in quam sic volvitur prior. Metrica loquela vadit ab interioribus versus exteriora, per fines ita dictos medios, qui omnes sunt unitates; sed harmonia {1} loquutionis spirituum quomodo differt ab harmonia loquutionis angelorum, nondum observare licuit. Haec in via.
@1 ms. harmonica ut videtur$
3424. De pediculis
Pediculi imprimis domestici, qui foede olent, sunt ii qui clandestine aggrediuntur ea, quae sunt fidei, tum clandestine pervertunt eos, qui non meliora scire possunt, variis modis. In via.
3425. De muribus
Mures sunt ii, qui sicut mures, ea quae sunt veritates, terunt, sicut mures frumenta. Mures montani sunt in summo gradu, qui sunt instructiores, et ex dolo ea quae sunt interiora adhuc [terunt].
Tales sunt spiritus, qui in summo gradu sunt mures, ut continue insistant, et cum dolo pervertant omnia quae nascentia sunt, tam vera quam bona. In via.
3426. Consultationes spirituum
Consultationes sibi habere videntur spiritus, sed momento existunt, quia ex natura, similiter cogitata eorum et responsa. In via.
3427. De ebrietate spirituum
Scire etiam per visualem experientiam, et quidem etiam parum sentire, mihi concessum, ebrietatem spirituum, quae est una poenarum infernalium, sed non erat acerba; diu iidem de ebrietatis molestia ac stupore [conquesti], qui prius acute ratiocinati sunt, et postquam plures veritates audiverint, inde ebrii facti sunt, et quidem spiritualiter. In via.
3427b. Begyntas at inga hurhyrden den 23 Nov: 1748, 6 Shill: om weckan 1/2 ahr, om 1 ahr, sa mycket afkortas da, at det blifwer 14 Pund, res: 32 Shill: dreback.
3427c. Den forsta dromen om den [var] i schene sin far och mor, vard [Sept.], 1749: 20 ad 22.
Apparentiae secundum quas loqui licet, sed non rite cogitare
3427d. 1) Quod Deus puniat hominem malum, quod irascatur, removeat a se, non spectet. 2) Quod homo bonum faciat, verum loquatur, homo bonus sit, verax sit, quod homo vivat a se, cum tamen non potest vivere a se dum non cogitare et velle potest a se.
3427e. Quid Bonum, Boni verum, et verum
Sit fructus, cui usui est fructus, est bonum. quomodo applicandus usui est, boni verum, qualis fructus ut quoad saporem, odorem et pulchritudinem est verum. Odor fructus vel florum cui usui odor, ut cerebro, pulmoni, cordi, est bonum. quomodo applicandus ut inserviat usui, ut naribus, tempori, vel circum caput serti instar, est boni verum. qualis odor, et talia, sunt verum. Charitas, cui usui charitas est bonum. quomodo dispensanda charitas est boni verum. qualis charitas est verum.
3427f. Lex gedralis coeli
1) Quantum apud hominem intrat amor imperandi, tantum exit amor erga proximum. – ita quan2) tum exit amor erga proximum, tantum exit amor in Dominum, nam bonum quod ab Ipso est proximus, et quoque verum boni. 3) Inde sequitur quod quantum intrat amor imperandi, tantum exit fides salvifica, quae est a Domino, nam fides est veri quod boni. 4) Quod ita sit, patet ab amore conjugiali, qui tantum exit, quantum amor imperandi intrat -amor conjugialis est fundamentalis omnium amorum.
3428. De iis qui omnem fidem rejiciunt, et modo vitam credunt
Erat quidem, qui inconspicuus, et primum per ideas mecum loquutus, et mox sinistrae [meae] auri applicatus, sed inversus, capite deorsum, et pedibus sursum, et sic loquutus in aurem, et hoc bis et ter, [ego] nesciens quinam et ex quanam opinione: postea detegebatur mihi [per] vivam loquelam et perceptiones, quod essent tales, qui rejiciunt dem, sic ut ne quidem audire velint de fide, nec de cognitionibus, quas putant esse arborem scientiae, quae decepit Evam et Adamum: et modo manent in vita, loquendo de vita, et alia, ita sunt qui contrarium credunt, nempe qui Lutherani vocantur, sunt qui solam fidem salvare absque operibus, dicunt, hi autem quod non fides, quam ita rejiciunt ut ne quidem eam nominari aut audire volunt, salvet, ita potius in persuasione, quod damnet, loquendo solum de vita, ut scilicet talis sit, quod vitam vocant, et quidem absque cognitione, dicentes, nisi vita talis, nihil esse.
3429. Idem, qui subjectum erat talium, qui loquutus in aurem meam, inversus, nempe capite deorsum, et pedibus sursum, tametsi inconspicuus, is mihi visus dein utplurimum jacens supinatus, et tunc candido corpore, sed non corpus, sed candidum instar corporis, quia sic repraesentata vita. Cum examinatus, qualis vita esset, quam percipiebat, erat quod esset abstracta a fide, ita absque cognitionibus, putantes, si vita, quod cognitiones non adesse debeant: dicere ei datum, quia persuasio ejus mihi communicata, et quasi illata est, quod vita sit quae faciat, et quod vita fidei, nam des nihil est nisi vita, et cum vivit vitam fidei, quod tunc non sentiatur cognitio, sicut apud angelos, sicut dum homo loquitur, tunc non attendit ad voces aut verba, sed manet in sensu verborum, ita quoque dum vivit, quod quasi pereant ea quae sunt cognitionum, et quae sunt fidei scientificae et intellectualis.
3430. Is qui ita apparuit, ostensus nudus supinatus et niveus, is dicebat, quod nihil sit, et in eo potissimum vitam consistere putans, et hoc saepius, quod nihil sit, quare et quia sic inconspicuus, spiritus mali nihil mali ei facere potuerunt, nam ex persuasione ejus erat, quod nihil sit, et sic in eo ejus vita, sed quomodo nihil esse, in communicata ejus persuasione non ita potui percipere, modo quod non ex humilitate erga Dominum, nec ex eo quod in eo nihil nisi malum et spurcum, hoc non admittens, quia [se] putant sic puros esse ( non dicunt sanctos ) quare ejus seu eorum persuasio erat, quod tunc purus, et nihil mali minus spurci apud eos, ita quod omne malum et spurcum ita abstersum.
3431. Sed is qui erat objectum talium, non erat, ut reor, in alia persuasione, quam quod vita consistat in eo, quod nihil sit, sed quid nihil esse ignorabat, in caeteris erat persuasibilis prae aliis, nempe cum diceretur quod Dominus sit vita, tunc voluit, quod ita esset, praeter alia, ad quae facile potuit adduci; quare etiam apparuit candidum ejus instar corporis, nudum, plicabile, ita ut flexilis esset, quod visum: opinatus sic, quod facile perduceretur etiam ad ea quae vera et bona essent; sed nunc percipio, quod aliter se res habeat, praeter quod in ignorantia vixerit, et putaverit omne id esse non admittit ejus praedicator seu instructor, qui nunc apud me et direxit et dirigit, quae scribo: non admittit, ut dicam verum et bonum, quia involvit fidem, quam putat scientias quae pervertunt) ita, ut praedicator seu instructor ejus eum docuit, ita in ignorantia, quia simpliciter passus se duci, quare de eo spes est, quia ignorantia excusat.
3432. Quare ejus praedicator seu instructor aderat, qui mihi prius visus, qui cum apud eum, ex simili opinione et persuasione erat, qui usque illum potuit adducere ad faciendum, tum illi potuit persuadere quicquid usquam voluit, ita persuaserat ei quod vita solum sit, admittit ne quidem vocem fidei, nec vocem veri et boni, quia sunt fidei, num amorem admittat et ejus vocem, dubito, quia percipio, quod non sciat quid amor; proinde non novit quid vita, quia non admittit vitam fidei, et vix vitam amoris; percepta itaque vita illius, quod nempe esset frigida; sed usque ille dum vixit in corpore, non malum egisse sibi visus, quicquid corporeum et mundanum putabat esse, rejecit, alioquin serius, quod lusile et jucundum, quoque recusans.
3433. Et quia vitam, absque cognitione vitae, agebat, inconspicuus visus, sic putans spiritualem vitam esse, abstractam a corporea.
3434. Cum itaque praedicator ejus in persuasione sua de vita tali esset, et is erectus, visus, [in] nigro suo amictu, sed obscurissime viso, tunc boni spiritus, interiores, qui supra, inversi sunt, qui candidi grisei visi, capitibus deorsum et pedibus sursum, ita persuasio ejus seu persuasionis ejus sphaera invertebat bonos spiritus: postea cum is inversus esset, in suo nigro obscure viso habitu, tunc quidem aegre inverti potuit, tunc iterum spiritus boni erecti sunt; imo cum subjectum ejus, cui persuasit, supinus jacuit, tunc dicebant spiritus boni, qui supra ad dextram, sic qui eum ducebant, quod quidem erecti stare possent, sed coacti, quod nutarent antrorsum, sic ut se cogerent recte stare. Iterum a praedicatore qui capiti meo superne applicatus, frigidum percipio, sic ut frigus satis ab eo exhalet: volunt spiritus boni, ut scribam multum frigus, nam occupat praecipue manus meas, et genu sinistrum, transit in pedem versus plantam, dicunt quod magis frigus non permittitur mihi sentire, quod satis multum esse, inde scire licet.
3435. Praeceptor ejus, sic vult vocari, seu praedicator ductus in aliquot sphaeras, ut exploraretur qualis ejus vita, ut in sphaeram eorum, qui credunt nihil nisi malum et spurcum in homine dare, sed in sphaera ista non esse potuit, nunc insinuat, quod Dominus sustulerit omne malum et spurcum, sic ut apud hominem sit nihil mali et spurci, num Dominus Solus sit talis non audet dicere, quia novit quod sit in altera vita, et quod spiritus praesentes, qui audiunt, percipio usque idea spirituali, quod putet ita esse, quod Solus Dominus sit spurcus, quia abstulit omnem spurcitiem ab humano genere, et sic quod ita permaneat usque ad ultimum judicium, cum venit in gloriam, et quod tunc alius, et quod spurcitiem voluerit habere, ut salvaret genus humanum; ita persuasus ex eo, quod Dominus portaverit omnia mala et spurca hominis; dicit quod aliter non sciat.
3436. Exinde constare potest, quare inversi sunt spiritus boni, ab ejus persuasione, cum contrarium prorsus sit, quod Dominus Solus vita, et Dominus Solus purus et sanctus, et omnes quotcunque sunt angeli, spiritus angelici, et spiritus et homines mali et spurci [sint], qui nusquam aliquid boni ac vitae habere possunt, quam a Domino; et quod malum sit mors spiritualis, et bonum sit vita coelestis, et a bono verum sit vita coelestis spiritualis.
3436b. Perductus etiam erat in aliam sphaeram, ubi credunt, quod nihil vitae nisi a Domino, nec ibi esse potuit.
3437. Loquutum cum eo, de cognitionibus fidei, plura, quod nusquam dari queat vera vita, nisi per cognitiones fidei, quod absque vita per cognitiones fidei, seu per doctrinam dei, hoc est, per fidem, non opus haberent revelatione Verbi, nec Verbo novi nec veteris Testamenti; tum ut evinceretur, dicere datum, quod non opus habuissent praedicatione ejus, ut instrueret, quomodo se haberet vita, et quod rejiceretur fides, tandem quod non opus haberet disputare mecum de eo, nam sic immediate infunderetur vita, absque Verbo, et absque praedicatione ejus, quibus quia non respondere potest, fassus semel aut bis quod ita esset, sed quia in persuasione, redit usque ad suam persuasionem, et vult quoque retrahere verba, quae in hac paragrapho scripsi; hoc tamen insinuare vult, quod putaverit hominem regenerari, eo nesciente, et sic vitam adipisci, de qua re prius cum eo loqui quoque datum erat, nempe quod regeneratio ita se habeat, sed usque per cognitiones fidei, et tametsi
3438. homo tunc nescit, usque in statu infortunii et tentationis, cum corporea recedunt, a Domino revocantur ea quae sunt fidei, in mentem ejus; prius etiam loqui datum de vita angelica quod sit vita amoris, et insinuatum quod vita amoris sit felicitas eorum, ut vitae felicitatem percipiant in bonum faciendo: tum quod vita coelestis talis sit, et exinde vita spiritualis; aliter cum homines sunt, qui dum nascuntur spurci sunt et nihil nisi malum in iis, et quod educentur in amore sui et amore mundi, et quod talis vita nequaquam emendari et reformari queat nisi per cognitiones veri et boni, sic per cognitiones fidei, quare ei quoque insinuatum est scire, quod homo internus consistat ex intellectu et voluntate, et quod absque intellectu nusquam sit homo, et quod homo non nascatur in aliquem intellectum, minus in voluntatem, sed prius in intellectualia, ita inaugurantur in intellectualia veri et boni, quae sunt fidei, et sic a Domino in vitam, sic vita fit Domini, quae est vita amoris.
3439. Perductus dein est ad eum, seu ad eos, cujus subjectum erat, qui putant solam fidem absque operibus legis salvare, sic ad eos, qui in contraria persuasione sunt, ut viderem quomodo se habent sphaerae istae, cum concurrunt, uterque in vita fassi se Lutheranos, sed is qui putabat solam dem absque bonis operibus salvare, incipiebat ab alterius persuasionis sphaera primum quoad caput mutari, quod apparuit obscure candidum, sed inconspicuus fieri, et conquestus quod non resistere posset, forte etiam sibi visus inverti, tunc recedere videbatur, et locus ejus visus sicut lumen igneum, seu ut prius h�rlighets skenet [cf. 2053, 3348] .
3440. Supra caput paulum sinistrorsum retrorsum sistebantur ii, qui promiscuum conjugium volunt, ex persuasione quod omne bonum commune esse debeat, ita quoque conjugia, et quod contrahantur matrimonia, sit unice, ut cohabitent, ut sit cohabitatio, et sic educentur proles ut eorum, tametsi forent aliorum; interrogabatur, quid sentiret de ea vita, quia sic bonum est commune; respondebat, sicut etiam percipere dabatur, quod non rejiceret, dicens quidem quod non approbaret, sed usque quod non damnaret, quia omne bonum est commune; quod is ita sentiebat, tum alter qui fuit ejus discipulus, seu prius subjectum, ex causa fuit, quia suas uxores habuerunt, cum quibus ita fieri non volebant, tum quoque ob scandalum; sed quod ita putarent alii, et ita facerent, non damnabat: sed ei dictum, quod hoc nefandum sit, et quod amor conjugialis sit unicus ex quo non solum amor erga prolem, sed (ut nunc) caeteri omnes amores derivantur, ita quando relaxatur ita licentia contra amorem conjugialem, quod sic nefandum, et nunc, quod nihil sit de vita, quae est mors, quia nulla vita amoris. 1748, 2 Oct.
3441. Observatum, cum persuasio praeceptoris seu praedicatoris istius operaretur in me, quod perceptiones veri et boni quasi auferrentur, quae prius, sic ut modo ad scientifica, seu cognitiones fidei scientifice recurrerem; nam [non percepi] tunc, quod conjugia ita sancta, illibata et constricta sint. Inde constare potest, quantum operari queant persuasiones quorundam hominum in eos quos instruunt, ita hujus praeceptoris in suum discipulum, qui fuit usque rex. Constabat etiam ex eo coram quo stetit, qui fidem absque bonis operibus salvare credidit, quod is quoque a sphaera persuasionis ejus quoad caput fieret sicut nubes candida, quia persuasio ita penetrabat, ut fere affirmasset, quare remotus est: talis est vis sphaerae persuasionis.
3442. Constabat ex iis quae dicta sunt, quod solum una expressio Verbi, de qua sibi [persuadent] secundum suas phantasias, possit inducere totam quandam doctrinam falsam, seu haeresin, sic vitam, sicut eo solo quod omnia bona esse debeant communia, ita quoque uxores; tum quod regeneretur homo, eo nesciente [Joh. III: 8], quod non opus sit cognitionibus: tum quod Dominus portaverit iniquitates [Esaj. LIII: 6, 11, alibi], quod sic omne humanum genus esset purum, et Dominus Solus gravatus iis, tum quod vita sit quae aspicitur, non autem fides, quia scientificum, praeter alia similia, ita possunt ex sensu literali Verbi myriades haeresium existere.
3443. Subjectum, de quo prius, sublatus in coelum, ut perciperet aliquam jucunditatem, quae mecum communicata; sed dicebat, “cui usui talis jucunditas?” putabam quod solum in usibus sicut angeli poneret felicitatem; tum delatus inter eos, qui volebant quod totum coelum nihil, absque restrictione, esset, tunc percipiebam eum habere suam felicitatem; ita non in aliquo usu, de quo loqui dabatur, quod amor mutuus et praelatus sibi, sit angelicum, et quod tunc detur felicitas (sive nunc vel tunc ea dixi) a Domino; et quod omnes suis usibus dicati sint, quidam conjugiis ut delectentur, quidam ut infantum amore, quidam ut in tentationibus adjuvent miseros, quidam ut resuscitent mortuos, et introducant, et sic porro. 1748, 2 Oct.
3444. Qualis vita ea esset percipere dabatur, cum excerperem, de amore, quod repraesentetur per calorem, nempe quod sicut nihil vegetabile existere et subsistere possit absque calore, sicut nihil in hyeme, ita nec quicquam in homine absque amore, si absque amore est vita quasi hyemis, quam praedicator quoque appropriabat, quasi ea esset, quae non alia est, quam hyemalis, ex qua nihil veri et boni, minus fructus fidei nasci possunt, quare etiam praesentia ejus erat frigida, sicut ei dicere datum est. 1748, 2 Oct. Percepi etiam inde, quod aegre nec nisi coacte admittere vellet vocem amoris; quod admiserit, sed coacte, videbam fuisse, propter amorem notum venereum conjugis, et similia.
3445. Continuatio
Praedicator iste seu praeceptor postea examinatus, et primum tunc loquutum de conscientia, quod vera conscientia non detur absque cognitionibus fidei, sed voluit, quod nasceretur genus humanum in conscientiam, ut inde sciret quid verum et bonum, sed ostensum, quod homo non nascatur in aliquam cognitionem, sed multo vilius bruto, sic nisi ex educatione acciperet cognitiones veri et boni, foret brutis multo vilior, et sic vix animal: sic prorsus nulla conscientia, quae nascitur ex iis, quae putat homo verum et bonum; quare etiam dantur conscientiae falsae, et spuriae, nempe cum angitur pro praevaricationibus contra ea quae non vera et bona sunt, sed quae solum putat vera, sicut haeretici, idololatrae, et quidam ex minimis causis, in quibus nihil mali; sed vera conscientia cum contra ea quae sunt veritatis fidei: haec conscientia nequaquam nascitur cum homine, sed primum erunt cognitiones, sic comparatur, et tandem datur a Domino, sic ut quandoque nesciat causas, sicut homo qui ab infantia discit linguas et scientias, dein ea quasi non novit, sed sequuntur,
3446. sicut non addocta; ita (nunc) honeste vivere, secundum leges vivere, secundum leges subordinationis, communis rei studium, talia addiscuntur, postea impressa manent, et sic a Domino datur, ut nesciat quae didicit, sed conscientia est quae dictat: talia ei dicta sunt, sed non admittere voluit, confirmatus, ut videtur, ab iis, quod connascatur idea cum homine, ut ajunt, [ego] sic etiam conscientia foedorum istorum adulteriorum, quod erat ex ratiocinatione spurca, confirmans, praeter alia multa. Quod conscientia talis, non potuit agnoscere, quare elevatus in altum, ut perciperet melius, ibi percipiunt interiora, sed quia talis ut absque conscientia, agnovit et non agnovit, eo minus cum cognitiones dei non admisit.
3447. Ostensum quod quoque ex Verbo sacro sibi confirmantia plura acquisiverit, per repraesentationes spurcas, et nuditates inhonestas, quas non memorare licet; sic erat absque conscientia.
3448. Examinatus quoque, annon aliis imperare vellet, et detectum quod animo hoc habuerit ut omnibus aliis imperare cuperet, sic ut non modo regi, quem transmisit inter pedes suos; cui etiam talia voluit persuadere, sed non dein ausus est; praeter quod cuicunque alii cuperet imperare; ita erat regnans apud eum amor sui; ostensum hoc per foedos talium conatus, qui notissimi mihi facti per multum temporis.
3449. Praeterea etiam insontes supponere cupiit, sic ut cum inculparetur, substitueret insontes, quoscunque putabat insontes, [persuadendo] quod tales quoque essent, sic ut se non solum exculparet, sed etiam persuaderet aliis, quod licitum, ita substituit quemcunque offendit; quod ii faciunt qui absque conscientia sunt, et quibus nullus amor erga alios.
3450. Postea detectum et confessus, quod etiam interfuerit iis, et quomodo promiscua ista nefanda conjugia peracta, in obscuro et in lumine, nam obscurum volunt, sed usque iis recedentibus quos timent, lumen secum portant, et accendunt; tum eorum ritus detectus, qui quia nefandus, non describi potest; et quia dicunt conjugium commune, ita promiscue faciunt, ut nesciat uxor a quo gravida facta, sic ut proles essent communes omnium, sed a marito usque educarentur, ita quisque agnoscit prolem ut communem, quod ut fiat, plures adeunt unam, et sic omnes, ut notitia a quo viro, nesciatur. Ostensum quales sunt per porcos in luce, sic sunt porci foedi.
3451. Confirmarunt etiam semet per id, quod sic procreatio sobolis promoveretur; et per plura alia, quae scelesta et nefanda.
3452. Cum ita detectus praedicator regis, quod interfuerit, confessi caeteri quod interfuerit, sed quod absque eo etiam habuerint tales congressus, et tunc absque minore pudore: domus etiam ostensa, quae flavi coloris, et introitus, sed introitus nube mox obtectus: quod uxorem suam ibi habuerit, dixit.
3453. Ostensum mihi qualia sunt spurci eorum amores, nempe quomodo confirmant talia spurcis ratiociniis, per inductos sensus in regionem membrorum genitalium, primum in glandulas inguinales, tum per invasionem quandam sensibilem ab abdominis regione versus regionem istam, dein per inductionem sensus in membrum genitale, successive versus bulbum, et tunc simul in pollicem sinistri pedis, et per sensum igneum sub media planta; cumprimis in unguem pollicis pedis sinistri, qui tali igneo ardori in bulbo tandem correspondet; igneum erat; quibus significatum quomodo progressive se confirmarint et instigarint spurcis ratiociniis, tandem crassissimis naturalibus, quae significata per igneum in ungue pollicis sinistri pedis, tum ardoris cujusdam sensu in urethra prius, quae significant ea quae ad spurca vesicae pertinent, sic successerunt eorum foedi amores, nam ultimo aestimant conjuges, ita conjugia pro urinatoriis vasis, quibus unicuique permittitur urinam infundere, ita detestantur et abominantur tandem conjugia, et amorem conjugialem, tum totum sexum faemininum; consequenter omnes amores inde derivatos, sic ut vita eorum tandem sit vita hyemis, et quidem spurca.
3454. Ita inescati sunt tali foedae cupiditati, ut putent nullum in universo terrarum orbe dari, qui non persuadeatur ut talis sit, vel fiat, nam principio summam terrestrem voluptatem in eo sentiunt: tametsi postea ita abominantur cum amore conjugiali, omne quod vere amoris est.
3455. Praedicator is tandem quoad faciem mutatus, et factus niger igneus, et corpore vestitus candide, et sic niger et deformis circumlatus, et ostensus spiritibus et angelis, qualis foedus homo esset: et quia putavit sobolis causa hoc factum, sobolis instar sibi repraesentabat, quod visum, sed instar sobolis circumvolutum circum caput ejus, et factum sicut nigrum, et sic facies ejus adhuc deformior: tandem repraesentabat sibi quod insontes quoque participes essent, nam tales substituit, ut se defenderet; tunc quae ex Verbo potuit corradere, de Davide, et alia de praeadamitis, quod prius non audivi, tunc iterum circumvolutus, et quidem circum totum corpus, ita talibus niger factus circumcirca involutus, et tunc anteriora ejus longa facies facta, capite deorsum, ita adhuc deformior: et postea discerptus a discerptoribus, sed usque non miserabiliter; et positus juxta columnam, ubi facies apparebat modo suae amplitudinis, foeda coloris cadaverosi.
3456. Sed usque loquutus is vel sicut is alius, ex quo manifestatum, quod absque pudore esset, nam non pudebat eum quod talis factus, et tam foedus facie ad columnam quasi affixus; nam ne nota pudoris observata. 1748, 3 Oct.
3457. Perceptum idea spirituali, quod malis nihil vitae insit
Erant supra caput, ii, qui clandestino dolo agunt, nam tunc modo agunt, cum iis non nocet, ut solent qui clandestine agunt, ii remissi aliquantisper, illico ex natura sua agebant, quare quaesivi eos, an aliquid vitae iis insit, nam idea spirituali mihi perceptum, quod agerent sicut tendo, quantum remittitur, tantum agit, cum differentia, quod spiritus tales sint formae recipiendi vitam, sic agere putant sicut vivi, idea quoque spirituali perceptum quod sint nullius vitae ex se, quod ut nigrum quoddam mortuum apparebat; ii respondebant, quod non scirent, quia similiter perceperunt, se agere comparative sicut tendo, qui remittitur, ita ii ex forma sua, in quam vita Domini influit, quae quantum diminuitur seu aufertur, tendunt in dolosa et prava. 1748, 3 Oct.
3458. Porro loquutus de iis cum reformati, quod sint horrores, terrores, pudores et similia, quae per punitiones et vastationes incutiuntur, usque dum eum habitum traxerint, ut ex minore animadvertentia sibi caveant et sic retineantur, quae temporis tractu talia fiunt, ut cum tales, majori gradu relaxarentur, nam usque manet eadem natura. 1748, 3 Oct. 13
3459. De spiritibus animalibus et fibris
Loquutus cum spiritibus [de spiritibus] animalibus et aderat vel aderant qui in vita talia quoque scivisse videbatur, quod nempe docti mundi paucissimi putent aliquem spiritum animalem dari, sed fibras esse vacuas, sicut la sicca, cum tamen cuivis constare potest, quod nusquam talis fibra possit operari absque suo fluido intus, sicut patiens non absque agente, et perceptum quod hoc impossibile, ita omnis operationis vitalis expertes forent fibrae, sicut vas absque sanguine: modo si succum aliquem expressum vident, aut liquorem penetrantem per instrumenta, tunc credunt, quia sensuale fit: cum tamen nihil vitae obsequiosum dari potest, nisi sit intus agens, et extus reagens; hoc non loquutum omne, sed usque cum spiritibus cogitatum, ut fit cum scribo. 1748, 3 Oct. Tum quamdiu disputant num detur spiritus animalis in fibris, quod fieri potest adhuc per millia annorum, nusquam ne quidem ad atrium cognitionum venire possunt, sed e longinquo stant, ne quidem atrium vident, quia in plerisque modo ab eruditissimis disputatur num sit.
3460. Scientiae in se non sunt tales ut rejiciendae, nam ab iis confirmari possunt illa quae spiritualia sunt, quare angeli indefinita plura intelligunt in omnibus scientiis quam usquam credi potest, et quidem arcanissima, sed qui docti sunt, in quacunque scientia, vix intermittunt, quin quisque ex sua scientia ratiocinetur vel aperte vel apud se de spiritualibus, ita se occoecat, nam multi ut docti videantur, ex scientiis suis ratiocinantur, ut philosophi a suis, logici a suis, metaphysici a suis, anatomici a suis, geometrae a suis, historici a suis, politici a suis, et sic phantasias cumulant, sicut Judaei a suis nugis, et sic porro, quare doctis clauduntur ideae, ita spiritualia et coelestia, ita coelum, indoctis autem patet. 1748, 3 Oct. Quinam naturam magis pro Deo colunt, quam qui scientes sunt, e quacunque scientia?
3461. Continuatio de praedicatore et ea vita
Qualis vita ejus et eorum qui ejusdem vitae sunt, dabatur cognoscere ex eo: cum legerem ea, quae erant cognitiones fidei primariae, agnitae in coelo, et cum prius cum tali plena idea ut delectarentur quoque angeli, cum is praesens esset, et ejus vitae persuasio influeret, tunc illa ita hebetata sunt, ut vix sensum verborum caperent, qui circum me, minus delectationem, ita erat clausum, obscuratum et hebetatum, a sola ejus persuasionis vita.
3462. Mirabar tunc quod talis esset in consortio sacerdotum, et fere eum inculpatum incepi cogitare quod esset, nam respiratio pectoralis bona influebat*
Porro, quia in persuasione fuit, quod vitam aeternam haberet, restitutus priori suae licentiae ac iterum exploratus, ex causa, quia praedicator multae dignitatis, [num modo] inserviverit pro subjecto talium, et tunc sicut subjectum, non aliter potuisset cogitare, sic ut quoque exploratores decepti essent; sed quia series rerum detexit qualis esset, et vitae ejus persuasio, inde dicere datum, quod sint consequentia, sed quidam eum, quia fuit sacerdos, sicut solent sacerdotes unus alterum tutari, etiam flagitiosos, ita tutari voluerunt, sicut injuriosum sic sacerdotii muneri insimularetur: quare datus est in societatem aliorum, et primum in eorum qui astute maligni erant, sed usque agnitus quod talis: postea in piorum, qui se sanctos putant, qui apud me in facie, et ii ei associati, qui per fas et nefas, seu per pia et impia, seu sancte et profane eum agebant, sed usque agnitus talis: tandem traditus in consortium sacerdotum, qui eum, quia sacerdos tutari voluerunt, ex eorum opinione falsa, nisi tutarentur sacerdotes, quod sacerdotium pateretur, in eorum consortio talis erat ut nusquam potuisset agnosci quod talis, videbatur quod is confiteretur fidem prorsus sicut ii qui eum ducebant, sed usque obscure perceptum, quod ii essent, non is – sic ut dicerent spiritus qui circum me, quod inculpatus, et modo serviverit pro subjecto talium, et non interfuerit, sed potius ad extremum vitae abhorruerit, sed non erat is – aliter quod sacerdotes redegerint eum in suum statum, et sic oblitus sui, loquutus sicut ii. Exinde constat quoque, quales sunt sacerdotes in genere, etiam eorum episcopi, qui interfuerunt, quod ex principio falso capto, quod [potius] defendere velint etiam scelestissimos, et sic pati Ecclesiam Domini, quam admittere, ut, licet scelestissimus removeretur a sacerdotio, quorum tamen est animarum curam habere, non facinorosi, qui ita seducere et pervertere potest integros coetus, et ad infernum praecipitare; sed talia non curant plerique sacerdotes et eorum episcopi, suis mundanis et corporeis indulgente, et ne hilum cogitant de Ecclesia et animarum salute. Cum haec scribo, agnoverunt quod tales, et parumper pudefacti, recedunt.
* This heading was a sidebar in the text.
3463. Sed praedicator iste subito ereptus ab iis ad sinistram aurem meam et infra paulum venit, tunc loquens fere sicut spiritus increpator, cujus loquela non facile describi potest, primum sicut stridens dentibus, tum sicut stridens in abdomine, et egurgitans voces, sic loquens confessus quod talis fuerit in vita corporis, nempe sicut descriptum, quam promiscua adulteria uxorum dilexerit, et sic quod ea non solum approbaverit, sed etiam iis interfuerit.
3464. Postea remissus in consortium talium, qualis is, et tunc influebat respiratio inde, ut scirem quales essent, tunc respiratio erat separata a pectorali, et erat abdominis circa umbilicum, nec ulterius se inde extendebat, quod significat vitam separatam a bono et vero. Tum ostensae mihi quaedam species respirationum, de quibus multa satis quoque loquutus, nempe quod externa cum respiratione solita, quae est mundi spirituum communis, tum interna cum insensibili externa; quae satis bona; tum interna absque externa quae melior, tum etiam insensibilis, paene nulla mihi percepta, quae angelica, haec in genere; sed plura ejus genera sunt, et indefinitae species, quoad regiones in corpore, determinationes inde; de quibus dignante Domino, alibi. Ita respirare assuefactus primum sum in infantia cum matutinae et vespertinae preces precatae, tum aliquoties postea, cum explorarem pulmonum et cordis concordantias, imprimis cum ex mente scriberem ea quae publicata sunt, per plures annos, tunc observabam passim, quod tacita respiratio esset, vix sensibilis, de qua postea cogitare datum, tum scribere, ita per plures annos ab infantia introductus sum in tales respirationes, maxime per intensas speculationes, in quibus respiratio quiescit, aliter non intensa speculatio veri datur: tum postea, cum apertum esset coelum, ut loquerer cum spiritibus, ita prorsus ut nihil respirarem intus, per spatia horulae, modo tantum aeris attractum, ut inde cogitare possem; ita a Domino introductus sum in interiores respirationes. Forte etiam in somnis, observavi quoque semel iterumque quod cum laberer in somnum, respiratio mihi fere adempta sit, sic ut evigilarer, et attraherem spiritum: praeter cum nihil tale observo, et scribo, et cogito, quod sistatur respiratio, praeter quod reflectam, quod toties factum reor, ut vices innumerae sint; tunc nec varietates, quia absque reflexione, potueram [observare] ; hoc nunc, quod unusquisque status, tum quod unaquaevis sphaera, sic unaquaevis societas, maxime interiores, in me habeant convenientem respiationem, cui applicor, absque reflexione; qua media spiritibus et angelis interesse quoque datur.
3465. Post somnum aliquem, evigilatus, tunc audiebam contorsionis speciem subtilem circa aurem meam sinistram, quam describere non possum; voces exprimendi non accurrunt. Et iterum post somnum evigilatus, audivi contorsionem et discerptionem crassiorem, et perceptum, quod tales essent, ac praedicator, tum et is [ipse], qui ita descerperentur, et quidem ex causa, quod dolose aliis similia tribuerunt, nam familiare erat ei dicere, quod alii omnes ei similes essent, etiam insontes, quos sic volebat phantasia secum conjungere, quae phantasia quoque percepta, quod discerperentur etiam insontes, tum quod is evaderet, sicut substituerit insontes, sed contradixi quod impossibile, tametsi quasi putari [posset], etiam discerptores multum laborabant, ut eum tenerent, nam aliquoties iis elabi visus, sic substitui insontes, quare etiam spiritus angelici erant circa caput meum, qui dirigebant poenam; ita non evasisse videtur, nam perceptum quod usque tenerent eum, et cum visus evadere, quod revocatus, hoc, quia a crassioribus discerptoribus, qui interiora non ita percipiunt.
3466. Postea loquutus cum talibus, et dicere datum, quod impossibile iis in sphaeras angelorum venire, nam angerentur sicut dum piscis ex aqua in aerem; sed quia subtiliores tales erant superius antrorsum, ad multam altitudinem, qui influunt subtiliter, et insensibiliter, qui erant ii, qui putant non solum talia promiscua adulteria conjugum, et non conjugum licita, sed sancta, de quibus prius [3440, 3450-56, 3463], et sic sanctitatem praeferunt; cum iis loquutus, quod impossibile sit adulteris talibus foedis in sphaeras angelicas intrare, sicut est volucri vivere, dum in aetherem venit, et repraesentavi volucrem in antlia, sed ii putabant possibile esse, quare per repraesentationem illati sunt superius, ita ab aere in aetherem, et tunc visum (quod factum erat cum praedicatore) quod vesica urinaria ejus sursum se dilataret, et occuparet totum, si caput non scio, ita ut sic spurca vesica seu matula totus esset. Num simile visum circa eos qui in alto isto non memini, hic vidi tale, sed usque perceptum quod valde angerentur; nam sic in subtiliores ideas missi; quia sanctum praetulerunt.
3467. Tandem cum ii ita angerentur, et obducerentur vesica, et facti matula, tunc erumpebat ex iis corpus sicut humanum nudum, [ego] putans quod reliquiae boni eorum essent, nam ab humano corpore nudo non distinctum, nisi quod aliquantum rubentius, sed demissum erat hoc inferius fere linea perpendiculari versus terram inferiorem, et tunc factum magis igneum, tametsi non igneum; sed post aliquam moram delatum est ad Gehennam; erat sanctum eorum, quod ita prophanatum, usque ideo ita apparens.
3468. Cum hoc corpus quasi humanum demitteretur versus medium Gehennae, tunc ii qui in Gehenna sentiebant mutationem quandam, eorum lascivia quasi diminuta, quae ignea est, quia jucunditas lasciviae istius erat major, quod mihi quoque percipere datum; inde constabat, quod eorum lascivia multo facinorosior esset lascivia earum quae in Gehenna, quare nec immitti potuit; ignis Gehennae est rubentius, ut igneum flammae, sed eorum ignis repraesentatus candidior, sicut flammae magis candentis; vita eorum passiva ita quoque repraesentata, sicut niveae lucis, nam lucem hyemis repraesentant, sed copulata cum facinorosa et abominabili eorum lascivia erat lucis flammeae.
3469. Cum itaque ignis Gehennae cum hujus flammae igne concordare nequiret, quia facinorosior; tunc ex Gehenna alluebant ad eos, [ii] qui tales quoque fuerunt, et faciebant numerum, et sic inde deferebantur, tunc arbitratum, sicut etiam loquutum, quod ex talibus nova Gehenna formaretur, quare delati circum, quasi ibi novam Gehennam formarent, s ed usque non in sphaera ista morari potuerunt, sed venerunt supra caput meum, et ibi aliquamdiu subsistebant, audiebam tunc quod perplurimi essent ex susurro quasi sibiloso, qui non describi potest: ii supra caput meum aliquamdiu erant, et ita sibilose susurrabant, non sicut Gehenna, quae prius admota fuerat auri meae sinistrae, de qua ut reor prius [3405], cujus susurrus erat crassior, quia ex amma ignis crassiore, sed hujus erat subtilior quia ammae subtilioris, extendebat se circa caput meum, ex causa quod talia principia sanctitatis praetulerint, sed postea in plagam a tergo, seu tergalem acti, quasi a mundo hujus solis in universum, ubi putabantur tales, remitterentur, ita immergerentur stagnis eorum; quo postea abacti sint, nondum scio: tunc quoque debilitari oculos meos sentiebam, imprimis dextrum. 1748, 4 Oct.
3470. De spiritu, quod sit extensum
Loquutus cum iis, qui in vita corporis crediderunt, quod spiritus non sit extensus, et qui alte, ex tali principio, phantasias irradicarunt, ut nihil admittere, ne quidem ullam vocem, quae involveret extensum; hoc cum nossem, quod tali cogitatione irradicata fuerit, quaesivi eum, quid nunc sentiat de anima seu spiritu, num sit extensum, vel non, revocando in animum, quod videat, audiat, olfactum habeat, appetitum, tum tactum, sic ut prorsus putet se in corpore, et tactu manifesto, praeter cupiditates, quibus ut homo in corpore praeditus, et (nunc) quod etiam simili cogitatione: is fassus quod ita in vita opinatus, quod anima seu spiritus non foret extensum, proinde quod nihil usquam admittere potuisset, ne ullam vocem, quae involveret extensum, tenebatur parumper in idea, in qua fuit, cum ita cogitavit in mundo, tunc dixit, quod spiritus sit cogitatio sed ei respondebam, sicut in mundo cum vixit, an visus possit existere absque organo visus seu oculo, visus in se non est extensus, sed oculus seu organum visus est extensum, tum etiam objecta visus sunt extensa, sed non visus abstracte ab organo et objectis: similiter cogitatio, quae est visus internus; quaerebam itaque an possit concipere cogitationem seu visum istum internum, absque organicis seu substantia organica, sicut non concipi potest visus absque organo visus; adjiciendo quod cogitatio in se spectata absque substantia organica, sicut visus, de ea non praedicari potest extensio, sed an dabilis sit visus internus seu cogitatio absque organo, a quo, aut per quod; tunc agnoscens [erat] quod in vita corporis phantasia ista laboraverit, quod putaverit spiritum esse modo cogitationem, non autem organicum, sed nunc ma-
3471. nifeste [se] percipere [dixit] quod sit organicus; exinde causa apud doctos, quod non credant vitam post mortem, nec spiritum, quia cogitationem abstrahunt ab organico suo, sicut vellent visum et auditum a suis organis: datum addere, si cogitatio solum esset spiritus, quid opus esset homini tanto cerebro, cum totum cerebrum sit organicum sensuum internorum, tunc potuisset cranium esse excavatum, et cogitatio usque agere spiritum; cum tamen exinde constare possit eruditis mundi, quod organica cogitationis sint in cerebro, et inde fluant invisibiles fibrae, per quas cogitationes perducuntur, a sensibus in organica, et ab organicis in musculorum actus.
3472. Loquutum de forma, quam spiritus habeant, quia ii nesciunt qua forma sint, praeter humana, quod intima spiritus aspirent in formam humano corpori similem, sicut parentis spiritus in ovo ad eam formam, et totus spiritus hominis in formam corporis, sed usque quod multo perfectior forma, ad vitam coelestem apta et accommodabilis, quod illustratum a nymphis, quae vermiculi transformantur in alata, sic in formam aptam generationi et vitae in atmosphaera, ad usus in eo eorum coelo; quae forma prorsus dissimiles est formae vermiculi ejus, quia usus creat formam; at quod non corpora sint, hoc manifestum est, quia corpora sunt vermiculorum instar, et vermium cibus, nec in altera vita usui sunt viscera, ut ventriculus, intestina, hepar, cor, pulmones, quia ea omnia formata sunt sanguinis gratia, et hic propter musculos et organa sensuum, ut vivere et agere posset in mundo: quare formae spirituum multo perfectiores sunt, et quod ut humanae formae repraesententur, est causa, de qua modo: sed quales formae spiritibus ob varias causas non scire datur. 1748, 4 Oct.
3473. Quod clarum apparet homini, hoc spiritibus bonis obscurum, et sic porro, ut et vicissim
Loquutus cum spiritibus, quod ita scribendum, ut homines intelligant et percipiant, nam si secundum intellectum et perceptionem spirituum et angelorum scriberetur, quod ita obscurum foret homini, ut vix quicquam videret, sicut foret in mediis tenebris, tametsi spiritus et [spiritus] boni et angeli vix id possunt credere, quia in luce sunt, sic ex semet autumant, quod lux foret homini, quod lux iis; quare datum est iis dicere, quod id quod manifestum et clarum homini, hoc spiritibus qui ideas cogitationis et intelligunt et percipiunt, idem foret obscurum; similiter quod manifestum et clarum spiritibus, hoc foret obscurum angelis, quia in luce et affectione idearum sunt, nam si angeli ita perciperent ac spiritus, tunc crasse perciperent, proinde sicut tenebrose: exinde vicissim sequitur, quod id quod obscurum homini est, hoc manifestum et clarum spiritibus est: et quod obscurum spiritibus, hoc manifestum est angelis. 1748, 4 Oct.
3474. De proprio hominis, spiritus et angeli, de quo ventilatum
Cum scriberetur, quod proprium hominis, spiritus et angeli, non sit nisi mere malum, tunc quidam spiritus, interiores, intulerunt, quod habeant proprium quod non malum, scilicet mentem, intimam, tum intimiorem, intima enim dat facultatem intimiori, ut possit coelestis et spiritualis esse, adhuc non aliter intellexi, quam quod intima mens esset in homine, quae non est in animalibus brutis; quare volebant quod intima mens, et intimior esset eorum propria, et quia recipientes sunt coelestium et spiritualium a Domino, et dant facultatem menti hominis propriae, quod sic habeant, quae non mala sunt, sed bona: sed responsum est iis, quod intima mens et intimior, non eorum sint, sed quod Domini, at quod eorum est, est mens naturalis; quae prorsus perversa est, quare si spiritus vel angelus privaretur suo proprio, quod est mentis naturalis tam interioris quam inferioris, tunc privaretur omni vita, sic ut nihil vitae residuum haberet, quod etiam ostensum est spiritui per experientiam levem, qui fassus, quod si pluri privaretur, quod nullus esset; at quod mens propria seu naturalis obsequiosa sit menti vere spirituali et coelesti, res ita se habet, quod non deleatur, ut nulla sit, et sic obsequiosa, tunc enim nihil sentiret de se seu de suo, sed disponuntur ejus propria in formam, quae comparatur iridi, in qua sicut colores trahunt origines a nigro et albo, quae sunt propria hominis, nempe mala, quibus nigrum et album comparantur, haec disponuntur a Domino, ut sic ex suamet quasi vita vivat, et quo minus reliquiarum est, eo minus vitae ex proprio; quare vindicare sibi intimiorem mentem, ac intimam, per quam Dominus indit facultatem menti naturali, ut talis esse possit, est sibi vindicare, quod pro-
3475. prium non est, nam homo, spiritus, angelus, ne quidem novit quicquam de mentibus istis; praeterea nisi illae mentes forent in statu perfectionis, nusquam potuissent homines reformari; mens intimior, quia modo potentia est, cum nascitur homo, aperitur per mentem intimam, ut det facultatem homini intelligendi et percipiendi quid verum et bonum, ita quoque cum falsum et malum in tantum augetur, et versus interiora subit, in tantum clauditur mens intimior, hoc est, in tantum minus reliquiarum manet, quod passim ostensum: quod infantes attinet, mens intimior aperitur, secundum informationes infantum in coelis.
3476. De iis qui insaniunt ex eo, quod [ratiocinantur] quid fecisse Dominum ab aeterno ante mundi creationem, et inde deducunt ortum etiam Domini
Qui corporei sunt, ut cumprimis in hac tellure, non ratiocinari possunt, quamdiu corporei sunt, quam a corporeis et materialibus; proinde a finitissimis et extimis, sicut quidam a voluptatibus corporis de felicitate coelesti, a sensualibus corporis de omni spirituali, tales cum quoque ratiocinantur, quidam eorum cadunt etiam in ratiocinationem a finitissimis, nempe a tempore et spatio, ad concludendum a tempore de aeterno, et a spatio de infinito, non scientes quod in altera [vita] nulla sit temporis notio, nec spatii, nam qui vixerunt millia annorum non sciunt [quam] quod vixerint minutum, et qui fuerunt longissime a me, ut in Indiis, etiam in aliis telluribus, ad quarum distantiam, distantiae nostrae telluris evanescunt, usque momento sistuntur praesentes, quare notio temporis et spatii spiritibus non datur, solum iis qui corporei sunt, et [aliis] dum in corporeis sunt, sed usque iis non datur reflexio talium, et absque reflexione, nulla notio talium, sicut constare potest ab homine in corpore, cum non reflectit super talia, et corporea, quod tunc nec in eorum notione est. Haec scripta in praesentia angelorum ita per angelos.
3477. Exinde fluit, quod quidam etiam inducunt sibi ratiocinari ex tempore de mundi creatione, et sic de Deo, quid fecerit ante creationem mundi, et quia non aliam notionem habent quam temporis, quidam dicunt tunc cogitavisse quomodo crearet mundum, et similia quae in mundo, quomodo praevideret et provideret omnia et singula; inde absurditates deducunt, et eam, qui corporei prorsus sunt, quod Deus exstiterit cum mundo, sic naturam esse Deum, seu Deum exstitisse ex natura; praeter alia.
3478. Quidam corporei spiritus cum essent in ea phantasia [dicebant], quod tempus ab aeterno non percipere possent, nam quod aeternum venturum hoc percipiunt ab eo quod nullus sit finis temporis, sic quod tempus absque fine; sed quod tempus ab aeterno non concipiunt, et cum ratiocinia extendunt illuc, tunc cadunt in tales absurditates, inde confirmant se naturalistae quam maxime, quod natura sit Deus, et ex natura Deus.
3479. Inde constare potest, quomodo cadunt homines in nefanda principia, et in diras phantasias, cum a philosophicis, materialibus, sensualibus, corporeis, imo naturalibus, ita a nitis, magis qui a finitissimis, ratiocinantur de spiritualibus et coelestibus, et magis de Divinis, quod fluit inde quia non in vera fide, quod Dominus ducat cogitata omnia et singula, sed ii semet ducant, nam talia ex proprio exurgunt.
3480. Quidam spiritus tales erant, ut ratiocinati de mundi creatione, et quid Dominus fuerit ante mundi creationem, et quidem ab aeterno, sic nec aeternum potuit praedicari de Domino, praeter nefaria talia;
3481. cum inductus ab iis in tales phantasias, ut explicarer ab iis, dabatur iis dicere, num concipere possint existere aliquid extra terminos universi, num aliquid spatii esset extra universum, tum si spatium extra universum, annon hoc in infinitum, nam nullus terminus concipi potest si spatium conciperetur, sic quomodo sit spatium absque spatio, seu infinitum, quod de spatio praedicari nequit, (quidam putant ibi esse Deum, quia infinitus) , quare ii qui in talibus fuerunt in vita corporis, quia in tali phantasia, visi sunt sibi deduci extra universum, et quidem aliqui eorum, cum ibi essent, dicebant quod sic bene iis, et quod vellent ibi degere, sic remoti a molestiis, quae in universo creato; sed cum tenerentur in ea phantasia quod essent extra universum, nam secundum phantasias eorum apparent [omnia] iis, tunc ratiocinatum de eo non spatio extra universum, quod absque ne, quare ulterius videbantur sibi pergere, tandem videbant quosdam ibi, qui alloquuti eos, quos quoque audivi loquentes, quod ii sint in termino extra universum, et quod ii essent termini, et si accederent ad eos, quod eos deglutirent, ita iis terrorem incutiebat, ne ulterius pergerent, ne deglutirentur, visi ex terrore quasi deglutirentur; putantes sic nihil fieri et prorsus evanescere, describebantur ii qui in termino, seu qui termini, quod quidem quasi statuae, sed non lapideae, nec ligneae, et quidem quod animatae, sed usque non animatae, num frigidi vel calidi, non potuit dici, sed utrumque: erant ii, qui in tali phantasia fuerunt in vita corporis, qui infinitum Divinum confuderunt cum infinito spatii, sic ut nusquam concipere possint infinitum Divinum, nisi per infinitum spatii, quare etiam quia non concipere possunt infinitum spatii, nec admittunt infinitum Divinum.
3482. Tenebar etiam ego ab iis in phantasia ista, sed recordatus quod prius quoque, sed inde liberatus a Domino, per id quod cogitaverim de infinito spatio ut non spatio extra universum, quod absque fine, ita in imperceptibile, sic quia hoc imperceptibile, etiam quoque istud, de aeterno ante mundi creationem: postea etiam a Domino ductus sum in aliquam perceptionem formarum, quarum notio excedit multis et quam maxime notiones captas ex geometricis, nam formae ut humanae infimae, modo intestinorum, excedunt ita formarum geometricarum notionem, ut nequaquam ab iis percipi queant, et cum intestinales spirae, et inde formae, magis earum operationum formae tales sint, ut nequaquam subtilissima geometricis et calculo eorum infinitorum usque concipi possunt, quia calculum eorum infinitorum, indefinities transcendunt, quid tunc percipere possunt a geometricis formas organorum subtiliorum, et quid tunc formas vitales, seu vitae recipiendae accommodatas, quae indefinities transcendunt formas organicas, etiam visus! Exinde constat quod tale genus humanum de spiritualibus et coelestibus, imo de Divinis, ne quidem ratiocinari possint ab intestinis, vix ab excrementis intestinorum, quomodo separantur, quod nec quidem percipiat ex calculo eorum infinitorum, quare ratiocinantur ex excrementorum excrementis sordissimis et omnium vilissimis.
3483. Ostensa mihi erat manus ad sinistrum oculum, qua visa percipere dabatur, quod significaret quod deliberarentur a phantasia tali, nam quamdiu se tenet homo aut spiritus in phantasia de mundo creato vel ab aeterno, secundum philosophiam veteris cujusdam, vel si non ab aeterno, quod labantur in diras phantasias de ortu Dei ex natura, ita de natura quod Deus; et phantasia quae semel imbuta, quamdiu ita corporei sunt, ut dictum [3476-78], facile et sua sponte recurrit, et sic regnat, et se confirmant, quod natura Deus, cumprimis ii qui geometrici sunt, qui putant nihil dari quod transcendat, et superius sit, quam quo geometria penetret, cum tamen geometriae extensio talis est, ut ne quidem ad detectionem operationum excrementorum excrementi se extendere possint; et ne hilum ad formarum intestinorum, quae longe supra geometricum calculum infinitorum sunt.
3484. Quare ne tenerer in ultimis iis, et finitissimis, a Domino, data mihi notio est formarum quae transcendunt formas geometricas, nam geometria terminatur in circulo, et curvis, quae se ad circulum referunt, quae sunt modo terrestria, et ne hilum quidem atmospherica infima, ne quidem aquea: ex formis istis infimis seu terrestribus per remotiones imperfectionum, ut quae causantur gravitatem, quietem, frigus, et sic porro, datum communissime percipere formas quae talibus non laborarent: et quia usque remanebant, adhuc formas, quae minus laborarent, et sic quae adhuc minus, sic ut darentur tandem formae, in quibus non concipi posset nisi centrum in quocunque puncto, sic ut constaret ex meris centris, inde omnes circuli peripheriae, quarum omnia puncta usque centra referrent, et a centris respicerent jugiter similia: quare remota forma infima, in qua termini isti, significantes terminos spatii, et temporis, tandem viderem me, transferri in formas, quae fere absque terminis, ita absque spatiis et temporibus: sed omnes hae formae usque finitae sunt, quia earum idea concipi potest, per quandam amotionem eorum quae magis finita sunt, sed usque manent finita, quare omnes tales formae usque sunt intra naturam, et sunt absque vita, quare etiam quamdiu mens in talibus formis se detinet seu detinetur, [constat,] quod usque sit absque vita, at quae intra seu supra eas sunt, sunt viva, a Domino, sed usque organica, quia in se nihil vitae habent, sicut formae intra naturam; quare nusquam quis per remotionem quamcunque aliquem conceptum habere potest de formis quae intra naturales, sicut nunc percipio, cum de formis scripserim, in folio [3482 seqq.], quod tandem fassus, quod intra subtilissimas naturae dentur formae spirituales, nusquam perceptibiles. 1748, 5 Oct.
3485. De Dippelio
Quidam a latere meo sinistro aliquantum erat, qui scelesta tentavit, [ego] non sciens quis esset, quia admodum subtiliter egit, ita ut vix perciperem sed usque dabatur percipere, erat quoque sicut intus in me a latere sinistro, quare vocabam eum diabolum pessimum, [is] tunc recedens et antrorsum paulum supra loquens, sed induxit sphaeram communem idearum, quae describi nequit, sic ut particularium non esset idea, sed usque loquebatur, sicut ex particulari, nam omnis loquela est particularium; talem sphaeram non memini prius percepisse, quod aliquis loqui posset, ita in sphaera communi sicut is, sphaera itaque erat ejus naturae, ut nullis alligatus principiis sed in communi contra omnes esset, quicunque esset, et qualicunque principio, et ex quacunque fide esset, ita contra omnes, quos refellere et vituperare quasi ingeniose potuit, sed is tamen nihil scire quid bonum et verum, miratus postea, quod tale ingenium daretur, qui tam dextre alios refellere, et tam acute pungere posset, cum non ex cognitione veri.
3486. Sed is propius postea venit, et primum visus facie niger dein propius in quadam luce, ubi sumsit lagenam fictilem – – – – extra griseam candentem et accedens ad me, cum lagena in manu, ut daret mihi bibere, mihi inferens quod vinum esset optimum, sic ut paene persuaderi inciperem, nam nesciebam quod is esset, at mox dictum quod esset Dippel, et quod etiam hanc lagenam vini manifestaret, quia usus quondam ea arte, cui iratus ob causam, quod ei contradiceret, ut dederit ei vinum in quo talis potio venenata, ut intellectum ejus destruxerit, et sic non noverit quid diceret magis quam infans; praeterea quoque talis fuit respectu eorum quos decepit, quibus quasi demsit omnem intellectum veri et boni, et qui ei adhaeserunt, praeter quod scirent, quid ejus opinio; fueram cum iis qui ei adhaeserunt, et audiveram ea collecta quae scripserat, sed ne hilum potui retinere memoria, sic non scire quid opinatus, autumans quod absurda, quare etiam talis fuit contra eos, qui ei adhaeserunt, quibus sic demsit omnem intellectum veri et boni, sicut delirantes, non sciebant quicquam, sed usque adhaerebant: num itaque talem potionem venenatam alicui dederit, vel an significetur per lagenam et vinum ejus, tale, quod dedit aliis, qui ei adhaeserunt, non scio, utrumque potest esse.
3487. Ostensus mihi qualis esset per cratem magnam dentium avescentium sicut dentes, quae tam magna esset ut monstrosum, et praeterea nihil praeter dentes, facies nulla.
3488. De spiritibus optimis, alius telluris, similibus primitivae seu Moravianae Ecclesiae
Veniebant spiritus ad paucam distantiam ad sinistrum tempus, et quadam loquela me afflabant, sed non intelligebatur, tunc, autumantes quod esset intra cogitationis meae sphaeram, molliorem non prius, quantum memini, sensi, [erat] sicut mollissima aura afflans, quae afflabat primum sinistrum tempus et sinistram aurem superne, et afflatus pergebat ad sinistrum oculum, et paulum etiam ad dextrum, tum ad labia, cumprimis a sinistro oculo, et cum ad labia, intrabat per os, et sic in cogitationem, ut autumabam, per tubam Eustachianam, ut tunc data est communicatio cogitationum eorum, sic ut cogitata eorum perciperem, et ii mea cogitata, tunc quoque dicebant loquela cogitativa, quomodo loquuntur, nempe movendo labia, quae apud me similiter movebantur, parumper etiam lingua, quod erat commune, nam commune debet esse, ubi singularia, praeterea cogitationes eorum communicabantur per labiorum eorum fibras, et cogitatione dictum, quod sic ideas suas perspicue communicarent aliis; exinde concludere potui, quod ex alia tellure essent, quia loquela labiorum, sed non mihi manifestum unde, ex fidei eorum confessione, autumare potui, quod ex tellure Jovis, nam in quacunque tellure sunt variae cognitiones fidei, sicut etiam in nostra, nam antiquissima Ecclesia nostra ei simillima fuit. Praeterea adhuc communius quoddam loquelae eorum erat, per maxillam inferiorem, quam, sicut apud eos, apud me protendebant ultra labia superiora, quae maxilla simul movebatur a gingivis, quam motionem habebant, a mea maxilla cum gingivis et labiis.
3489. * Confitebantur quod unicum Dominum agnoscant, inde quod ex Jovis tellure essent, autumare potui, tum quod apud eos, quod proprium, nihil esset nisi spurcum: de his, et forte de aliquo tertio loquutus cum iis, sed nondum tertii memini, inde cognoscens quod essent in vera fide: tum mihi dicebant quod essem immundus, nam recitabant prius qualis eram, hoc poterant illico percipere, ex sphaera, quare iis dicebam, quod sicut ii fassi (quod tertium oblitum modo erat) quod omne bonum est Domini, et quod apud eos nihil nisi malum, ita quod bonum eorum esset Domini, et quod ii, quoad eorum, essent diaboli, et quod infernales, et sic quod Dominus nos ab inferno extraxerit, et salvaverit; loquuti enim sunt, interrogantes me cur cum diabolis loquerer, quibus responsum quod mihi permissum, etiam cum pessimis diabolis, ex quorum solo afflatu potuisset homo quoad omnia sua spiritualia necari, et quod tales essent diaboli, qui homines fuerunt, et quidam eorum, quos novi in vita corporis, in dignitate fuisse, nec [ego] tunc aliquid tale, quod essent diaboli, et fierent diaboli, arbitratus, sic quod ii quoque meliores fieri possent; nam absonum foret putare, quod Dominus permittat, ut aliquis in inferno puniatur, minus in aeternum ob vitam pauci temporis, forte quod opinatus sua principia esse vera, et sic persuasus; quare non cogitandum quod Dominus permittat aliquem puniri, minus continue et in aeternum, nisi emendationis fine, nam quicquid a Domino est bonum, et nihil nisi finis, sic propter nem bonum, aeterna punitio nullum haberet finem. Haec causa fuit, quod ita dure eis responderim, et quod vocaverim eos, quoad propria eorum, infernales et diabolos.
* Sidebar: Quod is Maximo Homine constituerent illa quae provinciae mediae sunt inter cerebrum et cerebellum, ita quae cogitationis seu intellectus ad cerebrum, et quae affectionis seu voluntatis ad cerebellum, inde est quod intellectualia et voluntaria apud illos unum agant, et quod facies simul sit loquens, et oculus quasi simul cogitans.
3490. Eorum respiratio mihi communicata est, quae erat interior, intra umbilici regionem, quae sursum et deorsum per pectus, mihi erat insensibilis.
3490 b. Cogitare dabatur de Ecclesia primitiva, nam aliqui putabant eos a primitiva Ecclesia, quare etiam adveniebant quidam ex primitiva Ecclesia, qui admodum similes iis erant, sed non loquuti per labia, nec sic influebant, influebant afflatu in regionem superiorem capitis, ab interstitio fere cerebri et cerebelli, usque ad frontispicium, sic supra et intra fere, cerebrum, et inde aspiratio defluebat in thoracis interiora, et quidem tramite per sinistrum nasi, ita primum implebant respiratione thoracem, et transiit sic ad eandem regionem ubi umbilicus, et tunc respirabant intus ab umbilico per tergalem partem thoracis, vix perveniens ad os, sic reciproce intra, non autem extra voluta respiratio, nempe a regione umbilici in thoracis versus tergum, sic sursum versus cervicem, et reciproce, ut esset talis volutio, satis amaena.
3491. Ex iis quoque audiebam easdem fidei confessiones, quod Dominus regat coelum, tum quod omne bonum a Domino, et apud eos nihil nisi quam spurcum esset.
3492. Sed usque memini quod etiam in cogitationem venit, quod hi non essent ab Ecclesia primitiva, sed ab Ecclesia Moraviana; sic ut nunc dicitur, quod fuerint ab Ecclesia Moraviana, apud quos conservata est Ecclesiae primitivae imago.
3493. Quod cognitiones fidei per disputationem usque ad negationem perduci queant
Loquutus cum spiritibus, qui putabant se in vera fide esse, et qui agnoscebant oretenus et scientifice quod Dominus regat universum, quod omne bonum ab Ipso, quod omne proprium non sit nisi malum, quae affirmabant, sed cum iis loquutus, quod dum illa quae in se manifesta sunt, et sunt in luce, si in ventilationem veniant, quod mens in obscuritatem seu ignorantiam veniat, et ab ignorantia seu obscuritate in dubitationem, et a dubitatione in negationem, sic fit homo atheus; sed dicebant, quod ita fieri non possit; quod etiam affirmatum apud eos, quia cognitiones fidei apud se confirmatas habent, ii possunt cum aliis disputare, imo obscurari, addidi ab experientia, quod possint dubitare, imo videri sibi negare, quia talis est sphaera persuasionum quorundam, ut exstinguant quasi spiritualia, ut de antediluvianis mihi dictum, sed qui in fide sunt, et apud quos Dominus radicavit cognitiones fidei, et confirmavit, ii tametsi ex persuasionum sphaera videantur sibi quasi in negationem adigi, usque dispellitur (quod repraesentatum aliquoties per remotiones) et abigitur negatio, dein dubitatio, tum obscuritas, et sic sistuntur in luce, hoc est in cognitionibus: inde constat, quod qui in fide, iis nihil nocere potest, tametsi inter diabolos sunt, et in sphaeris talibus, quae necare videntur. 1748, 6 Oct.
3494. Quidam Mahumedani illico paene in gyros seu consensus post mortem venerunt
Audiebam gyrum quendam sonorum, sed crassiorem, quem illico cognovi ex gyro et sono, quod esset ex Mahumedanis; crassior erat quam gyri prius auditi, seu non ita uidus, dicebant mihi alii, quod essent Mahumedani ante 3 vel 4 dies e vita excedentes: similiter etiam audiebam faeminarum Mahumedanarum gyrum, de quo idem dixerunt, datum quoque percipere quod Mahumedani essent, per communicationem delectationis eorum, cum audirent quod faeminae essent: perstabant per totam noctem, et tandem audivi, quod iidem gyros suos celerius et habilius agerent, ita per unam fere noctem initiati in consensus, nam gyri sunt, quum omnes loquuntur et cogitant sicut unusquisque, et unusquisque ut omnes. Dicebant quidam spiritus, quod Christiani non possint inaugurari in consensum seu gyrum, quandoque per 30 annos. 1748, 6 Oct.
3495. Quomodo unus spiritus alterum ducat, ut cogitet et loquatur
Cum de libertate scriberetur [cf. [128a-29a], A.C. 892], quod is liber esset, qui a Domino ducitur, et is servus qui putat ex se, spiritus adplicuit se lateri meo sinistro, putans quod is liber esset, quia a semet loqueretur, sed ei dicere datum, quod non a semet sed ab aliis, et quidem quod a talibus, qui eum necare vellent si possent, et sic annon melius quod duceretur a Domino, Qui omne bonum dat, seu omnibus bene vult; cum adhuc putaret a se regi et loqui, tunc ostensum quinam spiritus eum ducerent, seu per eum loquerentur, qui loquuti, postea alii loquuti qui hos ducerent, et sic porro successive 5, 6, vel 7, qui fassi quod loquerentur per eos successive, qui putabant ex se loqui, observatum quod ii quandam circularem spiram agerent, et sic quod influxus vitae Domini per formam quasi perpetue spiralem influerent: et quae forma nemo scire potest praeter Dominum. 1748, 6 Oct.
3496. De iis qui per bonas affectiones hominum agunt, et ad suas partes flectunt
Erat quidam in vita notus, mihi tunc quoad ejus intentiones et modos agendi ignotus, aestimatus suo tempore quoad dotes ingenii prae aliis, cum eo loquutus, et tunc influebat communi modo, sic ut vix differret quoad influxiones ab iis qui absque principiis certis agunt, sed is non assumebat alia, quam quae erant homini jucunda, et quae bonae affectiones dicuntur, iis assentiebatur, sicut quod infantes introduceret, et inde sisteret amaena quasi spectacula, ut alliceret bonos, et similia, ita animos ad se attrahebat per eorum affectiones bonas, compertum etiam quod conscientia praeditus, ut agere contra conscientiam boni et veri non vellet, percepi etiam ejus teneritudinem, quod non laedere vellet eos, qui semet mutuo amabant; sicut etiam quod infantem radiis cinctum a matre gestatum, sicut Dominus infans repraesentatur in quibusdam locis, cumque dicerent, quod hoc intermitteret, dixit quod non intermitteret, nisi ut Dominus eum salvaret; quia talis erat ut per bonas affectiones ageret, et cum similibus, et simul quod moveri possit quadam conscientiae teneritate, receptus est in societate eorum, qui tales sunt, et inde agebat per influxum lenem qui non facile describi potest, ut si dicam margariticum, sed usque fluidum, et quidem in oculi sinistri tunicam, volebant introrsum, sed usque sunt ii qui addicati sunt oculi sinistri tunicis externis, afflatus eorum est frigidiusculus, frigidum etiam sentitur nunc in regione genus sinistri praecipue: et porro influebat respiratione in sinistrum latus pectoris, quoad meam sensationem, non nisi quam bene, quantum adhuc scio: tales itaque sunt, qui oculi sinistri tunicis externis correspondent. 1748, 7 Oct. Sunt itaque ii qui ex quadam teneritate conscientiae tutantur ea quae sunt oculi sinistri.
3497. Sunt praeterea tam mali quam non mali, illi similes iis qui de Dippelio intellecti [3485-87], hi de quibus hic prius, qui communes ideas habent, quae nempe non alligatae sunt alicui principio, quod in semet confirmarunt, talium ideae communes nec facile describi possunt, tenuerunt mentem meam quasi dissolutam a certis determinatis, et fecerunt tanquam in apertum campum exspatiarentur, sic ut nisi quidam tenuissent mentem alligatam, nullum sensum rerum, habere potuissem. Sphaera ita est diffusa, tametsi, quod miratus, de rebus certis in ea loqui potuerunt, et si non detinerentur tales in ideis loquelae, vix scirem an sint, nam est quasi sphaera communis totus spiritus: si secundum eam erent operationes in corpore, relaxarentur fibrae motrices, sic ut homo vix continere potuisset excrementa et urinam, quod quoque experiri datum. Praeterea non aliud determinatum habent, quam quod velint homines ducere, qui boni per bonas affectiones, qui mali per malas seu cupiditates: quia ita in communi idea, et non determinatis certis, qui boni sunt, possunt interesse bonorum societatibus multis, et ibi figi et determinari, nam patiuntur se figi et determinari, quod expertum, ita non nisi ad ea quae bona: qui mali possunt interesse multis malis societatibus, et ibi figi: qui in tali communi idearum statu sunt, non multum reflectunt super alios, sed usque in reflexiones eorum cadunt multa; sic ut non sciant, priusquam incipiunt reflectere, ut trahant eos in suas partes. 1748, 7 Oct.
3498. De Hollandis imprimis, qui aliorum bona astutia et dolose quasi surripiunt
Quidam supra caput, inconspicuus aderat, quod adesset solum ex foetore dentium, etiam excrementitio percipiebam, et postea per nares ex odore adusti cornu seu ossis, quia inconspicuus putabam quod esset quidam talis, sed dictum mihi, quod ex Hollandis esset: tunc veniebat magna eorum turba inferius superius versus a tergo, sicut nimbus, quos percipiebam quod ex talibus essent, qui sursum supra caput detecti, inconspicui erant, putabam quod tam subtiles essent, et sic spiritualiter mali, sed dictum quod ubi sphaera spiritualis, ibi inconspicui sint, sed in sphaera naturali quod conspicui sibimet mutuo, nam qui ita naturales sunt, ut nihil cogitent de spiritualibus, nec credant infernum et coelum dari, nec spiritus, ita sunt naturales inconspicui.
3499. Venerunt antrorsum superius, et inde usque loquuti, id summo studio, calliditate et arte connitentes, ut nihil usque propalaretur de iis, quanam arte usi, non opus est dicere, modo quod surripere aliis voluerint eorum ideas, praeter quod inducerent alia, quae impedirent, ne detegerentur, et hoc satis diu, inde cognoscere datum, quod tales in vita fuerint, ut non voluissent propalari quicquam ex iis quae agebant et cogitabant, aliam faciem et aliam loquelam praeferentes, ex causa ut possent surripere aliis eorum bona, etiam subdole, ut constat ex talibus, ex tali consuetudine in vita tracta, in altera arripiunt quicquid obvium est, ut abscondant ea quae faciunt et cogitant; sed usque, non memini, quod praetexuerint alia, et sic per mendacia decipere vellent, modo quod species doli esset, quod nemo sciret quid agerent, et sic alio vultu fallere alios, quoscunque. Diu id exercebant fere per 10 aut 12 horas, quod omni studio laborarent, ne haec propalarentur de iis: dolum manifestum non percepi, nunc quoque surripiunt.
3500. De negotiatione eorum loquutus, et percepi quod vitam haberent non ita in pecuniis, sed in ipsa negotiatione, ut pecunia esset non ita in cistis, in mercibus, quas neque ita aestimabant, sed in negotiatione; et quidem quod finis eorum esset sic anima eorum, negotiatio: hoc commune iis, 36 quibusdam tamen, ut aedificia habeant magnifica, etiam domos suburbanas, tum quoque opipare vivere, sed hoc paucis. Loquutus de eorum negotiatione, quae vita et anima eorum, quod vellent habere, qualicunque modo et arte, quicquid alii habent, et quicquid ubivis loci, quod sic putabant ad se pertinere: de Judaeis dicebant, quod eos exosi qua mercaturas externas, sed quoad negotiationem, quod multum pecuniae secretis modis iis incognitis, in patriam eorum attrahant, ideo tolerant, sed usque iis nihil surripere possunt, quare nec cum iis habent commercium, ita eos amabant prae caeteris, sed omnes alios in universo terrarum orbe, non ita, quia eorum bona ita ad se attrahere posse, arbitrantes.
3501. Quod nullo amore proximi tangantur, inde constabat; ostensum quoque quod innocentias vellent necare, per visum infantem, quem interficere cupiebant, nam talis est eorum sphaera, ut dum vident infantem, quod eum occidere, quia innocentiam, cupiunt. Quod amorem erga liberos [attinet], ostensum mihi, quod mater oscularetur infantem, sed dictum, quod talis amor esset, qualis brutorum, quae etiam infantes ita amant.
3502. De iis dictum, et perceptum, quod mox cum veniunt in alteram vitam, divites eorum habitare sibi videantur in magnificis palatiis, et caeteri vivere sicut in corpore, sed quae vita successive mutatur, quod sensim habitent in domibus vilibus et dein in nullis, tum quod priventur suis divitiis, fiantque pauperes, quod etiam fassi, et circumeant et stipem quaerant, et quia tales, a societatibus ad quas veniunt non recipiantur, sed passim mulctentur, sic vita eorum eadem successive mutatur in contrariam, ut tandem excrementitii sint, et foetorem dentium et excrementitium exhalent.
3503. Loquutus cum iis de variis, tum quod in altera vita nullus respectus personarum habeatur, sed quod divites aeque ac pauperes salventur, et quod divites fieri possint, et negotiari, sicut negotiati, et usque salvari, nam quisque ex fine et amore spectatur; quod divites eorum sint, qui similiter negotiati usque vita aeterna fruantur, et quod plurima pars pauperum iis pejores sint et rejiciantur: sed objiciebant, quod si salvarentur, quod amitterent negotiari, quod darent pecunias suas pauperibus, et quod miseri erent, sed iis datum respondere, quod non ita se res habeat, et quod aliter sentiant divites eorum qui boni sunt et salvantur, qui sciunt idem, sed usque sciunt, et explicant ea secundum sensum interiorem et verum: sicut pro exemplo, in oratione Domini, quod iis dixi, qui precantur, ne Dominus inducat eos in tentationes, ii qui sunt vere Christiani, illico dicunt, quod Dominus nullum inducat in tentationem, quare non manent in litera, sed in sensu interiori literae; ita etiam de iis, quod dicant, diviti adolescenti dictum quod venderet omnia sua, et sumeret crucem [Marc. X: 21], quae in sensu interiore intellecta aliter se habent: sed ii quia tales, et nefandis lucris addicti, talia ore gerunt, quia suam nefandam vitam volunt vivere. Praeterea etiam dicebant, quod nisi tales non potuissent opes acquirere, et sic defendere rempublicam parvam, quae per opes defendere se potest contra tantos vicinos hostes, sed ostensum iis, quod vix quisquam ex tali principio agat, sed quod sit argumentum acquisitum, praeter quod abundare possint opibus, et usque non eo animo esse, ut surripere cupiant aliis eorum bona.
3504. Audivi etiam talium poenas discerptionis, a lumbis, a thorace, a capite, sed quid significant ea quae ad lumbos, ad thoracem, et ad caput, nondum pro certo scio.
3505. Audivi usque, quod quidem non agnoscant Dominum, minus quod Ipse regat universum, sed usque quod agnoscant supremum quoddam Ens, quod gubernat, nam edocti sunt a suis negotiationibus, quod tale regimen sit, quia uni succedit, alteri non, utcunque laborat. Ex hac causa etiam est quod orent, et sacros ritus obeant, ita propter fines suos, tum propter alias causas.
3506. Cum de republica sua loquerentur, quod ita facere debeant, ut sint opulenti, et sic resistant vicinis hostibus, iis dictum est, quod hoc non possit esse eorum finis, quia si ii scirent alibi locorum quod plus lucrarentur, illico se conferrent illuc cum opibus suis, sic relinquerent rempublicam, quod fassi; praeter quod prius [3503], nempe [quod] ditescere possent, et usque non pravi esse, etiam iis ostensum quod id non malum negotiari, sicut qui enses faciunt, sclopeta, pulverem pyrium, ii usque possunt boni esse, tametsi talia faciunt, quibus humanum genus necatur, nam ii non sciunt nec curant, cui usui, cogitare possunt, quod talia necessaria defendendae societati, sicut etiam sunt, cum societates tales.
3507. Illi aegre sciunt quod in altera vita sunt, quia mere fere naturales, et quid vita spiritualis nescientes, quam nesciverunt quoque in vita corporis; contemnentes eos qui de vita spirituali loquuti, et iis illudentes: quare etiam in sphaeris spiritualibus apparent modo sicut dentes superiores, retractis faciebus supra ita, ut vix aliquid faciei appareat, quod ostensum, cum diversitate.
3508. Quod Hollandi sint ex alia vita sic ex alia natura, quam aliae nationes, etiam concludere datum ex variis, ex eo quod aliae nationes usque aliud quoddam sicut honestum, pium, religiosum, doctum, amicum aestiment quoque, sic eos qui tales sunt, praeter quod etiam opibus ditescere cupiant, sed Hollandi plerique non ita, modo lucrum, et praeterea nihil tale aestimant, sed illudant, quicquid praeter divites.
3509. Cum loquutus cum iis, dixi, quid habeant ex vita sua in corpore, cum ea sit modo punctum vitae, cum post mortem vita succedat, aeterna, ubi 10,000 anni nihil, quid vita 50 vel 60 annorum? cum haec cogitabant, id agnoverunt.
3510. Praeterea sunt invisibiles caeteris spiritibus, qui dixerunt, quod nescirent ubinam sint, et quomodo veniunt in coelum, mihi quoque inconspicui fuerunt per integrum diem, quod excedit, et usque fortiter operati in me, cumprimis ne quicquam scriberem de iis, quorum vim agendi sensi fortiorem, quam alioquin, praeter quod etiam interiora non admitterent, quae subsannabant, tunc quoque tam fortiter egerunt, ut vix alii prius fortius, quia me ad iram.
3511. Porro quod inconspicui ex causa naturali apud eos venit, quod nolint ut sciant homines quod cogitant, tacent et occultant sua consilia, et cogitant de aliis, de quocunque quem vident, qualis sit, num iis utilis ad fines eorum; ex eo quod tacent, sic quod aliis occultos esse velint eorum nes, trahunt id quod inconspicui sunt, quamvis naturales, et quod alii spiritus non sciant ubinam sunt, et per quam viam veniant in coelum: altera causa nempe spiritualis, quod inconspicui sunt, est quia non ita crasse cogitant de spiritualibus seu de altera vita, sed quod suo modo, quod ens supremum sit, quod agnoscunt, nec se diffundunt, quare nec tolerant in templis suis statuas, imagines, et picturas, ne ab iis capiant ideas crassiores; ostensum est, quod Domini crucifixi imago, ut in aliis locis, eis ostensa, tunc illico aufugerunt, et quasi evanescebant; audivi et percepi, quod tales essent, ut nollent talia figere eorum ideas, sed in inconspicuis manere, ut quod non intelligant et percipiant ea quae superiora vel interiora naturae sunt; quare nec ratiocinantur de iis, et si quem ratiocinantem de iis audiunt, eum ut insanum cogitant, quare etiam aperte eos subsannant, nisi sint divites, quos laedere nolunt, propter suos nes, relinquentes sic aliis cogitare, et se confundere, cogitant quod usque in interioribus queat patere: quales essent repraesentatum per tenuem aquam quae inter aliquid ab altera parte contiguum conspicuum, quo repraesentabatur naturale.
3512. Ostensum quoque, quod sublati quidam in sphaeram spirituum interiorum, angelicorum, ubi undans eorum idearum loquela erat tam subtilis, ut mirarer, imo in tantum subtilisati erant, ut vix eam perciperem, putans quod inter angelos, nam per subtilitatem evanescebant paene a mea perceptione, repraesentati ut nubes tenuis candescens, tota intra eam sphaeram, tam caput, corpus, quam pedes, ita non ut alii qui pedes suos haberent in mundo spirituum inferiori; sed dicebatur, quod ii qui sublati, nihil cogitent de spiritualibus, sed modo quod possint esse ita subtiles, quod, ut prius [3393], est solum planum primum ut possint interesse.
3513. Quosdam ex eadem sphaera audivi loquentes, qui instructi, quis Dominus, Qui regit universum, qui recepti sunt, et cum semel norunt, et convicti et persuasi sunt, quis Dominus regit universum, quod tunc constantiores sint aliis, et quidem quod tunc in eadem sphaera fere toti sunt, nec velint esse inter eos in mundo spirituum, seu eos audire, qui ratiocinantur ex visibilibus, et talibus, seque ratiocinationibus obscurant et confundunt, quos potius rident, sed absque talibus manent in veritate, a qua se abstrahi non patiuntur: quod etiam trahunt a vita in corpore, nempe, ex causa ut dictum, quod non ratiocinentur de interioribus, quia ajunt neminem posse illa scire; tum etiam ex eo, quod raro alias vias ad fines suos, in negotiatione, eunt, quam certas et confirmatas, et talia media et consilia capiant, quae non fallunt, quae ab experientia sciunt, tum a subtili eorum cogitatione, quae naturam imbuit, et vident quomodo alii errant, quod incerta media et consilia capiant, absque experientia et principio, quibus raro succedit, quod tales sint, aliis quoque notum esse potest: quare in altera vita cum confir-
3514. mantur et persuadentur de iis quae vera et vere bona sunt, tunc non aliam viam eunt, Domino custodiente eos in tali eorum natura, quare etiam confirmantur et persuadentur prae aliis. Quae etiam causa est, quod alii spiritus dixerint, quod non sciant, ubinam sunt, et quomodo ad coelum veniunt. 1748, 10 Oct. Nec ita instruuntur sicut alii, quia ratiocinia vocant, sed cum diu ita vagati, nec sciunt quomodo in coelum venire possint, et quomodo ex miseria possint exire, tunc relinquitur quasi iis cogitare de mediis, quod nempe non sint in mediis, et tunc insinuantur successive cognitiones fidei, ut ab iis, et illae quoque confirmantur, quando ii cogitant, et nesciunt a quo, ita tandem persuadentur: nam per instructiones ii non persuadentur, ut alii. Inter eos sunt in coelo spirituum qui constantiae possunt dici, nam permanent, nec ab aliquo dolo, aut arte, aut ratiocinatione, aut dubiis injectis, aut obscuritate inde, aut fallacia, apparentia, et phantasia se abstrahi patiuntur; cumprimis ii quorum anima seu vita fuit negotiatio, non pecunia, et [non] lauta vita finis.
3515. Sed sphaera eorum, qui nondum fidem acceperunt, est talis iis, qui interiora agnoscunt et meditantur, ut continuo repugnet, et repugnantior est sphaera aliorum omnium spirituum, exinde per integrum diem quod excedit, mihi constitit, quam difficile ii ad agnitionem interiorum Verbi, adduci queant; nam ex ostensis interioribus sic ab experientiis et demonstrationibus, non delectantur, nec afficiuntur ut alii, sed continue cum silentio, resistunt, et repugnant, nec aliquam apertam contradictionem movent: modo in communi repugnant: quare videntur ii in mundo aegrius adduci posse ad credendum ea quae sunt verae fidei, quam alii; ostensum mihi erat, quod sphaera eorum pugnaret cum sphaera eorum, qui in fide, sed qui contumaces, quod illa non se vinci pateretur, agebat sphaeram horum, proinde eos versus dextrum, sed hi non passi se vinci, illos iterum fugabant, ita vicissim, per aliquot vices, tandem recedere coacti; praeterea apparent induti femoralibus, et vestibus, sicut homines telluris hujus, sed modo apparent sic induti obscure, seu in visione obscura. 1748, 10 Oct.
3516. Ore ferebant passim, quod Reipublicae suae causa ita faciant, quod aliis praeripere omnia eorum vellent, sicut ad eos solum pertinerent omnia quae in universo terrarum orbe essent; sed dictum iis, quod Respublica iis non cordi sit, modo quod assumant hoc ut argumentum confirmans, sicut solet, dum [quis] in cupiditate aliqua est, postea defendit eam ex usu, quem assumit; quare missi in statum, si surripere possent reipublicae suae omnia quaecunque haberet, et quae incolae haberent, annon fecissent, et ostensum idea eorum communicata mihi, quod id facerent, et si Respublica non postea se sustineret, quod cum opibus conquisitis, emigrarent, nihil curantes, si periret prorsus: quare est argumentum postea assumtum, non finis, qui finis si esset, tunc boni quid inesset; nunc non nisi malum, quia prorsus contrarii sunt amori erga proximum; non curantes, ut ostensum, si sic privarent familias, ut nudi cum infantibus irent mendicantes: quare in iis nihil nisi malum; mirati sunt ii, cum perciperent, quod nihil boni haberent, quod non potuerunt non percipere, quia tales sunt ut percipiant quid verum, nam sciunt quod amor proximi sit principalis lex, num quicquam amoris habuerint, nisi erga eos qui faverunt iis in scribendo et negotiando, qui pauperes, pensitant, nec inveniunt. Judicant de aliis, quod phantasiis laborent et infecti sint, sed iis dictum, annon ii sint contrarii amori, an hoc praestat prae illis, nec respondere potuerunt.
3517. Quidam eorum relicti suis cogitationibus, quas habuerunt de gaudio coelesti, dicebatur, quod tunc cogitaverint quod aliquod gaudium esset, quod nescirent, sed quod tale non haberent quale in terra, sic pro gaudio eorum terrestri num posset praeferri: quare nullam ideam gaudii coelestis aliam habere potuerunt, quam ex terrestri: iis dictum quid nunc in altera vita exspectent, cum amplius nulla negotiatio, nullae opes, quas nesciunt in altera vita, nec merces? ad haec nihil respondere poterant.
3518. Cum iis diceretur, me non audiente, quod nihil ex suis viribus possent, et sic venire in coelum, tunc percepi, quod sic putarent, remittendas esse manus, et exspectandum influxum, nam qui tales nihil aliud capere possunt; sed iis dictum, quod ita se res non habeat, sed quod agendum, sed tribuendum Domino, qui dat potentiam et vires, sicut cum praedicator dicit, ut Dominus loquatur per eum, ut ejus cogitata et verba regat, et similia, tunc non tacet, et exspectat influxum, sed ex se quasi praedicat, usque tamen postea dicit, quod a Domino loquutus, similiter se habet in caeteris. 1748, 10 Oct.
3519. Sacerdotes suos vocabant, sacerdotes mundanos, dicentes quod solum mundani sint, quia domi vivunt sicut alii, ideo non possunt scire quid coeleste sit, nam cum ii qui coelestes esse deberent, vivant sicut ii domi, non eo concludere possunt quod sit apud homines aliquid coeleste: praeterea doctrinam fidei vocabant vinculum societatis, ut sit solum propter viliores, ut teneantur sic conjuncti: vita eorum negotiationis talis est, repraesentata ut quasi vita lucis hyemis, etiam frigidum satis magnum ab iis sentitum in pede et genu.
3520. Qualis sphaera fidei eorum esset, ostensum, cum enim intrarem in templum Pauli, tunc subito dictum mihi, quod aliquis in somno somniaverit, quod a spiritu sancto introduceretur in templum hoc magnum, post apparuit quidam qui in coelum sublatus a sinistro versus dextrum, et mihi dictum et perceptum, quod nuper aliquis mortuus, et ab angelis deductus immediate in coelum, de quo sermo fuit, quod quidam immediate in coelum post mortem ab angelis, qui eum excitarunt, auferatur, et visum quod a Domino acceptatus, et tunc ostensa ei gloria coeli; quod sublatus in coelum cum sermo fuit, Hollandi circum me incredulitatis sphaeram inferebant, sic ut vix persuaderi potuissent, quod ita esset, quod etiam iis dicere datum; cogitata eorum non ita percepi, sed incredulitatis sphaeram[, quae] est collectio multarum cogitationum confirmatarum, tum quod mirati invide sint, quod ii starent infra, et alii in coelum ita auferrentur; loquutus cum iis, quod ex eorum sphaera veniret, qui dixerunt quod crederent si viderent me resuscitare aliquem mortuum jacentem super lectica, quibus respondere datum, si viderent mortuum resuscitatum, quod non crederent, nisi plures mortuos resuscitare me viderent, et postea quod adscriberent ea naturalibus causis, et sic minus crederent quam
3521. prius, nam ita se habet sicut omne familiare, quod tandem nihil aliter aestimatur ac dum vident prata virentia nescientes causas, quod non magis mirentur, [quam] sicut populus Judaicus cum vidit quotidie mannam, quare fides per miracula non radicari potest, minus persuadere, sed erit absque miraculis, ut persuadeantur: ii dicebant postea, cum relicti essent suis cogitationibus, quod si viderent sacerdotem excitantem mortuum elatum, adscriberent primum fraudi, et cum evicti quod non esset fraus, quod dicerent animam mortui secretam communicationem habuisse cum sacerdote, unde is excitatus resuscitavit: at si viderent hoc pluries factum, tunc manerent in eo, quod cogitarent aliquid secreti esse quod non comprehenderent, nam in natura multa quae non percipiuntur fiunt, sic nusquam crederent quod sacerdos fateretur, quod ex coelesti vi hoc factum, ita quod naturae adscriberent: exinde constat, qualis fides eorum, si vel miracula exstitissent; fides talis eorum, ut non credant spiritum dari, nec coelum nec infernum.
3522. Missi sunt in vitam, quod fit in altera vita, et incredibile est, quod videatur ita posse fieri, nempe vita eorum apparuit instar lucis candentis, sicut vita ejus, de quo prius [3430-31], qui dicebat se nihil esse, estque vita absque amore, horum in naturalibus, quod nullum amorem habeant erga proximum, illius quod non agnosceret fidem, nec vocem amoris [3432, 3444], ita est vita absque amore quae per lucem talem candentem repraesentata est; in eam lucem missi, sic apparet, cum mittuntur in vitam negotiationum suarum, seu in cogitationum statum in quo fuerunt, cum omnia iis succederent: perceptum circa sinistram partem capitis frigus, quod erat frigus istius vitae; sed ii dicebant quod non sentirent frigus, quia erant in delitiis suis, et earum affectione, dicentes quod in suomet coelo essent, inde eorum calor communicatus mecum, afficiebat sinistram partem frontis tum genam sinistram: sed datum est mihi scire, quod vita eorum vertatur in gelu, et splendidum eorum vitae in miserias, sic omnia in contrarium, nam prius non affici possunt spiritualibus, minus coelestibus. 1748, 10 Oct.
3523. Tandem iis dicebatur, reor, ab iis qui ex eadem natione, per me, quod, quia in vita ita intelligentes essent, et perciperent quid verum, quod hoc scire possint, quod amor erga proximum, sit principalis lex, et quod absque amore erga proximum nemo possit in coelum venire, nam coelum seu societates coelestes consistunt in amore, Qui unice a Domino; inde scire possent, num habuerint talem amorem, et sic num admitti possent in coelum; objiciebant, quod qui negotiatiores sunt, non talia curare debeant, sed responsum iis, quod divites negotiatores, et multo ditiores iis in coelo sunt, qui per me cum iis loquuti, qui etiam ditescere potuerint, sed ut autumant, habuerint pro fine commune bonum, et amorem erga proximum, et mercaturam exercuerint modo functionis causa in mundo, et praeterea non cor suum posuerint in iis, inde nec vitam comparaverint ex opibus et negotiatione: qui quod ditiores iis fuerint, ostensum per ideam spiritualem: et praeterea dicebant, quod in altera vita nullus respectus personarum habeatur. 1748, 10 Oct. Hoc solum addendum, quod diutius manserint et tenaciter perseveraverint, et scelestas habuerint machinationes, quae plures erant, forte ea erant illusiones spirituum de venturis.
3524. Quod spiritus exquisitam perceptionem habeant eorum quae existunt ex societatibus
Bis memini contigisse, quod dum non scirem, spiritus mihi per affectionis seu indignationis speciem intulerunt animo meo et faciei meae ea quae perceperunt, quae non nisi quam ab effectu isto mihi nota fiebant, inde scire datum, quod spiritus percipiant perquam exquisite mutationes affectionum et persuasionum quae existunt, quae ego non potui percipere, solum ab effectu, indignationis speciem, seu pudoris intulerunt, cujus causam non ita novi, nisi postmodum paulo; quinam spiritus fuissent non novi, non reor quod loquantur, sed usque adsunt. 1748, 10 Oct.
3525. De angelis tutantibus, et spiritibus ducentibus hominem
Instructus sum, quod penes unumquemvis hominem duo angelici spiritus sint, ad caput ejus, per quos Dominus tutatur hominem, quorum munus est, et moderari et regere spiritus malos qui alluunt, praeter alia quae ad hominis verum et bonum spectant: ii, ut reor, fuere, de quibus mox supra actum [3524]; et praeterea sunt spiritus, qui putant se esse hominem, unus, duo, tres, qui sunt subjecta mundi spirituum, in quos conatus aliorum influunt, qui spiritus mutantur secundum status hominis communes mutatos, et qui reguntur ab angelicis spiritibus, quos ii prorsus ignorant. Angelici spiritus, absque reflexione non sciunt aliter quam quod sint homo, sed interior homo, agunt in ejus interioribus cogitationum, quae ad hominis cogitationem non ita veniunt; at data iis reflexione, sciunt quod spiritus angelici: de eorum mutatione, num alii per vices subeant, non ita instructus sum; quare se similiter res habet ac sicut [apud] Jovis incolas, quando spiritus castigatores veniunt, tunc duo angeli ad caput sunt: similiter quoque circa mortuos resuscitandos, ubi duo angeli [1097]. 1748, 10 Oct.
3526. De Hollandis continuatio [3498-3523]
De eorum scelestis machinationibus, et perseveratione, ad destruendum interiora, et contra amorem conjugialem, multa in hac nocte, tum in vigilia, repraesentata sunt, sed quia non potui intelligere, quid significarent, tum num ab iis, aut num ab iis excitatis ab aliis scelestis, non scire potui, quare praetereo, ea memorare.
3527. Solum quod iis dictum est, quod nusquam mens sit mutare quicquam quod verum et bonum est, sicut quod vere et bene credunt, ut quod Dominus regat universum, hoc quoque eorum aliorumque doctrina fidei est, nam Dominus Ipse dixit, quod Ipsi data omnis potestas in coelo et in terra [Matth. XXVIII: 18] : quod nihil sint, hoc quoque notum iis est, quod exuere debeant veterem hominem, quod is moriturus cum suis voluptatibus et cupiditatibus, ut novus homo exsurgat; tum quod vita omnium Dominus, nam orant et docent, ut Dominus regat omnia eorum cogitata, verba, et actus; notum est, quod etiam dicant se credere, quod fides omne sit, et sic quod amor proximi sit principalis lex, et quod amor sic omne in omnibus et singulis coeli sit, sic in fide: et quia Dominus est unicus amor et inde Misericordia, quod Dominus regat universum, et quod fides sit amoris, proinde Ipsius. 1748, 10 Oct. Ita nec negotiationes eorum damnantur.
3528. Cum itaque talis status sit, quod angeli bini regant interiora hominis, et regant simul spiritus, qui inferunt cupiditates et putant se hominem esse; cumprimis quia talis status est in communi et particulari, quod mali spiritus inferant, et sint quasi vires agentes, et boni spiritus seu angeli sint defendentes, inde sequitur, dum mundus spirituum impletus sit tot malis spiritibus, qui malum inferunt, cujus subjecta sunt, qui penes hominem, quod amplius boni spiritus seu angeli non resistere possint, sed pereat aequilibrium, quod idem est, ac legitur de gentium consummatione [Matth. XXIV: 3 seqq.], nempe cum malum incipiat vincere seu potius abigere bonum, tunc si recederent boni, actum foret de humano genere; quod boni non resistere queant, nisi per immediatam Domini opem, passim mihi ostensum; sed immediatum auxilium non est secundum ordinem, nam ordo requirit, ut sit aequilibrium omnium, pereunte aequilibrio, tunc ultima tempora veniunt; quae quod instent, concludi potest, ex variis apud me; nam hodie tanta spirituum malorum copia est, et tanta malitia, ut incredibile sit: possunt quidem omnes minima vi etiam per infantulum abigi, sed tunc veniunt mali in tales cruciatus et in tale infernum, ut nusquam aliter fiat, quam quod sustinerent plures cruciatus, quam iis emendandis et reformandis conduceret. 1748, 10 Oct.
3529. Quod spiritus tametsi nihil videant et percipiant per sensus hominis, usque sciant quod cogitat, et percipiant quae cupit
Per experientiam nosse mihi datum, quod spiritus tametsi nihil videant aut audiant per oculum aut aurem hominis, usque sciant quicquid cogitet, et percipiant quicquid cupit, loquutus enim sum cum spiritibus, per quos passim cogitatio mea, et desiderium meum regebatur, quod non viderent, ut cum apud ignem, et usque sciebant et volebant disponere quid facerem, qui magis remotiores sunt, ii non ita vident et audiunt, usque disponunt; imo spiritus sciunt quinam gustus eorum quae edo et bibo, tametsi non gustum habent: praeterea passim non viderant, nisi data iis reflexione, et usque disponebant cogitata et desideria, sunt enim quasi cogitationes hominis, et ejus cupiditates, et quicquid per sensus intrat, in cogitationem illico transit, et in cupiditates, sic ad eos, quare nec opus est ut videant et audiant, cum tales sunt, aliter apud me. 1748, 10 Oct.
3530. Quod amor mutuus in coelo sit, ut ament proximum prae semet
Hoc in imagine videri potest, ab amore conjugiali vero, quod conjugem amet prae se, pro ea mortem subeat, omnia bona sua impendat, det ei potius quam sibi; ex amore parentum erga liberos, quod constat unicuique, quod mater potius famem patiatur, quam ut infans, simile apud bestias et aves quae prolem prospiciunt prae se: in amicitiis veris similiter, quod mortem pro amico subeant; quod ei potius inserviant quam sibi; tum ex civilitate communi, inde trahente originem, quia sic ostenditur externe amor mutuus, quod portiones meliores eis dent, et sibi viliores sumant: tum ex depositis et mutuis, [quod] qui sinceri sunt, quod proximi custodiant et conservent melius, quam suum. 1748, 10 Oct. Tum ex natura amoris, qui talis ut semet dare velit aliis; et quod gaudium ejus sit, non sibi sed alii inservire: cum plures tales, tunc est amor mutuus, quia reciprocus similis. Sed hoc non possunt capere, qui se amant prae aliis, et lucri avidi sunt, minime omnium avari: ita sunt imagines Domini. Haec in praesentia spirituum.
3531. De plebe, rusticis, et talibus
Ad latus dextrum quasi a quodam profundo exsurgebat volumen seu fluctus, qui sunt populi, in altera vita tales undae, seu volumina sunt populi, ut passim prius [277, 2678], ii volumatim ita exsurgebant, quasi singultim crasse, vocabam id kluncka, erat klunckewis; miratus quinam essent, dictum quod sint ex plebe, quacunque indocta, non prava, ut qui latrones, insidiosi, dolosi, maligni, sed alii qui magna copia sunt, sicut rustici simplices, cum quibus loquutus, et nihil praeterea sciebant, quam quod sciant Dominum, cujus nomini se commendarent, alia nesciebant, ita indocti prae aliis, modo quid fidei, illud tunc sciebant. Alii similis generis subibant pari modo, sed eorum singultus quasi, seu motus voluminis eorum singultibus similis, citior, ii exsurgebant ad latus dextrum proxime: tum alii qui adhuc citius, exsurgebant per pedem, per corpus, usque in cerebrum, quos percipiebam esse eos, qui magis de cognitionibus fidei norunt in vita, ita ad varias provincias interiorum corporis pertinebant. Ita tres varietates eorum erant, qui paene nihil norunt in vita, quam quod Dominum adorent, alii qui aliquid magis de fide callent, tum qui adhuc magis: ita collecti ex omni populo tali, qui simplices in fide sunt: audivi etiam eos qui a latere, nam legebant orationem Domini, ita simpliciter ut vix esset sensus literae, sed usque talis ut aperiri possent interiora; etiam sentire dabatur, ex odore fimi juvencorum aut pecudum, quod tales essent qui et quae domestica sua curant, suas pecudes, juvencos, et similia.
3532. Quod eorum loquelam attinet, tenebantur multi, et omnes qui simul venerunt, simul loqui, sed crasse, sic ne dissideant eorum interiora ab exterioribus, tenentur statim simul loqui, non unus aliter ac alius, quamvis nulla societas, sed usque omnes eadem loqui et cogitare, ut sic initiarentur: postea audivi quoque ab iis et talibus, qui propius lateri, loquelam sonoram in societate seu gyro, sed crassiorem: tum quoque celeriorem, sic ut per paucum temporis initientur, ut esse possint in societatibus spirituum bonorum; postea cum instructi in societatibus spirituum angelicorum, et sic porro: eorum conscientia et perceptio boni communicata mihi, nempe amor eorum conjugialis, qui talis erat ut se amarent mutuo, sicut conjuges, sed erat simplex, ejus perceptionem non describere possum ob simplicitatem rudem, loquutus cum iis, de amore conjugiali, et dicebant se nescire an conjux amaret se, partim dicebant, sed ex perceptione mecum communicata nosse datum quod amaverint, et adulteria si non abhorruerint, usque ab iis abstinuerint ex lege quadam conscientiae quam nunc dicunt se non scire, modo quod non voluerint, et inde non potuerint.
3533. Tales et infantes in altera vita sunt qui firme, absque dubitatione, consistunt in fide; nec ita patiuntur [se] abstrahi ab objectionibus insidiosis, ita non vacillant, nam talia non curant, scientes quod Dominus regat universum. 1748, 11 Oct.
3534. De quibusdam callidissimis
Antrorsum superius paulo ante sinistrum oculum sunt conglobati tales, qui in obscuro agunt insidiose, et insidiosius aliis, de quibus hoc solum pro tempore ab experientia memorare licet, quod emittant passim eos qui insidiantur, quos ut subjecta inspirant, per quos ita insidiose agunt, ut vix insidiosius, simulant personas alias, praeter dolos adhuc mihi ignotos, insidiantur imprimis contra amorem conjugialem, proinde contra interiora et intimiora, ita contra spiritualia et coelestia: subjecta eorum excurrunt ad distantiam, et cum insidias suas peregerint, redeunt, et nuntiant, sed subjecta sua ad me [non] audent sicut alii mittere, et tenere. 1748, 11 Oct.
3535. Insidiosi isti apud me [erant] de Domino infundere volentes venena, sicut solent tales qui ex meris scandalis compositi sunt, quibus dicere datum, quod sufficiat pro convincendis, quod Dominus sit Pater, et sic unus, sicut Ipse dixit [Joh. X: 30], et hoc evidentissime constare potest, quod ex Ipso Innocentia, ex Ipso Pax, ex Ipso Misericordia, ex Ipso amor mutuus, ex Ipso Bonum et Verum, Quae omnia Divina, de Ipso Moses et Prophetae, quod Ipsum repraesentaverint omnes ritus Ecclesiae repraesentativae, de quibus cum convictus et nunc persuasus sim, quid tunc amplius velint? Nec quicquam respondere potuerunt. 1748, 11 Oct.
3536. Et quia tales sunt vitae persuasionis, ut quocunque veniunt ex sola vita persuasionum suarum alios spiritus potuerint quasi seducere, momento tamen cum operatur eorum sphaera, quare iis dicere dabatur, quomodo aliter fieri potest, si quis calescit, si gelu circumfundant eum, quod frigescat? aut si in luce sit, claudantur fenestrae, quod in obscuro et non videat?
3537. De veritatibus, quod circumstantiae varient
Loquutus sum cum spiritibus, quod circumstantiae varient rem, quidam putant sic nullam dari certam veritatem, etiam ex ea ratiocinatione quod circumstantiae varient rem, tum quod Pilatus dixit ad Dominum, “quid veritas?” [Joh. XVIII: 38] et dicere datum, quod omnes cognitiones fidei sint veritates, et nunc, quod veritates aeternae, et quodcunque est veritatis fidei, est veritas aeterna; at quod circumstantiae varient, non tollunt veritates, sicut, posito quod Adamus fuisset primus et unicus homo, quod ejus filii et filiae conjugia potuissent jungere, quod usque non tollit, quin veritas aeterna sit, quod talia conjugia non sint licita: tum quod melius sit tempore adolescentiae conjugia jungere, quam concubinas prius habere; est veritas aeterna, at quia societates tales sunt, ut non contrahi possint, antequam possunt liberos educare, quare istud non tollit veritatem; dictum est, de Judeis et gentibus, de judeis pueris non instructis ex persuasione parentum quod putent Dominum non esse Messiam, quia circumstantiae sunt, quod pueri non aliter credere possint, id non tollit apud eos, quin Dominus sit Messias promissus: de gentibus qui in ignorantia sunt, quod non sciant Dominum regere universum, quia ignorantia talis circumstantia est, non tollit, quin salventur, instructi in altera vita; praeter plura alia. 1748, 11 Oct. Ita sensus literalis Verbi, quod Dominus faciat mala, occidat, irascatur; tum quod bonum faciat homo: et plura similia, quae in Veteri Testamento, nec tollunt quin sensus interior sit veritas. 1748.
3538. Quomodo spiritus angelici spectant ea quae fiunt
Idea spirituali communicata per spiritus angelicos, percepi, quod ii spectent res quae existunt, ita, quod videant in singulis quod Dominus ita disponat et permittat, jugiter mentibus spectant ea quae fiunt, ut a Domino sic disponente et permittente, non autem sicut homines et spiritus non boni, tum mali, quod omnia volunt ut Dominus disponat secundum eorum intuitiones, phantasias et cupiditates, et cum non ita fiunt, quod dubitent, et negent providentiam; quod trahit causam ex eo, quod non in fide sint, et sic quod ex phantasiis suis sic non aliter regi universum et singula volunt, [ac] sicut ii regerent: nec possunt nec volunt agnoscere, quod omnia et singula fiant, ut homo non percipiat, et sic teneatur in fide, seu redigatur ad statum spirituum angelicorum, de quo nunc, utque homo de venturis non sollicitus sit, fidatque suae prudentiae, quare qui in fide raro obtinent quae cupiunt, dum cupiunt, sed usque obtinent postea, dum non cogitant de eo, si iis utilia sunt. N. 1748, 11 Oct.
3539. Qualis vita malorum
Vita affectionum seu voluntatis malorum est sicut ignis foci, candelae seu cerae, aut sulphuris, nam in talem vitam, quae est cupiditatum, vertitur vita amoris et misericordiae Domini; vita intellectus eorum est sicut lumen inde, quod obscurum, et ad nullam distantiam se extendit, quin in obscurum abeat, et prorsus nulla fit; at vero appropinquante amore coelesti, etiam ad multam distantiam, sicut solet in mundo intrante luce solis, exstinguitur igneum, fit primum nullum, dein vertitur in frigus, quia contrarius est amori vero, frigoris differentia est sicut amoris approximatio et qualitas, quantum ex amore mutuo, ex conjugiali, storge, quantum misericordiae, et quantum pacis et innocentiae inest: ad approximationem vero veritatis, quae est lux intellectualis, igneum lumen eorum obscurescit, et tandem fiunt tenebrae, similiter secundum distantiam, et qualitatem lucis, quae indefinita. Inde constare potest, quales irides, quae dantur affectionum, et dantur veritatum, seu voluntatis et intellectus.
3540. De sphaera communi eorum, qui putant spiritus esse sicut atmosphaera
In sphaera fui aliquamdiu satis tristi, quae erat communis, ut nec perciperem spiritus aliter ac nullos spiritus, evanuerunt ita, ut nullam perceptionem haberem quod spiritus essent aliquid, erant permulti, ostensi per parvorum siderulorum seu scintillarum candidarum parvarum errantium multitudinem magnam, et dictum quod tanto numero sint, et tamen nullus eorum perceptus ut aliquid, simul quoque erat inordinatio eorum, sic ut nulla consociatio apparens, sic ut errantes vage in sphaera; in tali sphaera nihil erat nisi commune quid, absque determinatione certa ad societates, verbo nihil nisi commune indeterminatum, et non consociatum, quae sphaera satis tristis quia me afficiebat, et sic inducebat ideam, tanquam nulla societas, et unus alterum non nosceret, sed errans quivis sicut fluens in universo, instructus sum, quod ii essent, qui in vita corporis talem ideam fovent de spiritibus, quod sint sicut atmosphaera, invisibilis, absque ullo determinato per voces, sic non perceptibiles, ita errantes in universo, qui talem ideam habent sunt innumerabiles, quare in eam ideam missi sunt, qui tales; miratus in sphaera ista, num usquam in altera vita unus alterum cognosceret, putans quod periret omnium perceptio, et magis consociatio, ut usquam unus inveniret alterum, quare tristissima sphaera, inde communis dicta; instructus quod usque in societate essent, tametsi ita non apparuit, nam vita iis, et loquebantur mecum inde. 1748, 12 Oct.
3541. De persuasione quorundam
Erat quidam qui cum persuasione in me intrabat, et mihi malum inferre conatus cum persuasione, is detrusus versus inferiora, quia talis persuasio non permittitur, exploratum unde, et inventi qui supra caput, quod ibi tales essent, qui apparebant ex radiis ex oculis, qui retrorsum flectebantur, sed non ita longi, ut ii qui prius ostensi [3404, cum spiritus] in persuasione fuerit, seu sicut antediluviani, qui talibus aculeis sed longioribus praediti erant: tales sunt, quibus in vita corporis successerunt omnia, et inde persuasi, quod quicquid facerent, iis succederet, modo conarentur, tales cum mali sunt, putant in altera vita omne quod conantur, iis succedere, et quidem in persuasione sunt, et quidam magice sic persuasiones aliis inducunt, sicut hic factum; cum in persuasione sunt, tunc alterant seu variant sphaeram ejus, ad quem veniunt, sicut de antediluvianis prius videas [cf. 3405, 3413] ; ii qui supra caput, loquuti, et id putarunt, quod omnia per persuasiones possent, et persuasiones aliis infundere. Persuasionis eorum sphaera extensa, et percepta quod esset externa, tum quod nihil usquam possent contra interiora, minus eos pervertere, qui sunt in fide. Est inter artes magicas; sed expelluntur e societatibus. 1748, 12 Oct.
3542. De infantibus
Pluries ad me missi sunt infantes, et quidem agmina eorum, qui circum me fuerunt, et ex eorum sono audire potui quod infantes, tum auditi sicut tenerum non ordinatum, sed sonus eorum tener et non ordinatus facile non describi potest, circum caput meum, proxime supra, quasi fluitant; quia toties auditi, haec memorare de iis licet, quod spiritus qui adsunt, nusquam fere possunt se retinere seu desistere, quin eos ducant, seu adigant eos ad loquendum, ut loquantur per eos, sed hoc invito, infantes toties resistunt, et quasi indignantur, quod alii eos regant, et adigant ad loquendum, renuentiam eorum toties observavi, et quando iis data copia, dicebant, quod vellent ii loqui, et quod ita non velint dicere, raro iis datum ut plura dicant: instructus sum, quod hoc eorum sit tentatio, ut in repugnantia continua sint contra eos, qui eos regere et ducere volunt, ut sic adsuescant et initientur, ut solum Dominus eos regat, et ducat, et ex Domino cogitent et loquantur; ita adolescunt.
3543. Praeterea aliquoties, bis vel ter vel quater orarunt orationem Domini, sed ita tenere, ut vix aliquem sensum literalem haberent, at vero ut adolescunt, eo majori donantur a Domino, ita initiantur in ideas, tum in intellectum interiorum, sic per eos Dominus imprimis ab interiori agit.
3544. Sunt qui spirituales inter eos sunt, quique coelestes, qui spirituales cognoscuntur a stridulo quodam sono, qui incitatiores sunt, et celerius erumpunt quasi cum indignatione, si aliquid contra verum et bonum percipiunt, sic volunt emendare, sed iis non conceditur quam ita erumpere et velle, quia nondum intelligunt: aliquoties tales audivi et vidi, quod stridule sicut alatis vibratiunculis citis erumpant, et volunt loqui, et quidem ex indignatione, quod loquantur alii non verum, et quod non dicere liceat iis quomodo se res habet, quam sciunt, sed quia iis nondum conceditur, illico retinentur.
3545. Quod instruantur ii ex angelis, seu in coelo, mihi dictum, et quod adolescant, et fiant aliis multo coelestiores et spiritualiores, constabat a quodam [3146], qui ante plures annos infans mortuus, et nunc ut nos adultus, loquutus, qui loquutus ex tali amore cum fratre, ex amore mutuo et fraterno, ut moveret ejus interiora, sic ut non resistere potuisset, quin fleret, quia ut postea dixit, non erat nisi ipse amor qui loquebatur; tales fiunt infantes, dum adolescunt; et sunt ii, qui Domino proximi sunt. 1748, 12 Oct.
3546. Quod mundus spirituum non unum angelum sustinere possint, quin aufugiant
Erant spiritus circum me, non mali, sed unus angelus, qui decessit in infantia, qui princeps filius, is venit huc, et cum venit ei dictum a me, quod sic spiritus aufugerent, quia perceptum quod sphaeram ejus non possent sustinere, quod etiam factum, quod spiritus se elongarent, sic ut extra sphaeram [se] conferrent seu in termino sphaerae, quia non mali erant: sic constare potuit, quod unus infans, seu unus angelus possit myriades spirituum, imo totum mundum spirituum expellere; nam non sustinent sphaeram mutui amoris, et usque perceptum, quod sphaera ejus ita temperata esset a consociatione aliorum, ut non multam efficaciam haberet. 1748, 12 Oct.
3547. Quod infantes, tametsi adolescunt in coelo, usque quod vitiosi sint, et impuri, et nihil nisi malum
Quorundam spirituum perversa opinio erat, quod infantes qui adoleverunt in coelo, puri essent, quia iis non actualitas sicut adultis in terra, sed erat quidam infans mortuus, qui adolevit in coelo, is quia aliter cogitavit, et forte quod nesciret se malum habere, remissus erat inter spiritus, sicut alii, et loquutus cum spiritibus de iis, quod ex malo haereditario sint quasi compositi, sic ut nihil nisi malum, et quidem cum diversitate secundum malum haereditario a parentibus successive acceptum, quod continuo ebullit, et quia malum cupiditatum, continuo falsa suggerit, quare nec ii in aeternum possunt perfici, seu correspondentia absoluta nusquam dari queat, quia mali radix continuo propullulat, inde quoque mala pleraque actualia in vita corporis, quae excitantur a malis haereditariis, quorum diversitates dari secundum mala actualia parentum successive constat, inde familiarum mala dignoscuntur a familiarum aliarum malis; quare nusquam infantibus implantari potest bonum, quia malum et bonum simul esse nequeunt, sed omne bonum eorum est Domini. 1748, 12 Oct.
3548. Qui infans mortuus, et adultus in coelo, remissus inter spiritus, ut sciret qualis esset, ex malo haereditario, quia erat princeps natus, percepi, quod usque retineret haereditarium, quod imperare vellet, tum quoque quod adulteria pro nihilo aestimaret, sicut ejus avi et proavi, inde constabat, quod haereditarium malum adhaereat, non recedat, sed propullulet data occasione: alioquin talis erat, ut dum in coelo. 1748, 12 Oct.
3549. Qui simpliciter in cognitionibus fidei tenentur, a Domino, quod spiritus mali dissipentur
Expertum est nunc, quod spiritus mali recederent, inque impotentia aliquid loquendi, et cogitandi, proinde mecum communicandi ea, quae apud eos, cum tenerer simpliciter in fide, cognitionum universalium, iis enim dicere datum prius, quod non opus habeant objectiones facere, sed quia ita ingeniosi, quod discutere debeant objectiones et dubia, ex iis quae sunt cognitionum fidei, in quibus nunc teneor, et obmutescunt omnes spiritus, sicut recesserint, quidam etiam recesserunt, sicut audivi; inde constat, quod qui in simplicitate credunt, ut quod Dominus regat universum, et quod Dominus Solus sit vita, tum quod eorum proprium non sit nisi malum, nec admittant objectiones, unde dubia, quod spiritus mali dissipentur, nam apud talem non possunt esse, sicut etiam percepi eos cogitare. 1748, 12 Oct.
3550. De infima plebe
Percepi aliquamdiu frigus satis magnum a planta pedis, usque per pedem ad genu, etiam ad lumbum, primum in dextro pede, dein in sinistro, constabat manifeste quod essent spiritus ita frigidi seu potius gelidi, et miranti quinam essent, mihi dicebatur quod ii qui per dextrum pedem assurgunt, essent tales qui in absoluta ignorantia vixerunt, et contrarii fuerunt amori vero, quoad externa, bibendo, flagellando, et sic porro quales in infima plebe, qui in sylvis degunt, et vix alii ac ferae bestiae, et forent bestiae, si non facultate cogitandi praediti, qua solum distinguuntur a feris. Qui autem per sinistrum pedem ita frigide ascenderunt, erant qui similiter ex infima tali plebe, prorsus negarunt vitam post mortem, sed se fore ut bestiae, ita morituros, crediderunt, quare qui in principiis talibus fuerunt, per sinistri pedis provinciam elevati.
3551. Postquam elevati, auditi ii qui per provinciam dextri pedis surrexerunt, loquentes, ex quorum loquela vix aliquid vitale potui percipere, et quod erat tam pusillum erat, ut putarem, quod morituri; loquuti quasi adigerent statuas exanimes loqui, fere desperare incepi, num remaneret iis diu vita; qui per sinistrum pedem surrexerunt, vix dissimiliter loquuti, sed cum differentia quale solet esse spirituale, quod nempe vix iis ulla spiritualis vita inesset, quae differentia potuit percipi, ex sono, de iis quoque desperare fere incepi, quod potuissent vivere, nam quasi erant, qui adigerentur sicut sculptilia loqui, in quibus nihil vitale. Loquebantur hi et illi a tergo superne.
3552. Sed mox audivi, quod in quandam speciem activitatis missi, quasi gyrationis, sic quod in societatem spirituum bonorum, et angelicorum, qui eorum curam haberent, qui fere persuasi quod morerentur, nisi iis infunderent vitam, quod etiam tanto studio et tam sollicite egerunt, ut vix describi potest, nec passi se defatigari, sed continuo allaborant eos sic agitare, quae agitatio erat quasi crassa gyratio cum sono solito.
3553. Cum ita spiritus boni et angelici eorum curam per aliquot horas habuerunt, tunc incipiebant quasi vivificari, nec amplius tales esse, ut exanimes essent, quod percipere etiam datum, sic quod iis insinuaretur vita ut in consortio esse possent, dicebant etiam quod ita in coelo sint, nam vita quae iis insinuata erat eorum coelum: postquam ita a bonis spiritibus per totam noctem laboratum cum magna cura, tunc auditi quod assuescerent magis et magis interesse consortiis, et dicebatur, quod sic inserantur consortiis, in quibus sic perficiuntur in iis quae ad vitam spiritualem et coelestem pertinent, nam apud eos nihil repugnans est, quoad cognitiones, modo quod renisus, quod redire in suam vitam vellent, sed usque diversimode initiantur, et prae aliis servi sunt.
3554. Quomodo vita iis successive infusa sit, repraesentatum per colores, prima eorum vita repraesentata per quoddam albescens marmoreum, altera per coerulescens, in quo albescens; tertia per candescentium nubium maculas assurgentes, verbo vita iis insinuatur ita successive, ut interesse possint consortiis bonorum spirituum.
3555. Postea ostensum mihi, quales essent demum tales, per afflatum ex iis, in faciem meam, tum in anteriora pectoris, quae erat frigescens, sed parum, percepi etiam non frigescens, sed vergens ad calorem, num ab aliis vel ab iisdem non scio.
3556. Non satis mirari potui, quam sollicite spiritus boni, et angelici, tum angeli iis vitam infundere studerent, sic ut non defatigarentur, sed illud summo studio agerent, quod percipitur, quod a Solo Domino, Qui tam angelis insinuavit studium tam impensum, et affectionem cum delectatione, sed etiam qui iis vitam insinuavit; nam morti erant similes, ita resuscitati dici queant a nulla vita in aliquam, et sic in spiritualem ac coelestem. 1748, 13 Oct.
3557. Quod distantia in altera vita sit fallacia sensus
Observatum quandoque, cum spiritus crederet se abesse, imo loqui cum aliis ad distantiam, illico sit prope me, sic ut dixerit, quod nesciat quomodo id se habeat, quod dum loquitur cum alio ad distantiam, illico adsit, et quidem in suo loco, et conitinuet, quod intermisit, cogitare. 1748, 13 Oct. 61
3558. Quod loquela aliorum perferatur modo communi
Aliquoties perceptum quod alii loquerentur, et quid loquuti ad me delatum, non per loquelam, nec per distinctas ideas, sed quodam communi modo, ut scirem de quo loquuti, sed modus iste non facile describi potest, nisi sicut alii inter se loquuntur, quod ex vultu quasi sciri possit quid loquantur, sed hoc solum repraesentat perceptionem hanc; in communi est quaedam indicatio, quid dicunt, et quidem certa, ut non fallat. 1748, 13 Oct.
3559. De venefico homicida quod conjectus in stagnum
Conquesti sunt, qui cum eo, quod continue oppugnaret ea quae fidei, et erat antrorsum, et ibi parum vel dimidia serie involutus, et sic revolutus longa distantia versus Hierosolymam spurcam, mihi apparebat super tectum urbis, sed dictum in stagnum coenosum, unde loquutus, quod excrementitium et sordidum esset.
3560. Exploratus num constans in repugnando esset, quod non malum indicium, quia tunc minus tepidus, dictum, quod post moram temporis, cum percipit non aliud auxilium dari, quam Dominus, quod ad meliores cogitationes veniat, et ita ab illa parte fidei firmus sit, ostensum qualis tunc fieret, per planum quoddam in [quo] quasi sparsus pulvis aureus leviter, qui significat affectionis boni quid, et caetero viridia multa graminea. Dein per luminosum quoddam medium inter igneum et flammeum: ostensum, quia erant quidam qui dubitabant, quod usquam vivere posset, quin ita contrarius. 1748, 13 Oct. # #
3562. * # # Idem cum in stagno, cum diceret quod non condonaret, cum tamen leve erat, quia talis in vita, ut contra quem cepit odium, non condonaret, tunc ab altera parte Gehennae visus est saccus magnus ex quo aperto, fumus densus et niger evolabat, et se sursum volvebat; quod indicat tale odium.
* paragraphum hanc conformiter auctoris indiciis huc transponimus
3561. De infantibus
Observatum cum infantes aliquoties fuerunt ad me missi, et apparerent sicut sparsi circum caput, quod nihil usquam timerent infestationes diabolicas, nec quicquam curarent, quia sunt talium imperceptibiles, quare dum qui in fide tutus reddatur ab infestationibus diabolicis, mittuntur quoque infantes, qui sic tutantur; quod etiam aliquoties mihi dictum, et percipere datum.
3563. * Quod spiritus aegerrime ferant regi ab homine
Aliquoties percepi, sicut etiam hodie, quod aegerrime ferant spiritus se regi ab homine, sic ut valde indignentur, ex causa, quia regere ii hominem velint. Si quoque idea hominis sistitur, ut quod fuerit in mundo homo, etiam aegre ferunt, quod ab eo regantur, sed si idea spiritus sit, non ita. 1748, 14 Oct.
* 3562 secundumauctoris indicia post 3560 transpositum est
3564. Quod cognitiones fidei sint cibus spirituum
Quod cognitiones fidei sint cibus spirituum, constare potuit ab iis de quibus prius [3550-56], qui ex infima plebe, quod sicut mortui, stipites seu statuae essent, in quibus quia vix aliqua vita, data est vita per id quod essent inter spiritus bonos, prius enim nihil sciverant quid coelum, et quid fides, quantum in fidei cognitiones veniunt, tantum vivunt, nam tantum a Domini vita accipiunt, et sic tantum in societatibus angelicis esse possunt: de eo qui missus in stagnum coenosum [3559-60], spiritus quoque dicebant, quod non posset vivere, quia nihil quod fidei esset, vellet recipere, quare desperabant de ejus vita, inde quoque constat, quod per cognitiones fidei vivant in altera vita, inde quoque, quod cognitiones veri, et affectiones boni sint veri cibi spirituum.
3565. Inde quoque constat, quales sunt correspondentiae, quod non cognoscuntur in interiori gradu, quod sint quae correspondent; cibus ille spiritualis correspondet cibis corporis, nam per cibos bonos et salutares etiam vita corporis sustinetur, ita in caeteris; nec noscitur quod cogitativum et voluntarium correspondet musculis.
Exinde quoque constat, quod quae existunt apud spiritus angelicos non cognoscatur quod correspondeant a spiritibus inferioribus; et sic porro quae apud angelos; cum hae correspondentiae non cognoscuntur, et ideo vix agnoscuntur, quare absurdum est velle penetrare mysteria intima, et suprema; quae nusquam cadere possunt in hominis perceptionem; non cadunt angelica, quae tam crassa, quomodo Divina? 1748, 14 Oct.
3566. Loquutus cum spiritibus, quod ideo quoque, dum homo in colloquiis sit super mensa, quod diutius et plus edat, et aperiantur ductus salivales, ut ei inserviant melius cibi ad nutritionem; quia talis est correspondentia cibi spiritualis, qui ibi est [cibum recipit] secundum cujusvis genium et naturam, ut in mundo spirituum, qui cibus est instructiones per colloquia; ita qui spirituales sunt, tunc simul mentes eorum delectantur et sic nutriuntur spiritualibus: qui naturales naturalibus, nam in talibus consistit vita mentium. Porro etiam quia spiritus apud unumquemvis hominem sunt, et nesciunt quod spiritus separati ab homine sunt, ii tunc cum spiritu hominis fruuntur suo cibo, cum corpus hominis suo: quare quia angeli adsunt, praestantius est, ut delectentur tunc iis quae spiritualia et coelestia sunt.
3567. Dictum prius [3529] quod spiritus omnem sensum habeant praeter gustum, at quod non gustum, nunc mihi manifestatum, ut delectentur cibo spirituali apud homines, ita cognitionibus veri et boni; non autem insinuent se in gustum, qui sensus proprie dicatus est cibo corporeo, seu corporis, quo non gaudent, nutritioni. 1748, 14 Oct.
3568. Qui non in fide, quod ne Dominum quidem nominare possint
Datum audire et percipere, quod ii qui non in fide, Dominum ne quidem nominare possint, sed cum data iis esset reflexio, quod solum [iis] qui in fide nominare Dominum concedatur, tentabant, sed non potuerunt, quod mirati, nam ex proprio cupiebant: at vero cum talis reflexio non datur, tunc iis licuit, sicut homini cuicunque: ex proprio enim nominare Dominum, est in vanum nomen Ipsius sumere, ut legitur in praecepto primo decalogi; quare Dominus dixit, quod non jurare debeant per coelum. 1748, 14 Oct. Nec nominare potuit spiritus fidem, quamvis conatus.
3569. Quod in altera vita praeparentur, ut teneri possint in statu persuasionis
Percepi quod quidam spiritus cogitarent, quod mirum sit, cur in altera vita illico non veniant in statum fidei in Dominum, cum ibi sciant et videant quod Dominus regat universum, sicut etiam quidam in mundo possunt opinari; sed iis dicere datum, quod repugnet eorum natura, et licet millies audiant, videant, sciant, usque redeunt ad suam naturam; ideo quia natura repugnat, ea prius castiganda, et sic sensim perducuntur ad fidem, et quidem ut teneri queant a Domino in statu persuasionis, quod non nisi quam sero fit. 1748, 14 Oct. Dictum porro, si ii qui non credunt, quia non crediderunt coelum dari, si auferrentur in coelum, et agnoscerent, et confiterentur, cum remissi sunt, illico post negant, ut prius, coelum dari, quod ab experientia, tales iis inhaerent persuasiones et phantasiae, quare necessum est, ut aliter fides implantetur, quam mere per scientiam et experientias.
3570. Similiter se habet in terris, quod mihi dictum, cum vident miracula, ut et Ipsam praesentiam Domini, sicut Judaei in monte Sinai, cum natura repugnat, usque tunc illico redeunt in suam naturam et in incredulitatem.
3571. Quidam ideo missi in statum persuasionis aliorum, quod non a se vivant, sed quod influat vita per alios spiritus, ita ex communi, in quem statum cum venirent, tunc dixerunt, quod ita vivere non possent, anxietatem quandam ab aliis percepi; ex quo concludi potest, si homo in talem statum, qui est status veritatis, veniret, quod crederet se non vivere ex semet, sed ex vita Domini, et quod vita Domini influeret per angelos, et simul quod crederent se regi per spiritus, tunc vix potuissent vivere, tametsi scientifice persuasi, sicut erant spiritus, verbo foret anxia maxime vita, quare permittitur ut homo putet suam vitam habere, tametsi est mera fallacia sensus. 1748, 14 Oct.
3572. De malis spiritibus, qui in mysteria fidei volunt intrare
Aliquoties infestatus sum a malis spiritibus, qui objicere voluerunt dubia contra arcaniora et arcanissima fidei, et sic ea refellere [cf. 2725], tum qui suis phantasiis spurcis volunt penetrare ea quae intima et suprema fidei sunt; tunc per repraesentationes iis objeci, ut intuerentur in intestina, ubi excrementa vilissima, num ex suis ratiociniis et intellectu possent scire et penetrare, quomodo se habent formae eorum, quomodo separationes ibi fiunt, ut et num scire possent quomodo excrementa, et quomodo urinae, cujus tot diversitates sunt, cum haec vilissima non intelligunt, quomodo volunt tunc spiritualia, et intima. 1748, 14 Oct.
3573. Quod mali spiritus surripiant verum et bonum tametsi non sciunt
Erat quoddam oblitum, quod revocare in memoriam studere mihi visus, sed spiritus nolebant, quare cum revocaretur, seu prope esset ut revocaretur, surripiebant, sic ut non potuissem recordari, non scio quid erat, nec sciebant spiritus, arbitrantes quod esset aliquid, quod eos infestaret, vel quod ex malitia: inde scire datum, quod spiritus possint surripere et occultare ea, quae non sciunt, quid sit, tum quod percipiant quomodo prope sit, ut detegatur, quod mihi visum semel. Exinde quoque constat, sic duplici modo, quod spiritus mali verum et bonum, ad primum praesentiam seu approximationem surripiant, vel pervertant, ex una causa quia adversatur illico naturae eorum, ex altera quod malitia sit, quod surripere aut occultare velint. 1748, 15 Oct.
3574. Quod omnia ab usu et ad usum creata sint
Per ideas cogitationis loquutus cum spiritibus angelicis, quod nihil usquam in mundo creatum, quod non ex fine, ut inde usus, et ex usu effectus, et sic ab usu et ad usum, creatum; loquutus primum de pulmonibus, quod ad usum formati sint, ut inserviant singulis actionibus, tum ut vitam dent musculis, tum organis sensus, et quod se applicent ad singula imo singularissima actionum, hic usus omnium praeexistet, et praevisus et provisus debuit esse, finis est, ut totum corpus quoad actiones et sensus vivat, sic est commune, quod singuli usus spectant, ita quod usus sint fines medii, ad finem universalem, qui est vita corporis: quod autem musculi et organa sensus, sicut visus, spectent usum communem, nempe visum internum, quare etiam ii ad usum et ex usu. Visus internus seu cogitatio, spectat finem communem, qui est bonum societatis in communi et universali in terra, quare omnia cogitationis erunt usus ad eum finem tendentes, sic fines intermedii: cogitatio interior spectat commune bonum societatis et societatum, proinde
3575. totius mundi spirituum et coeli, in altera vita, quare singula cogitationis interioris spectant, quae sunt usus medii; praeterea etiam in mundo inanimato et animato, omnia similiter spectant usum, ut variis modis inserviant homini. Ita nunc usus sunt, ad quos formata sunt omnia et singula, et ab interiori spectant exteriora, inde satis constare potest, quod finis universalissimus omnium sit Qui disponat omnia et singula, et Quod Ipse Qui disponit sit Finis a Quo et ad Quem omnia tendent ordine, et Quod Finis, Qui est Dominus, ita efficiat, ut omnes fines inferiores et usus, ordine SeIpsum spectent, et quod spectare nequicquam possint, nisi ab Ipso; et quod Finis sit vita, constare [potest] a finibus cujusvis hominis.
3576. Nisi Dominus sit Finis, et omnia disponat ad fines, tunc nequaquam ulli constare potest, quomodo usus et fines forment viscera et naturalia, quae a nullo mortalium intelliguntur, nam usuum nullam habent ideam, nisi ab effectibus. Et quia usus et fines nusquam existere queant nisi ab organicis, et quod usus et fines sint vitae organicorum, inde constat, quod universum quoad ejus intima ad extima, sit organicum, et quod Dominus Solus Vita, sic ut universum plenum sit Domino. 1748, 15 Oct.
3577. Constat itaque quod nusquam usus in universo separari queat ab organicis, inde fluit [usus], quare usus ultimorum in natura, fluunt ab usibus interiorum organicorum – usus separatus ab organicis in universo creato non datur – ita necessario a Domino; at quod primum videri omnes usus ab ultimis, factum quia talis homo, ut per sensualia instruatur, sed ab externis ad interiora patet visus, per remotionem exteriorum, seu quasi per mortem eorum, dum enim remota sunt externa, patent interna, et sic adhuc interiora, remotis illis, sic ut nulla sint externa: ita per remotiones aut rejectiones in tergum interiorum, via a posteriori ad priora, datur, quae homini est familiaris. 1748, 15 Oct. 68
3578. Sed usque non rejiciuntur prorsus externa, et morti danda, ut nihili sint, sed a Domino disponuntur, ut obsequiosa sint interioribus, et sic porro Ipsi, quae obsequia tanta varietate sunt, ut indefinita, varietatum genera et species, et sic porro dantur; obsequia qualia [sunt] repraesentantur in altera vita tam per colores, sicut Iridis, quam per odores, sicut florum, tum per sphaeras, quibus illico percipiuntur quales sunt, tum per imagines visualium similes, praeterea etiam per perceptionum alia genera, quae varietates solum ex obsequiis externorum per interiora fluunt. 1748, 15 Oct. De his quae scripta sunt, tam per ideas cogitationis, etiam interiores, quam per loquelam communicatam mihi [edoctus sum] .
3579. De spiritibus, qui ajunt se nihil esse, et tamen volunt esse omne, seu de Antediluvianis
Sunt spiritus qui profunde a tergo apparent, quorum vita est sicut lucis hyemalis, qui enitentes dicebant se nihil esse, et perceptum a loquela, quod non ex eorum animo, et dicebatur mihi ab aliis, quod dicant se esse nihil, cum tamen volunt esse omne, quare ut possent emergere, et interesse aliis, et sic eos perdere, dicunt quod nihil sint: cum dixi “amor”, tunc ii non poterant admittere vocem amoris, quia crassior quam ut iis appareat esse aliquid, ita nullius amoris sunt, sed sunt hyemales. Erant antediluviani de quibus prius [3358-79] . 1748, 15 [Oct.]
3580. Loquutus cum iis, cum infra essent, et quidem profunde sub clunibus, loquutus cum iis, quamvis remote et profunde prorsus sicut praesentes, nam distantia nihil facit, putavi quod ita confirmaverint se argumentis et ratiociniis contra veritates fidei, et quidam tanta copia eorum, ut prorsus in contrarium abiverint vi ratiociniorum contra fidem, sed observare datum, quod non esse copia argumentorum, sed esset persuasio eorum, quae cogitabant, sic ut quicquid cogitarint, ita persuasivum esset, de quo infra magis.
3581. Loquutus cum iis, de objectionibus et ratiociniis contra veritates fidei, quod merae umbrae essent, et lucem veritatum in umbram possint vertere, et cognitiones claras fidei per multiplices objectiones ponere in tanto dubio, ut postea vix credatur, cum tamen usque veritas est veritas, et cognitio fidei est cognitio fidei, et ibi lux. Repraesentabam [hoc] simul imaginative et cogitative, sic intus secundum eorum modum loquendi et intelligendi, et videbatur mihi alii circa caput educere talem loquelam sicut intra me; repraesentabatur passer, quem scio quod vivat, et talis sit, si vellem viscera ejus contemplare, et cerebrum ejus, et inde ratiocinari num vivat passer, et num sit passer et talis, usque negabitur, si nempe ratiocinarer videndo cerebrum, quod pultis instar sit, quomodo hoc potest vivere, et facere ut vivat sensibus et corpore, tum si spectarem viscera, sicut hepatem, pancreatem, intestina, et insuper si vasa, et fibras, earum consociationes, et inde ratiocinarer num vivere possit, cum tamen talia nusquam in tam parvo corpusculo possent cohaerere, conspirare,
3582. et fluere, ut inde vivere queat- quare tot objecta, quot sunt intus in corpore, quia ea non scio, quomodo ad vitam contribuunt, et quia impossibilia solum video, ut inde vita- [quod] inde negarem quod passer vivat et talis sit, anne satis sit, dum constat quod vivat et talis sit, et quod ratiocinari ex talibus, sit in dubium nonsensum vocare quod vivat, sic projicere mentem in umbram, et tenebras, quae simul repraesentabantur inde, ut prorsus negarem quod verum. Repraesentare etiam datum est florem quendam, quem video florem pulchrum coloribus, si ratiocinarer ex caule, ex ejus fibris, quem simpliciter in altum sursum agit, ex succo sic emergente, tum ex radice quomodo talia adducere possit, et sic talia formare, ut ponantur pulchre particulae, tanquam scirent, in talem ordinem, ut colores tam particulae, tanquam scirent, in talem ordinem ut colores tam pulchre existant, et flos sic existat, si ex illis ratiocinarer, de existentia floris ut talis, annon in umbram caderem, et negarem prorsus quod flos existat, et sic porro, quare millia objectionum formari queant, quot nempe objecta, et omnia talia, quae destruent veritatem rei, et obtenebrabunt veritatis lucem.
3583. Adhuc quia nihil respondere potuerunt, sed apparebant sicut convicti, scire dabatur, quod forte eorum persuasivum non ita a copia ratiociniorum exstitisset, quam ex aliis causis, ac quod quidem se confirmaverint, et obscuraverint, sic ut negaverint veritates fidei; sed quod tali amore sui fuissent tandem perciti, ut quicquid cogitarent, putarent hoc ita esse, sic ut putarent se infallibiles, et deos super terra; inde eorum persuasivum forte, de quo etiam [prius,] ubi de antediluvianis [3358-79], quod etiam confirmatum per id, quod cum vixerunt in corpore, voluerint strangulare eos, qui non crederent tale esse, quod dixerunt; non volebant admittere ut diceretur quod vellent interimere, sed strangulare, ac ita suffocare, nam persuasivum eorum tale est, ut suffocet, inde quidam volunt tale per diluvium fuisse intellectum, quod nempe suffocati unus post alterum; nam tale est persuasivum, ut suffocet alios, demat sic respirationem, quare nunc dicunt, quod ii sic suffocati sint a suomet persuasivo, cum [tamen] interius se intulit, ubi restitit spirituale, [quia] non sufferere potuit, ut in aeternum morerentur.
3584. Quia plures ex malis geniis erant, qui cupiebant ut ii ex isto inferno subirent, et sic ii cum iis me necarent, nam continuus est spirituum et geniorum malorum conatus et cogitatio, quomodo me necare possint, imprimis dicunt ideo, quod dicam eos nihil esse, quare imprimebant iis ideam, utque subirent, iis infundebant, ut dicerent se nihil esse, et sic emergerent; quare etiam auditum erat tumultuosum sub clunibus profunde, sicut tumultuosum et turbulentum magnum volumen, quod perstabat aliquamdiu, quod erat emotio eorum, quod vellent emergere, et in mundum spirituum eniti; eorum sphaera activitatis tumultuosae et turbulentae se subtendebat ad sinistrum latus sursum versus aurem sinistram: quare etiam permissum ut quidam eorum emergerent, qui tunc apparebant supra caput antrorsum paulum, ex opposito ubi in profundo, seu ex opposito clunium.
3585. Tentabant ibi per suum forte persuasivum mihi infundere lethale, adjuti a geniis malis, sed incassum, et loquutum ibi cum iis, sed nondum memini quid cum iis loquutus: at in nocte cum essem in somno, subito videbar mihi sicut suffocatus, sed quia in somno, nesciebam unde, sed angeli apud me sciebant, quare opem Domini precati, et apparebat homo apud me in lecto, et illico eram liberatus, ita a Domino liberatus. Inde scire datum quale eorum persuasivum quod potuissent strangulare seu suffocare alios solum ex persuasivo, imo quoscunque, sive ab[essent, sive proximi;] quod etiam [factum] quasi in vigilia, cum [tamen] erat in statu quodam somni, [inde mihi] repraesentabatur aliquid repraesentativum pectorale, quod describi nequit, quia talis idea non exprimi verbis potest, quod repraesentativum pectorale significabat quod nullius pretii esset, sic ut vix ratiocinium, et tamen quod tale apud eos fuerit tam forte persuasivum, ut si quis non credere voluisset, quod eum vellent suffocare. Inducebant etiam persuasionem quod aliquis parvus homo jaceret apud me, nec aliter potui in statu isto somni, sicut vigiliae, quam putare quod jaceret apud me, et audivi quoque loquentem. Inde quoque quam forte fuerat eorum persuasivum constare potuit.
3586. Tandem quidam eorum, quia putabant se omnia posse, unicuique vitam demere, seu suffocare quemcunque, incipiebant tremulare crasse, et sensim submergi, perceptum visione interiore, quod quidam parvus eos detruderet, a cujus praesentia ita titubabant et tremulabant, clamabant, quod angerentur, et quidem ita valde, ut saepe ad supplicationes se conferrent, ut liberarentur, sed usque detrusi cum tali tremulatione et anxietate, ut narrarent suis qui subter montem, quod victi, sic ut vix respirare possent, ut sic non amplius optarent in mundum spirituum venire, et ducere homines, sicut dixerunt, et iis a malis geniis infusum.
3587. Spiritus qui prius circum me, aufugerunt, nam dixerunt, qui redirent, quod auferrent, [si] remansissent, iis respirationis vitam; quidam qui in sinistro capite, qui subjecta fuerunt eorum, lamentati sunt postea, quod enecati quasi, magis quam alii, nam secum habebant id, quod omnes alii prae iis nihil essent, et talis est eorum persuasio, quod nihil sint alii respective ad eos, ut persuasivum hoc penetret alios, et sic sibi videantur nihil esse cum multa anxietate: erant ii qui optabant, ut emergerent, me necandi causa [3584], sic iis exploratum erat, quod cum ii adessent, quod nihil essent cum multa anxietate: quidam eorum visi mihi evomere ea quae in iis, nam cum ex morte ista redire sibi videbantur in vitam pristinam, tunc ex effectu isto fluebat instar vomitus, ut redirent, qui visus.
3588. Quidam supra caput nempe genii mali, associabant sibi aliquot, nam persistunt dolose mihi vitam adimere; ii dicebant, quod non ita passi ab iis, qui putant se ita subtiles esse ut non ab eorum persuasivo possint affici, sed quod etiam correpti varia anxietate, aliqualiter mihi perceptum, per conglutinationes; pro certo sciens, si non desistant, quod interius sic pejus aliis afficiantur et puniantur. Sunt genii tales, qui incognito dolose agunt, inhiantes occasioni.
3589. Ostensum mihi dein est, quomodo mulieres eorum quoad caput amictae sint, nempe quod pileo rotundo nigro – – – – – – satis protenso, facie intus parva nivea: et quia amaverant infantes, quod delectatae fuerint, ut infantes praeirent, qui quoque mihi repraesentati, quomodo in linea inflexa praeirent, inde gloriantes: loquutus de infantum amore, quod etiam sit apud omnia bruta, ita apud pessimos; at si infantes amaverint non sui amoris, et gloriae causa, sed ut societas humana ob commune bonum augeretur, et magis ut coelum inde multiplicaretur, ita propter societates coelestes, et sic propter Dominum, tunc fuisset amor erga infantes genuinus: sed hoc eorum non fuit. Dictum de viris, quod sicut adoleverunt, deformes facti, criniti, qui [crinis] circum facies penderet, et perceptum quod persuasivum tale id secum habeat. Dictum quod mulieres eorum parvae. 1748, 16 Oct.
3590. Quomodo homo cogitare debet
Audivi spiritus ratiocinantes, quod non possint aliter ratiocinari quam ex sensualibus et corporeis, de spiritualibus et coelestibus, quia corporei sunt, sed responsum percepi, quod ex coelo debeant cogitare, hoc est, ex cognitionibus fidei, quae coelestes sunt, quaeque revelatae, et sic a sensualibus, si opus, confirmari: nam angeli in sphaera fidei, proinde in cognitionum fidei sunt; sic cogitant de coelo, et sic innumerabiles veritates eis revelantur, sicut illis in coelo. 1748, 16 Oct.
3591. Quod nihil scire possimus, nisi quae a Domino data
Erant spiritus qui se confundebant ex iis, quod non scirent quomodo cuique licentia cogitandi, ac ideae non fluerent secundum eum ordinem, quem putabant, et inquirere volebant in causas, sed non potuerunt invenire, sed dictum quod hoc factum ut scirent, quod nihil sciant, nam si in omnia et singula vellent inquirere, tunc indefinita forent quae confunderent, imo indefinitates indefinitatum, sique aliqua scirent, illico opponerentur iis alia, et sic porro, et hoc foret inquisitio in aeternum, et continue contraria confunderent: quare etiam quod Providentia Domini in singularibus tot contraria invenit, cum a singulis objectis ratiocinarentur et concluderent, causa est, quod confundantur a tot contrariis, ut maneant in veritatibus universalibus seu cognitionibus fidei, utque illae regant cogitationes, dumque regunt, abstinent a talibus. 1748, 16 Oct.
3592. Praeterea sunt indefinita objecta contraria, quae inducunt falsitates, nam quicquid fere oculus videt, est objectum contradictorium, quibus confunderetur et occoecaretur mens si iis inhaereret, et vicissim sunt paucae homini cognitae veritates, in quibus nisi mentem jugiter teneret, in falsitates totus rueret, sic ut componeretur ex meris scandalis contra veritates fidei.
3593. De immisericordi misericordia, et charitate
Quidam, cum de antediluvianis scriberetur, quod vix aliquid residui haberent, [moti] sunt misericordia tali, ut persuasive induxerint Dominum plorantem super eos; quia mihi inducebant aliquid persuasionis, non datum est mihi instruere [eos,] quod tales sint, si in mundum spirituum venirent, quod perderent omnes quoscunque [offenderent; at quia] eorum intempestiva misericordia, [commoti] sunt alii, qui nesciebant [unde,] ut similiter misererentur, et quia usque ad bonos spiritus, seu in societates proximas seu intermedias, malas et bonas penetraret, permissum erat, ut ex iis qui sub monte, ubi antediluviani, subirent, de quibus prius [3579 seqq.], sed sicut tunc perceptum, erant quoque alii qui ad eos descendebant, quorum vita similis; sed de antediluvianis, quomodo subiverint, mox prius videas [3584] .
3594. Percepi, quod aliqui eorum recepti essent apud spiritus dolosos supra caput, quod ut reor prius quoque dictum [3588], postea qui hic erant, forte ex hodiernis similibus antediluvianorum, qui continuo cupiebant ut salvarentur, et sic movere potuerunt multam misericordiam, quae quia penetravit ad intermedios, ideo iis ostensum est quales erant, quos salvare vellent, et pro quibus orarent: venerunt, qui adulteria pro nihilo aestimant, sic ut cum aliquam domum vident, ubi uxor, ibi absque conscientia intrant, et omni studio, vi et rapina, conantur stuprare, quibus infestatus fui satis diu, ut apperciperent ii qui intempestivi misericordes, quales essent, quod nempe ad omnia scelera essent proni, imo quod excitarent persuasione simili antediluvianorum, omnes fere, quos offendunt, ad scelestissima talia patranda; nam contumacissime insistebant, invisibiles erant, nec voluerunt detegi quod ab iis, quaesiti diu nec inventi, sic ut unde talis scelesta insania scaturiverit, non scire potuerunt, [tum] qui agunt incognito, et simul inspirant misericordiam; sic ut simul malos et probos excitent, ii dolose insinuant se in affectiones bonas, ut decipiant, sibi solis studentes, si vel universus mundus periret nihil curantes.
3595. Quod tales essent immenso numero, qui nempe scelesti adulteri, ostensum quoque est, nam in gyrum agebantur, et sequebantur in gyrum continue, qui sequebantur seu trahebantur, ii continuabant diu, unde constabat quod immensus numerus talium qui adulteria pro nihilo aestimant, et dictum quod Christianismus impletus sit talibus prae aliis terris, ubi talia nefanda non audiuntur, sed in Christianismo omne vinculum pudoris ruptum esse.
3596. Praeterea cum iis, qui excitati sunt, ut intempestive misericordes erant loquutus, et dicere datum, quod hoc nefandum, non quod misericordia tangantur, sed dum instructi, quod misericordia pro talibus, qui universum mundum decipere et pervertere student, et sibi solis student, cum instructi quod tales, et usque perseverant, quod pejus sit, quam qui unumquemque punire cupiunt, nam qui ita misericordes, non patiuntur se tangi misericordia a Domino, ita pro iis qui pereunt, si vel fuisset totus mundus qui periret, usque a misericordia sua non recedere volunt, pro iis qui perdunt: observavi quod tales essent, qui ratiocinantur multum de regimine Domini, et sic se in obscuritatem conjiciunt, ut non sciant quid misericordia, et tametsi instruuntur contumaces sunt; ii a talibus dolosis, immisericordibus, qui inspirant misericordiam sui causa ut aliis sint majores et maximi, facile se persuaderi patiantur, et quamdiu persuasio dolosa inspiratur, persistunt.
3597. Ostensum quod tales sint maxime, qui sacerdotes et antistites, qui inspirant aliis misericordiam intempestivam, ut ii solum vivant, tametsi totus mundus periret, sic inter monachos et Jesuitas, quorum plurima pars tales, qui ita ex habitu in vita, tali persuasione possunt inspirare alios, ut ii prae caeteris salventur; nam traxerunt in suas partes persuasione etiam sacerdotes, qui tales non erant: ostensum quoque quod tales per sacerdotem nigra veste indutum, qui nubem candidam repraesentatam mox successive ut virgo candida, sibi applicuit, cum qua deorsum demissus, sed candida ista seu candidum istud ab eo sublatum est.
3598. Exinde constat, quod mundus qui Christianus vocatur talis fere est ut antediluvianus dolosus, invisibiliter et incognito agens, et quidem ex persuasione paene simili, quare vita eorum est similis, nempe vita hyemis: tum quod mundus qui Christianus vocatur, in eo antediluvianis pejor sit, quod adulteria pro nihilo aestimant; et cum adulteria pro nihilo, sequitur, quod nihil quod audit amoris, et societates perdere cupiant, quia iis contrarii; praeter quod crudeles sint, adulteria quoque hoc secum habent; nam modo actualitas una adest, in crudelitatem proni sunt: sicut qui Italiae, ubi etiam monachi se insinuant apud uxores prae aliis, qui quod crudeles sint, immo ex vindicta crudelissimi, satis constat. 1748, 17 Oct.
3599. Verbo, erga tales misericordes esse, est immisericordia; nam est misericordia erga immisericordes; quare si non patiuntur se instrui, sunt eorum misericordia immisericordes. Constat etiam exinde, quod uxores et virgines pelliciant ad adulterium et scortationem, per excitationem misericordiae, ut nempe eorum misererentur, quae tamen misericordia est nefanda, [eae] putantes quod misereri queant, quia nihil perdunt, cum tamen destruitur sic amor conjugialis, ita amores reliqui, inde quae vitae aeternae felicia.
3600. Exinde quoque constare potest, quod amor, charitas, et misericordia non sit, si sola affectio, nisi sint cognitiones fidei, ita intellectus instructus cognitionibus fidei, proinde absque conscientia inde.
3601. Tales dolosi, qui persuadent misericordiam, et persuasionem acquisiverunt vita corporis, tenent se sub occipitio, tam quia regnare volunt in terris et in coelis, quam quod incognito agere cupiunt, ut enim homines non percipiant eorum dolos, assuefacti in vita: pie et misericorditer cum hominibus quos decipiunt, loquuntur; sceleste et dolose inter semet, et intra semet; et sceleste vivunt. 1748, 17 Oct.
3602. Quod objectiones contra cognitiones fidei non faciendae
Loquutus cum spiritibus, de iis qui objectiones formant contra fidei cognitiones, quod hoc indicium sit, quod dubitent, et quod negent, quare nullae objectiones debent formari, quia eae sunt dubia et negationes; nam objectionibus impleri possunt mille libri, quare solum confirmationes assumendae, quae insinuantur, tales sunt in coelo, quod solum confirmantia ament, et objectiones rejiciant, tum quia indefinitae sunt [veritates], et vix aliquae possint sciri, ne quidem quae in infima natura. N. 1748, 17 Oct.
3603. De fide
Sunt qui in altera vita [tales], sicut percepi diu apud me, quod solum fidem salvare dicant, nec sciunt quid fides, putant esse solum intuitionem quandam in Dominum, aliter non capiunt, sic est indeterminatum quid et universale, quod nihil significat, quare nec ulla ejus idea potest sic haberi; at quod fides [habenda] significat cognitiones universales, et veritates fidei, sic involvit illa quae credenda, de quibus alibi videas [c.f. 1871-75, 3527] , absque illis fides nulla est, sed cognitiones fidei sunt fides, quia iis fides habenda seu credendum; ita ideae fiunt determinatae.
3604. De ira
Miratus quod quandoque tumultus in plateis auditus subito cessaverit, sed instructus, quod quando tumultus, quod regnaverit in mundo spirituum sphaera irae; et cum cessat, quod regnaverit in mundo spirituum sphaera irae; et cum cessat, quod cesset ista sphaera, nam subito factum tranquillum: quod mihi datum quoque scire, cum in statu iracundiae essem, quod subito a Domino adempta sit, et illico non auditum tumultuosum in mundo, sed apparuerit tranquillum. 1748, 17 Oct.
3605. De idea loci
Observatum, quoties aliquid audivi, tametsi non viderim, [quod] usque ideam loci conceperim, qualis ibi locus fuisset, sed hoc fictum, quia talis non locus, super quod nullam reflexionem habui, priusquam revocaretur hoc in memoriam et ideam, sic agnoscens, quod ideam loci mihi finxerim; observatum etiam est, cum in uno conclavi diutius fuerim, quod familiare factum, ut ibi ideas melius potuissem habere, quam cum in alio conclavi seu loco; tum heri cum in conclave [proximum] juxta alterum, ubi assuefactus eram scribere, transferrem me , tunc tranquillum factum apud spiritus, nescientes quasi ubinam essem, quod miratus; loquutus nunc de eo, quod spiritus junctam habere velint ideam loci, quae nisi simul in idea, peregrinum obvenit, non quasi scientes, ubinam, cum idea non sit determinata, nisi etiam locus sit: praeterea etiam observatum, quod unus locus praestet altero, et quidem ex vicinia spirituum, qui ibi sibi videntur versari, sicut pluribus confirmari potest, praeter quod ex hominibus qui prope sunt, et in domo sunt; sic ut in spirituum mundo talia existant, super quae, quia quotidiana et familiaria sic facta, homo non reflectit, usque ducunt suas causas a spirituum mundo. 1748, 17 Oct. Causa est, quod idea non finita sit absque spatio, seu quod idem, absque structura. Retrahebant pedem, cum cogitaretur de locis, signum quod quasi eis loca et materialia essent fulcra quibus insistunt.
3605b. De interioribus Verbi, quomodo exponenda
In somno repraesentatum mihi [Verbum] per saccos pecuniae multos, in quibus argentum multum et grande reconditum, in loco inferiori, tum in superiori, qui quia exstabant unicuivis, ut diripere posset argentum, nam sacci non erant ligati, tunc exploratus locus ubi reconderentur, primum in stabulo, quo significabatur intellectuale humanum, ibi non erat aptus locus, significans quod intellectus humanus non debeat habere partem in exponendis interioribus Verbi: tum itum in cameram parvam, ubi habitare mihi jucundum fuisse primum visum; ibi erant virgines modestae, cum uxore modesta, significantes quod non exponerentur ita, ut solent praedicatores, ad movendum affectiones, nam sic non multum remanet, postea eram in quodam loco amplo ubi bini infantes, cum quibus ludere vellem, significans, quod cum iis conversari liceat, sed non infantiliter ludendum, cum ibi exibat ex camera obscurissima, puella inter pulchriores, quae me rapere vi vellet, et cum aufugiebam, expergefactus, et videbam equinum cadaver, significans quod non studendum eloquentiae, quae apparet sicut pulchra virgo, sed quia scortum erat, ex camera tali erumpens, visum mihi quod talis esset, quale cadaver equinum tetrum; haec a spiritibus repraesentata, quare non tales. Memini quoque me fuisse in loco ubi sacci argenti, et super iis bini sedentes, ubi quidem obscurum, non decoratum, significans quod talis sit sensus literae, ubi interiora recondita sunt [sicut] in saccis. 1748, 18 Oct. Sed haec a spiritibus repraesentata sunt, quibus favendi causa, haec inserta sunt, propter finem eorum probum.
Quales phantasiae eorum qui genii dolosi sunt
Genius dolosus apud me a tergo, ut reor per integrum diem, is qui in misericordiam sui causa movit quoque alios, cum sibi soli studeret: ejus phantasiae cum in sphaeram aliam venirent repraesentatae ut serpentes.
3606. Quomodo ideae spurcae puniant eos qui tales habent
Ideae spurcae repraesentatae a spiritibus, quae repraesentative apparebant, quia non ex studio ab iis, ut spurcae essent, non de iis nunc agitur, sed erant alii obscoeni spiritus, qui sic inhaerebant iisdem, ex causa ut imprimerent ideam spurci; tunc mihi apparebat, quod idea ista quia esset eorum phantasia spurca ab iis tametsi elongata, usque quia ab iis, erat in iis, sic sequendo usque ad eos et ad eorum ideam spurcam, sic ii sibi visi quod tales, nam idea est imago ejus, qui producit; ita visi sibi quales essent, et eo modo puniti a semet, quia tales, quare idea spurca ex phantasia secum habet poenam repraesentationis qualis ei qui producit. 1748, 18 Oct.
3607. Quod coelestes gyri nequaquam intelligi queant
Spiritus, qui inquirere voluerunt in coelestes gyros, quia non potuerunt percipere, inde dubitare et negare [incipiebant], ut solent, ex quibuscunque, quae non intelligunt: quod nusquam intelligibiles sint gyri coelestes, quomodo nempe cogitationes, conatus et vires fluant, ostensum est per fibrarum fluxionem in nostro corpore, quam perscrutari impossibile est, sicut quomodo ex principiis suis seu substantiis corticalibus fluunt, quomodo se consertant in cerebro, quod apparet instar pulmenti, et inspectis apparent continui nodi, quomodo se conserunt fibris medullae oblongatae, quomodo fibris cerebelli, quomodo unitae in medulla spinali, et ibi se ejus fibris implicant, quomodo se consertant dein in nodis seu gangliis, quomodo inde excurrunt unitae et separatae, quomodo forment inter se anastomoses, et sic consertant et separent, quomodo in pluriformibus consertionibus, et inde influant in viscera, quomodo se habent in visceribus singulis; haec cum in corporeis et crassa natura nullus capit, quomodo quae existunt in mundo spirituum et coelo, quoad formas, influxus et effluxus cogitationum et conatuum? fibrae repraesentant spiritualia, principia fibrarum, quae substantiae corticales, repraesentant coelestia, in quibus adhuc formae sunt indefinitiores; quare fatendum, cum talia inquirere conantur, quod nihil prorsus sciatur, minus quia non sciunt, ideo dubitare [debeant] de iis quae sunt fidei. 1748, 18 Oct.
3608. Quod spirituum ideae alligatae sint loco, et iis quae sunt in loco [vide 3605]
Cum in conclave proximum me contulerim, et inde in prius alterum irem, illico mihi ut solitudo visum est, sic ut quasi spiritus a me secesserint, cum tamen in proximo conclavi, ubi libri, et alia, quae viderant, praesentes essent; inde concludi potest, quod talia in ideis spirituum sint, in quorundam ea quae sunt librorum, in quorundam quae sunt utensilium, in quorundam quae sunt lucis, flammae, praeter alia quae inde, quare cum ea relicta sunt, nec visa in altero conclavi, disparuisse videbantur, nam praesentes sunt secundum ideas suas, quibus si non talia objecta, discedere videntur.
3609. Similiter se habuit, cum aliam vestem, quam ante aliquot menses, induerem, quod sic iis visus sicut alius, adeo ut vix me agnoscerent; exinde aliquid de ideis et indole spirituum concludi potest. 1748, 18 Oct.
3610. Exinde constat, quod ideae spirituum terminentur in materialibus, ultimi ordinis, quibus sublatis non sciunt ubinam sunt, et disparent, antequam in aliis materialibus fixerint ideas: ita in Verbo Domini, sic angeli per spiritus similiter.
3611. Quales qui ratiocinantur
Qui ratiocinantur, sunt qui dubitant et qui negant; apperceptum, quod ii sint leves, huc illuc duci se patientes, in visione nocturna demivigili, repraesentati sic, et quasi faeminae quae exteras regiones vagantur, de quibus creditur quod leves sint; tum quod adulterae seu facile pellici se ad adulteria patiuntur, super quod conquesti, sed iis dictum quod tales sint, si non actualiter adulteria fecerint, aut scortati sint, usque faciles, ad occasiones datas, et externis vinculis non retinentibus: assimilati prius crustis ostreae [cf. 2947], in quibus nihil intus, sic crustacei; at ostrea mollis et pinguis quae intus significat ea naturalia, quibus confirmantur bene spiritualia et coelestia.
3612. Praeterea tales sinistrae parti capitis mei dolorem incutiunt; quasi ibi nucleos duros formantes; sic sunt quoque qui incrustant cerebrum: cumque mihi datum a Domino, objectiones tales non curare, nec eas admittere, tunc in nervis sinistri colli sensi dolorem ut vix caput possem circumflectere prae dolore duritiei nervi, causa, quod ratiocinatores non adesse vellent, sed recedere inciperent, sicut etiam dixerunt. 1748, 18 Oct.
3613. Quod obscoeniora e terris ubi Christiani existant, quam prius
Repraesentata mihi obscoena, a multis supra me, et dictum quod sint qui e terris ubi Christiani, significantia, quod obscoeni sint, quod sexum faemininum concernit, et quod tales hodie multiplicati sint in terris, ubi Christiani, magis quam prius, nam quantum vitia crescunt, in altera vita percipitur manifeste, quo omnes veniunt; sunt obscoenitates loquelae, cogitationis et vitae, quae faciunt, ut matrimonia vilescant, quae tamen sunt propter propagationem generis humani; tum dictum quod inferiora terrae talibus hodie impleantur. 1748, 19 Oct.
3614. Qui objectiones contra cognitiones fidei non admittunt, securi sunt a spiritibus malis
Conquesti spiritus, quod non magis adesse possent, quia [ego] manens in cognitionibus fidei, objectiones admittere non permittebatur, dicentes quod sic nihil habeant quibus ducant, dicendo quoque, quibus seducant, per talia enim maxime seducunt hominem, objiciendo modo unum, tunc quotquot sunt veritates confirmantes, nihili sunt, nam fertur homo sic a suis cupiditatibus, quae producunt phantasias, sic libenter admittentes objectiones, quarum una tunc fortior apud eos est mille confirmantibus: quare ut homo sit verus, seu in vera fide, in opposito debet esse, ut una veritas praevaleat millibus et myriadibus objectionum, ita fugiunt mali spiritus, quia in tali sphaera nequeunt vivere. 1748, 19 Oct.
3615. Quid malum actuale
Communicatum mihi, quod malum actuale non solum sit id, quod homo sibi comparat per actus, sed etiam per cogitationes absque actu, nam si vincula externa non impedirent, usque ex cupiditate confirmata ratiociniis, et ex ratiocinatione ex cupiditate, rueret voluntario, et absque conscientia in malum, et hoc quodcunque vinculum sit, 1748, 19 Oct. Vinculum interius est, si cogitet, quod perdat vitae aeternae felicitatem, quam exspectat, et [si] summus esse cupit in coelo, est quoque vinculum, quod retinet eum a malo actuali, quare non confundendum cum conscientia; quae, dum vera, non datur absque amore proximi, ut eum sibi praeferat, et amor hic non absque fide in Dominum; ideo ex cognitionibus verae fidei, et sic ex fide datur a Domino genuina conscientia, haec in praesentia spirituum angelicorum. 1748, 19 Oct.
3616. De interno homine
Cum scriberem de spiritibus qui nesciebant quod internus homo detur, per cogitationem communicatam mihi, mox cum spiritibus loquutus, quod mirum sit quod homo nec sciat dari interiorem hominem, cum singulis diebus id ad experientiam reflecteret, quod se gerat aliter gestibus, vultu, verbis, quam quod cogitet intus, sic ut separet sic exteriora ab interioribus, inde quod duplex sit apparet, dolosi imprimis, sic alium esse interius et alium exterius, quia separat ea; inde constare potuit, quod interior homo detur, qui separatus ab externo seu corporeo, quem si solam cogitationem putat, ea non potest separari ab externo nisi reale esset; sed quia non reflectunt, sed manent in externis, non sciunt, et prae aliis [qui] minus dolosi; praeterea observare potuerunt, quod bonum se separet a malo, quod nempe cogitet ita non faciendum, sic ut bonum sic exstinguat malum cogitationis, inde quod interius adhuc sit, quod pugnat cum cogitatione. 1748, 19 Oct.
3617. Quid fructus fidei in altera vita
Cum scriberentur de fide et bonis operibus, quod bona opera non sint necessaria ad salutem, secundum quorundam positionem, et quod fides absque bonis operibus salvet, quod formula sit quae contraria Verbo Domini, Qui dixit, quod arbor ex fructu cognoscatur [Matth. VII: 16, 20; Luc. VI: 44], ii qui in persuasione fuerunt, quod fides sola absque bonis operibus, seu fructibus fidei salvet, inferebant plura, tum etiam quod in altera vita non dentur bona opera seu fructus fidei, quia ibi in felicitate aeterna, sed iis ostensum, quod in altera vita praecipue existant bona opera, seu fructus fidei, scilicet, quod felicitas nulla consistat in eo, ut quiescant, sintque in societatibus, et ament semet mutuo, ut inde habeant felicitatem, ita quisque haberet felicitatem aliorum propter semet, talis vita est absque usu et fine, quare non vita activa, quae est amoris; sed quod praecipue ibi praestent bona opera seu fructus fidei, nihil felicius percipiunt, quam ut spiritus ex vita corporis alluentes, informent, et doceant, imo ut eos qui mortui paene sunt excitent, de quibus prius [1092-1109]; tum ut inserviant hominibus, et regant spiritus, qui apud eos, ut non vagentur extra limites, utque bonum hominibus inspirent: tum ut mortuos exsuscitent, in illis summam felicitatem habent a Domino, ideo quoque coelum et angeli, ita amant proximum plus quam semet; 1748, 19 Oct.; ita sunt imagines Domini.
3618. De aqua impura et spurca
Quidam spiritus in vita corporis persuasionem induit quod in altera vita somnum haberent dulcem, usque ad ultimum judicium, inde etiam in altera vita ex persuasione ista traxit indolem externam, quod posset unicuique inducere somnum dulcem, nam persuasio in vita corporis hoc secum habet ut ex persuasione possit agere, et media illico ei non scienti praesto sunt; induxit tam solerter somnum spiritibus qui circum me, ut laberentur unus post alterum in somnum, tentavit etiam idem apud me, inde sentire potui vim soporiferam inde, dicebat quod nihil mali faciat, quia unicuique somnum dulcem inducere se velle dicebat, sed quia artificiosum ei dictum est, quod non permissum; sed usque continuabat, nam gloriationem inde captabat, quod ita facere posset aliis spiritibus, tametsi dicebat quod iis non nisi bonum faciat, sed quia gloriationis sui causa, et sic dominatum super alios spiritus habere sibi visus, et postea ex consuetudine exerceret, visa mihi aqua squalida, cui tale quod sui gloriationis et inde dominatus causa super alios fit, assimilatur.
3619. Dum in statu somni et medio inter somnum et vigiliam continuo spiritus quidam volebat ut ea, quae in animo erant, observarem et scriberem, et visum ei quod etiam scriberentur, sed sicut etiam perceptum erat ejus gloriationis causa, quare similiter visa aqua effluens ex quodam canali, spurca; quare quicquid aliquis agit sui gloriae vel gloriationis causa, est aqua squalida et spurca. 1748, 20 Oct.
3620. Quantum cupiditatis quidam ex pugnis capiunt
Pueri pugnis dimicantes cum viderem, percepi jucunditatem maximam a quibusdam spiritibus influentem, ex quibus constare potest, quantum amant odia unius contra alios, nam quales sunt spiritus, illico datur mihi certis modis percipere, et quod influat ex iis, quod non aliis percipere datur, qui sua esse putant omnia, nec a spiritibus excitari.
3621. Inde quoque constabat, quomodo pueri illico in odia educentur, ut tales sint, ut vix alterum laeto vultu inspicere possint; sic quales in altera vita etiam pueri imo pueruli futuri, ubi amor mutuus regnabit, constare potest. 1748, 20 Oct.
3622. Quod mali ne quidem videre possint quid malum, aut quid bonum
Spiritus dolosos et malos interrogare datum, num sciant quid malum, ad quod non potuerunt respondere, nam perceptum, quod malum apud se putent non malum, sed bonum, quia se praeferunt omnibus, et in amore sui et amore mundi ponunt omne bonum, ita non malum, quare nec malum videre possunt, quicquid in se putantes esse bonum: interrogare illos datum, num sciant quid bonum, ad hoc nec respondere poterant, nam putant vere bonum esse malum, quare ita persequuntur bonum, et perceptum quod ex malo videri bonum nequeat: sed ex bono, quia a Domino, videri potest quid bonum et quid malum. Inde concludebatur, quod tametsi se putant sapientiores reliquis, quod nihil sciant. 1748, 20 Oct.
3623. Quod jucunditates et voluptates nusquam negatae sint homini
Putant aliqui, quod qui in fide, removere debeat omnes jucunditates vitae, et voluptates corporis, sed hoc contestari possum, quod nusquam mihi negatae sint, sed quod concessae, non solum voluptates corporis et sensuum, sicut aliis, qui vivunt, sed concessae et datae jucunditates vitae, et felicitates, quae nullis aliis, ut reor, in universa tellure, quae majores et exquisitiores sunt, quam aliquis mortalium sibi imaginari, et credere usquam possit. 1748, 20 Oct.
3624. Reflexiones cogitationis
Quod per reflexiones sciamus ea quae sunt corporis, quomodo videt oculus, audit auris, quod odoratur olfactus, gustat lingua, et tactus diversitates in corpore, notum est, nam absque reflexione, nihil sentitur, sicut iis, qui in abstractione sunt, corpus eorum est insensibile sicut fere in somno. Sed dantur reflexiones cogitationum, quae mihi multoties observatae, sed quia super eas prius reflectere ita non datum, non descriptae; sunt objecta cogitationum quaecunque, in quibus dum homo tenetur, seu reflexio ejus super ea detinetur a spiritibus, tunc multam molestiam creant, ut plurimum de iis quae sua sunt, et quae ventura, experientia multa constitit, quoties cogitare datum de hortulo meo, de eo qui eum habet, de eo, quod domum revocandus, de pecuniis, de animo eorum qui mihi cogniti sunt, quales de iis personis in domo, quales, de iis quae scribenda, quomodo acceptanda ab hominibus, quod non intelligenda, de vestibus aliis quae comparandae, et de talibus multis, cum in reflexione ista tenerer diu, spiritus illico ingesserunt incommoda, molesta, mala, cum confirmantibus et cupiditatibus; et observatum, cum in cogitatione talium non fuerim per menses et annos, nihil usquam curaverim, minus quod aliquam molestiam induxerint; haec sunt reflexiones cogitationis, in quibus qui detinetur, quo diutius eo magis infestatur a malis spiritibus.
3625. Inde melancholiae multorum, inde debilitates mentis, inde deliria plurium, tum insaniae et phantasiae, nam qui tenentur ita in cogitatione de spiritualibus, de vita post mortem, de infaustis, tunc spiritus ex ejus propriis, quae sunt memoriae infundunt plura, et tenent eum diu, usque ad insanias et phantasias: quare ii qui in solitudine vitae, in talia facile labuntur, nam per varietates et sic per societates discutiuntur: et quantum magis amoris sui, et magis hinc solitudo, et reflexio futuri, accedente quoque infortunio, eo magis in phantasias, ut tandem in insanias.
3626. Quidam eo perducuntur a spiritibus, ut redire nequeant in vera, sed phantasiam in tantum radicaverunt, ut quoties labitur in eas cogitationes, iis prorsus immergatur, sic ut non per varietates discuti dein queant, sed in persuasione sunt, quod res tales, vel ii tales, ejuscemodi cum coram hominibus patent, vocantur insaniae apertae, nam ab insania seu phantasia ista se reduci non patiuntur, in caeteris apparentes sani, sicut plures insani sunt, estque species insaniae, sicut apud binos Holmiae, unum qui chartas portat, alterum qui [eum] putat alitem, sed sunt perplures tales qui non manifeste apparent; omnes phantasiae de spiritualibus, inde quoque trahunt originem, quantum persuasionem induxerunt.
3627. Spiritus enim tales sunt, quod memorabile, quod, dum homo cogitat se esse in alia urbe, ibi ambulare, cum putat se esse extra se, et repraesentatur imago extra se, dum aliquid tale cogitat, vel quasi somniat, tunc spiritus, quia magis absque reflexione, putant prorsus ita esse, se esse in urbe, in plateis, imo imaginem meam sequuti et prosequuti sunt, non aliter scientes, quam quod ego essem: similiter in aliis, quae homo ita cogitat, tunc quia minus in reflexione sunt, ii in phantasia quod realiter ita, de quo aliquoties cum spiritibus loquutus, sicut etiam cum de insano isto Holmiae, quod is esset sicut spiritus quando in phantasia, quod gener regis, nam spiritus non aliter sciunt, quam quod sit, ita per se insani, sed quantum iis datur reflexio, tantum reduci possunt ab insania, at homo non talis, is cogitare talia potest, sed usque novit, quod non ita, sicut quod non ambulet in alia urbe; praeter plura alia.
3628. Ne itaque homo in apertas tales insanias, tum in phantasias innumerabiles veniat, Dominus Solus consulit, et ne in talia cadat, mandavit Dominus ne crastina curent [Matth. VI: 34], nam crastina curare talia significat; eo qui in talibus, et ad talia inclinant, nusquam inde abstrahi queunt, nisi per fidem in Dominum. Qui in fide, a Domino liberantur, utcunque a talibus infestantur a spiritibus, et hoc innumeris mediis, tam externis, quam internis. 1748, 21 Oct.
3629. De flammeo ante oculos
Inopinato occidit flammeum ingens ante oculum meum, quem ita perstrinxit, ut non describi possit, erat tale flammeum, ut perstringeret non modo oculum sed etiam interiorem visum, quod manifeste nunc percipio; nam in admirationem veni illico unde tale flammeum; mox quoque visum obscurum quoddam, obscurum ut nubes obscura, sed in quo terrenum: percepi, quod hoc a Domino, per coelum, ut constaret quanta sapientia angelorum, pro intelligentia spirituum inferiorum, quae se habent, sicut intensum hoc seu coeleste flammeum ad obscurum istud: quare differentia est talis, ut solum differentia describi nequeat: ita se [habent] omnia et singula coeli angelici, non solum sapientia, sed singula sapientiae, tum loquela, ut et felicitas, praeter reliqua: quod prius aliquoties perceptum per angelorum interiorum influxum in me, quem non sentire potui, nisi per frigidiusculum [2570] .
3630. Quam curiosi sint spiritus inde quoque constare potuit, nam plures societates spirituum miserunt ad me subjecta, et maxime sollicite inquisiverunt, quid flammeum illud coeleste significaret, non contenti quod diceretur, quod esset illud, de quo mox prius, erant enim tunc perplures societates circum me, sic ut me tunc perciperem in consortio perplurium, qui perceperunt quod flammeum tale ad me allapsum. 1748, 21 Oct.
3631. Quod interiorum spirituum loquela non mecum absque subjectis communicari potuit
Varie ostensum, quod spirituum interiorum loquela et cogitatio ad me pervenire non posset, absque subjectis, nam loquutum mecum per subjecta, et sine subjectis; cum sine subjectis, erat species undulationis ad aures meas alluentis, ita plurium loquentium, sed ne hilum intellectum, quid dicerent, cum tamen mihi dictum, quod ii in manifesta loquela et cogitatione, quantum apud eos, distincta fuissent, nec quidem eorum erat communis perceptio, nam attendebam, num esset communium influxus; sed intermediis subjectis illico perceptum et auditum, quid loquerentur et cogitarent.
3632. Subjecta sunt talia, ut cum plures intendunt loqui per unum, tunc statim subjectum fit, quod datum scire ex eo, cum dicerem subjecto, quod alii per eum loquerentur, et data intuitione in eos, tunc unus eorum factus illico subjectum aliorum, qui indignatus, quod sic in inferiorem sphaeram demissus, quia nunc loquebatur: ita fiunt subjecta, qui inter interiores spiritus, quoties alii concentrant suas cogitationes in unum eorum, tunc venit in mundum spirituum inferiorum.
3633. Qui subjectum est, quia putat loqui ex se, putat eos qui per eum loquuntur, nihil esse, ne quidem cogitare, et qui per eum loquuntur seu interiores, putant eum per quem loquuntur, nihil esse; quod mihi manifestatum per quendam qui erat subjectum, qui dicebat, quod illi nihil sint; et tunc de eo cogitatum, dictum et perceptum, forte etiam loquutum, quod interiores similiter putent de subjecto quod nihil sit; exinde constat, quomodo se res habet, quod unusquisque spiritus putet se vivere, et cogitare, et sic esse hominem, quem sic nesciunt, quod homo sit aliquid separatum a semet: ita homines sunt nihili in oculis spirituum, et si scirent, quod is homo, et quoque spiritus, quod eum viderent sicut machinam inanimatam, cum homo putat se vivere et cogitare, et spiritum nihil esse.
3634. Quare nisi Dominus videret hominem esse aliquid, totus mundus spirituum videret eum ut nihil, et si aliquid, solum ut quoddam inanimatum, sicut de me multoties putarunt. 1748, 21 Oct.
3635. Quod objecta visus et auditus sint variationes vasorum
Quia vita Domini influit in coelum, et in mundum spirituum, sic in cogitationes hominis, et usque apparet, quod objecta visus et auditus influant in cogitationes, ita externa – ut scirem primum quomodo se haberent, et quod fallacia esset, quod externa influant in cogitationes, datum mihi percipere, quod objecta visus, proinde auditus nihil aliud efficiant, quam quod vasa interiora, quae sunt cogitationis inferioris, varie disponant, et qualia sunt vasa, taliter recipiuntur ideae spirituum quae influunt, nam vasa recipiunt influxus secundum suas formas, proinde sicut disponuntur ab objectis, imo quandoque ita ut ideae in contrarium vertantur; inde venit, quod [iis] qui in communi idea sunt, omnia particularia se inapplicent, et sic trahant a communi idea, et videntur particularia illuc ducere: sicut ex innumeris constare potest. Utque hoc constaret, etiam spiritus mecum loquutus est, ut apperciperem id quoque melius, quod tunc datum obscure appercipere, sed quia fallacia sensus regnat ex eo quod objecta influant in cogitationes, non potui manifestius adhuc percipere, quam sicut dictum: percipio quod spiritus qui in fallacia ista sunt, in ea persistant. 1748, 21 Oct.
3636. De iride
Visae mihi irides perpulchrae, sicut prius [3213], sed pulchriores, cum luce candidissima, in cujus centro obscurum terrenum, sed lucidissimum niveum pulchre variabatur lucido alio, et sic discriminabatur, tum cum punctulis flavidioribus sicut stellulis, praeter alias variationes pulchras, et si memini, florum diversorum colorum circumcirca, et intrantes in lucidissimum; hoc ad sinistrum oculum: ad dextrum repraesentationes pulcherrimae distinctae coeruleis et coloribus inde, quia oculus dexter affectiones repraesentat, et [hae] trahunt colores non a lucido candido, sed a flammeo. 1748, 21 Oct.
3637. Quod homo percipere possit ex semet, qualis mundus spirituum
Si homo reflectit solum in communia suae cogitationis, nec ita ideas ex corporeis sibi formaverat, intelligere posset, qualis mundus spirituum; quod nempe loquela vocum detur, ad quam homo loquens et audiens non attendit, sed ad sensum vocum; in hac sphaera est homo ejus interior, est sensus vocum, qui quod constet ex solis ideis, scire potest, nam loquens nihil attendit ad voces, sed solum ad sensum vocum, voces sic fluunt spontanee, hic sensus vocum constat ex ideis, absque ideis nullus dabilis est sensus, in hac loquela sunt spiritus inferiores inter semet, et tunc non sciunt aliter quam quod per voces loquantur, cum tamen per ideas, talis itaque fit homo cum spiritus, et talis tunc ejus loquela: cum homo cogitat, nescit ipse num per voces loquelae, cum tamen per ideas, sicut quisque, si reflectit scire potest; ideae fluunt postea sponte in quamcunque loquelam, quam callet; quare cogitatio ista est ex ideis, quae in loquelam vocum istius hominis, apud quem sunt, aut cum quo loquuntur, cadunt, quare
3638. spirituum loquela est universalis, qualis cogitationis hominis absque loquela vocum. Quod adhuc interior cogitatio sit, adhuc homo potest scire, se reflectit, nam quicquid cogitat, et in loquelae sensu habet, est ex fine, et propter finem, qui cogitant habent finem ex quo et propter quem, qui dirigit cogitata, et qui se non ita propalat apud malos in loquela vocum, cum itaque tale dirigens cogitationum sit, et hoc cuivis notum esse potest, constare potest, quod talis cogitatio interior sit, quae regit inferiorem: dolosi imprimis in tali cogitatione prae aliis sunt, nam manifestius cogitant ex finibus et propter fines, et raro propalant, quare interius viget, et augetur manifestius.
3639. Quia nunc homo regitur a Domino per mundum spirituum, et non vivere potest, nisi in societate spirituum, alioquin nec aliquem nexum habere potest, cum maximo homine, proinde communicari ei ex Domino, quid bonum et verum, ita nec cogitare posset de coelo, et sic non esse posset rationalis, seu homo; inde constat, quod talis sit mundus spirituum in maximo, sicut singulus homo in particulari. 1748, 21 Oct.
3640. Mali qui in interiori sphaera sunt, ab angelis non possunt inspici, nam sic vertuntur in serpentes, et dira alia [animalia et] insecta, quare non communicatio est eorum cum coelo, nec cum maximo homine, nisi externa, per externorum influxum reguntur a Domino, quod externum se habet sicut intellectuale hominis, quod externum est, de quo alibi [3209] ; quare coelum iis clausum est; inde quoque / constare potest, quod eorum ideae sint quales in statu vigiliae et somni quandoque viderim, alligatae variis objectis, ita sunt phantasiae quae describi nequeunt, nam ad captum hominis absque experientia venire nequeunt; et quidem alligatae objectis spurcis et obscoenis; sic cogitant sicut deliri et insani, nihil scientes quid cogitant, ita in tenebris. Talia sunt principia cogitationum malorum inferioris sphaerae; sed usque tenentur in vinculis ita, sicut qui supra caput, ut nihil influat ab iis, quam quod permittitur; dolosi, magis dolosissimi removentur prorsus, ut non communicare possint nisi remotissime.
3640 1/2. Aliter autem spiritus angelici; quia in maximo homine, ab interiori percipiunt et cogitant, cum iis apertum est coelum; quare etiam eorum ideae sunt repraesentationes pulcherrimae, et jucundissimae; cum sapientia et intelligentia, ita in lucido. 1748, 21 Oct.
3641. Quod homines teneantur in societate spirituum
Quicunque homines sunt, tenentur in societate quadam spirituum, absque ut esset in societate non viveret, per subjecta tenetur in societate; et quidem in societate naturae ejus conveniente; ita mille homines simul, quisque in suamet societate tenetur: et quia omnium rerum sunt communia, ita etiam societatum, quarum communis complectitur plures, inter quas communicatio secundum dispositionem Domini, ita homo in communi societate secundum naturam suam, seu naturae quod regnat, in caeteris secundum ejus vitae varietates: quibus etiam sunt opposita, nam aequilibrium est omnium per opposita, ut multa experientia constat.
3642. Quod mali et dolosi communicent suas ideas, praeter quod sciant, quinam ibi, et quot sunt, et quod ad certum finem teneantur omnes, ita conjuncti – nam mali fines quoque conjungunt, at si scirent in altera vita socios, et non detinerentur ad fines communes, rueret unus in alterum, nam quisque imperare alteri, et destruere alterum cupit – hoc perceptum. 1748, 21 Oct.
3643. Quomodo plures [similiter] cogitent diversimode ex multis, illustratum, sicut etiam dictum spiritibus, quod unus loquens, ut in coetibus magnis, et in ecclesiis, teneat permultos in cogitatione eorum quae dicit, et tamen unusquisque similiter cogitat, et de iisdem quoque loqui potest cum aliis, hoc solum illustrationis causa, nam spiritus ita melius percipiebant.
3644. De distantia in altera vita
Spiritus incipiebant dubitare, an fallacia sit, seu apparentia, quod appareant ita spiritus ad corpus, ad dextrum, sinistrum, proxime, intus, putantes, quod eorum genuinus locus talis sit, sed iis responsum per cogitationem, quod cogitatio sit, quae conjungit, nam cogitationi nullus locus seu nulla distantia, sicut nec visui, nisi ab interjectis; quid cogitatio efficiat in altera vita, constare potest ab ideis, quae conjungunt, unde societates similium, tum a phantasiis; cum phantasia possit facere, ut appareat supra cum infra, et infra cum supra et sic porro, quid non cogitatio, secundum cujus qualitatem, nam secundum naturas et indoles, sortiuntur loca in altera vita, secundum dispositionem Domini? quare cum cogitatio pervertitur seu perversa est, alibi sibi apparet, quod tamen est fallacia, at ubi constans ejus locus, est apparentia. 1748, 21 Oct.
3645. Quod in mundo spirituum quisque putet alterum nihil esse
Qui loquuntur per subjectum, quisque eorum putat subjectum esse nihil, sed esse se per eum qui loquitur: subjectum putat se esse, et qui per eum loquuntur, esse nihil; et quisque in societate malorum spirituum putat alterum esse nihil, quia in simili fere idea sunt, sic putat quisque se esse qui cogitat; quare dicere datum iis, cum indignati sunt, ut solet, quod nihil sint, annon unus alterum putet nihil esse, et qui interrogati dicebant ita quod subjecta putent nihil esse, et qui respondebat, factus subjectum, interrogati alii, de eo, dicebant quod nihil esset, quia se putant omne, ita potuit ab uno ad alterum procedi, et quisque, qui putaret se esse omne, ab aliis diceretur quod nihil sit: quare iis dictum, cur ita indignarentur, cum ipsi de aliis, et alii de iis, et sic omnes mali spiritus dicant de sociis quod nihil sint, sic quod omnes essent respectu eorum nihil: quid tunc, cum talis fallacia, annon nihil sint respective ad Dominum, Qui Solus vita? 1748, 21 Oct.
3646. De candido lucidissimo
Visum candidum lucidissimum, sicut flamma non a lignis, in Camino, obscuro, quo significabatur qualis intelligentia angelorum est respective ad intelligentiam spirituum inferiorum, obscurum Camini est respective intelligentia spirituum inferiorum, et cum intelligentia, sunt omnia quae sunt intelligentiae, Lucidum tale evibratum instar flammae candidissimae significat spirituale; cum flammeum de quo prius [3629], coeleste. Etiam dictum quod apud angelos talis est lux, seu quod in tali luce vivant, seque mutuo videant, sicut in die lucidissimo, cujus respectu Lux telluris a sole nihil est, nam sicut lux candelae exstinguitur a Luce solis intensa, ut non appareat, ita lux meridiana solis, ab hac Luce; quare lux solis est respective umbra; similiter ac Lux etiam omne quod dicitur lucis, hoc est intelligentia eorum. 1748, 22 Oct.
3647. De sanctitatibus
Quidam inter dolosos seu sirenes supra caput altius, erat, quod novus animadversum ex ejus dolo, qui major et intensior erat quam dolus eorum, nam sequebatur cogitationes meas et repraesentationes, quibus adjungere conabatur suas, quae erant adulterii, et ut mihi apparuit admodum subtilis, inde cognovi, quod novus dolosus in eorum consortio esset, quare dabatur inspicere eos, qui quia sibi videntur in alto, etiam sibi videntur, quod mihi appareant parvi, phantasia una alteram producit, cum detectus, volebant ii ut e consortio eorum exiret, timentes enim sui sunt, ne dejiciantur, sed non potuerunt, apparuit tunc in medio eorum, parvus, circumcinctus sphaera sancta, ut solent in eorum templis, ubi Dominus ita cum lucis radiis pingitur, inde constare potuit, quod talis esset, qui se pro Domino in terra venditaret, ita quod fuerit pontifex.
3648. Cum eo loquutus, cum talis, de variis, ut de Petro, et ejus clavibus [Matth. XVI: 19], quas putabat habere, et talem crassam ideam habebat de clavibus, ut repraesentaret sicut januam in coelum, cui inserebat clavem, ut aperiret; dicebat quod sibi datae sint claves Petri, et quod aperiret gratis pauperibus, sed qui divites sunt, aestimarentur, quantum dare possent, nam quod darent, hoc sanctum esset; interrogatus, num crederet, quod quos intromittit, remaneant, dixit, quod hoc non sciat, si non, quod inde exeant; praeterea se humiliare volebat dicens quod nihil esset, quia servos servorum se vocant, cum — [quod] ut reor [ei] dictum – tamen
3648 1/2. sibi vindicant omnem potestatem: porro dicebatur, quod ii non possint scire an digni sint, quos intromittunt, forte praedones, et qui erunt in inferno, respondit, quod hoc nihil curet, si non digni, quod inde queant emitti; sed quid per claves Petri intellegatur, ei dicere dabatur, quod sit fides per Petrum significata, et quia nullus dat fidem quam Dominus, sic quod Dominus Solus admittat in coelum: et quod Petrus non appareat nunc; sed insistebat dicens, quod nusquam aliquis e terra in coelum venire possit, nisi Dominus det potestatem homini cuidam, ut is intro-
3649. mittat; de Domino quem vocabat Christum, non aliam opinionem habuit, [quam] quod colendus, quantum dat iis potestatem istam, at si non daret, percipiebam, quod non coleretur, sic ut sub Domini persona exercere potestatem eam in terra possent. Praeterea cum loquutum cum eo de interioribus, quod influerent in exteriora, tam spurcam ideam habuit, ut paene excrementitiam, quae influeret; tales sunt ii, qui pontifices sunt, et qui coluntur in terra pro summis in doctrina fidei.
3650. Dixit porro, quod crederet se sanctum fuisse a nativitate, et quia pontifex factus, quod ita sanctus nasci debuit, quam ideam traxit ex eo, quod “Sanctitas” vocantur [Exod. XXVIII: 36, XXXIX: 30].
3651. Dein a loco isto demissus est ab anteriori, in terram inferiorum, ante pedem sinistrum, et terra ibi subter est, ubi ii qui sanctos se credunt, degunt, ita in eorum consortium, de quorum vita audivi, quod appareant sibi facie lucentes, et quod unus alterum videat sicut faculas; tum etiam passim maculas lucentes, sicut vermium lucentium, solent, ex ideis sanctitatis eorum, fluentes.
3652. Sed exitus eorum est, quod teneantur in inferiori terra, in maxima cupidine ut in coelum veniant, nam coelum putant in alto esse, quare quod in inferiore terra, accendit eorum anxietates, quae anxietates post temporis moram ita augentur, ut intime anxii fiant, sic vitam in summa anxietate agunt, usque dum cognoscant, quod non sancti sunt, et tandem cum inde eximuntur, sibi apparent excrementitii, taliter ut foetor excrementitius sentiatur gravis, quo gravior non apud alios, quidam talis mecum locutus est ad aurem dextram, et fassus. 1748, 22 Oct.
3653. Quod conatus malorum spirituum interiorum sit ad occidendum hominem
Eram in platea et videbam cultros, et per phantasiam inducebatur, quod cultris jugularent me, quia spiritus mali tales sunt, ut in phantasia, putant se esse in actu, quare eruebant multi cum violentia, et cultros jugulo meo fundere conati, ita arripientes occasionem minimam occidendi, loquutum cum iis, et ostensum quod conatus eorum perpetuus sit me occidendi, sed quod detineantur a Domino, ita ut vix sciant quod conentur, sed illico cum remittitur vinculum, ruunt, quod cum pudore confessi. 1748, 22 Oct.
3654. De regeneratione
Nescit homo quomodo venit in facultatem cogitandi et loquendi, in qua tam mirifica sunt, ut nusquam ad partem unam myriadis explorari queat; nec novit unde, nec quomodo se habet; imo tanta ignorantia ejus homini est, ut nesciat vix quod [eam] habeat, et quod per eam a brutis distinguatur: nescit homo quomodo pulmones et eorum respiratio initiati sint, ut concurrant ad omnia et singularissima actionum, tum ad omnia et singularissima loquelae et vocis, nec novit quod ita sit; tum nescit quomodo respiratio concurrat ad singulas cogitationis ideas; nec novit quomodo lingua initiata sit ad singulas motiunculas edendi, et loquendi, articulandique sonos: praeter innumera alia, et tamen inquirere vult quomodo Dominus regenerat hominem, cum hoc interius est, et adhuc interius, remotissimum ab ejus cogitationis ideis; quod regeneratio homine nesciente a Domino existat, inde satis concludi potest, nam est ut sit novus homo. 1748, 22 Oct.
3655. De resuscitatis qui spiritualiter mortui
Iterum audivi quod qui spiritualiter mortui essent, de quibus prius [3617], resuscitati sint, seu initiati sint in vitam ab angelis; qua amaenitate illud fecerunt, mihi perceptum est postea, quae erat delitiosa, occupans pectus meum cum delitioso; confessi quoque, quod visi sibi facere illud ex se, sed quod sciant quod a Domino: praesunt sinistrae pectoris papillae, suntque castae. 1748, 13 Oct.
3656. De Davide et Pontifice
Ostensum, quod David cupiat supremus esse in coelo, nam talis cupiditas inhaeret ex eo quod semet intellexerit in psalmis, quandoque ei permittitur in altum venire, et sic putare se in summo coelo esse, sicut heri et hodie, emissus ex inferiorum terra, subito sistebatur in alto ex opposito, sed memorabile est, cum is enititur in coelum seu in altissimum, quod appareat et aliis, passibus scandere, sicut per gradus scalae, quamvis non scala, nec quiescit sic priusquam sibi visus ad altissimum venisse, ubi visus dein, cum deliquio timoris, ne decideret praeceps, quod mihi quoque perceptum, per communicationem.
3657. Quomodo eos qui in interiori spirituum sphaera sunt subjugat, et se ut deum coli adigit, quoque ostensum est, primum is pontifex qui apud me nuper [3647-52], iterum inter eos venit, qui supra caput, quod perceptum est, tunc cum Davide erat, qui eum ad sui obsequium voluit adigere, ut se pro deo coleret, (nam David se prius pro deo declaravit, cum in altissimo, quod visum et repraesentatum quomodo se habuit, nempe [quod eos,] qui non agnoscerent eum pro deo in altissimo eo, dejiceret praecipites, unus mihi visus qui quasi dejectus capite deorsum, quod rotabatur circum sicut terebra, sed modo crinitum apparet, non corpus: tunc ex phantasia ejus prodiit, quod Dominum in terram inferiorum deferret, ut ibi teneretur; talis est cum in altissimo venit seque pro deo declaravit): et quia pontifices etiam se pro deo declarant in terra, is de quo prius, cum Davide commissus erat; quia pontifex in persuasione erat, quod deus; et David quoque quod deus, uterque persuasione unius contra alterum, certabant; sed David vicit, quia non solum in persuasione, sed in crudelitate sic in persuasione subjugandi; cum binae tales persuasiones esset, certabant, cumque cedere nollet pontifex, audivit seu percepit David quod profiteretur Christum (non Dominum sed Christum nominare iis permittitur) tunc quia in persuasione crudelitatis, eum suo modo sicut gentes tractabat,*
* Sidebar: Parvi apparebant, quia in altissimo, et cito peragebat David, quia ea phantasia ei familiari facta
3658. nempe dejiciendo, et terebrando ejus caput per phantasias, de quo conquestus pontifex, tum eum dejiciendo et in tonnam mittendo, sed hoc cito, quia in phantasia tali interiore, ex quibus cruciatibus pontifex misere tractatus et conquestus, David ad eum dixit quod David esset et de Domino, quod eum vinctum teneat, et quod nunc regnet in coelo, quaerens an colere eum vellet pro deo, ei monstraturus regnum suum, quo audito pontifex dixit quod David sit sanctus, abnegavit itaque Dominum, et sequutus Davidem, sed voluit ejus regnum videre, sed non potuit, et venit pontifici in persuasionem, si abnegaret Dominum, cujus vicarius fuerat, quod sic nullus, quare in persuasionem istam venit, quod cum animadvertit David, nam illico percipere potest in eo statu alterius persuasionem, eum in nubem vertit, et projecit a se longius in nube, quam vidi, in qua se putabat nihil, nam tunce inconspicuus, sed usque a nubis istius extremo, loquutus mecum; exinde constat quales sunt persuasiones cum concurrunt.
3659. David dein quia voluit deus esse, inter interiores spiritus antrorsus versus dextrum se contulit, et eos subjugavit, quia in persuasione quod deus, et quod unumquemvis subjugare posset crudelitate, qualis in vita quoque fuit, quare spiritus interiores istos subjugavit, qui eum pro deo non volebant agnoscere, partim suis terebris, tum quod in tonnam projiceret, et artibus de quibus prius, et hoc cito, nam persuasionis interioris idea hoc secum habet, ut fiat cito, et spiritus interiores quoque tales sunt, quare plures cito subjugavit, alios pellexit aliis modis, nempe persuasione adulterii, forte inspirando iis jucunditates suas inde, ita omnes spiritus interiores malos subjugavit.
3660. Cum putaret se coelum tunc subjugavisse, timuit tamen ulterius ire, nempe ad dextrum, ubi incipiunt boni spiritus interiores, quia ab experientia priori novit, quod non sustinere posset sphaeram eorum; sed usque in cupiditate ab persuasione illuc ruebat, et ibi detinebatur, tunc incepit angi, et sentire foetorem cadaverosum, ut non amplius sustineret; si ulterius perrexisset, visum ei quod periret; quare inde dejectus est in terram inferiorum, perceptum quod prius saepius ita factum, quodque sic dejectus, utprimum in sphaeram spirituum angelicorum veniret; percipio ab eo, quod dum in persuasione ea est, quod Dominus ab eo vinctus, quod tunc ausit illuc ire, et quod [hoc] causa fuerit, quod eo perrexerit, sed usque quod miserabiliter ibi ei [evenerit], vocabat illud, seu coelum Domini, infernum, quia cum ibi venit, in diros cruciatus venit, quia in sphaeram contrariam adulteriis, et crudelitati, sed cum in inferiorum terram, subito projectus est superius, ex quanam persuasione [non scio], num [ex ea,] ut iterum vellet tentari, quin putaret Dominum vinctum ab eo esse, [ita] ut tentet occupare coelum.
3661. Qualis persuasio eorum est, qui se pro deo coli ambiunt, et cum in persuasione quod dii sint, dabatur quoque mihi percipere, jucundum sentitum circa pectus imprimis sinistrum; quod circa pectus jucunditas talis percipiatur, et inde se per papillam sinistram versus membrum genitale extendat, etiam communicatum, nam persuasio quod deus, seu quod summus, ita ut nihil ei resistere possit, talem jucunditatem secum habet.
3662. Qualem respirationem et inde jucunditatem secum habeat persuasio pontificum, quod dii sint, et quod ex spiritu sancto omnia loqui se putent, mihi ostensum et communicatum, ita cum in consistorio sedent, et omnia quae dicunt, sicut divinum putant: erat pontifex is apud me, in tali statu, in quo cum sederet in consistorio, et divinum esse quicquid loquitur, putans, sentita respiratio intra pectus libera cum jucunditate, et lenta, sic regularis, quae respiratio secum habet, quod sit in statu tali, nam lenta est, regularis, sic alta, expandit ad summum pectus cum libertate, cum amaenitate ex persuasione quod Divinum quod profert; et cum aliquid contradicitur, ut et cum aliquid ab alio prodit, quod approbandum, quia non a semet, tunc in abdomine sentit aliquid se volvens et repens, quod etiam mecum communicatum; et cum putat esse Divinum, cum sententiam aliquam pronuntiat, [hoc] percipit quoque ex quadam respiratione magis tacita, et quasi consentiente; quod tales essent pontifices in consistorio, etiam ab iis confirmatum, sunt sub sinistro pede, et communicata ea cum iis, qui illico fassi, quod tales sint, agnoscentes sic quod dum pontifices, tales fuerint.
3663. Veniebat in animum meum, quod sic facile regerentur, quia solum per respirationis sensum, quem putant internum et spiritus sancti operationem, sed dictum quod non facile, quia in persuasione contraria sunt; quare ostensum mihi, a quibus reguntur, nempe ab iis qui supra caput, qui sirenes dicti, qui nempe insinuant se in affectiones quascunque ut possint imperare et perdere, de quibus prius [3647]; ii nihil aliud student, quam ut per affectiones et cupiditates se insinuent causa imperandi et perdendi, et timent valde nisi data occasione, irruere, nam sciunt, quod tunc detrudantur; sunt dolosiores aliis, a talibus reguntur pontifices, cum pontifices facti; quia contrarii sunt amori cuicunque, pejores intrinsecus aliis, quos ideo manet infernum gravius et diutius, tametsi putant quia cauti, nec malum faciunt nisi data occasione, quod ita non sit, sed quia perversus apud eos ordo est, ut abutantur affectionibus ad perdendum, ideo in perniciem et crudelitatem ruunt, data occasione; tales itaque sunt pontifices, et ii qui apud eos proximi.
3664. Observatum quod supra eos, ad quos David enisus, sint spiritus adhuc subtiliores, nam David talis est, ex eo quod spiritus per eum in vita corporis loquuti, ut ad eos eniti queat, perceptum quod ii sint, qui regunt quoque spiritus istos de quibus nunc, quod dolosiores aliis, et quod sirenes, quia supra eos, num ex hac tellure non scio, vel num ex iis in aliis telluribus, per quos spiritus, sicut per Davidem loquuti, et simul in contrariis amori conjugiali sunt; non apparent, sed influunt in oculum sinistrum, cui nunc quoque, cum inciperem scribere, aliquid doloris incutiebant, non volentes ut detegerentur, nam in occultissimo volunt dolis fallere. 1748, 23 Oct.
3665. Tales, sicut etiam David, tametsi ita acuti videantur inter malos, ut in altissimo sint, usque sunt reliquis omnibus crassiores, nam in sphaera bonorum fiunt plus excrementitii, imo cadaverosi quam alii, proinde omnibus sunt crassiores; quod Davidi et sic iis dictum. Quid enim crassius est excrementis talibus, quae sensit, et quae novit? hoc nunc dictum Davidi et iis in altissimo. 1748, 23 Oct.
3666. De objectis hominum
Spiritus maxime movet, quod objecta hominis, faciunt eum cogitare de diversis, absque ordine, putantes sic quod vita Domini non influat in omnes et singulos, et in omnia et singula, quae cogitant et agunt tam homines quam spiritus, nam ponunt sic quod regularissimum foret, et una idea ab altera in ordine flueret: sic cum loquutus cum spiritibus, qui talia sibi dubia faciunt, in platea, ostensum mihi primum, quod communia sint quae regunt cogitationes hominis, et quaedam communia ita implantata, ut nesciat quod habeat, sicut quod homines quoscunque, quibus occurrit, leviter videat, tum plateam, ubi ambulat; haec objecta oriuntur ab eo communi, ut animadvertat homo, ne impingat in homines, et in obvia plateae, tum cum in alia communi idea est, tunc modo leviter talia objecta stringunt oculos, et tam leviter, si in profunda alia communi idea est, tunc modo leviter talia objecta stringunt oculos, et tam leviter, si in profunda alia communi idea, ut nihil eorum meminerit, tale commune est reflexionis genus, etiam brutis connatum, ut caveat ne impingat, et ne quis eum laedat. Inspexi lunam, et distantiam scire, est commune quod intermedia faciant scire distantiam, super quod commune nec homo reflectit, nec animal, etiam distantia noscitur ex cognitione, quod [tantum] absit, inde etiam idem commune comparatur. Quod ideas hominis attinet, ea [objecta] non nisi quam communia sunt, et quidem secundum eorum cupiditates, et alia.
3667. At objecerunt, quod objecta varia sint, nunc hoc nunc illud, quod illico cogitationem movet; sed ad ea respondere datum, quod talia sint contingentia, proinde providentiae Domini, quae nusquam penetrari potest, contra illa scrupuli moveri possent in aeternum, et usque manet veritas, quod contingentia sint, ita Providentiae Domini; sed volebant scire, et sic removere scrupulos, quibus dictum, quod in aeternum removeri nequeant, quin nova indefinita succederent; et cum tales, tunc minimus scrupulus, ante oculos, faceret ut nihil videant, quod cum ostensum, etiam affirmabant: nam minimus pulvisculus ante pupillam oculi occoecat. 1748, 23 Oct.
3668. Quod objecta sint modo vasa, et dirigantur oculi ad videndum haec objecta intensius, alia vilius, plura ut non videantur, sic quod sint vasa, constat ab iis quae mihi prius visa et percepta, quod Dominus ex objectis variis et multiplicibus formaverit coram angelis delitiosam et maxime connexam seriem rerum; de quo prius [2784] . 1748, 23 Oct.
3669. Tandem spiritibus dictum, quod, qui tales objectiones sibi formant, ut nisi sciant omnia et singula, non credant, non aliter cupiant et intendant, quam destruere, sic quod ex natura eorum mala et dolosa exeat, eadem qua destruere et interficere quemcunque cupiant, sui causa, nam id consequens est, dum talia ita objiciant, quod destruere velint veritates, proinde quaecunque sunt veritatis; si alii forent, tunc solum confirmare veritates Domini desiderarent. 1748, 23 Oct.
3670. Communia talia hominis sunt plura alia, [sicut] quod videat, quae ei ignota, et ut omnis cupiditas, [sive] exigua, levis, intensa, est commune quoddam regens objecta visus, et loquelam; quae in genera et species redigenda forent, ut eorum idea aliqualis haberi queat: ut cupiditas edendi facit ut quicquid videt, spectet num emendum ad usum; caetera non videt aliter ac in obscuro, absque reflexione propter aliam causam, quam propter communia de quibus mox prius, et aliis, sic idea communis quae multum trahit oculos, est faeminarum, quae dum regnat, quicquid faemininum talis generis, ut putat, spectat, et cogitatio figitur in iis, sic transit ad ideam communem cogitationis de iis, seu interiorem; caeteros tunc levissime spectat, et absque reflexione, praeter ex communibus, de quibus prius, et pluribus.
3671. Observatum, cum spiritus in communi aliqua idea sunt, tunc similiter evocant omnia objecta, quae obveniunt in memoria mea, et applicant similiter, ac homo objecta visus, aut loquelae alterius, et hoc inobservatum a me prius, at tam saepe hoc factum, ut vix rear posse in numeris ferre, quae objecta tunc memoriae meae offenderunt, fuerunt totidem vasa, quae applicantur eorum ideis secundum qualitatem vasorum seu idearum tunc, tum secundum communem eorum ideam, et ejus qualitatem, ita diversimode secundum eorum naturas; et sic porro: hoc mihi ostensum.
3672. Quod Dominus ita in ordinem redegerit objecta visus mei, [ostensum,] et inde repraesentationes pulchrae et amaenae coram angelis, de quibus prius [2784, 3668], non fluebant ex objectis meis, ut sic dirigerentur et connecterentur secundum objecta, sicut opinatus, sed erant repraesentationes, quae dirigebant objecta, tam multa et varia, et determinabant ea, quae sic vasa fuere, ita objecta fluebant a repraesentationibus, non repraesentationes ab objectis; ita quodcunque usque dignatus fuisset Dominus repraesentare, usque fieret, quod oculus seu visus oculi dirigeretur ad talia, quae potuerunt esse vasa, quae simul tunc repraesentationibus, mediate, tum a Domino, per alias vias, determinabantur. 1748, 24 Oct.
3673. De adulterorum et crudelium pulsu
Datum mihi observare pulsum adulterorum et crudelium, ab iis qui supra caput, ubi etiam David, quod caderet ad latus sinistrum, extrorsum, sic ut pulsaret, sicut cor, modo extima cutis pectoris, quae pulsatio mihi sentita, ita quod non intra corpus, sed sic extra sit, proinde non in maximo homine, sed extra. 1748, 24 Oct.
3674. De Davide
Loquutus cum Davide, qui nunc supra caput, qui talis est, cum ibi, quod putet se subtiliorem esse aliis, quia spiritus sanctus per eum loquutus; qui fassus aperte, quod non intellexerit, quae scripsit, quidem quod cogitaverit, quod arcana quaedam continerent, sed quae arcana, non scivit, tum quod sciverit, quendam venturum in mundum, sed de illo non quandam notitiam magis habuerit: hoc aperte fassus est, et quasi contestatus; tunc quod omnia et singula sic applicuerit ad semet et Judaeos, sicut sensus literae est: dixit, quod quia spiritus per eum loquutus sit sicut per me, quod talis quoque fuerit, sed dicere ei datum, quod non cognitionem habuerit de Domino, proinde nec cognitiones fidei, sic quod interiora Verbi non noverit, et sic quod solum in sensu literae manserit, quod sic alia res sit, et quod spiritus per eum loquuti ea quae non percepit, sicut per alios, inde constare potest, quod non in interioribus fuerit, sed modo in externis, et qui in externis, quod spiritus tunc aliter loquantur; sic ut non intelligant interiora, tametsi in singulis sunt: ad haec respondere nihil potuit; nec ad id, quod talis sit, quia in externis solum.
3675. Loquutus etiam cum eo de gentibus, quas tanto odio habuit, quod Abrahamus quoque idololatra fuerit, sic a gentibus, quia repraesentativa Ecclesia tunc exspiravit, et quod Judaei pejores essent gentibus, et quod fides postea ad gentes translata, et quod nunc quoque coelum ad eos, quia Christiani nunc pejores gentibus.
3676. Loquutum mecum dein de Verbo, quod necessum fuerit, ut revelatio existeret, nam revelatio, seu Verbum, continet vasa, quibus insinuari possunt spiritualia et coelestia, et quod sic conjungi coelum et terram, alioquin disjuncta foret, et periret humanum genus; at quomodo se habeat cum gentibus, qui nullam habent revelationem, et usque salvantur, sunt arcana, modo perceptum, quod satis sit, ut conjunctio sit per Verbum; caetera sunt arcana. 1748, 24 Oct.
3677. De precibus
Perceptum quod preces nihil quicquam efficiant, dum tales sunt, ut mala sua solum deprecari intendat, et ita putat, modo deprecatus fuerim, quod sic remissionem peccatorum habeam, sed non remittuntur peccata nisi [sit poenitentia] ex corde cum quodam cruciatu et dolore interno, et sic agnitione foeditatis, in quibus, et post quae, preces valent: hoc perceptum quod ita sit, et quod alioquin preces, et sacramenta, et caeteri ritus nihil efficiant, magis confirmant hominem, nam conscientiam suam quietam facit, quod remissa sint peccata, modo deprecatus, et mediis salutis usus, sic redit ad foeditates priores: quidam deprecari voluit, et tunc perceptum idea spirituali.
3678. Quidam etiam solent ad omnia mala et infortunia communia etiam aliorum ad preces confugere, tales sunt antrorsum paulo ad dextrum, ut [primum] aliquid malum vident illico ad supplicationis speciem procurrunt, quae supplicationis species, me fatigabat, nam inde auxilium fore [erant] putantes, cum non inde auxilium. 1748, 24 Oct.
3679. De cane
In somno visus canis, niger, qui primum admissus, sicut canis domesticus, et cum vidit aliquid osseum in quo cutis alius canis, fastidivit, inde quoque admissus et non pro malo habitus; sed postea dictum quod ossa alterius canis comederit, tunc fastiditus est, tametsi accedere vellet; evigilatus quaesivi num aliquis in canem versus sit, sic ut canis fuerit, dictum tandem, quod quidam esset, qui quoque loquutus; de quo dictum, quod talis sit, ut patiatur libenter induci sibi alias personas, sicut Davidis; et sic agere eorum non solum personas, sed etiam flagitia; et dictum quod non solum Davidis, sed cujuscunque alius, ea a ctualitate, quod talis fuerit; tales, cumprimis qui flagitiosas personas sibi induci patiuntur, postmodum sunt tales, ut non sciant aliter quam quod personae istae sint, et sic non solum sibi sed etiam aliis persuadeant, quod ii: tales sunt, qui repraesentantur [per] canes, qui aliorum canum ossa corradunt. 1748, 25 Oct. 111
3680. De dissipatione insidiantium
Hac nocte, cum in somno essem, insidiati sunt quidam supra caput, et exitiabile facinus moliti, sic ut cum aliquid ut putarunt, detegeretur, quod in vita putabant me patravisse, cum detectum, illico irruerent, nam talis est eorum opinio, si aliquid malum in homine detegunt, quod licentiam habeant eum perdendi, sed erat quoddam, quod in somniis ante plures, ut reor annos, acciderat, nec scio, annon spiritus sit, qui me adpropriat ut ejus: illi insidiatores dolosi, cum in somno essem, et ii in tali molimine, subito expergefactus, supra frontem videbam in aliqua luce aliquid plumatum, et illico, cum irruerent et perderent, nam tunc tempus erat, et inducebant ad vivum phantasiam suam, sentitus ventus vehemens, qui allapsus subito, qui eos momento dispelleret; quinam fuerunt, et quo conjecti, spiritus augurati sunt, unus post alterum, sed quod dissipati sic e societatibus, et sic misere tractati, mihi perceptum, nam dum e societate tam subito expelluntur, vix sui compotes possunt esse, quare tunc misere cruciati.
3681. Talis exitus manet eos qui nocturnis temporibus insidiantur homini, cum dormit; inde constat, quomodo Dominus videt omnium molimina et machinationes, et momento auxilium fert, tum quoque, quomodo custodit hominem cum dormit: nam vetitum est hominem minimo modo laedere dum dormit; tum qu oque accedere ad hominem mortuum. 1748, 25 Oct.
3682. De velo
David, quia sceleratus, et subjectum sceleratorum, cujus scelera non opus est memorare, nam nihil nisi quam adulteria et crudelitates animo habet, intendit, et absque conscientia machinatur, is quod fuerit dolosorum, qui supra caput, subjectum, constabat, quia per eum apertius quam prius scelesta sua inceperunt moliri, ex causa, ut in Davidem rediret culpa; quare David involutus velo, et demissus versus inferiora, sed per persuasiones, et phantasias ei, a diabolica turba in alto, infusas, per horulae tempus reluctatus, et quidem cum tali pertinacia, ut vix describi potest, phantasiae ei jugiter infusae sunt, quas is cum persuasione sua recipit, et sic se cum velo, cum diminutione veli, sine velo, conjecit in omnes plagas, nunc infra, nunc in media via, nunc superius antrorsum, nunc supra caput prope, nunc post caput, quod modo erat phantasia cum persuasione contumaci, nam tales reluctationes in velo et cum velo significant talia.
3683. Postmodum etiam pythonem agere aggressus, nempe evocare modo pythonis alios, ut ascenderent, insistens capiti meo, quod ex persuasione sua et idea pythonica faciebat, non prius mihi percepta, sed quae non describi potest, solum quod sit persuasio cum idea conjuncta evocandi eos, quos volunt; num hoc pythonicum Davidi fuerit in vita, non inde conjicere licet, sed cum ascendere putaret eum quem evocaret, erant canes et serpentes, qui ascendebant, et nisi aufugisset, eum laceravissent, et quidem membrum ejus genitale.
3684. Postea ei dictum, quod sicut canis sit, et solum tractetur ab aliis sicut canis, quia eorum subjectum, quod confirmatum a dolosis supra caput, et quod tractare possent eum sicut canem, hoc cum esset contra ejus auctoritatis persuasionem, quia dominari se putabat aliis, sic ex se agere, indignatus, sic velo auctoritatis quasi nimboso involutus, et demissus. 1748, 25 Oct. Quod qui duxerunt ita Davidem sunt ii qui se maxime pro spiritu sancto venditant, vide infra hac pagina [3688-92] .
3685. De societatibus in altera vita, et amore
Visi sunt spiritus circum me, ut aliquoties, tanquam non in aliqua societate, sed libere quasi fluentes, quod est ex phantasia eorum, qui putant spiritus tales, quod sicut invisibilis atmosphaera, et quod sic fluitent in universo, eorum persuasio mecum communicata, quae talis erat, ut putarent nullam societatem esse, sed spiritus sic fluentes inconspicui esse in universo;
3686. quare loquutus cum spiritibus, qui confessi, ex variis experientiis mihi prius ostensis, quod societates sint, quod se videant, inter se colloquantur, habitent simul, in summa luce, sicut quod multoties mihi prius ostensum est; hoc inter bonos spiritus et angelos; aliter inter malos, qui non apparent sibi nisi certis occasionibus, de quibus etiam: quare vita post mortem est in eo simillima vitae in corpore, quod se videant, quod in societatibus sint, habitent, loquantur, communicent ideas, et felicitates, et quidem quod loquantur sapientius, quam usquam describi queat, et cum indefinita felicitate.
3687. Perceptum, ut prius quoque [cf. 704], quod amor sit unice, qui determinet spiritus et angelos in societates, et quod amor sit determinans; et cui non amor, omnia ita errantia, vaga, confusa, et inconspicua apparere: quare Dominus Solus, Qui est amor, a quo Misericordia, omnia determinat, et secundum amoris differentias disponit societates, inde coeli, et coelestia. 1748, 25 Oct.
3688. De iis qui se pro spiritu sancto prae aliis venditant
Dolosi qui supra caput, et dolosissimi qui adhuc superius, de quibus prius quod ii essent qui regerent pontifices [3647, 3663], manifestati nunc quales sunt, et quidem per Davidem, quem ut subjectum habuerunt, seque per eum manifestarunt, quia in persuasione quod non ii sed David esset, ita ii non in culpa; tunc Davidem ut subjectum suum habebant, de quo dicebant, quod tractare possent eum sicut canem, et quidem talem ut prorsus ageret secundum eorum cogitata et voluntatem; cum absque tali subjecto, in occulto agunt, nec nisi data occasione, seu timentes; nunc manifestati, quod etiam iis dictum aliquoties, et nunc quoque dicitur, quod scelestissimi prae omnibus aliis, et tametsi non in cognito agere volunt, usque dum tale subjectum arripiunt in quem conjicere culpam possent, quod prae aliis scelestissimi, prae aliis adulteri, tum quoque crudeles.
3689. Ii sunt qui papam regunt, et inspirant ei talem respirationem [3662], et inducunt credere, quod spiritus sanctus inspiret, cum ii sunt; quique prae aliis se pro spiritu sancto venditant, cum tamen omnium scelestissimi sunt, ut dictum. 1748, 25 Oct.
3690. Eorum ideae tales sunt, cum in me determinatae sunt, cum per ideam spiritualem remissae, quae esset quasi sphaera serpentum venenosorum.
3691. Ii etiam erant, qui subjecta habebant apud me cum dormirem, et mihi insidiati et mortem inducere tentabant, et dissipati, de qua re prius [3680] .
3692. Verbo scelestissimi sunt prae aliis, et venena eorum talia sunt, ut insidientur per sancta, et bonas affectiones, nihil aliud intendentes, quam Dominum et quicquid Domini, sic quicquid fidei, destruere quibuscunque possint nefandis, sub specie religiosi. 1748, 25 Oct. Tales itaque sunt papae et qui ei assistunt, et aspirant [ad] dominatus.
3693. De Veritate*
Perceptum quod Dominus, Qui amor, inde misericordia, influat in coelum, sic in mundum spirituum, in quo quia amor coelestis vertitur in contrarium, nempe in cupiditates, quod pereat ordo coelestis, in quo tamen qui est, in omni veritate fidei confirmatur ex amore; sed quia nullus amor coelestis, sed ille versus in cupiditates, quod veritates fidei sint, quae separatae ab amore, instruent, et reducent, quod tamen est inversus ordo; proinde non amplius sunt vincula interna quae regunt, sed vincula externa, per quae regendus homo: vincula externa sunt ea quae sunt societatis civilis, interiora vincula, quae a cognitione veritatum fidei, sunt quoque exteriora, sic ea vincula sunt, quae cum persuadent, conscientiam hominis constituent; at vera conscientia est, quae est ab amore coelesti, proinde a Domino; vincula illa interiora quae sunt exteriora, a persuasione cognitionum fidei, oriunda, quomodo in altera vita se habeant, nondum scire datum. 1748, 25 Oct.*
* supra titulum hunc apparet paragraphus non numerata et inabsoluta lineis transversalibus deleta cum eodem titulo: De Veritate. Perceptum, quod talis sit ordo, ut homo ab amore sciat veritates fidei, non autem ut a veritatibus perducatur ad amorem coelestem; tum quod Dominus influat ab amore per coelum, et quod pereat hoc
3694. Inde constat, quid persuasionis vita, quod cum persuasus sit homo de veritatibus seu cognitionibus fidei, quod tunc habeat vitam lucis, hoc est vitam intellectualem, quae vita diversa est secundum persuasiones eorum quae de fide concepit homo; cum in persuasione est cognitionum aut veritatum fidei, usque tamen non est nisi in vita lucis, et vita lucis non potest intrare in vitam amoris, quia hoc inversum est, nam ex vita amoris nascitur vita persuasionum, nam qui in amoris vita, is est in cognitionibus fidei, et singula confirmant, at qui solum est in persuasionis vita, non ideo potest esse in amoris vita, quia indoles quae est ejus amoris vita, non est nisi malum, quare ea vita prorsus repugnat: quae causa est, quod indoles seu natura, proinde vita cupiditatum, devastanda prius sit, antequam in coelum venire quis possit, nam vita lucis non introducere aliquem in coelum potest, ubi nihil est nisi amor mutuus. 1748, 25 Oct.
3695. Qui in persuasione verae fidei sunt, a Domino illud habent, nam fidei verae est, quod nulla fides nisi a Domino, quare in persuasionem fidei non venire possunt nisi a Domino; tunc quia a Domino, etiam misericordia ei datur, a Domino, ita est conjunctio; quare quicquid est Domini hoc conjungitur Ipsi, quia ab Ipso, tametsi indoles seu natura ejus nihil est nisi malum, quod etiam est verae fidei 116 non solum hoc scire, sed etiam de eo persuasus esse; proinde quod a misericordia salvetur.
3696. Quicquid autem differt a vera fide, et quo persuadetur, trahit vitam persuasionis oppositam a vera vita; quare innumerabiles species vitae ex persuasione, sicut quoque ex natura; vita persuasionis constituit crustam, et vita naturae constituit nucleum, quae utplurimum se conjungunt, dum persuasio: nam persuasio influit et domat cupiditates, sicut solent cupiditates, quae inducunt persuasionem. 1748, 25 Oct.
3697. De adulteriis
Dictum iis qui [in] alto, quia etiam adulteri interiores sunt, quod hoc unicum demonstret, quod adulteria sint diabolica, cum conjugia sint propagationis sobolis causa, sic societatum terrestrium, inde coelestium, quod Divinum est, quod agnoverunt, quare quicquid destruit aut pervertit conjugia, et destruit propagationem, id diabolicum est. 1748, 25 Oct.
3698. Quod reflectatur responsum
Quidam e spiritibus supra caput ex indignatione quid mihi dixit, et respondere mihi visus in instanti, dixit quod ita responderem, sed dicere ei datum, quod non ego, sed responsum ferat sicut loquutus; cum putaret usque ex me, spiritus alii unus post alterum dixerunt, quod a se, et sic ordine 3, 4 vel 5, inde constabat, quomodo omnia et singula reflectuntur, et qualis omnium est ordo, ut respondeatur illico, seu reflectatur sicut loquutus; similiter se habet ac malum quod reflectitur a communi in eum qui malum intendit seu malum facit. 1748, 25 Oct.
3699. De sirenibus, et magiis
Sirenes sunt in mundo, qui vixerunt genio, unice in mundo, et in sui amore captarunt voluptates, et quia inescati iis, et in societate civili prae aliis aestimari voluerunt, unicam vitam in decoro posuerunt, ita ex actualitate et habitu inde contraxerunt id, ut extrinsecus [tales] appareant, tum ut se insinuare potuerint societatibus per mille modos decori, tum simulatione honesti, ut et pii, si hoc se offert, modo ut in societates se insinuent, et ibi dein praedominentur, similibus artibus, sic ut vita eorum sit vita simulationum: ita honesti quoque apparent extrinsecus, tam ex decoro, quam ex simulatione; et similiter ac alii frequentant ritus Ecclesiae: sed usque sunt absque conscientia honesti, boni, et veri, sibi solum intrinsecus studentes, cum extrinsecus simulant aliis, et quia absque conscientia, seu interiori homine agente, etiam ad flagitia faciliores quam alii, adulteria pro nihilo aestimant, in quorum vita tantum vivunt, quantum occultari aliis possit, ut coram mundo et societatibus etiam honestis apparere possint; quare cum adulteria pro nihilo aestimant, sequitur quod caeteros quoque amores.
3700. In altera vita similiter se gerunt, et absque conscientia ulla, quam nec sciunt quod sit, omnes artes arripiunt, quae in vita altera notae sunt, in mundo ignotissimae; tales hac tota nocte in vigiliis me infestarunt, ut inde discerem quales sunt, quod probos facile allicere possint, et usque eo ut iis pro objectis inservire soleant, in quascunque affectiones intrant, modo praetexendo, quod honestum, pium, misericors, et innocens; ita decipiuntur facile; quaedam tales, alliciebant hac nocte plures tales societates, quae alioquin probae sunt, quae constituunt tunicam externam provinciarum genitalium, lumborum, ut et thoracis, anteriorem, et mirum quod tot societates, quae plures erant, quam usquam potui credere, nam mihi ostensae, quod totam anteriorem cutem usque ad pedes constituerent.
3701. Magicae artes quibus allexerunt eos, fuerunt plures, sicut primum quod persuaserint repraesentatione quod Dominus cum iis loquutus sit, et quod promiserit, [quod] postquam sustinuerint aliquas poenas, in coelum acciperentur; praeterea potuerunt, cum penes me, loqui sicut essent alibi, ubi boni, sic ut vox eorum audita ex societate bonorum, sicut ibi essent; tum quod possent simul penes alios esse, et iis persuadere, secundum eorum genios, ita simul apud plures, ita inducentes quasi possent esse ubivis praesentes, quod magice factum, sequendo ideas sibi infusas, per quas potuere invenire eos, qui influebant, quod in altera vita facile; inde quia pro subjecto erat tot societatum, unamquamvis facile inveniebat; inspirare sic potuit cuivis affectionem secundum eorum genium, modo se applicando ideis, quae influebant; sed quomodo se insinuavit, non percepi, sed ex natura hoc traxit, quia in mundo sic quoque se insinuant: similiter innocentiam simulant, repraesentando infantem, quem accipiunt et osculantur; quod etiam repraesentavit. Unum mihi ostensum, quomodo persuasit, repraesentando coram societatibus candidam flammam circum caput eis ostensam, quod putabant signum esse intellectualis coelestis seu angelici; quod ita repraesentaverit coram pluribus, nunc percipitur, qua flamma visa illico persuadentur quod sint angeli, forte ita apud eos. Praeter alia similia quae magica sunt. Inter artes eorum quoque est, quod illico se surripiant e visu aliorum, et inconspicuos se reddant.
3702. Et praeterea subjectum erat malorum geniorum, qui inspirabant talia; et quia sic subjectum [tam] malorum geniorum, quam proborum, in vita persuasiva potuit esse, nam quo plures societates concurrunt, eo sunt in vita magis perceptiva et activa; quare loquutus cum iis qui in bonis societatibus, quod hoc sit nefandum, ut simul subjectum unum habeant cum geniis malis, imo pessimis, scientes quod in Gehenna aliquoties visa, tum quod per me loquuta cum dormirem, et nunc quod alias artes magicas exerceat; et quod si se conjungant in tali subjecto, quod foret sicut conjungerent beelsebub simul cum bono, quod nefandum; sic enim magis decipi possent quam usquam, nam talis dolus excedit omnes alios; et cum conjungerent suas ideas in uno subjecto, forent tanquam in semet, quod est abominabile, quod exspuendum; sed usque persuasionis ejus sphaera, ex congregatis in se tot societatibus, talis erat, ut vix possent [aliter] persuaderi, nam per suas persuasivas ideas et repraesentationes usque apud eos erat, et sic confirmare visa, et ostensum, quantum consensus et dissensus esset, per candidas nubes in coeruleo, (nam spiritus interiores erant) , quae cum sursum emergebant, significabat consensum, cum ad latera, quod inciperent dissentire, cum deorsum quod dissentirent, praeter quod nubes se complicarent varie, et varia forma se exhiberent; interiorum spirituum ideae ita repraesentantur.
3703. Erant etiam ex societatibus, quae cutem constituebant, ut dictum, qui passim ratiocinari volebant, sed perceptum tunc manifestius quam usquam alias, quod ratiocinatio sit summa insipientia, et quod ii qui ratiocinantur, nihil percipiant quid verum et bonum, tum quo magis aliquis ratiocinatur eo minus percipiat, in ratiocinatione solum ponens, ut videatur aliis quod sapiens, et sibi etiam sapiens prae aliis videtur; perceptum quoque clare, et dictum, quod tales nihil percipiant, et quod intellegentiae et sapientiae sit, illico absque ratiocinatione percipere num verum ac bonum, nam qui intelligentes et sapientes, proinde qui angeli, illico percipiunt absque ulla ratiocinatione, anne verum vel bonum, sicut etiam notum est apud homines, dum aliquis ratiocinatur per integras horas, et per integrum volumen, quod qui intelligentes et sapientes, momento sciant, quid verum et bonum, nec attendant hilum ad eorum ratiocinationes, quas rident, et apud se ut nihili spectant; hoc nihil communius est; quare indignatus ratiocinatoribus, toties eorum ratiocinia datum est repellere; et sunt ii qui squamosam cutem constituunt, sunt ex maxima parte ii qui in vita tales facti, ex confusione veri et boni, per philosophica, et scientifica, quibus minus sensus communis est, si ullus, quam indoctissimis.
3704. Qui cutem externam constituunt, sunt tales in mundo, qui se facile persuaderi patiuntur, nec extensionem intellectus habent, ut possint judicare num verum aut falsum, bonum aut malum, quorum genera et species plures sunt, ut qui simulato amore erga infantes, simulato amore conjugiali, se patiuntur facile decipi, ab externis, ii sunt qui cutem istam provinciarum membrorum genitalium constituunt: qui facile se decipi simulata misericordia patiuntur, sunt ii qui cutem thoracis, et sic porro: cutis etiam talis talis est, nam se per mulcimenta externa patitur decipi.
3705. Repraesentatum quales tales fiunt, nempe quod tandem sicut sceleta nihil nisi cutis et ossa, a capite ad calcem; sic ut nihil maneat vitale, quod apparet. 1748, 26 Oct.
3706. Qui ratiocinantur sunt duplicis generis, ut dictum, nempe qui non sciunt quid verum et bonum, et sic de omni vero et bono ratiocinantur, et quo magis ratiocinantur, eo minus sciunt; alterum est, qui ratiocinantur contra verum et bonum, quod destruere sic conantur; qui autem defendunt veritates loquendo, non sunt ratiocinatores, sed sunt confirmatores, tales in perceptione veri et boni sunt, et per rationes confirmant. 1748, 26 Oct.
3707. Inter magicas etiam artes, quas exercuit, etiam erat, quod verum aut bonum a me dictum, abstulerit, ut non audirent, et loco ejus substituit falsum aut malum, sicut cum de adulteriis et Gehenna loquutum, pro Gehenna substituit illico lucem candidam, sic ut nescirent, quid dicerem; hoc quoque magicum est, nempe auferre alius ideas, ne veniant ad societates, ad quas diriguntur, et substituere contraria. 1748, 26 Oct.
3708. Quod in altera vita, non in aliam vitam remittantur, quam in eam, quam sibi actualitate acquisiverant
Mirati, quod in altera vita novas artes addiscant, et exerceant, inde putantes quod actualitate contrahant vitam pejorem, sic ut adjiciant mala, malo; sed perceptum et dictum, quod non in aliam vitam remittantur, quam in eam, quam sibi actualitate acquisiverant, cum in ea vita sunt, sive exercent novas artes sive priores perinde est, nam perinde est, quid malum faciant, novum seu vetus, sic non acquirendo vitam pejorem, sed exercendo vitam, actualitate acquisitam, nam a Domino cavetur, ne ulterius eant.
3709. Quod infantes attinet, qui quoque in vitam non actualitate acquisitam, sed ex haereditario fluentem, remittuntur, se res habet ita, quod dominantes sint cupiditates, quae conatae, quae ut diminuantur quasi, vel pro iis horrorem contrahant, et sic abstineantur, mittuntur in talem vitam; tum praecipue ut informentur, quod apud eos nihil nisi malum, aliter putarent, quod quia [non] actuale malum apud eos, quod essent perfecti. 1748, 26 Oct.
3710. Continuatio de sirenibus
Inter magicas artes etiam hoc fuit, quod inspirent aliis iram, et plura, cum efficacia persuasionis, ut semet occidant, sciunt enim quod mori nequeant, et cum persuaserint alicui tale, putant sic jus in eum habere, quia homicida, ita accusando eum, et divulgando. Praeterea nihil existit, cui non intendunt, sive bonum sive malum, sive verum sive falsum, ut possint vertere hoc in sui commodum, sic in magicum, sic ut alii non attentiorem visum habeant, nam student solum talibus; quare vera fidei et bona arripiunt, sed solum fine decipiendi alios: ita nec possunt discere quid verum, bonum, sanctum, nam pervertunt et prophanant. 1748, 26 Oct.
3711. Quod hodie nihil nisi sui et mundi amor regnet
Dictum mihi, quod omnes fere qui e mundo veniunt, nihil aliud cogitent, quam ut maximi fiant, et ut omnia possideant, et nullus fere commune bonum curant, et vix sciunt, tametsi sub communi bono, suis amoribus studuerint: quaesitum de iis qui solum mercatores sunt, ut in Hollandia, qui contemnunt dignitates, dictum quod ii quoque tales sunt, quia prae aliis se aestimari volunt ex divitiis et opulentia: aliter sunt avari, qui sordidissimi, nec curant honores, nec voluptates, sibi omnia quae sunt amoris sui et mundi, proponunt in solum intuitione opum, ita pejores.
3712. Continuatio de sirenibus
Imprimis simulant alterius animum, seu induunt alius idearum similitudinem, ac ita decipere conantur, qui amore personarum, quos sic assimilant, ducuntur, in altera vita tales assimilationes variis sisti, tum repraesentari possunt, quae describi nequeunt, tales assimilavit subjectum aliquot personarum, qui amati, et quidem ut satis fallere posset eos qui in inferiori spirituum mundo; quandoque ita ad vivum, ut aliter vix sciri posset; et praeterea cupiunt tales in mundum per alios venire prae aliis, quia dolosissimi sunt, nam per affectiones bonas se insinuant, nullum finem alium habentes quam propter se et mundum; quid spiritualia et coelestia prorsus nesciunt, modo externa esse putantes, per quae insinuationes fieri possint, vitam admodum persuasivam habent, cum differentia secundum eorum genera et species. 1748, 26 Oct.
3713. Maximam partem sirenum talium constituunt faeminae, etiam quae celebratae fuerunt in vita corporis, et quia in externis decoris, quibus unice delectatae, vixerunt, prae aliis aestimatae; nam dolum non manifestant, vix finem, sed usque cognosci potest. 1748, 26 Oct.
3714. Per alterum diem adhuc Sirenes apud me, et me magna molestia affecerunt, sed quales sunt, constabat exinde, quod relictae sibi in obscenissima ferebantur, quibus obscenius vix quicquam, ut audivi; et quidem inter se; exinde sciri potest, quod nullum vinculum internum sit, quod coercet, nulla conscientia seu agnitio, minus persuasio alicujus veri et boni, sed quod interiora sint prorsus soluta, non vincta, solum vincula externa, ut decori et apparentis honesti propter fines continent eas, et forte magis quam alios; sed interiora earum sunt talia, sic dissoluta, absque vinculis, ut dum modo vincula externa removeantur, ut dum inter se licentiose faciunt, tunc absque horrore quodam, absque pudore, absque legis ullius interioris constrictione, in facinorosissima, scelestissima et obscenissima ferantur. Tales etiam sunt cogitationes earum, nam quisque nosse potest, num lex conscientiae quaedam constringat, ex eo, quod non velit cogitare hoc aut illud quia malum, quia facinus, quia obscoenum, sic ut dum cogitatio talis incidit, vel timeat, vel pudeat, vel horrescat, vel inde aliter detineatur; haec sunt vincula interna in quibus tenetur homo, at sirenes nullis vinculis.
3715. Sirenes nec instrui possunt in altera vita, nam quicquid verum et quicquid bonum vident, non capiunt, quia solum in externis sunt, sed illico arripiunt et intuentur ut medium quo utantur ad fallendum, ad pervertendum, ad se insinuandum, sic decipiendum, ad vertendum in magicum quoddam, nam quicquid pium est et sanctum apud alios, apud eos fit externum medium; et sic porro, quia nihil internum, quod constringit et obligat: hoc nesciunt quasi.
3716. Sirenes imprimis obsidere homines cupiunt: sed ejus interiora per exteriora, quod apud me per binos, et plures dies prius, expertum est, prorsus allaborarunt in sensus, imo in gustum venire, et qui in gustum cupiunt, ii sunt tales, nam sic cupiunt in interiora hominis; adulteri et crudeles, de quibus prius, obsidere hominis exteriora cupiunt, sed hi interiora; quod per aliquot dies expertus per id quod etiam gustum intrare vellent, et quicquid ederem sibi arriperent, quae sunt correspondentiae eorum; quod corpoream memoriam, sic quicquid est scientiae, et cognitionis, vellent sibi adpropriare, sic obsidere, et redire in mundum per alium; quae obsessiones sunt interiores: num hodie homines plures ita obsessi sint, inde videtur concludi posse; homo semet examinet, num in aliquo vinculo interno sit, ut cogitationes ejus abhorreant, aversentur, se abstinere aliquo modo patiatur a scelestissimis, nefandissimis, obscoenissimis, intus seu quoad cogitationes, vel quod solum vincula externa sint quae detinent, quae si removerentur, absque timore legis patrare
3717. talia cupiat, et patret, si homo talis, tunc obsidetur intus a sirenibus talibus, quae obsessio hodie est, cum apud Judaeos et tempore Domini obsessio externa: expendat homo num talis sit, nam scire nunc potest; ab experientia loquor, nam cum iis loquutus multum, earum influxus sensi, omni sensu, et conatus earum, et processus quomodo agunt, scire, et sentire mihi datum; praeter perplurima, quae memorari non possunt, nam interius agunt, et perplura mihi solum per repraesentationes ostensa sunt, sicut quales earum phantasiae sunt, quae ad me non admissae, quia dirae et sic horrendae, quae omnes fere ostensae per repraesentationes inde, sicut cum intrare vellent in interiora mea, quod se nudas supinaverint supra caput, se convolverent dextrorsus, sinistrorsus, se incurvaverint inter pedes, se inverterint capite deorsum et pedibus sursum, et sic porro, quae omnes sunt dirae earum magicae, pythonicae, et nefandae phantasiae, quae ad me non admissae sunt, ne memoriae inhaererent, et sic alii spiritus ea viderent; praeter quod plura non visa, quae facta inter se, sed modo audita, ob eandem causam.
3718. Apud me per totam noctem in phantasia erant, ut memoriam meam occuparent, tenentes ideas suas in talibus, et sic putantes se inurgere posse, ut possiderent, ita sicut apud alios possiderent interiora, obstinaciam observabam, quae tanta erat ut miratus, sed phantasia earum obstinax non describi potest; sed et hoc cum dormirem, nam agere cupiunt cum homo dormit, sicut etiam cum vigilat; id
3718b. imprimis faciunt, ut solvant omnia vincula interna; sed repraesentatum mihi quod abigerentur per equos nudos rubentes, quibus insidebant nudi parvi rubentes, et ferebantur ab anteriori versus posteriora: postea ostensum quo vaderent, nempe cum versus interiora penetrare se putant, et quidem in ea quae sunt cerebri, feruntur ibi per vias excrementitias; putabam per viam muci in nares, sed non erat per eam viam, sed per poros ossis cranii versus cutem externam, et visum quod tales a par
3719. te anteriore, ingestae sint in quandam spurcam sphaeram, sicut in scrobem mollem, sed constantem ex sordibus solutis, non visis ob mollitiem aliter ac sphaera scrobis sordida, in quam illatae dissolvi videbantur, et perceptum quod sint ea quae vocantur cavernulae in extima cute capitis, ubi pediculorum est domicilium, et ubi ii nascuntur, et crescunt; quae quod spurcissima sint, constat, quia maxime apud eos qui scabie funesta obsiti, etiam apud cadavera: sunt tales qui intrare volunt et obsidere scientifica, et intellectualia hominis; et sic per omnes cognitiones versas in magias, velint se insinuare, ut obsideant homines: etiam tales in vita sunt, per externa possunt pellicere homines ad se, et sicut fascinare, ut in societate earum sint, et sic seducuntur, ut praeferant ea internis, sic ab internis per tales abducuntur.
3720. Caeterae quae per affectiones se insinuant, cum transire se putabant inde versus regionem thoracis, et inde in lumbos, per externam cutem, quod sensi, perlatae sunt, et perceptum, quod tales possideant lacunas ibi excrementitias sudoris, quae quam foedae sint, per microscopia imprimis videri potest; quae etiam sunt latibula pediculorum; ita quoque inter lumbos, talis est earum exitus, ut in excrementitiis degant, et sordidissimis.
3721. Qui non fidem habet in Dominum, a talibus obsidetur, et tandem inter eas venit, et in altera vita iis associatur, et vitam suam in foetidissimis excrementiis agit, 1748, 27 Oct.
3722. Observatum quod tales potuissent omnia quaecunque apud me cogitata fuerunt venerea, ab infantia usque, excitare e memoria, sic ut excitarent e memoria mea, nec resisti potuit, et mihi viva voce dicebant; talis est earum ars prae aliis, ut non solum apud hominem, sed etiam apud spiritus potuissent simul excitare e memoria eorum corporea, eorum venerea, adeo ut conquesti sint, quod pateant apud eos, nam efficacia sphaerae earum talis est, ut pervadat usque in memoriam corpoream spirituum, quod alioquin nusquam permittitur.
3723. Hoc a vita in corpore traxerunt, ubi animos aliorum sibi vincire, et sic fascinare jugiter cogitarent, ex variis finibus, praecipue, quando devincti sunt, iis imperandi, et pro servis habendi, ita subjugando animos hominum; inde sphaera earum in altera vita est continue obsidendi hominis interiora, quae sphaera quia continue talis effectum habuit penes me quod se in gustum quoque infundere vellent, faciendo quoties ederem, sicut ii essent qui arriperent manu, labiis, et vellent edere; tale existit a sphaera phantasiarum interiorum, quae ita se repraesentat, nam gustus et lingua ita correspondent interioribus. 1748, 27 Oct. 127
3724. Quod hominis ideae materiales sint vasa idearum angelicarum
In platea loquutus cum spiritibus, quod Providentia Domini in ultimis tam confusa et sparsa appareat, sicut materialia collata diverse ad palatium magnum, quae calculata ab architecto, acquisita, et sic in cumulos conjecta diversos, quae dein formantur et aptantur ad palatium, et quod nemo usque ex cumulis videre quicquam potest quod tale palatium (praeter architectum) , at quod usque singula numerata sunt, et singula talia ut aptari possent.
3725. Cum in his cogitationibus essem, dicebatur quod hae cogitationes influant e coelo, ubi non agitur de palatiis construendis, sed potuisset de indefinitis variis, quae usque in cogitatione hominis repraesentantur per constructiones aedificiorum et palatiorum: nam indefinita interiora comparabilia sunt constructionibus aedificiorum, tam in universali, sicut Providentia Domini, quam in indefinitis aliis, sicut quisque nosse potest, etiam hominis ideae ut conformentur, et talia innumerabilia. Inde sequitur quod cogitationes hominis sint vasa recipientia idearum angelicarum.
3726. Sed incidit objectio, quod excitentur mala a spiritibus malis, et ab angelis impediantur, sic quod initia sint apud spiritus, et quasi influant in coelum, ubi coercentur; sed responsum cum perceptione, quod omne bonum Domini, per coelum influens in mundum spirituum vertatur in malum, et sic quod malum sit quod fluit ab ideis angelicis, hoc malum est, apud spiritus, per quod excitant mala apud hominem; et sic quod redeat in coelum, non sequitur, [sed] cum Dominus influat per coelum et inde malum [sistatur], quod etiam influat in coelum seu in angelos, ad compescendum malum, nam quia in unum etiam in alterum;, quod verum est constat ab angelis apud hominem, qui compescunt et temperant mala spirituum, qui fatentur quod Dominus compescat, tametsi videatur iis tanquam ii essent; quare etiam tale aequilibrium in mundo spirituum a Domino tenetur, et talis ordo, ut cuicunque malo suum quasi responsum, seu impedimentum sit, et si malum supraponderaret, et sic praevaleret, quod disponeretur mundus spirituum illico ita, ut sit aequilibratio, et sit responsio. 1748, 26 Oct.
3727. Fallacia eorum, quod aliter putent, iterum refutata per antipodes, quod nisi scirent antipodes esse, et nos antipodes quavis 12ma hora, nusquam aliquis crederet, quia putaret quod sic delaberentur, causa tamen dicta, quod sit gravitas in quamlibet particulam minimam hominis, quae premit versus terram, et cum talis gravitatis sphaera in singulis, tunc illico homini est sursum et deorsum secundum gravitatem; quod etiam aliis experientiis notis de vi centripeta confirmatum; his auditis spiritus acquieverunt. 1748, 26 Oct. Dicebatur quod in corpore humano fluida suum sursum et deorsum non habent secundum sphaeram extra corpus; nam formata sunt ibi sursum et deorsum et vergentia ad plagas secundum nisus, de quibus multa possent dici, sic sanguis et caetera fluida, non agnoscunt sursum et deorsum in corpore, quod extra, quod quoque experientia confirmatum.
3728. De sirenibus
Quidam ad me subito venit, ut perceptum, erat Paulus, quaerens an ego loquerer de eo malum, sed respondebatur, quod non cogitaverim tunc de eo; inde perceptum quod mali spiritus supra caput per sirenes incipiant loqui cum aliis, cum vigil sim, sicut ex me, cum aliis porro etiam loquuti, erat species undulationis, a spiritibus supra caput descendens, et similiter fere ut ex me loquuti cum aliis. 1748, 26 Oct. Continuant adhuc loqui ita, et spurca, sed nihil audio, est mihi sicut silentium, nec percipio quid: dicunt spiritus qui audiunt, quod spurca, at loquela quod sicut mea, sed quia spurca, non a me, tenentes me non solum in statu non percipiendi, sed etiam in aliquo jucundo; tales sunt sirenes.
3729. De ideis
Quod homo habeat ideas sibi ignotas de compositis, peculiares cuivis, constare potest, si aliquis velit reminisci urbium ac locorum, tunc rerum gestarum, et plurium, tunc semper aliquid occurrit, quo distinguit, et quo noscit, sive sumtum sit ex aliquo loco, [sive ex] aliqua re visa, et quod ibi passus aliquid quod altius impressit ideam, hoc praecurrit, non autem nomen seu vox, sicut cum de Milano, occurrit primum quod homines ibi noctu interficiantur, impressum; cum de Praga, quod sint inter plateas per domos eorum transitus pro homicidis noctu; de Judaeis ibi, quod interficiant clanculum Christianos; ita de aliis locis.
3730. Porro ostensum, quod non sciant homines quid idea, nam cum tenebantur in cogitatione de idea, disparebant, sic ut nihil usquam videretur, quare loquutum quod homines hodie nesciant quid idea, sed loquutum de ideis, quod in familiari sermone usque sit, dicendo quod secundum meam ideam tale sit, et quod idea ejus talis, qua significatur solum cogitatio in communi: exinde constat nunc, quod homines nihil de interioribus sciant, sic de interno homine, cum ne [quidem] sciant quod cogitatio sit distincta in ideas, seu composita ex ideis, porro cum nec sciant quid cogitatio, et distinguere possint eam a voluntate: imo vix sciunt quod cogitationem habeant; quia non reflectunt super interiorem hominem; proinde quod non alium conceptum habere possint, quam communissimum, vix quod cogitent, tametsi aliud cogitant quam loquuntur, et quam agunt, et inde scire possint; quare dictum quod idea sit minor cogitatio, ex qua cogitatio composita, forte hoc potest intelligi: inde constat quoque, quod interiora sint prorsus conjuncta externis, sic ut homo solum in sensibus corporis, et in corpore degat, in quibus sunt.
3731. At in altera vita nondum scio unum spiritum intra aliquot annos, qui non percipit quid idea, quia percipitur a me; et mirantur nunc quod homines tales sint, cum ii quoque tales fuerunt, et tales sunt, si non ego haberem notionem distinctiorem ideae.
3732. De Quakeris
In somno visus Abr. Schonst. de quo interioris doli et malitiae conceptum habui, ab externis concludens, relinquo usque num talis sit in interioribus, tum etiam visus alius, de quo aliquantum meliorem conceptum habui, sed usque quod interius malignus, cumprimis quod contemneret alios prae se. Ii visi in somno, et tandem quod vestibus induti sint multo auro splendido, extus; sicut vestes ornari solent (galloner, qui a vestibus etiam in faciem se extendebant, sic ut facies eorum satis multum talibus auratis funiculis, esset ornata, seu quasi vestita.
3733. Cum expergefactus loquuti mecum spiritus, dicentes quod essent Quaqueri; de quibus tale cogitavi, quod sint quoad vitam honesti, et probi, nam aliud nihil auditum a me, loquutus cum iis, quia putant se a spiritu sancto duci, de sanctitate, dicebant quod sanctitas sit mercari, sed dicere datum, quod mercari non sit sanctitas, sed quod mercentur ita aut ita, proinde cum probitate, et misericordia, quod tunc sanctitas, quod percipiebant, et dicebant quod ita sit.
3734. Praeterea repraesentata turris alta acuta, coloris grisei, quam cum inspicerem, evanescere incipiebat turris [a] superiori, et conspiciebantur modo media, quae grisea.
3735. Volebant spiritus explorare quales sunt interius, sed non potuerunt, nam nihil voluerunt ut propalaretur, ex vita corporis hoc habentes, ut nihil propalaretur, quod communicatum mihi; dicebant, cum vellent explorare interiora eorum, quod satis sit, se non loqui malum de aliquo, nec facere malum alicui, quid velint amplius? 1748, 27 Oct. Compertum quoque quod parum loquantur, proinde non quicquam promulgent de iis quae cogitent; tum dictum, quod non aliqua certa doctrinalia fidei habeant, praeter quod spiritus iis inspirant.
3736. Si itaque tales sunt interius, sicut repraesentati, secundum ea quae fovi cogitatione de binis istis, tunc sunt bina genera, unum pessimum, quod nullam conscientiam habent, alterum quod alios prae se contemnant.
3737. Iis dicere datum, quod dixerint se non loqui male de ullo, nec facere malum alicui, hoc in societate terrestri bonum est, sed cogitare malum, et intrinsecus malus esse, hoc non toleratur in altera vita, non in societatibus alterius vitae, quia non ibi loquela talis, et talia quae in mundo, sed ideae eorum cogitationis ibi sunt, quae communicantur aliis, quare si intrinsecus mali, quam maxime laedunt societates alterius vitae, nec noscuntur ibi ab aliis quam ex ideis cogitationis, quae eorum loquela.
3738. Quomodo externa repraesentaverint interna
Loquutus cum spiritu, cum scriberem quod externa Ecclesiae Judaicae repraesentaverint interna, et comparata sunt externa pomo viso, in quo reconduntur innumerabilia, et quia sistebantur interiora pomi per ideas repraesentativas, continuabatur comparatio, quod pomum contineat intus in se non modo quae sunt gustus, tum quae sunt odoris, tum fibras arboris similes, tum seminum thecas, et semina, in quibus potentia mirifica novam arborem exsuscitandi, nec solum unam arborem, sed etiam innumerabiles, ut implere possent universum tellurem, et hoc usque in quandam aeternitatem, quod est intimum ejus, ita repraesentatur Infinitum et aeternum, in intimo pomi, proinde Dominus, 132 ita in singulis quae extra seminis hujus potentiam sunt, nam omnia et singula conspirant ad ejus aeternitatem, et quasi infinitatem. 1748, 27 Oct.
3739. Quomodo excitantur vera et bona a Domino
Perceptum manifeste, quod Sirenes et alii cum aliquid excitant ab hominis memoria, quod solum teneant ideas in talibus, sicut in spurcis aut malis, tunc illico ex memoria hominis prodeunt talia, quae in vita egerit et cogitaverit, unum post alterum, nam correspondent eorum ideis ea quae in memoria hominis; sicut homo, quod nosse potest quisque a semet, cum tenet ideas in aliquibus, quod excitentur ea ordine, quae communis ideae sunt, de quibus illico cogitat, et [quae] quandoque eloquitur, inde quoque omnis ejus loquela.
3740. Mirati spiritus, cum dixerint quod illico responsum tulerint, tunc perceptum, quod responsum, ita verum et bonum, quod in memoria hominis, excitetur per solum commune, quod a Domino, influit per coelum, sic ut nisi influxus esset a Domino, nullum responsum veri et boni e memoria exiret, quod cum manifeste perceptum quod sit idea angelica, quae excitabat, dabatur respondere, quod inde, et tunc interrogare angelos annon a Domino, quia per eos, insinuatum quod ita; et quod sphaera communis Domini per coelum similiter excitet verum et bonum, quod in memoria hominis, quod iis responsum: inde quoque constabat, quod omnis vita a Domino. 1748, 27 Oct.
3741. De iis qui contemnunt Verbum et cultum divinum, et putant admittendum, ut teneantur homines in vinculis
Erat phalanx spirituum antrorsum, surgens a latere Gehennae, et in altum veniens antrorsum, ex sphaera eorum percipiebatur, quod vilem facerent Dominum, et se extollerent, quod ex sphaera eorum phantasiarum manifeste percipiebatur, quae diffusa, et continuabatur; ii erant superne antrorsum, et agebant per undulatoriam vibrationem, per quam etiam loquebantur, nam loqui per undulationem saepius prius factum, undulatio cadebat versus genu sinistrum, seque extendebat versus plantam et sub plantam pedis, qua significatur crassissimum eorum phantasiarum, cum genu id quod subtilius est, genu antrorsum et pes sunt ossea, qua re tales sunt, quorum loquela undulatorie vibratoria illuc cadit.
3742. Manifestabatur hoc quoque per quoddam eorum subjectum, qui dixit quod contra Dominum ageret; ita quia scandalose loquutus, detrusus est manifeste et quidem dejectus versus unum latus Gehennae, de quo infra.
3743. Cum tales essent ferebantur ab anteriore ubi erant supra caput sinistrorsum et sic alte versus posteriora in alto, ibi volentes vadere, ut arcesserent alios, in auxilium, nam dominari volebant, et supremi esse, seque saepius quoque jactabant, quod nemo iis nocere possent, tum quod nullum timerent; cumque vaderent, videbantur dextrorsum et sinistrorsum circumflecti et quasi terebrari, quod mihi dictum significare, quod insinuaretur eorum ideis, quod desisterent, nam hoc in eorum malum potuisset verti, quare etiam subsistebant, nec longius vadebant.
3744. Observatum cum ibi essent, quod loquerentur inde, et simul loquerentur circa Gehennam, quod miratus, dictum mihi, quod putent se ibi in alto esse, cum tamen sint circa gehennam, et quod phantasia sit, quod putent se in alto esse, quae ex alto eorum animo venit, qui elevat eos illuc, sed usque quod sint prope Gehennam, ubi domicilium eorum.
3745. Visa mihi tunc erat facies, quae nigra, et circum caput fascia alba, tum cum quaesivi quid significaret, percepi, quod significaret eos tales esse, quod spectent Verbum Domini ut nigrum, et modo utile, ut teneat vulgus in vinculo conscientiae; quod erat fascia alba circum caput; perceptum quoque quod tales nihil facerent cultum Divinum, minus Dominum, et quod sibi suaeque prudentiae adscribant omnia; ita in animo dominandi per propriam prudentiam, sicut sunt plures qui in dignitate, tum in ministeriis.
3746. Dictum porro, quod domicilium eorum sit prope Gehennam, ubi dracones, sic ut ibi sit domicilium draconum ubi tales, altius ideo volunt, et prudentiae suae, ac intellectui adscribunt omnia et singula, quod proprie significat dracones; quare ibi erant, tametsi apparebant in alto, et is qui subjectum erat, de quo prius [3742], illuc conjectus est.
3747. Instructus, quod in vita corporis ex successu rerum, quod traxerint persuasionem, quod prudentiae suaemet tribuerint, quare dictum, quod non ita in instanti puniantur, cum veniunt in alteram vitam, quia in persuasione, nam sic frangerentur, sed quod successive, ut sic a persuasione redigantur, et informentur; supplicium satis grave habitare cum draconibus, qui sunt volantes serpentes; sed hi tamen non dolosi erant: pejus qui dolosi.
3748. Quamdiu perstabat hoc, nihil visum quid, nam idea eorum de spiritibus talis, ut putaverint spiritum esse nihil, nisi quoddam aereum nullum, nam tales nullam ideam habent de spiritibus, quae idea, diffusa ab iis talis quoque est, nam qui putant spiritum esse nihil, iis in altera vita, cum adsunt [spiritus], nihil apparet nisi inane quoddam, dicebant etiam quod nihil viderent, nescientes an spiritus sint vel atmosphaericum inane. 1748, 27 Oct.
3749. Eorum commune erat, quod percepti etiam, quod putent se omnia posse, ita in altera vita coli velle pro diis, sed iis dicere datum, quod tametsi putent se omnia posse, usque si vel myriades essent, possent ab una musca abigi, quo irati, sed ostensum iis, quod per venti levis sibilum in terrorem redacti, putantes quod cohors ascenderet ab inferno, et eos auferret, de quo cum iis loquutus.
3750. De quodam artificioso
Quidam spiritus delectatus artificiis, ob nullum usum, solum ut jactaret se callere artificia, qui mecum loquutus, et loquebatur mecum, etiam modo artificiali, non prius appercepto, erat sonus loquelae latus qui se vibrabat sicut solet vibratile aereum imperceptibile commune, transversim circa os, in quo loquela; dixit etiam se posse loqui ut multi simul, sed dictum ei, quod hoc prius auditum; tum potuit loqui in alio loco remote, et non ibi esse, ut etiam in pluribus locis simul, sic ut praesentia ejus putaretur alibi et pluries, quam est, quod aliquantisper apperceptum, sed ei dictum, quod tale artificiosum sit, et quod tales apparentiae possint sisti, apud eum ob nullum usum nisi jactantiae, apud magos ad perdendum, praestaret si usus boni esset, nempe quod dum callet, instrueret, data occasione, alios ob finem, ut caverent a fallaciis magorum; alioquin nullius usus sunt apud eum, nisi forte boni spiritus per eum de similibus instruere vellent simplices, et convincere, quod magici ita faciant. 1748, 28 Oct.
3751. De Quakeris
De Quakeris loquutum et perceptum quod tales sint, ut non instrui queant in doctrinalibus fidei, inhaereant contumacius suis phantasiis quam usquam alia gens, non solum ex eo quod cogitent multa, et sic confirmentur, sed etiam quod spiritus continue sic in cogitationes influit, et confirmat eos quod spiritus sanctus cum iis loquatur, ita rejiciunt omnia doctrinalia; quae cum ab aliis audiunt, dicunt “quid hoc?”, “quid hoc?”, sicut quidam apud me, solum quod aliquam vocem dicerem, dixit “quid hoc?, non intelligo quid hoc”, et diu inhaesit ita dicendo, sic non volunt instrui, rejiciunt illico, quod ab aliis; et dicunt se non intelligere ea; quare vocati ab aliis spiritibus, quod gentes sint inter Christianos; contumacissimi etiam sunt in eo, ne propalentur ea quae apud eos solum cognita, et quae cogitant, colluctati sunt mecum, et cum spiritibus qui scire cupiebant eorum arcana, sed incassum, et cum repraesentationes aliquae ostensae significantes eorum vitae arcana, cum spiritus, ut solent, conjectarent, quid essent, tunc nefanda objecerunt, quam maxime nefanda, quod significarent, ob causam ut desisterent.
3752. Repraesentata de iis haec sunt, visa mulier prope me, tergum ad me, et anteriora versus focum culinae, ubi ardentem ignem vidi. Postea visa mensa, ubi aliqui discumberent ad dextrum paulo antrorsum; dein mulier amicta capite habens tegumentum satis latum muliebre, purpurei coloris, jacens ante mensam in lecto. Post moram temporis, visa est planta pedis sinistri, ubi caro incisa absque cute, caro cruda incisa apparebat, et quidem prope pollicem pedis, qui nondum erat excoriatus; postea visi parvi canes ad me currentes: sed quid haec significent, nondum scio. 1748, 27, 28 Oct. Influebant ii quoque in pubem membri genitalis, sed perceptum sicut etiam dictum, solum in osseum quod ibi.
3753. Quod spiritus terminent suas ideas in materialibus
Prius videas [3605], quod dum in alienum locum, seu aliam cameram veni, quod spiritus illico sicut peregrini essent, nescientes ubinam; et quod similiter fit circa vestes, dum mutatae, quod aliam quasi ideam exinde tulerint. Insigne exemplum, quod in materialibus terminent suas ideas, absque quibus absentes sunt, erant bina parva vascula, nivea, quae usitabantur circa the; et aliquoties percepi, quod quidam spiritus vellent, quod hoc vasculo, quidam quod altero, uterer, percepta est certatio quaedam a parte eorum qui supra, et quod infantiles essent, qui diligebant alterum pulchrius et concinnius; actus eram a spiritibus qui supra, quod rejicerem hoc pulchrius et concinnius, cum in idea ea tenerer, tunc infantiles indignati, recedere volebant; at ut retineretur, ab aliis spiritibus infundebatur, ut frangerem vasculum alterum, cum in idea ea tenerer, tunc spiritus ii incipiebant timere, dolere, venientes ad me, et orantes ne hoc facerem; perceptum quod sic forte recederent; ex eorum timore et dolore perceptum, quod ideae eorum in eo terminarentur, et quod non potuissent adesse, si hoc auferretur; constat inde, quomodo ideae spirituum terminantur in materialibus, et perceptum, cum quadam repraesentatione, quod tale esset pes eorum, quem putarent se amittere, si auferretur vasculum. Ita in caeteris. 1748, 28 Oct. Sunt etiam spiritus, qui pro ultimo ordinis sui habent libros meos, qui 4 sunt, quibus haec inscribo, quidam hunc librum, quidam alterum.
3754. Quod idea diffusa spirituum sistat ideam quasi nulla societas
Cum tales spiritus adsunt et operantur, qui nullam ideam de spiritibus et spiritualibus habent, sicut ii de quibus prius [3741-49], qui suae prudentiae omnia adscribunt, et contemnunt Verbum et cultum, dicentes esse modo vinculum conscientiae pro vulgo, tunc tametsi loquuntur, apparet ita diffusum, sicut inane atmosphaericum, nulla societas, minus ullus ordo; nam evanescunt quasi omnia talia, quae distinguunt et determinant ex idea eorum, quae talis, cum iis tunc loquutus de eo, quod tametsi appareat ita usque omnium ordo tenetur a Domino, quodque appareat sicut coelum stelliferum, quod etiam ad conspectum hominis apparet sicut non ordo, sed quamvis apparentia talis, usque ordinatissima omnia; et quod nullus loqui possit, nisi in societate, aliquoties prius simile apparuit. 1748, 28 Oct.
3755. Quod subjecta sint contraria, per quae usque bonum a Domino insinuatur
Erat subjectum quoddam intra me, tota fere nocte, qua jucundissimum quoddam et felicissimum percepi, et hoc constanter per noctem, tametsi mali spiritus jucunditatem et felicitatem illam conabantur jugiter auferre; postea spiritus intra me versus inferiora abivit et dixit, quod is intulerit jucundum hoc, sensi quoque, quod externum jucundum tunc recederet; sed dixit usque, quod is contrarius esset, sic quod impediverit jucunda, exinde constabat quod Dominus adhibeat subjecta opposita, et quoque mala, per quae insinuat jucundum, ex causa, quae mihi dicta, quod is non perceptionem jucundi habeat, si perceptionem is haberet, tunc sibi adpropriaret illud, et sic tolleret; ex quibus constat quod mali spiritus adhibeantur quoque ad firmanda jucunda et illa adproprianda homini. 1748, 28 Oct.
3756. Quod mali spiritus nec sciant quid verum nec quid malum
Loquutus cum malis spiritibus, quod non sciant quid malum, nec quid verum, et ostensum iis manifeste, quod quicquid verum et bonum est, hoc vocant falsum et malum, ita etiam sentiunt, et percipiunt, quare verum et bonum scire et percipere nequeunt, nisi sicut falsum et malum: quod malum attinet, nec id sciunt et percipiunt, quia falsum capiunt ut verum, et malum ut bonum, quia congruunt eorum naturae, proinde nihil sciunt, cum nec verum, nec bonum, nec falsum, nec malum; non poterant respondere, sed modo inhaerebant phantasiis, quare dicere dabatur, cum iis dicatur quod nihil possint, quod illico dicerent hoc esse falsum, et perciperetur iis ut malum; ita (nunc) si diceretur iis quod omnia possent, putarent hoc esse verum, et perciperent ut bonum seu jucundum; audiunt nunc et silent: conclusum ergo, quod nihil sciant et percipiant. 1748, 28 Oct. Inde constat, quod non vita, quia vita consistit in intellectu veri et voluntate boni.*
* sequuntur in ms. duo paragraphi non numeratae nec absolutae, lineis transversis deletae:
Spiritus veniebant ad me, forte quia cogitaverant quod haverent usque vitam, in qua non malum, et falsum, sicut quod in vita corporis plura sciunt et faciunt, sicut ea
Spiritus veniebant postea ad me, cum quibus locquutus, quod omnis aliquis homo aliquid sciat quod non alter; inducebant me in loquelam de vita corposis, quibus dixi quod (J.F.I. Tafel: “quae verba insequenti paragrapho repetivit castigata, quare ea in textu omisi”)
3757. Quod vitam corporis attinet, de qua cum spiritibus loquutus dein, sicut quod aliqui sciunt plateas urbis, aliquis sordes platearum abstergere, alii calceamenta facere, tunc dicebant, quod ii usque vivant, sed respondere datum, quod haec vita est brutorum, nam ea sciunt plura ac meliora talia quae ad corpus eorum pertinent, quam homo, et si opus habuissent calceamentis, quod multo melius ea fecissent quam homo sibi, sicut constat ex nidis eorum, quos ita concinne construunt, sed quia non opus habent, non callent, quare talis vita est brutorum vita, quia corporeorum; si opus habuissent vestibus, potuissent concinnius eas facere quam homines, quare etiam pulchrioribus multo vestibus amiciuntur quam homo; inde concludere datum, quod talia quae ad corpus pertinent, sint talia quae communia sunt cum bestiis.
3758. Quod autem vitam vere humanam attinet, non est vita talis, quae communis est bestiarum, nam bestiae in iis quibus opus habent multo melius et artificiosius callent et faciunt; sed vita vere humana [est] quae spectat vitam aeternam, proinde animam, nam propter vitam aeternam vivit homo, et ex iis est homo, quae vita consistit in intellectu veri et voluntate boni, quae apud spiritus malos est nulla imo mortua, ut dictum; constat etiam ab iis qui in alteram vitam venerunt, qui parum spiritualis vitae habuerunt, quod instar lignorum sint, et vix aliquid vitae habeant, quae tamen apud eos exsuscitatur. 1748, 28 Oct.
3759. Quod homines vasa sint
Loquutus cum spiritibus, quod vasa sint in memoria hominis, in quibus quia terminantur eorum ideae, quandoque non possunt aliter loqui quam secundum vasa, quae vasa diriguntur a spiritibus bonis, hi ab angelis, et omnes a Domino, tum etiam immediate a Domino, quare non possunt spiritus aliter loqui, quam secundum directionem et praeterea sunt spiritus vasa, et tunc hominem ad loquendum excitant, et hi a spiritibus interioribus malis, vel a bonis. 1748, 28 Oct.
3760. Quid Interiora
Quidam spiritus nesciebant quid interiora Verbi significarent, sed informati, quod interiora significent cognitiones fidei, proinde ea quae sunt fidei, quae apud prophetas repraesentatae sunt per exteriora; sicut etiam quae Dominus passim loquutus; sicut quod Petrus significet fidem, et similia; 1748, 29 Oct.; sicut, quod etiam dictum, arbor scientiae significat interius scientifica quae deceperunt antiquissimam Ecclesiam; quod terra Canaan et nova Hierusalem significent coelum Domini, quod sacrificia, vestes Aharonis, et omnia repraesentativa Ecclesiae significaverint Dominum, ita Coelum; quare quisque novit quid interiora sunt.
3761. Quod interiora spirituum attinet, quae sunt repraesentationes similes, sed ita repraesentatae, ut aegre sub alicujus ideam cadere possint, sunt quoque interiora, sed usque omnia et singula significant cognitiones fidei, coelum, et Dominum. 1748, 29 Oct.
3762. De Quakeris*
Loquutus cum spiritibus Quakerianis, qui sunt antrorsum aliquantum altius, inde mecum loquuti dicentes quod essent spiritus ab aeterno, sic spiritus sanctus, quibus dicere datum quod nullus spiritus ab aeterno, annon scirent quod homines fuerint, ex eo etiam quod adsciscant novos spiritus ad se, ut sint cum iis quoque spiritus sanctus, et quod Solus unus ab aeterno, Dominus, Qui sanctus aut Ipsa Sanctitas; cumque dicerem quod ab Ipso omne Bonum et Verum, omnis Innocentia, omnis Pax et omnis misericordia, tunc in se se retraxerunt, quasi quod intus (hissna; quaerere datum unde habeant quod possint cogitare, dicebant ex semet, tandem quod aliunde, sed non scirent unde; sed hoc erat eorum mendacium, nam quod ex semet vivant, cogitent, loquantur, hoc percepi eorum esse fidem; tum quod ex se omnia possint, quare etiam tentarunt multa, sed in occulto, nam in occulto agunt, ut vix aliquis spiritus sciat quod ab iis, sed incassum; tandem quia se omnia posse dicebant, et convicti quod homines fuerint, et tamen se sanctos praedicant, declarati sunt aperta voce a me, ab aliis, quod sint spiritus spurci, prophani, multo magis quam stercorei, cadaverosi, excrementitii, et nihil nisi quam excrementum abominandum, quod iis dictum aperte, nec quicquam respondere potuerunt.
* 3763 deest
3764. * Agunt quoque in spiritus Quakerianos inferiores, nam ii ad eos primum e vita, sicut omnes ad sua idola, alluunt, quos ducunt; quibus inspirant sicut in vita, ut nihil usquam dicant alicui, talem sphaeram inde, et quod excrementa putriora sint, quam alii spiritus, sphaeram habent, quod alii non possint cum iis esse, sed quod separati sint ab aliis, nec ad eos liceat aliis accedere.
* 3763 deest
3765. Manifestatum qualem cultum induxerunt Quakeris, qui apud eos solum notus, et quem ab omnibus occultant, qui cultus tam scelestus, nefandus et abominabilis est, ut si scirent Christiani, quod e societate prorsus expellerentur, nec viverent nisi inter feras sylvae.
3766. Communionem abominabilem uxorum habent, nempe quod uxores eorum dicant se obsessas esse diabolo, a quo non liberari se dicunt, nisi aliquis qui a spiritu sancto actus, cum iis concumbat; tunc invitati sedent ad mensam, quae repraesentata mihi, et exspectant operationem spiritus sancti, et cum sentiunt operationem spirituum suorum, tunc dicunt se esse, qui a spiritu sancto acti, concumbent cum iis, quod etiam faciunt, et sic dicunt diabolum expulsum esse, et eas nactas esse spiritum sanctum, et sic a peccatis suis esse immunes, ita per nefanda adulteria; sic ut in nefandis adulteriis consistat eorum cultus seu sanctum, et sic peccatorum remissionem non solum accipiunt, sed etiam sanctitatem iis communicant, infundunt, et tribuunt; invitantur ob eum finem ab uxoribus, marito praesente, et quidem tales, quos uxor prae aliis eligit, et cubat in lecto, in eodem conclavi, et confitetur his quod a diabolo obsessa, et petit deliberari a quodam, qui actus spiritu sancto, qui cum sicut in eorum conventiculis exspectant influxum spiritus sui, tunc dicunt se eos esse, et sic concumbunt; ita promiscue.
3767. Quod influxum eorum spirituum attinet, aliquantum quoque ostensum, quod non sentiatur hodie ut prius, prius acti manifeste in tremorem, sic ut spiritus convulserit omne eorum corpus, hodie autem solum sentiunt commotionem ad sinistrum ventris latus, et sinistrum brachii proxime super palmas (olim etiam in palmis) ; tum sinistram partem faciei tenent hilarem; quaesivi annon influerent in cogitationes eorum, manifesta quadam operatione, sed hoc non adhuc licuit scire.
3768. Dictum iis quam abominandum hoc sit, cum hic quatuor abominationes nefandae simul concurrant, una abominatio, quod communio uxorum sint maxime abominanda adulteria; secundo quod sub specie sanctitatis hoc agant, et in prophanissimis ponant sanctum, usque adeo, ut sic dispelli diabolum dicant, cum tamen sic intrat diabolus, dando sic remissionem peccatorum; tertio, quod sic relaxant omne conscientiae vinculum, quod facit, ut putriora sint excrementa, quam usquam aliquis concipere queat: quarto quod sic spiritus per homines concumbant cum eorum faeminis; nam spiritus nusquam ita regunt hominem, ut agant hominem, in iis quae corporea sunt, sicut in loquendo, in edendo, in ambulando, in opere conjugii, talia influunt a conatu communi, agunt solum in cogitationes, et in cupiditates, sed nusquam in talia, quare eorum coitus multo abominabilior est, quam Sodomitarum: quod spiritibus eorum, qui spiritum sanctum se dicunt, nunc dictum, et quibus, quod quatuor abominationes tales sint, sicut dicta, ad quae nihil responderunt, nec respondere nunc possunt: scire etiam datum, quod cum concumbunt cum faeminis, vix ii habeant sensum, sed quod tunc spiritu suo sancto agantur, sic ut paene sint extra semet; inde quoque concludunt, num spiritum sanctum adeptae mulieres, cum tunc diabolum, hoc est eorum sacramentum coenae, quod rejecerunt, sicut etiam repraesentatum mihi.
3769. Quaesitum, num quoque cum virginibus et filiabus aliorum, et ancillis, dictum quidem quod quoque ita se habeat, et ostensum per januam apertam in conclave, cujus pars anterior grisei coloris visa, in quod janua patebat, et vir intrabat, tum exibat, et ad parietes se tenens quasi versus in canem, qui non visus, tum quod lectus visus, aulaeo rubro tectus; quibus significatum, quod hoc quoque fiat, sed in occulto, nam parentes non resistunt, cum dicunt sibi mandatum ita a spiritu sancto, sed quia externa vincula hic occurrunt, a quibus detinentur, sicut ut puellae eorum virgines sint, et sic maritentur, et ne prolem concipiant, et sic ne manifesta eorum scelera fiant coram hominibus, nam volunt coram aliis sancti esse, et sic inculpati, quare hoc in occulto fit.
3770. Inde constat quod a tali eorum prophano cultu non possint removeri, tam quia voluptas talis prophana iis jucundissima sit: tum quia tenentur in opinione quod spiritus sanctus per eos loquatur; et quia omnem conscientiam rejecerunt, quod talia sint abominabiliora quam usquam alia, non possunt ab aliis instrui, sed eos contemnunt, rident, et se dicunt non intelligere.