Experientiae Spirituales 3771 – 4618

3771. Visus quoque vir ascendens et loquens super plano quodam, quale aedificatur hariolis, qui dictus quod fuisset eorum primus, qui loquutus, et dixit, quod talia nusquam fecerit, nec cogitaverit [tale] exstiturum.

3772. Haec scripta sunt in praesentia eorum spiritus sancti, qui nunc adsunt; qui prius conati nefanda inspirare [cf. 3741 seqq.], et quidem contra Dominum, quae nefanda nec reminisci volo; exinde constabat, a quo talis spiritus procedit, quod nempe a diabolo omnium spurcissimo; quare etiam dictum, quod eorum infernum sit profundius inferno aliorum, ubi excrementitia spurcissima fiunt; tale infernum est eorum spiritus sancti.

3773. De vita Quakerorum instructus, quod sint sicut Judaei, divitias amant absque fine, modo quod acquirant eas et possideant.

3774. Quales ii spiritus sunt, qui vocant se spiritum sanctum, audivi manifeste, quod blasphemias contra Dominum injecerint varias; inde constat, quod nequaquam ex Domino, sed ex diabolo procedant. 1748, 29, 30 Oct. Hoc quoque in eorum praesentia, in platea etiam injiciebant diabolicas calumnias contra Dominum.

3775. Praeterea nominantur Christiani, in eorum conventu audivi eos, et forte quoque de Domino loquuti, sed ita se res habet, quod secundum doctrinalia sua agnoscunt tres personas, tum quoque agnoscunt Verbum, sed non curant, nam se quoque agi a spiritu sancto dicunt, quare quoque sciunt de Domino, et in eorum conventu quoque passim praedicant, sed hoc ita se habet, spiritus eorum non aliter possunt loqui quam secundum eorum doctrinalia memoriae, nam spiritus cum ducunt hominem, [quisque] putat [se] esse hominem, et induit ejus memoriam, proinde doctrinalia, quae hauserunt ab aliis, in conventibus eorum, quare non aliter possunt praedicare; quod communis lex est, nempe quod spiritus nihil contra eorum doctrinalia et persuasiones possit proferre, nec addere quicquam ex suo quod non est in eorum memoria, inde praedicant sicut alii; sed usque nihil curant Dominum, sed solum spiritum sanctum, sicut quoque Catholici agnoscunt Dominum, et praedicant Ipsum, at in altera vita sunt quidam inimicissimi, ita etiam Quakeri, quare in altera vita nihil sciunt de Domino, et sunt rebelles contra Dominum, se tunc pro spiritu sancto venditantes, de quo jugiter cogitaverunt in vita sua, nam jugiter exspectarunt spiritum sanctum in conventibus et alioquin, cum ita sint, et spiritus per eos loquentes putant eos esse, sequitur, quod ii sint, qui in altera vita se prioribus associant, et pro spiritu sancto venditant; qui continue in vita putavit loquutum ex spiritu sancto, et spiritus eandem personam cum eo fecit, in altera vita non potest non quin etiam talis sit, ut sit spiritus sanctus; ita tunc per alios loquuntur.

3776. Quod doctrinalia fidei, et Dominum rejiciant, constabat quoque in platea, per baculum, quo ferire oculum vellent, quod significat eos prorsus rejicere et odio habere doctrinalia fidei de Domino. 1748, 30 Oct.

3777. Cum tales sunt, et a talibus spiritibus ducuntur qui rejiciunt doctrinalia fidei, et odio habent, ita Dominum, tum cum Verbum nihil curent, et sacramenta rejiciant, sciri potest quales sint quoad vitam, quod etiam fieri [putent] ex spiritu sancto concubitus suos, etiam nefandos promiscuos, nam dum in persuasione quod spiritus sanctos loquitur, et mandat, et sensibiliter moventur, sequitur quod hoc quoque extendat se ad concubitus, et [eos] sic ad nefanda ista excitari a spiritibus.

3778. Sed loquutus cum iis de conjugio, quod conjugia aut conjugialis amor sit fundamentalis omnium amorum; confirmatum etiam ex iis, quod inde societatis humanae proinde societatum coelestium propagatio, quare etiam ei data voluptas corporis prae aliis omnibus voluptatibus, nam secundum necessitates finium adjunctae sunt jucunditates, et quod amor conjugialis jucundior, et felicior sit omni amore, adeo ut conjugium bonum sit coelum in terra, ita est amor coelestis, ex quo omnes reliqui, ex amore Domini, seu misericordia, erga coelum, Ecclesiam et universum genus humanum, a Domino Solo descendens, (haec nunc) , exinde constat, quam sancta teneri debeant conjugia; quo audito nihil respondere poterant, quidam ex iis, qui inferiores spiritus erant, ad me venientes dicebant, se peccavisse graviter, et indoluerunt, quod tales fuerint, dictum, quod inter eorum meliores fuerint, et quod observaverint hoc tale esse, sed quia inter eos, nihil potuerunt dicere. 1748, 30 Oct.

3779. In platea etiam eorum cupiditates venereas percepi, cum viderim, ut autumabam, faeminas Quakerianas. 1748, 30 Oct.

3780. Observatum quod non ita dolosi sint ut alii, sed quod secreti doli genus [habeant], dum in ira tunc aperte calumnias projiciunt, alioquin subdole quodam agunt, sed quasi incognito, quod trahunt quoque a vita in corpore, nam sic cum dolo secreto vix cognoscibili apud me agebant.

3781. Exinde, nempe a Quakerianis constat, quam periculosum sit, in hac tellure, ut spiritus loquantur cum hominibus, aut homines attendant ad spirituum operationes in semet, si non in fide in Dominum, si in fide, tunc non nocet, nam Dominus liberat eos, at si non in fide, sicut Quakeriani et Enthusiastae, persuadentur non solum quod spiritus sanctus sit, sed etiam excitantur et irritantur ad scelesta; nam totus spirituum mundus fere est sclestus, et enthusiasticus, et hominem obsidere omni studio cupit, sed Dominus praecavit, et curam hominis habet. 1748, 30 Oct.; haec coram spiritibus.

3782. Quod homo non aliter scire possit, quam quod ex semet
[Hoc] ostensum, apud spiritum loquentem ab aliis, cui etiam dictum, quod alii spiritus per eum loquantur, et quod non sciat aliter quam ex se, qui spiritus alii isti infundunt ei suas cupiditates et persuasiones, ita non potest scire aliter quam quod ex semet, quod cum dictum datum ei observare, quod sic agnovit, et sic a societate ista secedere visus; ut id scirem, etiam nunc et multoties prius contigit, quod spiritus infuderint et cupiditates et persuasiones, et tunc non aliter sciverim, quam quod ex me; loquutus tunc de iis, quod spiritus apud hominem non possint persuasiones infundere, cum is prius non in ea persuasione est, sed quod possint cupiditates, et sic persuasiones a cupiditatibus, sicut solet fieri, tum etiam non solum excitare cupiditates, sed etiam accendere multum, quandoque ad turpem iram et insaniam, quod apparet, cum homo vehementer irascitur, et nihil aliud cogitat quam vindictam aut necem,

3783. tunc spiritus in sua jucunditate seu in sua vita sunt, nam iis nihil jucundius, inde trahit homo, quod talis quoque fiat post mortem, cum spiritus. 1748, 30 Oct. Quod persuasiones inducere nequeant spiritus, causa est, quia non gaudent memoria corporea, sed hominis induant; si etiam memoriam corpoream retinerent spiritus, tunc prorsus obsiderent hominem, sic ut sui juris aut suae vitae non magis esset, quam obsessus; quae causa quoque est, quod memoriam corpoream usurpare spiritui non liceat, nam sic humanum genus periret. 1748, 30 Oct. Nec spiritibus licet habere memoriam praeteritorum, hoc hominis proprium est, tametsi apud spiritus omnia et singula remanent, quae prius viderant et audiverant, sed nihil ex iis revocare iis permittitur, nec possunt, Solus Dominus dat quandoque ut revocentur ea quae viderant et audiverant, sicut apud quosdam, quid passi sint, et quoties, quod audivi. 1748, 30 Oct.

3784. De Quakeris
Observatum est, cum explorare vellent eorum doctrinalia et arcana cultus, et cum eos instruere, quod toties averterent per varias inventiones, loquendo de aliis, deducendo ad alia, etiam ad ea quae inhonesta, sic amovendo, nam cum aliis de suis doctrinalibus, nec de aliorum loqui volunt; tametsi cupiunt audire aliorum, sed ita, ne iis imprimantur, seu ne ii persuadeantur, ita incognito, et quasi alter qui dicit, non observet: sphaera eorum inde, quod nihil loquantur de talibus, nec aperiant sua doctrinalia aliis, et sua arcana, est talis, ut alii spiritus nequaquam cum iis esse possint, indignantur, irascuntur, quod sic occultent, et quod sic avertant, nam spiritus cum non possint scire aliorum arcana, eos non sufferre possunt, nam curiosissimi sunt: quare spiritus Quakeriani separati vivunt ab aliis.

3785. Eorum spiritus sanctus, qui consistit a Quakeris, eorum exitus primus est, quod videantur sibi et aliis, errare in densis sylvis, ut sues sylvestres, visi sunt multa copia a spiritibus, et dictum mihi ab interprete angelico, quod in densis sylvis errent sicut sues sylvestres, ex vita eorum id est, quia avari sunt, et in talibus foeditatibus vivunt, ut sues, dictum quod non sint apri, sed sues. 1748, 31 Oct.

3786. Quod minus liber sit, qui se liberum putat
Perceptum, et notum ex priore experientia [3782], quod spiritus dum per alium loquuntur aut cogitant, quod infundant suas cupiditates et persuasiones alteri spiritui, inde putat spiritus alter quod ex se loquatur et cogitet, qui enim ex cupiditate et persuasione, is putat ex se et in libertate; tum ab experientia, quod spiritus per alium loquentes considerent alium per quem loquuntur, ut nihil [3633] ; inde constat, quod qui putat ex semet cogitare et loqui, et cum sic, libertas ei, quod tunc sit maxime servus, et in aliorum spirituum oculis ut nihil, vix ut mancipium, nam eo possunt uti ut mero instrumento mortuo: at usque indignantur et irascuntur spiritus quod dicatur hoc, volentes sic esse in aliorum oculis viliores servis, modo in suis videantur sibi domini; quare in multo meliori statu est, qui percipit, quod alii inducant ei cogitationes et loquelas.

3787. At vero qui in fide sunt, hoc est a Domino ducuntur, [cum iis] prorsus aliter se habet; iis quoque datur scire, quod nihil est eorum, sed quod omne sit Domini, per angelos, et quia eis affectiones bonae cum persuasione veri et boni a Domino insinuantur, cum non simul datur ei reflexio, tunc videtur sibi ex semet, nihil tunc aliud sciens, sic ut videatur sibi in pleno statu libertatis esse; at ut primum incipit sibi vindicare bonum et verum – hoc Dominus novit – datur ei reflexio, et instruitur varie, quod non ab eo, sed quod a Domino, etiam per vivas experientias, usque dum reducitur in statum veritatis, et sic iterum fruitur libertate felicissima; hoc est quod vocatur libertas. 1748, 31 Oct.

3788. Haec sunt, quae nunc per aliquot annorum experientias vivas didici, sic ut sint inter ea, de quibus prae aliis, instructus scio.

3789. Spiritus qui antrorsum superius sunt, qui mali, lamentabantur cum haec iis audita, non volentes ut ita sit, cum quibus loquutus, quod scire possint tam ex aliis qui per eos loquutur, quam ex iis, per quos ii loquuntur, quod res ita se habeat, et cum ita sit, quod servi sint aliorum, et ab iis pro nihilo habeantur, qui tam mala infundunt, annon praestet, ut a bonis spiritibus, sic a Domino ducantur, quod conjunctum est cum felicitate, cum nunc [non] nisi torqueantur ex eo quod nolint: sed usque perisistunt, quod tametsi id ita esse sciant, usque velint ignorare quod ita sit. 1748, 31 Oct.

3790. De domicilio Quakerorum
In somno visum mihi est domicilium eorum, est ampla culina, ibi lati lecti, unus superior altero, in superiori jacent ii cum dormiunt, visus vir qui se contulit illuc, et cubavit, ad eum accessit ancilla, se adplicans lateri ejus, sed se concubare, et omnes nudi, in lecto infra nemo jacuit, infra sub hoc lecto jacebant infantes eorum, sed erant pueri; in eadem culina visa ad latus quaedam miserabilis rota acta ab aquis; in medio erant cadi, tecti, si aqua calida inibi non vidi, ignis arripiebat tegumenta cadorum, sed dicebant facile eum exstingui, ita nihil curabant; cum evigilatus, recordatus somnii, et ejus qui in superiori lecto jacebat, qui tunc evigilatus a somno, et mecum inde loquutus, etiam de rota et cadis culinae, sic ut inde scire possim, quod talia eorum domicilia, quid significent lecti nondum scio, praeter quod conveniant sic eorum religioni, sic quod cubatio simul in lecto superiori, eorum religionem; quod lectus inferior ubi nemo, nisi pater meus et ego jacebant, significabat Verbum, quod inferius erat stratum longe infra, ubi liberi eorum; nondum scio; rota miserabilis acta ab aquis significat eorum spiritualia; ignis accensus, in tegumentis cadorum, quem non curabant, [eorum] coelestia: quid in cadis non scio. 1748, 1 Nov.

3791. De ideali repraesentatione
In statu medio inter somnum et vigiliam, propius ad somnum, repraesentabatur mirabiliter dens, non erat in forma dentis, nec quicquam simile denti, cum in vigilia, non potui scire minus exprimere quid esset, sed quod dens perceptum, qui sicut desiderium erat, verteretur in quoddam quasi coagulatum lacteum; id ex loquela coelestium, quod desiderarent ut naturalia talia fierent, significata per dentem, inde constabat qualis idea quoque datur, quae in statu isto, sic a spiritibus interioribus, bene noscitur quid sit, tametsi nulla forma et apparentia dentis, sed solum erat perceptio dentis, ut inde sciretur quod naturalia significentur; erat quoddam latum sicut planum pro dente repraesentatum.

3792. Quidam me aggressuri putabant in somno, somniabant quoque sicut ego, quod castellum quoddam impugnarent, quo capto me aggressuri, evigilatus eram in somnio, loquebar cum iis, qui putabant se esse in vigilia, loquentes de castello quod impugnarent, et quod me dein occuparent, et diriperent; putabant se prorsus tunc fuisse in vigilia, quod manifeste percepi ab iis, sed dicebam eis, quod essent in somnio, at vix agnoscebant, usque loquuti quod factum sic, tandem ut reor, agnoverunt quod in somnio; talis est vita talium, ut dum in somniis, putant se esse in vigilia; et quod tales phantasias habeant. 1748, 1 Nov.

3793. De Quakeris
Per aliquot dies apud me fuerunt spiritus Quakeriani, qui se spiritum sanctum venditant, et quidem aliqui in mundum spirituum missi, qui quod Quakeri fuerunt, iis dictum, et volebant alii iis ostendere ubinam fuerint, et quales fuerint in terra; nam hoc in altera vita, permittente et concedente Domino facile est; ex praesentia eorum per aliquot dies apud me, percipere datum, quales sunt, quod nempe se praedicent ab aeterno, et spiritum sanctum, et nihil minus curant, quam Dominum, in Quem, quantum relaxatum iis vinculum, invecti sunt contumeliose, sed subdole, ex natura eorum, quod nihil palam dicant, quare dolus eorum in eo consistere expertus, ut non ausint propalare cogitationes, at quantum in occulto, faciunt, timent jugiter ne quis audiat, quare etiam petebant, ut soli essent, tunc multa dicerent; quare in occulto dolosi sunt, retrahente eos natura eorum, quod occultare velint sua; differt hoc genus doli a caeteris.

3794. Quia iis prius dictum, de uxorum communione, et nefando ac abominando adulterio, et quod sic solverint vinculum internum, seu conscientiam, tentabant omnia, ut ea licita facerent, et quantum in occulto poterant, faciebant, etenim quod indifferens erat, id conscientiae facerent, ut sic adulteria abominabilia sic excusarent, quod licita, nec obligarent conscientiam, insinuantes aliquoties etiam quod essent eorum uxores, et quod sic possent disponere de iis, tum quod pactum, et quod eo pacto etiam contrahantur conjugia, sed insinuare datum, quod primarium vinculum conscientiae sit conjugii, non solum quod propagatio generis humani sit primarium seminarium societatum terrestrium et inde coelestium, sed etiam, quod inde ducant suum principium omnes consociationes; quod amor

3795. conjugialis sit principium, et quidem omnium amorum, proinde consociationum, satis constat, nam omnes consanguinitates et affinitates in terra, a conjugio trahunt suas origines, inde vocantur parentes, liberi, fratres, sorores, consanguinei, affines propius et remotius, similiter in coelis, ubi amor Domini erga Coelum et Ecclesiam comparatur conjugio, inde amor conjugialis est principium, et inde trahunt omnes amores suam originem, et derivantur, formantque consanguinitates et affinitates, quae sunt amorum derivationes similes; inde constat nunc quod vinculum conscientiae primario fundetur in amore conjugiali.

3796. Ab iis etiam subdole insinuatum quod usque procreatio sobolis existat, tametsi communio uxorum: sed respondebatur, quod similiter procreatio sobolis Sodomae esset, sed usque tamen abominabile, ut sciunt. 1748, 1 Nov.

3797. De spiritibus Quakerianis
Relaxabatur vinculum spiritibus Quakerianis, qui se spiritum sanctum praedicant, tunc primum in obvium insontem ruebant phantasiis, qui apud me, sed quia phantasiis agebant, sicut solent in vita, non eum excitare poterant, sed sibi videbantur videre eum, et sic male tractare eum, talis phantasia potest vocari phantasia illusiva, cum putant esse eum, sed non est nisi phantasia eorum, quae loco eorum, quae iis qui non sciunt, apparet sicut idem esset, sed cui Dominus concedit, novit quod solum imago eorum phantasiae inducat similitudinem tanquam esset: sic ut ne quidem sit aliud subjectum, sed modo phantasia sic formata in ejus imaginem, quae est quoque phantasia aerea: tales sunt illusiones horum spirituum, congruentes naturae eorum, quia spiritum sanctum se praedicant, et hoc quidam credunt, et sic quod ab aeterno.

3798. Cum phantasiam formatam male tractare conati, in profundum conjiciendo, inde tollendo, conantes illidere in via contra scopulos, et quoque ad adulteria cogendo, tunc sphaera nefanda eorum adulterii spiritibus et mihi manifeste percepta, quae diabolica est, nam nihil [nisi] adulterium in sphaera, et ubicunque aliquod subjectum offendunt, adulterii sphaera afficere conantur, est quasi tota sphaera talis, talis est sphaera spiritus sancti eorum, quae satis diu ab iis exspirabat.

3799. Projecti erant a loco superius antrorsum, ubi erant, in profundum antrorsum ante pedem dextrum, et inde praecipue sphaera adulterii nefanda exhalabatur ab iis, quae quia diabolica, non amplius memoranda, nec [ejus] meminisse permittitur.

3800. Cum in profundo erant, tunc inspecti, visi sunt sicut crines toti, sic ut nihil nisi crinitum quoddam essent, quod significat, quod nihil nisi quam spurcum naturale.

3801. Subito tunc visus quidam ante me ad paucam distantiam indutus indusio pulchro niveo, facie humana, capite nudo, cum capillis ut apparent homines nudo capite, tunc nubes illico obscura subter eum, in quam immersus et disparuit, miratus quis esset, et cur in nubem immersus; et postea aliquantisper in obscuro paulum quoad caput emergens, apparuit lagenam vini rubri seu obscuri habere, quod ebibebat, sic disparuit.

3802. Dictum, quod is esset, qui vincere omnes posset, et qui vinci a nemine posset, tunc visus obscure quod esset inter suos in profundo, et mirati ibi quid esset, quod nihil efficere posset, cum tamen persuasionem de eo habuerunt, ut is de semet, quod omnia posset, sic forte quod esset omnipotens: et sicut audivi, is nominabat Dominum, putans quod ab eo procederet, sic quod spiritus sanctus esset a Domino procedens.

3803. Postea mihi dictum, tam ab eo, et ut reor etiam ab aliis, quod talis putabat se sancte natum esse, et sic ab utero matris absque naevo, quia talis natus in mundo, et quidem per spiritum eorum, in nefando adulterio, ut putabat conceptus, ita quod conceptus et natus a spiritu sancto, sed cum viri auxilio, ac ita quod esset ab aeterno; quia natus a spiritu sancto; ex eo dictum alios habere, quod talia nefanda adulteria et abominationes faciant; visus erat prope me quoque facie, quae erat homini turpi et nefando similis; de eo dictum quod is solus, seu qui tales sunt, bibant vinum tale obscurum rubrum in coelo, quod vinum coeleste putant esse, hoc forte est eorum sacra coena, quod tales bibant sive in terra, sive in altera vita.

3804. Sed Lagena ista circumvoluta est circum eum, modo ut solet in altera vita, sic ut novam quasi crustam inde acciperet, qua crusta quasi corporea indutus, ad distantiam recessit antrorsum, et ibi exutus ea crusta, et emersit parvum quoddam niveum, sicut homo, qui inde se recipiens propius ad me sed altius, et inde mecum loquebatur, ut prius, inter alia, quod exuerit sic veterem hominem, et induerit novum, sed loquutus ut prius, ut sic non esset inter spiritus interiores; hoc ex phantasia ejus factum, quod se stiterit talem, putans sic exutum alio corpore, quod habuit secum, et sic emersisse novus; ita quod esset spiritus sanctus ab aeterno: forte quod id esset quod a spiritu sancto putaverit se traxisse, et corporeum istud exutum quod a patre.

3805. Tales imprimis sunt, qui nati ex tali concubitu, qui sanctos prae caeteris se venditant, et sancte natos, et tales sunt, qui imprimis inspirant tales concubitus, et qui apud Quakeros sunt, cum concumbunt in abominatione ista abominabili cum faeminis; nam prae caeteris lascivissimi sunt, et percepi quod in persuasione talis adulterii prae caeteris, sic quod ex persuasione agerent, quae mihi sentita: tunc quoque agebat ex persuasione ista respirationem meam pectoralem.

3806. Sed exitus ejus ostensus, cum talis parvus et niveus, sic spiritus sanctus prae aliis, factus est niger, et induratus sicut mumi, sic ut vix differret a mumi, sic versus a niveo in nigrum, seu a sancto in maxime prophanum; quia tales vertuntur in contrarium, quia tales sunt.

3807. Postea circumvolutus circum axem seu baculum transverse positum, in laminam, et revolutus in laminam longam obscuram densam, mox tam longam, ut ab axe seu baculo isto non revolvi posset, prae longitudine, nam tantum semper remanebat, quod est poena quod ab aeterno se dicant, ita vertitur in tale quod est absque fine, sic quod perpetuum naturale.

3808. Postea cum revolutus versus caput meum, tunc in lamina hac longa apparebat anguis seu serpens in lamina secundum ejus longitudinem, qui anguis seu serpens erectus, sic ut cauda sursum, et caput ejus in crinibus meis, inspiratum tunc quid de serpente, qui ex arbore scientiae decepit Evam [Gen. III: 13] .

3809. Caeteri qui in profundo per aspiratum suum afficiebant regionem sinistrae auris, tum sinistram partem capitis, et quoque penetrabant afflatu, ut aliquem dolorem parti sinistrae capitis infunderent, quod significat scientifica eorum vesana, quae inspirant.

3810. Cum noctu evigilatus sentiebam inter crines super capite repentes sicut anguiculos seu sepentulos parvulos plures, et perceptum, quod tales per noctem mihi insidiati, ut occuparent, sed incassum, solum phantasiis suis inter crines capitis mei erant, ubi sentiti, sic quod perplures essent, qui conspirarent; auditum, quod convocaverint plures.

3811. Exitus talium qui natos se absque naevo, et sic sanctum spiritum esse praedicant cum persuasione, cum prae aliis nefande et abominabiliter adulteri sunt, [est,] quod quia solutum est vinculum conscientiae prorsus, quod in excrementa spurcissima evadant, nam talis manet exitus eos, apud quos conscientiae vinculum in talibus imprimis solutum est, et perceptum, quod cum solutum hoc, non possit quin fatiscant in talia, secundum solutionem cum differentia, quidam in mucum tetrum narium; sed hic exitus est primus, dein separantur a sociis externis, et sedent cum cruciatu, primum, sicut cortices, amurcae, et similia, et cum a sociis dissociati, mortis sunt simulachra horrenda, modo interioris vitae societas quaedam est, quam nesciunt, nam si abstraheretur iis consociatio cum interioribus, tunc privarentur omni vita; cumque ita sederint per multum temporis, forte per plura saecula, tunc externa eorum sicut mortua sunt, et quasi indurata, tunc primum possunt formari in aliquod, ac interesse societatibus externis, sed perparum, ex semet, et qui in persuasione, sicut tales, quibus vinculum conscientiae prorsus solutum, vix quicquam ex suo.

3812. Percepi, quod tales, qui ita parum retinent ex suo, possint quidem interesse societatibus, sed vix scire quod sint, sunt quasi subjecta, quoad propria, inanimata, inservientia in societatibus pro nexibus, seu insertionibus propter nexus, sicut solent voces quaedam in loquela, quae solum nexus causa inserviunt, cum tamen parum ad rem conferunt, quia nihil essentiale iis inest: num quoque inservire possint pro subjectis, per quae alii loquuntur, et ii tunc non sciunt, quod ii sunt, sed quod alii, ut solent aliqua subjecta, non dum pro certo scio, sed ita apparet, nam nihil fere de semet sciunt. 1748, 1: 2 Nov.

3813. Visum mihi ante binos dies, ni fallor, vas in quo lac, butyrum, et quoddam referens caseum vel panem, quid ea significant, nondum scio, quod aliquid circa infantes cum nascuntur loco baptismatis, vel aliter circa infantes eorum, nondum scio.

3814. Quidam mecum loquutus ex altiori loco antrorsum, dictum quod esse Pen, ex quo Pensilvania, is bene loquutus, et quia percepit quod tales, contestatus quod talis non fuerit, et quod abominabile esset, et quod in eo nullam sibi partem vindicare vellet; plura, quae non memini, dicendo, et contestando.

3815. Loquuti sunt quidam Quakeri, de iis qui primum Quakeri tanta copia facti sunt, quod spiritus eorum tunc non potuisset constare ex Quakeris, sic quod alii essent, quam Quakeri, sed responsum, quod omnes fere spiritus mundi spirituum tales sint, ut possidere, imo obsidere hominem velint, et scio quod quisque eorum spiritus sanctus vocari vult, modo sint subjecta, qui eos agnoscant, et adorent; tunc e mundo spirituum in genere erant, qui eos possidebant: tunc etiam magis enthusiasticis motibus acti sunt; quod fit etiam circa quos vis enthusiastas; sed dein successerunt spiritus Quakeriani, cum tales facti sunt, nam ii naturae eorum proxime congruunt, nec admittunt alios in societatem, nam natura eorum separata est ab aliorum natura. 1748, 1. 2 Nov.

3816. De quodam qui major voluit esse
Quidam ad me dixit, quod nihil sim, cui responsum, annon bene sit, quod sit talis qualis est, an quis debeat velle esse major quam est, nam quisque est minimum partis inter myriades myriadum myriadum, talis est, et usque vult major esse, cum tamen cum in veritate fidei, non potest [velle] major esse quam est, hoc est paene nihil inter tot, et porro, cum quisque velit major esse quam est, quid inde? 1748, 2 Nov.

3817. De sphaeris
Quomodo correspondent sphaerae, et afficiantur [spiritus], constitit, cum irem circa stabulum equorum, et inde odoratus fimum equorum, quod spiritus probi illico conquesti sint, quod non tolerare possent odorem istum, quia illico sphaera ratiocinationum ex naturalibus obvenit, et sic sentita sphaera cui correspondebat; inde constat in aliis, quomodo se habeant quandoque objecta odorum, et aliorum sensuum, tum objecta variarum cogitationum, sicut et phantasiae, quae omnium formant sphaeras, quibus correspondent spiritualia et coelestia, proinde eorum sphaerae, quae afficiunt secundum qualitatem spirituum, nam sphaerae sunt spirituum quasi atmosphaerae, in quibus vivunt. 1748, 2 Nov.

3818. Quod discrimen inter bestias et hominem
Quicquid agunt bestiae, hoc naturale est, ex causa quia fines eorum terminantur in natura; apparet quasi bestiae quoque trahant a spirituali et coelesti, ut quoad amorem conjugialem, ut columbarum aliarumque ubi paria et paria se consociant, tum quoad amorem erga pullos, et catulos; tum quoad amores eorum erga socios, cum quibus unanimiter vivunt, et consociantur, sicut animalia plura, imprimis aves, tum quoque serpentes, insecta, ut apes; ita mutuo sibi amicitias praestant, praeter alia in eorum societatibus, et regiminibus, quae primo intuitu apparent sicut spiritualia et coelestia, sed non talia sunt, quia fines modo mundanos et terrestres spectant, ex finibus constare potest, num spirituale et coeleste, aliud est agi a fine spirituali et coelesti, et aliud est recipere illos, et spectare fines, nisi recipiens sit ut agens, tunc in recipiente non datur tale, quale est agentis; bestiae quoque non

3819. callent artes et scientias, sicut mechanicas, physicas, philosophicas, et plures, usque tamen in iis sunt, et quidem ut hominis corpus in arcanissimis earum, et ex natura sciunt multo plura, quam homo per omnes suas artes et scientias, sicut quod sciant nidos aedificare, formare telas ut aranea, tum domunculis se sericis involvere ut bombyx, cellas formare pulchras et aptare eas, ut apes, praeter alia, haec sunt scientifica quae bruta norunt, homo per scientias suas non illuc vadit, quare scientiae et artificia sunt talia, quae homo commune habet cum bestiis, quare similiter spectant naturalem vitam, nam fines terminantur in natura.

3820. At hominis praerogativa prae bestiis est, quod possit cogitare et intueri illa quae superiora seu interiora sunt, nempe spiritualia et coelestia, quae bestiae nequeunt, et sic pro fine habere societates alterius vitae, si non fines hominis spectent ea quae sunt vitae spiritualis et coelestis, hoc est spiritualia et coelestia, seu bonum et verum spirituale et coeleste, tunc non habere potest aliam vitam quam eam quam bestiae, nam fines ostendunt, quae et qualis vita, et quod spiritualia et coelestia sint vitae humanae propria, sic ut sint illorum recipientia; quare qui in alteram vitam veniunt, nihil prorsus instructi de spiritualibus et coelestibus, sunt instar ligni, et in iis vix aliquid vitae apparet, antequam instructi sint in cognitionibus fidei, seu initiati; exinde nunc constat, qualis vita iis qui non aliud spectant quam corporea, mundana, et terrestria; quorum nisi Dominus misereretur, et daret iis facultatem intelligendi, sicut bruta dissiparentur. 1748, 2 Nov.

3821. Quod spiritus mali continue in conatu mali sint
Observatum saepius cum essem in platea, quod me conjicere vellent sub rotas currus, sic ut hoc factum iis familiare, hodie adhuc magis observabam, quod in perpetuo tali conatu sint, nam percipere id datum, cum similiter tentabant, et quidem quod sphaera conatuum eorum jugiter talis sit, quae est eorum vita, et percepi quod Dominus jugiter praeservet hominem, et dematur iis conatus, inde constat, nisi Dominus unoquovis momento etiam minimo conservet hominem, imo minimum ejus passuum, quod illico periret, nam talis conatus est mundi spirituum. 1748, 2 Nov.

3832. * De spiritibus qui dissimiliter loquuntur sed similiter cogitant
Venerunt spiritus antrorsum, iis praemissa sphaera prophana, [ego] putans inde, quod venturi spiritus prophani, sed erant eorum contrarii seu hostes, qui se ponebant supra caput meum; quod hostes essent, inde compertum quod inspirarent contra eos molestiam, et alia quae inimicitiae sunt, contra eos.
* in ms. 3822 imprudenter in 3833 emendatum est et 3823 omissive immutatum relictum, cum auctor paragraphos 3822 ad 3906 respective in 3832 ad 3916 corrigeret, cum eventu, quod 3822-31 sic prorsus deessent; ita hic idem articulus in indice ad Loqui ut 3822-37, ad Cogitare (erronee) ut 3823-37, ad Loquela ut 3833-37, sed caeteris in locis ut 3832-37 designatus est

3833. Spiritus qui veniebant antrorsum, alloquebantur me dicendo, quod homines sint, cum iis dixi quod non homines sicut percipitur, corpore praediti, sed quod spiritus, et sic quoque sunt homines, quia quicquid in spiritu conspirat ad id quod hominis est, sic ut tandem ad formam corpori similem; sed non appercepi renuentiam, quin confirmarent. Dicebant porro, quod homines sint dissimiles, seu societas in qua nullus alteri similis, quod quia hoc mihi impossibile visum, quod societas sit dissimilium, loquutus de eo cum iis, quod usque consociari possent, a Domino, ad unum finem, sit ut causa quaedam communis ageret eos ad unum quoddam; sed dixerunt, quod tales sint, ut quisque aliter loquatur, et tamen usque simile cogitent; quod per exemplum quoque illu-

3834. strabatur, quod unus dicat eum qui nihil est, esse minimum in coelo, alter dicat quod sit maximus, et usque utrumque verum, et sic porro; tum de malis spiritibus qui supra caput, quod essent mali, alter diceret quod essent boni, alii quod intermedii, cum multa differentia, quod mali [quia] percipiunt quod mali, quod boni [quia] percipiunt quod utiles; quod intermedii cum multa varietate, [quia] quod sint alii qui pejores sint, et alii per quos major utilitas praestari possit, ita in caeteris, sic ut omnium perceptio sit una, sed expressiones loquelae ita differant, ut videantur prorsus dissimiles.

3835. Mali spiritus eos non tolerant, quia nihil sibi adplicare possunt, [hi] intelligunt eorum ideae interiora, quare conquesti sunt de iis mali spiritus, tam cum dicerent quod boni, quia intelligunt quod utilitatem praestarent, etiam bonis, avertendo malum, castigando qui insultant, tentando, [quam] quod mali sint nec tolerant, quare iis sunt infesti valde; applicabant se auri meae sinistrae et dicebant quod boni spiritus sint, et quod eorum mos sit ita loquendi: dicebatur de iis quod sic congregati veniunt, et quod non sciant unde; et percipio, quod mali spiritus ab iis infestentur, et quod mali spiritus eos quocunque modo infestent, quia talia tolerare nequeunt, sphaeram malorum spirituum percepi iis maxime contrariam, et quia contra malos ita agunt, non possunt non eos quasi habere sicut comites, nam mali sunt subjecta, quae vexent ita, sed perpetua est inimicitia; quare pro vexandis malis sunt. Societas eorum, quae vagabunda est, repraesentata per virum seu faeminam in camera antrorsum habitu, qui versus in togam coerulei coloris, erat homo crassus.

3836. Inde constat quomodo eadem et similis idea dum in loquelam seu in exteriora abit, dissimiles ideas loquutionis pariat, sicut quod una idea influens in plures societates bonas, usque inde existant plures ideae loquutionis, sic ut variatio ab una idea procedens, indefinita sit, quod in multis societatibus fit, id in una hac sistebatur; a qua ad communes societates concludi potest; imo ad universum coelum et mundum spirituum.

3837. Perceptum quod referant isthmum in cerebro, qui est inter cerebrum et cerebellum, e quo et per quem fibrae varie diffunduntur, et quocunque vadunt, aliter in extremis agunt, sed usque in principio eorum, idem seu simile agunt: tum quod referant ganglia, in quae influit nervus, et inde effluunt plures et divaricantur, quidam huc quidam illuc, qui in ultimis dissimiliter agunt, sed quia ab uno ganglio, ab uno principio agunt, et sic usque in ultimis dissimile quoad apparentiam agunt, cum tamen in se simile quoad finem, qui unus est, ita in multis aliis. 1748, 2, 3 Nov.

3838. De spiritu sancto
Erat spiritus subtilis apud me, qui subjectum eorum qui supra caput dolosi sunt, qui invenerunt tale subjectum, qui credidit se a spiritu sancto agi, tum quod is spiritus sanctus esset, nam qui in vita, ut Quakeri, se a spiritu sancto ita agi putant, in altera vita facile se credunt spiritum sanctum esse, quia in vita corporis persuasi quam in iis, et ii imprimis possunt esse subjecta eorum, qui pro spiritu sancto se volunt coli.

3839. Is quod nullius conscientiae esset, compertum, et quod adulter, quia adulteria pro nihilo habebat, compertum ex variis, quae insinuabantur, adulteria insinuando, solvendo omne vinculum, et varietate delectando, absque conscientia, si vel in conjugio esset, vel non, si vel maritus, vel uxor, hoc satis manifeste percepi, ab iis quae inspirabantur; etiam is inspirabat alii cuidam, quod non curaret spiritualia, nec naturalia confirmantia, quae prorsus vilipenderet et nausearet, ut vilia et nulla.

3840. Subito tunc inspectus ab angelicis spiritibus, qui exquisite percipiunt, quod tales spiritus tunc adsunt, nam pervertunt vasa seu ideas, ut influere nequeant; cum inspectus, subito extensus erat in longam fasciam paulo ante oculos, cui involutus, et sic relictus, ut exspectarent quid ageret, ille se revolvere conans, et fasciam torquebat diversimode (secundum phantasias interiores, quas non percipere dabatur, sed solum videre ex fascia quomodo agit) mox se in extremo fasciae involvebat per oculi sinistri exteriora, in cerebrum, et inde retro ad nervi optici fere conjunctionem; inde ab oculo, conjectus inter crines capitis; quae significabant, quia spiritus sanctus, quod possidere vellet omnia spiritualia, et naturalia, ita scire omnia, sicut opinio est de spiritu sancto; mox disparuit fascia seu velum longum fasciae instar, et inconspicuum se faciebat, ita ostendere conans, et putans, quod spiritus sanctus esset, quia inconspicuus, et quidem ante oculum sinistrum, ubi praesentia inconspicua, ample erat percepta; ita inducens putare quod spiritus sanctus esset; postea quoque luminosum quoddam obscurum sistebat, sicut lumen spiritus sancti, de quo multum solent praedicare, per quod solum luminosum obscurum intelligunt, non autem lumen intellectuale.

3841. Ostensum mihi dein, per quandam eum iis et aliis loquelam, quod ii essent qui supra caput, dolosi inter dolosiores, qui spiritus sanctus esse se putant; qui eum, ut subjectum, nacti, agebant, et per eum sistere vellent, quod ii spiritus sanctus essent; inde quales sunt in altera vita, qui se pro spiritu sancto venditant, sciri potest. 1748, 3 Nov.

3842. Quomodo influunt interiores spiritus mali
Dolosi qui sunt supra caput, per aliquod tempus influxerunt quandoque ita subtiliter, ut nescirem, quod ab iis, aliquamdiu data mihi reflexio manifestior, hodie adhuc manifestior, ut observarem, quomodo influunt in subtilem hominis cogitationem, qui influxus talis est, ut nusquam homo percipere possit, quod ab iis, ex animadvertentia mihi a Domino data percepi ita manifeste, ut fere singulos eorum influxus communes, et si non animadvertentia fuisset data, nequaquam percepissem unde, minus ab iis qui supra caput, sed sicut in me, et a me, ut caeteri homines putant imo credunt, et quod a spiritibus, nunc possum manifestius scire quam alioquin: cum apperciperent, quod reflecterem super eorum influxus, indignati sunt valde, et recedere volebant, sicut dicebant, sed nesciebant ubi.

3843. Quae ab iis influebant erant contra Dominum, et contra illa quae sunt fidei; adblandiebantur cuicunque datae cupiditati, et cum possent hominem in cupiditate aliqua mala tenere, tunc in sua vita sunt, et jucunditate, quod iis quoque dictum; tunc putant vivere ut homo, nam ejus vitam tunc sibi appropriant ut suam, quia in simili vita, quare in societate cum homine, at cum repugnant, ut apud eum qui se non ab iis perverti patitur, sed manet in fide, non possunt cum eo vivere, nam non est in flumine eorum vitae; maxime inspirant adulteria et odia, et summo studio allaborant, ut nullum sit vinculum conscientiae, sicut apud me maximopere conati, ita adulteri sunt in summo gradu, et absque ulla conscientia, et tamen ii sunt qui cumprimis pro spiritu sancto se venditant, quorum adhuc dolosiores sunt adhuc altius supra caput; tales tenent locum supra caput, et secundum altitudinem distinguuntur, quia elato animo fuerunt, putantes se spiritum sanctum, et sic regere hominem putant.

3844. Influunt ii in subjecta inferiora, quae apud hominem, et subjecta non aliter sciunt, quam quod ii sint qui homo, sed in eos influunt ii qui supra caput sunt.

3845. Reguntur ii a Domino per coelum, non influxu interiori, quia nulla iis conscientia, et sunt prorsus contra fidem, sed vinculis externis, nam tales fuerunt in vita, quod timuerint vitae suae, jacturae honoris et famae, quae vincula sunt, et alia, per quae reguntur; et sic flectuntur ad talia, quae Dominus concedit, et permittit, sic ut ne hilum sit, quod ab iis existit, quod non sit ex venia si non malum, et ex permissione si malum; nam ad quoddam bonum quoque per externa feruntur, non autem per interiora eorum.

3846. Angeli autem qui ad caput sunt, reguntur a Domino, immediate, tum per coelum, et quidem ab interioribus; nec ullam communicationem habent cum iis qui supra caput, modo regunt subjecta eorum. 1748, 3 Nov.

3847. De vinculis conscientiae
Quia dolosi, qui supra caput, nulla conscientia sunt, sed apud eos laxatum ita est vinculum conscientiae, non sciunt quid conscientia, quare apud me, inducere volebant etiam id quod indifferens esset, etiam conscientiam esse debere, sic quicquid obvium, infundunt conscientiam, absque discrimine, ita apud eos, quibus conscientia seu vera, seu spuria, inducunt, quod conscientiae sit hoc et illud facere, sicut apud me, quod ederem et emerem certo loco, quia probi, et sic porro; inde etiam spuriae conscientiae, quod nempe angantur conscientiae quasi morsu, si hoc aut illo quod non peccatum est, anguntur; dicere datum iis, quod conscientia ferantur, si non malum possint patrare, nam diabolus talis ut quasi conscientia feratur, quia anxietate, quod malum cogitare, loqui et facere nequeat, ut etiam homines quidam sunt.

3848. Perceptum, quod in se manifestum, quod conscientiae vinculum se habeat, secundum dignitatem et eminentiam boni et veri, sic ut maximum vinculum conscientiae sit, pro Domino; et sic porro quae ab Ipso veniunt, sicut pro amore conjugiali, qui sanctissimus omnium amorum debet esse, et dein amor pro liberis, et sic porro amores secundum consanguinitates et affinitates suas, quare conscientiae vincula se habent prorsus ut amores. 1748, 3 Nov.

3849. Quod per externa inducitur natura
Ex iis qui supra caput, qui resistebant ne hoc scriberem, instructus, quod homo per externa vincula trahat naturam, ut appareat quasi bonus, nempe per timorem suae vitae, sui honoris, suae famae, sui lucri, et aliarum rerum quas amat, et quod timores isti, qui sunt vincula externa, inducant naturam talem, ut non solum caveant sibi, et occulto agant, sed etiam ut quasi probi appareant, cum tamen intus lupi, sicut sunt dolosi qui supra caput: inde constat quid in altera vita poenae, quae tandem inducunt quasi naturam, ut detine ri queat a malis, vincula externa non rescit spiritus dein, sed usque ita adhaerent, ut in minimis per ea possit abduci, nam quasi naturam fecerunt. 1748, 3 Nov.

3850. Apud angelicos sunt vincula conscientiae, quae conscientia est ex Domino.

3851. Mali spiritus me infestare conantes
Cum irem in lectum spiritus dolosi supra caput aggressi consilio me perdere, et ad me perdendum evocare totum infernum, et quoscunque malos, et perniciosos. Draconem primum in suas partes trahebant, sed quia ab iis male tractaretur, inde se extricare ei dabatur, tum conabantur totum infernum evocare, et sic me circumdare, et aggredi omnibus, et tandem perdere, quod toties prius incassum conati, videbar quoque inter eos sublatus, quia alias supra caput, me inter se elevantes phantasia, ut sic iis circumdatus essem, quare etiam draco et Jerusalem spurca apparebant longius infra me, de quo conquestus draco; hoc percepi quod per personas innocentes vellent agere, sub quorum personis sistebant eos quos evocabant, Davidem quoque evocabant, qui facie sua et corpore apparebat ante me instrumentis suis instructus, sed immersus est nubi obscurae; cum aliquantum phantasiis iis inhaeserunt, patrando quicquid possent, et ego tutus jacui, nullius timens, solum reflectens super ea, quae patrabant, tandem cum irritum eorum conatus animadverterent, recesserunt et fassi sunt, quod irritum. 1748, 4 Nov.

3852. De naturalibus
Sunt spiritus, qui nihil amant naturalia, quod observare potui cum de naturalibus aliquid scriberem, quod vilipensa essent, sic ut nullius pretii, quia spiritualia solum volunt; cum quibus plura loquutus, quod inserviant confirmandis spiritualibus, cumprimis apud tales qui in corporeis sunt, tam homines quam spiritus, et quod abstracte ab iis nihil percipiant, quia eorum cogitationis plana sunt naturalia et corporea, tum quod ordo terminetur in materialibus, quae cum spiritus quidam amittunt, non habere sibi videntur aliquid cui insistunt, sic ut perdere sibi videantur suos pedes, praeter alia, quae quoque agnoverunt, nam admittebant rationes, tametsi alioquin inhaesisse mihi visi suis rationibus, [ego] dicendo quod hoc verum sit quod corporea et similia non valeant in se, sed quia tales sunt homines et spiritus, ut iis non solum, ut confirmationibus afficiantur magis quam aliis, tum quod ea afficiant eos magis, et quod diversitates sint innumerabiles, quibus [ea] applicari oportet, ut usus praestetur, ideo non potest aliter fieri, quam ut talia sint confirmantia; dicens quoque, quando [eae] percipiunt quod in altera vita dentur Paradisiaca, quod puellae et faeminae magis alliciantur ad cognitiones fidei, quam [allicerentur] alioquin, praeter quod talia et similia [eas] introducant sicut per porticus.

3853. Concessum itaque iis sistere ignes flammeos, primum in obscuro camino, ubi carbones, ad unum angulum, et super carbones simile obscurum cranium osseum, dicebant quod ea significent lumen corporeorum seu sensualium, quod tale sit. Postea visa flamma ardentior, et altior, sub lignis, sed ligna erant obscurata, nec accendebantur, quibus dicebant significari lumen naturale, quod tale; flamma non erat nisi flavescens sicut solet lignea, quibus dicere datum, quod si igneum quod ibi ex fumo accenso abesset, quod flamma candida foret, nempe si naturalia [abessent], quae sunt fumus accensus, igneus, qui obscurum facit ita flavum, quod sic quod intra foret candidum, sic spirituale, quod significatur per flammam candidam.

3854. Postea ab iis visa mulier pallio curto induta coloris biliosi flavescentis, cujus facies retracta erat intra pallium, et sic disparuit, dicebant quod per talis vestitus faeminas repraesententur quoque naturalia et corporea; sed cogitare dabatur, si absque amictu forent hodie spiritus et homines, et apparerent nudi, quod deformissimi et turpissimi apparerent, quare melius quod vestiti. 1748, 4 Nov. * *

3856. * * * Repraesentabant mihi qualis effigies eorum, qui non curant naturalia minus corporea, sed modo spiritualia, in quibus coelestia, nempe faeminam pulchram nudam, latere solum mihi obversam, visi humerus, et pars brachii, et decenter ornata crinibus; insinuantes quod tales sint qui spiritualibus solis delectantur absque naturalibus. 1748, 4 Nov.
* hanc paragraphum in ms. Post 3855 apparentem conformiter auctoris indiciis huc transponimus

3855. * Quidam apud me dormiens
Erat quidam ad me missus, qui in somno tali erat, ut nihil prorsus curaret malorum spirituum infestationes, et quoque percipere datum quod talis quorundam somnus sit, ut tutissimos se credant, quia tutantur a Domino, ex statu somni, et inde ex sphaera, hoc perceptum est, infestabant tunc mali spiritus, sed fassi quod nihil quicquam possent. 1748, 4 Nov.
* hanc paragraphum in ms. Post 3855 apparentem conformiter auctoris indiciis huc transponimus

3857. * Quod spiritus putent ita esse sicut homo cogitat
Dum cogitavi de personis, et quoque de locis, et quidem absque manifesta reflexione, quod alibi essem, et solum cogitatio [erat], sicut dum cogitatio abstrahitur de corpore, tunc spiritus, imprimis qui longius absunt, non aliter sciunt, quam quod iidem personae sint praesentes, de quibus [quis] cogitat, et cum quibus loquitur, tum nec sciunt aliter, quam quod in loco sint, de quo cogitat, quod aliquoties observatum, et iis dictum, nec negare possunt, quia aliquoties fassi, quod ita se habeat, nam sunt tunc absque reflexione loci, et talium, ex quibus sciant, quod solum cogitatio sit, magis quo longinquius absunt, qui propinquius [adsunt], ut subjecta, etiam reflexionem habent, quam homo [habet], sicut reflexionem loci, personarum et plurium, absque qua reflexione homo non potest esse in societate: quare qui secum loquuntur et cogitant abstracte, seu loquuntur cogitatione, apud tales spiritus non aliter scirent, quam quod ita se habeat, quare etiam tales indignantur, irascuntur, invident, persequuntur, odio habent, sola cogitatione, ita excitati a spiritibus, qui non aliter sciunt, quam quod praesentes. 1748, 4 Nov.
* 3856 conformiter auctoris indiciis post 3854 transtulimus

3858. De genere sirenum
Sunt quae cupiunt imprimis in corpore esse, quae cum ederem, vellent edere, imo non solum labiis quasi suis arripere, sed etiam manus ad os ducere, et sic gustum possidere; iis per aliquot dies infestatus, quod ut consequerentur, ea quae comedi, sicut amygdalinas placentas, pyra, tum columbas, tunc repraesentabant ea coram angelicis spiritibus, quae significantur, inde ii non aliter scientes ac quod talia essent, sicut quod interiora, in quibus sic detenti acquiescebant, cum tamen earum dolus in eo consistebat, quod sic repraesentarent, ex causa, ut possent corpus meum possidere; cum tamen vetitum prorsus sit, ut functio edendi, et gustus a quodam spiritu occuparetur. 1748, 4 Nov.

3859. Qui noctu insidiantur
Erant qui noctu insidiabantur mihi, cum dormirem, evigilatus, sentiebam magnum quendam a tergo, qui ideo detrusus lente, et dum in detrusione erat sonabat jugiter rauca loquela, spiritus mirati ubinam detruderetur, sentiebatur versus nates, quod ibi in infernum excrementitium; nam insidiari noctu homini cum dormit, est abominabile, quare talem poenam sibi attrahunt. 1748, 4 Nov.

3860. De sensu communi naturali
Prius [3160-65] de iis qui constituerunt sensum communem [actum est] , nunc [mihi] sero tempore cum ivi in lectum, auditus susurrus tonans circum occipitii totam regionem, perstans, et quidem descendens ex altiori loco supra occipitium; quod a spiritibus perceptum, sed quinam essent, non novi, nec potuerunt ita loqui, ut alii, quare mihi dictum quod referrent sensum communem involuntariorum, seu cerebelli, sicut prius visi sensum communem voluntariorum; dictum quod ii percipere bene possent hominis cogitata, sed non exponere et eloqui, sicut cerebellum, quod percipit omne id quod cerebrum, sed usque non evulgat, seu cogitare ita aut loqui potest, quod cerebri est prae cerebello, dicebatur de iis quod singula perciperent, sed quia ego non percepi eos, nec excitarent ii cogitata mea, sicut priores et alii, non potui aliter quam ex dictis aliorum scire, quod omnia cogitata perciperent exquisite, ut nunc volunt; nam cerebrum est in turba, id vero in quiete.

3861. Cum cessavit eorum operatio manifesta in omnem provinciam occipitii, seu eorum susurrus tonans, ostensa est eorum operatio, quo praecipue se extendat in corporis extimis, et determinabatur eorum operatio primum in totam faciem, dein se trahebat versus partem faciei sinistram, et porro versus aurem, quae operatio sentita per influxum quasi venti levissimi non ut ventus sentiti, paulum frigescentis, progrediebatur sic a tota facie versus faciei partem sinistram, tum ad aurem, circum quam perstabat manifestius; quo significabatur, qualis operatio sensus istius communis seu involuntariorum fuerat a primo tempore, et quomodo progressa, et quod hodie circum aurem sinistram sit; influxus communis naturalis imprimis se exserit in faciem, et in regionem lumborum, caetera magis a voluntate pendent, seu a musculis per fibras cerebri, at facies non item, sicut constat ex eo, non solum quod faciei inscriptus appareat animus, seu affectiones hominis, sed quod affectiones et cupiditates naturaliter se ostendant in facie, absque hominis voluntate, sicut timor, reverentia, pudor, laetitiae genera et species, de quibus loquutus, quod talia appareant in facie hominis, cum incidunt, praeter alia, sicut cuivis notum est, quod illico, ex facie sciat homo, quae mutationes animi ejus, haec a cerebello, per ejus fibras.

3862. Ostensum quoque est, quod communis sensus quoque operentur in provinciam lumborum, per similem eorum influxum externum, afflatus instar, qui occupabat lumbos, non autem membra genitalia; nam communis cerebelli operatio praeter in faciem etiam est circa lumbos, ubi plures nervi cerebelli confluunt, ob causam circa propagationem, quae naturalis est, nec novit homo tunc quomodo se applicant omnia, nam propagatio exemta est in fere omnibus a voluntariis hominis; dictum quod causa principalis motionum istius regionis sit propter propagationem, et quod secundaria inde fluant, quod homo sedere possit, et movere inferiora, ad plures usus: quod affirmatum, quia propagationis finis est principalis.

3863. Quod progressionem attinet, sensus communis naturalis in facie, quod primum occupavit totam faciem, dein sinistram partem faciei, tandem modo aurem, nunc mihi datum percipere, quod olim homines cum fuerunt quasi in statu integritatis, tunc naturalis operatio, proinde cerebelli, ostendebatur illico in tota facie, tam mutationes ejus affectionum, seu coelestium, quae sunt faciei dextrae, quam spiritualium, quae sunt faciei sinistrae; cum affectiones boni cessarunt, et successerunt modo cupiditates foedae, tunc recessit operatio naturalis in faciei partem dextram et se recepit in sinistram, in quam a spiritualibus agit, ita ordine inverso, nempe non a coelestibus ad spiritualia, seu a dextro ad sinistrum, sed a spiritualibus ad coelestia, sic a sinistro, sed non licet a sinistro ad dextrum, seu a spiritualibus ad coelestia; quare custoditur facies dextra a Domino, ne ex sinistro illuc se extendant, quod constat ex fide, quod fides sit absque affectione boni, cui fidei non licet intrare in affectiones boni, sic in coelestia, quare separata est, et hodie est fides scientifica, aut memoriae, per quam volunt intrare in coelum, tametsi nulla affectio boni, seu amor; nam putant si modo fidem habeant, quod salventur, cum vita contraria sit, mere cupiditatum.

3864. Quod se receperit versus aurem, significat quod ibi subsistat hodie, et quod sit modo fides ex auditu, proinde memoriae; quibus sic in genere significatur, [quod non amplius sciatur,] per mentis seu animi, proinde affectionum influxus naturales in extrema, qualis homo intus, nam cum interiora et exteriora concordant, tunc ea in facie se manifestant, sicut apud aliarum tellurum incolas, qui facie loquuntur, sic ut ex facie scire queant quae eorum affectiones tam coelestes quam spirituales, sic ut facies loquatur.

3865. Ostensum dein est, quomodo se hodie habent influxus in facies, qui sunt influxus non naturales, sed fictitii et sic simulati quasi naturales, cum tamen sunt voluntarii, adsciti, et sic imitantes naturales, nam contrahit homo ex consuetudine habitum et inde naturam, ut simulet facie bonum, et cogitat malum, quae faciei simulatio tam communis hodie est, ut sint qui prorsus effingunt quasi naturam, ut sciri nequeat aliter ac [quod] sic quoque cogitet, alii plus, alii minus, tametsi adhuc apud plerosque patet aliquid residuum naturale.

3866. Ostensum quales sunt, hodie, qui referunt sensum communem naturalem, successit influxus, qui non erat susurrus sonans, sed influxus frigidiusculus eorum, qui sensum communem naturalem hodie referunt, in totam faciem tam in dextrum quam in sinistrum ejus, influxus erat reciprocus celer, vibratorius, ex acutioribus vicibus, sic influens; et quidem incipiebat et terminabatur circa oculos, et ab oculo sinistro quasi se extendens, sic in faciem.

3867. Quales ii essent, perceptum et aliquantisper ostensum, quia tam nefanda erant, quod merae abominationes, sicut quod canes magni, vulpes, et foeda animalia, missa in homines, in insontes, in infantes, ut eos foede laniarent, quae spectacula quia abominanda, et multa, non nisi quam obscure mihi ostensa, sed usque visa, quod nefanda et abominabilia, illustrata per lanienam Hispanorum in America, ubi investigabant gentes per canes, et crudeliter laniabant.

3868. Tales sunt hodie qui sensum communem naturalem referunt, nam nunc cerebri fibrae ingesserunt se in faciem, et quae non ejus functiones sunt, sed cerebelli, hodie faciunt; visi quoque quomodo habitarent foede, et lanienas istas exercerent, tam in vigilia quam in somno, sed non meminisse permissum; quod in obscuris locis dictum, et quod sint praedones, latrones, et tales qui sensum communem naturalem hodie constituant, dictum; quare etiam latrones sub occipitio habitant, de quibus prius passim [2811 ff.] , qui ibi habitant; ubi prius domicilium fuit coelestium, hodie est pessimorum praedonum et latronum, qui foeda patrant, tales sunt hodie qui Christianorum imprimis sensum communem, faciei, et quia ii imprimis adulteri, communia quoque conjugii, faciunt, apud eos imprimis qui in dignitate sunt.

3869. Quod propriis ideis quoque puniantur
Erant apud me, qui non subjecta habebant, sed usque per spurcissimas ideas influere [conabantur], quare ideas suas faciebant visibiles prope me, quod in altera vita fieri solet, quod ideae sistantur visibiles, seu quod per phantasias sistere possint aliquid sicut visibile alibi, cum tamen nihil sit nisi phantasia: quare quaedam infantem idea sistebat ante me, quod percipere datum esse solum phantasiam alicujus ita visibilem factam, quare adducebatur ea ad visibilem suum infantem, et tale ore suo sicut canem arripere adacta et sic cum cane aut mure in ore aufugere ad tergum, ubi cruciabatur dire, cum vomitu, et versa in foeditates, quibus talia repraesentantur, nam dolosissimum erat, quod molita.

3870. Alius quoque simile quid per phantasias faciens, sed aliquid quod virum significaret, sed apparebat illico ut inanimatum, et spurcum ligneum, is quoque adactus est phantasiam recipere, qua circumvolvebatur, ex qua sicut fascia, non nisi cum poena cruciatus potuit se extricare. 1748, 5 Nov.

3871. Praeterea per totam noctem infestatus sum a permultis talibus et pessimis aliis, quibus circumdatus, ut spiritus inciperent desperare, num possem liberari ab iis, dixerunt quod a Domino tutatus per totam noctem, nam pessimi erant, sicut qui nunc descripti, tum qui sub occipitio habitant, tum qui spurcum et sensum communem naturalem hodie referunt, ita a turba permulta praedonum, latronum et summe adulterorum, et adulterarum.

3872. De regno Domini
Quidam qui in vita corporis potens prae aliis, in altera vita retinuit, quod etiam imperare vellet, cui dictum, quod in alio regno sit, quod aeternum, et quod imperium ejus in terra cum mortuus, etiam exspiravit et mortuum est, et quod nunc non aestimatur quicquam quam secundum bonum et verum, et secundum misericordiam, Domini, in qua sit, sicut in terra, quod nullus fere aestimatur nisi propter opes, et propter gratiam apud principem, similiter in hoc Regno, opes hic sunt bonum et verum, et gratia apud principem est misericordia Domini: si aliter velit imperare, quod rebellis sit, nam in alius Regno est: ita parum admonitus non multa nunc loquitur.

3873. Perceptum quia tale aequilibrium, ut malum revertatur in eum qui malum intendit et facit, ita quod quoque talis ordo, ut cui fines boni, sic qui bonum et verum intendit et facit, redeat ad eum bonum, sic ut boni eum excusent, et in bonum vertant, modo finis est bonus, sic quod remuneretur. 1748, 5 Nov.

3874. De pulchra ave, Martis incolae
Ostensum quod pulchra avis significet Martis incolas, cum quibus die illa loquutus, quod is qui assurgebat per lumbos usque ad pectus, et persuasit quod esset Dominus, et sustulit avem, et mox eam liberam misit [3246-52], sint ii, qui putant se esse in verae fidei cognitionibus, nam Dominus est in bonis et veris fidei, ex iis persuadentur et norunt, quod sint in Domino, dicebant quod non in cognitionibus sed in affectionibus, dicere datum, quod ex affectionibus quae cognitiones habent, sicut humiliatio secum habet quod nihil sit, Dominus sit omne; affectio seu amor erga conjugem, habet secum quod amor conjugialis sit principalis amorum omnium, nam genuinus amor conjugialis secum habet omnes cognitiones de amore conjugiali non solum, sed etiam caeteros inde ordine derivatos; ita erga liberos, sicut constat quoque ex institutione, et quia apud hujus telluris incolas obliteratum paene

3875. est quid amor conjugialis, sciri potest ab avibus imprimis, quarum conjugialis amor secum habet omnem cognitionem non solum quomodo conjungantur, sed etiam quomodo nidos faciant simul, ponant ova, incubent ovis, excludant, pullos tegant et tutentur, alant, et plura, sic ab affectione sequitur omnis cognitio, quare qui in verae fidei affectione est, in omnium cognitionibus est. At cum affectio cessavit, tunc manent cognitiones per aliam viam insinuandae, nempe per externam seu per aurem, quae quidem apparet ignotis tanquam esset Dominus, nam, dictum ex cognitionibus fidei, cognoscitur an Dominus, sed quia sunt cognitiones, et non affectiones, non sunt nisi simulachra Domini absque vita, sicut avis dum versa est in margariticam inanimatam, quae usque volabat, et pulchra apparebat, sed usque erat absque vita; ostensum mihi ad vivum erat, quomodo cognitiones quae non ab affectione existunt sunt ut aves tales margariticae inanimatae, et quid per id, quod perceptio non esset, quod a Domino, sed in singulis, quod ex se, sed ita tacite, ut usque perceperim quod ex me, qui status erat quorundam incolarum Martis supra me, qui inducebant suum, in quo statu sentiebam quod ex me, in singulis, ita quod non genuinum, qui status est, quando affectio ut principium cognitionum cessat, et cognitiones eaedem manent; et ex perceptione quoque didici tunc, quod talis est avis margaritica.

3876. Tacita loquela loquutus cum iis, quod in cognitiones verae fidei infundi possint affectiones ad similitudinem earum, quod cogitatio excitet affectiones, sed hoc se habet, dum cupiditates, quod tunc cogitationes excitent eas; at cum affectiones verae fidei, tunc a Domino cognitionibus verae fidei infunduntur et vivificantur; sed tunc fiunt sicut avis altera, quae bona, sed coloris obscurioris. Inde constabat, quod significaret Martis incolas, eos nempe, qui paullatim nunc incipiunt a statu integritatis, ut illum vocant, declinare, et usque adhuc putant esse Dominum; apud quos perceptio non amplius. 1748, 6 Nov.

3877. De somniis
Per noctem somniavi, et cum evigilatus, loquutus cum binis, qui in somnio, qui agnoverunt quod ii essent, et postea cum quodam angelico spiritu, in quem cum in statu somni esset, appercepi influere a Domino aliquid, quod etiam agnovit: exinde constabat, quod somniorum sint genera: quoddam influit a spiritibus, qui agunt personas, quae videntur in somnio, et prorsus ita, ut in somnio apparet; alterum genus, de quo prius [3381], quae introducuntur ab iis qui antrorsum supra, aliisque, quae sunt plerumque repraesentationes, et quidem similiter personae introducuntur, sed modo sunt repraesentationes earum. Tertium genus est a Domino, per coelum mediate, vel immediate. 1748, 6 Nov.

3878. De statu pacifico
Erat quidam supra caput meum, qui mecum loquutus, ex sono percepi quod in statu somni esset, qui mecum loquutus, et quidem non sicut in somno, interrogavit hoc et illud, et quidem sicut ii qui in vigilia sunt, et cum tali prudentia, ut vigil non prudentius, sic ut nihil somnii quid simile esset, quam solus sonus, percepi quod boni angeli interiores per eum loquuti, et is in statu isto percipiebat, et producebat, interrogavi eum de statu isto, et ei dixi quod talis ei status, et non loquatur aliud quam bonum et verum, et percipiat, si aliud, et si aliud quod non admitteret, seu eloqueretur, ita erat in statu illo, sicut qui vigil, sed quia in statu somni, dicebat quod is status sit status pacificus, ejus jucunditatem inde percepi, ex eo quod in simili statu amarem esse, nam sic absque omni sollicitudine et cura de futuris; sic quoque usus praestare possunt. 1748, 6 Nov.

3879. De idea non intelligibili, item de ave, et Martis incola
Cum loquutus cum eo, qui in statu pacifico, de quo nunc percipio, quod ii referant sinum longitudinalem [in] cerebro – nam inter bina cerebri haemisphaeria jacet, et ibi in statu quieto, nihil curans quomodo tumultuantur cerebri haemisphaeria, nam tutus in medio –

3880. tunc erant spiritus qui se insinuabant, et quidem versus anteriorem partem capitis, sic ut ille tunc secedere coactus sit, ad unum latus, tametsi remansit, secessit, ut daret iis locum, ut perciperem quinam et quales, dixit etiam quod recedat; spiritus isti agebant sicut lene flumen, et per aliquantum temporis, nec percepi quicquam, undulabant leniter, sic loquendo inter se, sed nec spiritus circum me, nec ego intelligebam, quid loquerentur inter se.

3881. Ab angelis per spiritus instructus, quod essent incolae Martis, qui sic loquerentur inter se, ut nullus spiritus posset intelligere, instruebant me etiam illi, quod talem loquelam inter se habeant, ut nullus spiritus eam possit intelligere, quare cum volunt [alii spiritus] percipere quid dicunt, tunc inter se ita loquuntur, quod cum non percipiunt, abeunt; sed miratus quod talis loquela dabilis esset, nam quaecunque loquela usque secum habet ideas, nam loquelam absque ideis non dari putavi; dicebant, quod in loquela ista sint formatae certo modo ideae, quae non intelligibiles sunt aliis, quare cavent tunc, ne aliquid affectionis sit, si aliquid affectionis, tunc illico inde percipiunt, sed loquuntur sic ideis formatis absque affectione; (nunc percipio, quod hac quoque sit habitus, qui non bonus, nam loqui absque affectione, est quoque avis margaritica, dum non affectio, non est vita, tametsi videatur esse vita, et sic usque avis volare potest, nam avis significat cogitationem, avis margaritica cogitationem absque affectione; percipio etiam [quod] Martis incolae sibi induxerint talem loquelam, qui in cognitionibus sunt, et recesserunt ab affectione, quae principium, sic ut loquantur similiter, ita ex cogitatione, non ab affectione, quod est avis margaritica).

3882. Quales ideae istae sunt ab iis quoque instructus, nempe quia loquuntur per labia, ex labiorum plicationibus diversissimis, iis optime sic cognitis, qui in tali loquela, et [quia] vident discrimina plicationum, et formarum in labiis, tum quoque plicationis motiunculas, applicationes linguae, ejus apicis, imprimis, quae concurrunt, quae sunt perplura, quae non possunt hujus telluris incolis esse nota, inde formarunt sibi ideas, et solum dum cogitant, repraesentant tales formas simplices, compositas magis et magis, (quod constare potest ex loquela vocum, in qua quoque formae tales simplices et varie compositae sunt, secundum quas lingua, palatum, nares, labia se accommodant), sed incolarum Martis adhuc subtiliores formae sunt, quia loquela eorum est labiorum, et plenior sic multo loquela vocum, sunt tales formae artificiales, quoties sistunt ideas suas, et tunc cum loquuntur, cavent quam maxime, ne idea cogitationis quaedam adsit, quas sciunt apte removere, sic ut sit mera repraesentatio talium, absque idea cogitationis, ex qua alii intelligunt illico,

3883. sed sibi quoque cavent, ne inde manifesta cogitationis idea, quam sciunt etiam surripere aliis, et sic recondere. Talis loquela mihi quoque prius percepta est dari per solas repraesentationes nempe principiorum cerebri, et eorum formarum organicarum, tunc percepi quod per talia possem loqui, ut alii non intelligerent, et quoque cum spiritibus angelicis loquutus, tunc caeteri spiritus dicebant non intelligere; sed fit tunc quando ideae surripiuntur formis, ita non nisi aliquoties mihi permissum erat loqui, sed postea non, cum loquutus postea, erat loquela repraesentativa cum ideis, ita aliis intellecta.) Dicebant spiritus Martis, quod etiam caveant sibi, ne quae affectio sit, inde cognoscunt alii spiritus, quid cogitant seu quid loquuntur: inde quoque patet, quod tale sit avis margaritica, cumprimis quando in usum et habitum venit.

3884. Cum ita loquuti inter se, tunc insinuatum mihi, quod cogitarem, de pudore, si nostrae telluris spiritus tales essent, ut pudore afficerentur, cum infestant alios spiritus, tunc perciperem apud me pudorem, quod bene foret, ne infestentur, cum hoc cogitabam, agnoscebant Martis spiritus, quod id erat quod inter se loquuti sua loquela, quam putabant a nemine potuisse intelligi, quare mirati unde, quod hoc detectum sit, quibus dictum, quod usque intelligatur ab angelis, et quod sic in meam cogitationem insinuatum.

3885. Postea influebant spiritus Martis, e superiori loco, in faciem meam, per influxum sensibilem, instar tenuissimae pluviae striatae, dicentes quod sic loquantur cum incolis telluris suae, sed dicere dabatur, quod hic influxus est externus, et sic quod non influere possent in ideas incolarum, sed scire datum, quod similis sit loquela eorum, ac prior, sed communis prioris, quod nempe similiter sibi loquelam forment ex variationibus faciei, quas idealiter inter se repraesentant, nam ubi particulare ibi commune correspondens, sic quoque commune istius loquelae sit.

3886. Num influant sic in incolas telluris nondum pro certo scio, si sic influunt, non bene est, nam sic in faciem externam, et non per ideas, quod solum iis esse potest, qui in solis cognitionibus absque affectione; vel num significatum, quod eorum, qui tales, interna in externa abiverint, et sic per externa, sit communicatio cum spiritibus. 1748, 6 Nov.

3887. Talis loquela secum habet, quod non sincerum sit, nam qui sinceri volunt ut quicquid cogitant, alii sciant, etiam universum coelum; at cum in tali loquela sunt, tunc habitum inde trahunt, loqui de aliis, et judicare de iis, se sic praeferentes aliis, nam talis loquela, imprimis apud spiritus, id secum habet. Hoc dictum in praesentia eorum, qui tales.

3888. Qui in cognitionibus sunt, ita secedentes ab affectionibus, sic ut se ducant, sicut perceptum per me, absque perceptione, qua norint, num sit Domini, ii referunt membranam interiorem cranii, cui adjungitur pericranium extus; at cum tali loquela, incipiunt uti, et ea delectari, referre incipiunt membranae istius obversa versus cranii ossa, in quae durescit, nam ossa inde existunt, nam sic perdunt quoque vitam cognitionum, quae extima constituit, nam cum talibus a se formatis ideis delectantur, tunc incipiunt loqui male de aliis, et bene de se, sic contemnentes alios, et semet elevantes, quae vita incipit esse cartilaginea, dein ossea; tunc cum putant nullum alium intelligere posse loquelam suam, tandem quoque trahuntur illuc, ut male loquantur de coelo, et forte

3889. quoque de Domino, sic eorum vita coelestis successive vertitur in nullam vitam. Datum comparare eorum lo181 quelam, loquelae hariolorum in hac tellure, qui per digitos loquuntur, et qui inversis vocibus, aut aliter, quam rident ii qui serii sunt. 1748, 6 Nov. Addere datum, quod, ne intelligantur ab aliis, subtrahunt cogitationis ideas ab aliis, sic sensim auferunt, quod ad affectiones, eas subtrahunt; quid tunc remanet, quam quod externum, quale est vocum nostrae telluris, in quibus si non ideae, est nihil vitae, ex consuetudine, cumprimis quando delectari tali loquela incipiunt? fit talis habitus, ut concludant ex formis, sic habent modo ideas externas, ita ne quidem ut spiritus; inde exoritur osseum, quod nullius est vitae, hoc iis dictum.

3890. De Dippelio
Loquutus mecum Dippel, et interrogabam quid crediderit de spiritibus, dixit quod crediderit quidem spiritum vivere post mortem, sed vitam obscuram, ita non aliter potuisse credere dixit, quin si abstraheretur vita corporis, id quod remansurum obscurum foret, quod non aliter cogitare potuit, cum in vita corporis poneret vitam, et tamen spiritum fassus, cujus non aliam ideam habuit, quam larvae; quia tunc in tali obscura vita vixit, ei dictum quod [angeli vivant] in summa luce, in summa intelligentia, in sapientia et in felicitate seu delectationibus summis oriundis ex affectionibus boni. 1748, 6 Nov. Confirmabat opinionem ejus in vita corporis, quia vidit quod bruta quoque vitam haberent paene sicut homines, et quia fassus spiritum, et quod aliquid superadditum esset homini prae brutis, quod aliquid obscurum esset; interius ejus idea non penetravit.

3891. Dippel quia indignatus [ego], quod ea promulgaret, loquutus cum eo, etiam interrogavi, quis plus intelligit, qui multa falsa scit, [vel] an qui parum veri? non aliter respondere potuit, quam qui parum veri: ratiocinari dein volebat, de maximo homine, quod influat in corpora humana, quare ei dictum, quomodo id intelligit, quod cogitatio quae est spiritualis moveat faciei totius musculos, (et nunc quod omnia organa loquelae), et quod voluntas moveat musculos totius corporis, cum illud est spirituale, hoc autem corporeum? sed nesciit quid responderet: loquutus porro de conatu, num sciat quod conatus producat actus, et vires activae redeant iterum ad conatum, dixit quod hoc nesciret, quare dictum, quomodo tunc vult ratiocinari, cum ne quidem sciat regulas, tunc se habet ratiocinatio sicut pulvis sparsa, nullius cohaerentiae, nec respondere potuit. 1748, 6 Nov.

3892. De Libertate
Perceptum, et dictum Martis spiritui bono, qui apud me, quod homini relinquatur sua libertas, et si non reformari queat dum libere agere sibi videtur, nequaquam reformari potest per miracula, aut per id quod vi cogatur, et detineatur a malo, nam quod non liberum seu quod coactum, hoc nusquam inseminat fidem, quae maneat in altera vita, quae causa est, quod homini suum liberum permittatur, et quod libertas hominis nullatenus auferatur, quantum novit, at cum non novit, ut dum cupiditates flectuntur a Domino, eo nesciente, tunc usque putat quod liberum, quare in libertate irradicatur fides, quod est arcanum; quare falsum est, quod plures putant, quod Dominus cogeret homines ad bonum, et arceret ab actualitate, sic a libertate. 1748, 6 Nov.

3893. De malis spiritibus
Martis spiritus angelicus apud me, cum percepit, quod tam multa a malis spiritibus inferrentur in cogitationem meam, quia in perceptione subtiliori, ei datum est percipere, quantum influunt mali spiritus, et miratus, quod abundique percipiat conatus malum inferendi, sed qui ad meam perceptionem non veniunt, percepi quod a sphaera circumcirca sint conatus mali, sed quod a Domino arceantur influere, sic ut sit malorum influxus continuus a spiritibus circum me; quare si Dominus non tutaretur, quod quolibet minimo momento perirem, ita omnes homines hujus telluris. 1748, 6 Nov.

3894. De sphaeris
Observatum est, sicut dum fimus equorum visus, quod quidam spiritus non sufferre possent sphaeram inde oriundam, nempe ratiociniorum apud malos, et forte confirmantium scientificorum apud bonos; ita in aliis, sicut cum butyrum super pane ederem, tunc spiritus quidam, seu societates spirituum indignati usque ut linguae intentarent malum, dicentes quod non sufferre possent, ex causa quia butyrum significat coeleste, inde sphaera bonorum, quam mali non sufferre possent, quare diu abstinere debui a butyro; similiter quod unum (thee) magis placeret quam alterum, solum ideo, quod inde traherent [talem] sphaeram quod minus spirituale [inesset]. Ita in pluribus aliis, quae comederem, et biberem, sicut lac, et alia, ex quibus constabat, quod visa correspondentem sphaeram spiritualem, aut coelestem causarentur, quae non sufferri posset; plura similia obvenerunt, super quae non reflectere datur. 1748, 6 Nov.

3895. De puellis Lascivissimis
Super caput meum alluebant quaedam cum satis dulci undulatione super caput, agentes a frontispicio super caput ad medium: quinam spiritus essent nesciens; tunc apparebant niveae nudae, quod significaret, quod essent innocentes, nam niveae nudae sistuntur innocentes, tum quae non innocentes, dum in statu sunt quod putent se esse: cum spiritus alii adessent, et observatum ab iis, tunc primum quasi manibus multis agebant in caput, mox corpus suum circumvertebant a dextro ad sinistrum et a sinistro ad dextrum sicut cylindrum, tum quoque circumrotabant se horizontaliter sicut solet vehiculum, quae significabant quod se innocentes vellent exhibere coram oculis aliorum qui aderant, et sic se ab eorum conspectu abducere, nam sunt ideae earum quae sic repraesentantur, et quidem quod in conspectu aliorum sisterent se innocentes prorsus: cum vero infestarentur usque ab aliis spiritibus, tunc eripiebant se a consortio eorum, per projectiones corporis solitas, sicut alioquin, ita se extricabant e societate eorum: et cum instarent adhuc magis spiritus tales, invertebant se pedibus sursum, et capite deorsum, ita se ab eorum consortio tandem extricantes.

3896. Removebant se a tergo, dicentes quod nullam rem habere velint cum viris, et quod non habuerint cum viris, sed quod inter semet vixerant absque viris, verum spiritus qui tales fuerunt in vita, ut nihil plus arserint quam quas innocentes putant, sicut castas virgines, tum quae in monasteriis, aderant, et eorum tunc ardor sentitus, qui major erat quam aliorum, cum audirent modo quod innocentes essent, tunc accensi, sunt tales qui tunc accenduntur, et modo quod innocentes, cupiunt maxime; quare etiam tales sectantur a viris prae aliis; quae causa est quoque quod innocentes se faciant, nempe ut prae caeteris aestimentur.

3897. Simul erant a tergo, quaerentes locum ubi simul solae esse possent, recedentes tandem ad universi fines, sed observatum quod a tergo erat superius, ubi non prius aliqua observavi; cum ad universi fines venerunt a tergo, tunc loquutae inter se, quod nulli viri adessent, ita inciperent, sed obscoena earum non mihi ostensa sunt, praeter quod mulier vestita sicut vir; ibi sic nefanda lascivia se delectantes.

3898. Visum mihi penuarium ubi poma, citrones, et similia talia: quae eorum delitiae tunc essent; tum postea vitrei scyphi majores pleni vino cum saccharo, quibus ostendebatur, quod tunc se delectarent simul delitiis talibus.

3899. Quomodo tales fiunt postea, mihi scire datum, nempe cum tali jucunditate foedissima captae sunt, tunc nihil curant, sed fastidiunt viros, et sic naturales conjunctionis modos, proinde etiam fastidiunt et nauseant matrimonia, quae si contrahunt, nulla voluptate feruntur, sic deperditus apud eas amor conjugialis, et nauseabundus factus, quare raro quoque prolem habere possunt, quam si haberent, nec amant, nam hoc sequitur a deleto amore conjugiali, solum foedas suas cupiditates, quae animum jucunditate foedissima mulcent, et occupant: pleraeque earum foedissima fiunt prostibula, et tunc sunt foediores quam omnes alii, nam nihil curant decorum aut vinculum externum, rejecto apud eas omni pudore, quare quia nullo alio aestro quam tali capiuntur, perdiderunt omne id voluptuosum quod venereum secum alioquin habet: quod ita se habeat, perceptum.

3900. Ostensum quales tandem in altera vita fiunt, apparent ut sceleta ossea, prorsus sicut ossea, quoad cranium et costas, ut nihil carnis appareat, dictum quod sic perdant omne vitale; quid postea, non scio; id possum conjectare, quod fiant spiritus absque fere sensu, inservientes talibus usibus de quibus prius [cf. 184, 3147]. 1748, 7 Nov. Qualis earum influxus sit, perceptum, quod dolorem inferrent ossi pubis, quod est os anterius pelvis, quod ostensum; nam ossei sunt. 1748, 7 Nov.

3901. De incolis coeli stelliferi
Cum exscriberem ea quae de spiritibus telluris in universo stellifero, qui progrediuntur ad nonum usum [3270 ff.], erant apud me, tum quoque deus eorum supra caput ut prius; ii passim loquebantur, sed parumper modo, nam tacentes erant, dicebant quod loqui possent, et mirati quod possent, sed dicebant quod loqui mecum sicut hic, esset iis perquam obscurum, ut vix scirent quid dicerent; nam sic quod non vita eorum esset in loquela nostra, quare iis est loquela, in qua vita eorum est, quam trahunt ab usu nono, ad quem progrediuntur, sic iis est talis loquela, quae vix per ideas nostris similes expressibilis esset, et foret eorum loquela tam obscura nobis, sicut nostra est iis, nam ubi vita ibi loquela, et ibi lux et intellectuale loquelae.

3902. Observabam, ut prius aliquoties, quod hi spiritus, sicut etiam alii, cum ambularem per plateas, et apud me fuissent per diem fere, tamen quia non reflecterunt, nihil observavissent, ne quidem quae ante oculos meos essent, ut libri, chartae, et similia, tametsi per oculos meos videre possunt, inde constat quales spiritus apud homines, per quos non vident, quod ne quidem hilum curent, aut reflectant super tale, sic quod nihil apud alios videant et audiant. 1748, 7 Nov.

3903. Quam difficile sit iis qui non in fide vivere vitam fidei
Quidam qui alte supra caput, non ex malis, sed ab iis qui volebant in fide esse, in [tali] sphaera erant, quod non ex se cogitarent et loquerentur, quod manifeste apud spiritus percipitur, in qua perceptione cum essent, tunc dicebant quod sic non possent vivere, nam vita eorum tunc iis erat quasi gravis: dicere dabatur, quod cum hoc verum sit, quod non cogitent et loquantur ex se, quare non ament vivere in veritate? sed nihil valebat hoc; sed iis erat vivere ita difficile: dicere dabatur etiam quod angeli tunc in felicitate sint, cum percipiant se non vivere ex se, sed consolatio illa non valebat; inde constabat, quam gravis sit vita etiam eorum qui boni sunt, vivere vitam fidei.

3904. Quidam mihi in vita notus, inter eos sui temporis, qui noverunt prae aliis quid fides, et quid cognitio fidei, is ad me venit, et dixit, quod nunc nihil sciat, [et] quod sit in tam obscuro, ut quasi nihil sciret quid verum; novi quod is inter eos fuerat, qui cognitiones verae fidei prae aliis non solum noverant sed cum zelo defenderant, et tamen nunc dicat quod in tali obscuro sit, ut nihil sciat, cui dicere datum, quod redactus sit in statum obscuritatis, seu ignorantiae, non ex eo, quin sciat quid verum, nam prae aliis novit, sed ex eo, quod in altera vita confirmentur cognitiones, quod veritates fidei sint, quibus cum vita ejus repugnat, sequitur quod nihil sciat, et in obscuro sit: nam tametsi quis in luce cognitionum est, cum vita repugnat, non amat confirmantia cognitionum fidei contra vitam, sed amat confirmantia vitae potius contra cognitiones, cumque talis pugna est, sequitur quod sit in obscuro, et in ignorantia, in quem statum etiam ego redactus fui, antequam datum loqui cum spiritibus et angelis; consolari eum datum, quod is status sit, in quem rediguntur primum, qui in cognitionibus veris fidei sunt, et quibus vita non concordat, quae est species vastationis, et tunc primum inseminat Dominus veritates, ac incipit ab obscuro seu tenebroso hoc lux veritatum sensim elucescere.

3905. Erat usque in obscuro tenebroso, supra caput, quo ita gravatus erat, ut gravitas inde perciperetur quasi manifeste movere caput meum antrorsum, sic nisi in lecto, caput meum gravitaret antrorsum, et dein huc et illuc, gravitatio ejus ita mihi sentita, quae erat sicut incumbentis ponderis versus anteriora, at postea ad latera, circum; inde mihi constabat, quem influxum habet confusum obscurum.

3906. Recessit postea, et loquutus cum eo et qui cum eo, de amore, quod amor sit qui determinat omnia et singula, et quod absque amore, nihil non esset confusum, quia prorsus indeterminatum, et quod amorum genera et species, et eorum differentiae innumerabiles et indefinitae sint, quae societates discriminant, et quod vita coeli, proinde societatum coeli, sit vita amoris, nempe quod unusquisque amet proximum plus quam semet: vita illa ei repraesentata cum perceptione, qua repraesentata, appercipiebat, quod tam longe abesset ab ea vita, ut nusquam putaret se venire posse in coelum, nam percipiebat amorem sui repugnantem, ejus perceptio mihi communicabatur, sic quantum abesset a coelo; ei dicere dabatur, quod dabilis sit, quia dubitare incepit an dabilis, ex amore conjugiali, in quo quoque fuerat, quod amant conjuges prae semet, tum quod liberos, ita agnovit quod dabilis, cum in amore conjugiali dabilis, etiam in caeteris inde derivatis, nam datus quoque velle amicis melius quam sibi, quare in eam vitam is missus, agnoscebat quod dabilis.

3907. In summa Misericordia Domini, Quae est Ipsius amoris, erga omne humanum genus, est quae determinat omnia, immediatius coelos, et eorum societates, absque Domini amore, et inde Ipsius Misericordia, non solum forent omnia et singula indeterminata, sed prorsus nihil; quare Dominus est omne in omnibus. 1748, 8 Nov.

3908. Observatum et dictum, [quod] qui felicitatem in vita corporis habuerint, ex conjugio, quod vixerint in amore conjugiali, ii in altera vita quoque felicitatem habeant; sic ut felicitas vitae eorum in mundo sit felicitas in altera vita; at qui in conjugio vixerunt infelices in eo quod contra conjuges in contemtu, aversatione, odio, ii in altera vita quoque infelices fiunt. 1748, 8 Nov.

3909. Quod spiritus mali, acquirant sibi vires ex pluribus*
Observavi quandam, quae subjectum erat spirituum malorum, qui inspirabant nefanda, cum persuasione; alii spiritus, partim ex curiositate, partim ex eo, quod se abstraherent a cogitando de iis, quae scripsi, observabant attente satis, quomodo tale subjectum [ageret], et quid eveniret, inde plurium intuitiones et ideae erant in eam, quae subjectum, inde vires ejus cogitandi auctae sunt, nam quo plurium intuitiones in unam, eo fortius agit, sicut prius observaveram quoque, quae attrahebat aliorum intuitiones magice, per id quod exciperet quae influebant, et sic pergendo ad eos, a quibus influxus; dictum spiritibus, quod sic augeretur istius subjecti vis; quare abstrahebantur, et relicta solum malis, tunc nulla erat vis quae percipi potuit, quod mirati spiritus. 1748, 8 Nov.
* supra caput hoc apparet in ms. articulus inabsolutus nec numeratus, transversis lineis deletus:
Quomodo spiritus etiam excitant ea quae sunt in memoria hominis
Erant, quae spiritus excibant e memoria mea, quae percepi, quod non ita sicut ii qui possident memoriam hominis,et quod sic excitationes fiebant ex eo, quod essent eorum,

3910. Qui conscientiam habent quod in altera vita emendabiles
Dictum mihi, et perceptum quoque, quod qui in phantasiis sunt, et in falsitatibus, modo amorem conjugialem sanctum habuerint, et conscientiam habuerint, in eo cumprimis, ita qui conscientiam habuerint, quod ii in altera vita emendabiles sint, tametsi contumaces essent, seu contumaciter inhaererent suis opinionibus et falsitatibus; at vero qui non habuerunt conscientiam, cumprimis qui adulteria pro nihilo aestimaverant, et in reliquis nefas absque conscientia facere, eorum vita apparet in altera vita quasi absque vinculo, ita absque nexu cum coelo, qui nullam conscientiam pro adulteriis, ii quasi soluti omni vinculo, ii sunt, qui non possunt emendari, ut inter coelestes venire possint, nisi sicut sui vix conscii, ut nempe ossa, in quibus usque erit vita, nam os absque vitali non inservit usui in corpore humano. 1748, 9 Nov.

3911. De Lascivis
Visum erat coelum coeruleum stelliferum, et intra tenebrosum quid sicut rupes inaequalis, e qua assurgebat spiritus, qui inde evolabat supra caput, et inde mecum loquutus, sed loquutus sicut qui non multum rationale habent, quod cognoscitur ex loquela, sicut qui non in spirituali statu sunt, sed in naturali: tunc venerunt spiritus supra caput meum, qui sicut volumen molle fere aqueum afficiebant cerebrum, non sciebam quales, spiritus dicebant, quod quidem putarent eos loqui inter se, sed quod non intelligerent eorum loquelam; passim loquebantur; sed quantum sciebant quid loquuti, non ita scire potui, quia non reflectebam super id: volumen hoc undulans varie adhaesit capiti, et tenacius reliquis, usque ut occuparent ossa cranii, inde volebant interius, sed non poterant, solum per phantasias, ut sibi viderentur, cum tamen in ossibus cranii.

3912. Per totam noctem ibi adhaeserunt, putantes aliqui et ii, quod ita infixi, ut nusquam separari possent; percepi quod tales essent, per quos alii operabantur, qui lascivi, lascivae fuerunt, ex nullo alio fine quam ut delectarent earum lascivia, sic non ut scorta, quae lucrum pro fine habent, ii autem qui influebant per eas, solam lasciviam pro fine; dictum postea, quod spiritus isti qui in ossibus cranii ita inhaerebant, essent subjecta talium qui lascivi ita, et quod solum pro subjectis inservire possent, parum vitae habentes, ita nec intellecti qualis; et quod essent antediluviani, qui vastati pro subjectis inservire possent, nec aliquid vitae suae retinentes, nisi solum tantum vitae, quantum ossea in corpore humano; hi in capite; nam qui ex antediluvianis vastantur, et fiunt ut sceleta, ut prius [3900], seu pendula exanimata, et postea iis vita inspiratur,

3913. quod vix sui scii, sensibiles seu conscii, et sic inserviant pro ossibus, in quos influere possunt alii spiritus. Sed quia tales quoque fuerunt, et ex tali indole, sunt tales, ut persuasiones antediluvianorum possint recipere, et immersas sibi exstinguere, aut temperare ut non intrent in cerebrum, et gelu id afficiant, et sic noceant, nam talia sunt recipientia persuasionum dirarum, sicut cranii ossa sunt, quae ex substantia eadem cum cerebri tunicis, usque in ossa fatiscunt, et ab insultibus defendunt: sicut etiam scorpiones commoliti, quia ejus naturae sunt, imbibunt venenum, et tutantur sic alios, ne moriantur ab aliorum scorpionum morsibus: quod apud eos remanet est, quod sint lascivi, pro fine habentes lasciviam. 1748, 9 Nov.

3914. Dictum, quod saepius recurrant eorum vastationes, ut fiant sicut sceleta, sicut apud alios, apud quos per vices recurrunt vastationes, ut initientur in obsequia eorum, quae eorum functiones in altera vita fiunt, nam quisquis ad functiones suas, quia ad usus, in altera vita initiatur, quos quoque vastationes spectant, seu pro fine habent, 1748, 9 Nov.

3915. De amore
Perceptum, quod formae variationes sint quae sunt cogitationis, ita quae sunt falsi et veri, sed quod amor sit extra formas, qui producit variationes formae, et qui produci videtur ex variationibus formae; ex amore, qualiscunque est secundum subjecta, producitur jucunditas, quae est amoris. 1748, 9 Nov.

3916. De parabolis
Recordor, quod quondam perceperim loquelam angelorum et spirituum angelicorum, in parabolas cecidisse, quod tunc non observabam; tum quod ceciderint in repraesentationes hortorum, ut ficuum, et aliorum, in somniis; tum quod passim in convivia, ut viderem comedentes simul, et hoc aliquoties, quod hic memorare licet, ut sciatur quod angelorum et spirituum angelicorum ideae ita repraesentatae sint, et sic quod in parabolas, repraesentationes hortorum, et convivia cadant, de quibus toties Dominus, quibus coelum assimilavit et significavit. 1748, 9 Nov.

3917. De Memoria
Ostensum cum spiritus agunt ex memoria sua particularium in hominem, expertum, quod tunc homo non aliter sciat, quam quod prius id sciverit, sicut hodie etiam ostensum, inde recordatio talis, de qua Cicero, quasi noverit prius, inde constat qualis confusio oriretur, si spiritus ex memoria sua particularium agerent in hominem, et non ex memoria hominis. Prius quoque egit spiritus ex sua memoria particularium in me, tunc nec aliter sciebam, [quam] quod hoc noverim, cum tamen ne hilum noverim, inde quoque scitur, qualis confusio, si spiritui esset memoria particularium. 1748, 9 Nov.

3918. Quod in homine nihil verum
Apud me repraesentata sunt scientifica per variationes formae, et falsi per retorsionem earum, cum in tali repraesentatione essem, tunc spiritus quidam volebant, quod penes hominem quoque aptitudo ad verum daretur, et quod sic variationes formae quoque hominis propriae dari possent per progressionem antrorsum, quo repraesentabatur verum; cum spiritus in persuasione essent, quod verum quoque dari queat ut hominis proprium, alii quod a Domino antrorsum sic variationes formae possent duci, in quas Ipsius vita influeret, et sic verum sisteretur,

3919. boni spiritus, etiam angelici, indignati, dicebant, quod ejicerer e coelo, si in tali opinione essem; instructus tunc, quod verum nusquam apud hominem existere possit, ut ejus proprium, nam ab amore omne verum, apud hominem nihil est nisi malum, amor sui et mundi, inde falsum, quicquid ab homine.

3920. Instructus porro, quod variationes formae quo magis retrorsum, eo significetur tantum magis falsum, et quod in vita corporis, quo retroduxit se, ibi manet post mortem, et quod non ad minus malum, proinde antrorsum magis, ubi etiam est malum, producatur, sed quod reformetur ita, ut subsistere possit in suo minimo mali, aut ibi teneri, a Domino, et sic affici vero et bono, quare mihi prius repraesentatum, quod spiritus sicut suspensus teneatur a malo, ut sic afficiatur vero et bono, quantum ideo remittitur, tantum praecipitat se in malum, quare est solum detentio a malo, quae inducitur per vastationes, ut possit sic detineri a malo, et sic in eo statu, verum et bonum Domini influit. Quod etiam hodie expertus, et passim prius.

3921. Inde aliquatenus quoque constare potest, quomodo se iris habeat, et iridis innumerabiles varietates. 1748, 9 Nov.

3922. De lascivis
Sunt lascivi, qui pro fine solum habent lasciviam, uxores cum habent, non curant conjugia [nisi] solum lasciviae causa, quae finis eorum, in conjugiis sic infantes non cupiunt, quia tunc uxor gravida non possunt lascive cum ea degere, nam finis regit omnia; quare etiam proni sunt ad lascivias extra eas quas habent cum uxoribus, quas exercent turpibus modis, et sic eas, quae alioquin fierent uxores bonae, pervertunt et ad lascivias auferunt; cum lascivi nequeunt esse cum uxore, tunc eam nauseant, et cum scortis lascive degunt, ita quoque uxores eorum scorta fiunt, nihil curantes debitum conjugiale, nec procreationem sobolis, ita faciles ad meretricatus; timent cum aliorum conjugibus, tam quia nauseam acceperunt ex uxore, quare uxores fastidiunt, quia etiam [eae] tales quoque esse sibi persuadent, sed meretricatus in conjugio pro nihilo aestimant, modo lascivias exercere possint, et nihil curant quod uxores eorum etiam tales sint. Ii supra caput satis alte sed retrorsum paulum habitant: operantur in bulbum penis, quem incendunt, et ei dolorem infligunt, cum iis loquutus.

3923. Tales uxores, quae solum pro fine habent lascivias, visae quoque, una in culinarii quasi loco, focum non vidi, sed percepi quod caminus obscurus, tergum vidi, [ea] manum exporrigens versus partem clunis sinistrae, vestita obscura veste grisea brunea: ii qui lascivi sunt, cum dolos et malitias animo gerunt, vocant tales in consortium, et per eas suos dolos et malitias moliuntur; et quia dolos et malitias moliti sunt, [vidi] quomodo phantasiis producerent infantes, et collocarent in lecto alius, qui delectabatur infantibus, et sic phantasias infunderent quod esset maritus, et sic incitarent ad concubitum illicitum; ex quibus constabat, quod non solum malitiae sunt, sed etiam dolosi foede, ut per innocentes sic vellent dolos machinari.

3924. Talis lasciva uxor, quae visa in loco culinario, cultrum habebat in manu, et in phantasia ejus erat infans, ejus phantasiae repraesentatae per diversas circumgyrationes corporis ejus, circumgyratio erat festina, sicut orbitae, cum cultris in manu, tum cum phantasia infantis infra, de infante crudelis erat phantasia, sicut quae phantasiam habet, ut necet, quia tales sunt, ut pro fine habeant lascivias, et sic necant infantes, quia eos non cupiunt, sed per lascivias, quasi perdunt; postea se flectebat in varios flexus, ut et se invertit, ut alliceret consortia talia; quia sic instigata erat a maleficis et dolosis talibus de quibus; post somnum, evigilatus, tunc circum me apparebant plures nefandae, quae inspectae ab angelis, repraesentatae ut conglomerata intestina foeda, in binis globis, spurce seu foede sanguineus unus glomus, alter flavus, intestina conglobata sic foeda erant, ut per aspectum horrerem; inde constabat, quod magicae essent, et simul malitiae, et dolosae; sic obtectum quid intendebant facere, nam ii adacti sunt fateri, eorum facinus. 1748, 9 Nov.

3925. De antiquissimae Ecclesiae prole nobili
Supra caput altissime sunt ii qui proles antiquissimae Ecclesiae fuerunt, nobilis, de quibus perceptum, quod Dominus per eos regat, dolosissimos istos qui altissime supra caput, de quibus mox, loquuti mecum sunt inde, loquela labente quasi in perlas; visa ab iis aura quasi minorum perlarum, varii coloris, pulchra; et ostensa eorum habitacula, sed obscure, quod magnifica valde, extensa in multam longitudinem, sicut solent aedificia utrinque sibi correspondentia, erant coloris purpurei, variegati, a coeruleo ad bruneum, sed quia non nisi quam obscure videbam, non ulterius possum describere, quam quod amplissimae essent [domus], et magificentissimae, et variegatae pulchris coloribus talibus: dictum quod ibi habitant, qui proles nobilis fuerunt antiquissimae Ecclesiae, per quam Dominus regit dolosissimos supra caput.*
* haec paragraphus in ms. marginaliter linea verticali undulante instructa est

3926. De dolosissimis supra caput
Dolosissimi supra caput moliti sunt dolos nefandos, inducendo innocentiam quandam alicui qui ad partem tergalem apud me, sic ut quoties de eo cogitarem, innocentiae quid induceretur, sed detectum quod nefandus dolus; tunc cum detectum, miserunt eos dolosos, qui in media distantia, quos ducunt, supra caput meum, qui percepti ut quaedam undulatio, quasi aquea pura, quaesivi quinam essent, dictum quod ii essent, et quod polliciti iis qui altissimi, quod iis ita praesto essent, ne quid iis mali ex detecto dolo, accideret; loquutus cum iis, quod propter talia possint se praecipitare in poenas graves, sed quia subtiles erant, putabant quod nequeant puniri, sic extra punitiones putantes esse.

3927. Post somnum, in quo somnium de aureis nummis amissis in scrinio, quos inquisivi, sed [non] inveni, alia quidem aurea inveni, sed nummos non ita, puer venit, qui ostendebat, quod tales nummos aureos haberet, de quo non suspicari potui, quod is abstulerit eos, evigilatus, audivi quomodo puniti sunt per graves plicationis poenas, quae tales erant, quod redacti in statum crassissimum, a subtili in quo fuerunt, et sic a punitoribus vexati crasse, per adactiones in loquelas crasse, et infundendo renisum, et usque torquendo ut sequerentur, etiam contra eorum dolos; tunc quoque plicabantur, seu per plicationes frangebantur et lacerabantur quoad omnia membra a pectore successive ad pedes, dictum quod caput eorum non ita tractarent, perceptum quod ideo, quia caput eorum est durum osseum, quod si ita tractaretur, frangeretur, quare ii qui putabant se subtilissimos esse, et prae aliis subtilissimos, quod redigerentur in talem crassitudinem, ut non possent nisi crassissime loqui, et qui absque fere corporibus ut spiritus, quod usque corporei, ut corpore sic sentire dolores et talia possent, de quo convicti sunt: punitio succedebat a summa crassitie, ad minorem, et sic ad subtiliorem, ostensum quod sic quoque puniri possent in subtilitate quoque sua fallaci.

3928. Qui puniti, erant ii qui altissime supra caput, qui se vocabant principes, papas, et spiritum sanctum, et qui summe indignati, cum dicerem iis quod sint doli et malitiae, et quicunque fuissent in vita corporis, quod cum doli et malitiae, inter tales sunt, et vilissimi, quos ii rejicerent ut maleficos, quare ii cum talia patrant, tales sunt, quia in altera vita nullus est respectus personarum, spectatur [quisque] ex iis quae apud eum qualis est.

3929. Venit quidam ad me post punitionem, cum quo dicere datum, plura, quod malitiae et doli tales ita puniantur, et quod putent se spiritum sanctum esse, et principes ac papas, hoc eo pejus est, cum tales, sive haec sive alia [sint] ; loqui datum contra dignitatem eorum, angelis supra caput moderantibus loquelam, quod quia contra dignitatem, et ii ad aurem dextram loquuti crasse, sicut crassae ideae, tunc non subtiliter, iis erat castigatio, et exhortatio inde ne talia facerent, sic emendationis causa, nam apud me non sensi animum puniendi aut castigandi, sed loquendi cum iis, quasi extra me percepi, quod hoc iis grave esset.

3930. Sentita eorum operatio, quod esset in ossa pubis sinistra, quibus infligebant dolorem per operationes.

3931. Ostensa sunt eorum habitacula, quae sunt camerae absque lecto, ex lapide vulgari griseo, ut vocatur, structa, sicut solent videri rudera templorum ex talibus saxis, fassi quod in talibus habitent.

3932. Perceptum quod malitia cum ad summum venit, quod tunc se praecipitent in poenas, nam toleratur usque ad summum, tunc perit aequilibrium, et sic praecipitant se, redigunturque ad aequilibrium, et si per poenas ad aequilibrium non redigi se patiuntur, tunc conjiciuntur ad infernum, ut ibi vastentur. 1748, 9 Nov.

3933. Dolosi et dolosissimi, in genere sunt tales, ut ex ideis hominis nihil aliud fere desumant quam quod innocens et coeleste est, et per ea insidiantur homini, vertendo diversis modis, ad perdendum hominem, et pelliciendo ad adulteria et nefanda, sic ut insidiari per innocentia et coelestia sit summum dolorum; sunt ii in vita, qui praetexunt sancta, coelestia, et innocentia, ut dominatum super omnes in terris et in coelis habeant, nihil curando si ad dominatum veniant per fas aut nefas. 1748, 9 Nov.

3934. Loquutus cum iis, quod traxerint naturam ex eo, quod praetexerint in scriptis semper sancta, coelestia et innocentia, de qua nusquam cogitarunt, sicut mos est paparum, et papalium hodie: non aliter ac reges et eorum summi ministri, falsitates aperte scribunt et vulgant, quas sciunt omnes quod falsitates sunt, et ii contrario prorsus animo sunt, usque non pudent reges summi, et caesares talia scribere, modo eleganter sint scripta et aliqua confirmantia ita, talis est hodie orbis Christianus, non item gentes. 1748, 9 Nov.

3935. Observatum, cum surriperem ea, quibus dolose usi sunt, ut perderent me, et infunderent adulteria, nempe cum surriperem numeros, quibus designavi ea quae excerpta, cui operi infundebant innocentiam, tam alicui subjecto, quam mihi, tunc conquesti sunt, quod sic non haberent, quae cogitarent, putabam quod tale esset iis pro pede cui insisterent, ut alii de quibus prius [3852], quare cum intuitionem in eos determinarem, et quidem in pedes, tunc ii non intrahebantur, sed membra eorum genitalia, quo significabatur, quod adulteri in summo gradu. 1748, 9 Nov.

3936. Detectum quod non solum hoc in eorum phantasiis continue esset, sed etiam prius, ut ii dixerint, quod consilia iniverint, ut per tale [me] perderent, et quidem in habitaculis eorum ruderum similibus. 1748, 9 Nov.

3937. De conscientia
Qui nullum conscientiae vinculum habent aut curant, ne quidem sciunt quid conscientia, quare inducere tentarunt cuicunque rei etiam indifferentiae, conscientiae vinculum, non scientes quomodo se habent vincula conscientiae, quae eadem sunt ac debita, sicut debitum conjugiale, est vinculum conscientiae, sed insinuatum, quod vincula conscientiae seu debita sint quae sunt boni et veri, seque habeant secundum amores, eorum gradus, consanguinitates et affinitates quae omnes spectant Dominum, Qui Solus est Vinculum, et dat percipere. 1748, 9 Nov.

3938. Constat, quod conscientiae spuriae sint plures, sicut omnes haereses, phantasiae, falsitates in quibus conscientiam ponunt, seu de quibus dolosi conscientiam inducunt, quae vocant quoque vincula et debita. 1748, 9 Nov.

3939. Quid nihil esse
Perceptum, quod nihil esse, significet, non esse nisi malum, nam malum in se est mors, quare nihil respective ad vitam: quod bonum et verum sit omne, constat, quare malum et falsum est nihil. Inde humiliatio usque adeo, ut nihil sit, cum confessione interna quod nihil boni et veri in se, sed omne bonum et verum apud se esse Domini. Significat etiam quod respective ad maximum hominem, sit modo exiguissima particula, ut sit quasi nihil, nam per maximum hominem influunt omnia et singula ejus, ita quod sit sicut particula aeris respective ad totam atmosphaeram, seu ut particula aquae ad oceanum: ita quia respective ad maximum hominem nihil fere est, in veritate fidei est, cum se pro

3940. nihilo habet respective ad commune, quodcunque, quod bonum et verum. Significat etiam quod nihil vitae a se habeat, se quod sit vis mortua, quia organica, et quod omnis vita sit Domini, quare, quatenus vivit, est nihil; inde sequitur, quod nihil possit ex semet, seu nihil potentiae habeat ex semet, quod agnoscere, est agnoscere quod nihil sit. Consequenter quia non nisi malum, nihil boni et veri habere potest nisi a Domino, cum nihil boni et veri a se, et bonum et verum Est, quia aeternum, sequitur, quod nihil sit. 1748, 11 Nov.

3941. Quod repraesentationes quaedam et plura sint variationes societatum
Progressiones ab uno loco in alterum, quae non ex phantasia existunt, significant mutationes societatum, nam omnes societates suum situm habent, quare omnis mutatio situs venit a mutatione societatis, in genere hoc verum esse observatum, ita in particulari, quare locorum mutationes similiter se habent, sic ut non sit minimus passus, qui non existat a mutatione societatis.

3942. Et quia mutationes locorum ex mutationibus societatum veniunt, et phantasiae et ideae faciunt, ut mutentur quoad loca, sequitur quod unaquaevis idea sit quoque mutatio societatum, sic ut influat per societates mutatas,

3943. quare societatum mutationes sunt indefinitae, tum quoque [quod] unaquaevis idea ab indefinitis societatibus fluat, secundum ordinem a Domino institutum, et Domino Soli notum. 1748, 11 Nov.

3944. De iis qui ossei fiunt
Ostensum, quomodo alii spiritus per eos, qui ossa referunt, loquuntur, quod parum modo, secundum ossium qualitatem, sciant, quid loquuntur, sed usque loquuntur, quare per eos imprimis terminari possunt ideae in materialibus, nam sicut nulla impedimenta sunt quia nihil renuentiae; sed usque tales, quia nihil amittunt a vita priori, postquam per vastationes in statum talem osseum redacti sunt, restitui possunt, sic usque dum possint usibus istis inservire, per vices vastantur. 1748, 11 Nov.

3945. De notione amoris et coeli*
Quoties amor et coelum nominatum et cogitatum, idea seu notio ejus crassa valde obvenit, quae ideae et notiones describi vix possunt, sed perceptibiles valde, in mundo spirituum, crassities obvenit in idea, quoties amor et coelum cogitata, et hoc aliquamdiu; at cum vita spirituum persuasiva obvenit, tunc idea seu notio erat subtilis, seu lucis instar, amoris autem sicut grumi, et coeli sicut densum commune,
*supra caput hoc apparet in ms. Articulus non numeratus, transversis lineis deletus: Spirituum notiones de amore et coelo. Perstiterat notio spirituum cumprimis malorum, quae percepta, quotioes cogitarem de amore et coelo, notio seu idea amoris, sicut et coeli, tam crassa obvenit, quae notio crassitiei non describi potest, quia est notio seu idea spirituum, quae ita sistitur.

3946. de quibus cum loquutus cum spiritibus et de causis, causae tres erant, quod amor ita crassus et grumosus existat, nempe quod conjugialis amor iis nauseae est, quod repraesentatum, nauseam movebat; cum adulterorum idea de conjugio seu amore conjugiali talis est, ut detestentur uxores et faeminas, sequitur quod quoties cogitatur de amore, quod sic obveniat. Quod amor mutuus quoque nullus sit, sed odium apud omnes malos spiritus, sequitur quod odium sit causa crassae ideae de amore, sicut quod esset grumus, tertium quod quisque persuadeat sibi, quod vita sibi, ac cogitatio ejus omnium subtilissima, proinde vita ejus, inde fluit, quod quoties de ea cogitatur, obveniat subtilis lucis instar, et respective angelorum vita, et amor, qui eorum vita [est], tam crassae apud eos ideae; cum tamen contrarium sit, quod amor sit vita omnium purissima, et sanctissima, et distinctissima, et amores contrarii sint non vitae, sed densissimum quid, crassissimum, et confusum, ut nihil.

3947. De Aristotele
Perceptum sonorum quid movens cutem meam, ita sonor movens, a natibus pergens per sinistrum latus, usque ad aurem sinistram, quod volebat eniti, et laborabat eniti, percepi quod essent spiritus, sed quales non potui scire; cum cum nisu ascenderunt ad aurem loquuti mecum, dicentes quod fuerint logici, metaphysici, et tales, qui talibus immerserunt cogitationes, lamentantes, quod nunc miseram vitam vivant, obscuram, non percipientes, erat loquela eorum lenta, et tarda, et rauce sonans.

3948. Praeterea loquuti sunt mecum bini supra caput, et dictum et perceptum quod esset Aristoteles, et alius, quem non nosse datum, is loquebatur satis clare, sicut spiritus diu in spirituali mundo, loquutus nunc cum eo, nunc cum iis, qui ad aurem sinistram, et quidem de talibus, exinde primum constabat quod Aristoteles non fuerit talis, quales ejus asseclae, qui ex ejus libris sunt ratiocinati philosophice, sed quod alia indole esset ab iis;

3949. Aristoteles tunc missus in statum, quem habuit cum primum in mundum spirituum venit, sed quod miratus, se applicuit ad dextram aurem, non ad sinistram, et ibi loquutus quoque rauce, sed sane; percepi clare quod alius prorsus ac ejus asseclae, quod nempe is ex cogitatione sua excluserit talia, quae scripsit, sic ut ejus philosophia prodierit ex cogitatione, quam descripsit, sic ut termini ejus essent solum voces, quibus cogitationes suas exploratas descripsit, et sic a cogitatione ivit ad terminos, qui dein dicti scholastici, ex quibus philosophia; tum1 quod ex delectatione affectionis, quae regnavit, et eum ad cogitandum excitavit, ita erat ejus quod ex affectione, et inde delectatione actus, cogitaverit, et cogitationes suas ita descripserit; quare is ad dextram aurem; at ejus asseclae, non ex cogitatione ad terminos [iverunt], sed ex terminis, qui scientia facti, ex tali pulvere ad cogitationem, quod est inversum, ita a tenebris et mortuis ad lucem cogitationis, in qua tunc non inveniunt lucem sed tenebras, nec cogitationem, sed quoddam grumosum, confusum; inde ad delectationem, quae [talibus] non dari potest nisi ex quadam affectione quae non est affectio et inde delectatio cogitandi sed cupiditas externa, sicut honoris sui, et crassius adhuc ob dignitates prae aliis diversis modis, tum ob lucrum, quae nulla sunt apud eos, qui ex affectione, et inde delectatione excitati cogitant, et talia formant et excludunt, haec causa erat, quod Aristoteles ad aurem dextram erat, caeteri ad sinistram.

3950. Loquutus cum Aristotele cum supra caput, quod puerulus per dimidium horae ita philosophice, analytice, logice, loqui possit, ut Aristoteles per volumina omnia recondita philosophica ejus, analytica et logica describere nequiret, et tamen puer is nescit, quod talis; sicut quod saltator possit artus suos, simul singula membra movere artificiose, ut naturaliter, et applicare respirationes singulis, quae si explorarentur unde, et quomodo, per explorationem fibrarum concurrentium a cerebris, per fibras motrices, musculos diaphragmatis, respirationes pulmonum, et eorum ac caeterorum viscerum applicationes, per volumina describi nequeunt, cum tamen is novit saltare, absque cognitione talium, ita se habet cum philosophia talium, quae nullius usus est, nisi delectationis causa, Aristoteles hoc multum approbavit, et dixit ita esse, et nunc quod inutilia et futilia sint, et sicut pulveris, qui prorsus rejiciendus, quia talis quod prorsus oculis objiciat grumos, et occoecat, cum tali inverso ordine procedunt, et velint ex artificio cogitare, cum [tamen] cogitatio se extendat ad artificialia talia, quae a cogitatione videntur, non autem cogitatio ab artificialibus, haec sunt Aristotelis, addit, si fatuus quis velit esse, ita procedat.

3951. Quaesitum qualem ideam habuerit de summo numine, visus mihi Quidam ad sinistrum supra, facie humana et circum caput cinctus circulo quodam radioso, dictum quod talem ideam habuerit, de Deo, quod talis, sicut stiterit sibi Ipsum, dixit quod ita cogitaverit de Deo, proinde quod aliquam ideam habuerit Domini, Quem nunc, ut boni spiritus confitetur, et dicit quod Ipse regat universum, nam qui coelum regit, regit universum, unum ab altero separari nequit; haec quoque ejus sunt.

3952. Visa mihi mulier quae exporrigebat manum, volens genam meam mulcere, miratus, quid significaret, dictum quod visa ei quandoque, clausis oculis talis faemina, quae mulceret ejus genas, cujus manus pulchra, et cum angelicis spiritibus de ea loquutus, qui dixerunt, quod tales sunt, quae vocatae Pallades, non Minervae, sed Pallades; et quod fuerint spiritus istius temporis et ab antiquioribus, qui delectati ideis, sicut spiritus, et indulserint cogitationibus, ut de Stoicis, et caeteris notum est, quia olim absque philosophia multo melius cogitare potuerunt, sic ut interesse [possent] spiritibus quodammodo, tales spiritus delectati Aristotele, quia cogitavit juste, quare repraesentata erat ei quandoque talis faemina, quae ejus genas mulceret; faemina erat repraesentatio a spiritibus viris, qui circum eum, et habuerunt subjectum, sic ut faemina non esset spiritus, sed esset repraesentatio faeminae, sicut mihi prius [3856].

3953. Ostensum quomodo tales spiritus eum regerent, per id quod cum loqui vellet cum sua faemina, cujus manum toties vidit, ea illico aversata sit, dicens ut eam non tangeret; visum dein quid quod applicaret se ejus tergo, et eum sic occuparet, quod erat, repraesentatio, quomodo tales spiritus eum rexerint, nam a tergo applicari est imperare.

3954. Qualem ideam habuit de anima aut spiritu, quem vocabat pneuma, ad vivum ostensum est, factus enim talis, sicut ideam habuit, nempe quod inconspicuus, sed sicut quoddam aetheris, communiter sicut undulans, seu se motitans, talem ideam habuit de spiritu, dicens quod noverit spiritum suum victurum post mortem, quia essentia ejus interior, quae non posset mori, quia potuit cogitare, sed quod habere notionem, qualem nunc, non potuit, modo quod commune cogitationis sic velit cujusdam halitus, qui afflaret quodam motu, de vita ejus qualis, non se cogitavisse distincte dicit, haec sunt Aristotelis.

3955. Praeterea Aristoteles est inter sanos spiritus, cum ejus asseclae sunt inter fatuos.

3956. De iis qui aurem referunt
Sunt qui aurem externam referunt, et sunt qui internam, qui interiorem, inter eos qui referunt interiorem aurem dextram saepe auditi, volunt loqui, et vix desistunt, qui sinistram non ita audivi, sed audivi quod sint chori subtiliores, quos non potui percipere, quid dicerent.

3957. Observatum est quod ii aliter ac alii, situm suum mutent, sicut homo aurem, cum aurem dextram in lecto ponerem sursum, tunc erant superius ad dextrum satis alte inde loquentes, cum aurem dextram ponerem ad pulvinar, tunc auditi sunt in pulvinari, et infra, de quo etiam conquesti sunt, quod inverterem me, sic ut situs eorum qui aurem referunt aliter se haberent, ac situs reliquorum.

3958. De Domino
Loquutus sum cum spiritibus, quod nulla idea de Domino percipi queat, nec voces applicabiles, solum Aeternum et Infinitum, et quod solum Aeternum et Infinitum Est, et quod solum Est vivit; ita quod quae finita sunt, non sunt nec vivunt, nisi a Solo Domino, hoc est a Solo Est, hoc est, ab Ipso, qui est Infinitum et Aeternum. Et cum non nisi quam aeternum de Ipso praedicari queat, tam praeteritum, Praesens, quam venturum, est aeternum, mirati quod dictum Praesens esse aeternum, sed quia ita est, tametsi idea nequaquam percipi potest, usque Praesens nostrum, est Ipsi aeternum. 1748, 12 Nov.

3959. De Antipodibus
Aristoteli dictum quod antipodes sint, et quod post 12 horas antipodes sint ostensum quum sint, is sicut alii mirati, et [quod] sic pedibus possint ire, sed dicta causa, quod cum minima aetheris gravitent in minima nostri corporis, ad centrum, quod tunc deorsum [sit] ubi centrum, et sursum respective, et sic inducit [gravitas] toti corpori sursum et deorsum, proinde ideae; sic venit in lucem, et dixit ita esse, constabat inde quoque, cum ratiocinatur ex atmosphaera crassa, ex lapidibus et talibus, ex corpore externo, quod nequaquam concipere queat, quod stare possit pedibus in opposito telluris, at ut primum removentur crassa ista seu eorum ideae, quae similiter crassae, tunc in lucem veri quandam venit homo. 1748, 12 Nov.

3960. Dictum est Aristoteli etiam, quod talis eorum Eruditio hodie, quod scholastici imprimis, qui vocant se Aristotelicos, scribere possint integram paginam plenam, et res exprimere meris terminis scholasticis, ut transsubstantialitate, praedicamentis, entitatibus, et similibus ex terminis eorum, et cum legitur pagina ita scripta, vix intelligitur ab iis, nec ab aliis, sed usque volunt ut aliquid sit, hoc doctum et doctissimum putant, cum tamen talia sint, ut dum scitus quidam evolvit sensum inde, et tunc rejicit terminos scholasticos, quod per binas lineas exponere possit eandem rem clare, ut quilibet intelligat quid sit, etiam indocti, cum docti per eorum linguam scholasticam parum si quicquam percipiant. 1748, 12 Nov.

3961. Visus est Aristoteles, sed facies obscure, at ejus tegumentum circum caput, quod amplum, brunee rubens, circumlatum ample circum caput, non absimiliter Turcarum, sed non cum plicis talibus, et quoque amplius, in longa toga erat, fere sicut Turcarum. 1748, 12 Nov.

3962. De Memoria
In altera vita non licet uti sua memoria ex causa, quoque, [quia] qui ex memoria sua depromit praeterita, is non solum de futuris est sollicitus, seque angit ex iis, quod praesentia non talia sint, ac praeterita, et dolet in quocunque statu, sed tunc quoque, ut perceptum, vult non nisi quam vivere ex se, nam ex memoria sua vivere, est quasi vivere ex se, quod non licet spiritui, homini magis quam spiritui, ex multis causis, spiritus ideo quia memoria hominis [utitur] putat [se] esse hominem, si memoria sua, tunc putaret non esse hominem sed semet, quare propter usum, ut serviat homini, non licet ei memoria sua uti. 1748, 13 Nov.

3963. Quales apud me
Spiritus apud me fuerunt sicut essent in mundo, non sicut apud alios homines, nam apud me, non solum fuerunt sicut homines quoad ejus animum et memoriam, sed etiam quoad sensum, ut nempe putarent se prorsus quasi in mundo esse, seu rediisse in mundum, potuerunt me ducere, per oculos meos videre, audire alios loquentes per aures meas, imo cum iis, si permissum foret, sua loquela cum iis loqui, suo stylo ad eos scribere, sed hoc non permissum, per manus meas tangere alios; aliter apud alios; nam status a Domino ita apud me factus, ut possessus potuerim esse a spiritibus, et usque nihil nocerent, sicut cum alii, qui obsessi, qui tunc non sui compotes fuere; cum ego prorsus mihi similis, ac prius, interfuerim consortio ut prius, ne minima observata differentia, per aliquot annos talis; quare qui in fide est, is talis esse potest, alii nequaquam, nam illico perirent; talis est mundus hodie, ut dum possessus est, incurrit illico discrimen vitae; odium tale interius, hodie regnat. 1748, 13 Nov.

3964. De subjectis
Fuerunt subjecta apud me, supra caput, quasi incumbentes, qui loquuti sunt sicut in somno, sed usque loquuti bene et vere, sicut ii qui non in statu somni, influebant mali spiritus per eos, quod observatum per varia, et varios dolos, sed influxus eorum illico dissipatus est, sicut quod substituere vellent alias personas, et alia quae non memini; sed subjecta modo recipiebant ea, sed discutiebantur illico; ita per eosdem agebant boni spiritus, etiam interiores, quae possunt vocari subjecta communia; num talia penes homines quoque sint nondum scio.

3965. Sed mali spiritus dicebant quod non subjecta sua essent, se conformantia ad eos, quorum sumere solent, qui sibi concordant, etiam ex eorum coetu, quos ut subjecta emittunt, quod passim observatum, sed per haec subjecta agere coacti sunt, nam sic nihil mali inferre potuerunt, quae quod quoque essent subjecta plurium coetuum malorum spirituum, visum observari, verbo, sunt subjecta communi, sed usque boni spiritus, nam boni spiritus in eos influunt, et per eos rejiciunt tentamina malorum spirituum. 1748, 13 Nov.

3966. De nefandis
Quidam spiritus supra caput loquuti sunt sicut ii qui non possunt loqui nisi sicut ii qui rheumatismo amiserunt sonum loquelae, loquuntur tunc absque sono heesa, ii malignissimi erant, excitabant ea quae fuerunt jucunda, et sequuti presse omnia et singula cogitatione sua, animo ut inde caperent, quomodo insidiarentur, et me perderent, in singulis observatum, quod animus esset, ut attenderent ad singula, ex fine nocendi, destruendi, perdendi, iis dictum, quod non aliter fieri possint quam, non excrementa, sed cadavera; sunt tales, qui in mundo, protrahunt aliorum cogitationes interiores, per insinuationem ut narret de suis jucundis, tunc profert plura quam alioquin, et jugiter tunc cogitant, quomodo sic arripiant talia, quibus ei nocere possint, unus tali modo, alter alio, et cum sic protrahunt, tunc apparent animo adblandiente, quod quoque perceptum.

3967. Visum quod tales sint prae aliis scelesti, non solum quod operarentur tetre in eos qui referunt aurem dextram, nam cum eos memorarem, idea eorum erat in eos, tunc ii ita infestati ab iis erant, ut appareret ibi sicut fumus ater camini deflueret ex camino deruto, quare conquesti quod infestarentur, ex causa quod auris dextra significet talia quoque, quod proliciant hominis cogitata, ut ea eloquatur homo; sed spiritus ii qui aurem dextram constituunt, non sunt tales, sed sunt probi, solum quod loqui ament, et detegere ea, quae alibi percipiunt.

3968. Visi dein spiritus isti dolosissimi, quod se vellent proripere a societate quadam quod non ita se circumflecterent ac alii, per circumflexiones corporis, sed per terebrationes desinentes in acutas, per flexus spirales, et dictum quod tales sint pessimi, quia ita dolose agunt, ut se extricent societatibus aliorum, nam phantasiae eorum sic operabantur; qui si quoque ex persuasione simili agerent, ac ex phantasia, forent adhuc pejores, sed quia absque persuasione, sed ex phantasia solum, potuerunt tolerari in mundo spirituum, sed usque sunt cadaverosi.

3969. Hoc ferebant animo, ut alios pro nihilo aestiment, me ut nihil fierem dicebant, nempe putantes se posse omnia, sicut tales in mundo putant, qui proliciunt aliorum cogitata, putant se esse omne, et alios nihil. 1748, 13 Nov.

3970. De equo nigro
Sunt spiritus qui omnia habere cupiunt, et tamen non se determinare possunt, ad aliquid possidendum: et sunt qui omnia scire cupiunt, et tamen non se determinant ad aliquid ut sciant, solum cupiunt habere, et hi cupiunt scire, nec quicquam habent, nec sciunt, ii percurrebant in memoria mea, ut viderent perplura, in cupidine tali, sed nullibi morari volebant, et delectari aliquo certo, sicut palatia quae viderim in urbibus, palatia picta et talia, nec se determinabant ad videndum aliquod certum, cupiebant omnia, ita transcurrentes, cupiditate indeterminata.

3971. Visi quales, quod insidentes equo nigro magno et generoso, sed qui equus erat ebenus vel marmoreus, absque vita, quoad caput, collum, et anteriora ejus; visa postea ejus posteriora , quae lata facta, et ea erant animata, sed plena excrementis; tales sunt qui indeterminati sunt. 1748, 13 Nov.

3972. De influxu maximi hominis
Regula communis est, quod nihil existere et subsistere possit a se sed ex alio, hoc est, per alium; tum quod nihil contineri queat in forma, nisi ex alio, seu per alium; quod constat ex omnibus et singulis in natura; corpus humanum in sua forma non contineri potest, nisi ab atmosphaera premente undequaque, sicut notum est, recedente atmosphaerae pressione, perit forma: et quia veritates sunt, consequitur manifeste, quod nequaquam contineri queat quicquam in sua forma, in homine, in ejus corpore, in cerebro, in organis ejus sensuum exteriorum et interiorum, nisi existat et subsistat, et contineatur in formis ab aliis, et quidem a communi seu universali tali, proinde nisi a maximo homine, similiter quod nec maximus homo, nisi a Divino, hoc est, a Domino, Solo. 1748, 13 Nov. Hoc perceptum.

3973. De aeterno
Sicut Infinitum Divinum, non est spatii, ita nec aeternum est temporis; quod a Domino quasi idea infiniti, et idea aeterni Divini insinuetur angelis, constat ex eo, quod non sciant quid spatium, nam qui in fine universi momento adsint; et quoad aeternum, quod nullam ideam praeteritorum et futurorum habeant, sed sint in eorum praesenti tam praeterita quam ventura, de quibus plura dici potuissent, nec in eorum idea aliquid senectutis, et mortis, sed solum vitae, quare nulla temporis, sed in omni eorum praesenti, ut aeternum. 1748, 13 Nov.

3974. Operatio spirituum in Linguam [vide etiam 1360-61, 1465-66]
Spiritus Hollandici, qui nec interiora recipiunt, nec ita rejiciunt, quia de interioribus non ita cogitant, sed quia non recipiunt, sed usque fovent, operati sunt in linguam meam, sed non sicut ii qui interiora prorsus non admittunt sed rejiciunt, qui operati ita, ut vellent quod linguam dentibus amputarem, sed Hollandici spiritus modo intus in linguam, quod manifeste sentire datum; nam lingua correspondet cogitationi interiorum; quia loquelae inservit, tum quia gustui, qui respondet cognitionibus. 1748, 14 Nov.

3975. De conjugii amore
In statu inter vigiliam et somnum medio, percepi manifeste, quod gaudia et felicitates ex amore conjugiali in altera vita, sint quoad ejus communissima, seu genera universalia, indefinita, quod perceptum ita manifeste, ut nusquam possim de eo dubitare; et cum communissima seu genera universalia felicitatis ex amore conjugiali, sint indefinita in altera vita, quid non species, quae indefinitae sunt cujusvis generis, et quid non particularia cujusvis speciei ! et sic porro. 1748, 14 Nov.

3976. Quod spiritus debent loqui sicut cogitant
Cum loquitur spiritus aliter ac cogitat, hoc illico percipitur, quare adigitur ut non aliud loquatur, aliter non alicui societati interesse potest, sed ejiciuntur illico, et mulctantur, disturbat tale societates, disjungit; quare in altera vita non loqui aliter licet ac sicut cogitat; si malus seu male cogitat, licet ei male loqui, quia sic cogitat; sic enim loquitur verum, nam non licet alicui loqui quam verum, hoc est, quod verum est, quod se eo extendit, ut qui male cogitat, loquatur malum, sic verum, quia malus, et sic porro. 1748, 15 Nov.

3977. De confirmantibus cognitionum fidei
Perceptum, quod cognitiones fidei non possint aliter quam primum confirmari, a sensualibus et veritatibus naturalibus, nam homo non credere potest, absque confirmantibus, sed postea cum confirmatae sunt, tunc Dominus donat eum conscientia, ut credat absque confirmantibus, tunc rejicit omnia ratiocinia, haec sphaera est angelica; in qua spiritus mali esse nequeunt; at quamdiu in statu confirmationis eorum est, et cum iis ratiocinatur, ut eos evincat de veritatibus, tunc spiritus possunt adesse, sicut quoque loquutus est spiritus quidam, sed non ex se, sicut fassus est: simile fere est, ac qui in principiis est, is omnia ratiocinia contra principia rejicit, imo irascitur, dum contra quis disputat. 1748, 16 Nov.

3978. De dolosissimis
Erant qui in media nocte, cum subito evigilatus tanto dolo subtili me aggressi ut describi nequit, vix quod angelici spiritus observarent, appercepi subito quod esset, sed quod tam dolosissimum non cogitavi, sed mox percepi, dictum mihi postea, quod tales ex permissione inter spiritus angelicos sint, qui vix eos observare possunt, quam ab effectu, quae sunt tales, quae adulteria pro nihil aestiment, tametsi detegi non potest, ita occultare sciunt, ut ne quidem angelici spiritus id sciant. 1748, 17 Nov.

3979. De bonis operibus
Scriptum erat de bonis operibus, et venerunt ii, qui fidem absque bonis operibus salvare, in vita corporis non modo cogitarunt, sed etiam se confirmarunt, et persuaserunt; venerunt inter spiritus bonos inferiores, in tali persuasione, quod ad salutem non opus esset bonis operibus, sed solum fide, sed ii indignati, eos funi alligarunt, et circumvolvebant, ut facesseret [unus] velut in vestem, et sic religatus ad me venit.

3980. Causa indignationis bonorum spirituum tunc propalata, missus in statum suae persuasionis, quod bona opera nihili sint, modo fides sola; ex persuasione ejus diffusa inter plures tales, sphaera orta est tam communis, ut putarent spiritus se disparere, sicut nulli essent, seu sicut diffusi in atmosphaeram, conquesti quod sic non scirent num spiritus essent, seu num viverent vel non viverent: talis erat sphaera, cum surriperentur iis bona opera, quibus quia ipsa bona quae ex fidei charitate facerent, quae surriperentur, sic fulcra [sunt], quibus insisterent, seu ipsa ultima, quae sunt effectus, ultimis usibus, seu effectus, ubi usus terminantur, et in quibus terminantur, qui sunt usus, quos interiores producunt – surreptis, apparent sibi vix vivere, sed esse in communi sphaera, sicut sola cogitatio; talis sphaera erat tristis, nam nihil determinatum.

3981. Missus in statum [cogitandi] quid fides in communi, sphaera erat, sicut solum intuitio sola, absque ullo determinato, et sic diffusa omnium spirituum, sphaera solius intuitionis erat; sed usque loquebantur, sed dicebant se non scire, an loquerentur, quid loquerentur; tunc dictum, quod cum determinatur idea in ea quae sunt fidei, ut in confessionem fidei, quod forte aliter esset, sed usque manebat talis, erat solum intuitiva, quae describi nequit, sic diffusa et communis ut prius: dictum cum orarent, legerent, et similia quae fidei sunt, et non cogitent de sola fide absque operibus, quod ita non sit, quod verum, quia tunc determinatur [idea], singula quae leguntur, sunt talia ut terminetur in iis, quae sunt fidei, aliter prorsus ac cum cogitant quid fides, magis quid fides sola, adhuc magis quod sit fides absque operibus, exinde constitit, quam ideam multi et plerique, tum is qui defensor fuit, habuerunt de fide et iis quae sunt fidei, quod solum essent intuitio eorum, seu cogitatio eorum, sic fides aerea, et nulla, quae evanescit.

3982. Postea venerunt spiritus alii et in statum missi, quid cogitaverint de fide, cum talis, adhuc habebant magis diffusam ideam de fide, quod fides sit nulla, nempe evanescens, ut vix esset cogitationis, dicentes se nescire quid fides, dum solum cogitarent de fide; addentes quod hoc scirent quid esset, bonum facere, seu bonum opus facere, tunc possunt scire, quod bonum possint recipere a Domino, quia bonum faciunt, at quod solum cogitent, et vix cogitent, hoc non scirent quid est, tunc sphaera erat adhuc spiritibus bonis tristior.

3983. Dicebant aliqui boni spiritus quia talem ideam de fide habuerint, quod dari queat absque bonis operibus, quod praestet vocare illa bona charitatis, tametsi bona opera sunt applicabilia, et quod opera quae sunt absque fide, sint opera simpliciter.

3984. Iterum per cogitationis loquelam resuscitatum quod in altera vita praecipue sint bona actu quae agunt, de quibus prius [2473-74, 3617], et quod absque iis (nunc) nequaquam possint esse angeli, minus aliquam felicitatem habere; nam in iis maxima eorum felicitas; nunc addunt, si bona opera velint surripere, quod sic vellent, ut totum coelum, et totum humanum genus periret: quod est consequens, nam inservire homini, docere spiritus, eos resuscitare, tum mortuos, sibi mutuo praestare opera charitatis, sunt quae continent coelum, et genus humanum, quibus itaque iis ademptis, perirent omnes. 1748, 17 Nov.

3985. Quaerere eum datum, quid sentiat de vita in coelo, ut solum respiret gaudium, otiosus, absque ulla vita activa, hoc est absque vita bonum faciendi, et vita ista otiosa, in gaudio, in idea erat sicut tristissima vita et taediosa, et sic periret gaudium, fieret gaudium nihil, seu spurcum quod post paucum temporis fastidiret et nausearet, at cum vita activa est, tunc percipiebat gaudium dari: dictum, quid putaret de eo, quod cum novit quod sint spiritus qui inserviunt homini, vocati tjensteandar, num ii ei servirent, vel quid de iis, [si] talem ideam quoque habent de gaudio coelesti, quod otiosi sint, respirantes in otio gaudium? et quod dentur spiritus inservientes homini, num homines post mortem [tales fierent] nescivit; verbo perceptum quod vita gaudii otiosa, nulla vita sit, sed quod activa solum secum habeat gaudium, et quod sit vita, quia activa. 1748, 17 Nov.

3986. Dixit quod putavit, spiritus creatos fore qui inservirent homini, at quod homines forent spiritus, quidem credidit, sed quod non tales spiritus, qui servirent alicui, solum victuri in gaudio coelesti, de quo nullam aliam opinionem habuit, quam quod consisteret in aliquo gaudio otioso, solum quod laudarent Dominum, et in eo consisteret vita eorum activa, sed responsum [quod] laudare Dominum, cantare, et glorificare, hoc non est vita activa, nam talibus Dominus non opus habet sed ut praestent opera charitatis, secundum illa accipiunt a Domino felicitatem; sed quia non potuerunt aliter habere quam servitutis ideam, de eo, ut nempe servirent homini, ut dictum, non possunt adhuc, in eo aliquid gaudii seu felicitatis ponere, solum servitutis, sed quod aliter prorsus se res habeat, quod fiat cum intima felicictate, videatur prius [3617, 3984] . Et antequam in talem amorem et charitatem perducantur, non alia idea ejus haberi potest, quam servitutis.

3987. Quare ut vera fides sit, cognitiones fidei, quae fundatur in amore, ita erunt irradicatae, ut si aliter faciat quam bonum, et quam secundum cognitiones fidei, quod conscientiae contrarium sit, quare qui in vera fide, is in operibus charitatis est, nec aliter potest facere, ita ducitur a Domino.

3988. Talis erat sphaera, ut paene nihil scirem certum, omnis certitudo veritatis visa quasi disparuisse, conquesti etiam spiritus, quod sic nihil scirent, et viderent, evanescebant ut in solam ideam, sic ut totus spiritus quasi esset idea, vix sciens quid loqueretur, miratus quod posset loqui; talis est fides Lutheranorum, [ejus] qui se confirmavit, et sibi persuasit, quod sola fides salvet, nec cogitat de amore, quia non de bonis operibus, quae quia removent, etiam removent amorem; quare etiam ita vivunt, putantes [quod salventur], si solum habeant fidem, quam ignorant quid sit, hoc est solam intuitionem, seu cogitationem, quam nec habent, sed solam ideam cogitationis raro, [non] nisi cum defendunt eam contra alios, et loquuntur de ea; alioquin nesciunt prorsus quid fides, sic sunt in altera vita, dum in eo statu de fide, sicut mera idea, indeterminata, communissima, seu universalis, proinde nihil; cum nominaretur amor, nec agnoscere potuerunt, nisi ex amore conjugiali. 1748, 17 Nov.

3989. De gyris
Observabam quod gyri, eorum terminationes seu circumvolutiones communes coinciderent cum respiratione coelesti, quae se habet ad meam respirationem ut 3 ad 1.

3990. De Domino
Spiritus mali, [qui] sicut solent, continue in falsitatibus et negationibus sunt de Domino, infundebant quoddam de angelis, dicere datum, ut mihi ostendant, nunc, si vel unum angelum [sit], ita, ubi[nam] coelum – ubi in omni sapientia, intelligentia, nunc, in amore mutuo, in veritate, in luce, sunt – praeter angelos et coelum, qui agnoscunt Dominum, quod sit vita omnium, et quod ab Ipso habeant omnia quae dicta, et felicitatem; sed non potuerunt, nam si adessent, potuissent intra tantum tempus jam, quod est 3 1/2 annorum, ostendere, sed nusquam potuerunt. 1748, 18 Nov.

3991. Perceptum, quod omnes reflexiones, quas homo habet, ut videat, se praecaveat cum ambulat, praeter alias reflexiones, de quibus alibi [cf. 3666], quod sensibus frui possit, hoc unice habeat a Domino, quod influat, sicut quod reflectat communiter super obvia et obvios, ne noceatur, ex communi quadam reflexione seu animadvertentia, quod influat a cura Domini erga unumquemvis, absque qua nusquam reflexionem haberet; ita in caeteris. 1748, 18 Nov.

3992. Quod hodie nulla fides, deque hodierna arbore scientiae
A malis spiritibus et crudelibus per totam noctem infestatus, adeo ut aliquoties expergefactus, visi pueri, quos emendarent, quos pecterent, tam crudeliter, quasi securibus, ut sanguis e capite flueret, et dorsum percuterent, in summum crudeles erant phantasiae, per totam noctem, e qua liberari non potui.

3993. Evigilatus videbam arborem, quae percepta quod esset arbor scientiae, in plano faciei, ad aliquam distantiam, in eam arborem visa magna vipera, talis ut horrorem incuteret, quae surreperet in arborem, apparebat secundum trunci ejus longitudinem; et mox evanescebat arbor, et visus flavus canis, tunc aperta est camera in flavo lucente sicut ab igne camini, et ibi una vel binae mulieres, quae exibant per januam a latere, ubi focus, qui non visus, perceptum quod culina; pendebant partes carnium, quaedam ad latera, quas percepi esse carnes humanas, nigras, haec in vigilia.

3994. Infundebatur sicut essent anthropophagi, sed non scio an tales dentur in Christianismo;

3994 [b]. sed nunc perceptum, quod significent statum hominum hodie, cumprimis in Christianismo, et arborem scientiae, qualis hodie est, quod sit horrenda vipera quae exsurgat; sic quod sint ubique dolis et malitiis, repleti, et quod non nisi quam odia regnent, quae talia sunt, ut si modo aliquid actualitatis accederet, quod etiam carnibus humanis vescerentur, nam odia secum talia habent.

3995. Perceptum, quod nulla fides, hodie, nam fides est amoris, et ubi odia regnant, non potest esse amor, proinde nulla fides. 1748, 18 Nov.

3996. Antequam haec visa, apparebant prius nubes nigrae, quae sicut diaboli atri, etiam horrorem incutientes, primum nigerrimus, postea alius, non ita horrendus, quae significabant, quod ea visurus.

3997. De sirenibus
Qui altissime supra caput, in summo gradu sirenes, ex anxietate cum scriberem de iis, quia de pontifice et Davide [3656 ff.] , qui influunt in dolosos inferiores, ii cum scriberem, incutiebant abdominis regioni dolorem satis sensibilem, qui erat angor eorum, eum effectum edens, quia detegi non volunt, nec de iis scribi, loquutus cum iis, et percepi, quod insinuarent se in affectiones, et movere possent misericordias; sicut forent probi, excitabant etiam, et conquesti de suo statu, sed iis dictum, quod tales sint, ut quoque probos seducere possent, ex vita in corpore id traxisse, ut coram aliis probi visi, sic se insinuantes, cum animo haberent seu pro fine crudelitates, sui amorem, et adulteria, cum ea animo geruntur, et bona ore, tunc possent se insinuare in societates proborum, quod tolerari non potest; quare non misereri possem eorum status vitae seu sortis. 1748, 19 Nov.

3998. De gustu
Loquutus cum spiritibus de sensu gustus, quem non percipiunt, sed quoddam ex quo cognoscunt, qualiter sapit homini, dicebant, quod species esset odoris, quem describere non possunt; perceptum quod gustus et olfactus conveniant, sicut [constat] a quibusdam sapidis, quae similia paene sunt, dum sentiuntur olfactu; imprimis, ut dictum, ex eo, quod bruta olfactu percipiunt cibos, qui iis conveniunt, quos prius percipiunt olfactu, quam gustu, gustus sic non manifestat iis, qualis cibus, sed olfactus, quare non alia edunt, quam quae naturae eorum conveniunt, et quae iis salubria sunt, aliter homo qui ex gustu cognoscit, et modo gustus sit, non curat an salubre sit vel non. 1748, 19 Nov.

3999. Quod sirenes supra caput sint adulteri
Putabant sirenes supra caput, alte et altissime, quod non essent adulteri in extremo gradu, quare relaxabatur iis vinculum, et tunc in adulteria excitabant alios, absque ulla conscientia, prae aliis, adeo ut ad eos mitteretur diabolus nubis de quo prius [3996], quo in terrorem et anxietatem acti, confessi sunt quod sint adulteri, et missus quidam ad me, ut liberaretur terrore diaboli, sed dixi, quod nihil possem efficere, et nisi alii fiunt, talibus non possunt non vexari, 1748, 19. Nov.; sunt enim ii qui excitant alios in occulto, timent ne detegantur, sunt utplurimum tales qui praelati dicti, ambierunt pontifices esse, et quibus persuasum est, quod remittere possint omnia peccata, sicut solent per suas bullas, modo iis dent pecunias, sic remissa esse peccata et adulteria dicunt, quare confirmant homines in peccatis, et tollunt conscientiam veri et boni, quam ii non habent, sic communicantes sua flagitia aliis, qui insontes essent. 1748, 19 Nov.

4000. De Providentia
Quia objecerunt spiritus, tenentes me in obscuro, quod ideae oriantur ex objectis visus, non autem objecta visus ab ideis, quod sic non influat vita Domini, sed excitetur ab objectis visis, tam diversimode occurrentibus; de hoc prius [2329, 3666], sed iis per cogitationem responsum, et perceptum, quod similiter foret ac diceretur, quod pulmonum innumerabiles applicationes ad musculos singulos, et eorum fibras, secundum omnem cogitationis intentionem et voluntatem, ut et musculi et fibrae motrices influerent in ideas cogitationis et voluntatis, non autem ideae cogitationis et voluntatis in musculorum fibras, seu pulmonum applicationes: cum ad unam actionem, compositam innumerabiles applicationes pulmonum secundum ideas et innumerabiles fibras musculorum sola voluntate, disponuntur, et quidem tam diversimode, aut varie, ut una fibra aliter prorsus agere videtur ac altera, ita cum haec talia sunt, et in infima natura, et incomprehensibilia, quomodo tunc ratiocinari possunt, de influxu vitae Domini, in ideas, et inde in objecta, quod diversimode existat, praeter plura quae inde deduci possunt. 1748, 19 Nov.

4001. De memoria spirituum
Si spiritus gauderent memoria corporea, nullus spiritus potuisset esse apud hominem, sic moreretur, nam binae memoriae simul agentes non possunt dari, nisi adimerent homini ejus memoriam, et ex sua cogitarent, et simul tunc loquerentur, sicut obsessi; et praeterea nulli spiritui concessum est docere hominem, proinde non ducere, nisi ex cupiditate, sed Dominus Solus vult docere et ducere hominem, quod nusquam fieret, si aliquid memoriae corporeae esset spiritui. 1748, 19 Nov.

4002. De Providentia et influxu
Infestatus sum a spiritibus, quomodo vitae Domini influxus dari queat in omnia et singula hominis, quae cogitat tam diversimode, quoad objecta quae videt tam diversa, quoad colloquutionem plurium, de variis, nunc de hac re nunc de illa, ita de centum, quomodo tales conveniunt, et non alii, inde tales loquelae non aliae, tum quae sequuntur ex uno consilio hominis, ex quibus aliae successivorum series, et plura quae concernunt influxum et providentiam Domini, in quibus detentus, usque ad defatigationem a spiritibus, nec potui exsolvi: repraesentatum mihi qualia sunt, nempe ut camera grisei coloris, non verrita, ubi inconditum quoad argillaceum et aliud.

4003. Sed satis est scire, quod vita Domini influat in societates coelestes, quae innumerabiles, cum omni varietate secundum varietates amoris, hoc est recipitur varie ab omnibus; in mundo spirituum interiori recipitur quoque et [in] coelo varie, secundum societates; tum in mundo inferiori, ubi ideae [recipiuntur] adhuc varie, secundum recipientes; apud homines adhuc varie, secundum eorum memorias corporeas; sic ut nusquam agnosci queant quod talia in origine, quod constat ex eo, quod vertantur in contraria, seu obliqua alia, secundum persuasiones hominis, seu ejus memoriae statum tunc, et tunc secundum vasa se applicantia in eo statu, tum secundum cupiditates, earumque status, nam dantur status persuasionum, et status cupiditatum.

4004. Quod hoc ita se habeat, constat quoque inde quod nusquam sciri possit in ultimis, quomodo se habeat in interioribus, minus in intimis, sicut quod ideae angelicae repraesentantur per animalia, et talia in mundo spirituum; ideae malorum spirituum per corporis circumflexiones, et talia quae apparent.

4005. Imprimis ab iis, quod ideae angelicae cadere possint in innumerabiles ideas diversas, dum in inferiori mundo, et sic apud hominem; sicut quod solum repraesentatio boni apud angelos, cadere potest in omnia sic innumerabilia bona hominis, quaecunque sunt, in laeta ejus, in dulcia, in pinguia, sic in innumerabilia secundum status ejus, imo in contraria, et intermedia; quare nusquam sciri potest ab objectis memoriae excitatis, et objectis visus qualia illa quae in intimioribus, minus in intimis.

4006. Praeterea ideae angelicae non sunt modo repraesentationes, quae ita diversimode variantur dum delabuntur, sed etiam parabolae quae innumerabilibus modis variari possunt penes hominem, nam ex una parabolica idea innumerabilia sequuntur applicabilia;

4007. sicut ex uno principio, sicut ex semine producuntur tam varia postea, quae nusque in semine sunt: et sic porro.

4008. Praeterea quoque constat quod providentia Domini sit in singulis et omnibus, quod constat solum ex iis quae fortunae sunt, in ludis, in talibus quae prorsus ut fortuita apparent; sicut in Lotteri, inque aliis quae observata, contingentia talia infimae naturae, non explorari possunt unde, cum in talibus, quid non in omnibus et singulis aliis, quae nusquam explorari possunt, quia contingentia seu Providentiae sunt?

4009. Cum haec quae infimae naturae sunt non explorari possunt, quomodo illa quae interioris naturae, ex quibus illa, et quomodo quae adhuc interioris, et sic quae intimioris, ubi non ita inconstanter eunt, sed constantius? ex constantia in intimis, inconstantiae indefinitae, per gradus in infimis existunt, praeter alia.

4010. Ex quibus concludere datum, quod melius sit ignorare omnia, et simpliciter credere quod Domini vita influat in omnia et singula, et Providentia Ipsius regat omnia et singula, quam in explorationem talium se effundere; praestat non scire, nam si cuperent scire, tunc in spatiosissimum campum se effunderent, sicut dum scire vellem solum, quomodo actiones musculorum se habeant repraesentative ad cogitationis ideas, et voluntatis conatus et inde vires, tunc per multos annos primum laborarem scire pulmonum applicationes ad singula, dein musculorum, fibrarum motricium, et fibrarum nervearum, nexum et dispositionem omnium, quomodo sistunt actionem contrariam fluxioni, ut cum retro trahunt, oblique trahunt, in gyrum trahunt fibrae tendines, et sic porro, utque actio non secundum ea existit: quae omnia explorare multorum annorum labor foret, et tamen vix communia noscerentur, quare praestat scire solum, quod influat voluntas, ita magis adhuc in illis quae sunt influxus Domini vitae, et Ipsius Providentia. 1748, 20 Nov. Haec cogitata cum spiritibus, per spiritus ab angelis.

4011. De memoria
Repraesentatus quidam, qui solum memoriae studuit in vita, ac in memoria posuit omnium intelligentiam et sapientiam, putans quod tantum sapiat homo, quantum memoria tenet, cum tamen potius contrarium est, quod tantum minus sapiat, quantum memoria corporea tenet; repraesentata ejus vita qualis, per animal visum in obscura luce, flavum, ut equus, ut vacca, ut vitulus, ut canis, erat repraesentatio equi, et subibat repraesentatio sequentium in eodem, sic ut esset quasi animal, unum, in quo omnia ista, seu animal ex iis compositum, dictum quod non equus usque equus, non vacca sed vacca, non vitulus sed vitulus, non canis sed canis, ita unum animal quandoque repraesentatur, in quo ut in composito caetera.

4012. Ostendebat mihi is quomodo plicatus, num plicatus ita non novi, quia dormivi, ostendebat niveum cerebrum, sicut dum niveum est coctum animalis, in quo paucum sanguinis, mox plus sanguinis, mox adhuc plus, ut vix nisi sanguis, ita percepi quod cum dolore ita plicatus sit, quia callus ei durus, loquutus cum eo, tunc conquestus quod amiserit omnia sua, sed insons erat quoddam quod tunc loquutum vix sciens quid loqueretur, repraesentatum per avem, in qua agnus, in obscuro. 1748, 20 Nov.

4013. Porro de influxu
Actiones non influunt in ideas, proinde non in voluntatem et cogitationem, sed cogitatio et voluntas in actiones, similiter quoque ideae angelicae per ideas spirituum in hominis cogitationes; at scire quomodo influunt, est scire velle quomodo fibrae se habent in principiis, tum in cerebro ubi pultis instar sunt, tum denique secundum fluxus inextricabiles in musculos, et perplures et innumeros antequam una actio existit; unaquaevis idea est tale commune quid, sicut actio est respective.

4014. Quomodo autem gestus aliorum influunt per oculos alius, ex quibus judicat de homine, tum quomodo vultus alius; ut etiam praecipue, quomodo loquela alius influit in ideas alterius, hoc constat clare, quod fiat per remotiones inferiorum, sicut per mortificationem eorum, ut nihil sint, alioquin non percipit, rejiciuntur seu removentur illico voces, seu materialia, inde ideae proximae, tunc hae ideae rejiciuntur, inde ideae interiores, de hominis fine, tum de multis aliis, quae fluunt ita ex loquela alius; absque remotione eorum nihil potest percipi tale, sic idea interior aliorum communicatur, et sistitur manifesta sicut nuda, absque iis quae extra sunt. 1748, 20 Nov.

4015. Quia remotiones sunt inferiorum, inde constat quomodo homo, quod moritura sint corporea, etiam memoria corporea, ut sistatur spiritus, quoque moriturae quasi ideae quae spirituum inferiorum propriae, ut sit in ideis interioribus seu spirituum angelicorum, et quomodo hae quoque ut sit angelus, ubi communicatio immediata est, tum quomodo usque ideae inferiores repraesententur, praeter alia, haec in praesentia spirituum, qui de his cogitarunt. 1748, 20 Nov.

4016. De omnipraesentia Domini
Qui in ultimis et ex ultimis cogitant, non capere possunt, quomodo Dominus possit esse omnipraesens; sed hoc, ut aliquantum capiatur, sciendum, quod in altera vita, non sit spatium, nec tempus, ita omnes tam praesentes, ut juxta sint, si vel forent in ultimo universi: constare etiam potest aliquantum inde, quod anima hominis seu [id] quod ejus intimum est, possit omnipraesens esse ubivis in suo corpusculo, et omnia viscera, et omnia cogitata, et quicquid est hominis, quae tam diversissima sunt, ita regere, ut omnia cohaereant, et omnibus ac singulis omnipraesentia providere, cui si non talis providentia foret, dilaberentur omnia momento; ea ex fine agit, et quia est intimum hominis, Dominus Solus per eam providet. 1748, 20 Nov.

4017. Quod distantiae sint phantasiae, et quod sint ideae, constitit pluries, cum enim aliquem discedere, aut in ea distantia esse, viderem, aut perciperem, seu cum repraesentarem eum in aliquo loco alio, vel cum loquutus cum aliquibus alibi, ubi sciebam, et cum aliquis abesset ad fines universi, tunc distantia percepta secundum ideam ex visu, ex cogitatione, et sic captam, ab eo aut a me; nam momento adsunt; quare locus est nullus, ubi idea ibi spiritus, nam spiritus non separatur ab idea, absque idea non foret spiritus, est vita ejus, quare ubi est vita, ibi spiritus, distantia in purioribus nihil facit, minus in intimioribus, minimum in intimis, ita nulla apud Dominum, quare omnipraesens, et singula videt, et disponit. 1748, 20 Nov.

4018. De repraesentatione Loquelae angelicae per nubes
In mundo inferiorum spirituum etiam solent angelicae ideae et loquelae repraesentari per varias formas nubium, et cum iis perceptiones, cum enim sistuntur talia quae apud angelos, ut sciant spiritus inferiores, perceptio quaedam simul comitatur, quae indicat quid significant; repraesentatum vas oblongum in quo quasi lac, quod vertebatur in nubem similis formae, quae nubes candida, se concentrabat versus centrum, a parte anteriori erat aliquid obscurum, significans quod convenirent angeli, sed usque aliqua obscuritas esset. Tunc repraesentata nubes, quae candida fere, transibat sicut in formam humanae similem, talis fere coloris, cum perceptione Domini, sed nubes nigra antrorsum sustulit visum ejus, quo significabatur, quod loquuti sint de iis quae sunt fidei in Dominum, et quod in mundo spirituum, hoc versum est in malum; ita in nigram nubem. Tunc repraesentabantur bina capita equina, cum eorum prominente ore, quae versa ad me, sed pars oris facta latior, et incipiebat aliter apparere ac os equi, ita evanescebat, significabant intellectualia et scientifica. 1748, 20 Nov.

4019. De sirenibus
Ostensum, quomodo sirenes teneant eos vinctos, quos obsidere conantur, nempe, quod omnes influxus ab angelis [tollunt], qui [influxus] continuus est, quando spiritus mali, malum inferunt, nam angeli avertunt, et respondent; sed cum sirenibus permissum esset, tunc in interiora cogitationis intrabant, et avertebant omnia quae influebant e coelo, atque pervertendo, sic quocunque cogitatio mea verteretur, usque in malum vertebatur, ut tandem ita defatigatus, ut desistere deberem a scribendo, nam tunc influebant, perceptum quoque quod in interiora, quae non tunc mihi dabatur nosse, sunt iis quasi oculi serpentum, qui undequaque visum seu ideas habent quasi praesentes.

4020. Perceptum et auditum, quod dolosi tum dolosissimi supra caput se iis adjungerent, et per eos influerent, quos audivi, et quorum consilia, cumque eis diceretur quod desisterent, quia in miserabilem statum redigerentur, si perseverarent, dicebant, quod nequaquam desistere possent. 1748, 20 Nov.

4021. De fide et bonis operibus
Qui propugnant fidem salvare absque bonis operibus [3979 ff.], cum eo loquutus iterum, ducens, annon verum est quod fides salvifica non possit dari absque amore, quod affirmabat; postea, an amor dari queat absque bonis operibus; in eo haesitabat, quin opera separata ab amore, cogitabat, et quia novit, quod si dedisset omnia quae possidet pauperibus, et non sit amor, quod usque nihil esset, hoc comprehendebat, inde deductio, quod fides salvifica sit amoris, et amor absque bonis operibus non dari queat; tum quod fides absque bonis operibus sit nulla fides, quae fides intuitiva est, quia cum ponitur absque bonis operibus, ponitur etiam absque amore: videbatur velle, quod amor esset fidei, non quod fides sit amoris. 1748, 20 Nov.

4022. Dictum ei, quod coelum consistat ex amore, et inde habent a Domino omnes cognitiones fidei, sibi necessarias, in quibus tunc sunt, nunc, qui solum in fide absque amore sic absque bonis operibus, in nulla cognitione sunt, et ne quidem sciunt, quid internus homo, quod percepi ab illo, quod nesciret: potest confirmari ex eo, qui in spurio et falso amore est, quod ex eo persuadeatur, et sic confirmetur multis falsis, quae fluunt ex amore spurio seu cupiditate. Dictum ei porro, quod meliores sint multo ii, qui faciunt bona opera, ex conscientia, quam acceperunt ex eo, quod Dominus ita mandavit, quod dandum pauperibus, et bonum faciendum, nam ii qui ex conscientia inde orta, non meritum ponunt in operibus, ii intromittuntur in coelum, at qui se confirmant quod fides absque bonis operibus salvet, ii non intromitti possunt in coelum, nam nesciunt quid amor, qui tamen est omne in omnibus fidei. 1748, 20 Nov.

4023. Dictum porro ei – quia dixit, si rite explicetur, quod verum habeat, quare responsum – quod verum sit, quod fides sit quae salvat, sed qualis fides est, ita salvatur; si fides falsa, et spuria non potest salvare, sed fides vera, quae est cognitionum fidei, proinde amoris. 1748, 20 Nov. Porro dictum, pontificii etiam dicunt, quod fides salvet, sed qualis fides, nempe ut credant omnia quae Papa dixerat et instituerat, quod sit verae Ecclesiae, tum ut credant quicquid sacerdotes eorum eis dicunt, a quibus dependeant quoad fidem.

4024. De Balneo
Apparebat Balneum cum tali scamno longo seu (Lafwe sicut apud nos, cum appareret balneum, recurrebat mihi calor magnus prorsus sicut Balnei, ibi videbam ad unum latus mulierem, quae mox disparebat in nubem, quae nigrior facta, demergebatur; super scamnum apparebant sicut infantes tres, sed non visi, qui mox loquebantur, dicentes, quod ibi non esse vellent, sed quid haec significant, varie conjectarunt spiritus, sed nondum scio.

4025. Dein alius longus locus, sicut longum balneum, ubi mulier, quae lavabat infantem, inter manus, sed quid significant nondum scio.

4026. Per totam noctem eram in somnio de diversis, quae materialia et corporea erant, ut de ambulationibus, discriminibus, et similibus, et quidem absque certo ordine; et passim evigilatus, audiebam angelicos choros unum post alterum, descendentem, quos clarius audivi, quam alioquin, percepi, quod aliqui essent, qui me infestarent, et quod angelici chori a Domino missi, avertendi conatus malorum causa, descendere chori videbantur, sed quid loquerentur, praeter sonum qualis esse solet chororum, non percepi.

4027. Tunc supra frontem aperiebatur lucidum quoddam pulchre flavescens, per aperturas quasdam, parvas et majorem in medio, intus erant quidam, visi propter altitudinem parvi, in admodum lucido flavescente, qui nivei apparebant: postea visa foramina sed alia dispositione, regulariter sicut favi apum, per quae transspicerent versus me; per quae etiam lux patebat flavescens manifesta: postea quoque foramina similis dispositionis longiora, per quae lux non ita pateret; tum obscuriora et obscurissima, dein visa quaedam lux nivea, sed obscura.

4028. Dicebatur mihi, quod ibi essent domicilia eorum, qui constituunt nares internas, seu tunicam narium internarum, quarum talia sunt foramina, loquebar cum iis, dicebant, quod per foramina ista ab iis facta possent videre, quicquid infra est, ibi quo diriguntur, et quia versus me, quod per ea videre possent omnes meas ideas, tum eas quas haberem, cum dormirem, et passim earum quae circum me; quod non credere potui, sed dicebant quod ita se habeat, quod ideas videant sibi repraesentatas, sicut dum amoris quid per flammas ei convenientes, intellectualia per luces convenientes, et sic porro; et quidem per foramina ista, quae sibi phantasia inducunt, et quaedam spectare possunt.

4029. Observatum quod cum angelici chori venirent, quod aliquoties factum, quod toties expellerentur ii qui ibi, et quidem versus me, et versus inferiora, nam quae foramina talia sibi fecerunt, scire voluerunt, quaenam societates angelicae apud me cum dormirem, quod etiam iis videri posse ajebant, tum undenam essent, sicut quod tunc appareret pulcherrimum diversicoloratum, sicut tapetes pulcherrime picti, et hoc late, cum coloribus purpureis et similibus, sed in obscuriori plano, ita forma lata iridea in plano obscuriori, ex eo dicebant se potuisse scire quod angeli qui sunt e provincia oculi, sive iridis, sive retinae ibi, non scio; sed quia tales erant, qui se insinuarant apud eos qui constituunt narium internarum cameram, fine insidiandi mihi cum dormirem, dejecti sunt: sic quoties angelici chori veniebant, percepi quod dejicerentur, et hoc aliquoties, sic ut magna eorum copia esset, cum quibus dein quoque loquutus, et nunc apud me sunt, quaedam versus interiora palati, quaedam versus ventriculum, quaedam versus nates.

4030. Percepi quod tales sint quae mucum narium referunt, seque insinuant illuc, insidiandi causa, suntque adulterae, et absque conscientia; ostensum mihi quoque quod tales, et quod absque conscientia per vivam experientiam, nam percipere datum aliquid quod teneret conscientiam, sed ii nullam habebant, mirati quod aliquis esset, qui conscientiam habeat; quare sunt muci narium; quod iis quoque dicere datum, ita quod sint spurci et rejiciendi.

4031. Ostensum mihi est lucidum in quo vivunt ii, qui interna narium constituunt, erat lucidum variatum pulchre venis aureae flammae, pro iis quae affectiones sunt; et lucidum variatum venis argenteae lucis, pro spiritualibus ibi: et ostensum quod quoque habeant foramina patentia, sed non sursum, nec deorsum, sed a latere, per quae, sicut ostensum mihi, vident coelum coeruleum cum stellis parvulis pulchre, et quod apud eos tanta lux sit, flammea aurea pro coelestibus, et lucida argentea pro spiritualibus, dicentes quod quandoque magna lux sit, non per foramina intrans, sed in eorum conclavibus.

4032. Bis quoque frontis meae superiora, versus principia nasi, et totam frontem cum nasi superiori, calor balnei ita magnus occupabat, sicut essem in balneo, quem calorem percepi ita prorsus, quod miratus, mihi dicebatur, quod talis iis calor sit, qui ibi; et quod infantes quoque penes eas sint; sed infantes aliquot annorum; perceptum quod faemina visa in balneo, quae facta nubes, disparuit, de qua prius [4024], significaret eas quae se insidiose insinuarent, quae mucus narium essent, de quibus, et quae ideo ut mucus expulsae sunt.

4033. Dignum observatu erat, cum referebam iis, qui supra in cavernis narium, quid videram in somnio, et quidem longa serie, et bis, quomodo ambulaveram, cum quibus personis, quomodo amicti, tum quod luserim cum (boll conjiciendo in parietem, et recipiendo, praeter alia satis plura, tunc ii dicebant, quod ea prorsus coinciderent et eadem essent cum iis quae inter se loquutae, sic ut ne hilum differret; sed quod non esset repraesentativum tale, quale in somnio viderem, sed essent ideae earum loquelae, quae ita repraesentarentur, sic ut omnia et singula quae loquutae inter se, repraesentata sic apud me erant in somnio; et dicta eis sunt quoque percepta, quod eadem earum loquela potuisset in alias repraesentationes, ita in indefinite alias delabi et sisti, quam per tales, secundum statum spirituum circum me, et inde secundum statum meum, sic ut alia prorsus infinita somnia existerent ab eadem loquela seu ab iisdem loquelae ideis, nam memoriae hominis sunt vasa recipientia, quae recipiunt ideas secundum formae earum variationes, et secundum status.

4034. Observatum nunc, ut saepe prius, quod mali spiritus teneantur loqui ea, quae mihi observanda sunt, sed quod nesciant, quod ideo, indignati sunt nunc quoque muci isti, quod sic loquerentur, nescientes quod ideo et talia loquerentur, quae mihi observanda, seu ex iis observanda, datur tunc quoque perceptio, quid observandum, sic mali spiritus, sicut nunc dixerunt, nesciant unde illa veniant, quidam etiam abstinere voluerunt loqui, ex ea causa, ne inde aliquid: quibus constabat, quod illa, quae per malos spiritus quoque didici, a Solo Domino id didicerim, tametsi spiritus loquuti; aliter cum spiritus boni loquuti, tunc aperte dixerunt quomodo se res habeat. 1748, 22 Nov.

4035. Cum muci isti influerent, tunc perceptum quod moverent linguam versus dentem putridum; tum quoque ad collum posterius sentitus morsus sicut pediculorum; tum in natibus titillatio; quae ab iis.

4035b. Porro loquuti quoque mecum sicut in gutture seu trachea, absque sono, solum quodam vibrante se vento, dicentes, quod talis eorum loquela cum homine erat intus.

4036. Quia nesciebant quid conscientia, quaerebant me quid conscientia, eis dicere datum, quod sit omnis is sensus, internus, cum facit homo contra bonum et verum, [sicut] perceptum, quod cum aliquid est contra verum et bonum, sentiat homo quod sit contra illa, tum quod sit retentio quaedam, sensibilis, ut apud me; porro quod sit perceptio, quae data a Domino, cum dolore ut faciat contra bonum et verum et cum misericordia tangitur, ut quasi lachrymas fundat, quod sit conscientia intima; nam sic lachrymant, dum contra bonum aliquid fit. 1748, 22 Nov.

4037. De emendatione in altera vita
Cum homo in vita corporis est, reformari potest, nam tunc gaudet memoria corporea, in cujus vasis seu ideis fundantur ideae interiores, sic ut planum idearum, in quibus terminatur ordo, praeparatur; quae ideae seu quae vasa, a Domino praeparantur vario modo, per connexionem talium, quae cum aliis ideis memoriae corporeae conveniunt, sic ut dum una excitatur, alia propinqua et affinis possit produci, et sic in bonum flecti, tum per dissipationem plurium idearum, ut plures sint, nam communia primum introducuntur, tunc particularia, et sic particularium particularia, quae nexum habent secundum dispositionem Domini, nam dantur nexus sicut consanguinitates, et affinitates in quacunque idea simplici et magis in composita; ita cum iis, quae sunt cognitionum fidei, ad quas spectent, ita flectuntur ideae a Domino; accedunt tunc confirmantia, quae omnia in memoria corporea, ubi etiam cognitiones fidei; ita secundum nexum a Domino dispositum; praeter alia perplura.

4038. At vero in altera vita, non irradicantur memoriae corporeae, nam in altera vita non licet uti memoria corporea, quare ibi non reformantur, sed manent in statu, in quo fuerunt, modo spurca, et falsa memoriae corporeae, et idearum interiorum, domantur per vastationes et punitiones, ut quasi mortua fiant, et obsequia praestent, de quibus prius [3962] ; quod est, id quod dicitur, quod homo maneat post vitam sicut se in vita corporis formavit; quare in altera vita non reformantur, sed vastantur, ut possint usque usibus inservire, quod quoque constare satis manifeste potest ab iis, qui in vita corporis nullam conscientiam habuerint, ut adulteri et crudeles, fiunt excrementa, et sicut stipites mortui sedent, et postea pro talibus subjectis inserviunt, quibus parum vitae inest, conscientia iis postea non datur, sed solum tolluntur per vastationes ea, quae impediunt, quin usibus esse possint.

4039. Alioquin qui conscientiam nacti in vita corporis, ut et qui bonum et verum, ii in altera vita multo plus, imo infinite plus accipiunt, nam omnes facultates immensum augentur; sicut etiam apud malos qualitates mali ibi ita augentur, ut qui in vita corporis fuerunt dolosi parum, in altera sunt dolosi multum, ita qui magici fiunt in altera vita; inde ruunt ad infernum, et in punitiones et vastationes, 1748, 22 Nov.; sed sunt scientifica quae sibi ibi comparant, et est facultas vitae eorum post mortem arripiendi et exercendi ea major, sed usque non ultra actualitatem acquisitam.

4040. De forma
Loquutus cum spiritibus, quod honestum significet omnes virtutes morales, et quod decorum sit propter honestum, sic ab honesto, quare est forma honesti, non vicissim; similiter ac essentiale, et formale; similiter se habet bonum et verum, aut coeleste et spirituale; tum reale et non reale. 1748, 22 Nov.

4041. Quod nihil ex se
Spiritus dolosos supra caput per solam cogitationem et ejus circumductionem ducebam ad loquendum, quod putabant prorsus a semet, tametsi non erat conforme eorum naturae, usque putabant esse ex se, sicut, quod non faceremus ita, quia non succedit, et reputaremur ut insaniae, ea dicebant ex semet, sic ut non aliter scirent quam postea, cupiditas et persuasio non apparebat, sed forte insufflabatur, ut solet; erat sola cogitatio, hoc est sola vasorum memoriae directio, quae faciebat ut loquerentur sicut a se, ita constabat, quomodo agant subjecta ad loquendum, per solam cogitationem, quam sequitur subjectum et eloquitur, ostensum hoc ab aliis, qui ducebant quoque dolosos ad loquendum, dicebat [unus] quod modo cogitaret, sic loquerentur sicut cogitat, sed unde cogitatio sua venit, non nosse se dicebat.

4042. Quod esset sola vasorum memoriae directio constabat, sic ut dum diriguntur vasa memoriae, spiritus qui loquitur, non aliter possit loqui; expertum hoc quoque per spiritus, quod imperceptibilius seu arctius disponerent vasa memoriae, tunc spiritus nec aliter potuerunt loqui; at cum vellent ex se, alii, tunc perceptum aliquod quod describi nequit triste, nec succedens: inde constat, quod continua vasorum memoriae corporeae hominis dispositio sit, nam prout disponuntur vasa, ita loquuntur spiritus, et ita nec aliter possunt cogitare, qui proximi sunt; nam vasa memoriae sunt plana in quibus determinantur ideae, quae si non aptata sint, non possunt recipere, et quomodo aptata sunt, ita recipiunt, spirituum proximorum ideae iis quasi

4043. alligatae sunt; disponuntur vasa memoriae apud eos qui in fide a Domino, apud omnes a Domino per angelos, in communi, cum variatione communium, aliter non adesse possunt angeli, particularia communium sunt hominis seu spirituum, sic non possunt alia particularia coincidere, quam quae sunt communium, nam aliter existere nihil particulare in universa natura potest: quodlibet commune habet indefinita particularia, aliter sonantia, ut in instrumentis musicis, etiam opposita, quae est sphaera communis, quae quoque extensior et minus extensa datur, mutantur non solum communia a Domino, sed etiam sunt communium indefinitae consociationes, sic ut plurium communium unum commune constituant, sicut quoque sunt cupiditatum mixturae, et af-

4044. fectionum consociationes indefinitae; tum quoque sunt communia quae non ita consociata ut unum faciunt, quae simul adsunt, ut dum homo cogitat et usque videt obvia, et similia. Communia haec ab interiori veniunt, quae interiora sunt apparent in memoria corporea ut communia, non aliter influere possunt, nam disponunt in communi memoriam corpoream, quoad variationes ejus communium; at spiritus mali in catena quasi sunt cum particularibus memoriae apud eos qui mala cogitant, ita non solum in catena proximi spiritus, sed etiam remotiores mali, est catena, quia apud eos qui non in vera fide producuntur particularia a malis spiritibus, [apud eos] qui in vera fide, disponit Dominus per interiora, perque coelum et angelos etiam singularia. 1748, 23 Nov.

4045. Apparebat argentum magnum quod in vestis meae saccum illatum, primum moneta magna argentea, versa in argenti laminam crassiorem, quae implebat saccum vestis, forte significabat illa, quae nunc mihi data sunt. 1748, 23 Nov.

4046. De amore
Quod amor sit fundamentalis, ex quo et per quem coelum, constare potest, exinde, quod talis harmonia et unanimitas, inde consociatio universalis esse debeat, ut universum coelum, et universus mundus spirituum, hoc est, universum genus humanum a prima creatione, unum formare debeat, sicut omnia et singula hominis, ubi indefinita sunt, unum corpus, et sic unum hominem constituunt, in quo corpore, si quicquam se praeferret prae alio, et non amaret alterum plus quam se, quia in alio, qui in vero amore, habet ideam boni communis et universi hominis, cujus respectu omnis homo nihil esse debet, ut notum est – quare nisi in idea sit cum socio, ut se nihil aestimet, respectu communis, et sic amet proximum plus quam se – nusquam potest in unanimo corpore esse, sed se necessario expellit, quantum distat ab amore illo. 1748, 23 Nov.

4047. De candelis et luminibus
Perquam saepe mihi visae sunt candelae, et ab iis lumen, circum sicut a candelis, vices scire non possum, quia tam saepe: tum etiam flammas varias magnitudine et colore; heri vidi ignem foci siccum in carbonibus, sicut alioquin quoque, quandoque magis minusve siccus, cum maxime siccus, ad carbonarium colorem accedit, sic ut vix sit nisi niger carbo: quod passim quoque visum; heri vidi etiam ignem foci accensum in lignis, et lux inde; tum quoque [visae] candelae binae, quarum flamma erat candida, inde talis lux. 1748, 23 Nov.

4048. De spiritu sancto
Perceptum, quod satis intelligere potuissent homines, quod nullus spiritus sit sanctus, imprimis ab eo, quod spiritus sanctus procedat a Domino, et quod hoc significet, sanctum spiritum esse Domini, hoc esse procedere; quid aliud procedit ab aliquo, quam quod Ipsius est? praeterea quod aperte hoc dixerit Dominus, et ostenderit, per inspiratum Ipsius, quod acciperent Spiritum Sanctum, et quod ab Ipso [Joh. XX: 22]. 1748, 23 Nov. A Domino procedunt veritates et cognitiones fidei, quae sunt Ipsius, et ad Ipsum, quia ab Ipso, cognitiones fidei, bonitates et veritates sunt sancta, nec usquam alius quam Domini, quia Dominus est fides, et omnis omnium fidei, haec sunt quae procedunt a Domino, et cum per angelos et spiritus, nesciunt quod ii loquuntur, et tunc spiritus sanctus possunt dici, quia est Dominus Qui per eos, ut per organa et media, procedit. 1748, 23 Nov.

4049. De crudelibus sub natibus
Sunt sub natibus crudelium locus seu infernum dirum, ubi se cultris percutere tentant, et quidem cultros dirigunt in pectora, sicut furiae, sic se quemque [eorum] qui ibi sunt, sed cultri jugiter cum in ictu sunt percussionis, adimuntur, sunt qui tanto odio habuerunt socios, ut eos prorsus perdere cuperent: ita in altera vita tale eis infernum. 1748, 24 Nov. Ob crudelitatem eorum diversam, dictum ne aperiretur hoc infernum, nisi ita leviter, ut viderem qualia sunt odia internecina.

4050. De Persuasionibus
Sunt binae vitae, nempe persuasionum, et vita cupiditatum, distinctae hodie apud genus humanum, qui putant salvari posse hominem per solam fidem, sic vitam ex qua salventur, separant a vita corporis, sicut cogitationem a voluntate, quae est species simulationis, quod cogitare possit aliter et per cogitationis vitam salvari, et vivere aliter; sic cogitationis vita esse in coelo, et vita voluntatis in mundo, quae vitae usque non separandae sunt.

4051. Qui in persuasionis talis vita, vastantur aliter quam qui in vita voluntatis seu cupiditatum; persuasionis vita vastatur ita, quod redigatur in ignorantiam plenariam, ut nihil sciat; tum in confusum, ut dum cogitat de istis confundatur ita, ut fere crucietur, ita sunt varii dolores intus, qui cruciant, dum in persuasionis suae vitam redit, qui cruciatus diversi sint, secundum fidem, de qua sibi persuasit, seu quam confirmavit. Ostensum quoque quam confusi fiunt, nihil sciunt quid loquuntur, sic demum redire possunt in vitam verae fidei, sic aliter vastantur vita persuasionis fidei, quam vita cupiditatum.

4052. Qui autem in vita persuasionis seu confirmationis sunt, quod fides salvificat, et usque pie ac misericorditer vivunt, ex conscientia, quod ita mandatum sit a Domino, nec in eo meritum ponunt, sed relinquunt Domino, quia ita mandavit, et dixit, ii in altera vita salvantur; visum mihi eorum palatium ubi habitant, seu potius quaedam species urbis nitidae, ubi magnifica aedificia, et a latere unum palatium cum introitu, ubi columnae coloris brunei variegati, pulcher est, in rotundum positae columnae; omnia ibi tam aedificia, quam palatium, quam forum, quod visum erat magnum, tum plateae sunt niveae maxime, sic ut niveum appareat, quod significat vitam fidei.

4053. Postea loquuti spiritus mecum per solas repraesentationes, et quidem repraesentantes eos, qui in vita persuasionis fidei, quod salvet absque operibus, ut et quales sunt, repraesentationes spirituum, quae tunc erant eorum loquela, erant multae, sicut quod carbones in camino, et flamma intus, vix conspicua, modo lux; tum lagena brunei coloris, evanescens, super camino erat, nihil intus: lapides candentes, coloris lucidi, tum vir dormiens cum pileo albescente, evigilatus, et tonnae binae vacuae. Postea cella vinaria, ubi ibi quidam, tales, ubi visa tonna, et lumen, qui ibi confunduntur, sicut ex vino; dein diversa alia, sicut domunculae diversae, cum pulpitis variatis; tum nubes nigrae quae ascendere vellent per scalas in coelum, sicut diaboli; tum qui portabant corbem in quo ramenta lignea, cum luminoso quodam supra, quem corbem sursum elevabant, praeter alia, quae repraesentationes erant spirituum, sic loquela per meras repraesentationes.

4054. Malis spiritibus licebat quoque similiter per repraesentationes loqui, sed insulsae erant, nullius ideae.

4055. Quomodo incurrunt in poenas
Perceptum, quod illico ac spiritus, ruit vel ruere conatur extra ea, quae actualitate sibi comparavit in vita, nempe in majora mala, ne acquirat sibi magis ex actualitate in altera vita, quod illico tunc incurrat in poenam: observatum hoc quoque apud draconem [253, 2967-68, 3075] : sic ut poena sit illico, dum ultra tendit. 1748, 23 Nov.

4056. De quodam qui diabolum nominabat
Erat spiritus probus, sed ab aliis spiritibus excitatus, cum videret aliquid turpe, tunc dixit, quod deformius et magis nefandum quam diabolus, sic ut formula ejus familiaris fuerit diabolum nominare, cum indignati spiritus, quod toties, se quidem coercebat, sed usque ita loquutus, quare in velum missus, sicut in saccum, et ibi in anxietatem, tum liberatus ad me venit, et percepi ejus anxietatem et terrorem inde, dicens, quod cum in velo isto, quod desperaret quod usquam liberari posset. 1748, 23 Nov.

4057. De cupiditatibus
Miratus sum, quod dolosi, sirenes, adulteri, mali, in tanta sint notitia et scientia malum infundendi et faciendi, sic ut non potuerim non mirari, unde talis et tanta, cum tamen norim, quod in vita corporis, nihil tale sciverint, sicut dolosi quod influant dolosissime in omnia cogitationis et affectionis et pervertant, quod sirenes et adulteri, talia magica sciant, qualia nusquam in mundo nota sunt, et tamen cum in alteram vitam veniunt, in iis sunt, tanquam ex vita corporis artes et dolos tales similes traxerint, sed perceptum est, quod qui in cupiditate, quaecunque sit, inque ejus jucunditate, proinde in ejus vesano amore, quod quantum est, tantum novit omnia, quae istius amoris vesani sunt, omnes mali ejusdem generis et plurium conspirant et insufflant, et quia talis est, non scit aliter [quam] quod sciat, vita cupiditatis id secum habet, nam qui in cupiditate seu in amore vesano, is est in scientia talium, etiam dum excitatur ab aliis: quare quantum est in vita cupiditatum, tantum est in scientia eorum quae sunt cupiditatum, inde in altera vita tanti doli et tantae malitiae.

4058. Hoc elucet quoque ab amore boni et veri, quantum a Domino est in amore tantum in cognitionibus, quae cognitiones a Solo Domino veniunt, tam immediate, quam per coelum. 1748, 24 Nov.

4059. Quod affectiones secum habeant omnem scientiam, constare satis potest ab animalibus, tam [ab iis] quae cupiditates sunt, quae mala, quam ab iis quae affectiones sunt, imprimis aves, quae sciunt omnia et singula, quae affectionis eorum sunt, de quibus perplura possunt dici, sicut quomodo prolem producant et alant, quomodo victum sibi comparent, quomodo pro hyeme ventura [provideant], quomodo struant sua domicilia, quomodo cum sociis vivere debeant, regiminis formas norunt, et omnia illa melius quam homo per omnes suas scientias: homo nec opus habuisset scientias artificialiter condere, et eas discere, et tot libros de educatione infantum et liberorum, scribere, praeter innumerabilia alia, si in amore verae fidei esset; at cum solum in cupiditatibus, et quaedam quae fidei sunt separata ab amore [sciat], inde nihil scit, nisi per scientias oretenus vel per libros traditas, quia talia addiscenda sunt, quae sequuntur ab amore. 1748, 24 Nov.

4060. Quales homines apparent
Erant quidam spiritus, quibus permissum ad aliquem hominem a me transire, et inde mecum loqui, cum illuc venit, et voluit eum agere, tunc non potuit, nam nihil potuit percipere, quod vellet, nec intelligere, dicebat inde, quod perceptum, quod esset ei sicut quoddam nigrum inanimatum sicut nigra moles, nullius vitae, tales apparent homines a spiritu [visi] , nam vita corporea talis est respective, quia corporea: id quoque scire datum ab homicida, cum jacuit sicut moles nigra, quod tunc esset in vita corporis sui, et dixit tunc se vixisse melius quam alias, usque apparet sicut moles inanimata nigra: instructus quod ii homines, qui in fide, quod similiter inanimati respective appareant, sed ut lignei ad similitudinem hominis, talis fere quoque coloris. 1748, 25 Nov.

4061. De angelis
Instructus quod angeli non sicut apparet sint consociati in suis locis, sed quod plerique in suis functionibus et usibus sint, et ubicunque sunt, usque ita apparent consociati, dum in usibus, sunt similiter in societate.

4062. Tunc ubicunque sunt, perinde est, usque vires eorum, cum sociorum in conatus determinantur, sic ut non fingenda sit talis idea societatis, ut simul sint, et inde regant spiritus inferiores et hominem, sed ubicunque sunt, etiam dum in usibus, in societatibus sunt, tametsi aliis quoque possunt tunc associari, secundum usus. 1748, 25 Nov.

4063. De influxu maximi hominis
Perceptum, quod quivis scire possit, quod totus homo contineatur ab atmosphaeris, aere et aethere, et quod sursum ejus percipiatur, quia gravitat aether in omnes minimas partes corporis, versus centrum; ita non homo potest consistere, absque atmosphaerarum pressione, sic non in forma sua teneri: constat quoque quod oculus prorsus formatus sit secundum omnes modificationes aetheris, et quod auris secundum omnes modificationes aeris, et quod ita oculus et auris nexum et correspondentiam habeant cum aethere et aere, alioquin non tales esse possent, ita secundum ea existunt et subsistunt, et per ea moventur aut modificantur, sunt oculus et auris vires passivae seu recipientes, et aether et aer vires activae seu agentes; ita possunt atmosphaerae istae influere, et operari, et sic possunt organa ista

4064. subsistere; alioquin nusquam: similiter totus homo cum suis cerebris, et visceribus corporis, seu tota machina animata, tum quoque organa sensuum interiorum, nisi formata fuissent secundum influxum Domini, proinde maximi hominis, et sic nisi omnia et singula corporis interiora et exteriora corresponderent alicui maximo homini, nusquam potuisset [homo] existere et subsistere, atque vivere talis, correspondentia esse debet omnium et singulorum accuratissima, ut possit talis esse; cum quibus nisi esset in nexu, dissolveretur. 1748, 25 Nov.

4065. Dominus Solus influit et operatur omne Bonum et Verum; et quia humanum genus est tale, ut ejus conatus est non nisi quam malus, et a cupiditatibus et per cupiditates ad bona, aque persuasionibus falsi ad vera flectendus, ideo Dominus mediate agit per coelum et mundum spirituum, diversimode secundum cujusvis hominis naturam; ideo dictum quod mediate per maximum hominem; nam si absque maximo homine, immediate Dominus influeret, tunc nequaquam potest, ne quidem minuto temporis vivere, sed usque omne Bonum et omne Verum est Domini, quod sic temperatur per influxum angelorum et spirituum. 1748, 25 Nov.

4066. Infusum, quod si oculus et auris ad atmosphaerarum modificationes sint formata, quod sic non secundum influxum maximi hominis; sed perceptum, quod naturale nusquam existere possit absque spirituali, et nihil quicquam quam a suo principio a quo, ita nec subsistere; quare cum spirituale est principium et origo naturalium, naturalia nequaquam existere, ita nec subsistere possunt absque influxu spiritualium: nec quicquam existere et subsistere potest, nisi ab iis quae extra hominem; ita necessario erunt spiritualia, quibus correspondeant naturalia; ita non solum quod atmosphaerae tales sint, quam quod organa talia. 1748, 25 Nov.

4067. Quid nihil esse
Perceptum, cum dolosissimi supra caput, loquerentur inter se, etiam volentes me perdere, sed dicebant, quod non possent, quia nihil est, et si aliquid esset, quod possent, perceptum tunc, quod aliquid esse, ut proprium quid, quod erat tunc quod id possent aggredi et perdere, ita repraesentatum, et quod tunc dolosissimi possent in id jus habere, at cum repraesentaretur, quod nihil essem, tunc iis videbatur nullam potestatem habere in id quod visum sic, ut nihil, nam non haberent aliquid quod aggrederentur: ita tutus est, qui in veritate fidei nihil se credit. 1748, 25 Nov.

4068. De antiquissima Ecclesia
Loquuti sunt mecum ii qui proles nobilis antiquissimae Ecclesiae fuerunt, qui alte supra caput, de qua prius [3925], cum loquuti mecum, tunc dolosissimi qui altissime delapsi sunt super caput meum, et gravitabant ita in caput ut sentirem ut pondus super capite meo, quod in profundum [tendebat], nam versus profundum gravitabant, caput meum erat obvium, quare non poterant.

4069. Loquuti sunt ii a prole nobili Ecclesiae antiquissimae, quod datum iis regere dolosissimos, et cum demerent iis eorum elatum animum aut superbiam, quae eos tenet in altissimo suo, quod tunc delabantur, quae causa quod ita cum gravitate incumberent capiti; tunc nec dolosissimi hiscere potuerunt; de se quod quidem in altis quoque sint, sed non ideo quod elato animo, sed quod ibi sortiti a Domino locum.

4070. Postea antiquissimae Ecclesiae proles prolis nobilis apparebat, quae quasi separata videbatur a priori, parente suo, quae primum apparebat apud me, sicut prorsus inane, usque quod spiritus; cum spiritus fovent ideam quod sint commune quid, atmosphaericum, vagans in universo, tunc quidem ut quoddam commune inane apparent, sed hi sicut inanissimum, vix cum aliqua perceptione quod spiritus; ex causa, cum declinaret Ecclesia, quod tunc [crediderint] spiritus eorum seu vitam post mortem fore talem.

4071. Postea visi separati a parentibus suis, erant non contenti quod ibi essent, secedere volentes, ex causa, quia separarentur, inde concludi potuit, quod quoque animo elato. # # # # # # # # Postea ostensum est qualis proles adhuc sequens, et quomodo Ecclesia perversa, per influxum in faciem dextram, quae concentrabatur ad oculum dextrum, ubi affectiones, et circumtorquebatur ad dextrum et sinistrum; nam vita eorum affectionum versa est in vitam cupiditatum. Ecclesia antiqua servavit suum axem, qui erat Noachus, at caeteri ita repraesentati sunt, et vagati in varias cupiditates, non erant in regna collecti, sed in familias et gentes, quae familiae et gentes ita recesserunt a bono, et sic a vero.*
* haec paragraphus ad imam paginam scripta, primum numerum 4078 tulit, qui serius in 4071 emendatus est, quare etiam 4078 desit

4072. Mox aperta est janua ad conclave, quod arctissimum, et visus vir longus, indutus albissimo sicut in Ecclesiis nostris eorum vestitus missae, albedo erat intensa, mirati spiritus quinam esset.

4073. Dein visus quidam ut nubes, in cujus facie erant stellae multae errantes, quae significant falsitates.

4074. Insinuatum dein quod vir niveo indutus significet eos, qui repraesentantur per Noachum, et quod per Noachum significetur Ecclesia, quae ab antiquissima perstabat in posteritate, ut nucleus, seu axis, et quod per Noachum reliquiae illae significentur: et quod paucae essent, nam in conclavi arctissimo.

4075. Is qui ut nubes cum permultis stellis, significabat posteritatem antiquae Ecclesiae, quae cum perdita, tunc facta talis, cum innumeris falsitatibus, et quidem de cultu eorum, qui imprimis fiebat per sacrificia, et imagines, de quibus falsitates finxerant multas, hoc tempore Abrami. 1748, 26 Nov.

4076. De conjugio
Perceptum, quod qui non vivit in amore fidei, quod nec possit vivere in vero amore conjugii, et tametsi in conjugii amore videtur sibi vivere, usque non est nisi genus quoddam adulterii aut lasciviae, amat conjugem solum ob cohabitationem, jucunditatem vitae terrestris, infantes ob fines in mundo, et sic porro; nam coelestia influere debent in amorem conjugialem, quae sunt coelestia fidei: confirmatum ab antediluvianis, qui quia in familiis vixerunt, potuerunt cum conjuge cohabitare satis jucunde, sed usque tales sunt; sed usque jucunditas conjugii et cohabitatio in altera vita facit, ut possit initiari societatibus probis, quod absque eo non fieri potest. 1748, 26 Nov. Inde sequitur quoque, quod qualis fides, talis amor conjugii.

4077. De amore fidei
Perceptum manifeste, cum de fide cogitaverim, quod fides sola non possit salvare, cum fides sit cogitationis, nam quid fides? nullus negat, quod fidei sint quae in articulis fidei, in doctrina fidei, alioquin abstracte a doctrina est nulla fides; doctrina fidei dicit clare, quod principalis lex sit amor proximi [Matth. XXII: 39, Marc. XII: 31], cum hoc principalis lex, est principale in doctrina fidei, quare nisi quisque amat proximum, non habet fidem: sic non possunt aliter ac insanire, qui volunt separare fidem, a vita amoris, et bonis agendis, et dicere, quod fides sola salvet, absque quod aliquis amet proximum sicut semet, proinde, absque vita amoris. 1748, 26 Nov. Fides est vita, et vivere secundum illa fidei, non est cogitare, nam ex fructu cogniscitur arbor [Matth. VII: 16, 20; Luc. VI: 44].

4079. * De influxu
Observatum saepissime, quod quicquid infunderent spiritus mali, [esset] ut proprium eorum, nam ex proprio influunt, et proprii idea semper inest, nam regere hominem volunt, nec sufferunt ut homo sit aliquid: at quicquid a coelo, quod hoc visum et perceptum fere ac esset meum, quia volunt, ut talis sit communicatio cum homine, ut vix sciat aliter quam quod sit ejus, ita liberum, cum spirituum sit servum: hoc coelum a Domino habet, ut adproprientur homini quae Ipsius; solum perceptio quod sit Domini, insinuata, sed talis, ut vix appercipitur. 1748, 26 Nov.
* vide annotationem ad 4071 fin.

4080. De actualitate
Perceptum, antequam actualitas accedit, quod homo se caveat a faciendo malum istud, at ut primum actualitas est, tunc induit consuetudinem, sic habitum et denique naturam, sic transit ad posteritatem. 1748, 26 Nov.

4081. De auris
In auris eram talibus quae describi nequeunt, variegatis et lenissimis, perceptum, quod dentur indefinitae varietates: visa etiam aura aurea, cum varietate non perceptibili a me.

4082. De adulteris
Sunt adulteri, qui insidiantur per amorem conjugialem, et per amorem erga infantes; talis apud me fuit, qui voluit in occulto esse, timens ne aliquis adesset, surgebant ex humo antrorsum circa Gehennam, sicut quoddam aereum inconspicuum, is sibi removere videbatur fascias, quae ei objiciebantur, continuo removendo, quo significabatur, quod sic removere studuerit obstacula, ut potuisset venire in tales domos, ubi pulchrae uxores: postea exibat e corpore suo, ut niveus, parvus, sicut interius ejus esset, et veniebat ad me, quo significabat, quod indueret innocentiam, ut nemo quid tale de eo suspicari posset; veniens ad me, demissus infra, versus lumbos, ubi se flectebat circum utrosque lumbos, et quidem circum interiores partes, quae significant castum amorem conjugialem, tum per pedem, et quidem in quendam flexum spiralem, quo significabat quod se insinuare vellet per talia quae iis dulcia essent: et cum pergebat pergendo magis inconspicuus factus, usque ut vix posset percipi, quo significabatur phantasia ejus, quod prorsus vellet latere coram marito quod talis esset,

4083. sed ejectus inde in locum suum, niveum istud factum est nigrum, quod miratus, et indignatus quia sic apparere nollet, quia tunc deformis coram oculis eorum, loquebatur mecum, et dicebat, quod miratus, quid aliquis talis esse possit, ut haberet conscientiam pro tali, ut non concumbat cum alterius uxore; sic ut absque ulla conscientia sunt, et quidem tales ut mirentur quod aliquis habeat conscientiam, quin adulteria committat, talis est hodie orbis Christianus, rident eos corde suo, contemnunt, putant fere non esse aliquid, et quod sit non pars societatis, sed se a societate communi abstraxerit, si non talis esset.

4084. Ex iis quae visa, et quod perceptum, constabat, quod tales se ostendant insontes in consortio cum marito, etiam primum cum uxore, ut admittantur, etiam castos, ut nihil minus cogitent quam tale quid, sic etiam teneri possunt in consortio marito, usque ut nihil tale suspicetur, ita etiam [loquitur] uxor in praesentia mariti, laudatur a marito, laudatur ab uxore, uxor adultera eum laudat in auribus mariti, vocat castum, et amicum, sic per aliquot annos; is in consortio quoque laudat eos, etiam amorem eorum conjugialem, de quo etiam sane loquitur, tum de infantibus, et similibus, sic loquitur sicut insons cum tamen nullius conscientiae est, sed adulter sub specie tali. Talis modus est communissimus.

4085. Tales sunt in inferno sub natibus, in excrementis foedissimis; at vastantur usque ad ossa, quia dolosissimi, et quidem ita ut externa appareant insontia, at interna foedissima, abstrahit sic internum hominem qui foedissimus, ab externo ita, ut nihil in externis appareat, suntque tandem inter latrones qui referunt sensum communem involuntariorum hodie, de quibus prius [3860-68] .

4086. Quod in aliis locis appareant
Quidam spiritus mali et dolosi, sunt in inferno, sed apparent in mundo spirituum, ut dolosissimi supra caput, sunt in inferno sub natibus, quod etiam ii qui sub natibus dixerunt, quod una sint cum dolosissimis supra caput, sed quod appareant tam altissime, est phantasia eorum altitudinis, qua ablata, illico sunt in inferno suo, ut quoque constabat, cum delapsi gravitabant in caput [4068] : ita quoque alii, qui in Gehenna, qui in domicilio draconum, cum phantasia magiae et doli venit, tunc inde videntur alibi, quamdiu perstat phantasia, sed usque sunt in inferno, nam locus est modo phantasia. 1748, 27 Nov. Ita plures alii.

4087. De mutatione locorum
Perceptum, nisi societates in divino ordine essent, ita ordinatae, ut unicuique rei, cujusvis ideae, ut et phantasiae, correspondeant, quod nequaquam spiritus se movere posset a loco in locum, repraesentatum sicut immobile quid et inanimatum, tum quod ordinatio Divina societatum efficiat, ut homo ideas habere possit, proinde cogitare et loqui, et consequenter apparere, moveri a loco ad locum, quae translatio et progressio, est apparentia et fallacia, sed se habet secundum variationes ideae seu phantasiae, proinde societatum correspondentium, quae influunt, et a quibus talia recipiunt ii qui in idea seu phantasia, inde apparent mutationes loci, et alia, sicut progressiones corporis, circumrotationes, tum plicationes, lacerationes, et talia. 1748, 27 Nov.

4088. Perceptum, postquam illa scripta sunt, quod societates circum me ratiocinati sint de illo, ratiocinatio influebat communissime, ut nihil perceptum, quam quoddam obscurum, confusum, quod cerebrum afficiebat muto quodam sensu [doloris] tetro; quare si omnes ratiocinationes spirituum influerent, tunc homo in obscuro communi mute dolorifico esset, et nihil perciperet, quare quod distincta appareat idea homini, est quia Dominus praecavet, ne tale confusum influat: qualis sit ratiocinatio eorum, constabat quoque prius ex nube candida in coeruleo, quae se elevabat, deprimebat, flectebat [cf. 3702], quae solum erat plurium societatum ratiocinatio: perceptum hoc quoque apud me est ante multos annos, cum in idea obscura essem, quod talis dolor mutus caput afficeret, 1748, 27 Nov., sed quum liberatus, erat dissipatus, [et erat] sicut lux post nebulosum.

4089. Exinde constat, qualis est, qui non in vita amoris, quod non posset esse in maximo homine, proinde in coelo; ibi nec se movere, fit instar mortui, nam nihil phantasiis ejus correspondet; at quo melius in vita amoris, seu in amore fidei, eo melior, et quasi mobilior ei vita, nam singula tunc correspondent, quae societatum coelestium; inde constat, quod non possit non se ejicere e coelo, qui in persuasione falsi est, et in vita cupiditatum; ipsa vita quoque repraesentatur per mobilitatem. 1748, 27 Nov.

4090. Exinde constat manifeste, quod spiritus, magis angeli, continuo inter se loquantur, sintque in vita sicut homines, ratiocinando, loquendo, cogitando de diversis, secundum influxus, nescientes aliter ac quod ex semet, cum tamen influunt ab undique, nam quisque est quasi centrum quoddam, secundum formam stupendam, a Domino; quam nusquam aliquis nosse potest; sicut modo cum dicitur, quod talis forma sit, ut unusquisque sit centrum. 1748, 27 Nov.

4091. De vinculis
Ab adultero, de quo prius [4082 ff.], dictum quod nequaquam esse posset in sphaera spirituum, qui in amore conjugiali fuerunt, quin angeretur, et sicut comprimeretur; dixit quoque, quod nequaquam desistere posset, exinde perceptum est, quod qui semel actualitate tales aut aliter mali facti sint, sicut fures, postea nequaquam possint desistere, et quod actualitas continua quaedam sit in cogitatione, et eum excitet ad talia facienda, et quoties actualitas recurrit, toties aliquid addit, usque ad naturam, et usque ut ne quidem curet tantopere vinculum externum, hoc secum habet frequens actualitas, quare postea nec est vinculum externum; perceptum quod talia nusquam tollantur, nisi per vinculum conscientiae, ita per seriam poenitentiam, ut fidem accipiant a Domino. 1748, 27 Nov.

4092. Pontifex
Pontifex quidam confessus, quod in adolescentia sua et postea ita lascivus fuerit, ut postea nauseaverit omnem sexum faemininum, ut vix eas videre vellet.

4093. De quodam tangente manus meas
Quidam cum complicarem manus, percepi quasi quod ego non complicarem, sed alter, erat quidam qui dixit, quod is sentiat se prorsus complicare manus, loco mei, sic ut tactus meus prorsus alii communicatus sit, et tunc possederit manus cum tactu. 1748, 28 Nov.

4094. De sibylla
Quidam Romanus, famigeratus, cum ei dictum, quod prophetatum sit de Domino, quod venturus in mundum et salvaret universum genus humanum, attendebat; et mox incepit movere quodam tremore sacro, qui perceptus et percurrebat caput ad pectus, et dixit, quod is quoque noverit quendam venturum ex sibyllinis bibliis, ut vocat; sed putarat, quod venturus, qui dominaretur super universum terrarum orbem, sed ei insinuatum, quod super universum et omnes regnet. 1748, 28 Nov.

4095. De influxu vitae a Domino, et Providentia Ipsius in singularissimis.
Cum scriberem de influxu vitae Domini et Providentiae Ipsius in singularissima, perceptum manifestius quam alioquin, et confirmatum variis, quod ita prorsus se habeat, et quod nunquam aliter sit, tametsi millia ratiocinationum, propter fallacias, aliud sistant, sed omnia exponere foret permultum; quare praestat credere. 1748, 28 Nov. Cum enim ideae angelicae tam innumerabilia simul comprehendunt, ut modo sicut commune quoddam appareat, et sint repraesentativae, et parabolicae, ex quibus innumerabilia – tum eae secundum recipientium status persuasionis et cupiditatum recipiuntur, etiam contraria inde, sicut status recipientes sunt, tum intermedia, ita fere omnia sisti possint ab idea angelica, quae tam innumerabilia continet – quid non vita Domini, in qua est Infinitum? sic ut nihil usquam sit, quod deficere possit in unoquovis, quin inde recipiat ideas, et imprimis misericordia Ipsius, quae se extendit ad omnia amoris, et omnia fidei, sic recipiuntur a perversis contrario modo indefinita diversitate.

4095b. Cum ideae unius hominis loquentis, dum mille audiunt, diversimode recipiuntur, quae tamen sunt in eodem gradu, quomodo non ideae interiores, quae respective ad exteriores indefinita continent? et cum ideae interiores existunt ab intimioribus, quae adhuc indefinita continent respective, et haec ab intimis, quae tamen omnia sunt finita, quid non Dominus, Qui Infinitus, Cujus respectu ut nihil est, omne indefinitum intimum? et sic porro. 1748, 28 Nov. Considera modo Divinum, Cui in praesenti sunt singularissima ab aeterno, an quicquam dari queat, quod non sistatur unicuivis.

4096. De vita
Quod vita debeat esse homini et spiritui una, quae vera vita, nempe amoris, et inde cognitionum fidei, et sic confirmantium, talis vita est vere angelica, tum fuerat antiquissimae Ecclesiae, et cum amores successive versi sunt in cupiditates, et inde in falsitates, inde ortae antediluvianorum, dirae persuasiones, sic vita persuasionum; post diluvium, separata est vita et factae binae vitae, nempe una cupiditatum, quae remansit, et haereditario translata et aucta, sed vita fidei facta est vita per se, et separata, ut dari queat vita fidei, imo cognitionum fidei, quae est vita Ecclesiae post diluvium, et tandem, cum nescirent ritus externos, in eam vitam inaugurati sunt, tum in praecepta legis, quae quoque non sciebant; quare etiam hodie datur vita fidei absque amore, quae usque non in coelum intrare potest, antequam Dominus conjunxerit eam cum vita amoris. 1748, 28 Nov.

4097. De subjectis
Dolosi supra caput sciebant sumere sibi subjecta ex iis quae supra caput, quas alii non observarunt adesse, et quae crediderunt in occulto ibi latere, de quo cum iis loquutus; sed antequam subjecta fiunt, non sciunt [an] sibi applicabilia sunt, bina hodie sumserunt, unam illico ut agebant, tunc se retorsit et quasi claudebat se, sic ut prorsus renueret illico, postea se involvit quasi volutione quadam, ne de ea servirent.

4098. Erat alia, quae clam aut occulto se tenuit supra caput, et quidem inter suturam transversalem ad sinistrum caput, eam observarunt dolosi supra caput, et pro subjecto sumserunt, sed obmutuit, adeo ut nequicquam eam movere seu loqui per eam possent, tum subsidit paulum; erat subjectum dolosius quam ii, cum inspiceretur, quia vasa pervertebat, se non ibi manifestabat sed alibi antrorsum ad sinistrum, et quidem in formam longam helicis, sed hoc detecto, in loco suo, ut helix solida longa, qua manifestatum quod inter dolosiores esset; et examinata fuerat talis, quod apud maritum non morari voluerit, sed sub vario praetextu proripuerit se foras; et adulterata cum viris, ita primum pudoris vinculo acta, quod praetextus effinxerit, at cum manifestata marito, tunc aperte ruunt [tales] in lupanaria, inde dolos suos discunt, tales habitant in suturis, qui volunt per eam viam in cerebrum, suntque species sirenum. 1748, 29 Nov. Cum perstarent dolosi supra caput, potuit eos in monstra vertere, tum in simias et talia, de quo conquesti sunt, quare non licebat iis talem pro subjecto habere.

4099. Quod externus cultus nullus nisi ab internis
Loquutus cum spiritibus, quod affectiones secum habeant gestus seu externa, et nunc, quae sunt eorum quasi corpora, sicut humiliatio cordis secum habet genuflexiones et plura alia, misericordia intima, lachrymas, sic interiora secum habent cultum externum, ut frequentet ecclesias, et sic porro, quare qui in externis solum ponit cultum, est simulator, effigiando gestus et cultus similes iis, quae fluunt ab internis; sicut solent quoque praedicatores, qui se adsuescunt iis, ut moveant, cum tamen externa sunt; ita cultus in externis, qui nullus est, nisi ab internis. 1748, 29 Nov.

4100. De nihil
Spiritus imprimis non possunt tolerare eam expressionem quod nihil sint, sed dictum eis, quod semper sint aliquid sed quicquid sunt aliquid, illud a Domino, nam bonum et verum, tum quod possint intelligere bonum et verum, reflectere, et scire, hoc est Domini, at quoad semet nihil sunt. 1748, 29 Nov. Tum dictum, quod eo magis sint aliquid quo melius percipere et intelligere possint bonum et verum; et adhuc magis, quo magis boni et veri sunt: quia eo magis a Domino.

4101. De dolosissimis
Stupendum est quod dolosissimi supra caput, qui pontifices et tales fuerunt, non desistere possint, utprimum aliquid insons et innocens apparet, id arripere per quod insidientur, cum aliquod insons erat, ut in platea cum numeravi gressus, arripiebant nefandum subjectum ut insidiarentur, quod cultris quemcunque innocentem jugulare vellent, sed tales sunt ut sui timeant, nam toties puniti sunt; loquuti inter se, sicut in statu vitae, quod quia contra pontificem, quod ad inquisitionem ferrer. 1748, 29 Nov.

4102. De loquela spirituum
Spiritus circumcirca me, ubicunque erant, colloquuti sunt tota nocte, de aliqua re mihi nota, sic ut perpetua quaedam esset loquela tum ratiocinatio, sic ut non potuerim non aliquoties expergisci a somno in nocte, et quod loquela eorum influeret in repraesentata quaedam in somnio; dicebant mihi quod continue colloquerentur, et haberent tam multas rationes, et tam multa ratiocinia, de ea re, ut incredibile, perceptum etiam quod apud eos ratiociniorum series indefinitae sint de una re, ut vix credibile: tum perceptum et dictum quod mali spiritus fingant umbratilia, quae non ad rem pertinent, et iis alligent tam plura alia umbratilia, et phantasias rei, de qua, quae capiuntur sicut ea in somnio de quibus, et sic porro. 1748, 30 Nov. Alioquin colloqui inter se videntur prorsus sicut homines, nam quod per ideas, non reflectunt, mecum prorsus sicut homo cum homine.

4103. De Jacobi posteris, et Ecclesia
Insinuatum, cum tandem ita immersi essent falsitatibus, ut nihil nisi falsum occuparet eorum mentes, quod factum tempore Jacobi, quod tunc vastarentur, sicut solent in altera vita ii qui in vita persuasionum falsi sunt, ut prorsus nihil scirent de cultu vero, et tunc primum insinuaretur iis cognitio; quod et factum, nam in tali ignorantia, et obscure confuso erant, ut ne [quidem] scirent legem moralem, nec civilem, ne scilicet adulterarent, ne occiderent, ne furarentur; sed quia vita eorum cupiditatum talis erat, quam traxerunt a Jacobo, non potuerunt, neque per miracula, nec per prophetas [instrui]. 1748, 30 Nov.

4104. De amore
Perceptum, quod in vita corporis, qui amat proximum sicut semet, ei detur in altera vita amare proximum plus quam semet, nam amoris bona indefinite augentur; et talis est vita corporea, ut non ultra quam amare proximum sicut semet, progredi possit, quia in corporeis, at iis mortuis, tunc amor magis purus est, qui tandem fit angelicus, qui est amare alios plus quam semet. 1748, 30 Nov.

4105. Quod amor sit vita
Loquutus cum spiritibus, de amore, quod amor sit vita, et absque amore nulla vita, et quia spiritus tales erant, contrarii amores, ut amor sui et mundi, et inde jucunditates sistebantur, et perceptum ab iis, quod nisi amor cujusdam rei, seu cupiditas quae est amoris continuum, seu nisi quid jucundum, quod est amoris cujusdam sit, nulla sit vita, quod melius in mundo spirituum percipitur quam apud homines, et dicebant ex apperceptione, quod nusquam aliquid vitae sit, nisi sit amor, et jucundum inde; et quod nescirent an quicquam vitae dari posset, absque tali: sicut quod nusquam aliquid absque calore verno et aestivo potest vegetare, sic nihil absque amore in mundo spirituali; inde constabat quod amor verus sit unica vita, et quod nulla vita sit, si non amoris. 1748, 1 Dec.

4106. De antiqua Ecclesia
Antiqua Ecclesia, quae vocatur Noachus, et continuata ejus, quae vocatur Sem, est supra caput quoque, sed non ita alte, qui ex illa mecum loquuti, dicentes quod essent ex antiqua Ecclesia, influebant dulciter per regionem capitis in regionem pectoralem, quo versus cor sed usque non ad cor pertingebat. 1748, 1 Dec.

4107. De statu civili
Sunt in altera vita, qui in statu sic dicto civili vivunt, qui est amaenus et dulcis, in quo aliquamdiu fui, nullum timent, in suo dulci et amaeno viventes, cum aliquis spiritus non bonus venit, cum eo civiliter loquuntur, sicut ut sit tam bonus ut non hoc dicat, aut faciat, inde redigitur etiam spiritus in statum quoque civilem, et se vel bonum gerit, vel discedit, nam unius animus afficit alterum, nusquam in eo statu, dicunt, quod sit malus; sed non est status simulatorius, sed est usque sincerus, nam per civilia loquuntur, estque eorum, qui in mundo vixerunt feliciter et bene in conjugiis; et infantes amarunt. 1748, 1 Dec.

4108. Alii cum venirent apud eos, qui mali, non potuerunt ibi esse, quin angerentur, sicut audivi a quibusdam, quod ibi non esse possent, nam civilia eos afficiebant, sicut in mundo, et quod ostenderent se malos, non volebant, sicut in mundo, cum aliquis opinionem boni de malo habet, tunc non potest quin se ostendat ita, quare quia interiora eorum usque elucent in altera vita, anguntur, et se inde separant, volunt mali esse, sed non audent.

4109. De iis quae in altera vita
Observatum et insinuatum, quod quicquid homo in vita corporis fecerat, hoc redeat in altera vita, sunt enim perpetuae statuum mutationes, in quas introducuntur, sic ut nullus status sit, qui in vota corporis, qui non redeat, ita odia et caetera, quaeque non solum fecit, sed quae cogitavit; et quidem quae ab infantia sua ad ultimum suae vitae, ipsae personae, contra quos odium habuit, sive apertum, sive occultum, etiam tunc momento in personis adsunt, ita tunc in lamentabiles status aguntur: at quod observandum, qui mali fuerunt, quod omnia eorum mala facta et cogitata redeant ad vivum; at qui boni et qui in fide, non ita, sed status omnes boni, amicitiae, et amoris cum summa jucunditate et felicitate. 1748, 1 Dec. Experientia quod malus mos apud me esset.

4110. Status isti redeunt saepe, et quia plures status sunt, nempe quod homo aperta odia, occulta odia, simulatas amicitias habuerat, sic cum multa varietate, tum quoque alia mala, ut quae sunt amoris sui et mundi, tum quod adulteria commiserit, omnia haec non solum redeunt, [sed] etiam manifestantur spiritibus et coram angelis, cum pudore et dolore; ita non unius generis poenam, sed plures subit, et toties cum occurrit, et talis fuerit, punitur poenis, quae ejus malo et flagitio conformes sunt: sed usque unum genus poenae, proinde unum infernum manet, quod est ejus mali seu flagitii regnantis. 1748, 1 Dec.

4111. Tales poenae perstant diu, per plures annos, et per plura saecula, sicut cum dracone, Davide, quae quoque vastationem secum habent, sed usque ultima vastatio sequitur, quod dissocietur a talibus, et quia tunc vix in aliquo consortio, tunc sedet in tenebris, et in cruciatu, cum pauca vita, usque dum talis factus, ut alicui usui inservire possit, ita continue descendit ad ultimum suae poenae;

4112. at vero probi, boni, et qui in fide, non ita, per jucunditates et felicitates, de quibus [hic], continue ascendunt, sic in coelum angelicum. 1748, 1 Dec.

4113. De malo actuali
Perceptum quod quamdiu malum in cogitatione solum est, non ita recurrat, at ut primum actualitas existit, quod transeat in voluntatem, tunc conspirat cogitatio et voluntas, ita totus homo, exstirpari aliquid a cogitatione potest, antequam transit in voluntatem, at cum est in voluntate, tunc non facile exstirpatur, nam tunc quoque occupat cogitationem. 1748, 1 Dec.

4114. De antiquissima Ecclesia
Ostensa est mihi lux flammea supra frontem, et loquuti mecum ab antiquissima Ecclesia, dicentes, quod talis iis lux, et multo intensior, in qua sunt. 1748, 7 Dec.

[2] De utraque vita spiritus
Apud spiritum sunt binae vitae, quas secum a corpore traxit, quae manent cum nulla ei corporea memoria uti datur, nempe vita persuasionum et vita cupiditatum; quod vitam persuasionum attinet, miratus sum, quod spiritus ita inter se loqui possint, et quodcunque cogitant et loquuntur, confirmare tot rationibus, aut ratiociniis, ut nemo hominum id possit credere, nam tot confirmantia adducunt et tam varia, quae iis in promptu sunt, ut saepius miratus sim; instructus, quod confirmantia tam varia et diversa, quae in promptu sunt, et quasi in praesenti, sint ex vita persuasionum; dum enim in persuasione est spiritus, tunc excitat illico e memoria hominis confirmantia, quae in hominis memoria sunt, nam persuasio rei excitat, ut cuivis etiam notum esse potest, inde eorum colloquia tam multiplicibus confirmantibus referta.
[3] At apud homines, quibus non apertum est ut loqui possit cum spiritibus, est alia res, nam ei applicantur tales spiritus qui similis fere persuasionis sunt, nam si binae persuasiones adessent contrariae, non concordarent; aliter apud me, ut scirem quales spiritus sunt: homo dum mutat persuasionis, tunc alii spiritus ei applicantur: quare qualis est persuasio hominis, talis est persuasio spiritus, spiritus excitat continuo confirmantia: et praeterea, spiritus apud hominem abducitur in ejus persuasionem, et induit similem, quod etiam expertus sum. Vita cupiditatum est distincta, at quando cupiditas induxit persuasionem, tunc utraque vita agit. Quare bonum est homini ut non persuadeatur de falsis; sed confirmetur in veris; nam a persuasione capta non facile abducitur.

4115. De persuasionis vita
Vita quae remanet post mortem, est vita persuasionis et vita cupiditatis: in persuasionis suae vita cum est spiritus, excitat omnia quodcunque in memoria hominis est, suae persuasioni conforme, sicut novit homo ex se; quod ab experientia scire datum, cum spiritus ex persuasione sua aderant, excitabant quodcunque conforme persuasioni, sic ut miratus quandoque, unde talis prudentia, astutia, calliditas, acumen inveniendi ea quae nusquam noverant, putavi quod ex memoria corporea suamet, sed non ita est, sed ex hominis, quae eis inservit, modo spiritus in suam persuasionem venit, tunc illico excitantur conformia; quod tales vitae apud spiritus sint, quae est quasi instinctus ex confirmantibus et sic persuadentibus [ex] vita corporis, remanens, et per eum excitans alia confirmantia, et plura, et multo acutius, quam in vita corporis, quae prorsus ignoravit, hoc ex multa experientia constitit.

4116. Est quoque cupiditatis vita, quae est alia prorsus vita, nam persuasionis vita spectat verum et falsum, et confirmationem veri, ex cognitionibus rerum et pluribus contracta; at cupiditatis vita spectat malum et bonum, ita quicquid vocatur amor.

4117. Constare potest, quod persuasio in vita corporis domare possit cupiditates, sicut pro exemplo, cum quis sibi persuadet, quod hic cibus, sit plus salutifer quam alius, tametsi in se nullius saporis est, et saporis tetri, sic ut priusquam persuasio venit, nauseaverit istum, usque tamen praefert, et temporis tractu ei sapit, et quidem jucunde, sic ut praeferat tetrum et amarum dulci; ita domat cupiditatem: sic in omnibus caeteris, vita cupiditatis vero, solet utplurimum inducere persuasionem; nam quod amatur perdite, confirmatur multis usque dum persuadetur homo: quod innumeris illustrari et confirmari potest.

4118. Vita cupiditatis remanet spiritibus, et excitat apud hominem varias cupiditates et sic confirmationes, sicut constiterat, ex multis.

4119. Apud hominem sunt spiritus, qui in simili persuasione et in simili cupiditate sunt, qui spiritus vocari possunt subjecta plurium; nam persuasio apud hominem et cupiditas excitat illico eos, qui similes sunt; unaquaevis idea refert totum hominem, sic totum spiritum, cujus idea seu imago cum sistitur, illico adest: talis est ordo in altera vita: quod plurimis mihi constiterat: sed usque manet communis persuasio, seu persuasio regnans, ita cupiditas regnans; ita ex simili genere, sunt spiritus apud hominem, usque dum persuasio ejus mutatur, et cupiditas mutatur, ut dum reformatur, et regeneratus fit, tunc succedunt alii spiritus, quod sequitur.

4120. De his cum spiritibus loquutus sum, qui non potuerunt non agnoscere, nam quodlibet experientiae conforme est: solum spiritus putant ex sua memoria corporea producere ea, quae loquuntur, quod aliquoties ostensum, se ita non habere.

4121. Quod omnia et singula Verbi sint vasa
Quae sunt Verbi, in sensu literali, sunt vasa communissima, et quidem tam communia, et quidem communissima, ut eis insinuari queant coelestia et spiritualia, bona et vera, innumerabilia, sunt deformia, quia communissima, sed quia homines tales sunt, ut ex sensualibus solum sapiunt, nec scire volunt, quam corporea, et communissima, talia vasa sunt; sicut quod omne malum a Domino [cf. Jes. XLV: 7], cum ne ullum quidem ne minimum malum, sed quia homo vult ex corporeis et ex caligine sapere, ideo, confirmatur sic quod Dominus regat, provideat omnia, sic qui simpliciter absque ulla restrictione credit, quod nihil non est Domini, sic1 ut Solus sit, Qui omnia agit, is potest in tali opinione manere, similiter quod Dominus tentet hominem, et perplura alia; at usque eisdem vasis applicari possunt

4122. vera, nempe quod Dominus omnia agat, provideat, et possit, sed mala mediate per malos spiritus, et disponit, ut omnia mala et singula vertantur in bonum; ita unum vas contrarios sensus recipit, ita applicat se unicuivis veritati; nam veritas etiam est, quod nullum malum existere potest, nisi permittente Domino, veritas quoque est, quod quicquid permittit, id fit per spiritus malos, et quod non permittat, nisi homo ita malus sit, ut absque malo non emendari queat: veritas etiam est, quod nihil mali a Domino: ut ergo unicuivis applicentur verba Verbi, sunt tam communissima, ut unicuivis inservire possint, de his loquutus cum spiritibus. 1748, 8 Dec.

4123. De revelatis
Spiritus sunt, qui non volunt ut aliquid de revelatis dicatur, sed iis dictum quod ea loco miraculorum sint, et quod absque iis, nec sciunt quod talis liber sit, non emunt, non legunt, non intelligunt, non afficiuntur, non credunt, verbo ignorant, nec quicquam volunt audire de interioribus Verbi, quae ut phantasias putant; aliqui docti solum, quorum maxima pars rejiceret. 1748, 9 Dec.

4124. Quod indefinita genera felicitatum conjugii
Prius in statu inter vigiliam et somnum medio, percepi manifeste, quod felicitatum conjugii genera universalia sint indefinita, hoc narratum spiritibus, et dictum, quod nequaquam hoc percipi et agnosci possit, nisi in statu interiori, quare missi in statum interiorem a Domino, et tunc mecum loquuti, dicentes quod apperciperent genera felicitatum amoris conjugialis esse numero indefinita. 1748, 10 Dec.

4125. De memoria spirituum
Si spiritibus permitteretur esse in memoria corporea, neutiquam possent inter alios spiritus esse, nam tunc illico scirent spiritus mali, quicquid mali cogitavit et fecit, nam ideae omnes in altera vita communicantur, ita nihil aliud producerent ex memoria ejus quam mala et falsa, et sic in eum ruerent, continue infestarent, et cruciarent; quare Dominus Solus novit quid homo antequam spiritus factus, cogitavit et fecit. 1748, 11 Dec.

4126. De simiae facie
Apparuit mihi facies simiae, et dicebatur, quod tales sint, qui omnia quae aliorum, sibi applicant, ut eos fallant, in altera vita possunt assimilare quemcunque, et ejus ideam non solum sed imagines loquelae et alias sistere, et quicquid alicui favet. 1748, 11 Dec.

4127. De infelicium inferno
In somno eram, ubi infestatus sum a quodam, qui mutatus in bestiam, quae describi non potest, erat humanum corpus, et fera simul, cum diris, quae nec describi possunt; tum alia, ex quibus constare potest, quomodo mali, in interiori sphaera, infestantur et cruciantur.

4128. Tunc spiritus angelici postea per repraesentationes mecum loquuti in somno, sed repraesentationes tales erant, ut perciperem manifeste in somno, et totam seriem, quae significabant, sic ut essem prorsus in eadem loquela, quae non erat loquela sed visio cum perceptione manifesta rei, quomodo se res haberet, sic mihi indicatum, quare dira ista mihi visa sunt, et quod ea passus: satis prolixum erat, cum perceptione manifesta, et respondebam quoque per similem intuitivam loquelam: sed cum evigilatus, ne hilum potui intelligere, minus enuntiare; volui revocare, sed non potui, quia talia erant quae non cadunt sub sensum qui per loquelam exprimitur; ex quibus mihi quoque constabat status felicium in interiori sphaera, quod eorum communicatio inter se per repraesentativa cogitationis interioris sint talia ut describi nequeant; quare eorum felicitas summa est, cum similia quoque conjuncta sunt cum perceptione felicitatis, quae nequaquam enuntiabilis est. 1748, 22 Dec.

4129. Quod mali spiritus debeant obedire
Loquutus mecum, seu cogitavi apud me, de intellectu vocis costae, ex qua aedificata mulier [Gen. II: 22], et mali spiritus similiter ac ego secum loquuti et cogitabant, mox post, dicebant quod ita fecerint, et quod usque postea contrarii essent: exinde scire datum, quod dum Dominus regit hominis cogitationes et loquelas per angelos, quod spiritus mali non possint non similiter cogitare, et quod tunc non sciant aliter, quam quod ex se; quodque similiter se res habeat cum praedicatore malae vitae, cum bona praedicat, quod usque mali spiritus idem cogitent, et excitent, at cum praedicator in vita sua est, tunc dominantur spiritus mali: inde et prius constitit, quomodo mali bona loqui possint. 1748, 29 Dec.

4130. De malis spiritibus
Quod mali spiritus continuo et per annos summa calliditate et malitia, dolis, minis, et machinationibus innumeris laboraverint ut destruerent haec, quae de interiori sensu Verbi, quas machinationes non describere singillatim possum, quia per annos,

4131. observatum est, subinde, quod spiritus et angelus, nusquam aliquid veri ex semet invenire et dicere possint, quoties sibi relicti, ut invenirent, nusquam potuerunt, quicquid arripiunt, non est verum, ut quod interiorem sensum Verbi attinet, nusquam a se invenire potuerunt, aliquoties spiritus indignati, et percepi quod ideo non potuerint quia a semet: ita homo, qui a semet, nusquam aliquid boni facere, aut veri cogitare potest, tametsi sibi videtur, sed usque est falsum, ut qui prudentiae suae fidit, putat a se, sed usque tendit in malum, si non in vita corporis, ut ei videtur, tamen usque ei in altera vita; inde constat, quod omne bonum et verum a Domino. 1749, 4 Jan.

4132. In genere status spirituum et angelorum est status somni, respective, nam cum in praesenti sunt, vident manifeste ea, sed qui omnia ab aeterno videt, et consequentium omnium seriem, in statu vigiliae est ita Solus Dominus: ostensum mihi quod status somni sit, nam lapsus cum iis in somnum, in quo statu putabam prorsus ita esse, cum postea datum scire quod non ita: ita spiritus et angeli, nihil a se quod verum et bonum est facere possunt. 1749, 7 Jan.

4133. Quod quae scribuntur apparitura sint ut hypothetica cum maculis
Visus in somnio sum esse in magno convivio, tandem in cilicio candidissimo, sed quia absque veste, pudebat me, ideo exibam, ut induerem vestem, vetitum vestem grisee nigram, aliam dedi servo, ut stella sopor*, eam mihi induebam, erat coloris liusguhl**, cum manticis longis, et in dextra maculae, evigilatus, loquutus sum cum antiquissimae [Ecclesiae] posteritate supra caput de somnio, quid significaret, quae putabat, non ita confirmanda esse, locis parallelis, sed si nuda, foret ut in cilicio albissimo, at confirmata tot dictis, sicut in veste ista; sed dictum et ostensum variis, quod oporteat ita esse, nam talis est hodie mundus, ut vestem istam talem praeferat multum cilicio tali; ostensum quod color vestis liusguhl significaret hypotheticum.
* h.e. stalla sporo = deponeret inter quisquilias (verba suecica)
** = flavi candidi (vox suecica)

4134. Variis repraesentationibus spiritualibus ostensum, quomodo aspicerent scriptum si absque parallelis dictis confirmantibus, quum legerent, repraesentationes spirituales fiebant per candidam lucem, varie radiatam, ita celeriter, et pulchre, sicut spirituale esset, et hoc cito per mutationes formarum, unius formae spiritualis in alteram, ut mirabile, est repraesentativa loquela spiritualis, exprimens spiritualia. 1749, 9 Jan.

4135. Ostensa dextra pars tergi humani nudi circa brachium, quo significatum et dictum, quod solum ea ostendatur nunc, quia de antiquissima solum Ecclesia agitur, cum tamen Verbum ita est, ut si anteriora hominis, quod complectatur omnia in universali, tam coelum quam terras, ab aeterno ad aeternum, et singulos, tum singula in singulis, 1749, 9 Jan., quae sunt anteriora.

4136. De cordis pulsu
Sentire datum pulsus cordis in occipitio, perquam vive; pulsus cordis spiritualium, erat celer, et vibratorius, fortis; pulsus cordis coelestium est lentior, fere sicut humanus, tacitus, non vibratorius; momenta spiritualium pulsus ad momenta coelestium est ut 2 1/2 ad 1: causa ut continuetur pulsus coelestium per spirituales, et sic exeat a coelesti. 1749, 10 Jan.

4137. Quomodo se habent mala et falsa
Quicquid usquam a proprio angelorum, spirituum et hominum fluit, est malum et falsum, nusquam aliquid nec minimum boni et veri producere possunt, quantum relinquuntur sibi tantum mali et falsi producitur, ideo tantum infortunii, si non apparet in praesenti, usque successive et postea; quantum a Domino, tantum boni et veri, quia Dominus est Bonum et Verum; inde constare potest, unde mala et falsa; nam utcunque volunt mali bona facere, non possunt; ita in genere omnia et singula. 1749, 11 Jan. Hoc perceptum est manifeste, quod ita sit.

4138. De infortuniis
Perceptum quod nulla infortunia seu fortuita ut vocantur, mala accidere possint homini, qui apud Dominum; mali enim spiritus aderant, cum aliqui equus minaretur malum, subito erant dejecti, dicebant qui apud me, quod ex talibus percipere possint, quales spiritus sunt, qui infortunia secum adducunt: quod postea confirmatum. 1749, 14 Jan.

4139. De malis spiritibus
Perceptum, cur mali spiritus astutiores sint quam boni, seu filii regni, tum quare mali aggrediuntur et boni solum defendunt; quia mali nihil cogitant nisi malum, et laedere, in iis consistit jucundum eorum, boni nusquam. 1748, 22 Jan.

Quod spiritus praesentes appareant
Cogitavi cum spiritibus, de eo, quod praesentes appareant spiritus, tametsi longinquo absunt, et tamen praesentes operantur, sicut ibi essent, nec aliter credi potest, quia sentitur praesentia: sed se habet sicut sonus labiorum in distantis aure, in qua percipitur sicut is esset qui loquitur, cum tamen sonus est gutturis et linguae: similiter se habet cum visu, qui in longinquum videre potest, tametsi oculus est in loco suo. Ita quoque cogitatio, quae in universum exspatiari potest, tametsi in hominis cerebro; quia cogitatio afficit sicut sonus aurem, et ubi cogitatio putatur spiritus, ideo est apparentia; nam locus non tribui potest cogitationi, sed est substantiae organicae e qua, et quia cogitatio afficit, non creditur aliud quam [quod] ipse spiritus ibi sit: quare est apparentia, effectus tametsi est sicut esset praesens. 1749, 2 Febr. 266

De Ecclesia nova dicta Enosch, Gen. IV: 26
Loquuti sunt mecum quidam ab Ecclesia, quae dicta est Enosch, Gen. IV: 26, de qua in fine istius capitis, quae charitatem pro principali fidei habuit; percipiebatur quod moliter advenerint, prope caput superne, et loquuti modeste, dicentes, quod inter se vivant in charitate, et aliis praestent officia amicitiae, sed non ita multum cogitant de Domino, usque aliquid; ex quibus constabat, quod charitas eorum esset charitas amicitiae, et aliquantum etiam, charitas fidei; in quiete vivunt, nulli aliquod incommodum afferunt; ut boni cives. 1749, 4 Febr.

4140. [Loquela] spirituum angelicorum
Cogitatio spirituum angelicorum
Vix describi communissime potest, ut quod ideae alligentur varie rebus, etiam quod insunt rebus, quae res sunt sicut vasa, aut centra a quibus perplura, ut solum si verum [et] bonum sit, tunc repraesentari potest verum et bonum multis modis, et ad ista esse, et in istis esse, et inde diffundi eorum ideae in permulta; formari etiam repraesentationes possunt, in quibus et ad quas sint, ut candelabra candida, aurea, varie cum decoramentis, quae repraesentativa ut ex: causa candelabrum ita formatum pro subjecto sit, pro vase sit, proinde innumerae varietates ex subjecto plurium subjectorum simul: ex qualibet affectione cogitant, sic ex suspirio, ex risu et omni alia, in eo possunt, et ibi habere plura, quibus simul insint vel adsint, nam unumquodvis tale, ut risus, ex multis causis existit, causae cum causarum causis, homini ignotis et nusquam explorandis insunt, variis: etiam formantur variae et multiplices sphaerae ex rebus, ut sphaerae bonitatis variae, cum sua luce, cum lucis temperatura, per innumerabilia, per lucis et temperaturae [praesentiam] ita temperatur [sphaera] per affectiones et affectionum formas innumeras; per remotiones solum cogitativas eorum, quae volunt ut absint, discedunt tunc, et sic temperando sphaeras rerum, et repraesentationum, sic ut ineffabile sit, tot indefinitae varietates, ut dicendae indefinitates indefinitatum indefinitarum, 12 Febr. 1749: sicut quae Psalm. CXLIV: 12, quod filiae nostrae sicut anguli, excisae figura palatii, hic bona pro filiabus, quae repraesentari possunt ideis angelicis, nusquam alias, ac angelice ad vivum, cum innumerabilibus.

4141. De excrementis
Vidi quomodo cum excrementis luteis laborant illae quae in voluptatibus vixerunt: lutea excrementa ligneis ejiciunt, et sic continuant; et dictum quod maxime delectentur iis, seu quod iis jucunda sint, nam voluptates vertuntur in talia jucunda, sunt aliae, quae non jucundum sentiunt sed tetrum et coactum, dictum quod illi vel illae sint, qui ex principiis captis voluptates praeferunt. 1749, 14 Febr.

4142. De mansionibus
Aliquoties in somno observavi quod in horto Stockholmiae ad me [pertinente], fuerint variae mansiones laboratorum, prope terram, cum lapideis introitibus et cincturis, et intus camerae, concinne factae, miratus quod in horto et nesciverim, etiam quod in altera altitudine [mansiones], ad quam per scalas ascenderetur, et in tertia, ubi pastores, prata et luci; etiam hac nocte somniavi vive quod mansio prope terram in horto, cum camera, quam vidi et loquutus cum illo in somnio, qui habitabat ibi: cum vigil factus loquutus cum illis, qui mihi respondebant sicut in 268 somno: prope terram erant artifices: de censu erat sermo cum illis. 1749, 16 Febr.

4143. De materialibus vocum
Accidit, cum desumerem aliquas voces ex collectione mea, ut insererem iis quae scriberentur, et solum unam vocem ex iis desumerem et insererem, quae non in memoria mea, tunc fiebat mutatio spirituum, alii spiritus successerunt, et alii conquesti sunt multum et satis lamentabiliter quod sic non adesse queant, sed quod abigerentur, quod mihi peregrinum obvenit; causa erat, quia spiritus successerunt, qui vocibus indulgent, seu materialibus loquelae, et priores solum cogitationibus, ita ab experientia discere datum, quod non simul possint esse illi spiritus et hi, ex sphaera iis contraria, nam qui materialibus Verbi inhaerent adimunt illis qui cogitare solum volunt, facultatem cogitandi; sed spiritus angelici removebant, quia illi intra sphaeram cogitationis sunt, et sic regunt cogitationis interiora; at spiritus voluerunt regere etiam cogitationis exteriora, quod sic iis nunc ademptum est, quia persuasionibus agunt. 1749, 17 Febr. Exinde constat quod spiritus rationales non possint simul esse cum spiritibus scientificis, et quod prorsus distincti sint.

4144. De proprio
Spiritus indignantur et conqueruntur, cum percipiunt quod alius ducat eos, ut primum hoc animadvertunt, non possunt tolerare; nihil curantes, cum non animadvertunt, tunc putant se semet ducere, seu ex semet cogitare, loqui et agere: hoc aliquoties contigit, cum ab aliis ducerentur, et id iis ostensum, quod non possunt tolerare, etiam dum animad269 270 verterunt quod a me, ita quam difficile sit eis persuadere, quod non vivant a se; sed alia prorsus est conditio angelorum, qui a semet cogitare, loqui, agere non volunt. 1749, 19 Febr.

4145. De antiquissima Ecclesia
Antiquissimae Ecclesiae fuit respiratio interna, ita ab interno homine, qui in consortio cum spiritibus et angelis fuit, ad externum; sed postea clausa est via, et respiratio externa facta, inde nulla communicatio, inde loquela, et plura. 1749, 19 Febr.

4146. Quod angelorum loquelae cadant in repraesentationes quales in Verbo
Aliquoties ostensum in somnio, quod angeli spirituales inter se loquuti de eo, quod non a me scripta sint vera, seu similia alia, tunc in somno visus sim mihi scortari, imo adulterari, ita in somniis repraesentatum est quod loquuti; ex his et aliis talibus et similibus, constare potest, quod loquelae angelicae cadant in tales repraesentationes, quales sunt in Verbo, imo in tales voces quae sunt ibi; quod confirmatum quoque, per id, quod quia datum nosse id, et post somnium tam infestum id cogitavi, et ii tunc agnoverunt.

4147. Sicut etiam quod linguam mordere vellem, cum cogitarent contra interiora, et alia talia.

4148. Quod somnia inde quoque, cum sunt repraesentativa, constare potest. 1749, 21 Febr.

4149. Quod veritates sanctae inveniantur in certo loco capitis
Cum loquuti sunt spiritus angelici de eo, quod non verus sensus internus, qui scriptus diebus illis, vel die illo, tunc datum iis inspicere, num verum, tunc perscrutabantur et quidem alte et profunde, cum manifesto sensu quod ibi cogitationibus penetrantibus, certo loco capitis sinistri, ubi sunt veritates et falsitates, at in dextra capitis parte sunt cupiditates, erat certus locus in sinistra parte capitis, et dictum quod ibi scrutarentur, quod factum, inde constare potest, quod veritates et falsitates certae inveniantur in certis locis capitis sinistri, quod miratus, et non alibi, sic ut vera et falsa sua loca habeant in capite, cum falsum, ibi loci caput induratum, et dolet cum inspicitur, seu exploratur ab angelicis spiritibus, et cruciatur, at cum veritates tunc est molle, et fit absque dolore; sic inspici potest ab angelicis spiritibus. 1749, 21 Febr.

4150. De spiritibus qui futura cogitant
Sunt spiritus qui futura cogitant, ex tali habitu et natura in mundo, ii apparent lata facie, sed non est facies, solum area lata faciei, quae tenuis sicut tenuis area, nec quid vitae inest, solum quasi quoddam ligneum, nec loquuntur, solum cogitant, ex iis fit hominis sensus tam communis, ut nihil distincte cogitet, ita mens indeterminabilis; talis status eorum qui futuris indulgent, et inde emaciantur, quibus intellectus nullus. 1749, 22 Febr.

4151. De influxu mirabili
Somniavi de quodam in domo comitis equestris ordinis qui abstulit mihi stratum lecti, cum stora bolstret, tum pallium sub quo pellis vulpina, tum aliam pellem vulpinam longam, et loquutus cum eo, erat Carl Broman, qui hoc abstulit, et dixit mihi quod restitueret, putavit quod licitum esse auferre propter legem ita latam, sed ego subito accensus dixi, quod hoc debeat restituere, si nollet, habeat, nam praesens fui, aegrotus, et sic quod nullum jus haberet auferre: cum haec somniavi evigilatus et cogitavi de somnio, et audivi supra me, eos, qui sequebantur hoc esse justum, hoc non esse, sed erant ii prorsus in alia idea, ne minimum simili somnio; quod mihi dicebant, quod ideae eorum prorsus dissimiles ita influerent; dicendo quod bolstret in somnio esset iis benedictio, vulpina pellis longa benedictionum quies sabbathica et sic porro, et usque eorum sermo ita apud me influebat, et prorsus cohaerebat cum illorum sermone.

4152. Loquutus cum illis, quod talis influxus non esset influxus correspondentiarum, sed prorsus alius, perceptum quod aliis prorsus modis aut somniis potuisset similiter fieri; et quod influxus correspondentiarum sit alius, nempe quod spiritualia influerent in naturalia et ea sisterent, sicut quod amor sisteret calorem, intelligentia lucem, et sic porro, quae correspondent, qui influxus etiam talis est, ut nusquam cognoscatur naturale inde quid in spirituali; ita influxus ille erat mirabilis.

4153. Inde constare potest quomodo influxus angelicus in varia objecta secundum qualitates recipientium varietur diversimode; sicut etiam constare potuit ab aliis experientiis, ut quod angelicae loquelae cadant in varias repraesentationes, ut quod mordere linguam, et similia. Exinde constat quoque quod omnia et singula cogitationum influant, tametsi ob diversitates dissimilitudinum non ita appareat. 1749, 25 Febr.

4154. De societatibus
Societates in altera vita dantur omnium quaecunque in cogitationem hominis usquam venire possint, et in ejus concupiscentias; quod in cogitationes, sit exemplum, dum cogitabam de aliqua re, quae non detegebatur, sed occultabatur in Verbo, de Arca Noae, tunc fuerunt societates, 1) qui nihil aliud [versabant quam] num detegendum, 2) num veritas sit, 3) num possit propalari. Hi maximam partem constituebant, num sit, tum num ita sit, qui permultae societates erant, ut primum in hoc num ita sit, tunc extravagabantur in innumera, sic ut errarent solum in extremis, quale sit non intrabant: erant societates eorum perplures, quae dissipabantur nam impediebant videre quid sit, haerebant ubivis in hoc num sit, et cum in eo num ita, usque in num sit, et num sit ita, quare errabant ut furiae in extrema cute. 4) Erant societates permultae quae ex proprio conjecturant, una ita, altera ita, longa serie. 5) Sunt societates quae non volunt ut veritas detegatur, quaedam ex indignatione, quod non possint esse supremi, quidam ex immisericordia, quidam ex desidia, quidam ex eo ut velint ut alii inquirant cum suo labore, quia ii cum suo labore; alii qui [volunt] ut teneatur in tentatione, absque alio fine quam tentationis, ut homo seu spiritus desperet, indignetur, irascatur, et praecipitetur in omne erratum et insanum, cum quibus loquutus quod talis finis sit diabolicus, cum nihil [sic] determinat tentationes, ad quendam usum, et plura alia de fine, alii prorsus aliter. 6) At boni volunt veritatem scire, volunt docere, volunt ut aperta sit omnibus, nihil plus desiderant, quam expectorare quicquid sciunt, et liberare a tentatione et malo inde; ita sunt innumerabiles societates. 1749, 26 Febr.

4155. De inundatione
Ab experientia discere datum quid inundatio, est duplex cupiditatum, quae sunt dextri capitis, et phantasiarum quae sunt sinistri; cum tenetur homo a Domino, ne societates malorum spirituum intrent, tunc est exemtus et elevatus ab influxu talium societatum, ut primum immergitur talibus societatibus, est quaedam inundatio, nam similis eis fit, similiter indignatur, irascitur, cogitat, desperat, cupit, at quantum ab iis detinetur, tantum est in ripa seu litore, seu in salvo, seu intra arcam, ita magis et minus: ita vel ad sinistrum caput ubi illa quae sunt intellectus seu cogitationis; vel ad dextrum caput ubi illa quae sunt voluntatis seu cupiditatum, ita quantum immergitur tantum inundatur, est similis inundationi, nam similiter fit, quare assimilatur aquis: etiam multum a sinistro, parum a dextro capite, ita cum indefinita varietate; haec ab experientia, nam detentus fui diu extra inundationem, cum alii spiritus erant in illa, postea immersus, et percipiebam similitudinem inundationis: ita se habent tentationes. 1749, 26 Febr.

4156. Amor conjugialis
Amor conjugialis repraesentabatur ibi fere ubi Paradisiaca, per auras adamantinas, sicut ex rubinis seu pyropis scintillantes, erant quidam ibi, qui parum cogniti mihi in vita eorum corporis, quibus cum repraesentabatur ita amor conjugialis, ex delitiosa amaenitate admirantes, dicebant quod nusquam idea aliqua possit cogitari, tantae delitiae, talis vita adamantina, ut dictum, et plurima quae nusquam edici possunt, ad delitium animi intimum, talis repraesentatur amor conjugialis ibi: cum illo dein loquutus, quod amor conjugialis, ex conjugio coelesti, ita ex Domino, ac Ipsius Misericordia erga genus humanum, sit principalis et fundamentalis omnium amorum, in quos societates coelestes distinctae sunt: qui miratus quod humanum genus id nesciat, et parum curet. 1749, 1 Martius.

4157. De quadam resuscitata
Quaedam mihi cum vixit, cognita, in altera vita fuit, et cum illa loquutus post mortem ejus circiter 4 vel 5 septimanarum, ut reor, talis sicut alii. 1749, 1 Mart.

4158. De potentibus et divitibus
Scio quendam inter potentissimos cum vixit in mundo, qui inter felices est: etiam alium qui inter ditissimos, qui etiam inter felices, utrumque novi in vita eorum corporis: sic ut nihil faciat potentia et divitiae, quin aeque possint in 274 coelum venire. 1749, 1 Mart.

4159. De visu spirituum
Ex multis constiterat, quod visus spirituum inter se sit exquisitus, ita ut nusquam aliud autument quam [quod] prorsus videant alios, imo semet, etiam quod tactus: exempla sunt multa, sicut dum fui in statu isto quod prorsus viderim et tetigerim spiritum, ita quasi in statu vigiliae, cum omni sensu visus, auditus, et tactus. Etiam spiritus fassi multoties, quod se videant, vestes, corpus, manus manifeste: quod repraesentativa videant sicut in summa luce, ut multoties cum mihi datum iis repraesentare, ita acute, ut singula viderint, imo qui in sphaera interiore ex sola cogitatione communi, in qua plura, quae viderunt, praeter quod viderim eos vicibus plus quam mille, ut putem, eorum facies, eorum corpora, repraesentativa sicut in luce diei; etiam in domiciliis, etc. etc. 1749, 5 Mart.

4160. De spiritu quodam bono
Quaedam in vita mea nota, in altera vita inter beatos potuit esse post solum aliquot septimanas, fuit in societate cum beatis, et perceptum quod interiora aperta essent, et tam juste sensit et percepit, praeter alia: in paradisiacis fuit, et conspicata, dixit hoc non ei esse felix, sed quod interius est, quod mirati spiritus: tum quod agnoverit Dominum, ab interiori, quod multum mirati angeli. 1749, 5 Mart. Erat inter eas in terra, quae in divitiis, splendore, et dignitate fuerunt.

4161. De proprio spirituum
Fuerunt spiritus apud me, qui ex proprio voluerunt dirigere quae scriberem, tales erant ut describi vix possit, finiunt ideas, ut nihil scirem, quid conducit et non conducit, demum omnem extensionem cogitandi concentrant ut [quis] vix quicquam scire possit, demum aliis spiritibus omne liberum, et omne inde jucundum, verbo, sunt clausi, ut vix aliquid vitae, nihil sciunt, et volunt omnia scire; sunt sicut lignei; hominem emancipant, nec ei quicquam liberum relinquunt, occupare eum et possidere cupiunt, cum tamen cum homo in consortio angelorum omne est liberum, et extensionem cogitationis habet, et nosse ei datur quid bonum et verum, contrarium apud illos. 1749, 5 Mart.

4162. De malo et proprio
Perceptum, quod homo sit causa mali, quod constat ex eo, quod aeterna lex sit, ut homo videatur sibi libertate frui, sic ut nihil fiat contra voluntatem ejus, et quod aliter nusquam fides implantari possit. Fides in libertate ejus implantatur, nusquam per vim, coacte, per timorem, miracula; inde constat, cum aeterna lex sit quod homo videatur sibi frui libertate, quod ipse sit causa mali. 1749, 7 Mart.

4163. Quomodo spiritus aliorum recordantur
Ostensum mihi est, quam vive revocatur idea personarum, quas in mundo habuerunt notos, revocabatur ab affini ejus homicida, tam vive, ut viderem eum sicut in mundo, prorsus talis, et hoc bis et ter, et affinis ejus loquebatur, cum habuerit ejus pecunias, nec ei reddiderit, de quo conquestus, et de qua re cum illis loquutus: ex responso ejus potuerunt angeli clare percipere, quam intentionem habuisset, vel quod sibi eas appropriaret, vel quod aliter disponeret: ex illa experientia manifeste mihi constabat, quomodo spiritus aliorum recordantur, quod fit tam vive, sicut in mundo viverent, et quia datur communicatio idearum, eadem persona praesens illico sistitur, sicut etiam factum, quod fit eodem momento, facillime, et prorsus apud eum, vel ad distantiam paucam secundum situm ejus, ut fit in altera vita, tum quoque constabat, quod angeli illico percipiant a responso ejus, qualem intentionem habuerit, ita ut nihil lateat. 1749, 8 Mart.

4164. De revocatione statuum homini
Audivi et percepi, quod mali spiritus remissi sint in statum suae infantiae, et pueritiae, et tunc quales fuerunt, descripti; inde constitit, quod omnis status homini redeat, et quod reduci possit, et quod per omnes status ejus bonos, temperentur status mali. 1749, 9 Mart.

4165. De inundatione malorum
Expertus saepius quod detentus sim et quasi sublatus, hoc est versus intriora, ita in consortia bonorum, et sic a malis spiritibus detentus, et percepi et sensi, si aliquantisper remitteretur, quod inundarent mali spiritus cum suis persuasionibus et principiis falsi et mali, et percepi et sensi, quod quantum remitterentur, inundarent. 1749, 9 Mart

4166. Quod spiritus excellentiores facultates habeant
Quales ideae spirituum, respective ad humanas, constare potest, quod ii sint in cogitatione, homo potest cogitare momento, quod non eloqui aut scribere possit per horas, in illa cogitatione sunt spiritus, non in obscura, ut homo, sed in distincta, visa sicut quis cum vidit in pictura omnia sibi simul repraesentata, nam adjunctae sunt repraesentationes spirituales, quae non describi possunt, verbo una idea obscura a spiritibus per multas visibiliter repraesentatas et intellectas sistitur. Angelici spiritus respective adhuc plura, seu sicut homo ad spiritus, ita spiritus ad spiritus angelicos, et sic spiritus angelici ad angelos. 1749, 10 Mart.

4167. De spirituum natura
Quia spiritibus non permittitur uti memoria particularium, sunt memoriae interiores, quae nec memoriae dici possunt, sed facultates memoriae particularium, qualis homo, si non ex memoria particularium cogitat, homo multoties ita cogitat, sed nescit, tametsi memoria particularium est planum ex quo, sed usque facultas est inde cogitandi, tales sunt spiritus, ita excellentiores homine; apud hominem sunt, ut ex ejus memoria cogitent, quia facultates et potentiae sunt, et tunc non sciunt aliter ac sint homo, et quod particularia hominis sint eorum, hoc perplurimis experientiis mihi constat, loquutus cum iis quod ita sit, indignantur, et putant esse eorum omnia particularia quae loquuntur, sed cum demonstratum, ut quoque per id quod lingua mea loquantur, et sciant omnes linguas, quas ego, et quas non scio nec ii sciunt, tunc convicti conticuerunt. Hominis memoria est eorum ultimum planum; convicti etiam ex eo, quod dictum, si essent apud insanos, etiam insanirent: apud intelligentes intelligentes essent, et putarent usque omnia esse sua; verbo est vita principiorum apud eos, et secundum eam vitam ratiocinantur, quae vita cum influit in memoriam hominis, excitat similia, hoc multis mihi constitit, vita cupiditatum eorum excitat cupiditates; apparent vitae sicut instinctus. 1749, 11 Mart.

4168. Loquutus cum spiritibus de hoc, qui conquesti quod particulariae memoriae non reminiscantur, tametsi habeant, tamen non depromere liceat, ut cuidam qui Linguam Graecam prae aliis calluerit et excoluerit, cui dictum, quid opus talibus in altera vita? sunt modo media intelligendi; cum rationem habeant, quid mediis opus? sed mirum, [quod] usque cum revocantur iis in memoria vita acta, quid egerunt, et quid dixerunt, hoc ita rescirent sicut memoria optima pollerent, sic ut prorsus secum habeant memoriam, locorum, actionum, dictorum. 1749, 11 Mart.

4169. De infantibus
Sunt certae et plures societates quae curam infantum habent, imprimis ex sexu faeminino, quae infantes in vita corporis tenerrime amarunt; infantes qui probi, quos dicebant, qui pulchri, certo more offerunt Domino, et acceptantur, quod mihi dictum, et ostensum. 1749, 12 Mart.

4170. De tepidis
Quod aqua tepida vomitum faciat, causam trahit ab eo quod tepida spiritualia talia sint, nam spiritualia talem effectum habent in naturalia, quod dictum est spiritibus, et angelis, et agnoverunt; cum cogitarem de aqua tepida, et simul de tepido spirituali, spiritus erant, qui quasi evomere videbantur; inde qualis influxus sit constare potest. 1749, 12 Martius.

4171. De fide
Erat quidam qui dum vixit in corpore pro principio habuit quod fides salvare possit, sicut fides Athanasii, et quam docent infantibus, qui mecum loquutus, de fide, cui dictum quid fides, nisi scientia et cognitio, nisi propter usum, nisi propter usum ut bonus fiat? est nihil nisi scientia, et quod insanus sit, qui putat salvare solam scientiam, aut cognitionem, cum cognitio omnis sit propter finem ut bonus fiat, magis insanit, qui talia imbuerit sibi et principia sibi fecerit, ut credat iis; dabatur ei lux ut perciperet, quod ita, fassus est coram aliis, quod deceptus, et quod nihil usque fides, nisi ut fiat bonus; haec est propter id ut charitate donetur. 1749, 12 Martius.

4172. Quidam dicebat quod non habeat aliquod boni apud se, et ita non possit salvari, ei dictum quod veram fidem habere debeat, quod omne bonum a Domino, et sic is donari queat 279 280 charitate; inde constabat quod praecedere debeat cognitio, quod nempe omne bonum a Domino, et nisi cognitio, charitate fidei non donatur, ita praecedit cognitio veri. 1749, 12 Martius – . Dictum porro est, quod scire possit, quod a Domino omne bonum, sed non potest fidem habere, ut agnoscat, nisi habeat charitatem, ex charitate agnosci potest, nusquam ex fide absque charitate.

4173. De usu
Loquutus sum cum spiritibus, de usu, indignati quod tam multum loquutus de usu, sed dictum eis, quod absque usu nihil, in mundo, in Regno quaeritur cui usui, et de homine, ad quid utile, si non utilis, quod rejiciatur sicut nauci, quid non in Regno Domini, unde omnis usus? repraesentabatur secundum ideas spirituum angelicorum sphaera sicut aura usuum, dictumque quod in Regno Domini nihil nisi usus sit, tunc in tali sphaera incepit aufugere, dicens quod non respirare posset. 1749, 12 Martius.

4174. De antediluvianis
Perductus sum, et custoditus, versus montem ubi antediluviani, cum versus montem, obviam fiebat frigus, quod inferiorem tergi regionem occupabat, frigus istius loci significat perversitatem maximam; mons iste, ex phantasiis eorum [formatus] est in curvam quandam circum eos convexam, intra quam sunt: loquutus tunc cum iis, dicebant quod cogitaverint multum de Deo, sed quod sibi persuaserint non dari Deum, sed homines esse deos, sic se esse deos, in hoc se confirmarunt ex somniis, hoc dicebant viva voce; praeterea putant se in sylvis degere. 1749, 13 Mart.

4175. De amoris conjugialis pulchritudine
Mihi est pulchritudo oblata, quoad exiguissimum, velata quadam quasi nube, ne viderem, et simul perceptio data, quod sit pulchritudo amoris conjugialis, erat talis, ex affectione percipere data, ut vix aliud dici possit, quam ipsa pulchritudo, quia ita amor conjugialis formatus, adeo ut sit ipse amor conjugialis, qui pulchritudo, aspiciens ad intima; inde omnis pulchritudo. Visum etiam quales ejus repraesentationes, quod irides coeruleae variae, tum pluviae aureae. 1749, 19 Mart.

4176. De repraesentatione, et glorificatione Domini
Dabatur narrare unde et quae glorificatio Domini, sed ita quod ego ordine repraesentavi aves pulchras, quomodo dum famelici edunt grana, et panes frustillatim, tum herbas iis sapidas, et arenam, tum bibant; etiam se mutuo ament et osculentur, et cum in iis, tunc jucunditatem vitae suae sentiunt; et postquam paulum resederint, usque dum illa se diffuderit per nervos, quod tunc incipiant pulchre canere, ex quiete inde; haec repraesentare datum ordine sicut ad vivum, nam repraesentationes apparent ut vivae, tunc angeli percipiebant omnia illa sensu coelesti et spirituali, ita non ut repraesentativa sunt, sed modo coelesti, quod percepi; inde quid glorificatio Domini constabat, tum qualia repraesentativa apud angelos. 1749….

4177. De tutela quorundam
Vidi quendam a spiritibus malis depressum versus inferiora paulum, sed apparuit angelus fluctuans super eum, quo ille liberatus, et dictum, quod hoc indicium sit liberari bonos a malis. 1749, 22 Martius.

De Lignariis
Quidam diu tales sunt, quidam intra brevius tempus, apparet quum ligna scindunt, quasi quid Domini sub lignis, sic ut lignum sit meritum, quo plus Domini in lignis, eo diutius tales manent, at cum incipit hoc disparere, tunc tendit ad finem vastationis, demum cum nihil Domini amplius apparet, tunc vastatio est finita, et auferuntur ad coelum, quod etiam vidi, ubi aliquamdiu fluctuant inter verum et falsum. 1749, 22 Martius.

4178. Quod nihil absque causa et fine
Perceptum manifeste, quod nihil usquam, ne minimum apud hominem, ejus actione, loquela, cogitatione, existere possit absque causa, et nulla causa absque fine, et quia Dominus est Ipse Finis, et ab Ipso omnia et singula, nihil quicquam existere possit, ne minimum, absque fine in causa. 1749, 23 Martius.

4179. De notis
Per totam noctem noti circum me fuerunt plures, et dormivi, et cum illis eram, et eos in somno sub aliis personis vidi, et loquutus, cum evigilatus, detecti, quod ii essent, cum iis loquutus; somniavi quod venerim ad templum dirutum, ubi solum rudera ex altaner remanerent, in quarum unam cum venirem, incepi subsidere, inde horror hissna quod deciderem in profundum, inde evigilatus: somnium significabat quale hodie est Templum magnificum Domini, Ipsius Verbum, quod solum talia rudera superessent, quae facile decidunt. 1749, 26 Martius.

4180. De profectione spirituum
Cum spiritus transeunt a societate per societates, ad suam, e qua distant, tunc videntur sibi proficisci, et venire in alia et alia loca, hoc nunc quoque perceptum a me, in provinciis lumborum, pedum, plantae, ubi loquuti, quod ibi ita, ibi morari nequeant, et sic pergunt, seu pergere sibi videntur, quasi proficisci, cum solum sunt mutationes societatis. 1749, 26 Mart.

4181. De domiciliis
Narrabant mihi noti, matres meae, quod domicilia haberent munda, ubi essent, quae mihi ostendi non potuerunt, ne spiritus alii ideam eorum caperent, dicebant illa iis dari, et mutari, et ibi continue in officiis esse; describere volebant, sed non potuerunt ex causa de qua, solum quod talia essent, et iis darentur continue, et ibi delectari. 1749, 26 Martius.

4182. De usibus
Dicebant matres quod pater meus in vita corporis, saepius abesset, et nesciret ubinam, et redire semper cum jucunditate, inde perceptum, quod a Domino ad varios usus, apud homines, nunc huc nunc illuc emitti, quia jucunditas ejus consistit in vita activa, dicebatur etiam quod absque vita activa non in jucunditate esse possit, quare post illam in jucunditatem redit. 1749, 26 Martius. Constat inde quod spiritus ad varios usus, emittantur.

4183. De homine ante diluvium
Supra caput ad aliquam altitudinem fuerunt plures, qui influebant in cogitationes meas, et eas quasi vinctas tenebant, et sic in obscuro, satis valide incumbentes, spiritus apud me, similiter quasi vincti ab iis tenebantur, ut parum cogitare possent, nisi quod ab iis influebat, et hoc usque ad indignationem; mihi dictum, quod illi essent, qui vixerunt proxime ante diluvium, ex quibus Nephilim, de quibus in Verbo, nam quod vixerint, qui a Nephilim, qui ante diluvium, constat ibi; compertum quod apud hos persuasivum satis forte erat, ex influxu tali, sed non tantum, quantum apud eos, qui perierunt. 1749, 26 Martius.

4184. De Verbo Domini ex loquela angelica
Loquela angelica talis est, ut vivant singula quae cogitant et loquuntur, in singulis accipiunt perceptionem vitae a Domino, imo illa quae sunt vitae sistunt sibi ad vivum, sicut cum de aliqua affectione, voluntatis vel affectione intellectus, habent illam sicut vivam, cum illis quae inibi sunt, cum omni ejus anima et corpore, quae innumerabilia sunt et ineffabilia, quarum communissima solum idea est et ea mortua, quia materialis et clausa apud hominem, sicut dum affectio describitur, innumera possunt cogitari et scribi de ea, illa simul sunt apud angelos, et quidem interiora ex quibus componitur ordine et serie, sicut corporis forma, seu quod corporis simul noscitur ex omni forma et structura interiore fibrarum, vasorum et musculorum, cum suis seriebus et nexibus, et inde forma; quae expressibilia sun; nam haec apud angelos viva sunt, talis est eorum cogitatio et loquela;

4185. Verbum Domini est tale, ut cum coram angelis sistatur a Domino, tunc vivant singula, sic ut litera mortua transeat in vitam, cum innumerabilibus quae in singulis vocibus et vocum connexu sunt, quare communissima ibi, et sunt modo vasa seu receptacula talium viventium affectionum; et hoc cum indefinita varietate; et ineffabilibus.

4186. Aliquantum cum spiritibus angelicis loqui datum, sed ita parum, usque inde datum scire quod ita se res habeat. 1749, 27 Martius.

4187. De vita spirituum et angelorum
Unusquisque vitam habet peculiarem, in quam cum venit in altera vita, in suam vitam venit, sunt societates, quarum similis vita est.

4188. De vita spirituum et angelorum
Vitarum sunt genera et species, societates sunt distinctae secundum differentias vitae; unusquisque habet societates suae vitae correspondentes, genus istius vitae est inter plures societates, quarum unaquaevis peculiarem vitam habet; homo seu spiritus secundum mutationes status in societatibus illis est, sed in una societate habet vitam suam communem seu regnantem, in quam relabitur, extra societates istas, non facile pervenit, si venit, intra societates redigitur, nam extra illas, et suam in specie, non invenit vitae suae jucundum, taedet eum, injucundum fit. 1749, 28 Martius.

4189. Quod mali qui putant se subtiles esse, crassiores sunt reliquis
Quidam mali spiritus supra caput, qui non prius, ut reor, apud me fuerunt, subtiliter agebant, putabant se quoque subtiles, quibus dicere datum, quod crassiores essent reliquis, quo subtilius mali, eo crassius, dictum iis, quod singularia eorum mala sint, inde composita mala, sic subtilia eorum mala ex quibus composita; at qui non subtiles sunt, possunt extus mali esse, non ita intus, quare non ita crassi sunt. 1749, 30 Martius.

4190. De communi
Quomodo se habent communia, et respective particularia, et quod nusquam particularia dari queant nisi eorum commune sit, constat ab iis in altera vita, cum loquuntur et cogitant, quod influxus communis sit, tum influxus communes, qui regunt, quae cogitant et loquuntur, sunt particularia, quae se accommodant communibus, extra quorum 285 sphaeram nusquam possunt cogitata et loquela extravagari, communia praescribunt limites, tum qualitatem, prout afficiunt, ita communia sunt quantitatum et simul qualitatum; commune quoddam est regnans, sed sunt plura communia simul, quae mirabiliter regunt cujusvis cogitata et loquelam, tum omnia caetera; cum quis intra sphaeram communium cogitat et loquitur, est sicut a se, ita afficiunt, ut non aliter sciat; cum autem cogitat et loquitur, quod non ad sphaeram communem ita pertinet, tunc sicut non a se, secundum differentias remotionis sphaerae, percipitur et auditur sicut absentius, seu longius a se, percipitur quoque sicut magis vel minus a se, quia non intra sphaeram; ad haec non ita reflectit, sed conformiter distantiae quasi sphaerae, similiter etiam afficit. De affectione inde, quae remanet inde, plura dici possunt sed nondum ita possum. 1749, 1 April.

4191. De correspondentia
Iterum quidam loquuti intra sphaeram spirituum angelicorum, cum in somno essem, et somniavi, quod pater meus in vita caderet in aquas, sic ut immersus, et ego inde eum sustuli, et portavi, cum expergefactus dicebant se loquutos de illis quae scripsi, ex Verbo, Verbum apud me repraesentatum fuit prius per patrem meum in vita, ita sermo eorum cadebat in tale repraesentativum. 1749, 1 April.

4192. Quid conjugium et inde amor
Conjugium est talis amor, ut unus alteram, et vicissim ita ament, ut unum esse velint, quod vicissim dare velint quicquid est sui, ex mutuo hoc, quod non velit esse nisi alterius, et hoc vicissim, existit amor conjugii. Quare omnes amores caeteri inde derivantur, quod sint mutui, sed absque tali, ut possint ita; consistit alius amor in velle, sed non in posse ita. Inde constat quod amor conjugialis sit fundamentalis et ipsum coelum.

4193. Contra, qui appropriari sibi volunt omne quod est alterius, sic ut suum facere alterius, et alterum pro nihilo habere, hoc est infernum, nam contrarium est priori: adimere vult alteri vitam ejus, et quicquid habet, et hoc suum facere. 1749, 2 April.

4194. Poena quorundam, ut inter auriculares
Sunt qui putant se potiores esse aliis, et ex semet agere, et alii qui tali genio sunt, mittuntur inter auriculares, seu qui constituunt cartilagineam cutem auriculae sinistrae, ibi ab iis ducuntur, et adiguntur loqui ex iis, ad aurem sinistram, quod fit vel cum perceptione sic renisu, vel absque multo renisu, secundum genium qui temperandus, loquuntur tunc quasi cartilaginee, certo sono, quandoque fatue, hoc saepe accidit, et sic mecum loquuti, qui extra eos sibi visi sunt intelligentes, et de quibus non tale suspicari potui; loquela non describi potest, ita temperantur, quidam dum inde exemti, indignantur, irascuntur, quod ita coacti, et tam fatue. 1749, 2 April.

4195. De sphaeris, instinctu, et inde excitatione idearum apud hominem
Unusquisque spiritus, et magis unaquaevis societas spirituum suam sphaeram exhalat, quae ex principiis ejus, seu vita principiorum aut persuasionum, genii mali ex vita cupiditatum; inde sphaera eorum, quae est sphaera quasi instinctuum inde, quae sphaera cum est, est commune quoddam operans, cumque agit in hominis memoriam, inde excitat quicquid concordat, ab hominis memoria, ita commune spirituum omnia particularia concordantia excitat, inde loquuntur spiritus, et putant a se, et persuadent homini quod ab eo; cum talis sphaera regnat, tunc omnia quae excitantur, etiamsi falsissima, apparent ut vera, et confirmant; quae effluunt ut confirmantia, sunt perplura, et tam varia, ut miratus sim, unde quasi tunc invenerint, cum tamen nihil aliud est quam sphaera eorum communis, quae excitat; nam spiritibus quia carent memoria, est quoddam quasi instinctus, quod agit, sicut dictum. 1749, 2 April.

4196. De sphaeris
Dantur sphaerae visuales, de quibus prius [670, 3496], [eorum] qui externam cutem oculi constituunt, est sphaera sicut marmorea brunea colorata, [eorum] qui interius est sphaera quasi lactea: supra caput qui sunt, ut qui ab antiquissima Ecclesia, eorum sphaera ostensa sparsim aurea, tum sicut florum candentium et coloratorum pulcherrimorum, quae describi nequit. 1749, 3 April.

4197. Quod sit detentio
Cum fui inter vastatos, vel inter infernales, tunc passim elevatus ab iis, et ibi detentus, sic ut sit detentio, et iterum immissio, et iterum elevatio quasi et detentio. 1749, 3 April.

4198. Qui obsidere volunt hominem
Sunt spiritus, qui in vita eorum corporis ita amaverint mundum, ut eum praetulerint omnibus, et simul imperare voluerint aliis, in eo jucunditatem vitae posuerunt, et qui retinuerunt id ad ultimam mortis horam; ii in altera vita obsidere volunt hominem, seu per hominem redire in mundum, praeferentes mundana mortua et spurca, spiritualibus et coelestibus, quae indefinite superant perfectione mundana; quare quia hodie plures tales sunt, novum infernum iis est ad sinistrum ad aliquam distantiam profunde, quod apertum, et a talibus visum, et dictum quod atrocius sit infernis aliis, evolarunt inde aliqui, et perceptum quod ibi tenebrosum, et dracones, et serpentes; dignoscuntur per id cum ibi alluunt, quod cuspis hastae ad oculum eorum sinistrum vibretur, tanquam perstringeret sed removetur, ita vibratur hastae cuspis ante oculum cum terrore quod perstringat, dein hasta circumvolvit eos quoad lumbos, et sic dignoscuntur, praeterea etiam antequam eo alluunt, circumvolvi apparent circum hastam in longum: ii sunt qui per hominem redire volunt in mundum, et cum datur copia quaedam, ut possint, volunt obsidere hominem, inde dirae hominis phantasiae, unde quibusdam, ut sibi violentam mortem inferant. 1749, 3 April.

4199. Sed horum sunt plura genera, et plures species, quidam quidem etiam qui amarunt mundum, sed non ita jucunditatem vitae sibi acquisiverunt in mundo, illi statim non volunt; alii sunt qui etiam amarunt mundum, sed tenentur in statu somni, usque dum jucundum mundi desopitum sit, ut obliti sint mundi, ii simplices sunt, et quidem boni. 1749, 3 April.

4200. De somniis
Hac nocte somniavi, expergefactus loquutus cum spiritibus, qui mihi dicebant, quod circum me fuerint, vigiles, et somnium hoc introduxerint, et verbotenus, quae memini et retuli, induxerint, ex quibus adhuc clarius mihi constat, quod a mundo spirituum somnia. 1749. 6 April.

4201. De Providentia Domini
Audivi et percepi spiritus inter se loquentes de Providentia Domini, in singularissimis, sed quae loquuti, non describi possunt, nam loquela eorum simul est repraesentativa, quae talia involvit, ut non possint describi, sunt plura in una idea, juncta repraesentativis, quam ut multis paginis possit describi, et usque erunt quae non possint: perceptum tunc quod Domini Providentia sit in singularissimis, sed non secundum talem seriem qualem homo capit, et sibi proponit, ex causa, quia omnia et singula suo ordine disponuntur, et praevidentur et providentur quae ventura sunt, quae non contingunt sicut homo putat. 1749, 6 April.

4202. De sphaeris
Quales sphaerae spirituum sunt, oriundae ex dissensu, seu consensu, tum ex persuasionibus aliis, manifeste percipitur, influit commune dissentiens, vel consentiens, vel persuadens, et omnia particularia tunc sistunt se ut confirmantia, ut nequaquam aliter sciatur, quam quod ita se habeat: quo fortior dissentiens sphaera, eo fortior persuasio, adeo ut saepius nusquam aliter sentire potuerim, quam quod falsum esset verum, et malum esset bonum, talis vis persuadendi communis in sphaera, et talis est in omnibus particularibus, sic confirmantibus, nam commune est in singulis, seu singula trahunt suam naturam eandem a communi. Cum tales sphaerae, ostensae mihi per colores crassae quasi fasciae, seu tigna, colore ut plurimum obscure coeruleo, tum flavescente, ex quibus constat, quanta densitas sphaera, quae prius dissipanda, et circumcirca aliquid luminosum flavum, significans sphaeram boni vel veri, quae nondum per sphaeram persuasionum penetrare potest, ex talibus fasciis aut tignis, animadverti potest, quanta sphaera, et cum diminuuntur, et evanescunt, quod diminuatur falsitas. 1749, 9 April.

4203. Ex quibus constare potest, quam multum et quam facile in malis et falsis confirmari potest homo, si non credat veris ex Domino; et quod circum unumquemvis qui in falso et malo, tales densae sphaerae sint, quae perrumpi non possunt, nisi prius, longo tempore, dissipentur falsa et mala: sphaerae istae apparent sicut clara die bonis spiritibus et angelis, quorum sphaerae nequaquam concordare possunt, est illico repugnantia, quare dissociantur; si coirent, quod patiantur et crucientur valde qui sphaeram falsi et mali circum se habent: et si ex permissione praevaleant sphaerae falsi et mali, quod boni in tentationem veniant, et tunc in anxietates et angustias: adimitur quasi respiratio, ut unus in alterius sphaera vivere non possit, nisi miraculose temperentur: sphaera spiritualis est circum unumquemvis, sicut sphaera naturalis, tum corporea, haec quod sit cuivis patet ex exspiratione effluviosa, quae tanta ut instar pelagi sit circum hominem, quod eruditi multis comprobarunt per experientias. 1749, 9 April.

4204. De iis qui cogitant ortum omnium esse, ita Deum non aeternum
De iis prius dictum, quod in fine universi sint, qui ita cogitarunt [3476-84] : et observatum quod quoties idea de hoc redit, spiritus mali sufflant, et spiritus boni anguntur, qui in temporis idea sunt, nam non possunt aliter qui in temporis idea sunt, quin cogitent per tempus, quod aeternum sit nihil nisi tempus, cum tamen apud Dominum omnia et singula aeternum sunt, et quod idea temporis cum idea aeterni non concordare possit: anxii facti spiritus et gravati idea illa, sic originem etiam Domini volvendo, quia in temporis idea; ut primum a temporis idea elevantur, perit anxietas et cogitatio talis, inde constat quantum temporis insit ideis; dictum denique et insinuatum ideis, ut cogitent, unde origo omnium, seu unde origo naturae, num natura fuit ante creatum mundum, et sic num natura aeterna, sive Deus esset aeternus sive natura, si natura, unde ejus origo? quod infimum est non origo potest esse superioris, existet et subsistet ab interiori seu superiori, quod inferius est nihil alioquin foret, omnium causa erit, causa prior causato, omnis causae finis erit, finis erit prior causa, inde ab Ipso fine, primo et ultimo, quod est aeternum, hoc est a Deo seu a Domino: hac idea impressa, quod sive natura esset aeterna, et origo, aut absque origine, sive Dominus, quiescere 291 coepit anxietas. 1749, 9 April.

4205. De malorum odio contra Dominum
Qui in mundo non odium habuerunt contra Dominum, sed in amore sui et mundi, hoc est, in odio contra proximum vixerunt, et ne quidem cogitarunt de Domino, in altera vita internecinum odium habent contra Dominum; causa quoque est, quod animadvertant ibi quod coelum sit Domini, et Regnum sit Domini; et quia tales [quod] non possint admitti in coelum, et quod se praecipitent in poenas et cruciatus, hoc tribuunt Domino, nam putarunt, qualescunque essent, [quod] usque admitti in coelum possent, etiamsi tales, ut si potuissent ibi venire, destruerent illico omnem societatem, et omnem ordinem, et omnes sibi subjicere cuperent, et quia in coelum non admitti possunt, et ii sibimet poenas adsciscunt, concipiunt tale odium contra Dominum. 1749, 10 April.

4206. Quod malum se puniat, et de permissione
Constat ex ordine in quo omnia sunt in coelo et in inferno, de quo alibi [2438-9, 2776], [quod] ita institutum, ut omne malum se puniat, et sic quod ipsum malum se delere debeat, talis est ordo, et hoc vocatur permissio, quod tamen est lex universalis; sicut quoque quod amor mutuus se remuneretur, et fiat ei sicut alteri vult. 1749, 13 April.

4207. De iis qui cupiunt [redire] in corpus et in mundum
Sunt spiritus qui cupiunt redire in corpus, et iterum in mundum, et sic obsidere hominem, ii detinentur in suo inferno, ne apud hominem veniant, adulteri imprimis hoc cupiunt, et sirenes; tum quoque alii; puniuntur quandoque graviter, ut pro cupiditate ista horrorem trahant; a spiritibus punitoribus inducitur eis phantasia corporis, ut non sciant aliter ac quod in corpore sint, prorsus similes eis tunc sensus; imo indurare quasi corpus possunt, et sic contorquentur, laniantur quoad omnia membra, diffringuntur diversis modis, cum immane dolore, et hoc toties, usque dum horrorem trahant; horrores, terrores et pudores sunt vincula externa, quae animabus talibus, seu malis spiritibus post mortem per poenas incutiuntur. 1749, 13 April.

4208. De loquela spirituum angelicorum
Percepta erat loquela spirituum angelicorum, sed non audita nec intellecta sed modo sensu visus percepta, erat quasi vibratio splendens, loquuti inter se aliquantum temporis, et dictum mihi, quod haec loquela spirituum angelicorum; vibratio splendens apparens coram sensu visus interni variatur secundum statum eorum, erat tunc status laetus, quare status modo ita perceptus; splendor iste erat quasi vita laeti eorum. De hac loquela interea loquutus cum spiritibus.

4209. Spiritus interioris sphaerae mali, non ita, non est splendor sed est obscurum quid, nam omnes status eorum, sicut omnis loquela eorum est clausa, inde non vivum quid inest; est loquela sicut clausis ideis, ex quibus concipi potest quales: inde commune obscurum, triste et tetrum. De hac loquela interea loquutus cum spiritibus.

4210. Datum fuit loqui cum spiritibus angelicis, sed per intermedios, tunc perplura non veniunt ad me, solum communia: datum quoque cum iis loqui per communia, seu per communes ideas, quas ideas ego cogitavi solum communissime et sic obscurissime, at spiritus angelici distincta et singularia in iis perceperunt, quod quoque tunc datum mihi scire. 1749, 14 Apr.

4211. Quod loquelam spirituum attinet, in mundo spirituum habent ideas suas fundatas in materialibus et corporeis, et quae ideae non materiales sunt usque finiunt, et faciunt materialia, ut desinant in iis, et ut capiant ab iis. 293

4212. Spiritus vero interiores non ita faciunt ideas materiales, sed ipsas res faciunt materiales, et rem ita factam adjungunt ideis, quae loquela idearum tam mirabilis est, ut vix describi queat. 1749, 14 April.

4213. De influxu vitae malorum, et bonorum
Cum mali spiritus influunt suis ideis, etiam loquendo vel non loquendo, tunc faciunt ea quasi viva, sed non sunt viva sed mortua, apparent viva, sed sunt sicut lurida, in quibus non vita; hoc vivum seu hoc luridum in se est mortuum et est tenebrosum; eorum vita principiorum talis quoque est, apparet sicut lux, sed est lux hyemalis; aliter vita bonorum. 1749, 14 April.

4214. Repraesentatio apud spiritus, et de via lata et stricta [Matth. VII: 14]
Omnia possunt repraesentari coram spiritibus, sicut forent non picta, sed visa prorsus sicut in mundo, ut horti, luci, palatia, et pluvia, haec ita apparent sicut forent, sed sunt repraesentationes, apparentes, nempe non reales, nihil non ita repraesentari possunt; hominum quoque formae: et perplura, sed sunt repraesentativa ficta, sicut optice apparentia picta.

4215. Repraesentativa non ficta, sed usque apparentia sunt talia quae sistuntur visui angelorum, in luce oriunda ex ordine rerum, ex quibus talia repraesentantur, hae repraesentationes sunt quasi originales eorum quae sunt in mundo, inde paradisiaca et plura: etc. etc., ut mali spiritus inspecti ab angelis, et boni inspecti ab angelis, est simul perceptio, quod tales.

4216. Repraesentata erat lata via quae ad infernum tendit, et stricta quae ad coelum, lata via apparens arboribus circum 294 consita, et pulchra, sed angues et serpentes hic et ibi repentes, et stricta via tristis et obscura, sed circum angeli infantes decorati, quos non videbant; interrogatum, quam viam ire vellent, cum non videbant serpentes, et non videbant infantes, dicebant se velle ire latam viam, sed cum detegebatur iis, quoque ad visum, [quod] serpentes in lata via, et infantes in arcta, tunc horrebant latam, et dicebant se ire velle arctam. 1749, 14 April.

4217. De antediluvianis
Aliquoties audivi quomodo sub nimbosa petra tumultuantur, nec solum audivi sed sub calcaneo pedis sinistri sensi, est quidam nisus se elevandi, sed ultra conatum non procedit, ita se continuo volunt efferre in mundum spirituum, et eum suffocare persuasionibus suis, sed detinentur, nec ulterius quam conari possunt; qui obstinate hoc tentant, graviter puniuntur a sociis, per iratus similes occisorum, ob causam, ut horrorem trahant, ut et altius demittuntur, ubi adhuc densior petra nimbosa est: vagantur sicut ferae in sylvis; se quandoque crudeliter tractando. 1749, 14 April.

4218. De illis qui dicunt solam fidem salvare absque bonis operibus
Percepi per tempus diei vel bidui, aliquoties sphaeram scortationis, quae sphaera circum erat, sed cumprimis ab inferiori sub natibus descendebat, miratus unde ista sphaera, quia infestabat, dictum est, quod ab iis qui persuaserunt sibi solam fidem salvare, et bona opera nihil prorsus facere, sed damnare, et sic esse spurca; ii sunt sub natibus, inter se in rixis et jurgiis, praeterea non percepi, inde descendit sphaera intra corpus ad sinistrum, et ex conatu eorum quod prae aliis salvari velint, continuo sursum enititur, et quidem ut dictum, per sinistram partem corporis, et conantur versus cor, et versus caput. Loquutus cum iis qui tali principio fuerunt, quaerere datum, quid crediderunt, quia dixerunt fidem unice salvare; hoc nesciebant, nam nesciunt quid fides, praeterquam quod fides salvificat, quando cogitabant, dicebant [quod] si credant quod Deus Pater creavit nos, Jesus salvavit, et spiritus sanctus purificavit, quod tunc salventur, dictum iis, si vivant male? dicebant quod vivere bene debeant, sed si male vixerint, modo fidem istam habeant, quod tunc salventur, etiamsi foret in ultima mortis hora, et per totam vitam male vixissent. Qui infra erant, dicebant, quod nesciant quid fides, solum quod sciant in una summa, Pater, filius et spiritus sanctus, et praeterea quid fides nesciant, nam homo in unum quoddam redigit quae didicit, et hoc erat eorum, modo quod sciant Pater, Filius et Spiritus sanctus, et sic quod hoc scire salvaret eos. 1749, 15 April.

4219. De luna in coelo
Ostensa mihi fuit Luna splendens cum lunulis circum pluribus parvis similiter splendentibus, lumen erat quasi solare, satis vivum; quaesivi quid hoc, putabant spiritus esse Lunam et tales lunulas circumcirca, in hac tellure non conspicuas, sed informatus, quod ita appareat Dominus angelis spiritualibus, at angelis coelestibus ut sol; et quod inde lux eorum in coelo, ita quod lux spiritualium sit ex Domino apparente sicut Luna, et tametsi non apparet sicut Luna, usque lux eorum similis est luci sicut Lunae vive splendentis; et lux coelestium sicut lux solis. 1749, 14 April. Luna haec non apparuit ad dextrum, ubi Dominus, sed antrorsum supra.

4220. De sphaeris
Vidi quendam vestibus auratis vestitum, et concepi ideam, quod is ex vestibus suis cogitet jugiter de se, suo honore et respectu, etiam dum aliud cogitat, quod attraxit, et qui attrahit tale, habitum induit, et regnat talis cogitatio quoties ita vestitus est, et videt alios: inde sphaera illa honoris sui, seu amoris sui: similiter se habet cum omnibus aliis, quae homo sibi attrahit, quorum plura sunt quam quae possunt dici; etiam dum concepit ideam de illis quae sunt fidei, remanet illa idea, et fit familiaris, ut quoties occurrat aliquid de fide, in simili idea communi seu sphaera sit. Tales sphaerae sunt quae percipiuntur manifeste in altera vita, ad primum adventum, nam [is] excitat apud me talia quae ei concordant, et sic discordantia percipitur: tales sphaerae solent verti in odoris sphaeras, unde putida et excrementitia, [manifestantes] quales sunt: etiam verti solent in visuales, cum apparent sicut formae sphaerae tunc sunt abominabiles cum tales. Ita civilitates.

4221. Quomodo ex habitu seu actuali inducitur tale constat a permultis, fit tale ut homo nesciat quod traxerit habitu, ut loquela ejus, manducatio ejus, gressus ejus, quae omnia homo discit, si non disceret, non posset; similiter sibi cavere ab occursu dum ambulat; perspicere ex aliorum loquela et facie, quales: movere brachia, circa omnes sensus talia habitu trahuntur, inde constat solum, [id] quod ex habitu trahit, quod familiare fiat, ut nesciat quod habeat. 1749, 15 April.

4222. De conscientia et de angelis
Dabatur mihi percipere quomodo conscientia formatur: addiscit quod hoc verum et bonum sit, et hoc cum cogitat, et obvenit quod hoc verum et bonum, ex fine aliquo primum, sive sui sive mundi, sive vitae aeternae, cum saepe hoc recurrit fit familiare, ut nesciat quod ex vero quod didicit. Tunc a Domino sensim removentur fines propter se et mundum, et quantum removentur, tantum charitas; sic ut nullus finis propter se. 1749, 15 April.

4223. Perceptum, quod angeli nihil aliud curent quam fines apud hominem, cum finis propter se et propter mundum apud hominem, tunc adversantur, et removent, quantum possunt, et vertunt in finem boni; cum finis boni, tunc delectantur; quantum finis boni tantum adsunt, et quantum finis mali tantum remoti sunt; sed usque a Domino avertunt ne homo praecipitet se in maxima mala, per vincula externa, quae excitant, et quae familiaria facta apud hominem. 1749, 15 April.

4224. De statibus
Spiritus percurrit omnes status possibiles, cum venit in statum sibi familiarem, tunc venit in vitam suam, et perceptum est, quod ad primum status istius adventum cupiat praecipitare se in statum vitae suae; quia omnes status possibiles percurrit, cum venit in status contrarios, tunc illico angitur vel mulctatur, et cum ruit in majus malum quam actuale apud eum, tunc punit se, seu incurrit in punitionem. 1749, 15 April.

4225. De iis qui possidere cupiunt hominem
Fui apud eos, qui possidere cupiunt homines per aliquot dies, 2 vel 3, qui tales sunt, ut nihil aliud cogitent, quam redire in mundum, cogitationes eorum sunt mundanae et corporeae, nesciunt prorsus quid vita spiritualis, sphaera eorum est continue adulterina; sunt alte supra ad tergum, sunt non solum spiritus exteriores sed etiam interiores, qui tales, multo numero; sphaera eorum vertitur quasi in intestinalem, ideae eorum repraesentatae sunt iis per intestina, quae traherent; de quo lamentati: sunt quidam eorum sicut qui huc illuc volant; me cupiverunt omni vi possidere, sed conservatus sum, a Domino: sunt tales qui in vita corporis mundana et corporea amarunt, et mortem timuerunt, propter vitam in mundo et corpore, quam charissimam habuerunt, plerique qui tales fuerunt in aetate virili et senili; qui pueri seu quae puellae mortui sunt, ii non tales sunt, quia nondum inescati amore sui et mundi, cum in alteram vitam veniunt, videntur sibi continuare vitam, quare non tali amore perciti sunt: tales detinentur ab homine, nec usquam [iis] ad hominem venire permittitur. 1749, 16 April.

4226. De continua reflexione, et praesentia Domini continua apud angelos
De sphaeris
Perceptum prius, quomodo se habet cum reflexione continua, quod homini non annascatur, sed per habitum ab infantia imbuatur, sic ut tandem evadat sicut naturalis, sicut ut dictum [4221] reflexio super obvia dum ambulat, ejus corporis et membrorum motus, ejus gressus, in quos per habitum inducitur, nisi disceret, nusquam posset ambulare super pedibus, sunt plura talia quae simul sunt apud hominem acquisita et naturalia facta; tum quoque loquela ejus, vernaculae, et aliarum linguarum, cadunt sensus in voces, homine non cogitante, ex usu, sed discere debuit, ita qui musicalia tractant; omnia corporis externi ita imbuuntur, docentur musculi, mirabiliter, etiam visus et auditus, cum loquitur tunc visus adest, tum auditus vario modo, cum loquitur cum persona dignitatis, est respectus in singulis, qui similiter comparatur: ita se habet quoque cum homine, qui regeneratur, quod perceptum, cum illis quae sunt conscientiae, conscientia in singulis quae cogitat et agit, adest, tametsi is nescit; qui pius, in singulis adest pietas, qui obediens in singulis obedientia; si charitas, in singulis charitas, si amor conjugialis, in singulis amor: tametsi homo nescit, quod adsit, usque adest; apud angelos coelestes similiter praesentia Domini, tametsi non sciunt, quae est Domini; quare cum dicitur quod continue cogitandum de Domino, hoc intelligitur; non quod homo cogitationes suas continue teneat sensibiliter, quod principio fieri potest, usque dum donetur tali continuitate. 1749, 17 April. Inde nunc sphaerae fidei.

4227. Sermo cum iis qui crediderunt solam fidem absque operibus salvare
Ostensum mihi quam multi essent, qui ita crediderunt, sunt supra circum sinistram partem cerebri alte satis, ostensum mihi primum antrorsum, tunc ab iis progrediendo fere circum circum, et cum iis loquutus, fuerunt tales qui solam fidem salvare absque bonis operibus crediderunt; ii ex eo quod charitatem dixi salvare, et quia plura de charitate, infestarunt me tota nocte, nam tenaces vindictae sunt, ut plurimum sacerdotes, qui tali fide sunt, quod etiam iis dictum, raro omittunt, si quis contra eos quid facit, quin puniatur, ita non condonant, id quoque constabat mihi ex eo, quod tam tenaciter inhaerebant tota nocte me infestare, et quod mane repetere vellent tenacius id quod prius.

4228. Mane loquutus cum iis, dicebant quod nihil sum, quia ad cogitandum, ad et loquendum, ad omnia ferar, et sic nihil ex me, quod manifeste perceperunt multi, nam ita fui per 4 nunc annos, ut nihil ex me cogitavi, nec loquutus; sed videor usque quandoque quasi sim qui cogito et loquor; sed cum inquiritur illico inveniuntur ii, qui intulerunt: mane loquutus sum cum iis, cum postquam mirati, dicere datum, quod hoc bene sit, quia tunc si malum cogitat aut loquitur non meum sit, sed malorum spirituum, quare non appropiatur mihi, se crederem quod a me, appropriaretur malum mihi, si malum mihi, et sic adderem actuale malum, actuali malo; si bonum, tunc est a Domino, sic non tribuo mihi meritum ex bono cogitando, loquendo, faciendo, ita nec peccatum facio, quare qui talis est, ut credat quod res ita se habeat, sicut habet, hoc est qui in vera fide, seu in veritate fidei est, is est absque quod peccatum tunc committat, et committere quid malum sibi videatur, tunc credit quod res se habeat sicut habet, quod mali spiritus sint, qui fecerunt, et persuaserunt ei, ita non appropriatur ei malum: ii cum quibus loquutus, quia multi eorum fuerunt praedicatores, dicebant quod hoc bene sit, volentes similiter esse, ut possent esse absque peccato; sed dicere datum iis, quod nusquam possint tales esse, nisi sint in fide charitatis, non est scire, sed est agnoscere et credere, si agnoverint in vita, quod accipiant in altera vita adhuc plus agnoscere, et tunc simul agnoscere debent, quod nullus habere possit fidem, quam a Domino, ita hoc credere, et ita esse nisi a Domino, quod quoque dicebant, quia praedicarunt fidem esse a Solo Domino, sed non agnoverunt. Dictum porro, quod ita praedicarunt, cum malum quis fecit, quod dixerint eum passum se duci a diabolo; cum praedicarunt bene, dixerunt quod ducti sint a spiritu sancto, et orant, ut spiritus sanctus ducat eorum cogitationes et loquelas, sed usque tametsi ita dixerunt, non crediderunt; hoc agnoscebant, et missi in statum loquelae suae tunc, seu in amorem sui ex eo quod itadixerunt, tunc fassi quod ita esset. 1749, 21 April.

4229. De amore conjugiali
Amor conjugialis est fundamentalis omnis amoris mutui; amor mutuus est ut velit alteri melius quam sibi; sed arctior est conjuctio amoris conjugialis, non solum summam felicitatem in eo accipit, ut conjugi se totam det, et uniantur mente sicut unum, sed etiam est amor conservationis totius generis humani, est misericordia Domini erga universum genus humanum, Quae influit in amorem conjugialem, inde apud conjuges in amorem eorum conjugialem amor procreandi sobolem, et ipse amor erga sobolem; et praeterea sunt quoque ita creati, ut mentes et animi eorum, unitius uniantur. 1749, 21 April.

4230. De sola fide, inde adulteria
Quae in mundo spirituali existunt, secundum ea, qualia sunt, vertuntur in repraesentationes in mundo spirituum naturali; fuerunt, de quibus prius [4227 ff.], qui ex sola fide salvari se posse putarunt, utcunque viverunt, sive in adulteriis, sive in odiis, sive in luxuriis, ii inter se loquentes, de sola fide, separata a charitate, inde existebant in mundo spirituum obscoenissimae repraesentationes adulteriorum, quas horrueram, inde patet, quale spirituale tale sit, et quod sphaera illa influat in sphaeram adulterii spurcissimi, et concordent.

4231. Aliter qui crediderunt sola fide salvari, et bene vixerunt: ii non tales sunt. 1749, 21 April.

4232. De mutatione quoad societates
Observatum quod spiritus, magis adhuc angelus societates mutet secundum status sui mutationes, quod fit continue; sed a Domino in alias et alias societates transmittatur, ex beneplacito Domini; quandoque observavi manifeste, quod translatus in alias societates, et tunc quod recesserim ab illis cum quibus prius fui, et accesserim ad alias, apparuit sicut transmigratio, seu remotio deorsum, sinistrorsum, dextrorsum, sursum, loquutus tunc cum spiritibus cum quibus prius, remotioribus, quod et conquesti, et dein cum illis ad quos accessi, ita per societates ordine usque ad illam, ad quam beneplacuit Domino; quod mihi contigit saepe, est quasi peregrinatio quaedam. Perveni hodie ad societatem civilem quandam. 1749, 23 April.

4233. De societate civili in altera vita
Sunt plures societates quae sunt societates civiles, ita appellandae, quia unicuique civilitatem praestant, non ita ex corde sed ex ore, sed usque nihil mali et falsi in corde gerentes, ut quod dicant hospiti, quod gratus sit et acceptus ejus adventus; tum quod habeant quid negotii, cum velint ut discedant, et similia, sed usque non mentiuntur ex fine fallendi, aut malum faciendi, sed ita soliti dicere, ex vita in corpore, ut possint obtinere, ii sunt boni spiritus, loquutus cum iis de eo, et dicere datum, quod perinde sit, ita dicere, cum nihil mali inest, angeli nec percipiunt nisi quam intentionem, finem, seu voluntatem, non sciunt verba eorum, quare cum intentio, finis, voluntas, quibus est vita, bona, tunc verba cadant utcunque cadunt, modo pro iis qui conscientiam habent ut nihil loquendum nisi quod cogitat.

4234. Apud hos fui hac nocte, et ibi dormivi, et locutus dein cum evigilatus cum iis, ibi, et percepi quod plures tales societates sint, cum discederem repraesentabant mihi auram ex curribus et equis, ita visis, sicut parvi, et permulti, sic [visi] quasi ut talis aura, equi et currus decori; tum etiam aliquid coerulei; dicentes, ita facere hospitibus cum ab iis discedunt. 1749, 23 April.

4235. De sola fide
Qui se confirmarunt in principiis quod sola fides salvet, et fidem fecerunt cogitationem, seu quid quod nescirent, cum viderent quales essent in altera vita, qualis vita eorum, et illorum, qui similiter dixerunt, pudefacti sunt; qui sola fide salvari se dixerunt, et qui non in charitate vixerunt, sunt qui constituunt sensum communem spurcum, sphaera eorum est sphaera adulteriorum nefanda, agunt in cervicis partem seu occipitii, sunt inter spurcissimos, ut vix alii spurciores, quod mihi per aliquot dies ostensum, nihil aliud quam spurcum adulterii; hoc iis quoque ostensum est, qui confirmarunt se in talibus, et qui docuerunt, et pudefacti sunt. Ostensum praeterea, quod ii sint qui laedunt sinistrum genu. 1749, 23 April.

4236. De poenis eorum qui hominem in somno ejus inquietant
Evigilatus sum, et audivi spiritus supra me vigiles, et qui in somno mihi adesse volebant, sed mox insopitus, et somnium triste habui, et expergefactus, dicebatur quod spiritus ii essent, qui somnia introducerent; subito tunc aderant punitores, quod miratus, et puniebant eos miserabiliter, inducendo iis corpus et corporeos sensus, et per continua gnuggande, cis et retro, cum renisibus, sic ut particulatim lacerarentur, animus iis est eos prorsus sic necandi, erant plurima parte sirenes.

4237. Miratus quod tam subito adessent punitiores, sed perceptum, quod inde veniat, quod necessarium sit ut homo tuto dormiat, quod nisi fieret, periret genus humanum, inde sequitur ex necessitate, tanta poena, tum quod tam subito adsint, et sciant se potestatem habere, ob malitiae atrocitatem, respective ad necessitatem.

4238. Miratus quod tot essent, et quod omnes invenirentur, una cohors post aliam, poena pergebat circum me, ad alios, qui in consortio erant, et inveniebantur omnes, tametsi laterent; sic ut inveniantur ubicunque sunt; quod conquesti.

4239. Sirenes diversis artibus eludere volebant punitiores, artes erant, quod subito se tunc vellent eripere, quod alii adessent qui punitores lacessere vellent, et sic derivare in eos poenas, qui surripere vellent eos qui puniebantur, qui fingebant non in poena esse, per id quod alii se dicebant esse eos qui puniebantur, qui inducebant punitoribus quasi infantes esse, quos punirent, quasi angelos, quasi alios bonos, imo ipsum Dominum, ut sic surriperent, in sphaeram subtiliorem intrando, ut sic allicerent in auxilium spiritus bonos, et plura, quoque nefanda; sed usque non poterant se artibus istis surripere, puniebantur gravissime.

4240. Quod sic fiat circa alios homines, quos in somno lacessere conantur, perceptum, tametsi homo hoc nescit, qui enim non cum spiritibus loqui potest, et sensu interno cum iis esse, haec non scire potest, nihil audire, minus videre, quid in altera vita fiunt. 1749, 26 April.

4241. Quod a Solo Domino omne bonum, inde verum
Perceptum clare quod a Solo Domino omne bonum; nihil nisi instinctus regit spiritus, seu nihil nisi instinctus mali a spiritu et angelo, at quod bonum, est unice a Domino, sic ut quicquid boni agerent angeli, hoc unice a Domino. 1749, 29 April.

4242. De spiritibus angelicis, deque Verbo, et societatibus
Spiritus angelici sunt variae indolis, in societates distinctissimi; illi sunt in media distantia inter angelos, et spiritus bonos; et in hos influunt angeli, et hi influunt in spiritus bonos; cum in societatibus suis seu inter se, non sciunt quicquam de homine, sed usque influunt in hominem diversimode, prorsus secundum amoris mutui essentiam apud eos; loquutus cum iis, de hoc; dixerunt quod non sciant quicquam de homine, sed iis dixi quod influxum eorum sensibiliter percepi.

4243. Sunt societates, qui inter se amice vivunt, sic ut dici queant societates amicitiae, alios spiritus angelicos non ita amant, quare non est amor erga alios plus quam erga socios, illi cum venerunt supra me, ut primum aliquid legerem in illis quae scripta sunt in Genesi, tunc omnis jucunditas et vita inde mihi auferebatur, sic ut quod mihi relictum, vix erat vitale, sed triste quasi inanimatum, inde etiam spiritus non boni, ut et mali occasionem nacti plura ibi quasi deformabant, sic ut non solum jucundum nullum esset mihi, sed etiam deforme, ut displicerent prorsus sicut nihil momenti, nec [esset] cohaerens, ut paene contra illa fastidium ceperim; hoc cum appercepi, et manifeste quod omnis jucunditas surriperetur cum legerem, dabatur cum spiritibus angelicis illis loqui, quibus illa narravi, et quomodo se haberet, qui dicebant mihi, quod hoc iis non esset volupe quod ita apud me fiat, dicebant se nescire quod sim, ita quid apud hominem fit, sed ut primum jucundum quid appercipiunt, arripiant, et laetentur inter se; excusabant, erant boni, sed per loquelam cum iis, informatus sum, quod essent societates amicitiae satis sincerae inter se, sed non amarent alios prae se, sicut angeli.

4244. Informatus inde, quod sint supra hominem, nec sciant quid apud hominem existit, sed quod per amicitiae hujus genus eripiant ei jucunda ejus, et sic causentur injucunda, ut dictum; nam jucunda apud hominem, quae sunt insontia, illa sunt ultima in quibus terminantur jucunda angelorum, quare cum spiritus angelici semet spectant et sibi favent prae aliis, tunc derivant jucunditates ab homine ad se; de his loquutus sum cum illis, et agnoverunt.

4245. Assimilare datum eos, cum nube, quae intervenit inter solem, et oculum hominis, nubes tollit illico jucundum visus, et qualis nubes est, talis fit privatio lucis ex sole; qui tales sunt ut plus se praeferunt aliis, ii sunt nubes satis obscurae et densae; at qui minus, sunt nubes non ita obscurae, at qui nihil se praeferunt, ii sunt nubes translucidae; de his cum iis loquutus, satis diu; etiam per repraesentationes. Imo etiam cum interveniunt, possunt lucem oculis demere, nam cum vitam lucis, etiam lucem. Quod observatum. 1749, 30 April.

4246. Loquutus cum iis porro, quod ii tunc perceperint sensum eorum quae legi plene, cum ego fere nihil, sic ut creverit eorum perceptio quoad sensum eorum interiorem, quae in scriptis, sicut decrevit apud me, quod multum mirari quis potest: se habet similiter ac apud infantes cum legunt Verbum, aut pios alios, cum legunt Verbum; sunt pauca quae percipit homo, sed sunt multa quae percipiunt angeli, et quidem omnia et singula in sensu interiori et interno; ita percipiunt illa, quae nusquam in ideam hominis venerunt, cum homo est in sensu literali, qui est obscuritas respective, et fere nullus sensus:

4247. sed dicere eis datum, quod praestaret si homo quoque simul in luce esset, sic unum facerent, et ordo esset plenus.

4248. Observatum etiam quandoque est, cum spiritus angelici vellent ex me orare, tum scire quid esset quod legerem, quod surriperent mihi variis modis cogitationem, ut quod attentionem haberem ad varia objecta, quae circum, ut obscuraretur mea idea; inde illi in luce; sic ut essent in eo majore luce intellectus quo ego in minori, et quasi in obscuro:

4249. sed aliter se habet cum spiritibus angelicis, qui proximum plus quam se amant, nam est solum amor sui, quem ignorant esse apud eos, qui talem effectum habet, et haec sistit. 1749, 30 April.

4250. De vita spirituum
De vigilia interiore
De visis spiritibus olim ut Abrahamo
In somno, in nocte, quando prorsus erat nox nihil visum, tunc perductus sum in statum vigiliae interioris, quae talis erat, ut prorsus nescirem aliud quam quod vigil essem, similiter cogitavi, similiter vidi, similiter persuasus quod vigil, sic ut crederem me prorsus vigilem, sed erat vigilia interior seu spiritus in me, non corporis, tunc omnibus sensibus gavisus, simili acumine et perspicacia: videbar mihi in lecto, et ibi puerulus mecum, et visus mihi quidam sedens prope me, qui prorsus apparuit sicut homo, vestitus, facies ei prorsus, loquela similis, dixit nomen suum, at dicere ei datum quod tametsi ita appareat, usque quod sit spiritus, et hoc ei ostendere dabatur per quod cum me manu et brachia tangeret, quod transiret meum, sed postea quoque aliter, quod non transiret, erat sensus tactus prorsus sicut dum vigil. Postea venit alius vir majore facie, cum quo etiam loquutus; visus prorsus ut homo, etiam vestitus: dein venerunt aliae, et quoque faeminae, quae mihi visae prorsus sicut in clara die, cum quibus etiam loquutus: visus etiam lectus stratus pulchre albis, qui pulcherrime stratus, ubi quoque puerulus; tum quoque vir in conclavi quodam inclusus, vocavi tunc alium quendam, ut videret hunc inclusum, num arbitrari possit, quod hic spiritus sit, qui inclusus, cum ita ad vivum apparuit ut homo in terra; tandem e vigilia hac spiritus veni in vigiliam corporis, et miratus, erat obscura nox; et loquutus cum illis, cum quibus in vigilia illa interiori, et audivi; dicebant quod in talem statum facile reduci queat homo, sed hodie non permittitur, quodque in talem statum redactus fuit Abraham cum vidit angelos, tum Lothus, et Gideon, cum viderunt angelos. Tunc dicebant, quod in tali vigilia vivant spiritus, nec aliter sciant quam quod homines sint: et quod hoc non solum fiat in somno, sed etiam in media vigilia apud hominem, cum ambulat, quod etiam mecum factum bis vel ter: inde mihi nosse datum, quomodo se habuit cum angelis visis in Ecclesia Judaica. Cum evigilatus aliter et solito [modo] vidi quoque spirtus, quod saepissime factum. 1749, nox inter 1 et 2 Maj.

4251. Cum evigilatus cogitavi de illa vigilia, optavi venire in illius vigiliae statum; nam sic interius homo a Domino regitur.

4252. De Providentia et miraculis
Perceptum est, et cum illis in altera vita loquutus, de illo, quod nusquam homo melior fieri possit, et accipere fidem, et confirmari in fide, si obtineat quae cupit, et si sciat quomodo se habet, sed omnia esse debent contra ejus cupiditates, et quasi contra ejus cogitationes, et usque credet, quod Dominus regat omnia et singula, nisi homo ita teneatur, et nisi sic credat, cum contraria ejus opinioni et cupiditati fiunt, nusquam accipere potest fidem, et confirmari in illa; si aliter, si vel minimum accideret postea, quod non convenit ejus cupiditati et opinioni, incipit dubitare et negare: hoc perceptum, et de illis loquutus cum illis in altera vita. 1749, 4 Maj.

4253. De instinctu spirituum, et eorum memoria, deque amore
Spiritus non memoriam habent particularium, sed aliam interiorem, quae est imperceptibilis; habent quendam instinctum, qui talis est, quod cupiant, et aveant hoc aut illud secundum naturam suam et statum, cum cupiunt aut avent, tunc omnia excitantur convenientia et conformia e memoria hominis, talis est influxus eorum: inde constat, quod ex cupiditate omnis vita, etiam intellectualis, ita ab amore, nam hic, qualis est, excitat illa quae sunt intellectualia, quae conformiter exeunt; hoc a multa et annorum experientia; quia ii sunt qui cupiunt, non sciunt aliter quam quod illi sint qui cogitant, apud hominem, et apud me quod ii sint qui loquuti ex se de particularibus, nam omnia se conformant cupidini et amori, in quo ipsa vita. 1749, 4 Maj.

4254. De vinculis cogitationis, de [que] conscientia
Perceptum et ostensum, quod cogitationes habeant sua vincula, qui conscientiam habent, habent vincula interna, at qui non conscientiam habent, vincula externa, ut tacita pudoris, timoris, honoris, aut alia: hoc apparet manifeste in altera vita, cum adimuntur iis vincula externa, tunc remanent vincula cogitationis, inde apparent quales fuerunt in cogitationibus: sirenibus demuntur quandoque vincula externa, tunc apparet quod quaedam absque pudore sint, non usque irrationales, nam hoc vinculum non demitur, quin ambiant rationales apparere.

4255. Vincula externa auferuntur, cum tales societates quae vincula externa constituunt, sicut quae in pudore multo sunt, et sic porro, quod perceptum. 1749, 5 Maj.

4256. De angelorum loquela et cogitatione
Angelorum loquela et cogitatio est ineffabilis, nihil aliud intendunt quam fines, proinde usus, qui ineffabili numero sunt, et ineffabiles series, quas homo comprehendere nequit, sunt respective ad ideas hominis in mundanis indefinitae, ex usibus, qui sunt fines, eorum loquela et cogitatio; in quibus tenentur a Domino, nam Regnum Domini est Regnum usuum et finium, inde omnia et singula existunt et subsistunt. Angeli qui regunt hominem, nihil aliud quam fines spectant, quos homo nescit, quare eos qui fines malos habent, odio habent proximum, adulteros, quia conjugia destruunt et amorem conjugialem, abhorrent, et sic porro. Haec percepta manifeste sunt, ab angelis apud me. 1749, 5 Maj.

4257. Quomodo spiritus agunt hominem
O stensum mihi per vivam experientiam quomodo spiritus excitant cogitationes hominum, loquuntur sicut homo cogitat, seu sicut loquuntur homo cogitat, et quidem proximi quasi in somno, nescientes aliter quam quod homines sint, quae excitant et ita inter se loquuntur, homo cogitat, sunt in simili idea; sed spiritus sunt proximi seu subjecta, at in illos influunt remotiores, et quidem aliter, et sic porro.

4258. Cum spiritus boni adsunt et excitant illa quae contra hominis cupiditates et vitam cupiditatum sunt, tunc pugna et anxietas, inde tentatio. 1749, 5 Maj.

4259. Memoria post mortem
Quod animae et spiritus non sciant quinam fuerunt
Non sciunt animae quinam fuerunt, nisi ab aliis qui eam ideam habent, tunc excitantur, et sic sciunt, sed mox nesciunt: loquutus cum spiritibus, dictum, quod si scirent quinam fuerunt, hoc iis maximo damno esset, tunc cogitarent de se, inde multa mala, sui amor, meritum, sic alii scirent, inde forent idola eorum, si inimici exponerentur eorum odiis et vindictis: ita nec possent perfici, at cum non sciunt quinam sunt, tunc possunt reformari et perfici, nescientes an non nisi pauperes, viles, et sic porro. 1749, 6 Maj.

4260. De coelo et gaudio coelesti, quod putaverint unicuique dari posse
Erat spiritus apud me, qui dixit se putavisse, quod unusquisque posset habere gaudium coeleste, utcunque vixerit, si Domino beneplaceret, sed ei dicere datum, quod non possint, quia aliam vitam sibi acquisiverunt, quae non concordat cum vita coelesti, si daretur iis gaudium, quod destrueretur vita eorum, sic ut foret nulla, ita vix vivere possent; sed dixit, quod usque quidam mali in mundo possint suis temporibus etiam corporea et mundana rejicere, ideo putavit quod post vitam corporis obliviscerentur corporeorum et mundanorum, et sic venirent in vitam coelestem; sed dictum ei, quod haec non possit, prius quam destruatur vita quam sibi acquisivit, et quod quidam possint in certis statibus, ostensum est, quod etiam mali, sed cum hi status mutantur, redeunt ad vitam suam. 1749, 6 Maj.

4261. De fide sola
Loquutus sum cum iis, qui solam fidem salvare crediderunt, erat tunc confessio eorum, quod salventur si credant, quod Dominus redemit eos, liberavit eos ab inferno, et sustulit omnia peccata, dicentes, quod ita consolentur aegrotos qui morituri, et ita doceant; addendo, quod quidam eorum cumprimis in mortis anxietate possint tunc esse in statu recipiendi hoc et pie sic cogitandi; sed dictum quod hoc sit in morbis et in anxietate, in qua talis operatio dari potest, sed si in vitam redeunt, similes sunt ut prius, tunc enim proprium hominis agere cessavit, sic remotus a suo voluntario, et in tali statu et similibus operatur Dominus; sed hoc non durat, ex anxietate tali, confessio et devotio concordat, sed recedit illico dum homo in vitam suam redit: sicut in altera vita in simili confessione teneri possunt, sed in simili, seu statu anxietatis, perientis timoris.

4262. Praeterea dictum quod quaedam affectio devotionis sit, ut apud praedicatores, quae simile producere potest, quasi pium, devotum, instar confessionis cordis, sed haec confessio est exterior, plus oris quam cordis, quae varia dari potest, ut constat ab exemplis in altera vita; 1749, 7 Maj.; praeter quod [quod] “tolleret peccata” [Joh. I: 29], non sciunt quid sit, putant se tunc habere vitam aeternam, et nihil mali apud se.

4263. De charitate et conscientia
Loquutum cum spiritibus et angelis, de charitate et conscientia, et perceptum quod ita sit, qui in charitate et in vera conscientia, quod omnia praecepta decalogi faciat sicut ex se, et sciat sicut ex se, quasi sibi omnia et singula impressa, adeo ut non opus habeat ea discere, tum quod omnia praecepta regnorum sciat, sic ut sit civis ubivis, nam omnia eorum praecepta sunt contra odia, vindictas, adulteria, furta; tum quod ii qui in charitate et conscientia sciant quasi ex se omnes cognitiones fidei, num iis veritas et bonitas, seu quid verum et bonum; tum possunt quasi ex se conscribere integros libros, et concinnare integras doctrinas, absque magistro; quod praedicare possint, et omnia vera et bona, cum illi qui non in charitate, omnia debeant eorum memoriae, et captis principiis, et usque sunt falsa et mala: haec bis et ter cum spiritibus, et perceptum, et agnitum ab iis prorsus quod in charitate sint omnia: inde sequitur quod etiam in vera conscientia. 1749, 7 Maj.

4264. Quomodo se habeat cum charitate et fide
Loquutus cum angelis, quod charitas et fides se habeat, sicut cogitatio hominis, quae talis est, ut secundum omnes regulas analyticas arcanissimas et scientiarum omnia et intima cogitet homo et loquatur, et cum in cogitatione est, tunc ne hilum cogitet de regulis, ut inde sciat cogitare, quare indocti tam bene, et saepe melius cogitare et loqui possunt, quam docti, et cum docti cogitant et loquuntur, ne hilum ex regulis; ita se habet cum charitate, qui in charitate est, est in omnibus fidei, seu in omnibus cognitionibus, quae fidei appellantur, sic ut ne hilum cogitet de cognitionibus, quia illas in se tunc habet, ita simplices melius qui in charitate, quam instructissimi qui non in charitate; at quod cognitiones habere debeat homo, est quia nihil scit de spiritualibus et coelestibus, sunt supra captum ejus, et quia ita cognitiones habere debet, ut per eas possit regenerari, et accipere a Domino charitatem, et dein ex charitate agere, et scire illa, et innumera plura. 1749, 7 Maj.

4265. De Babele et prophanatione, dracone
Erat quidam summe malitiosus, qui profanator, is apperceptus, et quia malitiosior reliquis non abigi potuit ab angelis nisi per quandam speciem ignei cujusdam, sicut genius malus, inde dejectus apparuit pendulus in medio exilis; sed Sirenes volebant eum ut suum subjectum habere, incepit tunc per gradus major fieri, et major, sic ut cresceret, et tandem in magnum, quod fuit, quia tunc arcessebat per phantasias ad se plures, et quasi turmas spirituum, ita crassus factus, et apparebat dein sicut magnus draco, et sirenes ventri suo infundebat, quae conquestae, nam tunc nullis artificiis uti potuerunt, quin eas vinciebat, tanquam sibi subditas, cum iis et cum eo interea loquutus, et dicebant illae, quod vellent solvi ab eo, nihil potentes facere, habebat fauces, quas exporrigebat, et inglutiebat, et projiciebat fauces in tergum, et sic [eas] absorbebat, quae repraesentationes erant; ita apperceptum quid per draconem significetur, et quod potens fiat, et multos absorbeat, ita quid per Babel [cf. Jer. LI: 34, 44], nam ad tales pelliciantur multi, quia multiplicis naturae est, et omnibus talibus persuadeat. 1749, 7 Maj.

4266. Quod in affectione sit omne, ita in charitate
Perceptum et ostensum quod in affectione sit omne, et quod modo sint variationes affectionum quae producunt ideas, et sic loquelam, et quod una affectio innumera contineat, quae sicut influunt in cogitationem, variantur, in indefinitum, inde constabat quoque quod spiritualia a coelestibus, seu fides a charitate, aut verum a bono, ita quale bonum tale verum. 1749, 8 Maj. Loquutus simul cum angelis, de iisdem, a quibus ostensum, et confirmatum.

4267. Quod angelorum cogitatio et loquela sit modo finium
Perceptum aliquoties, et loquutum cum spiritibus, quod angeli nihil aliud curent et percipiant quam fines, nihilque aliud eliment ex cogitationibus hominis, caetera iis non nota sunt, nec curant; et quod illorum cogitatio et loquela non sit nisi finium, proinde usuum, quare etiam cogitatio et loquela eorum tam remota est a perceptione hominis, quae particularium est. 1749, 9 Maj.

4268. Quomodo etiam in redigantur
Continue animae et spiritus in altera vita in ordinem rediguntur, sic ut non sit minutulum temporis, quo non vicissitudines, et reductiones in ordinem, sunt enim multiplices status cujuscunque hominis, in particulari et communi: quid non, tot animarum, seu myriadum quae a prima creatione fuerunt, et quotidie alluunt? quare continua est reductio in ordinem; media reducendi in ordinem sunt numero indefinita, unum etiam est, quod quidam spiritus mali admittantur inter probos, qui illico sphaeram secum habent, sphaerae sunt tales, ut afficiant omnes qui similes sunt, ut cum lasciviae, tunc omnes qui lascivi simili modo excitantur, inde noscitur quantum quisque, magis vel minus, et sic separantur, quoad eos status, ita quoque quoad caeteros, usque ut ejus status vitae regnans flecti possit ad quendam usum. 1749, 11 Maj.

4269. De subjectis
Observatum, quod spiritus a suis in alias societates mittant, ut cum iis communicationem habere possint, mali quandoque in plures, sicut aranea, ut prius dictum [2376], sunt ii, qui ex permissione, intrant in societates, et excitant eos, et inde explorantur quales sunt quoad talem vitam, et sic dissociantur secundum cujusvis naturam et indolem: detectum, quod quaedam in societate, de qua multum conquesti, et altera societas dicebat quod ex suis. 1749, 13 Maj.

4270. Quod spiritus jucunda auferant, communicatio
Miratus quod dixerint mihi, quosdam spiritus jucunda mea abstulisse, fueram enim in jucundis, ut in jucundis scribendi, sed adempta et eram in injucundo, et dictum quod spiritus essent antrorsum supra, qui auferrent jucunda haec, et usque nescirent quod auferrent, dictum et ostensum quod essent ii qui sibi melius vellent quam aliis, modo sociis bene volebant, cum quibus jucundum communicarunt; qui tales, ubicunque aliquod jucundum naturale est, auferunt, coeleste tamen non possunt; est sicut serena aura circum quendam, cum alii veniunt in eam, tunc obscuratur ei a quo, et appropriatur eis, qui illuc veniunt. Ostensum mihi deinde quod variis ex causis, qui in odiis, in se derivant jucunda alterius per id quod jucundum sentiant ex eo quod alter privetur; qui tales sunt ex natura, ut solum velint gaudere alterius jucundo, ii non tolerantur apud hominem. Ostensum quod ita se habeat, quod miratus. Sed quisque appropriet sibi jucundum alterius secundum suam naturam, qui non secundum suam naturam, sed volunt induere naturam ejus, qui habet jucundum, ut sic habeant, ii ejiciuntur, hoc enim est infame. 1749, 14 Maj.

4271. Quod spiritus boni, magis angeli apud hominem qui in charitate delectant se
Sunt spiritus apud hominem, etiam angeli, spiritus boni apud eos, qui in charitate, qui spiritus sunt subjecta plurium societatum; quae ab angelis influunt, recipiuntur ab homine secundum ejus qualitatem seu ejus amorem, cum in charitate est, tunc penes angelos vita est jucunda et delitiosa, nam nexum habent cum ideis memoriae apud hominem, nam in illis terminantur, quare angeli et spiritus boni in jucunda vita ibi esse possunt, aliter apud hominem malum, quia recipientia ejus vasa, sunt contraria, in quae quidem influere possunt bona per angelos, sed pervertuntur, quare ita ibi morari nequeunt, sunt repugnantiae quae percipiuntur; de his loquutus cum spiritibus. 1749, 14 Maj.

4272. De Influxu
Ostensum mihi ad vivum et ad sensum, quomodo se habet cum influxu, quod sit affectionum communium, sicut fluvius, aut continui fluvii, influentes, seu est affectio communis ita fluens, quasi continuus fluvius, et se varians, sed mirabiliter, quasi foret flumen atmosphaericum, omnes qui in fluvio seu fluviis istis sunt, afficiuntur secundum cujusvis genium, nam recipitur secundum cujusvis genium, et in fluvio isto communi agit cum omni varietate, secundum ejus indolem, sicut, ut pro exemplo, una rota intus diversimode acta, a communi majori, seu sicut in corpore, ex unico cordis et pulmonum motu, omnes viscerum motus, ita omnes et singuli intra communem hunc coeli fluvium, qui est solum affectionum ita fluentium, et afficientium singulos, et ita, ut extra terminos affectionis nemo possit elabi. Loquutus interea cum angelis, cum in tali fluvio eram, et ostensum ad vivum, quomodo hoc commune afficiens esset, et se quasi volveret, et quod ego tunc potuissem in alia cogitatione esse, et usque in ea esse cum varietate, et usque ab eodem fluvio agi, seu in communi determinari.

4273. Hi communes affectionum fluvii sunt in quovis gradu, in interioribus leniter fluentes, et constanter, varietate felici, at in exterioribus non ita, sed quasi inconstanter et durius, inde fit quod appareant inconstantiae in exterioribus tam variae absque nexu, sicut omnium objectorum, sed usque diriguntur a communi sphaera, secundum receptionem in quovis, et statum ibi. 1749, 16 Maj. Quia haec ita se habent sicut atmosphaerae fluvius, dicitur a Domino de regenerandis: fit sicut ventus flat, et homo nescit unde venit, et quo vadit [Joh. III: 8], ita se prorsus habet influxus, qui nequaquam describi potest; nec homini ostendi, nisi spiritus sit, spiritibus hoc ostendi potest, et ostensum est. Inde constabat quoque quod influxus vitae sit a Solo Domino, et vita afficiat omnes, ut putent se vivere: et quod influxus sit misericordia, inde omnes affectiones amoris et veri; quod omnis vita ex affectione, ut a suo communi, unicuique constare potest, nisi afficiatur jucundo, et simili, nusquam vivit.

4274. Inde scire datum qualis est influxus omnium a Domino, e quo omnia in universo vitam habent; tum quod inde ordo, et quo melius in fluvio isto est concors, eo magis in ordine; quod animalia in ordine sint, de his loquutus cum spiritibus, et ostensum quod ita.

4275. Quod omne malum ab homine, et quod a Domino malum praevisum non provisum
Permissio
Mali spiritus volunt jugiter malum poenae tribuere Domino, sed dictum iis saepe, quod omne malum ab homine, et quod malum praevisum non provisum a Domino, quia homo cum talis, ut credat se bonum facere posse, etiam ei malum est, quod facit, et ei appropriatur, aliter si crederet non ab eo sed a spiritibus malis, et sic in veritate fidei esset, inque ipsa fide quae est charitatis, tunc non ei adpropriaretur malum, repraesentare eis dabatur, magnam Bibliothekam, extensam, quod facile est in altera vita, ubi omnes libri impleri possunt argumentis, quod a Domino sit malum, quisque millia argumenta posset producere; sed usque repraesentatum quod a tergo inscriptum omnibus, quod omne malum ab homine, et quod malum praevisum a Domino, non provisum: dictum quoque qui hoc non prius vult credere, quam quod evincatur, quod tunc omnia quae in libris confirmarent eum quod non ita sit, sed quod falsa sint vera; sed usque tamen hoc ita se habet. 1749, 17 Maj.

4276. Malum poenae ex ordine fluit, si non malum poenae, periret ordo, et unus infectaret plures, et sic plures, alios; cum talis ordo sit ad conservandum omnes, ideo permissio; sicut in unoquovis regno, nisi poenae, periret; imo si rex condonaret sceleratis, periret; quid non in tanto regno.

4277. De iis qui aliorum personas inducunt
Sunt qui aliorum personas inducant tam dextre, ut vix aliter sciri possit, tam cum in poena sint, ut substituant alios, et se eripiant, quam extra poenas in terrore aut pudore; tales plures dantur, quibus ostensum quam nefandum sit, miserabiliter discerptionis seu reverberationis poenam subeunt, et tunc simul tenentur in eo, ut in alios conjiciant culpam, nec a poena liberantur, quam cum talis animus cessat: quidam perquam diu sustinuit, et usque talis fuit. 1749, 17 Maj.

4278. De sirenibus
Quaedam sirenes ita multantur, quod transmittantur in societates tristes et lugubres, ut illis nihil nisi lugubria, sic frangitur earum dolosus animus, et dictum quod sic perdant aliquid, et fiant quasi insanae. 1749, 17 Maj. 3 19

4279. Quod spiritus mali etiam bonum loqui possint, et sic servire
Ab experientia; possunt spiritus mali mitti in statum ut loquantur bona et pia, per remotionem corporeorum in certis statibus, ut sint tanquam extra se, ut quoque homines mali possunt in timore, horrore ita loqui, etiam cogitare. Possunt etiam cum mittuntur in statum amoris sui et mundi, seu cupiditatum, ut aliqui praedicatores. Possunt, dum obscurantur, sic ut non sciant quid loquuntur, adempta vita falsi, quae alioquin obstaret per tenebras, tunc loquuntur bona tanquam absentes minus et magis. Possunt etiam cum rationalitate orbantur, quod multoties. Ita spiritus inducuntur in bona in altera vita, et vastantur.

4280. De sphaeris affectionis
Omnes sphaerae affectionis boni et veri a Domino sunt: quo magis spiritus et angelus reduci possit, ut concordare possit cum sphaera, eo perfectior est, ita quoad quale et quantum; ostensum mihi per vivam experientiam, quomodo quaedam spirituum societates afficerentur a sphaera affectionum Domini, ut bonum et verum vellent, et resisterent malo et falso, cum aliae spirituum societates, in eadem sphaera non potuissent; loqui datum cum illis in societatibus, quae dicebant quod ii tales, inde observare datum differentias quomodo una societas afficitur magis et minus, alia nihil; et de eadem re loquutus cum iis: omnis sphaera affectionis secum habet, ut sit commune quoddam, in quo communi spiritus quoad particularia sunt, secundum status eorum; dicunt nunc quod tunc iratae fuissent, et [quod] inde; et quod alii status dari possint, ut aliter esse possint. 1749, 21 Maj.

4281. De iis quae vastatae usque dum parum vitae residuum haberent: sphincter ani
Perductus sum in locum, ubi pauci veniunt, ut mihi dic tum, erat tenebrosum, et perplures animae volitantes, quae ab antiquo tempore 2, 3, 4000 annis vixerunt, et vastatae sunt, fuerunt ab iis, quae ab Ecclesia factae sunt idololatrae, sic ut fuerint Ecclesiae filiae, quae factae idololatrae, loquela earum erat ut perparum vitae residuum haberent, loquela erat quasi tibialis unius toni, prorsus sicut organa, per quae alii loquuti, et tunc aliquid vitae se habere sentiebant; mecum loquutae sunt, et dixerunt, quod ibi nunc degant, statum earum non amplius memorare possum, est tristis, alicui usui possunt inservire, pro ano, ut sint pro sphinctere ani, seu partibus ibi.

4282. Tales fiunt qui fuerunt Ecclesiae filii vel filiae, et fiunt idololatrae, et dixerunt quod nihil sciverint de Deo, nec curaverint, et vixerint male in conjugiis, nihil credentes fore, quam vita in corpore, quare post mortem, post vastationes tam longi temporis, tales facti sunt: tales etiam fiunt tandem post saecula ii qui in Ecclesia sunt, et fiunt interiores idololatrae, nam vita eorum tametsi apparet humana, ex eo quod ingenio conversationis et decori polleant, usque tamen est vita animalis, et sic parum vitae spiritualis retinent post saecula, et tandem inservire possunt pro vilissimis usibus, ut pro talibus quae sunt ani. 1749, 26 Maj.

4283. De praestigiatricibus
Fuerunt quaedam a sirenibus separatae, quia non adulterae, et reductae in societatem, factaeque subtiliores spiritus, quae diu mecum fuerunt, quia fuerunt sub auspicio et ductu spirituum bonorum, vel aliorum subtiliorum, quia sub tali auspicio et ductu fuerunt, apparuerunt diu satis aptae, sed quia semper imperare volebant, et vindicativae, separatae, et conjectae in societates sirenum; quae tandem cum vastantur fiunt tales, inservientes sphincteri urethrae. 1749, 26 Maj.

4284. De innocentia, et somno spiritus
Iterum infestarunt me mali spiritus in somno, et puniti. Postea evigilatus, et per horam, quod recurrit, spiritus circum me dormiebant, ex quo constare potest, quod cum homo vigilat circum eum dormire possint spiritus. Quidam tunc, cum alii vellent irrequietare, dicebant ex innocentia, tacite, ut sint taciti, Dominus dormit, quod quia erat ex innocentia ut infantile, acceptissimum fuit, inde constare potest, quomodo se habet cum innocentia, quod accepta, tametsi non sciat verum. 1749, 1 Junius.

4285. Quod totus mundus spirituum pejor et pejor fiat et factus
Mecum cogitavi ductus ab angelis, de quodam malo quod mihi contigit, quod spiritus fere unanimiter in me derivabant: cogitavi quomodo fieri posset – quia eram in ea opinione, quod mihi immineret inde infortunium – cum cogitavi unde id existere posset, quod ego in causa essem, cum tamen nossem quod ne hilum ducar a me, ad malum a malis spiritibus, ad bonum a Domino per angelos, et hoc in omnium minimis, sic ut tam minimum non detur, quo non ductus sim, hoc a diutina et multiplici experientia – et hoc eo magis antequam hoc factum, quod plures societates, constantes a 30, 50, 100, 200, dixissent mihi, quod ii essent qui ita cogitarent, qui vellent, qui fecissent, qui influerent, et hoc circumcirca me societates una post alteram, praeter quod pessimi quoque aderant cum factum, de quibus dictum quod pejores nusquam dari possent, tum quod angeli per spiritus dicerent, quod non potuissent resistere seu agere me ad aliud faciendum, quia tale aequilibrium est, et unusquisque tenetur in aequilibrio, ut feratur sicut nihil – cum talia cogitavi, et usque derivaretur in me causa mali, quare infelix redderer, cogitare datum, unde hoc fieri posset, num forte inde quod talis a vita anteacta fuerim, ut non aliter posset existere, sic quod praevisum sit, et sic quasi praedestinatum, et ductus interea, sicut solent omnes homines et spiritus per jucunda, per spes ad felicitatem, et hoc diu, ut fit in altera vita, et usque praevisum quod infelices fierent: tandem videre mihi datum, quod Dominus omne in bonum flectat, sed quod mundus spirituum tam malus sit, ut vertatur in malum, et fiat pejor et pejor, sic ut aequilibrium sit ab eorum parte, et cum talis mundus spirituum, quod non aliter fieri possit, quam quod homo fiat pejor, per mundum spirituum, influentem, quo pejor mundus spiritus, eo minus valet bonum influens a Domino, et eo minus potest homo flecti ad bonum. Se habet mundus spirituum in toto, sicut quivis spiritus et homo in parte, cum pejor tunc minus recipit bonum, et minus malum flecti potest in bonum, mundus spiritum est sicut vas commune recipiens, spiritus et homo est sicut vas particulare.

4286. Haec dicta sunt spiritibus, et adhuc quod ipsum malum regnans sit quod faciat, cujus unusquisque est pars, derivabatur etiam in omnes circum me repraesentative, sed quia non potuerunt aliter, cum spiritus sunt, ideo abolebatur: dictum etiam quod ipsum malum regnans est “diabolus” proprie, inde mundus malorum spirituum totus, et inde quilibet spiritus malus. 1749, 28 Maj. Dicebant, quod simile foret iis quoque, quia ita est, ut a toto mundo spirituum malo influat, et sic non in culpa, et quod homines ita, quod omnia influant, nec in culpa, quodque res se haberent similiter ac apud me, sed respondere datum, quod si credant aut agnoscant, quod ita se habeat, quod non ex se aut proprio faciant, quod sic forent insontes et liberi, at si non agnoscunt et credunt, quod ita se res habeat, sed quod ex semet agant, et ex proprio, quod in culpa sint, et quod non possit aliter ac malum eis approprietur: scire modo non est agnoscere, et ita dicere et velle, ut inculpati sint, et non agnoscere, nihil facit, est argumentum petitum extra eos, quod non valet apud eos; at si agnoscunt et credunt, quod tunc separentur a malis spiritibus, et veniant ad bonos, et sic reguntur a bono, hoc est a Domino.

4287. Quomodo innumerae societates conspirent ad unum principium falsi, sic quantum in una idea, et quod cogitatio sit imago hominis
Manifeste perceptum, et de eo cum spiritibus loquutus, et agnitum, quod una idea falsi habeat innumeras societates conspirantes, sed omnes diversimode, quaedam directe, quaedam oblique, quaedam ob finem mali, quaedam ob finem boni, quaedam ex malitia, quaedam bona intentione, quaedam ignorantia, ut sint innumerae, quae componunt unam ideam falsi, sicut qui fidem facit essentialem prae charitate, aut qui meritum ponunt in pietate, aut aliter, quaedam simplici corde, quaedam malo corde; opinio in qua est homo seu captavit principium est sicut nucleus, dum in eo est, inde caetera sunt sicut radii varie variegati et conficiunt ideam: hoc mihi ostensum ad vivum, loquutus cum iis qui in tali idea fuerunt, cum aliis qui in tali, antrorsum versus dextrum paulo, supra a tergo, omnes ex alio fine, sed usque conspirantes, inde patet quid damni cum homo et spiritus in falso est.

4288. Unaquaevis idea est imago hominis, est imago talis societatis in communi, et quidem unus aliter ac alter, unus imago istius societatis, alter imago alterius, et sic imago omnium cum diversitate secundum statum, utcunque variatur status, usque est imago communis societatis, dum in tali opinione. Qui in idea veri, ii angelicas societates similiter habent concordes. 1749, 29 Maj.

4289. De providentia Domini in singularissimis
Quidam erat, qui se confirmaverat in eo, quod nihil providentiae sit, sed omnia ab hominis cogitatione et prudentia, tum a fortuna, quam nesciebat quid esset, profluant, is inter spiritus subtiles malos, quia plus cogitationi indulsit, quam sermoni et conversationi; is hausit omnia quae percipiebat in altera vita, fine, ut sibimet consuleret, et sic ex se posset esse faustus, cum ex artificiis nefandis ita captis ageret contra bonos, in subtili natura, loquutus cum eo, dicebat, quod in suo coelo esset, cum ita, et quod non aliud coelum possit dari, et quod sibi id faciat, cui dictum quod hoc sit infernum, et quod tale faustum vertatur in dirum infernum, quod etiam ei ostensum; talis enim factus, sicut futurus, et se horrescebat, dicens, quod hoc non crediderit; dicta ei causa, quod se confirmaverit in principiis illis; a spiritibus bonis dicebatur, quod is pejor reliquis per influxum subtilem contra bonum et verum.

4290. Redactus dein est in statum infantiae suae, et ostensus tunc qualis fuit, et hoc coram angelis, et demonstratum, quod nequaquam aliter fieri potuisset, cum talis infans, et ostensum quoque, quod singula acta vitae ejus a Domino ducta sint ita, ne in infernum gravissimum se praecipitaret, in quod ruisset, si minimum a providentia Domini, continua, cessavisset. Videre possunt angeli, fere simul, cum ostenditur a Domino, omnia acta vitae alicujus, tam ex illo cum infans, quam ex eodem cum vir; inde quoque scire datum quod Providentia Domini sit in singularissimis. 1749, 2 Junius.

4291. Interrogabatur num usquam cogitaverit de altera vita, dicebat, quod non crediderit, et quod rejecerit omnia illa, ex eo quod viderit multa ita confusa, justum pati, impium gloriari, et talia, tum quod bruta quoque vitam habeant, et sic quod moriturus prorsus cum corpore; et quod maximo in stupore sit, quod percipiat se nunc vivere.

4292. De habitaculis et paradisiacis
Angeli habent sua habitacula, ubi sunt, quae sunt magnifica, fui ibi, vidi aliquoties, et miratus, sunt iis tam manifesta et conspicua, ut non dari queat magis manifestum, et conspicuum: habitacula quae sunt in terra, seu hominum, vix quicquam sunt respective, etiam vocant ea quae in tellure, mortua, non realia, sed sua vera, quasi viva et realia, nam omni sensu illis fruuntur: architectura est talis, ut ipsa ars inde, sic ut nusquam describi possit, cum multa varietate.

4293. Miratus sum sicut homines, quod talia in altero mundo dentur, cum contrarium est conceptui de spirituum vita, tum unde illa, sed causa est, quod Dominus appareat illis sicut sol, inde lumen et lux eorum, quae multis excedit lucem solis in terra; et quia lux illis, etiam variegatio lucis, quae colores sistit, lux absque variegatione non dabilis est, nam est umbra illis, inde colores illis tam splendidi et nitidi, qui saepissime mihi visi, ut non describi queant; in altera vita est omne quod ibi, non ut quidam putant vacuum et inane, sed est ipsum substantiale, quod origo est omnium substantialium in natura; ibi est substantiale vivum, seu aethereum purissimum, hoc a Domino formatur in talia, quae tam mirabilia sunt, ut vix possint describi; satis est, quod vidi, et hoc multoties, ibi fui, loquutus sum cum illis, dixerunt illa realia esse, non quae habitantur in tellure, quae respective mortua sunt, quae spernunt. 1749, 2 Junius.

4294. De scientificis et doctrinalibus quod nihil sint, nisi ita fiat homo
Perductus sum per mansiones coeli spirituum, unde quoque percepi illos qui in coelo interiori, cum quibus quoque loquutus, erat ad dextram, ubi status quietis, erat quies talis ut describi nequeat, cum illis in suis mansionibus loquutus, tunc apparuerunt spiritus, supra me, quidam in lucido sicut pendente, ubi antiquissimorum habitationes; loquutus cum spiritibus seu angelis, sed quoties aliquid doctrinale aut scientificum adducerem, non volebant admittere, dicentes non opus esse talibus, interturbaret quietem, quia in iis sunt, et quia in illis, quod norint similia; inde et ex aliis doctus, quod qui in coelo non admittant doctrinalia, nisi ob usum; et quod doctrinalia nihil aliud sint, quam ut homo talis fiat, inservientia hominibus in terra, et animabus quae recens e mundo veniunt: probe percipiebant, num aliquid meriti, aut gloriae in similibus ponerem, tam accurata erat perceptio, num aliquid tale, ut describi nusquam possit. Quales ideae spirituum angelicorum, quae universales sunt, quibus distinguuntur spiritus in genere, quoque scire datum, quae nec describi possunt. 1749, 3 Junius.

4295. Repraesentativa quomodo se habent in coelo, et correspondentia, exemplo scientia et esus
Cogitavi in platea de esu, seu quid ederem, et hoc aliquantum temporis, percepi, quod angeli nihil tale cogitarent, sed de cognitionibus et scientia, et quod inde in mea cogitatione existeret cogitatio cum iis in mundo spirituum, de esu; et loquutus cum iis, et informatus quod ita esset: ita quod sermo de cognitionibus cadat apud hominem in ea quae comedit, et quod causa talis correspondentiae sit, quia cognitiones sunt cibi spirituales, et inde vita eorum nutriatur, in caeteris similiter dantur correspondentiae, quas homo nusquam nosse potest, nisi informatus; quae totidem sunt ut quoad genera et species non numerari queant: influxus coeli est talis, ut a pluribus aliis mihi datum est scire. 1749, 4 Junius.

4296. Ut et cum de intellectualibus, et homo pro objecto habet equos, tunc loquitur de equis, nam hi correspondent: ita perplura et innumera correspondent rebus spiritualibus, ex his concludi potest, quod in coelo vix aliud quam de Domino, Ipsius regno, charitate et fide, et quae ad illa propius aut remotius pertinent loquantur et cogitent, et haec ita variantur in mundo spirituum, et sic apud hominem in ejus cogitatione secundum objecta externa visus aut auditus, aut objecta interna memoriae. Vidi equos, et dicebant quod illico iis obveniret de intellectualibus. 1749, 4 Junius.

4297. De infantibus in coelo
Educantur et crescunt infantes, educantur per cognitiones, ex Domino per angelos, et sicut crescunt cognitionibus, ita sibi apparent adultiores, ut cognitio augetur ita animus et mens, inde apparent sibi adulti, fiuntque sicut angeli; hoc mihi dictum, quod ita se habeat: quod intellectus et judicium faciat ut appareat sic juvenis et vir, tam sibi quam aliis, ab experientia constare potest: dictum ab angelis. 1749, 4 Junius.

4298. De poena eorum qui violare volunt infantes, et quinam
Sirenes, et plures alii circum me, infantes ad me missos et alios violare tentabant, sed puniti per circumactionem et circumgyrationem, in gyrum omnes illi, ut confusi fuerint et nesciverint prorsus ubinam, et quasi animo capti, circumgyratio erat mirabilis, quidam ad me redibat et dicebat, quod talem statum nusquam describere posset; pergebat haec poena circumcirca: punitores erant, qui in vita corporis studuerunt intus, seu cogitatione, et exercitio clandestino perdere alios, dictum quod ii possent talem poenam facere, alii non, quia poena erat singularis; erant sicut insani, circumrotatio cogitationum talis erat, quae communicata illis, qui et quae puniebantur. 1749, 5 Junius.

4299. De spe
Quod spirituum malorum vita consistat in cupiditatibus, et quantum a cupiditatibus, tantum a vita sua removeantur, multis ostensum est, quare etiam ut vivant, et ad quendam usum praeparentur datur iis degere quandoque in cupiditatibus suis; imo in spe faciendi malum, quamdiu spes est faciendi malum, et quod possint omnia, tamdiu 328 tenentur in vita sua, ostensum est hoc apud spiritus, quibus injiciebatur contrarium spei, quod non possint efficere, quod cogitabant; tenebantur in illa cogitatione, et tunc recedere videbantur, quia in vita sua non erant, quia non in spe, quantum diminuebatur spes tantum recedebant; inde constabat quod spes sit continuatio cupiditatis. 1749, 6 Junius.

4300. Quod quidam spiritus putent se esse hominem, cum multa differentia ab aliis
Fuit spiritus apud me, aliquoties, qui putavit prorsus quod esset homo, et ita ut nesciret aliter ac quod esset ego, separatus aliquoties est a me, et ostensum ei quod esset spiritus separatus, sed usque non voluit credere, instabat pertinaciter quod esset ego, et influebat ita, ut quandoque vix scirem, quid tale esset, et hoc aliquoties, punitus est variis modis, et aberat per tempus, et rediit, et iterum se similiter gerebat, ostensum ei, sed non voluit credere; ostensum quoque quod fuerit quidam senex, ita in vita corporis phantasiis captus, quod putaverit se esse hunc et illum.

4301. Alii spiritus quoque putant se esse homines, ut apud me multoties, sed cum multa differentia, hoc iis inditur, ut inserviant homini, sed cum datur iis reflexio, sciunt quod sint spiritus, quod permultis ostensum; et loquuti sunt mecum de eo.

4302. Sed tales, de quibus prius [4300], prorsus aliter, ita sibi persuadent prorsus, quare tales apud hominem esse nequeunt, nam sic obsiderent eum, nam possident et obsident omnia cum pertinaci opinione, quod illi sint, et vix possunt inde separari. 1749, 7 Junius.

4303. De palatiis in altera vita
Quidam spiritus dubitabat, quod in altera vita darentur palatia, in quibus habitarent probi, quare ei ostensa sunt ad vivum, et ibi intravit et omnia vidit, et dixit, quod prorsus ita se habeant, et quod omni sensu percipiat, quod ita sit; dictum ei prius [cf. 4292-93] quod aedificia quae in mundo sunt, et quae putant unice [ibi] dari, esse vilia respective, et si bonus, quod cum omni varietate habitare possit in palatiis, quae magnificentia, et harmonia coram omni sensu excedant omnem artem architectorum in mundo, quod verum esse, scio, quia toties vidi. 1749, 7 Junius.

4304. De Sirenum progressione
Evigilatus [ego,] fuerunt Sirenes circum me, influebant volumatim, quod miratus, ex quadam causa, quod quidam autumarunt influxum Domini non esse aliud, quam quod occuparet eos, et regnaret, sed ostensum iis quantum discrimen; quod cum factum, progressi sunt sirenes volumatim ad alios, et influebant, tunc observare licuit eorum influxum, ut subjugarent alios, et dominarentur, interea cum illis loquutus et cum aliis, de iis quales sunt ubicunque veniebant, se insinuabant in affectiones quorumcunque, simulantes se tales, et sic indulgentes iis ut reciperentur; sed progressae ab uno loco in alterum ita facientes, assimilatae sunt muscis, quae aureae apparent extus, sed sunt in latrinis, ita intus spurcae, nihil aliud intendentes quam dominari, et per fas et nefas, imprimis per simulationem honesti apud bonos, captantes animos quos cum captarunt, ducunt quocunque velint, sic in inhonesta, et spurca. 1749, 8 Junius.

4305. De iis qui putant omnia esse phantasias
Erat quidam qui visus qui moleret farinam, et quaedam parva specula a latere, miratus quid esset, autumavi quod essent qui magici; vidi postea quaedam quae ex phantasia, producta, quae aerea; veniebat dein ad me; dicebat quod is esset qui moleret, et quod habuerit tales ideas, quod omnia et singula essent modo phantasiae, ita nihil reale, inde talis factus. 1749, 8 Junius.

4306. De sirenibus
Percepi et sensi quod sirenes artibus suis magicis usque in primum locum innocentiae, ubi infantum administratrices possent penetrare: quare perductus illuc per aliquot in via mansiones, et sirenes mecum ad caput, quae tales erant ut quoque illuc possent vehi, semper cogitantes, quomodo addiscere possent aliquid magicum facere, ubicunque veniebant: inde observatum quam periculosae tales sint. 1749, 11 Junius.

4307. Non describi possunt sirenes, quantum arripiunt artes in altera vita, quicquid usque vident et audiunt arripiunt ob finem exercendi magica, et imperandi, et quoque retinent, memoria, exercent, consultant, momento sciunt in usum vertere, mirati sunt spiritus, quod tales usquam dari possint, sunt maligni in summo gradu, absque ulla conscientia, obscoenissimi, sciunt ubi societates, circumambulant, explorant, afficiunt quoslibet suis modis, intrant in affectiones; quam saepe castigantur et puniuntur, abstinent tunc, sed usque redeunt, per septimanas apud me fuerunt, et magnam molestiam fecerunt.

4308. Cur poenae, et quod teneantur in corporeis
Miratus sum quandoque, quod animae seu spiritus, puniantur, et quandoque graviter, cum tamen loquantur satis bene, cum tenentur in statu ultimo, nempe in quo vincula externa regunt, et cum tenentur in statu, in quo fuerunt cum praedicarunt et persuaserunt aliis, in quo statu cum tenentur, tunc sciunt et fatentur talia, quae doctrinalia sunt, etiam vera fidei, et usque puniuntur, sed causa est, quod interiora eorum non correspondent; cum in externis putant tunc quod probi sint, at vero utprimum externa illa, nempe vincula, et persuasiva loquelae et scientiae auferuntur, tunc statim interiora propalantur, quod contraria sint, quare tunc puniuntur; causam quoque datum est scire, quod nihil sit externum hoc, plerique spiritus in sphaeram subtiliorem se transferunt, ut sirenes ex arte, et alii quoque, quo cum veniunt interiora sunt quae operantur; nisi anima seu spiritus prius quam illuc venit emendetur, tunc ibi continuatur malum, et longiori tempore opus est, antequam emendetur; quare spiritibus qui vastantur, non permittitur ut in alteram eam sphaeram veniant, priusquam vastati sunt, vel per poenas emendati. In ea sphaera sunt plerique infernales. 1749, 17 Junius.

4309. De simulatione, seu qui aliter loquuntur quam cogitant
Ostensum mihi est, quales apparent illi, qui aliter loquuntur ac cogitant, seu illi qui praedicarunt bona et vera fidei, et tamen non tales fuerunt, sic ut cogitarint alia, sublatus est quidam talis in altius, et circumrotatus, et tunc apparebant spicula circum circa, quae vergebant ad eum, ex quibus constabat quod talis, nam spicula apparent delapsa quoque in caput eorum, qui aliter loquuntur ac cogitant, proprie qui adblandiendo alicui ita loquuntur. 1749, 17 Junius.

4310. Quidem miratus, dicens, quod ita bene loquatur, cum aliis nempe, et de fide, et tamen tam graviter punitur, sed responsum ei est, a spiritibus bonis, quod in altera vita nihil attendatur ad id quod loquitur quis, sed ad id quod cogitat, in altera vita est cogitatio quae attenditur; sic ut differentia sit inter vitam in mundo, et vitam post mortem, quod ibi loquela valeat, hic autem cogitatio, est hic loquela cogitativa quae percipitur, et quae afficit illos qui adsunt, eoque magis cum principia falsi secum talem sphaeram habeant, ut impediant aliis cogitare libere, de bonis et veris. 1749, 17 Junius.

4311. De affectionibus non instructis, et de intellectualibus non instructis
Sunt in altera vita spiritus, qui afficiuntur bonis et sanctis, nec habent intellectum discernendi, modo sit bonum, non spectantes a quo, nec aliquas circumstantias, sunt tales qui non se illustrari passi sunt, et sic non judicio gaudent, illi a dolosis et sirenibus et hypocritis, qui simulare bonum, verum, sanctum possunt, feruntur in eorum partes, et sic iis favent; quidam eorum tales sunt, ut se informari patiantur, quidem lente; illi potentiam addunt quandoque dolosis. Exinde constare potuit, quid affectio absque intellectu, seu nisi homo quoad partem intellectualem instrueretur, cum bonitate naturali gaudet, seu ab infantia donatus est bonitate.

4312. Quidam etiam intellectualiter tales sunt, qui arripiunt aliquod ut verum, quod in communi verum est, et absque applicatione ad circumstantias inhaerent, ut qui volunt ut boni in tentationem ducantur propterea ut meliores fiant, et favent tentationibus ex principio illo; alii aliter, ii quoque a sirenibus et dolosis captantur et ducuntur; quia intellectu non pollent, 1749, 18 Junius; hi vicissim ac priores, non a charitate et innocentia moventur, modo principiis.

4313. De memoria spirituum
Audivi quendam qui cum altero loquutus, ambos cognovi in vita corporis, is descripsit alterius genium, qualis fuit, et qualem opinionem de eo habuit, tum epistolam quam scripsit, et plura in serie, alter agnovit et conticuit; inde constare manifeste potuit, quod spiritibus memoria particularium, sed non licet inde depromere, nisi quando permittitur a Domino. 1749, 25 Junius. Dixit dein quod adhuc plura particularia novisset et voluisset producere, sed non permittebatur ei.

4314. De statu timoris
Erat spiritus, qui infantes qui visi necare vellet, is reconditus fuit apud me, ad plagam inferiorem tergalem, sed manifestatus per cultrum quem misit in manum alterius, qui rejectus et ad illum cecidit, is tunc manifestatus, supplex factus in summo gradu, nam talis erat, ut vellet bene esse in altera vita, cum humilibus verbis, sic ut spiritus vix aliter scire possent, quam quod talis, loquutum tunc de statu timoris, quod quidam tales sint, cum in statu timoris, ut nesciatur aliter quam quod bonus, et quod possit fieri bonus; supplex esse voluit ad Dominum, etiam se dicebat velle morari in infimo inferno, et quod sciret quod talis, sed omnia ex timore, inspectus ab angelis, dicebant quod infernalis sit, quare illuc quoque conjectus. 1749, 25 Junius.

4315. De comoedis in altera vita
Loquutus cum comoedis in altera vita, illi sunt tales quod omnia possint assimilare, seu arripere et repraesentare, ita dextre ut vix differat quicquam, quare inserviunt societatibus pro mediis, ut repraesentativa sistantur ad similitudinem, non erant mali, non potuerunt irasci, quando iis invehebatur dicebant (ar det sa)* quasi nihil perciperent, sed postea loquuti, possunt ab utrisque dari malis et bonis, referunt dentes, quod quoque ostensum, sistebatur [aliquid] sicut dentes laesi, tunc indolebant; tametsi loquuntur, satis bene, usque non multum vitae habent suae. 1749, 27 Junius.
* = estne ita?(verba suecica)

4316. De Loquela
Erat malus spiritus, qui cum diceret “bonum”, non potuit nisi ita tacite ut fere non loqueretur, dicta mihi causa est, quia cogitabat de bono, et quod bonus diceret se velle esse, et quia non talis, non potuit edicere; cum cogitatur de aliqua re, si non coincidit cum natura ejus, tunc non potest eloqui, si eloquitur auditur illico quod quasi absens, aut longinquus, et quantum longinque, percipiunt angeli, quare loquela est animi et naturae, at si non cogitant, tunc possunt eloqui, quia, tunc non ex corde seu natura, sed solum ore. 1749, 1 Julius.

4317. De pulsu cordis
Sentire datum pulsationem cordis coeli, in communi, erat grandis, aliquantum lentior meo, cum sonitu satis alto, et dictum mihi quod essem tunc in pulsatione cordis coeli, tunc percipiebam quod inter infantes essem; hoc erat in medio pectore; postea dabatur sentire pulsationem cordis coeli spirituum angelicorum, quae erat supra umbilicum anterius, vibrationes erant celeriores. 1749, 2 Julius.

4318. Quod facultates spirituum etiam malorum sint excellentiores
Loquutus cum spiritibus, quia dictum quod insaniores sint hominibus, et usque dictum quod excellentiores facultates habeant spiritus quam homines; et dictum, quod magis insaniant quam homines, et magis dolosi et maligni esse possint, in ratione sicut spiritus ad hominem, et confirmatum per exempla, tum per id quod percipiant illico hominis cogitationem, et illico pervertant, quod excellentioris facultatis est, tum quod loquela eorum sit cogitativa hominum, tametsi maligna, et quod tales sint sicut fuerunt in cogitatione, et adhuc acutiores, sed quia homo regitur vinculis externis, nec patet cogitatio, non ita insanire potest, quare sunt insaniae ut ita dicatur excellentiores. 1749, 2 Julius.

4319. De Influxu
Influxus est mirabilis, quod quaedam quae influunt remotiora appareant, et tunc loquantur alii spiritus, et remotiores et propinquiores, et sic cum iis in societate fui, propinquius aut remotius, et quod observatum, hoc secundum affectiones apud hominem, quae constituunt vitam ejus, quo magis vitae eo propinquius, quo minus eo remotius, et quo propinquius eo magis adpropriantur homini, et faciunt ejus vitam, quo remotius eo minus: qui in fide in Dominum et charitate, Dominus disponit ut propinquius aut remotius secundum Ipsius beneplacitum, et sic afficiatur vita nova. Quae remotius non inhaerent, sed facile dissolvuntur, at quae propinquius non ita. 1749, 3 Julius.

4320. De certo genere persuasionum et simulationis
Erat spiritus, qui mihi notus in vita corporis, persuadebatur quod se removeret, dicebat se velle cum asseveratione, et videbatur laborare, ut removeret se, etiam quaedam species pugnae, sed usque removebatur, et augebatur tunc immundorum spirituum copia, qui immundiores reliquis, tandem cum vellet se inferre in bonum, seu in angelorum bonorum societatem, detectus, quod appareret crinitus fere totus; et postea dejectus, nam vivere non potuit in illa sphaera, detectum tunc quod esset talis, ut intellectualis ejus pars vellet, sed non voluntaria, imo adeo, ut intellectuali parte quasi persuaderetur, cum voluntaria non, ita assuetus a vita corporis, quod aliud dixerit quam vellet, et hoc cum asseveratione, sic ut intellectuale fere indueret quoddam persuasivum voluntarium, illi in altera vita misere tractantur, nam non licet ibi simulare, sed cogitare ut vult, et facere ut cogitat. 1749, 7 Julius.

4321. De Paulo
Longo tempore fuit antrorsum dextrorsum paulo, et ostensum ei quod beatitudinem haberet, sed continue cum dabatur occasio, contra veritates fidei, loquutus, tandem quidam in altiori loco detectus, qui eum duxisse se dicebat, detentus, loquutus satis confidenter, sicut qui rexerit eum, et rexerit omnia quae ei, se deum quasi profitens; etiam exspirans sphaeram, sicut Dominus, sed erat quidam diabolus, qui putavit se ipsum diabolum fuisse, qui decepit Adam et Evam secundum communem opinionem, missus is in infernum, in cavernas, ubi pervagatus usque sub pedes meos, et ibi loquutus, tandem cum nube velatus ascendit, quae erat phantasia ejus, tunc Paulus, quod datum mihi audire, cum eo loquutus, dicens quod vellet socius esse, et simul ire, seque deum facere; quare etiam associati simul iverunt antrorsus satis longe, et ibi decipere volebant illos, sed rejecti, ubi venerunt; etiam cum dormirem infestatus ab adulteris, et cum perciperent quod infestatus, bini illi auxiliati sunt, et contumaciter tenuerunt me in tali cogitationis turpi, ut vix dissolvi possem, adulteri seu adulterae punitae sunt, per gnuggning, quod est poena earum, seu collisiones reciprocas; et quia bini illi erant quoque, etiam illi subibant eandem poenam, graviter, inde notum omnibus, quod Paulus etiam talis nefarius sit, et quod toleratus hactenus ex quibusdam causis, nam poenam subiit nefarii, ob nefanda, de qua cum eo loquutum est, et nunc inter tales latrones qui circumvagantur, et fere ubi locus desertus.

4322. Quod nemo absque mediis, seu miraculose bonus fiat
Quidam (erat Paulus) cum quo loquutus, quod nemo possit miraculose bonus fieri, mirati quandoque quod non in coelum immediate auferantur, et in statum redigantur ex omnipotentia Domini, ut possint angeli esse, responsum quod malum non fieri possit bonum, nec prius illuc quis venire potest, quam cum malum dissipatum seu domatum sit, et quod hoc fieri nequeat nisi per provisa media Divina, non miraculose; dictum etiam, si malum auferretur, quod forte parum vitae remaneret, et hoc foret miraculose, quod etiam fieri potest in altera vita per remotiones societatum malarum: quia sic cogitavit, remotae sunt societates, tunc visus sicut infans natans manibus, et dictum quod nihil sciret nec loqui nec cogitare, solum quod brachiola moveret, sicut qui primum natus: ita fierent mali si miraculose vellent boni fieri. 1749, 10 Julius.

4323. De ipso diabolo, ex fine
Quidam fuit, qui se putabat diabolum qui seduxit Adam et Eva, cui se associavit Paulus, is apparebat sicut alius spiritus, non loquutus male, quasi homo esset, sed in obscuro, miratus quod is talis, quia non odia, vindictae, crudelitates, adulteria ab eo sentiebantur, ut ab aliis, sed instructus, quod is talia non curet, sed modo fines perdendi bonum et verum, sic ut nihil aliud intendat, fines sunt qui judicant hominem, et quia tales sunt, sunt ipsi diaboli, nam alte recondunt suos conatus, et ex pessimo illo fine agunt, etiam per quaecunque media, prophana vel sancta. 1749, 13 Julius.

4324. De fine, et inde vita spirituum, memoria
Non permittitur spiritibus tales esse inter se quales fuerunt in corpore in societate, nempe in externis, ut nempe ex decoris externis simulata sint, omnia externa in altera vita abolentur, tum ipsa facta tam bona quam mala, sic ut nihil agat ab externis, ut in mundo, sed ab internis qualis ejus cogitationis et affectionis fuit, ita a fine, et amore, ita inter se conversantur et loquuntur; aliquoties remittuntur in externa, sed pauculum, tunc aliter loquantur ac cogitant, agant quam volunt, sicut praedicatores multi, at statim cum externa adimuntur, non amplius agnoscuntur, tunc alii sunt, et patent fines et amores; ita omnia facta abolentur, quidam dicunt in externis quod nullum laeserint, honesti fuerint, praedicaverint, multa bona fecerint Ecclesiae, at cum externa haec abolentur, patent quali fine et quali amore, etiam dantur qui mala egerunt ex ignorantia bono fine, illi meliores sunt, et sic porro, inde nec memoria conceditur particularium. 1749, 14 Julius.

4325. Quod externa in altera vita nulla sint, qualia in corpore, sed interna
Loquutus cum spiritibus, de externis hominis in vita corporis, quod illa omnia spectent societatem humanam, sicut functiones seu honores, opes, domus, vestitum, victum suum et suorum, famam propter illa, haec sunt fines vitae externae in mundo; at in altera vita non cogitant de honoribus, opibus, domibus, vestitu, victu, quare externis illis non opus, decoris illis, et honestis, quae simulantur, et plura, cum fine talium cessare debent externa, quare etiam ab externis illis separatur homo cum venit in alteram vitam, imprimis quia simulata sunt, et dissentiunt ab internis, et relinquitur internis qualis fuit, in quibus ipsa ejus vita consistere debuit; indignati enim sunt spiritus quod non in externis decoris vivere liceret, in quibus cum essent, apparebant honesti sed in interioribus mali, etiam praedicatores qui dixerunt se praedicavisse, instruxisse, bonum fecisse, cum in externis erant, ita bene loquuti sunt, sicut dum in mundo, applicando illa quae sunt Verbi, sed mox ut remissi sunt in interna sua, diabolici erant, tunc enim fines qui ibi patebant, nempe honores sui, opum, odia et malitiae, et plura; et mirum hoc nesciunt ii tunc cum in externis sunt, nam cogitatio eorum est in iis, sed patent cum externa illa separantur. 1749, 16 Julius.

4326. De poenis
Poenas reverberationis et collisionis saepius audivi quam ut memorare possim, per tempora horaria, diu erant sub pede sinistro vergente ad dextrum, et mirum inveniuntur omnes qui fuerunt in culpa, qui non in culpa et arcessuntur tametsi in media poena sunt, [eos] poena non laedit, et quantum fuerunt socii aut in simili vitio, tantum puniuntur, quod scire ab experientia concessum.

4327. Praeterea poena fuit nova quaedam per speciem circumrotationis plurium, ita quasi confusionis plurium simul, quam gravem esse dicebant, erat pro sirenibus, nec potuerunt se inde eripere. 1749, 19 Julius.

4328. Poenae fiunt ita, tenetur is qui punitur a sociis in simili cupiditate, quantum possunt, et exploratur quantum inhaeret eidem, et quantum per poenam recidit, nec a poena liberatur, priusquam recedit, et melior fit, ut appareat quod diminuta, hoc exquisite exploratur, quidam contumaciter inhaerent, sed non dimittuntur priusquam meliores fiant, intenditur et diminuitur secundum contumaciam et qualitatem hominis.

4329. Sunt qui multae dignitatis in mundo subeunt tales poenas, et admodum frequenter, et sic demum post plures vexationes contrahunt timores et horrores, qui dein cum revocantur, abstinent, haec faciunt poenae; sed sunt vincula externa, vincula interna sunt conscientiae, per quae cruciari nequeunt, quia nulla iis conscientia. 1749, 19 Julius.

4330. De gentibus Ethnicis
Loquutus cum gentibus qui fuerunt Ethnici, et qui tunc sapientes fuerunt, et illi potuerunt percipere interiora cogitationum, et plura plene, quam usquam Christiani hoc tempore, erat paene differentia sicut inter hominem et spiritum; ex una idea cogitationis sciebant totam seriem, quae implebatur illis quae sunt jucunda sapientiae, delectabantur Verbo, quod repraesentativa essent omnia et singula, et significativa, quia modus eorum cogitandi talis fuit illis cum vixerunt; Christiani mirati sunt, et indignati, intercessit sermo cum iis, qui omnis talis fuit: visi antrorsum ad distantiam; quidam etiam fuerunt prope me, et ex sphaera eorum percepta jucunditas quod tale sit in Verbo, nempe significativum, et quod voces nihil aliud essent, quam subjecta significativorum. 1749, 20 Julius.

4331. De Verbo, et Judaeis
Judaei apud me fuerunt, et sensum internum Verbi non percipiebant, nam volunt in sensu literae permanere, ut omnia et singula sibi adplicent et arrogent, sed colloquuti sunt inter se, quod audivi, quod quidem non percipiant, quid sensus internus, et quod talis, sed usque quod norint, aliquod arcanum et arcanissimum in singulis dictis et jothis inesse, sed quod tale sit, et quod coeleste, non admittebant, quia negatur, quod omnia et singula de illis agant, et sic quod soli electi; 1749, 21 Julius.

4332. De Judaeis, et Gabriele
Quaesitum Judaeis, quid crediderint de Gabriele, dicebant quod magnus angelus fuit, dictum iis, ut quaererent alios ubinam Gabriel, quaesiverunt, qui dixerunt se prorsus nescire, sed informati sunt quod per Gabrielem, et per alios angelos nominatos non aliud intelligantur quam functiones: et quod sic innumerabiles dici possint Gabriel, modo in illa functione essent: ita acquieverunt. 1749, 21 Julius.

4333. De subjectis, cogitatione et loquela
Pluries observatum, quod solum apud me disposita sint organa, cogitationis, et secundum illam dispositionem 3 41 loquuti sint spiritus; dicebant spiritus quod similiter faciant cum subjectis, quod modo cogitent, et loquatur subjectum secundum cogitationem, usque cum aliqua inductione ad loquendum, quae non est aperta. 1749, 25 Julius.

4334. Quod mali spiritus insani sunt, et quod alios ad infernum secum abducere summo studio conentur, et sic cruciare
Loquutus cum malis spiritibus, qui continuo infestarunt me, et infestant hominem, et infestant probos spiritus, quod insani sunt, conantur et volunt ut omnes infernales sint, abducendo a bono, et amore mutuo, in amorem sui, ita in odium contra omnes, quo plures tales possunt ita facere, eo major numerus eorum qui cruciant eos; sic ut infernum sibi continue parent; at si non tales forent, sed vellent ut omnes probi et boni essent, tunc sibi conciliarent beatitudinem; nam boni nihil magis desiderant quam communicare aliis et sic illis omnem beatitudinem suam, ita pararent sibi coelum: hoc agnoverunt in eo statu, et dixerunt ita esse, sed usque tales sunt, quia natura tales, quisque putat tunc imperare posse, sed ruunt tunc unus in alterum, et nihil plus voluptatis capiunt quam in cruciando alios, etiam amicissimos. 1749, 27 Julius.

4335. Memoria spirituum
Spiritus non ex alia memoria loquuntur inter se, quam ex interiori, quae est rationalis eorum, cum vivunt in corpore, at homo, cum est in mundo, loquitur ex memoria corporis; inde est, quod spiritus inter se loqui possint, et omnes animae, cujuscunque terrae, regionis et linguae sunt, conversari queant, et colloqui; haec loquela est, quae cadit in loquelam vocum apud me; quod non dissimile est rationali apud hominem, ex quo cogitat, similiter cadit in voces, nam cum cogitat sponte in loquelam vocum cadit. 1749, 30 Julius.

4336. De repraesentativis et correspondentiis Adulteria
In interiori sphaera, tum quoque illi qui in limine ad alterum coelum, cum inter se loquuntur illi ex fallaciis, hi ex apparentiis, adversus vera et bona fidei, et charitatis, loquela eorum cum delabitur in mundum spirituum, producit sphaeram meretriciam et adulterii, et tunc illuc alluunt mali, sicut corvi ad cadaver, et implent sphaeram meretricatu et adulteriis, et aliis obscoenis, ita ut bonus non possit non horrescere: inde in Verbo falsificationes et perversiones veri et boni exprimuntur per meretricatus et adulteria, et ita vocantur: inde patet, quod sibi correspondeant actualiter. 1749, 30 Julius.

4337. De spiritibus qui apud hominem sunt
Ostensum mihi est per vivam experientiam, missus in statum, cum perceptione quomodo se habet, spiritus apud hominem, non sciunt aliter ac quod sint homo, quod permulta experientia a spiritibus qui penes me, notum mihi factum, quare ii non aliter cogitant ac homo, sed inde est sphaera cogitationis et affectionis, quae mihi ostensa, in qua sunt spiritus caeteri, in qua secundum sphaeram varie loquuntur, et afficiuntur, quisque secundum statum suum, quare tales spiritus ad hominem alluunt, qualis est, et in sphaera illa manent, et illam augent et mutant, et excitant apud hominem correspondentia; et hoc per spiritus qui apud hominem: nam homo absque spiritibus apud se ei adjunctis sicut ii forent homines, non vivere potest; qualis autem sphaera tales spiritus, exinde patet quales spiritus apud eos sint, qui nihil aliud cogitant, et nullo alio afficiuntur, quam quae sunt cupiditatum, odiorum, vindictarum, ubi cadaver ibi corvi [Matth. XXIV: 28, Luc. XVII: 27]. 1749, 30 Julius.

4338. Quod Dominus sit pater, filius et spiritus sanctus
Legi symbolum Athanasii coram spiritibus, et doctis, et angelis, sed nemo quicquam potuit comprehendere, imo docti ne quidem meminisse potuerunt quid ibi, quod [id] legerint, sciverunt, sed quod memoria [non] plus retinuerint, quam quod tres personae, sed unus sit, dixerunt; cum in ideam illis mitteretur quid cogitarent de hoc num tres ab aeterno, seu num tres aeterni et increati, vel num unus, tunc non potuerunt docti aliam ideam habere, quam quod tres aeterni, quod contra symbolum Athanasii; cum idea caperent num unus Dominus ab aeterno, vel num tres, non potuerunt aliter capere quam quod tres Domini, et sic, quod contra symbolum, inde fassi quod non crediderint secundum symbolum, quia ideam non potuerint habere quam trium, inde constare potest, quod nemo aliter possit quam cogitare de tribus diis, tametsi dicunt unum esse Deum. 1749, 1 Aug.

4339. De Phantasiis
Mirum, quod phantasiae malorum spirituum, prorsus sicut reales appareant, sicut dum vestibus, pileis, et similibus se putent indutos, imo pluribus similibus, et cum de vestibus sermo, et tangebant eas, videbant, et dicebant quod sint, sed per phantasias possunt auferri, et [ii] indui aliis, tum non binis brachiis gaudere sed pluribus, nec tunc aliter sciunt, dicunt ita esse, talia ludibria sunt innumera quae vidi, et cum iis loquutus, et dicere datum quod phantasiae sint, tametsi putent esse, de causa cum spiritibus loquutus sum, et instructus, quod omnia quae a Domino realia sint, at quae a spiritibus non realia, tametsi ita appareant, similiter ac homo qui in phantasiis est malum putet bonum et vicissim, praeter similia; si non phantasiae speciem haberent sicut essent, non potuissent esse, nam merae phantasiae sunt, se habent similiter ac vita eorum, qui putant vitam habere cum mortem, usque nisi hoc putarent non vivere possent; fluunt inde similiter: sed boni spiritus non tales phantasias habent. 1749, 4 Aug.

4340. Quid Pater, Filius et Spiritus Sanctus
Dominus dixit, quod baptisarent in nomine Patris, Filii et Spiritus Sancti, haec in sensu interno non aliud significant, [quam] Bonum, Verum, et inde omne bonum et verum; Pater est Bonum, Filius est Verum, Spiritus Sanctus est quod Bonum et verum procedens ab Ipso; hoc omne in Solo Domino. 1749, 5 Aug.

4341. Quid nihil esse
Quidam probus spiritus mecum loquutus, dicens se nihil esse, quaesitum quem conceptum habeat de eo quod nihil sit, percepi quod haberet conceptum quod respective ad multitudinem spirituum et totum universum nihil sit, sed datum dicere, quod hoc unus conceptus sit, sed quod plures alii sint, nempe quod nullam potentiam habeat ex se: tum quod nullam cogitationem ex [se]: dein quod nullam vitam ex se: imprimis quod sit mortuum quoddam ex se, spurcum [ex] se, et nihil nisi malum: ita quod omne bonum a Domino: quod hae sint ideae nihili. 1749, 5 Aug.

4342. De memoria interiori et inde loquela
Loquutus cum spiritibus, quod sua lingua, seu loquela quae est universalis omnium linguarum, inter se cum loquuntur, ne quidem producere possint nomen alicujus hominis, nec vocem linguae humanae, sed quod loquantur mecum, hoc putent ex se sed esse ex memoria mea corporea seu particularium, ubi ideae eorum influunt in nomina et voces; affirmabant, et tentabant apud se enuntiare nomen Abrahami, sed non potuerunt, nam loquela eorum non est vocum sed idearum, quae in originaria vocum formatae sunt, inde constabat, de quo etiam cum illis loquutus, quod prorsus nihil vocis minus nominis alicujus hominis, regni, regionis, ad spiritus transire possit, sed quod pereat apud hominem, et quod sensus modo, qui talis est, dum obscurus homini, [ut] apud spiritus fiat distinctus et partitus in ideas; cum spiritus de aliqua persona, urbe, et simili, cujus ideam habuerunt e mundo, modo ideam ejus sistunt, hoc est, omnium quae audiverunt, aut viderunt, aut conceperunt de homine, regno, urbe, quae idea quandoque est simultanea, quandoque partita in plures, inde loquela, tum perceptio plena; ita quoque saepe loquutus cum spiritibus, nempe eorum loquela, et distincte omnia perceperunt, plura momento quam per horam posset enuntiari, quia tantum in sinu comprehendit quantum visus internus et cogitatio, qua potest paene simul sisti, quod dicendum per tempus, et scribendum paginis, ut cuivis notum esse potest, si attendat. 1749, 6 Aug.

4343. De sensu Interno Verbi
Quomodo se habet cum sensu interno Verbi, in quo sunt ipsae veritates coelestes, constare potuit ex eo, de quo etiam cum spiritibus loquutus, si teneatur cogitatio in aliqua re fixe, et legatur Verbum, tunc omnia et singula ibi applicabunt se ad cogitationis universale et ejus affectionem, et coincident confirmantia, quod id sit quod intelligitur, ita ut vix aliquid desit; apud angelos est solum cogitatio coelestium veritatum et bonitatum, in his tenentur a Domino, quare omnia quae in Verbo flectuntur in convenientias cum ideis eorum, ita pereunt omnia quae sunt sensus literae, et sensus prorsus alius sistitur, qui est internus, qui conspicitur, et sensus literae sicut nullus; similiter homo qui in idea coelesti est, et tunc legit Verbum, in idea coelesti videt coelestia, et nihil de litera, imo historica evanescunt. Hoc multis illustrari potest. 1749, 8 Aug.

4344. De sirenibus
Miratus sum quod licuerit illis ita vagari et lacessere bonos magicis, et persuasivis, sed causa est, quod Dominus nullum ad infernum trudat, sed quod iidem, et malum, quod cum consummatum est, trahit eos in infernum, hoc commune est, quare diu satis in mundo spirituum morantur mali, et unus serius, alter citius illuc se praecipitat; separatur interea bonum et verum apud eos, et colligitur versus interiora, et malum regnans consummatur, usque dum sicut pondera, detrahat eos; vidi sirenes, quod diu fuerint in mundo spirituum, et multos lacesserint, semper animo imperandi, et subjugandi mentes aliorum, sed ostensum quomodo fiunt, primum quod instar crinium appareant, indicium quod spurca corporea solum regnent; tum quod facie nigra; sic ut non humana. 1749, 8 Aug. Voluerunt sua magica persuasione persuadere quod miserandum earum, sed responsum, quod misereri illarum nemo possit, sed misereri illorum quibus nocere cupiunt, quorum unus plus cordi esse debet quam tota earum cohors, tum quod contra ordinem misereri mali, quod aliis nocere jugiter intentat, et destruere ordinem, sicut nec judex potest misereri [eorum] quos judicat, quia cogitat de communi bono, et de lege ordinis, ita hoc se habet; si persuasivis magicis obtinerent quid, nusquam non nocerent. 1749, 8 Aug.

4345. De memoria
Quaesivi quendam Judaeum, qui putabat se memoriam habere, nam inter se loquuntur sicut in tellure, et nesciunt quod ex memoria interiore, quaesivi quid nomen ejus fuit, et unde fuit, cogitavit et dixit se nescire, et indignatus; sed dicere ei datum quod hoc praestet rescire, ex causis pluribus, sed qualis est, sive bonus si vel malus, hoc scitur in altera vita, inde noscitur. 1749, 8 Aug.

4346. De conscientia
Loquutus cum quodam qui nullam conscientiam habuit in vita corporis, qui diu fuit in camera obscura, et dicebat se in tenebris degere et eas prae luce amare, loquutus cum eo de conscientia, dicebat quod nesciret quid esset, informatus eo modo ut perciperet, ex spurio illo cogitationis, quod est [ex] amore sui et mundi: dum is perciperet quod hoc contra ejus cogitationem esse, quicquid contra amorem sui et mundi, et quod hoc quod ei contrariatur angat, dum appercipit non ita fieri sicut cogitat, ex hoc scire potest, quid conscientia, nempe quod est contra bonum et verum, [quum] quid contingit, quo adigitur cogitare aut facere, tunc est angor inde; sic ut sit charitas et amor coelestis qui regit ita Dominus, absque amore sui aut mundi; inde appercipiebat quid conscientia, sed quid misericordia nesciebat, et dicebatur quod misericordia sit ubi non misericordia quandoque apparet, sicut dum intendit quid commune bonum, et malos punit, et quandoque alios ut redigat in ordinem, est misericordia erga commune; sicut etiam in bello est finis victoria, et inde bonum commune, et servatio multorum, tunc nulla est misericordia eorum qui occumbunt, quia est misericordia in fine multorum, ita in aliis, at spoliare alios sui causa, hoc est immisericordia, quia finis est malus et propter se contra commune bonum; his instruebatur, 1749, 9 Aug. Porro charitas et misericordia se extendit a proximo ad plures, a pluribus ad commune, a communi ad Regnum Domini, a Regno Domini ad Dominum, Qui est omne in omnibus, inde sciri potest quid charitas et misericordia respective. 1749, 9 Aug.

4347. De contemtu et odio
Loquutus sum saepe cum spiritibus de contemtu, seu contemnere alios, quod contemtus nihil sit, quando non ex amore sui, ut contemnat alios prae se, et ex odio, hi contemtus sunt, qui in altera vita damnant; at contemnere alios quod non sint alicujus ingenii, dotis, habilitatis ad hoc aut illud, sive quoad functiones sive negotiationes, sive alia – nam hoc non potest aliter quam esse apud omnes homines, quia in societate vivunt, et unus debet cogitare de alio, num vivere possit cum eo in societate, ita qualis est, tum num habilis ad functiones, haec aut illa negotia – talis contemtus, tametsi falsus sit, et captus ex aliis vel certis causis, quae describi nequeunt, nihil facit in altera vita, dissipatur facile, cum in amore et charitate est, nam tunc aestimatur quisque qualis est, remanet aliquantisper, usque dum charitas locum habet; tales fuerunt plures noti qui me contemserunt, et quos ego contemsi, non prae me, sed ex causa ut dictum, nec ex odio: odii contemtus est, quando aliquis cupit alicujus honores, bona, vitam auferre; et prae se contemnere, est cum quidem, nihil spectat alios prae se, est amoris sui contemtus. 1749, 9 Aug.

4348. De hypocritis quod sit stridor dentium
De spiritibus qui cogitare videntur bene, sed usque sunt mali
Vincula interiora
Fuerunt spiritus apud me, qui dolorem dentium a dextra parte maxillae, et ibi carni dentium, et ossibus usque ad aurem dextram, infuderunt, putavi quod essent crasse naturales, et corporei, sed animadverti quod subtilius penetrarent cogitata mea, et animadverterent singula [plus] quam alii, tum quod ex cogitatione, quae est exterior, loquerentur bene, ita ut ex hujus cogitationis loquela nihil aliud sciri queat, [quam] quod boni, rationale erat omne quod ita cogitavit et loquutus [quidam], sed usque animadvertebatur intus quod non tale, sic ut cum hac cogitatione conjunctus esset spiritibus malis interioribus, tales in vita corporis similiter loquuntur, tum cogitant, sed usque interius mali sunt, nam pro fine habent se et mundum; haec sunt vincula non externa, sed interiora, quibus aliqui pollent, sed vincula conscientiae non, quibus relaxatis ruit in fines suos: et quia communicatio datur cogitationum in altera vita, hic dissensus appercipitur manifeste. 1749, 10 Aug. Ut scirem quomodo essent, interiores spiritus mali adimebantur, et loco eorum meliores, dicebat tunc quod non sciat quid loquebatur, et quod sic vitam non habeat, nam vita ejus interior constabat in eo. Influxus est in periostea dentium, tum in pericranium circum dextram aurem, cui dolorem creant satis malum et gravem, indicium quod mali, qui non dolorem, sunt boni et sensibiles omnium quae cogitantur, ea sensibilitate est periostea: dicebant quod tales ad cancrum contribuant. Exinde constat, quod fines etiam altius se recondant, fines sunt vitae. Tales aderant cum legerem illa quae scripta de Verbo, et typis impressa, adimebant omnem jucunditatem, et inducebant contemtum, praeter quod scirent, quia in vita corporis capti sunt dulcedine quadam vitae mundanae, in qua posuerunt coelum, ita contemtu habuerunt, illa quae coeli sunt. Sunt hi hypocritae, qui loquuntur bene, cogitant male: dentium stridor et dolor in radicibus et in periosteis gravis per aliquot dies inde sentitus, et experientia viva saepius instructus, quod a tali, cum removebaturcessabat, et quantum removebatur, etiam in alia periostea capitis transibat, secundum status ejus diversitates.

4349. De vita spirituum et angelorum et hominum
Manifeste percepi, quod nihil aliud sit quod conjungat in altera vita, quam ipsamet vita hominis, spiritus et angeli, qualis est vita talis conjunctio, etiam in societates, et caetera quae non sunt vitae, non spectantur in altera vita, nam sunt ex vita, 1749, 13 Aug.; quare dictum spiritibus, qui jactabant se de meritis in mundo variis, studio, religione, zelo, bonis quae fecerunt, tunc cum viderent quos opinati sunt malos, ab externis, quod nihil quaeratur de iis in altera vita, sed modo qualem vitam habent, sic qualem vitam ex finibus aut amoribus sibi imbuerint; cum hoc dictum, nihil dicere poterant, quia ab ipsa experientia testata non potuerunt non agnoscere: quare vitarum est unio, non scientiarum, professionum oris, meritorum, factorum absque charitate.

4350. De amore conjugiali
Perceptum, de quibus cum angelis loquutus, quod apud illos, qui in amore conjugiali vero sunt, aperiantur interiora versus coelum et Dominum, nam est affectio quae a Domino Solo, qui per intimum influit, sic ut describi nequeat qualis et unde, quia sic influit, sequitur quod aperiantur interiora, et quod sit in ipsa affectione coelesti, et sic habeat regnum Domini apud se, ex quo amor erga infantes, et quia est ita habilis recipiendi amores coelestes, etiam accipit amorem mutuum erga proximum, nam sequitur ex genuino amore conjugiali, ut a quodam fonte. 1749, 13 Aug.

4351. De hypocritis de quibus mox prius ut et stridore dentium, deque exuviis
Repraesentativa qualia
Apparebat idem hypocrita [4348], cum vellem eum abigere, sicut quod exueret exuvias, nempe sicut exiret relictis exterioribus, sicut exuviis, et is exiret sicut infans, et hoc non una vice sed pluribus, et fieret infans magis et magis, ita quadam serie, sed discreta sicut dictum et factus semper minor infans, usque dum non apparuit, inde instructus, quod hypocritarum repraesentatio haec sit, loquutus de ea re cum spiritibus bonis, et angelicis, quod ex hoc repraesentativo sit, quod serpentes exuant exuvias, per serpentes repraesentantur dolosi, et inde repraesentatio in natura reali existente: quaerebant eum spiritus, non putabant eum esse in exuviis, quia sic apparebat evanescere, sed dictum quod adhuc ibi esset ubi exuviae, ut solent serpentes ibi habitare, quia perstabat stridor ille et dolor dentium et periostei dextrae maxillae usque ad aurem, qui dolor variabatur et transferebatur circumcirca ad dextram, loquutus sum cum eo, dicebat quod solum cogitaret quomodo se exculparet et sic subtraheretur cogitationi, quod non talis, et quod repraesentativum hoc non ita noverit, sed ex me perceperit; inde constat qualia repraesentativa, et quales hypocrises; dictum ei prius, si transiret in interiorem naturam quod diabolus esset inter pessimos, at quamdiu manet in exteriore cogitatione quod putet se esse bonum; tum quia talis fuit in vita, quod nemini nocuerit aperte, sed clanculum, quoties non detectum, nullius miserationis fuisset, (Bergenstierna) , erat solus qui tantum dolorem afficiebat per aliquot dies, quod expertum varie, tametsi non solus quoad interiora, quoad subjectum eorum non potui aliter scire quam quod solus. 1749, 14 Aug.

4352. De hypocritis et dolosis
Loquuti sunt cum eo spiritus, et manifeste ostenderunt, quod hypocritae et dolosi multo plus stulti et insipientes sint quam alii, qui rectum et verum loquuntur aperte; exploratus quod putaverit se prudentissimum et sapientem fuisse, quod nemo observaverit, sed quod omnes potuerint observare hypocrisin et dolum, quod paene unicuivis homini datum, sic videre quod dolus et hypocrisis, tum qualis dolus et hypocrisis, etiam in singulis quae dicit, et quod hoc dissociat eos ab aliis, nec iis confiditur quicquam, quia hoc sciunt omnes ex pauca conversatione; et quod illi putent neminem id posse videre et scire, quod sit insipientiae eorum, et quod sic minus quam alii capiant: omnes dolosi tales sunt, 1749, 14 Aug.; in altera vita adhuc magis, sed retinent hoc usque quod putent omnia posse, et neminem scire et animadvertere, cum tamen contrarium prorsus sit.

4353. De hypocritis et eorum phantasiis
Hypocritae in vita corporis nihil fiderunt nisi sibi, semper cogitarunt aliud cum homines loquuti simulando usque quod crediderint, etiam devote se gerendo, sic prae aliis quasi vera agnoscerent, sed usque nihil crediderunt, ne quidem quod aliquod verum sit, minus vita aeterna, coelum, Dominus, haec ore fassi prae aliis, sed nihil usquam crediderunt corde; tales missi in statum suum interiorem, in quo nihil crediderunt, nisi quod sensibus obvia essent, tunc diras phantasias habent, possunt objicere iis phantastica absurda, sicut factum cum pulicibus qui agmen contra eos formarent, et eos aggrederentur, timor iis injiciebatur, et fugerunt, et crediderunt ita esse in altera vita, praeter similia absurda, nam non determinarunt cogitationes in aliquod verum, quod sit, quare in tales phantasias reducuntur, ubi nihil verum creditur, tunc nihil est quam phantasia loco ejus, quod producitur, loquutus cum iis de eo postea, cum reducti in alium statum, et dictum iis, quod merae phantasiae interiores sunt, expertum prius saepius loqui de vita aeterna, vero, et similibus, dixerunt ita esse, sed corde nihil crediderunt. 1749, 14 Aug. Pronissimi sunt credere quod nihil reale sit, hypocritae etiam tales sunt, sed sunt quoque alii qui tales, hypocritae sunt, qui extrinsecus adblandiuntur, et assentiunt sui causa, at intus contraria sentiunt.

4354. De infantibus in altera vita
Vidi hortum non constructum ex arboribus, sed transtris arboreis satis altis, cum ambulacris, et viis introituum, et ibi ambulantem virginem, tunc infantem, 5 vel 6 annorum, hanc concinne vestitam, et cum intrabat, serteae compages ornatissimae supra introitum [apparebant], quae tunc exsplendescebant cum intrabat; dictum mihi, quod puellae infantes ita videant, sibi prorsus appareant ita ambulare, et ita vestitae esse, et novis vestibus ornari secundum perfectionem; quod ad vivum illis sit, constare potest inde, quod spiritui talia, non ambulare potest spiritus super via lapidibus et arenis strata, nec habere hortos quales in terra, sed talia quae spirituum geniis correspondent: satis est, quod ita vive, et viventius illa percipiant, ac homines in hortis in mundo; sicut etiam ego vidi cum in spiritu fui; et alioquin saepe; tum etiam prophetae. 1749, 15 Aug.

4355. De hypocritis
Audivi ab aliis spiritibus, quod hypocrita acutum et mutum dolorem toti eorum corpori incusserit, qualis dolor correspondet dolori periosteorum in homine, qui gravissimus, quare non possunt aliter ac separari, et esse in separatis infernis, in quibus talis influxus non possit esse. 1749, 15 Aug.

4356. De hypocrita
Dantur hypocritae genii, et hypocritae spiritus, illi operantur in dextram partem dentium, gingivam et maxillam, usque versus dimidium caput summum; hi in partem sinistram, hic hypocrita in dextram, quia genius, etiam potuit transferri in sinistrum, sed tunc ita vitam non habuit, tametsi loquebatur satis. Loquutus est sicut puer, loquutus sicut infans, et tunc in partem attrahere potest pueros non cognitionibus imbutos; sed est inter pessimos, se passim proripuit sicut serpentes e cute seu crusta et hoc per vices, triplici ordine, seque volvebat ut serpens, ut dicebant qui hoc viderunt. 1749, 16 Aug.

4357. Hypocrita
Ostensum mihi quales fiunt hypocritae, quod nulla facies, sed hians guttur nigrum intus, valde hians, cum paucis dentibus niveis, non genae, sed tales pili dependent sicut lanuginosum quoddam rude, hoc ostensum mihi: dein caput serpentis aurei coloris, triangulare quale solet esse quorundam talium serpentum, illi sunt qui adsciscuntur ab illo. 1749, 18 Aug.

4358. De Hypocrita
Hypocrita missus fuit in statum exteriorem, loquutus sicut in mundo, aut sicut praedicatores, tunc non agnoscebat se talem esse vel fuisse, sed dictum ei, quod praedicatores pessimi similiter dicant, imo putent cum praedicant, tunc in persuasione externa sunt, et cogitant de verbis, ducti a suo spiritu, propter se et mundum ita loquendi, quandoque tunc putant se loqui ex spiritu sancto, quod ei dictum: insuper quod aliter loquantur cum amicis, cum iis domi, si subdoli sunt, [loquantur] false, aliter cum quocunque sicut novit ejus animum: sed usque aliter intus in se cogitant, sic ut tres status sint, et quod in altera vita exuant exteriorem, demum etiam proxime interiorem in quo fuit, vita ejus tunc remanet quae spurcissima, odiis plena, crudelis, hoc dictum in praesentia plurium spirituum. 1749, 18 Aug. Observatum quod in externo statu melius potuit comprehendere quod malus esset, quam in proxime interiore, dixit enim se scire jam quod talis sit, et hoc ita ut vix aliter sciri potuisset quam quod cogitaverit ita, non vero ita in statu proxime interiori.

4359. Perductus erat in sphaeram paulo interiorem cogitationis ex qua proxime exterior loquebatur, tunc se dextrorsum et sinistrorsum flectebat, sicut percipiebat convenientias pro se, signum quod versutus, se vertens ad omnem opinionem, ubi videat se et sui honorem et lucrum: et similabat etiam infantem, ut vix aliquis aliter putare posset, quod observare datum ex eo quod sentiebam resistentias, cum ei aliquid malum tunc inferretur, sic ut potuisset persuadere multis quod insons: erat etiam spurcus et adulter, tametsi tale in vita ejus corporis nihil observabatur, qui absque conscientia recti et veri, tales sunt. 1749, 18 Aug. Ostendebatur tunc qualis infans esset, visus sicut erat, cum faucibus, de quibus prius [4357], et horrescebant spiritus. Mirati quod tam solerter, praesenter et cito inveniant in altera vita tales artes persuasionis, fit momento, sed dictum, quod omnes facultates in altera vita, etiam malorum increscant et fiant praesentiores, nam tunc ex natura agunt.

4360. De Phantasiis
Aliquoties loquutus sum cum spiritibus, quod phantasiae apud eos quasi vivant, putant se habere vestes, et perplura quae ridicula sunt et plures paginas implerent si memorarentur, quod causa sit, quod merae phantasiae sint, et vita eorum non nisi ex phantasiis consistat, quia ex falsis, ut vivant, ita provisum est a Domino, ut phantasiae iis appareant prorsus sicut realiter forent; aliter prorsus cum illis qui in fide ex Domino sunt, illis nullae sunt phantasiae, sed apparentiae cum omni jucunditate et felicitate; assimilare datum phantasias tanquam corporeis plane visis, et realia iis sicut umbra vel quasi nulla, at apparentias et veritates angelorum ut prorsus realia, sed phantasias ut umbras et nulla, quare a nullis phantasiis laedi possunt. 1749, 19 Aug.

4361. De hypocritis
Quidam hypocrita ascendens seu evocatus a malis ex inferno suo, quod est antrorsum ante infernum cadaverosum, qui inter pessimos erat, is ignotus inter alios, per subjectum apud me, et per hypocritam [qui] mihi gravem sensum doloris dentium et maxillae dextrae [4348], etiam acutum valde, incussit [4355], detectus tandem, et tunc involutus panno, non ut alii longo e quo evolveretur, sed sicut sacco pyramidali, in quo intus, qui saccus circumagebatur graviter ut clamaret quod nusquam tale fecerit, sed se intus mutabat in infantes, tum saccum varie circumagebat dextrorsum, sinistrorsus, terebratim, antrorsus, per quae omnia repraesentabantur status ejus muta356 tiones, contumaciter insistebat, sic ut diceret se mori velle potius quam remittere, tales poenae sunt hypocritarum, et ibi infernum eorum. 1749, 19 Aug.

4362. De judicio spiritus, de hypocrita
Hypocrita dum in exteriori seu corporea sphaera esset, tum persuadebat simplicibus, qui alioquin boni, sed qui credunt exterioribus, quod esset bonus, adjunxit affectiones loquelae, in qua affectione erant talia ut non possent non persuaderi, quia adhuc tales, cum iis multum loquutus, et dixi quod hypocrita esset, et exteriora essent, sed non credebant, quia adhuc tales, sicut multi sunt in altera vita quia ab externae affectionis jucunditate se patiuntur duci, nondum scientes quod jucunditas sit ab interiori, quare iis ostendere datum qualis intus, per repraesentativa, et per traductionem ejus imaginis etiam interioris versus eos, tunc horrescebant, alii, qui succedebant, similiter. Dabatur assimilare eos ejus brachiis seu manibus, nam quamdiu tales sunt circum, tunc sphaera persuasionis boni de eo, augetur, similiter absorbent radios misericordiae Domini, nam vertunt illico in talia, quod etiam iis dicere datum, quare cruciatus sum ab eo dire, cum ii in summa delectatione ab ejus loquela essent, praeter alia.

4363. Postea permittebatur ei se defendere, loquutus sicut in mundo, exterius, cum argumentis, quod bene loquutus, quod tunc cogitaverit bene, cum de vero, communi bono, quod omnes alii quoque tales sint, ut se spectent non publicum, quod verum et justitiam spectarint quoque sui causa, et plura talia ratiocinia, cui responsum a subjectis e coelo, quod furfur et nequam sit, per exteriora deripere voluerit publicum sui causa, quod officio functus non patriae sed sui causa, quod officiarii sint membra et viscera regis qui caput, is contrarium pro se, et quod de aliis judicare nequeat, quia illa sunt interiora quae non exstant, et quia is talis, in quo nihil veri nec conscientiae, non aliam opinionem de aliis potuerit habere, quod haec manifesta fiant in altera vita, et alia similia, quod quisque secundum qualitatem suam luat in altera vita, quod si mille sint qui prorsus idem loquuti, non tamen ex simili origine sit, et quod nulla excusatio quod plures, omnes luunt secundum quod fuerint; ita ei et plura forsan dicta, et quia nihil adhuc quam tale repertum apud eum, dictum quod non posset quam in infernum detrudi. 1749, 20 Aug. – Ejus voluptas constitit in eo quod in scribendis delectaretur, hoc sibi ut meritum vindicare voluit, sed hoc fuit ejus voluptas et delectatio unica, quam praeferebat omnibus aliis, non fine publicae causa, sed quia captavit hanc voluptatem et nactus sui lucri causa, nam inde lucrum insigne respective habuit.

4364. Qui decipiebantur ab hypocrita vel tartuf erant omnes ratiocinatores, ratiocinatores non sciunt quid bonum et verum, sed se seduci patiuntur a talibus et vehi quocunque fertur, et jucundum inde captant; ratiocinatores sunt brachia et manus malorum spirituum, utprimum percipiunt quod ratiocinentur, captant eos ratiociniis, et ducunt quocunque velint, insinuando etiam jucunditatem, tametsi falsissimum et dolosissimum sit.

4365. De hypocrita
Cum affecerit venenata sua loquela plures qui antrorsum, qui visi tunc accumbere quasi ad mensam cum delitiis et auscultare eum, cujus loquela venenata* deliciabantur, tunc eorum mensa subito projecta in facies eorum, et loco deliciarum, ormrem** in facies ejus a loquela ejus influebat, et illi projecti et dissipati.
* = hypocrita, cumprimis qualis pietatem affectat (vox gallica, a Tartuffe, persona principali in comoedia Molieris, 1664)
** = exuviae serpentis (vox suecica)

4366. Hypocrita usque manens vertens se ad alios, et ab aliis excitatus, cum subiret similiter subversionem se sicut serpentem nunc quoque exuere exuviis, tentabat, et quod intus in exuviis ut infans, tunc infans in serpentem in quo plures alii versus est, etiam in exuvias, et sic projectus. 1749, 21 Aug.

4367. Quidam innaturalis spurcissimus
Quidam in vita corporis nulla prorsus conscientia, cogitarat continue spoliare alios suis bonis, nihil curans quid, sed in occulto, similis sibi fuit, in occulto non nisi quam dolos et machinationes pessimas cogitans in occulto, longo tempore apud me fuit, versus ita ut quod extra esset intra, et quod intra esset extra, quod fieri potest, tunc visus horrendus; postea aliter caput ejus deorsus, et pedes sursum pro capite, et tandem caput factum innaturale excrementitium subsidit in tale infernum sub natibus. 1749, 21 Aug.

4368. Quod horror pro adulteriis et similibus intellectuali parti hominis implantatus sit
Ostensum mihi per vivam experientiam in me, quod horror pro talibus quae sunt contra naturam, non sit naturalis homini, sicut brutis, proinde quod non sit in ejus voluntaria parte, seu in naturali, ut primum auditum quod adulterum, ex eo quod contra leges, quidam horror potuit esse, vel aversatio, ita erat intellectuali parti, et conscientiae ibi, non voluntariae, ita in aliis, si in voluntaria, tunc ex natura horrescerent, quod non fit, in antiquissimae Ecclesiae homine fuit in naturali parte. 1749, 21 Aug. Ea causa est quod cognitio fidei praecedet, quod ideae non sint connatae, quod homo nihil usquam sciat in infantia, omnia discet, ut implantentur, ut trahat inde sphaeram. Iterum hoc expertus, quod horror non sit in somno, si in voluntaria parte hominis, foret horror in somniis, nec adduci posset ad aliud cogitandum.

4369. Quam expedite poenas exercent, de poenis, hypocrita
Circumcinctus fui diabolicis geniis, et quidem ex causa hypocritae, nam hypocrita talem sphaeram habet, ut colligat ab undique pessimos spiritus, nam se intuetur, et imagine sui implet sphaeram, sic ab undique colligit malos et probos, malos qui tunc delectantur insidiari, et pro subjecto habere hypocritam, probos quos excitent ut faveant hypocritae cum sancte loquitur, et testatur suam innocentiam, seque innocentem facit, praeter plura: turba itaque multa, cum innaturalibus circum me erant sic accersita, etiam ab inferno plures qui infra stabant, quos non observavi prius: tandem quia tales, punitores arcessiverunt, qui tales erant, quod scirent illico ubinam essent, quid cogitaverint, inter se loquuti sint, et illos qui putabant se omnia posse, et omnes artes excogitavisse, sicut feles tractant mures, non magis eorum artes aestimando, ludibria etiam adjungebant, et sic eos per collisiones antrorsum, et innaturales per ossium fractiones ita lacerabant, ut non aliquid integrum magis, et hoc ab uno ad alterum; volebant ut artes suas exercerent, quod etiam faciebant, sed omnia illis levia erant, sicut dum feles murem habent; hoc ab uno ad alterum. 1749, 22 Aug.

4370. De dolosis et malis spiritibus, qui innocentes cruciare cupiunt ut vindicent sibi pro aliis
Fuerunt malignissimi spiritus, dum in somno et in statu inter vigiliam et somnum medio, qui nihil aliud cogitarunt, quam ut cruciarent insontes et innocentes, contra quos nihil causae habuerunt, praetexentes quod propter me, ita sibi assumendo praetextum, contumaciter inhaerebant, et nihil aliud cogitabant, inde constare potest qua delectatione malignissimi spiritus capiuntur, et qua contumacia sunt, nam nihil aliud spirant; puniti sunt, et cum in statum innocentem se vellent intrudere, venerunt alii punitores, qui subtiliores, qui tunc eos cruciabant, usque dum desisterent. 1749, 23 Aug.

4371. De ultimo judicio, quod homo nunc perversus sit
Perceptum, et dictum, quod hodie parum reliquum sit de bono intellectuali, perditum erat in antediluvianis voluntarium, inseminatum bonum in parte intellectuali, et hoc nunc incipit perire, sic nulla fides seu charitas. 1749, 23 Aug.

4372. Quod cogitationes cadant in repraesentativa, qualia Domini Parabolae
Percepi a spiritibus angelicis cum colligerem semina, quod cogitarent de ultimis temporibus, cum bona semina separentur a malis [Matth. XIII: 24-30], ita in reliquis, adeo ut quae Dominus per parabolas loquutus sunt talia quae spiritus boni sibi repraesentant, praecipue dum homo qui in charitate vivit, solum cogitat de aliquo semine, absque reflexione ad coelestia, ita in omnibus reliquis. 1749, 24 Aug.

4373. Sirenum artes
Exploratum quomodo agunt sirenes praeter spurca magica, quod insinuent se in affectiones, sumunt ex affectione quod iis prodesse putant, hoc fingunt sicut simiae, et hoc iterum et iterum, ut si quis cum amico esset quem amaret, ut destruant amicitias, captant ipsam ejus affectionem erga eum, affectiones variantur omnes secundum personas, et hoc naturaliter secundum ejus status qui noti sunt aliquo modo, aut sequuntur ex noto; haec desumunt, et quidem unum post alium, et effingunt, ut agere possint ejus personam, et alterum perdere; ita innumeris modis, natura eorum talis est, qualis simiae, in his delectantur, sic vagantur sicut turba tartarica circumcircum. 1749, Aug.

4374. De innocentia, et de inferno
De hypocrita
Cum sermo de innocentiae statu, dictum hypocritae, quia innocentiam effingere didicit in vita, imo ita ut fingere ipsam affectionem, ut qui in externis essent, attraherentur sub specie bonitatis et innocentiae, sed ei dictum quod ne quidem approximare ad innocentiae statum possit, quod ibi offenderet gravius infernum quam usquam cogitare posset, ostensum etiam, quia falsiloquus etiam, quod sicut millia acutiorum quam ensium, et cuspidum eum intus lacerarent, si modo approximaret illuc, quare gravius infernum eum manet quam alios, nam nullam conscientiam habuit insontes necare, de quo etiam bis consultavit. 1749, 24 Aug. Ductus ad primum limen ubi status bonitatis, et ibi angustia animi ita affectus, ut clamaret quod deficeret, tametsi bonitatem effinxit, et effingere potuisset ore et externa affectione, et mirum, quod externa affectio esset, sed non interior, nam spurca interiora cum transirent ad externa, ita mutabantur. 1749, 24 Aug.

4375. Quod mali nullum amicum aestiment, omnes cruciare velint
Erat quidam notus, cui majus officium praestiti, quam usque alii, et semper me aspexit ut amicum, is per menses apud me fuit, et continue malum cogitavit, et studuit omni opera me cruciare, prae aliis omnibus clanculum, dictum ei quod amicitiae opera praestiterim, et alia similia, sed hoc erat sicut nihil, nullam usque causam habuit, ne minimum causae, sed solum voluptatem cruciandi quemcunque: tales sunt mali in altera vita; traxit hanc naturam ex eo, quod in vita in ea functione esset, ut potuisset juvare et perdere, sed continue cogitavit de perdere, nihil curans pupillos, viduas, miseros, solum divites, [sive] qui potuisset eum ad honores vehere, sive aliquid pecuniae dare ne perderet, quod etiam fassus. 1749, 24 Aug.

4376. Cur Dominus natus in hac tellure
Perceptum quod Dominus in hac tellure voluit nasci, quia periret haec tellus nisi nasceretur, et quod humanum genus hujus telluris principaliter correspondeat corporeis, quae non uniri aliter interioribus possent, quam ut Dominus fieret homo; et hoc postquam correspondentia incepit perire, quae facta erat, quamdiu aliquid coelestis Ecclesiae fuit, hoc est amoris in Dominum. 1749, 25 Aug.

4377. Pugna tranquilla sexus virginei contra malos
Mane animadverti supra caput, quod malorum conatus et insultus repellerentur, et quidem ab iis quae erant sexus virginei, sed pugnas citas, in instanti, et modestas rejectiones malorum conatuum non possum describere, erat in instanti, cum tali modestia ut nihil usquam laederent eos qui intentabant, et hoc cito absque ulla praemeditatione, quasi quod praeviderent intentata, et illico removerent, hoc tam [decenti] modo, et simul solerter, ut nihil contra eos agerent, et singula adaequatissime ad eorum intentationes, non describi potest, non erat pugna cum illis sed remotio decens, instantanea, adaequata omnium conatuum, erant ex virgineo sexu. 1749, 26 Aug.

4378. Quod personae revocentur cum idea, si quinam de malis instruxerunt
Aliquoties factum quod e memoria mea evocatum a spiritibus, et tunc simul personae, ad quas dicta sunt, et a quibus audita, et personae eaedem etiam praesentes factae, inde sciri potest, quam periculosum sit alios instruere de malis, seu scandala alicui facere. N.* 1749, 28 Aug.
* = Nocte

4379. Quam multi mali spiritus circum me, inspecti ab angelis
Cum evigilatus, vidi circum me innumeros serpentes cum viperis, quosdam manifestius, quosdam tenuius, qui circumcirca erant, qui erant mali spiritus, inspecti ab angelis; alioquin visae mali spiritus quam multi circum me, per stellas errantes, quae paene innumerabiles, et quod usque a Domino tutatus, quod etiam repraesentatum per transtrum coeruleum ex fasciolis, extra quod mali spiritus erant. 1749, 29 Aug.

4380. De Infernis, de phantasiis
Vidi et instructus sum quomodo inferna in genere se habent; sunt phantasiae quae regnant, et iis sicut vivae prorsus apparent, nam in phantasiis sunt, nec aliam vitam quam phantasiarum habent, si non illam haberent nullam, quare phantasiae iis sicut vivae sunt, cum omni sensu, quod multoties ab experientia edoctus, et multoties cum spiritibus loquutus, dicebant ii quod scirent quod phantasiae essent, sed responsum eis, quod ita sit, sed usque omni sensu percipiant phantasiis, cum dolore, et cruciatu, quae tametsi phantasiae sunt, usque non aliter possint vivere, quin toti quanti phantasiae sunt, quia non in bonitate et veritate fidei; boni spiritus et angeli nusquam talia sentiunt, quia in veritate sunt.

4381. Phantasiarum plurima genera et plures species sunt, totidem etiam inferna cum vivo dolore, cruciatu, perceptione talium. Vidi quomodo se mutuo cruciant phantasiis in infernis; ligant unus alterum tam arcte sicut funibus, nec aliter novit spiritus quam quod ligatus manibus et pedibus, et sic conjectus quocunque libet; tum vertunt eum in ferox animal, ursum vel aliud, et ligant collo et capite, etiam dentibus, et trahunt, is renititur, hoc fit cum sensibili dolore, tum vidi quod projiciant serpentes, et quod is pedibus contereret eos, inde sanies visa per totum planum, adigitur ita facere; his et talibus phantasia cruciat unus alterum, et qui cruciat etiam immittitur similibus: phantasiarum genera et species sunt innumerabiles, secundum eorum inferna; hoc genus tale erat, alia genera aliter. 1749, 1 Sept.

4382. De Infantum statu et reliquiis # # *
Erat infans trium annorum in loco terrae cujusdam, et cum angelis loquutus de infantibus quod regantur a bonis spiritibus et angelis: spiritus angelici mecum loquuti antrorsum superne loquela angelica, non ita distincta in voces, et nosse datum quod ii essent e societatibus ubi tranquillitas, nam percepi tranquillitatem mentis, et hoc per semihorium vel horam, dicebant quod ii essent apud infantem, erat status beatitudinis eorum. Perceptum dein et loquutus cum angelis quod apud infantes post nativitatem sint angeli qui in statu innocentiae, dein quod illi qui in statu tranquillitatis, demum qui in charitatis, et quod postea sicut charitas decrescit, et simul tranquillitas et innocentia, et recondantur, ita removeantur sicut transit homo in vitam charitati contrariam; minus apud eos qui manent in charitate.
* sic ms. sed locum aliquem insertionis cum signo correspondente non invenimus

4383. Praeterea quia vita contraria charitati ad charitatem se habet sicut hyems ad ver in zonis frigidis, hi non regenerantur, sed qui sicut in zonis temperatis se habet ut hyems ad ver, ac ita porro; quorum vita similis est hyemi in zonis frigidis, nimis contraria est, quam ut possint regenerari, nam status charitatis, tranquillitatis et innocentiae se ita abscondunt, nec reduci possunt, nisi illa vita aborta sit, nec temperari potest sicut apud eos, quorum vita similis est hyemi in zonis temperatis. 1749, 1 Sept.

4384. Quomodo redeunt status mali proborum in altera vita
Status mali contra inimicos redeunt omnes in altera vita, et inimici sistuntur praesentes, etiam proborum et bonorum, nam nihil non redit, verum non simili modo, qui odium habuit, ejus odia redeunt cum animo perdendi eos, qui est odii, praeterea inimicitiae cum contemtu, si probi, tales status quoque plures habuerunt, contemserunt alios, inimicos habuerunt, et quicquid tunc in contemtu et inimicitia, si probi tunc non odium inest, nec vindicta, nec dolus, ideo facile iterum resarciuntur, cum percipiunt qualis alter est, si alter ex odio, tunc separantur, nam non conveniunt, si contemtus et inimicitia absque odio et vindicta, a Domino ita ducuntur, ut non inimici fiant, seu is inimicus contra alterum, utcunque alter inimicus est, usque optat et vult ejus bonum, hoc a multiplici experientia. 1749, 7 Sept.

4385. Cum Judaeis de avaritia
Erant plures ex Judaeis apud me, loquutus cum iis de altera vita, nesciebant quod ibi essent, putantes in corpore, sed cum dictum iis, quod reflecterent super id quod nescirent nomen suum, quinam sint, qua mercatura, qua domo, qui domestici, qui amici, tunc scire possent, quod in altera vita sint; quare dicebant tunc quod spiritus essent, et mirati: loquuti satis meditate; iis datum quaerere, quodnam eorum jucundum sit, dicebant pecunias habere, non propter usum sed propter pecunias, sed dicere datum, cum in altera vita non dentur pecuniae, inde nec jucundum ex pecuniis, quodnam jucundum nunc habere velint, sunt pauperes, nihil habentes, haesitabant, et pensitabant quodnam jucundum, cum non tale amplius quale in mundo, inter se colloquentes, agnoscentes quod hoc verum, et quod inquirerent jucundum quod illius Regni esset, in quo sunt, ita ducuntur sensim ad cogitationes de vita aeterna; de commercio eorum in mundo multum loquutus etc. 1749, 10 Sept.

4386. De Libertate
Quod in altera vita omne liberum appareat, et ex semet, quod multis constat, etiam malis, malum agendi, cogitandi, loquendi, si ex vita eorum, sic quod relinquantur suae vitae et teneantur in vita cupiditatum et phantasiarum, et multum confirmentur in iis, quia aliter non possunt meliores fieri, in libero implantantur illa quae alterius vitae sunt, nusquam in coacto, vincula externa acquiruntur, tandem ut libera videantur. 1749, 11 Sept.

4387. Quid vita intellectualis
Quod bina vita sit, nempe voluntatis et intellectus constat, sed perceptum, et instructus, quod binae vitae se habeant ut sol et Luna, affectio boni est sol, affectio veri est luna, lux ex voluntariis est boni, lux ex intellectualibus est affectionis veri: vita intellectualis est affectionis veri, sed sicut luna non potest lucere absque sole, sed habet solis lucem quam reflectat, ita quoque vita intellectualis, si est affectio veri, tunc est a Domino lux ibi, si principia falsi sunt, et persuasiones falsi, quibus afficitur homo, tunc habet solem suum, ex quo lux intellectualis, ex amore sui vel mundi, qui inde aliquantum distat, usque excitat ut luceat, nam nihil addiscitur absque affectione, affectionis origo est inde, quae est ejus sol; talis est vita intellectualis. 1749, 12 Sept.

4388. De Judaeis et nova Hierosolyma
Loquutus aliquoties cum Judaeis, etiam de nova Hierosolyma, et Messia quem exspectant, dicebat [quidam], quod cum venturus, quod victurus in aeternum, futurus rex maximus, ducturus eos ad terram per miracula, exsiccando omnia flumina, terror erit omnibus, non accepturi alios quam divites secum, qui omnes divitias iis traderent, sed usque inter contemtos erunt; ibi aedificaturi urbes palatiorum, circumcincti erunt angelis, si quisquam supergrederetur limitem, quod moriturus; quod in omni gaudio victuri, quaesivi an concordes inter se forent, et unus vellet alteri bonum, dixit, quod tam divites futuri, ut possint id facere; sed haesitabat de concordia; quaesivi unde gaudium nisi inde, ut unus alteri velit tam bene quam sibi, nec potuit aliter respondere, quam quod victuri in opulentia. De Messia dixit, quod nusquam moriturus, foret Deus: cum dixi, quod ii non possint venire qui mortui, solum qui tunc victuri, tunc nesciebat quid diceret; dixi, quod in regno ubi sunt, quod aeternum, quaesituri opulentias, quia omnibus destituti ibi, et divitiae mundanae nihili sunt, si opulentias coelestes nanciscerentur, quod felices forent, at mundanas non: et quod in hoc regno sint omnes Judaei qui a Jacobi tempore, ita maximum regnum, ibi debent quaerere suum Messiam, qui omnes divites facit, et cujus divitiae sunt aeternae; haesitabat, prius nesciens quod in altera vita esset, sed cum hoc perciperet, dicebat se cogitaturum de hoc, et quod Messias venturus in illo regno esse debeat, quia inde venturus, quare ipsum inquirere vellent; loquutus etiam de spurca eorum Hierosolyma; et quod Messias non solum Judaeorum rex sit sed etiam gentium, de quibus prophetae, sed regerebant, quod hoc aliter intelligendum, non quod gentes sed quod Judaei. 1749, 14 Sept.

4389. De vinculis externis
Quomodo homo per externa vincula regatur a Domino, multis est ostensum, cum aliquid non fieret, illico obvenerunt causae ex lucro, honore, fama, timore legis, mortis, at cum fieret, non ita, ipsa jucunditas, voluptas, cupiditas, augebatur tunc, ut non cogitaretur de illis, sic ut amor auferret, et faceret ut non de iis cogitaretur; ita quampluries, ex quibus constabat quomodo homo per externa vincula a Domino regitur, cupiditas eum aufert, tunc obliterantur illa quae dissuadent, tum [quomodo] cum alia vincula, seu aliae cupiditates. 1749, 15 Sept.

4390. Quod spiritus percipiant ideas cogitationum et idearum minora
Antequam apertum mihi fuit, ut loquerer cum spiritibus, in opinione fui, quod nusquam aliquis spiritus nec angelus intelligere et percipere posset meas cogitationes, quia erant intra me, praeter quod Solus Dominus, et hoc solum ex eo quod ita in Verbo dictum [cf. Ps. CXXXIX: 1-4], semel tunc contigit, quod spiritus sciret quid cogitarem, nam loquebatur mecum paucis verbis, quo obstupefactus imprimis ex eo, quod spiritus possent mea cogitata scire: inde constat mihi quod alii similiter credant: sed postea permulta et viva experientia instructus sum, quod spiritus non modo percipiant cogitata sed etiam interiora cogitationum, et idearum, angeli adhuc interiora, ut fines, et finium progressiones, quas homo non appercipit, nec appercipere potest, dum in vita corporis est; sic ut non tam minimum sit, quod homo credere potest se cogitare, quod non spiritus et angeli copiose et manifeste percipiant.

4391. De Ultimo Judicio
Quicquid Dominus dixit de Ultimo Judicio [Matth. XXIV, Luc. XXI], nusquam intellectus est interitus mundi, sed ultimum tempus Ecclesiae in communi, et cujusvis in singulari; quod est, quando amplius nulla fides, hoc est, nulla charitas; ut quod Dominus loquutus de tumultuatione maris, intelligitur haeresium et controversiarum, imprimis quae ex scientificis: de Sole quod obscurabitur, est quod amor et charitas: quod Luna est quod fides: quod stellae est quod cognitiones fidei, quod gens contra gentem est quod mali contra malos, et sic porro: ita loquutum est multis arcanis causis, de quibus hic non opus: similiter apud Johannem, et Prophetas ubi de novo coelo et nova terra, nova Hierosolyma, hoc est Ecclesia.

4392. De communi et particulari, qui ex communi videt particularia, at qui ex particulari non videt commune.
Cum spiritibus multum loquutus sum, quomodo ex communibus principiis cogitandum, et inde particularia intuenda, et quod tunc videat omnia particularia, quorum cognitionem habet, tanquam infra se, quomodo coincidunt, concordant, discordant, intelligenda, acceptanda, rejicienda; at qui ex particularibus spectat communia, in quovis objecto intuitionum aberrat, nam particularia persuadent, ut pro exemplo qui patriae salutem in hoc aut illo ponit, sunt permulta particularia quae persuadent aliter, in quibus sic manet et nescit salutem patriae, et iniqua consilia init: hoc illustratum est pluribus exemplis, et confirmatum ab angelis.

4393. De Providentia Domini
De Providentia Domini multum loquutus cum spiritibus et angelis, quod propria prudentia sit sicut sparsus grumus et rarus in atmosphaera respective ad totam atmosphaeram, quam non vident, et quod grumi sint tales ut decidant, et nihili sunt in atmosphaera: se habet providentia sicut qui in sylvis opacis vadit, nec scit exitum, quem cum invenit, sibi tribuit, cum providentia sit sicut qui in turri, videt errores, et ducit, eo nesciente, ad exitum; quod is tribuit suae prudentiae, si ei datum sit observare aliquid viae, aut casui seu fortunae; causa est, qui spectat praesentia, nec fines e longinquo, quorum ne hilum videt, ne quidem quicquam videt de finibus in mundo, minus in altera vita; quod illustratum et confirmatum ab angelis: quod nihil quicquam absque providentia Domini, etiam illustratum a variis in natura exstantibus, quae tribuuntur fortunae, quae sunt ultimum providentiae; ut exempli causa in mercatura, in ludis, in caeteris omnibus.

4394. De Adventu Domini
Cum angelis loquutus de passione Domini, deque opinione orbis hodie, quod sustulerit nostra peccata; sed responsum tuli, quod Domini vita et crucifixio, fuerit ut implerentur scripturae sicut Ipse dixit, nempe 1) quia repraesentativa Ecclesiae Judaicae et antiquae Ipsum figurabant, quod impleret omnia, quia Ipsum spectabant, et quod nulla Ecclesia repraesentativa potuisset existere, nisi Ipsum, Ipsius vitam et caetera se ad Ipsum, ut natum hominem referrent, 2) quod repraesentativa spectarent Ipsius Humanae naturae unionem cum Divina, et tentationes, antequam uniretur; 3) quod repraesentativa essent talia, quod pateretur veritas coelestis, quia periret, imo crucifigeretur a Judaeis, bonitatis coelestis et veritatis coelestis Ipse fuit exemplar, ideo quia illa, etiam Ipse passus; 4) praeter quod nusquam salvari potuisset genus humanum nisi Ipse in mundum venisset, et univisset Essentiam Humanam Divinae, quia nulla bonitas et veritas amplius, ita disunio humani generis et coeli. 5) Quod sustulerit peccata, non secundum sensum communem intelligendum, quod prorsus liberi essent a peccatis, nam singula remanent, sed ne humanum genus aeterna morte periret. 6) Cum Humana Essentia unita est Divinae, se extendit efficacia Divina ad inferiora quae spirituum, quod absque Humana Essentia non fieret; quare etiam Dominus quoad Humanam Essentiam etiam est Sol, et illuminat: per Divinam illuminati fuerunt angeli, ita coelestes, per quos transivit ad inferiora, at cum coeleste non amplius, et usque multiplicarentur inferna, tunc hoc medium insufficiens fuit, ita periissent, ad quos Divina efficacia per eos potuisset pertingere. Vide prius quoque n. 2259.

4395. De Exploratoribus, quodam eorum genere, qui excitant spirituum malorum spurca
Sunt spiritus, qui cupiditate feruntur excitandi alios num mali, qui cum apperceperunt mala et spurca, excitant illa, postquam poenas subiit, revocando illa spurca, num spiritus adhuc cogitet talia, et sic explorant num talis, imprimis postquam sustinuit poenas, ita revocant etiam prophana, hoc persaepe fit, loquutus cum iis, quod non ita faciendum, quia non modo pelliciunt tunc alios ad tale spurcum et prophanum cogitandum, etiam alios qui non se recolligere illico possunt, quos tunc damnant et volunt punire, praeter quod ii nullo horrore spurci tangantur, se ponendo in spurco absque pudore, quare nec absimiles illis sunt, qui excitantur. De iis dictum, quod sint tales qui in mundo curiosi fuerunt investigandi aliorum mala, nocendi causa. Praeterea punitores non opus habent ita explorandi alios, sciunt illico et momento absque exploratione tali, quinam fuerunt, et ubinam sunt; nec fugit aut fallit eos, ita non opus esse a spurcis et prophanis excitare spurca et prophana, et sic contaminare societatem. Exempli causa, si abominabile quoddam contra sanctum cogitant alii, et ideo puniuntur, tunc exploratores tales postea revocant abominabile hoc, explorando num adhuc ita cogitet.

4396. Quod pessimi in vita, qui cogitarunt juste de obviis, facilius recipiant vera fidei, quam ii qui extus morati fuerunt sed cogitarunt male
Fuerunt tres (ofwerste i Swerje*, Gustaf Rudbeck, Prince von Dessau) qui vitam atheisticam vixerunt, nec quicquam crediderunt de altera vita, et facinorosissimi fuerunt, illi in altera vita recipiunt vera fidei, quia facultate recipiendi donati sunt, ex causa quia de obviis cogitarunt juste et recte, nempe de mundanis, sic habuerunt planum, nempe justum et rectum naturale, cui implantari potuit verum fidei: contra vero alii, qui cogitarunt male de sanctis, nec justum et verum curarunt, modo extus morati et civiles apparuissent, et videri coram hominibus, quod probi, sicut Adlerheim qui inter pessimos, et Bergenstierna qui hypocrita). Illi quia justum et verum cogitarunt, et negarunt fidem, et vitam aeternam, nec crediderunt infernum nec coelum, detenti sunt a prophanatione veri, quod blasphemarunt, sed non prophanare potuerunt. Verum possunt recipere, sed num bonum nondum scio. Verum naturale, morale, civile est vas recipiens veri fidei, inque illo est species conscientiae.
* = praefectus in Suecia (verba suecica)

4397. Unus eorum dixit, quod aliquoties cogitaverit de vero fidei, sed quod tunc correptus fuerit quasi furore et insania, Dessau), et sic quod abstinuerit, indicium quod non admissus cogitare de eo, sed ut in externis maneret, et ibi fureret.

4398. De somno vigili, quod spiritibus non memoria particularium
Fui in somno ita dicto vigili, somnus talis est, ut non aliter appareat, ac quod sim in vigilia, cogitans et inquirens tunc num somnus vel vigilia, et concludens quod vigilia; tale somnium est, cum apud spiritus: tunc observare datum spirituum status quales, nempe quod iis non memoria particularium, quodque nihil tunc concludant ex illa, sed ex persuasione quae influit, conclusi etiam de aliquibus similiter tunc, cum tamen nihil concludere possem ex memoria particularium, sic ut nulla reflexio esset ex particularibus, in tali somnio fueram aliquibus vicibus prius.

4399. Quod spiritus et angeli habitent in affectionibus hominis
Per experientias instructus sum, quod spiritus boni et angeli non solum adsint apud hominem, sed etiam habitent in ejus affectionibus, unaquaevis enim affectio est multae extensionis, et quia planum ultimum est apud hominem in ejus affectionibus, ideo hoc fit, cum Dominus affectiones vivificat et sic ordinat; sicut quod spiritus boni in affectione hortulana, ubi habitacula [4142] . Sed affectionum bina genera sunt, veri et boni, seu intellectus et voluntatis, affectio veri est formalis, affectio boni est essentialis: sicut qui delectatur in laudibus suae uxoris, est affectio formalis; ipse amor conjugialis est affectio essentialis, ex qua et propter quam formalis, sicut est boni in affectione veri. Haec ab experientia, de quibus cum angelis sermones habere datum.

4400. Contrarium est apud malos, quorum formalia sunt falsa, et essentialia sunt mala, in illis et his habitant mali spiritus et mali genii, dum apud hominem in mundo spirituum sunt, ibi enim in spurcis vivunt.

4401. De gentibus
Sunt gentes quae in vita corporis audiverunt de Christianis, quod pessimam vitam egerunt, in adulteriis, in rixis, odiis, ebrietate, quos tunc horruerunt, quia talia contra eorum leges et mores ac religiosum fuerunt, ii in altera vita timidiores reliquis sunt recipiendi vera fidei, quia retinent timorem et quandam speciem horroris contra Christianos ita dictos, quare instruuntur ab angelis, quod tales sint perplures, et experientia quoque instruuntur, tum quod alii sint, tametsi pauci qui non tales, et quod doctrina christiana prorsus aliud dictet, tunc recipiunt vera fidei.

4402. De Antonio, quem sanctum faciunt
Perceptum quod Antonius Paduae adesset, antrorsum inferius paulo seu parallele cum inferiori pede, apparet sicut vestitu obscuro, et severus, et loquutus cum eo, num sanctum putet se esse, primum respondebat quod nihil minus quam sanctus, sed perceptum quod usque retineret superbum illud quod vellet esse, quare cum eo dura loquutus, perceptum etiam quod non ita agnosceret Dominum, cui tunc dictum, quod in vita Dominum coluerit, et retulerit omnia ad Ipsum, et quod sanctitas inde; plura intercessit, quae non memini; cum aliquis ad eum venit, ducitur ad loquendum, quod is neminem introducere possit in coelum, imo quod nesciat ubi coelum, percipio quod non sciat quid coelum, spiritus eum illudunt, a quibus se recipere vult sed non potest.

4403. Quod omnis locus in altera vita sit mutatio status
Mane in prima vigilia, penitius perceptum quam alias, quod progressio a loco ad locum non sit nisi mutationes status, et sic quod appareat iis in altera vita ita ad vivum, et fere magis, quam homini dum progreditur in terra; tunc perceptum quod ne ullus passum movere possit, nisi omnia et singula in illum ordinem a Domino disposita sunt, ut unicuique minimae ideae et affectioni respondeant societates, sic ut non tam minimum dari queat, cui non respondeat [societas] , seu cui non respondere possit, quod fit a Domino, ex Cujus Effluxu, seu Divina Sphaera, omnia illa, etiam societates in ordinem [disponuntur] ; quare progressio a loco in locum, est a societate in societatem, quae quia situm constantem obtinent, secundum omnes differentias, apparent mutationes status sicut progressiones, quod ita perceptum, ut nullum dubium fuerit, sic unusquisque status habet suum situm intra maximum hominem, ut et extra.

4404. De somniis et influxu
Iterum somniavi somnium sed vulgare sicut alii, quidam mecum loquutus, cum evigilatus narravi omnia a principio ad finem, angeli dicebant, quod prorsus coinciderent cum illis quae inter se loquuti, non quod essent illa quae in somnio, sed prorsus alia, in quae versa sunt eorum loquelae cogitata, sic ut essent repraesentativa et correspondentiae, imo ita singula, ut nihil non coincidisset. Loquutus cum illis de influxu, quomodo talia versa sint in prorsus alia non cognoscibilia quod a tali origine, quod influant ita in ideas captas varie; quod nempe unumquodvis apud eos excitaret conveniens quoddam in idea, sicut in somnio erat persona de qua illam ideam habui, quod esset in vero naturali [cf. 4396], et hoc solum ex ejus vitae actis et loquelis; apud angelos erat loquela de veritate naturali, quare ille repraesentabatur, et quid loquutus et egit, haec ordine sequebantur similiter. Inde constare potest aliquatenus qualis influxus; et quod teneatur pro subjecto quod primum ita obvenit, et caetera sequantur similiter sic a subjecto, inde sicut historicum repraesentatum est.

4405. De conjugiis et adulteriis
Erant quidam spiritus, qui infestabant me solertia peculiari per influxum molliusculum quasi undantem, et festine avertebant omnia cogitata, eorum influxus peculiaris erat, prius talem non percepi, post plures tales versuras et machinationes, tum oblatas eis repraesentationes, ut amoverentur a talibus, sed incassum, tandem loquutus cum uno eorum, percipiens quod fuerit cum vixit in mundo, dux alicujus exercitus, et loquutus cum illo de conjugio et adulteriis, animadvertens quod adulteria pro nihilo reputaverit in vita sui corporis, loquutus cum illo loquela spirituum, ideis illustrata repraesentativis, nam loquela spirituum talis est, ut dum exprimunt aliquid, etiam sistantur talia quasi videnda, sed modis qui describi nequeunt, sistuntur affectiones, cupiditates, et similia vive per variationes luminum, et diversimode ibi, et sic porro; loquela haec citissime peragitur, ut plus momento exprimi queat, quam per loquelam humanam intra horas; de adulteriis erat sermo, quod nefanda, tametsi appareant coram illis qui tales in lumine vitae eorum, sicut jucunda, sed quod nefanda ostensum [per id,] quod conjugia sint seminaria generis humani, et inde Regni coelestis, ita omnium hominum in terris, et animarum, spirituum et angelorum in coelis, ac ideo sancta habita, nec usquam violanda; inde quoque in Verbo, et inter praecepta decalogi, tam severe prohibita, leges civiles quoque in universo terrarum orbe talia prorsus vetant, quia abhorrenda, tum quod omnes tales cum solum approximant ad coelestes societates, sentiant foetorum graveolentis sui, et praecipitentur sicut in infernum, ex causa quia contraria sunt coelestibus, et quia coelum et amor mutuus, qui facit coelum, in amore conjugiali fundetur, et ipsum Regnum Domini est conjugium, et omnis amor conjugialis inde, quia a Domino, descendit, qui intime conjungit animos, penetrat et afficit, tum quod lumen vitae suae, quod adulterum et ei ita jucundum apparet, si modo approximaret ad coelum, verteretur in dirum et infernale tenebrosum, sic ut putaret tunc vitam sua, ex qua tale lumen perciperet cum horrore, esse prorsus infernalem, haec dicere ad eum datum, qui tunc respondit, quod nusquam tale in mundo senserit, voluit ratiocinia objicere, sed dictum est, quod ratiocinia posset mille objicere faventia jucundo vitae ejus, usque ut ab iis prorsus occoecaretur ut crederet licita prorsus esse, quare nec licebat ei ratiociniis agere, quia hoc verissimum est, et sunt veritates coelestes et aeternae, etiam ex ipsa experientia testatissimae, ut dictum, et ostensum tandem quod adulteria destruant amorem conjugialem, qui fundamentalis est omnium amorum coeli; ita convictus, indignatus, nec quicquam dicere potuit, dicens quod nusquam tale audiverit et cogitaverit in vita corporis. Pr: Eugenius. Dictum porro quia ratiociniis agere voluit, quod prius veritates illae quae dictae refellendae forent, quod non sint veritates, et quod ex vitae suae jucundo non loquendum, et postea cum convictus sit, quod foeda sint, et in alia vita [sit], tunc possit spectare ratiocinia, et inde tueri qualia sunt.

4406. Etiam mirum est, quod nemini adhuc notum, quod amor mutuus et fides coeli, seu ideae angelicae de amore mutuo et fide, [cum] delabuntur in mundum spirituum, ubi spiritus mali, vertantur in sphaeram adulteriorum foedorum, inde est, quod in Verbo infidelitates dicantur adulteria et scortationes, et hoc saepissime; causa est, ut dictum quia amor mutuus coeli fundatur super amore conjugiali, hoc est, inde derivatur, et quod sic adulterinae sphaerae, ut contrariae illis existant.

4407. Ducebatur adhuc ulterius ad cogitandum quod adulteria foeda sint, quod is et quisque apperciperet, si pro veritate agnosceret praeceptum Decalogi, et caetera mandata Divina, tum leges civiles, et inde dein cogitaret, tum inveniret multa confirmantia; vel si ex alius causis oblatis, ut si ipsius conjux ita ab alio laederetur, quod ulcisceretur id usque ad mortem, si tunc in eo statu caperet quod hoc horrendum sit [cum] simile alius faceret, et confirmaret se, tunc potuisset tandem abhorrere adulteria.

4408. De amore conjugiali
Loquutus cum angelis de amore conjugiali, seu inter binos conjuges qui se amant, quod sit omnium amorum intimus, et quod sit talis, quod conjux videat conjugem in suo animo et in sua mente, sic ut conjux utrinque habeat alterum seu alteram in se, hoc est, quod imago imo similitudo mariti sit in mente uxoris, et imago et similitudo uxoris sit in mente mariti, sic ut unus videat alterum in se, et in intimis suis ita cohabitant, hoc repraesentatum est ideis angelicis, quae non exprimi verbis possunt.

4409. Repraesentatus etiam est amor lasciviae, sicut externus, qui non intrat in mentem, manet in externis, et insinuatum quod talis amor utplurimum confundatur cum amore conjugiali, cum tamen est lasciviae; qualis etiam est inter maritum et plures uxores, in tali matrimonio nusquam amor conjugialis esse potest, tum apud eos qui alios amant extra conjugium; nam amor conjugialis est talis ut ne quidem cogitationem admittat de aliqua alia, imo abhorreat; at quod in amore vero conjugiali sit intimum conscientiae.

4410. De Memoria
Dictum cuidam qui indignatus quod non meminisset eorum quae in vita corporis, et sic ex memoria corporis loqui posset, sed responsum est, quod satis sit, quod possit multo plus cogitare, et multo melius, quam in vita corporis, et omnia et singula melius intelligere, quae obveniunt in altera vita, nam quae in mundo sunt, relicta sunt, et nunc in altera vita est, ubi quicquid ad usum alterius vitae requiritur habet, homo enim talis est, ut omnia habeat et accipiat ad vitam, in qua est, vivendam et fruendam, et ita quoque in his.

4411. De loquela angelorum
Loquela angelorum expressivissima est, et significativissima, et fit quoque per lucis variationes mirabiles, per quas sistunt ideas luce variegatas, ipsa lux quae inest ideis, et quae comitatur ideas, exprimit omnes differentias affectionum, et hoc tam accurate, ut pateat illico indoles affectionis, hac loquela etiam cum illis locutus aliquoties sum.

4412. De Paulo
Paulus inter pessimos apostolorum est, quod a multa experientia notum factum; amor sui, quo inescatus fuit, antequam praedicavit Evangelium, mansit apud eum, etiam postea, et quia tunc paene in simili fuit, incitatus ab amore illo et natura, ut in turbis esse vellet, omnia egit ex fine ut maximus esset in coelo, et judicaret tribus Israelis; quod talis postea manserit ex plurima experientia constat, nam loquutus sum cum illo plusquam cum aliis; imo talis est, ut caeteri Apostoli in altera vita rejecerint eum e consortio suo, nec amplius agnoscant eum pro uno eorum, ex eo etiam quod se adsociaverit uni ex pessimis diabolis, qui regere omnia vult, et spospondit ei, ut hoc obtineret; praeter plura alia, quae nimis prolixum foret referre; omnia quae novi de Paulo, si describerentur, foret membranas adimplere: quod epistolas scripsit, hoc non testatur de eo quod talis, nam etiam impii possunt praedicare bene, et literas scribere, aliud est esse, et aliud est loqui et scribere, quod etiam illi dictum; et praeterea in suis epistolis ne verbulum memoraverat de Domino quid docuit, nec unam Ipsius parabolam memorat, sic ut nihil ex Domini vita et sermone acceperit, quod etiam ei dictum, cum tamen apud Evangelistas est ipsum Evangelium.

4413. De sensu literali Verbi, et hypocritis
Paulus
Fuit quidam qui insensibilius fuit sensui interno Verbi, quia voluit meritum ponere in actis Paulus) ; diu ad distantiam a me fuit, etiam inter pejores, jam se associavit pessimis diabolis, jam sibi coelum voluit formare, quibus daret gaudium ex se, sed cupiditatum et voluptatum, quod etiam tentavit, sed inde pejor factus, et deturbatus, loquutus cum illo tunc, quod hoc non esset coelum sed infernum, versum etiam est in nigrum infernum; hypocritas imprimis habere voluit, de quibus cum illo loquutus; per aliquot dies hypocritae apud me fuerunt, quod ex dentium dolore potui scire, incumbebant jugiter tacendo, et perceptum et dictum, quod hoc ex Paulo, qui odio habet internum sensum, et sic ira odii istius eum effectum habet, ut arcessantur hypocritae, et quod talis sit nexus rerum, nam hypocritae nihil credunt, sed usque aestimant sensum literalem Verbi, quia inde possunt capere plura et persuadere vulgo, et facere ut appareant sicut pii.

4414. Quod magicum sit velle se facere bonum ex fine malo
Velle fieri bonus, imo se facere bonum, cum intendit bonum, hoc bonum est, cum ignorant quod a Domino, sic enim proprium coeleste accipiunt: at qui se bonos volunt facere ab finem malum, imperandi aliis, perdendi alios, et porro, iis est hoc magicum, illud ex coelo, hoc ex inferno: unus magicus voluit bonus fieri ex se Adlerheim) , invenit id, quod arcesseret ad se bonos quosdam, et haberet circum se, ut facerent eum bonum; sed versum hoc ei est in infernum, nam finis erat faciendi malum per illud, ita plus magicum; et depressus tunc versus inferiora magis, unde se elevare non potuit: inde patet quod tale sit magicum; loquutus de eo quod tale sit.

4415. De gentibus, de Cicerone
Fuit apud me Cicero, ut reor, per unum diem circiter, et cum illo loquutus de variis, miratus typos nostri temporis; tunc loquutum de variis, etiam de sapientia, de qua sermo, dixit, quod sapientia sit vitae, et quod non de alia re praedicari sapientia possit; tum de intelligentia, quod sit inde, quod etiam confirmatum, tum quoque de ordine, quod sit ordo in omnibus et singulis, et quod ordo sit a supremo Deo, et sic quod vivere in illo ordine secundum ordinem Divinum, quod hoc sit sapiens esse; praeterea novit etiam plura de Domino, et loquutus [sum] cum illo, quod natus homo, sed conceptus a Deo, et quod exuerit humanum, et induerit Divinum, hoc ille comprehendit bene, et agnovit quod non posset aliter esse; ac interea Christiani mali circum infundebant varia scandala, sed illa non curabat, sed dixit, quod non possit aliter esse, et hoc cum interiore confirmatione. Mirati illi ex Christianis, sed aperta voce iis dixit, quod non mirum sit, quia imbuerunt principia in vita corporis sui de illis, non talia, sicut decet, quare antequam principia illa discussa fuerint, non admittere possent illa quae confirmant, sicut illi qui ignorarunt, ut sunt illi qui nihil sciverunt de Domino.

4416. Percepi delectationem ejus cum legi Verbum Propheticum, ex eo quod singula nomina, et singulae voces significarent interiora, et miratus valde, quod Eruditi hodie non delectentur tali studio, quod tamen prae omni alio studio foret delectantius, ac utilius.

4417. Percipiebam manifeste, quod interiora ejus aperta essent, et quod plures ex Christianis qui aderant, eis clausa essent, quod etiam illis dictum, nam regnabat cupiditas invidiae contra eum, et quae incredulitatis erant: ille cum percepit, dum in Verbo legi, quod sancta talia involverent, dixit, quod non adesse posset, quia percepit sanctum, in quo non esse posset, ita interius ille, qui fuit gentilis, afficiebatur, cum Christiani aperta voce dicerent, quod ii adesse possent; ex causa quia nihil afficiebantur.

4418. De Augusto
Loquutus cum Augusto, erat vir probus, sed auctoritatis sphaeram peculiarem habebat, quod non vellet ut aliquis loqueretur, inhibebat ex sphaera auctoritatis, sic ut non auderem, forte quia hoc nimis audaciae contra eum putabat fore; ostendebat mihi rotundam fenestram, seu ovalem, quam habuit in Palatio suo, dicens quod per illam spectaverit illos qui extra fuerunt, et exploraverit quales essent, et quod hoc nesciverint, et quem invenit talem, ut sibi placeret, quod ei, cum nondum quicquam scivit, functiones et honores dederit; fuit per aliquot horas apud me.

4419. De hypocritis, et qui dentium gingivas laedunt, et poenis
Per aliquot dies fuerunt hypocritae apud me, et causabantur dolorem dentium, sed non ita atrocem ut prius [4348, 4413], tandem quendam mutum, et quasi insensibilem, sed gingiva erat talis, ut dentes ibi non essent firmi, ut cum tangerem dentes dextrae partis, et gingivas, dolerent, hoc per aliquot dies, tandem post somnum audiebam quod permulti punirentur ordine, et quod punitio transiret in longum et supra ad multos, punitio peculiaris lacerationis fuit, perceptum quod essent illi qui hypocritae fuerunt et devastati, et vix multum residui vitae haberent, quod circum me collecti fuerint, et sibi fecerint sphaeram societatis, et sic habitationem secundum societatis cujusdam formam, et hoc longo tractu, ex causa quia hypocritae erant circum me, qui eos quasi attrahebant intra suam sphaeram, nam ubi mala, ibi genii et spiritus illius mali; postquam puniti leniebatur ille dolor gingivae dextrae, inde constare potest quales fiant hypocritae cum devastati, quod parum vitae; praeter dolorem istum ab iis nihil sentiebam.

4420. De sirenibus cum insidiantur noctu et obsidere hominem volunt et poenis earum
Fuerunt sirenes per septimanas circum me, ad sinistrum superne, aliquoties prorsus supra caput, sed utplurimum ad sinistrum superius, ii per suas magicas artes, et prophana adulteria, me lacesserunt; et tandem venerunt eo usque ut loquerentur prorsus sicut in corpore, ex loquela percipiebam quod putarent prorsus esse in mundo, quod et dixerunt, auditum, et dictum aliis; et hoc indicium est, quod prorsus redire in mundum velint, ita obsidere hominem prorsus, quod et nocte tentarunt apud me cum dormirem, variis artibus allaborabant intrare in me, et sic obsidere, ac ut dictum, meum spiritum ejicere, et suum ibi habere, visi etiam prorsus quod ita vellent, supra caput antrorsum se injiciebant, tetigi etiam in statu illo manus earum, praeter plura: sed puniti sunt gravissime, per atrocem poenam lacerationis quoad caput et ossa, quae iis prorsus frangerentur, cum dolore immani, et hoc perstabat diu, per horas; volebant eludere per similia, quae exercuerunt in mundo, mentiendo, alia fingendo, sed iis dictum, quod hoc incassum in altera, nam omnium cogitata et facta sciuntur.

4421. De punitionibus, quod sint misericordiae
Loquutus cum spiritibus qui putarunt quod puniri esset contra misericordiam, sed iis dictum quod sit misericordiae, et quod sit immisericordiae non puniri, et convicti ab exemplo, si Pater non castigat filium seu filiam immorigerum, et male facientem, sed indulget, quod tunc immisericors sit, nam tunc filium ad omnia illa mala fert, sic est contra liberos, et contra alios immisericors; quod non sit contra amorem, inde quoque patet; similiter se habet cum rege, qui condonat scelestis, nec punit, plus immisericordiae facit, nam sic sceleratos in regno tolerat, et auget eorum numerum; ita se habet cum punitionibus in altera vita, si non punirentur, usque ad emendationem, ut fit semper, tunc non solum ii facinorosi permanerent, sed bonos laederent, quod contra misericordiam est.

4422. Quomodo multi recepturi illud quod scribitur per me
Accepi literas quod non plura exemplaria inter 2 menses vendita sint quam quatuor*, et hoc notum factum angelis, mirati quidem sunt, sed dixerunt, quod Providentiae Domini relinquendum, et quod illa talis sit, quod neminem cogat, quod fieri potuisset, sed non conveniat, ut illud legant primum, quam illi qui in fide sunt; et quod tale quoque notum sit a Domini adventu in mundum, Qui etiam cogere potuit illos ad recipienda verba Ipsius, et Ipsum, sed neminem coegit, ita postea per apostolos, sed usque inventi sunt qui receperunt, quod fuerint illi qui in fide, ad quos quoque apostoli missi sunt: ostensum porro quomodo [se] habet cum caeteris, in orbe Christiano, per id, quod missi in statum in quo fuerunt in vita corporis, et iis tunc datum cogitare de illis quae scripta sunt, de altera vita et in explicatione de sensu interno, ii tunc fuerunt sicut vomerent, ita respuentes omnia illa, quod etiam ii dicebant et fassi sunt.
* refert hic ad opus Arcana Coelestia, Partem Primam, Londini 1749 editiam

4423. De Providentia
Loquutus cum spiritibus quomodo se habet cum vita hominis in mundo, et in altera vita, et ostensum per repraesentationem, nempe talem, quod ferantur animi secundum status ejus mutationes sursum et deorsum, et usque quod jugiter sit quasi attractio communis totius illius sphaerae, impiorum deorsum ad infernum, et piorum sursum ad coelum, quod non sciunt, nam dum in alto sunt, tunc omnia contemnunt, cum inferius, sive in humiliatione seu contemtu sui, vel in timore sunt, et agnoscunt, et sic jugiter feruntur animi eorum, seu status vitae eorum, cujus tamen est regnans quoddam ad quod redit quod est in medio sphaerae; sic se habet cum statibus vitae in mundo ex fortunis variis, et infortuniis, sic in altera vita per aliquod tempus, sed usque communis quasi attractio est vel sursum vel deorsum; ita se habet cum providentia, quae tranquille agit, et quae semper trahit sursum, sed homo se deorsum agit, sic ut [si] ejus vis praeponderet, inde ad infernum, aliter si in charitate vixerunt, tunc sursum ad coelum; haec ita repraesentative coram spiritibus sistebantur, ac tunc erant in ea idea, quae talis, et afficiebantur mirabiliter et agnoscebant quod ita sit.

4424. De quadam quae putabat se prorsus in corpore vivere
Erat quaedam quae apparuit mihi in statu medio inter somnum et vigilius, plus ad somnum, et cum vigil factus, tunc loquutus cum spiritibus qui supra me, quae dicebant quod putaverint faeminam esse, quae similiter loqueretur cum spiritibus, et ostensum mihi viva experientia, quomodo cum illa loquerentur, nempe per influxum obscuriorem, sed usque apperceptibilem ei, nam missus in eum statum, sed instructae sunt, quod esset faemina spiritus, quae ita faciebat, et quae forte tunc putabat prorsus se in corpore esse, et pateretur sic ut secum ita loquerentur, et inde persuaderentur, illa faemina custodiebatur ne aliquis ei damnum inferret, se projiciebat per helicis formas, quibus significatur quid dolosum, sed num esset dolosum propter finem, ut imperarent, vel ob jucundum tale, quod appercipiebat, non ita scire datum; inde constare potest, quod sint spiritus, cum quibus fere loqui possent sicut cum homine; sunt etiam spiritus, qui intrant fere in naturam corpoream, et illae loquuntur prorsus sicut in vita corporis, putant esse in corpore, ita interna transeunt ad externa, hae ex sirenum turba sunt; sed tunc, ut autumo, instat ultimum earum, nam pergunt versus exteriora ita, et interiora retrahuntur.

4425. Quid quod non judicandum de aliis, societas, interiora
Saepius cum spiritibus loquutus quid intelligendum per id quod non judicandum de aliis, et consensum, quod unusquisque judicare possit de alio quod spectat vitam ejus civilem, tum moralem quantum concernit civilem, quia societates jungendae, et sciendum quantum alii fidendum, quid convenit ei et non convenit, ne decipiatur, nam sunt simulatores, dolosi, hypocritae, adulteri, sunt omnis generis mali homines, sunt sapientes, sunt stulti, sunt qui nihil publicum aestimant, sed se praeponunt, sunt alii aliter, ita absque reflexione, cogitatione, et sic judicio apud se, nusquam aliquis in vita civili vivere posset, tum imprimis num hic utilis sit fungendis officiis publicis, et sic porro, quae discernere non datur absque judicio apud se de alio.

4426. At quod interiora attinet, quoad vitam fidei, et similia, de iis non judicandum, Solus Dominus hoc novit, mille possunt similes apparere in externis, imo loqui, sed usque prorsus dissimiles esse quoad illa, fines cujusvis quoad illa nusquam sciri possunt; ex actis judicare de illis, est decipi, praeter plura, quae adduci possunt: loquutus cum spiritibus, quod prorsus sit aliud regnum in altera vita, alia forma regiminis, aliud regimen, aliae leges, imo alia bella, nempe contra mala, et infernales, aliae consociationes, quae sunt secundum fines interiores vitae, haec nusquam exstant in vita corporis coram aliis, quare de illis non judicandum. Ab experientia multa mihi notum est, quod ii de quibus mundus quoad interiora judicarunt male, sint inter beatos, et vicissim de quibus judicarunt bene, sint inter infelices.

4427. De divitiis, potentia et magnificentia in altera vita, tum de Plutone
Infernum
Loquutus cum quodam qui antrorsum inferius paulum, quem arbitratus magnum et opulentum fuisse in vita corporis (Czare) , dicendo quod nihil habeant in altera, non vestes, non aurum et argentum, non aliquos qui iis serviant, sed quod sint pauperrimi, secus ac in vita corporis, solum quod phantasiam illam secum trahant, quod adhuc putent se esse tales, cum tamen non sint. Tunc dicere datum, quod angeli sint magnificentissimi, habitent in palatiis ita magnificis, ut quoad architecturam et inde magnifica, omnia palatia mundi ne quidem comparari possint, et hoc cum varietate in aeternum, sic quod illi magnificentissimi sint, sed usque tales quod humillimi; praeterea quod opulentissimi, habitent in atmosphaeris quantum spectari possint aureis, adamantinis, rubinorum, unionum, cum tamen sint illi qui omnia ex corde et plura adhuc dare aliis velint, imo usque ut priventur illis modo alii iis gaudeant: quod potentissimi, quod millia imo myriades conferant suam potentiam in illos, et possint subjugare infernum, cum tamen tales sunt ut nemini imperare velint; qui circum mirati sunt valde quod ita sit, cum tamen ita se habeat, at qui volunt et cupiunt divites esse, potentes esse, nihil prorsus habent.

4428. Tunc venit quidam qui dixit se Plutonem esse, ex illis qui vocantur plutonici, qui phantasiam illam habent, quod videant thesauros immensos auri, et divitias, quibus delectantur, ex phantasia quam traxerunt secum e corpore, quia tales, ut in illis omne suum delectamentum posuerint, praeter quod in usu ex iis; dicere ei datum, quod haec nihili sint, sicut terrestre coenum, si sic cameram talibus auris plenam habeat, sive luto et coeno alteram, tunc nihil plus valet una quam altera, quod possideant aurum in terra, est ideo quia spectant in auro suo opulentiam, putant possidere posse omnia, et praeterea nihil possident, praeter phantasiam, hi sunt plutonici; dixit quod ita se habeat, quod spectet talia, sed vertantur aliquoties in coenum, et cum alicui dare ex eo alii velit, apud eum vertatur in coenum, sic ut nihili prorsus valeat, nec habeat aliquem usum inde, quam talem spurcum, quod audit phantasticum.

4429. Loquutus de divitiis mundi quod nihili sint, sed quod aliquid [sint,] est usus ex illis quod hoc facit, et qualis usus, tale est aliquid, ut cum maximi usus tunc multum aliquid, at abstracte ab usu quod non aliud sint quam pulvis terrae, ex quo, qui prorsus nihil aestimatur sed rejicitur.

4430. De memoria particularium
Audivi quendam recensentem alterius, erat sirenis, flagitia quae patravit in vita corporis, et hoc quoad centum quod excedit, cito, ordine, absque haesitatione, excitando ideas ad vivum, cum circumstantiis, modo loquelae spirituum, cito, cum agnitione interiore ejus, cui dicebatur, et hoc aliquoties, inde ostensum quod omnia memoriae particularium secum habeant, et ne hilum amittant, praeter ossa et carnem, quae communia sunt brutorum animalium; et sic quod nihil possint dolere mortem corporis, sunt enim recentes animae quae amaverunt memoriam corpoream, quod amiserint, et doleant, iis ostensum est, quod omnia et singula secum habeant; sed usque non volunt, ut inde evocentur illorum mala, et sic pateant, nam omnia acta, cogitationes, et fines paterent sic coram aliis: quibus auditis, non volunt, ut pateant, et particularium memoria pateat.

4431. Sunt spiritus tales qui evocare illa possunt, ex illis qui Mercurii sunt, et memoriam inferiorem interiorem et ejus sensum referunt, dictum mihi quod tales sint, inter se, et quod ii possint, cum permittatur, ita intueri particularia memoriae spiritus. Inde constare potest, quod pro omnibus cogitatis et actis luat malus in altera vita, et si putat se non malum egisse, quod tunc ordine evocentur cum ejus agnitione cum omnibus ejus circumstantiis.

4432. De ordine, quod propter ordinem culpam malorum in Dominum conjiciant
Nihil communius est apud spiritus quam cogitare quod omnis culpa imo poena ita malum esse a Domino, quia permittit, sed loquutus cum iis de eo, quod ita appareat, ipse ordo est a Domino, quod malum se puniat, ita quod malum et falsum redeat ad eos innumeris modis, et sic quod sit ordinis, et legum ordinis, et quia agunt contra ordinem, et cogitant contra ordinem, et putant ex eo quod se et sua ament hoc justum esse, ita culpam mali rejiciunt in Dominum, cum tamen ii in culpa sint; quod ita iis appareat est fallacia, nam quisque vult habere ordinem, secundum ordinem in quo est; cum tamen ordo a Domino sit ut omnibus bene sit; hoc foret sicut qui contra leges justas agit, qui contra leges vult, indignetur et irascatur legi, et culpam rejiciat in legislatorem, quod ita fecit leges, ita unus aliter quam alius; cum tamen apud legislatorem nihil aliud fuit quam commune bonum, quare qui peccat contra leges is in culpa est, non prospicere ultra potest, quantum commune in eo sit, sed quantum particulare quod sibi congruit.

4433. De communi bono
Cum angelis loquutus cogitative de communi bono, quod qui in vita corporis pro communi bono est, is quoque in altera vita etiam pro communi bono sit, commune bonum in altera vita est Regnum Domini, ita est pro Regno Domini, proinde pro Domino, Qui est omne in omnibus Regni sui; inde quanto zelo quis est in mundo pro communi bono, tanto est pro Regno Domini.

4434. Quod spiritus prorsus nihil possint, et sic quod nihil sint
Loquutus cum spiritibus de eo quod putent se posse aliquid ex se, plerumque enim se jactant, et quia permittitur eis agere secundum phantasias et cupiditates, putant quod multum possint; quibus respondere datum, quod sciant, quod omne quod cogitant, influat, ita quod non possint cogitare ex se, ut ex se, et quia ex se non possunt cogitare, ut ex se, ita quod nec agere possint, quia omne quod agitur, venit ex cogitatione, nihil agi potest ab iis, nisi cogitent et sic velint; quia non negare potuerunt, quin omne quod cogitant influat, negare nec potuerunt, quod [non] quicquam agere possint a se, nisi vellent sicut inanimatum quoddam, aut sicut brutum, hoc usque agit ex quadam cupiditate seu affectione.

4435. De amore mutuo quod inde omnis felicitas
Quid amor mutuus a conjugiali
Fuerunt spiritus qui dubitabant de eo, quod ex amore mutuo omnis felicitas, desiderabant scire num ita esset, missi in statum quendam amoris mutui, antrorsus ad distantiam in altitudine media, et inde loquuti mecum, dicebant quod felicitatem perciperent quam nusquam crederent, et inde eam praedicabant quanta sit, nolentes inde redire in statum pristinum; erant tunc alii spiritus, qui non redigi potuerunt in eum statum, prope illuc missi, dicebant quod nihil sentiant, hoc factum ut sciretur qualis unus et alter.

4436. Instructus sum, quod in amore mutuo sit quaedam species derivata amoris conjugialis, quod unus vellet esse alterius, et sic reciproce, quod est amoris conjugialis, sed amoris mutui quod unus velit dare quod ejus est omne alteri, praeter suam vitam, quod amor conjugialis vult; inde constare potest, quod amor mutuus derivetur ab amore conjugiali.

4437. De statu animarum post mortem ex somnio
Qualis status animarum post mortem sit, quomodo vident, sentiunt, et fruuntur caeteris sensibus, cum affectionibus, ostensum mihi est per somnium, in quod missus, tunc enim corporea sopita sunt, quasi mortua, magis apud me, quia spiritus apud me separatius a corpore agit quam apud alium, et vidi urbem, cum aedificiis, nundinas cum omnis generis utensilibus pro infantibus pueris, et haec diu, vagando per urbem huc illuc inter multum populum, homines in abundantia erant, quae omnia vidi tam exstanter, ut nusquam oculis corporis exstantius spectari possint; putabam me prorsus vigilem, et cogitavi quomodo in urbem hanc veni, num per miraculum, et passim quod quidem oblata mihi illa videre, visu spiritus non corporis, sed usque quod talia essent, ut nusquam negari potuisset quin sint, tam vive apparuerunt omnia, perstabant haec per horam illa videndo; evigilatus miratus quod esset somnium, et optavi, nisi alia causa retraxisset, quod vellem in illo statu esse, loquutus cum spiritibus, qui introducebant, postea.

4438. De influxu Domini in Ecclesiam, ab omnibus, [quod] sit instar cordis
Dictum quod Ecclesia Domini sit instar cordis et pulmonum, et quod inde influat in caeteros, perceptum quomodo se habeat, quod nempe sicut in homine, quod caetera viscera, quae minoris usus sunt, inde vivant; ita Regnum Domini in aliqua tellure: influxus quod sit a pluribus, et innumeris in unumquemvis, constat ab experientia apud me, imo quod sit in unamquamvis ideam a multis, ab universo coelo, secundum affinitates, sicut in corpore humano; aut etiam sicut per plures musculos dissitos a se invicem, et per adhuc plures fibras motrices, una actio: quod etiam constare potuit ab experientia, quod a lascivis faeminis simul unum pulchrum exstiterit, ita ab innumeris format Dominus unum secundum beneplacitum Ipsius, ita etiam se habet cum Ecclesia Domini in terris, angeli habitant apud eos, qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt, ubi est instar cordis et pulmonis, ita apud hominem in tellure; cum vero nulla Ecclesia, removentur illi, ita non dari potest per plurimas angelorum societates influxus, ne quidem in dissitos inde, nam nullibi est conjunctio proxima, ut inde derivatio in alios, et sic porro.

4439. De societatibus amicitiae
Supra caput alte sunt societates, quae vocandae societates amicitiae, inter se vivunt amice, ita in jucundo amicitiae, non in jucundo et beato amoris mutui; apud se habent lucem fere flammeam, et jucunda perplura, in quibus sunt, cum aliis quoque delitiosis; fuerunt apud me seu supra me bis terque, et tunc appercipere datum unde jucundum eorum, ubicunque veniunt, aliorum jucunda ad se derivant, et ei quos deprivant tunc sunt in obscuro, et in misero, hoc dicebant se nescire, sed iis ostensum quod ita sit, a me abstulerunt similiter jucundum, et tunc in obscuro et tristi fui, quod tantum auctum, quantum apud eos jucundum, loquutus cum eis, et increpavi; informatus, quod tale sit jucundum amicitiae, cum non jucundum amoris mutui; inde constare potest, quomodo se habet in altera vita cum illis qui socios prae omnibus aliis, seu jucundi causa amant: et adhuc magis, quales ii qui in amore sui, quod deprivent omnes alios suo jucundo, et in se derivent, quare separantur, et cum ad angelicam societatem veniant, instar grumi seu ponderis decidunt.

4440. De jucundo infernali et coelesti
Quidam doctor multae dignitatis qui se prae aliis eruditum putavit, in altera vita nihil prorsus intelligere potuit quid jucundum infernale et quid jucundum coeleste, tametsi instrueretur, et per vivam experientiam ostenderetur; sed faciebat idea sua jucundum infernale et jucundum coeleste ut unum prorsus, erat interior hypocrita, fortassis prophanaverat sancta, tum contumax insidiandi, et callidus dolos nectendi, ut serpens venenatus intus, quare in infernales cruciatus missus.

4441. De simplici idea de Domino, et quod regat omnia
Fuerunt qui erant in simplici idea de Domino, quod Dominus regat omnia et singula; ideae simplicitas non potest describi, illa melius apud spiritus sisti potuit, quia ab experientia noverunt, quantum cogitationes operantur, et quod magicae per influxum cogitationum et affectionum operentur, et quia talis influxus, et tales volunt imperare, nisi unus regeret omnia, perirent omnia, et status tam turbulentus oriretur ut nihil subsisteret, inde simplex idea de Domino, quod Ipse regat omnia, et simplicitas quoque in eo consistebat, quod Dominus ut Dominus iis esset, absque cogitatione de Divino, humano, sancto [Ipsius], sed solum de uno: ex illa idea fluebat etiam illud, [quod] omnia regat, et singula, et minima cogitationum, et quod in beatitudine essent cum ab Ipso regerentur, et sic in tuto: erant multi, et cohortes qui accedebant ad illos in eorum ideam, et in illa beatum suum percipiebant, ex causa quia audiverunt prius tam multa disceptata et ratiocinata de variis apud Dominum et de fide in Ipsum, ita erat hoc iis ut quies dulcis, missus quoque fui in eandem ideam, et beatitudinem in simplicitate illa appercipiebam, et simul tunc quod innocentia in illa esset.

4442. De sublimi idea de Domino
Erant ad latus dextrum alte supra angelici qui in sublimi idea erant, quia cogitarunt, apperceperunt, et audiverunt tam multa de Divino, Humano et Sancto Domini, quare missus in sublimem Ideam, quod illa tria unum essent, quae idea non describi potest, quia solum dabilis in altera vita, voces eam non exprimunt, Divinum erat pro coelestibus, Humanum pro reliquis qui infra, etiam Divinum sed applicabile iis, Sanctum procedens erat omnis inde sphaera, quia nihil in Domino nisi Divinum Sanctum, haec repraesentata sunt idea angelica, et sic ut unum applicabile ad totum coelum, in qua idea illi habebant suum beatum.

4443. Ex priori idea et ex hac perceptum, quantum beatum sit habere fidem cordis quod Dominus regat universum, et quod hoc principale fidei sit.

4444. De ideis – De fide
Quod omnia quae sunt memoriae et inde quae sunt 394 cogitationis sint ideae, ita ut res memoriae sint non nisi ideae, inde cogitatio utcunque obscura apparet, usque distincta est in ideas, quod concludi potest a loquela ex cogitatione, quod ideae cadant in voces. *
* in ms. Sequitur lineis transversis multis deleta paragraphus haec: Praeterea informatus [ab] sum, quomodo se habet cum ideis, quod nusquam aliquid memoria teneri queat, nec cogitari, ita nec persuaderi, nisi formatae sunt ideae illius rei.

4445. Praeterea informatus quomodo se habet cum ideis, quod illae ideae remaneant apud hominem, et persuadeant, quae ex semet sunt, non ita quae ab aliis, tametsi auctoritas sit quae imprimit, usque tamen antequam ille ipsi sibi ideas formaverit ex se, non ita inhaerent, nec ita persuadent, tunc accedit sui amor, et intuitio sui, et sic implantantur ideae ex aliis; quantum quisque a semet, tantum remanet, et tantum persuadet, non ita quantum ex aliis.

4446. Aristoteles formavit philosophica ordine naturali, ex cogitationis ejus analysi et simili in se, quae ita descripsit, ita habuit ideam suae cogitationis prius, et inde formavit philosophica suo more, ut describeret ea coram aliis, et quasi depingeret; at ejus sectatores, inverso ordine, a talibus seu scholasticis, quae vocant logica et metaphysica, in genere philosophica, ut capiant ideas de cogitatione, hoc quia est inversus ordo, semper se in stuporem et tenebras de interioribus conjiciunt; Aristoteles vero in lucem; captare ideas de interioribus mentis ex terminis et talibus, est prorsus obtenebrare, inde est quod nihil credant de internis, eruditi minus quam ineruditi.

4447. Se habet hoc sicut in aliis permultis, sicut loqui ex cogitatione, vel loqui ex lingua, etiam in illis quae sunt fidei, credere ex affectione boni, aut credere ex doctrina fidei: ille est ordo genuinus, hic est inversus.

4448. De inferno Nephilim hujus temporis, proprie Sirenum
Sirenes per integrum annum apud me fuerunt, habuerunt spurcissimum et prophanum subjectum, quae tales fuerunt [ut] passim descriptae [vide 3713], in mundo, quoad externa decora aestimatissimae, tum quoad externos mores, et ingenia ut vocantur, prae omnibus aliis aestimatissimae, sirenes quae sunt proprie Nephilim intus spurcissimae, magicae interiores, et adulterae prae omnibus aliis, nefanda et abominabilissima adulteriorum pro nihilo aestimantes, continue adlaborantes non solum conscientiam destruere, sed etiam occidere corpus non solum, sed flagrare animam ad profundissimum infernum; verbo in subjecto erat ipsum infernum prophanum concentratum, ita in caeteris hujus sortis.

4449. Nephilim istae seu sirenes ostenderunt saepius, quod ipsam sphaeram mundi spirituum pervertant, nempe quod sancta bona et sancta vera, imo Dominum cogitatione sua et persuasione imbuant, et ubicunque feruntur, ibi ferunt secum persuasionem quasi Dominus ibi, et sic pervertunt sphaeram, aeque ac antediluviani.

4450. Ut diceretur quomodo sancta prophanis misceant prolixum foret, nam per integros annos talia appercipere datum, nihil usquam curant sive sancta sint sive prophana, modo iis ut mediis uti possint ad alliciendum animas et spiritus bonos, et sic eos perdendi [causa] , arripiunt quaecunque, et dein inhaerent iis cogitatione persuasiva, et cum affectione inde exclamant et hoc cum variatione mirabili secundum genios illorum quos alliciunt et tunc percipiunt, et sic pelliciunt ad se, et hoc cum multa diversitate, imo non solum spiritus crassiores, sed etiam subtiliores, usque tandem, ut ostensum, quod potuissent infantes, quod ut scirent, solum ostensum est.

4451. Omnem experientiam referre, foret multas paginas implere: puniuntur gravissime, et multoties, sed punitiones vel eludunt magice vel spurce, se tunc in varia per phantasias convertendo, et in multa talia, aliquoties eluserunt, aliquoties non potuerunt, ita puniti gravissime omnium contorsionibus quoad ossa et carnem et plura etiam quoad phantasias, sed cum redierunt usque non meliores factae sed pejores, nam diriora flagitia machinatae sunt; in specie omnia illa referre, foret integrum librum scribere; sunt paene unius anni experientiae.

4452. Removentur successive a priori sua statione in mundo spirituum ad remotiorem versus infernum suum, et hoc per moras temporis, inde cui inferno destinatae sint, apparet, sirenes istae sinistrorsus antrorsus profundius circa calcem pedis; et tandem cum ad flagitiosissima progressae, et ad consummationes tunc circumdabantur sulphure et inde igne, earum phantasticae ideae, et exclamationes persuasivae similiter; ejiciebant etiam ex se tanquam interiorem hominem, qui secundum earum persuasiones apparebat sicut infans, sed erat phantasia quae versa in sulphureum, quod talis naturae erat, ut dicebant spiritus, quod exstingui non posset, sed ardebat, indicium quod ubicunque alluit, persuasione infectet etiam illos qui bonum apud se habent, sic ut non exstingui possit, quam a Solo Domino, nam nusquam aliter sciunt quam quod bonum, cui omne jucundum sancti, et prophani, diversimode secundum genios immisceant.

4453. Tandem delatae ad infernum, quod est antrorsum ad sinistrum ad latus ubi antediluviani, extrorsum magis, ibi ingressus, et tunc quidam dolosus talis naturae non voluit ire cum illis, sed usque allatus tenebatur pendulus in flamma quae inde apud eas, tunc dicebat, quod nihil jucundius apperceperit, quare sequutus est cum jucundo delitiosissimo sibi, ingressae ibi in cavernas, et postea magis antrorsum [versus] sinistram ibi sub nubem, ex qua emergere nitentes, erat sicut fumus fornacis igne sulphureo mixtus; sed quia ibi non earum infernum sed usque aliorum ex tali sorte, illae molitae sibi vias sub illo, et retrogressae per cavernas retrorsum versus stagnum, sic ut autumaverim quod sub stagnum progrederentur, sed flectebatur via cavernosa earum ibi extrorsum, usque ad limitem hujus universi, aliquantum profundius, et ibi primum apparebat sicut mare stagneum in quod conjicerentur [esset] in alio universo, ibi nunc sunt.

4454. Inde patet quales sunt Nephilim hujus temporis, et qualis sors eos manet, in altera vita, tum quod diluvium sit, quo pereunt, sicut antediluviani, fere simili modo, quod hodie pars illa altera quae restituta in iis perdita sit, ac ita persuasive facta, sicut antediluvianorum quoad utramque.

4455. Intrarunt in omnia et singula non cogitationis meae et aliorum sed intentionum, et exstinxerunt, suffocarunt, et perverterunt, usque ut nihil cogitari potuerit quin arriperent intentiones, imo intentiones quas ego prorsus ignorabam, quae intra sphaeram perceptionis meae erant, ubi multoties fuerunt, et dolosissime machinatae sunt, rexerunt ibi omnia mea, me nesciente, ita sunt tales quae hodie obsident homines.

4456. Efferre se volebant ab inferno, sed sicut antediluviani a suis detrusi similiter cum punitione.

4457. Quantum obsidere vellent, constare potest, quod intraverint in respirationem prorsus, et versus cor, et quod sic obtinuerint, quod intrarent in vitam corporis; etiam conati in respirationem interiorem; quod etiam sic obtinuerint, quod non prius quantum scio notum, immittere diabolos, et spiritus cujuscunque generis in me, sic ut possiderent omnia mea, quae earum subjecta erant; ut sic communicationem immediatam haberent, imo induebant eam naturam, ut vix cogitarent de eis, sed quocunque cogitationem vertebant, transmittebant sic, iis non amplius ex praevia cogitatione et voluntate imperatis, tales; etiam ad spiritus alios et eorum societates: quod nefandum.

4458. Potuit subjectum simul effundere aliam ideam sui coram suis, et aliam ideam mei, coram suis ideam reginae sedentis in solio in ornatu, etiam se inclinantis ad brachium solii, sicut delicatae solent, et ideam miserabilem sui coram aliis, sicut quod spurca esset coram aliis, et sic visa iis in forma, ita simul coram pluribus, quod maxime magicum erat, de quo loquutus cum spiritibus.

4459. Delata dein est extra universum ad sinistram, usque ad alios, nam tales etiam feruntur sicut alii ab uno loco in alterum, usque dum veniant ad proprium et destinatum eorum, et ibi audivi quomodo de eo loquuti, sed sphaeram alterius universi mutabat sicut in unam, et dein ulterius, ubi dicebant quod tales ad eos veniant, et putent se reginas principio, et percepi quod tractent eas similiter, subdola subsannatione, et dein quod fiant instar suum.

4460. Subjectum spurcissima habebat ex acquisitis, quae influebant magis ex naturali.

4461. Quod quidam eximantur ab inferno in mundum spirituum ob viles usus
Quidam in occulto aliquamdiu apud me fuerat (Spegel) et se alligaverat ex jucundo imperandi et pervertendi vera, nihil noveram de eo, quam post tempus, cum appulit, et dein detectus est, qui inter eos dolosos fuit, quod nihil nisi in occulto agere ausus sit; ea indole, quod quasi amaret vera et profiteretur sic ut vix alii aliud scirent, attraxit etiam alios, quos doceret, cum tamen ne hilum credidit corde; punitus est primum, et sub punitione dolos nexuit; et per alios loquutus est: tum etiam aperiebatur ei quid cogitavit et loquutus de Divino, quod non crediderit, quod etiam postea retinuit, sed cogitatione, inde patebat quoque quomodo e memoria corporea anteacta et loquuta possent detegi; putabat quod non in inferno prius fuit, quare illuc deductus, et ei ostensum ubi fuerat, sub natibus fere, in excrementitio, et cognovit, quod ibi fuit, et quod inde venerit in mundum spirituum. Erat arch. B. Spegel.

4462. Continuatio de sirenibus
Missae sunt in varia inferna, ut ad infernum sinistrorsum, ubi dicebant quod tales potuerint subjugare, sed eluserunt eos; postea in alia inferna, ubi David, qui eos voluit cruciare suo modo, sed eluserunt etiam eum, ut aufugeret, postea cruciavit, sed eluserunt eos ibi, ita in aliis infernis: ex causa quod prophana et sancta miscent, et se in interiorem naturam simul immittere possunt, et hoc simultanee; sic simul ut quasi sancti sint bonis, astuti sint aliis, et prophani sint prophanis, et hoc simul, in quavis idea. Ideas tunc colligunt et augent successive, et faciunt talia simultanea, usque tandem ut prorsus prophanae fiunt.

4463. Sed multoties usque punitae sunt, et tunc omni arte quacunque usae an potuerunt eludere, et hoc per horaria tempora, per conflictiones quoad omnes partes, etiam minores, cum cruciatu, per circumvolutiones cis et retro sicut laminae circum cylindrum, per immersiones in stercorea humana, et per similia, tunc quia vitae timent, per aliquod tempus abstinent, et sciunt quod eludere nequeant ulla arte.

4464. Dictum eis qualis eorum exitus, quod fiant tanquam cadavera, usque cum miserabili vita, et foetore cadaveroso, et tale portent secum; causa etiam est, quia nihil aliud cupiunt quam redire in mundana et corporea, hoc iis finis.

4465. Talis, quae subjectum earum, habebat loquelam et cogitationem, sicut dum in corpore fuit, sic ut nihil differret, ut vix aliquid spiritus adesset, et hoc successive acquisivit; ex sermone earum et ex cogitatione percipi potest, num loquantur et cogitent sicut homo, et [num] sicut spiritus, tum quantum hominis corporis, et quantum spiritus; cum aderat implebat sphaeram tanquam forent homines in corpore circum me.

4466. De quodam facinoroso, Adlerheim
Per plures menses fuit circum me, principio magicus prae aliis, postea nihil aliud cogitans, quam quomodo in occulto regnare posset, tum aliis mala inferre, diversis modis, imprimis adulteria, haec prorsus animum ejus occuparunt, et hoc per plures menses, cum alii de aliis cogitabant, is de iis; plura sunt de eo quam ut memorari possint, tandem ostensum ei quale ejus jucundum, per scabiem pestilentem, quae caput ejus occupabat, et quod ideae ejus omnes similes essent, et ostensum ad vivum qualis scabies sit, quam nefandis insectis plena esset, quae titillabant, et jucundum illud faciebant, et tunc data ei facultas sciendi quod ita esset, et quod jucundum ejus tale in se haberet et tale esset.

4467. * De quodam facinoroso, Bisk. Barek
Is inter facinorosos et infernales subtiles, qui stabat in nigro amictu, antrorsum infra prius, postea ad sinistrum, et incognito regebat alios, et incitabat ad facinora, ejus jucundum tale erat: habebat quendam in vita corporis sui amicum, Adelheim dictum, qui socius ejus, et una cum eo nefanda continuo conatus: quidem etiam filius hujus dictus, adhuc facinorosior.
* post paragraphuym hanc deletum – De quodam facinoroso arch. Spegel – Is in inferno sub pedibus,

4468. De quadam poena infernali
Quaedam magica subjectum prophanum magicarum in et sic in caetera viscera corporis, secundum cognitiones, quas adeptus, et sic perdere totum me, et hoc cogitabat me nesciente, sed mox detecta, factus est tumultus, et delata a tergo, et excitata ibi quaedam inferna; postea sinistrorsum antrorsum, et satis diu graves poenas passa; sed usque tale inhaerebat phantasiae, et a magicis aliis sufflabatur, tunc permissum ut aliquid detegeret, et quia intrare voluit ideis illuc, ita in sphaeram coelestem spiritualem [elevata], eaque elevatione visa est pendula sicut quaedam larva, et ita pendula tenebatur, et cum remissa dicebat se ingentes cruciatus sustinuisse, alia quoque deliberabat similiter in se, et illa quoque similiter sicut larva pendula facta, et cum remissa dicebat, quod cruciatus majores sustinuerit, quam quos potuit describere; et hoc ex causa quia tunc in sphaerae angelicae omnium primum limen ideis elevatae sunt: inde sibi contraxerunt eam naturam, ut phantasticae earum ideae illuc elevari possent, ut sic si non abstinerent, etiam tali inferno cruciarentur.

4469. De indole spirituum
Quod indolem spirituum attinet, videtur nunc se habere sicut involuntarium, quia involuntarium est eorum, quia ex indole seu natura sibi comparata, aut quasi ex instinctu [agunt]; quare voluntaria quae imprimis sunt memoriae exterioris, recondita sunt, seu non in usum iis revocare licet: quibus permittitur illa in usum revocare, sunt infelices, nam illis permittitur descendere in mundana et corporea, et sic iterum putrescere, et diriora aliis pati; cuidam magae hoc permissum, quia ita cupivit, et ea implevit sphaeram ita, ut quasi non spiritus esset sed homo, ita loquuta, ita cogitavit.

4470. De Jesuitis
Jesuitae apparent simul antrorsum superne et a tergo superne utrinque simul, subjectum habebant sub natibus in inferno, qui me per diem unum alterumque infestabat, ostensus mihi quoque qualis in vita apparuit facie; facinorosa, flagitiosa et prophana, quae is patravit, et per eum Jesuitae non possunt describi, sunt prophanissimi omnium. Erant alii etiam Jesuitarum discipuli ita dicti, separati ab illis, habentes subjectum faeminam spurcam super caput, et simul operabantur cum illo sub natibus in inferno, prophana quae fecerunt, nec describi possunt; repraesentati per serpentes diversi generis, viperinos, aliter maculatos, magis minusque venenatos.

4471. De statu spirituum malorum antequam et cum demittantur in infernum in genere
Animae malae seu spiritus mali redeunt primum in vitam suam, dein in mundo spirituum malitias suas secundum suas indoles exercent, et tunc cum excedunt vitae suae jucundum, puniuntur, et hoc tam saepe usque dum absterrentur, quod fieri potest, ad 20, 50, 100, 200 vices et plures, sed usque providetur a Domino ne bonis mala inferant, et quae inferre conantur, illa vertuntur a Domino in bonum, sunt tentationes per quas fortificantur; cum ita transegerint vitam per aliquot annos, et malitias suas exercuerint, tunc colligunt mala sua, et fiunt non nisi quam mala sui generis, et bona tunc illis auferuntur, ita tandem eorum malitia consummatur, usque dum perterriti sint a faciendo mala, ita in infernum se praecipitant, ubi tales, et ibi se mutuo cruciant vario modo, secundum omnem eorum magiam, ac interea sedent sicut sceleta, aut deformes corpore et facie, et quandoque cruciantur interius, et passim tunc remittuntur inter se in jucunda, sed redeunt ad illa quae dicta, tunc non hiscunt assurgere in mundum spirituum, nam sciunt illico, quod iis punitiones graves, ideo recedunt in sua inferna: tandem post plura saecula, cum ita cruciati sunt, tunc corporea eorum jucunda sopiri aliquatenus possunt, et quandoque tunc elevantur in mundum spirituum, ut serviant pro vilissimis usibus, cum exigua vita, et cum vix aliquo jucundo; nam nullus non natus in mundo, in alteram vitam transit, et nullus cruciatur aut punitur nisi ut aliquis usus inde, omnia ibi propter usum: talis est sors malorum.

4472. Infernales quandoque assurrexerunt in mundum spirituum, sed appercepi quod non ausi sint ibi manere, recognoverunt illico qualis status esset, dicentes etiam quod non possint quid, et percepi quod per punitiones talia didicerunt: ita infernales sunt instructi quod ita sint, at qui nondum in infernum demissi, non sciunt, aufert eos jucundum eorum, et [hoc] praevalet adhuc horrori poenae, cum praevalet horror poenae, tunc consummatio eorum est.

4473. Continuatio de sirenibus
Spurcissimae et prophanae sirenis malitia per gradus increscebat, intrando primum in viscera secundum scientias meas, sed tunc punita ut inde deterrita, postea malita, prophanitas, quae persuasionibus et simulatis ac dolosis affectionibus [agebat] increbuit magis et magis, usque ad summum ut intraret in ideas singulas [et] se illis alligaret, volendo se inferre totam in spiritum meum, et sic prophanissime me deferre secum in infernum, hoc ipsa aperte dixit, praeter plura facinora, quae non memini, omnes magiae, et omnes artes si describerentur, plures paginae implerentur, ita ad summum perducuntur in singulis, ut ad summum me perdendo et conjungendo, sed tunc inde decrescere incepit.

4474. Pervertebat ubivis sphaeram, et implebat sphaeram corporeis, ubi illa spargebat sua corporea, apparebat illico sphaera sicut hominum corporeorum, etiam gressus cujusvis differentes a spirituum, ita continue descendit in corporea, ita ad infernum, delata est per gradus a tergo longius et longius, punita graviter et diu, postea elusit punitores, et continue usque instabat, sed per decrescentiam – non dubito quin etiam similiter fiat cum aliis sirenibus cum differentia.

4475. Sunt persuasiones prorsus adscitae et formatae, et sunt affectiones prorsus simulatae ac dolosae, quae simul agunt, sic ut inscii nequicquam aliter capere possunt: colligunt talia et augent, ac simul in earum sphaera existunt successive, usque dum completum sit et consummatum.

4476. Haec spurcissima et prophana in cogitationes similes quales habuit in corpore remissa fuit, et tunc sibi visa in libertate cogitandi et agendi sicut vellet; putant continue se imperaturos super omnia, et tandem super universum.

4477. A multa experientia instructus sum, quod quaecunque idea cogitationis fuerit, et quaecunque idea ex scientificis, et quodcunque scientificum, quod sirenes, cum evocant ab homine, vertant in magica, ob finem imperandi, et omnes alios perdendi, et infernales reddendi, intrarunt etiam in mea scientifica quoad viscera, et inde magica facere tentarunt, et hoc me inscio, sed graviter puniti sunt.

4478. Imo sirenes eousque perduxerunt se, quod nec poenas amplius curarent, sed per magias eluderent varie, sic ut punitores dixerint, se non amplius posse castigare eas, dura inferna aliqua eluserunt. Sed dictum iis, quod poenae quaecunque possint in indefinitum aggravari et in millia annorum durare, sic ut qui tam vesane putat quod resistere possit, sciat quod hoc vesania sit, et quod prorsus nihil sit obstinatio et contumacia; sed quo contumaciores, eo graviora patiuntur, nam contumaciae frangendae erunt.

4479. Praeterea sirenes tales sunt, ut nusquam aliquis homo, qui semel pro nihil existimavit adulteria, et talia, et sic se quoad cogitationem immiserit talium consortio in altera vita, possit evitare quin usque ad finem vitae captivatus sit, nam minima cogitationum flectunt innumeris, et jucundant, et faciunt ut homo pereat; et hoc tempore adhuc magis, cum talis turba aucta sit, et quia spiritus tolerantur in mundo spirituum quoad tempus: quare caveant sibi homines ab actualibus, sic denique potest abstinere malis, actualitates trahunt habitum, et induunt speciem naturae, sicut qui furtis se exercuerunt, et sic augentur mala cum eorum jucundis, et sic auferuntur a sirenibus multiplicatis, sicut quoddam lignum in torrente. Talis turba nempe sirenum prae prioribus temporibus hodie valde multiplicatur.

4480. Ratiocinatio quorundam quod peccata abstergantur in altera vita, et sic justificentur momento
Quia opinio haec, quod justificentur homines, quamcunque vitam egerunt, momento, si vel foret ultima mortis hora, et haec opinio seu potius haeresis invaluit in universo orbe Christiano, ubicunque fere aliqua doctrina fidei est, de hac ratiocinati sunt, seque confirmarunt etiam ex eo, quod viderent quosdam in coelum introduci subito, et quod visum tunc quod deponerent exteriora sicut vestes, ita exuerent ea, nescientes vel non volentes intelligere, quod illa fiant in certis statibus, cum sopita sunt exteriora, et quod depositiones quasi vestium sint apparentiae inde, quod societates tunc externae illis auferantur, et tunc ita apparet, dum enim elevantur in coelum, tunc societates externae quoque auferuntur, alioquin foret contrarium quod resisteret.

4481. Dictum iis, quod homo secum in alteram vitam trahat omnes status boni et mali, tum omnia quae egit et quae cogitavit, quae didicit, quae loquutus, omnium minima in alteram vitam, et quod ne hilum perdat ab iis; et quod successive redeant, sicut temperantur a Domino: tum quod omnes status et omnes cogitationes, loquelae et actus similiter remaneant, quae in altera vita, et hoc in aeternum, ita quod nihil usquam pereat.

4482. Putarunt quidam quod illi qui in secundum coelum, et in tertium elevantur, sint absque illis externis, talem ideam ceperunt, sed dictum illis quod omnia secum habeant; etiam angeli, et quod alioquin non subsistere aut vivere possint, quod corroboratum est per simile, sicut instrumentum musicum, clavichordium, viol et similia, nisi habeant lignum, cui nervi aut chordae alligatae sint, non sonare possint, nunc quod talem sonum habeant, quale lignum, et ejus qualitas et extensio, ita correspondentia erit externorum cum internis, ut angeli sunt: iterum illustratum est per id, quod angeli forent, si absque externis correspondentibus, sicut corpus absque pedibus, et nunc intimi sicut caput absque corpore.

4483. Inde nunc constare potest quam falsum sit credere, quod homo justificetur momento, et quod omnia ejus peccata momento abstergantur.

4484. De consociationibus secundum affectiones et cupiditates, tum apparentias et phantasias
Inferna
Datum est percipere, quod in altera vita omnes consociationes sint secundum regnantes affectiones boni in coelis, et secundum cupiditates mali in infernis, et quod in oppositis sint, inde aequilibrium.

4485. Animae post mortem non statim veniunt in consociationes suas, ex eo quod phantasiae eorum sint quae non sunt cupiditatum, seu apparentiae quae non sunt affectionum, quamdiu phantasiae non e cupiditatibus, ac apparentiae ex affectionibus, tunc huc illuc feruntur, et hoc secundum phantasias et apparentias, haec causa est, quod animae diu in terra inferiore sint, tum in mundo spirituum antequam ad suum locum veniunt: haec etiam causa est, quod qui in consociationibus inde ferantur, sursum et deorsum, quandoque huc illuc, quia in phantasias labuntur aut in apparentias veniunt, quae non conveniunt eorum phantasiis aut apparentiis.

4486. Verbo voluntaria et cogitationes unam rem agent; quare quia unam rem non agunt in orbe Christiano, ex simulationibus familiaribus, sic ut aliud vultu ostendatur quam cogitat, ideo diutius aliis tenentur in mundo spirituum, et diutius aliis errant, et facilius abripiuntur in alias societates, tametsi relabuntur in suam.

4487. Eorum vita qui in infernum se conjiciunt, prius est non nisi quam ut cupiditates regnent et inde phantasiae, non vicissim; et vita illorum qui in coelum elevantur prius est non nisi quam ut affectiones boni regnent, et inde apparentiae veri, seu bonum et inde verum.

4488. De quodam interiore prophano (Lejel A.) seu hypocrita interiore
Erat quidem, de quo non aliud scivi in vita corporis, quam quod honestum haberet intus, quia extus erat moratus, potuit loqui distincte, refellere, et plura, sed qui se confirmaverat in principiis falsi, cogitatione, imprimis contra Dominum, Verbum et vera fidei; quales ejus cogitationes fuerunt de bono, nondum scire datum: in vita corporis potuit se immittere in speciem status exstatici, quod etiam ostensum est per experientias, in quem missus, et loquutus quomodo se habuit, quod nempe tunc videret quasi coelum, et quia tunc tenebat cogitationem in aliqua persona, tunc omnia quae cogitavit de persona illa obvenerunt, quae ipse nesciit, in qua sphaera cum tales spiritus erant, concludebant aliquid de eo et ejus fatis, ita cognovit aliqua, quod putabat revelationem prae aliis, sed ostensum est, quomodo hoc se haberet, quod homo similiter possit concludere, sed obscurius, quia in memoriam revocare non potest omnia, sicut illa sunt, apud spiritus etiam interiores, cum tenetur cogitatio in idea personae.

4489. Is erat diu latens infra, sed percipiebam repugnantias contra vera fidei, nesciens quod ab eo, sed detectum, tum quoque quod is excitaret spurcissima apud infernales etiam prophanos, nam ei postea adhaerebant, habebant sua interiora ab eo, sicut dum cogitavi de urina, tunc statim ei ob408 venit quod contra Dominum et vera fidei, inde prophanissimum excitabatur apud prophanos infernales, ut cum molestia mingerem; hoc solum ex interiore ejus cogitatione spurca contra verum.

4490. Ille potuit etiam recipere vera, sicut quod amor et ejus differentiae constituant coelum, aequilibrium esse debeat, et similia, et illa recipere, sed usque erat talis. Quia famae multum studuit, antequam detecta sunt illa, ei favebatur, sed postea missus in urinae matulam et tonnam, quod nec timebat, sed [cum] dictus latro, et ostensum quod inter pessimos esset, hoc primum non toleravit.

4491. Operationem habuit in cranium, et inducebat parti ejus supra cerebrum, et dein parti supra cerebellum, dolores.

4492. Iterum in tonnam urinariam missus, et ibi visus tanquam in suum coelum venisset, ita dicens, formabat enim sibi ibi coelum.

4493. Veniebat subito quidam superne antrorsum, ad cujus adventum ille latro subito terrore correptus est, et se projiciebat deorsum, nec potuit tam profunde ac [non] vellet profundius, dicebat quod illum extimesceret, quasdam causas fingens; sed detectum, quod illum necaverit, et dictum quod diversis modis cogitaverit, quomodo vitae ejus insidiaretur; inde constare potest, quali terrore percutiantur quando tales adventant, quod a prima approximatione graviter terreantur.

4494. Iterum detegebatur facinus quod commiserit contra unam, faeminam, quam forte stupravit, quod illam necaverit arte magica, de qua loquuti sunt, et quae occulta est, sed usque aliquibus in tellure nota, quod necare alium possint, praeter [per] aliquod externum, venenum, aut sicam aut aliud quoddam, quod erat per privationem respirationis magicam, hoc calluit, et per eam artem ademit vitam priori, tum etiam huic faeminae: quae detecta inde, quod volavit ad eum et osculata eum, et tunc cruciabatur ille infernali cruciatu; ipsum indifferens, et jucundum quod ille habuit in eo, etiam mecum communicabatur, erat ei jucundum absque ulla horroris nota. Quidam etiam loquuti dein et dicebant quod eandem artem calluerint.

4495. Erat magus interior, et prophanus interior, in odio internecino, contra quem in odio, quare spiritus prophani et spurci ei adhaerebant sicut antesignano, etiam hoc per interiora eorum.

4496. De prophana, magicis, et infernis magicis
Magica illa et adultera de qua prius [4468, 4473 ff.], quae me paene dimidium annum vexaverat, prophanitatibus, de qua plura scribi possent, et impleri multae paginae, tandem amisit partem communicationis cum spiritibus, et diverta antrorsum fere ultra desertum latronum, et tunc exsudavit a me circum caput per aliquod temporis, cum sibilo quasi continuum quid, quod erat communicativum ejus, cum partibus capitis mei, quae patravit diu, ex arte quam novit in mundo, et exercuit, sed tunc delata est ad primum infernum magicarum, quod est proxime ultra desertum latronum, sed non in profundo, in plano quodam, ubi illae quae magica exercuerunt in vita corporis, et tunc ea per integram noctem iterum colligavit se cum pluribus partibus faciei meae, ut oris et plurium, tum capitis, et hoc perstabat tota nocte, evigilatus quandoque, tunc, et porro, usque ut sentirem me quoad externas ideas ligatum, et ejus praesentiam ibi paene continuam, postea evulgatum quod in mundo fecit, quod magica didicerit ab anu quadam, cui dederat pecunias, ut quemcunque vellet, posset allicere ad adulteria, quod etiam exercuerat utri adulterato, inspiciendo in dextram partem ejus faciei, in varias partes, et in se blaterando magica, quod etiam in adulteriis suis exercuerat, et quidam coram sacerdote confessus, qui saepe dixit quod nefanda ab illa audiverat, quae confessus ille, et obstupuerit, quod tam subito flagraverit oestro venereo; hoc detectum, et inspecta quoque 14 tales artes calluit, quae magicae essent, cum tamen vix aliquis in vita corporis hoc novit.

4497. In inferno illo sunt magae, quae tales artes exercuerant, sed leves, at infernum magicarum adhuc pejorum est adhuc ulterius, et tendit in profundum ibi, quo dimissa, est inter pessimas, quia simul dote ingenii polluerat.

4498. Ex his constat, quomodo magica interiora nunc augeantur, dicebatur quod hodie plures tales in alteram vitam veniant.

4499. In inferno illo sunt dirae serpentes venenatae.

4500. De nefandis quae committuntur in mundo ab iis qui usque aestimantur ab aliis
Memoria
Subjectum Sirenum, de quo prius [4496], quod didicerit magicas artes circiter ad 14, et exercuerat per magica adulteria, quae etiam detecta paene ad centum, in altera vita se fecit prophanum infernum, tandem detecta quoque per id quod in inferno erat, et ibi cruciata ab infernalibus, et tunc ejus guttura diducebantur, et dirum igneum quid involabat quo cruciabatur, et postea dictum ei quod abstineret ab hoc loco, facta spiritus subtilior et fugit ad tergum longe, sed postea sicut prius nefanda et prophana tentata, et tunc visa lectica infantis, super cumulo fortassis hominum, et detectum quod cum non maritata pepererit infantem et eum projecerit in fornacem; et dein quod binas ancillas perire fecerit per projectionem super ponte in flumen, quae aliquid noverunt de eo, quarum una confessa est id cuidam sacerdoti; et quod etiam machinata cogitatione quomodo perirent in altera vita quod non resurgerent, per prophana, praeter alia prophana, scripta sanctae chartae, ac ita adulterata, visum etiam est quoddam aliud prophanum, quod non scio quid significat. Potuit illa excogitare quicquid obvenit, in altera vita plura quam aliae, et hoc arcanis artibus.

4501. Alius vir qui coram omnibus apparuit honestus, magica arte binos enecavit: ita hodie sunt, qui coram mundo apparent ut honesti, et usque pejores diabolis sunt.

4502. Subjectum illud sirenum seu infernum prophanum, conjecta fuit in varia inferna, antrorsum, ad latus ibi, sub pedibus ubi introitus patuit sicut magnae fornacis tendentis in profundum, ad sinistrum hic et ibi, sed usque post aliquos cruciatus evasit, plerumque suis dolosis et magicis machinationibus elusit, usque ut putaret se vincere posse inferna; ubi pessimi illi visi, eos postea ad se allicere machinata, ut eorum ope uteretur; ex ea quoque prodibat sphaera corporea, inde loquutio sicut ejus in mundo, quae sphaera implebat vicinos, et gradiri* videbantur cum abirent, signum conjunctionis eorum mecum.
* = gradi

4503. Tandem visum qualis exitus, ex profundo elevabatur sceleton, non ut sceleton, sed ubi non modo caro sed etiam ossa abiverant in fila, et sic longa serie, sic ut non esset nisi tale lacerum filamentosum sordidum, hoc elevabatur ante me, super me, et apperceptum quod illa etiam talis fuerit suo tempore, ac ita in inferno facta, quod usque aliquid vitae superesset, et apperceptum: tum ostendebatur quod sic exesa fuerit a vermibus varii generis, qui vermes visi multi.

4504. Ipsa inferna tandem horrescebant illam, sicut prophanum infernum; continue excogitabat artes, quomodo vinciret alios spiritus mihi, et nefandissimos quandoque. Horret etiam dicere quod etiam prius mactaverit cultro infantem, binis ictibus, antequam projecit in fornacem.

4505. Magicum prophanum subjectum tandem delata est in infernum sub natibus ubi profundum directe deorsum, et ibi densum quid ex exhalationibus, et primum quasi igneum, sed quod iis inconspicuum, ubi mulieres excipiebant, et temperabant primum simulatis decoris; artes ibi excogitando varias, sed quae eludebantur.

4506. De potentia angelorum
Missus in statum, ut spectarem magos et prophanos extra me, tunc apparuerunt omnes ii ut nullius prorsus potentiae, et visum mihi quod potuissem singulos levissima idea movere et agere, quocunque vellem, etiam dabatur hoc facere, quod tam levi idea factum, ut vix minus, inde concludere potui de potentia angelica, quod unus angelus possit tales ad centum vel mille extra se videre, et omnes eorum machinationes, et regere omnes quocunque vellet; quid non Dominus. Visi sunt tunc parvi, sicut paene nihili, ut paene sicut homo ex alto monte seu turri potest videre plures simul et parvos, sed tunc cum potentia quod singulos quoque ad lubitum posset regere.

4507. De magicis
Sunt magae, tam hodiernae quaedam, quam antiquae antrorsum ad sinistrum in inferno sub terra, inde quaedam evocatae apparuerunt antrorsum superne ad sinistrum, et loquutae, loquela residua earum erat unius fere toni, sicut tibialis sed major, confessae sunt quod tales fuerunt, et quod parum vitae residuum habeant.

4508. Postea visum quod adhuc baculis fidant, per phantasias sibi baculos faciunt, in quibus potentiam ponunt; sed baculi dissipati prorsus sunt, sic autumantes omnem suam potentiam amisisse. Etiam visae adhaerentes crinibus secundum longitudinem quasi cujusdam baculi, cum non erat.

4509. De impedimentis communicationum
Subjecta
Cum inhibetur etiam aliqua communicatio, tunc aliquid apparet sicut animalculum ignotum infra, hoc visum, et dictum quod tale sit indicium quod communicatio arceatur.

4510. Magae etiam hoc vertunt in magicum, interponunt nubem, aut aliquos talis vitae ut recipiant omnia, nec sciant vix aliquid, et sic quoque magice impediunt communicationes, sed putant quod communicatio cum angelis impediatur, sed hoc non potest; quod etiam experientia scire datum.

4511. De Infernis et infernalibus, ac prophanis
Infernales quae et qui nihil emendationis recipiunt per punitiones, sunt ii qui versus infernum feruntur: prophanissima siren, cum caeteris, multoties graviter punitae sunt, ita graviter ut vix possit describi per diversas torturas, sed usque postea similes erant, et dein pejores, tales sunt quae ad infernum feruntur, et cum impletae malis illuc labuntur.

4512. In infernis tales sunt, ut se puniri patiantur et timeant poenas, nam a similibus toties ibi puniuntur, tales sunt in inferno, et per phantasias ita atrociter et tam diversis artibus, imprimis magicis, ut nusquam enumerari queant.

4513. Qui autem puniuntur in mundo spirituum, et emendationem recipiunt, ii sunt qui meliores fiunt, nam recipiunt emendationem.

4514. Prophanissimum subjectum toties punita gravissime, et toties pejor facta, usque demum ut eluderet omnes poenas, et nihil curaret, delata in diversa inferna, quae tandem vix curabat, sed ibi semper novas machinationes excogitavit, sic ut iis vellet imperare, et sibi adjungere. Ita adjunxit sibi plura.

4515. Ad sinistrum profunde etiam missa, quod horruit primum, sed postea non: dictum ibi quod nondum matura, quod expertus per id quod penderet sicut aereum quid, et sic ferretur cis et ultro.

4516. De ideis
Evocabatur idea contra quendam, cum quo rixa puerilis, tam viva, ut quasi eum conspicere, de quo loquuti, et tunc evocabatur idea, inde constare potest quales ideae sunt in pueritia captae, et quantum remanent, nam quoties eum vidi, recordatus sum istius rei, putans quod me persequi vellet, sed modo incognito, quia est in morata vita.

4517. Quod magae alligent se ideis, et spontaneis
Crinis
Magae nihil magis student, quam aliorum animos captare, et se alligare iis, [quibus] ut putant, cohaereant, quod modis inexpressibilibus factum est mecum, qui modi tot sunt, ut non possint edici, incredibilia quoque forent, intrant in omnes partes cranii et corporis, et sic inquirunt quae societates excitantur, quas alligant modis inexpressibilibus, etiam alligantur, tum intrando in affectionibus, ut dein vix separari queant.

4518. Tandem eo venerunt, ut invenerint artes se alligandi etiam spontaneis idearum, nam quaelibet idea spontaneum quoque habet, quod homo nescit, sic ut sit voluntarium et spontaneum in ideis memoriae seu cogitationis, hoc inveniunt per id, quod hoc faciant tempore noctis, et fingant se adhaerescere crinibus, qui in occipitio, sub cerebello; tempore noctis sciunt quod homo in spontaneis sit, et quod cerebellum sit ex quo spontaneum, et sic quod crines qui ibi sint talia quae adhaerent, inde est pectere crines in inferno: crines sunt naturalia externa. Alligatus sum ita prophanissimo subjecto, et tunc eram fere in alio statu, minus quam prius cogitare potui sicut a me, ducebantur ideae magis violenter, contra voluntatem.

4519. Ut hoc obtineant etiam mittunt subjecta sub occipitio, ubi sensus communis, quae non possunt videri, nec removeri sicut illi quae sunt ad alias capitis partes.

4520. In prophanissimum subjectum influebant non solum a sirenibus quae supra et ab aliis circumcirca in mundo spirituum, sed etiam ab infernis variis, cogitabat fere sicut in mundo, cum aliquid cogitavit, influebant ab infernis diver415 simoda quae confirmabant, et nova excogitata ad effectuandum, et sic ab infernis confirmabatur, nam nihil aliud studuit, etiam in vita corporis, ubi quoque commercium cum iis habuit, et ibi nec aliud studet, quam ut imperare possit omnibus infernis, quare fit concentratio plurium infernorum.

4521. Spontanea quomodo trahunt versus infernum
Haereditarium
Perceptum quod spontaneum quod est haereditarium hominis, continue trahat hominem deorsum versus infernum, et quod Dominus per voluntaria retrahat et elevet; spontanea sunt illa quae sunt sensus communis, quae locum habent in occipitio, et ibi se alligarunt magae [4518]; hoc per ideam perceptum quod sic proprium hominis continuo deorsum eum ferat, sed quia involuntarium est jugiter cum voluntario, per hoc elevatur is qui regeneratur, et sic vi forti [tales] detinentur, quod etiam perceptum.

4522. Perceptum quoque quod spirituales tales sint, quod nempe involuntarium continue detrahat quovis momento, sed Dominus continue elevet; ubi vis fortior, eo labitur spiritus, nempe si non recipit bonum charitatis aut conscientiam, quod non possit aliter quam deorsum se ferre: et hoc magis minusve.

4523. Involuntarium illud perceptum etiam subtile, sicut quoddam aereum insensibile, totam posteriorem regionem occupans. Involuntaria non aliud sunt quam haereditaria, quantum se ducit homo secundum haereditaria, tantum se detrudit versus infernum, quantum autem recedit ab illis, tantum elevatur: praeter quod tunc per actualia propria augeatur, et sic crescit vis; haereditarium ab infantia apparet subtile sicut aereum sed est continuum, ut nihil nisi malum, sed cum accedit actuale, fit crassius et ponderosius.

4524. De amicitia et amicitiae amore
Audivi spiritus bonos inter se loquentes de amicitia et amicitiae amore, quod amicitia quidem esse possit, sed quod nusquam aliquis amicitiae amor, quia amicitiae amor ligat animos quandoque mentes dissimiles simul, quod iis molestiam multam facit in altera vita; praeter quod amicitiae amor nihil curet nisi jucunda vitae, quae abstrahunt a jucundis et beatis vitae alterius, et est talis cum cessant opes et sic jucunda apud aliquem, [ut] tunc dissolvitur, et fit nullus, et ejus contemtus, utcunque amor fuerit prius, sed si aliquid in amico quodam vel potius socio aut sodali bonum et rectum, quod hoc ametur, sive sodalis sit sive non, ita pro ipso bono, [sic] quod [quis] tamen sciat quod [bonum] sit, nec se occoecari permittat; amicitia est vitae civilis, sed nusquam amicitiae amor.

4525. De artibus magicis, quam absurdae
Ostensum mihi quales sunt magicae artes, sunt absurdissimae, sunt sicut harioli, movent vario modo lumbos et pedes, flectunt eos, tum corpus, et brachia, manus imprimis quas plicant, ponunt super caput, se convertunt ad varias plagas, et observant quod talibus gestibus correspondeant quaedam in mundo spirituum, sic adsunt alii mali, hi et illi in suis plagis, quidam cum baculis, sunt absurdissimi harioli: se prosternunt, se circumrotant, se inconspicuos faciunt. Alii autem magicas artes exercent per id quod effundant halitum, et tunc simul cogitant de aliqua re, ut de sanguine, vel de spiritu animali, vel de alia re, et observant quod talia effectum habeant affectionum, quas tametsi venenatas et magicas, inspirant aliis, quorum captus non ultra it, quam ut afficiantur quocunque quod putant bonum, Adlerheim.

4526. Alii aguntur per ideas, et se ligant diversimode ideis, qui modi recensiti a quodam usque ad 40.

4527. Qui in inferno magicorum sunt, ii priusquam illuc delati, et cum ibi sunt, ab experientia instructi sunt, quod illa nihil prorsus faciant, sed quod sint mera ludibria, ibi enim talibus se mutuo exercent primum, sic cruciat unus alterum, usque dum amplius non hiscunt aliquid facere contra alterum.

4528. Magici in altera vita perplures sunt, apparent antrorsum ad sinistrum longa via, inferius in plano, et dictum quod ingens eorum numerus sit, tam ex illis qui magicas artes in mundo calluerunt, quam ex iis qui non calluerunt, nempe qui vitam mali egerunt, et aliquo studio quocunque sciendi delectati sunt, hoc studium seu haec cupido vertitur in magicum, ut nihil potius cupiant quam magica addiscere, ut Adlerheim.

4529. Ostensum iis, multis, quod moveri possint sicut marionettes, ab aliis, apparuerunt sibi ut marionettes, et movebantur similiter quoad corpora, brachia, manus, pedes, cum filamentis pendulis ad manus quibus movebantur; imo totum illud planum antrorsum versum est in tales: mirati et indignati sunt, et potentiam Domini praedicabant.

4530. Qui odio habent aliquem, quales sunt etiam apud hominem
Erat quaedam faemina, quae intus tale odium habuit contra parentes domi, ut cogitaverit eos veneno necare, et quia putabat quod ego desponsare vellem eam, et illa in sua phantasia fefellit, et maritata est viro, tanto dein odio percita fuit, ut cogitaverit me necare si potuisset (Sara Hesselia) ; cum illa mortua erat paulo post, antequam apertum erat mihi ut loquerer cum spiritibus, accidit quod cultro cuperem me interficere, quae cupiditas tantum increvit, ut cultrum meum in scrinio abscondere, sic ut removere coactus essem ab oculis, nunc detectum est, quod illa faemina ejus spiritus esset, quae quoties videbam cultrum, excitabatur, et hoc in animo meo tam fixe detineret, ex odio quod cepit contra me; inde constare potest, quod homines infestari queant a mortuis, qui odio habuerunt eos, iis nescientibus.

4531. De universali genio spirituum
Spiritus etiam pessimi infernales habent facultatem intelligendi verum, ita ut prorsus capiant, et cognoscant, in quem statum passim mittuntur, et miratus sum, perceperunt clarissime, cum de malo apud eos dictum, usque ad confirmationem animi et mentis; sed usque post eum statum tales erant.

4532. Est solum jucundum cupiditatum apud malos, et jucundum affectionum apud bonos, quod aufert eos, jucundum malorum si frangatur, tametsi donum intelligendi optimum haberent, nihil faceret, jucundum illorum est vita eorum, quod inde nunc constat. Hoc a multa experientia.

4533. De affirmativo universali
Est solum affirmativum universale quo imbuitur homo quoad vera, a Domino – sicut quod Verbum sit Verbum, Dominus sit Dominus, Providentia sit in singularissimis – in quo cum sit, tametsi obscure hoc sciat quod sit, tunc innumerabilia affirmantia insinuantur a Domino.

4534. Contrarium est illis qui in affirmativo contrarii, seu falsi, hoc est, in principiis et persuasionibus falsi, seu in dubitativo negativo, magis qui in negativo sunt de veritatibus. Hoc a multa experientia.

4535. Affirmativa vera possunt confirmari etiam multis fallaciis, sed hoc nihil facit, nam eae facile discutiuntur. Inde cultus et varietates plures, usque unum faciunt, si omnibus charitas.

4536. Affirmativa pueritiae per gradus usque ad adultam aetatem vel confirmantur, et ii regenerantur, vel decrescunt [et] fiunt sensim affirmativa dubitativa, dein negativa.

4537. De spiritu sancto, et dono intellectuali
Multoties perceptum et dictum, quod quo magis aliquis putat se esse spiritum sanctum, eo magis perdit a dote intellectuali, nam amor sui est, quod perdit, ii magis qui deos ab aeterno se esse putant: ostensum quoque per aliquos, qui in altissimo, dolosissimi, qui intellectuale donum prae aliis habent, possunt videre quod infelices, dicere quod illud habeant ex sua vita, et plura quae vera, sed usque tales sunt, ostensum per intuitionem in oculum ejus ubi dos intellectualis, quantum amor sui irrepsit, tantum obnubilabatur lux ibi, et successit nimbus, et periret intellectuale.

4538. De magicis
Sunt etiam aliae magicae artes, quas callent in altera vita, quod etiam quidam in terris inde didicerunt, nempe intrando in aliorum ideas, et in aliorum jucunda, tenendo in iis animum, et sic adigendo ad illa, quidam etiam talis fuit cum vixit in tellure, (e Sveria*, et ostendebat per talia quomodo ita excitant.
* = Suecia

4539. Tales possunt quoque ratiocinari de veris fidei, dicendo quod sciret hoc ac illud verum esse, tum quod verum sit malis falsum, et vicissim; sed usque infernales sunt, quia jucundum in magicis sibi acquisiverunt, quod sic adulterari possent, ex eo quod id exercuerunt, sicut alius quod sic necare posset alios; jucundum hoc permanet, et ad infernum eos detrahit.

4540. Ab experientia manifesta scire datum quod infernales possint agnoscere vera, et quoque evinci, ita quod intelligere possint, et tunc apparent tanquam facile possent emendari, sed quia jucundum spurcum vitae sequitur eos, dum relinquuntur sibi, sunt pessimi infernales et sicut bestiae irrationales: constare inde potest, quod tales loqui et ratiocinari possint de veris fidei tam bene quam alii, qui non in vita mali, et quod sint serpentes de quibus in Genesi [III].

4541. Praeterea per totam noctem circum me fuerunt magici multi numeri, etiam priores evocati ab inferno, et exercuerunt suas artes, aliquibus vicibus expergefactus, et miratus, dispositi erant circumcirca, supra, longa serie antrorsus, sua spurca subjecta habentes dispositos secundum suas artes, tum subjecta quae per phantasias multiplicabantur, sic ut non invenirentur, tametsi ibi apparerent; dementes communicationes, ut putabant cum angelis, praeter plura alia, sed omnia incassum. Erant qui varie ligabant interiora corporis, qui ligabant ideas, et talia, sed incassum.

4542. De justificatione subita
Trahunt plerique e mundo secum, quod momento habeant remissionem peccatorum, et quod nihil tunc imputetur quod prius factum, quidam usque ad eam vesaniam, ut possint peccare, quia post aliquot tempus habent remissionem momentaneam, tales sunt plures in varia religione. Illi habent secum eas phantasias, si modo per phantasias possint ejicere spurca apud se, quod ab omnibus peccatis liberi sint, sed ostensum iis quod hoc phantasia sit: quaedam interius repraesentative serpentibus venenosis plena (prophanum infernum) putabat cum modo posset sicut excrementum per posteriora ejicere serpentes illos, et glomos, quod liberata, quod bis et ter factum, talis vesania nascitur ex eo quod non curent vitam, sed dicant fidem solam absque operibus salvare, et quod justificari queant si foret in ultima vitae hora, utcunque vixerint.

4543. De Doct: Nordberg
In somnio habui aurum domatum in monetis, quidam venit, erat Nordberg, qui illas videre vellet, et tunc mutavit in aliud aurum, non moneticum, et hoc aliquoties, usque dum tolleret omnia, praeter alia, erat ad occiput, cum evigilatus, dicebatur mihi cum asseveratione quod fuisset Nordberg, qui etiam mihi visus quod ille, et quod talis, et magis quod non curavisset si propeter aurum sauciasset, imo occidisset hominem, et quod aliquid tale patravisset, et sic quod talis sit inter eos in altera vita, ita absque conscientia, et dictum mihi, quod reflecterem quales sunt, qui sacerdotes, et externa forma usque apparent honesti,loquutus aliquamdiu cum eo, de ejus statu, qualis esset.

4544. De vigilia bonorum et somnio malorum
Conscientia
Norborg conquestus, quod in somnio tali esset, et sic in somnio illa fecisset, sed dictum ei, quod mali seu qui absque conscientia sint in tali somno, quia interiora eorum non plus evigilari possunt, cum externa auferuntur, tunc interna illorum non plus lucis habent, ita non plus vigilae, aliter ii qui conscientiam habuerunt, et qui sic intus alii fuerunt, cum auferuntur iis externa, tunc evigilantur in vigiliam.

4545. De Infernis
Quandoque mali spiritus demittuntur in inferna, et circumducuntur, et exinde angelis monstrantur quales sunt, perducuntur secundum cupiditates suas ex vita actuali in mundo, hoc bis vidi, fuerunt bini in vita corporis mihi noti, et tunc aestimati, exinde etiam instructus, quem situm habent inferna, inferna sunt sub terra. Sub pede sinistro, et ante pedem hunc sunt adulteri, et quo profundius itur sunt adulteri maligniores et tetriores; sub pede dextro sunt adulteri crudeles. Antrorsum paulo sunt latrones et facinorosi, et quo profundius eo facinorosiores, habitant ibi in antris furvis et excrementitiis, hoc ad multam satis distantiam. Antrorsum ad magnam satis distantiam sunt prophani, imprimis versus dextrum ibi, ubi est caliginosus nimbus in quem immerguntur.

4546. Ad sinistrum ad magnam etiam distantiam sunt prophani antediluviani, in caliginoso nimbo, sicut petra, illuc nemo immitti potest, nam in tam dira persuasione sunt, ut paene enecent illos qui appellunt, aliquoties animadvertere mihi datum, quomodo ibi unus alterum trucidare conatur, quod fit cum illis qui emergere nituntur. Ad dextrum oblique antrorsum sunt dolosi, etiam profundius quo dolosiores; et longius oblique antrorsus ad dextrum sunt magi, in magno spatio, ibi etiam sunt magi Aegyptii, et tunc temporis alii. Ad sinistrum linea paene recta, et perpaulo antrorsum ad multam distantiam, sunt illi qui non timuerunt mortem, sed simul non timuerunt Deum nec homines, ita qui nullam religionem habuerunt, et vix aliqua vincula externa pudoris et modestiae. Ad illud latus propinquius ad pedem sunt similes sed per gradus timidiores.

4547. A tergo sub terra sunt omnis generis genii, de quibus nihil auditur, et cum aliquis illuc mittitur, non videt aliquem, sed quomodo illi distincti sunt, non datum est scire. Ad dextrum paulo antrorsus sunt palestrae lascivorum; et sunt voluptuosi, qui in excrementitiis. Sub cauda sunt quoque inferna excrementitia, ibi inferna geniorum inchoant.

4548. De illis qui absque usu vivunt, de eorum inferno, morbi
Sunt qui vivunt non propter aliquem usum, sed propter vivere sibi, nihil curant publica, minus aliquid jucundi habent in officiis, sed faciunt coacte ut appareant et possint esse in officio, et praeterea omne jucundum iis est in consortiis, in edere et bibere, in honorari, illi cum in alteram vitam veniunt, vix possunt recipi in coelum, quia coelum est regnum usuum, et quisque jucundum et beatum recipit secundum quantum et quale usus quod sibi in vita corporis acquisivit. Illi in inferno sunt alte sub natibus, et correspondent obstructionibus cerebri, circa suturae conjunctionem, in vertice cerebri, obstructus eram per totam noctem ab iis, et percepi quod inde, et eram sicut morerer, nisi liberatus a Domino, tales sunt perplures hodie: verbo quisque accipit jucundum et beatum in altera vita secundum usum, ejus quale, et quantum, nam regnum Domini est regnum usuum, non enim coelum seu angeli influere possunt in illos qui aversantur omnem usum pro societate civili, patria, Ecclesia, Domino; cum idem sit in statu civili, et Republica, quod nemo toleretur nisi qui aliquem usum praestet, quid non magis in Regno Domini?

4549. Quod a Domino nihil nisi bonum
Quidam infuderunt quod Dominus etiam malum faciat malis, quia quando[que] quasi ex Providentia mali excitantur ad faciendum malum ut puniantur, quod pluries observatum, sed responsum illis, quod hoc non fiat, sed quia illi obstant illis quibus Dominus in coelo benefacit, sunt enim inferna antagonistae societatum in coelo, et cum Dominus illis bonum facit, dat meliores status, reponit in beatiori situ, tunc illi qui sunt eorum antagonistae anguntur, et excitantur, quia illis hoc est dolor, tametsi nesciunt, et sic cum Dominus bonum facit, illi quia male volunt, puniuntur, hoc etiam illis dicere datum erat, nam loquebar cum illis, erant qui dextrorsum in inferno, quos autumo ex Jesuitis esse, qui dolosi et quoque magici, subtiliores aliis.

4550. De blasphematore Verbi et religionis, Wolffio forte
Quidam ad sinistrum apparuit, et silentium factum, dein loquutus, et perceptum sicut esset Wolfius, postea propior factus, et tunc sphaera ab illo effusa est circum circa quasi Deus universi esset, quae sphaera diu satis perstabat, interea dixit, ad quoscunque quod maximus fuerit in terra, et non ullus sicut ipse doctus, sed non potuerunt persuaderi, responsum ei, quod talia, ex quibus doctus fuerat, fuerint solum media ad sapientiam, in quibus nihil sapientiae sit nisi applicentur, et quod potuerint media ei fuisse insaniendi, et vera apud se exstinguendi, de his etiam loquela cum eo fuit, accessit propius sed inferius, postquam sphaera illa cessavit, (dati enim ei erant tunc alii spiritus) , tunc voluit scire omnia quae in altera vita, et quoque arcana sensus interni Verbi, et hoc apparenter ex studio, aliqua etiam didicit, sed ut primum se convertit ad suos spiritus, hoc est ad suorum principiorum vitam, subsannavit illa, dictum ei quod solum ob finem magnum se faciendi illa scire vellet, et lucrandi, et quomodo cum hoc se habeat ostensum, quod appareant in ficto zelo etiam tales in mundo, praeter plura. 1752, 11 Jan.

4551. De Synedrio quando distinctum inter naturam Divinam et Humanam Domini
Datum est loqui cum illis, qui fuerunt in concilio, in quo conclusum quod distingueretur inter naturam Divinam et Humanam Domini, erant ad sinistrum antrorsum ad distantiam, dixerunt quod illi qui maximum influxum in illo concilio habuerunt, inter se in camera obscura fuerint, et concluserint illud principaliter ex causa, quod alioquin papale solium non subsisteret, si agnovissent Dominum pro uno cum Patre, ut Ipse dixit, tunc non potuisset Papa vicarius ejus esse in terra, schismata enim eo tempore existebant, per quae potuisset papalis potestas labi, ac dissipari, ideo ex illa causa convenerunt, quod distinguerent inter Divinum et Humanum Domini, ad quod corroborandum conquisiverunt ex Verbo confirmantia, et sic persuaserunt reliquis; dixerunt quod sciverint aliter ex scriptura, sed quod non potuerint acceptare illud propter illam causam; et praeterea dixerunt, quod in cordibus suis non crediderint in Dominum, sed quod non ausi hoc edicere, sic enim expellerentur vel occiderentur: quod dominari sic potuerint in coelis et in terris, habuerint ex Verbo quod data sit Domino omnis potestas in coelis et in terris, et sic potuerint dominari super animas, et cum super has etiam super reliqua eorum, dictum quod non hoc contenti fuerint, sed etiam quod possidere vellent omnia in terris, responsum quod sic in plena potestate essent.

4552. Quod cohaereant societates malae, et sibi adjungant stupidos et simplices
Fuerunt ex pejori sorte sirenum, qui cum scriberem advenerunt, quia sic jucundum sibi attrahere potuerunt, et me privare illo, quoties illi veniebant, etiam adducebant stupidos, qui fuerunt in mundo docti, et inde animo elato, qui interponebantur, et quoties hi veniebant, adducebant simplices spiritus probos, qui illa fide fuerunt, quod crede rent quicquid illi dicebant, sicut oraculis, sirenes apparebant antrorsus ad dextram infra; stupidi docti ad dextram ad planum capitis, et simplices prope, et observatum quod quoties sirenes veniebant, etiam illi venirent, et se in ordine ita circum me locarent, ac inducerent mihi tenebras, ut vix scire possem aliquid scribere, nec cogitare nisi confuse, hoc dictum saepius stupidis, sed non usque capiebant, nam inspirabant illis sirenes quod docti essent, quod huc missi ut regerent, et plura talia; inde patuit quod liga societatum essent a malis ad simplices probos, sed usque illi qui probi sunt, postquam diu vexati sunt a talibus, eximuntur seu liberantur a liga illa, et veniunt inter probos.

4553. De inferno sub calcaneo pedis
Sub calcaneo profunde est infernum, apparet inter pedem et infernum sicut vacuum, sic ut appareant statim in profundo, ibi sunt malitiosissimi, clandestine explorant animum, ut nemo sciat, et insidiantur cum aliis, ut perdant, et hoc variis modis, saepius illos observavi et vidi, effundunt clam venenum ad illos qui supra sunt, et insufflant et incitant ad facienda mala; tam malitiosi sunt, et interiores malitiosi, ut vix aliqui malitiosiores, apparent ibi quandoque in palliis sicut Jesuitae, et quandoque aliter, saepe castigantur, et tunc demittuntur profundius, et obvelantur nube, sicut petra, sunt ibi qui intus malitiosi sunt, imprimis ex sorte illa quae Jesuitae vocantur qui tales, alii sunt ad dextram antrorsum prope super magos, et quoque infra; qui sub calcaneo sunt, illi possunt inducere ad lachrymandum, quando volebant etiam lachrymarum aquas ex meis oculis exprimebant; tum quoque possunt aliquid timoris incutere; et hoc ex habitu, quod apud aegrotos et alios fuerint, ab illis obtinendi opes pro suis monasteriis, tunc enim artificium illorum fuerat adigere illos ad lachrymandum, ut moverent ad misericordiam, et incutere timorem pro purgatorio. Observati etiam in media distantia sub calcaneo, qui ibi apparent sedere sicut in camera et consultare, sunt quoque malitiosi sed non in eo gradu.

4554. De Magna urbe
In somnio perductus sum, et veni in urbem aliquam parvam, ubi domus erant ligneae, et quia visus mihi eram quod erraverim a domo ubi essem, datus est puer qui me duceret, ad urbem magnam ubi visus mihi commorari, et a puero perductus per tractum continue habitatum, et hoc diu, inque transitu videbam plures, eorum opera, quae ibi haberent, et tandem veni ad urbem, quae visa extra erat ingens, super colles et montes antrorsum tunc, et ad latus tam magna ut describi nequeat; tunc evigilatus, et dictum, quod in urbibus talibus sint simul et cohabitent, et quod ibi mirabiliora videnda existant, quam usquam possit describi.

4556. * Erant mecum postea aliqui mali spiritus, cum essem in urbe in vigilia, sed illi nihil aliud videbant quam serpentes et monstra, sic ut mali spiritus in urbe ubi boni, non illos videre possint, sed loco illorum quales illi sunt, quia ibi est lux a coelo.
* Paragraphus 4555 deest in ms.

4557. Qui itaque illuc veniunt et non in luce coelesti sunt, seu in visu externo a luce coeli, hoc est in bono charitatis et in amore in Dominum, illi nihil ibi videre possunt, qui parum in illa luce sunt, illi vident obscure, illa, qui prorsus non vident nihil vel etiam monstra loco eorum.

4558. Hypocritae qui carnem gingivarum dentium laedunt
Dolor occupabat carnem gingivarum a sinistra parte, sic ut tumescerent, percepi inde quod hypocritae adessent, et manifestatum quod esset (Dideron) qui talis hypocrita erat, ut cum loqueretur blande et amice cum aliis, usque corde subsannaret eos, inde etiam in consortio proborum potuit esse aliquamdiu; praeterea talis fuit, ut ejus jucundum esset aliis triste et dolorificum facere, et hoc continue.

4559. Etiam incumbentia et dolor perceptus supra caput ad cranium, prorsus ad superiorem partem, ubi dentes illi infra, quod etiam inde fuit, nam hypocritae dolorem incutiunt ipsis ossibus cranii.

4560. De malis qui meritum posuerunt in operibus
Profunde sub illis qui ligna secant, de quibus prius [273, 534 ff., 4177], in inferno quodam sunt illi qui meritum posuerunt in operibus, cogitavi de Bezaleel qui fecit illa quae ad arcam pertinebant [Exod. XXXI: 1-11], inde emissus quidam loquebar cum illo, dicebat quod plura bona fecerit, et nihil in altera vita obtineat, sed quod in inferno sit apud similes, ubi dura patitur, et percipiebam in singulis ejus cogitationis, si modo aliquid bene cogitaret, aut bene loqueretur, et magis si bene faceret, quod vellet remunerari; sic ut remuneratio singulis inesset, dicere ei datum, quid remunerationis velit, quia talis est, dicebat ut in coelo esset, et ibi praeficeretur aliis, dicere dabatur, quod apud bonos non esse posset, quia sic inspiraret illis ex se simile, et sic malum faceret illis qui nihil tale cogitant, sciunt enim ibi quod nihil ex merito, sed omnia ex gratia et misericordia, ita laederet illos; et praeterea nusquam contentus esset, cogitatio ejus continua foret, ut vellet remunerari, et quod quicquid obtineret, non responderet ejus merito, sic ad dominium aspiraret super omnes, et vellet esse deus, etiam supra Deum; quapropter non potest aliter quam ut sit inter tales qui in simili adscita natura fuerunt: institit quod plura bona opera fecerit, sed dictum quod sui causa, et quod remunerationem habuerit in vita corporis, ibi praepositus aliis, et super aliis dominatus est, et sic jucundum habuerit, et quod ne quidem cogitaverit de altera vita: et insuper dicere datum, quod quidam simplices simile quid credant ex Verbo, quia ibi dicitur, quod merces illis in altera vita, et quod perplures ab illis in coelo sint, sed quia tales sunt, ut sint contenti paucis in Domino, nec adspirent ad altiora nec ad dominium, et quod aliter se habeat cum illis qui non contenti sunt paucis, et qui dominari super alios volunt, illi nusquam contenti sunt, quapropter tam remoti a coelo tenentur; hi nusquam possunt habere charitatem erga proximum, et ei tam bene velle quam sibi, minus delectari in eo, ut aliis benefiat pae se, ut omnes angeli faciunt.

4561. De illis qui in bono naturali sunt, et in nullo spirituali
Fuit quidam, quem putabam esse bonum Christianum, quia in bono naturali fuit, opus etiam avide faciebat, et quoque erat facilis, et simul in suo artificio admodum ingeniosus, sed observabam, quod si potuisset, quod talis non esset, inde in illam cogitationem actus sum, quod ex nullo debito interno bonus esset, sed solum ex natura, et voluptate externa; dictum etiam mihi, et ostensum, quales illi in altera vita, quod in maxima spurcitie et immunditie, et quod a bonis maxime arceantur, nam ex nulla religione id fecerunt, ita ex nullo vinculo interno, minus ex aliqua conscientia, quapropter in altera vita a malis seducuntur et illis adhaerent, nam mali persuadent, et per illos obtinent simplices bonos, et sibi sphaeram acquirunt ut dominari possint, mali enim vertunt ad se omni artificio dominium, et illi sunt quibus se applicant, et sic multa mala faciunt, boni autem nullo artificio utuntur, sed simpliciter dicunt, quod id non bonum sit, sed non addunt artificia seu inspirant cupidines, et voluptates sicut mali; et quia nullum vinculum internum illis est, ideo bonum quod influit, perfluit, et in ultimo occupatur a malo; inde fiunt spurcities; nam detinendi sunt a bonorum consortio quia sphaera externa apparentis bonitatis inspiratae a malis, operatur.

4562. De fortuna
Influxus
Saepius loquutus cum spiritibus et angelis de fortuna, quae in mundo apparet sicut fortuitum, quia non sciunt unde, et quia omne fortunae sicut fortuitum apparet, praeter [id] quod homo sibi suaeque prudentiae tribuit, quo etiam ectit illud, et nihil tribuit Divino; saepius acciderat mihi tale quod ut fortunae apparet, ut infortunata levia, et ostensum dein ab angelis, quod acciderint quia tales spiritus aderant, etiam quia sphaera eorum praevalebat contra sphaeram quae a coelo, ita a Divino, [quod] ad vivum ostensum est; etiam mali spiritus per artes suas invenerunt sphaeram quam cum sisterent, infortunata, prorsus sicut fortuita seu casus existerent, inde quoque perceptum, quod omnia et omnium minima dirigantur a Providentia Divina, etiam quoad minimum gressum et minimum nutum, et quod cum tale praevalet quod contranititur influxui a Divino quod infortunatum accidat, sed infortunatum est tale quod concernit beatitudinem et felicitatem hominis aeternam, non autem quod concernit talia quae in mundo, nam haec apparent homini ut felicia, cum tamen sunt damnosa; quod inde fortunata seu fortuita, et quod nullus casus sit, a pluribus experientiis instructus sum, quas hic adducere non possum.

4563. De inferno adulterorum
Infernum adulterorum est sub natibus, ibi in excrementitiis, inde conantur continue se evolvere, nam prae aliis volunt venire in mundum, quia etiam inter tales fuerunt, qui mundana et corporea prae reliquis amaverunt; nocte quadam cum vigil apparuit ibi egurgitatio, et elevatio, sicut cum cinis sub quo prunae et torres, strues ex illis, se ejiciunt cum fumo, miratus quid sigificaret, et quoque sentitum calidum percutiens caudam et posteriorem partem lumborum, dictum quod infernum illud in continuo conatu sit se projiciendi ita.

4564. De illis [qui] nihil faciunt ex se sed ex aliis
Fuit quidam mihi notus in vita corporis (Silfwerstr�m) cum quo etiam loquutus die cum sepeliretur corpus, videbat per meos oculos lecticam et loculum, videbat exequias, et illos ibi, videbat suam uxorem, et affines; et cum primum in alteram vitam venit, putabatur quod probus esset, sicut omnes principio cum illuc veniunt; miratus quod statim esset sicut spiritus qui diu in altera vita sunt, nempe quod putaret prorsus scire quod ego sciebam; sed cum animadvertit malos in peculiari inferno quos notos habuit in vita corporis, illuc se contulit, et delectabatur in eorum consortio, et prorsus simile cogitabat cum illis, ita mala et latrocinia eorum, tunc loquutus sum cum angelis de talibus, quod sint tales ut applicentur tam malis quam bonis, et ab illis et his in simili cogitatione teneantur, et hoc quia nihil rme cogitaverunt in vita corporis, sed pependerunt utrinque, et inclinaverunt illuc ubi favor et autoritas, et ubi lucrum et spes honoris; et dictum quod inter bonos non esse possint, quia ut primum illi tentantur seu aliquid influit a malis, tunc dissocientur a bonis, et se conferant ad partes malorum, et eo magis quia mali sciunt multiplices artes pelliciendi alios ad mala et falsa, quod boni non curant.

4565. De Verbo
Quaedam societas audita, ubi inter se loquebantur, dicentes quod loquela fuerit de Verbo, et dictum quod nihil Divinum inibi sit, et quoque aperuerunt Librum Bibliorum et ubicunque tunc legebant, non aliud invenerunt, sicut dixerunt, quam quae mere terrestria essent, et nullibi Divina, quapropter captarunt opinionem, quod Verbum non sit Divinum, sed acceptatum et pro sancto habitum; sed quidam eorum responderat tunc, quod etiam audivi [eum] dicentem, quod necessum sit ut Divinum inibi sit, et quod aliquid in sensu intus, quod non scitur, et quoque ex propheticis aliqua eduxerat, et quod reconditum ibi coram homine non appareat, ex causa quia omnino aliquod Divinum Verbum erit in tellure, quia homo natus est ut venturus in alteram vitam; dixit quod postea ei plura aperta fuerunt quae interiora Verbi, et quod reliqui nihil apperceperint.

4566. De Inferno
Aliquoties in somno deductus sum per varia loca inferni, et tunc in devia, a quibus desideravi in viam, sed tunc ubivis offendi spiritus, qui erant latrones, et hoc immensa copia, qui non aliud intentabant quam spoliare et necare, aliquoties ita per aliquot horas, et postea loquutus cum angelis, quod inferna hodie plenissima talibus sunt, intus enim non aliud cupiunt quam spoliare et necare.

4567. De fortuna
Influxus
Quondam lusi ludum fortare* cum quodam, et tunc spiritus circum me cogitabant de fortuna seu fortuitis, et dicebant, quod repraesentaretur illis per nubem candidam fortuna et per nigram infortunium, et dicebant quod haberent tunc perceptionem, quod nullatenus ille vincere posset apud quem nigricans esset, sed apud quem candidum, quod etiam contigit, hoc asseverabant, et appercipiebant unde fortuita, quod nempe ex Providentia Domini, et ejus influxu in ultima ordinis, ubi ita variatur, et quod tale neutiquam existere posset, nisi Providentia Domini esset in omnium singularissimis.
* = citius (vox suecica), nomen ut videtur ludi cujusdam suecici

[4567] 1/2. De loquela spirituum angelicorum
Aliquoties in somno apparuerunt mihi repraesentativa cum perceptione, et hoc diu, et tunc intelligebam manifeste quid cogitarem et loquerer, sed ut primum expergefactus
non potui scire quid esset, quia apparebat imperceptibile et inenuntiabile sicut quoque erat quoad plurimam partem coram sensu corporis, et inde perceptione: hac nocte similiter, apparebat mihi sicut quoddam accedens ad formam brachii, tum baculi crassi, et hoc diu, et volvebam tunc continuo de potestate absoluta in regnis, cum variatione, et dein quod brachium seu baculus ille crassus mbriatus et consutus esset, et volvebam tunc quod ordo erit, et sic quod non absoluta potestas sed limitata per leges; quibus patuit, quod repraesentativa potestatis essent fundamenti loco, super quae cogitatio perceptiva rei, de qua tunc, ita in reliquis; et perceptum quod talis loquela sit homini quoad cogitationem interiorem, de qua nescit, et quod in talem veniat post vitam corporis, et quod innumerabilia per illam exprimi et capi queant, quae per loquelam corporis nullo modo exprimi possunt.

4568. De vita post mortem, quod appareat homo sibi vivere in mundo
Cum aliquibus intra Ecclesiam in sermone fueram de vita hominis post mortem, dixerunt quod homo qui moritur non exsuscitetur in vitam nisi die ultimi judicii, et quod tunc resurgat etiam corpore, sed illis toties respondi, quod dies ultimi judicii cuivis sit statim cum moritur, et quod tunc in alteram vitam veniat, et ibi appareat sibi in corpore plane sicut in mundo, sed quod corpus ejus ibi non sit conspicuum oculis corporis in mundo, sicut nec corpus in mundo conspicuum est oculis illius corporis ibi, sed hoc prorsus illi ab Ecclesia hic in mundo negarunt, et quoque irriserunt, nescientes, quod hoc scirem ab ipsa experientia, dicebant quod credant resurrectionem modo dari cum corpore simul, et quod animae esset corpus, hoc prorsus non scire volebant, ne quidem quod animae esset aliqua forma, minus quod anima sit spiritus in forma humana post vitam corporis; inde appercipiebam, quod prorsus nullam ideam haberent de anima quod sit aliquid, nec de spiritu, nec de interno homine, et quod illis prorsus ut paradoxon, imo ut impossibile appareat, quod homo in forma humana appareat in altera vita, sicut spiritus et angeli qui apparuerunt pluribus, de quibus in Verbo; exinde quoque concludere potui, quod pauci intra Ecclesiam credant resurrectionem. De hac re etiam aliquoties loquutus sum cum spiritibus, qui mirati sunt, quod homo Ecclesiae hodie talis sit, et maxime quod id prorsus rejiciant, quod homo sicut homo appareat in altera vita, similiter ac omnes spiritus et angeli inter se, et quod se mutuo videant multo clarius quam in mundo, se mutuo audiant, colloquantur inter se, imo se tangant, ita quod in corpore sint, et quoque in mundo, sed in alio, qui oculis hominum viventium in corpore terrestri non conspicuus, sicut horum mundus non oculis illorum.

4569. De Libero
Ut scirem quod in libero sit vita hominis, quia liberum est affectionis, quondam perducebar in coactum, quod nempe facerem non ex libero, sed ex coacto, hoc insinuabatur cogitationi, tunc dicebant angeli, quod mihi non sit vita, illi cum videre possunt quantum vitae et quale vitae est homini, inde patebat mihi quod in libero sit vita, et tantum non vitae quantum ex coacto, ita quod homo novam vitam accipere nequeat hoc est regenerari nisi in libero, hoc est, ut sit affectionis ejus, et affectionis quae prope a se, quod non datur nisi remota sint mala quae faciunt liberum oppositum.

4570. Pediculi domestici
Sunt qui theologi fuerunt, et crediderunt quod religio nihil sit, solum politica in mundo, quam affectarunt, putantes [se] morituros prorsus cum moriuntur, et quod theologica in mundo inserviant illis ad persuadendum et quoque ad dominandum.

4571. De morbis, de illis qui inducunt febres et similia
Ostensum mihi per vivam experientiam, quod spiritus medii sint qui directe in profundo sub medulla spinali sunt, cum illis datur copia ascendendi, seu communicandi suam sphaeram, ita cum aliquatenus aperitur id infernum, quod infundant calorem febrilem, hoc mihi ostensum per vivam experientiam per integrum diem, eram sicut febricitans in tali calore, et tunc dabatur scire, quod ab inferiori infunderetur, et ab illis qui ibi. Calor ille est pure corporeus, usque ab origine vitali, sed separato a calore vitali interiori; et scire datum, quod apud homines qui in febribus sunt, tales spiritus sint, nam aegrotus arcessit fomentatores, ruunt tales ubi sphaera eorum; apud hominem nihil peragitur, nisi per spiritus, vita ejus est inde, ita quicquid est vitae conforme et non conforme, ut primum tales abiguntur, cessat febris, sed quia omnia et singula secundum ordinem fiunt, et procedunt omnia secundum illum, ideo quoque statas vices habent febres plurium, omnia enim disponenda erunt intra tempora illa, ut in incolumitate permanere possit homo; si autem non ei conducit, ab illis moritur; opes medicae etiam sunt causae mediae, quas Dominus ex Providentia disponit, quod resipiscat homo ex Providentia Dei, novit homo, ita enim loquitur, et quidam id agnoscunt, restitutionem tribuendo Deo, et gratias propter id agendo.

4572. Sunt etiam spiritus non longe abinde, qui infundunt frigora, et per illa paroxysmos febris gelidae; quod etiam per experientiam vivam et sensibilem datum est nosse; sunt ibi malitiosissimi, in arte perdendi alios et genus humanum prae aliis calidissimi nihil aliud student, continue quaerunt nova talia, per quae nocere possunt, et mittunt actum inter se, ut sciant, possunt enim inducere deliquia, possunt talia quae perturbant mentem, et quae privant hominem vitali suo externo, inde [ut] quasi caducus [sit] sicut in morbo cum adesse incipit, praeter perplura talia, verbo sunt malitiosissimi, separant interiora et exteriora variis modis, et exteriora implent scandalosis homini contrariis, inde interiora dum in talia cadunt, vertuntur in tetra et lamentabilia, nam si formae recipientes perversae sunt, tunc quod incidit pervertitur, tali modo etiam interiora ab exterioribus disuniunt, et cum hoc factum tunc homo non amplius sanae mentis est, ut quoque fit in febribus. Operatio praecipue est in ventriculum, et quoque in biles utrasque pancreatis et Hepatis, inde talia, et quoque vomitus, ad quos conatum excitant. Sunt contumacia inexpressibili, nusquam desistunt, nisi abigantur. Sunt loca in inferno calidissima, quod etiam sciendi causa, sentire datum, tales qui inducunt febres, sciunt paene omnia, et inde calorem illum immundum, mere corporeum, separatum a vitali, ejiciunt, norunt enim in altera vita dextre, transferre talia; et sciunt etiam, quo versus determinent illum in corpore: tales sunt perniciosissimi, obstinati ut nusquam desistant, nisi a Domino abigantur; et cum abiguntur, statim cessat calor febrilis: quare etiam vere dicunt qui aegroti fuerunt, quod recuperationem salutis Deo adscribant, et gratias ei agant, tametsi perplures hoc faciunt modo ex usu recepto ab infantia, et cum sibi relicti adscribunt naturae.

4573. De infernis Sirenum
Quales sirenes prius aliquoties descriptum [vide indicem], sunt malitiosissimae, et hauserunt in mundo simulare bonos quasi angelos, quapropter in externis spargunt a se affectiones boni, et inde insinuant se spiritibus simplicibus, qui exteriora cogitationum hominis seu naturalia ejus referunt, ita tenent se in mundo spirituum, et aegre possunt inde detrudi, talia enim elevant spiritus malos ab inferno satis longo tempore, et per talia intrant in hominum cogitationes, et prorsus ducunt, sic ut sint pessimae obsessores, quia internae, a quibus homo nequaquam possunt defendi, nisi a Domino, contumacissime agunt, nec timent aliquid, fidunt suis artibus, sciunt etiam per labyrintheos gyros se insinuare, unde loquuntur, quandoque ita, ut audiantur alibi quam sunt, ita frustra quaeruntur, hoc vivis experientiis multis scire datum. Sunt duorum generum, quidam pro fine habent imperare homini, et cuicunque societati, ad quam venire possunt, ita obsidendo cogitationes, et ducendo, sunt molestissimae, alterum genus simile, sed non tali imperandi oestro, omne liberum tollunt eis qui bene cogitare volunt, et liberum dant [eis] qui male volunt, sunt enim illae quae ibi cogitant, sunt obscoenissimae, sunt magae, sunt contra omne bonum et verum; unde talis turba prius dictum est [cf. 3205 ff.] . Inferna earum fuerunt antrorsum ad distantiam versus sinistrum, qui imperare volunt paulo dextrorsum ibi, in cavernis diversis; sed vidi quod inferna illarum mutata fuerint, et translata ad tergum sinistrorsum admodum profunde, unde nequaquam amplius erumpere possunt, et infestare spiritus et homines, sunt ibi sub densa nube, per quam eorum artificia penetrare nequeunt, ingestae ibi sunt turmatim, quinquagenae, centenae, pauciores aut plures, hoc perstabat per plures horas; infernum ibi est supra sicut ingluvies cum faucibus, quae exporrigibilis fuit, ac ut statim venerunt, exporrigebat ingluviem ectendo et formando illam secundum labyrinthos, quibus se immiserant, et ingurgitavit illos, et detrusit sic profunde sub terra infami ii, unde exire nequeunt. Hoc apparuit mihi 1752, 5 et 6 Aug: nam formant sicut serpentinos nexus, in quibus se ponunt, et tunc non moveri possunt ab aliis nisi per similes nexus, tale est in altera vita.

4574. De infernis dolosorum intus, et bonorum extus
Lingua
Sunt qui in mundo apparuerunt extus boni, mites, officiosi, sed jucundum eorum fuerat quod intus recondiderunt, quod nocere proximo quocunque modo possint, tales non dignoscuntur ab aliis, ut (Losche Bryggaren emot mig boende)*, tales etiam in altera vita tenent se in alto diu per quod extus mites et boni fuerint, hoc apud simplices qui non altius vadunt, se enim sic elevant per viam ad dextram, ubi sunt tales qui similes fuerunt, at volunt ut alii imprimis tales noceant aliis, sedent ibi ad dextram ad lateralem partem, et ibi delectantur talibus; tales missi sunt in infernum ibi, absorbti sunt a nube, quidam praecipitati illuc, et hoc per plures vices, semper alii succedentes; sunt maligni genii: qui elevantur ab illis tales sunt, dum cogitant illa quae fidei sunt, quia aliquid tale cogitarunt et crediderunt, adigunt alios, in quos operantur, linguam mittere inter dentes, ut manducent et sic amputent illam, tentamen ejus et talium perpluries experiri datum, ut scirem quales sunt, gavisi qui si hoc potuissent, quod prorsus me perdidissent, absque lingua enim privarer facultate edendi, tum quoque loquendi, ita conversandi cum hominibus; inde est, quod maxima illis cupido, cupido talibus et inde jucundum illis augetur secundum damni magnitudinem, nunc per duos dies vidi plura millia ita inglutita in novum eorum infernum.
* = Losche Cerevisiae Coctor exadversus me habitans (verba suecica)

4575. De visione domus et spirituum ibi, tum urbis et aedificiorum
Cum in lecto eram et in somno, a Domino missus sum in statum visionis, in quo non prius fueram, eram in visione vigili, cogitabam enim jugiter quod in altera vita apud spiritus essem, tametsi corpore in mundo, sic ut quod tunc videbam, videbat spiritus meus sicut separatus a corpore; vidi tunc magnum aedificium lapideum, in quo scalae in medio per orbem sursum ducebant, et conclavia erant circum circumcirca, ibi veni ad summum ejus, et vidi aliquot ejus, quibus dicebam quod vellem videre conclavia illius aedificii, si quis mecum ire vellet, tunc mihi dabatur puer qui monstraret, is ducebat me in varia conclavia, ubi homines, ab uno conclavi in alterum, in singulis aliquid speciale erat visum, quod utensilia et ornatus, et in singulis loquebar cum illis ibi, et vidi facies eorum in clara die, et vocem audivi sicut hominum in mundo, et semper sicut vigil, cogitans quod inter spiritus essem, ut viderem illos quales illi se vident, erant claris faciebus omnes, et erant claris loquelis, ubique eram acceptus, nec scrutabantur quis essem, inde patuit mihi quales illi habitant inter se in altera vita, et se consocient similiter ac in mundo, et quod ibi multo plura mirabilia sint, quam in mundo, sed ad hoc nihil respondebant.

4576. Postea exivi inde et pervagabar plateas urbis, non in somnio sed in spiritu inter spiritus, et ibi plures domos vidi, in quarum unam intravi, et loquutus cum duobus, et sic redii in mundum.

4577. Erant illi spiritus inter mediocres, tales qui non in cupidine nocendi aliis, nec imperandi aliis: at ubi angeli, ibi magnificentissima palatia, talia quae describi nequeunt, et quae architectus optimus nusquam dari posse crederet, elucent ex pretiosis lignis et lapidibus, et vivunt in auris splendidissimis, de quibus prius [4303, 4427].

4578. Postea cum in corpore fui, loquutus sum cum illis, de eo quod essent sicut homines super terra, dicebant quod vix aliter sciant.

4579. Infernum
De talibus qui externa forma, sono loquelae et externo gestu apparent sicut justi, et serii, sic in autoritate, quorum plures in dignitate sunt, et tamen malitiosissimi
Sunt tales quales jam descripti, in altera vita similiter sonantes, sic ut ex sono loquelae et sphaera externa appareant prorsus boni, et sphaera eorum apud bonos simplices valeat, inde possunt quoad tempus in mundo spirituum esse, sed usque amantes sui, qui cum illis idem agunt, promovent eorum honores, et lucra, et eis adhaerent, illis solum benefaciunt, at qui hoc non faciunt, illos quocunque modo laedunt, et nihil dulcius sentiunt, quam eorum supplicia et cruciatus, quibus etiam contumacissime insistunt, tales odio habent omnes in altera [vita], praeter malos, imprimis illos qui simul cruciant alios, tam contumaciter persistunt cruciare alios, et tam jucundum in eo percipiunt, ut incredibile sit, et in aeternum non desisterent: tandem vidi quod tales detrudantur in infernum ad latus sinistrum ibi ad distantiam, et ibi demittuntur admodum profunde, quidam eorum profundissime; usque ut non magis inde possint spem exeundi habere, in densissima ibi nube sunt.

4580. De infernis masculini sexus, qui similes sunt sirenibus quae faeminini
Sunt ex masculino sexu, qui sonore et quasi vere loquuntur, et quoque arte et habitu traxerunt id ut tales appareant, et quoque tales creduntur, et prorsus persuadent aliis quod tales sint, cum tamen intrant in aliorum affectiones, et pelliciunt secundum occasiones, et cum non fama periclitatur, alios ad talia, et aliis eorum opes dolose et astute deripiunt, sciunt diversis modis hoc facere, interius sunt malitiosissimi, non alium finem habentes quam imperandi et decipiendi, tales sonant in altera vita sicut sonores et veri, et a simplicibus ita esse creduntur, sunt prorsus perniciosi, sirenum non absimiles, putant quod nusquam [possint] detrudi in infernum, confisi arte sua, tales multa copia, et mutabatur eorum infernum, est prope sirenum infernum, sed ad minorem distantiam, propius laterali parti, nempe retrorsum: illi cum illuc conjecti sunt, apparuit sicut omnes in unum globum conglobati successive fuerint, et dein devoluti in infernum suum, ibi nebulosum excipit illos, inde aufertur illis communicatio cum mundo spirituum; ibi exercent talia inter [se,] quia in alios non possunt, at cruciant se, hoc per vices et vicissim, usque dum domatur eorum malitia, quod non fit nisi post plura saecula.

4581. De infernis eorum qui opem ferunt sirenibus
Mihi primum ignotum fuit quod esset infernum, e quo emitterentur qui opem ferrent sirenibus, et illas promoverent, et quoque detegerent plura, nunc mihi manifestatum est, est prorsus a tergo ad distantiam, ut primum adveniebant Sirenes e longinquo, tunc inde statim unus alte supra emissus, et communicabat cum Sirenibus, illi qui in eo inferno erant, etiam successive conjecti sunt in aliud infernum etiam post tergum propius tergo, inglutiti sunt illico dum illuc veniebant, et quoque inglutiti qui in illo inferno fuerunt, adhuc perstat, sunt genii.

4582. De inferno eorum qui ex intimo dolo homini damnum inferre volunt et faciunt, ita ut appareant exterius honesti et sinceri, atque amici
Sunt quidam tales qui in conversatione apparent amici et sinceri, at usque intimum eorum jucundum est damnum inferre amicis non modo, sed etiam vicinis, et notis aliis, hoc cogitant, hoc clam machinantur, praecavent ne aliquid inde emaneant, unus eorum apparuit sursum satis alte Bryggaren mitt emot mig is etiam inducebat conatum morsionis linguae; talium, seu similium infernum est ad latus sinistrum retrorsum ad paucam distantiam, illi non ausi sunt similia facere, sed jucundum eorum fuit unum illum sursum adjuvare, ut talia machinaretur, vidi quod appareret sicut scala per quam ascenderet, et ii astantes artibus suis sursum adjuvabant; illi se tunc locabant in loco prope infernum suum, et per praesentiam ibi tenebant illum in alto, sed apertus est vorax inferni, in quod conjecti sunt, successive, omnes qui ibi venerunt, sic etiam quod eorum infernum sit mutatum, sunt genii; tantum jucundi inest faciendi malum, ut tametsi prae se videant voraginem alius inferni, et sciant quod nusquam possint inde emergere, usque tamen jucundum mali illos tantum aufert, ut non desistant, nam jucundum malum faciendi est vita eorum, cum quibusdam aliis infernis similiter se habet.

4583. De quodam malitiosissimo, qui dolosus sub innocentia, ei infernum
Quondam effundebantur spurcissima, et admodum valide, sic ut sphaera impleretur talibus, nesciebant spiritus circum me, unde; at apertum, quod esset ab uno, talium qui per scalas sibi ascendere videntur a tergo, subito enim detrahebatur a tali velamine a tergo, et apparuit subter sicut infans, quo significabatur quod esset innocentia quam praetexit ad tam abominabilia producenda; illico tunc elevatus in altum et ostensus angelis, qualis diabolus, et qualis fuerat in vita corporis, et dein rejectus ad tergum tam longe quantum inferna ibi se extendant, sic ut removeretur a conspectu coeli ad longissimum ibi infernum.

4584. De Infernis
Cum apparet aliquis ex infernis, noscitur illico a quo sunt, apparent distincti ab uno inferno et ab alio, quidam apparent dira facie, quidam nigri, et quidam sicut monstra varii generis, verbo sunt formae innumerabiles; et quod mirum, omnes quotcunque sint in inferno, cum conspiciuntur in luce media coeli, apparent sibi similes, etiam loquuntur similiter, ita ut crederes unam eandemque personam esse, cum tamen innumerabiles sint, quod expertus a sirenibus, quae duplicis generis, unaquaevis loquitur et agit sicut altera, et vidi quod millia et millia essent, quarum unaquaevis sicut altera.

4585. De morbis
Omnes infernales inducunt morbos, sed cum differentia, cui applicantur ut agant ex opposito in partem, nempe ad oppositum ad illos in coelo, quibus partes corporis correspondent, sunt enim opposita cuivis societati in coelo, sicut enim angeli seu societates angelicae continent omnia in homine in nexu, et incolumitate, ita infernales ex opposito, discindunt: sed non permittitur illis influere, quam in cupiditates et falsitates apud hominem, non autem in hominis membra; solum cum homo in morbum cadit, tunc influunt illi, etiam in talia apud hominem, ubi morbus; nam nihil usque existit apud hominem, nisi a causa e mundo spirituali; homo putat quod talia existunt in illo, et quod nihil sit extra illum quod agit, sed usque omne naturale causam habet a spirituali, alioquin foret absque causa, sed usque non impedit, quin etiam naturaliter queant, et quoque debeant curari seu sanari, concurrit tunc cum talibus mediis Providentia Domini, et sic quoque homo longius detinetur a de de Providentia in singularissimis, si enim hanc crederet, et dein negaret, profanaret sanctum verum, quod est ipsum infernum dirissimum.

4586. Quod talia ducant causam ex mundo spirituali, hoc per multam experientiam datum est scire, quod factum est ita ut nusquam aliquod dubium sit relictum, tales spiritus mihi saepe et diu applicati sunt, et induxerunt cruciatus et dolores, imo etiam morbos, ostensi sunt ubinam essent, et quales essent, loquuti sunt spiritus cum illis, et cognoscere datum unde essent.

4587. Omnium contumacissimi sunt, qui in vita in mundo apparuerunt justi prae aliis, et inde in autoritate, et tamen nihil crediderunt, et vixerunt vitam amoris sui, vindicando omnia, quae fierent contra illos, pro inimicis reputando illos, qui se opposuerunt, et qui illos non coluerunt; cum ratiocinati sunt de fide, et de vita post mortem, ab aliis crediti sunt; qui in auctoritate ex justo et serio loquantur etiam in altera vita, sicut illi qui in justo sunt, sed sunt malitiosissimi, cum [homini] applicantur tunc inducunt animi cruciatum, per taedium, quod augent et insufflant continue, et sic reddunt impatientem, quod dolorem maximum creat, et inducit talem infirmitatem corpori, ut vix se levare e lecto queat, hoc mihi ostensum, per id cum adessent quod talis infirmitas [me] occuparet, et cum removerentur, quod illa cessaret secundum gradum sicut removebantur; utantur etiam pluri arte, ut taedium et inde infirma infundant; apparuerunt juxta caput, cum autem rejecti sunt, rejecti sunt versus sinistrum, et dejecti in infernum ibi profundum, est ad sinistrum ad mediam distantiam.

4588. Quod omnia influant, bona et vera a Domino
Influxus
Per totam noctem fui in sphaera spirituali, sed vigil, non aliter ac spiritus, et influebat continua sphaera influxus a Domino, quid bonum et verum, in hac sphaera fui per plures horas continue, et sphaera opposita, quod omnia a proprio, haec sphaera continue influebat et volebat alteram convellere, sed ne hilum potuit per tot horas, sed semper eram in sphaera, quod omne bonum et verum a Domino, et ne hilum potuit sphaera opposita quae impugnabat, efficere; in tali sphaera tenentur spiritus, qui initiantur et confirmantur in vero illo, et quoque propter causam ut recedant spiritus oppositi.

4589. Infernum
De illis qui intime fovent dolos contra proximum, et extus apparent sinceri, de quibus etiam mox supra [4582]
Fuit id infernum a sinistris versus tergalem plagam, turba illa ejiciebatur ab aliis, et statim injiciebant pruritum mordendi linguam, et quoque dolorem aliquem in ultimis limbis linguae, illi projecti sunt in infernum anterius, ut supra dictum [4574, 4582], et apparuit aqueum ibi in quod injiciebatur, projecti cum immersi subter veniebant in suam atmosphaeram, hoc per septimanas perstabat, tandem quia non desistebant, aqueum penetrabat in prius infernum etiam, et absorbsit illos; aqueum est sincerum exterius: sunt perniciosissimi.

4590. De inferno unde calor febrilis, morbus
Apparuit magna apertura quadrangularis oblique tendens deorsum, et ibi ad profunditatem apparebat apertura rotunda, quae tunc aperta, sed mox clausa, dictum quod inde exhalet calor infestus, qui ibi collectus e variis infernis, oriundus ex talibus quae calores inducunt, sicut ex adulteriis, rixis, vindictis, crudelitatibus, et pluribus, inde calor exhalat, qui infestat corpus, cum incidit in morbum febrilem; sed cum multa varietate.

4591. Apud aegrotos non adsunt spiritus ex talibus infernis, sed est communis sphaera et communis influxus, a talibus caloribus, qui illico adsciscuntur ab ipso morbo: apud me fuerunt spiritus ab ipsis illis infernis, ut docerer, unde talia; qui spiritus communicationem habebant cum illis locis, qui sicut removebantur, cessabat morbus, et sicut appropinquabant, augebatur. Ita cum calore, cum frigore, cum dolore dentium, temporum, capitis, coxendicis, variorum artuum.

4592. De morbis
Omnes morbi non aliunde apud hominem existunt, plerique non nisi quam ex cupiditatibus, sicut ex intemperantia variorum vitiorum, et eorum abundantia, ut ex voluptatibus variis, ex lasciviis, ex anxietate futurorum, hae sunt genuinae causae omnium morborum, ipsa mors nec aliunde est, quam ex causa peccati, vitiant illa sanguinem, quo vitiato obstruunt et oblimant minima vasa, quare morbi erumpunt, inde est, quod morbi correspondeant illis sphaeris quae ab inferno: si homo in statu boni vixisset, tunc decresceret homo, usque ad ultimum senium, et tunc cum corpus non amplius ministrare posset interno homini, tunc transiret ille homo a suo corpore terrestri, absque morbo.

4593. De coelo et de inferno
Coelum est in veritatis luce, quae a Domino, inde cogitationes de Domino, et ibi sunt angeli qui recipiunt Dominum ita, ut delectentur felicitate omnium, et desiderent illam, et in eo felicitatem suam habent, talis est felicitatum communio per universum coelum: at qui solum suam felicitatem volunt, et aliorum non curant, illi in coelo non possunt esse, nihil felicitatis ex se communicant, delabuntur ideo sicut pondera quasi mortua, nam non sustinent illapsum talis felicitatis, sunt in opposito. Loquutus cum angelis, quod mirum sit, tam paucos in alia vita quaerere Dominum, tametsi Christianus orbis numerosus sit, cum tamen alii, sicut cultores hominum, et sanctorum quos coluerunt in vita corporis, quaerant illos, et gaudeant quod inveniant, etiam gentes quae idola coluerunt, sed responsum est, quod spiritus mali, infernales seu diabolici illico ad primam apperceptionem aversentur id quod vere Divinum est, non ita [id] quod illis convenit; inde satis manifeste constare potest, quod Dominus sit Ipsum Divinum, quod aversantur.

4594. De Sirenum turba et earum inferno
Sirenes fiunt illae faeminae, quae nihil aliud cogitant quam ut intrent in affectiones virorum, super quos imperare volunt, et quibus lucrari, alliciendo illos ad sui amorem vel etiam aestimationem, sic ut demum capti [se] patiantur ut imperentur ab illis, et omnes opes suas impendant illis; cum tamen faeminae illae ne quidem minimum amoris erga illum habeant, sed corde suo prorsus vilipendant, ita cum pluribus successive vel quoque simul faciunt; inde in altera vita ut primum ad spiritus veniunt, intrant in cogitationes illorum, et prorsus tenent cogitationem obsessam, usque dum liberantur a Domino, non possunt quam illico intrudere se in cogitationes, et illas obsidere, ex more in vita corporis capto; sunt ibi (ohyra* spiritualis:), et nisi Dominus liberaret mundum spirituum a talibus, vix aliquis spiritus bonus in illo mundo potuisset esse, quin captivus ab illis duceretur; praeterea non curant fas et nefas, facinora etiam abominabilia, verbo summe diabolica exercent, et pro nihilo reputant; cum primum intrant in cogitationes, tunc sequuntur valide ejus cogitationem, postea ducunt illam.
* = insecta noxia (vox suecica)

4595. Callent perplures artes pervertendi ordinem qui in altera vita, hoc familiare illis, quod non loquantur aliunde quam ubi sunt, sic ut spiritus non sciant ubinam sunt, ad hoc arte magica utuntur, baculum fictum circumvolvunt quasi fasciolis et hoc per plures circumvolutiones, quandoque per centum, et hoc magicum projiciunt illuc ubi volunt ut audiatur vox ab illis, et quoque dum loquuntur et intrant in cogitationem, non auditur aliter quam quod ibi sint, angeli, qui magica non curant, vident et indicant ubi sunt, sed non possunt resisti, nisi prius evolvatur magicum illud; fasciolis quandoque inserunt alia, quae ex aliqua affectione trahunt.

4596. Per aliquot dies, forte septimanam unam vel binas, venerunt turmatim ad me, quia apud me potuerunt videre mundum, et ita in ipso corporeo esse, et ut primum advenerunt, involarunt in cogitationem, quam ita vinctam tenebant, ut nullum mihi liberum cogitandi esset, et quoque utplurimum loquuti aliunde per magica sua, quae vidente me evoluta sunt, ac ita conspecti ubinam essent, et inde missi in infernum, quod ad dextrum posterius, non procul. In inferno illo, quia non possunt ita obsidere alios, et unam rem agere, ita consentientes esse, ibi se mutuo aggrediuntur similiter, consociant se plures contra plures, et quae superant, miserabiliter absque ulla misericordia tractant alios; sed eximuntur ferociae earum, et quae ita crudeles sunt mittuntur in cavernas, ubi talia non possunt facere. Angeli sub se inferna habent et moderantur omnia ibi, et hoc ex Domino, alioquin forent cruciatus perpetui, et status summe lamentabiles ex diritate in qua sunt. Tanta multitudo talium est, ut vix credi queat, plerique ex Ecclesia: sunt pernicies, etiam generis humani, obsident interiora hominis, et inspirant quaecunque spurca et facinorosa.

4597. DE INFLUXU
Influxus raro est manifestus, sed cum spiritus qui circum sunt, loquuntur de talibus, quae homini adversa sunt, cum hoc influit, causatur injucundum, incommodum, triste, multa varietate, cum secum loquuntur de illis quae homini et ejus indoli conveniunt, cum hoc influit, producit jucundum, laetum, commodum cum multa varietate; miratus saepe unde talia, sed instructus multa experientia, quod inde, loquutus cum illis qui induxerunt injucundum, abacti sunt, et statim id cessavit; sunt tales variis in locis, circum caput, prope et remotius, in ventriculo, et alibi. Hoc non ita est sphaera eorum quae influit, sed est sermo, et contrarium ei, quod sciunt infundere et communicare.

4598. De Sirenibus et ideis
Supra memoratum [4595], quod faciant per circumvolutiones, quoddam quod postea projiciunt a se, et quod mirum, cum loquuntur per illud loquuntur, et vox auditur sicut inde, tametsi ad multam distantiam abinde foret, nec aliquis spiritus scire potest ubinam sunt, auditur sicut ibi, imo etiam quamdiu illud manet ibi in loco, sunt tutae, non adiri possunt, nec laedi ab aliquo; in involucro illo intus plerumque est baculus, per quem significatur potentia: angeli sciunt ubinam sunt, et cum conjectae sunt in infernum, tunc quoque pupae illae exfasciabantur, et hoc satis diu, in longa serie, et postquam exfasciatum seu evolutum fuit, tunc primum adiri possunt. Solent etiam semet involvere fasciis, et sic quoque tutae sunt, nec adiri aliquo damno [possunt] , nisi prius exfasciatae sunt.

4599. Quid fasciae illae, inquisitum est, sunt ideae illarum, quae varie ab illis formantur, et sic circumvolvuntur, et cum ideae illarum ita circumvolvuntur, sunt ipsae illae, nam mens cujusvis seu cogitatio consistit ex ideis; inde se quasi transferunt in talem pupam, et cum loquuntur alicali, vox non auditur quam inde, prorsus sicut ipsae forent ibi: inde patet, quod ideae cogitationis hominis, quae ex affectionibus, reales sint, quia transscribi ita possunt. Magia illa ab inferno magico est. Nisi forent ideae reales, nusquam tale existere posset. Sunt quae involvunt alia quam baculos; quaedam etiam aliquos spiritus, qui id recipiunt; quaedam obscoena, sed tales rejiciuntur prorsus.

4600. Per plures dies venerunt, et in infernum suum deductae sunt, primum superne, dein ad latus, postea infra; ibi lamentabiliter vivunt, non enim amplius ita circumvagari possunt, seu exercere sua abominabilia contra socios, sed domantur, angeli enim sunt qui praesunt infernis, per quos Dominus regit illa, et moderatur secundum fines.

4601. Sirenes cum adveniunt, continuo aliquid murmurant, sed idem etiam observant si alicubi figitur murmur, ibi statim observant quod sint spiritus, et statim per artes suas nefandas conjiciunt se in cogitationes eorum, et sic ligant, sequuntur primum eorum cogitationes manifeste, dein tentant ducere, ita obsident, spiritus tunc in lamentabili statu sunt, absque libero cogitandi, et nisi liberarentur a Domino, perirent spiritualiter, nam artibus suis non desinunt antequam intrent in cogitationes manifeste, ab multa experientia hoc scire datum est, et miratus quomodo hoc fieri posset, sed erat inevitabile, nec possunt inde arceri, quia non adiri, ut dictum [4598], nisi a Domino. Cum occuparunt cogitationem, ut impos sit cogitare aliquid nisi una cum illis, et quoque ab illis, si non vult sequi, tunc habent certos boum tinnulos, ad quos loquendos adigunt spiritum, et hoc continue usque fere ut cadat sicut impos mentis, hoc modo mortificant quasi spiritum, sunt enim sceleratissimae.

4602. De Influxu
Quod influxus sit e mundo spirituali, in mundum naturalem, et quod inde mundus naturalis subsistat, sicut exstiterat, hodie ignotissimum est, quia non scitur quid spirituale, et quod nec scire velint aliud quam naturale, et quod ideo negant illud, imprimis eruditi, quapropter non sciri potuit quod inde influxus, et quod inde vita cogiationis et voluntatis.

4603. Homo creatus est ad typum utriusque mundi, interiora ejus ad typum mundi spiritualis, et exteriora ad typum mundi naturalis, ob finem ut in illo conjungerentur; inde est, quod naturalis ejus mundus seu microcosmus usque non vivat nisi per influxum e mundo spirituali, et quod continuus conatus apud unumquemvis sit, ut uterque ille mundus in illo conjungatur.

4604. De Influxu
Secundum omnem apparentiam est, quod sensus externi corporis, sicut visus et auris, influant in cogitationem, et excitent ibi ideas, nam apparet quod objecta moveant sensus primum externos, et sic internos; et quoque loquela; sed utcunque haec apparentia tam fortis sit, ut vix videatur posse discuti, usque tamen est fallacia, externum enim quod crassum nusquam influere potest in internum quod purius, hoc contra naturam est, sed est sensus internus qui per sensum externum sentit, et disponit sensorium, ad recipiendum secundum suum nutum, quapropter etiam sensorium, ut visus, se accommodat momento ad omnia objecta, quod non facit ex se, sed ex influxu ab interiori: et praeterea, cogitatio et affectio, quae est interni sensus, determinat visum ad objecta, quae plene capit, quae coincidunt, caetera transcendunt et non apparent.

4605. Praeterea diriguntur continue externa hominis, similiter ac interna a Domino, directio Domini est in primis et in ultimis, inde media fluunt in suo ordine; quod ultima aeque dirigantur sicut prima, a permultis constare potest, de quibus ubi de fortuna [vide 4567].

4606. Fuit saepe inter spiritus sermo de illa apparentia, et audivi, et ab angelis semper decisum, quod influxus nullatenus fiat ab externis ad interna, sed ab internis ad externa, et quod contra ordinem foret, et sic contra naturam, ut exterius influat in interius, sed vice versa; vidi etiam aliquem delapsum e societate quadam coelesti, propterea quod ex apparentia credidit influxum dari reciprocum. Ex his apparet, quantum nesciamus, et quantum apparentia aliud quasi dictet, quam res ipsa se habet, ita quod fallaciae auferant.

4607. Influxus
Homo ad omnem imaginem macrocosmi creatus est, ad imaginem coeli, et ad imaginem mundi, internum ejus est ad imaginem coeli, externum ad imaginem mundi, quapropter ita provisum est a Divino, ut Divinum per hominem transeat a mundo spirituali in mundum naturalem, et terminetur in ultimo naturae, nempe in corporeo, et sic per hominem nexus erit mundi spiritualis cum mundo naturali, ut sic per hominem universa natura gloriam tribuat Creatori.

4608. Influxus
Homo qualis est in principiis suis organicis, talis est in toto, nam totum est continuum ex principiis illis, sicut sunt brillae quae ex suis principiis effluunt, et se diffundunt per totum corpus, qualia sunt principia illa, talia sunt omnia quae ab illis, ita totus homo, inde homo est totus quantus talis, inde sphaera spiritualis circum illum, non solum ab ideis et affectionibus cogitationum in cerebro, sed ab undique, nempe a toto corpore, nam singula per derivationem a principiis unum faciunt.

4609. De Ideis
Forte aliqui apud se avent scire quid ideae, et unde, ut paucis dicatur, non sunt aliud quam mutationes et variationes in substantiis interioribus, ex quibus internus homo, ita sunt modificationes et variegationes ibi; in illas cum influit vita Domini, sistuntur ideae, quae cogitationes vocantur: qui non comprehendit, quod interiora hominis sint reales substantiae, et realiores quam exteriora ejus, nullam concipere potest perceptionem de ideis.

4610. In universo corpore nihil aliud est, quod ibi facit vitam, quam mutationes et variationes formarum in substantiis ibi, sicut pro exemplo, cum loquitur homo, tunc secundum omnem vocem seu soni articulationem variatur forma glottidis, tracheae, pulmonum, et gutturis, linguae, oris, et planum circum os, tales variationes formae intra minutum ibi, tametsi in corpore, innumerae sistuntur; inde loquela hominis; quid non in interioribus hominis, ubi omnia perfectiora, et variationum millia et myriades existunt tempore cum solum unum in exterioribus seu corporeis.

4611. De Influxu
Influxus continuus est ab inferno per spiritus emissarios, at vicissim est influxus continuus e coelo per angelos, hi continue moderantur influxum ab inferno, et illum avertere tentant; sed angeli imprimis influunt in vera fidei et in bona charitatis ejus, quae ei impressa sunt, quare si homo non talia habet, nec curat, non auxilium ferri potest e coelo, sed aufertur sic[ut] flumine ab inferno, quoad cogitationes; et tunc Dominus per angelos agit in externa, quae vincula externa vocantur, nempe ut bene vivat, nec proximo faciat malum, ne pereat lucrum ejus, honor ejus, vita, et fama, et sic porro, ita regitur externis modis.

4612. Observati sunt spiritus, qui fuerunt paulo ad sinistrum, ad planum verticis capitis, qui ibi clam erant, et qui abstulerunt influxum ab angelis, subtiles erant, ut hoc possunt, tunc apparebant illa quae influebant valde dura, sed deteg ebantur, et abigebantur antrorsum, ibi quoque exercebant idem, post conjecti in infernum; subtiles erant, inconspicui, sed maligni.

4613. Quod ita se habeat, quod infernum injiciat mala et falsa, et pervertant bona et vera, et mille modis et artibus aggrediantur hominem, et quod Dominus per angelos e coelo, avertant illa, tollant, mitigent, moderentur, in instanti, per plurium annorum experientiam scio, hoc mihi continue per tot annos, factum est, sed erunt vera fidei juncta bonis charitatis, in quae influent, alioquin non habent aliquod planum.

4614. De Lingua, a quibus dolore afficitur, et rigida redditur, influxus
Sunt spiritus paene inconspicui, ad sinistrum, in plano partis superioris capitis, apparent in societate, qui cum alluunt, quod est ab inferno inde longinquius, illi cum adsunt, statim dolore afficiunt summitatem partis sinistrae linguae, et si plenius operantur adhuc altius in linguam, quam demum ab illa parte rigescentem faciunt, adeo ut non potuerim aliquid comedere, propter dolorem, qui existebat cum plicaretur lingua ab illa parte; et quoque influebat in loquelam, ut vix possem loqui alte. Operantur in illam partem linguae, e qua communicatio ab aure sinistra est sursum in capitis partem sinistram, usque ad cranium ibi, etiam ad oculum sinistrum, et deorsum in sinistram pectoris partem, usque ad digitos quosdam plantae pedis sinistri, quae dependet a femore.

4615. Sunt tales, qui in vita corporis in externa forma de fide et charitate multum loquuti, et qui pietatem simularunt omni modo, adeo ut persuaserint aliis, quod tales fuerint, et tamen intus facinorosi ad omne nefarium proni, absque ulla conscientia, dummodo externae illae apparentiae non efficerentur, seu non essent, tunc ad nefaria illa et facinorosa, absque ulla pietate, et absque ulla conscienta ruerent; tales sunt.

4616. De animae commercio cum corpore
De commercio animae nihil sciri potest, nisi sciatur quid anima, commercium dicere alicujus rei cognitae, ut est corpus, cum re prorsus incognita quoad omne suum quale, impossibile est; quis hodie aliquid novit quid anima? annon quidam putant esse flammeum quid, aliqui aethereum, alii cogitativum in tali ut in subjecto, alii cogitativum purum, absque substantiali forma a qua? quid opinionis de anima habeatur, manifeste patet ab eo, quod assignent illi sedem in aliqua parte corporis, quidam in corde, quidam in capitis aliqua parte, in corpore striato, in ventriculo, in substantia striata, imo in exigua glandula pineali, imo etiam ex eo patet quod ignotissimum hodie sit quid anima, credunt quod post mortem illa quidem maneat, sed teneatur in quodam pu, usque ad judicii diem, si quaeritur, an sit ei aliqua forma, ad hoc timetur respondere, proinde etiam quodnam ei quale.

4617. Cum itaque anima tale ignotum sit, non mirum quod non sciri queat aliquid de statu ejus, deque influxu, et de commercio, ut vocatur.

4618. Quod animam attinet, de qua dicitur quod vivat post mortem, est illa non aliud quam ipse homo, qui vivit in corpore, ita purior hominis pars, quae cum corpore est conjuncta, ut per corpus agat munia debita in mundo, corpus ex illa vivit, haec post mortem vocatur spiritus, etiam apparet tunc prorsus in forma humana, habet sensus, nempe tactum, olfactum, visum, auditum, multo exquisitiorem quam in mundo, habet appetitus, cupiditates, desideria, affectiones, amores, similes quos in mundo, sed in puriori statu; cogitat tunc sicut in mundo, sed purius, loquitur cum aliis, est in consortiis, et quia ita, si non reflectit super id, quod in altera vita sit, non aliter sciat quam quod in mundo, quod aliquoties audivi; hoc est anima hominis, et quia illa est interior homo, ad cujus obsequium formatum est corpus, quod putatur esse, et dicitur homo in mundo, [ideo] interiora ejus etiam referunt hominem, ut constare potest ab angelis, hi in interioribus sunt, et similiter apparent ut homines, quod etiam notum est, ex Verbo, cum apparuerunt hominibus, inde ad minimum constat, quod forma angelica sit forma humana; causa quod appareant animae in forma humana, est quia universum coelum non in aliam formam conspirat, et quia in coelo ita se habet, quod universum coelum agat in singulos ibi, et singuli in universum, inde nusquam aliter esse potest, quam ut unicuique ibi, sive angelo sive spiritui, sit forma hominis. Ex his nunc patet quid anima, et quia de anima quoad quale suum, in cogitatione hominis ignotissimum quid est, praestat ut anima non nominetur, sed loco ejus spiritus, quia hic est anima hominis quae vivit post mortem, aut si mavis, pro spiritu dicatur interior homo, nam est ipse homo qui vivit. Quod ita se res habeat, ex octo ad novem annorum consortio paene continuo cum spiritibus et angelis, scire omnino debeo.