Experientiae Spirituales 4619 – 5517

4619. Influxus
A Domino per coelum influit omne bonum amoris in Deum, quia sibi conjungere vult hominem ex Amore seu Misericordia, et per bonum amoris erga proximum, in quo est praesens, quia ipse in illo amore est, nempe erga omnem hominem; influit in vera fidei per bona illa, nam omnia illa dicuntur vera, quae docent quid amor, quomodo erga proximum exercendus, et quae confirmant illa, consequenter quae faciunt hominem, ut sit in charitate, ita quae faciunt ejus salutem aeternam.

4620. Angeli cum influunt apud hominem, influunt in ejus bona quantum possunt, et per bona in vera, quae nempe homo sibi impresserat, et persuaserat, ita tenent illum a falsis et tutantur a malis; cum influunt in bona ejus, etiam influunt in vera, nam conjuncta sunt, et cum in vera etiam influunt in bona; ita se habet, influunt in talia quae apud hominem sunt, nam alia excitare nequeunt, et cum in vera tunc in affectionem veri, et vicissim; imprimis per affectionem excitant vera, videatur n: 5893.*
* h.e. Arcanorum Coelestium

4621. Mali spiritus [influunt] in affectiones mali et in falsa, verbo in ejus cupiditates et appetitus, ac in persuasiones et principia falsi, et sic tenent illum captivum.

4622. Si homo non habet vera fidei ex bonis charitatis, angeli non possunt influere, quia non habent planum; sed tunc per spiritus influunt in externa ejus, in respectum pro aliis ex timore, ne perdat famam propter honores, et propter lucrum, et in timorem legis et vitae, ita tenent in honesto externo, hoc est planum in quod coelum hodie influit, sed hoc planum nihil est in altera vita, homo ibi est in spirituali mundo, proinde in sphaera interiorum suorum, qualis intus fuerat, talis ibi est, non qualis extus, externa auferuntur ibi, ita patet qualis vel diabolus vel qualis angelus fuerat in mundo.

4623. De inferno ubi adorant se
Est infernum a latere sinistro ad distantiam mediam, ubi apparet apertura, et in illa quidam inde, ibi adigunt se mutuo ad se adorandum, ut deos, qui superior hoc, hoc
postulat, et qui inferiores hoc faciunt, ita per vices; inde quandoque aliqui venerunt in mundum spirituum, et cum malum alicui facerent, injiciebant ut supplicarent, et sic liberarentur, sed tales cum maxima aversatione rejecti sunt, et puniti, nam in altera vita sacrilegium est supplicare aliquem, ut non faciat malum, quia hoc est ad diabolum; Solus Dominus adorandus.

4624. De Sirenibus
Sirenes distinguuntur secundum inferna cum quibus conjunctionem fecerunt, nam sirenes omnes se cum infernis conjungunt. Sunt inter sirenes qui nihil aliud faciunt cum aluunt, quam inculcando quasdam voces sonoras, ad quas loquendas adigunt spiritus, et hoc per tempus, ita spiritum quasi mortificant [cf. 4580] .

4625. De infernis in genere
Qui ex infernis emittuntur in mundum spirituum, apparent ibi in certis locis, ad certam distantiam et in certa altitudine, inde cognoscuntur quales sunt, et unde sunt.

4626. Cum aperitur aliquod infernum, seu cum apparet inde aliquis diabolus, tunc apparet ille monstrosus secundum inferni quale, quidam loco faciei solum hirsuties aut barba, quidam solum ut dentium crates, quidam gibbosissimi, quidam quasi ferae, in vario positu et gestu, inde etiam cognoscuntur.

4627. Influxus, lux, sensualis homo
Qui interiora hominis non novit, nequaquam potest scire qualis communicatio sit animae cum corpore, et eo minus, cum prorsus nullam ideam animae habeant, deque quali ejus prorsus nihil sciant, ita ignoratur, ut ne quidem definiri queat, nisi per quod sit intellectuale, et cogitativum, sed quale hoc nescitur, num sicut aethereum quid, aut flammeum, aut exhalativum, aut sicut parvulum vivum, ut dominans in suo mundo systematico, aut aliud, at plerique nullam ejus ideam habent, praesertim cum hypothetica de illa nota sunt, haec confundunt prorsus ideas de illa. [2] Quia nescitur qualis est homo quoad interiora, corporeum hominis est quod videat terrestria et illa quae mundi sunt, audiat loquentes, gustet seu sapiat quae eduntur, odoret illa quae in aere fluitant; et quod sentiat tactu per totum corpus, hoc corporeum est hominis, hoc moritur et fit cadaver, cum illis quae proxime concurrunt ad sistendas illas sensationes; corporeum etiam est omnis actio et gestus, tum loquela, quare musculi, qui proprie caro vocantur. [3] Interiora hominis, quae non moriuntur, ita succedunt, est Sensuale, est naturale, est spirituale naturale, haec sunt externi hominis; postea est coeleste spiritualis, est coeleste, et intimum caret nomine, quia immediate recipit Bonum et Verum quae procedunt a Domino, haec sunt Interni hominis: medium inter externum et internum hominem, vocatur Spirituale coelestis. [4] Omnia haec realiter existunt in homine, et succedunt sibi mutuo, et apud unumquemvis dominatur unum, et sunt inter se distincta; hoc quoque constare potest ex eo, quod in universa natura perpetuae compositiones et derivationes sint, ita quoque in homine, hoc quoque constat ex coelis, qui divisi sunt similiter, et quoque ab infernis; et homo est vel coelum in minima forma, vel est infernum in minima forma, universum enim coelum in communi consistere debet a totidem sui imaginibus in particulare, aliter non particularia quadrant cum communi, nam commune ex se nihil est, sed fit, existit et sic dicitur commune a partibus suis, quatenus sun effigies sui. [5] Unaquaevis divisio interiorum hominis habet distinctum lumen et distinctum calorem ab aliis, sensuale habet lumen crassum respective, et hoc lumen datum est per multam experientiam discernere a luminibus interioribus, et observatum est, quod quoties in hoc lumen demissus fuerim, toties obvenerint ab infernis spurca, et scandalosa, sic ut hoc lumen sit perniciosum; ex causa quia terrestria, corporea et mundana in hoc lumine sunt. [6] Hoc lumen sistitur, cum talia cogitationi obveniunt, quae prorsus visa, audita et sentita sunt, sic ut cum videt, audiat et sentiat illa intus, ita cum facta scadalosa quae viderat, et de quibus audiverat, verba spurca, et plura quae intus sentiuntur plane sicut extus sentita sunt. [7] Cum autem homo ab hoc lumine elevatur, sic ut abstrahatur seu abducatur paululum a sensualibus, tunc venit in lumen interius, quod non sensualis est, sed naturalis interioris, cum homo in illo lumine est, tunc est in meliori statu, est tunc in apperceptione de sensualibus, de quali eorum et de causis; si adhuc interius cogitare potest, tunc est in lumine adhuc interiore, nempe in spirituali naturalis; haec lux est quoad partem ex luce coeli in luce naturali; veteres sophi, inter gentiles, hoc noverunt, et dixerunt, ut patet apud eos in libris eorum, quod si animus abduceretur a sensualibus, veniret in lucem et in beatitudinem superiorem. [8] Probe sciendum et considerandum, quod omnis intellectus et inde cogitatio hominis sit ex luce, quae influit, sicut enim visus oculi videt objecta quae extra se, per lucem mundi, ita intellectus videt per lucem coeli, intellectus interior per lucem coeli, exterior per influxum lucis coeli in lumen mundi, inde omne intellectuale, nam intellectuale est visuale internum, seu intellectus est visus internus, inde ex luce coeli, quae a Domino, in qua sapientia et intelligentia, nam lux illa est ex Divino vero procedente a Domino, inde ex luce est cogitatio, apperceptio, reflexio, animadvertentia, prudentia, analysis rationalis, judicandi, discernendi, et ligendi facultas, omnia illa ex luce, quia sunt visus interni. Quapropter quicquid audit homo, in lucem illam transit, ut percipiatur.* [9] Omne autem voluntarium hominis est ex calore, voluntarium mali, est ex calore mundi, in quod influit calor coeli, et ibi adulteratur; voluntarium autem boni est ex calore e coelo, nam calor spiritualis est amor qui procedit a Domino ut a sole coeli, ille calor est calor coelestis et spiritualis, qui est amor, ex illo calore est omne bonum, ita omnis affectio boni et veri, consequenter omne vitae, et haec sunt voluntatis; inde etiam omnis calor vitalis in homine, qui percipitur maxime cum in amore est, nam quantum in amore, tantum incalet, et tantum accenditur vita ejus quasi igne; – [10] Ex his sciri potest, quid ignis coelestis, et quid ignis infernalis, quod nempe ignis coelestis sit amor benefaciendi omnibus, et ignis infernalis amor malefaciendi omnibus, est etiam igneum vitale, quod non est ex igne solari mundi, sed ex igne solare coeli. [11] Animadverti ex frequenti experientia, quando demissus fuerim in lumen sensualis, et quoties in illud veni, quod probe scire datum est, infernales spiritus infundebant foeda et scandalosa, quae illico cessabant, cum ab illo elevabar. [12] In diluculo quodam datum est videre per lumen sensuale etiam spiritus qui in altera vita in lumine illo essent, apparebant in foro turmatim, portantes saccos, in quibus materiae rudes, ponderantes illa, et deportantes; erat turba quae in sensualis illius lumine est, ut sunt plures ex plebe, qui nihil cogitarunt altius, quam solum ad illa quae videbant oculis suis, et audiebant auribus; quaedam tunc Sirenes aderant, dicebant illae quod velint hic esse, quia vident oculis suis homines; et dictum quod illae non nisi quam visu obscuro videant, seu potius animadvertant spiritus qui in lumine interiore, ita quod etiam illae essent modo in lumine sensualis seu infimi naturalis. [13] Qui in crasso illo lumine est, nempe in sensual, is quoque est in voluptatibus corporis et sensualium, quae illi primaria vitae, et quoque in talibus scientificis, quae ad illa promovenda conducunt; et cum ex illo lumine cogitat de veris fidei, de coelo, et de Divinis, illa nihili facit, et rejicit, sicut talia quae quidem dicuntur, sed quod non sint, quia non videt illa, nec tangit, credit solum sensibus, tales sensuales homines sunt nunc copia in mundo: quapropter veteres dixerunt, si homo possit abduci a sensualibus, quod visurus mirabilia, et elevaretur versus coelum. [14] Quapropter dum regeneratur homo, in illa quae sensualis luminis et caloris sunt, insinuantur a Domino vera fidei, et bona charitatis, tunc continentur una cum interioribus: nec se abduci patiuntur, tunc enim spirituale lumen in illo lumine est, et ducit illud sicut anima corpus. [15] Quod tale sit lumen sensuale, est quia omnes qui ab inferno in mundo spirituum sunt, in tali lumine sunt, et cum in tali, est in consortio cum infernali turba ibi.
* Sidebar: obs: quod semper videat extra se objecta, non intra, ita ordine interiora in externis [imperfectum in ms.]

4628. De anima
De vita post mortem, quantum perceptiones eruditorum a perceptione ineruditorum, differant constare potest, Eruditi, hoc est, qui scientiis instructi, ex hypothesibus de anima, et ex sua inde cogitatione de illa, animam vel fecerunt aethereum quid, vel flammeum quid, vel igneum quid, vel cogitativum quid, et sic residere posse in aliqua parte corporis, vel in glandula parva, vel in corpore striato, vel in ventriculis, vel in corde, inde ideam de anima captarunt, ex qua idea, nusquam possunt sibi fidem facere, quod victura sit post mortem, sed quod dissipabitur, et hoc confirmant apud se scientiis suis; at ineruditi qui in bono, illi nihil tale curant, sed dicunt se victuros post mortem, nihil cogitando de anima, in quam cogitationem non ideis talibus intricatam et conspurcatam, insinuatur latenter quod victuri ibi corpore, sicut angeli; nam in talem perceptionem influxus talis est; at in perceptionem eruditorum est influxus, quod nequaquam anima quia talis vivere possit post mortem, et si victura, erit iterum in corpore materiali. [2] Quod eruditi tales sint, est quia scientias discunt famae eruditionis causa, ut promoveantur ad honores, et sic ad lucra, non autem ut per scientias sapiant, scientiae enim sunt media sapiendi, sed qui ita illas discunt, illis sunt media insaniendi; et cum evecti sunt ad honores, vivunt sensuales prorsus sicut alii; inde est, quod eruditorum plerique, si paucos exemeris, omnia naturae tribuant, et se morituros credunt sicut bestiae, et vitam nullam fore post mortem corporis, nam sensuales scientiis imbuti in talibus possunt se confirmare, fallacias enim applicant.

4629. De Influxu
Influxus in universum coelum, est a Divino Humano Domini, inde quia Divinum Humanum ibi est omne in omnibus, universum coelum repraesentat hominem, et omnibus societatibus ibi correspondent singula apud hominem. [2] Universum coelum in communi, et Dominus in particulari influit in unumquemvis angelum, inde ei forma humana, et quia in coelo, in forma splendidissima, et pulcherrima, ut si videres obstupesceres, et diceres quod talis species transcendat omnem fidem; forma ei humana et talis est, quia Dominus in particulari influit in unumquemvis, et coelum in communi in unumquemvis, et unusquisque reciproce in coelum, hoc fit ex unione per amorem mutuum, qui charitatis, et per conjunctionem inde cum Domino. [3] Inde constare potest manifeste, quod Humanum Domini sit Divinus, per quod Dominus quoad Humanum etiam Divinus sit; et quod assumsit Humanum, ut faceret id sicut Humanum Jehovae fuerat prius, nempe quod cum transivit per coelum, fuerit Divinus Homo; nunc adhuc magis. [4] Influxus inde est in omnem hominem, nam interiora ejus sunt ad imaginem coeli formata, exteriora ad correspondentias, quare interiora hominis sunt coelum in minima forma: influxus in illum ut in parvulum coelum est a Domino singulariter et universaliter, et coelum communiter et particulariter. [5] Inde nunc est, quod mali spiritus et genii, quia non correspondent, in luce coeli appareant ut monstra, quaedam tam horrenda, ut describi nequeant, quaedam, in quibus animalium brutorum formae elucent, et sic porro.

De influxu
[6] Qui sunt in lumine sensuali, rarissime si unquam possunt esse in bono et vero, seu pro fine habere bonum et verum, proinde non patriam, non justum, sed modo se, suum lucrum, et suum honorem. [7] In lumine sensuali sunt omnes adulteri, qui jucundum in adulteriis perceperunt, illi rejiciunt omnia fidei et charitatis, imo etiam talia quae solent ad interiorem aliquam lucem intromittere, in tali etiam lumine sunt voluptuosi: et quoque in tali avari. [8] Missus sum in lumen illud, et quoties illuc veni, influebat malum et falsum, scandalosum contra Dominum, coelum, bonum et verum, spurca et foeda, imprimis lasciva adulteriorum; causa est, quia spiritus qui tales, in illo lumine sunt, et tunc influunt: et pauci sunt qui regenerari se passi sunt usque ad sensuale, sive exterius naturale; ut primum subtrahebar ab illo lumine, in lumen interioris naturalis, quod fiebat cum perplura foeda obvenirent, tunc exemptus fui illis, et in cogitationem et fidem de bono et vero veni, etc. Homo in lumine sensuali multum est, sed sunt qui in lumine interioris naturalis, hoc alternative, et qui mali, ducuntur a spiritibus interioribus malis; qui dolosi, adhuc interius vadunt, et inficitur totum naturale, nam abducunt a sensualibus suis cogitationes versus interiora, ubi sunt bona et vera, et illa ejiciunt vel prophanant. [9] Inter turbam vilem sunt perplures, qui nusquam supra sensualia elevarunt cogitationes, et illi sunt, qui nec Deum timent, nec homines, neces, adulteria, et talia pro nihilo aestimant: at inter illos sunt, qui in bono, qui per talia quae vitae civilis, et moralis, et quoque spiritualis, elevarunt cogitationes, quidam eorum sunt minus sensuales quam eruditi, percipiunt interius quod non eruditi.

4630. Influxus
De correspondentia omnium organorum, membrorum, et viscerum actum est, ad finem Capitum – -eo fine, ut inde sciretur, quod influxus sit e mundo spirituali non solum in hominis interiora in communi, sed etiam in singula ejus, usque ad corporea, influxus enim est in functiones et usus corporeorum, et cum in illos etiam est in formas, nam usus et formae eorum unum faciunt, sicut principale et instrumentale, nam haec duo simul erunt, ut aliquid fiat, et cum aliquid fit, utrumque facit unam causam, ita cum e spirituali mundo fit influxus in usum organi, fit in ipsum organum, hoc enim prorsus formatum est ad usum, ut instrumentale ad suum principale, sicut oculus ad visum; cum in visum fit influxus, fit quoque in oculum seu organum ejus, et sic porro; ut convinceretur homo quod influxus sit e spirituali mundo in hominis singula, ideo de correspondentiis tunc est actum; tum quoque ob causam, quod Verbi exteriora sint significativa spiritualium quibus correspondent.

De illis qui projiciunt se in respirationem
Fuerunt plures ex malis spiritibus qui subjecta injecerunt in respirationem.*
* haec paragarphus inabsoluta, lineis pinguibus transversis deleta, potius omittenda esse apparet

4631. De infernis
Est infernum antrorsum paulo sinistrorsum ad distantiam, ubi illi, qui insidiantur contra amorem conjugialem, et artibus ineffabilibus student separare animos, etiam tentant cum illis qui uniti sunt, cum ex inferno suo sunt, apparent directe supra caput supra fontem pulsatilem ibi, et apparent, cum inspiciuntur, sicut serpentes. [2] Pro auxilio habent genios, qui sub natibus directe sunt, qui lasciva inspirant etiam modis non effabilibus, apparent sicut spicula crassa e capite sursum elata, quae extendunt, vidi dejectos in infernum, nec dejici potuerunt, nisi spicula illa crassa deorsum versa fuerint, sunt spicula illa quae non acuta, sed obtusa, repraesentativa summae lasciviae. Observandum, quod in omnibus infernis sint loca profundiora et profundiora, qui pejores sunt in inferioribus sunt, et qui adhuc pejores in adhuc profundioribus, vidi illos dejectos ab una profunditate in alteram, et hoc saepe: observatum etiam est, quod [quo] profundius veniunt, eo densior quasi nimbus illos circumcingat, nimbus ille est exhalatio ab illis, et est indicium densi luminis, in quo sunt, quia remotiores a luce coeli, illud lumen sunt tenebrae, et caligines.

4632. De infernis
Vidi quod Sirenes descenderent in infernum quod ante pedem sinistrum, et molitae maligna, ut nempe communicatio daretur inter id infernum, et infernum novum quod Sirenibus, post pedem sinistrum; tunc visum est, quod angelus a superiori spectaret in infernum illud, et omnes qui ibi, qui plures fuerunt, removeret, et in alium ordinem redigeret, et hoc magna vi, et quod quosdam ejiceret praecipites inde in alia inferna; tanta est potestas angelis a Domino, et talis est providentia, ut etiam inferna teneantur in ordine.
[4632] 1/2. Postea visi quasi equi et equites intercedentes desuper inter bina illa inferna, per quos significabatur separatio, et custodia, quod non transiri posset ab uno in alterum.

4633. De infernis insultantium
In somnio fuerunt duo, qui graviter mihi insultarunt, et hoc absque ulla causa, ex prava natura, voluerunt non modo verberare, sed etiam laedere, usque ut damnum inferrent grave, paene ad mortem, et hoc quoque unus iterabat in consortio plurium qui in dignitate fuerunt, pro quibus nec ullum habebat timorem ac pudorem; etc. etc.; cum expergefactus essem, observabam quod talis esset spiritus, loquebar cum illo, et erat qualis erat in somnio, tunc traditus est aliis ut custodiretur, sed artes didicit magicas, ut ab eorum manibus se liberaret, sed incassum, detentus est, nec tunc aliquem pudorem habuit pro dignioribus se, nec pro aliis, quia tali ferina natura esset, missus est in infernum ubi tales, infernum talium erat antrorsum ante sinistrum pedem ad multam distantiam, sic ut videretur esse extra alia inferna, illuc immissus est, ac ibi talium infernum est, nam tales non timent Deum, nec homines, et cupiunt unicuique malum facere, et necem pro nihilo aestimant.

4634. Alii postea venerunt, ac insultarunt absque ulla causa, sed non ita feroci animo ut verberare et damnum inferre vellent corpori, sed insultabant verbis, ita alterum pro vili aestimando, quem possent contemtuose tractare verbis, illi fuerunt juvenes, qui nondum moralem et civilem vitam didicerunt; et convicti quod tales, remissi etiam antrorsum ad aliquam distantiam, ante pedem sinistrum, ubi tales quoque erant; non ita erat infernum, quia non in profundo, sed supra, ibi conquesti sunt, quod insultarentur ab illis, et quod ibi nihil auderent, sed eis dictum, quod ibi non possent non detineri, usque dum ferinam illam naturam exuerent, vel illa removeretur per tales insultationes ab aliis; et quod ibi manerent diu secundum vitam in illis, diuturniorem vel breviorem, et secundum capta principia quod talia essent licita, et quasi heroica.

4635. De Sirenibus
Observatum est, quod Sirenes sint ex pluri sorte, nam cum transiebant ad infernum suum, tunc quaedam alluebant infra, quaedam supra, quaedam per provinciam ventriculi, quaedam per provinciam plantarum pedis, quaedam per alias provincias, et quaedam inconspicuae sunt, quae supra, sed omnes illae detrusae sunt in infernum, per aperturas, quas vidi, infra et supra, et quae illarum in inferno se inde vellent evolvere, detrudebantur profundius. Verbo Sirenes sunt omnium perniciosissimae, cum variis infernis partes faciunt, in omni malo intersunt, et nihil aliud cogitant quam ut obsideant interiora, injiciunt se illico illuc, et primum sequuntur cogitationem alterius, et mox ducunt, sic auferunt omne liberum cogitandi bene et vere, ita vitam spiritualem omnes auferunt. Tales sunt ingenti numero hodie, ex Europa.

4636. De Inferno eorum qui oppositi intimo amoris coelestis
Sunt qui oppositi sunt illis, qui in provincia uteri in coelo sunt, in qua provincia sunt illi qui in intimo amoris coelestis, illi apparent cum in mundo spirituum, paulo antrorsum supra satis alte, et illi tali malitia sunt, ut suam respirationem aliis inducant, et sic possideant; infernum eorum est antrorsum paulo ad sinistrum, profunde; operatio eorum tendit versus uterum.

4637. De infernalibus
Qui apparent jacere, illi sunt contumaces prae reliquis, et difficile abiguntur; fuerunt tales apud me aliquoties, et non potuerunt ejici quam per moram temporis, Dominus quidem illos momento ejicere potest, sed quia secundum ordinem est, ut contumacia duret, ideo id factum, tales plerique fuerunt summi adulteri.

4638. De inferno eorum qui insidiantur contra amorem conjugialem
Infernum eorum est sub parte posteriore genuum, ubi ea conjunguntur inferiori parti lumborum, illi tam malitiose et quoque penetranter insidiantur contra amorem conjugialem, ut vix dici posset, penetrat operatio eorum versus cor, illi qui ita malitiosi, aliquantum retrorsum acti sunt in infernum ibi, et ibi profunde, ubi inclusi, ut nemini amplius nocere possunt; fuerant qui in vita corporis non tolerarunt quod conjuges simul in amore viverent.

4639. De coelo, et Sole ibi
Ostensus mihi per visionem Sol, Qui est Dominus, qualis apparet in tertio seu intimo coelo, apparet ibi rutilissimus et coruscantissimus flamma, cujus rutilum et coruscum non describi potest; totus talis est, cum est mane; cum vergit ad meridiem, tunc flammeum illud rutilantissimum facit magnum cingulum, et in medio obscurum; cum versus vesperam, tunc incipit flammeum incipere minus rutilare, dein minus, et postea fieri sicut candidum, et tandem ut nubilum candidum, et tunc est status vesperae primae; cum ita apparuit, incipit quasi lucidum illud inde progredi versus dextrum ibi, ad lunam, et se lunae addere, ex quo luna incipit splendescere, et tunc fit mane in coelo spirituali; ibi quoque splendor lunae per gradus decrescit, et tunc incipit ita mane in coelo intimo, et sic porro, cum enim mane est in coelo intimo, est vespera in coelo secundo seu spirituali, causa est, quia flammeum seu bonum coeleste in secundo coelo facit illam mutationem, cum id non possunt admittere. Sunt tales status mutationes communes, sunt status mutationes quoad sapientiam, et in secundo coelo quoad intelligentiam, his vicibus correspondent vices temporum in mundo, ibi status apparent ut tempora, ob apparentiam gyrationis diurnae solis, at in se sunt status, in coelo sunt status, quia est sapientia et intelligentia quae variatur, et quia sol ibi non gyrat sicut in mundo; sed absentia ejus apparet per diminutionem rutili flammei. In coelis sunt quae oculus non vidit, nec auris audivit, quare si describerentur non crederentur, quis crediturus quod ibi sint palatia in quibus sunt, magnificentissima, quod illis ibi sint utensilia omnis generis; sed quid talia memorem, non crederetur.

4640. Inter tertium coelum et secundum, est medium, per medium est conjunctio, tertium coelum internum repraesentatur [per] Jehudam, externum per Josephum, medium per Benjaminem, secundum coelum internum per Israelem, externum per Jacobum, in ultimo seu primo coelo sunt spiritus, qui simplices, et quibus correspondent exteriora hominis sicut cuticulae.

4641. De infernis
Ad latus sinistrum antrorsum sunt inferna spurcissima et abominabilia, apparuerunt ibi in portis inde quidam, qui apparuerunt ut monstra horrenda, quidam ut cadavera induta suis lineis, quidam quoad caput ossei, quidam in spurcissimo positu, et in horrenda forma, describere illa non possum, sunt horribilia. Qui apparent ibi in portis, sunt imagines illorum qui in infernis, ex illis cognoscitur quales sunt; sed cum visa illa, statim clausa sunt, ne inficerent sphaeram. Qui ad sinistrum antrorsum longissime, illi temerarii sunt, nec curant Deum nec homines.

4642. Qui ad sinistrum linea obliquata paulum retrorsum, ad distantiam, sunt qui adigunt ad se colendum sicut deum, et qui alterum subjugare potest, is tam diu colitur, et sic successive, visi etiam in porta; hoc infernum est inferius. Qui antrorsum ad dextrum, porta eorum apparet satis alte, et quidem in plano axillae sub humero. Ad dextrum versus antrorsum sunt illi qui in scientia dei, at in vita mali, ita in nulla vita secundum praecepta dei.

4643. De Infernis
Ad dextrum paulisper antrorsum ad aliquam distantiam, est infernum ubi illi qui in malis violentiae charitatis sunt ex falsis, sicut qui nihil aliud per totam vitam suam faciunt, quam occidere et praedari, ut plures sunt in Asia, et ubi magna deserta, hi in illo inferno sunt.

4644. De coelo apud hominem
Communicatio coeli cum homine est mirabilis, et nisi instructus a Domino, nusquam potest sciri, nec si scitur, credi; raro est influxus talis, ut cadat in manifestam cogitationem, hoc enim a spiritibus qui prope hominem sunt, venit, sed influxus est talis, apud hominem sunt talia quae credit, et quibus ex corde afficitur, quando angeli qui apud illum, in talibus sunt, et de illis inter se loquuntur, tunc influit apud hominem animi hilaritas, contentum, et quies, cum autem talia non sint in fide et affectione hominis, tunc influit tristitia, et inquietudo, ac similia; et hoc non aliter cadit in hominis cogitationem, qui tunc potest, de prorsus alia re cogitare: de hoc per multam experientiam sum tandem instructus, non enim scivi unde tristitia, et unde hilaritudo animi, cum non cogitarem nec loquerer de talibus quae causantur, at tunc percepi quod inde causa.

4645. Ex his constare potest, quod affectio veri et voluntas boni sit coelum apud hominem, cum id homini est amaenum et jucundum, tunc angeli influunt, et communicant sphaeram suae jucunditatis et amaenitatis cum illius, et sic [eam] producunt; est sphaerarum communicatio quae facit, et una sphaera cum altera secundum similitudinem habet communicationem. Similiter se habet cum malis, si spiritus mali loquuntur de jucundis hominis, illis est jucundum, et quietum, sin aliter est illis inquietum et injucundum.

4646. Loquuti sunt spiritus inter se, et communicabatur sphaera inde, et faciebat illum effectum apud me, miratus unde, et tandem datum scire unde, et quod ex illa causa; hoc saepius factum, sic ut certus factus sim quod ita sit.

4647. De infernis
Perductus sum per infernum quod sub infernis adulterorum, ubi illi qui in fide separata a charitate et in vita mali, ita qui ab Ecclesia fuerunt, et cum perductus per illud, detinebar ab omni cogitatione, et sic tutabar ne falsa ex malis injicerentur ac infestarent, cum perducebar sentiebam circum me sicut aquas; est infernum quod repraesentatum est per mare Suph, cum ad alteram partem veni, tunc in cogitationes de mundanis veni, et audivi illos qui ibi, quod in tentationibus essent, quos datum consolari, locus ille est qui repraesentatur per desertum, ubi filii Israelis 40 annis fuerunt; erat ibi obscurum, nihil videre datum, sed audire loquentes, postea perducebar a parte superiori ad sinistrum in planum scapuli seu summae partis humeri, retro, et perceptum quod ibi via sit illis qui e tentationibus liberantur et in coelum elevantur, transitus ille est qui significatur per Jordanem, quem filii Israelis transgressi.

4648. De infernis
Erat quidam qui in mundo jucundum habuit in lacessendo alios, et perducendo ad responsa irae, ut sic ansam haberet male faciendi illis, ille seu alius ei similis, apparuit mihi, et mordere volebat, quod etiam ei familiare fuit in mundo; apparebat etiam cum securi quae tamen non visa, quod jugiter leviter ante se percuteret aliquid, quod erat lacessitio et continua voluntas malefaciendi, sed qui cum securi apparent, illis alligatur securis ad brachium sinistrum, postquam convoluta est per brachium dextrum et per collum pluribus vicibus, quod signum est, quod appareant in securi, et quoque qui in cultris, hoc apparet postea, et non possunt rejicere; ita quoque hic; postea demissus est sub plantam pedis sinistri, paene ad infernum ibi, et animadversum, quoties is se moveret, quod audiretur strepitus infra, sicut strepitus punitionum; quod inde venit, quia per plures lacessitiones et conatus malefaciendi, aperuerit sibi inferna quae puniunt, et quod sic cum se moveret – quod repraesentatur cum cogitat active de aliis quod tales punitiones ibi exordirentur; hoc prius saepe auditum, sed non scivi causam; transferebatur versus tergum per inferna geniorum malitiosorum, et quoque ibi quoties se movebat, audiebatur similis strepitus, tandem adhuc ulterius perductus est, usque ut veniret illuc, quod ipse puniretur per id quod punire seu malefacere vellet aliis, sic ut toties redirent in illum; talis est sors illorum qui continuo conantur et actualiter quantum possunt et audent lacessunt alios, violant, et malefaciunt.

4649. De infernis
Sunt quandoque ebullitiones sicut ejectiones per dorsum, quae sunt conatus enitendi, sed reprimuntur a Domino, et illi a quibus talia, in profundiora demittuntur, et quoque a suis ibi graviter puniuntur.

4650. Cum Judaeis de Interno homine
Erant Judaei qui non pessima sorte, qui etiam audiebant rationes, primum nolebant audire nominari internum hominem, percepi quod ideo quia Christiani toties loquuntur de Interno homine, dicebant annon satis sit colere Deum cultu externo mandato, sed dictum illis, quod etiam interius erunt humiles coram Deo sicut exterius, hoc non intelligebant, sed cum dicebatur quod corde etiam humiles essent, aliquantum coeperunt intelligere; tunc utebatur comparatione, sicut comoedus super theatro, qui coram aliquo qui agit regem, humillime se gerit, et tamen corde illum prorsus contemnit, quaerebatur num vellent esse sicut comoedi tales, dicebant non, sed quod toti debent esse humiles coram Deo, ita magis intelligebant quid internum, nempe quod etiam humiliter coram Deo cogitarent, dictum quod externa sint modo gestus significantia internum, quae si separantur, ridiculosum appareret; dictum insuper quod in Verbo legatur, quod populus iste ore me colunt, sed cor longe abest [Esaj. XXIX: 13, Matth. XV: 8, Marc. VII: 6], ex hoc dicto intelligebant quod cor simul esse deberet, et tunc hoc internum esset; declaraverunt dein quod nunc scirent quid internus homo: addebant quod putaverint quod qui interni homines nihil paene corpore agerent, vix loquerentur, sed modo cogitarent, et sic quod hoc phantasia esset. 2] Nec intelligebant quid fides, putabant esse cogitare, et mirati quod hoc aliquid efficeret; dicebatur ad illos, quod des complectatur id quod sciendum, agnoscendum et faciendum, sicut quod Jehovah est unicus Deus, quod Ille agnoscatur pro unico Deo, quod hoc sit fidei; tum quod credent ex Verbo, quod Messias venturus, et salvaturus; tum quod humiliter se gerendum coram Jehovah, quod hoc sit dei, nempe sciendum, agnoscendum, et faciendum; volui dicere quod hoc credendum, sed non volebant vocem illam admittere.

4651. Cum spiritibus quod ipsi sibi poenam inducant, et quod malo conjuncta sit poena
Cum quibusdam spiritibus in sermone fui, de malo poenae et infortunii quod contingit malis, quod illi sibimet ipsis inferant; cogitabant quod aliter appareat, et inde quod non ita sit, quia punitores veniunt, et puniunt, seu quod alii spiritus sint qui hoc faciunt, et inde quod non sibimet ipsis poenam inferant: dictum illis, quod si malum non fecissent, non venissent punitores, sed hoc non ita intellexerunt; remonstrabatur veritas per simile, si quis manum impingit contra murum ubi aculei, et sic laedat manum, an hoc sit murus qui infert, aut num hoc sint ipsi qui sibimet inferunt, apparet sicut murus, sed in illorum scito hoc est, quod ab illis venit, ita quod sibi ipsis hoc faciant; apparentius constat ex legibus in mundo, qui malum facit, ille punitur ut primum convictus est quod malum fecerit, nam tunc ille poenam sibi inducit, tametsi alii hoc ministrant, ita quoque ibi malum et poena mali conjuncta sunt, hoc leges volunt: magis in altera vita, tandem comprehenderunt. Conclusum fuit, quod hoc veniat ex eo, quod bonum in se remunerationem habeat et felicitatem sibi conjunctam; inde derivatur lex in oppositis, quod malum in se habeat poenam, et damnationem sibi conjunctam; posito uno ponitur alterum, nam opposita se similiter habent, sed opposite.

4652. Modus quo explorant aliqui gentiles ex Asiaticis, num tendant ad coelum vel ad infernum
Vidi quendam gentilem, facie fusca nigricante, et visus quod ex regione calida, ubi tales, ille sedebat in curru, equus qui trahebat flexit circumcirca, et tandem quo volebat equus, excurrebat, hic versus septentrionem ibi, et antequam excurrebat equus signabat locum ubi excursus statio seu carcer baculo, ita ut sciret postea cum rediret, num ibi etiam esset; dicebant angeli, quod ita explorent quidam gentiles in altera vita quo tendant ad infernum vel ad coelum, et qua festinatione, cum enim redeunt ad primum carcerem, tunc observant quantum inde distant, et ad quam plagam, et inde sciunt vitae suae progressionem, et quo, nam distantia illa ostendit, causa est, quia mutatio loci et progressiones in altera vita sunt status vitae, ac progressiones illorum; quod progredi, proficisci, ire, ambulare, peregrinari sit vita, videatur ex —. *
* cf. AC 8103

4653. De illis qui in sola fide
Qui sibi impresserunt quod sola fides salvet, illi secundum fidei quale apparent, qui intimius hoc crediderunt, sunt ad dextram infra ad planum sub planta pedis, ibi sunt qui societatem intimioris amicitiae etiam formant, de qua societate videatur n. 4439: qui eorum non tam intime sibi impresserunt quod sola fides salvet, solum quod id sciant et quasi credant, cum cogitant ex doctrinali, sunt etiam ad dextrum magis antrorsus et profundius: illuc veniunt etiam qui solam fidem et professi et defenderunt, sed qui eorum malam vitam egerunt ibi demittuntur sub terra in profundum et anterius versus, ubi circumdati apparent sicut ab aquis; haec regio late se extendit. Qui autem prorsus crediderunt quod fides sola salvet, et sic rejecerint bona opera, sicut nihil ad salutem conducentia, et qui eorum docuerunt id et impresserunt aliis ex zelo, illi apparent antrorsum perparum ad dextram, in plano faciei; cum inde aliquid effluit, percipitur sicut ex Luthero; et mirum cum cogitatur de Jacobo, qui dixit quod fidem suam ostenderent operibus [Jacob. II: 18], apparet sicut inde evolet culter, ad occidendum illos qui ita sentiunt. Qui autem sciverunt quod confessio fidei sit quod sola des salvet, sed non id docuerunt, aut amplius sibi impresserunt, et vitam boni et justi vixerunt, sunt in terra inferiore.

4654. Non nocet alicui in altera vita quid crediderat, modo charitatem erga proximum rite secundum essentialia ejus habuerint, nam illi vitam boni habuerunt, et intus habuerunt verum concordans bono, quare cum relinquuntur bono suo, tunc agnoscunt libenter et cum gaudio verum, quod nempe bonum sit primo loco, et verum secundo, et quod verum absque bono sit mortuum.

4655. De coelo rusticorum
Loqui datum est cum illis qui ex simplici et rustica gente, qui in fide fuerunt, crediderunt in Deum, et justum ac rectum fecerunt, in vita corporis, illi apparebant antrorsum multo spatio superius ad planum menti circiter, apparebant sicut nimbosum quid; et quia erant in affectione sciendi verum, etiam num verum esset doctrinale suae Ecclesiae, hoc quia volebant scire, loqui datum est cum illis, quod ut sciatur verum, necessum est, ut sciatur quod charitas erga proximum et amor in Deum sit essentiale, et quoque quod des; volebant audire quae differentia inter charitatem et dem, tunc dicere datum est, quod charitas sit omne id quod est vitae, seu quod spectet vitam, non solum dare egenis, sed cum proximo facere justum et rectum, etiam in omni functione, omnia illa sunt charitatis, verbo quae vitae; at quod fides sit cogitare recte et juste de omni re, sicut quod Dominus regat omnia, quod omne bonum a Domino, quod faciendum bonum et justum propter bonum et justum, sed illi dicebant, propter Dominum, et plura talia, haec sunt dei, et sunt cogitationis, tum quoque quod Verbum sit Divinum, et quod inde sciamus quomodo vivendum et cogitandum; ulterius, dicere datum, quod illa quae sunt fidei seu cogitationis, ut sint fidei transire debeant in voluntatem, adeo ut velimus id, sicut quod Dominus regat nos, et non nos nosmet quia is amat nos, et novit omnia apud nos, in aeternum, ita non modo cogitare hoc debemus sed etiam velle debemus, et tunc in eo est amaenum, et se consert in charitatem, cum est in omni vitae, quod justum et rectum: tum quod non solum cogitare debemus quod faciendum propter Dominum, sed quod etiam volendum id, et aversandum si bonum faciamus propter nos ut finem; ita in reliquis quae fidei sunt, illa sunt primum cogitationis, sed dein fiunt voluntatis, et sic insunt omni actioni quae est vitae, proinde ipsi charitati, et sic unum faciunt.*
* Sidebar: Supra etiam simplices probi apparuerunt saepe, qui saepe ferebantur deorsum, ibi tentationis eorum locus est.

4656. De inferno geniorum diabolicorum a tergo
A tergo sunt genii infernales et diabolici, qui sunt ex hominibus qui cogitarunt malum contra proximum, et delectaverunt se in illis, et quoque intulerunt, quoties potuerunt non noti fieri, clandestine per alios, tales in altera vita sunt a tergo profunde in cryptis, ibi sunt inconspicui, fuit quidam ibi, et dixit quod essent sicut volatiles, aufugientes ad conspectum ejus: sunt ibi in paludibus, super quibus ex phantasia apparet gramen, quod apparet illis qui eo veniunt sicut pratum, sed cum intrant, immerguntur.

4657. De inferno
Ad sinistrum paulisper antrorsum est infernum ubi illi qui opera enormia, quae vocantur opera noctis fecerunt, quae non debent revelari, visus est quasi ignis oceanus illuc appellens, et illos involvens, ac postea devolvendo eos emisit in profundum.

4658. De Camera obscura infernali
Camera illa est antrorsus ad latus dextrum ad aliquam distantiam, ibi sunt tales qui in Regnis machinati sunt ut potentes fiant prae aliis, per fas et nefas, et religionem pro nihilo aestimarunt, nec crediderunt in Deum, sed omnia naturae esse, et suae prudentiae omnia tribuerunt; in Camera illa sedent illi ad mensam satis longam, et in solio superius sedet quidam qui se vocat magnum Deum, et illi qui sedent etiam eum agnoscunt pro tali, sceptrum quoddam ponit super mensa illa, et illum audiunt omnes ibi, et colunt; datum est videre illum ibi, et audire illos loquentes, et dicentes quid inter se consultarent, nam consultant, sed volunt ut incognitum sit, quia tales in mundo; consultavisse dicebant, num unus Deus esset vel plures, et concluserunt quod nunc plures, et quod dii qui prius fuerant, non amplius sint, et quod sic succedant; consultaverunt etiam de deo, quod quisque deus a suis diceretur maximus deus; tum quod unus deus non faciat contra alterum, tum quod qui ingeniosi sunt, aspirare possint deos fieri; etiam consultavisse dicebant de aeterno, quod plura aeterna sint, et aeternum semper ubi aliquis deus, tum dicebant quod consiliarii ibi abeant et redeant, et quod quidam cum abeunt non redeant, nec sciunt quo vadunt, et similia plura, in tali insania sunt, propterea quod non aliud machinati sunt in mundo, quam ut magni fiant; persuasivum habent satis forte. Deus eorum per phantasias potest aliquid sistere videndum, quae vocat miracula: sub mensa fuit loculus in quali corpora mortua reponuntur, ille iis ablatus est, et tunc dixit ille, quod si tunc non posset amplius miracula facere, ex eo concludi potuit quod aliquis ex Catholicis fuerit. Ludibriis exponebatur a quibusdam spiritibus, per phantasias, ut viderent simplices spiritus qualis esset, verbo, sunt in stupiditate, at sibi videntur omnium sapientissimi. Postea innotuit unde fuit, quod ex Constantinopoli, quod ibi fuerit loco Mufti, et quod inde traxerit illum fastum; loculus sub mensa erat effigies loculi Mahumedis, qui sub lecto, quamdiu ill remanebat, dicebat se miracula potuisse facere, sed postea [non] ; dein a pluribus magnis ludibriis est expositus, et sic conjectus in infernum, dicebat quod primum in altera vita fuerit sub Mahumede, sed postea cum factus deus, quod supra illum.

4659. De statu illorum qui in inferno respective ad illos qui in coelo
Cum per multum tempus observaverim, quod mali qui ex infernis astutissimi essent, ut apparuerint ingeniosi prae aliis – potuerunt enim machinari artes quibus seducerent alios, et persuaderent ad falsa, una cum ratiociniis, potuerunt etiam patrocinari malis et falsis tali ingenio, ut putarem primum quod intelligentiores essent probis, sed quod hoc crediderim, est quia intelligentiam autumarem esse ingeniose fallere, persuadere, et seducere, sicut etiam apparet – usque postea observavi, quod prorsus alius illis status esset, nam seduci se patiuntur phantasiis, adeo, ut illa quae per phantasias fiunt, credant prorsus realia esse, quod mille modis ostensum est; praeterea feruntur prorsus a natura sua, sicut bestiae, ex illa agunt, sic nec videre possunt num aliquid conducat illis vel non, sic absque reflexione, absque pudore, absque timore [sunt], sed usque sunt bestiis maligniores, nam abusi fuerunt facultate intellectuali ad formandam naturam illam; inde patuit quod nihil minus quam intelligentes, malitia non est intelligentia, sed quod sint sicut insani, causa est, quia remittuntur in suum malum, et inde falsum, et aufertur illis intellectuale simulandi et faciendi aliud quam sicut fert natura, sin aliter tunc pejores semper fierent, et ipsum humanum residuum prorsus amitterent. At probi aliter illi quia in veris et bono sunt, et inde in luce coelesti, ideo intelligentes sunt et sapientes, illorum sapientia non describi potest, causa est quia sapientia est scire vera et facere bona, in his Divinum est; at insania est velle et facere mala et inde cogitare et loqui falsa, quia hi in opposito sunt, et prorsus non in aliqua luce coeli ex vero et bono, ideo insani sunt, et vix differunt a bestiis, solum in eo quod iis maligniores sint.

4660. Quia tales sunt, nequaquam aliter potest, quam ut puniant se mutuo in infernis, et se crucient, nam sic timor illis nocendi, non refraenari possunt quam per timores, nec timor aliter incuti potest quam per poenas.

4661. Porro de infernis, adulteri
Qui adulteri fuerunt, in altera vita persequuntur conjugia, annihilant illa, vix distinguunt ab adulteriis, dicunt quod conjugiale sit solum sobolis educandae causa, et quod praeterea liceat cuivis frui uxore, et hoc absque peccato, tales hodie numero perplurimi sunt, et ab infernis evocati in mundo spirituum, et hoc ob causam quia evocantur ab adulteris, multiplicantur hodie valde, imprimis ex tractu ubi Ecclesia, ubi permaxima pars, quae ex aliqua conditione, non credunt aliquid sanctum in conjugiis, ac rident corde si quis dicit quod sancta sint, simplices eos vocant. Tales in altera vita insaniunt sicut reliqui infernales, tam ex sexu masculino quam ex faeminino; vidi quanto numero, et qua insania essent, cum illis insinuaretur quod ibi conjuges essent, et quod conjux pulchra et juvenis, ruebant catervatim sicut insani imo sicut furiosi, et ibi volebant conjugia dissolvere, tales sunt, sed ferebantur ex caeco suo impetu ad locum ubi infernum in quo essent, erat retrorsum ad distantiam, quia erant genii.

4662. De infernis
De superbis
Est infernum antrorsum ad distantiam ad dextram, ubi illi qui in insania quod plus quam numina, et quod subjugaverint coelum, cum apparent non ut gigantes apparent, sed sicut gigantum gigantes, et infra se vident omnes reliquos sicut parvulos, aut sicut myricas, illi cum in inferno sunt, in tali insania sunt quod coelum sit sub illis, et quod illi regant omnia; fuerunt ibi, qui non crediderunt quod talis insania daretur, quia credebant [quod] quia fuerint homines receptibiles essent alicujus rationis, sed non potuerunt, quia in vita corporis confirmarunt se contra vera Ecclesiae, et contra Deum, et qui se confirmaverant contra illa, et contemserant alios prae se, et continue alta spirarunt, tales unt, nec possunt ab insania redire, quod expertum per id quod illi frustra laborarent illis persuadere quod insanirent: inde quoque instructi fuerunt, quod quo plus aliquis corde superbit super alios, hoc est, in amore sui sit, eo minus est in facultate sapiendi, sic ut removeantur a sapientia secundum gradum amoris illius, et quod sapientia a Domino influat solum apud illos, qui humiles sunt, non contemnunt alios prae se, favent bonis, et amant bonos ex corde.

4663. De incolis telluris in universo
Eram in visione vigili et ductus sum quoad spiritum ad quosdam spiritus qui ex tellure quadam in universo erant, et cum ducebar primum apparuit mihi ad dextrum nubes candidior densa, et post illam sicut fumus mixtus aliquo igneo, qui ascendebat satis alte, erat fumus talis ad multam distantiam, per illum ferebar quoad spiritum in visione, et tunc apparuere subter perplures genii sicut homines, sed quia non loquutus sum cum illis, non datum est scire quales illi et quid facerent, hoc erat in interstitio inter mundum nostri solis et universum, tandem post bihorii tempus perveni ad locum, ubi morabar, tunc apparebant supra me spiritus, qui mecum loquuti, et potui animadvertere quod essent ex alia tellure, quia differebant prorsus et plane a spiritibus nostrae 60 telluris, mirati sunt primum quod aliquis ex alia tellure ad illos veniret, et illi quoque post explorationem compererunt quod nos extra sphaeram telluris sui essemus, quaerebam quem Deum colerent, dicebant quod agnoscerent aliquem Angelum, qui sicut angelicus homo illis saepe apparet et docet, et quoque dat illis percipere quid faciendum, et quod sciant quod maximus Deus sit in Sole ibi, qui apparet angelo suo, et quod Ille major sit quam ut ausint illum adorare; angelus quem colebant, quia non ausi sunt colere tam maximum Deum, erat societas angelica in coelo, cui a Domino datum est, ut praeessent illis. Caeteroquin erant modesti, et bene cogitabant, aliquantum simplices; etiam est faemina, quae statura pulchra et gestu decoro, postmodum aperiebatur mihi visus ibi ut aliquantum spectare possem in tellurem illam, et apparebat quod prata essent plura, et quod lanigerae oves, tum quoque quod sylvae cum arboribus foliaceis; apparebat faemina statura pulchra, et gestu decoro. [2] Incolae etiam quidam ibi apparebant, qui vilioris sortis erant induti erant veste sicut rustici in Europa: praeterea etiam ibi apparebant duo conjuges, faemina et vir, illa habebat ante se quasi pectorale quod erat non ad pectus sed ante pectus positum sicut quoddam (abscosum) post quod abscondi posset, sed usque erat tale ut inserere posset brachia, et sic se induere, at abire, quod etiam factum; vir etiam ejus sumebat id, ut ostenderet quomodo vestirentur, et applicabat id tergo suo, et tunc pars inferior solvebatur, quae defluebat ad pedes sicut toga, et sic ambulabat vestitus. [3] Dicebant quod apud illos appareret illorum sol flammeus sicut noster sol, sed non illa magnitudine, repraesentabam enim illis qualis noster sol, et quo colore ammeus esset, ille sol est stella, et ab angelis audivi quod esset stella inter minores, dicebant etiam quod coelum stelquoque appareat. [4] Apparet illis quandoque coelum angelicum, quod etiam mihi ostensum, illis id apparet sicut parvum coelum stelliferum, sed cum stellis aureis, in satis lucido. [5] Spiritus autem dicebant, quod non ibi habeant aliam lucem quam a quadam flamma quae apparet illis, quae erat sicut flamma ex facula, satis ignea et flava; hoc venit ex eo, quod non adorent maximum Deum, hoc est, Dominum, sed angelum, inde illis non lux ex Sole coeli, sed ex societate angelica, nam societas angelica, cum datur a Domino, talem lucem potest sistere in sphaera inferiore. [6] Dictum ab angelis, quod referant in Maximo Homine aliquid in Liene, quod etiam ostensum est per motum quasi lienarem, cum influebant. [7] Sub illis erat infernum illorum qui ab eadem tellure, quidam mihi ostensus, qui apparebat teterrimus, sic ut terrefaceret maxime; formam ejus describere non ausim. Ibi sunt quoque magae plures, et quae illorum fuerunt magae in tellure, illae exercent diras artes; quaedam talis ostensa mihi est in tellure illa, erat induta veste viridi, et cum apparebat [me] occupabat aversatio qualis cum apparet tetrum visui. [8] Miratus sum maxime, cum viderem binos illos conjuges, quod vir ambularet sicut magnificus, gressu quasi fastuoso, et simili gestu, et quod mulier esset humilis, dicebatur quod talis mos in illa tellure, et quod viri qui tales amentur, sed tamen usque quod boni sint, et ament suam conjugem, satis tenere, et officia ei tenera raestent. Dictum etiam quod non permissum illis sit habere plures uxores, et quod contenti sint una. [9] Loquutus cum illis de nostra tellure cum mirarentur quod describi in charta talia possent, quod in nostra tellure talia sciantur, et quod non, quantum adhuc notum est, in aliis, et quod in hac tellure scientiae sint, quae auctae sunt per quod inscribi charta possint, et sic relinqui aliis et posteris, et quod inde artes plures in hac tellure, sicut construendi naves et plures aliae, causam illis dicere datum est, quod a primo tempore talia sapere in hac tellure voluerint, et quod id repraesentatum sit per arborem scientiae in paradiso, ex qua quia comederant, ideo non per aliud sanari possunt quam per scientias, ita per scientifica quae fidei. [10] Dictum mihi tunc ab angelis est, quod Dominus voluit nasci in hac tellure, ubi Vera Divina tradita sunt per scripta, et sic a primis temporibus, quia sic vera fidei hic prae apud alios multiplicari possent, et conservari, apud alios modo discuntur a parentibus et sic retinentur in memoria, et tunc pleraque successu temporis pereunt, hic autem non ita, sic etiam angeli coeli ex Verbo non solum possunt perfici, sed etiam percipere vitae beatum et felix, nam Verbum lectum in hac tellure transit usque in coelum per correspondentias, ut ostensum est, ita quoque vera fidei possunt communicari cum angelis aliarum tellurum, haec causa est, quod Dominus hic voluit nasci, ac fieri dum in mundo fuit Verum Divinum, hoc est, Verbum, et postea Divinum Bonum, hoc est, Jehovah. [11] In hac tellure plus quam in aliis telluribus sunt scientiae et artes, prorsus alibi incognitae, scientiae nempe Physica in genere, Chymica, Medica, optica, astronomica, geometrica, philosophica, de quibus prorsus nihil sciunt alibi; artes sicut fusiones metallorum, sculpturae, picturae, musica, naves construendi, currus, aedificia magnifica et palatia ex saxis, marmore, specula, praeter artes perplures quae usui et voluptati sunt; haec nec solum callent, habent etiam communicationes per naves cum dissitis egionibus, et merces aliarum regionum communicantur aliis, artes similiter, et quoque scientiae, quae enim inventae sunt et sciuntur ab uno communicantur per libros et scripta cum omnibus aliis, et quae sciuntur in una regione, etiam communicantur cum illis qui in alia; etiam quae sciverunt antiqui, haec sciunt etiam posteri, nam scripta manent. Quare etiam imprimis in hac tellure potuit Verbum dari, et vera dei, quia a pluribus simul et successive per aeva, et sic multiplicari, quod non alibi fieri potuit. # #

4665. # # * Miratus sum quinam illi essent qui in medio termino inter hunc mundum et universum essent, erat multitudo, et iterum prope illuc delatus, et dicebat ibi unus ad me, quod sint tutela, ne quis vadat ex hoc mundo in illos qui extra sunt, et quod comperiant illico ex perceptione, num illis datum sit a Domino transire id meditullium: hoc quoque conrmatum est mihi priori vice, tunc quidam spiritus voluit mecum transire illuc, sed cum illuc venit, clamavit valde quod pereat et quoque fuit sicut qui in agone mortis sunt, hoc iterum tentavit, et obvenit simile, clamans similiter.
* huc paragraphum hanc conformiter auctoris indiciis transtulimus

4664. Quod qui ab aliqua Ecclesia credant sua doctrinalia prae aliorum esse vera
Sola fides
Quidam erant ex una Ecclesia, et credebant prorsus sua doctrinalia vera esse, et reliquorum erronea, tunc ut convincerentur quod non ita esset, adducebantur plures ad illos, ex diversa religione, etiam tandem Sociniani, Anabaptistae, Quakeri, Judaei, unusquisque illorum dicebat suum doctrinale esse verum, et reliquorum esse falsum, inde evincebantur quod in errore essent, et quod in quacunque Ecclesia nati sint, e Verbo inquirere debeant, num in vero sint, sed pro principio tunc habituros vitam charitatis erga proximum, et amorem in Deum, nam nisi hoc principium, nulla est illustratio.

4666. * De illis qui in idea communi sunt
Datum est scire causas unde quidam in communi idea sunt, quae tamen determinata est, multa pars in communi idea mala, aliqui etiam in bona; sunt illi, qui solitarii fuerunt, et multum cogitarunt, et quidem determinate de rebus, sive domesticis, sive de mercatura, sive in mala parte, de rebus dolosis, quomodo lucraturi immodice, decepturi alios, et cum determinatae illae ideae non sunt, tunc quod sint quasi in nulla, quin in communi talium; boni qui cogitant multum de fide, de coelo, determinate, et interea in communi illorum idea sunt, nec deflectuntur tunc ad alia.
* 4665 invenias conformiter auctoris indiciis post 4663 insertum

4667. Aliter illi qui in idea abstracta sunt, qui non determinatas ideas habuerunt, sed tales quae obviae oculis fuerunt, ac interea in communi sed non regulari seu determinata ad certas, verum ad obvias illas varie.

4668. De infernis
Sunt plures spiritus, qui redire volunt in mundum, et quaerunt ubi homines, etiam aliquantum percipiunt, et cum illuc veniunt cupiditate flagrant intrandi in hominem, et obsidendi illum, hoc est ejus loquelam et ejus actiones ducere, illi fiunt tales spiritus, qui amaverunt mundana et terrestria, et horruerint ad vitam post mortem, quia sic jucundum vitae omne amissuri; sed tales ex Providentia Domini remittuntur in loca e longinquo a spiritibus qui apud homines, et ibi reconduntur quidam satis profunde, locus quo remittuntur apparet sicut in extremitate mundi nostri solaris.

4669. De coelo
Datum est observare, quod illi qui supra sunt videant et percipiant omnia quae infra, at quod illi qui infra sunt nihil percipiant et videant illa quae supra sunt, hoc est, quae interiora; manifestum indicium quod influant superiora in inferiora et non vicissim, et quod Dominus in omnia et singula.

4670. De coelo et Verbo
Loquutus cum illis qui in tertio coelo, quos intelligere 65 datum quoad partem, quia angelus tunc erat apud me, loquela quae ibi prorsus differt a loquela angelorum secundi coeli, est enim loquela perceptiva ex affectionibus, ita ex mutationibus caloris coelestis adjuvante luce ibi; loquela illa non exprimi potest, habent perceptionem omnium quae ibi et infra solius affectionis varietatibus, luce adjuvante est illis sonora, et est illis visibilis, et perceptibilis, spiritus nec scire possunt qualis illa, nisi qui ex genio coelesti sunt, aut datum a Domino appercipere, continet simul innumerabilia, ut quae per loquelam angelorum secundi coeli exprimi possunt per semihoram, hic possint in momento, et perplura quae non exprimi loquela secundi coeli possunt, inde quod sapientia ibi sit ineffabilis patet. In illo coelo cognoscunt se omnes, unde sunt et quales sunt, sic ut [in] universo illo coelo, ubi myriades myriadum sunt, usque cognoscantur a singulis, sciunt ex perceptione quales sunt, et quae differentia boni, quae sapientiae et intelligentiae, et si desiderent cui provinciae in humano corpore correspondent. Apparuerunt mihi in flammeo, maxime lucido, et sicut infantes, etiam alte antrorsum, erat sicut nubes quae aperiebatur, et sic conspecti.

4671. Tunc quoque chartula demissa est, scripta literis Hebraicis, sicut scripserint illas tempore antiquissimo, parum differunt a literis hebraicis hodie, sed tamen aliquantulum, et angelus qui apud me, dicebat quod omnia quae scripta ibi essent, comprehenderet, ex solis literis, et quod unaquaevis litera contineret aliquam ideam, imo sensum idearum, et quoque docebat quid quid et quid significabat, at quid caetera non licebat ei dicere, et quoque dicebat quod omnia Verbi ita inspirata sint, et quod tertium coelum sciat inde, cum legatur ab homine in textu hebraico Verbum, omne Divinum coeleste quod inspiratum, et quod omnia et singula inibi agant de Domino, talis sensus non exponi potest, quia est ipse coelestis, cujus idea nec una potest exprimi. Ex his constare potest, quod Verbum secundum Domini verba inspiratum sit quoad unamquamvis jotham, et quoad unumquodvis corniculum [Matth V: 17, 18]. Loquutus sum cum illis de origine illius rei, quod solum forma literae hebraicae sisteret illa, et ducebatur causa ex forma fluxus coeli, quae talis est; et quia illi in uxu illo sunt, qui facit fundamentum ordinis, quod inde illis perceptio.

4672. De Inferno
Ductus sum super infernum magicum, et cum ibi supra essem, apparebat caput serpentis magnum ex nigris, lamellis, tetrum, corpus sicut piscis squamosus, dicebatur quod ita appareat infernum hoc magicum in luce coeli, causa est, quia serpentes sunt naturales et inde ratiocinia, piscis squamosus scientifica sensualia, per quae ducti sunt in magica; inde patuit quid [per] serpentem magnum tortuosum, et balaenam, significatur apud prophetam, ubi de Aegypto, ubi magica.

4673. De incolis in universo
Ductus sum a Domino ad tellurem in universo, ad sinistrum respective ad Solem ibi, qui est Dominus, super infernum magicum, et tandem post binos dies perventum est ad quosdam spiritus qui e tellure quadam ibi. Visi sunt altissime supra nos, et inde perspexerunt illa quae infra, et quoque sedulo observarunt, et quoque observaverunt me, et inde tunc mecum loquuti sunt de variis, ac mirati valde quod aliquis aliunde ad illos perveniret, narrabam illis ex qua tellure essem, et quot tellures in nostro mundo, imprimis de spiritibus Mercurii, qui pervagantur ubivis ad comparandas sibi cognitiones, dicebant quod etiam illos apud se observaverint. Quaerebantur quem Deum colerent, dicebant quod Dominum, de quo ideam habebant Divini hominis, et agnitum quod idem Dominus esset cum nostro Domino; sed dicebant quod praeterea agnoscant et colant Deum invisibilem; sed illis dicere datum, quod etiam nos similiter Deum invisibilem colamus, sed quod Ille sit idem cum Domino, quia quod infinitum non videri potest, sed quod apparet ut homo, et quod nos ideo unum Deum colamus, non plures, utcunque erremus de persona et de personis. Praeterea visu perspicaci erant, et quia in alto omnia inde videbant quae infra, et quoque observabant, dictum est illis, quod sint sicut aquilae, quae alte volant, et vident infra late circum, tunc indignati sunt, putantes quod assimilarem illos cum aquilis, quatenus aves rapaces, sed respondere datum quod cum aquilis quod videant late et perspicaciter omnia infra, non quod rapiant, et quod usque correspondentia sit, quia cibus spiritualis est scire et inde sapere, et aquilis cibi sunt aves et gallinae quae infra, quas ideo non dissimiliter quaerunt. Dictum est ab angelis, quod correspondeant aciei visus externi, in maximo homine. Postmodum datum est videre et loqui cum spiritibus ex eadem tellure, qui inferius erant, qui visi inferius et magis antrorsus paulo remotius, sed illi erant idololatrae, nam colebant quoddam idolum ex saxo, simile homini, sed non pulchro, dictum est illis cur id faciunt, etcur non adorant vivum sed mortuum, respondebant illi qui sapientiores erant, quod Deum vivum colant, cum intuitum suum habent in idolum, et quod hoc sciant, quod Deus vivat et non saxum sit, sed quod usque sic ideae possint figi ad Divinum alioquin inconspicuum. De idololatris quales. Quaerebantur de tellure sua, dicebant quod ibi videant Solem suum, qui est stella coram nostris oculis, coloris ignei, sed non majorem quam caput magni hominis, sic ut minor nostro sole appareat aliquantum minus quam ad dimidium; tum dicebant quod illis quoque lacus sint et ibi pisces, quod prata, floreta, sylvae plenae arboribus frugiferis, quod vescantur illis et leguminibus, et fructu quodam ex arbore qui magni sunt sicut nostri melones, sapore suavi; dicebant etiam quod pulcherrimae aves ibi sint, coloris coerulei cum aureis pennis; et quoque animalia minora et majora, minora cum dorsis, non absimilia camelis in forma minori, punctata aureis maculis; dicebant etiam quod non habeant domos, sed in lucis sint, et ibi tectum ponant sibi pro imbre et pro aestu solis, inter arbores, et quod sic sub illo tecto sint; apparuit mihi tale domicilium, et quod ibi idolum; dicebant quod carne animalium non vescantur, sed quidem piscium. Visi sunt spiritus, qui similes sibi cum homines in sua tellure fuerunt, erant facie simili ac hominibus nostrae telluris, sed cum distinctione, quod oculi eorum parvi essent, et quoque nasus, hoc coram meis oculis deformabat illos, sed dicebant quod parvi oculi et parvus nasus apud illos pulchritudo sit. Visa erat faemina etiam talis, quae altior erat corpore quam faemina nostrae telluris, sed facie minori, similibus oculis et naso, induta fuit toga in qua rosae varii coloris, apparebat ut induta veste sicut in nostra tellure, quae sericis talibus; interrogabam unde sibi parant tales vestes, dicebant quod legant ex herbis suis tales telas, bomul, et quod contexant illa in fila, ac dein componant manibus fila illa, unum juxta alterum, etiam supra ligationis causa, et sic humectent aqua glutinosa, et comprimant ac dein colorent illud ex coloribus ibi ex herbis et aliis qui ibi inventi, et sic faciant illa in vestem. Quomodo faciant illa in filum etiam ostensum est, hoc faciunt mulieres eorum, sedent supinatae in solio, et per digitos pedum convolvunt illa et per manus trahunt illa ad se, et sic subigunt in filum, et quod exquisite sentiant digitis pedum. Dicebant quod unam uxorem habeant, non plures; et quod ex illa plures liberi, ad 10, 13 et plures; perceptum quoque quod sint ibi plura scorta. Dictum ab angelis quod in mundo in aequatoris circulo sint, in minoribus ibi. Spiritus inde visi sunt, mulieres multae quae magae, quae in infernum suum conjectae sunt. Dicebant quod ibi non viverent sub imperiis, sed quod familiae et familiae, quaerebantur an sic securi ab aliis, dicebant cur non securi essent, quid magis opus est cum habent victum et amictum, ad quid reliquum prodest? indignati quod talia quaererentur, quia insimulabantur hostilitates et inde tutelae, cum una familia alteri non invideat, nec derogare velit, et quod nihil tale percipiatur; ita vivunt sub se secure, secundum statum illorum de quibus in Verbo ubi agitur de beatitudine [cf. Jes. XI: 6-9]; Domino sic tutante, et tales cogitationes avertente.

4674. De coelo coelesti, et de januis ibi
Loquutus sum pluries cum illis qui e regno coelesti Domini sunt, qui influunt in affectiones, et si in cogitationes est per affectiones; illi apparent in superiori sphaera, supra spirituales, et quo altius ibi eo sunt perfectiores, cum illis qui in media regione ibi, saepe et multum loquutus sum, ac informatus de eorum statu ibi; vidi et appercepi, quod quidem manerent supra in suis locis, sed quod usque transferrentur sensim et successive a sinistro ad dextrum, sic ut sit aliqua gyratio intima, quae circumducit, quam ipsi prorsus ignorant, autumant quod in uno eodem loco semper sint quamdiu in suis mansionibus. Vidi quoque lucem apud illos, et quoque lucem infra in qua fuit infans, quae ita candida est, ut permultis parasangis superet lucem meridianam solis in tellure; hoc incredibile est, sed usque verum, vidi in mediis tenebris, cumque tenebrae in terra; et cum vidi aperiebatur pars infra illos, quod factum sicut cum nubes pertranseunt, et aperiuntur in medio, et tunc lux apparet, tunc quoque vidi illos in media luce.

4675. Quod observatu dignum est, quisque ibi cum suis habitat ibi in habitaculis suis, quae sunt mansiones, ut vocantur a Domino in Verbo [Joh. XIV: 2], sunt ibi conclavia, sunt atria, sunt quoque extra paradisi, ubi se delectant, et tunc cum voluerunt videre et communicationem habere cum illis qui infra sunt, aperiunt januas conclavis, tum domus, et quoque atrii, et sicut aperiunt illas, ita communicationem nanciscuntur, et sicut claudunt, ita communicatio cessat, hoc vidi; ex his patet cur a Domino dictum sit quod Ipse sit Janua, sit janitor, hoc est quod per Ipsum mediatio. Sed tale repraesentativum est communicationum in sphaera inferiore.

4676. Qui in coelesti illo regno medio sunt, multi eorum sunt ex gentilibus, ex regionibus asiaticis, et perplures eorum qui conversi sunt ad religionem Christianam per emissarios, illi cum agnoscunt Dominum et sic recipiunt fidem, credunt in Dominum, nec curant intricatas illas quaestiones et disputationes de fide num illa salvet vel num charitas, nec de Papa num ille sit caput Ecclesiae, sed vivunt ut Christiani; illi ibi sunt quoad plurimam partem, et beatitudine aeterna fruuntur, beatitudine et sapientia quae nusquam describi potest, nec ab ullo credi ob ejus superioritatem.

4677. De consociationibus et amicitiis in altera vita in coelo
Quando cum spiritibus angelicis conversatus sum, tunc observavi quod illi appareant mihi sicut noti et amici qui a longo tempore, cum quibus similitudo animi est, seu qui in societate, imo qui in provincia illa sunt, tametsi prius nusquam visi, hoc aliquoties observatum, inde constare potest, quod homo post mortem plures socios, amicos, fratres, sicut sibi ab infantia notos accipiat.

4678. Infestationes quales, et januae in coelo
Vidi in urbe ubi plures habitabant, quae erat ex aedificiis lapideis, illuc se contulerunt mali genii, illos infestandi causa, et quoque intraverunt domos ubi januae apertae, sed cum ibi sentirent sphaeram boni et veri ibi, incipiebant cruciari, et apparebant tunc sicut reptilia in plateis, quaerentes cum anxietate summa quomodo inde possent exire, et ostensus quoque est exitus.

4679. De infernis
Observatum est sedulo, quomodo homo seipsum devastat et conjicit in infernum, erat societas coelestis, quam Dominus tutabatur, ita ubi Divinum Domini erat; malus quidam qui pessimus in occulto infestabat illam, et tandem cum detectus, tunc observabatur quomodo magis et magis demitteretur in infernum, nam interea, quia successit ei, invenit novos dolos infestandi, et sic se sociavit magis et magis cum infernis, et quo magis cum illis consociatus est, eo magis infestabat societatem illam, putabat quod potuisset desistere, sed dictum est ei quod non posset, quia vinctus infernis et ab illis ductus, quae sibi alligavit, inde tunc magis et magis circumdabatur falsis, quae apparebant primum sicut crassus nimbus, postea sicut aquae, et sic semetipsum dejecit profunde; fuerat is suo tempore judex, et per astus multa mala ibi fecerat.

4680. Quidam conjiciuntur in infernum suum citius, sed tunc interius consociaverunt se cum infernis, vel etiam tunc consociantur cum in interna sua redeunt cum illis cum quibus fuerant in vita corporis, nam per interna eorum cum illis fuerunt; quare cum mittuntur in consociationes tales, tunc in profundum magis et magis semet dejiciunt: hoc pluries videre mihi datum est.

4681. De Jesuitis, et sic sanctis
Jesuitae in altera vita qui mali, observati sunt, quia creditur in mundo, quod illi prae aliis, in astu et dolo sunt prae aliis, et in amore mundi et sui, et quod coelestia illis sint media lucrandi, et aucupandi honores; sunt inter illos qui boni sunt, qui simpliciter pii, qui petulanter mali, qui astuti et qui dolosi, qui boni sunt in coelo sunt, qui simpliciter pii, illi apparent ad dextrum antrorsum in loco quasi magna cisterna, illi cum astuti illorum et dolosi volunt captare simplices bonos ad consiliendum, evocant illos ex magna illa caverna terrestri, et tunc ascendunt sicut per scalas, et ad ripas ejus in serie consistunt, cum libro in manu, ac orant pro illis qui supra (quidam horum sunt ex Capucinis) : qui petulanter mali, illi sunt qui inter illos non initiati sunt, sed juvenes magis, qui magica discunt, et volunt aperte imperare, sed hi rejiciuntur ab illis qui astuti et dolosi, quia tales, et hi mittuntur in inferna varia; astuti autem visuntur ad latus dextrum antrorsum supra illam cavernam, stantes, cavent sibi malum inferre, nisi cum non possint videri, sed usque malum cogitant continue, sciunt enim quod si malum inferant, manifestentur et conjiciantur in infernum, numerus illorum decrescit, nec sciunt quo illi vadunt. Dolosi sunt remotius ab illis, a tergo illorum, et quoque apparent sicut stantes, illi similiter cavent ne manifestentur, sed usque continue insufflant [et] inspirant alios ad faciendum malum clam, cavent quam maxime ne manifestentur; cum manifestantur ad oculos angelorum apparent sicut serpentes conglomerati, et successive numerus illorum crescit et decrescit, rejiciunt a se petulantes et quoque illos qui non dolosi sunt, sicut simplices; illi conjiciunt ex suis spiritus supra caput ubi quasi apparet sicut cathedra cum pariete ante illos, ibi visuntur quandoque in longa serie, et despectant infra, et machinantur dolos; sed inde dejiciuntur subinde, et detrahuntur et conjiciuntur in infernum, qui in eo loco sunt remotius ad sinistrum illi pejores sunt, et simpliciores per grdus prout succedunt ordine ad dextrum. Horum doli non describi possunt, imprimis se faciunt bonos, et insinuant cogitationes suas societatibus bonorum, et ibi intersunt et clanculum movent, si non aliter usque ut capiantur ab affectionibus externis malorum, praeter plura alia per communicationes cogitationum circumcirca.

4682. De infernis
Longissime antrorsum sunt inferna dolosorum, et simul crudelium, ubi apparet igneum quasi ex sulphureo, illuc mittuntur illi profunde secundum gradum doli et crudelitatis, profunditas est magna, vidi unum illuc deductum talem et illuc conjectum. Ad mediam distantiam illuc etiam sunt inferna pro dolosis, quae maxime profunda sunt.

4683. De infernis
Quidam qui in mundo fuerat in vero alicujus boni, Lagerberg) , is antrorsum fere recta linea ibat, et observabat ibi quid videret, et mihi dicebat, quod videret distinctas regiones, ubi multitudo spirituum, valde tumultuantium, et varie in regionibus, et perspiciebat quod in medio esset obscurum quoddam, quod dicebatur esse hominem circum quem sunt, et sic dictum ab angelis, quod circum unumquemvis hominem sint talia, quia homo est ultimum planum; et quod hodie circum homines Ecclesiae sint tales tumultus maxime ab infernis, nam visebantur in plano plantae pedis, et illi sub eo plano, spiritus non sciunt quod homo sit, nec homo quod spiritus circum eum, dicebat quod inferna plura essent infra illos, in quibus sunt, et quod illi qui supra in mundo spirituum ita tumultuentur, in sphaeram, quae apparet sic sphaera per spiram se circumflectens ad centrum ubi illud obscurum, seu ille homo.

4684. De pulvere damnato infernorum, et de collectione spirituum
Cum quis putat se majorem esse aliis, et fieri aliis in spiritualibus, quae est species superbiae spiritualis, ille duriter in altera vita tractatur, nam fit sicut corporeus, et implet sphaeram ex suo, sic ut appareat in illis sicut ipse, et facit horrenda tunc, quae conticenda sunt; dein is usque ad suum corporeum immittitur, et transfertur ad sinistrum longe supra flumen seu terminum, ibi apparet quoque stagnum fumans igne, illuc fertur, et tunc colliguntur ad illum tales spiritus, qualis ille fuerat, et hoc apparet absentibus sicut volveretur in pulvere, quoquoversum, et tunc sicut truncus, et quoque apparet sicut convertatur, cum tamen non convertitur, et sic immititur in vitam quam habuit in mundo, nam talis superbia secum tale habet. Alibi etiam apparent stagna fumantia, retro longe a tergo pro foedis adulteris, etiam ad dextrum, antrorsum etiam pro crudelibus.

4685. Etiam pulvis damnatus alibi apparet, et qui apparet illis [pulveribus] involvi, est quod circumfundatur talibus geniis et spiritibus. Praeterea ostensum si tales mitterentur in societatem aliquam coelestem, quod illi implerent totam sphaeram suo, adeo ut reliqui essent nihili, et quicquid loquerentur reflecterent ad se et de se loquerentur, ac de coelo et Deo, deque talibus, [non] nisi propter se et sui gloriam, haec est universale regnans: et praeterea angeli qui de se nihil plus sentiunt quam de aliis apparent parvi et pusilli, et sic nihili respective, inde constat quod [tales] nequaquam in coelo essent; praeter quod praesentia eorum foeda faceret vel induceret.

4686. De infernis circum hominem
Visum mihi quomodo mali spiritus et genii circum hominem sunt, secundum vitam ejus, apparuit sic forma circumiens quae constabat ex influxu coeli, et inde operatione in spiritus et genios circum hominem, erat forma illa activa sicut vortex et quasi circumlata, constans ab influxu talium spirituum seu societatum ab inferno, qualis vita ejus est, vita ejus attrahit tales, est vita communis seu universaliter regnans cum suis varietatibus; homo qui nondum malus actualiter factus, apparet supra terram ibi, (visum hoc fuit antrorsum) sed obvelatus quasi sicut membrana admodum densa opaca, sic obvelatus supra, infra apparet ille sicut quoddam obscurum non animatum, hoc apparet angelis, non autem spiritibus qui ibi, qui nihil tale vident; cum autem vitam mali sibi acquirit, tunc magis et magis infra planum terrae ibi demergitur, et tunc ad pedes, postea ad lumbos, dein ad pectus, et demum ad caput, et tunc in inferno est, et non potest inde elevari, quia tunc aetate adulta ac senili est, nec amplius recipit nova vera, nec illa quae apud eum flecti possunt, quia induruerunt; ibi tunc apparet, et tandem magis inferius; et perceptum cum homo non procul a fine vitae suae est, quod nutet quoad caput, et tandem procumbat quoad corpus, et sic porro.

4687. Post mortem in talium spirituum societatem venit. Quomodo infra cum illo fit, non visum est. (Sunt etiam quidam qui in coelo sunt alte supra terram.) Non licet alicui ante mortem medio corpore esse supra terram et medio infra terram, hoc sive erit supra lumbos, sive infra lumbos, ibi est amor in communi, si lumbi infra, perinde est si stet supra reliquo corpore, et sic porro. [2] Cum moriturus est, nutat capite, et tandem cadit. Vitae ejus progressio apparet per quod profundius per gradus descendat.

4688. De illis in coelo quod quo interius [bonum] apud hominem eo melius et pulchrius.
Fuerunt qui non intellexerunt, quod bonum interius daretur, et quod id melius et pulchrius esset bono exteriori, putabant quod exteriora essent omne; erat uxor visa a viro suo, et erant plures quae assumebant formam ejus, sic ut mentirentur illam, erant malae, erant numero 8, inter illas erat uxor, quaerebatur num agnosceret quaenam esset uxor, quia simillimae externa forma, tunc non sciebat, dicebat esse uxorem quae non erat; tunc ex illis exteriora formae adempta sunt, et apparebant tunc sicut imagines diabolicae praeter uxorem, quae erat angelus coeli; tunc horrescebat ad illas, et uxorem adibat; postea adimebatur uxori forma externa, quam sibi attrahebant 8 malae arte sua magica, et tunc apparebat uxor in forma splendida sicut angelus, et admirabatur, et tandem etiam illa forma adimebatur, et tunc obstupescebat, et agnoscebat ipse, quia visus ejus eousque aperiebatur, quod in alio statu esset, nempe illa in amore coelesti, quo afficiebat illum, sic ut sentiret id quod non prius, nempe coelum quoad amorem, qui fuit erga omnes qui in bono. Sic fassus est, quod interiora darentur apud bonos, quae a Domino, et inde per gradus perfectiora, et quod interiora apud malos, deformiora, et tetra.

4689. De coelo et de inferno
Omnes qui in alteram vitam veniunt, per gradus remittuntur in vitam quam in mundo habuerunt, et quidem cum externis, et plena ratione fere ut ibi; at per gradus auferuntur illis intellectualia externa, et mittuntur in naturam suam, mali in suum malum, et boni in suum bonum, illi tunc mittuntur in infernum, hi elevantur in coelum.

4690. Questi sunt aliqui cum viderent intellectuale quod habuerunt in mundo quoad externa, ademptum, et ratiocinati sunt de eo cur ita sit, sed responsum illis, quod aliter per intellectuale suum essent in coelo, et per voluntarium in inferno, unde confusio; tum si intellectuale externum remaneret, tunc uterentur illo ad comfirmandum mala, sic ut malum dominaretur, et rationale serviret; sic quoque agerent lucis angelos, et deciperent simplices, qui in introitu ad coelum sunt, et nondum praeparati, et sic persuaderent illis mala, et prorsus omnem facultatem emendationis eorum auferrent: et sic quoque surriperent coelo suum fulcrum, nam hi sunt qui in ultimis sunt, et sicut fulcra, inde patuit, quod Divinus ordo sit quod omnes in naturam suam mittantur, quam sibi acquisiverunt in mundo, et quod in naturam suam veniant, cum externa ablata sunt, et illi relicti internis suis, ita voluntati interiori, perinde amori suo.

4691. De intelligentia et perceptione in coelo
Eliezer*
Sunt in coelo qui perceptionem habent, hoc est, quibus insinuari potest tale quod a bonis angelis [qui] circum sunt, et in quorum societate sunt, inde illis perceptio communis, sed non ita veri fidei in speciali; illi tales sunt qui non studiis invigilarunt, aut veris fidei studuerunt; sunt in perceptione, et non in intelligentia, nisi in vulgari communissima [talium], quibus crediderunt. Illi credunt quod omne coeli consistat in perceptione, et quoque aversantur talia quae intelligentiae; illis ostensum quod possint aeque duci a malis quam a bonis, et quod de una re innumeras opiniones habere possint, et non scire quid verum, solum putant quod id verum sit quod influit et sic percipiunt: ostensum illis per circumversionem, unde plures opiniones etiam oppositas arripuerunt. At qui studuerunt fidei, illi in omni tali versione et inde mutatione status, manent in sua sententia, nec se dimoveri patiuntur, quod etiam ostensum. Verbo fovent sinistras opiniones de omnibus qui in intelligentia et sapientia sunt, etiam absurdas ideas habent de illis qui e regno coelesti sunt.
* h.e. frater auctoris junior qui 1717 mortuus

4692. Tales habent cameram prope se ad ortum, et cum non sciunt quomodo se res habet, intrant in Cameram, et ibi audiunt quid credent, et hoc tunc eo momento credunt. Ibi prope sunt, etiam illi qui confidunt propriae potentiae, credunt enim quod quidam creati sint ad vas impurum, et quidam ad vas purum, et sic quod illi electi, et non illi qui infra; sed illis dictum quomodo se res habet, quod omnes sint electi, sed hoc non voluerunt. Verbo sunt tales quia scientificum non aliquod obstat, et destruit perceptionem: apparent alte satis supra caput ad obliquum.

4693. De simplicibus et ineruditis in altera vita
Coelum et infernum
Eliezer och min moster som hete Sch�nstr�m*
In coelo sunt illi qui lucent prae reliquis qui studuerunt veris fidei, et simul vixerunt secundum illa, nam cognitiones veri et boni intrant in lucem ibi, et sunt in luce; at qui in cognitionibus sunt et in vita mali, illi in inferno sunt, nam cognitiones apud illos non intrarunt vitam, quia non voluntatem, et sic factae bonum: qui in scientificis sunt, et se confirmarunt contra vera fidei, pro natura, illi in inferno sunt, quia sibi clauserunt viam interius ad lucem, illi vero qui vixerunt secundum vera, illis aperta est via ad lucem a Domino.
* = Eliezer et matertera mea quae appellabatur Schonstrom (verba suecica)

4694. Simplices qui non incubuerunt scientificis seu eruditioni humanae, quorum mens talibus destituta est, illi si in vita corporis studuerunt veris fidei sive ex doctrina et praedicatione, seu ex Verbo, illi sunt boni in altera vita, et meliores eruditis qui quoad aliquam partem clauserunt mentem interiorem.

4695. At simplices qui non studuerunt veris fidei, sed solum communissime, et quibus nihil obstant scientifica, si externa illis removentur, possunt teneri in aliquo bono, ab angelis, nam illi duci possunt ab angelis sicut infantes, sed cum veniunt in naturale, quod est vespera et nox, tunc agunt ex nullo proprio coelesti, nec ex aliquibus veris, sed prorsus secundum influxum, male si a malis, boni non possunt influere, quia non habent planum, quod non formatum est per vera fidei.

4696. Tales visi sunt, et cum illis datum est loqui, tam mares quam faeminae, putavi prius cum in bono seu mane fuit, quod posset dari coelum illis qui absque cognitionibus veri et boni sunt, sed ostensum, quam versatiles essent, ut non duci possent dum in aliquo sensuali naturali essent, sed tunc arripiebant opiniones quascunque, sic ut omnia essent indeterminata, cum se verteret, tunc mutabat mentem sicut rota versatilis, in oppositum, et hoc credebat verum, inde patet, quod planum ex veris fidei seu ex cognitionibus boni et veri tam doctrina quam vita, hoc est, actu, formari debet in mundo, et quod alioquin status illorum est versatilis et malus.

4697. Faeminae etiam ostensae quae deceptae a malis faeminis, quae etiam magae ibi, quia non operam dederunt cognitionibus veri et boni ex praedicatione; illae quae vixerunt bene, perductae sunt ad locum, ubi emendari possent.

4698. Postea conveni aliquem in vita corporis quoad formam notum, is multum studuerat talibus quae psychologiae erant, et quoque aliquantum quae Verbi, sed vita ejus non ita correspondebat (Biskop Rhydelius), is penetravit omnia arcana, et percepit num verum esset, nec dimovebatur ab illis utcunque vertebatur, et in quacunque societate esset: loquutus cum illo de hac re, quod imbuere principia veri sit appropriare sibi illa, et sic in altera vita retinere illa, quae inserviunt pro plano coelestibus angelis, aliter ac qui non confirmaverant se in veris.

4699. De urbe ubi sola fides
Est urbs antrorsum ad dextrum ad planum plantae pedis, illuc translatus, et vidi, circuitus ibi sunt montani quoad partem, et paludes inter illa, sunt ibi suburbia etiam, ibi loquutus cum quibusdam, fuerunt ibi qui crediderunt solam fidem salvare, et inter illos etiam qui bonam vitam egerunt, etiam mali erant ibi, quorum plures latrones erant, sed hi distincti erant ab illis, loquutus sum cum illis, imprimis cum bonis, de variis, et dictum, quod illi inter malos habitent, ut conservetur urbs, nam Dominus cum coelo tunc potest praesens esse, ita consulere ne pereant, qui mali ibi quoad aliquam partem emendabiles sunt, etiam sunt simplices, qui simpliciter credunt, verbo est societas quae forma plurium, in cujus medio boni dein veri et circum sunt 80 mali, ita in oculis angelicis; praedicator etiam ibi erat, de quo supra, qui in luce intellectuali admodum excellente fuit Rhydelius).

4700. De illis qui credunt coelum dari ex Misericordia
Quidam qui intelligens in mundo fuit, et quoque in altera vita in perceptione talium quae intelligentiae sunt Rhydelius), is sicut alii putabat quod sola fides salvaret, etiam in ultima mortis hora, utcunque vixerat homo, consequenter quod coelum detur cuivis in altera vita qui talis, ita ex sola Misericordia propter Filium; is credebat ita coelum dari ex misericordia, nec adhuc sciebat quid coelum, quod sit intus in homine, in ejus vitae affectione; quare perductus est in coelum ubi introitus paradisi, antrorsum, ibi stipatus spiritibus et sic temperatus vidit plura, et loquutus semper quod stupenda essent, vidit angelos ibi tali amaenitate, ut non satis mirari posset, verbo gloriam coeli ibi loci; illi qui ibi dicebant, quod vellent ut maneret apud illos, et daretur ei ibi domicilium, accepit etiam, sed monuerunt, si nondum talis, caveret cum lux coeli aspiraret, et calor coeli, aspirabat lux coeli, et tunc obscurabatur visus magis et magis, usque tandem ut non videret, et cum aliquo dolore interior, restitutus dein et vidit angelos ibi nunc magis splendentes quam prius; postea aspirabat calor coeli, tunc incipiebat angi, et angor penetrabat versus interiora, tandem ut sentiret cruciatum, et tunc factus sicut grave pondus, et tandem decidit, et quaerebat ubi posset refocillari, et tandem refocillabatur; quaerebatur dein num vellet in coelum, dicebat [quod] prorsus non id ambiret.

4701. Mirabilia de memoria remanente post mortem (Porath och Cederstedt)
Obvenit quod quidam qui colluserat cum altero (Porath cum Swab) apparuit magnus serpens, qui se convolvit circum alterius collum, ille ibi se circumvolvebat, terrificum erat videre, et tandem eximebatur, et detegebatur quod ad illum scripserit de omnibus quae arcana esse debuissent, de rebus et de personis; tandem ille detectus, et exploratus, et tunc ad alterum accessit Cederstedt, et ibi volvebat circum pedem, dein ad pectus, ad utramque partem, et tandem super caput, et tunc detegebantur multa quid fecerat.

4702. Porath, qui furatus sit varie, a duobus, etiam a publico, summae fuerunt 5000 R. 2000, 6000, 5000, 20,000, 165, 500, 5000, in summa 39,000 circiter quod etiam confessus, praeter multa alia, cum circumstantiis.

4703. Postea recensebantur quae (Cederstedt) acceperat, quod fiebat per horulae spatium cito, usque ad 3 ad 400 varia, a variis, quae omnia affirmabantur, et hoc tam cito in instanti, ut prorsus singula aperirentur, etiam liber ejus legebatur verbotenus in una pagina, de summis quibusdam quas acceperat, etiam quae scripserat; verba stupendum erat audire, quod singula ordine horulae tempore recenserentur absque omni fallacia. Tunc omnes qui adstabant, etiam ipse obstupuerunt, quod talis liber vitae usque dabilis esset, in quo omnium minima aperte patent et recensentur. Affirmabat ad omnia, quia videbat circumstantias omnes.

4704. De Praevidentia et providentia in singularissimis
Recensita sunt plura facta inter me et C: XII et tunc ostensum manifeste, quod Domini Providentia fuerit in singularissimis, et quod ibi omnia quae eventura sunt in vita et post mortem praevisa et provisa sint; tum quod nisi status fuisset mutatus a bono in iratum apud C: XII, quod omnino unus periisset; hoc cum pluribus circumstantiis quas memorare non licet. Inde patuit quod Domino omnia praesentia sint, et providentia in omnium singularissimis.

4705. De illis qui vertuntur in animalia, et urbe
Apparent animalia varii generis in altera vita, ut oves, equi, serpentes, etiam cameli et elephantes; hi visi sunt, et apparebant sicut vivi in terris, et mirati sunt unde hoc, num vita in illis seu ita ibi creati, postea manifestatum, quod essent societates spirituum qui ita apparerent, quibus talia animalia correspondent, sicut elephantes et cameli, illis qui in scientia communi; detrahebatur quasi cutis a capite ad caudam, et tunc societates illae apparebant, quae inde redibant in locum suum; ut scirem qualis tunc illorum status est, visus est quidam in mundo notus, qui malus (Cederholm) primum ut infans, dein ut serpens venenatus, qui circumflectebat se varie, et mox dein apparuit in sua forma, iterum ut serpens, et quaerebatur dein quomodo sibi tunc apparuerit, dicebat quod in cogitatione esset, quomodo imperaret aliis, per talia de aliis quae erant ad eorum vituperia, et sic per astus ad dominatum quem affectabat, veniret: inde patuit, quod cum mittuntur in status vitae regnantis sui, quod tunc appareant sibi quidem ut homines, sed in luce coeli ut serpentes, alii ut alia animalia. Vidi etiam quosdam ut aves, sic illi non apparent sibi tales, sed aliis. Progressiones illorum et cursus sunt status mutationes, quia hae ita apparent.

4705.* Domus et plura alia, sunt affectiones, quae ita apparent in forma visibili, affectionum varietates concludi possunt ex constructionibus, et quoque a plateis, a forma aedificiorum, et planitiebus circum, montaneis, paludinosis etc: quare qui simili affectione sunt, habitant simul, et hoc constanter.
* sic in ms. numeratum

4706. Equus visus generosus et velox currens, antrorsus et retro (Rhydelius), et tunc visus aliis sicut equus, et hoc satis diu et frequenter, interrogatus quomodo sibi visus, dixit quod sibi relictus absque tali forma, in suo conclavi visus ut homo prius, nec quod tale quid animadverterit, sed quod fuerit tunc in cogitatione de intellectu et voluntate, quod ad hanc pertineret amor et bonum, ad illum fides et verum, et quod essent sicut flamma et lux, et consociarentur, tum quod primo loco esset primum apparenter verum fidei, sed in altero statu quod esset bonum.

4707. De domicilio intelligentium, ac de equis et curribus ibi
Quidam desideravit videre domicilia intelligentium, quia audivit quod ibi appareant equi et currus, erat Rhydelius), venit etiam illuc, et vidit primo nihil aliud in toto tractu quam currus cum equis, et cum aperiebantur oculi, videbat homines ibi ambulantes, dicebat quod prius apparuerint ei currus cum equis, dicebant quod sic etiam illis quandoque appareat, et quod currus cum equis sint doctrinalia charitatis, de quibus cogitant et inter se loquuntur, sed quod sint doctrinalia charitatis, quia ab antiquis Ecclesiis fuerunt, quando illa doctrinalia erant, ille cum meditaretur hoc, videbant illum sicut equum currentem celeriter, ac redeuntem, tametsi staret tranquillus, dicebant illi sapientes ibi, quod viderent quod esset ex sola fide, nam erat equus parvus velox, et non currus; videbant etiam ex veste qua functione fuerit; postea cum exiret, intrabat cameram ubi arbor cum fructibus, ibi decerpebat ramum, quem secum portabat, erat uvae racemulus, inde sciebant, quod etiam aliquid boni apud illum esset, quia uva candida est affectio veri.

4708. De bono latrocinante et seducente, ac de lucis angelis, qui non in vestitu nuptiali
Quidam in vita corporis notus apparuit, qui in coelo cum illis qui intelligentes erant, qui ex illis potuit percipere perquam accurate quae apud alios, eorum indole et genio, et quoque manifestare, quod etiam fecit, putavi quod esset angelus, sed quod esset diabolus, postea expertum. Erat quidam qui erravit, et tunc apparuit quidam facie bona in qua nihil mali et falsi apparebat, cum tenui trabe sub sinistra ulna, qui viso errante aggrediebatur illum, et statim irruebat, et latrocinari voluit, adimebat etiam ensem in vagina adhaerente alicui vesti, quod defendi non potuit, manifestatum tunc quod esset ille, qui in coelo, et examinatus est postea, et detectum, quod non in bono interiori esset, sic ut apparuisset unicuique bonus, justus, rectus et verus, cum tamen sub hoc latro esset, et compertum est quod in vita fefellerit sub tali specie, tum quod adulteria pro nihilo aestimaverit, et spurca egerit, pariter quod non crediderit aliquem Deum, ita nec fuisset ex aliqua religione; haec omnia ostensa sunt coram angelis, et postea quod haberet connexionem cum angelis in coelo, per bonum exterius apud se, et quod sic teneri potuerit in coelo; sciebat etiam vera fidei, sed ex memoria: tunc projectus est versus latus dextrum supra Gehennam, et postea aliunde, ita in infernum; dictum quod tales sint omnium pessimi quia possunt paene fallere angelos interiores; quod etiam apparuit ex eo quod cum ejectus est, tunc angeli, a quibus influxus in bonum ejus, inciperent lamentari, quod vir bonus ejiceretur et conjiceretur in infernum.

4709. Apparuerunt etiam tunc alii, plures ex sexu faemineo ad dextrum ad distantiam satis magnam in plano plantae, quae influebant in membra generationis intima, quae similiter tales fuerunt, quod apparerent bonae et castae et tamen essent malae et prorsus spurcae.

4710. Apparebant diu ad sinistrum ad distantiam supra in plano verticis capitis, qui similiter tales fuerunt, quod influerent in membra generationis hominis, et quasi ligarent funiculum a se demissum ibi, et sic se unirent, quo significabatur intimum amoris cum illis, quos tamen fallebant, sic ut possent non modo decipere illos, sed etiam ducere quocunque vellent; nam conjunctio et mulcitio membrorum generationis ab aliis, repraesentat simulationem affectionis pro altero, et sic insinuationem per simulatos amores, qui alicui, per quae seducuntur et ducuntur quocunque libet; hi magis ac intime, nam se ligarunt prorsus. Sed illae et illi conjecti sunt in infernum, hi enim ligati funiculo suo, et sic in infernum conjecti.

4711. De uno Deo et natura
Quod status faciant distantiam, negatio absentiam, et sic confirmatio praesentiam
Fides quod conjungat
Fui in statu in quali sunt spiritus, et tunc prorsus sicut illi, humano corpore, et humanis sensibus, in conclavi, et erant in altero conclavi plures, et quoque apparebant libri, inspexi unum librum, qui scriptus literis quasi hebraicis antiquis fuit, sed eum mox clausi, et inspexi alium; tunc loquutus sum cum uno illorum ad mensam, reliqui ad parietes discumbebant, dicebam quod sim in mundo, et tamen simul in altera vita, tetigi illum et sensit, et quod in homine sit homo qui vivit post mortem, ille quia credebat, apparebat praesens prorsus, at reliqui qui discumbebant ad parietes quoad capita sua evanescebant, sic ut non apparerent tandem, nisi sicut umbra loco eorum; audivi postea quod non crediderint, quae dixi, et quod ideo apparerent ut evanescentes vel ut absentes; nam idea unius hominis intrat plene in alterius ubi affirmative recipitur, et sic apparent praesentes secundum consensum et affirmationem, at ideae cogitationis quae non recipiuntur faciunt absentiam hoc est negationem.

4712. Ex his constare potest, quomodo se habet cum fide in Dominum, qui credunt in Dominum secundum vera fidei, illis in praesentia est Dominus, hoc est, adest, et mansionem apud illos habet, at qui non credunt, illis Dominus est absens, quia non videri potest cogitatione, nec cognosci affectione, de illis dicit Dominus quod non cognoscat illos [Matth. VII: 23, Luc. XIII: 27], ex causa quia illi non cognoscunt illum.

4713. Loquutus etiam tunc sum cum quibusdam in urbe, ad quam progrediebantur super pontem stratum longum, quidam antistites venerunt, et cum illis loquutus sum de Domino, quod in Ipso Trinum perfectum sit, quod etiam ex Verbo ostensum, et quod sic unus Deus sit, non plures sicut est illis cogitatione qui distinguunt in personas, dein presbyteri ibi dicebant quod agnoscant unum Deum sed solum Patrem, et quod nominent Filium et Spiritum sanctum, sed non cogitent de his ut de diis, sed dictum illis, num aliquam ideam de Patre haberent, percipiebatur quod non aliam quam sicut de universo infinito, absque termino, sed dictum quod tunc cogitatio non determinari et figi queat, minus affectio, dicebant simplices, quod illi velint habere Deum de quo cogitare possint, et qui recipit cogitationes suas, et quo affici amore possint, et quod nequaquam possint si Deus sit in idea talis qualis est universum absque termino: ostensum porro, quod haec idea cadat omnino in naturam, et sic pereat agnitio Dei: dein ostensum cum cogitarent de natura in communi, quod caderet idea in simile cum Deo, de qua prius, sic ut illis natura sit Deus.

4714. Forcipes ignis ferrei, quinam ita apparent, rotatio quid et carbonarium
Quidam, de quo supra in priori pagina [4708], qui lignum sub ulna portabat et latrocinabatur, eductus est ex inferno, et loquutus est cum alio, et similiter se gessit sicut bonus, justus et rectus, illi spatiabantur simul, tunc obviam venit quidam qui inculpavit illum quod deceperit, et hoc sub specie honesti et boni, et quod dilapidatus sit illa quae mutuo acceperat, tunc visus est quasi circumrotari, et in medio circumrotationis sicut carbo paene ignitus, et tunc non visus, sed mox apparebat, et dixit quod terrefactus sit a quodam qui illum increpaverat, et minatus sit, et quod excanduerit, carbo in medio paene ignitus fuit excandescentia ejus interna, et circumrotatio sicut rota fuit justum et honestum apparens: postea visus est sicut forceps ferreus, quo accipiunt carbones igneos, et sic conjectus in infernum; narratum quod sub specie honesti fefellerit, et quod potuerit omnes ibi fallere.

4715. Tunc recordatus sum quod quoties tetigi forcipem ferri quo ignei carbones moverentur, toties apperceptum quod ab aliquibus venerit sicut quod illo vellent percutere Dominum, et hoc saepe, etiam ad indignationem, et quod hoc a talibus, qui nempe externa forma se gerunt honeste, juste et recte, usque ad fidem alterius, et tamen usque decipiunt, mutuum nusquam reddunt, nec cogitant reddere, nihil curant sic latrocinari si ausint, pro nihilo aestimant adulteria, nec credunt Deum esse aliquid, nec talia quae Ecclesiae.

4716. De statu Spirituum respective ad Statum hominum
Reflexiones illorum
Status spirituum respective ad statum hominum apparet primo intuitu similis, sed usque valde differt, cogitant quidem similiter, et volunt similiter, sed variantur quoad reflexiones: homo in mundo reflectit ex memoria sua corporea, at spiritus ex memoria interiori; homo cum alterum videt reflectit super omnibus illis quae audiverat, et expertus est de persona, et agnoscit pro amico et socio, [eum] cum quo conversatus est, et amicitiam ex variis causis inierat, at spiritus non ita, pro amico agnoscunt sibi similem, pro noto omnem qui usquam recipit ideas suas, sed hoc cum multa varietate, et hoc sive noti fuerint sive non: homo reflectit super varia quibus vestiet et quibus vestit se, et hoc varie, hoc non faciunt spiritus, dantur illis vestes, secundum statum suum, et non sciunt unde et quando, nec curant: homo scit qualis est domus sua, conclavia sua, atria sua, et plura, tum utensilia, spiritus quidem similiter, sed cum mutantur, cum novae dantur, cum utensilibus subministrantur, raro reflectunt unde illa, quando illa: verum unus spiritus aliter ac alter; similiter cum in alium locum venit, non scit ubinam prius fuerat, ita non reflectit ab illo ad hunc sicut homo: verbo reflexiones se habent secundum status in quibus sunt, qui in altera vita et qui in mundo. Circa reflexiones occurrunt tam multa, ut non possint describi, sed usque est illis vigilia et vita, sed propter reflexionum differentias differt valde a vigilia et vita hominis; spiritibus malis est prorsus obscura, nam nihil sciunt quam agere ex natura mali, at boni aliter, quia hi ex intellectuali cogitant et agunt; angeli multo excellentius quam homines, tametsi non ita sciunt statum hominis, ut comparationem possint instituere. Causa principalis est, quod memoria praeteritorum quoad talia quae externa sunt, non sit illis, sed quoad talia quae interna, ita quae sunt fidei, et vitae aeternae, sed unde et quomodo, illa discuntur nec reminiscuntur, in hoc sunt sicut infantes qui discunt nec sciunt quomodo.

4717. Quod facies hominum alterentur in altera vita
Vidi binos qui boni, et in mundo mihi noti, (Moraeus et Bierchenius), illi apparebant prorsus alia facie quam prius, et interrogatus sum num cognoscerem hunc, dicebam quod non, et divinabam, et tandem detegebatur quod esset Bierchenius, erat facie humana speciosa candida, visus in curru qui dimidio apertus, quia tunc meditabatur de doctrina charitatis. Causa est, quia tunc bonum conjunctum vero format faciem, nam quisque angelus et spiritus bonus est forma sui boni formati.

4718. Qui autem mali sunt, illi exuunt successive formam humanam, et quoad facies, cum visae in luce coeli, non apparent sicut homines, sed sicut monstra, variae deformitatis. Causa est, quia bonum conjunctum vero a Domino format coelum angelicum in hominis similitudinem, quare omnes qui ibi sunt imagines ejus secundum boni sui quale. Intus mali in inferno exuunt formam humanam, et apparent ut monstra secundum mali quale.

4719. De Spiritualibus et coelestibus quoad amorem conjugialem
Amor conjugialis apud spirituales incipit ab externis, ita a quadam lascivia, amant nuditatem, et ea excitat, tandem quidem externa evanescunt, sed tunc amor conjugialis 89 in effectu desinere solet. Aliter coelestes, amor conjugialis apud illos incipit ab internis, ita ab animorum conjunctione, nec curant nuditates, sicut in zonis calidis, ubi se mutuo vident nudos, sed usque non amant quam suas conjuges: coelestes quoque in altera vita apparent nudi, et spirituales vestiti, hi lascivi sunt ex natura in mundo, illi vero non; quod ita sit instructus sum ab illis; et praeterea causa est, quia voluntarium apud coelestes non est deperditum ita ut apud spirituales, ex hoc amant, quod est intimum hominis, spirituales vero ex intellectuali parte, quae est respective externum, inde lascivum in initio. Inde quoque patet quod inversus status sit coelestium ac spiritualium.

4720. De Camera obscura, qualis illa, et quales illi
Apparuit iterum Camera obscura, ubi sedent ad mensam plures, et agnoscunt praesidem, pro supremo Deo [4658], ii adorant eum, et consultant de variis, etiam in religiosis, ut num Deus alius sit, num coelum et infernum, num conscientia, et similia, et concludunt in negativa; sunt tales qui agnoverunt naturam pro Deo, et mala fecerunt absque conscientia, et qui simul cogitatione polluerunt, sunt ex ministris, ex aliis pluribus, sed detecta qualis illa camera est, immissa aliquanta luce e coelo, quod sit sepulchrum obscurum, et ibi loculi, in quibus cadavera, et quod sedeant super illis, quidam super ipsis cadaveribus ibi, quidam super ossibus, apparent etiam illi in ea luce sicut cadavera lurida, causa quia mortuum adorant, et vivum negant, inde illis non dari potest communicatio cum coelo. Sunt sicut fatui in eo quod non aliter sciant quam quod sint magno ingenio, et quod praeses sit supremus Deus.

4721. De Prophanatis
Aperiebatur ab uno latere aliqua camera intus incrustata niveo, constructa a saxis lateritiis, sed incrustata, ibi ad parietem apparuit lectus, qui ibi non visus nisi sicut nigrum quoddam adustum osseum, ex quo ad parietem assurgebat nubes nigra; erat prophanum ibi, tegumentum quod extra tale adustum nigrum corpore apparet album; interior pars talis erat nubes nigra, quae etiam similis, et conjiciebatur in alium locum.

4722. De Mechanicis, Polhem
Mechanicus ille, quia in vita corporis continue mediatus est construere machinas mobiles, et hoc illi prae reliquis successerat, quia tali genio fuit, is in vita corporis confirmaverat se in eo, quod nullus Deus esset, quod natura esset omne, quod vivum in homine et bestia sit quoddam mechanicum, quod ab aere impletum sic formatum est secundum ejus naturam et leges ordinis, et quod inde vivant, quid vita post mortem, quid internus homo, quid coelum et infernum, quid Divinum praeter mortuam naturam, quid providentia praeter fatum caecum naturae, et casum, non volebat scire, confirmaverat se contra illa; sed quia usque vis imaginativa quae ei in corpore perstat, idcirco ibi discit et docet, quomodo creari possint varia, sicut volucres, mures, feles, etiam infantes, hominis, quod facit per subactionem et formationem alicujus massae, et dein per cogitationum ideas, inde apparent talia, nam in altera vita cogitatio apud unumquemvis talia potest repraesentare, sed est aereum quoddam ita apparens, et nihil reale, ostensum ei quod omnes alii per imaginationem et per phantasiam possunt simile sistere, et quod hoc sit lusorium, sed usque continuat sicut stolidus ex massa fingere talia et nova. Fuit etiam ille in Camera obscura, et ostendebat suam artem, et visus est etiam in Camera obscura, sedens super ossibus mortuis, quae in loculo, quia etiam talis quod non vivum agnoverat sed mortuum.

4723. Babylonia
De Insania malorum, ex amore sui, quod putent se deos imo Deum patrem
Qui in summo amore sui fuerunt in mundo ac imperarunt, sicut pontifices, cardinales, mufti, et similes alibi, illi in altera vita se credunt deos, vocari volunt dii, ut qui praeses est in Camera obscura; quantum insania haec crescit, mirabile referam, sunt qui quasi in monte altissimo, qui in medio, ponunt solium, et credunt se Deum patrem esse, et filium mittunt aliquem ad obeundum mandata, quem vocant filium; visus est mihi in summo quasi monte, cum magna et nivea barba, et sic imperabat; sed dejectus in infernum, et tunc surrexit alius. Est Lucifer in monte conventus, Es. XIV: [13,14] . Super illo tenetur quidam sicut volans angelus a malis, alis praeditus, quem dicunt spiritum sanctum.

4724. De fide et amore
Apparuerunt plures spiritus, et loquutus cum illo, et tunc ille apparebat clare, sed reliqui incipiebant quoad capita sua disparari, hoc fuit ideo, quia ille qui apparebat clare, affirmabat et credebat quae dixi, at reliqui qui quoad capita disparabantur, non affirmabant, ita non credebant: inde patuit, quomodo se habet cum fide in Dominum, quod qui credunt et affirmant, illis appareat Dominus, et illis per amorem seu charitatem conjungatur, nam fides non datur ita non apparentia Domini, nisi sit amor aut charitas, nam haec recipit fidem, inde praesentia et conjunctio.

4725. Apparere quidem potest Dominus, etiam illis qui non in amore sunt, ita qui in fide persuasiva, sed est apparentia imaginativa, non realis.

4726. Quod fuerim in statu spirituum
Bis aut ter missus sum in statum in quo sunt spiritus, adeo ut essem spiritus cum spiritibus, sic absque corpore terrestri, et tunc fui cum spiritibus, et loquutus cum illis, vidi illos, examinavi quantum vita illorum differret a vita hominis, simili facie, simili corpore, etiam simili vestitu erant, et simili loquela, loquutus sum cum illis de ea re, et quod essem homo in mundo, et simul spiritus inter spiritus, quod illi nesciverint cum vixerunt in mundo, quod talis vita foret post mortem; audiverunt, responderunt, sociabant sermonem, quidam illorum obliti sunt quod fuerint homines, sed usque in recordationem acti sunt, nam qui ibi sunt per multum tempus, illi tandem obliviscuntur vitae in mundo; infantes mortui hoc non sciunt, sed evincuntur; vidi ibi habitacula illorum, urbes, plateas, cum illis circumivi, lustravi omnia, et tunc indolui, quod etiam mecum loquuti, quam ignarus sit homo Ecclesiae, quod hoc non sciat, et si audiat quod ita sit, nec credat, ex causa 1) quia non credit corde vitam post mortem; 2) quia credit quod vita ejus sit vita corporis, et quod non interior homo sit per quem vivit; 3) tum quia non potest credere, quod anima ejus post mortem sit similis homini, minus quod sit homo quoad faciem et totum corpus.

4727. De fide Wolfii
Quidam famigeratissimus in orbe literato, qui perplura scripserat, etiam in theologicis, is primum fuit naturalista, sed postea admonitus, cum rediit, simulabat pietatem, et confessionem fidei ex corde, usque adeo, ut non aliud sciverint, quam quod esset bonus Christianus conversus; sed quod hoc tulerit solum ore, et contrarium corde, patet ab ejus confessione coram bonis spiritibus in altera vita, ubi redactus est in statum, ut loqueretur ex cogitatione sua quam in mundo habuit, et non ex simulatione; is tunc confessus quod nusquam aliquem deum crediderit, sed quod natura esset omne. Dicebat causas 1) quod nusquam videatur Deus, nec audiatur, sed quod in occulto sit, et hoc per saecula, et si Deus esset, quod se sisteret videndum hominibus ut crederent; 2) quod nihil providentiae Divinae appareat; 3) quod anima non sit nisi quam pneuma, quae ex organismo interiore ita existit, quo mortuo etiam dissipetur anima, quia illa est modo sicut atmosphaericum. 4) Quod bruta animalia cogitent etiam et quoque velint, et quaedam eorum callidius et intelligentius quam homo, sicut ursus, canes, mures, vulpes, et quod differt est sic parum ut vix mereatur dici, prout loquela, quae non illis est quia non talis organismus; at usque psittaci et similes loquuntur, et sciunt quid dicunt. 5) Quod ultimum judicium sit exspectatum per tam multa saecula in vanum, et quod id falsum quod tunc stellae cadent e coelo in terram, quia majores sunt terra, et quod sol similiter, qui tamen immotus sedet in centro, praeter alia similia; quae confessus est coram bonis spiritibus, tametsi aliter ore gesserat; inde patet quales eruditi orbis sunt, ac quod eruditissimi sint athei, et quod se plus confirment quam reliqui, qui plus cognitionis habent, plus confidentiae sui, majorem copiam confirmationum falsi, sic ut eruditio illis sit medium insaniendi; dictum ei quod non crediderit se victurum post mortem, quod nunc percipiat quod vivat, et quod prius in hoc false cogitaverit.

4728. Asseclae ejus cum ipso operabantur in linguam, et indebant conatum mordendi illam, quod indicium est, quod secundum fidei confessionem loquuti sint, sed quod intus diaboli fuerint, nempe in amore sui et mundi. [2] Ipse imprimis in amore pecuniae absque usu fuit, ita in malo spurco, praeter in amore sui, nam voluit salutari lumen Europae. Sed dictum ei quod inter stultos et fatuos veniat, nam doctrina fidei, quam oretenus confessus est et corde negavit, ei prorsus aufertur, et is relinquitur suo malo; hoc quia credere non voluit, dicebatur ei, quod per confessionem oris consocietur bonis spiritibus, qui in ultimo ordinis coeli sunt, ii enim credunt quod homines tales sint, qualiter loquuntur, non autumant quod aliter cogitari possit, at quod per negationem Dei, et omnium fidei, quod consocietur inferno, et quod sic inter coelum et infernum sit, et quod per bonos spiritus elevetur supra infernum, et quod infernales quoque utantur eo pro instrumento nocendi bonis, ne hoc fiat, adimitur ei scientia veri ex Verbo et doctrina, et relinquitur malo suo, et sic in infernum conjicitur.

4729. Parvus canis super humeris quid
Apparebat super muliere mihi in vita ejus corporis nota, (Maria Polhem), super humeris ejus parvus canis, qui ab uno humero circumibat in alterum, et quoque lambebat labia ejus; instruebar quod significaverit, quod in decoro et ornatu ciborum posuerit summum vitae civilis, sic ut ex decori luxurie in apparatu ciborum, talis canis appareret, et eam significaret.

4730. Quod facies mutentur
Ostensi mihi quos notos habui in vita corporis, primum per aliquod tempus apparuerunt simili facie qua gavisi in mundo, ex causa quia tunc fuerunt in eodem statu quoad externa in quo fuerunt in vita corporis; ast ostensi dein, quando externa ablata sunt, qui tunc interius boni fuerunt, illi tunc alia facie visi sunt, et quidem plus juveni, pulchra et amaena, et hoc secundum interiora, qui autem mali fuerunt, visi sunt facie tetra, vix facies, sed vel barba, vel dentium crates, vel aliter monstra; nam quisque refert hominem secundum vera et bona fidei ac amoris, ac vicissim.

4731. Quod cognoscantur omnes qui similes, quacunque facie sunt
In altera vita amicitiae et familiaritates non comparantur per consortium aut conversationes, sed similitudines animorum faciunt talia, quare illico cum apparet aliquis, cognoscitur vel ut amicus vel ut inimicus ex similitudine vel dissimilitudine, causa est quia tota cogitatio unius communicatur alteri, et cogitationis affectio facit faciem, ita notam illis qui similes, et ignotam illis qui dissimiles. [2] Cum inter se loquuntur, tunc si sermo non recipitur, sed ab altero aliter recipitur vel non creditur, incipit is non apparere quoad faciem, et postea cum credit redit; pariter cogitationes alterius repraesentantur etiam per objecta loco illorum vel circum illos; ad haec non reflectunt spiritus et angeli, quia est ex ordine in altera vita, et quod fit secundum ordinem, est sicut familiare, de quo non cogitatur.

4732. Cor aureum et argenteum, et gladii argentei
Spiritus boni, qui adhuc non facti angeli, quia non possunt aliter quam saepe occurrere malis, qui continuo intentant mala facere, talium turba est maxima, mala quae faciunt sunt innumerabilia quoad genera et species; qui boni sunt ac interius angeli, illi donati sunt pectorali, quod est sicut cor majori forma, ex auro, cum mali seu latrones occurrunt, et illi nudant vestes et ostendunt cor aureum, tunc latrones non audent quicquam facere, qui confitentur Dominum donantur pectorali ex auro, at antea quum adhuc tres personas, pectorale argenteum illis est.

4733. Et quoque gladius cum capulo argenteo illis donatur una cum cingulo, cum illum gladium portant, tunc mali spiritus nihil audent. Cor aureum et gladius argentei capuli est repraesentativum consociationum angelicarum interiorum.

4734. Domicilia latronum
Circum urbes passim, et alibi apparent paludes seu stagna, et quoque rudera domuum magna, ibi sunt habitacula malorum, mali spiritus habitant in cavis et locis tenebricosis, ad quae descenditur per gradus, sunt loca ibi tenebricosa, et cum illuc veniunt spiritus cum errant, tunc a latronibus illis adeuntur, sed qui boni sunt, liberantur illico; qui errant, ut plurimum ad talia loca veniunt, et tunc putant quod per illa sit via in urbes, sed falluntur, quo profundiora loca sunt, eo sunt obscuriora, et ibi latrones pejores. Sunt qui in multa dignitate fuerunt in vita corporis, qui inter illam turbam sunt, nam diripere et latrocinari fuerat voluptas interior illorum cum vixerunt in mundo, sed ibi prohibiti sunt per leges, ac per timores jacturae famae propter lucrum et honores.

4735. De Araneis
Visum est filum cum rete araneae, quod pertingebat in altum, in interius coelum, hoc filum detrahebatur, et sequebatur inde spiritus diabolicus, qui apparuit coram visu angelico sicut magna et horrenda aranea, quae cum detracta super lapide jacuit et visa est, et tunc plus quam dimidium caput ejus contritum est calce (igenom trampande weder skon)* et reliquum caput contritum est per baculi extremum, sic ut visa prorsus contrita et deperdita, hoc fuit super lapide.
* = per calcatioinem contra calceum (verba suecica)

4736. Tunc dictum et ostensum quinam illi sunt, quod nempe illi qui discunt artes se elevandi versus coelum interius, quod fit imprimis per habitum intrandi in aliorum animos, et paene imbuendi illos, et hoc usque ad cogitare sicut illi, imprimis discunt vera fidei, et intrare discunt in affectionem veri, tenendo cogitationes in illis diu, sed hoc semper animo fallendi, illudendi, et imperandi, ita est plenum astu, dolo et malitia; per talia insinuant se inter angelos coeli, et sunt qui in societates coeli interioris, sunt Wellingiani.

4738. Sed hoc permittitur a Domino, ut tales sint apud illas societates, causa infundendi opposita, et talia quae tentant, et quae discutere debent, fine firmandi sphaeram veri et boni, et illam extendendi. Dicebant angeli, quod etiam quandoque observentur, et quod sedeant in angulis, et quandoque appareant quandoque non appareant, et quod depelli non possint, antequam tempus dejectionis adest.

4739. De Septentrione, et de illis qui ibi habitant
Translatus sum ad illos qui habitant longe versus septentrionem, et visum quod ibi esset continuum aedificium magnum, divisum in conclavia, ex saxo incrustato calce grisei coloris, conclavia erant aperta seu absque tecto, aedificium hoc erat extensum in longum et latum, et quoque erant templa sed in altera seu superiore parte, etiam aperta, et similiter ex saxo incrustato, ibi erat turba extra templum saltans et agens choreas non sanctas; ad maxime dissitum locum septentrionis apparebat conclave parvum ex asseribus ligneis conflatum cum tecto, hoc in ultimo termino. Qui ibi, sunt qui in naturali vero fuerunt, et vitam bonam ex illo seu secundum illud vixerunt.

4740. De illis qui intrant in omnes affectiones hominis, et illas necant (Gyllenborg)
Erat quidam cum dormivi, circa tempus matutinum, qui disjecit momento binos angelos, unum qui mihi proximus, et me tunc invasit, prehendendo manu genitalia, sic volens perdere me, sed manum tenui super illis; tunc evigilatus, quaesitus quis esset, loquebatur is dicens quod esset Fr. Gyllenborg, opinatus etiam quod esset, sed erat genius ei similis; adigebatur ad loquendum et propalandum qua arte usus sit, dicebat quod sedeat ad lignum, (crucis Domini), in ejus sepulchro, in saxo ex monte olivae, et quod tunc sedeat immotus, sic ut nec angelus nec diabolus posset illum dimovere inde, fecerat sibi talia ex phantasia, addebat quod cum descendit in sepulchrum, veniant plures spiritus, et quibus utitur ad depellendum bonos spiritus ac angelos ab unoquovis, haec fassus est, et sunt illi qui tales sicut F. G., quod quia inter pietistas fuerat, adhuc cogitat de coelo, de vita post mortem, de Deo, de Providentia, admodum sane, et magis loquitur ita, et tunc cum fide persuasiva, per quod intrat in affectiones bonorum, sed fallendi causa, at usque nullam conscientiam habet, si vel pereat patria, vel diripiantur proximi, vel necentur, ejus causa, unice pro fine habens dominium super omnes, at per dominium lucrum, a potentibus.

4741. De quodam populo in universo et de C: XII
Erat quidam qui obstinatissimus mortalium hujus telluris fuerat (Carol. XII), is tam obstinatus fuit, ut a sententia sua nusquam desistere vellet, sed permaneret in illa si vel crudelissimam mortem subiret, aut atrocissimum infernum, etiam cum malum facere conclusit, contumacem suam sententiam confirmare potuit talibus, quae apparerent ex fine non malo pro se; ut pro exemplo cum voluit deflorare aliquam, et hoc vi furtiva, invenit quod vellet a malo illo liberari, et si non aliter fieri posset, ut demitteretur in atrox infernum, apparebat sicut hoc vellet, inde finis apparens pro eo quod vellet meliorescere, sed usque pertinacissime mansit in malo illo diabolico; ita quoque cum vixit in mundo, cum patriam et omnes ibi perderet, obediendo G�rtz, dixit quod vellet patriae bene, non voluit videre quod tale non esset, sed quod obstinatissime permaneret in sententia, quod nusquam desisteret antequam in tales incitas redactus esset, ut nihil superesset, quod ostensum, et quoque quod in se diabolicum, sed credidit quod hoc foret gloria patriae, sed ostensum quod consideraretur ut insanus.

4742. Ostensum cum quibus spiritibus communicabat, nempe a binis societatibus, ab una quae coeruleae sunt, et ex Jovis tellure, qui boni, qui pro fine habent ut semper perficiantur, illi spiritus sunt boni, qualis etiam ille C: XII cum in statu bono, tunc prorsus non aliud voluit quam verum: altera societas erat, in universo non procul a coeruleis illis, nempe ad dextrum latus ad distantiam, illi tales sunt ut sint omnium obstinantissimi, et quod nusquam desistant a proposito semel capto, sive bonum sit sive malum, et tamen etiam pro vero cogitant, hi fuerunt cum quibus communicavit, nam talis obstinatio non dabatur intra hujus telluris limites.

4743. Ex illis in universo unus ad me venit, erat vir curtus et crassus, cum pileo ex lana circum, dicebatur ab angelis quod ille esset inde, et quod illi sint obstinatissimi, sed usque tales ut alternis sint in inferno, alternis in mundo lucido, comparabantur muscis paludum quae sursum volant agminatim et dein in palude sunt, dicebatur quod non sciant de aliquo deo, sed quod lucem, quam vident cum supra sunt, dicant Deum, et tenebras cum infra diabolum, ita quod verum pro Deo agnoscant, et falsum pro diabolo, sicut etiam is (C: XII).
[2] Postea venit quidam idem cum calice liquoris in manu, et projecit liquorem versus me, qui illico dissipabatur, dicebant quod talem liquorem hauriant in quodam loco, quem non potuerunt designare, et quod projiciant in spiritus cum in sua dira obstinatione et contumacia sunt, si tunc recipiunt illum, quod signum sit quod non desistant, at si non recipiunt, quod signum sit quod desistant, proinde quod ita explorent contumacias ibi.

4744. De eruditis qui solum in talibus quae inserviunt intelligentiae et non in ipsa intelligentia eruditionem posuerunt
De Chr. Wolf.
Apperceptus mihi quidam, a quo sphaera sicut pulveris fumi efflabat, et cum intrabat in nares, erat sicut ille pulvis, aliquid suffocationis involvens, et is loquebatur tarde cum quadam gravitate, dicebant quod sederet meditabundus in solio, et dictum quod esset Wolfius in illo statu, erat tunc antrorsum in plano plantae pedis sinistri; quod talis perceptus sit, est quia in mundo solum studuerat talibus quae sunt causae instrumentales seu mediae ad comparandum sibi intellectum, sicut mathematica, physica, philosophica, logica, in quibus posuerat sapientiam, non autem in ipsis veris naturae, minus in veris fidei, quae non ita crediderat: qui ita student, habent talem sphaeram, et apparent quoque ad visum sicut purgatores caminorum.

4745. De conjugio infernali
Erat quidam qui in mundo omnium contumacissimus et obstinatissimus fuit, adeo ut nusquam vellet recedere a proposito, si vel privaretur vita, et quod cum ad incitas redactus est, quod tunc vellet primum cedere (C: XII), is uxoratus in altera vita, [cum una] quae simili natura fuit et contumacior quam ille, primum ostensum quod ille internecino odio haberet illam, per cultrum bis et ter, quem devorabat in praesentia ejus, tum quod cultrum in tergum ejus immitteret, et eriperet cor ejus, et morderet diu, cum maxima spuma circum os, hoc illa videbat, et tunc quoque illa obsita diabolis contumacitatem suam exercebat, et erat contumacior quam ille, nec curabat vitam aut ullum cruciatum, et tandem eo rem perduxit, ut ille inciperet obedire, tandem usque ut esset cujon*, et quod oscularetur inferiora spurca ejus, ex obsequio, tunc laudabat illum, quia esset sui imperans; exercebantur diu per collisiones, in odiis internecinis, sustinebant, tandem non audet contra illam, quia per contumaciam majorem subjugavit illum; inde constare potuit quale est conjugium infernale, cum illi qui in tali odio sunt per imperium conjunguntur; talia conjugia sunt omnium qui per contumaciam subjugant suum conjugem, et dein simul in externis vivunt quasi in amicitia, sed in internis in odio internecino. Dictum quod illa obsessa fuerit a diabolicis faeminis, quae ita subjugarunt maritos suos, imprimis ab Hollandicis. Ostensum quod tales licet internecino odio se mutuo habeant, usque illi tale jucundum in conjugio illo sentiant, ut possint paene uniri ut unum; ambo enim sentiunt jucundum dominii in altero, et quia unus contribuit ad id cum altero, est id jucundum quod sentitur.
* h.e. kujon = homo ignavus vel nebulo (vox suecica)

4746. Vita post mortem quod sit vita interni hominis; et qualis amor sui
Per multam experientiam instructus sum, quod qui quoad vitam externam appareant ex actis, gestibus et loquela morati et Christiani, et tamen quoad vitam internam cogitant male, nempe de se et de mundo continue, in altera vita fiant diaboli; et vicissim qui quoad vitam externam apparuerunt superbi, et contemtores proximi, et tamen quoad vitam internam fuerint recti et insontes, quod in altera vita veniant in coelum, nam externa in altera vita per gradus exuuntur, et manent interna; ipsissima enim vita hominis, ubi ejus amor, finis, et voluntas, est in interno homine.

4748. * Exemplum manifestum illorum qui interius in amore sui fuerunt, et exterius civiles et modesti, fuit (Car. XII), ille prae omnibus in universo mundo superbissimus interius fuit, nec solum aspirabat ad maximum nomen in regno suo, sed in universo orbe, quibus etiam voluit imperare, et quodammodo putabat se deum esse interius; potuit cogitare interius plus quam alius homo, etiam in omni casu, et periculo, cogitationes interiores erant perspicacissimae, videbat singula circum se uno intuitu, colligebat illa intus et concludebat rite; nec voluit ut quisquam hoc sciret, mentiebatur exterius quod non interius cogitaret, indignabatur si quis diceret quod intus cogitationem perspicacem haberet, ita facere putabat regium esse, et assuefecit se ita jugiter facere, hoc erat vita ejus interior, et ibi cogitabat de suo dominio super omnes in omnibus et singulis, tum quod id Divinum esset, etiam interius in illa vita non credebat esse Deum, sed Deum in hominibus, in se imprimis, nec curabat sic religionem, Mahumedanam laudabat prae Christiana, et quod esset modo pro simplicibus, et si potuisset, voluisset etiam religionem naturalem inducere, aptam captui omnium naturalistarum, et in contumacia usque ad mortem posuit regium, etiam saevus et crudelis fuit inibi, nihil curans vitam hominis, potuit invenire exculpationes, quae contradici non possent, tunc in persuasivo erat quod tale esset et in se rectum, quia ex sua interna cogitatione, haec nemo scivit, in mundo, nisi aliquid conjecturaliter, mentiebatur justum et verum perfectius quam ullus alius homo; sed omnia illa aperiebantur in altera vita, exemtus ibi ex inferno diro, et missus in statum externi hominis, et tunc gerebat se modeste, juste et vere, sed ut primum venit in statum vitae internum, talia quae dire diabolica, prodibant, potuit videre momento plura circum se quam alii quicunque, potuit disponere illa ad sui opem, ut dominaretur, et non solum in infernis, sed etiam in primo et altero coelo, quos ad se attrahebat per externum hominem et ejus justa et vera, et unc simul persuasivum, verbo quaerebat inferna, quae obedirent, in coelo quae quoque opitularentur, animo subjugandi omnes, et se faciendi Deum maximum, quem crediderat non dari nisi homines tales [darentur], singularia referre, foret membranas implere, furebat ita per septimanam, ut ostenderetur angelis qualis esset, et quales illi sunt, qui talem internam vitam sibi in mundo acquisiverunt; in punitionibus et discriminibus praesentior erat in vita interna diabolica sua, quam extra punitiones et discrimina; dictum illi quod si myriades myriadum talium essent, ne quidem valerent ut pluma ad Dominum, sed hoc nihil curabat, voluit fieri ipse diabolus, ac dominator inferni, et tunc pactum inire cum illis in coelo, et cum Divino ibi de potestate, sed eo animo ut ille in inferno regeret omnia, et obedirent in coelo, sin aliter quod subjugaret, talis fuit: inde patuit qualis vita interna, quae regnans, illi fuit, et quod diabolus fiat prae reliquis, et tunc fatuus prae reliquis.
* 474 deest

4749. Alter, cujus exteriora erant fastu plena, at interiora bona, erat (Er. Benz.), is in mundo se praeferebat omnibus aliis, contemnebat omnes alios prae se, praeter unum qui memoria polluit prae se, ponebat in memoria omne doctum et sapiens, in doctrina Ecclesiae fuit ex memoria, et nihil ex se, et quia talis, non licuit ei contaminare internum suum; is dura passus est in altera vita primum, apparebat enim circum cerebrum sicut callus osseus, qui cum magno dolore frangebatur aliquoties; et tunc redactus est in interiora sua, quae erant bona, et erat tunc sicut infans, instruebatur ab angelis modo ei accommodato.

4750. Qualis est amor sui, inde constare potuit, nam Carl. XII prae omnibus in amore sui interius fuerat, et eum imbuerat vita et doctrina, quod nempe 1) non solum subjugare vellet infernum, et fieri maximus diabolus: sed etiam 2) subjugare coelum, et ponere thronum supra Divinum. 3) Prorsus negare Divinum, et credere id non aliud esse, quam quod in homine cogitat et vult, ita homo. 4) Quod ipsum Deum eradicent corde suo ita, ac negent, ut devoveant quasi morti illos qui ex animo statuunt, quod etiam ipse fecit dire cum audivit quendam. 5) Quod neget omnia boni et veri, ita omnia fidei et charitatis. Tales sunt quorum vita interni hominis est amor sui.

4751. Observatum quod ille C: XII facultate appercipiendi polluerit prae aliis, nam cum in interiori cogitatione fuit, potuit ictu oculi paene pertransire centum, et lustrare quales essent respective ad finem qui fuit dominium, tum quomodo illos disponere posset, quod etiam fecit ad sui favorem, inde patuit, quo acumine et quasi intellectuali gaudent maligni, imprimis dolosi, sed vastantur usque adeo ut fiant fatui prae aliis. [2] Finis vitae C. XII, erat quod obstinatissime insisteret subjugare Divinum, sui dominii causa, usque ut vellet sicut Simson mori, quare conjecit se a parte posteriore in nubem ubi Enakim seu mali ab antiquissima Ecclesia, et voluit illos excitare et sic valere, ibi tunc quoad intellectuale suum ab illis devastatus est, nam conjungi cum illis, est perire quoad omne intellectuale; sed quia solum venit parum in nubem, pergebat ulterius ad persequendum Divinum, tametsi stupidus, nam remanebat resolutio seu voluntas, et hoc super stagnum ad latus dextrum, quod nemo transire potest, nisi suffocetur, ibi reliquum intellectualis seu cogitationis deperdidit, et tandem reductus est ad antrum, quod in confinio utriusque, et ibi demersus, ubi est fatuus prae reliquis, in gradu cupiditatis dominandi, etiam super Divinum.

4752. Quod infernales in dote apperceptionis sint
Observatum, quod diaboli, antequam plene devastati sint, in dote apperceptionis sint prae aliis, possunt percipere singula quae circumcirca, sicut serpentes aut aquilae circumspicere, et colligere in unum, et hoc momento; etiam intelligere verum fidei; sed sunt cupiditates mali quae hebetant et faciunt ut non recipiant, et in eo statu non credant quod ita sit, nam cupiditates mali rejiciunt vera fidei. Exemplorum apperceptionis experta sunt plura; imprimis apud diab. C. XII, et apud illos qui inspirabant illos, qui potuerunt momento videre omnia et singula quomodo coincidunt cum suis finibus, ordinare et disponere ad sui favorem, rejicere et opponere illis quae pro veris contra falsa pugnant, imo potuerunt singulas societates ubi innumerabiles videre, quo animo essent, etiam singulos inibi, et sic disponere, per solum visum; inde constare potuit, qualis acies visus est malis etiam pessimis, antequam plene devastati sunt. # #

4754. # # * Exstantissimum exemplum quod mali et quidem diaboli dotem intelligendi verum habeant, erat (Praes. Stierncrona); is illa dote pollebat, ut caperet et intelligeret vera fidei, usque ad minutias, cum illa exponebantur ei ad vivum, et quoque agnoscebat, sicut quod Divinus ordo esset, et quod leges ordinis sint vera fidei, quod amor in Divinum et amor erga socium faciant coelum, et quod amor mundi faciat infernum, quod Divinus ordo non recipi possit, nisi ab humili, et quod humilitas non dari queat apud illos qui in amore sui, quod amor sui sit durus, et amor in Divinum sit mollis, et quod amor sui conterendus sit prorsus, et quod hoc in inferno, et quod usque non fieri possit humilitas, haec et similia potuit ille capere et intelligere, sed usque non potuit aliter quam facere contra illa, quia imbutus cupidine imperandi prae aliis, vita in mundo fuit scandalosa, in turpissimis adulteriis, et tamen pollicitus poenitentiam, et usque perseveravit, contaminando prorsus Divina, per quod agnoverit peccata, de remissione supplicaverit devote, sacra coena ideo usus, et usque perseveravit postea, ac tandem confirmavit se in malo, et tunc prorsus deditus est malo, sic ut amplius non posset agere quam malum absque ulla conscientia.
* 4754 conformiter auctoris indiciis huc transtulimus

4753. De devastatione et condemnatione malorum quod sint ab ipsis
Per continuam aliquorum [annorum] experientiam scire datum est, quomodo mali se devastant et tandem conjiciunt in damnationem, ex natura acquisita non possunt aliter quam malitias exercere, et sic infestare illos quos Dominus tutatur, et cum hoc faciunt, ac Divinum per id lacessunt, arcessunt societates infernales, et quo plus arcessunt, eo magis infestant illos quos Dominus tutatur, et sic insorbent magis et magis inferna, usque dum plena fit natura acquisita, ad gradum infestationis resistit Divinum, et tunc ad eum gradum arcessunt inferna, hoc est imbibunt ex infernis talia, et se illis consociant; inde patet quod Dominus nullum vastet aut condemnet, sed quod ipsi, per id quod ruunt contra Divinum, plus et plus, usque tandem cum pleni facti sunt, se conjiciunt in inferna, et tunc in damnationem, seu in mortem spiritualem.

4755. * De Respiratione
Dictum, quod etiam apperceptum ex cognitis prius, quod unaquaevis societas coeli suam peculiarem respirationem habeat, distinctam a respiratione alterius societatis, similiter quod unaquaevis societas infernalis, causa est, quia omnis respiratio se habet secundum affectiones, et inde cogitationes, consequenter secundum amores et fides; respiratio illa variatur ex originibus, progressionibus, et pluribus, noscitur inde quoque unusquisque unde est, et hoc naturaliter absque praevia scientia, quia est secundum ordinem.
* 4754 invenias confrmiter auctoris indiciis post 4752 insertum

4756. Quomodo redigantur quidam mali in terrorem pro malis quae patrarunt in vita corporis
Qui se prorsus confirmarunt contra Divinum, et sic malum pro nihilo reputaverunt, illi in infernum dimittuntur inter similes, qui se mutuo cruciant, usque dum malum incipit per terrores diminui. Qui autem etiam cogitaverunt de Divino, et tamen mala absque conscientia fecerunt, illi mittuntur in urbes, ubi sunt judices, inquisitores, castigatores, sicut qui meretricatum pro nihilo aestimaverunt, et in vita corporis laeserunt virgines absque discretione, illi mittuntur in tales urbes, et judices ac exploratores ibi percipiunt statim, in quo malo sunt, dant illis domicilium, et admonent severe ne talia faciant, cum minis, admittuntur etiam faeminae impudicae ad illos, quae mentiuntur virgines, si laedunt illas, inquisitores referunt ad judices, et castigantur, iterum remittuntur, et simili modo procedunt, si non abstinent adhuc severius puniuntur, tandem admittuntur ita ut putent neminem videre, auferunt etiam fidem talem, tunc si peccant, deducuntur ad judices, qui illico vident num rei, et graviter puniuntur, et hoc continuatur diu diu, usque dum tandem non ausint amplius, non ex conscientia, sed ex timore. Qui adhuc modo malefici sunt, illi emittuntur urbe trans Jordanem, ut dicitur, et ibi severissime inquiruntur, et castigantur.

4757. De Theologia revelata seu Verbo et de Theologia naturali
Per aliquot dies disceptatio fuit gravis inter quosdam qui crediderunt Verbo, quod ibi omne esset a Divino, ita in se Divinum, qui disceptabant erant qui in vita corporis crediderunt quod Theologia naturalis praestaret, et quod haec illustraret illam, et non vice versa; erat inimicitia talis, sed a parte illorum qui erant pro theologia naturali, et non a parte illorum qui erant pro Verbo, illi infestabant hos crudeliter per aliquot dies, et spirabant non nisi quam necem eorum tam corporis quam animae, admittebant etiam in se inferna, quae per se agerent, et hoc usque dum inferna prorsus per illos loquerentur, illi non modo negabant Verbum seu revelationem esse aliquid, contemnebant illam propter stylum tam simplicem et absonum, ut ajunt, ac ita prorsus corde suo rejiciebant; dictum tum illis quod talis stylus esset, quia in se continebat arcanissima quae patescunt in tribus coelis ordine, et quod sapientia Divina insit, et quod inde nutritio eorum coelestis et spiritualis esset, nam coeli cum hominibus imprimis illis qui ab Ecclesia sunt, conjuncti sunt, et habitant in bonis illorum affectionibus, sic unum faciunt cum homine Ecclesiae per Verbum; sed usque non potuerunt recipere id, intelligebant quidem quod ita esset, et quoque sciebant [quod] in altera vita, sed quia tales fuerunt in vita corporis, non remansit apud illos, sed usque inferna agebant per illos, et illi sic omni studio perdere illos volebant qui fidem Verbo habuerunt. Inde patuit quomodo se habet cum illis qui credunt quod ex natura sciatur quod Divinum sit, quale sit, quod coelum et infernum, quod vita post mortem, quod nempe prorsus nihil credant, causa est quia in lumine naturae sunt, et non in luce coeli, ita cum infernalibus non cum coelestibus; duo vel 3 ex illis mihi noti in mundo fuerunt, 2 fuerunt sacerdotes, Er. Benz. And. Rudb. Ch. Wolf.

4758. Ostensum porro quod theologia naturalis prorsus nihil posset manifestare de Divino, de coelo et inferno, de vita post mortem, de fide, nisi prius sciverint illa ex revelatione, nam quod scit homo hoc confirmari potest, docte a doctis, ingeniose ab ingeniosis; quare qui fidem habent ex revelatione, illi possunt per plura in natura confirmare illa, et sic corroborant fidem suam, causa est quia homo de omnibus coelestibus ideam usque naturalem habet, et quia absque idea aliqua nulla comprehensio, nulla memoria, imo nulla fides cujuscunque rei, ideae de rebus fidei quales fuerunt etiam patent in altera vita, et quoque mihi ostensae sunt, sunt omnes naturales, quapropter si confirmantur talia quae fidei sunt per veritates naturales, quae sunt scientiarum, corroboratur fides; at qui non credunt Verbo, sed putant quod credendum si rationes ex naturalibus ostenderint, et plura similia in natura, proinde qui putant quod theologia naturalis illustrabit mentem, et faciet ut credat, is multum fallitur, is it inverso ordine, vult ut per naturam intretur in coelum, seu per crassius in purius, per naturalia in spiritualia, hoc prorsus contra ordinem est, tunc enim occoecatur homo magis et magis, et tandem ut nihil credat, imo neget, talis sors fuerat illis qui ex theologia naturali intrare vellent in fidem; sic enim nihil Divini agnoscunt, homo enim naturalis non comprehendit illa quae coeli sunt seu spiritualia, nisi illustratus sit a coelo, et tunc spiritualis homo id videt, tametsi apparet videri in naturali; hoc docet etiam Dominus, ubi de divite et Lazaro [Luc. XVI: 19-31], quod nisi credant prophetis hoc est Verbo, quod caetera omnia prorsus nihil valeant. Haec quoque sunt quae describuntur in sensu interno per Aegyptum apud prophetas, Aegyptus enim est scientia ita theologia naturalis.

4759. Quidam tales in altera vita foetent sicut pediculi domestici. Verbo qui fidem habent ex revelatione, illi possunt confirmari ex natura, et ex talibus quae sunt Theologiae naturalis, ut et ex miraculis, causa est quia in affirmativo sunt, et illuc deducunt omnia, praecipue quia in luce coeli sunt, et inde possunt videre quae in natura; at vicissim qui non fidem habent ex revelatione, illi non possunt confirmari ex natura, et ex talibus quae sunt Theologiae naturalis, nec ex miraculis, causa est quia in negativo sunt, et cum hoc regnat illuc deducitur omne, aut explicatur ut conveniat, praecipue quia in lumine naturae non illustrato a luce coeli sunt; nam ex interioribus possunt videri exteriora, seu ex prioribus posteriora, ac ex causis effectus, non autem vice versa; angeli coeli possunt videre quae fiunt in infernis, et mala ac falsa ibi, at infernales non possunt videre quae in coelis, nec bona et vera ibi, causa est, quia illi in luce coeli sunt, hi in lumine inferni, quod est quale est lumen naturae non illustratum a luce coeli; hoc lumen est quod in Verbo vocatur tenebrae.

4759 1/2. De illis qui non certa doctrinalia ex Verbo exquirunt et faciunt, sed solum manent in sensu literae
Ostensum mihi, quod quidam sint qui non certa doctrinalia sibi ex Verbo faciunt, sed sciunt Verbum, et applicant ad quodcunque in cogitationem venit, et quod illi maneant mere in sensu literae, non autem exquirunt vera ex illo, qui hoc faciunt possunt ex Verbo confirmare quicquid volunt, et quoque falsa, nam quae in sensu literae Verbi sunt, sunt vasa communia, quae a veris genuinis vix dein apparent.

4760. De Dracone in Apocalypsi
Detectum mihi est quinam per draconem in Apocalypsi intelliguntur, sunt illi qui ratiocinantur de Divinis veris ex scientiis, ita ex talibus quae sunt in natura, et ad confirmationem assumunt Verbi sensum literalem, quem ad consensum torquent, ita qui sapere volunt de Divinis ex Theologia naturali, qui praecipue sunt naturalistae, et corde suo negant Divinum, nam ratiocinantur plus quam alii, et omnia deducunt ad negativum. Fuit quidam qui in mundo theologus in suo regno primus, is non credidit Verbo, sed credidit quod theologia naturalis illustraret mentes, et doceret veritates spirituales, is agebat tales qui dracones sunt, solum in eo, quod torqueret sensum literalem Verbi ad quodcunque vellet, cum tamen animo esset destruere illud, et praecipue per sensum literalem destruere sensum internum.

4761. Bina illa simul faciunt draconem quoad unum modum, nam uterque voluit violare sensum internum et destruere illum, unus prorsus et plane, alter etiam per quod non scire vellet aliud Verbum dari quam sensus literae.

4762. Illi dictum est, quod Verbum etiam quoad literam sanctum sit, sed ex eo quod in se contineat sancta, quae percipiuntur in coelo, et quae agunt de Domino et Regno Ipsius; et quod nemo debeat permanere in sensu literali Verbi coece, sed oculariter, nempe quod ex Verbo formare sibi debeat doctrinam veram, et sic applicare Verbum, sin aliter cadit in errores, quot sibi fingere vult, et quoque applicat illud in omni casu ad sui favorem, ita sinistre et perverse, quod est prophanare Verbum. Qui veram Doctrinam sibi inde format, is potest videre cur Verbum ita dicit in litera, nempe ut intret sicut commune in animos, et det ansam cogitandi vere de illis; sicut qui sibi formavit doctrinale quod Dominus sit purus amor, ita pura Misericordia, et ex puro amore, et pura misericordia nequaquam potest malum intendi, minus produci, ille scit statim cur in Verbi litera dicitur quod nullum malum in urbe nisi a Deo [Amos III: 6], quod furor Dei ardeat usque ad imum infernum [Deut. XXXII: 22], et quod delectabitur de eo quod pereant [Deut. XXVIII: 63]: nempe quod homo sit, cujus furor ita ardet contra Deum, et quod appareat tunc sicut a Deo, et sic quod secundum apparentiam ita dictum.

4763. De Car. XII, et de amore dominii
Adfuerat diu apud me, primo tempore qualis fuerat in externa forma, quod duravit per annuum tempus, et tunc satis moderate agebat, sed usque subinde eruperunt nefaria quae intus: postea missus est in statum interiorem suum, in quo fuerat cum in mundo, cogitabat intra se, quod nemo in mundo observare potuit, nec voluit ut observaretur, et quoque detectum est, quod per annos loquutus sit cum spiritibus, quae loquela cum illis diu fuit producta, nempe quod loquutus et quomodo responderat, et quod non solum instructus de Domino, et de talibus quae Ecclesiae, sed etiam admonitus saepe, etiam castigatus, et quoque admonitus ut domum proficisceretur et pacem faceret, sed non voluit, voluit semper omnium maximus fieri, sed cum hoc negatum, decrevit delere nomen Domini, per doctrinalia atheistica, tunc quoque incepit tales seu atheos amare ex corde, et prospicere sibi ut tales haberet ad manus cum religionem annihilaret; et tunc quoque in nefaria ruebat, quae non debent nominari (canes) et similia, quae nefaria, sed usque in exteriore forma talia absconderat; et hoc usque dum in pace esset.

4764. Is in altera vita continuabat hoc, et se hostem gessit Domino, et voluit destruere quicquid Ipsius esset, et hoc satis diu primum per septimanas, dein per menses, agebat diabolum in effigie, et voluit excitare inferna quaecunque, etiam punitus saepe, missus in squalidissimum infernum ubi porci, sed usque perstitit. Sed singula memorare foret librum conscribere. Exinde patuit qualis amor dominii est, qui in illo in extremo gradu fuit, quod tametsi loquatur cum spiritibus et angelis et instruatur quotidie, usque tamen non modo non recipiat, sed etiam neget tandem ipsum Divinum, quod etiam ille fecit, tribuendo naturae omnia, talis est amor dominii.

4765. De memoria post mortem
Accidit quod spiritus viderent in memoria mea de quodam famulo, quod non dederim ei quod habere deberet, cum tamen hoc fuerat somnium aliquoties, et usque quod dederim ei omnia quae stipulatus sum; hoc cum dicerem illis, tunc ex memoria mea desumebant quoties de eo somniavi, et quid somniavi, quod erat saepius, tum quod dederim ei stipendia; et tamen ipse [ego] hoc prorsus oblitus sum; et praeterea simile faciebant apud famulum, inde manifeste patuit mihi, quod omnia et singula, imo singularissima inscripta essent memoriae interiori seu memoriae spiritus, etiam quae prorsus obliterata sunt in memoria exteriore.

4766. Etiam enumerabant vices, quot separatus fuit amicus meus a me, quas ipse prorsus nesciveram, et tamen singula inscripta inerant memoriae spiritus mei.

4767. Exinde concludi [potuit], quod a Domino omnia et singula praevisa et provisa sint, quia insunt memoriae et faciunt momenta vitae ejus, hoc est, formant status vitae interioris. Audivi etiam apud quendam qui me vituperavit (Elfwius) recenseri vices et voces cum circumstantiis quid de me, et apud quos dixerat male, quod scit esse scandalum et vituperium patriae, et plura similia, et hoc ad dimidium circiter horae, et hoc in serie, et cito, ex quo etiam constare mihi potuit, quod omnia et singula, usque ad singularissima remaneant homini in altera vita.

4768. De conjugio coelesti, et de conjugio infernali
Erat quidam qui in conjugio infernali (C. XII), is exercebat malitiam quandam contra alios qui erant in conjugio coelesti, sed tunc pro punitione communicabatur amor conjugii coelestis cum eo, is tunc ex communicationis influxu, tam misere cruciabatur, ut esset sicut in flamma ignis, vociferabatur et clamabat, quod ita cruciaretur, et hoc quamdiu communicatio perstabat, inde patuit quantum et quale inferni causatur influxus e coelo apud illos qui in inferno.

4769. De turba atheistica intra Europam ubi Ecclesia
Ostendebatur quantus numerus atheistarum sit intra Ecclesiam, omnes enim qui vivunt quoad animas sunt in altera vita, et ibi in societate cum aliis spiritibus, quod ipsi nesciunt, illi spiritus, nempe hominum qui vivunt, sistebantur ad visum, versus dextrum, qui hodie sunt athei, et vivunt in mundo, erat multitudo ingens, et tanta ut numerari non posset, numerabatur per classes usque 3 milliones, praeter plures qui apparebant quasi exsurgere ex mari, hoc est, ex scientiis.

4770. De novae Ecclesiae initiamento
Postquam turba atheistica, quae intra Ecclesiam, apparuit, tunc cum evanuit, dicebatur a pluribus quod nuntiatum sit quod alicubi apud gentes incipiat fieri revelatio ex coelo, quod nempe spiritus et angeli loquantur cum illis, et doceant doctrinam coelestem, et primum de Domino, et quod ibi amplectantur illam, et sic quod nova Ecclesia e coelo exsurgat. [2] Tunc de ea re loquebantur, et dicebatur quod novae Ecclesiae ita inchoatae fuerint prius, nempe Judaica per miracula et per vivam loquelam cum Mosche, ex monte Sinae, ita per spiritus et per angelos; Ecclesia Christiana per miracula, et quoque per loquelam hominum cum spiritibus, loquebantur enim spiritus cum apostolis, tum quoque plures loquebantur linguis alienis, praeter per miracula. Inde laetificatio fuit in coelo.

4771. Apparebat hoc fieri ad sinistrum antrorsum, quasi in Asia alicubi, in vicinia Africae.

4772. Apparebant tunc plures inde, nempe eorum spiritus, qui loquentes [erant] cum angelis, et instruebantur per coelum a Domino, de talibus quae sunt doctrinae coelestis, et dicebant quod illa communicarent suis: postea veniebant hypocritae, ac aliqui ex inferno, et ingerebant contraria, ad quae tamen non attendebant, sed usque audiebant, ut scirent contraria, et sic melius illustrarentur in veritatibus, nam ubi illustratio, ibi etiam contrariorum visio erit.
[2] Postea loquebantur angeli inter se de eo, quod illi qui intra Ecclesiam sunt, indole et natura prava sint, quod nempe volunt habere Deum invisibilem, qui non cadit in cogitationem aut de quo [non] aliqua idea formari posset, et sic cum quo conjungi per cogitationes et per affectiones sensuales nequeunt, tales sunt illi qui intra Ecclesiam, quare Dominum non agnoscunt pro Deo, quia homo fuit, cum tamen illi qui in antiquissimis temporibus, qui sapientes prae nobis, sicut qui ante Abraham, ipse Abraham, et qui post illum, Jehovam colebant sub forma humana, et cum apparebat sub illa forma, vocabant Jehovam et creatorem universi; similiter faciunt angeli qui sapientissimi, Deum colunt sub forma humana, et quoque Dominus illis apparet sub illa forma, creatorem invisibilem dicunt incomprehensibilem, cui conjungi nequeunt; hoc e coelo inscriptum est naturae gentium extra Europam, etiam quibusdam intra Europam, quare volunt Deum colere sub aliqua forma, hi cum audiunt, quod Deus visus sit hominibus in mundo, ita cum audiunt de Domino, tunc accurrunt, credunt, et doctrinam de illo arripiunt, dicentes quod si Deus, apparere debuerit hominibus, et non sub alia specie quam sub humana, hoc insitum est naturae illorum, quia e coelo, sed hoc est eradicatum quasi e cordibus Christianorum, praeter e cordibus simplicium quorundam.

4773. De nova Ecclesia
In visione vigili perducebar per aliquot regiones antrorsum versus sinistrum paulo ad distantiam satis insignem, usque intra tractum ubi spiritus ex hac tellure; in via occupabar secundum spirituum animos et naturam, et ubique fere adigebar reflectere super me, super meum meritum, et attribuere omnia quae fiebant per me, mihi, ex causa, quia spiritus illarum regionum per quas perducebar, erant tales, quod in mundo crediderint mereri salutem per sua opera, et hoc in singulis cum benefecerunt ex praeceptis religionis; erat regio, ubi exstantius et manifestius adhuc tribuebant omnia sibi seu merito; et haec regio erat paene ad finem reliquarum, quia regiones tales ita erant dispositae ut accresceret talis fides; regio etiam erat, ubi quia tam innumerabilis turba in infidelitate, dubitabant num aliqua salus dari possit, sed [credebant] ob multitudinem infidelium, quae praevaleret et quasi inundaret, [quod] periret coelum angelicum.

4774. Postquam has regiones pertransibam, perducebar ad magnum palatium ( lika med Stockholms slott, et ibi in amplam curiam, ab una parte ad oppositam quae est ad mare, cumque tandem versus mare veniebam, loquebantur quidam, et dicebant, quod promissa sit revelatio, et quod diu exspectaverint eam, et quod nunc vix diutius exspectare possint, et tunc apparebat luminosum quoddam sicut in obscuro, exinde divinabant, quod revelatio ventura; cumque illuc versus productus sum, audivi quod dicerent, se exspectare revelationem de Christo, quem suo nomine vocabant unicum hominem, et tunc [unus] ex angelis ex Domino loquebatur cum illis, et instruebat de Domino, dicens quod unus Deus sit, et Ille Dominus, et quod Ipse Pater creator cum apparet in forma humana, dictus sit et dicatur Filius Dei, inde scire potuerint quod Filius Dei fuerit ab aeterno, et quod fuerit idem cum Patre, sed in Humana forma: dicebant quod hoc intelligant et percipiant, sed quod natus sit homo, adhuc non capiant, quapropter instruebantur ab angelo, quomodo cum hoc se habuit, et tandem fassi sunt, quod id quoque capiant, et quod hoc factum sit salvationis humani generis gratia. Postea narrabant iidem qui ibi, quod diu habuerint revelationes e coelo, et quod inde eorum religio, et quod promissum fuerit illis quod revelarentur illis plura, et tandem de Deo, sciebant plura de coelo et de inferno, quae Christiani ignorant. Perceptum quod illi in tellure, cum quibus inde communicatio et influxus essent circa regionem Africae, partim etiam in Asia, propius ad mare Indicum, sed non juxta mare.

4775. Perducebar mox abinde versus dextrum, ubi etiam audiebam loquentes, et exspectantes revelationes, cum quibus angeli loquebantur, et instruebant de Domino, et quod accepturi essent integram doctrinam Ecclesiae e coelo, et quoque quod accepturi biblia, sed biblia nova a Domino: audiebam illos dicentes, quod nusquam aliter possit esse, quam quod Deus creator universi apparuerit in mundo coram hominibus, quia illos creavit, et illos amat, et quia vita post mortem et sic salvare vult in aeternum, et quod apparitio illa fieri debuerit usque ad visum ocularem in humana forma. Tunc loquebantur spiritus inter se de eo, quod qui in orbe Christiano hodie, prorsus alia opinione sint, praesertim eruditi, quod nempe Dominus quia natus homo et apparuit homo, non possit quoad humanum esse Deus universi, minus creator omnium; et quod hoc signum sit, quod natura eorum sit perversa, nam illis apud quos aliquid integrum est in parte intellectuali magis in voluntaria, innatum sit, quod Deus universi omnino apparere debeat ut homo; inde antiqui vocabant Deum cum apparuit in tellure Jehovam, creatorem universi, sicut Abrahamus et reliqui, et quoque gentiles eo tempore qui sapientes erant prae reliquis, in Graecia et postea in Italia, omnes suos deos faciebant homines, ut Saturnum, Jovem, Neptunum, Junonem, Minervam, et plures, etiam gentes ubivis idola colunt ex causa quia innatum est eis ut videant Deum suum, et sic agnoscunt; hoc venit ex causa quia Divinum Verum procedens a Domino, formam inducat humanam, non solum universo coelo, sed etiam cuivis angelo ibi, nam Divinum Verum in sua forma est homo, inde correspondentiae omnium in coelis cum homine, de quibus n….* Talia loquebantur inter se, et mirabantur quod in tractu ubi Ecclesia, pauci ex eruditis velint agnoscere Dominum pro Deo, unice ob causam quia fuit homo, et quid humanum facere Divinum, hoc prorsus non capiunt. Sed audiebam etiam dicentes, quod ex permissione sit, quod quidam intra Ecclesiam colant sanctos sicut deos ex causa ne pereat id, quin aliquid retineant exnatura quod Divinum sit in forma humana, hoc est, quod Divinum procedens a Domino sit humanum in omni forma.
* cf. AC 3624ff.

4776. Hi cum quibus sermo fuit de doctrina e coelo, et de Bibliis, erant ad dextrum paulo a prioribus, ut dictum est, et perceptum quod essent in introitu ad Africam.

4777. Deinde in obscura visione ostensum quomodo doctrina illa coelestis procederet in Africa, nempe inde versus interiora Africae, sed usque non ad medium ejus, et tunc flecteret se ad incolas qui intus in Africa propiores sunt ad mare mediterraneum, et sic pergeret in longum, sed usque non ad litora; et dein post tempus se reflecteret per tractum interius usque versus Aegyptum; et quoque inde dein ad aliquos in Asia sub imperio Turcarum, etiam in Asia circum. Inde laetificabantur angeli, quod adventus Domini nunc instaret, et quod Ecclesia, quae nunc perit in Europa, instauretur in Africa, et quod hoc fiat a Solo Domino per revelationes, et non per emissarios ex Christianis.
[2] Admonebantur etiam quod non reciperent aliquam doctrinam ex emissariis Christianis, sed quod quidem audirent illos, sed non illis crederent; quapropter etiam non divulgatur doctrina illa coelestis ad illos qui prope litora, nam illuc Christiani veniunt, qui scandala inferrent, nam ii sunt prae omnibus qui nihil credunt, et qui impie vivunt.

4778. Reducebar inde per aliam viam, et tunc in via sentiebam concitationem, et dolorem in thorahica regione, ex causa quia erant ibi qui agnoscunt fidem pro unico medio salvationis, et non charitatem, nam thorahica regio correspondet charitati.

4779. Tandem cum discedebam ab illis, de quibus nunc supra, audiebam illos collaudantes Dominum, in magno coetu, canentes Halleluja. Postea perducebar retro, sed altius, ubi erant spiritus ex regionibus septentrionis partis Asiae, et perceptum quod illi tali genio essent, ex vita in mundo, ut recipere possint doctrinam coelestem, de qua supra: postea reducebar ad regionem ubi illi qui in scientiis, nempe talibus ex quibus eruditio humana hodie potatur, et apperceptum ibi, quod omnes ibi nequaquam potuissent capere, quod Dominus posset esse unicus Deus, solum ex causa quia homo, et ne quidem quod posset esse Deus, et sic quod illi minime recipere possent doctrinam coelestem; nam nulla illis perceptio quod ita possit esse, quia omne donum perceptionis exstinxerant per scientias. At in regione ulterius ad dextrum ibi deorsum magis erant qui in facultate recipiendi doctrinam illam, qui donum perceptionis quod ita sit non per scientias exstinxerant.

4780. Exinde constabat quod doctrina coelestis a gentibus illis dein propagaretur ad spiritus qui e variis regionibus hujus telluris, et dein ad spiritus aliarum tellurum.
Continuatur

4781. De Tellure nostra cur ibi Dominus natus
Continuatio. Loquela fuit de Domino cur natus in hac tellure, et non in alia aliqua, et quod causa esset, quia in hac tellure doctrina vulgata e coelo posset propagari per universum orbem, et permanere in millia annorum, nam in hac tellure ab antiquis temporibus talia mandata sunt chartis, et dein typis, et illa per universum orbem propagari possunt, et quoque permanere, nam communicationes tales dantur in hac tellure, et perennationes, et non alibi; nam alibi sunt incolae distinctae in gentes, familias et domos, et nesciunt mandare chartis quae sciunt, nec communicare cum omnibus. Praeterea etiam cum in una tellure doctrina coelestis de Domino nota est, possunt sic reliqui scire cum spiritus et angeli fiunt.

4782. Vocabant spiritus ex hac tellure “scientias,” correspondent enim scientiis non a materialibus abstractis, sed cum illis conjunctis, ita in hac tellure scitur ex scientia quod Deus sit homo, alibi non ex scientia, differentia est sicut inter angelos qui ex perceptione et communicatione, et ex se sciunt.

4783. Continuatio de Ecclesia
Ex his constabat, quid significat quod Dominus dicit ubi de ultimo judicio, quod id dicatur adventus Ipsius, consummatio saeculi, cum quoque destruetur templum, Matth. XXIV: 1, 2, 3. Loquuti sunt angeli de adventu Domini, quod quoties nova Ecclesia instauranda esset, Ipse Dominus venerit, et docuerit, sicut quando antiquissima et antiqua, de quibus n:…* imprimis quando Judaica, tunc apparuit Dominus in rubo Moschi, tum super monte Sinai, et quoque per prophetas, per quos Verbum quod ab Ipso, ita quoque nunc apud illos apud quos instauranda est Ecclesia nova, quos Ipse Dominus per angelos docet.
[2] Sunt quoque Africani prae aliis in hac tellure receptibiles doctrinae coelestis, quod scire datum est a spiritibus qui inde, hi recipiunt libenter doctrinam de Domino ab angelis, habent in se id insitum prae aliis, quod Deus omnino appariturus sit ut homo, et quod nequaquam aliter fieri possit; sunt in facultate recipiendi non modo vera fidei sed imprimis bona ejus, sunt ex indole coelesti.
* AC, passim

4784. De diabolis qui omni modo laborant adulteria inferre
Perductus sum in visione vigili, et in via pertransivi illorum infernum, qui omni modo et studio allaborabant pervertere, invertere et exstinguere illa quae amoris conjugialis sunt, et inducere quae adulterii, agebant paene ut genii, sed erant spiritus subtiles in abscondito positi, ac advertebant ad omnia momenta cogitationis et affectionis, ac illa continue conabantur pervertere in lascivum adulterium, persuadendo tacite et sic injiciendo persuasim quod id praestat prae conjugiali, et miratus quomodo possent ad omnia momenta cogitationis, advertere, et ea abducere a veris et bonis, pervertere, tum invertere et exstinguere, secundum finem propositi sui, et hoc continue, postea intrabant in ipsam vitam spiritualem, quae non percipitur ab homine, sed incassum quia tutatus a Domino, non describi possunt modi perversionis et inversionis, quia in sphaera spirituali, per idearum loquelam seu per ideas fiebant, quae sunt tales quae ab homine non animadvertuntur, quia plures faciunt unam ideam vocis, seu unam vocem, minus [animadvertuntur] affectiones in illis, quae sunt vita istarum seu idearum; ex his constare mihi potest, quod homo qui semel perceperat jucundum adulterii, nam hoc inferre finis eorum erat, vix usquam possit inde removeri, et aversari; tum quod nusquam aliquis illis resistere possit, nisi tutatus a Domino, agunt enim in vitam intra cogitationem humanam, proxime et adhuc paulo interius, sic ut homo id nequaquam possit animadvertere; nec potuissem ego, nisi illustratus a Domino sciverim loqui et cogitare cum spiritibus, et sic percipere idearum qualia a suis affectionibus.

4785. De congregatione Moraviana
Audivi spiritus loquentes cum illis qui ab Ecclesia Moraviana, et aperuerunt tunc quoad partem arcana suae religionis, 1) de Domino, quod agnoscant Ipsum ut hominem, qui missus a Deo, ut per passionem crucis salvaret genus humanum: 2) per id etiam quod impleret legem, et sic abstineret a peccatis; 3) inde a patre pro filio agnitus, et dictus filius Dei, 4) fides apud illos est confidentia in Ipsum, fortroende*, non ut in Deum sed ut erga hominem, inde illis aliquod simile amoris erga illum, nam non amant Ipsum ut Deum sed ut homo hominem optimum. 5) In altera vita retinent eandem fidem, et quidam illam confidentiam pro illo ut homine, et tunc datur quibusdam loqui cum angelo quodam, qui missus a Domino, cum illo loquuntur de salvatione, sed eo modo ut oret Patrem ut recipiantur in coelum, sed angelus illis respondet, quod sicut homo non possit, sed sicut Deus quare non conceditur illis, tandem sciunt quod causa sit quia de Domino habent ideam hominis et non Dei, 6) dicunt etiam quod ei potestas sit in coelo et in terra, propter obedientiam in mundo, non autem super coelum et super terram. [7] 7) Quia non agnoscunt Dominum ut Deum sed ut hominem, in communi sermone vocant illum agnum, et per id intelligunt innocentem. 8) De charitate nihil faciunt, et parum de pietate, sed omnia ponunt in confidentia illa, seu fortroende, quam vocant fidem. 9) Cum illis dictum est, quod Dominus in Verbo dicat quod unum sit cum Patre [Joh. X: 30], respondent quod id intelligatur sicut amicus, [sic] per amicitiam, alii dicunt per amorem. 10) Cum illis dictum, quod Dominus dicat quod natus sit a Patre ab aeterno [Joh. I: 1,18], et quod rediret ad Patrem ubi prius [Joh. XVII: 5], ad hoc respondere non possunt, illis tunc dictum quod nasci a Deo ab aeterno est esse Deus, et quod aliter a Deo ab aeterno non potuerit nasci, ad haec non volebant respondere, quia cogitabant hoc arcanum arcanorum eorum esse, quod est tale, quod nasci significet renasci, et ab aeterno quod praevisum. 11) Intimum suum dogma de Domino non volunt propalare,quia sic referrentur inter Socinianos, qui non in Christianismo tolerandi.
* = fiducia, confidentia (vox suecica)

4786. De quibusdam apparentiis apud spiritus de societatibus apud illos, ut de pileis, aliisque indumentis et rebus extra hominem
Dignum memoratu est, quod societates angelicae apud spiritum non solum influant in illa quae mentis ejus et corporis sunt, sed etiam in illa quae extra corpus, sicut qui formant, hatten*, peruquen**, mossan***, armklade****, ita quoque vestes ubivis, inde est quod spiritus a vestibus apud se cognosci queat cum quibus societatibus conjunctus est; quaedam habebat scrinium in quo infantis aliquae vestes, et alia quae innocentiae infantilis erant, hoc illa recondebat, sed cum auferebatur periit innocentia infantilis, inde patuit quod societates infantiles illud formabant: similiter qui habent gladium, vel etiam baculum cum transverso ex ligno vel ex argento vel ex auro, fit hoc quoque per influxum a societatibus qui in potentia veri, qui gladium [formant sunt] qui in defensione per verum. Si pileus, vel mossa, vel peruque alicui auferuntur, perit communicatio cum talibus quae e superiori influunt, sic ut haec indumenta sint inde: cum nexus est cum aliquo repraesentatur hoc per fasciam quam tenet manu; communicatio cogitationum et influxuum, per funiculos descendentes, et sic porro.
* = pileus (vox suecica)
** = crines adscititii, capillamentum (vox suecica)
*** = galerus (vox suecica)
**** = sudarium, muccinium (vox suecica)

4787. Armklade, hufwa, gaffel*
Armklade betyder perceptionis gafwa in utwartet, och hufwan betyder utwartes forstandsgafwa, fruntimber hafwa den, och da de tagas ifran dem, mista de de utwarte gafwarna, som och bewistas med det at de som taga sadant af fruntimber mista den.*
Gaffel significat scientiam sensualium, quia inservit comedendis in externis, quidam forcipem talem habebat, (E. B.), qui fuerat in sensualibus et eorum scientia, et is quocunque porrigebat illum, ipse in instanti sequebatur et ibi erat, hoc per experientiam etiam ab illo ostensum est; causa quod id fiat, est quia tunc ei est communicatio a societatibus qui in sensualibus, et ea sunt quae omnium animos ad se attrahunt, nam communis loquela super mensis est ex sensualibus et eorum scientia.
Likaledes strumpor, skor, buxor, lifstycke, klader, mossa, hatt, signif: tagas af del som det beklader. **
* Muccinium, mitra, forceps
Muccinia significant perceptionis dotem in externo, et mitra significat externamn intellectus dotem, mulieres eam habent, et cum iis auferatur, amittunt dotes externas, quod etiam eo comitatur quod qui mulieribus talem auferunt [ipsi] eam amittant. (Verba suecica)
** = Similiter tibialia, calcei, bracae, subuculae seu vestes ultimae (vide 4811), vestes, galerus, pileus, significatio sumitur a parte, quam amicit. (Verba suecica)

4788. Quid paludinosum vel gyttja*
Apparebat in somno quidam incendere aliquid, sed aqua superfluebat, erat super petra, quae erat inferior altera, hoc videns dixi, quod ibi incendere illud non posset, quia aqua superfluit, si velit ut incendatur, aquam emittet alicubi ad latera, erat quoque ita, ut posset emitti; vel si velit in superiore petra id facere, ubi erat siccum, hoc dicebam, sed ille non faciebat, volebat accendere ignem materiae quae sub aquis, hoc significabat, ignem accendere, est pium agere, orare et similia, aquae sunt falsa quae superfluebant, et petra inferior ubi aqua erat charitas, et petra superior, ubi non erat, erat fides in Dominum, erat Bonoschold. [2] Palus erat juxta, seu liquidum prorsus paludinosum stagnum, illuc ibat semel et rediit, sed postea ibat illuc, et immersus est, et non potuit elevari, tamen alter et ego explorabamus quomodo elevari posset, sed non inventus est, apparebat ebullitionis quid, sicut emergeret, sed non emersit, postea apparuit profundius et profundius immergi.
* =limus, lutum (vox suecica)

4789. Cum evigilatus sum, tunc scire dabatur quod esset Bon�sch�ld, et quod paludinosum stagnum esset ejus natura quam sibi acquisivit in mundo, natura illa etiam ostensa est qualis esset per ideam spiritualem; erat talis, ut de hominibus cogitaret solum secundum lucrum, et non secundum ejus meritum aut vitae praeferentiam prae aliis, sed animo saepe praetulit illum, et laudavit, a quo lucrum accepit vel accipere posset, et vituperabat illum a quo non lucrum captavit vel captare posset, talis fuit animus et natura ejus, inde prorsus insipiens, credens quod mundus esset omne, hoc paludinosum est in altera vita.

4790. Postea exploratus, et perplura detecta quae nefaria, quae fecerat, sed audivit et non puduit; exploratus et non habuit sensationem aliquam de vita aeterna, seu spirituali, ita fuit illa per mundum suffocata.

4791. De illis qui ab Ecclesia Moraviana
Illi, ut supra dictum est, apparebant, ut prius [4785], ad dextrum, paululum, in plano plantae pedis; inter se vivunt, sed tentati sunt a diabolo, et restiterunt primum, sed dein succubuerunt, et cum illo in persequendo me, ubi lectio ac studium Verbi, unum agebant, et tunc, quia tales, divisi sunt, quidam eorum adducti sub plantam pedis, et dein ad dextrum intromissi in cameram longam: explorati sunt qua fide essent, et compertum quod agnoscant Dominum non ut Deum sed ut hominem, et sic adorent Illum, et quod ament illum quia salvat eos prae aliis, nam credunt, quod alii salvari non possunt, quam qui fidem habent et amant Illum, ita quod omnes reliqui in universo condemnati sint, quos vocant mortuos, hoc secum ferunt in alteram vitam; credunt etiam quod bonum opus, et in genere vita boni nihil faciat, sed solum fides veri, et amor in Dominum ut hominem; quare etiam separant bonum a vero; tum quoque credunt, quod Verbum veteris Testamenti abrogatum sit, et quoque explicant sinistre omnia illa loca in Novo Testamento ubi agitur de bonis operibus, nam credunt quod nemo possit bonum opus facere, nisi credat mereri per illa: praeterea credunt, quod cum amant Dominum ut hominem, possint facere quicquid obvenit ad lubitum, etiam fallere alios extra suam congregationem, scortari tametsi maritati, et similia, nam credunt quod hoc nihil damnet, quia sunt in Domino.

4792. Sed illis dictum quod in falso sint quod Dominus sit purus homo, cum tamen est Deus; et quod Dominum amare, si non in bono vitae sunt secundum praecepta fidei, sit periculosissimum, quia Dominus est ipsum sanctum, et illi ex vita spurci, et prophani, quod recipere sanctum non potest, nam quod recipit Dominum est ipsum Divinum aut sanctum Domini apud hominem, ita bonum a Domino, et quod Dominus aliter non possit conjungi homini, nec recipi ab homine quam in Suo, quod ab homine recipitur. Sed hoc prorsus non volebant, dicentes quod omnia apud illos sancta sint a Domino, et quoque mala vitae, per id quod non attendantur. Et quoque illis dictum est, quod Dominus non influat in vera fidei nisi per bonum, ita non in intellectuale nisi per voluntatem. Quod dicant se sensationem habere, dictum est illis, quod sensatio illa non sit perceptio veri, sed sensatio confirmationis doctrinae illorum, et quod illa veniat ab influxu illorum qui in illa doctrina fuerunt in mundo: nam hoc prae aliis habent, quod velint proselytas facere, ex causa quia credunt se solum felices esse, inde spiritibus illis talis cupido, et influxus, unde sensatio; sicut etiam apud quakeros sunt spiritus quakeriani, et apud enthusiastas spiritus enthusiastici, similes similibus adjunguntur.

4793. Praeterea sunt in aliqua specie odii contra illos, qui aliter cogitant, imprimis contra illos qui faciunt Dominum Deum, et qui ex bono charitatis seu operum communi faciunt aliquid – sibi invicem bonum faciunt, sed hoc ex amicitia, quae mentitur charitatem – et quoque contra Verbum, veteris Testamenti, in genere contra sensum internum: ita quoque non amplius amant Dominum, sed incipiunt nunc persequi, nam unum faciunt cum diabolo in occulto, sed qualiter et quantum nondum scio. Inde turpia incipiunt apparere ab illis.

4794. Turpe quod ab illis etiam detectum est, quod aliquis spiritus qui apud me erat, qui in bono, qui adjunctus mihi, ab illis in occulto bis evocatus sit, et cum illo turpissima fecerunt, unus post alterum, modo adulterationis, sed putabant esse spiritum illum, sed erant alii qui in externis cum eo erant, qui etiam postea monstrati, ex eo quod turpia patrarent, scire datum est, quomodo vera et bona Verbi credant, quod nempe pervertant illa plus quam alii, nam hoc per adulterationum similia in altera vita monstratur. Praeterea etiam quaerunt clam occasiones laedendi modis nefariis.

4795. Ex usu et vita in mundo hoc habent quod arcana fidei suae abscondant ab aliis, et de illis inter se loquantur, nam timent ne audiant Sociniani, et sic ab aliis excludantur qui Divinum Domini agnoscunt, et ob alia, inde quoque conversantur inter se, et imprimunt, quod illi soli sint qui salventur, et quod omnes alii condemnentur; de arcanis suis non loquuntur cum aliis; inde est, quod qui eorum mali sunt, interius mali sint, et cogitent interius male de aliis, et quoque illis in occulto faciant malum.

4796. Quod amicitia interior apud illos sit, est quia cogitant multum de salute sua, et quod illi salventur et non alii, inde illis talis amicitia. Cum loquuntur inter se clausis januis, tunc de talibus loquuntur, et dixerunt, cum auditi in conclavi clauso inter se loquentes, quod omnino in vero sint, quia sensationem habent, quam non alii, et quod angeli cum pluribus loquantur, ut putant, sed qui cum illis loquuntur sunt spiritus ex eadem cum illis fide, qui in simili persuasione sunt.

4797. De Ecclesia Moraviana Continuatio, et de misericordia
Iidem crediderunt, quod salventur ex Misericordia, sed solum illi, et quod ex misericordia salvari sit recipi in coelum qualescunque essent quoad vitam, modo in tali fide essent et sensatione sicut illi; sed illis dictum, quod Misericordiae Domini sit semper hominem ab infantia [ducere], et quod Dominus semper ex misericordia operetur, et regeneret, et quod qui non misericordiam receperunt in mundo, non possint recipere in altera vita, recipitur per charitatem: et quoque dictum, quod dari quidem possit fides ejus rei in altera vita, sed quod hoc modo extraordinario fiat, ita non secundum ordinem. [2] Ut pateret hoc, et simul quod nemo ex misericordia salvari posset, nisi per vitam boni receperant illam in mundo, missi sunt iidem, qui prius negarunt illud, modo extraordinario, versus illos qui recte sentiebant de misericordia et receptione in coelum, et tunc tenebantur obversi versus dextrum longe, et spiritus quidam arcessebantur super caput, ut sic in eo statu fidei seu lucis tenerentur, et tunc dicebant clara et viva voce, quod percipiant et videant clarissime quod res ita se habeat, et hoc saepe et diu: etiam diabolus quidam magnus illuc arcessebatur, et is quoque id videbat clare; sed cum remissi in statum priorem, qui fuit status vitae, tunc non amplius id percipiebant, sed contrarium. Inde patuit, quod elevari in coelum ex misericordia utcunque vixerint, nequeant, nam teneri in aeternum in statu extraordinario nemo potest, sed ex bono ducetur a Domino, et tunc ducitur modo ordinario seu communi.

4798. Inter arcana eorum est, quod etiam nefaria facta ab illis remittantur, et hoc satius quam [iis] qui non peccant et per id mereri volunt, quapropter nec se inhibent a nefariis, sed contra illos qui extra congregationem eorum sunt; quibus inferre damnum per vim vel per astum non timent, quia considerant illos ut mortuos et sic ut infernales. Credunt etiam nullos venire ad coelum quam ipsi, et quod illi dati sint a Patre Ipsius, et non alii. Infestabant me tota nocte, objiciendo faeminas, et turpissima faeminae sicut ad esum, quod significabat quod pro maxime nefando credant Dominum adorare ut Deum, seu Humanum Ipsius Divinum.

4799. Omnes erant qui conjunctim sic agebant: quapropter etiam removebantur ad dextrum in plano plantae pedis longissime. Dicebatur eis quod Dominus non habitare possit per amorem apud illos qui in vita mali sunt, quia sanctissimus, non potest apud illos qui prophani sunt quoad fines vitae, quapropter tenentur in eo quod Dominum ament ut hominem sicut unum ex se, qui similiter infirmus fuerat, sic ut fides non sit in Dominum, ita nec amor.

4800. Mos eorum est in occulto agere, et non propalare aliis sua dogmata, sciunt quod non cum illis tunc esse possent, quia rejicerentur ut Sociniani, et quod secundum illa liceat mala facere et nefaria, et quod sic remittantur, modo non discedant a congregatione.

4801. Interior illis amicitia est, quia cogitant de salute aeterna seu coelo, quod illi erunt non alii.

4802. Dicunt cum audiunt de vita boni, ei settia dygd framf�r tro, sed informati quod non sit bonum civile et morale, sed bonum spirituale cum quo fides conjuncta est, quod est charitas; bonum civile et morale est effectus et quoque sequitur quia est externi hominis.

4803. Reducebantur in statum quendam suae vitae, cum plures ex illis simul occiderent virum qui propalavit eorum arcana, et dixerit quod credant Dominum fuisse hominem sicut illi, et peccatorem sicut illi, et quod loquutus non ita sane sicut illi, sed quod a Patre acceptatus pro Redemptore, ex misericordia, quia ivit ad crucem ex se ipso, miserunt dein ad praedicatorem et ei detexerunt id facinus, qui non improbavit, sed usque timerent leges civiles; et hoc fecerunt consulto, nam ille erat inter illos, et primum incusatus est ab illis, postea simul iverunt, et deliberabant, tandem decernebant quod occiderent illum, quod etiam fecerunt: idem ille est, quem etiam tunc occidere tentabant, jacebat primum sicut occisus, sed surgebat, et loquutus est de illa re apud illos: cogitant usque omnes, ut percipio, quod id licitum fuisset illis, non a se sed a perceptione sicut a Domino, confirmabant se per apostolorum exemplum, quod qui fallebat eos, mortuus fuerit, sed non fuit ab illis occisus; fregerunt illi caput ejus, et postea in terram incognito dejiciebant: confirmaverunt se quoque in eo quod recte fecerint, quidam dixit, quod etiam ex regibus qui gerunt bellum [cf. Gen. XIV].

4804. Quod credant similiter quod non bonum facere possint, et quod bonum vitae nihil faciat ad vitam aeternam, et quod omne bonum sit meritorium, est quia non possunt facere bonum, a Domino, sed ab ipsis, quia ita credunt de Domino, ut supra ostensum, et quoque quia credunt quod illi soli salventur, et omnes reliqui condemnentur, et sic faciant fidem meritoriam, tum quia Deus Pater dederit illos solum, qui fidem in Ipsum habent [Joh. III: 15-18], ideo quod salvatio non fiat per bonum vitae sed per fidem; tales cum faciunt bonum, non est bonum.

4805. Apparuit qualis illis status veri per ideam spiritualem, erat ille obscurus sicut tegumentum, quo tegebatur, sed quia unus per artem induxit speciem alicujus lucis supra, ideo aperiebatur id, et tunc erat diabolicum, nam influebat infernum pessimum; et ille in statu lamentabili erat.

4806. Detegebantur adhuc plura facinora quae patrarunt ex nefando zelo sui religiosi, quidam qui dixit super lecto audivisse vocem ex angelo, ut colant Deum Patrem et Deum Filium et Spiritum sanctum, hoc narravit quibusdam ex fratribus suis, qui numero 6 fuerunt, sed hi dicebant, quod illa vox non a Domino venerit, quia credunt quod Dominus dicendus sit Filius Dei, et agnus Dei, non autem Deus Filius, ita non Deus, interrogabant illum quomodo ille credit, is dixit quod credat in Deum Filium, cum hoc dixit consultabant inter se, et decernebant quod interficerent illum, sed ille percussus sed per vim se extulit per januam; sed usque postea per venenum ab illis mortuus est; eripuit se foras per januam, quo tremor occupabat omnium corpora, qui terrefecit eos.

4807. Post aliquod tempus cum loquerentur de illa re, quidam dixit quod tremor occupaverit eos, et quod hoc a Domino, ne interficerent illum, hoc rursus excitabat illos ad iram, et deliberabant de eo num eum propterea occiderent, et quoque decreverunt, causa erat quia etiam dixit quod non necandus esset, sed cum tandem professus est quod ipse quoque necare illum vellet, tunc dimissus est, et sic erupit, et postea clamavit ad illos, quod sint tales cum quibus non amplius esse vellet; contra hujus vitam etiam machinati sunt.

4808. Postea etiam decreverunt alium occidere, qui cum animadverteret hoc, ascendebat super scamnum et clamabat num vellent occidere illum sicut duos alios, tunc erat coetus plurium ad 100, et illi quoque decernebant interficere eum, baculo caput ejus primum percutiebat unus, et postea misere tractabant; ille mox dein fugiebat ab illis.
Tales sunt, ut si non unanimiter consentiant, quod cogitent de nece ejus qui aliter cogitat, et hoc ex nefando zelo sui religiosi. Sex illi bis facinus illud fecerunt, evocati sunt ex inferno et ostensi reliquis, ac iterum illuc conjecti.

4809. Dictum est illis, quod verum fidei et malum vitae non concordent, sed hoc prorsus negarunt, dicentes quod usque vivi sint, et cum vivi, malum non sit malum apud illos, responsum est, quod in hoc insaniant, et quod non possint verum fidei habere, ut ex: gr: in hoc quia approbant malum vitae. Etiam malum alteris fecerunt, propterea etiam puniti sunt. Dictum etiam est illis, quod illi qui in malis vitae sunt, adorent malignos spiritus qui faciunt se esse Christum, ut plures in altera [vita] sunt, habitant quidam profunde sub planta, et quoque apparent ad dextrum remoti in plano capillitii.

4810. Cum de Domino cum aliis loquuntur, non dicunt quod Dominus sit Solus Deus, sed quod Pater sit Deus, et Dominus filius Ipsius, sic evitant vocare Dominum, Deum, et quoque occultant quod credunt, aliter inter Socinianos recenserentur, ideo etiam toties dicunt Agnum Dei.

4811. De Doct. Nordberg
Apparuit magnus serpens ad latus sinistrum, viridi paene colore, et is visus arripere aliquem spiritum ibi in veste, et circumduxit ad dextrum, miratus sum quid vellet: liberato illo, arripuit alium in veste, et sic circumflectebat se et vagabatur, et similiter fecit cum aliis; perceptum tunc [quod] hoc apparentia esset ex ejus natura, quod per sensualia et eorum fallacias ita tractaret alios, et hoc ex astu, ita apparent illi, aliis, non sibi, vestes ultimae, quas arripuit, sunt sensualia et eorum fallaciae: postea auditus loqui cum illis sed strictim, interrogans in quem credant, dixerunt in Deum Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, quosdam ita momordit, quosdam autem reliquit, ita pertranseundo; postea, detectus est, et apparuit, et clamatum quod esset D. N.br. Apparuit sicut osseus quoad caput, niveus quoad corpus et quoad manus, et sic circumlatus circum et visus coram spiritibus, et semper clamatum quod is esset; plicabat palmas, et dicebat quod peccaverit, sed dictum adstantibus ut viderent quid tunc cogitaret, erat fraudulentum quod visum et sentitum, et dein sublatus versus coelum et circumlatus et ostensus angelis qualis esset, et quis esset, et fassus clara voce quod non crediderit neque in Patrem neque in Filium neque in Spiritum sanctum, tametsi praedicaverit, et quod prorsus scripturam sacram contumeliose tractaverit; et non contentus eo, sed etiam voluerit persuadere aliis, tentando apud plures sacerdotes, quantum non timuit id propalari; dein conjectus est inde in infernum profundum: fuit tam forti persuasivo ut occoecaret spiritus paene, cum interrogabat eos, ut quidam vix possent respondere: dictum quod ideo ultimis annis non voluerit praedicare. Demum dejectus est. Cum quibusdam loquutus est scandalose de sancta scriptura, et de fide, deque Deo, et hoc cum persuasione.

4812. Dictum dein adstantibus, quod videant quales sunt homines Ecclesiae, et ipsi antistites hodie, etiam illi quos nemo credit tales esse, nam paene omnes non aliter credunt, quam quod is fuerit verus sacerdos, quin etiam doctus.

4813. Continuatio de Moravianis
Apparebant mihi in somnio bini, qui quasi noti, quia in idea binorum eram quos cognosco in mundo, qui non sinceri, illi invitabant me in Cameram, ubi loquuti sunt amice, et postea declarabant se latrones, et urgebant ut darem 100 ducatos, alter me prehendit et vim inferre voluit, sed cum praevalerem et exirem foras et sequutus est me, vociferando latro ut comprehenderer, et ille sic liberaretur, tunc immisit pulverem in gremium meum, et evigilatus, apparebant flammae coruscae admodum plures super mensam quasi ex sputo eorum ibi; hoc significabat cupiditatem veri eorum, quam habent, et quam infundunt aliis.

4814. Iterum in somnio visus sum esse in eorum congregatione sacra sed quod illi tamen non volebant, et variis modis urgebant ut exirem, cum exivi, tum bini me comitati sunt, et benigne loquuti, et tandem deduxerunt in locum, ubi inductus sum, et tunc veniebant ducenti ex illis, et declarabant me sontem mortis, quod sacra eorum frequentaverim, et quod sic detegerentur arcana illorum, et evigilatus sum, perstabant in me inquirendo ubinam, et interficiendo alium, et hoc omnes unanimiter percutiendo; tunc dictum est, quod ita fecerint alicui, et quod etiam male tractaverint dein unum eorum qui dixit malum fecisse.

4815. Ex talibus facinoribus territi sunt reliqui in ea congregatione, nec hiscunt loqui contra eorum persuasivam haeresin verbum. Animadversum quod illi interius crudeles sint; et quod attentissime audiant qua opinione sit alter; si alia, quod animo gerant illum interficiendi. Dicunt inter se, quod hoc licitum sit, et bonum, quia contra mortuos, qui sunt infernales, sicut licuit Judaeis tractare gentes. Nec unus alteri beneficium facit, si beneficium, tunc statim fit inimicus, sed quasi urgent ut det: sic internecina vindicta sunt contra omnes qui bonum faciunt: nec male loquuntur contra maleficos. Omnes qui admittunt persuasivam suam haeresin, credunt vivos esse, et salvatos, ita recipiendos in coelum, et non alios.

4816. Ubi Dominus loquutus est de amore et facere bonum, ut quod qui audit et non facit sit stultus, et qui audit et facit sit prudens [Matth. VII: 24-27], et similia alibi, dicebant quod tunc Dominus insane loquutus sit, quia in malo sicut illi, sed quod prae illis ex Misericordia acceptus sit a Patre. Verbo sunt prorsus insani in Ecclesia. Mentiti sunt esse Lutheranos ex eo quod non propalent sua arcana, sed modo dicant quod credant in Dominum, quod credant salvari per fidem solam, quod rejiciant omne meritum, quod salventur ex misericordia, etiam mali, si modo fidem habeant; ex his persuadentur Lutherani quod veris similibus secum sint, sed post aures latet serpens. Fructum fidei non vocant bona charitatis seu bona opera, sed dicunt fructum fidei esse salvationem, utcunque vivit homo.

4817. Quod Dominus possit honorari ac agnosci a pessimis diabolis, si illis pollicetur potestas
Continuatio etiam de Moravianis
Sermo fuit de amore illorum in Dominum ut solum hominem, et quod illi ideo sint intimioris amicitiae socii, dictum fuit, quod ideo amarunt Dominum, quia crediderunt se solum salvari et regnare in coelo super omnes, et sic quod amor sui conjungat, intime quantum est ex religioso, quia continue de eo inter se loquuntur, et in se cogitant; dictum quod pessimus diabolus possit agnoscere et honorare Dominum, si teneatur cogitatio ejus in eo quod a Domino maximus omnium fieret, ideo ab angelis sumtus est pessimus diabolus, et inflabatur tali fastu, tunc ille ex fastu et ex amore sui loquens, dicebat, quod ille duceret illos ad Dominum, ad honorandum eum, et hoc asseveranter; cum tamen is fuit infensissimus hostis Domini, quod per multa actualiter ostenderat, inde patuit quod amor et honor Domini apud Moravianos esset ex amore sui et sic ex fastu et supereminentia super omnes alios.

4818. Quod spiritus praesens sibi appareat ubi alius
Ostensum est, quomodo cogitationes conjungunt, et quod cogitatio unius influens in altero, sistat praesentiam ibi, tum quod ipse sit, hoc per exempla plura ostensum est, qui in loco erat remotissime, is per influxum cogitationis in alios, videbatur sibi praesens ibi, sic ad multam distantiam, cum tamen esset remotissimus ab illis.

4819. Coelestes et de Verbi inspiratione
Datum est certo modo blaterare cum coelestibus, et observatum quod singula quae feci, et hoc cum non cogitavi – ut cum moverem manum, digitum, admoverem pectori, faciei, vel oculis – ad illos ut loquela veniat, qui singula illa ex voluntate et inde affectione. Dictum est ab illis, quod percipiant num aliquis eo die venturus ad me, sed hoc inexpressibili idea, quod quoque concludere potui ab eo, quod quidam talia in se sciant, quod vocatur Arcanum, [a] quibusdam de fortunis et infortuniis percipitur, quasi praenuntiatur. Ex his clare apparet, quod Dominus regat omnia et singula, et quod omnia et singula usque ad singularissima apud hominem videat et praevideat.

4820. Cum scriberem et in perceptione quadam intermedia coelesti essem, tunc perceptum et dictum, quod omnia et singula verba, et syllabae, cum suis corniculis, perciperentur a coelestibus, et quasi loquerentur cum illis, quod fit ex affectione, in qua tunc est homo, communicata manui, vel in manu, nam manus quia est potentia est ipse homo, inde constabat, quomodo inspiratum fuerit Verbum, quod quoad singularissimam jotham et apicem. Inde est quod scriptura manus se habuerit secundum animi affectionem et obscuritatem apud me.

4821. Quod supplicationes bonorum audiantur in coelo, ut clamores, et malorum in inferno
Factum quondam cum loquutus sum cum quodam spiritu, et volui solum per affectionem amoris id significare, dixit ille, quod audiret me loquentem multa, sed dixi quod non cogitaverim nec vocem emiserim, seu aliquam ideam habuerim, dixit quod loquutus sim multa, de illa re, et quod audiverit sonore illa, expressis vocibus; postea cum misi manum ad tempora mulciendi causa, dictum e coelo, quod etiam illud auditum sit in coelo ut loquela secundum omnem affectionem quae mihi inerat tunc, hoc dein iteratum alio modo, et confirmatum, causa erat, quia in tertio coelo non cogitent ac loquantur per ideas aut per ideas factas voces seu per formas idearum defluentes in voces, sed quod in tertio coelo loquantur per affectiones, inexpressibili modo, et hoc sonore: instructus sum inde quod affectiones hominis boni audiantur omnes in coelo, et si ardentes sunt sicut clamores: hoc quoque testatum est prius per id, quod mihi dictum, quod tacita cogitatio, cum ex bono et vero, plus audiatur in coelo ut loquela sonora, quam cogitatio alte loquens.

4822. Vice versa est de affectionibus mali et falsi, illae non audiuntur in coelo sed in inferno, etiam ut clamores, cum ardentes sunt; et quod non aliter audiantur in coelo, quam cum penetrant ad bonos, et illos affligunt vel opprimunt, tunc ab his audiuntur in coelo, quibus tunc opis fertur, et sic inde reprimitur malum. Quod ita se habeat, inde est, quod cogitatio et affectio bona recipiatur ab omnibus in coelo, et sic se dissipet circumcirca, nam communicatio perpetua talium est in coelo, inde est quod audiantur ut clamores, vicissim est in inferno, ibi recipiuntur cogitationes et affectiones mali et falsi, sicut aquae in spongiis, et circumdissipantur, inde ibi clamores cum inferna in ordine sunt, et in opposito ad coelum, inde dissipatio talium ibi.

4823. De memoria
Audivi perplura quae detecta sunt in altera vita, etiam quondam cum C. XII, quid fecerat singulis diebus, et negotia inter 35 dies circiter, et hoc ordine, et dein etiam aliquot septimanis, et non fallebat quicquam; similiter cum aliis recensita sunt eorum facta ac crimina; quae quoque confessi; et testatum est, quod secum ferant in alteram vitam quicquid cogitarunt, voluerunt, loquuti sunt, fecerunt, audiverunt et viderunt in toto vitae eorum cursu.

4824. De Epist. Pauli
Quod Pauli epistolae non sensum internum habeant, notum est in altera vita, sed permissum est ut in Ecclesia sint, ne illi qui ab Ecclesia malum facerent Verbo Domini, in quo sensus internus est; nam si homo male vivit, et usque credit Verbo sancto, tunc malum facit coelo, ideo Pauli epistolae permissae sunt: et ideo Paulo non permissum fuit sumere unam parabolam, ne quidem doctrinam ex Domino, et exponere et explicare, sed a semet omnia sumsit. Ecclesia quidem explicat Domini Verbum, sed per Epistolas Pauli, quapropter etiam recedit ubivis a bono charitatis, et accipit verum fidei, quod tamen Dominus docuit, sed ita ut bonum charitatis esset omne.

4825. De lumine sensuali externo et de mento
Erant duo, qui tunc in dignitate constituti fuerunt, (De la Gardie och Cedercreutz), illi loquuti inter se, erant ad regionem plantae, et communicabatur mecum lumen eorum intellectus, quod ante oculos vibrabat sicut sqwimrande arslis*; et abstulit omne lumen seu omnem intellectum rerum interius, sic ut nihil capere possem, hoc est, non aliquem nexum rerum, neque in morali vita, vix aliquid in civili, et prorsus nihil in spirituali, quod etiam per varia confirmabatur, hoc perstabat per bihorii tempus, et abstulit, ut dictum, facultatem cogitandi, relicto solum modo cogitandi non procul quam sicut apud bestias, erat lumen sensuale externum; tale iis lumen fuit, quia nihil aliud curarunt, quam corporea, et corporeorum voluptates, edere, bibere, ludere, loqui de talibus, imprimis quia amaverunt se, supra alios; et dictum ab angelis, quod homines hodie quoad plurimam partem tales sint, quare habitant in obscuro, ubi vix aliquid luminis, et fiunt corporei. Illi bini influebant in mentum apud me, et hoc manifeste; inde patuit quod talium cogitationes in illam partem faciei influant, quae est vix facies sed infra faciem ubi barba.
* h.e. skimrande arsbakar = clunes vibrantes (voces suecicae)

4826. De coelo
Fuit quidam, qui dictus esse mortuus, et hoc narratum Cederstedt) et tunc venerunt illuc spiritus ad videndum num tale potuisset existere, sed apparuit quoque sicut mortuus, lividus sicut cadaveris facie, sed rediit ad se post horulam, et narravit quod in coelo intimo fuerit, et quid tunc viderat, quod fuissent inenarrabilia, in stupore fuit, cum narrabat, quia paene non aliquid exprimere potuit, quoad magnificentiam et sublimitatem, in omnibus et singulis, dictum quod ibi ipsa ars omnium; postea remissus est in alium statum quoad externa, et tunc elevatus in secundum coelum, unde mecum loquutus, dicens quod ibi quoque magnifica essent, et quoque paradisi, sed usque non talia.

4827. De magicis in altera vita ex artibus malis in mundo, Maul)
Quidam Angl. (Maul) in mundo deceperat socios suos, et abstulerat eorum opes fraudulenter, fraudes illae versae sunt in magica, 1) potuit auferre (m�ssan et imponere alias, et plures ac varias, et secundum impositionem variarum perceptiones et credulitates eorum, quibus imponebantur, factae sunt, nam m�ssa significat talia. 2) Potuit etiam dare bibere ex variis poculis, et sic facere ut comprehendant sicut loquutus est, nam bibere est instruere et persuadere. 3) Non licuit alios manu vel digitis tangere, sic enim paene enecabat illos, quod didicit ex eo quia correspondebat vitae ejus in mundo, ibi fraudulenter abstulerat sociis illorum opes, et depauperavit, inserendo in Librum summas falsas, et magnas.

4828. Trollslandar*
Qui talia in altera vita habent, trahunt filum ex rhombis, et sic fila dirigunt versus caput alterius, et tunc fascinant eos, et deducunt quo volunt, sunt mulieres, quarum plures animadversae sunt; et instructus quod sint tales quae in mundo discurrerant ad amicas et notas ubivis, et loquutae de aliis, et impressionem dederint, et sic declinaverint animum earum quocunque vellent: talis natura apparet in mundo spirituum sub ea specie.
* = libellae, libellulae (vox suecica)

4829. Quomodo se haberet si Dominus non venisset in mundum
Fuit quidam, qui id cogitabat, quod omnia fluant secundum ordinem Divinum, et ex hac cogitatione in illam venit, quod usque omnia secundum ordinem fluxissent, si non Dominus assumsisset humanum, ita quod usque salvati fuissent, qui nunc salvantur, et quia non interius cogitabat de illa re, ideo angeli sub quorum auspicio erant, qui a Domino ducuntur, se paulum removebant, et sic influxus a Domino ad illum non fuit, sed ipse tunc in simili ordine, in quo fuisset si non a Domino tutatus et per angelos ductus, tunc incipiebat furere prorsus sicut insanus, cum gladio in manu, fodiendo et sic immaniter fervescendo, similiter fecerunt aliqui alii qui in ejus consortio, qui post furias illas decumbebant postea sicut mortui, et cum resuscitati iterum similiter furebant; per hoc ostensum est, qualis fuisset status rerum, si Dominus non illos per Divinum Humanum suum tutaretur omnes: ille homo fuit alioquin inter illos qui super res admodum bene reflectere potuerunt, sed modo exterius, quia aliquid amoris sui habet, quod intercipit influxum interioris cogitationis. Erat Pet: Schonst.

4830. Quod vestes sint vera forensia, tum legum civilium, oeconomica, et similia
Quidam mihi in mundo notus (:Har. Waller:) qui tunc studuit lucrari pecunias per legum perversiones vel applicationes ad [non] justum, et hoc diu fecerat, ille in altera vita retinens eandem malitiam, sedebat cum pluribus in angulo, et illis insciis projiciebat ad me subjecta, et plura incognito moliebatur, et quoque per amores lascivos captare studebat animum, is detectus, cum inde abriperetur ad poenam suae malitiae, mutabat continuo vestes, et nunc induebat faeminas, nunc puellares, nunc viriles, et plures alias, et quoque se subtilem spiritum fecit, et sic subtraxit oculum eorum, hoc perdurabat per horulam, et non potuerunt illum auferre, sed usque postea ablatus est; per hoc manifestabatur quod vestes essent vera forensia, et faeminae apparentiae justi, et sic porro.

4831. De Mahumedanis et Scrivero
Perductus sum ad regionem ubi Mahumedani, quae est versus dextrum in plano plantae dextrae, et cum ibi perductus et tenerer in idea de Domino quod Pater in Ipso et spiritus sanctus ab Ipso, ita quod unicus Deus, tunc illi omnes qui ibi in eadem idea erant, et prorsus agnoscebant; hoc per totum tractum; erat tunc mecum e Christiano orbe Scriverus, in quem influeret fides Christianorum praesentium, sed usque percipiebatur quod ille non posset redigi ad id agnoscendum, ex illo etiam appercipiebant Mahumedani quales Christiani sunt, et illi inter eos qui aliis meliores.

4832. De Tellure extra mundum solarem, inter minores, et ibi de Domino
Videantur 3 vel 6 paginis infra, continuatio de Divino Humano Domini (4844-47)
Elevatus sum e loco ubi eram per plures horas circiter per 10 continue, et observare dabatur elevationem et remotionem a priori loco per gradus, et tandem usque ut non apparerent; erat in statu vigili; et per id tempus loquutus de ea re cum spiritibus qui juxta me. [2] Quidam ex hac tellure adjunctus erat mihi, qui dum vixit, praedicator inter famigeratos, et quoque scriptor patheticus valde fuerat, spiritus ex idea de illo capta a talibus quae de eo audivi et appercepi, putabant illum esse etiam Christianum corde prae reliquis; nam in mundo judicatur ex praedicatione et ex scriptis, et non ex vita, et si ex vita, excusant naevos cum in idea tali sunt, nam idea seu apperceptio de aliquo trahit omnia ad sui partes. [3] Cum tandem post 10 horas elevatus sum, et percepi quod essem extra solis nostri mundum, et secundum elevationis plagam percipiebam, quod essem in orbe stellifero versus meridionalem plagam, [4] tunc loquuti sunt mecum quidam ex aliqua tellure ibi, dicebant, quod aliqui aliunde quandoque veniant ad eos, via etiam monstrata est per quam venirent, erat ad sinistrum, et appercepi quod essent e nostra tellure; dicebant de illis, quod quidam eorum perturbent eos per id quod dicant se credere in tres personas et unum Deum, et quoque quod ideam trium deorum habeant, tametsi ore dicunt unum, nam cum sistunt personas per ideas cogitationis, ut fit in altera vita, apparent tres personae sicut homines, et tunc illos per unanimitatem faciunt sicut forent unum per quoddam apparens sicut continuum, dicunt quod sic tres unus sint; et quod tres ita unitos vocent unum Deum, non autem unum Divinum, ex quibus percipiunt, qualem ideam de Deo uno habent illi qui e nostra tellure. Qui mecum erat praedicator, is quoque cum in tali idea cogitationis erat, similiter repraesentabat tres deos ut unum, sed cum non in idea cogitationis erat, sed solum in loquela, in quali fuerat in mundo, tunc dicebat Deum esse invisibilem, et cum hoc dicebat, cogitabat de solo Patre, et non de Domino, et tunc non alia idea inde resultaba, quam sicut universum inconspicuum, et sic qualis natura in suis primis, et quoque tunc examinatus, num similiter crediderit, et compertum quod talis ejus interior fides fuerit, ita quod intus fuerit ei intimum naturae Deus, sed extus solum nomina, nempe Pater, Filius et Spiritus Sanctus Deus. Compertum etiam tunc quod intus in se naturam fecerit Deum, et quod usque ideam angeli habuerit de spiritu sancto, et de illo ideam Dei visibilis, ex causa, prout compertum, quia in mundo toties cogitavit de se, quod loquutus sit ex spiritu sancto, et cum ea idea examinata fuit quoad interiora, visum est, quod se potius quam aliquem angelum intellexerit, quia intus crediderat quod ex se loqueretur, et vitam haberet in se, non influentem a Domino. [5] Spiritus illius telluris dicebant, quod spiritus ad illos veniant, qui tales sunt, qui perturbant eos de eorum cogitatione et fide de Deo, quem sciunt, et percipiunt, esse hominem, et hoc non modo ex interiore perceptione, sed etiam ex eo quod appareat illis semper sicut homo, et quod usque agnoscant illum pro Creatore universi, quod etiam plane sciunt, et quod nullatenus possint percipere Deum aliter quam in humana forma, et si secundum opinionem hospitum illorum cogitarent, nempe de Deo invisibili, quod nihil prorsus de Deo possent cogitare; questi sunt de illis, qui ita perturbant eos, et precati Dominum de ope, quam etiam sciunt se accepturos: dicere datum est illis, quod homines nostrae telluris tales sint, quia cogitatio eorum est materialis, et quod usque sciant, quod antiqui in hac tellure similiter adoraverint Deum sub humana forma, et vocaverint Ipsum Jehovam creatorem universi, prout Abraham, Guideon, Joschua, et plures alii, tum quod Ipse Dominus docuerit illos, quod non nisi quam unus Deus sit [Marc. XII: 29], et quod Ipse ille Deus esset, quodque unum cum Patre [Joh. X: 30], quodque Pater in Ipso et Ipse in Patre [Joh. XIV: 10, 11], et quod Spiritus sanctus, qui vocatur spiritus veritatis, quia est Divinum Verum procedens a Domino, non loquatur ex se sed ex Ipso Dmino [Joh. XVI: 13, 14]: et quod Pater, Filius et spiritus sanctus sint modo nomina quibus Ipsum Divinum, Divinum Humanum, et Divinum procedens, in Verbo exprimitur; et quod hoc ita dictum sit ob causam, ut agnoscerent Dominum pro unico Deo; verbo, sunt ideae materiales spirituum nostrae telluris, quae perturbant ideas spirituum ex illa tellure. [6] * Loqui dein datum est cum spiritibus ex illa tellure, narrabant quod cum illis venia datur, appareant hominibus suae telluris, et ambulent inter illos, et loquantur cum illis sicut homines, quod fit per id quod mittantur in cogitationem quod sint homines in tellure adhuc, et quod incolis tunc aperiatur visus interior, et dicebant, quod incolae non aliter sciant quam quod homines sint, et quod tunc primum sciant esse spiritus, cum auferuntur subito ex oculis eorum, ac disparent, simile in hac tellure fuerat antiquis temporibus, sicut quod apparuerint angeli Abrahamo [Gen. XII: 1; XXII: 11, 15], et quoque Lotho [Gen. XIX: 1, 11], tum omnibus incolis Sodomae tunc, et quoque aliis similiter, qui principio nec sciebant aliter quam quod homines essent, sicut etiam qui apparuit Manoacho et ejus uxori [Jud. XIII], et quoque Joschuae [Cap. I], – (ex Verbo illa sumantur). [7] Praedicator qui mecum erat, prorsus in negativo erat, quod tellures aliae darentur quam nostra tellus, quia defenderat contra alios, quod hoc non posset esse, quia Dominus hic natus est; quia in tali negativo erat, ipse in similem statum redactus est, in quem spiritus illius telluris cum apparent incolis, et sic in ipsam illam tellurem missus est, ut videret non modo tellurem, sed etiam loqueretur cum incolis ibi, quod cum factum est, dabatur communicatio ejus inde mecum, ut similiter tunc viderem incolas et quoque quoad partem aliqua super tellure illa. [8] Ita videre datum est quod in tellure illa quatuor genera hominum essent, qui successive visi sunt, etiam separati. Loquebatur primum [cum] illis qui erant vestiti, postea cum illis ibi qui nudi, dein cum illis qui apparent nudi sed usque corpore quasi iflammato; et porro cum illis qui corpore nigro erant. [9] Cum erat apud illos qui erant vestiti, apparebat faemina satis bella facie, cum veste decente, tunica pendente a tergo decore, brachia eadem veste quoque tegebantur; capite tecta fuit capitello ad formam serti circumducto, quod quoque pulchris floribus ornatum erat; ille visa illa virgine, delectabatur valde, et loquebatur cum illa, et quoque prehendebat ejus manum, sed quia illa appercipiebat tunc quod esset spiritus, non ex sua tellure, quia vestitus aliter, proripiebat se ab illo; at tunc apparebant ei ad dextrum plures aliae ex sexu faeminino, quae pascebant oves et agnos, quos tunc ducebant ad potatorium suum, quod fecerant per fossulam deductam ex aliquo lacu, illae erant similiter vestitae, manibus habentes baculos pastoritios, per quos ducebant oves et agnos ad potum, dicebant quod illuc vadant, quo baculis suis ostendunt: oves visae erant grandes caudis lanigeris latis et protensis. Facies etiam visae sunt mihi propius, erant plenae et pulchrae; viri autem quoad faciem sunt colore carneo, quali in nostra tellure, sed inferior pars faciei, loco barbae, erat nigrum, et nasus ad niveum plus vergens, graa.** Visa etiam tunc erant habitacula eorum, erant domus humiles, potius casae quam domus, erant supra rotundatae, et in longum protractae, janua utrinque, et intus utrinque divisae in cameras, 5, 6, 7, secundum numerum familiae illorum; dicebant illas exstrui ex humo ibi, et quoque ex glebis gramineis excisis, et fenestras ex filis gramineis contextis, ac formatis ut lux possit transparere, vario modo, ita contextae, etiam quod aperiri et claudi possent. Mapalia.*** [10] Postea idem praedicator perducebatur ulterius, quod tamen invito illo factum, quia delectabatur illa virgine, quod apparebat ex eo, quod usque aliquid umbrae ex illo permansit in loco illo; tunc veniebat ad illos qui nudi erant, ibi visi bini et bini, seu paria, ambulantes, erant maritus et uxor, non visi nisi quod bini consociati fuerint; circum lumbos erant cincti velamine, ibi apparebant omus seu casae simili structura; et quoque apparebant agri eorum, qui plane nivei erant, dicebant quod ibi sint grana quae comedunt, et praeparant vario modo, perceptum quod similiter sicut grana apud Chinenses; et quod talia semina sint illis pro pane, quem ostendebant, qui erat parvus, sicut frusta quadrata panis: praeterea ostensum quod haberent varii generis herbas, flores, tum quoque arbores, et arbusta, in quibus baccae, ex quibus vinum praeparabant, fructus quoque magni visi, qui erant sicut malogranata. [11] Quod ita distincti fuerint, nempe qui vestiti a nudis, erat quia prorsus alia indole sunt, qui enim vestiti sunt erant indole quali spirituales in coelo, et qui nudi, quales coelestes in coelo, de quibus videantur loca quae citata, n….**** [12] Cum apud nudos erat, tunc praedicator perductus in statum in quo fuit in mundo, et tunc voluit docere illos, quaerebant quid vellet dicere, dicebat quod praedicare vellet Dominum crucifixum, sed dicebant, quod nesciant tale, et quod nec audire vellent tale, quia sciunt modo Dominum vivum, dicebat quod etiam docere vellet de Domino vivo, at cum loquebatur, dicebant quod loquela ejus esset talis, ut apperciperent quod loquatur propter famam et propter lucrum, quia non erat coeleste in loquela, solum terrestre, quod asperum, et sic quod non docere illos posset, nam non ad voces attendunt quatenus ex ore, sed quatenus ex corde, ubi non angelicum; quapropter tacebat; fuerat enim in mundo, dum vixit, maxime patheticus, sic ut movere potuerit auditores ad sanctum, sed patheticum illud fuerat arte acquisitum, et ex amore mundi, quod appercipiebant incolae ibi: erant spiritus ex tellure illa, tunc apud eos, per quos talia percipiebant, nam spiritus non curant externa sed modo interna in externis, vocabant loquelam ejus materialem. Vide infra. N.B. [13] Postea veniebat ad illos qui corpore inflammato erant, qui tales apparebant ex amoribus mundi, et luxurie in vita; hi quoque nudi erant, sed mox pergebat ad ultimos, qui nigri, quorum aliqui vestiti aliqui nudi erant. [14] Ab icolis illius telluris instruebar, quod sol illis appareat magnitudine quartae partis sicut magnitudo nostri solis, et quod circumvagetur ad apparentiam tellurem illorum, colore etiam flammeo, sicut noster sol, qui tamen coram nostris oculis est stella: etiam apperceptum quod tellus illorum circiter esset 500 milliarium***** in circumferentia; et quod annus eorum esset 200 dierum, et dies 15 horarum, respective ad horas nostri temporis, quod scire poterant spiritus eorum per modum visionis spiritualis de duratione temporum, et extensione spatiorum; hoc fit modo spirituali, qui non exprimi potest vocibus quae materialium formae sunt, nam voces loquelae nostrae telluris sunt formae materialium, ex quibus ideae spirituales quidem capiuntur, sed quae usque fundantur super materialibus, quibus si materialia abstrahuntur, perit idea, hoc fit, quia incolae nostrae telluris referunt sensus externos. [15] Loquutus cum illis de incolis nostrae telluris, quod quia tales sunt, non possint concipere, quod homo vivere possit post mortem, et tunc apparere sicut homo, quoad faciem, corpus, brachia, pedes, et reliqua, minus quod tunc vestibus apparere possint induti, et adhuc minus quod mansiones et habitacula illis sint, et hoc solum ex causa quia exterius et solum ex sensualibus, quae corporis cogitant, ita quod removeri a materialibus nequeant; quapropter nec de anima aliquam ideam hominis possunt sibi formare, sed ideam vel venti, vel aliam nullius formae, et quia sic de anima paene nullam ideam habent, et tamen ex doctrina Ecclesiae sciunt, quod victuri post mortem, idcirco credunt quod non prius resurrecturi sint quam ultimo quodam judicio, et tunc cum corpore – quidem credunt quod tunc conjungetur anima corpori illi, quidem quod prius nulla vita homini, et quod anima quae vitae tunc infundenda iterum! hoc permittitur illis credere, quia credunt nihil vivere quam ipsum corpus, quare nisi dicatur id resurgere, prorsus doctrinam de resurrectione rejicerent. Usque haec idea de resurrectione secum id utile habet, quod credant vitam pst mortem; quando jacent aegroti in lecto, et illis mundana et corporea hebetata sunt, tunc usque qui bene vixerunt, non cogitant aliter quam quod victuri statim post obitum; remotive a doctrinali de ultimo judicio, loquuntur etiam tunc de coelo, cum spe vitae ibi. [16] N. B. Illi qui nudi erant, et bini ac bini ambulabant, dicebant quod percipiant illico, num inter binos conjuges conjugiale sit, quod etiam ostensum per ideam spiritualem, quae erat talis, ut similitudo appareret quoad interiora omnimodo, quae formata est per conjunctionem veri et boni, et inde apparentiam sicut unum, nam ex illa conjunctione apud binos existit conjugiale; et quoque perceptum, quod similis fides et similis charitas, seu simile verum et bonum, conjuncta id efficiant; dictum etiam quod prorsus non conjugiale sit, si unus vir et binae aut plures uxores; et quod illi hoc spirituali idea percipiant. [17] Infantes etiam ibi visi sunt, et dictum quod vicini ex habitaculis suis conveniant, praesertim propter infantes, ut in consortio sint cum infantibus vicinorum sub aspectu et auspicio parentum. [18] Loquutus sum cum spiritibus illius telluris de Domino cur assumsit Humanum, sicut scriptum est pa aparte bladet,****** et affirmando ea dixerunt quod recte, (addantur quae infra post aliquot paginas de Divino Humano Domini, ex coelo ) [4844]. [19] Postea audivi inde, quod a Domino illis missi sint qui doceant de Ipso, tum quod nunc non admittant advenas ex hac tellure, qui perturbant eos, imprimis per tres personas in Divinitate, quoniam sciunt quod Deus unus sit, proinde etiam Divinum unum, et non ex tribus unanimum, nisi velint cogitare de Ipso sicut de Angelo, in quo intimum vitae, quod dicitur anima, et visibile ejus quod est in forma humana, et procedens vita, quae est circum illum, ex amore ejus, nam quisque angelus ad distantiam percipitur qualis est quoad amorem; sed procedens Divinum a Domino, quia est ex ipso
Esse vitae omnium, implet universum coelum, et facit illud.
* Sidebar: Videantur quae infra de Domino, ubi charta plicata [ vide ms. Paginam 233-34, whi angulum abscissum]
** = cinereum, canum (vox suecica)
*** diagram of a hut with many doors
**** cf. 566, 4719
***** = 5000 kilometra
****** = super folio peculiari

4844. * De Divino Humano Domini, quod in coelo ubivis agnoscatur
Inseratur ubi de incolis aliarum tellurum ultimo loco)
Unusquisque homo, qui non perdiderat rationale suum, et in eo non amplius recipit influxum coelestem, et sic qui non agnoscit naturam pro Deo, de Divino habet ideam Humani, hoc per multam experientiam ab illis in altera vita testatum est. Hoc Divinum Humanum non alibi est quam apud Dominum, ut cogitet quis velit, ubinam Divinum Humanum alibi; Dominus etiam id manifeste dicit, quod qui vidit Ipsum videat Patrem [Joh. XIV: 9], et quod Ipse in Patre sit et Pater in Ipso [Joh. XIV: 10, 11], et quod Pater et Ipse unum sint [Joh. X: 30] .
* 4844-47 inserimus conformiter auctoris praescripto post 4832

4845. Alterum est, quod angelorum cogitationes, et sapientia sit secundum formam coeli, et eorum affectiones secundum mutationes status ibi, nam nisi forma coeli sit perfecta, nemo potest cogitare, minus sapere, nam omnis cogitatio extensionem habet in societates alias coeli, secundum coeli formam dispositas, forma coeli in communi refert unum hominem, nam correspondet singulis apud hominem, ut ostensum est, [2] Quod 1) omnia totius corporis a supremis ad ima, et ab intimis ad extima, sint formae organicae prorsus ad receptionem vitae fidei ex amore, et quantum amoris Divini in homine est a Deo, tantum sunt illius organica receptiones vitae, consequenter sunt vitae; hoc in Domino perfectissime, quia Ipse Divinus amor, qui fuit Esse vitae Ipsius, formavit corpus ad sui instar, ita ad receptionem ejus, usque adeo, ut omnia essent formae Divini amoris, et cum id fit Divinum, sunt Divinus amor, nihil ibi est clausum sicut in finitis, sed omnia ad coeli infiniti ideam formata. 3] Quod similitudo patris sit in hominum generatione ex conceptione a patre, ita ex anima quae est esse vitae, hoc communicat suum cum corpore et facit similitudinem sui, corpus enim est existere vitae ex esse vitae. 2) Quod non sciant quod totum corpus sit forma eorum amoris, quod notum in coelis. Nec sciunt quod Dominus, tametsi homo et non spiritus intraverit per fores clausas. 3) Quod unus Deus non sit cum sint tres personae. 4) Dicunt quod omnipraesens sit etiam quoad humanum, ut in sancta coena. 5) Credunt quod quoad corpus resurrecturi, nam nihil sciunt quales sunt in altera vita, nempe in corpore et in [……,] non sciunt quid anima, et quid corpus. Non sciunt eruditi quid anima, num aliquid aut num solum vitale, vel num cogitatio in quodam aereo, num ibi in corpore aut alibi, cum tamen anima est ipse homo, et in humana forma prorsus, et corpus adjectum ejus ubivis ad functiones ejus in crasso mundo, inde eruditorum deliria; simplices sciunt quod ita sit et coram ipso Deo praestabunt. [4] Quod Divinum sit Humanum in coelo, est fundamental [sapie] ntiae, quia cogitationis, nam universi coeli idea est principalis, quare qui non est in illa, non potest esse in sapientia angelica, inde quoque patet, quod Dominus quoad Divinum Humanum sit omne coeli et omne sapientiae angelorum ibi.

4846. Accedit tertio, quod Divinum in coelo fuerit ante adventum Domini Divinum Humanum, ut ex correspondentiis patet, quapropter omne procedens a Divino tunc fuit in Humana forma, ita quod illa forma fuerit Existere amoris Infiniti ex Esse amoris, et quia fuit amoris, et Divinum est Infinitae potentiae seu Ipsa omnipotentia, ideo quoque sequitur necessum quod tandem ita factum, ut indueret Humanum actualiter. Haec per influxum e coelo scripta sunt, ex angelorum ibi sapientia.

4847. Per Divinum Humanum Domini restitutus est ordo usque ad ultimum vitae, quod est sensuale, ordo enim Divinus successivus periit in ultimis, ita Divinum in ultimo, hoc a Domino restitutum fuit, ut sic pertingere posset Divinum usque illuc. [2] Cum angelis loquutus, ex illorum influente idea percepi, quod nusquam dari potuerit Divinum creans omnia nisi unum, non divisum in tres essentias aequales; sed quod in tres essentias successivas, quae sunt Pater, Filius, et Spiritus sanctus, et illi in una persona. Perceptum etiam quod ipsum Divinum quod prima essentia, fuerit homo in conatu, seu in fieri; unde etiam erat sicut homo; ita reflexive homo; et quod secunda essentia homo natus et essentialiter ex prima; et tertia essentia in successivo homo procedens, quod est totum coelum, et si vocatur dici potest Spiritus sanctus, quando a Domino ibi et in Ecclesia inde. [3] Confirmetur etiam ex eo quod corpus sit existere vitae ab anima quae est esse vitae. Eadem apud spiritus. Confirmetur ex symbolo Athanasii. [4] Qui ex Christiano orbe Dominum negant ex captis principiis et confirmatis in mundo, vix habent aliquam vitam, sunt prorsus fatui, erant duo, qui postea conjuncti, qui tales fuerant, erant prorsus fatui, Polh: dotter, och en annan* [vide 4729], miserabilis status; aliter cum illis, qui non confirmant.
* = Polh. Filia et alius vel alia (verba suecica)

4833. De statu praedicatorum malorum cum praedicant
Fuit praedicator pessimus, qui non credidit aliquem Deum esse, et quoque quod nullum peccatum sit, sed quod homo possit facere quicquid velit, et quod peccata et facinora putentur esse, sit propter vitam civilem, et non propter aliquid interius; is detectus etiam quae facinora fecerat Hasenmuller) ; is dixit, quod cum praedicavit, quod tunc cogitaverit id quod tunc dixit de peccatis et de mercede in altera vita. Dicebatur ab Angelis, quod tunc interiora versa sint a mundo versus coelum, et quod tunc non sciat aliter, quia tunc quoque influxus e coelo dari possit, aliter quum interiora versa sunt in mundum et ad se.

4834. De inferno eorum qui auferunt omnem sensum veri et boni civilis, moralis et Christiani
Erant quidam apud me cum dormirem, et in somno apparebat quod vellem interficere illos qui intrarent in cameram, propter solam causam quod intrarent, ita absque ulla ratione, et absque alia voluntate quam quod interficerentur quia intrabant, hoc perstabat aliquantum, sed postea ductus sum in cogitationem quod ita non faciendum quia malum, quapropter resipiscere coepi, et tunc experrectus, loquebantur mecum illi qui inducebant malum illud apud me, erant supra ad dextrum; sed detectum est unde hoc, quod ab ipsis, nam quum illi influebant, omnis vis cogitandi et volendi rectum, verum, bonum, ita hebetabatur, ut nullus eorum sensus daretur, nempe num malum vel non malum, num verum vel non verum, num rectum vel non rectum. Spiritus et angeli circum me non credebant quod talis sphaera influxus eorum esset, quapropter circulata a dextro ad sinistrum, a sinistro ad dextrum, et ad latera et sursum, ubi spiritus et angeli, et dicebant illi omnes ad quos veniebant, quod adimerent omnem sensum veri et boni, et quod ita hebetati fierent, ut non possent cogitare quod bonum esset bonum, ac malum esset malum; et dictum dein quod tales sint qui in mundo crediderunt quod sinceritas, virtus, honestum, et bonum nihil prorsus sint, nisi propter apparentiam ut tales videantur propter famam ut lucrentur opes et honores, et qui semet in eo non solum cogitatione sed etiam actu confirmaverunt; tales tandem separantur ab omnibus aliis, nam possunt auferre omnem influxum boni et honesti, quae a Domino, ita vitam voluntatis et intellectus quae consistit in distincta et exquisita cogitatione et affectione talium.

4835. Quomodo Babel inchoat in Ecclesia (Swab)
Sistebatur hoc videndum et appercipiendum per aliquot dies, (Swab) ille sub plantis ibi in terra, congregabat illos quibus dominatus est in Fhalun, et quoque obsequio suo subjecit, ita ut imperaret illis, et illi obedirent; sed timuit ne Dominus illum et dominio illo expelleret, quapropter pro medio imperandi assumsit doctrinam charitatis, et agnovit Dominum pro unico Deo, sic credens quia unum faceret cum illis qui circum me, quod ei concederetur dominari; sed quia talia percipiuntur in corpore meo, ita tale linguae partem dextram pauxillum usque ad aurem induravit, praeter etiam ab aliis; is (nempe Swab) objecit semper talia ante se et me, quae impedirent ne immitterem illuc visum, quia ex interiori percipiebat doctrinam esse medium et imperium esse finem, et sic quod inversum esset, et malum in se; sermo inde factus de inchoamentis Ecclesiae, cum talia, quod desinant in Babel, nempe quod adorari velint ipsi pro Deo, dicendo primum quod illi regantur a Deo, et sic quod quae ab illis a Deo sint, quae cum auscultantur, postea explicantur omnia doctrinalia et trahuntur illuc; et nova superadduntur, quae dicuntur fluere ex illis, et faciunt verosimile, et sic crescit Babel et fit Babel.

4836. De quodam qui propter favorem unum fecit cum doctrina charitatis (Rudberg)
(Erat Rudberg), is semel accitus ad promendum illa quae scribebantur a me, inde se credebat evectum et doctum prae aliis, et in ignem amoris sui venit, et quia etiam notus fuit mihi, ideo assensit ad omnia, et approbavit cum voluptate, tametsi in se prorsus aliam doctrinam agnoverat, et bene calluerat, quae erat solius fidei; ille applicuit se ad tergum dein, et semper animo gerebat adulterium; inde patet quod a talibus adulterationes.

4837. De regeneratione seu nova creatione
Coelum
In Verbo dicitur saepe Dominus creator, quod creaverit coelos et terram, tum quod creet novos, et homo dicitur nova creatura; cum hoc ita se habet, homo ex haereditario et ex actuali vita ex se, non apparet sicut homo in altera vita, sed sicut monstrum horribile, sed sicut a Domino accipit novam vitam, ita accipit ille humanam formam, et tandem pulcherrimam angelicam, quae est similitudo Domini, hoc fit sicut creaverat hominem e novo, simili ratione et simili modo, inde est quod creare sit regenerare, et quod homo regeneratus sit nova creatura.

4838. Continuatio de Babele
Continuabant in eo, quod pro forma uterentur doctrina coelesti, quae serviret illis ad imperandum, et postea quoque deliberabant, quomodo obtinerent omnia, quod tentabant per id, quod intrarent in cogitationes meas, et inhaerenter sequerentur illas, usque adeo, ut cogitando idem tandem me exstinguerent; et postea vellent ulterius, usque ut vellent idem et facerent idem, usque dum nihil vitae superesset, et sic ii soli imperarent, modo prius redegerint plures ad obsequium; hoc simile fuit, sicut in mundo, quod primum prorsus premerent verba scripturae, et dicerent se idem docere quod Dominus, et postea exstinguerent illam doctrinam, et prohiberent ne quisque legeret, sed illi soli docerent, et quod crederent sicut illi, sic cogitando, volendo, et faciendo prorsus sicut illi vellent, dicendo quod illi sciant Verbum et non alii.

4839. Verbo expertum ex variis quod Babel sit cum doctrina Ecclesiae accipiatur ut serviat pro dominatu, et tandem ut numina fiant, et potestatem super coelum et terram habeant. Accessit etiam alius (Abb. Bignon) qui percepto quid ageret Swab, ille simili cupiditate actus etiam cum illo unum facere voluit, nempe agnoscere doctrinam Ecclesiae, et sic favorem Domini sibi inducere, ob finem imperandi; deliberabant simul quomodo in actum mitterent illa, et semper conclusum quod illi dominarentur, et cum dictum quod postremi essent primi, concludebant quod ultimo loco sederent cum imperarent, et sic porro; sed percipere ei datum quod tale esset principium Babelis, datum etiam ei fuit desistere.

4840. Verbo Babel est dominari per Ecclesiae doctrinam, et explicare illa ad favorem dominandi super alios, et tandem ut loco Dei imperent, et sint dii super terra, finis ille est pro dominatu, ita pro [se], et doctrina ac ipse Dominus pro medio, qui etiam relinquitur una cum doctrina, si non conceditur dominari; illi corde suo nihili faciunt Deum, et corde non agnoscunt, sed semet modo adorant, ita nihili faciunt Verbum, et nihili doctrinam, nec Ecclesiam, nec coelum, tametsi ore plus defendunt quam alii: diaboli ipsi possunt sic recipere doctrinam, et agnoscere Dominum.

4841. De sensu interno Verbi, quod a paucis capiatur
In somnio visus mihi sum in consortio plurium sacerdotum esse, et tunc cum uno loquutus sum de sensu interno Verbi, qui dixit quod de eo nihil sciat, sed quia is erat cupidus sciendi plura, tametsi eadem non intelligeret, visus est quasi velle scire aliquid de eo, cum id ostensum, dictum ei, ut communicaret cum sacerdotibus ibi, qui plures erant; sed perceptum quod omnes illi, qui multi erant, ne quidem unus posset capere illa, quoniam rationale eorum fuit occlusum, ex causa quia modo sensualiter capere Verbum vellent, perceptum est apud me repugnantia et aversatio; postea venerunt alii, qui alia indole fuerunt, ut qui vellent plura scire, praeter alios ex varia facultate capiendi et voluptate sciendi, sed incassum, repugnantia sentita est, ex causa quia ex luce coeli esset, et recedere a luce et calore mundi, ad lucem et calorem coeli, repugnabat, et hoc vario modo: sed usque simplices, qui in bono, illi capiebant, et illi quoque elevabantur in coelum, quia cum societatibus coelestibus simul esse possent; reliqui non cum societatibus coelestibus, sed cum societatibus mundanis, nescientes quid coelestis cogitatio et affectio.

4842. De Babele et Chaldaea, quod sint adulteri de quibus in Apocalypsi
Ostensum est per vivas experientias quid Babel et Chaldaea, seu adulteri et meretrix in Apocalypsi [XVII], quid Babel per (Swab) , quid Chaldaea per (Rudberg et Kalsenius); qui Babel propter dominatum recipere volunt doctrinam, et sub Domino imperare aliis, dicentes quod si maneant in doctrina vera, quod Dominus tunc adjuvet et hoc Ipsi placeat, quia doctrina de Ipso, et de Regno Ipsius, sed usque illi nihil credunt, et si non adjuventur, recedunt, est itaque illis doctrina solum dominatus causa, et non propter felicitatem vitae aeternae, iidem se adorant et non Dominum, et quantum non Dominus favet et assentit, et facit ut illi in mundo pro se imperent, tantum recedunt.

4843. Chaldaea, quae magna meretrix, sunt qui certa principia religionis imbuerunt, non propter animae salutem, sed propter eum usum solum, ut promoveantur ad divitias, et opes; et non afficiuntur veris alio fine; talis fuit Rudberg, qui arripuit doctrinam quae hic ex Verbo, putans quod sic ad honores promoveretur, et per honores ad opes, cum tamen prorsus alia principia imbuerat in mundo; hic et prior Swab) omni ardore adulterari cupiebant, et quoque adulterati sunt; et usi sunt omni astu ad pelliciendum. [2] Sunt quoque Chaldaei qui nullam religionem habent, et in aurem dicunt quicquid alteri placet, ad captandum gratiam principum et magnatum, talis fuit Kalsenius; noverat quidem Ecclesiae suae doctrinalia, sed modo scientifice, nec imbuerat illa et fixerat apud se, voluptatibus deditus est, et quoque pugnis. Omnes illi apud se nihil prorsus credunt, nec quod Deus sit, nec quod vita post mortem, nec quod anima hominis alia quam brutorum, nec quod Verbum sit aliquid, qui imbuerunt principia in juventute, et docuerunt, putant se credere, sed usque non credunt, quod etiam ex sphaera illorum datum est percipere, et quidam id fassi sunt. Talis est orbis Christianus hodie fere ubivis.

4848. * De Characteribus magicis
Dictum mihi et paene ostensum, quomodo se habuerit cum characteribus magicis, quod nempe lineas vario ductu, curvatura et flexione scripserint, et quod secundum directionem ab illis circumduxerint oculos, et cogitationem simul de re patranda, et quod tunc seduxerint secundum formam aliquam coeli inferioris, seu mundi spirituum, et sic induxerint varias persuasiones, per influxus secundum formas illas, omnis enim cogitatio hominis, spiritus, et angeli fit secundum formam coeli, quae incomprehensibilis, Soli Domino nota, aliquid de illa forma per multam experientiam didicerunt magi, imprimis antiqui, Babelici, etiam aliqui in Aegypto, ac similiter induxerunt in animos aliorum quicquid vellent.
* 4844-47 inserimus conformiter auctoris praescripto post 4832

4849. Veterum auguria et auspicia etiam inde fuerunt, divinationes ex coelis similiter, et plura alia. Sed non penetrare possunt ultra quam ad formam infimam quae est mundi spirituum, et hoc vix ad unam myriadis partem; quod formam coeli attinet, ne hilum comprehendere possunt; tales magi tenentur adhuc ad dextrum in speluncis.

4850. De Versione ad Dominum, et de versione a Domino
Coelum
Qui in coelo sunt, seu qui ducuntur a Domino, illi continue in altera vita vertuntur ad Ipsum ut Solem, qui est e regione oculi dextri, et tunc omnia in bonum ducuntur; verti ad Ipsum, ita, est signum duci ab Ipso, et esse continue in praesentia Ipsius, et tunc removentur a malis ne adhaereant; at qui vertunt se ab Ipso, ita ut faciem retro vertant, illi omnes ruunt in infernum ad diabolos, et committunt facinora, nec possunt a seipsis converti, sed perstant continue tunc in sceleribus, verti a Domino enim est signum aversionis a bono, et conversionis ad malum.

4851. Titillatio et fricatio ani
Noctu coepit titillare anus, et fricabam eum ad dolorem usque, et cum hoc saepe fecerim, animadvertebantur aliqui infra sub eo, et percepi quod inde, et quod esset ex eo, quod in mundo crediderint se fuisse rationales, et tamen non rationales essent, quod nempe non modo id crediderint, sed superbiverint inde, quod essent sapientiores aliis, cum tamen nihil minus, talis fastus producit titillationem ani et fricationem, erant Wolf, Er. Benzel. et Lars Benzelst. et Gust. Benzelst.; cum apperciperent quod hoc cogitatum esset de illis, tunc coeperunt molire aliquid per quod ostenderent se rationales esse, sed erat prophanatio Domini, quae facta astutia et malitia, sed illis dictum et ostensum quod malitia nequaquam sit intelligentia, sed quod sit insania, ita prorsus contrarium intelligentiae, ita quod per id se ostenderent irrationales.

4852. De sensuali et ejus cogitatione
Tenebar in cogitatione in quali sunt illi qui in sensuali, et erat cogitatio tam crassa et quoque deformis, ut non describi possit, nihil prorsus determinati nec continui; dein ostensum, quod plerique hodie tales sint, quod supra sensuale non possint cogitare, ita abducti a sensuali, sed quod cogitent in sensuali, tunc cum loquuntur et scribunt, et quoque cum audiunt et vident, aliqui etiam absque illis cum secum loquuntur, ut faciunt solitarii, [cogitatio separata est a cogitatione interiore;] et [ostensum] quod cum sensualia quiescunt, prorsus nihil cogitent, sed sint in idea crassa et deformi, omnis rei quasi inani; cum tamen tunc possent esse in luce coeli et cogitare.

4853. De canibus bonis
In somno mecum erat canis, quem ducere visus sum in funiculo, erat alacer, et impiger, qui quandoque large bibebat, evigilatus instructus sum, quod canes tales sint appetitus dicendi et docendi talia quae doctrinae sunt; verbo cum boni appetitus, quod sint boni canes, et cum mali sint mali canes. *
* his sequitur in ms. Articulus inabsolutus nec numeratus, clare deletus, quem tamen inclusit J. F. I. Tafel suo textui:
De Boll.
In somno in Templum veni, ubi ille praedicabat, approximabam ad pulpitum, ille sensit hoc, quod adessem, quare non potuit praedicare, quod etiam dixit, causam dixit, quod.

4854. De Inferno prophanorum
Infernum prophanorum est e diametro sub homine, ejus conjugialibus, profunde ibi secundum prophanationis gradum, et quale, ibi hodie sunt perplurimi, nam illi in id infernum veniunt, qui crediderunt illis quae coeli et Ecclesiae, et postea in se negarunt; tunc qui sancta frequentant secundum morem, et credunt, et tamen male vivunt, non autem illi qui male vixerunt et non crediderunt. Ibi, sicut dixerunt, sunt squalores, paludes, steriles terrae, passim pertrosa cum cavernis, et passim illa sylvis obsita, sunt etiam loca ubi serpentes varii generis, tum alia ferina. Non possunt eniti, nam sicut enituntur, quod cupiunt, in dolores et cruciatus veniunt, quapropter se elongant secundum sensum injucundi, et ibi manent.

4855. Qui frequentarunt sancta, et quoque externo modo agnoverunt, hoc est, non dubitaverunt de eo, et tamen non vixerunt vitam Christianam, sed in odio, et similibus, illi cum veniunt ad hominem faciunt dolorem capitis usque in ipsa ossa, et dolorem humeri seu brachii. Quidam apud me fuerunt qui tales, et qui quoque fassi Dominum, illi penetrarunt usque ad ossa capitis, et ibi dolorem fecerunt, praeter quod brachium in ginglymo invalidum factum, ut vix flecti posset. Tales sunt qui in pietatis vita sunt et non simul in charitatis, in qua vita perplurimi sunt, qui creduntur Christiani.

4855 [a]. Adulteria nefanda
1) Qui odio habet omnem proximum, absque distinctione, nec quemquam amicum habent quam semet et suos liberos, nepotes, ita quam suam domum, illi producunt adulterium cum matre et cum patre, tales fuerunt (Joh. Hessel. sista styfmod.)*
* = ultima noverca (verba suecica)

4856. 2) Qui odio habent et persequuntur ex innato odio omnes praeter amicos, et qui injustum faciunt amici causa, nec respiciunt justum et aequum, solum ex amicitia, illi producunt adulterium cum sorore, (Lars Benzelst.)

4857. 3) qui omnes necare volunt, et spirant sanguinem, nec usquam aliqua misericordia tangitur*, et in summo gradu superus est, is cum porcis concumbit, alii cum aliis bestiis. (C. XII)
* sic abhinc singulariter

4858. De illis qui justum pervertunt amicitiae et lucri causa
Fuerunt qui justum non aestimarunt sed perverterunt lucri et amicitiae causa, et hoc scientes, illi in altera vita dura patiuntur, quia justum et rectum est a coelo, et hoc injustum facere, est flectere ad infernum, illis adimitur ratio, et mittuntur inter insanos: sunt tres, qui mihi noti in mundo Vallerius, L. Benzelstierna, Lilliestierna), hic sedebat sicut absque ratione, vix cogitare potuit.

4859. De Priapis et Satyris
Qui continue in mundo cogitarunt de adulteriis, seque sub specie amicitiae et sinceritatis insinuaverunt, et usque in animo versarunt adulterium, et simul quoad genus genii fuerunt, illi in altera vita similia faciunt, loquuntur sincere, versant usque continue adulterium, inde in perpetuo conatu faciendi sunt, et quantum licet, absente marito, et consentiente muliere, faciunt, tales cum ab angelis visuntur, apparent ut satyri, de quibus antiqui quod in tenebrosis sylvis errent, et prospiciant ubi faeminae; tales etiam apparuere a tergo sub occipitio, et loquuti sincere, sed dictum quod omne effatum sincerum usque conspurcent, quia intentio seu finis est immundus et abominabilis, finis est commune cogitationis, et quae tunc cogitantur et dicuntur, per id conspurcantur, quod etiam dictum et ostensum.

4860. De geniis et eorum inferno
Cum quibusdam spiritibus demissus sum in aliquod infernum geniorum, quod a tergo, sed tunc parum datum est videre, nam periculosum erat ut recluderetur ille visus, sic enim operationes illorum illico influerent, quae sunt damnosissimae, quia non sunt in ipsas res cogitationis, sed in affectiones ejus: quod videre datum erat, erant muri sicut magni aedificii, sed absque tecto et absque fenestris, loco fenestrarum sunt aperturae magnae, dicebatur ibi, quod non habitare possint in domibus, quibus tecta ac fenestrae, et quod tunc in angustias veniant quasi suffocentur, causa est, quia fenestrae significant illa quae sunt cogitationis, et tecta clausuram ejus.

4861. Dicebatur etiam quod habitent in paludibus et in locis sordidissimis, et quod se quidem videant, sed inter se non loquantur. Qui genii fiunt, sunt qui in mundo parum loquuti sunt, sed amaverunt cogitare, et tunc male de proximo, laetati cum infectum illis damnum, imprimis si illi id clandestine moliri potuerint, et usque latere, illi in illa vita simile amant, at tunc per gradus adimitur illis cogitandi facultas, remanente voluntate simili quae in mundo, ex qua in continuo nisu malefaciendi sunt, etiam malefaciunt, si non aliter ex quadam specie phantasiae interioris; hoc apparet quoque, quod nefandum videre, cum aperitur visus eo usque.

4862. Cogitatio illis adimitur ex causa, quia si ea illis relicta foret, communicarent cum spiritibus, et sic confusio fieret, si enim illis cogitatio maneret, tunc daretur communicatio cum illis qui sunt spiritus, qui cogitant plus quam afficiuntur cupiditate agendi, et sic destruerent omnem horum rationem, et prorsus deperderent, et quoque communicationem haberent cum hominibus, et excitarent eorum mala haereditaria, et prorsus destruerent omnem modum regenerationis, perverterent rationem illico, ita omnia vera, et cujus veri ideam, ac insufflarent affectionem falsi loco veri.

4863. Sunt ibi nudi, quoniam illis non spiritualis lux, quae est lucis intellectualis, apparuit quidam mihi in luce obscura, sicut nubes in qua nudum; quidam usque apparuit aliquo leviculo indusio quasi cinctus, qui erat, inter illos quibus aliquid ideae cogitationis. Correspondent ex opposito coelestibus. Lux ibi est admodum obscura, vidi lumen candelae illuc inferri, et inde lux satis tersa.

4864. De generatione spirituali sicut gentium et familiarum, ita de coelo apud hominem
Angelis ostendebatur apud me quomodo generationes factae sint sicut gentium et familiarum, unius domus ab altera, et quod separatae essent, et hoc in multa amplitudine et in longa serie, sic ut derivationes essent similes, quasi liberorum, nepotum, et affinium consequentium in serie, et quod animae omnes inter se separatae essent. Exploratio illa et perlustratio derivationis sicut familiarum perstabat ad quadrantem horae.

4865. Coelum
De Loquela spirituum et angelorum et scripturis
Ulterius per experientiam informatus sum, qualis spiritibus et angelis loquela, est articulata et vocum, sed usque est, ut ita dicatur, lingua prorsus naturalis; omnes enim affectiones mentis, quaecunque sunt, et omnes ideae rei quaecunque sunt, habent in corpore eorum correspondentes affectiones, quae describi non possunt, afficiunt enim corpus et ejus varias partes, sicut solent omnes affectiones, quae apud hominem elevant pectus, contrahunt et dilatant pulmones, libertatem vel angustiam respirationis faciunt, vel etiam contrahunt et dilatant ventrem, vel afficiunt inferiorem partem, vel etiam faciem et oculos, tales correspondentes affectiones in corpore spirituum et angelorum manifeste sentiuntur, et cum loquuntur, enuntiant voces articulate secundum sensum ex illis, sic loquela et affectiones unum faciunt.

4866. Hanc loquelam sciunt spiritus ex seipsis, nam, ut dictum, est prorsus naturalis; voces articulatae compositae sunt sicut linguae humanae ex illis, quae in alphabeth; imprimis inserviunt illis vocales cum multa varietate cujusvis; exemplum mihi datum est, excitabatur mihi lascivia, et hoc sentiebatur in parte infra abdomen communi modo, quod percipiebatur ab astantibus, qui dicebant “Rua raha,” quod significabat lasciviae illius partis excitationem; postea oculis intensis intuebar in alios, et tunc aspectu meo afficiebantur, quod sentiebatur mihi in parte circum oculos, secundum convenientiam illius sensationis pronuntiabant, “ura raha,” quod est aspectus excitatio; sic in reliquis, inde patet, qualis est, et unde est loquela spirituum inter se.

4867. Sed angeli qui in intelligentia sunt, et appercipiunt multa et innumera apud se et apud alios in una affectione, et quoque in una rei idea, illi enuntiant quoque ad similitudinem affectionis, seu affectioni convenientis, ita ut omnia simul ibi includantur quae sentiunt et cogitant; angelica haec loquela non percipitur a spiritibus nisi per aliquod commune apperceptibile in sono, inde constare potest, quam elegans, pulchra, deliciosa et jucunda sit angelorum loquela, nam affectiones apud illos, quas loquela exprimunt, quia a Domino, sunt coelestes.

4868. Vice versa in inferno, loquela ibi est deformis, turpis et spurca, quia ita sentiunt affectiones apud se.

4869. Spiritus loquelam suam possunt mandare chartis, in quibus apparent stylo vulgari scripta, et quoque sicut solent typis vulgata; tales scripturas saepius vidi, et potui legere, sed non intelligere, tametsi spiritus apud me dixit se posse omnia ibi intelligere, quia sunt secundum loquelam eorum.

4870. In quibusdam linguis etiam in mundo tales voces naturales aliquae dantur, et antiquissima lingua nec fuit alia quam qualis spirituum, quae prorsus naturalis, ipsae ideae hominis interiores etiam in ea lingua sunt, tametsi homo id nescit, quod inde patet, quia homo post mortem cum inter spiritus eam linguam loquatur absque instructione.

4871. Loquela infernalis non intelligibilis est angelis, quia affectiones ibi oppositae, spurcissimae, ex quibus loquela, ne quidem una vox eorum potest enuntiari ab angelis, interioribus enim et eorum motionibus, affectionibus, cogitationibus seu ideis prorsus concordat loquela ut dictum est.

4872. De Dracone et ejus turba
Delatus sum ad inferiora, ubi pessimi ex diabolis, sed in somno, et tunc videbar vagari per errores, et tandem perveni ad rudera domuum, ubi tandem non exitus, volui ire ad urbem, sed ita in somnio ductus a diabolis, tunc tres diaboli me adibant, cum quibus loquutus quaesivi viam ad urbem, et pollicebar uni eorum pecunias, ut monstraret mihi viam ad urbem: sed tunc subito evigilatus sum, et eram in loco, ubi inferna malitiosissima, e medio eorum accedebat unus versus me, et tunc statim in sphaera ejus incepi dubitare de Divino, sed eram adhuc modo vigil ad dimidium.

4873. Cum tandem evigilatus sum plene, tunc narrabatur mihi, quod pessimus ille diabolus (C. XII) in medio esset, et quod ita spiritus qui vagantur in somno, arte malitiosa pelliciat ad se, et tunc prorsus in dubium et in negationem adducat illos de Divino et Ipsius tutela, et quod usque eo adigat quosdam, ut abjurent Divinum, sed in somno.

4874. Narrabatur quod ille ex circumjacentibus infernis sciat, quod spiritus adveniant, et quid cogitent, et inquisitum quomodo inferna id scirent, tunc respondebant quod spectent sursum ad stellas, et quod illis inde revelatio, et quoque inde visus apertus circumcirca, et quoque inde hortatio, ut perdant illos quocunque modo possint.

4875. Porro inquisitum est, quinam essent supra qui revelarent diabolis illis talia, et compertum quod essent plures, qui in mundo fuerunt in fide persuasiva de Verbo, deque doctrina Ecclesiae suae, sed usque male vixerunt; et quod plerique eorum fuerint docti scientificis; et quod imprimis fidem habuerint, quod Deus Pater omnia regat, et quod modo propter Filium [iis] faciat misericordiam, qui secundum doctrinam Ecclesiae credunt, proinde quod Divinitatem Filii licet non ore, usque corde negent.

4876. Faciunt enim Dominum solum hominem, qui neminem salvare potest, licet per Ipsum a Patre salventur, quapropter in precibus et in praedicationibus supplicant ad Patrem ut propter Filium misericordiam faciat, et sic praetereunt Dominum et loquuntur cum Patre, cum tamen sciunt, quod nemo ad Patrem venire possit nisi per Dominum [Joh. XIV: 6]; et quod Dominus sit via [ibid.], sit mediator [Matth. XI: 27], et quod Pater neminem audiat nisi mediate per Dominum, sicut Ipse quoque dicit [Joh. I: 18, XIV: 7], tum quod absque Domino nulla salus [Joh. III: 15-18]; sciunt quod Domino sit omnis potestas in coelis et in terra [Matth. XXVIII: 18], tum quod Pater sit in Ipso [Joh. XIV: 11], et unus cum Ipso [Joh. X: 30], sed haec aliter explicant.

4877. Tales qui ita credunt, et in fide persuasiva sunt, et usque male vivunt, et quoque qui docent et credunt, quod facta nihil faciant, ita vita, sed quod in libertate Christiana sint, et damnatio legis non sit, quia Dominus legem impleverat, et illam damnationem abstulerat, illi sunt qui dracones sunt.

4878. Nam qui per dracones in Apocalypsi intelliguntur non sunt diaboli qui in inferno, illi enim non possunt exire suis infernis, at qui ab Ecclesia sunt, et in tali fide, et usque in mala vita, illi tales sunt.

4879. Apparent etiam supra caput, sicut in coelo, elevati enim sunt per fidem suam, et vera Verbi, nam qui in his sunt, cum spiritibus bonis in consortio sunt, et sic elevantur in coelum, sed in coelum ultimum, et ibi sedent.

4880. Sunt supra sinistram partem capitis, ad multam distantiam, et extendunt se a quodam monte ibi, ubi homo vetustus cum longa barba sedet, in cacumine, quem quidam credunt Deum Patrem esse, circum hunc montem sunt, et apparent sibi inter petrosa habitare, et quod tuti ibi sint, cum non volunt apparere tunc se conferunt a tergo montis; extendunt se inde versus dextrum antrorsum, sed [per] descensum.

4881. Illi sunt qui ibi insidiantur omnibus qui non credunt sicut ipsi, tam qui ibi sunt, ut probi spiritus, et illos dolo et malitia quacunque persequuntur; credentes quod impune liceat persequi illos, et malefacere omnibus qui non credunt sicut ipsi, vitae probitatem nihili faciunt. Illi etiam sunt qui cum infernis unum faciunt, et influunt in inferna, et revelant illis quae infra vident, et aperiunt illorum visum, ut supra dictum est [4874], et qui sic perdunt.

4882. Apparuerunt illi qui circum montis ima, sicut magnus draco, qui se inde extendebat usque versus inferiora; cauda ejus est ibi et se quoque ad dextrum per descensum extendit, draconis magni forma percepta est.

4883. Ille mons videtur esse qui vocatur mons conventus, in lateribus septentrionis, Es. XIV: 13, Lucifer est amor sui, qui supra montem facit se Deum Patrem, quare dicitur, quod dicat corde suo, similis fiam altissimo, ibid. vers. 14, Lucifer est Babel.

4884. Continuatio
Erat quidam, qui volebat ut ipse diabolus esset, et quod omnes in inferno esset ejus turba, et qui ideo declarabat bellum contra Dominum, ad illum confluebant omnes qui in infernis circum, et illum colebant et ad omnia mala agendum excitabant, sic ut post aliquot annos fieret ille infernum concentratum, ostensum quoque quod plane nihil de humano reliquum haberet, is in mundo fuerat omnium fastuosissimus intus (C. XII), unde traxerat quod dominari vellet super universum, inde causa declarata odii contra Dominum, et contra omnes qui Ipsum, et in genere Deum colebant, hoc devovebat ex corde, illico ut audiret: etiam induendo infernum hypocriticum et prophanum, studendo continue per illa adsciscere spiritus qui in veris essent ex aliquo bono, nam illi in ultimis coeli sunt, et afficiuntur bono externo, etiam hypocritico et prophano, id nesciendo, quia in externis; quamdiu hoc fieri potuit, tamdiu potuit in conspectu esse, et non abigebatur. Quod non abigeretur tamdiu, plures causae fuerunt.

4885. Ex illo apparebat, quinam essent in falsis ex malis amoris sui et mundi, et quoque in veris ex illis, illi enim eum defendebant, quaedam tales societates faciebant caput ejus, quaedam brachia, et quaedam alia membra ejus, quare quantum illi removebantur, tantum mutabantur partes ejus corporis, inde cognoscebantur, et quoque ex influxu et consensu, tum ex affectione amoris erga talia quae patrabat.

4886. Ostensum etiam tunc, quod in primo introitu ad coelum essent, qui in tantum mundani essent, ut nihil aliud quaererent quam munia honoris causa, illorum aliquot millia simul erant, et simile regimen sicut in terra volebant instituere, quisque studio supereminendi super alios, et non ex fine benefaciendi, inde inchoabantur, ut in mundo, inimicitiae, astutiae, hypocrises, et similia, et tandem inimicitiae ut inter se confligere vellent, hi ibi appercepto diabolo illo, et credentes quod is posset talia munia illis dare, et honores distribuere, alligabant se ei, et de atrio illo coeli se conferebant turmatim ad illum; hoc tunc apparebat sicut de dracone in Apocalypsi, quod cauda sua detraheret de coelo tertiam partem stellarum [XII: 4].

4887. Causa quod in atrium illud coeli elevati fuerint, erat, quia frequentarunt sancta Ecclesiae ex more ab infantia, et quod illa quoque cogitatione et ore agnoscerent; sed usque quod vitam nihili facerent, amarent honores et lucra propter honores et lucra, aut propter malos fines, judicarent ex lucris, inimicitiis, favore, invidiis, et non ex justo, ita in tota sua vita, ideo per vera fidei, quae profitebantur eo modo, tametsi non vita, elevati sunt in coeli illius ultimum, sed cum libertate donati missi sunt in illa quae vitae eorum fuerant, tunc detectum est, quales essent corde, inde est quod a Deo se separarent, et se adjungerent diabolo isti, quem fecerunt suum regem, volentes etiam agnoscere illum pro suo Deo, sed dictum quod hoc fieret post aliquod tempus, tum quod hoc fieri posset, quia homines olim pro diis agniti fuerunt. Qui illi favebant imprimis erant illi qui docti fuerunt, et vera fidei prae aliis tam ore, quam praedicatione et scriptis defenderant, et omnes qui contra illa cogitarent, damnarunt ad infernum, et tamen usque vitam prorsus mundanam vixerunt, in inimicitia, in invidia, in odio, in vindicta, in astu et dolis, in hypocrisi, sed usque cavendo ne hoc coram mundo exstaret, et si exstabat, variis ratiociniis fecerunt licita, sicut quod talia non damnent, sed solum falsa fidei; hoc secundum doctrinam talium in communi, quod nempe opera non damnent, consequenter non vita; cum tamen res ita se habet, quod vita remaneat, et tantum et tale fidei quantum conforme est cum vita; nam vita cujusvis post mortem format circum se vera vel falsa, secundum bonum aut malum ejus, sicut anima corpus circum se.

4888. Erant etiam perplures, qui dicendi sunt scortatores et adulteri, qui doctrinam veram dixerunt se agnoscere, et tamen solum ore non corde agnoscebant, hi videbantur scortari et adulterari; erant alii qui in mundo studuerunt sacris, legendo Verbum, docendo illud, et usque non propter vitam sed solum propter doctrinam, dicendo quod fides doctrinalium salvet, non vita, illi apparebant scortari et adulterari a tergo. Sed dantur varii generis scortationes, et adulterationes. Adulteria etiam fiunt per eos, et illi committunt, qui ex sensu literae desumunt talia quae applicant ad confirmanda falsa mali, ita sinistre applicando Verbum, adultera foeda ab illis qui Verbum applicant ad spurca, ita id prophanando aut contaminando.

4889. De araneis
Visa est aranea e coelo per filum araneum delabens, forma araneae et delapsus prorsus similis, adeo ut non distingui possit, visa primum parva, quae potuit per filum se demittere, et quoque elevare, ferebatur ad dextrum et quoque ibi volebat se retexere versus coelum, sed non potuit, quin sic detectus quis et qualis esset; dicebant alii quod eis visa sicut homo; dictum ab angelis quod e tertio coelo esset, et quod essent tales, qui fuerunt diu venefici vel sicarii, et exercuerunt talia cum astu et dolo, sed postea poenitentiam agere visi sunt, cogitando de coelo, et quoque credendo, et in externis exercendo pietatem, illi cum in statu hoc postero sunt, elevantur in coelum, sed usque ibi deteguntur quales sunt intus, reteguntur enim interiora magis et magis, et sic inde dejiciunt se, et apparent sicut araneae.

4890. Postea araneae etiam visae delapsae e coelo medio, majori et turpiori forma, et perplures eorum, qui tamen non fuerunt tam diabolici ac prior ille, nam pessimi se prae aliis faciunt lucis angelos, ita pulchriores reliquis. Venena quae in se habent sciunt recondere per respirationem externam, interna retenta ne percipiatur, nam statim ut interna percipitur, detecti sunt, quoniam respiratio omnium in una societate est similis.

4891. De prima et secunda Resurrectione, de qua in Apocalypsi continuatio
Visi sunt e coelo descendere perplures, et se conferre ad diabolum illum, ut mox supra dictum [4886-87], illi sunt qui ex secunda resurrectione, qui non possunt in coelo morari, ex causa quae ibi allata est, quia desiderant munia non ex amore bonum faciendi aliis, sed propter honorem, partim ut videantur eminentiores aliis, partim ut lucrentur opes, illi elevati sunt in coelum per viam, per quam elevantur alii, elevatio illa saepe observata est tam a parte sinistra quam a dextra, et ante faciem, et quoque a tergo, tam visibiliter quam invisibiliter, sed usque perceptibiliter; elevati sunt ob causam, ut aequilibrium facerent contra illos qui in infernis, et volunt destruere illos qui in alteram vitam veniunt, cum enim ibi sunt, tunc in aliquo bono possunt teneri, sed usque non conservari, quare demittuntur, ut circumvagentur, et exuant amores istos, quantum possibile.

4892. Vidi et audivi per aliquot dies, quomodo coeli purificati sint, inde dejecti qui in amoribus corporeis et mundanis essent, et sic non vellent et sic non possent recipere amores coelestes, hoc peractum est circumcirca, quidam eorum dejecti sunt, quidam abacti, quidam sponte descendebant; discreti sunt ab aliis per quod diabolus, qui tunc erat C. XII, qui in summo amore sui, circumfunderet suam sphaeram diabolicam, quae sicut recipiebatur, ita agnoscebantur, et separabantur, plerique illum recipiebant, sed usque ab eo separati sunt. Erat ingens multitudo, et e pluribus coelis, usque ad myriades; sed quidam eorum relegati ad inferna, quidam missi in statum ut possent meliores fieri, quidam ut alibi essent, et non mentes angelicas turbarent. Diabolus circumferebatur, et sic ad se ducebat suam turbam.

4893. Maxima pars illorum tales fuerunt, cum in coelis fuerunt, qui dixerunt, quid verum quod cogitare debemus, quid fides, anne satis sit loqui et cogitare absque illis, verbo quod talia essent nullius pretii, proinde sic non potuerunt emendari et reformari, et tandem pelliciunt alios ad simile cogitandum et loquendum; tales sunt qui correspondent vermibus qui consumunt folia arborum tempore veris et aestatis, per quod perit initiamentum fructum. Visi etiam sunt sicut per fila demitti, prout solent vermes illi ex arboribus; talium ingens turba fuit. Addunt, quod loqui et facere quod volunt, sciant quod sit, quia sentiunt, at credere, et cogitare bonum inde, non sciunt quid sit, nec sentiant, quod id aliquid facere posset, hoc trahunt ex vita in mundo, quod propter mundum nihil de coelo voluerint cogitare, quia sicut dixerunt, non sciunt quid sit, ita quid interius in cogitatione et voluntate. Quapropter cum inter se colloquuntur, in omni licentia loquuntur contra proximum, et contra Deum, putantes id nihil facere.
[2] Cum quibusdam qui inde demissi sunt loquuti sunt alii, et audivi dicentes quod non sciant quod fuerint in coelis, et quod viderint ibi aliqua vireta, graminea, arbusculas, non autem hortos et paradisos, nec palatia ornatissima, minus quod viderint angelos ibi aliud habere et facere, quam alibi, sed causa illis dicta est, quod cum in mundanis et corporeis sunt, nequaquam videre possint talia quae angeli, sunt illorum oculis prorsus abscondita, causa est, quia interiora non correspondent, ita est in mundo spirituali seu coelo, quod videant oculis conformia et convenientia visui interno, et affectioni veri et boni, ita etiam illis talia abscondita sunt, et quia non recipiunt influxum Divinum boni et veri, ideo nec scire possunt jucunda beata et felicia interiorum apud illos, hoc nec capiunt quod, proinde nec in objectis aliquid coeleste, sicut fit in illis quae visa angelis, minus aliquid felix in sapientia ponunt; haec causa est, quod ita dixerint.

4894. De coelis et eorum descriptione
Aperiebatur visus et ferebar ad videndum coelos, quod factum per elevationem ex statu in quo eram; cum elevatus sum, dabatur videre solem ad dextrum, ubi magno et amplo tractu apparebant montes, unus juxta alterum, et dictum quod in montibus illis sint paradisi, horti et culta varii generis, alibi urbes magnae, sic multitudo hominum, apparebant etiam ibi passim montes altiores et altiores, qui adhuc melius culti, ubi etiam palatia magnifica; ita erat per totum illum tractum ad dextrum, montes enim tales significant bona amoris, ibi sunt in sphaera Divina illustriore et puriore.

4895. Ad latus dextrum ibi apparebat densa et opaca sylva, de qua dicebatur quod illuc mittantur qui in falsis; illuc etiam delatus sum, quod mirabant qui videbant, traducebar aliquantum per illam sylvam, et tunc in conspectum venerunt rupes, satis altae, quae pergebant non in amplum sed in longum, ad tantam distantiam, ut evanescerent cum visu: ibi dicebantur habitare qui in veris, et nondum ita in bono; ad latus sinistrum ibi apparebant praerupta, et infra opaca sicut sylvarum, ubi vagabantur turba infernalis, quorum pars per varia molimina per praerupta eniti voluit; qui enituntur, repelluntur, quia mali sunt. Dicebatur quod rupes illae non amplientur sed decrescant, et humiliores fiant, usque tandem ad planitiem, et cum fit planities, tunc bene est.

4896 Postea reductus sum,per magnum descensum, et quidem in vallem, ubi prius fueram, inde apparent qui in montibus passim sicut in altitudine ad quam non declivitas, cum tamen ubivis decliva sunt per quae ascenditur.

4897. Quod inferna attinet, illa sunt infra, et ibi sylvae, ibi paludes, ibi rudera, ibi foveae sicut puteorum, in quas descendent, et infra varia loca squalida, sicut pro feris varii generis cum latrinis, et loca qualia latronum, etiam stagna squalida et aquae putidae, et quo inferius eo putidius et pejus.

4898. Ubivis ubi decliva ad montes sunt qui custodiunt, ne quis absque venia ascendat, et hoc pluribus in locis, illi explorant quales sunt.

4899. Praeterea introitus in coelos apparet ascensus per illa decliva ad colles seu in montes: qui aliter ascendunt, quod quoque fit per phantasias, illi inde dejiciuntur, nam per phantasias elevant se fastuosi, sed hoc fit absque progressione, quare cum in editis sunt phantasia, usque tamen in imis sunt, inde momento dejiciuntur; qui per dolos subeunt, sicut faciunt qui se lucis angelos faciunt, illi quoque dejiciuntur cum agniti, et quidem eo gravius quo ulterius; quidam (Folkes) tali modo ad edita ascendit, et agnitus, deprivatus est nexu cum sociis, et jaceret sicut mortuus. Qui in superioribus illis sunt, possunt videre inferiora undequaque; et turba inferior per illos a Domino reguntur.

4900. De devastatione totali, (C. XII)
Qui devastandus est, hoc est deprivandus bonis et veris, et sic in infernum mittendus, is devastatur successive a capite ad pedes, quod fit per plures annos, ex causa quia omnia ejus obsessa malis sunt; hoc contigit C. XII; qui tandem devastatus est usque ad plantas pedis et ejus digitos, ultimo omnia ambitus calcis quasi detracta; interea ducebatur circumcirca, et tenebatur in jucundis sui mali, quod erat imperandi, et tandem perductus est ad sinistrum, ubi sylva, et ibi tenebrosa spelunca sicut fodina, et tunc subsistebat aliquantum ibi, et paulum demissus, sic orbatus intellectu, et sic relictus, tunc erat absque omni potentia faciendi talia quae prius; ita potentiae etiam successive ademptae sunt, quod etiam tunc ostensum per exporrectionem manus dextrae, quae evanuit. Ita successive et per multo plus tempus fit regeneratio, nempe a capite ad calcem.

4901. De illis qui in propria intelligentia
Sunt quidam qui explorant leges ordinis in coelis, et applicant illas ad facienda mala plurium generum, sciunt dare communicationem cum coelis, etiam sciunt ideas variare multis modis, et infestare illas, sciunt perplura alia, sed applicatio fit ex propria intelligentia ad mala, ideo graviter puniuntur; sedent quidam eorum in loco inferiori, et cum mossa* quae usque ad oculos detrahitur, quod significat quod cogitent intus, et satis distincte de malis, quae facturi; et loquela eorum cadit inter dentes, illi admodum aegre avelluntur, nam componunt omnia et [omnibus] abutuntur ad se defendendum, sed usque tandem devastantur, etiam quoque tunc mittuntur in foveam illam caliginosam ubi (C. XII).
* = galero (vox suecica)

4902. Continuatio de dracone et ejus turba, deque delapsu spirituum e coelis
Per aliquot dies delabebantur spiritus, qui turba draconis, e coelis, et dejecti sunt in infernum, inter illos etiam fuerunt perplures qui crediderant salvari per fidem doctrinalium, et quidem per solam scientiam illorum, et prorsus nihil curarunt vitam, vixerunt in malis amorum sui et mundi, in malitia, astutia, dolis, et quoque adulteriis.

4903. Praeterea erant perplures, qui nullam habuerunt doctrinam, sed solum agnoverunt Verbum, dicendo quod satis sit legere Verbum, nec curarunt illustrari de sensu Verbi genuino, quapropter potuerunt applicare Verbum quoad sensum externum, ad quamlibet haeresin, quam vellent, ita mala defendere, et bona rejicere; aliter si agnovissent doctrinam quae etiam inde sed ab illustratis; horum numerus ingens fuit, quoniam vixerunt vitam malam.

4904. Fuerunt etiam quidam qui rejecerunt sacerdotale munus, dicentes quod sacerdotium sit universale, ita apud omnes, quidam eorum satis diligenter legerunt Verbum, sed inde, quia male vixerunt, arripuerunt dogmata abominanda, quorum plura sunt, hi quoque e coelo dejecti sunt, sed a tergo, ex causa quia clandestine praedicarunt, et sic Ecclesiae doctrinam voluerunt clam subvertere.

4905. De elevatione in coelum per phantasias
Didicerunt mali spiritus se per phantasias sursum elevare, modus non describi potest, et cum ibi sunt, vident omnia quae infra sunt, qui fastuosi illi alte se elevant; etiam alii per artes nefandas, reliqui eunt ad coelum, hi autem momento ibi sistuntur.

4906. Sunt etiam quidam nefandi spiritus, qui possunt ex uno coelo in alterum se projicere, et sic facere, ut nemo sciat ubinam sunt, et tunc inferiorem populum infestant ideis suis, et damnum illis inferunt, hi ut primum deteguntur apparent alibi in coelo momento, haec turba nefanda est, talibus imbuti qui sciverunt variis modis agere et scribere, quae inventa et mendacia sunt fallendi causa, qui tali genio gavisi sunt, illi tales fiunt in altera vita, et sic etiam incognito alios laedunt variis modis.

4907. Continuatio de coelis et de infernis
Perlatus sum in spiritu ad dextrum, ubi montes et rupes, de quibus supra [4894-95], tandem quoque super rupes, et parum infra illas, in rupibus habitant qui in bono fidei, in montibus circum qui in bono charitatis, qui intelliguntur per montes Israelis, superius ibi sunt coelestes, qui sunt mons Zionis et Hierosolymae; in profundis ibi sunt varia inferna; sub rupibus et inter illas sunt quoque inferna illorum qui in vindictis sunt, quorum quaedam tales sunt, ut transiri non potuerint, cumque approximabam hebetudo et quasi necativum occupabat brachia et manus; delinquebant enim, nam inde exhalat lethale; porrecta sunt inferna ibi in longitudinem, et secundum distantiam et quoque secundum profunditatem differunt qualitate et quantitate.

4908. Quidam eorum usque ad internecionem animae vindicativi fuerunt, sed usque pietatem exercuerunt, illi e quadam altitudine montis dejecti sunt, et cum infra erant, apparebat nisus eorum ascendendi in altum sicut crocodilus tetri coloris cum longa et lata cauda ascendens in altum ante quoddam perpendiculariter erectum, et hoc perstabat, quamdiu adhuc bonos spiritus circum se habebant, et communicabant cum angelis, sed sicut communicatio illa auferebatur et diminuebatur, ita crocodilus descendebat, et dein cum ablata communicatio in infernum profundum dejecti sunt, nam talis illis vindicta fuit, ut ob levem causam non corpus sed animam occidere vellent, quod etiam variis tentaminibus ab illis probatum est.

4909. Continuatio de illis qui in propria intelligentia et unde Magia
Sunt hodie quamplurimi, imprimis a sorte digniore in mundo, qui prorsus non credunt, quod aliquid influat ex coelo seu ex Deo, et quod sic illis benedictio, sed quod ex propria intelligentia talia existant, dicendo et credendo, quod quisque sit faber suae fortunae, causa est, quia non credunt coelum dari, nec Deum, sed omnia ex coeco instinctu fluere, et solum illis non ita qui intelligentes sunt, succedit etiam illis, quia est secundum ordinem in mundo, ut quisque ratione sua usurus sit, et quod secundum rationem sequantur, sed quia non credunt quod Deus inspiret rationem talibus qui boni sunt, inde rejiciunt regimen Divinum et sequuntur regimen propriae intelligentiae, aliter fecissent, si credidissent Deum dari, et vitam post mortem; causa altera est, quod omnem benedictionem ponant in opulentia et dignitate, quid opulentia coelestis et dignitas ibi non sciunt, nec volunt scire, inde quoque a Deo nihil aliud ut benedictio dare; haec quoque assequuntur qui ex propria intelligentia agunt, sed illa eis non benedictioni sunt sed maledictioni, nam non in coelesti vita et in aeterna felicitate ponunt benedictionem, ad quam tamen feruntur illi qui se duci patiuntur a Domino, quibus etiam indifferens est si non opulenti sint et in honore constituti, sunt contenti sua sorte, quia sciunt omnia ferri ad illa quae verae benedictionis sunt.

4910. Qui prorsus crediderunt se suae propriae intelligentiae omnia debere, apparent ad mensam sedere et ibi scribere, loquela eorum cadit ad dentes, et aliquantum sibilaris est, pileum seu m�ssa habent usque ad oculos, sub quo quasi cogitant, sunt malitiosissimi et ablegantur ad infernalem specum, ubi C. XII; reliqui non ita qui non tales, in infernis sunt sub montibus, quibus ex opposito correspondent: illi sunt innumeri, nec aliud cogitant, quam ut intrent in affectiones aliorum, quorum opes habere volunt; insidiantur multis modis, quapropter etiam apud hominem influunt a capite usque ad os, et ad pectus, alii a pedibus usque ad genitalia, hi per amores aliorum insidiantur, in quos se insinuant, illi per quae cogitationis sunt; infestatus sum variis modis ab illis, omni nisu volunt possidere hominem, ac ducere, imitando ejus naturam et illa quae ejus vitae sunt, usque adeo ut penetrent longe, secundum exercitium in mundo: nectunt dolos varios.

4911. Quia honores et divitias appetere et illas accipere ex propria intelligentia, est abusus legum ordinis in mundo naturali, ita quoque abusus rationalium mentis, nam procedunt inverso ordine et a se, ideo qui eorum per artes, astus et dolos eo se perducunt, in altera vita fiunt magi, ac ibi quoque discunt et hauriunt talia quae legum ordinis ibi sint, quibus etiam abutuntur ad malefaciendum; non recipere possunt sequi leges ordinis ex influxu Divino, quia ex se omnia sumserunt: verbo est illis inversio ordinis in utroque mundo; in mundo ad gaudia veniunt, sed in altera vita ad lugubria.

4912. Inde causa, quod credatur a plerisque Providentiam Domini non esse universalem in singulis, sed dispositionem particularium datam esse homini, cum tamen non ita sit; et quia pro benedictione habent solum fausta et jucunda mundana et corporea, ideo confirmant se in omnibus quae in mundo contingunt, imprimis ex eo quod mali honorati et locupletes fiant, et non ita boni.

4913. De illis qui ex catholica religione sibi persuaserunt quod ex Domino habeant potestatem super animas hominum
Tales sunt ex illa religione plerique qui in functionibus Ecclesiasticis fuerunt, apud pontificem cardinales, episcopi, praelati, abbaei, priores, etiam qui in monasteriis reliqui – persuaserunt enim sibi quod habeant Petri claves [Matth. XVI: 19], quibus aperire coelum possint, immittere quoscunque velint, ita imperare animabus.

4914. Sed sunt [qui] ex illis plurium generum, apparent in edito a latere dextro et sinistro solis, ubi Dominus, et effundunt ex se sphaeram sicut esset a Domino, nam quod ejus vicarii fuerint crediderunt, ita perspiciunt ex alto illos qui infra sunt, et illos regunt, nec tolerant ut hiscant contra illos, aut aliquid dicant illis quod iis non placet, ne quidem quod intueantur in illos propter reverentiam quod vice Domini sint.

4915. Sunt quidam a dextro, et quidam a sinistro, quidam ibi altius et altius, usque in altissimis, sunt etiam a tergo utrinque etiam in alto, sed differunt, qui a sinistro antrorsum, sunt qui eruditi fuerunt, et confirmarunt se in illis principiis, et qui antrorsum a dextro ibi sunt aliter, qui infra sunt qui non docti, et usque crediderunt quod ita.

4916. Illuc ascendunt per viam non justam, et acervatim subeunt, credentes quod ibi sit coelum, sed cum illuc veniunt, non vident aliquem angelum, nec domicilia, sed quidam arenosa, quidam aliquid graminis, et pergunt antrorsus ut desuper videant illos qui infra sunt, causa quod non angelos ibi videant, est quia oculi eorum clausi sunt a fastu, et a talibus quae fastus sunt, cum tamen ibi sint perplura domicilia, angeli ibi vident illos, et patiuntur ut transeant, scientes quod brevi descendant.

4917. Cum aliqui ex inferioribus audent loqui cum illis, aut spectare illos, et magis cum renuunt obedire, irascuntur, recedunt, et consultant, et secundum interiora sua concludunt, vel ut perdant, vel ut laedant, vel ut puniant, plerumque insidet odium et vindicta contra illos, et tunc descendunt vindicandi causa, si non possunt desuper id facere, cumque ad inferiora veniunt, dissipantur, et quisque eorum fertur ad loca indoli acquisitae in mundo convenientia, sic illi qui in odiis et vindictis sunt ad inferna, ubi tales.

4918. In descensu exuuntur sphaera sancta, quae Domini, quam habent in monte; illis dictum, quod illi sphaeram Domini habeant circum se, et quod illi sint intra illam sphaeram, cum suo fastu, odiis, vindictis et similibus; at quod angeli habeant sphaeram Domini in se, seu intra se, ita quod hi angeli Domini sint; illi autem ex fastu, odio, vindictis et similibus, sunt diaboli. Sunt perplures tales: et assurgunt ibi, ac descendunt.

4920. De infernis
Deductus sum in infernum, quod sub pedibus, ubi apparebat magna urbs et ibi domus multae, per plateas deductus sum, ac ibi apparebant multa copia latrones, qui quaerebant malefacere unus alteri variis modis, et cum illuc venit aliquis aliunde, quod fit quando boni spiritus non sciunt quid infernum et quale, ut sciant, et quid cruciatus et ignis inferni, tunc cum ibi eram, ad me veniebant, et cogitabant male facere, et circum me erant sicut canes, sed antequam potuerunt, eorum saevitiae ereptus sum.

4921. Quidam ex spiritibus circum me, ex mundo traxit, quod inferna non sint talia, incipiebat dubitare de tantis malis ibi, dicens quod in domibus ibi sint boni, sed is deductus illuc, et immissus uni domui, ac intromissus ibi in cameras, in quibus vidit multitudinem infernalium, in una camera qui in tali malo ut conarentur interficere unus alterum, in altera lacerabant se mutuo, et rixabantur continuo; in aliis comedebant turpia, quae spurca intestinalia, in alia aliter, qui in simili malo sunt in simili camera sunt, et ibi detenti sunt in carcere, nam custodes extra stant ne exeant, et ne intrent nisi qui permissi.

4922. Talia inferna sunt plurima, et sic dicas aliquot centum millia. Qui tandem ex illis eximuntur, privati sunt ita facultate intellectuali, ut sint stupidi, quidam quasi fatui, talibus impleta sunt ampla loca.

4923. De coelis
Quod appareant sicut montes et colles, ubi coelum, ostensum porro, quod ex ipsis montibus appareant montes adhuc altiores, quorum capita sunt quasi in nubibus, coloris coerulescentis obscuro, et quod ibi sint coelestes; ostensum etiam quod cum status occidentis illis venit, tunc appareant montes illi subsidere, vel ad planum montium inferiorum vel etiam profundius, secundum statum occidentis tunc, et quod postea eleventur ut prius. E montibus apparet desuper sicut coelum cum intertextis seu variegatis quasi nubeculis albis.

4924. De coelo et de illis qui in fide separata
Erant quidam sacerdotes ex illis qui antrorsum ad dextrum paulum super quadam petra habitant, unus illorum in mundo notus quoad nomen, laudatus ob suas praedicationes, ille ad me veniebat, et tunc cum eo loquutus, aperiebatur intellectuale ejus, ut satis intelligenter caperet omnia quae dicebantur, et quia ille putabat, quod ab altero sacerdote observatum, quod in veris esset prae aliis, ideo deductus est cum pluribus spiritibus, qui mediationes, in montem ad dextrum, et cum illuc veniebant, introductus in urbem, unde mecum quidam loquuti, dicentes quod viderent ibi magnifica, et angelos forma angelica, quam mirabantur; et primum per mediationes sustinebant lucem ibi, ducti ad editius ubi lux illa, sed postea incepit lux obscurari, adeo, ut viderent illos qui ibi infra in multo obscuro, cum tamen essent in luce; postea ducti ubi calor ibi, et tunc inceperunt dolorem accipere in genubus, postea in ventris regione, et tandem circum pectus, sed ne ingravesceret magis dolor, ille temperatus est per mediationes, ut quoque illis dictum. Ex loco illo tunc vertebant faciem ad petram unde illi, quae apparuit illis sicut nubes caliginosa, mirabantur quod ibi eorum domicilium cum tamen ibi in luce sunt, cum ibi, sed dicebatur illis, quod usque non alia lux illis, quia est sicut lux hyemalis, quae talis conspicitur ex luce vernali quae in coelis; ut confirmarentur in eo, loqui dabatur illis cum quibusdam notis sacerdotibus ibi e domiciliis eorum, ubi simile caliginosum et adhuc majus; ita instructi in qua luce veri essent. Ingravescebat tunc dolor versus superiora, qui angere illos coepit, unde accelerabant descendere tam cito ac possent, dicentes quod ibi non illis sit coelum, sed potius infernum, et quod non magis cuperent illuc ascendere.

4925. De coelo et de ultimo judicio
Apparuerunt super montibus et petris plures, qui etiam mali, assurgunt enim per affectiones bonas, quibus se assuefecerunt in mundo, et sic se insinuarunt in societates; sed visum saepius quod mali ibi separati fuerint a bonis vario modo, et de montibus et petris dejecti.

4926. Fuit una petra, super qua urbs satis magna, ubi erant qui in sola fide separata a charitate, credentes sicut in mundo quod sola fides salvet, et tunc quod ex misericordia qualiscunque vita fuerit, illi gaudebant cupidine imperandi, quapropter ad latera rupis steterunt, et illos qui infra erant variis modis infestabant, illis dictum saepe quod ita non facerent, et quoque pessimi inde separati, verum usque reliqui non volebant ut separarentur, nec illos a se abigere, ita consentiebant in eorum mala et facinora, quare cum incassum esset omnis hortatio, coepit petra illa subsidere, et tandem usque in profundum, cum urbe illa et incolis; dictum quod etiam alibi similiter fiat, ubi non vitam fidei vivunt; meliores autem ibi discesserunt prius; dictum quod tales sint qui intelliguntur per hircos qui ad sinistrum Domini, de quibus apud Matthaeum [XXV: 33]. Quando petra subsidit, tunc solum urbs ibi, ubi coetus spirituum malorum, qui cum homines fuerunt, fuerunt in fide separata a charitate, sed antequam hoc fit, removentur inde boni, hoc est, qui in fide et simul in charitate vixerunt, sic qui in bono fidei, et qui in bono charitatis, ita ibi hiatus dein apparet, remanent domus quae ex ligno, quae in tali urbe in circuitu vivunt, ii enim in bono charitatis et fidei sunt.

4927. Subsidunt admodum profunde secundum quantum et quale mali eorum. Cum duabus urbibus super petris, hoc vidi factum. Quando totae petrae subsidunt, et fiunt valles, tunc bonum est, et significat illos qui regenerari se patiuntur.

4928. E petris illis, quia altae, spectant in longinquum, ad multam distantiam, et omnes qui intra petras in vallibus, quae excultae, ubi spiritus qui informantur et ducuntur ad bonum, illos e petris lacessunt multis modis, adeo ut non possint in tuto esse pro illis ullo modo, et quocunque fugiunt, oculis suis persequuntur, et lacessunt, quod ad multam distantiam ita faciant, experientia ostensum est, in me, qui eram tam e longinquo, ut vix potuissent apparere, ideo urbes eorum ibi subsiderunt quoad plures, sed salvati qui in bono fidei et charitatis. Hoc intelligitur per illa quae apud Matthaeum Cap. XXV, de ovibus a dextris, et de hircis a sinistris.

4929. De Templis eorum, et quomodo sedent
Fui etiam aliquoties in templis, ubi apparet multitudo, dictum quod appareant ibi sedere secundum jucunda, qui amant solum in sancto esse, et non desiderant informari, sedent seorsim ab uno latere, qui autem desiderant informari, sedent ab alio latere, dignoscuntur etiam a sacerdote, qui praedicat, nam cogitationes animi eorum communicantur: qui autem illuc veniunt animo ut audiant num vera sint quae praedicat, non ita animo se informandi, sed animo discernendi illa quae eis non videntur vera esse, illi cum in templum veniunt, impediunt ne praedicator possit praedicare, quapropter ille monet eos ut exeant; inde est, quod praedicatores alii raro possint una esse, quia talia observant, quapropter qui eorum ibi sunt, se certo modo abscondunt, ne auferant praedicatori spiritum sancti.

4930. Continuatio de coelo et de ultimo judicio
Sunt ibi urbes, magnae et multae, ac illuc se conferunt homines in altera vita, ex causa, quia secum trahunt ex mundo, quod ibi ad apparentiam vivere possint in aliquo bono, ex timore vitae, legis, honoris, et lucri, quamdiu talia insunt, vivunt morate, sed cum illa eximuntur tunc vivunt secundum interiora, quae quoque tunc patent. Apparent tales urbes super petris et super montibus, super petris qui in principiis ex doctrina Ecclesiae, super montibus qui in amoribus, inde est, quod petra in Verbo significet fidem, et mons amorem; differunt quoque in multis; in tales urbes se conferunt primum tales qui in fide sunt, et moralem vitam egerunt in mundo, sed usque sensim per affectiones veri et boni simulatas, et per varias artes se conferunt illuc etiam malitiosi, et cum hoc fit, tunc incolae urbis illius incipiunt infestari, nam cogitationes et affectiones in altera vita communicantur, quod cum fit, fit visitatio, mittuntur illuc angeli, ut sciant qualis ibi status sit, et cum animadvertunt quod status fidei seu status amoris a malitiosis illis est perversus, tunc separantur boni a malis, sicut oves ab hircis, et boni exeunt, ac mali remanent, et tunc subsidit urbs illa usque in profundum, et sic mali demittuntur in infernum; hoc factum vidi cum aliquibus.

4931. Quanta malitia sit illorum, qui illuc veniunt, vix describi potest, quia est ineffabilis, fit imprimis per abusum correspondentiarum, et repraesentativorum, quae artes in mundo ignotae sunt. [2] In quibusdam sistunt se nudos, et sic apparent supra sicut innocentes, ac sub specie innocentiae facinora patrant. Quidam addiscunt linguam spiritualem, per quam se conjungunt cum angelis quibusdam, et sic patrant facinora, sed illis non est lingua spiritualis, qualis illis qui in coelo, sed est artificialis, et non per illam loquuntur ideis spiritualibus sed ideis naturalibus, quod prorsus vetitum; quidam sibi aliam linguam excogitant, et sic se consociant, ut non percipiantur ab aliis quid inter se loquuntur; alii autem aliter, mille et mille modis, verbo est malitia ibi ineffabilis.

4932. Quatuor ex bonis spiritibus missi sunt in urbes, causa eligendi sibi mansionem, sed ubi venerunt, repererunt malos et scelestos, in binis quando ingressi sunt domum et conclave, intrarunt quidam ex urbe, et quaerebant num vellent exire ad scortandum, ad quod etiam illos volebant urgere, et paene violentiam inferre, quapropter ex illis egressae sunt; ita paene actum sicut in Sodoma; quod scortationes et adulteria in urbibus illis tanta sint, est causa quod in mundo talia ubique pro nihilo existimentur, et credatur quod licita, tum quia in doctrina ponunt omne Ecclesiae, et non in vita, ut et quod non curent num doctrinalia falsa aut vera sint, et falsificationes doctrinae sunt scortationes, et adulterationes boni sunt adulteria.

4933. De inferno pessimo
Infernum pessimum quod fuit ex hominibus antiquissimae Ecclesiae est sinistrorsum antrorsum, ubi illi qui dicti fuerunt Nephilim, de quibus in Verbo [Gen. VI: 4], et a Davide vocantur Rephaim [II Sam. 21: 16, 18], pessimum est quia in persuasione sui et quod non Divinum nisi in semet, maximo fuerint, illi jacent ibi in crassissimo nimbo, de quibus actum est.*
* refert fortasse ad AC 554-98

4934. Qui a Christianis in persuasione quod non Divinum sit, illi habent suum infernum retro paulum ad sinistrum in angulo ibi, ubi sunt profundissime, qui in maximo persuasivo fuerunt, sunt enim gradus persuasionis, qui in maximo fuit C. XII, ille demissus est profundissime, qui in persuasivo necativo erat, sic ut necare posset homines per persuasivum, etiam id ostensum multis.

4935. De fide doctrinalium et Verbi absque facere
Fides credere illa quae in Verbo datur absque credere in Deum, credere in Deum est audire et facere, at credere illa quae a Deo, dicitur fides sed non est fides; hoc datum est percipere idea spirituali, erant apud me bini ex regno coelesti, qui nudi, et unus qui in tali fide, et tunc compertum clare, quod fides quae est credere illa quae a Deo, etiam in Verbo, nequaquam sit fides quae salvat, sed quod absque priori sit fides in qua nulla salus, est species fidei persuasivae.

4936. De Ecclesiis in altera vita, et de sancto externo et interno
Habent Ecclesias in altera vita, ac praedicant, quibusdam in locis continue, sic ut intrare et exire semper possint, ibi decumbunt secundum statum vitae eorum, adeo, ut possint a praedicatore discerni ex solo situ loci in quo sunt, quales sunt, ad dextrum qui in bono amoris, ad sinistrum qui in veris fidei, et illi et hi secundum bonum et secundum verum apud illos, in medio qui conjungunt, ex quo patet, quod etiam societas ibi referat hominem, et correspondeat, quantum fieri potest.

4937. Qui autem illuc venit ex alia doctrina, et cogitat ex illa de iis quae praedicantur, tunc turbatur praedicator, et non potest praedicare, quapropter illi sedent vel aversa facie, vel inde egrediuntur. Quod ita sit, etiam norunt praedicatores intelligentes, et imprimis sapientes, nam affectio prorsus variatur secundum inspectionem seu versionem faciei ad illos.

4938. In Ecclesiis dantur varia genera sancti apud illos qui ibi, in genere sanctum externum et sanctum internum, qui in sancto externo sunt, sedent ad portam templi, qui in sancto interno e diametro intus longe, fui in tali templo, et audivi praedicantem, sed facie aversa, quia mos mihi cogitandi de rebus quae praedicant; nec tunc ducebar a Domino ad inspirandam affectionem cuicunque doctrinali, modo ex bono sit, quod tamen postea factum: loquutus cum illis postea, et dicere datum est, quod sanctum externum sit, et sanctum internum, et sanctum externum ubi interna sunt clausa, vel [per] spurca, vel per mala, cum omni varietate, cum enim internum adhuc non bonum est, tunc clauditur, ne illud turbet cogitationes illorum qui ex interno cogitant et afficiuntur; verbo sunt omnes varietates, quae tamen in ordine tenentur a Domino per occlusiones et apertiones interiorum, et inde moderationes exteriorum.

4940. * Postea oratio quaedam (bon) dicebatur a faemina, quae admissa enuntiare illam, quia in devoto externo potuit esse, et tunc afficiebantur varie: cum hoc loquutus cum illis, quod faeminae quidem possint enuntiare cum affectione, et sic excitare ad devotum et sanctum, sed non docere; addendum, quod usque raro [possint], quum tales interius sint devotae. [2] Erat mulier quae in Ecclesia illa orationem enuntiabat cum tali sancto, ut omnes moverentur, et crederent quod omnium optima esset, quae examinata quoad vitam, ita quoad interiora, mala fuit, contra maritum mala, contra omnes qui non illam extollebant, voluit necare me magice, ac insidiata est contra me cum alia foede.
* 4939 deest

4941. Postea ducebar me nesciente secundum morem apud me cogitandi, sed tunc non noveram quicquam quae dicebantur, sed usque ita ut quoque inde possem ex instructivo affici.

4942. Quod praedicatores attinet, sunt plerique tales – quia tales in mundo, et raro alii, nisi simplices seu non ita eruditi – quod in fide persuasiva sint quod sit secundum doctrinale suum, quia id apud se confirmaverunt, et sic quod sint in affectione externa, et non interna, intus regnat invidiosum quid et inimicum si aliquo modo etiam de talibus quae sunt interiora hominis, dicatur, sed usque sunt qui interius boni sunt, hoc est, qui se a Domino duci patiuntur.

4943. Dicebant quod etiam percipiant in qua affectione est praedicator, num ex affectione amoris spiritualis et coelestis, vel ex affectione amoris famae, honoris, lucri, et talium, praedicatores etiam anguntur ideo, vix scientes quid loquuturi; in hoc est differentia praedicationum in altera vita, cum praedicationibus in mundo, in mundo potest affectio amoris sui et lucri, prorsus spurca usque audiri sicut affectio amoris boni, causa est, quia sensuale corporeum, quod in mundo est, recipit illud, et apud illos sensuale interius.

4944. De coelo et ultimo judicio
Iterum visum est quod magnae urbes destructae fuerint, una subsiderit, altera translata fuerit, quae subsidebat, illa subsidebat admodum profunde, non lente sed cito, in medio subsidebat, et latera inclinata sequebantur, sic in profundum, et dum erant in profundo, coarctabantur latera superius, et sic occludebatur supra; sed prius evocati exierunt meliores.

4945. Altera urbs non subsidebat, sed translata est ad alium locum, quod fiebat ad insignem satis distantiam, pergebat tunc translatio in circuitu, et apparuit sicut nubes transferretur, et cum ad finem perventum est, subsidebat etiam ita alibi. Antequam transferebatur, omnes qui inibi in quandam stuporis speciem acti sunt, nam erat status mutatio generalis.

4946. De omnium pessimis magis ex Africa, Cerberus
Quidam adducebatur ad tergum ex inferno quodam, qui multa potentia potuit timorem et horrorem incutere spiritibus, qui veniebant, is ponebatur ad occiput meum, et omnes spiritus qui veniebant, ad intuitum ejus percellebantur, et retro quasi cadebant ex horrore et terrore; sed venit postea quaedam mulier, quae habebat aliquid cruris carnei involuti linteo, quod vocabat offam quam daret ei edendam, accessit et porrexit, inde ille quasi privatus sua vita stupuit, nec amplius quicquam cogitare potuit, sed stetit sicut simulacrum, inde concludere potui quod tales essent qui dicti “cerberi” apud antiquos, qui in introitu ad loca inferiora, erat etiam ille ibi, hic locus correspondet loco ad occipitium.

4947. Eadem mulier dein inferius pergebat sub illo, et ibi morabatur, postea elevavit se et effudit aliquid ex patina, sicut liquorem ad bibendum, dicens quod daret potum illis qui infra, ex quo etiam bibebant, et tunc qui ibi erant custodiae insanire coeperunt.

4948. Postea per magicas artes intrare voluit in infernum sirenum, in quod nemo admittitur, voluit inde eximere quasdam, et hoc peregit per diras artes magicas, se vertendo in varias formas serpentinas, et sicut penetrabat illuc, ita ad se trahebat illas quas inde eximere vellet, quae erant omnium pessimae, sed ne facinus id nefandum faceret, illa vi injecta fuit, et ibi jacuit.

4949. Unde tales essent, detectum est, erant magae quae supra erant antrorsum ad aliquam altitudinem, quae loquebantur, dicentes quod illae per illas talia inferrent, angeli dicebant, quod tales dentur in Africa, et quod interius religiosi, at exterius facinorosi, et quod inde influxum a coelestibus recipiunt, et illum vertant in tale magicum, nam sunt correspondentiae per quas agunt, sic quod artes illae ex interiori sphaera veniant, et quod irresistibiles essent in sphaera inferiori.

4950. Postea audire datum est illos ex quibus influxus, ad quos dictum est, quod per influxum eorum tales patrent enorme facinus, sed illi non abstinere volebant, dicentes quod recipiant bona, et sic quod non velint avertere se ab illis, detectum quod etiam tales fuerint in mundo, et toleraverint tales qui intus religiosi sed extus facinorosi; ideo etiam illi e loco suo dejecti sunt, erant alte super monte, et cum infra veniebant, ibant per porticum quendam versus infernum sirenum, et se ad passus certos demittebant [quoad] caput, sic pergendo, per quod factum quod id infernum aperiretur suis in locis, de illis dicebatur quod exemerint quasdam ex illo inferno, sed illi postea alio conjecti sunt.

4951. Verbo tales magi, et tales qui voluntarie influunt, non digni sunt ut vivant, quia sunt pernicies generis humani. Loquutus cum illis in urbe, qui dicebant, quod tales sint ut non possint ibi adstringi ad meliorationem, dicendo quod faciant bonum, et dein quod contranitatur e se malum, et quod eorum tanta liga sit, ut cum ita dicunt, non possint ullo modo laedi.

4952. De loco ubi insaniunt cum introspiciunt
Erat a tergo juxta inferiorem partem medullae spinalis locus, in quem cum immitterent caput, coeperunt ita stupescere, ut dolorem acutum acciperent, sentientes quod paene absque vita intellectuali essent, in hunc immiserunt aliqui caput, et illis tale obtigit, inde remoti sunt, ne turbarent hanc sphaeram. Sed occludebatur postea, occlusio apparebat sicut pistillum injectum siphoni magno.

4953. De religione Catholica et Babel
Antistites et praelati qui ex illa religione sunt, et sibi persuaserunt quod Dominus dederit Petro et consequenter illis claves regni coelorum, et quod sic potestatem remittendi peccati, et sic quod loco Domini sint, illi apparuerunt ad dextrum utrinque a latere ubi Dominus ut sol, in quem locum elati sunt ex opinione illa quod proximi Domino sint, et ab Ipso sic potestatem dominandi super illa quae infra sunt [habeant].

4954. Apparuerunt a dextris ibi et a sinistris, simili altitudine, a dextris erant qui praelati, et in excellentia prae reliquis, a sinistris qui minore dignitate, et sic minore potestate essent.

4955. Visi aliquoties, et tunc apparet ex phantasia sphaera quasi Domini circum illos, et volunt paene adorari ut Dominus, indignati sunt cum modo aspiciebam illos, sed tunc irati, consultabant inter se, et dein abacti per viam posteriorem e monte, et quia mali, conjecti in infernum; ita factum aliquoties.

4956. Interea excitarunt multas turbas inter illos qui infra sunt, quos volunt regere, imprimis inter illos qui a tergo sunt, quos inspirant erronea fide, quod quae dicunt, a Domino sint, non aliud credentes, et quoque quosdam fatuos inspirant ea fide, ita quod Dominus apud illos cum sua praesentia sit; hi sunt pessimi, nam alliciunt ex persuasione sua ad se bonos simplices spiritus, persuasio enim maxima, quare sunt sicut blodiglar,* ut vix possint abigi, sed puniuntur gravissime, et tandem relegantur in inferna.
* = hirudines (vox suecica)

4957. Habent quoque super monte a dextro magnam urbem, ubi consistorium habent, dicentes usque quod ibi non sit papa, quia in altera vita, et quod Dominus ibi sit papa.

4958. Visi quod multi eorum descenderent per viam posteriorem, et sancte in externis gererent se, nam sancta externa illis sunt, et quod excitarent monachos albos cum libris, qui orarent pro illis, de quibus prius narratum [3597], conspirantibus etiam tunc Jesuitis.

4959. Dictum illis quod in altera vita nihil valeant, quia non vera sed falsa habent, quia vera sola potentiam habent; falsa quod potestatem habeant dominandi in coelis et in terris, colendi sanctos sicut numina, remittendi peccata, et quod vulgus paucissima vera habeant, quia credere debent sicut illi, et quia in densa ignorantia tenentur: et haec omnia propter dominatum, et mundi opes.

4960. Apparent circum montem illum homines seu spiritus ab uno fine ad alterum, qui spectant deorsum, et per id regunt omnia quae circum sunt; qui ita in serie positi sunt, qui sunt usque ad centena, vocantur speculatores, et unusquisque eorum suam functionem habent.

4961. Qui primus in serie illa stetit, is ex illis est qui auferunt hominibus intellectum, per id quod inducant ignorantiam omnium quae in Verbo sunt, qui sic persuadent quod vulgus debeat nescire omnia, quia aliter non possent imperare animis, sic enim non cogitarent sicut illi:

4962. hi quoque emittunt ad illos qui infra spiritus, sed per alios ibi, qui assident parte posteriore eorum, et se quasi infundunt in eorum capita, usque ad os et ad mentum, et cogitationes eorum regunt, et sic voluntatem, proinde qui interiora regunt, fuerunt tales plures apud me, et se infuderunt ita, et hoc persaepe.

4963. Qui in secundo loco apparet est speculator ex illis, qui disjungunt Dominum ab Ecclesia, se loco Ipsius ponendo, ita quod idem, qui separant bonum et verum, tales per alios infra mittunt ad tergum illos qui ibi sedent, et faciunt ut separetur conjugium; hoc quoque mihi ostensum multoties, quomodo id factum a tergo.

4964. Reliquorum functiones sequuntur ordine sicut ibi stant. Urbs magna est super monte, late diffusa, et ingens multitudo, et in medio ejus est altitudo satis eminens, quae vocatur mons conventus, a parte remotiori a Domino ut sole, est latus septentrionis, altitudo illius montis est in eadem cum altitudine solis, qui Dominus, prorsus secundum illam quae apud prophetam de Lucifero, qui est Babel, memoratur [Esaj. XIV: 13, 14].

4965. Infra montem conventus et quoque supra illum apparent etiam turres speculatoriae, in quibus sunt qui spectant circumquaque et quoque regunt sicut illi qui circum ad latera.

4966. Visus est quidam super turri quadam, qui evaginatam ensem tenebat, cum fulgure, et tunc infra qui viderunt coeperunt prorsus jacere coeci, et quasi mortui ex terrore, sicut ex fulmine papali, tale etiam significatur in Verbo per “fulgur gladii,” ibi in eodem loco perplures tales erant.

4967. Super monte conventus apparuit turris, in qua qui steterunt visi sunt vibrare sicut armklade,* seu album linteum, quod illum effectum habebat, ut excitaret infra nefanda adulteria, qualia sunt matris cum filio, sic talia mala quae in Verbo significantur per illa.
* = mucinium

4968. Visi sunt quod qui in primo loco essent, ex monte conventus descenderent, quae erat multitudo ingens, sed dictum quod hoc parum esset: postea etiam descendebant qui in secundo loco de quo supra [4963] .

4969. Apparet communicatio dextri hujus montis cum monte ad sinistrum solis, quae communicatio appareret circum solem, fere ut obscurarent solem, alii qui tollerent ardorem, in communicatorio illo loco apparebat ingens multitudo.

4969 [1/2]* . Apparuit etiam turris ex opposito a tergo, qui correspondebat illis qui in monte conventus, et similiter ibi vibrabant armklade,** dum excitare volebant nefanda adulteria.
* sic J. F. I. Tafel pro 4969 altero in ms.
** = mucinium

4970. Legi [Esaj.] cap. XIV, de rege Babelis qui ibi Lucifer, et tunc qui in coelis erant vertebant oculos suos ad montem illum, quod etiam confessi, dicentes quod notum factum illis, quia omnium oculi sunt super illos, ibi enim dicitur de monte conventus, et lateribus septentrionis [v. 13].

4971. Apparent quidam longe a locis infra, sed usque perspicaciter vident omnia, quae infra, quod fit, quia in mundo oculos habent circa omnes terras intentos, ex cupiditate ardentissima imperandi.

4972. Dicebant ex monte illo, ubi mons conventus, aperta voce quod Dominus in coelis nullam potestatem habeat, quoniam illam dederat illis qui ex successoribus Petri sunt, sic ut illi loco Domini dominentur, ac dominaturi sint, quoniam Dominus est unus, at illi myriades, et quod myriades regere possint, quod perspectum prius a Domino, et non unus; faciunt Dominum non Deum sed hominem, tametsi quoad Divinum ex amore conjunctum Patri.

4973. Mons totus circumdatus est scamnis triplici ordine, vel quintuplici, supra, 3 in mediis altitudinibus, et infra, et omnia erant impleta spiritibus, multa copia, qui oculos haberent circumcirca et regerent omnia, ducebatur oculus meus circum montem, et ubivis tale erat, et ostensum quod tractus, quousque oculus pertingere potuit, essent sub dominatione eorum, ubivis circumcirca.

4974. Sed omne regimen erat ex amore sui et mundi, non ex amore salvandi genus humanum, ita ex amore diabolico, et nullatenus ex amore Divino.

4975. Quia ita erat, mons ille, cum montibus circumcirca, ubi similis religio, subsidit ex altitudine sua usque ad horizontis planum ubi postea vagabantur, nec amplius ex circumspectione ab altitudine potuerunt dominari super terras circumcirca, cum enim dominabantur, omnia mala fecerunt illis qui non eos et numina eorum colere vellent.

4976. Praeterea etiam permulti erant, qui in cultu idolorum erant, et ex antistitibus qui persuadebant quod saxum viveret, ostendendo lachrymationem et plura, per quae simplices seducti erant ad colendum saxum aut lignum, et facti prorsus idololatrae sunt, inde erat, quod ubivis in Ecclesiis, et in viis coram statuis simplices in genubus essent, et oscularentur saxa, et sic prorsus in cultu idololatrico essent; et licet hoc videbant intelligentiores eorum antistites, usque tolerabant, solum lucri aucupandi gratia, et quod sic in densis tenebris tenerentur de cultu Divino, ut illi sic colerentur sicut dii, utque illis offerrent sua bona.

4977. Quando montes subsiderunt, mons conventus ubi magna abundantia spirituum, transferebatur circum ad sinistram, distantia satis multa, et ibi subsidebat, et qui ibi quoad plurem partem conjecti in infernum, nam ibi erant, qui prae aliis dominari sicut dii vellent, et coli sicut numina.

4978. Antequam subsidentia illorum fiebat, coeperunt non apparere ad dextram et sinistram solis, ubi Dominus, sed apparebant remoti abinde, sic ut distarent, ex causa quia Dominus se removit ab illis, tunc dixerunt inter se, quod eorum pernicies instet; nam si non prope Dominum, non potuerunt loco ejus dominari, et circumcirca injicere phantasiam de Domino imperante.

4979. Postea apparebat a sinistro latere solis ubi Dominus quaedam turris, ubi plures laborabant, ac vellent turrim illam aedificare et elevare in coelum, et supra nubes, exstruebatur quoque ad immensam altitudinem, sicut in terra supra nubes, laborabant continue et sic elevabant; repraesentabatur sic turris Babylonica: et tunc quoque revelatum per vivam experientiam quid illa turris significabat; erant infra ex illis qui prius super monte, qui tunc concilium habebant, et consultabant de doctrina, quae populis pro norma esset; illa doctrina erat quae repraesentabatur per turrim, nam turris est doctrina.

4980. Interea claudebatur communicatio inter me et illos, ut non scirem quid facerent, sed postquam doctrina illa exclusa et facta fuit, ut aperiebatur communicatio, et legebatur: quae talis erat 1) quod Pontificem colerent et adorarent ut vicarium Christi; 2) quod illi claves Petri essent, ut aperire et claudere posset coelum cuicunque vellet, et quoque infernum; 3) quod colerent Mariam sicut deam coeli; 4) quod etiam sanctos infra illam, sanctos qui prius sancti fuerunt, et qui postea fierent sancti; 5) quod papae summa potestas supra caesares et reges; 6) quod caesares et reges nullam rem haberent cum rebus Ecclesiae; 7) quod qui non agnoscerent illa, condemnarentur, nec aliquam benedictionem haberent in terra nec in coelis.

4981. Heac doctrinalia erant quae tunc excludebant, quae repraesentata sunt per turrim illam altam, altitudo inde erat, quod nihil prorsus cogitarent de salute generis humani, sed solum de suo dominatu, ita ex diabolico amore sui, qui repraesentatur etiam per altum.

4982. Quando illa lecta sunt, responsum tulerunt, quod illa doctrinalia exclusa fuerint ex profundissimo inferno, et tunc apparebat turba diabolica inde ascendens nigerrima et dirissima, et accedebat, et scripta doctrinalia dentibus suis evulserunt ab illis, et detulerunt in profundissimum infernum secum.

4983. Qui circum erant obstupuerunt, sed acquiescebant, quando illis dictum, quod nihil ibi de salvatione generis humani per vera et bona fidei cogitatum, sed omnium finem fuisse diabolicum imperium super coelos et super terras, ita quoque super Dominum.

4984. Explicentur quae de Rege Babelis et de Lucifero dicuntur apud Esajam Cap. XIV, et de Turri Babylonica 194 Genes. Cap. XI. tum Es. XIII: 19 ad fin.

4985. Sciendum, quod illi qui sunt Babel aggrediantur omnes quotcunque vident, et omnibus artibus urgent ad recipiendum dominatum eorum; artes sunt plures et nefandae, et quod nullatenus id faciant propter salutem animarum, sed solummodo propter dominatum et lucrum.

4986. Sciendum etiam, quod urbes in altera vita ita se habeant, ubi mali sunt ibi in medio sunt pessimi, ad dextrum latus illi qui in malo per quod falsum, qui ad sinistrum qui in falso ex malo, qui in medio illi per quos communicatio; et quod circumcirca sint speculatores; cum montibus in communi ubi illi habitant, similiter se habet.

4987. Vice versa autem in urbibus ubi boni, nam habitatores simul faciunt sicut unum hominem, inde urbes sunt doctrinae. Quam diras artes callent perducendi homines in damnationem! potuerunt avertere influxum Domini ab illis qui fide agnoscunt Dominum, tam hebetando influxum, et quoque paene tollendo, et vertendo mentem et ejus cogitationem ad se; hoc exercebant, et ostensum, dicebant quod etiam ad quosdam in mundo dixerint, quod non opus habeant spectare ad Dominum, sed ad semet, quoniam potestatem suam illis reliquit, cum responderent quod etiam Deus sit, dicunt, quod ut homo venit in mundum, et potestatem illam a Patre suo accepit, et quod nunc nihil potestatis habeat.

4988. Quidam ex illis qui fuerunt in monte, consultarunt inter se quod reciperent doctrinam coelestem, de qua ante Capita Exodi, et iniverunt nefanda consilia, quomodo adulterarent illam, quae consilia talia erant, ut non ausim publico dare, nam fuerunt magis horrenda, quam ut paterent, cum omnibus iis, quae adulterare illam possent, et sic prorsus delere et exstirpare cum illis possent, sic ut exstingueretur prorsus; sed detecta sunt illorum nefanda consilia, et illi puniti eo modo, ut facti fuerint prorsus insani et stupidi, ut nusquam possent recuperare intellectuale, tales fuerunt plures, ex quibus scire datum est, quomodo cum illis fieret, qui amplectuntur doctrinam coelestem, animo et consilio exstinguendi illam, quod fieri potest, dum sanctum ejus admittunt, et prophana clam infundunt: fuerunt personae triplicis generis, 1) qui nihil aliud cogitant quam imperare, et uti sanctis pro mediis imperandi, qui etiam sunt Babel. 2) Qui sibi persuaserunt quod non Deus sit, sed quod homo habeat omnia in se, ita quod quisque sit faber suae fortunae, et quod religio sit propter vulgus ut teneantur in vinculo. 3) Fuerunt tales qui cum infernis se conjunxerunt plane.

4989. Continuatio de pessimis ex Africa, hic ex India et orientalibus, magica
Erat maga inter pessimas, dicebatur ex India, quae etiam communicationem habebat cum malis ex oriente, ex India orientali; haec fuerat diu apud me, et quidem a tergo, et sibi ibi sumsit locum ut non posset videri; habebat sphaeram speciei cujusdam boni, etiam illam magice induebat per quod se nudam faceret, et sic simularet innocentiam.

4990. Illa communicationem habebat cum malis quibusdam antrorsum ad dextrum in quadam altitudine, qui aliquo genio coelesti etiam erant; sic genii mediae sortis, ex illis habebat illa influxum, et illi videbant inde quomodo se res habebat, et sic [illa] dirigebat.

4991. Illa fuerat apud me per plures septimanas, et ducebat hanc [sphaeram] mecum, quocunque vellet, educebat, deprimebat e cerebro, tenebat infra, praeter plura alia: inhaerebat loco ad occipitium, inter cerebrum et cerebellum, et non potuit abigi, etiam ex causa quia callebat artes nefandas, ex influxu ab illis qui ab India orientali.

4992. Cum detecta, habebat ad dextrum conclave quod in spiram ductum erat, ac intrabat per spiram, et in medio sedebat, et inde regebat quaquaversum, et lacessebat multis modis. Habebat etiam aliud conclave factum in formam labyrintheam, unde etiam scelesta patrabat; habebat quoque antrorsum paulo ad sinistrum aliud, unde etiam similiter dirigebat, et omnia faciebat repraesentative secundum influxum a malis illis ex Orientali India.

4993. Praeter adhuc plura, quae non memorari possunt ob copiam, detecti etiam a quibus influxum habebat, et cum illis quoque loquutus sum, et illi dein dejecti in infernum quod paene sub dextri pedis planta.

4994. Maga illa inter pessimas evitabat punitiones variis modis, sub auspicio spirituum malorum supra in monte illo, de quo prius [4913-18, 4950, 4957 ff.], et ex aliis a tergo qui post solem ubi Dominus videbantur se occulere, qui tunc antrorsum ibant et influebant, qui ex Catholica religione erant. Qui a tergo insidiantur sunt pessimi, et sunt illi qui occulte omnia fecerunt in mundo.

4995. De Nerez, et nefanda vindicta, et de illis a tergo
Ille fuit in urbe quadam super petra, et receptus ibi inter alios ut gubernator, sed agebat omnia propter lucrum, et in omnibus et singulis spectabat lucrum, et qui divites erant adigebat vario modo ad dandum sibi pecunias.

4996. Inter dira quae patrabat, etiam erat, quod mitteret contumaces spiritus qui tenerent alterum in ulnis a tergo, per quos id patrabat, quod spiritus fieret illis quasi ligatus, non posset loqui amplius a se, sed ab illis, ingerendo etiam iram, ut non posset quin quasi in furore esset, contra illos, sed illi non relinquebant nisi ex ejus jussu: tales etiam ad me misit, a tergo, et tunc non potui loqui a me quicquam, sed illorum loquela erat in omnibus meae loquelae, sic ut ii loquerentur, et incutiebat indignationem usque ad furorem indignationis contra illos; ita fecerat cum illis quibus imperabat, ut lucrum ab illis exigeret, qui etiam postea dabant dimidium ab illis quae possidebant.

4997. Dixit etiam quod posset mittere spiritus qui aliis auferrent loquendi facultatem. Ille cum loquebatur, habebat sonum sicut canis latrantis, ita ut vix aliter audiri posset, erat vindictae cupidissimus.

4998. Habebat etiam aliquos a tergo alios qui dirigerent illos qui ibi, nam ita se habet in altera vita, qui a tergo sunt et insidiantur, sunt qui in occulto insidiati sunt in mundo. Punitus est per talem qui etiam se ingerebat ei a tergo, et similiter tenebat illum vinctum, quo etiam infestatus est, sed a suis liberatus est ad vices.

4999. Infernum talium est sub planta pedis sinistri paulum ad sinistrum ibi, quo dejectus est, et ibi cum talia exercebat, etiam se conjicerent super illum a tergo; sed nunc inter se loquuntur et machinantur.

5000. De amore imperandi, et de imperio amoris
Loquutus cum spiritibus de amore imperandi, putabant quod nulli liceret imperare, sed dictum quod liceat imperare, sed amor imperandi ex duabus originibus est, ex amore sui et amore erga proximum, qui ex amore sui et non ex amore proximi imperant, illi sunt diaboli, quia ex se omnia faciunt, et non ex Domino, tales in omnia mala nefanda ruunt, sicut in odia, vindictas et saevitias; illi non alium usum spectant, quam propter se, ita propter lucra; at qui ex amore erga proximum imperant, illi possunt evehi ad dignitates magnas, nam spectant usus pro fine, usum concivis, usum urbis, usum regni Domini, ita spectant proximum, proximus est bonum quod est usus; per illos Dominus imperat, nam timent Dominum, et amant verum, bonum, et usum, ita Deum, hoc est, Dominum, talium imperia sunt bona, et illorum imperium est imperium amoris: nam cum amor spiritualis et coelestis imperat, tunc Dominus imperat.

5001. In altera vita non aliter potest esse quam quod quidam imperent, quidam obediant, vitam imperandi traxerunt secum e mundo, et habent illam sphaeram, et ex sphaera subordinationem; vitam obediendi traxerunt qui serviverunt in mundo, non aliud sciunt, et volunt, inde necessario est imperare, sed erit imperium amoris spiritualis et coelestis, qui sic imperant vident alios sibi aequales, amant illos, et faciunt illis bonum: vice versa se habet, cum imperio amoris infernalis et diabolici.

5002. De aetatibus vitae hominum, cur diu et non diu vivant
Praevidetur a Domino cujusvis hominis vita, quam diu victurus, et quomodo, quapropter a prima infantia dirigitur ad vitam in aeternum, sic ut a prima infantia providentia Domini inchoet.

5003. Quod moriantur pueri, juvenes, adulti, senes, habet 4 causas, 1) ob usum in mundo cum hominibus; 2) ob usum cum in mundo est cum spiritibus et angelis, nam homo quoad interiora sua est cum spiritibus, et ibi est quamdiu in mundo, in quem desinunt omnia ibi; 3) ob usum sui in mundo, vel ut regeneretur, vel ut in mala sua immittatur, ne sopita jaceant, et postea erumpant, quod fit in perniciem ejus aeternam; 4) ita quoque ob usum in altera vita dein post mortem in aeternum, nam unicuique sua loca sunt in Maximo homine, qui erunt in coelo, vel loca sua in inferno ex opposito – ubi desunt vires aequilibrantur – illuc deducuntur ex Providentia Domini, sic consulitur etiam Regno Domini, cujus salus est Providentia universalis.

5004. Continuatio de Babel
Quando montes cum urbibus ibi ceciderunt, tunc remanebant montes longinquius ibi, et illi qui ibi ex phantasia fecerunt ante se sicut solem, ubi Dominus, sed qui non lucebat, faciebant ut phantasticum obscurum appareret, illi qui in montibus ibi, removebant se quandoque ab altera parte illius phantastici solis instar absque lumine, et prodibant quandoque et in inferioribus ibi machinati sunt facinora ut prius, et mox se a tergo illius solis removebantur, et non videbantur, dictum illis quod Sol ubi Dominus tanto ardore sit, ut nequaquam ad distantiam aliquam accedere possent, quin comburerentur, tunc responsum quod in sole eorum esset Dominus, et quod intrarent et exirent, et quod fecerint secundum ejus mandata, qui imperabat talia; et tunc detectum, quod esset homo qui in amore sui ex amore dominatus prae aliis ibi esset, (erat Jac. Benzel.), qui Catholicam religionem confessus quia dominari ei dabatur; ille tunc exemtus inde, et conjectus circumcirca in pulverem damnatum, quod tale facinus ausus esset, inde patuit quales sunt quoad fidem qui in amore dominatus sunt. Ille dedit mandata facinora illa faciendi.

5005. Tunc apparuit sol in coelo, et nituit, ubi Dominus, ut manifestaretur quod sol non ibi esset. Dicebat ille qui in phantastico illo loco, quod Dominus esset, et dabat mandata ad facinorosa.

5006. Cum detectum est, quod talis in phantastico illo loco fuerit et inde dejectus, et volutus in pulvere damnato, tandem assurgebat, et dixit ab inferiore illo loco, ubi ibat, quod esset Dominus, nunc in terris, postea quod esset Deus, turba Catholica circumcirca adorabant eum, et agnoscebant; tunc ubi vadebat, procumbebant in genua, imprimis illi qui in montibus circumcirca, et hoc faciebant utcunque illis dicebatur quod insanus esset, et quod modo amor sui seu imperandi, ita amor diabolicus regeret illum, tandem etiam Jesuitae descendebant, et circumdabant illum turmatim, et acclamabant, agnoscendo; descendit etiam bis infra dicens quod ad infernum [iret] et vinciret diabolum, et dein quod liberaret vinctos, praeter plura; et consensum dabat ad fidem purgatorii, ad quem assensum multa acclamatione gaudebant, praeter plura talia diabolica; sed tandem agnitus, et sirenes et similes circumdabant illum lumine fatuo, unde adhuc major persuasio.

5007. De illis qui assident homini a tergo
Qui intrant in hominis affectiones et cogitationes, assident a tergo, infra et supra, propius et remotius, qui a tergo ubi lumbi, illi intrant in cogitationis ejus affectiones, et illi cum semel ad hominem veniunt, non relinquunt illum usque ad mortem, sunt illi qui sunt in ejus affectione dominante. Qui superius assident remote aliquantum, qui sunt plures, illi intrant in hominis cogitationes; et qui proxime paene sub occipitio, intrant in ejus loquelam, sic ut homo ab illis, et ex illorum quasi sono loquatur; haec ab experientia.

5008. De magicis mirabilibus
Quidam fuit, qui splenduit circum facie, sicut angelus, adeo ut esset in lumine, erat (Carl Gyllenb.), detectum dein unde id, quod acceperit tiaram (m�ssa, qua cum indutus ita splenduit, illa ei dono data est, a quodam, quae composita est magice. Habebat etiam librum Psalmorum, per quem tutus esset ubi esset, et quoque valeret: habebat etiam cultrum pro pennis, qui etiam magice factus; habebat etiam pyxidem tabaci, per quam influebat in ima naturalia, quae correspondent dentibus. Sed cum illa habuit, agebat sicut privatus mente, agendo quasi ex instinctu; cum autem illa ei ablata sunt, tunc ad aliquid mentis prioris venit.

5009. Sed erat alius magus omnium solertissimus, qui magicis incubuerat diu, sed speciei magiae non simili magiis illorum qui in inferno magico, ille alterius affectiones et cogitationes colligebat, quae quia in altera vita sunt apparentiae realis, illas circum se alligavit variis in locis, usque dum prorsus illis indutus esset a capite ad calcem, et tunc exuit illas et reposuit sicut tale quod iterum indui posset, ita fecit per totum vitae suae cursum; cogitationes formabat in fascias, sicut sirenes cum suas pupas faciunt, etiam indebat colores secundum affectiones: ille credebat, quod cum collegerit omnia alicujus vitae, tunc teneret illum vinctum, et posset ducere illum quocunque vellet; sed tandem detectus, et tunc ad eum missus est quidam qui exueret eum omnibus illis, quod factum est fere per integram horam continue, et tunc sensim apparuit minor et minor; sic spoliatus est omnibus illis per retectionem eorum, et postea relictus, sed tunc quia exorsus similia, conjectus est in infernum.

5010. Qui talia faciunt, sunt qui nihil credunt de Providentia Divina, nec de Deo, sed quod omnia sint prudentiae et astutiae humanae, illi qui tales in mundo fuerant, talia concinnant in altera vita.

5011. Continuatio de Babele
Erat quidam qui devastatus usque ut nihil vitae e coelo residuum haberet, (erat C. XII), et qui sic fatuus sedit, illi qui sunt Babel, imprimis Jesuitae, influebant apud illum, et omni modo laborabant, ut vivificaretur, quapropter in illum et circa illum miserunt suos, ex quibus iterum loquutus paene sicut prius, tametsi erat paene sicut simulacrum, et ostensum quod ex illis qui influebant, quidam faciebant membra ejus, usque a genitalibus anterius super caput, sic ut illi simul unum diabolum facerent, inde ostensum quod Jesuitae, quibus imperandi cupido prae aliis, simul fecerint unum diabolum in altera vita, nam ille in [quem] influebant, erat diabolus prae omnibus aliis. Hoc faciebant ob finem, ut destrueret illos, qui adorarent Dominum, et non illos.

5012. De urbibus in altera vita, et de urbe Londini in Anglia
Perductus sum in vigilia supra petram, in urbem ibi, et circumducebar, erat illa urbs prorsus ad similitudinem Londini, similes plateae, et similes domus, et similia fora, ita ab uno fine ad alterum, et inquisitum, quinam ibi essent, dictum quod Angli e Londino, erat urbs satis populosa; cum illuc ventum esset, inquirebatur ab illis ibi, quinam essent, sed cum compertum quod non simili indole et genio essent qui mecum cum illis ibi, dictum quod nullibi habitatio; mos etiam est, ut dent peregrinis claves, quae sunt indicia quod reciperentur.

5013. Angli et alii qui ibi, eo genio ac ea indole sunt, ut quicquid dicit magistratus, id etiam illi cogitent et faciant, prorsus sicut faciunt in mundo, quod credant quicquid aliquis qui eruditionis famam captarunt, usque adeo ut cogitent simile, et affirment unanimiter, quapropter etiam illis tales magistratus praeficiuntur, quos aestimant, et sic quibus in omnibus, more suo naturali, obediunt; per id omnes qui in illa urbe, tenentur in vinculo, unanimitate et societate, atque reguntur; quod Londinum ibi sit, est quia sua aestimant super omnia.

5014. Observatum etiam, quod qui in urbibus in altera vita, possint pervagari urbem suam, etiam amplam, per aliquot minuta, cum enim cogitant de dissitis in urbe, sistuntur ibi quasi praesentes per cogitationes, tametsi in certo alio loco sunt, cogitatio ibi facit talem praesentiam; ita quoque mecum factum est; haec differentia est praesentiae apud spiritus et apud homines.

5015. De fide persuasiva absque fide salvifica, quam damnosa
Fuit quidam qui in fide persuasiva prae aliis, crediderat illa quae in Verbo plus quam alii, sed quae in sensu literae ibi, in mundo etiam per talia et lectionem Verbi, ad honores venit, captavit inde famam, sed quia talis, et quoque voluit magnus fieri in altera vita, et credidit se meruisse prae aliis, nihil audire voluit, quam quod magnus fieret, etiam mundana amabat prae coelestibus, sed ostensum quam damnosa esset illa fides, associabat se diabolis malitiosissimis, qui per illum habebant potentiam satis validam, et hoc saepe et satis diu, quapropter illa fides ei adempta fuit, quia damnosa tam illi, quam generi humano ibi, obedivit diabolis ad perdendum quoscunque vellent, imprimis cum pollicerentur ei magna et honores, et ostensum porro quod fides ejus pro fine habuerit honores et mundum, quod putaverit etiam coelum, erat ut similiter ibi magnus fieret.

5016. Continuatio de Londino urbe
Illa urbs de qua supra [5012-14], sita erat super petra ad sinistrum; est quoque alia urbs Londinum, quae sita est in planitie, ad planum plantae pedis ad dextrum paulo, ibi quoque sunt Angli, et urbs ad effigiem Londini, eram etiam ibi, et similiter aliquot plateas pervagatus, dicebant quod viderint me cum essem in Londino, describebant etiam vias quas pervagatus, erat cum ibi fui et in cogitatione, sed non apparuit aliquis in plateis, nam nisi ex venia exeunt, rapiuntur ibi homines: in medio illius sunt mali, et in circumferentia successive boni; quandoque apparet urbs in medio subsidere, et quandoque tunc obruuntur illi qui ibi, sed quandoque subsidit illa, et rursus emergit cum aedificiis, et tunc aliquot, qui pessimi absorbentur, sic urbs illa conservatur a contagione mali, vidi subsidentiam in medio, et emergentiam, erat sicut fluctus subsidens.

5017. De urbibus Hollandici
In somnio pervagabar urbem quandam, et errabam, et tandem cogitavi de Amstelodamo, et de foro, ex quo platea exiret ad portam, unde volui exire, et alio proficisci, tunc veni in quoddam forum quod non ita vidi, et inde in plateam, quam vidi, ubi domus erant circumcirca, sed erant januae seu portae ligneae plures, et quoque erat platea tecta, et nullum vidi, sed modo unam mulierem, quam interrogabam, num haec platea sit platea exitus pro illis qui peregre eunt, et cum hoc dixi, expergefactus sum.

5018. Cum expergefactus, loquebar cum aliquibus in urbe, qui in medio ejus, inter quos etiam ex magistratu, qui interrogabant unde venirem, et quid vellem, quibus etiam respondebam sicut erat, postea referebant quomodo se habet cum urbe eorum, quod nempe tecta sit desuper, ita ut vix videri possit ab illis qui in petris, et quoque quod plateae eorum clausae sint hic et illinc, et quod portae clausae sint, solum apertae cum datur consensus.

5019. Dicebant etiam quod sic [non] infestari possint a peregrinantibus, nec ab illis qui in petris, per inspectionem et sic per infestationes magicas; addentes, quod si forte inspicerent, ideae cogitationis eorum quae penetrent a certis ibi ligentur, et quod tunc illi qui inspiciunt non possint movere se loco, et quod sic teneantur, usque dum in anxietatem veniunt, ut credant se perituros, quapropter postea desistunt a talibus, ac illi in tuto vivunt: ostensum etiam ad vivum, quod ita fiat, immiserunt suas ideas magicas, et illas ita ligaverunt, usque ad eorum desperationem, fecerunt hoc cum ideis perplurium simul.

5020. Cum peregrinantibus qui illuc veniunt, ita faciunt, qui admittuntur, et comperitur quod tales sint, ut non concordent, vel aliquem usum praestare possint, illis dicunt ut exeant, et tunc ducuntur ad portam urbis, sed illa apparet clausa, et tunc dicunt ut eant ad aliam portam, cum illuc veniunt etiam clausa est, et sic ad plures, usque dum ita lacessiti sint, ut amplius tale non possint sustinere, augent cupidinem exeundi, et tandem cum percipiunt, quod cogitant quod non amplius redituros propter molestiam talem, emittuntur. Hoc etiam per experientiam ad vivum ostensum mihi est.

5021. Amplius dicebant de mulieribus eorum, quod illae separatae sint a viris suis, et quod habitent ad unum latus urbis, viri ad alterum, et cum viri desiderant illas, mittunt ad illas, quod tunc veniant, quod fit propter causam quia illis insitum est dominari; quandoque indignantur et irascuntur mulieres, propter hoc, et illae tunc emittuntur urbe, et cum ibi sunt pervagantur varia loca, et accenditur cupido abeundi, sed ubicunque veniunt, apparet usque obvium vel clausum, vel paludinosum, vel aqueum, et similia, ita vagantur et quaerunt locum abeundi diu, et hoc usque dum defatigatae sunt, et tunc redeunt in urbem, et intrant domum suam, ac sic emendantur.

5022. Loquebar cum viris et cum illis de conjugio, quod quantum crescit cupido imperandi apud unum aut alterum, tantum decrescat jucundum vitae, et quantum illa cupido decrescit, tantum crescat jucundum vitae, nam cum cupido imperandi decrescit et evanescit, tunc ipse amor, et cum amore jucundum, imperat, et cum amor imperat, tunc Dominus Deus imperat, inde faustitas in conjugiis.

5023. Sunt pleri, tot quot necesse est, qui ad sinistrum in quadam altitudine sunt, et aliqui infra maxime ad sinistrum ibi, qui illam artem callent, ut possint ligare cogitationes, et quoque phantasias inducere aliis, quod portae clausae sint, illis qui exire volunt, tunc quod obvia sint paludinosa, et similia extra urbem, illi qui tales artes callent, tenentur ibi, et remunerantur; quod licitum est, se defendendi causa contra malos; illos tamen eligunt, ut non sint prorsus infernales.

5024. Erat quidam qui admitti voluit in urbem, imperandi causa, erat (Nerez) qui infernalis et magus, et prae aliis cupidus imperandi, instruebant me qualis esset, ille admissus, et tunc secum sumsit plures alios imperandi cupidos C. Gyllenb.) , cum illuc venerunt, volebant imperare, et quia hoc volebant, coepit ille suo nefando modo velle ligare aliquem a tergo, et quaque volebat aperire tectum, et admittere aliunde ideas magicas; cum hae ideae ligatae sunt, et illi qui ligare volebant a tergo, depulsi, tunc cum suis sociis volebat excitare mulieres contra viros, sed illae sciebant intentionem, quapropter negabant, postea volebant ad rebellionem excitare illos qui ad sinistrum, de quibus prius dictum quod scirent artem ligandi et inducendi phantasias, sed etiam illi compescebantur; quare cum laborarent in vanum, cupiebant exire, et cum illis factum est intra urbem

5025. sicut supra dictum, quod portae undequaque essent clausae, hoc factum usque ad molestiam illis, et tunc emis206 si, et quoque illis inducebantur phantasiae, quod abire non possent, nec redire, et hoc usque ad illam molestiam, ut prorsus non amplius vellent redire ad illos.

5026. Sciunt Hollandi prae aliis, quid phantasia et quid reale apparens, sic ut non sicut alii deludi possint, cumque hoc fit, quidem obvenit illis sicut quod ita sit, quia tunc reale apparens obscuratur sed usque sciunt quod phantasia sit, et evaniturum, quapropter illi, qui inter illos prudentes, non possunt duci ita ad portas clausas intra urbem, nec pro illis possunt talia, de quibus supra [5023], sisti extra urbem.

5027. Non licet quicquam cum illis de religione loqui, at cum aliquis ad illos venit ex alia religione, explorant illum non per vivam vocem ac per responsa oris, sed intrant in cogitationes ejus, et explorant a se, partim cum ille nescit, partim cum quidem scit quod explorent, sed usque non sciunt quid, inde hauriunt quid apud illos qui ad illos veniunt, lateat: sacerdotes illorum explorant doctrinalia, et reliqui fortassis talia quae mercaturae sunt.

5028. Sciendum quod illis opus sit mercari, et si quis ad illos venit, volunt scire merces eorum, et videre illas, sed dicunt quod non opus habeant ad illos venire cum mercibus, sed quod illi ad eos veniant, et sic comparent sibi quibus opus habent.

5029. Postea eram cum aliquibus ex sacerdotibus, qui ita explorabant, et cum loquutus sum cum illis de Domino, secundum doctrinam veram, tunc arripuerunt id prorsus, et quia tunc erant in illustratione, agnoscebant, et quoque afficiebantur admodum. Ex qua experientia etiam scire datum est, et quoque ex reliquis, quod apud illos sit apperceptio veri tam spiritualis quam civilis, et quod prospiciant sibi prudenter, et quod hoc insitum sit illis prae aliis.

5030. Continuatio de Babel
Loquutus cum angelis, et dictum est, quod qui in bono sunt absque vero, in adulterato bono sint, et qui in vero sunt absque bono, in falsificato vero sint; quod constat ex illis qui in Catholica religione, simplices eorum in bono sunt absque vero, nam negatur illis legere Verbum, nec audiunt missam nisi latino sermone, et omni modo reconduntur illis vera, sic ut teneantur in tenebris, et credant presbyteris suis, ut inde duci ab illis possint, dominatus causa, et lucri causa, ideo bona apud illos prorsus adulterata sunt, prout, vilipendunt Verbum, sibi arrogant potestatem Divinam super coelum et super terram, adorant homines, opera faciunt meritoria, sancta opera vocant locupletare monasteria, quae abundant, praeter plura alia; ex hoc bono est sanctum eorum, quod non dari potest internum, quia internum sanctum est per vera fidei, sed modo externum.

5031. Illi autem [qui] in veris sunt absque bono, falsificant vera, ut constare potest ex eo, quod ex theologia illorum rejiciant bona opera, quae in moralem doctrinam conjiciunt, quod sola fides salvet, per quod plerique credunt, quod solum fides doctrinalium salvet, quod justificari possit homo per fidem solam, de qua multum loquuntur, et pauci aliquid intelligunt, quod salvari possit homo per fidem in ultima vitae hora, utcunque vixerat, quod introductio in coelum sit ex misericordia, et hoc in altera vita, sic ut ipsi diaboli ex misericordia possint salvari, praeter plura similia. 2] Inde patet, qualis doctrina, et qualis inde Ecclesia, si verum est absque bono, ac bonum absque vero. – Erat quidam qui ex principio de sola fide cogitavit de doctrinalibus Ecclesiae suae, removendo bonum, erat Dahlborg, et percurrit omnia in eo principio, nec potuit invenire aliquod verum, sed cum admitteret bonum, videbat plura, per quasdam applicationes.

5032. De Divino Humano Domini in coelis ex hac Tellure
In coelo agnoscitur Divinum Humanum ubivis, praeter in coelo quod ex Christianismi orbe in hac tellure, sed solum in coelis ultimis, at in coelo tertio omnes angeli quotcunque sunt, agnoscunt Deum sub Humana forma, ita Dominum, qui itaque ex hac tellure tales sunt, ut elevari possint in coelum tertium, tunc illico in illam perceptionem veniunt, quod Deus sit sub Humana forma, nam perceptio illis talis ibi datur, et apparet sicut insita, quia ibi in bono amoris in Deum sunt, ita in Dominum; nec in illo coelo sciunt tale ex scientia, sed ex perceptione quae est ex bono amoris in Deum; angeli in ultimis coelis credunt etiam in Dominum, sed secundum doctrinam Ecclesiae in mundo, vitam inde secum habent, nec ab illa removentur nisi per gradus. Etiam intimi, in coelo spirituali, per quos communicatio spiritualis regni cum coelesti, in illa quoque perceptione sunt, quando se ad coeleste regnum vertunt.*
* [AC] n. 10159

5033. Quod perceptio illa insita sit illis qui in tertio coelo, est quoque ex eo, quia totum coelum fluit secundum formam, qualis in homine, nam correspondentia est prorsus, et quia ita, et illi in eo fluxu coeli sunt, et per illum et secundum illum, ita secundum ordinem, volunt et cogitant, inde illorum perceptio primaria est, nam super illa fundantur reliquae. Internoscuntur etiam inde angeli, qui ad illos veniunt num ex angelis tertii coeli sunt.

5034. De urbibus Svecanis, et de ultimo judicio et de gente Svecana
Etiam gens Svecana habitat in urbibus, ex causa de qua prius [cf. 5019], ut sic teneantur in timore aliquo interiore pro poenis legis, et jacturae famae propter lucrum et honores, ille timor manet post mortem cum in urbibus sunt, et cum extra urbes, perit ille timor; et urbes Svecanae, sicut etiam alibi, sunt plures, una tamen prope alteram, sic ut possint intra minutum venire ab una in alteram, distinctae sunt per aliquid distantiae seu aliquid muri, et urbes consociatae sunt secundum diversitatem geniorum seu indolum populi, indoles et genius est secundum naturalia illorum bona vel mala, ac inde vera vel falsa, ita ad orientem, ad meridiem, occidentem, septentrionem, una gens plerumque consociata est in unam talem consociatam urbem, sed usque ibi ita conjuncti sunt, ubi consociati in urbes sunt mali, ibi in medio eorum sunt pessimi, et per gradus meliores usque ad circumferentias, sic tutantur mali qui intus; in urbibus autem ubi sunt boni, ibi in medio sunt optimi, et per gradus ad circumferentias sunt non ita boni, et quandoque mali qui possint emendari; quapropter angeli, qui supra sunt, et intus, possint illico cognoscere qualis urbs est, spectant illi eorum indoles et genios ex doctrina boni et veri et inde vita, inde est quod urbes in Verbo significent doctrinam.

5035. Quod Svecanas urbes attinet, est capitalis Stockholmia, versus orientem erat Fahluna, versus septentrionem Bor_s, et sic porro, omnes tamen in una urbe; etiam qui habitant in provinciis remote ab urbibus, habent suas domos ibi, et habitant in urbibus usque, causa etiam est, quia qui mali sunt, agunt latrones, nam latrocinia varii generis apud malos sunt, quae exercent ut primum extra urbes, ita enim [extra] periculum vitae, legis, et famae sunt; sed memoratae illae urbes habitantur a malis.

5036. At boni consociati sunt in alia urbe, quae similis est Gothoburgo, in cujus medio sunt qui usque sinceri fuerunt in vita, habitant plerumque in similibus domibus, in quibus in vita, principio, sed variantur postea, secundum mutationes status vitae eorum.

5037. Quod gentem Svecanam in genere attinet, est illa inter gentes malitiosas, bona apud illos adulterata sunt, et quoque vera, nam intus magis in se cogitant quam aliae nationes, hodie, quia in libero sunt prae temporibus prius quando fuerunt sub imperio absoluto, erumpunt interiora et in altera vita apparent citius, quam prius, prius quidem etiam malitiosi fuerunt, sed intus magis, timor regis et ejus potestatis coercuit tunc, et texit quasi ignem amorum illorum sub cinere, qui usque erumpit; gens Svecana quoad plurimam partem, non curant bonum civile, nec verum civile, quae sunt legis, et inde morum, sed quantum possunt bonum legis et verum ejus adulterant, et cum bonum et verum civile adulterant, etiam nihil curant bonum et verum religionis, quapropter id modo ore fatentur, et dicunt se esse Christianos, sed nihil minus, nam bonum civile et verum civile est fundamentale religionis, nam est vitae seu operum.

5038. Hoc ostensum est per repraesentativum, sicut fit in altera vita, apparuit supra quidam cum cultro et forcipe* (knif och sax*) culter repraesentat et significat bonum vitae civilis, et forceps (sax) verum vitae civilis; qui in magna urbe illa erant, cum inspicerent illa, tunc mali gaudebant, et amabant illa, et quoque vocabant ingeniosum, solers, et prudens, per quod significabatur, quod qui adulterant bona et vera pro talibus agnoscantur, amentur, et promoveantur ad honores, et ad lucra: observatum quod talis efficacia cultri et forcipis esset, ut posset penetrare ad intima hominis; quod indicium erat, quod bona possint prorsus adulterare et quoque vera, usque adeo, ut impossibile sit resistere: qui autem meliores erant, illi non gaudebant nec amabant, quidam ex eo quod non calluerint bona et vera adulterare, quidam quod sciverint, sed noluerint exercere; ita cum omni varietate.
* intellexerim forfice
** = cultro et forfice (verba suecica)

5039. Cum culter ille et forceps ostensi e loco superiori, tunc separati sunt ab angelis, a Domino, meliores a malis, et meliores exibant ex urbe, et tunc magna illa urbs ita consociata subsidit, medium ejus profunde, paene sicut cum aqua per foramen delabitur per gyrum, reliquum urbis magnae subsidebat: cum subsiderunt, domus priores subrutae sunt, et tunc ibi e novo urbem aedificare coeperunt, sed tunc in alio ordine, de quo alibi; ordo est, quod pessimi in medio sint, et non ita mali in circumferentiis, sed qualis dispositio est, non possunt scire illi qui ibi, sed ab angelis a Domino, nam fit cum omni varietate naturae mali et inde falsi apud illos.

5040. Quam scelesti et facinorosi sunt plurimi ex illa natione, non describi potest, sunt magi inter pessimos, qui in mundo exercuerunt mala, in altera vita adhuc pejus illa exercent, sed illi vastantur citius, at qui in mundo exercuerunt artes ex ingenioso, ut mechanica, hortulana, et similia, illi vertunt talia in magias, et patrant dira, sed illa describere non licet, quia talia sunt, quae non cadere possunt in captum.

5041. Meliores etiam consociant se in urbes, extra magnam, ad distantias, et ponunt praesidia, sed usque continue lacessuntur a latronibus, nam e magna urbe exeunt quando alii nesciunt, et quoque cum in cogitatione separata sunt, et tunc infestant illos, per quod coguntur illi alio se conferre.

5042. Porro subsidit pars urbis magnae adhuc profundius, et profundius pars Fahlunensis, ex causa quia interiores mali sunt quam reliqui, sed in hodiernis temporibus facti sunt pejores, quam fuerunt olim, hoc factum est a gubernatore eorum (A. Swab) qui ita divisit populum, allexit per lucra et pecunias, et remuneravit omnes qui a parte sua starent, etiam honoravit eos tam arte quam verbis, reliquos qualescunque erant, sinceri vel non sinceri, persequutus est omni modo, privavit eos lucris suis, vituperavit ipse, et per alios, verbo dissidia ex odio intestino inseminavit omni coetui ibi, inde illi, quia sinceritas illis ex antiquis temporibus ex haereditario fuit, et inde quoque interius fuerunt sapientes, sed quia illa destruxerunt apud se, ideo nunc inter pessimas gentes hodie sunt in Sveria, quapropter illi prae aliis profundius subsiderunt.

5043. In summa, Svecana gens prae aliis in Europa, praeter gentem Italicam, et Russicam, pessima est, nam interius cogitant, et non in externis ita posuerunt omne suum, sicut plures alii, prae reliquis possunt praeferre sinceritatem externam, usque adeo, ut in altera vita possint per externam illam sinceritatem decipere quoscunque velint, cogitant plus intus in se quam alii, sed hoc non apparet in externis; compertum, quod interius odia gerant, vindictam odii, et saevitiam, et quoque ostensum quod astum odii vel vindictae, usque ad perniciem aliorum, quae omnia deteguntur in altera vita, nam ibi interiora ostenduntur, pro amicis omnia faciunt, quos solum acceptant: qui sibi, suae famae, honori et lucro favent et adstipulantur, nec respectant ad honestum, sincerum, justum, bonum Christianum, et intentiones bonas inde, quae illis nullius rei sunt si non favent cupiditatibus et amoribus eorum; contra illos qui non favent, qui eorum inimici sunt, gerunt odium internecinum, et in altera vita omni studio laborant cum infernis destruere salutem omnium ibi; tum ostensum est quales sunt quoad astus odii et vindictas inde, qui in astu sunt, et per astus moliuntur, a tergo apparent, cum detecta est natura astus eorum, tunc cum dormivi, omnes a tergo fuerunt, et ibi machinati talia ad perniciem bonorum, ut nusquam describi possit, examinatum est molimen eorum, et quomodo omnia ad id paraverunt, et compertum quod tale esset, ut nusquam aliquis credere posset, posuerunt a tergo tales qui eo usque probi erant, quibus inducebant persuasionem quod illi essent boni, et qui boni essent mali, illi tenuerunt collum, et caput, et per id cogitationes et voluntatem ita vincta, ut vix posset cogitatio interior a Domino influere, qui mechanici ibi et mali, invenerunt artes ligandi illa variis modis per correspondentias, quae apparent sicut funes, ut adhuc impediatur influxus interioris cogitationis, in loco certo posuerunt rabidum quendam, qui multis et magicis modis induceret excandescentiam et iram, nam sic impeditur influxus in

5044. interiora; sumserunt etiam ab inferno talem, qui potuit inducere fidem omnibus bonis qui circum me, et dati ut praesidia, qui inducere potuit quod Dominus Deus in illo fuerit, ex qua persuasione etiam illi seducti sunt, et dein potuerit avertere animos eorum per influxum sinceritatis externae ab illis, praeter quam mirabili industria aperuerint inferna e profundis, ut surgerent in auxilium eorum, et se ponerent sub collo; ductores multi ad insignem distantiam in edito loco se removerunt, unde spectare possent omnia, tam illa quae circum me, quam inferna, pro multis fecerunt quoque communicationem et aperturam a profundo inferno ibi, sic ut possent etiam illuc evocare auxilia; haec et plura parabantur ab illis cum dormiebam, et cum evigilabam eram ita vinctus, ut in desperationem paene venirem; sed post aliquot horas soluta sunt vincula, ac visi et agniti, etiam supplicio traditi, sed usque supplicia non curant illi, qui externam sinceritatem possunt mentiri, nam a probis usque elevantur. Praeterea etiam associabant se plures ex diabolica turba ex religione Catholica, qui conspirabant, et auxilia ferebant, e monte quodam edito.

5045. Sed quia ultimum tempus Ecclesiae nunc est, et sic ultimum judicium, ideo parantur talibus hodie inferna, in quae cum in alteram vitam veniunt, statim demittuntur, ut non liceat ita circumvagari et destruere; nam nisi id, nemo hominum ex illa natione potest salvari.

5046. Nationi huic inest prae aliis amor dominandi, quidam propter honorem, quidam propter lucrum, nam non sicut aliae nationes opulentes sunt, inde omnes paene functiones publicas ambiunt; et cum interiores cogitationes habent, ideo in altera vita excogitant artes prae aliis malitiosas et tales ut non describi possint, propter causam eminendi super alios, et laedendi illos, nam amori dominandi inest contemtus, inimicitia, invidia, odium, vindicta, saevitia, crudelitas, qui exercuerunt intellectuale suum per studia, sicut mechanica, hortulana et similia, sciunt prae aliis machinari dolosissimas artes. [2] Qui tales ex illis, collecti erant per quod pejores immissi inter illos, nam per id discernuntur omnium animi, et secundum discrimina ordinantur, ac postea amandantur in inferna convenientia, vidi turbam multorum ita collectam, dejici in infernum quod ante erat ad distantiam in plano pedis sinistri, aperiebatur ibi hiatus, et per illum detrudebantur; cum aperiebatur, apparebat sicut diabolica turba ibi evolaret in altum, apparentia erat sicut columna talium in altum, et vorago apparuit sicut aquae delabentes per hiatum in gyrum, et qui illuc detrusi sicut per hiatum illum delapsi, sed usque erant viae per quas descendebat illa turba, quae multa erat, audita dein in illo hiatu, et perceptum quod ibi latum spatium esset, et quod possent illuc conjici plures myriades.

5047. Perceptum, quod tales qui perciti sunt cupidine imperandi, ac interius mali sunt, in id infernum statim post mortem eorum in mundo, dejiciendi sint, ut ibi devastentur, nam eo usque plerique in mundo spirituum devastati sunt, et hoc per plures annos, nam omnis devastatio fit a capite ad calcem, de qua alibi, ex Divina Domini Misericordia. Perceptum nisi hoc factum esset, quod vix ullus ex illa natione potuisset salvari.

5048. Dictum, quod qui descenderunt per voraginem illam in infernum, quod ibi usque ita ordinentur, ut nullus possit violare alterum, nisi incurrat in punitionem gravem, et hoc usque dum desistat, hoc fit per ordinationem illam a Domino.

5049. Questi sunt, quod ita ageretur cum illis in altera vita, cum tamen morate vixerunt in mundo, sed responsum tulerunt, quod qui perciti sunt oestro et cupidine imperandi non possint regi per coelum a Domino, quia non possunt recipere influxum inde, quapropter reguntur ab infernis, et aguntur quocunque libet, etiam interiora eorum apparebant clausa, et sicut nigra, signum quod non solum clausa essent, sed etiam quod regnaret ibi odium, vindicta, et similia. Tales etiam in mundo, non curant illa quae coeli et Ecclesiae sunt, modo frequentant templa ex usu, ut ore loqui de illis possint.

5050. Qui in id infernum demittuntur, illi traduntur talibus, qui potestatem super illos habent, et qui sunt eorum castigatores, dum mala intendunt; illi callent omnia, quae ad temperandum illos conducunt, sub his tenentur cogitare, velle, loqui et agere moraliter et modo, ad quae plerumque per castigationes adiguntur, ita devastantur tandem, et timent malum facere, ita regnat timor apud eos. Castigatores sunt plurium generum, sunt mali, sunt meliores, etiam dari possunt qui interius angeli sunt, sed hoc non sciunt, sed exterius mali, ut redigatur externum eorum ad concordantiam cum internis, hi castigatorum munus obeunt: inde patet quod nusquam desint castigatores, quapropter vim habent per influxum; sicut nec desunt moderatores infernorum, qui ex naturali seu externo homine volunt imperare, sed interius sunt boni, castigatores possunt fieri. Etiam famuli et famulae ibi traduntur suis heris et dominis, qui tali quoque genio sunt, heri et domini explorant et vident indolem eorum, et amant illos emendare variis modis, fuerunt qui in vita corporis polluerunt ingenio.

5051. Mittebantur passim intra societates, tales qui excitarent, ut per id separarentur boni a malis.

5052. Etiam vidi quod e monte quodam ab angelis detrusi in infernum fuerint ultra centena millia, quia inventi mali, et boni inde educti prius, mali ibi qui in infernum [detrusi] nefanda patraverunt prius, et sibi ducem sumserunt, qui in noctis tempore descenderet in infernum atrox, et consociaret illos sibi, et circumdaret me, et tunc reliqui omnes ruerent ad perniciem et me perderent artibus nefandis; quae erant, per dirissime magica, per pudendum exscissum, et per infandum, et talia; dux eorum erat (Lars Benzelst.).

5053. Vidi montem e longinquo, qui in medium secundum latitudinem ejus scissus, et qui ibi subsidebant profunde, cum ingenti multitudine, et cum hoc factum est, tunc desuper emergebat multitudo, et ascendebat utrinque ad latera in editiora ibi, qui erant illi qui in fovea, et praeparati ad coelum.

5054. In montibus plerisque est mons supra montem, et qui in superiori monte in interioribus sunt, ac inferiores ibi reguntur per illos, ut pro exemplo, cum illi qui in superiori monte loquuntur de doctrina Ecclesiae male, tunc illi qui infra persequuntur bonos, imprimis virgines et uxores aliorum, cum dicunt quod doctrina sit falsa et mala, tunc ruunt inferiores et scortari volunt et adulterari cum alterius mulieribus, quas dicunt in falso aut malo doctrinae esse, et sic porro superiores cum in ipsis rebus sunt aut loquuntur de illis, inferiores in repraesentativis sunt quae correspondent, quapropter providetur a Domino, ut qui in superiori monte sunt, sint in bono et inde veris, nam ab illis pendet vita inferiorum.

5055. Vidi superiorem montem, seu illos qui ibi, quod elevarent signa in medio, ut sic excitarent illos qui in montibus circumcirca ad malum faciendum illis qui a Domino missi sunt, et cum exhortati quod auferrent signum, non vellent, quia excitati a diabolica turba extra illos, et fortassis inter illos, quod e medio sicut e puteo exsurgeret turba diabolica, sed puteus ille claudebatur, et compertum quod caput illius montis cum urbe ibi concuteretur huc illuc, et quod esset terrae motus, per quae significatur idem quod in Verbo per concutere, et terrae motus.

5056. Medium montis superioris est etiam altius, sic ut altitudo illa cresceret versus medium, quando visitatio venit, quod fit cum Dominus mittit illuc angelos ut exploretur quales ibi sunt, seu quosdam per quos coelum vident, tunc separantur illi qui in monte et in urbe ibi, si mons ex bonis consistit, in medio sunt boni et deteriores ad latera; at si mons ex malis consistit, tunc in medium veniunt mali, et cum hoc fit subsidunt illi qui in medio. Quod factum est cum monte, de quo hic, qui erat ad occidentem versus septentrionem. Interest ut illi qui in superiore monte sint in bono vita et doctrina, nam inde pendet doctrina et vita inferiorum, qui in cultu externo sunt, et quoque inde pendent inferna quae sub illis.

5057. Subsiderunt plures urbes super montibus in medio, et in subsidentia apparebat sicut gyratio vorticalis qualis in voluminibus aquae quae decidunt per hiatum, dictum quod id signum, quod non salvari possint. Per experientiam notum factum est, quod Societates in altera vita constituant urbes, et quod qui in una urbe sint in societate sint, et ibi dispositi secundum ordinem, in urbibus ubi boni, quod optimi in medio, et ordine secundum bonum vitae [versus] peripherias, et quod ibi aperiatur quoque quandoque ad inferna quae sub illis.

5058. Ab experientia etiam notum factum est, quod unaquaevis talis societas, unaquaevis urbs, proinde unusquisque mons correspondentiam habeat cum aliqua parte corporis humani, tam extus quam intus apud hominem, quod qui in montibus correspondentiam habuerint cum meo corpore, quoad partes ejus externas, datum est scire.

5059. De illis qui laedunt oculum sinistrum
Fuerunt quidam infra me, sub sinistra clune, et ibi magica faciebant quae componebant ex correspondentiis, quas ceperunt ex ideis, et ex observatione quo ideae pergebant et terminabantur, et inde faciebant plura, sicut serta, vincula, imprimis vestes, quae tunc propter correspondentiam in ultimis communicationem habebant cum illis qui in correspondentiis erant, et praecipue cum illis ibi qui non [in] vitae interioribus erant, nam si cum interius bonis, tunc quoque damnum potuisset inferre coelis qui in internis, qui magica illa faciebant erant praecipue mechanici, qui in mundo, negarunt Deum, et vitam aeternam, ita illa quae Ecclesiae sunt, tametsi ore id non fassi sunt in mundo ex hypocrisi, et timore jacturae famae, honoris, lucri, inter illos erat Polheim praecipuus, qui quoque persuasit, quod ore faterentur doctrinam veram, quae apud me, ut sic arcana exploraret, et in magica eo melius verteret, tales sunt qui dolorem satis, penetrantem inducebant oculo meo sinistro, usque ad lamentationem, sed tunc detectus est astus eorum, et depulsi ac puniti.

5060. * Continuatio de urbibus et societatibus in altera [vita] et de ultimo judicio
De Mahumedanis
In transgressu etiam loquutus sum cum illis qui super binis montibus, ubi erant Mahumedani, et perceptum quod illi qui ibi unanimius viverent quam in suis Christiani, in primo eorum monte, dicebant quod vivant bene, quia obtemperant bene et obediunt suo magistratui, quod etiam perceptum verum esse, et quod ideo conserventur, erant etiam meliores quoad intellectum, quam plerique Christiani.
* numerum abscissum in ms. restituimus

5062. * Illi qui ibi erant primogeniti Chrisitanorum quibus ex lege ibi injunctum est ut Janitzares fierent, et sic Mahumedani, dicebant quod usque corde Christiani essent, sed pars eorum erant intermedii.
* J.F.I. Tafel: “n. 5062 quod abscissum restitue;” paragraphum hanc conformiter auctoris indicio post 5060 transposuimus

5061. Ab altero monte loquuti sunt mecum, ubi etiam Mahumedani, qui erant admodum apperceptibiles rerum de quibus loquela, et quia erant tales, et quoque ex alio genio, Christiani non possunt venire ad illos, cum illuc veniunt [, fiunt] sicut pisces cum in atmosphaera, quod etiam ostensum; et praeterea infra custoditi sunt, ubi illi qui ex alio orbe ad illos veniunt, ibi deglutiuntur sicut a lupis; qui illos adire possunt per artes, hos inquirunt, et postea male tractant, quia damnum illis inferre volunt; qui ab illorum gente ad illos veniunt, per occultam viam ascendunt: loquutus sum cum illis de pluribus uxoribus, et seniores eorum examinabant apud me causas, cur a Domino mandatum ut modo unam uxorem haberent, et inveniebant justitiam in illis, sed hoc illis concessum fuit in mundo, ob causas quia orientales erant, et si non plures uxores illis concessae fuissent flagrassent sicut ferae in adulteria, et sic omnes ibi perirent: intrabant bene in rationes.

5063. * Loquutus porro cum illis, quod verus Christianismus in eo consistat, quod vivere debeant in charitate erga proximum, quod est sinceros esse, justos esse, probos esse, sic sincerum, justum et bonum facere propter illa, ac aestimare illa et venerari ut Divina, quia Divinum Domini est in illis, quoniam ab Ipso, quod etiam sciunt, nam dicunt quod nihil boni apud illos nisi quod desuper, hoc est, a Deo veniat: et sic quod ex bono vitae considerandum num Christiani sunt, et quod veram fidem non oporteat dissidia facere, quod aliter sit est causa quia cum Christianismo male se habet; etiam loquutum est, quod illa quae aliquis vera esse credit, non oporteat objicere statim, ex quadam ratiocinatione, et qui hoc faciunt, sint tales qui non aestimandi, ac ideo non aliquis in sua fide lacessendus seu laedendus; praeter plura. Dicebatur de Domino, quod conceptus sit a Jehovah, et quod ideo Jehovam vocaverit Patrem suum, et quod illud et hoc notissimum sit in toto Christiano [orbe], et quod inde concludere potuissent, quod Humanum Ipsius sit similitudo Patris, ita Divinum; sed quod illud sciant, sed nihil de eo concludant: sciunt etiam quod resurrexerit quoad corpus, et omnia corporis secum tulerit, et quod hoc etiam notissimum est, sed quia ex doctrina putant quod etiam illorum corpore resurrecturi sint similiter ultimo judicio, nihil inde concludunt: mirati quod Christiani tam stupidi essent, dicentes quod duo illa ignoraverint. Cum loquutus cum illis de variis quae ex Verbo, et quae doctrinae verae Ecclesiae, appercepi sanctum ab illis.
* numerum abscissum in ms. restituimus; 5062 conformiter auctoris indicio videas post 5060 insertum

5064. Visum quod qui e Mahumedanis Christianis, de quibus supra, cum infestabantur ab aliis, et malis, quod urbs eorum subsiderit, sed modo descensu tacito et recto, ad planitiem cum terra circumcirca fere, sic exemti sunt ab infestatione, quia non visi, circumcirca erat sicut murus montanus, inde potuerunt ascendere et descendere ad libitum.

5065. Illi qui ita contumaces sunt, ut non possint vastari ob contumaciam et duritiem, nec absterreri punitionibus, ut qui ex infernis ascendunt, nec ibi contineri possunt, ducuntur ad voragines magnas quae circumcirca, et disterminant tellures, et illuc conjiciuntur, unde non possunt ascendere, est ibi innumerabilis turba, et spatium immensum; quidam in via vastantur, et ita per horarium tempus, nam in via sunt qui domant illos; ita factum est cum Hesseliis, cum Lars Benzelst., cum Benzeliis quibusdam, cum Nerez, cum quodam insigni mago, quod visum, ibi apparet sulphuree flavum, ex igne odiorum et cupiditatum mali.

5066. Qui maxime infestant bonos in altera vita, sunt qui posuerunt omne religionis et salvationis in sola fide, et qui confirmaverunt [se] in eo, et tamen non vixerunt secundum praecepta Domini, sed in astutia, in inimicitia, odiis, vindictis et similibus, ita qui nullam vitam fidei vixerunt, horum ingens numerus datur, illi etiam credunt quod omnia mala quae faciunt, remittantur, quod crediderunt in mundo per frequentationem Templi et sanctae coenae; hi in altera vita vivunt male, secundum malas cupiditates, et usque per confessionem fidei immittunt se in societates, tales etiam occupant petras et montes; et continue infestant illos qui infra sunt, et unum faciunt cum diabolica turba, tales etiam e petris et montibus suis dejiciuntur, et circum sparguntur.

5067. Sunt etiam plures qui nihil curarunt doctrinam Ecclesiae, sed solum Verbum in litera, quam flectunt ad quamcunque opinionem quam volunt, et ad favorem quorumvis malorum, illi qui in vita corporis posuerunt meritum in operibus, cum apud illos influit bonum charitatis e coelo, tunc vertunt influxum in foedum adulterium cum nuribus, talia significantur per adulteria cum nuribus, et quia tales fuerunt Judaei, ideo describitur illorum origo ex adulterio cum nuru.

5068. Colliguntur et separantur mali a bonis variis modis, hoc fit imprimis per malos spiritus, qui excitant illos undequaque, et tunc qui jucundum ponunt in consentiendo, et faciendo, sicut illi volunt, sunt qui mali, et qui non jucundum ponunt in talibus, inter bonos sunt, etiam quantum et quale boni percipitur ab angelis in coelis ex Domino, et quoque apparet in inferiore sphaera, per directiones faciei et corporis, qui oculum vertunt directe ad malum spiritum, plene consentiunt, qui ad sinistrum et ad dextrum, magis et minus, qui se avertunt minime; etiam qui inclinant corpus, opponunt humeros, utcunque excitantur, boni sunt, ex plicatione corporis etiam apparet quale boni vel mali; qui se abdunt in cryptis, in conclavibus, in tenebricosis locis, omnes apparent, et sistuntur coram.

5069. Vidi etiam, quando ita separati ad plura millia, quod quidam spiritus cum vexillo venerit, et transiverit montes et petras, et agitaverit vexillum in pertranseundo, et quod tunc omnes apparebant sicut involuti vexillo, quod tamen erat apparentia, facti enim sunt deliri, et non potuerunt amplius invenire domos, apparebant domus eorum destructae, sic ut nullibi possent intrare, non aliter ac sicut dicitur de incolis Sodomae, quod coecitate percussi ut non invenirent domos suas [Genes. XIX: 11], et hoc factum per horarium tempus usque ad perplura millia; sed usque nec tunc desistebant, perstabant postea sicut prius, pariter ac de incolis Sodomae dicitur; successit alter spiritus cum vexillo et cum agitatione ejus secundo, et quoque tertio et usque non desistebant, quapropter tunc dejecti sunt e petris et montibus qui tales.

5069 [1/2]. Est vorago ad sinistrum longo tractu, quo mittuntur illi, qui propter contumaciam et obstinationem aliter domari non possunt, qui immissi voragini illi, manent, circumcirca ad latera ibi sunt ex variis nationibus, quaevis separata ab altera, et qui in urbibus ibi, habitant in urbibus, est ibi quoque Stockholmia, ita aliae urbes, ibi quoque apparent illi qui in mundo.

5070. Sunt quinque genera spirituum, qui ascendunt super petras, et super montes, et tamen inde dejiciuntur; I) genus est, qui credunt quod sola fides salvet, et nihil curant vitam fidei, seu vitam secundum praecepta Domini, illi sunt tales, ut cum spiritibus infernalibus unum agant, et persequantur bonos, et quidem omnes illos qui simul profitentur charitatem, persequuntur variis modis, quod ostensum per quod cupiant solvere conjugia, et scortari; solvere conjugia illorum jucundum est, etiam scortari; causa est, quia conjugia referunt conjugium boni et veri, et ubi id est, cadit hoc in solutionem uxoris a marito, quod diu et multis ostensum est; et quoque quod scortentur, ardent enim libidine scortandi sicut hirci, scortatio enim cadit in illos qui tales sunt. II) Sunt qui in charitate quoad confessionem oris, et non quoad receptionem corde, vivunt enim non vitam charitatis, hi persequutores fidei sunt, et quoque solvunt conjugia, et scortantur. III) Sunt qui in sancto externo et nullo interno; in sancto externo solent etiam esse mali, sed quia non curant vitam, ideo non illis est sanctum internum. IV) In genere sunt omnes illi in sensu literae Verbi, et non in aliqua doctrina ex Verbo, sciunt aliquid ex Verbo, et applicant ad quodcunque velint, explicant illi ad favorem omnium cupiditatum, in quibus sunt, et sic se insontes faciunt, plerique ex illis non curant doctrinam Ecclesiae, quae tamen illis potest esse sicut lucerna, ad videndum sensum Verbi genuinum, sunt qui curant, sicut antistites, sed usque non curant vitam. Tales sunt hodie plerique, qui tamen audiunt Christiani. V) Sunt qui in vita pietatis sunt, et in nulla charitatis, qui pie meditantur, et per id affectant sanctitatem, etiam student Verbo, ac doctrinae Ecclesiae, sed solum pro se, dicunt etiam quod quisque ad suam januam verrere debeat, illi quoque apparent in externa forma sicut sancti, sed usque nullam vitam charitatis habuerunt, non volunt communicare sua meditata cum aliis neque ore neque scriptis, verbo sibi vivunt et non aliis, illi causntur anxium apud alios, et aversationem quoad illa quae Ecclesiae sunt, quia contemnunt alios prae se, et quoque meritum ponunt in illis, valde lamentantur cum rejiciuntur, credentes quod in sola vita pietatis omne Ecclesiae constiterit.

5071. Omnes qui in alteram vitam veniunt, vastantur, qui in bono fuerunt in mundo vastantur quoad mala et inde falsa, et tunc sunt in suo bono et inde vero, qui autem in malo fuerunt, vastantur quoad vera et bona, si quae sint, et tunc sunt in suo malo et inde falso, inde fiunt boni imagines sui boni, et mali imagines sui mali, hi sic dejiciuntur in infernum, illi elevantur in coelum; vastationes perstant apud quosdam diu, secundum quantum et quale boni aut mali, perstare solent per aliquot annos; et cum vastantur vastantur a capite usque ad calcem, nam sic se bonum aut malum transscripsit in corpus.

5072. Sunt quoque vastationes quae modo perstant aliquot momentis, percepti [aliqui] in spelunca ad sinistrum, et dictum quod ex alio orbe sint, illi vastant externa, quae fuerunt mundi, remanentibus sic internis, quae fuerunt usus propter proximum ac Deum, qui non aliud cogitarunt in mundo quam semet et mundum, post vastationem parum reliqui habent, sunt stupidi; at qui interiora propter usus proximi habuerunt, illi, cum ibi vastati sunt, exuunt mundana, et gaudent quod sic vastati sunt; sed in hanc vastationem modo illi admittuntur qui aliquo tempore prius fuerunt in altera vita, et per id inamaenum perceperunt in terrestribus et mundanis. Fuerant bini utriusque sortis ita vastati.

5073. Est vorago magna ad latus sinistrum, illuc conjiciuntur illi, quibus interiora prorsus occlusa sunt, quia imbuerunt non nisi quam terrestria, corporea, et mundana, ex amoribus sui et mundi, ex causa, quia non possunt duci e coelo, sed solum ex inferno, ne mundum spirituum infestent, ideo illuc conjiciuntur, ibi vadunt ingens multitudo, admodum stupidi, et ibi per regimen certum in fraenis tenentur, et arcentur quoque quantum possibile ab influxu ab infernis; ibi vidi quosdam qui in mundo apparuerunt sicut docti, cum tamen nihil praeter externa habuerint, ex quibus loquuti sunt, et sic modo ex aliis; qui autem ex semet potuerunt cogitare, et sic qui ratiocinari potuerunt ex se, si mali in inferna dejiciuntur, nam illi sunt in opposito illis qui in coelo, at qui in voragine illa sunt, non tales sunt, sed cum externa illis adempta sunt, ruunt coece in omnia scelera.

5074. Inter pessimos in altera vita sunt sacerdotes, qui ad dignitates evecti, et sic in amorem sui prae aliis inde venerunt, et quicquid fecerunt, propter se, suam gloriam, famam ac honores fecerunt, illis sancta fuerunt media, in altera vita, cum auferuntur externa, tunc in omne nefas ruunt, et in tam dira scelera, ut illis recitandis nolim laedere aures; tales fuerunt (E. B. Jac. Ben.) et alii; et illi cum aliquid faciunt ex amore sui, aliis dominari volunt, et meritum jactant, cum tamen nullam habent communicationem cum coelo, nec cogitationem quid coelum.
[2] Inter Catholicos sunt omnium pessimi qui in externa forma devoti fuerunt, et per id ambiverunt magni fieri, et considerari ut sancti, ii quoque in altera vita dolosissimi sunt, nam se solum spectant, et coelum propter se, tales sunt quoque intime mali, nam in omnia scelestissima ruunt. Etiam vidi aliam dissipationem eorum qui super montibus, dissipabantur momento, et tunc quisque eorum conjiciebantur ad locum suum in infernis, sic mons a malis evacuabatur, remanentibus quibusdam probis.

5075. De geniis
Missus sum inter genios, ac tunc parum aperiebatur visus, ut viderem illos, vidi eos discurrentes huc illuc, et facienties, sed talia quae nullius rei erant, currebant ad me, recurrebant, eximebant vasa e domo, intrabant, sed non loquebantur, tales sunt genii quod faciant inutilia et quoque mala sed non cogitent, illos regit voluntas non cogitatio quae intellectus separati. Qui in alteram vitam veniunt qui genii sunt, non statim inter genios mittuntur, sed morantur inter spiritus, ut per id discant cogitare, et sic initientur in bonum, si hoc vanum est, tunc mittuntur inter genios, qui ex ea indole sunt, laetantur tunc sicut veniant in suum esse vitae; sed geniorum plura genera sunt.

5076. Audivi unum spiritum illuc venientem, qui statim ut illuc venit, coepit agere et operari, et quidem secundum correspondentias, ita correspondentia talibus quae cogitant; sicut tollunt lapides pro cogitare verum, trabes et ligna pro facere bonum, intrare in domos aperire januas pro cogitare et similia plura; qui eorum non boni sunt, sunt prorsus mimi tales secundum naturam correspondentiarum, est turba comoeda et ridicula.

5077. Continuatio de ultimo judicio
Observatum est, quod super petras et super montes se quandoque conferant pessimi, et miratus sum cur ita factum, cum tamen tales infra in inferno debeant recondi, sed causa est, quia in mundo sancta Ecclesiae obiverunt, templa frequentarunt, et sanctam coenam, et audiverunt toties de coelo et de salute aeterna, et quoque quod ipsi salvarentur per solam fidem, non scientes quid fides oris, ac fides cordis, nec quid differt scientia doctrinalium a fide, et quid persuasio et unde haec, inde quoque captarunt opinionem, quod etiam illi in coelum venire possent; qui in hac idea sunt, admittuntur in petras et in montes, nam credunt quod ibi sit coelum, quia in alto, et quia coelum quoque est super montibus et petris, ideo illuc se conferunt tam multi inter pessimos, et habitant ibi, usque dum urbs plena talibus fiat, cum visitatio, et tunc talis urbs decidit in infernum, ubi actualiter habitant, ita ad sua domicilia.

5078. Quando petrae vel montes obsessi sunt malis spiritibus, tunc quandoque etiam ab oriente venit ventus, qui in Verbo vocatur ventus orientalis, et exsiccat omnia ibi, nempe hortos, agros, vireta et reliqua in agris et campis, et quoque aedificia turpia facit, et quoque vestes eorum mutantur, nam ventus ille ex plaga ubi Dominus venit, ita e coelo coelesti, quare per id omnia mala destruuntur; talem ventum etiam percepi, qui mihi apparebat lenis, et serenus; inde patet quid per ventum orientalem significatur, qui exsiccavit mare rubrum, per quod significatur infernum.

5079. Omnes qui in alteram vitam veniunt, secum habent religionem quam in mundo habuerunt, qui adorarunt homines ut deos similiter; qui e Catholica religione sunt, qui eorum praelati et docti fuerunt, sicut cardinales, episcopi, diaconi, Jesuitae et multi [ex] monachis, secum habent in altera vita, quod similiter ibi velint dominari super universum orbem, et quoque varias turbas ibi excitant, scandunt montes, et [mittunt] circumcirca custodias et tales qui infestent omnes alios quoscunque vident, si non ex sua religione sunt, et semet adorant, hoc multa experientia mihi testatum est; simplices obediunt, et illi imperant, nam nihil aliud quaerunt, quam ut imperium habeant super coelos et super terras, ac ut colantur ut dii.*
* Sidebar: De Catholica Religione

5080. Sunt tria genera quae nunc observare datum est, unum genus est in oriente, in eadem plaga ubi Dominus ut sol, ibi super monte, ac illi asciscunt quendam diabolum ex quacunque religione fuerit, quem ante se ponunt, et dicunt esse Dominus, et quoque per phantasias faciunt, ut appareat inde lumen, sic ut adoretur, qui a lateribus sunt, utrinque, et a tergo, responsa ab illo petunt et obtinent, et sic faciunt mala circumcirca, laedendo omnes qui circumcirca sunt, qui non agnoscunt eos, a latere sinistro sunt mali, qui dixerunt se habere apud se Christum, et tanta auctoritate esse volunt, ut non velint ut ab ullo spectentur, sed ut demittant oculos ex veneratione, sed illi dejecti sunt et destructi; a latere altero sunt qui doctiores fuerunt, erant quoque qui a tergo, qui ex jussu diaboli illius mala inferunt: vidi Jesuitas, vidi alios qui intrarunt illuc et se Christum fecerunt, et quod dejecti fuerint.

5081. Sunt alii retro longe, in eadem plaga, illi tales sunt, ut dicant se esse Christum, et ubicunque vadunt ferunt secum sphaeram persuasionis, quod Christus sint, seducunt multos simplices et probos, nam ex sphaera persuasionis illorum non aliter possunt percipere: sunt illi inter pessimos, et mala faciunt in occulto, mittunt inde tales qui a tergo sunt, et in occulto mala machinantur, illi quoque ibi demissi sunt in infernum, sed usque alii loco illorum veniunt, et mala sub specie quod a Christo, et quod Christus in illis faciunt, est turba damnosissima.

5082. Sunt autem alii, ex eadem religione nempe Catholica, qui adorant Patrem, et non multum faciunt Filium, illi sunt antrorsum paulo ad septentrionem, in edito monte, et vident in monte altissimo quendam barba cana virum, quem vocant Deum Patrem, ab illo jussa accipiunt, etiam laedendi homines qui non ex relig. Cathol. sunt; unus ex illis ad me venit noctu in somnio ex mandato sodalium suorum ibi, animo me laedendi diro modo, quem callent, sed tunc per oculos meos exivit sicut ignis a Domino, quo ille perculsus prostratus est supinus, et cum evigilatus loquutus sum cum illis, a quibus is missus, qui dicebant se in alto monte esse, et hoc mandatum accepisse a Deo Patre, qui in altissimo illo monte, et quod iteraverit id mandatum ut destruerent me prorsus; cum dixi illis, quod esset diabolus qui ibi apparet, quem vocant deum patrem, hoc negabant, ostensum quoque quod hisceret sub illo mons et ille dejectus in infernum, sed successerunt alii, qui quoque dejecti sunt, dicebant quod scirent quod homines sint qui ibi, sed quod deus pater in illis et per illos, loquatur, ille apparet sedere ibi in throno argenteo, et cum inquisitum est, est ille mons qui dicitur esse mons conventus ad latera septentrionis, ubi Lucifer, secundum illa apud Esajam Cap. XIV, ita quod esset Lucifer; est etiam mons ille ad latera septentrionis; erant diaboli, qui ex pruritu et libidine imperandi assurgunt, et se faciunt deum patrem; legi coram illis verba Esajae, simplices eorum agnoverunt, sed non docti eorum, ut Jesuitae et alii, qui corde athei. Hi consultarunt hoc, quod etiam dicebant, quod ita facerent, et persuaderent simplicibus, quod ibi Deus pater, et in illo monte, qui mons conventus, admitterent tales.

[5082] 1/2. Longo tempore post similis positus est, et proclamatus pro deo patre, et ad exhortationem non voluerunt desistere ab agnitione, ideo infernalis et diabolicus ex illo erupit, et quasi consumsit facinorosos, qui tale monstrum ibi posuerunt.

5083. De Dracone
Qui dracones sunt, de quibus in Apocalypsi, sunt illi qui student Verbo, sed non curant aliquam doctrinam inde, et qui manent stricte in sensu literae, et tunc simul Verbum non alio fine legunt, quam ut magnifiant in mundo; qui hoc faciunt sunt draco, ex causa quia sensus literae est ultimus, et correspondet sensuali apud hominem, nam sensus literae Verbi est secundum sensuale hominis, quod exstat mundo, et quia sic secundum mundana et terrestria, ita ad captum infantum et simplicium, dictum est.

5084. Tales qui non curant aliquam doctrinam, ideo, possunt omnia quaecunque faciunt ex sensu literae confirmare, tam mala quam falsa, fides solius sensus literae est fides persuasiva, quae ad nihil conducit, pervertunt enim ad libitum omnia, et sunt illi quoque mundani et corporei.

5085. Tales sunt in altera vita nunc perplures, quorum maxima pars est illa quae intelligitur per tertiam partem stellarum coeli, quas draco cauda sua detraxit e coelo [Apoc. XII: 4]; et qui sensum internum, qui est doctrinae Coeli et Ecclesiae, prorsus destruere conantur.

5086. Illi in altera vita nefanda adulteria committunt, quae ad castas aures reticenda sunt, sunt adulterationes cum nuribus, perdere volunt alios per adulteria cum novercis suis, praeter similia, quae nefanda.

5087. Sed inter illos non censendi sunt, qui ex infantia et simplicitate credunt Verbi sensui literae, et usque vivunt secundum doctrinam Ecclesiae, sed illi sunt qui student Verbo, contemnentes omne doctrinae ex Verbo.

5088. Serpens quod sit sensualis homo, ostensum est in explicationibus*; nam per serpentes intelliguntur sensuales, qui omnes contemnunt Verbum, sed eorum varia sunt genera, secundum calliditates eorum et secundum dolos, unde varia serpentum nomina, et plures adhuc species in altera vita, quorum quaedam videre datum, quae horrenda. Tales e coelo, ubi primum se conjiciunt, turmatim dejiciuntur.
* h.e. Arcanis Coelestibus 194-97

5089. Qui dracones sunt, possunt defendere quodcunque dogma volunt, fluctuant inter omnes, possunt Catholici esse, possunt Reformati, possunt Lutherani, Quakeri, verbo incertae fidei sunt; causa est, quia ultra sensualia externa nihil cogitant, et secundum illa, ubi nihil firmi est, et ubi omne mundanum et terrestre, non se elevari in coelum patiuntur, et inde haurire doctrinam, nam sunt amantes sui et mundi, sunt perquam periculosi, nam illi sunt qui intelliguntur per serpentem cujus caput conculcatum, sed tamen quod laeserit calcaneum [Genes. III: 15], et apud Davidem, qui extollit caput et e flumine bibit [Psalm. CX: 7], et ille in prophetico Israelis, semper jacens in via, et mordet calcaneum equi [Genes. XLIX: 17].

5090. Causa quod periculosi sint, est, quia persuadere possunt simplicibus et probis paene quibuscunque, quod hoc vel illud credendum, solum ex sensu Verbi externo absque explicatione, et simplices in mundo non ventilarunt et didicerunt, quod sensus Verbi externus sit secundum captum hominis sensualis, nam primus captus hominis est sensualis, et quod hoc ultimum erit in Verbo, quia loco fundamenti, seu loco plantarum pedum quibus corpus insistit, Verbum enim est coram Domino sicut unus homo, nam est Divinum Verum, inde ei sensus literae est planta, sed usque sunt interiora ei correspondentia secundum talium nexus, qualia in homine.

5091. Quod illi committant horrenda adulteria, est quia falsificant Divinum Verum, ad favorem concupiscentiarum suarum; exploratum quod possint defendere ex Verbo omnia mala, experientia facta, quod possint adulteria, neces, furta, et plura quae decalogi defendere, quod licita; et quod potestas remittendi omnia illis qui sacerdotes.

5092. De urbibus in altera vita, et de Providentia Domini conservandi illas
Urbes apparent Spiritibus similes urbibus in terris, inde Londinum, Amstelodamum, Stockholmia, et reliquae, causa quod ita sit, est quia unusquisque homo apud se habet spiritus in altera vita, et illi possident hominis interiora, ita omnia ejus memoriae, non quidem vident mundum per oculos ejus, sed usque intus in illo ex ideis ejus, inde ideae similium domuum, aedificiorum, platearum, urbium illis apparent, et ita apparent, ut quasi sint illa, de qua apparentia alibi plenius dicetur; inde est, quod spiritus qui sunt apud homines unius urbis, ideam ejusdem urbis habeant.

5093. Inde est quod Dominus illico videat quales ibi sunt in genere et in specie quoad amores, fines, animos, et mores: quapropter si aliqua turba ibi venit, tunc Dominus illico compescit illam, quod ab exemplo patuit mihi; fuit in urbe in qua fui, conspiratio, et plebs erat a parte conspiratorum, quapropter tunc illico inde deturbati sunt illi spiritus qui rebelles vel seditiosi fuerunt, et loco eorum alii spiritus arcessiti, inde animi eorum mutati sunt, et sedata turba.

5094. Ita fit in reliquis; etiam tota regio ibi est qualis in terris, cum suis provinciis, urbibus, et villis, et ibi similiter fit. Mittuntur statim spiritus et angeli ad illos qui praesunt, qui inspirant consilia sana, quae sunt Providentiae.

5095. De Intelligentia spirituum
Loquutus sum de regeneratione hominis, solum quod homo introducantur per suas affectiones, quae magis decesserunt et meliorantur, tunc quidam spiritus ex influxu e coelo descripsit processum ejus per suos gradus, et tunc pergebat ordine usque ad aliquot centena, potuisset ad aliquot millia, sed perlongum erat, et hoc eo ordine, et talibus ideis, quae non comprehendi possent ab homine, ne quidem quoad plurimam partem exprimi, nec capi ideis mundanis; et hoc fuit processus regenerationis in exteriore homine; dictum quod millia millium plura detur in interiore homine, et indefinitius plura in intimo, etiam maxime in externo homine non memorata sunt. Inde constare potest, quanta intelligentia sit spiritibus et angelis, et quanta ignorantia hominibus.

5096. De infernis vindictae
Sunt certa et separata inferna pro illis qui flagrant vindicta, secundum quantum et quale ejus; sunt variis in locis sub montibus, varia profunditate; apparet ibi, cum introspicitur, sicut flammeum comburens, sicut quod ex sulphure; quoddam infernum tale vidi antrorsum paulo ad dextrum, in quo quidam conjectus erat, qui flagrabat tali vindicta, ut potius mori vellet, quam abstinere ab illa, ibi etiam erat caverna, quae obscura sicut fumosa ex tali flamma, in quam ille conjectus, erat sicut mortuus cum cruciatu, perceptum quod qui non arceri possunt a laedendis aliis illuc conjiciantur, et sic quoad tempus arcentur, nam postea redeunt ad priorem vitae statum.

5097. Puniuntur illi gravissime, et multo gravius quam alii, quia irradicata est alte, ita ut ipsa vita eorum sit vindicta, quidam eorum tales sunt, ut omne jucundum vitae ponant in vindicta, et tunc sicut prius vindicta flagrarunt, post illam tanto gaudio; tales perhibentur plures ex Italia esse, ubi vindicativum illud irradicatum est, ex immoderato fastu, quod omnibus imperare velint, nam vindicta commune habet multum cum amore sui, etiam illi sunt maxime crudeles, post pontificia tempora, quando interior fastus increvit, etiam tale vindicativum ibi irradicatum dicitur, et quoque inde derivatum in prolem.

5098. Qui non aliter se domari patiuntur, immittuntur in latrinam magnam, et immerguntur, et laborant diu inde exsurgere, sed incassum, et cum emergunt, iterum tentantur ab aliis num vindicare velint, et quando experitur quod vindicativum remanet, illuc remittuntur, et hoc perstare potest per saecula, nam apud tales vindicta facta est vitae. Audivi etiam quendam emergentem, et ab aliis excitatum ad vindicandum, et dein remissum in latrinam illam.

5099. De illis qui resuscitantur a mortuis, et qui in ultimis confessi fidem (Brahe)
Ille capite mulctatus est hora decima ante meridiem, ac visus est, et mecum loquutus hora decima post meridiem, ita post 12 horas, et dein per aliquot dies paene continuo; post biduum incepit redire ad priorem suae vitae statum, qui fuit amare mundana, et post triduum fiebat sicut fuit prius in mundo, et ferebatur in mala, quae imbuerat in mundo.

5100. De Dracone
Sunt qui referunt draconis caput, ejus corpus, et ejus caudam, qui caput sunt sensuales qui manent solum in sensu literae Verbi; qui corpus sunt illi praecipue, qui eruditi fuerunt, seu qui ex scientiis ratiocinari possunt, tam de spiritualibus, quam de moralibus, et civilibus, et tamen modo ex sensibus et eorum fallaciis, et quia ex scientiis, creditur erudite, sed usque corde negant Deum, vitam post mortem, et salutem, tribuunt omnia naturae, sed usque facultate ratiocinandi pollent; sed quia negant illa, quae interioris intellectus sunt, et sic modo ex mundanis et terrestribus sapiunt, sunt sensuales, ac vere serpentes in arbore scientiae: talis inter primarios fuit (Pehr Ribbing) qui omnia tribuit naturae, negavit Deum corde, et tamen ratiocinari potuit, tam contra Divina, quam pro illis, is sensualis erat prae reliquis. Qui autem caudam draconis constituunt sunt hypocritae varii generis, qui corde negant Deum, et vitam aeternam, sed usque ore praedicant illa, sicut quoque reliqua ut quae conscientiae, quae fidei, quae salutis patriae, et salutis proximi sunt, caudis suis necant. Hi et illi etiam inter pessimos sunt in altera vita, quoniam se utrinque possunt vertere, tam ad inferna, quam ad coelum. Sunt illi [is] qui inter vocatos venit, et non habuit vestem nuptialem [Matth. XXII: 2-14]. Sphaera horum et illorum est nefanda, obtundens et hebetans omne pium, verum, bonum fidei, in genere omne Christianum, abducens a Domino, et adducens ad proprium.

5101. De Coelo
Loquebantur de coelo et de magnificentia ibi, et quod ibi angeli sint pulcherrimae formae humanae, sed usque invisibiles spiritibus, quidam recentes spiritus non ita mali, hoc admirati, lapsi sunt in quietem quoad corpus suum, nam sic transferri possunt in coelum inter angelos, interiora enim tunc aperiuntur ut in statu angelico sint, ita quieverunt per demihorium, dein relapsi in corporea sua, in quibus prius, et in recordationem quid tunc viderunt, dicebant quod fuerint inter angelos seu in coelo, et quod ibi viderint stupenda, omnia splendentia auro, argento, et lapidibus pretiosis, et in admirandis formis, quae variabantur mirabiliter, et quod angeli non delectati fuerint ipsis externis, ut aureo, argenteo, pretiosis lapidibus, ipsis formis, sed quid repraesentabant, nam videbant in illis Divina inexpressibilia, quae sapientiae indefinitae, haec fuerunt illis delectationi, et nutriebant cogitationes eorum, ac excitabant stuporem pro Divino, ac simul amorem; praeter innumera quae linguis humanis nequaquam possunt exprimi, nec cadunt in ideas, ubi aliquid materiale est.

5102. De loquela spirituum et angelorum in coelis
Sunt tres loquelae, coelestis, spiritualis et naturalis, et una influit in alteram et format illam, loquela naturalis est hominum, et in illam influit loquela spiritualis quae est apud hominem, et quam homo nescit, ita quae influit per in235 teriora hominis in coelo, in tali loquela sunt spiritus infimi, apud hominem secum loquentem, et cum homo loquitur cum illis, ut fit aliquibus: loquela spiritualis est qualis est propria spirituum et angelorum in secundo coelo, seu in Regno spirituali, loquela illa est qualis cogitatio hominis interior quam ipse nescit qualis est, absque vocibus loquelae humanae, cogitat enim homo absque illis, quare comprehendit millia momento; haec cogitatio fit loquela ei in altera vita, et quidem omnibus, inde est quod omnes spiritus consociari possint quoad loquelam, et quod quisque in illa sit, est sonora, et quasi vocum, sed voces sunt quae vocantur ideae intellectuales, est cogitatio loquens qualis est interior ex auditu cum is abit in visualem. Praeterea sciendum quod spiritus cum sunt in hac loquela non sciant aliquid de loquela naturali, et cum sunt in loquela naturali, non sciant aliquid de loquela spirituali, et vix quod sit, nam ab una in alteram transire non possunt ex lubitu, sed fit per remotionem ab homine; etiam haec loquela scribi potest, vidi chartas ex hac loquela, et libros, quos possem legere, sed nihil intelligere, nisi essem in spiritu separato a corpore, literae similes. Spiritualis haec loquela correspondet respirationi pulmonariae, transit enim loquela illa ex spiritibus ex affectionibus illorum sed spiritualibus quae respirationi correspondent, sic fluit sponte ex se, estque sic naturalis et universalis, mira sunt quae de illa referri possent. At loquela coelestis est affectionum quae amoris, et correspondet cardiacis, ut loquela spiritualis respiratoriis, sed loquela illa est incomprehensibilis, usque universalis omnium, est quoque in homine ejus intimis quando illa aperta sunt ad Dominum per amorem; hi percipiunt omnium minima Verbi usque ad cornicula, qud ostensum, etiam omnia et singula affectionum Verbi, in sensu intimo sunt, qui est de Domino, percipiunt apud hominem omnia affectionum et amorum ejus, sive loquitur, sive suspirat, sive pulsat pectus, sive flet, sive gaudet, percipiunt fines; sunt itaque illis ideae in cogitatione et loquela non ex intellectu abstracto a voluntate, sed ex conjuncto, sic ut quasi sit ex ipsa voluntate, sed ut dictum loquela eorum incomprehensibilis est quoad affectiones interiores, sed usque intelligibilis quoad voces inde, nam voluntas loquitur per intellectum, et intellectuale afficit spirituales, non autem ita voluntarium eorum.

5103. De inferno, ubi rixantur de religiosis
De Luthero
Babylonia
De pollice pedis dextri
Audivi multorum turbam circum me, quae erat aliquot mille, per illam excitabatur infernum hypocritarum, ex quo exsurgebat halitus, qui infestabat dentes et gingivas sinistri lateris superiores et inferiores, hoc perstabat aliquibus horis, et conquestus sum quod dolore illo afficerer, ex turba illa excitatrice, post horas visus est quidam ante me sicut monachus, vestitu nigricante, et dictum quod esset Lutherus, et perceptum, quod ab illo excitaretur illa turba, contra illos qui apud me, quoniam primum prorsus consentirent cum doctrina ejus de fide; tunc datum loqui cum illo, cui tunc dicebam illa quae ad fidem pertinent, quod duo essentialia cultus Divini sit fides et charitas, sed quod unum facient, ut homo salvari possit, praeter alia plura, quae confirmabantur e coelo, etiam stetit ille, auscultans, et consentiens, ad omnia, rebar quod esset tali indole, ut possit acquiescere, et non amplius excitare contra haec reliquam turbam; sed cum abibat, se vertit illuc quo jucundum ejus ferebat, quod erat turbas excitare, ac statim ubi abivit, sensi similem turbam, et dolorem ex apertione inferni hypocritarum, nam quivis spiritus ad praesentiam suam aperit infernum suo amori conveniens, tunc iterum monitus, desistebat, sed contulit se in petram altam, et cum vidit nos infra, tunc iterum ibi excitabat turbam similem; dicebant inde quod non possint aliter facere, quia habet vim persuasivam suae opinionis et quoque auctoritatem, sic ut in illis viribus sit; sed tunc punitus et dejectus, cum ad vallem venit, iterum ibi excitabat turbas, similes, et quoque aperuit infernum, quod prorsus in medio sub inguinibus, ubi illi sunt, qui credunt se omnia scire, et nihil prorsus illos latere, et simul non patiuntur ut alii loquantur, sed illi solum, ne quidem cogitent nisi illi similiter cum illis (ibi fuerat saepe Peter Sch�nstr�m qui talis), hoc apperceptum est quodam inflatu frigido in narem sinistram, ex quo incommodum, quale cum spirat ventus hyemalis in nares, et aliquid doloris frigidi ibi facit, demit enim respirationm per illam; apparebat etiam turba ibi, quae dicebat quod non possint aliter quam ibi esse, et quod teneantur ibi vi; erat a latere sinistro superius, qui subjecta ejus qui aperiebat id infernum, et compertum tandem, quod hoc fieret a Luthero; ille enim talis est, ut quod dicat, velit ut omnes alii credant, et quod solus sciat, et solus loqui debeat, nec permittat ut alii aliter credant et loquantur, dicens semper quod ipsa vera essent; et quod contradici nequeant.

5104. Quia talis erat, ideo, ut sedarentur turbae et infestationes, actus est usque ad locum illum prorsus sub inguinibus, et ibi demissus profunde, et ad loca, ubi rixantur continue de rebus omnibus, et ubi contradictiones perpetuae, et quoque inde pugnae et lacerationes vestium; ibi etiam est locus pro illis qui pugnant in doctrinalibus Ecclesiae, et contradicunt sibi invicem perpetuo, et qui volunt dominari unus supra alterum, credentes quod vera sint quae dicunt, et volunt ut prorsus credant et dicant sicut illi, inde rixae, contentiones, et lacerationes, sic abeunt et redeunt, et usque contendunt et rixantur, et quidem ne hilum propter verum, sed propter se et imperandi amorem; propius ad medium sunt illi qui credunt se scire omnia, et quod nihil dici possit, quod non illi sciant melius quam alius; ibi est Lutherus.

5105. Lutherus ibi fuerat a tempore cum in alteram vitam venit, prius non plene vastatus, quapropter inde potuit [se] elevare, et ostendere qualis fuerat in mundo, quod nempe rixator, sibi fidens, loquens solus, iratus in omnes qui non consentiebant, invehens in quoscunque qui dissentiebant, quicunque sit, defendens solam fidem, vitam parum curans, non sciens quid charitas, nec quid proximus, quod fuerit hypocrita ostensum ex excitatione ejus, et dictum quod aliter loquutus cum principibus, aliter cum plebe, ita quod aliter crediderit quam loquutus, et quod novum produxerit ex pruritu imperandi; verbo quod hypocrita fuerit. Ostensum ei quoque quod in tenebris, non in luce, et quod ignoraret quid lux coeli, quae ei ostensa. Tales turbant apud alios, omnem tranquillitatem animi, et conscientiam aliorum, et omnium liberum cogitandi de Verbo, inducendo suas opiniones sicut a Divino, infestando omnes qui non recipiunt.

5106. Quod nunc devastatus sit, perceptum sub plantis utriusque pedis, cum enim dejectus in illud infernum per bihorium occupabat plantas pedis frigus, quale cum plene devastantur.

5107. Sentiebatur dolor in pollice pedis sinistri, causa est quia pollex pedis sinistri correspondet illis qui loquuntur ex fide ex Verbo, et qui continue rixantur de doctrinalibus, inducunt dolorem illi pollici; quapropter etiam ille pollex communicat cum genitalibus, nam genitalia correspondent Verbo, quod multis et persaepe ostensum; communicationem illam saepe persentire datum est.

5108. De vastatione illorum qui demittuntur in infernum, et de elevatione bonorum in coelum
Cum mali in alteram vitam veniunt, hoc est illi, apud quos internus homo servit, et externus seu naturalis imperat, qui sunt qui in amore sui et mundi fuerunt, ut fine, imprimis qui imperare volunt aliis propter se seu propter eminentiam, quidam etiam propter lucrum – illi qui secum ferunt talia quae veri et boni per quae communicant cum probis spiritibus, qui in infimo coelo sunt, et per illos cum coelis interioribus, nam omnium coelorum est nexus – ideo vastantur, quod fit per occlusionem interiorum; hoc non fit momento, sed per gradus, processus est, circumferuntur ubicunque sphaera cognitionum veri et boni se extendit, et tunc monstratur illis quales sunt, quod nempe mali, quapropter avertunt se probi, et sic occluditur communicatio; hoc fit per aliquot gyros, ubicunque secundum sphaerae illius extensionem; tandem communicatio cum coelis adimitur, et fit occlusio quoad internum hominem; et tunc modo tantum lucis e communi influxu relinquitur, ut cogitare et loqui possunt, sed tunc non loquuntur et cogitant nisi ex naturali seu externo homine, qui separatus ab interno non cogitat nisi falsum, et vult nisi malum, ita quod est amoris sui et mundi; tunc quoque se avertunt a Domnio, nec illuc spectare possunt, quoniam Ipsum negant, et odio habent: ita fit vastatio malorum, quod saepe vidi.

5109. Dolosi autem aliter, nam hi cogitarunt altius seu interius quam alii, dictum, quod hi vastentur per demissionem ad altiora, et per elevationem, sed hoc mihi nondum notum factum est.

5110. Vice versa fit cum bonis, qui nempe in charitate erga proximum, et in amore in Dominum fuerunt, ut finibus, tametsi in amore sui et mundi, sed propter usus, qui usque spectant pro fine proximum, patriam, Ecclesiam, Dominum; ita apud quos internus homo imperat, et externus seu naturalis servit; apud hos occluditur naturalis, et apertus tenetur modo ubi ille inservire possit interno.

5111. Quod mali ita vastari possint, et quod sic occludi interiora, est quia sic vertunt se ad suos amores, quocunque se vertant amores eorum sunt antrorsum, ita ubi illi sunt, utcunque circumvagantur: aliunde verti nequeunt, nisi solum a Domino, et per id redire in statum priorem, quod etiam aliquoties videre datum est, sed usque remittuntur in suum statum, et a se relabuntur in illum, quia illa quae status illius sunt amant, et illuc continuo et vergunt et inclinant.

5112. Continuatio p. 288 [5148]
De loquela angelica
Observandum est, quod angeli spirituales cum loquuntur, quod voces illorum, quae sunt ideae intellectuales, affinitatem habeant cum vocalibus (e) et (i), et cum nominant a usque aliquid (e) inibi est seu (ae), et cum (u) tunc aliquid (i) vel (y), quod inde scire datum, quod loquela illorum cum cadit in loquelam humanam, in tales voces, in quibus sunt illi vocales, cadat: at angelorum coelestium voces affinitatem habeant cum a, o, u, quare cadit [loquela] in tales voces, in quibus illi vocales sunt; quapropter, quando homo cum his loquitur, tunc flectatur a vocibus in quibus e et i ad voces in quibus a, o, u.

5113. Causa non aliunde est, quam ex affectione amoris, quae est grandisona, ut quoque constare potest ab harmonicis, musicis, quando illi exprimunt altiora amoris, ut in Deum, tunc quoque grandisonum erit, et quoque cum de Deo aliquod devotum signant, est quasi bassus; at cum de aliis, tunc sonant aliter; sic ut consentiant cum discanto respective.

5114. Inde est quod etiam in lingua Hebraea, et in genere in antiquissima fuerint voces propriae classi coelesti, et propriae classi spirituali, quaedam etiam communes utrique. Hoc etiam quoad aliquam partem animadvertitur in aliquibus aliis linguis.

5115. De Regno coelesti
Spiritus et angeli spirituales vix capere possunt, quomodo se habet cum illis qui in Regno coelesti, quomodo vivunt, cogitant, et loquuntur, quoniam ex affectione sola amoris, et non fide; et quia ita distincti sunt ab illis, ut non possint convenire, sunt prorsus separati, adeo ut angelus spiritualis non intrare possit in sphaeram angelorum coelestium, nec vice versa.

5116. Immissus sum a Domino inter coelestes, ubi vidi spiritus qui infra coelum angelicum superius, illi nihil loquebantur, sed continue agebant, vel enim portabant aliquid, vel trahebant, vel ducebant, vel intrabant et exibant, currunt, eunt lente, vel ascendebant et descendebant, ita mille et mille modis; qui solum videt illa, nec videt aliquid ex faciebus illorum, nec ex gestibus in particulari, nec percipit cogitata illorum, ille mirabitur valde quid id sit; sed qui videt motiones corporis et ejus membrorum eorum in particulari, et magis qui videt facies illorum, ac mutationes ibi; et adhuc magis qui percipit cogitationes illorum, et adhuc magis qui interiores affectiones, et harum mutationes, ille videt in singulari omnia corporis, membrorum ejus a capite usque ad plantam pedis, omne faciei, et ille percipit innumerabilia et qui adhuc videt mutationes varias in ipsis oculis; causa quod inde percipiant omnia et singula aliorum, est quia totus angelus est modo affectio quae amoris, non modo intus sed etiam in toto corpore ubivis, nam apud angelos intimos omnia et singula exteriora unum agunt cum interioribus. Loquuntur inter se illo modo, et quoque per ideas intellectuales, sed non per tales quales apud angelos spirituales, sed per tales quae unum agunt cum affectione, in qua sunt, cum ineffabili varietate, ex sono in communi et ex sono vocum singularium, et ibi variatione patet [affectio].

5117. Angelus enim est non nisi quam sua affectio, quae sui amoris, ita quae suae voluntatis, in forma humana. Sunt ineffabili pulchritudine, et in loquelis, gestibus, mutationibus in externis omnibus, tam in communi, quam in particulari et in singulari, ineffabili jucunditate.

5118. Affectiones communissimae sunt amoris et gaudii, et affectiones horroris et aversationis; hae pro oppositis, illae pro concordantibus. Affectiones amoris sunt binae, in communi, amoris in Dominum, et amoris mutui.

5119. Vident apud se ubi sunt innumerabilia, habent paradisos, campestria, palatia, cum innumerabilibus in singulis ibi; omnia et singula ibi sunt repraesentativa Divini, cum ineffabili varietate, cum perpetua variatione, et in formis perfectissimis, inque splendore sicut ex pretiosissimis lapidibus, auro, argento, pellucidis diversimode; sed qui angeli sunt delectantur quidem illis visis, sed imprimis ex illis quae in illis repraesentantur, ita ex Divinis, quorum quaedam affectiones gaudii, quaedam affectiones amoris excitant.

5120. Cum excitantur illa, tunc fit perceptio non solum in cogitatione, sed in toto angelo, nam ut dictum, angelus est forma affectionis suae.

5121. Cum angeli spirituales intrant in sphaeram illorum, tunc fiunt sicut insani, et inde se illico ejiciunt, et quoque dolore afficiuntur; genii, qui in opposito sunt, et intelliguntur per diabolum et ejus turbam, illi cum in sphaeram eorum veniunt, dire cruciantur, et tunc in dirissimo inferno sunt, quapropter illi se inde conjiciunt.

5122. Non cogitant usquam de absentibus personis, sed cum inter se sunt, et quasi solitarii, ex objectis cogitant, quae ante visum; etiam pleraque se formant visibiliter, ex aliis, cum varietate secundum affectiones illorum; ex objectorum varietatibus etiam percipiunt praesentiam sphaerae aliorum, ita ex genere affectionum, sphaeram coeli in qua sunt.

5123. Sphaerae consociationum se extendunt paene per totum coelum, sed cum indefinita varietate; sunt ibi sphaerae coelestes in quibus cum gaudii et amoris affectione esse possunt, in quibus cum alio genere affectionis gaudii et amoris, et in quibus non esse possint, ibi incidunt in moestitiam, ibi sunt terminationes sphaerae illorum a lateribus; sed usque illi qui ibi, in affectione amoris et inde gaudii sunt, ac terminatur sphaera illorum ad latera versus illos; ita distinguuntur societates, quae distinctio accuratissima est, ut nihil accuratius; qui sapientiores sunt, percipiunt talia probe.

5124. Uxores secum habent, sed quae tales sunt ut in prorsus simili affectione, verum cum differentia, ita, unum simul; et sic duo illa constituunt unum angelum simul, et non volunt, ut dicantur duo, sed unum, sunt quoque unum, secundum Domini verba, quod non duo sint sed unum [Matth. XIX: 6, Marc. X: 8]; et quod non detur mulier viro, sed quod sint angeli [Matth. XXII: 30, Marc. XII: 25, Luc. XX: 35, 36]; amor conjugialis non describi potest, nihil in illum intrat, quod est lascivum, hoc quid sit nesciunt plane: sed amor conjugialis est fundamentalis amor, est coelum eorum, hoc est, felicitas vitae eorum; at amor ille prorsus describi hodie nequit, nam in mundo non separatur a lascivo, hoc adhaeret usque, aut ejus oppositum quod est nihil amoris, et tetrum.

5125. Coelum quod non sit locus sed status vitae
Qui ex mundo veniunt, omnes secum ferunt opinionem quod coelum sit in alto, ita in loco, quapropter dicunt, quod in coelum elevari velint, sed non sciunt quod coelum non sit locus, sed quod status vitae, nempe vitae amoris, charitatis et fidei, et quod illi appareant in altiori prae reliquis, sed locus tunc est apparentia: vidi quod quidam in altum ascenderint, ut faciunt permulti, multis modis, sed dixerunt cum ibi, quod prorsus similes sibi sint ac prius, et quod nihil videant, et sic mirati quod ibi coelum: sed si mutatur status in bonum, apud quos id potest, fit coelum illis, in tantum quantum recipiunt statum amoris. Quidam cum in alto essent, communicatio data est cum angelis qui ibi, erant enim invisibiles, et cum fit communicatio, aliquantisper apparent, tunc mali dejiciunt se inde praecipites, sentiunt enim in se infernum, grave secundum gradum et quale mali.

5126. Continuatio de Regno coelesti
Subductus sum in montem, ubi erant illi qui e coelesti Regno, sed non inter optimos; cum ascendere dabatur, ibi audiebam unum dicentem, quod in statu maesto cum sociis sit, et ostendit mihi faciem, in qua barba apparebat constans modo ex binis aut tribus fasciculis crinium, in longum protensis, et in reliquis erat calvum, vidi mox in illo, qualis barba illis in priori seu bono statu fuit, quod nempe magna, totum mentum occupans, larga, et usque comta; perceptum quod illi qui ibi, delectentur tali barba, et quod coelestes ita barbati sint; et quod ideo dicatur in Verbo, quod Antiquo dierum, per quem intelligitur Divinum Coeleste quod Domini, in coelo, sit barba grisea magna; et quod Judaei tantam fecerint barbam, et quod etiam religiosum in eo posuerint; quare etiam de barba pluries dicitur.

5127. Cum prope ibi essem, audivi quasdam ex specie Sirenum, nempe quae potuerunt simulare affectiones bonas propter fines sui et mundi, unde affectiones earum et eorum quidem in externa forma similes fuerunt affectionibus quae apud bonos, sed in interna solum mundana, corporea, et terrestria, ita vice prorsus versa; illae dicebant, quod illuc venerint ex causa occupandi montem illum, quia sciebant quod ibi essent angeli, sed cum illuc veniebant, quod nullum viderent, utcunque quaererent; et quod tunc et tunc unus aut alter visus fuerit, et quod illi nihil loquuti solum quod agerent, irent, redirent, et similia, postea loquebantur mecum etiam illi qui coelesti genio ibi, dicentes, quod videant turbam illam, et quod invisibiles sint illis, ut non videantur, et quod adventus eorum fecerit quod in statu illo maesto essent, ita in statu mutato a priori; tunc dicere illis datum est, quod hoc inde veniat, quia advenae illae ex specie sirenum sint tales ut excitent sensualia illorum, quae alioquin sopita apud illos essent, usque adeo ut nescirent quod id illis sit, et quod sic excitent eorum terrestria, corporea, et mundana ibi, quare cum interiores eorum affectiones, quae bonae incidunt in illud quoad affectiones illas apertas per adventum illorum, illis sit maestum, tetrum et malum; quod hoc sciri possit ex eo, quod barba eorum talis appareat illis in hoc statu, nempe fasciculata seu striata, nam inde illis barba, aliter cum illa occlusa sunt; hoc agnoscebant prorsus, et inde datum illis est percipere perversum statum apud illos; et ulterius illis dicere datum est, quod ideo hoc permissum sit, ut emendentur et reformentur quoad sensuale, quod est extremum, nam hoc est planum, in quod desinunt interiora, et quod hic status illorum sit vespera, et quod exspectare possint diluculum et mane; dicebant, quod in spe sint, quod redituri in priorem statum, et quod sciant quod tales mutationes sint, sed quod in statu illo maesto non ita cogitent de eo; cogitabam, quod ita sit quoque aliis cum in statu vesperae sint.

5128. Postea dejecta est illa turba, quae paene Sirenica, ad alteram partem montis, e quo loco mecum etiam loquebantur, dicentes, quod in medio descensu subsistant, et quod descendere nequeant, nec ascendere; ex quo animadvertebatur quod aliqua causa esset, quae postea manifestata, erant ex monticolis illis e genio coelesti ad partem unam montis, qui volebant manere in illo statu, quia jucundum percipiebant in mundanis, terrestribus, et corporeis sensualis eorum; ita qui essent pejores reliquis, quare etiam ad illam montis partem erant, sed illi quoque inde dejecti sunt, descendebant versus sinistrum, et inde mihi malum inferre volebant, ex eo quod inde expulsi, volentes redire, sed non datum fuit, quapropter per quendam circuitum descendebant ad alium locum, infra in vallem.

5129. Cum hoc factum est, tunc a parte hac, ubi eram, sphaera ex inferno hypocritarum sentiebatur, et illa sphaera quoque derivabatur versus montem ad illos qui ibi; illi quoque tales sunt, quod induere possint affectiones bonas, ut pro Deo, pro salute hominum, pro patria, proque sociis, solum quoad sensuale ita quoad maxime externum, sed interiora illorum sunt non nisi quam mala, quae amoris sui, negantes omnia illa, quae mala etiam quiescunt apud illos, quando in praedicatione et confessione externa sancti, pii, devoti sunt; inde est quod illi inferant gingivis et inde dentibus dolorem, quod etiam tunc factum, nam sunt maxime externi, in sensuali sancti et justi, in interno prophani, et impii, ita in ordine prorsus inverso, qui a coelo vertitur prorsus ad infernum. Hoc factum est ob causam, ut adhuc alia aperirentur in sensuali illorum, et quod sic emendarentur quoad illud: dicebant monticolae quod non sentiant mala illorum, nempe hypocritarum, quoniam quiescebant, sed cum aperiebantur, tunc abhorrescerent.*
* Sidebar: Hypocritae

5130. Cum sphaera hypocritica ascendebat, tunc turba sirenum illa dejecta est in infernum; quod factum ita, quod in occursum venirent alii ex variis locis, et assumebant ex illis ad se, et sic dividebant illas, ne in societate amplius agerent, nam cum in societate agunt, valent, at cum dissociatae, non vim habent.

5131. Loquebar dein cum monticolis de barba, quod inde nosci possent, quale eorum sensuale est; et quod unus ex illis e coelesti Regno, loquutus sit cum Mosche, quare Judaei opinionem ceperunt, quod Jehovah sit in barba alba; dictum etiam quod Verbum in litera comparari possit illis apud hominem, quae extrinsecus apparent, ac aliquibus in locis barbae, et crinibus, quibusdam faciei et membris, ubi nudum; et quod angeli percipere possint, cum datur a Domino, quidnam ibi correspondet; nam Verbum in toto complexu est sicut unus Homo, quoad omnia et singula, intus et extus; et quod ille Homo sit sicut Domini Humanum fuit in mundo, quapropter vocatur Dominus Verbum, Joh. I.

5132. De vastatione quorundam, qui ad infernum,
Bergenst. hypocrita
Dictum est, quod quidam circumferantur, et sic occludantur interiora, ita vastentur; sunt autem alii, qui non circumferuntur, et usque vastantur; sedent enim in uno loco, et ibi malum faciunt aliis, persuadendo probis per sancta in externis, ut opem ferant, et malum cum illo cogitent; dicunt plures rationes per quas persuadent, de se quod boni, et de aliis quod mali, et quod sustinere debeant tentationes et teneri in illis, ut meliores fiant, et quod id placeat Domino, praeter plura alia; inde constat, quinam sunt qui se patiuntur persuaderi, qui cum noti, removentur, et transferuntur ad alia loca, hoc fit circumcirca, quousque sphaera sancti externi ejus se extendit, sic occluduntur, ut demum non aliud spectent quam suos amores malos, absque influxu seu communicatione cum probis.

5133. Hoc factum est cum hypocrita Bergenst. qui talis ut in mundo crediderint illum hominem sincerum, pro proximo, patria, Ecclesia, et pro Deo, cum tamen non fuit nisi pro semet, absque omni charitate erga proximum, absque omni misericordia, apud se negavit omnia Ecclesiae, ipsumque Divinum, et solum se amavit et suos, et lucrum; inde fuit in externis maxime, loquutus sicut homo in mundo, usque ut spiritus mirati quod ita loquutus, cogitavit sicut homo in mundo; operabatur maxime in gingivas et dentes sinistrae partis; ille ita vastatus est.

5134. De inferno
Audivi quendam loquentem in inferno, qui patrare conatus in mundo nefaria, ex odio occidere alium, quod saepe conatus et machinatus, sed incassum; L.B. qui dixit, quod non crediderit talia damnare hominem, modo in fide, quoniam sola fides salvat; sunt ab Ecclesia perplures facinorosi, qui talia quoque crediderunt.

5135. Audivi etiam alium, quod in mundo non potuerit incurvatus ire, similis illis, qui in pietate tali, qui apparent tales, sed dictum, quod talis pietas non faciat coelum, sed quod vita secundum praecepta Domini, quae est, non facere aliis malum ex odio aut vindicta.

5136. De coelo
In coelo sunt terrae, montes, fluvii, et quoque terra Canaan, ubi probissimi spiritus, illuc influunt e coelo, [a] Domino, per angelos, cum legitur Verbum, omnia ibi sunt repraesentativa coelestium et spiritualium, sicut in Verbo.

5137. De amore in coelo intimo, et de fide in coelo secundo
Qui non scit arcanum vitae hominis, credet quod omne Ecclesiae consistat in amare Dominum, ac fidem habere in Ipsum, quod salvetur genus humanum per Ipsum, sed hoc non facit Ecclesiam apud hominem, ita nec coelum, sed facere praecepta Ipsius, seu vivere secundum illa, in intimo coelo amant Dominum per vivere secundum praecepta Ipsius ex amore, in secundo coelo per vivere secundum praecepta Ipsius ex fide, quae qualis differentia sit, constare potest, quod qui ex amore ament praecepta illa, et cum amant illa amant Dominum, nam Dominus in praeceptis est, est enim ipsum verum et bonum apud illos, hoc fit ex voluntario, at qui amant praecepta ex fide, amant Dominum ex intellectuali; etc. Angel intimi coelo non alias ideas habent de omnibus quae vident quam coelestes, quae sunt supra ideas in coelo medio, hic angeli habent ideas spirituales.

5138. De subsannatoribus, hypocritis
Sunt hypocritae, qui intus in se subsannant alios cum loquuntur, quod tamen non apparet ex faciebus illorum; etiam loquuntur ad favorem, laudando; sed usque rident intus, et cum de iisdem loquuntur cum aliis, subsannant sicut quod ludibrio offerrent illos; loquuntur mendacia, absque ulla discretione; tales apparebant mihi antrorsum supra in Camera obscura, in quam admissus, qui tunc aufugiebant; camera illa est sordida, et illi vestiti sicut turba infernalis, et sic inter se ludunt mendaciis.

5139. Incumbunt in gingivas superiores, hi in sinistram partem, gravedo inde in dentes inclusos, praeterea dolorem inferunt parti capitis sinistrae mox supra frontem.

5140. Aliquid de inferno
Audivi ex inferno quodam sub pedibus, quod lamentarentur, quod per phantasias deglutirent illos, et ejicerent, et quod non aliter sciant, quam quod ita sit, et sic sustinent varios cruciatus, praeter contumelias.

5141. De dentibus et ossibus, et de correspondentia illorum, et quales illi sunt
Correspondent ossibus in altera vita, qui studuerunt variis scientiis, et nullum usum ex illis fecerunt, sicut qui studuerunt mathesi ad solum inveniendum regulas, et non spectaverunt usum, qui physicae et chymicae, solum experientiae causa ob nullum alium usum; qui etiam philosophicis, ad inveniendum regulas et voces, solum propter voces, et non alium usum, similiter in aliis; illi qui fiunt ossa, etiam cum ratiocinantur, vix aliter disputant, quam num sit, vel non sit, inde patet, quod maxima pars eruditorum intra Ecclesiam fiant ossa, sunt qui ultime sensuales, in hoc quoque statu hodie est Ecclesia; inde finis ejus.

5142. Loquutus sum cum illis, quibus dentes correspondent, qui fuerunt illi qui multum cogitarunt de ultimis partibus mundi, de particulis terrestrium, illi putarunt ortas esse ex collisione, et inde factas rotundas, illi quia in ultimis quaesiverunt jucundum vitae suae, correspondebant dentibus, influebant etiam in meos dentes manifeste, et quia non concordem opinionem cum illis habui, ideo per incumben250 tiam illam, et inde gravedinem dentes mei intus exesi sunt. Erant supra frontispicium paulo, ibi auditi.

5143. Erant alii qui etiam in ultimis sunt, qui plane supra verticem capitis, qui jucundum acquisiverunt in sciendo quod ita sit, absque ratiocinando, num bonum vel non, modo, videatur quid inde, ita in inutili prorsus jucundo; illis correspondebant infra, qui non aliud volebant quam loqui, erant in pruritu loquendi, de omni re, sed loqui erat jucundum; credentes quod inde sapientiores aliis essent: illi inferebant nari meae sinistrae frigidum incommodum, sicut cum frigidus ventus inflat.

5144. De zonis frigidis in altera vita, coelum
Sunt in coelo sicut in terris zonae differentes quoad calorem et frigus, et quoad lucem et umbram; in visione nocturna, seu somnio, eram in locis ubi non vidi nisi glaciem, extra domos, intra illas lintea, quae quidem alba, sed maculata, et non concinne secta; evigilatus loquebar cum illis qui ibi, qui dicebant, quod habitent ibi ubi glacies obtegit aquas, et quod in necessitatibus saepe sint, de victu, et amictu; et quod videant in parietibus suae domus talia lintea pendentia, et quod hoc bonum signum sit, et quod tamdiu in bonis sint, aliter cum non vident illa lintea; lintea enim significant vera illorum. Dicunt quod raro infestentur a malis spiritibus, quoniam non tolerant frigus eorum; et cum veniunt, tunc cogunt illos pernoctare foris, inde abeunt et non redeunt.

5145. Dictum est illis quod in cultu divino fuerint frigidi, sed usque quod fecerint pauperibus bonum ex quadam specie obedientiae, dixerunt quod ita fecerint; et quod talia illis obveniant, ex eo.

5146. Inde constare potest, quod zonae dentur in altera vita cum diversitate quoad calorem et frigus, et quoad lucem et umbram, sed loco caloris et frigoris est amor, et loco lucis et umbrae est fides inde.

5147. Quandoque mittuntur quidam ad illos, qui in calore sunt, et ex praesentia illorum vertitur facies omnium in talium quae in zonis non ita frigidis, sed illi non possunt diu ibi manere; quisque eorum trahitur ex interiore suae naturae vi ad sua loca.

5148. Continuatio de vastatione, et de hypocritis
De inferno et coelo
Vidi etiam binos qui per circumlationem vastati, unus qui didicit arte in mundo loqui ex affectione amoris, ex sinceritate, charitate, imo ex innocentia, cum tamen intus esset ex pessimis diabolis, (Er. Benz.), is circumlatus, et tunc detentus in similibus affectionibus, et ostensus omnibus illis cum quibus communicationem habuit, et quoque visus qualis diabolus erat, erat hypocrita inter pessimos, quia innocentiam potuit mentiri, et tunc omnes illi vertebantur, inde occludebantur omnia illa interiora, [per] quae cum illis communicationem habebat; hoc perstabat horario tempore, ac dein bis iterum circumlatus: tandem apparebat nihil aliud quam crates dentium, nam hypocritae apparent ita, hic pejus; incumbebat enim dentibus qui antrorsum, utrinque, ac gravedinem induxit.

5149. Tandem circumlatus alius qui pessime magus, didicit per correspondentias et per perplura alia excitare ad sui favorem societates, quae repraesentativa excipiunt, qui sunt omnes qui in ideis spiritualibus; is cum circumlatus tenebatur facere omnes suas artes, et hoc coram omnibus cum quibus communicatio erat, qui similiter se avertebant, et sic occludebantur apud illum omnia talia, et tandem perductus fuit in statum ut talia non sciret, inde in statum miserabilem venit.

5150. De illis qui negant Deum confirmative
Coelum et infernum
Percepi et vidi, quod e petra quadam deturbarentur perplures, usque ad millia, qui negarunt corde et fide Deum, tametsi quidam moraliter vixerunt, sed moralis eorum vita fuit pro mundo, ut appareant, apud quosdam ex principiis in pueritia, ut sic lucrarentur, quidam ex indole; qui deturbati, confirmaverunt se in eo quod non Deus sit, sed quod omnia ferantur per fortunam et prudentiam humanam, perceptum quod non haberent aliquam vitam spiritualem, hoc est vitam per quam possent conjungi coelo, et inde a Domino influxum recipere, et sic regi, quapropter deturbati, et demissi in loca, ubi tales possent vivere, in vita quae non est vita, erat quasi inanimatum apud eos quod perceptum.

5151. Quod coelum non possit aperiri incolis hujus telluris
Miratus quidam cur coelum non in hac tellure sicut in aliis coram incolis apertum sit, nempe quod hi loquantur cum spiritibus et angelis, doceantur ab illis, et sic sciant ad minimum quod coelum sit, quod vita aeterna sit, quod homo vivat post mortem, et plura quae salutis; sed causa est, quia incolae hujus telluris in ultimis sunt, in quae se detruserunt per imperia, per amores eminendi super alios, et lucrandi omnia mundi, unde plerique sensuales sunt, ac in ultimis, ideo coelum clausum est, si aperiretur, perirent statim, quia spiritus ex hac tellure qui tales nihil aliud spirant quam necem alterius, et homo cui interiora sunt aperta, ducitur ad lubidinem spirituum qui tales sunt, sic se necarent ipsos; et quoque prophanarent sancta, nam ut primum se vertunt ad mundum, negant imo subsannant coelestia, sicut nihil respective, quare etiam angeli, cum quibus quoad interiora sunt, laeduntur, et coelum, quare angeli se avertunt, et sic clauditur internus homo. Si itaque apertum esset illis, postquam coelum se abalienaret seu angeli se removerent, tunc infernales ducerent, non modo ad nefanda, sed etiam ad internecionem propriam, nam aliud non spirant, quam ut unus alterum internecioni det, et homo potest mori, non spiritus, et homo ducitur aliter quam spiritus, quia in corpore est.

5152. De coelo, et eorum amore et sapientia qui ibi
Dicitur quod illi qui in coelis in amore in Dominum sint, et in charitate erga proximum, at qui non sciunt quomodo in amore et in charitate sint, credere possunt quod solum sit amare Dominum, et amare proximum, sed non ita est; verum amor in Dominum consistit in eo, quod ament facere illa quae Dominus praecepit, ita Divina Vera quae in Verbo, ac amare illa, illorum amor in Dominum in eo consistit: et amor erga proximum consistit apud eos in eo, quod ament facere illa quae dictat doctrina Ecclesiae eorum, ita ex fide facere illa; hoc illis est amare proximum.

5153. Quod coelum, eorum sapientiam et felicitatem ineffabilem attinet, consistit ea in eo, quod in omnibus quae vident ante oculos illorum videant Divina et Coelestia quae repraesentantur, quare cum oculos tenent in externis, mens eorum tenetur in internis, ita in Divinis; sunt ineffabilia quae apparent, ut Paradisi, cum arboribus, fructibus, floribus etc. etc., in illis omnibus vident in serie talia quae repraesentant, sicut oculus simul videt integra vireta, ita mens simul omnia in complexu quae sunt sapientiae Divinae, in admiranda serie, proinde ineffabilia: fulgent omnia ex auro, argento, lapidibus pretiosis, in formis ineffabilibus, quae omnia involvunt Divina in suo ordine, quae simul tunc percipiunt, inde illis delectatio interior et exterior, simul: amor accendit omnia et singula: pulchra etiam apparent secundum amorem eorum, et inde receptionem sapientiae.

5154. Cum alius qui non in amore coelesti est ad illos venit, et inde non in perceptione, ille suis oculis nihil ibi videt; solum aliquod obscurum absque aliqua pulchritudine; ita secundum cujusvis amorem et inde sapientiam. Vide etiam sequentia, de fructibus et palatiis eorum [5159].

5155. De coelo et ejus gaudio
Omne gaudium, beatum, faustum, felix et jucundum in coelis est ex affectione usus propter usum, et est secundum quale et quantum affectionis, et secundum quale usus, nam coelum est regnum usuum; si spectatur aliud pro fine quam usus, ut propter eminentiam, gloriam sui, lucrum, quod spectat aliunde quam ad ipsum usum, ita quod spectat se, et mundum propter se, tunc tantum perit in affectione, mutatur quale ejus secundum id, quoniam est usus pro se quod pro fine est, et quantum id spectatur tantum non in coelo est, et absque vita coeli: sique usus pro se dominatur, tunc non amplius in coelo, sed in inferno, et tunc non receptio alicujus fausti et felicis interius.

5156. Hoc gaudium et haec felicitas est quae intelligitur per gaudium et felicitatem coeli, affectio enim quae amoris, est receptaculum omnis jucundi, et fausti, inde omne gaudium cordis, et omnis laetitia.

5157. Gaudium illud apparet etiam ex faciebus angelicis, est in illis aliquod coeleste, quod inibi est quod describi nequit, nam venit ex interiori; hoc etiam gaudium insinuat se in gaudium sapientiae eorum quodlibet, nam affectio amoris alicujus communicat se cum singulis quae cogitat, vult, videt, audit, loquitur et facit, quod etiam notum est: et quia in veris sunt ex illo bono, facies angelorum inde lucidae sunt, et radiant; quod fit ex bono per vera.

5158. Coelum est regnum usuum, nullus ibi est, qui non praestat usum, usuum genera sunt innumerabilia, tam quae sciunt quam quae non sciunt, sunt enim qui instruunt alios, qui ducunt ad bonum, qui sunt apud homines, qui excitant mortuos, qui defendunt, qui aliis praesunt, verbo sunt officia innumerabilia, et quisque in sua statione gaudium accipit secundum affectionem usus propter usus; ipsa illa affectio cum suo gaudio est merces et remuneratio quae intelligitur in Verbo; inde patet, cum ipsum affectionis jucundum est merces, quod non mereri velit, est sicut mater quae amat tenere infantes, in quo amore est ejus gaudium; non cogitat de merito, sicut nutrix mercenaria, sed dolet si privatur illo usu, et vult dare omne quod habet, ut modo liceat ei frui suo gaudio, inde patet quod respuat meritum propter id, cogitat quidem quandoque de felicitate sua, si infans cum fit adultus, ad honores venit, sed hoc e longinquo cogitat, et vix aliquid de eo, cum est in suo amore.

5159. Vident ibi non solum floreta, sed imprimis arboreta, et haec in admirando ordine, cum varietate perpetua et indefinita, et in arboribus fructus splendentes coloribus coelestibus nitidissimis in formis stupendis, et quoque palatia cum decoramentis variantibus perpetuo, sic cum tali harmonia, ut sequentia mutationum inferat animo delectamentum inexpressibile; intus conclavia in tali ordine, ut non describi possit, cum ornamentis etiam ibi stupendis; praeterea in conversatione, in qua unus delectat alterum in tali ordine, ut simul sumti faciant ex consensu harmonicum cogitationis, quod perceptibile; qualis alter est, dignoscitur etiam tam ex actibus, quam ex loquelis, et ex viis quas ambulat, et ex faciei mutationibus ad singula quae dicuntur ac audiuntur ab illo; sunt etiam aves pulcherrimae, quae secundum cogitationes apparent coloratae, ornatae alis et pennis, ac volant; praeter etiam animalia mitia innumerabilium specierum.

5160. Etiam in coelesti Regno vident filias et virgines, a Domino decoratas variis ornamentis, in admirando ordine, floretis diversicoloribus, lapidibus pretiosis, et ineffabilibus, qualia recensentur Esaj. III [18-23] et Ezech. XVI: 10 ad 14, et alibi, ex quibus illis pulchritudo talis, ut cum omni pulchritudine virginum in terris non comparatio detur, et exinde sciunt omnia illa quae significantur, nam virgines ibi sunt affectiones boni et veri, inde affectiones illae ad plenum repraesentantur, et singula percipiuntur ab illis qui ibi.

5161. De inferno illorum qui astuti sunt, et clam agunt, et cum deliberatione et circumspectione, ac prudentia Fr. Gy.
Erat quidam a latere sinistro ad planum pedis, qui latebat ibi per unum aut alterum diem, ac nemo scivit quod ibi esset, ille talis erat, ut posset cogitationes meas retardare, et auferre influxum e coelo, adeo ut non potuissem scribere illa quae scribenda: sed tandem detectus est, et inventum quod ille esset qui id fecerat, is dixit, quod posset hoc facere ubicunque vellet, et plura, nec timeret aliquem; tunc notum factum est, quod venerit ex quibusdam super colle aut parvo monte ad sinistrum retro, quapropter illuc deductus sum a Domino, sed non super montem illum, verum in cryptam sub monte, illuc tunc defluebant omnes qui super monte, ac ibi congregati, nam qui in amore sui sunt, apparent super monte, sed usque non sunt ibi verum infra in inferno quodam; cum illuc deductus, loquebar cum illis, dicebant quod callidiores essent aliis, et perspicacius possent scire, num prosperabitur vel non, ita quod perspicacitate prae caeteris gauderent, et quod omnia clam agant, et sic regant alios, in regnis, sua prudentia callida, et quod non curent Divinum, quoniam is nulli nocet: expertum quod ubivis oculos haberent, et [eos] omnia ubique regere, ac benefacere illis qui sibi morem gerunt, et malefacere illis qui sibi [non] favent: ab illis immissus sum in cryptas adhuc interiores, ubi tales adhuc astutiores erant; illi dicebant, quod possent exire si velint, et [se] nullum timere, etiam exibant, et cum putabant se strata via ire recta et paulum retro, tunc deglutiti sunt omnes voragine, et ablati ab inferno, unde nusquam exire possunt; dicebatur quod ibi esset excrementosum et spurcum, et quod nusquam postea appareant; nam noxii sunt prae caeteris; vorago illa est a tergo versus sinistrum.

5162. De mundo spirituum, et de illis qui ibi
Mundus spirituum non est certus locus, inter coelum et infernum, sed est status in quo sunt, quando inter coelum et inter infernum, sed est status in quo sunt, quando inter coelum et inter infernum; in illo statu proinde in illo mundo sunt 1) omnes quando in statu, dum intellectus et voluntas non unum agunt, ita cum adhuc dissidet cogitatio et voluntas, seu quod idem verum et bonum seu quod idem fides et amor, inde constare potest quinam sunt qui in mundo spirituum, et quando sunt, nempe qui in illo statu, 2) etiam in illo statu sunt, omnes, apud quos interiora et exteriora dissident, cum nempe homo vult alius apparere, quam est, et quoque cum aliter loquitur quam cogitat; 3) hoc quoque quoddammodo coincidit cum priori. Ex his constare potest quinam sunt, qui in mundo spirituum in specie, sunt qui sequuntur.

5163. 1) Homo ab infantia usque ad adultam aetatem est in mundo spirituum quoad spiritum suum, quia successive in diversis statibus, et tunc in libero est, ut possit reformari. 2) Est quoque in vario statu in particulari secundum mutationes status; sed hae variationes sunt innumerabiles. 3) In mundo spirituum sunt omnes homines statim cum veniunt in alteram vitam, quia tunc in statu vario, usque dum intellectuale et voluntarium ejus unum agant; et quoque usque dum interiora et exteriora ejus non dissideant, unus erit non duo, nec inter coelum et infernum, sed in uno aut altero. 4) Qui venturi in coelum, apud illos tunc separantur illius mala et falsa mali, et sic praeparantur: et apud malos separantur vera et bona, ut sint in malis et inde falsis. 5 Etiam primum in externis sunt paene omnes, quae absterguntur, et sic praeparantur ad vitam cum spiritibus; tunc in crassis primum est, et successive venit in talia quae alterius vitae sunt, et vocantur spiritualia.

5164. Cum homo spiritus in eo statu est, tunc in libero est, vadit huc illuc, nunc in una nunc in alia societate, et tunc cum illis a coelo, et cum illis ab inferno, et hoc usque dum fit vel bonum vel malum, et cum hoc fit, tunc qui bonus elevatur in coelum, qui malus dejicitur in infernum.

5165. Quia tales status sunt homini et spiritibus successivi, inde ex inferno evocantur plures, qui sint apud hominem, et cum spiritibus illis recentibus, qui tunc quoque in alio statu sunt, et sic in mundo spirituum, sed usque dejiciuntur illuc ubi fuerant post operam exantlatam.

5166. Sed singularia describere, quae fiunt in unoquovis statu prolixum nimis foret, impleret plures paginas.

5167. Homo in vario statu est usque ad adultam aetatem, et sic in mundo spirituum, postea quoad animam vel in coelo vel in inferno, quoniam constans tunc ei mens, et raro mutatur; licet apud quosdam hoc fit.

5168. Spiritus recentes etiam in vario statu seu in mundo spirituum sunt, quidam solum per breve tempus, quidam satis diu, secundum eorum statum.

5169. Qui autem in coelo sunt aut in inferno, illi continue etiam subeunt status mutationes, correspondentes annorum temporibus et dierum, sed hi status alii sunt, ac quales in mundo spirituum. Status ille dicitur mundus spirituum, sicut status boni et veri dicitur coelum, et status mali et falsi inde dicitur infernum, sunt etiam haec status.

5170. De inferno eorum qui extrinsecus innocentes sunt, sed intus mali, lupi
Detecti sunt quidam e longinquo retro ad sinistrum ad septentrionem ibi, qui pro more habebant ex se emittere spiritus, et sistere eos nudos a capite ad calcem, per quod significabnt quod essent innocentes, et quia se faciebant innocentes, ut deciperent alios, ideo etiam illuc vectus sum, ut sciretur quale hoc est, et loquutus sum cum illis, qui dicebant, quod ita sistant se ad conspectum aliorum, erant tunc in petra, et quod sic possint communicationem habere cum cunctis circum circa, in longinquum, quod per id recipiantur a simplicibus bonis, per quos faciant omnia quae mali volunt, communicent cum illis, inde illis dominium; tum quod recipiant ad se omnes qui tales sunt, et quod agunt, clam agant; quia tales, ideo innocentia externa illis adempta est, quod visum, et tunc dissipati, et conjecti in inferna quisque secundum malum suum.

5171. Longinquius paulo ab illis erant qui in externis sinceri sunt, ac in internis mali, sinceritatem praeferunt, et per id persuadent simplicibus, et communicationem cum illis habent, ac similiter agunt cum malis.

5172. De statu coeli ultimi
Loquutus sum cum illis de statu eorum; dicebant quod apud illos sint homines varii generis, sed quod dignoscantur ex eo, quod qui in vestitu suo constanter ambulant, absque mutatione, solum diebus solennibus, et apud quos domus et prospectus extra et intra non variant multum, quod illi aestimentur, causa est, quia illi determinate agunt, seque vertunt ad suos amores constanter: at quum vident aliquos mutari quoad vestes, et quoad facies, quod sciant cum illis non bene esse, vocant illos phantastas, quia mutant suas vestes, et suas facies secundum plagas, vertunt se absque determinatione, tales apparent ibi quandoque, sed evanescunt brevi.

5173. Dicebant etiam quod sciant ex certis indiciis, quod veniat illis hyems, ver, aestas, autumnus, et quod tunc alia facie sint, et in alio statu, et quod hoc fiat in tota societate.

5174. Dixerunt etiam quod cum exeunt, et vident mutationes in suis domibus, in suis vestibus, inque suis hortis, aut campis, si mutationes sint in deterius, quod vel non appareant, vel obscure appareant, vel alia loco priorum successerunt, sciunt quod aliquid mali fecerint, quod illi apud se examinant, et explorant, et inde inveniant suum malum, et poenitentiam agant: quod cum factum redit prior aspectus, et si meliores facti quam prius, tunc meliores aspectus sunt. Imprimis tum explorant tale ex faciebus illorum.

5175. Dicebant etiam quod mutatio existat quoque si alii veniunt ad illos, qui vel mali sunt vel boni, quod etiam inquirunt; causa est, quia communicatio est cogitationum; et ex statu intellectuali quod ex voluntario, talia existunt.

5176. Praeterea illi ibi faciunt paene prorsus sicut in mundo, edunt, bibunt similiter, conversantur, ludunt, contristantur, laetantur, sed omnia illa describere, omnem paginam impleret.

5177. De reflexionibus in coelis, ita de statu vitae eorum
Hoc miratus maximopere quod spiritus et angeli parum reflectant super status vitae suae, in quo differt a statu vitae in mundo, prout super domus eorum, super vestes, super aspectus alios intra domus et extra domus, et reliqua, unde illa sunt, et unde mutationes; sciunt quidem talia existere a Divino, se usque quando existunt non reflectunt, ita nec super id, quod cum in opposita sententia sunt evanescant, et quod praesentes adsint subito qui in simili sententia; causa quod non reflectant, est quia hoc est secundum statum vitae eorum, et cum hoc sequitur ex interiori, ita quasi sua sponte, tunc reflexionis status nullus est, sicut qui loquuntur, qui cogitant, qui agunt, unde hoc et quale hoc. Observatum etiam est, quantum reflectunt super id, tantum innocentia, sapientia, et intelligentia pereant, et ex illis fiat scientia, et ne illa quae essentialia pereant, tenentur in statu non reflexionis super illa, sed usque tenentur in perceptione absque scientia, quid illa, et unde illa.

5178. Sunt tamen usque alii spiritus, quibus datur reflectere, sed illi separati sunt a reliquis.

5179. De monte ubi conjugiale, coelum
Vectus sum a Domino ad sinistrum, quod perstabat per horam, et tandem perventum est ad quendam montem, ubi omnes erant nudi, uxores et mariti, et ad distantiam cum illis loquutus sum, et dicebant quod omnes essent nudi ac nudae, nec usquam unus appeteret alteram vel excitaretur aliqua lascivia, et quod usque amarent suas conjuges tenere, tum quod cum ad aedes suas veniunt, omnes sint nudi et nudae, et quod tunc similiter; et quoque quod non tolerare possint illos qui vestiti vel vestitae sunt, quia alio genio sunt; causa quod tales essent, erat quod in conjugiali sincero essent, ex eo quod tales fuerint in mundo, admittunt etiam quoslibet et quaslibet ad se, sed explorant illos per exuere vestes et sistere se nudos vel nudas, tunc statim percipiunt num illis conjugiale sit, si non, inde abiguntur; qui non conjugiale habent, possunt hoc fingere et per phantasias assumere quoad aliquod temporis, sed ut primum deteguntur, abiguntur, et quoque per id quod ipsi ruant inde sicut a quodam hoste, et tam longe, ut tandem non possint apparere, quidam in longum quidam in profundum, quod etiam visum est, quidam enim tales qui apud me ita aufugerunt.

5180. Erat quidam, qui fidem habuit sensui literae Verbi, et putabat se conjugiale habere, quia cum uxore sua vixerat, sincere, et quod nec lasciviverit usquam, quia conjugiale correspondet Verbo, nam hoc est Conjugiale Divinum et coeleste, ideo ille adductus est; is potuit absque emotione lasciviae videre nudas, sed dicebant ei quod exueret vestes, quod etiam faciebat, ac tunc potuit quidem cum illis esse, qui inferius erant, sed nudus ascendebat ad illos qui in aliori, et illuc cum venit, deprivatus est sensibus suis, primum auditu et loquela, dein visu, et tandem tactu, et sic constitit sicut semimortuus, sed usque devectus est ad locum suum, tales sunt qui Verbum credunt quoad sensum literae ejus, et non interiora vera inde sciunt et imbuerunt.

5181. Cum illuc vectus per mutationes status usque illuc, tunc spiritus qui circa me fuerunt in via dispersi sunt a semet, sicut non in conjugiali erant, unus usque ad pedem montis illius potuit adesse, sed tunc detectus, et usque ad extremos fines adactus aufugit. – Dicebant quod habitent solitarii in suis domibus, cum suis ancillis et servis, qui omnes in conjugio.

5182. De coelo
De montibus
Qui in amore in Dominum, proinde qui in amore coelesti, ita in bono innocentiae, et inde in amore conjugiali, illi in montibus sunt, et montes illi elevantur usque in cacumen, et qui in altissimo montis sunt, illi optimi illius generis sunt, et in bono prae illis qui inferius, ita habitant superius et inferius secundum gradus bonitatis illius amoris, ita ubivis; praeter quod etiam distinguantur ubivis quoad situm ad latera, qui gradus sunt quales gradus laterales, qui ad dextrum differunt ab illis qui ad sinistrum et sic porro; cacumen est in medio.

5183. Dantur montes ubi illi qui in amoribus oppositis, ut in amore sui, et qui pessimi, qui supra omnes alios eminere volunt, et omnibus malum faciunt, sed montes illi non sunt reales montes, apparent quidem sicut alii; quapropter illi, quamvis apparent supra montes, usque habitant in profundo sub illis in inferno, quo etiam conjiciuntur, et illi montes, si non boni succedunt, subsidunt in infernum, quando consummata est malitia.

5184. De vastatione, ita de inferno et coelo
Erat planities aliquantum elevatior quam valles, ibi erat multitudo spirituum, qui moliri mala per astus semper conabantur, se inferebant apud alios a tergo, et quoque sic obsidebant illos, loquebantur per illos, volentes sic se inducere ad ducendum eorum cogitationes et facta, ita regere alios; verbo astuosi erant vario modo: illuc cum multitudo congregata est, et sic consummata eorum malitia, tunc venit eorum interitus seu judicium; evertebatur totus ille campus, et qui super illo obruebantur terra illa, et tunc aperiebatur planities quae sub illa, et ibi multitudo spirituum aliorum, qui ibi in vastatione fuerunt, qui probi, hi successerunt loco illorum; inde patuit quod etiam fiat devastatio ultima seu ultimum judicium per totalem eversionem.

5185. Vidi adhuc aliquas vastationes, qui cum visitati, reperti quod non possent aliter quam nocere proximo, et hoc variis modis, talibus spiritibus erant plures montes et petrae oppleti, et ibi quoque, ubi credebam coelum esse, nam sic apparuit ex niveo quasi nimbo super cacuminibus; sed cum explorati, inde ejecti sunt paene omnes, sic ut crederem quod sic montes illi prorsus destituti essent habitatoribus, sed usque quando illi ejecti sunt, tunc loco eorum subiverunt alii, pleno numero; et dictum mihi e coelo, quod illi qui loco eorum successerunt, inde fuerint a malis deturbati, nam mali per phantasias in altum ascendunt, sed qui prius fuerunt ibi, ac boni, illi tunc absconditi sint ibi a Domino, usque ut non visi fuerint malis, quidam eorum circum eos, quidam sub illis, et quidam inter illos, qui tamen rarissime visi, ex causa quia fuerunt spiritus puriores, qui non videri possunt oculis spirituum malorum quia crassi, inde nunc est quod habitatores montium sint probi et boni spiritus et angeli, et quod illi tunc appareant quando mali inde sunt dejecti; vidi catervas, et usque ad millia dejecti, qui dejecti feruntur in valles, et postea ad paludes, et quidam ad stagna, lacus, et ibi dejiciuntur, nam cum dejiciuntur consummatum est eorum malum.

5186. Ex his constare potest, quid intelligitur per illos qui a prima resurrectione, et qui a secunda in Apocalypsi [XX: 46].

5187. De Sapientia Angelorum
Omnis sapientia angelorum datur medio Verbo, quoniam in sensu ejus interno et intimo est sapientia Divina, quae communicatur angelis per Verbum cum hoc legitur ab hominibus, et cum ex illo cogitatur, sed usque sciendum est, quod sapientia illis detur mediate per angelos qui fuerunt ab Antiquissima et ab Antiqua Ecclesia, qui in scientia et perceptione repraesentativorum et correspondentiarum fuerunt, illi tales fuerunt in mundo, ut arcana Ecclesiae interna noverint, ac correspondentias, per illos communicatur sapientia, et cum communicatur apparet apud illos qui recipiunt sicut sua esset, ita se habet cum communicatione, quapropter angeli ab antiquissimis Ecclesiis dispersi sunt per coelos, ut sapientia aliis sit.

5188. Sciendum est, quod qui in sapientia fuit in mundo, ille in sapientia sit in altera vita, quae appropriata ei, et qui non in sapientia fuerunt in mundo, sed in bono vitae, illi recipere possunt sapientiam per illos, sed usque ea non eis appropriatur; cum recedunt ab illis, quibus appropriata est sapientia, simplices sunt ut prius.

5189. Scientia correspondentiarum et repraesentativorum est planum ultimum sapientiae angelicae, quae scientia quia hodie periit, ut ne quidam sciatur quod sit, ideo nunc detegitur illa rursus.
[2] Dabatur videre aliquem ex antiquis, fuit in magna societate angelica, discedere, et tunc statim societati oborta est quasi tenebrositas, et ablata sapientia, ille qui ab antiquis, qui discessit, fuit in cognitionibus sapientiae, inde reliqui per communicationem sapientiam habebant.

5190. De Sapientia angelica
Angeli unum agunt cum homine, nam conjuncti sunt, ut intimum et extremum seu ut primum et ultimum, angeli coelestes in primo sunt, homo in ultimo, homo quia in ultimo cogitat materialiter seu sensualiter, angeli spiritualiter et coeleste, inter quae est correspondentia, homo itaque est quasi planum super quo angelorum cogitationes, inde apud homines qui in affectione veri et boni ex Verbo, est nexus, et sapientia angelica in summo, nam crescit sapientia secundum gradus ad interiores.

5191. Sciendum est, quod angeli quo perfectiores sunt, eo perfectius possunt cogitare, nam concordat cum illis, qui in pulchritudine, hoc est in bonitate prae aliis, illi possunt cogitare sapientius quam reliqui qui in inferiore gradu sunt, hi nequaquam hoc possunt, quia angeli loquuntur ex suo bono et suo vero, sunt enim illa, ita qui in inferiore gradu nequaquam possunt sicut qui in superiori; inde quoque est quod mali nullatenus possint capere quid bonum coeleste et spirituale, nec quod verum sit verum.

5192. Secundum statum boni et veri in quo angeli sunt, ideae eorum sunt; quod secundum correspondentiam vertantur ideae naturales in spirituales et coelestes, videatur n. 10,604, de qua agatur etiam.

5193. Ex Verbo apud hominem et apud spiritum est omnis angelorum intelligentia et sapientia a Domino, nam hoc tale est ut singula correspondeant et vertantur in ideas angelicas suo ordine, et in singulis Verbi est sapientia Divini in Divina forma, et in Divino nexu.

5194. Erat quidam ex antiquis in societate angelica, qui sapientiam habebat in se, ille discessit, et tunc reliqui in umbra erant quoad intelligentiam [cf. 5189].

5195. Sciendum est, quod illi in mundo, qui credunt vitam post mortem dari, quod plerique eorum credant, quod tunc in forma humana sint, sed qui cogitarunt de ea re in mundo, illi non ita credunt, quia hi non potuerunt capere quomodo illis forma humana; at si his quoque confirmatio aufertur usque ideam humanae formae habent de se post mortem.

5196. Similiter de vita post mortem, plerique ex illis qui in bono sunt, credunt se vivere post mortem, sed cum cogitatur de ultimo judicio, cadit illa fides, et perit; redit tamen usque dum non cogitatur de ultimo judicio, quapropter plerique ex illis cum aegroti sunt ante mortem credunt se venturos statim in alteram vitam; et quoque dicunt de aliis quod ibi sint, parentes de infantibus suis, reliqui de amicis, etiam qui scribunt de mortuis, illi ponunt illos inter beatos tunc sicut vivos: et quoque sacerdotes persuadent illis qui morituri quod venturi mox in alteram vitam, sed mox ut in mentem venit doctrinale de ultimo judicio, perit illa fides: et magis apud eruditos qui cogitarunt de anima.

5197. Continuatio de vastatione
Visa etiam est vastatio illorum qui confirmaverunt se in Christianismo de polygamia, qui etiam binas uxores habebant, erant simul in uno tractu satis extenso ad aliquot millia, repraesentabantur per id quod a tergo jacerent pedibus extensis; etiam illi omnes eversi et conjecti in infernum, cum toto illo tractu, et ibi illi perdiderunt membra sua genitalia, et viverent absque illis; in persuasione de illa re forte erant, ex causis variis, ut quod extra Christianismum fere ubivis in Asia, quod in Veteri Testamento Judaei, quod non rationem invenerint constabiliendi conjugium duorum; sed quia Christiani erant, et illi in ea luce, et quia Verbum apud illos, quod est conjugium coeleste, et ibi interiora vera, ideo illi ita vastati sunt.

5198. Vastationes fiunt in communi quando totum corpus perditum est, unaquaevis societas refert unum hominem, quidam ibi caput, quidam corpus, quidam pedes, quando societas illa composita est sicut unus homo, ut ei sit caput, corpus ac pedes, et illa mala, tunc consummatum est, ultimum est pedes, [cum ea] quae sunt externa, correspondent internis, tunc vastatio. Inde est quod in particulari omnis vastatio desinat in pedes. Ita in communi.

5199. De araneis
Vidi plures quae apparebant sicut araneae quae se demittunt per fila, quae e coelo dejiciebantur, erant affectiones earum quae sic apparebant, erant illae quae in loquela, gestibus et facie visae sunt piae et devotae, sed quae intus scatebant adulteriis, furtis, et omni malitia, dolo, ita interiora earum erant plena venenis.

5200. De ultima vastatione et de inferno ibi
Sunt quidam qui non possunt emendari per poenas quascunque, quia odium, vindictam et talia imbuerunt a pueritia, et retinuerunt usque ad senectam, et contumaciter inhaeserunt, et sic prorsus occluserunt sibi coelum, illi non possunt emendari via solita, seu per vastationis communis modum, quapropter illi tandem mittuntur in infernum, ubi jacent sicut cadavera, quidam in lectis, quidam super terra, et ibi sunt sicut semimortui, luridi facie, et tales jacent quidam per 10, 50, 100, 1000, 2000 annos, usque dum tale saevum et prorsus inhumanum exesum sit; et interea per vices cruciatus subeunt horrendos, per vices reminiscuntur sui odii et vindictae.

5201. Sunt loca pro illis in profundis sub petris, intrant in foramen caliginosum, et aperitur janua, ac postquam intrarunt, clauditur janua, et tunc non amplius apparent. Visi sunt mihi, et novi quod vita usque remaneat, et quod cum peractum hoc est, tunc sint quasi fatui, et vadunt absque intellectu; sed cum differentia secundum vitam, si quid rationale habuerint, id conservatur, et quantum religionis habuerint, quod non prophanatum, manet, inde differentia fatuitatis illorum.

5202. Continuatio de ultimo judicio, et de interitu coeli et terrae
Quae de vastatione, pleraque sunt de Lutheranis et Reformatis ita vocatis
Postquam plures vastationes particulares factae sunt, de quibus supra [5184-86, 5197-98], et illae cohortes, quae plures fuerunt, dejectae sunt e montibus et petris, et conjectae in stagna, paludes, lacus, et in voragines, unde nusquam possent ascendere, tandem venerunt quidam, qui se praetulerunt aliis, et excitarunt animos contra Dominum, ac contra Divinum Verum, quod ab Ipso, ex quibus coepit tota quasi massa fermentari, et observatum quod turba et tumultus ille pervaderet undequaque circum, in 10, ad 20 montes et petras, ad illos qui supra illos, et quae infra ad radices, etiam ad cacumina, ubi creditum quod coeli essent, nam illi qui ibi apparuerunt inferioribus sicut nimbus, et creditum quod ibi coeli, hi quoque in turbas se contulerunt similiter ac qui infra, et tunc praeferebant se aliqui, et caeteri adhaerebant, et illos adjuvabant, solum ad perdendum illos qui in Divino Vero a Domino erant, ita contra Dominum, cum itaque hoc animadversum, quod contagio creverit ubique, tunc Domini adventus fuit generalis, apparebat sicut sphaera nimbosa, quae circumferebatur super montes et petras, et devehebat omnes habitatores ibi, non dejiciendo illos ut prius, sed auferendo, sic ut non appareret unde, nam Divina illa sphaera transibat in eorum interiora quae voluntatis seu cordis, et abripuit eos, et transtulit momento ad loca inferiora et ad inferna, quibus correspondebant, et hoc ad myriades, hoc factum est intra horae tempus, ex sphaera illa Divina quae circumferebatur circumcirca in gyrum, aliquoties redeundo, et sic devehebat omnes illos qui rebellarunt, qui non devecti non visi sunt, quia absconditi, qui fuerunt qui non rebellarunt, ipsi montes et capita montium recedebant et subsidebant, quidam usque ad planitiem, urbes dejectae, et visa ubivis solitudo, hic erat interitus coeli et terrae, qui in genuino sensu in Verbo intelligitur per ultimum judicium, quorum loco exspectatur novum coelum et nova terra [Apoc. XXI: 1].

5203. Qui super montibus et petris erant, erant illi qui memorantur in Apocalypsi qui sunt ex altera resurrectione [XX: 5], nam altera resurrectio est resurrectio eorum qui in posterioribus temporibus in Ecclesia sunt, et qui mali, [illi] ex prima resurrectione qui prioribus temporibus, et non qui sequioribus et boni.

5204. De voraginibus, quae etiam infernum, stagna pu
Sunt voragines quae latae et longae, profundae etiam, cum speluncis a lateribus, etiam profunditatibus duplicatis et triplicatis, quando illuc venitur apparent supra sicut fumus igneus exhalans ex illis, sunt in extremis cujusvis mundi, sic ut sint interstitiales: sunt tres, una a latere sinistro, una antrorsus, et tertia intermedia inter illas, quae magis distat, quae vorago est stagnum sulphuris.

5205. Illuc mittuntur omnes illi qui non per poenas domari possunt, nempe flagitiosi, qui excogitarunt artes nefandas nocendi aliis, quae perplures sunt, cum hoc apud illos non emendabile est, tunc in unam earum conjiciuntur; altera quae antrorsum est, est dirior reliquis, quare illuc conjiciuntur qui plus malitiosi quam alii.

5206. Addita est una vorago ad dextrum, quae obscurior reliquis, ex causa quia mala multiplicata, et spiritus mali qui occuparunt montes et petras, dejecti sunt.

5207. De destructione Babelis, et conjectione in stagnum sulphuris
Visum aliquoties prius est, quomodo se habet cum illis qui e Catholica religione, qui antistites, monachi, et tales qui praefuerunt aliis, quod nempe quidam ab oriente sint, ubi Dominus ut sol [4913 ff.], Domunus est supra coelos sicut sol mundi supra terras, sed illi qui ibi ex illa religione per phantasiam apud se fecerunt sibi instar solis, sed ex magica phantasia, quae est in externis, et intus foedum et diabolicum, ibi posuerunt aliquem diabolum, quem vocabant Christum, et illi circum ibant ad illum et redibant, et ille dixit illis quod dederit illis omnem suam potestatem, et faciant quid volunt, et quod usque videatur per solem phantasticum quod illi essent a latere ejus, ibi usque non erant Jesuitae, ita persuaserunt vulgum, et tenebant illos in priore sua persuasione, ne usquam ad cognitiones veri et boni venirent, adorabatur phantasticus ille sol prorsus sicut Christus, hoc perstitit aliquamdiu, sed cum lux e coelo illuc missa est, et patuit quale id tunc obscurabatur sol ille, et facta caligo, et diabolus qui intus ibi apparuit in vase quodam, stort kearl*, quod delapsum, ac iterum per phantasias reparabatur ab illis, et intrabat alius diabolus, quidam mihi notus in mundo, qui diabolus: et sic aliquoties; sed hi destructi sunt, et conjecti sunt in inferna; et hoc continue, nam redibant semper plures; [2] a tergo ad distantiam ibi, ita ab occidente, erat mons plenus ex illa gente, quae se dicebant esse Christum, et quocunque veniebant, habebant sphaeram sicut essent Christus, usque adeo ut simplices deducerentur prorsus et crederent id, nam simulabant humiliationem, pietatem, et talia per quae persuadebant, dicebant etiam quia apud me erant, quod Christus in illis esset, et ad salvandum illos, et tutandum a diabolica turba, praeter plura similia, illi potuerunt seducere etiam plus quam simplices, pergebant ibi longa via, et applicabant se semper occipitio, et ibi unum agebant cum diabolica turba circum circum, praeferentes usque quod tutarentur, tandem usque detecti sunt, quod essent diaboli sub forma agelica, et quod traxerint id ex eo, quod in mundo omnia sub nomine Domini regere voluerint: multitudo eorum erat magna, et perstabat per multum tempus, sed dein conjecti sunt e monte illo in infernum tenebrosum proxime sub monte ibi, vidi cohortes, et multitudinem magnam illuc conjectam; hi sunt seductores interiores; et conspirabant cum infernis circum circa. Vidi illos saepe, et loquutus cum illis saepe.
* vel stort karl = magno vase (verba suecica)

5208. Alii ex illa religione fuerunt versus septentrionem spectantes ad orientem, non ad aliquam distantiam, in montibus et petris, qui seducebant vulgus eo modo, quod super petra quadam posuerint quendam diabolum admodum alte, et inducebant ei per phantasiam barbam; et proclamabant dicentes quod ille esset Deus pater, et dicebant quod illum adorarent, et tunc nefandi illi inspirabant ei quicquid volebant, dabatur responsa secundum nefandorum lubitum; tale nefandum excogitarunt illi, et qui hoc fecerunt, affectabant per illum imperare omnibus; sed hoc facinus nefan mali fuerunt: inter illos qui hoc fecerunt, erant plures Jesuitae: quorum plures dein demissi in vallem, adorabant diabolum, et datum est diabolo illis imperare ex lubitu, et postea hi quoque in inferna subter ibi conjecti sunt.

5209. Aliquoties cum talibus loquutus sum, qui dixerunt, quod Christus nullam potestatem habeat, sed quod dederit illis omnem, et quod pontifex illam possideret, et reliqui ab illo; nihil juvabat cum dicerem, quod Domino sit omnis potestas, et quod is solus salvare possit humanum genus, quia Deus, et quod ille prorsus nehilum possit ad salutem unius facere, et quod sic se deos faciant, ut possideant animas hominum, et quoque dein mundum, praeter plura alia.

5210. Sed [de] ipsa Babylonia, et de ejus destructione, haec visa sunt, introductus sum in visione vigili in quandam domum similem palatio in monte Capitolino Romae, ubi sedes senatoris ibi, et introductus ad illum, et loquutus cum illo, ille cum aliquibus aliis erant in conatu formare sibi doctrinam, secundum quam viverent, acceptabant aliqua, se usque catholica monstra approbabant: cum illis varia loquutus sum.

5211. Sed circumcirca erant multitudo talium qui vocantur praelati, et quoque cardinales, et cum percipiebant quod loquutus cum illo, et is acceptare visus sit aliqua de Domino, moliebantur rebellionem contra illos qui ibi, erat ingens multitudo, quae conspirabant, extendebantur illi a latere meo dextro, ubi est plaga meridiei; obsidebatur domus, et incipiebant fenestras confringere, et invadere, dicendo quod acceptaverit aliqua ex alia religione, et cum perstabat conspiratio, evigilatus sum, et videbam ad introitum ejus tanquam corpus mortuum quod extrahere volebant, sed incassum.

5212. Postea detegebatur conspiratio, quae erat multitudo magna ex talibus super collibus ad multam extensionem: cum hoc videbam iterum in somnum veni, et tunc conspiratio illa se conferebat ad me, circum obsidendo me circumquaque, et quoque in longa serie ad ultimum terminum, volentes sic me prorsus perdere, sed tunc evigilatus, et deductus sum illuc, et tunc incipiebat destructio illorum, destruebantur paene omnes, et conjecti in voraginem quartam tenebricosam, de qua supra [5204-06]; plura millia ita destructa et conjecta sunt, et hoc usque primum sedata est turba.

5213. Dein aperiebatur visus usque ad terminum illorum unum, ubi sedebant optimates qui defendebant omnes et dirigebant, erant usque ad quinquaginta, illi artes nefandas excogitarunt, ut tenerent vulgus in obedientia, ac illos colerent ut numina, ac ut prorsus non cogitarent de Deo, minus de Christo; multitudo ad illos venit, et petebant intromitti in coelum, dabant illis quicquid potuerunt, illi polliciti sunt, et ex arte sua nefanda, plura loca impleverunt varii generis hominibus, ad quos mittebant illos qui petebant introduci in coelum, unus locus erat pro illis qui volebant habere gaudium coeleste, missi sunt in locum altum super petra, et cum illuc veniebant, omnes ibi ludebant et saltabant, adducebant illos in choreas, sed cum ibi aliquantum saltarunt taedio affecti sunt, et descendebant: illi etenim aliis dicebant quod vellent habere aliud gaudium, quod vocabant animi, ab illis deducti sunt in locum ubi erant qui inter se ridebant, et sic eorum animos laetificabant, sed nihil aliud agendo quam sedendo in tali statu, sed hi quia omni opera activa [carentes] erant, etiam taedio affecti, recedebant, et volebant alia gaudia habere, ita missi in tales societates similiter; talibus ludibriis simplices seducebant, nihil aliud cogitando, quam ut illi colerentur ut numina, et quod illi possiderent coelum; dicebant illi quod quidem illa potestas data fuerit Petro, sed quod illis a Deo patre, quem etiam ponebant in alto super aliquo monte: sed hi quoque conjecti sunt in voragines, partim in primam, partim in quartam.

5214. Post illos visi sunt cardinales usque ad quinquaginta, in suo habitu sicut in terra, et audivi loquentes cum illis, quomodo agunt cum vulgo, quod nempe omnes illos qui non adorant illos, conjiciant in aliquam foveam, quae loco inquisitionis in mundo esset, et sic plures, et quoque ex nefanda arte allaborabant deprivare illos ipsa vita, quod tamen impossibile, eripiendo cor eorum, et hoc quoties iterum visi, et sic cruciando illos per varias torturas; solum ex causa, quia non adorabant illos ut deos, illi prorsus nihil potestatis relinquunt Domino; hi quia tales conjecti sunt in stagnum sulphuris, quod primum a latere ejus dextro.

5215. Dicebatur quod nusquam appareat aliquis qui fuerat papa in mundo, et si appareat, quod momento auferatur et conjiciatur in locum qui ejus vitae correspondet; prorsus sicut alii homines.

5216. Situs eorum erat, qui remotiores illi regebant anteriores, inde cardinales ulteriores erant; influebant illi in ima pedis sinistri, quia sensuales prae caeteris; intimi mali ex illa religione influebant in testiculos, et interioribus illorum aliquem dolorem inferebant, signum quod prorsus contra interiora coeli.

5217. Qui auferebantur in stagna, auferebantur momento, cum enim admittitur Divinum, tunc momento sunt ubi amores eorum, nam secundum amorem cujusvis ejus locus, quia amor cujusvis est vita ejus.

5218. Dictum illis quantum nefas committunt, prorsus detinent hominem a veris Divinis, per quae illis via est ad salutem, non enim permittunt illis legere Verbum, missas sermone latino audiunt, in missis nihil doctrinae, persuadent quod credant quod illi, et quod eorum fide vivant, abstrahunt a Domino, ad colendos homines in mundo, et ad colendos homines, quos fecerunt sanctos, haec omnia propter finem ut dominentur super animabus, ex amore sui, et quoque allaborant variis artibus possidere terram, ad quos fines nefandos utuntur mediis sanctis, quae sunt Ecclesiae, quod est prophanum: quare illi sunt Babel, et Babylonia, ac bestia de qua in Apocalypsi [XVII].

5219. Societates, in quas miserunt illos qui petebant coelum, sicut cum petebant hilares esse, mittebantur in societatem ubi semper hilares facies, sed mox taedio affecti sunt: qui petebant contentos esse animo, mittebant in societatem, ubi sedebant et solum cogitabant absque faciendo aliquid, sed cum taedio affecti inde discedebant: qui petebant conversationum jucundum, mittebantur illuc ubi conversationum jucunda erant, sed etiam hic taedio affecti sunt: qui petebant vitam activam, quaerebant quid agere vellent, quapropter illuc mittebantur ubi tales dispositi erant, sed discedebant etiam ex taedio: qui petebant inebriationem, etiam acceperunt: verbo quisque sicut petiit, praeter si petierunt amare Deum, hoc non potuerunt dare, praeter multa alia: talia ludibria agunt cum spiritibus qui recentes in alteram vitam veniunt, ex illa religione. Qui discesserunt saepe, tandem fassi sunt, quod illi non possent dare coelum, sed ludere solum cum talibus, quapropter cum instruuntur, subsannant illos, et prorsus discedunt.

5220. Plurima pars ex illis qui sibi vindicarunt potestatem Divinam salvandi homines, et qui ita negabant potestatem Domini, proinde Ipsi derogarunt Divinum, illi conjecti sunt in voraginem seu hiatum quartum qui est versus septentrionem, et ideo tenebricosus, nam tales in omni coecitate sunt et quoque in malitia. Vidi magnum numerum ibi conjectum. Vita eorum ibi est infernalis in odiis, in vindictis, in saevitiis, jurgiis continuis, intestina inimicitia.

5221. Sedent ad dextrum quod est versus meridiem circum mensam, et deliberant de cultu, quomodo colendus Deus, si potestatem illis det pro Ipso dominandi in terra, et quomodo si non det; tum quomodo faciant, ut coelum appareat vulgo dari ab illis, et perplura, omnia pro fine habent ut derogent Domino omnem potestatem salvandi genus humanum, et quod illis potestas sit; audivi illos inter se loquentes, cum audiverunt de vita fidei et amoris, quod nusquam sciverint quod fides et amor darent illis aliquam vitam, nec intellectualem nec voluntariam, sed quod homo possideat utramque aeque absque fide et amore; quod illa quae fidei sunt, ita quae veri Divini, faciant vitam intellectualem spiritualem, et quod illa quae amoris sunt, ita quae boni Divini faciant vitam voluntariam coelestem apud hominem, et inde sapientiam, et felicitatem, prorsus non intellexerunt in mundo, talia tunc illis ludibria fuerunt, ut phantasiae inanes; taliter inter se loquutos esse audivi: addebant quod posuerint vitam intellectualem in bene machinandis rebus, ut obtineant quae volunt, ita in artibus, et malitia, talia vocabant intelligentiam et sapientiam; et vitam amoris in amore imperandi super alios, et lucrandi totum mundum.

5222. Dominus comparat Regnum Dei fermento [Matth. XIII: 33], homini colligenti zizania [ibid. 24-30], et quoque reti [ibid. 47-50], omnia illa sistuntur in altera vita et visa sunt; quod fermentum attinet, mittitur malus spiritus in societates quae super montibus, petris aut collibus, et inspirat cupidines, inde tota illa multitudo quasi fermentat, quidam unum agunt cum illo, quidam non ita unum, quidam dissentiunt, qui unum agunt vertunt illuc faciem, qui non unum agunt avertunt faciem. Tunc colliguntur omnes illi qui verterunt faciem in unam cohortem, et ejiciuntur e monte aut petra in infernum; hoc est fasciculatio zizaniarum: qui e locis illuc dejiciuntur apparent sicut trahi reti, et sic deduci ad loca ubi erunt.

5223. Phantasiae inferni
In inferno regnant amores sui et mundi, inde inimicitiae, jurgia, odia, vindictae, saevitiae, cruciant se mutuo vel viribus apertis, vel artibus magicis, quae fiunt per abusum correspondentiarum, vel per phantasias: per phantasias illos faciunt in quaecunque monstra.

5224. Phantasiae sirenum plures sunt, inducunt sibi formas venustas, vestes ornatissimas, sistunt domus pulchras, et ibi decoramenta plura, sed quia externae formae sunt absque internis, momento pereunt, et tunc sistuntur foeda videnda.

5225. Vidi sirenes [quae] se faciunt puellas, etiam infantes, et quoque pueros, et juvenes, induunt se vestimentis argento plenis, imo vidi aliquam se facientem sicut nebulam, aut umbram, jacentem in umbra lucis in camera; vidi virum, qui potuit sibi inducere diversas facies, et illas mutare multis modis, et induere faciem magnatis, regis, papae, et quoque rustici, ut et militis cum armis, et quoque faciem faeminae pulchrae adolescentulae et provectioris aetatis, et semper induere se vestibus congruentibus, ita secundum statum personae quam assumsit.

5226. Qui per correspondentias agunt, sunt plures, illi vestes ex ideis et affectionibus sciunt comparare, et se illis induere, quae vim habent sistendi aliquid simile, praeter innumera alia, nam talia abundant, et talibus plena sunt inferna. Sed omnia illa sunt ludibria.

5227. De Judaeis
Judaei apparuerunt ad dextrum in plano sub plantis, et ibi simul erant, et semper in suo statu in quo fuerunt in mundo; institerunt primum quod illi soli electi essent, sed cum hoc non factum, recesserunt a sua opinione, et manserunt in suo statu; evanescunt paullatim et dissipantur, et fiunt latrones; sunt tali natura, ut contumaciter insistant, quod ortum apud illos qui infra erant, qui incumbebant ventri, et orabant, nec desistebant antequam obtinerent. Praeter plura. Rejiciuntur nunc, etiam pauci apparent, secundum Domini verba [cf. Matth XXII: 14].

5228. De illis qui in sola fide
Ubi scriptum prius [4924-28, 4930-32, 4944-45] de devastatione seu ultimo judicio, et de ejectione e petris et montibus, fuerunt illi qui ex religione Christiana in sola fide, qui nihil cogitarunt de vita, sed solum de doctrina, quam didicerunt non propter alium usum quam propter famam, honorem et lucrum, nec sciunt quid vita, tales omnes devastati sunt, et intelliguntur per hircos qui a sinistris [Matth XXV: 33, 41]; quidam Rudberg illos excitabat, qui solum defendebat doctrinam, non curans num vera sint vel non, modo essent suae doctrinae, vitam nihil curant.

5229. Continuatio de destructione Babelis
In Camera illa quae a dextra, ubi plaga meridionalis, sedebant ad mensam, ut supra dictum plures [5221], referebat illa consistorium papale, nam non licuit illis consistorium sicut in mundo habere, sed erant versus meridiem remotius qui regebant illos qui in Camera, qui fuerant cardinales, papae erant adhuc remotius, sed non audebant se ostendere, nam quoties se ostenderant, et voluerant imperare, cum punitione dejecti sunt, et quidem in voraginem aliquam: qui in Camera illa erant, oculos suos habebant circumcirca usque ad montes dissitos, data est illis communicatio per totum tractum ubi religio illa, et illis mandata continue dabant quid agerent; quod ad tam remotum extenderent dominium suum miratus sum, illi [religioni] obsequiosum faciebant [totum tractum], sicut ex consistorio papali; qui in camera illa mutabantur indies, alii loco illorum succedebant, hoc cardinales a tergo faciebant; quondam etiam dicebant in Cameram, quod possint usque vivere et agere hoc absque Divino influxu, tunc fuerant tales ibi qui prorsus negabant Divinum, sed illis tunc influxus e coelo adimebatur, et confestim ceciderunt omnes sicut mortui, facie lurida sicut cadavera, intrabant cardinales et alii ibi, et videbant, sed mox e loco illi conjecti sicut in voraginem septentrionalem, et alii loco eorum successerunt.

5230. Quae nunc sequuntur, sunt digniora prioribus; per dimidium diem, quod excurrit, erat sicut tranquillum apud me, sed usque percipiebam quod circumcirca tumultus magnus esset, colligebantur tunc omnes, qui digniores reliquis fuerunt, qui in monasteriis, et in templis monachi, antistites, sacerdotes, praelati, undequaque ad myriades, et hoc circum ad omnem plagam; quando omnes collecti sunt, et separati ab aliis, tunc apparuit, quod machinarentur contra Dominum, et quod cogitarent quod ei nulla potestas, et maxima pars eorum quod Dominus non sit; sed quod illis omnis potestas, et quod Ipsum profiteantur solum ob causam ut imperent, verbo fuerunt maxima pars pure athei, et tamen fuerunt tales qui praefuerunt aliis, ac Dominum pro sanctissimo venditarunt; tunc coeperunt persequi illos, quos Dominus tutabatur, seu qui Domini erant, nam e coelo emissi sunt angeli, in hos dirigebant suas persequutiones, tunc alta voce dictum, quae audiebatur circumcirca ubivis, quod persequantur Dominum, quod quidem illos, quos Dominus misit et tutatur, sed quod credant ibi Dominum esse, et quod Ipsum nihili faciant, negent corde, tametsi sanctissime ex hypocrisi coluerant in mundo, praeter similia alia, tunc visum quod plures discederent ab illis, nempe omnes illi, quos excitaverunt ut a parte sua starent et pugnarent contra Dominum, illi recedebant, dicentes, quod non crediderint illos tales esse, sed quod agnoscant Dominum; postea remanserunt omnes illi qui Dominum vel vilipenderunt vel negarunt, et qui sibi arrogarunt omnem potestatem sub nomine Domini, erant plus quam myrias tunc, omnes eminentes in mundo.

5231. Tunc a parte dextra mea, quae est plaga meridionalis, mons ibi satis amplus diducebatur seu hiscebat in longum, sic ut factus sit hiatus longus, longitudo erat meridionalis, latera hiatus ad orientem et occidentem, et hiatus ille diductus, hiscebat a parte occidentali ad planum declive versus profundum, et profundum erat majus quo plus versus meridiem, tandem, ut non appareret fundus, ibi tenebricosum erat; pars orientalis praeceps stabat; visa illa apertura ingens, quae horrenda.

5232. Tunc visum, quod qui proximi primum per declive illud descenderent, et quod vi acti sint ut descenderent, et quod non potuerint resistere; apparebat ibi cacumen admodum altum, juxta illum hiatum, ibi erant qui in maximo amore sui fuerunt, nam illi in altiori semper apparent, inde etiam ferebantur qui ibi, et devehebantur per declive; tandem coeperunt alii quoque illuc deduci, nempe ex montibus circumcirca; et tunc apparebat quod cacumina montium continentia fierent, et cohaererent, et tunc per continens illud deferebatur ingens multitudo ab omni monte circumcirca, tam a plaga occidentali quam quae a septentrionali, tum ab orientali, omnes circumibant versus occidentem et deducebantur ad declive illud, et dejiciebantur; hoc perstabat per aliquod tempus, sed describere singula, quomodo factum prolixum nimis foret, verbo ab omni monte ferebantur tales, de quibus supra, et projiciebantur in profundissimum illum hiatum, profundius quo plus in amore sui fuerunt, et simul in negatione Domini: observatum quod quo ex altiori deducebantur, eo fuerint elatiores animo; quidam etiam volebant se humiliare, qui apparebant ad occidentem se dimittere profundius, sed quia erat ex hypocrisi, urgebantur ascendere, et similiter dejiciebantur: fuerant ad myriades.

5233. Sciendum quod qui in montibus ad meridiem erant, essent qui in maximo lumine naturae, per quod confirmabant se contra Divinum, et cum proprio hominis; qui ad septentrionem quod fuerint qui in obscuro lumine naturae, et simile usque cogitarunt; qui ad orientem, fuerunt qui in maximo jucundo imperandi fuerunt, et quoque in lumine inde naturali, et simile fecerunt; qui in occidente qui in tali obscuro; ita distinguuntur omnes in altera vita, ac secundum status, luminis seu intellectus, et secundum status amoris seu voluntatis ita apparent separati ad plagas; inde ferebantur ordine secundum status primum meridionales, dein septentrionales, tum orientales et ultimum occidentales, sed qui in oriente ferebantur per septentrionale ad occidentale et sic in hiatum illum infernalem; ordo progressionis visus.

5234. Postea aperiebatur mons meridionalis illa remotus ibi fere quo terminabatur hiatus ille ibi, et devolvebatur quod supra, et tunc apparebat domicilium cardinalium, quod fuit longum, et ibi conclavia unum post alterum in longa serie, ibi fuerunt illi diu, ante illorum conclavia fuit camera; post conclavium illorum seriem etiam continuabantur alia conclavia adhuc remotius, percipiebatur quod ibi essent pontifices, sed qui usque non audebant se ostendere, quia toties puniti; inde demum abducebantur plures, et quoque in longum illum hiatum montis dejiciebantur. Simile domicilium apparuit ad septentrionem prorsus in eadem linea, sed procul, ubi similia conclavia, et quod similes personae nempe cardinales, sed qui non in tali eruditione, et inde lumine naturali erant, in quali illi qui in plaga meridionali, correspondebant usque: voluerunt etiam illi similem cameram ibi sibi facere, ita agere consistorium, sed hoc vetitum fuit.

5235. Tandem visi sunt perplures ex variis montibus confluere, et deduci aliunde, erat ingens vorago ab occidente ad dextrum ibi, ibi apparebat sicut luminosum igneum ingens, illuc deducebantur illi qui ultimo, et dicebatur quod essent illi qui e Verbo conquisiverunt confirmantia pro potestate papali, et pro talibus quae religio illa statuebat, ita qui essent ex Verbo doctiores aliis, et tamen corde negabant Divinum. Locus ille igneus non prius visus est.

5236. Illi ex turba illius gentis, qui vixerunt in charitate mutua, et bonum fecerunt secundum religiosum suum, gaudebant quod hoc factum sit, dicentes, quod prius a talibus arcerentur cogitare de Domino, abducebantur omni modo, quia sibi vindicabant omnia, et sic praestruebant viam ad salutem, adimebant enim omnia media per quae docerentur, et per quae informarentur in veris Domini.

5237. Hiatus ille magnus infra ampliabatur immensum, sic ut esset subterraneum infernum ingens, in quod circumferun81 tur et tenentur in ordine, nam unumquodvis infernum in ordine est. Dispositio in ordinem in inferno visa est in voragine meridionali, quo missi sunt angeli, per quos Dominus disponebat omnes ibi in ordinem; apparet ordo secundum plagas etiam ibi, qui ad meridiem in inferno illo sunt qui in lumine naturali plus quam alii, et sic porro.

5238. Hiatus ille infernalis in quem dejecti sunt illi qui in eminentiori loco fuerunt tenetur infra clausus, sed supra apertus, et injiciuntur illuc omnes qui a principio religionis Christianae tales fuerunt, ubicunque inveniuntur, et in illum conjiciuntur omnes tales qui e mundo in alteram vitam veniunt, nam infernum illud nunc primum est apertum seu praeparatum pro illis, inde apertum tenetur supra jugiter; vidi postea etiam dejectos.

5239. Dicebant aliqui quod crediderint ultimum judicium fieri in mundo, et non in altera vita, sed hoc contrariatur Verbo, ubi agitur de ultimo judicio Matth. XXIV, et [dictum] quod hoc non fieri posset, quia genus humanum est fundamentum ex quo coelum, et quoque Verbum ibi, quod pro basi est; et quod fundamenta non destruenda sint. Haec ultimis diebus anni 1756.

5240. De forma coeli et situ populorum et gentium ibi, deque Mahumedanis et Gentilibus ibi
Christiani in medio sunt, extensio illorum usque est ad omnes plagas secundum eorum status quoad lucem veri et amorem boni; circum illud medium sunt Mahumedani, hi circumferentiam proximam seu ambitum faciunt, et hoc quoque ad omnes plagas circumcirca, ibi similes terrae, montes, petrae, valles sunt; extra illum ambitum sunt gentiles, ordinati secundum lumen veri et amorem boni eorum; respective ad plagas; extra illos apparet sicut mare, quod terminus. Quod observandum est, omnes simul sumti non extenduntur in planum, sed in globum, sicut tellus; quare cum perductus sum ad gentiles, postquam transivi Mahumedanos, descendebam per obliquum.

5241. Deductus sum ad Mahumedanos versus orientem, et datum est loqui cum illis, dicebant quod ad illos veniant plures Christiani, dicebant ex religione Catholica, animo convertendi illos, sed quod percipiant id fieri propter lucrum et propter dominium; dicebant quod dixerint ad illos, quod non capere possent quomodo credere possint in unum Deum, cum nominant tres, et quemvis vocant Deum, et quoque dicant personas, cum tamen non est nisi unus Deus; et licet illi quoque dicant unum Deum, quod non scire possint, quomodo comprehendere possint Deum esse unum, postquam nominarunt tres, quod dicant tres unum facere, usque tamen esse tres dii quos vocant unum Deum, his auditis, illis dictum est ab angelis, quod in coelo non ita dicatur, sed quod Trinum illud, quod vocatur Pater, Filius et Spiritus sanctus, sit in una persona, et quod sit Dominus, et quod in Ipso sit Trinum sicut in angelo, quod dicitur illustrationis causa, in illo datur esse vitae, quod intimum, et in mundo vocatur anima a patre, et quod sit existere vitae, quod apparet in forma humana, et quod sit procedens inde, quod est sphaera affectionis seu amoris, per quam angelus ad distantiam ab aliis percipitur, inde idea haberi potest de Trino in Domino, intimum quod est Esse vitae, est quod vocatur Pater, quod est Existere vitae est humanum quod vocatur Filius, et est procedens quod vocatur sanctus Spiritus, nam est sanctum procedens: addebatur, quod in mundo dicant quod unum exeat seu procedat ab altero, Filius a Patre, et Spiritus sanctus ab utroque, sed quod usque nihil sciant quid sit exire seu procedere; quod ita sit, quod potuerint scire ex Verbo, ex locis ibi ubi Dominus aperte dicit quod Pater et Ipse unum sint [Joh. X: 30], Ipse in Patre et Pater in Ipso [ibid. XIV:11], et quod Spiritus sanctus non loquatur ex se sed ab Ipso [ibid. XVI: 13, 14]; quare si voluissent illustrari de illa re potuissent, et inde scire et capere quod Trinum sit in uno, et sic unus Deus.

5242. Mahumedani hoc comprehendebant, et dicebant se velle cogitare de eo, quoniam sic scrupulus de trinis diis videtur removeri.

5243. Quod Mahumedem attinet, ille non est inter Mahumedanos, sed inter Christianos ad dextrum paulo versus plagam orientalem septentrionalem; et quod ante aliquod tempus remotus sit propius versus occidentalem plagam usque tamen ad dextrum ut prius: dicebant Mahumedani quod ille ideo ibi sit, quia ad Christianam religionem accedit, audivi etiam illum ibi loquentem, et dicentem, quod nunc agnoscat Dominum pro unico Deo, in Quo Pater, qui unus cum Ipso, et quod sanctum procedens ab Ipso sit Divinum implens coelos et faciens coelos.

5244. Postea deductus sum ultra illum ambitum ubi Mahumedani, ad gentiles qui versus orientem, ad quos ferebar deorsum secundum declivitatem globi, cum quibus datum est loqui, dicebant, quod maesti sint, quod Divinum non appareat illis, et quod tamen cogitent de Divino, colant et loquantur de eo, quod si Divinum sit, quod usque missurus qui docebunt illos, sed quod hoc frustra exspectatum diu, autumantes sic quod deseruerit illos prorsus, quare non aliud videre possint quam quod perituri: sed tunc loquebantur angeli cum illis e coelo, dicentes, quod non manifestari potuerit illis Divinum, quoniam non voluerunt credere, quod Deus Homo natus sit in mundo, et quod antequam id credant, non aliquid possit illis revelari, hoc enim est ipsum primum, et ipsum fundamentale omnium revelationis, dicebant quod quidem credant quod Deus Homo sit, sed quod non possint credere quod Deus natus sit Homo in mundo, quia hoc non comprehendere possint, sed illis responsum est, quod natus sit Homo in mundo non sicut alius homo, quoniam non a patre homine, sed quod conceptus ab Ipso Jehovah, Qui Pater Ipsius, et natus a virgine, et quod ita non conceptus et natus sit ut alius homo: tum quod cum abivit e mundo, resurrexerit cum toto Humano, et non quicquam reliquerit, sic aliter ac alius homo, qui totum corpus quod circumtulit in mundo relinquit ibi, et nusquam resumit: quod nemo resumat, scire possunt omnes illi qui ibi et in coelo, qui omnes fuerunt homines in mundo; inde percipiebant quod Dominus prorsus alius Homo fuerit quam homines reliqui, tam quoad Primum suum quam quoad Ultimum.* [2] Dicebatur porro quod homines nascantur ex suis patribus, quibus similes sunt quoad affectiones, et quod hoc trahatur ex anima patris, tum quod totum corpus non sit nisi organum vitae suae animae, ita unum agat cum illa, quod constat ex eo quod quicquid anima cogitat et vult, hoc agat corpus in instanti, inde qualis anima talis homo totus, quod etiam cogitatio et amor eluceat ex facie patet, sic ut corpus sit instar suae animae, inde constat quod Humanum omini non aliter potuerit fieri quam Divinum ad instar sui Patris. His auditis dicebant, quod non aliter sciverint, quam quod fuerit sicut alius homo, natus a patre homine, et quoque sic mortuus et dein acceptus ab hominibus pro Deo, sed quod nunc sciant quod Dominus non talis Homo fuerit in mundo, quales alii. Dictum porro, quod Christiani in eo errent quod Humanum Domini faciant simile humano hominis, et hoc appellent naturam Humanam Ipsius, et quod illi nec cogitent tunc de conceptione Ipsius ab Ipso Divino, nec de resurrectione Ipsius, ita ut mox dictum est: cum tamen apud se habent Verbum, quod docet illos de omnibus illis, et quod omnes Christiani, hoc est, omnes in Europa sciant ex Verbo, quod conceptus sit a Jehovah, et quod cum toto corpore quod habuit in mundo resurrexerit.
* Sidebar: Quia anima hominis sit ex substantiis credo, non vita, sed recipiens vitae, at anima Domini ipse vita, quae dat vitam omnibus, sic ut discrimen sit ut inter finitum et infinitum, ita ut inter humanum et Divinum.

5245. Loquutus sum cum Mahumedanis de resurrectione, quod in Christianismo credatur quod non prius fiet resurrectio, quam cum interitura omnia mundi, et quod tunc corpora unirentur animae, et quod pauci de eruditis vix unus ex millibus sciat quod homo post mortem vivat homo, hoc est, in forma humana, quod illi mirati, dicentes quod illi sciant se victuros post mortem et tunc fore homines, rejectis modo exuviis quae illis inservierant in mundo in crassa illa sphaera, cui crassum corpus ibi accommodatum est; mirati quod Christiani hoc non sciant, cum tamen hoc maximi momenti est.

5246. Ex Mahumedanis multi fiunt Christiani, agnoscentes Dominum pro unico Deo, quia Pater est in Ipso, et Ipse in Patre, quando tunc ducuntur in coelum, ducuntur primum ad orientem, et inde ad septentrionem, et ibi ascendunt altius et altius usque ad occidentem, et ibi sunt in altiori, sed usque per circuitum seu ambitum secundum situm suum.

5247. Apparuerunt quidam eorum ulterius ire, quidam descendere ad meridiem, quidem alibi ferri, quoniam inde ordinantur omnes ad sua stata loca.

5248. Mahumedani in lumine naturali sunt prae Christianis, et quoque desiderant scire vera prae illis; hoc prae Christianis intellexerunt, receperunt et imbuerunt, quod omnia in coelo et in mundo se referant ad verum et ad bonum, et quod verum cum creditur sit fidei, et bonum cum percipitur sit amoris; et quod ideo binae facultates homini datae sint, nempe intellectus et voluntas, et quod verum quod fidei sit intellectus et bonum quod amoris sit voluntas; tum quod verum et bonum unum erunt, ut homo sit vere homo, proinde fides et amor, et omnino intellectus et voluntas: haec audiverunt docti ex Christianis, tam ex illis [qui] solam fidem professi, ita solum verum, et qui solum bonum opus, illi ex Reformatis hi ex Catholicis, haec non potuerunt capere, cum tamen Mahumedani haec intellexerunt in luce. Percipiebant etiam clare, quod qui in bono vitae fuerunt in affectione veri sint, ex causa quia bonum appetit verum, quoniam verum est quasi cibus bono, et dein apud eosdem, quod verum appetat bonum, quoniam verum tunc vitam a bono accipit: sic ut fiat desiderium unius ad alterum reciproce, et quod in eo consistat homo, qui est homo ex sapientia et intelligentia. Compererunt quod perplures ex Christianis intelligentiam et sapientiam ponant in malitia, cum tamen haec est contraria, ideo insania et stultitia.

5249. Continuatio de destructione Babelis
Postquam illa peracta sunt, veniebant infestationes continuae a parte septentrionali vergente ad occidentalem fere ubi conjunguntur a monte ibi, ubi ingens multitudo; ibi erant Monachi ex vario ordine, erant alii, illuc congregati a prima origine Babelis; et miratus quomodo talis multitudo super uno monte dari potuisset; illuc deductus sum, et tunc detectum, quod ibi urbes essent una sub altera, et inde magnum antrum versus inferiora, et quod etiam ibi ingens multitudo; et quod qui infra, in eminentiori statu fuerint, quia sic in tuto prae illis qui supra; et quod qui supra inde sua mandata majora habuerint: ita habitabant.* Praeceps erat ad (a), suprema habitatio seu urbs ( bc ), altera bd ), tertia ( de ). Antrum per quod descendebant ( fg ) factum per insinuationes; inferior habitatio ( ik ), ubi priores. – Fuerunt qui ab antiquis temporibus ibi, et qui ab hodiernis distincti, similis indolis; ubi ostensum qualis habitatio illis qui in occidentali anterius qui ab antiquis ita qui idololatrae.
* Diagram

5250. Dictum quod ibi essent plures myriades; ultra centum, et quod ibi monasteria, et quod illa subjecerint sibi omnes ibi, sic ut illi essent domini, et omnes reliqui servi.

5251. Inde constabat unde tam ingens multitudo potuit locum habere in uno monte, quod prius miratus. Quondam etiam ductus sum in talem urbem, et inde deductus in urbem quae infra, inde patuit quod urbs sub urbe daretur.

5252. Praeterea in una urbe abscondere potest ingens multitudo, per id quod multa pars non appareat, qui enim alio genio sunt, seu qui vertunt se ad alias plagas ibi, ita ad alia falsa et mala, seu ad alios amores, illi statim fiunt inconspicui, et solum illi conspicui qui in simili fide et amore cum illis sunt; inde est, quod quandoque habitatoribus appareant qui non prius, et illis qui illuc veniunt vel pauci vel multi, cum illis etiam disparantur domus, et apparent quando illi videntur: ita se habet in altera vita; quod patet ex eo, quod spiritus ut primum dissidet sententia ab alio disparetur: hoc unum est per quod se inconspicuos reddunt spiritus; alterum est per phantasias.

5253. Antequam ad montem illum perlatus sum, vidi aperturam secundum longitudinem montis illius factam a parte anteriore, et multos illuc conjectos, sicut in aperturam factam in monte meridionali de qua prius [5231].

5254. Vidi quod visitatio ibi esset per aliquot horas, et tunc silentium, visitatio fit a Domino per angelos, et tunc notati illi qui ibi in monasteriis, qui domini coeli et terrae voluerunt esse, et imperare omnium animabus, et illos sibi subjugare per media sancta, illi notati, et mox inde ejecti in voraginem septentrionalem, et partim in meridionalem, secundum obscurum et clarum luminis naturalis. Omnes qui ibi subjecti erant monachis, ibi erant innumera monasteria, quae otiosissima turba, et alios subjugarunt per sancta, et plures per magias, per phantasias, et reliquos per violentiam; et hoc plus quam in mundo: cum postea illuc oculum misi, tunc monasteria apparebant vacua.

5255. Illi qui sedebant in insinuationibus antri, qui etiam multi erant et custodiebant, ac perferebant mandata, et communicabant, ac tenebant sic vulgus in obsequiis, postea dejecti sunt, commixti sunt gentilibus, qui idola coluerunt, et nihil cogitarunt de Deo, etiam conjecti in lacus et paludes versus occidentem, de quibus infra [5258].

5256. Postea reliqua turba, inde exemta est, et secundum eorum mala et bona disjecti, quidam huc et quidam illuc. Ultimo qui in infimo loco erant et omnibus dominaban88 tur ut qui in ( ik ) inter quos cardinales quorum multa pars conjecta est in voragines, quidam in hiatum meridionalem, in quem divisus fuit mons, de qua supra [5231 seqq.].

5257. Tandem locus ille funditus delebatur, ita ut non aliquid montanum amplius appareret, sed sicut fumosum totum; et hoc in profundum, ut amplius non habitatio.

5258. Continuatio de Mahumedanis et eorum ultimo judicio
Dictum supra quod illi ambitum faciant circum Christianos, qui faciunt nucleum; vidi quod illi deducti sint ab occidente, et qui ibi circumcirca ad multam multitudinem per viam versus septentrionem, ad orientem, in circulari via ad apparentiam, et qui mali in via conjecti sunt extra sphaeram illam, ubi spatium multae extensionis, qui separabantur a reliquis, ibi erat desertum, et ibi paludes, et stagna, tum sylvae, in illa conjecti sunt illi qui malam vitam egerunt; hoc spatium erat a tergo montis illius, de quo mox supra [5249-57] ubi tanta multitudo monasteriorum, quae deleta cum monte; a latere spatii illius versus septentrionem erat vorago ingens et extensa, in quam conjecti plures, de quibus infra.

5259. Reliqui pergebant per circuitum ulterius usque ad orientem, et ibi se diffundebant in spatium amplum ac extensum ad tergum magis; illuc perlati illi qui Deum Patrem agnoverunt, et Filium ut Prophetam, et apud Patrem, etiam in sole, ibi itaque erant meliores, spatium illud amplum et extensum etiam divisum est in montes et valles, super quae ordinati, et ibi illis bene est.

5260. Qui adhuc meliores sunt, qui sunt qui gavisi lumine prae reliquis, deducebantur anterius, ubi communicatio est cum Christiano coelo, est interstitiale spatium, ubi instructi recipiunt Dominum, et illi inde perferuntur versus meridiem, et ibi coelum suum habent post Christianos ibi, sic ut quoque illi constituant ulteriora ibi.

[5260] 1/2. Bini sunt Mahumedes, qui locum suum habent inter Christianos a sinistro infra, illi quia coeperunt rebellare contra Dominum, vindicando sibi potestatem, ideo unus qui proximus, dejectus e loco suo in profundissimum, et ibi vinctus catenis, usque ut se non possit emovere; et hoc cum aulicis ejus, terram sub illis se aperuisse vidi, et [illos] deglutitos.

5261. Postea alter qui similiter vindicabat sibi potestatem Domini, conjectus est in unam voraginem.

5262. Cum hoc factum est, tunc factus est ingens tumultus inter Mahumedanos qui ab oriente post Christianos, sed illi inde deducti sunt, et partim conjecti in desertum illud, et adjunctum hiatum, reliqui deducti circum, et in via vel dissipati, vel ducti ad locum ubi eorum sedes fuit, quidam ad coelos eorum ad orientem et ad meridiem. Deducebantur etiam multi via recta trans planum ubi Christiani, et ubi fuerunt Mahumedes, versus occidentem.

5263. De gentilibus, et eorum ultimo judicio
Gentiles adhuc ulteriorem ambitum constituunt, sed maxima illa pars est ad orientem remote a Christiano orbe, ultra Mahumedanos; illi etiam deducti sunt inde versus orientem, sed non per circuitum, verum supra septentrionale planum Christianorum, et quod miratus in altum, sic ut via illis data sit supra Christianos, et non communicabant cum illis: locum sortiti sunt circum Mahumedanos ab oriente, et quoque a meridie.

5264. Ubi coelum Mahumedanum ibi utrinque a lateribus apparent hiatus, descendentes in profundum, illuc conjecti sunt mali eorum, qui idola coluerunt et nihil cogitarunt de Deo, et simul malam vitam vixerunt.

5265. Est etiam similis hiatus a latere septentrionali deserti Mahumedani, illuc conjecti sunt pessimi: etiam qui e Catholica religione coluerunt idola sanctorum et nihil cogitarunt de Domino, illi commixti sunt cum gentilibus et illuc conjecti.

5266. Qui e Catholica religione adorarunt idola et non cogitarunt de Domino, illi exemti sunt e septentrionali plaga sub montibus ibi, et commixti sunt gentibus, et deducti cum illis ad loca sua, similiter ac gentiles, quia eorum similis sors.

5267. Dein vidi totam vallem septentrionalem usque ad montes ibi evulsam funditus, et omnes qui ibi fuerunt disjecti, et partim cum gentilibus aliisque commixti, et tunc apparuit etiam ibi sicut fumosum.

5268. De Mahumedibus
Primus Mahumedes ad sinistrum sub plano plantae habitabat, et ille ibi habuit suam aulam, et inde influebat in gentem Mahumedanam, sed ex ductu Domini, apparuit sicut aliquod luminosum ibi, quale solet ex candelis; missus illuc, et perceptum lascivum commixtum conjugiali, quod foedum, quia excitabat venerem, sphaera illa erat tetra; dicitur quod loco eorum nunc subeant alii, qui a Domino ibi tenendi, ex causa quia vulgus plurimum cogitant de Mahumede, ne destruantur eorum phantasiae. Sphaera lasciva illa est ex pluribus uxoribus, quas ducere pro licito habent, datum jacere primum in calido non ita injucundo, quod mox factum est lascivum injucundum mox maxime molestum, e quo multum exire desideravi.

5269. De destructione Babelis, et de magna urbe ibi inter septentrionem et occidentem
Inter septentrionem et occidentem post urbem illam Babelicam de qua supra pag. 308 [5249-57] erat mons, qui continuabatur in montanum et campestre longius et quoque utrinque a lateribus, versus septentrionem usque ad meridionalem plagam ibi, et ab altera parte usque ad orientalem, sic ut ab altera parte illius montis, et a lateribus tractus esset magnus et latus.

5270. Super illo monte erat urbs parva, et in medio ejus erat Papa; ejus palatium prorsus simile fuit palatio papali in monte Cavallo Romae, sed urbs intra montem magna, qua major non alibi, extendebat se quoque ad septentrionalem plagam usque ad orientem, ubi intrabat sed paulo, et ab altero latere per occidentalem plagam usque ad meridionalem etiam admodum lata, ibi ingens multitudo hominum, ex variis religionibus, sed usque erat urbs religionis Catholicae, dicebatur ibi esse ad plures myriades; sed sub illa suburbe, non erat alia urbs.

5271. Urbs illa plenissima fuit monasteriis virorum, usque ad plura millia, sic ut monasterialis prorsus esset, praeter aliquantum in medio versus occidentem, et a latere versus orientem, reliquum urbis nihil aliud erat quam monasteria, omnis populus ibi subjectus erat eis qui ibi sicut servi suis dominis, et quoque si quis haberet aliquid ex Divina Benedictione illuc intrabant, et consumebant, usque dum nihil superesset: quicquid potuerunt congesserunt in sua monasteria, et absconderunt, viventes sic genio, absque usu pro publico, curantes externa, et vix aliud, nihil docebant, sed modo sanctum externum ostendebant, quod prorsus erat hypocriticum, et quoque prophanum. Inveni etiam in illa urbe aliquos notos.

5272. Deductus sum illuc, cum visitatio incepit, et tunc primum exportabant idolum Mariae, quod illis sanctissimum, ex auro, vestitum ut solitum, et dein educebatur Papa in alium locum versus septentrionem, quo non scivi, perceptum quod in vita in mundo fuerit coecus; num forte ille salvatus.

5273. Dein intrabat visitatio in suburbium illud magnum, erat apertura magna antrorsus, et inde via utrinque a latere, et quoque antrorsum, sed ibi elevatum prius, et postea descensus, ex causa ut introitus ille non pateret ab illa parte, ubi urbs prior.

5273 [1/2] . Sciendum primum quod dominium illius papae esset super totum illum tractum de quo supra latum et amplum, qui se extendebat tam late circum ubi villae, et domus confertim: sic ut ejus potestas maxime extensa esset.

5274. Cum intravit visitatio, ut dictum est, tunc omnes quicunque erant in monasteriis, educebantur, usque ut omnia evacuarentur, vis Divina urgens erat, ut nemo subsistere posset, sed omnes educebantur per exitum illum, qui primum educebantur, ferebantur in locum, antrorsum, de quo prius [5273], qui fuerat vallis sub qua inferna plura, quae ejecta, usque ut apparuit sicut fumus, verbo plaga omnis septentrionalis usque ad montana; ibi tunc erat palus magna, illuc conjecti illi qui primum educebantur, quorum ingens numerus fuit; postea qui educti, ferebantur ad hiatum illum montanum meridionalem, in quem mons hiscuit, ut supra dictum [5231, 5256], et ibi in profundum acti sunt: postremo educebantur qui apparebant prorsus callosi, qui sunt tales qui nihil boni residui habent, etiam in amore sui prae aliis, illi conjecti sunt [in] tenebricosam cavernam, sub illo monte ad latus illius vallis paludosae; inde omnia monasteria evacuata sunt, ac postea illa destructa; sic ut urbs plane absque monasteriis esset.

5275. Postea inquisitum est in urbe, ubi malitiosi essent, et omnes illi ejecti sunt, magna multitudine, et conjecti sunt in paludem eandem versus orientem, quidam in inferna gentilium de quibus supra [5240, 5244, 5263] : ita purificata est illa urbs, populus qui moratus, et bene vivit, et non habent jucundum malefaciendi, ibi relictus est.

5276. Postea pervenit visitatio super montanum modo a tergo illius urbis in longum ibi, et inde educti omnes malitiosi et conjecti in inferna, et quoque in voragines.

5278. * Reliquis in urbe dictum quod acciperent suos praefectos, judices, et moderatores, et quoque quod suos sacerdotes, quos vidi etiam illuc missos. Situs illius urbis talis erat:
* conformiter auctoris indicio 5278-79 huc posuimus

5279. A erat mons supra ubi parva urbs, et ubi Papa, et K erat exitus et introitus in magnam urbem quae infra, GEF erat extensio septentrionalis, I insinuatio ad orientem: BD urbs versus occidentem, usque ad meridiem qui in C. FI erat ubi non monasteria, quia ex alia religione; UZXY tractus magnus ubi villae, et campi, ubi populus multus super quem illis dominium.*
* Diagram

5277. De voragine orientali
Postea deductus sum ad voraginem orientalem, et vidi quod omnia ibi ordinarentur, et disponerentur, darentur cuivis malo sua loca, et praeficerentur qui curam haberent; et turba quae non ita malitiosa, ibi exemta et alibi delata.

5280. * De Babele seu Babylonia magna inter occidentem et meridiem
Adhuc magna urbs erat ab occidente extendens se versus meridiem, versus meridiem usque ad hiatum ibi in quem hiscuit mons de quo supra [5274], et versus terminum a parte illa occidente in angulo, ibi terminabatur magna illa urbs subterranea, de qua nunc actum est.
* 5278-79 conformiter auctoris indicio post 5276 posuimus

5281. Quia inter orientem et meridiem situs illius urbis, extendens se utrinque, ideo ibi congregarunt se omnes illi qui lumine naturae excelluerunt prae aliis, et qui aestimati in mundo ingenio, et arte machinandi prae aliis; ibi domicilium Jesuitarum imprimis.

5282. Dominium illorum est circumcircum ibi ad insignem distantiam, est montanum continuum. Sed observandum, quod urbs illa non appareat supra montem, sed per magnum antrum intrant et descendunt e medio montis, et tunc in magnam illam urbem.

5283. Similiter illi qui in magno illo tractu circum habitant, illi nec apparent supra montanum, sed infra ac descendunt per antrum ad suas villas et domicilia.

5284. Causa est, quia ubivis vagantur latrones et magi, et turba quae per magicas artes et per phantasias possunt destruere illos, ideo se demiserunt sub montanis, ubi etiam lux sicut supra [5281]: quoniam montanum non obstat luci.

5285. Qui in urbe illa magna et qui extra illam sub montano in tractu illo magno habitant, sunt plerique divites, similiter in urbe, quo nemo admittitur nisi dives sit, monasteria ibi innumerabilia sunt, tota urbs ex illis constat, praeter divites inter illos.

5286. Jesuitae et monachi ibi pervagantur ubivis, et corradunt divitias, et recondunt illas in profundo, ubi cellas habent, plenas auro, argento, et adamantibus, et pretiosis lapidibus, variarum formarum, omnia sub urbe in cellis suis recondunt, sunt ibi camerae intra cameras, obscurae, in quas non admittitur lux, sed per lumen candelarum intrant, ibi sunt pretiosa eorum, de quibus in Apocalypsi [XVIII].

5287. Qualis ea urbs, et quomodo ordinatae cellae eorum videri potest ex delineatione in pagina sequente [5290].

5288. Loquutus sum cum Jesuitis qui egressi et intrarunt, sciverunt quomodo actum cum urbibus de quibus prius, quare descendebant in cellas, ac ibi pretiosiora sua recondunt in cryptis ibi adhuc obscurioribus, ubi credunt non posse tolli, ut reserventur usibus eorum postea, maximam curam suarum divitiarum habent.

5289. Loquutus sum cum illis de vita eorum in mundo quod nihil curent coelum, nec credant id, modo seducant populum divitem ut eorum divitias habeant, utque dominentur, et quod ideo in omnes aulas se insinuent variis artibus; et quod teneant vulgus in obscurissima ignorantia, et sic praestruant viam ad coelum, nam via ad coelum praestruitur cum cognitiones absconduntur illis, et auferuntur, et transire per illas ad coelum nequit fieri, quia illi nihil credunt, et sunt intus diaboli. Dictum ibi quod continuo missas faciant sicut in mundo, et semper lingua aliena, quae non intelligitur a populo; et quod omnem cultum in talibus ponant; sic ut sit sanctum externum absque omni interno.

5290. Cum percipiebant quod ultimum judicium instaret, tunc abscondebant in cryptis pretiosiora eorum, ut adamantes et lapides pretiosos; et aurum exportabant, erant pleraque idola ex auro.*
* Diagram

5291. A est montanum circumcirca, ubi divites habitant subter vel intus in illo. BCD est mons sub quo magna urbs, CE est antrum per quod descendunt. FG est urbs magna, G plaga occidentalis, F plaga orientalis, HI antrum ducens in cellas ubi eorum divitiae. Camerae ibi obscurae factae per spirales ductus KSM; tandem insinuatae vicissim seu reciproce NN, ubi pretiosissima. In urbem illam per antrum descendunt et ascendunt per gradus circulares seu in circulos perennes gyratos, et quoque per gradus obliquos, latos, quia continue exit et intrat multitudo.

5292. Vidi exportantes aurum suum, volentes recondere apud alios qui sub montano habitant, quidam recipiebant, quidam remittebant, dicentes quod nihil negotii habeant cum talibus. Admittuntur omnes divites, ex quacunque regione sint, habitare circumcirca sub montano ibi, et quoque aliqui Judaei divites, nam nihil aliud cogitant quam de divitiis et de imperio. Quidam de imperio propter divitias, quidam de divitiis propter imperium, quidam de utroque.

5293. Communicationem etiam sibi fecerunt cum infernis sub terra partis meridionalis a medio ibi, quibus utebantur ad se defendendum, per magias, et per varias artes nefandas, et ad perdendum alios, et quoque ad cogendum alios, qui se submittere nollent, et qui suas divitias illis dare nollent. In infernis ibi, quo plus [quis] diabolus callens nefandas artes, eo acceptior.

5294. Ponebant in cellis suis interioribus pulverem ex humo quam credebant sancte verum, et tunc statim incepit humus ibi sub thesauris ebullire, et sic everti, quod factum ubi meliora eorum: et dein factus est terrae motus, et injecti plures ex infernis vicinis, inde illis terror panicus, et ruebant ex monasteriis suis omnibus omnes qui ibi, et se contulerunt per antra in planitiem montanam, ubi tunc apparuit ingens multitudo Jesuitarum et monachorum ingeniosorum in mundo quoad studia, artes, et machinationes. Quieverunt usque dum monasteria evacuata sunt illi qui in palatiis ibi, qui steterant in fenestris, sed usque ex terrae motu etiam illi perculsi, eruperunt.

5295. Quidam etiam qui dediti fuerunt prorsus divitiis, se demiserunt ad gazas, et obstinaverunt se mori ibi, dicentes, quod si pereant gazae, etiam actum sit cum illis, sed illi usque ultimo ejecti sunt, portantes aurea idola secum quilibet, sed coacti sunt a se ejicere.

5296. Tunc mons supra incepit auferri, et tota urbs sisti videnda, cum monasteriis magnificis, eorum templis, et palatiis reliquis, quae visa, et erupit ebullitio ab inferiori loco ubi gazae: tunc ventus orientalis seu ventus ab oriente venit, et abstulit totam urbem, et annihilavit illam in fumum, et projecti in mare occidentale; et gazae omnes annihilatae sunt funditus, et similiter projectae in illud mare, nam ab occidente est mare magnum.

5297. Postea etiam inferna quae erant intermedia a centro ad illam urbem, etiam funditus ejecta sunt, et illi qui ibi projecti in inferna gentilium quae ab occidente, de quibus supra [5275], utrinque a lateribus ubi coelum Mahumedanum.

5298. Hoc perstabat aliquanto tempore, et visum primo sicut unda diluvium se effunderet per totum ibi, et tandem visum est distingui per aliquod praeruptum inter inferna et tractum dominii istius urbis.

5299. Tandem etiam tractus dominii istius urbis, ubi divites sub montano habitabant ejectus, et illi qui ibi eruperunt, quidam huc alii illuc.

5300. Hoc peracto turba illa Jesuitica et monachalis, omnis deducebatur ad mare occidentale, ad latus ibi quod spectat meridiem, steterunt in litore longa serie, et in illud mare conjecti, steterunt in longitudinem ad latus secundum illorum naturae lumen, et inde excogitatas malitias.

5301. Ita periit magna illa [urbs] quae Babylonia cum omnibus suis divitiis, quas sibi corraserunt per saecula, credentes quod illae salvarent illos, et quod nusquam aliquod judicium venturum.

5302. Ut idea habeatur situs, qui aliquantum confusus est ob conversionem ad plagam oppositam ab illis qui supra me.

5303. Ultimo visum est aliquod nigrum volans super locum ubi urbs illa, erat monstrum draconis, apparens sicut draco. A urbs maxima, de qua p. 312 [5278].*
B urbs dives Babylonia, de qua nunc [5280 seqq.].
K mare.
S tractus subjectus urbi diviti, ubi divites habitabant.
T tractus subjectus alteri urbi, maximae.
M inferna partis septentrionalis quae facta palus.
N inferna partis meridionalis, ex quibus conjecti in inferna gentilium, de quibus nunc [5297] .
* Diagram

5304. Sphaera quae exhalabat ex illis qui in urbe illa diviti seu opulenta, erat talis ut auferret omnem perceptionem et sensationem boni et jucundi aliis, eram in jucundo boni et veri, et cum perlatus ad viciniam illius urbis, cum integra fuit, tunc periit omne id jucundum, usque ut nullum esset; causa erat quia illi in sphaera jucundi amoris mundi et sui erant, et qui non tales, ex illis abducebatur tunc omne jucundum coeleste; tam fortis erat illa eorum sphaera.

5305. Continuatio de magna urbe inter occidentem et septentrionem, de qua p. 311 [5269 seqq.]
In tractu occidentali, subjecto illi urbi seu papae, erant perplura monasteria pleraque sub terra montana, monachi ibi exiverunt ad quaerendum animas et subjugandas illas, quod factum tempore nocturno, tunc inventi quod in tali intentione, conjecti sunt omnes partim in paludem septentrionalem, partim in tenebrosam cavernam, partim in aliquam voraginem; quod factum cum unoquovis momento, sicut reliquis qui in urbe.

5306. Postea oriebatur in tractu illo terrae motus, inde territi reliqui eruperunt, et fuit ingens numerus, qui omnes conjecti sunt in sua inferna. Causa etiam illis dicta, quod teneant populum in tenebris maximo studio, et quocunque modo possint, et sic impediant ut erudiantur a Domino per angelos, ita prorsus adimant illis omne medium salutis, quod unicum est scire vera Ecclesiae, et postea imbuere illa, quae si impediuntur non dari potest copia salvandi illos: et praeterea, venantur omnes animas quae usquam veniunt in alteram vitam, ex quacunque religione sint, partim allectione, partim vi et violentia, partim magica arte, partim damnanda persuasione, sic ut prorsus animas e coelo arceant, et solum sanctum externum fascinant ante oculos, absque omni interno, et quoque ad idololatrica pelliciunt omni modo; et haec omnia solum propterea, ut illi possideant omnia in mundo, et dominentur non modo super animas eorum sed etiam super corpora, utque illi domini sint totius terrae, et omnes alii servi, ideo quoque illos excludunt a lectione Verbi, et missas alio idiomate habent, et exponunt idola ubicunque, et venditant miracula, cum tamen illi prorsus nullum usum praestent, quam sibi, edendo, bibendo, insaniendo, et peccando negando Deum, et sibi omnem potestatem Domini vindicando.

5307. Loquela eorum qui ibi erat sicut sincera, sed usque intus erant diaboli; per loquelam potuerunt seducere quoscunque simplices.

5308. De vetustis mulieribus quae in Hospitalibus et de mendicantibus
Fuerunt mulieres, ex quibus plures ad 50 aut centum, quavis vice apparebant ad angulum inter septentrionem et occidentem, et semper infestabant omnes quos e montano illo videbant, volentes ducere quemcunque, et eo modo possidere; me saepius infestabant ita, cupidine sic veniendi in mundum.

5309. Illae inde expulsae sunt aliquoties, et inde dejectae, sed usque semper redierunt; tandem delatus sum ad mansionem earum, quae fuit remote in terra inter septentrionem et occidentem, ductus sum illuc per bihorium fere, et circumductus per ambages, ita enim praestruxerunt vias ne aliquis ad eas venire possent: omnes alias vias magicis artibus praestruxerunt, usque adeo ut nemo ad illas venire posset nisi per plures ambages; per illas ductus sum, et tandem ad mansionem earum; erant mulieres quae fuerunt in Hospitalibus, quae nihil usus praestiterunt in mundo, quam edendo, bibendo, dormiendo, loquendo inter se, et in templo suo esse, ac simulare sanctum externum, prorsus non voluerunt instrui in doctrinalibus Ecclesiae, haec nihil curabant; verbo se dederunt otio.

5310. Habitabant in cellulis quae continuae ab utroque latere, ad multam longitudinem, cuivis cellulae janua, cumque intrabant tunc quoque arte phantastica praestruebant introitum, ut si quis veniret illuc nec posset intrare, ut in tuto essent: sciebant per cogitationes ire ad loca circumcirca, et ibi sicut praesentes apparere, ita quasi exire e corpore, et postquam infestaverunt alios, tunc redibant in instanti, et sic tute, hoc fuerat jucunda vitae earum. Habitabant pag. 316 [5278-79] ad Z et apparebant ad A. *
* Diagram

5311. Tunc omnes quae ibi, praeter aliquas quae non tales fuerant, sed vixerunt bene, conjectae sunt in voraginem quandam, quae quinta est, ab altera parte mansionum earum et ibi conjectae omnes illae, et sic tractus ab infestatione talium liberatus.

5312. Dicebatur quod in voragine illa teneantur omnes cogitare secundum visum, seu secundum objecta visus et sensuum externorum, et non amplius divagari ab illis, et cum id fit cruciantur quam maxime quia non possunt exspatiari per cogitationes e corpore, et apparere alibi, nam omnes tales discunt exspatiari quoad cogitationes, et apparere ubi illae sistuntur prorsus sicut praesentes, ita in multis locis, et quo solertius id possunt, eo tutiores se esse credunt. Hoc phantasticum maxime regnat apud spiritus, et maxime nocivum est.

5313. Postea vidi mendicantes quae alibi erant, apparuerunt in editiori, et omnes sicut continuum, seu quasi conglutinati, ex causa quia unum agunt, illi conjecti sunt in voraginem distantem a priori versus septentrionem.

5314. Situs Christianorum, etiam aliorum
Medium tenent Christiani qui Lutherani, et Reformati vocantur, quaelibet natio secundum suum genium, in petris: circum illos ubique qui e religione Catholica; dein Mahumedani circumcirca; gentiles autem circum illos ab occidente, et qui boni sunt transferuntur ad orientem, et circum illos.

5315. Continuatio de Babele
In tractu occidentali ingens numerus est monasteriorum virorum, sed non super tractu illo, nisi pauca quae observationis causa, quomodo se habet circumcirca; sunt infra terram, et ibi habitationes plures, et parvae quasi urbes, plenae monasteriis. Numerus monasteriorum excedit numerum in mundo, decies ad vigesies, nam monasterium quod pro exemplo habuit 50, nunc quoque totidem habet; reliqui qui prius fuerunt intra saecula similia sibi monasteria faciunt circumcirca ibi; sed sub montano. Totus tractus occidentalis plenus est talibus.

5316. Tractus occidentalis qui subjectus maximae urbi, plenus est monasteriis similibus, qui nempe non tali opulentia fuerunt, ast qui divitia et opulenta habitant in parte occidentali usque in meridionalem, ita in tractu subjecto urbi diviti, de qua supra.

5317. Multitudo illa collecta est a tempore reformationis, et hi sunt qui habitant sub montano. Qui autem fuerunt in saeculis obscuris, habitant infra, ubi tractus ingens est pro illis et plebe illorum: habitationes pergunt ibi in circuitum late undiquaque, sic ut plenus sit ille tractus ab illis, sed sub illis qui post reformationis tempora vixerunt, qui ex obscuris saeculis sunt habitant ut dictum sub illis, late, nam cum hi venerunt, se demiserunt ibi. Hi nec possunt ascendere nisi in medio ad illos qui supra, sed hoc raro fit, quoniam ibi occlusum est, apparet ibi A sicut congestum, et sic occlusum, quaerunt sibi vias emergendi, sed non inveniunt.* Aliquoties apparent aliqui ex illis, quidam apparent sicut dii, quoniam sic voluerunt coli, quidam sicut latrones, sunt in maximo obscuro, nec quicquam Doctrinae sciunt.
* Diagram

5318. Similiter paene habitant divites sub tractu occidentali qui fuerunt in saeculis obscuris, et qui post illa, hi supra et illi infra, sed modo divites. Si apparent supra, ut fit quandoque per cogitationes, tunc ab illis qui supra habitant rejiciuntur variis modis, sic ut tandem non audeant emergere, timent enim superiores ne lucra auferant prae illis a plebe.

5319. Habent etiam lumen ibi sed obscurum; est lumen fatuum quod habent. Circumcirca licet illis ire et habitare, et se quoque profundius demittere, non autem surgere. Cum vadunt vertunt semper tergum ad Dominum ut solem, nusquam faciem; sunt prorsus idololatrae, idola sancte colunt, et non Dominum, quia dicunt se nactos esse omnem ejus potestatem.

5320. Habent etiam thesauros reconditos, adque illos ponunt cor suum, credentes quod nusquam illis penuriam, quando illos habent; ex fide sua phantastica quae persuasiva etiam ibi manent, et quoties illuc veniunt vident illos. Dicunt se semper egenos.

5321. Qui in occidentali tractu in confinio inter divites et non ita divites, a parte divitum aperiebantur interiora, et apparebant ibi habitationes, tam superiores quam inferiores, quae ibi unum agebant, quia divites; instabat eorum interitus, quapropter perterriti assurgebant et descendebant, ac exportabant suum aurum, argentum, adamantes, et pretiosa, ita credentes quod salvi essent. Ascendebant per gradus in circuitum seu in spiram, et gradus apparebant pleni hominibus.

5322. De totali destructione Babyloniae
Babylonia vocabantur bini illi tractus qui subjecti urbibus binis, qui in angulis binis, nempe tractus meridionalis a medio circiter, seu ab hiatu, de quo etiam supra [5231, 5256, 5274], et tractus occidentalis etiam ad medium, qui subjectus urbi diviti; illi bini tractus proprie dicebantur Babylonia, quia ibi abundabant divitiae, et qui ibi unice cor ponebant in illis: alteri bini tractus, nempe a medio occidentali usque ad ultimum septentrionalis, qui subjecti sunt maximae urbi, etiam erant Babylonia, sed non ita proprie, ac bini priores: quoniam in his binis non tantae divitiae.

5323. Postqaum destructum est confinium inter meridionale et occidentale, de qua destructione aliquid mox supra, tunc incepit totalis vastatio quatuor illorum magnorum tractuum, qui Babylonia; in quibus, ut supra dictum, habitabant magna copia, unum stratum supra alterum, qui nempe ante reformationis tempus infra, qui post supra.

5324. Primum per ventum orientalem, qui missus primum per meridionalem tractum, et pergebat ad occidentalem, usque demum ad terminum qui in medio occidentali tractu, auferebatur montanum supra, quod tegebatur usque dum primum submontanum appareret denudatum, et tunc apparebat quale id subterraneum esset, quod nempe plenum palatiis et monasteriis, circa hiatum de quo supra nihil apparebat quam aliquod obscurum, postea in meridionali illo tractu divites absque monasteriis magno numero, sic ut quasi totus ille tractus esset aedificatus subter; tractus dein usque ad occidentale confinium, et inde ad terminum medium in occidente, erant monasteria magnifica ingenti numero.

5325. Dein etiam omnes congestiones inter palatia et monasteria auferebantur per ventos orientales et occidentales, qui ibant ordine unus post alterum, sic primum illud stratum nudatum usque ad fundamenta; et usque ad gazas eorum, quae sub monasteriis.

5326. Hoc facto, divites qui anteriorem tractum occupabant, dejiciebantur inde in inferna gentilium, de quibus prius [5275], ad occidentem circum Mahumedanos; et monachi ac priores, et praelati omnes ex monasteriis suis erumpebant, quando viderunt omnia denudata, ac delati sunt ad mare occidentale ad partem septentrionalem ejus.

5327. Divites illi qui antrorsus nihil aliud fecerant, quam comederunt et biberunt, et ludebant, proinde genio vixerunt, ne quidem cogitando de aliquo Deo, cultum habebant, sed absque ullo cultu, ex habitu, verbo prorsus nihil aliud egerant quam genio vivere; habebant utensilia omnia ex auro et argento, praeter ex lapidibus pretiosis, illi erant qui in inferna gentilium conjecti sunt. Vixerunt in lautitiis.

5328. Postquam hoc factum est, tunc omnia palatia et omnia monasteria in fumum conjecta sunt, qui fumus pergebat ad mare occidentale, ut omnes divitiae reconditae, quae omnium in fumum abiverunt, et in mare conjectae.

5329. Postquam hoc factum est, tunc ventus fortior orientalis insistebat et auferebat alterum tectum montanum in utroque tractu, et hoc pergebat ad binos alteros tractus, usque ad angulum inter septentrionem et orientem ubi subsistebat, visus est ventus ille transire per totum eundo et redeundo, et continuando usque dum denudata sunt omnia, funditus, ita bina illa strata, quibus denudatis apparuit ubivis nihil nisi quam monasteria cum aliquo vulgo circum pro servitio, ibi vivebant monachi sicut dii, et vulgus adorabat eos, sicut suos deos.

5330. Tanta caligo fuit in altero strato, ut se pro diis venditaverint, et dixerint, quod Domino nulla potestas, et quod illis omnis, et quod a Domino ad se transtulerint omnem potestatem, scientes quod non datum sit illis, quia soli Petro, et cum quaererent [quidam] quid coelum, tunc ducebant illos ad suas gazas, et aliquid dederunt ex pusillis: et illos ad mensam suam adducebant, et lautitiis tractabant, dicentes, quod hoc coelum.

5331. Omnes illi, quorum ingens numerus fuit, deducti sunt ad litus septentrionale maris occidentalis, et in mare conjecti sunt; etiam omnia monasteria in pulverem dilapsa, et [totus tractus] abivit in fumum et delatus est in id mare.

5332. Postea vidi e coelo delabi aliquam atmosphaeram quae prorsus devastabat omnes illos tractus, ut dein fierent desertum.

5333. Veniebant postea mercatores, quorum magnus numerus ad plagam meridionalem praecipue venire solebat, et quaerebant divites qui ibi, nec quicquam inveniebant, inde tristes abiverunt: quidam illuc confluebant, ut extraherent aurum et argentum e fundo, sed frustra quaesitum est.

5334. Postea ex loco illo exhalabat fumus quasi sulphuris, pergens ad mare occidentale.

5335. Observatum etiam est, quod quidam qui propius ad urbem divitem habitarent in tractu meridionali haberent sicut lapidem molarem circum brachium sinistrum, brachio inserto in medium ejus, quod erat repraesentativum quod illi ex Verbo confirmaverint nefanda sua dogmata, lapis molaris est doctrinale tale.

5336. Ita devastata et prorsus destructa est Babylonia a tribus lateribus meridionali, occidentali, et septentrionali, hoc inceptum fine anni 1756, et principio anni 1757, heri et hodie hi tres tractus, hodie die 6 Jan. 1757.

5337. De Babylonia ab orientali plaga
Ex eadem illa religione, erant etiam multi ad orientem, ubi visuntur montes; et ibi quoque monasteria, et vulgus subjecta, sed ibi erant illi qui pii fuerunt, et probi, qui sancta obiverunt cum devotione, et serviverunt multis, illi exemti fuerunt ex illis de quibus supra [5322-36], et translati versus orientem in montes ibi, ubi religionem suam habuerunt: dixerunt quod inde influxum habuerint in illos qui in meridionali et in occidentali tractu, se quod nihil apud illos potuerint efficere, quoniam omne pium et devotum versum fuit in tale luxuriosum, et corporeum quod apud illos; et quod frustra cum illis laboraverint.

5338. Illi qui habitabant in angulo inter meridiem et orientem in monasteriis, illi inde ejecti sunt, et transiverunt meridionalem campum circum medium usque ad occidentem; et qui prope illos magis in orientem transiverunt septentrionalem campum circum medium, et transiverunt, usque ad occidentalem tractum, qui devastatus, et inde pergebant ad angulum inter occidentem et septentrionem, sequendo lineam angularem seu interstitialem, usque ad illos qui in hospitalibus de quibus supra [5308 seqq.] et adhuc ultra perquam remote, et inde se contulerunt versus occidentalem plagam, ab altera parte tractus destructi, ac ibi sedem suam sortiti sunt.

5339. Perceptum quod apud illos usque esset hypocriticum, quia muto dolore afficiebant sinistram partem capitis mei, causa quod tales, erat quia quidem in sancto externo fuerunt, et quoque in interiori prae aliis, sed tamen animo imperandi aliis, et cum coeco amore ducti sunt, omne devotum illorum usque hypocriticum fuit: et quia in caligine quoad Divina, solum colendo sanctos devotius aliis, ideo tam procul remoti sunt, et datum illis tunc ultra tractum occidentalem ad habitandum.

5340. Postquam hi abacti sunt, dein abacti sunt qui in orientali plaga in medio, et utrinque a medio, et illi circumducti circum paulo ad angulum seu interstitialem lineam inter orientem et septentrionem, et remoti sunt perquam, et dein dispersi sunt in septentrionalem campum, ultra tractum illum qui destructus et factus desertum seu vastitas; fuit ingens multitudo, et occupabat multum spatii circum illum tractum usque fere ad angularem lineam inter septentrionem et occidentem: fuit ingens multitudo, fuerunt illi qui fecerunt sibi solem per phantasiam, et ibi posuerunt quendam quem vocarunt Christum, de quibus prius actum est [5004, 5207]; tales qui ibi erant in caligine et crediderunt se duci a Domino, sed quod Dominus nihil agat quam per illos, praeter alia quae caliginis erant. Nam qui ad orientem fuerunt tales sunt, qui versus meridiem ibi plus in naturali lumine: verbo plerique quasi fatui.

5341. Ultimo pervenit visitatio ad angulum inter septentrionem et orientem, et ibi utrinque a lateribus, ibi longo tractu in terram, erant monasteria virginum et mulierum, quarum ingens numerus, triplici strato, infra et supra. Omnes quae in monasteriis eductae sunt, et quae ex illis malam vitam egerunt, imprimis per adulteria, et scortationes, et quae prophanae factae sunt per malam vitam, contra religiosum suum, illae eductae sunt anterius, ad terminum anguli, et utrinque ibi ad septentrionem et orientem ad aliquantum spatium, hiatus magnus et profdundus factus, et illuc omnes tales conjectae sunt.

5342. Reliquae quae vitam piam secundum religiosum suum egerunt, et simul fuerunt in opere aliquo, et non otiosae, eductae sunt versus orientem aliquantum remote a termino ut ibi consederent, et societatem formarent absque monasteriis, sed paucae remanserunt, redierunt, cupientes monasteria, illae quae in otio vixerunt, nihil aliud studentes quam pietati externae, illae inter suae religionis asseclas partitae sunt, ut ibi agerent famulas, et discerent operari, nam vita coelestis non in otio consistit, et in pietate absque opere, sed in pietate cum opere.

5343. Reliquae quae diligentes quoque fuerunt, inserviendo aliis ibi variis modis, pro cibo, pro vestibus, pro reliquis functionibus ibi, et quae hoc fecerunt ex affectione et religione, illae deductae sunt extra Ecclesiae tractum, ut ibi societatem formarent, in locum tutum ab infestationibus a viris, ut ibi discerent vera fidei; nam tales discunt, non vero quae otiosae fuerunt. Societas illa formata est in confinio inter meridiem et occidentem remote in terra, ubi tutae, et ad quas ibi mittuntur [qui] docent.

5344. Venerunt postea peregrinatores multi, ex variis nationibus mercatores, monachi qui tunc peregrinati et absentes fuerunt, et cum viderent omnia ibi vasta et deserta, lamentati sunt valde, hoc perstabat per dies.

5345. Qui in mari sunt, et qui in voraginibus non audent inde elevare caput, ut primum elevant tunc cruciantur atrociter, nam circum ambit prorsus alia sphaera, quae opposita.

5346. In occidente fuerunt qui in maximo amore sui, quibus imperium pro fine, in oriente qui in jucundo amoris imperandi, in septentrione qui in obscuro lumine de omni; in meridie qui ingenio polluerunt.

5347. De ultimo judicio illorum qui protestantes vocantur, ut Lutherani, reformati et alii
Qui ex religione Lutherana, Calvinistica, aliisque in Christiano orbe, praeter papistas, illi in medio erant, sed infra super colle et paulo circumcirca illi qui e genuina fide, et simul in bono vitae; a supra illos in amplo monte, et montano circumcirca fuerunt illi qui externi homines fuerunt, et non aliquod internum haberent, – qui sciverunt Verbum, et doctrinalia, quique templa frequentarunt, sed usque prorsus nihil curarunt vitam, verbo qui in externis solis, et amaverunt se ac mundum supra omnia; illi in eo monte et in medio erant, et in montano circum, ubi variae urbes, et multitudo ingens; omnes illi deducti sunt infra montanum usque ad terminum ubi Catholica religio; et ibi in hiatum declivem seu obliquum tenebrosum latum et amplum deducti sunt; qui in meridionali parte montis et montani istius deducti sunt in latum et tenebrosum illum hiatum qui ad terminum septentrionalem, similiter qui ab orientali plaga ibi, omnes in suo ordine; qui in orientali plaga in hiatum illum ad septentrionalem propius versus orientem, qui in meridionali ordine versus occidentem ibi, qui autem in occidentali plaga montis illi deducti sunt [in] hiatum amplum declivem tenebrosum hiantem ad terminum tractus occidentalis, et ibi conjecti profunde.

5348. Primum deducti sunt meridionales, postea occidentales, demum orientales ibi; hoc factum eodem tempore cum papistae orientales deducti ultra tractum septentrionalem, de quibus supra [5340].

5349. Hi qui deducti in hiatus illos ad terminos, fuerunt [qui] malam vitam egerunt, prorsus male cogitarunt de Deo, de religione, verbo mali.

5350. Cum hoc factum vastatae sunt habitationes eorum, et dispersae, plerique ex illis fuerunt extra urbes.

5351. Postea ingens numerus ex illis qui protestantes vocati, et venditarunt solam fidem, et tamen nullam vitam fidei habuerunt, tam docti quam indoctiores, qui dixerunt se habere veram doctrinam, habere Verbum, scire Dominum, praeter plura, et se ideo salvari prae reliquis, etiam tamen non aliquam vitam fidei habuerunt, illi educti sunt ad ingentem multitudinem primum versus occidentem versus mare ibi, et ducti ad latus ejus meridionale, et inde reducti sunt versus meridiem, ab altera parte tractus Babylonici vastati, et usque ad orientem ibi, et quoque ulterius ultra medium ejus, quidam inde divisi dissipabantur versus septentrionem, nec amplius visi, reliqui iterum reducti sunt versus meridiem, et ibi huc illuc lati, nunc cis nunc retro, et ibi explorati num haberent aliquam fidem, nam ibi ad meridiem sunt loca divisa secundum vera Divina, ubivis explorati num habuerint fidem quam professi, et ubivis compertum quod nullam fidem habuerint, quia non vitam, quoniam ubi non vita non fides, est enim modo scientificum absque vita, hoc perstabat per horarium spatium, et ubivis illis dictum num credant seu num fidem habeant, et compertum quod prorsus nullam, et hoc ipsi ibi confessi, et quoque quod ne quidem sciant quid vita charitatis; et quod doctrina fidei separata sit a doctrina charitatis, et quod hanc non sciant, et illam non curent, quia sola fides absque vita salvat.

5352. Cum in meridionali plaga erant, tunc ibi prope voraginem exibat multitudo quae ibi a priscis temporibus recondita fuit, qui similiter dixerunt se credere, et sic salvari, et prorsus non cogitarunt de vita, illa multitudo prioribus commixta est.

5353. Iterum ex montano illo et ex urbibus educebatur multitudo, quae morate vixerunt, sed non ex aliqua conscientia seu ex religione, solum ex timore legis, jacturae famae, lucri, honoris; ita absque ulla vita Christiana, quare nihil illis fuisset mala facere contra Deum et contra proximum nisi propter semet; et quia illi nec aliquam vitam fidei habuerunt, ita nullam communicationem cum coelo, etiam illi ejecti sunt versus meridionalem et versus occidentalem plagam, et circumducti aliquantum, et exploratum quod illis nulla religio, nam ubi non vita ibi non religio, religio spectat vivere, et non solum cogitare, vivere intrat hominem et facit illum qualis est, non autem solum cogitare.

5354. Ultimo educti sunt qui calluerunt doctrinalia Ecclesiae, et quoque vitam moralem egerunt, sed non ex doctrina, nam solum propter leges, quia in societatibus per leges vinctis, et propter famam, lucrum, honorem, ita coram hominibus et non coram Deo, ac ita propter se et non propter vera fidei, hi quoque examinati num haberent aliquid conscientiae, et compertum quod nihil, ita quoque nihil religionis, nam religio quae non docet vitam, et secundum quam vita, non est religio, hi quoque ex montano ejecti sunt.

5355. Omnes illi, qui in tres classes descripti, acti sunt procul usque ut non apparerent, tandem sicut nimbus, et hic divisus et dissipatus, et dictum e coelo, quod conjecti omnes in loca inhabitata et deserta, et prorsus separati, ne se amplius consociarent, et in deserto illo vagarentur sicut illi qui nullius religionis sunt. Qui ex prima classe erant, ejecti sunt in loca deserta et inhabitata separata extra tractum ubi Ecclesia, quoniam illis nulla religio, quia nulla vita, qui ex secunda et tertia classe disjecti sunt in loca deserta interius. Quidam inter gentiles nullius religionis, qui ferinam vitam agunt.
[5355] 1/2. Dissipatio eorum facta est ad omnes plagas, ad occidentem, ad meridiem, ad orientem, et quoque ad septentrionem; unde nusquam redire possunt, quoniam ibi ademta est illis omnis cognitio religionis, et omnis doctrinalis Ecclesiae, hoc fit in locis desertis, quapropter vitam miserabilem agunt.
[5355] 1/3. Mirum est quod omnes illi non sciant quod religio sit vitae, et quod religionem prorsus separent a vita, usque adeo ut ne quidem cogitent de vita ex religione, sed ex vita civili, quae stringit illos ad morate vivendum in externis.

5356. Omnes illi qui secum cogitarunt, quod malum non faciendum sit, et quod bonum faciendum propter Deum, et quia Verbum ita docet, ita qui sic aliquid conscientiae receperunt, illi omnes salvati sunt; quoniam omnes illi communicant cum coelo. Reliqui non.

5357. * Quales Angli, Hollandi, Germani, Sveri**, quoad religionem
Exploratum est quales Angli sunt quoad vera Ecclesiae, quod non curent discere illa, praeter sacerdotes, sed usque quod perceptionem satis exquisitam habeant, quod ita sit, quando dicitur ex ratione, sic ut interiorem visum habeant quoad religionem, sed usque non visum activum sed receptivum. Causa est, quia sincere agunt inter se, absque dolo; et quod hoc commune sit, si aliud, quod alii fugiant illos; etc.
* numerus cum titulo marginaliter in ms. linea curvata signatus est
** = Sueci

5358. Hollandi non talem receptivam perceptionem habent, sed usque sunt satis perspicaces, manendo in sua doctrina, non recedendo a fide ejus, si convincantur quod ita non sit, intelligunt, sed tergum vertunt, nam non volunt recedere a sua.
[5358] 1/2. Germani manent in doctrina sua, nec volunt capere aliud, Sveri non curant doctrinam scire, praeter quae in pueritia didicerunt, postea nihil discunt, modo sacerdotes. Quidam Angli bene receperunt.

5359. Postea perstabat repurgatio spatii medii ex omnibus urbibus et quoque ex provinciis, villis, ubivis omnium illorum qui vixerunt in Ecclesia absque Ecclesia, seu in religione absque religione, per id quod nusquam spectaverint vitam, et quicquid egerunt propter se egerunt, et praeterea vixerunt otio et genio, tales conjecti sunt in hiatus partim septentrionalem, partim occidentalem, etiam in hiatum ad meridiem, praeter in deserta loca ubique; hoc satis diu peractum, ingens numerus.

5360. Observatum quod in una urbe vix quartus numerus qui ibi apparerent, qui diverso genio fuerunt, et sic qui tergum verterunt ad alios non apparebant, solum tunc quando in aliquam similitudinem affectionis se verterunt. Pars quae prorsus alio genio esset, et non concordaret cum oppidanis, illis habitatio data est sub urbe, et hoc variis locis, vidi in Londino ibi congestam humum instar parvi collis, et introitum sub illam, ibi sub colle, tametsi parvo, erat ingens numerus malorum, usque ad plura millia, qui omnes dein conjecti sunt in inferna, nam usque ab illis, subit exhalatio in incolas urbis, quae infestat eos, et affectiones et cogitationes variat; aliquoties etiam quidam inde exeunt, et apparent, sed redeunt: hoc fit sub urbibus in multis locis, ita quoque a Domino repurgantur urbes, semper.

5361. Praeterea extra urbes in regionibus et quandoque intra urbes sunt perplures, qui tametsi mali non dejiciuntur, et tametsi boni non statim elevantur in coelum, sunt illi qui e mundo venerunt intra 10 ad 20 annos, qui inserviunt hominibus, et per quos ut per subjecta communicatio fit cum infernis et cum coelis, illi sunt qui in mundo spirituum sunt, nam ab infernis non extrahi possunt qui ibi sunt postquam plene vastati*, quandoque aliqui qui non plene vastati, nam qui vastati sunt in inferno tenentur nec possunt inde extrahi; statim enim ut caput inde ejiciunt, cruciantur dire. Illi qui e mundo et serviunt pro subjectis, interea vastantur, quod fit a capite usque ad calcem, nam unaquaevis particula corporis hominis et spiritus correspondet societati alicui si bonus societati in coelo, si malus societati in inferno; mali vastantur quoad omnia vera et bona hypocritica seu externa coram mundo, remanentibus sic malis et eorum falsis; boni autem vastantur quoad mala et falsa actualia, quae separantur ab illis, remanentibus sic bonis et eorum veris, et sic elevantur in coelum. Ita succedunt omnia.
* Sidebar: NB.

5362. Observatum est, quod post ultimum id judicium, inferna prorsus mutata fuerint, quod nempe inferna malorum ex Catholica religione sint profunde in tractu circum medium, ad plagam septentrionalem et meridionalem, inferna quae prius ibi fuerant conjecta sunt aliunde, de quibus prius actum est [5297]: at inferna Protestantium malorum aperta sunt circumcirca ad septentrionem, occidentem et meridiem, magno hiatu tendente oblique sub tractus illorum ubi Babylonia, sic ut sub Babylonia nunc inferna: praeter quod etiam alibi, ut in mari occidentali, in voraginibus, in hiatibus montium, in desertis, de quibus prius.

5363. Qui in inferna, in hiatus, in voragines, in maria conjiciuntur, inde nusquam dein ascendere possunt, et si ascendunt, usque ut modo caput elevent, cruciantur diro modo, quod etiam aliquoties vidi, exsertarunt caput modo quoad pusillum ac brachium, sed retraxerunt derepente, nam invasit dirus dolor et cruciatus. Causa est quia omnia loca ubicunque sunt, sunt apparentiae Divini Veri in ultimis, Divinum Verum in ultimis apparet in formis quales sunt naturae, et omnia loca varie recipiunt Divinum Verum, aliter unum quam alterum, inde est, quod spiritus et angeli statim videre possint ex gressu alius spiritus ibi, qualis est quoad verum et bonum, vel quoad falsum et malum, viae veri et boni ubivis variantur, inde quoque est quod domicilia spirituum bonorum et angelorum distent varie, et sita sint secundum eorum vera et bona, quare mali qui conjecti in inferna, in voragines, hiatus et maria, ubi mala sunt infra, si exserunt capita vel brachia, incidunt in Divinum verum ex bono ibi, quod prorsus non tolerant, inde enim cruciantur.

5364. Quod ita sit etiam compertum est per id quod qui dixerunt se fidem habuisse, quia calluerunt aliquid doctrinae, et non vixerunt secundum id, deducit sint circumcirca, ubi Divini Veri varietates erant, quod dixerunt se credere, et antequam illuc venirent clamabant “credimus id,” sed ut primum ad locum illum venerunt, compererunt ipsi quod nihil crediderint, et hoc factum ad omnia illa loca, ubi verum quod dixerunt se credidisse. Similiter fit cum aliis qui explorantur num credant verum, qui non vixerunt id, seu receperunt id in sua voluntate per vitam: etiam ego perductus sum per varia loca infra et supra, et compertum quod ubivis variationes essent. In inferno similes sed oppositae.

5365. Vidi etiam plures in quadam domo sedentes circum mensam, apparebant sicut mercatores divites omnes, et accedebant adhuc plures per vices, in externa forma apparebant sicut boni, etiam bene induti erant, sed vidi quod omnes illi successive inde dejecti sint in loca deserta, ita extra societates proborum, dicta est causa, quia in mundo in externa forma vixerint sicut Christiani, bene egerint, sed hoc solum propter captandam famam sinceri, ut lucrarentur et crederentur ab aliis, et quod ne hilum fecerint propter Deum aut proximum, sed propter se, ac quod ita nullam habuerint communicationem cum coelo, inde erat quod tales in deserta loca conjecti sint, ubi inter latrones vagantur, et latrocinantur, nam cum talibus, qui nihil ex religione faciunt, externa adimuntur, fiunt latrones, tales etiam fierent in mundo, si externa non tenerent illos in vinculis.

5366. Postea audivi quomodo [cum] ultimo judicio super Hollandos se habuit, ex urbibus suis, ex villis, et ex terris suis ejecti sunt omnes illi, qui nihil boni fecerunt ex aliqua religione seu conscientia, sed solum [propter] famam, ut sinceri appareant propter lucrandum, tales enim cum intuitio famae et lucri aufertur, quod fit in altera vita, tunc ruunt in omne nefas, spoliando quoscunque absque ulla misericordia: ingens numerus talium, usque ad plures myriades vidi et audivi expulsos, et conjectos in hiatum tenebrosum oblique tendentem sub tractum orientalem; et quoque pars in hiatum tendentem sub tractum meridionalem a parte qua vergit ad orientem, sed usque non in eundem in quem turba Catholica, verum anterius aliquantum; hoc perstabat satis diu, factum die 9 Jan. 1757: remanentibus illis qui aliquid conscientiae habuerunt, ita aliquid religionis.

5367. Gens Hollandica habitat ad dextrum anterius in ipso meditullio, ubi Protestantes,* plerique ad planum brachii, qui aliquantum humilius in urbe sunt, quae tecta desuper de qua prius [5017 ff.], quorum plerique conservati.
* Sidebar: NB.

5368. Gens Hollandica talis est, ut valeat judicio, ex lumine naturali, ex illo lumine admodum juste intuentur res, imprimis quae in mundo; et quia cogitant jugiter de negotiatione sua, non apparent interius in luce coelesti, sed usque se recondit in naturali illorum homine;* quapropter etiam capere possunt quid in religione verum, sed usque cum convincuntur, vertunt tergum; et parum curant; illi non ita sunt pro lucro quam pro ipsa negotiatione, ipsa negotiatio illis est finis et amor,** ac pecuniae sunt media, has itaque propter illam amant; aliter avari, his pecunia est finis et amor, et negotiatio medium.
* Sidebar: NB.
** Sidebar: Hollandi

5369. Angli autem apparent paulo anterius ad dextrum, editius, in plano supra caput; quoniam illi prorsus alio genio sunt,* lux apud illos apparet interius, in qua recipitur spirituale, perspiciunt actutum quod influit, et quoque actutum recipiunt, qui eorum cogitarunt de Deo ex religione, et inde sincerum fecerunt,** illi satis clare vident vera fidei, nec demittunt in naturale suum, quoniam hoc non ita occupatum est et plenum mundanis, et inde obscurum sicut apud alios. Causa est, quia sincerum amant, et ex sincero agunt, et quod hoc commune sit illis.
* Sidebar: NB.
** Sidebar: Angli

5370. De Dracone
Illi intelliguntur per Draconem in Verbo, qui nullam doctrinam volunt, sed solum Verbum in litera, et qui per id favent omnibus secundum eorum amores et principia ad captandam benevolentiam, confirmando illa per Verbum in litera, sic enim excusant omnia mala apud quemcunque volunt, si vel forent latrocinia, furta, neces, adulteria, et quoque qui sibimet suaeque vitae similiter favent, sic agendo ex lubitu, et confirmando apud se mala et falsa: tales sunt plerique sensuales et mere externi homines, distinguuntur solum ab aliis per id quod legant Verbum, sed absque doctrina pro lucerna.

5371. Illi in altera vita omnibus favent, modo se sapientes dicant et extollant super alios, et quidam si lucrentur, ita Verbum explicant et flectunt ad libitum; hi intelliguntur per foede adulteros, qui nempe concumbunt cum nuribus suis, et qui adulteria volunt filiorum cum matribus seu novercis suis, talis est illorum religio; sed diversa eorum genera sunt, nam componunt draconem totum, qui prorsus sensuales illi sunt qui caudam faciunt.

5372. Tales plures visi sunt, et auditi quomodo vulgus seducerent, ac patrocinarentur cuicunque malo, vituperando veram doctrinam, et sensum Verbi internum prorsus rejiciendo, illi in unum collecti missi sunt in abyssum, abyssus illorum est in plaga meridionali aliquantum distante a termino, ubi conjungitur cum plaga orientali; ibi visum est igneum sicut carbonarium, quod est amor sui et mundi, et illuc conjecti sunt, quidam altius quidam profundius, ac ibi tenentur vincti; inde est quod de dracone dicatur quod missus in abyssum, et ibi vinctus teneatur mille annos [Apoc. XX: 2-3].

5373. Vidi etiam turbam ingentis numeri, e coelo dejectam, et quidem in terram ad occidentem versus septentrionem ibi, ac dissipati in deserta terra, nam turba illa nihil curarunt doctrinam sed solum manserunt in sensu literae Verbi, unde illis nulla fides, et cuicunque rei, amori et principio applicabant Verbum, quare nec illis aliqua religio, quia nihil certi de aliqua re; illi erant de quibus in Apocalypsi, qui e coelo per caudam draconis dejecti sint in terram [Apoc. XII: 4], nempe quod cognitiones illis non sint, illis nec aperiri coelum potest, quia in nulla Doctrina, nec possunt disponi et teneri in aliquo certo loco, ubi Verum Divinum, quia nihil certi illis, inde vagantur ubivis, et errant in deserto, nec recipiuntur ab aliquo.

5374. Vidi e coelo, quod in supremo, dejici ad plura millia qui tales fuerunt, tunc illi fuerunt ad latus septentrionale ibi, apparuit dejectio quoties infra nefandum adulterium percipiebatur: in coelum venerunt, ex pietate vitae et quia cogitarunt de Deo.

5375. Vidi postea multitudines de coelis delatorum, ad plagam orientalem, ut ibi errarent.

5376. Praeterea dracones sunt omnes illi qui habent Verbum, etiam qui doctrinam e Verbo, et modo loquuntur de illis, et non faciunt, ita quoque qui in sola fide, etc.; quidam constituunt caput draconis, quidam corpus et quidam caudam. Qui loquuntur et non faciunt, illi sunt omnes sensuales.

5377. De destructione coeli veteris, seu de mutationibus ibi
Est adhuc expansum superius, supra medium ubi Christiani, quod non prius apparuit mihi, nec apparet illis qui infra, hoc alte supra caput circumcirca est: dixerunt quidam quod non videant illud, sed usque quod viderint ascendentes, sicut in nimbum, sed evanuisse ad aliquem ascensum, illuc e Christiano orbe ascenderunt omnes qui de Deo cogitarunt, et qui vitam pietatis egerunt, sic quibus parum eorum interiora aperta fuerint, sed non nisi quam per pietatis vitam, et per cogitationem de Deo.

5378. Audivi et vidi ex coelo ibi delatos usque ad plures myriades, primum versus septentrionem, dein versus occidentem, et demum versus meridiem, verbo audiebatur ingens multitudo; ac dictum quod essent illi qui pie vixerunt, et de Deo cogitarunt, sed usque non de Domino, nisi sicut de homine sui simili, et non de Ipso ut Deo; tum qui cogitarunt de Patre solo, et de Domino aliter quam oportuit, verbo qui cogitationem semper direxerunt ad Deum Patrem, ut Ipse propter Filium salvaret illos, et cum de uno Deo, non simul de Domino, ita quod Dominum non coluerint, cum tamen adiri Pater nequit nisi per Ipsum, quoniam Ipse est via [Joh. XIV: 6], et nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum [ibid.]; et quoque quod Patrem nemo videre posset [Joh. VI: 46] nisi Ipse doceat ut Ipse dicit Joh. I: 18, et alibi; verbo qui non habuerunt Dominum in vita suae pietatis, cum tamen absque Domino nulla salus. Qui enim tales sunt, utcunque cogitant de Deo, non usque duci possunt, nam cogitant usque indeterminate, et nexum non habent cum Domino, qui tamen est Deus coeli et terrae, nec illi sub specie aliqua humana sic determinata cogitare de Deo potuerunt, inde cogitatio dilabitur in quoddam non ens, imo nec de Trino cogitant, quod tamen cogitandum cum de Deo, quia praeterierunt Dominum, et tunc in oblivione seu in nulla cogitatione de Divino Ipsius, utcunque Ecclesia id aperte docet, cogitatio de Domino cadit a Divino, quod illis nullum, in simile hominis vulgaris, sic in quem non dirigere cogitationes possent, quin idea de eo foret sicut de mero homine, et non Deo; tales quia non potuerunt esse cum angelis in coelo, ideo delati sunt inde ad plures myriades.

5379. Conquesti etiam sunt angeli quod interpolarentur in cogitationibus suis de Domino, ob multitudinem talium circumcirca, et eorum cogitationes, cogitationes enim quae affectionum communicant in altera vita. Erant circumcirca.

5380. Delati sunt omnes illi ad tres plagas, ut supra dictum, et ibi in terram planam, seu ubi planities, et ubi apparebat successive obscurum, magis et magis ad distantiam, et remote sylvae; et hoc secundum vitam eorum, quoniam illis amor et fides non potuit esse in Deum, nisi tam obscure, quia Dominum coluerunt tam in obscuro et in tam humili et levi.

5389. * Vidi etiam tunc quod ex occidentali plaga educi et elevari in coelum [alios], loco illorum, ad multitudinem, qui fuerunt qui a tempore primo Christianismi ibi reconditi latuerunt, in variis locis ibi, et custoditi a Domino, ne seducerentur a malis imprimis papistis qui antrorsum ibi, multitudo Christianorum ibi latuit, et custodita a Domino, qui sunt de quibus in Apocalypsi Cap.
* 5381-5388 desunt

5390. XX, de quibus dicitur quod occisi fuerint, quod e sepulchris elati, et qui ex prima resurrectione, vers. ibi 4, 5, 6, 12.

5391. Quod Dominus adeundus, et sic Deus colendus, docet Dominus pluribus in locis, etiam in veteri Testamento, ut vocatur Pater aeternitatis, Deus, Heros, tum Deus nobiscum, seu Emanuel [Esaj. VII: 14], ut et Jehovah justitia nostra [Jer. XXIII: 6, XXXIII: 16], et alibi, in quibus locis agitur de Humano Ipsius; notum etiam est, quod Pater et Filius unum sint [Joh. X: 30], et quod unius sit alterius [Joh. XVII: 10], et unus in altero reciproce [Joh. XIV: 10, 11], et usque Divinum est unum; quapropter qui cogitarunt modo de Divino Patris, et de Domino ut homine absque idea Divini, illi nequaquam possunt recipere Divinum, nam Divinum Domini est omne in omnibus coeli, statim enim ut influit, non assumitur, sed rejicitur, et absque idea humani acceptatur Divinum, quod est absque ulla idea, nam de Divino absque humano nulla idea capi potest, haec causa est, quod illi rejecti sint, quoniam Divinum influxum de Domino recipere non possent, ita nec de fide ac de amore, et de omnibus et singulis quae sunt fidei et amoris in Deum.

5392. Postea vidi eductos e coelo illos et illas qui pietatis vitam egerunt, et quidem otiosam, qui continue meditati sunt de Deo, et in oratione ac precibus fuerunt, nec quicquam aliud sciverunt ex doctrina, quam ut Deus remittat peccata sua, non scientes quid peccata, ita quia non quid verum; et qui cum mundana apud alios viderunt, et civiles curas, dixerunt, quod ex illis exeundum, et colendus Deus, et ideo alios damnarunt, et contemserunt prae se; in tali pietatis ponentes omnia salutis, et non in vita secundum praecepta Domini; dicebant in coelo de illis quod habitaverint ad unum latus ibi, et quod si conveniunt illos, aut spectant illuc, quod inducant tristitiam, quae interpolat eorum gaudia, et quoque hebetat vera intelligentiae et sapientiae eorum, ac facit sicut nihil ad rem forent, sed quod usque tolerati, tametsi voluerint ut abessent.

5394. * Illi omnes delati sunt in planitiem septentrionalem, ne angustarent et in tristitiam adigerent alios qui in coelo, in septentrionalem plagam delati sunt, quia in ignorantia talium quae ducunt ad coelum: et dictum ut liceat illis habitare simul; sed quod nequaquam agere debeant vitam otiosam, et sic remittere manus, ac ire quasi melancholici, quoniam tale nusquam mandatum est.
* 5393 deest

5395. Germani Protestantes apparent versus septentrionem magis; Sveri ad septentrionem et occidentem in medio, Dani ad occidentem; Hollandi versus orientem et meridiem, Angli in medio inter illos, omnes apparent secundum genium quoad religionem.

5396. Cum Germani, Sveri et Dani visitarentur, ejecti sunt primum illi, quibus religio non tanti fuit, sic qui cogitaverunt de civilibus et mundanis, et parum de [iis quae] religionis, nisi quod sit, non quod esse deberet, hebetabatur tunc perceptio de illa, sicut non tanti. Dicebant, quod non sciant discrimen inter vivere civiliter et moraliter bene, et Christiane bene, et quod perinde sit, modo non egerint malum in civitate, propter quod punirentur ex legibus ibi, sive quod non egerint malum ex religione, cogitando de Ecclesiae praeceptis ex Verbo, cum tamen tantum discrimen est, ut qui propter leges civiles bene agunt, usque non conscientiam habent, ita nec influxum e coelo, sed quod modo externi homines essent, qui si externa auferrentur, ut fit in altera vita, ruunt in omne nefas, in quod ducuntur ab infernis secundum cupiditates suas, absque fraenis, quoniam interius non reguntur a Domino, et quod in altera vita in denso obscuro sint quoad omnia quae intelligentiae, et in hebetudine et oscitatione de omnibus quae vitae ibi, verbo patet omne vitae eorum extrorsum, seu deorsum, et non introrsum seu sursum. Haec differentia est agere bene ex religione, et agere bene ex civili, propter leges, timorem [jacturae] famae, lucri, honoris.
[5396] 1/2. Ex Protestantibus ita dictis apparebat super monte satis alto multitudo, et quoque circum montem, qui tali genio fuerunt in mundo, quod se crediderint Christianos ac Dei cultores prae reliquis, crediderunt id ex eo, quod dixerint se poenitentiam egisse, quodque id fecerint quoties frequentarunt sacram coenam, et quod etiam aliquoties super genubus oraverint ut remittantur illis peccata, et hoc vocaverunt poenitentiam, cum tamen nec exploraverunt se, aut sciverunt quid peccatum, aut curaverint scire, solum quod crediderint se natos in peccatis; quare cum redierunt a sacra coena et a precibus, prorsus nullam aliam vitam egerunt quam prius; putaverunt quod non facere contra leges civiles, ex timore poenarum, et contra leges morales ex timore jacturae famae, lucri, et honoris, esset vivere Christiane, cogitationis et voluntatis
[5396] 1/3. mala non putarunt esse peccata, cum tamen illa sint peccata quae damnant, bene agere exterius cum talia intus sunt, est hypocrisis, et coram Deo et proximo astus et dolus, talis fuerat illorum poenitentia, et timor Dei; nam cum externa auferuntur, nulla vincula conscientiae, quae cogitationis et voluntatis sunt, illos fraenant aut retinent, ne ruant in omnis generis mala et falsa absque ulla misericordia: tales sunt qui non cogitant ex religione, et volunt inde, et sic faciunt; et quia intentionem habebant nocendi probis quos Dominus tutatus, quod etiam sciverunt, dictum eis quod non aliquem Deum timeant, ad quod negarunt, sed dixerunt quod quidem sciverunt Dominum tutari illos, sed usque Dominum non spectent
[5396] 1.4. aliter quam hominem, et quod de Ipso non aliter cogitaverint, sed illis dictum annon sciant quod Domino etiam sit Divinum, et quod Divinum unum sit cum Deo Patre, et quod Divinum et Humanum Ipsius unum agat, et quod unum nusquam contra alterum, et quod unum sit sicut apud hominem anima et corpus, ut quoque fides symbolica recepta in universo Christianismo docet, tum quod ad Deum Patrem nemo veniat nisi per Dominum, et quod Ipse sit via, unde sequitur quod qui agit contra Dominum, agat contra Deum Patrem, et quod illi omnes nullum Deum agnoscant, sed quod sint athei, qui consulto aut conscie vilipendunt ita Dominum; fassi quod ex doctrina talia sciant, sed quod nusquam cogitent ita sed de Domno non aliter ac de homine simili aliis. Quia hi tales erant, mons ille subsidit ad planitiem, et qui pejores reliquis fuerunt in summitate quadam ibi detenti, et conjecti in infernum circa septentrionem.

5397. In fide Symbolica quae Athanasii vocatur, haec dicuntur quod tres personae non sint commixtae, nec separatae quoad Divinum, et quod sicut Pater etiam Filius, increatus, infinitus, aeternus, omnipotens, Deus, Dominus, sed usque non tres sed unus Deus, Pater non factus, creatus aut natus, Filius a Patre non factus, aut creatus, sed natus, spiritus sanctus non factus, creatus, natus, sed procedens, nemo eorum primus et ultimus, nec maximus aut minimus, sed tres similiter aeterni et magni; – -Christus quod verus homo, quod sit Filius Dei, Deus et homo: Deus ex natura Patris, homo ex natura matris: aequalis Patri quoad Divinum, minor Patre quoad humanum: at tametsi Deus et homo, usque tamen non sunt duo, sed est unus Christus: est unus at non ita, quod Divinum sit mutatum in humanum, sed Divinum recepit ad se humanum; est prorsus unus, sed non ita, quod binae naturae sint commixtae, sed est unica persona, quia sicut corpus et anima facit unum hominem, ita Deus et homo est unus Christus; qui passus pro salute nostra, etc.

5398. Ab occidentali plaga fuit multitudo, quorum loquela sonabat sincera, sic ut ex loquela crederentur quasi sinceritates, qui per id inducere potuerunt simplices ad credendum quod sinceri essent, erant qui in mundo ita apparuerunt, ac sinceritatis famam affectarunt, at intus absque conscientia, et absque religione; illi consultant inter se quomodo simplices subjugent et dominentur; a tergo aggrediuntur alios, et non a facie, et sic inspirant talia quae cogitant, et tandem subjugant; illi etiam conjecti sunt in infernum ibi antrorsum sub tractu occidentali; hi quoad plurimam partem intus erant malitiae, excogitatores artium lucrandi ex dominandi fine.

5399. Explorati qui non aliquam charitatem erga proximum haberent, non qui immisericordes sunt, et tales, quia hi statim animadvertuntur quod infernales, sed qui non ore et in externa forma [tales] apparent, sed usque qui corde sunt et in interno, sunt illi qui dicunt se pro patria et ejus bono esse, et quoque agunt et loquuntur sicut forent pro illo, et usque non sunt, nam illi charitatem erga proximum habent, qui pro bono patriae sunt, nam bonum patriae est proximus, et proximus prae concivi; illi explorati per id num bene vellent Regno Domini, ita coelo, nam qui bene volunt patriae, etiam bene volunt Regno Domini, nam hoc illis tunc est patria, in altera vita non alia noscitur patria; fuerunt qui ita egerunt et loquuti sunt pro regno Domini, bene loquendo et agendo cum illis quos sciverunt e regno Domini esse, sed cum crederent quod laberetur aliquo modo, ac viderent mutari status ejus, tunc actutum erant cum illis qui destruebant, et auxilium ferebant: illi erant circumcirca sparsi, et cum tales animadversi conjecti sunt in hiatus et in deserta undequaque. Animadversum quod illi praeferrent jugiter suum bonum publico, et tantum faverent publico quantum inde bonum illis, fuerat etiam illis bonum, et tamdiu non animadversi, sed cum mutatio status animadversa, proni se conjiciebant in contrarium, sic sperantes bonum malis ex persuasione.

5400. Postea ejecti sunt omnes illi, qui prorsus nihil curarunt vera Ecclesiae, quae ne quidem scire sategerunt, ac renuerunt scire sicut remotiora ab illis, et interiores veritates sicut inimicas, quorum ingens numerus fuit, omnes enim illi nihil de religione cogitarunt, sed modo de cultu externo ex habitu ab infantia, et propter famam ne impii dicerentur: qui enim vera Ecclesiae [non] curat, nec potest a Domino duci ad coelum, nam per illa ducitur, imbuitur enim fide et amore eorum, et sic ducitur ad cogitandum ea et ad faciendum ea. Illi omnes etiam tales erant, ut imperare vellent, ac alios ducere, ita non duci, quod etiam compertum est per id, quod ubicunque viderent aliquem extra suum tractum, statim infestarent eum, subjugando eum, ducendo eum sicut suum servum, ne quidem patiendo ut cogitet ex se, sic obsidere volebant alios: omnes qui exosi sunt vera fidei, tales sunt. Gentiles vero curant religiosa sua, et amant scire interiora, et vivere secundum illa: at inter Christianos perpauci, nisi solum sacerdotes et presbyteri, quorum multi et quoque plurima pars discit illa propter eruditionis famam, ut evehantur ad honores, et aestimentur, et propter praedicationes, ita propter se, sed non propter vivere secundum illa, ita ad emendandam vitam suam.

5401. Apparebant ad terminum in occidente mulieres, quae infestabant quoscunque videbant, et visum cum redirent illae ad mansionem suam [quod] fecerint sibi vias per plures ambages, et obstruxerint reliquas ne adirentur postquam infestarunt, et punirentur, illuc allatus sum et ecce erat ingens numerus mulierum, quae in mundo fuerunt meretrices, ad plura centena millia, illae tunc inde omnes conjectae sunt in stagnum paludinosum quod remotius a tergo earum in occidente, et ibi in inferna, ac domus earum destructae; fuerant tales quae ita manserunt in tota vita sua.

5402. Postea aliae visae, quae meretricatum exercuerunt clam, insciis aliis, quae etiam tales fuerant ad finem vitae in mundo, illae visae non ad aliquod spatium ab illis ad plura millia, et myriades, illae similiter deductae sunt ad stagnum ad partem occidentalem ibi, et in cavernam tenebrosam ibi hiantem conjectae.

5403. Est etiam stagnum paludinosum in tractu meridionali, in quod conjiciuntur quae clam meretrices fuerunt, ibi sunt perplures ex nobili conditione (St.) : illuc conjiciuntur qui externi fuerunt, quique inde cogitarunt et loquuti sunt sicut homines in mundo, et plerique lingua quali in mundo, tales plures sunt, et sunt in naturali sphaera non in spirituali, ex causa quia non sciverunt vera fidei, qui tales et meretrices in stagnum meridionale conjiciuntur, reliqui etiam tales ad meridiem.

5404. Mirati sunt in coelo, quod pauci qui ex Christiano orbe in alteram vitam veniunt, sciant quod Dominus regat coelum et terram, cum tamen hoc scirent ex Verbo, quod omnia Patris Ipsius sint [Joh. XVI: 15], et quod data Ipsi omnis potestas in coelis et in terris [Matth. XXVIII: 18], et quod judicaturus sit omnes: pauci etiam aliud cogitant de Domino quam sicut vulgari homine, aut sicut de se.

5405. De Catholica gente residua, et continuatio de Babele
Fuit ingens multitudo illius gentis, quae non in monasteriis, habitans ad orientem, occupans totam illam plagam, usque ab orientali plaga supra meridionalem, quae extendebat se versus gentiles ibi, super montibus ibi, in planitiebus, infra et supra, omnis illa multitudo translata est ab oriente via recta usque in occidentem, in alteram partem tractus babylonici ibi, ubi sedes ei data super collibus et planitiebus per multam extensionem.

5406. Multa pars ejus gentis fuit talis ut in bono vixerit, tametsi non in veris, secundum religiosum suum praestiterunt bonum, et eo genio erant, quod non aliis nocerent, nec machinarentur artes, quod usque in affectione veri ex bono essent, patebat ex eo quod in via petierint mutuo argentum et vestes ab aliis, sicut filii Israelis ab Aegyptiis, quod significabat cognitiones ab iis qui in cognitionibus erant, Aegyptii a quibus hi petebant erant protestantes, qui non in bono tametsi in veris; hoc auditum aliquoties.

5407. Erudiuntur illi in sede in quam allati sunt, dantur illis sacerdotes qui instruant, quoniam illi solum in bono sunt, et non in vero, prorsus sicut gentiles, religio Christiana ibi exstincta prorsus est, ut vix reliquiae, quoniam non Verbum habent, quo instruantur de veris religionis, Dominum agnoscunt sed absque ulla potestate salvandi, se possidere ejus potestatem dicentes, se faciunt numina, remittunt peccata, introducunt in coelum, conjiciunt in infernum, salvant quoscunque velint, et illis dant opes, vendunt salutem, sanctos praedicant lucri causa, vident et tolerant adorationes eorum, ac idolorum, quae etiam exponunt undequaque; missas faciunt loco praedicationum seu loco informationis, idomate latino, sanctum externum faciunt, absque interno, internum est vacuum quia non cognitio veri, informationes ex libris praecavent, docent modo bonum spurium, quod est ut dent monasteriis, et sanctificent suos lapillos adoratorios, pro animabus continue, verbo nihil veri sciunt, et qui eorum antistites eruditi sunt quoad plurimam partem athei, quia solum in cupiditate regnandi, ac possidendi totum mundum, viventes genio et in otio, et affectant ut universum serviat, seu ut omnes eorum servi sint: quare nec illis vera, ideo non procul a gentilibus habitant, nam boni eorum sunt sicut boni apud gentiles. Nam nulla illis amplius religio Christiana, nam quoad coelum et salvationem non cogitant de Domino, sed de papa et de antistitibus, et de sanctis; reliqua abscondita sunt. Sciunt modo quod Dominus sit, quod coelum et infernum, quod vita post mortem, sed de fide et charitate, per quae colendus est Dominus, et per quae coelum et vita aeterna, nihil sciunt.

5408. Remanent ex illa gente, sicut ex omnibus aliis, quantum satis est ad servitium hominum istius gentis, nam unaquaevis gens servitur a suis, quandoque ab aliis, ita Catholici a suis, vidi ibi urbem Romam ad dextrum inter meridiem et occidentem, sed intra tractus Babyloniae et vidi omnes plateas ibi, sed non mons Cavallo, nec Templum Petri visa sunt: etiam monasteria ibi remanent, sed quamdiu non dictum.

5409. Apparuit super edito monte paene supra me signum crucis, quale apud gentem Catholicam in viis et alibi, et perceptum quod aliquid ibi molirentur, et datum videre et scire, quod quidam coeperunt ibi Babelem iterum inchoare, quod factum eo modo, quod persuaderent Christianis qui in veris, quod signum crucis ideo ibi positum esset, ut esset in signum omnibus quod colerent Dominum, cui potestas in coelis et in terris, fecerunt etiam sibi ibi cryptam sub cruce, ubi descendebant et se abscondebant, ut sic in tacito seu abscondito molirentur suum facinus; etiam dicebant quod acceptarent doctrinam veram de Domino, de amore et fide in Ipsum, et de charitate erga proximum, sed quod illis concrederetur cura, quod omnia rite observarentur; nec eluxit coram Christianis, quod dolus esset, nempe quod confiterentur illa, ut servirent illis pro medio ad dominationem ut prius, nam tales erant sicut priores, quod dominium affectarent per sancta; praeterea conjungebant se cum magis, et cum aliis, etiam cum infernis, apud quos finis eorum erat, nam amor dominandi propter se ut finis est in inferno, et sancta praetexunt, ut infernum dominaretur super coelum, quare etiam inferna unum cum illis agebant. Omnes hi, qui ad mille fuerunt, conjecti sunt in mare occidentale juxta litus septentrionale ejus.

5410. Visus est adhuc tractus monasterialis in occidente ultra tractum Babylonicum versus angulum septentrionis ibi aliquantum latius qui tamen terminabatur in angulo septentrionali ibi ad occidentem, ibi transtulerunt se quibus non locus fuit in tractu ibi babylonico, et quia differebant genio ab illis, tractus ille erat ultra tractum Babylonicum ibi destructum, ubi is terminabatur, hic erat, tractus ille erat quoque monasteriis refertus.

5411. Postea vidi ex montibus qui ultra tractum occidentalem Babylonicum destructum versus meridiem, et quoque ex montibus meridiei ibi ingentem numerum deferri, et hoc per viam occidentis ad tractum illum monasterialem, de quo nunc, et cum ingens illa multitudo illuc venit, apparebat sicut inundatio ibi, infra, ubi monasteria, et tunc omnes qui ibi ex monasteriis exibant, et plurima pars aufugiebat, quaedam se commiscuit populo illuc delato.
[5411] 1/2. Tandem multitudo illa ingens explorata est, quinam eorum in affectione veri ex bono essent, ita qui vixerunt in bono charitatis, et desideraverunt scire vera, exploratio illa visa est sicut delatio eorum subita ex tractu illo per septentrionem, et orientem versus meridiem, et inde versus medium, et hoc aliquoties per vices, ita apparet exploratio per mutationes status: qui eorum remanserunt in medio super collibus ibi et super planitie erant qui in affectione veri propter verum erant, et qui sic imbui veris fidei [potuerunt], reliqui missi sunt ad tractum monasterialem ibi, ut ibi remanerent ac docerentur, ubi dabatur illis habitare, absque monasteriis: etiam ex monachis qui in affectione veri propter verum erant, illis dabatur.

5412. In medium delati sunt, quia ibi protestantes, qui vera doctrinae habebant et sciebant, ut ibi instruerentur; et visum tunc quod vellent quasi illis auferre vasa argentea eorum, vestes, et similia, sicut filii Israelis ab Aegyptiis, per quod talia significabantur, nam Aegyptii erant in scientia.
[5412] 1/2. In novo illo tractu in monasteriis sub terra relictae fuerunt gazae ex auro et argento et ex lapidibus pretiosis, et hae datae sunt novis incolis ibi, quia in affectione veri ex bono erant.

5413. De monte ubi Jesuitae, et de miraculis per doctrinam coelestem
Quidam prope me erat, qui diabolica arte infestabat alios, et quia tales artes existunt per influxum a similibus, ideo inquisitum ubinam illi essent, et compertum quod super monte quodam in occidentali plaga versus angulum septentrionalem, quapropter illuc missi e coelo, qui visitarent, et compertum quod ibi essent Jesuitae usque ad aliquot millia, qui se congregarunt illuc, et habitabant in urbe simul, ut in urbe, sed absque monasteriis; et quod illi agerent per visum circumcirca, et sicut dominarentur super plures ad distantiam, et quod ad hoc obtinendum usi sint artibus malis, et quoque magicis.

5414. Inventum quod circumcirca illam urbem eorum collegerint et posuerint magos solertes prae aliis, quibus uterentur ad se tutandum, ubicunque aliquem talem offendebant, allectabant ad se, et dederunt domos circum, ita urbs illa cincta fuit.

5415. In medio autem urbis erat thesaurus eorum, qui valde magnus et magnificus, longo tempore collectus, quem vocabant sanctum eorum; thesaurus ille erat sub terra; et in medio ejus lucerna miraculosa semper lucens, de qua in sequentibus.

5416. Cum haec inventa, tunc ex Divina Domini potentia auferebantur primum custodiae nefandae quae ex magis diabolicis circumcircum, et illi dissipati quaquaversum, et immersi paludibus sic conjecti in inferna; cum hoc visum est a Jesuitis, tunce appercipiebant quod instaret eorum interitus, quapropter fugiebant ad artes suas, quae apparebant sicut miracula, fecerunt ut in aere appareret vexillum lucidum splendens, per quod excitarent vicinos ad tutationem, nam tale signum exporrigitur super montibus, cum periculum imminet, exhinc apparebat tale signum in ipso aere volans et splendens: postea apparebat homo in aere similiter splendens et volans, qui apparebat primum sicut angelus et mox ut monachus, postea plura alia in serie, omnia in aere, quae apparebant undequaque. Unum tale lucidum cadebat in montem ubi aliqui ex ista religione, qui devoti fuerunt, usque ad decem, illi statim ex monte decurrebant, et in quodam loco stabant, ac devote et pie precati pro illis; hoc factum ut simplices boni etiam ad tutationem eorum allectarentur, nam talia
[5416] 1/2. influunt et communicantur. Praeterea habebant quatuor faeminas devotas, quae continue in precibus erant ex more religioso in mundo, quae semper pro illis orabant, ut sic quoque allectarentur simplices boni: sed hae, quia devotae ex sinceritate descendebant ex monte cum animadverterent visitationem. Plura miracula postea facta sunt in variis locis cum doctrina illa.

5417. Mox deprehensa est lucerna semper lucens in thesauro eorum, quae sublata et ostensa, et dein circumlata undequaque ut viderent illam, inquirendo etiam tunc undenam talis ars, quae magica, quod luceret continue: et inventum quod in monte quodam, ubi monachi, qui illam artem invenerunt, de quibus mox sequitur.

5418. Postquam haec inventa sunt, et visitatum quales omnes et singuli illi essent, qui ibi, nempe Jesuitae, tunc thesaurus primum circumvolvebatur, et prorsus commiscebatur pulveri terrae ibi, et sic in pulverem redigebatur quo facto urbs cum omnibus inibi subsidebat in profundum, ita in infernum, una cum thesauro in pulverem redacto, et exinde ascendebat fumus qui circum dissipabatur.

5419. Postea visitatum est apud monachos qui arte sua lucidum illud continuum potuerunt producere, erant in monte etiam in occidentali plaga, non ita remote a medio, et inventi ibi et explorati, dixerunt primum quod id fecerint per preces mane, meridie, et vespere, sed mentiti, fecerunt id lucidum ex arte, quod doctrinam coelestem conjecerint in calceum, et sic circum ignem, et cum demissus calceus exemtus igne, et postus in lucerna illa, et quod etiam illi fecerint signa volantia lucida similiter per doctrinam illam, projiciendo in altum, et cogitando tunc de talibus quae apparebant; hi quia tali arte usi sunt, quae magica turpissima, quia cum Divinis veris, ideo etiam illis terra sub pedibus aperta, et deglutiebantur, dejecti in infernum.

5420. Postea inquisitum variis in locis, ac inventum quod per doctrinam illam apparentias lucidas fecerint in aere, in cameris, ita miracula, quae plura sunt; apud quendam ex doctrina illa omnes libri aufugiebant; et aliter alibi. Quod doctrina illa luceret, erat ex veris Divinis inibi, verum enim Divinum est quod lucet in altera vita.

5421. De Judaeis
Judaei habitarunt intra meditullium ad sinistrum in plano sub planta pedis, et ibi habuerunt synagogas suas plures, ac conveniebant illuc, et cultum suum habebant, cum illis saepius ibi loquutus sum, sed illi omnes etiam dissipati sunt, synagogis destructis, et nunc vagantur circum circa, absque cultu alicubi; apparent solitarii: infra illud planum etiam sunt Judaei, qui adhuc non dissipati. Quod dissiparentur praedictum a Domino apud Matth. Cap. 133 XXIV. Causa quod intra meditullium fuerint, erat quia habebant Verbum, nam illi intra id sunt.

5422. Continuatio de Dracone
Ut supra dictum, erant dracones qui in nulla doctrina fuerunt, sed solum in sensu literae Verbi, quem applicaverunt ad quodcunque vellent, ad favendum suis principiis et suis amoribus, tum aliorum imprimis potentum, et divitum, sic ad adblandiendum jucundis amorem sui et [mundi] illorum, ita qui sic adulterarunt cum Verbo, adulteriis obscoenis et nefandis, qui sic potuerunt esse ex quacunque doctrina, ita ferri sicut ventus huc illuc, proinde nihil veri scientes, ita prorsus non in affectione veri propter verum esse; tales etiam sunt sensuales homines, non ultra sensus cogitantes, interiora Verbi odio habentes, et quoque doctrinalia Ecclesiae aversantes; qui enim non ex doctrina Ecclesiae discit verum, is in nulla doctrina est, nec potest esse in affectione veri; quaesiverunt illos ex doctrina de aliquibus rebus, respondebant ex aliquo loco Verbi, ita ex quacunque doctrina vellent, at cum quaererentur quomodo Verbum ibi intelligendum esset, et alibi ubi non similia, non voluerunt audire, minus respondere; aliquoties diaboli turba proponebant aliquod haereticum et falsum, et captabant primum eorum favorem per honorandum eos, tunc statim ex Verbo invenerunt loca ad confirmandum, ita quoque ad confirmandum mala et falsa, sicut quod Deo furor sit, ira sit, excandescentia, omne malum ab Ipso, quod salvare possit et non velit, qui misereri [possit], quod durus sit,* quod latrocinandum ex Davide, quod occidendum, modo non lex civilis obstet, quod cruciatus inferni ab Ipso, et sic quod immisericors, quod promittat et non faciat, ut filiis Jacobi ex Aegypto, quod poenituerit Ipsum sicut hominem, quod Dominus sit modo sicut vulgaris homo; ita vacillant et errant inter omnes haereses, possunt esse Judaei, Sociniani, papistae, quia tales sunt, non illis coelum dari potest, quia non aliquid veri, ita non aliquid sapientiae.
* = quod qui misereri [possit]

5423. Qui tales erant, congregati sunt ad sinistrum infra calcaneum pedum et alii in meridionali versus occidentem, et quoque in orientali versus meridionalem, et erant quoad plurimam partem presbyteri; illi cum visi sunt repraesentative, apparebant quoque sicut dracones nigri longa cauda.

5424. In coelis undequaque collecti erant, qui quidem moraliter bene vixerunt, et quoque frequentarunt templa, sacram coenam, et in devotione tunc fuerunt, sed tamen prorsus nihil curarunt scire doctrinalia Ecclesiae, modo audire praedicationes absque studio discendi, solum ex sancto aliquo externo, et qui quoque nihil aliud scire curarunt quam loca Verbi, verbo qui in nulla affectione veri propter verum fuerunt, sed solum propter sanctum externum, nam qui non discere amant doctrinalia Ecclesiae, utcunque audiunt praedicationes, et legunt Verbum, usque in nulla affectione veri sunt, et qui in nulla affectione veri sunt, non possunt esse in sapientia angelica; admittuntur quidem, sed separatim vivunt, nec conversantur cum illis, quare circumcirca ibi habitant, et cum se vertunt ad angelos, adimunt felix et faustum eorum quod habent ex sapientia, et hebetant mentes eorum, ac lucem faciunt obscuram, admittuntur quidem, tales in coelum intra plura saecula quoad ingentem multitudinem admissi sunt, tametsi in coelo non habuerunt coelum, quia nemo coelum habere potest nisi in intelligentia veri et sapientia boni, in bonum quod ex veris Dominus influit, et non in vacuos.

5425. Tales omnes communicabant cum illis infra qui dracones fuerunt, de quibus prius [5372], nam qui in coelo sunt omnes communicant cum illis qui infra, sic nexum habent, et unum faciunt, hoc secundum ordinem est, inde erat, quod cum inferiores removerentur, illi qui supra etiam divellerentur.

5426. Conspirabant dracones ex influxu a superioribus contra Doctrinam coelestem, quam prorsus destruere vellent, seditio illa detecta est, et tunc dracones qui multi fuerunt, conjecti sunt versus angulum orientali meridionalem admodum remotum, usque ut vix apparerent; inde tunc visum quod e coelis undequaque ad omnem distantiam delapsa sit ingens multitudo talium qui fuerunt in coelo, et apparebat multitudo delapsa sicut stellulosa quasi viae lacteae, quod describitur per quod cauda draconis detracti sint ad tertiam partem stellarum coeli in terram [Apoc. XII: 4].

5427. Dejectio eorum primum visa versus orientalem plagam a meridionali ad septentrionalem, dein versus septentrionalem, tum quoque aliquantum versus occidentalem; et hoc in terram planam ibi.
[5427] 1/2. Loco eorum ascenderunt qui in affectione veri propter verum fuerunt, et reservati a Domino ad hoc tempus, nam illis sapientia angelica dari et communicari potest, et non aliis.

5428. Dracones cum spectabant ad illos qui in doctrina coelesti erant, incidebant in diros cruciatus, angebantur et cruciabantur, quoniam non tolerant Divinum Verum.

5429. Michael in Apocalypsi [XII: 7] sunt illi qui in doctrina coelesti, sanguis agni quo vicerunt est Divinum Verum illius doctrinae.

5450. * Visi sunt equi nigri deformes sicut furvae nubes, appropinquabant ad me, et sensi post me sphaeram adulterationis, miratus quid illud, tunc auditum quod quidam a tergo essent, qui dicerent, “quid opus cognitionibus, ita veri? satis est ut in sancto cultu sit,” inde perceptum quod nubes illae furvae inde essent, tunc dicebatur illis, quod sanctum externum absque cognitionibus veri et boni non sit sanctum, quia nihil e coelo est in illo, est enim ab homine vacuo, ex quo nihil percipitur, et dictum quod omnia hominis, scilicet veri et boni, in omnibus et singulis cultus sint, inde si nihil intus qualis cultus seu quale sanctum? cogitant de se et ex se, tum quod homo non possit in se coelum habere absque cognitionibus, sicut si non sciat de Domino, quod ab Ipso omne bonum, de se quod omne malum, inde humiliatio quae cultus, si haec non insunt humiliationi non est aliquid ibi, quam solum quod os producit, et cor nihil, ita in pluribus aliis, quod nempe sciendae sint antequam forment intellectum et voluntatem, seu fidem et amorem. Hi qui tales erant monachi, quia illi tenent omnes in obscurissimo et in caligine, inde caligo papistica. Qui tales sunt, nempe qui aversantur cognitiones, per quas usque via ad coelum, et qui omnem cultum ponunt in externis, sunt Gogus et Magogus in Apocalypsi [XX: 8].
* 5430-49 desunt

5451. Qui in aliqua doctrina sunt tametsi non ita vera, et tamen in bono vitae illi in coelo sunt, nam falsum doctrinae non est falsum cum inibi bonum, differunt omnes in coelo quoad vera, sed qui in nulla doctrina, non possunt in coelo esse.

5452. De Gente Russica
Gens Russica habitat ad angulum orientali meridionalem prorsus in angulo sub terra ibi, est illis obscurum prae reliquis; perlatus sum illuc, et vidi primum locum immundum, ubi plures erant qui consultabant de rebus regni sui, et quidem de libertate qualis alibi, sed non apparebant, erant prorsus in incognito, dein audivi dicentem quod caesarem timerent, et quod caesar esset ubivis.

5453. Postea delatus sum ad alios, qui ex gente illa meliores erant, illi laborabant continue; postea ad alios qui etiam laborabant; dein vidi plures ducentes faeminas in processu; auditum, quod illis hoc coelum esset.

5454. Audivi postea, quod non curent religionem, et vix aliud quam si Deus sit quod sit, si quaeritur ubinam Deus, quod Deus sit in coelo; si interrogantur num creaverit omnia, non capiunt, quia sic putant ambulaturum quaquaversum et conditurum, verbo prorsus inanes sunt, nec curant vera, quam talia.

5455. Dictum etiam quod illi intus malitiosi sint prae reliquis, et quod operentur per phantasias perquam fortiter; at quod non calleant magica, nam magica discunt qui in cognitionibus sunt, non autem qui non in cognitionibus.

5456. Illi qui meliores ex illis erant, inde tunc delati sunt ad magnam multitudinem versus septentrionem, ultra tractum Babylonicum desertum ibi, et missi in planitiem, ad multam distantiam versus septentrionem, qui tractus terminatur ibi in sylvas, ubi illi qui ferae quasi sunt; intrant ibi in cryptas variis in locis, et vix apparent super planitie; tractus illorum ibi est in parte septentrionali versus orientalem angulum ibi.

5457. De Prophanis ex variis religionibus, imprimis ex Romano Catholica
Colligebantur in unum prophani ex utroque sexu, et primum qui ex religione Catholica, et omnes illi qui crediderunt sancta religionis suae, et prophanarunt illa, sicut qui machinati sunt dolosas artes contra alios, quocunque modo, qui patrarunt nefaria extra et intra monasteria, qui puellas in monasteriis stupraverunt, et ipsae quae stupratae sunt, antistites earum ex utroque sexu, qui allectaverunt et permiserunt; et qui postea moliti neces earum in occultu, ne propalaretur facinus, praeter nefaria alia cum sanctis suae religionis, quae reticenda.

5458. Omnes tales in unum collecti, conjecti sunt in puteum profundissimum et tenebricosum qui aperiebatur in medio meditullii, et ibi absconditi, ne appareant, illuc conjecti sunt ex utroque sexu: et illi collecti sunt in angulo inter septentrionem et orientem.

5460. * Illuc quoque missi sunt, qui persuaserunt alios ad nefanda, etiam per artes magicas; etiam illi qui se in altera vita dixerunt esse Christum, vel esse Ipsum, vel missum ab Ipso, et loquuti sunt pie et devote, et sub ea specie moliti sunt facinus; tales perplures sunt imprimis ex Catholica religione; seduci ab illis possunt simplices boni, visi tales prius in occidentali plaga ex monasteriis ibi, raro ex septentrionali. –
[5460] 1/2. Postea visus in puteo illo fumus nidorosus assurgens in altum quasi versus coelum, ad montem quendam ibi, ubi illi qui ibi posuerunt in summitate quendam diabolum, quem ex phantasia induerunt albis, quem dixerunt Deum patrem [5208], et adoraverunt, tales fuerunt plures unus post alterum, ad numerum satis magnum, qui ita coli voluerunt 12 assurgebant illuc, omnes illi collati sunt in unum, et visi ejici ex parte septentrionali versus occidentem, et conjici in puteum prophanum, inter illos fuerunt aliqui Jesuitae.
* 5460-[60] 1/2 huc conformiter auctoris indiciis inseruimus

5459. Postea in medio occidentalis partis paene intra tractum Babylonicum ibi, visum ex terra ibi ad aliquod spatium quadrangulare detrahi terram, quod sentiebatur sicut indusium subtraheretur a parte genitalium hominis, et tunc apparebat ibi sicut fluitans carneum, quod ex putrefactione solutum, illuc conjiciebantur omnes qui exterius bene vixerunt, frequentaverunt praedicationes, et sacram coenam, solito ritu et saepius, et tamen intus in se moliti sunt neces et adulteria, et odium erga proximum recondiderunt, vindictas et saevitias absque misericordia; et nusquam aliam poenitentiam egerunt, quam quod precati quod remitterentur peccata eorum, et tamen non de odiis illis, vindictis, et saevitiis cogitaverunt, sed in illis perseveraverunt, non cogitantes de illis tunc quae leguntur et dicuntur, quod illis remittantur peccata qui explorant se, et postea fugiunt et aversantur mala, tales quia crediderunt usque et tamen ita vixerunt, projecti sunt in stagnum illud prophanum, quod apparuit sicut fluitans nudum carneum putrefactum: illuc conjecti sunt ex varia religione, omnes quotcunque tales fuerunt, et hoc ad ingentem multitudinem; postea inducebatur illi stagno pulvis deductus illuc a latere ejus meridionali.

5461. * De Sveris ex equestri ordine, et de aliis ex Sverana gente**
Apparebant quidam in occidentali plaga paulo remote a medio, versus meridionalem, qui insignia habebant ante pectus, et qui fasciis ex equestri ordine, et stellis, cincti et induti, et perceptum illos esse ex illis qui in equestri ordine fuerunt in Sveria, tunc audivi angelos de illis loquentes, quod illi qui tales mutaverint indolem suam quae illis prius, quod nempe solum cogitent de se, de sua dignitate, de eminentia prae aliis, et sic quod omnes cogitationes suas determinent in se, et si in alios circum, usque ut illi se inspiciant, venerentur et colant prae aliis propter talia insignia, ita determinantur extrinsecus omnia interiora ad se, cum prius gens illa non talis fuerat, non cogitavit ab externis sed ab internis de se, sic ut nunc per talia facti sint externi homines: dixerunt quod mereantur prae aliis praeesse aliis, quapropter data sunt illis munia, sed cum in quodam senatu essent, et inciperent consultare de rebus solidis, perceptum ab angelis, quod non potuerint loqui ex interioribus, et videre res intra se, et discernere bonum et malum ex judicio, sed solum loqui ex memoria, et sic non judicare res quam ex beneplacito, et hoc quia in tali Babel nunc erant, cogitantes de se et de sua eminentia etiam coram aliis, et quantum hoc fit tantum obscurum fit interius, et quoque vilescit, quapropter e muniis suis ejecti, et missi remotius in occidentem, et quaererent sibi munia, sed ubicunque venerunt, dixerunt illis quod modo cogitent de se, et non de illis, nisi ex sensuali externo, et non ex intellectu, ut alii, et quod apud illos sphaera sensualis prae aliis regnet, ideo quoque non recepti, tandem missi in loca alia, ubi nec invenerunt quibus praeessent, tandem ad incitas rediguntur, ut stipem quaerant. Quidam etiam
[5461] 1/2. qui quoque tali ordine et insigni equestri donatus, Lagerberg vocatus, cum quo bene est, quoniam bono patriae studuit, et bene voluit, nec ex fastu ut alii, ille tunc vidit eos, et dixit, quod in se idem compertus sit, quod quoties in tali insigni esset, non posset cogitare sicut prius, quin interpolatus ex cogitatione de se, etiam cum domi erat, et pallam equestrem haberet super sua veste, at cum abjiceret illam vestem, quod tunc statim redierit ad suum judicium prius, et suum priorem animum, quare decrevit ut domi non indueretur tali, sed solum propter mandatum in publico.
* 5460-[60] 1/2 invenias confirmiter auctoris indiciis post 5458 posita
** Sidebar: Qui externi et sensuales sunt solertius rtiocinantur et loquunttur sed ex memoria, cum in se spectant seu in insignibus illis sunt, at interni I homines aliter; illi tunc non vident aliquid intus, sed modo ex memoria.

5462. Similiter fit cum illis qui in officiis et in dignitate sunt, et solum de se cogitant, de sua potentia, de sua auctoritate, de sua cognitione, deque eminentia prae aliis, Sveri qui ex prosapia multi sunt tales, quia paene omnes affectant dignitates, et quoque titulares, modo emineant, et quia nunc fiunt externi seu sensuales homines plus quam fuerunt prius.

5463. Spiritus mali et infernales qui soluti sunt ut serviant hominibus, ita qui in mundo spirituum, sciunt ducere omnes illos qui de se cogitant, et quoque ducunt quocunque volunt, etiam versus quaecunque inferna, quantum possunt cogitationes illorum in se vertere, at qui non ad se, sed ad alios quos ita dignos reputant ac se, maxime si ad Dominum, illos non possunt movere; cum homo de se cogitat, est in amore sui, et mundi pro se, si se praefert aliis, et [putat] se posse plus et scire plus, et eminere prae aliis, at qui cogitant de aliis, in charitate erga proximum sunt, et in fide ac amore in Deum. Spiritus mali et infernales variis artibus sciunt vertere cogitationes alterius spiritus in semet ipsum, et sic ducere quocunque volunt, quidam arte magica, quidam arte phantastica, quidam ex communicatione cogitationum, et per influxum a se tunc: 1) ponunt se a tergo infra et supra, et ibi inferunt

5464. cogitata sua, vertunt alterius spiritus ita quoque hominis cogitata ad se ipsum, ad suam potentiam, ad suam laudem, verbo ad proprium; hoc sciunt paene omnes infernales. 2) Alii inspiciunt varias partes corporis, et quoque capitis, ac ubi vident nigurm, ibi sciunt quod adhuc regnet proprium, nam proprium hominis est nigrum, quia est amoris sui, et tunc inquirunt quid sui ibi est, et cum reperiunt, infundunt ibi suas cogitationes, et ducunt quocunque volunt. 3) Quidam spectant in frontem, quae si nigra apparet, tunc ducunt illum, similiter si grisee alba, sicut incrustatorum paries, quoniam hoc est simulatum sincerum externum; at ubi vident carneum humanum, ab illo recedunt, et illum non ducunt. 4) Quidam conjiciunt velamen nigrum super faciem ejus, et quoque super pectus, et sic adimunt ei magice cogitationes de proximo, et obligant et cogunt cogitare de se, et sic ducunt, sed non ita sicut alios qui ex se nigri sunt, illi redeunt statim. 5) Quidam circumfundunt alterum caligine, et transferunt in caliginosum, et sic cogunt ut cogitet de seipso. 6) Ex colore nigro, albo, carneo, coeruleo, flavo, circum spiritum seu hominem concludunt aliqui de statu hominis quoad ejus proprium seu amorem sui. Ubi nigrum ibi amor sui, is ducetur, et quantum nigri est. 7) Quidam solum cogitationem alterius percipiunt, nam communicatio cogitationum est, et in illas se insinuant, et vertunt illas ad proprium et ad amorem sui variis modis, per phantasias, per magica, per auxilia plurium infernorum, et sic adigunt ad cogitandum de se, quo cum venit, in illorum potestate est. 8) Sirenes sciunt insinuare se in affectiones varias, quae proprii hominis sunt, et sic adducunt: etiam magice sciunt redigere cogitationes alterius usque ad sensuale quod est maxime externum, et cum illuc redactus est, inducunt varias phantasias, et ducunt quocunque volunt; sensuale hominis est ubi amor sui seu proprius ejus habitat, quantum inde versus interiora subduci sic elevari possit quoad cogitationes, tantum a proprio sui abduci potest, sensuale homiis hodie est plane corporeum apud plerosque, et non habet aliquid spirituale. 9) Datum mihi est percipere quando in proprio esse, et quando non in proprio, et cum in proprio, nihil valui, quare ab illo a Domino, quantum fieri potuit abductus sum. Inde patet quid amor sui, et amor mundi propter se. Cum ducuntur per proprium et auferuntur, apparent deduci per loca circumcirca, quod est secundum mutationes status cogitatio ne. Fuerunt tales ex Sverana gente, quibus studium fuerat ita redigere cogitationes aliorum spirituum, et sic ducere illos quocunque vellent, sed non sciverunt nisi unum aut alterum ex illis [artibus], erant illi in plaga occidentali

5465. spectans ad orientem, in quodam loco deserto, qui terminabatur in sylvam, ubi quoque vagabantur; illi redigebant quosdam in suum proprium et adducebant ad se, et inter illos aliquos mihi notos in mundo, sed propter illam causam ut praeessent illis, nam erant absque dominatoribus, et ideo unus alterum dire infestabat, sicut fit ubi nullus magistratus, et nullus ordo, seu nullum regimen: illuc deductus sum, et compertum est, quod fuerunt ibi tales qui nullum timorem habebant pro Deo, nec respectum pro homine, sic ut neminem curaverint, inde in talia acti sunt ab infernis, plurima pars erat ex plebe, quae tamen intus astute et malitiose cogitaverunt in mundo; illi tunc visitati, et cum expertum quod tales essent, ab illis adempti sunt qui illuc deducti arte sua phantastica et magica, ac aperta est in medio tractu magna caverna, quae in profundum tendebat, et illuc conjecti omnes qui ibi, et quoque inquisiti omnes qui in sylvis, et quoque illuc conjecti sunt; erant etiam plures qui apparebant ad finem sylvae super editiori loco, qui fuerunt qui aliquid sciverunt de Deo, illi qui similes caeteris usque erant, quoque in idem antrum conjecti sunt. Sciendum quod omnes tales congregentur simul ad eundem locum, hoc commune est in altera vita, ita qui tales ad tractum ibi et in sylvas: sciebant illi qui in tractu se recondere in quibusdam subterraneis cryptis, etiam qui in sylvis, sed inde extracti sunt.

5466. Praeterea erant adhuc astutiores qui solertius adigere spiritus possent in sua propria, ac illos ducere, illi habitabant sub terra in longa serie prorsus in anguli extensione inter occidentem et meridiem, anguli extensio dicitur a meditullio usque in longum,* ba est meridies, bc oriens, cd septentrio, da occidens, extensio anguli inter occidentem et meridiem est kaf, hoc vocatur extensio anguli, secundum illam extensionem habitabant, a parte occidentali viri, a parte meridionali faeminae, quae fuerunt meretrices, versus meditullium qui aliquid de Divino noverunt, remotius versus f qui nihil de Divino, ita dispositi sunt, ita ab uno latere viri, ab altero faeminae. Ubi faeminae habitabant, apparebat lucidum sicut sulphureum, quod erat ex lascivo in quo fuerunt in mundo, nam lascivum apud faeminas ita in altera vita apparet, cum simul sunt; ubi autem viri habitabant, erat tenebrosum: deductus etiam sum ad aliquem locum ibi, et visum quod habitarent in cameris suis sicut meretrices, sed extus super scamnis, circum parietem meridionalem; postquam visitatum est quales illi essent, et compertum quod viri, qui malitiosi et astuti per varias artes furati sint viros aliunde, et deduxerint illos ad faeminas, quae tunc crudeliter illos tractabant variis modis dicitur quod furati sint, quod fit, cum inducant in proprium suum, et sic abducant quocunque volunt, secundum prius ostensa [5464], illi viri potuerant abducere malitia sua et arte etiam spiritus quos alii non possunt, quod etiam factum cum quibusdam apud me –
* Diagram

5467. postquam visitatum est quod tales essent faeminae, et tales viri, qui in longa serie secundum extensionem anguli habitabant, tunc sequebatur judicium, quod omnes tales conjicerentur in infernum, ex quo nusquam exirent amplius; faeminae conjiciebantur in locum ardentem sulphure et igne, apparebat is locus seu id stagnum lucidum sicut apud illos in domiciliis erat lucidum ex sulphureo lasciviae, in id stagnum omnes conjectae sunt; stagnum erat ad finem anguli transversim situm, se extendens ab occidente in meridiem, transversim ad angulum, magnus erat, erat magnus numerus qui illuc conjectus: viri autem qui secundum angulum illum habitabant, ad latus occidentale conjecti sunt in talem abyssum qui patuit ante illud stagnum, qui abyssus erat tenebrosus et tendebat profunde sub stagno sulphureo: antrorsus etiam patuit similis abyssus, qui tendebat etiam sub alterum, in illum conjecti sunt, qui sciverunt de Divino, et qui frequentaverunt templa, et tamen usque simili malitia fuerunt.

5468. * de extensio anguli inter occidentem et meridiem; stagnum sulphureum quo faeminae conjectae, ae; abyssus ubi viri b; abyssus anterior quo conjecti sunt qui sciverunt de Divino, et usque tales fuerunt, c, sed de his nunc dicetur.
* Diagram

5469. Sed quia mali spiritus qui nihil curant Divinum, nihil possunt facere quacunque arte et phantasia, nisi secum in societate habeant spiritus qui sciant Divinum, ita qui aliqua vera fidei norunt, propterea inquisitum ubi tales essent, qui auxilia illis ferrent, ac inventi sunt supra in monte quodam supra meditullium versus occidentem, ibi ingens numerus talium erat, ex utroque sexu, qui simili malitia fuerunt, ac furati viros arte varia, phantastica et magica, ac duxerunt illos in antrum in occidentali tractu non procul a meditullio, ubi etiam apparebat lucidum, et ibi tractabant illos saeve variis modis, cum hoc compertum est, tunc omnes illae faeminae ad magnum numerum, conjectae sunt in stagnum sulphureum ae, et viri in abyssum anteriorem c, fuerunt omnes in mundo adulterae, et viri adulteri, et allectarunt variis modis ad adulteria, utcunque templa frequentarunt, et obiverunt sanctam coenam, usque sunt tales ut nec curent Deum nec homines, et in altera vita se dedunt artibus talibus, in quibus jucundum vitae suae ponunt. Hi qui in monte, fuerunt ex variis gentibus, etiam aliqui ex Sverana.
[5469] 1/2. Post aliquot tempus translata est multa pars ex illis infernis remotissime in occidente in inferna alia, sunt visae aliis, qui horruerunt, tam monstrosae, cadaverosae, et immundae erant, visae sunt a pontifice ultimo, et dictum quod horribilius non viderit, aliquas etiam inter illas quae Romae fuerant, in domo de qua nihil tale suspicatus, loquutus cum illa.

5470.* De quatuor angulis, et de illis qui ibi, deque ultimo judicio eorum, tunc de draconicis, et de abyssis in quos conjecti*
* Diagram

5471. Juxta talem situm consideranda sunt omnia in altera vita, est meditullium, ubi vere Christiani, et in cujus medio Nova Hierosolyma, quadrangularis, anguli considerandi sunt secundum extensiones in quadrangulum, ut angulus inter occidentem et meridiem ghik, angulus inter orientem et meridiem ab etc., angulus inter orientem et septentrionem, op: angulus inter occidentem et septentrionem mn. Lineae illae vocantur extensio anguli.

5472. De illis qui siti sunt juxta extensionem anguli inter occidentem et meridiem gh, et de eo lacu seu stagno sulphureo, l, deque hiatibus tenebrosis ki, mox supra scriptum est, quae videantur [5467-68].

5473. De illis qui siti sunt juxta extensionem anguli inter orientem et meridiem ab, erant ibi qui nihil curarunt doctrinam Ecclesiae, sed applicuerunt sensum literae Verbi ad quodcunque vellent, et sic ad favendum cuicunque et suis amoribus et principiis, ita qui non bene vixerunt, et ita adulterati cum Verbo, a parte meridiei secundum extensionem ejus erant mulieres tales, et a parte versus orientem erant viri tales, ita distincte habitabant faeminae et viri, erant itaque adulteri in spirituali sensu; visitatio ad illos venit, et post illam conjecti sunt viri in longum hiatum tendentem versus infernum ibi quod apparet ad c, secundum gradus adulterationis, qui plus fecerunt et qui minus: in longum illum hiatum a parte meridiei, d, conjectae sunt faeminae tales. Antistites qui fuerunt tales et vixerunt male, conjecti sunt in eum hiatum remotius ab aliis in x, et ibi apparebat infra sicut ignis carbonarius, et fumus inde sicut pulvis tusi carbonis nigri. In muliebri hiatu infra apparebat lucidum carbonarium tetrum: postquam hi conjecti sunt illuc, tunc ingens numerus similium in eosdem hiatus dejecti et illuc conjecti sunt e variis montibus in oriente ubi z et circum, tum etiam e montibus in meridie, et quoque e medio aliqui, omnes secundum adulterationis gradum; erat ingens numerus.

5474. Postea ostensa est planities quae humilior terra, in qua varia loca subterranea obscura a lateribus, admodum lata, transverse sita ad angulum, ubi est EF, illuc delati sunt omnes illi ex quacunque conditione, tam sacerdotes quam alii, qui nullam doctrinam habuerunt, ita non certam fidem, sed vagam, ex eo quod solum studuerunt Verbo quoad sensum literae ejus, et sic qui non explicabant quicquam ibi secundum doctrinam Ecclesiae suae, quam nec curarunt; nam qui non curant doctrinam, non fidem certam sed vagam habent, ideo nec intellectuale quod illustrari possit in altera vita: hi qui ibi non ita male vixerunt, sed moraliter bene in externis, quidam non ita bene, distincte ibi situm obtinent secundum vitam: illuc collati sunt successive a primis saeculis, et nunc illuc delati plures, est satis magnum spatium et capax; qui ibi sunt, non ita male habent, sed status illorum vitae variantur et incerti sunt, non habitant in certis domibus, sed nunc in illis, nunc in aliis, ita hic et illic, vage, etiam in cavernis tenebrosis quandoque, ex causa quia non certam fidem sed vagam habuerunt. Dictum [quod] qui illuc conjiciuntur, non amplius exire possint.

5475. Sciendum est, quod hiatus illi bini c et d, tum magnum illud EF sint quae in Apocalypsi vocantur abyssus, in quem draco conjectus, ita ibi sunt abyssi draconis, Apoc. XX: 3, et in magno illo EF sunt qui spiritualiter scortati sunt cum Verbo, in binis anterioribus qui adulterati.

5476. Juxta angulum inter orientem et septentrionem secundum extensiones ejus op habitabant illi qui mentiti sunt coram hominibus de se quod sinceri, pii, et omni virtute, tum quod fide praediti essent, et sic homines seduxerunt variis modis, inducentes illis credere quod tales, et usque prorsus insinceri, fures, meretrices, et flagitiosi essent, audivi quod seduxerint quoscunque vellent mentiendo, loquebantur sicut ex corde et ex fiducia, inveniendo plura talia per quae persuaderent. Erant a parte septentrionali mulieres tales, quae per phantasias operabantur fortiter, a parte autem orientali erant viri, omnes in cameris ibi, sub terra in longa serie, occludebantur interius qui et quae pejores reliquis.

5477. Visitati sunt et inventi tales utrinque, et tunc inde omnes dejecti et quidem in montem quendam ad finem anguli g, in cujus medio patebat antrum, tendens in profundum, illuc conjectae sunt ad magnam numerum faeminae tales, et in hiatum tenebrosum ultra montem in plano quodam ad latus orientale illius montis paulo ulterius ad r conjecti sunt viri tales.

5478. Tandem etiam illuc conjecti sunt ex infernis sub meditullio etiam ad multitudinem, et non visi e montibus, sed ex infernis sub meditullio, conjecti sunt viri in hiatum r, mulieres in antrum in medio montis go.

5479. Ad angulum juxta extensionem ejus inter occidentem et septentrionem mn, habitabant qui prorsus nihil sciverunt in mundo, et inde in coecitate quoad spiritualia et moralia essent, prorsus obesi ingenio, et quidam quasi fatui, quoniam in mundo nihil scire voluerunt de Ecclesiae doctrina nec de Verbo. Ibi etiam sunt hiatus bini, anterior pro viris, posterior pro faeminis, et illuc mittuntur per vices illi qui quasi fatui sunt; qui sunt plures qui in mundo sapientes dicti sunt seu ingeniosi, sed qui usque negaverunt Divinum, odia et vindictas corde foverunt, qui adulteri fuerunt, et similes, qualescunque in morali vita. Qui tales sunt, ne per ingenii naturalis dotem laedant alios, illuc mittuntur, ac ibi stultescunt; tales quoque intra breve tempus etiam per biduum vastantur, et cum illuc veniunt fiunt hebetes, et eunt quasi fatui, tanquam prorsus nihil sciverint; nam nisi hoc fieret, facerent malum pluribus per dotem sui ingenii et ejus abusum. Lagerberg illuc missus quia fastuosus ob dominatum in mundo, ob confirmationem de adulteriis per artes antequam maritatus et postea [quod] confirmaverit in se [quod] in illis nihil mali; ob vindictas quas fovit corde contra omnes qui se ei opposuerunt; ob negationem Divini, credens quod religio toleraretur propter vulgus; et quia non aliqua doctrinalia Ecclesiae curavit, solum delectatus in legendis actis senatus et revisionis, et talibus, propter jucundum captum inde ex juventute, recretum et auctum propter dominium per id; non fuit vir conversationis, quin austerus, inde deditus talibus. Exploratus et sic compertus, quapropter vastatus intra biduum, et in hiatum anteriorem missus, et fatuus sicut alii factus vindictam spiravit usque ad ultimum, et hoc ob causam, quod nempe [ei] opponebatur quod non abduceret alterius uxorem. In hiatu illo erat lux plane carbonaria, non alia.

5480. Postea visum quod ex inferiore terra in tractu occidentali versus meridionalem, assurgerent magnus numerus qui ibi, qui ferebantur in montes qui in oriente, in locum illorum qui inde dejecti sunt, de quibus supra [5476-77], nam cum mali conjiciantur in infernum, tunc boni loco illorum succedunt, quorum plerique a Domino reconditi sunt et reservati in inferiori terra, ita exemti a contagio malorum, et ibi initiati vitae spirituali. Dicebatur quod essent tales, qui in pueritia didicerunt doctrinalia Ecclesiae propter famam eruditionis tunc, sed postea ducti a Domino imbuerunt vitam Christianam per illa, et quantum hoc tantum fastum eruditionis exuerunt.

5481. Habitationes secundum plagas supra diem* in plaga occidentali ad meridiem habitant qui astuti et malitiosi, volentes ducere alios; ad septentrionem ibi sunt hebetes, ita qui nullo ingenio nocendi et ducendi gaudent.
* h.e. visibiles (cf. 5485)

5482. In plaga septentrionali, versus occidentem ibi sunt qui hebetes, non genio nocendi et ducendi gaudent, at versus orientem ibi habitant qui per mendacia insinuaverunt et seduxerunt, ita eo modo astuti et malitiosi, volentes etiam ducere alios.

5483. In plaga orientali versus septentrionem sunt illi qui in mendaciis sunt, et eo modo astute seducunt; ita qui nulla religione sunt; versus meridiem ibi, qui nulla doctrina, vacillantes, et credentes quicquid volunt, aliquantum etiam imperiosi.

5484. In plaga meridionali, versus orientem sunt qui imperiosi, et qui in magnis officiis, et qui non sciunt aliquid certi; versus occidentem ibi qui astuti per affectiones, ut sirenes et alii.

5485. Haec sunt supra terram, ubi apparent, et sunt mali, aliter ibi qui supra terram in montibus et petris, et qui infra terram in variis stratis, tam mali quam boni. Angeli et spiritus boni sciunt solum ex via quam carpit spiritus cum vadit qualis est.

5486. De Sirenibus, et eorum ultimo judicio
Quales sirenes sunt, et quaenam prius aliquoties de scriptum, sunt illae omnium pessimae in altera vita, et prae reliquis damnosissimae, quoniam seducere possunt quoscunque adeunt, si non auferuntur et tutantur a Domino; est nefanda turba, intrant enim in omnium affectiones tam bonas quam malas, artibus tam phantasticis quam magicis, conspirant cum omnibus infernis, verbo prae caeteris sunt diabolicae. Sunt tales etiam viri, qui in mundo similiter fecerunt, et inierunt amicitias cujuscunque per insinuationem in eorum affectiones et lucra, solum lucrandi causa, et obtinendi imperium super illis, et per illos sic dominandi, et illis indifferens fuit, si insinuarent se per pietatem, per charitatem et amorem, vel per impietatem, prophanationem, per neces, per adblandimenta omnium malorum, per juramenta, etc.

5487. Sirenes mulieres habitabant simul super monte in meridionali plaga versus occidentalem, ubi una erant, ac infestabant omnes circum circa, etiam qui remotissime ab illis, nam tales sunt; quapropter visitati, ac inventi quod tales, inde vi a monte illo deducti sunt remote versus lineam occidentalem et supra illam remotissime, usque ut vix apparerent, ad partem occidentalem ultra lineam ibi, ad ultimum terminum Christianismi, sed ubi Christianismus terminatur, quoniam illis nulla religio, et ibi conjecti sunt in lacum ibi latum transversim ibi in occidentali plaga situm, ibi ad O: pejores illarum propius ad lineam; mons sirenicus seu ubi Sirenes erat ad Q.

5488. Postquam illae quae in monte fuerunt conjectae illuc sunt, efferebantur ex inferno suo, quod in meridionali plaga prope meditullium, ubi ingens multitudo illarum, illuc missae et deductae per plures annos, erat numerus et multitudo ingens, visa implere totum spatium intermedium quam amplissimum, erant ad aliquot myriades, patuit exitus pro illis in meridionali tractu, et deducebantur ad eundem lacum, et omnes illuc conjectae sunt.

5489. Postea inquirebantur quae se recondiderant in monte, inquisitio fuit per viros similis malitiae, illi visi intrare antrum quod in medio monte, subiverunt id, et visum quod excavaverint spatium ibi circum montem a parte altera ejus, ad insigne spatium quod ducebatur circum, et tandem a caverna in cavernam, illuc confugerunt pessimae illarum, quae neces quoque commiserunt, et magicis studuerunt, et quae prophanarunt sancta, illae ibi dejectae per antrum in medio montis, et conjectae sunt in lacum ibi versus meridionale latus.

5490. Postquam hoc factum, visum est quod induceretur sicut pulvis super totum lacum, sic ut obtegeretur, ut nusquam inde [ab] aliqua exsurgeretur, et vix sciretur ubinam essent.

5491. Postea conjecti sunt viri tales in lacum ibi P qui in parte meridionali, illi subducti sunt ex subterraneis in tractu occidentali, primum qui ibi fuerunt sub terra propius ad meridionalem lineam, hi deducti sunt supra montem ad lacum illorum, et conjecti sunt. in partem ejus versus angularem lineam propius, postea ex subterraneo in occidentali medio fere assurgebant pejores, qui similiter ac sirenes intrare potuerunt in affectiones aliorum, per prophana aeque ac per sancta, illi deducebantur etiam supra lineam, versus montem sirenicum sed ab occidentali ejus latere ad lacum eundem, in medium ejus; et denique assurgebant ex subterraneo in occidente propius ad septentrionalem lineam, qui fuerunt omnium pessimi, qui neces commisere, qui furta, qui adulteria, qui athei, et tamen apparebant sicut lucis angeli, praeferentes sanctitatem, etiam qui in clandestino exercuerunt artes magicas, quas didicerunt a turba diabolica, de quibus tamen nihil vulgarunt in mundo, illi deducti sunt etiam super lineam angularem, sed ad orientale latus montis, ad lacum eum, et illuc conjecti sunt versus angulum ejus ulteriorem, sic absconditi, ut nusquam apparerent. Ita turba illa nefanda in infernum conjecta, fuit numerus etiam magnus.

5492. De Statu post mortem, et de infernis
Er. Br.*
Fuit quidam notus mihi in mundo (Er. Br.) qui dum fuit in mundo vixit genio, et solum mundana curavit, is cum moriturus, se devote praeparavit, plus quam alius, usque ut sacerdos et omnes crederent illum venturum in coelum propter poenitentiam tunc; cum illo loquutus sum tertio die post mortem, et tunc statim, ut convenit notos ibi et vidit talia quibus delectatus est in mundo, ad pristinam vitam rediit, sic ut poenitentia in tempore mortis prorsus nihil fecerit.
* = Erland Broman (cf. indicem ad Broman)

5493. Quarto die post mortem vocatus est ad judicium, ductus infra in occidentali plaga versus merid. paulo a medio, et ibi detecta sunt quot adulteria commisit, quod unam necaverit, plures vi violaverit, praeter centena alia adulteria: postea recensitum ordine quibus artibus surripuerit pecunias, et sic clandestinis artibus furatus, quod fuit ad aliquot centena, et ad aliquot milliones thalerorum cupr. et haec recensita longa serie, unum post alterum, nec potuit quicquam negare, recensitio fiebat secundum membra corporis, vixerat continue in luxuria, et artibus nefandis, quapropter eo die conjectus est statim in infernum, nunc primum ubi foeditates sunt ex adulteriis et violationibus. Apparebat niger sicut diabolus, ibi: auferri videbatur communicatio cum coelo, quod apparebat sicut lucis striae ab illo elevari.

5494. Postea inde eximebatur sed vix sui compos, usque excitabatur quaedam quae apud illum et detecta sunt inferna, cum quibus fuerat in mundo, quae malitiosissima, nam commiserat multa facinora, et semper praestruxit ita viam, ut non posset adiri, inter alia inferna erat unum in occidente versus angulum septentrionalem sub terra, ubi inferna flagitiosissima, et quoque malitiosissima plura, cum uno illorum communicatio fuit, et tunc illi qui cum eo conspirabant, graviter puniti sunt; inde alii qui etiam assurgere conati sunt, lamentati sunt alta voce, quod si is vagaretur liber circum, incurrerent in suas poenas graves, de quibus alte lamentati sunt, inde patuit, quod neutiquam possint assurgere ex infernis ex timore poenae, nam alta voce lamentati sunt, quod si is liber esset, non possent aliter quam assurgere et puniri, quod erat si eos in fastum reduceret, et in talia quae fastus.

5495. Quarto die inde exemtus est, et data ei vita pristina, qualis ei in mundo, et quinto die ruebat in omne nefas secundum nefarias artes suas, et tales, ut horrerent angeli, et quoque aliquoties gravissime punitus, quod factum 5to die a morte.

5496. De inferno veneficorum, sicariorum, et homicidarum
Qui in mundo venefici, sicarii, et homicidae fuerunt, in altera vita statim in infernum feruntur, et vastantur, et ne inde se ejiciant et mala faciant, gravissimis poenis torquentur et cruciantur, usque dum non amplius hiscunt inde ascendere, infernum eorum primum est in occidentali plaga versus septentrionem aliquantum remote a medio, profunditates sunt plures secundum mali gradum, ibi cruciat unus alterum, et tandem usque ut jaceant sicut demimortui, dicitur sicut phlegma in luce coeli, cum interiore vita perpauca.

5497. Vidi quod efferrent se ex inferno illo, et intentarent aliis tale malum quale suis, quod est sicut mortiferum, et si ad homines veniant illis illico mortem inferunt, et hoc in occipitio et in medulla spinali, quibusdam in capite, quod etiam mihi intentarunt, veni paene in deliquium.

5498. Infernum eorum est prope id infernum ubi malitiosissimi, hoc est propius ad septentrionem: in infernis sicariorum et veneficorum apparent sicut tigrides, pantherae, et inferius sicut dracones et serpentes viperae, quia adblandiuntur antequam infundant venenum.

5499. Vidi illos postea transferri remotius in eadem plaga septentrionali quoad aliquot centum, et sic ibi recondi in inferno, ubi jacent demimortui, et post saecula excitantur et vagantur sicut fatui absque ullo intellectu.

5500. Sunt illi qui homicidae fuerunt ex voluntate et proposito, seque diu exercuerunt in eo, et postea jucundum in eo acceperunt, et simul astuti fuerunt et malitiosi, exterius apparentes sicut sinceri, quia tales maxime periculosi in altera vita, possunt infectare simplices bonos, ita qui interfecerunt homines sanguine frigido et non calido, ut dicitur.

5501. Continuatio de Babele
Post aliquot dies facta est ordinatio circumcirca tractum illum Babylonicum, et ad omnem plagam, sic ut cinctura facta sit, seu circumferentia, ad distantiam a medio, paulo ultra tractus Babylonicos, omnes ex gente Catholica.

5502. Primum inferna ex illis gentibus translata sunt, quae ad meridiem et ad orientem, inferna magica ad meridiem, et phantastica ad orientem; et illi qui ibi ingenti numero conjecti sunt in mare occidentale, et in voraginem occidentalem versus septentrionem; quod ita factum: omnes qui in infernis magicis ad meridiem inde eximebantur, et conjiciebantur in mare occidentale, a parte ejus meridionali, secundum omne litus ejus, ad multam extensionem versus occidentem, nam extenditur id mare ad occidentem in longitudine, latitudo non est magna; et postea magica eorum in pulverem redacta dissipabantur et sternebantur super mare, qui pulvis apparebat sicut paleae. Postea eximebantur illi qui in infernis phantasticis ad orientem, etiam ad distantiam paene similem a medio, et illi qui ibi deducebantur via septentrionis ad occidentem, et pars eorum conjecti sunt in voraginem occidentalem ibi versus septentrionem, et pars in mare occidentale ad litus spectans septentrionem, etiam longa serie, et ingenti numero.

5503. Postea eximebantur ingenti multitudine spiritus ab occidente qui sub terra ibi, et reconditi sunt a Domino, et sic conservati a contagio caeterorum, qui idololatrici: exemti ibi ex variis locis, et deducti ad meridiem, ad orientem, et ad septentrionem; et quidem in loca ubi prius mali, sic ut habitationes illorum datae sint illis, sicut terra gentium filiis Israelis in Canaane; et hoc quoque circum circa, facientes circumferentiam; qui ad meridiem deducebantur, erant qui moralem vitam egerunt, ex cognitionibus de illa, sic ut bene vixerint moraliter, et non spiritualiter, quia non cognitiones de veris fidei habuerunt; quoniam denegatum eis legere Verbum: usque sic acceptati. Qui ad orientem deducti paene ad similem distantiam a medio loco infernorum ibi, erant qui dicebant se amare Deum, sed usque absque cognitionibus, quomodo amandus: visus tunc homo supinus, perlatus illuc, facie versus coelum, per quod significabatur quod tales fuerint; hi ferebantur via brevi super medium ad loca quae habitanda ibi. Qui ad septentrionem deducti sunt, erant qui dicebant se amare proximum, et pro proximo habuerunt quemcunque miserum et infortunatum paene absque discrimine; et hoc quoque ex defectu cognitionum, quia in ignorantia ex astutia monachorum propter lucra et cultum sui; hi quoque via brevi deducti sunt, erant ingens numerus, ad plures myriades: in occidentali plaga etiam ad similem paene distantiam a medio positi erant qui ex religioso antiquo cultum habebant, ac fecerunt sicut parentes, non abscedentes ab illorum religioso propter defectum cognitionum, hi reconditi jacuerunt prope mare occidentale ad latus spectans septentrionem; omnes hi et illi qui supra memorati ex gente Catholica, et simplices boni.

5504. Postea ex medio magnus numerus ad omnes illos missi sunt, nempe ex iis qui reformati et protestantes vocantur, qui in cognitionibus Ecclesiae, propter finem, ut erudirent illos, et sic praepararent ad coelum, nam plerique illi in affectione veri erant, et nunc provisum ut sua gaudia acciperent.

5505. Missi sunt illuc ad omnes ex medio qui in cognitionibus veri et boni ex Verbo, ibi conservati longo tempore ut seminarium, ex variis altitudinibus ibi: quapropter repurgata sunt loca ibi in medio pluries a malis, qui nempe in simulatione boni et veri essent, et usque illuc se contulerunt, a talibus repurgata est regio media variis modis, etiam prius per multum temporis, nam [ut] faex immixti illis qui in cognitionibus [veri] et boni, qui instruerent simplices ex Catholica gente.

5506. De devastationibus in genere
Devastationes fiunt tribus vel 4 vel 5 modis, 1) per id quod mittatur in vitam suam, et tunc deteguntur qui unum faciunt cum illo, ita quoque qui unum in mundo, illi enim auferuntur ei, et conjiciuntur in inferna vel in alia loca, modo auferantur, inde diminuitur per gradus vita ejus, sicut immittitur in suos amores aut in sua principia. 2) Circumferuntur quod fit in circulum, a dextro ad sinistrum, ut si in occidente in meridiem, dein orientem, tum septentrionem ad priorem locum suum, et tunc deteguntur qui tales, et auferuntur, et quantum auferuntur tantum devastatio. 3) Circumferuntur etiam, et illi qui conjunxerunt se cum illo, retro vertuntur, et sic abalienantur quoad animum, et separant se, ita quoque diminuitur vita ejus. 4) Et quoque circumferuntur, et omnes qui una agunt cum ejus malis conjiciuntur in alium, et cum ibi sunt simul, auferuntur ab illo, sicut indusium a corpore, et sic perit communicatio, excitatio, et ejus vita in eo. 5) Communis vastatio fit per punitiones, quae fiunt quoties malum alteri facere tentat, punitiones sunt graves secundum mala, et frequentes secundum contumaciam. 6) Qui non ita vastari potest, conjicitur in inferna fatua, muta, hebetia, vel in inferna quae externam vitam suffocant, manente interna.

5507. Vidi circuitiones tales plures, et apud quosdam unam, et apud quosdam plures, et quoque punitiones graves et gravissimas: ita nullus dari potest, nisi devastetur, et post devastationem conjicitur in infernum, vel ambulat cum pauca vita. Quidam non ita circumferuntur sed solum mutant loca non per circuitum, et usque ita vastantur.

5508. Vastationes fiunt cum omni varietate, primum interiora et successive exteriora, usque ad extima, et cum ad haec perventum est, actum est; vastationes sunt amorum et inde omnium cupiditatum; successio ab intimis ad extima animi apparet in corpore successive a capite ad calcem pedis, et quoque sentitur progressio ita in corpore, et ultimum in planta pedis, sciunt quoque spiritus quod cum illuc perventum est, actum sit:* causa quod ita sit, est quia omnia interiora hominis desinunt in sua ultima in corpore, et hoc progressive a capite ad plantam, imo quilibet gradus successionis cujusvis cupiditatis habet suum ultimum determinatum in corpore, inde quoque est [quod] cum evocantur ex homine quae fecerat in mundo, tunc progrediantur a capite ad brachia, ad pectus, ad lumbos, usque ad pedum ultima, quasi ibi essent inscripta omnia, sunt enim sic in homine ordinata; nam omne internum hominis est sicut homo, correspondet etiam omnibus apud hominem, inde est quod totus homo a capite ad calcem sit suus amor.
* Sidebar: NB.

5509. Communissimum est, quod mali spiritus permittantur malum facere, quae tamen Dominus vertit in bonum, sunt tentationes bonis, et vastationes malis, ac sunt propter separationes seu purgationes, nam purgationes perstant continuo, sicut sanguinis in corpore, et malorum in homine regenerando, mali illi consociant sic se cum malis circumcirca ubivis in petris et in montibus, et associant se talibus, praesertim illis qui dominatum quaerunt, nam tales sunt qui colligunt: postquam consociati sunt et collecti, tunc quasi apud illos et in illis sunt omnes cum quibus consociati sunt, faciunt enim sic quasi unum corpus cum illis, tunc in illo ut subjecto apparent omnes, et tunc illi ubicunque sunt e societatibus ejiciuntur, ad alia loca quae correspondent, et ad inferna; cum sic omnes cum quibus ligatus est, sic separati et ejecti sunt, tunc ille devastatus est, nam non habet qui sustineant, ita labitur in infernum suum, estque totus in malo et inde falso. Vidi quendam ita devastatum, e quo consociationes malorum desumebantur et quasi exuebantur a capite per corpus [et] brachia ad calcem. Vidi alium, qui interius ita exutus est, qui aggressus est interiores, dicebat quod portaret eos super genubus, quae sunt inter naturale et spirituale: ille qui interius cogitavit potuit colligere subtiliores usque ad genios, qui omnes ejecti, et ex talibus repurgati montes; perstabat ultimum hoc per 3 dies.

5510. Vastationes et purificationes perstant continuo, sed ultimum judicium modo ad finem Ecclesiae.

5511. Multa sunt quae dici possunt de repurgationibus societatum, quoniam innumera genera malorum et inde falsorum sunt, quae separanda continue, seu a quibus coeli repurgandi: etiam separantur ab invicem, qui optimi in medio, et qui non ita boni ad circumferentias; et quidam secundum animos, et affectiones eorum ponuntur ibi ad orientem ad meridiem ad occidentem et septentrionem; quod etiam fit similiter. Inde cognoscitur ubivis quali animo et affectione sunt ex solo loco seu situ in urbibus et in montibus ac petris, etiam in minoribus [locis] sacerdotes, ut in templis.

5512. Etiam vidi antequam ejicerentur ex montibus, quod primum ita ordinarentur seu disponerentur, et quod dein ad similes plagas ejicerentur.

5513. Malus cum ei modo aufertur externum, quod in mundo inservivit ei, ob lucrum, honorem, famam, ne incurreret in discrimen vitae ab alio, et ne puniretur secundum leges, tunc ex interno aget, et ruit sicut vesanus secundum omnes suas libidines et cupiditates, absque fraeno et absque pudore, nec se continere potest, vidi talium plures, qui in mundo pro honestis habiti sunt, et qui laudati ob plura; hoc quoque facerent in mundo si externa illa vincula auferrentur, ut patet ex hominibus qui se miscent civili bello, quando fraena externa cessant. Inde patet, quid conscientia, nam qui conscientiam habent, quae est interni, illi tunc in intelligentia et sapientia sunt, plus quam in mundo, nam hae sunt in interno.

[5513a.] De Tellure in universo
In vigilia: Ductus sum iterum ad aliam tellurem in universo, quod fiebat per continuas status mutationes, quae perstabant circiter duodecim horis; in comitatu cum spiritibus et angelis; ducebantur versus meridiem linea recta, et nunc sursum, non directe, nunc deorsum, ad latus montis, vel super montes, etiam super voragines; etiam in via audiebam super montibus hic illic spiritus inter se loquentes; observabam tunc quam immensum esset coelum Domini, nam potui ab extensione quam pertransivi concludere, comparatione facta cum extensione spirituum et angelorum ex nostra tellure, quae dimensio mihi nota est, quod si aliquae centum myriades tellurum darentur, [et] ex qualibet tot homines, quot ex nostra tellure, quod usque locus foret illis in aeternum, nec usquam impleretur.
[2a] Cum veni in conspectum, tunc e longinquo alloquebantur me, quaerendo quinam essem, et quid vellem, dicebam quod peregrinationis causa, et quod huc delatus, et quod nulli damnum inferam, tunc quaerebar quem Deum coleremus, dicebam quod Dominum, respondebant quod ipsi quoque Dominum; et quod timerent ne forte essem ab illis advenis, qui perturbant illos, quos fugiunt, qui dicunt et volunt ut crederent, quod Deus sit trinus, quem nominant Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, et trinum id faciat unum, dicentes quod respondeant illis, quod sciant quod Deus unus sit, quod ille sit Dominus, et quoque homo, et quod illorum trinum non curent, quoniam inde ideam trium deorum capiunt, ex qua idea prorsus confunduntur, et quoque perit illis illustratio quae illis est a Domino; dicebam illis quod nos quoque qui hic sumus unum Deum agnoscamus, et quod Ille sit Dominus; et narrabam illis unde illis idea de trino, quod nempe in Verbo, ubi revelatio illis, nominentur illi tres, et quod ideo distinguant illos in tres personas, et sic ipsum Divinum, et inde ideam trium habeant, et quod sic aegre aliter cogitare possint, sed usque quod sciant quod Deus unus sit, cum tamen tria illa nomina, sint modo nomina unius Dei et non personae; [2b] dixi porro quam idea habemus de Domino, comparative dicendo, cum angelo, angelus habet intimum suum, quod in homine vocatur anima, quae cogitat et vult, et habet externum quod vocatur corpus, quod videt, loquitur et agit, et quoque habet sphaeram amoris seu affectionis, ita vitae circum se, haec tria faciunt unum angelum; ex hac comparatione comprehendi potest, qualis idea de Domino habenda sit, quod nempe in Ipso sit Pater, ut Ipse dicit [Joh. XIV: 10], Divinum Humanum Ipsius sit Filius, et Sanctum procedens implens coelos et faciens illos, sit Spiritus Sanctus, sic trinum id est unum; audita illa idea, dicebant quod ex illa comprehendant unde advenis talis idea trium, et porro illi qui in illustratione erant, dicebant quod sciant quod ita sit; sed dolebant quod advenae illi distinguant inter Humanum et Divinum in Domino, cum tamen illi sciant quod Dominus ut homo sit Deus, et quod Deus et homo quoad Dominum sit unum.
[3] Porro dicebant, quod advenae illi etiam confundant eos per id quod dicant quod fidem habere debeant, seu credere, et quod non sciant quid fides, seu quid credere, cum in se percipiant id ita vel ita esse, ad hoc respondebatur, quod illis qui in illustratione sunt non opus sit dicere ut credant vel fidem habeant, quoniam id foret simile ac cum quis oculis suis videt hortos, arbores, campos et similia, quod diceretur illis quod crederent quod horti sint, quod arbores, quod campi, quoniam vident illa, et quod similiter se habeat cum fide de rebus quas dicunt, quae pleraeque tales sint quas non intelligunt; dixi porro, quod causa quod fidem dicant, est quia binae facultates homini sint intellectus et voluntas, et quod plerique ex Verbo sciant et sic intelligant, sed non faciant, et ideo quia solum rei Divinae ex Verbo non ulterius vadit quam in intellectum et non in voluntatem, quod ideo dicant credere et fides, cum aliter dixissent si etiam ex velle facerent id, intelligere illis datum est ut possint regenerari, sed non habent intellectum illustratum alii quam qui vivunt secundum illa, et sic desiderant Vera Divina inse, hoc comprehendebant, et percipiebam quanta illustratione essent, et quod interiora eorum aperta, et in luce, et quod essent e regno coelesti, qui neque admittunt fidem, nec audiunt credere, sed dicunt ita ita, vel non non.
[4] Quod essent in illustratione et perciperent in se quid verum et bonum, scire dabatur ex eo, quod [cum] dicerentur illis plura de charitate, de amore, de regenerationibus, et de Domino, quod illico scirent quod ita esset.
[5] Postea veniebam ad alios spiritus ex eadem tellure, qui adhuc ulterius, ab occidentali latere telluris illius, illi dicebant ad me, quod apud me nihil nisi malum, respondebam, quod id sciam, et quod similiter sit apud illos, et apud quoscunque, et quod omne bonum quod alicui sit a Domino; inde percipiebant quod in veritate essem, ideo mecum de illa re loquebantur, et ostendebant ideam suam de bono quod a Domino, et de malo quod in homine, et quod semper Divinum ducat ad bonum, tametsi malum una sequitur, sed usque distinctum unum ab altero, sic ut Divinum dominetur et ducat et refraenet ne malum in libertate sit, et agat.
[6] Dein interrogabant me, quomodo Dominus apparet apud angelos e nostra tellure, dicebam, quod appareat in Sole, et quod Ipse sit Sol coeli ex quo omnis Lux angelis et spiritibus, seu omnis lux omnibus in altera vita, dicebant, quod hoc sciant quod ita sit, sed quod usque Dominus aliter appareat illis, cum descendit et praesens apparet.
[7] Tunc mihi ad vivum ostensum est quomodo Dominus apparet apud illos, apparebat nubes obscura antrorsum in altitudine quadam, descendens, et nubes in descendendo apparebat magis et magis in humana forma, et cum ad spiritus venit, tunc apparebat in jubare flammeo, circum quod stellulae ejusdem coloris, et cum ibi esset, congregabantur circum illum spiritus illius regionis ex omnibus locis, et tunc separabat illos, qui boni essent a dextris ejus, et qui non boni a sinistris, et sic ordinabat illos secundum quale probitatis et bonitatis, et postea remisit illos sic ordinatos, dicebant quod hoc fiat quoties incipiunt mali feri et probi a malis seduci, postea vidi Ipsum descendentem satis profunde, et tunc apparebat lucidus, at in via variabatur lucidum varie, et tandem in obscurum, et dictum quod hoc sit prorsus secundum illorum quos pertransit, probitatem et bonitatem, apud illos sic qui in veris sunt apparet lucidus, apud illos qui in falsis ex malo obscurus, apud illos qui in bono flammeus; hoc videbant etiam spiritus ibi, et dicebant quod hoc aliquoties fiat, et quod ita fiat; et dictum illis quod sic in ordinem redigat omnia illa quae inordinata facta sunt, et quoties in mala feruntur, et turbantur ex ordine, quod toties ita redigat in ordinem.
[8] Qui ita ad illos missus apparuit, fuit societas angelica a Domino, in quorum tunc medio Divinum Domini, nam praesentia Ipsius in coelis est Divinum apud societates angelicas.
[9] Tunc quoque a Domino omnes mali separati sunt a bonis, et conjecti in infernum, et sic repurgati, hoc fuit illis prima visitatio quam expectaverunt.
[10] Postea quaerebam illos de tellure sua, qualis esset, primum de sole illorum e tellure, dicebant quod magnitudine capitis hominis, et quod flammeo colore; dein quod dies eorum aequet modo 9 horas nostri temporis, quod potuerunt ex ratione nostrorum dierum apud me dicere; quaerebam de annis eorum, dicebant quod habeat 200 dies, quod faciet paene 76 dies nostri temporis, inde concludere dabatur quod illis non hyems, sed paene autumnus, nam cum dies tam breves sunt, et anni tam breves, non posse increscere gelu, sed esse perpetuum aestivum, dixerunt etiam quod aestivum illis semper esset, et quod continue floreant campi eorum et arbores eorum.
[11] Dicebant etiam quod vescantur fructibus et leguminibus, et non carnibus animalium, et quod bibant lac mixtum aqua; quod lanigeras [vaccas habeant] sicut oves, sed magnitudine vaccarum et juvencorum.
[12] Porro quod vivant inter se domus et domus, et nusquam simul, sed usque quod conversationes sint cum illis intra familias; et quoque quod modo unam conjugem habeant, et quod nusquam plures, quia hoc contra ordinem Divinumapud illos.
[13] Porro, quod quovis trigesimo die conveniant, et audiant praedicationem ab illis qui illustrati sunt a Domino, et quod hoc fiat sub diu, et quod praedicator in pulpito edito aliquantum sit, et doceat; de revelatione dicebant, quod apud illos qui docent et praedicant revelationes sint, et quandoque etiam apud alios, et quod revelatio ita fiat, quod tempore matutino cum in medio inter somnum et vigiliam, audiant quasi angelos e coelo de Divinis veris, et de vita secundum illa, et quod cum in vigiliam veniant, appareat tacite ad lectum angelus in niveo, ac dispareat; inde illis constat, quod quae audiverunt, Divina sint; hoc fit, ut internoscantur visiones Divinae a visionibus non Divinis, in his enim non talis angelus apparet.
[14] Dicebant quod ambulent ibi prorsus nudi, quoniam in domibus suis et circum illas, et quia nuditas non illis pudori est, nihil lascivum ibi; at virgines non exeunt, sed manent domi, usque ad annos quando maritandae, tunc ad certa loca feruntur, et ponuntur post aliqua subsellia, per quae teguntur inferiora et patent pectoralia, et tunc juvenes qui maritaturi erant, illuc veniunt, et vident illas, et sibi eligunt unam in uxorem; vident illico ex faciebus, num similes sint animis et moribus, quoniam non reconduntur interiora eorum, sed patent e faciebus; hoc fit variis in locis; juvenes qui ducturi uxores illuc veniunt, et si non inveniant, redeunt, et cum elegerint, sequitur illa eum, et habitant in loco illis praeparato; est semper super subsellio a tergo senex vir qui prospicit, quod illa decenter fiant, et mulier vetusta a latere uno est, quae etiam praecavet ut omnia fiant decenter.
[15] Viri pileum supra caput habent rotundum peripheria, nigrum. Domus eorum sunt humiles, solum ex lignis albis super quae tectum superius planum, et ad latera limbus obliquus, ab una parte istius domus sunt uxor et vir cum ancillis et famulis, continuatur etiam domus in longum ubi vaccae lanigerae.
[16] Vidi homines ibi, erant facies eorum ampliores faciebus hominum nostrae telluris, erant careo colore sicut apud nos, sed oculi erant valde perspicaces, coruscantes ex luce interna, nam illis interior lux est, quia in tali statu.
[17] Quod adhuc spiritus eorum attinet, conquesti sunt valde de advenis qui ex aliis telluribus ad illos veniunt, quod perturbent illos valde quoad illa quae cultus eorum sunt, et quod fugiant illos, et quod illi loquantur de talibus quae non intelligere possunt, quae dicunt credenda, et quod nec ipsi qui dicunt intelligant, et quod nihil aliud intendant quam ut dominentur super illos, apparebant plures ex illis, sed separati a spiritibus telluris istius, spiritus telluris erant a latere occidentali, illi autem a latere orientali; inter alios sunt monachi qui illuc veniunt, et perceptum quod essent ex illis qui in mundo peregrinati sunt circumcirca, et gentes converterunt, illi quoque ita peregrinantur in altera vita, dicebant de illo, quod non aliud dicat, primum cum venit, quam quod fides habenda sit de Domino, quod natus sit et quod crucifixus, et passus pro nobis; et quod missionarios ejus venerentur, cum haec audiunt, dicunt quod sciant Dominum esse hominem, et quod ab illis nihil scire possint, quoniam Ipse Dominus docet eos, et quod non sciant quid intendant.
[18] Dixi quod incolae nostrae telluris habitent simul in urbibus, cum hoc audiverunt, fugerunt omnes sicut ex timore, sed usque e longinquo loquebar de illa re cum illis, dicebant, quod advenae illi similiter velint, et quod ideo fugiant, scientes quod si una viverent, tunc multa mala invaderent eos, ut libido dominandi, et quoque possidendi aliorum bona, et invidendi aliis, et sic inimicitiae, de quibus nihil sciunt cum solitarii vivunt domus et domus, intellectum tunc quod advenae illi ad talia suaserint, variis modis, solum ex libidine imperandi, et quod ideo fugissent, cum audiverunt de urbibus.
[19] Tunc vidi quod visitati sint illi advenae, et quod collecti sint in unum ad aliquot millia, et ejecti sint inde, et sic liberati a talibus, et cum illis monacho, qui apparuit nudus sed modo ad dimidium corpus, cintus pallio, et quoad pedes indutus calceis.
[20] Cum ab illis abirem, sequebatur me inde spiritus ex illis, ut videret qualia essent objecta in nostra tellure, videbat plura utensilia ex porcellino seu argilla indica facta, vidit ex ferro, ex argento, et lignis varia, et plura quae in domo, dicebat quod talia nusquam viderit, cumque ei ostendere vellem urbem, quae patebat cum ascendebam in domo, illico aufugiebat, nolens illam videre ex causa de qua supra quoniam cum idea haberem urbem, etiam in idea habebam regimen per regem et per primates et plura.
[21] Advenae vocant spiritus illius telluris simplices, quoniam illi ponunt omnem intellectum et intelligentiam in malefaciendo, sed dixi, quod spiritus illius telluris appareant talibus simplices, sed usque millies sapientiores sunt, apud eos coelum est, apud illos autem infernum, ubi malitia est sapientia, et sapientia est simplicitas et paene nihil.
[22] Loquutus dein cum monacho, qui fuerat apud illos, explorabatur qualis esset, quid faceret ibi, dixit ut illos doceret de Domino; quid porro? de coelo et de inferno, quid porro? de fide omnium quae dicturus, quid porro? de pontifice, quod ei potestas aperiendi coelum cuicunque libet, hoc audiverunt illi, et exploratus num crederet in Dominum, inventum quod in nullum Deum, et quid coelum et infernum, quod non sciret quicquam quam quod coelum sit supra et infernum infra; de fide, ut crederent quicquid vellet; de pontifice cum audiebant, dixerunt quod stultior sit omni homini, quod inter stultos amandandus, nam talia in alicujus mentem venire prorsus non putare posse; dicebatur ei quid ultra? dixit ut dominaretur super illos, ad hoc dicebant quid hoc, quid dominari? quod sic vellet auferre omnem lucem coelestem illis, et inferre tenebras inferni, quoniam nihil sciebat, nisi quae inferni essent; ne quidem quid Dominus, de quo ideam habuit prorsus humanam sicut de se. Inde patuit quod dominandi lubidine actus ibi moratus sit, quaerebant me quid valeat dominari? dicebam ut omnes essent ejus servi, quod sic per illum dominaentur inferna, nam dominia illis sunt amor, quem affectant, ad quae stupebant. Praeter [quod] maxime astutus in seducendo, et in eo gaudebat ingenio, tametsi nihil scivit de veris Divinis.
[23] [Dicebant] quod habitent solitarii, domus et domus, familiae et familiae, gentes et gentes, et quod paterfamilias sit inter eos supremus; illum venerantur, at is non dominatur super illos ex amore sui sed ex amore eorum seu erga eos, ita illis bene vult, plus quam sibi, sicut parens filiis, consulunt illum, ille consulit illis, de quacunque re; ita est dominium amoris inter illos, dominium amoris propter illos quantum differt a dominio amoris sui: et quod ille amor sit e coelo ubi Divinus Amor talis est, et sui amor ex inferno, quia ibi amor sui regnat. Sed hodie tale regimen seu talis respublica non institui potest, quoniam unicuique ex haereditario insidet amor regnandi super alios propter sui honorem et famam, et amor possidendi opes mundi ultra necessitates, et si posset vellet quisque possidere omnia in universa terra.

5514. De inferno praedicatorum qui nihil curant Verbum et doctrinam e Verbo
De Babylonia
Praedicatores qui quidem doctrinam suae Ecclesiae sciunt, sed usque illam et Verbum non curant aliter quam ut possint praedicare, ac evehi ad functiones et ad lucra, et sic qui cogitant solum de mundo et de se, ac vivunt in externis usque moraliter ad aucupandam famam, verbo qui solum mundani sunt, et non Christiani, cogitando de vita secundum praecepta Verbi seu Ecclesiae, illi mittuntur in quoddam infernum, quod est in tractu septentrionali versus occidentem ibi, non procul a termino medii, ibi nimbosum apparet, sicut nimbus densus in terra, in eum mittuntur, et ibi sortiuntur loca sua sub terra, et cum ibi sunt, non sciunt num Divinum sit aliquid, coram quaerunt quid Divinum, quid Dominus, quid coelum, quid infernum, ita vivunt in quadam stupiditate.

5515. De gente Africana
De novo coelo et nova terra: de ultimo judicio
Prius dictum [5504-5] quomodo ex medio coelo, ubi illi qui in veris ex Verbo sunt, ita ubi seminarium, inde multi missi fuerint ad illos e Catholica gente qui tametsi in tenebris usque in affectione veri propter verum ex vita boni fuerunt.

5516. Nunc deductus sum ad Africanos, per viam primum septentrionalem dein occidentalem, habitant enim in occidente remote a medio versus angulum septentrionis ibi, et primum veni ad quoddam palatium simile saxeo in terra, ubi aliqui erant, et postea ulterius, ubi substiti, et audivi tunc ingentem numerum emitti e medio seu e seminario ad gentes quae e longinquo erant, et communicatione data compertum est quod essent Africani, et ibi illi qui vixerunt bene secundum religiosum suum, et agnoverunt unum Deum, ac Ipsum sub Humana forma; loquutus aliquid cum illis de

5517. Domino, dixerunt quod exspectent informationem, et quod ament scire vera, dixi illis, quod qui agnoverunt Deum unum sub Humana forma, et vixerunt vitam boni, quod illi sint qui possunt informari et illustrari, quoniam illi in affectione veri sunt, bonum enim vitae nihil plus desiderat quam verum, nam desiderat scire quomodo bene vivendum, inde gaudent cum informantur, et quod omnes tales recipiant verum a Domino ac illustrentur secundum quale et quantum boni vitae eorum, hoc agnoverunt, et laetati sunt: et postea etiam audivi quod numerus magnus spirituum et angelorum qui instructi sunt de veris Divinis ex Doctrina coelesti illuc missi sint.