5518. Gens africana est in hac tellure quae prae reliquis gentibus in illustratione potest esse, quoniam tales sunt ut cogitent interius, et inde recipiant vera et agnoscant quod vera sint, aliter ac aliae gentes, ut Europaei, qui exterius cogitant et modo recipiunt illa in memoria, nec vident quod vera sint aliunde quam quod ex infantia ita instructi sint, et quod aliquis dixit, de quo fidem habent quod sciat, ita ex auctoritate: Africani in nostro orbe sunt qui ex genio in quo angeli in coelesti Regno; Europaei qui ex spirituali, quae qualis differentia videatur in A…..* Verbo Africani vivunt secundum suam religionem, et ejus leges, quas amant, et ideo tales sunt, nempe interiores. Dictum illis
[5518] 1/2. quod Christiani non vivant ita secundum suam religionem, sed secundum leges civiles, et modo doctrinalia religionis habent in memoria, ac raro cogitent ex illis propter vitam, sed modo propter doctrinam, credunt enim salvari per fidem doctrinae, et non per vitam, nec habent doctrinalia vitae, hoc valde mirati sunt, non volentes credere quod ita sit, credentes quod nullus homo sit qui non vivit secundum religionem suam, et si non quod non possit aliter quam fieri stupidus, quia tunc non recipit aliquid e coelo.
* h.e. Arcanis Coelestibus (cf. Nn. 3887, 3969, 5922, 6366, 6435 et passim)
5519. DE REGNO COELESTI QUALES IBI SUNT
Fuit quidam apud illos qui e Regno coelesti Domini erant, erat praedicator, is ex regno spirituali, causa quod illuc veniret, erat quia loquebar cum illo de illis qui in regno illo, cum illuc venit, videbat illos sedere ad mensam, et super mensa varii generis cibi, ille cum vidit illos, vidit quomodo ponerent cibos unum ad alterum, et patinas mutarent, et varia, quae putabat esse gestus et potus gesticulationes; dicebatur ad illum, num intelligeret quid vellent illa, dixit quod non: alii qui apud me, qui ex eodem Regno, non videbant illos ita agere, sed quod illa essent apparentiae correspondentes cogitationibus illorum; explicabatur ab his, quid significaret, quod factum per ideas spirituales, et dicebant quod ne millesimam partem possent exprimere per ideas spirituales, et quod usque per pauca illa nihil ad plenum; dicebant etiam quod quidem loquantur inter se, sed per loquelam cogitativam quae intrat per viam internam, et sic fit certo modo audibilis; ideae illorum qui e regno spirituali non aliter exprimi possunt quam quod sint variegationes lucis, at ideae illorum qui e regno coelesti, quod sint variegationes quasi flammae ex qua lux, ita inexpressibiles vocibus loquelae naturalis. Coelestes intelligunt spirituales bene, sed non vicissim, quia coelestes sunt interiores, et ab interiori videri et percipi exteriora possunt, sed non vicissim.
5520. Doctrina Ecclesiae transit statim in vitam apud illos qui fiunt coelestes, vivunt simpliciter secundum illam cum sciunt illam, nec cogitant aliter et ratiocinantur num aliter faciendum, at doctrina Ecclesiae apud spirituales transit primum in memoriam, et inde in intellectum ac in vitam, sed ratiocinantur num ita sit.
5521. Loquela eorum non est sonora ut apud spirituales, sed est sicut molle undulatorium usque audibile, hoc mihi ostensum est.
5522. Qui tales sunt, non sciunt quomodo imbuunt seu discunt, sed illi usque in altera vita discent vera etiam aliter, nempe ut fiant sicut eorum infixa, nam non sunt infixa, sed sunt influentia seu recepta sic per influxum a Domino.
5523. Sunt quoque intermedii, hi mittuntur inter spirituales, et cum ibi stant, tunc silent et vident, et mirantur quod tales sint, et sic ipsi quoque imbuunt ibi bonum per vera, sed vera non transeunt in memoriam sed in vitam, et usque implantantur.
5524. Qui in supremo coelo ex coelesti regno sunt, omnium optimi et sapientissimi sunt, ac innocentiae, quia in agnitione sui et humiliatione prae reliquis, sic in statu recipiendi bonum a Domino prae reliquis; apparent nudi ac ut infantes; at qui in inferno geniorum, ipsi illis opposito, omnium pessimi sunt, et stupidissimi, et prorsus contra innocentiam, quia in amore sui prae reliquis, apparere volunt ut gigantes.
5525. De ultimo judicio
De Christianis
Postea separabantur, visum est supra [5470 seqq., 5514], omnes secundum vitam, non secundum vitam externam sed internam quae voluntatis seu charitatis; separantur illi qui vixerunt Christiani secundum doctrinam Ecclesiae suae, ab illis qui vixerunt Christiani secundum Verbum, ex quo hauserunt plura quae convenirent, absque doctrina; tum separabantur illi qui quidem crediderunt secundum doctrinam Ecclesiae, sed usque vixerunt secundum Verbum quoad vitam; illi qui solum crediderunt, et non vixerunt, ejecti sunt, partim in deserta partim in inferna.
5526. In altera vita non curant num homo bene vixerit secundum leges civiles et propter illas, sed quod vixerit secundum leges Divinas et propter illas, haec enim vita afficit interiora hominis, et facit communicationem cum coelo, illa autem solum exteriora hominis, ita propter se et mundum, hi ex timore poenae non faciunt malum, illi autem ex aversatione mali propter malum, et ex affectione boni.
5527. De statu eorum qui in inferno et coelo, et qui nondum vastati
Qui in inferno sunt, convertunt se constanter ad suos amores, et hoc utcunque faciem et corpus circumvertunt, et quocunque vadunt, illis sunt plagae semper constantes, illis est oriens ubi amor, seu ibi est jucundum eorum, cum tales sunt, tunc plene vastati sunt, et in inferno.
5528. In coelo etiam, illi qui ibi faciem constanter vertunt ad Dominum, et ibi oriens illis, ad dextrum meridies, ad sinistrum septentrio et a tergo occidens, et hoc utcunque se vertunt, plagae ibi in contrario versu sunt a plagis in mundo, causa est quia sol mundi illis est nigrum a tergo, sol coeli qui Dominus a facie, inde est quod mundana quoque sint opposita coelestibus nam sol mundi respective est nigrum, qui significat amorem sui, et luna amorem mundi. Angeli in coelo etiam vident a lateribus et a tergo cum vertunt faciem ad Dominum, ita vident ad meridiem, septentrionem et occidentem simul cum ad orientem, sed intus in se, est tanquam visus illorum quoque esset circumquaque; hoc quoque datum est mihi: lux enim a Domino apud angelum mittit radios undequaque, sed usque obscurius ad alias plagas.
5529. At qui nondum vastati sunt, hoc [est] qui nondum in coelo et in inferno illi non constanter se convertunt ad suum amorem regnantem sed quocunque se vertunt, mutant amorem, et quoque intellectum, sic ut sint versurae, et hoc cum varietate in quocunque loco sunt; hoc perstat apud illos qui e mundo veniunt, apud quosdam modo septimanam, apud quosdam menses, apud quosdam annos usque ad 50, prorsus secundum usum ibi, nam inserviunt homini, et reliquis pro subjectis, qui tales sunt dicuntur esse in mundo spirituum; illi si conjiciuntur in infernum, usque redeunt; at qui vastati et semel in inferno sunt, non redeunt, si modo extollunt caput cruciantur dire; quosdam inde exemtos vidi, sed hoc cum venia a Domino, sed postquam visi in infernum suum a se relapsi sunt. Eximuntur quando propter aliquos usus, sed nusquam absque speciali permissione a Domino. Vidi quod Sixtus Quintus exemtus sit ex inferno, ut loqueretur cum pontifice ultimo mortuo, quia id cupivit, sed quod non potuerit morari ibi, cupivit inde in infernum, quia in angorem venit supra infernum.
5530. Mali in mundo spirituum communicant omnes cum infernis, sed varie secundum genus mali et falsi confirmatorum per vitam; et boni communicant cum coelis similiter secundum sua bona et vera, et apud hos mala successive separantur, at apud illos bona; mali cum in infernum veniunt illico induunt falsa sui mali, et confirmantur in illis; boni in coelis induunt sua vera boni et confirmantur in illis in aeternum.
5531. Porro sciendum, quod cum spiritus nondum vastati se convertunt, quod reliquis prorsus non appareant, sed quod quasi dispareant e visu, hoc sciunt mali in mundo spirituum per quod se invisibiles faciant, dissensus amoris ac cogitationis simile facit. Etiam qui non consentiunt una non vident eorum domos, et aliquid ex habitationibus eorum, evanescunt illico, tametsi ibi sunt, causa est quia mens eorum alibi est, et amor eorum alibi, inde in urbe multi sunt qui non apparent, multi qui iterum apparent, etiam domus eorum, possunt mali ascendere montes, ubi coelum, et prorsus nihil ibi videre, sicut quod montes absque hominibus essent, cum tamen pleni, causa est dissensus amorum, et ubi amores illuc vertunt interiora sua, ac ideo non vident illa.
5532. De priore coelo et ultimo judicio
Visitati sunt sacerdotes in variis locis in Christianismo protestantium, et separati illi qui vocari possunt draconici ab illis qui non fuerunt, et draconici inventi sunt ad plura millia, et per cohortes ejecti sunt in varia inferna, maxime in occidente, propius et remotius a medio; et cum ejecti percepta est sphaera ex illis adulteriorum foedorum, quae intra gradus prohibitos varie.
5533. Erant qui cum sacerdotes fiunt, quidem legunt Verbum, ac sciunt id, at usque non plus curant id quam ut praedicent ex illo, quoniam receptum ut inde praedicationes, praeterea nihil curant id, nec sanctum id habent, et nihil ex illo applicant vitae suae, student modo in illo, ut evehantur ad altiora, aut ob lucrum, quae illis amores sunt; sic internum eorum prorsus occlusum est versus coelum, et externum patet ad mundum: quidam possunt simulare, et per assentationes se inferre in societates simplicium bonorum, qui tamen modo credunt esse bonos et meliores illis quia possunt praedicare, alii aliter.
5534. Quales hi sint, constare potest ex turba quae illos sequuta est, cujus ingens numerus fuit; turba quae etiam ejecta est e montibus, collibus et petris, e medio, ubi illi qui habebant Verbum, et potuerunt illustrari, ac spiritualem vitam recipere, omnes illi erant qui modo naturalem vitam vixerunt, et quatenus in societatibus civilem, et quoque inde apparentem moralem, frequentarunt templa, audiverunt praedicationes, obierunt sacramentum coenae, sed usque interiora vincula nulla habuerunt, nam cum malum cogitaverunt et voluerunt, et quoque fecerunt, nusquam cogitaverunt quod hoc peccatum sit, ita contra Deum et proximum, sed modo a faciendo illa abstinuerunt propter vincula externa quae sunt timores pro lege, pro resistentia, pro jactura lucri, honoris et famae, illi omnes non conscientiam habuerunt, ita non aliquam vitam spiritualem, sed modo naturalem et civilem; et qui non vitam spiritualem habet, is non communicationem habet cum coelo, sed exclusus est ab Illo, nam cum externa auferuntur, auferuntur absque vinculo in omne nefas, nec possunt inde arceri a coelo, quoniam absque communicatione; ac utcunque Dominus per coelum influeret, usque nihil inde recipitur; quod tales sint, ex civili vita et apparente inde morali et Christiana non cognosci possunt ab ullo, sed solum a Domino, et quia non Christiani, ita nec vivi, non possunt simul esse cum societatibus coeli, quibus coeli vita est, ipsi in mundo cognoscere possunt, num tales fuerunt, solum ex eo, num cogitaverint in se quod hoc peccatum sit, ita contra Deum et proximum, aut contra praecepta Divina, ita contra Verbum et Doctrinam, si ita cogitaverunt in se, et non ore solum ita dixerint – nam multi ore ita dicunt, sed in se non ita cogitant – illi non conscientiam habent, nec aliquid coeli in se, solum mundum, timent magistratus suos, et non Deum; e templis, praedicatione, et sacra coena redeunt prorsus sicut prius, haec illis debitum reputatum quia ita faciendum.
5535. Omnes tales ad ingentem numerum ejecti sunt e Christiano orbe, e medio nunc, plerique versus occidentem in loca deserta ibi, ubi vagantur et in mapaliis seu simul habitant, sub magistratibus, qui illos in vinculis tenent per poenas et varios timores, ejecti sunt e Christiano orbe, quia non Christiani sunt.
[5535] 1/2. Explorantur etiam per id, quod mittantur in statum vitae suae communem, et quod tunc vertant se ad occidentem, et cum ad orientem, usque resiliant ad occidentem sicut cum tendo retorquetur et resilit, nam ad occidentem verti est ad mundum, ad orientem ad coelum: quidam etiam se vertunt ad orientem, cum cogitant de eo, tunc enim mittunt se in statum aliquem simulatorium, sanctum, sed hoc usque apparet, angeli enim spectant tunc interiora eorum quae eo se vertunt et non exteriora, nam haec cum illis in contrario versu tunc sunt: regnans amor qui est voluntas usque praevalet.
5536. Audivi tales dicentes, quod crediderint se in coelum venturos, quoniam in externis moraliter et civiliter vixerint, et sciverunt doctrinam Ecclesiae seu audiverunt praedicationes, sed quod nunc animadvertant civilem vitam aliud esse quam spiritualis vita.
5537. Si modo cogitent quod non faciendum quia moraliter malum est, usque bene est, seu non esse justum et aequum, et quod ideo non fecit ita, quia tale morale usque est planum boni et veri spiritualis; aliter cum modo propter civilia et mundana.
5538. De adulteris, de inferno
Postea ejecti sunt omnes adulteri, qui fuerunt omnes illi qui jucundum in adulteriis percipiunt, quorum ingens numerus fuit, sed secundum species adulterii, sunt enim ejus multa genera et generum species: adulteri non ejiciuntur in deserta loca, sicut illi qui spiritualiter adulteri sunt, de quibus etiam supra [5535], sed in inferna; causa est quia tales qui jucundum in adulteriis percipiunt, prorsus nullam communicationem habent cum coelo, nam coelum fundatur super amore vere conjugiali, quoniam amor conjugialis est ex conjunctione boni et veri, ita ex coelo et ex coeli essentia, quae est illa conjunctio, quapropter fundamentale coeli non habent, quia qui jucundum in adulteriis perceperunt, non amare possunt conjugem, ita non recipere coelum.
5539. In Christianismo hodie est adulterium commune, sic ut vix aliqui, qui cogitant ex eruditione humana, aut ex se, cogitent adulteria esse nefanda, confirmant se variis quod necessaria, ex quo etiam patet, qualis Christianismus est, et quod ejus ultimum tempus sit. Causa est, quia non faciunt doctrinam Ecclesiae, vitae, et sic quod vitam non curent, et sic quod spiritualiter adulteri sint.
5540. Continuatio
Eram in statu tristi, sed causam non novi, audivi tunc quod ingens numerus e coelo demitteretur versus inferiora, quaesita causa dicebatur quod essent illi qui gavisi sunt quod habeant doctrinam coelestem, dicentes quod velint recipere illam, quia credunt omnia quae inibi, plures etiam perceperunt quod essent vera; sed ut primum audiverunt quod doctrina illa non esset solum doctrina fidei, ita quod quae inibi non modo scienda et agnoscenda, sed quod esset vitae, quod volenda et facienda, et quod doctrina nihil faciat apud illos qui modo sciunt et affirmant, sed qui simul faciunt, nam hi ex corde amant illam, et recipiunt illam, tunc tristes facti, et omnes rejecerunt illam, non volentes illam, inde mihi tristitia, et inde illi demissi sunt in inferiora versus septentrionem, ubi pauca communicatio cum coelo; usque tamen ubi aliqua communicatio.
5541. Quaerebant me illi qui demissi, quid faciendum, num omnia quae inibi, et quod hoc nequaquam facere possint, dicere illis datum est, quod non gravis sit et difficilis, quoniam modo vult, quod sincere vivendum tam in functione quam extra functionem cum quocunque et quacunque re, quia si aliter est peccatum, hoc est contra Deum et contra proximum, dixerunt quod hoc velint nempe sincere vivere, et id cogitare, sed examinati non voluerunt, quoniam fraude, astu et dolo uti vellent contra alios propter se, et quoque illos laedere multis modis, quae non reputarunt 77 mala esse, quapropter demissi; nam sincere vivere includit omnia talia, ut quod non furandum, non adulterandum, non laedendum, non defraudandum, et omnia reliquae doctrinae charitatis erga proximum, et compertum quod nemo sincere vivere propter Deum et proximum posset, nisi qui quoad vitam Christianus, et quod nullus qui solum quoad fidem.
5542. Inter illos etiam sunt illi qui in falsa doctrina solum ex sensu literae Verbi, illi nihil curant ipsa vera, utcunque in Verbo exstant, et utcunque illis in altera vita praedicantur, modo se confirmaverint in illis; qui autem eorum in bono vixerunt, illi ex bono usque appetunt vera, genuina, nam bonum appetit vera sicut cibus aquam, desiderat conjunctionem, quoniam unum amat alterum: visi sunt ad ingentem numerum, qui tales fuerant, ex Lutheranis et aliis, illi quia nihil veri genuini recipere vellent, e coelo sunt dejecti, et transmissi in terram versus orientem ad septentrionem ibi, et qui eorum male vixerunt, illi ibi in inferna.
[5542] 1/2. Quod dracones sint contra coelum, [est] quia sunt contra doctrinam coelestem, doctrina enim coelestis non apparet in sensu literae nisi solum illustratis, quare etiam sunt contra coelum, et si illuc veniunt statim exstinguunt eorum sapientiam, sed usque cum inspiciuntur dracones qui illuc enituntur, ex obscuritate intima quae suboritur, et ex angore inde se rejiciunt: draconis corpus et caput constituunt illi qui se confirmaverunt prae aliis, et secundum confirmationis quale et quantum ibi sunt. Praesentia eorum inducit torporem usque ad exstinctionem affectionis veri, illis qui in intelligentia ex doctrina sunt, ab experientia, fuerunt infra tales, et fuerunt supra, et quantum praesentes erant, tantum torpebat affectio; et si non remoti fuissent, occupavisset torpor, taedium, usque ad nauseam. Ipsi quando quis ex doctrina cum illis loquitur, non intelligunt, ac resistunt, et tandem persequuntur, quidam ex aversatione, quidam ex odio, et sic porro, illi apparent sibi in luce esse quando extra aliquam doctrinam, sic quoque in vita sua et in libero sentiendi prorsus sicut volunt pro et contra, varie et vage.
5543. DE ULTIMO JUDICIO ET NOVA HIEROSOLYMA
Vidi quod ingens multitudo e coelis demissa sit versus orientem, et ibi antrorsus locum sortita, qui mali circumcirca in deserta et in inferna conjecti, qui boni ibi nacti mansiones ad habitandum. Postea audivi ingentem multitudinem, quae demissa est e coelo ad omnes reliquas plagas circum circa, ad occidentalem, meridionalem et septentrionalem, cum quibus similiter factum, et qui boni sortiti ibi mansiones, et habitationes; hoc perstabat per plures horas, per totam noctem.
5544. Hoc non fuit visitatio, nam illa praecesserat saepe, sed dispositio in ordinem; nam in medio est optimum, ad circumferentias sunt boni secundum gradus; et versus orientem qui in claro boni, qui ad occidentem qui in obscuro boni, qui ad meridiem qui in claro veri, qui ad septentrionem qui in obscuro veri.
5545. Obs. quod in praemissis ad doctrinam dicatur, quod intellectualia plura ibi sint, ex causa quia angeli in intellectuali sunt cum in sapientia et intelligentia, et quod intellectus apud hominem sit qui illustratur a Domino cum legit Verbum, nihil venit immediate, et intellectus est ad recipiendum vera quae fidei, et voluntas ad recipiendum bona quae amoris; et quod absque tali intellectuali nusquam fieri possit decisio, quid verum,* quoniam quisque ex sensu literae Verbi concludere potest, quod verum sit quod sibi proponit, sicut pro exemplo, quod Jehovae sit furor et quod ardescat usque ad infernum apud Davidem,** et quod laetetur facere malum sicut laetatus est ad faciendum bonum, Deut. XXVIII: 63, ita in perpluribus aliis, haec causa quod intellectualia etiam ibi sint.
* Sidebar: NB.
** forte erronee pro Mosen; cf. Deut. XXXII: 22, De Verbo XII, ubi similiter
5546. De coelo e coelo
Qui in coelis sunt vivunt ibi sicut in terris, qui vixerunt separati seu distincti in gentes, familias et domos, ut antiquissimi in nostra Tellure, illi quoque similiter ibi vivunt; qui vivunt sub imperiis et in urbibus, similiter ibi vivunt, sed usque distincti etiam in urbibus secundum gentes, familias et domos,* ita secundum affinitates in suo ordine, sed secundum affinitates veri ex bono, quae sunt affinitates spirituales, qui in affinitate ibi sunt, se cognoscunt ad primum visum, prorsus sicut consanguinei et affines in terra, sunt illis sicut noti tametsi nusquam se prius viderunt.
* Sidebar: NB.
5547. De coelo in communi et de ejus gradibus
Sunt coeli supra coelos, et communicatio inter illos, spiritus et angeli non sciunt quomodo cum communicatione illorum et conjunctione se habet, praeter illi qui in supremo coelo sunt; sunt septem gradus eorum, nam in communi distinguuntur inter illos qui interni sunt et externi, interni sunt qui vocantur coelestes, et externi qui spirituales, interni distincti sunt in tres, et externi in tres, et inter internos et externos dantur medii conjunctionis causa, illi dicuntur coelestes spirituales, inde est, quod sint septem gradus.
5548. Primus gradus, quod est intimum apud internos, est Solius Domini, et dici potest ipsa habitatio Domini in coelo, nam quid ibi peragitur angelus non scit, sed usque per intimum id regitur a Domino, alter gradus apud internos, est quod quidem venit ad perceptionem eorum, sed sicut internum hominis ad externum ejus; tertius gradus est, in quo sunt illi angeli, et ubi habent suam perceptionem, humanum eorum ibi est, et anima eorum in secundo; sicut homo cogitat in suo naturali vel sensuali, et non in interno intellectuali, ita illi in eo habent quoque externum, sicut omnes spiritus, sed id quiescit apud illos, et non sciunt quod habeant, ita quiescit sicut externum hominis cum dormit; sed usque externum illud est planum internis illorum; per id fit communicatio cum illis qui in externis sunt, seu in spirituali mundo, per coelestes spirituales.
5549. Angeli qui in coelo spirituali non in internis sunt, sed in externis, externum id etiam tripartitum est, nempe in internum, medium, et externum; externum quod accedit ad 80 sensuale externum in mundo quiescit, in medio vivunt quoad cogitationem et apperceptionem, internum est illis sicut anima: est quidem illis internum quod supra, sed hoc occlusum est, fit communicatio cum illis per coeleste spirituale coelum, trans coeleste; inde est quod angeli spirituales in interno naturali sint.
5550. Ex his patet quod tres gradus coelorum sint, seu angelorum in coelis, tot etiam gradus dantur apud homines in mundo, qui angeli, sed tunc non sciunt quid peragitur in internis eorum, aperiuntur haec post mortem.
5551. Gradus hi inter se prorsus distincti sunt, sed num orbis eruditus haec capere possit, ambigo, ex causa quia plerique de externis et internis apud hominem habent ideam continui a crasso ad subtile absque distinctione alia.
5552. Homo seu humanum genus est ultimum, in quod coelum desinit, ex causa quia homo in se habet coelum, et correspondet ei, sensuale ejus quod exstat mundo, est ipsum ultimum, et ideo quoque est fundamentum, super quo coeli sicut domus super suo fundamento quiescunt, nam nexus est omnium a primis ad ultima; et sensuale hominis est respective fixum; quale fixum est sciri unice potest per id, quod omnia quae in tellure sunt etiam in coelis sint, sed ibi non fixa, verum usque apparentia ut fixa, recenseantur plura, ut domus, agri, horti, currus, animalia; inde patet, quod cum homo vivit in mundo, acquirat sibi planum fixum, et quod illud ideo non possit mutari, unde est, quod homo in aeternum maneat qualis in mundo factus est, hoc planum secum habet, sed prorsus quiescit, sed usque interiora ejus desinunt in illud; et nisi id correspondentiam habeat cum internis apud illum, non potest bene ibi esse, etiam tantum ei bene est quantum correspondet; sed interiora habebit bona; si mala interiora sunt, tunc in infernum venit.
5553. Ut itaque Divinum regeret omnia tam in coelis quam in terris ex se, quod fit per omnia, per prima et simul ultima, ideo Dominus in mundum venit, et assumsit humanum, et cum humano usque ad ultima resurrexit, sicut Ipse quoque docet discipulos [Luc. XXIV: 39], sic enim in mundo potuit subjugare inferna, et sic postea regere coelos et terras et non aliter, nam homo tunc prorsus recessit in ultimis a coelis, sic ut tunc perire inceperit fundamentum.
5554. Loquela angelorum coelestium
Ut intelligerem eorum loquelam, datum est per exemplum, percepi quandam amare maritum suum, sed retinebatur ab aliis per loquelas, quandoque persuasivas et modos alios vinciendi affectiones, quod fit detinendo, insinuando alias, et impediendo communicationem, substituendo alias qui fortius in exteriori influerent; illa, iis remotis aperte multa potentia amabat maritum suum, osculando, et amplectendo, tunc dixi quod hoc ita se habeat sicut tendo seu elater, qui retentus usque nititur resilire, hoc vocatur conatus, elater cordium est in conatu, nec scit quicquam de actu, priusquam auferuntur retinacula, in homine id vocatur voluntas, nam voluntas est conatus vivus, nam omnia in vivo aliter nominantur et sub alia specie, cum tamen eodem modo vita influat in organicis vel substantialibus, quod quicquid homo vult sit in conatu ejus, et cum removentur obstantia fit actus, hoc quod in voluntate humana est ejus amor, nam ipsa voluntas est suus amor, inde quantum amor alicujus detinetur, quod fit per varias causas, quae vocantur impossibilia, et quoque per alios amores extus et intermedios, tantum non agit: ita se habet in omnibus et singulis naturae, in universo quoad atmosphaeras, in Regno vegetabili quoad omnia et singula, in regno animali quoad omnia et singula, in homine quoad omnia et singula, inde aequilibrium, causae efficientes ex finibus, et effectus ex causis, talis in supremo sensu est amor Domini salvandi genus humanum, illis dandi sapientiam et felicitatem, obstantia sunt apud hominem et ejus amores.
5555. Haec per voces et ideas expressa sunt, et animadversa a spiritualibus et coelestibus, spirituales haec capiebant bene et cum delectatione quae intelligentiae, at coelestes non ita, priusquam ab idea spirituali veniebat in eorum ideam, quae interior est et tamen fundata super idea spirituali, est communior, cogitans obscure de tali influxu et inde actu, seu de tali statu et inde actu, sicut cogitarent solum in communi de statu tali omnium in complexu, et tunc gestus corporum et facierum eorum agebant similiter, et hoc ostendebant per omnium corporis motiones et quoque per vultus et ignes oculorum.
5556. Angelis quod sit forma humana
Omne vitae hominis a Domino conspirat ad formam humanam, minimum ejus et maximum, omne boni et veri quod est intellectus ex voluntate ejus quae a Domino conatur in formam humanam, ex causa quia Dominus est homo, et coelum in complexu est homo, inde humana forma homini, et inde spiritui, et inde angelo, cum homo deponit corpus est ei forma humana, et cum spiritus quoad exteriora quae sunt in forma humana sopitur, est sub forma humana adhuc perfectiori: anima est homo, si dicas animam esse ipsam vitam quae influit a Divino, est illa in forma humana, nam quicquid a Divino, ita a Domino est humanum in forma; amor seu bonum amoris est ipsum esse formae, et verum inde cum fit bonum est ipsum existere inde. Quod eruditi plures dubitent de resurrectione et opinionem habeant de resurrectione corporis, est quia cogitarunt ex hypothesibus de anima, de qua modo pneumatis ideam habuerint, et quidam aliter sicut aeris, ignis, flammae; inde eruditio illa occoecavit eos et perceptionem interiorem de vita hominis post mortem confudit et annihilavit; aliter simplices, nisi similiter cogitant de anima: quare in Christianismo cum cogitatur de anima post mortem, non possunt habere ideam humanae formae; cum tamen illa maneat apud omnes qui non interiorem perceptionem de vita post mortem per talia annihilarunt: sicut qui extra eruditum orbem, omnes Mahumedani et gentiles sapientes. Quod inde talis idea in Christiano orbe inter eruditos ostensum est, per quod lustratae sint ideae eorum, et compertum quod tales, et ibi non modo dubitativum inerat, sed etiam inde negativum, in obscuro illo talia erant, quae omnem lucem coelestem suffocarunt de vita post mortem. Exploratae etiam ideae simplicium, et prorsus compertae conformes cum spiritu de se; secundum ideas fides est cuivis. Qui eorum ex impossibili quod universum coelum cum sideribus, sole et tellure periturum, et quod corpus hominis a vermibus, muribus, piscibus, divisum ac dissipatum in omnem plagam [resurrecturum] cogitarunt de vita post mortem, negaverunt resurrectionem, et qod semel negatur per varia dein confirmatur; quia talis est homo in Christiano orbe, permissum est ei credere quod corpus ultimo quodam judicio resurrecturum esset, alioquin omnes, qui ex intellectuali suo cogitarunt, doctrinam de resurrectione rejecissent; qua rejecta perit omne Ecclesiae et coeli apud hominem.
5557. De loquela spirituum et angelorum
Loquela angelorum coelestium et spiritualium valde differt; etiam loquela angelorum et spirituum, quae differentia patere potest ex ipsa natura loquelae illorum, quod exprimant ex ideis sono naturali, qui sonus est sicut eorum amor, ita cum ex ideis suas, ex se tote loquuntur, procedit ex illis totis, sicut non modo ex cogitatione sed etiam ex toto corpore, nam totus spiritus est suus amor, inde loquela eorum.
5558. Inde patet qualis loquela angelorum sit, qui in amore coelesti, quod jucundissima, et pulcherrima, nam ex amore suo loquuntur, et qualis est loquela angelorum sapientum, quod plena ideis sapientiae quae non cadunt in ideas angelorum non ita sapientum, et qualis idea simplicium si non in consortio sapientum sint.
5559. Inde patet qualis loquela illis sit qui in inferno, quod ex ideis eorum spurcis spurca, et quae non potest conjunctionem habere cum loquela angelorum, nam tales ideae quae in inferno non cadunt in ideas angelicas, quia sunt destructivae, et quod varietur ibi loquela secundum amorum genera et species, nam amor cujusvis est qui cogitat et qui loquitur, quia totus spiritus quoad interiora et exteriora est sicut ejus amor, exteriora sunt formae ultimae eorum: inde patet, quae differentiae. Tales sunt differentiae, quod infernales vix possint intelligere loquelam angelicam, quae tametsi similiter ex ideis, usque ex talibus quae oppositae sunt ideis eorum; at angeli possunt intelligere infernales, per id etiam separatur coelum ab infernis.
5560. De illis qui referunt ungues, infernum
Qui referunt ungues pedum et digitorum sunt omnium malitiosissimi, qui minimum et vix aliquid curant illa quae coeli et Ecclesiae sunt: malitia eorum excedit malitiam omnium aliorum; sed demum fiunt omnium stupidissimi, Cartush talis.
5561. De Libris et Verbo in coelo
Habent Verbum ibi, et quoque libros, in spirituali coelo est scriptura similis scripturae in mundo, latinis literis, sed prorsus non intelligibilis illis qui in naturali mundo sunt, nam prorsus lingua alia, quae universalis, qui legunt illa, illico comprehendunt, voces ibi sunt secundum naturales eorum ideas; visi sunt pluries a me, sed cum in statu naturali eram, legere potui, sed non intelligere, visi libri, scripturae ante oculos, legi, et hoc pluries; Verbum habent similiter, quidam secundum sensum ejus internum, quidam secundum sensum externum, sed usque spiritualem magis.
5562. In coelesti coelo autem non habent talem scripturam, sed literae sunt aliae, paene sicut Hebraeicae, et ibi vident in singulis syllabis, corniculo et apice ejus plura quae significant, nam alia est illis loquela; hoc visum mihi, et erat tunc angelus apud me, qui explicabat, inde in Verbo legitur quod quoad omne corniculum, et ad omnem apicem [Matth. V: 18, Luc. XVI: 17].
5563. Scribunt etiam literas et mittunt ad alios et ad alia loca, quod etiam vidi.
5564. De loquela et sapientia in coelo
Loquela spiritualis est universalis, ex ideis, sed sonus ejus, seu articulatum ejus fluit ex ipsa affectione, quae ei naturalis, sic ut affectio semet exprimat per sonum, hoc est articulatum apud illos, sicut omnis affectio habet naturales gestus secum, proinde sonus loquelae seu voces eorum fluunt ex toto spiritu; ideae sunt affectionis, quae quoque in spirituali ejus corpore similiter formantur. At quae inter se loquuntur spiritus, non potest quoad plurimam partem exprimi lingua seu loquela naturali, nam non cadit in voces, nec in ideas sensuales cogitationis quae est homini in corpore, in corpore sunt communia.
5565. Similiter se habet cum loquela coelestium respective ad loquelam spiritualium, in loquela coelestium talis sapientia est, ut non possit exprimi loquela spirituali, ne quidem idea capi, quod etiam expertum est a quodam, qui de eo dubitabat, is missus in consortium coelestium, et tunc percipiebat illa quae loquebantur, sed cum rediret ad suos, qui erant spirituales, non potuit aliquid exprimere, ne quidem per cogitationis ideas; dixit quod quae loquuti plenissima sapientiae essent, erat (Spectator Londini). Expertum etiam est quod loquela spiritualis non cadat in loquelam naturalem quae homini.
5566. Omnes angeli tam coelestes quam spirituales perficiuntur quoad sapientiam in aeternum, sed usque non possunt perfici ad aliquem gradum, ut sit aliqua ratio inter eorum sapientiam ac Divinam Domini, quia Divina Domini est infinita; et ratio inter finitum et infinitum non datur.
[5566] . Quod singula cogitationis ideae fluant ex affectionibus quae amoris, sicut lux a flamma, sic ut dici possit quod intellectus sit lucis [quae] producatur ex affectione voluntatis ut flamma in singulis, hoc in coelo perceptum quod ita, et quod originem ducat ex Domino ut sole qui est amor et ex luce inde quae est Divinum Verum, et ex eo quod Dominus in singulis suis insit, etiam in hoc, quod est commune respective.
5567. De nefanda Babylonica turba
Illi ex turba Babylonica qui sanctum in externis praetulerunt, et persuaserunt vulgo per id quod sancti essent prae reliquis, et tamen intus in se crediderunt se possidere coelum, et sic jus habere in animas hominum, et quoque id persuaserunt vulgo, et per id captarunt eorum animos, ac deprivaverunt eos suis possessionibus, illi eorum qui nihil crediderunt, et talia ex dolo fecerunt, illi in altera vita nefandas artes excogitant, et similia alio modo patrant, sunt a tergo in plaga occidentali super quodam monte non alto, et aliud genus eorum super monte propius ad septentrionem.
5568. Priores qui in occidentali plaga media fere, tamen vergente etiam ad septentrionem, illi ad hominum et spirituum posteriora clam veniunt, vel ipsi vel per cogitationes, vel per emissarios, et ibi in persuasione quod Christus ibi praesens esset, hoc tradentes possunt mentiri ac persuadere sicut Dominus ibi foret, ex fide tali in mundo, tunc avertunt omnes qui influxum habent in posteriora spiritus, et sic ducunt quocunque volunt, sicut Dominus duceret, qui ad posteriora hominis veniunt sub occipitio, illi regunt hominis cogitationes, si aliqui spiritus simplices probi adsunt, illos in suas partes trahunt illico, nam talis persuasio est, et si deteguntur quod sint spiritus, dicunt quod missi a Domino sint, vel quod influat per eos, quoniam Dominus sic omnipraesens est, illis captatis agunt cum homine et spiritu quicquid volunt: adsunt plerumque cum homo in tentationibus est, cum in infortuniis, in desperationibus, et cum animus vacillat de Divino, ac Ipsius providentia, ac in ambiguo haeret, tunc hominem ducunt ad nefandas cogitationes, et spiritus si is se non det totum illis, et quicquid habet, praecipitant ejus cogitationes in infernum, quod fit per negationem Divini, maxime agunt contra innocentiores; sunt intus in amore sui prae omnibus aliis, ac interiores diaboli; tales saepius apud me fuerunt, et in abscondito, ut prorsus nescirem quod essent, solum ex mutatione status quoad animum, tandem detecti, et tunc visi, et cum illis loquutus sum, et expertus quod illi infensissimi hostes essent contra Dominum, ac omnes illos persequerentur qui adorant Dominum, si non dent illis omnia sua quoad animas et quoad opes, cultus Domini est illis pro medio ad talia nefanda: vidi quod turba illorum, quae permulta, dejecta fuerit in infernum ante montem suum, ubi interius sulphur, et interior ignis infernalis augetur quotidie, et omnes ut primum illuc veniunt, nam ibi est conventus illorum, in infernum illud dejiciuntur.
5569. Alterum genus quod propius ad septentrionem in plaga occidentali habitant, astus habent interiores, et astutiores sunt, omnia tamen faciunt modo ut spiritus et homo nesciat, loquuntur sincere, et quoque pie, praeferunt non ita sanctitatem sed sinceritatem, sed intus similes sunt: illi per suas artes, aditum ad hominem et spiritum quaerunt non ita ad partem posteriorem, et ibi regunt cogitationes, sed circum aurem sinistram vadunt, et illam provinciam occupant, quod fit variis et clandestinis modis et artibus, quas omnes describere non possum, et sic avertunt inde omnem influxum e coelo, nam coelum influit undequaque, et cum possident illam provinciam, tunc possident spiritum et hominem, nam per illam viam venit omne apperceptivum, et illuc intrat omne id quod delectat hominem, ex amore dominante suo, verbo omne jucundum cogitationis interioris; influxus coeli circa aurem habet suum axem, sic ut axis influxuum ibi sit, ex causa quia auris recipit talia, et quae ibi intrant ad perceptionem hominis veniunt, illi cum provinciam illam occuparunt, tunc illico percipiunt spiritus cogitationes et affectiones, non prius, et tunc variis modis spiritu nesciente, inferunt plura quae amoris sunt, et quae contra amorem, et exquirunt quid facit, ut in tristitiam vel in laetitiam veniat, vel quid ei jucundum aut injucundum est, et cum hoc reperiunt, insinuant talia, quae illum in desperatione agunt, sive de salute, sive de Providentia, sive de Divino, sive aliter, usque tandem ita, ut spiritus vix sit compos mentis; et sic possident illum, et illum vel ex possessione sua exturbant, ut alio fugiat, et sic spoliant omnia ejus, vel illum ad se trahunt, et apud se habent sicut servum, ut tradat illis omnia sua. Postea etiam exquirunt ad partem illam influxum e coelo undiquaque, usque ad lumbos utrinque, et cum notus illis est influxus, tunc possident illum totum, et subjiciunt sibi vilem servum, Quidam dubitarunt de tali malitia, et permissum eis operari in illos, et tandem fassi quod si vellent, possent detrudere illos in infrnum ex sua sponte, nam talem statum inducunt. Verbo est nefanda turba.
5570. Cum homo in interiori gaudio, vel in interiori tristitia ac melancholia est, nec aliunde venit quam ex influxu spirituum qui contra ejus amores cogitant et loquuntur, aut cum ejus amoribus, hoc multis ostensum est, et quoque hoc malitiosi plures in altera vita sciunt. Loquuti sunt inter se, et non auditum, sed per jucundum vel injucundum perceptum.
5571. De numeris in coelo
Numeri apparent quandoque, illis plena charta, et quoque ad parietes, quae significant talia quae coelestes cogitant, sed vix aliquis scire potest quam illi qui ex tali coelo, cum numeri simplices sunt, tunc significant secundum illa quae descripta in Arcanis Coelestibus,* ut 2, 3, 4, 5, 6 etc. ad 12; at cum compositi sunt alium sensum habent, sicut 358/90356: haec significant Deus sit tecum, et unusquisque numerus aliquid, sed variant sensum secundum illa quae supra sunt, hic 358, illi numeri determinant sensus seriem in talem, qui ibi et ibi; qui ex illo regno sunt statim intelligunt, et hoc absque informatione, quasi ex seipsis, unaquaevis idea habet suum numerum, in genere paria correspondent bono, ut 2, 4, 8, et imparia vero, ut 3, 9.
* vide AC 4264, 4495, 5265, 5291, 5708, 10127, 10217-19, praeter alibi
5572. De geniis et infernis eorum
Genii habitant profunde a tergo et ibi late se effundunt, sub infernis spirituum, a quibus distincti et separati sunt per duram quasi petram, quae penetrari nequit, quia non datur communicatio, nisi per intermedios, sicut inter coelestes et spirituales, correspondent etiam coelestibus, a Domino per illos reguntur et domantur.
5573. Quidam qui fuit genius mihi in mundo notus, Lag. Frolick, is diu erat apud spiritus, et ille potuit omnes quoscunque vellet ducere, nempe cogitationes eorum, et quoque abducere ad libitum, nesciebant quod esset genius, dicebant etiam quod prorsus non ei resistere possent, sed quod ad cogitandum quodcunque vellet, potuisset; quod etiam ipse fassus; ad me etiam venit, et similiter fecit cum meis cogitationibus, sic ut minutissima ibi ducere posset, et quoque manu intulit se in provinciam pectoris; et ibi repertus quod esset genius, et inter spiritus qui mihi noti in mundo, adhaeserunt ei multi spiritus, usque ad aliquot centenos, dicebant quod ille recipere eorum cogitata posset, non ita alii, erant mali, et naturalistae plerique, et quoque ille intus in se.
5574. Ex vita eorum in mundo scire dabatur quales sunt in mundo qui genii fiunt, quod nempe inhaereant cogitationibus suis, partim ex vita solitaria in se, hoc est, ex jucundo ejus, ex tristibus fatis intermixtis tunc, et ex cogitatione continua tunc de illis, inde in una cogitatione diu possunt esse, et teneri, et non divagari sicut illi qui in laetitia sunt, et in varietate, et quibus non tristia maxima per id quod inhaerere diu potuerint cogitationi de una re; ille fuit talis. Illi tandem fiunt tales, quod cogitent quod cogitant, utcunque alter loquitur, nec cadit [talis] per aliqua in dubia, sed se tenet continue in sua idea de re, de qua loquuntur alii, et nihil inde discedit, non attendendo ad rationes aliorum, quam sic quod non ita sit, et quod illae non valeant, sic non dependeat ab aliis in quacunque re, autoritas nihil facit, et fama eruditionis in spiritualibus et rationalibus, ita continue cogitando contra alium qui aliter loquitur quam ipse, illi qui tales sunt, fiunt genii, et ducunt quoscunque spirituales sua cogitatione, nam spirituales flectuntur huc illuc secundum varia, rationales secundum rationes, non rationales secundum aucupatam famam de alterius sinceritate, doctrina et eruditione. Tales fiunt genii, et regunt alios in altera vita per suas cogitationes continuas continue, et praecipue affectiones eorum, quae sunt interiora cogitationis, nam in amore sui sunt prae aliis, et afficiuntur suis cogitationibus, et amant illas, inde affectiones quae amoris jugiter comitantur, per quas reguntur omnium cogitationes.
5575. Qui eorum etiam ratiocinantur, intermedii sunt. Coelestes in genere correspondent cordi et pulsui in Maximo Homine, et quoque carni, usque ad tendinosa ibi, cartilaginea et ossea, at spirituales pulmoni et respirationi, tum fibris, venis et sanguini ac spiritibus animalibus.
5576. Genii autem e contrario sunt contra carnem, et cor, ita fiunt plerique eorum sicut ossa, seu sicut caro ossescens, et cartilaginescens, nam totum quantum contra bonum sunt, in maximis et minimis, sic ut non aliquid integrum, contra voluntarium vere humanum, in infernis suis primum apparent sicut volitantes non conspicui, fugit unus alterum, quia non sustinet unus alterius cogitationis sphaeram, est enim perpetua collisio, inde invisibiles se sistunt, qui non simile cogitat cum altero fit invisibilis alteri, in altera vita.
5577. Pauci ex Anglis sunt genii, quia ab aliorum auctoritate absque propria cogitatione tunc dependent, et quia ex ratiociniis aliorum et rationibus secundum captum et inde receptionem, inde quoque faciles sunt, modo credant quod vir doctus et sincerus sit,* et ex sua natione, cogitatio eorum apparet lucida et interior, at ex Hollandis** multi fiunt genii, quia cogitant contra alios ex suo, et non id vulgant, cogitatio eorum in spirituali mundo apparet obscurior et inferior. Multi etiam ex Anglis in altera vita receperunt doctrinam coelestem, et inde in Novam Hierosolymam venerunt, quia tales sunt ut recipiant vera fidei, quum vident illa, et vident in luce quadam interiore, et sic manent in illa: hoc cito faciunt Angli, sed Hollandi lente, nam qui cupiunt coelum, lente vident et capiunt media, et cum capiunt quod vita secundum praecepta illius doctrinae ducat ad coelum, tandem illa agnoscunt; ambulant secundum formam coeli, et quid tunc sciunt ulterius, etiam secundum repraesentativa interiora agunt; cogitationes sunt secundum formam coeli, et quod nescit homo, rationalia quae vere analytica veri ex bono.
* Sidebar: Angli,
** Sidebar: Hollandi
5578. De scriptura angelorum coelestium
Ostensa mihi est charta, ubi scriptum literis Hebraicis, et erat quidam spiritus apud me, qui dicebat quid singula ibi significarent, non quid sensus literae, nec quid sensus internus seu spiritualis, sed quid sensus intimus qui coelestis, hoc vidit non ex vocibus sed ex syllabis et earum flexionibus, curvationibus, seu ut dicitur ex apicibus et corniculis, inde patebat quid significat omnis jotha, apex et corniculum legis, de quibus in Verbo.
5579. Porro dictum mihi e coelo, quod scriptura eorum esset ibi in Coelesti regno prorsus diversa a scriptura in spirituali Regno, in spirituali regno fit per voces, scriptas sermone simili quo in mundo, sed voces illis ibi sunt ex lingua eorum naturali seu universali, quam callent omnes spiritus et angeli, vidi tales latinis literis saepe, et cum in naturali sphaera eram nihil prorsus intelligebam, voces erant sed non intellectae, at a quolibet spiritu intellectae, quicunque sit; erat secundum linguam eorum naturalem, de qua prius [5564 seqq.]; sed coelestium scriptura est prorsus alia, consistit ex inflexionibus variis, in formas varias, et quaelibet inflexio et curvatura, significat aliquid, ita exprimunt una tali forma plura quam potest exprimi perplurimis vocibus in lingua spirituali, et tamen modo aliqua exhauriri. Hoc sciunt coelestes perfecte scribere et legere, fit hoc absque praecedente informatione.
5580. Dicebatur etiam mihi quod viderint scripturam spiritualem, et hanc quidem intellexerint, secundum sensum spiritualem, sed usque simul alia ex solis syllabarum inflexionibus, quod spirituales mirati. Quod illi non intellexerunt, ostensae mihi quaedam syllabae, erant modo curvaturae in varias formas, paene sicut apud quosdam orientales.
5581. Dictum quoque quod antiqui, cum primum scriptura incepit ita scripserint, nempe qui ante Heberum, antequam Hebraea lingua, sed quod Hebraea lingua quodammodo accedat ad aliquid [ejus] sed usque quod recesserit ab illa, quoniam sunt ibi terminationes acutae in syllabis, quae non in lingua coelesti, sed usque in illa et in singulis ejus vocibus quae in Verbo sint in ipsis syllabis coelestia, quae ab intermediis angelis intelliguntur, ita intime quoque ibi.
5582. Sed in aliis scripturis non datur tale, solum in illis quae a Divino, ita in verbis, in spirituali vulgari scriptura quae non a Divino quidem aliquid latet, sed non secundum correspondentiam.
5583. Unde talis scriptura etiam perceptum est, quod nempe sit secundum formam coeli, quae talis est, de qua plura dici possunt, sed non nunc. Sciunt perfecte angeli coelestes, quid correspondeat, ut quid [correspondentia] graduum versionum, ad hanc aut illam plagam, et hoc ex insita scientia, quia ducuntur a forma coeli, inde scriptura, et plura; quod verum sciant absque doctrina, Jer. XXXI: 33, 34. Aliquid mirum referre licet de re simili, angeli cum vident aliquem spiritum infra se ambulantem, tunc illico percipiunt ex ejus ambulationis via et viae flexura huc illuc qualis est, et quid cogitat, nam it secundum formam illam, in qua est cogitatio ejus, et ex forma concludunt; inde constare mihi potuit, quod scriptionum inflexiones sint secundum formam coeli. Ambulare secundum formam coelestem, et scribere secundum scripturam coelestem, nemo potest arte discere, si quis arte aliquid discit, recedit e coelo statim, et quoque cognoscitur statim, praecipue qui ambulat, et hoc ex determinatione faciei ejus cum pedes vadunt aliter.
5584. Omnes numeri inde quoque ex coelesti regno, quid significant venit, sed hoc ex altiori origine, quam ut posset paucis describi, inde numeri in Verbo, ut 2, 3, 4, 5, 6 ad 12 et sic porro, vidi scripturas ex solis numeris inde missas, sed numeri ibi aliter scribuntur, cadunt [singula cogitationis eorum]* in calculum** naturalem.
* haec verba in ms. ob paginae lacerationem valde incerta sed vide indicem ad Numerus
** vide annotationem mox supra
5585. De loquela spirituum
Loquela spirituum est naturalis, est ex interiori eorum memoria, ex qua ideae fiunt voces, sed tales quae concordant cum ipsis rebus, et quae sunt initiamenta vocum naturalium, tales ideae sunt apud hominem, tametsi nescit, et ex illis loquitur in altera vita; est itaque lingua universalis, nam unusquisque cum altero potest loqui, nec informari prius.
[2] Loquela illa tam sonore auditur, quasi loquela in mundo, sed solum a spiritu, non autem ab homine.
[3] Loquela illa cadit in voces linguae hominis, quando spiritus loquitur cum homine, sicut ideae ejus interiores, in loquelam vocum ejus.
[4] Quando spiritus vertit se ad hominem talem, tunc perit loquela spiritualis, et non scit aliter [quam quod loquatur] loquelam hominis, nescit etiam quod alia loquela sit.
[5] Quidam etiam loquuntur ex ideis, sed hoc nunc raro, nam tunc percipitur quale ejus verum et bonum, at si alicui sunt vera genuina in nexu, is potest dextra ex ideis loqui; et quo quis instructior eo melius, sed caveat sibi ab illa loquela, est interior; loquela per ideas saepius cum spiritibus et angelis loquutus sum.
5586. Quidam spiritus vertit se ad me et loquutus mea lingua, et cum ad spiritus loquutus est spirituali lingua, is observavit discrimina. Loquela spirituum angelicorum est dulcis, et differt ab ideis aliorum, quia interiores eorum ideae plenae sunt veris ex bono, illorum loquelam non intelligunt mali spiritus, cum ex ideis simul loquuntur.
[2] Loquela malorum est spurca, et non audire illam volunt boni spiritus.
[3] Loquela coelestium est externa, nam non loquuntur aliter quam illa quae vident, et non quae audiunt.
[4] Haec scripta sunt praesente spiritu, qui nullas ideas habuit, sed solum loquutus ex memoria interiore, absque ideis, ideo non potui describere illa ex cogitatione, impedivit me per tale.*
* hic articulus alio ac solito modo nempe lineis verticalibus deletus est in ms.
5587. De loquela coelestium et spiritualium
Coelestes non loquuntur aliquid ex interiori, quia hoc non cadit in voces, omnia vera ibi inscripta sunt secundum ordinem coeli, sic ut in illis sit imago coeli, et quia ita sunt in ipsis veris, nusquam cogitant de illis, proinde nec de talibus quae sunt rationis, seu rationalia, nec de moralibus, et civilibus quoad justum et aequum, quia illa omnia illi vident ex veris in quibus sunt; quod prorsus nihil cogitent de illis, experiri datum est nam talis coelestis apud me est; instruebar etiam e coelo quod talia quae rationalia sunt, et audiunt, quod nusquam eloquantur, nec eloqui possint, quia non memoriam habent illorum aliam quam quod sciant et percipiant cum alii loquuntur de illis, et tunc dicant vel cogitent ita ita, vel non non. Dixerunt porro, quod quicquid intrat per auditum ex talibus, non eloquantur, sed usque percipiant; sed quod vident oculis suis, hoc sciant, et hoc eloquantur tam bene quam alii, sunt enim talia mundana aspectabilia, ex exteriora, quae pertinent ad corpus eorum, seu humanum eorum; missus sum in similem statum, ut scirem quomodo res se habet, sed videnda illis sunt, non ita audienda, quae enim per auditum intrant in perceptionem, in interiorem hominem intrant, ita in voluntarium, seu in affectionem, quae autem intrant per visum, solum in exteriorem hominem intrant, et in intellectuale externum; inde constare mihi potuit, quod illis memoria sit qualis spirituum, quae exterior, ex qua etiam loqui possunt, sed non interior, ita nec loquuntur cum ideis; praeterea loquuntur per gestus varios, et per formas in agendo, eundo, sedendo.
5588. Quod loquelam spirituum attinet, est illa ex ideis cogitationis loquentis, quae ideae sunt absque vocibus apud hominem, nam homo dum loquitur cogitat modo sensum rei de qua loquitur, et ille sensus cadit in voces; cogitatio illa quae est loquens seu exterior, divisa in ideas, sistit loquelam spirituum, estque illa ex memoria naturali interiore. Sunt enim apud spirituales interna quae clausa, quare loquuntur de veris et bonis.
5589. Haec memoria est imaginativa ex aspectabilibus in mundo formata, quae cum fit activa per influxum lucis e coelo, sistit loquelam illam, quae quia ex luce coeli est, sistit ideas illorum conformes naturis rerum in universo, unaquaevis res habet suam conformitatem ex influxu coeli, ideae illae conformes cadunt apud spiritus in voces, quae tam distincte edicuntur, distincte et sonore audiuntur inter se sicut voces loquelae in terris inter homines; inde est quod loquela spirituum sit loquela naturalis, et quoque universalis omnium, qua possunt inter se loqui spiritus ex omni natione terrae, ex omni tellure, cum antiquissimis aeque ac cum hodiernis, in hanc loquelam venit omnis homo post mortem statim ex se; et tunc cum loquitur, nescit quod aliter usquam loquutus sit; inde quoque patet, quod communis loquela spirituum sit apud unumquemvis hominem, et foret talis qualis si unus homo intraret in alterius cogitationem sua cogitatione, et quoque quod sic uno momento plura possit proferre, quam vocibus per semihorium; ab illis etiam patet, quod loquela illa sit vocum, sed voces prorsus aliae, formatae secundum naturam rei, articulate per sonum, sic ut sonus articulatus sit exprimens omnium rei, differens sic a loquela brutorum [in eo], quod haec sit continua, at spirituum discreta, quia illis est ipsius rei cogitatio e coelo, et ex Divino vero ibi, quod ibi est lux; inde apud homines est discreta et articulata, quia sint intellectuales,
[5589] 1/2. apud bestias continua: quantum autem voces linguae spirituum differunt a vocibus linguae hominum in mundo, etiam mihi constare potuit ex variis; sonorum illud potest exprimi in mundo, etiam discretum et articulatum, sed nemo potest id ibi intelligere, quia est spirituale loquelae non autem naturale in quo homo est. Loquela etiam differt a cogitatione interiore hominis, etiam spiritus, est enim exterior, et cavetur ne cogitatio intret, sic enim pateret qualis spiritus esset, ideo loquuntur similiter in altera vita qui rationales sunt seu qui loquuti e ratione, et illi qui loquuti modo ex memoria rei absque cogitatione sua, et quoque possunt ibi aeque ac in mundo simulare quod docti sint, tametsi solum
[5589] 1/3. loquantur ex memoria; ita quoque loquuntur praedicatores quisque ex sua doctrina absque ideis interioribus simul, solum mittunt se in affectiones exteriores, seu in statum sanctum externum, in quo loquela illorum est, sicut in mundo, auditores modo audiunt loquelam in tali affectione, et inde afficiantur, absque affectione interiore,
[5589] 1/4. verbo est loquela eorum aeque naturalis sicut est auditus, visus, gustus, sensus, odoratus naturalis, tale naturale habet homo in mundo aeque ac spiritus, sed manifestatur solum in altera vita, quod non manifestetur in mundo, sunt plures causae, de quibus alibi.
5590. Spirituum loquela cum homine cadit in voces hominis, et tunc spiritus in simili loquela est cum homine cujuscunque nationis, etiam in linguas peregrinas quae apud hominem, tunc nescit quod alia loquela sit, nec quod spiritualis inter spiritus, similis influxus est spirituum loquelae apud hominem sicut est hominis in se, est homo spiritus, et ex spiritu ejus influit loquela ejus in loquelam naturalem hominis, et tunc nescit homo qualis spiritus quod alia ei loquela sit, quam lingua terrae, et cum non loquitur nec cogitat quod loquela vocum sit, nescit id, similiter spiritus cum homine, prorsus se similiter habet; fiat comparatio.
5591. Per loquelam communem spirituum possunt omnes simul esse et loqui, tam coelestes cum spiritualibus, spirituales cum spiritibus cujuscunque generis, omnes cujuscunque religionis sunt, etiam angeli cum infernalibus, differentia modo est, quod quisque loquatur secundum sui animi sensa, sic ratiocinari possunt, et disputare, nec elucet cogitatio aliter quam per loquelam vocum, sicut in mundo, at angeli non possunt tolerare infernales loquentes ob falsitates et spurcities quas loquuntur, et infernales non tolerant angelos loquentes ob veritates, et affectiones bonas.
5592. Datur praeterea loquela per ideas simul, et quoque absque ideis simul, per loquelam per ideas simul, et quoque absque ideis simul loquutus sum cum angelis et spiritibus, loquela per ideas simul est quoque sonora, et datur simul cum vocibus, quales sunt hominis in mundo, et simul cum vocibus quales sunt spirituum et angelorum; estque haec sonora; at loquela per ideas solas absque vocibus etiam est duplex, utraque est tacita, non sonora, una est cogitationis, altera est
[5592] 1/2. affectionis, cum ideae intellectuales cogitationum sistuntur, tunc apparent omnia quaecunque homo aut spiritus novit de eadem re, sed in medio et sic in luce tunc est res quae subjecta, et reliqua circum ad distantiam in obscuro, si obscura quae fuerunt ad distantiam in medio seu in luce sunt, tunc reliqua ad peripheriam distantia sicut objecta oculi cum determinatur visus in horto ad certum objectum, similiter se habet; sciendum, quod cum homo loquitur aut spiritus, quod omnia quaecunque novit de eadem re sistantur praesentia in ordine secundum formam coeli tunc in qua est si bonus, nam similis nexus est, unde talis loquela extendit se late si homo aut spiritus multa novit, et illa vera ex bono
[5592] 1/3. sunt: tunc versus coelum et in coelo, at si non vera ex bono sunt, tunc extendit se versus infernum, et ejus forma alia est, sic ex falsis ex malo, opposita est. At loquela ex affectionibus absque ideis intellectualibus adhuc amplior est, sistitur affectio cum sua varietate, et angeli imprimis coelestes, capiunt omnia distincte secundum vera ex bono illis inscripta, talis loquela est homini obscura, et quoque spiritualibus, tali loquela etiam saepius loquutus sum, et intellexerunt bene angeli, differt etiam secundum affectionis quale, ex veris, qui in veris genuinis sunt, illi possunt coelesti modo ita loqui, et tunc excitatur sanctum internum, quod est ipsum sanctum e coelo, non autem sanctum externum absque illo interno, est plus humani in sancto externo, at in interno plus sancti Divini.
5593. Per loquelam illam ex ideis et ex affectionibus non potest unus spiritus cum altero conversari, si non in similibus veris et in similibus affectionibus ex veris sunt, nam illico fit collisio, et quidem talis ut unus auferri debeat ab altero secundum ideas et earum affectiones; prorsus non qui in diversa religione sunt; et prorsus non angeli cum infernalibus: talis loquela est pulcherrima in coelo quia ex toto angelo et ex omnibus et singulis ejus, quia angelus est suum verum et suum bonum, ita est loquela talis qualis forma est angelis, unum faciunt, est loquela amoris et charitatis ibi, in inferno loquela odii et vindictae, aut jucundi adulterii, quae prorsus est externa absque aliquo interno; in hac loquela pauci sunt, quia contranisus est, etiam ex ea causa, quia pauci in mundo cogitaverunt rationaliter et spiritualiter ex ipsis veris et bonis.
5594. Per loquelam idearum tacitam loquutus saepe cum angelis et quoque aliis, et tunc exprimere potui etiam materialia absque vocibus, modo cogitando de illis sive res sint, sive personae, sive loca, cogitavi de rebus modo scientificis, et noverunt illico omnia de quibus, de personis absque nomine et sciverunt illico, de locis, urbibus et regnis, et sciverunt illico, quia tunc omnia quae scivi de illis simul sunt, et tunc spiritus putant se scire tam bene quam ego, est talis communicatio; sed loca et personae sistuntur ad certas plagas secundum status correspondentes tunc.
5595. Praeterea sciendum est, quod loquela spiritualis in vocibus loquelae humanae pluribus sit, praecipue quae sensationis, sicut cum de intelligere dicatur videre, de percipere dicatur odorari, de gustare similiter sed in crassiori sensu, audire quod sit obtemperare, et sic porro, est spirituale inibi ex spirituali mundo in vocibus loquelae humanae; talia sunt plura, et homo nescit quod ex spirituali mundo sint, quia non scit quid spirituale et quid correspondentia: antiquissimorum loquela talis fuerat, tum loquela vocum, plenissima talibus, primitus spiritualis et postea magis et magis naturalis, tandem sensualis qualis est hodie; loquela antiquissima quod idearum et affectionum fuerit, videatur quod de illa variis in locis.*
* h.e. Cumprimis in Arcanis Coelestibus
5596. Cum spiritus vertit se ad alium spiritum seu ad hominem qui ex ideis aut affectionibus loquitur plene seu cogitative, tunc prorsus in simili perceptione et sensu est, si loquitur ex veris confirmatis apud se, hoc mecum factum est saepe, et tunc intelligunt et percipiunt prorsus sicut alter, modo aperta sint ejus interiora, nam tunc communicatio plena est, est unus quasi in altero, seu in alterius spiritu quoad cogitationes et affectiones, et tunc scit quod nusquam sciverit sicut ipse ex se, ita fit in coelis consociatio et communicatio omnium; sed ut primum se avertit, spectat ad latus seu retro, tunc in aliam cogitationem fertur, et si ad suum amorem, ita ad suam fidem, tunc prorsus in contraria perceptione est, et perit prorsus alterius cogitatio, tale factum est saepe apud me: et tunc ipsi infernales agnoverunt veritates coelestes, nam veritates coelestes talem vim habent, at ut primum se retro verterunt, in contrariis erant. Per id saepe infestatus sum a spiritibus, qui regere me volebant, credebant quod scirent omnia quae ego, et sic volebant me instruere nescientes quod ex meo seu illis quae apud me, cum tamen nihil prorsus ex se sciverunt de eadem re, quod etiam aliquoties illis ostensum est.
5597. Coelestes cum audiunt vera ab aliis, tunc vident illa, ita quoque cum audiunt rationalia, vident illa extra se, ita ab aliis, non autem intra se ut spirituales; inde quoque est, quod sciant quod ab aliis influant, et si falsa loquuntur quod non recipiant in se aut credant, per id quoque discriminantur a spiritualibus.
5598. Continuatio de Babylonia
Quia ex talibus quae Babel seu Babylonia vocantur, ad multum numerum sunt, qui nondum vastati, sed liberi in mundo spirituum vagati, et hoc usque ad aliquot centena millia, quae successive vastantur, sicut novi ex tellure adveniunt, ideo conceditur illis similiter facere sicut priores, et quidem in iisdem plagis, et locis; ideo similia recurrunt continue; sed usque continue post hoc destruuntur, et conjiciuntur in inferna: hoc quoque visum est, et factum cum dormivi, congregati sunt ad plura millia ad partem meridionalem versus occidentem sed in ultimo termino ibi, et inceperunt similiter facere, instituere monasteria, corradere opes ab aliis, et imperare animabus, qui cum collecti ad plura millia, ceperunt velle destruere illa quae Domini sunt, seu illos apud quos Dominus erat, tunc incepit eorum destructio, et conjecti sunt partim in lacum occidentalem, partim in binas voragines ibi, et cum destructi sunt, apparebat locus ille sicut rudera domuum incendio vastata, nam quaedam relicta, nigra ex igne, ita fit posthac ubivis, quod ut primum congregantur ac aliquot millia, ita destruantur, etiam ubivis alibi: nam tales non possunt alibi congregari quam in locis suis ita convenientibus amori eorum, sed quod hoc fiat per aliquot vices post ultimum judicium, usque tandem ut dicitur, feruntur in inferna.
5599. Loca priora, ubi fuerunt habitationes eorum, ad plagas circum circa, sunt prorsus deserta, apparent ibi modo sicut saxa illi circumcirca, et sterile ubivis, ita inhabitabilia.
5600. De quodam Christiano apud Mahumedanos, de Deo uno
Aulaevil
Sermo erat de Mahumedanis quod agnoscant Dominum, sed modo ut prophetam maximum, et quod non Divinum Ipsius, ex causa quia non potuerunt capere, quomodo Divinum posset dari distinctum in tres personas, ita in tres Deos, et quod ideo agnoverint unum Deum creatorem universi, at Dominum ut prophetam maximum, et spiritum sanctum, dixerunt esse spiritus et angelos, Christianus ille volebat scire, num talis eorum doctrina et sententia, accessit ad illos a parte occidentali, volens interrogare de illa re, dicebant sicut cogitabant ex religione sua, at dicebant ad Christianum, quid is credat de Deo num unus, dicebat quod credat quod unus Deus esset, sed explorabant ideas cogitationis ejus, quod facile fit in altera vita, dicebant quod non credat quod unus Deus sit sed quod tres, quia in cogitatione sistit tres personas, et quemlibet ut Deum, tunc dicebant, quod ore dicat unum Deum, sed corde, fide, aut cogitatione credat tres, cum tamen oportet Christianum loqui sicut cogitat et credit, et non aliter, is cum id non negare posset, tunc addebant dicere, quod hoc Christianis pudori debeat esse cogitare tres deos, et quod ipsi gentiles sapientiores sint, nam sapientes illorum cogitant unum esse Deum, nec plures in idea sua habent, ut Christiani, quare recessit, et dixit, quod nusquam ad illos rediret, nam pudore affectus est. Voluit dicere quod tres unum essent per unanimitatem, sed usque sistebat ideam trium deorum, qui unanimes, cum tamen unus Deus est. Quod Divinum Trinum sit, sed Trinum in Domino, vide doctrinam coelestem de Domino, n….* et appendicem ad doctrinam coelestem in articulo de Domino…..** Tenebant Mahumedani illum in idea cogitationis ejus, modo quo fit in altera vita, a qua se non potuit divellere, ita non negare, et tunc ideo pudore affectus est. Sistebam postea Trinum in una persona, et hoc in Domino, cum quibusdam ex Verbo, et tunc dicebant quod percipiant quod ita possit esse, et credere potuissent nisi in mundo senserant aliter, tametsi vident quod is major sit quam crediderunt, ex eo quod vinxert Mahumedem, et quoque quod Filius Dei dicatur, et quod ab Ipso Deo conceptus.
* NHDC 289-97
** NHDC 306
5601. Quomodo advertuntur in coelis, num interiora eorum in statu bono sunt
Qui eorum ibi non advertunt bene ad statum interiorum suorum, cum aliquid cogitant et faciunt, illi advertuntur per apparentias externas, tam extra domum quam intra domum, et quoque super vestibus suis, et in facie, si non bene cogitaverunt, ut si aliquid mali, lascivi aut insinceri irrepsit, et non id rejecerint, tunc apparent extra domum cum exeunt, hortulana et talia vel evanuisse, vel mutata quoad varietates, et quoad pulchritudinem vel quoad splendorem, si evanuerunt, seu obscura apparent, sciunt illico quod aliquid mali cogitaverint, et quoque cogitant unde hoc et quid mali aut falsi et datur eis ex seipsis quasi scire, et recognoscunt, et tunc fugiunt id vel poenitet eorum, quo facto redit pulchritudo prior; etiam si maculae super vestibus apparent, si fiunt obscuriores, tunc similiter inde recognoscunt, splendidae, albae, roseae sunt, cum cogitant vera ex bono, similiter fit in lectis, in tectis eorum, in quibus quandoque variegationes pulchrae, plurium decorationum apparent, cum vitam veri et boni agunt, alioquin mutantur, ita in mille aliis, quae omnia sunt advertentiae. Etiam advertuntur virgines per mutationes pulchritudinis in facie earum.
5602. De libris et Verbo in altera vita in coelo
Habent libros ibi scriptos sicut in mundo, et scriptura in illis similis ut in mundo, in Latina, Hebraica, et orientali, saepe vidi libros, et quoque chartas ad me missas e coelo scriptas a supra ad infra, legi illas sicut in mundo, sed unde scriptura, alibi dicetur. Quidque quod homo scripsit manet in ejus memoria interiori [et sicut ex] Libro ante eum etiam legitur.
5603. Sed Verbum habent integrum a principio ad finem, ita scriptum, ut quisque legere possit, praedicatores ibi praedicant de eo, et reliqui legunt sicut in mundo; et habent cantica, et cantant ex illis prorsus sicut in mundo, spirituales valde delectantur canticis.
5604. Sed Verbum habent scriptum ad linguam spiritualem, de qua prius [5587-97], habent Verbum in duplici sapientia, spirituales habent sensum intermedium inter internum et externum, interiores spirituales habent illud prorsus secundum sensum internum, et coelestes secundum sensum intimum; in eorum Verbo non sunt nomina, nec numeri, sed loco eorum res: qui intelligentes et sapientes esse volunt, instrui possunt ex Verbo de singulis; pro historia creationis ibi est de nova creatione hominis.
5605. Verbum habent antiquae Ecclesiae, cujus mentionem fecit Mosche vocans “bella Jehovae” [Num. XXI: 14] et prophetica -* de quibus, hoc antiqui habent, sed dicebant quod id Verbum scriptum sit ut possint instrui in singulis, etiam inspiratum, sed quia id non amplius conducebat hominibus sequentibus, alterum verbum scriptum est. Quale id Verbum est patet ex Libris primis Geneseos, quae inde desumta.
* intellexerim in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, n. 103
5606. Sunt quatuor genera hominum ibi sicut in mundo, 1) [qui] attendunt ad usus ibi, et caetera quidem vident sed non ad illa attendunt, inserviunt pro plano. Ita legitur a coelestibus. 2) Sunt qui doctrinalia Verbi inde desumunt, ita capiunt spirituales. 3) sunt qui delectantur modo sancto ejus externo, absque intelligentia, hi sunt qui in ultimo coelo. 4) Et sunt qui modo attendunt ad sensum literalem, et sunt qui solum ad voces, ibi, ut critici et qui scribunt de illo varia, illi sunt in limine ad coelum, et hi sunt in prorsus extremis.
5607. Quomodo angeli ex Verbo habent suam sapientiam, et de influxu suo
Instructus sum e coelo, quod angeli in sapientia sint ex Verbo, sed quod prorsus non attendant ad illa quae in sensu literae, nec ad illa quae in cogitatione hominis tunc cum legit, sed ad interiora Verbi, ex homine, quare instructus sum quomodo hoc se habeat.
5608. Hominis cogitatio naturalis est planum, in quod desinunt omnia sapientiae angelicae, est fundamentum sicut domus, in id planum cadunt omnia quae angeli cogitant; inde quale planum est, talis etiam fit sapientia eorum; aut sicut ultima ita prima.
5609. Si sapientes homines sunt qui legunt Verbum aut cogitant ex Verbo aut praedicant, tunc angeli id nesciunt, sed usque sapientia illorum cogitationis cadit in illa ut in suum planum, ut dictum est, et prorsus nesciunt quod ita fiat.
5610. Dixerunt mihi angeli, quod interdum sint in multa sapientia interdum in minori, interdum in claro, interdum in obscuro, et quod varie dirigantur eorum cogitationes ad plagas, nunc illuc vel illuc, et quod secundum directionem eo clarius vel obscurius, sed illi non vertuntur ad se sed ad homines; et quod inde sciant quod ad humanum genus, ubi talia sunt ad quae determinantur, dixerunt quod hoc a pluri experientia habeant, et cum ad illa quae in cogitatione mea ex doctrina coelesti, tunc in clariori quam alioquin.
5611. Se habent illa sicut omnia in natura, in natura est omne fixum et ultimum, ita cum talibus: et quod omnia interna desinant in externa, vide interiora, gradus et plura.
5612. Hoc illustrari ex variis potest, quomodo interiora subsistunt, habent suas vias, modos ex interioribus.
5613. Legi in Verbo, et illi qui in coelo perceperunt omnia clare secundum sensum internum, vide quid scriptum de correspondentia coeli cum Verbo.
5614. Fit talis correspondentia sicut apud hominem qui ex finibus sentit, et inde loquitur; et sicut apud hominem, qui ad loquentis fines et usus attendit, et qui modo ad sensum, et qui modo ad eloquentiam; ita ad affectionem loquelae, et qui solum ad voces, hi sunt stupidi.
5615. Observatum quoque ab experientia est, quod sicut a Domino diriguntur ultima a prioribus, ita quoque vicissim priora ab ultimis, et Dominus est Primus et Ultimus, seu in primo et in ultimo, ut sic omnia coeli dirigerentur, ac ideo factus homo, ut Ipse etiam in ultimis esset ex se, et non ex aliis hominibus, inde omnia Ipse ex primo et ultimo dirigit, ultima per priora in coelo, et priora seu coelum ex ultimis, inde nexus.
5616. Veritates naturales sunt loco fundamenti, inde cogitatio plena talibus ideis, et tunc cum homo legens Verbum in illis est.
5617. Planum ultimum est apud hominem intelligentem sive cogitat de talibus, sive cogitat de aliis, sive dormit, nam usque apud illum est, hoc quoque a multa experientia, et quia totus homo est quale verum et bonum apud illum. Plures homines simul possunt pro uno plano servire uni angelo, disponit ita Dominus, ut quod deest in uno sit in altero, et quoque ex pluribus componit, ut usque serviant simul pro uno plano.
5618. Continuatio de Verbo
Erant quaedam virgines, quae quotidie legebant in Verbo, una earum erat ex genio coelesti, binae alterae intermediae inter coelestes et spirituales, tres illae habebant Verbum, cum binae ex illis non per 10 dies legebant illud, tunc Liber Verbi non apparebat; sed cogitabant unde hoc, et perceptum quia non legerint, tunc sumebant Librum Verbi ex petra, et cum legebant illud, similes characteres vocum erant, non intelligebant, erant in coelesti stylo, postea receperunt Verbum et legebant in illo quotidie, illarum Verbum erat secundum sensum interiorem, qui medius inter naturalem et spiritualem, historice et prophetice, sed pro nominibus personarum et locorum, et pro numeris, res, ibi loco Mosis, Aharonis, Davidis erat Dominus.
5619. De Judaeis in altera vita et de Lingua Hebraea et ejus correspondentia
Judaei habitarunt intra Christianismum, quia habebant Verbum, et noverunt de Messia, habitabant ad sinistram paulo, in parallelo cum planta pedis, et infra, et erat ibi ingens multitudo, illi ibi adorabant Moschen et Abrahamum, et alios in Verbo, apparet illis Moscheh, cum aliquid mali faciunt, cum baculo in manu, et terret eos, et admonet eos, apparet quidam angelus in coelo, in tali forma, et persuadent sibi quod sit Moscheh, de Abrahamo plura scio, sed nondum est tempus omnia illa vulgare. Legunt in Verbo, in Lingua originali, et ex ideis eorum ex ipsa illa lingua capiunt coelestes coelestia quae in Verbo, nam correspondentia istius linguae quoad syllabas est cum formis coelestibus, de quibus alias [4671, 5578, 5580-1]: sed paulo antequam Babylonia destructa est, illi etiam ex Christiano orbe, ibi ejecti sunt, et quidem ad septentrionalem plagam longe ibi, ubi vagantur solitarii, et ibi in statu misero sunt, detinentur usque ab internis suis, quae foeda, et in externis, in quibus esse possunt occlusis internis, prae alia gente, haec praedixit Dominus apud Matthaeum, quod eo usque tolerarentur, propter Verbum, per quod aliqua communicatio potuit esse cum coelo. – Mali eorum in quodam deserto sunt, quod vocatur desertum latronum, etiam in septentrionali plaga.
5620. Coelestes angeli loquuti sunt mecum de lingua Hebraea, quod omnes literae seu syllabae ibi correspondentiam habeant, et quod secundum flexiones et incurvationes significent interna secundum formam coelestem: examinare dabatur literas ab initio ad finem, et quasdam voces, ac dicebant quod correspondentia sit; praeter aliquas literas asperas, ut * et plures, quae aspere enuntiantur, sed dicebant, quod quantum asperi in illis est tantum non correspondeant, ac ideo dixerunt, quod primis temporibus non fuerint asperae, sed molles, et quod ideo in singulis talibus punctum in medio est, et hoc punctum significat quod aspere enuntietur, sed absque puncto in medio quod non aspere, omnia aspera pertinent ad spiritualia, et ideo puncta in mediis eorum. – Praeterea dixerunt, quod etiam saepius percepi, quod vocales i et e non illis sint, sed a, o, et praecipue u, et quod y sit intermedium inter coeleste et spirituale, et quia talia sunt et modo inserviunt sono, quod etiam in lingua Hebraea non sint vocales ut in aliis linguis, sed per characteres supra et infra adjiciantur.
* Hebrew letters
5621. Inde patet quod Verbum in singulis non modo vocibus, sed etiam syllabis seu literis Divinum sit; et inde scitur quid significat quod non minimus apex et minimum corniculum periturum [Matth. V: 18, Luc. XVI: 17]: et cur Judaei adacti fuerint numerare singulas literas; et quod arcana crediderint esse in singulis etiam literis, tametsi nesciverunt quomodo.
5622. Legi aliquid in Hebraea lingua, absque aspero, et praetereundo cito vocalia, sicut modo sonantia, et ex solis syllabis formarunt sensum coelestem, in coelo intimo, et dixerunt correspondentiam esse. Qui ab antiquissimis temporibus paene ita loquuntur inter se ex correspondentia, sed coelestes hodierni temporis non ita, sed usque intelligunt. Legi in Hebraea lingua Ps. XXXII: vers. 2, absque accentu aspero et absque vocalibus fere, et tunc dixerunt se intelligere quid sit ex * sono, nempe id quod Dominus misericors sit illis quia male faciunt. * Ex sono dicitur, ac intelligetur ex loquela naturali illorum qui ibi. Loco a ibi loquuntur ao intermedio, loco i est y fere, et loco e est eu.
5623. Quod non sciant quid tempus et spatium in altera vita
Qui moriuntur infantes, et qui in interiores coelos veniunt non sciunt quid tempus et spatium, quod tempus attinet, est inde quia ibi non sol agit circuitus sicut in mundo, ita nec annos ac dies, Sol ibi qui Dominus semper in oriente est; inde non aliae variationes ibi dantur quam statuum vitae quoad bonum et verum, quae suas periodos faciunt, et quia non sol est talis qualis in mundo, ideo nullam notionem temporis habere possunt, sed modo status, quamvis respective ad durationem status aeque est tempus sicut in mundo, sed inde non notionem temporis habere possunt, quia non statis vicibus recurrunt, in interiori coelo etiam perit idea temporis, quia qui illuc veniunt apud illos sopitur naturale, quod in no
[5623] 1/2. tione temporis est. Spatia nec sciunt, quia mutantur illa varie secundum status vitae eorum, inde sunt apparentiae spatiorum, nec fixa sunt ut in mundo; variantur etiam spatia illa quoad distantias et dimensiones, etiam secundum status vitae; et quia spatia illorum talia sunt, nec habent illorum notionem, tametsi usque sunt.
5624. Loquutus sum quibusdam talibus, et interrogabam quid spatium, et quid tempus, sed nesciebant prorsus, vocabant spatia ex visus varietate, vel pulchra, vel non pulchra; et tempora aliter, quod essent qualitates vitae. At sciendum quod usque sint spatia et tempora, sed inde est, quod nullam eorum notionem habeant.
5625. Ex his constare potest, quod naturales ideae ibi omnes pereant, nam illae fundantur super spatiis et temporibus; et sic quod materialia pereant, et quae loco eorum sunt, se referunt ad status eorum mutationes et variationes: ex perplurimis ideis introspectis constare potest, quomodo cogitatio naturalis, et imprimis sensualis non recedere possit ab notione spatii et temporis, et si recedit quod vix cogitare possit, nam naturalis homo non potest abstracte a temporibus et spatiis cogitare.
5626. Inde quoque est quod sapientia spiritualis tantum crescat quantum removetur a notione materiali, inde est quod antiqui dixerunt quod in lucem veniant quantum a sensuali abducuntur.
5627. Nec sciunt quid ver, aestas, autumnus, hyems, nec quid mane, meridies, vespera, nox, notionem usque caloris et frigoris habent, tum lucis et umbrae, sed non ex tempore, sed ex statu vitae suae, praeterea vident omnia ibi sicut in mundo, sed usque non percipiunt illa secundum spatia, sed secundum status vitae eorum.
5629. * De Babylonia, et astutissimis ibi et septem montibus
Loquutus sum cum Anglis, et unde quod illi tales sint, quod nempe cum audiunt vera, videant illa, et sequantur illa, et quod tunc faciles sint, ad se conformandum; quia apud illos apparet in altera vita niveum quod supra naturale, quod est lucis coelestis, inde quoque quod intelligentes sint, Hollandi quoque, sed apud illos hoc niveum non apparet, sed in naturali illorum aliquod firmum, quare etiam lentiores sunt. Loquutus cum Anglis, unde illis tale niveum, ac talis vita, quae differt a vita aliarum nationum omnium, ut perciperent, tunc instituere dabatur comparationem inter regimen apud illos, et apud Italos hodie, quod regimina prorsus opposita sint, et quod inde genii differant, in Anglia est libertas loquendi et scribendi, tam de civilibus quam de Ecclesiasticis, at prorsus nulla libertas fallendi alios, utendi dolis et astu, nec insidiandi ad necem, nec latrocinandi, nec occidendi, et quod hoc et illud commune ibi sit, at oppositum est apud Italos, ibi paene omne libertas fallendi, astu et dolo, et quoque occidendi, propter tot asyla, sed prorsus nulla loquendi et scribendi de Ecclesiasticis contra illa, nec de civilibus, nam inquisitiones ibi; inde est quod Italica gens intus teneat omnia, et qui eorum mali sunt intus in se retineant ignem, qui est odium, vindicta, saevitia, qui ignis est quasi ille qui post incendium latet sub cinere, et durat; at Anglica gens aliter, quia concessum est illis libere loqui et scribere, quod ignis talis non recondatur, sed illico flagrat et deflagrat, et quod in sincero et justo teneantur per id quod non liceat illis fallere, latrocinari, et occidere, nam tunc nulla remissio.
* 5628 deest
5630. Quibus dictis, cum quibusdam Anglis perductus sum ad Italicos qui astuosissimi fuerunt, ac intus tales, et qui flagrarunt talibus nefandis in vita sua, cum ad distantiam veni percepi illico contemtum pro venientibus, et magnitudinem pro se quasi forent quod possiderent coelum et terram, accessimus propius, et tunc loquutus cum illis, quaerebamus primum aliquid de Domino, dicebant quod omnem illius potestatem habeant, quia illis per Petrum data, sed quaerebamus quid cogitant de Deo Patre, num etiam illius potestatem habeant, dicebant quod non habeant, sed solum Domini quoad Humanum, respondebamus, quomodo id intelligant, quod usque Dominus dicat se unum esse cum Patre [Joh. X: 30], quod Pater in Ipso, et ipse in Patre [Joh. XIV: 10], et quod Divinuum Ipsius et Humanum, sit unum sicut anima et corpus,* et quia ita est, quod separari nequeant, et quod sic non percipiam nisi etiam dicant se habere Divinam potestatem et quoque Ipsius Patris; ad haec tacebant primum et consultabant, dicebant dein quod tale non audiverint prius, et quod ad hoc non respondere possent quam postquam inter se consultarunt; volebant usque aliquid dicere, sed respondebamus, quod loquendum nobiscum sit per loquelam idearum, qualis est sapientibus in altera vita, et non per loquelam terminorum, nam si terminos vellent conquirere ex scholasticis, et ex Aristotele, quod hoc ridiculum sit, et nusquam admittatur a quodam intelligente, quia sic falsissima possunt confirmari; postquam ulterius consultabant, miserunt ad me quendam qui fuerat Inquisitor apud illos, sed is cum accessit, dixit quod non ex illa religione sit, sed ex alia, et praeterea quod non ausit ibi; quapropter volebant ad suas artes, et dolos se conferre, et dicebant, quod responsuri alio modo; sed dicebamus, quod hoc nihil valeat, quia ex Vero Divino loquimur, et quod sciant quod qui Verum Divinum aggreditur, quod ipsum Divinum aggrediatur et quod contra Verum Divinum nemo aliquid ausit in altera vita,
* ex Athanasii Symbolo, vide NHDC 288
5631. Habitabant hi in monte in occidente procul post sylvam, ubi malitiosissimi, et ibi se abscondebant, dicebatur quod circum illos appareat igneum sicut incendii ex amoribus sui et mundi, quoniam intus in illis tale incendium latet, ex eo quod credant se possidere coelum et animas hominum, et quoque affectant possidere universam terram.
5632. Dicebant inter se cum nos viderent, quod homines viles sint, et non in aliqua eminentia, quo audito, dicebamus quomodo intelligant Domini verba, quod qui minimus sit maximus in coelo, et maximus minimus, volebant dicere quod minimos se dicant, sed respondebamus, quod [per] id verbum non intelligatur ore minimum esse, sed corde minimum, cum tamen illi, tametsi minimos se dicant, usque manifeste appercipiatur quod velint maximi esse, quaerebatur tunc ubinam tales.
5633. Ad interrogationem dicebant quod inquisitionem habeant, et quod illuc mittant quoscunque qui non recipere volunt illorum statuta et religiosa, sed quod cum inquirunt vident illos emissos, nec scire quomodo evadunt: et quod inquisitor dicat, quod abrogare se velit illa functione, quia ad nihil valet. Praeterea ostensum, quam crudeliter tractant illos qui non profiteri volunt illorum religiosa, et agnoscere illos pro diis; nefanda illa, quibus tractant illos, reticenda sunt, quia nefaria, (pendunt illos sub vestis uncis).
5634. Postea manifestabatur quomodo tales mittuntur ad infernum, a parte post montem illum, magis occidentalius est desertum, in quod dejiciuntur illi, qui tales sunt, et hoc successive, quod et ipsi fassi, dicebant quod qui descendunt e monte, ubi est angustum spatium paludinosum, quando supra illud veniunt, tunc perdunt omne intellectus, fiunt stupidissimi, apparent sicut cadavera, nec sciunt quod sint homines, errant ibi ad magnam multitudinem, ibi etiam est apertura longa, quae tendit sub terram, qui pessimi sunt, illuc intrant, et quo profundius eo stupidiores, jacent sicut cadavera, missi quidam illuc, et dixerunt quod ita sit, meatus ille latus tendit in curvum in alteram partem, et quo longius veniunt eo stupidiores, et magis cadaverosi. Causa est, quia omnium interiora sunt oppleta morte spirituali, qui dolosi fuerunt, ac vindicta flagrarunt usque ad finem vitae, et jucundum suum in eo perceperunt, apud illos non aliquod integrum tandem superest. Quidam ex meatu illo exibant, erant sicut cadavera, et exspirabat amor sui etiam apud illos, dicebatur quod quamdiu tales sunt, jaceant sicut cadavera, paene mortua, et illi apud quos ille amor diminuitur, quod aliquid vitae usque postea habeant, sed usque quod in deserto illo habitent.
5635. Vidi etiam tunc plures ex monte illo in desertum descendere, hi primum coeperunt quasi insanire, sic perdebant suum ingeniosum malitiae, et postea demissi sunt, et dicebatur quod qui trans paludinosum illud vadunt, nusquam redire possint, et si tentant redire, quod in deliquium cadant, ex dolorifico, quapropter revertuntur. Quaerebantur quid sentiant de illis ibi in deserto, annon sibi timeant, dicebant quod non timeant. Credunt quod amplius astuti et ingeniosi fuerint, ita obdurant corda sua. Demissi sunt illi supra paludinosum illud, qui obfirmati corde erant, et non desistere volebant a sua nefanda crudelitate contra omnes qui non profitentur potestatem illis esse super coelum, et in terra; quidam eorum per astuosa magica volebat retro ire, is in deliquium actus prope illud paludinosum, et cadebat, sed per magicam cogitationem de Deo Patre ex Verbo, revolvebat se super paludinosum, et tunc dicebat quod desistere vellet a crudelitate priore, erat inter praefectos ibi, sed ut primum illuc venit, in similem crudelitatem, et in adhuc majorem rediit, usque adeo ut ipse vellet carnificis loco esse, quapropter inde missus est inter illos, ac periit sicut alii.
5636. Illi tandem qui in hoc monte ita visitati et perierunt, subsidit totus mons in medio, et illi prorsus in profundum conjecti, et ex mari occidentali deductae sunt aquae, quae superinfusae, sic ut illi quoque immersi aquis maris, sed non ubi caeteri, de quibus prius [5300, 5331, 5409, 5502]; connitebantur postea emergere et sic exire, sed tunc apparuit fumus igneo sulphureus, ex amore sui et imperandi, qui visus undequaque, quod signum erat quod adhuc magis immersi fuerint cupiditatibus foedi illius amoris.
5637. Turba quae circum erat, qui ejusdem genii erant, sed non imperabant, quia viliores, illi post montem a parte meridionali delati, et conjecti in voragines secundum eorum mala.
5638. Diaboli qui faciunt se angelos lucis
Ex industria et doloso hominum in mundo, fit cum tales in alteram vitam veniunt [quod] possint se sistere sicut angelos, cum tamen sunt diaboli, et quoque intrare coelos, ubi angeli; qui hoc callent possunt ita interiora sua disponere, ut non animadvertatur et percipiatur aliud quam quod angelicum est, quidam hac arte quidam alia, tametsi angeli in perceptione satis clara sunt animadvertendi et percipiendi, usque falluntur.
5639. Hoc sciunt imprimis illi qui in functione sacra fuerant, sicut plures Jesuitae et alii, ex causa quia in mundo ita disposuerunt facies suas, et una tunc interiora coram hominibus, et affectiones malas suas occluserunt seu separarunt.
5640. Hoc fit vel per affectiones quae voluntatis, vel per illa quae fidei quae intellectus; per affectiones pauci possunt mentiri angelos lucis in coelis, quia ibi exquisita talium perceptio est, sed in inferiore sphaera, et apud omnes simplices in limine coeli, possunt per affectiones simulare lucis angelos, nam illi non habent interiorem perceptionem, nec animadvertentiam ex cognitionibus, et quia in mundo etiam pro proximo habuerunt quemcunque miserum, pauperem, et rogantem, modo praetexerit miseriam; sed per vera fidei ei sic per intellectualia possunt, possunt loqui tam bene, et tam Christiane, quam alii ex intellectu, et ex luce coeli, et tunc affectiones suas arte recondunt, vel audent imitari bonas, sciunt etiam per communicationem cum simplicibus bonis facere, ut affectiones bonae influant in eorum vera, et sic sistere se coram angelis ut quoque angelos; recipiuntur etiam, sed non possunt se diu occultare; vidi tales et audivi quomodo se insinuant, et quomodo faciunt, et quod acceptati. Sunt adhuc plures artes, sicut quomodo quidam se possunt in coelum coeleste quoque inferre.
5641. Sciendum est, quod intellectuale hominis integrum servetur a Domino, utcunque ejus voluntarium est, ob causam ut possit quisque reformari, quod fit medio intellectuali, et audivi infernales tam bene intelligere vera fidei, et penetrare arcana sicut boni, et quoque possunt loqui intellectualiter, tametsi cor procul abest, et cum loquantur, abest voluntarium, et vix sciunt aliter quam quod corde et animo tales sint, tametsi non sunt; sicut solent plures praedicatores, qui cum in praedicatione sunt, credunt quod ita sit et loquuntur sicut ex fide et amore, eum tamen apud se domi prorsus contrarii sint.
5642. Praecipue e Catholica religione sunt, qui ita faciunt, et hoc animo imperandi, et subjiciendi sibi omnes, et quoque pervertendi omnes ibi a Domino, ad se, ita destruendi coelum, illorum artes in altera vita sunt plurimae, tales sunt qui intelliguntur [per eum] qui in nuptias venit et non indutus veste nuptiali [Matth. XXII: 8-12], vestis nuptialis est verum ex bono.
5643. Loquela spiritualis
Quomodo regeneratio fit, coelorum
Quod regeneratio fiat per vera fidei, multis ostensum est in Arcanis Coelestibus, sed per loquelam et cogitationem idearum in altera vita videri potest quomodo id se habet; sint exemplo principia veri, tum conjugium et amor sui; verum fidei recipitur in memoria hominis, et bonum amoris in voluntate ejus, voluntas per intellectum, aut voluntas in intellectu, videt in memoria, quod id verum concordet cum suo bono, quodcunque sit, tunc introspicit in id, amat id, cogitat id, et quoque cum fit, loquitur id, et agit, sic conjungitur bonum vero in memoria naturali, et simul tunc in memoria spirituali, et se conjungunt conjugio: ut cum vult aliquis seu aliquae ex bono suae voluntatis, ut conjugium sit genuinum, et ex veris fidei quae in memoria, scit quod conjugium erit sicut unus homo, et quod duraturum in aeternum, si verum conjugium, et quod ille amor sit fundamentalis omnium amorum, tunc amat illa vera, quia concordant cum voluntate seu bono, seu amore, et ponit sub intuitu suo, et quoties de conjugio cogitat, incidit visus internus in talia, usque dum conjuncta in memoria exteriore et interiori: at illi quibus non est bonum voluntatis, illi rejiciunt talia, et arripiunt falsa loco eorum. Similiter amor sui si ex veris fidei scitur
5644. quod ille amor sit infernalis, ita quod infernum, tunc facit bonum per visum internum sibi de illo amore ideam inferni, ad quam horret, quapropter ut primum recurrit tale quod amoris illius, et percipit quod tale sit, tunc bonum voluntatis per visum suum introspicit in ideam inferni, et tunc a Domino detinetur ab illis quae amoris sui sunt, et quo magis detinetur, et quo melius bonum est, eo plura scire incipit, nam desiderium sciendi crescit secundum bonum amoris, et quoque augetur per augmenta boni, tandem ut sentiat amoris sui genera et species, et hoc in se; inde fit magis et magis sapiens; talis est loquela idearum, cum genuina; quare mali non sustinent illam, quia aliam et contrariam loquelam idearum habent, quae est ex falsis mali.
5645. Quod spiritus hominis appareat in altera vita
Appareat quandoque homo quoad spiritum alium inter alios ibi, dixerunt quod videant aliquoties illos, et tamen cognoscant quod non spiritus sit adhuc post obitum e mundo, ex signis aliquibus, sed hoc fit tantum apud illos, qui intus in se cogitant altius quam reliqui, tunc enim abducitur cogitatio ejus a sensualibus corporis, et sit apparet, qui autem in sensuali suo cogitant solum, et non elevant cogitationes suas supra illud, nusquam apparent. Nec sciunt spiritus aliquid de homine, ubinam est, quoniam corporeum non apparet coram oculis eorum, sicut nec spiritus coram oculis hominum; aliqui inquisiverunt impense, sed non invenerunt; hoc malitiosi fecerunt sed illi rejecti sunt; nam spiritus mali si nossent ubi homo, et quod essent apud hominem, illum perderent prorsus, et sic totum humanum genus, nam talis est eorum saevitia interior, etiam homines pro vilibus habent, et prorsus contemnunt. Sed Dominus amat homines.
5646. De ambulationibus quod sint status mutationes
De formis spirituum et quod spiritus sint apparentiae
Ambulationes, itiones, et profectiones in altera vita non sunt nisi quam status mutationes interiorum, sed usque coram spiritibus et angelis apparent prorsus sicut ambulationes, itiones et profectiones – quod se similiter habet ac cum vita hominis quod credat ex se vivere, et ex intellectu veri et voluntate boni, quod credat ex se intelligere verum et velle bonum, quia sic apparet prorsus: apparentiae illae sunt tam reales ut spiritus prorsus nesciant quod inde sint, nec velint scire quod inde sint, et angeli coeli quidem sciunt, sed non cogitant de eo, hoc ex Divina Domini Providentia, ut quisque sibi videatur vivere et agere ex se, hoc ducit originem ex hominum ambulationibus et itionibus in mundo, homines actualiter ambulant a loco in locum, quia ibi est spatium et ibi est tempus, at in altera vita non sunt spatia nec tempora nisi quam apparentiae secundum status, sed homines cum actualiter ambulant, tunc est quidem corpus sed est actualiter a voluntate, et quantum voluntas adest tantum ambulat homo, quare cum in altera vita pro spatiis et temporibus sunt spatia, quae apparentiae solum, et spiritus quoque est apparens homo, (nam spiritus ibi est apparens homo coram oculis aliorum, ex eo quod Divinum Domini in coelo est homo, inde tot varietates quoad spirituum formas in faciebus, secundum status mutationes, praesentiae et absentiae eorum), [ideo] sunt quidem spiritus et angeli formae actuales sed nihil vitae ex se habent, aguntur secundum vitam a Divino, nam in Deo vivimus, movemus et sumus, formae illae sunt recipientia Divini, et qualiter recipiunt tales sunt; quia formae illae sunt formae interioris naturae seu in spirituali mundo, accommodatae sunt ad omnes mutationes et variationes status, et hoc in immensum et incredibile, et hoc magis immensum quantum in interioribus sunt, ibi incredibile est, quantum et quale. Inde patet quantum [magis] recipientes sunt in coelis qui in intimis quam in inferioribus et in mundo spirituum, proinde recipientes sapientiae et felicitatis, quae sunt vitae ex Divino.
5647. Ambulationes ibi sunt mutationes totales, vel modo partiales, totales sunt quando interiora et exteriora simul agunt, tunc cum ambulant cum toto se ambulant, et ubi tunc veniunt, ibi sunt, apparenter quoad locum, sed actualiter quoad statum vitae suae, qui est status affectionis quae amoris, ita voluntatis; sed ambulationes partiales sunt quum exteriora quiescunt, et interiora mutant status, tunc quoque apparent sibi ambulare similiter, nec sciunt aliter, sed usque non totus spiritus sed solum intellectuale ejus, eo manente usque in suo loco seu statu; nec sciunt aliter tunc quam [quod] ambulent, et plerique non internoscunt, at mali tunc in phantasia sua, quia in interioribus suis et in malo ita in insania; boni autem tunc in sapientia sua, sed usque omnes relabuntur ad suum statum et locum voluntate. Liber quidam ostensus, et ille desumtus est illico ab alio super monte, quod factum momento, quaesivi causam quomodo hoc fit, dicebant quod modo fit per se ponere in statum alterius, et quod illico praesentia cum libro, et quod cum hoc fit exporrigant modo manum, quod est signum.
5648. Continuation de Babylonia et septem montibus
Sunt ibi plures montes, qui ibi, et inde versus septentrionem, usque ad viginti, sed omnes illi vocantur “septem montes” in Apocalypsi, super quo habitat bestia [XVII: 9], quia septem significant prophanum in sensu opposito, et plerique qui ibi ex Italica gente sunt; in illo, de quo prius narratum [5630 seqq.] habitant Romani, quia illi prae caeteris in amore imperandi sunt, nec ita curant cognitiones; post illos habitant reliqui Itali qui tales, ut qui supra Roma, ut qui e Toscana, Genua, Venetiis, Milano, et Transmontana, illi habitant ibi super montibus mediis, in ultimis versus septentrionem fuerunt ex Neapoli, et ulterius ex Sicilia; pessimi enim habitant versus septentrionem ibi, qui erant e Sicilia, qui in acumine falsi et in falsis prae reliquis; et non ita in amore imperandi sicut Romani.
5649. Sciendum etiam quod plures ex reformata religione illuc se contulerint, et quod professi Catholicam religionem, sed solum illi qui in vitae malo fuerunt, qui cum frustra se ad pietatem et ad preces contulerunt, in fidem suam quam in mundo interius in se habuerunt, contulerunt et acceptarunt omnia religionis quae alii volebant, quoniam corde suo religionem nihili faciunt, inde ibi permulta turba est ex variis gentibus, qui omnes illorum famuli sunt, est quoque religio illa Catholica externa et pro talibus.
5650. Cum visitatio facta apud illos qui in tribus montibus proxime Romanis facta est, et inventum quod omnia ibi essent diabolica, et quod usque ad illam insaniam venerint, quod non solum rejecerint Divinum, sed etiam semet pro diis agnosci voluerunt, quod etiam factum est – primum ibi adoraverunt Deum Patrem, et praeteriverunt prorsus Dominum, quia dicebant se habere omnem illius potestatem, sic ut nullius potestatis amplius esset, et quod tam sancte coluerint Ipsum in mundo, ut in templis, inque sacramento coenae, fuerat causa, quod illi adorarentur, quia loco Ipsius sunt in terris – [ita] illi cum tales facti sunt, et sic non solum Domino omnem potestatem derogaverint, et sibi arrogaverint, et se ut deos venditarunt, et quoque cultum instituebant sui, (nam talis insania occupat illos in altera vita, quando exteriora vincula auferuntur, et illi interius suis relinquuntur,) tunc judicium ultimum super illos venit, a duobus montibus omnes ibi momento desumti sunt, ita in sua interiora missi, et sic conjecti momento in voragines, quidam in occidentalem superiorem, quidam in occidentalem inferiorem, quidam in mare ibi sed pauci, quidam in voraginem meridionalem superiorem. At mons qui in medio, ille subsidit in medio, et illi qui ibi in infernum profunde dejecti, et assurgebat fumus niger.
5651. Postea visitatio facta est super illos montes qui versus septentrionem magis, ubi illi qui ab inferiori Italia, et illi inventi quod cum relicti interioribus suis, prorsus ad cultum idololatricum se contulerint, et fecerint sibi idola varii generis, ex talibus quae in mari, in terra, et in coelo, et illa coeperunt colere, dicentes quod antiqui in tellure ita fecerint, et gentiles quoque quibus bene est, et experti per varios cultus, cujusnam idoli cultus succederet magis, et quod successit, praetulerunt, ita promiscua turba colebat idola, talium generum, et prorsus facta secundum imaginem omnium quae in mari, terra et coelo, et animalia varii generis, aves, pisces, serpentes, instar lunae et solis, et sic porro, praeterierunt etiam sanctos, quos coluerunt in mundo, experti quod nihil juvarent; cultus talis innatus est illis, ex cultu imaginum in terra; cum itaque inventum quod prorsus idololatrae essent pejores idololatris in terra, in eo quod negaverint Divinum, et crediderint quod talia juvarent, quia per correspondentias, tunc venit ultimum judicium super illos montes quidem occupavit primum terrae motus, qui apparebat sicut ingentes fluctus maris, et tunc concussae sunt urbes ibi, et palatia ibi, et corruerunt, quo facto revolvebatur montanum sic fluctuans super illos, et illi sic prorsus a facie terrae sublati, quo profunde dejecti sunt, non scire datum est. (De inquisitione eorum vide alteram pag.)
5656. * Solebant illi ita tractare omnes quoscunque offendunt, possunt arte sua ad se adducere quem vident, et sistere illum praesentem apud se, utcunque renititur, et tunc revelant ejus mala, nam hoc possunt mali spiritus, imprimis sirenes, et sic incusant et damnant; si tunc non adigitur ad recipiendum illorum cultum, sive diabolicum, sive agere sanctum hypocritice ab altera parte, conjiciunt illos in furvas cavernas circum montem eorum; sed usque eximuntur a Domino.
* conformiter indiciis auctoris 5656 huc transponimus
5652. Montes qui propius ad septentrionem, ubi Neapolitani, et tandem e Sicilia, qui ultimi, illi quoque visitati, et inventum, quod prorsus rejecerint suam religionem, et ex instituto et consilio arripuerint contraria, quae dicebant falsa, et quoque erant falsa, sic ut quicquid falsum, et quod contra fidem, Verbum, et contra Divinum, hoc arripuerunt, et coluerunt, seu cultus inde fecerunt; diviserunt montana sua in binas partes, ab una parte erant cultores falsi, et ab altera qui in sancto externo, dicentes quod juvet ab una parte colere diabolum ab altera Divinum, ut sic tuti essent utrinque, et quod sic utcunque se sors verteret in tuto essent; ubi gazae eorum, ibi ponebant qui in sancto externo, et altaria, et qui jugiter in officio erant, sic conservabant suas gazas, nam hoc fit per fidem talem perpetuam; alioquin gazae, ex argento et auro, et lapidibus pretiosis, apud malos ex se evanescunt in altera vita, de quibus alibi [5295, 5412]: vidi talem sanctam, quae ad me venit, quae erat induta linteo, sicut monasterialis, illa quia per sanctum communicationem habebat cum bonis spiritibus qui in limine coeli, in tali perceptione erat, ut posset videre occultas aliorum cogitationes et affectiones, dicebat quod posset in coelum venire quandocunque vellet, sed responsum,
5653. quod usque intentio esset malefaciendi, nam malefacere omni modo volebat, secundum omnem lubitum dominantium ibi, et quod sic non in coelo esse posset, nam ibi intentiones percipiuntur, dicebat quod in interius coelum non posset, et quod introiverit, et ibi morata aliquantisper, sed quod usque cum manifestata quod talis fuerit, inde se contulerit; sed illa ex inferno profundo hausit talia quae intentionis ejus essent, quae diabolica, inde illa in insaniam acta est, et rejecta est inter illas quae prorsus vesanae sunt; tales etiam sunt qui ab altera parte ubi sancti eorum, ut vocantur, quia in sancto cultu externo, quod faciant omnia ad lubitum imperantium qui ab altera parte, qui cultum diabolicum habent, ita favet una pars alteri, sancta prophanis; sic ibi est prophanatio. Praeterea per sancta unius partis communicationem habent cum illis qui in primo limine coeli, qui habitant supra illos, est montanum quod inde assurgit versus meditullium, ibi habitant quoque qui simplices boni seu probi, cum illis acquisiverint sibi communicationem satis multam, et quantum cum illis habebant communicationem tantum valent, loquuntur cum illis, et officia mutua sibi praestant, etiam quandoque conversantur, sed illi qui fuerunt improbi, et faverunt illis in malefaciendo, illi ex montano illo lato dejecti sunt, et sic ablata est illis quoad partem potentia. Qui in montibus illis sunt, sunt maligni prae aliis, imprimis qui in montibus ultimis prope septentrionem, illi tali perspicacitate et acie interiore, ut potuerint perspicere aliorum cogitationes,
[5653] 1/2. ac recitare omnia, hoc fit ex communicatione cum illis qui in primo limine, coeli; verbo sunt perspicacissimi, imprimis qui e Sicilia, inde apparet quoad nasi extremum candida quaedam lux, et ex auribus eorum sicut virgultum splendens ex crystallis, pendens, sed pars infra nares, seu regio oris erat prorsus nigra, sicut infernum, ut non apparere posset. Dicebam illis, quod ponant sapientiam in malitia, cum tamen malitia non est sapientia, quia malitia fert illos ad infernum sic ad infelicitatem aeternam, sed sapientia vera quae absque malitia ad coelum, ita ad felicitatem aeternam; ad haec obmutescebant, et tandem dicebant, quod non sciant aliam sapientiam dari quam talem quam habent, et quod aliorum sapientia sit modo simplicitas, in qua nequaquam esse vellent.
5654. Quod malitiosissimi prope septentrionalem plagam sint, et quoque longius ibi, est causa, quia illi fiunt omnium stupidissimi, cum vastati, quia malitia apud illos penetravit omnia et singula interiora, inde illis postea tam parum vitae intellectualis, ut sint sicut stipites ut dicitur; notum est quod in confinio inter tractum septentrionalem et occidentalem sub montano sint stupidi.
5655. Quod essent cultores diaboli detectum etiam est, habebant libros, ubi doctrina illorum cultus, et libros secundum illa, et unus et alter liber ab illis exemtus est, et lectus coram aliis, ibi doctrinale erat tale, quod peterent Deum Patrem ut excuset eos, quod se conferant ad diabolum, quia non vult opem ferre, et sciunt quod opem ferant a diabolo, quare ad illum se conferunt, et ei instituunt cultum, vocando illum suum patronum; et alius liber apertus est, qui scriptus meris characteribus secundum modum quo in Regno coelesti, et hoc per volutiones et meras inflexiones, et ille extricatus, erat quod nihil a Divino, sed omne a diabolo, talis quoque eorum religio interior fuerat cum vixerunt in mundo, tametsi exterior apparebat aliud, quaerebantur cur ita faciunt, cum habeant quicquid opus est, ut domos, victus et amictus, et quoque vivere inter se possent, sicut in mundo, quid amplius velint, quod semet conferant ad cultum diaboli, dicebant, quod sit, ut possint dominari supra omnes alios circumcirca, et possidere omnia
5657. * illorum quoad animas et corpora, et quod hoc non obtineant a Divino, quare dictum quod ideo nihil valebunt, nec dominabuntur super unico, sed quod omnium servitia erunt.
* 5656 conformiter auctoris indiciis post 5651 videas insertum
5658. Tunc remotis probis spiritibus a quibus suam perspicuitatem habebant, facti sunt insani, et ruebant a parte meridionali montis, ubi cultores diaboli erant, ex monte deorsum, in infernum, quod adorabant, et sic omnes, ubi erant nigrae cavernae in quas intrabant, et sic factum illis sicut dictum, et urbs eorum collapsa est in cumulum; illi qui ab altera parte erant, ubi sanctitates externae, de quibus supra [5652], etiam inde ejecti sunt omnes fere in voraginem septentrionalem, ubi stupidi. – Unus ex Sicilianis ad me venit, et erat furvus et niger sicut diabolus.
5659. De naturalistis in altera vita
Plerique illorum tales sunt, quod in mundo cogitaverunt – cum audiverunt ex praedicatione, seu in aliquam cogitationem ex sermone aliorum venerint, et evicti videantur aliqua ratione, cui non contradicere possunt – quod si verum sit vel non, hoc non sciant, si Deus sit, si coelum sit, si fides sit, si talia quae Ecclesiae, [sed] quod “facile possem credere illa, si videro illa in altera vita, si illuc venio,” putantes quod credituri si vident pro certo aut audiunt pro certo, sed hoc nequaquam fit, qui fidem in mundo non habent, nec fidem habent in altera vita, loquutus sum cum talibus, et evicti sunt quod in errore, [omnia] arripuerunt, et cum vertebant faciem ad me, credebant, sed mox ut se vertant ad suos amores, seu avertant se, et ad se, tunc illico in simili fide sunt in qua in mundo, et prorsus contra illa quae audiverunt, nec usque possunt adduci ad vera fidei, nam vita intellectualis interior est ex suis principiis tota: quare illam destruere est vitam.
5660. Quomodo educantur virgines in altera vita et in coelo
Tenentur simul 3, 4, vel 5, et quaelibet habet suum conclave, et ibi suum lectum, prope illud est parvulum conclave pro vestibus earum, et pro utensilibus, datur etiam illis Skap* cum thecis** seu lador***, ut ibi recondant illa quae aestimant, his multum delectantur, et ibi recondunt illa.
* = armarium (vox suecica)
** = comparitmentis (significatio postclassica)
*** = cistis retrahibilibus (vox suecica)
5661. Tenentur semper in suo opere, quod est a acupictura, quae est super linteo albo, acupingunt floreta, et similia; et quae laborant, vel pro ipsis sunt, vel donant aliis, non vendunt.
5662. Vestimenta recipiunt gratis, illis nescientibus, quibus se induunt quotidie, et vestimentum melius pro festis diebus.
5663. Et quoque habent hortulum, et quamdiu virgines sunt, ibi modo flores sunt, sed non fructus, antequam uxores fiunt.
5664. Quando vident maculas in vestibus suis signum est quod cogitaverint malum, et quod aliqua fecerint quod non faciendum, et maculae non abstergi possunt sicut e vestibus in mundo: cum reperiant quid cogitaverunt et fecerunt, nam semper tunc cogitant de eo,* tunc vident naevos suos et mala sua, si tunc resipiscunt ab illis, maculae ex vestibus ex se evanescunt. Similiter cum vident in conclavi suo aliquam ex vestibus deesse, tunc sciunt illico quod malefecerint, inde illis animadvertentia, et si non ipsae sciant, venit uxor, quae illis dicit; si vident quod nova vestis sit in suo conclavi, tunc gaudent intime, quia sciunt quod bene egerint.
* Sidebar: INFORMATIO
5665.* Etiam cum vident quod flores in hortulis illarum obscurescant, vel mutentur in deteriores, est quoque animadvertentia; si in meliores et pulchriores, est laetitia, quia signum quod bene cogitaverint.
* numeri 5662 ad 5664 ante paragraphis supra deleti sunt
5666. Etiam dantur illis nummi argentei vel aurei, illos recondunt bene, quia illi signa sunt diligentiae, aut virtutis. Habent Verbum scriptum, et Psalmodias, et cum illis vadunt in praedicationes, legunt etiam in illis, et si non legunt, etiam vel aufertur vestis aliqua, vel hortulus evanescit.
5667. Praedicatores aliquoties visitant illas, et examinant.
5668. Infantum educatio
1) Quod apud nutrices, quas suas matres vocant. 2) Quod legant orationem Domini, et discant primum ex nutricibus per influxum e coelo. 3) Quod sint praedicatores pro illis. 4) Quod influat intelligentia et quoque sapientia, quae superat intelligentiam doctorum in mundo, tametsi modo infantilem ideam de illis habent. 5) Quod repraesentativa illis sint e coelo. 6) Quod amiciantur secundum diligentiam, imprimis floretis et sertis. 7) Quod ducantur in paradisos. 8) Quod tententur. 9) Quod crescant secundum statum receptionis. 10) Quod diverso genio sint. 11) Dantur illi nutricibus quae amaverunt in mundo infantes, etiam matribus similiter, et datur perceptio sicut suae infantes essent, sed non dantur aliis quam qui in bono sunt, et recipere possunt influxum e coelo. 12) Qui infantes educati non sciunt aliter quam quod in altera vita nati sint. 13) Non sciunt quid tempus, quid spatium, et terrestria talia. 14) Loquuntur intra mensem, lingua angelica.
5669. De sphaera violationis et inferno
Sphaera violationis apparet foede, sicut concubitus ex violatione, illi a quibus illa sphaera exhalat, sunt qui in corde suo negant Divinum, et illa quae Ecclesiae sunt, sed exterius apparent civiles, blandi, morales; illi intrant coelos ubivis, et manent aliquamdiu ibi, quia intima sua sciunt recondere; illi tales sunt, ut quando agitur de pernicie cultorum Domini, tunc tacent, et abstinent usque dum vident quod incipiat ruere ad aliquam perniciem, tunc illico adsunt, et adjuvant omni potentia, non prius. Tales delati sunt per sphaeram violationis plures, et dejecti e coelis, quod vidi, hoc intelligitur in sensu interno per violationem virginum, et per violentos in Verbo. Illi quia exterius blandi et civiles sunt, apparet cum vadunt in plateis sicut lucidum utrinque a facie eorum, quod se vibrat secundum gressum; et quoque apparet flammeum ignitum quandoque errans circa eos in plateis ubi vadunt, sed est ignis consumens, quod signum quod violentum, ignis mitis non consumens est angelicum; praeterea in facie eorum in parte infra nasum est tetrum, obscurum cadaverosum; tales dejecti e coelis apparebant facie et corpore nigro quasi osseo, quia intime sunt mali, cum e coelo dejiciuntur tunc erumpunt interiora in totum corpus, nam tunc non licet amplius simulare, communicatio enim cum probis, a quibus civilitas eorum sustentatur, adimitur. Infernum eorum est sub clunibus profundissime, ibi sedent sicut aegyptiaci Mumi adusti.
5662 [a]. * De Syncretisticis, ultimum judicium
Alte supra caput ibi in monte satis alto habitabant qui inter se de unione religionum seu syncretismo consultarunt, et concludebant quod unam Ecclesiam a pluribus seu omnibus facerent, usque ut quoque vellent quod Mahumedani consociarentur, ex causa quia agnoscunt Dominum pro maximo Propheta, et pro Filio Dei, qui missus ut sapientiam doceret humano generi, ita volebant ex pluribus unam Ecclesiam facere, sed cogitabant modo per doctrinalia quae sunt fidei et intellectualis, et non per vitam quae est amoris et charitatis, ita voluntarii hominis; illi tandem eo usque progressi sunt, ut paene prophanavissent bona, et ex Verbo conquirerent quae accomodarent unicuivis; influebant apud me, et hoc sentiebatur instar prophani, sed detecti, et datum est loqui cum illis, et tunc dicere, quod hoc malum sit, quoniam sic vellent unam Ecclesiam facere ex solis idolis et sculptilibus, nam cum modo illa quae intelligentiae sunt acceptantur, et non illa quae voluntatis, tunc apparet homo sicut ebenus, vel sicut saxeus absque vita, si vellent unam Ecclesiam facere ex talibus possent; sed aliter si velint vita in illis, ita non idola sed homines habere, qui constituant Ecclesiam, tunc spectandum est ad bonum amoris et charitatis, ita ad receptionem vitae a Domino, cum hoc pro fundamento accipitur, tunc fit una Ecclesia, nam Dominus tunc disponit omnes secundum coelum et ejus formam, et sistit omnes sicut unum hominem; talis est Ecclesia Domini in universo terrarum orbe; ex qua ejecti sunt qui modo idola sunt, et plerique ex illis in inferno sunt, praeter illos qui aliquantum vixerunt secundum doctrinalia, quae sic fecerunt vitae, seu sic apud se vivificarunt. Quia in edito erant, et sic influebant in inferiora, et modo in doctrinalibus, ideo inde dejecti sunt, ne prophanarent bonum apud alios.
* sic in ms. Incipit abhinc numeratio ab 5662
5663 [a]. De Mahumedanis, et de Mahumede, ultimum judicium
Mahumedani habitant in parte occidentali extra Christianum orbem, in multis montibus ibi, ad magnum numerum; illorum meliores transportati sunt inde in partem orientalem,* nempe illi eorum, qui in mundo agnoverunt Dominum pro Maximo Propheta, et vocaverunt Ipsum Filium Dei, et crediderunt Ipsum missum a Patre ut informaret genus humanum, ita sapientiorem reliquis, tales qui simul secundum suum religiosum bene vixerunt, justum et aequum, et sincerum ex religioso fecerunt, agnoverunt Deum universi, tametsi etiam Mahumedem dixerint esse prophetam magnum, illi transportati sunt versus orientem, de qua translatione prius actum est [5246, 5259-62], et quod tunc Mahumedes ille, qui tunc erat, dejectus est in inferiora, ubi in vinculis fuit, ne exiret, causam quod ille dejectus sit, detexit ipse postea, cum iterum manifestatus qualis esset, quod nempe sciret quod omnes illi qui non eum colerent, spectarent versus orientem, et ut primum hoc fecerunt, appercepit quod tunc non semet colerent, quapropter cum vidit quod transferretur illuc multitudo, appercepit quod ille desereretur prorsus, inde excanduit, et voluit resistere, haec causa erat.
* Sidebar: NB.
5664 [a]. Ab altera parte remanserunt plures usque ad centena millia, in confinio ubi terminatur Christianismus, illi colebant Mahumedem illum, sicut Deum, nec cogitarunt de Domino, et parum de Deo universi; illi omni studio allaborabant Mahumedem solvere e vinculis, et iterum illum in pristinam stationem remittere, et cum hoc frustra tentati fecerunt sibi alium Mahumedem primum inter se, sed cum hoc non successit, elegerunt aliquem in monte edito supra Christianismum, cum quo consultabant, et cui obediebant sicut prius Mahumedi. Sed turba illa, quae talis erat, non contenta eo, sed etiam incipiebant ex consilio sui novi Mahumedis, inferre se in Christianum orbem, et vario modo, et varia arte incipiebant potestatem sibi ibi vindicare, influebant apud quosdam, et laedebant Christianos, et quoque ad me miserunt ingeniosissimum suum, qui se misit in possessionem provinciae sinistrae meae auris, et se occultabat aliquo tempore, et sic inde corroborat eos, ut tandem vix resisti possent.
5665 [a]. Sed cum hoc detectum est, tunc inquisitio facta, et inventum quod ab illis Mahumedanis qui in confiniis in parte occidentali, et inquisitum quales essent, et cur tale facerent, cum non prius se immiserint in Christianismum, inventum tunc quod turba illa fuerit talis, quod colerent Mahumedem pro quodam Deo, et quod nihil de Domino cogitarent secundum suum religiosum; et inquisitum qualem ideam haberent de Deo Patre, quod non aliam haberent quam sicut de universo creato, et quod idea esset absque idea humana, ut apud reliquos, ita quod nullam ideam haberent de Deo Patre, dixerunt quod potuissent ex religioso suo cogitare de Domino, si vellent, et Ipsum potius adire quam Mahumedem, qui illis ex religioso minor propheta, sed dicebant quod hoc non possent, quia in mundo propter Christianos, qui illis hostes, illam cogitationem rejecerunt, compertum dein quam essent gens vaga, nec quicquam vellent facere, nec se ad aliquid operis conferre, sicut illi qui in montibus, ibi, quibus sunt regimina, ac regiminum formae [5060].
5666 [a]. Quia turba illa talis erat, ut Mahumedem tantum colerent, ideo detectum est quomodo cum Mahumede se habuit, ipse Mahumedes, qui scripsit Alcoran, et sepultus est in Mecca, ille desumtus est ex suo loco, ubi erat, erat profunde in loco post dextrum pedem paulo, et elevatus supra ad sinistrum capitis mei, et illi apparebat illis, apparebat crassus in nigro, quales sunt homines corporei, qui parum vitae habent, qui ibi sunt, paene fatui sunt, loquebatur parum cum illis, et dicebat quod talis sit, et quod inter corporeos ibi; et postea recessit in locum suum.
5667 [a]. Postea eductus alter Mahomed qui in vinculis quem quaerebant, et detectus quis in mundo fuerat, quod nempe natus Saxoniae, et dein quod nauclerus factus, et captivatus ab Algerianis, et ab illis liberatus, et quod quia suscepit ibi religionem Mahumedanam, creditus ut iterum nauclerus esset, et tunc a Genuensibus captus, et ab illis quoque in libertatem missus, et sic quod imbutus religione tam Christiana quam Mahumedana, et quod occupaverit locum in Christiano orbe, de quo prius [5600] ; et quum persuasit illis qui in confinio, quod esset Mahumedes, et cupidine imperandi praeditus, illis imperavit per satis insigne tempus, agnoscens Dominum ex religione Christiana, et inde potuit duci a Domino -* de illo plura vide prius -** et erat etiam alter Mahumedes, qui fuit Christianus ex Graecia, qui locum habebat post illum, et ille quia vices ejus quandoque obiit, et industrie egit, ab illo detentus est, et agnitus a quibusdam ab illis qui cogitaverunt de pluribus Mahumedibus, et ita de alio quoque.
* 5268
** 5600
5668 [a]. Quod attinet illos qui in montibus, ibi, illi quidem primum cum in alteram vitam veniunt, cogitant de Mahumede, sed postea deserunt illum, et cogitant de Deo Patre, creatore universi, et de Domino, quod maximus Propheta, sapientissimus hominum, et Filius Dei; exploratum qualem illi ideam de Deo uno creatore universi haberent, et compertum quod sicut aliquod humanum, et non sicut priores sicut universum.
5669 [a]. Quidam ex Mahumedanis, cum audiverunt multa de Domino, volebant accedere ad illam Ecclesiam, sed dictum est illis, quod maneant in sua religione, modo de Domino cogitent ex doctrina sua ex Alkorano, quod maximus Propheta esset, quod Filius Dei, et quod sapientissimus hominum; quia Divinum Ipsius non possunt agnoscere corde, solum quidam ore, et ex intellectuali, quoniam ab infantia imbuerunt se fide talium, et bonum spirituale a talibus quae fuerunt fidei eorum in mundo, formatum est, quod exstingui per novum fidei tam subito non potest, modo vivant in bono suo, sincerum et justum faciant, et sciant quod omne justum sit Divinum, et quod sic usque felices suo modo vivere possent, et successive duci ad Dominum. Addebatur quod illi qui in justo et suo bono vivunt, possint esse meliores Christianis, quia illi derogant omne Divinum Domino, maxima pars Christianorum, qui pontificii vocantur, sibi vindicant omnem potestatem Domini, in coelo et in terra, et sic adimunt ei omne Divinum, quod non amplius in Ipso sed in semet agnoscunt. Ac reliqui Christiani, qui reformati vocantur, sciunt quidem et ex doctrina fatentur, quod Divinum Domino sit, et unus cum Patre, sed usque cum cogitant de Domino, non aliter cogitant quam sicut de vulgari homine, qui similis illis, et tunc nihil de Divino Ipsius, quapropter etiam adeunt Patrem, ut propter Filium faciat, et non Dominum; idea Christianorum illorum etiam talis est; inde viderunt, quod boni Mahumedani in suo corde melius cogitent de Domino quam Christiani. Agnoscunt etiam Mosen pro magno propheta sed minore quam Dominum, sed de Mose non cogitant amplius.
5670. De illustratione per Verbum et intellectuali hominis quoad Verbum
Intellectuale hominis est quod illustratur cum legitur Verbum, quod patet ex eo, quod qui intellectuale non habet, nihil sciat quam sensum literae cum legit Verbum, nec potest duci ad ipsa vera ibi, inde est quod pueri non possint, quod prorsus simplices non possint, quod qui in obscuro sunt de rebus non possint.
5671. Intellectuale non potest illustrari nisi a coelo, nec potest quisquam e coelo illustrari, nisi qui in amore coelesti ita qui in vita boni, sic fit communicatio cum coelo; tunc teneri potest in luce coeli, et praeterea lux coeli est quae illustrat, omnem secundum ejus intellectum. Qui in mundanis sunt nec possunt illustrari, quia in luce mundi et non in coeli, et illa lux tenebras obducit, ut quoque patet; verbo intellectuale illustratur secundum cujusvis affectionem, nam affectio amoris est vita intellectualis, et affectio amoris erit e coelo.
5672. Nec potest illustrari homo per vivam vocem e coelo, sic non intrat in ejus rationale sed modo in ejus memoriam, et ibi est sicut res memoriae; inde est quod immediatae revelationes non dentur. Nec possunt qui confirmarunt se in falsis doctrinae illustrari, quia intellectuale eorum quoad spiritualia ab illis tunc formatum est; verbo illustratio fit secundum quale hominis quoad bonum et quoad intellectum, tum quoad desiderium ex amore, et quoad quale intellectualis, inde secundum quale receptionis.
5673. Plagae in altera vita
Ad meridiem sunt qui in luce externa, in mundanis, et qui in divitiis.
5674. Ad septentrionem qui non in luce, in mundanis ita, et in divitiis, ita qui respective in tenebris et paupertate.
5675. Ad orientem sunt qui in amore Divino ita in luce interna.
5676. Ad occidentem qui in amore sui et in caligine interiore.
5678. * Quod homo hodie non credat coelestia, si cogitat de illis quae ibi, aut cum sub intuitione ejus in medio
Qualis homo Ecclesiae hodie est, manifeste sciri potest ex eo, quod omnia quae in coelis sunt, possint describi et narrari, et quoque credi, modo non ponantur sub cogitatione ejus seu intuitione ejus in medio; causa est quia tunc reflectit super illa, num ita sit, et hodie in orbe talis status intellectus humani est, praecipue in orbe erudito, quod modo cogitent num ita sit vel ita sit, et quod tunc reflectant ex mundanis et corporeis, in quibus omne ponunt, et credunt quod ultra ea nihil sint, ita in genere quae non vident et tangunt, ita quae ante sensus corporis et sentiuntur, non sciunt de interioribus, nec recipiunt si sciant, quapropter ut primum rem intuentur in se, in corporea et mundana trahuntur, et inde reflectunt, quapropter obveniunt sicut paradoxa, et apud eruditos qui naturae adscribunt omnia, in nihil, haec causa est quod forte quae dicuntur de coelo, de habitationibus ibi, de eorum amictu et victu, et de forma humana illorum, cum ponuntur in medio sub intuitione, non cadant ita in fidem, cum tamen verissima sunt, exempla possunt docere.
* 5677 deest in ms.
5679. Ut si quis describit statum morientis seu mortui, tunc si ei adscribitur status angelorum et evehitur inter angelos, et [si] magnifica ibi intueatur, et plura qualia in mundo, tunc omnia cadunt absque remora in intellectum, et quoque in fidem si bene vixerat, si autem dicitur directe, quod ita sit, non creditur.
5680. Similiter se habet cum vita hominis post mortem, si cogitatur de resurrectione ultimo judicio.
5681. Similiter de forma humana spiritus hominis, et quoque spirituum in genere et angelorum, si cogitatur num sit, et magis cum de anima, ex principiis captis.
Similiter de habitaculis angelorum et spirituum.
Similiter de vestibus illorum.
Sic in omnibus reliquis, quare scio haec qualiter acceptantur a quibusdam.
5682. Quod talia apparuerunt prophetis, ut angeli in forma humana, habitacula, templa et plura, haec creduntur, sed si sub intuitione media ponuntur, cogitatur quod sint visiones, in quibus non reale.
Sed simplices non ita ponunt res sub medio, et disquirunt num ita sit, quare qui eorum non prorsus corporei et mundani, credunt, minus eruditi, et quo eruditiores eo minus.
Sed quod usque illa realiter talia sint, ex plurium annorum viva conversatione scire datum.
5683. Quod tales sint homines hodie, est causa quia in sensuali corporeo cogitant, nec elevari possunt ab illis in lucem coeli, ita quia prorsus mundani et corporei sunt; indicium quod tales sint, id est.
5684. Cogita qui vult, si dicam quod angeli sint formae humanae, quod vestibus splendidis induti, quod in habitaculis magnificis habitent, et cogita simul ex sensuali seu ex corpore seu ejus sensibus, et cogita ex ideis de anima, an aliter cogitaturus quam num ita sit vel non, an [quis] ulterius cogitet, et annon tunc ibi subsistat, et tandem neget? qui autem abduci a sensualibus et corporeis potest, et elevari supra illa, cogitet tunc, et tunc non cogitabit num sit vel non sit, sed quod ita sit, et tunc primum potest in sapientiam venire, aliter stat longe extra palatium sapientiae, et non videt limen, si intraturus visurus est innumerabilia et ineffabilia. Loquutus cum angelis de his, et ostensum quod ita sit, antiqui non ita sensuales fuerunt, potuerunt elevari supra sensualia corporis, ideo in interiore sapientia potuerunt esse; et quoque loqui cum angelis, quia in simili luce cum illis; hodie id fieri nequit.
5685. Hoc asseverare possum quod quae in coelo sunt, plus realia sint quam quae in mundo.
5686. Inde etiam taliter cogitatur in mundo, quia non aliter capiunt quam quod interiora hominis nihil sint, sicut quod cogitatio et voluntas sint modo sicut atmosphaerica quae abeunt, quia interiora non capiunt ex corporeis, ita nec spiritualia, non enim est influxus physicus, quod illa sint plus realia quam corporea, minus capiunt; ita nec quod illa realia sint et ipsa humana, et corporea respective ministrantia, formata ad correspondentiam, quae quia inferiora et posteriora, minus sunt realia quam interiora, [seu] superiora.
5687. Aliter illi qui animam vocant respirationem, cogitationem, pneuma, aliter illi qui naturam agnoscunt et negant Divinum, aliter illi qui fidem nihili faciunt, aliter illi qui in amoribus sui et mundi sunt et magis, aliter qui se confirmarunt in falsis ex vita mali.
5688. Quod recentes in altera vita primum teneantur in externis, cur
Qui primum in alteram vitam veniunt, tenentur in externis quoad tempus, usque adeo, ut fere similis vita illis ibi est qualis in mundo, quidam eorum vix sciunt quod ex mundo decesserint, est ideo continuatio vitae: sed postea externa illorum auferuntur, et tunc patet, qualia sunt interiora.
5689. Quod primum in externis teneantur est quia tunc conjungenda sunt interiora eorum externis, ac separanda, et sic praeparandi ad vitam interiorem, quae est ipsa vita hominis post mortem: qui tunc interiorem vitam habent coelestem, per id quod quae fecerunt et cogitaverunt, fecerunt et cogitaverunt propter Deum et proximum, illi cum [in] interiora veniunt, sapiunt; qui non habent, qui sunt qui solum cogitaverunt de se et mundo in omnibus, postea insaniunt respective, et nihil nisi quam mala volunt, et falsa cogitant.
5690. Vita prius externa inservivit, ut concordarent interna, externis, nam in altera vita, unum agent, nec licet simulare vultu quod non vult.
5691. Plerique etiam per vices mittuntur in interiora et in externa, per quod fit conjunctio et separatio.
5692. De astutis et dolosis in altera vita, inferna
Astuosi et dolosi plerique habitant in plaga occidentali, et ibi partim super editis montibus partim in planis, secundum phantasias ex amore sui, illi qui in occulto exercuerunt astus et dolos, inconspicui sunt aliis, quia cogitant in se, et sic removent interiora a corpore, sic a conspectu aliorum, erant tales magno numero super montibus in plaga originali, variis in locis, mihi quoque inconspicui, sed usque detecti, deteguntur cum mittuntur quoad ideas suas in corpus seu in sensuale externum, et tunc possunt loqui affabiliter, et quicquid volunt, sive ipsum falsum et malum foret, confirmare ut appareat sicut verum et bonum, tales sunt contra Divinum, et illa quae Ecclesiae sunt, nihili faciunt; in se sunt sensuales, et sunt serpentes, sed venenati prae aliis, ac viperae, tales etiam apparent in luce coeli, omnes et singuli congregantur secundum naturam doli et astus in suis locis, et in suis altis ibi, sed sors eorum est, quod fiant prae reliquis stupidi, quia interiora eorum dolis et astibus occultis et sic profundis plena, quare etiam astuosissimi et dolosissimi prope septentrionem ibi sunt, ubi stupidissimi, talium sunt eorum inferna.
5693. Vastationes quid et quales ibi
Qui malam vitam egerunt in mundo, illi omnes vastantur quoad vera, et tandem ut non maneat nisi malum et ejus falsum, et sic gravitat in infernum, hoc perstat continue a primo tempore quum talis in alteram vitam venit, et hoc varie secundum cujusdam malum et inde tractam naturam, perstat hoc quandoque per annos usque ad 50, quidam citius quidam lentius, ac interea usum faciunt per tentationes apud bonos, et [per id] quod sint apud homines, communicationem habent cum infernis, et inde fit influxus, raro aliqui evocantur ex infernis, quum evocantur fit cum permissione ob varias causas, sed usque ex se relabuntur.
5694. Qui autem elevandi sunt in coelum, illi continue vastantur quoad falsa et mala, usque tandem ut in bonis suis et illorum veris sint, non prius elevari possunt in coelum, nam mala et falsa illorum gravitant, et quoque vastantur quoad crassa externa quae sunt corporea et mundana crassiora, quae voluptates mere corporeae sunt, et sic reformantur, tunc sunt sicut leves ut elevari in coelum possunt, prius non potest fieri, hoc quoque perstat 1 ad 50 annos: interea etiam tentationes varias subeunt, quae conducunt ad malorum externorum separationem, nam interius tunc infertur voluntas resistendi malis, et quantum hoc recipitur, tantum est coelum intus, et hoc abigit infernum, quod habitat in externis.
5695. Omnes vastationes fiunt per separationem malorum a bonis, et per separationem bonorum a malis, nam omne malum apud hominem habet communicationem, hoc fit permultis modis, modos possem recensere, sed prolixum nimis est, ordinarie fit per collectionem malorum aut bonorum spirituum, separationem eorum et disjectionem, quibus disjectis aut separatis spiritus sui boni vel sui mali est, et communicationem habet cum suis.
5696. De ultimo judicio
Tandem e Christiano orbe detecti sunt omnes illi, qui quidem in luce quoad spiritualia erant, sed non in aliqua charitate quoad voluntarium, sic ut illis intellectus esset, sed non voluntas, tales principio acceptantur, et delectantur cognitionibus non propter alios usus quam propter delectationem, in altera vita apud illos augetur quoque talis delectatio, et quoque intellectus qui tenetur in luce, ita in amaenitate, at voluntarium tunc sopitur, nec apparet: tales in altera vita apparent in montibus hic et ibi, et quidam eorum in montibus editis, partim intra medium et partim in parte occidentali. Illi ibi conjungunt se et consociant se, et hoc late per cogitationes, per quas praesentia ibi, et credunt quod sic nusquam possint deturbari, non fidunt Divino, nisi intellectualiter cum illis bene est, et felicia habent, postea cum illa cessant, recedunt. Tales etiam nihil curant quomodo se habet cum proximo, vident sed nihil auxilii ferunt, si vel foret innocens, vel angelus, captant principia varia cur id non faciant, ex intellectuali, ut quod non malum a se velint rejicere, et sic infestare aliquos, sicut facit Divinum, praeter alia ratiocinia, per quae suum involuntarium exculpant. Ligant etiam se cum malis ubique, et defendunt illos, credentes quod sic fortiores sint, verbo patiuntur mala ubivis, et admittunt, quia voluntarium illorum tale est, tametsi vident. Tales sunt qui interponunt se inter Dominum et malos in altera vita, imo inter Dominum et hominem, et prorsus obtundunt omnem effectum, obstruunt sicut viam, sic ut operatio Divina non possit vim suam habere in inferioribus: volunt praeesse talibus, cum tamen intus mali sint, et in amore sui.
5697. Tales fuerunt in monte in medio, et tales in monte satis alto in plaga occidentali versus septentrionem, et circum circa ubivis in montibus in lateribus montium circumcirca; in monte alto non apparebant, inconspicuos se facere poterant, et illi se conjunxerunt cum aliis omnibus circum circa, et crediderunt omnes quod in coelo esse, quia ut dictum in luce intellectuali, absque calore coelesti; inde sunt omnium periculosissimi, quia se abscondunt et latenter agunt cum malis, contra bonos non audent, antequam vident quod incipiant declinare, tunc adsunt, et plus virium habent et plus opis ferunt quam mali, quia etiam ligati sunt cum simplicibus bonis.
5698. Illi cum compertum quod tales essent, dejecti sunt e montibus, tum e monte qui in medio, tum e monte alto qui in plaga occidentali versus septentrionem, et dein omnes in lateribus montium circumcirca, cum quibus ligati sunt, et hoc quoad myriades; qui in monte alto, dejecti sunt sub suo monte, aperuit se mons et deglutivit eos, et delapsi seu detrusi sunt profunde, et missi in tenebras magnas, tenebrae influebant, quae eos occupabant, tenebrae sunt falsa, quae loco lucis illis; reliqui etiam dejecti sunt in sua inferna, secundum quale voluntatis eorum.
5699. Postquam illi dejecti mali circumcirca, qui aperte moliebantur mala sub auspicio eorum, seu per conjunctionem cum illi, tunc non habebant amplius vires resistendi, inde tunc dejecti sunt in inferna varia, quidam in planis, quidam in montibus, hoc factum 1757, 20 Martius.
5700. De illis qui docti dicuntur et creduntur quod confirmare possint suum dogma et quodcunque in altera vita
Sunt plures qui possunt confirmare quodcunque, et tam dextre, ut appareant tunc prorsus sicut vera, et per id quoque audiunt docti in mundo, et plus quam alii rationales, cum tamen illis paene nullus intellectus veri, sed obscurum et clausum illis; hoc expertum est per plures, unus (Rosenadler) qui tam dextre potuit confirmare quodcunque, ut vix aliquis melius, et cum confirmavit, credidit ipse quod verum esset; ille ab aliis credebatur quod interiorem intellectum haberet, prae aliis, et quod inde confirmationum talis facultas, missus ad locum ubi interior cogitatio erat, et tunc factus coecus, ut nihil videre posset, ita quoties mittebatur in interius cogitare; ille ideo dixit, sicut in mundo credidit, quicquid vult possit facere ut sit verum, sed ei ostensum, quod id fallacia esset, et quod ne quidem id posset videre, quod sit verum in se, ostensa est una siren quae potuit se pulchram facere prae aliis, quae tam pulchra apparebat, ut omnes qui intuebantur ex naturali, dicerent quod pulcherrima faeminarum esset, etiam potuit se ornare vestibus decoris et splendidis, sed cum fallax hoc externum detrahebatur, apparebat in forma diabolica.
5701. Alii etiam similes sunt, quidam etiam tam dextre potuit invehere in alios, et ingeniosum ejus in talem formam disponere, ut penetraret in interiora animi, quibus etiam miscebantur talia quae erant eruditionis et ingenii interioris ex memoria, illum etiam putabant talem habere intellectum, sed exploratus nullum habuit, et ne quidem in aliquam rem ex interiori intueri [potuit] (Gustaf Benzelst.).
5702. Plures alii etiam in mundo aestimati sunt pro doctis et quidem pro doctioribus reliquis, quia sciverunt ex memoria loqui sicut a rationali, cum tamen nihil ex se sed ex aliis, interiora eorum prorsus clausa fuerunt, et obscurum ac caliginosum ibi loco lucis (Lars Benzel. et Eric Benzelius) .
5703. Similes etiam sunt illi qui multis confirmaverunt doctrinalia sua, quae tametsi falsa, usque illis apparent ut vera, secundum quantum et quale confirmationis, illi utcunque illis dicitur verum esse verum, non capiunt in se; sed extra se, ita in naturali seu externo homine, non in interno, tales explorati non habent intellectuale, est illis obscurum et clausum. At simplices boni qui non se confirmaverunt, habent apertum interius, et non modo capiunt prae doctis illis, sed etiam credunt cum audiunt verum, imprimis ex bono.
5704. Tales sunt imprimis illi qui se confirmaverunt de sola fide, et non vitam fidei vixerunt, quia crediderunt vitam nihil facere, sed per fidem solam salvatio, et non per aliqua vitae bona.
5705. Exploratum est num tales possunt elevari in lucem coelestem, et compertum quod non possint, quia clausum est nec aperiri potest. Quidam Angli tunc erant praesentes, qui quia interiorem lucem habent, elevati sunt. In genere ita est, quod lumen sensuale appareat sicut lumen spirituale ignaris, dum non scitur si ex memoria vel ex intellectu, et praeterea lumen sensuale splendet prae lumine interiore, quia est in mundo, illi imprimis qui mali sunt in lumine sensuali sunt, et multo callidiores aliis, quare ab Antiquis dicti serpentes, nam ratiocinari possunt prae reliquis.
5708. * Loquutus cum spiritibus de luce ex confirmatione, quod cum confirmatum est, appareat lucidum, hoc per experientias testatum factum est, sed dixi ut removeant confirmantia et intueantur ipsum principium, quod confirmatum est, num videre possint aliquid tunc, nempe num principium verum sit vel non verum, quia quicquid datur ab alio vel obvenit in mente sive falsissimum, usque per confirmationem potest lucem accipere; cum reducti sunt ad ipsum principium tunc nihil prorsus videbant, erant in tenebris, sic ut nihil viderent; tunc dicere dabatur, quod videre possent, si possint admittere lucem e coelo in illud, sed lux e coelo intrat per bonum ita per voluntatem, quare si in bono essent, tunc lux foret in ipso principio, ut viderent id dare, quia coelum non intrat per aliam viam quam per viam boni seu amoris ita per voluntatem, quare si vixerunt vitam boni, quod tunc viderent lucem in ipso principio, alioquin nihil nisi caliginosum, inde tunc viderent confirmantia in Verbo, et quoque viderent confirmantia in sua memoria, evocarentur solum illa quae confirmant, et sic quoque ibi lux. Ostendebatur porro, si vel foret ipsum verum, quod per confirmationem recepisset lucem, usque si non bonum vitae esset, ipsum verum quoque in tenebris similiter foret, quare dictum si vel nossent omnia quae in universo coelo, et tamen si non in bono vitae, quod usque lucem coelestem non haberent, sed lucem inferiorem quae solum naturalis, quae talis est, si malum vitae foret, quod usque periret.
* 5706-07 desunt
5709. Deinde loquutus sum de veri fundamentis, quod bina sint, unum ex Verbo, alterum ex natura seu ex veritatibus naturae, quod fundamentum ex Verbo sit pro universo coelo, ita pro illis qui in luce coeli sunt, at fundamentum ex natura pro illis qui naturales sunt et in naturali lumine, ita pro illis qui se ex sensu literae Verbi confirmaverunt in non veris, imo in falsis ut evincantur: nam illi non amplius evinci possent ex Verbo; at usque unum cum altero concordat, quod expertum per intuitionem quorundam in Verbo, quia scientiae occluserunt intellectum ideo scientiae quoque aperient illum, et aperitur quantum in bono sunt. Et compertum etiam quod omnia coeli usque fundamentum suum habeant in legibus ordinis naturae in mundo et in homine, quod fundamentum jugiter manet fixum, sicut corpus et quae corporis, et ejus sensuum sunt respective ad interiora quae voluntatis et intellectus, sed usque quia falsa occluserunt intellectuale, ac ideae omnes cogitationis fundantur super naturalibus, ideo etiam talia pro fundamento erunt, illis apud quos falsae ideae sunt.
5710. Etiam loquutum est de Verbo quod sit ipsum fundamentum sed pro illis qui bene vivunt, et agnoscunt Verbum pro sancto et Divino, at apud illos qui vel dubitant de illo ex variis in sensu literae, vel ex stylo, et ex talibus quae credunt inania esse, et ex pluribus, quod Verbum vel sit recludendum illis quale est in sensu interno seu in interioribus ejus, vel [quod evincendi] per veritates naturales, per quas discutiantur ideae oppositae etc. Quomodo concordat fundamentum ex Verbo cum fundamento ex veris naturae ostensum per bina exempla, ut qui se confirmavit quod Divinum non sit quia bonos videat in conditione vili et in paupertate, malos autem honoratos et divites, et talia acquiri per astus, veritas naturalis fundata in Verbo etiam est, quod evehi ad honores et ad divitias in mundo non sint realia dona aut reales benedictiones, quia vel seducunt et abducunt a coelo, vel quia temporaria sunt, et sic nihil ad aeternum, ita non habent Esse in se respective, cum tamen Dominus dat quod aeternum est et per media quae illuc ducunt, ac divitiae et honores non sunt media. Alterum est, quod qui cogitant nullam vitam post mortem dari, et quod homo moriatur sicut bestiae, et cogitant quod non plus intelligentiae sit in homine quam in bestiis, solum quod homo loqui possint; quod bestiae aeque cogitent deducunt ex variis, et quod callidiores et intelligentiores in multis sint quam homines, et ex pluribus aliis, at scientia docet, quod detur apud hominem internum et externum, et quod internum elevari possit ad Deum, et inde cogitare de Deo, et de illis quae coeli sunt, quae sunt innumerabilia, et quod possit affici Divinis, et sic conjungi Divino quod est aeternum, et quod conjungi potest Divino hoc quoque non mori potest, hoc scientificum conjungit se cum Verbo, quod nempe vita post mortem sit, quod homini internum et externum sit, quod internum elevari ad Deum possit, quod videre illa quae coeli sunt, sic duci a Divino secundum leges ordinis in coelis, quae sunt vera detecta in Verbo. Ita in reliquis; in summa nihil fndari potest super scientificis, nisi prius fundatum sit super Verbo, hoc erit primum, alterum est modo confirmatio ex hominis scientificis.
5711. De ultimo judicio et de urbibus in altera vita
Aperiebatur mihi visus interior, et introspexi in plateam Stokholmiae Stora Nygatan, et vidi tunc ambulantes ibi plures, dein perductus sum in illam plateam, et angeli erant mecum, qui dicebant quod in domibus ibi circumcirca non aliquis esset vivus sed omnes mortui, nempe spiritualiter, sic ut horrerent, nec ulterius vadere volebant; cum in domibus ibi sunt mortui, tunc apparent non fenestrae in domibus, sed aperturae intra quas tenebrosum, at cum vivi tunc apparent fenestrae, et in illis homines, perductus dein sum ad Lilla Nygatan, ibi dicebatur quod aliqui pauci essent vivi, postea reductus sum versus Slyssen, ad forum ibi vix aliquis vivus, derlengst bodarna vuro,* quod ibi aliqui, similiter ab altera parte pontis, ubi livbodarna** in foro non erant ulli vivi, praeter in una domo, in angulo; nullus in magnis domibus ibi praeterea: dein in plateam longam e foro, derest apotheket,*** etiam nullus vivus, sed non longe introspectum, nec vivum e foro versus mare et sic porro. Dicebant quod usque omnes domus essent plenae, sed quod non appareant angelis qui non vivi sunt: at cum in plateis ibi ambulant spiritus imprimis mali, quod tunc appareant fenestrae, et homines ibi in luce, nam mali vident in sua luce et quoque illos qui in simili luce, Bergenstierna ibi in platea Stora Nygatan erat, et alii qui dicebant quod coram 144 oculis eorum appareant; sed quod tunc non.
* circum quo tabernae erant (verba suecica)
** bel livsmedelsaffarerna = tabernae condimentoriae (vox suecica)
*** = ubi medicamentorium (verba suecica)
5712. Postea deductus sum Londinum, quod supra, et perductus sum ibi a parte posteriori a minoribus usque fere ad Borse,* et dicebatur quod ibi nec vivi, ab altera parte quoque nec ibi, in Cheapside aliqui, et quoque ab illa parte templi, ulterius non perductus; inde patuit quod pauci ibi viva ab illa parte.
* = the Exchange (vox suecica)
5713. Dicebatur porro, quod ab orientali parte Londini in altera vita, sit parva civitas, ubi homines probi et boni habitant, sed qui viles apparent illis qui in urbe sunt versus occidentem, et quod non permittatur illis qui in urbe in civitatem illam intrare, impediuntur a custodiis, et quoque non sustinent sphaeram illorum vitae, ut primum illuc veniunt, corripiuntur angore, et recedunt, sic tuti sunt; ad orientem ibi sunt, quia oriens est bonum amoris et charitatis, perceptum porro quod magna urbs conservetur quamdiu ibi talis civitas ab oriente est; sed quod talis civitas non sit Stockholmiae: perductus etiam sum per parvam illam civitatem Londini, et nobiscum aliqui ibi loquuti.
5714. Dicebatur porro quod extra urbem quamcunque sint meri latrones, in magno numero, campi pleni illis, et quod nemo ausit extra urbem vadere, tunc enim incidit in latronum manus, et incurrit pericula plura quoad vitam, quapropter manent omnes in urbibus; nec exeunt; perductus etiam eram extra urbem, et erat turba latronum, qui sciebant illico qualis essem, et quomodo possent me aggredi, et perdere, talia enim sunt eorum studia, quod ut primum vident aliquem, percipiant illorum vitas, et quod aggrediantur illos. Latrones illi non audent intrare in urbes, cum intrant non admittuntur in domum aliquam, sed permanent in plateis, et cum apparent, denuntiatur illis ut exeant, quod etiam faciunt, nam quando in plateis manent, non aliquid potentiae habent, quia in urbibus regnat usque lex et inde securitas sicut in urbibus mundi; at si admittuntur in domus, quod illi qui ibi pereant, sed non admittitur aliquis in aliquam domum, nisi domus talis sit, ut non amplius illi qui ibi subsistere possint; nam ut primum intrant, et vident homines in domo, noscunt illico quales sunt, et se ligant cum illorum animis, et ut primum ligati sunt, cum illis communicationem habent, etiam cum extra urbes sunt, ita infestantur usque ut domus illa vastetur.
5715. Dicebatur porro quod cum urbs talis est, ut non amplius ibi boni, quod tunc destruatur, quod hoc sit ultimum eorum judicium, et dictum quod urbes tales brevi destruantur, et quod incolae ibi dissipentur, et expellatur quisque ad sua loca.
5716. Quod urbes tales sint, et domus similes, est ex hominibus in mundo qui in urbibus et domibus ibi, et quod tales ibi sint in altera vita quales in mundo, in similibus domibus: et quod correspondentia sit arcta et materialis secundum ideas cogitationum hominum in mundo; sed quod nunc in ultimo hoc Ecclesiae tempore alia dispositio fiat, et alia correspondentia, ita non ita immediata et proxima, sed remotior per correspondentias.
5718. Destruebatur etiam pars urbis Londinensis ad occidentem.
5719. Dicebatur de illis qui in domibus [et] urbibus, qui non boni, quod prorsus nihil attendant ad coelestia, avertant se ab illis, et quod nihil aliud faciant, quam quod loquantur inter se de mundanis et corporeis, et comedant et bibant, et audiant quae contingunt circum circa, sicut in mundo apud tales, verbo quod jucunda mundi et corporis sint vita eorum, et prorsus non jucunda coeli: frequentarunt templa prius, sed nunc etiam templa pro illis non apparent amplius. #
5721. # * Dicebatur porro de illis in Stockholmia quod nihil curent praeter audire quid fit intra urbem et extra urbem, ut quinam apud me, num adhuc ita sit, sed prorsus nihil de doctrinalibus, quid illa, se alligabant illis qui mere naturales et materiales erant, tametsi sciebant quod essent diaboli, ambulare in plateis et foris hoc faciunt, et videre omnia, sic nihil quod est Ecclesiae et coeli, omnes fere eo animo sunt, ut ducere alios vellent, et imperare, hoc insidet. – Vidi vastationem partis Stockholmiae, sinistra pars plateae Nygatan prorsus destruebatur, ut amplius nulla domus sed solum vastum, etiam pars in Sodermalm a parte remotiore ibi usque ad domos propiores ad me, et conjecti quisque secundum suam naturam.
* conformiter auctoris indicio in ms. 5721 huc inseruimus
5720. Quod homo fiat post mortem sicut vixit, et quod sit forma humana
Quod homo sit suum bonum et suum verum, ostensum est ex obsequio corporis et unanimo consensu cum spirituali ejus mundo, seu cum voluntate et intellectu, hoc apparet ad vivum, ut cum homo vult, corpus agat, et cum homo cogitat etiam cum organis omnibus loquatur et quoque facies, usque adeo ut ipsa voluntas appareat sicut in corpore, ut cum manus agit, quod sicut in manu sit voluntas, cum os loquitur, quod non cogitatio sed os cum organis ejus, ita in reliquis, sic ut voluntas hominis sit ubivis in corpore, et non sedeat quasi in uno loco, tametsi principium ejus est in cerebro, inde patet quid corpus, quod modo sit voluntarium et intellectuale in forma; quid non spiritus, qui est homo post mortem, is plusquam homo est seu voluntas et intellectus, nam spiritus non aliud est in forma, quae forma quoque est humana, quia omne coeli et omne Divinum est ex tali forma, et in tali forma, et cum talis forma homini fuit in mundo, plus adhuc erit cum fit spiritus: inde est quod spiritus appareat prorsus secundum suum amorem, ita secundum voluntatem, seu secundum interiora sua; inde patet quod vita hominis faciat spiritus quale, et quod talis est qualis vita, ita qualis ejus voluntas et intellectus, nam omne vitae hominis se refert ad illa duo, et procedit ex illis duobus.
5722. * De draconicis
Erat quidam qui solum materialis homo erat, seu sensualis, qui usque archiepiscopus (Er. Benz.) , is in vita corporis prorsus nihil studuit Verbo, perparum doctrinae Ecclesiae, sed solum mundanis, linguis, et curiosis patriae. Verbum habuit, sed hoc inserviebat ei solum pro praedicatione, et prorsus nihil pro vita aut doctrina, contemsit etiam illud, nec quicquam credidit, quod alius dixit, cui fidebat, quod ita esset, credidit ita esse, sive cum doctrina, sive contra doctrinam Ecclesiae; se super omnia amavit, justum et aequum pro nihil reputavit, solum quantum famae inserviret; verbo erat prorsus corporeus, seu sensualis in extremo. Is visus in luce coeli, erat forma nefanda, nec humana amplius, ex autoritate in mundo, et ex loquela inde, tum ex simulata affectione potuit allicere ad se.
[5722] 1/2. Caput draconis constituunt qui Verbum credunt, sed solum quoad literam, nec curant doctrinam, et amant se et mundum super omnia, quibus Verbum inservit pro honore, illi sunt caput draconis; at caudam ejus constituunt quibus Verbum inservit solum pro praedicatione, sed nihil pro vita, illi cum cogitant de illo contemnunt illud: qui etiam astus cogitant, et artes in mundo, illi constituunt vitam ejus, seu venenum.
* 5721 conformiter auctoris indicio post 5719 videas insertum
5723. Vidi magnum numerum sacerdotum e coelo raptorum, qui adhaeserunt illi, qui explorati prorsus erant contra vera fidei, solum pro externis et mundo, illis clausum fuit in coelum, omnia enim propter se et mundum egerunt, et nihil propter Divinum. Illi omnes nusquam cogitarunt de Divino Domini, cum de Domino, sed solum de humano, quod id prorsus simile esset alius hominis, et non magis, quidam quod adhuc vilius; maxima horum pars erat ex illis qui in sola fide, quoniam hi ex doctrina quoque tales sunt, ut vitam non curent, sed solum fidem, et illi omnes conjecti sunt in stagnum illorum a parte meridionali versus orientalem, qui prius ibi erant, conjecti sunt adhuc ulterius.
5724. Illi sunt draconis, sed qui e Catholica religione sunt bestia maris et terrae, de qua in Apocalypsi [XIII: 1, 11].
5729. * De Mogol et de ultimo judicio
Mogolenses sunt a parte meridionali ultra Christianismum, illi sunt fastuosi et volunt eminere supra omnes alios, etiam infensi Christianis, vidi quod illi quoque dejecti in inferna, montes ibi erant plures in quibus habitant, et illi erant dejecti, pars subsidit, ex quibusdam [montibus] illi dejecti in inferna, ex quibusdam in deserta; fastuosi sunt quia divites, apud illos fodina adamantina, et apud illos aurum. Omnes illi subiverunt tale judicium qui solum cogitarunt de Mahumede, et parum de Deo, quod faciunt ibi omnes qui in amore sui sunt.
* 5725-28 desunt
5730. Quomodo instruuntur quidam in altera vita
Fiunt etiam instructiones puerorum et virginum, et quoque simplicium eo modo, quod ubi consociati sint qui e coeleste Regno, qui tales sunt, ut videant vera, et inde sciant illa, sed quod non possint eloqui illa, illi cum audiunt illos qui e spirituali Regno loquentes inter se, dicunt cum vera loquuti, quod ita sit, et laudant; at cum non vera loquuntur, dicant quod ita sit, quod ita dicendum, et ubi civiles sunt, et per civilia possunt instruere, dicunt quod possint melius loqui, si velint, si cogitent, et sic porro, inde illi cogitant quid loquuti, et quid loquuturi ut sit verum, et tunc redeunt, et dicunt aliter si tunc verum, dicunt ita esse, et laudant, tenentur in respectu pro illo [qui instruit], et praeterea tacet ille; ipse quoque inde instruitur, nam quae audit, illa insinuantur in visum ejus, et sic novit quae non prius, illi aeque perficiuntur per spirituales, sicut spirituales per coelestes; nam hi si non vera audiunt, et sic vident, stupidi sunt, nam non cogitant.
5731. De vastatione eorum qui in nulla charitate, de ultimo judicio
Tandem missus in statum gravem, qui erat charitatis crasse naturalis, cum qua se miscebant jucunda terrestria, inceptabat a quodam [qui] infudit prophanum, is erat talis ut doctrinalia perciperet prae aliis, ac clare percepit quae dicebantur de veris, sed ab altera parte talis erat, ut omnes odio haberet, qui non eum colerent sicut quendam supra alios, illos in mundo persequutus est tantum quum non respectuose cum illo loquerentur, talis erat voluntas ejus, et quia talis etiam potuit prophanum injicere aliis, et cum hoc faciebat, arte etiam imitabatur amicitiam, ut non perciperent, ex qua infusione plures misere cruciati sunt, (Landshof: i astergylen, som vociferade secretar)*: sed hoc vertebatur apud me in tale externum mixtum jucundo, et simul aliquo bono, in quali plerique esse possent hodie in mundo; hoc factum est, ut sciretur qualis hodie mundus Christianus est, et qualis eorum charitas, ita quale coelum haberent, tenebar in hoc per biduum, ut sciretur quinam in hoc esse**
[5731] 1/2. possent, et qui in hoc essent, separabantur. Interea tunc illi qui in sola fide, seu qui in doctrina quam vocant doctrinam fidei, qui charitatem rejiciunt sicut salvificam, seu quod in illa coelum sed solum in fide sola, illi tunc prae aliis insurgebant contra doctrinam genuinam, absque quod ullus lacesseret illos, et congregabantur simul, et tandem consilium inibant, quod excitarent omnes quotcunque possent, ab omni plaga praeter ab orientali, illuc non venire poterant, quia tuti a Domino, et hoc usque ad Muhamedanos a parte occidentali, et ad Muhamedanos a plaga meridionali, praeter etiam in plaga septentrionali, qui ibi super montibus et in planitiebus, ablegabant a se circum ad centum loca, ubivis ad 50, ut praesentes excitarent illos, et inservirent illis pro subjectis, et qui remanebant partiebantur, decem et decem, qui illos adjuvarent et tenerent in rebellione illa fortiter, animo prorsus destruendi doctrinam coelestem, quia in charitate dicebatur esse coelum, et non in Conjectus dein est in voraginem ubi prophani, in plaga occidentali meridionali remote. fide separata a charitate, ita in vita hominis, quae facit hominem, et non in scientia et intellectuali separato a vita, propter hanc causam movebant talem rebellionem cum contumaci animo destruendi ipsam doctrinam, tametsi prius illis ostensum quod hoc ex coelo et ex Domino veniat, quod etiam agnoverunt, quia intellectuale potest illustrari apud quoscunque, et sic inde agnosci quid verum, sed quia absque ulla charitate erant, seu absque bono vitae, ideo usque egerunt nefandos hostes contra coelum, et contra Dominum, dicebant etiam quod scirent quod illa a Domino, et quod etiam scirent, quod relinquantur in pace omnes e quacunque religione sint, modo agnoscant Divinum, et in Ecclesia Christiana, Divinum Domini, et non malum faciant aliis, qui non malum illis faciunt, sed hoc incassum, remittebantur enim in interiora sua, quae talia erant, ut essent absque omni conscientia, quod etiam exploratum, imo nesciebant quid conscientia. Tales tunc fuerun qui in sola fide, quapropter omnes illi qui in nulla charitate erant, detecti sunt, et prorsus dejecti e montibus pluribus, et e planitiebus, ut ad plures myriades, ingenti numero, et dejecti in inferna.
* Gubernator Ostrogothiensis, qui vociferatus secreta (verba suecica)
** Sidebar: Conjectus dein est in voraginem ubi prophani, in plaga occidentali meridionali remote.
5732. Imo tales erant ut conjungerent se cum monachis, qui tales etiam fuerunt, imprimis qui crediderunt se esse Christum, et quod illis omnis potestas, et Christo nulla, et qui in externis finxerunt sancta, quia agerent Christum, et in internis tales erant, ut internecino odio essent contra omnes illos, qui non adorarent illos pro Christo, ita pro Deo, cui omnis potestas in coelis, cum his quoque se conjunxerunt et unum agebant.
5733. Tandem cum multa pars dejecta est, ventum est ad antesignanos illos qui e sola fide, quorum quidam inter illos facti sunt nigri sicut diaboli ab intus et extus, sic ut non amplius agnoscerentur pro hominibus, sed prorsus pro nigerrimis diabolis, et sic conjecti in inferna, quisque tamen secundum suum malum vitae.
5734. Hoc asseverare possum, quod qui non agnoscit Divinum, ac Divinum Domini in Ecclesia, et non vivit vitam fidei quae est charitas secundum doctrinam, quod non possit aliter quam conjici in infernum, exuit enim omne humanum, homo talis est qualis ejus vita, a capite usque ad calcem, qui niger est quoad vitam, is niger est totus, cogitent utcunque velint, et persuadeant sibi contra illa utcunque velint, usque tamen aeterna veritas est. Sciant usque quod salventur e quacunque religione, etiam qui in doctrina de sola fide, modo vivant vitam fidei quae est charitas, et sic non imbuantur talibus intus in se quae diabolica sunt, simul facit externum, quia hoc si separatur, tunc internum eorum est quod facit vitam non externum absque interno. Mandatum mihi est, ut hoc illis aperte dicerem.
5735. Exploratum etiam est per versionem ad suos amores, quod non fecerint propter aliquem zelum pro doctrina, sed ex jucundo malefaciendi, et quod quia praeerant aliis in vita, etiam nunc tales essent, ut ducere possent alios ad malefaciendum, qui similes erant.
5736. Hi sunt qui vocantur hirci a Domino, de quibus dicitur quod nullam charitatem egerint, et quod ideo ituri in ignem aeternum [Matth XXV: 31-46]; sunt etiam in dracone, et constituerunt aliquid in eo, fuerunt aliquamdiu in suis montibus, et ibi externam vitam egerunt, nam detenti sunt in ea, sed eum cogitationes eorum penetrarent circum circa, et infectarent omnes, sic ut nescirent quid esset bonum facere, tunc externa illis adempta sunt, et ostensi quales essent.
5737. De ultimo judicio Catholicae gentis residuae
Erant supra caput plures ex Christiano orbe, qui ostendebant mihi, quod in lucido essent prae aliis, et quoque in calido, et percipiebatur quod quia ibi, et inde flammeum lucidum malum decideret ante frontem meam, quod forte non bene cum illis esset, et quod lux falsa, et calor spurcus esset; detectum tunc unde illis calor et lux.
5738. Calor inferebatur ab illis qui in plaga occidentali a monachis qui crediderunt se Christos esse, et voluerunt coli sicut dii quia possidebant coelum, et sic potestatem haberent super animas hominum, et propterea se gesserunt sicuti sancti in externa forma, ut inducerent credere simplicibus, quod essent eo modo dii; et tamen cum explorati, erant intus prophani, nam unumquemvis qui non volebat agnoscere illos pro diis, illos internecino odio habebant, et tali vindicta, ut ultimo saevitiae gradu perdere vellent, sic erant intus diaboli. Illi ut seducerent omnes alios ubicunque possent, inveniebant artes, ut immittere possent calores, et hoc diversis modis et ex variis locis, tam bonis quam malis, et hoc per translationes, quod fieri potest in altera vita, nam transferri possunt talia ad alios, sic inducere volebant fidem, quod dii essent.
5739. Qui lucem infundebant erant etiam in plaga occidentali ibi binis e locis super montibus, super uno duplicato versus septentrionem, in altero versus meridiem; qui in monte duplicato ad septentrionem etiam e Catholica gente, qui similiter callebant artem transferendi luces e locis ubi lux erat, tum ex veris genuinis fidei, quae apud se habebant, quod permissum, sed tales in illa persuasione erant quod Divinum esset, sed omnia illa ex natura, infundebant persuasivum funestum de illa re, quod percipere datum, et per id volebant inducere fidem quod illi dii essent, quod possent dare cuivis coelum, inde seducebant plures simplices – qui tamen boni erant, conservati sunt – nam forte persuasivum habebant, intentio illorum fuit, quod etiam cogebantur propalare, quod cum induxerint illam fidem, quod postea dominarentur super omnium animas, et super coelum, quia ab ipsis coelum, inde factum quod mons ille aperiret se in medio, et deglutiret omnes, et ibi missi sunt in tenebrosissimum, quod tunc et tunc vertitur in igneum infernale; et mox aperiebatur mons supra, et inde quoque omnes tales conjecti in eandem voraginem, et hoc ad plura centena millia. Simile factum cum altero monte, qui versus meridiem magis in occidentali plaga.
5740. Quod non sciant quid regeneratio
Explorati sunt multi, etiam qui docti prae aliis in mundo fuerunt, num scirent quid regeneratio, quia id essentiale salutis est, nam Dominus dicit [quod] qui non regeneretur denuo non possit intrare in veram [vitam] , et alibi dicitur qui nati a Deo” [Joh. I: 13]; sed dicebant omnes quod sit baptismus, quia dicitur “per aquam et spiritum” [Joh. III: 5], et quod non aliam regenerationem sciant, sed miratus sum quod non scirent quid regeneratio, cum tamen scriptores et praedicatores toties dicant, quod mortificandus vetus homo, ut existat novus, quod concupiscentiae similiter, ut nova vita homini sit, et similia quae involvunt regenerationem, inde etiam credidi quod intelligerent quid regeneratio, et quia non intellexerunt quid regeneratio, inde invenerunt justificationem, de qua similia dicunt, sed cum omni differentia, quod qui justificatus non ei imputentur mala, sic quod vivat absque malis, tametsi in malis vivit sicut homo; causa quod nesciverint, est quia sciverunt regenerari hominem per vera fidei, ita per solam fidem, et non per vitam fidei quae charitas, et quia non scire voluerunt quid vita fidei quae charitas, et eam non fecerunt medium salutis, et quia non sciverunt quid spiritualis amor [et] affectio, ita nec quid sit duci a Domino, ideo in tali ignorantia de ipso essentiali salutis fuerunt, et ideo justificationem cogitaverunt, et de illa talem opinionem fovent, sicut quod tunc non imputarentur omnia mala, inde patet qualis Ecclesia. Quid regeneratio videatur in doctrina coelesti.*
* vide De Nova Hierosolyma et euus Doctrina Coelesti 173-86
5741. Quod non sciatur quid regeneratio, Coelum
Explorati sunt plures ex doctis Theologia in altera vita, num sciant quid regeneratio, sed nemo eorum novit, plerique dixerunt nasci e novo per aquam et spiritum, per quod intellexerunt baptismum, quidam vocaverunt justificationem; et mirati sunt valde quod doctiores in mundo, non intelligerent hoc, quod tamen ita essentiale Ecclesiae est, ut nemo possit intrare in coelum nisi denuo generatus secundum Domini verba apud Joh. Cap. III. Miratus sum valde quod hoc nescirent, cum tamen plerique sciunt describere regenerationem ex Verbo ita ut appareat illos prorsus scire, sicut quod vetus homo mortificandus cum suis concupiscentiis, et quod novus resurget, et quod in nova vita coram Deo ambulabit in albis vestibus, et quod fugiet mala, et alia similia, per quae is qui scit quid regeneratio, si non ulterius inspicere potest quam ad verba, credet quod sciant quid regeneratio; sed haec non tunc dixerunt; inquisitum unde est quod non sciant quid regeneratio, et compertum, quod non sciant quid charitas erga proximum, et inde quid bonum vitae, et quia credunt bonum vitae seu charitatem non esse essentiale salutis, sed modo fides sola, etiam si foret absque bono vitae, et quod per solam fidem ex sola misericordia detur coelum illis pro quibus Dominus intercedit, quia hoc in animis eorum jugiter est, ideo nequaquam possunt usque scire quid regeneratio.
5742. De ultimo Judicio et destructione coeli et terrae veteris
Perstabat vastatio prius descripta per plures dies, et tandem apparebat sicut manus extensa a Domino, super coelos, et tunc incepit pugna illa quae describitur is Apocalypsi inter Michaelem et Draconem [Apoc. XII: 7 seqq.]; a parte occidentali versus septentrionem apparebat sicut tergum, ex elevatione inde versus coelos qui supra medium, qui erant plures et ubi ingentes numeri angelorum, non prius mihi noti, calculari potuerunt ad myriades; draconici erant in introitu illo, et loquebantur cum illis, et omnes tunc ad illos versi sunt, ut audirent quid dicerent, tunc doctrina coelestis a Draconiacis refutabatur, imprimis de Domino, et tunc quisque qui audiebat, redigebatur in statum suae cogitationis de Domino, in quo fuit in mundo, et tunc aperiebatur quod plerique rejicerent Divinum Domini, dicendo quod non scire aliquid vellent de Deo visibili, sed de invisibili; dicebatur eis quod Dominus etiam sit Deus invisibilis, est enim unus cum Patre, et in Sole, et invisibilis in mundo post ascensionem, ex sepulchro, et plura, ex Verbo, sed omnes hoc nolebant; et praeterea examinabatur num aliquid salutis ponerent in vita fidei, sed dixerunt nihil, sed in fide, ita in cogitare solum, et nihil in velle et facere, hoc est vivere; verbo, ad omnes plagas vertebantur, et explorabantur quales essent; et quoque dicebatur illis quod draconiaci spiritus essent, qui insisterent, et quibus assentirent, et quod Dominus aliter doceat, sed omnia incassum; hoc pergebat per omnes coelos qui collecti sunt post Domini adventum, et omnes ibi qui tales erant, ut dictum, post ingentem pugnam, judicati, ad dejectionem; sed usque insistebant quod ibi manerent, quia tam diu ibi fuerunt; quapropter
5743. visus est Dominus descendere e Sole sicut in candida nube, in editissima, et dedit judicium, ut omnes tales dejicerentur, et cum recessit in Solem, etiam rejecti sunt, et hoc per multum temporis, successive secundum nexum coeli, et quoad plurimam partem detrusi in plagam occidentalem, ubi talis numerus ut non sub calculum posset mitti nisi per centena millia, sicut unum, sed describere [non possum] omnia et singula pugnae, quae erat tentatio, et quidem omnium gravissima, perstans usque fere ad desperationem, Dominus tenebat in vero,* at diabolus in falso, ita quasi collisione interna; per quam etiam constare potuit quales tentationes Domino fuerant in mundo, cum Ipse in se admisit inferna, et qualis ultima crucis, de quibus solum dici possit quod ineffabiles, nec ab ullo homine comprehendi et credi possent. Dictum quod Dominus pertulerit illas a prima adolescentia usque ad ultimum vitae suae: et quod sic subjugaverit inferna, et redegerit coelos et omnia, in ordinem, et quod glorificaverit simul Humanum; absque quibus nullus mortalium salvari potuit.
* Sidebar: NB.
5744. Tota plaga occidentalis erat plena talibus qui dejecti de coelis undique, et ibi aperiebat se terra, et operiebantur nimbo, ut non amplius resurgerent; erant omnes tales qui quidem agnoverunt Deum, et vixerunt moraliter bene, sed non cogitaverunt de Domino, nisi sicut de homine vulgari simili sibi, nec bonum egerunt propter Deum et quia praeceptum in Verbo, sed propter se et mundum; nec abstinuerunt a cogitare et velle malum, sed solum a facere malum ex timore legis, vitae, famae, honoris, et lucri, verbo quicquid fecerunt propter se fecerunt.
5745. In principio in coelum desumti sunt omnes qui bene vixerunt, ita in agnitione Domini, in vita bona propter Ipsum et Divina praecepta, sed quia pauci erant, et coeli ingentes, ideo admissi plures alii, et tandem omnes qui moraliter bene vixerunt, et quoque illis data est felicitas, omnia in abundantia, sic ut nihil deesset, et tandem coeperunt ex coeca pietate admittere alios, modo simulare pia possent, et quoque tales qui solum in externis apparebant probi et pii, tametsi in internis essent malitiosissimi; missi etiam a Domino ad illos angeli, qui talia illis manifestarent, sed incassum, quare sicut increvit multitudo talis, ita interiora priorum aperiebantur, et se dederunt illis, sed boni omnes inde exemti sunt, et occultati variis in locis, qui postea novum coelum constituerunt.
5746. Ita periit vetus coelum et vetus terra et conjecti in infernum omnes illi qui non vitam fidei, quae est charitas vixerunt; vocabantur etiam “hirci qui a sinistris” [Matth. XXV: 33], qui nulli dederunt aliquid ex interna charitate, sed modo propter externum, perstabant haec a 31 Martius usque ad 11 Aprilis quando festum Paschalis, 1757.
5747. Michael dicuntur omnes illi qui pugnabant pro Divino Domini, et quod Ipse et Pater unum essent, et sic quod unus Deus, et qui pro vita quae vocatur vita fidei seu charitas, qui enim non agnoscunt Divinum Domini, et sic unum cum Patre, illi omnes nihil faciunt spiritualia seu quae coeli sunt corde, loquuntur de Deo, sed non Ipsum curant, recedunt ad quamcunque dictionem a quodam malo, imprimis ad primam tentationem. Qui Michael erant praecipue ex antiquis coelis, qui omnes permanserunt, et ab illis qui in illis erant ex gentilibus, et ex infantibus undequaque tunc adultis.
5748. Plaga occidentalis a dejectis erat plena a septentrionali angulo usque ad meridionalem anteriorem, quidam etiam alibi. Draconiaci autem pergebant e linea meridionali, de qua prius [5491] in occidentalem posterius usque versus septentrionem, in linea curva instar caudae, sed in caliginosis ibi sub tractu.
5749. Verbo coeli qui post adventum Domini a Christiano orbe collecti successive declinaverunt sicut solet in terris, primum nacti sunt coelum in se, et coluerunt Dominum, et sic quoque habuerunt coelum extra se, ita in suo ordine,* sed successive coepit coelum quod in illis obfuscari et tandem disparari, et tunc voluerunt coelum, quod noverunt, habere extra se, et hoc vocaverunt coelum, et tunc non magis internum: etiam illis dabatur habere coelum extra se, quod consistebat in stupenda magnificentia, quae ineffabilis, in palatiis, in porticibus, in decoramentis, in paradisis, tum in dignitatibus, et similibus et tunc in magnificentia ex pluribus servitiis, ita in sola dignitate, et in cultu externo sui propter illa, tandem cum non potuerunt talia ex Domino habere, quia se spectabant et non Dominum a quo illa, tunc comparabant illa sibi per phantasias, et artes incognitas in mundo, quae innumerabiles sunt, ita usque continuabant, non quod illi qui a prima resurrectione tales essent, sed, qui postea; nam ut illi in coelum venerunt, tunc Dominus priores removit, aut abdidit ibi, ut non apparerent, ex Divina Providentia; quare cum amplius non nisi quam in lautitiis et voluptatibus externis posuerunt omnia, tunc ultimo venit judicium hoc, de quo dictum est.
* Sidebar: NB.
5750. Interea purificationes factae sunt continuae, nam qui malam vitam egerunt, in adulteriis, furtis, ita facinorosi athei in mundo, illi non admissi sunt, sed conjecti in infernum, purificatio a talibus semper perstiterat; sed usque se habuit sicut in corpore cum sanguine, tametsi ille continue purificatur, usque tamen vergit ad mortem totius. Inde nunc novum coelum.
5751. Abyssus
Abyssus, de quo in Apoc. [XX: 3] quo draco tandem conjectus est, est prorsus et directe sub genitalibus, apparet ibi magna et lata caverna, nigra et caliginosa, illuc, conjectus est ipse draco (Ep. Benzelius) et plures qui ei adhaeserunt, qui ut in profundum tetenderunt, operti sunt in medio; etiam illuc conjecti sunt, qui mentiri innocentiam potuerunt, qui fuerunt in mundo apud infantes, et didicerant ludere et agere sicut illi, et tamen vitam malitiosam vixerunt, et fuerunt prostibula, ut illis qui ibi servirent; verbo ingens vorago est, est receptaculum sordium urinae, non autem excrementorum, ex causa quia illi omnes amant falsa, et commiscent falsa veris.
5752. Cur non crediderunt resurrectionem statim post mortem in orbe Christiano
Causae sunt, 1) quia sensualiter cogitarunt de vita hominis, et quod solum corpus vivat. 2) Quod de anima hominis cogitaverunt sicut de aethereo, seu sicut de pneumate, seu sicut de cogitatione abstracta a subjecto organico. 3) Quod de spiritu similem ideam habeant, etiam de angelis. 4) Quia ex doctrinali ex sensu literae Verbi, quod resurrecturi ultimo judicio cum peritura omnia. 5) Quia non capiunt, quid homo interius, ita quid spiritus hominis. 6) Et quod removeant ab ideis de illo omne substantiale apparens. 7) Quia plerique, dum aliquid tale occurrit, mittitur sub cogitationem num sit vel non sit, et tunc sensuale judicat et concludit. 8) Quod talia mittantur sub mediam intuitionem, cum dicuntur. 9) Qui hoc non faciunt, credunt, ut faciunt omnes simplices, omnes ante mortem, omnes cum de ea re non cogitatur ex dictis.
5758. * Continuatio de ultimo judicio
Descriptum est quomodo peractum cum illis ex Christiano orbe, antesignani qui destruere conati sunt Regnum Domini et coelum, erant imprimis ex illis qui in sola fide, illi congregati sunt cum suis antistitibus et convenerunt ut obsiderent ab undequaque illos qui agnoscebant vera fidei seu doctrinam coelestem, miserunt undequaque 50 et 50 in centum locis, et ligabant se cum diabolica turba, et pars eorum remanebant et communicabant cum illis, et auxiliabantur, ita inceptum, sed tandem omnes tales dejecti sunt et dissipati, et qui similes illis.
5753-5757 desunt
5759. Postea dejecti sunt qui contemnebant prorsus eruditionem et scientias, (Eliez. inter illos) , qui erant magno numero, perstabat etiam diu.
[5759]1/2. Postea ejecti sunt qui jucundum perceperunt in eo quod alii paterentur, et qui invenerunt inauditas artes malefaciendi aliis, incutiendo dolorem corpori ac animo, ac tenendo continue cogitationem in eo dolore, et mittendo illos qui etiam ingerebant desperationem: tum qui incutiebant taedium vitae et desiderium continuum liberationis a dolore aut quocunque malo, quae duo tantum dolorem et cruciatum incutiunt, ut describi non possit, tales etiam dejecti sunt ad ingentem numerum; praeter similes qui jucundum perceperunt in aliorum cruciatu. Dejecti sunt etiam omnes qui communicabant cum illis qui infra, quia extra territorium suum. Illi enim animo imperandi et ducendi alios erant, et non curant suos.
5760. Vidi collectos in unum qui remanebant, et illi simul apparebant sicut unus homo, qui extra erant, ejecti sunt, qui simul apparebant ut unus homo, erant qui in charitate.
5761. Postea demissi sunt, et non ita dejecti, qui in mundanis erant prae coelestibus, qui in mundo magnifecerunt mundana varii generis, et sic coelestia non curaverunt, ita apud quos praevalerent mundana et corporea, nam illi non potuerunt in altis esse, nam nihil aliud curabant, quam inde despicere, et communicare cum inferioribus. Qui despiciebant, omnes demissi, quia illis curae erant terrestria, qui autem non despexerunt, manebant; talium erant varia genera, et audivi emissionem et dejectionem per multum temporis, ita ad myriades innumeras; demissi in planitiem seu in inferiora, ubi oculi eorum et mens eorum; et qui mali in inferna; hi omnes erant qui ex secunda resurrectione.
5762. Loco illorum evecti sunt a Domino alii, qui interea separati ab illis qui super montibus, et reconditi, ac tutati usque ad hoc tempus, et loco illorum successerunt, qui faciunt novum coelum, illi omnes erant tales qui in charitate erga proximum et inde fide, seu qui in bono et quibus conscientia a Domino, et qui cum aliquod malum [ortum] cogitaverunt, quod hoc sit contra verum et bonum, contra praecepta Divina, contra Deum, et qui ex Christiano orbe coluerunt Dominum, hoc perstabat a principio anni 1757, et elevatio bonorum ad constituendum novum coelum a fine mensis Aprilis, in mense Majo.
5763. Storsta dehlen til monge millioner, som lenge continuerades, kommo ned for det de sago ned, och sammanfogade [sig] med dem som undre woro, och utom woro. Hwarigenom de sammanfogade sig med dieflar, tog forswar af dem, converserade som med sina egne, fick lust a styra omkring sig, och gora illa alle dem som de sago wara utom forswar; alle de horde intet til bergen utan da begifwit sig och tagit sitt hemwist der ibland dem som forr warit der, som warit beskedelige, hwilcke at de intet skulle forforas woro borttagne af Herren och giomde pa monge stellen: – Ja pa nagra stellen, hafwa de som opkommit drifwit bort alla dem som forr warit der, och satt sig i stelle. – De som saledes opkommit, aro af de andra resurrectione, hwilcke ock blifwit nedkord et bortbragte och de andre istellet, som ock alla de som blifwit dode som barn och opfostrade i andelifwet kommit istelle, de der giora novum coelum et novam terram. [cf. etiam supra, 5749, 5761-62.] *
* = Maxima pars ad plures milliones -quod diu continuabatur – descenderunt quia despiciebant, et se associcbant illis qui infra erant, et extra erant; per quod se consociabant cum diabolis, eos tutabantur, [cum iis] sicut cum suis conversabantur, cupiditatem ceperunt imperandi circum se, et malum faciendi omnibus, quos viderunt absque tutela esse; hi omnes non ad montes pertinebant sed tunc discesserunt et sibi domicilium collocarunt inter illos qui prius ibi fuerant, qui mites erant, qui ne seducerentur, a Domino remoti et multis in locis abediti erant: – Imo aliquibus in locis, abegerunt ii qui successerunt omnes priores ibi, ac se loco eorum posuerunt. – Qui sic successerunt, sunt illi qui ex secunda resurrectione, qui etiam demissi sunt et ablati et [pro quibus] alii loco [eorum allati], sicut etiam omnes qui infantes mortui sunt et in spirituali vita educati, loco [eorum] venerunt, hi sunt qui novum coelum et novam terram constituunt. (Verba suecica)
5764. Postea etiam demissi sunt, qui pietates fuerunt, erant in alto petrae in medio ejus, inconspicui reliquis, qui pietatis vitam vixerunt sed non aliquam charitatis, erant bina genera eorum, unum quod in falsis, ##
5767. ## * tribuentes omnia immediatae misericordiae, etiam sibi meritum, praeter plura, sic ut non curae illis fuerat scire doctrinalia, et internum hominem illis imbuere, modo in sancto externo fuissent, in precibus, in templis, in loquelis; alterum genus erat quod contemnebat proximum prae se, se solum dignos coelo credentes, et damnantes e corde alios, qui non vixerunt sicut illi; hi et illi etiam spectabant infra se ad illos qui infra erant, et volebant omnes ibi quos videbant moderare, sic animus illis imperandi fuit, et dedit illis opinionem quod angeli essent quia in edito; gravedinem inferebant interioribus lumbi ad dextrum, ab illis qui in falsis terminabatur dolor versus urethram, [ab illis] qui in amore sui versus anum. Dicebant quod parum de Domino cogitaverint, sed non [parum] de Deo, de Patre. Erant etiam anxietates, quare inter se esse debebant, et non tristia angelis incutere, qui sunt gaudia.
* conformiter auctoris indiciis 5767 huc transposuimus
5765. De Babylonia et veteri coelo destructis
Vidi et audivi plures myriades spirituum, qui in montibus et petris erant, inde dejectos, et conjectos passim is deserta, passim in voragines, et passim in alia inferna, quorum omnes ore loquebantur de Deo et coelo, sed corde habebant mundum, et hoc ex spiritibus qui in Christianismo; omnes illi dejecti sunt, qui circumspiciebant ad alios montes et ad alias petras, et cum illis
[5765] 1/2. iniverunt societatem, ut se sit tutarentur contra infestatores, et non respectarent ad Deum minus ad Dominum, qui illos tutaretur, ita ex semet suaque prudentia voluerunt ibi tuti et felices esse, et non ex Divino, signum quod tales fuerint in mundo; imprimis illi dejecti sunt, qui despiciebant ex editis versus inferiora, et illos quos videbant, infestabant variis modis et artibus, tandem omnes qui despiciebant, nam qui non despiciebant non curabant nisi suas domos, et confiderunt Domino, qui semet tu-
[5765] 1/3. taretur, illi conservati sunt: praeterea etiam illi, qui per varias artes, cognitas in altera vita, et notas in altera vita, variis artibus fecerunt ipsi quasi coelum, non quod interiori gaudio faceretur, sed exteriori, quod mulceret sensus externos, ideo sibi magnifica per varias artes fecerunt; tam quoad habitationes et quae ibi, quam quoad vestitus et alios ornatus, quam quoad cibaria, arcesserunt ad se omnes magos et artifices, qui talia potuerunt per artes sistere, et ipsi ab illis edocti fecerunt quoque ita: omnes probos et bonos sicut simplices aspexerunt, et ex illis servitia habere volebant, et cum quoque illos seducere vellent, omnes illi a Domino exemti sunt, et alibi repositi et occultati usque ad hoc tempus. Quod tantus numerus talium esset, nusquam cogitare potui, erant plures myriades; et quod miratus quod etiam
[5765] 1/4. in locis editis montanis essent, ubi nec visi, nec sicut nebula, et crediderunt plerique quod ibi coelum esset, et quoque illi venditarunt se in coelo esse, et vocabant angelos coeli, tametsi nullum Divinum esset apud illos, et credebant ii, quod Deus solum regat universaliter, et illi omnia et singula, ita erant absque fide de Providentia Divina, et se paene deos fecerunt; Dominum non considerabant aliter quam sicut vulgarem hominem, nec de Divino Ipsius cogitabant. Inde plerique cum infernis animo consociati sunt.
5766. Vidi quod facies plurium conversae essent ad unum, qui non talis erat, sed qui non cogitavit de mundo sed de coelo, et non de se sed de Divino, imprimis Domino, et qui credidit quod nihil potestatis haberet ex se sed ex Domino, eo viso usque ad millia millium ita infensi sunt, ut se conjunxerint omnes ad illum cruciandum multis modis; ita se manifestabant quali animo essent contra Divinum et Dominum, omnes illi notati, qui erant
[5766] 1/2. super aliquibus montibus ad multa millia ut dictum, apparebant illi qui ibi in urbe candente, sicut forent in coelo, sed explorati quod omnes tales essent sicut supra descriptum, et quod interius hypocritae essent, nempe quod loqui possent de coelo, de Deo, et de veris fidei, sed quod usque nulli facerent bonum quam sibi, hoc est, propter se; ostensi quod quidam interius hypocritae essent, quidam exterius, et quod interiora quae mentis, in quae influit Divinum, et quod apertum esset apud angelos, apud hos prorsus clausum esset, et exteriora aperta versus mundum, inde nihil curabant quam talia,
[5766] 1/3. illi male imo pessime afficiebant illum, qui in tali fide et charitate erat, usque ad crudelitatem, sed usque exemtus est a Domino illorum saevitiae, tunc omnes illi explorati, e duobus montibus, qui ad dextrum, intra sphaeram Christianismi ubi erat Verbum, dejecti sunt, sic montes illi evacuati essent a talibus: erant insuper circumcirca alii, imprimis ad sinistrum, qui apparebant sicut supra caput altissimi, hi explorati, et inventi quod interius hypocritae essent, et illi similiter dejecti, hi etiam infensissimi hostes erant contra illos qui bonum ex corde fecerunt, tametsi hi illis nihil mali fecerunt, nec aliquid mali cum illis loquuti sunt; tales sunt omnes qui tametsi sciunt et loquuntur vera, usque non vera faciunt.
5768. * A tergo erat ampla planities aliquantum elevata, ibi erant, qui ore praetulerunt pietatem et ore loquuti de Deo, et oraverunt ut misericors esset, et per id etiam imbuerunt cogitationes suas, et quoque obierunt sanctam coenam, frequenter et solito, et tamen usque corde nihil tale habuerunt, vixerunt prorsus vitam mundi, et malam, nihil cogitarunt interius de Deo sicut loquuti, hi erant qui maxime infensi fuerant illi de quo supra [5766], et illum perdere omni cruciatu voluerunt, hi quoque omnes conjecti sunt in paludes extra planitiem, pars etiam conjecta est anterius in cryptas.
* 5767 invenias conformiter indiciis auctoris post 5764 insertum
5769. Vidi etiam alicubi in montibus et petris, ubi etiam boni erant mixti malis, quomodo separati, boni in medio erant et simul consociati meo oculo inspecti apparebant sicut unus homo, qui extra illum erant, omnes tales qui non potuerunt recipi intra societatem bonorum, et rejecti sunt.
5770. De Loquela spirituum et angelorum, de Coelo
Observatum est saepius, quod spiritus, cum mecum loquuti sunt, quod factum vernacula mea aut in aliis linguis quas callui, tunc non sciverint quod aliter inter se loquantur, ex causa est, quia loquela eorum cadit in linguam meam apud me, et sic sistitur in vocibus, cum tamen ipsi tunc apud se cogitent ex sua loquela, et quia tunc non reflectunt super aliam quam super meam, quod non aliter sciant, sed cum vertunt se a me, tunc inter se loquuntur sua loquela super quam non reflectunt, quia est naturalis ac insita, nam unusquisque homo in illam venit cum fit spiritus. Quam perfectior illa sit loquela humana, aliquoties prius dictum est.
5771. Sed sciendum est, quod aliqui loquantur plenius ex ideis, aliqui minus plene, et hoc secundum eorum cognitiones de re de qua loquuntur.
5772. Non possunt aliquam vocem linguae naturalis quae homini enuntiare, minus nomina personarum quae in Verbo, sed usque enuntiant illa sua loquela, quae est rei seu cogitationis de persona, ideae de illa simul collatae sistunt vocem, sed quomodo hoc fit non describi potest, est idea de illa persona quae enuntiatur.
5773. Fluit omnis illorum loquela ex ipsa re et affectione rei, quae exprimitur sonore, ita sonore sicut in mundo, et quia omnibus similis loquela est, ideo venit illa ex intimo cujusvis hominis, et producitur secundum rei ideam; est usque affectio loquens, seu affectio variata, formata seu partita, quae est loquela, et affectio omnis est a vita interiore. Sed usque mali non possunt loqui de rebus coeli ex affectione interna et exprimere illas vocibus, quia res coeli solum inscriptae sunt vitae angelorum.
5774. Apparentiae reales in altera vita, ex comparationibus, coelum
Apparentiae reales in altera vita se habent comparative 1) sicut vita quod appareat esse in homine, cum tamen influit, 2) sicut sapientia, intelligentia, fides, amor [quod] sit ab homine, cum tamen influit, 3) sicut [quod] homo sit absque nexu cum Domino per spiritus et angelos, 4) sicut quod oculus corporis videat, in genere corpus vivat, cum tamen spiritus in corpore, sic in perpluribus aliis.
5775. Quod coelum referat unum Hominem
Ex multis constitit mihi, quod universum coelum in conspectu Domini sit in effigie homo, et quod angeli inde sint homines, quod hoc sit ex influxu Divini in coelum, quia Divinum facit coelum, ita angeli ex receptione Divini et non quicquam ex proprio, tum quod ideo angeli appareant ut homines in pulcherrima forma, nam sicut commune se habet, ita particularia ibi, hoc est ex ordine coeli, sicut in atmosphaera, ut maximum ibi est ut minimum et minimum ut maximum, inde est quod ex libero cogitare, velle et agere [possunt], nam omnia et singula ibi correspondent, et quae fiunt, ex ordine et fluxu coeli fiunt. Divinum Humanum est quod influit in coelum, et facit illud, ante adventum Domini fuit illa forma coeli Divinum Humanum, quod est Dominus ab aeterno, ita Ipsum Divinum seu Jehovah in coelo. Praeterea intimum coelum format ibi caput, secundum pectus, et primum genua et pedes; quod ita sit correspondentia coeli cum omnibus et singulis apud hominem, de quo multis actum est, constare potest. Inde insitum est apud homines ubique, quia ex influxu coeli, quod colant Divinum sub Humana forma, praeter apud illos qui hoc insitum per propriam intelligentiam eradicaverunt; inde etiam est, quod angeli qui in interiori coelo sunt, et maxime in intimo, seu ut primum elevantur in superiorem sphaeram, non aliter possint quam cogitare de Divino sub Humana forma.
5776. De coelo
Quod omnes habeant cultum similem cultui in mundo, ex causa quia ille irradicatus est interiori vitae eorum, et quod in eum mittantur primum, et successive ab illo removeantur; ita cum omnibus in universo orbe, idololatrae in suum, qui in bono ferantur ad bonum, mali ad malum: ita Christiani, Catholici ad suos sanctos, et idola, Judaei, Mahumedani, gentes; et quoque ad illos quos coluerunt sicut deos.
5777. De Babylonia
Audivi dicentes quod intentio eorum sit, ut colligant et congregent ad se omnes divitias mundi, quod fit per multiplicationem monasteriorum, et illorum astutias, quod possideant animas eorum, et sponsiones quod intromittendi in coelum, ut sic postquam corraserint omnes opes, necessario agnoscendi pro dominis, et quod erunt servi eorum, et quod aliter non possint domum sibi acquirere absolute, verbo ut totum orbem sibi subjiciant, inde patet qualis amor sui: quod manifeste patet ex eo, quod tametsi cellaria sua divitiis oppleta habent a summo ad imum, et tametsi annuos proventus usque ad plura millia auri, usque continue conquirant plura; et quoque ex pauperibus – absque miseratione erga pupillos, viduas.
5778. De malitia spirituum malorum, et de influxu
De coelo et inferno
Spiritus mali apud hominem multis modis inquirunt, quomodo illum seducant, et ab experientia scire datum est quomodo se habet; illi qui prope sunt, influunt apud hominem varie secundum situm illorum ad corpus ejus, qui ab occipitio sunt, maxime influunt in cogitationem, tam qui infra quam supra, et quidem in cogitationem ejus interiorem, qui autem ad latera, tempora, etiam ante et supra, influunt quoque in cogitationem, sed in sensualem et externam ejus; sciendum, quod cum spiritus inter se loquuntur de re homini jucunda, seu quae favet amoribus ejus, quod homo hilaris, laetus fiat et in jucunditate sit; et cum de talibus loquuntur quae contra amores ejus sunt, quod in injucunditate et tristitia; inde melancholia; ut cum apud avaros et illos qui timent futura, loquuntur inter se de jactura opum, et talibus quae jacturae illarum sunt, et de statu futuro, tunc anxius fit homo, hi apparuerunt circa ventriculum, regione abdominali; inde anxietas, ita cum omnibus rebus reliquis; apud illos qui multum cogitant contra proximum, ex dolo et ex astu, habent genios ad occipitium, qui etiam pervertunt in instanti omnia eorum cogitata de benefaciendo proximo, et de Deo, imprimis de Domino: apud me omnes illi observati sunt, nam scivi quod non cogitarem ex me, sed ex aliis, et cum male quod a spiritibus malis, qui etiam tunc statim detecti. Quondam invenerunt eam astutiam, quod apud me loquerentur de variis rebus, et observarent quae animum meum afficerent et qualiter, et quid me in indignationem, quid in hanc aut illam affectionem seu cupidinem auferret, et observavi quod aliqua possent, aliqua non, datum est quoties volebam loqui cum illis, redarguere illos, et abigere, quibus abactis mutata est cogitatio. Observare datum, quod cum spiritus et genii loquerentur inter se sua lingua, nihil audirem quid dicerent, sed solum cum loquuti sunt mecum, sed quod modo perciperem influxum per affectionem in me, et inde cogitationem: sed spiritus illi et genii operantur sic solum in externum hominem, at Dominus et coelum in internu, et quod coelum similiter influat in internum, et quod sicut angeli loquuntur inter se, ita afficiatur homo; angeli non aliud loquuntur quam quae sapientiae sunt, fidei et amoris, et inde felicitatis, haec afficiunt hominem interius qui in illis est; inde patuit, [quod] quantum externus homo unum agit cum interno, tantum duci possit homo a Domino, nam per internum discutiunt infesta et mala quae a malis spiritibus inferuntur, removentur sicut infernum a coelo, aliter si externus et internus homo non conjuncti sunt; tum quod necesse sit ut internus homo claudatur apud illos qui in malo sunt seu in jucundo mali, quia nihil gaudii et jucunditatis recipere potest e coelo, nam nulla receptio; nam quantum angeli operantur, tantum tristitiae et doloris sentit, sunt enim quae contra amores sui et mundi. Inde etiam mihi constabat, quomodo Dominus redigit externum hominem ad subordinationem cum interno, ut unum agant, quod hoc fiat per totam vitam hominis, ita quomodo fit regeneratio hominis, et quod fiat innumerabilibus modis. Observatum etiam est quod quantum homo ex proprio agit, hoc est absque fide viva quod omne bonum a Domino, non influere quid a Domino possit, ac disponi quicquam in ordinem in externo homine; proprium est quod contra Divinum, apparet etiam ut nigrum nullius rei receptibile e coelo.
5779. DE SITU EORUM QUI IN TERRA INFERIORI COELUM
Situs ibi quoad formam est incomprehensibilis; in ipso coelo, quod in altis, est forma prorsus coelestis, perfectissima in intimo coelo, et quoque perfecta in reliquis, sed secundum formam coeli dispositae sunt omnes societates angelicae ibi, et tametsi apparent separatae, usque tamen secundum formam dispositae sunt; sed illam formam non quisquam ibi comprehendere potest; qualis illa sit aliquantum comprehendi potest ex forma fibrarum in corpore humano, ubi dantur tales formae, quae excedunt omnem captum, ut in cerebro, ubi omnia disposita sunt in series et fasciculos, et tametsi apparent illae sicut glutinosum quid et nivea congeries, usque fluunt omnia eo ordine, et se exserunt in nervos, ut non minimum desit quin omne voluntatis fluat distincte in actus in corpore. Hoc videri potest in cerebro, cerebello, medulla oblongata et medulla spinali, in quibus substantiae corticales sunt ex quibus fibrae profluunt, nam ibi sunt principia omnium in corpore.
5780. Porro ex seriebus fibrarum in corpore conspici potest, quomodo se habet in ultimo coelo, quod ibi sint fasciculi incomprehensibiles, ut qui circa cor, qui in parte inferiore, ubi omnia se mirabiliter conjungunt, una fibra influit in alteram, et quoque consertat* se cum aliis mirabiliter, influit et effluit, et se miscet aliis, ac iterum in alias, etiam in gangliones, ubi aliter se commiscent, et inde effluunt ad suas functiones, haec quomodo fiunt, nemo comprehendere potest, sunt disposita secundum formam coelestem. Plexus cardiacus, mesentericus, et alii plexus, et plexus speciales in quovis viscere.
* = conserit
5781. Quomodo se habet in inferiori terra, nec hoc comprehendi potest, ibi etiam sunt boni spiritus et quoque mali, sed quasi stratim, ex causa ut mali regantur per bonos ibi, se habent illa sicut in systemate corporeo fibrae ex cerebro adjunctae fibris ex cerebello, quae una ubivis consociatae vadunt, ob causam, ut voluntaria hominis ex involuntariis regantur; nam bonum semper regit malum apud hominem, talis est forma ibi, quare incomprehensibilis, aliter describi nequit, nam totum coelum correspondet omnibus et singulis apud hominem.
5782. Quae oculus videt in nerveis compagibus est tam parum respective ad illa quae homo non videt in interioribus eorum, ut vix aliquid sit.
5783. Est communicatio omnium in coelo sicut est communicatio omnium ibi, nam cum voluntas agit, tunc communicatio fit cum omnibus et singulis ibi, in intimis per velle, in extremis per agere, in quibus actionibus est paene nihil in toto corpore quod non conscium sit, et aliquo modo cooperatur.
5784. De apparentia in coelis
Visum est coelum, et ibi palatia, et dictum a quibusdam quod ibi [fuerint], quod illuc ascenderint quia in coelum, sed quod nullum ibi viderint, et perparum domus, non autem magnifica, causa erat, quia erant in externis, et interiora non aperta sunt, tunc non videri possunt; et quoque quod qui in interioribus sunt videant magnificentiora quam illi qui non ita in interioribus sunt; quia secundum interiora crescunt omnia in perfectione et sistuntur videnda; exteriora tunc non apparent in illa pulchritudine, in qua apud illos qui in interioribus. Visa ibi sunt magnifica ambulacra, ibi candelabra fulgentia, lampades ordine exquisito.
5785. Quod scientifica nihil faciant, si non rationale per illa excultum fuerit
Erat quidam in experimentalibus inclutus prae ceteris in Europa, Leeuwenhoek, is in altera vita dixit agere miseram vitam, quia solum experimenta fecit, et cum multo studio ibi, sed per illa nihil excoluit rationale, dixit quod principio crediderit fore illum acceptum prae reliquis, sed quod usque stupidus sit: loquebantur inter se angeli, de ea re, dicendo, quod modo homo excolat qualicunque modo rationale, quod usque in altera vita inter tales esse possit, qui conversationis aliquod jucundum habent, quoniam rationale est quod in altera vita loquitur, et non naturale quoad scientificum, hac memoria clausa: si in bono est, et in affectione veri, quod rationale ejus tunc perficiatur.
5786. De illis qui dejecti e coelis, Babylone
De priori coelo
Diu perstiterat dejectio ex coelis et hoc usque ad myriades, omnes illi dejecti sunt, qui in amore sui fuerunt, explorati sunt per id, quod verterentur ad inferiora, quod tunc vellent ducere omnes quos viderunt, nam id fit in altera vita alio modo quam in mundo, nam ibi communicantur cogitationes, et unus ducit alterum per cogitationes mirabiliter, possunt deprivare illum a suis cogitationibus, et inferre suas, et sic se sistere in illo, et sic agere illum quocunque volunt; possunt etiam inferre varia, et illum cogere ad cogitare talia et velle talia, quae prorsus aliena sunt ab illo; illi omnes qui in amore sui sunt, non volunt aliter quam scandere in editiora et despicere in obvios, et sic infestare illos, illi nusquam se submittunt Domino, agere ex se omnia et nihil a Divino credunt; cum inspiciunt in aliquem qui colit Dominum, fiunt sicut vesani, et eum prae aliis perdere conantur, non sustinent sphaeram ejus, omnes tales ad me versi tales facti sunt, et odio habuerunt omnia
[5786] 1/2. quae de Domino scripta sunt. – Tandem etiam dejecti sunt, qui non Dominum pro Deo sed Patrem agnoverunt, sphaera illorum sentita est apud me; et omnes illi non colunt aliquem Deum, qui e Christiano orbe sunt, nec curant vitam, modo pro fama, duci a Divino nesciunt, quia de Deo Patre nullam ideam ha-
[5786] 1/3. bent; illi quoque dejecti sunt. Stant quandoque et operantur in se invicem, quidam ex arte sciunt plura quomodo sic noceant aliis, conjiciunt illos in paludes, extra currus, inducunt tenebras, et per phantasias inducunt vias et plateas et plura ut erret, tandem ut ad aliquam cavernam aut infernales veniat, et sic plura; vidi quod quidam sic exanimarunt alium, et quasi jaceret sic mortuus; dolores etiam incutiunt, anxietates, timores, ita dominantur super alios, quare supra montes et petras eunt ut videant late inferiores, et sic infestent. Urbes pleraeque ibi sunt ad latera montis aut petrae, exeunt inde qui in societate congregati, et sic faciunt, haec sunt oblectamenta eorum, nam dominari et nocere aliis est eorum intimum gaudium, nam non amant proximum qui in amore sui sunt, sed odio habent; hoc in altera vita apparet manifeste quia ibi secundum interiora sua agunt; quidam qui tales sunt cum malis loquuntur infra, et illi sciunt ligare animos eorum secum, ut non possint religari, inde consociationes talium cum infernis, quare dejecti sunt, fuerunt in urbibus tales, qui ligati malis, sed tales utplurimum dignoscuntur dein, nam mali habent illos sibi ligatos, quod se prodit aliis. ##
5789. ## * Sciendum est, quod omnes spiritus, quibus insidet amor sui, credunt coelum consistere in alto, non sciunt quod sit in interiori, et quod internum sit altum, quare scandunt in montes, editius et editius, et credunt quod sic in coelo sint, et eo magis quia tunc in sui amoris jucundo sint, inde enim circumspicere possunt undequaque, et per cogitationes influere et regere quoscunque infra vident: visus eorum extensio ibi est ampla usque in montes circumcirca ad multam distantiam, cum quibus loquuntur, et ad quos emittunt subjecta, per quae conjunguntur, et ligant foedera, et se conjungunt, ut sic potentiores evadant; cum ita factum, tunc incipiunt dominari in omnes qui circumcirca sunt, conjunctim, et sibi subjicere illos, et quosdam invadunt vi aperta; et hoc per poenas et varios modos in altera vita cognitos. [2] Vidi quasdam tales societates in editissimis, ubi etiam ego putabam esse angelos coeli, et qui dominabantur circumcirca et in omnes qui sub se, quos clare ibi vident; extensio visus se habet ibi sicut in mundo, quod eo latius quo altius. Erat unus qui sciebat prae aliis ordinare societates illas secundum ordinem, ut vix aliquid falleret, ille disponebat illas ita, ut vix aliquis intra posset aliquid facere ex se, sed ex illis, ordinatio illarum erat in formam oppositam formae coeli, inde omnia quae infra turbata erant, sed restituta a Domino: sed omnes tales dejecti sunt, etiam ab editissimis, quod primum miratus, quia putabam ibi esse angelos, cum tamen essent tales; amor sui talis est, ut illi qui in eo, quando in phantasia sua sunt, videantur sibi esse in alto, vidi quosdam tam alte ut dixeris
[5789] 1/2. ad stellas coeli, cum tamen non ibi essent corpore; sciendum est, quod unusquisque in altera vita, ubicunque apparet, usque in illo loco sit ubi ejus amor regnans, et quod qui in editis usque in infernis sint, quod saepius mihi visum, quod momento in inferno essent, tametsi in edito apparuere; testatum hoc mihi est, quando volebam scire undenam essent, infestabant enim, inde patet, quod cuivis locus paratus sit qui in alteram vitam venit; omnes illi dejecti sunt, explorati primum per in quod verterentur ad inferiora, qui tunc ex insito suo volebant influere in alios, ducere illos, dominari super illos, et malefacere illis, dejecti sunt, et hoc diu ad plures myriades.
* 5789-[5792] 1/4 conformiter auctoris indiciis huc transposuimus
5790. Omnes illi tales sunt, ut auferant unicuique, quem offendunt, regimen Domini, nam vindicant id sibi, et scandunt usque eo, quod credant se deos esse, et quod Divinum non aliud sit, quam quod Dominus regat universaliter et illi singulariter, sic quod dii sint, et quod hoc sit coelum, dominari dicunt esse coelum, quia id ipsum jucundum vitae eorum est; ideo nusquam obtemperant Domino, nec recipiunt quicquam obedientia, ex proprio volunt omnia facere,
[5790] 1/2. qui non tales sunt, illi acquiescunt in suis domibus, contenti suis sunt et faciunt functiones sibi injunctas, illi sunt qui fruuntur gaudio coelesti, quia in ipsis et non extra illos; loquutus sum cum quibusdam talibus, et dicebam quod si illi vellent regere alios, et subjectos oculis eorum, quod foret sicut una fibra in corpore vellet arrogare sibi omnia voluntatis, et non obedire voluntati, nisi ex se, et si plures fibrae ita facerent, quod omnino omnis actio subsisteret, non reciperet voluntatis influxum, sed separaret se, et prorsus destrueret omnia inferiora, haec quia cadebant in ideas spirituum, agnoscebant quod ita esset: sed usque non desistebant, nam amor est qui agit unumquemvis ibi, et incassum est illum mutare, nam est inde homo seu spiritus, qui non est nisi quam suus amor.
[5790] 1/3. Plerique ex talibus sunt hypocritae, quamdiu dominari possunt, agnoscunt Divinum, sed ut primum privantur dominio, negant id, hoc corde ferunt, quod agnoscant modo ore ferunt: quod tales etiam sint homines in mundo notum est, imprimis apud Catholicam gentem, adorant Dominum ore, et tam sanctum faciunt, ut modo ad praesentiam illius cum circumfertur hostia, et cum insigne id ex altari ostendunt, quod omnes super genua labi cogantur, et in sanctissimo Ipsius cultu esse, cum tamen corde suo negant illum, dicentes etiam quod Domino nulla potestas, quia omnis sibi data est; sic ut Dominus regat ex illis; ostensum etiam quod quidam ex inferno sublatus sit, et ibi data est ei potestas super plures, et dictum quod illa potestate frueretur si agnosceret Dominum, et tunc tanto fervore agnovit, ut vix magis alius, sed utprimum privatus est dominio, negavit: tales sunt omnes
5791. tales qui propter dominia adorant Divinum. Inde factum est, quod ligaverint se imprimis cum hypocritis, quia illi lucis angelos ex externa forma mentiri possunt; quod etiam ipsi fassi sunt, quod illi essent quibus se alligaverint, et tametsi sciverint quod tales essent, usque amarent illos, et se consociarent illis; cum explorati etiam illi hypocritae fuerunt, nam qui dominari vult, is non
[5791] 1/2. alius est, non potest Divinum agnoscere corde. Plerique tales ascendunt in montes et petras, et cum ibi veniunt, nihil aliud quaerunt, quam ut praeesse possint aliis, ita ut recusent in aliqua functione esse, dicentes quod non aliud sciant, et quod tales fuerint; cum inquiritur quales sunt, fuerunt qui nihil fecerunt aliorum curas, quam solum dominari super alios, et quod sint vauxriens, otiosi, et volunt honorari ab aliis, et cum hoc non obtinent, tunc conferunt se extra societatem, et despiciunt ac dominantur super omnes quos vident; et illis mala faciunt, quia neminem amant quam semet: tales dantur quoad maximam partem in Germania, Sveria, Dania, et alibi, sed pauci in Anglia, quoniam ibi sua domestica et negotia curant. – Tales dejiciuntur ad myriades, quod fit
[5791] 1/3. per id quod Dominus separet ex illis bonos, ita adimat communicationem cum bonis, quibus separatis, apparent quales sunt, prius non patent, et cum patent quales sunt, apparet quod sint vauxriens, nihil curantes quam mala facere, quare dejiciuntur. Tales nusquam aliquid sapientiae curant, loquuntur sicut intelligerent omnia, sed de nulla re ideam intelligentem
[5791] 1/4. habent, putant se prae caeteris sapientes esse. – Multa pars ex illis erant, qui percurrebant, ubicunque inveniebant jucundum, sic ab uno loco in alterum, relinquentes omnia domi, et sic auferebant aliis suae vitae jucundum, sicut amicitiae societates, et derivabant in se, unde alii qui jucundum habuerunt ex usibus et in suis officiis redigebantur in statum miserum; et hoc faciebant quia in mundo non se adstrinxerunt ad aliqua officia, solum honoris et
[5791] 1/5. lucri causa, et sic voluptatis, et propter usus nihil fecerunt, quorum maxima pars tales sunt qui quaerunt functiones in aulis, et regnis, tales quia sunt vauxriens in altera vita percurrunt quocunque dicitur esse jucundum, illi omnes dejecti sunt, ut redigerentur in statum injucundi et miseriae, usque ut tandem perciperent aliquid jucundum in usibus praestandis: illi etiam cum ad alios venirent, intrant domos illorum, et ibi manent, tametsi illi qui ibi sunt, negant, inde possidentes e domo sua partim ex se exeunt, partim expelluntur a novis illis. Vidi illos et alios non dejici, sed subsidere et dehi
5792. scere collem aut montem in medio, et illos sic dejectos in profundum, scandunt montes variis in locis et variis artibus, et quoque arcessunt et acceptant magos et dolosissimos qui se defendant, quos circum se ponunt, plurima pars talium scandunt non per vias extra sed intra, nam sunt civitates infra civitates, communicatio fit vel per apertas vias cum unam societatem constituunt, aperta via est descensus per viam, quam etiam ego ivi; vel ascensus est per scalas a civitate una in alteram quae non ita similis est; ascenderunt plerique tales, per scalas ab inferioribus, ad superiora, inde tanta multitudo; per scalas etiam descendi ab urbe in urbem; cum in summo sunt, tunc faciunt omnibus qui circum sunt mala, et ne deprehendantur descendunt, et se recondunt in antris et locis, quae adeunt per circumflexiones, sic enim non inveniuntur, vidi tales cum descenderent et intrarent in suum antrum, quae etiam circumcirca muniunt, variis modis, etiam per excubias maleficorum.
[5792] 1/2. Quidam fuerunt ex illis qui quidem frequentarunt Ecclesias, sanctam coenam, sed solum propter habitum ex infantia, inde aliquod jucundum, et sic propter sanctum externum, de quo sancto dictum quod non ad aliud conducat, quam ne homo obliviscatur rerum quas ab infantia didicit, et sic ne pejor fiat, sed nusquam ut melior fiat, et reformetur, cum tamen homo debet perfici et meliorescere fere indies, sic enim sanctum fit sanctum, nam sic bonum quod facit in se continet talia quae hausit quae non prius ei. Plerique eorum phantasiis usi sunt ad com
[5792] 1/3. parandum sibi simulacrum coeli, quoad aedificia, et magnifica, sciverunt etiam ut perstarent per tales spiritus malos quos acceptabant, et circumposuerunt; etiam per magica ipsi et per spiritus cum quibus communicabant: nihil faciebant cum infernalibus communicare, et plura similia. – Explorati sunt, quod fere omnes illi jucundum in dominando et lucrando haberent, et nullus eorum in usu, sicut ut prorsus nihil delectationis
[5792] 1/4. ex usu, sed omnem ex dominio et lucro habuerint, et quod spectaverint ea solum ex quibus illis gaudium et felicitas, sic ut corporei et naturales essent, non spirituales, nam qui delectantur usu bono, et honore et lucro solum ut mediis ad usum, illi in spirituali jucundo sunt, quod jucundum infinite transcendit; haec dicta illis sunt, sed non intellexerunt, ne quidem quid jucundum usus, nisi usus esset honor, dominium, et inde licentia faciendi quae volunt, ita mala, quae plura sunt, ex binis illis amoribus. Fuerunt qui lucrum et opes voluerunt propter honorem et dignitatem, statim ut eveherentur vel ut celebrarentur, fuerunt qui honores propter lucrum, fuerunt [qui] propter magnifica, in domibus, hortis, vestibus, famulitiis, conviviis, et similibus, haec illis usus fuerunt, sed usque non propter usum functionis pro patria, Ecclesia, concivi, ita non propter proximum sed propter se. Tales spiritus sunt circum unumquemvis nunc in hoc terrarum orbe, quia tales sunt fere omnes qui in alteram vitam veniunt; quapropter illi omnes separati sunt, et loco illorum successerunt illi qui a Domino reservati sunt, qui delectati sunt usibus, ex quibus nova Hierosolyma. Quales illi in genere qui in priore coelo, vide pag. 270 [5070 seqq.]
5787. De loquela spirituum
Loquela spirituum est secundum naturam rei, voces similiter et sonus, nam natura cujusvis rei inscripta est homini, sicut natura aetheris oculo, et natura aeris auri, et sic porro, quare secundum illam similiter loquuntur, homo enim ad imaginem omnium mundi creatus, natura rei inde et soni secundum illam etiam in quibusdam vocibus linguarum in mundo inest; omnes conjunctiones et ordines, et analyses quae insunt linguis inde sunt; inde est quod quilibet in altera vita cum alio loqui possit; etiam secundum naturam rei sunt vocales, ut a, e, i, o, u, ut patet ab angelis coelestibus; u involvit omnia, et sic porro. Quod loquantur in mundo, non secundum naturam rei, sed per linguas varias et diversas, est quia homo non in naturam rei nascitur, sed in omnium ignorantiam et discet loqui, quod non fieri potest secundum naturam rei, cogitat etiam exterius in sensuali quod perversum, – verbo vident aliter quam ipsae res sunt, et illa credunt realia, at ipsas res vel non vident, et si vident credunt phantasias esse, vel non ita esse.
[5787]1/2 . Quod angeli in coelis loquantur secundum naturam rei in coelo, at illi qui in externis secundum naturam rei in mundo, et quod usque intelligant, est quia est correspondentia, sed haec loquela ideo est materialis.
5793. * Quid sit vivere Christianus, quod non sit difficile in doctrina coelesti, et in Babylonia destructa
Duo requisita sunt, 1) credere in Dominum, hoc est, credere quod ab Ipso sit omne bonum et verum, 2) ut vivat sincerus, ita ut fugiat externa mala, quae etiam contra leges civiles.
* 5789 ad [5792] 1/4 conformiter auctoris indiciis post [5786] 1/3 invenias inserta; 5788 deest
5794. Christianus vivit in externa forma sicut alius: potest ditescere, sed non cum astu et arte mala, potest bene edere et bibere, sed non in illis ponere ipsum vitam, et [non] delectari superfluis, et quoque ebrietate, hoc est vivere genio, potest bene habitare, et secundum conditionem suam magnifice; potest conversari cum aliis sicut alii, ludere cum illis, confabulari de rebus mundi, de variis in domesticis; verbo absque omni differentia in externis; usque ut non appareat discrimen; nec opus habet, ut devotus appareat, ut quasi tristi facie, et capite nutante, et gemens, sed ut laetus et hilaris; nec dare sua pauperibus, nisi quantum illum ducit affectio proximi: debet
5795. vivere moralis homo, et bonus, sed apud illum moralis homo, quia cogitat quod a Domino omne bonum et verum, est spiritualis homo; non autem apud illos qui non credunt Divinum, [sed] se et mundum in omnibus, seu quibus moralis vita est propter se et mundum, illorum vita moralis est naturalis et prorsus non spiritualis.
5796. Apud vere Christianum cujus fides et vita est talis, est internum prorsus aliud, est versum ad coelum, Dominus ducit ejus voluntatem seu amorem, et dat ei affectionem boni, hoc est, quod afficiatur seu laetetur ex bono; et ducit ejus intellectum ut afficiatur vero; et statim ut audit id, etiam laetatur, et implantatur ejus vitae, et quantum veri discit, tantum inest ei, et per id ducitur a Domino, nam qui non scit quid bonum et verum, non duci potest a Domino, ducitur per id quod homo novit, influit Dominus in ea quae novit, et sic ducit ejus affectiones et cogitationes; hoc intelligitur per affici vero propter verum, et bono propter bonum, et amare verum et bonum propter vitam, non ut ex eo cogitet quod nunc implantabit id vitae suae, hoc foret ex proprio, sed Dominus ducit illum per illa quae discit ex affectione seu amore.
5797. Quod ille in libero sit, est quia ducitur ad bonum ita ut afficiatur bono et vero, et sic ducatur a Domino in illo, et tunc abducitur a cogitare et velle malum et non velle malum sed bonum est liberum, et hoc liberum est a Domino, aversantur et fugiunt mala, quare illa cogitare et facere, est apud illos coactum, at apud malos est facere et cogitare mala liberum, et cogitare et velle bonum est coactum, et talis esse est servus esse.
5798. Quod via quae ducit ad coelum sit eadem via usque ad lapidem angularem
Loquutus cum angelis de eo, quod credatur quod difficile sit ire viam ad coelum, quia tam multa facienda, et omnes concupiscentiae abdicandae, praeter plura; quare ostensum est per viam, ut fit in mundo spirituali, quae significat verum quod ducit, apparebat ad dextrum via, quam ibant tam boni quam mali, eadem via erat, sed cum ad aliquam distantiam venerant, erat magnus lapis in obscuro, quem boni videbant, sed mali non, ab illo lapide, qui vocatur lapis angularis, ducebat via ad unum latus et ad oppositum, mali ibant viam oppositam quae erat retro et tendebat deorsum, boni autem viam alteram quae tendebat sursum, haec ad coelum, illa ad infernum; lapis ille significabat Dominum et Divinum Humanum Ipsius, mali non agnoverunt, boni agnoverunt, apparebat quod mali, quia lapis in obscuro erat, caderent ibi; inde ostensum, quod vita moralis sit eadem quam agunt mali quam boni, sed ex diversa origine, mali ex origine infernali, boni ex origine spirituali, mali qui illam ibant, erant qui vitam moralem egerant similem vitae morali bonorum, de lapide angulari, videatur Matth. XXI: 42, Marc. XII: 10, 11, Luc. XX: 17, 18, qui cadebant super lapidem, dicebant quod cum ceciderunt, jacuerint sicut sui non compotes, cum surrexerunt, dixerunt quod illi aeque bona fecerint sicut alii, dabatur enumerare quaedam ex illis, et quod sic aeque in coelum deberent venire; sed erant bona vitae civilis in externa forma, nam aperiebantur interiora quae cogitationis et amoris erant, quae erant foeda, et quoque scandalosa de Deo, imprimis de Domino; dicebant porro ex ira, quod ex se facere bonum non potuerint, quomodo tunc possent ire viam ducentem ad coelum ? sed dictum illis est, quod in libero eorum fuerat mala de Deo et de Domino non cogitare, et sic fugere talia quae contra Verbum et contra doctrinam, ac contra fidei eorum doctrinam, et cum mali cogitationem fugiunt, tunc a Domino influit bona affectio et inde cogitatio, et sic ferantur in bonum a Domino, et quantum in hoc tantum veniant in affectionem veri.
5799. Qualia sunt Magica et Phantastica
Vidi unum in orbe notum, Freder. Rex Sveriae tunc, ille sibi adscivit omnes quos accipere potuit et addixit, et hoc ad centenos, qui omnes potuerunt ei facere quod cupivit, tam comparandum aurum, quam plura alia quae in mundo habuit et corde praetulit, imprimis allicere mulieres et e sexu faeminino quas vidit; magi qui apud illum, sciverunt facere gesticulationes plures, per varias figurationes faciei, per corporis flexus usque ad genua, et per innumera alia, quae recenseri non possunt, per quae sibi comparabant influxum et communicationem cum illis qui supra erant, sciebant etiam se convertere superius ad tales, cum quibus correspondentiae, praeter [alia.]
5800. Correspondentiae eorum erant cum illis qui supra se, et per illos magica exercebant, sic ut magica sint abusus correspondentiarum. Aliorum per linteum latum supra caput et sic porro.
5801. Alii magica exercent per characteres, per quos sciunt se convertere ad illorum inferna, et quoque ad bonos, quos sic conjunxerunt sibi.
5802. Magica cum illis qui circum sunt.
Magica cum illis qui infra sunt.
Magica per voces; et pessimi ex Verbo.
Phantastica per cogitationes.
Phantastica per affectiones varias.
Verbo sunt innumera.
5803. Magi qui spectant sursum, et abutuntur correspondentiis, apparent lucere in fronte, quidam circum os in latum: qui reliquis magicis artibus, baculos habent.
5804. Quod sola fides non sit dabilis
Dictum est ab angelis quod sola fides non sit dabilis, spiritus qui in principio de sola fide erant, indignati sunt, et percurrebant undequaque ubi boni spiritus ac spiritus angelici erant, et quaerebant annon dabilis esset, et percurrebant ad 10 vel 15, et ubique responsum est, quod non dabilis, hoc perceperunt ex idea spirituali ex coelo, et nullibi aliter. Tandem fugerunt ad id, quod quidem fides non dabilis sit absque amore, et sic quod velint quod sola fides sit medium salutis, et quod non amor, quia tales erant, ex mundo, ideo relicti sunt sibi, ut cogitarent, quid essentiale medium salutis, an amor vel fides, et num hoc sit sola fides.
5805. Quomodo innumeri spiritus in unum collati, rediguntur in ordinem, comparatum cum chaos
Babylonia
Vidi aliquot millia spirituum in unum congregatorum, sic ut in multo spatio, quantum oculus pertigit, visi sint spiritus, erant ex illis qui dejecti erant ex montibus et petris in planitiem, et tunc dictum est mihi, quod omnes primum ita congregentur, et tunc quod ex Domino indatur illis quo quisque se conferat, et quod hoc sciat sicut quis qui e domo exit, et ad domum redit, cum hoc factum et id cuivis inditum, discedunt a se mutuo, quisque ad suam mansionem, et quod tunc in ordine
[5805] 1/2. sint, et habitent secundum leges ordinis, hoc comparatum est chao, quod similiter ibi illata sint omnia, et dein omnia in ordinem redacta, comparatum est sanguini qui prius colligitur in cor, et inde ad omnia viscera per suas arterias distribuitur, et comparatum est sinui hepatis, ubi similiter omnia inferuntur, et per ductus dein in quos feruntur, in ordinem, rediguntur; similiter fit ubivis in corpore; et similiter etiam in cogitatione, quod immediate provenit ex voluntate, hoc tale est, sed in intellectu redigitur in ordinem, et distribuitur.
5806. De phantasia qualis in inferno
Omnia quae apparent in infernis non realia sunt, sed apparent sicut realia, quia ipsi in phantasia sunt, et non in cogitatione ex fide, hoc mihi ostensum est in visione noctis, vidi aliquem mutatum in hominem, qui me aliquantum infestabat, et volui separari ab eo, et datum est appercipere quod non ita esset, sed usque tam clare et evidenter videbam illum, et appercipiebam quasi sicut ut vigilia, oravi ad Dominum de ope, ut liberarer, tunc dictum mihi est e coelo, quod phantasia esset, et usque credebam sed quia apparebat sicut in die, miratus sum; post paulo in vigiliam veni, et inde scire datum est qualis phantasia est illis qui in inferno.
5807. De* separatione Christianorum et Gentium, quod Dominus* se contulerit ad Gentes
De Divino Domini
Diu per influxum e Christiano orbe laboravi pectore, influebant et infestabant ibi cor et pulmones, quidam cor, et quidam pulmones, et simul tunc animum variis modis, hoc perstabat per plures septimanas, forte menses, et redactus sum ad extremum, ut nescirem ob aegritudinem cordis et animi quo me conferrem; tandem ad finem perductum, et quoque inquisitum a quibus hoc, fuit a Christianis, et quod infestationes cordis et pulmonum scaturirent ab illis in alto, qui dixerunt se credere in tres Personas; qui quoque secundum fidem suam separati sunt, et omnibus suae viae datae, ut exirent e coelo, et descenderent ad sua loca.
* Sidebar: NB.
5808. Exploratio perstabat per horas, et adducti e Christiano orbe,* 1) qui Patrem, Filium, et Spiritum sanctum crediderunt. 2) Qui Dominum agnoverunt, sed nihil cogitaverunt de Divino Ipsius. 3) Qui in fide fuerunt quod esset unus cum Patre, sed vario modo. 4) Verbo quidam aliter et aliter, qui Humanum agnoverunt, et rejecerunt Divinum Ipsius, ut Moraviani incusserunt brachio meo dextro ad scapulam, dolorem: ut Sociniani fractionem ossibus pectoris. Verbo explorati sunt Christiani qua fide essent de Domino, ac de ipsius Divino, ac conjunctione cum Patre: aliqui eorum satis sane cogitaverunt, sed pauci.
* Sidebar: Sentiebantur omnes per influxum in pectus, et per gravedines varias.
5809. * Dein separabar ab illis qui in Christiano orbe, qui a sinistris erant, et perductus a Domino ad gentes, qui ostensi qualem fidem haberent de Deo, fuerunt, 1) Qui Deum invisibilem et Deum visibilem coluerunt. 2) Quidam qui ex illis duos fecerunt, quidam qui unum ex illis. 3) Quidam instructi a Christianis quod Deus natus sit homo, et ideo receperunt fidem Christianam, sed cum audiverunt quod distinguerent Divinum in tres personas, abiverunt; multi fecerunt ex tribus unum, credentes quod Christiani tametsi dicerent tres, usque cogitarent unum. 4) Quidam qui non intellexerunt quid natus ab aeterno, dictum est eis et comprehenderunt bene. 5) Quidam qui optimi crediderunt quod Deus omnino homo sit, et quod id cuivis insitum. 6) Quidam ante aliquot saecula cogitaverunt in se quod Deus omnino homo natus esset, sed quod nescirent ubinam, inquisiverunt, et audiverunt quod in Jericho, et sic contenti retinuerunt illam vocem, et sanctam habuerunt: illi quoties cogitabant de Deo nato homine videbant stellam lucidam in aere. 7) Sapientiores ex gentibus, ex illis qui in Africa cogitant de Divino Humano Domini, sicut decet; et sunt sapientes; habent quoque Librum, qui illis est Verbum, sed non sicut nostrum, scriptum simili modo per correspondentias, scriptum per viros illustratos, hi sunt in Africa. – 8) Dicebatur mihi, quod apud Muhamedanos sit liber, qui in eorum manibus, et communis ibi, in quo aliquae paginae scriptae sunt per correspondentias, ex quibus lux aliqua inde est in coelis.
* Sidebar: Sentiebantur omnes quales erant per influxum in pectus, tum et per sensationes ingratiores et gratiores.
5810. Perductus sum dein ad illos qui ab antiquis Ecclesiis, quorum quidam agnoscebant Divinum invisibile, et visibile; quidam ita, quidam aliter. Postea ad antiquissimos, qui in agnitione Divini ac Divinorum sunt plane sicut mihi revelata; examinabant, et coincidebant.
5811. De Idea Divini
Idea Divini conjungit, quia intrat coelum, ubi omne Divinum est, et idea Divini habetur ex Divinis Veris implantatis affectioni sic interioribus hominis, quantum plura genuina vera implantata sunt, eo idea Divini plenior est; absque Divinis veris in idea hominis, non datur idea Ipsius Divini.
[5811] 1/2. Dixit quidam, erat Dahlborg, qui dixit quod quaesiverit, sed non invenerit aliquem qui ideam Divini Humani haberet, sed tunc translatus est ad illos qui quoad maximam partem erant ex gentibus conversis, qui ideam Divini Humani habebant, et ex Africanis qui tam justam ut excederet fidem, quare dixit alte, quod integri tractus essent, et illi in coelo inter felices. Perlatus est per tractus perplures supra et infra, et quoque dabatur ei influxus ex coelis superioribus, ubi omnes in illa idea.
5812. De destructa Babylonia et inundatione
De Nephilim hodiernis
Fuerunt ex religioso Pontificio in plaga occidentali ad septentrionalem, qui omnium pessimi, qui misere et saevissime tractaverunt omnes, qu se non voluerunt agnoscere pro diis, nefanda eorum praetereo, quaedam prius [5207 seqq.] descripta sunt, illi ubivis habuerunt suos emissarios, et conantes seducere omnes quotcunque possent, conferendo se super altiora, e quibus prospicere possent inferiora, et regere, et ubicunque invenerunt aliquem diabolicum spiritum in mundo spirituum, ei se adjunxerunt, et mala intulerunt, artes eorum sunt plures quam ut describi possint; sed antequam eorum doli, et saevitiae ad summum venerunt seu consummatae sunt, variis modis destructi sunt, continue dejecti in inferna, sed numerus eorum usque indies succrevit, et perstabant tali contumacia, ut nusquam desistere vellent, videbant ante inferna, et cruciatus, denuntiabatur illis quod talis sors sit illis, viderunt conjectos illuc ex suis ad plura millia, et cruciatos, sed usque incassum, aliquoties superficies eorum evertebatur, sed usque nihil faciebant, tali contumaci malitia fuerunt ex amore sui, tandem ultimum judicium super illos venit, et inundabantur sicut aquis, et immergebantur omnes infernis ad myriades, similiter ex eadem sorte illi qui in editiora abiverint in plaga septentrionali, etiam inundabantur; quidam eorum conjecti sunt in infernum ubi Nephilim, quia similes illis. Quidam eorum apparent calvi quidam prorsus hirsuti; qui calvi fuerunt qui intime in malis, qui hirsuti qui prorsus in falsis.
5813. Sequente die fiebat inundatio super multam partem partis septentrionalis, quae pergebat aliquantisper in occidentem, et immergebantur omnes ibi qui in malis, nam desistere non voluerunt oppugnare Divinum, incitati a turba Pontificia. Etiam quidam monticuli demersi sunt, unde non datum ibi amplius est scandere montes, seu viam ire super montes et auferri, sed statim intrarunt in inferna unde erant.
5814. De illis qui in sancto externo, ultimum judicium
Fuerunt multi in monte in septentrionali plaga, qui in mundo fuerant in sancto externo, et in nulla affectione veri, frequentarunt templa, devote auscultarunt praedicationes, frequentarunt sacramenta coenae, legerunt Verbum et libros patheticos, sed usque in nulla affectione veri, vix volentes audire de vero spirituali, praeter solum prima rudimenta theologica; explorati quid cogitaverunt de Domino, et compertum quod nusquam de Divino Ipsius cogitaverint, sed solum de Humano, sicut esset modo homo sicut alius, et quod Divinum Ipsius consisteret in eo quod amaretur a Patre; operabantur in inferiores costas sinistri lateris, et infligebant dolorem; illi dejecti e monte illo ad plura millia, et dictum illis quod inservire possent pro ultimis in Regno Domini, quae correspondent calceis pedum, calceus etiam apparebat qui tetigit facies eorum; erant tam simplices ut nihil pretii.
5815. Explorati sunt quales plerique sunt, et comperti quod non in aliqua affectione veri, et quod non voluerint percipere quid verum, solum quod quidam eorum cui auctoritas seu de quo fides quod intellexerit, dixerat, sic ut vera apud eos fuerint scientifica absque omni intuitione, proinde sicut soni absque idea; et quod se ex sancto externo crediderint salvari, cum tamen prorsus nihil internum habuerint; hi quia tales, remoti sunt ad myriades in plagam meridionalem versus occidentalem, et ibi data illis regio sed sub terra, quod sub terra, erat causa quia [sic] inservire non potuerant turbae infernali pro fulcro, praecipue hypocritis, et illis qui potuerunt in externis agere sincerum cum tamen intus diaboli essent, inde infernali turbae valor, ideo sub terra reconditi sunt, ut inservire possent pro ultimis coeli, qui eorum aliquid ex corde faciunt.
[5815] 1/2. Qui crediderunt quod consisteret salus in precibus et devotione sola, et in his seduli fuerunt, et quoque bene vixerunt, illi in unum collecti sunt, et transmissi in urbem, quae est a plaga meridionali, ubi illi qui Christianam vitam vixerunt: primum crediderunt quod gaudium coeleste acceptaturi, quale non noverunt, quapropter datum est illis quicquid optaverunt, tam epulari, quam conversari, quam interesse magnificis, et similia, sed dixerunt quod hoc illis non esset gaudium coeleste quod speraverant, et nusquam potuerint invenire aliud gaudium quam in devotione sua et precibus suis esse, hoc erat illis summum gaudium, quare datum est illis interesse bonis in illa urbe, conversari ibi, et quaerere suum gaudium qualecunque vellent, et si non obtinerent, ut tunc in sua devotione esse, et simul in consociatione cum aliis, quibus etiam contenti erant.
5816. Postea omnes qui in coelo illo erant, demissi sunt, et ostensum est quod illi in montes et colles se evexerint per phantasias, et quod non ibi essent, nam apparebant coram angelis coeli qui apud me infra me in suo loco, et non supra, quia ibi non videbant illos ubi erant per phantasias, sed ubi corpore, et hoc erat infra tales ad terram planam, cum ibi visi sunt, etiam operti sunt nube ex falsis, et postea terra, et sic cooperti, qui non ita mali ibi, ad plures myriades, qui mali infra illos in profundiore simile visum a me [,] qui in montibus apparebant, cum intuebar illuc ex visu angelico, tunc erant omnes infra, qui prius apparuerunt supra et alte. Mali cum ita visi erant satis profunde in infernis. Qui ita sub terris recondebantur erant plerique qui boni circumcirca sub mundo spirituum, alii circa plagam meridionalem occidentalem, alii ad plagam occidentalem septentrionalem, et sic porro.
5819. * Omnes illi conservati sunt in coelo qui in mundo agnoverunt Divinum Domini, et bene vixerunt; maxime qui Divinum Humanum, at reliqui qui non agnoverunt Divinum Domini, plerique de Domino nihil aliud cogitaverunt quam sicut de vulgari homine, e coelo demissi et dejecti sunt. Multi voluerunt agnoscere Divinum Domini in altera vita, qui non agnoverunt in mundo, sed incassum, ore fecerunt et non corde.
* 5817-18 desunt
5820. Se ejecerunt in montes, mali ex imperandi cupiditate, nam sic se circumspicere potuerunt, et imperare; qui non mali ascenderunt quia crediderunt ibi esse coelum.
5821. Ordinatio coelorum, ultimum judicium
Ultimo ordinati sunt coeli; 1) producebantur illi qui de Domini Divino cogitaverunt, quorum ideae apertae sunt, et distincti in classes. 2) Qui de Ipsius unione cum Patre, similiter. 3) Qui solum cum de Domino cogitaverunt de humano Ipsius et nihil de Divino, tametsi noverunt, usque non de eo cogitaverunt. 4) Qui tres personas divinitatis cogitaverunt, et infensi fuerunt contra omnes, qui non similiter ac illi crediderunt, hi quoque in specie distincti sunt; et sic porro; nam omnium primum est ideam Divini sui habere, inde conjunctio cum coelo, et salus. 5) Tum qui solum Patrem agnoverunt, illi percepti sicut absque Deo, et extra coelum rejecti. 6) Qui non crediderunt Dominum ab aeterno, sed natum Filium Ipsius.
5822. De illis in India occidentali qui nihil de Deo sciverunt
Perductus sum in spiritu ad illos qui nihil de Deo sciverunt in mundo, qui dicebantur vivere in insula quadam circa Africam occidentalem, sed usque qui inter se moratam satis vitam vixerunt, illi apparebant non sicut homines, sed sicut singi aut simiae, quidam sicut canes, sed usque facie paene humana, ita meis oculis visi, autumabam etiam esse tales, erat quidam enim Christianus qui illis praefectus erat, cum quo loquebar, ille dixit, quod appareant sibi facie humana, et sicut alii homines, quod obediant illi, ament illum, et quod operas faciant, et quod modesti sint, sed quod non capere possint quae religionis sunt; sed postea data communicatione propiore cum Christianis perceptum est quod etiam recipiant aliquid religionis, et sic quod aliquantum reformari possint, ex causa quia moratam vitam egerunt, in obedientia et in sedulitate, quae plana sunt.
5823. Fallaciae sensuum in spiritualibus in summa
Fallaciae sensuum in naturalibus, sunt sicut quod appareat sol circum orbem ferri, et quoque coelum stelliferum, ac tellurem immotam stare; tum quod nemo consistere possit pedibus qui e diametro nobis oppositus est, ut etiam quod circumcirca orbem telluris non possit navis circumferri; praeter innumera alia.
5824. Fallaciae sensuum in spiritualibus, 1) Quod homo non possit apparere ut homo post mortem, nec gaudere sensibus sicut prius, minus quod angeli et spiritus. 2) Quod anima sit modo aliquid vitale, pure aethereum, cujus ideam non possunt habere. 3) Quod solum corpus sit quod sentit, videt. 4) Quod homo sit similis bestiae, modo quod homo possit loqui ex cogitatione, et quod bestiae similiter cogitare possint. 5) Quod natura sit omne et primum ex quo omnia. 6) Quod homo imbuat et discat cogitare per influxum interioris naturae et ejus ordinis. 7) Quod spirituale non sit, et si est, quod sit purius naturale. 8) Quod homo non possit frui aliqua beatitudine, ablatis jucundis amoris gloriae, honoris, lucri, et amaenis mundi. 9) Quod conscientia sit modo aegritudo animi ex non successibus, et ex infirmitate animi ex infirmitate corporis. 10) Quod Amor Divinus Domini sit amor gloriae. 11) Quod Providentia non sit. 12) quod ex propria prudentia et intelligentia omnia fluant, praeter alia similia. In his est homo qui in amore sui prae aliis, non tantum qui in amore mundi.
5825. De Anglis et Hollandis in genere
De Anglis. Quod alio genio sint, quam aliae nationes in Europa, quod lux interior apud illos appareat, quae talis est ut citius quam alii recipiant verum spirituale, qui cogitant de Deo et de religione, quod non ita demittant illa in naturale, quoniam hoc non ita occupatum est et plenum corporeorum amorum, et inde non ita obscurum; quod inde receptionem satis exquisitam habent cum aliquid dicitur ex ratione, et quod interiorem visum, qui est visus intuitivis receptivus, hoc apparet apud illos in mundo spirituali, quapropter etiam ibi in medio sunt inter Christianos, nam in medio sunt ibi qui in interiore luce.
5826. Hollandi, quod sint satis perspicaces, sed permaneant in sua doctrina, non recedentes nisi prorsus convincantur, et si convincuntur in rebus fidei, quod usque tergum vertant, non volentes recedere; quod valeant judicio ex lumine naturali, ex quo satis juste intuentur res in mundo, et in negotiis, lux eorum in altera vita apparet obscurior, quia spirituale eorum immersum est naturali, causa quia cogitatio eorum continuo est in negotiatione.
5827. De illis qui in sola fide et non vita, quales in coelo
Me persequuti sunt illi qui in sola fide, se congregarunt et violentiam inferebant, et sic me mittebant in similem statum in quo illi quoad respirationem et pulsum, et tunc eram in statu sicut intellectuale et voluntariam esset prorsus immersum aquis, in obscuro plane nimboso, et tunc percipiebam quod paene nulla communicatio cum coelo, dictum mihi quod talis communicatio coeli cum illis esset, quae erat sicut naufragi cum aqua, vel sicut vita piscium respective ad vitam avium, aut sic comparative, verbo tam hebes est communicatio ut cum ad illos spectant angeli, est sicut ad illos qui sub aquis quos nequaquam vident, sed sciunt modo quod sint.
5828. De illis qui in sola fide quod facti ethnici nullius religionis
Draco
Illi qui in doctrina de sola fide se comfirmaverunt, et modo doctrinam calluerunt, et nihil veri et boni vitae mandaverunt, quia rejecerunt vitam omnem moralem et bona opera, dicentes quod nihil faciant, sed quod omnia mala non imputentur magis, quia Dominus implevit legem, illi iterum et iterum rebelles facti sunt, volentes prorsus destruere doctrinam coelestem, usque tandem ut effutirent scandalosa contra Dominum quoad Humanum, quod esset sicut illi, et non melior, et plura quae tacentur propter scandalum; illi tandem explorati et inventi quod nihil veri et boni Christiani mandaverunt vitae, et tunc doctrinalia quae solum erant scientifica et res memoriae ablata eis sunt, et sic relicti absque illis, et apparebant absque vestibus, quia talia significant vestes, et tunc prorsus nihil intelligebant, ne quidem justum aut aequum, et erant prorsus sicut gentiles qui nullius religionis essent, quoniam vixerunt absque religione; qui eorum spiritus fuerunt conjecti sunt in voraginem quandam meridionalem obscuram, ubi in obscuro sunt, et sic e
5829. mundo spirituum ablati. – Alii apparebant antrorsum, qui modo sciverunt memoriter doctrinalia, nec aliquid cogitaverunt de iis, illi similiter exuebantur suis, et erat sicut modo ultimum vestimentum ablatum esset, et facti sunt sicut ethnici nullius religionis, et conjecti in voraginem quae erat in plaga orientali prope meridionalem, ubi draconiaci. – Omnes illi erant draconiaci tam priores quam hi. Hi posteriores influebant in pulsum cordis; priores autem in respirationem. Verbo omnes tales vivunt in mundo sicut absque religione, quoniam in tota sua vita nihil cogitant de Divino in volendis et agendis; solum cogitare et loqui non facit religionem.
5830. De Statu illorum qui in infernis
Ex uno inferno emissi sunt ad aliquot centena, ex causa ut inde in aliud transferrentur, et tunc permissum est illis agere secundum naturam suam, statim per phantasias enisi sunt ad altiora, et inde despicientes summo studio connitebantur exstinguere amorem conjugialem ubi erat, quod etiam tentabant summo nisu, et postea conabantur malum facere, tunc in memoriam eorum revocatum est, quod in inferno dixerint inter se, quod si liceret eis exire, quod viverent aeque sapientes illum* sicut alii, et tamen nunc agunt turbam infernalem prae reliquis. Dein loqui cum illis volebam, sed non potuerunt intelligere, quia in phantasia erant, sicut in suo inferno, ad aliquem sermonem in quo lux veri erat, cruciabantur valde, sic ut prae cruciatu aufugerent, hoc factum aliquoties, ut confirmarer quod illi qui in infernis sunt, non sustineant lucem veri, ita intelligentiam et sapientiam, sed quod crucientur si in eo tenerentur, dixerunt quod malum illis facerem, respondi quod vellem intellectum dare, et quod hoc esset quod cruciaret; percepi tunc clare, quod qui semel in infernum venit, maneat ibi in aeternum, et nullatenus possit vivere ubi intelligentia, ita ubi lux coeli, dixerunt etiam quod millies eligerent in inferno vivere, quam extra id. Compertum etiam est quod non aliud jucundum iis esset quam malefaciendi cuicunque quem viderent, quantum audent et possunt.
* h.e. amorem conjugialem
5831. De illis qui dejecti de alto et de coelo
Explorati sunt omnes, num despiciant in inferiora, et circumcirca ex alto, et omnes qui ex cupidine despexerunt, dejecti sunt, causa erat, quia sic mentes eorum diffusae erant in alia quam quae societatis sunt, et animo insideret vel mera curiositas, vel cupiditas imperandi, et quoque laedendi alios, quod non ausi sunt quamdiu in societate sunt, hoc perstitit diu, sic dejecti e priori coelo, et sic repurgatae societates coeli, dictum iis saepe quod sic appareant spiritibus malis qui infra, qui sciunt adjungere eos sibi, et cum semel adjunxerunt, non possint separari, ita admittentes turbam infernalem intra societatem: illi qui usus faciunt, et amant bonum societatis, non sciunt quid sit circumspicere et despicere, est contranisus cum id cogitant; et omnes qui tales sunt, inconspicui sunt omnibus circumcirca, sic enim vertunt tergum ad talia. – Despiciunt variis modis, circumcirca, sunt qui trans fundum suum, et plerique animo gerunt imperare aliis, et laedere alios, hoc millies et millies factum, ita dejecti sunt e coelo priori, ita draconiaci, et qui in sola fide et nulla vita fidei, et plures alii. Omnes qui despiciunt alieno animo sunt a societatis animis.
5832. De conjugiis et adulteriis
Vidi ingentem turbam adactam in desertum, extra societates erant qui adulteria pro nihil reputaverunt, non solum ex principio in cogitatione, sed etiam actis, inter quos erant plures in dignitate constituti, et omnes dicti quod non sint amplius sicut homines, sed sicut ferae, quoniam naturam humanam exuerunt per id quod conjugii sanctitatem ruperint et prophanaverint, ita quod nihili fecerint praecepta Divina, nihil reges civiles, nihil rationale quod super iis fundatum, unde non sicut homines dici possunt, sed ut ferae, cum enim id vinculum est ruptum, tunc humanum exulat, idea de illis erat sicut de vilissima plebe, quae exuit humanum apud se, quae in societate non amplius tolerari potest, ejecti sunt in deserta, ut viverent secundum naturam suam, ne aliquid commune haberent cum spiritibus, quod ita sit spiritibus imprimis notum esse potest, ex eo quod omnes qui in infernis sunt pro adulteriis sint, et omnes qui in coelis contra adulteria, et eo magis quo interius in coelis; inde sciri potest, quod rationale sit deperditum apud illos qui ex principio et ex vita adulteri fuerunt, illi nec sciverunt quid discrimen est inter hominem et bestiam, praeter quod homo possit loqui inde quoque patuit, quod humanam suam rationalitatem et naturam apud se perdiderint. Dictum quod quoad adulteria et principia de illis in Christiano orbe sit quasi infernum sit apertum et receptum, non ita extra Christianum orbem.
5833. De Pontifice et Sixto Quinto
Loquutus sum [cum] pontifice qui nuper defunctus, erat in occidente versus septentrionem, ubi synedrium fere, is instruebatur in singulis de Babylonia, quales sunt, et quam nefandi, miratus maxime quod tam multi etiam ex inferioribus monachis se facerent Christum, et tanta persuasione, putans quod ipse solus; loquutus de Sixto Quinto, quid is intra quinquennium in mundo fecerat, volebat illum videre, quare accitus ex inferno ubi erat, quod non procul inde paulo retro versus septentrionem, qui praeparatus intravit ad illum, et eum agnovit ex pictura ejus in mundo, sed Sixtus Quintus vix loquutus cupivit inde, et delatus ad infernum suum, ubi quandoque illis qui ibi praefertur, ut nefarias turbas ex Babylonica gente in vinculis teneat, et dictum si is non observat leges praescriptas, quod puniatur.
5834. De Maria
Visa est Maria, quae fuerat mater Domini, apparuit paulo a tergo, in niveo, et parum loquuta, solum hoc de Domino, quod nunc adoret Ipsum ut Deum, et quod natus ab Ipsa, sed quod factus Deus, et exuerit omne humanum maternum, et sic prorsus aversata quod quisquam agnosceret Ipsum pro filio suo, quia in Domino omne Divinum.
5835. De sensualibus quod appareant eruditi et intelligentes etiam in altera vita
Loquutus sum quibusdam de quodam qui apparuit illis intelligens quia ratiocinari potuit ex memoria, etiam quadam interiore naturali memoria, inde loquela apparebat sicut prodiret ex intelligentia, cum tamen prorsus nihil ex quadam intelligentia, sed ex tali memoria, assimilabatur intelligentia ejus intus sicut quoddam ebenum, circum quod fluebant illa secundum ordinem loquendi in mundo, et tamen nihil desumsit ex intelligentia, quia ea erat talis (erat Peter Ribbing), dictum illis quod appareat aliis sicut intelligentia, quia intelligentes hauriunt illa in sua intelligentia, et sic credunt quod etiam prodeat similiter ex ejus, cum tamen nihil minus, ita seducere possunt alios etiam intelligentes et captare famam quod intelligentes sint, maxime in mundo naturali, at qui interiorem perceptionem habent in mundo spirituali, illi possunt percipere quod nihil vitae subsit, sed quod sint voces tinnulae afficientes aurem, etiam illorum qui interius in intelligentia illa recipiunt. Illi non sciunt quid intelligentia, credunt intelligentiam esse ita posse loqui et ratiocinari. Tales sunt omnes qui in amore sui et suae intelligentiae sunt, et per ignem illum elevati sunt, ad loquendum secundum intelligentium modum.
5836. Continuatio
Loquutus cum quadam quae credebat se intelligentem esse, quia sciebat de moralibus et civilibus quibusdam rebus loqui sicut intelligens, sed perceptum et dictum quod hoc usque non esset ejus intelligentia, quia cum didicit illa, hausit ex illis quos credebat intelligentes, aut quoque ex libris, admiratio intelligentiae ex illis induxit ideam quod etiam illa loqueretur ex intelligentia, sed usque non erat.
5837. DE RESURRECTIONE
Loquutus cum notis post mortem aliquibus post triduum a morte, ita loquutus sum cum Silwerstr�m, ita cum Polhem, ita cum Brita Behm, ita cum justitiae consule, cum aliis etiam notis per famam post aliquot septimanas, fuerunt praesentes et exequias suas viderunt, et viderunt illi omnia.
5838. De Reformatis
Diu et per annuum tempus visum quomodo omnes reformati secundum nationes purificati sunt, et hoc admirando ordine secundum affectiones et eorum genera et species, purificationes fiebant variis modis, imprimis per praesentiam malorum, ita per fermentationis speciem, inde apparuerunt qui in jucundo illius mali essent, et tunc separati ab aliis et inde dejecti in varias plagas, imprimis in septentrionalem et meridionalem, ubi in societates ordinati sunt, et hoc in humilibus locis, mali in paludes et stagna; omnes illi qui exierunt societatibus suis, et spectaverunt circum se, quia tales erant, ut non aestimarent societatis jucundum et usum, illi dejecti sunt, plerique in paludes et stagna, ita infra terras, ne spectarent circum se, et se conjungerent malis; nam qui tales fuerunt, illi partim infestabant illos qui circum erant, quia tunc extra societatem, credentes se sic in libero esse, et cum in libero se quis esse putat, tunc in interiora sua venit, non retinentibus vinculis externis, ut in societate, quare in alium statum illico venerunt; qui tales sunt, ut aliis molestias et mala inferre volunt, illi cupiunt exire societatibus suis, et in tuto sic mala facere; tunc quidam ex illis qui exiverunt, alligaverunt se spiritibus malis infra, illos mali spiritibus sibi suis artibus alligarunt, illi cum intraverunt societatem, ligati erant malis spiritibus, nam qui semel illis ligatur, tenetur ligatus ab illis ubicunque est, quare mali spiritus cum illis communicabant intra societatem, et sic potuerunt malefacere societati, quapropter cum societas incepit infici ab illis, purificata est ab illis variis modis, hoc perstabat diu: erant quoque qui in inferioribus locis se absconderunt, et assurgebant, et similiter fecerunt,
5839. et postea redierunt, sed omnes tales inventi et ejecti: quidam etiam artes calluerunt despicere infra se in ipsas domus, ac videre et audire illos qui infra, et quoque a lateribus, illi quia similiter egerunt, omnes inventi sunt et ejecti, illi pruritum scabiei intulerunt corpori meo; omnes erant tales qui non delectati sunt aliquo usu propter usum, sed aliquem usum fecerunt propter victum, et propter honores, famam, et lucrum, ut fines, verbo otium illis fuerat delectamentum, et qui otium prae usu amant, illi colligunt mala in spiritu suo, nam non determinant mentem ad usum, sed ad talia quae in mundo sunt, ita ad spurca et omnis generis mala, a quibus bene detinentur si delectantur usibus. – Tales purificationes nationum ex reformatis diu perstiterunt, datum est illis ut prius quasi scandere ad loca, ubi prius similes qui formaverunt prius coelum, postquam devastati sunt, et tunc ordinati a Domino, ut irent viam, quae tendebat ad societatem illis conformem, vel ad paludes et inferna, e quibus viis non illis deflectere licuit, et si deflecterent, puniebantur; qui deflectebant, cupiditatem habebant malefaciendi, seu [se] in libertatem mittendi ut possent mala facere, quare custoditae erant viae utrinque, et qui extra custodita ibat, puniebatur et in infernum suum conjiciebatur. Explorationes quales fuerunt, sunt plures, ab angelis clare visae per conversiones ad plagas.
5840. Cum Babylonicis de symbolo Athanasii
Loquutus aliquoties cum illis de Symbolo Athanasii, et ostensum quod inde illis ea doctrina sit, quod Dominus quoad Divinum unus sit cum Patre, quia legitur quod similiter aeterni, infiniti, omnipotentes, et plura, et quod Divinum Domini sit in Humano Ipsius, quia dicitur quod sicut anima et corpus facit unum hominem, ita Divinum et Humanum Domini unum Christum, tum quod bina illa non commixta sint, sed quod Divinum receperit ad se Humanum, et quod inde pateat, quod Divinum Domini sit in Humano Ipsius, sicut anima in corpore, inseparata, et quod sic potestatem Humani sui habuerit ex suo Divino quod in Ipso, et quod sic non opus habuerint dixisse, quod potestatem habuerit ex Patre, cum a Seipso, quia Divinum Ipsius simile esset Divino quod vocatur Pater, et dictum quoque quod anima Domini actualiter fuerit a Divino quod Pater quia ab Ipso conceptus, sic quod Divinum Patris actualiter fuerit in Ipso; et sic si vellent separare Humanum a Divino foret sicut separare animam a corpore, cum haec audiverunt nihil potuerunt respondere, quaerentes varia ut explicarent, sed non potuerunt, – dicebant quod maneant in illis quae ex Consistorio Romae, sed quaesitum num ibi mutaverint aliquid ex illis quae in symbolo Athanasii, et responsum, quod prorsus nihil, – inde ostensum quod Divinam Domini potestatem sibi arrogaverint.
5841. De Pontifice ultimo quod agnoverit Divinum in Verbo
Loquutus cum Pontifice ultimo post 3 septimanas post obitum, loquutus per aliquot dies, et ostensum per plura, quod in Verbo et in singulis Verbi esset sensus spiritualis, et sic sanctissimum, cum singula attente audivit, tunc confessus est, quod Verbum sit Divinum, et quod hoc non sciverit in mundo, quia tunc modo exploraverat id secundum sensum literae, in quo non aliquid Divinum vidit, et quod ideo crediderit quod illa quae Pontifex in consistorio dictat, aeque Divinum sint, et quod inde Bulla Unigenitus, fassus nunc quod Verbum sit Ipsum Divinum, et quod dictamen in Consistorio nusquam debeat aliquid producere quod non concordat cum Verbo. 1758, 21 ad 25 Maj.
5842. De Sancta Coena
Loquutus cum Christianis et quoque cum illis ex Babylonica gente, de sancta coena quod credant praesentiam materialem corporis et sanguinis Christi, et dictum quod illi qui obeunt sanctam coenam non cogitent de ea praesentia, sed solum de sancto ejus, inquisiverunt num aliquis cogitaverit aliter cum obivit sanctam coenam, et compertum quod vix aliquis, et dictum, quod id sit a Domino, ne tali idea sint, et quod inde sciri possit, quod modo sanctum e coelo influat, secundum correspondentiam: similiter Lutherani, quibus doctrina est, quod sint in, cum, et sub, quod nusquam de eo cogitent, sed solum de sancto, dum obeunt.
5843. De Pontifice ultimo
Benedictus XIV
Post 3 septimanas post mortem datum est loqui cum Pontifice, et tunc per 4 dies de multis in mundo spirituali, imprimis de Domino, quod sit Deus coeli, et non aliquam potestatem dederit cuidam homini, quia est potestas Solius Divini, etiam instructus est de remissione peccatorum, de coelo et inferno, de homine quod secundum vitam in mundo fiat illi, et perplura similia, et tunc videbatur omnia illa intelligere, et quoque quasi credere, ita enim loquebatur, quare quidam spem de eo foverunt, quod fuerit Domini cultor in mundo, et in affectione veri; et sic quod potuisset usui esse apud gentem illius religionis; sed erat talis ut secundum affectionem alterius loqueretur, et satis civiliter et astute; cum credebatur quod reciperet instructionem, tunc relictus est suo amori, et inde principiis, et cum relictus ita erat, tunc unum egit cum astutissimis ex sua religione, approbando ac instigando, ut perderent illos qui ex religione reformata essent, sed hoc clandestine; et quia alligatus malitiosissimis, et conatus prorsus perdere illos qui Domino omnem potestatem dederunt, et hoc variis modis, dictum ei quod desisteret, quia in mundo nunc est, ubi non habetur respectus personarum, sed qui male facit punitur, sed usque perstitit, credens quod nemo ei possit aliquid facere, sed cum perstitit, punitus est sicut reliqui, et quidem graviter in caverna ubi gravis punitor, et quia usque talis perstitit, conjectus est versus occidentem.
5844. Exploratus est qualis fuerat in mundo, usque ad propriam confessionem. 1) Quod Verbum nihil fecerit, et cum legerit id subsannaverit plura ibi, sicut prorsus non Divina, plura loca etiam recitata sunt ab illo, ad quae cum subsannatione loquutus est, dicens solum quod ita scriptum secundum stylum tunc, verbo quod nihil Divini ibi compertus sit. 2) Quod ille in consistorio plus ex Divino loquatur, quam loquutum est in Verbo, sic quod effata sua in consistorio supra Verbum extulerit. 3) Quod ideo bullam Unigeniti 100 confirmaverit et persuaserit ut reciperetur, quod fecerat multis modis, de quibus aliqua produxit, et ulterius iverat quam prius. 4) Quod ideo Jesuitas prae reliquis amaverit et honoraverit, de qua re etiam aliqua dicta sunt, quomodo; cum ei dictum est quod multa pars illorum essent diaboli, et quoque id ostensum est per quod congregarentur plures ad illum, ut videret illos quales erant, usque illos amavit ut prius. 5) Dixit etiam quod de sanctis cogitaverit quod illi plus potestatis haberent quam Dominus, quia illi a Deo patre inspirantur quid faciunt, at quod Dominus omnem potestatem abdicaverit et dederit pontificibus, et quod usque colendus sit, tametsi absque potestate. Ita compertum est qualis fuerat, et sic quod ei coelum prorsus clausum fuerit, et cum inferno unum egerit, nam qui Verbum annihilat, papale dictamen super Verbum ponit, et omnem potestatem Domino denegat, illi coelum prorsus clausum est, et infernum apertum.
5845. Cum pontifice autem priori seu antecessore ejus satis bene est, quia non talis.
5846. Ultimus ille papa, qui descriptus associavit se cum pessimis suae religionis, qui magi erant, et quoque ex illis ter emisit pessimos magos, unum ad perdendum qui pro Domino erat, duos ad reformatos ut seduceret illos; et quoque ipse voluit addiscere artes magicas, emisit etiam alios magos pessimos ad malefaciendum: et cum talis inventus est, tunc reductus est ad interiora sua, ita in phantasias, nam talium interiora sunt phantasiae, nam nihil cogitant de Deo, sed de se solo, et de sui cultu, et de astutiis, tunc adhuc clarius visus qualis fuerat, quod nempe Verbum primum aestimaverit, sed postea plane vilipenderit, et sua dictamina divina fecerit, quod crediderit se omnibus aliis sapientiorem esse, quia astutior, quod etiam ostensum, quod intrare posset in aliorum interiores affectiones, et videre illas, tum quod sanctos coluerit prae Domino, et illos numina fecerit: quod adamaverit malitiose astutos, et ideo Jesuitas.
5847. Postea deductus ad mare occidentale a parte spectante meridiem, et usque ad finem ejus, ubi substitit, et dixit quod ibi esse vellet, quia ibi astutissimi; sed usque inde deductus est in occidentem abinde versus illos qui in ultimis montibus, qui Neapolitani et pessimi Italiae, cum ibi erat, dixit etiam [quod] ibi vellet esse, quia astutissimi omnium, dicens quod ille astutior, ibi invenit quendam sanctum, qui maxime magus erat, tunc ex inferno eductus ut cum illo loqueretur, ille sanctus qui maxime magus se dicebat esse pontificem, cum illo loquutus est, et voluit certare quis astutior esset, et compertum quod is aeque astutus esset; postea ulterius deductus usque in septentrionem paulum, et dein reductus per varias ambages ita……………….* ubi pessima inferna ex Babylonica gente, ex causa quia amavit talis, ut quoque attraheret et imbueret, sic ut repleret se infernis convenientibus suis interioribus, ita reductus ad terminum ultimum seu finem maris occidentalis, et ibi sponte se demersit, ita inter pessimos ex illis qui in mari occidentali.
* Diagram
5848. De illis qui ratiocinantur de veris num ita sit, quod non ex primo limine sapientiae veniant
Qui ratiocinantur de veris num ita sit vel non, tunc quisque loquitur et ratiocinatur de re ex sua scientia, et ex suis confirmativis, alter similiter, uterque ex confirmationibus credit suum effatum verum esse, ita subsistunt ambo in confirmando sua et in refutando alterius, nam omne falsum potest confirmari ut appareat sicut verum, inde subsistunt nec possunt ulterius progredi; at qui in veris est, ut sunt angeli coelestes, non ratiocinantur de illis, sed vident illa, et sic progrediuntur ab uno vero ad mille alia, et vident illa, haec quae inde fluunt et derivata sunt, cum audiuntur a spiritualibus, apparent ut incomprehensibilia, et ineffabilia, quia non sunt in vero quod subjectum in quali erat angelus coelestis, qui putabat spirituales aeque sapere ac illi, quia loqui potuerunt similiter ac aspectabilibus externis, et describere illa, quare demissus
5849. est ad illos qui ratiocinabantur ita de veris, et audivit, is tunc dixit, quod nusquam crediderit quod talis obscuritas illis esset, voluit dicere insania, quia ne hilum veri videbant, ne quidem aliquid minutum ex vero,* et tunc primum per experientiam percepit, quale discrimen est, ut quoque sciret discrimen felicitatis coelestium ex sapientia, et spirituum ex ratiocinatione, communicabatur coelesti angelo jucundum illorum ex ratiocinatione, et tunc dixit, quod jucundum illorum esset ita absurdum, ut describere non posset, sed dictum est, quod id illorum jucundum sit, et quisque relinquatur suo jucundo, inde percepit discrimen felicitatis. Quaesitum num tales inter sapientes recipere possint sapientiam, ut multi, et dictum quod quantum in bono sunt, cum tenentur in illo bono, et cum sopiuntur interea falsa confirmata, quod tunc fit miraculose: inde patuit quales hodie sunt
* Sidebar: spiritualis fides, coelestis
5850. Christiani, per id quod distinguant Ecclesias secundum vera, et litigent de illis, et non curent bonum, quod nempe plerique ex eruditis ibi tales sint; sed usque possunt iidem percipere vera cum convertuntur ad illos qui in veris sunt, et ex ideis cum illis loquuntur, non autem cum non ex ideis. – Cum spirituales ita loquuntur, usque non sunt in phantasiis, # * sed si in malo sunt, tunc cum in interiora sua mittuntur ac in infernum veniunt in phantasiis sunt, nam tunc sistunt falsa sua in formis quae apparent sicut reales, cum tamen sunt ludibria, quisque ibi qui in falsis est, illa credit realia esse, at qui in bono est, si illa videret, obstupesceret – Quidam erat qui se confirmavit contra conjunctionem Ecclesiarum ex bonis charitatis, quia contra syncretismum, sed dictum ei est, quod si pro principio sumit syncretismum ex veris fidei, et distinctionem Ecclesiarum secundum illa, quod nusquam venturus sit in lucem, aliter si sumeret pro principio bonum charitatis, quod venturus esset in lucem, quod etiam per infusam lucem de bono, fassus est, erat Wolfius pastor.
* Sidebar: # Ostensum angelo coelesti per inspectionem in tales societates, ubi apparuit inde coloratum pulchrum sicut irideum.
5851. Cur auris significat obedientiam
Causa quod auris significet obedientiam, est quia [apud] coelestes, quibus interna aperta sunt, omnia quae de veris et bonis audiunt, intrant in voluntarium et vitam eorum, et inde faciunt illa, sic illa quae intrant per aurem, sunt illis obedientia, aliter apud spirituales, quae audiunt intrant in memoriam, quia interna apud illos non aperta sunt; quae intrant vitam illa pereunt ex memoria, sunt quasi insita et naturalia, quae non sciunt unde. Perceptum dein est, quod id quod intrat modo per oculum, intret in intellectum, ac se reponat in memoria, at quae intrant per auditum, intrant in intellectum et simul in vitam, in intellectum quia per vera in vitam.
5852. De Domino cum Babylonicis
Aliquoties loquutus cum illis de Domino, et de Divina Ipsius potestate quam sibi arrogaverunt, dicens num possint cogitare de Domino absque Divino Ipsius simul, credebant primum quod possent, sed ostensum illis quod ex doctrina eorum esset, quod Divinum et Humanum Ipsius ita unita fuerint sicut anima et corpus, secundum fidem symbolicam, quae vocatur Athanasii, quod nempe sicut anima et corpus faciunt unum hominem, ita Divinum et Humanum unum Christum, et porro quod non sint binae personae, sed una, quare num possint cogitare de homine absque anima, et an possint separare illa, nisi corpus non esset amplius hominis, ad hoc nihil potuerunt re-
5853. spondere; amplius nonne potestas quam sibi arrogaverunt, fuerit potestas Divina; et porro, cur dicunt quod Pater dederit Humano Ipsius illam potestatem, cum tamen Domino Divinum fuerit simile Divino Patris, nam secundum eandem fidem, sicut Pater est aeternus, infinitus, increatus, omnipotens, Deus, Dominus, ita Dominus, quare non dicunt quod potestas illa sit ab Ipso, ex similia plura, ad quae nihil respondere potuerunt. Quod potestas illa sit Divina, etiam prius dictum est, nam salvare hominem, est Divinum, nam operatio Divini apud hominem est influxus boni et veri, per quem salvatio; dixerunt quod tunc Divinum in
5854. fluat, et indat bonum et verum, sed dictum quod non sciant quod operatio salvandi hominem per influxum boni et veri persistat continue in mundo, et postea in aeternum; et quod malus nequaquam salvari possit, quia contra ordinem Divinum. Interrogati etiam quid nunc credunt de spiritu sancto, quia in altera vita sunt, ubi de eo informari possunt, dixerunt quod nunc sciant quod sit Divinum in coelo, quod dicendum sanctum quod infunditur angelis, quare dictum eis, quia sciunt quod spiritus sanctus procedit ex Domino, annon inde credent quod id Divinum procedat ex Domino, quod id sit ex fide symbolica, sed tametsi id non possent negare, usque non voluerunt, quia Domino omnem potestatem derogaverunt.
5855. De Conscientia
Percepi saepius, et quoque audivi de illis qui in altera vita sunt, quod nescirent quid conscientia, ita vix unus scivit ex mille, angeli mirati sunt, unde talis ignorantia, sed causa detecta est, quod homo Ecclesiae nihili faciat bonum et inde opera, et qui illa nihili facit, nequaquam scire potest quid conscientia, nam conscientia est dolor quod fecerit contra praecepta Divina, et quod cogitaverit contra illa, inde patuit qualis hodie Christianus orbis est, quod paene nullius religionis, nam qui religionem habet, et amat Divina, is conscientiam habet, dolet enim ei si aliquid contra Divinum, cogitaverat, intenderat, et magis si fecerat. Qui non pro fine habet vitam, nusquam scit quid conscientia, quia pro fine solam habet fidem, is quaerit quid conscientia, et tamen non comprehendit, nam fides ejus est, quod bonum opus nihil faciat ad salutem, cum tamen haec sunt vitae, at cognitiones fidei, quae putantur credi, solum in memoria sunt, si non implantatae sunt vitae per velle et facere illa.
5856. De destructione subtilium spirituum a Mahumedanis, Babylonicis et Reformatis
Vaga turba ex Mahumedanis qui anterius in plaga occidentali ad meridionalem, incipiebat spectare ad Christianum orbem, et inde infestare, et communicationem habebant cum malitiosissima Babylonica turba in occidente, quae callebat se facere subtiles ut a nullo conspicerentur, cum quibus communicabant etiam quidam reformati, qui etiam artem callebant se inconspicuos reddere, ut a nemine viderentur, tametsi inter illos essent.
5857. Mahumedani conjunctim cum Babylonicis incipiebant obsidere aurem meam sinistram, et circumcirca ponere spirituum cohortes, ut perpetrarent intentiones suas, at hoc fecerunt ita insensibiliter et inconspicue, ut vix ad sensationem perveniret, sed usque statim detecti, et Mahumedani, qui anterius in occidente, destructi per quod terra, ubi erant, revolveretur super illos, et sic in infernum dejicerentur.
5858. Postea dejecti sunt Babylonici, qui unum fecerunt cum illis, erant in angulo obscuro inter anteriores montes in occidente, ubi mulier super bestia coccinea [Apoc. XVII: 3], et paulo ante illos montes ubi Neapolitani et Siciliani, et quoque ibi erat mons super quo primores domicilia sua habebant; invenerunt illam artem ut se prorsus inconspicuos reddere possent cuicunque, etiam vicino, et hoc peculiari arte, et quoque potuerunt illi qui super monte se ejicere sursum et morari in aere, ut facerent se aereos, ut sic effugerent omnem destructionem, sed super illos venit destructio, et per aliquot minuta temporis adimebatur illis ea facultas, et conjecti circumcirca in voragines et inferna. Mox visitati illi qui anterius stabant, et illis opem ferebant, et illi quoque conjecti in inferna; ulterius judicium pergebat ad illos qui interius et hoc longo tractu primum versus septentrionem, et dein linea ulterius in occidentem ubi Siciliani, qui omnes illam artem callebant, et illi similiter deprivati facultate illa, et conjecti sunt in inferna prope ibi, ubi igneum apparuit, et obscurissimum; inter illos etiam erant
5859. qui illam artem callebant, ut possent non modo se sistere inconspicuos, sed etiam facere ut non aliquis sciret ubinam essent, in hac aut illa plaga, sic putantes fore tutos, ac potuisse omne nefas facere praeter quod* possent usquam detegi: illi et hi communicabant cum quibusdam in montibus anterioribus; et omnes qui unum cum illis faciebant conjecti sunt in inferna. Inter illos consilium fuit, quod cum tanta multitudo similium esset, ut possent tentare, destruere vellent omnia; quod etiam illi fassi.
* = absque quod (vide annotationem ad [292a])
5860. Conservati sunt illi ob finem, ut per illos detegerentur omnes etiam in Christiano orbe, qui se inconspicuos facere possent, nam per tales deteguntur, erant enim in Christiano orbe inter reformatos qui per peculiares aditus ascenderunt in societates ubi reformati boni, et ibi se abscondebant per quod inconspicuos [se fecerunt], ut primum aliquos viderent, sic ut nescirent illi qui in societate, quod ibi essent; illi quia communicationem habebant cum nefandis illis Babylonicis detecti sunt omnes, et dejecti sunt e societatibus ab undequaque, erant ex pluribus societatibus quae spectabant occidentem; ars non detecta qua fecerunt se inconspicuos, erat peculiaris ars, quae non disci potuit quam a quibusdam qui in mundo excogitaverunt varias artes; caeteri non potuerant se tales reddere.
5861. Demum pergebat destructio ad Mahumedanos qui in occidente antrorsum, et illi obtecti sunt omnes terra quae sub illis, nam spectabant ad orbem Christianum, quod illis vetitum fuit.
5862. Verbo erat ingens multitudo Babylonicorum, tales qui ex reformatis indebant dolorem parti tergali lumborum circumcirca.
5863. Erat quidam qui apparebat a sinistro in plano plantae pedis, quem putabam esse vicepraes. Rosenstolpe, loquutus cum illo de variis, de Domino, et de aliis, is arripiebat omnia sicut esset bonus Christianus, putabant omnes qui illum audiebant, quod talis esset; ex ambulationibus ejus et viis non aliud apparebat, sed animadversum quod esset hypocrita ei astuosus, nam dolorem dentibus et tempori incutiebat, et sub pedes versus genitalia paulum operabatur, sed usque ita se gerebat, ut crederetur esse bonus Christianus. Quando illa peracta sunt, tunc dicebat se non credere quod illa evenisse, quare dictum ei est ut illuc iret et videret, ivit etiam in obscurum angulum prope ad Sicilienses antea paulum, et ibi sedebat super sella, et loquutus cum residuis ex malitiosissimis ibi, per quam loquelam
5864. detectus est qualis erat, quod nempe explorator malitiosissimus, quod consultaverit cum illis, quomodo aggrederentur cum opportunum tempus esset, et quod is tunc quantum non manifestaretur, dirigeret, et quod etiam direxerit illud quod factum circum aurem, praeter plura, sic detectum quod tametsi talis apparuit, seu se posset gerere sicut Christianum usque astuosissimus explorator esset, et quoque machinator, cui ideo illi ibi obediebant; tunc collecti sunt ad illum residui ad aliquot centena, et postquam collecti sunt, dictum eis ut abirent, et tunc recta tendebant juxta lineam septentrionalem in occidentem ultra Sicilianos, et ibi intrabant in obscurissimam cavernam tendentem sub septentrionem, et in via deprivati omni arte sua; interea alloquebatur illos ille nefandus explorator, ut non illuc irent, sed alio, sed respondebant quod quidem possent, sed usque quod non possent quia volebant illuc, et quod sistere gradum nequaquam possent, quod ille miratus quia contra ejus fidem. Vidit omnes illuc intrantes.
5865. Postea ei dictum, quid nunc meruit pro talibus malitiis, dixit, quod nihil possit moveri, fisus sua arte, sed is tunc jussus ire illuc, et ivit, nec potuit subsistere, pergebat usque ad eorum cavernam in quam intrarunt priores, ac praeteriit in occidentem ulterius juxta septentrionem, et tunc obviam ei venerunt ex inferno, et salutabant eum et vocabant ami108 cum, et cum illuc venit, ubi igneum, ibi intrabat, putans quod exire posset cum vellet, fisus sua intelligentia, sed ut primum illuc intravit, dixit quod suis artibus prorsus spoliatus sit, et quod nihil prorsus nunc posset: in infernis ibi fiunt omnes stupidissimi, eo stupidiores quo remotius in occidentem ad septentrionalem lineam.
5866. Dixerunt ex reformatis qui illum viderunt, quod talem nusquam viderint qui ita fallere alios posset, et omnes illi qui illum viderunt, ex societatibus ejecti sunt, nam nulli alii eum videre concessum est, quam qui tales fuerunt ut ejicerentur.
5867. De Conrad Ribbing
De illo nihil auditum per tempus, sed tandem perductus et missus in interiora sua, et sic in jucundum consilia dandi quomodo molienda sunt mala, quod tam dextre fecit, ut vix alter dexterius, in jucundum ejus influebant omnes qui in tali erant in occidentali plaga, tum quoque qui ex notis et ignotis in Christiano orbe, infra et supra, et hoc fecit in occulto, et ita instituit, ut omnes aditus occuparentur, sic ut praestructa esset via influxus a Domino, etiam a supremo, tenebat cogitationem meam ligatam per bihorium fere in nefando adulterio, quod etiam subter nefanda arte paratum erat per pupam a prophana, sed tandem a Domino liberatus successive, et antesignanus Ribbing primum conjectus in infernum profunde, et dein exemtus perducetur ad infernum stupidorum ubi Lagerberg in angulo septentrionis et occidentis; inde patuit quod tales, qui absque timore pro Divino moliuntur mala in clandestino, et gaudent intellectu in talibus prae aliis, quod stupidiores aliis fiant.
5869. * Quod qui supra sunt, lucem dent illis qui infra, cum concordant
Aliquoties observatum est, quod mali qui infra videant clare sicut in luce omnes aditus ad alios, et quaquaversum, unde sciunt praestruere vias, et obsidere, et moliri nefanda, lucem illam non habent aliunde, quam ab illis qui supra seu in alto sunt, et spectant circum circa, nempe qui in alto intra orbem Christianum ubi lux, illi vident inde omnes aditus, et cum spectant ad malos, et jucundum habent in eo quod a malis fit, tunc communicatur malis visus illorum, et mali vident omnia circumcirca aeque ac illi, tales sunt in alto quibus jucundum est regere alios, qui ex varia indole sunt, eorum cupido se prodit, quantum spectant deorsum et circumcirca ab alto. Illi qui infra sunt, circum se nihil possunt videre, modo obvia, ut fit in tellure ab hominibus, tunc quo vadunt vident, aliter cum tales supra sunt, cum quibus jucunda communicantur.
* 5868 deest
5870. De Lang
Is se confirmaverat prae aliis pro natura negando Divinum, apparebat ita durus ut prorsus reflecterat omne Divinum, sed quia appercepit quod in altera vita esset, et venire possent in coelum qui Divinum agnoscebant, ideo incepit audire talia quae Ecclesiae sunt, et discere, tunc apparebat vilem traham ducere post se, sed post tempus cum prope vastatus est, iterum incepit audire vera quae Ecclesiae, putans sic quod melioresceret, sed tunc apparebat talis traha cum diabolo insidente, quem cum vellet inde ejicere, diabolus visus velle faciem ejus deglutire, quare absterritus cucurrit, sed traha cum diabolo sequebatur, sic ut non aufugeret, priusquam rejicerat illa vera, et demum actus a diabolo illo sicut bestia in infernum in angulo septentrionis et occidentis, et stupidus factus.
5871. De statu post ultimum judicium quoad spiritus
Sunt formatae societates coeli secundum omnia genera et omnes species affectionum boni et veri, distinctissime, et quoque societates infernales correspondentes: omnes spiritus, postquam vastati sunt, nunc perducuntur per vias tendentes ad societates vitae eorum hoc est interioribus eorum correspondentes, nec licet aliunde divertere, et morari in aliis locis, minus formare sibi societates secundum vitam in externis, ut prius.
5872. Perducuntur omnes per vias designatas, nec ad latus divertere eis conceditur, sicut etiam factum est sirenibus, tum Babylonicis in occidente ubique, vadunt ad inferna sua directe absque commoratione.
5873. Compertum est, quod illi qui interius mali sunt, devertere velint et commorari in locis ubi infra sunt boni qui infestantur, interiora enim eorum unum agunt cum infestatoribus, et jucundum illis est una cum illis esse, et malefacere bonis, hoc jucundum illis inest, quapropter jucundum percipiunt ut primum sunt supra illos, jucundum non sciunt unde, sed est jucundum malefaciendi; illuc cupiverunt diu, nec se perduci passi sunt nisi aegre per vias remotas ab illis, quod morari ibi velint ubi supra sentiunt jucundum malefaciendi, per multam experientiam mihi ostensum est, percipiebant quod laederer etiam [a] malis, et tunc semper ibi supra esse volebant, et coacti sunt vi inde recedere; verbo omnes nunc per suas vias tendunt ad societates suas, ita non licet morari et aliquid coeli sibi supra formare.
5874. Inde nunc homini liberum cogitandi bene est, nam prius infestati sunt a malis qui malas affectiones infuderunt, his se adjecerunt mali supra, et sic liberum cogitandi bene abstulerunt.
5875. Praeterea recepti sunt diu tales in societates qui abscondere interiora sua potuerunt, et se sistere bonos, sed societates a talibus continue purificatae sunt, inventi multis modis, imprimis detecti per id quod despicere vellent in inferiora sive extra societatem sive intra societatem sive intra societatem transspiciendo, illi omnes separati et dejecti, detecti variis modis, de quibus multa dici possunt, et dejecti vel momento per conversionem ad suos amores, qui vastati, vel per mandatum ut abirent, et sic deducti ad sua loca.
5876. Permissum diu ut transirent per edita loca, ex causa quia omnes volunt scandere in altum, sed postea non ita conceditur, nisi quibusdam per quos purificandae sunt societates.
5877. De inferno prophanorum
Vidi quod infernum quod erat in septentrione prope occidentem, quo plures ex prophanis conjecti sunt, quod inde translati sint prophani in aliud infernum, remotissime in angulo occidentis et meridiei, quia ibi sunt inferna prophanatorum.
5878. Prophanatores faciunt gravedinem tetram in pectore.
5879. Dracones quinam in summa
Per draconem intelliguntur omnes illi qui in scientia doctrinalium et Verbi sunt, et non in vita charitatis. Michael sunt qui in scientia doctrinalium et Verbi, et simul in vita charitatis.
5880. De illis qui in nulla cognitione Dei vel religionis sunt ex solo natali
Erant qui in somno mihi apparebant nunc sicut homines, nunc sicut quoddam genus avium, et cum quibus plura quasi ludicra qualia sunt somni facta sunt, coercendo aves illas in theca, et sic porro, tandem apparebant ut homines,* cum evigilatus, manifestabatur mihi, quod essent homines in insula quadam Indiae occidentalis nati, qui prorsus nullam cognitionem Dei habuerunt, ita nullam religionem; at usque vixerunt inter se sincere et amice; dicebatur quod illi in altera vita primum appareant sicut non rationalitate praediti, sed usque quia nulla principia contra religionem captaverunt, quia nesciverunt, quod instruantur in altera vita paene sicut infantes, et successive perficiantur, ut meliores fiant illis qui in religione nati, ubi falsa, per quae bonum vitae eorum formatum est, ostensum quod in tali affectione veri essent, ut non plus alibi, ostensum est per quod vellent servire apud alios, sed respondebatur quod non possent, quia nihil intelligebant, tunc datae sunt illis aliquae opes, has offerebant illi hero, modo ut reciperet illos ut ei servirent, et sic instrui quomodo victuri.
* Sidebar: Gentes cultus ignorantes
5881. De vita charitatis apud hominem
Perceptum est quod homo in Christiano orbe nequaquam possit esse in vita charitatis nisi dum cogitat de Domino cogitet de Divino Ipsius, cogitare de Divino cum modo in doctrinali est, et non cum extra id cogitat, non est cogitare de Divino Domini; nec cogitat de Divino Domini cum orat Patrem propter Filium, tunc non habet Dominum in idea Divini, perceptum etiam est, quod omnis qui cogitat de Divino Domini, cum de Domino, in vita charitatis est, nam Dominus ipsum ducit. Obser-
[5881] 1/2. vatum quoque est, quod pluries dixerint charitatem esse essentiale Ecclesiae et non fidem, credentes quod sic salvarentur prae aliis, sed qui hoc dixerunt ex solo principio, et non ex vita, prorsus nihil differunt ab illis qui in sola fide, quidam dixit quod audiverit, quod is quia credit charitatem habeat vitam charitatis, sicut qui credit fidem habeat vitam fidei, inde patuit, quod crediderint vitam inesse alicui absque vita.
5882. De novo coelo
Vidi quod illi qui reservati a Domino elevati sint ad myriades, et apparuerunt qui elevati, sicut aereum exsurgens ex terra post pluviam calore coeli superveniente.
5883. De illis qui per solam loquelam sinceram persuadere potuerunt simplicibus, et adducere in sui partes
Multis, et per multum temporis ostensum est, quod solum loquela sincera seu sonans ex sincera falleret simplices, et illos qui in externis fuerunt, hoc per multum temporis ostensum est per Lars Benzelstierna, qui potuit integras turmas et cohortes per solum sonum sinceri ad sui partes trahere, et per conjunctionem cum illis malum inferre cuicunque vellet; nihil aliud dixit, quam “gjor mig til wiljes,”* nec aliquam rationem dixit, inde patuit, quam innumeri sunt, qui solum ad loquelam attendunt, et nihil ad rationes, unde quoque constare potuit, quomodo infernum tales fallere potest.
* = “gratificeris mihi hoc” (verba suecica)
5884. Idem etiam ab aliis factum est, non opus habuerunt quam ex tono sincero loqui, et tametsi audiverunt et viderunt, quod diabolicus esset, usque ei favebant, hoc factum est cum Pet. Schonstrom.
5885. Similiter factum est cum aliquo pessimo diabolo qui ad se attraxit multitudinem; nec inquisiverunt an esset diabolus vel non, ostensus est eis quod esset diabolus, sed usque adhaerebant cum sincero tono loquutus est.
Alius potuit per simulatas affectiones attrahere, Er. Benzelius. Alius per sincera verba et sinceram faciem, ut Falker.
Sed omnes illi separati sunt a reliquis, et illuc translati ubi discerent non opem ferre diabolis; erant tamen plerique otiosi qui non delectabantur aliquo opere.
5886. De Moravianis
Apparent Moraviani ad sinistrum juxta plantam pedis, et quoque supra caput illi qui unum agunt, hi putant esse in coelo cum in alto, quapropter per phantasias illuc enituntur; cogitabatur de illis quod fere Sociniani essent, quia de Domino non habent aliquam ideam Divini, sed solum Humani, quod Deus Pater Ipsum agnoverit pro suo Filio et ita appellaverit Ipsum, quia suscepit in se salvare genus humanum per passionem crucis, quod quia detectum erat, exasperati sunt, et unum fecerunt cum
[5886] 1/2. malis, qui mihi damnosum inferre vellent, loquutus postea cum illis quod non ita faciendum, sed incassum, quare illi supra conjecti sunt in septentrionem, ut ibi aliquam societatem formarent, in medio ibi, ita remote ab orbe Christiano, illuc deducti quoque sunt illi qui infra, sed cum ibi erant, necdum quiescere volebant, sed una cum quibusdam relictis supra excitabant Babylonicos ut malum a tergo inferrent, et ideo deducti inde remotius ad angulum septentrionis, et ibi immissi in cavernam, quae oblique tendebat sub occidentem, ne amplius laederent alios qui non quoad religionem simile sentirent cum illis.
5887. Quales qui similes, Abr. Schonstrom
Plures ex illis visi et appercepti, plerumque supra caput paululum a tergo, et detecti per id quod ut primum animadvertebant aliquos qui spiritualiter adulterari vellent, conjungerent se illis, et inferrent spurcum adulterii in manum, quare totidem ejecti sunt in suum infernum, erant tales ut reciperentur in consortiis proborum, ubicunque venirent, quia quoad externam apparentiam et loquelam non apparebant tales, sed usque detecti per id jucundum malefaciendi cum quibuscunque haberent, civilitatem enim externam praeferebant; prius etiam visi sunt, quod possent se e loco in locum, ab alio alto ad alterum per phantasias se ejicere.
5888. Quales qui similes Carl Broman
Ostensus qui similis Carl Broman, et is tametsi sciebat amicum esse, usque ille suscepit in se malum ei inferre, et hoc contumaciter, volendo perdere illum, faciebat hoc solum ex eo quod speraret lucrum, aut faveret ei a quo credebat lucri famam acceptare.
5889. Quod omnes qui despexerunt, separati sint a reliquis etiam boni
Quod separati sint a reliquis qui despexerunt, prius ab experientia ostensum [5671-3]; hoc quoque factum est in societatibus coeli, ubi probi et boni, illi qui non pertinebant ad societatem, non potuerunt aliter quam appercipere illa quae infra, quia non in vinculo societatis erant, quapropter illi quoque inde separati sunt, et in societatem suam abducti, quidam primum ad inferiora, quidam non primum per inferiora, quidam per ambages, ut redigerentur ad affectionem suam regnantem.
5890. De simplici misericordia
Erat spiritus qui adstitit paulo supra et influebat in palpebras oculi sinistri, quae videbantur sicut guttas lachrymae emittere, inde percipiebatur quod esset spiritus qui in externa misericordia erat, dein loquutus cum illo infra, qui dicebat, quod saepius misericordia erga pauperes et miseros tabuerit, ut lachrymas emitteret, sed interrogatus num hauserit cognitiones veri et boni, quae Ecclesiae, dixit quod se non applicuerit ad illas discendum, sed quod usque in devotione externa fuerit, inde ei insinuatum quod non in interna et genuina misericordia fuerit, quae non datur nisi per cognitiones boni et veri, influebat in pectus sinistrum, et ibi aliquod dolorificum, quale paene ab illis qui in devoto externo sunt, sentitum. Dixit, quod in coelo fuerit apud angelos, sed non vellet illuc redire, tunc dixerunt angeli, quod ad illos venerit, credens quod posset apud illos morari, sed dixerint ei, quod non posset sustinere illos, nec ii illum, quia perceptum quod modo in externo esset, sed si vellet ibi
5891. esse, quod in certa plaga societatis, ubi simplices boni, esse forte potuisset, secessit quoque illuc, et conversatus cum illis qui ibi, sed illi nec potuerunt sustinere illum, ivit unus et alter ad quendam praefectum, dicentes quod praestet ut ei dicatur quod alibi eat, quia misericordia movebatur erga quemcunque, et non inquirit num conducat, at quod illi videant primum illos quorum miserentur, quales sunt, et sic quomodo cum distinctione miseraturi; quare dictum ei a praefecto, quod melius faceret si abiret ad aliam societatem, ubi similes, et quod ibi coeli sui jucundum haberet; quod etiam fecit: is non aliis malefacere voluit.
5892. De Conr. Ribbing
Incepit consilia dare malitiosis incognito, quare missus est in naturam suam, usque tamen ita ut simul esset in externis, similiter ac fuit in mundo dum consilia talia dederat, et quia loquutus in mundo ex interiore intuitione rei, quia ita imbutus ex eo quod continue in conversatione domi esset, ex causa quia non alibi quaerere posset consortia, propter suos pedes – et simul in talibus negotiis fuerat, in quibus cogitare multum debuit, quod etiam insufflabatur ab interiore amore sui, et dolis in consiliis – tunc incepit nectere machinationes circumcirca interiore astutia, per quod alliciebat perplures, quos disposuit ad perdendum bonos, quos Dominus tutatus, et mirum quod simul loquens cum eo de variis, quae etiam appercipiebat evidenter, et quia perstitit, nec potuit aliqua exhortatione et timore pro inferno abstrahi, ideo aliquoties graviter punitus est, dixit quod desistere vellet, sed quod non potuerit; dictum ei quod id inde sit, quod nihil timoris habuerit pro Divino, nec cogitaverit de Illo; postea cupivit in infernum venire, ut videret quale id, quare licuit ei ire ubicunque vellet, ivit remote in occidentem juxta septentrionem, ad malitiosissimos, ibi invitatus non voluit, quia callidi, hoc appercipiebat, quare ulterius ivit, in eadem linea, et ibi substitit, ibi erant
5893. mali sed non ita malitiosi ut erant qui anterius; cum illuc venit missus est in sua interiora, qui status ei placuit, tunc dixit ad illos ut darent ei quicquid haberent, quod primum negabant, sed postea per vim cogitationis, et per sponsiones quod redderet, obtinuit, dein voluit quod facerent prorsus sicut vellet, quod quoque obtinuit, dein distribuit unicuivis ex possessis illis secundum favorem, ei qui ei favebat maxime plura, alteri pauca secundum id quod sibi placerent, per id manifestatum quali animo fuerat in mundo et quomodo ex cupiditate amoris sui cogitaverat, fassus etiam quod ita cogitaverat, quod nempe si ei absoluta potestas esset, quam etiam summopere cupivit, ita faceret cum omnibus, quod omnia illorum possiderat, et daret cuique secundum id quod facerent prorsus et coece sicut ille jussit, ita quoque manifestatum, quod se quoad intelligentiam praetulerit omnibus reliquis in mundo; quare cum lamentati sunt illi qui in inferno illo, de jactura suarum pos-
5894. sessionum, ibi gravissime punitus est quoad faciem et corpus, quo peracto emissus, et in externum suum missus, in recordationem talium missus, et fassus quod taliter apud se cupiverit. Sed nec sic destitit, actus est in varias cupiditates, et quoque in vindictae, et compertum quod animo continue gesserit vindictam contra illos, qui aliquid, tametsi non male, contra ejus amorem loquuti sunt, et quod vindictam retinuerit usque ad mortem, et incognito quaesiverit quomodo ei noceret, etiam per jus functionis suae; praeter plura alia: quare actus est versus angulum meridiei et occidentis, remote, ubi tales, in infernum ibi, cum dejectus videbatur nimbo primum circumductus.
5895. Quinam remotissime in occidente
Observatum est quod ultra malitiosissimos ex Babylonica gente in occidente sint inferna per gradus non tam atrocia, et quod per gradus diminuatur malitia, usque ad Mahumedanos et gentes, et hoc ex causa, ut aequilibrium sit.
5896. De Phantasiis
Quales Phantasiae sunt constare potuit a quodam qui in phantasiis erat, quod videbatur sibi scandere currum, et quod currus mutaretur in elephantem, et is sibi visus supra elephantem sedere, et mox ab elephantis rostro dejici, et quoque calcari, postquam surrexit, loquuti sunt cum illo, dicendo quod illa essent visiones et non realia, respondit quod sciverit quod essent visiones, sed usque quia vidit oculis suis, et sentit dolorem proculcationis, et dejectionis, quod non possit aliter esse quam reale, spiritus ratiocinabantur cum eo, satis multum, quod esset visio solum, sed usque non potuit convinci quin esset reale, quia actualiter vidit et sensit. Erat Jacob Benzelius.
5897. Quod spiritus desistere nequeat a faciendo quod amor ejus ducit
Quidam, qui vindictae cupidus erat, et in amore sui, plura machinatus est ad perdendum illos, quos Dominus tutatus, molimina ejus erant plura, postea loquuti sunt cum illo alii spiritus, dicendo, cur ita fecit, dixit quod non potuit aliter, quia in cogitatione vindictae erat; dixerunt cur non cogitaverit de eventu, dixit quod cupiditas abstulerit illam cogitationem, sic ut rejiceretur sicut a se, praeter plura similia, inde animadversum quod cogitaverit sicut cum sibi relictus fuit in mundo, et nisi ibi vincula externa coercuissent, quod simile fecisset, non enim nunc cogitavit de functione, et ejus jactura, quia non ejus recordatus, sed solum de vindicta, et de possibilitate quae ei erat per quod excitare posset multos in opem, et per artes venire ad effectum. Erat etiam Jacob Benzelius.
5898. Sphaera Divini Domini
Erant a tergo plures qui simul ligam fecerunt ad destruendum illos quos Dominus tutatus, erant plures ligae, et quoque inceperunt aggredi, sed tunc apperceptum quod sphaera Divini Domini circumdarentur illi quos Dominus tutatus est, illa sphaera se evolvebat versus illos qui aggressi, et quidam ausi sunt intrare, sed subito tunc perculsi tali cordis anxietate, ut facti sint quasi qui in agone laborant, quidam se dejicientes in terram se torquebant sicut serpentes; audivi illos clamantes quod nusquam talia facturi; quidam volvebat se longo tractu versus infernum in occidente, et se profunde dejecit, Lars Benzelst.
5899. De felibus
Quidam inspecti ab angelis apparent sicut feles, qui sunt qui possunt in sphaera Divini esse et non cruciari, quod miratus sum, erat quidam talis in sphaera supradicta, etiam interius, nec recessit, et dictum mihi e coelo, quod tales possunt ascendere in quosdam coelos ac interesse, nec abigi possunt sicut alii per sapientiam angelicam; sed sunt ibi qui ore mandant illis ut abeant, et sic abeunt, illi qui mandant sunt in potentia a Domino: causa quod feles tales sint, causa est, quia illi feles sunt, qui in cultu externo fuerunt, et moraliter vixerunt, et quoque in templis, et auscultaverunt praedicationes, sed prorsus non attenderunt ad illa quae praedicata sunt, et sic qui nullas cognitiones veri et boni hauserunt, ad quas nec audiverant, sed solum ad vocem absque cogitatione, talis quoque fuit B. Stierncrona, qui solum cantavit amen, nec attenderat ad aliquas cognitiones.
5900. Quinam etiam serpentes
Sunt illi quoque serpentes qui in mundo solitarii vixerunt, et sic cogitaverunt de variis quae obvenerunt in mundo, nec cuiquam vulgarunt cogitata sua, illi qui male cogitaverunt de patria, et proximo, illi agunt similiter ac serpentes, et quoque inspecti ab angelis apparent ut serpentes, a tergo sunt, et influit intentio eorum a posteriori parte inter lumbos, et pejores usque ad genitalia; illi qui non vulgarunt cogitationes suas, et usque noverunt secundum receptum decorum et honestum externum conversari, recipiuntur in societates proborum, quia cogitationes suas non propalant, sed usque exeunt, et cum malitiosis unum agunt, ac redeunt, nec dicunt quid fecerunt, solum quod jucundaverint se. Gust. Benzelstierna.
5901. De illis qui spectant circum se, et non ita in alto sunt, quid damni inferunt
Erant spiritus ex Utrecht, qui in societate erant, non ita mali, sed prorsus non in cognitionibus, illi erant in loco paene plano, nec in edito, et saepius egressi, et se circumspexerunt undequaque, et hoc curiositatis causa, loquutus cum illis, et non loquebantur ex aliqua intelligentia, usque ut non possem audire illos, illi per circumspectionem excitarunt spiritus undequaque, et cum convertebant se inde ad me, operabantur illi spiritus in me, et malum inferebant, et quandoque nefandum; spiritus societatis credebant quod illi insontes essent quia ipsi non inferebant malum, sed ostensum illis est quod darent lucem et sic viam illis, et quod absque tali intuitione non sciverint me, et quia usque intulerunt malum, sicut illi qui excitant malos, et cum illis damnum inferunt, omnes quae exibant e societate, ejectae sunt. Erant etiam supra caput similes eis correspondentes ex eadem patria, illi etiam cupidine despiciendi in me incensi sunt, et a quodam alieno spiritu edocti aperturam infra se facere, et illi tunc per inspectionem excitabant nefandos spiritus, ex quibus nefandum; inde patuit, quod non liceat alicui exire et se circumspicere extra suam terram.
5902. Cuique spiritui datur copia, exire ex sua societate aut urbe, et ibi circumcirca spatiari, illi qui amant usus propter usus, nusquam volunt, ne quidem sciunt se circumspicere extra terram suam, nec habent talem visum quia non talem intentionem, quare non apparent illis terrae alibi, aliter illis qui non amant usus propter usus, illis insidet cupido extranea videre, quod etiam fit; et hi sunt a quibus omnes societates purificantur, et ejiciuntur alibi secundum vitam suam.
5903. De Hypocritis
Hypocritae cum ascendunt in coelos, et loquuntur ibi cum sapientibus de rebus Ecclesiae et Coeli, apparent coram angelis ibi facie deformi, sed credunt quod appareant facie pulchra, dicentes quod ita appareant, sed usque angeli vident illos sicut intus sunt; at simplicibus apparent in facie quam componunt secundum loquelam suam, quare quia tales apparent, dejiciuntur illico.
5904. De illis qui avertere possunt cogitata
Sunt quaedam in societate, quae singula cogitationis percipiunt, et illa malevolentia sunt, ut illico tunc avertant illa aliunde, sic ut alter non possit recordari, etiam sciunt id quod averterunt, circumjicere obscuro, et sic obtegere, ut vix possit in recordationem redigere; sed illae quia malevolae, omnes rejiciuntur.
5905. De illis qui vident sicut aves noctu, et non diu
Multi ex spiritualibus non possunt videre illos qui in interiori coelo sunt, et si vident illos, vident illos in obscuro sicut vesperae, et tunc non vident illos aliter ac impulchros, et quidam sicut quis videt objectum in obscuro, quod secundum imaginationem videt forma alia; iidem in ipsa luce, in qua sunt interiores angeli, parum si quicquam possunt videre, dictum illis est quod oculi eorum tales sint, similes eorum cogitationi, quia cogitatio et visus oculi apud spiritus unum agunt, inde patuit, quod cujusvis visus in spirituali mundo talis sit, qualis est ejus intelligentia; et qui in inferno sunt, visus oculi eorum correspondeat cogitationi, et quia cogitatio est falsi et inde phantastica, credunt enim falsum esse verum, quare visus idem facit, et vident prorsus illa quae non sunt, sicut forent, quae causa est quod ibi merae phantasiae sint, et nihil reale.
5906. Indignati sunt spirituales quod ita dictum et ostensum, et putarunt quod aeque clare viderent sicut angeli interiores, quia lux eorum apparet aeque clara, coram oculis eorum, et nihil in umbra, sed illustratum hoc est per comparationem cum avibus in sylvis, quae noctu vident et canunt, et quae tunc clare vident, at in luce diei aufugiunt, quia tunc non vident, memorata nectergal,* forte sunt plures aliae – at infernales comparatae sunt noctuis, bubonibus, laderlappar** et similibus, quae clare vident noctu, et nihil diu.
* = luscinia (vox suecica)
** = vespertilionibus
5907. Judaei quo se convertant
Datum est observare quo se convertant, erat retro a Domino directe in occidentem, ubi caliginosum loco solis mundi, et quidam propius ad septentrionem ibi, dicebant quod quidam ibi videant caliginosum, qui versus septentrionem ibi in occidente, videant sicut nebulosum, et persuadent sibi quod ibi sit eorum Messias; et quod brevi exiturus.
5908. De illustratione
Quod Divina Vera talia sint, ut non percipiantur quam ab illustrato, et rejiciantur a non illustrato, constabat mihi ex sequente experientia; dabantur cuidam spiritui libri de coelo et de ultimo judicio, ut perlegeret, et lustraret num tale insit, ut imprimi queat Hollandiae, et vendi cum lucro, ut reor fuerat quidam, cui tale officium in Hollandia fuerat cum vixit in mundo, illi tales sunt ut satis acute possint videre num talia sunt, ita quoque num vera quae agnoscenda, an falsa quae rejicienda, perlegit illos et dixit, quod invenerit in illis talia ut cum omni lucro posset imprimi; at post aliquam moram iterum legit, et dixit, quod prorsus non mereatur, et a nemine acceptaretur; inde patuit, quod prima vice in illustratione fuerit, et viderit illa quae ibi ex luce coeli, at secunda vice quod viderit illa ex luce simili luci naturali; patuit etiam inde quod Divina vera in claro, inque amaeno sint cum leguntur in luce coeli, et in obscuro, et inde inamaeno sint, quando in luce naturali; aliter alia scripta ad quae non opus est luce coeli. Dabantur iidem libri alteri, qui etiam talis, et simile paene ille fassus.
5909. De sancta coena, et de Luthero de illa
Inquisitum est, num aliquis ex gente Pontificia et ex populo Christiano, dum obivit sanctam coenam, cogitaverit de corpore et sanguine Domini secundum doctrinale, et confessi sunt omnes quod non cogitaverint, sed modo de sancto quod accipiunt, etiam pontificii interrogati, et simile dixerunt, ita quod materialem illam ideam, cum obeunt sacramentum coenae, non habuerint.
5910. Etiam Lutherus interrogatus est, num ille secundum doctrinam suam, quae est quod sit in, cum, sub, dixit quod sanctum cogitaverit, et non secundum doctrinam, dixit porro, quod voluerit cogitare secundum doctrinam, et quod toties ita emotus sit, ut quoad animum cruciaretur, ac ideo dein nusquam ita cogitaverit.
5911. De Persuasivo et Luthero
Dictum ab aliis quod affectio veri faciat Ecclesiam apud hominem, et affectio veri non dari queat ex doctrina illorum qui in sola fide, quia non habent doctrinam vitae, sed illi responderunt quod usque in affectione veri sint, nempe sui veri quoad cogitationem de illis, non scientes quod affectio veri spectet vitam, et non solam cogitationem, nec scientes quod illa affectio quae spectat solam cogitationem, sit affectio sui gloriae aut sui lucri, quae est spurca quoad vera, et quod fides illius affectionis vel sit nulla, vel sit persuasiva; illis auditis ex sua mansione erupit Lutherus, quia placuit ei illorum loquela, et is tunc in eodem erat, et in tali persuasivo
5912. quod ita esset, ut non possent videri vera docentia, quia suffocabat intellectum illorum qui simul in externis erant. Videbant quod falsum esset, et quod nihil confirmationis inesset, ita nihil ex luce rationali, sed solum ex persuasivo, quod contraxerat per id, quod quicquid cogitaverat, crediderat indubium esse, ex causa quia successerunt ei in mundo, et in Regnis recepta sunt, et sic ex igne gloriae; quare non aliud tunc ei respondebatur, quia nihil responderi potest tali persuasivo, priusquam persuasivum discussum est, intellectus non interea est, quare tantum factus est quoad faciem acuminatus ab anteriori parte cerebri versus os, ut appareret sicut protensus ad os, quod etiam ille fassus est, hoc factum est, quia nihil exivit voluntate sed solum ex cogitatione protrahebatur id: tandem quando deferbuit per-
5913. suasivum loquutus sum cum illo de persuasivo, et de fide persuasiva, quod suffocet intellectum aliorum, et quod detur etiam apud malos qui confirmaverunt se in falsis, ut qui contra Divinum pro natura, dictum de persuasione talium, et de Nephilim, tum quod non detur persuasivum apud illos qui in genuina affectione veri sunt, sed quod loco ejus lux intellectualis cum suis rationibus et confirmantibus una, quae simul tunc sistuntur, aliter ac apud illos qui in persuasivo sunt, nam si illorum ratiocinia et confirmantia prodirent, perirent, nam sunt omnia contra coelum; Lutherus dixit, quod non liceat ei in suo persuasivo esse, et quoties in id venit, quod crucietur, et quod ideo desistat, et cum apprehendat persuasivum subirrepere, quod aufugiat in cameram ubi id dissipatur, sed quod usque liceat confirmare sua per ratiocinia, dictum est, quod id sit ob illam causam, ut illi qui e mundo veniunt,
5914. et in simili doctrina, veniant ad illos qui in simili sunt, et hoc secundum ordinem coeli. Postea loquutus sum cum illo de bono charitatis et de fide inde varia, et hoc in luce intellectuali, et ita loquutus per binas horas, et tunc associati ei sunt spiritus angelici, ut posset percipere quae dicebantur, et tunc agnovit illa, et fassus quod in falso fuerat, sed quod non intrare in illa amplius, ex causa quia confirmaverat se in sola fide, processit usque eo, ut vellet facere illa suae doctrinae, quod etiam tentavit, sed incassum, quia tunc obtenebrabatur prorsus quoad suum intellectum, quod etiam ei dictum est, quapropter removebatur, et auferebantur ei spiritus angelici qui ei adjuncti erant, et sic rediit in suam doctrinam, et in suum lumen naturale, proinde in suam vitam in qua prius fuerat.
5915. Lutherus amavit prae caeteris ratiocinari, et per ratiocinia confirmare, et dixit quod raro inveniat tales qui cum eo de doctrinalibus suis ratiocinari possunt, sic dolens quod raro possit esse in eo jucundo, quare dictum est ei, quod is talis sit causa sit, quia ex cogitatione exclusit sua dogmata, et continue tunc de nexu rerum cum suo principio [cogitavit], et qui ita faciunt, quod [tales] ament ratiocinari, et cogitative sistere et audire talia; quod reliqui similes non sint, est causa, quia discunt doctrinalia, nec cogitant de nexu reliquorum cum principio, nisi quum ex aliis, et non ex se, quare non in cogitationem interiorem se dimittunt, qui enim solum in confirmantia dogmatum, et quoque in confirmantia nexus se immittunt, non ex se et ex sua cogitatione, sed ex aliorum, vident illa, et qui eruditi sunt solum cogitant de confirmatione nexus, ita non diffusam mentem in reliqua habent, sicut antesignanus. Praeter quod asseclae parum cogitaverint de talibus, modo cum praedicarunt et docuerunt, ac interea de mundanis et corporeis, ille autem continue a mane usque ad vesperam: quare, sicut dixit, cum illi veniunt ad eum qui ratiocinari possunt, non diu sustinent ejus ratiocinia, sed post paucam moram recedunt, quia fatigaret eorum cogitationes.
5916. Conservatur usque, tametsi in falsis doctrinae fuerat, quia usque in sermone suo multum loquutus est de bono vitae, et sic quod usque in aliquo bono vitae fuerat, et, dictum est ei, quod quoties in bono sermonis et vitae fuerat, non cogitaverat ex suo doctrinali de sola fide, ut fit quoque aliis; quod confirmatum est per varia.
5917. Quod bini status hominis imprimis hominis docti sint
Hominibus qui docent, et qui ratiocinantur de veris Divinis, bini status sunt, unus cum docent et cogitant ex doctrina, alter cum in se extra doctrinam cogitant, dum in priori statu sunt, tunc [non] sunt in statu ex se, quia solum in cogitatione ex doctrina, et cum in eo statu sunt, non sciunt aliter quam quod vera sint quae loquuntur, desumunt tunc illa quae loquuntur ex memoria; at cum [in] altero statu sunt, tunc in se sunt, et cogitant ex sua voluntate seu amore, ita ex sua vita, et tunc non aliquid cogitant ex doctrinali, hic status est proprius spiritus hominis, quia ex sua voluntate seu ex suo amore, proinde ex sua vita cogitat, prior status non est proprius ejus, quia extra voluntatem quae facit ipsam vitam; homo ideo post mortem manet, qualis ejus status alter, quia is status est status vitae ejus, at prior status non est proprius hominis, quia hic status est modo status cogitationis ex memoria; in hoc statu prior status est sopitus, et in eo statu accenditur ita loqui ex amore gloriae. Exempla plura dantur, quod qui in proprio statu cogitarunt contra Divinum, et contra omnia Ecclesiae, sed in priori statu, cum praedicarunt, nihil aliud cogitaverunt, quam quod ita sit, sicut praedicarunt.
5918. Illis, qui in doctrinalibus de sola fide sunt, et usque in aliquo bono vitae, etiam bini status sunt, cum in doctrinalibus suis sunt, tunc in suo lumine sunt, et quasi in sua vigilia, quia in amaeno loquendi de rebus Ecclesiae, at cum apud se sunt, et secum cogitant, tunc quia in aliquo bono vitae obscuro, ideo etiam in obscuro sunt, et respective quasi in somno, nam cogitant tunc extra doctrinale quod bonum vitae salvet hominem, hoc factum est cum Luthero, ille in amaeno vitae suae fuit cum ratiocinari potuit, et quo acrius eo plus, at cum secum cogitabat extra doctrinale, in obscuro fuit, et tunc pensitabat de vita.
5919. De Domino apud Africanos
Africani apud quos revelatio non sciunt de Domino quod natus homo, sed sciunt quod Deus sit homo, et dicunt quod Ipse SeIpsum creaverit hominem, hoc audito loqui dabatur cum Africanis, quibus dictum quod id verum sit, quod Jehovah SeIpsum creaverit Hominem, quia ex propria Potentia Humanum Suum Divinum fecerat.
5920. De Melanctone et persuasivo, et Calvino
Porrum unde
Loquutus sum cum Melanchtone, et parum cum Calvino, sed hic recessit, quia non fuit talis, vitam enim Christianam egit, sed Melancton confirmavit se in sola fide, et vix voluit audire de charitate et bono ejus, quapropter cogitatio ejus plena fuit talibus, et inde comparavit sibi persuasivum, quod quidem non forte, sed usque tale ut exstingueret lucem intellectualem apud alios, ut tunc non videre possent vera in aliqua luce, ut prius, et quia ejus persuasionis species, quae apparebat nivea, talis erat, ideo cum non potuit aliquos per ratiocinia evincere de sola fide, tunc inspexit in illos, et effudit persuasivum suum in oculos illorum, et sic non potuerunt depromere aliquid contra illum, dixerunt usque ad illum, quod hoc artificiale sit, ut non percipiant quae prius, quare discessit ab illis, sciens probe quod tali arte usus sit; quare quidam conquesti sunt de illo; tale persuasivum effudit etiam in nos, et similiter inducere umbram luci veri tentavit, sed quia hoc
5921. perceptum, dictum est, quod tale sit persuasivum, et quod in spirituali mundo prorsus vetitum sit ex persuasivo loqui, sed ex ratione et sic ex ipsis veris, ad haec respondit, quod sciat tale persuasivum sistere: quare quia vetitum, perductus est huc illuc, ut persuasivum hoc ei auferretur, sed aliquamdiu tutatus est ab illis, qui in simili fide cum illo erant, per quod etiam illi a reliquis separati sunt; venit ad me in sua persuasione, et ex illo exhalabat sicut nidor porri (hwitlok)* et acrimonia feriebat valde sinistrum oculum, inde patuit quibus nidor porri correspondet. Loquutus etiam sum cum illo de persuasivo, quod detur cum illis quae Ecclesiae sunt, et quoque contra illa, et de inferno Nephilim, quale eorum persuasivum, et quod aliqui ex Pontificia gente quae in persuasivo suae religionis, illuc conjiciantur, et similia, tum dictum quod omnes qui utuntur persuasivo, rejiciantur, et quoad plurem partem in id infernum, et circumcirca ibi; at quod qui desistere possunt, quod dura patiantur.
* = allium (vox suecica, sed porrum prpirus = purjolok)
5922. Postea mansit Melanchton aliquot diebus et post ad sinistrum, et loca amavit unde communicabatur ejus vita aliquantum, et tunc patuit, quod fuerit hypocrita, nam induxit tempori et dentibus utrinque aliquem dolorem, de quo loquutus cum aliquibus, qui dixerunt, quod dixerit se amare vitam boni, et quod ille vivat illam, cum tamen ex suo principio religionis prorsus rejecit illam: dictum etiam quod praedicaverit aliquoties, et cum de sola fide, quod Ecclesia non audire vellet talia, quare destiterat a praedicando ita.
5923. Ostensum dein quomodo communicationem sibi paravit cum coelo per abusus correspondentiarum, quod ante super frontem extenderit rubrum, sicut (abs cons et quod varie formaverit illud, per quod facta communicatione loquutus est cum quibusdam ibi, et increpatus, quia tale magicum esset, praeter similia; et alia similia in aere.
[2] Dixit ipse, quod ascenderit in coelum illud, et quod cum illuc venit, nihil viderit, sed cum aperti sunt oculi, viderit magnifica, sed quod statim actus descendere; quod permissum, ut sciret quale coelum est; quia de eo cogitaverat.
[3] Sed post aliquot dies unum agere incepit cum malevolis, qui me in abscondito infestabant, instigando illos qui supra, ut persisterent in eo, quapropter dein rejectus est ad illos qui in sola fide, et disceptant ex falsis, ubi stridor dentium.
5924. De Domino apud Pontificios
Loquutus sum cum quodam de Domino, num cogitaverit de Divino Domini, dixit quod quoties in doctrina cum visu esset, quod cognoverit Divinum Domini par Divino Patris; et mox tunc quaerebantur Pontificii, num illi cogitaverint de Divino Domini, responderunt quod non, et cum dictum quod usque hoc sit ex doctrina eorum, averterunt se; causa quod illi non cogitent de Divino Domini, est, quia transtulerunt in se omne Ipsius Divinum, dicentes quod Humano Ipsius illa potestas data sit a Patre, et non a SeIpso, et si a SeIpso quod Divinum in Humano Ipso fuerit, sicut anima in corpore, et quod tunc non separare potuerint.
5925. De illis qui in bono sunt, et non in veris
Fuerunt quidam in alto, quos putari potuisset esse inter angelos, sed avertebant se quoties percipiebant vera ex affectione, et tunc simul favebant diabolicae turbae, quae infra consentiendo, inde appercepti, et dejecti, [ii] inter infimos in coelesti Regno, esse potuerunt, si a diabolicis separari possunt, ostensi quales sunt, per conversionem posterioris partis capitis, et apparuit illa pars perquam decens ex crinibus quasi comtis, per quod significabatur bonum, at non volebant ostendere faciem, dicentes quod hoc nolint, quia facies foeda, ab aliis dicebatur quod facies eorum esset paene monstrosa ex proeminentiis et tuberibus; inde patuit, quod intellectuale conjunctum voluntario appareat in facie, signum quod aversarentur cognitiones.
5926. De fide
Loquutus sum in praesentia Melancthonis, de sola fide, quod spiritus non sit spiritus quam a suo bono vel malo, et quod sit totus quantus sicut ejus bonum et malum, tam quoad faciem quam corpus, [et] loquelam, nam ex loquela auditur qualis est, et [quod] sic tantum ei fidei sit quantum est ei boni, seu quantus [et] qualis ille est quoad vitam, [hoc] ostensum etiam per vivam experientiam, spiritus ostensus qualis est, quod fieri potest in mundo spirituali, et tunc apparuit totus intus qualis erat quoad bonum, et ostensum tunc quoque quod non plus fidei ei sit quam quantum ex bono ejus procedit, et quod reliquum quod vocat fidem sit exterius extra illum sicut in cute; hoc viderunt plures, et quidam qui prius credidit solam fidem dari, et sic salvare, progressus clamavit, quod nunc viderit, quod non plus fidei sit alicui, quam quantum ei charitatis. Quare vocandi sunt cutanei.
5927. De Domino
Loquutus sum cum angelis de Domino, quod Divinum Ipsi fuerit ab aeterno, nam doctrina Ecclesiae ex Verbo docet, quod natus sit a Patre ab aeterno, inde sequeretur quod non conceptus fuerit a Patre, sed quod conceptus a suo Divino, et sic non in mundo dici potuerit Filius Dei, sed Filius suus.
5928. De illis qui religionem Lutheranam faciunt vitae
Pauci sunt qui religionem Lutheranam faciunt vitae, quia non est illis doctrina vitae, sed solius fidei, sed usque faciunt illi eam religionem vitae, qui cogitant ex fide, quod postquam justificati sunt, non aliquid mali eis imputetur, et quod bonum vitae nihil ad salutem faciat, illi cum ex fide ita cogitant saepe circa vitae suae acta, illi faciunt religionem illam vitae, et cum illis male est in altera vita, non possunt emendari, quia spiritus talis est qualis fuit homo quoad vitam fide, erat quidam qui tentationem quandam subiit, et inde ita cogitavit de malis suis, et bonum nihili fecit, ille talis factus est, ut non recipere posset aliquod verum, quare separatus est a reliquis, erat in societate bonorum, et ibi habitavit in extremis, et cum versus medium venit, percipiebant molestum quasi contranitens cogitare de bono.
5929. De influxu illorum qui in malo sunt, qui in alto, in inferiores
Dracones
Quod mali per phantasias etiam ascendant in altum, et tunc credant se esse in coelo, prius pluries dictum est, ex illis enim prius coelum fuit quod periit, sunt ibi qui in inferiora despiciunt, et qui non despiciunt, utrique amant loca ibi quia e diametro subter sunt, qui infestant probos, et qui flagitia committunt, haec quia amoris eorum sunt, et communicationem cum illis qui e diametro subter sunt habent, ideo talia loca illis amaena sunt, haec eligunt, ad haec vadunt, ut in jucundo suo sint, quidam sciunt quod subter talia sunt, qui sunt qui despiciunt, quidam non sciunt quia non despiciunt, sed usque sentiunt tunc jucundum, et ibi supra morari amant, et tunc simul dejiciunt nefandum influxum affectionis seu amoris talium, et sic injiciunt in nefandas affectiones et cogitationes, at qui in talibus non fuerunt in mundo, ab abominabili tali influxu, eximuntur a Domino, superiora enim agunt admodum late in inferiora; quapropter quia tales prius coelum ita dictum formaverant, omnes ejecti sunt: illi qui in sola fide fuerunt, aut in nulla doctrina, solum sciverunt aliquid ex sensu literae Verbi, dejiciunt sphaeram nefandi adulterii cum matertera et cum nuru: quod adulterium est ex infimo inferno, cum quo communicationem habent.
5930. Quomodo explorantur spiritus per conversionem
Quando spiritus quidam in societatem bonam venit, tunc exploratur variis modis, qualis est, et quoque per conversionem, ut videatur qualis apparet antrorsum seu quoad faciem, et qualis apparet quoad occipitium, si etiam appareat sicut decet quoad occipitium, tunc recipitur, causa est quia facies mentiri potest, non autem occipitium, occipitium enim est, in quod influunt affectiones quae amoris, quare patet spiritus quoad amorem in occipitio.
[2] Sed sunt spiritus qui sciunt fallere alios per id, quod vertant occipitia ad societatem bonam, cum qua communicationem ipsi sibi compararunt, quare tunc apparet sicut decet etiam quoad occipitium, at si idem spiritus ab altera parte etiam circumvertatur, ut tunc non vertere possit occipitium ad illam societatem, tunc apparet qualis est.
5931. Quomodo recipitur ab hominibus Eccelsiae id quod e coelo hodie
Audivi quod multi inspexerint in libros de coelo et inferno, et reliquis, et tamen quod non placuerint, quare reliquerunt, cum tamen arcana coeli sunt, quod cum miratus, adducti plures ex varia vita nunc in orbe Christiano, quidam qui non talia curant, quidam qui parum curant, quidam qui in mundanis sunt, quae praeferunt, quidam qui solum frequentant templa ex consuetudine, quidam aliter et aliter, et deprehensum quod paucissimi sint, qui aliquid quod e coelo recipiunt, et quod plures nauseent ad illa, et rejiciant, ita quod tales sint homines hodie in Ecclesia.
5932.* De statu eorum in inferno
Datum est videre in infernum quoddam, ubi non erant tam mali, ibi vidi plures antrorsum in camera, et alium cameram intra, erat conclave pro judice, qui solus ibi, venit illuc quidam, strengast – emot sina,** et cum illuc venit, posuit se super quodam solio, credens quod illuc immissus ut judex esset, sed turba ibi ibant post solium, et quidam transversim repebant sub solium in longum et in latum, unde ille sicut invisibilis factus est non modo mihi sed etiam sibi, et paene insensibilis, sciebat modo quod ibi esset, etiam illudebant eum, sedendo prope eum et super eum; tandem venit judex ex suo conclavi, et se posuit super eo solio, ad dextrum latus, et tunc apparebat sicut igneum in gena dextra dein quoque in gena sinistra, quod signum erat non modo quod esset judex, sed etiam ut judicaret, quaerebat an aliquis malum fecerit, et factores arcessiti, et judicati ad poenam, reliqui laudati et missi, judex tolerabat omnia, quod luderent et haberent sua ludibria, modo non alicui malum facerent; timent pro illo valde, quia habet potestatem: visum etiam quomodo inquirunt illos qui malum faciunt, et cum inveniunt, continent, eunt cum quodam signo quod ab obscuro vergit ad album, rotunda forma, et per id investigant, ducuntur sic ad illos qui male faciunt, et demittunt super illum id signum, sub quo tunc jacet, nec potest inde se emovere, et hoc usque dum judicatus fuit; sed hoc infernum inter mitiora erat.
* sic in indice ad Infernum pro paragarpho in ms. originaliter numero carente sed serius a B. Chastanier false 5933 numerata
** = serverissimus erga suos (verba suecica)
5933. De conjunctione hominis cum coelo, digna
Nemo conjungi potest cum coelo, ita cum Divino, nisi per talia quae sunt Verbi et inde Ecclesiae, homo qui non in illis est, utcunque vivit moraliter, hoc est, sincere et juste, usque non habet conjunctionem cum coelo, causa est, quia homo per illa quae sunt Verbi et Ecclesiae, unice spiritualis fit, et omnes qui in coelis sunt, spirituales sunt, spiritualis fieri, est non modo scire illa, et loqui de illis, sed etiam est affici illis, ita vivere secundum illa, vita hominis secundum illa et propter illa, facit hominem spiritualem, tunc primum fit ei conjunctio cum coelo, at si sincerum et justum agit propter causas in mundo, lucra et honores, et propter leges civiles, homo non fit spiritualis, quia finis propter quem est mundanus et corporeus, et justum et sincerum inde trahunt suam existentiam, et essentiam, quod non est spirituale, sed mundanum et corporeum. [2] A multa experientia testatum mihi factum est, quod qui non per bona et vera usque in vitam acquisiverunt sibi vitam spiritualem, non recipiantur in coelum, quia nulla conjunctio, sed quod rejiciantur. Hoc quoque quisque videre potest solum ex intuitione ex lumine naturali, quod nempe nemo possit conjungi spiritualibus, ita angelis, nisi spiritualis sit; et quod nemo spiritualis fieri possit nisi per bona et vera Ecclesiae, tum quod non spirituale sit scire illa et loqui de illis, sed vivere secundum illa, quia nihil intrat in hominem quam quod est cogitationis ejus ex affectione seu amore.
[3] His addendum est, quod nemo fieri possit spiritualis nisi agnoscat Divinum Domini, quisque cognoscere debet suum Deum, ut conjungi possit coelo, nam Divinum Domini est quod facit coelum; quapropter hoc primum Ecclesiae est agnoscere Divinum Domini, et quod absque Ipso nulla salus.
5934. Quod Solus Dominus omnia faciat in coelis et in terris, de omnipotentia Ipsius
Quod supra mali essent
Fuerunt qui tribuerunt hominibus potentiam Domini in ultimis, illis qui in fide in Ipsum, et in hoc permulti fuerunt, etiam plures societates supra me in altis et altioribus, sed ostensum est quod Solus Dominus id faciat et prorsus nihil homo, implevit etiam plures in infimis, etiam plerosque qui in malo et in contraria fide Divino suo in ultimis, hi similiter serviebant pro ultimo Divino, et sic dejecit plures societates in altioribus, quod etiam viderunt, vidi etiam ego quod extra me [fieret]; inde credebant quod salvari possent omnes, etiam qui in inferno,* sed dictum quod non possint, quia tunc non in libero cogitandi, volendi et agendi essent, ita non in sua vita; ostensum quod Divina Domini potentia in ultimis possit implere illos qui in scientia essent de Domino, etiamsi in contraria fide, illi qui non in scientia, non recipere possunt; inde patuit, quod omnipotentia Solius Domini sit quae id facit, et prorsus nihil homo, spiritus aut angelus, et quod id sit Divinum Ipsius in ultimis, quia totum Humanum suum usque ad ultima Divinum fecit.
[2] Quod miratus sum, erat, quod non modo illi qui supra caput paene directe in malis essent et unum facerent cum malitiosis circumcirca, sed etiam illi qui supra eos, et quoque qui adhuc superius, usque ad tertios et quartos gradus altitudinis, pessimi qui altissimi, hic pro inferno prorsus erant,** et dicebant diabolo potius quam Domino esse potestatem, illi qui proxime infra illos, dixerunt Patri esse omnem potestatem, et non Domino, non agnoscentes Divinum Domini aliter [quam] quantum accipit a Patre, et quod nunc nihil accipiat quia vult omnia habere, illi cum dissipati apparebant dissipari in naturam, per quod ostensum quod pro Patre agnoverint naturam, et sic porro.
* Sidebar: NB. NB.
** Sidebar: NB. NB.
5935. De vastatione
Postquam spiritus in mundo spirituum suum tempus exegit, tandem venit ad ultimum, quod est vastatio ejus, tunc plerumque apparet qualis fuit in mundo, et emittitur ut eat quo libet, et sic venit ad locum, ubi conjunctio cum aliquo spirituali aufertur, sic fit sicut fatuus, et conjicit se in infernum.
5936. De faeminis quae praedicant
Faeminae quae cogitant sicut viri de religiosis, et loquuntur multum de illis, et magis si praedicant in coetibus, illae perdunt naturam faemininam, quae est affectionis, ex qua erunt cum maritis, et fiunt materiales, sic ut pereat affectio, et clauduntur interiora, incipiunt etiam delirare quoad cogitationes, quod fit quia affectio tunc destructa facit ut intellectuale deliret, in externa quidem forma usque possunt apparere sicut aliae, verbo fiunt sensuales in ultimo gradu, illa domi et alia ubi praedicationes.
5937. De ultimo judicio super reformatos
Hoc perstitit per multum tempus, ex causa quia Verbum habent, ac multis modis ejecti, plerique, qui non prius in inferna conjecti sunt, aut in coelum sublati, scanderunt alte super montes, ubi plura expansa, et ibi omnes qui se circumspexerunt, vel transspexerunt, inde conjecti sunt, pars in semitas circum et infra, pars in inferna; ligas fecerunt continue, sic ut 20, 50, 100 societates se ligaverint, una turba cum hac cupiditate, altera cum altera, quibus ligis detectis, dejectae sunt, et hoc ad myriades, ligae quaedam apparuerunt ut fasciae quae cultris et forcipibus discindebantur, quibus discissis devolvebantur sicut a se, quaedam ligae sicut membranae convolutae sunt, et devolvebantur, quaedam transferebantur sicut nubes, quaedam in profundum decidebant, plurima pars inde se contulit progrediendo in inferna; et sic cum multa varietate; illi qui a tergo erant, insidiabantur in affectiones et inde cogitationes, utplurimum cum status desperationis alicubi esset, ubi etiam similia, et sic porro.
5938. De Pontificiis, qui se inferre voluerunt in orbem Christianum
Multi ex Babylonica turba flagrarunt percutere reformatos, illuc ablegando emissarios, quos e locis suis sustinebant, et hoc variis modis, faciendo ligas, sed illi gravissime puniti sunt, perdendo omne hominis per dilacerationes, et sic conjecti in infernum, sed usque vix sic absterrentur, nam flagrant ardore destruendi omnes reformatos, qui ardor apud eos hodie maxime flagrat.
5939. Quod plura sint quae producunt scortationes et adulteria
Gradus nefandi omnes correspondent talibus quae sunt peccata spiritualia, duo memorare velim, qui in sola fide sunt, et non curant vitam, illi producunt adulterium cum matertera et cum matre, ad praesentiam eorum talis cogitatio obvenit; illi qui in templis pie et devote adorant, et tunc solum cogitant de Deo, et nihil quoad vitam, illis correspondent adulteria cum sorore, talis cogitatio incidit ad praesentiam eorum: aliud adulterium nefandum ab illis qui multum loquuntur de Deo, et usque nihil curant fallere homines, et si possent deripere illis sua, ii in suo loco adulterantur cum ancillis suis, quas saepe mutant, et sic cum quibuscunque volunt: qui in amore sui sunt, et quorum amor est imperare aliis, Sodomitae sunt.
5940. Quod omnia ex spirituali mundo sint affectiones quae amoris
Erant spiritus apud me, qui in cogitatione erant quid fides et amor, et per horarium tempus quod excedit, cogitaverunt de affectione quae amoris, et compererunt quod omnia in spirituali mundo sint secundum affectionem quae amoris, ut quod universum coelum secundum ejus varietates dispositum sit, et unaquaevis societas ibi inter se, et quod omnia et singula apud hominem in ejus intellectu, consequenter quod omnia corporis, quia haec formae materiales sunt voluntatis et inde intellectus, porro quod prorsus nihil aliud sit quod vivit, ex quod format, et quod facit, consequenter quod prorsus non fides absque illa, quoniam fides absque illa formatur ex affectione quae amoris sui et mundi, et tunc format illa sicut scientifica mundi, in quae similiter dominatur, nam producit illa similiter, inde est, quod nihil veri illis sit, quod non aliquis visus rationalis, nec aliquid vitae in illis quae Ecclesiae.
[2] Compertum etiam est, quod varietates affectionum quae amoris indefinitae sint, et multiplices, et quod paucae perveniant ad cognitionem hominis, tum quod regimen providentiae Domini sit per illas, ita per bonum in verum, seu per affectionem in cogitationem.
5941. De illis qui in coelesti Regno et de geniis
Illi fiunt ex illa sorte, qui non cogitant de aliqua re, sed manent quandoque sicut non cogitent, et si non reflectunt super id, credunt quod nihil cogitent, tunc affectiones quae amoris illorum, illis non percipientibus, variantur, quod etiam apparet in mutationibus eorum animorum, et quandoque in faciebus, credunt inde quod nihil cogitent. Apud illos qui in amore veri spiritualis sunt, quod percipitur per jucundum audiendi praedicationes, et alios de veris Verbi et coeli et Ecclesiae, cum cogitant, variantur affectiones bonae a Domino per coelum, et perficiuntur indies, illis nescientibus, secundum illas etiam vivunt: apud illos autem qui in amore sui et mundi sunt, variantur affectiones malae, quae sunt contra proximum plures, illi fiunt genii. – Illi et hi jucundum percipiunt in sedendo quasi absque cogitatione, hoc eorum tranquillum est et refocillatio; possunt etiam cogitare ex intellectu, si aliquid vident, sed una cum visu, et quoque ex memoria talium quae obvenerunt visui, sed non de rebus fidei.
[2] Cum inter se sunt, etiam parum loquuntur, cumque volunt dicere aliquid prius ostendunt id, sicut ubinam eundum, eunt primo ad locum qui illuc spectat, et ostendunt, dein dicunt; plura per repraesentativa ostendunt, ut dum conveniunt aliquem spiritualem, repraesentant navem cum talibus rebus quae correspondent, si astutus et malus ille spiritualis, circumdant navem serpentibus, sic mille modis.
5941 [a]. Quod qui solum Patrem agnoscunt, et praetereunt Dominum, quod determinentur ad amores corporis ac mundi
Omnes quicunque in altera vita sunt determinantur ad suos amores, ita vel ad amores coeli vel ad amores inferni, illi qui solum Patrem agnoscunt, et non Dominum, illi quia de Patre non possunt cogitare sub aliqua specie, non possunt determinari a Domino ad Se, inde illis foret circumspectio undequaque, quod est contra ordinem, quapropter non aliter possunt quam verti ad amores corporis ac mundi, in vita corporis eorum ita quoque versi sunt, quapropter nec in suo spiritu aliquam religionem habent. – Quidam spectant aliquem supra se in vertice, seu zenith, sicut hominem, quem dicunt Patrem esse, sed hi quoque similiter absque determinatione sunt, quare qui bene egerunt vertuntur paullatim ad Dominum ut Solem vel ut Lunam, qui male egerunt, rejiciuntur. Determinationes ad amores, sunt omnes ad faciem.
Qui vertuntur ad Dominum, quandoque remittuntur in ideam de Deo supra caput, et tunc non in intelligentia sunt, sed in quadam stupiditate, maxima pars sunt tunc in ideis cogitationis naturalis.
5942. De Influxu
Percepi influxum nunc tristitiae, nunc hilaritatis, et alios, et percepi quod essent spiritus inferius, qui explorarunt quid mihi tristitiae est, et de iis inter se loquuti sint, praeter quod audiverim, et inde quod mihi prius injucundum fuit, perceptum in me ut injucundum, et sic porro.
5943. De loquelis Angelorum exterioribus et interioribus
In societate cum angelis fui, et datum est per experientiam scire loquelas eorum, sunt quatuor genera loquelae, sicut sunt quatuor genera angelorum, loquela materialis visualium, loquela visualium interior, quae sunt loquelae intellectus seu cogitationis; est loquela affectionum corporis et loquela affectionum cordis, quae loquelae sunt voluntatis seu affectionis; loquuti sunt mecum qui in loquela affectionum corporis potuerunt esse, et illi exprimebant vocibus congruis affectiones meas cum una quoad corpus, quod miratus quod potuissent vocibus illa exprimere et prorsus congruis, etiam affectiones exteriores usque ad interiores corporis, erant jucunda blandientia, etiam conjuncta pluribus affectionculis quae exprimebantur; spiritus quidam e longinquo audiebant et intelligebant, sed ego quia in naturali eram, non audivi voces sed percepi affectiones quas enuntiabant vocibus, haec loquela non est intelligibilis illis qui in visualibus solis sunt, ut quoque dixerunt; sed dictum est illis quod etiam sit loquela cordis quae est loquela amoris in Dominum, hi loquuti postea cum illis, et dixerunt quo non audiverint voces nec audire potuerint, sed quod perceperint illa quae loquebantur affectione, sicut ego cum priores loquuti sunt. De priori loquela dicebatur, quod similis quidem esset loquelae visualium quoad voces literales consonantes sed usque quod quaevis litera enuntietur aliter nempe secundum affectionem, quod etiam differat in eo quod aliae voces sint non intelligibiles illis qui in solis visualibus. Loquela autem visualium est loqui et exprimere illa quae oculis videntur et describere illa, hoc secundum ideas visuales et intellectuales, sicut domos, palatia, hortos, amictus hominum et plura; haec loquela est tam exterior quam interior, exterior est materialis seu sensualis, interior est naturalis seu intellectualis.
Audivi postea spiritus loquentes cum angelis interioris coeli, dicebant quod auribus audirent loquelam, sed usque non perciperent, quia illa quae interioris sapientiae erant exprimebantur suisvocibus, quae quia non intellexerunt, inde nec voces.
5944. De arbore scientiae
Pauci sciunt quid significat quod peccaverint contra Deum per id, quod ederint ex arbore scientiae, et hoc non scire possunt illi qui spirituales sunt; sed solum sciunt qui coelestes; elucidetur hoc per sequentia 1) sicut quis cogitare potest bene, ex analysi cuivis homini insita, et ejus regulis, quae innumerabiles sunt, et vult dein cogitare ex regulis metaphysicis et logicis, jugiter in cogitatione cogitare de illis et dein ex illis, tunc perit prior ejus facultas. 2) Similiter cum aliquis potest se gerere decore, ut nihil desit, si postea discit regulas decori ex scientia, et ex hac se gerit, movet corpus et faciem, tunc perit naturalis ejus facultas, et ex simulato proprium regit. 3) Similiter si saltator egregius vult dein regulas discere, et ex illis saltare; magis si velit ex scientia musculorum. 4) Verbo quantum homo ex scientia quae memoriae inest, vult cogitare et agere, tantum ex suo proprio intellectuali agit, at quantum ex affectione tantum ex origine alia; quod verum et bonum attinet, quantum cogitat, vult et agit illa ex scientia quae memoriae, ita ex sola obedientia, tantum ex proprio intellectuali agit, ita ex malo, proprium est malum. 5) Inde patet quod quantum homo a Domino ducitur, tantum ex affectione intra illum, et per innumerabiles leges, quarum paene omnes incognitae sunt; si tunc ex scientia vult agere, tunc perit prior status, qui est ex influxu Divino Domini, et existit status ex proprio, qui est ex malo; 6) hoc intelligitur per Domini verba, sermo vester erit imo aut non, quod ultra est ex malo est [Matth. V: 37].
5945. Quod fides sit charitatis, et quod quoad essentiam
[sit] CHARITAS
Fui in sermone cum quibusdam Anglis, credebatur quod fuerint in mundo Episcopi, cum quibus loquutus sum de fide et charitate, illi ex opinione in mundo capta, putaverunt quod fides esset dabilis absque charitate, tum quod fides esset prior charitate, quia inde, et de aliis quae justificationis per fidem erant; erat sermo illorum admodum ingeniosus, dicendo quod fides absque charitate dabilis esset, non modo quia credi possint doctrinalia ex Verbo, sicut quod credere quod Deus sit, quod Verbum sit Divinum, et similia, quae nisi crederentur non potuissent recipi ab homine vita et corde, nam nisi fides, dixerunt, quomodo recipi possunt? quapropter intrant per fidem, et nisi fides non intrarent, inde concluserunt etiam quod fides dabilis sit absque charitate, et si fides absque ea dabilis, quod salvans sit, quia per illam tunc homo ducitur a Deo, in malo, et in bono, sic ut praesentia Dei tunc sit, quod dixerunt esse justificationem per solam fidem, sed ostensum illis est ad vivum, quod non fides esset, nisi simul charitas, sed quod crediderunt esse fidem, esse solum cognitiones scilicet quod Deus sit, quod Verbum Divinum sit, et plura, et quod cognitiones, tametsi apparent sicut fidei, usque non sunt fidei, et quod illae sint quae primae apud hominem, et quod illae non fiant fidei priusquam homo in charitate est, apparent sicut credi, sed usque interius non creduntur, quapropter etiam fides eorum recedit successive sicut homo incipit male cogitare et velle, et quoque recedunt a spiritu hominis post mortem quia non radicata sunt in charitate, ostensum etiam quod illa fides est quae vocatur fides historica, quae est quod credatur ita esse, quia ille de quo opinionem docti habuerunt, ita dixerat, tale etiam est alienum ab ipso homine, nam quod alius est in se non est suum, et praeterea sunt ignota, quae dixerunt quae credenda tametsi non intelliguntur; inde primum illis patuit, quod non fidei fuerint, sed modo cognitiones, et quod cognitiones essent primae, per quas fides quia charitas: sed usque institerunt diu,quod usque sit fides, et quod haec debeat prior esse charitate, et si prior, quod inde in Deo, sed ostensum est ad vivum, quod charitas et fides unum, et quantum homo in charitate tantum in fide, et sic quod utraque, nempe fides et charitas, simul existant, sed quoniam fides quoad essentiam est charitas, prorsus sicut verum quoad essentiam est bonum, ita tantum veri sit quod vitam habet, ita quod in homine sit, seu ei appropriatum, quantum boni est, quod sit conjunctio eorum in unum, sic verum modo est forma boni, bonum enim dum existit in specie et forma, vocatur fides, consequenter non datur unum absque altero; sive dicas fidem sive verum idem est, tum sive dicas bonum sive charitatem idem est; porro quod hoc simile sit cum cogitatione et affectione hominis, cogitare absque affectione impossibile est, ipsa enim essentia cogitationis est affectio, cogitare quidem potest homo illa quae scit, sed ex affectione naturali, quae est affectio gloriae, famae, honoris, sed haec affectio non facit ut cogitatio fiat spiritualis, sed erit affectio spiritualis, quae vocatur charitas; praeterea quantum homo in charitate est, tantum illustratur, et videt vera quae sunt fidei, agnoscit illa ex illustratione, sed nusquam ex affectione naturali, de qua supra, ex qua si agnoscit illa, est ex luce confirmantium, quae lux mentitur lucem veri, sed est lux fatua, nam per illam agnosci possunt aeque falsa ac vera, sicut quod Deus non sit, quod Verbum non Divinum sit, mali qui tales sunt, et confirmaverunt se in illis, apparent sibi videre illa sicut in luce, talis lux est illis qui confirmaverunt apud se fidem solam salvare. Praeterea fides charitatis, seu fides quae quoad suam essentiam est charitas, perficitur jugiter per talia quae confirmant, nam semper ex luce spirituali videt vera plura, et haec omnia se conjungunt bono charitatis, et id perficiunt. -* Illi qui in fide naturali sunt, et in nulla spirituali, credunt quod facile sit recipere fidem, si non in mundo utique in altera vita, dicentes annon cum audio et video quod ita sit possim credere, ita cogitant secum plures ex illis, sed iidem post vitam in mundo, si non fidem spiritualem per vitam charitatis receperunt in mundo, nusquam postea illam recipere possunt, quod manifeste constare potest ex eo, quod omnes quicunque e mundo veniunt, adjunguntur primum bonis spiritibus et angelis, et omni modo instruuntur, et dicunt quod ita sit, ostendunt, confirmant oculariter, sed usque nemo eorum recipit, rejiciunt sicut in mundo, causa quia fides non est in illis sed extra illos. Praeterea si quis credere posset in altera vita cum audit et videt, tunc omnes salvarentur, quod etiam indicium est, quod non fides sit nisi vita seu charitas. Praeterea sciendum est, quod quamdiu homo in solis cognitionibus est, et in nulla vita secundum illas, quod sit in suo proprio, et ducatur a se; at cum in vita secundum illas est, et quantum hoc, tantum elevatur a suo proprio et ducitur a Domino, hoc non percipit homo, sed usque ita est, et quantum homo ducitur a Domino, tantum ei bonum est, seu bonum est quod vult et cogitat; at probe sciendum, quod nemo vivere possit secundum cognitiones e Verbo, nisi ex illis reflectat super suas cogitationes, intentiones et facta, hoc est, exploret se, et abstineat a malis et faciat bonum sicut a se, alioquin non est receptio ab homine, et si non receptio non est conjunctio cum Domino, ita nec duci potest a Domino.
* partim abscissum in ms.
5946. DE AFRICANIS
Perductus sum a Domino per mutationes status circiter dimidiae horae, quod excedit, versus meridiem, usque ad Africanos sapientiores, et datum est loqui cum illis de variis, et ex sermone cum illis, datum est percipere, quod vera Ecclesiae sciant in se, percurrebant varie illa quae scivi et dixerunt quod omnia illa sciant, et plura, opinatus sum quod essent de illis qui quidem percipiunt vera coeli cum audiunt alios, sed usque quod non loquantur de illis, at apperceptum quod etiam de illis loquantur; loquutus etiam cum illis de cognitionibus quae sunt repraesentativa et correspondentiae, de illis parum sciverunt, sed ostensum illis quid ad sapientiam et ad felicitatem conducunt, cum nempe conjuncta sunt; ostensa sunt varia de illa re, quae etiam illos multum delectaverunt: porro instructus sum ubi illorum optimi, quod nempe ad latus versus mare, plus quam dimidium regionis, cum hac paene forma, quod nempe optimi eorum sint in toto tractu DE,* sed quod pejores qui versus Mare Mediterraneum H, etiam ad Caput Bonae Spei F; sic ut regna optimorum sint DE: at qui versus DB, quod est versus Asiam, quod non sapientes sint, et quod ab illis, qui inde veniunt, infestentur, quia loquuntur quae non percipiunt: similiter paene ad C, et quod pejores adhuc versus A ubi Aegyptus. Dicebant quod in magno illo tractu DE colant omnes Dominum, et quod instruantur a multis qui communicant cum angelis coeli, quod communicatio non sit per loquelam ab angelis, sed per interiorem perceptionem, quod illi sint eorum instructores, quos probe cognoscunt ab aliis. – Dixerunt etiam quod ex Europa non admittantur ad illos, et si illuc veniunt, et non servire volunt, dimittantur inde per viam ad B, et quod illis vendantur; sic ut sint tuti ab infestationibus. – Quando illuc veniunt aliqui ex Pontificia religione, dicunt quod sancti sint, sed mox examinantur, et percipiunt quod nihil veri sciant, minus percipiant, quare vel non admittuntur vel mittuntur versus Asiam, ut reliqui. Dein acceperunt Verbum, quod legebant, et cum legerent primum nhil sancti perceperunt, postea sanctius et sanctius, et dederunt dein id suis instructoribus, qui dicebant quod id habeant, sed quod non divulgaverint; dicebant illi, quod dictarent id hominibus in Africa, cum quibus communicationem habent, sicut Dominus ducit: inde patet quod nunc ibi revelatio. – Postea etiam datum est eis opus DE COELO ET INFERNO, quod etiam recipiebant et reservabant: similiter etiam DE ULTIMO JUDICIO et DE TELLURIBUS IN UNIVERSO et quoque DE EQUO ALBO, dein DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE,** ut illa quae vident utilia, eligant. – Erat ibi tranquillum, quia in ordine. Quidam comitati ad Christianos, ubi Verbum, et apperceperunt, quod nihil veri ex bono percipiant; et perducti ad quosdam anglos, et perceperunt quod non recipiant, pauci ex aliqua intelligentia, et vix ullus ex perceptione.
Porro in spiritu deductus sum ad alios in Africa, qui tractus notus est Europaeis, et in mappis vocatur Aethiopia, ubi habitant in tentoriis, gens bona.
* Diagram; hujus rei videas ab editore in The New Philosophy 1978 indagationem, sub titulo “Reflections on Africa”
** h.e. De Nova Hierosolyma et Ejus Doctrina Coelesti
5947. De influxu Verbi in Coelum et communicatione cum gentibus
Erant apud me Africani habitantes in Abyssinia Africae, et dictum est, quod in terra illa sint plures psalmi facti a viro pio, qui in templis eorum cantantur, qui psalmi simili stylo conscripti sunt quo Verbum, et quia spiritus inde nesciebant quod Verbum nostrum influxum haberet in coelum, apertae sunt illorum aures ut audirent cantare in Templo eorum in terra aliquem psalmum ibi, et quoque datum est mihi audire, canebant de Deo uno, redemtore humani generis, et illi spiritus tunc afficiebantur cordis affectione, ut similiter eum cantarent; et mox aures eorum occlusae erant, ut non audirent cantum e terra eorum, qui usque perstabat, et tunc afficiebantur spiritus ex cantu multo gaudio, dicebant quod quandoque illis tale gaudium, et quoque intelligentia, sed nescierant quod illa inde esset, simile etiam cum Verbo.
[2] – Percepi etiam tunc gaudium angelorum qui in coelo Christiano, per communicationem, unde patuit quod communicatio esset totius coeli ex Coelo Christiano ubi Verbum, et sic quod Verbum sit ex quo sapientia et interius gaudium, communicatio est sicut communicatio lucis, et sicut in corpore humano communicatio omnium viscerum a corde et pulmone.
5948. De Ultimo Judicio super reformatos et de pietate
Judicium super reformatos diu perstitit, quoniam illi communicationem habebant cum angelis coeli per Verbum, ordinationes eorum ideo diu perstiterunt, tum quia communicatio inde ab illis est cum gentibus circum circa, lux enim inde propagatur.
[2] Omnes ex illis qui non habuerunt jucundum alicujus usus, illi quia non potuerunt aliter quam permittere ut cogitationes eorum vagarent circum circa et determinari ad mala, non potuerunt esse in societate cum aliis, nam Dominus influit in jucundum usus cujusvis boni, quare omnes illi cupiverunt exire societate ubi erant, et se circumspicere, et communicare cum malis, quapropter omnes illi e societatibus egressi sunt, ac ut primum extra societatem erant, coeperunt cum malis habere communicationem, et machinari varia mala, ideo ejecti sunt, et hoc perstitit diu.
[3] Inter eos etiam fuerunt perplures qui pietatis vitam egerunt, et inde crediderunt se recipiendos in coelum prae aliis, sed quia non aliquem usum amaverunt, ejecti etiam sunt ad cohortes, manifestati per id quod cum insufflarent in tergum meum, quod infligerent varium dolorem et variam motitationem in pectore, tam in cordis pulsum quam in pulmonum, inter eos Aulaevil et Rosenstolpe, et hic quia injustum fecerat propter amicitias, et in eo continuavit, dolorem inflixit tempori, ossibus circum circa, et parum etiam dentibus, erat prorsus naturalis. Aulaevil adhuc plus.
[4] Illi qui pietatis vitam egerunt, et pro doctrina sua habuerunt, quod charitas sit omne, et tamen vixerunt absque usibus praestandis, solum pie orando, frequentando templa et similia, illi dolorem incusserunt brachio dextro et scapulae dextrae magnae, et enisi sunt editius quam alii, illi ad cohortes ejecti sunt, indignabundi quod pietas et charitas ore nihil facerent. Plura sustinui ex his et ex illis; et omnes illi secundum jucunda amoris sui et mundi, et secundum jucunda faciendi mala dejecti sunt in inferiora, ubi tandem pietatem rejiciunt.
Diu etiam perstitit separatio pontificiorum a reformatis, et omnibus et singulis determinatae sunt viaequas irent ad suas societates.
Praecipuum omnium fuit, ordinatio secundum ideam de Divino, et secundum ideam de Domino, ordinatio bonorum, hoc variis modis exploratum est.
Abacti sunt qui se vocaverunt filios Dei, et fratres Domini, et instructi, quod ita non deceat dicere et credere, sed quod ita dicantur a Domino, et non dicturi ipsi, sunt enim omnes servi.
5949. De Russis
Visus est Czar Peter, et loquutus cum eo in somnio, postea apparuit inter Russos, et tunc ostensum est quales Russi sunt; cum credunt quod ille potestatem habeat in vitas eorum et in possessiones eorum, ita quod non eorum sint, sed quod sint illius, quod etiam illi fatentur coram illis,* audivi illos una cum Czare, qui dixit quod omnia eorum sua sint, quia regio ejus, sed contradixi, quod non ejus sint, et quod opes illorum non ejus sint sed eorum, et quod non jus habeat in vitas eorum, sed quod tantum ex suis daturi sint, quantum ad tutelam regni, et non amplius, et quod vita eorum sit a Domino, et quod sub lege sint, et Czar quoque sub illa; et ostensum cum Czar vellet habere omnia eorum, quod etiam omnia dent, colunt eum sicut suum deum.
Praeterea ostensum est, quod non aliquem dolorem infligant tempori dextro et dentibus sicut Christiani quod miratus, erant ab illa parte, et nihil doloris ab iis sensi; sunt absque amore sui, sed usque fures sunt, et ut sibi comparent pecunias, omnia audent et faciunt.
* sic ms. fortasse pro illo
5950. De Prophanis
Profani inferna sua habent in occidente procul versus meridiem ibi, profunde; quando prophani fiunt, non amplius sunt homines, nam apparent in luce coeli ut sceleta adusta, quare nec nominantur in genere faeminino nec masculino, sed in neutro, thet;* per gradus amittunt vitam humanam, et fiunt sicut larvae, et apparent sibi volitare in aere, jam sicut faeminae, jam sicut mares, jam sicut infantes, in aliis formis, una visa est ita volitare, et tunc nihil cogitationis habet, est enim in infernali phantasia, unde ita apparent; visa etiam est sicut vir nigricante facie, in obscuro, ita quoque obscuratur per gradus facies prophanorum.
* h.e. det (orthographia antiqua suecica) = id (vox suecica)
5951. De Anglis
Angli tali genio sunt, ut si aliquid scriptum quod non approbatum ab illis de quibus semel opinionem ceperunt, non videant ibi nisi quam literam, seu sensum literae et non communem sensum, seu sicut qui audit loquentem et modo attendit ad voces loquelae et ejus concinnitatem, et non sensum loquentis; at cum aliquod scriptum approbatum est ab illis de quibus ceperunt opinionem, tunc non vident sensum literae, sed sensum communem, sunt tunc quasi in illustratione de re scripta, sic ut approbatio det illis illustrationem. Inde est, quando aliquid laudatur ab illis, [quod] tunc comparetur id a millibus, at si non laudetur, non comparetur ab aliquo, vix ab uno in toto Regno: tam similes sunt sibi omnes.
5952. De Graecis et Mahumedanis
De Domino
Erant apud me plures ex Graecia, qui habitant cum Mahumedanis, questi sunt de Mahumedanis, quod dicant ad illos frequenter quod colant tres deos, sed illi respondent quod colant unum Deum, et quod tres sint unum, sed usque persistunt quod sint tres quos colunt, quoniam nominant tres et cogitant tres, sed usque respondent quod colant unum Deum, cum quaerunt quem Deum ex tribus, respondent quod omnes simul; Mahumedani non recedunt ab hac infestatione, priusquam respondent, quod modo sint nomina unius Dei, tunc acquiescunt.
– Postea erant apud me Mahumedani inde, et interrogaverunt de tribus nominibus unius Dei, tunc dicebam quomodo se res habet, quod nempe Christiani hoc ceperint ex sensu literae Verbi, ubi tres nominantur, cum tamen sunt nomina unius Dei: dicebant quod etiam habeant Verbum, sed parum id legant, credunt quod Dominus noster sit Maximus Propheta, sed dixi quod a Deo natus sit, et quod hoc in Matthaeo et Luca clare dictum, dicebant quod hoc prorsus nesciverint, et quod crediderint esse Josephi filium; postea narravi cur Dominus in mundum venit, non ut reconciliaret genus humanum Patri, sed ut Humanum Divinum faceret, et sic teneret coelos in ordine usque ad ultima, et genus humanum, ad quod alioquin Divinum non amplius potuit pertingere; his auditis tacebant, et multi acquiescebant. – Dicebam etiam quod Propheta in Verbo significet docentem vera et doctrinam veri, et ubi de Domino Ipsum Divinum Verum. – Quaerebant cur non Christiani erudiantur ex Verbo, quod non tres dii sunt sed unus, dicebam quod maneant in sensu literae Verbi, et quod illustrari nequeant, quia putant quod sola fides salvet, utcunque vivunt, et sic quod non conjungi possint coelo et inde illustrari; quod etiam Mahumedani perceperint ita esse, dicentes quod illi vivant secundum religionis suae praecepta, et quod ea ipsis leges sint; et quod non vitam agere secundum leges Divinas, sed solum spectare leges civiles separatim, hoc fatuum sit.
5953. De ala super caput, quod nuntii
Apparebat mihi unus spiritus cum parva ala ad sinistrum latus capitis, et dicebant quod ita quandoque appareant illi qui mittuntur ab uno ad alterum, cum literis aut nuntiis. inde patuit unde veteres traxerunt, quod finxerint alam ad caput Mercurii, qui erat nuntius inter eorum deos.
5954. De amore conjugiali
Loquutus sum cum spiritibus [de] conjugio et ejus amore, et dictum quod amor conjugialis tantum fiat amor, bini unum, et tantum jucundum, tum tantum sapientia illis, et tantum coelum illis, et tantum homines sint, quantum in amore conjugis remote ab adulterio, seu a tali lascivo; comprobatum etiam ab angelis et bonis spiritibus; inde conclusum quales sunt qui non in amore conjugiali, quod nempe similes suibus et porcis quoad omnia, hoc confirmatum est per quod unus qui talis apparuerit sicut sus, et comederit cum jucundo excrementa.
5955. De Hirco seu Hircis
Erat sermo de hirco caprarum apud Danielem [Cap. VIII], et dictum quod esset sola fides; ut evincerentur illi qui non crediderunt quod per hircum illa intelligeretur, visus est quidam qui prae aliis in sola fide, et quem omnes noverunt quod talis esset, et tunc ratiocinatus est et defendit solam fidem, et quod charitas nihil faciat, apparuit ille coram multis non ut spiritus sed ut hircus cum cornibus, et visus tunc similiter agere sicut describitur apud Danielem, per quod evicti sunt omnes quod per hircum illum et per hircos apud Matthaeum Cap. XXV [vv. 31 ad fin.] non aliud intellectum sit.
5956. De solertia calculandi in mundo spirituali
Calculant etiam in mundo spirituali, habent ibi negotia, et habent famulitia, quae rationem reddunt, et his mandant illa quae vendunt et emunt, et hoc libellis vel libris ut in mundo, ibi cum inspiciunt tunc tam solerter subducunt et explorant illa, ut quod homines in mundo facturi sunt intra aliquot dies et septimanas, hoc illi intra quadrantem horae, vident illico ubi error, et ubi deceptus, vel neglectus; hoc non primum scivi nec potui credere, sed usque sumserunt calculos quos habui cum quodam in mundo, et statim viderunt quod ita esset; hoc fit ex eo quia visus spiritualis talis est ut momento possit percurrere, quod visus corporis intra temporis spatia. Inde est, quod servitia sint fidelia, quia statim possunt invenire ubi astus sunt.
5957. De quodam Monacho qui vixit in saeculo obscuro, anno…*
Erat quidam qui venit a sinistro et inspexit in loca ubi fuerunt Monachi qui vixerunt in saeculis obscuris, quae loca erant anterius in occidente profunde, inde et dein ex loquela cum illo scire datum est quod inde fuerit, dixit quod cum ultimum judicium erat, ille tunc aufugerit, et postea vagatus est circum circa, et alii dixerunt, quod sicut fatuus esset, parum loquens, et [cum] interrogaretur de veris Divinis prorsus nihil sciret, sic ut esse plane stupidus, tametsi longo tempore in altera vita fuerant, dixit quod e mundo venerit saeculo undecimo,** et quod nunc vellet ad consocios, inde patuit quales sunt spiritus qui absque Divinis veris post tot saecula, et quod permaneant quales fuerunt, quod fiant stupidiores.
* ms. Anno 11[] [crossed out]
** h.e. 1100-99
5958. De sola fide et de justificatione per illam quod nusquam conjungi possit cum charitate
De autore duty of men
Loquutus sum aliquoties qui scripsit in Anglia duty of men, is sibi similis est sicut in mundo, ita meditabundus de eo, sicut in mundo, quod conjungere velit solam fidem et justificationem per illam cum charitate erga proximum, scit enim quod in Verbo toties nominatur amor, facere, facta et opera, credens quod homo per solam fidem tandem veniat ad charitatem, tunc enim justificatus est, quoniam tunc, est quidam conatus ad bonum, putans quod ille conatus detur per solam fidem, per id quod tunc ducatur a Deo, et quod tunc sic non meritum ponatur in operibus, et quod sola fides operetur conjunctionem cum Deo, et quod Deus sic ducat primum ad charitatem et postea in charitate, hoc meditatur continue adhuc, et vult semper approximare, et quoque videtur sibi approximare, usque prope ad conjunctionem, sed cum ibi est, tunc aperiuntur ei oculi ut videat ubi est, et tunc videt quod prorsus in via procul a conjunctione sit, et quod via quam ivit fuerit per ratiocinationem plena falsis quae apparuerunt ut vera, et quoque audivit saepius vocem ab angelis, quod in via non veri sit, et quod nusquam possit fieri conjunctio, ostenditur tunc ei ab angelis quod sit tegmen et quasi antemurale, quod distinguit, quod nequaquam potest penetrare, et quod tale obstet ei in aeternum; sed usque in meditatione pergit continue, dixit mihi quod in mundo viderit alteram viam, quae est charitatis, et quod voluerit ire illam, sed ab antistite aliquo insigni dehortatus, et quod si non iret viam doctrinae de sola fide et de justificatione per illam, liber ejus non acceptaretur, quapropter illud persequutus est in meditationibus suis, et per apparentias varias sibi visus tunc est quod conjunctionem fecerit, sed quod nunc videat, quia in alia luce est, quod semper frustra; loquutus sum cum illo etiam per ideas spirituales naturales, et ostendi quod impossibile, et quod apparentia ex experientia plurium sit ex eo, quod illi qui charitatis vitam egerant, sed ex antistitibus suis hauserunt doctrinam de sola fide, illam opinionem solum in memoriatenuerint, sed usque non vitam secundum illam fidem egerint – quae vita est quod postea malum nihil damnet, et bonum nihil faciat, quia id ex proprio, ita in illo meritum – hoc illi non cogitaverunt, ita nec justificationem per solam fidem sed modo sciverunt, apud hos quia conjunctio est, ideo experientia ab illis sumpta est, et hoc addidit confirmantibus suis, de hac re multum cum illo loquutus sum, ostendendo quod apud hos detur conjunctio, et nequaquam apud illos qui vixerunt secundum doctrinam de sola fide et de justificatione per illam, et ostensum est, quod si illi etiam genuina vera scivissent quoad memoriam, quod usque nusquam conjunctio: vita charitatis est agere bonum, sincerum et justum, ex religione, ita quia praeceptum est a Domino in Verbo, per illam vitam fit conjunctio, quia fit applicatio ab homine, et inde receptio; homo debet illam vitam agere sicut ex se, sed usque credere quod a Domino, homo enim in principio quia est in obscuro non aliter cogitare potest quam quod a se, cum tamen est a Domino, quoniam Dominus semper praesens est et dat homini ita vivere, quantum applicat se, et quantum se applicat sicut ex se, tantum Dominus influit, et tantum homo recipit, et tantum conjungitur, at sola fides excludit omnem receptionem talem, quare nusquam conjunctio, ponit enim omne a parte Dei, et nihil a parte hominis, et homo non a Deo potest agi ad id, quando ex principio de sola fide vivit, et apud illos qui illa fidei applicuerunt vitae, credendo quod non malum damnet, et bonum non possit facere a se, et inde nec de malo nec de bono sicut a se cogitat, is qui sic vixit aliquantum, is dein nusquam potest perduci ad vitam charitatis et sic ad conjunctionem, peverterat enim suum rationale et spirituale, quod inverti postea non potest, aliter apud illos qui solum norunt illa sed non vixerunt secundum illa, seu qui non imbuerunt falsum illud ipsa vita sua.
5959. DE ATHANASIO
Loquutus sum cum Athanasio, is dixit, quod non sciat suum Deum, quod quaerat Patrem, quaerat Filium et quaerat spiritum sanctum, ita tres, et nusquam inveniat, ita quod non possit invenire suum Deum, conquestus est valde de sua sorte; causa est, quia ille confirmaverat se in opinione de tribus Personis, at reliqui qui modo ex fide ejus audiverunt illa, et non confirmaverunt se in iis sicut ille, illi si vitam charitatis egerant, determinantur tandem ad agnoscendum Dominum pro Solo Deo, quapropter ex Providentia Domini est, quod pauci cogitent de eo, sed modo audiant, ex illo symbolo, et leviter retineant illa, nec confirment.
5960. DE GOGO ET MAGOGO
Fuerunt paene supra me qui ponebant omne in legendis libris piis, qui pleni precibus, et qui cantabant psalmos, credentes quod in illis omnis cultus consistat, illi quia supra me, exstinguebant omnem intellectum Verbi quoad sensum internum, et quoque hebetabant affectionem veri spiritualem, et circumsparserunt circum circa infra plures ex simili religione, qui quasi obsidebant, loquutus cum illis dein, et dixerunt quod solum legant libros tales, et quod habeant officiarios qui visitant illos in sua societate num diligentes sint in legendo; interrogati num non discant vera, dixerunt quod non curent illa, putantes quod influant a Deo, absque receptione et cogitatione de illis, ita absque cognitionibus, quibus addiscendis invigilarent; respondi illis quod absque veris homo sit vacuus, et quod lectiones et orationes ab illis sint sicut sonus ex vacuo, et quod omnino discere debeant vera, et quod debeant in opere esse, et non in tali otio, et perceptum quod tales essent Gog et Magog. Porro quales Gog et Magog sunt, constare potest a Rosenstolpe, qui legerat Verbum, Schriverum,* diligenter, frequentaverat templum, tum oraverat ardenter, et tamen nihil veri calluit, vix unum, nec intellexerat Verbum quoad unum doctrinae, et quod vita ejus fuerit injusti quia pro amicis judicavit, is inde apparet sicut stipes, vacuus absque spirituali vita, et perceptum quod tales sint Gog et Magog.
* vide 4831
5961. De Dracone
Sunt omnes dracones qui confirmant falsa per Verbum, caput constituunt, qui in pietate externa sunt et in nulla interna, seu qui ponunt omne salutis in cultu externo; corpus qui dicunt charitatem esse praecipuum salutis, et non vivunt vitam charitatis, posteriorem ejus partem qui fidem ponunt unicum salutis medium; caudam ejus qui solum Verbum legunt, et in eo ponunt salutem, at qui in nulla doctrina sunt, dicentes quod Verbum in litera doctrina sit, sed possunt sic defendere quicquid volunt; loquutus sum cum illis qui in legendo Verbo posuerunt unicum salutis medium, illi erant supra caput, dicentes quod curent ut omnes in sua societate diligentes sint in legendo Verbum, sed dixi illis, quod hoc non salvet, sed quod vivant secundum Verbum, et quod nemo vivere possit secundum Verbum, nisi in doctrina veri sit ex illo, aliter non sciant quomodo victuri sint, possunt enim omne vitae, qualecunque sit ex Sensu literae Verbi defendere, et sic patrocinari falsis, ostensum quoque quale Verbum in litera, sed quod qui in doctrina ex Verbo sunt, prorsus aliter videant Verbum et legant illud, ita intelligunt, et quod sic possint rationales fieri, aliter non; et quod lectio Verbi non audiatur a Domino, et ideo non conducat ad salutem, nisi in vita veri sint, et quod non possint in vita veri esse, nisi sint in doctrina ex Verbo; Dominus enim spectat cor et animam hominis, seu amorem et fidem, et qualia illa sunt, seu qualis homo, taliter auditur et recipitur Verbum, lectio Verbi absque illis est modo sonus absque cogitatione rationali seu spirituali; hoc perceperunt tunc, quia dictum est illis per ideas spirituales; dictum est, quod ii sint qui caudam draconis faciant. Dixerunt quod inde suam opinionem traxerint, quia noverunt quod singula Verbi conjunctionem habent cum coelo, sed responsum, quod conjunctionem habeat cum homine qui id legit, et talem conjunctionem qualis is est ex Verbo, quod scire possint ex eo, quod Verbum super tabula non habeat conjunctionem, ita nec apud legentem aliter quam qualis ille est in intelectu ejus et in affectione vitae ex illo.
Praeterea fuerunt alii qui charitatem fecerunt unicum salutis medium, sed usque non sciverunt quid charitas, et nec vixerunt vitam charitatis, illi induxerunt dolorem brachio dextro.
Fuerunt etiam qui tam charitatem quam fidem fecerunt salutis media, quae etiam explicabant, sed usque non vixerunt vitam charitatis, illi correspondebant adulterio sororis cum fratre.
Omnes tales qui dracones sunt, correspondent adulteriis spurcis, de quibus apud Mosen.
Qui fidem faciunt unicum salutis medium, forte correspondent cuti.
5962. De Dippel et de Gustav Benzelst., qui possunt acute alios diffamare, sed nihil veri videre
Creditum fuit quod Dippelius potuisset acute intueri res, ex causa quia acute scripsit contra plures, et in iis apparuit sicut is rem intelligeret prae aliis, sed exploratus, et inventus est quod nihil veri imo nihil rei possit intueri, sed solum alios diffamare; quare res quae ex illo erant, erant ridiculae, et fatuae, ut constare potest ex eo quod ignem dixerit esse spiritus, et plura alia; quia crediderunt, quod intellectus rei apud eum esset, ideo evocatus est Gust. Benzelstierna, qui inspexit Dippelium et dixit de eo talia, quae ille non potuit non assumere sibi, et illa dicta sunt ita acute, ut vix acutius, et tamen ille prorsus non potest aliquam rem intueri, inde manifestatum est, quales sunt qui acute possunt diffamare alios, quod usque ipse nihil videant; et quod jucundum diffamandi tale sit, quod comparatum est cum malitia infernalium, quae etiam tam acuta est, ut credi possit quod res possint intueri, sed usque ab intuitione veri remotissima est.
5963. De Russis
Illi non sunt malitiosi prout reliqui in Christianismo, sunt in magna subordinatione, credentes quod omnia quae possident, non sint illorum sed Czaris, quia ejus regnum, quare cum is vult, aufert ab illis quicquid vult, et confitentur quid habent, et dant, similiter cum officiarii dicunt quod ejus mandato; in altera vita retinent illam fidem et in subordinatione illa vivunt, sed cum differentia, quod non Czaris sed Dei sint omnia eorum, eis data ut illis rite ad usus fungantur, quapropter si non rite illis funguntur, seu, cum male, hoc est si mali sunt, tunc auferatur ab illis pars vel omne secundum malitiam et abusum seu usum ad malum, quod etiam fit. Quandoque dicitur illis, quando nimis ponunt cor in pecuniis, quod aliquid ex pecuniis dent pauperibus seu egenis, quod licet aegre volunt, usque dicitur illis quod faciendum, quia ex mandato Dei, quod etiam faciunt, sed tunc post aliquod tempus plus accipiunt, nam benedicuntur. Quandoque dicitur illis quod exibunt locis suis quia mali sunt, sed tunc cogitant et dicunt quod mali sint apud illos, et quod illi faciant illos malos, quare inquirunt illos, et cum inveniunt, projiciunt illos in mare, unde nusquam redeunt, sic liberati ab illis remanent in suis possessionibus: quapropter postea dum appercipiunt quod incipiant mali esse, nempe concupiscere aliorum bona, et cogitare aliquas artes surripiendi aliis sua, tunc appercipiunt quod mali in propinquo sint, a quibus ideo, cum admoniti, expurgant societatem suam; mali inveniuntur plerumque in certis locis, plerumque ad latus maris. Fuerunt Russi aliquoties apud me, et per illos arcebantur mali ex Christianismo, in obedientia erant, et modesti, sic ut multo meliores fuerint illis, causa est, quia in affectione bona possunt teneri ex eo quod in obedientia et subordinatione sunt, nec adspirant ad alta, et sic deteneri possunt a proprio voluntatis; sed parum intellectuales sunt.
5964. De Verbo in Coelo
Quaedam societates ibi habent Verbum scriptum quoad plura secundum sensum spiritualem, ubi pro nominibus personarum, regnorum, locorum sunt voces quas non intelligunt nisi sapientiores illorum, voces enim illae involvunt plura arcana rei quae significatur per nomen, quae evolvere non possunt alii quam qui illa arcana sciunt, et quantum sciunt tantum vident; nam voces et scripturae in coelo tales sunt ut una vox possit comprehendere plura arcana, qualia sunt in coelo intimo, sunt enim involuta illi voci per vocales quoad sonum et per consonantes quoad intellectum.
5965. Inde constare potest, quales scripturae etiam in coelo sint, quod nempe voces sint quae contineant plura quam ipsi qui legunt, sciunt, dixerunt enim quod loco Aegypti, Aschuris, aliorumque sint voces quae non intelliguntur quam maxime obscure loco illarum, sed ut primum in cognitionem rerum, quas continent, veniunt, quod videant in voce illa plura, plane secundum intellectum rerum quas continet; tales voces sunt a Domino in Verbo passim ex coelo intimo, simili quandoque stylo scriptae, sed tunc sunt res arcanae in sono vocalium et in consonantium fluxione ibi, quae etiam suos sonos inde habent cum varietate secundum rem quae continetur et manifestatur: aliquoties etiam sunt literae vocum scriptae per curvaturas, quae etiam arcana coeli continent: hoc auditum ex illis ubi tale Verbum est; ab illis Verbum propterea sanctum habetur, nam sciunt quod etiam sic infinita contineantur.
5966. De illis qui in priori coelo
Tales qui fuerunt in priori coelo, adhuc conantur assurgere ad loca, ubi similes fuerunt, sed quia loca illa data sunt angelis, ideo non eo usque nunc eniti possunt, sed in ascensu removentur et feruntur per alias vias, et sic paullatim humilius et humilius, tandem ad sua loca, ubi erunt.
5967. Cum illis qui tales fuerunt saepe loquutus sum, plerique illam naturam habent, ut velint dominari aliis, quare ex loco editiori ubi vadunt despiciunt, et obvios oculis regunt, quidam hoc modo quidam alio, loquutus sum cum talibus, qui dicebant se explorare aliorum intellectum seu facultatem intelligendi, judicandi, percipiendi, illis dederunt chartas seu tanquam fullmagter* quod tales essent, quae visae apparebant sicut e coelo, inde illis ab aliis dabatur jus exercendi plura officia, erant Cederstedt, Jacob Gyllenborg, qui facultatem dijudicandi habebant, sed quoad voluntatem cupiditates sui et mundi, nulla affectione ad verum, justum et rectum ferebantur nisi quam ex cupidine illorum propria, quae cupido illos non modo excitabat, sed quoque illustrabat, nam tales cupiditates illustrare possunt in civilibus, et parum etiam in moralibus, sed occoecant in spiritualibus, unde usque diaboli sunt. – Quidam nihil aliud volebant quam malum afferre aliis sub praetextu ut explorentur quales sunt, alii aliter, sed omnes illi dejecti sunt, et reliqui ex simili natura adacti ire vias quae ducunt ad eorum inferna.
* = mandata, diplomas (vox suecica)
5968. Ostensum illis ad vivum, quod non essent in altis sed in infernis, quod apparerent esse in altis quod esset ex visu eorum phantastico, qui est qualis est illis qui ambulant in somniis; cum enim ille visus eis ademtus erat, illico apparebant in infernis, hoc saepius visum.
5969. Plures etiam ex iis ducebant cogitationes hominum qui infra, tam quando cogitabant intra se, quam cum in officio essent, eorum jucundum fuit quasi esse in iis, et facere eos cogitare, sed illi omnes ejecti sunt, dictum illis quod quisque per se cogitare debeat, et quia in eo ordine sunt, ut in societate circum et infra cogitent, quod omnes ducendi sint a Domino, et quod sic non duci possent, si illi cogitarent in illis, quare tales ejecti sunt.
5970. De fide separata a charitate
Erat quidam spiritus ex Anglia, coram quo legi preces in Anglia solennes ante sacram coenam, ut inde videret, quod in Anglia non agnoscatur fides separata [a] charitate, sed charitas, et quod qui non in illa, in damnationem veniat, ille spiritus, illa prece lecta, dixit quod non aliter crediderit, quam quod omnia illa sint fides, quare dictum est, quod si illa sint fides, quod non separari possit fides a vita, cogitavit de ea re, et dixit quod quidem cogitaverit aliquid de fide, sed nunc percipiat quod fides sit eadem cum vita; postea loquebatur cum praedicatoribus quibusdam de illa re, et voluit scire annon fides esset ita vivere; qui quia aliter cogitaverunt, aegre potuerunt respondere nunc quod separari possit, sed quia hoc erat contra preces, dixerunt [solum] quod eruditi non ita credant, dicebat ille spiritus, annon tunc in damnationem veniant secundum verba illa, voluerunt dicere quod non, sed non potuerunt, quin dicebant quod dum legunt illas preces in Templis, quod tunc credant damnari qui non ita vivunt; volebant loqui de justificatione per solam fidem, seu quid justificatio absque tali fide quae continetur in precibus, non posset intelligere; voluerunt etiam dicere, quod preces illae essent pro vulgo seu pro simplicibus, cogitabant ut per illam religionem tenerentur in vinculis ad vivendum moraliter bene, sed hoc nec ausi sunt, quia est atheisticum quod religio sit pro vulgo; secesserunt dein et consultarunt inter se de prece illa, et quidam voluerunt ut mutarent in consentanea doctrinae eorum de fide separata et de justificatione per illam, sed audiverunt quod si hoc facerent, dejicerentur ab Ecclesia, et damnarentur secundum verba in precibus, quod est, ut sonant, ad infernum.
5971. Ratiocinabantur dein et quaesiverunt unde tamen est quod fides separata seu sola fides appareat usque ut fides, hoc est, quod non aliter percipiant quam quod credant, sed respondebatur illis, quod sit fides scientiae, qualis est apud pueros, seu fides autoritatis quia antesignani ita dixerunt, et quod haec fides appareat sicut fides, sed quod usque non sit, est enim absque intellectu et absque voluntate, ita absque mente, absque intellectu quia dicunt credendum esse tametsi non intelligunt, et absque voluntate quia removent facta seu bona charitatis, et talis fides nihil trahit de homine seu ejus vita, quia vita hominis est vita mentis ejus; quae etiam causa est, quod qui male vixerunt, dum incipiunt ex mente sua cogitare de credendis, quod rejiciant religionem, et fiant naturalistae, at qui bene vivunt accipiant fidem et credunt; nam ante fidem omnino praecedere debet scientia et cognitio, quae tamen solum residet in memoria et inde cogitatione, ob causam ut bonum charitatis possit operari in vera ibi, et sibi illa adjungere, bonum enim habebit talia objecta, nam in inania et vacua non potest operari, et formare bonum, ita nec fidem spiritualem, quae unum est cum charitate.
5972. De Templis et praedicationibus
In templis quisque novit locum suum, in illum vadit sicut sciret ex scientia, sed est ex influxu a Domino, ut credat suum locum ibi esse. – Omnes tamen simul sumti formant sicut unum hominem, quoad singula ejus, caput, pectus, brachia, lumbos, pedes, hoc quidem non sciunt, sed quia ordinatio coeli talis est, et maxima et minima in simili ordine sunt et inde in simili forma, inde hoc fit – Ex hac causa est, quod omnes unanimiter sicut unus homo audiant praedicationem; quod constare ex eo potest, si praedicator aliquid dicit, quod contranititur, tunc omnes animis renuunt, hoc est, non acceptant, hoc quoque animadvertit praedicator, nam tunc est ei renisus ut vix possit eloqui illa, et hoc cum varietate secundum renitentiam, quando autem acceptant, tunc praedicator est quasi in sua illustratione, et facile enuntiat, docet et confirmat illa. – Quando renitentia, tunc scit quidem praedicator quod inde sit, sed usque vertit se huc illuc, nempe ad illos qui in capite ibi sunt, qui in pectore, qui in lumbis. et qui in pedibus, qui in pedibus non percipiunt sicut reliqui, quare quidem coram illis potest dicere quid vult, sed non tenere potest diu visum apud illos, quare adigitur tentare variis et differenter quid incidit in auscultationem, et cum hoc invenit, hoc dein urget praedicando. – Quando aliquis praesto est, etiam si extra templum, modo audiat, et is spectat coetum, tunc cogitationes omnium variantur, ac tenentur in audiendis veris, quae si non praedicantur juste, praedicator vacillat, tentat, haeret, usque dum in vera venit, et cum illa docet, tunc auditores omnes agnoscunt et recipiunt, hoc factum est mecum, datum est a Domino ut spectarem ita, et tunc praedicator ita fecit. – Inde patuit, quod Dominus disponat omnes in Templo, per angelos et spiritus etiam supra aut extra illos secundum indolem auditorum, et secundum receptionem veri illis concordantis. – Ita loquutus sum cum quodam inde postea, ille dixit quod ex jucundo audiant et recipiant quicquid praedicator dicit, et inde quod raro sit aliqua renitetia, sed dictum ei est, quod jucundum modo ex habitu tractum admittat quicquid dicitur, sed hoc jucundum solum nihil efficit, non enim docet illos nec emendat illos, sed si jucundum sit discere vera, unde jucundum affectionis veri spiritualis, tunc hoc jucundum docet et afficit, et sic variis modis emendat, transit enim in vitam et cor, per quod dein Dominus ducit hominem, etiam quando id nescit.
5973. De fide et amore
Loquela erat cum quibusdam spiritibus de fide, et dictum illis est, quod fides et vita unum faciant, proinde quod qualis vita talis fides, et dictum, quod si velint, credant quod fides justificet, si per justificatum intelligatur etiam qui in vita, quoniam dicunt quod bona opera sint fructus fidei, et quod apud justificatum sit conatus ad bonum, vel quod fides det vitam, sed sit secundum id, illis favendi causa, an tunc possunt credere, quod fides sit si non vita, et an fides sit absque suo fructu? quare fructus et fides unum faciunt; quid fides absque fructu, nisi sit sicut arbor solum ex foliis, quam Dominus comparat ficui in vinea, quae terram infrugiferam facit, quod exscinderetur [Matth. VII: 19; XXI: 18-22]? et passim alibi; quare vita quae est fructus erit cum fide ut sit fides, alioquin non est fides salvans: et quod justificatio per fidem non sit prius quam cum vita etiam est; sit jam vel dicant fidem salvare vel vitam, sive hanc sive illam primo loco ponant, modo quod inde sciant, quod una non detur absque altera. Volebant defendere fidem separatam, dicendo quod cum fide detur conatus faciendi bonum, et quod sic fides operetur, cui responsum est, quod conatus sit effectus justificationis, seu tertius actus secundum illorum doctrinam, quid cogitandum de illis, qui nondum ad illum gradum pervenerunt? quidam dixerunt quod sint damnati, quidam quod usque salventur ex misericordia.
5974. Loquela tunc fuit de illis qui in ultimis horis vitae apparent credere, cum sumunt sacramentum coenae, interrogatum num illi qui male vixerunt, et ita apparent credere, an salventur, exempla sunt plura, quod dicant illos salvari, dixerunt quod salventur per fidem, et quod mala vitae anteactae non imputentur, sed quod hoc falsum sit, ostensum illis est a pluribus qui in tali apparentia fidei fuerunt, et usque damnati, apud eos enim vita anteacta redit, et quaesitum num sciant exemplum, quod illi qui male vixerint, et in horis circa mortem receperunt eorum fidem, annon cum resipuerunt, vixerint similiter postea ut prius, tunc supposuerunt aliquos post malos qui dixerunt quod postea resipuerint, illi post eos inspirarunt ita dicere, mentiendo, ex quo patuit quod talia exempla, in Anglia praecipue, supposita fuerint, ut quidam ita dicerent mentiendo. Aliter apud illos qui vitam Christianam prius egerunt.
5975. Nominabatur tunc amor, sed plerique ex illis non sciebant quid amor, quaesitum num scirent, et quia aliquorum qui solam fidem confessi sunt, quidam noluerunt audire, dicentes quod non curent scire, quoniam fides sola salvat, [ideo] dictum illis quod toties nominetur in Verbo, et a Domino quod sit facere praecepta, dixit enim qui facit verba mea, quod amet Me, qui non facit quod non amet [Joh. XIV: 23-24], et apud Paulum, quod si maxima fides sit, et non amor, quod usque nihil sit [I Cor. XIII: 2], sed haec prorsus non intellexerunt, quia non intelligere volebant, ex his patuit qualis est Ecclesia hodie.
5976. Quod omnes mali sint contra Dominum secundum mali gradum, non contra Patrem Fred. Gyll.
Erat Fr. Gyllb. Ille a pueritia agnovit Deum, et mansit in agnitione, sed flagrabat amore imperandi et possidendi omnia mundi, is similiter affectabat in altera vita, frequenter orando Patrem, ut det illi quod cupit, orationes ejus pluries auditae sunt, semper pro se, et quoque ex doctrina Ecclesiae quam applicabat, sed oravit ad Patrem, et respondebatur ei a quodam spiritu, variis modis, sed post orationes semper abivit et acquisivit sibi ligas, quas cum accepit, ivit cum illis ad me destruendum, quod etiam fecit solito per insufflationes in pectus, hoc frequentavit post orationes, cum ei diceretur quod hoc non oportet facere, sed ab eo abstinere quia a Domino tutatus, semper respondit quod non posset, utcunque dixerunt quod Dominus et Pater unum velint, dixit quod ego impediam dominium ejus, ita quod Dominus, quem sic prorsus non modo contemsit sed etiam persequutus est; erant una nocte, qua perseverabat in persufflando, aliqua millia spirituum a superiore ab omni plaga et circum qui inspectabant eum et me, cum id fecit, et nemo ex illis voluit defendere me et abigere eum aut dehortari ut desistat, sed in conspiciendo id jucundum appercipiebant secundum quale mali apud eos, quare etiam mane omnes abacti sunt, dicendum comparative quod id quod aliquis facit uni quem Dominus tutatur faciat sibi, inde et ex pluribus aliis experientiis notum factum est, quod omnes mali Dominum vilipendant et persequantur secundum gradum mali apud illos, tum quod Patrem adeant, ut et quod credant omnia obtinere per preces, etiam mala.
5977. Quod preces nihil faciant nisi vita sit
Hoc ab experientia duorum, Rosenstolpe et Fredr. Gyllenb. hic quia in juventute pietatem praetulit, is dein in orationibus fuit ut prius, et credidit [quod] omnia potuisset obtinere per preces, quare multis vicibus et frequenter oravit Patrem ut obtineret quod vellet, respondebatur etiam a quodam spiritu, sed usque statim ad sua machinamenta et animum faciendi malum [rediit], et hoc ut liceret facere, erat quod toties periit, sed incassum quia non auditum ille dein secundum suam vitam delatus est.
5978. De Domino quod paene rejectus in Christiano orbe
Auditum quod spiritus turbas facerent, inter quos fuerunt qui Templa in mundo frequentarent et quovis sabbatho auscultarunt praedcationes, ut vix credi posset quod tales essent, inquisitum quae turba, et perspectum quod inquirerent cum furore ubi esset Dominus, et putabatur quod ibi aut ibi esset, illuc ruerunt, et aliquem spiritum quem credebant esse Dominum inde detraxerunt, et conati sunt illum misere tractare, volentes omni nisu trucidare, hoc fecerunt cum furore, et diu; et postea inquisiverunt ubi aliquis esset qui agnosceret Dominum, et qui id se facere dicebat, illum trucidare volebant, sic pergebant ab uno ad alterum; ita testatum factum est quod Christiani hodie pejores Judaeis fuerint; erant Benzelstiernor, et plures alii.
5979. Adulterium cum Matertera
Ascendit matertera quae F in Sweden,* et dicebant illi qui in societate illa, quod sentirent statim adulterium cum ano meo, et conquesti sunt, et quidam diabolus excitabat id adulterium infra, tunc manifestabatur illa, et hoc per horulae spatium perstabat, erat adulterium a parte posteriore, ad finem medullae spinalis, ubi volebant intrare, hoc adulterium, quod etiam prius perceperam, dicebatur tunc quod corresponderet adulterio cum matertera. Dixerunt quod illi essent qui se prorsus confirmaverunt quod omnia peccata remissa eis sint per sacram coenam, et usque vitam malam egerunt. **
* fortasse domicilium familiae Swedberg prope Fahlun (Doc. I, p. 82)
** Line across the page
5980. De Rege Galliae die 13 Dec. 1759
Ludowicus XIV, qui diu fuerat Rex Galliae, subito ibat sub me, et descendebat per scalas ad locum infra me paulo antrorsum2, et inde loquebatur mecum, quod ibi esset Versaillis prorsus quale fuit tempore illius, pariter lucus ante, visa paulo mihi conclavia sicut fuerant, verbo erat tunc prorsus sicut Versalies plane quale tunc et hodie est; et tunc perceptum quod veniret quasi in somnum, et tunc tacitum erat circum illum ubivis, sicut cum vigilarent super illo ut in somno ne evigilaretur, eram etiam ego et qui circum me in simili tacito, et hoc per 2 circiter horas, postea evigilatus loquebatur mecum, quod loquutus sit cum rege Galliae hodie regnante, et hortaretur eum variis quod desisteret a bulla Unigeniti, quam coram Parlamento proposuit, aliqua dixit quae cum illo loquutus est, tum quod prorsus desisteret, et quod alioquin infortunium superveniret, et quoque se in visione ei paulisper ostendit, dicebat quod tunc se reposuerit in lecto; hoc factum est 1759, die 13 Dec. circa horam octavam circiter.
5981. De Obsessoribus
Sunt multi spiritus qui volunt obsidere alios, et illi dum inveniunt alios spiritus qui id volunt, implent illos et quasi intrant in totum eorum corpus, et sic prorsus obsident, agunt per illos, loquuntur per illos, et quae obsessae agitant sicut insanae; hoc visum est in una faemina, quae ad illum locum ivit ubi obsessores sunt in copia; erat in plaga septentrionali, et illa implebatur et quasi furebat, et circumjecit se undequaque, et clamavit putans a se; obsessores visi etiam exire per inferiora ejus. Sunt plura genera obsessorum; illi prae reliquis obsessores sunt, qui aliorum animos volunt captare per modum intrandi in eorum affectiones, qui hoc potuerant et fecerunt obsessores in gradu maximo sunt, prout General Liewen, et similes; sunt omnes illi sensuales et corporei, tametsi non apparent tales in externa forma: praeterea omnes illi obsidere cupiunt, qui ita sensuales sunt, ut aegre abstrahi possint a naturalibus.
5982. Obsessores cognoscuntur ex eo quod intrent in singulas cogitationes et affectiones, etiam minimas, et se eis conjungunt jugiter, sic fecit furia quae apud me; correspondent qui probi unguibus.
5983. Quantum amor imperandi contra Dominum est
Fred. Gyll.
Quantum odium ei fuerit contra Dominum, ex eo patuit, quod a tempore cum venit in alteram vitam, inceperit odio habere illos, quos Dominus tutatur, ita contra ipsum Dominum; cepit tunc orare Patrem, et variis argumentis evincere, ut liceret ei dominari, imprimis ut me interficeret, quod etiam toties prohibitum ei fuit, sed usque omni modo fecit, et hoc magis et magis, usque ut tandem nihil aliud vellet quam me neci dare, quoscunque suis artibus et persuasionibus allexit, dedit in mandato ut mihi malum facerent, mittebantur tandem turmatim, qui me in pectore valde et diu infestarunt, insufflando suas respirationes, quod etiam ipse fecit, et saepe quoque punitus, sed incassum, tandem cum non potuit me aspicere, persuasit turmis ut me similiter infestarent e locis et distantiis ubi esset; post plures poenas tandem ultimam et durissimam passus, sed usque in hac poena dixit quod potius mori vellet quam desistere a me occidendo, etiam cum paene erat in agone, sic ut jucundum odii contra Dominum ei esset tantum, ut superaret jucundum vitae: quoties ad se rediit, dixit quod nihil contra meam personam haberet, sed usque quod nequaquam desistere posset quia jucundissimum; dictum ei quod hoc sit contra Dominum, sed Dominum nihil aestimavit; inde patuit quantum odium contra Dominum inest amori imperandi tali.
5984. Tandem exutus est, et demissus in cavernam ubi illi qui vastantur, inter illos qui sedent paene semimortui, quibus tabula praefigitur, in qua scriptum est quales sunt, quam praetereuntes legunt.
5985. De fide separata a charitate
Fuerunt qui in sola fide fuerunt, Kalsen. et alii, qui cum audiverunt solam fidem non dari, et esse damnosam haeresin, voluerunt per ratiocinationes concludere quod fides producat charitatem seu bona opera, et quod interea nihil mali imputetur, quia justificatus, haec haeresis respondebat conjunctioni quasi conjugiali cum hermaphrodita. Et quoque dolorem incutiebat sinistro lateri circa lumbos, ita infestabat nervos ibi, ex quo malo homo vix potest gradiri* et surgere.
* = gradi
5986. De viis et ordinatione eorum, ac repagulis
Datur spiritibus ire et progredi vias, quas vident, et quisque videt viam secundum ejus affectionem et inde cogitationem; sed usque plures viae sunt obstipatae transtris quas non ire conceditur, quia tunc illi qui infra et qui supra patiuntur, quidam in angores et quidam in dolores veniunt, nam a Domino inferiora et superiora ita ordinata sunt, ut influxus etiam mediatus sit a superioribus in inferiora, et sic porro.
5987. Zinzendorfiani quidam qui credunt prae aliis verum esse quod doctrina illorum dictat, non vident transtra illa, quia credunt firmiter quod non ita sit, vidi aliquem eorum transire vias per transtra nec vidisse illa, etiam dictum quod non videat transtra seu repagula illa, ex causa quia credidit se sincerus et verus esse, cum tamen erat insincerus et inverus, quare abactus est, erat Levi typographus.
5988. De Moravianis
Fui per diem et alterum cum Moravianis, qui non in priori loco infra ad dextrum, sed paulo antrorsum in simili plano, et quidam antesignanus, qui credebatur Zinzendorf, ad sinistrum ad aliquam distantiam, illi, cum dicebatur quid vera Ecclesiae, uno ore laudabant et hoc quasi cum affirmatione, sed perceptum quod prorsus nihil affirmarent, sed quod obstinate et duriter etiam tunc essent in sua doctrina contra illa; hoc adhuc plus faciebat antesignanus, sic ut credi posset, quod hoc fecisset ex affectione veri spirituali, sed usque mansit in sua doctrina, dictum ab iis quod ita fecerint in mundo, ut allicerent alios ad se, et cum se conjunxerunt cum illis eo modo, quod tantum propalent, sed caute, ex arcanis suis, quantum apparent recipere.
[2] Detectum est hoc arcanum, quod prorsus negent Divinum Domini, ac faciant Humanum suum vilius quam humanum alterius, tum quod non ex Jehovah Deo conceptus sit, sed quod fuerit spurius, quod non resurrexerit cum corpore, sed quod ablatus a discipulis aut aliis, quod cum transformatus fuerit illusio inducta a quibusdam spiritibus, et plura talia quae de Domino memorantur in Verbo, negant, pervertunt, et prophanant, sic etiam Verbum Novi Testamenti simul, Verbum Veteris Testamenti non curant sicut non Verbum pro illis, haec eorum nefanda arcana coacti sunt vulgare, ut scirem quales sunt, quare illis dictum est quod diaboli sint, et pejores infernalibus, ubi omnes negant Dominum, sed non tam nefando modo, agnoscendo et prophanando, quare illos, qui se confirmaverunt in dogmatibus tam nefandis pejores illis qui in infernis sunt, et quod sors eorum non posset alia esse.
[3] Quod dixerint se amavisse Dominum, quia receptus a Deo Patre pro Filio, propter passionem crucis, dictum est illis quod talis amor prorsus nihil conjungat, solum cum aliquibus simplicibus in ultimo coelo, qui non sciunt arcana illorum, sed solum percipiunt ex ore eorum quod ament Dominum, et quod brevi ab illis separentur et avellantur, additum quod amor in Dominum conjungens sit facere praecepta Ipsius, prot Ipse docet, et non talis amor, quia non conjungitur cum tam nefandis falsis, quae in illis et faciunt vitam spiritus eorum.
5989. Sed quod usque salvari possint ex illa congregatione, qui se in talibus non confirmaverunt, et plus qui nesciverunt, et crediderint Dominum ibi coli primario, et quod vita etiam simul cum fide debeat esse.
[2] Narratum etiam est nunc, quod occiderint foede aliquos ex illis, qui negaverunt talia, autumantes quod sin vulgarent arcana eorum, ac sin periret congregatio, et non amplius inter Christianos esse possent.
Dicebatur illis quod sint in infernis qui agnoscunt Patrem ut creatorem universi, sed nullus eorum qui agnoscunt Dominum, et quod in coelo omnes agnoscant Dominum; et quia ita Domini Divinum negant et prophanant, et simul quoque Verbum, quod illi qui se in eo confirmarunt, pessimi fiant in infernis.
[4] Credunt quod cum suam fidem habent, quod sint justificati et vivi, proinde si recipiunt arcana eorum, et quod tunc omnia quae faciunt sint bonum, etiam malum sit bonum, quod etiam nefando modo explicant, sicut occidere illos qui contra religionem eorum, tum defraudare et furari, et similia, quia pervertunt illa per sinistra.
[5] Postea illi clandestine moliebantur contra me necem, et erant cum homicidis, ac erant in abscondito sub me, et id faciebant.
[6] Postea convocabantur omnes ex illis, et explorabantur num unanimiter crediderint quod Domino solum Humanum et non Divinum, et num prorsus rejecerint omne charitatis, et per explorationem inventum quod etiam aliqui ex illis non tale nefandum dogma habuerint, et quod nesciverint arcana illa nefanda, quare congregabantur et separabantur, et illi qui talia dogmata nefanda tenuerunt fuerint partes, quae etiam apparuerunt nigri, at pars non talis qui apparuerunt aliquantum ex luce, in qua aliquid igneum; cum separati sunt, tunc illi nefandi dati sunt multis, in servitia, et sumebant ex illis servos, et sic factum ut nusquam simul essent et facerent aliquam congregationem, sic enim molituri nefanda: reliqui etiam divisi sunt, et missi in convenientes societates, tametsi voluerunt simul esse, sed hoc prohibitum.
5990. Memoratum etiam de organista apud quem habitavi, quod etiam ille infestatus ab illis, et quod illum quoque voluissent interficere, quia non approbavit illorum nefanda dogmata, sed quod non ausi ex pluribus causis, tum quod secum habuerit testes, sic exemtus est ab illorum furore.
5991. Quomodo explorantur Spiritus etiam per vias ac sedibus in domo
Explorantur spiritus variis modis, imprimis per circumversiones et inspectiones in occipitio, ubi si turpes, sciunt quod malae affectionis sint.
Praeterea [1)] dignoscuntur per vias quas eunt, sciunt enim statim ad quam plagam tendunt quales sunt, nam viae illis qui vadunt apertae sunt, et non alibi, cognoscunt etiam num vadant vias quas aliis non licet tam boni quam mali. 2) Sciunt etiam quales sunt ex habitationibus eorum in urbe, nam omnes ibi habitant secundum quale eorum, hoc ex plagis et ex distantia a centro. 3) Similiter stant in coetibus et 4) similiter sedent in Templis. 5) Similiter sedent in domibus, quisque novit suam sedem in camera, et inde cognoscitur. 6) Similiter habitant in domibus, eunt enim in illam partem domus quae correspondet.
5992. Quod Dominus exuerit Humanum ex matre, ut non filius ejus esset
Confirmationes hae. 1) Quod rejecerit nomen matris et dixerit “mulier,” Joh: II[: 4]. 2) Quod Ipse vocaverit illam mulier” e cruce, et non “mater” [Joh. XIX: 26]. 3) Quod dixerit etiam cum illa et fratres starent foris, quod non mater [Matth. XIX: 46-50, Marc. III: 31-35]. 4) Quod non esset filius Davidis [Matth. I: 25, Luc. I: 34, 35]. Quod ubivis apud Evangelistas ubi “mater” dicitur non fuerit ex Ipsius Domini ore. 5) Quod Maria mecum loquuta etiam dixerit quod non filius ejus esse, quia omne Divinum, supra n. 5834.
5993. De Zinzendorf
Loquutus sum cum Zinzendorf, et datum est ostendere illi errores ejus enormes, et datum est videre et audire ab ipso qualis est, quod nempe 1) maxime persuasor, et quod persuasio [esset] per contestationes, quod is sciat arcana coeli, et quod nisi in ejus doctrina nemo possit in coelum venire, contestationes dirae et tales ut intrent in animos, tametsi in falsissimis est. 2) Quod loquatur cum omnibus secundum illorum religionem, sic simulans quod ex simili doctrina sit, dicebat quod sic alliciat, et quod postea inseminet arcana sua, hinc explorando prius num recipiantur. 3) Dixit, quod fides ejus sit, quod Dominus natus sit, ut sit adoptatus filius Dei, et quod sit Filius Dei adoptivus, primum credidit quod solum adoptatus sit quia passionem crucis suscepit. 4) Quod ejus Divinum sit quale est Divinum apud alios homines; nunc quod aliquantum plus, quia natus est ut adoptaretur. 5) Negat Divinum Domini ex conceptione, dicebat quod ita scriptum sit, sed usque non credunt quod ita factum; ita sunt in specie socinianismi. 6) Non volunt hoc arcanum manifestare, quia sic vocarentur Sociniani [vel] Ariani, et periret congregatio. 7) Domino tribuit peccata, et quod non plus homo fuit quam alii. 8) Vilipendebat illa quae Dominus loquutus apud Evangelistas, dicens quod sint obscura et vix alicujus sensus; et quod Paulus loquutus multo melius quam Ipse. 9) Quod non curet Vetus Testamentum, et illa omnia quae ibi sunt de Domino, cum aliqua inde de Domino produxi, non voluit audire sicut rei nihili. 10) Quod respuat omnem vitam charitatis, quia nihil conducit ad salutem, et quod non sit cogitandum de Deo quoad vitam, hoc damnabat. 11) Erat prorsus pro fide separata a charitate.
Quia credebat quod is solus cum suis veniret in coelum, quia in vita per fidem, et sic quod venturus in gaudium coeleste, quaerebatur quid crederet de gaudio coelesti, credebat quod est gaudium incomprehensibile, dicebatur quod omne gaudium affectionis, et quod sit affectionis spiritualis, quia in hac inscribitur coelum apud hominem, et quanum inibi est affectionis naturalis separatae a spirituali tantum non sit gaudium coeli, credebat etiam quod venturus in supremum coelum, dicebatur ei quod nemini negetur coelum, ex adire coelum si cupit, quod etiam ipse potest si velit, ut ab actu sciat quid gaudium coeleste; quare accinxit se et intrabat societatem ubi gaudium coeleste, intrabat domum, ubi sedebat in jucundo et amaeno gloriae, sed id jucundum communicabatur reliquis in societate, quare mittebatur in domum illam, et jubebatur ut exirent societate, quia vitae eorum affectio et ejus jucundum incipiebat inde labefactari, dicebatur quod advena hoc faceret, is exploratus inveniebatur quod gloria ejus originem habebat ex se, quod tantus esset in mundo ut integram Ecclesiam stabiliverit, et sic quod ille prae aliis coelum mereretur; putabat non esse meritum in gloria sed usque erat, quare abivit: similiter factum in pluribus societatibus, et ubivis jussus abire, quia gaudia sua hebetaret et exstingueret, etiam ex eo quod contemneret omnes alios qui non ex sua religione essent, credentes illos mortuos; dictum est quod genuina gloria sit gloria usuum abstracta a se, ita solum propter usus, haec gloria est jucunditas cordis, et influit non a se et sua carne sed a Domino per coelum, et quod in hac gloria non posset esse, quia in mundo rejecerat omnem vitam usuum. Dictum ei porro quod si quotidie quaerat nusquam inventurus sit; dicebat quod loquutus sit cum fratribus suis de coelo, et quod illi quos invenit, quod habuerint coelum, sed nunc non amplius habeant, et quod quaerant et non inveniant; dicebatur illis causa, quia tales etiam cum multis aliis prius formarant sibi coelos, qui in Apocalypsi intelliguntur per prius coelum quod periit [Apoc. XXI: 1], quod etiam periit die ultimi judicii, et quod posthac non tales coeli tolerentur, sed quod omnes veniant, quo vitae seu spiritualis fides trahit illos.
5994. De pace in mundo si sit
Vidi currus longa serie per viam, dicebatur quod nunc pax facta sit in terris, hoc visum die 12 Junius in vigilia corporis.
5995. Continuatio de Zinzendorf et de Dippelio
In somno fuit Zinzendorf, me videns, et tunc simul Dippelium, qui apparuit sicut ferus cervus in vinculis, hunc vidit Zinzendorf et solvit vincula ejus, et in me immisit, qui irruit cum furore, volens me dilacerare et perdere, sed is tunc ab aliis dilaceratus est, et tunc veni ad immanem canem etiam in vinculis, qui etiam me laceraret, sed is irruit in cervum quod supra me, et illum male tractavit, post cervus ille immanis missus est in vincula alibi; cervus erat Dippelius, apparuit sic, et in vinculis, quod etiam apparentia, quia non licet ei circumire et populum perdere persuasione, ut in mundo, dixit Zinzendorf quod illum amaverit, sed quod animadverterit illum postea recessisse, et quod talis fuerit, ut omnes vellet lacerare et devorare, quod etiam fecerat scriptis malignis, et contra omnes, tali genio erat, dicebatur a me quod stylus ejus cum alios refelleret esset sicut plenus scientia et intelligentia, sed cum ipse retegeret sua sensa, quod fere fatuus esset, ut ubi de systematibus, de religiosis et de aliis rebus; jucundum vitae ejus fuit omnes refutare et turbas excitare.
[2] Praeterea Zinzendorfiani simile dicunt de se, quod Dominus de se, nempe quod sint filii Dei, [quod] adoptati sint, quod sint absque peccatis, quod sint vita et veritas, quod Deus sit in illis ut in Domino, quod per facere et facta, intelligatur vita talis, ita quod non cogitandum sit de malis et bonis vitae, quod non spectetur aliquod malum apud eos a Deo: non volunt quod bona vitae seu bona opera sint fructus fidei, quia non a Deo attenditur vita sed fides, et quod opera nihil faciant; omnia bona opera faciunt meritoria; bona quae mutuo faciunt, vocant bona amicitiae, vocant vitam suam inculpatam quia est viva per fidem.
5996. De putore cadaveroso ex violatione conjugii, ita ex tali adulterio, Ehrenpr. et de prophanatione Ille quocunque vadit intra sphaeram circum me, putebat sicut cadaver, et inquisitum unde hoc, et compertum etiam ex propria confessione, quod cupiditas ejus fuerit violare conjugia, persuadendo quod id nihil peccati esset, et imprimis insidebat cupido persuadendi et pelliciendi ad adulteria illas quae alioquin castae essent; patraverat etiam id, ubi potuit absque jactura famae, et ubi nihil de ea re transiret ad uxorem; violatores tales sunt in inferno cadaveroso; sed maxime putebat ex eo, quod dum juvenis amaverit bene uxorem, et detestatus adulteria, et quod postea in contrarium ivisset, et approbaverit adulteria, unde prophanatio amoris conjugialis, inde praecipue ille putor; conjectus etiam est ad infernum ubi violatores, bis, et agnoverunt eum statim. Ille cum inspectabat aliquem, producebat spiritus nefandos, a tergo et a latere, qui per phantasias educebant quasi uxorem, in conatu stuprandi, nefandum.
[2] Hic putor obveniebat postea, quoties cum Fred. Gyllenborg simul erat, causa –
5997. Quod simplices intelligant quae non sapientes
Scripsi in explicatione super Apocalypsin aliqua quae interioris intelligentiae sunt, ut de coelesti, spirituali, et naturali homine, ac de bonis et veris in ordine, quaedam uxor quae vixerat in diversorio mitt pa Tifwla Bodarna,* cum qua cum profectus sum, loquutus sum, illa in simplici fide ex corde erat, illa intelligebat omnia clare, at eruditus ibi non intellexit, imo non potuit intelligere, ita res est cum pluribus.
* = in medio tabernarum Tifwlae (verga suecica)
5998. Quomodo removentur mala et falsa, et insinuantur bona et vera apud bonos et vicissim
Observatum saepius quod spiritus ducantur per varias vias et in varia loca, antequam ad suum locum correspondentem veniunt, et postea per vivam experientiam instructus sum, quod mali ducantur ad societates bonas cum quibus communicationem habuerunt in mundo per vera Verbi apud eos, et quod ibi non possint esse, et discedant cum aversatione, inde solvuntur ab illis, et postea feruntur ad societates malas, quibus delectantur, cum quibus se conjungunt, ita vera et bona auferuntur, et mala et falsa arripiuntur, usque tandem cum venit in amorem regnantem; vicissim boni, feruntur ad societates non bonas, cum quibus cum non conveniunt, discedunt, et sic ab illis separantur; tunc feruntur ad societates bonas varias, et cum illis conjunguntur, cum abeunt ab illis, in conjunctione cum illis sunt, ita usque dum in affectionem suam regnantem veniunt, hoc mihi visum est cum quadam, quae in domo erat ubi bonae varii generis, cum quibus non mansit, sed usque cum illis communicationem nacta est.
5999. Bibliothecis in coelo
Admissus sum in Bibliothecam, ubi erat magnus numerus librorum, illi qui ibi erant non mihi visi sunt, sed usque loquuti mecum, dicebant, quod ibi essent Libri ex antiquis, scripti per correspondentias, interius in aliis Bibliothecis erant libri scripti ab illis qui ab antiquis Ecclesiis; et adhuc interius libri pro antiquissimis, a quibus societas Enoch vocata collegerat correspondentias, quae inserviverunt postea illis qui in Ecclesiis postea, quae Ecclesiae antiquae vocandae; erat ingens numerus qui studebant libris, et quidam ex illis eruditi fiunt, plures intelligentes, et alii sapientes. Apparebant loca seu cimelia pro interioribus Bibliothecis lucidiora et lucidiora, sed mihi et illis luce obscuriore, quia non capaces intrandi in illa sapientiae quae ibi: et quoque non datur venia illis qui in exterioribus sunt, intrandi in interiora, ex variis causis: loca ibi distincta sunt in plura secundum facultates eorum qui studebant.
[2] Sunt etiam in coelis alibi etiam Bibliothecae sed non publicae sicut ibi, in coelis qui etiam student communicationem habent cum illis in publicis illis Bibliothecis, et instruuntur inde in rebus dubiis.
[3] Sinistrorsum ad distantiam etiam sunt Bibliothecae in cimelia quoque distinctae, et sunt magno numero secundum omnes varietates studiorum et eruditionis inde, illi qui in theologicis student suis doctrinalibus, sed usque inde ducuntur ad recipiendum doctrinalia aliter, nam flectuntur per gradus ad veriora; sed plerique ibi non ad intelligentiam veniunt, sed ad eruditionem, quod etiam ipsi fassi sunt.
[4] Sunt ibi ad latus qui non student, ita, ut per studia intelligentes et sapientes fiant, sed qui cogitant ex illis quae per objecta et per scientias hauserunt, et qui ideo non volunt legere libros, et qui solum libros eligunt qui merae memoriae inserviunt, sicut lexica et collectiones quae pro sola memoria; illis datur cogitare et a Domino datur illis appercipere quae significant, et datur concludere ad plura quae intelligentiae sunt: causa quia illis non memoria, qualis est liis, sed pro illa cogitatio. Etc. etc.
[5] Explorabantur illi qui ab hodiernis, num capere possint et inde credere quod libri et Bibliothecae sint in mundo spirituali, et vix aliquis ex eruditis potuit. Dicebatur quod ibi haberent ex antiquis perplura de correspondentiis, et explicationes Verbi per sensum internum; quodque antiquissimi sapientes ibi in intimis conclavibus essent.
6000. Quod spiritus sit sua affectio, et quod fides talis sit qualis est hominis affectio
Loquutus sum [cum] spiritu quodam, qui fuerat Rex Angliae mense post obitum ejus, quod spiritus sit sua affectio, quod pateat ex eo, quod ejus facies varietur sicut cum ejus affectione vel contra illam alter loquitur, imo si prorsus contra illam quod evanescat, nec exeat per fores, nec sciatur quomodo: dein factum est, quod alicui spiritui datum sit immutare affectiones apud alium multis modis, et quod similiter variaretur facies ejus, datum est formare affectiones quae fuerunt apud eum, et tandem cum contrarium affectioni dominanti* insinuaret quod non appareret.
* in ms. contra affectionem dominantem in contrarium affectioni dominanti imperfecte emendatum
6001. Dein sistebatur videndum in quodam spiritu quid fides et qualis, quod prorsus alia, varia, multiplex, sicut conjungitur affectioni, ita quod talis sit qualis affectio, et quod foeda, deformis, et horrenda cum adjuncta affectioni malae, et usque creditum quod esset fides, cum tamen non est fides nisi verum fidei conjunctum sit affectioni spirituali seu bono charitatis: haec quoque repraesentata sunt, et sic clare ostensum quid sola fides, quod non detur fides sola et salvans, sed quod sit fides persuasiva vel fides historica, imo quod sit adulterium seu conjunctio cum foedo amore, ut cum amore sui etc.
6002. De fide cum Anglis
Plerique ex Episcopis et sacerdotibus Anglicanis non volunt audire aliud quam quod sola fides justificet, et quod sola fides producat bona opera, nec volunt quicquam ab hoc errore remittere, quia per varia se confirmaverunt in illo, et quia student mundo plus quam coelo; ex illo errore credunt, quod sola fides producat conatum ad bonum, quem nesciunt quod sit voluntas, et quod sic omne quod faciunt sit acceptum, bonum et vivificatum, quia homo in justitia, inde est, quod credant mala vitae illorum non illis imputari, et quod bonum vitae non possint ipsi facere nisi foret meritorium, inde nihil cogitant de vita, neque de malo ejus, neque de bono, imo nec sciunt quid malum et bonum, nisi quod in praeceptis decalogi, inde est quod nec sciant quid charitas, et quid proximus; nam quia credunt solam fidem producere bonum, dicunt omne esse bonum quod apud illos, nec [se] opus habere cogitare de faciendo bono; quum coram illis lecta est precatio eorum ad sacram coenam, haesitant, et dicunt primum, esse fructum fidei, sed quia hoc contranititur, dicunt ita dicendum est populo qui non scit arcana Ecclesiae: quare illis dictum est, quod soli antistites in erronea illa fide sint, non autem populus. – Dicunt etiam hominem agi sicut stipes ad bonum, quia Deus operatur id homine nesciente vel dormiente, sed ostensum illis quod non sicut stipes, quia accipit
6003. continue a Domino liberum cogitandi bonum et verum, et quod quidem appareat ut hominis tametsi sit Domini apud hominem, et quod homo ex hoc libero tanquam suo se ad Dominum convertere debeat, et facere bonum propter vitam aeternam, sed hoc non agnoverunt, dixerunt esse nihil hominis, sed responsum est, quod hoc detur homini ut suum, ut possit recipere id quod a Domino venit, et absque receptione, quae reciprocum est, nulla communicatio et appropriatio. – Praeterea datum illis explorare, quod prorsus tantum fidei sit quantum bonum talis voluntatis.
[2] Dictum eis quod tunc recipiant affectionem veri spiritualem quando student bono vitae, et quod etiam tunc accipiant illustrationem ut videant genuina vera, quia bonum amat illa, et conjungit illa sibi. Alioquin non recipiunt nisi falsa, et in tenebris sunt.
[3] Dicunt quod non malum faciant illi qui in Domino sunt, et inde deducunt quod quia per fidem justificati sunt, nihil malum in vita eorum sit, hoc conclusum est falsum; ita fit quando bonum vitae regnat apud hominem, et hoc non regnare potest, nisi homo propter Dominum, coelum, vitam aeternam abstineat a malis et studeat bono, tunc initiatur homo in illud, et conjungitur coelo et Domino, et tunc incipit Dominus operari bonum tam in cogitatione et in voluntate, facit ut homo reflectat super illa et intentiones suas et super facta ex illis, et cum homo in eum statum ex reflexione venit, tunc fit ille status regnans: sed nusquam potest status ille fieri regnans, et sic homo duci a Domino, per solam fidem, quae inducit credere quod non possit bonum a se facere, et quod malum ideo ei non imputetur.
6004. Cogita quisquis vult, annon quisque homo possit cogitare bonum et malum ex libero, et numne hoc liberum ei sit, tametsi non a se sed a Domino, a quo datur homini continue, tanquam sit hominis, hoc uti vult Dominus, ut sit reciprocum, et ut irradicetur homini, et quasi ei approprietur. Hoc idem est cum eo quod Ecclesia cuivis injungit, nempe ut exploret se, cogitationes et intentiones suas, sermones et facta sua, et poenitentiam agat, et vivat aliter ac prius, ut remittantur ei peccata, annon sic voluntas hominis sicut hominis adesse debet, an hoc fiat si duceretur sicut stipes, et si remitteret manum, et crederet influxum in eo operaretur conatum, homine nesciente seu dormiente.
[2] Si quaerunt quid sit bonum facere, respondetur, quod sit pro fine habere bonum Ecclesiae, patriae, societatis et concivis, propter illos, et propter bonum, ita bonum facere quia in Verbo mandatum est, quod est propter Dominum; et non propter finem solum sui honoris et lucri, hic finis dominatur quando vivitur secundum doctrinam de sola fide justificante, at alter finis dominatur quando vivitur secundum doctrinam charitatis; tunc etiam fidem habet de Domino, de Verbo, de vita aeterna, alioquin non fidem habet nisi persuasivam, historicam, quae etiam est mortua.
[3] Id bonum vitae est, quod facit fidem, quia vita fidei est bonum; nam bonum amat verum et sibi id conjungit, et quantum verum conjunctum est bono, tantum operatur et conjungit se bono, non ex se ut vero; sed ut tunc ex bono tunc: nam verum ex bono se conjungit, non autem verum absque bono, quia id mortuum est, est sicut corpus absque anima.
6005. Arcanum non prius notum est, quod Dominus conjungat bonum vero, in mente spirituali, seu in spiritu hominis, et quid agitur a Domino in illa mente, non venit ad manifestam perceptionem hominis, nisi solum obscure; quae perceptio fit successive manifestior, cum homo studet bono vitae, quod fit in naturali homine, hoc intelligitur per Domini verba ad Petrum, qui semel lotus est, non opus habet nisi quoad pedes lavetur [Joh. XIII: 10]: nam quantum homo operatur bona, tantum fit conjunctio spiritualis boni cum naturali, quod fit per vitam moralem, ut supra [cf. 5793-98] et hoc fit quoties homo cogitat et vult bonum sicut a se.
[2] Ita quoque intelligitur Domini verbum in Apocalypsi, quod jugiter pulset januam, et quod ingrediatur apud illum qui aperit [III: 20]. Haec aperitio fit sicut ab homine, si tamen agnoscit quod a Domino.
[3] Quod Dominus agat hominem ut cogitet et velit bonum sicut ex se, est ipsum essentiale reformationis, sic enim ei id appropriatur sicut suum, seu per id intrat affectionem ejus, et fit amoris, hoc reciprocum est.
[4] Antistites docti affirmant omnia quae laici loquuntur de bono vitae, dicentes esse fructum fidei, at ipsi aliter apud se credunt, quod nempe non operandum esse bonum ex aliqua voluntate manifeste, quia hoc est malum quia ab homine, et quia sic vindicat sibi bonum, quare nihil cogitant de bono vitae ex origine spirituali, sed solum ex causa naturali, ut supra [6004]; inde est quod fides clericorum ita differat a fide laicorum: quale discrimen apparet evidenter in altera vita; ubi sacerdotes, qui ex ea doctrina crediderunt, dura patiuntur, et qui vixerunt secundum eam condemnantur.
6006. De Libero
Audivi aliquos spiritus loquentes, et percepi tunc a Domino, quod absque libero nulla reformatio, causa quia si non in libero, non est in affirmatione rei, in qua tenetur, et sic non habet extensionem cogitationis et intelligentiae, nam credit tunc id verum esse, in quo est, et non videt opposita, verbo non est in aequilibrio spirituali, qui in eo est, is duci potest a Domino ad perspiciendum ab utraque parte, et sic videre omnia rationaliter et sic spiritualiter.
6007. De fide, cum Anglis, et de Idolo
Anglis qui dicebant solam fidem salvare, et in vita mali vixerunt, permissum est idolum ad formam hominis facere, et ei adaptabant omnia perquam concinne, et cum non possent omnia adaptare, erat Sverus Arnel, qui adjuvabat, tandem factum est idolum simili forma cum spiritu hominis, sed usque nulla ei vita.
6008. De spiritibus qui inducunt somnolentiam tetram, vix somnus et non vigilia
Cecideram aliquoties in statum somni tristis et tetri, et in eo statu tetra cogitavi, est enim tunc talis cogitatio somnolentiae, et evigilatus vidi spiritus praecipue ex faemineo sexu antrorsum ad aliquam distantiam, qui ludebant inter se manibus sicut qui pugnant, et dein proripiebant se in domum antrorsum, erat atmosphaera ab igneo, et spiritus simili colore, apparebant nudi; et dictum est mihi quod essent ex illis hominibus qui nihil discere voluerunt, et inde nullam affectionem aliquid sciendi et faciendi habuerunt, unde stupidae factae sunt, inde talem stuporem inducunt: prohibitum est illis exire domo antrorsum, sed usque exeunt; praeponuntur illis quidam spiritus industrii, sed illos quandoque in talem somnolentiae statum mittunt, quod vocant mittere in saccum; non abduci possunt per poenas, quia poenarum obliviscuntur: si aliqui sunt qui non obliviscuntur, separantur quia possunt aliquantum reformari; similiter illi ex iis qui dicunt se potius velle aliquid facere: reliqui mittuntur in loca deserta extra societates, ubi similes alii sunt.
6009. De Ulrica Eleonora
Die 15 Aug. 1761, tempore matutino apparuit mihi elegans currus in quo vir magnifice vestitus, et mox etiam aliqua virgo sicut ancilla facie communi cum Verbo in manu, erat Ulrica Eleonora in illo statu, tunc nesciens ego unde et quaenam, dum currus praetervectus vir vocavit eam, ut ascenderet ad se in currum, quod illa aegre faciebat, sed persuasa id fecit, vir ille fuit e Germania ex quodam ducatu ibi, qui mortuus puer, et similiter ac illa studuerat Verbo, et amaverat cognitiones veri spiritualis, sic bini vecti sunt per varias societates, et sic induerunt status illis convenientes, et quoque socios seu status conjugiales, inde in aulam magnificam [vecti].
6010. De amore imperandi
Quod ineffabilis jucunditas et quasi dulcedo insit amori imperandi, a multa experientia mihi notum factum est; in C. XII, quum ille maritatus, erat pugna inter eum et mulierem ejus de potestate imperandi, et tunc dictum mihi quod vocarent jucundum illius amoris suum coelum; cum tamen in eo est infernum.
6011. De progressione veri aut fidei a scientia in intellectum, dein ab intellectu in voluntatem, et a voluntate in actum, ex loquela cum angelis
Loquutus sum cum angelis de progressione veri in bonum, ita fidei in charitatem; quod angelis sit gaudium, quando homo infans et puer ex affectione discit et haurit vera, ita cum vera fiunt scientiae; et quod adhuc majus gaudium cum ei fit a [scientia] intellectus; tunc gaudium fit angelis in Regno spirituali Domini, adhuc majus gaudium quando ex intellectu fit voluntatis; gaudium tunc fit angelis in Regno coelesti Domini; et cum a voluntate fit actus, tunc fit gaudium angelis trium coelorum, quantum gaudium et quantae jucunditates insint progressioni isti, non describi potest, quia est ineffabile; sic enim homo intrat magis et magis in coelum, et fit coelum in minima forma. Hoc percepi, dum loquutus sum cum angelis, ex progressione jucundorum amoris conjugialis usque ad ultimum effectum, ex quo propagatur homo; talis est progressio conjunctionis cum coelo, hoc est, cum Domino, et talis est nova creatio hominis, ac formatio coeli seu angeli apud illum, Coelum enim est forma Divini veri ita progredientis, inde homo fit amor, et non aliter formatur conjugium veri et boni apud illum.
6012. De novis coelis, qui pereunt
Dictum est mihi quod tales coeli, in quibus interiores mali sed exterius boni sunt, post ultimum judicium etiam formentur, sed in exigua forma, at usque per vices destruantur, et postea destruantur a se per vicinias bonorum angelorum, nam cum coeli angelici in vicinis sunt, tunc non amplius datur nexus cum illis, ut prius, sed ex se collabuntur, ita fit posthac. Dicebant quod illi qui in illis coelis seu societatibus sunt, diminuantur successive, quod indies plures abeant, datum est videre unum tale coelum formatum a Catholicis in plaga occidentali versus meridiem in media distantia, quod dissolvebatur, constabant circiter a 800 ad, 1000, quidam erat apud me,* nempe ille qui Romae fuit ex Upsala, qui acceptaverat Catholicam religionem, cum quo loquutus sum, et quidem satis bene, sed usque communicabat illa cum Catholicis, et postea ivit ad illam societatem, per quod communicatio facta est cum societate in qua ego sum, et inde turbabantur valde, sic ut huc illuc discurrerent, dicentes quod nunc veniat illorum judicium seu dissipatio, et mox etiam incipiebant omni parte exire suae societatis, quae fuit urbs, ab undequaque; Monachi dicebant eis ut remanerent, sed responderunt, quod vellent remanere, sed non possent, et quod aliqua vis ex interiore illos agat, cui resistere non possent, et quoque quod eadem vis separet illos, et agat quosdam huc et quosdam illuc, sic quemvis ad suum locum; unde vis illa veniebat, nesciebant, sed patet quod ab interiore, nempe quod ex jucundo exteriore vellent remanere, sed ex interiore, quod nunc apertum eis fuit, agerent, cui exterius jucundum non resistere posset; at cum aliquantum abirent, tunc etiam venit jucundum abeundi, quia secundum diminutionem exterioris. Dictum quod illi essent non ex communi plebe, sed ex talibus, qui nihil in mundo fecerunt, nisi quam conversari, confabulari et sic tempus et dies in amaenitatibus et ludibriis peregerunt, dicebant etiam quod ibi non aliud fecerint, quam quaerere conversationes ut ibi confabularentur, comedebant, ludebant etiam instruentis, quandoque saltabant, sic ut in amaenis agerent omnem vitam, dixerunt quod Monachi persuaserint ad id, quia etiam illi talem vitam egerunt, dicentes quod nunc in coelis sint, et quod hoc illis licitum sit propterea; at meliores eorum dixerunt, quod si talem vitam agant, quod brevi dissipentur, et quod debeant in operibus esse, aliquid utile facere domi, sed responderunt quod hoc conati sint, sed quod non possent quia illis inamaenum et triste: illi autem qui in aliquo labore essent, partim forte remanserunt, et partim in bonas societates missi sint. Postea vidi pluribus aliis in locis similes dissolutiones inchoatarum societatum fieri, sic ut hoc continue fiat; inde patuit, quod omnes secundum externa sua abeant ad loca animis eorum convenientia, sed quod postea in interiora sua mittantur, et sic societates illorum jugiter dissolvantur. Dixerunt etiam quod animadverterint quod influxum habuerint, dum in societate illa simul fuerunt, ex inferioribus, et si reciperent ex superioribus, quod jucunda illorum perturbarentur.
* Sidebar: Erat Larman
6013. De illis qui in phantasia sunt, de Kalsenio
Vidi illum ex suo loco euntem ad quendam Ca. XII, cum quodam comite, ipse apparuit valde obscurus super capite viride, et comes ejus niger sicut daemon, et cum ad illum venit, dixit fastuosissime, quod magna faciat, et majora quam alius quidam, et cum explorabatur quid faceret, erant talia quae conglomeraret, quae erant vilia et fimi, haec quia ex phantasia videbat, credidit quod majora et magnificentiora essent, quam quod alii in mundo facerent, postea reversus dixit quod multa videat, quae dixit quod magnifica essent, cum tamen non erat aliquid, quia quicquid obvenit cogitationi suae, hoc videt sicut esset reale; talis factus est, quia credidit in mundo, quod homo ex propria potentia disponat omnia sua, et non Divinum, et quod naturale esset omne in mundo, et non Divinum, tametsi cum praedicavit et cogitavit de iis quae praedicaret, appareret sicut crederet Divina, sed id erat fides persuasiva quae in memoria, quae illi fidei quia erant media ad honores et ad lucra. Postea factus est Car. XII talis, et dixit quod videat omnes cogitationes in formis, tum exercitus et pugnas, nunc mirabilia alia, prorsus secundum cogitationes sui spiritus, et quod delectatus illis sicut delectatus suis cogitationibus, etiam spurcis, et dicebatur quod alii prope illum non viderint aliquid.
6014. De progressibus fidei quaedam
1) Primum erit informatio ex praedicatione, lectione ac Verbo, inde scientia vel cognitio credendorum, 2) inquisitio ex Verbo et ex praedicatione, tandem confirmatio ex Verbo, hoc est, eorum intelligentia, 3) quod non dubitandum, si dubitatur quod sit aliqua tentatio, post quam si vincit, fit fides fiducia, et quod vincat per quod intellectus captandus sit sub fide. 4) Denique quod veniat conatus ad benefaciendum, sed nihil ex homine, et id sicut influxus. 5) Cum in illo statu est tunc justificatus est, et nihil eum condemnat, et tunc ei appropriatur meritum Domini, et tunc Dominus reconciliat eum Patri; 6) fides imprimis salvans est fiducia quod Deus miserat filium ejus, ex qua fide omne reliquum fidei profluit.
6015. De loco ubi sensuales
Car. XII
Remote in septentrione juxta occidentem est locus ubi illi sunt qui mere sensuales, illi dicunt quod sciant omnia, et quod clare videant prae aliis quod ita et non aliter sit, ut quod natura sit ex qua omnia et quod non Deus, et qui rident illos, qui dicunt de talibus quae non vident et tangunt; est infernum intra infernum ibi ubi magis sensuales; quidam illuc missi sunt visuri loca, dixerunt quod in cameris illorum paene nihil viderent, quidam obscure aliquid, illi qui ibi dicebant quod videant clare omnia: et qui plus sensuales sunt, dicunt quod adhuc plura videant, ibi, hoc ibi aestimant, sunt enim magis sensuales; erant mensae, sellae, et similia; illuc missus est Car. XII, qui sensualis, et sicut illi loquutus: est quoque illis judex. Cum intus venit erat nudus, et voluit vestes, dictum ei quod vestes penderent in pariete quas assumsit, sic reliquit priora. =
6018. * De vestibus et earum correspondentia
= Cum C. XII venit in locum sensualium, tunc nudus apparuit, et voluit vestes, dictum est quod vestes penderent in pariete, assumsit primum boxor,** dein indusium, tunc vestes reliquas; per id exuit communicationem cum illis qui non sensuales fuerunt, et induit communicationem cum sensualibus, unde sensualis factus. – Simile factum est cum alio, Wolf, qui sibi nudus apparuit, sed ei datae vestes aliae, per quae communicatio adempta est cum illis, cum quibus non communicaret, et communicatio data cum illis cum quibus communicaret; vestes eorum correspondent illis. Simile apud me expertus sum, et percepi quod cum nudus communicarem cum illis qui e regno coelesti fuerunt, et cum jacerem in indusio, communicarem cum illis qui e regno spirituali. Datum etiam est mihi videre, quod pararent vestes ad correspondentias, quas possent mutare, et quod per induitionem vestium communicationes variatae sint; imprimis cum pileis et tiaris, sed haec magica sunt, quae abolentur. Verbo quisquis vestitur secundum statum ejus intellectus.
* hunc articulum conformiter auctoris indiciis huc inseruimus
** = braccas (vox suecica)
6016. De crudelitate
[De] filio Erik B.
Erat quidam qui crudelis, Er. Benz. filius, delectatus enim est damnis et necibus cum videret illa, ille inter tales erat, qui crudeles, cum quibus loquutus, dicebant quod diu jaceant, et jacuerint, et hoc per multum temporis sicut semimortui, usque dum id sedatum est, et postea quasi resuscitati non sapiunt, quare illis nasi non sunt, et quibusdam parum nasi, nam non possunt perceptionem habere: ita quoque erat cum illo, loca eorum sunt in extremitate occidentis, supra terras ibi.
6017. De Moravianis
Eram cum Moravianis, qui fassi sunt suos errores, et qui coeperunt velle recipere vera, quia vident se in misero statu, et sic non sicut crediderunt, quod illi prae caeteris venturi in coelum, loquutus cum illis de Domino, cujus Divinum nondum acceptare volebant, vocare illum Deum voluerunt sicut homines ut Aharon, vix ut angeli; agnoscebant quod vita faciat, et non sola fides, et quod bonum faciendum sicut a se, de baptismo loquutus quod id vanum fecerint, sed usque habuerint propter reformatos, et quod sancta coena esset modo sigillum, nec id fecerunt sanctum, ut alii.
6019. * De Carolo XI et ejus regina
Cum eram in statu spiritus noctu, ductus sum a comite ad domum quandam, quae e ligno bene ordinata, et credidi esse [C. XI regina], sed tunc fuisse uxorem alicujus sacerdotis, sed usque erat sola absque marito, quae ibi habitabat, et cum intravi, vidi in tabula opus acupicturae ab illa, quod opus erat pulchrum, et tunc comes meus loquutus est cum illa, de quadam re communi, quae erat viciniae illius, de qua informabat eum, sed erat res talis quam non recolligere potui in statu naturali, erat propria status spiritualis; postea evigilatus, et cum illa loquutus in statu naturali, et dixi quod illuc deductus fuerim a Domino per comitem illum, propter malos spiritus, qui tempore somni me inquirunt, et tunc mihi insidiantur, et postea dixi, quinam esset, quod nempe Carol. XII, ad mentionem et ideam ejus, illa cognovit illum, quod fuisset ejus filius, et vocabat illum Carl tono materno, post aliquam loquelam de statu pueritiae ejus in aula, venit in mentem quod regina Sveriae fuerit mater liberorum, ex quibus solus C. XII superstes, et postquam de binis filiabus, et earum sorte et statu loquutus sum, in memoriam ejus venit maritus ejus Carl XI, quapropter convenerunt, et se mutuo agnoverunt, et se consociabant ut maritus et uxor; hoc factum 1762 die 22 Jan.
* 6018 ocnformiter auctoris indiciis post 6015 insertum videas
6020. De purificatione societatum post ultimum Judicium
1) Societates malae conveniunt in locis prioribus, quae destructae, quia via prior tendit illuc, sed dein colliguntur ad aliquot centena, aut millia, auferuntur in sua inferna; et hoc perstabit usque dum loca illa, ac circumcirca implentur bonis spiritibus; tunc non amplius possunt ibi esse mali, quin anguntur, et sic recedant. Visum est mihi, quod societas ex Catholicis, ubi Papa adhuc erat, sed modo ut summus eorum sacerdos, quod apparerent nudi, omnes conquesti de eo, sed responsum est iis, quod hoc fiat, quia supra et [ad] latera adveniant accolae qui in veris sunt, et tunc ex influxu ab illis, appareant nudi, ex causa quia vacui sunt a veris, et vix aliquid sciant, nec scire velint, ostensum mihi quod sedeant ad focum et loquantur inter se, nec legant Verbum, nec volunt aliquid veri addiscere, tametsi vera faciunt sapientiam angelicam, et sapientia felicitatem; dictum porro, quod [si] appareant vestiti, non ita sit actualiter, sed ex eorum visione, quae conceditur, postea inceperunt angi, et cupiverunt discedere, et quoque discesserunt, et quidam ablati sunt, relictis qui in aliqua affectione veri fuerunt, et qui in aliquo studio seu opera. 2) Purificantur societates variis modis, et in mille locis, [ut] a C. XII, quod ad illum adducti fuerint ex variis naturis et malis, quos circumcirca disposuit sicut ad obsidionem contra hostem, et illi tunc ablati, et ad loca sua lati, ut in locum aut loca sua abirent. 3) Ostensum mihi quod colligantur in planitie ad aliquot millia, et quod tunc unicuivis inspiretur cupido cum conatu abeundi suis viis ad loca sibi destinata, ita ex instinctu, tametsi illis apparet, sicut scirent. 4) Aliis in locis aliter purificantur societates, sicut quod quidam praefectus in militia intret societatem ac videat illos qui inde auferendi seu abigendi sunt, ad quos vertit hastam, qualis esse solet praefectis, quam tenent in manu quum praecedunt; cumque obvertit illam, tunc abigitur quisque cui obvertit, ita quoque aliis modis. 5) Mirabile est, quod appareant una in societatibus, sicu simul essent, cum separandi sunt, tametsi alibi sunt, ex causa quia tunc similia similibus consociantur, et sic porro. Mirabile etiam est, quod qui similari genio sunt, dum veniunt ad certum locum, non sciunt aliter quam quod iidem sint cum illis qui ibi prius fuerunt, simili etiam tono loquelae sunt, sed mutatur eorum status cum alio veniunt. 6) Purificantur etiam societates per id quod mali illuc mittantur, unde quasi fermentatio, de qua supra [2132, 5222, 5838]. 7) Etiam separantur eo modo, quod faeminae lascivae, quae paene sirenes, quae edoctae simulatas affectiones producere, inspirent per affectiones societatem ad mala patranda aut volenda, ita quoque separantur.
6021. De Domino cum Mahumedanis
Mahumedani maxime aversantur tres persones Divinitatis, quia sic forent tres dii, quare cum inter se loquuntur Christiani et Mahumedani de Deo, dicunt hi quod tres deos faciant, at cum respondent quod illis unus Deus sit, indignantur, et quaerunt quis trium est vere Deus, tunc quidam respondent quod Deus Pater, quia creavit universum; dicunt, quod duo alteri sic sint parvi dii, et ita modo dicantur: cum autem audiunt quod sint aequales, recedunt, et Christianos contemnunt sicut parvi et fere nullius judicii in spiritualibus.
[2] Quidam habuit famulum ex Mahumedana religione, quem etiam de Deo interrogavit, dicens, quid credis de Christo? dixit quod sit Salvator, tum quid de Deo? dixit quod sit creator et sustentator, universi, tum interrogavit, annon Deus salvavit, dixit quod salvavit, quid tunc crederet de Christo, annon esset Deus, dixit quod esset Deus, tum dixit, quod sic sint duo, tunc famulus discessit dicens quod faciat duos deos, sic non volens ejus famulus esse; tempus postea intellexit, quod per Christum quem dixit salvatorem intellexerit Deum creatorem universi quoad salvationem, ita Eundem et non alium.
[3] Ita Mahumedani qui salvantur, agnoscunt Dominum unum cum Patre; et quod fere odio habeant Christianos quia tres deos faciunt.
Similiter Judaei subsannant Christianos, imprimis quia tres deos faciunt, cum tamen unusquisque scit quod sit unus Deus.
Sic etiam Catholici Romani possunt pudefieri quod sibi assumserint potestatem Divinam.
6022. De Pontificiis
Pontificii etiam emittunt emissarios ad alliciendum et seducendum omnes quos offendunt, etiam ad reformatos, sed plectuntur; etiam emiserunt duos ad Caes. Petrum Moscov. qui sciverunt se insinuare in passiones ejus.
Congregati etiam nunc erant in consistorio, quod supra in meridie, ubi cardinales in camera post illos, ut prius, erant, plures erant in consistorio et in camera post illos, sed quia cum diabolis se consociaverunt ad perdendum illos quos Dominus tutatur, ideo destructi sunt, illi qui in camera post illos per antrum emissi sunt in infernum, et quoque plures ex consociis qui supra illos in altiori, et illi qui in consistorio dissipati sunt, et conjecti in inferna sua.
Similiter congregarunt se super montibus in occidente ad plagam meridionalem, colles super quibus erant subversi sunt, ut superiora ima facta sint, ita quoque in inferna conjecti, ex causa quia in societate patrandi id malum fuerunt cum illis in consistorio, hoc factum est 1762 Febr. et similia fiunt per vices usque dum terrae circumcirca et demum illorum occupantur a fidelibus.
Synedrium in occidente versus septentrionem adhuc perstat.
Eversio etiam facta est illorum qui in septentrione versus orientem se congregarunt, quia etiam se consociaverunt in malo illo patrando.
Praeterea in occidente in altiori loco sunt pontificii non mali, ubi etiam papa, qui agnoscit quod Domino omnis potestas sit, et conservatur, etiam ut recipiantur advenae e mundo, qui ibi papam adorant.
6023. De illis qui in fide separata
Quando separati sunt e coelo illi qui in fide separata fuerunt, quorum ingens numerus fuit, tunc apparuerunt a tergo in occidente, ut inde exciperent plures ad seducendum, apparuerunt quidam sicut hirci, quidam sicut dracones, sed infra omnes coelos, et mox supra terram ibi, et removebantur inde paulatim sicut aliis qui in vita fidei circumdati fuerunt, super quibus questi sunt, sed sicut circumdati recesserunt magis et magis, quia angebantur ab advenis qui in vita fidei, duces illorum praeibant, ac tendebant in deserta loca, ubi vix virgultum, sed arenaria et rupeta, quae correspondent tali religioni. Per vices inde desumti sunt, quidam ad erudiendos, quidam in inferna, secundum vitam.
Animadverti post aliquot dies, quod illi qui in fide separata, conjungerent se cum spiritibus malis et cum diabolis, quod cum manifestatum est, visitatio facta, et perceptum quod ideo se conjunxerint, quia contra vitam essent, de qua angeli inter se loquebantur, et cum deprehensi sunt, disputabant acriter pro fide, quod inde justificatio, et nihil per vitam, sed cum ostensum illis est, quod unusquisque sortiatur coelum secundum vitam, et quod omnis religio sit vitae, et quod spiritus et angelus talis sit qualis ejus vita, et quod solum illa exploretur, scientes quod fides ei talis sit, tunc convicti removebantur, et veniebant ad illos qui in vita fidei erant, cum quibus voluerunt se consociare, sed illi dixerunt, quod appareant lividi sicut cadavera, et quod nihil vitae in illorum faciebus videant, quare non recepti, tunc aperiebatur hiatus in quem descendebant, qui apparebat obscurus, et antrorsus rupes, dicentes quod modo rupes sint ante et a tergo, sed quod vallis inter rupes, ubi aliquod gramineum, ubi eorum habitationes: illuc descenderunt alii qui supra illos fuerunt; nam plerumque est expansum superius e similibus: fuerunt plerique antistites, dicentes primum, quod ibi nihil veri percipiant.
6024. Loquutus sum cum illis, num aliquid voluntatis sit in illis quae vocant fidem, cum inde separatur charitas, exploratum, quod non sit, sed quod tunc voluntas insit, quando charitas et fides unum faciunt, sicut quod Deus miserit filium, ut salvaret genus humanum, hoc apud illos, qui separarunt charitatem a fide, non perspectum est aliquid voluntatis, sed quod esset modo cogitatio ex memoria, ita tale quod dissipatur in altera vita. Causa est, quia voluntas non aditur et aperitur, nisi aliquid ejus transeat in actum seu in facta, non enim potest aperiri per solum cogitare, nisi cogitare transeat in factum, quod fit per velle, alioquin voluntas sopita et nulla est, quia non excitata aut formata.
[2] Loqui datum est cum illis qui in fide separata,* num dicere queant fructus fidei, dixerunt quod ultimus gradus justificationis sit conatus ad faciendum bonum, et quod ibi subsistant, quia si fructus adderentur, quod forent ab homine, tum in illis meritum, et illa non sunt bona, et quia post illum gradum homini nihil mali imputetur quicquid facit, quod ideo illi fructus sint a Domino, non apparentes homini, quod fit per applicationem meriti Domini, quod facit ut omne opus hominis sit bonum ita fructus; ita vesani sunt. Quaesitum est, annon conatus ille sit voluntas, dicunt quod non sit voluntas quae hominis, sed Dei in voluntate, quae ita quoque non perceptibilis. Summopere cavent ne fides conjungatur bonis operibus, quia si conjunguntur fides non sit fides, quae causa est, quod plures scripserint de conjunctione illorum, sed tam mystice, ut solum eruditis pateat, hoc doctorum est studium, ex quibus patet, quod pervertant totum Verbum, et omnia illa quae Dominus mandavit de bonis faciendis. Inde est, quod praedicatores, qui talem fidem habuerunt in mundo, non possint praedicare in mundo spirituali, nam tametsi coguntur praedicare vitam et bona actu, usque auditur ex sono eorum, quod non intelligant alia bona actu seu opera quam mere moralia et civilia, et sic ex sono cognoscitur idea illorum, quare nec illis amplius liet praedicare, sed solum illis qui spiritualia opera in mundo intellexerunt. – Tunc colligebantur omnes ab undequaque, qui in tali cogitatione de fructu fidei fuerunt, erant plerique antistites, qui eruditi prae aliis fuerunt, reliqui qui fructus fidei simpliciter crediderunt bona opera, non cum illis collecti sunt, et illi eruditi congregati sunt infra ad sinistrum prope infernum, ac circumlati sunt ad loca sua secundum vitam, nec concessum est illis amplius praedicare. Causa erat, quia tale principium in cogitatione intrat voluntatem et omnia acta voluntatis, illo nesciente, vidi tales etiam in inferno. Plures dixerunt, quod non aliud cogitaverint de fructibus fidei, quam quod fides producat illos, sicut arbor fructus, et quod homo cogitare debeat de operibus quae faciet et quod faciet. – Dixerunt porro, quod apud Adamum fuerit tale liberum, ut ex se posset facere bonum, sed quod id non apud posteros, et quod id quoque argumento esset. – Dictum illis, quod sicut quis non potest facere quicquam a se, etiam non quicquam credere possit a se, et sic quod simile sit, et inde quod non sit fides, sed respondit eruditissimus eorum, quod liberum credendi seu liberum fidei ex Domino nobis adhuc sit, sed non liberum faciendi seu liberum charitatis, quod fuit liberum arbitrium apud Adamum, quod hoc deperditum sit. Insania.
* Sidebar: NB.
6025. De illis qui negant Divinum Domini
De sorore Adlerstierna et ejus marito, tum de M. Polhem*
Loquutus sum cum illis, qui dixerunt quod summo studio studuerint theologiae, et vitae, et credidi ex illis in mundo, quod prae reliquis salvarentur, quia prae caeteris studuerunt pietati, cogitando de Divinis, loquendo de illis, et vivendo secundum cogitationes et fidem, sed miratus sum quod ita non esset cum eorum felicitate in altera vita, quare loquutus sum cum illis, dixerunt quod negaverint Divinum Domini, unde factum quod sanctitatem Verbi, imprimis Evangelistarum, in dubium vocaverint; quare illis dictum est, quod sic nusquam aliqua vera potuissent recipere e coelo, illa unice procedunt et influunt a Domino per Verbum, et in Christiano orbe imprimis per Verbum Evangelistarum, addidi quod Divinum Domini negare et Verbum contemnere sit peccare contra spiritum sanctum. Spiritus sanctus est Divinum verum hoc est Verbum docens Divinum Domini; explorati num aliqua vera habuerint, et visum quod non aliqua, et cum nacti aliqua vera, versa sint in falsa; prout de operibus, quod essent non propter Verbum, sed civilia et moralia, similiter de sancta coena, et pluribus aliis, dixi illis, quod non bonum sit incumbere theologiae et pietati, nisi agnoscantur Dominus et Verbum.
[2] Perceptum, visum et auditum quod brachia illorum essent absque viribus, sic ut pendula motitarentur quaquaversum; tanquam in egestate essent, parum victus accipientes, quod ipsi mirati sunt; et quod audiverint ab aliis falsitates quas captaverant, sed quod ab illis recedere non possent.
[3] Datur illis quandoque in quadam societate esse, in quam admittantur omnes reformati, qui moralem vitam vivere possunt, tum ob causam ut instruantur de veris, illi quando possunt moralem vitam in externis agere, tolerantur, at cum incipiunt seducere alios per principia falsa, inde ejiciuntur, in illa societate clausa sunt interiora cogitationum, ut prius in coelis prioribus [ref].
[4] Credunt quod Pater sit Deus solus, separatus a Filio, et Patrem vel vident in alto, vel responsa fuerunt a quodam spiritu vel bono vel malo, qui se dicit Deum Patrem esse, ex eo st quod in falsa omnis generis labantur.
[5] Dixerunt quod non comprehenderint redemptionem a Domino, et quod ideo negaverint illam.
* vide 4729
6026. Quod in altera vita omnes qui agnoscunt Divinum, cogitent de Deo ut homine
Omnes qui in mundo non negaverunt Deum, et qui aliqua fide agnoverunt Deum, non aliter cogitant de Deo quam sicut de homine, ita qui adoraverunt Deum Patrem, vident aliquem spiritum, quem putant esse Deum patrem, ita Fr. Gyllenborg, ita secret i Carlscrona, ita omnes reliqui qui agnoverunt, Welling qui se venditavit Deum patrem, sic qui vident spiritum in alto super capite, illi omnes cogitant quod sit Deus pater; dixi alicui cur ita credit, cum tamen in mundo aliam ideam habuerit de Patre, ut de universo, quia creator universi, et quod tunc de Illo non cogitaverit ut de homine, nunc autem ut de homine, dictum est illi quod hoc sit ex influxu coeli, quia universum coelum est sicut unus homo, et hoc a Domino qui est Homo, quare Divinum procedens etiam est Homo, quod in forma est coelum, inde non aliter de Deo potest cogitari, quam ut de Homine.
6027. * De conjugio inter Keisarinnan i Ryssland och de la Gardie
1) Woro de tilsammans och giorde bekenskap, hos hwarandra, och fingo for hwarannan tycke, –
2) Sedan informerades hon om hans slecht, reste til derass societeten hwarest de woro, til R[iksrad] Ekebladz, til hwilken god ingang war, och beromdes, sedan til Gref Fers., men der war ingen ingang, och sades at dess andar woro sadane, at de wel intet nekade Gud, Gudz ord och Theologien, men doch intet tenckt derpa.
3) Da forut skildes de la Gardie ifran sin fru, med hwilken han ibland haft umgenge, sedan sellan, doch refererade han til synedrium, om divortium kunde hafwa rum, hwilket undersockte det, och funno at ingen likhet war uti affectionerne, och sa blefwo de skilde.
4) Sedan talte kejsarinnan med sin foretraderska, hwilken da war med sin afledne man, och fantz intet wara af serdeles begrep, men berettades, at sedan hon kommit til styrelsen, och sen lardt spraket wel, har haft twenne hon i hemlighet radfort, dem andra intet wetat af, och pa derass [rad] resolveradt; wisades likasom de hade ingang pa sidan, och der kommit op i en kammare, der ingen fick ga in; men sedan kommo de i nagon onad, och drogo sig undan, sedan radgiorde hon uppenbarligen med flere.
– Hon fortrot wel pa hwad som skedt, men doch kunde hon dertil intet giora. Hennes man war ganska begifwen pa supande.
5) Sedan kom keissarinnan at tala med den Biskop i Lubeck hwarmed hon warit forlofwadt, men hon fandt intet behag for honom, helst da ock syntes jemte honom ett fruentimmer af wackert ansichte, som war hans maitres, och den han mycket alskade, den han ei i werlden hade fwergifwet.
– Wistes sedan hwarest nu han war hemma, som war nedre uti helfwete, derest sa[g] illa ut, och han hade ringa syssla for sig, som der plagar wara. Hwarigenom tycket for honom forgick.
6) Sedan talte hon med en ifran Holsten och Mecklenburg, som friat, at se honom, men hon fant olikhet, och intet wille weta utav honom, som hon ock gjordt i werlden.
7) Sedan reste hon ut omkring, och kom longt ifran sitt hemwist, da som det plagar ske, hon intet wiste hwarest hon war hmma, som ock hwilken hon sielf war; pa wagen motte henne Gr. de la Gardie, och beledsagade, begge okiande da, och da finge de aterigen tycke for hwarandra, beledsagade henne omkring til en wag some bar hemtil. Da de kommo af hendelsse at skiljas at.
– Andra gangen reste hon ocksa omkring, da jag intet sag hwad som hende.
– Tredie gangen reste hon den wagen som forsta gangen, och da jemwel ex providentia Domini motte henne de la Guardie, och da sago de, som ske plagar, at den ena hwar bestemd for den andra, och holt wel af hwarandra, och fordes da hem, hwar til sin societet.
8) Keisarinnan kom at foresta den besta societeten af Ryssarna som har mycken kiarlek for henna; Keissar Peter tog da afsked ifran den societeten, hwart sedan han kommit wet jag ei; han hade 2ne forkladda Jesuiter hos sig, de sa intagit hans sinne, at han intet kunde ofwergifwa dem, hwilcke hemligen sokte at fora honom til de Catholska.
– De la Guardie fick ock en wacker societet at foresta.
9) Den sista gangen, da hon beledsagades hem af de l. Gardie, da kom de la Gardie til hennes palais, och wart emellan dem beslutit om giftermahlet, war nog lenge tilsammans.
10) Da det war beslutat, sendes en Engel harifran op til himmelen som war i wackra hwita kleder, at fa derifran en prestman, at wiga dem, som skedde allenast pa det settet, at han fragade begge om samtycke, och aar han det hordt, nskade han dem Gudz nad och welsignelse, mehra intet, detta skedde den 5 Martius 1762. Da reste han til henne 4 par hester fore, gran!
11) Sedan emottogs lyckonskningar, 1) af sma barn, som fordes at tala ifran himmelen, hwaraf hon blef sa rord, at hon gick ut i ett annat rum, och af himmelsk fegnad af derass tahl, gret, 2) da hon kom tilbakars kommo 8 stycken storre barn, och giorde en wacker lyckonskan. Nar de utgick, kyste hon dem alla. 3) Seden fullwexte, som dodt barn, och blifwit i himmelen opfodde. 4) Sist kommo sadana ifran Ryska nationen som ock blifwit opfodde i himmelen, och aflade sin lyckonskan. 12) Sist sa hordes ifrn himlarnes societeter, hwarfter 100 annan ofwanfran korta lyckonskningar, doch wackra i ordning efter provincierna der, som pastod nog lenge, till 100de eller 2 a 300, hwarefter annan, och woro monge som wille annu lyckonska, men som det gick sa lenge ut pa tiden, giorde monge tilsammans en lyckonska, och sa widare. Hordes ocksa en musique instemmande i ordning med barnas affectioner som der warit.
13) Sedan giordes maltid, som war prachtig, hwarwid woro 30 personer.
14) Sedan om morgonen, sedan de legat tilsammans, satte de sig i en wagn tilsammans, da jag sag honom ombytt, rodt riddarband, och da reste de til honom, enar de ditkommo, sa war huset forbytt uti en skiont palais, med monga rum, det han ganska forundrade sig ofwer. De gingo deromkring, skiont ofweralt.
– Sedan gingo de uti ofre waningen, fant betienter som horde til societeten, dem hon strax igenkende efter wahnligheten, och woro flere rum, derest annu inge woro, ett sort teckn at societeten torde okas.
15) Sedan kommo in nagre som hade lof at giora repraesentationer, de der med wackra repraesentationer repraesenterade regeringen.
16) Sedan foro de til henne i det forre rummet –
17) Deras kiarlek blev sa starck; at hon astundade wara ett med honom jemwel til kroppen, som ock skedde, och funno sig wel uti det, at det kan ske, nar det astundas.
– Da syntes de lika som lyftas op ifran hogen.
– Kunna saledes wara ett, och wara 2 til kroppen, doch med ett lif.
18) De la Gardie har warit af den hugen at altid tala om nyttiga saker discursive, sa ock a couran ock vivide, som [om] morales och spirituales [saker], och saledes tala af forstand, och intet som sker af sola memoria.
19) Det wisades sedan, huru de aro som intet neka Gud, Gudz ord, och theologien, men doch intet tencka nagot derpa, fordes ned nagot til dem, hwilcka ganska mycket klagade sig, at de aro inwertes arliga, och hafwa som inwertes som aggar dem, de gifwa godt at ata, som da sades gradde och skir mat, men det gior dem intet godt, alt godt werkar intet hos dem, efter hand gifwa de sig i nagot giora, men sa snat det ar alt, sa kommer det igen.
– De ata giarna peparrotz streng.
20) Sedan reste de omkring uti wagn uti societeten, at wisa sig, som sker i werlden.
21) Sedan syntes hon, och war hel wacker.
22) Emellertid och sedan –
23) Om Keisar Peter, at han forestod den societe, men let sig intala af 2 Jesuiter forkladde, som blev opteckt, de der hade communication med deras radkammare ofwerst op i meridie, och han saledes tog aftrade, och for neder til de semre af samma nationen, hon wille intet forfordehla honom, talte med honom, men han tog afsked af sig sielft.
24) Sedan kommo dr. Ulrica med sin gemahl, at giora visit hos dem, han forst talte med Rysk. Keis. och wistes al hoflighet; sedan dr. Ulrica forst til Delagardie, och sedan til Ryska Keis. och giorde sitt tahl, forst simpelt och sedan inre och inre, som beswarades i ordning, och nagot widare.
25) Begge woro den 25 Martius in statu innocentiae tilsamman, och gingo omkring, och sagos af monga omkring sasom sma Barn;
– Sedan fick och Lud. XV Re. F. ocksa wara in statu innocentiae, och syntes han andre sasom barn af 5 a 6 ahr, och gick in til lupen, som flydde bort, och til ett Lejon, och satt sig der, som kastade sig om ifran.
* hic articulus in ms. suecice scriptus lingua latina ut sequitur intelligendus est:
De conjugio inter Imperatricem in Russia et de la Gardie
1) Erant simul et se mutuo inter se cognoscebant, et amore mutuo capti sunt, –
2) Dein de ejus cognatis informata, itinerata est ad societatem eorum, ubi erant, ad C[onsiliarii] Ekebladi, apud quem bene accepta est, et honorata, tunc ad Comitis Fersen, sed ibi nulla acceptio, ac dictum quod spiritus ejus tales essent, ut Deum, Dei Verbum et Theologiam quidem non negarent, sed usque nihil de illis cogitaverint.
3) Prius separatus est de la Gardie ab uxore sua, cum qua quandoque concubitus habuerat, postea raro, sed se ad synedrium retulit, num divortium fieri posset, illi id explorabant, et invenerunt quod in affectionibus nulla similitudo esset, quare separati sunt.
4) Dein loquuta est Imperatrix cum antecedenti sua, quae tunc cum marito suo mortuo erat, ac inventum eam non tanto intellectu esse, sed postquam illa in regimen venerit, et tunc linguam bene didicerit, narratum est illam duos clandestine consuluisse, aliis nescientibus, et secundum [consilia] eorum decrevisse; ostensum, tanquam a latere introitum haberent, et inde in cameram ascenderent, ubi nulli intrare licebat; at quod posthac in aliquam invidiam venerint, et se receperint, posthac quod aperte cum pluribus consultaret.
– Indignata quidem est eo, quod evenit, sed tamen ad id nihil facere poterat.
– Maritus suus prorsus ad potandum deditus erat.
5) Dein incepit imperatrix loqui cum Episcopo Lubecensi cum quo desponsa fuerat, sed ille ei non placuit; maxime cum apparuit apud eum mulier pulchra facie, quae ejus concubina erat, et quam multum amabat, quam nunquam gentium deseruisset.
– Postea ostensum ubinam ille domi, erat inferius in inferno, ubi officia vilia pro se habebat, qualia ibi solent esse. Per quod voluptas pro eo peruit.
6) Dein loquuta est cum quodam ex Holstatia et Megalopolitano ducatu, qui eam petierat, ut videret eum, sed dissimilitudinem invenit, et nihil de eo scire voluit, sicut etiam in mundo fecerat.
7) Dein peregrinabatur circumcirca, et venit longe a domicilio suo, tunc sicut solet fieri, nesciebat ubinam domi esset, ut nec quaenam ipsa esset. In via offendit eam Com. de la Gardie, et eam deduxit, binis tunc nescientibus, et tunciterum amore mutuo capti sunt, deduxit eam circumcirca ad viam, quae domum ferebat, tunc accidit casu, quod separarentur.
– Altera vice etiam peregrinata est circumcirca, tunc non vidi, quid contigerit.
– Tertia vice eandem viam ivit, quam prima vice, et tunc similiter ex providentia Domini obviam ei venit de la Guardie, et tunc videbant, sicut fieri solet, quod sibi mutuo destinati essent, et se quidem mutuo amarent, ac ferebantur tunc domum, uterque ad suam societatem.
8) Imperatrix incepit praesidere societati optimae russorum, quae erga eam multum habet amorem; Caesar Peter huic societati tunc vale dixit; quo inde venerit, nescio; habebat apud se duo Jesuitas, aliena quiret, qui eum clandestine ad Catholicos ferre tentabant.
– De la Guardie etiam pulchram societatem ad praesidendum accepit.
9) Ultima vice, quando a de l. Gardie domum deducta est, tunc venit de la Gardie ad ejus palatium, et inter se de conjugio constituerunt, fuerant satis dui simul. –
10) Cum hoc constitutum erat, missus est hinc sursum in coelum angelus pulchris vestibus albis indutus, ut inde sacerdotem adduceret qui eos matrimonio jungeret, quod simpliciter eo modo factum, quod utrumque de consesu quaereret, quo audito, illis gratiam et benedictionem Dei vovit, nihil plus, hoc factum die 5 Martius 1762. Tunc domum ejus itineratus est, praecedentibus 4 paribus equorum, grande!
11) Dein accipiebantur gratulationes, 1) ab infantibus, qui ducti sunt ut e coelo loquerentur, quo illa ita mota est, ut in aliam cameram exiret, et ex gaudio coelesti ex loquela eorum, lachrymaret, 2) cum rediret venerunt 8 pueri et fecerunt gratulationem, pulchram; cum exirent, eos omnes osculata est. 3) Tunc adulti, qui infantes mortuio et in coelo educati sunt. 4) Tandem venerunt tales ex russica natione qui etiam in coelo educati sunt, et gratulationem suam obtulerunt.
12) Tandem tunc a societatibus coelorum, una post alteram desuper audiebantur gratulationes breves, sed pulchrae secundum provincias ibi, quod satis diu perstabat, ad 100 vel 2 ad 300, una post alteram, et erant usque plures, quae gratulari volebant, sed cum hoc tanto tempore extendebat, fecerunt plures simul unam gratulationem, etc. Audiebatur etiam musica concordans ordine cum infantum affectionibus, qui ibi erant.
13) Dein facta est coena, quae splendida erat, ubi aderant 30 personae.
14) Dein postero die, postquam concubuerint, se in curru consederunt, tunc vidi eum revestitum, cum cinctura equestri rubra, et tunc domum ejus peregrinati sunt, cum illus advenerunt, erat domus in palatium pulchrum mutata, cum cameris multis, quod is prorsus miratus. Circumibant, ubique pulchrum.
– Dein in conclave superius intrabant, invenerunt servos, qui societati pertinebant, quos secundum morem statim agnoscebat, et plures camerae erant, ubi prius nullae, signum quoddam, quod societas fortasse augeretur.
15) Dein intraunt quidam, quibus permissum erat repraesentationes facere, hi repraesentationibus pulchris regimen repraesentabant.
16) Dein domum ejus profecti sunt in locum priorem –
17) Eorum amor tam fortis fiebat, ut illa cum eo unum esse desideraret, ipso corpore, quod etiam factum, et bene contenti erant in eo, quod hoc fieri possit, cum desideretur.
– Tunc visi sunt tanquam ex alto elevari.
– Ita unum esse posse, et duo quoad corpus esse, sed cum una vita.
18) De la Gardie indole tali fuit, ut semper de rebus utilibus loqui solitus esset discursive, sic ut au courant et vivide, ut [de rebus] moralibus et spiritualibus, et ita ex intellectu loqui, et non sicut [saepe] fit ex sola memoria.
19) Ostensum dein, quales illi sunt qui Deum, Verbum Dei, et theologiam non negant, sed usque nihil de illis cogitant, deductus aliquantum infra ad illos, qui valde conquesti sunt, quod interius honesti sint, et interius [aliquid] habeant, quod eos angit, dant illis bene comedere, cremores lactis et edulia pura, sed hoc illis nihil boni facit, omne bonum nihil apud eos operatur; postea dant se operi alicui, sed cum finitur, tunc redit [angor]. – Libenter siliquastrum acre edunt.
20) Dein circumcirca intra societatem peregrinati sunt, se ostendendi causa, sicut in mundo fit.
21) Dein visa illa, et pulcherrima erat.
22) Interea et postea –
23) De Caesare Petro, quod is illi societati praesiderat, sed se passus permoveri a duobus Jesuitis aliena veste occultatis, ut detectum est, hi cum suo concilio altissime in meridie communicationem habebant, is itaque se sua sponte abdicavit, et descendit ad pejores ejusdem nationis; illa nolens ei iniquum facere, loquuta est cum eo, sed is ex seipso discessit.
24) Dein venit regina Ulrica cum marito suo ut eos inviserrent, is primum cum Russic. Caes. loquutus et omnis comitas ostendebatur; dein regina Ulrica primum ad do la Gardie, et tunc ad Russic. Caes. [se vertit] et verba sua fecit, primum simplicia et dein magis magisque interiora, ad quam respondebatur ordine, praeter plura.
25) Bini erant die 25 Martius simul in statu innocentiae, et circumibant, et visi multis circumcirca ut infantes;
– Dein licuit quoque Lud. XV Re. F. in statu innocentiae esse, et is visus aliis sicut puer 5 ad 6 annorum, et intravit ad lupos, qui aufugerunt, et ad Leonem, et adsedit ibi, qui se circumjecit inde.
6028. De statu C. XII tum L. et J. Benz., R. Lagerb.
1) C. XII intime malus et e diametro contra Divinum, quae detecta, tandem in ultimum occidentis dejectus, et profundissime demissus, factus est totus sicut osseus.
2) L. et J. Benz. ambo tales ut nihil Divini recipere possent, sed ex inferno conatus extremos, dejecti tandem in occidentem profunde inter diabolos.
3) R.* Lagerb. erat sicut absque vita, apparens sicut semimortuus, et sicut bestia pronata circumcirca quod** fraenaretur: ex causa quia negaverat Divinum, inspirabatur ei cogitatio de Divino sicut viva, quam bene recepit et plenius intellexit, sic factus est vivus, ex quo informatus, quod illi vitam habeant qui agnoscunt Divinum; futuram ejus sortem nescio.
* = Riksrad = consiliarius (vox suecica)
** h.e. quod sicut bestia undique prostrata
6029. De illis qui non cogitant aliquid de Divino, sed usque non negant illa [vide 6027: 2, 19]
Sunt quidam qui non negant Deum, nec negant Verbum, et Ecclesiae doctrinam, sed usque nihil cogitant de illis, quia immergunt se constanter mundanis, ut (Gr. Fers.) illi in altera vita degunt in locis sub terra aliquantum remote, et ibi interius anguntur, sicut pungerentur doloribus, illis sunt consolatores, sed incassum, dant illis cremores lactis, et edulia, tum per musicalia et lusoria delectant illos, sed usque dolores pungentes animi manent, dant se officiis, sed usque redeunt, mutant loca, sed ibi similiter, dant se officiis, operis, sed cum finiuntur in angores illos relabuntur, sic ut miseram vitam agant: causa quia non illis conjunctio cum coelo, nec cum inferno.
6030. Quomodo malis auferuntur magica et praestigiae et similia
Omnes illi in Mundo qui per artes ad honores aut lucra evecti sunt, et inde sibi persuaserunt, quod non providentia Divina regat singula, aut aliter, et qui inde crediderunt quod artes prae providentia valeant, qui cum Divinum parum crediderant, in altera vita addiscunt agere per correspondentias vario modo, quidam per artificiales vestes aut cidares; aut per varias motiones membrorum, vel per determinatum visum ad certas plagas, ubi sciunt societates intentionibus suis correspondentes dari, et sic comparare sibi [facultatem] faciendi secundum lubitum, alii per dicta e Verbo excitare societates, et per mille alios modos, qui sunt minus et magis magici, illi credunt quod tantum possint et valeant quantum illos agnoscunt, erat Ernstrom, qui artificiosius aliis talia calluit, ille et similes ad voraginem quandam igneo sulphuream, (ita apparentem) [ducuntur], et ibi talia per cruciatus diros auferuntur, mittuntur in loca correspondentia talibus ibi, et dire cruciantur, et adiguntur tunc confiteri omnia illa, tam societates quam intentiones, et ad quamvis cruciabantur usque dum prorsus illa non vellent, ita quod sicut rejicerent a se, et hoc circa quamlibet, erant circa 100 tales ad quas detegendas adactus est, et a se eo modo removit, ita auferuntur illa mala.
– Postea cum inde elevantur apparent sicut non compotes sui, absque aliquo vitae jucundo, ita sicut illi qui nihil sciunt et volunt scire, talis erat Ernstr�m; et is confitebatur quam fidem habuerit de Deo, quae falsorum.
6031. – Ex his patuit quod malum aliquod non removeri possit nisi primum evocetur, et homo nolit illud, sic primum removentur ab illo tales societates.
[2] – Tum quod homo ex se debeat rejicere mala, et nisi a se quod mala non removeantur, quod contra illorum opinionem est, qui credunt quod opera nihil faciant sed sola fides, illi etiam credunt quod Deus condonet omnia peccata absque ulla cooperatione hominis, cum tamen absque ejus cooperatione nihil mali removetur: nam vulnera nisi aperiantur non possunt sanari.
– Omnes poenae in infernis non ex alia causa sunt, quam ut actualiter aperiantur et sciantur mala, et puniantur usque dum illa nolunt.
6032. Quod influxus boni a Domino, nihil faciat, si homo non faciat bonum sicut a se
De fide
Hoc saepius dictum spiritibus, ut tamen confirmaretur, datum est cuidam spiritui malo duci e coelo ad bona faciendum, is etiam bona fecit, sed quia non fecit illa sicut a se, erat sicut quidam qui ducitur ab alio, paene ut automaton, quod quidem movetur, sed usque nihil recipit, per quod ostensum, quod non receptio, appropriatio et conjunctio sit per bonum quod homo non voluntate seu affectione sua recipit a se, nam Dominus est agens, et homo reagens, si reagens recipit absque reactione sicut a se, transit influxus boni, nec fit homo melior quam prius. Hoc contra illos qui fidem separant a charitate.
[2] Hoc illustrari potest etiam ex eo: quod malus spiritus nequeat abduci a malis nisi per poenas,* erat Cederstedt qui malum fecit, et voluit se abducere ab illo, quia timebat poenam, sed quia malum concordabat cum ejus natura, non abducere se potuit, quod tentavit variis modis, quia in malis fuit quoad amorem; at cum poena infligitur, tunc per poenam eo usque adigitur, ut non velit malum, et cum id non vult, tunc rejicit a se malum, hoc est, societatem quae in simili malo est, quae societas tunc ab illo separatur, sed modo usque dum non amplius in timore poenae est: haec quoque causa est, quod poenae sint in mundo spirituali. Inde etiam concludi potest, quod homo non introduci possit in aliquam societatem coelestem, nisi ipse ex voluntate velit bonum aut fugiat malum.
* Sidebar: Poena
6033. Quod natura hominis post mortem non auferri possit, sed frangi et domari possit
Natura hominis est jucundum amoris ejus regnantis, visum, quod quidam , erat Jac. Benz. Arch. vellet ut omnia suae doctrinae de sola fide principia quae erant falsa, auferrentur, et darentur genuina vera loco eorum, hoc factum, sed erat stupidus sicut quid nihil scivisset.
[2] Cum illo etiam factum, ut societates mundi spiritualis ab eo auferrentur, quibus ablatis tam stupidus factus est [ut] vix potuerit stupidior fieri, et non ad vitam aliquam intellectus redire posset, antequam rediret ad suas societates, in quas extensio cogitationum ejus fuit, inde patuit, quod cogitatio hominis et inde ejus intelligentia dependeat a communicatione cum societatibus; et quod homo non possit reformari per ablationem earum, sic quod nec auferantur peccata immediate; sed quod hoc fiat aliis mediis, nempe per poenas, tentationes, vastationes et plura alia: tum quod homo a se debeat rejicere illas societates.
[3] Observatum quod natura usque remaneat, utcunque homo admonetur in altera vita, imo illuditur: hoc factum est cum Jac. Benz. Arch., ille in jucundo imperandi fuit, et ad dominandum excitavit alios ut irent cum illo, et occuparent urbes, sed quoties excitaverat, et cum illis progredi vellet, illusus est, factus niger, monstrum, animal etc. ex quo viso recesserunt; hoc factum est centies, et toties confessus quod insanus esset, sed usque statim rediit. –
[4] Factum est cum Rege Angliae, quod delusus sit a suis intra binos annos, qui illum adorabant sicut numen, superiorem alio homine, et confessus est saepius quod insaniret, sed usque adhuc post 1 1/2 annum perstat natura illi. Vidi punitiones malorum, quod per poenas a se rejecerint societates, et quod sic homo quasi a se facere debeat, et rejicere mala, hoc saepius visum est.
6034. De amore imperandi et de amore possidendi bona mundi
Visus est Franc. pater, sicut absque vita, sed tamen percipiebatur caro sicut vivi hominis, credebatur quod esset arte factus sicut homo, absque cogitationis vita adhuc, sed postea loquebatur, dicens quod is sit Frankarnes fader,* et quod sit absque vita cogitationis per vices, et cum accedunt ejus spiritus, quod aliquandiu vivat: causa illius status dicebatur, quod in animo ejus fuerit amor seu cupiditas imperandi super omnia mundi, et quod spiritus recedant ab illo, quia illis imperare vult, et quandoque novi accedant, ejus sors est misera.
[2] Quidam sunt quasi fatui, sicut Gustavus I, quidam sicut vincti, quidam aliter. Visi etiam sunt alii qui flagrarunt cupiditate imperandi, qui sicut insani, nullius rationis, ut C. XII, Er. Benz., Jacob Benz., Landg.** H. Gyllenborg,*** et alii, qui miseram vitam vivunt, quia non aliquo munere fungi illis conceditur, quia se spectant, et non curant usus ita nec a Domino duci possunt: etiam Dompr.**** Bredborg. – Etiam postea auditi simul undequaque multi simul, quod misere vivant, et quod non aliud possint, quam aliquod vile opus facere, ad quod coguntur, et per quod tenentur in vinculis.
[3] Postea loquutus sum [cum] Gyllenborg Patre, qui talis fuerat ut cupiverit possidere omnia quae vidit, is quoque in misero statu erat, opus faciens, nempe suas vestes et similia. Et postea auditi plures simul qui similes, quod in summam paupertatem veniant, et tandem quaerant opus facere, ut possint cibum habere et vestiri, quare tunc in locum sub terra veniunt ubi laborant varia, et sicut laborant vestiuntur et nutriuntur.
[4] Qui in illis amoribus sunt, imprimis in amore sui, apparent insani, et quoties redeunt insanos se vident sed usque redeunt ad insaniam, nec usquam desistunt et credunt insaniam esse intelligentiam, et astutiam prudentiam, tametsi insani sunt, usque sunt astutissimi, in gradu supremo quidam.
[5] Sed sors illorum fit quod sint absque intelligentia et vita ejus, sunt sicut fatui, nescientes quid faciant, tandem adiguntur ad servitia.
[6] Dixi pluries ad illos, quod sint pejores rutis animalibus, et quoque sunt.
* = Francorum pater (verba suecica)
** = Landtgrefve = Comes (vox suecica)
*** interpuncta addita
**** = Domprost = Decanus (vox suecica)
6035. Status spiritualis qualis est respectu ad statum naturalem
Status spiritualis in quo sunt omnes spiritus et angeli, innumerabilia habet, quae non cadunt in ideas naturales, et inde non exprimi possunt, hoc scivi, sed usque non potui describere, nunc datum est scire qualis ille status est.
1) * Sit exemplum, man wet at skilnad ar emellan konen, qwin och mans, denne skilnaden formercka de med sina varieteter.
– Ja samma skilnad faller in i alla ideer, uti gestus, i tahl, och alt sadant kan exprimeras lingua spirituali.
– Samma skilnad faller in uti decoramenter uti husen, at man kan se af dem at der ar frun betydande kopnet.
– Sammaledes wisar det sig uti det som utantils ar, sa at man kan se at det liknar arten af det konet.
– Sammaledes uti hwart meuble uti hus, och sai alt som tenckas och ses.
2) Hwarfore ock alla kamrar i hus aro sa formerade med fenster, och alla der warande meubler efter derass bruk, efter hustrurs, efter mans, efter jungfrurs, efter barns, efter drengars, sammaledes decoramenter i tak, wid fenster, pa dorar, sa at det och det faller strax in til hwad behof.
3) Alla affectioner, passioner, goda och elaka effigieras likaledes,
– och det med alla sina varieteter in specie, sa at hwar species har sitt serskild och alt sadant kan oendligen varieras, och da beholla sin likhet in communi.
4) Sammaledes conjunctionerna emellan affectioner, med oendeli git mehra.
5) Sammaledes i alt hwad man tenckar ifran det ena til det andra som til exempel difficulteter, faciliteter, beswaren, begiaren, nyttorna, med alt annat, de kunna tenckas i redighet, de kunna opskrifwas, de kunna optecknas, de kunna i pricka effigieras ad visum, och ses.
6) Alt sadant kan intet inkomma in ideas cogitationis naturalis, derest icke rationale har sin existence af spirituali.
7) Variationerna af alt som ses, aro ock relativa efter situm ad plagas, hwarfore ock hwar och [en] weta sina stellen och sittia.
8) In tertio coelo innumerabilia plura sistuntur, millena quae ut unum in coelis inferioribus.
9) Possunt aromatum genera et species per ideas et per voces exprimere.
10) Sciunt eiam morbos ex correspondentia, habent medicamenta quae correspondent, et quibus etiam sanantur, omnia tamen ex origine spirituali.
11) Omne quale rei, personae et loci potest ibi nominari, ac ex audito nomine noscitur statim quale cum multis quae inibi, hoc non fieri potest in mundo naturali.
* sententiae 1 ad 7 quoad maximam partem suecice in ms. apparentes, latine intelligendae sunt ut sequitur:
1) Sit exemplum, notum est quod differentia sit inter sexus, faemininum et masculinum, hanc differentiam cum varietatibus suis percipiunt.
– Imo eadem differentia in omnes ideas incidit, in gestus, in loquelam, et omnia talia lingua spirituali exprimi possunt.
– Eadem differentia incidit in decoramenta in domibus, sic ut de iis dici possit, quod ibi faemina sexus valentior sit.
– Siiliter se ostendit hoc in eo quod foras est, sic ut dici possit, quod hoc [vel illud] naturae hujus sexus simile sit.
– Similiter in omni apparatu in domo, ac ita in omnia quae cogitantur et videntur.
2) Quare etiam omnia conclavia in domo fenestris, et omnibus supellectilibus inibi secundum usum eorum instructa sunt, sic secundum uxoris, secundummariti, secundum puellarum, secundum liberorum, secundum famularum, similiter decoramenta in tecto, in fenestris, super januis, sic ut hoc vel illud statim cuicunque necessitati incidat.
3) Omnes affectiones, passiones, bonae et malae quoque effinguntur,
– et hoc cum omnibus varietatibus suis in specie, sic, ut quaevis species suum distinctum habeat et omnia talia infinite variari possint, et usque similitu dinem suam in communi conservare.
4) Similiter conjunctiones inter affectionibus, praeter infinite plura.
5) Similiter in omnibus quae cogitantur ab una [extremitate] ad alteram ut exempli causa difficultates, facilitates, molestiae, cupiditates, usus, praeter alia haec possunt in claritate cogitari, possunt scribi, possunt memorari, in punctulo possunt ad visum effigi, et videri.
6) Omnia talia non intrae possunt in ideas cogitationis naturalis ubi rationale suam existentiam ex spirituali non habet.
7) Variationes omnium, quae videntur, etiam relativae sunt secundum situm ad plagas, quare etiam unusquisque sua loca et suas sedes norunt.
6036. De Infernis visis
Vic. P. Hjerne voluit videre aliquem in inferno, quod etiam permissum est, intravit in 1 ibi erat sicut flammeum, apparebant illi candelae, et hoc quia illi in amore sui fuerunt. Inde intravit in 2 ubi apparebant illi qui ibi nigri, nigredo furva: inde intravit in 3 et ibi apparebant sicut illi qui sepulti in indusiis feralibus, visi pallidi sicut mortui. Quaerebat illos num mortui essent, dicebant quod appareant sibi vivere, sed quod tales sint in oculis aliorum. Similiter in prioribus, quod ibi appareant inter se sicut homines, sed in luce coeli tales.
4) – Postea pervasit longum lacunar, et venit in antrum, ubi non aliquos videbat, erant inconspicui sicut volantes larvae, erant illi qui per phantasias potuerunt se ejicere in alia loca, quando ad finem antri venit, respexit, et vidit eos sedentes, erant quidam senes cum barbis, quidam facie solum barba, et alii aliter monstrosi, loquebatur pauca cum illis. Inde 5 progressus est in aliud infernum, ubi apparebat sicut igneum tetrum, et illi ibi sicut ignei, et erant qui affectione simulata potuerunt induere affectiones varias, et simul per phantasias repraesentare varia, sicut utensilia et magnifica, sed quia transibant cum phantasia, taedio affecti ulterius illa sistere, ibi Er. Benzelius. Et postea egressus venit in diem.
6037. Quod falsis nulla potentia sit contra vera
Apparet quod illis qui in infernis sunt, et malis in Mundo spirituali quod potentia magna sit, quare in Verbo vocantur potentes, validi, fortes, heroes, sed est potentia illorum in falsis aliorum, per innumeras artes, etiam per simulationes veri etc., inde tentationes ei plura alia, ex quibus apparentia potentiae illorum est.
– Erat quidam malus spiritus qui credidit ex eo, quod potentiam haberet in vera, erat Abr. Schonst. et ille voluit ex illa fiducia valere contra vera, quare in vera apud me se conjecit, sed inspexi in ejus os ex veris, inde ille factus est prorsus sicut mortuus, et sic jacuit et visus multis, etiam simul tunc dirissime cruciatus est.
6038. De muribus majoribus
Sunt mures majores illi qui possunt simulare affectiones bonas, vultu, sono loquelae et gestu ita ut alter prorsus nesciret aliter quam quod piissimi et castissimi essent, ostensum etiam hoc est coram sacerdotibus, coram quibus tenebant librum, et ad devotionem multam effigiabant vultum et oculos, et spectabant ad societatem bonam, et inde deprompserunt doctrinalia; et demum inflabant in sacerdotum affectionem devotionis et pietatis, ut vix aliter credere possent quam quod tales essent, cum tamen in magno gradu diaboli.
6039. De cogitatione veri ubi falsa, de Luthero
Loquutus sum cum Luthero, et animadverti quod vellet cogitare contra fidem solam, sed percepi quod non posset, quia falsa implebant cogitationem, inhibebant, visa est sphaera cogitationis plena confirmationibus fidei, quae non admittebat ingressum veritatum contra illam, sic ut prius removenda sint falsa, antequam vera intrent, quod etiam ille animadvertit, et ex eo reflectit, super causa, cur adhuc in illis esset, tametsi audiverat tam multa quae contra illa, quae etiam agnoverat: et cum vellet falsa removere, percepit quod jucundum amoris ex eo quod illa invenerat, et defenderat, inhiberet, quod id quoque et primum removeretur; ferebatur ab una societate in alteram, et quoque in illam ubi in vero erat, sed non potuit ibi morari quia erat contra jucundum fastus ejus; dicebat, quod oraverit Deum ut veritates intelligeret et manifestaret, sed quod ei responsum esset, quod daretur si posset recipere.
6040. De Melanchthone et Luthero
Venit quidam ex plaga septentrionali prope occidentem perquam longinque ibi, ubi sunt astutiores, erat diabolus inter astutiores et malitiosiores; cum ambulabat, audiebatur ambulatio ejus gravis, ponderosa, audita sicut ambulatio ursi, et cum aliquibus diebus fuit circum me, tunc plura malitiose fecit, nesciebam quinam, sed detectus est, venit ad Lutherum, in ejus camera, et assidebat ibi e regione ejus, et loquebatur cum illo, dicens quod cognosceret eum, et quod loquutus sit cum illo in mundo, et detexit plurima quae loquutus est tunc cum illo, ex quibus Lutherus cognovit quod ille esset, et quod loquutus sit cum illo multa de sola fide absque bonis operibus: quaerebat Lutherus qualis ejus sors nunc esset, dixit quod per vices sit in camera lacunata, et per vices in inferno prope sub judice, cum in camera sua, quod amictus sit toga intus pelle ursina, quae arcebat illum a frigore, quodque ibi scribat plura, pleraque de sola fide, et quod aliquoties oret Deum et scribat bene, et tunc dictatur ei ab angelis de bonis charitatis, sed cum relegit illa, nihil intelligit, quare rejicit illa; per vices autem est in inferno sub judice, ibi sicut reliqui ibi in vili opere; in multa cupiditate puniendi fuit, et quoque plures male tractavit. Punitus saepe, audivi judicem loquentem de punitione ejus, multus ei timor est pro judice, quia praevalens.
6041. De Calvino
Calvinus erat in societate una coeli, sed longinque e medio, et erat adhuc in tali doctrina Ecclesiae, in qua fuit in Mundo, loquebatur mecum, quod corresponderit cum Luthero de fide et de bonis operibus, audiebat etiam Lutherus, et quod ostenderit quod si sola fides acceptaretur, quod tunc illa quae in Verbo contradicerentur, et quod usque conjungenda sint, et quod Lutherus haesitaverit in legendo literas, et responderit quod si opera reciperet, quod non recederet longe a Pontificiis: et dein per literas communicabant, et Calvinus permansit in fide cum bonis operibus, at Lutherus in sola fide, credens quod fides quidem producat illa sicut arbor fructum, dicens quod conjunctio sit, sed non illam excogitavit sicut asseclae ejus; scripsit Calvino, quod non confirmare opera posset, quia ab homine, a quo non bonum, et [quia] meritum in illis. Calvinus in sua societate acceptus est, quia probus, [nec] turbas facit, audivi hoc de uno moderatore societatis.
6042. De Melanchthone et Luthero
Porro dictum quod in camera ejus lacunata sint plura quae rudia et tristia, et cum videt apud alios qui scribunt, quod ibi decoratiora sint, quaerit causam, et dicitur quia cogitant etiam de bonis operibus; et cum id audit, etiam vult de illis cogitare, sed quia non potest, orat Deum ut possit, et tunc influit aliquid e coelo sicut dictatum, quod scribit, sed usque postea cum legit non intelligit, et tunc usque apparet camera ejus variis ornata, sed mox disparantur: plures ad eum ex terris veniunt praecipue Angli, sed non admittit illos propter indecora quae in ejus camera, sed invenit per artem phantasticam facere apparentias decoramentorum, verum illa inter loquendum disparantur; et apparent sicut solet, quare abeunt et non redeunt.
[2] Lutherus dein cameram lacunatam nactus in confinio Melanchthonis, sed illa erat ornatior Camera Melanchthonis, quia usque loquutus de operibus, quae homo facturus ex obedientia, tametsi non salvificum in illis posuerit. Audivi de illo aliquoties, quod vellet rejicere sua principia de separatione, et quod tentaverit, sed incassum, quia densum nubis, quod in ejus mente apparet, prius discutiendum est, prius non potest verum seu lux e coelo intrare. – Simile dictum est Zinzendorfianis, quorum quidam etiam voluerunt discutere suam separationem, et tentaverunt recipere conjunctionem, sed dictum eis quod non possent, quia falsa obstant, quae prius discutienda; et quod sint similes 5 virginibus, quae non oleum habebant in lampadibus, quae postea oleum emebant [Matth. XXV: 1-13]. Narravit Lutherus, quod dictum sit ei per Angelum a Domino, ut caveat a fide, quia non est aliquid in ea, quare aliquo tempore cavit, et opera recommendavit, sed usque continuavit separare opera a fide, et sic Epistolam Jacobi devovit, et Apocalypsin rejecit.
6043. De Zinzendorfio et Moravianis
Loquutus cum illo, reductus est in statum vitae cum profectus in regiones et docuit, quare nunc quoque circumvadit ad societates et praedicat, sed dixit quod nullibi recipiatur, et prohibitum est ad asseclas suos venire: confitetur se Arianum, quod Dominus sit adoptivus Filius Dei, aegre potest eo deduci ut dicat Dominum et esse natum ut adoptaretur, tametsi convincitur ex eo, quod ex Deo natus sit, hoc nunc negat, sed quod sit adoptivus. Bona opera non modo aversatur sed etiam abominatur; Deum Patrem praedicat, sed quia obtulerunt se plures et dixerunt se Deum patrem esse, desistit a videndo illum, quare, ut dixit, non scit quorsum se vertat, Verbum Veteris Testamenti vilipendit, Evangelistas parum curavit, solum epistolas Pauli. Deductus ad asseclas ante multum tempus mortuos in mundo, et vidit illos quod non aliquid veri sciant, et quod sint in statu paene misero, in spe et in exspectatione solum, saepe inter spem et metum, spes illis est ex persuasione illorum in mundo, quod illi vivi sint prae reliquis. Dum volunt recipere vera, obstant falsa, quae non discuti possunt. Sciunt illi, quod sensatio, ex qua gloriati sunt in mundo, fuerit ex spiritibus qui ab eadem secta, qui apud illos. Callidi et solertes ad falsificandum Verbum sunt, et ad captum omnium detorquent illud a suo sensu, quod fit in coetu, coeundo. Quod Ariani sint, hoc inter arcana eorum est, quod non revelandum. Cum dicunt quod vivi sint prae aliis, quaeritur ubinam sunt vera et ubi bona, per quae et a quibus vita, dicunt in fide, tunc dicitur quid veri in fide illorum, et quid boni? Solenne est in praedicationibus eorum, quod dicant, “credis quod appropinquas ad coelum, et quantum credis appropinquare tantum abscedis,” et sic non revelant quid hoc, sed intelligunt, quod agnoscant Divinum Domini aequale Divino Patris, et quod bona opera faciant. Illos, qui arcana illorum propalant, et ab illorum secta negant, volunt occidere, et si facerent excusant quia est propter veritatem; et propter id odium illorum et forte ob intentiones, Zinzendorf liquantum se removit ab illis. Propter falsa et propter non bona claudunt sibi prorsus coelum, omnia quae vocant vera sunt falsa, non volunt quod fides operetur bona, sed quod sint bona omnia per suam fidem. Dicunt quod Dominus sit amandus propter passionem crucis, sed non colendus: quod sacra coena sit modo recordatio passionis, et quod illam obeant ex obedientia, soli inter se vivunt, quia ita in mundo, et dum ab aliis convincuntur quod in falsis sint, et quid vera, discredunt, dicentes quod non velint convinci.
6044. De illis qui in sola fide
Loquutus sum [cum] Jac. Benzel. de sola fide, et dixi quod summarium omnium fidei sit hodie, quod ex fiducia et confidentia credant, quod Christus missus sit a Patre et quod per passionem crucis redemerit nos, et quod in illo summario et in illa confessione nihil veri sit, sed quod falsa sint illa iis qui confirmant se in eo. Ille agnovit, et ut sciret quod ita esset, missus in campestria, et tenebatur in illa fide, et tunc non vidit nisi arenosa et scrupulos, et prorsus nihil graminis, quaerebat, sed non inveniebat, gramen significat aliquid veri, hoc dixit aliis, et cum cogitavit de confirmationibus illius summarii, tunc apparebant serpentes, qui in pedes ejus involare volebant; inde ex ipsa experientia convictus est, quod prorsus nihil veri illi fidei insit. – Sed e longinquo apparebant campestria, ubi habitabant qui in simili fide, illis erant gramen, virgulta, et arbores, et aedificia in quibus habitabant, erant hilares animo, erant quoque seduli in suis operis, sed confessi sunt quod solum sciverint illam confessionem sed non ultra sensum literae Verbi cogitaverint; et quia non ulterius cogitatione iverunt, illi etiam aliqua vera potuerunt recipere; tum quod usque de Deo cogitaverint in vita sua.
[2] Postea J. B. maximopere indoluit, volens recipere vera, et sic rejicere falsa, sed non potuit, quia falsa et inde mala obstabant, quae cum in mente sunt, non intrare possunt aliqua vera, tum quia homo fit totus qualis est ex falsis et malis, et dictum quod qui in talibus est, non potest de Divinis cogitare quam falsa et mala, imo nec in vita morali et civili, quoniam illa faciunt intellectum et voluntatem ejus; insuper dixit, quod mirum sit quod homo non cogitet de Deo et de vita aeterna in mundo, cum tamen talis fit in aeternum, et qui in falsis mali et in malis falsi sunt non in aliqua societate coeli possint esse, et quod habitet misere, amiciatur misere, et nutriatur misere, et cum talibus in inferno victurus est, qui scelerati fuerunt, ita continuo miseria.
6045. De idea Dei
Loquutus sum quibusdam de Deo, quod credant quod Deus sit ubivis, et quod sic non opus habeant determinare visum ad Deum in loco, ut dicitur; sed respondebatur, quod Divinum procedens sit ubivis, sicut lux et calor ex sole est ubivis, quod quia est Divinum procedens est quoque Deus, sed per talem ideam velle se convertere ubi sic indeterminatum, est agnoscere naturam prae Deo, et quoque fatuus fieri, ac rotatilis quoad cogitationem, sic perit omnis visus intellectualis; quare datum est paene cuivis videre quendam in alto sedentem indutum splendide, et permittitur illum adorare ut Deum patrem, quia plerique de Patre ideam indeterminatam in mundo habuerunt, quia sub nulla forma videndum; hoc datur illis ut determinetur idea eorum, nec prorsus delirent, aliis apparet sicut Deus Pater alibi, Wellingk, imo quandoque Satanas, quod etiam permittitur propter insaniam hominum de idea Dei; quidam vident Filium patris non procul a ficto illo Patre, qui obedit quae Pater dicit.
6046. De illis qui in sola fide
Loquutus sum cum illis qui in sola fide qui extra coelum sunt, dicunt quod diminuantur per gradus, et quod abeant et non redeant, nescientes quo abeant; quidam horum qui rediit, dixit quod habitent in arenosis et scrupulis, et sint in casis similibus casis rusticis dissiti unus ab altero, et quod parum escae seu cibi habeant, causa est, quia cibus correspondet intelligentiae, quae illis non est, ac sterilis humus correspondet non intelligentiae, et non affectioni veri, ita illis: dixerunt quod dum exeunt, et vident alios e longinquo, timeant loqui cum illis, quia ibi etiam latrones sunt, sed hi habitant in cavernis petrarum, sunt etiam ex talibus qui in sola fide, sed qui inhiarunt lucris et quasi spoliis, quae non fecerunt peccata, sed hos timent, nam mala illis faciunt, et captivant illos ut serviant illis, quare dum aliquos vident quaerunt an in casis habitent, quod cum dicunt, volunt prius ut intrent casam suam, et exeant ab illa, et sic primum adeunt illos et colloquuntur; sic recedunt, talis est sors illorum qui in sola fide. Missus illuc quidam (Sacerdos in Moria) , et retulit quod ibi non virgultum aut gramen, sed glarea, et quod ita vivant, sed quod mirum, delectabantur ibi manere, sic ut alibi nolint degere; causa est, quia graminea, arbusta et similia in campis, et hortis, correspondent intelligentiae veri, quam fugiunt et aversantur.
6047. De domibus et conclavibus ibi
De Duker
Erat apud me aliquot septimanas, et erat insanus ex altitudine mentis suae, postea demissus est ubi prius fuerat in domum suam, quam habuit satis magnam, etiam pro domesticis, et inde quidam loquebatur mecum, dicens, quod camerae ibi ita distinctae essent, ut in una camera esset senator, in altera general, in tertia ofwerste,* in quarta capitain, et sic porro, usque in una camera non in aliqua magna dignitate, sed amavit esse in camera ubi erat Senator, et turgebat ibi animo, quare ibi insaniebat, sed usque illam cameram prae aliis amavit, quamvis ibi esset vesanus, inde delatus est inde, et servire voluit C. XII, et insana fecit, sic ut esset diabolus.
* = praefectus (vox suecica)
6048. De Melancthone
Exivit Melanchthon e carcere suo, et loquebatur cum quodam, qui legerat ejus scripta, et tunc veniebant Angli, et quoque loquebantur cum illo, dicentes de sola fide, quod non sciant quid sit, num sit aliquid, quaesiverunt illum quid esset, dixit quod fides sit credere quod Deus miserit Filium suum, et passus pro nostris peccatis, dixerunt hoc modo esse historicum, quid praeterea dixit, quod ex illa fide habeant vitam aeternam, responderunt num ille habet vitam aeternam, nec aliquid respondere potuit, quam quod habiturus, cum omnes salvantur; dixerunt quod infernales nusquam salventur, praeterea dixerunt, quod audiant praedicatores de sola fide et de justificatione, et cum audiunt, quod sonet in auribus illorum sicut foret sapientiae, quia concinne et ingeniose loquuntur, sed cum abeunt, usque nihil sciant quid loquuti, et non comprehendunt.
6049. De idea materiali apud spiritus et angelos
De Polhem et Wolfio
Omnes illi qui non crediderunt in Dominum agnoscendo Divinum Ipsius, et non vixerunt secundum praecepta religionis, in altera vita cogitant in materiali, ita non possunt spiritualiter cogitare, hoc est, abstracte a spatio, tempore, personis, ex quibus ideae cogitationis naturalis, ita non sicut angeli superiorum coelorum, nam spiritualiter cogitare est absque illis, hi ascendunt supra, et quasi relinquunt illa infra se, ut non appareant; quidam qui multum in mundo cogitaverunt, ut Polhem et Wolfius, quia non vixerunt vitam religionis, non possunt aliter quam cogitare in materiali, tentatum est cum illis, ut materialia separarentur sed incassum; inde est quod iidem in altera vita loquantur lingua spirituali sed usque mixta cum lingua vernacula, sic ut probe distingui possint ex qua natione sint, sed qui spiritualiter loquuntur omnes in simili lingua sunt, nec possunt internosci.
6050. Cum Anglis de praedicatoribus illorum
Loquutus cum Anglis qui in societate e coelo fuerunt, et quidem de praedicatoribus illorum, dicebant quod non ament elegantiam sermonum illorum, dum ex doctrina, quia non sciunt et capiunt quid dicunt, sonant eleganter et sic jucundant illos qui non in amore spirituali veri sunt, sed non alios, dicunt ad illos ut omittant talia, quia non aliquid discunt, quia loquuntur ut putent quod talia sint quae vera sunt, sed usque non sciunt num vera, imprimis cum de conatu faciendi bonum, quaerunt illos, quid per illum intelligunt, num solum latentem, vel num manifestum, dicunt quod sit latens, respondent quod hoc sciant, quia operatur Dominus multa latenter, annon sic manifeste, tunc praedicator non audet dicere aliud quam quod etiam manifeste sit, sed quia influit affectio faciendi, dum quaerunt ulterius annon sic faciendum bonum sicut a se, hoc quoque recondunt sub expressione non intellecta, quod cavendum sit ne homo faciat a se, et sic quantum hominis non est bonum, num sicut a se, ita similiter, sed dictum illis, quod si non sicut a se homo faciat, quod evanescat, et non sit receptio, et inde non appropriatio, sed hic subsistunt, quando loquuntur cum illis ex idea spirituali, et evincunt; sed praedicatores qui confirmarunt se in mundo de eo, non recedunt a doctrina sua, quia docent ita, ut auditores non possint cogitare quod ita sit nec quod non ita sit, ita illis sermo est inutilis, quare praedicatores illi tandem removentur, et emittuntur inter illos qui in sola fide sunt, qui nihil veri aut boni in vita habent, sed in cogitatione ex gloria eruditionis. Postea docent manifestam perceptionem, sed non manifestam operationem, et cum de operatione, ita involvunt, concinnant et connectunt arcana sua taliter ut vix sciant aliter quam quod intelligant manifestam operationem, sed usque non intelligant illam.
6051. De adulteriis, de amore imperandi, de dolo, etc.
Describendum quantum adulteria et reliqua peccata sunt infernalia, ut hic adulteria, quod est, quod credere adulteria esse licita, tametsi adulteratur vel non; vix aliquis hodie credit, quod tam infernalia sint, et quod salvari nequeant adulteri, causae sunt quia 1) coelum est conjugium, et infernum est adulterium, 2) quia amor conjugialis descendit ex conjugio boni et veri, adulterium ex conjugio mali et falsi, 3)* quia ex conjugio secundum amorem conjugialem et infernalem nascuntur proles. 4) Quod in coelo abhorreant adulterium, et quod ideo claudat coelum, et aperiat late infernum. 5) Quod homo per amorem conjugialem recipiat amoris formam, intus et extus, per adulterium inferni formam, et quod unice per amorem conjugialem implantetur amor coelestis. 6) Quod amor conjugialis sit fundamentalis amor omnium amorum, nam dum homo fit amoris forma, fit imago Domini, alioquin vicissim. 7) Quod ideo jucunda amoris conjugialis excedant numero et qualitate jucunda alia. 8) Quod gaudium coeleste fundetur super illo amore in coelo, ut quantum quis in eo est, tantum sit in gaudio coelesti omnis generis et gradus. 9) Quod crescat sapientia per conjugia in coelis, quae loco procreationis ibi est. 10) Quod sit adulterium doctrinale apud praedicatores in inferno, quod differt ab adulterio naturali, de quo. 11) Causa quod crescat sapientia secundum castitatem, est quia origo ejus est conjugium boni et veri, ac conjugium Domini cum Ecclesia, inde causa, quare nemo potest in spiritualibus sapere, qui adulter est; inde quantum adulter est, tantum caecus est in spiritualibus, et tantum interius est diabolus. 12) Quod inde amare conjugem sit facere bonum coram Domino, est enim id dum ex castitate amare Dominum, communicat cum coelis, et jucundat angelorum animos in tantum, ut credi non possit. 13) Etiam est forma quaedam concubitus, quia est effectus illius amoris, dum ex casto, in simili gradu jucundat coelum, vicissim illos exacerbat, quantum ex adulterio. 14) Exempla producantur quod adulteri, utcunque praeterea moraliter bee vixerunt, et vacarunt precibus, in infernum conjecti sunt.
Quod membra generationi dicata in utroque sexu correspondeant intimo seu tertio coelo, ubi angeli in conjugio coelesti seu boni et veri prae aliis sunt. Verbo conjugia in coelis sanctissima sunt, quare non per adulteria prophananda.
* subnumeratio hujus paragraphi in ms. cucurit respective: 1, 2, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11, 12
6052. Quod amor imperandi etiam infernum in se habet, hoc nec credi potest, sicut quod adulterium, omnes illi in malis et inde falsis sunt; causa quia amor imperandi demergit animum in suum proprium, adeo ut elevari nequeat a Domino, et omnis in quo coelum elevatur a proprio, tametsi homo id non sentit. Sed describatur amor sui, quod gradus ejus supremus sit amor imperandi super alios, et quod contineat in se amorem imperandi super Dominum, et quod hoc sit Babel, de quo abominabilia in Verbo dicuntur. – Describatur, amor imperandi qualis, non quod imperet in suo officio super alios, sed quod velit extra super alios, non contentus suo imperio. Describatur ulterius quale hoc et quale illud, et quod omnes in infernum dejiciantur ex quacunque dignitate.
6053. De dolo, quod nefandus, causa quia intrat interiora hominis, usque in rationale, quod est intimum naturale, et ibi arctissime claudat mentem spiritualem, in quo est coelum, quales sunt, describatur. Haec tria imprimis fugient qui e nova Hierosolyma erunt.
6054. De adulteriis porro, causa quod adulteria hodie tantum regnent in Christiano orbe, est causa quia in conjugio falsi et mali sunt. Quod adulteria sint maritati cum scortis, non maritati cum uxore alterius, cum virgine illibata, ita defraudatio virginitatis absque intentione ducendi illam in uxorem, jucundum varietatis, quia hoc destruit conjugiale: non ita immaritati si sibi adjutricem meretricem adjungit, si non desistere possit, et adhuc propter causas in imperiis non potest matrimonium contrahere, frilla,* maitress, sed caveat ne intret conjugiale, quod est amor interior, nisi animus sit ducendi illam in uxorem. Priores deprivant se omni jucundo conjugii, ita amore conjugiali, hic vero non.
* = concubina (vox suecica)
6055. Continuatio de amore conjugiali
Illi qui in amore conjugiali sunt in tali statu sunt, ut cum uxore sua possint congredi, quoties volunt, nusquam deest, quia omnia corporis eorum in illo amore sunt, et post congressum hilaritate afficiuntur, et nusquam moestitia, sic ut vivificentur per id, at contrarium evenit illis qui in adulteriis. 2) Amor mariti dependet ex amore uxoris, quantum haec amat talia, tantum maritus, contrarium est in amore non conjugiali: causa est, quia illi unum sunt, et conjuncti quoad interiora, hoc intelligitur per quod non duo sed una caro sint [Gen. II: 24, Matth. XIX: 5-6, Marc. X: 8]. 3) Quod illi qui in amore conjugiali sunt, exacte sentiant num sit lascivum vel non, omne enim lascivum est adulterii, at apud illos qui in amore conjugiali sunt, nihil lascivi, hoc exactissime ab illis sentitur. Est ex interiori illa sensatio, exterior actus est similis, apud adulteros non sentitur nisi id quod exterius, et non interius, cum tamen in interioribus est omnis jucunditas spiritualis, incomprehensibilis illis qui non spirituales sunt. 4) Nemo in amore conjugiali potest esse nisi spiritualis sit, et nisi agnoscat Dominum, nam causa ejus suprema est a conjugio Domini cum coelo et cum Ecclesia, hoc est origo ejus Divina spiritualis. 5) Quia mulier nata est affectio veri et boni ac vir intellectus veri et boni, inde patet quod conjuncti sint sicut unum, et quod amor conjugialis continuo uniat, et quod sic sint amores, ac imagines Domini. 6) Quod effectus amoris conjugialis sit mirabilis, describatur potentia. 7) Quod in amore conjugiali prorsus nihil lascivi sit, tametsi simile extra, sed similis intra. 8) De adulteriis quam nefanda plura. 9) Quod Cerberus significet custodiam ut jucundum amoris conjugialis in infernum non defluat. 10) Postea varia de adulteriis, facit delitias coeli per communicationem. 11)* Proles induit affectiones patris et matris, inde haereditarium non tam malignum. Amor conjugii aperit coelum, et amor adulterii claudit coelum.
* sic ms. sed sensum explicare vel interpretare non ausus sum; cf. autem 231 et indicem ad Insania, n. 230, 231; ut et n. 29
6056. De domuum conclavibus
Domuum conclavia ex situ eorum habent, quod non similis animus sit inhabitatori et aliis in uno conclavi sicut in alio, jucunda variantur, ut in uno conclavi jucundum est studere, et fungi officio, in altero jucundum exeundi, in altero jucundum conversandi, et in altero jucundum cum uxore sua esse, in altero jucundum edendi, in altero communicant prope cum illis qui extra sunt, in aliis remote, sciunt spiritus sicut ex se, quod si in illud conclave veniant, hoc aut illud iis possibile sit, et sic porro cum multa varietate, etiam secundum affectiones eorum; hoc imprimis ducit causam ex plagis, et ex animis habitandi in illis plagis prae in aliis. – Etiam unusquisque scit suum locum in conclavi, qui concordat cum ejus animo, illuc vadit ut primum intrat, et si alius in eo loco apparet, exit. Simile est in Templis, hoc in his particularibus est, quia forma maxima et forma minima in coelis similes sunt, sic ut sit imago coeli in singulis.
6057. De Deo ut Homine
Quod idea vere humana de Deo, sit ut de Deo Homine, quod ita sit constare potest ex his 1) quod unusquisque in altera vita, sistat sibi Deum ut Hominem, imprimis boni, etiam mali, hoc exploratum apud multos, qui in mundo habuerant ideam de Deo ut de invisibili, aut sicut de spirituali sicut aereum, ante oculos e longinquo, sed usque iidem omnes in altera vita vident Deum ut Hominem, exploratum est et inventum, quare in spiritu hominis est illa idea, sunt multa in spiritu hominis, quae homo nescit quod ibi sint, sicut loquela spiritualis, sicut idea spatii et plura; ex his sequitur quod cujusvis hominis idea insita in spiritu ejus sit de Deo ut Homine. 2) Sed quod illa idea in mundo apud illos destructa sit, qui coeperunt de tribus personis cogitare, et separare ab illis Domini Humanum, inde tum invisibiles sibi fecerunt tres Deos, 3) tum ex idea spiritus, quem dicunt Deum esse, quod sit aliquod sicut aereum seu nebulosum candidum aut obscurum, 4) tum apud illos qui naturae tribuerunt omnia, et sic nihil Divino, hi in mundo spirituali faciunt sibi deos, omnes qui potentia valent, sed usque ut homines. 5) Idea Dei ut hominis, est apud pueros, et apud simplices, apud mulieres, verbo apud omnes qui non destruxerunt ideam illam per causas supra dictas. 6) Manet eadem idea apud omnes gentes, imprimis apud Africanos, qui non sciunt quid Deus non homo. 7) Apud Antiquos omnes fuit illa idea ante Abrahami tempora et post illa, viderunt Deum ut hominem, vocarunt Ipsum Jehovam, et Creatorem Universi. 8) Apud Gentiles antiquis temporibus, qui plures deos, omnes qui fuerunt homines, agnoverunt, de quibus in Verbo ubi nominantur, nomina etc. 9) Apud Graecos et Italos omnes, inde attributa Divina ex quibus dii eorum, omnes ut homines, Jupiter, Phoebus, Venus etc. 10) Incolae aliarum tellurum, de quibus in eo tractatu.* 11) Pontificii quod colere velint Papam, et agnoscere in illo Divinam potestatem, osculari vestigia ejus; et quod adorare velint sanctos sicut deos. 12) Causa quod ita sit, est ex influxu coeli, qui ab omni siritu recipitur, coelum enim est Divinum in forma Humana; quare non potest aliquis angelus in coelo esse absque illa idea Dei, quare agnoscitur Dominus, etiam a gentilibus.
* h.e. De Telluribus in Universo, Londini 1758
6058. Quod unusquisque homo sit in suo amore regnante, et sic quasi in centro
Dictum est a quibusdam, cur est, quod mali qui quieti non possint esse in societate angelica, ita qui negarunt Deum, sed responsum tulerunt, quod unusquisque spiritus ultimo in illum locum veniat, ut sit sicut in suo centro, nam illi qui supra illum, qui infra illum, et qui circum illum ab undequaque facient ut sit in loco illo, est enim communicatio et influxus affectionum, quare nullus tandem potest alibi esse quam in suo loco, sicut in suo centro. Etiam omnes angeli et omnes spiritus sunt centra, nam forma coelestis est ex continuis centris.
6059. De sacramento coenae quod separaverint Panem et Vinum apud Pontificios
Fuit sermo se sacramento coenae apud Pontificios cur separaverunt panem a vino, dent populo panem, et ipsi bibant vinum, cum tamen aliter institutum est a Domino, et cum hoc non factum sit ex necessitate propter defectum vini, quia in Italia, Gallia, Hispania, Portugallia, interiore parte Germaniae, Hungaria est vinum, et ubi non producitur vinum, ut in Anglia, Hollandia, Sveria, Dania, et in Germania ubi sunt reformati, non nascitur vinum, et usque in sacramento coenae adhibetur; pontificii non potuerunt aliquam causam dicere, nisi arcanam quod monachi cum missas faciunt pro animabus mortuorum, et alioquin dum obeunt, non defatigentur in continuo suo labore, quin refocillentur tunc per vinum; alia causa non potuit inveniri, sed dictum est, quod id ex Providentia Divina Domini factum sit, dum devastaverunt Ecclesiam ab omni bono et vero, quod separarent, quia bonum non est bonum si separatur a vero, est bonum in vero, nec verum est verum nisi a bono.
6060. De Zinzendorfio
Post aliquod tempus loquutus sum cum illo, et tunc erat sicut debilitatus animo, quia non recipiebatur in societatibus, ubi circumvagabatur, ejus doctrinam refellerunt variis, et quod in illa nihil veri, praeter quod non ponendum sit meritum in operibus, cum dictum quod non pone retur meritum in sola fide, et per illam se eveherent supra alios, nihil respondent; debilitatus animo fuit, quia fastu depressus fuit; dicebat quod cum intraret hortos, non videret aliquod fructus, et quod videret folia non viridia sed flaccentia et flava, cum tamen alii qui cum illo viderent et fructus et folia virentia, ut in hortis, significabat quod non vera.
[2] Loquutus sum cum uno ex Moravianis, qui interrogatus quid sentiret de malis operibus et de adulteriis, et quoque nefandis, dixit, quod si patrarentur quidem monent illum ut desistat ab illis, sed tamen quod remittantur quia fidem illorum habet, si non desisteret, quod usque remitterentur, sed non in eo gradu.
6061. De idea Dei quod sit homo
Zinzendorf
Sermo fuit inter spiritus, num homini insitum sit videre Deum ut hominem, dixerunt quidam, quod qui in mundo viderunt Deum cogitatione sicut nubeculam, aut sicut lucem, aut sicut intimum naturae, non possint videre Deum ut hominem, quare hoc tentatum est cum aliquibus, et quoque semel cum Zinzendorfio, et cum presbytero congregationis Moravianae, qui in mundo visu cogitationis viderunt illum sicut aliquid nubis, missi sunt in statum spiritualem, et tunce quaesiverunt ubi Deus Pater, et non aliter cogitabant tunc quam videre illum sicut hominem, quaerebant etiam illum ubinam esset, at cum redierunt [in] statum naturalem apud me, viderunt illum sicut aliquid nubis, inde convicti sunt quod insitum spiritui hominis esset videre Deum ut hominem.
Venerunt ad Zinzendorfium aliqui ex gentilibus in India occidentali, cum quibus loquutus est ibi, cum illis de Deo, dicens tunc quod Deus miserit Filium suum, qui salvaverit nos ab inferno, crediderunt, quia ideam de Deo habebant ut de Homine, at cum nunc conveniebant in mundo spirituali, appercipiebant quod haberet ideam de Deo ut sicut in nube, quod cum mirati dixerunt, “quid hoc, cogitas de Deo ut non de homine?” cum tamen crediderint illum cogitasse de Deo ut de Homine cum loquutus est cum illis de Domino.
6062. De Zinzendorf et Paulo
Erat in idea abstracta non sicut alicui diceret, sed sicut secum cogitaret, aut loqueretur cum amico, qui nihil vulgat, dixit, quod prorsus non aliter de Domino cogitare posset, quam sicut de alio homine, et non quod Deus, et quod usque diceret Divinum in illo, sed intelligeret Divinum sicut apud alium hominem. Tum quod loquutus sit perquam simpliciter, et non sapienter, et quod Paulus sapientius; sed sed ostensum est ei, quod Dominus loquutus sit ex ipsa sapientia Divina, per correspondentias, sicut etiam loquutus est per Prophetas, ita ex Divino suo, et quod Paulus quidem ex inspiratione loquutus, sed non ita sicut prophetae, quibus dictatae sunt singulae voces, sed quod inspiratio ejus esset, quod reciperet influxum secundum illa quae apud illum erant, quae inspiratio est prorsus alia, nec habet conjunctionem cum coelo per correspondentias.
6063. De scripturis et de loquelis in mundo spirituali
Quod loquela et scriptura in mundo spirituali prorsus differat a loquelis et linguis in mundo, ita ut non simile sit, constare potest ex his, 1) dum scribitur ibi, tunc una litera significat integram vocem, et est vox communis quae plura in se complectitur, et illa plura ex antecedentibus et sequentibus, seu ex ipsa re de qua scribitur, colliguntur, pro exemplo, “bono,” ibi b significat gloriam et majestatem, o significat cum aut apud, n significat mali, ita apud malos, dum significat bonos, tunc est punctatio supra; 2) omnes vocales significant tale quod conjungit, ita apud, cum, in et sic porro; ibi i significat id quod inest interiori, et sic porro. 3) Ita quoque loquuntur; ut pro exemplo ” vita vella ” significat procul abesto, abito et sic porro, – de exemplis quod in naturali statu nihil scripturae suae intellexerint, sed in spirituali.
6064. De Newtono
Loquutus cum illo aliquoties, est perquam sincerus homo, et est inter suos, ac amatur, dicebat mihi, quod sciat nunc quod Dominus sit Sol coeli angelici, et quod [ab] Ipso omnis lux, quae in sua essentia est Divina intelligentia, quae dat intelligentiam angelis, et quoque hominibus, tametsi homines nesciant quod illa lux illustret intellectum et faciat intelligenter cogitare. Cognovit etiam quod una vita esset, quae facit ut aliquis vivat, et quod illa vita appareat apud illos sicut lux, et quod inde vita, et quod illa influat in intima hominis, et faciat ut haec appareat homini sicut a se; dixit etiam quod ibi appareant colores multo nitentiores quam in mundo et ex multo pluri varietate, et quod colores ibi oriantur ex lucis Divinae modificatione in formas* vitae receptibiles in angelis et in hominibus, et quod inde intellectus varietates, – Loquutus etiam est de planis** colorum, quod essent []*** tria, album ex luce, rubrum ex igne, et nigrum ex []****, et quod varietates colorum omnium inde exsurgant.
* exitus abscissus in ms.
** imperfectum in ms.
*** non sensus, sed spatium in angulo paginae abscisso subjicit hic verbum anissum
**** pro verbo absicsso, forte materia; J. F. I. Tafel umbra inseruit
6065. De illis qui in fide separata, et de illa fide quid, de Melanchthone, deque decem praeceptis
Propitiatorium quid et cherubi quid
Melanchthon ex suo cellario emissus et actus est ut congregaret illos spiritus qui in mundo solam fidem fassi sunt, et quibus haec praecipuum religionis fuit, congregati ad plura millia, et tunc inde missi in campum ubi separarentur, quivis secundum vitam ejus: quando illi congregati sunt, tunc sermo ad illos ex coelo factus est, quod fides illa neminem salvet, ex causis quia non vita in illa, nec veritas, quare quaerebant quid veritas et quid vita.
[2] Tunc respondebatur, quod veritas et vita sit vivere secundum praecepta decalogi, ut non furari, insincere et injuste agere,* quod est 7 praeceptum, tum veritas est quod agere insincere sit peccatum, quod vivere injuste sit peccatum, tum quod vivere sincere, et agere juste sit veritas, sic veritas et vita unum agunt, veritas est scire malum, est scire bonum, et veritas est homini dum fugit malum, et amat bonum. Similiter de sexto praecepto fugere adulteria, amare castitatem conjugii, veritas est scire quod adulteria sint peccata, et veritas est quod castitas sit coelestis, inde vita facit ut veritas sit, et veritas est dum etiam vita est; similiter est cum non occidere, odio habere et vindicare, si hoc fugitur, fit ei charitas, similiter 8 non false testandum etc.
[3] Ex his patet quod vita et veritas sint unum et quantum homo [non] fugit falsitates quae sunt credere et facere illa mala, tantum non sit veritas in illo, tum quantum vivit secundum illa [praecepta] , tantum sit in veritate, et tantum veritatem amat, et vult scire quid sinceritas, justitia, castitas, charitas, veritas, et quia tunc ducitur a Domino, datum ei scire quid malum et bonum, et quid singula illa. Haec itaque sunt veritas, quae fides, fides absque illis est vox sonans et nihil articulati seu vocis in sono, est sonus non articulatus, ita non vox.
[4] Tunc et non aliter potest credere quod Deus sit, quod Dominus sit salvator mundi, cur in mundum venit, cur passus est crucem, quid significat quod sustulerit peccata mundi, et plura alia, nam quantum homo praecepta illa facit, quae sunt secundae tabula, quae fuit foedus a parte hominis, tantum dat Dominus ei credere quod Deus sit, quod est foedus tabulae primae a Deo.
[5] Quod decalogus sit complexus omnium veri et boni, inde patet, etiam ex eo quod promulgatus sit cum tanto miraculo, et cum tanta sanctitate, quod decem praecepta inscripta sint digito Dei, quod decem vocata ab eo quod sint omnia, quod posita sint in arca, super qua propitiatorium, et super quo cherubi. Propitiatorium est Dominus, et cherubi erant Verbum in litera, ac Velum antepositum, et vocatum est sanctum sanctorum, extra illa in imagine repraesentativa fuerunt omnia Coeli et Ecclesiae, fuit mensa cum panibus propositionis, fuit altare suffitus aureum, fuit candelabrum cum lucernis, per [quae] omnia coeli repraesentabantur et Ecclesiae, repraesentative; et quum Lex Divina ibi in omni complexu, ideo noctu erat ignis ibi, diu fuit nubes, ignis significabat amorem, et nubes veritatem, inde erat quod omnes Levitae cum Aharone castrametarentur circum arcam, et quod Aharon serviret ibi,* tum quod Arca monstraret illis viam cum proficiscerentur, nam ipsa veritas quae est fidei, dum vivitur, ducit; postea arca illa aperuit Jordanem, per quem intelligitur introitus in Ecclesiam, terra Canaan significabat Ecclesiam; et postea quoque miracula fecit, ac introducta est in urbem Davidis per quam significatur Ecclesia ubi Divinum Verum regnat. Forma ejus fuit visa et monstrata in Coelo: tum Dominus ibi inter Cherubos cum Mose et cum Aharone loquutus est.
[6] Cum haec scio tunc scio quid fides, quid amor, quid religio, et quid Ecclesia et coelum in homine, alioquin non.
[7] Hoc itaque est cogitare de Deo in vita, cum aliter cogitare de Deo in vita [non detur], et hoc quoque est amare Deum. Hoc quoque est incipere a vita et sic accipere fidem, et quod sic fides sit ex vita et secundum illam. Hoc quoque est amor in Deum et amor erga proximum. Inde patet qualis conjunctio amoris et fidei est.
* Sidebar: NB.
6066. De Provincia cervicis
Quod illi qui seduli sunt, constituant provinciam cervicis, patuit ab D. Heygart, qui sedulus fuit in exscribendo varia, per sedulitatem etiam fit communicatio capitis cum corpore.
6067. De Indianis Chinensibus
Eram in lecto et dormiebam dulce et maxime jucunde per 6 horas si non plus, et cum vigil factus sum, erant supra me Chinenses e longinquo ibi sedentes ut solent Indiani pedibus decussatis, et dictum est mihi, quod angeli cum illis loquuti sint de Deo et de Ipsius mirabilibus sapienter, et quod illi ex eo ita jucundati sint, ut sederim in pacis tranquillitate, alii non potuerunt appropinquare, quia erat spirituale coeleste; cum vigil factus sum recedebat cohors.
6068. De Zinzendorf
Loquutus cum quodam, et dixit [quod] illi qui charitatem exercent propter Deum, seu mandata Divina, et tamen spectant ad coelum, prorsus damnati sint, et quod melius sit Sodomae et Gomorrhae quam illis: dein dixit, quod non noceat ut homo vivat in peccatis etiam gravioribus, quia tunc Deo est medium misericordiae, quod omnia sint misericordiae. Quod si alius in se susceperit passionem crucis, quod acceptatus fuerit pro Filio Dei, si Jesus Christus non voluerit: quod sit adoptivus Filius Dei, quidem natus ut fieret, sed quod dixerit, quod hoc voluntatis ejus fuerit.
6069. Spirituale quid
Quod spirituale cogitet quale et naturale quantum, ita spirituale non est finitum et terminatum sicut est naturale, sunt in spirituali mundo numeri, mensurae, spatia, tempora et materiae, et quoque vident spatia, materias, et percipiunt tempora, nominant numeros et mensuras, sed cogitant de illis ex quali, sicut etiam significant. – Perceptum quod spirituale non possit ullo modo naturaliter cogitari, sed usque quod influat in rationale naturale sicut causa in effectum.
6070. Draco
Erat praedicator in Haag, ille erat ex doctrina de sola fide, ille apparuit aliis prorsus sicut draco; et quoque visus est stare coram muliere sicut pariente in cupidine devorandi foetum, quando exiret, Ecclesia Domini quae Nova Hierosolyma, repraesentative sistebatur per mulierem, et doctrina ejus per foetum.
6071. De Polhemio
Ille sicut in mundo multum meditatus est, sed usque materialiter quia cogitatio ejus sola fuit in mechanicis et in physicis, quae applicuit mechanicis in quibusdam, talis fuit etiam post mortem, ibi applicuit apparentias ibi et visualia, et inde plura magica invenit, artifex in illis fuit prae aliis, fecit statuas vario modo et quoque tabulas ex talibus quae correspondebant affectionibus, et coaptavit illa industrius quam alii, per quas dabatur communicatio cum quibusdam societatibus infimi coeli, quod ei permissum est propter societatum illarum expurgationem, imo ita fabricavit, ut mali in societatibus darent illis aliqua responsa, inde factum est quod ille conjunctus sit infernis caliginosis, ubi deprivatus est meditatione illa.
6072. Otium, usus, Hin. Benzelstierna
Ab experientia notum factum est, quod otium sit pulvinar diaboli, quod otium sit sicut spongia, quae attrahit aquas spurcas varii generis, quia qui in otio est loquitur et inde cogitat de omnibus rebus in mundo, puris et impuris, et inde capit delectationem omnium impurorum, quia homo inclinat in illa, nec est aliquid quod repellit, amor usuum unice repellit, nam continet animum in suo jucundo, ita spectat reliqua sicut extra se; hoc visum est apud H. B. qui otium amavit, ille ad se attraxit ex jucundo mala permulta, et passus est se duci a jucundis eorum, ita a spiritibus, qui in illis erant.
6073. Cinctura colli, halsduk*
Erat quidam qui in juventute sua diligenter legerat Verbum, at postea quia non intellexit illud, ex animo rejecit illud, dicendo secum quod theologia moralis seu naturalis doceat melius, quare in eam opinionem lapsus est, et reliquit Verbum, ille venit ad angelos, et angeli dixerunt, quem usum praestaret Verbum, quod moralis vita absque vita theologica non faceret aliquem usum, non purificaret a malis, et sola non conduceret ad vitam aeternam, ille audiens assensit, quare data est ei ab angelis cinctura colli, halsduk hwit,** quo gavisus rediit domum, sed ille halsduk faciebat ut vix videre posset, quaesita causa erat, dictum est quia vinculum inter coelestia et moralia perruperet, et sic quod cum illa cinctura non posset videre, sed absque illa, quia illa quae coeli et Ecclesiae sunt faciunt caput, et moralia ac naturalia faciunt corpus, ac collum facit conjunctionem; inde patuit quid significat collum, et quid ejus velamentum.
* = focale seu fascia collaris virorum (vox suecica)
** = album (vox suecica)
6074. De Zinzendorfio
Erat apud me per aliquot dies, et audivit et percepit quid illi qui a Domino erant apud me, de charitate et fide [dixerunt], et quid contigit illis qui in sola fide sunt, doctrina et vita, quod in misero statu sint, tum etiam quod non aliqua fides sit ubi non charitas, et dictum ei quid charitas, tunc obstupuit, etiam super id quod totum Verbum sit Dominus; vidit hoc, quod prophetica nihil [aliud] sint, et plura alia, et doluit quod hoc non sciverit in mundo; etiam missus ad unum ex illa congregatione, dicens illi, quod nunc faciat quid velit, quod non ita sit sicut credunt in mundo, et recessit.
[2] Loquutus sum cum illo de tribus erroribus magnis 1) quod Dominus sit adoptivus Filius Dei, ex quo Divinum Ipsius a se negabat. 2) Quod Verbum Veteris Testamenti rejecerint, et quod Evangelistas cum aliquo contemtu legerint, solum Pauli epistolas aestimando. 3) Quod opera charitatis ex religione prorsus excluserint et fere damnaverint. Et ostensum est, quod omnes qui ita faciunt, claudant sibi coelum. Credidit quod fuerit illustratus, sed ostensum ei quod illustratio non detur, cum illa tria accepta sunt.
6075. De merito in bonis operibus
Fiunt bona opera cum merito et fiunt absque merito, quod illustrari potest per hoc, qui fungitur officio, et qui facit officium suum propter meritum, est ut laudetur, sic propter famam et honorem et postea promotionem, vel propter lucrum, si autem potest habere illa absque officii sui exercitio, facit, at qui non ponit meritum in eo facit propter debitum, quod sit ejus officii, in hoc latet timor Dei, et quoque amor communis, in priori autem est amor sui et mundi. Sit etiam operans exemplo, is facit suum laborem ex eo quod sit ejus religionis, et inde quod sit ejus debiti, hic finis, at alter facit ut modo laudetur, et praeferatur, solum ut lucretur, hic ponit meritum in eo, prior non, priores etiam accipiunt aeque famam, honorem et lucrum, sed haec sunt illis accessoria a Domino.
6076. De Quakeris
Praeter illa quae prius detecta sunt, quae nefanda de uxoribus et concubitibus, etiam accedit, quod novum Testamentum praedicent quia ille natus est a spiritu sancto, et quod illi similiter, et inde quod hi loquantur aeque ex spiritu sancto, quodque edant in spiritu sancto, et quod apud alios in comessatione infundant spiritum sanctum in dapes illorum, et quod sic quoque sanctificatio, et probatio aliorum, num sint ab illis et possint intrare ad illos.
6077. De Incolis Tartariae prope Chinam
Tartaria minor
Erant aliqui inde apud me, venerunt cum dormiebam, et dormiebam tranquille, [ego] evigilatus animadverterunt quod non domi essent, sed alibi, mirati ubinam, quia non agnoscebant talia quae prorsus mundo spirituali dissimilia essent: loquuti de terra ubi erant, quod populosa, non scientes aliquid de bello, sciebant de China et de Siberia, dicentes quod apud illos gubernet qui potest gubernare, et si non potest, dimittatur cum mulcta, honorem ei non alium praestant quam sicut sapienti, qui potest illis dicere num id justum vel illud: dixerunt quod omnes in suis operibus sint, domi, ad vestes faciendas, ad colendum terram et similia: mirabantur cum venerunt, quod interrogarentur a Christianis, quod Deus sit homo, quia credebant quod omnes hoc scirent absque quaestione num sit. Similiter de praeceptis decalogi, ut de vita cum uxore, num sic vivant, quasi non scirent, quod unusquisque ita viveret,* quia Dominus ita vult, et sic porro; dicebant quod domos habeant ubi docentur de vita, et de mandatis Dei. – Dicebant quod haberent librum, de quo alibi non sciunt quod habeant, Librum Divinum vocaverunt, quem legunt et a quo informantur, et quem intelligunt, inquisitum, et erant psalmi Davidis. Dicebant quod advenae quidem admittantur, sed non dant illis copiam abeundi, dant illis necessaria victus, si vult laborare est acceptus. Habent etiam decalogum. Vocant Chinenses suos amicos quia ex illorum natione, non cogitant de bellis apud se. Aliquantum timent Siberiam, sed dicunt se nihil habere, et quod se statim darent illis si venirent, sed usque omnes abirent cum suis, illis insciis.
* = vivere debeat
6078. Zinzendorf
Quaesivi illum quid cogitat de justificatis per fidem eorum, dixit quod non possint amplius facere aliquod malum, quia a Deo non aspicitur ut malum, si malum enorme faciunt, quod si redeunt ad fidem, illud non imputatur illis. Audivi illum dicentem, cur ita irascuntur illis qui in charitate sunt, dixit, quod hoc ei abominabile sit, quia furantur a Deo quae Dei sunt, vindicantes sibi meritum, quod est Solius Dei, et quod hoc sit peccatum peccatorum.
6079. Via fidei in voluntatem ab illa
Loquutus sum cum spiritibus de via fidei, quod sit ab affectione veri, ad perceptionem veri, inde ab intellectu ad cogitationem et sive in memoria postea sive a memoria, sic ab intellectu statim in loquelam; sed non appropriatur homini, nisi ab intellectu veniat in assensum, sic venit in voluntatem, si aliquid faciendum venit in intentionem, sic in voluntatem et in actum, sic ut sit: amor, affectio veri, perceptio, intellectus, assensus vel intentio, voluntas et actio vel loquela.
[2] Loquutus sum cum spiritibus quod ire a fide ad bona opera sit inverso ordine ire, sicut pro exemplo, qui comparat sibi decoramenta, utensilia varii generis, et ponit in camera, occlusis fenestris, haec non apparent nisi flamma inducatur, flamma dat lucem ut omnia appareant, alioquin quidem ibi sunt, sed in tenebris, amor seu affectio est flamma, fides est lux inde, et absque fide spirituali, quae est lux vitae nihil vivit, seu in luce quae manet est.
6080. Influxus Domini in hominis honores et lucra
Fugere mala
Dominus semper adest apud hominem, et urget ut bonum et verum recipiantur, sed apud illos, qui non fugerant mala, influxus ille vertitur in proprios illorum amores, qui sunt amoris sui et mundi, qui excitantur, et sic ducit Dominus homines mundi per proprias affectiones, ita quod homo vertat apud se influxum boni seu amoris in talia. Qui non fugit mala intus in se obstipatus est malis, etiam extra se obsessus est talibus spiritibus, qui sunt amoris ejus, ita Dominus non pervenire potest ad hominem, quin vertantur bona in talia.
6081. De Moravianis et Zinzendorf
Moraviani qui crediderunt se vivos et salvandos prae omnibus gentibus in mundo, ideo ascenderunt in altum, ut fieri solet, et ibi divisi sunt in aliquot societates, sed quia dominari volebant super reliquos, despexerunt, et alligarunt se cuidam diabolo, per quem alios, qui religiosum suum non agnoscerent, cogerent ad obedientiam, etiam volentes cruciare illos, qui non acceptarent, sed cum tempus eorum venit, ordine dejecti sunt ad inferiora, et coacti sunt intrare cavernam, quam intrabant, querentes, quod mirati, quod illis non cibus ut reliquis, nec decora domus, sed quia ibi non morari potuerunt propter inediam et molestias alias, emissi sunt, et plurima pars ejecti in deserta, ubi misere vivunt, illis mirantibus dicta est causa, quod tria essentialissima Ecclesiae et coeli rejecerint, 1) Divinum Domini, 2) Verbum prophetarum, et contemserint Evangelistas, tum 3) charitatis opera, quae prorsus a se rejecerint, et quam blasphemaverunt; et cum haec tria rejecta sunt, non est illis sors cum beatis, sed cum miseris, Zinzendorf vidit, et vult recedere, satagens ut id possit, videns calamitatem eorum.
6082. De HIEROSOLYMA ET TEMPLO post captivitatem
Templum incepit aedificari anno 72 quoad partes interiores perficitur 91, 94. Hierosolyma aedificatur 163. Haman occidere vult Judaeos, 215. Templum spoliatur 439. Judaei ab Antiocho ad idola compelluntur, 441. Templum purgatur, 444. Alcimus incipit destruere murum Templi, 449. Hircanus, Aristobolus, Alexander, Jannaeus regnant in Judaea 504, 505, 506, Aristobolus [II] ad 542. Pompeius occupat Hierosolymam 545. Antigonus occupat Judaeam 568, tunc Herodes declaratur rex Judaeae 568. Herodes Hierosolymam obsidet et expugnat 571, 572. Augustus Templum erigere aggreditur 586, impleta fabrica Templi Herodes dedicationem celebrat, 595. Templum a Samaritanis polluitur, 615, intermittitur Templi fabrica, 631.
Dominus natus 605.
6083. Hieroglyphica
Thrismegisthus in Aegypto Mosis tempore, ut putatur, creditur invenisse exprimere animi sensa per imagines bestiarum, quae vocantur Hieroglyphica.
6084. De Loquela Tertii coeli
Loquutus sum cum spiritibus de loquela angelica, quod spiritualis loquela prorsus non possit intelligi ab ullo qui est in naturali statu, sed quod possit loquela naturalis intelligi a spiritibus qui in spirituali, sed solum secundum correspondentias, similiter etiam vicissim, sed tunc cadit spiritualis loquela in naturalem, inde est, quod homo non sciat aliquid de spiritibus inter quos est, nec spiritus scit aliquid de homine, cum quo est.
Dictum illis quod nec spirituales possint intelligere loquelam coelestem seu angelorum tertii coeli, quia loquela eorum est loquela affectionum, quod cum mirati, loquutus est inde angelus cum illis, et non intellexerunt quicquam, per quod confirmatum est, quod superior loquela sit angelis tertii coeli.
6085. De operatione intellectus et voluntatis ita fidei et amoris
Ex apparentia, quae est fallacia, est quod intellectus agat in voluntatem, seu fides in amorem, et producat, sed quod non ita sit, ostensum est multis, spiritus non boni intellexerunt bene sua mala, ratiocinati sunt contra illa, et se vocaverunt stultos, sed tunc erant in intellectu ex affectione eminendi per intelligentiam, at ut primum missi sunt in mala suae voluntatis, tunc intellectus insaniebat, hoc iterabitur aliquoties, et semper ita contigit, ut fassi sint quod intellectus modo doceat, et non producat voluntatem, sed voluntas intellectum.
[2] Quod talis apparentia sit, patet, apparet sicut visus oculi ducat pedes ad ambulandum, ne impingant, et manus ut agant, et operentur, cum tamen oculus modo docet, et non producit, actus pedis et manus sunt voluntatis, et visus oculi est intellectus, est plena correspondentia.
[3] Sed qui illam fallaciam credit, et tamen vivit bene, non nocet, sunt enim tales in mundo spirituali multi, qui beati, at dum in secundum aut tertium coelum veniunt informantur et vident, nec potest aliter credi non modo propter apparentiam, sed etiam propter receptam fidem, quod haec producat opera.
[4] Assimilant fidem arbori, et fructum operibus, sed hoc fallax est, per arborem intelligitur homo, et per ramos et folia fides, et per fructus bona opera, homo est qui producit.
6086. Quod Lux spiritualis sit Divina sapientia
Spiritus mundani hoc non percipiunt, quia ex luce mundi ideam habent, at ostensum illis est, quod ita sit, cuidam dubitanti de ea re, quia aeque erat in luce sicut alii, qui non mundani, dictum est, quod non videat ibi ex sua luce sed ex illorum, quare remota illorum luce, et relictus suae luci, erat in tenebris. Postea missus est in locum ubi mundani qui tametsi non in luce coeli usque videbant, illuc cum venit, primum nihil vidit, postea vidit sicut illi, erant enim oculi ejus pro tenebris, sicut sunt quibusdam avibus, quae vident noctu, et tunc videbat sicut in luce; quod tamen non lux spiritualis esset ostensum est illi, reductus est in locum priorem ubi erat lux spiritualis, et tunc non videbat, priusquam prior visus remotus est.
6087. De Regina Christina
Illa habitabat in domo, quae satis decora, splendida ex talibus quae intus meubler,* ibi erant servitia, ad usum, sed non prorsus propria, usque inservientia pro blando, est in aliquo opere spirituali, quod correspondet netioni; illuc ivit C. XII, ut loqueretur, et tandem exibant, erat per porticum lacunatam longam: postea illa loquens quomodo cum Cardinalibus in Roma loquuta, quod fuit per jucunda varia familiariter, semper sicut ludens cum illis cum intellectu tamen, per varia inventa, per quae repraesentabat plura, quae animos captabant; ut quod vellet ut nudi apparent coram illis, ad quae respondebant quod hoc non fieri posset et esset indecorum dicere, illa dixit quod esset decorum, quia nudum ire est semper in puris veris apparere, quod approbarunt; ostendens illa variis qualis esset.
[2] Dein retulit varia quomodo loquuta est cum Papa, quem etiam suis modis quandoque oblectabat, et interrogata quid cogitaret de Christo, respondit quod esset Superpapa, ad quod [ille] respondebat quod non, quia potestatem dedit Petro et sic sibi, dixit quod hoc dixerit de Filio Dei, per quem ille intellexit Humanum ex matre, sed illa respondit quod [intellexerit] Filium Dei ab aeterno, qui aequalis Patri, et quia Pater esset super Papa, etiam Ille esset, ad quae Papa meditans nihil respondere potuit, volens tamen ut non aliis dicat, sed instabat tamen quod non posset aliter esse. Postea loquuta est cum cardinalibus tunc, et dixit, ut jurent sibi super symbolo Athanasii, qui dicebant quod prius juraverint, sed adegit illos per jucunda sua ut adhuc affirmarent aliquo juramento, quod factum est, tunc dixit, quod ibi legatur quod Divinum Ipsius fuerit in Humano Ipsius sicut anima in corpore, et quod sic una Persona, et tunc instabat fortiter ut non separent, quia corpus absque sua anima non est homo, quod sit non aliquid quod dare aliquid posset, ita quod anima Ipsius dedisset quod suum esset, quia unum sunt, [et] quod sic Filius Dei quoad utrumque non dare posset quod adhuc possidebat.
[3] Hodie etiam vexabat Cardinales, nec posunt illi respondere, agnoscebant quod Dominus quia Divinum et Humanum est una Persona, esset supra Papam, et quod agnoscendus, recedunt ad illam et accedunt, quia allicit illis lusoriis et sermone familiari, quia fuit regina. Dixit etiam ad Cardinales, quod potentia papalis sit Divina, quia secundum eorum doctrinam illa data est Filio qui etiam erat Deus, qui illam posset recipere quia erat Deus et unigenitus Filius, sed Divinam potentiam dare homini qui non Deus, hoc non capit intellectus, tum quaesivit quid intelligitur per Petram, respondit Papa quod Dominus, et sic porro.
* = mobel = supellex (vox suecica)
6088. De cibo in spirituali mundo
Edunt et bibunt ibi sicut in mundo naturali, sed omnis cibus ibi est ex origine spirituali, quare non praeparatur, sed quotidie datur, quando tempus prandii et quoque coenae est, apparet mensa cum cibis, dum tempus est, et disparatur cum pransi aut coenati sunt.
[2] – Omnes quotcunque cibantur secundum functiones, moderatores splendide cum apparatibus, qui non describi possunt quoad excellentiam, reliqui minus, secundum conditionem.
[3] – Obs: quod unicuivis detur cibus secundum opera quae praestat, qui non aliquod functionis, negotiationis et operis habet, non accipit cibum sed mendicat, vidi magnates ita mendicantes quia non voluerunt aliquid operari, etiam illustres faeminas.
– Vidi magnates qui in mundo splendide viverunt, quod solum datum sit lac cum pane, et cum conquesti sunt quod non plus, dictum quod nihil operentur, et ignavis et in otio degentibus non datur cibus, inde redacti sunt ad fungendum aliqua functione vili, ut nutrirentur. – Praeterea eunt ad tales qui laborant, et comedunt cum illis precario, sed hoc non diu perstat. – Potest emi panis in suis locis, sed non cibus, causa est, quia quidam volunt lucrari per opera quae faciunt, et quia sic operantur, impendi potest lucrum emendo pani – sed non datur emtio nisi talibus, qui boni sunt, in talibus officiis venit panis gratis; praeter alia similia.
[4] In infernis adiguntur omnes ad operas, et qui non operantur non accipiunt cibum, nec vestes nec lectum, ita adiguntur ad labores. Causa quia otium est radix omnis malitiae, mens enim in otio divaricatur ad varia mala et falsa, sed continetur in unum in labore.
[5] Cibus non conservari potest ad crastinum, vermis innascitur, ut in manna [Exod. XVI: 20], hoc significatur in oratione Dominica, da nobis panem quotidianum [Matth. VI: 11], et quoque quod de agno paschali nihil reconderetur ad crastinum [Deut. XVI: 4], nec de sacrificatis [Lev. VII: 16, XIX: 6].
[6] Quia cibus est ex origine spirituali, et in se sic spiritualis, et quia spiritus et angeli homines sunt, et corpore spirituali praediti, ideo nutrtio spiritualis talis illis inservit, spiritualis itaque sic spiritualiter nutritur, et homo materialis materialiter. – Sicut omnia quae apparent in mundo spirituali correspondent affectionibus et inde intellectus cogitationibus, inde illis domus, palatia, vestes, campi, horti, paradisi, quae omnia etiam ex spirituali origine sunt; et [quia] affectio bona cum cogitatione intellectus veri non dari potest in otio, sed dissipatur, ideo non datur aliter cibus quam secundum correspondentias; et praeterea opera illorum qui in inferno correspondentias habent cum coelis, sed non ipsi spiritus infernales, sicut factum est cum gente Israelitica et Judaica, quae tametsi mala, usque tamen cultus eorum repraesentativus correspondebat, de qua eorum correspondentia videatur in doctrina novae Hierosolymae n….. [248.]*
[7] Visus est cibus eorum tam manifeste similis cibo in nostro mundo, cibus omnis generis, etiam cum lautitiis variis. Sunt etiam decoramenta mensalia, quae lingua naturali non possunt describi.
* lectio incerta, sed cf. Summaria Expositio 2
6089. De Concilio Tridentino
Concilii illius decreta per Bullam confirmata 1564 id. Nov. 1) quod scriptura sacra non ab aliis explicanda et interpretanda quam ab Ecclesia. 2) Quod septem sacramenta sint, Baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium. 3) In Eucharistia esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate D. n. Jesu Christi, et fieri conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem et transsubstantiationem vocant. 4) Animas in purgatorio detentas sodalium suffragiis juvari. 5) Quod sancti una cum Christo regnantes, venerandi atque invocandi sint. 6) Honorem impertiendum esse et venerationem imaginibus. [7)] Quod Papa sit successor Petri apostolorum principis, et Jesu Christi vicarius. Haec ex bulla.
[2] Quod sancti, una cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerant, et quod inde bonum et utile sit suppliciter illos invocare, et ob beneficia impetranda a Deo per Filium ejus Jesum Christum, qui Solus noster redemptor et salvator est, ad eorum orationes, opem et auxilium confugere; illos vero qui negant, sanctos aeterna felicitate in coelo fruentes, invocandos esse, vel qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare, vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatricam, vel pugnare cum Verbo Dei, et adversari honori unius Mediatoris Dei et hominum J. Christi, vel stultum esse, in coelo regnantibus voce vel mente supplicare, impie sentire. De Justificatione per fidem, et de sanctificatione per illam, paene similia sentiunt Catholici cum reformatis, non multum intercedit.
6090. De Lingua seu loquela spirituali
Quod lingua seu loquela spiritualis prorsus nihil commune habeat cum linguis humanis, patuit mihi a vocibus illius linguae, quae prorsus non intelligibiles sunt alicui homini, et usque tamen omnis homo in illam linguam post mortem venit, ex se, sic ut insita sit spirituali ejus homini, non autem naturali, ut ex his binis vocibus constare potest, dicunt vita vella, quod significat “ut procul sit, et abeat cito,” et ex voce scapuleja, quod significat ” ejice foras, ” nondum edoctus sum, unde linguae istius voces sunt, hauriunt voces non ex sono affectionis, sed ex vocalium et literarum significationibus, cadunt ideae cogitationis in tales labiorum explicationes. Discrepat scriptura illorum a lingua.
6091. Genovieve Genoveva
Illa apparet quandoque Parisiensibus supra in media altitudine, et in vestitu splendido, et facie quasi sancte Divina, pulchra, spectatur a multis, et sunt qui volunt invocare, tunc mutatur facies, et fit sicut alia faemina, et illos increpat, “quid velistis, cultores hominum et faeminarum esse?” et hoc usque ad pudorem, dicens quod sit inter faeminas vulgares, et non plus aestimetur, quam alia mulier, est in societate quadam ubi ignoratur, vilipensa ibi; et quod prorsus nihil sciat de illis qui in mundo, minus audiat aut percipiat quicquam, mirans quod homines mundi talibus nugis captentur. Dicit etiam quod non sit inter meliores, et quod qui vult major aliis esse, fiat vilior aliis, et quod sit multis damno quod sanctificati sint, quia cum hoc audiunt ex malo haereditario intumescunt, et incipiunt superbire et inde removentur, ubi ipsi non cognoscunt quinam in mundo fuerint.
6092. Audivi ex quodam Papa, quod loquutus sit cum omnibus, qui sancti facti ex utroque sexu, et quod praeter duos neminem viderit in coelo, et illi duo abhorrent invocationem, plurima pars sui conscii non sunt, quidam sicut fatui.
6093. De 3 personis Divinitatis
Adegi quosdam spiritus ut de Deo uno eloquerentur seu enuntiarent sicut cogitant, illi quia spirituales sunt, et cogitationes cadunt in loquelam illorum et faciunt illam, tunc cum dicerent “unum Deum,” tunc non enuntiare per labia potuerunt “unum Deum,” plicabant labia in varios angulos, et volebant extorquere, sed incassum.
6094. Quod in tactu manus sit affectio et cogitatio
Ab experientia viva mihi notum factum est, quod in tactu manus sit affectio cum cogitatione, tetigi angelum manu, et angelus dixit ex solo tactu quod sentiret affectionem cum cogitatione, inde patet unde est quod in operis sint in mundo spirituali, quia cogitatio determinatur ad vivum per manum in opera, et cur Dominus tetigerit plures, tum cur per tactum manus super caput inaugurationes fiant in sacerdotium, et plura.
6095. De Africanis
Apparent in vestibus striatis ex lino, mulieres eorum similiter sed ex serico, hauriunt vera ex desiderio prae aliis, hoc vocant nutriri, dum enim in desiderio illorum sunt, abeunt et quaerunt cibos; quod hoc innatum illis sit, patet ab infantibus eorum, quod alumnis suis frequenter dicant se velle edere, et cum datur cibus, perspiciunt num concordet, hoc ex correspondentia, et postquam ederunt etiam petunt edere, ex quo patet, quod sit esuritio spiritualis quae id operatur. – Dicunt quod illis quidem licitum sit ex lege civili, duas aut tres uxores sumere, sed dicunt quod usque unam sumant, causa quia amor, qui dividitur in plures fit externus et inde lascivus, at cum una uxore fit internus et vere conjugialis. – Sciunt in quo statu intelligentiae spiritualis per inspectionem ensis, qui si nitet, est signum receptionis veri in copia, cum differentia secundum nitorem. – Dixerunt quod monachi quandoque ad illos penetrent, sed tunc audiunt quid sciunt, et cum comperiuntur quod nihil praeter nugas, perquirunt in quo utiles sint, et cum non ad operas nec ad administrandum aliquid conduntur, venduntur in servos, et tunc ex lege illorum licet illos castigare, et si tunc ad nihil utile faciendum adigi possunt, vendunt illos pro pauco ad viles.
6096. De amore conjugiali, ordo*
I NB. In Divino sensu quod sit conjugium amoris et sapientiae in Domino, inde duo fiant imago Domini. II.** De conjugio Domini cum Coelo et Ecclesia. III. De conjugio amoris et sapientiae, seu boni et veri. IV. Quod Coelum dicatur conjugium, et quod Ecclesia. V. Quod Verbum sit conjugium, quia est Divinum Bonum unitum Divino Vero procedens a Domino. VI. Quod homo, mas et faemina, seu maritus et uxor sint imprimis illud conjugium, – quod id conjugium sit in singulis naturae. VII. Quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium amorum. VIII. Quod amor conjugialis sit amor coelestis. IX. Quod amor conjugialis non dabilis sit quam inter duos. X. Quod duo conjuges uniantur continue; et quod secundum unitionem crescat potentia et delitium. XI. Quod adulterium sit connubium diaboli et illorum qui adulteri sunt. Quod sit connubium mali et falsi. XII. Quod infernum sit adulterium, etiam malum, quod quum inter se [faciant] dicant non dari peccatum. XIII. Quod adulteratio boni Verbi, et falsificatio veri ejus sit adulterium, de quo plura. XIV. Quod contra creationem sit adulterium. XV. Quod adulterium sit fundamentalis amor omnium malorum. XVI. Quod adulterium sit commixtio plurium vitarum in uno. XVII. Quod decrescat potentia , et fit commune cum nullo sensu, et tandem aversatio. XVIII. Quaenam scortationes sunt adulteria, quae destruunt amorem conjugialem. XIX. Varia genera adulteriorum, vide mox supra.***
De conjugio et adulterio ****
XX. Agnoscere charitatem et non fidem est adulterium fratris et sororis. XXI. Quod per conjugialem amorem formetur homo ut sit forma amoris, unde omnes reliqui amores coelestes. XXII. Quod ex adulteriis sit destructio illius formae. XXIII. Quod infernum sit adulterium. XXIV. Quod adulteriorum actibus ibi correspondeant haec sequentia. XXV. Quod qui solum Patrem colunt, et nihil de Divino Domini cogitant, sint in adulterio sicut fratris cum sorore. XXVI. Qui in sola fide, sint in adulterio sicut matris cum filio. [28] XXVIII.***** Quod qui in solo sensu literae, et ei student solius honoris causa, sint in adulterio patris cum nuru. [29] XXIX. Quod qui in summo gradu amoris imperandi ex amore sui et non propter usus sint in Sodoma. XXX. Qui in jucundo varietatis adulterii [quod] sint qui amant congressum cum bestiis, et quod fiant sicut muci narium. XXXI. Experientia in nocte ab illis qui in sola fide supra in expanso, quod eadem illa quae in formula fidei separatae sunt, in varias scortationes turpes versa sint.
* Sidebar: Violationes quales in infernum cadaverosum. Quod hodie sint violationes in conjugiis, describantur.
** in ms. Primum numeratae sunt sententiae ab II ad XIX numeralibus arcabicis 1 ad 18; serius substituit auctor marginaliter numeralia romana, incipiendo a sententia prima sublineata, sed arabica reliquit; ab 11 autem numeralibus romanis arabica superscripsit; ab X apparet nulla nisi romana numeratio
*** h.e. Infra (vide annotationem sequentem)
****hanc paragraphum, quae in ms. Supra praecedentem apparet, conformiter numerationi huc transposuimus
*****XXVII deest
6097 [.] De Luthero et Melanchthone
Quoniam Lutherus et dein Melanchthon coeperunt turbas facere in defendendo fidem separatam, circum circa, ideo delati sunt e mundo spirituali in loca sua, secundum vitam, ubi non sciunt quinam sunt, hoc factum 1763 die 30 Dec.
6098 [.] De Episcopo Angliae
Unus Episcopus voluit me videre, in intentione ut refelleret illa quae de fide separata scripta sunt, et vidit, et dixit quod quidem recepturi sint in Anglia primum opus de Domino, et quoque quod per novam Hierosolymam intelligatur nova Ecclesia, tum secundum opus de sanctitate Verbi, et quoque Tertium de doctrina vitae, sed quod prorsus rejecturi quartum de fide*; et tunc ratiocinari incepi cum illo de justificatione per illam fidem, et tandem convictus fassus est, quod nisi acceptaretur quartum opus de fide, caderent etiam tria priora, praeter multa alia.
[2] Sed Episcopus ille, qui ante tres annos mortuus est, detexit qua arte usus est, ad annullandum illa quae scripta sunt prius de Coelo et Inferno** et reliqua, tam apud Milords, quam per sacerdotes in Oxford, et quod hoc effecerit, ut nunc de illis silentium sit.
[3] Praeterea Episcopus ille, quia confirmaverat se in sola fide, et inde nihil fidei spiritualis, quia nihil charitatis habuerat, conjunctus erat societatibus inferni, quare etiam magus factus, et abusus est correspondentiis ibi, per quas possunt apparere sicut spirituales, vidi illum ascendentem versus coelum cum fasciculo ligneo a tergo, et postea cum infante super brachiis, quem ornavit pluribus decoris repraesentativis boni et veri, mutavit ligneum fasciculum in infantem, et per phantasias fecit ut luceret, et sic non videretur aliter quam quod esset: sed in introitu ad coelum cognitus est, et remissus ad socios, qui omnes erant sacerdotes, et similiter se confirmaverant; lignum correspondet bono, – sed mox separati sunt omnes secundum vitam et secundum confirmationem fidei separatae.
[4] Quaesivi illos num permitterent ut dicerem illis verba quae in oratione ante communionem leguntur, quod si non abstineant a peccatis et poenitentiam agant a nominatis ibi peccatis diabolus intraturus sicut in Judam, sed deprecati sunt ne illis verba illa dicerem, satis est quod ipsi dicant illa in templis, et tunc credant.
[5] Ille episcopus dixit, quod non sit peccatum, dixit quod nec adulterium esset peccatm, quod etiam persuasit uxori, simile dixerunt plures alii, quod non darentur peccata, quia Dominus sustulit illa, et quia nulla damnatio est illis qui justificati per illam fidem.
Apparuit postea sicut vipera, et conjectus est in infernum.
Fuerunt in occidentali plaga Londini, et emissi sunt plures.
* operum tituli sunt Doctrina Novae Hierosolymae de Domino, Doctrina Novae Hiersoloymae de Scripture Sacra, Doctrina Vitae pro Nova Hiersolymae et Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (omnia Amstelodami 1763 edita)
** h.e. in opere De Coelo et ejus mirabilibus, et de Inferno (Londini 1758 edito)
6099 [.] De Coccejo et de Futzio
Loquutus sum cum Coccejo, qui apud me per aliquot dies fuit, et loquutus cum illo multa de poenitentia, tam ex oratione ante sanctam coenam, quam ex decalogo, et ex Athanasii symbolo, quod homo debeat fugere mala ut peccata, et convictus est, quia non potuit negare; sed usque institit, quod haec sint vera doctrinae, sed quod sua doctrina esset ipsa doctrina Ecclesiae: loquutus sum cum illo ex Verbo, sed dixit quod quidem viderit illa in Verbo, sed quod illa sint fidei.
[2] Exploratus quoad doctrinam, dictum est ab illo et ab asseclis, quod ulterius et penitius penetraverit in mysteria fidei quam alii, quod ultra justificationem ad conatum interiorem; dicens quod operatio spiritus sancti operetur per fidem receptam usque versus voluntatem, sed quod cum ad voluntatem veniret, elevaret se, ne tangeret hilum voluntatem hominis, et ad sinistrum supra voluntatem haberet exitum, et sic purgaret homines a suis malis; praeter alia mysteria quae finxit, voluntatem humanam fecit in idea sua sicut laevum planum, supra quod Divinus influxus operaretur, et a quo se elevaret, ne illud hilum tangeret, sic enim homo se commisceret Divinae operationi. Ita exclusit omnia externa hominis, dicens quod illa tunc pura essent, ab interno influxu, et quod malum illorum dissiparetur, et sic non nisi quam bona et similia interius apparerent coram Deo. Ad id num homo poenitentiam ageret vel non, dixit quod hoc sit vox; non nocet si fiat propter bonum publicum, sed si propter salutem quod sit damnabile.
[3] Loquutus sum cum illo de fide illa, sed dixit quod id sit vera fides, sed usque in idea sua non voluit cogitare de Domino, sed de solo Patre, quod omne salutis ab Ipso pendeat, et nihil a Domino, cum dixi quod Ipse docuerit quod Ipsi sit omnis potestas in coelo et in terra, et quod sit unus cum Patre, tacuit, nec voluit dicere quid; similiter cum dixi quod Deus et homo in Domino esset una Persona secundum Athanasii fidem, dixit quod hoc prius non audiverit, ita quod nec legerit; dicens se habere solum ideam Patris, et quod nihil de Divno Domini, quod apud se negaverat, quod tamen aliis non manifestaverat; erat purus Socinianus corde. Convictus est per multa e Verbo de Domino, quod Pater et Ipse unum sint, quod sit Jehovah apud Prophetas, sed dixit quod maneat in sua theologia, et quod non velit illa videre ibi.
[4] Translatus est ad societatem quandam in coelo, et dum aperuit sua mysteria, ostensum est ei quod hoc absurdum imo ridiculum esset, et quod mera phantasia; apparet sicut prophanus fiat; se etiam conjunxit cum muliere prophana.
[5] Asseclae ejus, quorum plerique erant sacerdotes, qui non modo hauserunt ejus principia, sed etiam docuerunt illa, collecti sunt, et circumjecti, illi reliquis doctiores putati sunt, et Coccejus doctissimus, ideo celebratus in patria; sed exploratum num aliqui ex Laicis, etiam ex consulibus, aliquid noverint de ejus theologia, dixerunt quod prorsus nihil, solum quod ille cum asseclis prae aliis docti et eruditi essent.
[6] Sunt sacerdotes divisi, etiam professores in Coccejanos et Futzianos, Futzius vixit ante 100 annos, et Coccejus ante 50.*
[7] Cum ipso Coccejo loquutus sum, dixit quod primo tempore fuerit inter suos sacerdotes ex Hollandia, et ut solet satis bene vixit, sed quod postea delatus sit in parvam cameram ex lapide; erat domus seu casa unius camerae, ubi sunt fenestrae, sedens solus absque famulo et uxore, faciens schedulas, quae sumuntur ab aliis, dixit quod circum circa sit modo glarea et lapilli ac lapides congesti cum exili gramine interserto; et quod aliquam communicationem habeat cum quibusdam similibus in mundo spirituum, et quoque aliquam cum Moravianis; dixit quod agnoverit Divinam Trinitatem, sed quod cum [de] Patre cogitavit, reliqui non essent ei aliquid. Scribit etiam adhuc aliquid in sua solitudine; sed saepius, hoc demonstrabo, hoc scio, hoc demonstrabo, quaesivi num potuerit demonstrare, dixit quod sciat vel ex sua idea percipiat quod ita sit.
[8] Quaesivi annon plures in ejus deserto essent, dixit quod ingens numerus, et quod casae illorum dispersae essent, et perparum conversentur, Desertu hoc est a latere dextro antrorsus, seu ante desertum illorum qui in sola fide sunt.
[9] Quandoque abit ulterius et longinquius paulum in desertum aliud, ubi habitant illi ex Christianis, qui quidem legerant Verbum, et sciverant ex illo doctrinam, at quia rejecerunt bona charitatis, seu bona opera sicut ex quibus nulla religio sit, illorum in eo deserto ex Coccejanis permulti sunt, quibus omnibus nulla religio est, nam religio est vitae, et inde fidei, et non fidei separatae, quae est nulla religio. Quaesivi illos iterum de suo religioso, dixerunt quod operatio divina sit versus voluntatis planum, sed quod ab illo se elevet, et inde illa quae voluntatis hominis sunt, non appareant coram Deo, et quod illa dissipentur cum homo moritur, et quod fides illorum operetur id; dixerunt quod homo mala habeat, sed non sunt peccata coram Deo, sed sunt mala contra socios et rempublicam. Dixi illis, quod bene scirent ex oratione illorum ante sanctam coenam, quod homo debeat explorare se, videre et confiteri sua peccata, et desistere ab illis, et quod alias prophanet sacram coenam, et quod aliter non habeant remissionem peccatorum, et sciant quod absque remissione peccatorum nulla salvatio sit; ad haec conticuerunt, dicentes quod de eo non cogitaverint cum orationem illam praelegerunt. – Dixi porro, quod Verbum Vetus, et quoque novum nihil aliud doceat quam amorem, dilectionem, opera, facta, facere, ita vitam, et dixi num possint esse Christiani cum totum Verbum per fidei suae doctrinam annihilent; dixerunt, quod viderint talia in Verbo, sed quod secum dixerint, quod illa sint in fide eorum.
[10] Cum aliquibus ex Futzianis loquutus sum, qui dixerunt quod fides eorum sit, quod Divina operatio vadat usque ad voluntatem, et tangat illam, sed quod usque non excitet ita voluntatem hominis ut faciat aliquid ex se, sed usque quod tacite sentiatur inclinatio ad faciendum bonum, et omne quod inde procedit, homine inscio, sit a Deo, at quod ab hominis voluntate, illo conscio, non sit a Deo, ita non bonum; illum influxum et inde inclinationem ocant conatum ad bonum; etiam illi dicunt quod omne id quod sub velo fit, sit ab homine, et non appareat Deo. Inde nec cogitant de malo ut peccato, sed solum de malo contra socios et rempublicam.
[11] Quaesivi Futzianos cur volunt ut sabbathum sanctificetur, dixerunt ad captandum favorem populi aut fidem, quod velint externa exercitia, quae a vulgo amantur, inde pro bonis faciendis apparent zelotes, simpliciores dixerunt, quia tam severe mandatum est in Verbo.
[12] Plerique Laici dixerunt quod prorsus nihil sciant de hac illorum theologia, dum quaerunt num bonum faciendum, dicunt quod faciendum, et tamen intelligunt non salutis gratia, quidam dum inquirunt in illorum mysteria, et audiunt illa, dicunt sunt mystica, non plura.
[13] Quidam ex Coccejanis sacerdotibus, illi qui se confirmaverunt in illa doctrina, explorati sunt, num religionem haberent, et compertum est, quod prorsus nihil religionis, et quod essent ab omni veritate prorsus vacui.
[14] Erat urbs Hollandica tecte ad latus dextrum infra, de qua parum scivi quales ibi erant, quia non erat communicatio aperta, sed postea audivi, quod quidem inter se civiliter viverent, sed parum cogitaverunt de Deo in vita sua, solum frequentarunt templum, putantes omnem cultum Divinum in eo consistere; sed ut in mundo amabant sacerdotes qui vocabantur eruditi, erant Coccejani, et illi per insinuationes apud moderatores efficiebant ut sacerdotes non eruditi [delegati sint], qui erant qui praedicabant quod mala ut peccata contra Deum fugienda essent, ita remanserunt sacerdotes Coccejani, qui quidem loquebantur quod bonum faciendum, sed non salutis causa, quod a cogitare id sibi caverent, dicentes quod non aliquid peccatum esset, modo fidem receptam haberent. Quando delegati sunt sacerdotes non eruditi, ut vocabantur, tunc ex sphaera Coccejanorum, et illorum qui illis favebant, et ab aliis ibi qui seducti ab illis erant, facta est mutatio status illorum, et tunc prior moderator, qui erat bonus, se munere abdicabat, et alius ignavus et simplex homo, qui fuit talis ut nihil ageret, quam solu imperaret, [successit,] et tunc portae apertae sunt, ut liceret in urbem intrare cuicunque [qui] vellet, inde status illorum talis factus est, ut non amplius aliquid Ecclesiae cogitarent, sed viverent in licentia; quare urbs illa tota subsidit admodum profunde cum incolis et domibus, et situm nacta est inferius profunde; de illis etiam conquesti sunt qui supra erant ex illa natione, quod illorum animi inquieti fierent, quia tales inferiores illi, qui faciebant fundum, erant. Loquutus parum cum Coccejanis, quod fides eorum esset, quod liceret homini facere quicquid vult, et quod a Deo non videantur mala, modo fidem receptam habeant; etiam in domibus, et circum ad quosdam dixerunt, quod non aliquid peccatum sit, et quod possint facere quodcunque lubet, modo fidem suam habeant. Praedicarunt similiter ut in Anglia mystice, timentes vulgus ne in mysteria illorum intraret, dicebant quia vulgus modo intelligit externa, non autem interna, dicentes quod si mysteria sua aperte praedicarent, quod sacerdotio deprivarentur a plebe, et potuisset seditio existere.
[15] Coccejani vocant operationem Divinam per fidem usque versus voluntatem, de qua homo nihil scit, charitatem, et quod ex voluntate venit, charitatis destructivum.
[16] Loquutus sum quibusdam ex Laicis de religioso Coccejano, dixi, quid opus est mysteriis illis, sunt vana, et quoque falsa quia scaturiunt ex impuro et malo fonte; annon hoc idem est, ac si operarius vel loquens velit scire omnia mysteria in corpore, musculos, operationem tracheae, laryngis, glottidis, linguae, labiorum, ut bene loqui possit, aut ut bene operari possit, ita ex scientia anatomica operari et loqui, satisne est ut discat bene et concinne loqui, et bene operari, hoc studium erit; similiter operationem et influxum Divinum nosse, annon satis est, ut homo sciat mala, fugiat illa, vivat ut Christianus, annon Dominus operatur illa arcanissimis modis, sicut anima operatur arcanis modis ut manus faciant rite suum opus, ac ut loquens rite loquatur. Num anatomicus potest melius operari, num saltator potest elius saltare, ex anatomia.
[17] Quod Coccejani sint Macchiavellistae.
* Coccejus anno 1669 denatus est
6100 [.] De Hollandis qui degunt in nidore vomitali, ibi de imperio uxoris super maritum
Facta est visitatio super aliquas societates ex Hollandis, ubi illi quorum uxores dominatae sunt super viros suos, ibi in peripheriis erant illi, et ibi erat nidor tetre vomitalis, imo colligebant vasa plena vomitu, et tenebant nares super illis, et deliciabantur nidore illo, illi omnes qui in peripheriis erant, dejecti sunt in infernum, et ex societatibus collecti sunt qui cum illis similes paene erant, et quoque dejecti.
6101 [.] De Episcopis quibusdam Angliae
Erat quidam qui eruditus et doctus prae reliquis putatus est dum vixit in mundo, qui inter suos varia loquutus est cum Rege de ejus religione, Rex enim dixit quod cogitet de Domino, ut suo Deo, et quod vita charitatis non separari possit a fide, Episcopus vero contradixit, inde inter suos de Rege varia loquutus quoad religionem, quasi ut vellet excitare illos ad aliquid, hoc fassus est in mundo spirituali; fassus est se non cogitavisse de Domino nisi ut de Homine, erat semisocinianus. Examinatus quid sciret in Theologia, et non scivit aliud quam confirmationes fidei receptae tum pro operatione Divina per fidem usque ad voluntatem, a qua se elevat; dictum ei est, “sic homo posset facere quicquid vult,” dixit “quicquid vult, modo non contra leges civiles,” dixi si evitat poenas legis civilis, num sit peccatum, dixit quod sit peccatum contra proximum, sed non contra Deum, et quod se reconciliare debeat proximo propter utile, absit propter salutem, dixi quod sic Macchiavellistae sint, negavit, quia agnoscit Deum et Verbum, num sic in furtis, si evitant poenas, num malum illi post mortem, negavit modo fidem habeat: quidam alius episcopus Angliae, qui secum fovit fidem, quod charitas et fides non separari possint, non charitas interna, sed externa seu actualis, hic examinavit religiosum de sola fide, et invenit quod non ullum verum in omni theologia eorum esset, ne quidem unum, hoc retulit et demonstravit coram priori Episcopo, et coram aliis sacerdotibus Angliae, qui quia [is] ex coelo loquebatur, non potuerunt respondere quicquam.
[2] Postea prior ille Episcopus narravit quomodo 5 opera de coelo et inferno et reliqua [vide [6098] ], quae dono data sunt omnibus, et omnibus Lords reformatis in Parlamento, quomodo ille imprimis sugillavit illa, vituperando et blasphemando, et cum reliquis tandem delevit omnem ejus lectionem, usque ut prorsus rejecerint illa; quid loquutus cum illis etiam narravit, tum aliquid quid aliis, tunc varias ratiocinationes de illis; cum dictum est illi quod non meum opus sit sed Domini qi voluit revelare quale coelum et infernum, et qualis vita hominis post mortem, et de ultimo Judicio, tum quod theologica non transcendant, non puduit illum, sed aliquos alios, quod ita fecerint; tum [cum] narravi quod hoc sit masculus quem mulier peperit quem draco voluit devorare et propter quem persecutus est mulierem, Apoc. XII, non potuit aliud respondere, quam quod quidem videatur ita esse, sed quod non velit id scire.
[3] Postea prior ille Episcopus contulit se ad quendam diabolum, apud quem per binos dies sedit, et consultavit quomodo me necare posset, qui nexuerunt dolosas machinationes, tentati sed incassum. Communicationem habet cum Moravianis in deserto: ita ille factus est diabolus, cum multis aliis qui confirmaverunt se in detestabili illa doctrina de fide, quae scatet falsis enormibus.
[4] Quomodo subordinati sint alii sacerdotes ad destruendum illud opus, etiam detectum est, quod etiam illum effectum habebat, ut prorsus rejectum esset, cum tamen sunt illa ex Domino e coelo.
[5] Omnes illi sacerdotes adducti sunt, et judicati sunt secundum doctrinam suam et vitam secundum illam.
6102 [.] De Moravianis
Dixerunt coram aliquibus quod agnoscant Divinum Domini, sed tunc acti sunt ad aperiendum cordis sui cogitata, ne fallerent mendaciis, et tunc aperte dixerunt, quod Divinum Domini non sit aliud quam apud homines qui in fide in Patrem, et quod prorsus simplex homo fuerit, ac simplicior quam multi apud illos, et quod non aliter credant quae Ipse loquutus sit, quam sicut alius simplex homo, et quod ad verba Ipsius apud Evangelistas non attendant: tum quod natus sit ex Maria ex patre Josepho, et quod illa quae apud Lucam exstant, sint figmenta. Tum quod Deus Pater non contentus fuerit Ipso, quia dixit quod fidem haberent in Ipsum, sed usque quod Filius Ipsius dictus sit quia passus est crucem; praeter plura quae sunt scandala.
6103 [.] De Anglis aliqua, et de adulteriis
Erat urbs ex gente Anglica, insignis paulo ad sinistrum in quadam altitudine, quae admonita ut recederet a sola fide et omni influxu coeli inde, quam praedicatores eorum tenebant, sed praedicatores praevaluerunt, inde non recedere volebant, quare inde exemti sunt, qui recedebant, et postea subsidit urbs cum habitatoribus illorum admodum profunde.
[2] Postea purificatio magna facta est apud Anglos in eorum societatibus, et tunc omnes illi qui adulteria ex licito commiserunt, dejecti sunt in inferna, vidi tunc plures ex illis eminentiores, qui vocantur Lords, qui aliorum uxores pulchras a maritis abduxerunt in suas possessiones, quae vocantur Estates, et ibi cum illis adulterati sunt, quidam per mensem, quidam per dimidium annum, et postea remiserunt illas, illos vidi plures in infernum conjectos. Dictum est, quod tale facinus apud ditiores ex illis commune sit, et mihi retulerunt plura de ea re, quae non licet propalare. Tum etiam quod sic a maritis rejiciantur, et fiant meretrices, tum quod fiat ut plurimum cum mariti venia aut connivatione propter lucri cupidinem. Volunt similiter facere in mundo spirituali, sed tunc severe puniuntur; si tentant, et si committunt dejiciuntur in infernum. Tales Lords visi sunt ultra centum tunc et ibi. Dictum est, quod hoc faciant cum uxoribus, non autem cum aliis, quia has vocant scorta, quare adulterium est.
6104 [.] Doctrina anglicana de fide
Convocati sunt plures sacerdotes, et divisi, ac simplices remoti, tunc docti interrogati qualis illorum fides est, et dixerunt quod fides operetur charitatem seu bona opera, sed per spiritum sanctum, quando homo sentit illam operationem, et ex perceptione operationis a spiritu sancto facit bonum, quod tunc id bonum sit, at si non percipit id, et bonum facit, tunc si recte facit illud, tunc quidem potest dici bonum, sed usque trahit ex homine, quod sit meritum in illo, et quod hoc modo voluntatem moveat: interrogati num fidem possint recipere [mox] ante mortem, si non prius, dixerunt quod fides hoc possit operari, sed non sciant quomodo.
6105 [.] Charitas erga proximum
Charitas erga proximum in specie est, fideliter, sincere et juste agere functionem, negotium et operam, quae suae functionis est, causa est, quia hoc ejus quotidianum est, ipsum vitae activum, et jucundum, quare homo cum sincere et juste id agit, fit talis ejus vita, ita fit quaedam charitas, in suo loco et in suo gradu: hoc comparari potest nucleo, tunc ex hoc ut essentiali procedunt reliqua quae vocantur charitatis signa, beneficia, et debita, et trahunt suam essentiam, fluunt enim ex vita ejus quae est charitas: at absque illa essentia, si ei signa sunt quae sunt pia et similia, si ei beneficia quae sunt dare pauperibus et similia, si ei debita quae sunt talia quae in domo et extra domum suam ejus debita sunt, tunc haec omnia sunt sicut crusta absque nucleo, aliter cum ei nucleus et essentia est de qua.
[2] Praeterea facit ille bonum communi, et singulis in communi bonum in suo gradu, inde ex communi fluit ad illum jucundum vitae, et omne necessarium, hoc in coelo et in societatibus ibi. Est enim pars in communi corpore, ex eo quod faciat opus suum sincere et juste, fit pars digna in communi corpore; nam quisque in societate erit in aliquo opere, opera faciunt communionem, et faciunt ut omnia teneantur in nexu; nam opera in se continent omnia hominis. Quare etiam in inferno erunt in operibus.
Sint exemplo Reges, Magistratus, sacerdotes, judices, negotiatores, operarii, coloni.
6106 [.] De conjugio
Erat mulier apud me aliquoties, quae dixit et credidit, quod impossibile sit diu amare conjugem, ex causa quia fit commune, et jugiter licitum, at responsum tulit, quod in coelo ubi non sunt adulteria, quia abominantur illa, illud commune fit delitiosum, et quod ament conjugem quia semper licet, et quia tunc intrat delitiosum coeli.
[2] Quod tale commune erga uxorem fiat adulteris notum est, quare ut commune illud tollatur, et fiat lascivum adulterii, volunt ut uxor renuat, imo neget quod id amet, et tergiversetur, et tunc ex communi fit sicut lascivum adulterii; imo quidam qui violationes amant, et sic illibatum statum, volunt ut pugnent contra maritos, aufugiant, et quod maritus violentur adigant, et lacerent togam, illa renuente, illi comparari possunt felibus, quae ita repugnant, clamant, aufugiunt, per quae excitatur feli masculo potentia, et tunc felis faemina dat se captivam.
[3] Quaesivi advenas e mundo spiritus, qui lasciva reputabant non peccata, qui tamen omnes dum veniunt in mundum spirituum volunt venire in coelum, dixi, quod licitum sit scortari et adulterari in inferno, at non liceat in coelo, sed solum amare conjugem et cum illa vivere in aeternum, et nusquam abdicare, num velint in coelo an in inferno libentius esse, quaesivi ultra centum, et nusquam retuli a quodam tali responsum.
[4] De statu illorum qui in infernis sunt sub judicibus, quod in camera separata post mares sint faeminae quae fuerant, ex his licet illis adjungere sibi aliquam, et pro sua muliere habere, sed non licet cum aliis ibi, ita promiscue scortari.
[5] Quod dentur inferna plena scortis, in quae novitii veniunt, et scortantur ad satietatem, poenas luunt ex variis morbis tetris ibi, ideo desistunt.
[6] Quod sint ibi societates turpes, ubi conveniunt scorta et adulteri, coetus sunt ubi scorta quavis nocte sibi eligunt mares, et coetus sunt ubi mares sibi eligunt scorta, scorta ibi possunt per phantasias se facere pulchras.
[7] Scorta quae ingenio pollent, vocantur sirenes, apparent sicut mures; majores ubi [sunt], et minoes ubi, [tum] quales, [dicatur;] praeficiuntur illis tales quae illas in obedientia tenent, et adigunt ad laborandum.
[8] Hi feles fugiunt, sicut mures et glires, quinam sunt feles ibi.
6107 [.] De Mose qui visus
Judaei petebant a Domino ut Moses illis ostenderetur, qui ideo visus est, erat tunc infra in suo loco ubi antiqui, in statu quieto, venit etiam ad me et loquutus sum cum illo, erat vir serius, dixit quod videatur sibi esse circiter 50 annorum vir, tametsi in mundo fuerat 120 annorum; et quod apud se habeat suos 5 libros, et quoque Verbum vetustum, quaesivi illum de libro Jaschar, dixit quod viderit, et narravit quod illud Verbum adhuc apud Antiquos sui temporis sit, et legatur. Tum quod sciat de Verbo Insequente quod hodie est, sed non legat illud. Retuli aliqua ex illis quae scripserat de aliquibus in 5 Libris, et agnovit omnia, tanquam ei praesentia. 1764, die 3 Dec.
6108 [.] De duobus prophetis in Apoc. XI
Facta est insignis mutatio in mundo spirituali, congregati sunt quoad plurem partem illi qui in sola fide, tam supra quam ad latus et infra me, et data illis copia influendi in cerebrum meum, unde factus sum talis, ut non possem attollere caput, et hoc per 3 dies, et visus sum illis qui in urbe quam vocaverant Hierosolymam, tanquam mortuus in platea, spectabant, laetabantur, sed postea urbs illa et omnes qui e sola illa fide divisi sunt, et missi in sua loca.
6109 [.] De illis qui constituunt plantas pedum, et qui sub illis
Datum est videre illos qui faciunt Ungues, qui sunt qui laudant et vituperant absque intellectu, non mali usque.
[2] Qui faciunt plantam dextram prope pollicem spenta stickor*, et faciunt sua arte, ut luceant in foris, ex quibus in cameris est lux illis.
[3] Qui medium plantae constituunt, faciunt pulchras membranas, quas vendunt ex quibus faciunt sma scatuller, wackra**.
[4] Qui calcaneum constituunt, faciunt talglius***, quas vendunt, ex quibus illi qui ibi habitant habent candelas, possunt facere lucernas quae durant paene semper, et quae durant brevius: lux candelarum est illis.
[5] Qui sub planta pedis sunt, illi sunt novalistae, confiteri Dominum, et quoque illos qui sub unguibus, et amati ab omnibus, et dona illis data sunt, quae ad consocios suos retulerunt.
* = liigna scissa (verba suecica)
** = parvas crumenas, pulchras (verba suecica)
*** = candelas ex sebo (vox suecica)
6110 [.] De conjugio et adulterio varia
1) Quomodo faemina nascitur innocentia, et quomodo mas.
Quomodo faemina fit affectio boni, et mas intellectus veri.
Quomodo faemina fit affectio veri, quod fit cum vult nubere, et quomodo mas fit intellectus veri, quod etiam tunc fiat quando vult amare sexum faemininum.
Quomodo hoc dein crescit apud utrumque usque dum fit conjugium, et quomodo tunc intellectus veri [se] submittit affectioni veri et uniuntur.
2) Quid faemininum et quid masculinum interius.
Quod faemininum interius sit amare maritum tenere,
– sed hoc volunt ut maritus nesciat, sic imperat, et qui in ea potentia non sunt, impotentes fiunt.
– Dixerunt uxores angelorum, ut hoc non revelarem, sed dixi quod revelabo quia putant quod hoc infirmum eorum esset, sed est ipsum bonum veri et verum boni.
3) Quomodo duo conjuges fiunt una forma amoris per amorem conjugialem.
Ex unitione mentium fit forma corporum.
– De formis hominum secundum affectiones et inde intellectum seu amoris et inde sapientiae.
Quod hoc sit imago et similitudo Dei, Genes. [I: 26].
Quod tantum potentia crescat, usque dum fit perpetua.
4) Causae plures quod vir velit ut mulier tergiversetur.
– Quod sit apud quosdam lubido violandi, quod sit adulterii effectus, quod sit potentiae excitatio inde;
– Quod sit ex variis causis, praecipue mentium;
– Quod tandem fiant sicut feles, qui lacerant felem, stant, spectant se mutuo, clamant misere, et clam volunt;
– irascuntur mulieres quod hoc detegatur, dicunt sicut ex interiore voluntate quod non velint.
– Causa cum potentia evanescat, si aliter faciunt.
5) Quod conclusio in sola mente quod adulterium non sit peccatum, faciat hominem adulterum,
– ex illis de ea re in doctrina vitae.
Quod omnis conclusio in mente faciat conatum in corpore, qui est actus in se.
Quaesivi de felibus cur talis illis natura sit. Dixerunt quod apud faeminam felem primum excitatur voluptas dimicandi, et quod observatur id a mare fele, et cum illa cessat fit copulatio.
6) Dixi adulteris, quod in coelo sit perpetua potentia, et dixerunt si hoc scivissent in mund, nusquam scortati fuissent, ut venirent in coelum,
at dixi quod [in] coelo non liceat nisi amare conjugem, in inferno scortari ad libitum, num velint in inferno esse vel in coelo, et non potui ab illis extorquere responsum.
7) Quod si homo amorem suum concentrat ad uxorem fugiendo adulterium sicut peccatum, quod tunc amor crescat indies cum sua potentia; at si ex amore illo sumant et consumunt cum scortis, quod amor conjugialis fiat sicut palea, et moriatur.
8) De muliere quod dixit [unus] quod impossibile sit amare uxorem, quia fit commune. Sed angeli dixerunt quod erret, sed quod commune, dum amor vere conjugialis est, sit planum in quo delitiae se ab interiore formant, sicut super plano rosae, et quod unaquaevis rosa fiat planum, in quo formantur interiores delitiae et variegantur, et hoc in aeternum.
9) Quod sicut furor invadat infernales cum sentiunt sphaeram amoris conjugialis, a multa experientia.
10) Quod conjuges simul seu amor conjugialis sit ipsa imago et similitudo Dei.
Quod adulterium destruat illum.
11) Quod infernum sit in furore cum percipiunt sphaeram amoris conjugialis, experientia sicut e coelo.
12) Quod adulterium sit in conatu in toto corpore, cum cogitatur licitum.
13) Quod quisque homo sit aliqua affectio in forma, si charitas, quod sit forma angelica, ejus affectiones quid tunc, quod agni et columbae []*
* pro linea ad imam paginam paene prosus abscissa in ms.
14) Quod conjugium sit simile conjugio voluntatis et intellectus, seu affectionis et cogitationis, in omnibus et singulis, quia boni et veri.
Illustretur conjunctio seu conjugium illorum cum conjugio soni et loquelae, in quo clare illud videri potest.
Ut quod loquela sit forma soni, describatur quod ita vir sit forma uxoris,
quod sint una caro,
quod vir adhaerebit uxori,
quod uxor sit anima, et vita viri,
seu quod sit cor viri – –
sed quod uterque non sciat quam quod suus aut sua sit, et quod unius sit alterius reciproce et mutuo.
15) Quod nervi apud mulieres sint molliores,
quod venae aliquantum latiores,
quod arteriae apud viros fortiores,
quod femora [apud muliers] latiora, quia femora significant amorem conjugialem, videantur arcana coelestia.
16) Quod nisi cogitetur aeternum, seu aeterna conjunctio, non sit uxor sed concubina,
et quod ex idea non aeterni pereat amor conjugialis.
17) Quod vinculum erit cis et retro, seu anterius et posterius, si non, non est amor conjugialis – quod vinculum cis et retro, est quod affectio uxoris sit in intellectu viri, ac intellectus viri sit apud uxorem – et tunc non fit aeternum.
Si spiritus angelici loquuntur de binis illis in mundo spirituum, commoventur inferna, et sicut furunt illi qui cum infernis ligati sunt.
18) Quod uxor in coelo sit calor spiritualis
– et maritus lux spiritualis.
19) Quod faemina pulchra coelestis et spiritualis sit ipsa pulchritudo, seu forma pulchri et boni.
– Quod a Domino, quoad omne opus creatum in universo, non detur aliquid pulchrius virgine patet.
20) Quomodo vita mariti intrat uxorem per femur, et per amorem.
Quomodo tunc verum fit bonum seu intellectus voluntas uxoris et tandem quomodo intellectus mariti fit forma affectionis uxoris.
Ita quomodo intelligendum quod uxor formata ex costa Adami et quod Adamus dixerit, os ex osse meo, caro ex carne mea, tum quod fient una caro, et vir adhaerebit uxori [Gen. II: 23-24].
21) De jucundo violationis, quod infernum sit cadaverosum, cur – –
Jucundum deflorationis, qualis scortatio.
Jucundum varietatis quale jucundum, fiunt tanquam mucus narium.
Jucundum adulterandi cum alterius uxore quale et quid.
Jucundum uxorati scortandi, quale.
Jucundum ante conjugium concubinam habendi, quale, quod sit permissum, quomodo et quibus.
22) Quod amor conjugialis sit ipsa innocentia, ex Adamo.
– Quod sit ipsa castitas,
– quod sit ipsa puritas
ex origine et ex correspondentia, ex lusu sicut infantum.
Repraesentatio in vermibus, dum fiunt papiliones.
23) Causae divortiorum: 1) scortatio. 2) desertio. 3) morbi, etc.
Cur non liceat recipere repudiatam seu plane relictam.
24) Quod ex casto amore conjugiali pulchritudo uxori et virgini.
Quod viro sapientia.
25) Quod lascivum non sit in amore conjugiali, hoc enim est incastum.
Quod id exacte sentiatur ab illis qui in amore conjugiali sunt.
Quod ideo nihil immundum, sed purum.
Quod appareat sicut sit, sed usque non est.
Causa est, quia intus in amore conjugiali est coelum, usque ad ultima, ac intus in amore adulterii est infernum; et ultima utriusque apparent similia quoad jucunda, sed usque non sunt, non sentiuntur discrimina nisi ab amore conjugiali.
26) Jucunda similia quoad apparentiam ab antiquis dictum est quod significentur per Cerberum, qui ad ostium stat et cavet ne jucundum amoris coelestis descendat in infernum.
27) Quod amor conjugialis spectet continue ut duo unum sint seu una caro. Quod si amor conjugialis id non spectat, sit amor adulterii.
Quod plus unum possint fieri in aeternum.
28) Quod filius masculus sit verum ex bono in naturali homine.
– Quod hoc verum nascatur ex bono spiritualis hominis in naturali homine, at quod ex conjugio boni et veri in spirituali homine, inde filiae et filii in naturali homine sunt bona et vera, videatur Apoc. Revel. n. 543.
De primogenitura etiam videantur.
29) Amor amicitiae intimae qualis inter illos, quod amicitiae intimum sit continuum, et facit jucundum conversationis coeleste.
Illius amoris distinctio ab amore conjunctionis.
De discrimine, quale.
Quod hoc discrimen nesciatur ab adulteris, credunt illico uxorem velle conjunctionem cum dicit se amare maritum.
30) Narratum e coelo quod antiquissimi, qui coelestes fuerunt amorem conjugialem principalem omnium amorum [fecerunt], vocantes illum ipsum vitae jucundum, et quod amor erga liberos sit ex illo proxime derivatus.
31) Qualis est amor erga liberos, qui storge, apud malos, quod se videant in illis, quia anima patris est in illis.
Quod ille amor conjungat conjuges, sed quomodo, et cum qua differentia.
32) Quod faemina fiat faemina post mortem et mas fiat mas, et quod remaneat amor mutuus et reciprocus, quare non possit aliter quam hoc remanere.
33) Quod exploratio ab angelis quandoque sit antequam desponsantur num detur reciprocum amoris,
– alioquin cognoscitur hoc ex ipsis, et hoc est a Domino.
Quod festivitates cum fiunt conjugia fiant, sed cum differentia in societatibus.
34) Quid dominium operatur in conjugio, sive a viro sive a muliere.
Quid submissio ex nimia probitate.
Quid nimia simplicitas apud illum vel illam.
Quid persuasio seu fides quod scortatio non sit peccatum.
35) De conjugio infernali, apud illos qui in amore dominandi sunt, et athei.
Quod a parte viri sit internecinum odium.
Sed quod usque sit plane servus et mancipium uxoris, ut non ausit mussitare contra voluntatem ejus.
Sed quando illa per varia obtinuit dominium.
Causa quia intellectus viri est subjugatus.
36) Quod eis non virtus et honestas interior sit, ita non homo.
Adulter est injustus, infidelis, insincerus, iniquus, violator foederis, mendax, impudicus.
Non ei interior justitia, interior fidelitas, non interior sinceritas, interior veritas, interior pudor, ita non honestas ac virtus interior.
Quid interius talis, et exterius talis, qualis tunc homo.
37) Quod verum ex bono sit per quod Ecclesia, et bonum a Domino, et quia Dominus influit per bonum in verum, inde angeli et homines, apud Ecclesiam, recipiunt bonum a Domino in veris – inde conjugium boni et veri in angelo et homine.
38) Quod si homo concludit quod adulterium non sit peccatum, quod sit adulter,
quia conclusio est a voluntate et simul intellectu, in qua etiam est intentio,
inde interior voluntas, quae est conatus, qui regnat in toto homine
– conatus qualis.
39) Quod conjunctio boni et veri fiat, quia Dominus spectat hominem in fronte et homo Dominum per oculos, frons est amor voluntatis, seu bonum, et oculi sunt intellectus inde verum.
Inde est quod dicatur quod homo sit recipiens amoris in sapientia, seu boni in vero.
Quod omnes angeli vertant faciem ad Dominum.
Quod amor regnans vertat omnes ad se, et quod illi sequantur.
40) Quod spiritus hominis cooperetur in congressibus, quia exseminatur spirituale in prima origine.
Quod tamen spiritus hominis influat in aturale.
Quod in spiritu hominis intimum sit conjunctio boni et veri, seu jucundi quod mentitur bonum, et recti quod mentitur verum.
Quod ideo angeli et spiritus cum consociantur, quod fit simili modo, non aliud concipiant et gignant quam quae amoris et sapientiae sunt,
nam absque naturali non fit aliqua prolificatio.
41) Quod ex adulterio omnes concupiscentiae mali, quia est ipsa forma illarum.
Quod adulter confirmatus per quod licitum sit, et quod faciat, non possit agnoscere Deum corde, nec conjungi Domino, ita nec coelo, quia jucundum ejus est prorsus oppositum jucundo spirituali.
Quod tandem fiat summo sensualis, corporeus et materialis, et cogitet et loquatur ex visibilibus oculi, et audibilibus, quae solum recondit in memoria.
42) Quod affectio sit omne cogitationis, sicut sonus est omne loquelae, quod ex eo sciri possit, quod homo sit qualis ejus affectio.
Quod ex una illa regula, possit sciri quid cogitatio in sua essentia et vita et quid cogitatio casta, et incasta, unde.
43) Quid in sono, quod concupiscentiae, quid ex sono.
Quod homo in mundo parum sciat quid in sonis, sed quod angeli probe sciant.
44) Quod sit amor conjugis non ex congressu, ut apud alteros, sed ex amore conjugis sit congressus,
sic ut amor conjugis non pendeat ab igne istius membri, sed vicissim.
Quod amor conjugis sit delitiis plenus extra congressum, et quod sit cohabitatio dulcis.
Quod inter amorem illum absque congressu et ipsum congressum sit determinatio, sicut inter id quod homo cogitat ex voluntate quae est intentio, et inter actum aut loquelam, inter quae intercedet determinatio, quae est sicut aperitio mentis ad faciendum, quasi aperitio januae.
45) Cur non licet contrahere matrimonium inter certas consanguinitates, quid damni, ex Levitico [XVIII: 1-18].
46) Quid tunc dissolvit matrimonium, causae, fornicatio, cur dimissam non liceat ducere. Quomodo matrimonium ex diversa religione.
47) Quod Pontificii praeferant coelibatum et virginitatem matrimonio, sed propter monachos et virgines in monasteriis.
Quod sit contrarium
48) Plura describenda sunt de statu amoris conjugialis ante statum in quo est effectus.
Quod prior status omnino praecedere debeat ante conjugium et amor ex illo, absque cogitatione de posteriori statu.
Quod tunc felix conjugium et perdurans,
at quantum ex posteriori statu una, tantum deficit.
Audivi quosdam dicentes quod ne hilum sciant de posteriori statu, nec cogitaverint de illo, quando desideraverunt uxorem, et viderunt illam.
Quod talis status sit virginum et puellarum.
Quod talis status sit castus.
49) Quod jucunda prioris status sint indefinita, ab experientia.
Quod propius et propius accedant ad posteriorem statum, sed usque non intrant, apparet sicut aperiant illum, sed usque non.
Inter priorem et posteriorem statum intercedit quoddam quod vocandum est determinatio, paene qualis inter cogitare et velle.
Quod posterior status contineat in se priorem omnem ac omnia ejus jucunda et quod jucunda ejus etiam sint indefinita.
50) Prior status est status amicitiae conjugialis quae excedit omnem amicitiam.
Apud quos prior status datur separatus a posteriore,
et apud quos est uterque.
Apud quos non datur.
51) Quid potentia commune habet cum illis qui in priori, simul et separate, et quid commune cum illis qui in posteriori solum.
52) Quod virgines quae pietatem usque ad aliquam melancholiam imbuerunt, fiant uxores tristes, nec interesse possunt felicibus in coelo, ab experientia. Inde illae quae in monasteriis vixerunt.
53) Quale est corpus uxorati et quale corpus maritatae respective ad corpora illorum in statu priori seu ante desiderium ad conjugium.
Respective ad adulteros et adulteras.
Respective ad corpus juvenum, adultorum, senum.
Quales iidem sunt quoad mentes seu quoad spiritus.
54) Jucunditates et amaenitates per solum tactum, manuum, osculorum, quando cogitant ex amore talia quae sunt applicabilia ex Verbo, ex objectis, ex variis jucundis concordibus.
Quod sint illis exquisitae sensationes singularium et communium.
Quod oriantur ex jucundis affectionis et cogitationis, et conjunctionis illorum, et uod exquisitior sensatio sit, quo interior conjunctio sit.
Quod talis sit jucunditas ex conjunctione faeminini et masculini quia talis est boni et veri.
Jucunditates adhuc plures sunt conjunctionis sensuum externorum, ut visus, auditus, olfactus,
imprimis respirationis, in qua innumerabilia latent,
latent in ipso sono loquelae imprimis.
55) Varii timores pro uxore, ut 1) ne incusetur impotentiae, 2) ne insaniae aut stultitiae ex contemtu, 3) intranquillitatis causa, 4) ex jurgiis, 5) ex varia causa apud se, et ex varia causa apud uxorem, ut quod possideat crumenam ut in Hollandia, quod bene in domo faciat, ut bene edat et bibat, ut dum aegrotat;
appareat hoc sicut amet uxorem, sed non est timor uxoris, sed est timor pro uxore.
At timor amoris conjugialis est ne uxor laeditur per aliquod malum et turpe, verbo timet malefacere ei quia amat illam, hic timor est timor uxoris et non timor pro uxore.
56) NB. Varii contemtus pro uxore
NB. Variae inimicitiae et odia pro uxore, ex causis
NB. Variae antipathiae pro uxore
57) Appendix – confirmetur quod Lux fiat tenebrae et tenebrae fiant lux, ex eo si homo haberet oculos sicut noctua.
Confirmetur quod confirmatio falsi correspondeat illi luci.
58) Confirmatio quod adulterium sit licitum comparetur confirmationi, quod lux sit tenebrae et tenebrae lux.
59) Quod conjugium in Divino sensu sit conjugium amoris et sapientiae in Deo, quae unum faciunt, quia est amor sapientiae et sapientia amoris.
Quod inde sit Domini et Ecclesiae, qui amor est reciprocus secundum Domini verba [Joh. XIV: 20-21] .
Quod inde sit conjugium boni et veri, quomodo, quod conjugium est reciprocum, sed est boni; et
quod id conjugium sit in imagine et similitudine in conjugio duorum, qui amore vere conjugiali conjuncti sunt.
60) Quod vir nascatur ut sit verum, et uxor ut sit bonum.
Quod se vertat – de qua versione.
De viro qualis natus, et de muliere qualis nata.
Videas pueros quales sunt, et vide puellas quales sunt.
61) Quod amor vere conjugialis principio sit sicut homo reformatur et dein regeneratur, quod nvertat se, et cum inversus est, amor viri procedat ex amore uxoris, et qualis hujus, talis illius.
Similiter est conjunctio boni et veri, in principio, in progessu et fine.
Et hoc est, quod vir adhaerebit uxori [Gen. II: 24].
Tunc affectio boni primas agit.
In priori statu etiam est lascivum.
– Qualis posterior status
62) Causa quod omnes velint gloriari de eo quod potentes sint, est quod aestimentur, et quoque credantur fortes etc. In sveria milites.
63) Quomodo semen dispergatur per corpus undequaque, recipiatur ab anima quae est in toto corpore, sic in fibris et vasis undequaque et tunc delitiet, jucundet uxorem, et impleat delitio.
Et sic formatur in formam viri,
hoc est os et caro ex osse et carne mea [Gen. II: 23], quomodo producit intelligentiam in illo, et quomodo producit impraegnationem.
64) Quod liceat uxorem impraegnatam amare. Causae sunt plures,
quod ratiocinia contra hoc sint infirmorum; tum intra impotentiam et adulteria.
65) Quod spiritus Christiani non sustineant sphaeram spiritualem faeminini et masculini.
Quod non sustineant sphaeram spiritualem amoris conjugialis, et quod inferna tunc in furorem veniant.
Quod non sustineant sphaeram nuditatis inter conjuges, quod etiam tunc aufugiant.
Quod non sustineant sphaeram aliquam amoris ex conjuge.
Quod sphaeram communis aversentur, hoc est, quod cum fit commune seu aperte licitum congredi cum uxore, causetur nauseam.
66) Adulterium cum uxore alterius destruit omne jucundum vitae inter maritum et uxorem, et inducit aversionem, alterius.
et quoque destruit liberorum curam, ut matris et patris, simul inducit separationem.
Perdit conjugiale.
Hoc non videt adulter nisi cogitat de sua uxore, si aliquis adulter illam contaminaret.
67) Quod spiritus mali prorsus non sustinerent ideam et inde sphaeram spiritualem faeminini, clamant sicut qui cruciantur et aufugiunt, experientia.
Sed quod illam sustineant quando illa obtecta est sphaera seu idea adulterii.
68) Quod purissimum tactus faciat ut interiora quae sunt semen excitentur
Vadit ad intima, in corpore, etiam in liquida, in spiritus animales,
seu in ipsa spiritualia, inde prolificatio,
est etiam communicatio intimorum tunc [cum] extremis,
sic a primis per ultima.
69) Quod excitatio adulterii sit externa, ex libidine ex tactu corporum, imprimis partium generationis.
Quod sit externa, qualis qui pluma tangit cervicem et titillat.
Externa dicatur quia non est sensus in pluma.
Sed apud illos qui in amore conjugiali communicantur amoris illius jucunditates, quae uxoris cum viri,
influit uxoris in sensum mariti,
sic ut ipsae sensationes et jucunditates mutuo et vicissim communicentur,
ita prorsus aliter amor lascivus quam amor conjugialis.
70) Quod non detur amor conjugialis quam apud hominem, causae – –
Qualis amor aemulus apud bestias –
71) De Anglis, Lords qui aliorum uxores pulchras ad se alliciunt per pecunias, et cum illis simul vivunt ad menses et postea remittunt.
Illi [in altera vita] similiter faciunt, et illi qui uxores aliorum ad se alliciunt, statim manifestantur, et graviter puniuntur.
72) Puniuntur poena dilacerationis, quae est inter gravissimas, dixerunt post poenas quod [non] sciant num membra cohaereant; et diu jacent in lecto.
et si non desistunt, dejiciuntur in infernum.
Illi qui in mundo destiterant, quia est peccatum, desistunt in altera vita, at qui destiterunt propter alias causas, non desistunt.
73) Die 29 Apr. 1765, vidi Lords Angliae separatos e societatibus, qui in mundo pellexerunt pulchras uxores aliorum, et vixerunt cum illis usque dum non valerent amplius, erat multitudo, separati e societatibus et demissi in inferiora, ut explorarentur num usquam postea poenitentiam egerint, et crediderint id esse contra leges Divinas.
74) De circumcisione, quod repraesentativum quod auferretur amor sensualis corporeus, qui est amor sui
Cur facta est cultris lapideis, quia vera removent, cur abrogata.
Quare cum ingrederentur filii Israelis in terram Canaanem, per quam significatur Ecclesia spiritualis, iterum circumciderentur.
75) Dicunt plerique qud cum conjugii delitium fit commune vilescat, et quasi evanescat.
Aliter qui in amore conjugiali, apud illos commune fit planum delitiarum interiorum, comparative sicut floretum, quia est externum.
Apud illos qui in amore lascivo sunt, interiora quae sunt lasciva abeunt cum potentia, et inde fit frigus ex quo planum commune quasi moritur.
76) Quod apud illos quibus est conjugium lascivum, tum apud adulteros, apud quos amor mulieris non communicatur viro, tunc affectio propria viri hoc facit.
Est viro affectio propria quae non unum facit cum affectione mulieris, quare recedunt ambo.
77) Illa affectio est quae facit, sed consumitur brevi et exuritur, aliter cum affectio mulieris influit in intellectum viri ut fit apud angelos coeli, unde illis intelligentia in sua vita.
78) De scortatione apud Paulum, 1 Corinth. VI: 15 ad 19, Cap. VII: 4, legantur Ephes. V: 28 ad 33, ubi conjugium comparatur Christo et Ecclesiae. 1 Thess. IV: 3, 4.
79) Quod conjugia sint seminaria hominum et sic seminaria coeli.
80) Quod conjugium mali et falsi oriatur ex conjugio boni et veri per influxum boni et veri e coelo, et tunc per inversionem, de qua memorentur experientiae.
Sed quale est, quod sit adulteris.
Quod malus sentiat malum ut bonum, et falsum ut verum.
Quod inde etiam sint inter serpentes, basiliscos, mures, bubones, ululas, tigrides.
81) Quod omnia redigantur ad conjugium.
Quod ideo non bonum et malum simul dantur, nec verum boni et falsum mali, falsum non mali per ideas potest verti ad aliquid bonum.
82) Quod si pulchritudo modo conjungit, et non bonum, sit adulterium, et quod hoc non sit humanum, nisi quantum putatur, quod pulchritudo sit ex bono, quod est ipsum esse pulchritudinis.
Quod bonum etiam appareat in facie, ex sola scientia naturali.
Horror in amore genuino conjugiali, et in non genuino qualis.
Timor in illis duobus qualis.
[Lars Benzelstierna]*
[6110. 1/2] [L] B) Opwigla Nordencrantz, bewist med bref ur Landtmolen Carl. til hans afnamare, om solt.
– Opwiglas Brita Behm, tilstadt af henne och erkendt.
– Wistes huru med drab. Stierncrona skulle talat, som ei sa skolat bifalla om at doda mig. – Nogot tilforene med Reutercrona, hwars sphaera af mig kiendes, som de som wille doda mig, hel starck.
– Ofwertygad med nagra prof at han dehlt i sterbhus, och giordt orett efter wenskap och mutor, utan conscience.
– Med nagra om den mo som han forgior, den han sokt, tagit for sig, tendt upp.
– Forre tiden wille lata kora ned mig pa isen, anstalt.
– Omgadz med dodande tankar, sa lenge han hollit uti, at jag haft 1/2 Starbo.
– Ofwertygad at wille ophissa Brit. Behm at om Axmars dehl begynna process.
– Hatet som han haft wistes med en Vipersoppa, som gafs mig i somnen, derest helt swart war. Sedan med en uiddwass knif wid dess sida.**
[1)] Talat med froken af Falckfors*** at fora mig pa andra sidan sion at giora af med mig, men forgefwes. 2) Med Daniel om sadant, men forgefwes. 3) Med til en annan i Starbo by at hefwa mig i skogen. 4)**** Sokt efter mig deri men for folckets syn intet tohlas.***** 5) Haft i anslag och wilja at sticka knifwen i brostet. 6) Kladt sig ut i daangklader sokt efter mig sielf ute. 7) Taladt med den och hedt den hemma hos sig som blifwit subordinerade at taga lifwet af mig. 8) Hon lagt spinlar i kott, hwaraf jag gaf op galla.
* (vide Documents, vol. II:2, p. 748 ut et annotationem); paragraphus haec, quae suecice super autographi pagina ultima scripta apparet, in Latinum versa valet ut sequitur:
– Excitat Nordencrantz, ostensum per epistolas e vernacula Dalecarliensi ad emptorem suum, de stipendio.
– Excitata Brita Behm, quod illa confessa et agnovit.
– Ostensum quomodo cum satellite Stierncrona loquutus sit, qui non ita consenserit, ut me necaret. – Paulo prius cum Reutercrona, cujus sphaera mihi nota ut illius, qui me interficere vellet, fortissime.
– Indiciis variis convictus, quod haereditatem distribuerit, ac pro amicitia et pretiis iniquum fecerit, absque conscientia.
– Variis [convictus] de puella quam perdidit, quam quaesivit, sumsit pro se, accendit.
– Olim me super glacie curru sternere voluit, consilium.
– Cogitationibus mortiferis circumfusus, tamdiu animo volutabat, quod ego 1/2 Starbo haberem.
– Convictus, quod Brit. Behm excitare voluisset ut de Axmaris parte illa litem inferret.
– Odium quod ille habuit ostensum per ius viperinum, quod mihi in somno datum, cuius color nigerrium erat. Denin per cultrum acrem
ad latus illius.
[1)] Loqutus [est] cum faemina ex Falckfors, ut me ad lacus alterum litus ferret ut me deleret, sed incassum. 2) Cum Daniel de simili, sed incassum. 3) Cum alio in vico Starbo, ut me in sylvam conjiceret. 4) Me ibi petivit, sed ob speciem pro gente non permissum. 5) In animo et voluntate habuit, [mihi] cultrum in pectus immittere. 6) Vestibus famularibus se amicuit, petivit ipse me foris. 7) Loquutus [est] cum ea, et eam apud se hospitio accepit, quae instituta erat mihi vitam adimere. 8) Ea araneas in caro indidit, quo bilem vomui.
** sequitur in ms. Sententia prorsus deleta sed partim intelligibilis:
…til Falckfors froken, at fora mig dit som jag dromde af ofwer sion. 3)….=… Ad Falckfors faeminam, ut me illuc ferret sicut somniavi trans lacum. 3)…
*** nisi legendum Fahlfors
**** numerationem auctoris 3 ad 7 abhinc in 4 ad 8 emendavi
***** = talas