- Sed fuerunt modo in intimo interioris coeli, nam quolibet gradu dantur tres coeli, spirituale, pacis, et innocentiae, in intimius coelum gradus superioris {1} nemo admitti potest, nisi in interiori fuerat, nisi dissolveretur. 1748, 18 Febr.
@1 imperfectum in ms$ - De iis qui nihil praeter sanctitatem adorant, in mundo, nec quicquam in singularibus sciunt quid vera fides.
Sunt quidam qui amant ita docere, ut solum adorent homines sanctitatem quandam in communi, absque coqnitione verae fidei, sicut qui solum missas audiunt, ad quas non attendunt, tam quia non intelligunt, quam quod non curant intelligere, ii solum in templa veniunt, ut sanctitatem adorent, sic ubivis loci plures similes sunt.
- Sed sanctitas duplex est, nempe, eorum qui simul sanctitatem externam, ut hominibus illudant, et [eorum] sanctos se putant inde, sic credunt, quia ita persuasi caetera prorsus ignorant; praeter intermedia, quae innumerabilia sunt, nam illa sunt bina opposita.
- Apparuit mihi quidam, qui se putabat sanctum, persuasit iis qui supra caput erant, ut dicerent se sanctos, dejectus iis est, et mox inceperunt canere “sanctum, sanctum,” et canora voce, et nihil praeterea, quam “sanctum”, usque per dimidiam horam, seu usque dum taedebat audire.
- Tales sunt ii qui modo sanctitatem communem amant, qui in altera vita “sanctum” canent, usque dum pereat omnis perceptio sanctitatis, ut postea nihil vitae remaneat, mera vox, in qua usque pietatem ponunt, ita colunt id qoud mortuum est, similiter qui in precibus et orationibus ponunt pietatem, tametsi mens procul abest, iis quoque similes quodammodo esse possunt.
- Prope eos erat quidam spiritus qui circumagebatur, sic ut nuditas appareret immodeste, qui repraesentabat sanctum quem adorant in ista sanctitate, versus est spiritus circumcirca, ut pudor appareret talis est adoratio eorum, qui sanctum modo adorant.
- Praeterea etiam quidam nudus, flammei coloris, seu flammeus, genubus {1} inflexis, et palmis versus Dominum apparuit, quinam is esset non mihi dictum, arbitror {2} quod similes sint, qui precibus solum mereri salutem putant, flammeus color significat quod se justificare inde velit, sicut in templo per sua merita [cf. Luc. XVIII: 9-14]. 1748, 18 Febr.
@1 ms. flammeus genubus$
@2 exitus inclarus in ms.$ - Quod homo nesciat prorsus, quod ducatur a spiritibus, et per spiritus
Quod nesciat homo se duci a spiritibus et per spiritus, clarissimum est, et cuivis notum; quod tamen usque ducatur, et quidem manifeste, id ex multiplici experientia constare potest; nam vidi, percepi, audivi, quod unus spiritus ab aliis duceretur, et successive ab aliis in consortio, et quod usque spiritus prorsus nesciat aliter ac is semet ducat, prorsus sicut homo; cognosci potest, a quonam genere, seu a quanam specie spirituum, spiritus alius ducitur, is {1} vero non item, similiter etiam spiritus ab homine, dum spiritus est, similiter duci potest, sicut aliquoties {2} mihi talis copia facta est, ego id novi, et spiritus in consortio mecum id norunt, percipiunt, et quasi vident, sed spiritus qui ducitur prorsus nescit, sed putat quod a se loquatur, hoc quandoque a me factum, et miratus quod spiritus id non perciperet, quia mihi manifestum esset. 1748, 18 Febr.
@1 legerim ei (h.e. alii spiritui)$
@2 ms. aliquotieis$
- De urbe ab hac parte Gehennae
Apparet etiam multis urbs magna, aedificiis altis, quae est ab anteriore parte Gehennae, ubi plures sibi videntur habitare; quidam qui ibi erant, alteris {1} dicebant, quod in urbe sint, tranquilla, ubi nihil alteri nisi officia praestantur et ubi omnia, fiunt recte, sic ut unus alteri non noceat, sed cupiat quod rectum, tales patiuntur morari in ista urbe, non vero alii.
@1 ms. altis vel allis; J.F.I. Tafel. “altis: forte legendum est alteri”$
- Urbs mihi etiam visa est, aedificia sunt alta, quandoque cum plateis obscuris, quia aedificia alta, ita tamen, ut appareat continuatio platearum, et eluceat coelum, et ibi quoque continuatio urbis, sicut in aliis magnis urbibus; mox haec in plateas distincta et sic visa urbs, interclusa est {1}, et repraesentata mihi aedificia continua altissima, quorum tecta non appercepi {2}, forte quia terminarentur {3} in nubibus, cum fenestris multis, sic ut aream quadratam facerent a binis partibus. Color aedificiorum extus erat paene lateritius, bruneus obscurus.
@1 h.e. est et sic visa [est] urbs interclusa$
@2 ms. appercepei$
@3 ms. terminerentur ut videtur$ - Haec urbs et haec aedificia quasi continua erant, nec in domos distincta, sic ut una esset urbs, et unum quasi aedificium, extensum ubivis, et mihi dicebatur, quod conclavia eorum quoque continua sint, ut transire sic intus a conclavi in conclave possent sic per totam urbem, tum per {1} aedificium magnae areae.
@1 ms. urbem, tum per$ - Conclavia etiam mihi ostensa sunt, erant intus ex asseribus conjunctis coloris fere grisei, simplicia, seu unita {1}, modo apparebant juncturae asserum paulum, praeter quoddam nigrum quod repraesentabat caminum; talia sunt conclavia eorum per universam urbem, praeter varietates alias mihi non ostensas, nam varietates existunt secundum phantasias animarum, quibus correspondent, et similia sistunt, et sistuntur prorsus ut vera in mundo; loquutus sum cum iis, qui primum sciebant quod phantasiae essent. Mox agnoscebant ita esse; qui ita vident, sentiunt. 1748, 18 Febr. # #
Verte, et continuatur.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. simplices, seu unitae$ - # # Continuatio de urbe ab anteriore parte Gehennae
Conclavia, ut dictum [845-46], sunt unita, intus fere grisei coloris, ut primum inibi vident nigras nubeculas in pariete, tum nigras series sicut cingulum nebulosum nigrum, tunc illico ab eo conclavi abeunt in alterum, et sic continue sic varietates cum delectatione procedunt.
- Identidem visio urbis etc. {1} perit, tum communiter praecedit sicut tergum magnum extensum in conclave, seu volumen instar dorsi humani, quod extensum se elevat usque ad tectum, tectum tunc apparet cum continuis tignis, in trianguli forma {2}, ut solent tecta in urbibus mundi, illuc se elevat et extendit tergum seu volumen, et apparet tunc ab uno latere sicut apertum, coloris coerulei, sed usque ut tecti tigna appareant, sic perit phantasia urbis.
@1 J.F.I. Tafel etiam$
@2 ms. formam$ - Qui ibi habitant, seu habitare sibi videntur, dixerunt se vivere juste et recte, nec unum alteri nocere, sed potius officia civilia praestare, quidam etiam eorum insigniuntur super pileis eorum aliqua flammula, quae significat, quod semet justificare velint, seu justos se ex semet esse.
- Praeterea etiam repraesentantur iis plures varietates quoad urbis aedificia, nempe quod sint porticus subter, introitus longi, atria per porticus facta, et quidem cum magnificentia magna, quia atria sunt continua, quae in se continuantur seu aperiuntur. Sic varietates sunt innumerabiles secundum phantasias cujusvis.
- Et quamvis simul sibi videntur quandoque, urbs uni non apparet similis alteri, sed secundum cujus phantasiam, nempe justitiae aut meriti ex justitia propria, ita quia unus alterius urbis phantasiam seu repraesentationem videre non potest, nec differentiae noscibiles sunt. Sed haec quae dicta sunt de urbe, communia sunt, varietates non ita describi queunt, sed se referunt ad communia similia, ut particularia eorum; continuationes externae et internae sunt communia, tum aedificiorum altitudo, praeter alia.
- Haec urbs videtur, quod sit judicium Gehennae [Matth. XXIII: 33], nam ex propria justitia vivere cupiunt, ita condemnare posse videtur omnes, qui non juste secundum eorum phantasias degunt et agunt, ad Gehennam, inde cognoscitur quales animi sunt, nempe qui se justissimos putant ex sua phantasia, non a vera fide, inde haec urbs vocatur judicium Gehennae. 1748, 18 Febr.
Continuationem vide {?} {?} - [ ? ? } Continuatio de urbe ante Gehennam, et de aspectu Gehennae inde
Urbs ea in eodem fere plano est cum Gehenna, aliquantum superius, modo parum; quare etiam mihi paruit quidam pons, qui ab urbe ducebat, versus Gehennam pons erat ejusdem coloris ac conclavia eorum, nempe grisei, sed utrinque elevatio, sic ut tutissime transiri posset, pons erat admodum pulcher, sed a parte urbis, visus mihi spiritus niger, de quo dicebatur, quod is ideo ibi esset, ne transirent, nam quod nigrum est odio habent, et hoc fugiunt, at quod griseum, qualis color est communis, nempe albedo cum nigredine mixta, quo colore conclavium tecta quoque solent illinire, significat justificationem ex se, nam albedo justitiae, nigredo est, quamvis eorum albedini inest, quam fugiunt, nam putant justum esse, imo pium, et sic damnant alios ex suamet phantasia, et sic omnium vitas et omnium fidem aestimant et examinant; imo tales sunt omnes haeretici, qui damnant ad Gehennam omnes, qui ita ac ii non credunt, cogitant, et agunt.
- Ibi morantur qui tales sunt; nigredines, quae faciunt abeant in alia conclavia [847], sunt phantasiae, quas succesive amittunt, nam est vastatio talis quorundam, et quidem diuturna, si non {1} aliquid violentius influit, quod incutit terrorem, ut quoties ad similes phantasias redeunt, clam terreantur, et sic quoque vastantur, quique ibi tranquillum putant, et similia habitacula amant, ii lentissime vastantur.
@1 ms. non$ - Ab altera parte pontis memorati [853] apparebat tale igneum, quale elucet ab incendio magno, in aere {1}, distantia a pontis altera parte non erat multa, ibi dicebatur esse Gehenna.
@1 imperfectum in ms.$ - De plano quodam in homine, quoad ejus affectiones
Est quasi planum quoddam, in homine, quod repraesentatur ita, nempe sicut corpus molle, quod subjectum est ejus exteriori quasi callo, qui inducitur per corporea et mundana: planum subjectum seu corpus tunc {1} apparet, quando exterius superinductum aufertur, quod quomodo aufertur, nec prorsus {2} dicere possum, verum ita repraesentatur, quo abjecto repraesentatur sicut corpus seu cerebrum rotundum molle, ex hoc dein cum homo agit, tunc agit secundum interiorem ejus indolem, ex qua regit exteriora, verum exteriora quia particularium congeries sunt, non ita regi possunt a corpore molli interiori, ut eluceat, nisi {3} per continuam reflexionem super actiones ejus, et vitam; inde solent prudentes judicare hominis indolem: quin adhuc simile corpus adhuc mollius subsit, non dubitare possum, quia inibi sunt reliquiae, quae conservantur a Domino, quas Solus Dominus novit. 1748, 18 Febr.
@1 J.F.I. Tafel tum$
@2 ms. prosus$
@3 ms. eluceat nisi$
- De Spiritu, qui professus {1} unum Deum Creatorem universi
@1 ms. proffessus$
Quidam spiritus audacter et cum fiducia prodiit, et quando cum aliis sermo fuit, et loquuti sumus de Domino, is cum fiducia, sic ut nihil aliud primum suspicari potuerim, quam quod crediderit, interrogavit, “quis esset Dominus, de quo loquereris?” dixi, quod esset Jesus Christus, dixit, quod nesciret quis esset, et quod nec audiverit de ipso, sed solum quod crediderit Unum Deum Creatorem universi; cum ab eo informari vellem, undenam esset, num ex hujus telluris incolis, India, Japonia, Africa, aut aliunde, sed non potui scire unde, ad haec adhuc ideo nihil respondere potui, quia informandi sunt spiritus secundum circumstantias, quoad eorum fidem in vita, quare longius se contulit, et dixit se aliis velle informari, quis esset alius Dominus quam unus Creator universi; sed usque potui cum eo loqui, dixique quod nemo salvari possit, absque vera fide, tunc quaesivit quid fides, proinde quomodo salvari possit homo per fidem hoc quoque cum fiducia, tandem ei dictum est, quod qui non credit in Filium, non potest credere in unum Deum Creatorem universi, quia Filio tradita est potestas omni coelis et in terris [Matth. XXVIII: 18]; tandem noluit scire quoque quid et quod Filius Dei, quia hoc non potest intelligere, et [dixit] quod nusquam intelligere posset, qoud aliquis esset Filius Dei; tunc respondebam, quod ea quae sunt fidei, sint {1} iis arcana, quae credere debeamus, tametsi non intelligimus {2}, et si non credimus in Filium, nusquam evitari possit, quin damnentur {3} ad infernum [Marc. XVI 16]; sed institit quod non intelligeret, ideo non crederet, interea appercepi quod esset liga {4} malorum, quibus pro subjecto inserviit, et emissus, ut talem se simularet, cum tamen bene novisset; ab iis seu liga interea {5} inspirabatur similis fides in communi, ut solet, quod se habet, sicut tota sphaera simili opinione vel falsitate semirepleta esset.
@1 in ms. sunt in sint emendatum$
@2 nisi intelligamus legeris$
@3 sic ms.; J.F.I. Tafel damnemur substituit$
@4 h.e. foedere ligati$
@5 ms. intrea$
- Quum itaque dixisset cum fiducia, et miratus quod aliquis id crederet, quod non intelligeret, tunc subiit, aliquid in mundanis et corporeis {1} solum proponere, quae crederet, tametsi non intelligeret, nempe primum, num # #
- # # Continuatio de spiritu fatente Deum Creatorem universi
perciperet quomodo antipodes possint ambulare, cum respectu nostri capita eorum deorsum tendunt-tale {1} enim repraesentatum spiritualiter, sic ut ponatur homo in opposita globi regione, quasi abhorrent spiritus, et subito evanescunt, quia non percipiunt, quod aliquoties contigit-tunc {2} is negavit, quod tale sit, sed cum evincerim, quod nihil verius, quia omnis experientia id testatur et convincit, tunc id erat, quod fateri debuit: quod id non perciperet, tametsi verum sit, ideo, quod omnino deberet {3} credere.
@1 ms. tendunt, tale$
@2 ms. contigit, tunc$
@3 imperfectum in ms.$
- Postea dixi ad eum, “putasne quod homo sis, vestimentis indutus, et sicut homo in tellure?” et tetigit quasi vestimenta sua, quae putavit habere, tetigit manus suas, quas putabat habere, et interrogavi, ubinam esset, num pedes haberet, dixit quod haberet, sed quum interrogaretur quaenam humus esset, cuinam insisteret, nonne in sphaera supra terram, id agnovit, quare revocabam ad ejus perceptionem, numne talia sint modo fallaciae sensus, et phantasia, quia spiritus esset, ita convictus, voluit aufugere, et dixit se ab aliis persuasum esse ita agere; sic cognoscere potuit quod merae fallaciae sensus essent, et millia talium, quae falsa sunt, quare, si modo crederemus, quod intelligimus, tunc crederemus modo quae falsa sunt, et haec solum in mundanis, et corporeis; quomodo tunc dici poterit, quod nihil credere velit in spiritualibus et coelestibus, quae non intelligat, quum ea remotiora, imo remotissima sunt a sensibus? et [dixi,] quod nisi quis credat ea quae vera sunt, et sic esse [velit] {1} in via veritatis, nequaquam in coelum potest admitti. 1748, 18 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel$ - Cum itaque intellectus humanus plenus sit fallaciis, a sensibus corporeis oriundis, sic ut formatus sit a meris fallaciis, et sic in meras fallacias, sic ut solum sint tenebrae, ideo mirum est, si aliquis compos mentis velit statuere, dum rite vult cogitare, quod ea quae sunt fidei, seu quae sunt lucis, aut quae sunt coeli, magis, quae sunt Divina-[si] velit {1} dicere, quod nihil [ex iis] credere {2} velit, nisi id percipiat.
@1 ms. Divina, velit$
@2 imperfectum in ms.$ - De callo, seu corporeis {1} et mundanis, quae callum formant
@1 imperfectum in ms.$
Mirum est, quod sicut callus durus, seu sicut crusta externa repraesentetur ea congeries, quae a corporeis mundanis conflata sit, qui callus in quibusdam crassior et durior apparet, in quibusdam non apparet, sed usque adest hic callus est congeries fallaciarum sensuum, proinde falsitatum conglutinatarum ab amoribus sui et mundi, qui callus vel leniendus est, sed non frangendus, nam radicatus est ab interioribus, et haec callositas ab intimioribus; callus cum repraesentatur auferri, quod apparet sic per repraesentationem spiritualem in sphaera spirituum, tunc corpus medullosum subest et apparet, paene sicut in homine, in quo callus repraesentatur per cranium osseum, et interiora per medullosum cerebrum.
- Huic callo inspersa quoque sunt vera et bona, quae ex radicali medulloso corpore pullulant, seque sic inserunt, repraesentatum mihi est, quod vera et bona illa inspersa callo, ablata sint, sed receperunt se versus interiora, tunc ii, a quibus illa ablata sic sunt, clamando dicebant, quod nunc non credant quicquam, scilicet, quod coelum sit, quod Deus, et quicquam quod spirituale et coeleste, quod iis apparuit sicut nihil aut nullum, aliquot tales facti sunt, qui tamen in fide sunt, seu fuerunt antequam ea ablata sunt.
- Inde constare potest, quod Dominus permittat ut milia interspersa auferantur hominibus in mundo, hoc est se recipiant versus interiora, ob plures causas, de quibus Verbo Ipsius, sed utprimum restituta sunt ea, redierunt in pristinum statum fidei. 1748, 18 Febr.
- Calli, in quibus talia mixta sunt, quae dolos sapiunt, sic ut dolo proximum suum fallere cupiverint, ita non facile possunt mollescere, et resolvi, quare fit per poenas distractionum a contrariis, de quibus prius [404, 515], sic ut inter bina contraria agentia seu spiritus contraria operantes {1} sistatur, nec inde discedere possit, et sic distrahitur cum maximo dolore, similia obveniunt iis, cumprimis mercatoribus, qui absque conscientia, si potuerint, nisi vetarent plura, sicut leges, lucra, et similia, dolose proximorum facultates cupiunt auferre, nec inde aliquid conscientiae putant laedi, praeter alios, qui similem animum habent, sive eum exercuerint, sive cupiverint, et modo locus et occasio arcuerint, quin in actum prodierint. 1748, 18 Febr.
@1 ms. operantia$ - Quod philosophica mentem humanam ita finiant, ut nihil tandem videre queant [vide 609, 767]
Philosophica {1}, usque a primis suis saeculis, nunc aliquot mille annis solum in terminis et syllogismo constiterunt, et quia sunt modo termini, quibus inhiant, sicut quid forma, quid accidentia, quid modi, ac similia, nunquam aliter fieri potest, quam [quod] {2} terminetur mens in ideis solum absque ulla vita, quia absque luce, nam ad rationalia non applicant, et quae applicant sunt usque meri termini, ex quibus si disputant, sunt quasi qui linguae voces discit, nec propter sensum rei exprimendum, sed modo propter loquelam {3}, sic universalia mentis coarctant ita et contrahunt in id cui nihil vitae inest, sic in modo materialibus, proinde formant callum ita tenebrosum, ut lux nulla transire possit, similiter etiam syllogistica philosophia, quae ita finit mentium ideas, ut paene nullum foramen sit pro luce, quare sapientes tales sunt multo coeciores imo stupidiores in spiritualibus et coelestibus, quam minimus inter turbam, seu colonos. 1748, 18 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. Philosophia$
@2 J.F.I. Tafel quin$
@3 in ms. nam…loquelam interlinealiter supra sic universalia….tenebrosum post scriptum est$
- De tortura spirituum qui alti esse cupiunt
Sunt quidam spiritus, seu cohortes {1} spirituum, qui circumvagantur, et per vices ad eadem loca perveniunt, quos animae et spiritus maximopere {2} timent, nam certo torturae genere eos cruciant; postea instructus sum, quod ii sunt qui repraesentant fundum seu superiorem partem vesicae communi, nempe ibi ea quae ingrediuntur vesicam, sic ligamenta umbilicalia, musculi, nervi, quae inde se dissipant, et concentrant versus sphincterem, quare iidem qui hodie fuerunt, sunt qui referunt sphincterem cervicis, seu introitus versus urethram, nam eorum tortura similis est torsioni sphincteris, et quidem a principio continue ad urethrae exitum.
@1 ms. cohorrtes$
@2 imperfectum in ms.$
- Ea cohors {1} spirituum per vices redeunt, quia repraesentant quod per vices seu suis temporibus sphincter iste operaturus, ac interea quiescet, usque dum collecta sunt ea, quae ejicienda, et quae evacuanda, similiter in spiritui seu animarum sphaera, quae falsitates concernunt.
@1 ms. cohorrs$ - Spirituum hae cohortes quando veniunt applicant se parti tergali inferne, paene circa caudam equinam, praesentia eorum animadvertitur ex operatione, praeterea non apparent.
- Eorum operandi et torquendi modus est citus, et quidem per reciprocationes citas, quas nemo potest inhibere quidem cum sono, et dirigunt suum motum citum constrictorium et restrictorium, versus superiora {1}, supra frontem; operatio eorum apparet sicut conus, qui sursum acuminatur, quicunque intra conum hunc venit, cumprimis circa apicem, is miserabiliter constringitur, torquetur quoad singulos artus sui corporis, sic ut nihil nisi sit {2} quaedam reciproca distorsio omnium in spiritu, qui torquetur-quae {3} tortura mihi apparuit cumprimis {4} artuum brachiorum, et artuum reliquorum corporis infra caput: apparet haec distorsio reciproca crudelis, et dixerunt mihi spiritus, quod crudelior sit, quam usquam percipi a quodam possit; quando unus ita distortus est, alii subeunt, et sic quotcunque praesentes sunt, et similia urinosa collecta habent quae ejicienda, sunt enim phantasiae falsitatum, quibus lotium in materiali mundo correspondet; non autem distorquent capitis regionem, quia ibi sunt calli cupiditatum; at vero per artus brachiorum et pectoris seu thoracis, repraesentantur phantasiae ex ratiociniis, sic haec spiritualia concernunt, et ad classem spiritualem pertinent, sicut {5} omnes qui cooperantur, fuerunt enim qui cooperati sunt superne, quod indignatus, quare immissi etiam quidam {6} sunt, fueruntque qui {7} provinciam renum, et hic ureterum constituerunt, quia ii inseruntur vesicae et cooperantur. A latere etiam stabant, sic ureteres qui a latere insertantur, sed ut dictum superne, cum ii qui operati sunt, et repraesentant sphincterem, inferne; dicunt quod magnus sit cruciatus, cum molestia.
@1 ms. superia (J.F.I. Tafel superius sed vide A.C. 958, 5389) $
@2 legerim sit nisi$
@3 ms. torquetur, quae$
@4 ms. apparuit, cumprimis$
@5 ms. pertinent; sicut$
@6 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$
@7 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$ - Inseruntur ii, qui per phantasias, et propter phantasias ratiociniorum alte spirant, et sic putant supra alios esse, quod liquet, ex loco ubi tortura facta est. 1748, 19 Febr.
Alii quoque eandem dilacerationem subire volentes, infra pedem sinistrum fere [erant], et dicebant, quod nusquam magis dolorificum senserint, aut crediderint dari posse. 1748, 11 Sept. {1}
@1 sic ms.$ - De spiritu qui intensissime cupiebat venire in coelum
Quidam spiritus ex Jovialibus ad me venit, et sollicite petebat ut intercederem pro eo, ut venire posset in coelum, describebat suum statum, quod non sciret se malum egisse, modo quod comminetur incolas regionis, et postea {1} eos instruat; erat unus eorum, qui a sinistro latere infra sunt quasi bifida lingua loquuntur, de quibus prius [570].
@1 imperfectum in ms.$
- Is etiam potuit miserationem movere, sic ut non aliter potuissem ei respondere, quam quod nihil queam efficere, et si dignus, potuisset sperare, sicut alii qui digni sunt, venire in coelum, sed remissus inter bonos spiritus istius telluris, postea dixerunt quod non possit esse in eorum consortio, quia non talis.
- Iterum ad me venit, et cum desiderio intimo, eos flagitabat intense, dicens, quod desideret coelum intensissime, nec desistere voluit, his auditis, receptus est in consortium bonorum spirituum hujus telluris, sed fassi sunt, quod nequaquam posset esse in consortio eorum. A spiritibus suae telluris vocatus est, (skorstensfejare 1) seu quod in vita corporis purgaverit caminos, sic nigri coloris, quamvis is dicat, quod sit coloris brunei.
@1 = caminos purgandi artifex (vox suecica)$ - Exinde concludere possum, quod tales sint, qui {1} provinciam vesicularum seminalium constituunt, ubi colligitur bonum semen, cum sero, cum quo combinetur, ut aptum sit emitti, et postea in cervice uteri resolvi, nam talem substantiam recondunt vesicae seminales; quod ad coelum, cupiat, indicat, quod regenerationem cupiat, seu in uterum, ut renascatur novus; tametsi talis forma externa est, usque tamen interna est qua nihil nisi coelum, seu novam generationem desideret, sic externe cupiat, inde miserationem potuit movere. Talis cupiditas etiam est in iis particulis quae sunt in vesica seminali.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae ut videtur$ - Functio ejus idem indicat, nempe quod comminetur aliquantum, quia talium tale est munus, sed non ita severe, ut alii, sed mox instruat, quomodo vita emendanda, externe, quomodo praeparandus homo ut in veritatibus sit, quarum cognitiones conveniunt, ita si liceret ei instruere de coelo, id quoque cuperet, sed id non ei permittitur, quia inter tales spiritus adhuc est, et forma externa talis.
- Postquam haec forma exuitur, sicut calli ut prius [862-65], tunc novus homo surgit, seu interior, qui praeparatur a Solo Domino, quod repraesentatur in mundo per vermiculos, qui in nymphas transferuntur, et mox datis alis in suomet coelo, seu gaudio, seu in aere volitant, et sua coelestia habent sibi convenientia, luduntque inter se, ponuntque ova, et a floribus iis addicatis legunt delitias victus, praeter alios eorum status nobis incognitos. 1748, 19 Febr.
- De conclavibus quibusdam spirituum bonorum, sexus faeminini
Ostensa mihi sunt conclavia quorundam spirituum sexus faeminini, quae iis formantur, et quae vident tam clare, ac homines suamet; sunt introitus qui patent versus ea in longitudinem, in conclavi sedent a latere introitus, sic ut non conspiciantur, parietes formantur multa varietate, per flores combinatos, et similia, quae pulchra sunt, quae se extendunt transversim per parietem, sed varietates describere non possum, quia innumerabiles sunt, et succedunt, per vices, clariori luce, et minore luce, variis coloribus, cum delectatione ex iis pullulante.
- Conclave est luminosum quandoque magis, quam quae illuminantur nostro die, sed quandoque obscuriores [sunt varietates], quae quoque succedunt; quum evanescunt hae picturae imaginativae, tunc quoddam quasi fenestram repraesentans in pariete subit, quod dilatatur magis magisque, sed tunc obscurum est, nec aliqua lux intrat, coloris plerumque obscuri sunt {1}, mox patet iis aliquid coeli, cum nube quadam intra, et e longinquo stellulae, ita mutantur eorum conclavia in amaeniora.
@1 h.e. sunt [conclavia]$ - Illi virginei spiritus, qui hic fuerunt atiquamdiu, desiderio incipiebant flagrare, ut redirent in suas cameras, dicentes quod summam ibi delectationem habeant, quia varietates tantum delectant, nec possibile est, ut aliud sciant, quam quod tale sit; dicunt cum asseveratione nunc, quod tale sit, quod etiam possum affirmare, sed ita, quod imaginatio tam viva sit, qua repraesentantur ea, nam similia quammultoties mihi visa, clausis oculis, in sua luce, prorsus ut diurna, sic ut mihi nihil familiarius factum, imo ita, ut omnia quaecunque sunt in interiore sphaera, ita ad vivum ostendi queant, ut nihil prorsus differat; imo scripturae prorsus ante oculos poni, ut legere scripturam sicut in aperto libro queam, et hoc in vigilia, cum vivo sermone cum spiritibus simul. 1748, 19 Febr.
- De brachio nudo mihi ostenso [vide 1754]
Iterum brachium mihi ostensum, sed nudum, inflexum antrorsum, tunc datum est mihi scire, quod brachia repraesentent robur, nam talia brachia secum ferunt timorem potentiae, sicut prius, quando territus, talis est vis brachii istius, si permitteretur, ut frangeret ossa vivi hominis, quod verum est, tametsi id nemo potest credere, nisi ab experientia, de qua alibi passim, ei multoties.
- Brachium hoc secum habuit quoque, quod ab {1} eo quasi calidum exhalaret, quod sentiebam, et mihi dicebatur. 1748, 19 Febr.
@1 ms. a$ - Quod angeli in infinitum h.e. in aeternum queant meliores fieri, sed nusquam perfici
Cum spiritibus circum me loquutus sum, quod nemo perfectus sit, quam Solus Dominus, angeli non sunt perfecti, nam Coelum non sanctum est coram Domino [cf. Hiob XV: 15], sed usque angeli meliorescere possunt, magis magisque, et quidem in aeternum, sed nusquam in se, seu quoad illorum proprium {1}, sancti fieri queunt; quod quia id spiritibus peregrinum obvenit, cum spirituali modo repraesentatum est, elucidatum est per {2} ea quae similia dantur in natura, quod nempe approximationes dentur in infinitum, ut vocant, et nusquam tamen pertingant, sicut inter asymptotas hyperbolae {3}; sed haec praetereantur, quia non a multis intelliguntur, universalia melius cadunt sub intellectum; praeterea {4} ostensum est, quod mentes angelicae sint solum potentiae, ad recipienda ea quae sunt fidei, et sic formandae, proinde quod solum communissima comprehendant; singularia vero, quae infinita sunt in unoquovis singularissimo objecto {5}, inscribi possunt–sed {6} nusquam ad perfectionem–modo {7} ad communissima, quia potentiae finitae sunt, ita ea quae inscribuntur quasi communibus eorum, dum a Domino, sunt quae magis et magis perficiunt angelum, et quia usque ad infinitum inscribi queunt, et sic formari et perfici angelus, nusquam ad perfectionem, proinde non ad sanctitatem venire potest, ideo coelum coram Domino, nunquam sanctum potest esse. 1748, 19 Febr.
@1 J.F.I. Tafel propria$
@2 ms. per per$
@3 ms. parabolae (cf. D.P. 335)$
@4 ms. intellectum praeterea$
@5 imperfectum in ms.$
@6 ms. possunt, sed$
@7 ms. perfectionem, modo$
- De spiritu desiderante coelum
Idem spiritus, de quo prius [872-77], qui desideravit tam ardenter coelum iterum ad me venit, ac ut reor adhuc vestitu deteriori {1} indutus, dicebat quidem, quod arderet venire ad coelum, sed usque erat quasi castigans, seu inter eos spiritus Jovis, qui punire cupiunt; mihi nunc novam actionem monstrabat, quam prius ignoravit, nempe quandam molliter pulsativam, erat circa partem tergi, supra coxendicem {2}, ubi motus similis, sicut genubus mollibus pulsaret, narrabat se nunc talem esse; dicebam ei, quod hoc indicium esset, brevi venire in coelum, ex causa, quia novi quod ex genere isto esset, qui correspondent vesiculis genitalibus, ubi particulae genetrices, induuntur similibus quasi crustis, membranis seu amictibus, ut secure possint morari, et dein secure transferri in uterum, et ibi sensim resolvi, usque dum inclusa spiritualia insinuantur ovulis. Amictus ejus novus referebat, quod tunc praeparatus ad exitum esset {3}, actio quod momentum instat tunc, quia ita tunc agunt in vesiculis seminalibus, quando tempus instat; amictus nunc rudior erat, imo dictum erat ei ut rejiceret {4} vestem suam et sic in coelum veniret, is ex desiderio tam cito rejecit vestem, ut vix aliquid citius, sed erat solum tentandi et me docendi causa, qualia sunt eorum desideria, qui {5} referunt vesicas seminales, in altera vita; sed non potuit recipi, sicut dictum est, quare rediit in pristinum statum: nunc loquebatur adhuc pejus bifide, et erat infra regionem priorem, quia nunc in deteriorem statum quoad externa; postea veniunt eo usque ut transeant a corporeis hisce ad interiora et sic porro in coelestia, ii feruntur per viam a tergo, sic inter genua, et sic auferuntur. 1748, 20 Febr.
@1 ms. deterioriori$
@2 imperfectum in ms.$
@3 in ms. imperfectum vel esst$
@4 imperfectum in ms.$
@5 ms. quae$
- De animarum determinatione ad certos fines tum de earum formatione in altera vita, et de memoria interiori
Quales homines sunt in vita corporis formati, et quidem quales inde in puncto mortis, tales manent; omnium primo ea quae in puncto mortis, tum quae in morbo, seu in vitae ultimis fuerunt obveniunt, dein inseruntur consortiis variis, et quidem spirituum bonorum, quorum est explorare quales sunt, quoad eorum naturales inclinationes–quo {1} munere funguntur tanquam suo, vix aliud sciunt–sic {2} prout explorantur, vel in consortia meliora recipiuntur, vel in consortia pejora remittuntur, omne convenienter spirituum naturali indoli, sic per modum consensus, seu amoris, et aversationis, quae {3} omnia et singula disponuntur a Domino, haec per experientiam multiplicem edoctus, ut vidi, audivi et percepi, narrarunt quales sunt in hoc statu, quales in alio, multum etenim {4} a captis opinionibus et persuasionibus primum aguntur, sed experientia eos instruit, num sint tales vel alii, interea in sua functione, et quasi vita sunt, quando ita spiritus ad eos {5} alluentes probare suis modis, et variis {6} possunt; causa quod id faciant, est plurima, praeter eam quae regnat inter spiritus, quod curiosi sint et cupidi sciendi quales sint, et quid sit, cognitiones in genere sunt cibi spirituales: sic correspondent haec desideria, et hae cupiditates, appetitibus corporis edendi bibendique, inde etiam cognitiones vocantur cibus spiritualis, inde significationes {7} interiores, panis, frumenti, tritici, lactis, aquae, et plurium {8}.
@1 ms. inclinationes, quo$
@2 ms. sciunt, sic$
@3 ms. aversationis quae$
@4 J.F.I. Tafel etiam$
@5 ms. se$
@6 sic J.F.I. Tafel; ms. varii$
@7 exitus inclarus in ms.$
@8 ms. plura$
- Praeterea observavi, quod animae dum tenentur in statu universali, quod paene nihil cogitent, sed commune {1} absque distincta idea obversentur, qualiter homines fere, cum nihil sibi videntur cogitare, sed usque communis haec quasi speculatio, habet suas determinationes, et sic variationes, homini non cognitas, sed usque in coelo cognitas; sed in hoc statu animadvertere potui, sicut etiam a spiritibus confirmatum est, quod sic quoad externa anima non queat reformari, priusquam in statum determinatum ad ideas ei familiares {2} seu apud eum regnantes in vita, redigatur, tunc primum ea quae conducunt, insinuari et figi possunt.
@1 in ms. communia in commune emendatum$
@2 ms. familiare$ - Memoria spirituum seu animarum est ut dictum interior, non autem particularium, sicut hominis, quia particularium memoria conducit homini, nam convenit iis quae ejus vita in corpore et mundo requirit. Sed memoria spirituum est interior, non cognita animabus {1}, quare quoties de ea cum animabus loquutus sum, putarunt quod nulla esset, et hoc saepius, nam in vita nesciverunt eam, ac eorum phantasiae et similia, quae amant, istius {2} memoriae sunt; cupiditates sunt ea quae fluunt ex imaginaria harmonia phantasiarum, non aliter ac quod delectentur quidam instrumentis non concordibus sed rudis soni, in se nullius concentus, alii solum quibus {3} concordant juste et bene.
@1 h.e. recens mortuis$
@2 h.e. particularium$
@3 ms. qui$ - Quod ad memoriam illam interiorem, et quomodo insinuantur cognitiones spiritibus, non aliter sciri potest, quam ab iis quae contingunt in vita corporis, sicut homo ab infantia discit loqui, discit cogitare, et sic magis magisque, nec usquam novit quomodo haec insinuata sint, minus quomodo facultates intelligendi, cogitandi, judicandi, concludendique insinuatae {1} sunt; similiter homo adultus quum linguas discit, tum sicut apud me novi, quod [de] {2} officii mei partibus per solam experientiam, absque memoria {3} particularium, ut ea infigerentur, simili modo instructus sum (haec solum dicta, ut inde intelligi possit, qualis est memoria illa, non ut inserantur de me). 1748, 20 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. insinuata$
@2 sic J.F.I. Tafel$
@3 ms. mememoria$ - De memoria interiori continuatio
Quod memoria interior formetur, sicut inclinatio, seu ingenium, ac intellectus, praeter {1} multa alia in homine, vide prius [888], quodcunque enim facultatem dat memoriae particularium, proximam causam debet memoriae interiori; sed ipsa facultas in se spectata est vitae.
Quod memoria interior sit, et qualis, inde {2} percipi potest, quod in somniis, in quibus memoria particularium non ita excitatur sicut in vigilia, tunc sisti solet homo cum omnibus suis lineamentis, cum sui corporis omni conditione, loquela, sicut idem–gressus {3} et similia, quae nusquam homo novit ex memoria particularium, imo ne ullam {4} talem facultatem describere potest. Similiter ex faciebus cognoscimus animos eorum seu status variationes, tum ex oculo et regione ista, similiter ac loquelae accentu, et pluti-bus, quae non describi possunt, nec scit homo, unde hoc didicit, nisi a solo usu, absque scientia.
@1 ms. intellectus praeter$
@2 ms. qualis inde$
@3 ms. idem, gressus$
@4 = nullam$
- Ut haec mihi repraesentarentur ad vivum, ad me venit spiritus, quali {1} imprimi omnes persuasiones possent, dantur enim tales et perplurimi, nam nequaquam atiter sciunt ipsi, quam quod iidem sint, sic per eos induci queunt personae aliae, paene usque ad vivum, quare ne aliquis eludatur, cum quo spiritus loquuntur, sciendum est [quod] {2} similia usitatissima sunt, et familiaria {3} in spirituum sphaera; hic spiritus examinabatur per plures {4}, ut scirent, quisnam ex meis cognitis in vita ejus corporis esset, tandem quidam erat, qui num mortuus non scio–ante {5} fere 1/2 annum vixit–illum {6} autumabant esse, quia ejus persona indui aptissime potuit, ita venit is in consortium spirituum, qui ex me potuerunt scire, qualis esset, iis data est cognitio interiorum sicut modo dictum, quare tam vive repraesentabatur eadem persona, ac ipse esset, et hoc in pluribus, adhuc persuasi sunt quod idem sit, nec aliter id iis est, ac si foret quod talis [persuasio] mihi induceretur sicut prius dictum, sed usque perstiti dicere, quod possit esse, quod idem sit, sed quod non velim persuasus esse, quia similia existere possunt. 1748, 20 Febr.
@1 ms. qualis, cui$
@2 sic J.F.I. Tafel$
@3 imperfectum in ms.$
@4 J.F.I. Tafel plura$
@5 ms. scio, ante$
@6 ms. vixit, illum$ - Praeterea spiritus etiam boni nec aliter scire tunc potuerunt {1}, quam quod idem homo sit, quia omnia et singula ita effingi queunt, ut confirment. At vero angeli interiores id sciunt, ut mihi dictum est, et ostensum.
@1 ms. poterunt$
891a. {1} Qui a Domino ducitur, is percipit in singulis quid agit, num permissum sit, et num venia detur et num bene placeat, verbo num ita agendum
Est quaedam perceptio interior, seu animadvertentia, in iis, quae agenda {2} apud eos, qui a Domino ducuntur cumprimis in agendo, quae tam manifesta est iis, qui {3} a Domino ducuntur, ut in singulis nihil agunt nisi vel ex beneplacito Domini, vel ex venia, vel ex permissione, quae distincta in se sunt, ac distincte etiam percipi dantur, sed hoc non potest intelligi ab homine nisi tali, caeteri utcunque ea describuntur cum suis circumstantiis, usque quia non intelligunt, nec credunt; sicut spiritus etiam satis intellectuales, usque non persuaderi possunt, quod tale sit. Ii qui sciunt et non cupiunt cogitare ex se, et sic sunt in via veritatis, ii talem perceptionem nanciscuntur; quod alii non credere possint, est praecipua causa, quia sic putant orbari prorsus suomet arbitrio agendi, sicut cogitandi, quod amant, putant sic se quasi mortuos esse, quibus tamen dixi, quod tunc vivant, quia vivere ex se, est potius mors, quia nihil boni ex proprio, quare nemo mirari debet, si quis dicat, quod percipiat quid agendum, quia hoc est veritas, et hoc est fidei. 1748, 20 Febr.
@1 ms. 891 quoque in indice; J.F.I. Tafel 892$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. agendum$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$
- [–]
- De iis qui referunt ductum pancreaticum, ductum hepaticum et cystin felleam
{1} Sunt spiritus, qui referunt tria haec membra, quae distincta sunt inter se, sed componuntur secundum statum eorum spirituum, in quos operantur, imprimis adsistunt castigationibus, et punitionibus, quas volunt quasi dirigere, et qui pessimi eorum sunt, ita contumaces sunt, ut nusquam desistant, nisi per supplicia, aut talia, quae eos terrificant, nam timent supplicia, et tunc promittunt omnia, quod amplius non facturi sint, sed statim post in similem naturam redeunt, sunt ii qui tenacissime {2} inhaeserunt suis opinionibus, et phantasiis, sed tamen non ex odio agunt, sed a naturali pravitate: tales apparent sicut vetulae, quae solent insenescere in cupiditatibus, ut in iis tenaces sint; dum in statu suo naturali sunt, tunc nihil cogitant, sed iis inhaerent, nec scio an delectentur alio, quam ut liceat iis in talibus activi {3} esse, et castigare, flagellare, mordere, ac similiter foede agere; sicut etiam biles istae, cumprimis cystica, modo in foedis cupiunt esse. 1748, 20 Febr.
@1 892 deest$
@2 ms. tenacissimi$
@3 J.F.I. Tafel activis$
- De Loquela angelorum interioris coeli
Hodie inter se loquuti sunt angeli, satis diu, sed loquela eorum mihi nullatenus percepta est, modo percipiebatur mihi sicut lenis undulatio, supra caput, supra et retro; spiritus qui circum me, simile quoque percipere possunt, sed nihil intelligere; praeterea etiam distincte inter se loquuntur, et in complexu multa simul; quod percipere potui per id quod dicta sunt multa de quadam re admodum prolixa, quod intra momenta {1} factum est, sicut etiam prius, aliquoties.
@1 J.F.I. Tafel momentum$
- Hoc mirari quidam possunt, quod dum leguntur scripta, et a legente nulla attentio, seu perceptio eorum quae scripta sunt, quod tunc elevetur sensus et perceptio rerum ad angelos distinctius, quam dum mens naturalis humana simul est, est quasi cum sensus rerum clarius percipiendus, quod tunc abducendi sint sensus corporis a mente interiori, inde clarior semper fit idea, quia absque objectis impedientibus; similiter ac dum mens non inhaeret verbis seu vocibus, quae sunt corpus loquelae; hoc mirum potest videri {1}, et sic paradoxon, nempe quod angeli intelligant sensum scripturae, tametsi homo non intelligit, sed usque est verissimum, nam id experientia hodie testatum {2} est. Inde concludi potest, quod dum infantes legunt Biblia sancta, quod angeli sensum Verbi clarius intelligant seu percipiant, quam dum adulti, sicut mihi quoque dictum prius est. 1748, 20 Febr.
@1 ms. videre$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. testata$ - Quod animae memoriam particularium habeant, dum iis repraesentantur eadem spiritualiter
Quoties aliqua anima, in vita corporis ejus, mihi cognitus {1} ad me pervenit, dum non scivit, quod in altera vita esset, sed putaret adhuc in corpore, seu mundo, tunc dum ei repraesentabam per spirituales {2} ideas, quasi ad vivum, personas, loca, urbes, domos, conclavia, ubi in vita corporis fuerat, aut [quae] viderat, tunc ea omnia cognoscit, sicut essent, ita ab aliis revocari animabus in mentem possunt particularia, ex {3} se vero non possunt, sed ab homine, apud quem est, ita quoque idem potest scire, quod in altera vita est, praeter per interrogationes plures, sicut {4} ubinam autumat se esse, ubi loci. 1748, 20 Febr.
@1 in ms. cognita imperfecte in cognitus emendatum esse videtur $
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritualis ut videtur$
@3 J.F.I. Tafel legit possunt, particularia quoque, ex: ms. possunt, ex particularia, a causa quoque, quod sic intret induat quoque hominis ex$
@4 nisi legendum sicuti$
- De perceptione et persuasione interiori
Animae et spiritus nequaquam possunt percipere, quod percipere possit, et persuaderi homo ex Domino, quid cogitandum, loquendum, et agendum, nam perceptiones alias non dari putant, quam {1} quae ex iis seu ex proprio scaturiunt; sic ut nequaquam agnoscere vellent, quod similis perceptio detur, etiam qui acutiores, seu ingeniosiores in vita corporis, et in vita postea essent, ac sibi videntur omnia et singula penetrare, et posse intelligere; quoties de hac perceptione et persuasione sermo fuit, tunc non aliter potuerunt concipere, quam si proprium seu suum abesset, quod tunc non existerent amplius, sed quod alius esset, qui cogitaret, loqueretur, ageret, sic ut esset tale organum, in quo nihil vitae, sicut machina lignea aut similis, non enim possunt concipere dari aliam vitam, quam quae eorum propria sit, qua ablata putant se prorsus vel nullum vivum, vel ut quidam nunc dicit, ita stupidum, ut nusquam sit anima vel spiritus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$
- Animae istae seu spiritus, utcunque perspicaces in aliis, et susceptibiles {1} percipiendi, usque in his ita haerent, ut non dubitent, sed negent, ex causa, ut dictum, quia dum proprium et suum aufertur, tunc nihil superesse putant, quam tale quod rejiciunt; et dicebam {2} iis, quod talis vitae differentia sit inter eos, qui non percipiunt ita, et persuadentur ita, ac est [inter] {3} obscurissimum quoddam, quod ita obscurum est, ut nullum sit, ac inter coelum, seu qualis inter tenebras et lucem, imo qualis est inter tale quod surgit ab hominis infimis seu intestino recto, ac quod descendit ab universo coelo–imo {4} repraesentata mihi est quaedam tonna, paene sicut infernalis–ita {5} sicut inter tonnam hanc, ubi infernales putant totum coelum possidere, nam tonnam putant universum sibi subjectum, ac inter universum coelum, quoad flammas et lucem.
@1 ms. susceptiles$
@2 ms. cum dicerem$
@3 sic J.F.I. Tafel$
@4 ms. coelo, imo$
@5 ms. infernalis, ita$ - Sunt enim binae viae in intellectum humanum, nempe via per sensus, quae est via inferior, per hanc nascitur intellectus humanus, ac est via per coelum a Domino, quae via est superior; quodcunque natum est per viam inferiorem, est corporeum et materiale, quod autem nascitur per viam superiorem, est spirituale et coeleste; nisi janua superior aperitur a Domino, nusquam credi potest, quod talis communicatio existat, ut [quis] percipiat et persuadeatur, inde tamen in multis conscientia, sed conscientia ista utplurimum se ad actiones extendit, et ex cognitione eorum, in qua {1} cultum et debitum ponit, formatur, sic non est vera conscientia, praeter in quibusdam bonis hominibus et spiritibus obscura, verum in angelis est manifesta, ut sciant, percipiant, intelligant quod ita sit, et quod nulla vita detur, absque tali rerum conscientia, et persuasione, manifesta, seu manifestata varie.
@1 = quae (forma antiqua)$ - Mirantur quam maxime, quoties dixi, quod nihil ex me facere possum, cum tamen viderint saepe, quod vires plures factae sint ex me, dumque iterum dixi, quod non factae sint a me, sed per me, sic ut videar mihi ea operatus, cum tamen ne minimum quidem ex me operatus sim, sed Dominus, tunc adhuc magis mirantur, id iis ut paradoxon obvenit, sed usque est veritas, quae nusquam contradici potest, nec ab ullo angelorum contradicitur; sed confirmatur, quumque audiverint confirmationes a coelo, tunc videbantur sibi credere quod ita sit, sed non {1} credunt, quia non percipiunt, nec intelligunt.
@1 ms. non non$ - Praeter confirmationes ex coelo, etiam aliae confirmationes accesserunt ab experientia, quae perplures dantur, tunc cum iis mentem intendebant, poterant intelligere quod ita sit, quia experientia manifesta ante oculos eorum spirituali modo exposita est, sed illico dum experientia et ejus vita seu lux intellectualis abiit, in pristinam ignorantiam relapsi, non potuerunt capere, quod id dabile sit, et quod id vita, quia lumen mere naturale, [quod] {1} in se tenebrae, putant lucem, quibus lux non potest apparere atiter ac tenebrae, sed ubinam tenebrae, et quales nusquam apparere {2} possunt nisi in luce, seu ab iis qui in luce, Domino Solo {3} illuminante et manifestante. 1748, 21 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 imperfectum in ms.$
@3 ms. Solum$ - Perceptiones et persuasiones tales nusquam obtineri possunt absque fide in Dominum, nam est Ipsius, proinde Ipsius donum, nec hilum est hominis, animae, spiritus, angeli.
De harmonia spirituali, et felicitate - Sunt coelestia et spiritualia, quae distincta sunt, tam in hominibus, quam in coelis; suas provincias sortiti sunt spirituales, et suas {1} coelestes, in hominis corpore: ea quae sunt pulmonum, ad spiritualia pertinent, quae sunt cordis, ad coelestia, ita in caeteris.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sua$ - Sunt spiritualibus suae propriae felicitates, quae distinguuntur a coelestibus, per laetitiam, quae est spiritualium, et per gaudium quod est coelestium; ut laetitiae seu felicitates spirituales intelligantur, idea earum capi potest ab harmoniis sonorum, tum ab harmoniis visualium, harmonia sonorum tum loquelae, insuper sensus loquelae, pertinent ad spiritualem harmoniam; quae laetitia inde resultat, est laetitia spiritualis, ideo musica Veteris Ecclesiae, ideo cantus in coelis tam delitiosus; similiter harmonia visualium, inde pulchritudines variae quae afficiunt mentem, ut pulchritudo in genere, sicut et paradisorum, et omnium similium, aedificiorum, haec quoque {1} ad spiritualem laetitiam pertinent; ita intimius est intellectualium, inde amor ipsius veritatis, seu veritatum, proinde etiam cognitionum; laetitiae spirituales sunt formae coelestium, quae sunt essentialia illarum; quae {2} si non sunt, usque esse debent.
@1 incertum in ms.; J.F.I. Tafel haecque$
@2 ms. illarum. quae$ - Caeteri vero sensus, sicut tactus, gustus, et olfactus pertinent ad provincias coelestium, nam sunt jucunditates non spirituales, inde sciri potest differentia felicitatum [spiritualium] {1} et coelestium, tum qualis homo si privaretur uno aut altero.
@1 sic J.F.I. Tafel$ - Angelus quidam per modum angelicum aliis {1} angelis referebat quot genera feticitatum dentur in coelo interiori, et quidem per enumerationem earum, et repraesentationem angelicam, ad distinctam perceptionem angelorum, sed repraesentatio ista non mihi perceptibilis erat quam per undulationes; ex quibus datum est mihi communiter scire, quod solum genera felicitatum interioris coeli, recenserentur; quae recensita et repraesentata ad vivum, intra 4 aut 6 minuta prima, numero erant 478, sic pene 500, inde reor numerus quingenarius 2: cum tot genera felicitatum in terioris coeli, inde concludi potest, quot species, cum et species innumerabiles dantur unius generis, inde quot particulares, cum innumerabiles dentur cujusvis speciei, praeter subdivisiones plures, nempe particularium particulares, dum quod vis particulare sumitur ut species seu ut genus universale inferius vel superius, ut inter societatem ubi talis specifica seu particularis felicitas vivit.
@1 imperfectum in ms.$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. quinquenarius vel quinguenarius$ - Inde etiam concludi potest, quam innumera et ineffabilia possint intra unum minutum ab angelo dici et repraesentari, quae per loquelam vocum, per tantum tempus describenda, et usque non describi possunt. 1748, 21 Febr.
- De avaris, eorumque vita post mortem
Avaritiae plura sunt genera, et plures species; qui tenaces sunt, et sic per parsimonias congerunt et cumulant pecunias aut opes, ii aliter post vitam corporis mulctantur, quam qui avaritiam exercent in depilandis aliis, et per fas et nefas sibi comparandis opibus, hic solum de eo avaritiae genere, quod congerant opes, et animum iis intentum habent, et in eo felicitatem vitae ponunt, tametsi non per nefas.
- Ut describatur eorum vita, apparuit mihi camera obscura, cujus non reminiscor, e qua exivit unus, qui talis in vita fuit, ut aliorum bona per astus aut alias artes allicere posset, nam ubicunque tale exspectandum erat, ibi animus ejus, quare etiam multis similibus [se] inseruit, ut inde aliquid auferret, atiquo titulo specioso, tales habitant paene ibi, ubi pessimi infernales spiritus dolosi, ab una parte inferni, a tergo hominis aliquantum versus unum latus vergens ad sinistrum ejus, nam doli sunt multiplices, hi pro fine habentes lucrum: in plano circiter scapulae.
- Audivi quoddam crassum murmur, sicut molae ingentis, id fere in sinistra parte supra me, sed ignorabam quid esset, mox unus jacuit prope me a sinistra parte circa eandem regionem, qui sicut in somno nihil aliud dixit, quam “nihil sum, nullus sum, nullus sum, jag ar ingenting {1},” autumabam quod id esset vastationis species, sic desperationis, antequam ab inferiori terra auferuntur, alia quoque formula erit, significans, quod sui misereatur; quando me prope se sentiebat, coepi cum eo loqui, et tunc scire mihi dabatur, quod aliquis esset ex ea turba, quae congerunt opes, et in iis animum tenent, ac inde intimas delitias habent, cumprimum si argentum et aurum, in cistis eorum, praeter quod {2} per aliquem dolum, aut per aliquod nefas id sibi comparavent, porro percipiebam, quod tales ex quadam anxietate ita loquantur, nempe quia in vicinia sunt illi qui alienis inhiant, et subdole ea sibi comparare volunt, seu per artificia, quae aliquibus titulis defendere possint, quibus se tutos faciunt, nihil timentes vitam aeternam, tales quia in vicinia, infestant eos, quare ita jacent sicut super suas cistas aut opes, et cogitant num adsint, nam infestantur saepius ab iis, inde secum clamant, sic foite ut audiat talis latro, quod nihil sit, quod miser sit {3}, et sic desistat ab eo spoliando, tales sunt vitae miserabiles eorum, qui gaudium suum intimum capiunt in argento, auro, ac opibus.
Mola ista seu sonus quasi commolitorius, erat plurium talium murmurum, cum sua varietate, timentium ne opes eorum raperentur.
@1 = ego sum nihil (verba suecica)$
@2 h.e. absque quod (vide annotationem ad [292a])$
@3 h.e. “nihil sum, miser sum”$ - Praeterea, quia tales non per dolum aut fas sibi comparaverant pecunias et opes, intus in tali lamentatione, quod nihil sint, et quod sui misereantur, latet id, quod bonum est, in quod dein post tempus sensim mutantur ea, quod nihil sint, et sui misereantur, propter latrones: postea dum obliviscuntur latronum et pecuniae, tunc modo timent latrones spirituales, et agnoscunt quod nihil sint, quia nihil in defensionem sui agere possunt, tunc quoque clamant, ut Dominus eorum misereatur, sic vertitur insania, in talem speciem. 1748, 21 Febr.
- Mali spiritus etiam stellas circum se habent
Spiritus malus ex tellure Jove, tum spiritus mali, imo dolosi hujus telluris saepe stellas habent, tam {1} circum se, quam etiam coelum ab iis prospicitur, quod significat spirituale quod influit in eorum ratiocinia, tum etiam quod intelligere possint quid fidei. 1748, 21 Febr.
@1 legerim tam stellas habent$
- De iis, qui repraesentant infundibulum in cerebro
Facies quaedam supra fenestram coeruleam mihi primum apparuit, quae mox se recepit intus, tunc mihi apparuit stellula circa regionem oculi sinistri, mox stellulae aliquot parvulae rutilantes, longius a me, et superius, quae erant stellulae spirituales, quia coruscabant albe (som brillianter 1); tunc {2} visi mihi sunt parietes, sed non tectum, parietes modo a sinistro latere, mox coelum stelliferum, cum, pluribus stellis, et quia erat a parte fere inferiori seu in plano cum brachio, et circa eam plagam, ubi dolosi, putabam aliquid tetrum esse, quod mihi videndum objiceretur, sed mox disparuit paries et coelum, ac apparuit mihi puteus, e quo sicut candidus nimbus seu vapor prodiit, sic fumus vix apparens, videbatur etiam quasi aliquid exantlaretur ex puteo.
@1 = sicut adamantes (verba suecica)$
@2 J.F.I. Tafel tum$
- Quando quaesiveram, quid haec significent seu repraesentent, mihi dictum est quod tatis repraesentatio sit infundibuli in cerebro, cujus natura ex descriptione patet, nempe quod recipiat spiritus solutos ex sanguine, et in via conspersos convenienti sero, ne exhalent per poros, et sic deferuntur {1} per plurimas vias in ventriculos majores, et inde per suum foramen sub glandula pineali in rimam seu ventriculum tertium, indeque in infundibulum, et sic in glandulam pituitariam, ibique discernitur {2}, et sic per determinatas vias deducuntur in sinuum fines, et venas jugulares, sic alluunt spiritus soluti a globulis sanguinis, et ibi in principiis corticalibus, conjuncti cum novis spiritualibus essentiis, deferuntur per suas fibras in ventriculos, et sic per infundibulum in sanguinem, ut in finibus sinuum sanguinem siccum et exanimum vivificent, et dein obviam ferantur chylo, recenti e corpore, et cum eo conjungantur in corde, et sic massam sanguinis in corde vivificent. Haec omnia cum toto processu, prolixe describendo, ab angelis, dicta altis angelis, erant per minutulum, fere minutum secundum {3}.
@1 J.F.I. Tafel deferantur$
@2 sic ms.$
@3 exitus inclari in ms.; cf. 579 ad finem$ - Ut constaret mihi, quales illi sunt, qui infundibuli provinciam in coelesti corpore constituunt, societas eorum erat, sicut unus, qui me audivit loquentem, et cum quo non loqui mihi contigit, sed usque ille quicquid dicebatur, vel ad se adpticabat, et putabat de se dici, vel indignabatur, discurrendo jugiter ad me et procul a me, ad imitationem istius fluoris qui in ventriculis est {1}, qui a vertice ad cornu istud jugiter defertur cis et retro; admodum impatientes sunt, nec figi possunt, faciles, ad singula attendunt; num certis principiis teneantur, non autumari potest, sic sunt etiam inter partes excrementitias interiores, pusillanimi, inconstantes, suspiciosi.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sunt$ - Verum tales aliique, quia organa sunt, referunt eadem organa in corpore humano {1}, sed fluida viscerum sunt ea in tali homine, quae eorum ratiocinia, phantasiae, ac similia, quae similiter se habent, moventque eum, et constituunt ejus vitam; sed usque iis interior datur vita, nam fluida talia in se recondunt vitalia, quae inde exsolvuntur, ubi usum prae stabunt. 1748, 21 Febr.
@1 nisi legeris humana$ - Tales sunt a regione frontis antrorsum in eodem plano, cursitant antrorsum satis ad distantiam quandoque, et retro, nuntiantes quoque quae contingunt, et quae audiunt.
- Sunt eorum plura genera, et sic adhuc plures species, nam in nullo fere non viscere dantur similia, sed distincta quoad officia, unumquodvis viscus sua habet {1} emunctoria, quae non rejiciuntur, sed usui impenduntur, secundum usus eorum nobilitas aestimanda. 1748, 21 Febr.
@1 ms. habent$ - Sors eorum est irrequieta post vitam, nullam pacem possunt habere, aliis quoque mo1esti, sic omnino redigendi per convenientes anxietates, in status meliores.
919a. De quibus actum, sunt mediae sortis, inter bonam lympham cerebri, et inter excrementitiam; qui excrementitia referunt, sunt ii qui spirituales veritates deducunt in terrestria, et ibi conspurcant illas, sic ut terminentur in spurca, sicut nunc mihi ostensum; ii antrorsum ad distantiam superius ad dextram partem nasi sunt. Sumunt veritates spirituales et coelestes, et deducunt deorsum ad terrestria spurca, ex usu {1}.
@1 us ex usu quod terrestria spi- quare forte delendum$
- Qui ossa referunt, in quae vitales motus ut in sua hypomochlia terminantur
Sunt quidam in vita corporis, aut etiam post vitam corporis in altera vita, ex causis suis, communiter solum cogitantes, seu [qui] non habent cogitationem determinatam ad quoddam certum, ita usque distracti, sicut non in corpore, tales mihi similem induxerunt ideam communem, absque objectis, in quae cogitatio determinata esset, tales sunt, qui {1} ossa in homine referunt, sunt quoque lenti, ac ingenii hebetis, nec nisi quam in statu determinato aliquid eorum memoriae infigi potest, proinde nec ab ea depromi. 1748, 21 Febr.
Est penes eos non solum tarditas in eorum muneribus sed etiam torpor in judicandis, agendisque, usque non intranquillum, quia curae non ita penetrant, quasi dissipantur in communem ideam, et pereunt {2}; nec sunt malitiosi.
@1 ms. quae$
@2 ms. perit$
- De exploratione animarum, quoad status eorum varios
Dictum est prius [867-7l], quod dum animae inter spiritus veniant, seu inter eas animas, quae libere vagantur in coelo infimo, vel sicut in altero mundo, ii explorantur ab
iis, et quidem secundum eorum capacitatem, sunt enim qui modo explorant crassiores animae status, ii admodum falli possunt, nam solum adducunt eum ad loquendum, quae sibi proponunt, et quae objiciuntur, si tunc facilis est ejus sequela cum loquela eorum, qui animam ad ita loquendum inducunt, inde judicant statim, quod anima talis sit, cum tamen non talis sit, nam inducunt simul statum sui similem, sic in eo statu cum iis loquitur facile, sicut unus eorum, inde putant quod talis, et quandoque damnant eum, quum in ducunt mala, ex captis praejudiciis, seu opinionibus, sicut factum de quibusdam mihi in vita notis, de quibus non ita juste semper potui cogitare, quia non ita mihi cogniti, quare inde judicant.
- Hoc judicium est eorum, qui modo crassiora animae explorant, seu quibus permittitur explorare, ob crassiora hominis, et tametsi sinistris opinionibus feruntur, et sic vexant animam, usque ad ejus bonum et emendationem conducit, nam aliud non permittitur a Domino.
- Imo tales cum explorant, non percipiunt ea quam crasse, sic non interius {1} ejus loquelae, sicut observare potui {2}, quod non ita consors et consonum esset, quod tamen a bonis spiritibus, et imprimis ab angelis, manifeste satis percipitur.
@1 in ms. interior imperfecte sic in interiorus emendatum; J.F.I. Tafel interiora$
@2 ms. potuit$ - Examinatores isti sunt ex genere isto, qui constituunt provinciam secretoriorum {1} in homine, sicut renum, ureterum, vesicae, nam etiam membra ista nihil aliud agunt, quam explorant singula, quae iis objiciuntur, imo quae ad se rapiunt, ut notum est.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. secretorium vel secretoriam$ - In genere omnes ii qui explorant animas et spiritus, et in iis cupiditates habent, seu voluptatem ponunt, ad provincias secretoriorum pertinent, quare eorum genera tot sunt, quot viscera hominis, nam nullum viscus datur, quod non quoque munere secretorio fungitur, quodlibet suo modo, quare eorum sunt genera, et sunt species innumerabiles, suntque copia ingenti, quia omnes glandulae tales sunt, quae sunt duplicis generis. 1748, die 22 Febr.
- De exploratione animarum
Praeterea adhuc subtilior est exploratio, nam spirtus adhuc subtiliores dantur, qui percipiunt hominis animas adhuc interius, seu universaliores ejus affectiones, quae nempe regnantiores sunt, et quas celant homines variis modis: in his non ita falli possunt spiritus, ac in priorum exploratione.
927.Datum mihi quoque est percipere, quomodo animi eorum tunc patescunt, est quaedam quasi sphaera exhalans, quae cum cogitatione mea non concordans {1}, illico eam flectebat in eam, quam habuit anima, anima id nesciente, sicut dum cogitarem animam esse in eo loco a tergo, illico absque ejus cogitatione, et praevio consilio, seu [quod factum] praemeditate, ut alioquin, flectebat viam antrorsum, ut vix aliter scirem, ac quod esset a parte anteriori infra, cum esset a parte posteriore infra, quia talis fui in vita, ut non vellet [ut] quisquam sciret, a qua parte staret, ob finem, quod sic non interesse potuisset eorum consortiis, scire quid intenderent, et sic privaretur ansis inde (profitendi) ut dicitur, seu (lucrandi) quoad honores et divitias; similiter agebat in singulis, pervertebat, nesci, et non praemeditate, tam solerter meas cogitationes, universaliores, ut vix scirem aliud, quam quod talis essem, et cum indignatione in me, quod nempe in tali affectione prava tenerer, ac ita in permultis, quae oblitus sum {2}. Inde sciri potuerunt passiones regnantes seu universaliores, sed angeli ea distinguunt facile.
@1 ms. concordens$
@2 sic J.F.I. Tafel ms. sunt$
- Talis est exploratio regnantium passionum in homine, nam inducitur in ea, a spiritibus, qui referunt aliquam functionem secretoriam in homine, aliquam glandulam, sed quinam nunc erant non scio, num capitis, pulmonum, vel corporis, solum striae lucidae bis apparebant ante oculos, sicut striae inflexae fulminis, sed subtiles.
- Quandoque mihi apparuerunt sicut spicula acutiora, quae capiti ejus animae imminebant, sic ut timerem quod laederetur, nam similium solent inducere dolorem, in genere terrorem, sicut dum spicula, seu cuspides ensium capiti alicujus inciderent: significant {1}, quod tales aliud cogitent, quam velint dicere, sicut mihi dictum quoque est, nam omne acutum significat dolum, seu astutiam. 1748, 21 {2} Febr.
@1 ms. num significent, ubi num potius deletum esse nobis videtur $
@2 sic ms.$ - Sic etiam explorari possunt, qualem ideam habuerunt de Domino, de coelo, de vita post vitam corporis, deque similibus, et aliis quae societatem communem, et societates concernunt: est quasi sphaera exhalans, ac operans ad modum active, sic ut pervertat, seu flectat alius cogitationes, et persuadeant [spiritus] {1}, quasi ejus sint, cum quo {2} agunt, activitas etiam fortior esse solet, et debilior, secundum actualitatem radicatam apud hominem, ex finibus ejus cupitis magis minusve, sic etiam fines concludi possunt, ad quos determinatum sit {3} ab homine, quia talis est in mediis: spiritus qui debiliores sunt, tum qui susceptibiles alius operationum, facile induci possunt credere, quod tales sint, quia eorum status iis inducitur, at vero angelos {4} tales status afficere non possunt. 1748, 22 Febr.
@1 J.F.I. Tafel persuadeat substituit$
@2 ms. quibus$
@3 ms. determinati sint$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. angelos non$ - Non aliter repraesentari queat, quam per sphaeram effluviorum e corpore, quae talis est, ut dum aliquid ei impingit, vel reflectat, vel flectat secundum genium seu naturam ejus, quare nesciunt ii, quod tales sint, et tale efficiant, tali quasi sphaera omnes spiritus circumdati sunt, sicut ii qui terrificant, qui incutiunt timorem, et similia. Intra sphaeram istam nihil admittitur quod repugnat, aut contrariatur, nisi sit sphaera fortius agens, tunc fit cum dolore, quia ipse et sphaera unum faciunt. Cognitiones {1} vero, quae non cum cupiditate alluunt, intrare possunt, et recipi. 1748, 22 Febr.
@1 imperfectum in ms.$ - Continuatio de exploratione spirituum
Eo difficilius possunt animae a spiritibus explorari, animae etiam in statum bonae affectionis redigi queunt, sicut solent etiam mali in mundo: dum in infortuniis sunt, in tristitia, in tentatione, in morbis, tunc apparent tanquam prorsus mutati, sed si indoles manet prior, facile relabuntur; quare in animabus similes status quoque formari possunt, et quum in iis sunt, tanquam alii apparent, sicut a viva experientia hodie instructus sum {1}, in eo, qui astutus in vita corporis fuit; si vero admittunt bonitatis statum ex astutia, simulatio illico elucet, coram angelis, tanquam in clara die non tamen ita coram spiritibus crassioribus, quibus illudi quoque per simulationes speciosas potest: in animabus datur simulatio, nam trahunt hoc a vita corporis, ii non aliter putant, quam [quod] {2} similiter illudi possint spiritus sed manifeste patent simulationes; sique illae innatae sunt mulctantur eo modo, de quo prius [404], nempe sicut discidia interiorum et exteriorum, per discerptionis genera et species.
@1 ms. est$
@2 sic J.F.I. Tafel$
- Animae quae fortiter per sphaeram agunt, et alius sphaeram cogitationum flectunt seu pervertunt, et hoc ex insitis in indole, ii non solum quae bona sunt obliquant quasi in id quod convenit eorum naturae seu sphaerae, verum etiam quandoque, in certis casibus, quae mala sunt in bonum, sed ob finem ut decipiantur, tum ex causa, qoud omnia cupiverint contorquere, et sic abscondere suas cupiditates. 1748, 22 Febr. Haec ab experientia.
- Quod enses et acumina appareant, quoties anima aliud loquitur, quam cogitat
Dum animae aliud loquuntur quam cogitant, ut si bonum, causa, quod ita bene sit, quum ita loquitur, tunc apparet ensis, ut prius dictum [929], ensium acumina supra caput, quae apparent tanquam inciderent in caput loquentis tum etiam cum talis non dolus est, sed quum veluti ei videatur aliquo modo ita dicendum quia animadvertit verum esse, sed tamen animus ejus non similiter sentit, sed discordat, tunc ensis post tergum apparet, sic ut in periculo sit, ita enses seu eorum acumina, vario modo imminent, secundum discordiae cogitationes et loquelae qualitates. 1748, 22 Febr.
- De punitione vindictae et odii continuatio
{1} Talis, ut descriptum videas a pagina hic patente tota [939-48], est punitio vindictae, quia sunt sordes foedissimae, quae insunt vindictis, quae sic repraesentantur, nempe per membra quae sic foeda facta sunt, sic vindictae seu odio tales foeditates et sordes insunt, nec evitari potest, quin similes punitiones sequantur ex iis, et pro iis quoque est stagnum coenosum a sinistra Gehennae, inferiori loco quam pedes.
@1 vide annotationem ad 939 supra$
- Postea apparuit caput draconis cum fauce magna, et crate dentium, intus prorsus ignea, sic ut ignea flamma totus in faucibus, hoc supplicium postea infligitur, sic est ignis comburens {1}, in tales fauces deinde immittuntur.
@1 ms. comburenss$ - De iis qui puniunt odia et vindictas
Qui punit vindictas est spiritus malignissimus, dissimulare potest omnes, nunc se fingit hunc, nunc alium, sic ut nullus vix scire queat quis est, finxit plures dum punivit, est spiritus inter malignissimos, ater, ex regione coli intestini {1}.
@1 ms. ater. ex regione coli; intestini$
- Qui spiritus in coenoso stagno puniunt sunt faeminae malignae, nempe ex provincia vesicae.
- De iis qui constituunt provinciam processuum mamillarium in cerebro
{1} Processus mammillares sunt qui imbibunt pituitam interioris seu medullaris substantiae cerebri per sua interstitia, et excernunt eam in nares, ut pituitam, rejiciuntque, ut excrementum prorsus inutile, ut est mucus narium, nam non impenditur gutturi, tunc inviscaret esculenta, et perderet {2} appetitum.
@1 935-38 propter articuli titulum evidenter post 948 scripta et pertinentia, illuc invenias transposita$
@2 ms. perderent$
- Qui eam provinciam constituunt, sunt ii, qui in odio perseverant, et vindictae sunt tenaces, quum semel conceperint contra aliquem odium, sed malignitas ejus differt secundum causas, odium et vindicta suas habet causas, seu fines, qui etiam tales sunt, ut imbuere possint hominem, et sic se radicare.
- Tales sunt antrorsum paulo versus sinistrum, a plano faciei, a quo distant, et dum in conspectum veniunt, tonna magna et lata brunei coloris apparet, inibi tenentur, quia sunt infernales, nam sibi putant inde regere universum.
- Tales cum loquuntur, fit cum undulatione quasi fluctus maris, nam tales volunt sentiri, ideo sic audiuntur, ibi est congregatio eorum. {1}
@1 hic sequitur in ms.$ - Qui autem ex causa aliqua meliore sibi visa bona, ii non ita procul habitant, sed juxta faciem, in simili [quasi tonna, 941] {1} sed intra parietem, qui antrorsum incurvatus est, et
quidem album, sicut incrustati gypsi, cum pulchris sculpturis factis ex gypso, quia causa, cur ceperunt odium et vindictam, iis apparuit pulchra: talis mihi apparuit prope faciem meam, niveus {2}, pulchris sculpturis, quae extensior facta, obliteratis sculpturis, et simul altior, altitudinem postea videre non potui, colore non ita niveo {3}, sed vergente intus ad quoddam coeruleum, sic pro iis qui simile affectant non ex causa mala, sed alia, ex qua bonum intenditur commune, et tandem coeleste; talis paries planus {4} evasit, et se elevabat sursum, et mihi quoque intus spectare eam offerebatur, et dictum, quod inibi ad fundum sint serpentes et dracones, quos tamen non vidi, significans odium vindictam, quae sic dissipantur.
@1 vide annotationem 3$
@2 ms. nivea$
@3 sic J.F.l. Tafel: ms. nivea$
@4 in ms. plana in planus emendatum esse videtur$ - Vindictae punitiones gravissimae
Qui vindictae animum conceperunt ex causis speciosis, sicut quod id foret regium, et dignitati conveniens {1}, tum quod conceperint id esse justum, ii puniuntur graviter ut percipiant, qualis est sordes et foeditas.
@1 ms. convenienss$
- Quod primam punitionem attinet, tam foeda est, ut non describi debeat, tum etiam altera, nam sic foedatur corpus et facies, ut non sit humanum residuum, sed facies tanquam placenta rudis, rotunda {1}, lata, sic ut omne humanum pereat, cum omni quod dignum homine.
@1 ms. rotuda$ - Ita foedatus extensis quasi brachiis {1} rotatur, extensis et immotis brachiis, quae {2} sunt modo panni, non brachia, parumper nivea, sic extensa {3} rotato jugiter corpore feruntur versus coelum, et clamatur, coram omnibus, quod talis sit, ut pudor perstringat ad ejus intima, ita supplex erit, deprecaturus, et dictatur ei quid dicet deprecaturus.
@1 ms. brachiis brachiis, quod forte stabit$
@2 sic J.F.l. Tafel; ms. qui$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. neveae (sic!), sic extensae$ - Postea versus Gehennam in stagnum coenosum fertur, et ibi in coeno volvitur, et immergitur coeno, sicut suffocaretur, sic ut fiat instar coeni, tales punitiones sunt pro iis, qui in vindicta tenaces sunt, a qua nisi abstinent, tamdiu durant repetitis vicibus, si foret in aeternum. 1748, 23 Febr.
- Pertinent [haec] ad me, qualis fueram, et ad alium, cujus nomen hic reticetur, quia talis fuerat ab infantia, et quidem contra me, quem viderat in somnio, et exarsit odio internecino sed non scivit quod ego essem.
- [–]
- Quod bona non imputentur, cum homo malus, et mala obliterentur, cum homo bonus
{1} Hoc clare mihi ostensum hodie in idea, nempe quod bona, quod sint Domini, nec possint imputari malo, quia in malis est, et putat bona sua esse, quod nusque {2} potest esse, quia sibi ea attribuit, bono autem, bona imputantur, et mala tunc obliterantur, quae idea percipi clarius possunt, quam describi. 1748, 23 Febr.
@1 949 deest: 939-48 invenias supra post 934 transposita, vide ibi annotationem $
@2 = nusquam (vide annotationem ad [349a])$
- Quod angeli animum hominis separatum quasi ab homine examinare queant
Nunc iterum sublata {1} est quasi cranii pars versus coelum, et inibi inspectum, et quasi lectum, qualis fuerat, tam quoad ejus cupiditates, qualis fuerat, tum etiam qualis in infantia, quid animo habuerat seu intenderat, similiter qualia {2} cogitata habuerat, tum quae somnia, imo facies binae mihi ostensae sunt ex {3} facie, quae apparuerunt ei in pueritia, iis similes, contra quas exarserat, una facies dicebatur quod meae similis esset, sed id non potui agnoscere, altera facies erat quidem viri, sed speciosa sicut virginis adultioris; verbo nihil non detegitur in explorato animo, quod conceditur a Domino detegi, tam cogitata quam indoles attracta ex actualitate, quam omnia alia.
@1 sic J.F.I. Tafel ms. sublatum forte in sublata emendatum $
@2 sic J.F.I. Tafel ms. quale$
@3 forte legendum ea$
- Sed usque manet apud eundem mollior quasi substantia, sicut cerebrum medullare, sed durius, ex quo homo adhuc loquitur, et cogitat, sed cum differentia; inde exploratur, qualis est homo ejus paulo interior, dum comparatur cum exteriori. 1748, 23 Febr.
Quod angeli percipiant {1} simulationes hominis, ei arcanissimas visas
@1 sic J.F.I. Tafel: ms. percipiat$
- Dum anima, vel homo simulare vult, aliud cogitare et aliud loqui, tam exstans coram angelis esse potest, sicut nubes atra grandis coram oculis, dantur etiam quidam, qui sua cogitatione simulare possunt, sic ut sit iis quasi duplex cogitatio, sicut mihi, ii putant ita simulare posse, ut decipere se putent etiam angelos, sicut quidam dixit, sed mihi percipere dabatur, quod tale quoque percipiatur sicut tenuis vapor-hoc {1} mihi et spiritibus, angelis vero ut nimbus, vel sicut fumus cum nidore, ita quae arcanissima homini sunt, tantum patent coram angelis solum interioris coeli, coram angelis intimioris coeli ea nec sentiri possunt {2}, ob crassitiem, sed modo si quid altius ibi latet, quod non cohaeret cum iis, aut similia. 1748, 23 Febr.
@1 ms. vapor, hoc$
@2 ms. posunt$ - De iis qui constituunt provinciam processuum mamillarium
Hoc solum addendum est [vide 939-43], quod ii qui constituunt provinciam processuum mammillarium, dum se applicuere, quod fit ad faciem, non ad corpus, calidum spirent, quia vindicta est ignea, seu repraesentatur per ignem, ideo inde calidum, sic ex calore, et ejus qualitate, tum a loco et distantia, tum a nullis non circumstantiis situs, et objectorum circum eos, quoque sciri potest qualis anima est. 1748, 23 Febr.
- Quod angeli accurate sciant veritates naturales sic ut vix minimum desit
Solum reminiscentiae {1} causa, non quod allegetur {2}, memorandum est, quod dum legi aliqua de iis quae scripta sunt de viscere quodam corporis, cum causis inde deductis, quod angeli probe scire potuerint, num veritas sit vel non, quod mihi quoque datum erat ab iis percipere, sic ut sciant quicquid in anatomicis, in physicis, in philosophicis {3} verum sit, ac rite connexum, et hoc absque praevia cognitione per scientias. 1748, 23 Febr.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. alligetur$
@3 aut philosophia (exitus inclarus)$
- Quod acumen cogitationis dari queat profundius in perversis quandoque
Quod ex acumine ingenii et penetratione rerum, de alicujus vita judicare, nemo potest [sciendum], possunt enim acutiores reliquis esse mali quam boni, sicut qui dolosi sunt, imo dolosissimi, et latrones, possunt melius aliorum cogitata et intentiones, tum animos penetrare, quam alii, sin aliter, non sunt industriosi latrones; verum omnia vertunt in falsum, malum, dolum, seu secundum eorum cupiditates; ita diaboli in altera vita sunt ita acuti, ac ita versant et nectunt dolos, ut nemo usquam induci queat id credere; quare qui laudatur propter acumen, non ideo laudandus propter vitam, ex acuminis capacitate nemo quid in altera vita, aliquid praemii sperare {1} potest. 1748, 23 Febr.
@1 ms. sperarre$
- In altera vita abutuntur {1} acumine suo, et pervertunt bona in mala tam solerter et in instanti, ut nusquam aliquis [id] credere posset {2}, sunt enim in vita corporis sicut serpentes, quorum oculi quasi intendunt omnibus momentis, quomodo nocere possint.
@1 sic J.F.I. Tafel: ms. abuntur$
@2 in ms. potest imperfecte in posset emendatum ut possest De duritie et mollitie callorum$ - Calli, qui eximuntur, et [quibus] inspiciunt, qualis anima est in externis, seu corporeis, quae post vitam corporis secum fert, sunt duriores, et molliores, secundum statum vitae actu; qui duri sunt, emollescent, et hoc variis punitionibus; antequam emollescunt, non cum internis possunt conjungi ea quae meliora sunt, et quasi obliterari ea quae mala, cum connexionibus, quae sic spirituali modo quasi discerpendae. Qui duriores callos habent, ii sustinent magnos imo ingentes dolores, et penitiores cruciatus, quia radices tanguntur, at qui molliores, ii non sustinent tales dolores, sicut ab experientia instructus, cum similis incumbentia seu distractio in me facta sicut in alio. 1748, 23 Febr.
- Quod ii, qui provinciam Renum, ureterum et vesicae constituunt, velint explorare
Quoties aliqua anima venit, quam offendunt ii, qui renum, ureterum, et vesicae provinciam constituunt, praesto sunt, ut examinent, aut explorent, cupiuntque causas habere, et sollicite quaerunt, ubicunque eas reperire possint, nam cupiunt explorare, castigandi, puniendique causa, qua cupiditate multum delectantur; sed modo ea, quae anima secum traxerat ex corpore, nam renes, ureteres, et vesica, modo discernunt liquida obsoleta et spurca a sanguine, sic a corporeis. 1748, 23 Febr.
- Quod ii qui in renum, et renum succenturiatorum provincia derivent in se crassiora, et sic purificent ea, quae puriora erunt
Notum esse potest, quod Renes tam urinarii, quam
succenturiati in se derivent immunda, nempe {1} Renes immunda seri et succenturiati {2} renes immundiora spiritus sanguinis, ideo ex emulgentibus descendunt spermatica vasa.
@1 ms. nem$
@2 ms. succenturati$
- Qui in provincia Renum sunt-dum {1} [enim] puriores cogitationes ab homine auferuntur, tunc sequuntur etiam corporea, sic immundiora, duplici {2} ordine, seu gradu-ea {3} quia conveniunt iis qui provinciam istam constituunt, [ii] quia inferunt ea, etiam detinent in iis animum, et sic abstrahunt a purioribus, quare puriora ad coelum absque comite immundo auferuntur.
@1 ms. sunt, dum$
@2 imperfectum in ms.$
@3 ms. gradu, ea$ - Idcirco renes succenturiati immunda spirituum sanguinis, et Renes immunda seri sanguinis auferunt, similiter quasi efficiunt, agunt per attractionem, ita viscere agente; similiter etiam spiritus in provincia ista, quia tales sunt utprimum aliquid excitatur correspondens in puriori sphaera, tunc quia separari in homine, aut in anima, quae corporea secum habet, nequeunt, ideo ii spiritus per vim cooperatricem, quae fit ad distantiam secundum sphaeram activitatis eorum, se associant, [ea] excitant, attrahunt, et sic liberant meliora et puriora ab immundioribus-imo {1} a spurcis et putidis; quare spiritus mali sunt qui abstergunt-inde {2} tamen non deteriores fiunt, sed talia munia obire debent, antequam meliores fiunt, aut reformantur.
@1 ms. immundioribus, imo$
@2 ms. abstergunt, inde$ - Quando spiritus detinent phantasias suas in [immundioribus] hujuscemodi, tunc si repraesentatur hoc coram oculis spirituum, apparet sicut sublevaretur, ut de callo corporeo prius dictum videas [862, 958]; sed est modo detentio animorum in iis {1}, sic ut inde quiescant, nec simul cum interioribus possunt: quum non apparent, tunc interior quasi medulla apparet, et quia oculos detinent in exterioribus fine, idcirco apparet hoc quasi elevatum ad oculos, sic oculis eorum subjectum.
@1 ms. ea$ - Quod talis attractio sit satis constat ab attractione varia et multiplici experientia, mihi cognita, quod cranium meum cum sensu satis insigni, quandoque cum dolore, subtraxerint, ad sensum manifestissimum dolorificum, quod nihil aliud fuit, quam quod tunc intuitu suo inhaeserint in iis, quae extima fuerint, ut interiora paterent spiritibus melioribus, et sic porro.
- Quando etiam angelis datur venia inspiciendi in spiritualia et coelestia alicujus, tunc fere simile apparet, quod auferatur in coelum, sed non aliud est, quam detentio mentium angelicarum in iis quae iis conveniunt. 1748 Febr.
- Renes succenturiati ad se trahunt sic per {1} intuitum fixum in iis quae non ita crasse immunda sunt, sed interius immunda-attrahunt {2}, quia figunt, serum spirituum seu purioris sanguinis, sic ut puriora iis liberata auferantur, sic illibata, ac sic porro, hic modus est unus cheruborum, ne immundiora {3} ad Dominum perveniant; sic ut in Divinis, ita in coelestibus et spiritualibus sit, et ab iis ut a centris regat universum. 1748, 24 Febr.
@1 ms. sic per$
@2 ms. immunda, attrahunt$
@3 ms. imundiora$ - Quod Lingua ad spiritualia et coelestia pertineat
Per vivam experientiam mihi cognitum est, quod Lingua ad spiritualia ut et ad coelestia pertineat, et quod per eam pateat utrinque transitus, nempe a spirituali ad coeleste, tum vicissim; ideo quoque praeest tam pulmonibus quam visceribus cordis, quod melius constat ex duplici ejus functione, quod ad spiritualia pertineat per loquelam, et ad coelestia per gustum, sic ut ii qui provinciam Linguae constituunt, sint tales, ut a spiritualibus per eos transeatur ad coelestia. 1748, 24 Febr.
- De iis qui provinciam capsularum renalium constituunt, continuatio
Munus glandularum succenturiatarum est universale {1} in foetu, quia tunc plurium viscerum, quae interea muneris expertia jacent, officium obeunt, postea vero id munus agunt, quod, dum sanguis purior circulaturus est, ne absorbeatur a vasis
spermaticis, illum attrahunt, et per brevem circulum conjiciunt in [venam] cavam sic in cor, tunc vivificat {2} quoque sanguinem, ab ea parte, sicut cerebrum a superiore; sed hoc, quamdiu vasa spermatica, seu membra genitalia [non] fortiter agunt: at vero dum haec fortiter agunt, et meliora sanguinis rapiunt, tunc capsulae renales orbantur vitali hoc sanguine, et sic rapitur ab iis serum purius.
@1 ms. universalis$
@2 sic ms. forte pro vivificant$
- Hoc quoque per experientiam vivam didici, sunt etiam qui provinciam harum capsularum [constituunt et earum officium] obeunt, et sic puriora ratiociniorum ad se trahunt et sic quasi
transmittunt, quamvis sibi videntur, ea retinere sed usque sunt communicationes cum coelo; cum itaque cogitationes meae tales essent, ut immediate a coelo auferrentur, tunc quaedam ex hac provincia, dixerunt, qoud anxietate multa afficerentur, et nescirent unde, cum tamen causa inde veniret, quod sic non ad se traherent spiritualia et coelestia, et communicarent ut prius, inde anxietate insueta prius affectae sunt. - Sunt castae virgines, quae hanc provinciam constituunt, ad anxietatem quam faciles, sic timidae ne a statu suo turbentur, jacent quietae a sinistra lateris parte, fere intus sed ad latus, ubi fere glandulae suprarenales in homine; timent anxie ne admittantur {1} {2} in coelum, nam putant, si orbantur functione sua, quod sic periturae, quia absque munere; ita sunt inter spiritus optimos, coelestes, qui tacite agunt, et si minimum de privatione muneris earum cogitatur, illico suspirant, et anxiae sunt, quod aliquoties manifeste percepi, et miratus unde, anxietas earum quoque mihi communicata patet, est quaedam tremoris sancti species, praeter quod {3} aperte testata est, quum communicatio fuit ademta, et immediate derivata in coelum: praeterea nihil loquuntur; dixerunt quandoque, quod sentirent quasi se munere orbari, cum perveniatur ad descriptionem eorum quae in Verbo, quia putarunt sic immediatam communicationem fieri, sic non per eas, ita quod cibo suo spirituali destituerentur. 1748, 24 Febr.
[m]Sunt qui in vastatione sunt, sicut hodie percepi, qui desperant quod usquam in coelum venire possint; quare maxime anxiae ad minimam cogitationem de coelo, sciunt causam, de quo cum iis loquutus, facile lachrymant. 1748, 12 Sept.[n]
@1 J.F.I. Tafel [non] admittantur$
@2 intellexerim admittatur [immediate] (vide inferius)$
@3 h.e. absque quod (vide annotationem ad [292a])$ - Quando cogitationes meae ductae sunt ad infantes, [de modo,] sic ut eorum tenella corpora regerentur, quod fit per Hepar et has glandulas, tunc illae sentiebant insigne solatium, et gaudium intrinsecum, quod una illarum aperte declaravit.
- Quum aliquid cogitatur, in quo non coeleste est, tunc eaedem virgines quoque anguntur, quod manifeste quoque patuit et dictum est, sicut dum cogitarem de iis, quae terrestria erant, quod quoque repraesentatur in capsulis istis, ut si sanguini aufertur per spermatica {1} vasa prolificum et bonum, post nimiam rapinam ejus per spermatica, tunc solet tristitia subire, quae quoque inde causam ducere potest, tum quod tunc melior sanguis deficiat massa sanguinis, qui afferatur cordi. 1748, 24 Febr.
@1 ms. spermatia$
972a. {1} Quomodo in primitiva Ecclesia loquuti sint variis linguis [vide Acta 11: 4, X: 46]
Quia hodie mundus talis est, ut nihil credere velit, nisi quae intelligunt, nec hodie talia existunt, ut cum iis, qui alienis linguis loquuntur, conversari et eos interrogare contingit, et sic informari.
@1 vide praefationem hujus voluminis sub capite “Numbers 206 to [972a.]”$
- De sphaeris activitatis spirituum et angelorum {1}
[vide 1839-49]
Non modo dantur sphaerae activitatis, seu viriumm quae sunt modificationes substantiarum, sicut in corporeis, sed etiam omnium affectionum, tam spiritualium quam coelestium, circum spiritus {2}, et circum angelos in specie, quae sphaerae se quoque mutant, prorsus secundum mutationes status eorum, sed omnes status usque se referunt ad unum eorum, qui est eorum proprius.
@1 supra caput hoc manu B. Chastanier scriptum est hic incipit codex D(i) Spence Volumen 2(dum)$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritibus$
- Caeteri omnes status, qui sunt innumerabiles et variationes, formant ab uno isto familias, et hae domos, urbes, gentes, sic sunt eorum propinquitates et affinitates eorum inter se, quae non confundi ullatenus debent.
- Ideo in homine et spiritibus omnes status respiciuntur similiter, sed solum ei, cui datum est attendere; inde quoque [spectant] medii fines ad finem unum, qui dominatur, sed varie haec se habent secundum affectiones.
- Sphaerae non aliter repraesentantur in natura, quam per omnes activitates, quae similes sphaeras formant, et producunt mirabiles effectus, seu phaenomena, et quidem innumerabilia, in triplici regno, quae nusquam ad cognitionem quoad causas venire possunt, nisi per cognitiones sphaerarum ex activitate formatarum, formant enim quasi quoddam universum, et se habent qualitates secundum formam ejus, et formae qualitates: haec in universa natura.
- In corpore animali repraesentantur istae sphaerae per sphaeras circum homines inconspicuas, quae tales sunt ut nemo id si exponeretur intelligere potest, quod admodum evidens est in natura ab experientia, a perspiratione insensibili tot documentis et experientiis confirmata.
- In spirituali vero mundo, confirmatus quoque, qualis extensio sphaerae sit, per communicationes animorum, affectionumque unius cum altero ad multam distantiam, sic ut prorsus idem appareat, tum per mirabiles alias communicationes, correspondentias, dissensus, et consensus.
- Unaquaevis anima ita cohaeret, ex solis consentientibus substantiis, per minimas sphaeras, quae consentiunt, quibus sic copulantibus, nusquam in aeternum possunt dissociari, quin se uniant, si vel ab uno extremo universi ad alterum distarent, nam Dominus Qui est Amor, ita conjunctio ita agit, ab intimis.
- Sic etiam qui consentiunt in altera vita, conjunguntur in sphaeram societatis, secundum similitudinem animorum et mentium, quare animae associantur in societates et consortia secundum similitudines, sicut notum est etiam in societate humana, sed hic crassissime.
- Sed animae nesciunt quibus adjunguntur, nec adjungi possunt spiritibus bonis, minus angelis, priusquam {1} ea qua {a} maligna sunt, ac dissociant, abacta vel temperata sunt.
@1 ms. priusque$
@a = quae (forma antiqua)$ - Sed haec scientia tam vasta est, ut innumeras membranas solum communes notiones adimplerent.1748, 25 Febr.
- De spiritibus, qui referunt Ligamenta externa
Viscera omnia corporii, quaecunque sunt, sua ligamenta externa habent, per quae communicationes non solum sunt cum internis, et quidem cum minimis; ut constat; sed etiam cum iis quae extra sunt, ac cumprimis, quae in societate agunt, viscerum ligamenta in corpore se referunt ad communia, sicut ad peritonaeum, pleuram, diaphragma, mediastinum, pericardium, sed connexiones, et secundum eas, communicationes et relationes [describere], vastissimum est opus.
- Inter spiritus etiam dantur, qui quoque referunt quasi ligamenta in corpore, interna ii qui prope sunt, ac mihi adstiterunt, et quidam ibi positi sunt, ut societates quae a me distarent, perciperent sicut praesentes, ea quae penes me cogitata sunt, hoc communissimum est inter omnes spiritus, et sciunt id ex instinctu, ut habeant suos emissarios, qui se circum regionem capitis ponunt, ut quicquid unquam influit, aut cogitatur, percipiant, sicut ii essent ibi, ita communicationes instituuntur cum iis qui inde distantissimi sunt, si vel in altero forent universo.
- Qui autem referunt ligamenta inter angelos et homines {1}, sunt spiritus ordine ita a Domino collocati {2}, ut per eos mediata, cogitationes hominis, imo causae et principia cogitationum attolli queant, sic quoque a coelo interiori ad intimius; Dominus Ipse in omnibus est, nec opus habet mediationibus, quum ita Ipsi beneplacet.
@1 in ms. hominem in homines emendatum$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. collocatos$ - Ligamenta externa sunt spiritus, qui cis et retro quasi procurrunt, quumque aliquid audiunt, tunc illico quasi volant ad suam societatem, et sonora voce id dicunt, quid dixit, quod per experientiam didici aliquoties, suntque ii in vita corporis, qui id amant, nempe ut quid alii cogitant perspicere {1} possunt, seu posse sibi videntur, et quod audiunt, non possunt quiescere, sed quadam animi cupiditate auferuntur, ut ea nuntient aliis, cum quibus in consortio sunt, quique ideo in societate eorum tenentur; similes exploratores in communi, sicut in singulis societatibus sunt, hi ita cursitant in altera vita, et ob finem istum admittuntur, seque ita amari autumant; sed amantur sicut sunt media ad fines.1748, 25 Febr.
@1 imperfectum in ms.$
987.De communicatione idearum hominis cum spiritibus
Quibusdam communicatur cogitatio hominis per loquelam, seu cogitationem distinctam in voces, sic in ideas, unde sensus; quibusdam plenius per voces, plenior nempe idea vocis, est {1} sensus; quibusdam cogitationes prorsus sicut in homine, cum speculatione ejus et imaginatione, sicut dum homo intendit mentem alicui rei et sibi repraesentat multa, tanquam visa simul, quae postea loquitur vel scribit, tota haec idea composita, seu imaginativa repraesentatio prorsus communicari solet spiritibus, sed susceptibilitas ejus variatur secundum facultates spiritus: nam angeli capiunt simul quae in idea, et quae intra ideam.1748, 26 Febr.
@1 inclarum in ms.; J.F.I. Tafel et$
- Qui Peritonaeum referunt
Sunt spiritus etiam, qui peritonaeum in corpore humano referunt, sed ab experientia melius sciri potest, quales sunt.
- Spiritus quidam ad me venerunt, quod percepi, sed erant taciti, nec quicquam dicere volebant; num attenderent, ubinam loci essent, et explorarent id, possum credere.
- Postea mecum loquuti sunt ii spiritus, sed sicut unus, et mihi proponebat, quod novisset et potuisset variis linguis loqui, sicut in primitiva Ecclesia [cf. [972]], et modum voluit exponere, quomodo id factum, dixit quoque, et [eo] persuasit, sed num ita fuerit, dubito; quod talis fuerit, inde fit, quia omnia scire volunt, et cupiunt explicare secundum suas phantasias, et sibi persuadent quod ita sit, quare tale genus hominum sunt, qui putant se omnium causas scire, et sic persuadentur de existentia, seu sic credunt.
- Postea spiritus, qui renum provinciam constituunt [367, 959-66, 968-72], eum explorare et examinare volebant, ac incipiebant suo modo suspicari mala de iis [990], sed usque modestus erat, dicens quod nihil agat ex se, sed ex aliis, sic ut non visus in aliquo modo eos lacessisse seu infestasse, quare etiam a me increpati sunt, sed usque perstiterunt, tunc coepit is tumescere, et ita magnus fieri, ut attingeret corpore suo, sicut gigas seu atlas, quasi ad coelum, cum hasta in manu, qua tamen non nocuit, praeterea etiam secum habuit, quod terrorem posset incutere, sicut {1} solent brachia [cf. 881], ideo perterrefacti spiritus aufugerunt, confitentes timorem et terrorem, quia tam magnum nusquam viderunt, ex causa, quod tales homines ex cognitionibus suis tumescant, seque coram aliis faciunt magnos.
@1 ms. incutere; sicut ut apparet$ - Calceamenta habebat lignea, quae projecit ad spiritus, quod {1} significat, quod tales vilipendant {2} effectus seu ultima, quae projiciunt ad eos qui renum provinciam constituunt, quia sera immundiora evacuant.
@1 ms. quae$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. vilipendat$ - Similiter ii qui provinciam intestini colonis {1} {a} constituunt, qui infernales sunt, ac tumidi, nec se terreri posse cupiunt, ii animosi, sicut colon suo vento, eum volebant impugnare, et exsultare suo pariete volebant, sed semper novus paries objiciebatur, sic ut eum aggredi non potuerint, similiter {2} se res habet in corpore humano, cum colo intestino et peritonaeo, tum cum vesica et peritoneo, cumque ureteribus et peritonaeo, quae in duplicaturis ejus sunt, et castigantur, tenenturque in obsequio, sed ureteribus projicit immunda seu pituitas.
@1 ms. colon$
@2 ms. simililiter$
@a = coli (vide etiam 1062)$ - Cum infestaretur a spiritibus renalibus, dicebat, quod nihil a se ageret, sed ab aliis, quod repetito dixit, sic quod non causam haberent, ei molestiam faciendi, sic etiam [se gerit] peritonaeum, quod est membrana passiva.
- Alius etiam erat, qui inter pedes ejus ab anteriori retrorsum pervolavit; et hoc bis et ter; tum etiam alius qui fugientes renales insequutus, sic ut terrificaret eos magis, seu terrorem ejus iis incuteret; hoc quia in duplicatura ejus sunt renes.1748, 25 Febr.
995a. Talis etiam nunc apparuit, intumuitque super caput, terrorem incutiens, et fugiebant, quod tam magnus, renales, ureterum et vesicae spiritus, sed [is] paene tacitus; ita se habent, quando ab angelis inspiciuntur, inde qui et quales sunt, quoque cognoscuntur.1748, 12 Sept.
- Quod veritas terrificat
In altera vita tantum terroris incuti potest, ut quasi diffluant, etiam ii qui in vita fere absque terrore vixerunt, et quidem terror existit a veritate, in qua non bonitas, seu misericordia, tunc talis terror penetrat medullas, et quasi frangit ossa, nam veritas condemnat et quidem ad infimum infernum, et absque percepto fine {a}, sed talis terror his non affuit, modo enim veritas seu veritatis terror unum invasit, qui talis fuerat, ut putare {1} se nusquam potuisse terrificari, sed postea fassus est, quod omnis animositas ablata sit, et vilissimus factus. Ita quoque terror sistitur per brachium, nudum, de quo prius [881-82].1748, 25 Febr.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@ a ms. absque percepto fine$
- Dantur spiritus, qui prorsus nesciunt quam quod homines sint, tum quod animae sint aliorum
Quod spiritus in genere nihil aliud sciant, dum apud hominem, quam quod ii homines sint, multiplici et frequenti experientia confirmatum scio, aliquoties etiam, quod spiritus non aliud sciverint, quam quod ii sint, de quibus agitur et cogitatur, sicut ut induant prorsus earum personam, sive vivi sint, sive mortui, ita confirmant se, ut postea cum verus homo seu vera anima detegitur, pudore afficiantur; sunt etiam qui putant se esse spiritum praesentem, cum is cogitat, sic ut ejus cogitationes eloquatur, tunc est in persuasione quod is sit; similiter is eloquitur ejus cogitata, sicut eorum spirituum qui subtiliores sunt, qui tacent et modo cogitant; ita indui possunt alii spiritus persuasione quod tales aut alii sint, nam nesciunt unde.
- De stellulis
Quandoque mali et nigri spiritus cum copia stellarum alluunt, imo etiam videndum praebent coelum stelliferum, quod arbitratus semper indicium intellectus fuisse, quia stellae repraesentant intelligentias; sed ab iis nigris spiritibus percepi, et sic cognovi instructus, quod etiam significent insanias, sed differentia est, quod dum insanias {1} repraesentent sint vibratiles, et e locis suis mobiles, at vero cum intellectualia, tunc fixae sint; quoad lucem et magnitudinem vix differunt.1748, 25 Febr.
@1 in ms. insaniae in insanias emendatum$
- De provinciis renalium
Notum est quod integra series secretionum sit serositatum sanguinis, nempe in communi a renibus usque in vesicam, et quod vasa seu pelves {1} magnitudine crescant, tum quoque quod secretiones serositatum sint quoque in seriebus, a particulis minimis istius generis, mediis, et extremis, ita in uretere, ubi substantia quasi corticalis, e qua prodit striata, per eas mediae serositates excernuntur.
@1 ms. se$
999a. Quia ita succedunt in serie, etiam ii qui in provinciis renalibus sunt, etiam in serie quadam sunt, qui mediam serositatem referunt, prope laaeri infra ulnam sunt, et quadam voce quasi rauca seu bifida loquuntur, seque etiam inferre cupiunt intrinsecus, sed est modo conatus, actus non sequitur, ii modo cogitant, et sibi sistunt ea quae per experientiam, apud alios, animas seu spiritus observarunt, quorum imagines sibi quoad cogitata repraesentant, sic ut agnosci queant; repraesentant sibi tunc quod {2} quasi iidem sunt, ita explorant num aliquid conveniat, sic alliciendo eorum cogitata, et explorando. {3}
@1 ms. reperti$
@2 ms. quod quod$
@3 ms. exploranda$
- Ii itaque sunt tales, qui in vita explorare voluerunt per varios modos aliorum cupiditates, et cogitata, seque tunc vertunt in varias formas sicut Vertumni, ac nihil non affirmant, sed animo ut sciant alius cogitata, ut sunt plures, qui ex cupiditate flagrant; sed non eo fine seu eo animo, ut inde aliquid lucrentur, sed modo ut sciant: ita concordant cum iis quae ejus serositatis naturae sunt, quod etiam intrinsecus, seu magis interiora hominis cupiant scire, ex eo quoque patet, quod interius quoque se efferre velint, sic ad sanguineas essentias, sed hoc non possunt [999a].
- Qui ureteres repraesentant et quidem serositatis crassioris {1}, de iis prius actum videas [825-27, 867-71, 921-25, 959-66].
@1 J.F.I. Tafel serositates crassiores$ - At qui vesicam, ii sunt pessimi, nam spurca naturae exquirunt, et punire volunt duriter, seu vesane {1}, et quidem per aquas tepidas seu calidas, quod supplicium est infernale, talis cupido eos insedit.
@1 hoc verbum in ms. stilo alieno attactum est$ - Ordo seu series eorum, quoad situm corporis tales sunt: qui mediam serositatem, a latere sinistro proxime {1} ad corpus sunt, sub ulna {1}, qui ureteres {1} versus sinistrum, sed longius a ccrpore, qui vesicam, adhuc longius sistuntur, et quidem ante faciei sinistram partem, cum qua in plano sunt, sic longissime quandoque remoti sunt, quorum actus non potui percipere, nisi quod mihi id significatum. Formant sic simul a latere sinistro, versus anteriora quasi hyperbolam, nam sic se projiciunt versus anteriora a sinistris, ita satis longo tractu.
@1 hoc verbum in ms. stilo alieno attactum est$ - Qui autem intimas essentias discernunt, pertinent ad capsulas renales, de quibus prius [968-72], qui innocui spiritus sunt, qui in foetibus {1} ac infantibus praecipuam operam praestiterunt, ideo quoque ii ad sanguineam partem quoque referri possunt, ex causis de quibus alibi [968].1748, 25 Febr.
@1 hoc verbum in ms. stilo alieno attactum est$ - De provinciis Lienis, Hepatis, ac pancreatis
Quod eos attinet, qui ad provinciam Lienis pertinent, paene directe supra caput sunt, ubi draco, sic ut adhuc non sciam, annon sit munus draconis, suntque ii qui profana sanctis commiscuerunt, quae abominationes vocantur, ii eam provinciam constituunt.
- Sunt abominabiles in eorum operationibus, sancta profanis commiscent, per modum confusionis nefandae, quem modum reticere velim, nam sanctorum omnium {1} quae obveniunt, cum suis profanis in unum quasi tuubinem commiscent, et sic operantur, quidam ut inde magici sint, quidam ex nefando ritu.
@1 sic ms.$ - Lien etiam talis est, nam sanguinem recipit spurcum, cui etiam purus sanguis intermixtus est, qui menstrui loco inserviat, ita non serum; spurcum sanguinem sic per suos modos flagellandi, torquent, et discerpunt, et sic discerptum tradunt omenti venis, aliisque, ita [ut] parcerent etiam {2} hepati.
@flagellandi…parcerent etiam: stilo B. Chastanier attacta$ - Quod Hepar attinet, mite agit, et quidem prope caput, sic fere ad tactum {1} capitis subter Lienis provinciam, ii per gyros satis lenes agunt, et sic separant, gyri, in quos fluit eorum operatio, sunt diversi {2}, sed orbiculares.
@1 J.F.I. Tafel tractum substituit$
@2 ms. est diversus$ - Quod Pancreas attinee, ii per modum serrationis agunt, seu triturationis cis et ultra, cum quodam murmure serrationis, provincia eorum a capite magis distat, non inter Hepatis et lienis, sed sinistrorsum magis, usque supra caput, sed supra regionem temporum.
- Illi omnes agunt castigatores sanguinis, proinde cupiditatum, ac similium, nam intra peritonaeum sunt, et ad cordis provincias pertinent, at vero renales sunt castigatores falsitatum, quare etiam non intra peritonaeum, tametsi in duplicatura ejus, a latere.1748, 25 Febr.
- Lienares sunt, qui prophana sanctis commiscent; ac separant. Hepatici qui moralia similiter, seu quae honesta et inhonesta sunt essentialiter: pancreas quae decora sunt, sic formalia honesti similiter.1748, 25 Febr.Si pancreas ea quae forensia ac civilia sunt abstracte a decoris, nondum ita scio.
- De vesica fellis
Ii qui constituunt provinciam vesicae fellis a tergo sunt, quique alluunt in eam provinciam, ii eo mittuntur, seu illuc nescientes veniunt, nam viscerum {1} corporis proprium est, quod attrahatur sanguis, ita in vesicam fellis is qui obsoletus est.
@1 ms. viserum$
- Suntque ii in vita qui contemnunt prorsus id quod pium, hoc est, quod coeleste et spirituale est, ita eorum vitam, imo ita contemnunt, ut in se vel etiam manifeste contumeliis afficiant, quisque suo modo, ii sunt qui in hanc provinciam a tergo, seu vesicae fellis mittuntur, seu illuc urgentur, nescii, quonam alluunt.
1013a. Quidam spiritus ad me venit, quaerens num scirem ubi morari posset, existimavi, quod esset probus, sicut a loquela ejus autumavi, cumque dicerem ei, quod hic posset, contentus eo, spiritus vexatores hujus provinciae appellebant, et eum misere vexabant, quod dolui, et volui inhibere, sed perstabant, nec inhibere potui; sic instructus quod tunc essem in provincia vesicae fellis.
- Vexatio est similis coactioni ad loquendum citius quam cogitatur, spiritus enim recentes loquuntur suo modo sicut homines, sed coguntur sic per vexatores hos citius loqui, sic ut primum abstrahant loquelam quasi a cogitatione, usque cogitatio cogitur sequi, quod fit cum dolore et vexatione, usque dum assuescit, sic inauguratur magis magisque ut citius loquatur, similiter tunc in gyros, nam fit vexatio haec postea per gyros, qui primo lentiores sunt, postea citiores.
1014a. Sed spiritus tales qui huc mittuntur, sunt ut dictum ii, qui contemnunt spiritualia et coelestia, sic quod pium. 1748, 26 Febr.
- De gyris
Sunt gyri in quos animae inaugurari debent, nempe ut interesse possint aliorum consortiis, ita non solum simul cum iis loqui, sed etiam cogitare, demum rite cogitare, seu id quod verum et bonum est, tales inaugurationes sunt plures, quot nempe vexationes seri et sanguinis in corpore humano, tum plura earum genera et plures species, tum earum gradus dantur, infimus gradus est modo quod simul cum iis in gyris esse queant-in {1} hoc introduci queunt etiam mali, sic ut accommodentur interesse similibus gyris, sicut in homine mali spiritus tam bene loqui et sentire possunt ac boni-fitque {2} duplici modo per solas gyrationes, et per loquelae coercitionem ut dictum est [1014], ut consentiat cogitationi.
@1 ms. queunt, in$
@2 ms. boni, fitque$
1015a. Gradus talium vexationum et inaugurationum dantur, qui gradus repraesentantur in corpore, quoad sanguinem, per vexationem sanguinis in vesica fellis, per vexationem in hepate, unde bilis hepatica, per vexationem extra poros biliferos, quum aufertur lympha cum sanguine puriore in vasa lymphatica.
- Postquam in tales gyros inaugurati sunt spiritus, cumprimis ut cogitatio eorum cum loquela concordet, tunc ulterius vexantur quoad ea quae sunt cogitationis seu idearum, quaeque inibi male cohaerent discerpuntur suis modis, et sic ea quae spurca sunt, quasi relegantur, et uniuntur spiritus qua {a} sua cogitata meliora {1} spiritibus melioribus.1748, 26 Febr.
@1ms. melioriora$
@a = quoad (usus postclassicus)$ - Qui provinciam canalis fellis hepatici {1} constituunt
Ii supra caput sunt, ac subtilius agunt suos gyros, sic ut continuos quasi sonos tandem constituunt, suntque inaugurationes in tales modos, seu gyros, suntque ii qui contemserunt bona vitae moralis, circa quae tamen observanda sunt quoque quae in genere de gyris [1015], non procul a capite supra, et quidem ad sinistrum et ad dextrum, secundum varietates.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. hepaticae$
- A latere sinistro capitis seu cranii, sunt qui contemserunt et vexarunt ea in vita corporis, quae bona sunt, seu quae ad affectiones pertinent, a latere dextro quae vera, sed sunt cognitiones boni et veri; secundum falsitates natas ex cogitationibus, et sic conclusis, indurescere dicitur cerebrum, quod mihi dictum est, quod similes indurationes apud me passim perciperet, solum ex levi causa, similiter etiam alibi; dolor etiam solutionis quoque sentitus est, qui est varius obtusus, acutus, secundum qualitatem causae seu falsitatis.1748, 26 Febr.
- Qui Lymphaticorum provinciam constituunt
Eorum gyri sunt ita tenues, et citi, ut vix aliqua gyratio percipi queat, sicut aqueum fluens; ita sunt tres gradus gyrationis, inaugurationis in gyros, tum vexationis, nempe primus qui se refert ad vesicam fellis, secundus qui ad hepaticum canalem, et tertius qui ad lymphatica. 1748, 26 Febr.
- De Mesenterio
Postea feruntur in loca, quae dixerunt repraesentare Mesenterium, quod descriptum est, quod esset quasi labyrinthus, quia ibi congregantur, ut inserviant usui, sicut quae inibi, chylo parando.
- Sed sunt perplures aliae viae, quaedam per plurium annorum castigationes, et repetitas vexationes per plures annos, imo per saecula et millia annorum, sunt circumductiones quibusdam longae et diutinae, sicut [cibis] qui alluunt in os humanum: quaedam essentiae cito auferuntur in cerebrum per viam compendiariam, quidam {a} per venas ibidem sic in sanguinem, quidam e ventriculo, quidam ab intestinis, qui in sanguinem per chylum veniunt, sed castigantur jugiter, solvuntur ac iterum uniuntur.
@a h.e. quidam [cibi]$ - Qui citissimi, repraesentantur per eos qui per cuticulas, suntque infantes, et parvuli, ii ad cerebrum auferuntur via brevissima, et in corticali substantia inaugurantur.1748, 26 Febr.
- De callis. Quod ea quae sunt sinistri oculi correspondeant iis quae sunt dextrae partis cerebri.
- Quod ad sinistram cerebri partem, seu in sinistro ejus haemisphaerio sistantur {1} ea, quae falsa sunt, quoad affectiones, et ad dextram, quae ad doctrinalia, seu ad sinistram quae ad bonum, sed ad dextram quae ad verum spectant, quare indurationes calli, seu craniorum in animabus, se ita sistunt, quae incrustationes tales sunt ut mollescere debeant, quod fit variis modis, ut per cognitiones, per informationes veri, tum influxus veritatis acerbos, sic ut dolorem sistant: postea, quum {2} hoc factum est, per discerptiones actuales, quae sunt dolorificae, quae dolorificae magis sunt secundum qualitatem eorum quae falsa sunt, et sic indurata, ita repetitae dantur, et usque remanent indurationes, nam per vices induratio mollescit, et per gradus, in simultaneis, et in successivis, in interiori medulla quooue haerent similia.
@1 ad…sistuntur legerim, absque Quod initiale$
@2 ms. postea; quum$ - Quae exteriora sunt pertinent ad corporea, et naturalia, seu exteriora hominis, haec constituunt quasi cranium cum capillitio, interiora spectant ad interiora hominis per ejus interiores cogitationes acquisita, sunt falsa quae indurant tales crustas; quae cranium sunt falsa naturalia, quae medullam sunt falsa spiritualia.
- Quod crustae sint, ad visum apparet, et quidem a sensu patet, quia phantasiae inducunt dolores, sed sunt modo repraesentationes crustarum. Vide prius [1018].
- Praeterea mollescere quasi similia nequeunt, nisi veritates prorsus delectae {1} sunt, quia falsa inducunt, ita vero resolvent, et inducent ea quae mollia sunt et fluida, omnia enim per veritates, in suos gyros legitimos fluunt, at falsa sistunt ea, et inducunt frigoris, densitatis, et gravitatis naturam, sicut notum esse potest in naturalibus, ubi solum determinationes efficiunt formas, tam duras, frigidas, graves, quam molles, calidas, leves.
@1 J.F.I. Tafel detectae$ - Praeterea oculi correspondent cerebri haemisphaeri is, et quidem ita ut sinister oculus correspondeat dextro haemisphaerio, et dexter oculus sinistro haemisphaerio cerebri, nam ita quoque fluunt fibrae, tum quoque fibrae in nervis opticis; quod ita sit mihi dictum est. Spiritualem sphaeram repraesentant, nempe sinister oculus seu dextra pars cerebri, intellectualia veri, et dexter oculus cum sinistra cerebri parte intellectualia boni.
- Durities callorum, frigora et gravitates inducuntur quidem secundum falsitates, sed cupiditates seu amores sui mundique sunt qui inducunt, quia flectuntur omnia vera et bona in falsitates, a cupiditatibus, ut notum esse potest, ita gradus cupiditatum sunt, quae efficiunt, sed non conglutinant, sed quae determinant, inde determinationes memoratae.1748, 26 Febr.
- Externi calli inducuntur per memoriam corpoream, quo enim arctius isti memoriae inhaerent, eo sunt solidiores et densiores, at quae in ista memoria non haerent, obliterantur, et quidem ab intimioribus, quae operantur in ea, et ad sui formam reducunt.
- De inauguratione gyrorum
Quando spiritus inaugurantur in gyros, nempe ut externa internis concordent, loquela nempe sensationi internae, quae vocatur cogitatio, tunc in citiorem loquelam agitur {a}, et cogitur ut simul cogitatio sequatur, quae tamen inassueta {1} est, ut sequatur loquela, ideo fit cum renisu, proinde cum dolore.
@1 ms. inasueta$
@a h.e. agitur [spiritus inaugurandus]$
- Quando inauguratur, tunc in quadruplices quasi pedes agitur, sic ut sonus sit quasi quadrupes, sic cum distinctis nodis, qui postea in gyratione citiore observantur, de quibus prius [1014], haec prima inauguratio comparari potest simplici loquelae.
- Datur etiam inauguratio quae {1} duplex fit, terminatur in longam duplicem, sed videantur ea, quae prius [1015-15] de distinctionibus gyrorum scripta sunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ - Quod vexationes et sic purificationes sint innumerabiles
Modi vexationum ac sic inaugurationum in gyros sunt innumerabiles, quidam per millia annorum persistunt, et repraesentant haec chylum qui crudus in sanguinem influit {1}, qui sanguis solvitur et reunitur, sic ut perstet hoc per multum temporis, nam innumera sunt, quae quasi emollienda, et sic quasi discutienda.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. influunt$
- Sunt quasi in corpore, quot viscera tot vexationes sic purificationes, sic varietate permulta in specie, quot nempe sunt viscera.
- Ita quoque se habent sicut alimenta seu cibi, qui in ventriculum ingeruntur, nam animae referunt ea quae in ventriculum mittuntur, ac ibi triturantur, quaedam sunt quae vexari debent ruditer in ventriculo, dein in intestinis; sunt aliae, quae in venas statim absorbentur, sic quae facile purificantur, sunt quae in lymphatica, sunt quae in primo ore antequam in ventriculum, auferuntur a venis, et exhalant in cerebrum, ac statim puriorem circulationem inchoant, puriores eorum sunt, qui per insensibiles fibras quasi venosas versus cerebrum auferuntur, sunt praeterea quae per pulmones, ex aere attractae illico in cerebrum volant, qui cibi sunt puriores cerebri, sunt quoque quae per insensibiles {1} tunicas totius corporis attrahuntur, et sic attolluntur versus cerebrum, ut infantes [vide 1022], sunt quae ex aere, sunt quae aethere, sic innumerabiles varietates sunt. At quae vexantur ab urinariis, et colicis, et felleis cystidis, ii longiorem moram agent, quia crassa eorum ita inhaerent.1748, 26 Febr.
@1 ms. insensiles$ - Quod sanguis videatur similes gyros agere
Sanguis rubeus, seu globulus ejus, dum tener, mollis, solubilis, fluidus, tunc videtur similes gyros posse agere, sicut spiritus in societatem inaugurati, et quidem cum terminis quadruplicatis, in similes gyros sanguineus globulus videtur tunc fluere, ad minimum conari fluere, quod ex forma ejus patet; quique non in similes gyros conatur fluere, vel fluere potest, is exterminatur a consortio, sic a circulo, et vexatur, ut prius dictum [1015-16, 1033-35], nam gyrus non est simplex gyrus, sed volubilis circulus {1}.
@1 ms. circulus; J.F.I. Tafel circumcirca$
- Purior sanguis similiter, sed in puriores gyros, qui sanguis similiter vexatur, solvitur, consociatur, et sic continue.
- Postea succedunt vitalia ejus, quae nequeunt, ut reor, ita vexari, antequam gyri illi inaugurati sunt, quae sunt corporaturae eorum.
1038a. Comparatio gyrorum cum sanguineis globulis institui potest, ut inde liqueat, quales sint, globuli enim qui non rite cohaerent, duri sunt, differunt a reliquis, in genere, forma {1}, determinatione, sic gravitate, duritie, calore, quare quia novus semper sanguis formatur, omnes qui non concordant cum meliore sanguine, exterminantur. 1748, 26 Febr.
@1 ms. genere forma$
- De differentia punitionum et vastationum
Omnis punitio in altera vita fit propter emendationem ejus, nam poenae tales sunt, ut auferant quasi mala, aut induunt facultatem agendi bonum, ita omnes punitiones in se sunt vastationes, quia devastant mala, per induitionem facultatum dicendi verum et agendi bonum; sed facultas ista est superadditum quid, donum Domini; si enim mala solum auferrentur, absque donatione facultatum boni, tunc nihil ab homine remaneret, quia nihil nisi malum est in homine.
- Sed punitiones omnes fiunt cum dolore, seu renisu.
- Vastationes etiam dantur, quae fiunt absque renisu, sed cum consensu, nempe quod id velit, sic ducuntur aliqui, usque dum vastati sunt, ita absque renisu, sicuti lignarii, et plures alii, sed haec secundum eorum fidem, quare sunt varietates plures.
- Sed an aliqua vastatio mali fiat absque sensu cujusdam doloris, aut inamaeni nondum scio; qui enim in coelum introducuntur, ad ultimam desperationem quandoque perducuntur, quae desperatio est intimus {3} dolorum spiritualium. 1748, 26 Febr.
@3 ms. intima$ - Quod spiritus mali, ac diaboli sint causae omnium malorum
Hoc quidem certo concludi potest ex continuo eorum conatu perdendi hominem, nam nihil avidius cupiunt; sic ut dum relaaatur iis eorum licentia et cupido, ruunt ex voluptate et sicut absque fraenis, ut perdant homines, et socios spiritus, sed tenentur in vinculis: exinde etiam concludi potest, quod sicut Dominus sit omnium bonorum origo et causa, sequitur quod mali sint omnium malorum: sed haec usque non ita patet, quam ab experientia satis continuata, quod continue in pericula conjicere voluerint me, etiam dum nihil apperciperem, sicut sub currus [253], quod mihi manifestum factum est ita, ut quasi vellent me adigere, sed incassum, similiter dum ad aquas ambularem, conatus similis continue perstat, sed a Domino coercetur, similiter in aliis multis, nempe quod impedire conentur omnia illa, quae bona sunt, quod dum iis permittitur, tunc quicquid inde infortunii et mali fluit, id ex iis profluit, ita mala vel proxima sunt, vel remotiora, et cum remotiora negant quod ii causae sint, sed usque dum iis ita demonstratur, id confessi sunt; sicut hodie ab experientia quadam, nam tales sunt eorum sphaerae activitatis seu agendi malum, ut quandoque nescii contranitantur bono, nam sphaera eorum repugnat omni conatui boni, inde quoque, nisi iis id dicitur, nesciunt quod origines sint.1748, 26 Febr.
- De geniis, qui ex vario odore cognoscuntur
Quandoque etiam spiritus, quales sunt, per odores cognoscuntur, sed usque non saepius, quam dum ita permittitur, qui odor indicat manifeste satis eorum indolem ex vita eorum in corpore tractam.
- Qui mere studio simulatorio indulserunt, sic ut indolem inde traxerint, tum qui in vita operam dederunt poesi simulatoriae, in qua nihil nisi fictiones, verbosae, et sic ubi falsa et vera commiscentur, modo sibi aliisque adblandiantur, eorum odor est vomitalis, qualis scilicet ventriculi post vomitum, est nidor quidam teter, aliis nauseabundus, qui stringit nares. Sed eorum dantur differentiae, cumprimis in genere, qui simulare verbis et laudibus volunt, et sic agunt simulatores solum, similiter qui scriptis et carminibus, et inter eos, qui cupiunt simulare sui honoris et lucri causa, nidor iste mihi sentitus est, quum adessent similes, qui supra memorati.
- Alius odor quoque sentitus est, nempe panis vel cocti vel usti, qui odor significat eos, qui student multum eloquentiae, variis modis, et tamen veritates exponuntur, sic ut simul trahantur sui admirationis causa, panis quia verum et bonum, quare variatur hic odor, secundum cujusvis genium, et multipliciter.
- Nidor etiam dulcis seu vinosus, etiam mihi sentitus est, estque eorum qui ex amore quodam licito adblandiuntur iis, quos amant, sic ut verum insit, sed quoddam pulchrum formale adest, in quo inest, inde vinosum secundum qualitatem. Hic odor et prior mihi sentitus est.1748, 27 Febr.
- Sunt quidam inter probissimos spiritus qui non quidem judicant de iis quae contingunt, sed non possunt aliter quam eloqui et cito, quale est
Sunt quidam spiritus probissimi, qui sentiunt quasi leniter, non acute per aliquam meditationem interiorem, quales sunt, et cito satis enuntiant quod non bonum, non bene, quod bene, idque saepe, “non {1} oportet ita, non ita, sed ita,” et sic secundum variationem, quam sentiunt in aliis, quibus bene volunt, de malis si cum iis non ita enuntiant; est sensus interior, qui non acutus factus est per meditationes et cogitationes in vita corporis, in infantia sua fuerunt hebetes quasi, et indociles, sed in progressu vitae facti sunt satis instructi ex semet suaque indole de bonitate rei, non autem ita de veritate rei.
(m)Datum percipere adhuc quod in talibus sit infantile, sit simplicitas molliuscula, et sic in iis perceptio boni et veri inibi data.1748, 14 Sept.(n)
@1 ms. saepe non$
- Quod ii ad provinciam glandulae thymi pertineant, mihi indicatum est, quia talem fere notionem communem habui de usu istius glandulae, quod infantibus quoque serviverit, et dulciora seu vitae jucundiora per similem secretionem, impertita sit vicinis. 1748, 27 Febr.Iidem etiam sunt in magnis turbis, ac eas sustinent dum torquentur, sicut de thymo videas. {a}
@a = vide Regnum Animale II: caput VI$ - De spiritualibus modis repraesentandi res
Qui solum per voces, ac ideas sparsas sic junctas hoc est per loquelam repraesentant res aliis, ut plerique homines, nequaquam capere possunt, quomodo spiritus inter se communicant sua cogitata, ac eo minus possunt, quo magis vocibus et particularibus ideis inhaerent, nec ii qui solum sensui proximo vocum, aut qui solum rebus memoriae particularium, quum modo particularia ibi concentrata sunt, ex variis causis, sed ii potius aliquatenus possunt intelligere, qui universaliores ideas habent, sic abstractas a particularibus.
- Ut solum ad captum memoretur, solum per exemplum id potest quodammodo capi, sicut dum aliquis statuat, quod pudor non detur, nisi penes eum reverentia quoque sit, tunc de iis, tam quid pudor, quam quid reverentia, per loquelam plurium horarum, et scripturam plurium membranarum exponi solet, rimando quid pudor, quae ejus distinctiones, de quibus in genere et specie praedicatur, similiter quid reverentia applicate ad perplura, inde conclusiones fieri possunt innumerabiles secundum cujusvis {1} rei tunc captam ideam, et formatum statum: haec omnia per solam intuitionem spiritualem, absque descriptione, et particularium cognita idea, a spiritu percipiuntur, et communicantur aliis in momento, sic ab uno genere ad alterum, sic ad species, haec distincte et simul percipiunt angeli, sic ut conclusiones illico sciant; talis est communicatio rerum inter spiritus, in eam facultatem veniunt illico animae post mortem, sed cum multa varietate, secundum vitam eorum cupiditatem, melius illi, qui non phantasiis visum suum rationalem occoecarunt.
@1 ms. cujusve$ - Quod tale sit, quilibet homo a se potest quoque intelligere, sed ita obscure, ut paucissimi sint in universo terrarum orbe, si aliqui erunt inter indoctos, at inter doctos seu eruditos, ut vocant se, vix ullus.1748, 27 Febr.
- Quod rationalia scientifica, naturalia {a}, prorsus obsequiosa esse debeant intimioribus
Hoc solum unico documento declaratur, nempe quod corpus humanum cum omnibus suis membris, visceribus, organis ita compositum sit ad omnes naturae artes, scientias, imo arcanissima omnium scientiarum, quotcunque sunt, et usquam {1} esse possint, et haec omnia et singula obsequiosissima sunt animae, et voluntati, sic ut non sciant, quam obsequi et servire, hoc in corpore, et usque corpus tale est, ut pro nihilo aestimandum, moriturum, fiet cadaver; quid non scientiae addoctae, quae nihili sunt respective ad ea in corpore! 1748, 27 Febr.
@1 nisi legeris usque$
@a = hic scientifica naturalia-rationalia intellexerim$
- Cur in coelum quandoque permittantur quidam intrare, qui non angeli sunt
Quandoque, et quidem saepius permittitur, ut spiritus mali in coelum se astu insinuent, hoc est in consortium angelorum, nam ita in coelo sunt, non enim coelum est locus separatus, nisi quod societates sint coelesti genio et intelligentia; quandoque, et cum certi status angelorum interioris coeli sunt, per imitationes {1} boni, sic per induitionem speciosam, quod angeli sint, admittuntur, nam angeli libenter eos admittunt; sed cum detecti sunt, quod fit ex discordantia eorum, tunc ex coelo ejiciuntur; causa est, quod sic tententur et probentur quoque angeli, num tales sint, quales coelestes esse debent, semper enim faeculentum adhaeret, quod successive et tempore, exterminandum, sic angeli seducuntur, et propalantur eorum naevi, sunt mali spiritus tanquam fermentum, quod in turbas excitat malum; si tunc patiuntur se deduci {2}, tunc quoque ii aliquamdiu e coelo exterminantur, et subeunt vastationis species convenientes, et postea rursus intromittuntur, quae aliquoties audivi. 1748, 27 Febr.
@1 ms. imitatationes$
@2 J.F.I. Tafel seduci substituit, forte probe$
- Omnes cognitiones sunt cibi spirituales, sed quales sunt, ex fine cognoscitur
Omnes spiritus quasi esuriunt et sitiunt scire, seu haurire cognitiones, quae sunt eorum quasi cibi et nutritiones, sed eas cognitiones imprimis, quae conveniunt eorum genio, sunt enim utplurimum curiosi, sic ut quicquid objicitur sensui, id scire cupiunt, imo dum aliquid iis subducitur seu occultatur, indignantur, imo irascuntur, et cum cura et anxietate ea indagare student, tenentur etiam in quadam jucunditate vitae suae, dum in cognitionum abundantia, quamvis id non sciunt, ut boni spiritus.
- Sed usque ex fine, cur cognitiones cupiunt, ac desiderant, cognoscitur, quales cibi iis conveniunt, mali spiritus avide cupiunt ea scire, [per] quae aliquid mali accidit aliis, quare cibus iste non est laudabilis, dum eum finem habent; ita ex fine, cur cupiunt scire, concludi potest de iis, quibus nutriri delectantur.1748, 27 Febr.
- De repraesentatione spiritualium, et distinctione eorum a coelestibus
Modi spirituales percipiendi res sunt plures, sunt manifestae, et sunt aliae quasi arcanae, sed usque satis patescunt; spiritualia repraesentantur modo spirituali per acutiora, usque se vibrantia, per fluxiones quasi lineares et reciprocas, per striata, praeter per alba, et candida; at vero dum coeleste regnat, per candida splendida, ac similia.
- In corpore humano, et ejus visceribus, cumprimis in cerebro et cerebello, tum utraque medulla, similiter in Hepate, renibus, repraesentantur spiritualia per corpora eorum striata, quasi medullaria, quae imprimis sunt alba, tum crasse spiritualia, per ductus visibiliores ita conjunctos et positos, ut striatum corpus usque referant, ita per omnes ductus, praeter sanguineos, in quibus aliquod liquidum secretum est, talia corpora striata ideo quoque sunt alba, sique tenuissime {1} striata, sunt pellucentia.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. tenuissimi$ - Exinde patescit, quod substantiae corticales referant coelestia, et quomodo a substantia corticali cerebri imprimis constare potest, in corpore a substantia quasi corticali renum; ea quoque sunt principia, ibi fit formatio spirituum, in cerebro, ad ea se referunt spiritualia, ac inde effluunt, sunt principia spiritualium, quia spiritualia inde effluunt; coloris etiam sunt alius, nempe in se qualis sanguis, seu candidus, seu rubeus.
- Ita quoque membranae corporis, tum texturae musculares ad classem spiritualium referendae sunt.1748, 28 Febr.
- Similiter nunc distinguuntur in coelo spiritualia et coelestia, et quomodo se distinguunt, ex repraesentationibus dictis patescere potest: secundum institutionem a creatione, sexus masculinus ad spiritualium classes pertinet, at faemininus ad coelestium, inde praeceptum primi conjugii, quod adhaerebit uxori [Gen. II: 24], nempe quod intellectualia associanda sint coelestibus, ut fiant unum corpus.
- De iis qui constituunt provinciam coli
Notum est, quod colon se late extendat, ita quoque qui se ad colon referunt, similiter aliquantum distant, sed usque in utraque plaga, nempe ad sinistrum ut prius [cf. 1003], sunt autem qui adhuc magis ad sinistrum, qui sunt pejores, sic etiam pergit ad infernum, ita se colonis {a} provincia extendit ad infernum seu tonnam infernalem, sicut colon in intestinum rectum, quod est infernalis tonna.
@a = coli$
- Sed ex descriptione spirituum ibi loci constare potest, qui et quales in ea provincia sunt, qui nempe nulla misericordia praediti, et absque conscientia genus humanum perdere volunt, interficere, et spoliare, absque delectu sive sint viri qui resistunt, aut si pueri, faeminae, infantes, et qui sic absque misericordia humanum genus, et quae ad eos pertinent, ita perdere et populari cupiunt, ita qui feroci sunt animo; ut sunt plurima pars militum et eorum praefectorum; tales spiritus erant, quibus data licentia, qualis iis fuit in corpore, non in pugnis, sed post pugnas, dum spoliarent {1} urbes, et pagos, et quicquid obvium est, tunc ii tali furore perciti sunt, ut nihil impensius [erat], quam [ut] in internecionem omnium ruerint, sic ut detineri non potuerint, cum spiritibus de iis interea loquutus sum, quales sunt homines, dum sibi relicti, et absque lege iis permittitur agere, quod multo furiosiores sint feris pessimis, qui non ita in internecionem suae speciei ruunt, (aliud est, dum se defendunt ab hostibus, et dum ferae id exercent, quia iis relicta sunt animalia alia in cibum, hoc nec aliter considerandum est, ac defensio justa dum ab hostibus similibus impugnantur, et dum mactant animalia esui convenientia); coelestes {2} etiam spectarunt, et horruerunt, quod genus humanum hujus telluris, tale esset, nam absque spectaculo simili, incredibile iis visum est. Et loquutus sum cum iis, quomodo tales animae usquam in coelum intromitti queant, ubi regnat amor, misericordia, pax; annon sic usque foverent similem animum extirpandi omnes, modo licentia iis daretur, ac ageretur ex amore sui et mundi. Tum etiam iis dictum est, quod tunc primum gaudeant ex corde, et animo superbiunt, cum strata agmina cadaverum, ad plura millia videant, et audiant eorum lamentationes miserabiles, et videant {3} rivos sanguinis per totum campum, seque et enses suos sanguine humano sparsos, sic superbiunt, seque heroos putant, imo quoque tunc canunt, “Te Deum laudamus”; et tamen se Christianos vocant. 1748, 28 Febr.
@1 ms. spoliaret$
@2 ms. convenientia:| coelestes$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. videat$ - Quaeratur itaque an hoc coeleste est vel {1} diabolicum, aut si mavis, an hoc humanum, aut ferinum? {2}
@1 J.F.I. Tafel an$
@2 ms. ferinum.$ - Homines carnifices abhorrent, qui tamen sceleratos et judicatos puniunt, at tales qui multo pejores carnificibus sunt, et innocuos absque ulla misericordia et conscientia occidunt, cremant, spoliant, eos laudant, aestimant, et ad dignitates evehunt. Hoc quoque dictum est spiritibus.
- Continuatio de iis qui constituunt provinciam coli
Ii itaque spiritus seu animae, qui ita ruunt in internecionem generis humani, provinciam suam habent, seu locum non procul ab inferno, nam iis nihil humanum inest; at vero quibus aliquid humanum, sicut justum, ex causa, quod pro feris et tyrannis ab hominibus nolint haberi, sed usque in furore se ex causa corporea, retinent, et sic temperant, ii sunt inter eos, qui intra parietem tenentur, de quibus prius [993], quibus nec aliquid misericordiae inest, sed modo sui amoris, qui usque est odium generis humani, ita distinguuntur etiam quoad distantias ab inferno, sicut colon ab intestinis continuis {a} ab intestino recto.
@a h.e. colon sequens tenuia vel colon ascendens, ut intellexerim$
- Sed in his quoque plures dantur varietates, quae recenseri adhuc nequeunt, sed usque habent sua loca secundum ea, quae varietates faciunt.
- In quibus aliquid tale inest, ut aestiment quod bonum est, sicut quod in mundo audit bonum aut sublime, hoc in iis repraesentatur per stellulas paene igneas, non candidas.
- Quomodo intelligendum, quod homo nihil propriis viribus ad sui meliorationem efficere valeat
- Spiritus perplures, et fere omnes non possunt intelligere, quod non possint hilum efficere ad sui meliorationem, quare etiam putant, quod omittere {1} debeant omnem conatum volendi, agendique, quod falsum in se est; homo ut spiritus semper potest suis viribus conari et velle, quando non ei reflexio datur a Domino, quod nihil efficere valeat suis viribus, cum nulla reflexio, tunc se agere sibi videtur ex semet, cum tamen id est ex Domino, Qui etiam dat ut id conetur, at cum reflexio datur, tunc agnoscere debet, quod hoc quoque datum sit a Domino.1748, 28 Febr.
@1 J.F.I. Tafel amittere$ - De scortatoribus, qui virgines dolo ad scortationes alliciunt
Sunt quidam in mundo, qui nihil potius cupiunt, quam allicere virgines, ubicunque loci sunt, ut in monasteriis, in fammliis apud earum parentes, seu alibi, seque insinuant variis modis et blanditiis, et pellectant {a} eas ad scortandum, sicque delectantur varietate, tales spiritus ad provinciam membrorum genitalium pertinent, sed extra eos sunt; similia quoque in animo habent, ut animae et spiritus, tum eam facultatem, ut se societatibus insinuare queant, sed quia cogitata eorum patescunt, postquam se insinuaverint primo tempore post mortem corporis, dein sunt cogniti, quia cognitio talis adhaeret quoque, ex causis quod spiritus meliores {1}, et angeli id sciunt, tunc vagantur, et ubicunque veniunt rejiciuntur, sique se insinuaverint, expelluntur, et mulctantur, nam dolosae sunt blanditiae eorum, ita tandem in nullas societates admittuntur, sed quia haec se habent secundum varietates animorum quae perplures sunt-sicut {2} quod fallant innocentias, et exponant, ac delectentur varietatibus, tum etiam quod uxores aliorum similiter per insinuationes velint pellicere a marito, et sic amorem conjugialem rumpere-ideo {3} genera et species suppliciorum multae sunt et variae, ac tempora vastationis in solitudinibus diutiora aut breviora. 1748, 28 Febr.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. sunt, sicut$
@3 ms. rumpere, tunc (sic!)$
@a < per + lactare = pellicere$
- De punitione cujusdam, qui ex se agere omne cupiit, quasi solus esset, et simul dolosus
Quidam spiritus, qui nunc etiam adest, ad distantiam super frontem paene, is omnia voluit ordinare a semet, et loqui sicut solus esset, sic ut sollicitus non esset, an alii spiritus uoque essent, quin singula ex suo cerebro vellet disponere, simul etiam is insinuatorius erat, nam permissum ei erat, se insinuare in aliquas societates coeli interioris, nam assuefactus est insinuationibus apud conjuges, ut pelliceret uxores aut filias innuptas ad scortandum, sic quoque insinuationes ejus simul quoque erant dolosae.
- Is cum aliquoties a societatibus coeli interioris rejectus est, quasi supra spiritus, ex auctoritate loqui et agere videbatur; sed quia doli erant, et simul fastus, punitus est, et quidem severe, punitio perstitit per semihorium, minus vel plus.
- Agebatur a spiritibus malis per modum discerptionis, primum ad provinciam membrorum generationis, postea inferius magis magisque, discerpebantur graviter cumprimis ejus regio oris, gingivarum, sic capitis, et quidem graviter, sic ut dilaceraretur misere, erat adactio in reciprocas vibrationes, tunc in gyros, solitos, sed semper cum renisu ejus, in quovis interstitiolo et momento, inditus est jugi {a} renisus, inde auctus dolor, ac interea nihil ei auferebatur a perceptione intellectuali, sic ut similiter percipere posset, ac extra punitionem, inde sensus doloris; tum quoque nec dabatur ei copia aliquid dicere quod non sentiret, sic ut non potuisset conari fallere per falsitates; praeterea etiam nec permittebatur, ut supplicium ageret ocius, hoc est, quod resipisceret, et ex supplicio poeniteret, sed [quod] obnixius {1} ageret, et sentiret, et hoc sensim, ut supplicium diutius duraret; ita haec discerptio variabatur a discerptionum poenis aliis, variantur sic secundum indolem seu naturam mali attractam.
@1 ms. obnixus manu B. Chastanier in obnixius mutatum$
@a = juge$ - Tales punitiones quidem non auferunt malum {1}, sed efficiunt, ut dum iterum id facit, subeat ejus recordatio, sic absterreatur, ita vel timor, vel pudor est, qui evocant ab iis patrandis, sed quum timor aut pudor auferuntur, [tales] sibi usque similes sunt. Tales punitio semel illata non agit, sed pluries repetitur {2}, sic aliquid quavis vice ita domant, quod fieri solet, per plures annos, et plures vices.1748, 28 Febr.
@1 ms. nalum ut videtur; J.F.I. Tafel naturam$
@2 ms. repetuntur$ - De spirituum differentia quoad spiritualia et coelestia concludi potest ex substantiis corticalibus et striatis viscerum
Distinctio spirituum universalis est inter spirituales et coelestes, inde differentiae mediae; unumquodvis membrum, aut viscus corporis tale est, nam in iis omnibus et singulis sunt fibrae propriae, quae scaturiunt a vasis sanguineis, diverso modo, sic quoque in oculo, ibi est humor vitreus (ut {1} autumo) substantia corticalis, non autem striata; in lente chrystallina sunt striae, sed tales ut duriores sint; in aliis visceribus sunt similiter: in intestinis sunt similes in eorum tunicis, ubi labyrintheae {2} circuitiones vasorum, praeter alibi; ipsi capilli, ut vocantur, etiam trahunt principiis istis suam naturam, sic ut principium referant in unoquovis puncto, similiter spirituale seu rationale, in quibus [cum] principium non continuatur ita, sic ut sint principia continuata, est spirituale nullius momenti, nullius usus, torpescit, et disjungitur, praeter plurima alia.1748, 28 Febr.
@1 ms. vitreus, |:ut$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. labyrinthei$
- De regimine universali et singulari
Cum spiritibus nunc loquutus sum de regimine Domini universali, quod universale nusquam dabile sit, nisi sit in singularissimis, quodque a singularissimis existat universale, sicut a particularibus commune, et sicut absque singularissimis non dari possit universale, sic enim foret ens universale nihil, quod demonstratum est modo spirituali, per intuitionem generalem, ex animae regimine in corporis singula puncta, cujus nisi foret regimen in singulis, ut disponat singula ad sua officia, et ad suas operas, nusquam omnia possint esse sub auspicio ejus universali; hoc tametsi ita clarum visum est ex demonstratione intuitione spirituali, ut nusquam posset negari, usque spiritus perplures, cum inciperent dubia volvere, ex particularium memoria, illico obvenit obscuritas communis, prorsus sicut, dum illa quae modo dicta et demonstrata sunt, alicui hodierni temporis erudito dicerentur, nam dubia ejus congesta ex perplurimis, sicut ab anima brutorum, aque similibus, tum a suis notionibus de anima et corpore, similem nubem, et adhuc densiorem objicerent {1}; sique dubia moverentur per se aliqua, tunc mens ab universali clara idea, determinaretur in dubium particulare-sic {2} confunderentur omnia et singula-et {3} terminaretur in negationem, sic quoque de reliquis; haec dicta et scripta sunt in perplurium animarum et spirituum praesentia, nec quicquam possunt inferre, quia vident quod res se ita habeat, nam detinentur a particularium dubiorum expositione. 1748, 28 Febr.
@1 ms. objicert$
@2 ms. particulare, sic$
@3 ms. singula, et$
- De memoria particularium
Homo quum vivit, non novit, quod alia memoria detur quam particularium, quia non reflecterat super ea, quae memoriae interioris sunt, et quod absque memoria interiori nusquam posset ratiocinari, minus super memoriam intimiorem, sine qua homo nusquam intelligere potest, quid verum et bonum; de memoria particularium, ac interiori aliquoties cum spiritibus loquutus sum, qui melius quam homo, scire id possunt, nam ad oculum iis monstrari possunt, sicut mihi, nam memoria particularium auferri quasi potest, et sic interior patescit ad visum, instar substantiae niveae mollioris, vide alibi [856, 862-65]; praeterea, exinde sciunt spiritus, quod nulla memoria particularium gaudeant, quae {1} instar calli est, cohaerentis, nec permittitur ut memoria ista in usum veniat, ex pluribus causis; inde tot praerogativae {2} spirituum prae homine, quae nequaquam forent, si ex memoria ista corporea loquerentur, sed [loquuntur] ex interiori, et tunc videntur sibi non aliter ac ex suamet memoria particularium loquantur; nam ex memoria particularium hominis {3} loquuntur, in omnem ejus possessionem ita veniunt, ut expromere possint ex memoria ejus quicquid usquam cogitaverat, et egerat, vide alibi [267, 796-97].
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. prorogativae$
@3 J.F.I. Tafel hominum$
- Praeterea ea quae philosophica sunt, et universalia concernunt, etiam ad memoriam particularium pertinent, sicut etiam veritates quoque spirituales et coelestes, modo captus eorum pertinet ad memoriam interiorem.1748, 28 Febr.
- Memoria particularium, vocari potest memoria corporea seu idearum materialium, memoria interior vocari potest, memoria naturalis, seu memoria naturali {1} spiritualis, memoria intimior, memoria spiritualis, quod intimum est coeleste, quod a Solo Domino producitur, a Quo sic intimior seu spiritualis, inde intellectus.
@1 sic ms. sed legerim naturalis$ - Quomodo notificantur tetri amores quibusdam in coelo spirituum
Apparuit mihi subito in clara satis luce vir indutus veste albe coerulea, et super genubus ejus alius, qui erat quasi semidiabolus, subito tunc quiddam horroris, aspectus ejus incutiebat, et quidem supra regionem frontis, ad aliquam altitudinem inde.
- Quod indutus esset veste albe coerulea, significabat esse spiritum probum, at quod talem super genubus teneret, significat, quod similem tetrum amorem foveret; quod significaret tetrum amorem, etiam appercipere dabatur, praeter quod super genubus sederet.
- Postea quum id appercepit {1} homo coeruleo albo indutus, fugiebat cum clamore, quod nollet talis amoris simulachrum habere; ita quandoque spiritibus per vivam talem experientiam, cumprimis probis, notificatur quam tetros amores foveant, quos tunc abhorrent. 1748, 29 Febr.
@1 imperfectum in ms.$ - De iis qui se profitentur Christum esse
Sunt qui se profitentur Christum esse, de quibus in Evangelistis et Alpocalypsi [Matth. XXIV: 5, 23-24; Marc. XIII: 6, 21-22; Luc. XXI: 8; cf. Apoc. XIX: 20], ii in altera vita dignoscuntur manifeste, et quidem [per] {1} flammam, qua bucca eorum, ignescit, sic ut appareat ad distantiam solum os seu bucca ignea seu flamma, talis mihi visus est, et dictum quod tales sint, facies non mihi nisi obscura ad nigredinem vergens, exigua, visa est, pileus seu (mossa {a}) erat convoluta ex nigro, sicut solent Turcarum ex albo, ex pileo (mossa) isto, et ex flamma oris dignoscuntur, quod tales sint in altera vita, quare spiritus eos fugiunt, nec associari cuiquam possunt; nisi talibus, seu nefariis.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@a = pileus, galeus sicut mitra (vox suecica)$
- Ii autem qui tales agnoscunt pro Christo, distinguuntur in altera vita quoque ab aliis, tam per pileos, qui nigri sunt, sed quadratae formae, supra plani: ac praeterea per corpus eorum torosum nudum ad lumbos, sed nigrum sicut a sudore cui nigrum immixtum est, ita obscuratum, et praeterea cum accedunt, manu faciunt orbes quasi supra alterius caput, sicut quiddam aquae superinjicerent.
Ita distinguuntur spiritus, nam talibus apparent formis, quoties revelantur aliis, ut a solo aspectu sciant qui et quales sunt. 1748, 29 Febr. - Quod nihil a spiritibus malis influere possit in coelestes societates, seu in coelum, sed quod spiritus dum id percipiunt, aufugiant
Eram in coelesti quadam societate, usque tamen mediis spiritibus, ac interea quando in ea societate eram, spirituum {1} qui mecum prius loquuti sunt, et quorum operationes satis manifeste influebant, tunc communicatio manifeste ita hebetata est, ut nihil eorum intrare posset in sphaeram, in qua eram, quod manifeste percipiebam, erat quasi lubrice hebetatum, cum vellet spiritus infundere suas vires communicativas, spiritus ideo quoque lamentatus est, dicens, quod nunc nihil possit efficere, ac simul indignatus, aufugere voluit; ita non dari potest communicatio spirituum malorum cum coelesti aliqua societate, sed usque quoties Domino ita beneplacet conceditur similis communicatio, per spiritus intermediae indolis.1748, 29 Febr.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$
- Quod sint repraesentationes, quae nusquam verbis describi possint
Dantur quoque tales repraesentationes, tum etiam derivationes repraesentationum in quamcunque aliam rem, seu objectum, quae nusquam possunt describi, quia mente naturali non possunt concipi; dumque cogitavi ea verbis describere, ut quae mihi contigerunt, praeterita nocte, tunce {1} nec captus ea comprehendit, sed usque dum existunt, tam significativae et exstantes sunt, ut arbitrari liceat {2}, esse similiter perceptibiles et effabiles, ac naturales, verum mox cum vigilat animus, iisque intendit, prorsus nescit, quales fuerint, ita quid fuerint; tales imprimis in somno, ac prima vigilia existunt, quando objecta sensuum ac ideae materiales remotae ab intellectualibus sunt. 1748, 29 Febr.
@1 J.F.I. Tafel tunc$
@2 ms. lieat$
- De decoramentis iridis, seu irideis
Repraesentata sunt quoque decoramenta quasi coelestia, multicoloria, non sicut iridis, sed tamen iridea, possunt vocari, sunt enim coelestes arcus, cum coloribus varie junctis, qui coelesti modo sunt conjuncti, et succedunt, inde decoramenta, quae coram iis apparent, qui in coelo spirituum proborum sunt, suntque ariegationes eorum animorum, seu mentium naturalium sic repraesentatae coram iis, qui tales sunt, quare varietas talium repraesentationum seu decoramentorum tot sunt, quot animi, distincta a decoramentis spiritualium, de quibus alias [cf. 711]; sunt enim arcus hi ita conformati coelestes, se extendunt supra, at spirituales apparent in parietibus. 1748, 29 Febr.
- De Praevidentia et Providentia
Indubitatum est, quod Dominus universum regat, regimen hoc dicitur Providentia, sed quia mala non provisa sunt, sed praevisa, similiter permissiones, sed ut intelligatur quomodo se habet, praevidentia est malorum, providentia est dispositio eorum ad fines bonos; sed usque tamen nullus datur casus, nempe quod malum acciiat casu, sed ita omnia mala reguntur, ut nihil eorum permittatur, quod non conducit ad bonum, tam homini, quam animae, tum quoque nihil permittitur, quod non praevisum ita sit, quia aliter fieri nequit, proinde flectuntur omnia mala eo, ut ea fiant non alia, quia non aliter fieri potest, in statu tam perverso, ita providentia sola est, quae regit, nam praevidentia vertitur sic in Providentiam, et sic providentur talia mala ex quibus bonum; quia si praevisa malorum spirituum permitterentur, ad perniciem hominis et animarum foret, quare quae intenduntur a malis, flectuntur in talia, quae permittenda sunt.1748, 29 Febr.
- De iis qui provinciam auris constituunt
Qui provinciam auris constituunt, incumbunt capiti presse, et quidem medio fere capiti, paulo sinistrorsum, et quidem quidam quasi ore seu labiis suis quasi lambere conantur capitis istud {1} punctum, sed variant secundum distantiam ab isto puncto capitis, antrorsum quoque paulum sunt, sed se extendunt ad sinistram paene aurem, presse caput tangunt.
@1 ms. istius$
- Hoc videtur simile esse provinciae sonorae intra duram meningem, quae est ubi vena jugularis, et insertio nervorum acusticorum, sic ut vena jugularis sit quasi osculum illud, quod sic labiis premunt, et sic inserunt se nervi versus aurem.
- Non loquuntur, sed taciti sunt, nec ita inter spirituales, sed inter medios inter spirituales et coelestes.1748, 1 Martius.
- De statu morientium, et resuscitatorum a morte
Missus sum hodie mane in statum illorum qui moriuntur, ut scirem, quis status eorum est dum moriuntur, et successive post mortem, non quidem mortuus eram, sed usque in statum insensibilitatis {1} cujusdam quoad corporeos sensus, interiore vita manente integra, ut inde percipere, et memoria retinere ea possem, quae accidunt iis qui moriuntur: respiratio enim non demta est, et quamdiu manet respiratio, tunc sentit homo, sique taais sit, qualem habui, sentit homo ab internis, non autem ab objectis sensuum, seu externis.
@1 ms. insenbilitatis$
- Utque demeretur aliquantum communicatio, etiam respiratio erat tacita seu insensibilis.
- Primum occupabatur cor, et quoad cor videbar conjungi coelestibus, quibus ita tandem uniebar, ut vix aliquid meum relictum sit, et hoc per aliquot horas.
- Status itaque morientis primus est, quod non audirem spirituales, seu loquentes, nisi ita, ut quasi remotus ab iis, sic ut paene nulla aut exiguissima communicatio esset cum spiritibus, qui alioquin mecum loquuti sunt, sic ut quidem eos audirem, sed ita quasi absque communicatione; spiritus nec aliud sciebant, audivi enim eos loquentes, quam quod discesserim, sic quoque quod a vita corporis essem, hoc mihi eveniebat, sed aliis morientibus, qui non sunt sicut ego, loquentes cum spiritibus, simile non contingit.
- Coelestes genii, tunc obsidebant cordis provinciam, sic ut non relictus essem spiritibus: praeterea quidam quoque assidebant capiti, qui quoque genii boni seu coelestes fuerunt: quare hoc commune est, quod coelestes tunc assideant capiti, sicut legitur de angelis Domini in sepulchro, ita fit unicuique, qui moritur.
- Coelestes tales sunt, ut nihil loquantur, sed modo significant sua cogitata seu interiora per communicationes tunc cum facie, cui inducunt similes facies, quales ii habuerunt, sic ut in se alias facies satis manifeste percipere possit, sicut ego bis aliam in me faciem percipiebam, et dictum modo eorum, quod eorum facies esset, qui coelestes ad caput assistebant, ita binae facies erant; ita sciunt num homo mortuus sit, vel non, si enim eorum facies inductae agnoscuntur, tanquam eorum, tunc sciunt, quod homo mortuus.
- Praeterea etiam induxerunt mihi mutationes quasdam circa oris provinciam, ubi mecum suo modo loqui potuerunt, et significare sua cogitata; nam per oris provinciam loqui, hoc commune est coelestibus, loquela intelligitur, quia est coelestis.
- Dum itaque homo moritur, statim tunc coelestes adsunt, et adsident capiti ejus, et quidem jugiter adsunt, ita tutantur eum, ne quidam genii mali adsint, quod fit unicuique homini; coelestes diu admodum manent, et quidem diutius, quam anima ejus soluta est a corporeis; nihil refert si homo [in] {1} lecto suo moritur, vel si in praelio, vel alio modo, nam quod hominis vitale est, sive corporis partes {2} per 1000 milliaria forent dissipatae, usque tamen {3} congregantur momento, et simul sunt; ac simile fit {a}.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 imperfectum in ms.$
@3 ms. tam ut apparet; J.F.I. Tafel tum$
@ a h.e. hominis vitale simile fit [ut prius]$
- Coelestes quoque mediis spiritibus sentiunt quoque odorem aromaticum, sicut dum cadaver conditur, quod quoqqe manifeste sentire mihi datum est, et quidem bis, quod fit quia coelestes adsunt, tunc cadaverosum non sentitur, sed aromaticum, sic nec mali genii audent approximare, minus spiritus, praeterea etiam sentitus est odor sicut fimi humani, sed usque non injucundus, ex simili causa, quod coelestes adsint.
- Interea quoad interiora corporis seu provinciam cordis satis arcte unitus eram coelestibus, pulsus tunc, [quem] sicut digito sentiebam, erat aequalis.
- Mihi dictum est, quod ea cogitata quae homo in puncto mortis teneant {1}, quod haereant, et detineantur, nempe quae sancta sunt, et pia, quod quoque mihi ostensum erat, per quaedam cogitata, quae tenebantur similiter: cumprimis quaerunt, ut mihi dicebant, vitam aeternam, sed pauci salutem, seu felicitatem, vita aeterna est praecipue quod tenetur, et in cujus cogitato a coelestibus tenentur.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$ - In hoc statu manent post mortem minus magisque secundum statum eorum vitae, antequam relinquuntur a coelestibus, et inter spiritus veniunt, seu spiritualibus adsociantur, dum iis adsociantur, tunc vivunt prorsus ut in corpore, nec aliter sciunt, quam quod vivant in mundo.
- Praeterea vitales substantiae in homine, utprimum frigescunt corporea interiora, separantur ab homine, ubicunque sunt, si vel inclusae mille labyrinthis, nam talis est efficacia et virtus resurrectionis Domini, hoc est Ipsius misericordiae, ut non aliter sit quam attractio viva et valida, nam vis ejus misericordiae est, ut omnes attrahere velit in felicitatem aeternam, sic ad Se, talem attractionem vivam quondam etiam sensi, tam manifeste, ut scire queam qualis sit, tum absque omni ambiguitate quod sit, ideoque nihil ex vitali substantia in corporeis et materialibus remanere potest, sed necessum est, ut educatur, ob eum finem etiam coelestes illico adsunt morienti, nam mediis coelestibus id fit, nec usquam tunc potest malus genius approximare. 1748, 1 Martius.
- Per satis diutinum tempus, aliquot septimanarum coelestes apud me fuerunt, tenentes capitis mei regionem, nec loquuti, modo cogitantes, et quidem ita tacite, ut nihil scirem quid cogitarent, praeter quod nihili facerent omnes spiritualium fallacias, et falsitates, sic ludibria, ea nequaquam irridentes, sed tanquam nihili curantes, remanentes in suo statu tranquillo, usque semper cogitando; raro loquuntur, sed usque praesentiam eorum manifeste animadverti, imo ita ut manifestius quam ut id exprimi queat; nunc quoque mecum etiam loquuti sunt, sed non sicut spirituales, sed intus absque sonoro, est loquela, si id capere quis possit, sicut loquela absque sonoro suo, et quidem nunc per voces usque, quod raro, indicium, quod sic etiam incipiant loqui cum animabus post mortem, quas non deserunt, sed arte iis quoad regionem capitis adhaerent.
- Dum tempus instat, quum spiritualibus {1} adsociandi et victuri sint quasi vitam corporis, tunc spiritus primum veniunt, qui [ad] provinciam oculi externi, seu tunicarum, quae involvunt oculum, adsunt, et quidem qui inter oculum sinistrum et latus nasi, superius, ii quasi devolvere volunt tunicas seu tegumenta ab oculo, et facere ut videat, quod est indicium, tunc animam inter spirituales venturam; spiritus iidem quoque aderant, et ostendebant quomodo devolvant tunicas ut pateat oculus, sed quia vivus eram non poterant suo conatu, devolutis itaque membranis, lucis usura conceditur.
@1 ms. spirituabus$ - Dum anima spiritualibus associari incipit, tunc associatur primum bonis spiritibus, qui nondum sciunt qualis est, et ei omnia officia praestant, de quibus alibi [815]; sed quum cognoscunt, quod talis non sit, ut eorum consortio interesse queat, tunc excipitur ab aliis, et sic variatur hoc, secundum ejus vitae indolem acceptam in vita, tandem venit in statum devastationis, de quo plurimum alibi.
- Coelestium loquela, quum loquuntur per spiritusse coelo est molliter fluens, nihil asperum aut striatum, hoc est sonorum.
- Quando spiritus loquuntur a coelestibus, tunc distinctissime auditur, num ex coelo aut ex semet aliquid simul, loquuntur, cum ex coelo, fluit sermo absque remora, fluidus, at ut primum aliquid inest vel adest striatum, seu non ita fluidum, praeter characteristicon, quod vocibus exprimi nequit, tunc non concors est, nec spiritus tunc agnoscit, ut verum, sed illico animadvertit discrepantias {1}: quod discrepat est a spiritu.
1748, 1 Martius.
@1 imperfectum in ms.$ - Qui innocentes volunt interimere, aut quocunque modo laedere, sui causa, viam versus infernum corripiunt
Erant spiritus, quos opinatus sum bonos, quia in consortio cum bonis, ii ex quadam cupiditate vindicandi sibi ea, quae ad bonos ac innocentes pertinebant, quo animo praediti, cum adhuc in consortio cum bonis essent, subito corripiebant viam a tergo, versus infernum, quod miratus, quia tale non suspicatus, dictum est mihi, quod omnis talis conatus et animus, nempe praeripiendi innocentibus eorum vitam, et quod possident jure, in se habeat, infernum, quae causa est, quod viam versus infernum corripuerint.1748, 1 Martius.
- De vita post mortem, quod talis sit, non creditum ab animabus
Animae eorum, qui mihi noti fuerunt in vita, saepe confessi sunt, quod nusquam crediderint talem statum dari in altera vita, cum tot mutationes et tot supplicia, et talia, subirent; tum quod nusquam crediderint, eos in vita corporis, tam falsa credidisse, et quod doctrina fidei, quae sola salvifica est, talis sit, cumprimis quando animadvertunt, nihil in semet dari, nec a semet dici, ut a semet, quod non facinorosum sit, et quod id solum bonum et verum, quod a Domino, praeterea, quod paene omnes, nusquam crediderint Dominum Jesum Christum regere universum tam coelum, quam terram; praeter innumera quae quia in vita corporis inaudita fuerunt, etiam ut incredibilia iis obveniunt. 1748, 1 Martius.
- De coelestium jucunditate
Sicut coelestes distincti sunt a spiritualibus in caeteris, ita quoque in sensu gaudii, coelestium gaudium est quaedam jucunditas, quae describi nequit, minus intelligi nisi ab iis, quibus id nosse datur a Domino per experientiam, nam totum corpus jucunditate tali adimplet, quam sentire mihi datum est per multum tempus, est sensus manifestus totius corporis, sicut a corde veniens, seque diffundens molliter per omnes fibras, non dissimilis jucunditati summae conjugum in suo gaudio, sed diffuso a singulis minimis ad compositiora {1}; sed probe distinguendum, num ab intimis veniat, vel an subsistat modo in externis, de quibus vide prius [379, 903-04]. 1748, 1 Martius.
@1 exitus oblitus in ms.$
- Quod Dominus regat universum Spiritus telluris Jovis
Spiritus telluris Jovis, apud me per plures septimanas manserunt, et suos emissarios habuerunt, qui tenebant regionem capitis mei, quorum praesentiam semper manifeste cognoscebam, coelestes enim sunt, et parum aut si quicquam loquuntur, modo cogitant, et reflectunt satis exacte super spirituum hujus telluris infidelitates, quas tamen nihil curant, ii quum in tali sphaera tamdiu fuissent, momentum venit aliquid dubitationis, num Dominus noster sit eorum Unicus Dominus, sed modo momento, sed iis illico dictum, quum per tantum temporis hic manserint, an alium Dominum habuerint, aut de alio Domino aliquid perceperint; cum id statim apud se confirmatum percipiebant, tunc illico aderant, sed haec modo momento fiebant {1}, nec volunt ut haec propalem, ne insimulentur alicujus incredulitatis, cum illi id sciant prae aliis, ut mihi nunc dictant. 1748, 1 Martius.
Loquela eorum est volubile quoddam, interius, usque in voces quoque se volvens, non ita describi potest.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. hoc…momento, fiebant$
- Quam exigua copia hominum foret, si vel millia mundorum forent, intra 6000 annos
Incolae telluris Jovis percipiebant, quod cogitaverim de multitudine hominum, seu animarum, si mille tellures fuissent, incolis referti {a}, sicut nostra tellus, intra 6000 annos; tunc iis calculabam, quod si millia tellurum intra 6000 annos, homines non implerent tale spatium quale apparet tellus eorum coram nobis; generatio una sit 35 annorum, inde exsurgunt intra 6000 annos 171 3/7 generationes, si itaque homines in hac tellure hodie viventes, multiplicarentur per 171 3/7, tunc illi non millesimam partem superficiei hujus telluris implerent, et si jam spatium ad centrum telluris, ut spatium haberetur, capiatur, inde concludi potest, quod si millia tellurum, imo myriades forent in universo, tunc coram culis nostris non appareret globus tot myriadum tam magnus ac eorum telluris; sic tam exigua usque quantitas est, ut paene nihil sit, respectu ad universum, praeterea, si impleretur universum, ab uno fine ad alterum, usque nihil usquam forent, Domino infinito. 1748, 1 Martius.
@a tellus hic ut alibi masculine dicitur$
- Continuatio de statu morientium
Quum spiritus qui sunt provinciae oculi, qui boni sunt, evolvere sibi visi membranulas oculi versus septum nasi [1106], tunc animae apparet quoddam lucidum, sed obscurum, quasi dum homo in prima vigilia per palpebras spectat, et quoddam luminosum spectat; sed usque tunc quasi in statu medio inter vigiliam et somnum jacet, quia a coelestibus custoditur, sic in tranquillo statu, nam eorum status est tranquillus; tunc sicut per membranam oculi spectatur, apparet umbrosum quoddam coloris coelestis, cum stellula; sed haec cum varietate.
- Postea similiter ac ab oculo molliter etiam a facie apparet ei evolvi quoddam, ut nempe humanum exuat, sed haec tam molliter, ut spiritus iidem qui hic nunc adstant, arcent me cum omni opera, ne utar aliqua voce laesionis, signum quod tunc timeant, ne quicquam aliter sentiatur quam molliusculum, nam amant unumquemvis cui adsunt, ita animae cuivis {a}, cui adsistunt; sic evolutum quasi membranum faciei secundum apparentiam, et sensum subjecti, tunc inducitur ei perceptio, quod sit spiritus; sicut etiam mihi inductum est, et aliquoties prius.
@a ad sentiatur refert$ - Posthaec vero alia vita orditur, primum tunc vita laeta admodum et felix, videtur sibi namque in vitam aeternam pervenisse, quod repraesentatum est mihi per lumen candidum pulchre flaveum, quo significatur ejus vita prima, nempe, quod coelestis cum spirituali.
- Mox succedit vita spiritualis, nempe excipitur a spiritibus in eorum societatem, primum bonis, quod repraesentatum est mihi per juvenem insidentem equo, sed equi caput erat versus plagas inferni, quo cupiebat equum dirigere, sed non potuit passum movere; utcunque cupiebat, in loco tenebatur, quo significatur, quod si tunc habenae intellectui seu ratiociniis ejus darentur, quod rueret recta versus infernum, quare in loco tenetur, et refraenatur; juvenis repraesentatur, quia tunc quasi in flore juventutis esse sibi videtur.
- Dein cum non potest equum e loco movere, vita sequens repraesentata mihi est per id quod descenderit ex equo, et pedibus iret, et quidem versus locum, ubi eram, quo significabatur, quod sic cognitionibus veri et boni imbuatur, ut sciat quid verum et quid bonum, sic instruitur, idque varie, dum enim punitiones subiturus, scire debet, ex cognitione veri et boni, qualis sit, et qualem vitam vixerit.
- Postea inde ducitur magis magisque versus coelum; quod repraesentatum per obliquas semitas, quae sursum sed lente ducerent; cognitiones tunc et jugiter id efficiunt, ut sciat non modo, sed etiam confiteatur in se nihil usque bonum esse, et absque confessione penes se, hoc est, agnitione, nemo duci potest versus coelum, ubi societates omnes sunt in veritate et bonitate fidei in Dominum; nam absque agnitione interna, non fit sanatio.1748, 2 Martius.
1121 Quod quicquid in universo corpore sit, ad singularium usum serviat
In corpore humano hoc ut arcanum adhuc, latet, quod quicquid aliquod viscus, aut pars visceris etiam minima requirat ad sui nutritionem, et sic conservationem, ab universo corpore habeat, tam in fluidis, nempe in massa sanguinis, quam in non fluidis, quae ad auxilium ferendum, proxime, ac remotius [concurrere] {1} debent, sic ut universum sit pro singulis, ubicunque in corpore sunt, et singula nihil ut suum aestiment, sed in rem communem, cum aliud id poscit, pro usu, hoc arcanum est in corpore animato, sed innumeris potest constare, et demonstrari quia verum.
@1 sic J.F.I. Tafel$
- Similiter in corpore maximo, seu Regno Dei Messiae, in spiritualibus et coelestibus, quodcunque in usum requiret unus eorum, variis et multiplicibus modis proximi, et sic remotiores, imo remotissimi, proinde universum concurrunt, tale est Regnum Domini.
1122a. Sicut ad ejus emendationem seu meliorationem, universum et singula concurrent, secundum ordinem a Domino continue et jugiter stabilitum, ita {1} quoque ad felicitatem cujusvis: sed quomodo haec fiant, non sufficiunt volumina librorum, sed usque veritas est aeterna. Hoc coram spiritibus et angelis, tacite affirmantibus. 1748, 2 Martius.
@1 ms. stabilitum; ita$
- De loquela hujus telluris, quod vix intelligibilis sit spiritibus telluris Jovis
Loquela quidem hominis intelligitur ab omni spiritu, ubicunque natus, etiam iis qui sunt ex tellure Jovis, sed quia hi coelestes sunt, et cogitant, sic loquelam quasi imaginativam habent, quam etiam exprimunt non vocibus sed modo ideis quasi continuis-quapropter {1} loquela nostra in voces distinctas, sicut sparsa colligenda, et inde formanda idea continua-ideo {2} dictum est, quod vix intelligatur haec loquela, quia unam ideam communem tam sparsim continuant, dum ii plura momento comprehendant, quam illi per plura momenta, tum quoque quae vix expressibilia sunt, sicut etiam homo, qui cogitationibus vacat, comprehendere melius potest, quam qui cogitationes suas modo habet in loquela, sicut solum in vocibus, seu ut vocatur in labiis: quae externa est. 1748, 2 Martius.
@1 ms. continuis, quapropter$
@2 ms. continua, ideo$
- Spiritus autem qui modo loquentes sunt, dum voluerunt aemulari eos, qui solum cogitant, non potuerunt, quia omnis eorum cogitatio est in loquela, tam dum ii loquuntur, quam dum audiunt alios loquentes; expertum ab iis est, ut cogitarent, non loquerentur, nempe sicut Jovis telluris spiritus, sed non potuerunt, evasit in quoddam murmur cogitatio eorum.
1124a. {1} Praeterea sunt qui et cogitant et loquuntur, sed cum dissidet loquela a cogitatione, satis luculenter hoc percipitur, et quidem in unaquavis voce, aut in unoquovis sono, dissidentiae {2} cogitationum et loquelae, ex usu in vita corporis ductae, manifestantur tam insigniter a spiritibus, ut illico sciant ex quovis sono vocis, inde ejiciuntur e consortiis bonorum spirituum, inde supplicia gravia et longi temporis, nam nihil dissidens inter cogitationem et loquelam in spirituum bonorum coelo, minus apud angelos tolerari potest, quare primum est, ut per varios torturae modos uniantur, praestat enim ut spiritus prorsus pravus sit, quam ita dissidens, nam in his dolus est, ut nempe fallere socium cupiat sui causa, aut lucri causa; permittitur quandoque ut insinuent se consortiis spirituum proborum, imo angelorum {3}, sed mox indeeut spumae rejiciuntur, et plectuntur. 1748, 2 Martius.Inde rediguntur mali ad falsa sua, et vastantur, ut nihil dissidii sit, utque una mens.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. 1125 ; vide indicem ad Loqui, Loquela$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. dissidentia$
@3 ms. agelorum$
- De iis qui primum intromittuntur in coelum
Qui in coelum intromittuntur, etiam transibunt suas series, progrediendo ab una societate in alteram, sic in classe spiritualium, et in coelestium; qui in coelestium classe sunt, primum intromissi in societatem seriosorum veniunt, tunc enim, seu statim post vastationem, nihil plus amant quam serias cogitationes, dum enim alia interveniunt, adhuc ea recusant, suntque animo sic maxime contento, sicut homines qui in seriis manere amant, ea {1}, quae aliis ut gaudia sunt, ii non ut gaudia aestimant, sed in seriis meditationibus suum gaudium seu bonum summum ponunt; habent etiam suas meditationes in essentialibus fixas, ab iis non discedere debent, quia essentialia sunt, sic non divagantur. Haec iis praesentibus scripta sunt, et quidem iis quoque mediis ducentibus, ex stylo sic constare potest, quod in essentialibus teneant mentes, et non divagentur.
@1 ms. in iis$
- Unicum quod tunc cogitant, est aeternitatem {1}; quod mihi saepius repetiverunt, volui ab iis scire, quomodo cogitatio eorum aeternitati soli infixa esse posset, nisi simul vitae, nempe aeternae, sed dixerunt non aliud tunc meditari quam aeternitatem, et quod idem involvat ac vitam aeternam; inducere tentabant statum suum, seu statum suae societatis faciei meae, tum menti, sed quia plenior eram iis quae vitae essent, non potuerunt istum inducere, quod dixerunt, et mirati sunt: sed postea, in communem hanc notionem successive inseruntur ea, quae sunt vitae, et quid et qualia vitae, ita sunt sicut infantes, qui communes primum notiones suscipiunt, dein minus communes tum particulariores, ita insinuatur vita gaudii. 1748, 3 Martius.
@1 sic ms.$
1126a. Ii, seu seriosi isti, dicebantur agere in nasi partem interiorem sinistram, nam ex septo nasi ut ex axe, faciei reliqua pendent, ut peripheriae.
- De iis qui provinciam cisternae chyli et ductus thoracici principia, et consimiles functiones alibi, constituunt
Sunt genii, tum spiritus, qui dum agunt, quadruplicato {1} sono et {2} oquela agunt et loquuntur, sic ut termini sint quatuor, modo triturationis, per quos sermo ac sonus eorum quasi ambulat, aliquibus lentior, aliis citior, dum adhuc citior coincidit cum sonis quadruplicatis seu quadrupedibus citissimis {3} eorum, de quibus passim alibi [1031, 1036], sono tali itaque distincti sunt ab aliis geniis [et] {4} spiritibus.
@1 in ms. quadruplicatim in quadruplicato sono emendatum $
@2 ms. sono, et$
@3 J.F.I. Tafel et ms. citissimo$
@4 sic J.F.I. Tafel$
- Ab aliis geniis et spiritibus distincti sunt in eo, quod capiti inducant speciem suctionis, seu attractionis, et quidem talis, ut locus, ubi talis attractio seu suctio existit, fere doleat, sensus tam manifestus suctionis est, sicut assugeretur membrana, ad plenum sensum, alii an potuerint sustinere, prae dolore, ambigendi datur locus, sed quia assuefactus sum diu spirituum et geniorum attractionibus et quidem satis validis, haec quoque absque dolore sustinui.
- Suctionis istius praecipuus locus est in medio capite, sub vertice coeli paene, ibi centrum suctionis, sed propagant eum quoque versus auris regionem sinistrae {1}, tum versus oculi sinistri sphaeram, sed cum minori sensu aut dolore; qui versus aurem, sunt genii, qui versus oculum sunt spiritus, etiam simul agunt, sicut audivi ex loquela eorum. Hi sunt qui cisternae chyli provinciam constituunt, quam aemulantur per similem syringicam attractionem, qua chylus ab intestinis, et lympha {2} per vasa lymphatica et glandulas a caeteris visceribus, ad chylum temperandum, attrahuntur, et inde confirmor in ea sententia, quod viscera corporis per speciem attractionis adducant in se omne id quod conveniens iis sit, ita cisterna {3} chyli, chylum {a} et lympham.
@1 ms. sinistram (cf. indicem ad Auris et Chylus)$
@2 ms. lympa$
@3 imperfectum in ms.$
@a intelligendum cisterna chyli [adducit] chylum$ - Praeterea etiam alii sunt, qui agunt intus in capite, paene similiter, sed non cum tali vi suctionis manifesta, et quidem circa regionem internam auris sinistrae, qui {1} etiam per aliquantum temporis quoque agebant, dictum est, quod ii sint, qui attrahant paene similiter chylum spirrtuosum e cerebro, et inducant eum versus cor, ut cum chylo corporis conjungatur, sic constituunt id quod jugulares venae, quibus vis quoque attractiva inest, notum enim est, quod vena jugularis descendat ad regionem ubi chylus corporis per ductum thoracicum assurgat, ob finem ut spiritus cerebri, et chylus corporis copulentur, ad sanguinem parandum. Qui intus agebant, fuerunt qui eam provinciam, seu regionem constituunt, ubi vena jugularis est supra ductum thoracicum, tum etiam qui supernam partem ductus constituunt, in quam quoque ductus cum lympha aliqui inseruntur.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$ - Qui extrinsecus agebant sono quadrupede, ii primum mihi visi sunt a parte anteriore, ad aliquam distantiam sed paucam, paulo versus sinistrum, postea, superius ad sinistrum, sic ut regio eorum sit a sinistro septo nasi versus aurem sinistram, sed assurgendo.
- Sed quod operationem eorum attinet, est ea, nempe quod applicent se spiritui, sicut mihi, et explorant jugiter quid cogitat, et qualis tunc sit, arripiunt objectam eorum cogitationem seu ideam, et eam detinent tenaciter nec inde recedunt, {1} donec aliquid se offerat, quod iterum arripiunt {2} conjunctim cum priori cogitatione, sic a spiritu, seu homine, attrahunt quasi ejus cogitationes, et perspiciunt quid porro de eadem re cogitet, quod conjungunt cum prioribus, et sic continue, usque dum exploraverint animum ejus apud quem sunt, nam non sinunt spiritum seu hominem divagari a sua idea, nam objectum movet sensus, sic cum tenentur in eadem idea, seu in eodem objecto, non potest non quin prodeant omnia ea, quae affinia sunt; porro non solum ita attrahunt quicquid homo aut spiritus cogitat, sed quod cupit; sic ut cupiditates ejus nosse constanter cupiant, sed hoc non ita permittitur, quia omnis homo et spiritus malus est, et modo vitam cupiditatum ex se habet.
@1 ms. |detinent tenaciter nec inde recedunt,|$
@2 J.F.I. Tafel et forte ms. arripiant$ - Sed hoc non satis, dum percipiunt aliquam personam, qui {1} homini aut spiritui cordi est, tunc quoque eam personam ideis iisdem immiscent, et detinent ideas suas in persona ista, ut sciant, quid sentiant, sic quoque infestare solent eos, qui in societate sunt; ita plures, quos offendunt in ejus idea, excitant, et redjungunt {2}; solum cupidi ut sciant, quid in societate ista peragatur.
@1 sic ms.$
@2 sic ms.; J.F.I. Tafel adjungunt$ - Perquisivi, qui et quales isti homines essent, qui tales spiritus fiunt, qui ita infestant spiritus in altera vita, dictum est, quod sint ii, qui cupiunt elicere ab aliis quae cogitant, ac scire eorum falsa, quae loquuti sunt de iis de quibus false loqui vetitum est, ut contra reges, principes, magnates, amicos, leges; dumque ea sciunt, eum malignum usum ex eo praestant, quod sic teneant hominem, quasi in vinculis, subque arbitrio suo, ex causa lucri alicujus; desiderant etiam cupiditates hominis scire; quae si scirent {1}, seu quae mala patraverat, adhuc magis hominem tunc in vinculis tenent, sed quia tunc odio eum habent, ac solum foedi lucri causa eum sibi vinctum tenent, ideo id non conceditur, sicut nec in vita corporis, praeter eas cupiditates, quibus favent, sicut quod honores affectet, et divitias, praeter alia, quae non ut turpia putant.
@1 sic ms.; J.F.I. Tafel sciunt$ - Observatum quoque est, quod iidem genii et spiritus non solum attraxerint regionem capitis superiorem, ut dictum, sed etiam plantas pedis, et quidem manifeste plantas pedis, quo significatur, quod similiter ac cisterna {1} chyli attrahat alimenta adhuc crudiora, sic etiam iidem genii et spiritus ea quae naturalia sunt, et non ita praemeditata, nam homo fallax, dum expiscatur quid alii loquuti, imprimis ea arripit, seu attrahit, et memoria tenet, quae non praemeditata sunt, hoc est, quae cruda, postea namque idem homo solet, praemeditato alia loqui, tum quoque explicare ea, quae elapsa ori sunt, ut inde nihil mali eveniat, quod genii isti et spiritus nolunt; convenientia chyli cum similibus ample sic institui potest; tales spiritus et genii adjunguntur iis hominibus et dein spiritibus, qui tales sunt, ita quoque omnia cogitata coram societate, in qua sunt, patescunt. {2}
@1 ms. cysterna$
@2 haec paragraphus in ms. linea verticali undulante marginaliter signata est$ - Quae eorum supplicia sunt, nondum mihi scire contigit, erant enim inter spiritus vagabundos, quibus adhuc licentia talis concessa est.
- Quod ad internos attinet, ii non mali sunt, cupiunt quidem cogitata hominis scire, ex quadam cupiditate, sed non ita eorum falsa aut mala, sed bona, ut sibi alliciant hominem, inque societate sit cum iis, nam provinciam constituunt eam, quae adducit spiritum quem connubant chylo, sic qui bene interpretantur omnia, tametsi non bona essent, usque efficiunt, ut amicitia sit.
- Praeterea datur quoque genus talium, qui constituunt provinciam vasorum spermaticorum, ibi enim quoque attractio est, sed purioris sanguinis, a tota provincia seu omnibus istis membris, quae generationi dicata sunt, sicut testes, prostatae, vesiculae, et plura. 1748, 3 Martius.
- De spiritibus qui non interiora ac intimiora Verbi volunt audire et admittere
Sunt spiritus, qui praeterea sunt boni, nec ideo admitti adhuc in coelum possunt, quia interiora ac intimiora Verbi non audire volunt, nec admittere, qui propterea contra me male cogitarunt, ac interpretati sunt in malum, nam qui non approbant interiora, non discere possunt ea quae sunt interioris ac intimioris hominis, nesciunt enim quod interrora dari {1}, minus quod intimiora, sicut quod opera fidei concernit, ex obedientia Verbi, dicunt ea bona, quae fiunt bonis, et a bono corde, sed si dicatur, quod bona opera esse debeant opera charitatis, et charitas misericordiae, et sic Domini Salvatoris, admittunt, sed tam profunde non cogitarunt, ideo qui tales sunt, ut haec non admittunt, non adhuc per viam cognitionum in coelum interius introduci possunt.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies” $
- Praeterea tales, qui interiora ac intimiora prorsus non audire aut admittere volunt, manent extra coelum, nec possunt aliter ac odio quodam habere, quia interiora ac intimiora, etiam eos, qui docent, sicut in terris plures ut arbitror venturi, qui interiora Verbi, et magis intimiora odio habent, quia vitam eorum amorum {1} propius tangunt, ac difficultates iis visas ut impossibiles, sibi objiciunt, ita amant potius praecludi viam ad interiora, quam ut iis assensu faveant: praeterea nec inquietari volunt similibus, quae non capaces sunt intelligendi.
@2 J.F.I. Tafel amoris$ - Tales spiritus mecum quamsaepe loquuti sunt, et opprobria mihi dixerunt, quampluries, quia ea ut paradoxa iis obvenerunt, praeter hodie aliqui, qui similes fuerunt, qui male de actis vitae meae ideo cogitarunt, in summa, coelum spirituum talibus est fere plenum, aliter vero omnes ii qui in coelo sunt.
- Ii spiritus mihi repraesentati sunt per visionem, similes vetulae facie indecora sed usque nivea, facies erat inordinata, nihil minus quam formosa, verbo deformis, quamvis candida.
- At vero spiritus, qui interiora audiunt, admittunt, et amant, postea mihi repraesentati sunt per puellam candidi vestitus, in sua prima virginea aetate, quae tractabat musicale instrumentum, sic etenim vestis fit candida, et in florem suae aetatis remittuntur, cum corollis et coelestibus suis decoramentis.
- Postea repraesentatum est, quod evolvenda sint interiora, per convolutionem cujusdam tapetis, qui {a} sub pedibus jacere solet, quia convoluti sunt, dum adhuc interiora non patent, sed qui evolvendi sunt, et quod ad dimidium, quod excedit, paene nunc evoluti sint. 1748, 3 Martius.
@a h.e. tales tapetes$ - Praeterea cum iis [vide 1141-42] loquutus sum-quia {1} taedio me affecerunt ideo {2} quia interiora et quidem incognita tractarem, sicut philosophica, ac ea quae corporis humani interiora viscera attinent {3}, et quia res se taliter habet, ac verum est-quod {4} ideo non reticendum quia {5} vix inter millia unus sit qui intelligat, sicut quae hodie de cisterna chyli mihi visa et audita {6}; sed cum ita se res habeat, nec aliter patescere potest, qualis tatus sit spirituum et angelorum, ideo non id reticendum, sunt enim qui talia percipiunt et amant, et sunt qui admittunt, quamvis non intelligunt, qui vident ea confirmare universales veritates, quare talia iis solum scripta sunt, non aliis, nammid contestari possum, quod angeli, ea quae talia sunt, et quorum confirmatio ab anatomicis et veritatibus philosophicis petita est {7}, tam exquisite intelligant, ut prorsus cognoverint, seu perceperint, quod talia sint in corpore humano, ex iis quae sunt in coelo-imo {8} innumerabilia plura, quae si scriberentur, nullus hominum in corpore viventium capax foret intelligendi-nam {9} exquisite singula momenta percipiunt, num vera; quod experientia manifesta possum testari; haec quae tam intricata sunt mentibus humanis, iis sunt communia, et ut vocant puerilia, ac mirantur, quod ea non sub cujusvis captum cadant, sicut ii nunc dictant, nam ducunt cogitationem meam ad haec scribenda. Praeterea status spirituum et angelorum, cum omni varietate eorum, nequicquam capi possunt, absque cognitione corporis humani, nam Regnum Domini est Hominis instar, et absque tali Regno, quod assimilatur Homini vero, quia Dominus est Solus Homo, ac Regnum Suum, nusquam aliquis homo vivere potest, nam omnia in coelo conspirant ad singulorum in corpore conservationem, ut manifeste demonstrari potest, et si adhuc velis arcaniora audies, nisi innumerabiles mundi seu tellures forent, qui simul talem Hominem constituerent, nequaquam sufficerent animae unius mundi seu telluris, quia varietates erunt indefinitae, et in quacunque parte erunt innumeri, qui confirmabunt. 1748, 3 Martius.
@1 ms. sum, quia$
@2 ms. affecerunt, ideo$
@3 ms. attinet$
@4 ms. est, quod$
@5 ms. reticendum, quia$
@6 sic J.F.I. Tafel; ms. visum et auditum$
@7 sic J.F.I. Tafel; ms. sunt$
@8 ms. coelo, imo$
@9 ms. intelligendi, nam$ - De loquela angelica
Tametsi angeli per loquelam se non manifestant homini, usque tamen, ut perciperem, quomodo illi cogitationes suas etiam in loquela seu sermone exprimant, audivi eos loquentes, sed usque tunc in statum non absimilem statui spirituum bonorum, transmissus, sic ut perciperem quod angeli per eos loquerentur, sed secundum eorum sensa; sermo eorum est citus, fluens instar aquae mollis, et quidem sunt voces, sed quasi continuae, sunt potius ideae continuatae instar fluvii, in quibus cogitatio est, quae in voces penes me, sed cito, labitur; verbo, est sicut fluvius idearum, quibus voces correspondent, sed eae nihil haerent, quumque responderem, animadverti, quod loquela mea esset rupta seu contigua vocibus, alius soni, non fluens, ita non coelestis, quare ab iis statim distinguebar, quod non talis essem: sic sermo enuntiatus angelicus, est sensus vocum implens simul, in quibus voces non sufficiunt. 1748, 3 Martius.
- Voces quoque, in quas labuntur sensa, sunt fluentes, in quibus plures consonantes non admittuntur, quia fluvium remorantur, sicut etiam quaedam consonantes; prout nunc non licet flumen scribere, sed fluvium, et sic in caeteris.
- Cum spiritus postea loquerentur, nempe loquela in voces distincta, tale erat discrimen, ut pudore suffunderentur, nec ausi loqui, quod ideae tam sparsae essent, et consequenter voces, differente ita a continuitate et fluxione. Cum dein ab angelis adjuvarentur, ut loquerentur in consortio angelorum, tunc erat sicut flumen, quod circumfunderet eos, nec potuissent sequi suamet loquela, ita conquesti, quod ii non loquerentur, seu iis non concederetur loqui. 1748, 3 Martius.
@1 J.F.I. Tafel tum$ - De iis qui tacite volunt loqui sicut in aurem
Sunt spiritus, qui pluries mecum loquuti sunt, sed mussitando, et quidem prope aurem sinistram, sic ut vellent in aurem loqui, ut nemo audiret, quibus licebat dicere, quod non conveniat in coelo talis susurratio, nam significat, quod tales susurrones fuerint in vita, nempe quod vitia et naevos aliorum observaverint, et ea sociis suis, nemine audiente, dixerint, vel iis praesentibus in aurem, quodque sinistre omnia viderint, nempe aliorum naevos, tametsi non fuerint naevi, tales sunt plurimi, qui singula observant et sinistre interpretantur, ii non solum doli quid in se habent, quia socios volunt subsannare, tum quod se praeferant {a} aliis, quare nequaquam possunt admitti in consortium coelestium, nam inde illico suo quasi pondere, ejiciuntur {2}, nam tale illico percipitur: praeterea talis loquela longius ad distantias et sonantius auditur, quam loquela aperta. 1748, 3 artius.
@1 J.F.I. Tafel rejiciuntur sed ms.$
@a intellexerim sed etiam se praeferunt$
- Persecutio innocentium nidorem {1} pediculorum parietis producit
Quandoque senti {a} nidorem pediculorum parietis tetrum, cum tamen nihil talium erat, quod optime novi, at quum perciperem quod talis nidor ex quodam vitio spirituum spargi {2}, instructus sum per vivam experientiam, confirmatam, quod talis nidor repraesentet persecutionem innocentiae, erant enim, qui infantes persecuti sunt, et abigere volebant, inde statim talis nidor. 1748, 3 Martius.
@1 ms. nidorum$
@2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies” $
@a = sensi$
- De latronum vita post mortem, tam terra quam mari
Quidam spiritus in regione inferiore, sicut intus in me [perceptus] {1}, nam sic apparent, ubicunque in terrarum orbe sunt, qui nempe ad hanc aut illam corporis provinciam pertinent, non aliter tunc apparent, quam ibi, sicut extra hominem vel intra hominem.
@1 sic in A.C. 5387$
- Hic spiritus evocatus sic ex {1} me ad dextrum latus, sed inconspicuus erat, nec quicquam respondebat, accusabatur ab aliis quod latro fuit, interea quidam spiritus etiam caput meum tenebant, sed is nihil respondebat; postea sub pileum (mossa {a}) evolabat, tum quoque ad dextrum latus paululum stetit, mox ad sinistrum; qui quia accusabatur latrocinii, et is nihil respondebat, praeterquam quod inconspicuo modo agebat, non aliter scire possum, quam quod talis fuerit, qui se occultare vellet.
@1 J.F.I. Tafel a$
@a = pileum (vox suecica)$ - Praeterea dictum mihi, quod tales ad minimum occasionis seu nutus animosissimi sint, et ad minimum periculi sint timidissimi, nam manifeste percepi quod valde timidus esset, et quod non ex timore aliquid fateri cogeretur, ex timore fateri, est omnia quaecunque alii spiritus jubent: nunc quoque ad latus meum est, et conatur surripere memoriam rerum.
- Tales usque praesunt vesicae urinariae, et quidem functioni, dum urina ejicienda; quod spiritus sint addicati isti muneri, per experientiam aliquot {1} dierum instructus sum, tum ex effectu, dum ii se retraherent, et urinae emissio prorsus sisteretur, et quum intenderetur per tales spiritus, tunc cum indignati, se revolverent, quod mihi visum cum discrimine verticis vesicae, haec tam manifesta mihi facta sunt, ut non de eo dubitare queant {2}; alii id nequeunt sentire, ex causis de quibus alibi [1145-45a].
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. aliquo$
@2 sic ms. forte pro queam$ - Ex his concludere possum, quod talis esset latro in vita corporis, et quidem industrius, nam calluit se occultare, et tam effugere ad dextrum latus, tum {a} versus caput, nam nisi latrones versuti sunt, non sunt latrones diu, hoc quoque idem nunc affirmat, inde confirmatur, et {3} adest ad regionem temporis sinistri.
Quod functio ejus sit urinae emissio, etiam ex signis tunc et nunc patet, nam agit in vesicam, tametsi non vult.
@3 ms. ad$
@a h.e. quam$ - Praeterea alii latrones non ita industrii [sunt], sicut qui animo isto praediti sunt, ut latrocinari velint, seque sic industriis associant, unus talium mihi postea ostensus est, et quidem ad dextrum latus infra brachium, is nec quicquam loquebatur sed modo frendebat dentibus manifeste, sicut qui frendet dentibus homo, quod ut tetrum auditur, et hoc diu satis, et tam manifeste, ut putarem aliquid esse quod ita sonaret, et inquirerem; is quoque erat apud sinistrum latus non procul ab aure, tales itaque praesunt excrementis liquidis seu urinis.
- Ostensus est quoque talium vultus, nempe erat non facies, sed modo obscurum quid, barbatum nigre, sic ut praeter nigram intonsam plane barbam nihil: qui talis est latro.
Simul quoque dentium eorum crates mihi ostensa, tunc ore quasi cute quadam elevata, erat dentium crates utrinque, sic ut interiora faciei eorum solum essent dentes, qui eburnei erant, sic modo dentes. - Alter qui inconspicue agebat, et industrius quoque mihi ostensus est, erat habitu coeruleo, facie quidem humanae simili, sed scelesta, caetera reminisci {a}, is surripit, forte quia non memoratu dignum. 1748, 4 Martius.
@a intellexerim caetera reminisci [facultatem]$ - Idem quoque agit in utrumque oculum meum, et evocat quasi quoddam liquidum punctorium seu urinosum in utrumque oculum, ut nisi intermitteretur non potuissem pro dolore inde videre, et scribere, ita ubi sunt, excitant humores urinosos, sicut nunc est super caput, inde tale urinosum influit in oculos, ita collectioni urinae praesunt, quare sequitur, quod ament, prae omnibus aliis liquidis, urinam, tetram et faeculentam, et in similibus habitent, ita sunt infernales qui pertinent ad classem spiritualium, amantque in similibus viiere, sicut quoque in stagnis urinosis, sicut infernales, qui provinciam intestini recti constituunt, amant fimum, ac in talibus vivere cupiunt.
- Fatetur nunc idem, quod cupiat potius in foedis urinosis vivere, quam in aquis limpidissimis, et quod nidor urinae sit quo delectatur prae aliis; in tonnis sed minoribus dicit se versari velle, et ibi domicilium suum habere, hoc idem fatetur qui tam industrius est.
- Quod spirituales aversentur butyrum
Quod spirituales seu spiritus qui classem spiritualem constituunt, aversentur butyrum, exinde constare potuit, quod tametsi delectatus fuerim butyro, usque diu satis id non cupivi, cumque ederem, quod privaretur suo gustu, proinde delectamento, ut prius, et hoc per aliquot menses.
- Quod spirituales id effecerint, quia aversantur butyrum, constare mihi potuit ex eo, quod cum coelestis quidam adesset, et desiderio butyri aliquo actus, id comederim, et quidem butyrum quod bonum, tunc spirituales excitabant odorem butyri, ex ore in nares, sic ut objiceretur mihi talis odor, exinde instructus sum, quod spirituales aversentur butyrum.
- Sed usque spirituales delectantur admodum lacte, imprimis crudo, nam cum lac ederem, tanto id delectamento {1} fuit, ut vix describere possem, quare Lac est spiritualium, butyrum autem est coelestium, non quod iis ut cibis delectentur, sed ob repraesentationes, seu ob ea quae significant. 1748, 3, 4 Martius. Hoc ex convenientia sphaerarum oritur, quae per odores quoque repraesentantur.
@1 ms. delectatamento$ - Quod homo nusquam consilia bona et salutaria capere possit, nisi credat, quod Dominus provideat omnibus et singulis
Per satis multiplicem experientiam doctus sum, quod homo multa consilia inire et capere possit, quae is autumet esse bona et salutaria, imo etiam tunc adducere potest spiritus imo angelos, ad simile sentiendum, nam solum spectant bonam intentionem, et sequuntur ea, quae affirmant, ita induci possunt boni spiritus imo angeli ad credendum, quod id bonum et salutare sit, cum tamen non ita sit; haec edoctus sum per multiplicem experientiam, quod sic boni spiritus imo angeli addaffirmandum persuadeantur, imo ad sententias suas mutandas, secundum circumstantias, (sicut in iis quae concernunt impressionis quantitatem).
- Verum, Dominus noster solum novit quid verum et bonum, quid venturum, quid ubivis, sic omnia et singula simul, quare nisi homo relinquat sua consilia Providentiae Domini, tunc quamplurimum falli potest, cumprimis si quid bonum ex semet facere vult. 1748, 4 Martius.
- Qui curis mundanis inhaeret, quod prorsus in alium statum labatur
Cum itaque nunc paene per tres annos, seu 33 menses in eo statu fuerim, ut mens mea a corporeis quidem abducta, interesse potuerit societatibus spiritualium et coelestium, et usque fuerim sicut alius in societate hominum, absque ulla differentia, quod mirati quoque sunt spiritus, usque dum intense inhaeserim mundanis cogitatione, ut dum curas habui de necessariis pecuniis, et hodie epistolam scripsi, sic ut in iis animum aliquantum detinuerim, tunc in statum quasi corporeum lapsus sum, ut non potuerint spiritus mecum loqui, sicut etiam dixerunt, quod quasi absentes fuerint, similiter paene quoque prius; inde scire possum, quod spiritus nequeant loqui cum homine, qui curis mundanis et corporeis impense studet, nam corporea detrahunt quasi ideas mentis, et immergunt corporeis.1748, 4 Martius.
- Differentia conditionis hominum, ac spirituum, quoad societates
Quod ita emendari nequeat homo, exinde constare potest, quod humanum genus in statu perverso tale sit, ut semet adjungat societati, cui addicitur, et e qua aegre recedit, ita qualis est societas, talis plerumque homo; aliter status hominis dum spiritu est in coelo, tunc {1} [ei] est, sicut spiritui seu animae, quod in diversas et varias societates spirituum, imo angelorum inseri queat, et qualis est societas spirituum, talis est homo, seu spiritus, contrarium evenit in genere humano, nempe qualis est societas hominum, talis plerumque spirituum, per quos ducuntur: at vero in Ecclesia vera, in qua omnes fratres sunt, aliter, ibi societates similiter variari possunt, nam sicut spiritus ducuntur, nam non sui amoris, ac lucri causa quaerunt societates, sed modo fidei et amicitiae gratia, ita disponi possunt secundum ordinem institutum a Domino immediatius, quam in statu vitae perverso associationes.1748, 4 Martius.
@1 J.F.I Tafel tum$
- Quod spiritus dentur, qui tam volubiliter et tam cito loqui possint, ac spiritus coelestes, et tamen quod mali
Unus spiritus hodie fuit apud me, mecum aliquantum loquutus, qui in vita corporis nulla fide imbutus, nec vitam post mortem crediderit, et sicut opinati, inter industrios unus [vide 1155], is similiter loqui potuit ac unus coelestium spirituum, tam nempe volubiliter, fluvii instar [vide 1146], sed usque erat malus, quare non ex sermone ejusque lapsu concludi potest, quod sit coelestis, sed quod coelestis sit, inde noscitur, quod amet loqui de iis quae sunt fidei, sic quod ea quae sunt fidei, percipiat, hic vero spiritus, dum quiddam de Regno Domini diceretur, non potuit sequi sermone, sed se quasi retraxit, tunc auditur statim, qualis sit.1748, 4 Martius.
- Tales insinuant se cujusvis affectioni, etiam affectionem boni simulando, sic in aures loquuntur, assentiendo, sicut hic spiritus, qui putabat se quoque angelos posse seducere, talem instinctum trahunt ab actualitate, quod fuerint astuti, loquendo secundum cujusvis affectionem, etiam quae sunt fidei, sed usque non possunt, quin naturam manifestent in altera vita, nam simile quid percipitur in quacunque voce, seu idea, quod in idea a vero et bono dissidet, hoc satis manifeste percipitur, quare, qui putat [tale] in vita corporis ex eo, quod successerit ei in vita corporis, etiam successurum ei in altera vita, quam maxime fallitur, coram angelis solum interioris coeli, dolosum hoc ita in vita corporis acquisitum, tam luculenter exstat, ut quicquid dicit, animadvertant. Adest nunc idem, de quo hic sermo, sed tacet, nam tacere possunt, et cogitare, sic ut non percipiam ejus cogitationes. 1748, 4 Martius.
Tales sunt qui aliter loquuntur, et aliter cogitant, male cogitando de proximo, et bene loquendo, et quidem industrio, sic ut fallant socios etiam amicos, sui et lucri causa, quorum multitudo magna datur. {a}
@a haec paragraphus tam conjunctim cum 1168-70, quam singulariter, lineis transversis instructa est$ - Praeterea hic spiritus, de quo agitur, inter eos erat, qui urinae addicti sunt, nam non solum urinosum infudit oculo, sed etiam amabat urinam, usque eo, ut aviditatem haberet eam bibendi, tum quoque injecit coarctationem seu angustiam dolorificam in regionem ventris inferioris, praeter alia indicia, ex quibus cognosci potuit quod talis.
- Sed quia ex fine vitae in corpore cognoscitur qualis homo, num fastus aut lucri causa-sed {1} audivi, quod imprimis voluptatis causa-se {2} applicuerit tali industriae, nempe ut omnium animos scire quasi ex instinctu potuisset, et sic se vertere, et assentiendo se iis associare, ut ab iis amaretur, tales spiritus, quia non finem ita malum, ac alii, spectarunt, possunt quoque inter bonos spiritus esse, aliter dum ex amore sui et amore mundi.
@1 ms. causa, sed$
@2 ms. causa, se$ - Visum mihi quoque erat, qualis ejus repraesentatio, nempe quod habitaret in camera longa quasi arcuata, sed viridi colore, tum quod nubes volitarent, quae aliquantum candidae {1} sed usque a viridi traxerunt suum pallorem, tali colore praeprimis delectantur, non autem coeruleo.
Verbo quia conversabilis erat et flexilis, ideo potuit spirituum bonorum consortio interesse, ex spe quod ad bonum flecti possit.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui…candidi$ - Tales in vita ad quodcunque se adplicant, similiter fere industrii sunt, sed quia se adplicuit talibus, quae scelesta sunt, etiam similia haerent in animo, post mortem, ideo quoque provinciae urinae addictus erat, et ideo amat urinam, tum viride.1748, 4 et 5 Martius.
- Verum habitationes tales virides et nubes a viridi candentes formantur ex phantasiis spurcis, quales sunt infimae plebis, praeterea amant urinarias foetidas congregationes, tum tetrum eum liquorem fimi, secundum differentias fimi boum, ovium, seu humani, nec a vero abest, quod in talibus stagnis habitent, sicut dixi iis, qui adhuc adsunt, et ii solum ex idea fimi delectantur, et quia inter infime corporeos sunt, etiam in similibus stagnis vivere videntur.1748, 6 Martius.
- De reductione externorum ab internis in aequilibrium
Circum me erat turba spirituum multa, et inordinate fluens, conquerens quoque, quod sic pereat totum, audivi id quoque sicut murmur plurium, et sicut nihil conjunctum esset, socius non socio, nulla societas, sic quod [haec] iis minarentur interitum. {1}
@1 nisi potius emendandum in iis minaretur interitus $
- Sed in medio eorum percepi et audivi mollem sonum, nempe angelicum, dulcem, cui nihil nisi ordinate inesset, ii erant intra, at turba spirituum extra; hic fluvius angelicus aliquamdiu continuabatur, aliquoties repetitus, ac mihi dicebatur, quod Dominus sic regat inconcinna et inordinata, quae circumfluunt, nam ex pacifico agit, sic pacifice, quare quae extra seu in peripheriis necessario in ordinem rediguntur, quodlibet ex suae naturae acquisitae errore; ita humanum genus, tum ejus externa, quae sunt eorum phantasiae, ex quibus hodie reguntur eorum actiones, et loquelae. Mecum cogitans, comparavi turbae {1} spiritualis {2} inconcinnos status, tempestati aeris, et tunc nimbis, ac pulveri per atmosphaeram volanti, sic tunc extra suum aequilibrium, at purior atmosphaera, seu aether, interea in tranquillo statu manens, ex vi aequilibrii occulta et sic tacita agens, continue in turbulentam istam atmosphaeram agens, redigit eam in aequilibrium et quietem.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. turbam$
@2 in ms. spiritualem in spiritualis emendatum sed correctio turbam in turbae omissa$
1176a. Simile quoque existit in homine, quando externi motus turbant eum, et tamen interni pacifici sunt. Simile in aliis permultis.1748, 5, 6 Martius.
- De turba in coelo interiore
Eram obsessus intus in capite, circa regionem palati interioris, quasi a quodam spiritu, qui imperium tale in me habebat, ut vix aliter cogitare potuerim, quam is in me, quod percepi manifeste, nec aliter loqui, nam redigebat me in statum similem sui. Quamdiu autem extra caput, tametsi tenebat {1} caput [ad] sinistrum, seu temporis sinistri regionem, non talis potestas erat, quare alii {2} fuisse constare potest, qui extra quam intra, et aliud quoque quasi regimen; cumque non possem vix aliter cogitare, quam secundum illius spiritus regimen et statum, nec fere aliter loqui, tametsi coacte, quod percipi potius ab aliis, quam a me potuit, postea audivi, quod dum homo intus ita obsidetur, quod tunc non possit aliter quam secundum ejus statum et nutum agere et loqui, hoc continuabatur, ut reor, per bihorium seu plus temporis.
@1 ms. tenebant$
@2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
- Sed audivi, quod in me non esset spiritus agens, sed certum quoddam domicilium angelorum interioris coeli, qui habitant, respectu hominis, ad distantiam antrorsum, sed sinistrorsum, aliquantum altius quam frons hominis, suntque ii, qui non intimiora possunt tolerare, sed manere cupiunt in solum interioribus, ex varia causa, sicut cum dicitur Dominum regere universum, ac nihil bonum dari in homine, sed omne bonum esse Domini proprium: tum quoque dum dicitur, quod homo, spiritus, angelus ex se nihil agere possit, sed modo organum sit vitae, tunc id non tolerare possunt, sed ex semet quoque agere volunt, sic sibi tribui vires agendi etiam bonum; iidem quoque in bonis, quae in vita ex Domino, egerant, tribuunt [sibi] {1} meritum, sic justificationem quoad partem, ut nunc inferre volunt; et similia, quae intimiora sunt: caeteraque {2}[non tolerare possunt] angeli interioris coeli, in certo quodam domicilio.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 J.F.I. Tafel caeterique$ - At vero quum iis dixi, si forte ex ore eorum aliquid caperem, et dicerem verbis eorum inesse arcana intimiora, et si laudarem sapientiam eorum quod {1} talia occultata essent eorum sermoni, tunc [eos] forte arrisuros, siluerunt, percepi {2} tamen, quod talis sermo conveniret, quia naturae eorum adblandiretur, ita percipi potest, quod quoque amore sui imbuti sint; sed causa cur ii in interiori coelo sint, arcanior est, quam ut propalanda sit. {3}
@1 ms. eorum, quod$
@2 in ms. percipio imperfecte in percipi emendatum$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. sint$ - Timent quoque, si intimiora detegerentur, quod de iis actum foret {1}, nam percipiunt, quod intimiora non possideant in se, sicut reliqui angeli, qui tametsi ignorant intimiores quasdam veritates, usque tamen, dum eas audiunt, arripiunt et amant, similiter, etiam ex Domino, permulta similia producere possunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. forent$ - Angeli illi, qui intimiora rejiciunt, imo aversantur, erant qui intus in me agebant, nempe ad supernam palati regionem, ac inducebant et cogebant me cogitare, et loqui secundum eorum cogitata, et statum quoque; ut affirmarentur, similem paene mihi inducebant; ex iis quoque loquutus sum: plurima objiciendo de iis quae scribenda essent, quae plena difficultatibus erant, scilicet quod nemo hominum perciperent {1}, aut iis utilitati essent, absque immediata revelatione Domini, in singulis iis; tum quod sic pejus redderetur genus humanum, dum scilicet interiora perverterent, quo enim intimius est quod pervertitur, eo pejus, iis, qui pervertunt, praeter similia.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$ - Cumque a tali spiritu obsessus essem, et quidem quoque cogitavi de coelo interiori aliqua, quod ii quoque in periculo essent, ut seducerentur, qui nempe intimioribus non fidem habent, tunc manifestatum mihi est, quod talium angelorum domicilium esset, quod sic cogitaret, et cogitata sua in me inferrent {1}, et sic me obtinerent {1} obsessum; iidem nec agnoscunt facile aliquid Domini, nisi quae immediate ab Ipso veniunt, sicut de venturis, et de remotis, quod dicerentur mihia {a}.
@1 sic ms.$
@a intelligendum [nempe] quod [aliquid Domini] diceretur mihi$ - Cumque angeli isti non potuissent se retinere a talibus cogitationibus, tametsi exhortati, ut desisterent, tandem a domicilio suo remoti sunt, et quidem ad majorem distantiam sinistrorsum paulum, secum habentes verticillum, qualem mulieres super capita habent, sed qui pulchre circumrotaretur; cumque ad distantiam venirent, forte, ut percepi, alium Dominum quaesituri, seu aliud coelum, ut dictum, in quo quietius agerent, quam in hoc coelo, obviam sibi apparebat aureum quoddam, quo gloriabantur, nam omnia quae videbant, aurei splendoris seu jubaris erant, praeter {1} alia pulcherrima visu, et artificiosa, quibus admodum delectabantur, tum quoque formositates. Sed iis dictum est, quod haec modo producantur a phantasiis, et quod ea sic non diu eos oblectare possent. Mox in cameram obscuram intromissi, ac redire cupiunt; caetera adhuc ignoro.1748, 6 Martius. {2}
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. erat, prae$
@2 hic ad imam paginam subscriptum continuatio$
1183a. Quomodo agunt, quoque mihi ostensum est, non enim per gyros et orbes, ut caeteri, sed per reciprocationes quasi lineares, usque modo fluviali, ex causa, ut mihi dictum, quia inducunt quid cogitandum seu loquendum, et simul quid respondendum, nam putant se possidere totum hominem, et ex se eum regere, tametsi Domino regimen superius non negant; sic hominem putant nihil esse, nisi eorum organum, per quod agere possint in mundo; ideo quoque hominem prorsus contemnunt, rejiciunt sicut quisquilias; dum non eo uti possint ut servitiis, tunc assentiuntur servitii causa, sibi solis student, caeteros non curant. Et quia tam inferunt cogitationes, quam quoque responsiones, ideo actio eorum talis reciproca, at fluvialis.
- [Vide post 1189]
- Continuatio
{1} Iidem cum remoti sunt a domicilio {2}, tunc agebant in sinistrum genu, et partem supra genu, ab anteriori, ubi genu, tum paululum sub plantam pedis dextri, sed adhuc non scio, quid ea significant.
@1 conformiter auctoris indiciis 1185 ad 1189 huc transposui$
@2 ms. domicilio sunt$
- Cum remoti sunt ita, tunc non amplius angeli sunt, sed spiritus, cum quibus postea in loco isto loquutus sum, dixerunt, quod non aliter sciant, quam quod ego sint {5} in persona, et quod in corpore meo sint, et cogitent, et cum quaesivi quomodo hoc esse possent, quia plures, mirati sunt, sed non responderunt.
@5 ms. sim$ - Praeterea non solum mundanis curis indulgent, sed imprimis iis quae ventura sunt, solliciti de venturis; detentus sum haerenter in eorum consortio, nam tenaciter cogitata hominis induunt..
- Cum itaque intimiora aversantur, ii qui cum iis in simili mansione fuerunt, sed remanentes, dicebant, quod nunc animadvertant errores suos, nempe quod simpliciter ea esse putent, quae sunt externa, et paulum aliquid, quod est interius, nempe spirituale copulatum cum naturali, quod absque naturali non admittunt, nec sciunt, quia ex naturali {a}, quod aliquid sit. Quibus dicere dabatur, quod in singulis ideis naturalibus sint innumerabilia et ineffabilia, quae sibi praecludunt, dum non admittunt intimiora, et quia ineffabilia, non ita in ideam naturalem cadunt, quae etiam modo spirituali repraesentare iis dabatur, per occlusionem unius ideae, quae tunc sicut nigri puncti apparuit, sed cum recluderetur, patuit sicut universum, ad Dominum ducens, ita dictum, quod in quacunque idea, quae ducitur a Domino, sit imago totius coeli, quia ab Ipso, Qui est Coelum.1748, 6 Martius.
@a h.e. quia [hoc spirituale] ex naturali [est]$ - Quod regionem palati superiorem tenerent [1177], ideo venit, quia ibi loci corporea {1}, ut sanguis, ascendunt in cerebrum, ac ibi quoque descendunt, sic ut sit locus quasi diversorii, quare etiam conclave suum, in quod remoti [1183], vocabant diversorium, inde naturalia, quae comitantur, et quidem intra cranium, nec a naturali faece sanguis repurgatur, quam in cerebris: inde quoque sinistrum genu tunc occupabant, quia amores talium ut voluptates significantur per sinistrum femur, et sinistrum genu, et planta dextri significat corporea talia, quibus adhaerent.1748, 6 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. corporeum$
De angelis, qui delectantur intimioribus, sed non volunt ut homo iisdem delectetur
- Sunt angeli boni, antrorsum, versus dextrum paulum, ad aliquam distantiam, qui fluviali modo et dulci loquuntur, in quibus nihil aliud observavi, erroneum, quam quod putarent, non delectari debere hominem intimioribus, quia sic ii perderent jucunditatem, quam inde haberent.
- De sensu interiori, intimiori ac intimo Verbi
{1} Apparuerunt mihi infantes, puellares, prima ante faciem meam paululum sinistrorsum, ad paulam distantiam sedens, facie paulo sanguinea, ut facies humanae pleraeque, ad flavum vergente {2}, sed oculi erant rubri, sic morbo oculorum qui debiles erant laborans {3} [erat] {4}, dicitur quod sederit, haec subito apparuit, et subito evanuit, sed usque satis exstans [erat] {4}; haec puella significabat sensum interiorem Verbi, quae ideo tali facie erat, quia a corporeis quae sanguinea faciei erant, et a naturalibus quae flava faciei erant, trahit sua; oculi debiles, rubentes, significant fidem intellectualem eorum, quae non est vera fides.
@1 1185 ad 1189 conformiter auctoris indiciis post 1183 apparent $
@2 ms. vergens$
@3 ms. laborens$
@4 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
- Postea apparuit mihi puella pulchra facie, pergens cito versus dextrum, sursum paulum accelerans, aetate ut in primo flore, non infans, nec juvenis, sed adolescens, veste erat nigra; ea laeta sic festinabat {1} in luce et in lucem, paulo sursum versus dextrum oblique, haec significabat intimiora, quae pulchra et candida facie est, sed veste nigra sed usque decora, quia intimioribus, non apparent exteriora, quae sunt vestes.
@1 ms. festinabit sed cf. A.C. 1872$ - Simul cum hac puella adolescente erat quaedam, quae non mihi apparuit, volans ad dextram genam, nec apparens, modo percipiebam quod ad dextrum faciei latus subito tenderet, percepi hoc sed non vidi, significabat haec intima, quae ad captum meum non perveniunt, sed usque ad perceptionis quoddam: nam intima talia sunt.
- Postea apparuit modo facies, cum nigra intonsa barba, longa, os igneum, et reliquum faciei erat modo pilus niger, sic barba potius tota, quam facies, praeter aliquid seu paucum oris flavum, ad igneum vergens, haec significabat sensum Verbi externum {1} seu literam, quae mortua est, sed usque aliquid vitae habet, quod per aliquid seu parum oris significabatur.
@1 ms. externi$ - Cum itaque percepi, persuasione, quod hae significationes essent visionis, quaerebat quis, quodnam discrimen sensuum Verbi?” ut intelligeretur, quia plerique non admittunt nisi unum sensum, sic interiorem in novo Testamento, et quidem ex causa quoque, quia intimiora passim quoque dicta sunt, nam Verbum tale est, ut aliquibus in locis quoque interiora, tum intimiora, imo intima detegat; ad quod elucidandum mihi datum est dicere, quod ab eo possit cognosci, quid intimum, intimius, interius, et exterius, nempe a bonis operibus, bona opera separatim a charitate interioris hominis, sunt externa, quae similia sunt tali faciei deformi; interiora sunt bona opera, quando ex charitate veniunt, sic ut charitas sit proximi {a}, exque eo fonte veniant opera, et quod ametur proximus, ita ex amore, quod quoque datur apud gentes non instructas; intimiora autem cognoscuntur, dum charitas scaturiat ex misericordia, et quidem eorum, qui sunt pauperes in sensu intimiori, tunc enim a Domino, Qui Solus est Misericordia; intima vero sunt, dum misericordiae inest innocentia, sic ut innocentia sit quae fit misericordia, et misericordia, quae fit charitas, et charitas quae fit bonum in operibus, ita a Domino Solo, tunc primum vocantur fructus fidei, nam Dominus Solus est Innocentia.1748, 7 Martius.
@a h.e. erga proximum (genetivus objectivus)$ - De Rabbino qui apparuit
Apparuit quidam obscurus, seu potius aliquod obscurum, quia ex regione ista veniebat, ut urbe Hierosolyma coenosa, circa Gehennam, de qua prius [745-54, 843-55], sed aperiebatur tanquam porta, ac veniebat in luce nocturna seu stellifera, cumque aperta porta, intraret, errantes stellae sed obscuriores in eo erant, et volabant circum eum a sinistro ejus imprimis; hic accedens ad me, non {1} autumabam, quod aliquis spiritus esset, sed tenebrosa nubes, sed usque accessit propius, seque adplicuit sinistrae meae auri, superne, quam tangebat ore, ut mecum loqueretur, sed non loquutus est voce sonora, sed quasi intus in se, usque tamen eum audiebam, satis manifeste.
@1 J.F.I. Tafel nec$
- Dicebat quod Rabbinus Judaeorum esset, et quod a longo tempore fuerit in urbe ista coenosa, lamentatus valde, quod tamdiu in tali urbe moraturus esset, ubi plateae {1} nihil nisi coenum et lutum, ubi eundum, et quod non alio cibo vesceretur, quam coeno; quaerebam, cur, dum spiritus esset, cuperet edere, dicebat, quod ita videatur ei, quod cuperet edere, et quod tunc nihil aliud ei offeratur, quam coenum, quare valde lamentatus.
@1 imperfectum in ms.$
1196a. Quaerebat itaque quid faciendum, quia, dixit, non invenire se Abrahamum, nec Isacum nec Jacobum, de quibus cum aliqua ei dixerim-quod {1} frustra quaererentur, quia nihil opis ferre possint, et alia, quae arcaniora sunt de iis- {2}
(1197.) dicebam itaque ei, quod nullus alius quaerendus, quam solum Deus Messias, Quem in vita ita contemserant, quod Ipse regat universum tam coelum quam terram, et quod a nullo alio auxilium petendum-quaesivit {3} sollicite, et aliquoties, ubi est, ut cum Ipso loqui potuisset, dixi, quod ubivis sit, et si cum Ipso loqui vellet, quod inveniatur ubivis loci, ubicunque versaretur, etiam in urbe ista, sed instabat, quod cum Ipso in persona loqui vellet, sed quia suspicabantur spiritus caeteri apud me, dolum, abiit. 1748, 7 Martius.
@1 ms. dixerim, quod$
@2 ms. iis,$
@3 ms. petendum, quaesivit$
- [Vide 1196]
- De intimo coelo
Cum postea cogitarem de intimis seu intimo coelo, et mihi obvenit, num ii sancti essent, et sic spiritus sanctus, tunc vox ad me ab intimo coelo, per intermedios, et spiritus, veniebat, dicens, ab iis, quod non sancti sint, sed Dominus Solus sanctus, Qui est Ipsa sanctitas illorum, et nunc quod nullus sanctus sit ex se, quam Solus Dominus, et quod sic aversentur sancti vocari, quia spurci in se.
- Vox emissa venit ex alto, et quidem supra frontis sinciput, quia ex intimis.
- Cogitare quoque mihi dabatur, num aliqui, qui hodie nascuntur, in intimum coelum, possent intromitti, quia haereditaria mala ita sunt multiplicata, sed in cogitatione videbar mihi responsum habuisse, quod qui hodie nascuntur in hac tellure, in intimum coelum venire nequeant, sed quod ex hac tellure, fuerint ex antiquissima Ecclesia; praeter quod ex aliis telluribus, nam innocentiae sunt; in coelo intimiori et interiori etiam dantur innocentiae, sed non tales, innocentiae illae constituunt quasi intimum eorum, sed dicendum est, medium eorum, sicut axem, seu nucleum; nec aliiuid coelum potest subsistere, nisi ejus medium, quasi intimum, sit innocentia, et quod reliqui tanquam peripheriae habeantur, in quas ex medio scaturit innocentia, nam in coelis nullus esse potest, nisi aliquid innocentiae habeat; tum quoque intimum coelum communicat cum intimiori, per medium ejus, nempe innocentias, et sic intimum per intimius cum interiori, inde communicatio potest intelligi, qualis, ab intimis, et a Domino, secundum ordinem, a Domino institutum.
- Intimum coelum est, per quod Dominus, insinuat amorem verum conjugialem, hujus principium seu origo ex intimo coelo est, tum per medium coelorum inferiorum, inde quoque storge, nam coelestes intimi coeli ita amant infantes, multo plus quam parentes seu matres, imo adsunt infantibus et eorum curam habent, imo ut mihi dictum, in utero materno adsunt, et solliciti sunt de iis, ut nutriantur, ita praesunt uteris gestantibus.
- De iis qui venerem exercent, absque amore vero conjugiali, seu desideeio procreandi prolem
Sunt multi, cumprimis in Christianismo, qui quia sero matrimonia contrahunt, et quia puniuntur dum absque legitimo matrimonio prolem concipiunt, et pariunt, qui et quae inde trahunt eam naturam, quod venerem exercere {1} cupiant, absque desiderio prolis, sic quod est medium et intimum prorsus a se excludunt.
@1 ms. exercerere$
- Hoc quia damnabile est, separantur tamdiu a coelis, et dum ad vitae finem in cupidine solius veneris, non amoris vere {1} conjugialis, vivunt, et sic moriuntur, ii post vitam graviter puniuntur, sunt enim spiritus, qui loquuntur modo quadrupede quasi pulsatorio, sed citius et volubilius reliquis, venientes ad provincias organorum generationis in homine, tum in spiritu, indagantes num tales sunt, cumque tales sunt, a provincia ista cum spiritu, seu anima delabuntur, media profunditate, paulum a media linea antrorsum, ex opposito, coeli intimi; mecum loquuti, ibi supinantur, ut caput oblique deorsum, in linteis, et pectora eorum quasi aperiuntur, et crudeliter tractantur, sed supplicium non vidi, hoc solum, quod dein invertantur, capite deorsum, et exteriora seu corporea eorum extrahantur, sic ut longa serie sursum tracta appareant, interiora tamen sursum ducuntur, nempe spirituale eorum, et sic [exuuntur] {2} cupiditate ista prophana venerem solum exercendi libidinis solius causa, absque aliquo desiderio prolis; ita namque necantur ab iis spiritibus, nam loquuti sunt, quod eos necare cupiant, talis est spirituum eorum animus, ut necent tales, quare supinant, et quasi cultris discindunt, putant quoque animae, quod necentur, sed sic exuuntur ea cupidine. 1748, 7 Martius.
@1 in ms. veri in vere emendatum$
@2 sic J.F.I. Tafel$ - Quales sunt phantasiae, tales spiritus adjuncti sunt homini
Commune est, quod quales hominis phantasiae, in talium societate tenetur homo, quoque {a} magis accenditur cupiditate, eo talium spirituum societas major et deterior est; nam vita hominis perversi est phantasia, ita ex phantasiis et cupiditatibus cognosci potest, cum quibus sit, quod multiplici et diutina experientia, mihi notum factum est. 1748, 7 Martius.
@a = et quo$
- Quod societates quandoque de hominis cogitationibus certant, nempe bonae, et malae
Expertus hodie viva experientia sum, quomodo societates coelestes certarent de cogitationibus meis, spiritus qui corporea curant, extus erant, aliquantum supra caput, et ex quolibet objecto sensus, cogitationes et cupiditates formare volebant, appetunt quandoque quicquid vident; bona societas intus me ad semet manifeste trahere volebant, percepi attractionem, tum interea loquuti sunt, num obtinerent. 1748, 7 Martius.
- Quod animae, subtrahant vestes, seque nudent, quando rbitrantur se innocentes esse
Quidam spiritus infestabatur {1} a spiritibus urinae, qui infestare cupiunt omnes, et quaerunt sollicite causam, dumque suspicantur modo ex consortio, aut quodam vitae praessntis actu, judicant illico, et praejudicant, et cupiunt punire suis modis, hoc est judicium primum [vide 1209]; dum autem anima putat se innocentem esse, irascitur, et sibi exuit vestes, imo [se] nudat, ut faciant ei quodcunque velint. 1748, 7 Martius.
@1 ms. spiritus, cum infestaretur$
- De iis, qui in externis sunt honesti, intus vero rapaces
Dantur quidam, qui extrinsecus ferunt faciem et vitam honestam, sic ut nemo suspicari possit, quod [talis] alius sit quam honestus, studet enim omni modo ita apparere, ob causam sui honoris; si affectat ascendere, tunc quoque innatus est timor, ut nulli aliter appareat, tametsi intus tales sunt, ut si unumquemvis spoliare possent suis bonis, id cum delectamento facerent; ii quamvis nnn faciunt id, usque cupiunt facere, sed honor sui, et leges societatis, praeter alia arcent, ne id in actum exserant: si itaque non patesceret prorsus mundo, tunc absque conscientia id facerent, et forte etiam fecerunt, dum potuere scire, quod non detegeretur, etiam per alios simile facere, non timent, modo culpa in eos redundat, qui faciunt, ac ipsi non in culpa appareant: quare ii sunt tales, sicut fecissent actu, ac insuper additur dolus, quod clam id facere cupiant, aut per alios.
- Tales in altera vita volunt insontes esse, quia dicunt se nihil mali patravisse, quod detectum est, sed vixisse honeste, et inculpatos, iidem quoque vestes solent exuere, et dicere se insontes, sed dum in externis sunt: tales in vita quoque nec Dominum timent, nec cogitant de altera vita.
- Dum autem examinantur tales ab angelis per spiritus, tunc auditur in singulis vocibus, si tales sint, ut dum describitur eorum vita, tunc si tales sint, ex singula voce, percipitur clare, num ita sit, dum enim sermo fluit facile, tunc consentiens est cum actis eorum vitae, dum aliquid non fluens, tunc illico aliquid discrepat, ideo ex iis constare satis potest, quales sunt, praeter quod angeli, ex Domino scire ad amussim, possint, quales sint, hoc judicium est alterum [vide 1206], nempe interiorum hominis, sed modo vitae ejus moralis, non autem spiritualis.
- Tales, de quibus dictum, in altera vita, socios, quoscunque offendunt, absque conscientia necare volunt, tenere sibi videntur securem seu malleum habere in manu, et alium spiritum supinatum coram iis, percutere, usque non ad sanguinis effusionem, quia timidi sunt mortis sui {1}, sed usque absque conscientia crudeliter percutiunt subjacentem sibi supinatum, nec possunt instrumentum istud e manu sua projicere, quod volunt, ne videantur tales, sed usque jugiter ita facere tenentur, ut eorum ferocia animi, coram spiritibus et angelis appareat.
@1 incertum in ms.$ - Praeterea facies eorum apparet multis stellis errantibus stipata, adeo ut tot essent in facie ejus, ut mirarer, sed postquam ita percussit, et mihi dictum, quod stellae istae errantes significent apparentiam honesti, in externis. 1748, 7 Martius.
- [Vide post 1213]
- {1} # # Tales sunt, dum in sua crudelitate sicca, quia absque sanguinis effusione, in media distantia sub pedibus, paululum versus anteriora, dum autem in externis, ita in simulatione honesti, tunc sunt supra frontispicium, paululum antrorsum, nam honores affectant, quorum causa simulant honestos; facies ejus stellata apparuit non procul a facie mea, [versus] ejus sinistrum latus, quod significat lucrum. 1748, 7 Martius. Pedes eorum percutere sibi videntur, praeter alia quoque quae ossa sunt.
@1 indiciis auctoris conformiter, paragraphum 1213 huc transposuimus $
Quod ii qui comparant divitias modis dolosis, nusquam ditescant, sed pauperes fiant
- Praeter quod a plurium actis hoc constet ut veritas, et tam familiare sit, ut in vulgo notum sit, quod “male parta ad tertium haeredem non veniant {a},” usque tamen plerique nihil curant, quibus modis opes conquirant, ita increduli et coeci; usque tamen hodie quoque ab angelis mihi confirmatum est, quod res se ita habeat, quod opes male partae diffluant ita, ut nesciant ipsi quibus modis, ac caeteri vero ditescant. 1748, 7 Martius.
@a vide Spiritual Diary, Bush|Smithson 1883, vol. 1, pag. 385, annotationem 2$ - De intimioribus
{1} Angeli interioris coeli nec ita credunt omnia et singula a Domino existere et provideri, quare admittunt casus, at angeli intimioris coeli, nullos casus admittunt, sed omnia et singula, etiam minima, a Domino provideri credunt, sic quod contingentium series sit Providentia; proinde tam pauca credunt ab hominis prudentia existere, ut sint quasi nihili, aut sicut pulvisculi nigri parvi in sereno coelo; interioris coeli angeli, id quoque percipiunt, et credunt intellectualiter, cumprimis ex principiis, sed usque non est eorum intellectus status ordinarius, quia naturalia spiritualibus conjuncta habent, quare dum naturalia praevalent, a fide intimiorum detrahuntur quasi, sed quum naturale eorum ut servum est, tunc spirituale est quod lucet, et confirmat, quod verum sit.
@1 1213 conformiter auctoris indiciis post 1211 transposuimus$
- Quare, quando et quamdiu naturale praedominatur, nusquam homo credere potest intimiora fidei.
- De duodecim discipulis Jesu
Disquirebatur inter spiritus de discipulis, ut instruerent eos qui erant ex tellure Jovis, quare inferioris conditionis homines, ut piscatores, eligerentur, non autem ex doctioribus, et quia audivi eos, huc referre liceat, nempe quod tunc temporis plerique imbuti essent nugis et similibus, adeo ut non capere possent ea quae sunt fidei, sicut indocti, qui melius ea capiunt, et credere possunt, ideo prae doctioribus, electi sunt.
- Et quod duodecim, ex ea causa, ut unusquisque repraesentaret id quod tribus Israelis, sicut Petrus fidem intellectualem, Jacobus charitatem, et Johannes fructus charitatis, ita reliqui, quare tales electi sunt, qui similes essent iis, quae repraesentabant. 1748, 7 Martius.
- Quod per vastationes solum potentia obtineatur
Cum spiritibus loquutus sum, qui in vastatione erant, et desperabant, quia non credere voluerant, quae dicebantur, de eo, quod per vastationes solum potentia obtineatur, ut esse possint angeli, et antequam tantum potentiae dono obtinuerint a Domino, ut duci quirent sicut angeli, non admitti possint, et quod potentiae impletio erit, ante admissionem, ideo vastatio, tum postquam angeli facti, ex eo, quod perplura adhuc naturalia spurca sunt, quae rebellant, et quasi fermentant, in consortiis, dum solvuntur, ideo emittuntur, et rursus admittuntur; et quod nusquam ita impleri queat potentia, quin {1} jugiter solvenda sunt, et sic meliorescet: quare nihil praeter facultates sunt, quae a Domino, donantur spiritibus {2}, ut queant duci in vero et bono, quae superadditae sunt, et sic dum aequilibrium faciunt, tunc, cum in vero et bono ducuntur a Domino, videntur sibi boni, et quod mala et falsa, sint deleta, quod tamen ita se non habet. 1748, 7 Martius.
@1 J.F.I. Tafel quia$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$
- Quod animarum cogitationes et facta similiter detegi queant ac Hominum
Examinarunt animas, sed ita ut non rescirem quid cogitarunt, et quid fecerunt in vita, sed dictum mihi est ab angelis per spiritus, quod animae hominum aeque possint explorari, quid in vita cogitaverint et fecerint, ac homines {1}, de quibus passim, nam similis paene ratio est, sed quod ita non liceat, ex causa est, quia tunc inter spiritus, qui tam judicare quam punire cupiunt, absque respectu, et sic absque judicio, quare non permittitur. 1748, 7 Martius.
@1 ms. hominum$
- Quod liceat judicare de hominis interioribus {1} quae spectant ejus vitam civilem
Aliquoties cum spiritibus in sermone fui, num liceat de hominis interioribus judicare, et consentientibus iis dictum, quod judicare liceat de vita eorum civili et morali, non autem de spirituali, de quo Solus Dominus judicat, quia Solus novit, vitam eorum civilem et moralem licet explorare, ex verbis eorum et actionibus-nam {2} societates formantur in mundo-ut {3} sciatur, num societatem inire cum iis liceat, ex variis causis et finibus, aliter homo, in tali statu rerum, facile seduceretur in mala, et spoliaretur omni bono. 1748, 7 Martius. Per moralem vitam intelligitur omne honestum quoad societates, at quomodo virtutes morales cooperantur cum fide, et qualis sit quoad interiora respectu fidei, de iis non potest homo judicare.
@1 ms. interiorioribus$
@2 ms. actionibus, nam$
@3 ms. mundo, ut$
- Judicium spirituum
Sunt spiritus, qui urinariam {1} provinciam constituunt, crassiores eorum omnem animam, quam offendunt, examinant, ac mulctare et punire cupiunt, sed judicium eorum tale est, ut quicquid iis apparet disconveniens, et coram iis reprobum, hoc culpant et castigare student, absque circumspectione circumstantiarum, nam non longius quam ad externa vadunt, quales circumstantiae sunt, non curant; tametsi anima in culpa non sit, sed modo a societate apparet ut ejus, sicut quandoque fieri potest, id tribuunt ei, et inhaerent, quare nihil permittitur eorum judicio, nisi quod intus tale sit, quod ii ignorant; et sic nisi Dominus regeret omnes, et singula, tunc nullus mortalium evitaret tale judicium; supra Gehennam sunt, se extendunt non procul a facie, in cujus plano sunt, versus Gehennam, sed superne; hoc ideo potest vocari judicium Gehennae [Matth. XXIII: 33, vide 852]; quales sint ex comparatione phantasiarum et vitae eorum, cum operatione renum, ureterum, et vesicae constare potest. 1748, 8 Martius.
De Loquela angelica {2}
Non facile est describere loquelam angelicam, quia vocibus utendum, quibus significantur ea quae corporea et naturalia sunt, inde ideae corporeae et naturales, et quidem secundum cujusvis conditionem, talis enim est, ut si angeli dictarent voces, et sic scriberentur, quod ii nihil intelligerent aliud quam sensum vocum, abstracte ab omni idea naturali et corporea, dum spiritus et homines, idem intelligerent naturaliter et corporee; sicut ea quae correspondent in gradu interiori.
Miratus sum, quod cum angelis nec cogitare nec loqui potuissem nisi {3} […]
@1 ms. urenariam$
@2 hoc caput cum non numeratis paragraphis deletum esse videtur$
@3 ms. ni$
De Loquela angelica
1221a. Miratus sum quod non cogitare et loqui potuerim cum angelis, nisi per spiritus, praeter quod daretur aliquantum scire modo quod angelicum esset, et secundum intimam meam perceptionem quandoque putare potui, quod angelice cogitarem, sed usque non erat.
- Angelica loquela, seu cogitatio, est interiorum, quae spiritus non intelligunt, nisi exuti sunt crassis naturalibus, nec possunt capere, quia crassa naturalia adhaerent, et ea faciunt omne eorum.
- Interioris coeli angeli similiter nec possunt intelligere quae cogitant et loquuntur angeli intimioris coeli, nam abstracta sunt ab iis, et quasi exuta iis, quae faciunt omne apud illos.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. Interiores coeli angeli $ - Merum corporeum est quod voces proxime continent, inde constat, qui solum in {1} aequivocis ponunt elegantiam, tum in eloquentia et poesi, quod sint modo corporei.
@1 ms. in in$ - Verbo non exprimi potest qualis est, sique exprimeretur, homo nullam ejus ideam capere potest; in quolibet sensu vocis, seu vocum indefinita sunt, quae capiunt angeli, dum homo vel spiritus non nisi quam corporea et mere naturalia.
- De iis qui unice studuerunt naturalibus in vita corporis
Sunt multi, cumprimis faeminae, quae in decoris ponunt omne, nec cogitant altius, sicut in decoro apparatu ciborum, in vestitu, in gestibus, in loquelis, et similibus, nec curant essentialia, quia in talibus omne ponunt, nec curant quid vita aeterna, quid fides.
- Hoc quidem faeminis ignoscitur, usque ad aetatem juvenilem, sed si usque in aetatem adultiorem et ulteriorem vitae in his perseverant, quando aliter intelligere possunt, et quando cessavit ardor et cupido conjugii, tunc trahunt naturam, quae manet post vitam.
- Eae {1} apparent tunc longis et expansis usque ad medium corpus comis, quas quoque pectere cupiunt, in iis enim cupidinem habent, et elegantiam ponunt, nam comae significant talia naturalia, quae formalia sunt, caput autem et facies non apparet nam circumfusae sunt comae, facies enim essentialia significant; praeterea etiam apparent nudae circa mediam corporis partem, quod significat, quod amaverint similia, et putaverint ea pulchra.
Tales itaque apparent aliis, quare illico cognoscuntur quales sunt, nec possunt associari quam similibus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. Ii$ - Ita sunt quasi furiae, dum scilicet in similibus omne suum posuerint; spiritus illico judicare possunt, ex coma, ejus colore, longitudine, diffusione, et caeteris, quae comam concernunt, tum a corpore, ejus nuditate, quousque patet, et quae partes imprimis exstant, et quas recondere volunt, quales fuerint in vita; inde quoque animae se cognoscere quoque possunt, nam prius scire debent quales fuerint. 1748, 8 Martius.
- De iis qui continue reflexiones faciunt in altera vita
Sunt quidam, qui in vita corporis, assuefacti et ea natura imbuti sunt, ut reflectant super omnia, quae audiunt, et quidem eo fine, ut inde percipiant causas, quidam tales sunt, qui non haerent in objectis, sed de objectis intrinsecus cogitant, non in malum, nec in bonum, sed solum studio, quo delectantur.
- Tales in altera vita sortiuntur locum quendam profundius, antrorsum, paulo versus sinistrum, ibique videntur stare, et cogitare, nec curant, si alii spiritus eos lacessere cupiunt, prudenter respondent, et quidem ex causis et principiis; iis datur veritates loqui a Domino, quamvis putent id ex semet, et quod sic per reflexiones ea hauserint.
- Describitur ab iis locus, quod amaenus sit, herbaceus, sicut campi Elysii, nec volunt a quoquam turbari, quia delectationem {1} habent in cogitando, dumque spiritus eos lacessunt, non ita timent, sed se tutos dicunt, quia sciunt quod Dominus tutetur eos.
@1 ms. delectionem$ - Quidam spiritus cupiebant eos ibi lacessere, ex familia urinatoriorum, sed non potuerunt in locum illum intrare, modo cum ad peripheriam istius regionis veniebant, expandebantur sicut tenuis nubecula, quae se circum eam regionem a parte dextra, respectu mei [movebat,] {1} quae nubes tenuis se sinuabat, et tandem in spiralis seu helicis formam, et sic sursum, ac recessit {2}, interea spiritus incipiebant lamentari, quod per ambages lati, nescirent quo vaderent: quare ii in loco isto tuti sunt, nec a judicio isto corporeo et materiali lacessi permittuntur. 1748, 8 {3} Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. recissit$
@3 sic J.F.I. Tafel; in ms. ob maculam illegibile$ - Quid significat minimum velle esse, et quod is sit maximus {a}
Ex pluribus constare potest, quomodo hoc se habet, non enim debet cupere minimum esse, ut sit maximus, tunc enim spirat et cupit maximum esse; sed exinde constare potest quid sit, nempe quod ex corde aliis velit melius quam sibi, sic ut potiora aliis concedere velit; et servire aliis, eorum felicitatis gratia, ex nullo fine sui, sed ex amore. 1748, 8 Martius.
@a cf. Matth. XVIII: 4, XX: 26-28, XXIII: 11-12; Marc. IX: 35, X: 43-45; Luc. IX: 48$
- Quales fines vitae sint constare potest in morbis dum mors imminet
Quicquid amat homo, hoc timet amittere, ideo in morbis dum mors imminet, imprimis sciri potest, quae amavit, seu qui fines in vita, ut si affectat honores, ac in iis delitias posuit, tunc maxime timet mori, tum quoque in mortis lecto loquitur de similibus, ex quibus habuit delitias, sic ut non abstineant a similibus negotiis, ita addictus est usque sibi; similiter etiam qui in possessionibus, lucris, aliisque mundanis delitias habet, tunc cogitatione iisdem inhaeret, ac disponit in puncto mortis de iis, per testamenta et similia, at vero qui talia nihil curat, is floccipendit ea, et modo de salute aeterna cogitat, ac caetera pro vilissimis aestimat, sic ut non dignis memoratu, si vel foret universus mundus.
- At vero propter liberos non velle mori, hoc naturale est, tam in bonis quam in malis, nam mali quoque amant suos liberos, sed propter fines, qui in iis praevalent, ut nempe emineant honoribus, et sic porro.
- Mali quoque in puncto mortis possunt floccipendere mundana, et propria, et solum cogitare de aeternis, sed hoc fit in desperatione vitae, dum nempe nullam spem vitae amplius videt, tunc quoque pie potest loqui, et contemnere mundana, sed rarius qui sui amore ducuntur.
- Qui autem nihil curant mortem, ex amore sui, ut famigerati sint {1} post vitam corporis, et qui simul tunc mundana nihil curent, [in iis] {2} alia causa est, ut qui volunt heroes salutari, nam mori sic cupiunt. 1748, 8 Martius.
@1 ms. famigeratus sit$
@2 sic J.F.I. Tafel$ - De examinatoribus interioribus, seu de judicio interiori
Sunt qui judicium constituunt interius-sicut {1} ii qui constituunt provinciam renum et ureterum, judicium exterius-ii {2} qui interius, constituunt provinciam istius partis cerebri, ubi ejus sunt excretiones, quae in cerebro plures sunt, nempe intra piam meningem inter volumina, tum inter fibras, [eae] quae exprimuntur in processus mammillares, tum versus laminam cribrosam, et excernuntur in vivis per foramina inter meninges, et inter fasciculos fibrarum, in mortuis ea clausa sunt, quare nec succedunt: sunt quoque excretiones quae derivantur in ventriculos magnos, ubi pituitosa, cum spirituosis.
@1 ms. interius, sicut$
@2 ms. exterius, ii$
- Sunt qui has provincias constituunt, et apparent supra medium caput directe feree ad mediam distantiam, qui {1} tales sunt, quod scrupulos quasi conscientiae movent, et insinuant homini, in rebus, in quibus aliquid dubii offenditur, quod putant esse debitum, et sic peccatum, in permultis, et sic gravant conscientiam, in iis, in quibus non gravandi sunt, quorum similes plures sunt in mundo, et vocantur conscientiosi, nam quid vera conscientia, non ita sciunt, sed in omni, quod obvenit, ponunt conscientiam, sicut exempli causa, si quis in exteras regiones proficiscitur, et opes suas impendit rebus magni pretii, tunc gravare possunt conscientiam et solo isto scrupulo, quod patria sic opibus ejus privetur, quae tamen ibi remanere debent; sic in perplurimis aliis, nam posito tali scrupulo ut thesi, nunquam desunt confirrantia et sic gravantia, quasi conscientiam, cum vera conscientia sit, ratiociniis istis opposita, quod si non impenderet, gravatur omnino conscientia, sicut omnes, si nossent, confiterentur; similiter, si in dubium conscientiae vocetur, quod opes sic impendat rebus maximae utilitatis, et tamen sic priventur haeredes iis, quibus {a} secundum legem, ut apparet, devinctus erit; praeter innumera similia; qui tales in vita sunt, ii in altera vita provinciam istam constituunt, et continue, dum adsunt, conscientiam similium gravant, et quidem usque ad dolorem; et quia expendunt modo affirmantia sui scrupuli {2}, nihili aestimant utilitates summas, quod eae praeponderent.
@1 ms. distantiam; qui$
@2 ms. scrupili$
@a intelligendum iis haeredes, quibus$ - Imo quoque tales anxietatem inducunt sensibilem parti abdominis corporis, seu diaphragmatis regioni, sic ut anxietas percipiatur, dum agunt; iidem quoque in tentationibus hominis similes anxietates inducunt, et dum iis permittitur, intolerabiles, quas per aliquot dies in tentatione sustinui, et nunc quoque, sed leviter, sensi; quae anxietas ab iis venit, quia tales sunt; nec iis est extensio cogitationum, ut acquiescant in utilioribus ac necessariis.
- Cum iis hodie quoque loquutus sum, qui aggravare tentabant conscientiam, nec potuere ad rationes attendere, quia {2} tenaciter permanent in sua opinione. 1748, 8 Martius.
@1 nisi legeris quin$ - De statu animarum, quod putent se in corpore esse
Ut passim prius [207, 364-65, 400], animae putant se non aaiter ac in corpore esse, quod vocant homines, sic quod homines sint, nec nisi per reflexiones datas, agnoscere possunt, quod spiritus, de qua re etiam nunc cum binis loquutus sum, qui putarunt se vivere in mundo, quicquid enim in corpore, etiam retinent, nempe omnes suas cupiditates secum habent, quae eorum sunt {1} vita corporea, praeterea etiam appetitus, sicut appetitum edendi, cum vident cibum, quem cupierunt in vita corporis, sic nunc unus eorum affirmabat, cum videret quod comederem {2}, et dixi iis, quod sensus quoque retineant, sicut visum, auditum, olfactum, et tactum, ita sensibilem ut in corpore, et sicut corporeum; ulterius cum iis loquutus, quod nihilominus sint spiritus, quod scire possent per reflexiones, et quod nunc non opus habeant, curas habere corporis, sicut in mundo; in mundo solum sunt victus, vestitus, et domicilium, quae curae hominum sunt, et nunc, [dixi,] quod propter solum victum, vestitum, et domicilium cupiant [homines] universum possidere, cum [tamen] paucissimis contenti esse possent: et nunc in vita ut spiritus, nullo eorum opus habent, quare nunc vacare possunt coelestibus. 1748, 8 Martius.
@1 ms. est$
@2 ms. commederem$
- De fide et bonis operibus
Cum quibusdam, in vita doctis theologis, loquutus sum de fide et bonis operibus, quod dicant fidem solam salvare absque bonis operibus, et quod opera damnent, quod hae formulae loquendi absque explicatione sint periculosae, cumprimis indoctis, fides enim est quae salvificat, quia fidei inest vita, nempe Dominus, Qui sola est vita, quare Ipse salvificat per fidem, et quum fides [est] non possunt quin charitatis opera praestent, absque iis est sicut arbor sine fructu, solum folia ferens.
- At vero dum in operibus ponitur meritum seu justitia, tunc non fides inest operibus, quia non est fidei credere quod homo mereri ex se salutem queat, seu se justificare per opera; cum itaque talis fides est, et sic in operibus, tunc damnat hominem, quia ipse homo est in operibus, et sic sui amor, et injustitia. 1748, 8 Martius.
- De infernali turba in Camera obscura
De infernali turba dolosa in hac camera a tergo fere, prius videas [909], ubi nihil aliud agunt, quam consultant, quomodo fraudulenter decipiant eos, qui iis obveniunt, cum hac turba loquutus sum, quod aliqui mirati, quod cum iis loqui permitteretur, sed respondi, quod mihi id concessum sit, etiam cum pessimis diabolis, quia mihi nihil nocere possunt, aliter si nocere possent, tunc aversatio adest, ac timor, nullus autem mihi timor inesse pro iis potest, quia a Domino tutus sum; quare nusquam cum diabolis, si loqui mecum vellent, id vetitum est, ut quoque scirem, qualis eorum vita, et quale infernum; praeterea etiam iis dicere dabatur, quod per colloquutionem cum iis, scire possunt quales sunt, ii enim non aliter sciunt, quam quod in vita corporis sint, nam corporei sunt; praeterea quod sic de semet instrui queant: ac praeterea quia sunt in inferno, potius miserendum est, quam iis aliquid malum faciendum, si enim non loquerer, et si dura loquerer, sicut quaedam animae ex vita corporis secum traxerunt, tunc superadderentur iis supplicia, quod contra misericordiam et charitatem foret, nam etiam iis bene velle, christianum est: praeterea quoque quidam in vita mihi cogniti, et non creditum, quod infernales fierent, erant.
- Ad eos loquutus dicere dabatur, cum quaererent ubinam essent, putantes se adhuc maximi esse, contemnentes prae se reliquos, quod in infernali camera, quod iis quoque per varia monstratum; cumque vellent in alias societates transire, et sic non teneri ibi, sic ut liberi essent, iis dictum, quod nequeant alibi esse, imo si liceret iis exire quocunque vellent, quod usque in eandem societatem, ita in infernalem Cameram ex se relaberentur, sic ut ii essent, qui se praecipitant illuc, nam non desistere possunt a simili fastu, et simul dolis; ut id scirent, emissi sunt, ut circumvagarentur, sed illico ex semet relapsi sunt, nam talia captivum tenent animum, et {1} remittunt. Amant in obscuro esse, dicunt id delitiae, ut nemo audiat.
@ms. animum; et$ - Iis quoque dictum, si in alias societates venirent, nunc illico cognoscerentur, et sic ab iis sicut spumae, ejicerentur, nam post {1} primam vitae post mortem periodum, de qua prius [1092-1109], dein postquam toties rejecti sunt a societatibus aliorum, tunc trahunt quasi notam, sicut Cainus [Gen. IV: 15], quod ubicunque veniunt, cognoscantur, non solum ex dolis et fastu, sed etiam ex aliis signis, sicut ii, quod facies eorum non appareat amplius humana, sed sicut calcareum griseum, prorsus sicut nihil vitae haberent, sed forent sicut statuae: alii aliter; tametsi sibi non ita apparent, sed sicut homines, usque aliis, ita, cum varietate secundum eorum animos; praeter alia indicia, quae successive contrahunt, sicut dum puniuntur.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. postquam$ - Quidam quoque fastuosi, dum apparent, animum suum mihi manifestant illico, apparent, nempe ex animo eorum, sicut magni, et caeteri omnes respectu eorum, sicut parvi et quasi nihili, sic contemtibiles, sed quum is id putaret, quod omnes nihili essent respectu ejus, tunc missus est, spirituali repraesentatione, inter contemtos, et sic visus sibi parvus, et alii majores, quod summopere indignatus, sed usque exinde reflectere potuit, qualis esset; et sic iterum inter infernales remissus. 1748, 9 Martius.
- De spiritibus intra triangulare spatium
De spiritibus, qui terrificant alios, et eos mactant, cremant, et misere tractant intra triangulare spatium ducens ad utramque Hierosolymam, seu de latronibus ibi, prius videas [728-32, 749-54]; pessimi sunt qui vagantur ad sinistrum ad latus vergens ad Hierosolymam coenosam, de qua prius [748, 750], ii non solum per suas diras phantasias homines, cumprimis Christianos, repraesentant sicut mactatas oves, quas suspendunt, capite deorsum, cum sanguine, et {1} sic circumflectunt super contum a quo suspendunt ovem sic excoriatam, [sed] et tali spectaculo delectantur.
@1 ms. sanguine et$
- Ii quoque non ita terrorem incutiunt, ut latrones istius spatii seu deserti, de quibus prius [761], sed per phantasias vitam obviis quasi adimunt, quod percepi, sicut interiorem respirationem vitalem corporis auferrent, ut nisi id scirem, paene induci potuissem [credere], quod vitam mihi adimere potuissent; spiritus, qui in phantasiis adhuc vivunt, vix aliter putant, sic enim angustia mortis {a}. 1748, 9 Martius.
@a intellexerim angustia mortis [affici se putant]$ - De spirituum multitudine, quae concurrit ad unam solum actionem hominis
Mirabile est, quod tanta multitudo spirituum concurrat ad unam modo actionem hominis, qui nec aliter putant, quam quod ii homo sint, et ii agant, sicut ad unam modo repraesentationem, de apparentia faciei mei, tunc mihi ostensum quanta multitudo sit-ordine {1} enim mecum loquuti sunt, et dixerunt, quod ii putarent id agere-tum {2} quid unusquisque conferret a summa fronte ad collum usque, sic cum varietate, nam similiter ac ii agebant, mihi repraesentata est mea facies , et ordine loquebantur mecum, dicentes quod non putarent aliter ac ii agerent; sed ex tam multis usque una repraesentatio exstitit, cum tamen tot spiritus concurrerent.
@1 ms. sit, ordine$
@2 ms. agere, tum$
- Quidam eorum dicebant quod agerent sicut ex se, et sic putarent quod ii essent, qui agerent, alii vero qui supra caput, quod concurrerent, non agendo, seddquasi sequendo; quibus dixi, quod usque non sit nisi eorum phantasia, non enim ii {1} possunt esse corpus meum, sed quod meus spiritus, non illorum, corpore indutus sit, ad quae nihil respondere potuerunt.
@1 forte deletum in ms.$ - Praeterea quoque manifeste appercepi, quod singuli spiritus, quoque essent subjecta repraesentationum similium aliorum spirituum, ita nusquam soli, sic ut centra sint actionis plurium, quare unusquisque spiritus erat cohors, ita quot spiritus, tot centra plurium, sic unusquisque; quod mirabile cuivis videri potest, imo incredibile, sed quia simile existat in unoquovis membro, musculo, parte corporis, tum simile in natura, inque atmosphaeris, tum simile in vegetatis-quod {1} nusquam unum esse {2} quid possit nisi a pluribus, et quod nihil non in societate, et mutuo consortio, et quod separatim a consortio, nusquam aliquid agere possint, minus ad rem singularem, et sic ad communem conferre possint-inde {3} potuissent homines, si tali scientia instruerentur, scire, quod hoc non incredibile sit, et quod sic coelum spirituum, ac {4} angelorum, sit connexum, nempe per mutuas consociationes, quae simul sumtae formas communes constituunt, et hae sic ordine universalem. 1748, 9 Martius.
@1 ms. vegetatis, quod$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. esset$
@3 ms. possint, inde$
@4 ms. ace, quod forte stabit pro atque$ - Quod etiam mali et increduli, in consortio cum bonis spiritibus vera loquantur, imo credant
Audivi binos qui infernales erant, et usque tamen vera loquuti, sicut a scientia, sic ex fide, tametsi infernales essent, et alioquin id nec scire minus credere possent, et per experientiam vivam mihi ostensum est, quod tunc in consortio bonorum spirituum sint, ita ut loquantur ab iis, tanquam a se, nam mali non aliter sciunt ac scire volunt, quam quod ex se omnia habeant.
- Semel quoque eram in consortio angelorum, et tunc fidem habui firmam eorum, quorum {1} extra consortium angelorum [fidem] habere non potui: quare facile est Domino alicui fidem dare, et quidem, ut homo putet se quoque fidem habere, sed quia interiora ejus non conspirant, et vita ejus repugnat, hoc non secundum ordinem existit; inde quoque concludi potest, quomodo a Domino, mentes humanae ducuntur et flectuntur. 1748, 9 Martius.
@1 ms. quae$ - De quodam versuto et doloso, ejusque vita, et supplicio {1} in vita altera
Quidam erat in Camera infernali [vide 909, 1246-49] cum aliis, inter dolosos, et facinorosos in vita, nam ibi nihil nisi machinationes habent, et nectunt dolos, objecta dolorum sunt quaecunque se offerunt, similem vitam ibi ac in mundo agunt.
@1 ms. suplicio$
- Quidam inde ad me adductus est, et mecum loquutus, et quidem ex multis percepi, quod dolosissimus esset, tam ex subdolis ejus machinationibus, quam ex apertis, tum ex sphaera ejus activitatis, ex qua spiritus quoque cognoscitur, de qua alibi [973-82]; sed usque non potui inde aliquid certe {1} concludere; cumprimis quia nulli tribuendum est aliquid mali, minus judicandum; quia interiora hominis nullus nisi Solus Dominus novit.
@1 J.F.I. Tafel certi$ - Postea idem spiritus suppliciter oravit, ut liberaretur a carcere isto infernali, et quidem satis ex animo, tunc plures rationes allegans, ut si mala cogitaverit, hoc non posset hominem condemnare, cum nihil in vita mali patraverit, quia a nemine potest reprehendi, praeter similia; orans itaque ut in alias societates, seu proborum spirituum mitteretur. Hoc quoque ei permissum erat, putabat enim, quia in proborum consortiis in mundo potuisset quoque esse, quod similiter {1} in illa vita, sic quod simulare posset bonum, sicut in vita corporis, et inter eos esse, et amari; permissum itaque erat, ut intraret in consortium bonorum spirituum, supra frontispicium, in quorum consortio se tenere voluit, et coegit se, ut similis iis esset, sed usque non diu potuit, renuentiae in singulis animadvertebantur; quare conquestus, etiam petiit, ut ei adjungerentur ii spiritus, ut potuisset melius cogi ad consentiendum iis, quod etiam permissum; sed usque similiter renuentiae in singulis animadvertebantur, sic ut dimitti peteret, et in alias societates venire, vel {2} in conclave quoddam, ut solus esse {3} posset, et sic tutus, ita missus est in conclave arcuatum longum, ac ibi in sella sedens, circumrotabatur, quod significabat, quod versabilis {4} esset, nec in aliqua societate tali interesse posset; tandem rediit ad me, et quia eum in cameram infernalem adhuc detrudere vellet {5}, et is insisteret, quod innocens esset, ideo cum eo mitteretur, in gyros huc illuc, ad dextram et sinistram rotatus [est], et in gyros repugnantes, hac et illac versos, quod significabat similia, quod nullibi morari posset, quia inculpatum se putabat.
Praeterea tamen remissus est in cameram infernalem, et quidem in priorum consortium, sed ii non eum tunc admittere volebant, conquesti de eo, quod tunc sicut prius, nam dolos nectere ut prius, cum iis vellet, quare ejecerunt eum, ex causa, quia supplex oravit, et se inculpatum putavit.
@1 ms. simililiter$
@2 ms. venire; vel$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. esset$
@4 J.F.I. Tafel versatilis$
@5 sic ms.$ - Quidam spiritus tunc supra caput, qui satis probi sunt, volentes [erant] judicium de eo ferre, sed non potuerunt, quia nesciebant, qualis esset; verum usque qualis esset, tunc detectum est: in inferiorem terram, anterius paulo quam dexter pes, satis profunde {1}, demissus, et ibi scrobem ejecit, tanquam ii, qui mortuos sepeliunt, ut ibi mortuos injicerent, ita statim suborta suspicio, quod aliquid lethale in vita commiserit, dein apparuit feralis lectica, nigris pannis strata, qui impositus non apparuit, sed paulo post, unus ex lectica surgens ad me venit, narravit, pie, quod mortuus sit, et arbitratus quod veneno ab eo fuerit necatus, quia apud eum vespere fuit, et biberit vinum, et mox cum domum venerit, laboravit mortifero malo, et tunc cogitaverit de eo, quod biberit ibi venenum, hoc circa mortis horam cogitavisse se narrabat, nesciens tamen an suspicio esset, loquens admodum pie, et dixit, quod fuerit homo parvae conditionis, et si {2} id fecerit, quod tunc fecerit ex causa tentandi venenum, quo alios forte necare vellet, ita de eo nihil mali loquutus est, contentus quod mortuus esset, quia si diutius vixisset, fortassis plura commisisset peccata.
@1 ms. profundu$
@2 ms. sic$ - Cumque spiritus id audivit confessus est quod tale commisit in vita corporis, et quod conscientiae morsu eapropter cruciatus fuerit, nec ausus confiteri sacerdoti, sui honoris causa.
- Post confessionem istam, haec punitio sequebatur, quod bis involutus esset atrae scrobi, quam effodit, et inde factus niger spiritus, sicut Aegyptii mumi, tam facie quam corpore, et sic sublatus in altum, circumvolitans, et coram angelis manifestatus, qualis fuerit, et qualis diabolus esset; sensi quoque adventum ejus ad me, quod nunc frigidus esset, sic inter infernales frigidos.
- Angustiam seu dolorem ejus conscientiae etiam percipere mihi dabatur per communicationem, quae gravis erat, sic ut me satis afficeret.
- Dixit etiam quod nunquam de aliquo homine bonum quid exquirere voluisset, sed modo malum.
- Et quia talis fuerat, etiam privatus est rationalitate sua.
- Mansit id apud eum in altera vita, quod innocentes imprimis vellet interimere, qui nempe nihil ei mali egerunt, sed boni, vindictae admodum cupidus erat. Miratus quod talia post mortem detegerentur, cum putaret neminem {1} in coelo, quia nemo in terra, id sciret, sed cum ei diceretur, quod dum morsu conscientiae cruciaretur, quod tunc omnino ii spiritus id nossent, qui inducebant ei talem cruciatum, nihil respondere potuit, sed agnovit. 1748, 9 Martius.
@1 sic ms.$ - De Muco narium
Sunt qui excretiones pituitosas seu {1} viscosa referunt, quae nempe e cerebro per meninges et fibras fasciculatas in nares excernuntur, tum simul glandulas naris, et quae tunc densantur et tenacescunt.
@sic J.F.I. Tafel; ms. sed$
- Qui mucum narium referunt, sunt ii, qui tenacissime cupiunt vindicare, ex odio semel capto, sic ut nullam rationem admittat, seu apud quos nulla ratio invenit locum dissipandi semel captum odium, quod spirat non nisi quam mortem alterius, nam tunc nihil aliud in animo gerunt et volvunt; ii sunt viscosus iste mucus narium.
- Idem spiritus, de quo detectum, quod innocentem quendam veneno necaverit [1260-66], is apparet fuisse talis, ut desistere [nequiret] {1} ulla ratione, utcunque vera, a cupidine vindicandi usque ad mortem, is jacuit apud me, et talis erat, ut omnes rationes, quae dicerentur, nequicquam valerent, sic ut non intrarent in ejus perceptionem, sed essent quasi nihil, usque dum, hoc percipiens, percepi, quod non similis esset homini, qui hominum rationes admittit, et mente volvit, sed similis bestiae.
@1 sic J.F.I. Tafel$ - Interea nihil aliud cogitabat intus, quam vindictam, et quidem ita latenter, ut nihil perciperem, quid cogitaret, excitabat in quolibet suo {1} objecta, ex meo animo id quod in malum et sic in odium pervertere posset; et sic se pascebat continuo, imo tenebat aliorum spirituum cogitata ita vincta, ut non solvi possent ab iis, quae is dissipavit, quod in me quoque appercepi, nempe quod interiores meas cogitationes potuisset detinere quasi fixas, et flectere; quod est viscosum illud muci.
@1 sic ms.; J.F.I. Tafel sua substituit$ - Dum adhuc esset penes me, percipiebatur sicut moles, cujus tergum sursum, in quod nihil rationale penetrare posset, nam ita interioribus odiis inhaerebat.
- Operationem in me id habuit, quod torquerer {1} satis miserabiliter ventriculo, sic ut stiparer, cum intrinseco et muto dolore, et hoc per aliquantum temporis, usque ut aliquoties regurgitarem ventriculi tetram aciditatem, talem effectum habent in ventriculum, non dissimiliter muco narium, si copia in ventriculum attrahitur: tunc inviscat {2} esculenta, et oblimat poros, ut nulla digestio.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. torquere$
@2 imperfectum in ms.$ - Postea circa orificium superius ventriculi erat obstipatio mute dolorosa, ex simili causa, nam mucus ibi colligitur, et stipat.
- Cum apud me fuerat ad ervicis sinistrum latus, etiam sensim quoque delapsus, videbatur velle exsugere ea, quae sanguinea sunt.
- Sed postea remotus antrorsum, non volui amplius cum eo loqui, quia nullius rationis susceptibilis erat; dicebatur, quod cogitationes ejus interius tales sint, ut non satis describi queant, tam multa odia simul volvit, et dissipat circumcirca, ut spiritus circumcirca conquesti sint, se quoque ab eo teneri sicut vincti, ita sicut mucus, et quod ab iis sic pellecti, ut simul cooperarentur, nempe ii imprimis, qui {1} non dissimilis prosapiae essent. Talis est sphaera perniciosa talium. 1748, 10 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$ - Reor, quod talis sit, quum privatus est rationalitate sua, quia mihi mutus visus, et quasi talis moles seu stipes, in quo odia ista ita coquebant. Mucus itaque in spirituali sensu significat {1} odia tenacia. Dein quoque detectum, quod talis non esset in externis, tunc facilior tractatu, sed tunc cum cogitaret, sic ut cogitatio plena esset talibus odiis, non item extimum ejus, eo enim studebat mundo.
@1 ms. significant$ - Tales, nempe qui continua odia intus versant, et in queis quasi coquunt, non admittuntur in spirituum coelum, sed tenentur in profundissimo, unde exire nequeunt, nisi certis occasionibus, ut nunc plures eorum, quando hic talis factus est-alioquin {1} fuisset absque consortio-quare {2} postea loquutus est ut prius, et miratus, cum ita jaceret, et spiritus alii se ab eo retraherent, unde consortium haberet; tunc religatia quidam, ei adjuncti sunt.
@1 ms. est, alioquin$
@2 ms. consortio, quare$ - Cum tales ex inferno profundissimo religati {a} sunt, tunc revolvebantur ea quae in ventriculo, sic ut evomere dapes coactus sum, ita enim {1} prima sua praesentia alterationem inducunt spirituum sphaerae; quia secum habent quasi venenum, nam venenum infundere cupiunt homini, cujus effectus erat vomitio: sicut enim in vita veneno necare homines cupiverunt, ita insidet hoc animis eorum, et simile spirant; unde effectus, ex iis, non sicut in aliis occasionibus, ex emeticis, et ex cibis affatim ingestis, sed erat effectus talium, quod percepi.
@a h.e. soluti (significatio postclassica)$
@1 imperfectum in ms.$ - In profundissimo isto inferno, tam putidum est et cadaverosum, seu talis foetor ex cadaveribus, ut laederentur aures si describeretur, et usque similibus ita delectantur, ut praeferant foetores istos, jucundissimis odoribus, imo halitus iste, quem secum ferunt, est venenatus et pestifer; tales enim [quod] {1} secum ferant foetores, qui feriunt interiora ventriculi, inde constare potest.
@2 sic J.F.I. Tafel; in ms. quod tales in tales enim emendatum$ - Dum illuc mittuntur, accipiunt circulum quendam, cui affixi sunt aculei aenei, distantes spatiolis, quos premunt manibus, et contorquent; quod indicium est esse inter tales ligatos.
- Praeterea dignoscuntur ab aliis; hoc enim vulgatum est, quod dum fiunt tales, aut mali, quod non possint se occultare coram spiritibus aliis, quibus occurrunt, nam phantasia eorum tunc producit similia, ex quibus illico dignosci possunt, sicut legitur de Caino, sed quia tales, aversationem ac timorem aliis incutiunt, qui fugiunt ab iis, ita, sicut Cainus, tuti sunt [Gen. IV: 15].
- Unus eorum, quem non vidi, et qui tamen ex profundissimo isto emissus est, describebatur quod fortiorem talem venenatam odii sphaeram haberet, qui ab illo, qui apud me erat, descriptus est, quod eum perciperet: dicebatur, quod is multos in vita corporis necaverit venenis, absque ulla conscientia; putans, quod perinde esset, si morerentur aliquot annos prius, quam serius, is exercuerat tales diras neces, et quidem contra innocentes, quoscunque vellet; ministri eorum simul etiam sunt cum iis in profundissimo, sed quia ex mandato solum egerunt, nec praemeditato, mitius agitur cum iis, nec ibi quicquam nisi ex mandatis agunt, quare eorum quidem sors mitior est, sed usque inter pessimos infernales.
- Is diabolus quia se innocentem in externis praebuit, se manifestavit mihi per visionem infantis, faciei non impulchrae, manu ferens vas quoddam, sed dextra manu pugionem habens, exinde licuit statim scire, quod intentio esset necandi per venenum, quod ferret in vase, et quidem sub specie innocentiae, quare talis illico manifestus est, utcunque se occultare studet; sic etiam noscitur quod inter pessimos sit; talis erat qui sphaeram tam fortem venenatam habuit.
- Quando emissi sunt, apparent a superiori loco, et quo sunt diriores, eo magis versus sinistrum, sic is, et quidem corpore nudo nigerrimo, sicut mumi. 1748, 10 Martius.
- De iis, qui putant vere Christianos omnino miserias passuros
Unus talium dixit, quod putaret in vita corporis, quod non misereretur eorum, qui pietatem professi sunt, si ii afficerentur malis, ex causa, quod tales essent, qui delectarentur infortuniis, miseriis, et malis, sic ut necessarium putaret, Christianum talia passurum,
- sed ei dicere dabatur, quod res se non ita habeat, sed quod vere Christiani, tam bene ac alii, vivere possint, absque miseria, bene edere et bibere, sed non in luxuria, vestiri sicut alii, et similiter delectari in societate, tum quoque in honore esse, et divites {1} esse, sed omnia ista quae corporea et mundana sunt, quod ii nihil aestiment, prae coelestibus, quare dum instat persecutio, nihili aestimant omnia ista;
@sic J.F.I. Tafel; ms. dives$ - nec opus habent, ut omnia sua vendant et dent pauperibus.
- De inferno profundissimo
Infernalis genius seu furia, qui hic fuit, et tantam sphaeram venenatam secum ferebat, quique infantem cum pugione, et vase veneni emisit ad me [1282-83], et postea similiter ad alium, is remotus postea, ut remitteretur in infernum suum cadaverosum {1}; pergebat fere ad sinistrum, paulum versus temporis [regionem], in eodem plano, et quidem ad multam distantiam, absque descensu; postea delapsus, et primum in ignem, qui apparuit, tum in fumum igneum sicut fornacis, mox sub ista fornace-nam {2} locus sicut magnae fornacis repraesentabatur-versus {3} anteriora pergebat, ubi cavernae, quae deorsum tendebant, et ad latera, quaquaversum, delapsus ibi in foetorem cadaverosum; in via illuc pergens, continue cogitabat mala, et intendebat mala, et quidem praecipue contra innocentes, absque causa; spiritus circum me abhorrebant et aufugerant; dum per ignem lapsus est, tunc lamentatus {4} est. 1748, 10 Martius. Hoc infernum est sub terra in cavernis tenebrosissimis prius descriptis [1246-49, 1257-66].
@1 ms. cadaversolum$
@2 ms. fornace, nam$
@3 ms. repraesentabatur, versus$
@4 ms. lamentatatus$
- De vampiro quodam
Quidam, ut narratum a spiritibus, quum moreretur, cogitavisse {1} narrabant, de vampiris, et cupidine tunc insana percitus, quod si mortuus esset, similiter faceret {2}, et sic resuscitaretur a morte {3}, is apud me erat, et conabatur idem ubi venae majores defluerent juxta collum et spinam dorsi, sed quia nihil mali mihi accidere potest, frustraneo conatu, quod inde contigisse dicitur, quia in mortis hora de tali suctione cogitaverit; quae cogitatio tunc rediit, cum nosset esse apud hominem in corpore viventem. 1748, 10 Martius.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 ms. facceret$
@3 ms. vita$
- Dixit mihi idem spiritus, quod tale tentaverit, apud alios, ubicunque occasio videbatur ei, sic ut phantasia ista, quam ceperat horis mortis, tam {1} remanserit.
@1 ms. tam$ - Praestat fidem habere absque quod intelligat per scientias
Manifestum est, quod [magis] {1} beati sint qui credunt, et non vident, quam qui non credunt nisi videant [cf. Joh. XX: 29]; fides absque visu etiam talis est, ut spernat et rejiciat omnem demonstrationem, sicut qui videt objectum, ut ei demonstretur, quod videat {a}, sic quoque se habet fides; per id quod demonstratum [sit] objectum videri, cum videt, in dubium vocatur, nam id demonstratio secum habet. 1748, 10 Martius. Ideo demonstrationes solum pro iis sunt, qui nihil credere volunt, nisi id videant; ne hi in coecitate sua permaneant, et magis occoecentur, demonstranda sunt, quae non demonstranda; ut exempli causa, quod Deus sit, quod unusquisque debet credere absque demonstrantibus argumentis, at vero, ut solet, dum id demonstratur, tunc cuivis argumento aliquid dubii inest, et dat locum objectioni, sic scandalis. 1748, 10 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@a h.e. si ei demonstretur id quod videt$
- De inferno profundo sub pedibus
Datur infernum, quod est avarorum sub pedibus, et quidem pessimum sub pede sinistro, profunde, sed non sub terra, ut alterum de quo prius [1288], sed in ima regione; fumus quidam inde exhalabat, non fumus solum, sed vapor, exsurgens, passim ex suibus excoriatis, quos ponunt in canali, et pilos auferunt, aqua calida, sicut in terris quibusdam, seu Hollandiae-talis {1} vapor fumeus ascendebat.
@1 ms. Hollandiae, talis$
- In eundem locum demissus {1} est spiritus niger, quia non admitti potuit in alterum infernum, forte ob causam {2}, quia adhuc moraretur supra inter spiritus, non enim demergi potuit, quare huc demissus, sed spiritus ibi fugerunt, dicentes quod ater esset, quare latro, qui eos necaret, talem notam secum habet, ut fugiant sicut homicidam, cumque iis diceret quod non eos occideret, usque non remanere ausi, potius relinquendo, ut dicebant, suas opes, quas congessisse ibi sibi visi sunt, quas diripiendas traderent-nam {3} timent valde suae vitae-sed {4} praecavendo ne diriperet quae habent in scriniis.
@1 J.F.I. Tafel et forte ms. dimissus$
@2 J.F.I. Tafel causas$
@3 ms. traderent, nam$
@4 ms. vitae, sed$ - Quod ater esset, dicebant, quod similiter ac ii potuisset candidus fieri, modo sicut sues, qui in conspectu quoque erant, pilis detraheretur in canali, sic utique candesceret {1}, nam quod ii similiter candidi facti essent, dicebant: sed hoc non voluit, dicens quod talis non fuerit.
@1 imperfectum in ms.$ - Quare ibi est avarorum domicilium, qui atri fiunt, et in vapore fumeo ambulant, et congerunt suas opes, et quia nigri, ibi per talem pilorum excoriationem videntur sibi candidi fieri, sicut sues, sed usque manet ea nota, ubicunque veniunt.
- De spiritu nigro homicida, porro
Quia spiritus iste [1293] non dimitti potuit in unum istorum infernorum, liber in coelo spirituum relictus, et quidem satis alte supra frontispicium, nam in vita corporis magnus fieri cupivit; sed prius quam factus, est mortuus, forte, quia notus, et characteris non boni, qui, utcunque celatur, hominum societati patet.
- Dum libere in coelo spirituum erat, et quidem usque in societate infernalium suorum, nempe qui veneno necarunt insontes, sphaeram venenatam diffudit, sic ut quicquid ageret, ab eo quasi inflati essent, ad aliud cogitandum, lamentati quoque sunt, nam inspirabat cuivis aliquid ex suo odio, sic ut clam perverteret bonum eorum in malum; sphaera ejus talis erat, ut is nesciret absque reflexione data, quod ab eo exiret, et sic impleret sphaeram spirituum circum me, et me quoque: quo delectatus, quia sic quoque magnus, et quasi imperans factus.
- Exinde constare potest, quem venenatum efflatum, talis habeat, dum liber est, et in aliorum sphaera ei liceat esse {1}, seu nisi [tales] vincti tenerentur {2} in inferno.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. esset$
@2 ms. tenererentur$ - Praeterea is in mundo habitus est inter honestiores, praeter quod dictus callidus, aliis forte prudens, in dignitate, et aestimatus, et adhibitus in regni negotiis magni usus, ita quomodo homo celare se queat, et in vita corporis induere speciem hominis non mali, constare potest. 1748, 11 Martius.
- De quodam sancto
Quidam in vita sancte vivere cupiens, ex causa ut sanctus aestimaretur ab homine, et post vitam sanctus putaretur, utque sic coelum mereretur, ita {1} piam vitam egerat, precibus vacans, sed sibi soli, nec ullos praeterea fructus charitatis praestiterat, seu aliquid ad hominum salutem praestiterit, solum ut sibi consuleret, non aliis, putans quod satis esset, si quisque sibi studeat, ut fiat in vita aeterna beatus: examinatus quoque, num aliquid boni aliis praestiterit, et opera charitatis, [inventus,] quod nesciebat quid essent, dicens, quod is sancte vixerit, et id sufficeret.
@1 ms. mereretur; ita$
- Is mihi visus in humana forma nuda, usque ad lumbos, qui non apparuerunt, sed candore pulchro humano, faciem nec ejus videre mihi contigit; nudus et tali candore, ex suamet phantasia, quia sanctum se putabat, quia ita vixit.
- Sed idem postea conversus est in obscurum coeruleum, et mox in nigrum, agnovit quidem quod peccator esset, tum quod passus esset, ut ab aliis sub pedibus, ut dixit, calcaretur, quod vocat patientiam Christianam, et sic quod minimus esset, ob causam, ut maximus fieret in coelo [cf. loca ad 1134]; quare finem habuit suae magnitudinis in coelo, et alios sic prae se contemnens, ideo factus est nigrior, quam alii.
- Quum niger aliquis venit, caeteri spiritus eos fugiunt, sed nigredo ex diversis causis venit, quae causae probe dignoscuntur ab aliis spiritibus. 1748, 11 Martius.
- De formulis aequivocis, de sancta scriptura
Quidam ex usu, quidam ex contemtu, ceperunt eam consuetudinem, ut in familiari sermone utantur pro formulis irrisionis, aut nugarum, iis quae sunt sanctae scripturae, sic putantes quod nugentur eleganter; sed talia sic adjunguntur corporeis ideis, et in altera vita eis {1} multum detrimenti afferunt, nam talia in ideis mundanis et corporeis, in altera vita, separanda sunt, quotcunque sunt, consuetudine inducta, quod fieri solet, per varios discerptionis modos, quod scio ab experientia, quare caveant sibi, ut sancta prophanis {2} misceant, et sic sancta prophanent, ideae enim similes redeunt, nempe, dum mundanae, etiam sancta eis cohaerent, et cum sanctae, etiam prophanae eis {1} adhaerent, quare ea sunt separanda, quod quidem quibusdam mirum videri potest, cumprimis qui non capiunt, quomodo sic ideae jungantur, sed satis est haec monere; nam sine dolorificis modis, ea vix sanantur. 1748, 11 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ei$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. prophani$
- Ideae inter spiritus non sunt sicut voces nostrae, quod inde quoque concludi potest, quod ideae spirituum cadant in voces cujuscunque linguae, ut si dabile esset, quod spiritus cujusdam ideae, seu loquelae influerent in diversos, qui dissimili lingua forent, tunc omnes suamet lingua seu suomet idiomate perciperent eum loqui, tametsi uno modo loquitur, quare tales ideae inter spiritus se aliter habent, nam sic prophana sanctis mixta {3} illico appercipiuntur, ita feriunt statim eorum mentes, et percipiunt prophanationem, aliter ac homo. 1748, 11 Martius.
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. prophanae sanctis mixta sed forte legendum prophanae [ideae] sanctis mixtae$ - De quodam justo
Sicut spiritus, qui sanctitatem praetulerunt et affectarunt in vita, candido humano colore, quoad corpus a cervice ad lumbos apparent, caeteris, ut facie, et parte lumborum, non apparentibus [1301]: ita qui justos se putarunt in vita, sic ut justitia suamet excellere voluerint reliquis, ii non humano candido colore, sed induti apparent indusio pulchro niveo, quo apparet, sed is postea vertitur, non in nigrum, ut prior [1302], sed in bruneum, in quo rubeum vetustum sanguineum, quo colore viso, etiam alii spiritus eum fugiunt. Spiritus talis mihi visus est, indutus indusio pulchre lineo, et nitido, sed dictum {a}, et per visionem obscuram repraesentatus est color in quem vertitur. 1748, 12 Martius.
@a h.e. dictum, quod talis spiritus esset$
- Quod spiritus mali, etiam cogitare possint, ita ut vix ad perceptionem hominis perveniant
- Homo non potest aliter cogitare, quam ut percipiat suas cogitationes, quia, ita organa ejus interiora, cum exterioribus sunt conjuncta, et quidem per continuum, et nexus, usque tamen datur ejus cogitatio adhuc subtilior, quam aliter percipit, et quidem dum interior est, ita, ut sciat quid interius esse, nec sciat praeter id, in quo tamen permulta sunt, quae intelliguntur ab angelis. Sed haec cogitatio non describi facile potest, et autumo, quod vix detur nisi in illis, qui a Domino ducuntur, unde quoque sciunt, et in se percipiunt, quid agendum, talis perceptio datur plurium, cum varietate; sciunt tunc, quod Dominus id agat.
- Praeterea quoque mali spiritus cogitant quodam modo, nempe quod modo cogitent intra se, sic ut non patiantur id in cogitationem mere corpoream transire-talis {1} cogitatio non ita apparuit coram me, ex causis, quia scelesta est-quare {2} gloriatus est quidam, quod ita cogitare posset, ut non percipere {3}, sic putans se cum angelis loqui posse, tum penetrare spirituum cogitata, ac regere posse talem spirituum sphaeram, quod tamen falsum, modo enim intra se cogitant, quod facilius est spiritui, quam homini, quia nexus non ita continuus {4} est.
@1 ms. transire, talis$
@2 ms. scelestae sunt (sic!), quare$
@3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@4 ms. continuuus$ - Sed cogitatio interior seu angelica aliter se habet, est gradus interioris, quae a spiritibus non intelligitur, nec spiritus in eum statum venire possunt, nisi quasi exuant spiritualia inferiora, assimilari fere potest hominis cogitationi vivae dum est in somniis vivis, tunc separantur corporea, tum quoque ea quae sunt proxima {1} ad corporea, quae ut interiora apparent. 1748, 12 Martiis.
@1 ms. proxime ad corporea$ - De malo haereditario et actuali
Quod parentium mala haereditaria transcendant in liberos, ac in nepotes, satis notum est, tam quod nascamur mali, et sic ex semine trahamus naturam malam, quam quod animus parentum evidenter conspiciatur in posteris, quod ex perplurimis constat, sicut amor sui, amor mundi {1}, amor terrestrium, lascivia, sic quae per actualitates acquisita a parentibus, usque a primis transcendant, si non reformantur.
@1 ms. mudi$
- Sed haereditaria mala sunt diversa, verum talia, ut in infantibus, sic in pueris, non aliter appareant, ac quod temperari bonis queant, sicut colores nigri, virides, coerulei, cum luce, ut inde existant species quasi iridis-aliter {1} si mala iterum per actualitates adjiciuntur; amor sui in infante a parentibus talibus nato, est quasi niger, amor mundi, est quasi flavus, amor terrestrium, quasi viridis, qui tamen per temperaturas species pulchras induunt, sicut infantes in coelo. 1748, 12 Martius. Colores isti mihi visi sunt obscure, et quasi continuum quid, sic ut temperari queant; sicut quaedam aura aquea seu nimbosa.
@1 ms. iridis, aliter$ - Si veritates ut theses seu principia, accipiunt, tunc veritates innumerae deteguntur, et omnia confirmant
Notum est, quamcunque thesen seu quodcunque homo arripit ut principium, aut propositionis verum, accedunt plurima confirmantia, quae verosimilia sunt, sic falsitates tandem nascuntur, perplures ab una; at si veritas pro thesi accipitur, tunc nihil non confirmat; ut exempli causa, quod proposui spiritibus: dum haec veritas accipitur, quod spiritus non memoria, quali homo, gaudeat {1}, ita ut non sciat quid praeteriit, hoc quia est Divinitus ordinatum ac institutum, tunc inde affirmantia vera innumerabilia accedunt, ut {2} quod sic felicitas ejus summa existat, et quod aliter nulla felicitas, et nullum coelum, nam sic quisque anxius esset a praeteritis de futuris, desideraret, et quotidie curis angeretur, sicut homo; sic sibi fideret, nec regi se pateretur a Domino, et innumera alia, quae contraria sunt statui felicitatis, quare jussit Dominus, ut talibus curis non angeretur homo, crastinum diem cogitando [Matth. VI: 34]. 1748, 12 Martius.
@1 in ms. gaudet in gaudeat emendatum esse videtur$
@2 ms. et$
- Quod Dominus Deus Solus vivat
Spiritus valde indignantur, cum dixi, quod Solus Dominus Deus vivat, et quod nullus homo, spiritus ac angelus vivat ex se, seu habeat vitam ex se, et quod modo sit organum vitae; hoc quia spiritus non comprehendere possunt, variis demonstravi, sicut 1) quod sensus corporis seu corpus non vivat ex se sed ex spiritu, spiritus nec ex se sed ex ejus anima, sic anima nec a semet, sed a Domino, 2) tum quod homo non aliter putet, quam quod corpus ejus vivat, et usque animae post mortem, seu spiritus, cum quibus loquutus, usque vivant, tametsi corpus abest, quod in vita non crediderunt, tum quod anima putet se vivere ex corporeis, in quibus solam vitam ponit, cum tamen iis notum est, quod corporeum animae, et auferri possit, et [is] usque vivere interiori vita, et hoc similiter, quod iis ad oculum ostensum est, sic non denegatur; 3) [quaesivi,] quomodo velint concipere vitam hominis seu spiritus, num aliter ac formam seu organum, [vel] {1} num sicut vitalis flamma intus manens et accendens vitam-quod {2} {a} quia concipere nullus spirituali visione potest, hinc non potuerunt non consentire; quicquid ab hominibus potest contradici {3}, sunt nihil praeter voces, sicut quod vita ex vita, sic separatima {b}; 4) ita quoque spiritus meliores interiorem vitam vivunt quam animae recentes, angeli interioris coeli, adhuc interiorem, deposita priori, angeli intimioris coeli intimiorem, deposita interiori, quod concipere inferiores nequeunt, sed omnes superiores bene. 1748, 12 Martius. Nullus potest nunc unum verbum dicere; silent.
@1 vide annotationem mox infra$
@2 ms. vitam, quod$
@3 ms. condradici$
@a h.e. quod [alterum,]$
@b h.e. quod vita alteram vitam producat separatam$
1313a. Affirmabant nunc angeli interioris coeli, dein angeli intimioris coeli, tum quoque angeli intimi coeli, quod hoc veritas ipsa sit. Vox ad me successive per spiritus venit, a coelis, affirmantibus. 1748, 12 Martius.
- Spiritus autem mediae sortis volebant dicere, quod ita non esset, sed a coelis non permissum iis erat, praeter quam quod non comprehenderent, nam si amitterent vitam suam quam habent ut spiritus, non sciunt quae vita foret, causam dico, quod exteriora interiora percipere nequeant, sed interiora percipiunt exteriora; angeli interioris coeli percipiunt id ex Domino, per fidem. Ita non mirum est, si homines id non capiant, quia spiritus isti multo meliore facultate intelligendi pollent, quam homines, cumque iis dicerem, annon angeli velint fieri, respondent, quod id velint, sed quod nihil amittere vellent de vita sua, at quum dixi, quod tunc meliorem vitam accipiant, id non potuere percipere.
- Quod angeli loquantur quandoque cum iis in profundissimo inferno
Audivi angelos per spiritus, loquutos cum iis in infimo inferno, sed mediis spiritibus, et tametsi hi e carcere suo aliquando ob cerras causas emittuntur, usque talis gurges, est inter infernum et coelum, ut nusquam transcendere possint, sed per gurgitem [cf. Luc. XVI: 26] intelligitur, quod nusquam possibile sit, ut infernalis possit in coelestem societatem venire, nam sunt prorsus repugnantes. 1748, 12 Martius.
- De tumultu in coelo spirituum, ex conflictu opinionum de veritatibus
Aliquoties prius quidam tumultus similis quidem ortus est [cf. 243], nec tunc scivi aliud, quam quod omnium confusio esset, et sic ultimum judicium, nam quaedam idea ultimi quasi judicii est; apparet sicut chaos, nam auditur confusum murmur aut murmurans strepitus perplurium spirituum, qui nec aliter sciunt, quam quod tunc confunderentur omnia, societates enim dissolvuntur, et quilibet suamet opinione regitur, et quilibet pro se cogitat, ita non in societate seu communione, uno quasi spiritu, sed multis, quae quia variant, ex tacitis cogitationibus et simul ex murmurantibus loquelis, talis tumultus seu murmurans strepitus auditur, est quasi imago ultimi judicii, sic opinati etiam erant spiritus, nam sic num connecterentur amplius, consentirent, et quiescerent, non possunt non ignorare {1}; nesciveram prius quid tale esset, et cum spiritibus opinatus, quod tunc confunderentur omnia, nam est quasi confusio labiorum [cf. Gen. XI: 7-9] , seu chaos opinionum de certis veritatibus, quae cumprimis sunt objecta eorum cogitationum, ita chaos spirituale existere videtur.
@1 ms. ignorare$
- Murmurum talium tumultus, seu sonus murmurum confusorum, erant triplicis generis, unum erat {1} circum caput circumquaque, solum confusio murmurum, et quidem ad aliquam distantiam circum, quod mihi dictum, fuisse solum cogitationum et inde erumpentium sonorum seu murmurum variatio, et sic confusio, ut unus non sciret, quid alter cogitaret et sciret, quale solet esse multae turbae simul et varie loquentis, et sic sicut aquae similiter fere sonantis, cui etiam assimilari in Verbo, reor [cf. Luc. XXI: 25, Apoc. XIV: 2].
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. erant$ - Alterum genus erat, quod successit; erat ad sinistrum tempus, sub me, sursum sonans, sicut curruum et equorum, permultorum, sicut dum similis sonus curruum et equorum exercitus auditur, aut permulti in plateis; hoc dicebatur mihi, quod esset conflictio ratiocinationum de veritatibus, quibus non fidem habere vellent, ita enim confligunt ratiocinationes.
- Tertium genus erat supra me ad dextrum, quod dein successit; erat stridens quasi murmur, non ita confusum, et quidem versabatur stridor talis huc illuc, seu cis et retro, et hoc mihi dicebatur, quod veritates fidei sic pugnarent cum ratiociniis, nam stridor est veritatum, quae tamen huc illuc sic cis et retro per ratiocinia adhuc tendunt.
- Dum haec tria genera sonorum existebant, erant tamen spiritus, qui mecum loquebantur et dicebant, quid significarent, qui distincte et in societate loquebantur; quorum loquela erumpebat usque inter sonitus istos, sic ut quid significarent, mihi diceretur.
- Objecta ratiocinationum {1} erant imprimis tria, quae quoque succedebant, primum erat, num secundum literam intelligendum, quod apostoli super 12 thronis sederent, et judicarent duodecim tribus Israelis [Matth. XIX: 28, Luc. XXII: 30], quod defendunt multi; erant ii, qui talem sensum inde capiunt, in confusione ista, et tunc simul ex timore, quod rueret coelum, ut ajunt, in quadam anxietate, quod deturbarentur ex suis judiciis, plures apostolorum etiam simul erant, qui erant subjecta eorum, qui talem sensum inde capiunt, et defendunt; praeter aliquos apostolorum, qui non ibi erant, nam dum ii in statum vitae corporis remittuntur, quod fit dum e coelo angelorum, in coelum spirituum, remittuntur, tales sunt, ut ea defendant, non enim aliter in vita corporis crediderunt, quam quod judicarent 12 tribus Israelis; et quia id interiori sensui verborum prorsus repugnat, indignantur valde, postulantes tunc, ut judices essent, perplures etiam eos excitant, qui amant similes tumultus, et apostolos contra Ecclesiam et sensum interiorem, et magis contra intimiorem excitare cupiunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ratiocinatum$ - Sed iis manifeste ostensum est, tam {1} voce, quam spirituali idea, quod hoc solum ratiocinatio, sic falsitas esset, cum ii, ne quidem unum spiritum judicare possint, et quidem {a} tam perverse et sinistre, sicut ii qui praesunt provinciae {2} renum et ureterum; impossibilitates iis manifeste ostensae sunt, sic ut indignarentur, et faterentur se erravisse in suis {3} opinionibus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. tum$
@2 ms. proviniae$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. eorum$
@a h.e. si non$ - Ostensum praeterea, quod totum coelum usque videatur judicium exercere, tam coelum spirituum, quam angelorum, quidam id ex officio, secundum provincias in corpore, quidam ex eo, quod velint vel non velint admittere spiritus in sua {1} consortia, sic ut diligant eorum societatem, aut aversentur, sic unusquisque de societate ista judicat, eum admittendo vvl ejiciendo: coelum angelorum de iis similiter {a} quae sunt fidei, quae per 12 tribus, et 12 thronos, ac discipulos, intelliguntur {2}, nam angeli triplicis coeli similiter amant admittere eos qui sunt fidei in suas societates, vel non admittunt, ita judicant; cum tamen ii nequaquam judicant, sed Solus Dominus, Qui ita disponit in universali, et singularissimis, ut sic existat, angeli non sciunt aliter ac ii sint qui consentiunt et sic admittunt, nam ita fit per consensus: et hoc nunc est quod per 12 thronos, et 12 tribus, et 12 apostolos intelligitur, non quod ii sint qui judicaturi, quod prorsus falsum est.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. eorum$
@2 ms. intilliguntur$
@a h.e. similiter de iis [judicat]$ - Quod Dominus Solus judicet omnes, etiam idea spirituali communi tunc quoque iis manifeste ostensum est, quod unanimiter fassi sunt tunc percipere.
- Alterum objectum ratiocinationum erat, num aliquis admitteretur in coelum, nisi qui persecutiones et miserias passi sunt in mundo, quod etiam defendunt satis vehementer quoque apostoli, dum in statu vitae prioris seu corporis sunt, ac ita judicare volunt, et dum iis licet, modo tentaminis causa, judicare, tunc dictum est, quod alios in coelum admittere nolint, quam solum martyres, et qui persecutiones passi, et sic miserias, ita quoque intelligunt verba Domini, secundum sensum literae, quod beati qui talia patiuntur, secundum verba [Matth. V: 11]; ideo quoque mereri volunt coelum, et sic haereditare illud ex merito, quare alios quoscunque {1} excludere volunt, et prius volunt judicare, ut sustineant poenas; tale quoque est eorum judicium; quod passim prius dixerunt, ita praeferendos se putantes, quia prae aliis talia sustinuerunt, et Evangelium per orbem divulgarunt; de quibus prius saepe contentiones fuerunt.
@1 ms. alios, quoscunque$ - Sed iis clare ostensum, quod hoc prorsus non est sensus verbi Domini, sic etenim nullus hodie in coelum potuisset admitti, quia nullae tales persecutiones in mundo, Ecclesiis jam constabilitis, sic nec martyria; et praeterea, si solum persecutiones et martyria, absque respectu qua fide, qua veritate, qua mente, et quo corde, talia ambiunt vel cupiunt pati, eos salvarent, tunc his {1} saeculis imprimis vindicarent sibi coelum, qui patiuntur pro suis opinionibus, etiam pro haeresibus, sicut quoque Quakeriani, imo alii ex causis mundanis, praeter plures.
@1 ms. heis ut videtur, quod forte stabit ut forma antiqua$ - Sed dixerunt quod pro fide et evangelio, persecutiones passi sunt, sed quia in tali statu erant sicut in corporis sua vita, iis dictum est, an passi sint pro fide, sic pro Domino, an pro semet, ut sederent super 12 thronis, et judicarent 12 tribus, an sic pro Regno Domini, an pro suomet Regno, sic an pro fide in Dominum, sic num pro {1} veritate fidei, cum hoc repugnat veritati, ut pro sua gloria [paterentur], tum quod ex merito suo salvarentur, quod non negare potuerunt, quin id crediderint, sed iis ostensum est quod pro sua gloria, sic non pro veritate [passi sint], ita non aliter ac ii qui pro haeresibus, et pro similibus causis; quod crediderint, cum tamen non fides esset vera, et tamen vere docuerint, hoc satis commune et notum est, quod praedicare queant homines vera, sed tamen aliter vivere; voluerunt etiam vitam eorum {a} adferre, quomodo damnaverint homines, et arrogaverint sibi potestatem excommunicandi et liberandi, seu claudendi et aperiendi coelum, sed usque id non licitum erat in particularibus de vita eorum quicquam adferre: et quod dixerint, se non aliter credidisse, quam pro vera fide, et sic pro Domino, responsum est, quod unusquisque vivat, sicut credit, sic ex vita concludi possit, qualis fides, tum quod multi putent se credere seu fidem habere, cum tamen non habeant, quia vita ostendit, quae fides, ad haec, cum pensitarent quidem, nihil respondere poterant; modo dictum, quod Dominus reservet iis aliquid boni, qui putant se credere, tametsi non credunt.
@1 imperfectum in ms.$
@a fortasse pro suam h.e. apostolorum$
1327a. Ideo instructi sunt, quis sensus interior verborum Domini sit, quod regnum coeleste adepturi qui persecutionem patiuntur, et qui miseri sunt: nempe qui persecutionem patiuntur, dum pro vera fide, et in vera fide, tunc nihil curant corporea et mundana, et quod per miseros et pauperes” intelligantur qui spiritualiter miseri sunt et pauperes, ita si in mundo vel divites fuerint vel pauperes, vel in magna dignitate, si vel reges, vel {1} si mendicantes, ita omnes qui miseri et pauperes spiritualiter sunt, tum sic qui persecutiones patiuntur ab iis quae falsa sunt et mala, ac eas sustineant, ut in tentationibus, ita qui pugnant contra diaboli turbam: ita omnia in spirituali sensu intelligenda.
@1 J.F.I. Tafel ac$
- Si enim miseri solum, pauperes, pupilli, et viduae haereditarent coelum, tunc excluderentur omnes reliqui, cum tamen id potius verum est, quod pauciores mendicantes, et pauperes quoad victum corporis, imo miseri quoad corporis vitam, dum non miseri sunt spiritualiter, in coelum veniant, quam alii: quam miserabilis vita est multorum nautarum, et multorum militum, tum multorum ex infima plebe, et tamen ne hilum cogitant de vita aeterna, et de coelo, praeter similia alia, quae magis ventilanda et explicanda sunt, sicut etiam dictum: dictum quod regina Arabiae in coelum prius admittenda, quam tales: et reor quod illa quoque in coelo sit.
- Tertium erat, quod dein ventilabatur, non quod inter ratiocinia esset {1}, ex quibus murmura; nempe cur ii qui in Verbo Domini, et alioquin noti facti sint, compareant, et non sic ii qui non ita famigerati sint, sicut apostoli quod nunc afforent, et ii subjecta essent ratiocinationis, hoc quia in coelo contingit, nempe quod noti adsint, sicut etiam ii quos cognovi in vita, qui aderant, hoc quia verum est, quod ita sit, inde perplura arcana coelestia inde deduci possint, quod sic ordo et societatum communiones poscant, tametsi nemo venit in visum, nisi qui a Domino permittitur, et fita ex venia.
@1 ms. essent$
@a intellexerim [nisi] fiat$ - Praeterea dictum, quod myriades in coelo sint, qui digniores sunt apostolis, tametsi non ita persecutiones passi, et similia, quod non potuerunt negare, quia {1} coeli angelis pleni sunt; et apostoli modo in coelo interiori.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui; nisi legendum quum vel quin $ - Ut tamen scirent apostoli, quod in coelo essent-nam {1} nemo angelorum, qui remittitur in statum vitae corporis, et fit spiritus, novit quid egerit in coelo, nam non reminiscuntur eorum, quare etiam dubitant, tam quod sint in coelo, tum quod coelesti vita et gaudio polleant-hoc {2} itaque ut scirent, angelus in me loquutus est cum iis, dum restituti essent coelesti vitae, ita ut simul apperceperint id, ut spiritus, sic ut inde scirent non solum quod in coelo essent, sed etiam quam felicior ista vita esset prae vita spiritus et corporis; interea, cum angelus loquebatur cum iis, et afficiebantur coelesti gaudio, tunc loquebantur, quod felicior esset, quam ut usquam id praedicare possent, sic ut nulla comparatio, sicut nunc quoque ab iis percipio, nam non volunt ut comparatio instituatur, quia non dabilis, ita iis ad reminiscentiam revocatum est, quod paucis concessum est, quod in coelo sint, et quod [iis] gaudium, pro vita corporis, quam tantopere amant, dum ut spiritus vivunt! tunc enim omnia volunt scire quae hic scribuntur, et de iis judicium ferre, et hoc ex actuali consuetudine in vita eorum in mundo. 1748, 13 Martius.
@ms. essent, nam$
@ms. polleant; hoc$ - Mirum est, cum esset quidam in statu medio, sicut utrobique per breves vices, in coelo ut angelus, et extra coelum ut spiritus, ita ut alternaret, cum in coelo dicebat, quod non vellet ut spiritus esse, cum spiritus quod non vellet in coelo, quia illico obliviscitur status prioris; ex hoc quoque sciri potest, qualis status quorundam est, qui in coelo, quod quandoque pugnent corporea cum coelestibus, et sic quod nec unum nec alterum ament, quare cum inde seu ex tali aequilibratione coelestium et corporeorum oritur sollicitudo, et inde quasi quoddam fermenti instar, tunc remittitur talis in statum prioris vitae, usque dum taedio ejus afficiatur, dein in coelum iterum admittitur, qui jamdum facultate a Domino donatus est, ut interesse possit coelestibus, dum corporea non praevalent, nam facultates sic librantur; dum coelestis facultas praevalet, a Domino donatur coelo; et hoc est, quod donatur a Domino, et superadditur vitae ejus priori, quae non aufertur. 1748, 13 Martius.
- De iis qui amant indusia alba
Sunt inter spiritus plures, qui amant indusia alba, et quidem tanta cupidine, ut me incitaverint cupidine quadam, et hoc per plures septimanas, emendi indusia, quo significatur, quod sint ii imprimis qui mereri suamet justitia coelum putant, ii tali cupidine aguntur.
- At vero cum differentia, sunt quoque qui non ita pulchra, sed quae durant diu, ii spectant vitam aeternam, tametsi quoque adhaeret simile.
- De iis qui vitiant sanguinem
Sunt quidam, qui amant discurrere, et continue cupiunt subsannare, ea quae non percipiunt, sicut spiritus interiora ac intimiora, et quidem erat quidam qui continue id dictabat, quod non ita sit, nempe quod non Verbum Domini ita intelligendum, sed in alio sensu, sic potuit repetere, quicquid fere a Domino dictum, et alibi in Verbo, quia audivit, quod sensus literae nihil esset, ut prius dictum, de 12 thronis, et de persecutionibus ac miseriis [1321-28], ideo voluit {1}, quod nihil ita intelligendum, ut literae sonant, sic subsannando, quod ita non sit, et hoc quam creberrime, ferendo ad sinistrum, in longum, et sic iis persuadendo, de eo {2} dicebatur, quod referret ea in corpore, quae vitiant sanguinem, si enim vitiosum quid et noxium in sanguinem influit, id tunc pervadit venas et arterias, et massam ita vitiat, ita qui Verbum Domini idcirco quasi contumeliis afficiunt, quia ii illa non percipiunt; amantes solum ea, quae sunt corporea et materialia.
@1 ms. voluerunt sed vide annotationem sequentem$
@2 ms. eo$
- De quodam qui se necaverat
Quidam in vita corporis, ad desperationem per melancholiam adactus, eo adactus est a spiritibus diabolicis, ut se interemerit, et cultrum demisit in semet, is ad me pervenit, conquerens quod misere a spiritibus malis tractaretur, ajebat, quod inter furias esset, qui eum continuo lacesserent, et [visus] locus, ubi erat, nempe in inferiori terra, paulo ad sinistrum. Mihi quoque visus est, quod cultrum manu haberet, et eum immittere vellet in pectus, cum quo cultro valde laboravit, voluitque projicere a se, sed incassum.
- Quicquid enim in ultima mortis hora contingit, hoc diu remanet, antequam evanescit, sicut mihi dictum. 1748, 14 Martius.
- Quot fuerant, cum quibus loquutus ex cognitis {1}
Qui in vita mihi cogniti fuerant {2}, et mortui sunt 30 circiter, cum quibus loquutus, et 30, qui in Verbo Domini, sunt noti.
@1 titulus in ms. non sublineatus$
@2 inclarum in ms.; J.F.I. Tafel fuerunt$
- Ut sit aliquid perfectum, etiam corporis speciem induet
Cum animabus de fructibus fidei, seu operibus charitatis loquutus, et quidem quod opera charitatis referant speciem corporis, cujus anima est fides; et quod nihil in universo perfectum sit, nisi sit quoque species corporis respective, et quod nihil in hominis vita sit, quod non homini simile sit, in universo coelo similiter, ibi spirituum coelum refert corpus, similiter omnis spiritus; et sic in caeteris, 1748, 14 Martius; tum {1} quod corpus in se spectatum nihil sit respective ad animam, nisi obediens quid et servum, et quod corpus sic obediens et servum, contineat priora, et sit quasi anima.
@1 ms. Martius. tum$
- Cum itaque universum coelum referat Hominem, sicut prius ostensum [488, 499], ita coeli ordine vitas seu animas, coelum spirituum autem corpus, quod similiter se habere debet ac corpus hominis {1}, nempe quod erit servum, et sic recipiant bona per coelos a Domino, Qui Solus est Vita. Ac spirituum coelum quod tale est, hoc fruitur bonis coelorum; tum quoque coeli tunc non aliter credunt, ac quod spiritus sint eorum corpus, sicut piritus putant, quod corpus humanum sit eorum. Hoc dictum est coelitus, angelis et spiritibus. 1748, 14 Martius. Sed sunt plures, cumprimis spiritus, qui non volunt servi esse, sed sui domini, non illa {2} capere volunt, seu non potuerunt.
@1 ms. homiinis$
@2 incertum in ms. quia macula obscuratum$
- Cum ita est, tunc omnes coeli unum sunt, ac si spirituum coelum tale, tunc id quoque unum, sed hoc nondum tale, sicut praedictum, de serpente quod laeserit calcaneum [Gen. III: 15].
- Quod spiritus non instructi putent se labiis loquutos {1} mecum
Cum quidam in vita mihi notus, mecum loqueretur, apparuit mihi, sicut moveret labia, et sic labiis loqueretur, quod cum ei dicerem, dixit, quod labiis mecum loquutus sit, at ei respondebam, quod spiritus labia non habeat, ita nec loqui possit labiis, sed usque institit, dum instructus esset per vivam demonstrationem, quod ita non esset, sed quod repraesentatio sit labiorum, et sic secundum repraesentationem spirituum appareat. 1748, 14 Martius. Inde labiorum vox in Verbo Domini significat ideas et sic cogitationes.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. loquuti$
- De sensu et repraesentationibus in altera vita
Sunt habitacula beatorum varia, sibi ita repraesentata, prorsus sicut in vita, sic ut nulla sit differentia, imo cum omni sensu, quod quidem incredibile videtur, sed ex omnibus quae dicta, et dicenda sunt, satis constare potest, nam quid sensus, unde sensus, ut visus, auditus, tactus, gustus, olfactus? an corporis vel an animae? nonne animae, quia anima separata, nulli organo et membro sensus? praeter ex aliis documentis pluribus; dicitur quidem quod [hoc] non reale sit, quia non tale ut in mundo, satis est, quod anima, spiritus, angelus, prorsus non aliter sciat, quam quod ita sit, cum omni sensu, ut si tangeret, haberet tactum, sicut etiam mihi prae aliis constare potest, qui tactum similem prorsus habuerim, sicut in vigilia, eram tamen spiritus, et corpus separatum, imo sensus exquisitior. (Haec repetantur, cum documentis et demonstrationibus pluribus.) Si non, quid foret vita post mortem, seu vita animae? absque exquisito sensu, non vita; imo intellectuale hominis debet esse exquisite sensuale; ne minimum ideae intellectualis datur absque exquisito ad similem gradum, sensu, quare sensus acies ascendunt secundum gradus; tametsi ii qui in coelis sunt, quoque talia nihil curant, et sic pro nihilo aestimant, seic ea non attendunt, {a} cum attendunt illico habent.
@a vel usque$
- De habitaculis eorum in altera vita
Dantur quoque habitacula delitiosa et magnifica in altera vita, talia quae architectus nullus in mundo, sibi usquam proponere potest, sic ut omnem in universo artem excedant; artificiosa palatia in mundo nihili sunt, tam quoad formas, quam ornatus, verbo excedunt omnem imaginationem, et quidem cum tali varietate, ut delitiosius, ornatius, et magnificentius, unum succedit alteri.
- Vidi heri bina, unum ubi magnum conclave, et arcuatum atrium longum, quod ducebat inde, cumque conclave magnum patuit, quod erat amaenum, illico mihi obviam factus est spiritus, ne intrarem.
- Postea gradus supra gradus, magnifici apparebant, cum magnifico pariete, qui sursum tendebant, magnificentia tali, ut nusquam mihi similes visi, ita cum innumeris {1} varietatibus, nam hic ars mundi et magnificentia mundi nulla est. 1748, 15 Martius.
@1 imperfectum in ms.$ - De furiosa turba, seu furiis
Qui in mundo vixerunt continuo in rixis, et furtis, sicut ex infima plebe permulti, qui nihil cogitant de vita aeterna, proinde nec credunt, at jugiter fere in contentionibus et inimicitiis vivunt, lacessendo alios, injurgando variis modis, et damnum iis inferendo, quo delectantur, ita furando, quoties occasio datur; tum qui similes iis sunt intus, tametsi moratiores, quia educati aliter, ac timent legis poenas; ii post mortem fiunt sicut furiae, apparent nudi seu nudae, cum circumsparsis comis, et quidem comae circumcirca sunt caesae, non fluentes in tergum, sed circum sicut scopae cingunt caput.
- Nudi vel nudae sunt, quidam modo ad umbilicum, tunc pars inferior non apparet nisi sicut obscura nubecula, quia absque talibus fuerunt, quibus pars lumbaris significatur, quidam vel quaedam apparent nudi, sed tenues; et sunt ii qui moratiores, nam salutant se invicem, sic circumeunt, et a tergo redeunt, cumque se vident salutant, ii sunt qui intus tales, sed apparentiam servare volunt, animo similia gerentes, nam inter eam turbam sunt.
- Qui autem infimae sortis sunt, ii ruunt unus in alterum, manus tenentes in armis alterius, et sic lacessunt, subsultant super caput alterius, et rursus redeunt quidem per hos aut illos reversus {1}, sed breves, verbo secundum omnem varietatem, ut fuerunt, pugnis non lacessunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. has aut illas reversus$ - Porro facies eorum tales sunt et tam deformes, ut describi non possint, sunt monstra, secundum omnem varietatem eorum animorum.
- Unus erat cum iis, qui iis praeesse dicebatur, et loquebatur pro iis, ut misererentur eorum; quidam inter eos tales quoque erant, qui in vita corporis, quidem aliquid didicerint ex scriptura sancta, quia ex praedicatione, sed tametsi {1} iis momentis quidem aliquid de iis audiunt, usque similes fiunt, dum in consortiis suis.
@1 ms. quia$ - Apparent in plano oculi, sinistri, et quidem ad aliqualem distantiam, paulum sinistrorsum.
- Eorum vita post mortem, qui praeferunt sanctitatem, et sceleste agunt
Sunt quidam, qui praeferunt sanccitatem, et sic persuadent aliis, quia apparent sancti, et tamen intus sunt lupi rapaces [vide Matth. VII: 15], et absque conscientia, vario praetextu, arte, et dolo, bonis proximi inhiant, et si possunt, modo timor abest, auferunt, persuadentque aliis {1}, ut quoque principibus et regibus, ut diripiant sic aliorum bona; et hoc agunt absque conscientia, tametsi conscientiam praeferunt.
@1 ms. alis$
- Ii veniunt dolo in regionem oculi sinistri, quo significatur intellectuale, et vadunt versus conjunctionem thalamorum opticorum, ubi nervus alterius oculi concurrit, oculus enim dexter significat sanctum, ac ibi in conjunctione bini se conjungunt, et modo, non memorando, se conjungunt, et copulant, sicque abeunt juncti, et sedent; postea vero separantur (modus quomodo conjuncti sedent, et separantur, non memorandus, qui profanus), dumque {1} separati sunt, tunc invertitur capite deorsum et caput ejus in tonnam immittitur, sed erigitur cum tonna super caput, quam a se auferre allaborat, sed incassum, dumque liberatur, iterum involvitur tonnae, augetur quoque indignatio, quia {2} sic in carcere, absque visu; et sic miserabiliter punitur, nam intellectuale ejus polluit sanctum. 1748, 15 Martius.
@1 ms. profanus:| dumque$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$ - Quod spiritus valde seduci possint in judiciis suis de animabus
De judiciis prius videas [921-23, 1220], quod admodum falli possint, constare potest exinde, quod dum anima in consortio est, et ab eo aliisque redigitur in quandam affectionem aut cupiditatem, tunc examinant loquendo, faciuntque ut is quoque loquatur, quod facile est; quando audiunt ejus sermonem fluere absque impedimento, sicut ab eo, tunc judicant quod talis sit, cum tamen est affectio seu cupiditas, quae sic quasi loquitur, cum tamen talis non sit; in talium affectionum aut cupiditatum statum facile redigitur unaquaevis anima, et tunc loquitur ex istius cupiditatis statu sicut ex se, ideo de ejus vita illico judicant; quod judicium est falsum quandoque; simile observavi in examinibus animarum, simile in me, sic ex viva experientia; quare Solus Dominus novit hominis et animae interiora, ac intimiora. 1748, 15 Martius.
- Quod e societatibus seu consortiis inopinato ejiciantur, qui intus subdoli
Sunt quidam in mundo, qui absque conscientia nocere proximo cupiunt, sed externam faciem sicut honesti praeferunt, cavent quamplurimum, ex variis causis, ne videantur tales, alios instigando ad nocendum, modo ii inculpati videantur; tales insinuant se in societates spirituum, et cum iis sedent confabulando, qui non aliter putant, quam quod societatem forment communem cum iis quoque intus seu animo.
- At quando aliquid subitum contingit, quod interiora subito percellit, vel mutat, tunc statim ab iis ejicitur, sic forte animus ejus patet, vel patuit, quod simulatum, et quidem in variis occasionibus exponitur, ut cum {1} repraesentatio quaedam indigna existit, tunc subito is ad id faciendum ejicitur, sicut super mensas ferales, et similia, ita cognoscitur qualis est. 1748, 14 Martius. Haec variantur, quia spiritus non boni sunt qui eos sic exponunt.
@1 nisi legeris cum J.F.I. Tafel dum$ - Lingua quid significat, et qui ejus provinciam constituunt
Lingua introitum praebet tam ad pulmones, quam ad ventriculum, ita prospicit utrique, ita significat quasi atrium ad spiritualia et coelestia, nam pulmones significant spiritualia, et quia ventriculus pertinet {1} ad cor, cui subministrat quia sanguini sua alimenta, ideo coelestibus inservit pro atrio, tum ex aliis causis; pulmones sunt, quorum beneficio loqui potest homo.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. pertinent$
- Ideo nunc lingua significat affectionem veri, nam affectio est coeleste, et verum est spirituale, suntque ii qui {1} affectione veri gaudent, qui provinciam Linguae constituunt.
@1 ms. quia$ - Qui autem verum odio habent, ut qui interiora et intimiora, ii sunt qui contrarii sunt iis, qui linguae provinciam constituunt; inter spiritus sunt qui amant verum, tam interius quam intimius, quamvis id non intelligunt, et inter spiritus quoque sunt, qui odio habent verum, ex pluribus causis; et quidem tales spiritus, de quibus tale nemo suspicari potest.
- Propterea ii, me vexarunt diu, et quidem per septimanas imo per mensem, quod excurrit, ac induxerunt eum quasi pruritum, seu id periculum, ut linguam meam educerent inter dentes, et sic amputarent, de quo diu conquestus sum, quodque hoc incredibile sit, quod ullus homo tali quasi pruritu seu conatu, vexaretur: scio quidem unde; sed causa ejus in eo est, quod sint omnes ii qui odio habent veritates, nam literalem sensum solum amant, tunc enim suis meritis fidunt, et ob aliquas persecutiones mereri volunt coelum, praeter plures alias causas. 1748, 14 Martius.
- Quod spiritus sint, qui respondeant omnibus et singulis musculis in homine, tum quoque angeli
Mirum est, quod forte paucissimi credere possunt, quod spiritus ac angeli sint, qui respondent singulis musculis in homine, nec solum spiritus, et angeli, sed societates spirituum et angelorum, imo quo plures in societate, et plures unius generis societates, respondentes singulis, eo melius, et eo fortius, quia in multitudine unanima fortitudo, qui omnes quia agunt, conatus agendi resultat in singulos homines, imo in spiritus; tale est quod quidem credi non potest, usque tamen verissimum est, ita coeli correspondent homini, et homo sic coelum, et regnum Domini dici potest, quia in illo est Regnum Dei [cf. Luc. XVII: 21].
- Quod ita se res habeat ab experientia viva edoctus sum, nam mihi ostensum, quomodo agunt in faciem ii, qui frontis musculos regunt, et quomodo ii qui genarum, tum menti et cervicis, et tamen omnes simul agunt, seu conantur agere, in faciem, suoque modo, secundum actionem musculorum.
- Inde sciri potest, quod unusquisque homo suam sortiatur provinciam, et quod indefinita varietas sit, et harmonica omnium, sicut omnium et singulorum in homine-ex {1} harmonia varietatum totum sic componitur-et {2} quod praevisum et provisum sit, ut omnes, qui {3} coelum haereditant, sint partes maximi hujus hominis, sic in Domino, et quod nusquam coelum claudi possit, si vel in aeternum, nam quo plures in societate, et quo plures societates, eo melius, beatius, et corroboratius. 1748, 14 Martius.
@1 ms. homine, ex$
@2 ms. componitur, et$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$ - Similiter sunt, qui correspondent musculis in lingua, sed plures adhuc sunt inter spiritus, qui odio habent veritatem, quam qui illa afficiuntur.
- De spiritu sancto
Quicunque homo, qui sensibiliter agitur a quodam spiritu, et magis, cum spiritus cum eo loquitur, putat, quod spiritus sanctus sit, omnes enthusiastae, hoc putant; cum tamen sint spiritus immundi, quos tunc spiritum sanctum vocant, imo adorant et colunt, spiritus isti amant id, et putant se sic spiritum sanctum esse, sicut alibi videas [4, 148 1/3, 423].
- Spiritus vero Domini, nempe qui sunt in coelis, ii non volunt, ut vocentur sancti, quare se non spiritum sanctum dicunt, sed sanctum eorum, est Solus Dominus; nam coeli non sancti sunt, ut propheta, ut autumem, dicit [Hiob XV: 15], quare spiritus sanctus, cum intelliguntur angeli, aut spiritus, non colendi, minus adorandi, nam omnes homines fuerunt, et sic in coelos introducti, qui per spiritus inferioris sortis cum hominibus loquuntur, sed quae Divina sunt, omnia et singula sunt Domini.
- Quod Dominus jusserit ut baptizarentur in nomen Patris, Filii et Spiritus Sancti [Matth. XXVIII: 19], involvit Ipsum, quia in Ipso est Pater, in Ipso est Spiritus Sanctus, quia Sanctum angelorum, aut coelorum est Ipsius; ita unum. 1748, 14 Martius.
- Spiritus immundi et mali valde indignati sunt, et indignantur, quando eos non ut spiritum sanctum agnoscere voluerim, imo eo usque, ut minati sint me punire, initio ita minati, ut antequam scirem, me valde terrefecerint, sed postea instructus, audacter hoc coram toto coelo, audientibus angelis, dico, et qui vere angeli sunt, et spiritus sanctificati, ii id contestantur, quod nusquam velint Spiritus Sanctus dici, quia Sanctitas est Solius Domini. 1748, 14 Martius.
- Quare Spiritus Sanctus procedit a Domino, et missus est a Domino; ita est Domini. Quod sanctum apud angelos et spiritus sit Domini proprium, et quod proprium est angeli et spiritus sit malum et immundum pluribus constat, de qua re experientiae plures allatae sunt. Nusquam homo sanctus est, nisi qui agnoscit sanctum esse Domini, non suum, qui id non agnoscit, is prophanus est, in minimis et in maximis, hoc hominis, ita ejus spiritus, etiam angeli proprium est, at qui agnoscit, imputatur ei sanctitas Domini per fidem, nec fides est hominis, spiritus aut angeli, sed est Domini, et cum per fidem sanctus audit, et vocatur sanctificatus {1}, aut sanctus, constat quod sanctitas spiritus appellati sancti, sit Solius Domini.
De poena vastationis eorum, qui elato animo sunt, sibi fidunt, et sic veritates interiores ac intimiores non agnoscere volunt, nisi per eos sicut ab iis veniant
(m)(Eorum status in altera vita, repraesentatus est, per ea quae de spiritu isto visa sunt, quod observandum, per 3 paginas seq. [1373-89]).(n) {2}
@1 ms. sanctuficatus$
@2 haec paragraphus in ms. marginalis juxta caput ad sinistrum jacet, inter lineis verticalibus$ - Poena vastationis eorum una est, quod involvantur quodam quasi panno, seu velo laneo, ac ei involvantur aliquantum, sic ut ligati sint manibus, pedibus et corpore, tum etiam facie obscurati, ut non videant, ita involvuntur secundum corpus.
- Et simul inditur iis cupido seu ardor se inde evolvendi, nam talis ardor iis, qui in velis sunt, utplurimum [iis] insufflatur {1}, quia tales sunt; datur etiam iis tunc copia se evolvendi, quod fit in longum, se evolvendo, sicut cum involutus est homo panno, et quidem per aliquot circumvolutiones, et inde se evolvere incipiat, sed cum evolvitur, tunc in longum pergit, et continue se evolvit, sed nusquam potest evolvere, nam perstat evolutio multo magis et continue, sic ut speret usque quod evolutus sit, quia involutio non fuit tanta, sed usque perstat, sic ut evolvi nequeat.
@1 J.F.I. Tafel insufflatus$ - Talis quidam involutus erat velo tali laneo, quod factum erat prope me, cumque se evolveret, delabebatur ad sinistrum longa serie, oblique versus terram inferiorem, et profunde, supra locum, ubi lignarii sunt, d alteram partem; demissus est in profundum, seque interea elevare visus, per contravolutionem {1}, et iterum versus profunditatem, sed incassum.
@1 ms. contra volutionem$
1373a. Imo etiam manus ejus apparebant, quae solutae erant a corpore, sinistra manus primum, quae sursum tendebat, questus quod amitteret manum, post aliquod tempus, etiam videbatur dextra manus similiter [solvi], dictum mihi est, si non recipiat manus suas, et eae {1} revertantur ad corpus, quod incassum sit, sed usque quod potentiae propriae, seu suis viribus fidat.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ii$
- Qui involutus erat, quia assuetus erat malis et persecutionibus in vita sua, quia tunc contentus erat, quod ei dabatur, ut sustineret eas, ex tracta inde indole, quiescere animo videbatur, quod ejus {a} ajebat, ac praeterea multa loqui inductus est, ut sciretur quem effectum haberet poena ista, num diceret, quod eam sustinere posset: erat quoque adactus dicere, quod in se nihil aliud sit, quam spurcum et diabolicum.
@a intellexerim [consuetudinem] suam$ - Interea visus est quasi angelus in coelo, qui dirigebat poenam istam, sicut dum puniuntur in tellure Jovis, cum angeli supra caput sint [542, 569, 622, 627], ita hic in coelo visus, qui dirigeret poenas, quas spiritus infligerent; quod is quoque percipiebat.
- Facies ejus dein mihi ostensa erat, in tanta luce, sicut in clara {1} die, et quidem quomodo mutatus erat quoad faciem, in vita sua; erat circa oculos rugis obsita, erat admodum molesta, nasus erat acutior, qui aetate decrevit, ut vix aliquid nasi superesset, nisi aliqua pinna, auctis circum oculos rugis in deformitatem; talis dicebatur fuisse in vita sua, ut tunc quoque resipisceret, et ab elatione sui animi per deformitatem faciei, abscederet; et quod ea esset index ejus animi. 1748, 14 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. clare$ - De eodem, quod dicat se velle desistere, sed usque quod non possit
Idem qui sustinuit poenam istam, aliquoties dixit, quod vellet desistere, imo etiam in timore percipiebatur, quod vellet, sed quia inhaeret, quod non possit, ideo, ut quoque posset, sicut is potest intelligere, quod tale facinorosum sit, ideo ut quoque posset, per poenas cogeretur; tales seu similes poenae ei inflictae dicebantur nunc decies, vidi prius eundem sub velo [1373], sed usque instat; nunc sunt 17 saecula, quod talis fuerat, est inter eos qui versus anteriora in plano sinistri oculi sunt, qui veritates interiores, et intimiores odio habent, sed is cum discrimine-quia {1} animo elato est, et magnis viribus se pollere putat-quod {2} veritates istas agnosceret, si putare posset, quod ex eo proficiscerentur. 1748, 15 Martius.
@1 ms. discrimine, quia$
@2 ms. putat, quod$
- Idem etiam valde contemsit alios prae se, sic ut semet adoraret; quod contemneret alios prae se, manifeste percipere mihi dabatur, imo si relaxarentur vincula animi ejus, usque eo surgeret ejus fastus, ut se pro Domino coli ambiret, quia aliquid passus in vita, vix agnoscere vooens quod a Domino sustentatus.
- De stagno
Ideo postea perductus est ad stagnum, quod ex opposito fere est, et quidem antrorsum, versus sinistrum, sic in plano cum corpore; ei tunc ostensa sunt ea monstrosa et dira, quae circa stagnum erant.
- Stagnum est capax, longitudine majore, quam latitudine, anterior ejus ripa, quae proxima est, ibi sunt dira monstra serpentum, et similium, quae in stagnis, cum pestifero halitu; sed quales serpentes seu monstra stagni, non visa sunt, sed dictum modo quod talia sint, visum modo est nigrum quoddam, exhalans nidorem.
- Ad partem sinistram, seu ad ripam ejus sinistram, inde non procul, sunt ii qui comedunt carnes humanas, seque invicem comedunt, dentibus haerentes in aliorum scapulis, et sic satiantes suas inedias.
- Ad sinistrum longius a loco isto, ad sinistram ripam, apparent magni pisces, balaenae dicti, monstrosi, qui deglutiunt hominem; et faucibus suis lacerant, tentant inglutire, et evomunt. {1}
@1 ms. forte evomunt$
1382a. Remotissime, seu in ripa opposita, apparent facies deformissimae, cumprimis anuum, quae tam monstrosae sunt, ut non describi possint, tales mihi prius ostensae sunt, quae ita deformes, ut nihil deformius; quae ibi discurrunt, insaniae dicendae.
- Ad dextrum latus stagni, seu ripam dextram sunt ii qui instrumentis crudelibus interficiunt se invicem; instrumentis-non {1} dicenda sunt arma, sed secundum diritates cordis eorum, varia-ita {2} vulnerare, et semet interficere videntur.
@1 ms. instrumentis, non ubi J.F.I. Tafel instrumenta, non $
@2 ms. varia, ita$ - Stagnum in medio sui, et ubivis, est nigrum, sicut stagnatum quoddam dirum, luteum potius quam aqueum.
- Spiritus iste, de quo mox prius [1377-78], perductus erat ad stagnum istud, ut videret poenas miserabilium istorum, utque sibi eligeret unam {1}, elegit sibi ut esset ubi balaenae, sed quod cupiit, non ei concessum, nam quasi lex ejus pronuntiata a quodam, quod non acciperet quod cuperet.
@1 ms. unum$ - Sed perlatus est in stagnum, et ibi immersus, ibi sub luteo isto perducebatur, seu potius sicut fluctus volvebatur, cum spatio satis multo, quandoque sicut camerato, et quidem quaque versum, ab anteriori ad oppositum latus, tum ad sinistrum, ubi fere qui comedunt carnes [1381], et ibi apparuit sicut aura, coloris auri, quae circumflectebatur, et tandem pervenit ad eum, sic elevatus [est], et aurea ista aura, qua via elevatus, continuabatur subter, sed is tunc non ita apparuit, tametsi ibi erat, putabam quod aura ista aurea significaret aliquid boni, sed a quodam spiritu, qui illuc missus, aura ista aurea, quae ab eo in ascensu continuabatur, elevabatur sicut solet pendula vestis mulieris, post tergum, cum eo, quod vocatur Slap {1} {a}, sic elevata, dicebat quod contineret spurcum, sicut verminosum, ita significabat ea, quod talis confidentia cum fastu [inesset], quae iis apparet {2} sicut aurum, cum tamen spurcissimum sit. 1748, 15 Martius.
@1 ms. Slap$
@2 ms. apparent$
@a = syrma (vox suecica)$ - De piscibus, qui eidem apparuerunt
Cum idem esset in inferiorum terra, involutus panno seu velo laneo, tunc subito apparebat mensa cum piscibus magnis, et ingluvie, quorum unus eum deglutiit, tunc clamantem {1}; significans naturalia, quae amat prae spiritualibus. 1748, 15 Martius.
@2 ms. clamans$
- Quod a consortiis suis relictus sit
Postquam facies ejus deformis apparuit [1376], et sic quod talis esset, quia facies est index animi, et prius putarint, quod facie majestatis plena gauderet, ideo {a} contemtus ab iis, cum quibus prius fuit, et relictus a consortiis, et sic perlatus ad dextrum paulo supra caput, et sic ad stagnum, paulo deorsum per paulo declive. 1748, 15 Martius.
@a h.e. tunc$
- Quod idem spiritus continuo me contemserit, sed usque a me discedere nequeat
Utcunque laboratum est cum spiritu isto, usque tamen iis se immiscere cupit, quae scripsi, sic ut ab eo desistere non potuerit, utcunque me corde suo contemnat, nam si modo ab eo proficiscuntur, quae scribuntur, id cupit; nunc redux super caput meum est, dicitque quod mansurus usque mecum, et quod ita recturus, sicut sibi convenit: significant, quod tales existent, qui quidem scripta lecturi sint, sed qui usque in opinionibus suis {1} mansuri, et interpretaturi secundum suas phantasias, a quibus, quia naturales, desistere non volunt; tametsi videant veritates. 1748, 15 Martius.
@1 ms. suae ut apparet$
- Quod repraesentationes in altera vita, actuales sint in mundo
Repraesentationes in altera vita, sicut poenae miserabilium, quidem apparent phantasiae, sed usque sunt actuales, quia ii qui patiuntur poenas, sensu gaudent, sentiunt eas, et cruciantur, prorsus sicut in corpore forent, et corpore eas sustinerent, quod multis constat.
- Praeterea similes quoque in mundo sunt, nam omnia ista actualiter existunt in terra, sic ut non possit aliter quam ut existant, dum significant, sicut quod Jonas deglutitus sit a balaena [Jon. I: 17], quod actualiter factum in mundo; tum quoque miracula Aegypti [Ex. VII passim], et plura alia, quae miracula dicuntur.
- Omnes repraesentationes Domini, in mundo actuales sunt, sicut omnia objecta regni vegetabilis, quia significant talia; sicut etiam homo, quod talibus instructus membris, quia actualis talis homo est universum coelum. 1748, 15 Martius.
- De coloribus, per quos repraesentantur spiritualia
Quod per colores repraesententur spiritualia, notum est, ex iride, aliisque, et experientiis; ut sciatur, solum quod nigrum et album colorem attinet, niger color talis est ut absorbeat omnes radios, et inordinate sine ullo ordine circumspargat, inde nigredo; similiter malitia, quae per colorem nigrum repraesentatur, omnes radios lucis intellectualis absorbet, et inordinate circumfundit, ut nihil tandem lucis seu albi appareat. Color albus autem non recipit radios lucis, sed reflectit; similiter qui justificant semet, et in operibus ponunt justitiam, radios lucis intellectualis seu interioris reflectunt, nec admittunt; simile est circa alios colores. 1748, 15 Martius.
- Quod spirituale in naturali sit, et naturale appareat ut nihil
Ex multis hoc constare potest, ut modo hic ab uno exemplo, voces loquelae sunt omnes ex naturalibus, ita loquela est naturalis, at sensus loquelae est spiritualis, seu esse potest, et quidem sensus percipitur, et voces nihil, sic erunt voces seu corporea, solum instrumenta, ac nihili; tum sublimior sensus [similiter], nempe si sensus sint plures, et inde formatur adhuc sensus interior, ut si sensus illis suis vocibus insigniuntur, aut notis significantur, tunc sensus eorum est spiritualis, et notae istae seu voces compositae, h.e. ideae compositae, dicti sensus, sunt nihil. 1748, 15 Martius.
- Quod plures sensus, unam ideam, sic unam vocem, aut notam formare possint, et sic intelligi simul, hoc apprimis constare [potest] ex loquela spirituali, ubi tales sensus plures unam ideam quasi simplicem et momentaneam formant, sicut quae [dicta] sunt {1} mox prius de vocibus et sensu, tum quae hic, quae unam modo ideam, cum loquimur cum spiritibus formant {2}; sic in caeteris, talis idea penes homines quoque datur, nam dum legerit ista, capit ea sub una idea; sic in caeteris. 1748, 15 Martius.
@1 ms. nunc sunt$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. format$ - De iis qui ad dextrum stagni se interficere variis instrumentis conantur [1383]
Quidam eorum ad me venerunt inde, dicentes, quod se continuo interficiant, dicentes, quod tales fuerint in vita, qui intestina odia contra proximum foverint, et quoties datae sint occasiones eruperint, ex iis delitias captantes, quod lites continuo ament {1}, et provocando {2} proximum ad judicia, poenas, mulctas, quibus delectantur, iidem nisi legis poenae inhiberent, aperte similiter ruerent contra proximum, et eum lacerarent {3}, ac interficere conarentur.
@1 ms. amant$
@2 ms. provando$
@3 ms. lacerararent$
- Similes sunt ii in militia, qui nihil amant nisi caedes, et spolia, et iis delectantur unice, at vero qui ex debito hoc faciunt, quia eos ut hostes cogitant, sic ex mandatis, [cum iis] aliter se res habet, quorum aliquos etiam conveni, qui inter beatiores sunt, tametsi milites, sed interiora sunt, quae damnant in altera vita, qualis nempe animus, seu ut vocant qualis voluntas. 1748, 15 Martius.
- Qui in tonna {1} infernali sunt
Sunt ii, qui potiores aliis in vita cupiunt esse, sic ut primi esse velint, in quocunque actu, imo non solum gestiunt in mundo, sed etiam ut supremi sint in coelo, sic ut aemulatio continua sit cum aliis de supereminentia, et tamen simul non aperto odio, sed usque nulla charitate erga proximum gaudent; ii sunt in tonna infernali, sed ii usque non mali sunt; ex instinctu agunt, nam iis ademta est rationalitas, ita flecti possunt quocunque libet. 1748, 15 Martius.
@1 ms. tenna vel terrna$
- Quod indefinitae varietates sint in altera vita
Homo non aliter novit, [quam] {1} quod simpliciter infernum sit, et coelum, quod in inferno sint ignis et cruciatus, in coelo sit felicitas, at in quibus consistit, alte ignorat, quare judicat de iis ex iis quae in mundo sunt in communi, vel potius nihil, quia modo communem ideam habet-ubi {2} communis idea, ibi fere nulla-cum {3} tamen indefinitae varietates sint, sic ut describi nequicquam possint.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. habet, ubi$
@3 ms. nulla, cum$
- Similiter ac si homo nihil magis scit, quam quod tellus sit, nec scit regna, et regimina, societates, tunc quid terra nescit, ex cognitione eorum quae in terra noscit homo qualis sit; similiter in reliquis, ut [si scit] quod homo sit corpore praeditus, et nescit quid in corpore, tunc nihil scit, at quum introspicit, et videt mirabilia, sic indefinitas varietates appercipit; similiter cum modo scit, quod cogitare possit, tunc nihil scit, at quum novit, quod indefinita, quae nusquam aliqua scientia comprehendere possit, tunc primum incipit noscere {1}. Si modo novit quod talis scientia sit, et praeterea nihil, tunc nihil novit, at cum scientiam novit, tunc scire incipit, quod nihil sit, in quo non indefinitum quid. Ut si universum mundum” dicit, nec novit quid in mundo, nihil novit. 1748, 15 Martius.
@1 imperfectum in ms.$ - “Vox perceptionis” applicari potest angelis
Quia percipere se refert tam ad intellectum quam ad affectionem, sic ut involvat utrumque, ideo vox convenit angelis, qui percipiunt ea quae sunt fidei, utroque, nam percipiunt illico quod id verum. 1748, 15 Martius.
- De statu vastationis in tenebris
Qui putant se ex semet intelligere verum et bonum, ac sibi fidunt, et sic omnibus praelucere se putant, cum tamen in ignorantia veri et boni sunt, imo in eo animo, ut intelligere verum et bonum non velint, ii vastantur quoque per statum tenebrarum, mittuntur in tenebras, et simul tunc loquuntur quasi fatue, quia simul in stupiditate; apparent paulo supra caput a parte anteriore et posteriore ambigue, sic ut nesciatur ubi, tergo sursum, et capite inflexo spectante {1} infra, in tali statu sunt nunc quidam, qui tales fuerunt in vita corporis {2}.
@1 ms. inflexum spectans$
@2 ms. corpore$
- Alii nunc magis supra, et aliquantum remotius ab iis dicunt quod in clara luce sint, et in clariori quam alioquin, ita quidam possunt esse in spatio circum in luce, cum alii in tenebris, sicut dum aliqui nube obscurantur, alii ad distantiam inde in aprico sunt. 1748, 15 Martius.
- Dictum mihi, quod haec significent, quod ii qui putabunt se in maxima luce constituti, quia docti, ii in summis tenebris erunt, at qui circumcirca, aut qui non ita sibi fidunt, quod ii in summa claritate erunt; nam qui in tenebris, erant ii, de quibus mundus crederet in summa luce fuisse. 1748, 15 Martius.
- De persuasione et perceptione spirituali
Sicut ii, qui a Domino ducuntur, percipiunt quid agendum, et quidem modo aliis non intelligibili; ita quoque, quod sciendum, persuadentur, etiam spirituali modo, etiam aliis non intelligibili, quare si verosimillima obveniunt, sic ut vix quicquam sit contradicens, sed omnia affirmantia, usque tamen non persuadentur, priusquam persuasio spiritualis adest, quae est fidei. 1748, 15 Martius.
- Quamdiu aliquis putat, homo, quod semet ducat, quodque ex se intelligat, non potest habere illam perceptionem et persuasionem, et tamdiu perceptiones et persuasiones istas putant fabulas esse; et forte praejudicant de illis, sicut de enthusiastis, nam quod non scire possunt, non dari, putant. Usque tamen ii qui fuerunt in vita doctores, in altera vita, nec id potuerunt credere, at tandem idem intellectualiter modo nunc credunt, quod iis demonstratum est experientia, quae dari potest animabus in altera vita, sed an ita hominibus in corpore, adhuc non scio. 1748, 15 Martius.
- Perceptio manifestissima mihi data est per septimanas imo menses, quod a spiritibus ductus sim per vias, plateas, in gyros, secundum eorum voluntatem, absque quod aliquid dixerint, quo eundum, vel quod intulerint cogitationi, sed modo quod ii sic me manifeste duxerint [[56a]]; inde quod perceptio interior [detur] percipi potest, quae non ita manifesta est.
- Qui se dicunt duci a Domino per spiritum sanctum, in iis quae cogitant et praedicant, ut dicunt et fatentur omnes fere doctores et sacerdotes, et usque non habent perceptiones et persuasiones istas, ii tametsi id dicunt, tamen non credunt; inde cognoscitur fides, quae intellectu solo, et quae vera. 1748, 15 Martius.
- Putant tunc, sicut animae et spiritus dixerunt, quod tunc nihil scirent, quia nihil eorum; quod tamen falsissimum est, tunc primum percipiunt et sciunt.
- De velo laneo, iterum [vide 1371-76]
Quaedam involvebatur velo laneo, et quidem tenuiori, et magis albescenti, similiter incipiebat circa caput meum, et procedebat ad sinistrum, versus terram inferiorum, supra quasi tectum lignariorum, sed non ita profunde; paucae volutionis {1} erat, sed cum ea se revolveret, nusquam potuit finem habere, nam in spe semper erat, quia parum involuta, quod tandem evolveretur, sed hoc frustra, imo etiam se evolvebat, usque ut vix aliquis axis seu corpus remaneret, et tamen usque erat, sic ut esset in velo, sic ea extrahebatur.
@1 sic J.F.I. Tafel ubi ms. volutiotiones ut videtur $
- Quod ad evolutionis et involutionis {1} versus et modos attinet, erant varii, nam primum versus inferiorem terram, ut dictum supra tecta lignariorum se evolvebat, rursus redit, tum sine involutione ad me, modo per projectum, toto intermedio velo libere fluente, tum se versus anteriora in plano paulum supra caput, sic variabat.
@1 ms. involitionis$ - Porro mutabatur hoc velum in crassius {1}, qualia sunt (mattor {2} giorda af sadant som Hollenska mattorna pa golfwet, derest jag vis ar {a}), in {3} quale velum ad flavum vergens, et tandem, cum adhuc non desiiteret a sua tenacitate, involuta est plane tali, in volumen satis crassum, quod projectum erat ad tergum, quasi foret projecta; sed postea prope me, verticaliter positum revolvebatur quasi super alium axem, et sic liberata, nam postea loquuta est, et percepi, quod se cogeret, ut non talis esset, sic emendata hac vice, quoad partem.
@1 ms. crassium ut apparet$
@2 ms. sunt, |:mattor$
@3 ms. ar:| in$
@a = (mattae factae ex tali, quo hollandicae mattae super pavimento, nisi fallor) (verba suecica)$ - Sed observandum, quod vitiositates cum earum phantasiis, ita repraesententur per velum, et quamvis ita iis, qui involuti sunt, apparet, usque sunt interiora, quae talia producunt; interiora quomodo mutantur, id observatur ab angelis, qui adsistunt, et sic conformiter velum formatur; ita cum varietate secundum mutationes interiorum, ita aliter in uno quam in altero, quod speculatores angeli vident.
- Quare velo involuta sit, autumo, ex iis, quae praecesserunt, quod indignata, quia non tantum honoris alii ei praestiterint {1}, nam fidit sibi, quod inter sollertiores esset, et excelleret, et quia tali cupiditate capta erat, quod sibi fideret plurimum, nec emendari verbis potuit, ideo velo immissa est; si quid aliud esset, simile ac in eo qui velo prius fuit involutus [1371, 1377-78], non bene scio, forte erat ex simili animo, et fuerat inter eos, sic ut interiora et intimiora non vellet scire, et elato animo esset, quod nunc percipio, quare similis poena, cum varietate secundum animum, et potentiam imaginariam. 1748, 16 Martius.
@1 ms. praesterint$ - De spiritibus {1} alius telluris, ac ut reor planetae Mercurii
Venerunt spiritus ad me, quorum indolem describere datur, quia constituunt ea in homine, quae dicuntur sensus internus, et sic quadam ratione, memoriae.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$
- Venerunt ad me; et inquisiverunt ea, quae in memoria mea essent, cumque excitarentur loca, varia, ubi fueram, tum plateae {1}, domus, templa et similia, nusquam volebant ea scire, sed sollerter et dextre statim excitabant ea, quae facta sunt in locis istis, sic ut quaecunque contigerint {2}, cum ibi fuissem, id excitabant, non morantes circa aspectum loci, domus, templi, et similium, quae ad loca pertinent; sicut solet fieri in homine, quod dum locus in memoriam venit, illico res {3}, quae ibi accidere, subeunt, sic in homine res quasi locis adjunctae solent memoriae adesse, non inesse, quare isti spiritus solerter praeteribant loca, et statim res excitabant, quibus delectabantur; quod etiam dicebatur, [erat,] quod iis non concessum sit loca, nec materialia, proinde non corporea, et mundana spectare, sed ea praeterire illico, sed solum quae realia sunt; inde postea animadverti potuit, quod ex alia tellure essent, quia nullis corporeis, mundanis, et similibus voluerunt attendere, sed solum factis, et quia aliter in nostra tellure, qui delectantur corporeis, mundanis, et similibus, ideo quoque erant promptiores nostris spiritibus; et celeriter percurrebant.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. contingerint$
@3 ms. solent res$ - Verbo ex eo quod non attendere vellent ad corporea, mundana, ac materialia crassiora, percipere mihi datum est, quod ex alia tellure essent; tum quoque postea, ex iis, quod non attenderent ad res, quae repraesentantur per talia, nempe corporea et mundana, sicut antiquae Ecclesiae homines, quare nec ab antiqua Ecclesia fuerunt, sed solum cognitiones rerum separatarum a talibus voluerunt capere, quibus delectabantur, inde quoque eorum promptitudo.
- Vocati etiam ideo sunt cognitiones, seu potius erant sensus interni, quia solum cognitionibus delectabantur, sicut etiam fassi sunt; quod memoria rerum sint, ex qua speculatio seu purior imaginatio, videas in seqq.
- Postea apparuit mihi flamma magna satis candida, flagrans laete et candide, et quidem per aliquid temporis, significans adventum similium spirituum, adhuc promptiorum.
- Qui cum accesserunt, adhuc citius pprcurrebant ea quae in memoria mea essent-nec {1} quid cognoverint, scire potui, ob subtilitatem, et celeritatem-dicentes {2} solum, quod tale sit, sic ut perciperem, quod ea quasi nossent, et sic inquirerent.
@1 ms. essent, nec$
@2 ms. celeritatem, dicentes$ - Proinde erant sicut flammae, percurrendo subtilia {1}, et iis delectando, sic ea quae videram in coelis, quod dicebant se nosse; cumque iis dicebam, quod fortasse putent se nosse, et tamen non norint, quia, ea quae spiritus percipit in homine ex ejus memoria, putat se scire, et scivisse, usque percipiebam, quod in plano occipitis a tergo paulo ad sinistrum, esset multitudo eorum, qui simul id perciperent, et quod talem cognitionem habere possent, quia solum ad res et sic ad interiora attendunt, nec morari volunt in externis, nam talis memoria est penes spiritus.
@1 ms. subilia$ - Cumque quaererem ex qua tellure, quia animadversum quod non ex nostra, id non volebant dicere, nec quod corpore induti fuerint, nam non cogitare volebant, se fuisse in terra quadam, nec corpore indutos {1}, quia id eorum principiis adversatur, ut quicquam cogitent, minus loquantur, de corporeis, et terrestribus; cumque repraesentarem iis, prata, sata, sylvas, flumina, tunc statim vertebant ea in paene contraria, sicut prata obscurabant, et implebant quasi serpentibus, aquas quoque denigrabant, sic ut claram undam spectare me, non vellent, cumque cogitarem cur ita esset, quod aquae eorum tales essent, tam nigrae, audivi quod ideo esset quia secundum eorum instituta, seu leges, non licet iis cogitare de similibus, sed solum de realibus, sic ut cognitiones rerum, quae fiunt in coelo, acciperent, non quae sunt in terris.
@1 ms. induti$ - Cumque iis dicerem, quod non debeant {1} ita objecta mutare, et sic celare {2} talia, quia id non est genuinum, id non ita curabant, quare assimilare dabatur talia colori viridi, qui talis est, non quod ex falsitate et dolo id faciant, sed ex lege quadam penes eos, sic ut simul appercipi possent, quod ita celarent; dolus et falsitas est, quando ex malitia ita faciunt, at quum ex lege, non est falsum, quia etiam percipitur: ii haec inserunt.
@1 ms. debeat$
@2 ms. celere$ - Percipere etiam mihi dabatur, quod talis eorum vita in tellure eorum sit, ut nihil curent terrestria et corporea, sed quod ea quae extra eos sunt, sicut quae in coelo, sic ut loquantur cum spiritibus, et [hi] instruunt eos, de iis, quae sunt in coelo, sic quod spiritualium cognitionibus delectentur, quare etiam cum ex memoria mea excitabant plura, dicebant, quod tale sit, et sic affirmabant, non scientes, quod in corpore sim.
- Cumque repraesentarem iis tellures, quia dicere non poterant ex qua tellure, se scire ajunt, quod plures tellures sint, et alia quae ad tellurum incolas pertinent, quia cognitionibus delectantur, cumque repraesentarem modo spirituali planetas qui vocantur Mercurius, et Venus, ducebant visionem ad planetam Veneris, sed percipere potui, quod vellent celare, et sic quod essent ex planeta proxima soli, ubi tales sunt, et cognitionibus ita delectantur, quod mihi quoque dabatur percipere ex proximitate ad solem: nempe quod tales sint, qui communiter, sensus internos constituunt, et sic ea quae sunt sensuum internorum, quae sunt cognitiones.
- Cumque spiritus quidam {1} qui dextre cum iis loqui potuit, loqueretur cum iis, quia non potui tam celeriter, ego iis repraesentare res, quia in corpore, tunc dicebant quidem, quod hoc bene, sed usque judicabant illico, quod hoc nimis eleganter, hoc nimis scite, et sic, sic ut non approbarent esse ex eorum mente, quod etiam proprium est sensus interni, nam sensus internus suam perceptionem habet, et illico ex se et sua indole judicant; ex perceptione istius sensus quoque concludi potuit, quod sensus internos in maximo corpore, constituerent.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$ - Nec volunt instruere me, de iis quae sciunt, nam volunt mutare ista in alia, quaerebam itaque anne incolas suos instruerent, sed responsum tuli, per interiorem sensum, similiter, quod non velint instruere eos, sed usque quod explorent, quod fit, ut reor, ut inde cupido sciendi alatur et augeatur, si enim responderent ad omnia, tunc perit ista cupido, quare tenentur spiritus eorum in illo statu, ut non velint eos informare, sed usque quod variis modis incolae ab iis explorentur {1}; tum ex causa, quod non veritates in omnibus sciant, nam si veritates, tunc opposita non haberent, sic periret quoque cogitatio, quae ex oppositis variatur, agit, et vivit.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. explorent$ - Cum per sensum internum loquerer cum iis, ii percipiebant plura quam ego, dumque id dicerem interiore sensu, quod omnino existere debeant talia, quia Dominus omnia sic disposuit, et disponit, ut nihil usquam desit, et nihil perfectius dari possit, et sic quod id necessarium esset, ut vivant homines-et {1} plenius quam hic exprimitur, quia sensus interior hoc secum habet-tunc {2} dixerunt, quod solum hoc nosse, satis sit, ita admirati, quia a Domino illud venit.
@1 ms. homines, et$
@2 ms. habet, tunc$ - Similiter iis insinuabam, annon ex cognitionibus suis aliquem usum facere velint, nam delectari solum cognitionibus non satis est, cognitiones spectant usus, et usus fines, et sic porro, ex solis cognitionibus, non iis est usus, sed aliis, si modo in cognitionibus subsisterent; ex iis debemus cogitare, quod possunt, sed inde usum facere; sed usque dicebant, quod delectentur ex cognitionibus, et quod id usus sit.
- Cum repraesentabam iis volucres majores et minores, sicut in tellure nostra, primum volebant eos mutare, sed dein delectabantur iis, quia coram spiritibus, naturaliter, significant cogitationes.
- Spiritibus eorum, qui apud me primum fuerunt, cum non potuissem detinere eos in repraesentatione locorum, domorum, et similium, repraesentabam amaenissimos quosdam locos, cum lucernis multis et lampadibus, tunc ibi morabantur, et capiebantur, sic ut detinerentur, forte imprimis ex lampadibus.
- Homo quidam, ex eorum incolis, mihi ostensus est, non absimilis hominibus nostrae telluris, indutus veste, colore obscuro coeruleo, quo significatur eorum animus, (wid {1} om armarna, nestan som hos oss, med sadana armar, som brukas i England, i stelle for handklaffar {a}); num homines eorum ita vestiti sint, non scio, vel an repraesentati sint eorum animi; hoc solum, cum repraesentarem iis postea talem hominem, in tali vestitu, dicebant quod noverit eos vel nos.
@1 in ms. wid deletum sed linea pingui restitutum fuisse nobis videtur a$
@a = ampla circa brachia, fere ut apud nos, cum talibus vestium brachiis, qualia in Anglia in usu sunt sine manicis extremis (verba suecica)$ - Continuo nunc quoque conantur cognitiones, seu quae hic de iis scribuntur, vertere in alia, nolunt enim, ut sciam quicquam, quod sciunt, sed ex aliis omnia scire volunt, nec usquam satis habent, dixerunt quod tam indefinita sit cognitio, ut nusquam exhauriri queat, semper enim plura addiscunt, et usque indefinita sunt, quae non sciunt.
- Hoc genus spirituum differt prorsus ab iis, qui excitant {1} interiora ab exterioribus, sicut ea quae correspondent, quod angelorum hujus telluris imprimis est commune, nam homines hujus telluris imprimis in corporeis, terrestribus, mundanis {2}, et materialibus sunt, cumque fiunt angeli, tunc interiora correspondentia excitant, sic nihil curantes externa; tales non sunt spiritus planetae Mercurii, sed solum ea [curant], quae adhaerent seu adjuncta sunt, sicut quid egerit homo, cum ibi esset, nempe similia quae solent adesse memoriae locorum; nec delectari se dicebant interioribus ita productis a materialibus, sic rebus {3} a sua vagina {a}; nam vaginam non volunt spectare; 1748, 16 Martius: tales dari non possunt in nostra tellure, quia amant, et amarunt hic omnes, ea quae externa et materialia sunt, quare spiritus nostri {b} telluris cum iis esse nequeunt.
@1 ms. excitantant$
@2 ms. mundaneis$
@3 ms. res$
@a h.e. a sua vagina [productis]$
@b tellus hic ut alibi masculine dicitur$
- Spiritus nostrae telluris, quoque curiosi sunt, et nosse multa cupiunt, sed imprimis terrestria et materialia, sed rediguntur a Domino, ut interiora correspondentia sciant, et desiderent, quare spiritus nostrae telluris crassiores sunt, lentiores, et cupiditatibus corporeis polluti, quae vastandae sunt, antequam capere possint interiora, et plane vastandae, ut eas aversentur, ut nihili sint, antequam interioribus delectentur: spiritus nostri telluris ideo imprimis constituunt provincias membrorum corporis exteriorum. 1748, 16 Martius.
- De seeinibus fidei, quae irradicantur
Semina fidei, quae per cognitiones, et inde varias derivationes, seu germinationes, in homine, anima, et spiritu, tum angelo, irradicata, talia {1} sunt, ut dum talis fidei veritas inseminata est, tunc sensim producitur in plures veritates, sic ut totum quasi spatium occupet, et falsitates sensim exeduntur, nam fidei veritas primum concepta gignit plures, sicut derivatione aquae a fonte, seu radicum arboris in terra, seu ut radix glandulosa, quae intrinsecus radicatur, et tandem occupat spatium se dilatando, et quae obvia sunt, exedit, primum obliterantur in homine mala, alioquin inseminari nequiret, mala sunt zizaniae, quae latas radices agunt, et boni seminis radices obruunt {2}, postea [inseminatur] persuasio veritatis fidei, quae parit persuasiones inde derivatas, et cum aliis cognitionibus conjunctas, dein venit amor veritatis, sic {3} producit se immensum, et fert fructus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. irradictae (sic!), tales$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. obruit$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. si$
- Sed observandum est, quod Dominus Solus vera et bona inseminet: et producit, ut germinent; quare nisi sint veritates fidei, non radicari possunt, minus produci, sed sunt radices zizaniarum, quae eas obruunt, sed usque non exstirpant; reservantur, ut dum zizania eradicata sit, producantur, et germinent.
- Praeterea observandum, quod cognitiones tales ita insinuentur, ut non memoriae, ex voluntate hominis infigantur, tunc enim radices non alte agunt, sed fit maxime dum homo id nescit, sic ut nesciat, quod didicerit, ita cumprimis ex auditu, per datam a Domino, levem reflexionem. 1748, 16 Martius.
- Nec sibi amorem veritatum fidei ex semet assumere conari debet, nec ex alio amore, nempe sui aut mundi, nam sic non radicatur, sed Dominus Solus inspirat amorem. 1748, 16 Martius.
- Semina sunt innumerabilia, quia sunt fidei, ita omnium spiritualium et coelestium, sed semen universale et unicum, in quo reliqua ordinata et subordinata sunt, est quod Dominus Solus regat universum, et quod sit omne in omnibus veri et boni, et quod homo, spiritus, angelus in semet spectati, sint nihil. 1748, 16 Martius.
- De spiritibus Mercurii et Veneris
Dixerunt, quod nossent bene, quod plures essent tellures, quia species spirituum, cum quibus esse non possent, quare non ex incolis telluris suae.
- Praeterea loquutus sum {1} cum iis de ovibus et agnis, sed talia non volebant audire, quia terrestria, at cum diceretur iis, quod agni significent innocentias-et {2} sic cum eas {3} significent, [ideo] qui nominant agnos, non agnos cogitant, sed innocentias-tunc {4} quid innocentia, dicebant se nescire; cum diceretur, agni essent (alfwarsamheter {a}), etiam hoc nolebant, dicentes, quod nescirent, quid essent, sed quid (artighet {b}) id scirent, et tales esse, studerent; quod convenit cum sensu interiori; qui non altius quam ad cognitiones tales ascendunt, ii nec sciunt, quid innocentia, nisi solum vocem, et forte aliqui confundunt cum infantia, ac ejus ignorantia, putantes, quod qui intellectu magno praediti, non esse possint innocentiae; quare sensus interior, seu cognitio solum eorum, quae in coelo sunt, non capit ea, quae interiora sunt, minus, quae intima, sicut, quid innocentia; sed iis convenit esse, artige {c}, hoc est, laeti cognitione rerum, et iis gloriari.
@1 ms. loquuti sunt sed vide A.C. 7073$
@2 ms. innocentias, et$
@3 ms. ea$
@4 ms. innocentias, sed (sic!)$
@a = seria (vox suecica)$
@b = comitas (vox suecica)$
@c = comes (vox suecica)$ - Vidi porro, quod spiritus incolarum Mercurii, qui modo constituunt sensum internum, perplures in uno quasi globo [essent], qui se extendebant quasi in series longas, sed quia plures eorum nollent, ut se extenderent huc, seu ad hunc tellurem, ideo se reflectebant, sicut magnus exercitus, in gyros dextrorsum, et dein se revolvebant, et approximabant ad tellurem Veneris, ad quam cum venirent, dicebant quod ibi esse nollent, quia scirent quod pessimi essent, sed instructus, nosse mihi dabatur, quod pessimos eos ideo vocarent, quia dicunt se esse nihil, esse bestias, quod aversabantur ii quu ex Mercurii tellure, quare conferebant se ad alteram partem telluris Veneris, dicentes, quod hic sint boni; inde quasi a termino, per dextrum et sinistrum se circumflectebant, et circumdabant quasi totam istam tellurem, seu spiritus istius telluris.
- Observandum est, quod in coelo repraesentent pauci, sicut essent omnes, et quod aliquis orbis ex paucis constans, sicut esset tota tellus, talis est repraesentatio in coelis, quia singuli sunt imagines totius, ut pauci omnium.
- Quod circumdarent tellurem Veneris ideo est, quia sic communicari possunt intimiora cum externis, per sensus interiores, alioquin non datur communicatio, ita sicut externa communicant cum intimioribus per sensum interiorem, prout non dari potest communicatio rationalium per memoriam ita dictam interiorem, hoc est, per sensum interiorem; qui ea non novit, is nec novit, quomodo homo potest gaudere facultate intelligendi, hoc est cogitandi, judicandii concludendi, denique determinandi, et volendi, nam talia non fluunt ex memoria idearum materialium, quae nascuntur immediate a sensibus externis, seu per sensus externos.
- Interrogabantur, num nossent Dominum, anne scirent, quod iis promissa esset cognitio, quae major esset omnibus cognitionibus, quas habent; quod promissum sit, noverant, et num hoc esset, adhuc dubitabant; ostensum {1} iis est quasi Solis instar, sed dicebant, quod hoc non esset Dominus, quia faciem non viderent; sed hic substitit inquisitio, nec sensus interior, qui nudas cognitiones amat, ulterius potest cognoscere, quare adplicati sunt iis, qui ex tellure Veneris essent.
@1 ms. ostensus ut apparet$ - Sane pusilli ingenii, ac ut ita dicam fatui sunt, qui putant Coelum universum spirituum et angelorum, solum ex hujus nostrae telluris {1} spiritibus constare, cum hic sint tam pauci, respectu Omnipotentiae Domini, ut prorsus quasi nihil sint, et si myriades mundorum, et myriades tellurum, usque nihil sunt; insani etiam, qui negant, ex causa, quod Dominus hic in nostra tellure homo factus sit, et passus, ac ideo [putant] quod sola haec tellus, Ipsum nosset, cum omnes in universo tellures Ipsum Solum agnoscunt.
@1 in ms. auctor nostra tellure in nostrae telluris emendavit, sed omisit hac in hujus corrigere$ - Postquam spiritus Mercurii, seu sensus interni circumdabant tellurem Veneris, ut apparuit, tunc interius in cerebro sensi mutationem, quod etiam fassi sunt spiritus circum me, quia tunc agebatur fortius, quia sensus interior sic magis excitatus; mutatio facile describi non potest.
- Incolae Veneris a parte huc spectante, quasi in desperatione de salute sua sunt, dicentes, quod bestiae, bruta sint, abominationes, odia, non quod actualiter homines interficiant, sed quod odia sint contra proximos, sic quod damnati, et quod non salvari possint. Dum in tali vastatione sunt, etiam expressiones habent damnabiles contra coelum, et salutem, quia in desperatione, quod passim expertus sum, putans {1} quod ex furiis infernalibus, cum tamen ex iii qui in tali desperatione, sed hoc iis ignoscitur, quia tunc sunt quasi insani, sed Dominus ita moderatur, ut non longius in talia vituperia pergant, quam ad certos limites, sic ut salvari possint, cumque ad extrema, sic ut extrema patiantur, tunc salvantur, quia sic corporea eorum mortua sunt. Illi qui ab hac parte telluris Veneris, de quibus nunc, dicuntur non fuisse mali, sed simplices, [quod] non crediderint in Ipsum Dominum, sed in quendam Summum Creatorem, sine aliquo insigni, aut Domino Mediatore, quare ii qui tales sunt in tellure Veneris, tali modo vastantur, et sic salvantur, dum prius instructi sint, quod Dominus Solus sit Mediator, et Salvator: confessi nunc, quod absque intercessore Deo nusquam salvari possint, quia spurci, et indigni. Sic quidam eorum, qui in extremis fuerunt in coelum sublati, et ibi recepti [sunt], et quidem cum tanta teneritudine, ut expresserint lachrymam ex oculis meis, dicentes se indignos, cum talia loquuti sint, praeter alia, quae cogitaruntt et lachrymas expresserunt.
@1 imperfectum in ms.$ - Describuntur incolae telluris Veneris, quod sint gigantes, sic ut nostrae telluris incolae modo ad umbilicum eorum pertingant: suntque stupidiores, non quaerentes quid Coelum, aut vita aeterna, solum ea curant, quae sunt eorum terrae, et eorum pecorum, ubi hi habitant, interdiu non foris {1} sunt, sed noctu, ob nimium aestum; quare in tenebris vixerunt, et vident. 1748, 16 Martius.
@1 J.F.I. Tafel erronee socii cum annotatione: “non socii, in quo literae ci alio atramento, ut videtur, manu Benedicti Chastanier, sinistre mutatae sunt in ss, qui in suo apographo etiam scripsit confossi”$ - Spiritus incolarum telluris Veneris, qui ab hac parte, loquuti sunt, partim mecum, et dicebant pro certo, quod solum pastores caprarum essent, pecudes cornibus non magnis praeditas solum habent; cum repraesentarentur iis oves, dicebant, quod tales non habuerint, sed cum repraesentarentur caprae, eas dicebant, quarum bubulci essent (ita vocari volunt {1}), majores, quidem sciunt, sed tales non habent.
@1 superpositum supra majores, quidem in ms.$ - Sunt perquam simplices in ista tellure, sed observandum, quod simplices isti et stupidi repraesententur ab hac parte istius telluris, (nempe Veneris), situs {1} modo significant eorum animos, quia tales non sunt omnes.
@1 ms. Veneris:| situs$ - Qui ab altera parte Telluris Veneris comparent, ii sunt cultores Domini, venerunt aliqui inde huc, supra {1} caput, et dixerunt, quod agnoscant ut agnoverint unice Dominum nostrum, et quod iis apparuerit, et quod credant, Ipsum apud eos esse, et magis, quod ambulet inter eos, quod mihi repraesentabant: et quod videant Ipsum, quasi ambulantem inter eos; quare ita repraesentabant Ipsum, quasi ad vivum ambulantem penes eos; dicebantque quod essent solum pastores pecudum.
@1 J.F.I. Tafel super$ - Spiritus telluris Mercurii, qui sensus interior sunt {1}, seu eum constituunt, non morantur in uno loco, seu intra sphaeram spirituum unius telluris, sed vagantur per universum, nesciunt quo feruntur, ubicunque spiritus tales offendunt, qui materialia, terrestria, et corporea amant, eos fugiunt, seque conferunt eo, ubi non talia audiunt, sicut sensus interior, in se spectatus, non amat ea quae sunt sensuum externorum, constat enim, ut sensus interior operetur, quod removeri debeat a sensibus corporis, absque abductione horum a corpore, interior sensus non operari potest, quare sensus externi, et memoria idearum materialium obfuscant, imo exstinguunt sensus interioris operandi facultates, quare nec circa hanc tellurem morari possunt, quam fugiunt. Percepi etiam in me, cum loquerentur mecum, quod sensus internus quasi abductus sit a sensibus corporis, sic ut orbatus fere fuissem corporis sensibus, usque eo, ut perierit lumen oculo, ut dum scriberem, aliquibus momentis vix potuissem videre, talis est eorum effectus. Non possunt vocari memoria interna, quia inest iis facultas, seu dat sensus internus facultatem cogitandi, sicut nunc instructus sum; vix cum iis loqui potui, nisi per speciem cogitationis activae, quam multo melius intelligunt, quam loquelam vocum, quam odio habent, nec volunt audire. Putant ii [se] esse cogitationem potius quam sensum internum {2}, ut ajunt, sed non habent judicii facultatem, sed simpliciter delectantur cognitionibus, sed usque possunt quoque simpliciter cogitatio vocari, nam sensus interior non est absque cogitatione, at vero cogitatio et judicium multum differunt.
(m)Cogitatio judicii non sunt, quia non de usu et fine et ex fine concludunt.(n)
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$
@2 ms. sensus internus$ - {1} Spiritus telluris Mercurii vadunt per cohortes et phalanges, congregantur nunc plures, et formant quasi globum simul, et sic a Domino uniuntur, ut unum quasi agant, sintque uno sensu seu animo, aliter sicut sensus internus facile dissiparentur, nam teneri in unum a Domino debent; quando loquuntur, seu spiritus loquitur id quod cogitant, tunc simul quasi volumen magnum moventur, et quidem tali unda magna, ut pes meus dexter quasi undularet, et terra cui insisteret, quod significat, quod homo vivere intellectu nequeat absque sensu interno, nam pes quia ambulat, significat corpore vivere.
@1 J.F.I. Tafel 1455 substituit$ - Spiritus telluris Mercurii a me nunc remoti admodum, per spiritus mecum loquuntur, dicuntque quod nunc congregati sint, seu conglobati, et quod nunc vadant extra sphaeram hujus mundi, in coelum stelliferum, ubi autument dari tales, qui non curant terrestria et corporea, quos quaerunt, et cum quibus esse volunt.
- Sed observandum est, quod ubicunque sint in universo, usque operentur ita, sicut sensus internus, nihil facit locus, nec distantia, vis agens est conans talis diffundit se in omnia subjecta talium {1} sensuum, sed quia sensus internus incolarum hujus telluris, modo deorsum agit, seque immiscet terrenis et corporeis {2}, nec separatur ab iis, ut elevari queat sursum, aut abstracte operari, ideo non possunt hic morari: est itaque ambulatio eorum per universum; nec licet eis sicut praesentes operari, nisi in eos, qui cum spiritibus loquuturi sint, et sic qui abesse possunt ab operatione idearum sensualium corporis.
@1 J.F.I. Tafel talia$
@2 ms. corporis$ - Dominum etiam agnoscunt, quod quoque fassi sunt, sed modo {1} ex eo quod cognitiones sunt, nam cogitando non intimius eunt, antequam in statum spiritalem perveniunt; at ii, tametsi cognitionibus abundant, usque tamen ad fidem difficilius reduci possunt, quam alii, nam judicio seu facultate judicandi non delectantur; sic etenim, ut nunc dicunt, perturbantur; et modo dum cogitant id, molestiam percipiunt. 1748, 16 Martius.
@1 ms. mode$ - Aliqui ex spiritibus telluris Mercurii hic veniebant missi ab aliis ut audirent, quid hic ageretur, quibus unus spirituum nostrae telluris dixit, quod id dicerent suis, quod non aliter dicerent, quam verum, et sic non ut solent, interrogantibus opposita objicerent, et quod alioquin punirentur, sed respondebat cohors, quae remota {1} erat, a qua missi sunt, quod si plecterentur propterea, quod sic omnes pleeterentur, nam aliter facere nequeunt, quaerentibus enim in sua tellure ita respondere debent, quia non scire debent, quae cupiunt scire, minus quae terrestria et corporea sunt, nec animo eos fallendi id faciunt, sed quia ita iis inest, nec mentiuntur, sed modo objiciunt ideis eorum opposita ut sic desistant-aliter {2} foret, si animo fallendi ita facerent, quod dicunt nunc, se abhorrere; responso hoc quievit spiritus. 1748, 16 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui remotus$
@2 ms. desistant, aliter$ - Significatio venturi de interiori ac intimiori hominis doctrina
Repraesentatum primum in somno, quod eram incarceratus, et quod evaserim ex carcere, sic evigilatus [ego], persequebantur aliquem sicut me, spiritus persecutores, non videbam nec percipiebam, quod ego essem {a}, sed clamabant, quod nunc illum capiant, nunc non capiant, in fuga enim erat, et spectabant alii, annon eum consequerentur; quia putabant me esse, cum ego vigil essem, et id non percipiebam, apparet, quod ii essent in somno, quem continuarent; tandem assequuti sunt eum, et clamabant, quod captus esset; tunc spiritus iste venit ad me.
@a intellexerim esset$
- Postea visus erat, qui facie erat nigra, et sanguine supra regionem scapularum et infra crudeliter sparsus, miserabilis, facie sua nigra spectabat sursus ad Dominum, sed non auxilium tunc.
- Haec significare videntur, quod docti, qui exteriores homines sunt, nec nisi quam exteriora capiunt {1} et docent, sicque premunt literas, explicantque secundum suum animum, nunc exteriora nunc interiora sumendo, et sic torquendo, ita utroque sensu usi, ut declinent ad suas opiniones-tales {2} hic intelligi videntur, qui persequuntur interiorem et intimiorem sensum Verbi, cumprimis qui docti {3} prae aliis {4} se putant esse, aliosque prae se contemnunt, et fastuosi simul sunt, cupiuntque quae corporis et mundi sunt, quod tales persecuti eum [1460], qui interiorem sensum repraesentat, significari videtur; num tale quid redundabit in doctrinam, nondum scio, ad minimum quod indocti id non faciant. 1748, 16, 17 Martius.
@1 nisi legeris cupiunt$
@2 ms. opiniones, tales$
@3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@4 ms. alii$ - Quod sensum literalem quidam prementes quam maxime semet decipiant, constare potest solum x unico exemplo, de quo cum spiritibus et angelis quoque loquutus sum [cf. 1321-24], nempe quod 12 apostoli sederent judicaturi 12 tribus Israelis super 12 thronis [Matth. XIX: 28, Luc. XXII: 30]; quod tribus attinet, erant 10 dispersae eo tempore; quomodo eas judicaturi? quod super thronis sederent, hoc non concordat, [h.e.] quod apostoli [id facerent], qui simplices homines [erant], nec intellexerunt quidem cum essent apud Dominum quid Regnum Dei; cum ii ne unum quidem hominem seu animam judicare possint, quod etiam affirmatum est. Praeter similia, quibus plenum est Verbum utriusque testamenti.
- Loquutus etiam sum de iis in mundo, qui non aliter dicturi, quam quod habeant Verbum, nec opus esse revelatione, sic rejiciendo haec, quae e coelo veniunt, et descendunt, cum tamen hic agitur de genuino sensu et intellectu Verbi, et qualis fides sit, et praeterea quoque plura specifice de statu eorum qui in altera vita, nam Verbum simpliciter in sensu ultimo seu literali memorat infernum et coelum, cum damnatione in inferno, et felicitate in coelis, et usque indefinita sunt, quae utrobivis; ideo, talis objectio, quod satis habeant ex revelatis, nihil valet; cum quoque notum sit, quod nullus non ex Verbo assumere et interpretari queat secundum suos animos, dum haerent modo in litera, et eam explicant secundum lubitum in sensu interiori, ut multis constare potest. 1748, 17 Martius.
- Significatio venturi
Per aliquot septimanas, imo mensem, et plus, in periculo fui de Lingua, oriundo ex iis, qui intimiora tam spiritualia quam coelestia aversantur, ex causis de quibus prius [1360-61], inde concludi potest-nam {1} ii qui id efficiunt, sunt tales-quod {2} ii qui sibi suaeque sapientiae fidunt, aversaturi sint, seu repugnaturi. 1748, 17 Martius.
@1 ms. potest, nam$
@2 ms. tales, quod$
- Ii qui repraesentant doctos seu sapientes mundi, fassi sunt quod non desistere possint, et quidem quod vellent ut lingua sic periret-indicium {1}, quod sapientes mundi aegre queant instrui in his, quae fidei interiora et intimiora sint, et tametsi potuissent intelligere, usque non vellent, quia ii volunt, ex semet, et ex suis scientiis ea scire, et exponere; ssd quia fassi sunt, quod vix desistere possint, est sicut Dominus dixit, quod facilius sit camelum intrare per foramen acus, quam dives in Regnum coelorum [Matth. XIX: 24], per divitias ibi intelliguntur scientiae tales, ex quibus doctrina et sapientia humana. 1748, 17 Martius.
@1 ms. periret, indicium$ - De poenis vastationis eorum, qui assumunt hypothetica, et ea ratiociniis confirmant, in rebus spiritualibus et coelestibus
Notum est, quod quidam assumant sibi certas propositiones, a cerebro eorum exclusas, sicut foetus, quos quia amant, multis dein confirmant, et ea postea spectant ut veritates, tametsi falsitates sunt, et alii possunt {1} videre, quod hypotheses sint; ita in spiritualibus et coelestibus, sicut in reliquis.
@1 imperfectum in ms.$
- Illi {1} suas vastationis poenas habent, nempe quod videantur sibi immissi in aquas quasi atmosphaericas, ita enim tenues sunt, ut vix sicut aquae appareant, quare eas aquas atmosphaericas licet vocare, iis immersi sibi videntur, et qui excluserunt hypothetica, seu falsa, et ea confirmantibus persuadent sibi, ii in aquis istis tenuibus molestias patiuntur et circumferuntur, nunc profundius nunc altius, nam inde cupiunt emergere, est molestia quodammodo sicut veli [434-35, 1373, 1386]. Sed multa est varietas, qui enim veritates confirmant, nec sui gloria sed veritatis amore, ii nihil molesti patiuntur; fuerunt aliqui illuc immissi, qui nihil molesti se sentisse {a} dicebant, alii vero molestissimum quid percipiebant, qui quoque dicebant se molestia nunc liberari, et molestiam diminui, quare hoc se habet secundum eorum animos.
@1 ms. Ille$
@a = sentivisse = sensisse$ - Qui enim veritates ex Verbo Domini pro thesi assumunt, et sic confirmant philosophicis, seu argumentis a natura petitis, ii non molesti quid patiuntur, modo id non ex amore sui; qui vero ex suomet ingenio, et quidem assumunt certas theses, et inde volunt veritates spirituales et coelestes excludere, seu confirmare, hoc quia est inveesus modus, molestiam patiuntur; sed de varietatibus istis non licet adhuc aliquid determinare, quia in coelestium consortio sum, non in spiritualium. 1748, 17 Martius.
- De loquela angelorum coelestium
Loquela angelorum coelestium alia est quam spiritualium, coelestes aegre admittunt aliquid spirituale, nam id illico ut durum seu materiale apparet, fit per repraesentationes, sicut, cum repraesentatur mens humana, quod ejus binae sint partes, nempe intellectus et voluntas, quando repraesentatur intellectus, tum voluntas, tunc iis ut durum apparet, nec admittunt, quia ejus non habent ideam; at dum [repraesentetur] affectio, tunc illico omne durum et materiale perit, hoc admittunt; cumque sic repraesentatur, quod affectio insit intellectui, ut sic nihil intellectuale appareat, et sic intellectuale forma affectionis, et sic quod inde fiat voluntas, et sic voluntatis idea spiritualis seu intellectualis pereat, ita intelligitur ab iis, quid voluntas: similiter dum actio sic repraesentetur, quod talis sit affectio, quae est in intellectu, et sic in voluntate, inde in actione, sic ut nihil sit nisi affectio-modo {1} haec constituat intimiora {2} ejus, et sic sit unum et alterum {a}-tunc {3} primum ab iis intelligitur.
@1 ms. affectio, modo$
@2 ms.primumintimiora$
@3 ms. alterum, tunc$
@a h.e. primum et sequens (vide annotationem 2 supra)$
- Proinde [intelligitur] quid fructus fidei, nempe quod affectio seu amor sit vita, et sic [quod] in fide intellectuali, cujus idea sic perit, ac ita in voluntate, cujus sic idea perit, et tandem in actione, quae est fructus fidei-et {1} sic [perit] actionis idea[affectio] sit {2} complexus omnium, sed solum affectio sic in suis formis, aut potius quod sola sit affectio; formam seu formae vocem nec admittunt: modo quod intellectus, voluntas et actio, sit sola affectio, hoc intelligunt, sique [modo] ita repraesentantur, quod pereat idea intellectus, et sic voluntatis, et sic actionis.
@1 ms. fidei, et$
@2 ms. actionis idea, sit$ - Hoc difficile est intelligere, et exprimere, sed usque talis est loquela coelestium, quae in similibus consistit ideis mollissimis, caetera vocant duriora, quae nec tolerant; imo nec voces facile inveniuntur.
- Ita cum coelestibus hodie per ideas loquutus, qui quoque adsunt, et haec dirigunt, ut inde possit elucere, sicut in quadam idea, aut exemplo, qualis est eorum profunda cogitatio, quae a vita trahit suas notiones, et sic per derivationes, quas capere non possum, quia non admittunt spiritualia.
- Non tamen omnes coelestes angeli tales sunt, sed sunt quidam, quorum ideae non latius exspatiari sinuntur, sed ut {a} permaneant in idea affectionis, quae est vita omnium, nam sic regenerantur, caetera postea inde formantur, ita spiritualia eorum fiunt coelestia, nam inde sic trahunt originem, sic quasi succum, aut radicem, aut animam. 1748, 17 Martius.
@a h.e. quam ut$ - Coelestes vero angeli, qui jamdum initiati sunt, et a semine coelesti regeniti, ii plenius percipiunt ea, quae dicta sunt, et quidem non absimiliter, ac integrum hominem ex affectione, quae ejus est anima, alii sicut arborem pulchram {1}, quibus affectio est ejus semen, alii quibus est ejus succus {a}, alii possunt integros paradisos quasi, sed ad similitudinem, inde quasi formare, et sic porro, sed modo coelesti, quem nemo concipere potest {2}, quam qui in coelo sunt, nec exprimi usquam verbis potest, sicut quomodo insunt omnia coelesti modo charitati, tam quod intellectuale est, quam quod affectionis, et sic formetur voluntas ex innumerabilibus, quae est actionis omne, usque [dum] tantum inest, ut voluntas demum sit indoles, cui inseruntur propria, ab affectione-ita {3} dum mala, a cupiditatibus[quae] ejus {4} sic nucleum constituunt, cum intellectualia veri et boni, corticem, seu putamen; inde sic, quando indoles talis est, nucleus prior putrescet, et novus per corticalia putamina formandus, haec non possunt non obscurissima videri homini, at vero angelis apparent ita manifesta, ut inter levissima haec censeant; nam vident innumerabilia in nucleo, seu indole, inque putamine, et sic quomodo per putamen, ut ita dicam novi insinuantur succuli, qui se in nucleo priori sicut in fimo radicant, et sic crescunt, et exedunt nucleum ab amoribus sui et mundi formatum, et quomodo exeditur, et radicantur vera et inde bona, et sic bona, inde vera: haec ab angelis ductus scribo, ut intelligi queat, sicut in obscuro exemplo, qualis eorum loquela est, seu idearum series, quae eadem est ac loquela. 1748, 17 Martius.
@1 ms. arbores pulchras$
@2 ms. possunt$
@3 ms. affectione, ita$
@4 ms. cupiditatibus, ejus$
@a vide autem indicem ad Amor$ - Angeli quoque, ex Domino Solo, percipiunt qualis est fructus fidei, sunt enim varietates ejus, quae comparantur variis fructibus in terris, sicut pomis, uvis, ficubus, amygdalis {1}, et similibus.
@1 ms. amydalis$ - Sed observandum, quod ideae talium sint pleniores, uni quam alteri, secundum cognitiones veritatum; quo enim cogitationes crescunt, ita {a} quoque ideae, sicut cuivis manifestum esse potest, sicut solum quid fides, quae in suo complexu continet omnia tam coelestia quam spiritualia, ita quo quis plurium habet cognitionem fidei, eo ejus idea plenior est.
@a h.e. eo$ - Animae post mortem corporis susceptibiles sunt plurium in unaquavis idea, tum percipiendi loquelas per ideas, eo plenius, quo fuerunt instructiores in veritatibus fidei; aliter vero, qui non instructi fuerunt: susceptibilitas quoque crescit, tam prout extirpantur falsitates, quam prout insinuatur affectio veri.
- Angeli vero tam susceptibiles {1} sunt, ut nusquam exprimi possit, nam in una idea, perplurima non expressibilia vocibus comprehendunt, ita in simultaneis et successivis; ideae hominis respectu angeli, est sicut lumen candelae ad solare.
@1 ms. susceptiles$ - Si vero falsitates in ideis sunt, eae sunt eradicandae, nam sunt sicut zizaniae; cupiditates vero, quae nucleum formarunt, et pluribus sic falsitatibus adimplerunt, moriturae sunt, aliter est humus pro veritatibus non idonea. 1748, 17 Martius.
- Haec pro exemplo inservire possunt, qualis est perceptio angelorum, sed quisque inde ideam sibi format, secundum suas cognitiones, qui naturales solum homines sunt, ii modo naturali, sic nihil intelligunt.
- Status spirituum et angelorum est, ut nullus eorum aliquid cogitare possit, quod non omnes reliqui, qui prope sunt, intelligant, et percipiant: ego nec quicquam per aliquot annos nunc fere, cogitare potui quod non perciperent omnes praesentes, quod principio indignatus sum, et putavi, quod nusquam potuissem interesse consortio eorum, quin {1} per me, absque omnium cognitione, nihil cogitare potui, postea vero quum percepi quod Dominus duceret omnium cogitationes, id mihi non molestum erat;
@1 J.F.I. Tafel quia$ - quare sciant ii qui vivunt in mundo, quod post mortem ita fere cogitent sicut in vita corporis, nam ideae similes remanent, et quod omnes spiritus qui {1} circum sunt, percipiant quid cogitent, multo manifestius, quam homo alicujus loquelam, sic ut nullibi se subtrahere possit, quin omnia ejus cordis cogitata aperiantur; sed Dominus curam eorum habet, qui in fide fuerunt, illam, ut non exponantur eorum interiora malis spiritibus, qui tunc statim irruere conarentur, nam sunt qui nihil potius cupiunt, quam punire, ubicunque aliquid falsi aut mali audiunt aut percipiunt. 1748, 17 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$ - Indignantur quidam spiritus, quum iis dicitur, quod soli nusquam sint, sed plures qui loquuntur
- Nusquam datur quod spiritus aliquis, ita solus sit, quin in quodam consortio spirituum, qui simul loquuntur; et tamen putant spiritus, quod soli sint, et ex se loquantur, quod cum iis dicitur, indignari solent, sed iis saepissime hoc manifestum factum est per [eam] experientiam vivam, quod ii qui in societate affirmarint, tum reliquerint eum, quoad partem. 1748, 17 Martius.
- De poena verticilli
Est quoque poena quorundam, quae vocari potest poena verticilli, quod nempe circumrotentur sicut axis, et hoc continuo, et quidem celerrime, ac postea sunt sicut vestes absque corpore, et brachia eorum sicut vertium brachia, in quibus non os aut caro, ita leves, et sic agitantur.
- Poena est eorum, quo non dicunt quod cogitant, sed {1} technas condunt, sub eo, quod vera loquantur, sunt enim, qui dum in alteram vitam veniunt, et percipiunt quod non aliter loquendum quam quod cogitant, cum percipiunt quod spiritus socii aliique cogitata eorum percipiant, tunc se liberare student ex eo, quod vera loquantur, sed usque per technam, ut sic interese possint societatibus bonis, et sic artificia sua, quae exercuerunt in vita, exercere, per tales technas putant se admitti, et quidem putant quod nullus id percipiat, quod tamen manifetissime apparet; ii in tales verticillos aguntur, et fiunt sicut vestimenta pendula, absque corpore. 1748, 18 Martius.
@1 ms. cogitant; sed$ - Quomodo spirituales ideae [inserviunt] in detegendis aliorum animis
Quia ideae spirituum, cumprimis bonorum, (ne dicam angelorum) pleniores sunt, et percipiunt quae in homine et anima, ejus animi sunt, ideo quoque, dum tales ideae a Domino, spiritui conceduntur, tunc scire potest, quales animi ejus sunt, et plura quae adhuc non possunt describi: sed haec a Domino, dum ea quae vera sunt, spectat. 1748, 18 Martius. Si a semet putant id habere, tunc falsa arripiunt, pro veris.
- De punitione eorum, qui delectantur vindictis
Sunt quidam, qui ita delectantur vindictis, ut describant ii, quod nihil delitiosius sit, quam vindicare, ac teneri in vindictae cupiditate, imo vocant hoc delitias, sic us alio nomine ea vic exprimere velint.
- Sunt perplures tales, ita facti, quoque ex eo, quod iis omnis licentia loquendi, imo cogitandi, prohibita sit, sic ut vindicta intus detineatur, et quasi coquatur, et sic intus nutriatur odium, dum totum animum occupet.
- Tales non contenti sunt, perdere corpus simpliciter, nisi cum cruciatu, quo delectantur {1}, sed hoc non satis, quin cogitant intus, ulterius vadunt, et diversis dolis ejus vitam moralem, imo spiritualem pervertere foede cupiunt, ita quicquid animadvertunt bonum in vita ejus civili, ejus {2} felicitas in discrimen agatur; sic felicitatem hostis aeternam destruere conantur, quo delectari se summopere ajunt; quo interius possunt intrare, et sic pervertere, eo magis cupiunt, et hoc diversis dolis, nam quoque tales perspicaces sunt, quia multa cogitant, et odia volvunt, dictum quod talium sint millia.
@1 ms. delectantantur$
@2 ms. eorum$ - Illi tales sunt prima apparentia, ut non suspicari de iis talia quis possit, societas talium agit namque molliter, sicut spiritus boni, imo angelos simulant, fluiditate, ac miratus sum quod tales essent, cum id mihi diceretur, sed dictum, quod dum in societate sunt, simul agere tenentur, caveturque ne unus alterum aliquo modo laedat, aut alicui injuriam dicat, minus faciat, ut primum hoc fit, tunc unus contra alium, sed interius, sunt {1}, quod repraesentatum mihi fuit, per fluiditatis eorum mutationem in subtiles quasi collisiones, sicque dissipantur, et in alias societates mittuntur, usque dum nullibi permanere possint, et odia seu amores vindictae erumpunt, sic manifestantur coram spiritibus et angelis; quia coelestes in vita corporis simularunt, etiam in altera vita coelestes simulare permittitur, imo etiam apparent alte supra caput antrorsum, ubi coelestes, (locus eorum seu altitudo nihil facit, ut prius observatum videas [639]).
@1 ms. interius sunt$ - Cum tandem detecti sunt, et iis permissum sua internecina odia, exercere, et sic appareat, non solum quod tales sint, sed etiam qualia odia sint nam immittuntur similium consortiis, qui intendunt eorum odia, inde aparet, num plus aut minus sit, et quidem [num] ex renisu, quod cogantur talia dicere ac agere, vel ex consentiente animo, quod coram praesentibus satis manifeste percipitur.
1492a. Secundum qualitatem et gradum odii, vindictam spirantis, dein puniuntur; punitio prima solet esse, quod demittantur deorsum in infima terrae, apparet sicut in terram profunde per foramen tenebrosum, sic quasi ad centrum ejus, imo ulterius, secundum gradum odii; nam quidam ita delectantur vindicta, et tam dira, ut prius videas [1488-90], ut eorum vitae delitiae in iis positae sint, ita non facile exstingui possunt, sed in altera vita nusquam desunt poenarum genera unicuique sceleri respondentia.
- Dum per foramen hoc tenebrosum demittuntur, simul iis species {1} terroris incutitur, seu (fasa {a}) sicut dum quis in tenebroisissimis scrobibus est, et horret, talis incutitur, et simul tenentur in vindictae cupidine, et quousque durat cupido, et augetur, altius demittuntur, imo fere ad alteram telluris, quam videntur quasi transire, partem; et hoc cum varietate; perciputur enim satis manifeste, spiritibus, sicut mihi, repreaesentative num odia sua intus teneant, sic ut ea coerceant, ne erumpant, aut num erumpant, si non erumpunt, tunc huc illuc versantur, quare hoc se habet secundum odii diversitatem, ac similia; horror, ut dictum, quasi in scrobibus et artis cavernis montium, incutitur, qui quoque intenditur, et remittitur.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. specie$
@a = horror (vox suecica)$ - Angeli sunt, qui moderantur et poenam relaxant, aut secundum spiritum lubitum, eam intendere, permittunt, nam angeli percipiunt, in quantum horror augetur, et in quantum cupido, ac inde delitiae vindictae sedantur; inde adhuc manifestius fit, qualis et quanta vindictae cupido, et inde quales et quantae delitiae.
- Est locus ad sinistrum Gehennae, qui se extendit quoque sub Gehennam, secundem suppliciorum gravitatem, ubi sunt modo serpentes diri, magni, ventribus amplis, sup Gehenna supplicia sunt eorum, qui similiter vindictam spirant usque interimendo hominum animas, et sic in infernum devovendo, nam hoc dirissimum est; qualiscunque hominis religio est, usque tamen nusque {a} homo, quando {1} dissentit ab aliis, devovere aliquem in infernum debet, nam hoc spirat atrocissimam vindictam, et sic atrocissimum supplicium; Dominus amat omnes {2}, quicunque sunt in mundo, nam liberavit homines ab inferno, quare tale odium exercere contra hominem, ut devoveant eos {3} inferno, tale supplicium secum fert, ut infernantur sub Gehennam, cumprimis quando odia, et vindictam, ex causis mundanis spirent.
@1 ms. quod$
@2 ms. ommnes vel ommne,$
@3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@a = nusquam (vide annotationem ad [349a])$ - [–]
- {1} Ii itaque in talem locum conjiciuntur, ubi sibi apparent tales serpentes, qui dracones vocantur, et ibi vivunt in diris phantasiis, non quidem sibi nocent, sed sunt quasi nulla rationalitate; sed sicut tales bestiae, ita per saecula manent, usque dum vida eorum prior mutata sit, nam quia vitae eorum delitiae in vindictis fuerunt, nec possunt exstingui nisi vita, ideo tales manent, dum non amplius sciant, quod homines fuerint; ita perit prior vita, tametsi manet, et superadditur facultas aliam vitam agendi, in qua facultate dum tenentur, inter spirituum quorundam genera, teneri possunt, sed quales sic sunt, nondum licuit mihi scire. 1748, 18 Martius.
@1 1496 deest$ - De idea spirituali
Ideae spirituales multo pleniores sunt iis ideis, quas homo in vita corporis habet, et perspicere possunt {1} plura, quam homo, sicut, dum in ideis spiritualibus tenerer, quodammodo videre potui, quomodo haec, quae de inferno et coelo, detecta sunt, hominis dati fidem ingrediantur, cum enim homo seu anima primum notus sit, qualis ejus vita {2}, seu qualis amor, inde scire datur, spirituali idea, quid credituri de iis, num rejecturi inter fabulas, et nugas, num appellaturi enthusiasmum, num visionem, et cujus generis, num prorsus blasphematuri, num recepturi; et similia; dum enim Dominus ideam implet, et sic visum dat, talia satis manifeste videntur; quid non coelum? sed Qui Solus videt, est Dominus, quare omnia quae vere videntur, sunt Domini, alioquin falsa vident pro veris, et falsa credunt vera: Dominus facultatem ita videndi, diminuit, et auget, sed sunt modo exteriora, et proxime interiora; at interiora quae sunt mentis rationalis, nemo videt, nisi Solus Dominus, ita quid venturum, quem effectum habitura {3} haec et illa, quae permittuntur spiritibus, etc. etc. 1748, 18 Martius.
@1 ms. potest$
@2 ms. vitae$
@3 ms. habutura$
- Cum quot notis in vita fuerim
Ad calculum reduxi {1} eos quibus loquutus sum, quos notos habui in vita corporis, excedunt 30, sic ut sint ultra 30, ad minumum, nam omnium non recordari potui; cum quibusdam per dies, cum aliis per septimanas, cum binis per menses circiter binos, et quoque cum iis de rebus domesticis in vita loquutus, et perplura, plane sicut homo cum homine, tum quae acta sunt post mortem eorum, et perplura similia. 1748, 18 Martius. Nunc possum augere ad 60. 1748, 24 Sept.
@1 in ms. reducere imperfecte in reduxi emendatum$
- Quid poena horroris tenebrarum efficiat
Dum ita in foramen tenebrosum immissi sunt [1492-93], et dein in diem veniunt, tunc quando vindicare cupiunt, horror iste iis objicitur, ita desistunt; quare horror est, qui respondet talibus, cum terror ac timor aliis malis; absterrentur ab iis. 1748, 18 Martius.
- Quod vindictae cupidi, etiam devote orare possint
Percepi quoque, dum orarem, quandoque etiam tunc concessum est, ut mecum orarent quaedam animae, ac spiritus, inde licuit mihi percipere, qua fide et qua devotione sunt ac fuerant in eorum orationibus, ea enim tunc mecum communicata sunt, et percepi quod ii, qui in vindictis delitias percipiunt, etiam devote orare potuerint, quasi ex fide; nec quod simulatum quid inesset, potui percipere, quod miratus.
- De Salvatione generis humani per adventum Domini in mundum
Absque adventu Domini in mundum, nemo in hac tellure credere potuisset, quod Ipse regeret universum, quodque Ipse sit Solus Filius Dei, nam prophetiae erant tunc ita obscuratae in mentibus humanis, ut non crediderint nisi Messiam, qui esset Rex in terra.
- Quod interior homo, quid sit, plane ignoraverint, et ignorarent in universo terrarum orbe; quod sic tandem {1} nullus interior homo in terris.
@1 ms. tandum$ - Quod sic nullae reliquiae potuissent conservari, in homine hujus telluris, nempe reliquiae interioris et intimioris hominis.
- In altera vita nusquam sic aliquid semen veri et boni potuisset inseminari.
- Proinde quod non potuisset salvari, sed in aeternum damnatus, ita in cruciatibus infernalibus.
- Quod sic nec humanum genus potuisset in hac tellure conservari, sed totum periisset, sicut prius humanum genus diluvio.
- Quare Solus implevit omnem Legem.
- Quod immediate a Domino fiant multa in terris et in coelis
Quod in terris multa fiant immediate, constat ab apostolis, qui quandoque, dum loquuti, a Spiritu Sancto fuerint inspirati, et iis data sint verba, quae loquerentur, quod immediata fuit inspiratio; sed usque omnia et singula vult Dominus, ut secundum ordinem eant, sic ut quasi sponte eant, nam Dominus est Ordo, sic Ordinem instituit {1}, qualis in corpore, ubi omnia et singula quasi ex se fluant.
@1 ms. instuit$
- Conquesti itaque sunt multi ex animabus, cur non salventur, et cur devastationis molestias subituri sint, quibus hoc [1509] responsum est, nam ea quae mala sunt, prius domanda, et sic redigenda ut [salvati] esse possint.
- Quidam sublati in coelum, quoad exiguum tempus et mox remissi
Sunt quidam, qui dum vastati, aliquid facultatis boni receperint, qui dum impatientes fiunt, et afficiuntur molestia vastationis, quia aliquibus consortiis in certis statibus possunt interesse, auferuntur paulum in coelum, et felicibus intersunt sed ii ad tergum seu partem posteriorem capitis auferuntur. 1748, 18 Martius.
- Quod Reges, Magnates, similiter ac infimae sortis homines tractentur
In spirituum coelo, in quod dum animae veniunt, nullum discrimen habetur regum et magnatum, sic nullus respectus personarum, cognovi quosdam magnae dignitatis et potentiae, cum quibus diu satis interfui, et loquutus sum, ii tam indigne a spiritibus tractati sunt, ac si essent infimae sortis, ut tandem iidem fassi sint, quod ihil prorsus sit in mundo esse potens, magnus, doctus. 1748, 18 Martius.
- De incolis Saturni
Quidam ab hac tellure pervenerunt ad finem hujus mundi, facilis enim itus ab una tellure ad alteram, sic ut spiritus fere momento possit esse ab una circa alteram, distantia nihil facit, sicut nec oculo, minus spirituali vitae, et visui, imo cum iisdem ab hac tellure ita loqui licet, sicut prope essent, sunt spiritus intermedii, qui momento perducunt loquelam, quod vix percipitur nisi ab iis, qui interiora nosse possunt.
- Cumque spiritus nostri {a} telluris convenerunt eos, quod erat ad distantiam satis insignem, in plano oculi dextri antrorsum, dixerunt spiritus telluris Saturni, quod mirarentur, quod toties ad eos venirent genii ab hac regione, qui eos quaerunt, quem Deum colunt, quumque animadvertunt, quod id ignorent, dicunt, quod insaniant, quod nesciant, quodque non sint homines, sed bestiae aut ferae; “quid enim insanius,” nunc dicunt, “quam quaerere nos, quem Deum colimus?” et {1} sic quod nesciant Dominum Unicum esse, Qui gubernat Universum? et quod alius Dominus praeter Unicum, sit {2}? Dominum {3} Ipsum penes eos esse dicunt, sed quia Universum gubernat; dicunt nunc, quod non aliter sciant quod apud eos sit, quin {b} ubivis praesens.
@1 ms. colunt (sic!), et$
@2 in ms. ante sit, manu B. Chastanier, non interpolatum et comma deletum est$
@3 ms. sit; Dominum$
@a tellus hic ut alibi masculine dicitur$
@b = quam quod$ - Praeterea etiam dixerunt, quod aliud genus spirituum etiam turmatim ad eos veniant, qui tamen modo scire volunt, quomodo res se habent, et nihil praeterea, eos dicunt quidem non insanire, sed quod modo scire velint, ac praeterea nullum usum ex cognitionibus suis facere volunt, quare mirantur quod tales sint; suntque ii, qui sensus interior prius dicti a Mercurii tellure [1415-35, 1441-59]; eos usque non vituperant.
Narrarunt praeterea, quod parvi sint, nempe incolae istius telluris, et a quodam, cui datum erat eos videre, vix ultra lumbos meos altitudine sunt, usque corpulenti. {1}.
@1 haec paragraphus non numerata lineis pinguioribus transversis deleta et inferius ut paragraphus 1519 rescripta esse videtur $ - Spiritus eorum sunt probi, suntque humiles, et modesti, et quidem inter probissimos, et humillimos, sic ut se humilient coram Domino, seque pro nihilo aestiment; et referunt id in homine, quod dicitur sensus internus seu ratio.
- Quando eos irritant, et seducere volunt, a sua fide, probitate et humilitate, tunc mori volunt, habentes quasi parvos cultros in manibus, et in pectora sua volunt percutere, cumque diceretur iis, cur id facerent, respondebant, quod potius mori vellent, quam abstrahi a cultu suo, et probitate ac humilitate, quare saepius hoc faciebant, cum spiritus nostrae telluris talibus interrogationibus infestarent, quibus eos seducere conarentur; dicentes quod probe sciant, quod non se interimant, et quod hoc modo phantasia esset, nam spiritus cultro seu pugione non potest interimi, sed hoc solum est eorum iracundia, significans id quod amarent potius mori, quam seduci.
- Sunt quoque in tellure ista aliqui, qui lumen eorum nocturnum, quod magnum est, ob cingulum et lunas plures, vocent Dominum, sed ii seducti sunt, et melius in vita altera, instruuntur.
- Praeterea descripti sunt ii qui in tellure ista, quod homunculi sint, parvi, vix ultra lumbos meos altitudo eorum pertingens; usque corpulenti.
- Quodque non in societatibus sint sicuti alibi, sed solum bini cum suis infantibus, qui separate {1} a domo paterna per se vivunt, et postquam separati non amplius curant domum patris aut matris.
@1 J.F.I. Tafel separati$ - Quodque victum non parent, sed inveniant eum ubivis, nempe legumina, et fructus; quibus vescuntur, nec feras vident.
- Quodque nullo alio vestitu sint quam naturali, nudi,
- sed crassa tunica seu cute {1} cincti, sic ut nullum frigus patiantur, ita nec curam habent vestium.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. cuti$ - Quod loquelam eorum attinet, dicunt se fere nullam habere, sed significare per faciem, oculos imprimis, quid cogitant {1}, et quid velint; et sic instruunt infantes.
@1 J.F.I. Tafel cogitent$ - Quando ad aliquam aetatem perveniunt, tunc loquuntur cum spiritibus, qui eos instruunt, ac imprimis docent probitatem, humilitatem, et quod Dominum colant.
- Apparent quandoque rapti in coelum, non quod ita rapiantur, et eleventur, sicut mihi apparuit, sed quod ita videantur elevari, et remitti,
- nam quia sunt sensus internus seu ratio, et ratio est quae in mentem intellectualem quasi ascendit, nam videtur ascendere, quia intelligit mens intimior, per sensum internum seu per rationem, inde ea repraesentatio, et visio.
- Vivunt in sua probitate, et humilitate, et spiritus eorum se vocant angelos, dicunt se in coelo esse, sed quidam dicebat, quod in coelo esse possint, quando velint, proinde spiritus eorum similiter sibi videntur in coelum auferri, remittuntur, quando non possunt ibi esse, sicut {1} etiam solet, antequam angeli fiunt.
@1 ms. esse; sicut$ - Dum spiritus fiunt, seu post mortem corporis, tunc quoque bini et bini sunt, nam continuant vitam priorem, sed hoc usque dum fiunt ratio seu sensus internus.
- Quum moriuntur, dicunt, quod projiciantur corpora eorum, nec curant sepeliri, quia dicunt hoc spurcum esse, quod projicitur, et quod vita eorum sit, quae in corpore, et fit angelus.
- Exinde constare potest, quod nostrae telluris incolae et spiritus sint sensus externus, et quod corporei, et sic ad brutorum naturam plus quam ad humanam accedant, sicut ii quoque de spiritibus {1} nostrae telluris, dixerunt; sed quamvis in hac tellure tales sunt, usque tamen cognitiones veritatum fidei habent, quae inserviunt, quasi pro humo, in quibus inseminari possunt veritates fidei spirituales et coelestes, absque tali humo non facile inseminantur, et sic crescunt, veritates {2} fidei; quare etiam ii in coelum interius et intimius facilius veniunt, postquam exteriora, sunt devastata; et quia tales secum a vita corporis aliquid {3} trahunt, ii quoque pro ministeriis inserviunt instruendi alios, qui tales cognitiones ex revelatione non habent, quare Dominus nostram tellurem prae aliis amavit; ut enim ordo perfectus sit, coelestes veritates, et spirituales radicari debent in veritatibus naturalibus. Sed observandum, quod angelorum cognitiones et ideae sint indefinite profundiores ideis hominis, sed usque sunt radicatae in veritatibus naturalibus; veritates ita sibi mutuo succedunt et correspondent. 1748, 18 Martius.
@1 ms. spiribus$
@2 ms. crescunt veritates$
@3 ms. aliqui$ - Scire possunt ideae spirituales, de quibus prius [1487, 1498], quod homines hujus telluris de his varie judicent-nempe {1} tam quod tales sint tellures, quod tamen negari nequaquam potest, tum quod tales sint, imprimis, quod homini {2} cum iis loqui datum sit, judicent {3} ex sensu externo, tum ex cujuscunque phantasia, et amore, sed nihil refert, quia visa sunt, et audita, tam sensibiliter, ac in societate humana, ideo non moror eorum judicia; persuasus, quando spiritus fiunt, et magis qui {3} angeli, quod veritatem perspiciant, et fortassis etiam aliqui ex genere humano, si Domino ita beneplacet; considerent modo quod in spirituali mundo, ut eum vocant, tam parum efficiat distantia loci, ut quod dissitum appareat sicut propinquum; sicut animae qui mecum loquuti, et proxime mihi auditi, imo prope aurem, usque potuissent centum milliaribus a me distare, quod iis quandoque dixi; cum tam parva distantia locorum appareat oculo, intuenti solem et stellas, quid non minor visui interno? sunt {4} fallaciae sensuum, quae incolas hujus telluris, qui sensus corporei sunt, seu ultra sensus corporis vix ideas suas extendunt, seducunt. 1748, 18 Martius.
@1 ms. judicent, nempe$
@2 sic ms.; J.F.I. Tafel homines substituit$
@3 ms. potuerunt (sic!), judicent ubi J.F.I. Tafel potuerunt, judicantes forte quum legendum$
@4 ms. interno; sunt$ - Quod spiritus non aliter putaret, quam quod scriberet
Cum scripsissem quaedam, spiritus qui prope erat a sinistro, postquam scriptum erat, gratias mihi egit, quod adjuvassem eum in scribendo, ego sciens {1} quod putaret [se] esse memet, sicut solet; discessit, et dixit aliis, quod non aliter scivisset, ac quod {2} is scriberet, sed nesciret, an putaret suam esse manum, quae scriberet, ita alii spiritui dicens {3}, et reor, si apud alium fuisset, quod vix aliud scivisset, quam quod is sua anu scripsisset; tales sunt cooperationes spirituum cum homine, alii quoque erant longius a me, qui aliquid sibi quoque vindicare vellent: ita quomodo spiritus cooperantur, constare potest. 1748, 19 Martius.
@1 vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 ms. quos$
@3 ms. cum alio spiritu ubi alio spiritu in alii spiritui emendatum est sed deletio cum omissa$
- De agnitione Domini in coelis
In spirituum coelo boni spiritus sentiunt sicut extra se, quod Dominus sit, sic ut fides in Ipsum circumaffundatur, quod varie expertus sum, et quidem diu, cum varietate, quondam sicut circumfunderer Ipso Domino, porro aliter, sicut tenear in fide ab extrinsecus, et mens non relaxetur, quin {1} quasi in aura fidei sit.
@1 J.F.I. Tafel quia$
1534a. Cumque spiritus adessent, qui me facerent vacillare, et tunc haec quasi atmosphaera paulum attenuata est, tunc aufugere debui ad principia, et quidem ad ea in axiomatibus, tum ad ea quae in corpore nostro, quod anima regat corpus et diversissimas ejus functiones, sicut unum, et quod voluntas sola imperet mille musculis simul.
- Quomodo Dominum agnoscant in coelo interiore dictum mihi, quod sit paene simile, quod teneantur quasi in aura fidei, extrinsecus quasi ambiente, et sic tenente illos in fide.
- In coelo intimiori, est quidam sensus, quo sensu norunt quod Dominus sit illorum Deus, et regat universum.
- In coelo intimo est quaedam cogitatio, sic intimior, quod Dominus regat universum et singularissima omnium; volunt ut dicatur sensatio, alii cogitatio.
- Ita procedunt a Domino operationes fidei in Ipsum, et quidem ab intimo coelo in coelum spirituum, in quo externe agit, at apud spiritus malos nulla fides: quare variis argumentis et rationibus persuadentur, secundum captum eorum, nam ab internis {1} agere non potest, quia interna adhuc in {2} iis non correspondent. 1748, 19 Martius.
@1 J.F.I. Tafel interno$
@2 ms. iin$ - De incolis telluris Martis
Antrorsum ad sinistrum apparuere spiritus, qui dicebantur esse de tellure Martis, qui se dicebant sanctos, non quod sancti essent, sed quod sanctitas eorum esset Dominus, Qui Solus Bonum.
- De vita eorum in tellure ista id audivi, quod quidem in societatibus snnt, sed non sub imperiis, sed societates sunt tales, quod percipiant illico ex facie, oculis et eorum loquela, sic externe, num inter socios suos sint, quos sic agnoscunt, et iis se adjungunt, sic ut dum plures sint una, tunc norunt eligere sibi eos, qui sibi conveniunt animis, et cogitatione, quod eos raro fallit, suntque illico amici, caeteros nec aversantur, nam nulla aversatio est, minus odium, sed est conjunctio secundum animos, et quidem mediantibus externis.
- Cognitio ab externis datur a faciebus, cumprimis ab oculorum provincia; tum a loquela eorum, quae distincta est a loquela aliorum, nam non est sonus, qualis loquelae incolarum nostrae telluris, sed est tacita quaedam loquela estque {1} atmosphaerae {2} subtilioris quae {3} dirigitur versus os, et ibi intrat, et sic per tubam Eustachianam {4}, quae, ut apparet, est eorum organum auditus, tali loquela mecum loquutus est unus, ut scirem; intrabat per labia, quae disposita sunt suis fibris ad recipiendas diversitates, et sic penetrat per tubam Eustachianam {5}, et sic sursum, percipitur perspicue, et est loquela plenior et perfectior multo, quam auris, nam plura simul fert.
@1 ms. loquela, estque$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. atmosphaera $
@3 ms. subtilioris, quae$
@4 in ms. Fallopianam in Eustachianam correctum$
@5 ms. Fallopiam sed vide annotationem mox supra$ - Consociationes eorum, sunt jucundae, de iis quae in societatibus fiunt, et quae in coelo; ac unice Dominum nostrum adorant, quia Ipse est Bonum.
- Sunt in Corpore angelico seu Maximo, id quod {1} dicitur cogitatio, eam constituunt, et sunt prorsus sicut Antiquissima Ecclesia, quae describitur in Adamo, dum erat in statu suae beatitudinis.
@1 ms. quoque; cf. constructionem in 1563: …qui constituunt id, quod appetitus vocatur$ - Societates eorum sunt variae, quod constare potest exinde, quod unusquisque suismet associari possit, sic per tellurem istam quasi societatem communem angelicam interioris coeli constituunt, cum varietate, sed cum discrimine, quod interiora sociorum per exteriora eorum agnoscant, et sic non eo modo quo spiritus et angeli per idearum sphaeram, quam {1} quidem judicant secundum suum {2} captum, sic quoque ab externis animae et spiritus.
@1 ms. quae$
@2 ms. suam$ - Facies eorum mihi quoque visa est, sed non volebant faciem suam mihi ostendere, sed postea apparuerunt {1}, facies infra nasum est nigra, non barbata, sed usque nigra, superior pars est flavescens, nostrae telluris hominibus qui non prorsus candidi sunt, similis. Nigredo quae se extendit versus auris regionem est loco barbae, ita ex simili causa in natura, et quoad repraesentationem istius partis.
@1 ms. apparunt$ - Vescuntur leguminibus, tum fructu quodam rotundo ex terra immediate pullulante, praeter fructibus arborum.
- Vestiti etiam sunt, sed ex quibus vestitus suos faciunt, num ex lanis, an ex lanis sylvestribus, an ex fosiis, an ex corticis fibris, gummi conglutinatis, quod affirmant, non volunt manifestare, dicentes quod id supervacaneum sit.
- Qui apud eos sinistras cogitationes habere incipit {1}, ab hoc se dissociant, sic ut in eorum societate esse nequeat, ita solus sibi, in petris et alibi, nec eum {2} amplius curant; quaedam autem societates sunt, quae tales variis rationibus adigunt, et cogunt, sed usque est dissociationis species; et quia ejus non experti sint conversionem, num qui semel lapsi, tales remanent, non volunt ita propalare; hoc solum quod de iis non spem resipiscendi habeant, id enim ab exemplis non sciunt.
@1 ms. incipiunt$
@2 ms. eos$ - Incola repraesentatus mihi est, quasi facie in coelo, et corpore in mundo; constituunt itaque id in homine quod cogitatio dicitur.
- De ignibus loquuti sunt, quod facere possint ignes fluidos. 1748, 19 Martius.
1550a. Spiritus Martis apud me subjectu aliorum, retraxit partem capitis superiorem anteriorem versus occiput, significans quod sic apud eos cogitatio sit, non eorum cerebri, seu voluntatis, sed ad indolem retracta ut ad cerebellum, ut non ex voluntate sua, sed ex metu Domini agant; retrahebat ita, ut fere corpus quoque. 1748, 25 Sept.
- De significatione putei, et discrimine consortii spiritualium et coelestium
Ut scirem, quid significaret, quod Josephus missus sit in puteum, (videatur an ibi legatur fovea), et inde extractus ab Ismaelitis, et quod nesciverit {1} Ruben, ubi esset [Gen. XXXVII: 23-30]. Videatur an haec conveniant. {a}
@1 ms. nesciverint Ruben$
@a refert fortasse etiam ad 1557$
- In visione eram, loquutus cum spiritibus, quorum quidam dicebant, quod me habere vellent in eorum consortio: post aliquam moram temporis, eram in consortio geniorum seu spirituum coelestium, et tunc disparui iis, cum quibus prius eram, qui erant spirituales, hi tunc non sciebant, ubinam elapsus, me quaerebant, dicentes, quod nescirent ubi essem, nam eram in consortio geniorum, et tunc videntur {a} disparere, tametsi prope eram, et audiebam eos loquentes, et quaerentes me.
@a forte intelligendum videor (vide etiam 1553, 1555); quod ad tempus cf. 1553: putabant, (sicut putant)$ - Cum itaque disparui, tunc putabant, (sicut putant), me in puteum delapsum esse, cumque me quaererent in puteo, demiserunt contum transversum, pendentem e fune, quem extrahentes putant, quod insisteret {1} conto isto et sic extrahendus; vidi contum quod extraherent, sed quia nullus insistebat, dicebant, quod ibi non esset {1}, quaerentes sollicite ubi essem, erant tunc in suis repraesentationibus, sicut somni, quia non in consortii mecum vita.
@1 sic ms.$ - Ex puteo postea exibant quasi nigri spiritus, et puteus impletus est aqua ad summum, puteus erat sicut alius puteus in terra.
- Inde constat, cum aliquis e consortio spirituum in coosortium geniorum veniat, quod videatur spiritibus elapsus, tale est discrimen; volui dicere quod prope essem, sed non potuerunt audire.
- Geniorum modus agendi in consortio erat quasi cordis pulsitivus, mollis, absque loquela, sic quasi esset species pulsus.
- (Inde constare potest, quid per Josephum quod missus in puteum, et extractus, repraesentetur, nam quae in Verbo dicta sunt, correspondent similibus, quae fiunt in coelo. 1748, 19 Martius.) {a}
@a vide annotationem ad 1551$ - De infidelitate Christianorum
In praesentia plurium spirituum, ac ut reor, etiam Mahumedis, mecum cogitavi, quod erat tacite loquens {a}, (nam cogitatio mea est loquela), quod mirum sit, tam paucos in altera vita quaerere Dominum, ex iis qui Christiani dicuntur, et tamen alii, qui sectatores et cultores sunt hominum, imo diabolorum, suos, quos coluerant in vita, quaerant, et ibi adorent, quod constat ex iis qui quaerunt Muhamedem, qui Abrahamum, Jacobum, Mosen, qui idola sua, sed responsum tuli, quod spiritus mali, et diaboli percipiant, et sentiant id, et aversentur, et odio habeant, quicquid Divinum est, non ita quod iis convenit, seu diabolicum, ideo in vita corporis, ac post vitam corporis, contranituntur; quod satis manifestum indicium quoque est, quod Dominus sit Deus, regens Universum. 1748, 19 Martius.
@a h.e. loqui$
1558 1/2. Quomodo in hoc mundo incolarum animi sint in communi {a}
In communi id resultat ex iis quae de incolis tellurum hujus mundi revelata sint, nempe quod telluris Veneris, et nostrae telluris sint, qui corporea, et eorum appetitus, ita qui terrestria, tum quoque mundana inferiora constituunt, ita qui regunt sensus externos.
@a paragraphi hujus articuli in ms. non numeratae sunt$
1558 1/3. Quod spiritus telluris Jovis referant seu constituant ideas rationales, nam absque cura eorum quae sunt sensuum corporis vivunt, sunt ut ita dicam, quasi humus, quibus interiora, et sic his intimiora inseminantur; nam absque idea interiori rationali, ea quae interiora adhuc sunt, et intimiora, non inseminantur; est differentia inter [illas et] ideas quae {1} oriuntur a sensibus externis, nempe quod [hae] loquaces sint.
@1 ms. ideas, quae$
1558 1/4. Quod spiritus telluris Saturni sint sensus interior, seu ratio.
1558 1/5. Quodque spiritus telluris Mercurii sint cognitiones.
1558 1/6. Quodque spiritus telluris Martis sint cogitatio.
- Quod plura sint, quae idea spirituali comprehendi queant, quam quae credi possint
Idea spiritualis est ea, qua homo, dum quasi spiritus vivit, et sic quasi separatus a corpore agit, cogitat, [ideae spirituales] sunt, ut dictum [1498] ideae pleniores, et perceptibiliores rerum, ut ab hoc quoque exemplo constare potest, quod idea spirituali ad vivum possit sciri, et percipi, quomodo se habet, quod homo ex se nihil usquam cogitare, minus agere possit, quod non sit peccatum, imo dum ex se bonum intendit, sic sui conversionem, ac poenitentiam ex semet, quod usque sit peccatum, et quidem non solum in communi, sed in singularissimis, tale sisti potest ad ideam spiritualem, et ostendi ad vivum; quod mihi ostensum est quandoque, et putavi, quod sic {a} cogitarem, quia non licuit sic {b}-ita {1} bonum, imo optimum, sic putatum-sed {2} usque percepi quod esset peccatum, quia a me; ut cum quoque me convertere vellem ad Dominum, et sic applicare mihi aliquid bonum, sicut bonum fidei, bonum obedientiae, bonum mandati in Verbo, usque tamen percepi quod peccatum esse {3}, in singulis imo singularissimis, sic ut in homine nihil sit nisi spurcum, et pollutum; sic exercitus, usque ad indignationem, quod sic nihil usquam boni agere potuissem, similiter spiritus quoque ita sunt exerciti, usque ad indignationem, dicentes, quod sic nesciant, quid boni agere possint, quia sic jussum est.
@1 ms. sic, ita$
@2 ms. putatum, sed$
@3 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@a h.e. hoc modo$
@b h.e. illo modo$
- Exinde evidenter fluit, quod nihil dari bonum in homine possit, sed omne bonum sit Domini, et quod homo nihil boni, minus fidei sibi arrogare possit; et quod hoc fidei sit, et quia hoc fidei, etiam hoc donetur, cum enim ex me quoque id cogitem, quod id donum sit Domini, quodque sic relinquendum Domino in me bonum operari, etiam hoc peccatum est quia a memet, quare quocunque se vertit homo ex se, peccatum est, quare omne bonum est Domini; sed hoc quia absque idea spirituali, separata a corpore, percipi nequit, scire possum, quod ut incredibile hominibus sit, sed quod usque ita se res habeat, contestari possum. 1748, 20 Martius.
- Quare quoties homo reflectit super se, quod bonum cogitet, et bonum agat, id ex ejus proprio venit, ita ex quodam ejus amore, cupiditate, appetitu; [quoties] sibique sic tribuit, peccatum est in singulis, quare bonum, quod a Domino donatur, fit dum non homo reflectit ex se, hoc est, quum homo nescit; secundum Domini Verbum, quod regeneretur homo, eo nesciente [Joh. III: 8].
- De idea communi, in quam distinctae aliorum influebant
Eram in idea communi, quae est quasi omnium, absque determinatione ad aliquod certum, quam {1} describere nec possum, quia in spirituali mundo talis percipi potest, dari quidem apud alios, nempe homines, sed non [ab iis] percipi, in hanc ideam influebant particulares seu singulares spirituum, quas intelligebam distincte satis in communi, me permanente in communi, sic quod ideae singulares ab aliis influerent, et eas intelligerem; dicebatur mihi quod talis idea sit quorundam spirituum. 1748, 20 Martius.
@1 ms. apparuit mihi quam $
1562a. Inde constare potest, quod ideae communes in se distinctae sint, a singularibus, et singulares sint in communi, et quod singulares non sciant, quod in communi sint, sed hic communis idea, non erat determinata, ut se ei adplicarent singularia, quia […] {1}
@1 paragraphus haec inabsoluta ac non numerata forte potius delenda est$
- De appetitu corporeo
Sunt spiritus, qui constituunt id, quod appetitus vocatur, et quidem corporis; appetitus sunt varii, non solum edendi, sed plurium objectorum, sicut notum est, quod appetitu quodam desideret homo multa, ut balnea, tum quibus vestiri velit, et similia.
- Quidam spiritus ita appetebat, ut indusium, ut vix vivere potuisset, ut dixit, nisi induerem, cumque indutus, inde talem habebat jucunditatem, ut nihil jucundius, et precatus, ut in jucunditate ista relinqueretur.
- Quod vero ad sensum, sicut tactus, dicebat quod eum non haberet, ita appetitus in spiritibus est, et sensus in homine; quaesivi eum an sentiret id mecum, cum tangerem indusium, quod ita appetebat, respondebat, quod sensum non haberet, sed quod cognitionem ejus, quod ego sentirem.
- Quare spiritus sunt, qui appetitus vocandi, quo quidam ita quasi flagrant, ut vix se temperare possint, tales sunt multiplicis generis et speciei, nam innumerabilia sunt quae appetuntur, suntque corporei, seu corporis, at cupiditates sunt animi; spiritus appetitus dicti, faciunt hominem appetere, seu excitant ejus appetitus, inde habent jucunditates suas, sed sensus est hominis proprium.
- Spiritus isti id ex vita in corpore suo traxerunt, quod ardenter appetiverint quaedam corporea.
- Distinctionis causa, appetere seu appetitus dicitur corporis, cupere seu cupiditas, est animi, desiderare aut desiderium {1} est mentis interioris seu rationalis; at velle est mentis intimioris, affici vero, quamvis adhibetur in pluribus, usque proprie dici potest, de intimis. 1748, 20 Martius.
@1 ms. desiderum$ - Spiritus qui constituunt proviciam glandularum cutanearum
Sunt spiritus, qui dum aliquid scire volunt, dicunt quod ita sit, alii quod ita, sic unus post alterum, et quidem dum loquuntur, observant, num id quod dicunt fluat libere, absque aliqua retardatione seu spirituali renisu, quod dum fit, putant quod ita sit; familiare hoc est in spirituum quibusdam generibus, loquendo quasi scirent, et tamen non ita est, nec sciunt, alii autem non ita affirmative, sed observant, ut dictum, num aliquid spirituale non conveniens est, et sic non fluat, inde conjectant et dicunt, quod non ita sit, nam dum fluit, cogitant, quod sic a coelo seu Domino sit, quia nihil est quod alienum ibi, quin {1} conveniens.
@1 J.F.I. Tafel quia$
- Ii sunt qui {1} glandulas cutaneas constituunt, qui duplicis generis sunt, unum cum sensu, alterum absque sensu, qui cum sensu sunt ii qui explorant ex suamet dictione seu loquela, num ita se res habeat, sicut glandulae, num alluentia talia sint, ut ea agnoscant, caeteri qui absque sensu sunt ii qui affirmant, et putant quod ita sit, ita id audacter affirmant.
@1 ms. quarum vel quorum$ - Sunt tales in vita corporis, qui scire cupiunt omnia, sive ad eos pertinent, sive non pertinent, quid fit alibi, in societatibus, aut apud particulares, idque aliis narrare cupiunt, sic sunt delatores, quorum quidam dubitative, quidam affirmative jactant et spargunt talia, suntque perplures tales, integrae cohortes. Curiositates. {1} {a}
@1 imperfectum in ms.$
@a vide indicem ad Curiositas$ - Tales praesunt provinciis it functionibus glandularum, nam correspondentia talis est interiorum cum exterioribus, sic cum organis.
- De iis qui nimium curis domesticis indulgent
Vidi habitaculum quoddam satis profunde sub pede sinistro paulo antrorsum, erat camera magna cum utensilibus, quae non vidi, et inde ducebat atrium longum, ut solet, et per atrium exibat faemina, staturae parvae, quae deformis.
- Cumque quaererem quid haec sint, dictum est, quod tales qui curis domesticis, quam studiosissime invigilarunt in vita corporis, habitacula talia habeant, et quod in curis suis sint: et quidem quod plerique ex inferiore plebe sint, sicut anus, quae, tametsi curae non ad eas pertinent, usque sibi eas capiant, nec quae meliora sunt, curant, sicut quae sunt fidei, sicut Martha [Luc. X: 38-42].
1574a. Paavae apparent, quia profunde satis, et deformes, quia tales curae.
- Quomodo repraesentationes a coelis descendunt
Vidi quendam hortum cum porticibus, amplum, in quo arbores, sicut mihi dicebatur, foliis insignitae, sed absque fructu; quaesivi, quomodo spiritus talia repraesentare possent, sicut caeteras {1} repraesentationes, quae permultae sunt.
@1 ms. caeterae$
- Percepi quod angeli interioris coeli, dum in ideis suis sunt, et sicut in parabolis, quod inserantur eorum ideis similia, quibus ideas suas adjuvent; tunc dum ea inter spiritus delabuntur, sibi illico secundum suas phantasias repraesentent ea in magna forma, tam secundum ideam societatis angelicae, quam secundum suam, quae mutationem inducere potest; ita crescit idea in repraesentationem.
- Similiter crescit ab intimiori coelo, dum labitur in interius, quod nesciunt, nam in interiori sunt naturalia, quibus ideae illorum adhaerent, et sic formantur, in spirituum vero coelo, seu mundo spirituali, fiunt eadem materialia, sic ab anima crescunt quasi in corpora; seque adaugent secundum societates, eorum forma, qualitates, status {a}.
@a h.e. et eorun[dem] forma, qualitates, status se adaugent secundum societates$ - Caeterae repraesentationes similiter, sicut eorum quae sunt Regni animalis: tum etiam terrestrium, sicut sylvarum, camporum, fluviorum, montium, quorum animae inquirendae sunt in sensu interiori, intimiori, ac intimo. Nam a coelesti, quod est anima, formatur spirituale, a spirituali naturale, a naturali materiale, triplicis Regni. 1748, 20 Martius.
- De iis, qui vaticinantur futura, et solliciti sunt de futuris
In somno visa mihi est domus lignea, cum tecto, sed absque fenestris, inque tertia mansione erant quidam, qui, cum ad eos, per pontem quasi venirem, non me admittere volebant, quare dejectus ascendere conabar non per funes, sed per fila colligata, ad parva interstitia ad parietem, quibus usus me in altum elevare volui, ut venirem iterum in tertiam mansionem, idque cum periculis, ne delaberer, sed usque non potui illuc ascendere; evigilans audivi quod alius quoque scanderet, de quo dicebatur saepe, quod nunc intret, nempe per introitum sub tecto, ii qui habitabant ibi non volebant quenquam admittere, et super tecta habitare dicebantur.
- Cum quaererem quinam ii essent, dicebatur quod sint ii, qui vaticinantur in vita de venturis, et nunc, quod ii qui solliciti sunt de crastino die, nec providentiae Domini fidunt, ii sibi videntur tales domos habitare, et quidem super tecta, et in mansione obscura sub tectis (i morcka winden {a}) et domus apparet lignea, absque fenestris, sunt loco fenestrarum, aperturae patentes, quique similes esse volunt, scandunt ita, nempe per colligata fila, seu fasciculos filorum, cum periculis. 1748, 20 Martius.
@a = (in obscuro cenaculo) (verba suecica)$ - Quod falsitates pro thesi assumtae confirmentur quandoque, ut nesciant quid veritas, quodque intelligere sic nolint, quid verum
Unum pro exemplo sit; spiritus erronei, et partim maligni, pro thesi affirmanda eam falsitatem assumserunt, quod spiritus in hominis corpus intrare possit, et sic vivere corpore, quod illico affirmare volebant ex eo, quod spiritus apud hominem, putet quod homo sit; cum autem dicerem, quod res se ita non haberet, noluerunt attendere ad rationes, quia pro thesi assumserunt falsitatem, quam sic confirmare vellent, cum tamen ita se res habeat, quod quia spiritus tunc similiter cogitat, capit, et vult cum homine, et actum consequatur {1}, ideo putat quod is homo sit; sed quod non diu perstat, solum in iis statibus, qui comformes sunt.
@1 ms. consequantur$
- Praeterea quod transire possit spiritus in alius corpus, et vivere corpore, hoc absurdum, et impossibile, nam sic mutaretur forma unius in alterius, et prorsus interiores hominis substantiae excavarentur, et substantiae alterius loco ejus applicarentur fibris et vasis, et indueretur simul omne id quod naturam traxit in corpore, ad obediendum propriae formae.
- Quod spirituum qualitates illico cognosci possint, ab iis qui sunt interiores,,seu sensus internus
Quidam spiritus, qui sibi arrogare voluit meritum, ex suis actis, et sua doctrina, in mundo, is antrorsum in longinquum abiens, venit ad eos, qui sunt sensus internus, seu ad spiritus telluris Saturni, dixitque quod nihil sit, quodque {1} iis deservire vellet, sed ii statim ad primum appulsum, respondebant, quod magnus velit esse, et quod ii quia parvi, cum magnis esse non possint, et sic quod sibi arroget multa.
@1 ms. quoque$
- Exinde constare potest, quod sensui interno illico constareopossit, qualis spiritus est, est quasi sphaera effluviorum spiritualium, quae exhalant, et faciunt sentire ejus animi vitam, quam sphaeram quoque sentivi, sicut memini, quae raro si usquam fallit.
- Nec hoc mirum esse potest, cum homo prudens et perspicax simile noverit ex facie, loquela, et actibus alius hominis, qualis sit, num simulatum, num genuinum, et plura, quae se manifestant hominis sensui interno; quid non perfectius spiritibus, qui facultatem talia percipiendi excellentiorem multo habeant, quam homines, apud quos illico constare potest, qualis alter spiritus est! imo quoque ex sola praesentia muta, et magis dein ex loquela; quod ex sola praesentia, hoc saepius percepi.
- Transferebatur idem spiritus {1} in alium statum, ut reflectere super suam vitam posset, et sic se quasi in speculo, ut sic dicam, videre; is tunc fassus est, quod se viderit enormem, foedum, facinoribus scatentem, ut se abhorreret, ita transferri [potest] spiritus quasi extra se, seu intra se, et sic semet agnoscere. 1748, 20 Martius.
@1 ms. spiritum$ - Quod commune sit et hominis proprium, loqui cum spiritibus et angelis
Ita creatus est homo, ut loqui possit cum spiritibus et angelis, et sic ut terra et coelum conjuncta sint, tale fuit in antiquissima Ecclesia, tale in antiqua, in primitiva quoque percipiebant spiritum sanctum: tales sunt incolae aliarum tellurum, de quibus prius [539, 1424]; nam homo est homo quia spiritus, cum solo discrimine, quod spiritus hominis in terra sit circumindutus corpore, ob functiones ejus in terra, at quod separata {1} sint terra et coelum nunc in hac tellure, ex eo venit, quod humanum genus ad externa ab internis, successu temporis, hic progressum sit. 1748, 20 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quot separati$
- Quod quidam in coelo hance tellurem vocent puteum putidum
Cum sermo fuit de pluribus telluribus, et quod incolae hujus telluris paucissimi sint, ut constituant Universum Domini Regnum, percepi, quod haec tellus vocaretur puteus stagnans. 1748, 20 Martius.
- Qui a Domino ducitur, inculpatus est
Homo tametsi spurcus et foedis inquinatus, usque dum a Domino ducitur inculpatus est, nam quicquid veri et boni cogitat, loquitur, agit, est Domini, et quicquid falsi et mali, est diaboli, nam tunc homo novit quod nihil ex se agat. 1748, 20 Martius.
- Inferri potest, quod dum a malis spiritibus adigitur ad cogitandum agendumque malum, quod tunc consentiat, aut simul cum iis sit, sed Dominus id praecavet, quod is socius eorum in malis patrandis cogitandisque sit.
- Qui non ducitur a Domino, is non solum in consortio cum spiritibus malis agit, sed etiam excitat spiritus malos ad ita agendum, nam credit cupiditates et cogitata sua esse sui propria, at vero qui a Domino ducitur, is excitatur a spiritibus malis, et Dominus agit, ut non consentiat. Talis quoque est fides eorum, qui a Domino ducuntur.
- Spiritus mali etiam talem hominem pro nihilo aestimant, sic quoque eum vocant, nec sciunt aliter, habent eum pro instrumento quasi mortuo, quod deducunt ab eo, quia putant se esse hominem, caetera nesciunt, quia in vera fide non sunt; nam non credunt aliter, quam quod vita sit proprium spiritus; cumque hoc dicitur, putant, quod Dominus sit causa mali, cum tamen hoc ex forma eorum veniat, quae eorum est, sed forma est modo organica, in se omnis vitae expers, formata solum, ut vita eam agere possit; et quia tales formae sunt, etsi vellent, usque non possunt aliter cogitare, nam fides est donum Solius Domini, proinde perceptio quae est fidei.
- Quando spiritus in coelum aufertur, quod tunc a spiritibus quasi auferatur
Quod distantia in spirituali mundo se habeat sicut interiora [constat], quo enim interiores eo magis distant; sed aliud est distantiae apparentia. {1} Cum autem spiritus in coelum aufertur, tunc putatur prorsus disparere a spiritibus, tametsi [tales] praesentes sint, et eos ducunt; interioribus meis paulum eram in coelo, quod percepi ex angelorum choris, quos quidem non intellexi, sed percepi, quod interiora mea in coelo essent; tunc audivi spiritus, me quaerentes, dicentesque quod “non hic est,” nescientes ubinam essem {2}, cum tamen loquebantur ideis materialibus, quales sunt memoriae particularium, ita vocibus; et sic [percepi] quod usque adessem proxime, etiam in eorum loquela, quod nesciebant.
@1 ms. apparentes ut videtur$
@2 in ms. esset in essem emendatum$
- De turba nefanda, errante per coelum
Est turba spirituum errantium per coelum, unde sunt id nesciunt, ajunt se esse ab astris, seu astrorum mundis, catervatim alluunt, et quaerunt seducere spiritus, quorum etiam aliquos seducunt.
- Ii non contenti sunt iis, quae capiunt, seu quae captui adaequata sunt, sed ad arcanissima statim penetrare cupiunt, sicut sunt quidam in terris, qui nusquam contenti scire quid fides, charitas, fructus fidei, et quomodo vivendum, sed mysteria Divina penetrare cupiunt, et quidem non intima, sed suprema, nempe quae unio Filii et Ipsius Patris {a}.
@a intellexerim quae unio Filii et Ipsius Patris [recondit]$ - Haec turba nefanda est, nam insinuant mentibus talia quae non licet hic scribere, ob scandala inde in turba parum intelligente; nempe de unione Filii et Ipsius Patris, quam scelestis repraesentationibus sistunt visibilem, ita volunt Divina sensu materiali capere.
- Sed quia tales sunt, eo animo id faciunt, ut dum hominem aut spiritum seduxerint, tunc dicunt eum ad se pertinere, dum enim fidem eorum pervertunt, tunc sciunt quod alienent {1} hominem a Domino, quare postquam aliquibus persuaserint, tunc sui juris eos faciunt, seque eorum dominos.
@1 ms. abalinent$ - Repraesentatio eorum, quando seduxerint, est varia, tam scilicet, quod transmittant eum sub pedes suos, a posteriori parte corporis, versus anteriora, tunc assumunt eos, et circumvertunt, et conjiciunt quasi in tergum {a}, ut spolium seu praedam, et sic abeunt. Alii aliter.
@a h.e. super humeros suos$ - Sistunt sensibus externis seu repraesentationibus sensuum quoque, quomodo simul colloquuntur, modo humano, Filius et Pater, et similia, quae nefanda sunt.
- Quare sunt tales, qui captu suo externo volunt comprehendere mysteria intima et suprema.
- Dixi iis, quando sua inducere vellent, quod satis sit scire, quod Dominus docuit, nempe quod Unum sit [Joh. X: 30], qui nempe videt Filium, videt Patrem [Joh. XIV: 9], quod Filius Solus sit janua [Joh. X: 7, 9], sit via, sit mediatio seu mediator, Solus intercessio seu intercessor, inter genus Humanum, et Ipsius Patrem [Joh. XIV: 6]; et nunc quod Ipse sit noster Pater, nec cogitandum quam Ipsum, quia Solus est Mediatio: quodque haec satis sit, nec in arcana ulterius eundum. 1748, 21 Martius.
- De Philosophia utili et inutili
Spiritus quidam putabant, quod omne quod audit philosophicum, prorsus rejiciendum sit, forte, quia philosophia seu sapientia humana damnatur, ideo quoque termini, qui sapiunt philosophiam, utque ostenderent mihi, quantum abominarentur philosophiam, repraesentabant aprum (wilt swin {1} {a}) sanguine in tergo sparsum, et volebant, quod talis essem, quia philosophicos terminos insperserim {2}, seu philosophice formaverim ideas.
@1 in ms. manu B. Chastanier superpositum Wild Boar $
@2 hoc verbum in ms. stilo alieno attactum est$
@a = aprum (vox suecica)$
- Sed instructi sunt, quod philosophica mea, nihil aliud essent {1}, quam quaedam ideae, simplicioribus terminis {1}, pronuntiatae, sicut dum dico, subjectum et praedicatum” quod significet, id: quod praedicata seu ea quae praedicantur applicari debeant ad id quod significat subjectum, ut dum agitur {1} [de aliquo] in prophetis {1}, id applicari potest ad fidei quendam articulum, ad fidem, ad mentem hominis, intimiorem, tum interiorem, ad Ecclesiam, ad coelum, sic id quod tunc assumitur, aut intelligitur {1}, id vocatur subjectum, caetera {1} quae tunc dicuntur, et applicanda sunt, dicuntur praedicata, sic ut praedicata applicanda sint subjecto: idem hoc aliter quoque exprimi potest, absque talibus vocibus, ac similiter intelligi, et postea dici, quare solum sunt ideae verae, quae sub talibus formulis, terminis, comprehenduntur, ita quod sit loquela quaedam philosophica, concinnior quam loquela alia, aliter enim per ambages eadem res exprimenda est, quod fieri solet, ab iis, qui non norunt eos terminos, et quidem clarius, nisi a rebus {2} {a} iib fluant. Similiter in aliis, sicut quid forma, quid qualitas, et similia, quae modo sunt ideae veritatum, inservientes iis, qui interiora, ac intimiora, exprimere volunt brevibus.
@1 hoc verbum in ms. stilo alieno attactum est$
@2 ms. ea$
@a h.e. termini$ - Sed abusus est, quod maneant philosophi in terminis, et de iis disputent, nec conveniant, inde omnis idea rei perit, et hominis captus ita finitur, ut postea nihil sciant, praeter terminos: proinde cum comprehendere volunt res suis terminis, tunc congerunt modo tale terminos, et sic rem obscurant, ut nihil prorsus intelligere possint, ita lumen eorum naturale occoecatur; sic enim homo non eruditus multo extensiores ideas habet, ac [melius] videt quid verum, quam philosophus, talis manet in suo coeno, sicut sus-quare {1} sus talis, seu aper mihi repraesentatus est-fitque {2} fera in sylvis, nam errat sicut fera in veritatibus, quas dilaniat, ac occidit.
@1 ms. sus, quare$
@2 ms. est, fitque$ - Cum itaque homo solum in terminis haeret, et inde ratiocinatur, et sensus compilat, sic ut nihil aliud sint quam scholasticae voces ita conglutinatae, tunc nescitur omne id quod involvere ii putant, et latet magis iis, quam iis qui ne ullam talem formulam norunt {1}, sic dubitat de omnibus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. novit$ - Praeterea philosophica quae obscurant mentes humanas, sunt quoque tales formae ratiocinationum, quae ad regulas artificiales rediguntur, tametsi veritates tam perspicuae sunt, ut unusquisque absque talibus clare perspicere possunt {1}; ii [philosophi] tunc finiunt, et obscurant ita intellectualia, ut etiam vera percepta in dubia continua vocentur.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$ - Per philosophiam seu intelligentiam humanam quoque intelliguntur fabulae et nugae, comprimis tales {1}, quales fuerunt, suntque Rabbinorum, quae innumerae sunt, similiter quoque Aegyptiorum magiae. 1748, 20 Martius.
@1 macula obscuratum in ms.$ - Quia sola fides erit in omnibus, in actu, sequitur quod Solus Dominus erit in omni et singulis hominis
Prius ostensum est [1471], quomodo coelestes idea percipiunt opera charitatis, charitatem, et fidem intellectu, nempe quod nihil sit nisi fides, caetera non apparent {a}: inde sequitur quod Solus Dominus erit in omnibus et singulis quia in Ipsum fides, et ab Ipso fides, ideo fides est Dominus, inde sequuntur ea fidei, quae pauci percipiunt. 1748, 20 Martius. Simul et inde [sequitur], quod Dominus Solus vivit, et coelum, mundus et terra, mortui sunt, et ab Ipso vivunt.
@a cf. indicem ad Fides: …nihil sciunt in charitate et operibus, quam solum affectionem et fidem, ita Dominum, n. 1608$
- De coelo interiori
Eram in coelo interiori, et mecum tunc in suo mundo erant quidam spiritus; et tametsi in coelo, non eram in quadam idea exstatica, sed in corpore, Regnum enim Domini est in homine, et ubivis seu quocunque loco, ita, beneplacente Domino, homo in coelum perduci potest, et tamen non in idea exstatica; talis eram, qualis nunc cum haec scribo, sed interior in exteriore, quae causa, quod etiam spiritus erant, [cum] quibus eram {1} in mundo eorum, nam in mundo spirituum est nostra ratiocinatio, et nostrae cupiditates, in corpore iis respondent sensualia.
@1 imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel cum$
- Coelum itaque interius est in gradu intra mundum spirituum, nam mundus spirituum separatus est a coelo, quia spiritus trahunt sua a corporeis, ita cum corporeis et mundanis sunt conjuncti, seu potius, mundus spirituum se ad corporea nostra habet {1} sicut mundus atmosphaericus crassior, ad aqueum {2} et terrestrem; quare mundus spirituum possidet interiora corporeorum.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. habent$
@2 ms. aqeum$ - Coelum autem interius, in {1} mundo spirituum, est, in gradu interiori, nam quae spiritus egerunt in particulari, id {2} sentire et id audire, sic distincte percipere potui, non autem quod coelum, modo quod operati in communi.
@1 inclarum in ms.; J.F.I. Tafel a$
@2 sic ms.$ - Loquuti dein mecum sunt per spiritus, tunc spiritus non potuerunt aliter ac loqui, tametsi, cum reflecterent super id, quod ducerentur per eos qui in coelo interiori, coactionem perceperunt, et ab iis separari cupiebant, alioquin absque reflexione, dum aguntur, putant sui juris esse, de quibus cum iis quoque loquutus sum. {1}
@1 ms. est$ - Operationem coeli interioris ita manifeste percepi, sicut id quod sensu tactus manifeste percipitur, et quidem satis diu, nempe quatuor operationes, primam in cerebro, ad sinistrum fere tempus, quod erat operatio eorum communis quoad organa rationis;
- altera operatio seu actio ejus communis erat in respirationem pulmonum, ad sinistrum, quae talis erat, ut si describeretur, vix perciperetur, nempe respirationem meam moliter ducebat, ab interiore, sic ut ego non opus haberem, voluntate quadam, spiritum ducere, seu animare, coelum regebat eam ab interiore, sic ut non pulmonum substantias, sed animationem eorum {1} [regebat], ex {2} qua pulmonis motus, sic erat in fibris interioribus non conspicuis oculo, nam percepta animatio a coelo regi, absque voluntaria mea, ita ut non opus haberem attrahere animam seu spiritum, sed a coelo ducebatur; vices animationis erant sicut solitae, quoad tempora;
@1 ms. ejus$
@2 ms. ex ex$ - tertia actio coeli communis erat in cordis systole et diastole, quae percipiebatur manifeste, at mollior quam usquam alias, ejus pulsationes erant similes animationibus, in mollitie, sed tempora sicut cordis solita, regularia, intra animationis vices, circiter tria, usque tamen talia, ut desinerent in pulmonica, et sic quodammodo pulmonica regerent: pulmonica tempora erant communia {1} cordis, sic ut composita cordis, fines temporum cordis desinebant in pulmonica, et se quasi habebant sicut motiones gyrorum angelorum, de quibus alias [489-91, 600-08]; at vero quomodo ordiantur pulmonica, non potui percipere, sed quomodo se insinuent in pulmonica, ad finem cujusvis animationis id quodammodo observare potui; quare cor refert coeleste, pulmones {2} autem spirituale, eorum similitudo est, quomodo coeleste influit in spirituale: vices pulsus cordis erant ita observabiles, ut singula numerare possem, molles et regulares;
@1 inclarum in ms.$
@2 imperfectum in ms.$ - quarta actio erat circa renes, quam quoque percipere potui, sed obscure, sic ut de ea nihil dicere possum, praeter quod agerent in renes.
- Ex his nunc concludere mihi datur, quod coelum interius constituat hominem interiorem, et regat omnia corporis organica, a principiis cerebri, per totam extensionem eorum, quae extensio est corpus-regit {1}, inquam, ab interiori, sic ut coelum interius constituat hominem, ab interioribus ejus, seu a causis-et {2} quod rationalia coeli influant in organica, sicut solent rationalia, in interiora organica, seu interiores substantias organicas,
@1 ms. corpus, regit$
@2 ms. causis, et$ - quodque mundus spirituum similiter, sed ab inferiori, seu exteriore; qui mundus quia est talis, ut disjunxerit se a coelo interiori, ideo ejus operationes sunt quidem in corporis organica, sed in exteriora; inde exterior homo talis, sic ut non possit cum interiori conjungi, aliter ac coelum et mundus spirituum per spiritus tales, qui possunt duci a coelo interiori.
- Verbo tam mundus spirituum, quam coelum interius, tum coelum intimius, ac coelum intimum, per se unumquodvis constituit hominem, cum ejus membris et organis, sed distincte unumquodvis, nempe ab exteriore mundus spirituum, ab interiore coelum interius, ab intimiore, coelum intimius, et ab intimo coelum intimum. 1748, 20 Martius.
- Spiritus, quia agebantur, ut dictum [1612], indignati, volebant quoque in coelo esse, quod ambiunt, at in coelum illati, dicebant quod nihil scirent, nam in idea communi sunt, et sic loquitur [coelum] per eos sicut separatim ab iis, similiter ac prius ego [1562], quum eram in idea communi, et loquela erat intra eam, ab aliis, quam percepi, non a me: ita circiter quoque spiritus cum admissi sunt in coelum, ita dixerunt, et ita affirmant nunc.
- Quando coelum per spiritus loquitur, est {1} mollis quidam fluxus sermonis eorum, at usque ex mollitie fluxus non potui concludere de qualitate spirituum, causam adhuc nescio. 1748, 21 Martius.
@1 J.F.I. Tafel et$ - Quod spiritus, valde ficta narrent et mentiantur
Dum spiritus incipiunt cum homine loqui, cavendum est, ne quicquam iis credant, nam quicquid dicant fere, ficta ab iis sunt, et mentiuntur, si enim iis liceret narrare {1}, quale sit coelum, et quomodo se habeant res {1} in coelis, tam multa mendacia narrarent, ut homo obstupesceret, et quidem cum asseveratione, quare spiritibus loquentibus non licuit mihi fidem habere, in iis quae narrabant. 1748, 20 Martius. Fingendi enim cupidi sunt, et quandocunque aliquid objectum est loquendi, putant id scire, et de eo opinantur {1} unus {1} post alium aliter, prorsus tanquam {1} scirent, et si homo tunc auscultat {1} et credit, tunc instant, et diversimode {1} decipiunt et seducunt; ut si liceret iis dicere de venturis {1}, de incognitis {1} in universo coelo, de omnibus, quaecunque homo cupit, omnia, dum {1} ex {1} se, [dicerent] mendaciter, quare sibi caveant, ut iis {1} credant, ideo status loquendi cum spiritibus in hac tellure, est periculosissimus, nisi in fide vera sit. Inducunt tam fortem persuasionem, quod Dominus Ipse sit, qui loquitur, et qui imperat, ut non possit homo, quin credat, et obediat {1}.
@1 hoc verbum in ms. manu B. Chastanier attactum esse videtur $
- Quomodo induratio apparet
Legitur, quod induratum sit cor,” passim; induratio quoque manifeste apparet, imo sentitur, non quidem in corde, quia cor significat id quod ad affectiones pertinet; quare est, ubi principia, nempe in cerebro; animae, dum post obitum, in mundo spirituum apparent, cerebra quorundam apparent quasi indurata, ut alibi videas [862, 958, 1023], sic {1} ut extima crusta sit quasi dura, conglutinata-hoc {2} conspicitur idea spirituali, ac ita plane exhibetur-quae {3} mollescet {4}; ita est absque fide; similiter in me quoque dabatur experiri, nempe quod ad sinistram partem cerebri sentirentur durities, tanquam nuclei majores duri, qui obtuso seu muto dolore afficerentur, et mihi dictum, quod inde percipiatur, nempe ex obduratis, quod adhuc sint, quae non verae fidei sint; inde apparet, quod actualiter durities existat in organicis, quando non fides, et quo major obduratio, eo minor conscientia, sic ut qui nihil conscientiae habeant, quae apparet in anxietatibus, videtur cerebrum talium post obitum extime induratum, quod prius {a} mollescet, quod fit cum doloribus et cruciatu. 1748, 21 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$
@2 ms. conglutinata, hoc$
@3 ms. exhibetur, quae$
@4 ms. mollescet alieno stylo in mollescit mutatum$
@a = primum$
- Praeterea, quando solum sensum literalem Verbi cepi, tunc erant clausa quasi ad interiorum intellectum; ita qui modo haerent in sensu literali Verbi, indurantur cerebra, et finiuntur, ita ut non pateat via sensui interiori, minus intimiori, ita crusta inducitur, quae ex corporeis seu sensualibus externis conglutinatur, aliter cum via patet ad interiorum sensum, seu ad spiritum; quae via a Solo Domino aperitur; dum animus haeret in sensu literali, nec ultra, tunc quoque, dum aperit is viam ex semet ad interiora, continua scandala {1} adsunt; quod ab experientia multa, confirmare possum; sed talis homo non percipit, quid hoc sit, quod is aperiat viam ad interiora, quia putat id non aliter fieri posse, quare qui non ducitur a Domino, id ac similia nequaquam percipere potest, ita nec credere; quod satis constare potest a spiritibus, qui id nec percipiunt. 1748, 21 Martius. Quidam eorum sciunt, sed non volunt scire; quibus nempe per experientiam vivam id scire datum est, ac dein remissi, in quo statu, nempe dum remissi, id sciunt, quod tale sit, sed non percipiunt.
@1 ms. scandula$ - De scientia angelorum
Solum de scientia angelorum interioris coeli, pro exemplo serviat solum scientia in corporis structuris et formis, dum enim agitur de viscere quodam corporis, quocunque, non solum scire possunt omnem visceris structuram, et operationem, sed omnem experientiam, quamcunque anatome in minimis detegere possit, num vera seu genuina, sed etiam scire in instanti, num ea, quae de singulis visceribus perhibentur ita sint {1}, imo perplura interiora, quae nusquam aliquis ex humano genere nosse potest-quod {2} aliquoties expertus-tum {3} quae correspondent in spiritualibus; scientia eorum tanta est, ut si nossent homines, stuporem moveret, tametsi [hi angeli] nusquam talia in vita corporis tractaverint; sequitur enim quasi sponte ex eo, quod norint, intellectu a Domino, donato, quomodo se habet maximus homo, in communi et partibus, sic ut videatur iis quasi innatum, quod nequaquam ita scirent, nisi totum coelum referret integrum hominem, cum ejus partibus singulis, et nisi Dominus esset vita istius hominis, sic Ipsa vita, et universum coelum, organicum; quare organico talis scientia a Domino, inditur. 1748, 22 Martius. Ita in principiis sunt, et a principiis seu interioribus ac intimioribus, ea quae extra sunt seu infra, scire possunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$
@2 ms. potest, quod$
@3 ms. expertus, tum$
- [–]
- {1} Quod vera fides nusquam dari potest in aliquo homine, aut spiritu, ex sola cognitione, ac ex propria applicatione, ut fidem sibimet {2} applicare ex suis viribus velit, aut conetur
Haec quae sequuntur, tametsi intellectu difficillima sunt, nec ab homine tali, sicut nec a spiritu, dum nondum in vera fide, credi possint {3}, usque quod verum sit, ab experientia viva, instructus sum.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. simibimet$
@2 1626 deest$
@3 ms. possit$
- Quidam spiritus, ex insita curiositate, volebant adhuc plura scire, in iis quae mihi revelata sunt, et noverant, quod si ea desiderarent, non iis dabatur scire, quare ut scirent, conabantur ita cogitare, quod non vellent scire, qui conatus illico percipiebatur, ac iis dicebatur, quod sic non possent scire, quia arte ista utuntur, quod simulent se non velle scire, ut sciant: spiritus affirmabant, dicentes, quod ita conentur, ut plura scire possint, quare dictum iis, quod non ita agerent, sed quod absque cupidine essent, et sic relinqueretur Domino, dare, quando Ipsi beneplacet, quod etiam tentabant, seu conabantur ex se, sed quia hoc quoque eorum erat-quod {1} ideo relinquerent Domino, ex semet, quod usque artificiale et eorum conatus seu voluntas esset, quod etiam affirmabant, quia idea spirituali hoc manifeste percipiebatur-quaerebantque {2} quomodo agerent, dictum est, quod non ex semet, quicquam facerent, sic absque reflexione in se, quod quia non potuere, volebant esse absque omni conatu, se relinquentes absque ulla voluntate, sic ut passive exspectarent; sed hoc quum vellent, etiam dictum, quod hoc non genuinum esset, sic se relinquere absque ullo conatu, ita dicebant, quod nusquam scire potuerint, quomodo agerent, nam quicquid agunt, secundum ea, quae mandata sunt, usque non est genuinum; quia sic non ducuntur a Domino, sed semet velint ducere, et ex semet conari, seu velle, et agere; quare scire debebant, quod omnis eorum conatus esse debeat Domini, sic ut nihil eorum sit, quare, quum conantur ex se, nihil est, nisi peccatum, cui Dominus non favet: est itaque agi et vivere a Domino, aliquid quod homo et spiritus non percipit, quare putat, quod talis vita, nulla vita sit, cum tamen est ipsa vita, tametsi nihil ex semet conari, nec se relinquere debeat, ut nihil conetur; talia sunt intimiora, quae tam aegre creduntur, quia nec intelliguntur, nec percipiuntur.
@1 ms. erat, quod$
@2 ms. percipiebatur; quaerebantque$ - Postea mihi ostensum est, quomodo operantur ii, qui volunt ex semet credere, et angeli esse, et qualis eorum fides et conatus apparet idea spirituali. Erat quidam chorus, qui ita suis gyris simulabat gyros, et in gyris, celebrationes Domini, sicut essent angeli, a me non intellecti, sed ab aliis, qui dicebant, quod omne id simulatum esset, nec angelicum, quia non in vera fide; mihi apparebat in idea, id quasi constans filis clausis, seu reti quodam, cujus fila essent clausa, sic ut non ulterius pateret, quam solum ad ideas simplices vocum, in quibus nihil intus, sic ut ideae non irent ultra voces, proinde non ultra repraesentationes seu celebrationes, quas solae voces inducunt, ita clausae erant quoad interiora, ac intimiora, quia ducebant semet, et sic ex semet Dominum volebant celebrare; rete hoc apparuit sicut album; tam quod veritates quidem essent, sed quod justificationem sui quoque significarent.
- Postea ex summitate coeli, sicut e zenith, quidam intelligentes sed ex scientiis naturalibus et principiis philosophicis, mecum loquuti sunt, qui tales erant, quod sibi persuadere voluerint de veritatibus fidei, ex principiis philosophicis, et scientiis, sic confirmantibus, sed ex suamet intelligentia, hoc simile apparebat, nempe quod ideae eorum clausae essent, nec ulterius irent, nam Dominus Solus operari debet.
- Ostendebatur mihi per vivam experientiam, quomodo eorum operationes fiant, scilicet non per gyros, sicut coelestes, sed per reciprocationes quasi fluviatiles, cis et retro, tales repraesentabantur communes idearum illorum operationes, quae ut fiant genuinae, circumflecti debent, et sic per gyros formae sisti. Per vivam experientiam quoque mihi significatum est, quale id se habet, nempe per insinuationem talium in labia, et sic in os ac in interiora capitis, quo significabatur, quod per viam ab externis influant talia in ideas eorum, non autem per viam ab internis; communicatio per labia significat ideas per viam sensualem captas, at vero genuinum est ut a Domino [influant], sic per viam internam.
- Innocentia talium, qui ab externis sapere student, repraesentabatur per infantem, qui ligneus erat, innocentiam enim sibi supponunt seu {1} fingunt, quasi infantum, qui nihil sciunt, sic quoddam ligneum, cum genuina innocentia, qualis intimi coeli, est cum summa sapientia ac intelligentia, quae repraesentatur per nudum corpus, sic per vivum.
@1 imperfectum in ms.$ - Ex his constare potest, quodnam discrimen est inter veram sapientiam, et imaginariam, tum inter sapientiam quae a Domino donatur, et quae proprio conatu comparatur, quodque illa per viam priorem insinuatur, sic plena, ac plene formata, haec vero per viam posteriorem, quae constricta, clausa, non formata, proinde [quodnam discrimen] inter utriusque fidem, et quod qui non in fide salvifica, quod nequaquam percipere omni suo intellectu possit, quomodo salvifica fides in his et similibus se habet, proinde quale coelum est; cum tamen haec in coelis tam nota sint, manifesta et clara, ut nunc dicunt, ut potius admirentur, quod genus humanum tam insipiens sit, ut id ne quidem intelligere possit, cum tamen res se sic habeat. Talis est Fides in coelis, et talis doctrina fidei, talis doctrina eorum qui in fide sunt.
- Imo qui tales sunt, qui ab externis sapiunt, et sic veritates cognoscunt, sive ex Verbo Domini, sive ex scientiis, quibus intrare volunt in cognitiones spiritualium ac coelestium, ii ita imitari possunt genuina, ut qui in fide salvifica non est, omnino fallatur, nam qui in fide salvifica, ei Dominus revelat in ideis spiritualibus, modo non expressibili, quod ita sit.
- Qui in fide salvifica non sunt, nequicquam possunt scire, proinde credere, quomodo revelationes fiunt, et quomodo homo spiritu cum spiritibus possit similiter ideis et repraesentationes agere; ne quidem quod spirituum vita influat in eorum, et quod spiritus putent se esse hominem, ne quidem quod revelatio sit, sicut hodie. 1748, 22 Martius.
- Quod personae assumantur, quae significant rem
Dum visiones sunt, ac repraesentationes in spirituum mundo, nihil communius est, quam ut personae assumantur, qui significant res, sicut plures, quos cognovi, quales fuerint, ii assumti sunt, dum res significarentur, ut inde intelligerem, quid essent, et quidem ita inspersi repraesentationibus, ut primum putaverim quod adessent: ita assumuntur tales, qui homini noti sunt, quod tales sint: hoc quoque nihil communius est in prophetis; similiter quod discipulis tribus visi sint Elias et Moses [Matth. XVII: 1-3, Marc. IX: 2-4, Luc. IX: 28-30], et sic in caeteris, quoad loca; res sunt variae, ita personae variae. 1748, 22 Martius.
- Quod spiritus nihil boni ex se agere possit
Audivi spiritus loquentes inter se, ut boni fierent, dicebant quod vellent precari Dominum, ut boni fiant, sed id non potuerunt, quia sic ex semet, nescientes quid petant; tunc dixerunt, quod {1} vellent jugi {a} cogitare de Domino, sed quoque hoc nihil efficeret, quia ex iis, dein dixerunt, quod vellent acquiescere, et exspectare liberationem, sed quoque id non licuit, quia ex iis, ita obstupescentes et confusi, dicebant, quod nihil quid facerent, tunc scirent {2}; et praeterea dicebant, quod homini id concessum sit, non spiritibus, qui in alio statu sunt; inde constare potest, quod quicquid ex iis, nihil boni insit, proinde quod nihil eo obtinere possint, sed solum, quod ex Domino. 1748, 22 Martius.
@1 ms. quod quod$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. sciret$
@a = juge$
- Quod in una idea apparente simplici, tam multa insint, ut nullus effari queat
Id mihi ad vivum ostensum erat per id quod solum unam ideam rei habuerim, in qua modo arbitrabar aliquid illustre esse, praeter quod {a} scirem, quomodo, et quantum. Angelus apud me id videbat, quod intus in idea, quod nempe tam multa, ut miraretur, nempe quod repraesentationes insignes, quas tamen non videre potui, modo datum mihi erat cogitare simplici quasi idea, quod aliquid inesset.
@a h.e. absque quod; vide annotationem ad [292a]$
- Similiter dum orationem Domini orarem.
Exinde constare potest, quales ideae non clausae, sed ideae a Domino per viam internam influentes, sunt, nempe {1} quod copiosissimae {2}, at vero quales clausae ideae nondum scio, an aliquid intus, forte sic clausum, ut non penetrent ultra, nam in iis est meritum sui, quare dum ultra, malum eorum vertendum est in bonum, quod Solius est Domini.
@1 ms. sunt; nempe$
@2 ms. copiosissima$ - Quam pauca sciat homo in spiritualibus et coelestibus inde constare potest, tum quales laetitiae et quae felicitates angelorum, qui plenius ea percipiunt.
- Quod nec aliter esse queat, unusquisque potest persuaderi ex iis omnibus quae visui externo objecta sunt, qui visus, tametsi nobis tam acutus apparet, usque tam hebes et obscurus est, ut vix obscurius, sicut ex omnibus quae usquam visui objiciuntur ita manifeste constare potest, ut nemo possit dubium fovere: visus noster interior, quem putamus subtilem, tam crassus est, ut-sicut {1} aliquoties dixi spiritibus, qui putabant se acute cogitare, sic ut nemini intelligeretur- {2} si unam modo ideam, quantum ei inesset, conspicerent, inibi cohortes elephantorum, exercitus et phalanges quando serpentum repraesentarentur, si patescerent: quod spiritus nec possunt credere, quia minimum eorum putant, sicut homines plerique in terris, esse omnium acutissimum. {3} 1748, 23 Martius.
@1 ms. ut, sicut$
@2 ms. intelligeretur, quod$
@3 ms. minimum acutissimum…minimum fortasse erronee pro minimum… minimum acutissimum$ - Quod qui talis est, ut non sibi aliquid meriti tribuat, omnia dentur illi, qui vero sibi arrogent, iis nihil detur
Cum spiritibus loquutus de eo, quod nihil quicquam alicui adimere seu furari debeant, si vel minimum esset, et quod sic quia fideles, dono accipiant multa; similis se res habet apud spiritus, qui aliquid sibi tribuit meriti, et ideo sibi vindicare [vult] {1} ea, quae Domini sunt, ei nihil datur, quia talis est, nec ei, qui nihil auferre seu sibi tribuere velit, ex causa ut multa seu omnia obtineat, quod sapit astutiam, at vero qui in fide sunt, seu fideles, non possunt quicquam auferre, aut sibi vindicare, quia a Domino ducuntur, ideo non possunt, quare ii sunt, qui multa, et quidem omnia quae usquam desiderann, obtinent. 1748, 22 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel$
- Quod nullus ideo sibi quid in coelo vindicet, quod multa in vita docuerit
Bini in vita mihi noti, qui multa docuerunt, et satis diligentes in praedicatione fuerunt, ceperunt {a} dicere, quod studio docendi nunc praediti sint; cognovi, quod studium quod in vita habuerunt, sic quasi revivisceret, sed mihi abscondebatur ex quo desiderio {1}, id studium; at cum aliis, qui supra me alte sunt, qui, ut reor, doctores in vita fuerunt, et ideo in altissimo coelo, loquutus sum {2}, et quidem de quodam, qui summo studio docendi in vita gavisus est, in quo ejus vita paene constitit: inde occasio loquendi, dicendo, quod nesciam unde cupido eorum docendi, novi quod tales fuerint in vita corporis, sed sunt quidam qui ideo eo studio praediti sunt, ut sapientes audiant coram mundo, quae cupido eos excitat, quare ex studio seu labore isto nihil mercedis in coelo possunt expectare, quia propter se, ut audiant sapientes: alii propter id, ut inde fiant magni, et promoveantur ad honores; alii lucri causa, alii coacte, quia stipem quaerunt, cum in aliis seu mundanis potius delectentur, alii ex studio insito, ut naturali, sic usque nihil inde possunt exspectare; quod vero concernit zelum in docendo in se spectatum, hoc eorum non est, sed Domini, sicut iidem fatentur in praedicationibus suis. Quare si quisquam in altera vita meritum ponat in tali studio, nihil in coelo obtinet.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. desiderium$
@2 ms. mecum loquuti sunt$
@a = coeperunt$
- Iidem qui mecum ex altissimo loquuti sunt, quaesiverunt contra alios, quicquid mali potuissent invenire, quod sollicite quaerebant, cum tamen iidem, sicut percepi, fuerant lascivi, quare eos interrogabam, cur modo talia quaerant, ut inveniant, cur non bona potius, sic ut excusent mala, quod Domini est; hoc ii fassi sunt, quare quoque sermo erat de iis, qui modo mala quaerunt, et nihil boni, ut sic quoque aliis majores videantur; hoc fassi quod ita esset, sed usque non potuerunt aliter agere, nam continuabant. 1748, 22 Martius.
- Quod coelestes voces et literas molles ament, et quidem eligant vocales, et quosdam consonantes molliant
Quando cum coelestibus erat sermo, vix potui invenire voces iis convenientes, rejicere volebant omnes eas, in quibus aliquis quasi stridor, sic in quibus certi consonantes, qui iis duriores erant, amant quae fluunt, sicut fluvius, ita vocales volunt, quia fluunt, at consonates, si adducuntur, etiam emolliint eos, ut quasi non sentiantur.
- Exinde {1} mihi venit in mentem, num in psalmis ac prophetis simile sit, et concludi queat ex vocibus et loquela, quaenam genera spirituum per eos loquuti sunt, tum quoque ex gyris et terminationibus. 1748, 22 Martius.
@1 ms. Exindi$ - Quod ea quae didici in repraesentationibus, visionibus et ex loquelis cum spiritibus et angelis, solum a Domino sint {1}
Quandocunque aliqua repraesentatio, visio ac loquela fuit, continebar interius ac intimius in reflexione super ea, quid inde utile, et bonum, sic quid discerem, quae reflexio non ita attendebatur ab iis, qui sistebant repraesentationes et visiones, et qui loquebantur, imo quandoque indignati sunt, cum perciperent {2} quod reflecterem; ita instructus sum, proinde a nullo spiritu {3}, nec ab angelo, sed a Solo Domino, a Quo omne verum et bonum; imo dum me volebant instruere de variis, vix quicquam nisi falsum erat, quare mihi prohibitum, ut nihil quod loquebantur crederem; nec licebat quicquam tale inferre, quod eorum erat proprium. Praeterea cum ii mihi persuadere vellent, percipiebam persuasionem interiorem seu intimiorem, quod tale sit, non sicut ii volebant, quod etiam mirati sunt, perceptio erat manifesta, sed facile ad captum hominum describi nequit. 1748, 22 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$
@2 ms. perciperem$
@3 ms. spiritus ut videtur$
- De praeparatione viae ante adventum angelorum ad hominem in tellure Jovis; deque Johanne Baptista
Quidam ex spiritibus Jovis, qui timorem, et terrorem incutiunt homini per adventum suum, appulit ad sinistrum meum latus sub ulnis, et ibi suo modo loquutus, primum sicut aliquantum strideret dentibus, postea sicut labiis, ut dicebat, ita ut sonus ejus loquelae audiretur sicut quis {1} sonore comprimens {2} labia, voces erant non continuae, sed admodum discretae, ita loquelae ideae seu voces non contiguae, ut exspectare debui diutius scire, quid loqueretur; circa ea, quae dicebat quoque terroris aliquid incutiebat, dicens mihi, praeter alia, quod in eorum tellure ita solitum sit, cum angeli advenirent, quod is praemitteretur, et praepararet hominem ad adventum angelorum, de quibus etiam loquebatur, et monebat, quod eos exciperem bene, absque aliqua injuria, cui respondebam, quod hoc meum non sit, sed spirituum hujus telluris, ubi sum, qui si adsunt, non possum moderare, sed si ii possent, bene esset.
@1 ms. sic qui$
@2 imperfectum in ms.$
- Postea venerunt angeli istius telluris, nempe Jovis, et potui nosse, quod alius generis, ita alius telluris essent, ab eorum loquela, loquela eorum erat talis, ut non per voces loquerentur, sed per ideas, quae se per totam faciem diffundebant, sic ut facies quasi concurreret, et quidem primum ita, ut origo loquentis quasi faciei esset a labiis sic inde in circumferentias {1}, quod tametsi obscure percepi, etiam postea mihi indicatum est; ideae erant quasi continuae, discretae quidem in voces, sed voces nec ita auditae, dicebant, quod ita loquerentur cum suis in tellure eorum, nam ibi est loquela faciei incipiens {2} a labiis, de quo vide prius [529-30].
@1 ms. circumferias$
@2 ms. incipientis$ - Postea loquebantur adhuc magis continue, sic ut voces vix perciperentur, sed erat quasi continua idea, tametsi inde a me formarentur voces, sed ita ut non attenderentur, sicut dum homo absque ulla reflexione vocum, solum attendit ad sensum, tunc apparent voces, tanquam non essent, hic tametsi similiter, usque cum differentia, quod perciperem voces quasi disparere, et sermo sic continuatus per solas ideas, usque intelligibilior, quam si auditae fuissent voces; haec loquela magis adhuc continuis ideis constans, seu sicut idea continua movebat quoque totam faciem, sed originem habebat ab oculis, et sic circumcirca; sic erat haec loquela interior priori. Loquebantur quoque de loquela tali cum suae telluris hominibus, nempe quod sic cum melioribus.
- Tum quoque loquebantur, sic ut non facies simul loqueretur, seu concurreret convenienti motione per totum, ut prius, sed quod facies quiesceret ad sensum meum, et tunc loquebantur in cerebro, sic ut cerebrum similiter moveretur, quem motum seu quam comvibrationem, non ita sentire potui, sed erat loquela per ideas, adhuc magis continuas, sic ut ex pluribus quasi una idea sic continua esset, usque a me intelligibilis.
- Postea loquebantur ita, ut nihil intelligerem, sed usque quod angeli adhuc melius intelligerent {1}, quam ego, nam sicut aura erat tenuissima, quam percipiebam manifeste, sed quid dicerent, erat tenuius quam ut scirem, quid loquerentur, ita loquuntur cum hominibus suae telluris, qui angeli fere sunt; talem loquelam etiam alias memini me audivisse, sed quid diceretur, non potui scire; quidam penes me dicebant, quod bene intelligerent; ita est haec loquela adhuc interior.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. intelligerem$ - Loquelae haec genera se habebant sicut fluida, prima sicut aqua fluida, altera sicut aqua tenuior, tertia sicut quaedam tenuis atmosphaera, quarta sicut aura tenuissima, quae non ad intellectum hominis pervenit.
- Spiritus, qui a latere sinistro apud me erat [1648], interloquebatur quandoque, et dicebat, quod eorum loquelam non intelligeret, erat tunc in statu, ut non posset intelligere, quia interior erat, usque tamen loquebatur per suas vices, et, ut solebat, increpabat quod cum iis modeste agerem, nam spiritus hujus telluris erant, qui inserebant quaedam, quae displicerent, et quibus lacessebant eos; quare monitus a spiritu isto, ne talia fierent, cui dixi, quod spiritus tales essent nostrae telluris, non ego [talis].
- Postea idem spiritus, qui increpabat, dicebat se posse intelligere quae dicebant, sed tunc in eum statum venit, ut perciperet, sed tunc admotus erat auri meae, sinistrae, et sic in aurem meam loquebatur celerius quam prius.
- Exinde constare potest, quomodo se res habet in universo coelo, et terrarum orbe, quod praemittatur spiritus, qui praeparat viam, angelis venturis, quodque is timorem incutiat, atque moneat, ut humaniter excipiant angelos venturos, tum quod spiritus iste interloquatur durius, quodque is dicat, se non intelligere quid loquerentur angeli, et postea in meliorem statum redactus, quod diceret se intelligere, et quod jugiter adsit, et sic jugi {a} animum praeparet, atque avertere conetur ea, quae inhumana sunt, seu indigna. Exinde manifeste constare potest, quod sicut in universo coelo et terrarum orbe, talis mos sit, ut praenuntius sit, quod sic etiam Johannes Baptista praemissus, annuntians adventum Domini, et quod res se similiter habuerit cum illo, ac Domino, ac se habuit cum hoc spiritu et angelis, tum quod Johannes quoque dubitaverit, quia non intellexit quid dixisset Dominus, ut legitur, et quod postea melius instructus esset, sic perciperet, sicut spiritus dum auri admotus est [1655]. Similiter quod sermo Domini talis esset-nempe {1} quod interiora contineret, et sic magis interiora, sicut in Evangelista Johanne legitur, et quod tandem ea loquutus, quae {2} non intellexerant, sic adhuc interiora, quae erant sicut ea, quae atmosphaerae et aurae, ut dictum [1653]-mihi {3} apparuit. Sed usque erat loquela externa, nempe per viam externam insinuata. 1748, 23 Martius.
@1 ms. esset, nempe$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. quod$
@3 ms. dictum, mihi$
@a = juge$ - Spirituum telluris Jovis loquela mecum per labia, et gingivas dentium
Spiritus telluris Jovis, sed alii, etiam mecum loquebantur etiam aliter, nempe per ipsamet labia, sic ut sonus intraret per labia, proinde per aliam viam, quam angelorum prius.
- Praeterea etiam loquebantur per gingivas meas, sic ut gingivae cum dentibus paene cum sensu alicujus doloris, id perciperent; constringebantur, ad manifestum sensum, ita ut quoque dentes non quidem dolerent, sed usque ut possent dolere, dicebant enim, quod talis loquela apud suos ita constringat dentes, ut dolores inde percipiant; et quod loquela talium spirituum esset, qui nondum angeli facti, proinde qui nuper in alteram vitam veniunt: quod sonus loquelae sic per aliam viam influat, constare potest, nempe per tubam Eustachianam [vide 1541].
- Qui prius mecum fuerunt, volebant dici angeli, quia talis eorum loquela, sed iis ostensum, quod tam tenuiter et imperceptibiliter quoque loqui possint, hic, quoque spiritus mali, est enim eorum cogitatio, qua quidam mali spiritus utuntur, ad pervertendum alios spiritus, tum ad pervertendum cogitationis hominis, sicut pluries conati sunt apud me; sed usque est differentia loquelae, quod spiritus nostrae telluris, non determinare queant loquelam in faciem.
- Sed quia spiritus telluris Jovis de Domino loquebantur, et quod Ipsum adorarent Solum, dictum est, quod non aliter ac angeli considerari queant: proinde, ut nunc in mentem mihi venit, constituunt coelum spirituum; non autem mundum spirituum.
- Praeterea angelus loquebatur mecum per spiritus, quod fiebat ab interioriiversus exteriora, quod animadvertebant spiritus telluris Jovis, sic ut scirent, quod loquela, quamdiu spiritus sunt, sit per viam ab exteriori, et quod loquela angelorum sit per viam ab interiori. 1748, 23 Martius. Angeli agunt ab interiori, dum percipio, labiorum, sed ab interiori; tum ab interiori oculi sinistri, quae non percipio.
- Quod memoria hominis integra remaneat in altera vita
Animae in altera vita, quidem memoriam particularium seu corpoream, cui ideae mere materiales insunt, amisisse videntur, quia nihil excitare possunt ex ea memoria, cum plena usque percipiendi, loquendique facultas sicut in vita remaneat, sed res se ita habent {1}, quod Dominus ita ordinaverit, ut anima non quicquam ex ea memoria depromere possit, tunc enim excitaret eadem quae in vita, et similiter viveret, ita non potuisset perfici, sed usque manet ea memoria, sed non agens, verum patiens, excitari potest ab aliis, nam quicquid in vita egerunt, tum quae viderunt, quaeque audiverunt, cum ea iis dicuntur cum idea simili, tunc illico agnoscunt, et sciunt manifeste, quod talia loquuti, viderint, et audiverint, quod tam multis constat mihi, ut plures paginas implerem, si talia confirmarem; cum itaque res se taliter habet, constat quod memoriam suam omnem particularium retineant, sic ut nihil usque amiserint, solum quod ex ea nihil depromere possint, ex causis ut dictum, quia nunc perducuntur in vitam, et sic quod ex suis non amplius agant; animae nequaquam aliter sciunt, quam quod ex sua memoria loquuti sint, et quidem quandoque loquuntur, sicut audivi, verum ex memoria interiori, per quam excitantur ea quae in memoria corporea sunt. At quomodo sic loqui possint, imo praedicare, est res alius indaginis, id confessi sunt, quod obliti sint rerum particularium, quod indignati, solum ea iis dabatur meminisse, quae ex mea memoria potuerunt excitare, praeterea excitant spiritus ea, quae in mea memoria sunt, et sic loquuntur, convenienter suaemet vitae quam a vita corporis secum traxerunt-nam {2} aliud non possunt excitare-et {3} cum varietate, secundum statum vitae in quo sunt, qui status inducitur per societates, quibus inseruntur, ita tunc aliter loquuntur; et quia ex vita suorum amorum loquuntur, et ea vita satis manifeste apparet, ita excitari possunt multa ab aliis spiritibus, quae agnoscunt, et sic in memoriam eorum quae loquuti sunt, viderunt, et audiverunt, excitantur: sed omnia haec Dominus Solus dirigit. 1748, 23 Martius.
@1 nisi legendum habeat$
@2 ms. traxerunt, nam$
@3 ms. excitare, et$
- De poena lasciviae
Erat quidam, supra caput meum, media altitudine, spiritus, qui in vita sua vixerat lascive, et simul quoque in Verbo satis assidue legerat; audivi de eo qualis fuerat in vita, nempe quod delectatus sit varietate, sic ut nullam constanter amaverit, sed in lupinaribus vixerit, et sic scortatus cum multis, et rejecerit {1} singulas postea; inde consequitur, quod plures defraudaverit, nec habuurit discretionem, num esset maritata vel non, tum quoque, quod sic exuerit omnem amorem vere conjugialem, tum id desiderium, ut infantes haberet; nam postea absque laesione conscientiae id fecerat; inde innaturale id attraxerat {2}, seu naturam ut ita dicam, innaturalem contraxerat.
@1 imperfectum in ms.$
@2 ms. attraherat$
- Is ita punitus est, nempe in regione supra caput, ad mediam altitudinem, coram spiritibus et angelis, quod actus sit versus funem extensum, in quem cum impingeret, caput subduxit, ut subiret, sed mox tergo tenus alligatus funi, et circumvolutus, sicut linteum, usque ad pedes, quorum unum videbam adhaerentem, ut sic anteriora ejus paterent coram spiritibus et angelis, a capite ad pedes, sic circumvolutus erat, et conspicuus omnibus spiritibus {1} et angelis, et simul incussus est pudor, tum etiam dolor.
@1 hoc verbum in ms. stilo B. Chastanier attactum est$ - Postquam inde solutus ad latus meum dextrum pervenit, et mecum loquutus dicens quod talis in vita fuerit, sed usque loquutus cum pudore, ut suspicere non amplius ausus esset, nec ideo voluit recedere a latere; dixit etiam quod ita laceratus esset, ut putaret nihil cohaerere, sed usque modeste loquutus, poenituitque eum, quod talis fuit, quare is nec tantum cruciatus passus est, ac alii, qui lascivam talem vitam egerant. 1748, 23 Martius.
- De iis quae sunt ad sinistrum et dextrum latus cerebri
Quod ea quae in sinistro latere cerebri correspondeant dextris in corpore, id datum est mihi per experientiam scire, spiritus enim agebant in sinistrum cerebri, et inde sensus per fibras derivabatur in dextrum naris, et in dextrum volae {a} manus, loquendo simul de iisdem, quod derivatio talis sit.
@a his intellexerim dextram narem…dextram volam$
- Praeterea spiritus telluris Jovis dicebant quod intellectuale sit in quod operatio, ad dextrum cerebri, paulo supra tempus, ubi tunc quoque, ex causa mihi latente, adplicui manum; et quod sic pars dextra cerebri addicata sit intellectualibus, et sinistra affectionibus, contra in corpore, nam oculus sinister addicatus est intellectualibus, et dexter affectionibus. 1748, 23 Martius.
- De spiritibus, qui prorsus nolunt se in corpore fuisse, ex {1} alia Tellure [m] Spiritus cujusdam satellitis [n]
Est genus spirituum, qui ita in vita corporis sui, contemserunt corpus, ut odio illud habeant, nec sustinerent dici, quod corpore induti fuerint; fuerunt aliqui in hac regione, et mecum loquuti, dicebantque quod huc non vellent venire, quia putant hic corpore indutos esse, quare ab iis contumeliis afficiuntur, cogitant enim jugi de corporibus, et eos sic repraesentant sicut semet corporeos; inde fit, quod apparuerit hoc, sicut repraesentaverint serpentes, quos in illos immitterent, qui serpentes eos adeunt sed extus, et mox divelluntur, imo quoque serpentibus ligant eorum brachia utraque, quos cum molestia excutiunt, cumque inquirerem, quid hoc esset, respondebant, quod spiritus hujus telluris iis tales molestias faciant, quia ii cogitant se corporeos, unde se vocant homines, at vero spiritus isti non cogitant se tales, quare cogitationes non conveniunt, inde tale repraesentant iis.
@1 ms. fuisse Ex$
- Dicebant spiritus isti, quod nusquam fuerint corpore induti, nec appareant sibi {1} in corporis forma, sed modo in nubis, vix ad formam humanam, quidam spiritus aliquoties mihi ita repraesentati sunt, nempe ut candidae nubes, cum rudi forma humana, vix noscibili; cumque interrogarem unde, dicebant se non scire, nam non volebant se usquam {2} corporeos fuisse; persuadebar exinde, quod de spiritibus telluris Jovis bene loquuti sint, fuisse ab ea tellure, quia ii etiam contemnunt prorsus sua corpora, et volunt vivere sicut spiritus in tellure, non sicut corpore induti, quare vocabant corpora ista vermes, seu cibum vermiculorum, et quia ita cogitant, et cogitatio ista se insinuat in spirituum ideas, inde ideae formantur serpentinae.
@1 interpositum in ms. supra sibi corporis$
@2 ms. usque$ - Num autem fuerint ex quodam satellite Jovis, qui sicut luna, non simili atmosphaera circumcinguntur, et sic quod ii in tali mundulo, aliter creati sint, seu alio corpore praediti, nondum scio, quamvis id mihi dicebant; nam quia nullam ideam habere potui hominum nisi talium, qui in telluribus atmosphaera circumdatis vivunt, ideo, tametsi mihi ignotum, quia nullam talium ideam habere possum, non plane rejicere velim, nam formae corporeae se habent prorsus secundum statum atmosphaerarum et plurium in telluribus, in quibus sunt. 1748, 23 Martius.
- Dicebant, quod raro veniant ad spiritus hujus regionis, nec ad alios, qui de corporibus suis cogitant, sed quod sibi vivant, et quod pauciores sint, quam reliqui, quodque nec possint sibi repraesentare usquam in corpore tali [vixisse], quali spiritus alii.
- Probi sunt, sic ut probitates appellantur, et patiuntur sibi injurias inferre, absque ulla cupidine vindicandi aut retribuendi; aufugiunt utprimum veniunt ad spiritus, qui de corporibus suis cogitant, nam de corpore suo nihil volunt cogitare, nec quicquam audire, quare non congruunt societates eorum societatibus aliorum spirituum, inde enim anxietas existit, et quidem talis, ut in anxietate essem, quam percepi inde ortam, quia disconveniunt; e longinquo dein mecum loquuti sunt.
1672a. Quaesivi an recti ambulent, aut sicut vermes repant, dicebant, quod erecti ambulent, cumque dicere {1}, quomodo erecti ambulare possint absque pedibus, quaesitum, ut inde revocaretur idea vitae eorum in tellure eorum, {2} non audire volebant se pedes habuisse; quaerebam, annon nati a patre et matre, dicebant se natos esse, quaerebam, an facies humanas haberent, dicebant quod omnino facies habeant, et nunc, quod pulchras, nec sustinebant audire, quod cogitare {1} eos esse sine facie, sed usque insistebant quod essent sine corpore, cumque repraesentarem eos sicut vermes, qui exuviis {3} suis exuti, sicut nymphae emergerent, hoc amabant, et quasi volebant quod tales fuerint. Exinde concludere possum, quod fuerint corpore induti, sed quod in vita ita contemserint sua corpora, ut pro fimo, et vermicularibus exuviis habuerint, et quod desideraverint iis exui, quin impedimenta essent, et quod sic vixerint sicut spiritus in vita, et sic mortui fuerint; inde quoque anxietas inter spiritus, qui amarunt sua corpora, orta: et videtur verosimile, quod in tellure Jovis nati sint, et quidam eorum tales sint.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 ms. eorum; sed$
@3 ms. exuviis$
1672b. Agnoscunt Dominum nostrum, sicut spiritus Jovis, et Ipsum Solum adorant, inde probos esse dicunt.
1672c. Aversiones reciprocae causabantur anxietatem quam percepi; spiritus nostrae telluris aversantur illos, ad primum eorum adventum, quia ii aversantur cogitationes de corporibus, quibus sphaera ubi nostrae telluris spiritus, repleta est, nam talis sphaera formatur ex cogitationibus, vide prius [1668]; ex concursu sphaerarum contrariarum, aversatio, et sic ex aversatione anxium; inde quoque repraesentationes serpentum circum eos, a nostris spiritibus, quos, dum iis ligantur brachia, cum molestia excutiunt, sed cum haec scribo, nec volunt audire brachiorum ideam, quod iterum indicat, eos corpore indutos fuisse, sed corpora sua in tantum aversatos fuisse. 1748, 23 Martius. Similiter quod lumbis instructi et pedibus, nam serpentes apparebant circum lumbos, et sic porro.
- Eorum opinio fuerat in vita eorum corporis, quod putaverint se spiritus ab aeterno fuisse, quare aegre volebant evinci in eo quod nati essent, insistentes quod ab aeterno spiritus, sed usque evicti, quod ita non esset, quia nusquam volunt fallere aliquem, dicentes quod nunc sciant quod non ab aeterno, sed quod nati sicut alii, sed in opinione ista fuisse {1}, quod spiritus eorum ab aeterno fuisse, sicut etiam quidam in hac tellure, et sic infundi corporibus; imo tam probi sunt, ut moverint mentem meam, ex eo quoque quod poenituerit eos, ita opinatos, cum nunc sciant, se non ab aeterno fuisse, sed solum Dominum ab aeterno. 1748, 23 Martius.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$ - Cum quidam advenerunt ad me, tunc facies mea incalescebat, quod quoque signum est eorum praesentiae, alioquin ad multam satis distantiam absunt, in plano capitis antrorsum versus dextrum {1}, e regione frontis dexttae {2}.
@1 in ms. dextrum supra non deletum sinistrum scriptum (cf. A.C. 10379)$
@2 in ms. dextrae supra non deletum sinistrae scriptum $ - Spiritus quidam increpator venit ad me, sed non, sicut {1} ii qui de spiritibus telluris Jovis [541, 545], ad latus adstitit, ac ita locutus est, sed supra caput circa fontanellam [seu] fontem pulsatilem {2}, ibi erat, et mecum loquebatur, is potuit explorare ea, quae minutiora erant, ac {3} ea depromere, et quidem cum concinno nexu, adeo ut cogitationem contineret in rebus continentem, nec abinde discedebat, deprompsit ea quae inveniebat, et me increpabat, quaedam producere ei non concedebatur, quae producebat, erant talia, quae putabat mea esse, ac me in causa; cumque aliquantum cum eo loquutus, intelligere dabatur, quod esset ex spiritibus eorum, de quibus nunc, qui increparent homines, in vita eorum, sed subtiliter, inde etiam concludere potui, quod homines istius regionis seu telluris essent admodum profundae cogitationis, et sic quod tali modo increparentur, quare mihi dabatur similiter loqui, voluit similiter angelus fieri, sed cum dicerem, quod id non angelicum esset, inquirere solum mala hominis, sed bona, et sic excusare mala, institit dicere, quod emendationis gratia id factum, sic bonum, at cum audiebat, quod id non angelicum esset, mihi regerebat, quod nec angelicum esset, ita cum eo loqui, et ejus mala detegere, cui cum dicerem, quod hoc non aliter esse posset, quam dicere quum res se ostendit, et quod sic non ejus mala inquiram, sed is suamet mala mihi manifestet, proinde quod {4} is sibi sic ea dicat, nam ab eo venit hoc quod diceretur a me, tunc noluit amplius remanere, id usque amans, quod dixerim eum potuisse angelum fieri, modo talia non amet; quod angelus potuisset fieri, id eum exhilaravit, de qua re aliquantum cum eo loquutus.
@1 ms. non sicut$
@2 in ms. fontem pulsatilem supra non deletum fontanellam scriptum $
@3 ms. erant; ac$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. quis$ - Praeterea ostendebatur mihi, quali forma spiritus isti meliores sint, nempe quod sicut nubes nigra, cui candidum humanum inspersum esset, absque ulla forma, sicut nubes radiata solet esse, dicentes quod candidi intus sint; tum quod sperent se angelos fieri, tunc nigrum hoc verti in pulchre coeruleum, quod mihi ostensum, quod erat splendide coeruleum, inde quoque concludere potui, quod essent ex ea regione, seu ex ea tellure.
- Mirati {1} sunt spiritus isti, cum dixerim, haec scribi, et sic vulgari posse per orbem, sic ut notum possit fieri ex sola scriptura multis millibus, dicebant, quod talis ars non concessa sit, putantes, quod magia foret, sed cum dicerem iis, quod talis ars in nostra tellure sit, unicuique nota, et sic licita, quodque necessaria, quia nullus in hac tellure, quantum scio, est, cum quo spiritus loquuntur, sicut in aliis telluribus, sic quod eo modo emendari nequeant, quodque ii in hac tellure, quidem sciant ex revelatis quod coelum sit, quod spiritus et angeli sint, quod vita post mortem sit, sed usque paucissimi id credant, quia cum iis in altera vita non loquuntur, tunc contenti sunt, et 0 persuasi quod his in hac tellure id necessarium sit, non autem illis in suamet tellure, quia instruuntur variis modis ab angelis; haec ab [signo] 0 sunt eorum verba, ab ore eorum seu ex cogitatione eorum scripta.
@1 ms. Miriti$ - Quaesivi eos, annon viderent per meos oculos, quae objecta erant, respondebant quod non viderent {1}, cumque iterum dicebam, ut verum dicerent, respondebant, se non velle videre ea, quia materialia sunt, quodque {2} suum visum ab iis forte retrahant, ne videant, quod nesciebant.
@1 ms. viderem$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. quoque$ - Porro cum iis loquutus sum de prole eorum, dicebantque quod summum 3 aut quatuor liberos habeant, quodque cujusvis domus separata sit ab altera, suntque contenti vivere in parvis cameris, quarum una mihi repraesentata est, quae erat admodum architectonica, ubi in rotundo loco erat focus, ex quo lumen toti conclavi, ubi erat mensa; ad latera sunt eorum lecti, estque modo unus lectus, continuus et longus, sicut paries, et ibi jacent unus post alterum, tegumentum erat, coloris orantii {1} {a} obscurioris.
@1 ms. oranii$
@a = aurantii$ - Lumen in rotunda parte erat, sicut flamma viva, satis alte surgens, instruebant, quod ignis non esset ardens, sed modo lucens, quodque talia ligna apud eos sint, quae secta et in focum ibi disposita, flammae lucidioris instar diffundunt, erat tam lucida, et similis coloris, sicut nostrae flammae, sic ut opinatus sim fuisse flammam ardentem, inde totum conclave lucet; ligna bina mihi repraesentata sunt, quibus {1} talis lux inerat, apparebant sicut inesset iis ignis prunosus, seu mere igneum intus, quod pellucebat, talia {2} secantur et ponuntur in foco, inde in lumine sunt.
@1 ms. sunt; quibus$
@2 ms. tales$ - Cumque iis repraesentabam nostrae telluris magnifica palatia, quae nostri spiritus admirabantur-sed {1} spiritus illi non ea aestimabant, quia ex lapidibus et similibus, quae vocant monstra, quia simulachra marmorea-narrabant {2}, quod magnificentiora sint apud eos, quae repraesentabant coram spiritibus nostrae telluris, qui dicebant, quod magnificentius nihil viderint, aliqua eorum, sed ea quae non ita magnifica erant, particulatim modo mihi repraesentabantur, plura non concedebatur, ne scilicet memoriae meae inhaererent; sed sunt eorum templa, in quibus adorant Dominum, sunt arbores procerae, quas dicebant esse admodum altas, quas ita disponunt, ut ramos suos crassos circumquaque diffundunt, quos ita adplicant, adsuescunt, putant, secant, et extendunt, ut palatia forment, et quidem continua, per arcus, et pulchros introitus, ab uno arcuato {3} habitaculo in alterum, et sic per multum spatii, sic ut integram quasi sylvam ita forment, porticus sunt in longum et in latum, cum arcuatis introitibus et ostiis; sic ut dum intus veniant, sint quasi ambulacra super totam sylvam, sed interiora non mihi patuerunt, praeter valvas, et quod arcuata essent, omnia per ramos arborum ita concinnata; gradus etiam a terra formant magnificos, qui oblique sursum tendunt, applicantes sic arborum ramos, conjunguntque ad usum et ad decorem, postquam per eos ascenderint, super genubus adorant Dominum; arbores infra, ex quibus haec aedificia, sunt quatuor et quatuor, inde undequaque ramos sparsos ineptant, qui inservituri solo, et qui valvis, et qui parietibus, qui valvati sunt, et tectis, per quae quoque lux solis penetrat, et dat lumen, qui in solo et circum valvas, [eos] abradunt, ut candidiora sint; quae infra sunt ambulacra, ornamenta externa sunt talia, ut perquam admirati sint ea spiritus nostri, et descripserunt, quod nihil magnificentius, et quod excedant descriptionem, duo aut tria separatim ostensa, colorata {4} erant, cumprimis amant coeruleum nitidum pulchrum, hoc eorum [animum] summopere delectat, praeterea erant colores orantii {a} obscuri, praeter paucum coloris candidi; sed ii non habitant nisi super terra, non in altis, quae iis sancta sunt: sic architectonica eorum collaudant, et aestimant, ut praeferant omnibus, nam suam architecturam, et suarum domorum simplicitatem amant.
@1 ms. admirabantur, sed$
@2 ms. marmorea; narrabant$
@3 ms. arcuati$
@4 ms. colorati$
@a = aurantii$ - Quaesivi eos, quid fit cum iis, qui apud eos mali sunt, nam spiritus sunt probi, ut dictum, ajunt quod non liceat improbum esse, et si quis male cogitat et male agit, increpatur primum a spiritu quodam, qui ei dicit, quod si iterum talia faceret, quod moriturus esset, nec permittitur ut iterum malum tale faciat, nam sic moritur, et quidem per deliquium, ita populus iste conservatur a contagiis malorum-quidam {1} talis spiritus apud me erat, mecum loquens, sicut cum iis, quos ibi loci {2} increpat, et sic loquutus est mecum, tum quoque inducebat parti abdominis aliquid doloris, secundum morem apud eos-et {3} dicit ei, quid mali cogitavit aut fecit, et punit dolore ventris, ac ei dicit, si iterum ita faciat, quod moriturus sit, (quod apud nos correspondet morsui conscientiae, nam apud eos qui cum spiritibus loquuntur, manifesti dolores sunt); et dicebat unus, quod per deliquium moriantur, et nunc quod fiant tales spiritus; nempe qui hominem cruciant, increpant, et admonent; erat ad occipitium meum, ibi loquutus, et quidem undulatorie. 1748, 25 Martius.
@1 ms. malorum, quidam$
@2 nisi loco legendum$
@3 ms. eos, et$ - De amore conjugiali, et parentum erga liberos
Unde amor vere conjugialis, et unde amor parentum erga liberos, et major erga nepotes, nemo nescit, usque tamen, quia coeleste amoribus istis inest, ex coelo venire debet, et sic in omnium mentes, ut universale, influere, nihil tale absque causa potest esse in intimis, ac supremo, absque causa in intimis et supremo, neutiquam existeret, quid enim absque causa, et principio sui? principium {1} ejus manifestum est, nempe quod Dominus amet universos tam angelos, spiritus, quam homines, sicut Ipsius, inde comparatur Ipse ille amor, amori conjugiali, et praedicatur de Domino, ut sponso et marito, et de Ecclesia, ut ssonsa, et uxore; absque amore Domini erga omnes et singulos, et ejus manifesto influxu in mentes intimas, et sic intimiores humanas, nusquam existeret aliquis amor conjugialis, proinde nusquam aliquis amor boni, qui ex conjugiali derivatur diversimode; similiter nisi Dominus amaret omnes et singulos, ut Pater liberos, et intimum coelum ex Domino, ut mater infantes suos, nusquam existeret storge, a semet non imprimi potest, quod storge major sit erga nepotes, sic descendat amor, inde quoque venit. 1748, 25 Martius.
@1 ms. sui; principium$
- Continuatio de spiritibus, qui nolunt se vixisse in corpore Spiritus alius telluris {1}
Quaesivi eos, quomodo ita aestimare et amare [possint] ea quae apud eos, sicut domos, et arboreas aedes, cum tamen aversentur corporea, usque adeo, ut interesse nequiverint iis, qui corporibus suis intendunt, aliquantum haesitabant, et nesciebant {2} quid responderent, tandem dixerunt, quod illa, de quibus dictum, eorum coelestia sint, et quod sic in coelo suo similibus delectentur, nam in vita corporis, aedes arboribus constructas superne, coluerint sicut coelestia, quodque noverint talia in coelo esse; nam cum nullis amoribus, sicut nostrae telluris incolae feruntur, nempe possessionibus, opibus, aedificiis, pompis, lauto victu, ac splendido vestitu, nec societatum numero, quia domus per se vivit, ideo, nihil aliud aestimare et amare possunt, quam talia {a}, et inde non sequitur, quod corpora sua aestiment. 1748, 25 Martius.
@1 fortiter in utroque margine in ms. postscriptum$
@2 ms. nescibant$
@a h.e. domos, et arboreas aedes$
- Cum itaque nulla alia gaudia habuerunt in vita, quam talia, et quia sperabant in [altera] vita similia perfectiora, ideo non mirum est, si iis delectentur, seu aestimant et amant; similia et adhuc perfectiora iis repraesentantur in eorum coelo; de quibus aliqui dicebant, quod nossent in iis non esse gaudium essentiale, sed in iis quae ex iis fluunt, et quae in iis sunt, praeterea, quod aversentur corporea, sicut suamet corpora, inde iterum mihi constitit, quod anxietas mihi suborta sit, sicut prior, ex eo, quod spiritus nostri {1} pro iis, et ii pro spiritibus nostris aversationes habeant, ut videas prius [1672].
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. spirituum nostrorum$ - Actio eorum erat in sinistrum genu, supra et infra paulum, cum qqadam undulationis vibratione admodum sensibili, inde concludere potui, quod non corporea, quae sunt plantae pedis, sed naturalia ament, nam motus talis supra genu, per dimidium femoris significat coeleste, quod sic coelestia et naturalia sint conjuncta, sic ut sint ii, in quibus coelestia et naturalia conjunguntur, sicut alii, in quibus spiritualia et naturalia conjuncta sunt. 1748, 25 Martius.
- Cum puniuntur homines istius telluris ob mala, tunc apparet iis rictus, qui instar quidem Leonis latus {a}, sed coloris tetri, nempe lividi, qui rictus dum videtur iis, horrent, nam talem ne quidem audiri, minus videre {1} volunt, vocant diabolum, qui punit eos, sed eos modo, qui sancta quodammodo prophanant. 1748, 25 Martius. Talis rictus accedens deglutire videtur caput, et divellere a corpore, quod dicitur apud eos fieri cum magno dolore.
@1 sic ms.$
@a h.e. tam latus quidem quam Leonis$ - De iis qui constituunt provinciam durae matris
Erant plures spiritus supra me ad mediam distantiam, supra caput, regionem cerebri, qui agebant per communem quasi pulsum, primus erat quasi reciproca undulatio, deorsum et sursum, cum aspiratione quadam paulum frigida, in frontem meam, sic ut quasi communis quasi reciprocus motus eorum esset, nam tales motus a spirituum multitudine aliquoties sensi, hic reciprocus deorsum et sursum, ex quo cogitare potui, quod non interiores essent, quorum motus fit per gyros.
- Postea iidem sistebant lumen flammeum, et quidem satis luminosum sub sinistrum menti (hak {a}), postea {1} sub oculo sinistro, sed obscurius, dein supra oculum, etiam obscurum, sed usque flammeum lumen, non candidum, nam spiritus quoque certa lumina solent quoque ostendere.
@1 ms. menti, |:hak:| postea$
@a = menti (vox suecica)$ - Postea cum tenebam sinistram manum ad sinistram cranii seu capitis partem, sensi quoque pulsum undulantem sub palma, similiter deorsum et sursum.
- Cum quaesivi quinam essent, non loqui volebant, dicebatur quod non libenter loquantur, cumque acti ad loquendum, tunc nolebant, dicentes, quod sic detegerentur quales essent: percepi, quod tales sint, qui constituunt provinciam durae matris, quae est integumentum commune, aut potius substratum eorum in cerebro, quae sunt spiritualia et coelestia, tametsi enim dura mater superextensa est, et sic apparet supra, usque non supersternitur, sed substernitur iis, nam exteriora cerebrorum tenet, cum spiritualia et coelestia, interiora.
- Qui durae matris provinciam constituunt, fuerunt ii in vita corporis, qui nihil quidem cogitarunt de spiritualibus ac coelestibus, nec de iis loquuti sunt, sed usque tales fuerunt, ut nihil aliud putaverint esse, quam naturale, sic ut putaverint spirituale et coeleste esse naturale, nec aliam ideam, ob crassitudinem eorum interiorum, potuerunt habere; sed tamen id nec confessi, sique adacti fuissent ad confitendum, quam ideam habuissent de spiritualibus et de coelestibus, non aliter potuissent dicere, quam quod naturale quoddam esset, interius non iverunt; usque tamen sicut alii frequentant cultus Divinos, orant, et cantant, ii sunt qui provinciam durae matris constituunt, suntque non inter spiritus, sed inter genios; quare etiam ad pulsum cordis motus eorum [se referunt] {1}.
@1 ms. ad pulsum cordis motus eorum$ - Erant postea alii qui quoque pulsum agebant, sed non deorsum et sursum, verum transversim, quod manu dabatur mihi sentire, tum alii non ita reciproce, sed plenius, ut impleret pulsus volam; alii quorum pulsus ab uno digito in alterum se projecit, sic quasi subsultim; et quidem hi sentiebantur extra caput, cum priores intra, ita cum varietate, non bene instruebar, quinam ii essent, nisi quod ii, qui loquuntur, et qui aliquid cogitant de spiritualibus et coelestibus, sed modo ex sensibus externis seu experientia sensuum externorum, non intelligentes aliud, mihi auditi sicut ex sexu faeminino, quare ii constituunt provinciam cutis externi capitis, quo enim magis ratiocinantur ex sensibus corporis de spiritualibus et coelestibus, eo exterius vadunt. 1748, 25 Martius.
- De punitione lasciviae {1}
Sunt qui in vita corporis lascive cogitant, et quicquid alii loquuntur, in lasciviam convertunt, etiam dum sancta, talis mos solet quidem esse apud adolescentes, dum animus eorum occupatur, per aetatem, sed cum tale quoque apud eos qui adulti sunt, et senes, nempe quod singula quae audiunt eo flectunt, aut sicut volvunt, ii talem poenam subeunt.
@1 post caput manu B. Chastanier scriptum Vide etiam 1663. $
- Non enim desistunt in altera vita similes ideas habere, quae quia regnant, et sic vertunt quicquid audiunt in lascivias, et quia cogitationes eorum in repraesentationes evadunt, ideo {1} cum aliquid percipiunt, in repraesentationes obscenas vertunt, quae prostant coram aliis spiritibus, quibus est scandalum datum; inde quoque angeli talia aversantur, et quidem abominantur, cum repraesentationes cadunt in simplices, talia nihil exspectantes.
@1 ms. quare$ - Poena est, quam vidi, et indolui quod viderem-nescivi {1} quisnam esset-quod {2} nempe coram spiritibus, quos laeserat, et quibus candalum dedit, sternatur horizontaliter, et circumvolvatur sicut volumen a sinistro in dextrum, et hoc satis festine, tum transversim alio situ, et sic porro fere in omni situ, ut appareat cunctis; quandoque vestibus indutus est-quibus {3} se obtegere vult, quia in vita talis fuit-seminudus {4}; ita vertitur horizontaliter, ad plures plagas, et volvitur circum, spectantibus spiritibus, pudor sic ei incutitur {5}, quod patet inde, quia vestibus nudari non vult; similiter etiam alio modo circumvolvitur, nempe a capite et pedibus, ita in modum axeos {a}, dum projicitur circum, non secundum axem, sed transversaliter ad axem; porro quoque horizontaliter tam ad dextrum quam ad sinistrum; tum, quod fit cum dolore, in dextrum, instar axeos, cum renisu, nam binae vires agunt, una circum, et altera retro, sic ut coacte in partem in quam volvitur, quod quia a duabus viribus, usque in unam partem, fit cum distractione, ita cum dolore. Poena sic se evolvit, ex vitio, et inde phantasia, est consequens ejus, ita consequitur ex vitio, ut sit imago ejus, quod mirum.
@1 ms. viderem, nescivi$
@2 ms. esset, quod$
@3 ms. est, quibus$
@4 ms. fuit, partim seminudus$
@5 ms. incutititur$
@a = axis (exitus genetivus e graeco)$ - Postea alicubi se subtrahit, ubi pudet eum amplius loqui, [spiritus] tentantes eum, per varia, num adhuc insistat similibus cogitationibus, et quia tunc in memoria pudoris et doloris est, cavet, ne quicquam simile propalet; ita quasi sibi latet, tametsi norunt, ubinam est. 1748, 26 Martius.
- Haec poena apparuit antrorsum intra fere mediam distantiam, in plano ad oculum dextrum.
- De plagis
Mirabile est, quod in mundo spirituum, ita quoque in coelis, singula quae fiunt, et ubicunque {1} sunt genera et species, teneant suas plagas, sic ut nusquam eas mutent; ita ut dum quidam {2} spiritus, aut aliqui angeli comparent, aut quicquam existit, in suismet certis plagis fiant, plagae se habent respective ad corpus humanum, quando cognoscitur ubinam sunt, respective ad corpus, sciri potest, quinam sint, et quales sint; tametsi quoque dissimilia in eadem plaga existunt, usque {3} ex aliis signis cognosci potest, quid sit, et quales sint, et hoc nusquam fallit: sicut ubi stagnum est, ubi Gehenna, ubi spiritus immundi, qui in tonna, qui colon constituunt, ita in reliquis omnibus.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ubinam$
@2 ms. quinam$
@3 J.F.I. Tafel utque$
- Similiter quoque distantiae in plagis, quae tam certae sunt, ut nec usquam fallant.
- Plagae se habent respective ad corpus humanum, sive in plano capitis aut ejus partis, sicut frontis, temporum, oculi dextri vel sinistri, seu ad latus sinistrum vel dextrum, sive in plano scapularum, pectoris, abdominis, lumborum, genuum, pedum, plantarum; tum quoque supra caput ad perpendiculum, et ibi similiter, supra frontem, sinciput, aut occiput, ad sinistrum aut ad dextrum, antrorsum vel retrorsum, quicunque ibi apparent, quandiu tales sunt, non fallit, quin ibi appareant; qui sub pedibus, sunt in terra inferiorum, ita similiter magis minusve profunde, sicut priores magis minusve alte.
- Loca quoque mutant, secundum mutationem in iis, nam se habent secundum eorum naturam ac indolem; quidam etiam mutant loca, sed usque in eandem plagam, in eam excurrentes, at inde quoque cognosci potest, quinam sunt.
- Quod ibi actualiter sint, non dici potest, tametsi ita apparet, se res non aliter habet, ac altitudo et praesentia, ita situs; ita coram oculis apparent, quia universus mundus spirituum, et universum coelum refert, et constituit maximum hominem, quod causa est, quod ita sistantur homini, dum sicut spiritus est, cuivis spiritui, et cuivis angelo; quod ita solum appareat, inde constare potest, quod si plures essent, qui spectarent, et existeret idem intra distantiam inter eos, usque non appareret aliter uni ac alteri, sic non a tergo unius, quod a facie alterius.
1703a. {1} Mirabile est, quod situs talis appareat absque determinatione quadam, nam dum reflectit spiritus super situm, tunc variari quandoque solet, sed usque idea quadam spirituali, novit situm respective ad corpus. 1748, 26 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel$
- Quae regnant in mente hominis, aut spiritus, aut angeli, eo flectuntur omnia quae audiunt
Hoc commune est, ettsic unicuique notum esse potest, quod dum aliqua cogitatio, affectio aut cupiditas regnat in mente, tunc omnia quae fiunt ab aliis, ac [quae] audiunt, eo flectant, proinde ii qui lascivi sunt, de quibus prius [1663-65, 1694-98], quicquid audiunt, in lascivas apud eos visiones, et ita in lascivas expressiones: ita in caeteris.
- In quibus bonum regnat, ii nihil non in bonum vertunt, et excusant; inde, quicquid a Domino, et quicunque a Domino ducuntur, ii omne in bonum vertunt. 1748, 26 Martius.
- De statu interminato spirituum
Eram in statu interminato, cum spiritibus circum me, qui status talis, ut nihil prorsus reflectere possint super se, sed sint quasi nihil in universo, sic spiritus” secundum quorundam ideam; quod me attinet, vix scire potui an essem in corpore, vel extra corpus, nam de corpore nihil appercepi, quia non super id reflectere dabatur, ita perceptus mihi quasi absque corpore, nam ideae determinabantur in universum, et sic quasi dissipabantur, absque determinatione in me; determinatio in se facit, ut videantur sibi esse tales, quales putant; verbo status erat alius quam status ordinarius; nec quicquam quam loquela, nam usque loquuti sunt, et loquutus sum, sed sermo se habuit, sicut exiret non a quodam homine, sed sicut vox in universo, apparuit nihil nisi coeruleum coeleste cum stellulis.
- Exinde constare potest, quod quicquid spiritus sibi appareant, id habeant ex determinatione idearum in semet, et a reflexione super ea, quae loquuntur, et quod absque determinatione et reflexione spiritus, et homo sibi nihil appareat. 1748, 26 Martius.
- Corporum humanorum existentia et subsistentia a Domino per hominem maximum Quomodo vita Domini infunditur etiam in malos
Spiritus saepius me quasi increparunt, quod nullam habere {1} vitam, quia sicut est, dixi, quod homines, spiritus, angeli, non vivant ex se, sed ex Domino, et quod solum organa vitae sint, ideo dixerunt, quod nulla vita praeditus essem, tum etiam ideo, quia eorum esset, quicquid mali excitaretur penes me, et Domini quicquid boni; hoc comprehendere non volunt, illud statuunt, sic putantes quod nulla vita praeditus: aversantur etiam quod ita iis dicam, nam volunt vivere ex semet, quare saepe conquesti sunt, et indignati, quod ita loquutus.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
- Cumque cogitarem, quomodo etiam vita malorum a Domino infundatur iis, dixi quandoque, quod quia organa sint, ita se vita ista habet secundum formas, quod ad captum, iis repraesentatum per lumen solis, quod tametsi candidum sit, et unicum, usque sicut per formas percurrit, seu in iis influit, ita variatur, inde colores, tepores, et similia, ad quae nihil respondere potuerunt.
- At nunc [dixi], quod vita Domini influat in omnes, qui in universo, nam constituunt corpus maximum, ac Coelum, cum coelo spirituum, Ipsius Corpus, quod ex Ipso vivit, sicut homo a sua anima, h.e. a Domino, per animam, quare omnia membra, et partes membrorum non possunt non ab Ipso vivere, sicut in homine, membra, et partes membrorum unice a sua anima; et sicut formae membrorum, et formae partium sunt, ita vivunt, functiones suas obeunt, proinde diversas in universo corpore, sic tamen, ut ad usus et fines ducantur, sicut singula in corpore, nam est consensus omnium ad usus, et ad unum finem, qui est Dominus; inde vita in omnes, et singulos, ab uno mediate in alterum, per societatum formas [influit].
- Qui vero in corpore isto maximo mali sunt, se habent sicut partes malae in corpore, quae variis modis adducuntur, ut adjungantur, quare exterminantur, solvuntur, et in sanguinem abeunt, partes damnosae rejiciuntur, ac inserviunt usui, in via ad sanguinem, sicque purificantur innumerabilibus modis; at {1} quia sic in corpore, non possunt non vitam quoque habere. 1748, 26 Martius.
@1 J.F.I. Tafel et$ - Quicquid a Domino influit, in universum hominem maximum influit, cum varietate, secundum functiones, sic ut nullus spiritus, aut angelus, expers est effectus inde, uti in corpore humano, nihil est quod operatur anima, nisi id in universum corpus ejus influat, non autem ita, quod ab hominibus, spiritibus et angelis {a}, nam iis respective sunt extra, omnis influxus ab extra, subsistit intra certos limites, nam ad interiora non vadit, interiora ut {b} extra sunt, nec ad intimiora vadunt, et sic porro, aliter quod a Domino, per intima et intimiora venit. 1748, 26 Martius.
@a verba in casu dativo, quibus intellexerim in spiritus et angelos $
@b = sicut$ - Nec anima potest ita in formas corporis sui influere secundum omnes varietates, et ita operari in singulis diversimode, nisi maximus Homo foret, Cujus vita Dominus, qui correspondeat singulis in humanis corporibus, inde varietates formarum communium in corporibus, seu viscerum, inde varietates formarum singularum in visceribus, inde ordinatio omnium ad usus et fines, inde functiones omnium, proinde omnium {c} et singulorum a Domino. 1748, 26 Martius.
@c generis masculini et generis neutri respective$ - Inde nunc existentia corporum et eorum operationuu, inde subsistentia, quae est perpetua existentia; inde conservatio, quae est perpetua creatio, inde existentia et subsistentia corporum omnium animalium; etiam animalculorum minimorum; inde existentia et subsistentia omnium vegetabilium cum suis varietatibus, quae suo modo, in typo, referunt corpora vivorum, inde propter correspondentias, repraesentationes spiritualium et coelestium cum corporeis, et materialibus, inde organorum convenientiae cum spiritualibus et coelestibus, organa suis potentiis activis, seu vitae usibus correspondent, alioquin nullus effectus. 1748, 26 Martius.
- De effectu Phantasiae
Mirum non potest non videri, quod talia, quae mere corporea sunt, etiam in spirituum mundo existunt, nempe quod appareant sibi corpora esse, imo vestibus induta, quod percipiant dolores, consequenter quod tactus sensu polleant, praeter alia, quae mere {1} corporea sunt, et videntur neutiquam cadere posse in essentias spirituales, seu in spiritus; quod tamen usque existant, tam verum est, ut totum coelum id affirmet.
@1 imperfectum in ms.$
- Inde eorum cruciatus in inferno, inde plures dolores, imo terrores, tum quoque cupiditates, et caetera quae corporea sunt.
- Quod autem causas attinet, inde talia existunt, quia phantasias secum trahunt a vita corporis, quae quia sunt animi, et eae sunt, quae operantur, inde eorum affectiones.
- Nec quisquam id mirari poterit, qui aliquo judicio pollet, nam absque sensu non datur vita, neque corporea, neque spiritualis, omnis sensus se refert ad tactum, etiam sensus intimiores ac intimi, sicut cuivis notum esse potest, etiam ex sensu visus et auditus; cum itaque non dari potest vita aasque sensu, sequitur, quod iis {1} qui se corporeos putant, seu in phantasiis corporeis sunt, et quamdiu in iis sunt, sicut animae multorum recens post vitam {2} corporis, inde effectus seu sensus quoque [sit] qualis corporeorum, nam putant se prorsus in corpore suo vivere, nec ea phantasia iis auferri potuit, nisi per demonstrationes vivas, de quibus passim.
@1 ms. ii$
@2 in ms. supra vitam deletum, mortem similiter deletum et vitam leviter restitutum$ - Propterea caveant sibi homines ab iis opinionibus, quas quidam vulgant, ac imprimunt, quod spiritus sint prorsus absque sensu, seu quod essentiae spirituales careant omni affectione tali, qua dum in corporibus suis vixerunt; contrarium novi, ac mille et mille experientiae documentis mihi ad ipsum sensum demonstratum est {1}, quod asseverare et contestari possum, sique non credere velint, ex causa suarum suppositionum et opinionum de essentiis spiritualibus, habeant sibi, cum in alteram vitam veniunt, ubi quae hic in mundo sic non credunt, ipsa experientia faciet eos credere! talis {2} fidei de spiritibus, homines nusquam fuerunt in antiquis temporibus, sed hodie, cum ex suo cerebroso ratiocinio volunt explorare, non a Verbo Domini, quid spiritus, quos omnibus sensualibus privant per suas definitiones, et suppositiones, tunc omnia talia derogant interioribus ac intimioribus suis, cum tamen ea sunt, quae se in externis exserunt, et ea sunt quae sentiunt, tametsi appareant in externis, non aliter ac quod credant {a} oculum videre, aurem audire, et tamen scire possunt, quod oculus modo sit organum, quod transmittit visibilia, et interiores mentes sint, quae vident, et audiunt, sensoria prorsus mortua sunt, absque interioribus, ut ex pluribus constat.
Exinde nunc constare potest, quod sensus sint in spiritibus, seu spiritualibus essentiis hominis, proinde quod vivant in animabus post mortem, et quamdiu homo non in veritate fidei est, ex phantasiis constat, quae id {b} efficiunt.
@1 ms. demonstrata sunt$
@2 ms. credere; talis$
@a hic intellexerim tametsi appareant in externis tali modo ut [homines] credant$
@b h.e. talem fidem de spiritibus [vide mox supra, 1719]$ - Imo asseverare possum, quod dolores eorum, terrores, et similia, iis paene tam sensibiles sint, sicut in corporibus, quod permultoties fassi sunt, ac nisi Dominus eorum phantasias auferret, sic corporea eorum in animo remanentia, cruciarentur cum multo pluri cruciatu, ac in corpore suo, mali enim spiritus, et diaboli turba, non solum tales phantasias habent, sed similes quoque imprimunt animis eorum, quos cruciant; quae nisi Dominus auferret, ac leniret, infernum habuissent, multo dolorificentius, quam usquam si corpora orum in cruciatu dolorum intensissimorum tenerentur.
- Qui constituunt membranas interiores corporis, sicut pleuram
Sunt spiritus, per quos alii loquuntur, ac ii vix intelligunt quid dicunt, nisi parum ab iis, dum in loquela unt, id fassi sunt, quod non sciant quid dicant, sed usque quod loquantur; hoc quoque satis evidenter auditum est, quod alii per eos locuti sint, et quod deferant sic aliorum loquelam, nam tale auditur satis manifeste; sic quasi nullas ideas habent, sed voces.
In vita corporis fuerunt ii, qui modo blaterarunt, ac nihil cogitaverint quid dixerint, amaverintque loqui de omnibus, sive id intellexerint, sive non.
- Dixerunt ii, quod cohortes sint, et plures quam concipi possint.
- Ii constituunt membranas interiores hominis, quae spatiosae sunt, quare etiam multi tales, seu cohortes; nam membranae non aliter sunt, nec alium usum praestant, quam quod sint vires passivae, et agant id quod vires activae iis infundunt; de iis creditum est, quod constituerent pleuram, quae circumit cameram thoracis, et per pericardium insinuat se pulmonibus, et sic transeunt in pharyngem et laryngem, quae est organum loquelae, sicut etiam pulmones, quos pleura cingit, et quorum {1} constituit tegumentum.
@1 ms. ejus$ - Dictum etiam est, quod cedant, seu fugiant, dum eos alii spiritus persequuntur, et quidem ad distantiam in longitudinem a facie fere antrorsum, sed ad sinistrum, unde id venit, quod membrana ista tam extensa sit, et cedat pulmonibus, sicut viribus suis agentibus.
- Loquuti quidem sunt super medium caput, ad mediam distantiam, sed locus non impedit, quin constituant pleuram, nam membranae corporis interiores continuantur membranis capitis, sicut pituitariae oris, et sic meningibus cerebri, quare supra caput auditi sunt, cum alioquin sint in plano pectoris, a quo ad distantiam primum detectae {1} sunt.
@1 sic ms. (cf. 1726 ad finem)$ - Tales spiritus permulti sunt, nam membranae corporis spatiosae, et continuantur circum et super omnia viscera, ac eadem intrant, nunc insinuatur quod plurima parte sint mulieres.
- De iis qui constituunt piam meningem cerebri
Sunt quidam spiritus, non ita loquentes, sed usque inserviunt, deducendis ulterius aliorum ideis, suntque similiter passivi {1}, suntque satis modesti {2}. Auditi sunt adhuc altius supra caput, eorum motus communis erat {3} fluidus transversim in cerebro {4} ab anteriori retrorsum, tum aliud genus, cujus motus communis fluidus esset transversim a tempore uno et altero versus medium cerebri, sic ut quasi concurrerent ubi sinus longitudinarius.
@1 ms. passivae, quod autem conformiter emendationi modestae in modesti hic quoque masculine dicendum$
@2 in ms. modestae in modesti emendatum$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. erant$
@4 ms. cerbro$
- Audivi eos loquentes, modesti erant, pacifici, et dicebant, quod in vita corporis fuerint ii, qui non multum suae cogitationi fidunt, et sic [non multum] se determinant, sed creduli sint, et facile ad quodcunque ab aliis persuaderi se patiuntur, a quorum consiliis agunt, non ventilantes quale sit.
- Per eos spiritus transferunt alii suas ideas. 1748, 26 Martius.
- Qui constituunt tenues membranas cerebrorum, se similiter habent, in mundo spirituali, ac coelo, sicut membranae istae, quae admittunt ad interiora sanguineum spiritum, inducuntque suo modo, tum quoque investiunt fasciculos fibrarum seu nervulos.
- Ii enim iterum mihi repraesentati, qualis eorum cogitatio est, tum ex aliis, quod nempe simpliciter excipiant ea quae dicuntur, non quidem cum sensu externo nec cum interno, sic tamen, ut angeli inde queant haurire ideas interiores: tales erant, dum orationem Domini oravi, quorum tunc cogitatio mihi exhibebatur, nam omnes quotcunque sunt, spiritus et angeli, quales sunt, ex oratione Domini, sciri possunt, quales nempe ideas tunc habent, quorum ideae, mihi passim tunc repraesentatae; horum itaque sensus erat talis, ut angeli inde potuerint haurire ideas pleniores, molliores erant, nec clausi, sicut idea spirituali constare potest, ita quasi intermedii inter sensum exteriorem vocum, ac interiorem.
- Loquutus etiam sum cum iis, qui dicebant, quod ii sint, qui quandoque arceant ne cogitem de interioribus, sic prohibeant; et quod ii quoque se putent esse in coelo, sunt enim sic quasi introitus in coelum, nam eorum cogitationes tales sunt.
- Ex his nunc constare potest, quam difficulter possit percipi, quales ii sunt [qui] in interiori, minus in intimiori coelo constituunt membranulas seu meninges super organula cerebri, et circum fibras tenuiores, quae quia non apparent ad oculum, ita nec percipiuntur ab homine, usque tamen si talium meningum indolem nosceremus, etiam aliquid percipere potuissemus de iis, qui similia constituunt inter coelum interius ac intimius; cumque organula nobis invisibilia sunt, cum eorum integumentis et interioribus, quid non ii qui talia constituunt, et quasi continent! {1}
@1 ms. continent.$ - Qui constituunt meningem super cerebrum, genii sunt, quia meninx perquam sanguinea est, similiter qui constituunt meninges super organula, cerebri; at qui circum fasciculos fibrarum, et interiores nervos, sunt spiritus, sicut enim fibrae oriuntur a principiis suis organicis, ita quoque spiritualia a coelestibus; tum quoque, sicut in foetu, omnis membrana sanguinea fuit, et ejus fibrae dein quasi non sanguineae, ita quoque se habent genii, et sic porro. 1748, 27 Martius.
- De idea spirituali, qualis
Unum solum exemplum, ad illustrandum, quales quoque ideae spirituales sunt, adducere licet, ut si modo una quaedam vox edicitur, omnes enim voces sunt ideae, tunc eadem vox indui quasi, et sic intus in ea agere [solet] {1}, ut quidam angelus, audita voce, “Servus,” induit se eadem, et sic ex ea oravit, significans per talem repraesentationem, quod servus sit, et sicut servus oret, humilitatis testandae gratia; sed quod ita existere possit, a nemine, nisi a spiritu, et qui in spirituali idea sunt, percipitur, talia sunt permulta. 1748, 27 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel$
- De iis qui constituunt cutem externam, et ejus tunicas
Sunt perplures, qui tales sunt, ut constituant integumenta {1} externa corporis, cum differentia a facie usque ad pedes; cum quibus multum collocutus, et de eadem re; sed ii sunt tales, qui in vita corporis in sensu literali manent, qui extimum spurcum constituunt, at qui etiam admittunt interiora, quamvis ea non percipiunt, sed usque in iis manent sicut in sensu externo, ii sunt cutis tunicae interiores.
@1 ms. integementa$
- Sunt enim qui in literali quidem sensu Verbi manent, sed usque ex diversis causis admittunt sensum interiorem, nempe dum suas theses, seu fidei articulos affirmare volunt, inde sic affirmantia trahunt, qualescunque sint opiniones, imo sic quoque intimiora, nam conveniunt sic eorum thesibus; tum quoque quando interiora ac intimiora favent eorum cupiditatibus, similiter faciunt, ac dum illa favent eorum opinionibus; alioquin rejiciunt, et seorsim spectata ab iis interiora ac intimiora aversantur, et fere odio habent, suntque eorum oppugnatores et inimici, cum eo tamen discrimine, si {1} ab iis proficiscerentur ea, sicut nova, suaemet gloriae et laudis gratia ea amant, tametsi non intelligunt.
@1 ms. se ut apparet$ - Talia referunt, seu constituunt, nam cutis externa communicat per fibras et vasa cum interioribus ac intimis cerebri, inde ejus sensus, imo imbibunt subtilissima mundi, et transmittunt in cerebrum, praeter quod exhalent quoque subtiliores faeces, sicut {1} a perspiratione sanatoriana {2} constat.
@1 ms. faeces; sicut$
@2 ms. santoriana (forte pro sanitoriana), nisi legendum sartoriana$ - Cum iis non facile commercium necti potest, seu interesse nequeunt angelis, nam suis opinionibus, et suis cupiditatibus favent, et se aliis praeferunt, nec volunt interiora admittere, quae eas destruunt; sicut cum iis dicitur, quod interiorum ac intimiorum sensus et perceptio sit, quod spiritus non vivat ex semet, sed modo sit organum vitae, hoc aversantur, nam ex se vivere volunt, et quidem omnes, qui tunicas constituunt; quidam tamen usque intelligere id possunt, sed non volunt.
- Praeterea sunt quidam etiam qui interiora tunicae cutis constituuntt satis probi, putantes, quod ex se proficiscantur ea, quae ex iis qui constituunt cutem externam, sic sibi attribuentes plura, quae eorum non sunt, fueruntque ii in vita, qui sibi attribuunt multa, tanquam ab iis profecta, quae tamen eorum non sunt, non quidem ex tali amore sui, ut praeferant se aliis, sed ex cupidine quadam, et quasi amaenitate, ex variis causis; cum iis loquutus, et probi fuerunt, capientes quae dicebantur, solum in iis insaniebant, quod putarent a se facta, quae ab aliis. 1748, 27 Martius.
- Verbo, penes omnes eos, qui externa hominis constituunt, regnant insaniae, hoc est, phantasiae, nam externa talia sunt, ut agant contra interna, et usque ab internis tenentur in suo nexu et ordine, sibi tamen non videri volunt, quod ab internis regantur, sed a semet; tales phantasiae seu insaniae sunt perplures, et ex perpluribus causis oriuntur, quare, quamdiu in iis sunt, constituunt talia seu externa, cumprimis cutes et membranas, quae agunt contra interna; ex hac nostra tellure sunt plurima pars talium, nam nunc orbis noster in externis est, et imperat fere internis, et quantum imperat, in tantum in altera vita cruciatur, usque dum tales phantasiae moderatae sint, ut aequilibrium constituant, nec prius admittuntur agere tales membranas, sed sunt extra seu infra corpus maximum, nempe in terra inferiorum, et locis variis inferni, a quibus desumuntur, et elevantur, ut constituant talia {a}, in quibus, quia ibi vexationes quoque perplures sunt, dum perficiuntur, adhuc interius promoventur, sic in coelum, nam membranae omnes evadunt perfectiores, quo ad interiora et intimiora magis; imo nihil in corpore humano datur nisi ex membranis, inde formae sunt organicae, quae actuantur a sanguine et spiritu, qui quoque sunt formae, organicae, sed activae respectu aliarum, in quibus usque nihil vitae, quae non a Domino; activa vitae vocantur coelestia, passiva vitae spiritualia, et sicut coelestia, seu amor, regere debet spiritualia, et non spiritualia coelestia, ita in corpore ea constituta sunt, sed influxus unius in alterum, qualis sit, quidem ex corporis organicis constare potest, sed quia vastissimi est operis, nusquam intelligi, nisi quae communissima, quantum inservire queant formandis ideis, quas Dominus implet et vivificat secundum usus, et finem. 1748, 27 Martius.
@a h.e. externa$ - De spirituum ingressu in alteram vitam
Quum homo moritur, et in alteram vitam ingreditur, se habet vita eorum {1}, sicut cibus qui a labiis excipitur, et dein per os, fauces, pharyngem, in ventriculum derivatur, et quandoque in intestina, secundum cupiditates et phantasias, primum enim lenissime tractatur, nempe ab angelis, qui adsistunt, de quibus prius [1092-1109, 1115-20], quod simile est, ac dum cibus non visus, primum labiis molliter tangitur, postea immissus in os, gustatur a lingua qualis est, durus, mollis, austerus {2}, dulcis, sic tractatur quoque, sive ut mollescat sola puriori saliva, et exhalet inde in sanguinem, et sic eferatur ad aliquod organum, aut immediatius ad cerebrum, ubi in via castigatur leniter; mala ejus, phantasiae sic {a} quasi exterminantur, varie, sic tamen manent, et imitantur circulum, quem salivalis aqua facit, in digerendis: quidam domantur durius, nempe per dentes, quorum crustae a phantasiis oriundae tales sint, ut quasi disrumpi debeant; sic demittuntur quasi per aesophagum in ventriculum, ubi per varios modos tractantur, ut usum praestent; qui adhuc duriores sunt, in intestina detruduntur, et tandem in rectum, ubi primum infernum, et qui sic non domantur, in infernum ut coenum ejiciuntur, inque inferno manent, usque dum domati {b} sunt. 1748, 27 Martius.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. auster$
@a intellexerim sic phantasiae$
@b = domiti$
- Qualis status est hominis, quando ii rrgunt hominem qui cuticulam constituunt
Venerunt plures, qui cuticulam constituunt, eorum adventum et associationem audivi, qui quia tam multi erant, ut praevalerent aliis, mihi sic monstratum est, quomodo se habet status hominis, quum {1} homo talis est, ut cuticulam curet nimium, quod idem est, ac dum tales regunt hominis animum.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quam$
- In statu eo, cum homo est, tunc retrahitur ab omni studio, et simul insinuatur ei molestia agendi quicquid reale est, ita ut sit {1} quaedam reactio, proinde repugnantia, ad id quod prodest, sive sit in vita civili, sive morali, sive in fide et charitate, tam in actione quam in cogitatione, nam ab his abstrahitur; simul tunc insinuantur ei blasphaemiae contra eadem, sic ut se ab iis religare {a} quasi velit.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. si$
@a = resolvere (significatio postclassica)$ - Quomodo se res habet, mihi quoque ostensum est, est quidam ex eorum turba, inter pejores, is adhaeret homini a tergo, sub occiput, et per eum agit turba ista, retrahendo hominis naturam, a bonis et piis, creando molestiam in iis, et simul blasphemias infundunt; talis a me perceptus, manifeste sentitus, et cum eo loquutus sum, dicens quod a turba ista ibi detineatur, ut per eum, ut per subjectum commune, similia patrentur; retrahebar non modo cervice ad sensum, sed etiam a cogitatione et intellectu eorum, quae scriberem, tum ab affectione eorum {1}, insinuabaturque, quod desisterem, praeter plura. Ut perciperem quomodo se habeat res, hoc mihi repraesentatum in quodam spiritu, ad quem talis, instar nubis obscurae, appulit, seque conjecit in tergum ejus, cui ab occipitio adhaesit, qui statim fassus molestiam molestissimam.
@1 ms. ejus$ - Tales sunt, qui cuticulam nimium curant, seu qui delectantur iis, quae cutis sunt, qui alioquin vocantur delicati, ii in omni opere bono seu essentiali sentiunt repugnantiam, imo molestiam {1}; nam spiritus isti talem ambiunt, et illi se consociant, eumque similiter abstrahunt; cura cuticulae est multiplex, quare talium hominum genera sunt, et species.
@1 ms. melestiam$ - Cuticulares aversantur interiora, et intimiora, sicut prius dictum [1736-41], proinde vitam interiorem, et magis intimiorem; pugnant continuo contra eas, nam sunt externi homines, qui pugnant contra internum, et eum aversantur; sicut Paulus scripsit de semet [cf. Rom. VII: 14-25; II Cor. XII: 7; Gal. IV: 13-14]. 1748, 27 Martius. Exteriores qui eos agunt, sunt qui squamosam et sordidam cutem constituunt.
- Spiritus qui a tergo sub occipitio, quasi detrahit occipitium, aut cutem ibi, sicut vellet caput, adeo ut libret quasi deorsum; tale quid quidem non sentitur apud incolas nostrae telluris, quia nullam operationem spirituum [sentiunt], quia tales sunt, ut in externis sint, aliter ii qui in spirituum mundo simul possunt esse, sicut et spiritus; usque ab effectu cognoscitur, quomodo se res habet. 1748, 27 Martius. Tales spiritus, sicut tales homines, sunt plerique sui amantes, seque praeferunt aliis, inque iis quandoque, quin {1} contumeliis afficiant {a} interiora ac intimiora hominis, ponuntque suam quasi sapientiam in iis {b}, quod eleganter queant eum vituperare, vel refellere, nec quicquam curant Dominum, sique ausi essent, Ipsum manifeste vituperarent, et persequerentur, nam sunt externi, et dant spiritibus talibus regimen super se.
@1 in ms. qun in quin emendatum$
@a h.e. non nisi contumeliis afficiunt$
@b h.e. eo (=hoc)$ - Quando vero eorum quasi aequilibrium est cum aliis, tunc sunt usui, sicut cutis est interioribus, nam per exteriora discit homo interiora, ita tamen, quod Dominus insinuet externis ea, quae conducunt; utque analogia instituatur, cutis inservit, ut per eam non solum excernantur spurca, sed etiam ut insinuentur ea quae inserviant nutriendis interioribus, sed tunc disponitur cutis ab interiori vita, ut talia admittat, inspirationes per externa fiunt secundum affectiones interiorum. 1748, 27 Martius.
- Tales etiam, si eis licet, totum hominem occupare cupiunt, adeo ut, si potuissent, cuperent hominis vitam ejicere, et sic intrare, ut vivant in alterius corpore, secundum phantasias quorundam, tempore dum in mundo fuit Dominus; quod etiam id cupiant, quoque mihi ostensum est: cuidam dixi, quod id impossibile sit, et demonstravi manifeste, nempe quia homo est organum, et interiora ejus sunt formae organicae, quae ab alius formis organicis nequaquam occupari possint, nec mutari in alius; putantes forte, quod interiora eorum esset solum vita, sicut flamma, sed immensum falluntur.
- Ii etiam obstipant auris internam cameram, ut vix audiatur, quod etiam manifeste percepi: imo opprimunt interna, sicut obsidione ab extra.
- De visionibus, quae sunt illusiones
Sunt visiones quorundam in terra, qui dicunt se vidisse plura, et venditant, vocantur quoque visionarii, ejuscemodi visiones sunt tales: quando aliquod objectum est, qualecunque sit, spiritus quidam inducunt ei talem speciem, per phantasias, ut dum nubes aliqua visa sit, aut lunare quoddam lumen, noctu, tunc spiritus tenent animum ejus, et sic ejus imaginationem in repraesentatione alicujus rei, sive sit animalis, sive infantis, sive alicujus monstri, et quamdiu tenetur imaginatio ejus a spiritibus, in ejuscemodi, etiam persuadetur, quod talia videat, inde visiones perplures venditantur, quae nihil sunt nisi illusiones, sed talia in eos plerumque cadunt, qui phantasiis multum indulgent, et sunt sic in infirmitudine animi, et inde facti creduli.
- Quod similia existant quoque apud spiritus, quae {1} induci possunt spiritibus ab hominis imaginatione, multis experientiis testari possum, iis nempe repraesentare aedificia, hortulos, et amaenitates, tum prata, et similia, et nisi tunc iis daretur reflexio, quod talia sint modo repraesentationes inductae ab aliis, spiritus prorsus nihil aliud scirent, quam [quod] {2} talia essent, quod aperte fassi sunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. qui$
@2 sic J.F.I. Tafel$ - Quod sint qui terrores incutiunt
Sunt spiritus, qui suis viribus fidunt, quibus quandoque permittitur inducere terrores, et quidem tales, ut nullus credere possit, quod tales terrores inducuntur; iis imprimis repraesentare brachium permittitur, quod brachium nudum apparet, in vario positu, secundum varietatem, tale brachium hoc secum habet, quod imprimat animae aut spiritui talem terrorem, ut fassi sint, qui nullum in vita terrorem habuerint, [quod] inde acceperint talem, ut exprimi nequeat; mihi {1} quoque semel ostensum est, cum terrore, quo eram perculsus per aliquod tempus postea, nam apparuit, sicut potuisset confringere ossa et medullas; imo si permitteretur, quoque id efficeret, quod quidem incredibile est, quia a spirituum mundo, sed usque est verum, phantasia enim spirituum, talem effectum haberet.
Terrores tales inducuntur a spiritibus, qui fidunt sibi, quod nihil non efficere possint; sed haec quia credi nequeunt, exponantur prudenter, ne homines putent fabulas seu nugas narrar {2}i.
@1 ms. misi$
@2 ms. narari$
- In spirituum mundo talia callent, et si liceret iis magicas tales artes exercere, facile inducerent mentibus hominum credere, quod miracula essent, nam effectum habent ea in materialia, et corporea, inde magiae Aegyptiorum, inde artes diabolicae, de quibus passim, inde miracula falsa, quae sunt diaboli, et quae fuerunt magorum Aegypti, sic in multis aliis, tum in iis, de quibus mox prius [1752-53], de visionibus, quae sunt illusiones.
- Nisi homo in fide est in Dominum, facile inducitur credere, quod tales visiones sint e coelo, et similia, cum tamen sunt diaboli, nam ne quidem distingui a veris visionibus, aque veris miraculis possunt, nisi ab iis, qui a Domino ducuntur; sed hodie talia vetita sunt, in vinculis enim tales turbae detinentur, ut ultra vagari non iis liceat, quam iis ex certis causis permittitur. 1748, 28 Martius.
- Quod fides intellectualis sit modo res memoriae
Cum animabus quibusdam [loquutus] {1}, qui in vita corporis putabant se habuisse fidem, seu quod fides intellectualis salvaret, seu salvifica esset, nec inde desistere vellent-ex {2} eo, quod statuerint, solam fidem salvare, et {3} [quod salvatio] inde consequeretur, qualiscunque {4} vita eorum esset, sicut plures opinantur-iis {5} datum est dicere, quod talis fides nusquam salvificet, quod non sit fides, quia vita eorum monstrat, quali fide sunt, et quod sic talis fides esset modo res memoriae, nihil producens; cum vita fidei sit amor a Domino; cumque legissem ea quae apud Marc. XII: 28, quod scriba quidam interrogaret, quodnam primarium praeceptum?” [hoc] quaerebam, quia scriba quoque idem credidit, sed usque intellectualiter, non in vita sua, nam legitur, quod “tentavit Jesum” [Matth. XXII: 35, Luc. X: 25]-tunc {6} datum est iis percipere, quod sit modo cognitio, quae nequaquam salvat, nisi [quis] etiam talis sit opere, ut amet proximum sicut semet.
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. vellent, ex$
@3 ms. salvare; et$
@4 ms. consequeretur; qualiscunque$
@5 ms. opinantur, iis$
@6 ms. Jesum, tunc$
- Quod Dominus noverit et disponat omnia in Universo Coelo, et in mnibus terris, et singularissima
Hoc constare quoque potest ex corpore humano {1}, [quod] in ejus {2} visceribus, cavis, membranis, intus et extus, sint fibrae sensibiles, tanta copia, ut nihil usquam praeterire queant, quin percipiant; quod in ventriculo similia, quod in hepate, in pulmone similia, satis constat, fibrae sunt organice varie formatae, inde anima hominis novit quicquid ubivis in corpore mutatur, et percipit, et secundum perceptionem istam disponit singula, ac inducit convenientes status ad medendum iis, quae inordinata sunt.
@1 ms. humino$
@2 ms. cujus$
- Quum talia {1} in corpore animali sunt, et nihil non ad animam animalis pervenit, et inde convenienter omnia in communi, et singula in particulari disponuntur, quid non in homine maximo, in coelo, et quae a coelo dependent, cum Dominus est vita omnium, et singula se habent sicut in perfectissimo homine! quare Solus est Dominus, quia Solus vita, et sic omne in omnibus, Qui omnia et singula percipit, et disponit, ac ordinat, ut omnia et singula secundum leges se habeant, inde enim salus omnium, et conservatio omnium in universo dependet. 1748, 28 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. tale$ - Id commune est in spirituum mundo, quod non possint credere, Dominum omnia et singula scire posse, quae aguntur in Universo, tam Coelo, quam Mundo, quam in omnibus terris, etiam singularissima, in omnibus et singulis, nam ii sicut homines spectant talia ab inferiori, quia ex mente sua naturali, sic finitissima, cui non nisi impossibilitates objiciuntur, sed cum toties iis dixi, ac per ideas repraesentabatur, quod sic praedicari posset de anima in corpore, quod illa nec scire, et si non sciat, non disponere possit omnia et singula in suo corpore, ee mederi singulis, quae eruditi adscribunt naturae, sed perverse et male, quia ex Domino omnia; tum [cum] quoque dictum, quod sola voluntas hominis disponere, et quasi scire possit, qui musculi, et fibrae motrices ad unam actionem concurrent, quorum millia, imo myriades sunt, sparsim electae per totum corpus, et [cum] hoc iis repraesentatum, [et interrogatum,] quid non Dominus, Qui est Deus universi, et Sola vita?-tunc {1} nihil potuerunt respondere, nam impossibilitates disparatae sunt. 1748, 28 Martius.
@1 ms. vita; tunc$ - De vulneribus, et spuriis tuberculis, quae innascuntur pleurae, et pericardio, seu quinam ea constituunt
Sunt quidam in mundo, qui per mera artificia, ac mendacia vitam agunt, nempe, quodcunque intendunt, ut obtineant utuntur mendaciis, ex quibus mala, proinde quaerunt fines, per media mala; sicut, quae mihi per vivam experientiam, ostensa sunt, innocuos adhibent pro ministeriis persuadendi de iis, quae obtinere intendunt et cupiunt; tum quod mentiantur, variis modis, ac inducunt personas, qui {1} nihil tale sciunt, quod ita dixerint {a}, inde cum vulgantur [mendacia], inimicitiae, et aversationes, nam agunt clanculum, et prohibent, caventque variis modis, ne ii id sciant; haec mihi per vivam experientiam ostensa sunt, pro subjecto usi sunt quodam, qui talis non erat, nempe ut sic per innocuum persuadeant; tunc adhibuerunt, per inductionem ac imitamen, quae familiaria sunt in spirituum mundo, quaeque nonnita describere locus adhuc est, ut {2} sic persuaderer de iis, quae intendebant, sic ut nulla suspicio esset, quod ab iis, verbo, malis mediis utuntur, ad finem quemcunque perveniendi, media sunt dolosa, mendacia, et artificiosa, ex quibus perplura mala erumpunt: sui amoris seu fastus causa talia machinantur, quique tales sunt, in singulis, quae intendunt, similia exercent.
@1 ms. qui$
@2 ms. est; ut$
@a h.e. ut affirmarint$
- Tales sunt ea vitia, quae vocantur vulnera, tum spuria tubercula, quae innasci solent pleurae, ac aliis membranis, bquae, si irradicantur, vitia late spargunt, ita ut totam membranam labefactent, sicque totum corpus trahant ad mortem.
- Dum talis vitii animae in mundum spirituum veniunt, nam se insinuare possunt, antequam quod tales sint, manifestum fiat, {1} non tolerari possunt, nam spirituum turbam vitiarent secum; quare subeunt primo eam poenam, nempe quod tales plures circumrotentur a sinistro in dextrum, sicut orbita primum plana, quae mox in circumrotatione extuberat {2}, dein tuberositas ista deprimitur, ut cava fiat ista quasi orbita, et sic augetur celeritas, ac interea in circumrotatione exploratur, num perseverent {3} tales esse; circumrotatio fit in spirituum mundo supra caput antrorsum paulo, quod factum est iis, qui tales fuerunt, et quia persistebant, circumvolvebantur, et projiciebantur ad tergum sub occipitium; verum circumrotatio fiebat quoque alia, tuberositas elevabatur satis altee et flectebatur in uncum, et uncus iste item involvebatur, et sic erat confusa volutio; imo invertebatur orbita ad perpendiculum, et celeritas quoque augebatur, usque ut propter celeritatem, dura appareret, ita ad imitamen talium tuberositatum, seu apostematum.
@1 ms. fiat; sed$
@2 ms. extuberant$
@3 ms. perserverent$
1763a. Ostendebatur postea, quod tales jaceant tanquam mortui, facie et ventre deorsum, et dein demittebantur in inferiora terrae, ut ibi vitam agerent, sic e mundo spirituum, proinde e corpore detrusi, in inferiora terrae, ut vitam ibi obscurissimam, absque sociis agant, tunc enim sicut mortui sunt.
- Ostensum porro est, quantum vere humani apud tales sit {1}, per repraesentationem, quod exuerentur corpore; quod remansit, erat pusillum, quod repraesentabatur per minimum hominis instar; quo significabatur, quam parum {2} humani et sui retineant post vitam obscurissimam in eorum inferno, quod est in profundo loco sub pede dextro, paulo antrorsum.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sint$
@2 ms. quam tam parum$ - Quare caveant sibi tales, qui mediis, quae turbant societates, et inimicitias ac odia causantur inter membra societatis, ut sibi suisque solum prospiciant, utuntur ad perveniendum {1} ad fines, quos intendunt. 1748, 28 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. perveniendos$ - Vocandi ii potius sunt apostemata mortifera, ubicunque sunt, in camera pectoris, sive in pleura, sive in pericardio, sive in mediastino, sive in pulmone.
- Observatum etiam est, quod in circumrotatione eorum in orbitae speciem, quoque conati sint attrahere in suam rotam quoque alios, nempe insontes et innocentes; sic ut iis nihil curae sit, quemcunque in perditionem trahere, dum ii perire sibi videntur.
- Observavi, quod ii quasi in instanti percipiant, quid pervertendum; intentissimos oculos habent, et illico ea capiunt seu rapiunt, ad primum nutum, quae sibi favent, ut vel pervertant, aut vindicent, aut assumant pro mediis, et quidem antequam potui minimum scire, quod observaverint quicquam penes me; ita sunt acutiores reliquis, inque vita amorum sui.
- Qui in fide, sciat et percipiat, quod a semet non vivat
De perceptione vidd alibi [891-902, 1405-09], ex scientia idem constat, nempe quod homo neutiquam a se vivat, sicut hodie spiritibus per ideam universalem, monstravi, cum enim homo sit modo particula in maximo homine, et nihil usquam sit in homine, cui non aliquid correspondeat ex maximo, sequitur manifeste quod non ex semet vivat, sed ex omnibus et singulis in coelo angelorum, et in mundo spirituum {1}, qui excitant ea, quae cogitat homo, et cum omnes sint modo organici, et Solus Dominus Vita, sequitur manifeste, quod homo non vivat ex se, praeter {2} quod a viva experientia, quod dum spiritui subtrahuntur ii, cum quibus in societate proxima est, tunc est quasi mortuus, et nihil quicquam potest, nec cogitare, nec agere. 1748, 28 Martius. {3}
@1 ms. spiritum$
@2 ms. se. praeter$
@3 in sinistro margine hujus paragraphi apparet in ms. linea verticalis undulans$
- Quod magna fallacia sensus sit, quod homo putet semet ex se vivere, trahit originem ab amore sui, qui cum regnat, nulla dari potest fides in Dominum, quae sola, quia Dominus Solus, facit [eum] id et scire et percipere: utque id clarius constaret spiritibus, nam vere angeli id sciunt et percipiunt manifeste-scire {1} est quasi extra eos, percipere, est intra eos-monstratum {2} est iis per experientiam, quam vix ausim proferre, quia nemo vix credere possit, sed quia frequenter facta, solum narrare velim, quod dum spiritus aliquis intendit gressui alicujus equi, et simul tunc loquatur, quod audiatur prorsus sicut ungulae gradientis equi loquerentur, qua experientia quandoque indignati sunt spiritus, dum simul cogitatum, quod haec sensus fallacia, similis sit fallaciae, quod omo putet ex se vivere. 1748, 28 Martius. Cuicunque enim sono, sicut impulsibus malleorum, aliisque adplicant attentionem, et dirigunt auditum cum imaginatione, similiter loquela auditur, non quod ibi sit loquela, sed quod talis sit fallacia, ut non sciri aliter possit, quam quod loquatur.
@1 ms. manifeste, scire$
@2 ms. eos, monstratum$
De jure naturae
1770a. Mirantur angeli, quod in hac tellure eruditi, ut se vocant, quod disputent, ac litigent quoque de principiis juris naturalis, quodque plerique derivent ea a semet, proinde ab amore sui, suorum, et suarum possessionum, non autem sicut universum coelum ab Amore Domini, et sic ab amore erga proximum, sicut erga semet; cum tamen Dominus id principium vocaverit “primarium omnium praeceptorum” [Marc. XII: 29-31], ac praeterea, quod quicquid in coelo, et quicquid in mundo, ac in tellure id dictet.
- De iis qui in inferiorum terra
In terra inferiorum sunt plures mansiones seu plura loca, ubi ii tenentur, qui praeparantur, de aliquibus, videatur alibi [cf. 1741]; sub pede sinistro fere, paulo antrorsum, satis ad multam altitudinem, tenentur in obscuro plures, qui in statu paene medio sunt inter vitam corporis et ejus somnum, ac ibi perparum cogitant, modo per vices reminiscuntur eorum, quae in vita ex imprudentia male egerant, sed non quidem ita, ut inde torqueantur conscientia, nam tales ibi [sunt], qui non ex meliori conscientia aut ex proposito malum egerant, sed usque malum patrarunt, sic ex imprudentia, nam quod malum fuerat, id nosse in vita corporis potuerant, nam sic instructi sunt ex Verbo Domini, sed Verbum Domini, post capta eorum principia, non amplius penetrare potuit, quia in vitae suae imprudentia perseveraverint.
- Qui in terra inferiorum, non quidem sunt in maximo homine, sed extra, usque tamen vivunt ex Vita Domini.
De his dictum, quod plures ibi sunt, et quod quidam per multa tempora, imo per saecula ibi teneantur, usque dum vastati sint. 1748, 29 Martius. - De iis videntur veteres meminisse (videatur {1} num in Verbo), [nempe quod ibi teneantur,] usque {2} dum sui et eorum quae sui amoris fuerunt, obliti sint; de quibus etiam cognitionem habuerunt veteres, extra Ecclesiam antiquam, sed ab Ecclesia antiqua, vocaruntque letheas aquas, quas biberent, sed ibi nulla aqua.
@1 ms. meminisse, |:videatur$
@2 ms. Verbo:| usque$ - Quidam eorum taedium sentiunt, magis minusve secundum vitam eorum in corpore, si ex imprudentia, aut proposito.
- De impressione apud spiritus, quod corpora eorum vivant
Talem impressionem habent spiritus hujus telluris, quod corpore, vivant, ut vix credi possit, et ii vix persuaderi [possint], quod aliter se habeat, iis {1} per varia monstravi, quod id phantasia esset, tandem agnoverunt, sed usque redierunt in similes phantasias, quare animus eorum post mortem adhuc diu manet in corpore, quae etiam causa est, quod dum spiritus ex tellure Jovis prope adsunt, qui aversantur corpora, quod anxietas multa suboriatur utrinque. 1748, 29 Martius.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. ii$
- Quod spiritus ex persuasione hominis, judicant
Locutus sum cum spiritibus, et observabam, quod ii persuaderentur de iis, quorum nullam habere potuerunt cognitionem, ex eo quod ego monstrabam id, et persuasus eram, sic multoties, ut de variis rebus, etiam scientificis, quae non noverant, sicut in particularibus multis, inde concludere potui, sicut etiam spiritibus dixi, quod ex mea persuasione judicent et affirment; quare etiam si false aliquid demonstrarem, quoque de iis persuaderentur, nam in rebus particularibus non ii ex semet judicare possunt, putant usque quod eorum cognitiones sint, quae sunt {1} in memoria mea, ita possident hominem, usque adeo, ut indignati sint, cum dixerim eos non id scire, sed habere ex memet.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. est$
- [–]
- {1} Exinde varia possunt concludi, sicut de Bileamo [Num. XXIII, XXIV: 1-9], quod si tunc devovisset Jacobi posteros, quod quidam in spirituum mundo sic persuasi, turbas plures movissent contra Jacobi posteros, ut et mali conati pervertere bonos; spirituum mundus ante adventum Domini talis erat; at post Ipsius adventum ne hiscere [quidem] {2} possunt.
@1 1777 deest$
@2 sic J.F.I. Tafel$ - Exinde quoque concludere datur de persuasionibus interioribus, a Domino, quod persuadeatur in fide et de fidei arcanis, nequaquam ex semet, sed ex Domino. 1748, 29 Martius.
- At vero in iis, quae non concordant spirituum vitae, quam traxerant ab amoribus eorum in vita corporis, non persuaderi possunt, quam a Solo Domino dum reformati sunt. {1} 1748, 29 Martius.
@1 ms. reformatus est, ubi reformatus in reformati emendatum$ - De iis, qui constituunt ulceraalethalia capitis seu intra cranium
Sunt quidam, qui tales sunt, quod dum appellunt, irruunt intra cranium, et abinde in medullam spinalem, ac nihil aliud intendunt et conantur, quam ut interimant hominem, tales ad me alluebant, ac illico irruebant in medullam spinalem, dicentes illico, priusquam lacessiti ullatenus essent, quod exsugerent medullas, et quicquid vitale esset, cumque id incassum tentarunt, intra cranium erant, ac moliebantur multa, sed frustra, tum enim intendunt omnem intellectualem facultatem homini auferre; sensi manifeste eos in camera cerebri, et eorum conatus per dolorem inde derivatum, et cum iis loquutus sum, coactique sunt fateri unde essent, qui et quales essent.
- Narrabant, quod in sylvis obscuris habitent, et ibi deformes sint, facie ferina, crinibus hirsutis, ubi ferarum instar vagantur, suntque multi, nec audent suis sociis aliquid tale inferre, nam tunc licet iis crudeliter eos tractare fere ad lubidinem, inde horrent, nec audent iis quicquam tale inferre; vagantur etiam solitarii, sic tenentur in vinculis.
- Dictum mihi est, quod tales fuerunt, qui olim integros exercitus necabant, sicut legitur in historicis Scripturae [cf. Jud. VII: 22, I Sam. XIV: 20, II Chron. XX: 23], quibus insanias intulerint, nam in cameras eorum cerebri illico irruerunt, et tunc terrorem incusserunt, et sic ut unus necaret alterum; quod terrorem etiam potuerint incutere, dictum est, hodie autem non nisi paucum: rarissime hodie aliqui eorum relaxantur vinculis, modo cum aliquis talis est, ut permittendum potius, ut pereat corpore quam anima, et nisi periret corpore tali modo per insanias et sui necem, non potuisset non perire in aeternum.
- Ii sunt qui ulcera lethalia capitis intra cranium referunt, quorum similis est effectus.
- Caeteri eorum {1} socii apparuerunt satis alte antrorsum, qui loquuti dixerunt, quod ii qui intra cranium meum, essent eorum subjecta, per quae operarentur.
@1 ms. ejus$ - Cum in sylvis vivunt, parum vitae iis conceditur habere, quae vita mihi ostensa est; talem dicebant se habere. 1748, 29 Martius.
- Quomodo vita in corpore continuatur post mortem
Erant quidam, qui in corpore lascivam egerunt vitam, et qui quoque infecti erant, aliosque infecerunt contagione sua et lue, hi, ut autumare potui, non diu post mortem corporis eorum ad me venerunt, nesciebant enim quod in altera vita essent, et observabam, quod similiter hic vivere vellent, sicut in corporibus suis; vita eorum in corpore erat, quod insidiati sint uxoribus, et adulterium {1} absque conscientia, commiserint, sic ubicunque allicere uxores aliorum in adulterium [potuerunt] {2}, id conquisiverunt, et quia nesciebant se in altera vita esse, similem [vitam] cupiebant.
@1 nisi cum J.F.I. Tafel legeris adulteria$
@2 sic J.F.I. Tafel$
- Cumque iis dicerem, quod non simile sit in hac vita, ac in altera, quidem mirati quod in altera essent, sed mox obliti, continuabant, quaerentes ubinam essent domus, ubi insidias tales continuare possent: dicebam iis, si non {a} respectum haberent spiritualium peccatorum in similibus, ne scilicet, amor conjugis per similia allectamenta dissociaretur a conjugis sui, et quod sic contra ordinem spiritualem esset, sed haec nihil attendebant, nec intelligebant; porro, si non timerent leges, et punitiones ex lege, quia jamdum manifestatum est, ut sciant quod talia patrare cupiant, sed hoc nihil curabant; tum, annon sui famae timerent, quia sic diffamarentur, sed hoc neque curabant, nam quales sint, et quid curant, idea spirituali illico percipitur: at cum dixi, si forte, quia notum, a domesticis tractarentur male, et sic verberibus afficerentur, et quidem forte gravioribus, quam praescire possent; haec solum timebant; sed usque obliti dictorum, continuabant, et mihi repraesentabantur cogitata eorum interiora, quae spurcissima essent, tum dicebantur insidiae, quales animo moverent, quae tales erant, ut nemini {1} id dicere liceat; exinde constat, quod interiora eorum prorsus in altera vita propalentur coram spiritibus, et magis coram angelis, qui interiores eorum cogitationes ad amussim scire possunt, dum in statu simili post mortem tenentur, imo cordis omnium eorum cogitata, nam repraesentabantur ab iis, qualia essent, quae spurcissima; tum quales sunt quidam in vita corporis, qui nihil nefans autumant esse, adulteria, et talia, cum tamen ita inquinent spiritualem eorum vitam, ut absque poenis satis vehementibus auferri nequeant: de iis dictum mihi est, quod tales in conjugiis postea contra conjuges suas aversationes capiant, aliter qui non tali cupidine vivunt.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. nemo$
@a = annon$ - Quod eorum orationem ad Dominum attinet, quae {1} mihi quoque ad vivum detegebatur, nihil quidem dubitare videbantur de iis, quae didicerant a praeceptore, sed nullum alium sensum, quam verbalem seu literalem orationis habebant; ita ut corporei essent, nec quicquam spirituales. 1748, 30 Martius. {2}
@1 ms. qui ut videtur$
@2 infra paragraphum apparet manu B. Chastanier hic Desinit volumen II Domini Spence (vide praefationem hujus voluminis); post quod sequitur pagina vacua$ - [VOLUMINIS SECUNDI pars altera, continens paragraphos ab 1790 ad 3427 numeratas] {1}
De Oratione Dominica
Cum legitur oratio Domini, quae in se comprehendit omnia coelestia et spiritualia, tunc infundi possunt in singula, tantum, ut coelum non capax sit ea comprehendere, et quidem secundum cujusvis capacitatem, ac usum; quo interius ac intimius vadit, eo copiosius seu abundantius, quaeque in coelis intelliguntur, in inferioribus non comprehenduntur {2}, sunt quasi arcana iis, quaedam solum {3} fide intellectuali comprehensibilia, quaedam ineffabilia, quo plus ideae coelestes, quae omnes {4} a Domino veniunt, inferius descendunt, seu in hominem inferioris indolis, eo magis clausum apparet, tandem ut sit quasi quoddam durum, in quo pauca vel nihil praeter sensum literae seu ideas vocum; inde ex oratione Domini dabatur cognoscere, quales animae fuerunt in vita corporis, quoad doctrinam fidei eorum, cum iis concedebatur suum sensum habere {5}, dum orabatur. 1748, 1 April. Sic a corporeis sursum seu introrsum crescit idea, et quidem in indefinitum, in quovis gradu, ita per indefinitates in se multiplicatas in interioribus, et sic porro in intimioribus, tum similiter in intimis. {6}
@1 vide praefationem hujus voluminis$
@2 ms. comprehunduntur$
@3 in ms. solum aliena manu et erronee in sola mutatum est; vide annotationem 4$
@4 hoc verbum stilo alieno attactum est; vide annotationem 4$
@5 haec vox in ms. manu B. Chastanier in litterae mutata est$
@6 hic articulus pertinet chronologice post 1795, ubi invenitur in ms. De Oratio[ne] oblitum$
- De iis qui constituunt pituitam in Cerebro
Sunt quoddam genus spirituum, qui quia dominari volunt, et soli regere hominem, excitant inter alios spiritus inimicitias, imo pugnas usque ad insanias, nam pugnant inter se ii spiritus, quos excitant, sicut infensissimi hostes, et quidem ii, quos norunt adesse; vidi tales pugnas, et miratus sum, quaesivi quidnam esset, dicebatur, quod tale genus spirituum sit, quod ttlia excitant, quia soli imperare volunt.
- Dabatur etiam loqui cum iis, qui statim dicebant, quod ii regerent, et docerent omnia, et plura, quam ulli alii, respondebam, quod tales spiritus insaniae sint, cum incipiant a pugnis et talibus; loquuti sunt mecum a superiori ad mediam altitudinem, supra frontispicium, loquela eorum talis erat, ut ex loquela de eorum animis, quod tales essent, judicare non potuissem, nam celeriter loquebantur, et satis cum flumine.
- Instructus sum, quod ii sunt, qui pituitam cerebri constituunt, quae obstruere solet laminam cribrosam, ut humor recrementosus cerebri, stagnet, inde hebetudines, et similes insaniae, et quod tale genus hominum sint, qui pro regula habent, ut dissidia et inimicitias causentur inter omnes alios, seu ut dicitur, qui dividunt, ut imperent,” idque absque conscientia, ut multi politici, sic qui prudentiam in inimicitiis, intestinis pugnis et odiis, aliorum ponunt: suntque prorsus externi homines, quia obstruunt, ut dicebatur, respirationem per nares, quare ea determinatur per os, et sic in pharyngem, aliter ac solet esse via naturalis respirationis, quae est per nares, ob causam concordantiae cerebri et ejus animationis cum externis; ita rumpunt ii communicationes interiorum cum exterioribus.
- Cum percepi, quod ii nihil minus quam verae fidei essent, loquutus sum cum iis dicens, num sciant, quod nunc in altera vita sint, ubi aeternum victuri, unus eorum nolebat ut id dicerem, nempe pro caeteris, quos forte seducere voluit, dicebam, quod in terra, dum ibi vivebant, aestimari potuerint sapientes inter stultos, at hic sunt insani inter sapientes, quod iis displicebat, continuans, quod regimen coeli consistat in amore mutuo, unius erga alios, inde ordo et regimen tot myriadum, at apud tales, dissidia et divortia sunt; qualia producunt extra se, talia habent intra se; dicebant quod aliter esse nequeant, respondi quod id traxerint a vita in corpore, qui aliter esse nequeunt, dum talia crediderint, et exercuerint. 1748, 30 Martius.
- De malitia quorundam spirituum
Malitia spirituum consistit in eo quoque, quod non solum inducant cogitationes et loquelam homini, sed etiam responsionem, sic ut homo nihil aliud sciret, quam quod is respondeat, responsum nempe ad eorum favorem, quod per vivam experientiam multoties expertus, et spiritus increpavi {1}, hoc ab usu edocti sunt, nam sic sciunt homines facillime seduci, sic ut agant hominem quasi totum, in loquendo et respondendo; insimul etiam inspirant cupiditates tales quae favent responsioni, sic ut homo nequaquam scire possit, quin is sit, dum enim in cupiditate, in vita ejus est, et credit quod is sit, talis malignitas est spirituum quorundam, quod per experientiam confirmare pro certo possum, nam loquuti sunt mecum per multum temporis, et de iis eos increpavi {2}. 1748, 30 Martii.
@1 ms. increpavit$
@2 ob causam nobis ignotam, forte ad firmandum sensum, est exitus hujus verbi sublineatussin ms.; cf. annotationem mox supra$
- Quomodo repraesentantur naturalia angelorum coram spiritibus
Qui angeli sunt, non reflectunt ita super ea, quod vestibus induti sint, sicut {1} animae recentes, qui in vita corporis, multum delectaverant se ornatu vestium, ii in altera vita ex phantasia, dum ii reflectunt, putant se indutos similibus ac in vita corporis, in quibus placuerint, tales indeae tam iis vivae sunt, ut cum dixerim iis, quod non vestibus in altera vita induantur, tunc omnes, quaecunque recens e vita venerunt, miratae sint, et non nisi erat phantasia quorundam, ut putarent se tactu sentire posse, quod vestibus induti essent, sed phanbtasia ista tempore abolentur, et sic venit idea alia, quae fere nulla est vestium, vix corporum, ut vocant.
@1 ms. spiritus,$
- Praeterea angeli interioris coeli, dum repraesentantur spiritibus, tunc {1} iis apparent in vestibus concinnis, sicut virgines, veste cum albo et nigro concinne ac paene striatim mixto {2}, modesta, aptata ad corpus eorum concinne. Angeli vero intimioris coeli coram spiritibus repraesentantur vestibus ornatissimis cum variis generibus florum, colore cumprimis coeruleo et rubro splendente. At vero angeli intimi, ut nudi ac infantes. Repraesentationes istae sunt coram spiritibus, et significant eorum naturalia, quod talia sunt, nam in coelis tales phantasiae non sunt, quare apparent vestes deponi, quando intrant in coelos, ex vestibus et earum colore, potest sciri {3}, unde tales repraesentationes fluunt.
@1 J.F.I. Tafel tum$
@2 ms. mixta$
@3 sic J.F.I. Tafel; ms. scire$ - De poenis eorum, qui referunt humores stagnantes in cerebro
Humores, qui in cerebro stagnant, sunt imprimis triplicis generis, primum, quod crassissimum {1} est, est quod sub dura matre, seu inter meninges fluit, et adigitur ab omni ejus ambitu, versus laminam cribrosam.
@1 ms. crassimum$
- Alterum genus est, quod in processibus mamillaribus stagnat, quod est humor collectus ab interioribus cerebri, seu ab intra fibrarum ejus, et similiter determinatur versus laminam cibrosam.
- Tertium genus est, quod in colligitur in ventriculis lateralibus cerebri, et exoneratur per infundibulum, et sic porro.
- Dum aliqui {1} humorum istorum stagnant, seu iis non datur apertura, ut exonerentur, inde non solum incommoda, sed {2} morbi, et quidem lethales existunt, quod commune est in corpore, dum exonerandis humoribus excrementitiis non datur exitus, quod stagnent, putrescant, corrodant, et perdant {3} omnia.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. aliquis ut videtur$
@2 ms. seu$
@3 ms. stagnet, putrescat, corrodat, et perdat$ - Qui primum genus humorum referent, sunt ii de quibus prius [1791-94], nempe, qui in dissidia, odia, pugnas, sic in perniciei varia genera detrudunt alios, ut ii dominintur, suntque ut dictum [1792], ad mediam altitudinem supra frontispicium, cum quibus loquutus sum, eorum poena est, quod simili fere modo torqueantur, sicut humor iste, inter meninges, per fluctuationes majusculas, quas adhuc aliter non percepi.
- Alterum genus, nempe quod ab intra fibrarum, in processus mamillares agitur, et ibi stagnant, de eo, prius, ut reor, actum est, eorum poena similis est fere eorum, qui torquentur per rotationes, et renisus.
- Tertium genus, sunt ii, qui maxima damna inferunt homini, nempe qui referunt humores stagnatos intra ventriculum, qui sunt triplicis generis, de uno genere, id mihi ostensum est, quod in altissimo loco sint, loquantur tam molliter, ac si forent spiritus interiores, sic ut decipere ignarum facile possint, sicut etiam deceperunt eos {1}; volubilis et mollis est eorum sermo, et simul interior, nam plus cogitant, quam loquuntur, dumque spiritus bonos decipiunt, per cogitationes agunt, ii fuerunt in vita, qui aperte regnare non studuerunt, quia id iis impossibile, nempe ut principes aut reges fiant, seu domini, sed usque ita a secretis {2} et necessariis regum, principum et dominorum ambiverant esse, ut illi nihil agere nisi ab eorum consilio et quasi arbitrio, deberent, coram aliis quidem id jactant, sed quum sic percipiunt quod forte privarentur ea potestate, modeste loquuntur, ac principi suo tribuunt omnia, inque eos {a} omnem culpam malorum rejiciunt, vel excusant, sibi autem vindicant quicquid boni fit.
@1 ms. eos,$
@2 ms. seccretis$
@a h.e. principes tales$ - Tales quia sibi solum student, sic amore sui maximopere aguntur, et alois, qui iis non favent, persequuntur, etiam odio habent, sunt tales humores, qui stagnant in ventriculis, ex quibus damna lethalia; nam sicut humores isti collecti, tendunt cava, et sic inhibent nervorum operationem, et privant sanguinem suis liquidis ac spiritibus, inde lethales sunt.
- Talium poena est, quod in rotationem agantur, et quidem horizontalem, tum in alias, secundum plures circuli plagas, a sinistro imprimis dextrorsum, sic quoque adiguntur in gyros; sed volutiones, et rotationes tales fiunt cum renisu, sic ut duplici modo, inde tortura magna, quae diu perstat, perstitit per aliquot horas, estque una infernalium poenarum, nam cogitationes seu interiores eorum nisus sic laborant et repugnant, et usque vi adiguntur, simul etiam incutitur, non solum molestia, sed etiam dolor.
- Qui talia patrant, seu discerptores, aut punitores, erant prope ad caput meum, et poena ista valde delectabantur, nec desistere velle se dicebant, si vel per totam vitam suam, ac ut dicunt, si vel in aeternum ita punire iis permitteretur, vocant id eorum functionem, delectationem eorum etiam mihi dabatur sentire, ut scirem qualis esset, quare nusquam desistunt, si iis permitterentur, suntque ii, qui sicut discerptores et castigatiores graves, seu externi, constituunt tales infundibuli functiones, in quod cum talia alluunt, tunc inter majusculas fibras ita humorem talem torquent. 1748, 1 April.
- De iis qui spiritus spurios constituunt, et obstruunt interiora vasorum et fibrarum
Sunt plures, et utroque sexu, qui tales in vita fuerunt, ut ubicunque venerint, quaesiverint arte et dolo imperare, subjugando quasi clam sibi hominem, cumprimis apud potentes et divites, ut soli sint qui sub nomine ejus regant; sed clam agunt, sic ut pooens aut dives id nesciat.
- Ii imprimis alios removent, cumprimis probos, quos variis modis persequuntur, et quidem non vituperando, quia probitas semet defendit, sed per alios perplures modos et rationes, ut propter simplicitatem, ejus consilia pervertendo, et vocando mala, ei attribuendo infortunia, ac perplura alia, sicut expertus per vivam experientiam, cum tales fuerint penes me, et iis dabatur regiminis aliquid in me capessere.
- Ita sunt subtiles, ut vix sciverim, aliquoties, quod imperarent {1}, nam clandestine agunt, imo dum inter se loquebantur, non audire aut percipere, quid loquerentur, mihi dabatur; dicebatur ab aliis, quod nefanda essent consilia eorum, et talia, ut nusquam aliquis hominum credere potuisset, sicut quod per magias, et diaboli {2} artes et opem pervenirent illuc quo intendebant, neces proborum pro nihil aestimabant, dominum {a}, sub quo imperare vellent, tantopere contemnebant, ut prorsus vilipenderent, indignumque haberent.
@1 ms. imperararent$
@2 J.F.I. Tafel diabolicas$
@a cf. A.C. 4227:2 ut et indicem sub Superbia$ - De iis id dicere possum, quod animo insideant, tanquam eorum cogitatio foret interior hominis, sic ut homo nequaquam, absque Domini misericordia, scire possit, quod tales spiritus adsint, et regant, ita enim clandestine agunt.
- Sunt itaque ii, qui vocandi spiritus spurii, seu in quibus nihil vitae, modo duriora conglutinata, seu materialia interiora, quae sanguinem puriorem intrant, absque ordine; ita sunt venena potius sublimata et subtilia, quam spiritus animalis seu sanguis purior; eorum effectus est, ut ubicunque veniunt, figant caetera, frigus iis inducunt, sic torporem nervis, et singulis partibus, sicut cerebris, fibris eorum, cavis, ita quoque corporis, inde torpores, phtises {a}, obstructiones interiores, ex quibus erumpunt gravissimi et perplurimi morbi, nam sunt eorum causae interiores.
@a = phthises$ - [–]
- [–]
- [–]
- [–]
- [–]
- [–]
- {1} Agunt modo quadrupedo regulari, sed crassiusculo, insident posteriori parti capitis, sub cerebello, ad sinistrum; quia qui {2} adhaerenn quasi occipitio, ii clam magis, quam alii, agunt: et qui posteriorem partem, ii imperare cupiunt. 1748, 2 April.
@1 1813-18 desunt$
@2 ms. quae$ - Mecum ratiocinati sunt de Domino, quod mirum esset, quod non audiat preces, quando precati sint, et sic opituletur supplicantibus iis, respondebam, quomodo audiri possent, cum pro fine haberent talia, quae contraria sunt statui salutifero generis humani? quia precarentur pro semet, contra omnes, sic contra totum genus humanum, quod quidem agnoscere {1} non volebant, nam propter se quidem, sed ut regerent omnes, ita nihil potuerunt respondere; quia sic claudi coelum, non autem aperiri, percipiebant.
@1 imperfectum in ms.$ - Cum faeminis videbam eos in consortio, dicentes, quod ab iis possint plura consilia capere, quia citiores sunt, aut citius inveniunt, admodum scortorum societate laetati, laetitiam eorum percepi, multitudo faeminarum cum viris repraesentata {1} est in longo et amplo atrio tanquam urbis obscurae.
@1 ms. repraesentatum$ - Mirum est, quod tales utplurimum ad secretas artes, imo ad magicas se conferant, ut quasi fascinent eos, apud quos volunt summi esse, et sub iis regnare, sic nihil nefas abhorrent, nam sunt venenati in interioribus, quod summe nefandum, sunt itaque sicut venena interiora, quae penetrant poros; similiter talis spurius spiritus seu sanguis.
- Cum iis loquutus sum, quod fit per interiorem loquelam, qui mirati quod darem pauperibus, putantes quod id foret meritorium, et sic non faciendum, respondi, quod id solum fiat conscientiae gratia, nam conscientia tale dictat, et si contra conscientiam, peccatum est, quod poenam secum fert, nam in peccato poena; at quod nihil exspectandum praemii, sic non meritorium, imo per spiritualem ideam tunc percepi, quod si vel minimum meritorii inest, nihil praemii obtineat, nam praemium omne est ex misericordia, cui repugnat id quod est meriti proprii: quare etiam spiritus quidam mirantur multum, quod nihil obtineant ideo, quod bona in vita patraverint, quia propter se, praemii obtinendi causa; at vero si ex simplicitate et innocentia, quod aliter non sciret, praeter quod praemii causa faciat {a}, aliter se habet.
@a intellexerim quam quod praemii causa [bona] facienda$ - Nec quicquam erat, quod in aliis percipiebant, quod non carperent intra semet, et pervertere conarentur, et quicquid apud me, quod placebat, cui non vellent favere, nam mihi imperare studebant; apud spiritus, omnes eorum conatus sic in lucem veniunt, nam tunc agunt ex sua indole, quae manifestatur, in qua tales sunt, et tam solerter agunt, dum spiritus, ut nullus induci possit credere; tunc enim non obvia sunt externa: momento vident, percipiunt, pervertunt, favent; quod nihil vitae, quod dolosum, quod astutum inest, tam evidenter patet spiritibus probis, magis angelis, ut nihil fere lateat: nam visio spiritualis id secum habet.
- Quod impleantur omnia fidei ab intimis
Spiritibus dictum est, quod nequaquam aliter se habere possit coelum, seu coelestia ac spiritualia, quae sunt fidei in Dominum, quam sicut omne quod in regno animali est, et omne quod in regno vegetabili: ab intimis, seu iis quae remotissima sunt a sensibus, procedunt singula, quae in utroque regno talia sunt, ut nusquam concipi queant; quousque oculus perspicillis {a} penetrat, usque plura detegit, mirabilia, et ea sunt modo in gradu infimo, paulum in interiori; absque principiis ab intimis, quae sunt omne in inferioribus ordine, nihil usquam existeret, et subsisteret, et nihil tale foret, inde vita ab intimis init; similiter ideae singulae hominum, spirituum et angelorum, qui a Domino ducuntur, in interioribus primum incipiunt mirabilia, et incredibilia. 1748, 2 April.
@a J.F.I. Tafel: “i.e. vitris ocularibus, hic pro microscopiis”$
- Mirum est, quod a Domino impleantur ideae magis, dum homo non ita attendit, seu is vult eas implere; sic cum non advertit, sic reor infantum ideae, multo plus implentur, quam adultorum, dum illi orationem Domini orant; adultus enim, suis ideis perturbat, sic ut non evadant habiles, ut impleantur, quia ex ejus propriis, quod quidem ut paradoxon audit, usque tamen per vivas experientias id didici.
- De hominis interioribus
Loquutus sum cum spiritibus de interioribus hominis, et quod hujus saeculi eruditi nihil sciant praeter distinguere hominem in internum et externum, non ita ex scientia, sed ex Verbo Domini, praeterea {1} distinguunt solum inter corpus et animam, et de iis disceptant, nempe quid corpus, et quid et quae anima; nescientes quod in homine singula se habent sicut in coelo; dictum est, quod ad corpus solum pertineant sensus externi, tum voluptates sensuum, ut et appetitus; quod proprie est corpus; nesciunt quod naturalis quaedam mens datur, quae paene similis est brutorum animo, nam ejus sunt cupiditates, phantasiae, imaginatio, cui a philosophis attribuuntur ideae materiales, haec distincta est a corpore {2}: praeterea est mens adhuc interior, seu intimior, quae est vere humana, nam non datur in brutis animalibus, ejus est intellectus et voluntas, quae quod intimior {3} seu superior, inde clare constat, quod homo cogitare, et inde velle possit, quod animal brutum nequit, tum quod illa imperare possit mentis naturalis concupiscentiis; quisque novit, quod dum cupiditates auferunt hominem, quod reflectere possit super eas, et sic inhibere, hoc est, iis imperare, quare mens haec intimior est. Praeterea adhuc datur intima mens, sicut in coelis, ubi intimum coelum, quae describi nequit-nam {4} notum est, quod ea quae cogitationis sunt, regantur ab intimis, quae exprimi nequeunt, qualia sunt-et {5} quae cogitationi indit facultates ejus: ita homo correspondet coelis: sed haec quia ab ideis eruditorum, remota sunt, quia disceptant modo de iis, num sit, et quid sit anima, ideo nullam ideam tamdiu habere possunt, de ea qualis sit. 1748, 3 April.
@1 imperfectum in ms.$
@2 in ms. corpore, cum e imperfecto in corpore: cum e meliori emendatum$
@3 exitus inclarus in ms.$
@4 ms. nequit, nam$
@5 ms. sunt, et$
- Quare sunt tres gradus vitae intra hominem, sicut sunt tres gradus vitae in coelis, quae ut distinguantur ad captum, vita distinguatur in interiorem, quae est mentis naturalis, in intimiorem, quae est mentis intellectualis, et in intimam, quae correspondet intimo seu tertio coelo.
- Qui corporei sunt, spiritus sicut homines, nempe penes quos phantasiae et cupiditates mentis naturalis cohaerent corporeis {1}, non volunt scire, quod interior detur vita, quia eam non percipiunt, nam inferiora nequeunt sapere ea quae interiora seu superiora se sunt: ita etiam quidam ex iis qui in interiori coelo sunt, nec scire volunt quod intimiora sunt, quidam scire volunt, ac sciunt, sed non percipiunt, et sic porro; nam inferior {2} ascendere sua facultate nequit in superiorem, quia superior iis imperceptibilis est, quare nec dari putant, quare quae interiora sunt, non percipi ab exterioribus possunt, ideo credenda, nec credere possunt, nisi iis donetur fides, quia iis imperceptibilia. 1748, 3 April.
@1 ms. corporei ut videtur, sed forte pro corpori$
@2 in ms. inferior in inferius emendatum sed inepte $ - Quod universa correspondeant iis quae in homine sunt, et quod aliter singularia subsistere nequeant
Notum esse potest, quod organa corporis prorsus correspondeant suis atmosphaeris, earumque modis agendi, sicut oculus aetheri, auris aeri, lingua iis quae in aquis natant et excitantur, nares iis quae in atmosphaera, ita singula formata sunt ad modificationes sui universi, quae ita sunt eorum organa conformia. {1}
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. confirmia$
- Homo similiter nequaquam subsistere potest, nisi is ut pars correspondeat similiter maximo homini, quoad omnes suas vitas; nisi universus hic homo existeret, seu universius corpus cum suis organis, nequaquam particularia subsisterent nec consisterent; quod corpus, seu qui homo, sicut universa, sunt in se solum organica, et a Domino suam vitam habent, et sic regitur homo a Domino, aliter nusquam aliqua vita hominis, aut spiritus, aut angeli concipi potest: quicquid particulare est, vivit ex communi, quia pars est communis, et quicquid singulare vivit ex suo universali, nam pars est universalis.
- Haec axiomata sunt vera, et si quis ea pro principiis recipit, indefinitas veritates videbit; aliter nihil nisi falsitates, et phantasias. 1748, 5 April.
- Similiter quod in omnibus universis, et inter universa, sic inter singularia eorum regnat species amoris, quod se pro nihilo aestiment,,et sint propter alios, quae est lex sancta in omnibus universis, tum in regnis.
- Praeterea, quod unus sol sit, qui vitam det suis universis, a quo vivunt, suntque omnia et singula ejus organa.
- Tum quod nihil existat et subsistat absque illius solis calore, absque illo torpescunt.
- Tum quoque quod posteriora agnoscant priora sua, ut parentes, ex quibus existant et subsistant, praeter alia, quae leges manifestissimae sint in universis quibuscunque creatis, ex quibus pro principiis, positis, indefinitae veritates {1} patebunt; nam in eo consensus erit omnium, ut conservatio omnium. 1748, 5 April.
@1 ms. verietates$ - Tum quod omnis vera harmonia in universis, inde trahat suam pulchritudinem, ut non ex se pulchra sit sed ab aliis, et sic ab omnium [pulchritudine], ita omnes et singula {a}, quare unum si non spectaret altera {1}, sed semet, nusquam existeret aliquid harmonicum.
@1 in ms. alterum in altera imperfecte emendatum$
@a haec ad vera harmonia se referre videntur$ - Quod detur indignari bene
Indignari bene, seu fortryta godt {a}, datur quoque, quod est amoris, sicut infantum quorundam, seu innocentium cum indignantur, hoc monstratum mihi est per genus quoddam spirituum, qui boni, sed indignati, quod non simul essent, dum obtinebatur quoddam aliis delectabile; sed unde illi spiritus nondum scio, loquutus paulo cum iis, et sunt boni, inde scire potui quod detur indignari boni; nam percepi indignationem eorum, et in faciem meam {1} eam indiderunt. 1748, 5 April. {2}
@1 ms. mea$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. Martius$
@a = indignari bene (verba suecica)$
- De sphaera circumfusa spirituali et ejus operatione in spiritus
Quod quilibet spiritus sphaera suae activitatis gaudeat, vide alibi [167, 973-80], ita plures spiritus simul, seu societates spirituum formant sphaeram communem; erant societates spirituum bonorum, ut autumo, angelorum, quae formabant sphaeram, quam percipiebam manifeste, quia in eam sphaeram a Domino ductus sum; nihil percipiebam, quid cogitabant, sed quod bonum esset, id satis evidens erat, sed quomodo sphaerae tales percipientur, quia fit idea communi spirituali, non potest describi, proinde nec intelligi nisi ab iis, qui ab experientia.
- In talem sphaeram, quae solum erat sicut sphaera cogitationum puriorum, quae mentem meam circumdabat ad manifestam perceptionem, admissi {1} sunt quaedam spirituum genera, qui mecum loquebantur, ac ii similiter a sphaera ista ita afficiebantur, ut aliter, quam solitum iis, loquerentur, nempe activitati sphaerae istius conformiter, erat sermo eorum solito fluidior, et erat intellectus rerum ab iis plenior, nam talis est sphaerarum affectio, sunt quasi in statu seu ut ita dicam, aura intelligentiori; quod ut scirem, etiam spiritus lentioris et durioris sermonis in eandem sphaeram admissi sunt, qui similiter loquuti aliter ac solitum, afficiebantur a sphaera, non solum quoad loquelae flumen, sed etiam quoad rerum intellectum.
@1 sic ms.$ - Quod tales sphaerae homines agant, ex loquelis eorum, quandoque constare potest, tum quoque ab intellectu meliore seu acutiore rerum, quas {1} cogitant et loquuntur, tum ab eorum animo, constare potest, nam sphaerae se applicant singula.
@1 ms. quae$ - In sphaeram illam admissi sunt quoque alii, ut perciperem, qualiter se haberent, ita ii qui volebant ex semet innocentes esse, quia sphaera erat angelica, tunc status eorum mihi repraesentabatur per infantem, quo significabatur innocentia, qui evomebat lac, sic ut ore suo lac evomeret, talis est status eorum, in tali sphaera, qui innocentiam simulant, seu ex se volunt innocentes esse, quod non aliter eam sustineant, ac dum lac in tales ventres infunditur, qui non lac sustinent, sed quia aversantur, evomunt; sicut solent esse ventres eorum, qui nimium indulserunt potui inebrianti.
- Postea in eandem sphaeram intromissi sunt, qui se intellectuales ex semet facere vellent, sed quomodo status eorum existeret, repraesentabatur per eorum facies, apparebant acuta facie, satis pulchra, pileo instructi acuto, ex quo spiculum erigebatur; apparebant non ut facies humanae, sed ut sculptilia, absque vita, talium est status, in sphaera tali, qui se inferre volunt, ex semet, et spirituales ex semet esse.
- Quod universum coelum et terra in genere et in specie, a sphaera, prodeunte a Domino, regantur, inde manifeste constare potest, et sic arceri iniquitates et malitiae, et hebetari, ne quicquam possint, satis inde sciri potest: fuerunt enim spiritus mali, qui dum venirent intra sphaeram, neutiquam ibi vellent morari, quia iis fastidiosa erat, et ii quasi in angustia, quare inde recedere debebant, ita quomodo arceantur mali spiritus, ne intrent in hominem universi, quoque sciri potest, praeter perplura alia.
- Dum in tali sphaera loquor, cogito, imo sicut nunc, dum scribo, se habent singula conformiter actioni sphaerae, nec quicquam dici, nec cogitari potest, nec scribi, ne quidem jotha {a}, aut minimum, quod non sphaerae conforme sit.
@a = iota$ - Quod sphaerae activitatis {1} circumdent homines, concludi ex multis potest, imo quoque ex rebus naturalibus, quas circumdant sphaerae, sine quibus neutiquam existere et subsistere possunt; et mirum, quod eruditi non ita reflexiones suas fecerint {2} super sphaeras, quum tales sint, ut in plurimis manifeste se ostendant, et quidem in triplicis regni {3} singulis subjectis. Imo ne quidem minima particula datur, quae non suam sphaeram circum se habeat, et partes conformes, sphaeram conformem partibus communem constituunt; sphaerae dantur omnium, tam quoad activitates quam quoad torpedines, sicut sphaerae caloris et frigoris, in spiritualibus et coelestibus adhuc distinctius, extensius, et manifestius iis, qui spirituales et coelestes sunt.
@1 J.F.I. Tafel activitates$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. fecerit$
@3 ms. regnis$ - Sphaera Domini, quia est Ipsum Verum et Ipsum Bonum, in universum se extendit, et omnia et singula complectitur, fovet, et vivificat, ita ordinat; sed haec sunt spatiosiora, quam ut possint communissime, per innumerabiles membranas, dici. 1748, 6 April.
Ex sphaeris antipathiae, et sympathiae, quae plures sunt; ex sphaeris seminum in terris, et radicum, vegetationes et crescentiae {1}
@1 haec paragraphus nec absoluta nec numerata deleta esse videtur$ - Infans mihi repraesentatus, qui lac evomebat [1842], erat sub plano oculi dextri; facies quasi sculptiles, de quibus [1843], in plano capitis antrorsus, aliquantum supra frontem; ad mediam {1} distantiam antrorsum.
@1 ms. media$ - In eadem sphaera repraesentabatur seu videbatur mihi infans, seu angelus ut infans, qui indutus corolla florum coeruleorum, splendentium, tum quoque corollis florum aliorum colorum circum pectus, quo significabatur, qualis sphaera esset. 1748, 6 April.
- Quomodo repraesentantur ii, qui per humiliationes et supplicationes mereri coelum putant
Sunt qui per supplicationes mereri coelum putant, et tamen non pro aliis, minus pro omnibuu, sed solum pro semet precantur, sic etenim eorum preces non audiuntur; nisi forte in terrenis; repraesentabatur talis, supra planum oculi dextri, aliquantum dextrorsum ad mediam distantiam, quod capite tenus usque ad pedes, quodam linteo spurco erat circumtecta, sic ut facies et caput non appareret, erecta stans, dein se prosternens, ad humum repens; sed erat haec humiliatio ex semet, quare per saccos, paene similes, humiliatio quorundam agebatur.
- Alius repraesentabatur jacens in lecto, putans se esse innocentem; quare corpore nudo, supplicans. 1748, 8 April.
- Quod spiritus non sciant aliter ac sint homo
Praeter ex plurimis aliis idem constare potest pro certo inde, quod spiritus, qui mecum loquutus, contestetur, se non aliter scire, quam quod esset ego {1}, quoties non reflectitur super id, sed reflexiones penes me fecerunt quod nossent se esse spiritus, separatos ab homine: verbo absque reflexione nihil aliud sciunt, nec datur reflexio nisi apud eos, qui cum iis loquuntur, et responsum dant, tum cum aliis; reflexio absque hominis loquela cum spiritibus quidem datur, sed hoc fit a Domino. 1748, 6 April.
@1 ms. esset quod ego$
- Quod spiritus persuadeantur ab externis de internis
Quicquid in phantasia hominis est, id in phantasiam spirituum venit, et persuadentur quod ita sit; sicut nunc ab experientia didici, nempe, quod solum cogitarem me habere (en luden mossa pa hufwudet {a}), quo impedirentur videre interiora cerebri, seu ejus cogitationes, illico dicebant, quod nihil appareret, sic quod impediretur visus eorum; mox etiam spiritus boni [aderant], cogitando quod inclusi essent inter pileum istum et caput, et calefierent, quod dicebant se quasi sentire, sed dicentes quoque, quod sic phantasia regat, ita in permultis aliis, proinde ab externis de internis persuadentur.
@a = pileus e pelle super capite (verba suecica)$
- Similiter ac spiritus, qui inducebantur credere, quod Aharon et filii ejus sanctus esset, quum lavasset pedes et manus, et indutus esset amictu isto sacerdotali [Exod. XL], utcunque erat conspurcatus; solum erat persuasio ab externis de internis, quod sanctus esset, ideo omnia ita externe instituta sunt, ut spiritus persuaderentur. 1748, 6 April. Erat {1} in omnibus repraesentatio Domini, tam in amictu et caeteris, quae faciebat.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. Erant$ - De calore spirituum et angelorum
Prius dictum est de frigoribus malorum spirituum, quae multoties ad sensum vivum expertus [318, 324, 406, 1262]: per sensum vivum dabatur mihi quoque experiri spirituum bonorum et angelorum calorem.
- Spiritus, qui in vita sua delectati sunt Verbo Domini, et quidem cum perceptione delectationis, in altera vita calorem quendam coelestem et jucundum habent, quem sentire mihi dabatur, per approximationem essentialem similium; calor spirituum est quidem externus, sed qui ab internis nondum ita perceptis [est] pullulans, et quidem calefaciebat me, sicut aestus vernus solet; et quidem incipiendo a regione labrorum, seque diffundendo circum in genas usque ad aures, et ascendendo usque sub oculos; versus inferiora se effundebat super pectus, ad mediam regionem; partes capitis, quae supra, et corpus, quod infra, inde quidem quoque caloris quid habebat, sed non ita senssbilis; quare provincia caloris est ab ore sursum sub oculos, et infra ad medium corpus.
- Qui autem plus delectantur interioribus Verbi, eorum calor mihi quoque dabatur percipi, eratque interior, incipiendo a pectore, inde sursum versus mentum, et deorsum in lumbos; sed interior erat, qui quoque percipiebatur.
- Qui intimioribus Verbi delectantur, eorum calor adhuc interior est, seu intimior, quem quidem percipere aliquantisper mihi dabatur, sed quia sensus meus in iis obtusus erat, non ita percipi potuit, sicut est, dicebatur enim, si eum perciperem, quod non possem vivere in corpore, nam intimiora medullae tenet: et quia talis, pauxillum frigoris potius in externis percepi, at intrinsecus aliqualem ideam caloris; ejus regio est a lumbis, seu a medio inter lumbos, et sic sursum versus pectus et sinistrum brachium ad manus, et deorsum in sinistrum pedem.
- Cum hos {1} calores mihi dabatur {2} percipere, et quidem ad vivum, interea angeli per spiritus mecum loquuti sunt, et instruebant, quod res se ita haberet, et quod approximatio eorum, tales calores insinuet, quia illum in se habent, quamvis ii eum non sentiant, sicut is qui talem calorem non habet.
@1 in ms. hi in hos emendatum$
@2 ms. dabantur$ - Exinde constare potest, quod homo sit organum, nam afficitur calore quoad interiora ac intima, qui tamen pullulat ex amore; ut hic, Verbi Domini, et quod sic amor, qui producit tales calores in organicis, sit vitae, proinde Solius Domini.
- Porro quoque mihi dabatur percipere calorem eorum, qui quidem delectantur Verbo Domini, sed ejus intellectum non ita curant, is percipiebatur solum in brachio dextro.
- Erant spiritus qui quoque fingere talem calorem volebant, et quidem {1} erat supra oculos, sed eum non percipere potui, nam scire mihi datum est, quod arte sua aliquem effingere, seu mentiri possint, sicut prius jucunditates [399], sed modo externum, absque origine ab internis, sed talis calor, quia mentitus, noxius est, estque tepidum quoddam, quod exspuendum [Apoc. III: 16]; dabatur mihi dicere, quod in tali calore, sicut in jucundo mentito vermes nascantur, nam putrescit. 1748, 7 April.
@1 sic ms.; J.F.I. Tafel quidam substituit$ - De iis, qui in vita dolose homines occidunt
Sunt qui in vita absque conscientia, dum vivunt in corpore, dolose homines occidunt, sicut stylis aut simili ferali instrumento; et quidem a tergo.
- Unus talium ad me venit, vestitus sicut nobilis, sed faciem ejus videre non potui, is ad primum adventum insinuabat, per cogitationes, sicut solent in vita corporis, per simulatas facies, quod multa haberet, quae vellet mecum communicare, interrogans, num Christianus essem, cui respondebam, quod essem, quod etiam is se scire ajebat {1}; rogans, ut solus mecum posset esse, nam aliquid mihi narrare volebat, quae {2} alii non audirent, sed cum respondi, quod in altera vita soli nequeant {3} esse, sicut homo cum homine in terra, et quod plures spiritus adsunt, ac secus nec potuisset loqui, propius {4} accessit, et quidem subiit sub occipitium ad tergum, inde percipi potuit, quia ita dicebatur, quod latro esset; cumque ibi esset, percipiebam tanquam ictum per cor, post quoque in cerebro, ex quali ictu facile moriturus homo; qua arte usus, non scio, nam percepi quasi quid lethale, is putans, quod ego mortuus, sed quia non ita erat, dixit, quod venerit nunc ab homine, quem occiderit ita, et quidem per stylum a tergo, dicens, quod calleret artem, quod homo nesciret, priusquam succumbat {5} mortuus {1}, et quod is non aliter respiciatur ac insons, imo quod nec vulnus appareat; sed quia tutus eram, quia a talibus in salvo, a Domino, nihil timebam.
@1 imperfectum in ms.$
@2 sic ms.$
@3 ms. nequeat$
@4 ms. loqui; propius$
@5 ms. succumba$ - Postea interrogavi eos, qui mecum loquebantur, quales poenas in altera vita tales subeunt; nam nunc scire possum, quod is nuper ex vita decesserit, postquam tale facinus patraverit, quod significabatur per id, quod diceret, se venisse ab homine, quem occiderit, inde simile ei nunc inhaerebat, quod sic propalare debebat; id quidem alii spiritus sentiebant, quare mora erat, antequam ii vellent eum ad me admittere, arcendo eum; verum, quod ad poenas, dictum est, quod tales in deserto errent, et quidem similiter, ac homicidae, de quibus prius [1781-86], in sylvis, nec cum aliis esse conceditur.
- Quales deveniunt mihi ostensum est, nempe quod facies eorum detestabilis, non facies, sed emarcidum quid, tetri coloris, sicut stuppa lignea, absque ullo indicio faciei, monstrosissimum, ut nusquam ab aliquo dignosci potuerit, quod fuerit homo, minus facies, lanuginosum quid, (mase hvit {a}) quasi circa genas; talem faciem induere eos tandem, dicebant, sic ut unusquisque eos horrescat, dum eos videt; nam quales sunt in societate, nempe tales contra socios, tales sunt quoque in se, sic ut semet similiter, suaque interna, internecioni dent.
@a = muscus canus (vox suecica)$ - Nam regula potest esse, quod qualis homo in vita inter socios, talis est in se; inde facinora et vitia secum habent poenas. 1748, 7 April.
- De Imputatione justitiae per fidem
Cum talis est conditio omnium in coelis et in terris, quod in societate vivant, et absque sociis non sit vita, nempe unusquisque ex omnibus in universo, ac a consociis similibus in specie, inde sequitur, quod vita alicujus per alios sit, quod tam manifestum est in coelis ut nemo id neget; spiritus solum nondum angeli facti, imprimis mali, id negant, sibi vitam suam attribuentes, de quibus multoties cum iis disceptavi, et saepe iis ad vivum ostensum est; nam dum dubitarent, et negarent, quandoque socii fassi sint, quod ii fuerint, qui per eum loquuti, et ita in reliquis.
- Cum talis sit conditio vitae tam spirituum quam hominum, sequitur [quod] {1} qui in fide in Dominum sunt, iis non imputetur malum, nam in fide a Domino tenentur {2}, quod malum excitetur a spiritibus malis, quod verissimum est, ita in veritate fidei; quicquid itaque intrat, non polluit hominem [Matth. XV: 11, Marc. VII: 18]; similiter etiam excitatur a malis, actus quandoque, qui nec tunc imputatur ex eadem causa, sed hoc fit rarissime; ex causis, de quibus Domino dignante, alibi [2944-46].
@1 sic J.F.I. Tafel$
@2 ms. tenetur$ - Quicquid autem boni, homo qui in fide est, agit, illud credit nec suum esse, quia omne verum et bonum est Domini, ita nec credet {1} quod bonum, quod cogitat et agit, ei imputetur, ex eo quod bonum egerit, quia ipsius {2} non est, sed quod sit misericordiae Domini; ita quod non aliter salvetur, quam ex pura misericordia. Dominus enim nullius opus habet, possidet omnia, si coelos indefinitos e novo cum indefinitis numeris angelorum e novo vellet creare, quid impediret, quia omnipotens? quare solius misericordiae est. 1748, 7 April.
@1 nisi legendum credat, vel cum J.F.I. Tafel credit$
@2 ms. Ipsius$ - Obs. Obs.
Sunt tria, quae sunt summae fidei, nempe, quod Dominus regat universum; quod {1} Dominus sit Vita universi; et {2} quod ex misericordia omnis salvatio.
@1 ms. universum. Quod$
@2 ms. universi. et$
- Haec tria in se continent indefinita. Haec est fides coelorum;
- quartum est, quod quoque in universo coelo agnoscitur, quod in homine, spiritu, angelo, quod proprium ejus est, nihil nisi malum sit; et quicquid bonum apud omnes quod omne id Solius Domini sit.
- Mali spiritus omnia haec negant, quidam non sciunt, quidam autem sciunt, sed non volunt scire. Boni spiritus omnia haec credunt fide intellectuali, angeli haec percipiunt, et quo intimiores, eo manifestiori quasi sensu.
- Praecipuum intellectuale, quod angelis datum est intelligere, est, quod universum coelum formet Maximum hominem, cum ejus omnibus partibus, cui angeli, spiritus, et homines correspondent, cujus unica vita est Dominus.
- Quod spiritus inter se loquantur
Fassi sunt quidam spiritus, quod ii inter se colloquantur sicut inter se homines, sed cum differentia, quod nulli permissum sit loqui aliter quam is est, alioquin mulctatur. 1748, 8 April.
- De Verbo Domini
Verbum Domini in semet est mortuum, nam solum est litera, in legente vero vivificatur a Domino, secundum cujusvis donatam a Domino facultatem intelligendi et percipiendi; ita vivum est secundum vitam hominis legentis, quare est cum innumerabili varietate. Haec in praesentia angelorum. 1748, 9 {1} April {2}.
@1 ms. omnes quod$
@2 ms. Apil$
- De liberatione a Malo
Dominus nusquam est causa mali, proinde non abigit malum per malum, sed delet malum per bonum; quod est lex in coelo agnita, difficilis comprehensu iis, qui non coelestes sunt. Haec mihi data in oratione Domini, dum hodie ipsam oravi. 1748, 8 April.
- De iis qui in externis solum vivunt
In somnio repraesentatum mihi est, quasi ad vivum, quod alibi loci essem, nempe Sueciae, cum tamen scirem, quod essem Amstelodami, quod miratus quod potuissem esse utrinque, et sic apparere coram oculis eorum, quod ibi essem, cum tamen hic essem, hoc in somnio quoque detexi.
- Ibi apparuit theatrum formatum, et quidem Upsaliae, constans ex statuis coloris brunei, quae in theatri formam circumpositae, ad apparentiam non impulchram; cumque inspicerem, una seu binae earum, sicut sceleta, ejusdem coloris, se movebant, et initium faciebant, ut instituerent ludum theatralem, nam miratus anne omnes statuae ita factae essent mobiles, et sic ludum instituerent.
- Cum ibi essem in loco elevatiori, ubi statuae antrorsum, ibi visurus, tunc mandari mihi videbar, quod exirem, quod et factum est, et expergiscebar.
- Expergefactus cum essem, loquutus sum cum spiritibus, de somnio, tam vivente, nam apparuerunt omnia sicut in vigilia, nec aliud potui putare; spiritus admirati, quia ii similiter putarant, quod nempe vigiles fuerint, et agnoscebant quidam suas personas, quas agerent; et mihi tunc dicebatur, quod tales appareant oculis quorundam, qui meliori vita sint, aliquoties, qui in externis sicut in theatralibus vixerunt: et autumabant, quod qui theatrales sunt, eamque vitam amant, et qui similes eis, nempe externae vitae homines, tales sint, quia externis hominis parum vitae inest, sic talibus post mortem. 1748, 9 April.
- De poena quorundam {1}, qui immerguntur altis quasi nimbis
Vidi unius poenam, qui dicebat se tentaturum {2} anne per mala potuerit sibi comparare potestatem, sic ut male faciendo aliis terrorem incuteret, et sic regnaret, sicut plurimorum opinio est, nempe quod per timorem, non autem per amorem, regnent, inter socios, et super subditos; is quia talis erat, incepit malum patrare, quod repraesentatum est per securem, qua percuteret trabem, sed intentio erat, ut percuteret {3} homines, supposita tunc trabe: is dum in isto flagitio esset, demissus est subito in nimbum seu nimbosum quasi pelagus, cui non fundus esset; dicebatur, quod id talium esset supplicium, ubi cum pauco vitae sunt. 1748, 9 April.
@1 ms. quorundum$
@2 ms. tentarum$
@3 ms. pecuteret$
- De perceptione quadam, qua cognoscitur quantum vitae, et quale vitae inest
Est quaedam sensatio, seu perceptio sensitiva, quae describi nequit-nam {1} spirituali modo solum a Domino datur ita percipere-qua {2} percipitur quantum vitae inest, est quoddam quasi non vivum, sicut instar cujusdam calcarii, ex quo colligitur, quod vitae tale insit, ita, dum ita Domino placet, sistit angelis scire, quantum vitae inest spiritui seu animae, idque cum multa varietate. 1748, 10 April.
@1 ms. nequit, nam$
@2 ms. percipere, qua$
- De Providentia
Loquutus sum cum spiritibus de providentia, quidam volunt, quod ita sit praedestinatum, quod ita vixerint in mundo, et postea, quod tales poenas subeant, ut et quod quidam inferiores aliis sint: at res ita se habet, quod nihil non praevisum sit, quod nempe ita eveniet, quia talis homo est, praevisum etiam si aliter, quod periret, quare provisum, ut id permitteretur, quod Dominus flecteret ad finem universalem, seu ad optimum. Hoc quoque per vivam experientiam didici. 1748, 10 April.
- De sphaera auditionis
Quidam angeli et spiritus, qui erant intus, per experientiam mihi ostendebant, qualis sit sphaera auditionis; nam dum prius loquutus sum cum spiritibus, audiverunt tam ii, qui intus fuerunt, quam qui extus, apertum erat omnibus, qui circa me sunt; sed tunc sentiebam quendam attractum, cumprimis extrorsum, quod mihi dictum fieri a spiritibus {1} supra me, et circum me, ut percipiant omnia, quae cogitarem, et quae loquerer, erat sic communicatio aperta, et sentita attractio, et quidem cum sensu quandoque doloris; nunc autem ab angelis et spiritibus in me attractio fiebat, sic introrsum, non autem extrorsum, quo nulla talis relaxatio ut prius, quod mihi sentire manifeste dabatur, inde nulla auditio aut perceptio, quid loquerer et quid cogitarem, spiritibus supra seu extra me; inde conquesti sunt, et fassi, quod nunc primum nihil perciperent et audirent, scirent modo quod loquutus sim cum iis qui intus: inde concludi potest, quomodo se sphaera auditionis habeat, tum quoque quod ii qui extra hominem maximum sunt, non possint percipere ea, quae percipiunt ii, qui intra sunt.
@1 ms. spiritus$
- Loquutio eorum ad me audita est, sed tamen sicut absens, non sicut dum aperta fuit communicatio. 1748, 10 April.
- Genera loquelae spirituum
Perplures sunt species loquelae spirituum: particulares loquelae sunt indefinitae, quot spiritus, quisque potest a sua loquela dignosci, sicut homines; individuae cujusvis similiter plures, quia mutantur secundum status spirituales, et status affectionum.
- Genera loquelae spirituum in genere, tam malorum quam bonorum nunc observata sunt haec: 1(mum) est loquela communis quae est spirituum, ex solis idees, cum pauca vel nulla affectione. 2(dum) est fere absque ideis spiritualibus, ita absque vocibus sonoris, solum tacita, quae est affectionum; talis loquela etiam solet esse malorum spirituum, seu geniorum, qui affectiones seu cupiditates hominum regunt, pervertuntque tali modo, ut homo nesciat quomodo ducatur, nam inflectunt affectiones ejus bonas in malas, latenter. 3(tium) genus, est sicut fluor, quandoque se gerens sicut pulsus, diversimode; quae est interior eorum; in eadem possunt etiam loqui, et loquela se in fluore isto sistit. 4(tum) genus est idearum absque fluore, quae usque percipitur, sicut per tacitum reptile, quae est cogitatio eorum; quae ad perceptionem cogitationis meae non pervenit, quando inter se loquuti sunt, nec voluerunt, ut interessem; cum interessem, dirigebatur cogitatio eorum secundum meam; alioquin secundum eorum. 1748, 12 April.
- Quod spiritus instent, ut regant hominem
Cum spiritibus maxima disceptatio fuit, de eo, quod me regere vellent, nam apud eos est, ut summam potestatem habeant, et hoc ita multoties, ut vix numerare possim, hominem enim sibi subjectum habere cupiunt, idque quandoque cum tanta pertinacia, ut vix desistere vellent, imo insidiis egerunt; irati in quoscunque alios, qui accesserunt, ob causam, quod arbitrarentur eos dominatum iis erepturos.
- Talis etiam est eorum conatus circa homines quoscunque, sed cum ea differentia, quod cum nequeant, et tamen instent, inde abigantur; penes me autem, quia noverunt, quod spiritus essent, non homines, super id reflectere potuerunt, quare in apertas indignationes et iras erupit: nec aperte potest penes alios. 1748, 12 April. Spiritibus vero bonis non licet.
- Quod homo et spiritus ne quidem communissima sciant, quae in coelis
Per visionem spiritualem hodie mihi ostensum est, quod ne communissima quidem eorum quae in coelo, noverimus, nempe, quod solum unum punctum cogitationis quod homo subtilissimum et omne putat, id in se contineat, ut ita dicam universum coelum, nam singulis aliquid in coelo inest, quod quidem mirabile apparet, usque tamen est, sicut in quavis minima parte hominis, est communicatio singulorum, quae in corpore peraguntur. 1748, 23 April.
- Sicut etiam quod fides sola in Dominum salvet; quod Dominus regat universum et singularissima universi; quod Dominus sit omne in omnibus, praeter alia, quae communissima sunt, et in se comprehendunt indefinita; communissima illa in homine, sunt sicut nihili quoad cognitionem illorum; similiter quod dicatur infernum, quod coelum, hoc communissimum est, et quasi nihili respective ad ea, quae comprehendunt.
- De loquelis angelicis
Hodie mihi datum est, scrutari quomodo se habent loquelae angelicae, quae difficillimae intellectu sunt homini in corpore suo, et vix autumem, quod captu seu intellectu humano communiter comprehendi posse {1}, utique nec expressibiles sunt {2}; sunt cognitiones plures, quibus mens humana imbuenda foret, antequam communi idea eas percipere possit, ut modo aliquam ideam earum tradam, est, quod in una idea simplici mentis humanae indefinita sunt, quae ut quoddam communissimum unum comprehenditur {3} ab homine, interiora ejus ideae percipiuntur ab angelis interioribus, intimiora ac intima, ab angelis intimioribus ac intimis. Sic quod commune sicut unum apparet angelis interioribus, quod sistit minimum eorum ideae, hoc in indefinita se explicat, comprehensibilia ab angelis intimioribus, et sic ab intimis.
@1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”$
@2 ms. expressibilis est$
@3 sic ms.$
- Similiter se habent ideae spirituales, ac ideae coelestes, seu ea quae sunt merae ideae rerum, ac quae sunt affectionum, nam distincta sunt.
- Ut dum Oratio Dominica oratur, tunc in singulis ideis, quae simpliciter ab homine intelliguntur, et quandoque secundum voces ac sic secundum ideam humanam, angeli ea intelligunt interius, intimius, ac intime.
- Pro ideae quasi subjecto, seu receptaculo, inserviunt spiritibus ea quae sunt corporea et mundana; angelis interioris coeli, quae sunt naturalia, sicut significationes idearum seu vocum, angelis intimioris coeli, ea quae sunt spiritualia, et angelis intimi {1} coeli ea quae sunt coelestia; et quod per gradus sic ascendant, ut et per correspondentias, nemo, ut reor, mortalium intelligit; quare plura prius intelligenda sunt, quam ut communem solum ideam loquelarum angelicarum comprehendere quis possit. 1748, 25 April.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. intimis ut apparet$ - Communissima illa, seu unica, quae sunt minima idearum seu simplicia alicujus hominis, spiritus, angeli, sunt recipientia seu quasi receptacula eorum, in quibus indefinita superiora {1} comprehenduntur, [et] quae ut dictum est, sunt in hominibus et spiritibus corporea, aut mundana, in angelis interioris coeli naturalia, seu spiritualia aut coelestia inferiora {2}, in angelis intimioris coeli, sunt spiritualia, et sic porro.
@1 in ms. superiori imperfecte in superiora emendatum$
@2 ms. inferioria$ - Idea quoque comprehendi potest, ab objectis oculi, tam regni animalis, quam vegetabilis, quorum extima modo visu comprehenduntur, dum tamen omnia ab intimis oriuntur, nec patet oculo introitus ad eorum intima, nisi per gradus.
- De sphaeris spirituum
Prius dictum est, ut reor, de sphaeris [210, 973, 1839], sed de earum extensione et vi agendi; quod ad earum qualitatem, quomodo se habent, permulta sunt dicenda, id solum hac vice, quod se habeant mirabiliter, et comparari possunt sphaeris aliis, quae vel conveniunt, vel non conveniunt, et inter se quasi coeunt, vel dissident, quae dissident, tales sunt ut in instanti percipiant, quid sibi adversatur, et quasi a sphaera sua, vertant in talia, quae sibi conveniunt, imo quae minutiora sunt in sphaera {1} alius, tales sphaerae etiam apparent in hominibus, sed admodum crassius: sphaerae spirituum malignorum ita insensibiliter pervertunt cogitata bona in mala, secundum omnem circumstantiam, quae est in hominis cogitatione, ut nequaquam scire homo seu spiritus possit, quod tale sit, et nisi datum esset reflectere super ea, et quidem satis manifeste, et scire quinam esset, et ubinam esset, nequaquam scire potuissem, quod similia existerent; modo homo novit quid verum et bonum, et quid eis oppositum, omne id vertunt ad indolem eorum; sic ut quicquid in memoria hominis, ita flectunt. 1748, 29 April.
@1 in ms. sphaeris in sphaera emendatum$
- Sphaera alicujus, qui in cognitionibus est, nequaquam potest emendari, nisi in fide in Dominum sit, cumprimis nisi credat, quod Dominus regat omnia et singula ejus, et quod nulla vita praeter Domini: alioquin sphaera hominis manet sicut est, et a spiritibus talibus regitur, etc. etc.
- Quod spiritibus loquentibus parum credendum
Nihil familiarius est spiritibus, qui loquuntur, quam dicere quod ita vel ita sit, nam omnia putant se scire, et quidem asseverant quod ita sit, cum tamen non ita sit, ab experimentis factis aliquoties constare potest, quales sint, et quomodo credendi: dum quaeruntur num sciant quomodo hoc vel illud se habet, tunc unus post alterum dicit quod ita sit, unus aliter ac alter, si vel centum forent, aliter dicet unus quam alter, et quidem ex tempore, cum fiducia, tanquam id ita foret, cum tamen non ita sit; ut primum aliquid observant, quod non sciunt, statim dicunt, quod tale sit, praeter alia plura documenta, quod loquantur tanquam sciant, cum tamen non sciunt. 1748, 3 Maj.
- Quod animae post mortem non sciant quod in altera vita sint, absque data iis reflexione
Quod animae nihil amiserint ex iis, quae habuerunt in vita corporis, passim dictum videas [207, 364, 400, 1243, 1719], ita nec scire possunt, nec sciunt quod in altera vita sunt, sed [putant] quod in mundo, quia absque reflexione, quae exsuscitatur ab iis quae in memoria, nec exsuscitatur id in eorum memoria, nisi ab objectis, objecta non sunt, nisi quae ab iis in societate. Datur quoque reflexio, sed a Domino, quod in altera vita sint.
- {1} Porro quod absque reflexione non scire possint, quod in altera vita sint, constare potest ab reflectionis natura, homo nec scit distantias absque reflexione ad intermedia, nec tempora absque reflexione talium, et praeterea multa alia, nam reflexio facit, ut sciat, quod tale sit, et tantum. 1748, 7 Maj.
@1 partim abscissum in ms.$ - Qualis reflexio spirituum et angelorum, et qualium, indefinitum est dicere, nam absque reflexione nulla vita.
1905a. Per reflexiones datas etiam spiritus per me viderunt, quod saepius fassi; quoties mihi datum est, ut reflecterent ad objecta, tunc fassi sunt se videre ea, et praeterea non, similiter ac fit penes hominem, ideo quia homines non credunt se regi per spiritus, non dari iis potest talis reflexio, quare spiritus nec per hominem vident, sed modo sciunt ex interioribus ejus: hoc saepius mihi ostensum: sic ut spiritus singula objecta videre potuerint quae in mundo, et quae in imaginatione, et quae in cogitatione: dum aperta sic est janua seu mens versus coelum, tunc datur quoque continua quaedam reflexio, inde communicatio spirituum cum homine, et inde sciunt, quod non homines sint, apud quos sunt.
- De amore infantum seu storge
Quod amor infantum et storge sit tam universalis, in omni vivo, causa est, quod talis sphaera a Domino per coelum intimum, ubi infantiae, circumdet, et afficiat imprimis infantes, tum etiam parentes, imprimis matres, quia affectiones sunt; infantes imprimis afficiuntur, quod etiam constare potest ab eorum innocentia in facie, loquela, gestibus, quae sic afficiunt adultiores, praeter sphaeram universalem; causa afficiens ubicunque offendit facultatem recipientem, afficit, inde unio, cumprimis parentum et eorum infantum: quare etiam diminuitur, quum infantes adolescunt, et sui juris fiunt. 1748, 8 Maj.
- De voluntate
In me percepi aliquid, quo illustrari potest, qualis voluntas, spiritus circum me, non concordabant, qua via irem, num progrederer, vel reverterer, quod scire mihi dabatur; inde affectio voluntatis, cum progrederer, non solum renisus erat, sed etiam quasi difficultas gravis procedendi, quae solet fatigare; utprimum ii concordabant, quod progrederer, tunc alacritas eundi erat, sic ut facilis gressus, quod mihi experientia viva dabatur percipere; praeter, cum permittitur aut datur venia, quod spiritus per eorum voluntatem ducere me potuerint, quocunque vellent, allevare gressus, ut facilis progressio, etiam per decliviora, ita quasi sublatus ab iis, quod antea factum aliquoties. 1748, 8 Maj.
- Status quietis animi, in genere de statibus coelestibus
Status pacis est in superiori gradu, status quietis animi in inferiori; hodie a mane ab experientia discere mihi dabatur qualis est status quietis animi, et quidem per speciem attractionis seu subtractionis versus interiora, ad spiritus qui in quiete erant, idque per integram noctem, qui status perstabat ad mane, et postea per horam, quod excedit, sic dabatur cognoscere, quam dulcis is status sit, et quam indefiniti status gaudii sint in coelo, tum in eo reflectere super eos qui in curis et rebus sollicitis de corporeis et mundanis cupiunt vivere, quam miseri sunt, tametsi ii putant esse tunc in suomet gaudio; reflectere etiam dabatur, quomodo status hic paullatim occuparetur a statu sollicitorum in animo, quae sunt sicut nubes in sereno; praeterea status hic, cum multis aliis, qui sunt coelestium, non percipi possunt, quia ignota ignotis, proinde non possunt verbis exprimi ad fidem, quia ut credant, ex scientia aliquid habebunt, ut inde credere possint; usque tamen asseverare possum, quod indefiniti sint status gaudii, quoad omnia jucunda et delitiosa, in coelis, quos {1} nusquam aliquis capere ut homo potest, sed qui tamen tales, imo minimus eorum talis est, ut dum eum sentit, nusquam velit in corpore esse, et in corporeis ac mundanis curis. 1748, 9 Maj.
@1 ms. quae$
- De spiritibus, qui festum tabernaculorum celebrabant
Quum legeretur in Levit. [XXIII: 33-43] de festo tabernaculorum, quidam ex spiritibus perquam laetati sunt, quod percipere potui tam ex eorum sermone, quam etiam per communicationem; et cupiebant dein avide celebrare id festum, quod etiam iis permissum erat, sibi effingendo modo solito tabernacula, et similia, et quidem hoc cum multa delectatione, nam dicebant quidam, quod in vita exoptaverint id, nempe quod festum tabernaculorum celebrarent in altera vita, sed quia id faciebant ex sola cupiditate, absque intuitione interiorum, seu [eorum] quae significabant, laetitia eorum in maerorem versa est, quod etiam in me per communicationem potui percipere; postea quoque subiit frigus, quod etiam pedes meos, et genua satis afficiebat, nam solum naturalia cupiebant, non autem interiora, quae significabant, inde frigus, quidam spiritus etiam de frigore conquesti sunt, ita se habent laetitiae merae naturales. 1748, 9 Maj.
- Quod cogitationes et facta hominis, qui in fide, non sint {1} ejus
Per multam et aliquot annorum experientiam certissime novi, quod cogitationes hominis, qui in fide, non sint ejus; si malae, quod sint spirituum malorum, qui credunt semet a se cogitare, quare iis quoque imputantur, sicut hominibus, qui ita credunt; si bonae, sunt Solius Domini; haec per diutinam et quotidianam experientiam et reflexionem datum est mihi pro certissimo scire.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$
- Cum tandem assuefactus iis {a}, quod nihil a me cogitarem, tunc mihi erat quasi jucundum, nam sic reflectere potui super ea, quae inferebantur in cogitationes, et quod ego liber essem a malis cogitationibus, imo scire dabatur quinam spiritus, et ubinam essent, qui cogitationes malas inferrent, cum quibus quam {1} saepe de iis loquutus; imo etiam pusillum cogitationis noscere mihi dabatur, a quibus, et unde, sic reflexiones istae mihi jucundae erant.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quae$
@2 h.e. eo$ - Sed spiritus, qui inferebant malas cogitationes, putabant, quod sic nihil cogitarem, de qua re saepe cum iis loquutum est, quare etiam ii nec volunt tales esse, quia tunc putant se amittere omne suum, ac sic nihil esse, quod timent, et quidam aversantur, sed res se aliter habet; de qua re, quia prolixum, Domino dignante, alibi [vide 1921, 2043-44, 2944-46]; et ni fallor, prius [vide 1559-61, 1869-70]. 1748, 9 Maj.
- Quod ferae multorum pedum, ut insecta talia, significent diabolos insaniores
Quum in coelo aliquem spiritum inspiciunt, ut si loquatur, vel cogitet, tunc iis datur scire interiora eorum, quae cogitat aut loquitur, ut illico sciant qualis est {1}; in qualibet ejus cogitatione, imago quaedam ejus repraesentatur, quae in coelo patet, sed in mundo spirituum non ita, nam ii solum ea quae ex cogitationum et loquelae serie fluunt, cognoscunt; ac praeterea etiam ex ideis aut vocibus, num apertae sint vel clausae, aliisque indiciis, quibus {2} a Domino eis datur scire, qualis spiritus est.
@1 ms. ejus$
@2 ms. quae$
- Qui in coelo, quando in ideis alicujus percipiunt injucundum, tetrum, facinorosum, tunc illico id percipitur vel repraesentatione, spirituali, vel idea spirituali, cum repraesentatione spirituali continua tunc inde in mundo spirituali formatur quaedam species bestiae, ferae, vel insecti, cum sua forma, colore, magnitudine, prorsus qualis idea repraesentativa quae sic cadit in mundum spirituum; ideam repraesentativam angelorum non capere quis potest, qui in corpore, sed in spirituum mundo existit visualiter, sicut coram me innumeris vicibus, dum in visione fui, quae visiones mihi dictae sunt, quod nihil usquam iis inest, quod non formatur ab idea angelica.
- Hac nocte repraesentatum erat fera {1} seu insectum plurium pedum, non dissimile quoad figuram pediculo, coloris brunei, satis magna, quae horrorem incutiebat, sic ut solum a praesentia ejus horrerem, sic a sphaera cogitationum ejus; postea quidam spiritus, per tale insectum, repraesentatus, venit, qui dira et nefanda infundere conatus ideis meis, quae ita nefanda erant, ut non describenda, inde cognoscere potui {2}, quales ideas habuerint coelestes de eo spiritu, in quo nihil nisi immundum et spurcum erat, et quidem quoad interiores ejus ideas, quae vix caperentur; fuisse videbatur homo, non ita pridem a vita corporis secessisse, nam nesciebat, adhuc, num esset in altera vita.
@1 ms. fera$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. potuit$ - Inde etiam patet, unde turba diabolica, quod etiam ei dixi. 1748, 10 Maj.
- De loquela angelica, et de infantum loquela
Quia loquela angelica non intelligi potest, qualis est, ideo quoque est ineffabilis, aliquas rudes modo refllxiones liceat tradere;
- nempe quod ei non insint ideae, quales vocibus memoriae corporeae, sicut quae involvunt motum ad locum, distantias, tempus,
- quod solum res interiores vocum, et idearum.
- Et quidee tanta copia, ut modo una simplex idea corporea seu sensualis aut affectionis hominis involvat indefinita, et quidem utcunque simplex apparet.
- Et quidem talia, quae vera sunt, non intelligibilia ab iis qui {1} non sunt angeli, quia iis non credibilia, sicut quod nihil sint, quid hoc involvit, quod indefinita, hoc qui non angelus, non intelligere potest, haeret in voce nihili,” cum tamen cum nihil sit, tunc primum sit.
@1 ms. quae$ - Sic unumquodvis, si idea corporea modo aliquid aliud exprimatur, ut aliqua affectio, ut sit odium, vel sit amor, tunc indefinita comprehendunt angeli suis ideis, quae nusquam describi possunt, tam quia tam permulta uno momento, et ibi harmoniia, ac jucunda, quam quod remota ab ideis corporeis, ac in intimiori coelo, a naturalibus, quam quod sint vera et bona, quae ideis corporeis capi nequeunt. 1748, 10 Maj.
- Quod mirabile aliis videri potest, angeli copiosiorem multo et meliorem intellectum rerum percipiunt ex infantibus, eorum cogitationibus, orationibus, et vocibus, quam ab adultis, qui putant se pleniorem sensum vocum seu rerum habere, quod verissimum est, quia in eorum ideis nihil adhuc est clausum, per falsitates, nihil inquinatum et conspurcatum per cupiditates et odia, nihil corporeum quale in adultis, sed innocens, sic ideae eorum sunt apertae, tametsi non iis, usque angelis, qui inde multo magis delectantur, quam usquam ab aliquo adulto, qui in falsitate, et in cupiditate, seu qui immersus mundanis et corporeis. Inde verissimum, quod laudes Domini ab ore infantum [Matth. XXI: 16].
- Quo magis homo adolescit, et in mundana et corporea, immergitur, eo magis clauditur versus coelum omnis ejus idea; nec aperta est nisi in iis, in quibus Dominus aperire dignatur; inde intelligitur, quid significat, quod Adamus a Paradiso expulsus est, et custodiae positae ad paradisum et ad arborem vitae [Gen. III: 24].
1924a. Apud me quoque per vivam et manifestissimam experientiam observavi, quod angeli pleniorem intellectum idearum perciperent, cum meas cogitationes non immiscerem {1}, sed [cum] modo perciperem, quod apertae essent ideae versus coelum, et angeli inde perciperent interiora, tunc magis aperta erat idea, quam cum ego viderer intrare simul in interiora ideae.
@1 ms. imiscerem$
- Miratus etiam quod dum nullum intellectum haberem quorundam, seu nullam attentionem, quod tunc perceperim angelos pleniorem habuisse, inde quoque constare potest, quod angeli ab infantibus, qui non intelligunt, quid precantur, pleniorem adhuc intellectum percipiant. Hoc mirabile cuique videri potest, usque est verissimum, per vivam, manifestam {1} et satis multam experientiam mihi testatum. 1748, 10 Maj.
@1 ms. vivam manifestam$ - Cum datur a Domino, angelis influere in ideas, tunc talis jucunditas est, omnium, et talis plenitudo jucunditatum, ut nusquam edici possit vel minimum ejus; quod quoque saepissime observavi, sed experientias multifarias, ne unam quidem exprimere possum, tam quia exprimi nequit verbis, quam quia incredibilia, non enim penetrant in ideas corporeas seu sensuales, sed iis sunt sicut nihili, aut umbrae quibus nihil videtur {1}. 1748, 10 Maj.
@1 J.F.I. Tafel quaeque nihil habentur$ - Exinde etiam constat, quomodo angelis datur cognoscere cogitationes hominis, interiores, cum tamen homo non credat, quod angelus sciat cogitationes ejus rudes, et summe compositas, quas etiam sciunt spiritus, et quidem melius quam homo, quia in mundo spirituum sunt. 1748, 10 Maj.
- Quod ab homine excitentur spiritus similis qualitatis et affectionis, in qua homo est
Quod status hominis mutentur indies, qualibet hora, imo quovis minuto, constat; quare perplures sunt status intellectus et status affectionis; praeter quod in quovis homine dominetur aliquid; in quemcunque statum homo labitur vel venit, spiritus, apud quos talis passio dominans in vita eorum fuit, correspondent, et cooperantur, sic non iidem {a}, sed perplures, et omnes ii putant se esse hominem, apud me quod essent praesentes; quod ita se res habeat per experientiam hodie datum est sccre, cum observarem status mutationes, et simul loquelas spirituum, qui corresponderunt, cum quibus loquutus sum, qui fassi quod ii fuerint, et indignati, quod tales, nam sic agnoscebant se.
@a intellexerim sic non [semper] iidem [spiritus]$
- Imo aliquorum simul operationes observabam; nam sunt societates talium dispositae a Domino ita ut correspondeant singulis, et simul teneantur in vinculis, ne ultra eant.
- Similiter se res fere habet in corpore, ubi quodcunque membrum aliquod, glandula vel simile requirit, secundum omnem status ejus mutationem excitat simile in vicinia, et sic ubivis in corpore, imo ex sanguine, et fluidis adducit simile, quod sibi tunc convenit. 1748, 10 Maj.
- Illa in mundo spirituum, in coelo se similiter res habet inter angelos; sed varietas et correspondentia est infinities melior.
- Quod animae, dum iis repraesentantur ea, quae iis nota in vita corporis [ea] recognoscant
Hoc saepius contigit, quod animae mihi in vita corporis notae, recognoscerent omnia ea, quae iis in vita corporis nota fuerunt, tam ea quae loquuti sunt, quae egerunt, [quam eos] qui iis cogniti, eorum amici, propinqui, uxores, liberi, et similia, sic ut iis memoria remaneat, quae in vita corporis, sed eam non exercere licet, seu ab ea depromere sua cogitata, ex pluribus causis, nisi dum permittit Dominus, dumque iis revocanda in memoriam vitae eorum acta, quorum singula ita depromi solent, et ab iis agnosci, similiter ac in vita corporis essent, tum omnes series, causae, et plura, ad ea pertinentia, ut non possint non prorsus convinci.
- Quidam hodie apud me, quem non cognoscebam, qui non ita pridem discessisse videtur, cum inquirere liceret undenam esset, ducebatur per urbes, quas non cognoscebat, dicens quod ibi non esset, at dum per ejus urbem, tunc cognoscebat plateas, et omnia, sique novissem domus, quomodo sitae, potuissem quoque domum, ubi habitaverat, invenire, sed hoc non licuit. 1748, 10 Maj.
- Cubare secure nullo terrente, Lev: XXVI: 5,6, etc. {1}
Hoc confirmatum expertus, etiam nocte hujus mensis, cum mali spiritus, ex malitia me terrefacere vellent, in lecto; occupabant artus totius corporis tremore, sic ut omne tremisceret, ut alioquin etiam quandoque expertus, scilicet, quod invaderent omnes artus et fibras, et tremorem ita sensibilem incuterent, sicut animae mortuorum occuparent totum me, et quidem cum terrore, objiciendo quod in loco hoc mortui seu occisi fuerint, quod inde me reciperem alio, visiones vidi diras, et loquentes mecum, de iis, sed usque in terrore isto incusso, securus eram, ut nihil quicquam timerem; talem tremiscentiam vivam, pervadentem {2} omnes fibras, quam exprimere nequeo, quia spirituum malorum, quandoque ita expertus sum, ut si aliquis ea experiretur, occupari se a daemonibus putaret. 1748, Maj.
@1 titulus non sublineatus in ms.$
@2 ms. tales (sic!) tremiscentia viva, pervadens$
- Quod cognitiones veritatum apud homines sint quasi vasa
Notum satis esse potest, quod non nisi quam communissimas rerum cognitiones habeamus, tametsi nobis videantur subtiles; nam unaquaevis notio infinita continet, nam unaquaevis veritas in infinitum augeri potest, sic cognitiones veritatum apud homines vocari possunt modo vasa seu recipientia, et ea satis rudia, imo rudissima, quibus a Domino infunduntur ea quae continere debent; nam sine communissimis veritatibus, quasi vasis, nihil veri insinuari potest; haec dicta sunt in praesentia angelorum, et confirmata. 1748, 11 Maj.
- Quod quidam facilius ducantur a Domino
Tametsi omnes duci possunt, quocunque Domino placet, usque tamen aliqui facilius quam alii; causa est, quod Dominus relinquat unicuique suam libertatem cogitandi secundum inclinationem cujusvis, quam libertatem Dominus non frangit; ideo qui in fide sunt, qui credunt, Dominum omnia regere, et qui non a cupiditatibus et falsitatibus se agi patiuntur, facilius ducuntur, hoc quoque in praesentia spirituum dictum est. 1748, 11 Maj.
- De hac propositione inter spiritus disputatum est, quorum rationnm et responsionum aliquas audivi et percepi, plures non audivi, erant meo judicio, ita subtiles, ut homines mirarentur, quod possit controverti {a} argumentis tam concinnis; sed observabam, quod aliqui post dissessionem {b} obscurati sint, ut nesciverint quid verum, sicut solet fieri veritatibus, de quibus cum diu disputatur, obscurescunt, ut postea in ipsa veritate coecutiant: intereram quibusdam; quod ad rem attinet per omnipotentiam et miracula, tam facile est Domino unum ducere ac alterum, verum dum placuit Domino secundum ordinem ducere, tunc facilius est eum ducere, qui in ordine est, quam qui non in ordine, reducendus est prius in viam seu in ordinem, quod fit per temporis moram, ne frangatur, praeter adhuc plura confirmantia, quae si adducerentur, in ventilationem venirent, sic in obscuritatem et ambiguitatem; ab experientia in me, satis multa, id Dominus docere dignatus est.
@a = controversari$
@b < dissidere$ - De spiritibus, qui apud homines sunt
Spiritus, qui apud me fuerunt, multoties admirati sunt, et obstupuerunt, quod sic apud hominem essent, et penes me, prorsus quasi ii in mundo, in corpore, quod etiam hodie quidam admirati, nam non aliter possunt scire, quam quod ii homo {1} sint, apud quem sunt, sic ut nihil quicquam differat, nam illico in possessionem omnium ejus, nempe memoriae, veniunt, cum nihilominus homo sibi relictus est, quia etiam is spiritus, ita in eorum societate, quod spiritibus saepe monstrare mihi dabatur. 1748, 12 Maj.
@1 ms. homines$
- Animae sunt spiritus, nam dum moritur homo fit spiritus, sic quoque adesse potest homini, quod mihi per multam experientiam constat, nam apud me fuerunt plures ex notis mihi in vita corporis, et quidem satis diu, per dies, septimanas, menses, et similiter fassi sunt, putantes, quod sic rediissent in corpus seu in mundum; absque reflexione iis data quod spiritus sint, et separentur, aliique loco eorum succedant, [et] removeantur, non scire possunt, quod spiritus sint. Perplures qui ante paucum temporis excesserunt vita, apud me fuerunt, quod cognoscere potui {1}, tam ex stupore eorum, quam ex aliis indiciis. 1748, 12 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. potuit$ - Cum spiritus mali intendunt malum, bonis, quod tunc communicatio illico claudatur
Mirabile et observatu dignum est, quod dum malis spiritibus permittitur malum aliquod bonis intendere, quod non ad bonos penetrare possit, illico omnia et singula, quae intenderunt, quasi clauduntur, repraesentatur quoque ita idea spirituali, nempe sicut lineae, seu radii, qui illico clauduntur, ut nihil sit intus, sic non pervenit ad bonos.
- Hoc quoque constare potest ab iis quae sunt in corpore humano, illico dum aliquid laedens tangit fibrillas, sive sensiles in organis, sive insensiles in visceribus, fibrae se illico comprimunt, et formam ac qualitatem induunt, ut non laedi queant, tametsi dolorificum, tetrum, inamaenum inde, similiter se habet cum conatibus spirituum malorum, dum laedere volunt bonos.
- Spiritus mali ne hilum mali intendere queunt angelis, quia in interiori adhuc gradu, cum enim nihil mali ad spiritus pervenire potest, minus adhuc ad angelos; sicut nihil mali ad puriores adhuc fibras in organis seu partibus organicis corporis.
- Quod ad inamaenitates inde, et dolores, [quales,] non adhuc per reflexiones scire potui, solum quod inamaenitates sint, quae permittuntur, simul quoque dolores, ob multas causas. 1748, 12 Maj.
- Quod permissiones malorum a spiritibus repraesententur per remissionem conatus {a} eorum
In spiritu sicut in homine, nihil est nisi malum, cum indefinita varietate secundum subjecta, quare continue conantur malum, tametsi non id percipiunt, dum in vinculis tenentur, et [hoc] secundum constrictionem et qualitatem vinculi; ideo cum permittitur malis spiritibus malum agere, fit id per remissionem conatusa {1} {a} eorum, sic enim repraesentatur, illico tunc ruunt ad male cogitandum et agendum, secundum indolem cujusvis. 1748, 12 Maj.
@1 ms. conatus$
@a h.e. vinculi (vide indicem ad Indoles, Malum, Proprium et Vinculum; vide etiam annotationem 1 supra)$
- Inde cognoscitur indoles eorum ab aliis, et agnoscitur ab iis, per reflexionem simul datam.
- Permissionum causa generalis quod ordo perversus
Miratus quandoque quod permitteretur spiritibus male agere, ac me infestare toties, nolui {1}, quod permitterentur iis, ob plures causas, sed inferebant mali spiritus, quod Dominus ita permitteret, sic quod esset causa, quod jugiter insinuabant, cum tamen esset falsum; nam Dominus nusquam vult ut homo infestetur a malis spiritibus.
@1 J.F.I. Tafel novi$
- Verum cum homo aut spiritus plures status intellectualium et affectionum percurrit, qui status in suo ordine esse deberent, sed quum ii non in suo ordine sunt, in ordinem tamen redigendi, # #
- [Vide post 1949]
- {1} # # tunc talia existunt, quod quoque est indicium, quod nisi Dominus redigeret omnia et {2} singula in ordinem, cumprimis ultimis his temporibus, quod nulla caro salvari possit. 1748, 12 Maj.
@1 conformiter auctoris indicio 1949 huc transponimus $
@2 ms. in$
De libertate
- Spiritibus dixi, quod is, qui nihil ex se cogitat aut agit, is multum et bonum cogitat et agit, at qui omne ex se, is nihil boni, sed multum mali, ille est liber, hic est servus, quod ut paradoxon visum spiritibus, sed usque est verissimum, et confirmatur ab angelis; et per multam experientiam in me. 1748, 12 Maj.
- Quales critici in altera vita
{1} Qui in vita corporis non sensui verborum sed verbis multum et plurimum incubuerunt, sic qui operam dederunt arti criticae, quorum plures quoque in translatione scripturae sacrae laborarunt, apud me fuerunt; sed fateri possum, quod cum ii adessent, omnia quaecunque scriberentur, et cogitarentur, tam obscura et confusa essent, ut vix quicquam intelligere potuissem, imo tenebatur cogitatio quasi in carcere, quia solum determinabant omnem cogitationem ad voces, abstrahendo eam a sensu verborum; sic ut perquam me fatigassent, usque ad indignationem, cum tamen sic sapientiores aliis se putarent; cum tamen alii ex infima plebe, et ex infantibus multo sapientiores essent, ac sapientius intelligerent sensus, sic qualis est eruditio seu sapientia humana inde constat, quod multo inferior sit sapientia infimae plebis, et pueruli, nam clauserunt ii viam ad interiora.
@ 1 1949 apparet conformiter indicio auctoris post 1947$
- Tales quoque, licet in linguis peritissimi, sicut in Hebraea, usque tamen multo magis hallucinati sunt, et hallucinantur in translatione scripturae sanctae, quam qui non critici fuerunt, tametsi minus intellexerint grammaticalia, quod perplurimis demonstrari potest, tametsi alia opinio insedit mentibus humanis. 1748, 13 Maj.
- Criticorum, et [eorum] {1} qui linguis ac grammaticalibus multum insudarunt, cogitationes repraesentatae sunt prius [1940] mihi sicut lineae clausae, in quibus intus nihil.
@1 sic J.F.I. Tafel$ - Similiter se res habet cum iis, qui in controversiis laborant, sibi enim innumera proponunt, imo fingunt, ut difficultates, et quae suis thesibus seu propositionibus conveniunt, et sic magis magisque claudunt sensum interiorem, seu viam ad intelligentiam veri et boni, proinde ad sapientiam.
- Quo enim magis intuentur sensum verborum, eo minus attendunt ad verba, sicut cuivis nooum esse potest in loquelis, et lectione scriptorum, et quo magis [quis] {1} attendit ad verba loquentis et scripti, eo magis perit perceptio sensus eorum, sicut etiam cuivis notum esse potest, si attendat; et quidem in simili gradu ac attentio est ad sensum vel ad voces: quod per vivam experientiam saepius in spiritibus datum est nosse, qui idem fassi sunt.
@1 sic J.F.I. Tafel$ - Similiter res se habet cum controversiis, in tantum perit veritas, in quantum iis inhiat mens, nisi a generali veritate [proficiscatur], quae thesis sit, seu quam defendere vult; sed usque tamen illa obscuratur, dum controversiis attentius inhiat, nam sic obscuratur veritas, nam omnes difficultates in veritate generali, non possunt discuti, quia quaedam remotiores sunt, quas tamen mens humana ut proximas sistit, quaedam propinquiores, quod notum fieri possit, si modo una veritas exhibeatur, nempe quod Dominus regat universum, tam coelum et terram, et quod nihil mali alicui faciat: objectiones contra haec sisti queunt myriadum myriades, quae a mente humana discuti nequeunt, sique mens objectionibus diu inhaeret, obscuratur, ambigit, tandem negat, quod a spiritibus saepius discere datum est, nam nulla veritas universalis datur, in qua non sint myriadum myriades veritates, et totidem objectiones, quia contraria-cuivis {1} veritati est suum contrarium-quibus {2} favet mens in inverso ordine videns, ita occoecatur {3}. 1748, 13 Maj.
@1 ms. contraria, cuivis$
@2 ms. contrarium, quibus$
@3 ms. occoecantur$ - Quid purificatum corpus
Quidam statuunt resurgere hominem post mortem, etiam quoad corpus, et quod corpus purificaretur, de quo hodie in sermone cum quibusdam spiritibus eram, et ita agnitum quod homo non aliter sciat, quam quod corpore indutus sit dum in alteram vitam intrat, sed [agnitum] quod corporeum hoc sic remanens etiam moriturum sit, et sic quod naturalia ista obsequiosissima futura Domino, sic purificatum dicitur corpus. 1748, 13 Maj.
- De Loquela spirituum cum Mose et prophetis
Cum spiritibus loquutus sum de loquela cum Mose, qui cum me confirmarunt, quod loquela ista fuisset modo loquela simplex, nec cogitatio interior, nam solum in externis fuit, sicut alii quoque in populo Israelitico, quod satis etiam constat a scriptis eorum, et aliis indiciis, interiora iis incognita fuerunt, quare quia non in eorum memoria sicut in vase communi, [h.e.] non intus, ideo nihil aliud quam externum erat, ita solum loquela, ac praeterea visio, imaginativa, quae ad exteriora etiam pertinent: interiora nemini licet intueri, et sic per cogitationes interiorum communicare simul cum spiritibus et angelis, nisi [iis] qui a Domino prius instructi sint, ac in fide in Ipsum sunt. 1748, 14 Maj.
- Cum interiorum communicatio quoque datur, non solum est loquela spirituum, sed cognitio eorum cogitationum, tum affectionum, et simul cognitio quales sunt, cum quadam cogitatione adhuc interiore ac universaliore {1}; sic implentur communia, quae vocata sunt vasa, varie, et quidem paucius et plenius {2}, secundum beneplacitum Domini, ac interiora similiter purificantur, usque ad communicationem cum angelis, in quibus quidem nihil distincte perspicitur, sed modo quod tale sit, in quo multa et perplurima talia insint; sic ea indefinita continent, totidem iterum communia, quasi vasa, pro comprehensione angelorum intimiorum, et sic porro. Sic transcenditur a mundo spirituum, in coelum angelicum, nam spiritus non scire possunt, quid angeli cogitant, nisi iis communicatur, secundum beneplacitum Domini. 1748, 14 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. universaliora$
@2 ms. plenium$ - Quod periculosum sit, ut aperiatur coelum in aliquem spiritum, magis in hominem
Quidam spiritus non malus, sed serius, qui mecum loquutus, et percepi, quod coelum aperiretur in ejus interiora modo parum, ut introspiceretur quid boni in eo, is tunc incepit lamentari, et torqueri, supplicans, ut hoc intermitterettr, nam nec morari potuisset prae anxietate, exinde tam ex alia quadam experientia constare potest, quam periculosum esset, si coelum aperiretur in hominem, qui non in fide, nam conscientiae morsu, usque ad mortem cruciaretur. 1748, 14 Maj. # #
- [Vide post 1961]
- {1} # # Hoc mirabile, nec intelligitur, a permultis, est ut paradoxon, quod cum coelum Domini inspicit in malum, quod sic crucietur, hoc est, cum Dominus praesentia Ipsius adest, quod tunc ita angantur et crucientur, et sicut Moses dixit, Num. X: 35 {2}, quod “dispergantur hostes, ac fugiant osores a faciebus Ipsius”; cum tamen nihil usquam mali adfert, nec nisi bonum, et quod clementissimum est; inde constare potest, quod homo seu spiritus in causa mali, cruciatus ac mortis sui sit. 1748, 15 Maj.
@1 conformiter auctoris indicio 1961 huc transponimus$
@2 ms. 36$
Quid folium ficus, quo cinxit se Adamus [Gen. III: 7]
- Cum spiritibus loquutus sum {1} de folio ficus, quo se Adamus cinxit, et confirmatum, quod significaret naturales cognitiones, seu fidem rationalem, aut intellectualem, sub qua nuditates seu amores spurci, qui tali folio contegerentur. 1748, 14 Maj.
@1 ms. est$ - De quodam spiritu, qui cupiebat venire in coelum
{1} Erat quidam spiritus hujus telluris, qui se applicuit lateri meo sinistro, et dicebat, quod averet venire in coelum, quaerebatque quomodo illuc venire posset, cui respondebam primum, num loquutus cum spiritibus {2} bonis, annon primum in eorum consortium venireeposset, postea potuisset admitti in coelum, sed respondebat, quod ii nollent eum {3} in societatem suam admittere; dixi, quod admittere in coelum, est Solius Domini; de eo spiritu mihi dicebatur ab aliis, quod tales sint aliqui, qui dum moriuntur, et in alteram vitam veniunt, nihil aliud cupiant, quam ut veniant in coelum, utcunque vixerint, seu utcunque aliquam fidem habeant, nec {a} cognitionem fidei, solum putantes, quia cupiunt coelum, quod admitterentur, putantes id esse unicum salutis, sed usque tales sunt quasi vesani, nam nihil aliud animo tenent, quam coelum, et gaudium coeleste, aliud non sciunt, et in vita ejus cupidine flagrarunt, non curantes num fidem habuerint vel non, sique admissi fuissent, praeter quod cum coelestibus in consortio nequaquam esse possent, etiam tunc nihil aliud cuperent quam gaudium, nec usquam contenti forent, quia nullo gaudio vero affici potuissent; ideo tales satis diu patiuntur, usque dum talis cupidinis obliviscanturrret cum obliti fuerint, tunc primum insinuatur iis, quid coelum, quod in complexu indefinita habet, tum quid gaudium coeleste, quod sit amor mutuus, et exinde gaudia. 1748, 15 Maj.
@1 1961 apparet conformiter indicio auctoris post 1959 $
@2 ms. spiritus$
@3 ms. se$
@a intellexerim paulam…vel$
- Unde diversitates jucunditatum
Loquutus sum cum spiritibus de origine et natura tam diversarum jucunditatum, quae tam variae sint, ut indefinitae, imo aliqui in contrariis sentiunt jucunditates; et dictum quod nihil aliud sit, quam id quod resultat ex harmonia, et harmonia, ex vitae consuetudine; ex qua delectationem ceperunt; harmonia per consuetudinem contraria verae, acquiritur, nam sunt quidam qui a {1} dissonis delectantur, quidam non nisi quam in consonis, sicut notum a pluribus esse potest: inde quod ex harmonia acquisita resultat, est jucunditas, et mulcet, inque eam {2} redire ex consuetudine amat.
@1 in ms. in in a emendatum$
@2 ms. ea$
- Ostensum quoque est, variis, quomodo spiritus ex vita in corpore harmoniam et inde jucunditatem sibi acquisiverint in diversis, sicut in contradicendo, in insidiando amori conjugiali, conandoque destruere illum, et prius in nefandis, et quidem tanta delectatione, ut nihil delectantius putent, delectationes eorum quandoque mihi communicatae sunt, ut alibi [vide 379, 399], quandoque ostensae per taedia et injucunditates, quandoque per eorum confessiones, qui in iis fuerunt, ita innumeris vicibus per vivam experientiam, in jucunditatibus acquisitis est eorum vita, sic tot vitae diversitates, quot sunt et fuerunt, et venturi homines, ac ssiritus, et si vel in aeternum augerentur, usque diversitates forent distinctae; quod etiam confirmatum, ut solum a faciebus et loquelis constare potest. 1748, 16 Maj.
- Quod ad gaudia coelestia, et jucunditates a vere bonis, ac ex veris, solum a Domino veniunt {1}, sic ex unico fonte, et nisi Bonum et Verum ex unico fonte, h.e. a Domino, veniret, nullum dari posset bonum ac verum, nec potuisset ulla societas existere, nam universale erit, quod reget omnia singularia, et eos {2} {a} conjunget, exinde et perplurimis aliis constare potest, quod Dominus Solus est Bonum et Verum, quod spiritualiter in me confirmatum est ab angelis, nam ii in ea jucunditate ac persuasione coelesti tenentur, quae communicata mecum est, ad persuasionem. 1748, 16 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. venit$
@2 sic ms.; J.F.I. Tafel eas$
@a h.e. eos [qui in societate]$ - Quod mali spiritus non possint esse apud illos, qui in Dominum credunt
Prius ostensum [1959, 1961], quod spiritus mali angantur et crucientur, dum in eos inspiciunt angeli, similiter paene se habet, dum homo est in fide, seu a Domino tenetur in fide, tunc mali spiritus accedere nequeunt, incipiunt similiter angi, et aufugere cupiunt. Audivi eos aliquoties querentes et lamentantes, cum essent ubi fides. 1748, 16 Maj.
- Veritates naturales seu ex corporeis, mundanis et naturalibus depromptae sunt vasa fictilia veritatum spiritualium
Loquutus sum cum spiritibus de veritatibus naturalibus, quod hodie parum solliciti de veritatibus, modo de experimentis, e quibus causas elicere nequeunt, ex plurimis causis, et quod veritates inde deductae ne quidem agnoscantur, quia absconditae ab iis qui sunt in extimis corporeis, et solum sensualibus, et quod iis hypotheses et falsitates potius arrideant.
- Tum dein, quod veritates naturales sint vasa, in quibus spirituales veritates contineri queant, nisi enim vasa seu causae instrumentales conveniant, non possunt causae {1} principales iis applicari, sicuu ex multis constare potest, ex continentibus totius corporis, ut nisi vasa sanguinea cum eorum membranis prorsus concordarent naturae sanguinis, qui continetur in iis, non posset sanguis in iis esse, minus secundum naturam ac indolem suam agere, seu agi; ita nisi sanguinis globuli tales essent, non potuissent spiritus {a} et spirituum vita in iis secundum omnem suam naturam et indolem esse, et vivere, sic in omnibus caeteris, in triplici regno, et in mundo. 1748, 16 Maj.
@1 ms. causa$
@a h.e. spiritus [animales]$ - Sic etiam cor est vas sanguinis talis, et operationum ejus, secundum omnem naturam et indolem virium, ita quoque omnia viscera corporis, quae sunt modo vasa, formata prorsus ad naturam operationum et usuum, et sic finium. 1748, 16 Maj.
- Quod veritates nec apprehendi queant, quare inter hypotheses rejiciuntur, sicut modo unum, quod vix aliquis crederet, cum tamen est veritas naturalis: quod minimum cogitationis et affectionis, afficiat omnia principia organica cerebri, quae fibrillis praefixa sunt, nempe substantias corticales, et quia principia [afficit], etiam omnia fibrarum ex principiis oriundarum, quae myriades myriadum sunt, ita totum corpus, et quod [inter] myriades istas {1}, nulla substantia corticalis, et nulla fibra, nec ullum punctum fibrae, sit prorsus simile alteri, sed quod continua varietas, et quod sic universum cerebrum, et totum corpus, cum tot innumerabilibus varietatibus modo unicum momentum subtilissimum cogitationis nostrae constituat, quod putamus esse infinitae subtilitatis, et tamen ex innumerabilibus varietatibus persuasionis et affectionis in unoquovis minimo puncto cogitationis [consistit] {2}: quisnam haec crederet? cum tamen veritas mere naturalis est, et demonstrabilis tam ex philosophia cognita, quam ab experientiis. 1748, 16 Maj.
@1 ms. istae$
@2 sic J.F.I. Tafel$ - Exinde constare potest, quam rude, obscurum, et communissimum sit omne id quod cogitamus, et putamus esse sublimissimum.
- Imo si adhuc latius extenderetur: quia corpus humanum, et singula corporis correspondent mundo spirituali et coelo, inde quid in minimum cogitationis influit, constare potest, sed ad haec incredibiliora non ascendere velim, quia homo in obscurissimis est; de his loquutus sum cum spiritibus et angelis, et confirmatum. 1748, 16 Maj.
- Quid vespera et mane, dies, Genes. I
Cum spiritibus loquutus sum, quid “dies,” et quid “vespera et mane,” Gen. I, quod “dies” significet tempus in genere, notissimum potest esse a scripturis, ubi vox ea significat tempus.
- Quid “vespera et mane,” [dictum] quod in omnibus generationis {1} tam in communi quam in particulari, incipiatur a vespera, et tendat ad mane, sicut in communi, qui regenerantur, eorum vespera est miseria, tentationes, desperationes, sed ab iis venitur ad mane; in singulis similiter, nam in omnibus regenerationis {2} inchoatur a malis, quae vertuntur in bonum; et memorabile est, quod spiritus mali incipiant ex suis phantasiis et cupiditatibus excitare hominem, et quod ea vertantur in bonum, diversimode {3}, quod a diutina et 3 annorum experientia notum mihi factum est, hoc est vespera et mane,” ita in singularissimis; inde non solum regeneratio, sed etiam perceptio bonitatum. 1748, 16 Maj.
@1 fortasse in regenerationis emendandum; vide annotationem mox infra$
@2 in ms. generationis (erronee ge-generationis ob folii versionem) in regenerationis emendatum$
@3 ms. diversisimode$ - [–]
- De nefanda communione
{1} Quaedam ad me venerunt, ut reor, non ita pridem ex vita corporis, nam nesciebant adhuc quod in altera vita essent, sed cum iis ostenderetur, tunc potuerunt rescire, apparebant primum sicut quod essent bonae, nam talem animum praeferebant, sed cum recesserunt, audivi ab aliis, quod essent nefandae, et quidem inter tales, qui putant communem conjunctionem faeminarum et virorum esse non solum licitam, sed etiam sanctam, dicentes quod in peccatis nati sint, et quod a simili abstinere nequirent, quare aliis conjungi, quam talibus, quae idem confitentur, putant immundum, imo conjugium vituperabant, quia non sanctum {2}, immo repraesentabant conjugia sicut immunda; quod tales sint in societatibus humanis, mihi dicebatur, qui et quae sic communionem habent, absque fine conjugii, amoris conjugialis et prolis, solum lasciviae causa, quam dicebant vitam jucundissimam a pueritia sic vixisse.
@1 1975 deest$
@2 ms. sancte ut apparet$
- Cumque inquirerem, qualis eos poena manet, dicebatur, quod severissime puniantur, nec voluerunt mihi poenam eorum propalare, solum quod severissime, usque dum prorsus quasi non vivant, hoc est, [non] sciant se vivere, sic usque dum obliti sint talium facinorum, et nefandorum; nam sub sanctitatis specie confusionem faciunt, et exstinguunt sub sanctitatis specie fines universales et praecipuos, qui sunt procreationis generis humani, ex confusione tali non potest nisi gravis poena resultare, et exstinctio quasi vitae eorum spiritualis, nec absunt a Sodomitis, ut mihi dictum est; ideo caveant, qui secum talia norunt, nam iis in altera vita non parcitur. 1748, 16 Maj.
- Quam confusio idearum sanctitatis cum profanis, sic commixtio, poenam secum habeat, quisque potest augurari, nam idearum conjunctiones mentem formant. 1748, 16 Maj.
- Una poenarum manifestata est, quod quasi igne membra eorum lasciva urantur, et quidem cum maximo cruciatu.
- Quod igne quoque quasi urantur; hoc paradoxon est, quia spiritus, verum quia omnes affectiones hominis remanent, tum quoque sensationes, ut dictum alibi [1243, 1719, 1903], et ostensum, etiam ignis sensatio, quod quidam spiritus non voluit primum credere, sed per aliqualem experientiam didicit. 1748, 16 Maj.
- Quod via ad interiora illico claudatur, ut [primum] {1} aliquid ex cupiditate et memoria proprio conatu exit
Dici potest, non intelligi, [nisi] solum idea spirituali, qua satis manifeste percepi, quod id quod a malo prodit, et quod a memoria, hoc est, quod a cupiditate, et a scientia hominis, ex propria voluntate depromitur, hoc desinat illico, nec ad interiora perveniat, res se habet similiter cum scientiis memoriae, ac se habet cum cupiditate corporis.
@1 ms. ut$
- Idea spirituali etiam percipitur, quomodo innumera depromantur ex memoria et indole hominis, cum homo non proprio conatu agit, et quod macra sint et illico terminata, quae ab homine ex proprio conatu. 1748, 17 Maj.
- De memoria
Ab experientia didici, quod memoria sit interior, ex qua excitatur memoria idearum materialium et corporearum, et quod talis memoria remaneat quoque penes spiritus, e qua excitantur ea, Domino sic beneplacente, quae fuerunt in memoria idearum sensualium; quod talis memoria sit, et quod perfectior memoria corporis, hoc multis didici, imo quod oblitum homo putat, in ea memoria usque inest, sed obruitur a sensualibus; sicut etiam constare a somnis, aliisque indiciis potest: sed praeter hanc memoriam, etiam memoria adhuc interior est, nempe idearum spiritualium, cujus ope possunt cogitare, et loqui, et haec est qua excitatur ea interior memoria; memoria ista spirituali pollent spiritus multum prae hominibus, sic ut cogitare queant multo subtilius, et distinctius, inde facultates eorum auctae prae eorundem in vita corporis, quod permultis experientiis confirmari potest, de quibus alibi [400, 1077]. 1748, 17 Maj.
- Et quia spiritus penes hominem loqui potest, et nescit aliter quam quod sit homo, nequaquam scire potest aliud, quam quod memoriam sensualium, quam in vita corporis habuit, etiam habeat, de qua re aliquoties cum spiritibus, et quia nesciebant aliter, insistebant; vide de his alibi [295, 1662, 1938]. 1748, 17 Maj.
- Quod locus seu situs, ubi apparent spiritus, sit solum apparens
Observatum est, quod spiritus secundum genium ac indolem suam, tum secundum statum animi mentisve sortiantur situm, respective ad corpus humanum, sic ad dextram, sinistram, latera, supra, infra, procul, prope, quae omnia sunt apparentia, quod etiam manifeste ostensum mihi pluries, tum etiam hodie, cum de ea re cum spiritibus loquutus, quod dum converterem me, usque ad idem latus respective, apparebant, sic ubivis, cum tamen solum in uno loco essent; dictum quoque, quod myriades in eodem loco potuissent apparere, cum tamen nullus eorum ibi sit: praeter quod ii qui infra aut supra longius a me, quandoque momento sibi visi prope imo proxime me fuisse, quod multum mirati; et quod qui infra subito supra, et sic porro. 1748, 17 Maj.
- Observatum est, quod spiritus et angelus ne hilum quidem, aut ne quidem puncto sit a loco, secundum genium, indolem et statum, quod tam accuratum est, ut ne minimo puncto fallatur, quod arcanum est Domini. 1748, 17 Maj.
- De iis qui sunt hodie sicut ab antiqua Ecclesia
Sunt adhuc quidam, qui ex antiqua Ecclesia multum retinent, et conservant, qui quoque id prae aliis habent, quod percipiant num bonum, ideo quoque ab aliis rejiciuntur, putantibus {1} eos non absimiles esse enthusiastis, cum tamen antiquae Ecclesiae hoc erat, ut perciperent quod bonum, sic quid agerent, agnoscentes spirituum operationem, sed in semet solum spiritus Domini; ceteros rejiciunt; sed quia sunt inferioris sortis, non facile admittentes eruditos, ideo in simplicitate cogitant, nec multum cogitationes suas dilatant; illi in altera vita beati sunt, et mihi apparuerunt antrorsum versus superiorem partem frontis, ad aliquam distantiam, ac percipere potuerunt cogitata plenius et profundius quam caeteri spiritus, sic ut cum iis non loquutus simili modo, sed per cogitationis pleniora, quae caeteri non se intellexisse dicebant, ita non absunt procul a coelo.
@1 ms. putantes$
1987a. Quomodo in vita corporis orant, mihi ostensum est, ut solitum, in oratione Domini, in qua eorum intellectus mihi communicatus, qui erat simplex, vix praeter sensum verborum, sed usque talis, ut non clausus, sicut apud alios, sed usque mollis, apertibilis, et sic angelis intelligibilis, sicut quaelibet idea, tametsi sensualis vocum, inservire potuisset pro vase. 1748, 18 Maj.
- Cum iis loquutum est quoque de perceptione, quod talis sit iis qui in vera fide, quod non solum agnoscant, quod nihil ex se cogitent ac cogitare possint, nec velle, proinde non agere, nam actio sequitur prorsus voluntatem, sed etiam quod percipiant, quod singula ex Domino, nam in ea cogitatione continue tenentur, quare etiam secundum beneplacitum Domini, percipiunt, quid in cogitatione, undenam, et a quibus spiritibus, quales sint, quandoque, et quae eorum cogitata, quid inter se loquuntur aut cogitant, quales eorum affectiones, cum differentiis, qui angelorum influxus, praeter innumera; nam sunt prorsus sicut spiritus, in altera vita, quod saepius de me fassi spiritus, nescientes quod in corpore essem. 1748, 18 Maj.
- Quod sensus externi evanescant in coelis
Idea spirituali repraesentatum, est, quod sensus externi pereant ordine sicut versus interiora penetrant, seu, quod idem, versus superiora ascendunt, et quidem ita, ut si stylus impletus esset meris nominibus poeticis, ut Parnasso {1}, fonte ejus, Pegaso et similibus, quod qui ea scribunt, sciunt {2} quod res significent, quae ad scientifica pertinent, qui sensus cum inde exit, tunc fit sensus literae, qui sensus etiam perit, et subit altior, et sic hoc sensu pereunte, venit adhuc interior, et sic porro, talis est penetratio et ascensus sensuum; dum penetrant vel ascendunt versus interiora, tandem nihil remanet, nisi pure verum et bonum in intimo coelo, quod ex Domino, Qui est Essentia omnium. 1748, 18 Maj.
@1 vel potius Helicone, ubi fons Pegasi$
@2 J.F.I. Tafel sciant$
- De statu quarundam animarum post mortem
Plurima pars, et paene omnes, ignorant quae felicitas beatorum post mortem, quia nullam ejus perceptionem habent, quid beatitudo et felicitas interior et intimior prorsus in ignorantia latet; solum ex laetitiis et gaudiis corporeis, sensualibus et mundanis perceptionem habent, hinc quae ignorant, nihil esse putant, cum tamen gaudia corporea, et mundana sint nihili, spurci {1}, et similia, quae putrescere faciunt.
@1 sic ms. ut et A.C. 540$
- Ut solum quarundam animarum primam beatitudinem memorem, quod quidam, qui in innocentia sua et simplicitate delectati sint amaenis hortis, lucis et similibus, ubi nihil lascivi, quae occuparunt mentes eorum, ii in altera vita, in talibus amaenis videntur sibi ambulare, et cum multis sociis delectari; ex iis de aliis potest concludi, sed hoc est prima delectatio beatorum, quae in se habet indefinitas {1} interiores. 1748, 18 Maj. Postea subeunt aliae jucunditates {2}, sic ordine et per gradus.
@1 ms. indefinatas$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. fucunditas$ - Quomodo etiam vertatur bonum in malum a spiritibus
Quidam vertunt bonum in malum ex dolo, quidam ex cupidine alia, sic plures causae sunt; sed hic solum memorare licet unum modum, quo bonum, spiritibus {1} fere nescientibus, apud eos vertitur in malum, ut qui fastidiverunt uxores, et inde ceperunt quasi nauseam, ita pro amore conjugiali: dum aliquid delitiosi aut jucundi, quod est amoris conjugialis ad eos pervenit, quia fastidiverunt eum, ideo illico apud eos, quasi nescientes, vertitur jucundum et delitiosum illud, in taediosum et fastidiosum, sic in contrarium, de qua re cum spiritibus loquutus; sic enim res se habet in aliis jucunditatibus et elitiis. 1748, 18 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$
- Quare tres causae {1} generales sunt, quantum adhuc novi, quibus bonum vertitur in malum, nempe ex dolo, ex arte, et ex tracta natura, quod {2} ab experientia notum mihi factum est.
@1 ms. causae sunt$
@2 ms. natura quod$ - Similiter se res habet cum falso et vero; nempe quod verum vertatur in falsum, quod fit vel ex dolo, quamvis sciunt quid verum, vel ex arte, quod delectatur in eo, quod possint pervertere, quod {1} ingeniosum putant; vel ex natura, quia in vita corporis persuasi fuerint de falsitate, et acquisiverunt fidem falsi, sicut gentiles, qui facilius multo salvantur, quam qui ex dolo et arte [agunt].
@1 ms. pervertere quod$ - Quomodo angeli sentiunt ab iis quae mala sunt, et turpia
Per experientiam dabatur mihi nosse, et percipere, quomodo angeli sentiunt ea, quae in homine turpia sunt, proinde quae mala, legi enim de scortatione populi post Baalpeor, Num. XXV: et {1} tunc perceptio dabatur angelica, quae mecum communicabatur, quae talis erat, ut nihil foedum aut turpe perciperem, solum mite, quod describi nequit; comparari potest cum terrenis, ut quae angulata sunt, et sic pungentia, tanquam abrasis angulis seu punctoriis, contingerent. 1748, 19 Maj.
@1 ms. XXV: et$
- De musica, qualem effectum in spiritus habeat
Bis contigit, quod audiverim musicam ex instrumentis chordarum, viol, och hakbrade {a}, in platea, quae ita mulcebat {1} spiritus, ut vix scirent aliter ac essent in coelo, nam exhilarati sunt, ut quasi extra se rapti, eorum gaudium sensi, quod multum erat; nunc quoque cum haec scribo, musica ista fidium, et pulstatilis chordarum, continuatur, ex ea sic alterantur, ut vix sint iidem.
@1 ms. mulciebat$
@a = fidibus, et sambuca (verba suecica)$
- Quare joculatus cum iis, dicens, quod non mirum, quod Sauli spiritus malus mutatus fuerit, cum audivit Davidem pulsantem cithara [I Sam. XVI: 23], cum ii ita mutantur, et dixerunt, quod in statu sint, ut nihil usquam mali nunc cogitare nec facere possint, quia laetitia inde interiora eorum penetrat. 1748, 19 Maj.
- Et mirabile est, quod angeli eadem laetati sint, sed tunc, cum minorem attentionem ego ei adhiberem, sic ut non laetitiam spirituum mecum communicatam miscerem, sed quasi cum nihil audirem; ita quoque in caeteris, tunc angeli majorem habebant attentionem, cum ego minorem. 1748, 19 Maj. Causa erat, quia corporea tunc simul erant, et spirituum paene corporeorum {1} cogitata.
@1 ms. corporeum$ - Quomodo se habent {1} excitationes cupiditatum, apud eos qui in fide
Loquutus sum cum spiritibus bonis, qui putabant quod aliquid mali cogitarem, dicentes, quod talis essem, proinde non purus, sed dabatur respondere, quod res se habeat sicut imago in speculis, quae putatur ab iis qui ignorant, quod sit ipsa persona, non imago, cum tamen non ita sit, nam a spiritibus malis excitatur cupiditas et malum, et quia in fide, nihil adhaeret, nec imputatur, sed vertitur in bonum, nam tale non excitatur apud eum qui in fide, nisi ob finem, ut melior fiat, ac regeneretur, ideo est sicut imago, quae illudit, et speciem facit, quod ipse sit, cum tamen nihil aliud quam spirituum phantasiae, quae communicantur, et sic faciunt speciem tanquam ejus sit; quo responso, quia spiritus boni et fideles erant, multum contenti sunt. 1748, 19 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. spiritus$
- Quod ab homine ne minima motiuncula fiat, absque stata lege
Aliquando observavi, quod nihil usquam existeret absque stata lege, ne minimum quidem, ut quod obversaretur oculo, quod moverem manum, sed tunc quoque percepi, quod de eo persuaderer {1} per influxum a coelo, sic ut persuasus essem, nam coeli in tali persuasione sunt, et quidem quod nihil ne minimum quidem [fiat] nisi a Domino, volente, beneplacente, permittente, sic jugiter ex stata lege, sicut satis ab una solum experientia constare potest, quod non apparere queat aliqua imago repraesentata mihi, nec vox audita, nisi prorsus secundum legem, a qua ne quidem minimum minimi aberrare potuit: ita omnia et singula ad fines {a}, et fines ad finem. 1748, 19 Maj.
@1 ms. persuaderrer$
@a intellexerimus [ordinantur] ad fines (cf. 2007 ad finem)$
- De communi, quod regit cogitationes hominis
Est quoddam commune, quod regit cogitationes hominis, quod tenet cogitationes intra certos limites, ut non possint ultra eos vagari, imo regit singularia et singularissima {1} cogitationis {2}; quale hoc commune, non ita exprimi potest, quia homines nullam ejus cognitionem habent, mihi est repraesentatum per sphaeram undantem, quam percepi et sensi, quae continebat in se cogitationes, et sic intra limites, ut dictum, tenebat.
@1 ms. singulrissimis$
@2 ms. cogitionis$
- Hoc satis manifestum est, quod nusquam dari queat aliquid particulare absque communi, et quod particulare regatur a communi, sic singulare, imo singularissima a suo universali, quod {1} terminos non solum cogitationi ponit, sed etiam singulis cogitationis; ita sphaera communis est quae afficit, et quae persuadet; homo nec loqui potest, et sensa sua depromere, nisi sit quaedam sphaera universalis cogitationum, quae regit, et limitat omnia et singula, ita voces singulae seu ideae fluunt convenienter quasi sponte, ut depromptae ab ea sphaera, ita ut homo nesciat, quod inde; nisi talis sphaera regeret, nequaquam homo cogitare, et loqui posset, et secundum sphaerae statum, distincte.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. quo$ - In naturalibus, quae exinde, nihil datur absque sphaera communi, quae regit singularia, non in mundo atmosphaerico, ubi soni, visus, et similia; ita nec in musicis, nisi sit corpus consonans, et stapes communicans; nec in regnis naturae, ut in vegetabili et animali, imo in corporis omnibus organis, sed sphaerae istae communes non ita notae sunt, quia [homines] parum reflexerunt.
- Sed unde sphaerae quae regunt cogitationes, et unde illa, de qua supra [2001-02], constare etiam potest, si sphaerae persuasionum falsi, et affectionum mali sunt, tunc eae derivantur a communi operatione malorum spirituum, eorum nempe cogitationibus et cupiditatibus.
- At sphaerae persuasionum veri, et affectionum boni, omnes a Domino, a suamet genuina origine.
- PPaeterea dantur indefinitae sphaerarum communium varietates, quae definiri nequeunt, modo ad genera et species referri, sicut nempe sphaerae angelorum, ac spirituum adsunt: quaeque propriae angelorum et spirituum non commiscentur sphaeris Domini, sed temperantur, et sunt in se distinctissimae.
- Sphaerae regentes cogitationes hominis, qui in fide, sunt Domini, ac Ipsius propriae, quantum ibi veri et boni: et quod ad caeteras cum iis, sunt angelorum et spirituum, qui reguntur, et ordinantur a Domino, ad usus et fines. 1748, 20 Maj.
Vide etiam in sequenti de cogitatione. - Ex simili communi fere, reguntur alii aliter, quivis secundum suam naturam ac indolem, sed usque tamen intra limites ejus, sic ut extra vagari nequeant, nam commune praescribit limites; quae observata per experientiam variam in spiritibus, quorum quidam tunc quasi angebantur, dicebantque se esse quasi in vinculis, quia reflectebatur super ea, quae reflexio etiam pariebat sphaeram communem, quam sustinere nequeunt, quia reflectitur super eorum vitiosa. 1748, 20 Maj.
- De cogitatione hominis, quam lenta et obscura
Notum est quod homo cogitare possit in minuto temporis, quod per loquelam et scriptum exprimere nequeat intra aliquod spatium horae; cum enim cogitat, concludit omnia sub idea communi, quae regnat, et ei convenienter fluunt ex memoria, ea, quae concordant, et sunt partes communis ejus ideae, usque communis talis est, ut videat consequentium seriem, tametsi obscure, usque videt, connectit, quia concludit, inde quoque constare potest, quale est commune, quod regit singularia.
- Sed commune hoc, quod homini apparet tam citum et momentaneum, usque in se est tam lentum, ut angeli interioris coeli cogitare queant citius et distinctius intra unum momentum, quam homo intra plures horas, et usque tamen obscure, quod dictum est spiritibus, qui indignati valde, et usque tamen est verum, quia confirmatum. 1748, 20 Maj. Differentia usque multa est hominum quoad cogitationes; in quibus clausum est, et plus memoriae, eo minus cogitationis {1} inest, in quibus autem apertum, et plus memoriae interioris, eo plus cogitationis, quia ei {a} inferuntur plura a Domino, secundum Ipsius beneplacitum. 1748, 20 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. cogitationi$
@a h.e. iis$ - Quomodo passiones hominum flectuntur, ut non frangantur
Quid flectere, non frangere hominis affectiones, in quibus ejus vita, cuivis potest esse notum ab experientia, nam amici seu uxores, cum [sui] irascuntur, student, eos mitigare, per varias blanditias et assensiones, usque dum flectitur ita ab iracundia, quod multiplici experientia confirmare quisque posset.
- Hoc apud spiritus adhuc melius potest sciri, quia modis spiritualibus communicationes fiunt, sic ut sciantur affectiones et affectionum effectus, sunt quasi intuitiones earum {1}, et simul perceptiones, tales sunt ideae spirituales; quidam spiritus indignati, cumque iis surriperetur, per modum spiritualem, iracundia, usque remanebat id, quod indignarentur, quod id factum, et non possent irasci; tunc insinuabatur aliquid quod adblandiretur eorum amori, sicut laudis, per modum spiritualem, tunc iracundia ista flectebatur, in consensum, sic ut ira ista recederet, inde ad caetera concludi potest, quomodo se habet, quod Dominus non frangat hominis cupiditates, sed flectat, tum, quod permittatur homini quandoque a concupiscentiis suis duci, usque tandem {2} flectuntur mirabiliter in bonum. 1748, 20 Maj.
@1 J.F.I. Tafel eorum$
@2 ms. tanem; J.F.I. Tafel tamen$
Quod tribuatur Domino malum
2012a. Nihil communius est in Verbo, quam quod malum, sicut ira, vindicta, et similia tribuantur Jehovae, cum tamen res se nequaquam ita habet: sed causa est, quum homo non plus scit, quam quod Jehovah regat universum, sic non, quomodo permittit mala, et indefinita talia, tunc ex simplici, communissima, et obscurissima tali idea, nihil aliud resultat, quam quod etiam Jehovah faciat malum, sicut multis in locis in Verbo legitur.
- Causa autem apud improbos est, quod omnia mala a se derivent, et Jehovam incusant, quod fere continuum est {a}, tam ex causa quod quidam non aliter sciunt, quia ita persuasi in vita, tum quod non penetrent ultra, sic non ad permissiones, quales sunt, et unde; quidam autem ex mera malitia, quod per multam experientiam discere mihi datum, nam permultoties, cum aliquid mali accideret, Domino dederunt culpam, quae eorum cogitationes mecum communicatae sunt. 1748, 20 Maj.
@a h.e. constanter fit$ - Quod omnium varietas sit
Perplurimi et fere omnes persuasi sunt, quod infernum sit simile unicuique, et quod coelum sit simile unicuique, ita includunt ea, in idea communissima, et obscurissima, proinde praecludunt sibi viam ad sciendum, quid infernum, et quid coelum; cum tamen tam indefinitae varietates sint tam in inferno, quam in coelo, ut nusquam una anima [sit], si vel in aeternum multiplicarentur, quae simile habet, quae in inferno, infernum, et quae in coelo, coelum, sed cum indefinita varietate, imo cum indefinita variatione varietatum, etiam in aeternum.
- Ita nequaquam dari potest una anima prorsus similis alteri, quod etiam discere mihi datum etiam per id: cum cogitarem, spirituali idea, quod si bina essent una, non potuissent sibi esse distincte, sed unum-cum {1} inquam cogitarem solum, quod si plura essent unum-tunc {2} mundus spirituum, et coelum angelicum id abhorruit, ita contrariatur rerum veritati! {3} 1748, 20 Maj.
@1 ms. unum, cum$
@2 ms. unum, tunc$
@3 ms. veritati$ - Sed omne unum formatur ex harmonia plurium, et tale unum est, qualis harmonia, imo {1} nec dari usquam potest unum absolute, sed unum harmonicum. 1748, 20 Maj.
@1 ms. harmonium (sic!) imo$ - De dracone
Descriptus est, ut reor, prius [487, 501-08, 526, 538, 634], nempe quod se in plures formas convertere possit, nempe apparere sicut angelus bonus, flere et quasi resipiscere {1}, nec aliter tunc apparet, imo loqui cum aliis spiritibus, ut mecum, indifferenter, et simul tunc cum aliis nectere dolos, sed usque id auditur ex indifferentia ejus loquelae, in qua aliquid absentiae inest, et alia similia.
@1 ms. resipisere$
2017a. Sed quod is non {1} inde deturbatur, quod momento fieri potest, et saepius factum, in causa est, quod qui eum adorant in mundo, post vitam corporis, seu post {2} mortem corporis, similes sibi sunt in altera, nec sciunt aliter, quam [quod] {3} vivant in corpore, sic ut stupescant, si quis aliter iis dicat, ii tunc in suis animis habent venerationem pro eo sicut pro idolo, quare iis permittitur {4} eum adire, primum, nam cupiditates et falsitates non momento auferuntur, quia in tali statu sunt animae-sic {5} enim frangerentur-sed {6} successive, ideo toleratur, et permittitur, inde tandem sensim educuntur, ad alia loca; nec se res aliter habet ac cum gentilibus, qui quoque sua idola adeunt, sed ab iis, secundum status vitae eorum in mundo, evocantur, ut primum corporeum tale abrasum est. 1748, 20 Maj.
@1 ms. toleretur in coelo, non$
@2 ms. portem$
@3 sic J.F.I. Tafel$
@4 sic J.F.I. Tafel; ms. permittuntur$
@5 ms. animae, sic$
@6 ms. frangerentur, sed$
- Id familiarissimum ei est, sicut quoque malis spiritibus, quod continue persequantur fideles, seu continue eos impugnent, blasphement, et injurias iis faciant, quantum permittitur, fideles vero nusquam eum laedunt; queritur, sicut nunc questus est, quod ita infestaretur ab iis qui in fide vera sunt, cui responsum datum, quod iis nusquam eum infestant, sed is contra, quovis momento infestat et impugnat, super quo ruminatur, ac nescit quid dicat, quia agnoscit; sic is in causa sui damni est. 1748, 20 Maj.
- Differentia status hominum et spirituum in genere
Sunt multae differentiae status spirituum et eorundem cum fuerunt homines, de quibus passim; hic modo memorandum, quod homines objecta sensuum habent, quae sensus eorum internos movent, mutant, flectunt, in spiritibus non ita: quod homines in societatibus vivant, et quidem talibus, quibus associantur variis ex causis, ita quae non similes sunt, sed dissimiles, aliter spiritus, qui associantur similibus. Homines memoria corporea gaudent, ex qua suamet capiunt, non ita spiritus. Homines quoque ventura ex praeteritis volvunt, non ita spiritus, qui nec praeteritorum memoriam habent, nisi dum propter certos fines excitatur. Homines non penetrant multum, spiritus vero multo magis, cogitata aliorum, sed cum discrimine, vident sic {1} in aliis quae ab iis fluunt. Hominum cogitationes alligatae sunt, sicut substantiae organicae eorum, corporeis, non ita spiritus. 1748, 20 Maj.
@1 ms. vident, sic$
- Quod Dominus regat omnia et singula
Cum spiritibus malis loquutus, qui sibi volunt omnes vindicare regimen omnium et singulorum, et tunc percepi circum me innumeros spiritus, qui omnes aliquid contribuebant ad cogitationes et earum series, quae tamen erant, sicut solitae {1}, in serie et in nexu, tunc idea spirituali percipiebam, cum tot ac innumeri essent, qui omnes concurrunt ad cogitationes, et eae in serie sunt, quod non aliter esse possit, quam quod unus regeret omnes, et disponeret in series, ac caeteri, qui dissentiunt continue, et repugnant, concordare debeant, sic ut tot repugnantiae usque nihil impedirent, et nisi unus, Qui est Dominus, quia in Ipsum est fides, quod nihil usquam cogitari potuisset, sed ex tam permultis imo innumeris {2} variis, turba, chaos, et nihil existeret; quod ii non aliter quam agnoscere potuerunt, quia idem idea spirituali videre dabatur; inde sciri potest, quod Dominus regat omnia tam communia, quam singularissima, et absque Ipsius regimine, totum caderet; qui sibi vindicabant regimen, quia unus alteri oppositus, regerebant, quod ii possent; responsum, quis eos regit, qui legionum legiones sunt, sibi mutuo contrariae? nam odium regit omnes, quia amor sui. 1748, 21 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. erat…solita$
@2 ms. inmeris$
- Quod Dominus unicuique dare posset, idea spirituali intueri res interiores
Putabant quidam spiritus, quod ego solus ita essem, ut idea spirituali intueri possem res interiores, et esse sicut spiritus, et inde conjectaaunt, ut solitum iis, sinistrum; sed iis dicebatur, quod omnes tales esse potuissent, si Dominus ita vellet, imo qui stupidissimi sunt, et in memoriam mihi revocabatur quidam stupidus, ante plures annos, qui certis temporibus quasi concionabatur, et quae nusquam alioquin scire et reminisci potuit, tunc in mentem ejus vocabantur. Praeterea per experientiam mihi ostendebatur tunc, quod ablata idea spirituali, essem prorsus sicut alius in cogitatione, quod mirabantur, et quod secundum beneplacitum Domini, aperiretur, non solum penes me, sed etiam penes omnes spiritus, apud quos, beneplacet Domino; praeterea per experientiam prius didici, quod spiritus, in similem statum redacti, communicarent mecum talia quae penes eos essent, sic ut non scirem aliter, quam quod ego id scivissem, et sic quod reminiscerer, cum tamen postea cognovi, quod esset spirituum operatio in me, sicut est hominis in spiritus, qui putant se scire quod homo [scit], erat sic mutatum; ex his et pluribus aliis concludi potest, quod omnibus {1}, quibuscunque beneplacet Domino, aperiri mens queat, ut idea spirituali intueatur res; et quidem secundum ordinem apud eos, qui in fide sunt; modo extraordinario et miraculose apud eos, qui non in fide.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. omnes$
- Confirmabatur adhuc per spiritum propheticum in Ecclesia repraesentativa, qui dabatur, cuicunque Domino beneplacuit, ita 70 senioribus a spiritu Mosis, qui prophetabant [Num. XI: 25], ita Saul prophetabat [I Sam. X: 10, XIX: 24], qui spiritus propheticus non alius erat, quam ut sub ignotis iis verbis et {1} modis loquerentur et agerent, quae externa erant, sed significabant interna, ita nunc, si Domino beneplacet, dari similiter potest spiritus, et quidem intuens interiora, quia hodie in cognitionibus magis sunt, et in fide veritatum, nam homo est spiritus, sunt modo corporea, quibus spiritualia irretita sunt, quae impediunt, quibus mortificatis, seu separatis, spiritualium reliquiae sic excitari possunt. 1748, 20 Maj.
@1 ms. verbis, et$ - [–]
- Quomodo temperantur Passiones spirituum
{1} Quidam spiritus erat in cupiditate aliquid habendi, qua quasi ardebat, sed non ita penetrabat ad perceptionem meam, sicut alioquin, sed ad visum internum; apparebat sicut sphaera aliquantum accensa, quae erat sphaera cupiditatis, in qua is tenebatur, nec mihi tunc apparebat aliter quam exiguissimum quid in sphaera ista quasi natans, erat sphaera cupiditatis circumfusa, is in eo statu lamentabatur, quod summo dolore esset, quod non nancisceretur id quod cuperet, putabam eum periturum, tunc sphaera alia subtilior intrabat a Domino, quae erat sphaera usuum, inde ejus dolor mitigabatur, quod is fassus, quod consolationem acciperet, et sic in gradum quo radii sphaerae usuum intrabant {2}, ita doctus quod nihil concupisci debeat nisi ex usu, et quod usus affectionem excitare oporteat.
@1 2023 deest$
@2 sic J.F.I. Tafel; ms. intrabat$
- {1} Praeterea cupiditates quorundam habendi absque usu, quas defendunt postea, fingendo sibi usus, quoque communicatae sunt, quod familiare faeminis, de qua re cum iis loquebar. 1748, 20 Maj.
@1 sic J.F.I. Tafel forte quia in indice sub Cupiditas, Sphaera, Usus, as 2024, 2025 refertur$ - Quod homines pejores feris sint
Cum spiritibus, hodie, ac prius [1063] loquutus sum, de genere humano, quod pejores feris sint, quia inversum ordinem vivunt homines, ferae autem secundum ordinem: homines enim omnem societatem sui causa exstirpare amant, ferae autem non ita, nisi quaedam species famis causa, quibus quoque datae sunt bestiae in cibum secundum ordinem: verbo multis demonstrari potest, quod humanum [genus] {1} multo pejus sit feris sylvae immanibus ex se, quando exuti vinculis sibi relinquuntur.
@1 sic J.F.I. Tafel$
- Quod ferae immanes quoque secundum ordinemmeis impressum vivant, non contra eum, constare potest ex eo, quod talis eorum anima est, et talis inde natura, quare secundum ordinem, at homo ejus anima est, seu intimius ac intimum ejus est, ut quisque amet proximum sicut semet, at interius seu mens naturalis, et corporea ejus, prorsus contraria sunt, non amat, sed destruere cupit omnes qui proximi dici possunt, et quo magis proximi, eo magis; quare non secundum animae eorum ordinem, ita contra omnem, prorsus contrario modo ac ferae; quare, ut dixi spiritibus, si mens naturalis hominis esset sicut ferae, tunc bene foret {1}, sed multo pejor {2} [est] ferae; quod spiritus audiverunt, et tacent. 1748, 21 Maj.
@1 ms. feret ut apparet; J.F.I. Tafel fieret, sed vide indicem ad Amor, Ordo, et Odium$
@2 ms. pejus$ - Quaedam species ferarum et piscium, ejusdem generis et speciei {1} feras et pisces comedunt, sed id famis causa, iis datae sunt in cibum, ne multiplicarentur nimis, sed cum satiatae sunt, quiescunt; homo quo plus sanguinis effundit, quo plus ex opibus proximorum corradit, eo plus cupit, nusquam satiatur, augetur et crescit fames, usque ut coelum possidere cuperet, quod est in minima scintilla amoris sui. 1748, 21 Maj.
@1 ms. specie$ - Inde constare potest, quod omnes qui homines fuerunt et sunt {1}, retro tendant, seu quod idem est, deorsum tendant, proinde ad infernum; nisi Dominus tolleret eos ab inferno, omnes illuc praecipites caderent, quod etiam dictum spiritibus, tacent. 1748, 21 Maj.
@1 ms. sent$ - De quodam qui nuper decessit
Quidam ad me venit vespera, qui mecum loquutus est, et ex signis constare potuit, quod nuper e terra venit, et sicut {a} tunc spiritus, qui sunt avidi sciendi, varie volebant explorare qualis esset, et si aliquid non concordaret, illico eum infestare volebant, sed toties prohibebantur, sic ut defenderetur continue, et quidem praecipue ex ea causa, quod peregrinus, quibus bonum facere mandatum est, ideo boni sppritus, et angeli, a Domino, tutati sunt eum, quamvis [spiritus] variis modis eum sibi associare vellent, et sic malum ei afferre, ut solitum, imo suis artibus usi, sed in vanum. Is erat primum supra {1} caput, postea sub cerebello; ut non scire inde potuerint, qualis.
@1 J.F.I. Tafel super$
@a forte pro quia vel quoniam$
- Primum nesciebat ubinam esset, putans se in mundo, prorsus, sicut viveret in corpore, nam tales sunt omnes animae, recens a vita corporis, quia non datur iis reflexio,
(2032.) loci, temporis, objectorum sensus, et plura, de quibus alibi [735, 1243, 1718, 1903-04, 1939], ut inde scire possent, quod in altera vita, solum quod vivant sicut in corpore, et cogitent similiter. - [Vide 2031]
- Cumque ei dein datum esset scire, quod in altera vita, et quod nunc non haberet quicquam, ut domum, opes, et similia, sed quod esset in alio quasi regno, ubi privatus omnibus, quae habuit in vita, tunc quadam anxietate affectus, nesciebat quo se conferret, quu habitaret, et similia, ei dictum, quod Solus Dominus ei et omnibus prospiciat similia.
- Tunc relictus est suis cogitationibus, ut cogitaret sicut in corpore, quid tunc faceret, quia absque omnibus iis quibus potuisset vivere, et quia in societate bonorum spirituum, et angelorum, dirigebantur ejus cogitationes ita, ut nihil tamen mali, ex quo mali spiritus causam eum infestandi haberent, cogitaret, quod diu persistebat; ita observatum, quod animae prorsus cogitent sicut solent in corpore, ex iis exploratum est, quod esse potuit in societate bonorum, et quod homo fuerit, qui in fide in Dominum.
- Tunc tametsi spiritus mali eum continue infestare vellent, et eum in societates suas arcessere, et suis artibus eripere onis, usque tamen tutatus est; et permissum erat malis continue talia machinari, usque ad timorem et aliqualem ejus angustiam, sicut fieri solet iis qui in fide, ut inde sciant, quod Dominus Solus tutetur eos; nam absque tali timore et anxietate, vix id agnoscunt, etc.
- Postea idem in locum alium translatus est, et quidem in provinciam cordis, et ibi spiritus boni et angeli multa sollicitudine et cura eum tutati {1}, ut absconderetur a malis, utque nescirent mali, ubinam esset, id commissum erat angelis, qui tunc in sollicitudine ista erant, et omnibus modis eum tutati, et secundum ideas spirituales, eum circum quasi cinxerunt, et plura ex sollicita cura egerunt, inde scire dabatur, quomodo angeli tutantur animas bonas, et ii similiter tunc formantur, ut in miseratione sint.
@1 sic J.F.I. Tafel; ms. tutata$ - Tunc quoque ii ei omnem operam praestabant, et quicquid usquam optare et cogitatione desiderare dabatur, id ei dabant, sic omnia quaecunque cogitare et optare potuit, nam dare possunt quicquid optant, nam repraesentari talia possunt, et ei videntur ita esse, prorsus quasi ea haberet in mundo, nam bonorum possessiones in mundo, nihil est nisi imaginativum, cumque imaginatio, usque ad plenum, et ad oculum ea possidet, tunccsimiliter ac in mundo, possidet, et iis delectatur.
- Postea relictus suis cogitationibus, cogitare coepit, quomodo tantam gratiam rependere posset, ex quibus constare potest, quod anima ista, a Domino ductus fuerit, et quod fere statim post vitam corporis, inter coelestes veniat. 1748, 22 Maj.
- Ex oratione Domini {1}, quam mecum oravit, percepi, quod usque non magis quam sensum literalem habuerit, sic in simplicitate et in fide oraverit, et quod usque aperiri ejus interiora statim in altera vita potuissent. 1748, 22 Maj.
@1 in ms. Dominica in Domini emendatum$ - Quod critici nihil intelligant prae aliis qui non critici sunt
Aliquoties mihi ostensum est, quod critici, seu qui gnarissimi fuerunt Linguae alicujus, ut Hebraicae, imo qui lexica concinnarunt, et translatores Mosis et prophetarum, multo minus intellexerint quam qui non critici fuerunt-nam {1} verborum inspectio id secum habet, ut distrahatur mens a sensibus, et haereat in verbis-et {2} cum aliquam significationem alicujus verbi arripuerint, eam arripuerint, nihil solliciti de sensu, quem usque impellere potuerunt, et vi urgere, ut coincidat, quod posita significatione literae mille modis facere solent, haec per vivam experientiam mihi ostensa sunt. 1748, 22 Maj.
@1 ms. fuerunt; nam$
@2 ms. verbis, et$
- Exinde fluit, quod non solum minus intelligant spiritualia, quia materialibus ideis seu vocibus inhaerent, sed etiam quidam in Verbo Domini, seduci queant, dum ex solis vocibus alium sensum arripiunt, et eum ex amore sui defendunt, et torquent, nam posita significatione vocis, torquent inde sensum, quod mille modis fieri potest, inde ideae spirituales mixtae materialibus, falsae, quae in altera vita iis sunt impedimento, et damno, quia falsitates inhaerentes {1} ideis materialibus, discutiendae. 1748, 22 Maj.
@1 J.F.I. Tafel inhaerent$ - De animabus, qui in fide, [quod] {1} statim in altera vita interesse queant coelestibus