4545 [a]. De ordine quoad conscientiam
Primum planum est intimum rationalis est[que] perceptionis ita amoris in Dominum, proinde boni et boni veri. Alterum planum est medium rationalis, estque conscientiae boni et veri; ita pietatis, et est Ecclesiae ac Regni Domini. Tertium planum est conscientiae justi et recti: ita functionis in vita civili; proinde societatis et communis boni, est inferioris rationalis. Quartum planum est honesti et decori: ita conversationis, proinde inter amicos et notos, est corporei facultatis. Haec plana possunt conjuncta esse, et interius influere in exterius, et tunc planum ultimum nempe honesti et decori est bonum, quia a sua origine influit.
4546 [a]. At cum separatur planum exterius ab interiori, ut honestum appareat, aut sit honoris, famae, lucri, vitae, legum causa, non ex interiore, tunc est simulatorium et nihil valet. Hoc apperceptum.
4547 [a]. Conscientia absque charitate erga proximum non datur; homo in tam obscura perceptione et idea est, ut non scire possit, num charitatem habet, quia affectionem non ita sentit, nec si habeat, reflectit super id, sed cognoscitur ex zelo ejus erga bonum et verum, et erga justum et rectum; si in zelo est, tunc charitatem habet, nempe in zelo puniendi malos ob finem ut boni fiant, utque boni non laedantur, et ut commune seu publicum liberetur a talibus, tunc enim charitatem habet, tametsi non ita apparet, nec ipse hoc scire potest.
4548 [a]. De cujusdam sphaera, quae ex more solito venenosos sales contra alios effundebat
Gust. Benz.
Erat quidam in vita corporis qui potuit tales sales contra alios effundere, ut non possent responderi, quia ita illos flectebat, ut is ad quem effundebat quasi stupidus factus, et iratus quod non retorquere potuit; attraxit hoc ex naturali indole familiari aequivocis et similibus alios laedere, sed is quia putabat se aliis eruditiorem esse, inspirabatur tales sales effundere, quorum unus ostendebatur, nempe quod potuisset sensa animi mei bene recipere, sed nesciret ubinam illa reponeret ita subsannando.
4549 [a]. Ejus sphaera ostensa quod volveretur circum eum sicut volumen in longum extensum, secundum voluminis rotundum, num ad se inflecteret se, non mihi visum, similiter etiam horizontali volumine circum eum: talis sphaera ejus fuit, non visa prius, volumen erat quasi aereum quid; appercipiebatur quod esset ab illis qui contemserint alios prae se, et qui non bene de aliis cogitaverint.
4550 [a]. Memoria qualis in altera vita
Loquutus cum spiritibus de memoria, quod nempe linguae ita memoria vocum non sit [iis], nec memoria scientiarum quatenus sunt res memoriae, sed quicquid per linguas et scientias didicerunt, spectantia aequum et bonum; ita nec theologica quatenus sunt res memoriae.
4551 [a]. De crudelitate aliquorum per ignem et stuppam phantasia
Quidam exercent eam crudelitatem per phantasiam, quod candelam quasi ardentem habeant, et ea circumcirca urant alios, quibus inducere tentant sensationem quasi corpoream; quidam accendunt stuppam, et ea urunt alios per phantasias etiam inducentes sensum.
4552 [a]. Quidam talem stuppam habebat et circumferebat, sed stuppae ignis vertebatur in ejus palmam et in ejus digitum, clamabat is quod graviter adustus esset: inde constare potest, quomodo per phantasias talia induci possint, nisi liberentur a Domino.
4553 [a]. Ideae
Ideae quae sunt memoriae sunt variae, sicut idea personae, nempe quicquid [quis] audivit de eo, vidit apud eum, dum loquutus cum eo observavit, quid cogitavit de eo, tam quae bene quam quae male, omnes remanent, et plura quam usquam novit, quae ei apparuerunt sicut inobservata; omnes illae ideae remanent, et sistuntur in altera vita simul, dum cogitatur de aliquo, sed usque ita quod cum bene cogitatur de illo, tunc mala quasi rejiciantur circum, cum mala, tunc bona rejiciantur circum; ita simul millia, simul seu momento sistuntur, et apparent coram bonis spiritibus et angelis, aut etiam percipiuntur: quare qui non nisi quam male cogitarunt de hominibus non possunt aliter quam mala cogitare de illis, qui bene non possunt aliter quam bene, et sic porro.
4554 [a]. Ideae quoque locorum simul sistuntur, et cum iis omnium quae contigerunt ibi, quae contigerunt ibi adhaerent memoriae loci, ac sistuntur simul: ita millia simul.
4555 [a]. Ideae rerum similiter, sicut rerum scientiarum, et talium quicquid didicit et cogitavit de ea re, simul sistitur, ita plenius cum plura captavit de tali re.
4556 [a]. Quod plura intrent ideas quam homo capit, ostensum per id quod cum in platea urbis ambulavit, et in luco, dictum quod illa quae leviter oculo perstrinxi, et vix observavi modo umbratiliter, usque adhaereant, et revocari possint; ita de personis et de rebus.
4557 [a]. Spiritus per ideas inter se loquuntur, et cum iis multoties per ideas loquutus, et tunc minuto secundo, seu minuto pulsus pronuntiant omnia quae sentiunt de aliqua re, quae enuntiare non potuerunt ad captum vix per semihorium tempus, ita perplura ordine, et hoc cito et in nexu, quod incredibile, suntque ideae pleniores et pleniores secundum memoriam eorum interiorem formatam.
4558 [a]. Non magis opus habui quam cogitare de persona idea ejus qualitatis, simul loci, dignitatis, et alius rei, absque idea faciei, corporis, et talium quibus describitur voce humana, minus nomen, ac illico agnoscebant et sciebant quis esset, et qualis in mea cogitatione.
4559 [a]. Similiter de regnis, urbibus, et similibus.
4560 [a]. Praeter quod idea obscura quasi simultanea cogitavi de aliqua re, in qua idea erat nihil nisi obscurum, sed spiritus appercipiebant ea manifeste, quia quasi legere possunt ea quae subtiliora apud me in memoria sunt, me nesciente, ita implere et elucidare ea, quae apud me obscurum.
4561 [a]. De Paulo
Paulus dum vixit nihil cogitavit de altera vita quam mundane; gloriam mundanam putabat ibi fore, nesciens quid esset gloria coelestis, et num esset aliquid, et putavit sic quod is esset qui introduceret omnes in coelum, et quod Dominus acceptaret eos a semet; praeter quod meruisse prae aliis putavit; propter eam gloriam nempe mundanam, ut maximus esset, subiit tot pericula et punitiones, ita ex alia causa, quam Dominus docuit, quod nempe qui maximus esse vellet is non intraret, sed qui minimus, et quod ultimi erunt primi [Matth XVIII: 1-4, XIX: 30, XX: 16, XXII: 11; Marc. IX: 34-35, X: 31; Luc. IX: 46-48, XIII: 30, XXII: 24-26]. Inde est, quod is se consociavit aliquoties malis spiritibus et diabolis, ut sibi seorsum coelum infernale faceret, inde est, quod interiora Verbi rejiciat, quia sunt contra gloriam mundanam, et contra meritum.
4562 [a]. Habere secum sibi videtur chartam, et quod observat, inscribit, sed modus quo inscribit mihi ostensus, nempe per lineas circumductas ad fines, fortassis talis scriptura apud eos respondet eorum linguae, hoc ei licet, ut quae observanda melius ejus memoriae imprimantur; quod revideat illa, non scio, si revideat fortassis tunc aliqua revocantur in memoria ei conducibilia. Paulo demum data habitatio per se supra ad sinistrum, sed usque per vices voluit tumultuari, tandem inferius delatus est, ubi nescit quod fuerit Paulus.
4563 [a]. Quod mali spiritus rationalitatem habeant
Miratus quod mali spiritus etiam percipere possint quid bonum et verum, ac plane convinci usque ad confessionem quod hoc bonum et verum sit, tam morale quam spirituale; et hoc secundum dotem quam habuerunt in vita corporis. Putavi inde quod ii essent boni, vel quod boni fieri possent, sed cum ex illo statu elapsi sunt, et redierunt in vitam mali, seu in naturam suam, fuerunt diaboli, et quidam inter pessimos: sic ut facultas sciendi sit separatum quid, per quam possunt percipere bonum et verum, et quia non se conjungit hoc cum vita eorum mala, ideo separatur ab iis, cum in vitam mali redeunt. Inde est quod pessimi infernales possint quandoque tam bene ratiocinari imo producere vera, cum in eo statu, ac boni, sed usque sunt infernales, sicut Ad. Lej. qui inter pessimos infernales, is quandoque ita hausit vera per deductiones ex naturalibus, ut prorsus convinceretur, sed usque inter pessimos infernales.
4564 [a]. De urina
Correspondentia
Ad. Lej. inter pessimos infernales quoties cogitatum de urina, recidit in principia sua scandalosa, quae correspondebant vitae ejus, ex quibus principiis infanda existebant, non principia, sed nefanda alia: et hoc saepius, a quibus nec potuit abstineri, nisi per torturas cum perstaret: sic urina solum facit ut in talia principia nefanda cadat, nam talia correspondent.
4565 [a]. De Sanctis: Antonius, Ignatius, Franc. Xaverius
Agneta
Loquutus cum Antonio de Padua, et instructus quod in vita corporis plura testimonia vitae sanctae collegerit, quae remanerent post mortem, et quae amicis commiserit cum spe quod iis auxilium ferret si sanctus fieret. Est subtilis spiritus, non vult ut manifestum sit adorari, sed usque animo tenet, quod adorari debeat, sic occultis modis intendit id, novit si manifestet quod in infernum detruderetur, sed ei dictum, quod tales astutiae vertantur in stupida ac infernalia graviora, et quod agere debeat sincero corde.
4566 [a]. Antonius supra caput adstitit, et faciebat quod nequaquam loqui possem, tollendo principium ideae loquelae, ita subtilior spiritus erat quam alii, faciebat ut nequicquam possem exurgere aliquid vocis. Dictum quod talem magiam edoctus quod intraret sic in spirituum ideas, et eas duceret occulte quo vellet, ita ad sui admirationem et adorationem. Dicebat quod etiam ducere posset hominem, sed responsum quod sues et porcos ducat non homines, missus etiam est in porcum ut regeret eum, in porcum nempe in quam per phantasias versus qui obscoenis adulteriorum se polluerit, et similis factus: ex causa etiam quia magia interior non sunt nisi adulteria interiora, nam talia producit.
4567 [a]. Videtur quod Antonius ministerio alborum Jesuitarum utatur, de quibus infra.
4568 [a]. Antonius influxum habuit in linguae interiora nempe in fibras musculares: interior magia ostensa qualis esset, nempe quod sit occultum odium contra Dominum et contra innocentes. Missus est in infernum profunde inter prophanos, et postea elevatus, et cum eo tunc loquuti quos deceperat; et increpatus quod talis, sed usque tentabat eos fallere.
4569 [a]. Antonius etiam per phantasias se divinum fecit, sed per phantasiam ideae vocalis, se circumdando; sed tunc versus est in teterrimum animal venenosum et dejectus in infernum.
4570 [a]. Franciscus Xaverius, alter Jesuitarum pater, sub natibus profunde apparuit, erat adhuc subtilior magicus, operando per amorem conjugialem et innocentiam prophane, et multum clandestine: urethrae interiora.
4571 [a]. Forte alius.
Ignatius, erat antrorsus supra, Jesuitarum pater, subtilis fuit, sed non aliter potui appercipere, quam quod bonus fuerit, non volens, nec intentio ejus fuerit, ut tales essent; fugiebat adorationem, se faciendo spurcum usque ad suem.
4572 [a]. Agneta Parisiensium, est ad dextrum inter faeminas probas, quae eam amant: quoties adorant, dicit quod sit spurca, et versa est in spurcum quoddam, et sic tandem recepta ab illis in societate.
4573 [a]. De Jesuitis albis
Sunt Jesuitae qui omnia obtinere voluerunt in vita corporis per preces, ut sic aliis imperarent in vita corporis, et in altera, sic ut preces essent fine sui, orando suo modo ex libris suis qui in quotidiano usu, quos quotidie legunt, secundum ordinationem Ecclesiasticam: ii apparent parvi, candido amictu, antrorsum prope terram paulo ad sinistrum, descendunt in suum infernum per scalas, et ascendunt per scalas, sicut repraesentantur angeli visi per scalam Jacobo [Gen. XXVIII: 12] ; ascendebant et tunc visi stantes ordine cum libris in manibus legendo. Illi possunt decipere insontes; sed quia lectio et oratio spectat semet, inde concludi potest quales sunt, tum quod se justos esse putent a semet.
4574 [a]. De spiritibus qui adimunt cogitandi vitam aliis
Sunt spiritus, qui in mundo conversati sunt cum aliis absque ullo fine alio, nec jucundo, quam quod adsint, nulla alia vita praediti; sunt duplicis generis, quidam audiunt alios loquentes absque fine aliquo quam ut audiant, quidam loquuntur ita, absque fine aliquo, quam ut excitent et recitent ea quae sciunt ab altero; sunt distincti, qui audiunt superne, antrorsum paulo ad sinistrum, [et] qui loquuntur inferius propius ad caput: quoties loquuti primum indigestionis quoddam ventriculi subiit, sic ut stomachum tetre afficerent, tum simul demserunt aliis et mihi omnem vitam cogitationis; quia absque fine et usu; in fine et usu est vita, et talis vita; cum videbant aliquid quod alii percipiebant vel quod dicere vellem, illi interrogabant id: praeterea non mali, sed sunt molestissimi.
4575 [a]. De repraesentatione forcipis
Magicum
Supra caput satis alte, arte magica repraesentabatur forceps (sax)*, et nesciebam quid significaret, sed instruebar quod quamdiu forceps ibi apparet aperta vulva pertinaciter appercipiatur, tunc enim infernales sunt in phantasia tali, inde forceps apparet, estque magicum.
* = forfices (vox suecica)
4576 [a]. De repraesentatione humeri
Magicum
Magice etiam repraesentantur humeri, lati sinistrorsum et dextrorsum, sicut humeri hominis, hoc ad dextrum plano humeri humani; apparent sicut nudi asserini, qui cum apparent, indicium est quod magi cogitent de reflectendis illis quae alii cogitant et loquelae aliunde, cum loquutus fui, tunc movebatur humerus dexter, et sic reflectebantur ideae cogitationis et loquelae aliunde seu ad alios, nec dirigebatur versus eum ad quem loquutus: cum hoc intendunt magi, tales humeri ibi loci sistuntur.
4577 [a]. Nota characteristica malorum et bonorum
Nota characteristica malorum est quod ideae eorum cogitationis et loquelae inchoare soleant a bono, sed desinunt in malum; at bonorum, quod ideae eorum cogitationis et loquelae inchoare possint a malo sed desinunt in bonum: nam apud malos malum est universaliter regnans, inde illuc flectuntur; at apud bonos, est bonum universaliter regnans, ideo flectuntur illuc ideae; universaliter regnans est finis, et affirmativum, ut planum ad quod.
4578 [a]. Quam futiles scientiae hodiernae sunt, ex quibus sapientes audiunt
Cum spiritibus loquutus de scientiis hodiernis, ex quibus sapientes videntur: in genere scientiae non aliud sunt quam media sapiendi, seu rationale suum formandi, sicut linguae sunt media cogitationes depromendi, qui in veris sunt, per scientias possunt sibi comparare confirmantia multa, et sic implere ideas, qui in falsis possunt etiam per easdem scientias confirmantia habere, et sic ideas falsis implere. Scientiae utiles sunt Physica, optica, chymica, pharmaceutica, anatomica, mathematica, astronomica, architectonica, Botanica, metallica, historica, regnorum regimina et similia, ex quibus omnibus ut mediis quisque potest rationalis fieri: sed sunt quaedam quae prorsus destruunt facultatem cogitandi, et deperdunt rationale, sicut scholastica, cum nempe unam rem claram fere unicuique intelligibilem per plures terminos scholasticos describere [volunt], usque dum nemo intelligit. Philosophica cum determinatur per series conclusionum a definitionibus terminorum et conclusionibus inde – quae series cum concatenantur sistunt talia quae a nemine intelligi possunt, nec qualis nexus sit – demunt omnem rationem, cum tamen nihil aliud involvunt, quam quod potest ita simpliciter exponi ut a quolibet possit intelligi. Logica, quae veritates concentrant et determinant in dubia, magis cum per plures una res evolveretur, quae tunc involvitur, ipsum conclusum plane est tale ut absque omni syllogismo intelligibile sit. Se habent haec quoque sicut Geometrica et Algebraica, cum exprimitur, et secundum eas exponitur, ut nec ulli intelligibile sit, tales scientiae, et tales scientiarum applicationes faciunt quod homo amittat sensum communem, et insaniat.
4579 [a]. Hodie tales sapientes audiunt, cum tamen stupidiores sunt simplicissimo, talis est sapientia hodierna, antiqua nusquam talis, haec veritates nudas docebat, et sic potuit [homo] innumera vera scire et cogitare, cum hodie vix aliqua.
4580 [a]. De dubitativo affirmativo, et dubitativo negativo
Miracula
Eram spiritibus pluribus circumstipatus, cum quibus loquutus, volebant ut hoc vel illud fieret, ut inde scirent num potentia Domini tanta sit, ac dicebatur, sed responsum quod hoc potuisset fieri, sed nullius usus forent, cum inde vellent concludere potentiam Domini, sicut ex miraculis: dictum quod quidam spiritus sint in dubitativo affirmativo, quidam in dubitativo negativo, illi possunt convinci, hi autem nunquam, nam semper sibi nova talia formarent, si hoc foret in perpetuum, nam intus negant hoc: causa est, qui in bono vitae fuerunt, illi in principio sunt in dubitativo sed affirmativo, quia ipsum bonum est recipiens affirmativi, seu in ipso bono est facultas recipiendi, quod nesciunt dum in dubitativo, hi possunt per talia, per experientias et per miracula deduci ad affirmativum: sed qui in malo vitae sunt, non possunt, quia malum est recipiens negativi, inde omne tale dubitativum deducitur illuc, et fit successive etiam negativum.
4581 [a]. De Magia
Magicae artes in altera vita sunt tanta abundantia et tanta malitia, ut nusquam describi possit, sciunt ligare se homini, si esset spiritus in altera vita sicut ego, nefandis modis, nempe ligando omnia faciei, oris, capitis, occipitii, ubi sensus communis, intrando in ideas et ligando, et hoc variis modis, astutiis et dolis, dolosis modis fit cum spirali figura, et mirum, etiam ligantur, quod sensibiliter percipitur, nam ligati sunt, ut ducant exteriora memoriae et cogitationis: ratio est quod spiritus et genii qui adsunt, et influunt in tales ideas adsint, et formant circum hominem sphaeram, et adjungunt se infernalibus, ut ab iis ducantur ad cogitandum similiter, praeter quod etiam spiritus adsint, qui putent se esse hominem, per quem etiam communiter operantur: modi magiae talis sunt plures, nec usquam separari possunt, nisi Domini ope et misericordia.
4582 [a]. Invidia
Invidi sunt qui latent infra aliquantum profunde sub provincia scroti, et qui magis invidi sunt, operantur in scrotum, tum in ligamenta versus testiculos.
4583 [a]. Quid pauperes, miseri, peregrini, in carcere, aegroti, pupilli et viduae [Matth. XXV: 35, 36]
Pauperes sunt illi qui sitiunt et esuriunt bona et vera, et sciunt, quod pauca si ulla habeant; nec cupiunt aurum et argentum, sed cuprum et ferrum, putantes quod illis nimia forent, ii donantur etiam illis.
4584 [a]. Miseri in genere sunt omnes tam pauperes, quam peregrini et vincti, cum pauperes spectant vera; miseri spectant bona. Peregrini sunt omnes qui non sciunt vera et bona, qui instruendi, quod est bonum charitatis.
4585 [a]. In carcere sunt omnes qui a malo vincti tenentur et hoc sciunt, ut qui in tentationibus, utplurimum.
4586 [a]. Aegroti sunt illi [qui] anguntur malis et falsis, qui visitandi, ab quibusdam qui solatium afferunt, ab aliis qui medelam.
4587 [a]. Pupilli sunt qui in innocentia. Viduae qui in bono charitatis. Sed haec a Verbo videnda num ita se habeant.
4588 [a]. Tum manci, claudi, caeci, Luc. XIV: 21: tum surdi.
4589 [a]. Quomodo vera fidei intrant ad amorem, et amor illa implet
Sit pro exemplo amare regem vel principem aliquem; amor ille existit et crescit secundum virtutes quas apud eum aestimat et veneratur, ut si misericors sit, si justus, si magnanimus, etc. tunc misericordiae amor in se spectatus intrat amorem illum, tum justitiae amor, tum magnanimitatis, unumquodvis tale nempe misericordia, justitia, magnanimitas, habet apud se venerationem et amorem, omnes illi amores intrant amorem communem, et sic confirmant eum.
4590 [a]. At vero si non talis sit, sed contrarius, et usque amatur quia rex, est amor foedus, et spurcus, ita propter vitia quae amat. Tum si amaretur praeter quod talia possideat, solum quod rex, qualiscunque sit, est amor qui communis, et apud rectos corde mutatur secundum virtutes et harum aestimationes.
4591 [a]. Quod ad Dominum, omnia talia dicuntur vera fidei, quae intrant amorem et confirmant; et sunt solum cognitiones, qualis Dominus, qualis ipse, quale regnum Domini, qualis proximus, et qualis amor, fides absque amore spectata est solum scientia talium.
4592 [a]. Quomodo haec intrant in communem amorem, qui est infantum quasi erga parentes, et confirmant, tum quomodo amore illa imbuuntur, inde nunc constare potest.
4593 [a]. Qui habent amorem erga proximum, non semper habent amorem in Dominum, ut spirituales, sed habent venerationem, et aestimationem, quae confirmatur per vera fidei.
4594 [a]. De illis qui sicut corporei apparent
Quidam visi antrorsum prope, exsurgentes sicut ex profundo, prorsus sicut corporei, criniti, qui sunt tales qui in altera vita redeunt fere in corporea, cum assurgunt apparet instar ensis, qui intendit caput intrare.
4595 [a]. Loquutus cum iis, dicebant, quod omnia et singula appareant illis sicut in corpore forent, similiter illa quae vident et tangunt (Gripenhielm) . Indicium quod corporei fuerint.
4596 [a]. De magia
Cutis
Amor communis erga proximum
Omnes magicae artes enumerare prolixiorum est, nam plures videre datum, tum quomodo alios ligent, sic ut adhaereant; mihi tam quoad faciem, quam quoad sinciput, quam quoad occiput per aliquos dies ita ligati sunt, et hoc magice, ut conquestus sim, nec potui loqui nisi cum iis, sed cogitare absque iis.
4597 [a]. Apparent calli in capitis cute et cranio, quibus se alligarunt, quique dolorem crearunt, forte ut emollirentur, nam correspondent rectis et veris, quae in sinistra parte cranii, quod primum planum emollitionis fuit. Ligationes fiunt ex causa quia tunc spiritus correspondentes associantur, qui tales sunt, ut nihil nisi communia fidei sciant, non particularia, minus singularia, ita qui habuerunt communem amorem erga proximum, absque consideratione quis proximus, et qualis amor, ii hodie in multa abundantia sunt, et a quocunque spiritu doloso, hypocrita et simulatorio se patiuntur seduci: imo nec capiunt quod tales sint, tametsi iis dicitur. Sensuales plerumque sunt, et parum in rationes intrant, constituunt cutem, ii cutem cranii. Loquutus cum iis, dicebant quod nullam sensationem haberent horroris pro facinorosis, modo simulent dulce, et probum; et difficile patiuntur se persuaderi. Tales sunt cum multa differentia, correspondent cuti cranii, variis in locis; alii sunt qui versus occipitium, alii versus sinciput, alii ad facies, alii ad cutem corporis reliquam. Inde constare potest, quam necessarium sit cognitiones recti et veri imbuere et secundum eas agere, et confirmare amorem. Reor quod multi tales in religione Catholica Romana, ubi vera fidei non sciunt, sed quod sint persuadentur a monachis, sed communis est affectio, et hoc ob desiderium salutis animae post mortem.
4598 [a]. Lingua spirituum angelicorum
Bis in paene simili loquela fui in qua spiritus angelici, eram sicut in statu semivigili, et formabatur cogitatio de veris fidei modo inexpressibili, erat visio interior, et describi neutiquam potest verbis.
4599 [a]. Qualis operatio eorum qui communem affectionem habent
Fuerunt qui communem affectionem habebant, in qua non quicquam singulare, demebant vitam quasi corporis, seu inducebant lassitudinem animi, cum quasi lassitudine corporis, et ventriculo aliquam indigestionem, ex causa quia parum vitale in tali affectione communi est; ipsa vita consistit in intelligentia et sapientia veri, quae si abest parum vitale, seu lassitudo est.
4600 [a]. Quod mali spiritus non dispellendi
Aliquamdiu adhaeserunt ideis et affectionibus corporis spiritus diabolici, et aliquoties eos expellere conatus variis modis, sed incassum, experientia inde, quod non expellantur, sed quod decidant a seipsis: sunt contumaces, et jucundum in pugnis capiunt, et aliquantula spes auget jucundum, quare non ita dispelluntur, sed cum reliquuntur tunc a seipsis decidunt.
4601 [a]. De turri
Visa mihi est in statu semivigili turris altitudine communi, sed mox apparuit turris immensa circum circa transtris tabulatis, per quae ascenderetur, tanta altitudine, ut non possit edici, media sui altitudine periit in coelo, sic ut videri non posset, non autem mihi dictum quid significaret, num sic angelorum ascensus in coelos repraesentatus.
4602 [a]. De auricularibus
Sunt spiritus non mali, qui ascendunt intus ad sinistrum latus versus aurem internam, et ibi applicant suam aurem, ut videant quid in mundo spirituum peragatur; dictum quod cum ii assurgunt, et applicant aurem, quod visu tenerer in mundo spirituum, sic ut removeri inde nequeat, de qua re aliquoties conquestus.
4603 [a]. Sermo cum quodam Catholico Romano de eorum sanctis
Loquutus cum quodam spiritu qui fuit ex religione Catholico Romana de sanctis eorum, dicebatur quod sanctos adorent, sicut gentes sua idola, dicebat quod solum venerarentur, et ab exemplis eorum instruerentur, sed dictum quod actualiter procumbant genubus coram iis, precentur ut auxilium ferant, et hoc turmatim in conspectu sacerdotum eorum, et quod non abstrahantur ab iis, nec admoneantur; tum quod preces eorum tales sunt, in eorum sacris libris, ut implorent eos de auxilio. Putabat quod intercederent, et quod illud toleraretur ob populi simplicitatem, sed dictum, quod preces eorum sacrae ita institutae sunt, et quod a monachis persuadeantur ut ita faciant, ex causa lucri et honoris, ostentantes eorum miracula, extollentes ore, et monstrantes in Ecclesia, ut sic ita faciant; ad haec respondere non potuit. Dictum quod pejores sint gentilibus, nam gentiles non sciunt quod idololatria peccatum sit, ii vero sciunt, quare damnantur prius quam illi. Dicebat quod sancti intercedant*, sed dictum quod plures ex sanctis in inferno sunt, prae aliis magici, ac nominati quidam, ut Antonius, Franciscus Xaverius, David, de Paulo etiam sermo fuit, et quod nescirent quid coelum, praeter alia quorum non memini, ut quod notum sit, quod cuivis licitum sit ad Dominum precibus accedere, et quod omnes audiat, et quod Solus qui adorandus.
* imperfectum in ms.
4604 [a]. * De amore conjugiali, et amore mutuo
Qui in vita corporis in amore conjugiali vixerunt, ii simul sunt in altera vita, ex causa quia amor conjugialis est innocentia, ita nihil amoris lascivi una, tametsi nudi sibi appareant.
* paragraphi 4604a-07a in ms. marginaliter linea verticali undulante signatae sunt
4605 [a]. At qui in conjugio alio vixerunt, in quo non fuit amor conjugialis sed amor lasciviae, illi separantur, nam nihil lasciviae toleratur in altera vita; magis separantur illi conjuges, qui se aversati sunt, et adhuc magis qui in odio vixerunt.
4606 [a]. Amor conjugialis talis est, quod velit esse alterius, sic mutuo.
4607 [a]. Amor mutuus est, quod velit melius alteri quam sibi, et sic quod sua (nempe bona) dare velit alteri.
4608 [a]. Qui inspirant ut adorentur
Sunt diaboli prope ad latus sinistrum versus plagam tergalem, qui inspirant aliis, ut dicant quod adorandi, sunt infra sub plano plantae versus calcem, quando alii dicebant, quod peterent eos et faverent, ii tunc inspirabant illud, ii faciunt experte; praeterea qualis illa turba non scio.
4609 [a]. Idea infiniti et aeterni qualis si ex spatio et tempore ideae
Loquutus cum spiritibus etiam de idea infiniti et aeterni ex spatio et tempore, quod prorsus pereat idea illorum, sic ut nulla fiat, et inde incredulitas Divini; proponebatur cogitare de aeterno ante mundi creationem, si tempus insit, nulla ejus idea sit; si cogitamus ex tempore, occurrit finitum illud, quod aliquod principium existentiae Dei, sic quod ortus, aliter ex tempore cogitari nequit. Similiter de spatio extra universum, quod etiam non potest in infinitum dari si ex spatio, nullibi terminus, et sic porro, cum tamen ex eo absurdo nusquam aliquis abducitur nisi dum ei perit idea temporis et spatii; quo penitius in coelum quis elevatur eo magis ab idea temporis et spatii, et quo profundius a coelo, eo magis in ideam temporis et spatii, ita eo plus elongatur ab idea infiniti et aeterni, proinde a fide; tempus et spatium sunt quae finiunt ideas humanas et eas prorsus naturales faciunt, et adhaerent aliis ideas, quod homo nescit, et facit hominem naturalem qui ratiocinatur: similiter se habet cum Divino Humano Domini, cujus ideam finitam capit homo a corporeis in se et aliis, a qua nisi removetur non potest aliter capere ac [quod] Dominus sicut alius homo sit: similiter idea Trium in Deo uno, numerica seu trinum est spatii et temporis, ex humano finita idea capitur sicut trinum separatum, sed secundum angelicam ideam ut unum.
4610 [a]. Principia quomodo frangunt affectiones
Quod principia veri mutent et frangant cupiditates seu jucunda mali, ab experientia mihi notum factum; cum in affectione mali essem, et principia veri insinuata sunt intus, tunc cessare incipiebant jucunda illa, inde cognoscebantur etiam quod essent mala.
4611 [a]. Inde constare potest, quomodo operatur fides, seu cognitio veri in conscientia, et quomodo per vera reformatur homo, nam fidei seu veris insinuatis a Domino inest beatum insensibile spectans beatitudinem aeternam, quae praefertur jucundis malis, inde constare potest quomodo se reformatio habet per vera fidei.
4612 [a]. Etiam affectiones boni vicissim possunt et solent frangi per principia falsi, nempe cum falsum arripit sicut verum; sicut cum quis in amore conjugiali est, et principia captat, quod amare conjugem sit solum obligatio ex pacto, et non praeterea, si quis in hoc falso principio se confirmat, tunc amorem conjugialem destruit et vertit in lascivum, et simul adulteria pro nihilo aestimat, ita in omnibus reliquis, sicut etiam qui principium capit quod pietas et bona charitatis nihil faciant, ex quo principio charitatem et affectionem boni destruit, nec curat amplius vitam, et sic porro.
4613 [a]. Quam fortiter principia operantur constare solum potest ex eo, si qui cibum quam dilexit, credit sibi nocere, tunc ex principio illo abstinet a cibo illo, et tandem aversatur, persuasio si modo capiatur vel intret a quodam medico, quem hoc scire putat: ita in multis aliis, sic ut principia frangant affectiones. Inde constare potest, quantum interest cognitiones veri scire, et credere quod hoc verum sit.
4614 [a]. Quando [quis] principia veri, seu vera fidei habet et accipit, et credit, tunc licet insensibilis est operatio quando vivit in corpore, usque tamen Dominus infundit beatum illis, quod si non percipit in vita corporis, usque in altera vita; et tunc melius quando habitum contraxit, et jucunda mala fugere, et aversari incipit; sed tempore opus est, nam hoc fieri non potest momento; jucunda sic alterare multo tempore opus est, nam illa sunt vitae a pueritia tractae.
4615 [a]. De cultu Dei, quod sit externum quid
Loquutus cum quadam, quam cognovi aliquantulum in vita corporis, et hoc cum perceptione qualis fuit, et sic quales perplures alii sunt, quod nempe cultus Divinus sit externum quid, quod non afficit hominem, sic ut cultus non penetret ad interiora nec ad exteriora ejus, sed quod sit adjectum quoddam externe, quod fit, quia ex infantia assuetum, et quia inde judicatur homo ab aliis, qualis etiam sit, inde cultus eorum, in externis, vix afficiens aliquid, ex ejus interioribus, nempe ejus ideis, minus affectionibus, cum tamen cultus prae aliis afficere debeat hominem, quia inde post mortem vitam habet.
4616 [a]. De ideis
Ideae cogitationis tam obscurae sunt homini, ut nesciat quid ideae, et nesciat quod habeat ideas, causa est quia non reflectit super ea; nec in obscuro illo appercipit quales sunt, et quia non quale appercipitur, nec quid sit novit: cum tamen cogitatio consistat ex meris ideis, inter se distinctis.
4617 [a]. Quam perfectiores sunt ideae cogitationis, quam voces loquelae, constare potest ex eo, quod homo momento possit cogitare plura, quam posset per horam enuntiare aut describere; loquela post mortem distincta est in ideas, et constat ex ideis, quae sunt loco vocum, etiam sonorae inter spiritus, nam sonor inter spiritus correspondet cogitationi, quae per se est tacita loquela, sed audibilis spiritibus. Exinde constat qualis loquela spirituum, quod nempe perfectior loquela humana, sicut est cogitatio prae loquela vocum; datum appercipere qualis sit, quia per ideas cum spiritibus loquutus; etiam quandoque simul cum vocibus, tunc ideae sistebant multo plura quam voces, ac implebant mirabiliter sensum, quandoque sistebant quae enuntiari vocibus non possent.
4618 [a]. Ideae sunt de quovis homine, et de quavis re; captae ex omnibus quae audivit et vidit de homine, et ab omnibus quae cogitavit de illo; haec simul obveniunt homini, cum cogitat de persona, et cum vidit eam, sed omnia simul in obscuro, plerumque est de eodem malum et bonum, quando idea mali removetur bonum, quando idea boni removetur malum, determinatur etiam ad speciem mali aut boni, sed usque omnia simul sunt, diversimode ordinata; quare cum idea talis obvenit in altera vita sistitur persona praesens.
4619 [a]. Similiter est idea rei cujuscunque, quae plenior est, quo plura de eadem re novit, sicut idea coeli, qui astronomiae studuit, ideam coeli multo pleniorem habeat, quam qui nihil praeter quod vidit sidera et solem, habet.
4620 [a]. Ideae mirabiles sunt in altera vita, si urbis non opus est quam cogitare de urbe, et simul de illis quae ibi sunt, illico sciunt quaenam urbs sit: ideae sunt mirabiles in altera vita, formantur per ineffabiles varietates, quae nusquam describi possunt, tum per umbras et luces, per determinationes earum, perque alias variegationes.
4621 [a]. Homo nescit, quod nusquam aliquid memoriae impressum habeat, quod non ideam aliquam formavit, etiam res ignotae, ipsae ideae quod sint nescit homo, magis quales sunt, at in altera vita manifestantur clare, tametsi nihil loquitur, cum res aliqua obvenit.
4622 [a]. Multum interest qualem ideam homo sibi comparavit de veris fidei, quae ideae tametsi variantur, usque tamen cum finis est bonum, et bonum est cui implantatur, ideae sunt usque bonae.
4623 [a]. Arcanissima mysteria etiam ideam habent remanentem post mortem, sicut Trinitas, Christiani raro possunt aliam ideam habere quam trium deorum, quia agnoscunt tres personas, et dicunt Pater est Deus, filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, et tamen unus Deus, ita plurium deorum ideam habent secum, quod gentiles non: quare maximi operis est reducere ideas Christianorum ad unum Deum, nempe ad Dominum, in quo omne trinum perfectum.
4624 [a]. Ideae falsi et ideae mali difficulter si usquam possunt frangi aut flecti, nisi per bonum vitae.
4625 [a]. Principia quae sunt secundum ordinem, nempe vera fidei, animari possunt a Domino, quia secundum ordinem sunt, et cum vivificantur fiunt affectiones veri; principia falsi non ita, at si affectiones bonae sunt, tunc principia non vera possunt flecti in vera, et sic quasi mutari, et sic salvari homo; nusquam autem nisi sint affectiones bonae.
4626 [a]. De charitate et fide
Charitas datur absque fide, ut apud infantes et gentiles, ii facile se instrui patiuntur, ut patet ab illis quae de infantibus et gentilibus dicta sunt. Fides vero absque charitate non datur, sicut haec tria, 1) credere quod Dominus redemit se, et salvavit se ab inferno, qui non amat Dominum aut proximum, [tales] hoc non credunt, si dicunt se credere, est ore non corde; corde credere est ex amore, absque amore non afficitur, quare est fides oris. 2) Credere quod omne bonum a Domino, nisi charitas sit, inde nec bonum, quare nec scit quid vere bonum, putat corporeum et mundanum esse ipsum bonum, quare non credit ipsum bonum a Domino, ei ipsum bonum ignotissimum est. 3) Qui credit quod omne malum ab ipso, is in charitate erit, et sic sciet distinguere inter bonum et malum, qui non in charitate putat bonum esse malum, et malum esse bonum, quare nulla ei fides, inde constare potest, quod nusquam aliqua fides dabilis sit nisi charitas, seu quod ideam, quod nusquam implantari possit nisi in bono charitatis, nec produci nisi a bono charitatis, hoc est a novo voluntario.
4627 [a]. Sales hominis fere irresistibiles
Loquutus cum quodam de (Anton Swab) quod ita loqui posset cum intelligentia, modestia, et simili rationis, ut resisti vix posset, tales sales apud malos seu spectantes fines non bonos, repraesentabantur per caput cujusdam animalis, quod non vidi, e quo exibant spicula satis crassa, _____ talia, coloris flavi, dictum quod etterfullas* cum pungunt, non discerpi possunt, et simul infundunt etter**, quod est species toxici.
* = veneno impleantur (verba suecica)
** = venenum (vox suecicia)
4628[a]. De conjugii et infantum amore
Antiquissimae Ecclesiae viri amarunt conjuges prae liberis, posteri eorum liberos prae conjugibus: amor conjugialis est coelestis, quare abinde incipit amor, quia est innocentia; at liberos amare non conjuges, hoc possunt pessimi, quia imaginem suae gloriae vident in liberis, non in conjuge, possunt aversari conjuges, et amare liberos, et cum conjuge esse, et nihil amare, quod est inversum, fit propter educationem infantum, et propter domestica, tum propter alias causas, est tunc amor lasciviae qui regnat, quo cessante, fit nullus amor; et si non infantes, repudiant eam corde, quovis momento, aliquid simile apparet, dum primum maritati sunt, seu conjugio conjuncti, tunc sicut infantes sunt, et similiter fere ludunt; sed recedit hic amor, si non amor conjugialis sit.
4629 [a]. Amor conjugialis est quod unus esse velit alterius, prorsus sicut unum; et quod summa felicitas sit, non sui esse, sed alterius, et sic vicissim; est conjunctio animorum et mentium talis, sic ut vita unius sit vita alterius, sic reciproce.
4630 [a]. De infortuniis fidelium
Loquutus cum spiritibus angelicis de infortuniis fidelium, quos notum est aeque pati et adhuc plus quam infideles; causa dicta, quod quidam eorum sic in tentationes mittantur, quidam ideo, ne sibi tribuant bonum, si enim illi exciperentur, tunc tribuerunt id suae bonitati, ita sibi meritum et justitiam vindicarent, quod ne fiat, illi aeque in infortunia communia mittuntur, ut pereant quoad vitam, et quoad opes et possessiones aeque ac alii; si vero tales non essent, quod tribuerent inde sibi bonum, saepius a communi infortunio exciperentur; ita sunt latentes causae quae agunt, notum enim est, cum infortunium instet, quod plures fideles cogitent de bono, et sic quod propter bonum quod egerunt parcerentur, et si tunc parcerentur, gloriarentur quod ideo quia boni, et sic objicerent malis hoc, proinde bonum sibi vindicarent.
4631 [a]. De Paulo
Loquutus cum Paulo, quod is velit introductor esse, et quod Dominus reciperet quos introduceret, quod ridiculum est, cum non sit introductio ex arbitrio sed ex vita, quam nemo novit quam Dominus; dicebam quod si secundum literam intellexisset Verbum, quod hoc munus foret Petri, cui claves regni coelorum datae [Matth. XVI: 19], et sic quod surriperet ei, dixit quod ei vellet hoc surripere et sibi vindicare, quia plus laboraverit, Paulus Petrum prorsus aversatur, et dicit eum nihil intelligere, et sic nihil posse.
4632 [a]. De charitate
Qui charitatem habet, facit omnia praecepta in sensu interno: nempe adorat et colit Dominum: honorat parentes 4 44 in sensu interno, ita Dominum, qui omnium pater: neminem occidit, hoc est, odio habet: non furatur, hoc est justitiam sibi tribuit, hoc enim contra charitatem est: non adulteratur, hoc est, non infidelis est, contra bona et vera fidei, non concupiscit aliorum, hoc est, non cupiditatibus malis obedit, et sic porro.
4633 [a]. De Proximo
Quid proximus sciri potest ab opposito; qui se amat, se proximum sibi esse dicit, et sic agit: dein amicos honoris et lucri, jucunditatum, et conversationis causa; caeteros non proximum dicit, nisi quantum favent illi.
4634 [a]. Ex his patet quid proximus in sensu interno nempe quod Dominus, dein Regnum Domini in coelo et in terra, tum omnes qui in Regno Domini sunt, secundum omnes gradus charitatis et fidei, ita cum omni differentia et varietate, quae infinita est.
4635 [a]. De ordine in quem homo nascitur
Si homo esset absque malo haereditario, in ipsum ordinem Divinum nasceretur, nempe in amorem in Dominum, et in amorem erga proximum, cui sic implantata forent omnia et singula quae sunt fidei; sicut animalia quae in ordinem suum nascuntur, in affectiones iis naturales nascuntur, et tunc iis insunt omnia quae vitae eorum sunt; cum vero contra ordinem tunc aliter.
4636 [a]. Antiquissimae Ecclesiae filii ita fere nati sunt, nempe in affectiones boni, et affectiones veri, quare in ipsis affectionibus inerat quicquid boni et veri, quod doctrina fidei docet, sed usque temporis tractu per instructionem, experientiam, inspirationem et revelationem illis datum est scire omnia quae essent fidei, quibus illico intus assentiebatur, sic ut perceptionem eorum haberent, quia concordabant affectionibus.
4637 [a]. De charitate erga proximum *
Cum sanctum et bonum a Domino per angelos in hominem ejusque vitae jucundum delabitur, tunc est quasi occultum semen in humum, si jucundum sit superbia vel amor sui, tunc cadit in humum malam, ubi spinae [Matth. XIII: 7, Marc. IV: 7, Luc. VIII: 7] , ita quoque si in jucundum hominis quod est lucri cupido; quare talis humus spectatur ab angelis ut quoddam sterile, putidum, et excrementitium, in quod nihil boni potest cadere, quin absorbeatur a malis: at si bonum et sanctum a Domino cadit in jucundum charitatis, in justi et recti affectionem, tum in contemtum lucri et honoris nisi propter usum, tunc cadit in bonam humum et fert multum semen [Matth. XIII: 8, Marc. IV: 8, Luc. VIII:8]: ipsa affectio est humus, quae qualis sit non aliunde percipitur quam a jucundo hominis: optima humus est si affectio charitatis sit, et quidem, si charitas sit fidei in Dominum.
* Sidebar:Jucundum honoris et dignitatis non propter usum est pessima humus, tum jucundum divitiarum non propter usum, qualis usus, tale jucundum.
4638 [a]. De Spiritu Sancto
Cuivis potest constare, quod omne sanctum a Domino, et quod ipsum sanctum spiritus sancti sit Domini, quia procedit a Domino, quicquid in spiritu sancto non procedit a Domino, non potest sanctum esse: ipse spiritus sanctus non potest procedere a Domino, sed sanctum ejus.
4639 [a]. De Charitate et bonis operibus
Bona opera sunt imprimis justitiam exercere, nam is bonum facit et publico, et bonis, etiam malis quia eos per poenas emendat; ita charitatem exercent omnes qui justum et aequum faciunt: ita in omni functione.
4640 [a]. De principio juris Naturae a quodam
Dixit, erat homo, quod principium juris naturalis sit conformitas rerum naturalium cum Divino, quod nihil destruere vult.
4641 [a]. De Conjugio
Qui in amore conjugiali, habent reciprocum, et hoc in omnibus et singulis, sic ut uxor velit esse mariti, et maritus uxoris; hoc in omnibus et singulis vitae, in omnibus et singulis affectionis, et in omnibus et singulis cogitationis, mihi per experientiam ostensum.
4642 [a]. Qui sunt in bono et vero, ii possunt in amore conjugiali, non autem alii, tametsi putant se esse, descendit enim amor conjugialis a conjugio Divino, quod est Boni et Veri, ac Veri et Boni.
4643 [a]. Qui non in amore conjugiali fuerunt, seu si non maritati in conjugio boni et veri, seu Divino, sed in contrariis, ut in adulteriis, ii non possunt esse in coelo, ut cum angeli cogitant et loquuntur de Regno Domini, quod conjugium, et de Ecclesia quod virgo, qui in adulteriis, apud eos illico spurcae ideae obveniunt, modo cum nominatur conjugium et virgo, et tam spurcae, ut edici nequeant, de vulvis, de pudendis, de talibus de quibus [talis] cogitationem implevit in mundo, haec quod prorsus abominabilia sint et prophana, cum cogitatur de conjugio coelesti, in quo nihil nisi sanctum et castum, patet, et quod illico contraria sint angelicis cogitationibus.
4644 [a]. De perceptione
Loquutus cum spiritibus de perceptione, quod duplex sit perceptio, una quae in civilibus et moralibus, et est justi et recti; altera in coelestibus et spiritualibus, et est boni et veri; illa est pro homine in mundo, et actualiter datur; haec pro homine in altera vita, seu pro ejus spiritu; illa est interior seu superior, haec est exterior seu inferior; estque haec planum illius; nam bonum et verum influere potest in justum et rectum, ut in secum correspondens: quod perceptionem inferiorem seu in civilibus et moralibus attinet, datur apud homines et est justi et recti, et vocatur sensus communis, qui perceptionem justi habent, possunt illico ex paucis quae sciunt, percipere num justum est vel non; at qui perceptionem recti habent, non possunt ita sed ex legibus et talibus quae didicerunt: illa quod praestantior hac, constat: hae perceptiones dantur actualiter; at hodie non datur perceptio boni coelestis et veri spiritualis, boni coelestis data est apud eos qui fuerunt ab Ecclesia coelesti, et vocatur perceptio boni, estque immediate a Domino: perceptio veri datur apud illos qui conscientiam habent, sed secundum verum quod didicerunt, sibi impresserunt, et norunt; hae quoque a Domino per conscientiam, vocantur sic spirituales, sed quanta differentia patet: ex perceptione in civilibus et moralibus vocantur rationales, ex perceptione boni vocantur coelestes, et veri spirituales, et sunt eminenter rationales.
4645 [a]. Quod sicut arbor cadit, maneat, quomodo intelligendum
Memoria
Quamdiu homo vivit, est in ultimo ordinis, habet memoriam corpoream, quae crescit, et in qua radicanda sunt illa quae sunt memoriae interioris, inde quo plus concordantiae et correspondentiae boni et veri sunt in illis, et inter illas, eo plus vitae a Domino habet, et plus perfici potest in altera vita; at memoria ea exterior seu corporea est, in qua radicantur interiora: homo post mortem quidem secum habet memoriam exteriorem seu corpoream omnem seu omnia et singula ejus, sed ea non amplius crescere potest, et ubi non est, nova concordantia et correspondentia formari non potest, et tamen omnia ejus memoriae interioris ibi etiam terminantur in ejus memoria exteriore, tametsi hac uti non licet; ex his constare potest, quid sit, quod sicut arbor cadit, maneat [Eccl. XI: 3] ; non quin perfici queat qui in bono, perficitur immensum usque ad sapientiam angelicam, sed correspondentem concordantiae et correspondentiae quae fuit inter interna et externa, dum vixit in mundo. Post vitam corporis nemo recipit externa sed interiora et interna.
4646 [a]. Cum dogmatico illo, quod arbor, quo cadit, maneat, non se habet sicut explicatur, sed ita, est concordantia interni seu spiritualis hominis cum externo seu naturali, quae manet sicut cadit, utrumque secum habet homo in altera vita, internum seu spirituale terminatur in ejus externo seu naturali, ut in suo ultimo; internus seu spiritualis homo perficitur in altera vita, sed quantum concordantiae habere potest in externo seu naturali, hic autem nempe externus seu naturalis non perfici potest in altera vita sed manet qualis acquisitus est in vita corporis, et perficitur in hac per remotionem amoris sui et mundi, et sic per receptionem boni quod est charitatis, et veri quod est fidei, a Domino, inde concordantia vel non concordantia quae est arbor cum sua radice, quae post mortem manet, quo cadit.
4647 [a]. De loquela spirituum mirabili
Loquela spirituum ad loquelam hominum se habet sicut visus ad auditum, et adhuc excellentius, videt ipsas res, ex illis formas faciunt mirabiles et inexpressibiles, qui non novit autumaret, quod ex rebus non formae fiant, solum ab objectis visis, sed usque fiunt, quae formae continent perplura, in medio sui aliquid determinatum visibile, intus et circumcirca inconspicuum quod percipitur interiore visione, quae edici vocibus non possunt, momento sistuntur plura quam quae per horam possunt describi, et tamen non usque dimidium erit expressibile; haec loquela spirituum est, loquela angelorum spiritualium adhuc perfectior* est, respective sicut loquela spirituum ad humanam, loquela angelorum coelestium adhuc magis, in tali gradu eminentius. Hanc loquelam non discunt, sed illis datur, et inest absque quod discant, quisque homo secum habet illam, qui fit spiritus, et quisque spiritus qui fit angelus.
* imperfectum in ms.
4648 [a]. Correspondentiae in morbis
Morbi quidem ex causis naturalibus apud homines, qui non cum spiritu simul in altera vita sunt, existunt, sed quoties existunt, illuc alluunt spiritus illi morbo correspondentes, spiritus enim qui in malo et falso producunt prorsus talia quae in morbis sensu percipiuntur, ut clarissime expertus sum ab hypocritis, quod praesentia eorum intulerit dolorem dentium et gingivarum, etiam illius partis cranii, et hoc absque omni fallacia [4348, 4419, 4558-59] ; cum gravedine aliqua ventris et intestinorum laborarum, spiritus isti morbo correspondentes se ibi applicabant, quod sensu percepi, et aliquantisper loquuti; ita in caeteris morbis; inde est, quia tales spiritus ibi se applicant, et augent morbum per praesentiam suam, quod si a Domino illi removeantur, quod illico restituatur homo.
4649 [a]. Sunt enim spiritus mali et falsi quibus correspondent omnis generis morbi et aegritudines; at qui spiritu in altera vita est, talium est immunis quamdiu Dominus concedit, ut vivat in mundo; et quia cum spiritibus loquitur, et sentit praesentiam eorum, etiam talia illi nosse datur.
4650 [a]. Sed quia non credimus spiritus circa nos esse, tribuuntur omnia illa causis naturalibus; medicamina juvant, sed plus adhuc, ut ajunt, providentia Domini, et quod mirum, orant ad Deum ut restituantur, et dicunt se restitutos esse ex Deo, sed usque quisque eorum, cum extra illum statum est, tribuit naturae.
4651 [a]. Quantum infernale amor sui quod destruat ordinem
Praeter innumerabilia mala ex amore sui, etiam perceptum ab angelis, quod nisi ille prorsus proculcaretur a Domino, quod nemo spirituum, et nemo hominum potuisset cogitare, nec vivere, influit a perplurimis in quodlibet cogitationis spiritus et hominis, si unus occuparet imperium super alterum, demeret omnem influxum circumcirca, inde nulla cogitatio; perceptum hoc manifeste, quod ordo cogitationis regatur a Domino per angelos et spiritus, et removeantur illi qui aliis imperare volunt, alioqui ab illo influeret, et prorsus periret cogitatio, hoc sequitur manifeste ab influxu.
4652 [a]. De Praevidentia et Providentia Domini
Perceptum et loquutus cum angelis, quod singula minutissima momenta vitae hominis habeant consequentium seriem in aeternum, quae nisi omnium minimis momentis regerentur a Domino, nusquam ei aliqua salus, et quod inde constare possit quod aeternum Domini, seu Praevidentia et Providentia in aeternum sit a Domino, nusquam ei aliqua salus, et quod inde constare possit quod aeternum Domini, seu Praevidentia et Providentia in aeternum sit a Domino, et sic homo singulariss imis momentis regatur: absque tali Providentia in omnium minutissimis, nec alicui aliqua salus, nam ruit homo ex se quovis momento ad infernum, nec aliqua praedictio futuri, nec status in communissimis civilis, nec status Ecclesiae, nec Regnum Domini; inde quoque constare potest, quod homo ducatur a Domino per continuas necessitates ad fines praevisos, et usque per liberum ejus.
4653 [a]. De hypocritis intellectualibus
Hypocritae sunt qui extus simulant bonum, adeo ut paene omnibus appareant boni, actu, gestu, lo quela, sed intus sunt absque conscientia, absque misericordia; hoc genus hypocritarum est affectionalium.
4654 [a]. * Hypocritae alterius generis sunt, qui extus loquuntur bene, et apparent sicut intellectuales (Ad. Lejel) confitentes vera quae in communi agnoscuntur ore, at nihil credentes intus, et absque conscientia: ratiocinantur bene et decore, et quandoque sapienter de rebus Divinis, sed in communi, dicentes quod ita sit, quia acceptatum a communi, in caeteris quod ita esse possit, quod sint diversae sententiae, secundum cujusvis capta principia et indoles, sic ut videantur sic sapientes ex communibus talibus, praeter plura similia, sic ut minus credant veris quam falsis: intus non credunt quicquam nisi falsum, quod non confitentur cuiquam, ob externa plura vincula: haerent semper in communi judicio de opinionibus hominum, quicunque sint, si in malo et falso, vel si in bono vel vero: hi coram mundo sapientissimi videntur.
* Sidebar: Sunt hypocritae hypocritae intellectuales; tales etiam a Domino per hypocritas intelliguntur [Matth. XXIII et passim alibi]: sunt malignissimi in altera vita.
4655 [a]. De Philosophia et Libero
Loquutus cum angelis de Philosophia, seu artificiali humano, per quod discet distincte cogitare, ut ajunt, quod illa inducant menti hominis et ejus visui tenebras, et adimant liberum ejus; repraesentatum hoc fuit, cum aliquid perceptibile verum diceretur, quod tales demittant se illico in terminos, et intueantur illos et eorum definitiones, et inde ideam impleant, repraesentatum hoc sicut opaca sylva, in quam se dejiciunt, ubi non vident amplius quicquam ex coelo, seu ejus luce, sed errant huc illuc, at qui in simplici bono sunt, absque talis sapientiae deliriis, quod talis sylva remota sit, et in aperto campo [sint], ubi vident circumcirca longe ad distantiam, quare simplices multo clariorem perceptionem habent quoad bonum et verum, quam taliter docti, quod quoque quisque a perplurima experientia scire potest, qui reflectit super eos: dictum etiam, quod qui in aperto campo cogitandi, absque tali obscuro inducto, sint in libero, et quod eorum status possint mutari et flecti libere, at illi vero qui in tali sapientia, quod omne suum liberum perdant, non modo quoad visum, quod manifestum est, sed etiam quoad affectionem, statim enim affectio tunc immergit se affectioni sui, et amori sui, seu gloriae suae, et sic magis stupidus fit, sic ut amor veri illico pereat; quare non possunt esse in libero, sed in servo: praeter quod tales claudant sibi coelum: hoc satis constare potest ab illis in altera vita, tales sapientes sibi videntur prae aliis sapientes, sed ne quidem unum perceptivum veri spiritualis habere possunt, illico cum veri idea obvenit, se dejiciunt in talia, et sic nihil sciunt, verbo sensus communis non iis est.
4657 [a]. * At usque scientiae utiles sunt plures, quae corroborant et illustrant ideas, sicut omnis scientia Physica, seu naturalis in tribus mundi regnis, imprimis experientiae, ut Astronomica, Medica, juris civilis, et talia quae quoque philosophica vocantur.
* in ms. numerus 4656[a] deest
4658 [a]. Quod sicut hypocritae inducant dentium dolores, ita alii spiritus inducunt alios dolores corpori correspondentes
Fuit spiritus, qui ad approximationem solam ad me ita torquendo torquebat corpus, sicut prorsus frangerer, erat torsionis modus peculiaris, ex quanam natura non mihi constiterat.
4659 [a]. Fuerunt spiritus qui induxerunt gravissimum dolorem in spina dorsi circa caudam equinam, adeo ut paene toties succumberem.
4660 [a]. Erant spiritus qui inducunt dolorem cuticulae ossis genu, et ejus cartilagini, sic ut cum tangeretur orbita illa genu, dolore afficeretur satis gravi, quinam sunt, dictum, quod nempe illi qui quidem modesti sunt et pii, sed sibi student essentialiter, non ita communi, ita nec Regno Domini.
4661 [a]. Spiritus qui affectiones infundunt
Spiritus qui in loco tenebroso ab antiqua Ecclesia fuerunt, cum inde veniunt in mundum spirituum, infundunt affectionem et misericordiam pro me; fuerunt aliquoties in mundo spirituum, et ita fecerunt, de quibus cum aliis spiritibus loquutus, et dictum quod ideo hoc illis, ne aliquis illis malum faciat, et quod sic interesse possint aliis.
4662 [a]. De Spiritu Sancto
Quod non Spiritus Sanctus, sed angelus loquutus ad prophetas constat ex multis locis, prophetae dicunt quod “angelus loquutus in me”, etiam David, ut reor, pariter angelus ad Sachariam, ad Mariam, ad pastores, Luc. I [: 2]. Ita qui loquuti Verbum ad prophetas fuerint angeli, hi dicuntur Spiritus Sanctus, quia sanctum per illos a Domino. Spiritus Jehovae passim dicitur apud prophetas Divinum: sed Judaei, ut patres eorum, quemlibet loquentem ad se vocabant Deum, quia Deum se dicebat, ex causa de qua alibi, ideo etiam tempore adventus Domini, colebant spiritum sanctum, quod quia exstirpari non momento posset, etiam spiritus sanctus nominatur, sed intellectum sanctum spiritus, seu Divinum, ut in Veteri Testamento.
4663 [a]. Loquutus cum spiritibus in altera vita de spiritu sancto, quem conceptum seu quam ideam de illo habuerint, quia agnoverint pro Deo, et seorsim, ut patet a fidei articulis et canticis, quod seorsim quoque adoretur, num ideam habuerint unius, aut ut plurium, aut ut innumerabilium, dicebant varie, quod quidam ideam unius, quidam plurium, quidam innumerabilium, ab aeterno, quidam sicut cujusdam aurae Divinae, quidam sicut efflatus a Domino, quidam aliter.
4664 [a]. Praeterea sunt spiritus multi qui se venditant pro spiritu sancto, ex causa quia sunt apud Quakeros, et quidam qui apud pontifices, tum apud alios homines, qui spiritum sanctum seorsim adorant, sed hi inter fatuos prae reliquis sunt, nam spiritus qui se deum credit, is in fatuitate prae aliis, quia in summo gradu amoris sui.
4665 [a]. De loquelis spirituum et angelorum interioribus ordine
Loquutus cum spiritibus de loquelis angelicis, et perceptum et dictum, quod hominum loquelae transeant in loquelam spirituum, quae hominibus est incomprehensibilis, tametsi illam in se habent, cogitant eam ita dum abstracte ab ideis materialibus et vocibus: et angelorum interiorum loquela se habet similiter ad spiritus, illis est incomprehensibilis, tametsi illam in se habent, et cum abstracte ab ideis quibus loquuntur, ita cogitant: angelorum tertii coeli spiritualium loquela est illis iterum nempe angelis secundi coeli, non comprehensibilis, tametsi habent illam in se, et per eam dum abstracte a suis ideis, cogitant. Iterum angelorum coelestium, intimorum loquela illis iterum est incomprehensibilis, ita prorsus ut nesciant quomodo se habet, fit per affectiones intimas, est copiosissima, ita ut exprimere possint momento, quorum vix centesima pars possit enuntiari ab angelis spiritualibus: ultimo, infinitum est, quod incomprehensibile, inde omnis lux sapientiae et intelligentiae.
4666 [a]. Inde constare potest quomodo se habet cum sensu Verbi interno, haec quae dicuntur sunt modo secundum illa quae comprehendunt spiritus, si dicerentur; quomodo comprehendunt angeli interiores, et adhuc si angeli intimi, foret prorsus incredibile.
4667 [a]. Se habet hoc paene sicut actio humana, quae apparet sicut una, sed influit ab innumerabilibus modis musculorum, horum a fibrorum motricium et vasorum sanguinis, horum a fibrarum nervearum; et se habet sicut forma humana externa, ad illam contribuunt innumerabilia quae intra cutem, seu interius, quae apparerent homini sicut paradoxa, si diceretur quod inde effluerent: cogitationis interiora multo plura mirabilia et incredibilia in se, et intra se ordine, ita ut dictum est, habent; omnia et singula ex affectionibus scaturiunt, sunt cogitationes et intellectualia modo formae apparentes ita ab affectionibus, seu affectiones formatae, quae si clausae sunt, ut non singula ab affectione intus inspirata sint, tunc est quasi quoddam mortuum, sed usque ab harmonia talium aliquid affectionis existit, et sic porro.*
* his sequitur paragrahus deleta: Is quia plus intellectus habuisse credidit quam alter, ac idea prae aliis meruisse, ut quoque ab eo constabat, videbatur sibi lapidem album aliquo ferro percutere et dividere velle: ut primum de eo cogitabatur, ad id ruebat. (Quae autem simili redactione ad finem 4678 apparet.)
4668 [a]. De divina sphaera finium et usuum
Manifeste percepi sphaeram Divinam finium et usuum, et plura [quam] quae enuntiabilia sunt, quod ex illa sphaera fluant et regantur omnia et singula, quae cogitationis et loquelae essent, de quibus cum spiritibus loquutus.
4669 [a]. Prophanum unde
Ex profano inferno, seu prophana sirene, de quo prius [4496], sciri potuit unde prophanum, quod nempe sciverit, et agnoverit sancta, et crediderit, quia in aetate priore edocta, et praescripta, et sic imbuta, et postea nunquam rejecerit fidem de vita aeterna, usque adeo ut crediderit resurrectionem, sed usque enormia facinora fecerit, cum infante, quod praestigiatrix, quod adultera, quod odium intus, et simulata amicitia extus, et talia; inde prophanatio sanctorum.
4670 [a]. De persuasivo et persuasionis luce
Fueram aliquoties in quadam luce, quod nempe imaginatio quasi vive subtracta sit, sed eram tunc cum illis qui in luce persuasionis sunt, est talis, ut influant persuasiva admodum vive, sed illico cum non talia in caligine fui; ta metsi vera essent; et dictum quod talis lux sit caligo angelis, quod etiam perceptum; nam caligo toties obversabat oculos etiam in veris, cum non in persuasione istorum spirituum essem.
4671 [a]. Persuasionis haec lux est apud eos qui in veris sunt, et imperare volunt, per vera, ita majores aliis videri, et in eo delectationem habere, sunt plures ejus generis, inter eos etiam faeminae; sunt supra caput, faeminae ad sinistrum antrorsum, et habuerunt subjectum quod adhaerebat sinistrae parti capitis ante, erat diabolicus, is talem lucem quasi subtrahebat.
4672 [a]. Lux phantasiae est cum falsa sunt, lux per suasionis 4 56 cum vera.
4673 [a]. Quid molere seu molentes
In altera vita apparent sibi molere, qui multa stu dent, scribunt et se instruunt, assidue, absque fine usus, solum suae voluptatis et jucunditatis causa.
4674 [a]. Qui in mundo tales fuerunt, ii apparent sibi molere in altera vita, inde patet quid significat, quod duo molentes, unus auferetur, alter relinquetur [Matth. XXIV: 41, Luc. XVII: 35].
4675 [a]. Quod spirituum societates habeant sua defensionalia propria
Societates spirituum, qui nondum ita spirituales et coelestes sunt, ut mali genii arceantur ex oppositu, sed quae adhuc spiritus sunt, et inter se habitent, cum mali spiritus ad illos veniunt, malum illis inferre volunt, seque clam insinuare, certis modis datum iis se defendere, hae societates suo modo, aliae suo; quidam ex sexu faeminino, cum clam insinuarent se mali, tunc certo modo eos depellebant, concentrando sua quasi murmura et sic vires in eos, abigendo procul, aliae societates aliter, et per alios [modos] ; hoc repraesentatum etiam in natura, quod unumquodvis animal habet suum defensionale.
4676 [a]. De nefanda sphaera amoris sui
Cederholm
Percutere lapidem
Per dies aliquot fuit apud me, et cognitus, etiam ex vita, quod putaverit esse omnium sapientissimus, et potuisse omnia efficere, sed per tales modos, quod quaereret continue aliorum naevos et vitia, et illa sciret, et quoque vulgaret, ita putans quod haberet vinctos alios, et quod illis imperare posset, sic ut ei serviant, et is magnus prae aliis fieri posset, contemnens etiam omnes alios prae se; talis fuerat, sic in amore sui et mundi prae aliis, et qui ei non servirent, vel timerent, quod omni modo persequutus, et odium foverit, contra eos: neminem vix potuit laudare ex corde.
4677 [a]. Sphaera ejus diebus illis talis fuit et tam nefanda, ut penetraret ad interiora, adeo ut non perciperem, nisi per id quod omne desiderium scribendi, et aliquid utile agendi, mihi prorsus ademtum sit, conquesti sunt alii quod similiter illis, talis nefanda sphaera fuit, ut exstingueret interiora caloris, ac induceret torporem et non agentiam animo, tandem etiam corpori; deficiente enim jucundo, deficit quoque transpiratio, et status corporis patitur, erat sicut frigus intensissimum latens quod exstinguit ignem ab interiori; tales sunt qui in sui et mundi amore sunt inhabituati, reliquis contemnentes, nullum aestimantes.
4678 [a]. Erat sphaera talis prorsus contraria sphaerae Divinae quae est usuum, sustulit singulis apud me sicut mi hi jucundum usus, ex causa quia ipse noluit ut quisquam utile faceret, nisi ut is sibi id vindicaret. Idem quia plus intellectus habuisse prae aliis crediderat, et sic prae aliis meruisse, in mundanis, videbatur sibi aliquo ferro percutere lapidem album, et illum dividere velle; ad hoc ruebat, quoties de eo cogitabatur.
4679 [a]. Odor prunarum
Swiska lugt, som de aro nar de aro kokade, betyder noje som achta folck hafwa wid sammanlegandet, naml. sialfwa noje at allenast vara hos sin maka, ligga nar den. *
* = Odor prunarum, quales sunt cum coctae sunt, significat jucundum quod conjuges habent concumbendo, nempe jucundum illud solum silul cum conguge suo esse, juxta eum jacere. (verba suecica)
4680 [a]. Correspondentiae morborum
Sirenes causantur obstructionem posterioris partis caudae, ubi medulla spinalis desinit, et ibi dolorem, agunt in inferiora intestina, imprimis in rectum, et ibi causantur speciem colicae, cum adsunt, et difficultates exonerandi alvum.
4681 [a]. Unde proprium homini coeleste a Domino
In idea coelesti eram, quod [aliquis] omne suum mihi dare vellet, et quidem ita, ut nihil sibi relictum haberet, ex amore, ita ut communicaret omne suum mihi, et sic ejus proprium haberem; inde insinuatum est, quomodo se habet cum proprio coelesti a Domino, quod nempe ex Divino Amore continue dare velit homini suum, et quantum recipere potest homo, dat.
4682 [a]. De aequilibrio inter coelum et infernum, tum de luce et calore in quibus coelum, et de caligine et frigore in quibus infernum
Perceptum quod ubi Angeli sunt, seu coelum, quod ibi aura lucis serena sicut mane et meridiei, tum quoque calor sicut veris, et quicquid ibi in luce et tali calore est; at contra, infernales seu infernum, in atmosphaera crassa, nimbosa, et spurca, inque frigore, quod aestuat quandoque a calore cupiditatum: perceptum quod inter illa in communi aequilibrium sit, et quantum spiritus in amore, charitate et inde in fide est, tantum in aura lucis, et vicissim in atmosphaera infernali; lux in se habet intelligentiam, calor sapientiam, et caligo insaniam, et frigus seu aestus spurcis stultitiam. Quidam missus in atmosphaeram infernalem, et data ei est perceptio, et inde loquutus, dixit, quod tantus furor insaniae esset contra bonum et contra verum, ita contra Dominum, ut obstupesceret, quod nusquam resisti posset, nam nihil aliud spirabant quam caedes et talia, cum vehementia tanta, ut destruere vellent totum coelum, quare nisi a Domino hoc repelleretur, periret omne genus humanum.
4683 [a]. De angelorum, et infernalium positu inter se, opposito
Apparent omnes coram oculis qui in mundo spirituum sicut caput sursum, sed usque in se, et secundum visum angelicum, sunt angeli in positu directe, nempe capite versus Dominum, Qui in supremo, et unde omnis positus et situs, tum sicut vis agens a supra ad infra; at infernales coram visu interno et angelico, sunt capite versus infernum, et pedibus sursum, ita in positu opposito; ita ordine, etiam in obliquo sensu et infra; est enim infra infernalibus eorum supra, et est supra angelorum supra; sic invertuntur omnes successive, usque dum ad illum positum veniunt, qui eorum communis est.
4684 [a]. Quomodo Ecclesia repraesentat cor et pulmones
Perceptum ideis spiritualibus, quomodo Ecclesia referat cor et pulmones, per cylindrum seu axem, in cujus medio coelestia amoris, et circum spiritualia, et quod a coelestibus sit influxus in spiritualia, et sic magis versus peripherias usque ad ultima, et sic quod communicatio amoris fiat ordine; ita quoque homines Ecclesiae, qui in bono, quoad animas in medio sunt, qui in vero circum, utcunque distant in tellure, et unus nesciat alterum, sunt enim animae usque in coelo; medium illud est cor, circum illud sunt pulmones, cum itaque nulla Ecclesia est, non est cor aut pulmo, inde nec communicatio cum illis qui in circumferentiis: in homine hoc erit, quia naturalia apud illum aguntur, sic ut influxus sit in naturalia.
4685 [a]. De communicatione coeli cum inferno
Mane fui in consortio cum pluribus, qui unum agebant cogitando et loquendo secundum morem; penetrabat hoc versus infernum, in quod continuabatur, et illi qui ibi etiam unum agere, ac cogitare et loqui apparebant, sed erat, quod illud quod apud angelos, quod bonum et verum, per mirabilem versuram seu gyrum, aut formam verteretur in malum et falsum, per gradus ut defluebat versus infernum, ubi illi unum agebant per phantasias falsi, et cupiditates mali.
4686 [a]. Quomodo affectiones et amores conjungunt, et disjungunt
Fuerunt spiritus satis diu apud me, paulo supra caput, non ita boni nec ita mali, potuerunt influere in affectiones scribendi de illis quae de Verbi sensu inter no, et quia in affectionem meam per moram penitius intrarunt, se ligaverunt mecum, ut vix dein possent separari, loquutus cum illis de eo, quod ita esset, quod oporteat ut separentur, ob plures causas, sed non potuerunt hoc obtinere a semet; quantum affectiones et amores se colligant, inde potuit cognosci, cum inde se separabant, ac inter se essent, tunc cogitationes meas ita hebetabant, ut vix cogitare potuissem nisi abruptim, fuit malus spiritus qui id observabat, et per talia me lacessebat valde; imo cum illi ex aliis separarentur, sentiebatur in capite meo dolorosum, quale est illis qui in deliquium cadunt, quod inde deliquia plura, inde constare mihi potuit, inde patet quomodo amores conjungunt, ac sic inde conjunctio omnium in altera vita per amores, et quoque disjunctio; vera non faciunt ita, solum affectiones veri, quae quales sunt, etiam conjunguntur, ita non a fide, sed ab affectione quae fidei, perceptum tale aliquoties prius, sed tunc non novi causas.
4687 [a]. Ex his constare potest, quomodo conjunctus imo ligatus est homo cum coelo vel inferno, per amores, et quod per amorem sui et mundi cum inferno, at [per] amores coelestes et spirituales cum coelo.
4688 [a]. Tum quoque constare potest, quod homo ligatus inferno nusquam possit inde dissolvi, nisi a Domino, et hoc modis Divinis, quod etiam ostensum mihi per quod illi qui ligati sint mecum, difficulter et non nisi a Domino separati sint, et hoc per media successive, quorum etiam aliqua percepta, ita per amores intermedios, per quos cum aliis conjungebantur per gradus.
4689 [a]. Etiam observatum est, quod sicut separabantur, etiam elonga bantur inde, et hoc ad sinistrum antrorsum, quod etiam factum prius cum aliis, qui se ligarunt.
4690 [a]. Observabatur etiam cum a se recederent a me, et inter se essent, ut supra dictum [4686], quod tunc maligni spiritus et alii succederent, ex causa quia tunc status affectio. Ostensum est id porro per mutationes status affectionum apud me, et sicut affectiones mutabantur, ita recedebant spiritus, qui in ea affectione non erant, et tunc conquesti sunt, quod sic remoti.
4691 [a]. Labia quod correspondeant veris
Excitabantur in genere vera, spiritualia, et tunc movebantur in communi labia, inde patuit, quod labia correspondentiam habeant cum veris.
4692[a]. De Providentia, et fato
Loquutus cum spiritibus de Providentia, et aderant quoque qui crediderant aliquid de fato, et ostensum illis quomodo se haberet, putabant quod omnia peragerentur ex necessitate absoluta, et sic tota vita esset necessitas, proinde Dominus teneretur ad necessitatem, sic quod nihil nisi tale conservare, esset, ita quod hoc Divinum, sed ostensum illis, quod illis omne liberum sit, et si liberum non necessitas, quia tot contingentia, quae ferunt hominem in libero, ad opposita; ostensum per lapillos qui ita ponerentur ut formam aliquam formarent, tunc si necessitas foret quod poneretur unus lapillus ordine post alterum, et sic ferretur homo ex necessitate, non ultra sequentem, sed quod ita sit, quod lapilli nunc hic nunc ibi ponantur sic ut appareant sparsim, et hoc secundum liberum, et Dominus praevidet formam, nempe quo homo ex libero vult, sed determinat illi aliunde, et sic praevidet formam, et permittit ut huc et illuc eat, sic ut vitae ejus momenta appareant sicut lapilli sparsim, sed Dominus nunc hoc nunc illud interstitim implet, videt quid deest, et ubi, et hoc saepe quod proxime sequens est, post 100 vel 1000 annos, et sic porro.
4693 [a]. De spiritibus cum intrant in corporea hominis
Spiritus non sciunt ubinam homines, quaerant, sed non indagare possunt, ita provisum quod illi non sciant, tunc enim perderent humanum genus, invadendi illos et possessos eos facerent, ut olim: cum forte in eos incidunt, cum dormiunt, tunc apparet sicut extra eos sonus clamans, et apparet sicut quidam juxta lectum ejus decidat, et sicut sub lectum pergat, et ibi maneat, homo tunc putat quod aliquod sit, seu illusio, seu visio, sed hoc inde est, mihi hoc factum aliquoties cum dormivi et ex eo evigilatus, et instructus quod id esset inde.
4694 [a]. De Influxu
Mihi nunc per plures annos paene continue datum est appercipere quod influant omnia et singula in cogitationes et in affectiones, vicissim, et quod hoc per spiritus et angelos, sic ut ab ipsa constante experientia hoc scire possum, et quod usque illa cum bona et vera interiora essent, apparuerint prorsus sicut mea seu ex proprio, angeli enim non aliter influunt, quam ut appareat id sicut hominis, in interiore sphaera sunt, quod inde non appercipitur in exteriore seu naturali, et praeterea angeli sunt tales, ut sibi nihil vindicent quod a se, sed sciunt quod a Domino; at quibus interiora non aperta sunt, et qui non in fide sunt, quod ita sit, et quia amant se et inde proprium, ut sunt omnes qui in falsis et malis, illi hoc non possunt percipere, sicut in vita corporis, etiam post mortem cum spiritus facti, contra eorum affectionem et inde contra eorum jucundum est percipere quod ab alio influant cogitationes et affectiones, illi cum iis dicitur quod vita non sit illorum, sed quod influat, et appareant vivere ex se, hoc aversantur, volunt vivere ex se; et cum illis ostenditur ad vivum per experientiam quod omne quod cogitant, influat ab aliis, tunc quidem fatentur, quod ita sit, usque tamen paulo post renuunt et negant; hoc multa experientia confirmatum est, ita esse; et mali spiritus tametsi sciunt quod per alios loquantur et qui vocantur subjecta, et quoque dicant, cum interrogantur, quod illi subjecta nihil ex se cogitant, usque non scire volunt, quod illi ab aliis cogitent et ferantur, usque adeo ut cum dicitur illis quod si velint scire per quos, hoc renuant, et dicant se non scire velle, quia contrariatur eorum jucundo: ipsa subjecta nec aliter credunt quam quod omnia ex se cogitent et loquantur.
4695 [a]. Imo cum viderunt quod influerent omnia apud me, multoties dixerunt quod sim quasi inanimatus, et nihil cogitet, quia non ex se.
4696 [a]. Status tranquillitatis et pacis non aliunde est, quam quod percipiat angelus quod omnia influant, tum malum non ejus sit, nec bonum ejus, ita in pace est, et usque bonum quasi appropriat.
4697 [a]. De quodam gentili commoto ex Verbo
Scriptum de Esavo et Jacobo, Cap. XXVII Gen. n. 3509,* et tunc gentilis, cum audiret quod tam indefinita in Verbo, et quod infinita seu Divina, ita eo tunc commotus est, ut commotio ejus ab interno percepta sit, et audivi quam ex interiori lamentatus sit, quod in mundo talia non audiverit, et quod usque cogitaverit, quod Divinum tale alicubi esset, dicens si hoc novisset, fugisset a patria sua, illuc ubi tale Verbum seu Divinum; et quia ita commotus, dictum ei, quod in statu ubi nunc est, possit frui illo, et informari de illis, sicut infantes, qui in coelo, sed lamentatus dixit, quod non recipere posset, quia forte in vita corporis non in amore erga proximum fuit sicut debuit, tales sunt plures gentiles. Receptus est ab angelis.
* Arcana Coelestia
4698 [a]. DE STATU INFERNI
Per totam noctem, cum in somno fui, cruciatus fui in inferno, ut scirem qualis ibi status, invaserunt enim me, nam tunc spiritum potuerunt cruciare, sed eram usque absque somnii visu, erat continuus cruciatus, unus post alium, ibi ponuntur super mensas, et miserabiliter dilaniantur, et excitatur cupido imperandi, et quamdiu illa cupiditas perstat, cruciantur usque dum resedit; ita ab uno diabolo ad alterum, sicut ab uno loco inferni ad alterum, super mensis, cum resedit tunc cupido, datur aliquod requiei, ut possint esse in cupiditate aliqua sua. Ita proculcatur caput serpentis [Gen. III: 15].
4699 [a]. De spiritibus apud hominem
Aliquid agebam, et percepi quod paene simili gestu, quali aliquis spiritus cum fuit homo, loquutus mox cum illo, dicebat, quod nesciret quod ab illo, sed usque quod animadverterit quod ab illo, miratus (slag oliksk�let)*, tunc loquutus cum aliis, quod ita se habeat cum spiritibus apud hominem, et quod illi hoc nesciant, quod agant hominem; sed dixit quod non simile agere sibi visus, sed quod aliud quod correspondebat, sic ut per correspondentiam influxerit.
* = propter ingenii [nostri] dissimilitudinem (verba suecica)
4700 [a]. De infernali, qui apparuit sicut draco serpens, crassus
De bono naturali
Erat quidam qui applicabat se sub sinistro latere capitis, sub cerebello ibi, qui aliquantum latuit, sed dictum mihi ab angelis, quod appareret magnus serpens ibi, crassus instar trabis, et dein quod ab eo exirent quatuor pedes, horrendus, quo magis horrendus non prius visus; adigebatur ad loquendum, sic cognitus, et tunc appercipiebatur qualis esset, erat hypocrita naturalis, extus bonum agens, intus non erat nisi seductivum et malum, sic ut bonum satis forte extus haberet, per quod potuit seducere paene quoscunque, quoscunque apud me videbat, seu in mea memoria, secundum eorum naturam attrahebat, et dicebatur quod aliquo ordine disponeret, ut potuissent illi inservire, seu officia praestare, hoc exercebat etiam, et dicebatur quod sic in animo haberet aliquod, ut dicebatur, coelum sibi formare, hoc traxit a vita, quod ita egerit tunc; vis attrahens erat latens, sic ut non scirent quod attraherentur, quia in eorum affectiones bonas intrabat solerter, et ita illos sibi adjungebat; dicebatur quod dein appareret sicut inglutiret eos; tales fiunt qui bonum naturale habent, et hoc malignis implent; potuit ratiocinari admodum recte de vita civili, et de illorum geniis et animis qui ibi.
4701 [a]. Praeterea etiam callebat bonum et verum genuinum externe a se repellere, ne id eum laederet, quod potuit, quia bonum ut genuinum apparens extus habuit; sed bonum genuinum interius non potuit. Haec omnia ad vivum visa seu percepta, et observabatur priusquam manifestatus, quod vera non possem cogitatione capere, quia repellebat illa quae influebant.
4702 [a]. De resuscitatione mortuorum
Bis aut ter missus sum in locum ubi est resurrectio mortuorum, nam est status qui vocatur locus, ubi coelestes, noscitur ex eo quod balsamicum quid ex cadaveribus, cum p raesens est Dominus, ac angeli coelestes, percipiatur; et dictum, quod Dominus ibi imprimis praesens sit, quare etiam ibi angeli coelestes, quia absque tali praesentia Domini, nulla resuscitatio mortui foret.
4703 [a]. De infernis aliqua; mures, canes muti, feles
Infernum prophanorum est ad sinistrum sub terra, apparet ibi, et sunt tales quod explorent quinam sunt apud alium ut apud me, per affectiones inspiratas subjecto, et per variationes illarum, tum per intuitiones in varias partes capitis, quod quia fit per variationes affectionum, fit successive, et observabiliter multum; hi dicebantur referre mures: hi diu in me egerunt.
4704 [a]. Infernum aliud est ad pedem dextrum antrorsum, ubi tales qui explorant ordine illa quae ab oculis usque ad mentum, et quoque ad umbilicum, sed agunt tacite, et simul tunc inspirant statum extimi latentem seu quasi tranquillae voluptatis, et interea explorant, hoc pervagando illa serie sua, sic ut vix possem scire, quod hoc facerent; cum enim 4 66 inspirant volupe tacitum simul, non observatur; subjectum habent supra caput, cum autem agunt in subjectum, sicut in alium, tunc erigitur subjectum et stat incurvatus, resistendo, ita lacessunt se mutuo in inferno; penetrant cogitata satis alte, nec apparent mali, sed sunt dolosiores aliis; sunt canes muti.
4705 [a]. A tergo ascendebat turma secundum medullam spinalem sursum, sub caput, et altius, nec percipiebatur nisi simul, dicebatur quod essent qui referrent feles, ex illis conformati sunt qui referebant mures, querentes et lamentantes, quod sic perirent, visi sibi etiam ut mures, quaerentes auxilium; taciti sunt, blandi, dolosissimi, dum in tales agunt, nidor muris apud illos sentitur, sed divisa est turma, et sic cessavit terror.
4706 [a]. Illi qui canes muti sunt apparent in externa forma sicut boni, ita ut distingui ab illis nequeant, inspirant etiam bonum, ita ut ab aliis non aliter credi possint, ita quoque loquuntur, et agunt, sed ob finem malum et nocendi, quantum audent, et tantum faciunt quantum illis vincula externa auferuntur, non in externa forma apparent superbi, seu quid habere ab externo amoris sui, nam cum vituperati, et quoque cum vocati canes muti, nihil curabant, sed usque habent animum imperandi, in eo jucundum ponunt, quod sic per deceptionem per externa possint flectere animos aliorum quocunque velint, ita est amor sui interior apud eos.
4707 [a]. Si aufertur illis candidum quod circum apparet, tunc insaniunt, candidum illud est a spiritibus bonis, qui influunt, nam quoad extima sua possunt cum bonis aliquantum esse; at cito deteguntur.
4708 [a]. Quando aperiebatur hoc infernum, tunc apparebat niveum striatum longa serie alte elevari versus superiora, et hoc admodum forte, conquerentes tunc quidam, quod perirent, striatum illud niveum erat illud quod a dolis illorum perniciosis mixtis cum bono apparente exhalabat.
4709 [a]. Ostendebant quomodo solent aliis subtrahere niveum illud circumcirca alios similes sui, circumvolvebat se sicut axis, et tunc cogitans ex pluribus persua sionibus junctis affectionibus, et tunc spiritus bonos externos ad se alliciebat, et alteri surripiebat, tunc alter apparebat niger, seu absque zona candida circum. Similiter faciunt alii qui tales sed subtiliores, sed circumvolvunt se non ut axis, sed secundum longitudinem transversam, tenentes tunc cogitationes in affectionibus seu ponentes se in statum affectionum, tunc surripiunt spiritui; interiores paulo [sunt] aliis, et apparent nigriores.
4710 [a]. De maximo homine et correspondentia
Universalissimum est, quod Dominus sit sol coeli, seu angelorum et spirituum, quibus lux mundi ne hilum apparet, est iis sicut tenebrae, universalissima correspondentia est, quod Lux coeli sit, in qua amor et intelligentia, amori correspondet calor, et intelligentiae lux, quare etiam amor vocatur calor spiritualis, et intelligentia lux spiritualis; ex hac correspondentia derivantur omnia, et correspondent, sed correspondentiae tales sunt ut non similes sint aliter: etc. etc.
4711 [a]. De maximo homine, quomodo se habet cum voluntario
Ostensum mihi est, quomodo se habet in communi cum voluntario et intellectuali; angeli coelestes seu coelum coeleste, in quo antiquissimae Ecclesiae homines, habuerunt voluntarium in quo aliquid bonum, quare etiam regenerari potuerunt et quoad illud: at angeli spirituales seu coelum spirituale in quo antiquae Ecclesiae et hodiernae homines, habent voluntarium prorsus deperditum, et non regenerari possunt nisi solum quoad intellectuale, in quo nova voluntas a Domino formatur, e qua separatur prorsus voluntas propria.
4712 [a]. Quomodo Ecclesiae antiquissimae homines, qui coelestes, et inde Regnum Domini coeleste fuit, ostensum mihi per columnam quandam e coelo descendentem, quae coloris 4 68 obscure coerulei erat, et ad latus sinistrum lucidum sicut lucidum flammae solaris, quod alluebat, per hoc repraesentabatur status eorum prius, color coeruleum est talis ut bonum in se habeat; post autem regenerationem, caeruleum columnae successive transibat in lucidum flammeum obscurum, tunc binae vitae voluntas et intellectus unum agebant, et erant tales, flammeum significat amorem; ita in communi fuit apud homines antiquissimae Ecclesiae, similiter in omni particulari, sic in minimis partibus organicarum formarum interiorum, nam sicut commune ita particularia, haec enim sunt imagines communis.
4713 [a]. At qualis homo Ecclesiae spiritualis dictum, quod columna illa esset prorsus nigra, quae sic dilui et temperari non possit, quare separatur illa pars miraculose a parte intellectuali, pars intellectualis cum regenerata, apparet prorsus lucida, non flammea, quae non intrat nigram columnam; ex columna exhalat saepe furvum, in niveum illud, et aliquem colorem amaenum sistit.
4714 [a]. Quomodo autem separantur voluntarium et intellectuale perceptum est, quod sint spiritus qui sensum communem referunt, et habent situm sub occipitio, ibi mali separantur prorsus ab illis qui sunt in voluntarii bonis, et cum sepa rati sunt, non influere potest in intellectuale a voluntaria [parte], nam a voluntaria tunc nihil excitatur; pertinent illi ad provinciam cerebelli; alii ad provinciam cerebri, spiritus binarum illarum provinciarum separati prorsus sunt miraculose propter spirituales, cum tamen unum facerent; sicut in homine etiam separatum est cerebellum a cerebro, sed usque communicant, tum in communi etiam in medulla oblongata, tum in singulis fibris et nervis, adeo ut non sit fibra quae non aliquid habeat a cerebro et a cerebello, ita a voluntario et involuntario, quod nisi esset, periret homo momento, per involuntarium regitur voluntarium miraculose.
4715 [a]. Quinam in genere ad cerebellum et ad cerebrum
Qui apparent in mundo quoad facies boni et dulces, sic ut non aliud credi possit, quam quod tales, et intus male de omnibus cogitant, et id non propalant, sed cogitant, modo inter suos clam, illi sunt maligni ad quae sub occipitio sunt [referentes]. At qui intus mali, et civiles, sed usque simulatorium est, quod cognosci potest, illi non ibi sunt.
4716. [[a.]] Amicitiae societates quomodo abducunt aliis jucunda
Quandoque observatum quod amicitiae societates pertransiverint super caput et abstulerint omne volupe, jucundum et amaenum, ut non perciperetur nisi injucundum; etiam alii qui meliores fuerunt, cum per affectiones ad illa quae scriberem, se arctius conjunxerint, et cum talia scriberem, quibus illi non delectati, tunc se removerunt, inde quoque omne jucundum et amaenum ablatum, ita vita ideis et cogitationi, et tunc successerunt mali spiritus et genii, quia non inde per talia quae vere amaena sunt, potuerant removeri, nam in tali sphaera non esse possunt, loquutus cum iis de ea re, et agnoverunt; causa detecta est, quod arctius alligati essent affectioni rei, et sic cum se removerent, etiam removerent affectionem, nam per illos influebat, et sic cum se removerent etiam plures spiritus in nexu se avertebant a meis, et ad illorum jucundum et amaenum se converterunt, inde quoque mihi triste, et quandoque sicut in inferno.
4717. [[a.]] De hypocrita honesti, diabolo
Sunt in altera vita qui ex loquela et ex sphaera inde apparent sicut honesti, et propter honestatis externum illorum induxerunt alios credere quod tales, et aestimati, et sibi ita visi sunt; et in altera vita persuadent aliis quod tales, inde illis spiritus probi circum, nihil aliud scientes; sed sunt spiritus simplices externi, qui postea removentur; tales sunt aliqui, et sunt intus spurii, in amore sui, vindictis et odiis contra illos qui sibi non favent, in crudelitate tunc, et haec omnia tegunt sub forma honesti, et per formam illam inducunt alios credere, quod talia sint justa et aequa, et quod contra tales exercenda crudelitas, et facile a talibus persuadentur; loquuntur prorsus ex honesto, sed intus sunt tales; ostensum ei qualis diabolus esset, et erat enormis, tales sunt hypocritae honesti; volunt audiri diaboli, modo possunt imperare infernis et summi inter eos esse, qui oppugnant bonum et verum; nusquam reconciliantur nisi per id quod adorentur sicut dii, prout in mundo ita volunt in altera vita; apparuerunt ad latus sinistrum ad quandam altitudinem, et a tergo ad quandam distantiam. Sed puniuntur graviter, quod etiam audivi, usque dum desistant seducere alios per speciem honesti; etiam species illa ei adempta fuit, nempe remoti simplices, et tunc alio tono loquebatur. Est tonus loquelae qui imprimis seducit, et sic quaedam gravitas externa et inde autoritas.
4718. [[a.]] De quodam infernali, qui perceptionem veri habuit insignem
A. Lejel
Inter illos fuerat in vita corporis, qui apparuit in externa forma multo ingenio et prudentia praeditus, nec quisquam autumare potuit, quin sanam rationem etiam quoad spiritualia haberet, sed compertum, quod modo naturalibus attribuerit omnia, quia naturalem modo vitam vixerat, de quo supra 4488, 4563[a] -64[a], 4654[a] ] ; perceptionem veri habuit insignem in altera vita, adeo, ut putarent, quod is potuisset converti, et cupiebat, usque adeo, ut plures a parte ejus essent, quia tali perceptione, sed ei dictum, quod id nihil faciat, sed vita, potius usus ratione ad confirmanda mala et inde falsa, et si melior fieret, indueret aliam naturam, sic removerentur mali spiritus exteriores et interiores praecipue, in quorum consortio est, et quibus alligatus, quod hoc fieri non posset [quam] intra multum tempus, et [per] vitae ejus indutae jacturam; quantum magis ad tales? ac interea inserviret malis pro organo seu subjecto, imprimis dolosis, et dolosissimis. Inde patet quod vita sit, non facultas bene ratiocinandi et appercipiendi.
4719. [[a.]] Quid rete trahere, et educere pisces
Apparuit quidam qui extus apparuit sincerus, sed intus diabolus, loquela etiam sonabat sicut sincera, inde extus associabantur illi spiritus probi, simplices, qui non percipiunt interiora, sicut fit in altera vita; cum is cogitaret de eo quod attraheret simplices probos, qui quia naturales, videbatur is tanquam rete haberet et immergere, et adducere, ita allicere probos.
4720. [[a.]] De illis qui pinsunt
Qui in vita corporis tales fuerunt, quod in suis operibus seu actis justi et aequi fuerunt, et usque non interius agnoverunt Deum, nec vitam post mortem, ita interius in nullo cultu fuerunt, illi apparent in altera vita pinsere, sed quod pinsitur ita, putatur esse farina, sed est stercus humanum, sicut apud prophetam legitur [Ezech. IV: 12], et sapit urinosum: etiam a tali sentitum frigus in talis meis, et vocatus a spiritibus sutor, quia in extimis naturalibus fuit, quae per calceamenta significantur.
4721. [[a.]] De status mutationibus, et quod angeli debeant esse in bono et vero in omni statu
Percepi status mutationem quoad bonum et verum, in quo fueram prius, et talis ut ille mihi fuit jucundus et amaenus, dein in simili re, et non in jucundo et amaeno, sed tamen influxus erat in verum memoriae quod ille status fuerit quo delectatus, ideo attollebar, et repugnabam, inde constare mihi potuit quomodo se habet cum angelis et eorum status mutationibus, et quod in omni statu teneri poterunt in bono et vero, et tametsi idem in alio statu apparet illis injucundum et triste, usque ex reminiscentia quod ita sit, se patiantur teneri in statu boni et veri: inde quoque patuit, quomodo cum homo modo paulum resistit seu repugnat malo et falso, quod possit esse in statu opposito ad illa, et in jucundo et amaeno; quare solum animadvertentia repugnantiae, seu receptio ejus quandoque satis est, et id testatur.
4722. [[a.]] De Naturalistis
Sub pede sinistro paululum sinistrorsum sunt tales qui naturae omnia tribuerunt, exploratum num credidissent quod aliquod summum numen esset, creator omnium, sed perceptum cum idea illis sisteretur, quod esset sicut inanimatum quoddam apud illos, sic ut prorsus nihil vitae ei tribuissent, ex quo constare potuit, quod non agnoverint aliquem creatorem universi, sed naturam prorsus mortuam, dicebant et quod numinis vivi ideam non possent habere.
4723. [[a.]] De quibusdam ratiocinatoribus supra caput alte
Sunt ratiocinatores acutiores aliis supra caput paulisper antrorsum, alte supra caput, loquuntur cum apparent celeriter et vive, sed apparent volatiles in lineari, cum loquantur, sunt inter spirituales tales, volunt dici angeli, quia non tam mali, sed ratiocinantur admodum acute de Divinis, et ita, quod prorsus credant quod ita sit sicut ratiocinantur, loquutus cum illis, et illi dicebant quod scirent quomodo se haberet cum illis quae tamen apud eos non vera essent, et dicebant quod ita esset, cum tamen non verum, sed quaesivi num boni sint, dixerunt quod sint, ut ita appareant volatiliter in linea, quod rationem significet, dicebant quod talis illorum natura, ratiocinia ita apparent volare, et quo acutiora eo acutior volatus et celerior.
4724. [[a.]] Cur miracula facta tempore apostolorum ut
Ecclesia instauraretur
Loquutus cum angelis de miraculis tempore apostolorum, et quod aliis linguis loquuti sint, et quod sensibiliter perceperint influxum spirituum [Acta II, X, XIX; I Cor. XII-XIV], quod hoc fuisset ideo, quia ignotissimum ubivis quod Dominus venerit in mundum, qui salvaret animas, et quod ita nusquam ab aliquo, absque miraculis reciperetur, et ne reciperetur ab aliquibus sicut qui idola aut homines post mortem colunt, inde idololatricus fuisset cultus, propter has causas miracula facta sunt, at nunc quando doctrina recepta non fiunt amplius. Irradicatio veri et boni apud gentes est ab externis, at apud Christianos, qui in cognitione internorum sunt, aliter.
4725. [[a.]] Quod quidam audiverit eodem die quod corpus ejus tumularetur, bisettes*
De Frederico rege
Ille apud me erat 15to die post obitum, et audivit eodem die quod tumularetur, bisetties*; et quoque aliquid vidit, audivit etiam sonum campanarum, et mecum per plures horas loquutus est, et miratus, quod tametsi mortuus, illa videret et audiret; laetatus tunc quod usque viveret.
* = ad mortuarium remotum (vox suecica), quodfactum anno 1751, 9 Apr.
** ad mortuarium remotus (vox suecica)
4726. [[a.]] De illis qui dormiverunt multum
Somnus
Fuit quidam, qui in vita corporis multum dormivit, et in eo delectationem vitae suae habuit, is appulit ad spiritus qui apud me, et occupavit me statim somnolentia, questi sunt quoque spiritus, dictum quod talis fuerat; et quod tales ad paene nullos usus sint, sed quod rejiciantur, nam inducunt torporem aliis, ut cogitare nequeant, nam cogitatio est vigiliae et facit vigiliam.
4727. [[a.]] De illis qui per probitatem externam captarunt famam
Erat spiritus, qui potuit excitare probos, et quoque angelos, sed ut dicebat ex nullo fine malo, fines ejus non detecti sunt, mittebat se in statum probitatis, et sic communicabat cum spiritibus bonis, et per hos quia communicant angeli, ita hi potuerant excitari, manifestatus, et expulsus, dictum quod tales non possint interesse societatibus bonorum, quia usque mala faciunt; et quod externa probitas auferenda ei, et mala ejus implenda, quia alioquin daturus ansam malis malum faciendi bonis.
4728. [[a.]] De luce et intellectu qui ex proprio et qui ex
Domino, ita de prudentia et sapientia propria
Erat spiritus apud me, qui in propria intelligentia et sapientia erat, et ideo talis, quod crederet omnia scire et videre, et ideo etiam regere omnia, missus tunc a quadam societate, ut serviret pro subjecto, quia erat incommodus, et adimebat visum veri et boni, loquutus cum eo, quod praestaret, ut se elongaret, sed quia in propria intelligentia erat, non volebat; tandem ei ostensum est, qualis est intelligentia a proprio, et qualis intelligentia a Divino, per luces, quae ad vivum repraesentatae, sicut fieri potest in altera vita, nempe quod lux ex proprio sit circumcirca sicut quaedam ex igne fatuo seu carbonario, exiguae extensionis, seu sphaerae, circumcirca tenebrosum, et quod lux coeli seu per coelum a Domino non intrare possit, ideo nec recipi, quia tenebrae circum circa et intus tale igneum, quae illico exstinguunt lucem coelestem, vel suffocant vel pervertunt; at intelligentia ex Divino repraesentata est per lucem, quae extensa est in universum coelum, et intrat ab undique, et facit ut homo intelligat, erat lux candida maximae extensionis, quam recipere posset homo, si non sibi fidat sed Domino, nam Dominus agit per universum coelum, et in hominem secundum ejus quale et extensionem ex eo quod non fidat sibi sed Domino, et maxime si prorsus ex corde credit, quod nihil intelligentiae sit ex proprio, seu quod respective prorsus nihil sit; quod videatur sibi esse a se, est ut vivat, et ut possit regenerari, et paulatim recipere lucem Divinam, sic ut lux fatua dissipari queat, quod inchoat per id quod teneatur in scientia quod ita sit, et dein in voluntate.
4729. [[a.]] De perceptione
Loquutus cum angelis de perceptione, quod homines illam non habeant, quia tunc malitiam suam augerent, usque ut interius et clandestine se mutuo laederent, perceptio est ut scirent quid alter cogitat, et vult, nam hoc datur inter spiritus in altera vita, illi percipiunt qualis alter est, ex solo adventu, angeli adhuc plura ac interiora a Domino.
[4730. [[a.]]] Et tunc quoque loquutus de animalibus brutis, quod illa quaelibet in sua specie perceptionem habeant, et hoc ex causa quia in ordine suo sunt, ideo etiam nascuntur in omnem suam naturam et in illa sunt a prima nativitate, nec opus habent addiscere illam, sicut quod sciant suam escam, suum dominum, suos hostes, suos socios, et perplura quae naturalis historia memorat; apparet sicut id ex quodam odoratu sit, sed non est, nam perceptio est principium odorationis, et in altera vita in odoratum vertitur, cum Domino beneplacet, videatur n… [3132 ff., 3333 ff.].
[4731. [[a.]]] Erat etiam causa, quod passeres nossent primos surculos cicerum evellere, quia ex perceptione sciebant, quod cicer subtus lateret, quod vellent extrahere.
4730. [4732. [[a.]]] De consociatione secundum affectiones in altera vita, et de libero eligendi societates
Quidam qui in mundo inter digniores fuit, (Jac. Benzelius) , qui cum in mundo vixit, aestimatus pro eruditione, nec notus aliquibus qualis esset, sed in altera vita post aliquod tempus manifestatum, quod dolosus esset, is cum diu inter illos esset, et saepe dura passus, et quoque sustinuerat graves poenas; incepit ab illo statu disiderare, et tunc dicebat quod vellet venire in coelum, sed ei dictum si hoc disideret, quod permittatur, nam quicquid aliquis desiderat, hoc datur, quodque omnis consociatio sit secundum affectiones ita secundum desideria, nam haec affectiones sunt, sed dicebatur etiam, quod si illuc veniret, quod non posset ibi esse, et praecipitaret se inde, qui nihil vitae haberet, quia nihil talis affectionis seu amoris, dicebat quod disideraret solvi a societate in qua esset, erat inter dolosos, tunc solvebatur, secundum desiderium, et venit in aliam societatem, sed dixit, quod non ibi posset esse, item cum desideravit aliunde, etiam venit, sed ibi nec contentus, voluit dissolvi ab illis, dixit quod desideret ad societatem bonorum, et quod ibi posset esse cum illis, ab illis duci, et cum illis vivere, concedebatur etiam, venit ad societatem paulo supra caput antrorsum, ubi erant simplices boni, sed cum ibi esset incepit ibi velle imperare, primum dicendo, quod illos instrueret, sed cum ibi esset incepit ibi velle imperare, primum dicendo, quod illos instrueret, sed illi quia boni, exceperunt eum, nec volebant rejicere, sed cum per horulae circiter tempus ibi esset, coeperunt illi qui ibi lamentari, quod prorsus illis omnem perceptionem adimeret, et quod destrueret eorum facultates bonas, cum tunc intrare vellet, sicut dolosi, in perceptionem eorum, visus superior nasi ejus pars foede insulcata cum foedo vulnere, quare nec ibi morari potuit, projiciendo se huc illuc, inde constare potest, sicut etiam ei dictum, quod secundum desideria vitae suae, quae acquisivit sibi in mundo, sortiatur societatem, et quod alibi non contentus esse queat, ita necessum ut sit apud illos qui tali animo sunt, u possit dolos suos exercere, nam in illis jucundum vitae suae habuerat, inde patet quod unusquisque in altera vita consocietur secundum vitae suae affectiones.
4731. [4733. [[a.]]] De spiritibus qui inducunt morbo
Fuerunt apud me tales spiritus qui gravissimam nauseam ventris produxerunt, usque adeo, ut viderer vix posse supervivere, talis graveolentia erat, ut potuisset apud alios inducere deliquia, erat cum impotentia virium vitalium, sic quasi cum deliquiis mortis; percepi quod essent spiritus apud me, qui inducerent; et instruebar quod essent tales qui in vita corporis nullo studio ne quidem domestico dediti fuerint, sed solum voluptati, maxime edendi, et illo solum delectati, quid functiones domesticae aut alia quae homini seu uxori, non nota fuerant, tales in altera vita fiunt tales, et hoc post aliqua saecula, tunc tam pusillum vitae habent ut non possint abigi per aliquas persuasiones, sed manent tunc fixe ubi sunt, sicut quaedam insecta, dictum quod non abigi queant, nisi a Domino, et si non abigantur*, quod inducant homini mortem, insensibiles paene sunt; tales apud homines aegrotos quandoque veniunt, et inde illis mors, et dictum quod morbi apud homines sint spiritus inducentes et aggravantes morbos tales et alios.
* imperfectum in ms.
4732. [4734. [[a.]]] De infernis, et de basilisco
Inter plura inferna etiam est quoddam ad sinistrum antrorsum profunde satis, ubi tales sunt, quod calleant artem alliciendi et quasi attrahendi ad se alios spiritus, et hoc pluribus artibus, sic ut resistere spiritus nequeant, et cum illuc attracti ita sunt, quod conjiciant illos in infernum suum et male tractent, et si hoc non possunt, adigant ad quoddam sceleris, ut condemnent, illi satis periculosi sunt, quare tales non emittuntur; quidam eorum se contulit ad ostium alius inferni, et hoc tentatus mecum, paene visus mihi quod illuc vellem, sed detentus a Domino, et spiritus ille punitus est graviter: tales sunt qui significantur, ut reor, per basiliscos [Esaj. XI: 8, XIV: 29].
4733. [4735. [[a.]]] De illis qui in bono naturali sunt sed non in perceptione boni et aequi
Amicitiae societas
Sunt perplurimi hodie in orbe Christiano, qui in bono naturali, et in officiis imprimis, qui multum ratiocinantur de bono et aequo, et se credunt inde quod sapientissimi sint, sed usque non perceptionem justi et aequi habent, minus boni et veri spiritualis, sed quamcunque opinionem arripiunt, sive ab aliis qui in autoritate fuerunt, sive a parentibus, sive ex proprio, illam defendunt, conquisitis confirmationibus ab undique, ita possunt pro et contra defendere, et semet confirmare, sed num justum et aequum non aliunde sciunt, nam extensionem intuitionis mentis non habent, sed modo limitatam illius: illi in altera vita quoque se credunt prae omnibus sapere, sed possunt in societatibus aeque malis quam bonis esse, sic aeque defendere mala et falsa, quam justa et aeque, loquutus cum illis, crediderunt quod sciant justum et aequum prae aliis, et quod nullus extensiorem sphaeram intuitionis justi et aequi habeat; non habent aliam humum, in qua terminari possit et ibi figi bonum et verum spirituale, quam in suis confirmativis, quae quoque falsa sunt. Illi cum ad societatem quandam veniunt, praecipue qui in persuasione sunt, quod prae aliis sapiant, seu vera sciant, demunt illis reflexionem, sic ut non possint reflectere num ita sit; ita quoque jucundum reflexionis, ita justi et aequi apud alios; proinde etiam illi sicut amicitiae societates, jucundum alterius in se derivant.
4734. [4736. [[a.]]] De doctis hujus saeculi
Aliquoties concessum est, ut adessent docti cum scriberem illa quae de sensu interno Verbi, et statim tunc obscurum interveniebat, et quoque difficultas intelligendi aliquid, praeter [id] quod ab illorum sphaera, quod nihil prorsus intelligeretur, nam sphaera eorum hoc secum habent; at cum tales adfuerunt, qui non docti fuerunt, sed usque captu polluerunt, et in bono vixerunt, etiam in dignitate constituti, tunc statim lux erat, et singula intelligebantur; datum erat ideo loqui cum doctis illis, qui tunc volebant ducere ad scribendum, quod modo tenebras infundant, et adimant omne intellectus rei, in singulis etiam eorum erat imperatorium sic cogitandi et non aliter, nam se duci non patiuntur, putant prae aliis excellere, cum tamen insipientissimi sunt, sed illis dicere datum quod illorum ideae prorsus pugnent cum ideis, quae mihi a coelo insinuantur, et quod planum idearum illorum in naturali eorum non correspondeat, sed quod tale sit ut nihil confirmet, sed potius destruat, et ideo ad approximationem eorum pugnent ideae, et inde obscurum illud, et ex opposito, quasi nulli intelligibile; ostensum quod cum illi qui non docti fuerunt adessent, quod lux esset, et omnia et singula perciperent: et dicere datum quod in mundo a talibus doctis non recipi possint haec, sed ab illis qui non docti sunt; et quod hoc similiter se habeat ac cum pastoribus, qui celebrabant Dominum cum natus, quod illi recipere potuerunt et credere et ex bono fidei celebrare [Luc. II: 8-20], non autem Rabbini, apud quos si angelus influeret, illico rejiceretur, et exstingueretur, et quod ita in mundo se habiturum cum sensu interno Verbi. Si autem docti in bono essent, tunc forent illa mente, quod vellent scire verum, et sic se paterentur duci, et auscultare, non autem imperare, et tunc potuissent recipi, at qui non in bono fuerunt, illi sunt imperantes, et nusquam recipiunt, nam amant vitam mali, et confirmant doctrinalia sua, non propter finem ut boni fiant, sed propter finem ut magni et divites.
4735. [4737. [[a.]]] De repraesentativis in altera vita
De cupro
Quidam (Swab) qui multum in vita corporis cogitaverat de cupro, ille cum se defenderet contra malos, ideae de cupro apud illum, vertebantur in ahenum concavum inversum, quod super illos projicere sibi videbatur, inde inclusi illi ne hilum potuerunt facere contra illum, ille miratus unde hoc, dicere datum, quod cuprum significet bonum naturale, et inde est, quia talia sunt repraesentativa in altera vita, inde qui in bonis naturalibus sunt ibi habent suum repraesentativum, et tunc illi contra bonum naturale nihil efficere possunt; qui in bono naturali sunt in interiori sphaera, non vident aliquid cupri, sed usque tale tunc fit; inde dicere quoque ei datum, quomodo se habet in Verbo, ubi cuprum nominatur, quod sit bonum naturale, et cum reliquis similiter, imo cum qualibet voce ibi, cui non par est ullum scriptum; sicut etiam cum panis dicitur in Oratione Domini, angeli tunc percipiunt bonum amoris, cum homo sancte illa legit, quia nempe amor, est ipse ipse panis coelestis, ita cum reliquis.
4736. [4738. [[a.]]] De memoria interiori
Qualis memoria interior est, inde constare potest, quod quidam videantur legere in libris, et ibi omnia et singula videre et legere, sicut in vita corporis, nec deest minimum, sicut in Verbo, illi quidem ibi legunt, qui delectati sunt eo in vita corporis, et singula legunt quoad omnes voces, sic ut nihil prorsus perierit; tametsi [talis] id leviter in vita corporis legerit. *
* in ms. sequitur his inabsoluta sentenia transversis lineis deleta: Ab aliis experientiis idem scire datum, ut cum aliquid scripserim, tunc cum emendata sunt, cum ad illa redeo, illico
4737. [4739. [[a.]]] De illis qui ex aliis SCIUNT, et inde eruditi audiunt, et non a semet, nisi quod confirment haec, similitudo ab ARBORUM excrescentiis etc.
Loquutus cum angelis de illis, qui solum sapiunt ab aliis, nec apud se cogitant num ita sit, tam in spiritualibus, quam in scientificis aliis, dictum quod illi similes sint excrescentiis arborum quae sicut spongiae vel alius muci sunt, qui se reponunt in cortice, extra illam, et inde ab arborum succo aliquid crassum trahunt, et quoque quandoque producunt aliquid folii instar, aut viride circum, illi non ex arbore sunt, sed marcescunt et putrescunt, et inde separantur; at qui sapiunt quidem ex aliis, sed quibus illa sunt pro mediis cogitandi num ita sint, sunt arborum similes, si bona et vera sunt, similes sunt arboribus quae fructus bonos ferunt, si mala, et falsa, quae fructus malos.
[4740. [[a.]]] Etiam assimilati sunt excrescentiis et tumoribus, qui excrescunt extra corpus, adhaerent extus cuti squamosae, et sic crassum succum trahunt, quae ita squamis extus adhaerent et illis adnascuntur, sunt tales qui ex aliis sapiunt, et nihil ex se; at qui etiam ex se, illi sunt sicut carneum quod adhaeret intus squamis seu cuti, et communicant cum interioribus corporis, et sensum habent, et faciunt functiones corporis in suo situ.
[4741. [[a.]]] Qui autem addiscunt talia, ut et linguas absque usu, adeo ut non inde rationale excolant, sunt talia similia squamis supra squamas, quae accrescunt, et condensant cutem externam, et auferunt sensum interioribus, sic ut exquisitum sensus pereat, tales post mortem rejiciuntur, quia nullius usus sunt, quoniam nullius usus fuerunt.
4738. [4742. [[a.]]] De morbis
Quidam qui in vita corporis (K. Fredrick) adulter fuit, et summum jucundum in illo posuit, absque conscientia laedendi pactum matrimoniale, et insuper lascivus in summo gradu, et solum voluptatibus deditus, et non aliquem usum praestare voluerit, solum pro se, et sui adulterii et suae voluptatis causa, is fuit aliquibus diebus apud me, sub pedibus, et cum mutabat statum, quocunque venit, aliquem dolorem inflixit periosteis et nervis ibi, nunc parti sinistrae lumborum a parte posteriore, nunc digito plantae pedis sinistri, nunc periosteis pectoris sub diaphragmate dextro, et quoque crati dentium inferiori, et sic passim.
[4743. [[a.]]] Sphaerae ejus cum operaretur, gravedinem ventriculi magnam fecit, usque adeo, ut putarem labi in morbum, quia omnia periostea invasit et laesit, etiam capitis, si permissum, quia etiam simulator hypocrita fuit; et in periosteum oculi dextri.
4739. [4744. [[a.]]] Quod omnis vita a Domino
Influxus
Hoc scire possunt qui modo judicio pollent, et reflectunt, dicunt enim et volunt ut credatur quod omne bonum a Domino, et quod omne conatus faciendi bonum non sit ab homine, sed sit a Domino, et quod in homine malum, quia hoc volunt ut credatur, etiam concludere potuerunt, quod omne vitae, ad minimum, [omne] boni vitae influat, ita quod cogitare bonum, et velle bonum, proinde omnis conscientia boni – cogitare et velle hominis est vita ejus – et inde quod omne vitae influat: praeterea etiam tribuunt diabolo malum quod faciunt, et dicunt quod a diabolo passus se duci, cum aliquis facinus quoddam fecit, et suadent, quod non se duci patiatur a diabolo, ita non cogitare malum et velle malum, exinde etiam concludere potuerunt, quod omne malum etiam influat, et inde falsum; sed aliter credunt quam docent, ad minimum cogitarent, si non influeret id quod facit cogitationem et voluntatem, et inde actum, quod doctrina eorum foret vana, ac fallax.
4740. [4745. [[a.]]] De regibus et reginis qui absolutam potestatem credunt se habere, et vitas hominum in potestate habere
Prophanum
Erat regina, dictum quod ex Africa, quae absolutam potestatem habuit, et credidit quod potestatem habuerit in vitas hominum, quod nempe licuisset necare quamcunque liberet, sive insons esset, sive non insons, praeterea ex religioso suo sciebat, quod Deus esset, et quoque agnoverit, haec lasciva fuit in extremo gradu, et admisit amasios, sed postea illos necari fecerat, ne fama inde redundaret in publicum, quod talis, visa erat, erat nigra sicut incolae illius regionis, pulchra facie, et pulchra etiam crinibus, loqui cum illa datum, et dicere, quod absoluta potestas non det talem potestatem, sed quod qui contra leges, et justum et aequum facerent, quod contra illos, non contra insontes, sed putavit, quod habuerit, quia data ei ab illis; dicere dabatur quod sciret numen esse, quod supra illam, et quod contra numen et leges illius esset ita facere, sed tunc non potuit obstare, obmutuit; erat prophana, quia agnovit numen, et tamen ita vixit, plures gravissimas punitiones passa est, et dictum quod ei gravissimum infernum esset, quale est prophanorum, quod tandem sicut sceleta fieret, vix cohaerentia, in quibus tam parum vitae, ut vix aliquid, nam prophanum hoc secum habet, sanctum enim quod cohaeret cum prophano, non separari potest, sicut apud alios, sed discerpitur, et tunc vita quae solum in sanctis, hoc est, bonis et veris est, perit, vel remanet graveolentissima cum cruciatu.
4741. [4746. [[a.]]] De illis qui in perceptione intellectuali sunt, et quasi in luce coeli, et tamen mali
Qui in lumine fatuo sunt, sunt qui lucem coeli vel suffocant, vel exstinguunt, vel pervertunt, sed sunt quoque qui admittunt lucem coeli, et tamen sunt mali, (Borge Postdir.) , possunt clare percipere quod ita sit, loquutus cum tali sum, et compertum, quod vera agnosceret, et falsa videret, sed usque facultate illa abuti voluit ad dominandum, sciebat quod sic communicationem haberet cum angelis interioris coeli, qui in peripheria; et sic quod in infernis esse posset, et valere; sed dicere ei datum, quod talis lux sit lux hyemis, in qua aeque objecta etiam colorata apparent, sicut in luce aestatis, sed torpent omnia; et quod finium ejus sphaera sit talis, ut cum exhalat ad angelos illis sit talis ut non tolerari queat, sed repercutiatur illico, quod fiebat. *
* Sidebar: Tales sunt serpentes arboris scientiae
4742. [4747. [[a.]]] Qui sunt in altera vita sensuales corporei
Morbi
Qui in mundo vixerunt solum sui causa, et in omnibus quae fecerunt, [se] spectarunt, et quicquid proximo fecerint bonum, hoc propter se factum, ut nempe sibi servirent, nec aliter respexerunt publicum ac proximum, proinde sui honoris et sui lucri causa, illi in altera vita fiunt sensuales corporei homines, illi tales sunt, quod sphaera exhalet crassa ab illis, paene sicut corporea, loquela illis non sicut spirituum, cum illis intus [non] quae spiritibus propria, sed quae hominibus, ita crassitudo corporea sequitur illos, (Carl Gyllenborg) , quales sunt ingenio, quod crasso, et quales sunt moribus, quod voluptuosi, sequitur secundum naturam eorum, et quod tribuant sibi omnia; talis quidam [apparuit] , non ita diu post mortem, dictum quod tales sint primum in hospitio vilium, et ibi degunt, visum etiam est hospitium, qualis vita eorum dein, non ita detectum, solum ab uno aut duobus, qui tales, qui apparuit instar corporis, quod miser status futurus, constat ex eo, quod in crassiora eant, sic in cadavera quasi iterum, sunt sub clunibus.
[4748. [[a.]]] Hi fiunt tandem tam crassi ingenii et tam stupidi, ut nusquam aliqua stupiditas alicui in mundo ei similis sit.
4743. [4749. [[a.]]] De geniis et spiritibus subtilibus
Fuerunt bini apud me, qui non altius ascendebant quam ad lumbos, illi per plures horas tempore noctis, cum vigil essem, percipiebant omnes ideas cogitationis meae, quoad minimas, et quoque affectiunculas quoad minimas, et illarum omnium mutationes, sic ut nihil praeterlaberetur, et quoque plura apud me, quam quae ego potuissem scire et percipere, et hoc momento quasi in instanti, et tunc flectebant illa mille modis in contraria, sic ut nihil esset quod non ita subito flecterent, adimebant omne jucundum meum et amaenum, hoc erat eorum intentio et factum, perstabat hoc per plures horas; postea loquutus sum cum illis, et quae cogitabam tunc percipiebant melius quam ego, dicere dabatur quod infernales essent, et quod in contrariis ad illa quae coeli, quodque coelum non jucunda et amaena alicujus auferant, sed promoveant omni modo, et quod gaudium coeleste in eo consistat, hoc quoque appercipiebant clare; quaerebam num vellent venire in coelum, dicebant quod vellent, dixi quod tunc non possent vivere, nam eorum jucundum est contrarium illorum, dicebant si hoc, non vellent illuc venire; postea de sorte eorum loqui dabatur cum illis, quod tale jucundum illis auferetur, et quod tunc stupidissimi fient, quia jucundum illorum interius dabat illis solertiam et perspicacitatem illam, et quod dein cum cruciatu sedebunt, usque dum illud jucundum exstinguatur, si aliquid boni in residuis habent, quod id remansurum, ita quantum illud se diffundere posset, tantum vitae habituri, quae quod sit pusillum, patere potest. Loquebar etiam tunc cum aliis, qui recens e mundo, quod infernales quidem ita perspicaces sint, et tamen infernales, et quod perspicacitas quae vocatur ingeniositas nihil conferat ad salutem, sed bonum et inde jucundum, et in hoc jucundo perspicacitas, ita a luce coeli.
[4750. [[a.]]] Ratiocinabar etiam cum illis, quod scire possent, quia tam perspicaces, quod contra Divinum sint, quod omnia illa mala quae intentabant, vertantur in bonum a Divino, et quod sic datum non modo scire quales infernales multi sint, sed etiam quod ex contrariis perciperem eo plus jucundi et amaeni, nam relativa sunt omnia, et absque perceptione contrariorum non sint relativa, quae suam extensionem habent, ita secundum perceptionem oppositorum datam, haec intelligebant satis perspicaciter, et quoque affirmabant quod ita sit. Dein ostensi erant aliis, qui dixerunt quod deformosissimi infernales seu diaboli essent. Dicebant porro quod abstinere vellent, sed responsum quod non possent, quia cum in jucundo suo sunt, tunc insopiti sunt, ita ut per aliud infusum verum non* velle et cogitare possint, quam ex jucundo illo, jucundum secum habet ut insopiat.
* haec verba in ms. marginaliter inserta et lectu difficilia sunt
4744. [4751. [[a.]]] De timore et infortuniis inde
Erant spiritus ex sexu faeminino, quae bonae et ex innocentia habebant, sed timidae cum aliquid mali contingerent*, timebant quod laederentur, in tali timore erant continue, quod scire datum per id, quod cum removerentur, timor illico dissiparetur, et quod mirum etiam removebantur simul illi qui malum inferre** continuo tentabant; causa mihi dicebatur, quod timor id secum habeat, quod nempe se dissipet inde in animos illorum qui prope sunt, et aliqua affectione conjuncti, et cum timor, quod tunc adsint illico ii qui malum inferre vellent, et quoque inferunt; et quod inde plura infortunia, quaedam ex intentione quaedam ex non intentione, sed ex sphaera intentionis seu malitiae quae se diffundit, quae operatur infortunia apud illos qui subibunt talia ob perplures causas; ostensum quoque quod inde plura infortunia; sed haec adhuc non talia sunt, absque pluri experientia, ut inde aliqua norma.
* sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
** imperfectum in ms.
4745. [4752. [[a.]]] De illorum intellectu, qui solum confirmant principia data vel capta
Fuit quidam, quem, dum in mundo vixit, crediderunt doctum, quia confirmavit principia religionis, in quae natus fuit, et hoc multum, sed ostensum quo intellectu praeditus esset, apparuit sicut ligaretur quoad faciem et caput, quod erat dispositio ad illam intuitionem rerum quam habuit in mundo cum ita ligatus sic circumvolutus fuisset, dixit quod nihil intelligeret, loquebar cum illo, quod talis fuerit in vita corporis, tametsi is crediderit illuminatum prae aliis, qui novit haeretica et omnes opiniones, et confirmaverat principia suae religionis, et quod usque nullam extensionem intuitionis habuerit, num verum esset quod confirmavit, et quod simile fuisset, si quoque vera confirmavisset, si non vidisset prius quod verum sit, ex luce interiore, qui in bono sunt, illi illustrantur a Domino. Ita se habet cum eruditione hodierna, quod credant eruditos et doctos esse, modo sciant multa, et magis cum ex se invenerint plura ad confirmanda illa, cum tamen hoc non sit doctus esse, hoc est, illustratus, confirmari enim aeque falsa possunt, et ex confirmatione persuaderi quod ita sit.
4746. [4753. [[a.]]] De magis
De Simsone
Crines
Qui vel quae in vita corporis calluerunt artes magicas, et tales professae, illae in altera fiunt peculiari specie magae, sciunt enim non modo fascinare hominem, sed etiam demere ei quasi potentiam cogitandi et volendi, et hoc momento, quod faciunt paene apud omnes, ad quos alluunt, sic ut non amplius sint sui juris, et tunc apparet sicut involvant illum vel involucris, vel circum caput vario modo, quod est fascinatio aut ablatio potentiae alterius, cum tunc liber fit, in tali obscuro est, ut dicat si nihil cogitare posse, et vix videre; quae professae magicas artes, tales fiunt, et sunt multae numero, audivi susurrum earum, quod multitudo esset, susurrus erat inamaenus, rudis, absque intellectuali paene, cum loquuntur singillatim est quoque lente et tono quodam inamaeno, cum apparent etiam sicut insanae se gerunt.
[4754. [[a.]]] Fascinatio earum consistit in eo, quod inhaereant cogitatione sua singulis ideis loquentis vel cogitantis, sequendo illa etiam cum aspiratione simili; et ita interiores cogitationum ideas, exteriores similiter, et tunc apparet sicut se alligarent crinibus, et certo modo volvere, inde fascinatio earum, tunc enim cogitationes alterius suas faciunt.
[4755. [[a.]]] Quando tales alluunt, sunt obstinatae et contumaces in summo gradu, nusquam desistunt; infernales qui profunde sub pedibus, et scelestissimi sunt, cum ex inferno forte emittuntur, tales illos advolant, et tenent eos ita captivos, et tam contumaciter, ut non desistant, antequam se conferant in infernum suum.
4747. [4756. [[a.]]] Talia quoque in sensu interno significantur per Simsonem, cum ille a scorto suo teneretur in somno, et illa eum (lustade)* [Jud. XVI: 15-20], per quae talia significantur, et fuerat illa forte talis maga, quae artem illam calluit, crines ibi significant naturalis ideas.
* h.e. listade = lactaret (vox suecica)
[4757. [[a.]]] Me quoque aggressi sunt simili arte, sed puniti graviter et diu, punitio perstabat per plures horas continue.
[4758. [[a.]]] Magae illae quoque apud me fuerunt, ac tentarunt plura, sed incassum, at usque appercipere potui effectum earum, tum quomodo agunt.
[4759. [[a.]]] Tales quia omnium contumacissimae sunt, et cum ex inferno, ut fit quandoque, erumpunt, aut ab aliis evocantur, omnes quotcunque offendunt fascinis suis aggrediuntur, et illis malum inferre intentant, et facile instruunt, ideo plures earum conjiciuntur ad antediluvianos, qui tales sunt, ut per persuasiones lethales talibus facultatem omnem cogitandi et volendi auferre possunt, sic ut appareant sibi ut semimortui, ita privantur facultate tali, vita quae postmodum remanet est tam pusilla, ut non inservire possint nisi muniis omnium infimis, in quibus perparum vitae requiritur.
4748. [4760. [[a.]]] De astutissimis
Richelieu
Quidam in altera vita tam astuti sunt, ut non loquantur aliter quam quod justum et aequum est, et bonum et verum, et quoque redegerint se in illum statum, ut non aliter cogitent quantum ad perceptionem proximorum venit, sed usque fines malos, ut imperandi aliosve habent, fines illi sunt in sphaera interiore; spiritus qui inde quoque ostensi sunt, et fuerunt intus in pectore, ad sinistrum latus, et moliti malum; sunt etiam alii crassiores (ut Borg Postd.) qui quoque dominantur per verum loquendo, de quo prius 4746[a]], is illuc admissus quia cupiebat, sed erat crassus respective, in societate illorum fuit, et ibi, ut dicitur, male tractatus, sicut qui insanus respective.
[4761. [[a.]]] Illi tales sunt, ut cum cogitant audiatur w�sning* sicut serpentum, qui venit a finibus, qui ita percipiuntur in sphaera inferiore.
* h.e. vasning = sibilus (vox suecica)
4749. [4762. [[a.]]] De Moraviana Ecclesia
Fuerunt apud me quidam ab Ecclesia Moraviana, et unus inter illos, qui nuper in alteram vitam venit, et qui dixit quod me cognoverit in mundo, ille erat paulo antrorsum infra circa terram inferiorum, caeteri autem supra, aliquantum, cum illo qui infra loquutus sum, caeteri influebant in communi, quia in communi unum agebant: cum illo, qui nuper e mundo venit loquutus sum per plures horas, et quidem de fide et charitate, fidem praetulit, dicens quod per illam salvetur homo, et quod fides sit confidentia seu fiducia quod salventur per meritum Domini, inde est, quod dicant toties sanguinem Domini, sed de his varia dicta sunt, tum quod nondum sciant quid charitas, proinde quid fides, et quid confidentia, qui nescit quid charitas, ille nihil scire potest quid confidentia, quia ejus essentiale et vita est charitas, et cum id non sciunt, quod non sciant quid fides; nec quid meritum Domini, scitur* enim quod meritum Domini sit universale, nempe pro universo genere humano, sed scitur etiam quod sit receptio, quare multi usque ad infernum veniunt, et multi ad coelum, quare quod sit receptio, constat, et quod receptio* non sit per fidem, sed per vitam fidei, quae est charitas; observabam etiam quod aegre admittat vocem charitatis, et aegrius vocem amoris, nisi simul cogitetur de Domino.
* in ms. sciunt imperfecte in scitur emendatum
** valde imperfectum in ms.
[4763. [[a.]]] Porro ostensum quales sunt, quod nempe sit societas interioris amicitiae, nam sicut societates amicitiae, ubi pertranseunt, adimunt jucundum externum vitae aliis, apud quos influunt, ita hi jucundum vitae interius, ita beatum, sic ut sint societas interioris amicitiae, hoc admittere noluerunt, sed convicti quod ita sit, fratres enim vocant omnes qui intra societatem, et cum illis jucundum vitae interius habent, sed omnes alios qui extra societatem sunt, spernunt, et vocant mortuos, sic ut contemnant alios prae se, et sic judicant alios ad infernum, et se solos electos credunt. Praeterea omne bonum charitatis, quod alii faciunt, sive dent pauperibus, sive preces fundant, sive frequentent Ecclesias ex pietate, et sic pietatem apud omnes alios qui extra coelum vilipendunt, imo irrident, credentes quod meritum ponant in illis, et quod tales aegrius salvari possint, quam praedones, adulteri, et scelesti, proinde vitam boni prorsus rejiciunt: sed vitam boni eorum qui intra coelum eorum, laudant, modo non talis sit, ut exstet et appareat, sed hoc faciunt non ex charitate, sed ex interiore amicitia, nam amicus amicum laudat, et de eo bene cogitat, et hoc in gradu, in quo jucundum ex conversatione ejus percipit.
[4764. [[a.]]] Illi in altera vita tales sunt, ut ubi veniunt, destruant illa quae innocentiae et amoris coelestis sunt, praeter illos apud eos, qui non contemnunt alios prae se, et credunt infernales, et se solum electos, et qui credunt, quod bonum vitae faciat Ecclesiam, et non fidei doctrina.
[4765. [[a.]]] Dictum illis quale coelum Domini sit, quod nempe immensum, et quod sint qui referant omnes provincias corporis, quoad interiora et exteriora, et illi si ultra aspirant quam ad illa quae correspondent illorum vitae, quod non habeant coelum.
[4766. [[a.]]] Ostensum quoque illis, quod nequaquam possint esse in vera humiliatione in Dominum proinde in amore in Ipsum, si credunt quod electi sint prae aliis, et quod sancti fiant per sanguinem hoc est per meritum Domini, qui non credit quod ipse ex se sit infernum, et inde quod misericordia Domini sit quae deterret illos ab inferno, nusquam potest in humiliatione esse, tum quoque si credunt, quod fides sola salvet, et quod charitas nihil sit, proinde quod doctrina non vita, quia vita ejus unumquemque manet, non possunt dividi, si vera doctrina auferret illos ad coelum, et vita ad infernum, dividerentur in duo, vel penderent inter coelum et infernum, quod non fit, sed cum vita mala tunc auferuntur vera doctrinae, et is projicitur in infernum, sed si vita bona, tunc adjunguntur ei vera doctrinae, et sic elevatur in coelum.
[4767. [[a.]]] Loquutum etiam est de veris doctrinae, quod illa doceant qualiter vivent, si non ob illum finem, nihil prosunt.
[4768. [[a.]]] Tum quod vita non sit externa, seu facere bonum, nisi sit ex velle bonum, in velle bonum et cogitare bonum est vita, ita quantum velle bonum et cogitare bonum est in agere bonum, tantum est vita in externis, et qui vult bonum et cogitat bonum, is facit bonum, nam vita non potest esse absque effectu; at qui non vult bonum et cogitat bonum, sed usque facit bonum, est hypocrisis.
[4769. [[a.]]] Loquutum etiam est de Domini verbis apud Matthaeum Cap. XXV, de ultimo judicio, ubi solum opera charitatis memorantur, non autem fides, et mirati sunt quod Dominus ita loquutus sit, ita ut nihil respondere potuerint, quid cogitarunt, non mihi detectum est; patuit dein quod ita loquutus sit pro simplicissimis qui in plenaria ignorantia.
[4770. [[a.]]] Quod Verbum Domini attinet, etiam rejiciunt Vetus Testamentum, sicut abrogatum, nec ad illud attendunt, et illis dictum, quod sanctissimum sit, et omnia et singula quae ibi internum sensum habeant, et quod Divinum sit.
4750. [4771. [[a.]]] De illis qui in principiis veris sunt et in voluntate mali,
Domicilium primum innocentiae
Quidam quem in vita corporis notum habui, qui secum multa cogitavit, et in pluribus recte, fuerat maritatus, et quoque suo modo conjugem dilexerat, sed illa inter adulteras (Pet. Sch�nstr�m) , ille animadvertit quod domicilium quoddam esset, in atrio ad innocentiam, seu ad illos qui in statu innocentiae, quia vixerat in amore conjugiali suo modo, is exploravit hoc domicilium, et quoque percepit jucundum illuc transferri, credens quod ibi potuisset esse, ibi sunt omnes nudi, quia nulla ibi lascivia quae pudore laedit, ille cum illuc venit, putavit quod ibi quoque esse posset, sed delusus, quia principia recti habuerat, sed in vita non sequutus principia, se quoque prae aliis amaverat, nec curaverat aliorum infortunia, sed illa pro nihilo aestimaverat, modo ipse salvus esset, si quoque ipse illis injurias inferret, quantum vincula externa non tenerent illum, cum ille illuc venit, passus est se duci a turba infernali, quae insufflavit ei quod ibi esse posset; missus itaque fuit aliquoties in cogitationes et in principia, tunc appercepit aliqua bene, sed cum relictus suae vitae, illico descivit a principiis, sic ut vita discors esset, quapropter post aliquantum temporis inde remotus est, ipse tunc confitens quod non ibi esse posset, et quod vita ejus discordaret cum doctrina, seu voluntarium cum intellectuali; nondum scio quo ejectus est.
4751. [4772. [[a.]]] De illo qui in veste nuptiali venit in
convivium seu coelum et dejectus*
Quidam inter dolosiores, quem cognovi in vita corporis Jacob Benzel.) percipiebat quod essem in coelo, ibi in quadam societate, voluit sicut prius me infestare, sed nescivit quomodo illuc veniret, quapropter ad dolos suos se convertit, interiores enim dolos potuit nectere, et tunc per simulationes boni et veri alliciebat quosdam spiritus bonos simplices, primum qui in mundo spirituum, mox quoque qui in interiore sphaera, sciebat enim ubinam essent, hoc per piores astutias quas exercuerat, et tunc interius seu subtilius nectebat dolos, et simulabat bonum, nam talia in altera vita non fiunt per manifestam loquelam sed per tacitam et per cogitationes, nam hae penetrant circum circa sicut sonus ex ore, inde quidam capti a spiritibus angelicis, qui in limine secundi coeli, et se associabant ei, et sic adjuvabant, ut in societatem illam veniret, ubi essem cum aliis, ac tunc incepit lucis angelum mentiri, sed per praesentiam suam me infestare, sphaera enim praesentis talis infestat illos qui in societate coelesti, sed tandem ille amisit omnem facultatem cogitandi, tandem apparuit ligatus quoad manus et pedes, et dejectus, apparentia ligationis manuum est quod ei nulla potentia volendi et cogitandi, proinde nec aliquid machinandi per dolos: nempe [cum] infra esset, tunc accepit latum cingulum, ut dignosceretur ab aliis: inde patet, quomodo dolosi eniti possunt in quasdam coelestes societates, quod nempe innocentiam mentiantur, apparuit hoc per infantem quem tenebat** manibus, et variis modis circumvolvebat et plicabat – ita enim apparet cogitatio alicujus cum per innocentiam mentitur – et postea per varias cogitationes boni et veri penetrabat usque ad simplices ibi, qui eum adjuvabant, calluit ille eam artem mentiendi sincerum, sed intus foverat dolos, sic ut cogitaverit dolose, cum sincere loquutus est.
* hoc evidenter obtuse ad Matth. XXII: 11-13 refert
** imperfectum in ms.
4752. [4773. [[a.]]] De quodam brevi post mortem resuscitato et vidente suam sepulturam
Polhem
Mortuus est Polhem om mandagen*, loquutus est mecum om t�rsdagen**, et invitatus [ego] ad funeralia, vidit suam likkista***, etiam illos qui ibi, tum processum omnem, et quoque cum deponeretur in sepulchro, et loquutus est mecum interea, quare sepelirent illum cum vivat? tum quoque cur sacerdos dicebat quod resuscitaretur ultimo judicio, cum tamen jamdum resuscitatus esset, et miratus quod talis fides sit, quod ultimo judicio resuscitarentur, cum ille jamdum viveret, tum quod corpore resurgeret, cum tamen ipse sentiebat se esse in corpore, praeter plura.
* = Lunaedie (vox suecica)
** = Jovisdie (vox suecica)
*** = capulum (vox suecica)
4753. [4774. [[a.]]] De vindicta cum dolo
Idem spiritus, nempe Jacob Benzel. arch. 4772a] tandem delatus est antrorsum ante pedem dextrum, in terra infernali ibi, is jucundissimum habuit in dolis nectendis cogitatione, incepit etiam ex inspiratione turbae diabolicae, quae ibi infra machinari foeda contra amorem conjugialem, quae non licet evulgare, et quia contra illum amorem in vita corporis parum dolose machinatus est, et sic limites jucundi sui excessit, ideo graviter punitus fuit per dolores intus, et perceptum quod tunc cum sustineret poenam, usque vindictam retineret, quare punitio illa gravis perstabat diu, nam non prius relinquuntur, quam cum appercipitur ab angelis aliquid emendationis seu aversationis pro tali, sed usque retinuit vindictam, utcunque puniebatur; dein sibi iterum relictus, paulatim incepit vindictae cupido ab infernis excitari, et tunc in pariles dolos vindictae causa, intrare cepit, sic ut continuaret priores, quare iterum graviori punitioni datus, sic ut incensus intra quoad viscera, et ostensum ei ad vivum, quod punitio incendii potuisset aggravari in indefinitum, quare iterum relictus, primum caute incepit vindictam cogitare, dein magis et magis, tandem quoque venit in vindictae jucundum, et ex vindicta incepit, sic ut licet puniretur, sustineret; exinde patuit quod cupido malefaciendi alios ex dolo interiori ducat spiritum in tales cupiditates quas prius actualiter non exercuit, sed quas haereditario habuit, tunc enim ruunt in talia, cum non absterreri amplius possunt punitionibus, sic etiam vita eorum fit magis et magis infernalis, sic ut vita quae vita diminuatur, seu non amplius ab interno influere potest, quin in vindictae cupidinem cadat, et simul in jucundum dolosum cruciandi quemcunque; dictum quod qui in vindictae cupidine sunt, et simul in dolo, quod tales fiant, ut non similes amplius alicui homini, sed appareant ut sceleta exusta.
4754. [4775. [[a.]]] De pulvere infernali, et de illis qui contra amorem conjugialem sunt
In eodem loco ubi is erat, de quo mox prius, nempe ante pedem dextrum in terra infernali, sub illo loco sunt infernalia antra, ubi illi qui machinantur contra amorem conjugialem, et talia quae illius amoris sunt, et sunt omnium foedissimi, nam amor conjugialis est omnium sanctissimus; is ibi per magias excitabat pede suo pulverem ibi vario modo, et tunc aperiebat aliquid antrorum, sic ut illi qui ibi essent, influerent in talia, ad quae is quoque opitulabatur cogitatione, nam cogitatio communicatur, de qua infra [4776a] ], et sicut is pulverem excitabat ibi, et pedis pollices seu plantas immergebat, ita aperiebat ille infernalia antra, ac ita influebant inde foeda contra amorem conjugialem; is quia hoc ex vindictae cupidine egit, et quoque ex dolo, opitulante cogitatione variis modis, multatus est eo modo, quod pedes ejus maledicti sint, et apparuerint nigri ex ustione, sicut crustaceum nigrum, et quoque per nares aliquid pulveris infernalis attrahebat, inde demissus est inferius in quodam antro, unde quoque machinari coepit, dictum ei quod maledictionem attraxerit usque ad genua, et si non abstineat, quod superius crescat ad poplites et ultra, inde constare potuit quid pulvis maledictus, et quid pulvis maledictus qui datus uxori quae incusabatur a marito de adulterio [Num. V: 17], quod erat repraesentativum talis, et quod qui contra amorem conjugialem dolose cum vindicta machinantur, talia incurrant.
4755. [4776. [[a.]]] De communicatione per cogitationes
Apud spiritus est omnium cogitationum communicatio, magica ars imprimis in eo consistit, ut communicent aliis sua scelesta et foeda per cogitationes, et quod inducant persuasivum pii, honesti, innocentis et talium, et spargant vario modo circumcirca, et sic inducant simplices spiritus putare quod pius, honestus, innocens, vel talis sit, et excitat ita misericordiam, quapropter illi facile se induci patiuntur, quia simplices sunt, et non vident illum, nec sciunt ubinam, ille foedus spiritus (Jacob Benzel.) talia novit dexterrime, et se munivit in facinoribus et scelestis per talia multiplici modo, et sic patravit scelesta sua; in talibus et multis aliis similibus consistit magia ibi.
4756. [4777. [[a.]]] Quomodo in altera vita datur reflexio
Homini post mortem adimitur reflexio super incommoda et poenas, nam auferuntur vincula externa, et relinquitur indoli suae, ita jucundis vitae, ut agat secundum illa; nam alia reflexio requiritur in altera vita, quam in vita corporis, in hac vita reflectitur super honores, lucra, famam, pericula vitae, et similia, haec adimuntur, et relinquitur spiritus suae indoli, quam sibi comparaverat in vita corporis, qui mala egerat, ei datur reflexio per plures poenas, usque tandem ut aversentur et horreant facere mala, imprimis societates ubi passi sunt; haec reflexio externa est, quae datur malis, et tunc tenentur in infernis, nec inde hiscunt, sustinent poenas tamdiu et tam graves ut tandem reflexio illa quasi ex se subeat; at bonis datur reflexio per amaena et jucunda coeli, praeter quod illi in aliqua reflexione sint cum in alteram vitam veniunt, quae augetur.
4757. [4778. [[a.]]] De illis qui in forte persuasivo sunt
Quidam e Christiano orbe in alteram vitam venientes in forte persuasivo sunt, quod nempe [quod] illi dicunt et cogitant sit verum, etiam quod contra fidem et coelum, quando primum in alteram vitam veniunt, apparent circum caput cincti linteo convoluto, quod signum est, quod spiritus persuasivi, cum quibus in consortio prius fuerant, illis adempti sunt, quidam mihi notus (Polhem) talis fuit, ex fiducia suae scientiae et imaginationis.
[4779. [[a.]]] Sed magi, cum apperceperunt hoc, per artem magicam fecerunt aliquid communicationis, sic ut quoad aliquantum linteum convolutum adimeretur, fiebat hoc per baculum seu contum magicum arte praeparatum; sed tunc apparuit vir nudus, cujus tergum vidi, erat coelum quoddam quod sic apparuit, animadverti inde influxum, et omnes illos magos non modo adinvenit, sed ejecit e loco suo, et projecit in alia loca, et hoc tam facile sicut fuissent muscae, praeter plura alia.
[4780. [[a.]]] Persuasivum quod nihil illum lateat sed omnia sciat, et quod inde sapientissimus omnium sit, secum habet, quod in spurcissima ruat, et sibi persuadeat quod licita sint; ita in nefanda, et cum tales sunt, tunc per persuasiones claudunt ita intellectuale, ut non aperiri possit.
[4781. [[a.]]] Tales sunt in profundissimo inferno sub pedibus, ita clauso, ut ne halitus inde exhalare possit, nam ibi in spurcissimis sunt, et nefandis.
[4782. [[a.]]] Quidam sub specie viri in niveo indusio et pileo quadrato descendit illuc, et sic aperuit illud, apparebant ut sues, et sicut trunci absque vita; vir in niveo erat apparentia coeli illuc intuentis.
[4783. [[a.]]] Qui in tali persuasione sunt, quod credant se prae omnibus aliis sapere, et contemnunt alios prae se, in altera vita cum aspiciunt alios spiritus, apparent spiritus sicut lacerae vestes, absque corpore, nam persuasio talis secum hoc habet, ut spectent alios ita, nam vestes sunt vera ita quae scientiae et intelligentiae sunt.
4758. [4784. [[a.]]] De infortuniis et fortuna, tum de fortuitis, unde
Influxus
Fuerunt quidam spiritus, qui excitabant sphaeram infortunii, tales spiritus nempe excitando, qui vellent perdere, seu potius talem sphaeram inter spiritus, tunc infortunia accidebant, quae non praevisa ab illis sunt, et quia illa arte usi sunt, etiam puniti sunt, inde etiam patuit unde infortunia, et non praevisa, quae contingentia putantur, quod nempe a spiritibus qui continue hominem perdere conantur, ita a conatu eorum; inde quoque scire datum est, unde fortuna, imprimis quae ad salutem hominis tendit, quod nempe a continua voluntate Domini ut bene fiat homini, et salvetur, et quod ipsa sphaera per angelos, ad id contribuat; improvisa infortunia non aliud sunt, quam perpetui conatus spirituum malorum, et hoc quia improvisa bona existunt a Domino, hoc ab experientia, apparet incredibile, sed usque ita est.
4759. [4785. [[a.]]] De illis qui apparent in ventriculis
Illi qui multum solliciti sunt de futuris, et magis qui ex tenaci ac avaro hoc faciunt, apparent sicut in ventriculo, plures apparuerunt ita mihi, sphaera eorum comparari potest nidori illi nauseabundo, qui exhalatur ex ventriculo.
4760. [4786. [[a.]]] De inferno eorum qui intus malitiosi, et vindictae cupidi sunt
Gust. Benzelstierne
Erat quidam mihi notus in vita corporis, Gust. Benzelstierne, is externa forma apparebat honestus, et visus vitam apud se egisse, is pro more habuit, cum responderet alicui contra quem malum cogitaret, quod tales sales diceret, ut intus pungerent, et sic quod non responderi possent, assuefactus illis, sec ut sales ejus ab interiori ejus profluerent, proinde quod animo esset quasi necandi animas aliorum, tales sales ei remanserunt post mortem, et ostensus ibi qualis esset, erat intus quasi corpus durum, sicut compactum ulcus pestis, et exhalatio ex profundis infernis exhalabat ab eo cum loquebatur, detectus postea qualis esset, nam tempore omnium* in altera vita deteguntur interiora, per gradus, et tunc compertus quod talis esset, et quoque quod dolose machinaretur plura, et hoc tacite, praeter quod** aliquis observaret, apud me excitabat spiritum adulterum, cujus praesentia dolorem cardini lumborum gravem incutiebat, et hoc per alium spiritum qui supra antrorsus ad dextrum erat, quapropter quia talis missus est in infernum sub pedibus satis profundum, ubi tales incipiunt esse, et hoc per gradus, et interea observatus qualis fuisset, et compertum quod vindictam tenuerit inexstinguibilem, et quoque contemtum et speciem odii contra universum genus humanum, quapropter missus sub petram, nam petra nimbosa est, quae separat eos ubi in minori gradu tales, et ibi apparuit catena circum collum ejus, sic ut vinctus esset, conquestus de illa re, et interea exploratus de vindicta, et compertum quod esset internecina, sic profundius missus; ibi, ut dictum, unus videtur devorare alterum, et quod qui spectant, non aliter illis appareat, tale odium id sistit, is quoque similiter fecit, quare profundius missus. Ex inferno illo, cum aperitur, exhalatio talis est, ut inficiat illos quos offendit, et redigat in insana, excitat enim interiora mala, cum loquantur auditur etiam quasi tacitus sibilus post loquelam [vide 4761a]], et hoc ex interiore dolo.
* imperfectum in ms.
** = absque quod (vide annotationem ad [292a])
[4787. [[a.]]] Idem quia adhuc spirabat vindictam ex profundiori inferno, immersus est in mare ibi, nam ibi apparet mare tumultuosum, et postquam laboravit natando demersus ad fundum, unde loquentem audivi, quod ibi varia monstra, quae nunquam visa in mundo; sed usque inde exspirabat venenum vindictae, et inficiebat quosdam circum me, et quia vindicta erat, ut torquerer quoad ginglymos lumborum, graviter cruciabar, attrahebant enim (Kung* Fredrick) , ex quo talis sphaera quae cruciabat partem illam, tum quoque ossa circumcirca, usque ad costas, et sic porro.
* = Rex (vox suecica)
[4788. [[a.]]] In profundo illo sunt qui spirarunt vindictas lethales, et in eo profundiori, quo vindictae spirabantur interiores, usque ad axin, et quo plus jucundi perceperunt in vindictis, et quo tenaciores in illis fuerint.
4761. [4789. [[a.]]] De illis qui intelligentia pollent, sed vixerunt male
Erat quidam mihi notus in vita corporis, (kyrkoherden* Arnel) , is cum vixit praeditus fuit dote ingenii, quam etiam retinuit in altera vita, cum loquutus cum eo, sed perceptum quod esset inter dolosos, sic ut dolos nexuerit in vita corporis, et sic nec bonam vitam egerit, sui et mundi amans, nec crediderat quicquam de vita post mortem, inter ingeniosos est, et dolosos, in quodam inferno; putabat cum intelligeret vera, et apperciperet bene, quod tunc salvari potuisset, seu venire in coelum, sed responsum ab angelis, quod tales essent sicut pulchrae mulieres in externa forma, sed foedae et scelerantes intus, et sicut qui foede olent, utcunque apparent extrinsecus, sic ut si in coelestem societatem veniret, ob graveolentem odorem non potuisset suffer ri; intellectuale enim habet pulchritudinem, sed vita habet faetorem.
* = pastor (vox suecica)
4762. [4790. [[a.]]] De fallaciis sensuum
Cum spiritibus loquutus de falaciis sensuum, et aderat unus qui vix aliquid crediderat quam quae sensus senserunt, ostensum quid fallaciae sensuum et hoc ad vivum per repraesentativa, ut solet in altera vita; nempe quod fallacia sensus sit, 1) quod oculus videat ex se, cum spiritus videt, quod ostensum per id quod spiritus videant per meos oculos; tum quod auris audiat, lingua gustet, nares odorent, corpus sentiat. 2) Quod corpus vivat, et non spiritus in corpore. 3) Quod homo, spiritus, angelus vivant ex se, cum tamen ostensum, quod per alios, cum alii auferuntur spiritui, occumbit sicut mortuus, et tenetur in vita, cujus vix expers est, a spiritibus interioris sphaerae; et quod vivat secundum societatem in qua est; et unusquisque ita. 4) Fallacia sensuum est quod sol oriatur et occidat, cum tellus se circumvolvit, ostensum per totum coelum cum stellis quod quibusvis 24 horis circumit, et [quod] non mutent* situm; quod sol tam magnus globus quovis minuto aliquot mille milliaria conficeret, et appareret flamma undique, et tamen est globus igneus; quod planetae [illum] circueant, et circumvolvantur, [ut] luna, quod lunae illi sint, quod tellus sit exiguus globus respective ostensum. 5) Fallaciae sensus ostensae per speculum, post quod stare apparet, sicut ipse, ponebantur argentea vasa, et visa post specula, et dictum si sequeretur fallacias sensuum, quod per unum speculum innumerabiliter divitias multiplicaret, cum tamen fallacia sunt. 6) Ostensum etiam quod per fallaciam sensus quod idem esset in binis locis simul, et se utrinque viderent; 7) fallacia sensus quod color sit in flore, cum tamen a solis luce ita modificata; et dictum quod innumerabilia talia sint, ut quod appareat quiescere sibi in navi, cum tamen fertur, quodque cum videt inde aliquod fixum, appareat id moveri, et is quiescere, sic in innumerabilibus.
* inms. Mutat in mutent enemdatum
4763. [4791. [[a.]]] Quomodo infernales mittuntur in infernum
Hoc visum apud (Jacob Benzelius) , spiritus qui sunt infernales satis diu sunt in mundo spirituum, et ibi exercent malitias suas, causa tentandi spiritus, et hoc usque dum implentur mensurae mali eorum, ac interea plures poenas graves sustinent, sed usque tales, ut non prorsus absterreantur, tandem cum mensurae implentur, tunc sustinent graviores et tandem gravissimas poenas, et hoc in serie satis longa, in via ad infernum, per repetitiones plures, et tandem in infernum conjiciuntur, ut ibi se mutuo castigent et puniant; tunc non amplius inde hiscunt, et fiunt tales ut videant statum poenarum si inde audent, quapropter qui in inferno sunt non audent inde, et mansuetiores sunt illis quando fuerunt in mundo spirituum, et in illo statu etiam fiunt prudentiores, et rident illos in mundo spirituum quando tales.
[4792. [[a.]]] Domari mala non aliter possunt quam per punitiones, et sic ut non hiscant facere mala, quin suae naturae jucundis relinquantur, et externa vincula illis adempta sint, et cum secundum naturam, quam sibi compararunt, agunt, tunc nullius paene judicii sunt, sed agunt ex natura, quae non domari aliter potest, nam exhortationes et talia non recipiunt, natura agit contra illa: saepe per plures annos durat, antequam se patitur domari natura.
4764. [4793. [[a.]]] De geniis cogitationum
Erat quidam in situ supra occipitium retrorsum paulo, qui in vita corporis sibi impresserat voce, accentu et loquela imitari patrem meum, quod etiam ita dextre calluit, ut excitaret eum saepissime, in obscuro latuit, adeo ut non scirent unde, tandem post tempus detectus est, et tunc adactus confiteri sua scelesta, quae talia erant, ut non ullus spiritus prius talia fecerat; ibi delituerat et observaverat undique ubi spiritus talis inclinationis, et talis naturae essent, sic ut nosset circumcirca, quas etiam potuit excitare, et infundere id quod cogitavit, et voluit, dextre, confessus quomodo fecerat, et ubinam essent; inde factus talis, ut quodcunque obvenit, potuisset mutare, et mutavisset quoque, nisi Dominus per interiores spiritus me rexisset, is non modo affectiones sed etiam cogitationes et harum affectiones potuisset vertere et pervertere; nam didicit ubinam essent, et in hac meditatione fuerat cum ibi in obscuro, paene continuo; ita putavit se regere posse omnia, et facere se deum; inferna etiam a parte tergali plura influebant, quorum unum detectum erat, ubi tales, qui arrogarent sibi omnia posse per artes, et sic per moderamen ordinis in altera vita: punitus erat graviter, sed adhuc perstat, quia gravius supplicium ei imminet, antequam detrudetur in infernum, ubi tales: possunt tales vocari genii quoad cogitationes, et earum affectiones.
4765. [4794. [[a.]]] De adulteriis
K. Fredrick
Infernum
Translatus erat sub nates aut intestinum rectum, et inde loquutus dicebat, quod ibi solum latrinae, loquebantur cum illo ii qui ibi, et ducebant eum in latrinas, quae plures essent et varie constructae, quibus significabatur quod meris voluptatibus deditus esset, tales fuerunt qui ibi. Postea ducebatur ad alium locum, paulo ad sinistrum inde, et ibi cum esset, dicebat quod nidor teterrimus ex cavernis ibi exhalaret, et quod non movere gradum posset, quin in cavernas ibi decideret, significabatur quod ibi qui tali adulterio conspurcati sunt. Novas continue volebat, et semel tactas respuebat.
[4795. [[a.]]] Ex cavernis etiam foetor ex cadaveribus exhalabat, causa quia etiam dolosus fuerat.
4766. [4796. [[a.]]] Qui podici correspondent
Sunt spiritus infra podicem, qui sunt illi qui multum solliciti fuerunt de futuris, et cum venerunt in cogitationem, etiam se in anxietatem reduxerunt; et praeterea non mali, illi correspondent podici: fuerunt aliquoties apud me, et tunc semper appercepi talem anxietatem, tenebant tenaciter mentem in talibus. Hoc etiam sciunt.
4767. [4797. [[a.]]] De illis qui ab Ecclesia Moraviana
Quidam supra ad dextrum, paulo superius antrorsus ad caput adstiterat, et tunc cum de illis quae istius Ecclesiae erant, actum, is se manifestabat per id, quod defenderet continue quod de illis; tandem cum eo loquutus, et manifestatum qualis esset; retraxit se ad coelum, ubi sodales ejus erant, sunt infra in eadem linea paulo ad dextrum in plano plantae pedis, et ibi simul sicut in quadam urbe, et exploratum tunc quales essent, nempe quod illos qui extra coelum considerent ut mortuos, ita nullius vitae, et se solum vivos et in luce; at tales sunt, ut contemnerent sensum interiorem Verbi, infernales per tales agebant, cum contemtum infunderent; solam fidem amant etc.
4768. [4798. [[a.]]] De inundationibus, duplicis originis
Apparet instar inundationum in altera vita, sed duplicis generis, pro bonis, cum inundantur a sphaeris infernorum variis, quae sphaerae diriguntur a Domino, et tunc producunt anxietates et tentationes, pertingunt secundum statum in pedes, supra pedes, ad ventriculum, ad collum, et ad caput, raro supra caput.
[4799. [[a.]]] Alterum genus inundationis est pro malis, qui in infernis, cum insanire incipiunt, et compescendi, tunc sphaera coeli coelestis demittitur et pertingit usque eo, et quo venit, ibi sicut in diluvio sunt, submergi aquis, cadere in abyssos [sibi videntur], et hoc cum terroribus et clamoribus, prorsus sicut qui pereunt diluvio. Utrumque genus inundationis mihi apparuit.
4869. [4800. [[a.]]] De depluitione ignis et sulphuris
Similiter in altera vita apparet depluitio ignis et sulphuris, cum sensu combustionis, et tunc terra ubi sunt, dehiscit et fit instar lacus, et ibi mali genii in palude sunt; hoc nondum mihi visum, sed perceptum, ita dictum.
4770. [4801. [[a.]]] De ebriis
Infernales aliquoties in statum veniunt, ut insaniant prorsus sicut insani, nec sciunt quid cogitant et loquuntur, insania haec est quae vocatur “ebrietas” in Verbo.
4771. [4802. [[a.]]] De dentibus
Aliquoties apud me fuerunt, qui intentabant* inducere frendorem dentium, et apperceptum quod tales sibi videantur esse in quibusdam infernis, imprimis ubi illi qui falsa naturalia sibi impresserunt, et se in illis confirmarunt, et ad plura concluserunt, et qui ex illis ratiocinantur de spiritualibus in altera vita, non enim est aliqua correspondentia, sed collidunt, inde stridor dentium.
* imperfectum in ms.
4772. [4803. [[a.]]] De illis qui in principiis suorum doctrinalium sunt, et de ursis
Erat quidam qui ad me venit, et mirati spiritus quis esset, ex sphaera ejus percipiebatur, quod spiritus repugnarent, et postea loquutus dicebat, quod in errorem ductus, nesciret quo veniret, et quod huc appulerit, erat vir qui fuerat eruditus, et confirmarat se in principiis suorum doctrinalium, et imprimis de fide, et contra charitatem, de quibus multum sermonis fuerat, sed usque non voluit confirmari, nisi modo tunc cum audiret, ut mox accessit ad suam [doctrinam] ; postea se conferebat ad illam congregationem ubi illi qui ab Ecclesia Moraviana, infra paulo ad dextrum, et quia ibi quoque regere illos secundum suas opiniones [volebat], illis incommodus fuit, et inde ejectus; cum ejectus, videbatur incidere in ursum, qui eum superabat, et mordere videbatur, sed non potuit, dicebat dein quod saepius occurrerit ursis, et quod illum male tractare vellent, sed incassum, et tam saepe ut nunc illos nihil curet: dictum ab angelis, quod illi videntur ab ursis infestari, qui in principiis doctrinalium se confirmaverunt, et tenaciter illis inhaerent, et secundum illa aliorum animos regere vellent, sic imperare, imprimis cum doctrinalia falsa sunt: infestantur tam diu usque dum non curent amplius alios regere, sed contenti sint ut quisque maneat in sua doctrina.
[4804. [[a.]]] Loquutus dein cum illo qui apparebat sicut ursus, erat paulo supra caput, et animadversum quod inimicitia et quasi antipathia esset inter tales qui disputant de veris, et non permittunt aliis cogitare secundum intellectum cuique suum, sed quod velint aliorum conscientiae imperare. Inde patuit quod unumquodvis vitium suos antagonistas habeat. Dicebat ille qui ursus erat, quod nesciat quod talis appareat, et quoque quod nesciat unde cupido, quod contra illum feratur.
4773. [4805. [[a.]]] Quod gaudium in coelo non sit absque usu
Loquutus aliquoties cum spiritibus de gaudio coelesti, quod non sciant hodie quid gaudium coeleste, ita quid coelum, sed quod putent illud in eo consistere, ut serviantur ab angelis et spiritibus, et illi sic respirent gaudium in otio, et hoc in aeternum, quod hoc falsum sit, ostensum illis per id, primum quod non alii spiritus et angeli sint, quam qui fuerunt homines, secundo quod serviri ab aliis non detur in coelo, sed servire aliis; tum quod gaudium merum in otio evanescat intra aliquot horas aut dies, nam absque vita, otiosa taedent tandem quemcunque, in quocunque gaudio sint; sed quod gaudium coeleste consistat in vita activa, ita in usu, et quod secundum usum habeant gaudium, ita quod usus sit subjectum gaudii, et quod hoc absque subjecto ex quo, nusquam detur; de usibus quos praestant angeli, et ex quibus gaudium percipiunt, etiam dictum est, quod perplures sint, et insigniores quam usquam homo credit, glorificare Dominum non est usus sed est recreatio, nam glorificant Dominum in omni usu, hanc* Dominus amat; et usus sunt 1) esse apud homines, ibi insinuare bona et vera, et avertere mala et falsa, 2) instruere spiritus qui e mundo veniunt. 3) Instruere infantes, 4) excitare mortuos, et excitatos ducere, ac informare, 5) custodire illos, et praeterea curare domestica ibi, nam ibi talia sunt, quae non novit homo; praeter innumerabilia alia. In illis angeli capiunt tale gaudium, ut ineffabile; illa enim sunt amoris mutui, seu charitatis erga proximum.
* h.e. glorificationem
4774. [4806. [[a.]]] De Moraviana congregatione
Quod sint interioris amicitiae societates, prius dictum est [4762a], 4797a]] ; sed non sunt inter optimos, ex causa quia credunt quod illi solum electi sint, et vivi, caeteri vero non electi, et mortui; ita spectant alios sicut mortuos, et contemnunt illos; imo etiam indignantur quod alii salventur; dictum illis, quomodo possunt opinari quod Dominus patiatur ut tot homines nascantur, qui cruciandi in inferno, annon hoc immisericordiae foret; annon sciant quod Dominus amet quoscunque, et quod Ecclesiam suam habeat sparsam per universum orbem; imo tales sunt, cum appercipiunt quod alii salventur, de Domino parum cogitent, et ex indignatione non bene, praeterea in principiis de fide, quod sola salvet, sunt prae aliis, et dictum ei*, quid sentiat de iis quae Dominus dixerat de ultimo die, ubi illi haereditabunt coelum qui bona fecerunt? dixerunt quod illa sint fructus fidei, quare illis dictum, quod fructus fidei sint bona opera, et modo sint in illis ex fide, quod salventur, et si non sint in illis ex fide, quod sint inter illos qui non fecerunt talia [Matth. XXV: 41-46], ad haec nihil respondere potuerunt, nam prorsus non volunt audire de bonis operibus, credentes quod nemo de illis cogitare possit, nisi meritum in illis ponat, sed ostensum quod id falsum; sint enim bona opera idem cum usibus in quibus est universum coelum, ibi non cogitant de merito, et quia tales sunt, ut redeant omnes qui extra coelum suum, aliquid bonum faciunt ex pietate, de ea re cum illis loquutum est, et quod in falso sint; et quod nemo salvari possit ex fide separata ab usibus.
* cf [4762a], [4797a]
4775. [4807. [[a.]]] Quod conveniant in altera vita, qui in vita corporis se oderunt
Fuerunt plures mali spiritus, qui latuerunt diu inclusi peculiari inferno, e quo per multum tempus non potuerunt erumpere, miratus sum aliquoties quinam essent, quadam vespera emissi sunt, et tunc auditus sonus eorum sub me magnus, sicut tumultus, qui perstabat tota nocte, et quando illis dabatur copia audivi blasphemias contra me, et conatum eorum, quod vellent ascendere, et me perdere; quaerebam causam ab angelis, dicebant quod illi odio me habuerunt, cum vixerunt, et usque fuerunt tales, quos nihil laeseram; et instructus, quod cum modo percipiant sphaeram illius, quem odio habuerunt, furant, et perniciem ejus spirent; sed missi sunt iterum in infernum suum.
[4808. [[a.]]] Quod illi qui odio se mutuo habuerunt, conveniant in altera vita, et sibi utrobivis multa mala intentent, a pluribus exemplis mihi notum factum est, odium enim correspondet antipathiae, et fit sicut antipathia spiritualis, nam illico cum percipiunt sphaeram ejus, in furorem veniant; inde constare potest, quid involvit quod Dominus dicit de illis, qui inimici sunt quod reconciliari debeant: “si quid habes contra fratrem, abi et” – – -*
* refertur his evidenter ad Matth. V: 23-24
4776. [4809. [[a.]]] De fide et fructibus fidei
Loquutus semel cum spiritibus recentibus e mundo, de bonis operibus, qui crediderunt illa non necessaria esse ad salutem, quod usque dicant bona opera, de quibus toties Dominus, imprimis Matth: XXV, esse fructus fidei, et quod ex fructibus cognoscatur arbor [Matth. XII: 33, Luc. VI: 44], ac loqui datum similiter ac illi in vita corporis, dicendo, quod si fides sit arbor, et bona opera sint ejus fructus, et si ita, qualem credant arborem illam apparere in paradiso coelesti, si solum foliis gaudeat, et sit absque fructibus, nonne sicut Dominus dicit, quod arbor talis exscindenda [Matth. III: 10, VII: 19; Luc. III: 9] ? ad id nihil potuerunt respondere.
4777. [4810. [[a.]]] De amore amicitiae
In somnio vidi virginem in conclavi cum aliis, etiam cum viris, quibus erat animus conversandi ex amore, quod percipiebatur per id, quod intimius conversaretur*, et jucundum interius haberet cum illis; non volebat virgo ut intromitterer, tametsi erat apud alios, quia percipiebat non talem conversationem, familiaritatem, et amicitiae amorem apud me, ii** ei modesti sunt; postea tamen cum vigil factus seu experrectus a somno loquutus cum ea, de conversationis familiaritate et amicitiae amore, quod tale appareat externa forma sicut honestum et approbanda, sed quod interna forma non talis sit, sed quod in interna forma in se habeat vel lascivum, vel jucundum in otio, vel contemtum pro aliis, ita quod non sit aliquid amicitiae, minus amoris in interna forma; erat omnimode modesta, prudens in loquendo, et agendo, sic ut appareret sicut virgo angelica, sed illa inter suas amicas et suos amicos missa, et separata ab aliis qui audirent, tunc prodiit interius, loquebatur contemtuose de aliis, et quoque contumeliose, quantum laxabatur pudor qui in amicitia, etiam communicabat cum societatibus adulterii et scortationis; ostensum ei qualis gloria et splendor esset illis, qui amicitiam habent pro bono, apud quemcunque sit, et quod si illuc veniret, non posset tolerari, quod molestiam illis faceret.
* in ms. conversarentur inconversaretur emendatum
** h.e. viri illi
4778. [4811. [[a.]]] De Luce in altera vita
Literae typo exaratae visae
Ostensum mihi, in qua luce apparent illa quae in altera vita, quondam in conclavi videbam aliquos operantes aliquid, et in tali luce ut meridiana solis non ad dimidium aequivaleret.
[4812. [[a.]]] Videre datum etiam est literas exaratas, quas legi, et hoc in tanta luce, ut meridiana non sufficeret, minima literae vidi et legi, hoc ut scirem in qua luce sunt illa quae in altera vita; et quoque quod Literas scriptas habeant, et quoque typo quasi exaratas*; et quod in altera vita quoque sciant legere.
Sed non intellexi linguam in qua scriptum fuit, dictum, si hoc ita sit, quod peculiaris lingua sit, in qua scribitur, quae est ex soni varietate secundum affectiones, ita lingua rationalis, et quod vetustissima lingua talis fuerit, cui approximat Hebraica; si hoc verum sit.
* imperfectum in ms.
4779. [4813. [[a.]]] Qui ad provinciam auriculae
Erat spiritus apud me, qui admodum fortiter influebat in cogitationem, cum agebatur de talibus quae essent Providentiae, (sicut quod non responsum acciperem a typographo), et toties in anxias cogitationes de illa re agebar, dicebatur mihi dein quod esset spiritus qui ad auris externae provinciam, et quidem ad auriculae ubi carneum sub cartilaginosa parte pendet, potius crassa membranacea cartilago, [pertineret,] qui hoc faceret; et dicebatur quod ille fuisset tali animo, quod in vita corporis, cum precatus de aliqua re, et non obtineret, indignaretur valde, et in dubitationem de Providentia veniret, sed usque cum esset extra illum statum, usque pietatem exercuerat, obedienter, sicut insinuaverant presbyteri. Sunt illi qui in simplici obedientia sunt.
4780. [4814. [[a.]]] De vento orientali quodam
Erant societates male confarctae, et tunc veniebant, quas prius vocavi ventum orientalem [2121-27, 2972, 3414]; veniebant cum stridore a parte dextra paulo desuper, aliquid terroris quem secum ferunt communicabatur, sed appercipiebam ex lamentatione eorum qui in inferno sunt, et alioquin non timidi, quod magnus terror esset, nam lamentabantur et aufugiebant, se recondentes ubicunque possent; apparuerunt mihi quales essent, apparebant sicut capita luporum magna, et dentibus frendebant, et ubicunque veniebant, [quemcunque] inspectabant, vertebant in luminosum quoddam flavescens, et illum sic versum capiebant ore, et projiciebant, apparebat sicut devorarent, postea auditi illi qui ita mutati et devorati in aliis infernis, tale fit quando societates dolosae male confarctae sunt, confarctio earum facta a dolosis supra caput.
4781. [4815. [[a.]]] De infernis variis
Quidam mihi notus in vita corporis (Lagerberg) , is habebat sphaeram fortem ex vero, et in illa tutatus, pervagabatur plura inferna, et interea mecum de illis loquebatur, comparabam illum Aeneae, qui in inferni loca et in campos Eleesios demissus et illos pervagabatur; ubicunque venit, vel fugiebant, vel privabantur viribus agendi aliquid contra illum, vel lamentabantur, in timore ubivis erant, tale secum habet homo qui in vero est; inferna ad quae veniebat, erant antrorsum sub terra, et inde pervagabatur antrorsum versus dextram, et dein versus dextram ubi magica inferna, erant inferna lascivorum et lascivarum, qui in luteis et sordidis erant, postea magis antrorsum, paulo dexterius erant inferna sceleratorum, qui quemcunque spoliare vellent; dein versus dextrum magis fuerunt inferna magorum, et quo longius ibi eo graviora, describebat quomodo quidam in sordidis, in excrementitiis, et cadaverosis, jacent et quidam quod sicut cadavera appareant, cum pauco vitae, usque quod loqui possent, quidam tam horrenda facie, ut nusquam describi possent, et quod tam multi ut non numerari possent.
4782. [4816. [[a.]]] Dein ibat ad inferna quae sub terra antrorsum erant, ubi tales qui affectiones inspirare potuerant, et per inspirare affectiones tentant seducere bonos simplices, quod saepe tentavisse ostensum est, inde etiam loquebatur mecum, ut a reliquis infernis, dicens quod ibi appareant facie lurida, sicut cadaverum, tetra, et quod apud illos sordidum, tentabant inspirare affectiones illi, et quoque lachrymationem, et paulum potuerunt, sunt qui tales sunt, et male cogitant, hypocritae spirituales.
4783. [4817. [[a.]]] Progressus antrorsum adhuc et descendebat in cavernam, dicebatur quod nemo ibi antea fuerat, ibi sunt qui vacarunt precibus, et sub pietate recondiderunt crudelia contra proximum, de illis dicebat, quod essent sicut cadavera, etiam [faetor] cadaverosus inde afflabat ad me, hi sunt qui in opposito sunt coelestibus, et sunt genii, sed illi de quibus prius [cf. 4749a-50a], 4793a] ], qui oppositi spiritualibus, sunt spiritus, illi nempe qui oppositi coelestibus seu genii tales etiam influebant in pulsum.
4884. [4818. [[a.]]] Progrediebatur adhuc antrorsum ulterius aliquantum profundius, tunc veniebat in loca prorsus caliginosa, sic ut non sciret quo vaderet, sed usque ab angelis perductus, dicebat inde quod prorsus caliginosum esset, et quod genii ibi sicut larvae circumvolitarent, quos nullatenus videre possent, dictum quod tales ibi essent qui caliginem amabant, et quo lumen non influere posset, erant genii inter genios hypocritas, de quibus mox supra 4816a], et prophanatores.
4785. [4819. [[a.]]] Cum tandem progressus esset paulo antrorsum, tunc apparebat obscurum a lumine, sic ut paulo videre posset, et tunc veniebat ad prophanatores sancti, qui nempe in externis se sancte gesserant seducendi causa, sed intus prophane cogitarunt de sanctis, apud quosque sancta et prophana conjuncta essent; apparebant ei sicut sceleta, et inde afflabatur cadaverosum. Habebat unus orbiculum rotularem circum cylindrum, et dicebat quod illum injiceret in corda quorundam, et quod tunc non amplius sciant aliquid, sed sicut mortui procumbant, et quod tunc spolient eos.
[4820. [[a.]]] Etiam ibi erant, qui ex malo dicunt, quod prophani sint, et inde sancti, modo enim possent confiteri sua prophana, quod sic liberati essent ab illis.
[4821. [[a.]]] Ulterius venit antrorsum ab illis, et tunc ad illos, qui callent alios in desperationes inducere, quod nempe nusquam aliquis salvetur, sed quod omnes fiant condemnati, sicut illi, infundebant etiam desperationem apud quosdam, ut scirem qualis esset, veniebant in anxietatem desperationis.
4786. [4822. [[a.]]] Alio die progressus ad alios in inferiore terra aliquantum superius, ubi ad locum quendam ibi venit, ubi erant spiritus enthusiastici, qui dicebant se esse sanctum spiritum, et quaesiti unde id, dixerunt quia per baptismum et sacramenta sancti facti sunt.*
* haec paragraphus marginaliter linea verticali undulante signata est
[4823. [[a.]]] Ulterius venit ad alios, qui dixerunt se habere claves Petri [Matth. XVI: 19], et quod illi loco Petri cum abest, aperiant coelum, et intromittant, et aperuit illi, et intromissus, visum ei in visione argentum, et aurum immensa copia, cum vasis et loculis, quibus adimpleta laquearia et cellaria, dicebant quod ibi coelum; et instabant quod ipsum coelum consistat in possidendis et videndis talibus, addiderunt, quod quandoque multa habeant, et quandoque evanescant, et quod hoc sit inde quia tunc coeci fiant, ut non videre illa possent, sed cum aperiuntur illis oculi, quod videant; et actualiter jucundum vitae in illis videndis habuerunt, sunt simplices, quod ex eo fuit, quia thesauros monasteriorum viderint, et inde captarint jucundum, et putaverint coeli gaudium in talibus consistere.
4787. [4824. [[a.]]] Inferna prophanatorum
Circumcirca e longinquo apparuit nigrum nebulosum quasi mixtum igneo seu sanguineo, ad visum parens* horrorem**, in caliginoso illo sunt prophanatores, ita longissime rejecti; illuc missus prophanans, et dictum quod ibi non sit nisi frendor et furor unius contra alterum; dictum quod circumcirca sint ad longissimam peripheriam.
* = pariens
** ms. horrorrem imperfecte emendatum
4788. [4825. [[a.]]] Quod principia falsi et jucunda mali adimant influxum
Per vivam experientiam datum est scire, quod principia falsi et jucunda mali, ita illa quae sunt proprii adimant influxum a coelo et a Domino, tenebar in jucundo spirituali, et influebat ex coelo, et variabatur affectio et cogitatio secundum influxum, at ut primum relinquerer alicui jucundo ex proprio, tunc inhaerebat illi cogitatio, et sic exclusit influxum; cura futurorum et anxietas inde* praecipue hoc facit.
* imperfectum in ms.
4789. [4826. [[a.]]] Qui ad Ventriculum
Plures anxietates apparent sedem habere in ventriculo, et influxus spirituum talium ibi sentitur, et quandoque ibi esse, sicut anxietates avaritiae, quae plures sunt, tales cum se angunt propter quod pecuniae darentur, ibi habitare apparent, aliae quoque anxietates, quae quoque manifeste percipiuntur in ventriculo, quaedam interius, superius et inferius secundum differentias earum, loquutus sum saepe cum spiritibus qui inducebant, et qui e provincia ventriculi sunt; correspondent illi indigestioni, et inde gravedini.
[4827. [[a.]]] Praeterea ventriculus correspondet desiderio sciendi, propter usus, ita digerendi illa quae usus sunt, et appropriandi. Tunc ventriculus est in suo libero, et extumescit libere, et pulmo libere in illum operatur, cum vita inde jucunda, vicissim constrictus est, nec ad liberum venire potest.
[4828. [[a.]]] Erant quidam per aliquot horas apud me supra caput, praesentiam non aliunde animadverti, quam quod anxium quoddam apperciperetur in inferiore parte ventriculi, inde constabat quod illi communicationem cum talibus haberent qui infestabant ventriculum, et illos qui ibi provinciam haberent: loquutus cum iisdem, et dixi id, volens ut recederent, quia non conveniunt sphaerae illorum spirituum qui apud me sunt, sunt enim repugnantes.
[4829. [[a.]]] Tunc etiam sermo factus de sphaeris, quod tales sphaerae plurimae circum homines sint, nec animadvertant quod sint, et plures quoque effectus edant, sicut ex oscitationibus, ex repugnantia praesente aliquo, ex laetitia et libero, ex aliis, et perpluribus aliis, sic ut sphaerae quoque operentur apud homines, sed quia negant omne quod non vident vel corpore sentiunt, et tribuunt naturae si quid occultius apparet, et vix ullus quod tale sit ex spirituali mundo, inde pauci reflectunt super illa, et qui reflectunt rejiciunt vel sicut absconditum naturale, vel sicut nullum quia non capiunt.
4790. [4830. [[a.]]] De scriptis in altera vita
Aliquoties animadverti quod qui in altera [vita] sunt, tam in scriptis legant, quam etiam scribant, et miratus quomodo id, quia contra ideas de statu illorum, sed quandoque apparuerunt chartae coram oculis scriptae manu, et quoque exaratae quasi typis, et hodie scriptum quod etiam legi clare, sed voces non intellexi, erant vulgari stylo, sed linguae alicujus regionis in terris, legi ordine sed non intellexi, sed erat angelus apud me, et intellexit omnia, dictum quod talis stylus sit in altera vita, formata secundum ideas eorum, et quod perceptio detur illis tunc intelligendi illa, etiam numeri intermixti erant, non erant characteres peregrini, sed stylus ex literis latinis.
4791. [4831. [[a.]]] De Domino viso in somnio
In somnio mihi visus est Dominus qua facie et qua forma fuerat cum fuit in mundo, erat talis, ut interius esset plenus, sic ut potuisset totum coelum intus regere, erat quidam non procul ad Ipsum, quem intuebatur, et tunc paulo oculos elevabat et sic novit quis et qualis esset; et saepe quasi oculis dormiens cum intus in se esset; cum evigilatus etiam obscuro mihi visus, et dictum quod talis apparuisset, verbo erat plenus coelo et Divino. Nocte inter 18 et 19 Nov. 1751.
4792. [4832. [[a.]]] De Judaeis, de Messia et Bethlechem
Cum scriberem de Bethlechem, unde Messias n. 4593*, quod sciverint prius quod Messias ibi nasceretur, tunc Judaei percipiebant, et cogitabant de Messia, quod prophetica hoc dicant, et quod nunc vix sciatur ubi Bethlechem, et quod nec credi possit, quod Messias, quem exspectant, ibi nasceretur, exspectant enim aliunde; ita non sciebant quid crederent.
* Arcana Coelestia, Vol IV, 1752 vulgatum