0.Experientiae Spirituales – Verbum
SIGLA ET COMPENDIA
[�] insertionem nostram includunt, quae textui sensum clariorem affert aut lectorem ad loca biblica vel loca ad rem hujus operis pertinentia refert.
[ numeros praecedit, a nobis post verba principia indicis insertos.
] numeros partitionum paragraphorum subsequitur, a Potts pro sui operis The Swedenborg Concordance utilitate introductos.
(�) sunt, nisi aliter annotationibus indicatum, auctoris, quae ipse ut … I …I aut (…) scribere solitus erat.
<�> textus segmentum includunt, quod, ut opinamur, conformiter auctoris intentioni omittendum est.
m�n textus segmentum marginale designant, cujus locus insertionis non Clare ab auctore indicatus est.
< valet, “proficiscitur ab.”
= significat, “idem est” vel “idem valet, ac.”
�3 vocem indicat, de qua in tertia annotatione critica ad imam paginam agitur.
�a vocem indicat, de qua in annotatione explicatoria correspondente ad imam paginam agitur.
/�3 textus segmentum includunt, de quo in tertia annotatione critica ad imam paginam agitur.
/�b textus segmentum includunt, de quo in annotatione
explicatoria correspondente ad imam paginam agitur.
c.f. pro “confer”
h.e. pro “hoc est”
MS. pro chirographi exemplo, in praefatione hujus editionis descripto
n. (nn.) pro “numerus (numeri)” vel anglice “number(s)”
p. (pp.) pro “pagina(e)” vel anglice “page(s)”
v. pro “versus (biblicus)”
vol. pro “volumen” vel anglice “volume”
(praeter auctoris nonnulla solita ac familiaria compendia)
EXPERIENTIAE SPIRITUALES
[VOLUMINIS PRIMI, liminarium sectio prima, continens materias ex Explicatione in Verbum Veteris Testamenti evidenter pertinentes ad Experientias Spirituales]*
* vide praefationem hujus editionis sub articulo “Additional ‘Diary’ Materials,” ut et praefationem hujus voluminis sub capite “The indented paragraphs in Codices 59-62”
1. [Paragraphi ex Explicationis in Verbum Veteris Testamenti Tomo I
(Gen. I ad Gen. XXXV: 15), quem auctor ab 1 ad 1713 numeravit]
[Vide praecedentia, imprimis I 315-17 usque adhuc, ubi explicantur Gen. XXIV: 48-52.]
317. ….
(Haec scripta sunt in praesentia sanctorum iniquitatem suam confitentium, qui in coelis erant, ut mihi dictum, tunc temporis, admodum, ut in Regno Dei, Jehovam Deum concelebrantium): num haec inserenda sunt, postea videbitur.
2. [Vide etiam I 448-58, ubi explicantur Gen. XXVII: 41 ad XXVIII: 9.]
459. Ex his [Gen. XXIV: 2-9] nunc constat, quod hoc praeceptum tam strictissimi juris, et tantae religionis esset, ut si id non observarent posteri, prorsus omni promissione et benedictione, Abrahamo et Isaco data, frustrarentur, nimirum, quod sic non potuissent terram Canaanem possidere, minus Messiam, ut ex stirpe illa nasceretur, proinde quod extra Regnum Dei forent; in hoc itaque, cum promissionis et benedictionis istius spes et ipse effectus consisteret, sanctissimum, postea ut haberetur, mandatum est, nimirum, ut quisque intra familias aut generationes suas*
* abhinc amplificamus secundum auctoris indicia marginem sectionis ab eodem ut 1 signatae; cf. A. Acton, The Word Explained, Vol. I, p. 409, annotationem I
1. matrimonia iniret. Sed quomodo hoc a Judaeis postmodum observatum est, ex historia de iis videbitur. Quod hoc praeceptum tam strictissimi juris esset, causa erat, ut dictum, unice propter Messiam, quod semen erat, in quo et Abrahamus, et Isacus, et Jacobus, et omnis eorum posteritas, tum in quo omnes gentes totius orbis benedicerentur, ut supra saepissime dictum est. Haec jam stirps, ex qua Messias, postmodum dicta est Davidica, et quia radix et stirps, assimilata est arbori, cui, sicut rami, implantarentur, posteri Abrahami et Isaci; sic utique exsurgeret arbor, similis ei, quae in medio Paradisi, in prima creatione, quae arbor vitae vocata est. Ut jam rami illi non essent spurii, sed legitimi, et sic universa arbor, sicut illa in Paradiso veteri, quam ne Adamus tangeret, ex Paradiso into expulsus est, [Gen.] Cap. III: vers. 22, strictissime observanda erant conjugia ex cognationibus proximis. Haec jam causa erat, cur tam severe interdictum est populo Judaico et Israelitico, ut contraherent illa ex Canaanitis et extraneis; nam Messias in eo populo non solum Arborem vitae, sed etiam universum Paradisum reducere, et sic ex novo creare voluit, in quo tribus Israelis referrent arbores ipsius Paradisi, at tribus Judae ipsam Arborem Vitae in medio ipsorum, quod absque conjugiis ex proxima cognatione fieri nequicquam potuit.
2. (Haec jam cum superioribus a vers. 41, mihi oretenus dicta, et fere enuntiata sunt, etiam ab infantibus, qui mecum tunc erant, et per os meum etiam loquuti sunt, ipsamque manum meam, etiam dirigebant.)
[Conjugium; Infans, innocentia; Manus]
3. [Vide etiam I 472-74, ubi incipit explicatio Gen. XXVIII: 10-22, et agitur in genere de Regno Dei.]
475. Quale vero Regnum Dei erit, ex scripturis Verbi Divini, constare potest, nam in intimo sensu, nihil praeter id, quod Messiae Regnum spectat, continetur: id solum, quod Regnum Dei, in unoquovis homine in conspectum veniat, tum percipiatur quale sit, dum superior mentis ejus via panditur. Sunt enim binae in unoquovis homine viae, ad mentem ejus intellectualem; una est a mundo per sensus externos, altera est immediate a Coelo per mentem ejus supremam, quae in specie Anima vocatur: illa via dicenda est superior seu interior, altera vero inferior seu exterior. Via superior, quae est per animam, ignotissima est generi humano, nam ab ipso Adamo post ejus lapsum, in omnibus iis clausa est, qui non in ipsum Regnum Dei, cum in terris vixerunt, admissi sunt; iis solis patefacta, qui introducti sunt, ut fuerunt plures,*
primitivis temporibus, qui cum Ipso Messia loquuti sunt, sicut Abrahamus, Isacus, et alii, de quibus in ipso Verbo Divino passim. Nunc itaque si describeretur, quale sit Regnum Dei, humanam omnem fidem excederet, cumprimis apud eos, qui nihil aliud norunt, quam regnum mundi, seu mundum, et hujus suique amoribus occoecati sapiunt per solos sensus externos; hi, si modo audiant, quod alia via, in homine, pateat in coelum, quam per sensus eorum, qui vocantur externi, id
3. inter fabulas rejicerent: quapropter in talibus non aperiri potest via superior, quae directe patet in coelum, priusquam amores isti, qui sunt mundi suique, discussi sunt, et loco eorum solus amor Messiae, et Ejus Regni, succedat. Haec via nec usquam aperiri potest ab ullo, qui in Coelis est, praeter a Solo Messia, [ei] quem dignatur ad se, seu in Regnum suum, intromittere: tunc primum conspici potest, quale est Regnum Ejus. Ut paucis dicam, tale est, ut concedatur audire, et loqui cum iis, qui in Coelo sunt, imo cum spiritibus coelestibus, cum sanctis, qui olim mortui sunt, imo cum ipso Abrahamo, Isaco, et Jacobo, et per eos mediate, tum etiam, si tam infinita gratia detur, immediate cum Ipso Messia; imo etiam Ipsum videre. Ipsa loquela est prorsus qualis loquela cum sociis in terra, sed de Coelo, desuper, ab omni latere, procul, prope, tuna etiam intrinsecus, tarn manifesta, ut simili modo audiatur, ac loquela oris, verum ita, ut nemo adstantium aliquid inde audiat, et percipiat, et quidem etiam in ipsa societate, ubi plures aut pauciores sunt; ita unusquisque suo idiomate. Ipse quoque visus est similis visui communi, sed usque ita, ut nisi aliquis in interius coelum admissus sit, repraesentationes modo, cumprimis dum clausi sunt /oculi, ac** insuper in statu quodam inter vigiliam et somnum medio, videat, verum tam dare, ut nos oculis nostris medio die; atque id, tarn saepe, ac Messias dignatur id conspiciendum dare. Praeter auditum, visum, et loquelam, praesentia eorum, non obscure, sed manifeste proditur per tactum. Quale itaque Regnum Dei est, tunc sensibus modo dictis, evidenter percipitur; eo usque nemo credere potest, quod tam immensae felicitates usque dabiles sint. Sed ne illa inter fabulas rejiciantur, contestari possum, et id sancte, quod ab Ipso Messia, Salvatore Mundi, Jesu Nazareno, in Regnum illud, intromissus sim, ac ibi cum coelestibus geniis, spiritibus, mortuis qui resurrexerunt, loquutus sim, imo cum Hs, qui se dixerunt Abrahamum, Isacum, Jacobum, Esavum, Rebeccam, Mosen, Aharonem, et Apostolos, cumprimis Paulum et Jacobum, et id nunc per tempus octo mensium, fere continue, praeter in itinere a Londino in Sveriam***a; tunc continue, quum a me scripta sunt haec, quae nunc in publicum prodeunt: imo Ipsi, aut angeli eorum, et /plures, ipsissima**** verba proxime intulerunt. Inde jam scire potestis, quod sit Regnum Dei, tum ex infra dicendis, hic et alibi, quale sit. Id solum, adjicere conceditur, quod quodammodo in ipsum Coelum, non solum mente, sed etiam quasi toto corpore seu sensu in corpore, intromissus sim, et quidem dum prorsus vigil eram; quod unicuivis ita mirum obvenire potest, ut non possit non id in dubium vocare; verum quia id vidi, audivi, et ipsis sensibus corporis comperii a, non possum non id nunc, ex venia, confirmare, et testatum reddere.
(Illa, quae de me scripta sunt, nondum ita confirmare possum, ut per Deum possim ea testari, nam non scire possum, an singula verba descriptionis talia sint, et ad amussim, ut prorsus coincidant; quare alio tempore emendanda sunt, dignante Deo, et quidem ita, ut tunc prorsus vera mihi videar lo qui.)
[Loqui, Loquela; Videre, Visio]
* abhinc secundurn auctoris indicia amplijicamus marginem sectionis ab eodem ut 3 signatae; cf. A. Acton, The Word Explained, Vol. I, p. 409, annotationem 1
** MS. oculi; ac
*** J.F.I. Tafel Sueciam
a = Sueciam
**** ms. plures ipsissima
a = comperi
4. [Videantur etiam I 476-540, ubi continuatur explicatio Gen. XXVIII: 10-22, in genere de Regno Dei agendo.] Experientia
541.* Quod jam Regnum Dei, hic et supra, ex Verbo Divino, descriptum, tum infra describendum attinet, ut unusquisque fidem praebeat, quod tale futurum sit, id unicuivis notum facere velim, quod id mihi primum in requie /somni, postea** vero in medio die, seu tempore vigiliae, aliquoties, ostensum sit adeo, ut ipso sensu clarissime id perceperim; tum scilicet, quomodo Angeli, a Jehova, Unigenito Dei Filio, tanquam per scalam descenderint et ascenderint, ipsam scil. vocem ab alto per toties repetitas voces, usque ad aurem meam transtulerint: tum etiam quomodo innumerabiles simul Spiritus coelestes, et inter eos quoque sancti, qui mortui sunt, ita consociati sint, ut unum corpus, sic quasi unum hominem formaverint, ac ita unanimiter influxerint, ut ne quidem minimum discors sentiri potuerit; idque ad ipsum sensum tam dare, ut solent [percipi] objecta sensu externo, cum clara voce et dictamine, sicut ab uno, quod id sit effigies ipsius Regni Dei; ipsa inde fluens dulcedo et faustitas tanta erat, ut verbis exprimi nequeat, nam penitus fibras, ac intimas medullas ineffabili modo penetrabat, et afficiebat: hanc /effigiem�quia*** aliquoties, ipsas vero dulcedines et felicitates /coelestes�intra**** biennium tam frequenter, ut vices numerare supersederim, Messias, ex infinita sua misericordia et gratia, mihi servo suo inter omnes immeritissimo, manifeste sentire dedit, quare id non possum non, testatum facere.
[Angelus; Coelum; Felicitas; Harmonia; Influxus; Regnum; Scala; Unio]
* hujus paragraphi marginem secundum auctoris indicia amplificamus; cf. A. Acton, The Word Explained, Vol. I, p. 409, annotationem 1, p. 46I, annotationem 6
** ms. somni; postea
*** ms. effigiem, quia
**** ms. coelestes intra
5. [Videantur praecedentia ab I 913, ubi incipit explicatio Gen. XXX: 39, sed hic imprimis 933-42.]
943. Sed quisnam hoc credet, quod mentes humanae et sic homines in universo orbe prorsus ad Messiae arbitrium per spiritus regantur, et quod humanae mentes, proinde ipsi homines sint merae potentiae [I 942]? Verum* ut unusquisque id credat, asseverare possum per Deum, quod id ego expertus sim tam sensibiliter, ut autumem sensibilius in his vix dari, idque nunc paene per octimestre spatium, intra quod per Divinam Messiae gratiam, mens mea gubernata est per spiritus Ejus coeli, cum quibus per ipsum illud tempus interdiu fere continue loquutus sum, qui tunc ita in mentem meam cum luce spirituali ad vivum influebant, tum cum ipsis ideis, cum singulis momentis cogitationis, et cum ipsis vocibus vivis, quas nemo praesens audire potuit, adeo ut nihil usque cogitare [potuissem], ne minimum quidem, quod non sensibiliter ita influeret, ut ne quidem potuissem unam ideam ex proprio nisu, nisi ut id mihi relictum esset, ut ita appareret, producere: ac interea usque cum amicis in patria mea per 5 menses, et cum caeteris in societate, ita conversatus sim ut prius, nemine id observante, quod tale commercium coeleste esset.
Similiter ac in intellectum, etiam in voluntatem et in ipsas actiones influebant, adeo ut prorsus ut mera potentia passiva ductus sim, quocunque libuit**, per vias, plateas, ad hospitium, et circumquaque: ita sensibiliter regebant ipsas motiones pedum, brachiorum, Capitis, oculorum, et artuum corporis, inter colloquia, secundum nutus Ipsius Messiae, ut ipsi Spiritus Ejus Coeli, qui similiter sicut potentiae passivae a Messia, secundum eorum propriam confessionem, regebantur, mirati sint, quod vix vestigia aberrarem: non aliter hoc fiebat, ac dum manifesto et sensibili conatu adigitur. Per quae clarissime per Divinam Messiae gratiam expertus sum, quod omnis cogitatio, voluntas et actio humana, a Solo Messia, ex arbitrio dirigantur, sic quorundam Ejus Servorum ex pura misericordia et gratia per Spiritus Ejus coelestes, quorundam permissive ex aliis spiritibus qui non coelestes sunt, secundum cujusvis vitam.
(Videatur num haec inserere*** liceat, cum tempus venit imprimendi.)
[Actio, activitas; Angelus; Cogitare, Cogitatio; Conversari, Conversatio; Corpus; Gressus; Spiritus; Voluntas]
* ms. potentiae. Verum
** ms. labuit ut apparel
*** ms. inserrere
6. [Videantur I 944-66, ubi continuatur explicatio Gen. XXX: 39 in genere, sed hic imprimis 958-66.]
967. Quod continuae et perpetuae sint affectiones, quae ipsam mentem intellectualem regunt, imo omnes ejus cogitationes et ideas, ac porro singularissima in ideis; et quod perpetuae sint variations affectionum, ita ut perennes gyros efficiant, quorum campus est jam latior jam contractior, fere ab oppositis, seu a falsitatibus ad ipsas veritates, nam quo latior eo perfectior, et sic status eo felicior, quando a Messia regitur; et haec tarn mirabiliter, ut difficillimum sit id, modo quo communiter se habet, describere, hoc ita per Divinam Messiae misericordiam et gratiam, expertus sum, ut ex ipsa experientia viva, et perspicuissima, loqui possim, et contestari, quod nihil aliud sit, quam affectiones, quae omnia cogitata regunt, et quod absque lis nulla sit vita intellectus, proinde nullus intellectus: si ea, quae per Divinam Messiae misericordiam et gratiam, ab ipsa experientia mihi scire data sunt, tum per continua cum coelestibus colloquia, et sic per vivas demonstrationes, intra aliquot mensium tempus, de omnis generis affectionibus, tam quae mentem intellectualem et ejus voluntatem, regunt, quam quae animum, et ipsum corpus, si aliquot modo experientiae vivae documenta ex iis, dicerentur, satis convicti erunt, quod nihil aliud, quam affectiones seu amores ipsam mentem, et omnes ejus ideas, cogitationes, conatus, et actiones in minimis et in maximis regant.
[Affectio; Amor; Campus; Falsitas; Oppositum; Veritas]
7. [Videantur I 968-85, ubi continuanter in genere de Gen. XXX: 39 agitur, sed hic imprimis 973-85.]
986. Non datur nisi unicus amor, ita nec nisi quam unica vita, quae venit a Solo Messia. Vita, quae in mentibus humanis post lapsum apparet, est vita naturalis, quae talis est, qualis est malorum geniorum, qui in Coelum* admissi sunt, ut vitam in mentibus istis humanis sustentent et excitent, secundum statum vitae cujusvis hominis. Hi spiritus aut genii in se spectati sunt naturales, intrinsecus angeli umbrae, extrinsecus autem quasi angeli lucis, sic prorsus inversum ordinem vitae agunt.
Haec sunt ab iis mihi dicta, qui in Coelo Ipsius Messiae sunt.
[Amor; Genius; Homo; Mundus**; Spiritus; Vita]
* sub omnibus verbis in indice mundum spirituum scriptum est, ut sub Amor: Quod mali genii admissi in mundum spirituum, ut sustentent vitas hominum, quia tales, I Vol. n. 986.
** vide annotationem I mox supra
8. [Videatur in I 987-1002 continuatio explicationis Gen. XXX: 39 in genere; vide imprimis 1002.]
1003. Sunt permulti, qui secum ita loquuntur, quod talibus non fidem habere possent, nisi liceret ipsis intrare Coelum, et sic videre ista, quae ibi existunt, aut loqui cum mortuis, qui resurrexerunt; sed contestari possum, quod nunc per octimestre spatium, cum iis, qui in coelo sunt, ex pura misericordia et gratia Messiae, ita conversatus sim, sicut cum familiaribus hic in terra, et hoc fere continue, adeo ut non solum id expertus sim, sed etiam ita ab iis informatus, ut id mihi per demonstrationes vivas et simul colloquutiones perennes, prorsus testatum sit; quare haec, quae ita mirifica videntur, velim communicare, ut fidem adjiciant, mihi, qui in coelo tamdiu fui, cum simul in terra penes amicos: nempe a medio Aprilis 1745 ad 29 Jan. vel 9 Febr. 1746, praeter unum mentem, quod excurrit, quo eram in itinere in Sveriam*a, quo veni die 19 Aug. stylo veteri.
[Mori, Mortuus]
[Videantur in I 1004-30 continuatio et conclusion cationis Gen. XXX: 39.]
1144.** Dixitque ad me angelus Dei in somnio, Jacob, dixi autem, ecce me, [Gen. XXXI:] vers. 11; quod haec quidem visa fuerint in somnio, apparet, sed non verum somnium, quale in somno, fuisse, patet ex eo, quod supra dicat, quod “tempore cum conciperent greges, tolleret oculos, et videret in somnio”; sic prius sustulit oculos, postea vidit in somnio, aliter describuntur visa somnia: sed hic per “somnium” intelliguntur visa, qualia fiunt tempore vigiliae, quando mens removetur a sensibus et ab animo; tunc mens sibi sola relicta est, et videt ea, quae ipsi moristrantur, sicut coram oculis; talia somnia dicuntur alias visa, et fiunt in medio die, in vigiliis; et quidem ita, ut videat mente ipsas repraesentationes, non sicut cogitatio solet, sed sicut visus quidam externus, extra se; quod talia visa data sint in primitiva Ecclesia, cumprimis apud hos patres, clarum est, et quidem in ipsa vigilia, quae sunt repraesentationes ipsius Messiae, talium rerum quae existent; quod tales repraesentationes dentur, et quidem diurno tempore, id affirmare possum, et quidem tam vive ut ipsos spiritus liceat videre, et plura quae contingunt in coelo, saepe mihi Obs. contigit, tum simul quod angeli mecum loquuti sint; ita in primitiva Ecclesia penes patres Coelum et terra conjuncta fuere, adeo ut qui in coelis essent, loquerentur cum iis in terra, ac vicissim, et sic monstrata ea, per repraesentationes, quae contingerent: ita tunc revelationes fiebant.
* Tafel Sueciam
a = Sueciam
** haec paragraphus inclusa est, quia in 9 et 10 huc refertur
9. [Vide I 1145-46, ubi continuatur explicatio Gen. XXXI: 11.]
1147. Quod angeli sint prorsus causae instrumentales, et quod Solus Deus in ipsis vivat, sed angeli boni ac vere coelestes, qui ordinem verum vivunt, vitam suam a Solo Messia trahant, id mihi toties patefactum est, imo demonstratum, variis modis, quum consortio eorum interessem, ut nullus eorum id in dubium vocet;* sed angeli mali id negant,** imo fere ignorant, nam a seipsis regi volunt, et sic opinantur quod domini sint***: inde quoque cognitio bonorum et malorum angelorum, spirituum, sicut etiam hominum; sunt communes notae characteristicae, nam filii Messiae non volunt regi a seipsis, aliter caeteri, prorsus secundum spirituum indoles. In me nec minimum momentum cogitationis, affectionis, persuasionis, veniebat [a meipso], quod tam sensibile erat intra octimestre spatium, ut ne minimum quidem esset, quod non extrinsecus influeret, et usque sicut alii in commercio eram cum hominibus. Hoc mihi tam sensibiliter fuit, ut minima apperceperim ipso sensu.
mQuod Messias immediate agat ipsos homines, sicut etiam /spiritus coelestes per hos a mediate, constare potest, ex ipsa anima humana, quae ab ipso Messia agitur, nam nulli datur copia ipsam animam humanam agere praeter ipsum Messiam; et quia anima est omnis in omnibus sui corporis, ita agit totum hominem, etiam mediate per spiritus, secundum arbitrium sed cum differentia, quod in filiis suis sit Ipse**** amoris vita quae per animam influat, in caeteris Lux ejus Divina, supracoelestis, absque amore; sicut supra saepius dictum.*****
Causa cur angeli influant, est ipsa eorum activitas, quae talis est, ut sint vires activae, quales fient etiam homines post mortem; in corpore autem dum vivunt, sunt potentiae eorum connexae per fibras et vasa; aliter in spiritibus.n******
[Affectio; Angelus; Cogitare, Cogitatio; Influxus; Spiritus (bis)]
* Vide supra hac
** pagina, ubi
*** obs. obs.
**** ms. Ipse
***** J.F.I. Tafel inclusit hic Quod potentiae in homine connexae sint, per vasa et r,imificationes vasorum, constat, aliter in [spiritibus]; sed nobis videtur, quod auctor Lic reliquerit sententiam et eam in I 1148 denuo formaverit
****** haec paragraphus et praecedens aliter ordinatae in J.F.I. Tafel; vide A. Acton, The Word Explained, Vol. II, p. 319, annotationem 8
a legerim per spiritus coelestes
10. 1148. Quod Messias immediate agat in animam hominis, constans est /veritas�nam* anima est solum pro influxu lucis Divinae, quae respective ad animam est lux /supracoelestis�sed** mediate per spiritus in3 eorum mentes, at vero in filiis suae Ecclesiae, sicut in Abrahamo, amorem, qui similiter tunc per animam influit, aliter*** per solam lucem supracoelestem, quae facit, ut mens spiritualis esse queat, et tueri coelum, segue elevare ad coelum, caeteros Messias [sic] per solam lucem; quae differentia sit constare potest ab effectu lucis et caloris in mundo per correspondentiam.
Quod autem angeli et spiritus sint potentiae, et sic vires mediatrices, in causa est, quod potentiae in iis non sint connexae per vasa sanguinea et eorum ramificationes sicut in homine, nam ipsa vasa ab intimis ad extima****, et ab extimis ad intima vadunt, et omnia et singula connectunt, aliter in spiritibus, qui came et ossibus, hoc est vasis sanguineis, musculis et similibus quae dura sunt, non constant: tales erunt etiam homines post obitum, quando a potentiis seu facultatibus interioribus ipsa connexio recedit cum came et osse, seu cum vasis sanguineis, ita etiam fient vires ac spiritus, sed perfectiores, quia in iis ipse ordo ab intimis ad extima, seu a supracoelestibus ad ipsa terrestria institutus est, et sic mens eorum per correspondentias formatur.
mSunt /spiritus coelestes*****, mentes, ipsorum textus quasi corporei correspondent mentibus nostris naturalibus, quando textis quasi corporeis sic dictis gaudent, ita sunt hominum post vitam corporis similes; aliter sunt mentes quae regunt mentes humanas mediate, et sic per ejus voluntatem actiones etc., sic sunt vires mediatrices; tunc nec tali gaudent texto quasi corporeo, quod est substantia media inter spiritualem et naturalem.n******
mLoquela spirituum inter se est quidem sicut mentium intellectualium humanarum, sed quum mentes humanae non separatae sunt a mente naturali, non percipitur ea loquela ab homine, nam innumeriora******* involvit, quam quae pronuntiari possunt verbis; talis quidem est cogitatio humana, sed quia haec non separatur a mente naturali, non percipitur ab homine qualis est, quare cum Spiritus inter se loquuti sunt, appercepi dare, sed non percepi, indefinita [quae] intra pauca momenta dicebant; sed tamen quando Messias dignatur, alio modo percipitur.n********
* ms. veritas, nam
** MS. supracoelestis, sed
*** ms. spiritus, in
**** Vide supra Obs. obs. [I 1144]
***** ms. spiritus, coelestes
****** haec paragraphus et succedens ordine inverso apparent in J.F.I. Tafel, sed vide A. Acton, The Word Explained, Vol. II, p. 321, annotationem 1
******* MS. innumea
******** vide annotationem 1
a h.e. in aliis
11. 1149. Mirabilia sunt, quae narrantur, quod tamen toties expertus ut vices numerare supersederim, quod spiritus coelestes ita rexerint actiones totius corporis, ut quocunque voluerint iverim, tam sensibiliter /ut etiam* absque renisu et voluntate contraria non abirem, rexerint** gressus, unumquemvis, et*** puncta gressus, caeteras motions corporis, manuum, digitorum, brachiorum, oculorum, capitis, prorsus ad libitum, sicut ipsi essent qui corpus meum agerent, contraniti quidem mihi relictum, et a ductu eorum me vertere alio, sed hoc quia copia data est a Messia; quomodo autem id possent, etiam ab iis informatus sum, quod nempe ipsi solum hoc velint, tanquam ipsorum esset voluntas, quae communicat se prorsus cum nostra facultate seu mente, et sic facit id quod nostrum esse opinamur, cum tamen sit spirituum, nec eorum quia causae instrumentales sunt, sed est ipsius Messiae, per spiritus, qui singula et omnia regit et moderatur. Ita putant spiritus esse voluntatem suam; imo ipsi spiritus mali putant ipsum corpus quod regunt, esse suum, nec aliter sciunt, ita voluntatem ejus regunt, quando homo eorum amoribus est emancipatus: quicquid tunc liberum habent homines, est quod contraniti possint, sed hoc dat ipsis Messias: si tunc contranituntur, tunc quidem oritur pugna, ac recedunt, sed redeunt, et sic continuant vitam in ipsis, qui eis addicti sunt per amores: talis jam est status humanus, qui quod ignoratus sit, mirari possum, cum tamen in Verbo Divino id tam dare dictum est, ut nulli dubium esse debeat; sed aliter id interpretantur, quia ignorant ipsum statum hominis, et timent audire se a diabolo et ejus geniis sic duci. Experientia tarn clara est, ut nihil certius affirmare possim, quin toties id expertus seu ita sensibiliter, quandoque per integrum diem inter colloquutiones de hoc ipso, et de nisu et renisu, et quod nunc abirem, et plura, quae propter prolixitatem supersedeo.****
[Gressus; Homo; Pes; Spiritus]
* nisi legeris [crossed out: ut si r] et ubi et erronee pro ut
** imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel rexerunt
*** nisi ut deletum legeris
**** duo paragraphi quae in J.F.I. Tafel hic apparent in nostra post I 1150 infra inveniantur; vide ibi annotationem 3
12. 1150. Imo etiam integras paginas scripsi, et ipsi spiritus non dictabant verba, sed prorsus manum ducebant, et sic ipsi scribebant, et experientiae causa, etiam ea quae non ipse cogitavi, sed eorum sensus, praeter quod etiam dictabant.
mQuomodo influunt cogitata prius quam eloquuntur, in instanti, et quandoque quod ignoretur quid cogitandum, sed serie sua sequatur, et sic ex consequenti intelligatur, prolixum est dicere: tum quomodo excitantur omnia ista, quae correspondent, sicut ab ipsis hominibus dum colloquuntur, et minima mala et bona acta ab ipsa pueritia in lucem protrahuntur, singula et ipsae minutiae quae putarentur oblitae, et hoc longa serie, ut quasi me ab ipsis recipere vellem, sed incassum, nec potui contraniti, ut sisterer judicio quasi coram /ipsis�hoc* prolixum est referre.n
mNihil non peragitur per vivas activitates, etiam in minimis, cogitationes non sunt nisi activitates, quae quod perceptibiles** fiant, dum janua aperitur in coelum, clarum in me quoque exstitit.n***
[Manus; Scribere]
* ms. ipsis, hoc
** ms. perceptiles
*** haec paragraphus et praecedens, inverso ordine, in J. F.I. Tafel post I 1149 apparent, sed vide A. Acton, The Word Explained, Vol. I, p. 323, annotationem 3
13. [Vide etiam I 1203-13, ubi explicatur Gen. XXXI: 19.] 1214. In sensu intimo intelligitur universus orbis a principio dierum; sic qui victuri sunt et qui mortui, tum etiam omnes illi qui cultui isti idololatrico adhaeserunt judicandi sunt, et sic cultus ille abolendus, qui in coelis similiter ac in terris viget et perstat.
1215. Sed quod Petrus eorum Deus e coelo [ejectus]* /sit�num** restituend us, ad huc /nescio-hoc*** pro vero scio, nam quod deprivatus sit sua**** clave, hoc est, sua praerogativa, et nunc circumambulet, sicut pauper genius, hoc pro certo vobis asseverare possum; nam saepius a me petivit, ut preces pro ipso funderem apud Jesum Christum, sed hoc mihi non permissum fuit. Perquam multa de his narrare possum, si hic locus foret, sed alibi, dignante Deo Christo, plura.
[Petrus]*****
[Videatur I 1216, ubi concluditur explicatio Gen. XXXI: 19.]
[Vide etiam I 1266-67, ubi explicatur Gen. XXXI: 28.]
1268. Quando hos dolos effudit [Laban], tunc dicit, “utique stulte egisti faciendo,” nempe quod hoc fecerit clam, sicut tunc persuasisset Jacobo, verum quod aliter prorsus sentiret Jacobus, ex sequentibus patet: sicut etiam solet, inter eos, qui dolos alius facile intelligent******, cumprimis*******, quando a Messia duci se patiuntur, tunc nihil usquam tam subdole dici potest, quod non animadvertitur, nam insinuatur in singulis verbis animus et mens deceptoris, et sic latenter detegitur, quod Solius Messiae est donum, adeo ut nequaquam falli queat Ecclesia Ejus intimior ac intima a malis, quod ipsi mali nesciunt, nam ita occoecati sunt, ut credant se delusisse ipsos bonos, sicut infantes et innocentes, sed prorsus contrarium est, ipsi mali deluduntur, contra omnem eorum astutiam, quam prudentiam vocant; nam clarissime apparet dolus sub blandimentis; aliter homines mali inter seipsos.
* vide [67a]
** ms. sit, num
*** ms. nescio, hoc
**** sic J.F.I. Tafel; ms. S110
***** in indice sub Petrus ad I Vol. n. 1214 refertur
****** sic J. F. I. Tafel; ms. intelligit
******* imperfectum in ms.
14. 1269. Qualis sit providentia, in his, ut intima malorum geniorum, per ipsas simulatas veritates et bonitates transpareant, et sic patefiant, ut ipsa illorum indoles ex singulis detegatur, saepissime ex pura misericordia Messiae expertus sum; nam dolos suos effundere, et quidem subtilissime, licuit, sed usque dare patuerunt, quasi indicate* ipsis verbis, cum tamen medio** intimarum*** cogitationum esset, quod mirabili modo adverteretur, in instanti, post varia contingentia, et tandem certo.
[Dolus]
* ms. indicata
** in ms. medio, per correctionem imperfectid, in meddo mutatum esse nob is videtur; J.F.I. Tafel modo
*** J.F.I. Tafel intimum
15. [Vide etiam I 1346-50, ubi explicantur Gen. XXXII: 1-2.]
1351. Quomodo haec apparuerint Jacobo, et forte nulli
i. alii praeter Jacobum, patet a multis, nempe quod Jacobus apertis oculis viderit angelos, quod fit iis qui in intimiori Ecclesia sunt, sic ut eos videant paene sicut ipsos homines, sicut etiam legitur de pluribus in Verbo Divino. Apparent etiam alio modo, dum in vigilia est, et sensus interni ab externis quasi remoti sunt, tunc sunt repraesentationes etiam evidentes, sed non sicut Jacobo, et Abrahamo, aliisque. Aliter vero in statu ad vigiliam proximo, sic ut ipse non aliter credat, quam quod vigil sit, cum tamen non verus est status vigiliae, in hoc apparent tam dare ac interdiu, si non sunt repraesentationes rerum, quae loco istorum tunc visui offeruntur, sicut pluries a prophetis visum est, ut ab Hezeckele, etc. Quarto stint apparitiones clausis oculis in vigilia, tam clarae ac in media luce, denique sunt somnia.
[Videre, Visio]
1352.* Sed de apparitionibus et similibus, ut repraesentantur Coelestes angeli et coelestia, alibi, dignante Deo Messia, agendum est, nam ubivis occurrunt.
* hanc paragraphum ob nexum inserimus
16. 1353. Quod apparitiones secundo loco, tertio, quarto et quinto memoratae mihi contigerint, et quidem quae secundo saepe, quae tertio loco etiam aliquot vicibus, quae quarto*, quam saepissime, tum ad vivum sicut interdiu, et quod quinto intra aliquot annorum tempus, hoc sancte asseverare possum, adeo ut notitia apparitionum**, et sic inspirationum per angelos Messiae�et*** supersedeo reliquas, et modo memoro**** apparitiones coram /visu�ex***** pura misericordia Messiae, mihi per ista data sit.
[Videre, Visio]
[Vide etiam I 1354-65, ubi ante explicationem Gen. XXXII: 3 seq. in genere de gentibus agitur.]
1366. Quod tot gentes sint****** quot in universo orbe, ubi tot cultus Divini, et Ecclesia Christi ex universo orbe colligitur, ratio inde constat, quod in Maxima illa Societate, quae Regnum Messiae constituet, perpetua et ineffabilis varietas existet, ex qua varietate in formam perfectissimam redacta, ipsa perfectio totius resultat, quae per Providentiam Messiae Divinam, ex universo orbe, a Noachi tempore ad finem dierum, eligitur; in eo ipsa Providentia cumprimis versatur, nam respicit finem ultimum in tot mediis, quot fuerunt et sunt homines, spiritus et angeli:
* ms. quato
** ms. apparationum
*** ms. Messiae, et
**** ms. memorem sed conformiter auctoris emendationi, ut supersedeam in et ..upersedeo, hoc in indicativum reddimus
***** ms. visu, ex
****** sic J.F.I. Tafel; ms. sit
17. ut omnes homines ita disponantur, tanta varietas spirituum et geniorum datur, ut obtineatur omnis varietas, et sic harmonia Divina, ex solo Amore, h.e. Messia.
[Vide etiam I 1393-94, ubi explicatur Gen. XXXII: 9.]
1395. Quod posteri ejus [h.e. Jacobi] similiter declinaverint a Messia, et quidem agnoverint Deum, Qui miracula fecit, tum ex terrore, et usque inclinaverint ad plures alios Deos, et quomodo redacti sunt ad agnitionem et cultum Messiae, Qui est Ipse Deus, Qui et creavit coelum et Terram, Qui novus creator est Coeli et Terrae, [quod] absque Illo, non amplius potuisset esse Coelum et Terra, nec humanum genus, nisi ferinum, et pej us omni fera bestia, et a feris prorsus discerperentur, ita clarum est, ut nusquam in dubium venire possit.
18. 1396. Quod absque Messia, humanum genus non amplius esset humanum genus, sed ferinum, et vilius ferino, discerptum ab Ipso Diabolo, objectum feris ipsius telluris, et discerpti fuissent, nec usquam aliquid humanum appareret, tam constans veritas est, ut nusquam in dubium vocari debeat: mihi ex tot apparitionibus, et tot spirituum malorum exploratis naturis, a quibus toties stipatus fui, pro certo concludere debui, ut si modo Messias aliquantulum de regimine, remitteret, homo illico in necem*, etc. praecipitaretur, nec usquam homo esse potuisset, vide quae infra** allegata sunt. Omnia ista si recenserem, plures paginas, imo membranas adimplerent; et quidem forent merae experientiae, non autem ratiocinationes.
[Dominus; Homo; Universum]
[Videantur etiam I 1397-99, ubi concluditur explicatio Gen. XXXII: 9.]
* ms. neccem ut videtur
** refertur hic fortasse ad 27; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,'” locum 1
19. [Vide etiam I 1408, ubi explicatur Gen. XXXII: 12.]
1409. Inde nunc dicitur “benefaciendo benefaciam /tecum,” non* hic legitur, “benefaciam tibi” ut Jacobo adplicetur, nam nunc per eum intelligitur etiam ejus familia, nam nunc maritus erat, per quem etiam uxores et filii intelliguntur; ita supra Cap. XXVIII: vers. 14, tunc Jacobus nondum uxores habuit, quae observanda simul erunt: ita hic intelligitur, per “benefaciam tecum,” sic iis qui cum ipso, quae sic applicari possunt iis qui per Rachelem, ac per filios in intimiori ac intimo sensu intelliguntur: ita enim ipsae voces inspirantur a Messia, ut cogantur dicere id quod debent, et non quod volunt,
hoc mihi aliquoties quoque per Divinam Messiae misericordiam contigit, quod voces dicere debuerim, quae veritates continebant, quae postmodum explicatae et sic intellectae sunt, sic vera pronuntiantur per os hominis, quae prorsus significant ea, quae Deus Messias vult habere, ut vera significent.
[Ignorantia; Inspiratio; Veritas]
[Videatur etiam I 1410, ubi concluditur explicatio Gen. XXXII: 12.]
* ms. tecum” non
20. [Vide I 1452-60, imprimis ab 1455, ubi explicatur Gen. XXXII: 24.]
1461. Haec [I 1452-60] est ipsa explicatio luctationis angeli Messiae, hoc est Ipsius Messiae per angelum cum Jacobo ut Jacobo, sic cum posteris ejus, cum quibus similiter luctatum est, usque dum non amplius luctando quicquam potuisset effici, nam reliquerunt Messiam, et alios deos coluerunt, sicque suos amores, inde relicti sunt, quare nec hodie alium Messiam exspectant, quam qui amoribus istis faveat*, et ipsis tradat dominium orbis et divitias mundi; quod coelum attinet, et regnum coeleste, [hoc] ab illo suo rege non exspectare volunt.
[Jacobus; Lucta, Luctatio; Tentatio]
[Vide etiam ob nexum rerum I 1462-68, ubi explicantur Gen. XXXII: 25-26.]
1469. Sed Jacobus, qui bene animadvertit Messiae angelum esse, qui cum ipso /luctaretur�num** autem intellexerit quod luctatio ista significaret tentationem non /legitur�dixit***, “non dimittam to nisi benedixeris mihi,” sic appercipiens, quod in anxietate ista in qua adhuc erat, ipsi missus sit angelus de coelo, a quo benedictionem urgeret, nam hoc in mentem humanam satis evidenter cadit, cum Messias dignatur, et quidem tam manifeste, ut sentiat in se esse Messiae voluntatem; quod scire potest is, qui
* sic J.F.I. Tafel; ms. faveant
** ms. luctaretur, num
*** ms. legitur, dixit
21. 1470. aliquoties id expertus est, cumprimis in eo statu, in quo tamdiu, ex misericordia Messiae fui, qui quoque spiritualem tentationem intra plures septimanas sustinere debui, de quibus, dignante Messia, alibi.
[Jacobus; Lucta, Luctatio; Tentatio]*
[Videantur etiam I 1471-72, ubi concluditur explicatio Gen
XXXII: 26.]
* haec referent evidenter etiam ad I 1469
22. [Vide etiam I 1507-10, ubi explicatur Gen. XXXIII: 8.]*
1511. Hoc scriptum est solum mea manu, ut instrumento, qui Jacobi similes sunt, adfuerunt, nec dubito quin ipse Jacobus haec quoque audiat, cujus faciem vidi mihi /repraesentatam�non** in somnio, sed in vigilia, prorsus ad vivum, sed dum clausi essent oculi, tunc enim repraesentati sunt mihi, prorsus sicut in claro die, et dictum viva voce, quod Jacobus talis /esset�quem*** potuissem inde describere, quod pulchra facie esset, juvenis tunc, procera statura, vestitu nitido, sed rustico, nec ex**** facie ipsa tale quid eluxit, quod etiam fateri debui, ut ipsum vindicem, pro me, qui solum ex facie judicare possum, de iis, quae hic contra ipsum non potui non proferre, quia Verbo Messiae prorsus consentanea sunt (num haec inserenda sint, videatur tunc quando tempus impressionis venit, num liceat).
[Jacobus; Manus; Scribere]
* huc evidenter in indice refertur sub Jacobus: Jacobus virus, describitur qualis; et quod scripserit per manum meam, de Domino. I Vol. n. 1511 quae ibi proxime praecedunt.
** ms. repraesentatam, non
*** ms. esset, quem ubi quem inclarum et forte ut quam legendum est
**** J.F.I. Tafel in
23. [Vide etiam ob nexum rerum I 1512-25, ubi explicantur Gen. XXXIII: 9-12.]
1526. Quod Jacobum adhuc attinet, cui simulatio et nondum recta facies erat erga Messiam benefactorem suum, hoc quidem praevisum est fore in posteritate ejus, num autem apud Ipsum, postquam magis consenuit, hoc apparebit in sequentibus, hoc notum est apud Solum Messiam, Qui intima novit.
/(Hoc scriptum est mea manu, ut instrumento, dictum quidem est quod a Jacobo Ipso, qui aliquantum indignatus quod talia de Ipso scriberem, fassus quidem quod nesciverit Messiam esse suum Deum, sed quod postea resipuerit, num hoc verum sit, non possum ipse ego confirmare, sed ea scribo qua a ab Ipso quia* ipsi aut alicui, loco ejus permissum est, haec inserere**.)***
mNequaquam inserantur; si infra**** permittatur in hoc libro [ea inserere], et si ex hoc in ea quae imprimenda sunt, nondum mihi constare potest, qui solum organum sum, sicut Ipse edam Jacobus; si ab ipso ut tali, sicut descriptus est, proficisceretur, tunc quae fides iis habenda sit, concludi potest.n
1526[a].***** Jacobus nunc fatetur, atque indolet, quod talis fuerat, sed usque dicit et asseverat, quod ante mortem resipuerit, quod nemo praeter Solum Messiam novit: haec sunt verba dicta ab Ipso Jacobo, sicut mihi nunc dicitur.
[Jacobus]
* ms. ita quia (deleta)
** ms. inserrere
*** haec paragraphus deleta est in ms.
**** refertur hic fortasse ad paragraphos amissas; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,’ ” locum 2
***** sic J. F. I. Tafel pro numero 1526 repetito; haec paragraphus, angustius intra linear scripta quam praecedens, forte inserenda est pro paragrapho deleta
a = quasi (usus postclassicus); nisi hic intelligeris qua = quae
24. 1527. Loquitur nunc Ipse Abrahamus per angelum ad Judaeos, qui per Jacobum intelliguntur, ut resipiscant, nec sint quales fuere, et quales sunt, nam Judicium Dei Messiae appropinquat, quod sciant per haec quae nunc scripta sunt, nam Ipse est Pater omnium fidelium non solum inter posteros Jacobi sed etiam inter gentes in universo orbe, a diluvio usque ad finern dierum, quare* omnes et singulos hortatur ut resipiscant. Haec scripta sunt mea manu ut instrumento, sed dictata sunt Ipsius Messiae per Abrahamum Patrem Ipsius quoad humanam naturam.
[Abrahamus; Manus; Scribere]
* ms. quares
25. 1528. Si nolint, ipsis denuntiat grave judicium, quamvis Ipse apud Messiam pro iis continue precatur, haec scripta sunt mea manu et dictata ab Isaco, Patre Judaeorum et omnium fidelium in Ecclesia Messiae: quae dicta sunt a Jacobo ea inseri possunt si ipse velit cum iis quae apposite* sunt [vide 23]**.
[Abrahamus; Manus; Scribere]
* nisi opposita legeris
** vide etiam A. Acton, The Word Explained, Vol. II, pp. 494-95, annotationem 2
26. 1529. Quod ex his ne verbulum quidem meum sit, hoc sancte per Jehovam Deum contestari possum.
[Abrahamus; Manus; Scribere]
27. 1530. Caetera quae a me scripta sunt, talia sunt, ut nondum asseverare possim ea a Deo Messia per Abrahamum aut Isacum dicta esse, sed talia, quae adhuc emendatione egent, ob causas de quibus dignante Deo Messia, alibi.
[Abrahamus; Manus; Scribere]
28. * [Vide etiam I 1637-43, ubi explicantur Gen. XXXIV: 17-18.]
1644. Quantus autem Melchizedechus, Rex Schalemi, fuerit in oculis Abrahami, qui quod incircumcisus esset [notum est], satis constat, adeo ut non opus sit id confirmari quam ab ipsa historia, Cap. XIV: vers. 18, 19, 20, adeo ut Ipse Abrahamus eum non solum supra seipsum veneratus sit, sed in ipso adoravit Deum Messiam**, ut ipsi decimas daret, vers. 20, et quod Melchisedechus ipsi benedixerit, ut ibid. legitur vers. 18, 19, 20, et hic dicitur “sacerdos Deo altissimo,” vers. 18, sic tunc supra Abramum*** erat, Melchisedechus tamen usque incircumcisus erat, nam circumcisio instituta est post, ut constat ex ipso Verbo Dei Messiae, nam de ea legitur post plura Abrami acta de quibus Cap. XV et XVI, postea enim peperit Ismaelem, et quum circumcisio ipsi in signum foederis data est, legitur quod fuerit filius nonaginta novem annorum, Cap. XVII: vers. 1. Praeter Melchisedechum, de quo nunc, etiam incircumcisus erat Pater ejus Theracus a, Frater ejus Nach or, ex quibus uxores habebant, sic filios habebant ab incircumcisis, quare si circumcisio fuisset tam necessaria, nisi pro solo populo Jacobeo, et iis qui in domum ipsorum admitterentur, ipse quoque Abramus habuisset rem cum filia incircumcisi, sicut etiam Isacus; ut praetereantur plura, sicut omnes a Noacho usque ad Eberum, et ab hoc usque ad Abramum, qui omnes incircumcisi erant, ex quibus tamen descendebant; quinam tunc fuissent, quum ita damnatur is qui concipitur et nascitur ab /incircumciso? ita**** se res habet, et nus-
[Ab rahamus; Circumcisio]
* ad finem I 1611, paragraphus intro lineam apparel a pagina abscissa fuisse
** ms. Messias
*** in ms. Abrah in Abramum emendatum, ut legimus; J. F. I. Tafel Abrahamum
**** ms. incircumciso; ita
a = Therachus
29. 1645. quam alicui melius de his constare potest, quam ex infinita misericordia Ipsius Messiae, Dei Abrahami, Servo suo in infimo loco, quem passus est, ut haec scribantur, in praesentia ipsius Abrahami, parentis Ejus quoad carnem, qui hoc ipsum vidit, qui nunc mecum loquitur, et vult ut hoc attestatum sit, tanquam ipse scripsisset.
[Abrahamus; Circumcisio]
30. 1646. Ex his dare nunc sequitur, quod circumcisio non res necessaria fuit, quam propter populum Judaicum et Israeliticum, hoc est, posteritatem Abrahami per Jacobum, et id ob plures alias causas, quae* hic nondum palam fieri possunt, nec mihi adhuc dictae** sunt, sed ipsi Abrahamo, Parenti Dei Messiae quoad carnem, revelatae***, sicut nunc ipse Abrahamus per angelum mihi dicit, et sic attestatur quod vera sint, quae
superius dicta.
Observanda sicut quae intra lineam, ut dicitur, in hac pagina, supra [29].
mDe iis loquitur Abrahamus, quae continentur art. mox superiori, nempe art. [I] 1644.n
[Abrahamus; Circumcisio]
1649. �
Venit Chamor et Sechemus fihus ejus, ad portam urbis suae, locutique sunt ad viros urbis suae, [Gen. XXXIV: 20.] seqq. Haec sunt talia, quae nefanda sunt, propterea adhuc praetereuntur, et forte usque ad impressionem, si ita placet; nondum possunt hic inseri,
* sic J.F.I. Tafel; ms. quas
** ms. dicta
*** ms. revelata
31. propter plura, quae reticenda erunt.
Observandum tamen quod inde uxores tulerint filii Jacobi, ut salvarentur.
[Videantur I 1650-55, ubi explicatur Gen. XXXV: 1, hic imprimis 1651.]
32. 1656. Quod numero indefinito sint, qui se deos dicunt, et tanquam dii volunt coli, et quidem omnes ea indole, ut seipsos et quae mundi sunt, amant, id testata est veritas, et hoc per ipsam experientiam ita didici, ut a tam multi sint, qui circumvolitant, et ubicunque tales homines offendunt, qui similis indolis sunt, apud eos se figant, et eos sic ducunt, sicut ipsi essent homines, [quod] supra [11] quidem dictum est, sed hoc iterum velim asseverare.
[Dii; Spiritus]
a legerim quod
1694. Apparuit itaque Deus Jacobo, denuo, postquam venit ex Paddan-aram*; [Gen. XXXV] vers. 9. Constat quidem quod Deus cum Jacobo loquutus sit, vers. 1 hujus capitis, sed quod ipsi apparuisse** non dicitur, quare in eodem versu nempe 1 hujus capitis distinguitur inter id quod loquutus sit cum ipso, et quod apparuerit; aliud enim est loqui quam apparere, nam loquitur Deus Messias cum homine diversimode, nempe in somnis, in vigiliis, et quidem tam dare sicut homo cum homine, et quidem diu, sicut supra dictum est, sed absque apparitione, ita sciri potest, quod hoc tam familiare potuit esse eo tempore, quum sinceritas et simplicitas regnabat, ut in primitiva Ecclesia, apud plures, qui tunc vivebant, et de quibus in Verbo Divino, et cum perpluribus aliis, quorum nulla mentio facta est, ita cum Ipso Adamo, et cum Noacho, dum construeret sibi arcam, etc., ut nihil familiarius potuisset esse apud eos ad quos dignatus est Deus Messias per angelos loqui.
* ms. Paddam-aram
** sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
33. 1695. De tali loquutione cum homine plura supra scripta sunt, et sic testata, vide supra, intra tantum temporis spatium [3-6], [8], [9]].
[Videantur I 1696-1700, ubi concluditur explicatio Gen. XXXV: 9.]
1711. Erexit Jacobus statuam in loco, quo locutus cum eo erat, statuam lapidis, et libavit super eam libarnen, fuditque super eam oleum, [Gen. XXXV:] vers. 14, si
34. 1712. nunc haec accipienda sunt in sensu tam sinistro, ut supra [cf. I 1679-82, 1710], non possum pro iis respondere, nam ita mihi infusa sunt, nempe quod Jacobus
esset ipse ille qui ex coelo dejiciendus esset [13], [67], proinde ipse serpens, qui laederet calcaneum Dei Messiae, si ita tunc omnia ista quae praecedunt a vers. 11 et 12, eo sensu dicenda sunt, ut applicentur posteritati Jacobi, ut ipsi serpenti, ipse ego abhorreo haec scribere; quare ab iis erunt dicta, quibus hoc permissum est ita inferre.
Si in hoc sensu, tunc sequitur, cuinam statuam istam erexit, et plura, sicut solent idololatrae, quae* imitantur ea quae in ipsa Ecclesia Dei Messiae statuta sunt. Transeatur nunc ad ea quae sequuntur.
[Calcaneum; Jacobus; Serpens]
[Videatur I 1713, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Paragraphi ex Explicationis in Verbum Veteris Testamenti Tomo II (Gen. XXXV: 16 ad Ex. XIV: 28), quem auctor ab 1 ad 2476 numeravit]
[Vide etiam II 49-51, ubi de Gen. XXXVI: 2-3 agitur.]
52. Ita nunc constat, quod Esavus tres uxores habuerit, et quidem unam ex proxima cognatione Abrahami, nempe filiam Ismaelis, et binas** ex iis qui erant in cognatione, cumprimis spirituali, nempe per fidem, et quidem in eo gradu quo sunt ipsi gradus in Ecciesia et sic in Regno Dei Messiae, intimus gradus significatur per “filiam Ismaelis,” nam per filias significantur Ecclesiae, ulterior per filiam ex Chivaeis, ubi fuerunt Chamor et Sechemus, et ultimus per filiam ex Cheth. Ita tres classes sunt, quae sic per filias istas significantur, ita progressiones ejus ab ultimo ad intimum, ubi est Esavus cum Ismaele.
* sic ms.
** ms. bias
35. 54.* Si plura de Esavo et Ismaele dicere liceat, quod unus ad dextram, alter ad sinistram Dei Messiae sedeat, tunc quum imprimendum est, tunc videatur.
[Dextra; Esavus; Ismael; Sinistra]
* in ms. primum scripta era: paragraphus 54, dein 53 marginaliter; sed cum numerata, paragraphus secunda numerum 53, et prima 54 recepit
36. 53.* mQui ad dextram Dei Messiae sedent, etiam significantur per Ismaelem, et qui ad sinistram etiam significantur per Esavum, nam sedere ad dextram est, proximum esse Deo Messiae.n
[Dextra; Esavus; Ismael; Sinistra]
58. Postea accepit Esavus** uxores suas, et filias suas, et omnes animas domus suae, et pecus suum, et omnem bestiam suam, et omnem possessionem suarn, quam acquisiverat in terra Canaan, [Gen. XXXVI:] vers. 6. Hic referuntur ea quae ad Esavum pertinebant, in sex classes, quibus ipse Esavus praeponitur, quia nunc Ipse Messias per Esavum repraesentatur; qui fuit a prima nativitate rubicundus et pilosus, ita deformis sicut bestia, quod satis constat ex descriptione ejus Cap. XXV: vers. 25, tum ex Cap. XXVII, ubi haedo similis, quum pelle indutus erat: tum etiam Ismael*** homo ferus, sicut bestia, a prima sua nativitate, ut constat ex ipso ore Dei Messiae, Cap. XVI: vers. 12; sed per successionis**** ordinem facti sunt primi: contra vero Jacobus, qui a nativitate fuit vir integer et habitavit in tentoriis, Cap. XXV: vers. 27, sed per ordinem inversum factus est ultimus: haec sunt, quae intelliguntur per ipsa Verba Dei Messiae, quod ultimus erit primus, et primus erit ultimus, vide locum in Evangelista [Matth. XIX: 30, Marc. X: 31, Luc. XIII: 30].
* vide annotationem 2
** imperfectum in ms.
*** ms. Ismal
**** ms. successiones
37. 59. Quod autem filii tarn contrariae indolis ex uno parente nascantur, /confer ista quae de indolis propagatione ad calcem hujus tomi scripta sunt, et dictate*, (quae hic inserantur, si postea liceat): confirmantur eadem ex filiis Adami, qui fuerunt Cainus et Abel, tum Seth**: tum a filiis Noachi, Chamo, Japheto et Setho, qui contrariae indolis fuerunt, tametsi ex uno parente: quod autem in Esavo et Jacobo, gemellis***, talis [contrarietas], erat Dei Messiae providentia, quae tunc transtulit iniquitatem in Esavum, et candorem in Jacobum, at postea per aetates mutatum est, secundum cujusvis indolem acceptam a Patre et matre, sicut ipsa indoles nascitur, ut Iibi loci****, nam patris venit serius, se nempe explicat tempore, matris autem citius, et a prima conceptione, sic in foetu et infante.
[Haereditarium, Haereditas; Indoles; Mater; Pater] [Videantur etiam II 60-61, ubi concluditur explicatio Gen. 28 XXXVI: 6.]
[Vide etiam II 86, ubi explicatur Gen. XXXVI: 19.]
87. Quod autem iterum dicatur, “Ipse est Edom,” fit ut cognoscatur, in sensu proximo, quod inde exsurgant Idumaei, in sensu latiori, quod ipse sit pater Idumaeorum, in sensu intimiori, propter Ecclesiam veram Dei Messiae, in omnibus istis generationibus et sic /gentibus, in***** sensu intimo propter Ecclesiam veram Dei Messiae in universo orbe, quae se ad Esavum ut parentem referat, in sensu autem supremo propter Ipsum Messiam, Qui se “Ed omum” dignatus est vocari: cur “Edom” se dignatus est vocari, ut ostensum est supra art. [II] 47 et 67, factum est ex causa, de qua supra Cap. XXV: vers. 30; ubi constare potest, quod Jacobus ipsi nomen hoc imposuerit, quia gustabat ex rubicund o, quum primogenituram suam vendidit Esavus; verum quod Deus Messias hoc ipsum, quod Jacobus per irrisum fecit, in bonum convertit, satis apparet, ita semper quum malus intendit malum, Ipse Deus Messias id convertit in bonum; quod commune est in omnibus et singulis, nempe quod id vertatur in bonum a Deo Messia, quicquid a malis geniis intenditur malum.
* refertur hic fortasse ad 83; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,’ ” locum 3
** ms. Seeth
*** ms. gemillis
**** vide supra annotationem 3
***** ms. gentibus. in
38. 88. Nihil usquam adhuc malum quoddam a geniis malis injectum est, quod non a Deo Messia conversum est in bonum, quod* ex tot documentis Haec bene obconstat, ut nusquam de eo dubitari potest,** nam id mihi semper et toties contigit, ut vices numerari nequeant, ut quod malum ab iis injectum est, versum sit in bonum, et falsum in verum: similiter etiam quod triste fuit, in laetum.
Quod contrarium accidat perversis, et spiritibus et hominibus, satis inde concludi potest,*** sicut in particularibus ita in communi, sic in communissimo, quod respicit statum post mortem.
mHoc ab experientia plurium mensium, nunc 9; et quotidie tam saepe, ut in numerum redigere nequeam, quia tam frequenter, et hoc tam mirabiliter, ut nusquam adhuc, ne semel quidem potuissent obtinere ex tentaminibus suis.n
[Bonum; Malum]
[Videantur praecedentia ab II 122, ubi in genere de Gen. XXXVII: 1-11 agitur, imprimis autem 132-33, de Gen. III: 15 agentia.]
134. Verum quomodo diabolus Messiae “calcaneum laedere” potest, hoc unice fit per homines, et actualiter factum est per Jacobi filios prope Sechemi urbem, tum cum venderent Josephum [Gen. XXXVII: 12-28], etiam ipsi posteri similiter; nam diabolus et ejus turba ita ducit homines, sicut seipsos, nec aliter sciunt quam [quod], ipsi sint homines, sicut etiam omnes spiritus, qui hominibus adjuncti sunt, etiam probi et Ipsius Messiae, hi quoque vix tunc aliter sciunt, quum hominem spiritualem ducunt, quam quod ipsi sint homines; hoc mihi per ipsam experientiam notum est, nam ipsi spiritus,
* sic J.F.I. Tafel; ms. quot
** Haec bene observanda sunt
*** Haec probe observanda sunt
39. 135. sicut etiam observavi, fassi sunt, quod non aliter sciant, quam quod ipsi sint homo, quamvis aliter in meipso, qui ipsis potui respondere, et sic inde cognoscere, quod non ipsi essent homines; nam turba plurium generum et specierum spirituum per vices circumfusus eram, tum etiam Hs, qui ante multa saecula mortui sunt, ut ex Divina Dei Messiae misericordia, discerem quales spiritus sunt, et quomodo agunt, et quod Deus Messias omnes prorsus ad arbitrium disponat et regat, quod per tot mensium spatium, non potuit non mihi notum fieri; tum quod spiritus quidam minutiora in cogitationibus percipiant, ac illico secundum indolem suam inspirent affectiones, ac persuasiones; et tam mirabiliter ut nequaquam describi possit: tum imprimis quod nusquam aliquod malum ab iis injectum, ut et falsum fuerit, quod non mirabiliter conversum sit in bonum et verum, quod ipsi spiritus tam mirati sunt quam indignati, ac irati; sed experientiae documenta numerosiora sunt, quam usquam aliquis induci possit credere, nam earum continuatio fuit per tantum tempus; nunc per 9 vel 10 menses. Quod autem homines post mortem attinet, alia prorsus res est, tunc non sunt instrumenta spirituum, ut dum in corpore vivunt, ex causa, de qua alibi, nam tunc ipsi sunt spiritus, et quidem perfectiores, sed de perfectione ista alibi, per Divinam Dei Messiae misericordiam, dicetur: nam ea materia in se est admodum subtilis, ut paucis explicari nequeat: ipsi spiritus hoc quidem non agnoscere volunt; quare de ea re, dignante Deo Messia, alibi.
[Affectio; Bonum; Homo; Malum; Natura, Naturale; Persuasio; Spiritus]
[Vide etiam II 136-42, ubi de diaboli regimine agitur.] 143. Quomodo autem spiritus operantur in homines, id supra etiam dictum est [cf. 5, 10-11, 39], nempe per praesentiam suam actualem, tum per praesentiam ipsius lucis ac luminis, lux dicitur quae influit in mentem intellectualem, lumen autem in mentem naturalem, quod lumen est lumini solari et spirituali permistum; per hoc lumen etiam operantur ad distantiam, ut tametsi inde absunt, usque tamen operari queunt in ipsas facultates, sicut praesentes, verum non simili efficacia, sunt enim tanquam luminosa quaedam corpora, ut ita dicam; nam activissima sunt, et sic lucem ac lumen illuc spargunt*, quod etiam quomodo fieri possit, quoque ab experientia in ipsa natura constare potest, quae si adplicetur ad vires infracoelestes**, tum ad coelestes et ad supracoelestes, constare satis potest, qualis influxus eorum sit in unamquamvis hominis facultatem; praeterquam quod tanta copia sint, ut universam sphaeram circum orbem telluris adimpleant, sed disponantur prorsus ad Ipsius Dei Messiae arbitrium, secundum omnem usum, et secundum omnem finem.
* ms. sprargunt
** sic J.F.I. Tafel; ms. infracoeleste
40. 144. Quod millia circum me fuerint, ex multis constare potest, cumprimis ab ipso eorum influxu, qui mihi per infinitam Dei Messiae misericordiam, ad vivum monstratus, et quomodo eorum varietas producat omnem effectum in ipsa mente rationali, et ejus voluntate, sed de ipsa experientia hic loqui, prolixum foret.
[Influxus; Multitudo]
41. 145. Quum princeps mundi cum suis angelis descivit, et ab angelo lucis factus est angelus umbrae [Esaj. XIV: 12], tunc se deum coli voluit, et in ipso penitus* inhaesit, quod ipsi Deo Messiae similis esse vellet, ita ubicunque ipsi data est libertas (quod perplurimis ex causis factum est, de quibus passim in ipso textu) regnum suum instituere voluit, prorsus sicut Regnum Dei Messiae, nam illud ipsi inhaesit altissime, nam Regnum Dei Messiae ipsis mentibus inscriptum /est-nam** nihil non in universo creato respicit Regnum Dei /Messiae�ita*** cumprimis angelis lucis, qui nihil aliud agunt, quam quod est typus ipsius Regni Dei Messiae, sic repraesentatio istius, quod etiam per plurem experientiam edoctus sum.
[Regnum; Repraesentatio]
[Videantur etiam II 146-54, ubi concluditur explicatio Gen. XXXVII: 1-11 in genere.]
[Vide etiam II 179, ubi explicatur Gen. XXXVII: 5 in specie.]
180. Quod autem ipsa somnia attinet, hic per “somnia” in intimiori sensu intelliguntur omnes revelationes factae antequam Verbum Dei Messiae vulgatum est, nam postea dicitur, nempe vers. 8, “ideo addiderunt magis odisse eum, propter somnia ejus, et propter verba ejus,” ita distincta sunt, quod oderint eum propter somnia, et propter verba. Quare hic “somnia” significant omnia ista, qua a a primitive tempore revelata sunt, a quibus concludi potuit, quod Ipse Deus Messias adorabatur, sicut a tempore ipsius Adami, postquam eum decepit serpens, tunc appercepit [homo] illico per sacrificia Abelis, quid hoc involveret, tum denique per plurium aliorum, post diluvium etiam per Noachi, tum Abrahami, etc.; quae quod ipsis revelata sint, tarn in somniis, quam etiam per voces, tum quoque per revelationes ipsorum angelorum, clarum est; nam quod angeli Dei Messiae, loquuti tunc sint cum iis, qui in Ecclesia Ipsius erant, admodum constare potest, nam tunc simpliciores erant, et se duci a veritatibus passi sunt, aliter quum malitia increbuit, mala addita [sunt] malis in posteritate, quae sic increbuerunt et facta haereditaria, tum loco veritatum successerunt falsitates et mendacia, tunc ejuscemodi revelationes, ac colloquia hominum cum angelis Dei Messiae cessavisse constat: quod eo minus in dubium vocari
* inclarum in ms.
** ms. est, nam
*** ms. Messiae, ita
a quae (forma antiqua)
42. 181. potest, quum talia colloquia viva, intra tantum temporis spatium mecum facta sint, et quidem continue per varios modos, sicut hominis cum homine; adeo ut colloquia* Jehovae per angelos cum Adamo, Abele, Noacho ante diluvium et post, cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, cum Mose, et postea cum us, de quibus in Verbo Dei Messiae, tam indubitata sunt, ut nemo usquam ea in dubium debeat vocare; tum quod revelationis modi plures sint, de quibus alias 3, I 1144, 15-
16, imo quod magis est, [quod] omnia haec quae scripta sunt, huc usque, in concilio plurium, qui olim mortui sunt, plurium spirituum, ac angelorum Dei Messiae, scripta sint, et quidem adeo, ut mecum de iis rebus antea et post loquuti sint, sed usque ea solum hic addere licet, quod nihil licuerit hic dicere, quod oretenus mihi ab aliquo eorum dictatum /est�ho**2 quum fact um est, quod etiam aliquoties factum, hoc obliterandum /erat�sed*** modo ea, quae a Solo Deo Messia, mediate per eos, et immediate, influebant: quod tarn manifestum mihi fuit (sed de his dignante Deo Messia alibi).
[Claudere; Coelum; Homo; Loqui, Loquela; Revelatio]
* ms. de colloquiis
** ms. est, hoc
*** ms. erat, sed
43. 182. Quod in specie somnia concernit, haec velim hic dicere, quod ea inducantur homini a /spiritibus�somnia*, quibus revelantur futura, tum veritates, a spiritibus Dei Messiae, caetera autem a spiritibus, qui non sunt Dei Messiae, at somnia, quibus falluntur homines, a spiritibus malis, sic a turba diaboli: et quidem vel per vivas voces, utplurimum per repraesentationes, et earum species innumeras, quas qui nescit, nequaquam scire potest, quid somnia repraesentativa significant; nam repraesentationes rerum in coelo fiunt per ejuscemodi quae in terris cumprimis conspiciuntur, ita per res naturales, quandoque ita compositas, ut vix extricari queant, nisi singulas repraesentationum species noverit; quod tales sint, clarissime apparet, a somniis** Josephi, tum Pharaonis, cumprimis apud prophetas, ubi de somniis plura leguntur, ut taceam ipsas visiones, dum vigiles sunt, quae quod similes etiam sint prorsus somniis, [constat,] etiam similes repraesentationes prorsus ad vivum, sicut in clara die, tempore etiam vigiliae ante et post somnum, etiam alioquin[, vide 15]; similiter repraesentationes actuales, quando sistuntur ita praesentes, sicut homo sistitur homini, sed tunc mihi contigit, cum essem in alio statu.
mSomnia spirituum apud quosdam sunt modo illusiones, et continent fere nihil, nisi lusus, et arripiunt ea, quae a sanguine et cogitationibus praeterlapsis suggeruntur.n
[Somnium, Somnus]
* ms. spiritibus, somnia 2
** ms. somnia
44. 183. Quod haec ita sint, attestari possum, sic ut eo minus de iis dubitari debeat, quum haec mihi, per Divinam Dei Messiae misericordiam, tam frequenter contigerint, ut prorsus familiari* mihi facta sint, tam per /somnia�primum** id intra plurium annorum tempus, intra quod ipsas significationes quoad partem /didici�tum*** revelationes caeteras et plures adhuc, sicut ipsae literae scriptae [essent] ante oculos, et mihi lectae, etc. etc., sed de his plura dicere, nondum mihi licet.
[Somnium, Somnus]
* sic ms.; J.F.I. Tafel familiaria substituit
** ms. somnia, primum
*** ms. didici, tum
45. 184. Quod in specie somnia concernit, ab ipsis spiritibus inferuntur, ut dictum est, quod mihi tam manifestum factum est, ut* id pro
certo noverim**, imo saepius cum ipsis spiritibus, qui adfuerunt, et ea introduxerunt, loquutus sum; et sic ad plenum informatus, quod non aliunde influant: sed duplici imo triplici genere sunt, ut dictum, sicut ipsi spiritus sunt; quibus permittitur ea inducere, quod penes Solum Deum Messiam est.
[Somnium, Somnus]
[Vide etiam II 215-16, ubi explicatur Gen. XXXVII: 13.]
217. Qui coelestes repraesentationes novit, quod nempe una persona momento substituatur alteri, et quidem spiritus bonus loco mali, et sic porro, is non mirabitur, quod simile hic agatur in Verbo Dei Messiae, nempe quod nunc Jacobus dicatur, nunc Israel, sic loco mali spiritus, bonus: hoc tam frequens fuit, mihi, in principio, ut nequaquam scire potuissem num malus esset vel bonus, nisi ex
* ms. cum
** in ms. novi imperfecte in noverim emendatum, ut apparet
46. serie dictorum, et sic antequam exploratus est; hoc quia ignoratur, non facile id potest ad intellectum explicari; simile nunc* agitur de Jacobo, quum nunc Jacobus dicatur, nunc Israel; quando Israel, tunc similis substitutio est, nempe angeli boni loco mali, ita quod Israel miserit Josephum, nam Jacobus haec dicere non potuit, sicut etiam constare potest ex sequentibus, nempe quod interrogaret de pace, quod ignoraret num Josephus interemtus esset: sed Israel ut Jacobus etiam misit Josephum, sed tunc alio sensu, nam propter Jacobum missus est, ita causa hujus missionis erat: quare hic utrumque intelligitur.
* abhinc supra novam paginam non continuata est amplificatio marginis in ms.
47. 356. Agnovit autem Jehudah, dixitque, justa est prae me, quoniam non dedi illi Schelam, filium meum; non tamen addidit cognoscere eam, [Gen. XXXVIII:] vers. 26, ad haec verba dicenda commotus est Jehuda, ab Ipso Deo Messia, ut liberaretur Thamar, nam quaecunque sunt corda, commoventur, ad arbitrium Dei Messiae; nam Deus Messias omnium cogitata regit, sic ad quascunque /libet affections* [commovet], prorsus ut dicitur sicut** aquam [imperat, Luc. VIII: 25], ita nunc quoque cor ipsius Jehudae, usque ad haec verba, “justa est prae me, quoniam non dedi illi Schelam, filium meum,” quod tam exstans est, ut ne minimum quidem cogitatum, aut ne minima radix affectiunculae, in mentem alicujus influit, nisi a Solo Deo Messia, quod per
[Cogitare, Cogitatio]
* ms. libet, affectiones
** ms. siccut
48. 357. tantum temporis spatium paene continue expertus sum, ut mirabiliora sint, quam usquam aliquis cogitare possit, ac verbis exprimi [possint]; de variationibus, de gyris, de harmoniis, de lapsu ab oppositis, affectionum, et similibus, ineffabilia sunt, ut si producerentur, integros codices adimplerem, sic ut ex ipsa experientia loqui queam.
[Cogitare, Cogitatio]
[Videantur etiam II 358-60, ubi concluditur explicatio ut supra]
410. Cumque videret Dominus ejus, quod Jehovah cum homine reformando, satis intelligi potest ab iis, quae supra [II 391, 399, 408] dicta sunt, nempe quod exteriora in intelligitur homo naturalis in Josepho, qui qualis est in “Aegyptius,” nec nominator Potiphar, quare hic solum gratiam in oculis ejus, ut ministraret ipsi; quin a praefecit vers. 4. Hic iterum vocatur Aegyptius, “Josephi Dominus,” hoc est, homo naturalis; hic ut supra, non legitur aliter quam eum domui suae, et quicquid ipsi erat, dedit in manum ejus, manum ejus, [Gen. XXXIX:] vers. 3. Invenit Josephus ipso esset, et quicquid ille ageret, Jehovah prosperaret per homine, proinde naturalia, sint illa quae constituunt ipsum regnum diaboli, nam animus cum suis cupiditatibus,* consequenter ipsum corpus, est domus ipsius diaboli, inde animus iste prorsus ad ideam ejus regni ante lapsum diaboli formatus est, ut sic ipsam eam partem hominis ageret, sed sub auspicio Dei Messiae, per regimen spirituum et angelorum coelestium: post lapsum autem prorsus alius status erat in homine, nempe inversus sicut ipse ordo; animus seu mens naturalis cum corpore factum erat regnum ipsius diaboli, qui etiam ipsum coelum in homine, hoc est, mentem ejus intellectualem invadit, et sic confudit superiora in homine, cum inferioribus; ut nunc homo non foret absque vita, tum quoque ut reformari potuerit, ipsi diabolo et turbae ejus datum est, ut extrinsecus lucis quasi angeli apparerent, tunc potuit [diabolus] simul mentem humanam, sicut animum ejus regere, et ipsis vitam suam injicere; verum ut reformetur homo, necessum est, ut diabolus primum e coelo hominis, hoc est, ex mente ejus rationali ejiciatur, e qua cum ejicitur prorsus alius status succedit, primum nempe fit mens naturalis seu animus quasi dominus, nam invertendus prorsus est ordo, qui antequam inversus est, non aliter fit, ac quod usque naturale dominium obtineat quoad tempus, verum ita, quod succedant angeli et spiritus alii, qui ad arbitrium Dei Messiae disponuntur, et tandem ita, ut praeficiantur ipsi spiritus et angeli Dei Messiae;
* [Written in the margin: Vide art. [II] 438; num applicentur his aut infra,tum 437.]
a = quidem
49. 411. quod reliqua* attinet, quia in se quidem clara sunt, verum adhuc obscura, ad aliud tempus, dignante Deo Messia, relinquantur, et si tunc liceat, tradantur ea ordine, quae per Divinam Dei Messiae misericordiam, a tempore primo ad ultimum si ita liceat, modo quo tunc Ipsi Deo Messiae placet, contigerant, nempe quoad** tentationes, et ea quae postmodum sequuntur ordine, sed communiter si ita beneplaceat, inde tunc hauri queunt, quae de his et reliquis distinctius queunt exponi.
[Videantur etiam II 412-17, ubi concluditur explicatio Gen. XXXIX: 3-4.]
* ms. reliquum
** ms. quod
50. [Videantur II 509-13, ubi explicatur Gen. XL: 14.]
514. Mirabilia occurrunt in coelo, dum loquela fit ad hominem, similiter per hominem, nam una persona loco alterius, tam subito, venit, et loquitur, ut momento id fiat, quod quandoque dare appercipitur, quandoque solum per sensum loquelae; imo unus spiritus quandoque potest alterum introducere, ac mentiri tam solerter, ut nisi per indagines rerum dignosci nequeat: quandoque plures simul loquuntur, et sic formant personam compositam; ac diversis aliis modis, qui hic in specie tradi ita non possunt, quae tam mirabilia sunt, ut si specialia traderentur, vix aliquis fidem adjiceret: at haec prorsus secundum res, quae proferendae sunt: haec sunt reciprocationes, et similia, quae in Verbo Dei Messiae occurrunt, quae nequaquam possunt tradi, quomodo se habent, nisi aliquis ea noverit; quod non potest non mirabile ipsi videri, qui haec nescit: quod autem ita sit, diutina experientia, per Divinam Dei Messiae misericordiam, discere mihi contigit, aliter similes reciprocationes, et plura, nequaquam potuerunt mihi intelligibilia esse.
[Loqui, Loquela]
[Vide II 515-28, ubi in genere de Gen. XLI: 1-49 agitur.]
529. Qui nunc opera legis ponunt pro cultu suo Divino, nempe quod justificari se credunt solis operibus legis, et adorare se credunt Jehovam, Creatorem Coeli Terraeque, et sic, ut dicunt, Deum Abrahami, Isaci, et Jacobi, ex dictis constare potest, quod nequaquam adire sic queant Jehovam Creatorem Coeli Terraeque, Deum Abrahami, sed quod Jehovam ore profiteantur, etiam quia ad Jehovam nulla est accesio nisi per Unicum Filium; dic quomodo impurum accedere potest ad sanctum, quomodo Homo tam prophanus ad Ipsum Jehovam, nisi per mediatorem, Qui impuritates et peccata hominum in se suscepit, sic Justitia /factus! Hoc* tam impossibile est, et tantum distat ille homo a Jehova, quantum ut dicitur Coelum a terra; vel sicut infinitum a finito, cujus nulla datur ratio, ut dicitur, nulla conjunctio nisi per Filium, Qui Deus est, et factus homo, mediationis causa, sic ut homo queat sic ad Jehovam duci, (sed haec melius exponantur, nam hic confusa sunt, quia perturbata ab impuris, ut autumo, Judaeis).
* ms. factus: hoc
51. 530. Huc inseratur, si Deo Messiae beneplaceat, /sermo habitus cum Judaeis*, cum quibus heri loquutus sum, et in singulari charta, descriptus** exstat.
[Vide etiam in II 531 conclusionem superioris.]
[Vide etiam II 559, ubi explicatur Gen. XLI: 12 in specie.]
560. Quod Deus Messias interpretatus sit somnia, et revelationes, in Verbo suo, unicuivis notum est, quod in ipso Templo hoc ageret, et coram discipulis tum postea [cf. Luc. XIX: 47, XX: 1, XXI: 37; XXIV: 27].
* refertur hic fortasse ad 147; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,’ ” locum 4
** sic J.F.I. Tafel; ms. descriptum
52. Sic quoque hodie, nam ne hilum a meipso habeo.
561. Et quidem “cuilibet secundum somnium suum,” nempe secundum prophetias, quod Moses et prophetae nihil quam de Ipso agant; de ipsa interpretatione supra actum est [II 499 seq.].
[Vide etiam II 681-85, ubi explicatur Gen. X LI: 47 in specie.]
686. Quod manipulationes similes sint [in]* Ecclesia Dei Messiae, et quod secundum cognitiones in manipulos dispescantur**, sic ut boni, sint mixti malis, et in unum collati, verum cum certo regimine, in terra et in coelo, hoc inde deducatur
* sic J.F.I. Tafel
** ms. disperscantur
53. 687. nam quod in coelo nunc mali sint, intromissi ob causas de quibus supra [7, II 140, 410], quibus quidem permisti sunt spiritus et angeli /boni�sed* talis est dispositio Dei Messiae, ut usque inter se distincti sint, nec malis licet scire quod boni sint, nec quod ipsos hilum queant /laedere�hoc** mihi notissimum est, qui, ex Divina Dei Messiae misericordia, ab iis, tametsi per tantum tempus simul stipatus, usque tutatus sum, ut ne hilum mali potuissent afferre, tametsi continuo id tentarent; nam si vel hilum remitteretur ipsis, hominem prorsus intra paucula momenta discinderent, nam nihil nisi necem ejus spirant, nisi prorsus in partes eorum descendat, ut arbitrentur quod ipsi sint homines; usque tamen sibi ipsis infensissimi sunt: inde odia hominum contra ipsos socios in societate, interna, nisi similiter studeant, ipsisque pro instrumentis inserviant, quae concernunt amores ipsos, ut ipsis indulgeant et faveant.
[Cupiditas; Interficere; Spiritus]
[Vide etiam II 832-35, ubi explicantur Gen. X LII: 27-28.] 836. Quod ipsa indoles dicatur memoria [II 833], ex multis constare potest, nam cogitationes fluunt ab affectione, quae indolis speciem induunt, et sic procedunt in voces, quae exprimunt ea, quae ipsa indoles suggerit, ipsae voces sponte sequuntur, et hae repositae sunt in memoria; quomodo haec se habent, seu quomodo ipsae voces
* ms. boni, sed
** ms. laedere, hoc
54. 837. excitantur, dum affections excitantur, /vide ea, et huc referantur, si Deo Messiae ita placeat, quae didici a spiritibus, vide ad calcem hujus tomi,
Signum.*
838. Num autem** similis colloquutio fuerit inter ipsos, alia quidem res est, nam quae repraesentantur spiritualiter per acta vitae, non veniunt ad cognitionem ipsorum, nisi ita Deo Messiae beneplaceat, quod fit quandoque longo tempore post; sicut mihi*** quoque, ex Divina
* refertur hic fortasse ad 85; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,’ ” locum 5
** ms. aut
*** ms. nihi
55. 839. Dei Messiae misericordia contigerat, qui* in praesenti non appercepi, quid acta meae vitae involverent, verum postmodum de aliquibus, imo pluribus edoctus fui, ex quibus tandem conspicere potui, quod tenor Divinae Providentiae ab ipsa adolescentia acta vitae meae rexerit, et sic gubernaverit, ut tandem ad finem hunc pervenirem, ut sic potuissem per cognitiones rerum naturalium intelligere, et sic ex Divina Dei Messiae misericordia, pro instrumento inservire, aperiendi ea quae intimius in Verbo Dei Messiae latent. Ita nunc patefiunt ea, quae huc usque non patefacta sunt.
[Finis; Providentia]
[Vide etiam II 924-25, ubi explicatur Gen. XLIII: 15.]
926. Talis est sensus intimus verborum, quamvis aliter coram oculis humanis hodie appareant, qui modo extima inspiciunt, et hominem ex ipso vestitu judicant, non inspicientes interiora: verum id asseverare possum, dum haec, quae in literali sensu apparent, leguntur coram iis in coelo, qui vere spirituales sunt, inque eo statu ut naturalia spiritualiter intelligant, tunc non alium
* ms. Qui
56. 927. sensum inde capiunt, quam spiritualem, adeo ut non videant et percipiant sensum literalem, sicut ii qui hominem non ex facie et ornatu externo, sed ex internis judicant: iis tunc sensus literalis quasi nullus est, modo capiunt ea, quae intimius ac intime latent: cujus rei documentum potuissem quoque afferre, verum quia hoc forte excederet fidem perplurium, supersedendum nunc duco.
[Litera; Verbum]
[Videatur II 928, ubi concluditur explicatio Gen. XLIII: 15.]
[Videantur II 1067-74, ubi in genere de Jacobo et ejus filiis agitur, post explicationem Gen. XLVII: 13-26.]
1075. Ex ipso* homine cognoscitur qualis haec generatio fuit; absque cognitione hominis in genere, quoad facultates suas, et sic quoad ordinem, nequicquam haec capi possunt, quare dolendum est, sicut etiam spiritus coelestes multum admiran-
* ms. Ipso
57. 1076. tur, quod in tanta coecitate vivant mortales, et ex sola eorum philosophia et eruditione, ut eam vocant, quae in densam ignorantiam eos ducant, nempe quod nesciant quatuor facultates in homine dari,
NB. et nesciant animam humanam separare a mente eorum rationali, imo nec ab anima brutorum, et forte in talem coecitatem ex sola philosophia mentium eorum venirent, ut vix scirent eam distinguere ab anima vilissimorum insectorum, imo demum ab anima inanimatarum* rerum, et vegetabilium, quia similes foetificationes ibi vident: sic dolendum est, quod hodie in tanta luce se putant vivere, quoad intellectualia, quum in tam densa umbra, ut nihil densius, inde ut primum consulunt aliquam philosophiam, cad unt in cultum naturae, et revertuntur, ipseque ordo ita pervertitur, ut nulla sit fides, et sic paene inemendabilis, nisi prius omnis eorum philosophia e mentibus excutiatur, sic fides erit contra ipsum statum mentis; quod non datur, nam cognitio erit praevia; sciendum, quid credendum, et quod tale sit, ut credi queat, nam fides absque talium cognitione, non datur; sic foret credere absque intellectu et ratione, quod humanum non est.
[Anima; Bestia; Coecus; Ignorantia; Philosophia]
1077. Absque cognitione istorum in homine, non datur cognitio eorum quae fiunt in unaquavis societate minore et majore, in universo orbe, in Ecclesia Dei Messiae, in Ipso Regno Dei Messiae; nam Regnum Dei Messiae se habebit prorsus sicut homo perfectissimi ordinis, cum suis facultatibus, ab intimis ad extima: Ipsius Regni Dei Messiae status, proinde Coeli, nusquam scitur, ne hilum quidem, absque cognitione hominis qualis est in se, et qualis dum reformatus; proinde ne hilum capi, proinde non credi potest, quomodo homo reformatur, hoc est, regeneratur, e novo creatur, justificatur, hoc est, redigitur in ordinem perfectum, sui gradus, ab ordine perverso, in quo et in quem nascitur.
* sic J.F.I. Tafel; ms. inamatarum
58. [Vide II 1089-90, ubi explicatur Gen. XLVII: 31.]
1091. Sed haec quod tam difficilia intellectu sint, doleo temporum vices, tempore eo, quo vixit Abrahamus, Isacus et Jacobus, tam facilia erant, ut unusquiqui a id intelligeret: quare loquutio eorum talis erat solennis, eorum nempe qui ducti erant a Deo Messia, et loquebantur ut os ipsius.
[Vide etiam II 1107-14, ubiexplicantur Gen. X LVIII: 8-10.]
1115. Hic quia Deus Messias per os Jacobi loquutus est, ac ideo dictus “Israel,” tunc non potuit non amare eos, et amorem testari per oscula et amplexus, quae sunt effectus [ex] amore in homine; nam dum Deus Messias per aliquem loquitur, et eos quos amat videt, tunc ipse homo id repraesentat per osculari et amplecti, nam sunt effectus corporis, qui necessario sequuntur affectionem amoris; quod verum sit, hoc possum pro certo affir-
a = unusquisque
59. mare, nempe quod gestus corporis certi sequantur sponte ex affectione; qui ita correspondent, ut mirabile sit.
mVideatur, num haec inserenda sint, vel non.n
1132. [Gen. XLVIII:] vers. 16. Angelus in proprio sensu significat Missus a Jehova, sic qui Ipsum Jehovam repraesentat: ita Deus Messias in hoc sensu dicitur Angelus; tum etiam quia per Angelos loquitur, sicut supra Cap. XXXI: vers. 11 ad* 13. Nam Angeli vere coelestes, sunt modo causae instrumentales, per quos ita loquitur Deus Messias, tanquam Ipse foret; imo ita causas instrumen-
* ms. et
60. 1133. tales Dei Messiae agunt, ut nesciant ipsi quid loquuturi sint, priusquam loquuntur et loquuti sunt; adeo ut modo res enuntiata intelligant; et sibi videantur, eo ipso momento, quod ipsi loquantur, talis est status spirituum proprie ita dictorum: sed eorum gradus dantur, de quibus hic non locus est agendi.
[Intellectus, Intelligere; Loqui, Loquela; Propheta] [Videantur II 1134-42, ubi concluditur explicatio Gen. XLVIII: 16, imprimis 1134-35.]
[Vide II 1272-80, ubi explicantur Gen. XLIX: 17-18.] 1281. Quum itaque haec tam periculosa sunt, nempe per scientias naturales scrutari et explorare spiritualia et coelestia, ex Divina Dei Messiae misericordia mihi datum est, ut ea facere* ausim, non ex
* imperfectum in ms.
61. 1282. proprio ausu, sed ex Dei Messiae inspiratione, sicut supra videas [4, 29, 42, 52]; verum usque confiteri debeo, quod quoties consulere voluerim intellectum in iis quae coelestia sunt, quod retrorsum cadere mihi visus sim, tam dare, et hoc innumeris vicibus, ut nisi per Divinam Dei Messiae misericordiam, in viam illico redactus fuerim, retrorsum cito cecidissem; sic ut ipsam experientiam clarissimam ante oculos habeam; quare nusquam intrare potest philosophia humana in ea quae spiritualia et coelestia sunt, sed ipsa
spiritualia et coelestia introducent naturalia.
[Coecus; Ignorantia; Philosophia; Spiritualia]
[Vide ob nexum etiam II 1283, ubi continuatur explication Gen. XLIX: 17-18.]
1284. “Danes” itaque vocantur, qui sunt sicut “serpentes in via, et aspides in semita” [Gen. XLIX: 17], nempe qui omnia volunt per ratiocinationem ac scientias comprehendere, nec ulli rei fidem habere, quam quas* intellectu capiunt: quae autem** supra intellectum sunt, seu quae modo per intellectualia haurienda sunt per sublimem comparationem, ea rejiciunt; nam “mordent calcaneos equi,” et sic “cadunt ab equo retrorsum” [ib.], imo in ipsum statum naturalem, in idololatriam, et sic in amores sui et mundi, ita in omnes errores, ut pej ores sint, et ineruditiores sint, ipsis animalibus brutis, quae tamen recte agunt, et quidem secundum naturam, ex ipsa indole. Haec quia nunc causa sunt omnium errorum, ut et perversitatis status mentium humanarum***, et jacturae fidei in Ipsum Deum Messiam, ideo ne
* ms. forte quae
** ins. aut
*** sic J.F.I. Tafel; ms. humanum
62. 1285. errent mortales, et cadant perpetuo retrorsum, sic a vita in mortem, ex Divina Dei Messiae misericordia, ita patuit coelum, ut mihi cum coelicolis sociare sermones paene nunc per integrum annum concessum sit, et per ea haurire experientiam in spiritualibus, praeter cognitiones, ut naturalia conjungi queant cum spiritualibus, verum hoc fateri debeo, quod quoties mihi permissum sit consulere intellectum, quod pronus cecidissem, nisi toties* a Deo Messia, per solam Ipsius Misericordiam, elevatus sim, et sic in via detentus.
[Coecus; Ignorantia; Philosophia; Spiritualia]
[Videantur etiam II 1286-90, ubi concluditur explicatio Gen. XLIX: 17-18.]
[Vide etiam II 1333-43, ubi explicatur Gen. XLIX: 25.]
1344. Benedictiones autem mediae sunt, quae concernunt societatem, nam ut felicitas sit, et prosperitas, quae per “benedictionem” intelligitur, erit omnino cum pluribus, qui simul constituent ipsam felicitatem, inque seipsum eam transfundent per mirabilem communicationem, unice ex harmonia plurium fluentem; qualis est felicitas inde fluens,
* sic J.F.I. Tafel; ms. totius
63. et coelestis, infra videas descriptum, quod hic transferatur si liceat; nempe ad not.*
[Videantur etiam II 1345-48, ubi concluditur explicatio Gen. XLIX: 25.]
[Vide etiam II 1349-51, ubi explicatur Gen. XLIX: 26.]
1352. Similiter omnes spiritus ac angeli in coelo, nam omnis eorum loquela, et actio, quae fit per repraesentationes, unice respiciunt et quasi sistunt ideam Regni Dei Messiae, adeo ut nihil apud eos sit, quod non desiderat hos “colles,” seu hos fines, et summitates;
* refertur hic fortasse ad 86; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,’ ” locum 6
64. 1353. quomodo angeli et spiritus coelestes in omnibus sistant ea quae spectant ad Regnum Dei Messiae, praelongum foret dicere.
[Videantur etiam II 1354-61, ubi concluditur explicatio Gen. XLIX: 26.]
[Vide etiam II 1414-24, ubi explicatur Gen. L: 4.]
65. 1425. Dum Messias per “Josephum” hic intelligitur, tunc Ipse, Qui continue orat et intercedit pro Ecclesia, et pro adventu Regni Ipsius, sensus supereminens exsurgit: tunc intelligitur per “domum Pharaonis,” ipsa domus Dei Messiae, quae continue Ipsum Deum Messiam orabunt, ut veniat Regnum Ipsius, et quidem per Orationem Ipsius Dei Messiae, in qua nihil prorsus continetur, quod non hoc Regnum concernit, quam videas, per Dei Messiae misericordiam, alibi explicatam [I 826]; nam qui orat Patrem in nomine Dei Messiae, is obtinebit, hoc est, qui orat per Ipsum Deum Messiam, et orationem ad Ipsum dirigit, non vero ad Jehovam Patrem /Ipsius�nam* nullus adire Jehovam Patrem potest nisi per /Filium�is** obtinebit, hoc /est orare*** in nomine Dei Messiae. Quod genus humanum, tum mortui, tam sancti quam alii, ut et spiritus et angeli nequaquam possint adire Jehovam Patrem praeter per Unicum Filium, ex antecedentibus clarum est, nam absque Filio separatus prorsus est, et periret mundus in instanti; id foret sicut fide vel visu superiori velle videre in abyssum, ubi non nisi quam opacissimae tenebrae occurrunt; vel sicut obedientia, hoc est, operibus legis eum adire vellent, quum intus sint sicut vas spurcissimum, et fimus, tali obedientia volunt quidam adire Jehovam Parentem, quod quam absurdum sit, loquutus nunc
[Dominus; Judaei; Mediatio]
* ms. Ipsius; nam
** ms. Filium, is
*** ms. est, orare
66. 1426. quoque sum cum iis, qui Judaeorum similes sunt, et adhuc perstabant, ut Judaei in tellure, quod vellent adire Jehovam Parentem, absque Deo Filio; et obmutescebant.
[Dominus; Judaei; Mediatio]
[Vide etiam II 1429-31, ubi explicatur Gen. L: 7.]
1432. Per “Pharaonem” hic intelliguntur omnes ii qui se Deum faciunt, qui se coli volunt, sicut deus, sed sunt dii Babelis, etc., nam in se ponunt omnem potestatem in Coelum et in Terram, ut solum inspiciant mundana et terrestria et iis potiantur, prorsus sicut ipse diabolus, qui similia facit: idem etiam est de iis qui se faciunt Deum Messiam, et pro Eo se coli volunt, sunt quoque dii Babelis; et diaboli. Similiter qui fidem in sanctos, ut eos /vocant, habent*, et sic pervertunt fidem, et fidem in Deum Messiam rejiciunt in eos, qui homines fuerunt, et inter eos quos ipsi purificare voluerunt potestate arbitraria; verum quantum ii propterea in Coelo patiantur, constare potest
* ms. vocant habent
67. 1433. ex ipso Petro, qui ideo e consortio aliorurn apostolorum ejectus est, cum quibus loquutus sum satis diu, per mensem, quod excurrit, quum Petrus spoliatus omni /stipatu�qui* qualis fuit, etiam ostensum /est�et** sic misere circumambulat, ut supra [13].
* ms. stipatu, qui
** ms. est, et
68. 1434. Cum Salomone etiam loqui aliquoties mihi concessum est, qui retinuit modum loquendi sicut proverbia, sed usque admissus erat in Coelum, et antiquae suae dominationi insistebat, sic superbus; verum sapientia ejus nunc erat paupera, et talis ut comparari potuit umbrae intelligentiae, nam dimidia verba protulit, ut de caeteris divinaretur, cum ipse nihil divinare potuit, cum loquere similiter; verum mihi dictum est, quod ipsi qui nunc admittuntur, non usque sint ii, qui in Regnum Dei Messiae admittendi sunt,
69. 1435. nam iis nullum adhuc gaudium est; aliter iis, qui Dei Messiae cultores sunt, iis est imago seu species gaudii venturi, quoties hoc Deo Messiae beneplacet; quare in perpetuo desiderio Regni Dei Messiae vivunt.
[Vide etiam II 1458-60, ubi explicatur Gen. L: 15.]
1461. Quod dicantur hic “fratres Josephi,” hoc fit ex causa de qua supra [II 214, 771, 1208], nempe quod ex posteritate Jacobi inque tribu Judae Messias natus sit. Similiter etiam dicturi sunt omnes in universo orbe, tam qui Jacobus, quam qui Israel dicitur, nam unusquisque agnoscet, quia in conscientia sua novit, quod Deum Messiam odio habuerit, quia malus est homo ab ipsa infantia, nec nisi mundum amat, et sic amorem erga Deum Messiam rejicit; qui tunc Israel dicuntur, similiter dicent, “forte odio habebit nos Josephus, et rependendo rependet nobis omne malum quod retribuimus ipsi”: nam judicium suum nesciunt, antequam pronuntiatum est, et unusquisque accusatur criminum, quae commisit, et sic quasi in damnationem detruditur, e qua tamen a Deo Messia, eripiuntur illi, qui per fidem in Ipsum, filii Israelis sunt; quod confirmatur in Verbo Dei Messiae, sicut etiam observare
70. 1462. mihi licuit ab iis, quae contigerunt in Coelo, ubi continue quoque typi existunt ultimi judicii, adeo ut nesciant maxima pars, quodnam judicium ferent: ex vita eorum nunc in Coelo hoc deduci nequit, quod inter eos erunt, qui Regnum Dei Messiae intrabunt, praeter aliquos, sicut Abrahamus, et Isacus, et quidam alii: nam qui mali sunt, ii putant adhuc quod domini totius erunt, segue dominos salutari volunt, plane ut Judaei qui hodie vivunt in corde suo. In tali opinione relinquitur etiam diabolus et ejus turba, ob plures causas, de quibus alias.
[Vide etiam II 1476-78 huc usque, ubi explicatur Gen. L: 20.]
1478. …His adjiciendum est, quod quidem aliqui citius et quidem momento mortis reformentur, sed tunc tales sunt, ut praeparati antea sint, mirabili modo, quem ipsi nesciunt; aliter si per Solam misericordiam Dei Messiae, tunc subibunt infernales cruciatus, sicut de Jehuda proditore
71. 1479. mihi narratum est, de quo tamen spes esse dicitur, quia unus erat inter electos, qui a Jehovah Patre dati sunt Deo Messiae; ut Ipse Deus Messias
dicit [Joh. XVII: 6].
[Judas]
[Vide etiam II 1480-81, ubi continuatur explicatio Gen. L: 20.]
NB. 1482. Hoc etiam tam commune est in ipsa vita humana, ut
nihil dari communius queat, et obtinet sicut in communi ita in omni particulari, nempe quod sicut diabolus etiam homo cogitet super Deum Messiam, Deus autem cogitavit illud in bonum; nam permittitur diabolus ut intendat malum, imo
NB. producat, in homine, sed ob causam, ut supra dictum [II 1478], ut malum hoc flectatur et sic vertatur in bonum, quod quandoque intra aliquot horas mi-
72. 1483. hi contigit, quod tentamina ipsius in malum, sicut etiam falsiloquia, vario modo, versa sint [in] bonum, et in verum; sic ut ex ipsa experientia incontestabili loqui mihi liceat. [Bonum; Falsitas; Malum; Veritas]
NB. 1484.* Similibus abundat Verbum Dei Messiae, quorum ut exemplar et effigies esset Ipse Messias, passus est ut diabolus Ipsum usque ad mortem crucis auferre**, cum tamen hoc malum Ipsi a Judaeis, simul a diabolo illatum,
NB. versum sit in ipsum Bonum, nam inde salvatio generis humani.
1485. Quare hic nunc additur, “ut faceret juxta diem hunc, ad vivificandum populum magnum”; per “populum
NB. magnum” intelligitur Israel, qui sic vivificatur, non alius populus hic intelligi potest, nequaquam Jacobi posteri, quamdiu extra fidem et sic extra fores Regni Dei Messiae manent. Haec a coelo expressius illata sunt, tametsi
* hoc ob nexum rerum hic inserimus
** sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
73. non dictata, quod dare potui percipere.
[Videatur II 1486, ubi concluditur explicatio Gen. L: 20.]
1557. [Ex. I:] 20. Nunc ipsa cura et providentia De Messiae, quam habet erga suam Ecclesiam, describitur nempe quod benedixerit obstetricibus, et quod nihilominus quamvis astu utebantur, tum crudelitate, insuper morte usque tamen liberati sunt, talis cura et providentia De Messiae est, erga Ecclesiam suam, ut in mediis periculis eam tutetur, nam omnes dolos novit, et ipsorum miseretur.
74. 1558. Spiritibus malae indolis quandoque permissum est, ut iram et vindictam suam in me cum furore exercerent, ac vehementer irruerent, imo etiam quandoque ut dolo aggrederentur, verum in medio eorum, a Deo Messia tutus permansi, nec hilum, praeter conatum, /potuerunt exercere*, sic ut stupefacti recederent, multa obloquuti, confitentes, quod ipsorum astus, vehementia, et furor nihili esset.
[Dolus; Ira]
[Videatur etiam II 1559, ubi explicatio ut supra concluditur.]
[Vide etiam II 1599-1601, ubi explicatur Ex. II: 6.]
1602. Filia Pharaonis dicitur miserta pueri, et dixisse, quod “de pueris Hebraeorum hic”: quia per “filiam Pharaonis” intelligitur Ecclesia gentium, quae amata est a Deo Messia, quare similiter ex amore, et misericordia agens, ac ipse Deus Messias, quia ipsi similis affectio inspiratur, ideo illa dicitur “miserta,” tum nempe quod ita expositus fuerit morti, et positus ad fluminis ripam; nam Ecclesia gentium amat Judaicam quod inde hauserint cognitiones de Ipso Deo Messia, gentes enim amore erga Judaeos, at vicissim Judaei erga gentes sic vocatas, seu Christianos, odio feruntur; quomodo Ecclesia illa testata sit amorem /suum erga Judaeos**, hoc exprimitur per haec verba, “de pueris Hebraeorum hic est,” et hoc tametsi Hebraei erant Aegyptiis a bominatio, ut supra legitur [Gen. XLIII: 32], tum etiam testata est per amorem actualem, quod eum lactandum nutrici dederit [Ex. II: 7], et eum in filium suum adoptaverit [v. 10]: tales sunt qui a Deo Messia ducuntur, at contra ii qui a diabolo, hi nullius miserentur, et omnium minime Christianorum, quos sicut Ipsum Christum, si iis data esset potestas, morti damnarent, et magno saxo sepulturama
clauderent, hoc est, in eum locum qui per sepulchrum significatur, injicerent, ac ipsi obturarent ipsum sepulchrum, et magnum saxum advolverent [Matth. XXVII: 66]: tales sunt Judaei, et tales fuerunt ab antiquo tempore,
* ms. potuerunt; exsercere (sic! nisi legeris cum J.F.I. Tafel exserrere pro exserere)
** ms. suum constat, [crossed out: tum erga] erga Judaeos
a = sepulchrum
75. 1603. quod mihi repraesentatum erat nunc cum haec scriberem*, per horrendos rebelles motus eorum, qui Judaei fuere; sed haec tam horrenda sunt, ut optarem ea ex ipsa memoria penitus et in aeternum rejicere, inde mihi per Divinam Dei Messiae misericordiam, scire datum est, quali animo fuere, et quali sunt. Inde dare percipere potui, quale Regnum Coeleste foret, si ibi haberent Mosen pro suo duce, quem supra Ipsum Deurn Messiam vellent elevare, et sic occupare Coelum; adeo nefandum erat.
[Judaei]
* in ms. scriberent in scriberem emendatum
76. 1604. Quum itaque per “filiam Pharaonis” repraesen tatur* hic Ecclesia gentium, et per “puerum Hebraeorum” Ipse Messias, inde constare potest, quemnam in capsa hac intellexerit, nempe in intimiore ac intimo sensu Ipsum Messiam, qui natus est in stirpe ista Hebraea; ob agnitionem Ipsius in hac arca, dicit, “de pueris Hebraeorum hic est.”
Cum ipsis [vide 75] ferebam etiam diu sermones, et eorum cordis malitiam audiebam et percipiebam, nam ex indole sua et cum astu loquebantur: sed haec plures paginas adimplerent.
[Judaei]
* ms. repraetetatur
77. 1605.* Obs. Sermonem** etiam habui cum iis qui istis praeerant, de posteritate Abrahami, Isaci et Jacobi, et quidem de Abrahami non solum ex Isaco, sed etiam ex Ismaele***, ut ex sex filiis ejus ex Kethura, tum de caeteris ejus liberis ad orientem missis [Gen. XXV: 6]: porro de posteritate Isaci ex Esavo, tum de posteritate ipsius Jacobi ex decem filiis, qui Israelitae dein dicti sunt, hoc est, de decem tribubus, quae dispersae erant in universum terrarum orbem, primitus in septentrionales plagas Europae, et inde in universam Europam et ejus insulas, praeter, qui in Asiam, et quod sic universus orbis, praeter Africanos et Indos foret ex semine Abrahami quoad carnem, quod ita multiplicatum est ut arena litoris maris, et stellae**** coeli [Gen. XXII: 17]: est modo una Tribus cum Benjamine, quae separata ab iis vivit, quae in tanto Oceano modo flumen est, et tamen tot tumultus excitat, tanquam ii soli essent filii Abrahami; /hoc inquam flumen*****, est, quod tantam turbam excitavit, de qua supra [75], et continue excitarent, si in coelo forent, contra filios Israelis, nempe contra fratres suos decem, et eorum generationes ex Jacobo, contra patruum seu Esavum, et omnem ejus posteritatem, ex quo totidem quoque principes gentium orti sunt, nempe undecim [Gen. XXXVI: 40-43], contra ipsum Abrahami semen ex Ismaele, ex quo similiter duodecim principes orti sunt [Gen. XXV: 13-16], ut et contra caeteros Abrahami filios ex legitima uxore, nempe Kethura, praeter ex aliis Abrahami liberis, sic tam pauci contra universum orbem, sicut flumen contra Oceanum, quod tamen flumen tam malignum est, ut si aqua ejus commisceretur, sicut fermentum infectaret aquas Oceani. De caeteris ut de Africanis et Indis, qui sicut Chami posteri, exterminati sunt, [dictum] quod illorum conditio in die judicii melior erit, quia in continuis tenebris vivunt, nec in ulla luce; ex qua causa, in illis non potest esse talis commixtio lucis et umbrae, ac inde perversio ipsius status spiritualis proinde nulla crucifixio Messiae, ut apud eos qui in media luce vivunt, et hanc in atras tenebras verturit.
[Abrahamus; Judaei (bis)]
[Vide etiam 11 1652, ubi explicatur Ex. III: 4.]
1653. Per “Mosen” hic intelliguntur omnes illi, per quos Deus Messias loquuturus est, et quos alloquitur, sicut nunc Mosen e rubo.
* margo hujus paragraphi in ms., licet angustius incipiat, tamen versa pagina, ad ipsius Jacobi Clare amplificatur
** ms. Semonem
*** ms. Ismale
**** MS. stella
***** ms. hic inquam flu [crossed out: ias] flumen
78. 1654. De vocibus quod tam dare audiantur, e quocunque loco, e longinquo, ubicunque Deo Messiae beneplacet, et quidem tam dare ut ab ipsis hominibus, et quod responsa dentur similiter, de eo supra saepissime actum est, et testatum, sic ut qu de eo aliquod dubium velit movere, id de experientia nunc annua et paene continua /move! sed* est Solus Deus Messias, Qui per spiritus et angelos loquitur, nam nullus praeter Ipsum vivunt**, sunt omnes, sive angeli, sive spiritus, sive homines, etiam viventes in terra, solum causae instrumentales, quod ita per annuum tempus expertus sum, ut nusquam aliquid verius dici queat: sed quomodo malis loqui male permittitur, imo etiam Deum Messiam blasphaemare, de eo infra dicetur, nam cuivis secundum suam naturam et indolem loqui permittitur, ex innumeris causis, quas proferre, multas paginas impleret: sic nullum verbum, quod profero, et scribo, est meum, quod sancte testari possum: quare si quisquam mihi tribuat unam jotham ex scriptis, quae Veritates sunt, sive ille in terra, sive in coelo sit, is ipsi Deo Messiae talem injuriam /affert, ut*** a nemine nisi ab Ipso Deo Messia condonari queat.
mVideatur tamen, quomodo haec aliter queant exponi, quia nullus non infirmissimus est, quod sibi seu homini tribuat; ne conscientiae sic laedantur, videatur tunc quomodo haec verba liceat, per Divinam Dei Misericordiam****, proferre, et mutare.n
[Bonum; Loqui, Loquela; Malum; Natura, Naturale; Organa; Substantia]
[Vide etiam II 1655-59, ubi explicatur Ex. III: 5.]
* ms. movet4; sed
** sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
*** in ms. afferat; ut in affert, ut emendatum
**** ms. Misericordia
79. 1660. Num de lavatione pedum, aliquid postea dicere mihi liceat, quae mihi mandata sunt, tunc videatur [vide 165].
[Vide etiam II 1674, ubi explicatur Ex. III: 11.]
1675. Quidem apparere potest, quod hic permissum sit Mosi ita loqui, ut signa acciperet, et sic persuaderet populo, qui absque fide erat, verum eadem potuissent ipsi dari, et eadem dici, absque responso Mosis, qui si fide praeditus fuisset, tacuisset, et obedivisset, sicut notum est, ex Abrahamo, et alibi.
80. 1676. Ipse Moses mihi nunc praesens est, et fatetur, quod tunc non crediderit; dicendo, quod nollet, ut haec scribantur, non propter seipsum, ut dicit, sed propter populum infidelem, quem postea ducebat: quae plura intercesserunt, hic non memorare velim: colligi aliquatenus possunt ab iis, quae audita et visa mihi fuerunt supra, art. [II] 1603, seqq.
[Moses]
[Vide etiam II 1677-80, ubi ulterius de Ex. III: 11-12 agitur.]
1681. Ipsissimum signum quod aliquis missus sit, est quod Solus Deus Messias praedicetur, et colatur; quare hoc quoque in signum erit illis, qui in fine dierum mittentur, et hoc in signum mihi, quod missus sim; de qua mis-
81. sione, si Deo Messiae ita beneplaceat, alibi; tum quousque missio se extendat.
1682. Hic dicit Deus Messias ad Mosen, sicut supra ad Jacobum [Gen. XLVI: 4], “ero tecum,” nempe quod ipse Moses non educeret populum ex Aegypto, sed Deus Messias, Qui omnis est in omnibus, Moses non erat talis, ut educere potuisset populum istum, sicut constat ab iis omnibus, quae sequuntur, nam ne hilum ex se poterat, erat sicut nudum instrumentum et organum, quod ex se nihil potest, ne quidem loqui, sicut fassus est, infra, Cap. IV*: vers. 10, quare Jehovah respondebat, sicut legitur vers. 11: minus potuit aliquid facere**, ad miraculum; sed Solus Deus Messias erat, Qui omnis et singula peragebat; sicut constare potest ab ipsis iis, quae in praesentia Mosis
* ms. iii
** imperfectum in ms.
82. 1683. locutus sum hodie cum iis qui circum me erant, quod nequaquam sint, et simus aliud, quam mera instrumenta seu organa, quod tam Clare potuimus experiri, ut nihil clarius.
[Bonum; Maturn; Natura, Naturale; Organa; Substantia]
1684. Quid nunc sentient de Mose, quod ipse eos educet ex captivitate, in terram Canaanem, cum ipse talis sit, ut ne quidem verbulum queat proferre ex seipso, nec ullum aliud verbum dicere, quam quod a Deo Messia ipsi /permittitur? Idem* de me fateor, quod tam diutina experientia, quae nunc circiter annua est, non potui non experiri et agnoscere; tametsi in consortiis cum aliis hominibus, prorsus sicut alius loquor, adeo ut nemo adhuc me dignoscere quiverit
* ms. permittitur: idem
83. 1685. a meipso, ut fui prius, nec ab alio, tametsi in medio consortio, quandoque loquutus sim cum spiritibus et iis qui circum fuerant, et fortassis inde aliquid haurire potuerint, quod tamen ignoro, num aliquid inde animadverterint; tunc nempe quandoque interni sensus ab externis abstrahuntur, verum non ita, ut aliquis inde judicare possit, quia tunc non aliud judicare potuerant, quam* quod in cogitationibus fuerim; ipsa loquela nulli auditur, quam mihimet, et ipsis qui adsunt in coelis, quibus id audire a Deo Messia permittitur, sed aliquando tam clara et distincta, tametsi non tam elata, et cum tam rudi sono, ut dum per labia alicujus elabitur, sicut vox humana, usque adeo ut aliquoties ipsi spiritus etc. timuerint, quod audirentur ab iis, qui aderant in mundo.
[Loqui, Loquela]
[Videatur II 1686, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide etiam II 1759, ubi explicatur Ex. IV: 11-12.]
NB. 1760. Ex auditu et ex visu nascitur omnis intellectus humanus, ipsa ideo voluntas sumitur pro auditu, et ipse intellectus pro visu;
NB. quare hic in sensu intimo de voluntate et intellectu mentis humanae agitur;
NB. ex voluntate per organa fluit omnis actio, proinde etiam actio loquendi, in quibus, sicut in /voluntate, inest** intellectus, quae hic exponuntur per ea verba, “Quis posuit os homini, Quis posuit mutum, aut surdum?” sic est loquela cum auditu; ipse intellectus ita exponitur, “Quis posuit, videntem aut /coecum?” quibus*** significatur, quod nulla vita hominis sit, sed quod Solus Jehovah Deus vivit, quare etiam additur, “nonne Ego /Jehovah?” nempe**** Qui Est, ut vers. 14, Cap. III.
* sic J.F.I. Tafel; ms. quod
** ms. voluntate inest
*** ms. coecum” quibus
**** ms. Jehovah”; nempe
84. 1761. Quod homo nihil quicquam ex se cogitet, et intelligat, nec velit et sic agat, supra [5, 9, 47-48] tam dare testatum est, ut nihil verius dari queat: verum, quod unusquisque homo, secundum indolem ab affectionibus imbutam et sic nactam, cogitet, et sic /agat, etiam* tam verum est, ut nihil verius: cogi quidem etiam potest, ad loquendum aliter quam secundum indolem suam, sed hoc quia fictum et mentitum est, non permittitur alicui coram Deo Messia, quum ita praesens est.
1762. “Esse cum ore” alicujus, et “docere, quid loqui debet” [v. 12], hoc non solum involvit, quod faceret** ipsum expedite loqui, sed etiam ipsi vitam intellectualem infundere, ut videre et percipere posset, quid verum esset, nam
* ms. agat; etiam
**imperfectum in ms.
85. 1763. talis lux infunditur menti intellectuali, quando Deo Messiae beneplacet, ut describi nequeat: similiter inducitur talis umbra, sed tunc a Obs. geniis malis, dum permittitur, ut ne ullum sensum verborum videre homo possit: imo etiam ut ipsam rem tanquam alio visu, et quidem vario, imo etiam Obs. contrario inspiciat; quod mirabilissimum est, et mihi per multiplicem experientiam, intra multum temporis, innotuit. Hoc itaque est, “hominem videntem aut coecum ponere,” etc. [v. 11]. [Ignorantia; Intellectus, Intelligere; Lux]
86. 1779. Quae de Mose hactenus* dicta sunt, ille et plures alii, quorum numerus magnus erat, quem ex susurro percepi, fassi sunt, nemine excepto, quod vera sint, et quod nihil in iis quae scripta sunt potuissent capere, quod non ipsi veritati prorsus consonum esset.
[Moses]
[Vide II 1785-88 usque adhuc, ubi agitur de Ex. IV: 22-23.]
1788 ….
* II 1779 apparel in medio explicationis Ex. IV: 20; vide imprimis 75, 80
87. Obs. Obs. (Sensum verborum ex his versibus a 22 ad 26 incl. vide [II] 1813 ad 1824: 4# 4#: quum praemissa scriberem, in obscuro eram.)
[Vide etiam II 1789-91, ubi continuanter de Ex. IV: 23 agitur.]
1792. Similiter etiam Moses postea, quum Deus Messias a populo Judaico transire voluit ad Gentes, per supplicationes tenuit Deum Messiam ita vinctum, ut Bileanius*, qui erat propheta Dei Messiae, ipsi populo Judaico maledicere non potuerit, de qua re, vide Num. Cap. XXII ad XXIV** et alibi [vide Deut. XXIII: 4-5, Jos. XXIV: 9-10], sed quomodo tunc Moses intercessit pro populo Judaico, ibi [Num. XIV: 1319] videri*** potest; fuit etiam Abrahamus, cui permissum erat tunc pro populo Jacobi intercedere, nam nemo potest pro aliquo intercedere, nisi ex permissione, quod tamen fit ex recordatione fidei ipsius, dum vixit. Nam Abrahamus nullum in orbe, hominem audit, nec audire potest aliquem, nisi sit qualis in me, in quo coelum apertum est, sed usque hoc cum permis-
* ms. Beleamus
** MS. XXV
*** sic J.F.I. Tafel; ms. videre
88. sione Dei Messiae.*
[Videantur 11 1793-1801, ubi concluditur explicatio Ex. IV: 23.]
1813.** Quae autem in [Ex. IV:] vers. 22 ad 26*** incl. dicta sunt, in se obscura sunt, nisi per Divinam Dei Messiae misericordiam, revelentur, nam arcana sunt, quae nequaquam patefieri queunt, nisi per Solum Deum Messiam; quare iterum eadem verba resumantur.
[Vide etiam 11 1814-18, ubi iterum explicantur Ex. IV: 22-24.]
1819. Hic nunc agitur de filio Mosis, quem [Jehovah] non occidere potuit propter sanguinem, prorsus sicut de posteris Jacobi legitur, quod perditor seu percussor non potuit occidere**** filios Jacobi cum viderit sanguinem [Ex. XII: 13, 23], ita per eundem salvati sunt posteri isti hac vice. Quid in sensibus universalibus, dum Mosis filius intelligitur, qui /occideretur, nunc***** tradi nequit, ob causas quia obscuratus iis hic ad-
* haec linea apparel ad imam paginam ubi ad sinistrum, sub ultima linea Integra, paulum spatium supererat�quare forte non constituit paragraphum “intra lineam”; sed eam inclusimus propter subjectum
** hanc paragraphum inserimus quia huc in [87a] refertur
*** MS. 25
**** imperfectum in ms.
***** ms. occideretur nunc
89. 1820. huc sim; quod etiam permissum est, ex qua causa, adhuc ignoro.
[Vide etiam II 1821-24, ubi iterum explicantur Ex. IV: 2526.]
[Vide etiam II 1854-59, ubi in genere de Ex. V: 20 ad VI: 9 agitur.]
1860. Verum usque occurrunt adhuc quaedam quasi opposita, quae indicant, quod [Moses] usque multis infirmitatibus obnoxius fuerit, et iis succubuerit, sicut quod non honoraverit sancte Jehovam ad petram, (vide loca /Num. XX: 2-13], et cita verba); quod* fregerit in ira, tabulas legis, quae manu Jehovae scripta sunt, (vide locum [Ex. XXXII: 19], et cita /verba); quod** propter prius factum, non admissus sit in terram Canaanem, sed cum caeteris mortuus sit, (vide locum [Num. XXVII: 12-14], et cita verba, et tunc si liceat, dicas quid ea /significant), minus*** ita sicut Enochus, et Elias, in coelum sublatus. Inde nunc ipsa vita Mosis, qualis fuit, deduci potest, nempe qualis fuit in principio, quum vocatus et electus est ad educendum populum ex Aegypto, et qualis postmodum factus, et demum qualis in /fine, nam**** cujusvis vita a fine judicatur, sic quid significat, quod ipsi datum sit videre terram Canaanem, et non intrare, Num. XX: vers. 11 et 12, Num. XXVII: vers. 12, 13, 14, Deut. Cap. I: vers. 37, 38, 39, Deut. Cap. XXXI: vers. 2 et 3, Deut. Cap. XXXIV: vers. 1 ad 6, Deut. Cap. III: vers. 23***** ad 29, ubi legitur, primum******, quod Jehovah succensuerit Mosi propter populum, tametsi etiam propter ipsum, ut alibi, quia is nec honoravit Jehovam; plura tacentur, sed modo dicuntur ea, qua a ad aquas contentionis b facta sunt, [nempe] quod non crediderint, et Moses non crediderit. Ita prorsus
* ms. verba) Quod
** ms. verba): Quod
*** ms. significant) minus
**** ms. fine; nam
***** ms. 13
****** de altero et tertio agitur in II 1862; cf. etiam II 1866 de tertio
a = quae (forma antiqua)
b h.e. Meribah
90. 1861. sicut mihi per Divinam Dei Messiae misericordiam, auditum est, quod succensuerit Mosi propter populum, et propter ipsum, ob causas, de quibus supra [II 1860].
[Vide ob nexum II 1862-64, ubi ulterius de Ex. V: 20 ad VI: 9 agitur.]
91. 1865. Nunc audiebam Mosen lamentantem, cum perciperet ea quae nunc scripta sunt [II 1863-64], ac aliqua dicentem, quae hic non licet afferre, interim post lamentationem, et post supplicationem ad Deum Messiam, percepi eum ereptum esse consortio eorum, cum quibus tunc erat, ut sic quoque coinciderent ea, quod etiam dicebat, quae leguntur Deuter. Cap. XXXIV, sed in sensu intimo, “quod Jehovah eum sepeliverit,” hoc est, absconderit, et quae sequuntur in eodem versu, 6, sed, ut dixi, in sensu intimo, quod auferretur a consortio eorum, qui nefando modo eum in suum Messiam evehere vellent; hoc etiam est, quod legitur, in eodem Cap. vers. 5, quod “mortuus sit juxta os Jehovae.” Se non meminisse dicebat, quod adfuisset Messiae cum Elia in monte, de quo Evangelistae [Matth. XVII: 3, Marc. IX: 4, Luc. IX: 30], quia nemo quicquam in memoriam sibi aliquid revocare potest, ab anteactis, nisi hoc a Deo Messia datur, et infunditur.
[Moses]
[Vide etiam II 1866, ubi concluditur explicatio Ex. V: 20 ad VI: 9 in genere.]
1883. Haec quae incipiunt [ab Ex.] Cap. VI: vers. 10 ad finem* Capitis, tum quae incipiunt a Cap. VII, vers. 1 ad 7, non sunt** nisi contenta eorum, quae hactenus facta sunt, tum continent aliquo modo etiam facienda, nam a vers. 8, incipiunt ipsa signa; hic solum describitur, ut in summa quae Jehovah loquutus est ac praecepit Mosi et Aharoni, tum quid responderunt Moses et Aharon: porro descriptio generationis Rubenis, Schimeonis et Levi, usque ad Mosen, qui ultimo describitur;
* ms. [crossed off: fin] 30 finem
** ms. sunt sunt
92. 1884. hic observandum, quod multa loquela intercesserit, sicut solet, cum [eo, cum] quo Deus Messias loquitur, sed fit ea per angelos, sicut apud me, et sic forte plurium dierum, sicut etiam constare potest ex vers. 13*, Cap. VI, tum etiam ab iis, quae sequuntur, quod nempe hic breviter recenseantur** ea, quae supra copiosius dicta sunt: sed quantum temporis intercesserit a prima revelatione in Monte Dei Chorebo, usque dum signa fecerunt, ex Ipso Verbo non constat; vers. 7 Cap. VII, legitur, quod “Moses tunc fuit filius octoginta annorum.”
[Videantur II 1885-89, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide II 1943-55, ubi in genere de Ex. VIII: 1-15 agitur.] 1956. Sunt itaque hae ranae, quae prodierunt ex flumine supra dicto [Ex. VII: 15-25], et congregatae sunt in flumen damnatum [cf. II 1933], a parte Aegyptiorum, hoc est, Harmageddon [Apoc. XVI: 16]; ita nunc agitur de spiritibus immundis infimae sortis, nempe, quae*** infimas partes hominis regunt, seu ultimas, quaeque**** excitant cupiditates quae propriae sunt corporis et sanguinis, et vocantur voluptates sensuum, et merae /corporeae, proprie***** luxuries****** variae corporis, ex gustu; hi spiritus immundi sunt qui regunt extima hominis, seu mere corporea, et sic vocantur “ranae,” quae sunt majora insecta, diversae figurae; quae similiter appa-
* ms. 43
** ms. recenseatur
*** sic ms.
**** sic ms.
***** ms. corporeae; proprie
****** nisi legeris cum J.F.I. Tafel luxuriae
93. 1957. ruerunt, mihi, quondam, dum exirent, et quidem manifeste, ut eas repentes ante oculos meos viderem, et mox congregatae in unum, tunc quasi ignis erant, et dissiliebant cum sonitu, qui ad aures meal audiebatur, sicut crepitus, cum diffringerentur: locus is postea lustratus erat: ac erat Londini, mense Aprili 1745. Per poros, sicut fumus erumpebat, sed in solo apparebant sicut totidem vermes serpentes, magna copia.
[Appetitus; Edere; Ignis; Vermis]
1974. [Ex. VIII:] vers. 11*. Haec etiam intelliguritur [ut supra, II 1960-63, 1971]; quod autem in flumine superessent [ranae], significant**, quod vivant, ii qui rejecti sunt [II 1956, [93a], II 1973], in suis stagnis, nam in stagnis
* ms. 7 conformiter Schmidii versificationi
** ms. significant
94. 1975. sunt eorum domicilia; sic etiam in fluminibus quae foetent sicut stagna, a mortuis.
1979. [Ex. VIII:] vers. 14*. Hic factum est, quod Aegyptii “congregaverint ranas in acervos,” et quod “foetuerit inde terra”; verum quia haec scripta sunt, involvunt etiam alia, nempe quod ipsae collectiones, quae hic per “ranas” significantur, nempe non solum immundi spiritus, sed imprimis ea, quae ab iis excitantur, nempe voluptates corporis, dum stagnant, tunc universum corpus ab iis foetet; nam tametsi potestas iis adimitur, usque remanent sicut mortuae, interea, ut homo Aegyptius, hoc est, naturalis 1980. respirare possit; quod foetor ad nares correspondeat eorum naturae immundae, hoc quoque
* ins. 10 conformiter Schmidii versificationi
95. constiterat, nam quae in natura sunt, correspondent* similibus: imo foetor sicut ex immundis in natura.
[Vide II 1996-98, ubi in genere de Ex. VIII: 20-32 agitur.] 1999. Verum haec volatilia noxia, seu phantasiae, non possunt existere penes alios, quam qui homines naturales sunt, seu Aegypti; non autem apud homines spirituales, seu filios Israelis; nam per similes conscientiae dolores [II 1998], non debilitantur, sed corroborantur, quia sunt beneficia iis, ut homo seipsum cognoscat, sic confiteatur sua crimina, quibus sic, Deus Messias, sicut apertis prius vulneribus, ex intimis medetur: quae causa est, quod hic primum dicatur, hanc colluviem volatilium noxiorum non apparituram esse in Goshen, ubi filii Israelis, sed solum in Aegypto, vers. 22**, et quidem ex manifesta causa, quod Deus Messias ipsis opem feret, et medebitur, nam legitura vers. 23***2, ubi legitur, “ponam namque redemtionem inter populum meum, et inter populum tuum”; quid redemtio absque redemptore? redimitur homo a Solo Deo Messia; sic nulla datur potentia iis nocendi, secundum ea quae infra vide ad finem, sig. h h **** ubi
* sic J.F.I. Tafel; ms. correspondet
** ms. 18 conformiter Schmidii versificationi
*** MS. 19 conformiter Schmidii versificationi
**** refertur hic fortasse ad 143-44; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,’ ” locum 7
a h.e. [tale] intelligitur
96. agitur de astutia spirituum multorum.
2000. [Ex. vers. 21*. “immittere in Pharaonem, in servos ejus, in populum ejus, et in domos ejus,” id significat simile, quod supra de ranis, quae videas [II 1960-63]: nam mali spiritus sunt, qui phantasias istas excitant, et non potius cupiunt, quam ut hominem misere dilanient, in diras phantasias,
* ms. 17 conformiter Schmidii versificationi
97. 2001. sic in actiones similes agendo; nam quails turba sit, quando a tali duce, de quo h h *, agitur, ex permissione, nemo potest credere, nisi ex ipsa experientia, nam nihil aliud intendunt, quam pervertere omnia quae in imaginatione et cogitatione sunt, tunc etenim**, nempe quum homo in phantasia est, exciuntur, et quasi scire incipiunt, quod non ii sint homines, inde eorum immanitas.
2054. [Ex. IX:] vers. 24. Hic describitur excandescentia per “ignem,” quomodo nempe se immiscuerit blasphemiis, nam legitur, “et ignis se immiscens in medium grandinis,” “grando” sunt voces blasphemantes, “ignis” autem candens ea affectio, quae se immiscet, quae “in medio se tenere” dicitur, hoc est, intus in vocibus, [et] quod intus se teneat***, ex loquela hominis irati appercipitur; ipsa excandescentia talis est, ut appareat coram spiritibus, dum talis est homo, ut affectiones ejus et voces appercipiunt, sicut apud me, quod non aliter sint coram iis, ac
* vide annotationem 3
** scriptum in ms. supra enim non deletum
*** ms. teneant
98. 2055. scintillae, quae copiosam pluviam flammeam efformant; sed secundum naturam excandescentiae, quae datur etiam ex causa justa, sicut quondam apud me: quod vaide obstupuerunt. [Ignis; Ira]
99.* [ . . . quod] vocaret eos filios Israelis**, ut in iis recordaretur gentium [cf. II 1671-72, III 86].
Quomodo vita omnium viventium in terra, sicut etiam vita ipsius corporis humani, a Solo Deo Messia agitur, non solum constare potest, ab iis, quae supra dicta sunt [vide I 644-50], nempe quomodo Anima humana a Solo Deo Messia vivat et sic regatur, vita sequentium facultatum a spiritibus, suo ordine, qui modo sunt instrumenta vitae, non autem vitae ex se; per comparationem hoc percipi dare potest [etiam] ab iis, quae arte facta sunt; in quibus solum est unica vis agens, ut in pendulis et caeteris machinis, quae ab unica vi rotae, elateris, etc. excitantur, caeterae potentiae, quae ordine sibi succedunt, utcunque sequuntur, et dein multiplicantur, usque ab unica ista vi in effectum aguntur; sed haec comparative, ad facilitandum intellectum.
Ex iis etiam constare potest, quod in ultima potentia, resideant omnes potentiae et vires priores, quae ab unica vi pendent, concentratae, et sic simul; ita in unaquavis actione, omnes vitae hominis a prima ejus: nam tot sunt distinctae vitae quot sunt facultates; verum in perverso ordine, non ita aguntur, sicut in reformato ordine, in perverso permissive a spiritibus malis, quibus tamen nulla est potentia in iis, sed datur ut instrumentis ob varias causas, de quibus passim [5, 7, 10-11, 39, II 140, 143, 410, 53], nempe secundum statum hominis, qui est, et qui praevidetur: spiritus mali, sicut homines, a seipsis se regi putant, sed quam misere falluntur, saepissime observatum est, et ipsis ostendere, viva voce, usque ad summam
* haec constituunt portionem fragmenti ad cakem auctoris Tomi II glutinati, post II 2476; vide Acton, The Word Explained, Vol. III, p. 341, annotationem 6, et Vol. IV, p. 320, annotationem I
** ms. Israel
100.* eorum indignationem, tum per variam experientiam, a Deo Messia datum mihi.
Sed de experientia ista toties legitur in Verbo Dei Messiae, quomodo eos expulerit, et ex arbitrio miserit in porcos [Matth. VIII: 30-32, Marc. V: 11-13, Luc. VIII: 3233], etc., tum [quomodo expulsi sint] a discipulis ejus, ut non opus sit alia documenta afferre, quae permulta sunt.
Quomodo anima permittit, ut voluntas abeat in actum,
NB. videatur, nam nihil transire potest in voluntatem, nisi permittente anima, sed anima solum, dat vim agendi, sive consentiat vel non consentiat.
[Paragraphi ex Explicationis in Verbum Veteris Testamenti Tomo III (Ex. XIV: 29 ad Deut. XXXIV: 5), quem auctor ab 1 ad 7762 numeravit]
Cur populus Jud. toties in deserto tentatus est**
Populus Jacobi seu Mosis toties tentati sunt, et toties tentationibus succubuerunt, non decem vicibus, sicut legitur [Num. XIV: 22], sed pluribus adhuc, ut constat; quare quaeritur cur toties in tentationes inducti sunt, quum tamen praevisum, quod succumberent, annon tunc melius*** pro iis fuisset, si non tentationes subiverint; sed respondebatur,*** non solum idololatrae erant, ac similes Aegyptiis, dum in Aegypto,*** sed etiam elati animo, sicut a Mosis oratione constare potest [Ex. XXXII: 11-13], nempe quod universum orbem spectarent ut nihilum, et condemnarent, solum quia essent ex Abrahami, Isaci et Jacobi semine, ac sic soli qui imperarent non modo in terra sed etiam in coelis, nam quod eminentiores essent omnibus populis super faciebus terrae, et quod solus haereditas*** esset, precatus est Moses pro se et populo: et quidem*** eo ipso tempore, quum vitulum adorabant, eumque in cordibus*** ferebant, nam pulverem ejus biberant; quum itaque tantum affectarent*** animo, et quidem ut soli essent, sequitur necessario quod tentationes subirent, et per tentationes emendarentur, nam absque tentatione nusquam aliquis melior fit, sic ut non solum viderent ii quales essent, sed scirent, quod ii non electi fuerint; idololatras*** enim in regnum Dei introducere, estne idem ac diabolum, cujus regnum in se /fovent? Quare**** cum tales essent, tentationibus, et quidem levissimis, submissi sunt, ut cum deficeret iis aqua [XVII: 1, seq.] et tamen tot miracula viderant, et quotidie videbant, ut et cum Moses quadraginta dies moraretur, et tamen gloriam Dei viderant, in monte [XXIV: 15-18], etc.***
* vide ad 99 annotationem 2
** haec paragraphus non numerata apparel super auctoris pagina A1 verso folio
*** haec verba in editione phototypica per nimis latam marginem partim abscissa sunt
**** ms. fovent: quare
101. Hoc est responsum ad ea quae ab fis mihi dicta sunt, qui cum fis stant: nam turba eorum circumstipatus diu fui, quorum* nefanda non detegere ausim.
[Vide etiam III 18-21, ubi explicatur Ex. XV: 2.]
22. Quod autem Jah attinet, est abbreviatio ex Jehovah, in canticis, de Jah, videatur alibi in Psalmis Davidis [vide CXVIII: 14, et passim]; hic observandum est, quod forte pauci, si ullus novit, quod loquela Spirituum
* partim abscissum in ms.
102. 23. sit, cumprimis cadens in terminationem ubi monosyllaba, sic species cantici, tametsi non cum /rhytmis qui** valde displicent, sed usque species cantici est, non quod cantus, sed quod terminetur in simile, ac solent psalmi, sed monosyllabica, et hoc cum tanta dexteritate! per integros dies, non alio
modo mecum loquuti sunt, et postmodum similiter cum iis loquutus, nam postea sponte hoc cadebat; inde ad Psialmos a Davidis, concludi potest; etc. etc.: sed omnis mecum sermo quasi talis, ex se fluebat, sic ut perciperem etiam inde, quod nihil prorsus ex me loquerer, sicut nec quicquam ex me cogitarem; ipsa cogitatio sic abibat in talem loquelam: sed talis loquela non semper erat. Dixerunt etiam quod terminatio debeat esse in monosyllabam, ob unitatem. Inde etiam concludi potest, quod verbum hoc “Jab,” sit verbum cantici, et significet Jehovam, sic Deus Messias est Canticum Jah, quia Solus cantandus, hoc est, colendus.
[Loqui, Loquela; Rhytmus; Unio]
* [In the margin] Monosyllabica sunt, tametsi vox longior sit, nec terminatur ut hexameter.
** ms. rhytmis, qui
a = Psalmos
103. [Vide etiam III 42, ubi explicatur Ex. XV: 9.]
43. Quae sequuntur [Ex. XV: 9], coincidunt in inimicum, nempe qui continue persequitur, unde pugna; et qui continue putat se assequi, nam perpetuum est, in fis, quod putent* se assequutos** eos a, dum enim extorquent consensum, subito tunc jactant se assequutos, sicut multis expertus didici, consensus quasi
[Consensus; Persuasio; Spiritus]
* in ms. putet in putent emendatum
** sic J.F.I. Tafel; ms. assequutus
a h.e. altos
104. 44. apparet, dum eis permittitur infundere persuasiones et simul affectiones, et simul surripere ea, quae refutant; sed nesciunt, quod usque non assequuti sunt, nam id malum vertitur a Deo Messia in bonum, sic ut confiteri postmodum coacti sint, quod nequaquam assequuti.
[Consensus; Persuasio; Spiritus]
[Videatur in III 45-48 conclusio explicationis ut supra.]
[Vide etiam III 85, ubi in genere de Ex. XV: 22-27 agitur.]
86. Quum itaque tales erant [filii Jacobi], usque Deus Messias eos non voluit deserere, propter promissionem, cumprimis propter filiorum Israelis repraesentationem in fis, nam dum Deus Messias externos eorum ritus videbat, et statuta, quae Hs mandavit, non vidit ea oculis humanis sed Divinis, nempe Coelestia, quae repraesentabant, sic recordatus Ecclesiae gentium, et primitivae, et venturae, hoc est, filiorum Israelis, et sic eos destituere noluit; nam quae externa sunt prorsus correspondent internis, sed penes Ipsum, Qui in intimis et in supremo est; nam talis est correspondentia, ut ipsa naturalia, quae existunt, et dicuntur, ab iis, qui spirituales sunt, prorsus spiritualiter intelligantur, sicut semel compertus sum, quod in serie narra-
105. 87. rem* plura quae in nexu erant, sed naturalia, quae tamen ab fis, qui** ea audiebant, prorsus spiritualiter intellecta sint; sicut percepi: causae etiam in promptu sunt, nam causae omnium rerum naturalium latent in spiritualibus, et principia causarum in coelestibus.
[Correspondentia; Loqui, Loquela; Natura, Naturale; Spiritualia]
[Videatur in III 88 conclusio explicationis ut supra.]
* ms. narrararem
** sic J.F.I. Tafel; ms. quae
106. 135. ….
NB. Nunc incipiunt quae in horto 1746 die 2 Maj.
[cf. 2072-74].
[Vide III 131-37, ubi explicantur Ex. XVI: 1-3.]
107. 138. Quod haec ita se habeant, ex misericordia Dei Messiae scire mihi contigit, nam in desertum missus sum, nempe quod absque affectione scriberem, quare etiam coactus sum murmurare contra eos qui surripiebant mihi affectiones, quibus Deus Messias condonet; sed plura hic occurrebant, quae non possunt dici, quomodo se haec habuerint, quia arcana involvunt; murmuratio erat per aliquot dies.
[Videantur etiam III 139-40, ubi concluditur explicatio ut supra indicata.]
[Vide III 141-43, ubi explicatur Ex. XVI: 4.]
144. Quod hic panis “quolibet die” colligendus sit, hoc est, quolibet /mane�[haec] plura* involvunt; nempe, quod nullam habeant curam praeter quolibet die, nam vult Deus Messias suis providere quolibet die, et curam habere suorum in hac vita, sicut in altera; in altera nullus cogitat ea quae venient, ignorant futura, sicut etiam praeterita, praeter eos, quibus Deus Messias id dat, ut praeteritorum recordentur, et ventura aspiciant; talis est conditio angelorum coeli, et felicium in altera vita,
* ms. mane; plura ut apparet
108. 145. quare nullus dolor eos afficit, sicut hic in mundo, qui dolor solum venit ex memoria praeteritorum, et providentia humana sic dicta futurorum: vult itaque per id quod “colligent quovis mane,” sicut etiam in Oratione Sua dicit, “da nobis panem quotidianum hodie” [Matth. VI: 11, Luc. XI: 3], ut status coelestium existat in hac terra, et sic sit coelum apud eos, qui vivunt. Verum quas curas habere possunt, nempe* qualium rerum, quia memoria iis concessa est, alias dicetur; nam haec plura involvunt, quam quisquam potest antequam dicta sunt, sibi in mentem inducere.
[Felicitas; Futurum; Memoria; Praeteritum; Providentia]
[Videantur III 146-49, ubi concluditur explicatio Ex. XVI: 4.]
167. [Ex. XVI:] vers. 10. Hic significatur, quod nemo sciat, quando sponsus venturus est, in gloria, cum angelis; quae quod apparitura est in nube, etiam a Deo Messia praedicitur [Matth. XXIV: 30, Marc. XIII: 26]; “in nube,” significat ipsum Coelum, quare in Coelo; num in mentes singulas humanas, mirabili modo, cum sono, et similibus, exspectandum est; quod etiam filii Jacobi visuri sint gloriam, sic etiam infideles, praedictum est [Apoc. I: 7]; quare hic dicitur ad utrumque, nempe ad filios Israelis et ad filios Judae**, “Ecce gloria Jehovae apparuit in nube,” “nubes” hic est coelum hominis, hoc est, mens humana; quae instar nubis est; sed diversimode, ut candida nubes filiis Israelis, et ut obscura ac atra nubes, infidelibus; nam nubi assimilatur mens humana, in qua scilicet veritates, [et] instar nubis apparet; sed filiis Israelis fulgebit instar aurorae, mane; quod veritates per nubem candi-
* ms. nem
** sic ms. sed forte pro Jacobi; cf. III 125-129, 137, 139
109. dam* repraesententur, ex multis constat.
[Videantur III 168-69, ubi concluditur explicatio Ex. XVI: 10.]
208. [Ex. XVI:] vers. 27. Quod in altera vita non inventuri sint, nisi quod die priori collegerunt [cf. III 204], id confirmatur, nam qualis tunc est indoles, talis manet, quod pluribus etiam mihi constitit, dum eram in consortio
* ms. candididam
110. 209. cum spiritibus et iis qui post mortem vixerunt; ii non potuerunt resipiscere* ab iis, quae acceperunt in vita sui corporis; utcunque quasi mihi licebat fis proponere, ut alia mente essent, et sic felices redderentur, hoc prorsus incassum erat; nam remanebant usque sui similes ut prius; tametsi agnoscebant dicta, quod vera essent; imo quasi quaedam voluntas erat alia mente vivere, sed, quantum didici, tunc erat incassum; nam mens eorum mox rediit.
[Bonum; Natura, Naturale; Veritas]
* imperfectum in ms.
111. 278. [Ex. XVII:] vers. 12. “Cum manus essent graves,” in intimo sensu significatur, quod non plus virium haberet, nempe quoad fidem, quod incipere* vacillari, sic sponte sua graves fiunt manus, cum leves sunt, et ex se attolluntur, dum fides est; nam talis est homo, quod ipsi exteriores gestus sponte, et absque gravitate fiant, dum homo intime talis est, nam tunc sustentatur; qualis amor, tales etiam sunt vires, quod saepius etiam expertus sum, variis modis, quod absque
[Amor; Gestus]
* sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
112. 279. renisu, sed cum levitate sequutae sint vires externae, nempe animi et corporis, cum talis essem intimius: quod muftis modis constitit: unusquisque etiam idem experitur ex solo Amore, cujus rei amor est, nihil est grave, vicissim dum nititur homo.
[Amor; Gestus]
[Videantur III 280-84, ubi concluditur explicatio Ex. XVII: 12.]
336. [Ex. XVIII:] vers. 26. Similiter [confirmantur quae in vers. 22, quod vera erunt]. Sic ad Mosen referrentur omnes “res graves”; consultabunt Ipsum Deum Messiam, et responsa ferent: quod* etiam multoties factum
* ms. Quod
113. 337. ad typum istius, ad quendam qui principis locum tenuit, nempe quod abirent et consultarent, responsa quoque tulerunt, quae mihi narrabant; quod saepius factum est, ad instar Regni Dei Messiae: sic ut ea, quae scripsi, etiam testari mihi liceat: quod vicissim etiam ferant dicta, hoc etiam contigit; imo etiam consultant inter se, ut de iis, quae a me scriberentur, non aliter scientes, ac [quod] consultatio ab iis veniret, sicut homo solet, tum etiam iis permissum erat id quod consultarunt, menti meae inferre, quod dare percepi; sed usque quod ab iis non proficiscerentur, dare etiam appercipere potui, ne hilum quod ab iis venire appercepi, licuit inferre: imo ipsa eorum cogitata, etiam emendabantur; sic /[ii] nescientes* quod omnia consilia a Deo Messia veniant, verum secundum cujusvis indolem et intellectum; sed nihil prorsus inserere adhuc mihi licuit, quod viva voce ab iis dictabatur. Quod ea nesciant, ea causa est, ut arbitrentur se vivere, nam absque ea opinione, nullam putarent sibi vitam esse; constare etiam aliquatenus potuit, ex quanam fide et indole erant, qui consultabant, et [quibus] consultata inferre licebat.
[Dominus; Responsum]
[Vide etiam III 354, ubi explicatur Ex. XIX: 3.]
355. Dum ascenderet [Moses ad Deum], dicitur “Jehovah ad eum clamavisse”: alibi [v. 9, 10, 21, 24] dicitur, quod “dixerit ad eum”; clamor est vox altior, ut nempe audiret, et quidem “de Monte,” hoc est, in sensu intimo, e coelo, “mons” est Coelum, ex altitudine, quia tin altissimis**, Deus Messias est Ipsum Coelum: audiri voces possunt, e quonam loco sint, sicut
* vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
** ms. in altissimus ubi J.F.I. Tafel pro in substituit is
114. 356. etiam aliquoties ex alto, per voces internuntias angelorum, tum etiam aliorum voces ad variam altitudinem, quod mihi observare* licuit, audita est vox, inter medium susurrum; et quidem ex altitudine templi, etc. [vide 4].
[Loqui, Loquela; Scala; Spiritus]
[Videantur III 357-60, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide III 609-11, ubi explicatur Ex. XX: 13.]
612. Similiter [ad hoc praeceptum pertinent omnes isti] qui vident et aspectant aliquos, qui innocentes occidunt, cruciant, torquent, blasphemant, et tamen opem ferre possunt, nec ferunt, sicut duces eorum, qui mente sunt tranquilla ac inspiciunt ea, nec aliquo modo succurrunt, ii sunt tunc qui occidunt, cruciant, nam consentiunt, quamvis non audent; sunt plura quae eos retinent, sed sunt amores contrarii amori vero, suum et sui amorem praeferunt: de qua re etiam in sermone fui cum iis qui mecum lo-
* ms. obserare
115. 613. quuti sunt, quorum unus animo, ut reor, tranquillo spectavit nefanda, nec tamen movebatur ut succurreret, cum tamen potuisset, nam multa auctoritate praepollebat (si is esset); ita consensu, si non favebat, utique bellum, et sic victoriam, non aegro animo, (ut videtur sequi) tulisset.
[Abraham us; Consensus; Judaei*]
* ad Judaei in indice erronee in ms. refertur hic ad III Vol. n. 659
116. m614. Videatur num haec inserenda sint, num nempe aliquid usus praestent in elucidatione hujus praecepti, si non, tunc erit obliterandum.n
[Videantur etiam III 615-17, ubi concluditur explicatio Ex.
XX: 13.]
117. [Vide etiam III 652-58, ubi explicatur Ex. XX: 17*.]
* ms. 14 conformiter Schmidii versificationi
659. [Haec (vide supra)] quia* amor sui et amor mundi, semini horum posterorum, a Jacobo inhaesit; nam talis fuit ab eo tempore gens, ut omnes prae se contemneret, se solos electos velint, et universum orbem, imo coelum perire vellent, modo ii domini totius forent; et vix admitterent caeteros ad vilissima servitia; sicut mihi [tam] notissimum nunc esse potest, ex** tot eorum
[Judaei]
* ms. Quia
** ms. cum
118. 660. conversatione et colloquutione post mortem, ut persuasus de iis sim: quum tamen nihil minus erit, quum Deum Messiam odio habent; imo seipsos discinderent, sicut lupi et tigrides; nam ii [tales] seipsos cogitant, etc. etc.
[Videantur III 661-68, ubi concluditur explicatio Ex. XX: 17.]
[Vide etiam III 669-76, ubi explicatur Ex. XX: 18*.]
677. Dum loquitur Deus Messias, tunc ab ipsa essentia rerum agit, quia ex superiori et priori, ut dicitur, ipsa verba tunc sequuntur ex ipsa essentia rerum; inde intellectus verb orum, nam intellectus est qui tunc excitatur, et verba sunt, quae exprimunt; sic ut mens tunc detineatur in intellectu non a verbis, quae sequuntur, sed a rebus, quas** verba exprimunt: aliter dum homo loquitur, tunc fit ordine inverso, a verbis colligetur sensus, seu res: quod ita se
* ms. 15 conformiter Schmidii versificationi
** sic J.F.I. Tafel; ms. quae
119. 678. res habeat, a tam multis exemplis et vivis documentis potuisset illustrari, ut si copia documentorum in me aliquid efficerent, nullus de ea re dubium movere potuisset: sunt enim mentes coelestes in ipsa rerum essentia, inde producunt sensum in voces, et voces sequuntur ab ipsis rebus, angeli loquentes ne quidem sciunt, quae verba, seu cujus linguae voces sequuntur, et nihilominus sciunt probe quicquid in unaquavis voce latet; quod saepissime observavi, et de qua re aliquoties cum iis loquutus sum; cum etiam linguas alias loquerer, quas nempe callerem, nesciebant* quaenam lingua erat, nisi ego cogitarem, quod haec nunc** lingua foret; ut praeterea alia, quod ipse intellectus influat, et quidem nunc plenior, nunc restrictior, prorsus secundum arbitrium Dei Messiae, Qui disponit statum /mentium, ac*** infundit ea, quae inserviant usui, etc. etc.; inde constare potest, quod intellectus rerum tunc fuerit, quo commotus est populus, [ut] steterit e longinquo, terrificatus, et quod sic per “voces” intelligantur verba Dei Messiae, intellecta; etc. etc.
[Essentia; Influxus; Interiora; Loqui, Loquela; Res; Vox]
* ms. nescibant
** inclarum in ms.
*** ms. mentium; ac
120. 679. Nec aliter potuit esse, quum promulgaretur Lex ab Ipso Deo Messia, quam quod voces et dicta, ad intimiora, secundum intellectum cujusvis mentis, perciperentur: quart sequitur, quod Lex tunc non in externis promulgata est, sed in internis; nam ut dictum, nulla est Lex separata ab internis. Nec quisquam sibi inducere debet, quod vox seu soni isti venerint per aerem et sic per aurem aut auditum in mentes, sed per viam superiorem et priorem in mentes, quia ab ipso intellectu rerum; sed vox ea, prorsus est similis voci quae influit per aurem, sic ut ab audiente, hoc est, vidente, nequaquam aliter possit concipi quam ut quasi esset per aurem, nam tam distincta est, imo etiam /sonora�verum* adstans nullus /audit�sicut** dum loquutio fit per aurem ab hominis ore; de qua re talem nactus sum cognitionem
[Loqui, Loquela]
* ms. sonora, verum
** ms. audit, sicut
121. 680. ut unicuivis id testari possim: de qua re etiam legas supra [78].
[Loqui, Loquela]
122. 681. Quomodo etiam influit intellectus rerum in voces, dum oratio quaedam ex memoria dictatur, ut dum oratio Dominica, pluribus etiam dici potest, venit ex superiori et infunditur, nunc plenius, nunc strictius, secundum statum mentis humanae, quod dum orationem Ipsam dictavi, dare et sensibiliter percepi: quod sancte testari possum: sicut hodie, 16 die Maj. 1746; quod etiam miratus est is, et laetatus, qui mecum loquebatur.
[Essentia; Influxus; Interiora; Loqui, Loquela; Oratio; Res; Vox]
[Videantur III 682-88, ubi concluditur explicatio ut supra.]
123. [Vide etiam III 697-706, ubi explicatur Ex. XX: 20*.]
707. Qualis hic timor est [III 706], et quomodo conjunctus est cum altero timore [III 700-05], et quomodo ab eo separatus, aegre describitur; imo etiam timetur aspectus Dei Messiae, non quod terreatur, sed quod timeat suae impuritatis, et suae impotentiae, agendi et exequendi ea, quae a praesente Deo Messia, Ipsissimo Sancto, injungerentur: nam videt, quod tunc abjiceret omne prophanum in se, et omne quod renititur, tum quod non sanctum est, quod quia id a se separare, videt impotentiam seu quasi impossibilitatem in se, in sua cogitatione, voluntate et /actione, ideo** timet aspectum, hoc est, praesentiam, seu ut Deus Messias /cum eo*** loquatur, quare id fit per alios, et quidem secundum indolem et capacitatem hominis. Hic timor describitur ab experientia in me, num talis etiam
[Timor]
* ms. 17 conformiter Schmidii versificationi
** ms. actione; ideo
*** ms. secum
124. 708. sit in aliis, si in eodem statu fuissent, cum Spiritibus Dei Messiae, ac cum Spiritibus tot aliis, loquendi, nondum scio.
[Timor]
[Videantur III 709-15, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide etiam III 742-45, ubi explicatur Ex. XX: 25*]
746. Tuna quod omne id quod ab homine proficiscitur, ut ab homine, est malum, quia e radice mala, [clarum est,] inde homo non evocabit ea, ut a se.
747. Quae causa est, quod homo non obtineat quid, quod ex se petit, sicut con-
* ms. 22 conformiter Schmidii versificationi
125. 748. stat ex pluribus, quae mihi percipere datum /erat, quod* non obtinerem** quicquam, quod ego vellem; de qua /re, dignante*** Deo Messia, plura dicentur.
[Voluntas]
[Videatur III 749, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide etiam III 809, ubi explicatur Ex. XXI: 8.]
810. Ecclesiam Dei etiam involvit [hoc praeceptum], nempe quod non tradetur Ecclesiae alienigenae; ob causas etiam quas proferre adhuc ob obscuritatem intellectus nequeo, nam valde constrictus est,
* ms. erat; quod
** MS. obtirem
*** MS. re multa dicenda sunt dignante
126. 811. ut nequeam cogitatione exspatiari; ob causas, ut mihi videtur, quod eriperer servituti eorum, qui imperare volunt, qui non sunt boni.
[Vide III 818-19, ubi de Ex. XXI: 11 agitur.]
820. Caetera, quae haec respiciunt, non ausim ita diem, nempe quae Ecclesiam Judaicam, quae quidem repudiate est, sed usque nondum dimissa, ei enim praestabit alimentum, tegumentum et caetera, sed quod dimissionem attinet, si velint, possunt “gratis absque pecunia” abire, et sibi alium ducem eligere;
127. 821.* sed Abrahamus hoc voce quam audivi** prorsus recusavit, forte sic Jacobus, qui calcaneurn Esavi tenuit, de quo videas superius*** [I 351].
[Vide etiam III 863-64, ubi explicantur Ex. XXI: 5-6.]
865. Status servitutis est etiam videre et cognoscere finem optimum, sed non eo affici; sed velle affici, nec**** posse; hic status servitutis mihimet fuit, dum haec
* haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 821 ferentium
** inclarum in ms.
*** ms. superiora forte
**** in ms. non in nec emendatum
128. 866. scripta sunt; nam nequaquam potui adhuc liberari a spiritibus, qui cogere me volebant ad ea scribenda, quare obscuritatem inducebant, quando cogitatione ea capere vellem, et sic excitari amor finis, seu serviendi publico, et invigilandi usibus; qui status sensim mihi venit, quum nihil aliud scribere** cum claritate possem, quam ea, quae tacite mihi quasi dictata sunt, et tamen nescirem, cum persuasione, num id verum et bonum, vel num id non verum et bonum esset, ex persuasione, minus ex affectione; quod vera mixta sint non veris, hoc didici; quae causa erat supplicationis, signatae infra se***.
[Bonum; Ignorantia; Usus; Veritas]
mQuae de “servo” hic dicuntur, etiam ad ea referantur, quae in homine, nempe de naturali homine, seu servo, et de spirituali, seu libero, inde etiam origines legum sciri poterunt; sicut constare potest ex [Ex. XXI:] vers. 20 et 21.n
[Videatur ob nexum etiam III 867, ubi continuatur explicatio Ex. XXI: 5-6.]
868. Quod poenam attinet, nempe quod praeferat aliquid prae libertate ista, de qua /nunc�nempe**** si aliquid amet prae Deo Messia, Qui est Ipsa Libertas, ut supra /dictum [III 770]�is***** punitur, nempe quod perpetuus****** fiat servus, nempe non Ipsius Dei Messiae, quae servitus audit, sed est Libertas, nam Deo Messiae Soli servire, est liberrimus esse, nam tunc afficitur, optimo, et sic ducitur affectione, sicut a
se ipso, seu tanquam fiber; quod ea sit
* ms. invilandi
** imperfectum in ms.
*** hic refertur fortasse ad 81; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,’ ” locum 8
**** ms. nunc; nempe
***** ms. dictum; is
****** imperfectum in ms.
129. 869. libertas, et quidem nulla servitus, sic ut ne hilum trahat a servitute, hoc multis posset confirmari; sed praetereunda; etc. etc.
[Videatur III 870, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide III 1096-99, ubi explicatur Ex. XXIII: 8.]
1100. Inde “videntes occoecantur, etiam justi pervertuntur,” nam nescire possunt mentem dicentis et agentis deceptoris; nec novit [deceptor] suam indolem et mentem,
NB. quam minus videt quam alter, cumprimis simulator /serpens, qui* agit hoc quasi ex natura et minimo nutu et cognitione ejus a; sic fluit dolus sicut sponte,
* ms. serpens: qui
a h.e. naturae
130. 1101.* quod aliquoties miratus sum in spiritibus, qui non deliberant de dolis nectendis, sed ex minimo nutu arripiunt, et sic quasi nescientes venenosos dolos nectunt; ita indoles agit; similis serpentium; apparuit mihi eos egisse ex deliberato, sed postmodum percepi quod ex indole, quae communiter regnat, et omne minimum tunc arripit in communi, et sic pervertit, nam ubi commune regnat, ibi omnia minima respiciuntur et arripiuntur, sicut ad finem aliquem, quem continue in se habent, et sic respiciunt; haec mihi visa est causa eorum calliditatis summae, quam aliquoties percepi.
[Videantur III 1101[a] ad 1103, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide etiam III 1124** seq., ubi explicatur Ex. XXIII: 13.]
1128.*** Ita maxime “cavendum” a cogitatione eorum quae profana sunt et damnata, nam ea tunc mentis cogitationem infestant; sicut quae saepius expertus sum,
* haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 1101 ferentium
** haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 1124 ferentium
*** haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 1128 ferentium
131. 1129.* quod sola mentio juramentorum et rerum profanarum ita laeserit mentem, ut nesciverim quo verterem /me, ut** excuterentur; nam [apud eos] qui spirituales sunt, et sic omnia et singula referre debent ad Deum Messiam, quum tam nefanda audiuntur, percellunt ita mentem, sicut aliquis corpus flagellis et fustibus*** feriret: quod contestari possum sancte mihi contigisse intra annuum tempus, quare in consortio vix esse potui, ubi talia referrentur, quae dira sunt, tum etiam quae graviora supplicia, etc. etc.
[Juramenturn; Profanum]
1201.**** [Ex. XXIII:] vers. 22. “Audiendo audire,” est obedire, ut supra [III 1197], quod etiam explicatur, dum hic dicitur, “si feceris***** omne, quod loquitur.”
1202.****** Nam dum Deus Messias loquitur, omne in minimis et maximis exequendum est: quare ne exacerbetur, per angelos loquitur vario modo.
* haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 1129 ferentium
** ms. me; ut
*** sic J.F.I. Tafel; ms. fustis
**** haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 1201 ferentium
***** sic J.F.I. Tafel; ms. non feceris
****** haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 1202 ferentium
132. 1203.* Haec pluribus exponi possunt, ex misericordia Dei Messiae, sed num locus sit, nondum scio.
[Videantur III 1204** et 1205***, ubi concluditur explicatio superioris.]
1138[a]. [Ex. XXIII:] vers. 29 et 30. Haec in sensu intimiori significant arcana, nempe quomodo reformatur homo, nam malum non expellitur actutum, sed paulatim; quod enim inhaeret, et actualiter se firmavit, hoc sensim eradicatur, et sic induitur indoles contraria, seu melior: interea etiam malum vertitur in bonum, et loco affectionum malarum veniunt bonae, et sic in omnibus et singulis reliquis, nam status hominis per successiva variatur; sed quomodo, et quis status induitur, Soli Messiae notum est, quia Solius Dei Messiae opus est; quomodo malum vertitur in bonum, et
* haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 1203 ferentium
** haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 1204 ferentium
*** haec prima est duarum paragraphorum in ms., numerum 1205 ferentium
133. 1139[a]. contraria excitantur, ut inserviant meliorationi hominis, et perplura alia, quae ad reformationem attinent*, ex Misericordia Dei Messiae, supra [104] aliquid licuit reflectere: quae videantur in /relatione de tentatione**, si Deus Messias ita dignatur, ut id exponere liceat.
1140[a]. Inde constare potest, quomodo terra fieret solitudo, si malum expelleretur actutum: tum etiam quomodo fera agri multiplicaretur, hoc est, vitia naturalia, et quae per actus naturalia facta /sunt; proinde*** quomodo
paullatim expellitur, nam dum
* ms. attinet
** refertur hic fortasse ad 66; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,’ ” loca 9, 13
*** ms. sunt. proinde
134. 1141[a]. malum expellitur, aliquoties revocatur, usque dum obliteratur, et cedit in bonum: quod arcanum est, nec scio an aliquis hoc sciat: etc. etc.
[Malum; Regeneratio]
[Videatur ob nexum etiam III 1142[a], ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide III 1143[a] seq., ubi explicatur Ex. XXIII: 31.] 1145[a]. Quod “expellentur a faciebus,” [est] nempe quod postea non appareant; sed usque ad relativum et sic sensum boni, et cognitionem veri contribuant: nam absque malo non datur sensus boni, et absque falso non cognitio veri, inde [ea] haec quae nunc
135. 1146[a]. dicta sunt, respiciunt, nempe cur malum tam lente expelletur, “nec uno anno,” etc. etc. m[quod] illustrari aliquatenus potest per fructum, qui primum immaturus est, et male sapit,
NB. postea maturescit, perficitur, fit dulcis, /sic tentationes a etc. etc.n
[Malurn; Regeneratio]
[Videatur ob nexum etiam III 1147[a], ubi concluditur explicatio Ex. XXIII: 31.]
1148[a]. [Ex. XXIII:] vers. 32. Nusquam unienda sunt mala bonis, hoc est, “non panges foedus,” nam si uniuntur, nusquam fit homo spiritualis, erit sicut nesciret malum, quamvis in forma est, ita abdite, ut contribuat sicut dictum, ad sensum boni, et cognitionem ejus, ac veri;
a intellexerim sic [etiam illustrari possunt] tentationes
136. 1149[a]. haec possunt per exempla aliqua, Deo Messia dignante, illustrari, quaedam, forte quae per experientiam, ex misericordia Dei Messiae, discere datum.
1150[a]. [Ex. XXIII:] vers. 33. “Non habitabunt in terra,” hoc est, in mente, nam nisi forma mentis prorsus reducta est in formam spiritualem, secundum art. [III] 1142[a] etc., habitant aliquo modo in terra; plura
137. 1151[a]. de his queunt dici ex iisdem principiis, si liceat.
[Videantur III 1152[a]-54[a], ubi concluditur explicatio Ex. XXIII: 33.]
[Vide III 1155[a] seq., ubi explicantur Ex. XXIV: 1-2.]
1164[a]. “Septuaginta seniores,” num repraesentent mentem inferiorem, apparet, qui simul ascenderent, nam ab ea elevatur homo ad Deum Messiam; quod* ab iis potius constare potest, quae
* ms. quae
138. I 165[a]. supra [cf. 10] ex Divina Dei Messiae misericordia, per experientiam didici; nam talis ordo erit, ut ea quae in mente ista, elevabuntur in mentem intellectualem, nam inde depromentur ea, quae menti intellectuali inservient: quod affectiones attinet, num et quomodo ascendent, adhuc mihi est mysterium; nam quod affectiones animi sicut corpus affectionum mentis coelestis, adscisci*, mihi nunc videtur.
[Affectio; Corpus]
[Videantur III 1166[a]-69[a], ubi concluditur explicatio Ex. XXIV: 1-2.]
[Vide III 1170[a] seq., ubi explicatur Ex. XXIV: 3.] 1175[a]. Quod autem /dicatur [a populo]�nam** mihi videtur objici a spiritibus,
* sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
* ms. dicatur, nam
139. 1176[a]. quibus nunc, et antea, respondetur, sicut solitum erat in /pluribus-
1177[a]. non* “omnia verba, quae Moses loquutus est,” sed “quae Jehovah loquutus[,” observandum est]; in nullis non quae Jehovah loquitur, est ordo ab intimis ad exteriora: sic /unum non potest esse absque altero a: quomodo populus intellexerit, vide supra
NB. [III 677, 119-20] ubi de Lege actum est, nam audiebant
NB. et videbant populus, cum Lex promulgaretur, quod non fieri potest absque intellectu interiorum, ut supra [ib.] videas confirmatum.
[Videatur III 1178[a], ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide III 1209[a], ubi explicatur Ex. XXIV: 11.]
1210[a]. Inde sciri potest, quod “viderint” Deum Israelis quidem oculis, sed qui aperti essent; nempe ab intimis, ut videre possent, cum non alii, sicut fit, dum aperiuntur oculi, hoc est, omnis visus ab intimis venit, tunc caligat oculis in objectis mundi, et videt solum ea, quae intimiora sunt: sicut pluribus constare
* ms. pluribus, 1177. non
a h.e. exterius . . . absque intimo
140. 1211[a]. potest, ex Hs, quae de visu interno, dignante Deo Messia, alibi dicuntur* [cf. 3, I 1144, 15-16].
[ Videantur III 1212[a]-17[a], ubi concluditur explicatio Ex. XXIV: 11.]
[Vide III 1218[a] seq., ubi explicatur Ex. XXIV: 12.] 1220[a]. De “tabulis” infra sequitur [Ex. XXXII: 15-19, XXXIV: 1-4, 29], quae binae erant, vetus et novum foedus significantes**.
* ms. dicitur
** ms. significantia
141. 1221[a]. Quid tabulae, consule, si liceat tunc, /quod absconditum est*, nec permissum adhuc legere a.
[Videantur III 1221[a] ad 1233, ubi concluditur explicatio Ex. XXIV: 12.]
[Vide III 1244-47, ubi explicatur Ex. XXIV: 16.]
1248. Hic iterum dicitur “nubes,” e qua vocatus est Moses: sic [constat,] quid significat “die septimo,” quod dum sex diebus apparuerit gloria Jehovae, die septimo vocatus est Moses e medio nubis, sed haec adhuc altiora sunt: si liceat ea, quae apparuere,
* refertur hic forte ad paragraphos amissas ad finem tomi III, forte ad 39-40 (cf. III 3327-33); vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,'” loca 10, 12
a h.e. colligere
142. 1249. propalare, et inde concludere, sunt aliqua, quae concernunt Mosen, et populum istum: sed haec adhuc forte non liceat: quod prophanent adhuc (nescio tamen an Moses interest).
143. m1250. Die 8 Juni. 1746: mihi prophana erant dicta, circa vesperam; etiam in nocte in somno, quoque nefanda, quae ignorare velim.n
[Vide etiam III 1258-60, ubi in genere de Ex. XXV: 1-22* agitur.]
1261. Est Deus Messias ubivis, sed in sanctis est plus et cum potentia alia, nempe cum veritate et amore, quam alibi, quare dicitur quod commorari potest cum aliquo, sicut postea, “non comitari eos” in terram Canaanem [Ex. XXXIII: 3], cum tamen ubivis adest: inde etiam oratur in prece benedictionis [Num. VI: 24-26], ut aspiciat eos, cum tamen semper ac minutissima in universo videt; sed quum peccatores sunt, etc., tunc “avertere faciem” dicitur, quia talis praesentia non est, nempe cum luce et flamma, hoc est, cum veritate et amore: /quam praesentiam** per Divinam
* ms. 23
** ms. Quae praesentia
144. 1262. Dei Messiae misericordiam, licuit experiri; sicut Londini in platea, et domi, in temple Stockholmiae, praesentia inde deduci potest, et sic describi; est affectio intima, quae nequaquam describi, et si describeretur multis verbis, nihil tamen exhauriret.
[Dominus]
145. 1263. Praeterea sunt aliae praesentiae, quae se manifestant per pacem, per felicitatem, per intimiorem sensum, quem per biennium saepius expertus, quae nec describi possunt, nam est sensus manifestus felicitatis; de qua in descriptione, si beneplaceat.
[Dominus]
[Videantur III 1264-66, ubi concluditur explicatio ut supra.]
146. [Vide etiam III 1285-86, ubi explicatur Ex. XXV: 4 in specie.]
1287. “Hyacinthinum” est color coeruleus*, etiam coelestis dictus, sic quale coelum dum serenum est**, in quo candidae nubes apparent; sic repraesentant claritatem mentis intellectualis, in qua lucent veritates: idcirco color iste hyacinthinus, et coeruleo-coelestis, a coelestibus est adamatus; quod etiam pluribus
[Color]
* ms. coeruelis
** ms. est est
147. 1288. expertus sum, et novi, quod colorem istum multum aestiment: non item colorem viridem; nisi quantum a coeruleo trahit.
[Color]
[Videantur III 1289-93, ubi concluditur explicatio Ex. XXV: 4.]
[Videantur praecedentia ab III 1386, ubi explicantur Ex. XXV: 28-29.]
1398. Num salvari potuissent posteri hi Jacobi, per solam
NB. observantiam Legis in externis, dubium quidem nunc movetur: sed respondetur, quod ex-
148. 1399. terna nihil sint nisi fluant ab internis: externa* quidem perducere possunt hominem ad
NB. interna, sed tunc quando Deus Messias ducit hominem, et sic amovet eum ab amoribus mundi et sui, tunc etiam homo non ponit justitiam in externis. Sed haec in transcursu.
[Videantur III 1400-06, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Videantur praecedentia ab III 1613, ubi explicantur in genere Ex. XXVIII: 1-14.]
1625. Sunt repraesentationes coelestes, quae homini in coelum admisso**, fiunt, et
* in ms. externum imperfecte in externa emendatum
** sic J.F.I. Tafel; ms. admissae
149. 1626. quidem diversae, quum quasi coram oculis longa serie repraesentantur coelestia, quae Regnum Dei Messiae concernunt, per diversas formas; quae dum in actum deducerentur, similia prorsus significarent, quae hic vestes Aharonis, cum cidari, pallio, etc.: sed quia haec adhuc arcana sunt, non adhuc in specie propalanda: id solum, quod nihil usque tale repraesentatum est, quod non mysticum involvit, et Regnum Dei Messiae in supremo sensu significat; sistuntur per similia quae oculis existunt, ut per pyramides diversimode,* pulcherrime ornatas, coronatas, etc. etc.
[Natura, Naturale; Pyramis; Regnum; Repraesentatio]
[Videantur ob nexum rerum III 1627-30, ubi continuatur explicatio Ex. XXVIII: 1-14.]
1631. Quomodo autem repraesentationes tales [ut vestes Aharonis, et area], dum oculis humanis inspiciuntur,
* exitus incertus in ms.
150. 1632. prorsus in alia forma apud Deum Messiam compareant, nempe in forma vere Spirituali ac Coelesti, et sic abstrahantur velut ab iis, quae sistuntur oculis, et convertuntur in formas vere spirituales, etiam ab experientia potuissem loqui: dum scilicet naturalia in multa serie cogitata, in coelo spiritualiter intellecta sunt; ita etiam singula in Verbo Dei Messiae, quae nusquam secundum literam in Verbo Dei Messiae in veteri testamento prorsus intelliguntur, sed secundum intimum sensum literae, inibi est vita Verbi Dei Messiae.
[Natura, Naturale; Regnum; Repraesentatio; Spiritualia]
[Videantur III 1633-34, ubi concluditur explicatio ut supra]
[Videantur III 1649-58, ubi explicatur Ex. XXVIII: 2 in specie.]
1659. In tali coelo, nempe in tertio, ubi talis loquela, est anima humana, verum quia janua clausa est, sicut ad paradisum, non mente nostra intellectuali capi potest:
151. 1660. de tali loquela etiam testari possum, quod audita mihi in somno paene* vigiliori, et quidem tunc aliquatenus visa intellecta quoad sensum; sed dum recogitaretur, inexpressibilis erat; verum de his non dici potest ut capiat intellectus, nam supra ejus sphaeram est: et quod supra non intelligitur: sicut quis**2 potest credere, quod anima proprie humana omnia et singula in maximis et in minimis, ubi tot innumerabiles varietates, simul et quasi in instanti tam rite /disponat? etc.*** etc.
[Angelus; Loqui, Loquela]
[Videantur III 1661-71, ubi concluditur explicatio Ex, XXVIII: 2.]
[Vide III 1718-28, ubi explicatur Ex. XXVIII: 8.]
1729. Quid “balthei” alioquin significant, plura potuissent dici, sed adhuc non constat,
* ms. paen
** sic J.F.I. Tafel; ms. qui
*** ms. disponat secundum-frill-ilia-4-84 etc
152. 1730. num ea vulgare liceat: ita significant tutamen, quum homo circumdatur baltheo etc. etc.
[Videantur III 1731-32, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide III 1826-28, ubi explicatur Ex. XXVIII: 15.]
1829. Ita nunc involvunt [colores] justitiam Dei Messiae, quae per fidem salvificam homini imputatur.
153. 1830. Quod alioquin colores attinet, in tentatione spirituali vidi plura, nempe quo colore gratia universalis repraesentabatur, nempe per flavum aureum vergens ad purpureum; quo* porro misericordia, amor etc. nempe per purpureum et sanguineum: quid per candorem, nempe integritas, veritas, etc.: praeterea etiam colores quampluries cum multa varietate mihi ostensi sunt: de iis quoque sermo habitus: sed haec tam saepe mihi contigerunt, ut vix numerari queant, cum pulcherrima varietate; sic ut nullus non ea admirari potuisset: coeruleum cumprimis amabile est, quia coeleste, sed hoc quoque distinguitur per candorem, candidius ad veritatem [pertinens], et minus candidum, ad purpureum vergens, ad amorem; etc. etc.
[Color]
[Videantur III 1831-35, ubi concluditur explicatio ut supra indicavimusl
[Vide etiam III 1885-86, ubi explicatur Ex. XXVIII: 30.] 1887. Quid “Lux et integritas,” in intimis et supremo, constare potest ex evolutione spiritualium ex naturalibus, “Lux” in sensu proximo est visus naturalis, qualis est oculi; in sensu interiori, est lux spiritualis uni cum naturali, quae tantum aemulatur lucem naturalem, dum homo dormit, somniat,
* ms. quid forte in quo emendatum
154. 1888. [visa] mihi innumeris vicibus, clausis oculis, prorsus sicut lux diurna, cum variis objectis, sicut in medio die.
[Videantur ob nexum III 1889-1901, ubi continuatur explicatio Ex. XXVIII: 30.]
1902. Sic “portabat Aharon judicium filiorum Israelis coram Jehova,” quae verba nunc intelligi queunt, ab iis quae dicta sunt [III 1885-1901],
NB. quando in ordinem redacta fuerint; hic sparsim sunt libata, ob aliquas
155. 1903. causas, nam [explicandum,] quid “Urim et Thummim” etc. etc.
[Videatur in III 1904-13 conclusio explicationis Ex. XXVIII: 30.]
[Vide III 2038, ubi incipit explicatio Ex. XXIX in genere.]
2039. Arcana coeli sunt, quae hic tradere liceat: supra dictum est [64, 149-50], quod chori angelici Dei Messiae, per varias repraesentationum species sibi sistant Regnum Dei Messiae, et quidem per tam mirabiles, ut non possim eas describere, nam perplurimae sunt, et longa serie continuantur; quando[que] una continua re-
156. 2040. praesentatio per horam, bihorium, quod ab experientia satis scio, nam repraesentationes istas simili repraesentatione mentis satis dare sequi mihi datum est, et quandoque tam diu, ut prorsus delassaret mentem, antequam finis erat.
[Regnum; Repraesentatio]
[Videantur III 2041-51, ubi continuanter in genere de repraesentationibus agitur.]
157. 2052. Sed quales sunt et appareant istae repraesentationes, non describi queunt, ut dare percipiantur, nam id experientiae opus est: tales sunt, ut videat homo intimius ea, sicut sit supereminens visus, et prorsus non coincidunt cum cogitationibus, dum existunt, sed videntur prorsus intimius, adeo ut sequi eas potuerim visu quodam, quem nequaquam describere possum, et quidem longa serie, a principio ad finem, et quidem per horam et bihorium, dum singula completa sunt: ut si modo liceret unam propalare, nempe de pyramide ita mirabiliter constructa et ornata, ea* si describeretur, perplures paginas adimpleret; et hoc non simultanee, dum formatur, sed successive.
[Regnum; Repraesentatio]
* ms. quae
158. 2053. Quod autem visum intimum attinet, is mihi non ita notus est, usque semel iterumque etiam frui isto visu, sed obscurissime, datum est; etc. etc., sed tunc eam a non cognoscere potuerunt, qui in aliqua inferiorum classium erant, etc. etc. Similia etiam sunt, quae Deus Messias dicit, quod si non perciperent terrena, quid perciperent coelestia, si iis diceret [Joh. III: 12]? Imo* si interiores repraesentationes non percipiunt homines, quae sistuntur homini, clauso oculo, sicut in medio die, quid perciperent /intimiores? Et** si non has***, quid /intimas? et**** si non has, quae indefinitatem quandam in se habent, quid providentiam et omniscientiam etc. etc. in Jehova /Deo, in***** Quo infinita sunt?******
[Externa; Interiora]
a h.e. repraesentationem
* ms. diceret; imo
** ms. intimiores; et
*** sic J.F.I. Tafel; ms. haec
**** ms. intimas; et
***** ms. Deo; in
****** ms. sunt:
159. 2054. Et usque nihil credere volunt homines, quod non percipiunt sensibus, et sic ratione.
2055.* Inde nunc ordo iste, quod explicentur verba textus
Obs. sancti, in sensu proximo, tum in sensu interiori, in intimiori, sic in intimo, et quomodo sic ea Deum Messiam aspiciunt in sensu supremo.
* hanc paragraphum ob nexum inserimus
160. 2056. Influxus est ab intimo in intimiorem sic dictum, et ab hoc in interiorem classem; qui non est in ordine, nequaquam percipit ea quae intima sunt, hoc est, ut dicit / . . . Divina b; at qui tenetur in ordine, is percipit minimos assensus et dissensus in affectionibus et persuasionibus, utcunque a malis angelis formantur, seu ab iis, qui malum in se habent: sic ut quidam dissensus sit in intimis, quamvis persuasio appareat; quod tam frequenter mihi contigit, ut numerari vices nequeant: inde influxus coelestium potuit nosci: sed de his plura loqui ob prolixitatem, non licet; sicut hodie, dum ab uno ita persuasionibus eram de aliqua re allectus ad credendum, quod res talis esset, sed usque intime quasi percepi, quod dolus fuisset, quem aversatus; die 23 Juni. 1746, st. vet. (erat de famulo).
[Externa; Interiora**; Ordo]
b refert fortasse oblique ad Joh. III 12 (vide 158)
* in indice erronee in ms. ad III Vol. n. 2057 refertur
161. m2057. Efficacia repraesentationum, quae a Deo Messia elevantur ab homine, mirabilissima est, dum coelum circumcirca eum ita ordinatum est: alioquin nihil efficiunt; et ne repraesentationes visuales aliquid efficiant, seu quandam efficaciam* habeant, providenter cavetur per angelorum ordinationes: quod idem est, ac cherubus, vel cherubi, qui custodiunt viam, ad arborem vitae [Gen. III: 24]: sed de his plura potuissent dici, sed satis est communiter ea dicere.n
[Angelus; Ordo; Spiritus]
[Vide etiam III 2058-64, ubi explicatur in specie Ex. XXIX: 1.]
2065. Quod “juvencum” attinet, est indoles ejus servilis, quia sub jugum postea mittitur, ita significat servitutem in communi; quod nunc classem tertiam, cui proprie accommodabatur hoc sacrificium, praeter plura, de quibus infra, ea quin servire debet classi mediae, sicut haec classi primae seu intimae, et haec immediate Deo Messiae; prorsus sicut in homine mens naturalis inservire debet menti intellectuali, et haec animae, propter quam illae binae; ita in coelo, quod constituit maximum hominem coelestem,
* ms. efficacia
162. 2066.* usque tamen unaquaevis classis autumat, quod Deo Messiae immediate serviat, in ignorantia ista tenentur ob plures causas, nempe ut autument se quoque in intimis esse; et sic sentiant delitias, in suo gradu, absque invidiae aliqua causa, quae suboriri potuisset, si sibi repraesentarent aliorum eminentiam, etc. etc.
[Videatur in III 2067-72 conclusio explication is Ex. XXIX: 1.]
[Vide etiam III 2073-84, ubi explicatur Ex. XXIX: 2.]
2085. Tales infantiae [III 2083-84] quod instruantur postmodum in coelo, dum inter vere Christianos sunt,
* ms. 1066.
163. 2086. aliquid hic dicere potuissem, nam infants fuerunt saepius, qui instruebantur, et quidem modo innocentissimo, quibus instructio ista gratissima erat, sed alia prorsus res est cum iis qui in cognitionum luce vixerunt, et non infantiae ac innocentiae fuerunt, . . . (sed videatur, ne quid inferatur, quod mentes quorundam distrahere queat, ex canone communi, quod absque cognitione et fide nemo usquam salvari queat).*
[Infans, innocentia]
[Vide etiam ob nexum III 2087-90, ubi continuanter de Ex. XXIX: 2 agitur.]
2091. “Panis azymorum” est genus commune, cum aqua paratum; cognoscitur itaque quod hic panis significet nutritionem tertiae classis, quae tunc a pane Coelesti secundum gradus, per influxum suo modo nutritur, dum infermentatus est, nempe durn amores sui mundique, qui ebullitionem sanguinum seu vitarum humanarum producunt**, removentur, his remotis, quod Solius Dei Messiae est, tunc influit*** secundum gradus, et sic secundum capacitatem subjectorum hujus classis, panis coelestis, seu doctrina fidei in Deum Messiam; Quem necessario agnoscent pro Salvatore Mundi, ut Regnum Coeleste intrare possunt. Qui hoc ex ignorantia, ut vocatur,
* Videatur num liceat aliquid de infantibus narrare. [ms. narare]
** sic J.F.I. Tafel; ms. producit
*** sic J.F.I. Tafel; ms. influunt
164. 2092.* /invincibili, nesciunt** in vita /corporis�sicut*** infantes, caeteri qui infantiae et innocentiae sunt sic myriades, qui non nati sunt in Christianismo, qui nusquam possunt ideo damnati /esse�in**** altera vita instruuntur, et quia tales sunt facile et cum gaudio arripiunt doctrinam, et sic imbuuntur: plura***** de iis afferre potuissem, quomodo infantes instructi sunt, tum etiam caeteri, qui vitam infermentatam ex misericordia Dei Messiae vixerunt: sed alia prorsus res est de iis, qui in media doctrina fidei nati sunt, et hic in mundo instructi, eorum mentes aliter prorsus sunt, nam non ita arripiunt doctrinam fidei, quia status mentis eorum, est jamdum aver sus, sic fermentatus etc. etc. Sic etiam inter Judaeos olim in Ecclesia repraesentativa, qui Dei Messiae meritum et justitiam per typos repraesentatam nescierunt; aliter vero qui non ignorare possunt, et qui eam prorsus respuunt, et corde suo Messiam continuo crucifigunt: hi in hac vita iterum resipisci possunt; inter quos iterum eximuntur ii qui in coeca ignorantia vivunt, ab antistibus eorum ita occoecati; qui tamen usque gemunt et se tradunt Uni Deo, Jehovae Patri, et Ipsius bonitatem agnoscunt in spiritualibus, segue Ipsi confidunt, absque odio in Deum Messiam, Salvatorem Mundi.
[Videatur in III 2093-2102 conclusio explicationis ut supra.]
[Vide etiam III 2109-19, ubi explicatur Ex. XXIX: 4.]
2120. Insuper etiam lotio pedum a Deo Messia etiam introducta est, et miror quod apud Christianos non usitata; ut nempe per eam recordentur ablutionis peccatorum, et mundationis per passionem Messiae, quam etiam praecessit.
* ms. 1092.
** ms. invincibili nesciunt
*** ms. corporis, sicut
**** ms. esse, in
***** imperfectum in ms.
165. 121. Perplura potuissem dicere*, in communissimis, de lavatione pedum, mihi etiam injuncta, dum in statu eo, eram, sed forte non capient mysteria, sicut Petrus cum renuebat lavari, cui Deus Messias respondebat, quod nescirent arcana coeli, nec potuissent** intrare in Regnum Dei, nisi lavarentur [Joh. XIII: 5-10]; verum de necessitate*** absoluta penes eos, quibus abolita est, non hic loquor: sed usque suaderi possunt, quod omne id quod a Deo Messia institutum est, exsequantur, et credant, quamvis non sciant arcana coeli, quomodo sic repraesentantur mundi coram angelis, qui repraesentationes istas ad interiora ferunt, etc. etc.
Si ex misericordia Dei Messiae, suo tempore liceat, haec**** melius scrutanda erunt, num necessitas est, et num injunctum, sicut sacra coena; et sic num conducat; quia non explicatum est, quid tunc recordarentur. [Vide 79.]
[Lavare; Pes*****]
[Videantur III 2122-24, ubi concluditur explicatio Ex. XXIX: 4.]
[Vide etiam III 2155-69, ubi explicatur Ex. XXIX: 8.] 2170. Quilibet enim in coelo servit Uni, hoc est, Deo Messiae, et quidem nescit, quod fiat mediate: sic quisque non est alius servus, quam Solius Dei Messiae, Qui est omnium Dominus. Quod
* ms. dicre
** ms. potussent
*** ms. necessitate
**** ms. liceat haec
***** in indice erronee ad II Vol. n. 2121 refertur
166. 2171. nesciant mediationes, et sic superiores, praeter Unum Deum Messiam, cum iis quoque loquutus sum, etc.
[Videatur in III 2172 conclusio explicationis ut supra.]
[Vide etiam III 2213-16, ubi explicatur Ex. XXIX: 13.]
2217.* Quod “renes” attinet, sunt etiam ii expurgatoria sanguinis, nam quae spurca sunt auferunt, et quidem alio modo: lafferantur quae de renibus a me scripta sunt, et fiat comparatio.a
2218.** tum etiam quare renes dicuntur explorari [Ps. VII: 9, XXVI: 2; Jer. XI: 20, XVII: 10, XX: 12; Apoc. II: 23], et quomodo ea significent in suis sensibus etc. etc.; nam singula coincidunt.
2219.*** Fiat etiam hic aliqua4 descriptio eorum in serie. 2220. Tum etiam descriptio regenerationis quomodo cognoscitur ex naturalibus, si liceat hic. Si liceat etiam tunc narrarem, quae contigerunt, dum totam
* hanc paragraphum ob nexum rerum inserimus
** vide annotationem 1
*** vide annotationem 1
**** ms. alique
a vide Regnum Animale 284, seq., imprimis 288, 294
167. 2221. seriem regenerationis sic traderem per cogitationem et repraesentationem, in hepate, quod tunc spiritualiter omnia et singula excepta et intellecta fuerint, in intimo coelo, quod quidem non aliter percepi, quam quod mihi tunc mirabiliter indicatum est, etc. etc.
[Natura, Naturale; Spiritualia]
[Videantur III 2222-23, ubi concluditur explicatio Ex. XXIX: 13.]
[Vide III 2224-29, ubi explicatur Ex. XXIX: 14.]
2230. “Fimus” adhuc magis [rejectaneum significat]; sic ordine proceditur ad immundissima; quare diaboli sedes in homine repraesentatur per posteriora, ubi cloaca; seu ubi sordes rejiciuntur: tales repraesen-
168. 2231. tationes ipsis spiritibus malis, dum rejiciuntur, dum superbiunt, etc. etc., sunt familiares.
[Videatur in III 2232-35 conclusio explicationis Ex. XXIX: 14.]
[Vide etiam III 2282-86, ubi explicantur Ex. XXIX: 19-20.]
2287.* Quid autem hic “auricula,” “pollex manus,” et “pollex pedis dextri” significant, a quibusdam, quae mihi /contigerunt�quae** eo tempore
* dubium nobis est, an ultima verba articuli III 2280 supra, etiam hic pertineant ut paragraphus “intra lineam”:
[Vide etiam III 2267-79, ubi explicatur Ex. XXIX: 18.]
2280. Quo enim plus scientiae et intelligentiae, eo difficilior aditus ad sanctum, sicut quo plures divitiae, eo difficilius intratur coelum, nam intelligentia humana claudit portas ad coelum, et obfirmat fores, quas perfringere difficilius est, quam spud eos qui non intelligentes sunt: sed de hoc, dignante Deo Messia, alibi, tum
[168 1/2a.] qualis esse debeat intelligentia.
[Videatur in III 2281 conclusio explicationis Ex. XXIX: 18.]
** ms. contigerunt, quae
169. 2288. erant plures mirabiles repraesentationes, quas nusquam recitare ausim, nec /possum�hoc* didici, quod dextra pars hominis prae sinistra sanctior habeatur, et quidem ita, ut dextra pars nusquam tangi liceat nisi a sanctis, sinistra vero ab aliis; si experientiam in his auferrem, praeter quod multa est, etiam incredibilis foret.
[Vide III 2289-91, ubi continuatur explicatio ut supra.] 2292. “Pollex” autem “pedis dextri” similiter ac pes, significat hic humiliationem; quod etiam pluri experientia potuisset testatum
*** ms. possum, hoc
170. 2293. reddi, sed hic non opus est, adhuc.
[Videatur in III 2294-95 continuatio explicationis Ex. XXIX: 19-20.]
2296. Dum talia sunt, quae in Dei Messiae Verbo traduntur, et ne ulla jotha est, quae non infinita in se involvit, et cum nemo id absque revelatione extricare potest, quis tunc, ut fidem obtineat, appellere velit ad intelligentiam, quae ne haec, quamvis per experientiam multam mihi /revelata sunt*, quidem comprehendere /potest? et** quamvis hic affirmantur
* ms. revelatum est
** ms. potest; et
171. 2297. quis tamen fidem habebit? annon usque dubitabit, quae* ea significant, quia intelligentia non /capit? Talia** sunt coelestia, quae si revelarentur, nusquam aliquis intellectui fidens, id crederet.
[Videatur in III 2298-2301 conclusio explicationis ut supra.]
* J.F.I. Tafel quod
** ms. capit; talia
172. [Vide etiam III 2306-07, ubi explicatur Ex. XXIX: 22.]
2308. Quod “armus” significet id quod praestantissimum est in spiritualibus junctis coelestibus, hoc mihi revelatum est (in somno, dum Ecclesiam intimiorem mihi intrare licebat, ex supplication).
[Armus]
[Videatur in III 2309-18 conclusio explicationis Ex. XXIX: 22.]
[Vide etiam III 2340-49, ubi explicatur Ex. XXIX: 26.]
2350. Quod ulterius vitam attinet, significatam per “agitationem*,” contestari possum, quod
* imperfectum in ms.
173. 2351. aliquoties etiam similis agitatio spirituum ad sensum meum, perveniret6, sic ut agitatio similis est communis inter Spiritus, sed haec agitatio mihi
Obs. sentitaa erat sicut undulatio; quae quid involvit, etiam datum est expendere, quod sit vita communis
Obs. seu plurium, ita concordantium et conspirantium in unam cogitationem, etc. etc.; ut sic lentius veniret
Obs. ad classes superiores, et sic plenius haurirentur mysteria, quae essent in repraesentationibus, et sic “odorem quietis” [v. 25] plenius caperent, etc. etc. [Agitatio; Respiratio]
[Videatur in III 2352 conclusio explicationis Ex. XXIX: 26.]
[Vide III 2353-59, ubi explicatur Ex. XXIX: 27.]
2360. Quod adhuc agitationem attinet, quam dixi sentiri sicut undulationem amaeniorem in /Cerebro [173], ejus** gradus quod sint, dare
* ms. perveni
** ms. Cerebro; ejus
a = sensa
174. 2361. et testatum communissime describere potuissem, nam vario modo sentita a est, una erat in ipso cerebro, de qua cum spiritibus loquutus sum, nempe quod similis esset reptatui undulatoriae* substantiarum corticalium in cerebro, circa quam mirabilia occurrebant, nempe quod myriades simul spirituum eam efformarent, sed erat correspondentia in cerebro ad agitationem eorum: alioquin etiam alio modo cum multa valde delectatione; tum etiam aliter; sic ut undulationis amaenitas, quae ineffabilis erit, et sic vitam communem concordantium, seu formam cornmunem harmonicam effigiat, est, quae significatur per “odorem quietis,” postquam
Obs. ignitum fuit [Ex. XXIX: 25],
Obs. etc. etc.: nam agitatio est communis significans singularem cujusvis,
Obs. et sic singularissimam, in unoquovis, ita concordantiam a singularissimis.
[Agitatio; Cerebrum; Influxus; Reptatus; Respiratio]
[Vide III 2362-70, ubi explicatur Ex. XXIX: 28.]
2370. . . .
* hic per undulatoriae dicitur reptatui feminine; J.F.I. Tafel undulatorio substituit
a = sensa
175. /Vide sequentia de Theruma.*
Observanda haec sunt, quia memorabilia hic contigerunt**.
[Vide III 2371-89, ubi ulterius de Ex. XXIX: 28 agitur.]
* in ms. ad imam paginam apparens
** ms. contigernt
176. 2390. Observanda haec sunt, quia memorabilia circa haec mihi contigerunt; utque appercipere potui, de praerogativa, in Regno Dei Messiae, actum esse, nempe inter Ecclesias Veterem et novam; munera mihi missa sunt, ut fasciculus literarum, corbis cum pomis et citroniis a, qui non admissus: delitiae.* 1746, d. 28 Juni. st. vet.
[Videre, Visio]
[Vide etiam III 2434-41, ubi explicatur Ex. XXIX: 33.]
2442. Quod “immundus**,” si comederit***, exstirparetur [Lev. VII: 18-21], prorsus idem significat repraesentative, quod qui non rite comedit**** et bibit, comedit et bibit sibi mortem non vitam: nam coelestia et mundana nequaquam commisceri
* in ms. actum esse delitiae. postscriptum est, partim sub die notato
** ms. immudus
*** ms. commederit
**** ms. commedit
a = citreis
177. 2443. possunt, sed distincta erunt, et mundanum inserviet coelesti pro famulitio; si commiscentur, est mors; succedunt in homine, et non commiscentur, ideo providenter cavetur, ne misceantur: de his arcanis, dignante Deo Messia,
alibi.
[Videatur in III 2444 conclusio explicationis Ex. XXIX: 33.]
2456.* [Ex. XXIX:] vers. 35. Ne minimum quidem
mutare a mandatis licuit Mosi, nam ne hilum in iritu sacrificiorum**6, vestibus, tentorio etc. erat, quod non repraesentaret aliquod distinctum, et sic se referret ad aliquod in doctrina fidei, seu in doctrina justificationis per
fidem.
2457. Nam unaquaevis pars ritus, infinita involvit, sicut unaquaevis idea, quod
* hanc paragraphum ob nexum rerum inserimus
** ms. ritu, sacrificiorum
178. 2458. affirmare possum, ex multa experientia.
[Vide ob nexum rerum etiam III 2459-71 hue usque, ubi continuanter de Ex. XXIX: 35 agitur.]
Obs. obs. 2471. …genii post vitam autumant se corpore praeditos, nec aliter sibi persuadent, imo quod membris, cum tamen membra talia, quae [habere] sibi persuadent, eis nullius usus
obs. obs. sunt, sicut membra omnia* corporis humani; sed qualis formae sunt, nesciunt prorsus, dependet
* ms. omn
179. 2472. a repraesentatione, sic ut talem induere
Obs. obs. videantur formam, qualis eis inducitur per repraesentationem.
[Videantur ob nexum etiam, III 2473-75, ubi continuatur explicatio Ex. XXIX: 35.]
2476. Repraesentationes talium arcanorum existunt continue penes spiritus et angelos coelestes, de quibus supra [149-50], [156-58], in continua serie, et cum varietate indefinita; cum tamen (si excipias eos in intimis, quibus hoc est a Deo Messia, et Spiritu Sancto revelatum) prorsus nesciunt, quid significant; tales repraesentationes erant, quae memoratae sunt [ib.], quae*
* in ms. quod inclare in quae emendatum
180. 2477. mihi visae erant, multa serie, et per multum satis temporis,
2478. cum tamen angeli isti seu spiritus, qui eas in homine repraesentant, nihil sciunt, quid significantur* sed feruntur in eas effigiandas quasi suapte essentia: ut liceat comparatione uti, sicut ayes, quae instinctu feruntur, repraesentant conjugii arcana per ea quae agunt, nempe quod aedificent nidos, pariant ova, ea excludant, alant pullos, et hoc mirificissime; cum tamen natura ferantur ad ea; ita in superiori gradu ii qui vita spirituali gaudent, ut spiritus et angeli, cum indefinita varietate repraesentant talia arcana; quod tales repraesentationes primitus in homine primo fuerint**, non dubitari potest, nam loquela excoli, et inveniri non potest, nisi ab objectis; ita per similes repraesentationes loquutus est. Quod etiam per
* sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
** sic J.F.I. Tafeh ms. fuerit
181. 2479. repraesentationes loqui queant, hoc mihi notum quoque factum est, nam per repraesentationes quasdam mihi etiam licuit loqui, quas pauci, nisi intimi sciebant, quid significarent. Una repraesentatio po-
/test infinita involvere: talis est loquela eorum, qui in intimis sunt; nam una intuitione plus vident, quam membranis usquam exprimi potest: imo sic universa hominis vita cum omni ejus varietate, affectione, cum vocibus et singularissimis in unaquavis voce potest sic quasi una repraesentatione sisti, et nihil prorsus deesse, quod sic inscriptum est.*
[Repraesentatio]
2480. Universa creatio prima est solum repraesentatio Jehovae Dei,
Obs. obs. sic per Deum Messiam, et Spiritum sanctum; inde omnia et singula respiciunt Regnum Dei Messiae.
Obs. obs. Repraesentationes istae non possunt non effectu existere, quia veniunt ab Ipso Qui Est, et Solus vivit, et ex Quo,
Obs. obs. et in Quo omnia sunt. Inde nunc creation
* supra novam paginam non continuata est amplificatio marginis in ms.
182. prima: quae involvit creationem alteram, et sic novum coelum et novam Terram.
Quid comedere* et bibere cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, vide quae sequuntur, signo (O) [III 2485].
[Vide III 2485, ubi intra explicationem Ex. XXIX: 36-37 de comesione cum Abrahamo, Isaco et Jacobo agitur.]
2486. Spiritualis haec comesio est, id quod dicitur comedere** et bibere cum Abrahamo, Isaco, et Jacobo, in Regno Coelorum [Matth. VIII: 11]: nam sicut Abrahamus refert primam, Isacus alteram, et Jacobus tertiam classem beatorum in Regno Coelorum, ita intelligitur, quid comedere*** cum Abraha., Is. et Jac. significat:
2487. nempe ut comesio**** haec spiritualis ascendat secundum gradus; qui nempe in intimis sunt, amant omnes eos, qui in universo mundo, propter fidem in Deum Messiam, Cujus amore afficiuntur, sic ut non videant, quoad affectionem, amorem sui vel suorum, nisi infra se, quem sic deponunt, hi filii Abrahami dicuntur; qui non percipit hoc in se, sed tangitur amore suorum, qui***** ascendit ab amore sui, is non est in intimis; de qua re etiam mihi datum erat loqui cum iis qui
* ms. commedere
** vide annotationem 2
*** vide annotationem 2
**** ms. commesio
***** sic J.F.I. Tafel; ms. quae
183. 2488. in intimis erant, vel se in intimis arbitrabantur esse, ut perciperent ii num in intimis essent, quod credebant; sed ex characteristico hoc scirent ii, num ibi sunt; nam unusquisque non aliter scit, antequam instruitur, ac quod intime est, in qua re quidem fallitur, sed tenetur usque in ea opinione: nam quod ei ignotum est, penetrare nequit, sicut inter homines simile evenit.
[Interiora]
[Vide etiam III 2489-91, ubi continuanter de comesione cum Abrahamo, Isaco et Jacobo agitur.]
184. 2492. Cum iis in coelo, circum me, hodie quoque datum est loqui de indole eorum, qui ibi sunt, quod nempe non aliunde trahant indolem, quam a vita eorum in corpore, in quo formatur, nam similiter tunc volunt, hoc est, similiter afficiuntur; quod dum est, pejores sunt animalibus, quae* societatem formant, et ex legibus inscriptis agunt, sicut apes etc.: at vero homines si ex indole ita accepta agerent, nusquam aliqua societas potuisset formari, in coelo, nam societas illico rueret, quisque alterum turbaret, imo depelleret: quare inde consequens erat, his et pluribus confirmatum, quod nisi Deus Messias, Qui est Amor, ex suprema et absoluta potestate regeret omnes, quod tunc coelum rueret, proinde societates humanae, quae a Deo Messia per angelos et spiritus, reguntur: ita etiam unusquisque homo in particulari: hoc conclusum non potuit non affirmari, quin**a a veritatem videre iis datum est.
[Dominus; Natura, Naturale]
* sic J.F.I. Tafel; ms. qui
** nisi legeris cum J.F.1. Tafel quia
a exemplum quin + indicativum videatur in [194a] ut et passim
185. m2493. [Dicatur,] quomodo perfectiores sunt in superiori gradu, et sciunt unde affectio eorum, in
Obs. gradu inferiori, quam sic regunt, nam regitur
Obs. societas coelestis sicut homo, a facultatibus
Obs. superioribus: etc. etc. quare qui non regere potest suam affectionem, quae inferior est in se, non regere potest affectionem alterius, qui infra se foret. Nam in coelo indoles est quae regitur, indoles oritur ab affectione, et ab affectione intellectus, quomodo autem in hac vita in regenerandis, nondum scio.n
[Vide etiam III 2621-30, ubi explicatur Ex. XXIX: 42.]
2631. Quare hic dicitur “ad ostium tentorii,” tum etiam “in generationes vestras,” nam adhuc permanere volunt in
eadem Ecclesia, in eadem umbra, in suo somno.
186. 2632. Mirabile mihi hodie contigit, ut iis confirmaretur, qui circum me erant, ex Judaeis olim mortuis, nam similes sunt post vitam, ac in vita, dum sibi relinquuntur; somniavi, et quidem ita ut appareret sicut in vigilia, ut solet, et ii tunc ita persuadebantur, quod vigil essem, ut mihi sicut vigili responderent: subito tunc expergefactus, animadverti me somniasse, et quod cum dormienti* loquuti sunt, et quidem ita ut crederent esse vigilem; quod tunc eos puduit magnopere, unus indignabatur, alter stupescebat, tertius id amabat, quia tunc dixi, quod inde constare possit, quomodo in somno vivunt, et quod vita esset somnus, et autument se videre, audire, imo vivere, cum se ipsos tamen /fallant�cum** non vivant ex seipsis, et tamen id autument simili modo: tunc ea scripsi quae in hoc versu [Ex. XXIX: 42], et sic confirmare eos mihi licuit, quod in somno vitam adhuc agerent; ita nihil potuerunt dicere: quandoque tamen accidit, quod scirent, quod dormiret homo, nunc autem aliter, eos confirmandi causa, in qua umbra, et in qua fallacia vivunt, tam ii ex Judaeis, quam ii qui adhuc vivunt. Vide infra continuationem > > .
[Judaei; Somnium, Somnus]
[Videatur in III 2633-38 conclusio explicationis ut supra.]
2653. > > Mirabile est, quod homo vitam suam in sensibus externis, et voluptatibus corpo-
* imperfectum in ms.
** ms. fallant; cum
187. 2654. ris ponit, cum tamen sensuum externorum, sic corporis vita est mera umbra sic somnus respective ad vitam sensus interioris, hoc est mentis naturalis, ubi phantasia et imaginatio, et cupiditates; in his iterum quidam ponunt solam vitam, cum tamen modo somnus est respective ad intimioris facultatis* vitam, quae proprie erit humana: cum tamen haec non est nisi tanquam somnus in homine respective ad vitam ejus intimam, quae est animae ejus: at haec non est nisi somnus respective ad Ipsissimam vitam, quae est Dei Messiae, Qui est Vita: ita omnia et singula in homine non sunt nisi umbra et somnus, quod vita hominis sit somnus, notum est; somnorum sic gradus dantur, sicut etiam angelorum et spirituum in coelo; sed mirari potest, quod homines ponant in crassissimo somno vitam, ubi est mera caligo, ut in sensibus, et voluptatibus corporis; ideo non sciunt, quod vita, quae putatur vita, fluat ordine ab intimioribus; et quod in intimam, et sic ab hac in omnes facultates hominis, vita unice veniat a Deo Messia.
* ms. facultis
188. 2655. Quod unius facultatis vita in alterius ordine influat, et sic vita animae in mentem intellectualem, quisque satis manifeste percipere potest, si modo attendat ad innumera, in mente intellectuali, unde nempe [est], quod cogitare, judicare, concludere, eligere possint, et hoc analytice, secundum tot intimas leges, et quidem inexplorabiles, etiam in prima pueritia, quarum quaedam in doctrinis physiologicis* exstant exploratae, sed paucissimae, et modo communissimae, quae solum ab attenta consideratione suaemet mentis depromi potuerunt; quae nequaquam dari possunt, nisi a facultate superiore influerent, hoc [est]** ab anima proprie humana, quae ita super ideas mentis intellectualis est, ut eas componat, et analytice digerat in ordinem, et sic cogitationes mentis et earum formas intellectuales componit. Simile occurrit circa affectiones, quae regunt voluntatem.
* ms. physologicis
** sic J.F.1 Tafel
189. [Vide III 2710-31, ubi explicatur Ex. XXX: 3.]
2732. De sphaeris istis [III 2719-31], etiam sermo
quondam fuit cum quibusdam ex spiritibus. [Vide etiam III 2733-42, ubi concluditur explicatio Ex. XXX: 3.]
[Vide etiam III 2743-57, ubi explicatur Ex. XXX: 4.] 2758. Ipse ordo in genere repraesentatur per “annulum,” sed tunc consideratur ordo, quod sicut ab intimo oritur et descendit ad ultimum, ita ab ultimo ascendit, sic descensus et ascensus per circulum; hic vero non ita:
190. 2759. angeli non ad ultimum in ordine pertingunt, nisi in homine, sic per hominem; homo vero ab intimis ad ultimum: in homine est ordo totius creationis completus; in Adamo, dum erat in statu integritatis, erat perfectus; tunc etiam circum eum sphaera angelorum perfecta. Perfectissimum est, quod in omni ordinis parte, perfectum est in suo gradu, et [cujus omnia] consentiunt, sic ut nihil non amori, hoc est, Deo Messiae obedient*; aliter dum non consentiunt, tunc dici queunt angeli Dei Messiae, perfectiores, quamvis non pertingunt ad ultimum ordinis; nam imperfectiones increscunt, secundum gradus, et maximae sunt, in ultimis ordinis.
[Videatur in III 2760-65 conclusio explicationis Ex. XXX: 4.]
[Vide etiam III 2766, ubi explicatur Ex. XXX: 5.]
* sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
191. 2767. Quod activitates communes angelorum fiant per volutiones, quasi perpetuo circulares [vide III 2758], et reciprocentur, atque sic quoque in volutionibus
[Annulus; Forma; Gyrus]
192. 2768.* quasi per volutiones loquantur, et sic ferant verba, hoc est, mandata Dei Messiae, sensibiliter multoties observavi, quare chori angelorum cum eorum activitatibus, non aliter repraesentantur quam per “annulos” [Ex. XXX: 4]. [Annulus; Forma; Gyrus]**
[Videatur etiam III 2769, ubi ulterius de annulis agitur.]
* ms. 1768.
** sub his verbis in indice refertur solum ad III Vol. n. 2767
193. [Vide III 2996-98, ubi agitur de Ex. XXX: 17-21 in genere.]
2999. Quomodo affectiones inducant persuasi-
ones, ita ut mens id verum et verissimum credit,
Obs. quo afficitur, in naturalibus*; et quomodo cognitiones et sic persuasiones in vere spiritualibus et coelestibus praeparent mentem ad recipiendas affectiones coelestes, multis potest demonstrari,
Obs. etiam a quotidiana experientia, quae inobservata
Obs. tunc, et quoque observata est: sed quivis id potest
Obs. communi sensu, imo etiam experientia in se testatum reddere: sed ad talem experientiam
Obs. homo raro attendit, quia in affectionibus naturalibus occupatissimus est, quae nisi removentur,
Obs. nequaquam affectiones coelestes comparent in luce; sed cum agnoscuntur ex dictis, comparent in umbra, quae comparitio non ita persuadet, ut
Obs. inducat affectiones istas, quare Deus Messias aliis mediis utitur, ut discutiantur prius odia ista, seu amores sui et mundi, cumprimis infortuniis, afflictionibus, tentationibus etc. etc.
[Videantur III 3000-04, ubi concluditur explicatio Ex. XXX: 17-21 in genere.]
* ms. naturabus
194. [Vide III 3078-94, ubi explicantur Ex. XXXII: 1-35 in genere, et III 3095-3101, ubi explicatur v. 1 in specie.]
3102. Haec scripta sunt in praesentia plurium Judaeorum circum me, nec dubito, quin Abrahamus etiam praesens est: nam Judaei simile nunc student, ac in eorum vita, quod permultis documentis, verbis, repraesentationibus possum confirmare; sed hoc supervacuum est, usque omnia vertent in phantasias, cum tamen ne hilum phantasia est, sed est loquutio continue, sicut homo cum /homine, etc.* etc. nunc per 15 menses: quod non phantasia est, dare scire possunt, cum quibus interea conversatus sum Sveriae**a, etc. et sicut constare potest ex relatione historica vitae, si hanc detur copia, describendi.
[Judaei]
* ms. homine; etc.
** J.F.I. Tafel [in] Suecia pro Sueciae
a = Sueciae
195. 3103. Propterea, quod permittatur homini loqui cum coelestibus, angelis, mortuis corpore, non ides est sanctus, sicut non Jacobus, non Aharon, non alii, ideo, quod cum iis loquutus est Jehovah; nam legitur, quod Jehovah loquutus est cum Adamo post lapsum [Gen. III: 9], cum Caino [IV: 9], imo cum serpente [III: 14]; inde nihil concludi potest, quod prae caeteris sint sancti: quod mihi datum est, cum angelis tam bonis quam malis loqui, inde nihil sanctum, adeo ut ne hilum mihi inde vindicare possum; sed de his alibi, Deo Messia dignante. [Judaei]
[Videatur in III 3104-14 conclusio explicationis Ex. XXXII: 1 in specie.]
[Vide etiam III 3130-42, ubi explicantur Ex. XXXII: 5-6.]
3143. Quid sanctissimum foedus frangere [v. 1-6] meretur, id iis non ignotum esse potest: cum gentes, quae similia patrarunt, ne quidem foedus sanxerunt, nec cognitionem Jehovae habebant; in media caligine erant, et populus iste in media luce; sicut multis testatum redditur: et tamen gentes ad tartara damnant, et se super thronum Dei Messiae extollunt: respondeant ipsi, si [sunt] qui aderant [194]! nam nunc silentium factum, non aliud
196. 3144. responderunt mihi, quam, /quod “non possumus”:* quinam fuerunt circum me, non scio, sed autumo, plures esse.
3145.** Ipse Aharon, qui postmodum pontifex factus, primum nunc munia ista exercuit, sed pro diabolo, quem coluit: annon tunc immundissimus erat, quamvis pontifex? et quod habitaret Jehovah Deus*** in medio immunditiarum eorum, [vide] Levit. Cap. XVI: vers. 16.
3146. Anne tunc immundissimum potuit repraesentare sanctissimum; et sic Ecclesia repraesentativa existere inter eos,
Obs. qui nusquam potuerunt electi /esse? Ita**** nequaquam propter eos,
Obs. sed propter repraesentationem filiorum Veri /Israelis, etc.***** etc.
* ms. quod non possumus:
** hoc ob nexum reruns hic inserimus
*** ms. Deo
**** ms. esse; ita
***** ms. Israelis. etc.
197. 3147. Hoc volebant infirmare, sed ad locum Levit. Cap. XVI: vers. 16 nihil potuerunt respondere.
3148.* Sententiam pronuntiavit** Ipse Jehovah, nempe [Ex. XXXII:] vers. 33 et 34, ubi haec verba, “Sed dicit Jehovah ad Mosen, ‘Eam, qui peccaverit mihi, delebo e libro meo,’ ” vers. 33. ” Werumtamen i, duc populum hunc in, quam locutus sum tibi (non dicit “terram,” sed quid significat, non scio): ecce angelus meus ibit coram te; at in die visitationis meae visitabo super iis peccatum eorum,'” vers. 34.
* ob nexum hanc paragraphum inserimus
** ins. pronuntiavat
198. 3149. Haec* scripta sunt die 8 Juli. 1746 st. vet.
quo die etiam loquutus sum cum Abrahamo, qui mihi tunc in mandatis dedit, ut scriberem, quod in coelo nihil quicquam agatur, nisi per Deum Messiam, Quem adorent.
[Abrahamus; Dominus]
[Videantur III 3150-56, ubi concluditur explicatio ut supra.]
3171. [Ex. XXXII:] vers. 8. “Recesserunt subito a via”; quod subito, constat, nam antequam Moses iterum montem ascendit, sancitum est foedus, etc.
3172. [Recesserunt] ex levissima causa, sic ut sponte erumperet, et quasi fraeno tenerentur, cum ad cultum Dei Messiae.
* refert hic probabiliter ad III 3130 usque adhuc
199. 3173. Sed interrogatus sum ab iis qui circum me sunt, qui quod Judaei fuerint, ex multis scire potui, /praeter quod a ipsi fatentur: interrogatus sum, cur hoc praevisum est a Deo Messia, quod laberentur, et visum quod tales essent, cur in tentationem admitterentur, resp.b ut a naturali homine redderentur spirituales; et quod non aliud medium datum est, ut reformetur seu regeneretur* homo, quod continue tale fiat in homine, quem Deus Messias ad coelum trahere /vult, utque** ii vide-rent, quod tales essent, et sic inexcusabiles. Cur permissum, ut actualiter laberentur, et sic /separarentur? resp.*** quia cultus Dei Messiae, non potuit commisceri cum cultu diaboli, quod fieret, cum retinuerunt c ea d mentibus suis; quapropter [illud permissum,] ut existerent ea, quae Lev. C. XVI: vers. 16 leguntur, quod “tentorium habitaret in medio immunditiarum**** eorum”; adjicitur nunc, quod sic repraesentare possent verum Israelem, seu internum hominem, qualescunque essent.
[Judaei; Peccatum; Tentatio]
[Videantur III 3174-78, ubi concluditur explicatio ut supra.]
* imperfectum in ms.
** ms. vult. utque quia serius marginaliter additum est utque . . . inexcusabiles
*** ms. separarentur; resp.
**** ms. munditiarum
a significans forte absque quod (vide annotationem ad 292)
b = responsum vel respondi
c intellexerim retinerent vel retinuissent
d h.e. quae cultus Dei Messiae sunt
200. [Videantur III 3317-39, ubi explicatur Ex. XXXII: 15.]
3340. Quae mihi nunc et prius, quum de Lege in
Obs. Monte Sinai lata, scripsi, contigerunt, stupenda sunt, ac talia, quae non ausim adhuc revelare.* [cf. 141].
[Videatur in III 3341-46 conclusio explicationis Ex. XXXII: 15.]
[Videantur etiam III 3350-71, ubi de Ex. XXXII: 17 agitur.]
3372. Tale bellum, seu talis “vox belli” in quibusvis castris auditur, nempe in homine spirituali ac coelesti: in simili societate, seu Ecclesia, in universo orbe, imo in coelo; nam tale bellum inter eos qui justitiam in operibus
* primum scripsit et delevit auctor lineis transversis:
Quae mihi nunc et prius, quum de Lege in Monte Sinae lata, [scripsi,] contigerunt, etiam quae repraesentata hodie, die 11 Juli. 1746 st. v. stupenda sunt, [crossed off: et simul nefanda: quare ea] tum etiam talia, quae non ausim [crossed off: serendatim] adhuc revelare. incertum in ms.
201. 3373. et justitiam in Solo Messia ponunt, in coelo continuum est; qui in se justitiam ponunt, omne
Obs. bonum vertunt in malum; qui in Deo Messia, omne malum in bonum; et hoc continue; nec sciunt
Obs. Spiritus mali, quod bellum illud excitetur a diabolo, qui invadit, et quod ita vertatur in pacem a Deo Messia, qui defendit ac tutatur hominem, sicut murum, quem hostis scandere vult.
[Bonum; Justitia; Lex; Malum]
3374.* Est itaque “vox belli,” quae intelligitur in sensu interiori, qualis nunc descripta est.
3375.** [Ex. XXXII:] vers. 18. Moses autem nunc respondebat, per quem, ut dictum, repraesentatur Lex in externis.
3376. Sed ab experientia, diutina, de his liceat loqui, quid nempe per hoc Mosis responsum intelligitur: qui pro Lege externa sunt, ii continue, ut dictum est [III 3370],
* haec ob nexum rerum hic inserimus
** vide annotationem I
202. 3377. aggrediuntur eos, qui pro lege interna, hoc est, qui pro seipsis et mundo, et iis, quae amores eos excitant, continue invadunt eos diversissimis modis, sicut iis a Deo Messia permittitur; et tametsi jugiter succumbunt, et vincuntur, usque instant, nec desistunt: quare non aliter dicunt corde suo, hoc est, autumant, quam hic Moses, “non vox clamoris [quod] victoria, neque vox clamoris, [quod] res perdita.”
[Externa; Interiora; Lex]
* haec referent evidenter etiam ad III 3376
203. 3378. Inde nunc simile existit in homine, qui pugnat, sicut in tentationibus; simile in Ecclesia, quae continue pugnat, etc. nam in homine, et in Ecclesia, est quasi campus iste, in quo bellum agunt.
204. 3379. Inde etiam tot scismata a, etc. etc.
a = schismata
205. 3380. Nam [non] aliter esse potest, ut homo naturalis fiat spiritualis, et renovetur, quod nusquam absque bello tali existit.*
* accuratissime haec observanda sunt
206. 3381. Spiritus vero boni optime sciunt, quod victoria iis cessura est, sed usqe nequeunt non se defendere, et sic pugnare, quia ita spiritibus malis invadere permittitur.
[Externa; Interiora; Lex]
207. 3382. Haec nunc arcana sunt ex coelo, quae perplurima loca Scripturae sanctae explicant; ut modo unum afferatur, quod de Michaele /Angelo, [qui] dimicuit* cum diabolo, ac eum vicit sanguine /Agni, Apoc.** /Cap. [XII: 7, 8, 11,]*** quod in ultimo die, quando judicium, hoc est, quando Deus Messias venturus est in gloriam, existet: quare etiam legitur, quod gens ista, seu populus Jacobus vocatus, non interiret, antequam Deum Messiam in gloria sua, visurus est; etc. etc. [cf. Gen. XLIX: 10, Num. XXIV: 17].
[Externa; Interiora; Lex]
* ms. Angelo dimicuit; J.F.I. Tafel Angelo[, qui] dimicuit
** ms. Agni: Apoc.
*** ms. Cap: …
208. 3383. Ultimo die etiam sciet diabolus, quod vincetur, quare etiam legitur in Apocalypsi, quod multa ira excandescet, ac descendet in terram, ac tumultus facietur, etc. [XII: 12, 17]: antea vero, non aliud scit, quam quod “nec victoria, nec res perdita”; nam continue cupit, et cupiditas regni, eum occoecat; ut solet in omnibus iis, qui sui gloriam cupiunt.
3384. “Vocem cantus ego audio,” dicit Moses: cantus erat solennis in festis, nam quod cantaverint Jehovae legitur Exod. XV: vers. 1, et 21.
209. 3385. Quam efficaciam habeat cantus, dum ex fide fit, multis confirmarem, sed hic non datur adhuc locus.
210. 3386. Similiter nunc ii qui choream* ducebant, canebant, sicut sequitur; nam diabolus prorsus imitari ea vult, quae** novit ad Deum Messiam spectare, se enim pro Messia venditat, quare agit mentes istas, qui in operibus justitiam ponunt, ut talem Messiam exspectent, qui eorum cupiditatibus faveat: inde praedictio de christis, qui ultimo die venturi sunt [Matth. XXIV: 24].
* sic J.F.I. Tafel; ms. chorem
** ms. quod
211. 3387. Gloriatio hic eorum qui invadunt, vocatur hic “cantus”; /nam a impii ad tempus gloriabuntur, et sic canent, sed ad parvum tempus, nam cantus eorum vertetur in lugubre.
a vel nam [fiet] quod
212. 3388. Quinam hic cantus fuit, mox sequitur.
[Videantur III 3389-92, ubi concluditur explicatio Ex. XXXII: 18.]
[Vide etiam III 3393-98, ubi explicatur Ex. XXXII: 19.]
3399.* “Factum est, ut excandesceret ira Mosis, et projiceret e manu sua tabulas, et frangeret eas infra montem”: hoc est, quod sic prorsus deleretur Lex interna, sic ut nihili apud eos esset, nam frangitur seu annihilatur apud eos, qui semetipsos adorant, etc.
3400. Hoc Mosi inditum erat coelitus, ut haec significarentur; nam factum hoc in tali sensu apparet in coelo; ibi enim homo non ut homo spectatur, sed ejus spirituale et coeleste, etc., quod hominem efficit; hoc commune est in coelo, nam nequaquam hominem oculis, sicut terricola, spectare possunt, sed ejus intimiora, inde eum accipiunt ex iis, ex quibus humanum suum trahit; quae
* hanc paragraphum inserimus, ob nexum
213. 3401. causa est, quod Moses spectatur ut Lex, etc.
3402. Coelum nec potuit pati, quod Moses manu sua
Obs. portaret Legem, opus Dei, quare inde venit ira ejus, et quod frangeret tabulas, et quidem “infra montem”; ut sic repraesentaret Legem externam, et quae inde sequuntur,
214. 3403. nam quaelibet affectio, etiam minutissimum ejus, venit desuper in hominem, imo quilibet motus, quia inde b fluit, quod tarn multis testari possum, ut potuisset* solis documentis volumen distendi, tum quam mirabiliter se habet
influxus in mentem et voluntatem humanam, et sic in ejus actionem: quod homo nusquam credere posse videtur, nisi experientia tali, evictus: etc. etc. [Cogitare, Cogitatio; Influxus]
[Videatur in III 3404 conclusio explicationis Ex. XXXII: 19.]
[Vide III 3431-34, ubi explicatur Ex. XXXII: 22.]
3435. Si enim tunc coelum percepisset**, quales essent*** [Aharon et populus] intrinsecus, et sic loquerentur cum iis eo modo, quo
* ms. potuissent
** imperfectum in ms.
*** ms. essint
b h.e. ex affectione
215. 3436. mecum, ubi omnia cogitata cordis mei iis datum percipere,
3437. si id fuisset eo tempore, quivis judicare potest, quod coelum nusquam potuisset cum iis esse: cum corde suo, usque adhuc, /adorarent idola*, etc.: annon tunc loco angelorum Dei Messiae, successissent diabolus, cum turba /ejus? Quod** ut evitaretur, plura facta sunt, quae sequuntur.
3438. Sed de his tam multa possunt dici, nempe quomodo sphaera aut chori angelorum formantur circa hominem, ut nihil nisi externum veniat ordine successionis ad intima; tum etiam quomodo ab internis hominis [separantur], ut simul homo queat esse in choro angelorum Dei Messiae, nam nemo intus in choro Dei Messiae potest esse, nisi talis est, ut correspondeant iis a interiora, qui status inducitur a Deo /Messia; (praeter*** perplura, de quibus datum erat loqui cum
* MS. adorerent (sic!), idola
** ms. ejus: quod
*** ms. Messia; praeter
a h.e. angelis
216. 3439. angelis et spiritibus circum me, et simul id
Obs. varia experientia confirmabatur, quam itaque adducere, prolixum valde iforet.) Aliter*, nusquam potuisset homo, nisib per suas impietates turbare coelum, quod sapientissime a Deo Messia praecavetur, etc. etc. Inde nunc sequitur, quod externus homo, qui impius est, imo corde suo id ololatra, sicut erat plurima parte stirps ea, ut satis constat, etiam repraesentare queat sancta; imprimis, dum per talia sanctificatur, quae ad intimum chori angelorum significant sanctissimum, et Deum Messiam etc. etc., quasi effigiant: sic sanctissimum coelo sistitur, et quasi adimpletur.
[Correspondentia; Externa; Interiora]**
[Videantur ob nexum etiam III 3440-42, ubi ulterius de Ex. XXXII: 22 agitur.]
3443. Quod sanctitas externa homini etiam impio induci queat, satis notum esse potest a ritibus, qui hoc efficiunt: sed externa sanctitas quidem occupare potest mentem, cumprimis quando simul angeli, circumcirca moventur, sed hoc separatum est ab homine: sed sanctitas externa ab interna multum differt; circa quae etiam potuissem plura ab experientia adducere, sed non-
* ms. foret. Aliter
** haec referunt evidenter etiam ad III 3438
b h.e. [aliud facere] quam
217. 3444. dum ea distincte capio, quare alio tempore, dignante Deo Messia, liceat dicere.
[Videantur ob nexum etiam III 3445-46, ubi continuatur explicatio Ex. XXXII: 22.]
3447. Quod sanctum dicatur a, hoc licet dicere, nam etiam “sanctitas sanctitatis” vocatur altare holocausti [Ex. XXIX: 37], “sanctum sanctorum” altare suffimenti [XXX: 10], sanctum etiam oleum, sanctae vestes, et similia; unde sanctitas venit, constare potest ex dictis supra [III 3438, [216a], III 3443], nempe a choro angelorum, a repraesentatione summi Numinis, dum mens humana evehitur extra suam sphaeram; stupor mentem tunc occupat, qui stupor influit ab anima proprie humana, quae non lapsa est; inde nunc perplurima deduci queunt
a h.e. dicatur [sanctitas externa]
218. 3448. quae ad salvationem hominis spectant, sed haec arcanissima sunt.
[Vide etiam III 3479-94, ubi explicatur Ex. XXXII: 26.]
3495. Et quia ut supra dictum [v. 14], ob causas, de quibus supra [III 3189 seq., 3311-16], misericordia motus est Deus Messias, hinc voluit nunc solum eos in terrorem agere, ut se humiliarent, et agnoscerent peccatum,
219. 3496. nam terror id efficit, quod aliquis se ad infimum gradum humiliat, segue ad terram prosternat, et nihilum facit, sed usque nihil efficit timor, quam ut sic agnoscatur peccatum, nam dum a timore redeunt, simili indole sunt, ut prius; hoc facit timor,
[Humiliatio; Timor]
220. 3497. sicut etiam ex misericordia Dei Messiae, ad vivum ostensum est, in quibusdam circum me, qui ex timore ita humiliati sunt, ut nihil magis, sed mox cum redierunt, prorsus erant sicut prius; in timore agnoscebant peccata, sed praeter agnitionem nihil.
[Humiliatio; Timor]
[Videantur quoque sequentia ad III 3505, ubi continuatur explicatio Ex. XXXII: 26.]
[Vide etiam III 3506-17, ubi explicatur Ex. XXXII: 27.] 3518. Sed pugna quoque differt secundum hominis statum, in homine naturali vincit diabolus, et quoque vincitur; verum in homine post pugnam, nempe in spirituali, et coelesti*, diabolus continue vincitur.
* ms. coelsti
221. 3519. Haec mihi tam diu repraesentata sunt, per continuas pugnas intra me, et postea extra me, in quarum medio fui; sic ut si omnis ista experientia diceretur, volumen distenderetur.
[Vide III 3520-23, ubi explicatur Ex. XXXII: 28.]
3524. Nam turba diaboli continuo aggrediuntur, et
ascendere volunt murum, sed nequicquam intrare possunt:
222. 3525. quid defendere murum, exponi queat, ex perceptione interiorum facultatum, quod forma mentis humanae ab insultu externo, in obsequium mentis naturalis agatur ab infantia, et quod per defensionem et pugnam istam, redigitur in formam vere spiritualem, et sic subjugat hostem: ita eurn non interimit. At vero quod concessum est Levi filiis* necare fratres, socios, et propinquos suos, erat quia ii fuerunt in eadem culpa, nempe qui sacrificabant, et adorabant; sic erant sicut caeteri, nam Aharon, caput eorum, etiam ex tribu Levi erat; ideo licebat iis necare fratres suos, socios, propinquos; vix aliter ac dum Deus Messias punit impios, quod non fit per angelos bonos, qui nusquam puniunt aut necant aliquem, sed se defendunt, et hostem subjugant, hoc est, in vincula mittunt, et in vinculis tenent, nam continuo intendunt, hostem saniorem reddere; amor coelestis id in se habet, quod nusquam velit alicujus damnationem, hoc est, mortem: quia id a Deo Messia habent, Qui eos regit.
* sic J.F.I. Tafel; ms. filii
223. 3526. Sic punitio hic potius sistitur, quam pugna vere spiritualis; nam dum turbae diaboli datur copia, unus ruit in alterum, nec curant, an* frater, an socius, an propinquus, an filius, sicut mox legitur.
* in ms. num in an emendatum
224. 3527. Sed utque repraesentatur pugna spiritualis, nam erant Levi filii, qui in sacerdotium inaugurandi erant: quod clarius adhuc patet, a verbis versus nunc sequentis.
[Vide III 3528-34, ubi explicatur Ex. XXXII: 29.]
225. 3535. Cum homo non aliud intendit, quam quae in sensus incurrunt, tunc spiritus nihil aliud capiunt, quam ea; utque hoc fiat absque concursu internorum in homine, ita disponitur chorus angelorum, ut dictum est [III 3438, 216, III 3443], nempe quod externa ab iis capiantur, et sic auferantur: quod quoque in me expertus sum, nempe quomodo externa modo capiant, absque internis, nam illico ab externis /afficiuntur, in* homine communi, sicut homo ipse; at vero hoc raro contingere in me potuit, quin solum demonstrationis et sic confirmationis gratia, quia interna quoque simul intererant, quae dignoscere dare potui: quare dum sancta repraesentabantur, erant tunc circa tentorium conventus, et arcam, ubi chorus angelorum erat; quae causa est, quod tunc omnia ibi tam sancte celebrarentur; ne quid externum obveniret, quod turbaret: num aliis in locis angeli Dei Messiae, potuissent esse, cum hoc populo, dubitandum est, nisi cum Mose, Josua, et aliquibus, quorum nomina hic non exstant: praeter etiam cum infantibus.
[Ecclesia; Externa; Interiora; Ordo; Repraesentatio; Spiritus]
* ms. afficiuntur; in
226. 3536. In praesentia altaris, tabernaculi, et plurium, excitabantur omnia ista quae praesentia fuere; ac ita disponebantur a Deo Messia, ut repraesentatio sanctissima veniret ad intimum, quare omnia ita errant* instructa, ut innumerabiles
Obs. ideae formari potuissent, prorsus secundum arbitrium Dei Messiae; nam omnis justificatio, tum omnis salvatio, et universum Regnum Dei Messiae, cum infinita varietate, sic repraesentabatur;
Obs. ex compositione omnium et singulorum in specie, varietas ista oriunda erat; nam nihil tarn sanctum esse potuit, quod sic non exhiberi** potuisset. Qui enim ideam capit rituum et ceremoniarum in hac Ecclesia, is potest ideam nancisci, omnium arcanorum, quae sunt Ecclesiae verae Christianae.
[Ecclesia; Externa; Interiora; Ordo; Repraesentatio; Spiritus]
* sic J.F.I. Tafel; ms. erat
** ms. exhibeeri
227. 3537. In Ecclesia autem vere Christiana continentur omnia et singula in Oratione Dominica*, quae quam infinita arcana involvit, id discere potui, ab iis quae quotidie mihi insinuate sunt**, cum varietate inexpressibili, quando orationem istam legi.
[Affectio; Ecclesia; Externa; Humiliatio; Interiora; Oratio; Ordo; Repraesentatio; Spiritus]
* ms. Domina
** sic J.F.I. Tafel; ins. cum
228. 3538. In Ecclesia vere Christiana, hoc est, in interno homine, externa prorsus abstrahuntur ab internis, ita ut dum oculus videt, [vel] auris audit*,
Obs. ea non capiat, sed sibi intus vacat, et sic omnia ad intima referuntur; aliter dum sensus externi ad sunt,
Obs. tunc paulum turbantur interna, nisi homo ita assuetus est, ut externa nihil confundant, sed ferant eum ad interna, quae correspondent.
* ms. audiat
229. 3539. Sicut “panis” in Oratione nostri Domini [Matth. VI: 11, Luc. XI: 3], dum ids repraesentabatur panis sanctus in mensa, tum etiam panes super holocausto, tunc oculi populi sanctitatem in pane ponebant, inde tunc repraesentatur panis, ad a omnes* necessitates vitae tum ad omnem victum spiritualem, tum ad coelestem, et tandem ad Deum Messiam; Qui est Panis Coelestis, et Manna; quare etiam quotidie panem coelestem habebant, ut jugi b in suo victu /repraesentaretur unice Deus Messias**, ut sic foret omnis in omnibus.
Simile etiam menti humanae infunditur in Oratione Domini, nam quia ad omnes necessitates /vitae naturalis*** extenditur, ita ab homine interno ad omnes necessitates vitae spiritualis et coelestis: hoc nunc est “Panis**** quotidianus.”
[Affectio; Ecclesia; Externa; Humiliatio; Interiora; Oratio; Ordo; Repraesentatio; Spiritus]
* ms. omnem non emendatum conformiter insertioni necessitates vitae tum ad
omnem ante victum
** in ms. emendatum est repraesentarent unice Deum Messiam imperfecte, sic ut legatur repraesentaretur unice Deum Messias
*** ms. vitae, et naturalis [crossed off: et sp]
**** sic J.F.I. Tafel; ms. Pater
a intellexerim [respective] ad
b juge
230. 3540. Constare etiam inde potest, quam, valde differebat Ecclesia Judaica, mere repraesentativa, ab Ecclesia vere Christiana, cum talis est, ut repraesentationes non sint in homine, et sic attollantur, sed solum extra hominem.
231. 3541. Dum intra hominem, similiter est ac in choro angelorum, proinde est una eademque cum* Ecclesia vere Christiana, nam haec sibi in unoquovis objecto repraesentare potest spirituale et coeleste, ob nexum per correspondentiam.
* ms. cum cum
232. 3542. Sic enim repraesentatio* ab externis ad intima in homine vadit, nam sic aperitur porta in coelum**, quae alioquin clausa est: est enim Deus Messias Qui id producit, quod nihil non sic auferatur ad Seipsum; quod unice fit per fidem in Ipsum Deum Messiam.
* ins. Repraesentio
** nisi legeris coelis
233. 3543. At vero dum internus homo transit ad externum, sicut in Mose, tunc non est intimum quod operatur, sed est naturale iquoddam, in* quo spirituale est; inde radiatio faciei Mosis: internus homo non radiatur facie, sed intime, sicut constare potest a Verbo Dei Messiae.
[Vide etiam III 3581-83 usque adhuc, ubi in genere de Ex. XXXIII: 1-6 agitur.]
3583. …. Quid itaque “Os Jehovae” [Num. IX: 23], cum erat columna, supra explicatum videas, nempe quod esset chorus angelorum, qui externas repraesentationes exciperent [vide III 3438, 216, III 3443, 225];
* ms. quoddam; in
234. 3584. de dispositionibus angelorum ad quemcunque usum et finem, cum indefinita varietate, tam in ordine eorum, quam in statu eorum, sic communi et particulari, indefinita sunt, quorum quae supra exposui [ib.], nempe quod disponantur prorsus secundum ea quae sunt in homine*, secundum eam formam, etc. etc.: quare ex forma istius regiminis cumprimis Ecclesiastici, communissime aliquid percipi potest.
[Videatur in III 3585-91 conclusio explicationis ut supra.]
* ms. hominem
235. [Vide etiam III 3630 seq., ubi explicatur Ex. XXXIII: 5, imprimis 3641-45.]
3646. Sed de choro angelorum nunc aliqua sunt, quae varie insinuantur, num idcirco, quod caute de eo scribendum, vel num propitiatio erat pro iis, ut justitia Messiae iis applicaretur; etc. etc.
[Videantur III 3647-62, ubi concluditur explicatio Ex. XXXIII: 5, imprimis 3647-49.]
236. [Vide etiam III 3757-61, ubi explicatur Ex. XXXIII: 11.]
3762. Quid decretum, quamvis don tunc, sed ab aeterno, non discitur, nisi ab eventu; nempe /quod�quia* nullus mortalium salvari potest absque lege interna, hoc est, absque fide in Deum Messiam, et populus, iste, cui promissio facta, talis esset, ut non potuissent /crederequod** sic ad gentes Evangelium transferretur:
[Abrahamus; Fides; Repraesentatio]
* ms. quod, quia
** ms. credere, quod
237. 3763. verum quia Ecclesia Judaica, una eademque in se erit, ac Ecclesia vere Christiana, sicut fuit Ecclesia primitiva, seu infans, hinc ut usque Ecclesia ista /repraesentaretur sicut* 1interna, per** Abrahamum repraesentatur fides justificans; quod fides ei imputata fuit, quia credidit
Obs. promisso de Isaco qui esset filius promissionis [Gen. XV: 6],
non potuit justificare Abrahamum, nisi simul credidisset,
Obs. quod per filium promissionis intelligeretur Messias, Qui nasceretur, ac Unicus Filius promissionis est: nec Abrahamum justificare potuit obedientia, quod Isacum sacrificare vellet [Gen. XXII: 12], nisi credidisset, quod Messias esset sacrificium pro universo genere humano, hic clarissime in typo repraesentatum: num talis fides Abrahamo tunc inspirata est, non legitur, usque sic repraesentat Abrahamus fidem justificantem. Plura vide de his supra, art. [III] 3735 ad 3739, incl.
[Abrahamus; Fides; Repraesentatio]
* ms. repraesentaretur, sicut
** ms. interna; per
238. 3764. Quae hic nunc scripta sunt, divinitus apparuere inspirata, nam ipsa verba, tametsi non dictata, usque sensibiliter inspirata sunt; caetera quae circa haec, contigerunt, plura sunt, et sanctiora, quam ut hic queant revelari; usque id sancte confiteor, quod ne vocula, vel minimum vocis ex his, ex me est.
[Abrahamus; Fides; Repraesentatio]
239. 3765. (Pro memoria) quod multum sermonis habuerim cum Abrahamo, hen et hodie, usque adeo, ut maximopere indignatus fuerit, quum ei demonstraretur* quod fides repraesentativa quoque dari queat, et quod ea non justificent**, sicut, quod fides promissi de Isaco, et obedientia de sacrificando filio, nihil justificet, absque intuitione repraesentationis istius in Deum Messiam; ipsi demonstrationi ab eo penitus intellectae nec resistere potuit, quod quoque /fassi sunt a saepius: praeter alia quamplura. Num haec quoque inserenda sunt, adhuc nihil scio; si a Deo Messia venia detur, exspecto.
[Abrahamus; Fides; Repraesentatio]
* ms. demonstrareretur
** sic ms. sed forrasse erronee pro justificet
a intellexerim hic fassi sunt [Judaei]
240. [Videantur ob nexum rerum III 3766-70, ubi continuanter de Ex. XXXIII: 11 agitur.]
3771. Quod requiem in justificatione sui per propria opera appercipiant, hoc coram iis, de quibus supra [239], vivo exemplo demonstratum est, usque adeo, ut nihil usquam potuerint negare; verum, quomodo exemplum hoc fuit propositum, praelongum foret describere: nam similiter se haec res habet in coelo, inter animas, quae in Ecclesiis istis vixerunt, ac se habet in terra, dum vixerunt; quia qualis homo moritur, talis post mortem suam manet; quod tam multis confirmari potest, ut perplures paginae potuissent iis confirmandis adimpleri.
241. 3772. Idcirco a Deo Messia, ex pura misericordia, mihi datum est scire, qualis Abrahamus, qualis Jacobus, et qualis Moses fuere, nam sibi similes sunt in coelo, sicut in vita: quandoque dubium mihi erat, an iidem essent, vel an mihi per alios repraesentati, sicut etiam fit, qua de re loquutus sum, et datum mihi est vario modo explorare: inde inductus sum credere, quod non alii quam iidem essent, quod nec potuerunt negare, quamvis id vellent, ob causas, de quibus supra [cf. [239a]].
[Abrahamus; Ecclesia; Jacobus; Moses; Repraesentatio]
[Videantur ob nexum etiam III 3773-81, ubi continuanter agitur de Ex. XXXIII: 11.]
3782. Interim ex Divina Dei Messiae misericordia, id datum est scire, quo-
242. 3783. modo auditus ac visus internus fiunt, qui prorsus nihil differunt ab auditu et visu externo, praeterquam quod alius nihil prorsus de ea re percipiat; auditus iste, et ivisus, tam* vario modo fit, et varie elevatur, usque versus intima, ut nimium foret, si documenta experientiae recenserentur; imo ad intima ita penetravit visus, ut percellerentur ii qui in intimioribus erant: ex quibus ipsos gradus percipere mihi datum est: praeter** memorabilia quae hodie contigerunt, quae quidem reticentur nunc, forte ad Apocalyps. Cap. XII: vers. 7 seqq. [referentia], sed haec facta sunt, sicut supra me,*** verum ita ut obscure ea perciperem;
Obs. quomodo interfuerim non possum describere: sed num hoc modo repraesentatio istius belli fuerit,
Obs. scire non possum;
Obs. Obs. nam similia inquirere non mihi permissum erat: die 18 Juli. 1746, st. vet.: postmodum actus sum etiam aliquantum interesse, etc.
* ms. visus tam
** ms. Prae
*** Apocal. C XII 7 seq.
243. 3784. Quod interiorem hominem attinet, in quo aperitur via in coelum, omnes ejus facultates interiores ordine recluduntur, et quidem distincte, adeo ut coelestibus interesse queat; nempe quoad mentem ejus naturalem iis, qui in interioribus sunt, quoad mentem intellectualem iis, qui in intimioribus, et tandem quoad animam iis, qui in intimis,
Obs. sic aperitur janua a paradiso terrestri, iterum in paradisum coelestem. Aliter externus homo, is modo capit ea, quae extra influunt, nempe per sensus externos,
Obs. tum quoque ea, quae per mentem naturalem; ita videre* potest angelos, dum Deo Messiae ita perplacet, oculis, et eos audire potest auribus, sed modo prorsus inverso; nam in naturali homine, facultatum istarum operationes descendunt, ac terminantur in mundo, at vero in spirituali, eae** elevantur, sensibiliter, in coelum. Sed haec sunt talia, quae non facile absque experientia viva sciri queunt; ac ea describere, multarum membranarum foret.
[Vide III 3808 usque adhuc, ubi infra explicationem Ex. XXXIII: 13 de Matth. XVII: 1-8 agitur.]
3808. …. Per Jacobum [Matth. XVII: 1] autem [intelligitur] Ecclesia vere Christiana; quod
* ms. audire et videre
** ma. ea ut videtur
244. 3809. a multis mihi constare potest, ex iis, quae cum Jacobo loquutus sum.
[Videantur etiam sequentia, III 3810-18, ubi concluditur explicatio ut supra.]
245. [Vide III 3879-91, ubi agitur de Ex. XXXIV: 1.]
3892. Quomodo Lex interna damnat hominem, qui Legi externae ac suae justitiae fidit, hoc mihi, ex pura Dei Messiae misericordia, monstratum est, nam sicut in inferno, ac interiori cruciatu erant, dum Legem externam vere explicatam* audiverunt, et sensu ceperunt, sed quomodo hoc monstratum, ipsa experientia prolixa foret, sed eam hic non memorare licet, ob plures causas, quae arcanissimae sunt. Inde aliquantum concludere potui, quid infernum; nam hoc modo erat infernum mitius; cum tamen penibilis** cruciatio erat.
[Interiora; Justitia; Lex]
* ms. explicatum
** ms. penebilis
246. 3893. (Pro memoria:* eram praesens, dum evincebantur, et sic dum penetraret veritas; sed dum altius penetrabat, non licuit praesens esse, usque tamen ita**, ut /id percipere*** potuissem.)
[Interiora]
3894. Hic vero perdifficile est scire, an Jehovah scripsit verba decem, seu praecepta decalogi e novo super tabulas, nam legitur [Ex. XXXIV:] vers. 28, quod “scripserit super tabulas verba foederis, verba decem”: ita num sic Moses sua manu scripsit,
* ms. memoria I,
** deletum apparet in ms.
*** ms. id, percipere
247. 3895. nam ita mecum quampluries accidit, quod scriberem, et manus dirigeretur in ipsa verba a vi superiore, usque ad sensum, et quandoque satis manifestum, quare tunc dixi, quod haec non scripta sunt a me, sed a quodam extra me; quandoque etiam mihi datum est scire, a quo angelo Dei Messiae**, ea sic scripta sunt.
[Manus; Scribere]
[Videatur in III 3896-98 conclusio explicationis ut supra.]
3903. [Ex. XXXIV:] vers. 3. Haec significant, quod tuns nullus cum Mose, hoc est, cum iis, quibus praefuit, sicut dux et sacerdos, una esset, nam Ecclesia Judaica primum judicanda est ex Lege, quia Verbum Dei Messiae tulerunt, et sic primi erunt qui judicabuntur; incipiet itaque Judicium ab ista domo.
3904. Quare hic legitur, quod “non vir,” hoc est, ii qui sunt ab Ecclesia primitiva, etc.; nec “pecus” aut “armentum,” per quae significantur ii qui ex alia religione sunt: ita judicium incipiet a domo ista.
3905. “Pascere e regione montis,” hoc est, quod non aderunt tunc; sic ut non videant judicium.
* J.F.I. Tafel ut fortasse ms. tum
** ms. Messia
248. 3906. Haec non potui non arbitrari, quod significentur, ab iis quae hodie in coelo contigerunt, cum unus ex domo ista, qui* totam domum referebat, expulsus est, sed hoc factum est quasi supra me, mirabili modo: die 20 Juli. 1746, st. v.
3907.** Judicium quidem nunc hic in textu non sequitur, sed usque permanet idem judicium, quod supra, Cap. XXXII: vers. 34, sed nunc novum foedus pangitur sicut prius, cujus principale est, ut non alium Deum colerent, sed quia etiam hoc foedus fregerunt, judicati sunt ut morerentur in deserto, nam usque alios deos habere volebant, ut videtur Num. Cap. XIV: vers. 4 et sic seqq.
3908. Nam Deus Messias*** deprecatus quoque nunc est, Jehovam Patrem Ipsius, sicut sequitur a vers. 6 ad 9 incl.
* ms. quae
** hanc paragraphum ob nexum rerum inserimus
*** ms. Messia
249. 3909. Quid avertere faciem, et sic efficere, aut potius pati, ut impii puniantur per ipsam veritatem, quae penetrat usque ad intimiora eorum, et facit tormenta, paene sicut tormenta conscientiae, sed /activiora, id* mihi quoque repraesentatum est mirabili modo; nam interesse non potui, et sic retraherentur, nec inhibere volui, cumque velle viderer, fiebat id extra me, sed usque ut perciperem ea communissime, etc.
* ms. activiora; id
250. [Vide III 3955-58, ubi explicatur Ex. XXXIV: 8.]
3959. Quod humiliationi tam multae causae insint, tametsi homo eas nesciat, ex misericordia Dei Messiae, datum est mihi scire, nam cum spiritibus licuit expendere, quid in affectione aliqua* praesenti, inesset, et sic incontestatum evadebat, quod ea in affectione una, ut apparet, latent**, quae ne homo quidem novit, nisi dum ei ad vivum, aperitur: ita nunc in humiliatione prima
[Mosis].
[Affectio; Humiliatio]
[Vide etiam III 3960, ubi ulterius de Ex. XXXIV: 8.] [Vide III 3961, ubi explicatur Ex. XXXIV: 9.]
3962. Hic dicit [Moses], “Domine,” non “Jehovah,” quo clarissime constat, quod ad Deum Messiam supplicationem suam dirigere debuit, Quem an agnoverit, ex aliquibus in Verbo Dei Messiae, dubitari potest;
* sic J.F.I. Tafel; ms. aliquae
** sic J.F.I. Tafel; ms. latet
251. 3963. et praeterea ex iis, quae per Divinam Dei Messiae misericordiam, scire datum est; quod adhuc arrogans sit, et sibi fidens, et sic in nulla aestimatione, sicut unus qui Legem externam colit, hoc solum dicere possum. Caetera quae eum spectant, vide alibi, et* loca tunc citentur: sicut etiam, quis** per Mosen et Eliam intelligatur, dum ii in Monte Deo Messiae apparuisse, dicuntur [Matth. XVII: 3, Marc. IX: 4, Luc. IX: 30]. Aspirat adhuc ducere populum, etc.
[Moses]
[Videatur in III 3964-68 conclusio explicationis Ex. XXXIV: 9.]
[Vide etiam III 4103, ubi explicatur Ex. XXXIV: 28.]
4104. Hic legitur, quod “scripsit verba foederis super tabulas,” ita quod haec verba fuerint, perspicitur, tum quod Moses ea scripserit, sed manum ejus rexerit angelus praesens; sicut ex iis, quae de quibusdam scripturis a me [2, 22-27, 78, 247], confirmari potestis; nam manus
* nisi omittendum
** ms. qui
252. 4105. manifeste dirigebatur in scripturam, adeo ut ipsae voces vix mea manu scriptae apparuerint: regebantur* sic etiam sensibiliter et diu manus, digiti, oculi, pedes, et universum corpus, quod saepius factum, et de ea re simul cum coelestibus /loquutus sum**: imo adeo, ut in gyros quoscunque vellent [derigerer], imo ad locum mihi ignotum, ut domum*** quando viam nesciebam, per plateas mihi ignotas, singillatim haec si traderentur, sane mentes ignaras, et talia non credentes, maximopere stupefaceret, sed satis est communiter ea narrare, et sancte testari, etc.
[Actio, Activitas; Corpus; Spiritus]
[Videatur in III 4106-09 conclusio explicationis ut supra.]
[Videantur III 4131-58, ubi explicatur Ex. XXXIV: 29.]
4159. Clarissimum est, quod ii qui ponunt justitiam in semetipsis, judicari velint ex veritate,
Obs. hoc est, ex Lege; et si ex Lege, quod non possint non damnari; unde nunc /restitutio? Inde**** Lex damnat.
Obs. Hoc nunc proponebatur iis ex Eberi stirpe, qui
* ms. regebatur
** ms. loquuti sunt
*** inclarum in ms.
**** ms. restitutio; inde
253. 4160. apud me erant, nempe mortuis qui resurrexerunt, qui respondebant, quod sic se viderent damnari, nam justum in se non habere se videbant; sed putabant ex gratia eis condonari id quod injustum apud eos esset, nam unicum modo Deum esse /[erant] dicentes*; quod etiam affirmabatur, sed in trinis essentiis; sed proponebatur, quem referebat Melchisedeckus, cui victimae dabantur [cf. Heb. V: 1, 6; VII: 4]; ad hoc non respondere poterant; porro, quid referebant sacrificia; et adhuc cum nihil respondere possent, proponebatur quem repraesentabat Isacus dum victima fieret [Gen. XXII: 1-12]; sed obmutescebant, dicentes, quod grave esse** iis, ea audire; obs. quod spirituales essentiae loquelam hominis capiunt, sicut homo cogitat, cum suis omnibus circumstantiis, aliter ac homo; et quia loquela ista ducebatur ab angelis Dei Messiae, plena erat.
[Judaei]
[Vide etiam III 4161, ubi explicatur Ex. XXXIV: 30.]
4162. Talis enim est veritas externa juncta internae, ut terrefaciat hominem naturalem; ac eum damnet, quod ex perplurimis constare potest, ex eo quod naturales homines horrescant ad veritates, quae concernunt vitam spiritualem seu post mortem, nam veritas prorsus contraria est falsitati, quae inducitur per amores mundi suique, quos quia necat vel destruit, homo naturalis [ea] pervalde percellitur:
* vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
** sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
254. 4163. quod* multis confirmari potest, nam veritates dictae quibusdam in altera vita, ita cruciabant eos, tanquam in inferno essent; sic ut timuerint ita veritates, ac veritates tantum dolorem iis causatae sunt, ut desistere debui, etc.
[Fides; Veritas]
[Videantur etiam III 4164-69, ubi continuanter de Ex. XXXIV: 30 agitur.]
4170. Haec Lux erat [III 4169], quae nunc radiabat in cute Mosis; quomodo Lux in mente
* ms. Quod
255. 4171. intellectuali percipitur, hoc multis ab experientia dici poterit, quae tam sensibilis est, ut nusquam describi queat; tametsi homini ignota est: haec lux seu veritas erat, quae tantopere percellebat eos, qui audiebant, ut cruciarentur valde; sic ut perciperent, quod supplicium infernale foret id quod venit a veritate, quae conscientias eorum mordebit; quos autem percelluit a, non licet hic dicere: sed fit cum varietate, secundum cujusvis indolem in vita corporis indutam.
[Videatur in III 4172-78 conclusio explicationis ut supra.]
4183. [Ex. XXXIV:] vers. 33: quod “velum” attinet, id significat umbram.
4184. Hoc capitur ab iis quae supra dicta sunt de janua clausa inter paradisum coelestem et terrestrem [243]: et ex aliis perpluribus, hoc etiam contestari
a = perculit
256. 4185. possum, quod mihi repraesentatum est, quod velum abstrahebatur, inde veritatem in luce perspiciebam, imo quoque visus ocularis acutior factus est: quod miratus sum.
[Oculus; Velum]
[Videantur III 4186-90, ubi concluditur explicatio Ex. XXXIV: 33.]
4191. [Ex. XXXIV:] vers. 34. Quid haec significent intime, non facile est explicare, dum enim alicui conceditur loqui cum Hs in coelo Dei Messiae, tunc detrahitur velum, et venit
4192. Lux viva in mentem, at vero quum loquitur cum homine, talis lux non affulget,
257. 4193. quare tunc apparet sicut alius homo, in sermone et in caeteris, mox vero dum intrat in coelum, tollitur velum, et venit Lux, nam mens intellectualis talis est, ut elevari queat versus superiora et coelestia, sic sursum, tum etiam inferius spectare; etc. etc.
[Videatur in III 4194 conclusio explicationis Ex. XXXIV: 34.]
4226. [Ex. XXXV:] vers. 5, nempe quod ab iis “sumeretur Therumah Jehovae.”
4227. De “Therumah Jehovae” supra actum est [III 126773, 2371-89]; sed hic e novo agendum;
258. 4228. nam quae prius dicta sunt, orta fuerunt, ex disceptatione* eorum, qui circum me erant, de significatione Therumae [vide III 2387, 175-76]. [Videantur ob nexum etiam III 4229-49, ubi continuanter de Ex. XXXV: 5 agitur.]
4250. Inde nunc intelligitur, quid libertas, cumprimis in culto Divino.
[4251.] Liberrimum est, quod a Deo Messia venit; inde omnis Libertas praedicatur.
* ms. disceptione
259. 4252. Quam liberum est, a Deo Messia duci, hoc pauci queunt intelligere; sed de his alias, etc. etc.
[Vide etiam III 4295, ubi explicatur Ex. XXXV: 21.]
4296. De libertate supra actum videas [III 4250-[51], 259]: sed hic bina sunt, ita distincta, ab Angelo Dei Messiae intellecta, nam totus ordo perficitur, dum Loquitur Deus Messias, et pervenit ad aures, seu in literam; quod etiam
260. 4297. hodie ex Divina Dei Messiae misericordia, experiri licuit, in Oratione Ipsius, dum orarem, quod totus ordo inesset, nempe sensus iste ascendens et descendens, ab extimo ad intimum, nam sic homo ea intelligit, Deus Messias autem singula ab intimis ad extima,
Obs. sic ut in singulis verbis est idea creationis;
Obs. etc. etc. de qua vide supra [227-33]; nam sic ab homine sensus quasi educitur, quod est elevatio ista in supplicatione, de qua supra [ib.].
[Creatio; Oratio; Ordo]
[Videatur in III 4298-4313 conclusio explicationis Ex. XXXV: 21.]
[Vide III 4314-25, ubi explicatur Ex. XXXV: 22.]
4326. Ita omnis determinatio inde facta, in choro angelorum,
Obs. assimilatur agitationi, sed aliter in intimis,
obs. quam idem repraesentatur infra*;
* ms. [crossed off: in exteri] infra
261. 4327. ut haec confirmarentur, repraesentata* erant quomodo ista se habeant, tam quod integer hic versus, absque attentione a me, legeretur, et dicebatur, quod usque perciperetur idem spiritualiter; quod non capere potui, modo ex aliis similibus, quod ita subtrahantur ab homine, et chorus angelorum ea ita connectant, ut induant sanctitatem, antequam veniunt ad Deum Messiam, sic vertitur omne in sanctum, quod in homine fit, dum omne, etiam malum vertitur in bonum, quod dare in me per tam diutinum tempus, ab experientia scire datum est. Sed haec sunt connexiones.
* ms. repraesenta
262. 4328. Motitationes autem aliter ostendebantur, quomodo nempe repraesentationes per variationes formae verterentur in veras imagines, seu formas, ut non apparerent mala et iniqua: auferebantur enim, sic ut prorsus perirent, et nihilum fierent; quod sic coincidit cum sublatione, de qua legitur [Ex. XXXV:] vers. 24*; nempe “omnis tollens sublationem argenti et aeris,” inde nihil veniebat ad Deum Messiam,
Obs. quam id, quod per aurum significatur, nempe bonum, sanctum, amor.
4329. Sed haec sunt prorsus mystica iis, qui non intelligunt, quomodo repraesentationes angelorum** se habent, in his latent tam infinita arcana, ut nemo id potest capere: etc. etc.
* ms. 25
** graviter oblitum in ms. nisi ut deletum legeris
263. 4330. Motitationes autem in homine interno fiunt cum correspondentia* quadam** etiam in eo, quae venit ab angelo, qui agit in eum; nam homo vere internus prorsus correspondet cum angelo isto, hoc est, cum angelis, qui*** in hominem inferunt ea, quae bona sunt; quos omnes Deus Messias a supremo regit, dum simul animam hominis.
* ms. correspontia
** ms. quadem ut apparet
*** sic J.F.I. Tafel; ms. quae
264. 4331. Ex quibus nunc constat, quomodo etiam haec se referant, ad ea in [Ex. XXXV:] vers. 21.
265. [Vide etiam III 4337-38, ubi explicatur Ex. XXXV: 24.]
4339. Quod enim malum est in homine, cum repraesentatur, chorus angelorum id tollit, et vertit in bonum, et sic in sanctum, quod fit per varias repraesentationes, quas difficile hic est describere, nam myriades repraesentationum dantur, quarum beneficio ea quae mala sunt, vertuntur in bonum, hoc est tollitur prophanum, et fit sanctum; has repraesentationes aliquo-
[Bonum; Malum; Profanum; Repraesentatio; Sanctum]
266. 4340. ties expertus sum, ac hodie tum etiam heri, mihi repraesentationes istae visae sunt, quas miratus; et simul inde, quid “sublatio,” et quid “Therumah Jehovae” demonstratum.
267. 4341. Talis sublatio esse debuit in populo hoc, ut Deus Messias, seu angelus in medio immunditiarum eorum habitare potuisset [Lev. XVI: 16].
4342. Inde nunc “Therumah,” ab iis “Thrumah” appellata est, quae significat collectam, vide [Ex.] Cap. XXV: vers. 2, verum Thrumah seu collecta applicatur ad filios veri Israelis, qui nempe concurrunt cum choro angelico; quorum nempe interiora concurrunt cum choro, in ordine.
4343. Mali etiam spiritus, qui regunt homines malos, ne turbent istas repraesentationes,
268. 4344. variis modis coercentur, et in vincula conjiciuntur, a quibus vinculis nequicquam exire queunt, usque dum copia datur; quomodo autem mali spiritus in vincula conjiciuntur, aut coercentur, hoc prolixum est dicere: angelis enim Dei Messiae data est potestas eos vinciendi et coercendi, secundum ea, quae patrant.
269. 4345. Ultimum sublationis est, ut malus spiritus e medio tollatur, ut non amplius veniat, et excitet malum.
[Videatur in III 4346-49 conclusio explicationis ut supra.]
[Vide etiam III 4414-16, ubi explicatur Ex. XXXVI: 3.] 4417. Quod non liberum est, id nusquam placet, nam demit omne quod delitiosum est; sicut constare satis potest, ab amore inter conjuges; quicquid utrobique ab amore mutuo non venit, id non delectabile ac suave est; nam si vel minimum ab una aut altera parte cogit, aut sicut coactum
Obs. apparet, dulcedo tantum diminuitur; quare amor mutuus
Obs. inter conjuges facit, quod liberum audit, nam ex amore agere est ex libertate; inde concludi potest ad conjugium coeleste, quod est Regnum Dei Messiae, quod absque amore supra omnia in Deum Messiam, nusquam dari queat felicitas aeterna; cogere aliquem, nusquam conjungi potest cum felicitate, quia non est ex amore in Deum Messiam, super omnia.
270. 4418. Hoc mihi tam dare in somnio, hac nocte inter 27 et 28 Jul. 1746, st. v. demonstratum est, ut nihil clarius: qui aderant spiritus et angeli, dum expergefactus cum iis a de somnio loquebar, idem confirmabant. Sed somnium narrare, cum suis circumstantiis, prolixum est, quae nec expendi ita queunt ab homine, sicut ab angelis Dei Messiae.
a potius quibus intellexerim
271. 4419. Mirabile est, quum sermo cum spiritibus habetur, tunc* circumstantiae plenae insinuantur, sic ut plenior sit loquela, quae non nisi quam permultis in sermone cum homine,
Obs. aut scripto, dici possunt;
Obs. nam cogitationes cum suis minutiis excipiuntur, et confestim ac simul intelliguntur.
[Videatur in III 4420-42 conclusio explicationis ut supra.]
4443.** [Ex. XXXVI:] vers. 4. “Sapientes” dicuntur, qui Spiritu Dei Messiae impleti sunt, de quibus supra, vers. [1] nempe Bezaleel, Oholiabus, et caeteri, vide Cap. sup. et hoc Cap. vers. 2.
4444. Per eos intelliguntur omnes ministri, ac omnes pii, qui Regnum Dei Messiae, ac ultimum diem exspectant, ac gemunt, ut de creaturis legitur [Rom. VIII: 19-23], nam ultimum diem affore credunt, sic finem omnis operis.
* J.F.J. Tafel et forte ms. tum
** ob nexum hanc paragraphum inserimus
272. 4445. In coelo etiam omnes angeli Dei Messiae
Obs. ardenter exspectant diem ultimum, nam nihil aliud
Obs. cogitant: quod multis confirmare possum: id nunc est quoque, quod per gemitum omnium creaturarum intelligitur.
[Judicium]
[Videantur III 4446-48, ubi concluditur explicatio Ex. XXX VI: 4.]
[Vide etiam III 4451-54 usque adhuc, ubi de Josch. I agitur.]
4454. …per observantiam Legis in externis potuerunt haereditare terram solam, ut factum, nequaquam coelum. Quod Legem in externis solum observarent.
273. 4455. Quod autem nunc haereditare velint coelum, imo occupare, ab iis qui mecum loquuti sunt, satis didici; nam nunc volunt, quod haereditas significet coelum, non terram.
[Haereditarium, Haereditas; Judaei; Terra]
[Videantur praeterea III 4456-64, ubi in genere de Josch. agitur.]
[Vide etiam III 4506-09, ubi de Josch. VIII agitur.]
4510. Quod “insidiae ponerentur” [v. 2, 9, 12], nec “sicut juxta Jerichuntem,” quod rueret, in causa est, quia puniendi erunt hostes eodem modo, quo ii volunt insidiari, nam jus talionis est, quod Divinum; ita ii in ultimo judicio qui subdole insidiari voluerunt Israeli, ii suis armis cadent: quorum* non opus fuisset,** nisi repraesentarentur nunc quae evenient; nam quis non novit, quod insidiis non opus habeat, coelum, nisi ea est Lex, quod sicut quis est, ita /punietur? Quod*** domus, quae se justificare vult propriis
viribus, quails est domus una et principalis populi Judaici, talis sit, ut insidiari velit, et continuo tentet justitiam ponere in meritis, ac in iis quod dicat se obedivisse****, multis
* in ms. quod in quorum emendaturn esse videtur; J.F.I. Tafel quod
** Domus Dei quae ut mox supra [III 4506-09]
*** ms. punietur; quod
**** ms. obedivissis
274. 4511. potest dici, sed nondum est tempus, nam primum erit domus Jerichuntis, postea domus Bethelis. Confer Genes. Cap. XV: 16, 17, 18, cum iis quae in hoc Capite dicuntur, tum de Emorreis, Josch. Cap. VII: 7, et quae supra de Abrahamo [236-41]; tum quae mihi repraesentata sunt de eo, multa dira [cf. 115-16], tum quod repraesentaverit se mactaturum filium, etc., ut justitia fieret: sed haec suo tempore, nam prudenter agendum.
[Abrahamus]
275. 4512. Quam horrendae fuerint insimulationes ac insidiae domus istius primariae contra Deum Messiam, quae repraesentatae mihi sunt in coelo; tum etiam quae mihi ab iis contigerunt, nusquam possum exprimere, nam omnem fidem humanam superarent. Tales fuisse tentationes a longo ante tempore, non dubito, nunc primum detectae4, nam se continue per propriam justitiam, diversissimis modis justificare volunt; sed quia tam horrendaes sunt, potius earum oblivisci vellem, quam publico sistere.
[Abrahamus; Jacobus]
* nisi legeris delectae
** ms. Horendae
276. 4513. Cum talis est haec domus, /quam dicere nondum velim a, ut incredibili astutia adjuta* se per diversas artes justitiam facere velit, et sic Deum Messiam quasi aemulari, ac** sic Regnum Coeli affectare, non mirum est, quod hic Aja prope Bethel insidiis capta est, quum repraesentetur is, qui quia dolosus simili dolo eludendus est, nempe ex solo jure talionis, et nusquam ex alia causa: nam tam facile deturbatur, ac minimum in terra, etc. etc.
[Abrahamus; Jacobus]
4514.** Quod populus hic dicatur domus Dei Messiae, vide Cap. seq. IX: vers. 23.
[Vide etiam III 4519-30, ubi de Josch. X agitur.]
4531. Per Regem Hierosolymae quis intelligatur, constare aliquatenus potest ex praedictis, nempe quem colunt pro Deo; nempe qui
* ms. adjutus
** nisi ut deletum legeris
*** hanc paragraphum ob nexum inserimus
a cf. III 4508
277. 4532. Justitia fieri vult, et sic ambit regnum Dei Messiae; de quo supra, quid de Abrahamo, art. [III] /4511, 4512, 4513* etc.: /primarius�a
[Vide etiam III 4533-34, ubi in genere de Josch. XI agitur.] 4535. Quod ii in unum se colligent, et ad pugnam cum iis qui sunt Dei Messiae, ex iis constare potest, quae in vita contingunt, nempe quod mali semper aggrediantur, sed a filiis Israelis vincantur, ex eo quod** malum vertitur in bonum, ab eo, quod toties a Deo
* ms. 4531: 4532. 4533
** sic J.F.I. Tafel; ms. quo
a cf. III 4512 (275), ubi de insidiis domus istae primariae; etiam III 4510
278. 4536. Messia, datum est experiri; imo a permultis aliis quae ista confirmant: sed damnatio fit alio modo*, nempe per convictionem, unde continua cruciatio eorum conscientia**; quod in communi mihi quoque repraesentatum est. Praeterea ineffabilis erit cruciatus conscientiae, quum perpetue videbunt gloriam Dei Messiae, felicitatem filiorum Israelis, convictionem continuam, et inde excitationem omnium, quae in vita eorum acta sunt: qualis dolor penitissimus erit, non describi potest.
4570. Per “Enakim,” et “tres filios Enakim” [Josch. XV: 14], intelliguntur validissimi hostes, quos Ipse Deus Messias expellet; quinam hi tres hostes sunt, qui tales fuerunt,
* ms. medo
** sic ms.; Tafel conscientiae substituit
279. 4571. nondum dicere ausim, sed series rerum eos deteget; sunt quidem noti, sed adorantur.
280. [Vide III 4627-31, ubi in genere de Josch. XXIV agitur.]
4632. Quales autem sunt dii eorum [v. 23], etiam ex Divina Dei Messiae misericordia, monstratum est: magniloqui; ii cumprimis qui justitia fieri volunt, et sic affectare id, quod est in Deo Messia: sed haec sunt adhuc non detegenda; forte.
[Dii; Justitia; Regnum]
[Videatur etiam III 4633, ubi concluditur explicatio ut supra.]
4641. [Jud. vers. 8. Hierosolyma, civitas Dei, etc., est etiam Regnum Dei Messiae intimum in sensu superiori, hanc quia affectarunt /impii, et* regnum ibi suum voluerunt iponere, ut** nunc hoc expiaretur, ideo Hierosolyma “combusta est igne,” et vizi “percussi ore gladii,” sed quo ore gladii, constare
* ms. impii; et
** ms. ponere; ut
281. 4642. potest ex iis, quae supra; os gladii est veritas, quae penetrat ad intima, et cruciat [cf III 286, 254].
4648. [Jud. I:] vers. 19. “Expulit montem,” hoc est, superbos, qui montem scandebant.
“Habitatores* vallis” sunt humiles, “currus ferri,” est naturale dominans in illis, ferrum est infimum naturale; ex iis qui remanserunt, constare potest veritas. Veritas naturalis est “ferrum” seu “currus ferri.”
* ms. Per habitatores
282. 4649. Forte haec repraesentata fuere per eos, qui apud me fuerunt, qui quidem ex eodem populo fuere, sed non tales, etc. etc.
4680. [Jud. II:] vers. 1 ad 3: quod non expellerent hostes, hoc dictum est ab angelo Jehovae, quia in mandatis habebant, quod omnes darent devotioni:
4681. sed permissum erat ob plures causas, non autern mandatum; ideo quia permissum, et aliter mandaturn, increpantur ab angelo Jehovae; nam [hostes] non expelli potuerunt ex causis, quod tunc non potuissent amplius tentari, ut Israel verus; absque malo, nihil infert malum, ut vertatur in bonum: quia homo a radice malus est, quod malum continue ascendit, absque praesentia excitatoris, hoc malum homini imputatur; nec possunt angeli Dei Messiae esse apud hominem absque pugna, nam pugna ista hominem reformat, excitatur malum, et aperitur sic vulnus, ita meliorescit ac reformatur: haec sunt, quae hic repraesentantur, causa dicetur ad finem Cap. vers. 22, 23, et Cap. III: vers. 1 et 2, vide not. [III 4702], malum alioquin quasi stagnat in homine, unde /putredo, exspirare debet a, cohaeret etiam cum bono, et absque tali excitatione non separatur.
a intellexerim putredo expirare debet
283. 4682. Haec sunt, quae per Divinam Dei Messiae misericordiam, nunc intra /16 menses b, discere datum est: alioquin forent mihi arcana, nec iis facile credere potuissem.
4683. Sed populus hic, quia voluit haereditare etiam coelum, ducti a diabolo, sic invadere [voluit] regnum Dei Messiae, nec potuerunt emendari, in promisso etiam hoc fore autumante, quod scire datum est ex iis qui
b cf. A. Acton, The Word Explained, Vol. VI, p. 79, annotationem 9
284. 4684. resurrexerunt*, talis est superbia eorum, ut Regnum Dei Messiae, ad minimam vinculi remissionem, invadere velint, tentamina eorum sunt horrenda, sed omnia in irritum cadunt, cum iis usque spiritus Dei Messiae continuo pugnant: iis omne malum in bonum vertitur, at vero illis omne bonum in malum, et sic porro: semper enim vincuntur, sed usque instant.
[Dii; Justitia; Regnum]
[Videantur etiam III 4685-86, ubi concluditur explicatio Jud. II: 1-3.]
4700. Quoties traduntur in manus hostium, et privantur terris, etc. [Jud. II], repraesentant statum damnationis; nam referunt diaboli turbam, quae continue aggreditur, et infestat, et continue repelluntur; sed usque inde nihil capiunt, quod judicium venturum est, et expellendi sint e coelo; utcunque informantur, usque in sua idololatria permanent; hic mi-
* ms. resurrexeunt
285. 4701. rifica potuissem narrare, sed non datur venia: modo quod attinet indolem eorum, quam secum traxerunt e vita; similis ea manet, voluntque coli sicut dii; non scio quod adorent alios deos, sed quod seipsos unusquisque: etc. etc.
[Dii; Justitia; Regnum]*
[Vide etiam III 4726-27, ubi explicatur Jud. V: 9.]
4728. “Qui promtos se exhibuerunt in populo, ex spontaneo nisu,” ut supra vers. 2: qui sic pugnabant. Quod spiritus Dei Messiae prompte se sistant ad pugnandum cum malis post
* sub his verbis in indice ad III Vol. n…. 4700 refertur, loco … 4701
286. 4729. mortem, et cum turba diaboli, [mihi] per diutinam et multorum mensium experientiam, ex Divina Dei Messiae misericordia, notum factum est.
[Videatur III 4730, ubi concluditur explicatio ut supra.]
4736. [Jud. V:] vers. 11: “cogentium greges inter haustra,” sunt qui mittunt greges in pascua, et ad aquas, et tutantur eos, ne invadantur a lupis; sic sunt antistites et duces; translatio altera a habet “sagittarios,” loco “cogentium greges inter haustra”; una vox adhibetur, quae plures significationes habet, quae simul involvuntur; talis est loquela coelestis, ut voces electissimae ad-
a nempe Castellionis: “disserite de sagittariorum inter aquaria strepitu”
287. 4737. hibeantur in usum: nam nihil solertius dari potest loquela angelorum Dei Messiae, narn depromunt voces significativissimas*, et ubi dantur voces, quae plura similia et concordantia involvunt, ea depromuntur, quod etiam mihi notum factum est, quum voces examinarentur, quae in se continerent: etc. etc.
[Loqui, Loquela; Vox]
[Videatur in III 4738-40 conclusio explicationis Jud. V: 11]
[Vide III 4782-83, ubi explicatur Jud. V: 18]
4784. Praeterea observandum, quod haec ita intricata sunt, ut nequicquam inde sensus evolvi queat, nisi id fiat per Divinam Dei Messiae misericordiam: est enim loquela coelestis, sed haec ita cadit in voces, nam in coelo omnia
Obs. nomina personarum et locorum, res spirituales et sic coelestes significant; in coelo non dantur tales voces, nam
Obs. sunt universalia, quae terminantur in talia, quae finiunt ordinem; sed usque nisi ex serie nusquam intelligitur.
* ms. significatissimas
288. 4785. Hac nocte mihi loquutum est, more coelesti, nempe per loquelam universalia com-
Obs. prehendentem, quam intelligere videbar, tunc cum
Obs. cubarem, sed mox cum sensus plene expergefacti sunt, nihil potui scire, quid fuit loquutum nam universalia fuere, et loquela tunc universalis qualis est spirituum Dei Messiae. Vide in front hujus libri, /de loquela coelestium, die 3 Aug. 1746 st.v.*
[Somnium, Somnus]
* sub hoc titulo supra autographi Tomi III paginam AI, apparel paragraphus sequens:
Observandum est, quod nullum nomen sive personae, sive loci, in Verbo Divino, scriptum, est, quod non involvit talia, quae ad fidem, seu ad Deum Messiam, ac Ipsius Regnum spectant; nomina enim terrestria, in coelo prorsus aliter intelliguntur, quam homo sibi persuadere potest: significant enim res, quas explicare nemo potest, nisi Deo Messia docente, ex Verbo Ipsius: etc. etc.
289. 4786. Spiritus autem mali ne hilum intelligunt in
Obs. hac loquela, nam manent in ultimis, sunt mentes
Obs. naturales; mentes spirituales solum norunt.
[Videatur etiam III 4787, ubi concluditur explicatio Jud. V: 18.]
4795. [Jud. V:] vers. 21. “Torrens Chisionis,” vide Cap. praec. IV: vers. 13.
4796. Hic explicatur, quid torrens Chisionis, nempe “torrens praeventionum”; aliia “torrens occursuum”; praeventio est, quod aliter sentiant de Regno Dei Messiae, quam debent; hoc vocatur “torrens Chisionis,” qui subvertit eos: nam aliter cogitant, nec volunt erudiri,
a nempe Tremellius
290. 4797. sicut notissimum mihi factum est, ex iis, qui mecum loquuti sunt, de veritate nequicquam persuadentur; labuntur semper in suum errorem, tametsi saepe persuasi.
[Spiritus; Veritas]
[Videatur in III 4798-99 conclusio explicationis Jud. V: 21.]
[Vide III 4800, ubi explicatur Jud. V: 22.]
4801. “Complosi sunt plausus robustorum ejus”: plaudunt enim, et laetantur, et quidem robusti, quos Debora nescivit; sed angelus Dei Messiae loquebatur; si scivisset quinam
291. 4802. essent robusti, forte non ea verba dixisset. Sed intellexit illa robustos inter Canaanaeos.
[Vide etiam III 4803-05, ubi explicatur Jud. V: 23.]
4806. “Quia non venerunt in auxilium Jehovae, in auxilium Jehovae in fortibus”: haec etiam arcana sunt
292. 4807. quae nondum detegi queunt, nam sunt quidam, qui confiteri quasi volunt a partibus Dei Messiae, sed usque silentio et tacite annuunt, nam nefanda eorum spectant, /praeter quod a subveniant, cum tamen subvenire queant; ex quibus manifestatur eorum indoles: etc. etc.
[Consensus; Spiritus]
[Vide etiam III 4811, ubi explicatur Jud. V: 25.]
4812. “In simpulo magnificorum attulit butyrum”; nempe lac pingue; simpulum erat vas, quo* utebantur in sacrificiis; quare intelligitur omne id, quod sacrificiis inest, quod ei dabatur; sed dabat se dormitum, nihil icurans, pacem** putans, sicut omnes, qui
* sic Tafel; ms. quod
** ms. curans; pacem
a hic ut passim in sequentibus fert haec vox apud auctorem significationem absque quod
293. 4813. sibi fidunt, seque justificare propria vi volunt.
[Vide etiam III 4814, ubi explicatur Jud. V: 26.]
4815. Vocatur etiam “malleus laborantium,” nempe “paxillus,”
4816. quare nunc sequitur, quod percusserit caput ejus:
294. 4817. haec quoque mihi repraesentata sunt, nempe quomodo veritas penetrat, sicut paxillus tempora.
[Vide III 5013-14, ubi explicatur I Sam. XXVI: 19 in specie.]
5015. Quid praeterea involvit quod David in medio populi abstulerit hastam Sauli [I Sam. XXVI: 12],
Obs. tum quid reliqua,
Obs. nondum ita scire datur; nam omnia sunt repraesentationes, quomodo vincendus hostis, seu hostes communes;
Obs. similes pugnae existunt in specie et in parte, ex quibus deduci potest ad communem*,
Obs. et communissimarn, quae erit ultimo die,
Obs. nam omne commune habet similia particularia,
Obs. ex particularibus inter se collatis cognoscitur quale futurum commune,
Obs. hoc nusquam fallit; plurimae pugnae
* ms. commune
295. Obs. 5016. in specie apud me repraesentatae sunt, ex quibus communis concludi potuisset, sed hoc
Obs. prolixi operis fuit:
Obs. sed hoc modo [dicetur], quod innumeri hostes sunt, nempe quot spiritus mali, proinde quot homines a spiritibus ducti, qui tamen
Obs. in sua genera universalia magis minusque, sic in
Obs. suas species, et specierum species, sicque in
Obs. differentias particulares, distinguendi* forent: quorum omnes suo modo, secundum regulam communem, hoc est, ex jure talionis vincuntur.
[Videatur etiam III 5017, ubi ulterius de pugnis spiritualibus agitur et concluditur explicatio I Sam. XXVI.]
5019. Hic [I Sam. XXVIII] mirabilia occurrunt, quod nempe mulier pythonis seu Apollinis excitavit Samuelem; 5020. verum observandum est, quod Samuel nusquam exsuscitatus est a mortuis per /pythonem, sed** quod hoc solum fallacia fuit, alius erat
* ms. distinguendae
** ms. pythonem; sed
296. 5021. excitatus, qui repraesentavit Samuelem; nam dum id permittitur spiritibus malis, seu duci eorum, tunc ii tam dextre queunt repraesentare personam, quamcunque velint, modo persona ista homini visa notaque est, imo tami*a solerter, ut ne vocis jotha, aut quicquid ei naturale fuit, desit: quod bis aut ter quoque expertum me fecerunt** quidam spiritus, qui quosdam mihi in vita eorum notos, coram me stiterunt, cum quibus diu locutus sum, qui tales erant, quales in sua vita, sed usque toties dubitavi an iidem forent, quod etiam dixi spiritibus; ita induere queunt quamcunque personam iis licet, modo notus is homini fuit, (sed videatur quomodo hoc exponatur, prudenter dicendum; nam nescio annon fuerint spiritus boni, quibus hoc datum erat, agere; tum ne inde dubitent homines de visionibus istis, de quibus supra).
[Homo; Persona]
5022. Quod non fuerit Samuel, satis clarum est, quia mulier pythonis id faciebat; tum quia legitur vers. 13, quod dii ascenderent, et vers. 14, quod interrogavit, num is esset Samuel;
* nisi cum Tafel legeris tam imperfecte scriptum
** ms. facerunt
a = tame (cf auctoris usum jugi pro juge)
297. 5023. haec mihi tam manifesta sunt, quod non fuit Samuel, sed a quodam malo spiritu [is] repraesentatus, ut nihil manifestius.
5024. Etiam spiritibus malis datur dicere ea quae Ventura sunt [cf. v. 19], sed hoc a Deo /Messia, per* spiritus /bonos, quibus** datum est in simili casu prorsus ad nutum regere loquelas spirituum malorum, quod etiam mihi scire
* ms. Messia; per
** ms. bonos; quibus
298. 5025. datum est, toties, ut vices enumerare nequeam, nempe quod mali spiritus prorsus loquantur, sicut ii praedicunt; quod quidem malt nesciunt tunc, sed apud me, manifeste hoc indicabatur vario modo, quare indignati valde sunt: nam hoc erat contra morem.
[Repraesentatio; Spiritus; Veritas]
[Vide etiam III 5026-31, ubi ulterius de I Sam. XXVIII agitur.]
[Videantur III 5181-88, ubi agitur in genere de Templo Salomonis, de I Reg. VI: 1 in specie.]
5189. Quod proximi angeli capiant modo ea quae oculis apparent magnifica,
299. 5190. rite ordinata, concinna, harmonica, hoc mihi notissimum est, nam toties admirati sum. pulchritudines rerum visui objectarum, cum affectione,
[Repraesentatio; Spiritualia; Spiritus]
300. 5191. quodque* ea transferantur in spiritualia, ac coelestia similiter a, nam per Divinam Dei Messiae misericordiam, etiam mihi datum est per experientiam discere, quod omnia quae visui exteriori et sic interiori objecta fuere, transtulerint** expedite in spiritualia et coelestia, sic ut sensus prorsus alius factus est: et velut a paradiso terrestri, [paradisus] /coelestis, [sic] ab*** ordinibus naturae in mundo et in corpore, inter ejus membra ac organa, ordo coelestis [fuit], qui solum intellectus, cum, mihi tunc, et angelis proximis modo objecta [sint] naturaliter.
[Externa; Repraesentatio; Spiritualia; Spiritus]
* ms. Quodque
** ms. transstulerint
*** ms. coelestis; ab
a intellexerim similiter [mihi notissimum est]
301. 5192. Imo etiam in quibusdam ab intimiori choro insinuata est eorum lux, quandoque, [sic] ut /in iis*, quae legerentur in Verbo Dei Messiae, nihil praeter spiritualia, et coelestia viderim, ita pereunte sensu literali.
[Interiora; Verbum**]
* sic J.F.I. Tafel; ms. ea
** in indice erronee ad II Vol. n. 5192 refertur
302. 5193. Inde nunc constare potest, cur templum, sicut prius tentorium conventus.
[Videatur etiam III 5194, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide etiam III 5202-03, ubi explicatur I Reg. VI: 4.]
5204. “Fenestrae in domo” significant idem quod oculi in homine; nempe visus interior, intimior ac intimus, ii sunt fenestrae hominis; “prospectus” hic est visus, “contracti” dicunturb, quia erant in exteriore parte domus, quae sic “aperiri* et claudi” potueruntc, secundum repraesentationis ideam; haec
* ms. apeririri
b secundum Schmidium: “Fecitque domui fenestras prospectuum datas contracrum.
c secundum Canellionem: “Templum fenestris quae apertiles et clusiles essent, ustrabat.”
303. 5205. ab alio mihi quasi dictata scripsi, nescio tamen an ita sit, praeter quod “fenestrae domus” significent idem quod in homine oculi, seu visus. [Fenestra; Oculus]
5224. [I Reg. VI:] vers. 11. Quod ad Salomonem ejus vita describitur infra, et quomodo erraverit* a via veritatis, propterea quod tot uxores habuerit, sic quot uxores, tot deos, sicut infra constabit [I Reg. XI: 1-8]: praeterea ab angelis
* ms. erravert
304. 5225. qui fuerunt circumcirca me, repraesentatus est Salomo qualis hodie est inter* eos, qui vivum post mortem, nempe quod non spiritualia, et** minus coelestia noverit, sed stupidus, adeo tit nesciat ne hilum quid domus haec significat, praeter quod ita aedificata sit ad pompam: ita nuns inter stupidos, qui tamen prius numeratus erat inter sapientes***: repraesentatum quoque, quod sapientia ejus fuerit naturalis, seu in naturalibus, et civilibus quoad societatis vitam, non autem in coelestibus, quae causa est quod comparetur sapientiae magorum in Aegypto, et aliorum****, qui modo naturaliter docti erant, nam scientia ista quoque passim vocatur sapientia, supra C. /IV: 29, 30, 31*****. [Salomo; Sapientia]
* ms. inter inter
** nisi ut deletum legeris
*** ms. sapietes
**** ms. aliis
***** h.e. V: 9, 10, 11 conformiter Schmidii versificationi; ms. IX, X, XI
305. 5226. Quod autem aenigmata ejus attinet, quae locutus est, et quae explicare potuit [I Reg. X: 1-3], hoc mihi prius repraesentatum est, cum quo tunc loquutus aliquoties sum; nihil aliud loqui voluit, quam per aenigmata, sed talia, ut dimidium loquelae ediceret, et voluit ut diceretur, et reliquum assequeretur conjecturis, sic ut fractus esset sermo praeter alia, quae quoque erant aenigmatica; didici, quod id quod deficeret, hoc potuit augurari, nam a spiritu, quo erat donatus, instruebatur subito, quid esset, quo suppleret, sed interlocutiones nostrae, tametsi iteratae, cessarunt brevi, nam superbus erat*, et nihil non contemsit, tanquam solus sapiens; cum tamen nihil minus; nempe in spiritualibus et coelestibus: nihil nisi quod obvium erat sensibus externis amabat et affectabat, quare etiam tantum laudabat vitam delicatam corporis, quam praeferebat, sicut constare potest, a sapientia ejus: quae num aliquam sapientiam contineat, nondum persuaderi possum.
[Salomo; Sapientia]
* imperfectum in ms.
306. 5227. Est unus inter vitas seu mentes naturales, qui non sciunt nisi ea, quae veniunt ex indole, quae per affectiones naturales inducta est; mentes istae, sicut is, putant se homines esse, quoad formam externam, aliter non sciunt, tametsi sunt spiritus, sed cum interrogantur de sensibus, num oculi, num aures, num nares, num os iis sint, quia credunt se facie gaudere humana, respondent, quod habeant, sed dum iis dicitur, quod visus iis externus nullus sit, nec odoratus, nec gustus, sic forent organa ista iis nullius usus, hoc non capiunt; dum iterum interrogantur, num sciant quid iis in essentiis spiritualibus correspondeant*, num formis gaudere possunt aptatis ad recipienda ea quae istis correspondent, mentes istae naturales, inter quas is unus erat, ad ea nihil possunt respondere, ignorant, quid correspondentia spiritualium cum naturalibus.
[Correspondentia; Homo; Natura, Naturale; Repraesentatio; Spiritualia; Spiritus]
* sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite “Idiosyncrasies”
307. 5228. Aliter mentes spirituales, qui sunt spiritus Dei Messiae, ii percipiunt bene correspondentiam istam, imo intimiores in naturalibus vident ac percipiunt spiritualia; etc. etc.
308. [Videantur III 5360-64, ubi explicatur II Reg. XIX: 28.]
5365. Spiritus mali, coercentur, nempe eorum concupiscentiae, et ratiocinatio, adeo ut ne possint hilum loqui, utcunque volunt; etc. etc.; similiter homo, dum tenetur in vinculis, quae sunt spiritualia, et varia.
[Videatur in III 5366 conclusio explicationis ut supra.]
[Vide III 5378-79, ubi explicatur II Reg. XIX: 31, usque ad signum O O.]
309. 5393. O O Homo exterior seu externus est vita corporis, homo interior est vita animi*; homo intimior est vita ejus voluntatis, ex intellectu, seu vita intellectus ex voluntate; homo intimus, est vita ejus animae; omnes hae vitae succedunt, ultima seu externa primum moritur, postmodum interior, manente sic intimiore, sic intima, tunc “vertitur radix,” et “fert fructum” [II Reg. XIX: 30]; per haec nunc intelliguntur “reliquiae,” quae “exibunt ex Hierosolyma,” seu “residui**” [v. 31], qui nempe tales sunt, quails*** intimior homo, cujus voluntas ita reformata est, ut nihil amet ac studeat aliud, quam quod ad Deum Messiam, ac Ipsius Regnum, pertinet****: tales erunt “reliquiae ex Hierosolyma.”
[Externa; Fructus; Interiora; Manus; Radix; Regeneratio; Reliquiae; Scribere]
* ms. anima
** ms. residii
*** ms. quales
**** ms. pertinent
310. 5394. Haec quae supra scripta sunt, mihi inspirata sunt ab angelo, qui mecum, quod ex luce et ex aliis indiciis potui percipere; nam verba sponte in chartam veniebant, sed absque dictatione.
[Externa; Fructus; Interiora; Manus; Radix; Regeneratio; Reliquiae; Scribere]
II Regum Cap. XXIII
311. 5395. Quales vixerunt Judaei sub regibus, ibi legitur. Joschias* vero solus erat Rex, quem Deus Messias amat, quae causa est quod nunc quum
[Joschias rex; Lachryma]
* ms. Hoschea
312. Obs. 5396. hoc caput legi, lachrymae manabant mihi
Obs. ex oculis, ex causa, sicut audio, quod Rex Joshias hic adest, et vult ut haec in ejus memoriam, scribantur: die 13 Aug. 1746 st. v. Haec observentur bene.
[Joschias rex; Lachryma]
II Chron. Cap. XVIII
5404.* Ubi de prophetis agitur, et de eorum modis prophetandi, sicut qui cornua habebat [v. 10], etc.; qui tamen propheta erat falsus;
5405. Micha vero, quod viderit Deum super throno loquentem cum spiritibus, et dicentem quae Micha [retulit, v. 18-21]; haec ita repraesentata sunt Michae, sed haec nequaquam ita facts apud Jehovam Deum, sed sunt ultimae repraesentationes in choro angelorum, qui erant apud Micham, ita repraesentantur decreta, et ea quae coelestia sunt in exterioribus; quod comparari potest corporis gestibus, qui veniunt ab intellectu, in quo res se prorsus aliter habeat, sicut a in corpore; similes reprae-
* hanc paragraphum ob nexum rerum inserimus
a = ac
313. 5406. sentationes exhibentur quamplurimae, sed ex iis sensus intimior capiendus est, et sic intimus, tunc non fit in iis talis repraesentatio: similiter nunc voces, quae sunt similes, et quasi ultimae repraesentationes spiritualium et coelestium, quae ideo tam varie cohaerere apparent; cum sensus intimior ac intimus decentissime cohaeret.
[Vide etiam III 5410-18, ubi sub capite Lev. Cap. I, agitur de Ex. XL, “De columna nubis et ignis.”]
5419. (Audio adhuc quod dicant, se in umbris fuisse [cf. imprimis III 5414]); sed qui tales fuerunt, etiam tales post mortem sunt, sicut ii qui nunc aliquid
314. 5420. loquuntur; ii tametsi nunc omnia iis explicata et evoluta sunt, adeo ut quicquid dictum de sacrificiis et ritibus, nunc noverint, anne in simili umbra sunt, quare non /sapiunt? simile* accidisset etiam iis, [si instructi fuissent in vita,]** nam tales erant: sic utique prophanavissent corde suo sancta, commiscuissent prophana sanctis, et incurrissent sic in mortem omnium durissimam spiritualem, respondebant ad haec: quod nihil intelligere volunt, nempe de his, quae dicta sunt.
[Ecclesia; Judaei; Profanum; Repraesentatio] [Videantur III 5421-25, ubi concluditur explicatio Lev. I.]
Levit. Cap. V
5444.*** Hic nunc de aliis peccatis agitur, quae etiam non per errorem.
5445. Hic observandum, quod sacrificare ei non licuit, antequam convictus esset, aut is confessus peccatum: nam dum convictus agnoscit peccatum, et ejus pudet, dum confitetur, potest sanari; nam absque confessione tacita vel manifesta non remittitur, quod inde trahit suum principium, quia homini nihil est nisi malum, a radice enim nihil nisi malum pullulat: radix ea connascitur, et postmodum excrescit, nam a malo formatur primum mens et voluntas humana; inde radix et excrescentia, quae radices novas format: haec nisi confitetur homo, et sic credat, quod nihil bonum apud eum, nusquam remitti potest peccatum, sic non reformari homo: haec toties mihi ostensa sunt
* ms. sapiunt; simile
** suppletum ex indice
*** hanc paragraphum ob nexum inserimus
315. 5446.* per spiritus, qui circum me, nempe quod nihil nisi malum in homine, in cogitatione ejus etc. ut ab experientia viva id loqui queam: quare si Deus Messias hominem desereret** uno momento, malum istud radicale illico erumperet in actum, etc. etc. [Dominus; Haereditarium, Haereditas; Malum]
* haec prima est duarum paragraphorum ita numeratarum
** ms. desereet
316. [Vide III 5480, ubi explicatur Lev. VI: 28.]
5481. Mirabile est, quod corporea jugia forinsecus seu deorsum tendant, spiritualia vero eleventur sursum, et tunc separantur corporea a spiritualibus, quae tendunt ad coelestia, haec elevantur, et illa seu corporea ita hebescunt, sicut nihil forent: dum autem corporeum agit, et tendit, ut dictum,
Obs. extrorsus vel deorsum, tunc cessat spirituale agere; hoc possem multa experientia confirmare, quomodo haec se habuerint in me, quando nempe
Obs. loquutus sum cum coelestibus, quo altiores res, et quasi magis spirituales, eo tunc magis sensuum externorum, cumprimis visus acies, hebetata est, et /periit, tametsi* id non observarem, nisi per reflexionem; vicissim etiam; sed experientia, dignante Deo Messia, alibi adducetur; inde sequitur inductio, quod corporea necessario moritura sunt, ut spiritualia a naturalibus ad coelestia eleventur, tam in omni particulari, quoad corporis amores, quam in communi; nam absque morte nemo potest ascendere in coelum.
[Externa; Interiora]
[Videantur III 5482-83, ubi concluditur explicatio Lev. VI: 28.]
[Videantur III 5529-39, ubi in genere de Lev. XI agitur.] 5540. Verum in singulis latent arcana, quae respiciunt spiritualia et coelestia, quae hic explicare, prolixum foret; quod sint animalia, ac ayes lucis, et sint
* ms. periit; tametsi
a = juge
317. 5541. ayes umbrae, notum est; quae quod ita sint, ex pluribus didici, sed de his satius in prophetis, ubi talia frequenter occurrunt, cumprimis in visionibus, quae sunt repraesentationes coelestes et spirituales, ita terminatae.
[Vide edam III 5548-56, ubi in genere de Lev. XIII agitur.]
5557. Repraesentatio seu Ecclesia repraesentativa hoc secum habet, nam permissum erat angelis hominem prorsus prophanum, seu qui sancta vellet confundere prophanis, multare lepra, et sic ejicere eum extra castra:
318. 5558. quomodo angeli queant unumquemvis morbum et dolorem, in quacunque parte homini infligere, ex tot documentis expertus narrare potuissem, ut nemo de ea re dubium movere queat, verum, quia ea ex miraculis sapiunt, velim supersedere.
[Dolor; Morbus]
[Videantur etiam III 5559-60, ubi concluditur explication Lev. XIII.]
[Vide III 5616-17, ubi explicatur Lev. XIII: 47.]
5618. Hoc itaque factum est, ut a nempe lepra penetraret eo modo in vestes, et in murum [Lev. XIV: 37], ut sic indicaretur, quod populus caveret sibi prophanare sancta, segue proprio nisu*, a naturali homine velle facere spiritualem, seu ab externo internum,
5619. et** sic proprio ausu affectare coelum, seu dominatum in coelo, ipsumque sacerdotium coeleste; nam tales erant, ut id quoque venditarent; quod satis conspicitur
* ms. nisi
** ms. Et
a h.e. quod
319. 5620. ab fis, qui vivunt post mortem, cum quibus multo tempore fui, et cum fis loquutus, qui nihil aliud affectant, quam dominatum in coelo, cui dixi quod non alium tunc antesignanum habere possint, quam diabolum, qui similiter affectat coelum: nam ab idololatria, a nulla fide in Deum Messiam, ab Ipsius negatione, imo crucifixion in cordibus suis, ascendere velle coelum, id non sub alius ducatu tentari potest, quam sub diaboli, qui talia affectat.
[Dii; Regnum; Spiritus]
[Videantur III 5621-25, ubi concluditur explicatio Lev. XIII: 47.]
[Vide etiam III 6179-80, ubi explicatur Lev. XXIV: 10.]
6181. Hic autem de iis qui dejicientur sub “filio viri Aegyptii contendente* cum filio Israelis,” agitur.
6182. Nam impii cum filiis Israelis contendunt, et quidem de Deo Messia, Quem tunc, et verbis manifestis, etiam, tum in corde, blasphemant: quod satis ab experientia
* ms. contendentis
320. 6183. mihi constare potest, nam impii post mortem, cumprimis ex populo Jacobi et Judae, aperte et tacite, /Ipsum blasphemant*; de contentionibus non ausim dicere, quia prophanae sunt; de pugnis nec sustineo loqui.
[Judaei]
[Videantur III 6184-87, ubi concluditur explicatio Lev. XXIV: 10.]
[Vide III 6291, ubi agitur de Lev. XXV: 20.]
6292. In vita anxii sunt homines, quid comedent**, quibus vestientur, et pluribus, quae humana sunt, sed qui Regnum Dei Messiae in se habent, lis quotidie datur, sic magis fis in Regno Dei Messiae; nam nullius curae erunt, vivent in summa pace, dabitur fis, cum indefinita varietate, novum qualibet hora; nam tales erunt, sicut spiritus, (qui si liceat tunc, describantur, quod nempe tempus nesciant, proinde nullam de venturis curam habeant, sed quovis minuto fis datur, et plura ex descriptio-
* ms. Ipsum, blasphemant
** ms. commedent
321. 6293. ne spirituum, quae, dignante Deo Messia, hic loci tradi poterit.)*
[Videantur III 6294-96, ubi concluditur explicatio Lev. XXV: 20.]
6348. [Lev. XXVI:] vers. 7: simul agitur de Ecclesia,
ejusque pugna, dum agitur de Regno Dei Messiae;
6349. quare in Ecclesia, in qua est continua pugna, persequentur hostes, nempe diabolum, et ejus turbam, sic spiritus malos, qui sunt hostes, nam odio habent omnes, qui sunt Dei Messiae.
* ms. poterit.
322. 6350. Continue enim infestare conantur eos, qui sunt Dei Messiae, nec usquam desistunt, quamdiu iis permittitur adesse, de quibus tam multa dici queunt, ut paginae non sufficerent: tam venenosi sunt, et tam dolosi, ut nemo mortalium id concipere possit; quod a Deo Messia, saepius datum est mihi experiri.
[Judaei]
[Videantur III 6351-52, ubi concluditur explicatio Lev. XXVI: 7.]
[Vide etiam III 6367-70, ubi explicatur Lev. XXVI: 13.]
6371. Quod “irent erecti,” respondet [huic], quod “non erunt sub jugo”: sic quod non amplius spectarent deorsum, hoc est, ad mundana, et corporea, quibus se incurvarunt, seu quae adorarunt;
6372. sed tollentur in altum, et spectabunt coelum: sursum elevari, est “ire erecte,” nam filius veri Israelis, tollitur sursum, nempe omnis ejus cogitatio elevatur, et ducitur ab homine versus coelum, et ad Deum Messiam, ac prorsus sic separatur a corpore; quod tam saepe mihi conti-
323. 6373. git, ut vices numerare nequeam.
[Videantur III 6389-91, ubi explicatur Lev. XXVI: 17.]
324. 6392. Sicut enim Deus Messias omnes in universo homines amat, ita diabolus omnes odit; assentitur quidem, dum nullam habet nocendi potentiam, sed illico ut ei permittitur,
Obs. totum genus humanum exstinguere vult, etiam sui cultores; quae causa est, ut primum idololatra factus est populus, et ideo occisi sunt, quod multa pars castrorum perierit [Ex. XXXII: 27-28];
Obs. sic etiam peste Davidis tempore [II Sam. XXIV: 15], etc., quod fit illico dum diabolo datur potestas, quod ita necessarium consequens est, et tam probata veritas, ut dicere id queam prae aliis, nam si vel hilum manum suam
[Dominus; Infans, innocentia; Spiritus]
325. 6393. aufert Deus Messias, illico genus humanum internecioni dare tentant, imo infantes, innocuos; quod iis pluries etiam dixi, nec ad id mihi quicquam respondere potuerunt.
[Dominus; Infans, innocentia; Spiritus]
6464. [Lev. XX VII:] vers. 20. “Vendere etiam [viro] alii” potest, se servum emancipare potest alii, nam sive dicatur, “vendere agrum,” hoc est, sementem, seu semet, eodem redit;
326. 6465. sunt enim in coelo aliqui, qui jactitant, quod propriis meritis justificati sunt, quorum nomina adhuc reticenda
Obs. sunt, iis se quidam addicant, et eos agnoscunt ut dominum;
Obs. is nunc intelligitur per “virum”: sic a Deo Messia, in
servitium alius, secedunt; de statu spirituum in coelo, multa dici possunt, sed
[Dii; Justitia]
327. 6466. quia incredibilia sunt, quoad multam partem, praetereunda potius, quam incredibilia memoranda: sunt enim, qui ad instar Messiae, justitia fieri volunt; inde etiam nefandus iste ritus in terris invaluit, quod filios suos immolarent Molecho, sic quidem aliter; ii nunc intelliguntur per virum, cui se vendit sanctificans.
[Dii; Justitia]
6467. Sic etenim prorsus abalienat ea quae in eo sunt, a semet, nempe ea, quae per sementem in sensu spirituali intelliguntur, ita ut ejus nusquam amplius fieri possint, quare legitur, quod “non amplius redimetur.”
328. [Videantur III 6504 ad 6529 huc usque, ubi agitur de Num. II: 1-17.]
Haec spectant eos, qui erunt ad dextram.
[Videantur III 6530-43, ubi agitur de Num. II: 18-24.] 6544. Sed hic plura adhuc involvuntur, quam usquam tradi potest, sicut quod
329. 6545. Judaei, seu posteri Jacobi, solis sibi vindicare volunt coelum, et quidem in primo loco; etc. etc.
Hactenus de iis, qui erunt ad sinistram, seu in tertia classe.
[Judaei]
330. [Videantur III 6546-55, ubi agitur de Num. II: 25-31.]
Qui postremo venturi sunt.
[Videantur III 6556-57, ubi concluditur explicatio Num. II.]
[Vide etiam III 6663-64, ubi agitur de Num. IV: 2-4.]
6665. Quod spectat aetatem eorum, a 30 ad 50 annos, ibi dare legitur, vers. 3, quod ii essent qui “idonei essent ad militiam; et sic ad faciendum opus in tentorio conventus”: sed militia spiritualis intelligitur, nempe pugna cum diabolo, sicut in Ecclesia pugnante; quod ii solum ad pugnam eam idonei sunt, qui intra 50 annos a 30, sunt, satis constare potest a statu hominis, qui tunc incipit intellectu pollere, et ex intellectu voluntaria disponere, et sic pugnare cum iis quae* ex mente naturali influunt, nempe cum pravis cupiditatibus, seu concupiscentiis, sic cum** diabolo, qui eas excitat; quod non alius excitat cupiditates***
* ms. qui
** ms. urn
*** ms. cupiditate
331. 6666. animi, et mala haereditaria, quam diabolus, id mihi tam constans est veritas, nam id nunc intra 16 paene menses, clarissime expertus, et quidem tam dare, ut a pura Misericordia Dei Messiae, datum erat cognoscere, singula, quomodo excitabant, et quae excitabant, pro quibus mihi quoque permissum erat eos increpare viva voce; lis quoque permissum mecum loqui, respondere, imo sua venena effundere, et sic verbis quoque dimicare: sed haec tam copiosa sunt memorare, ut paginae non sufficiant: quare testari possum, quod ne minimum quidem ex malis, quae ex corpore et ejus natura in mentem surrepunt, sit, quod non ex malis geniis excitatur, quorum tanta copia obstipatus fui, per tantum tempus, ut nullus non mirari possit; sed usque ne hilum potuerunt efficere, quam irasci, tumescere, conari, sed omne malum vertebatur in bonum, etc. etc.
[Cupiditas; Malum; Spiritus]
[Videantur III 6667-69, ubi concluditur explicatio ut supra.]
332. [Videantur III 6767-94, ubi in genere de Num. VI: 1-21 agitur.]
6795. Ut arcane* hujus cooperationis [nempe, facultatum externarum cum internis [III 6779]] detegantur, sciendum est, quod in perfecto homine, Qui Solus erat Messias, in Mentis spiritualia, non solum subducerentur naturalia interiora, sed etiam naturalia exteriora, sicut in corpore fit, (ut in pulmone, in corde, in hepate, in Liene, in Cerebro,** sed haec non memorentur, quia id usque ignorant, quare confundunt potius, quam illustrant), inde vita perpetuatur; a sensibus etiam in mentem intellectualem, et a sanguine in ejus voluntatem simul irrumpunt ideae, cum e memoria, seu e mente inferiore; in homine perfecto solum, ea quae influunt e corporis sensationibus, etc., efficiunt, quod homo perpetuetur, quoad vitam, et jugiter purificetur; at vero in homine imperfecto, si ea simul irrumperent, tunc mortem inducerent, et sic vitam hominis exstinguerent: quae causa est, quod nequaquam ea admitti queant, sed quod quiescant corporea, quamdiu operantur interna, sic vicissim. Haec etiam a pe-
[Externa; Interiora]
* sic J.F.I. Tafel; ms. arca
** ms. Cerebro)
333. 6796. culiari experientia, quum interessem tamdiu coelestibus per loquelam, et interiores repraesentationes, per Divinam Dei Messiae misericordiam, discere mihi datum est: nam iis interesse non potui, quamdiu corporea simul operabantur, nam tunc quasi clausum erat versus coelum, et consortium cum iis, sed adhuc varias circumstantias circa ea, non observare mihi datum est.
[Externa*; Interiora]
[Videatur in III 6797-6803 conclusio explicationis ut supra.]
* in indice refertur sub Externa erronee ad III Vol. n. 6795, 6797; vide autem indicem sub Interiora
334. [Vide etiam III 6918-24, ubi explicatur Num. VI: 26.]
6925. Ex pace, ex Divina Dei Messiae misericordia, aliquid est datum mihi experiri, sed contestor sancte, quod nusquam aliqua lingua eam exprimere queat; est enim complexus omnium felicitatum, cum summa vita, absque vita, quae suboriri solet a concupiscentiis, voluptatibus corporis, cura, anxietate de venturis; est esse in sinu Dei Messiae.
[Pax]
[Vide III 6955-56, ubi explicatur Num. VII: 9.]
6957. Hoc non intelligitur, nisi intelligatur quomodo se res habent in mente humana, eam enim inter se dividunt interiora et exteriora, seu quae supra sunt, et quae infra, est quasi bivium, ubi hospitium pro iis quae desuper veniunt, et quae infra subducuntur;
6958. quae sancta sunt, desuper veniunt, seu potius, secundum rem ipsam loquendo, a Deo Messia subducuntur, seu sursum attolluntur, quod ita dare per
335. multum temporis expertus sum, ut nihil clarius, imo vix aliquid sensibilius;
6959. simul etiam tunc attolluntur ea ex mente inferiore, quae sunt componenda cum iis in mente intellectuali, ejusque voluntate, quae concinnabunt ea quae spiritualia quidem dicuntur, sed sunt intellectualia, naturales enim veritates, cum spiritualibus ita componuntur, ut induant quasi speciem aurorae, seu iridis, in sensu spirituali, intellectae.
336. 6960. Ita nunc sursum attolluntur ea, quae bona et sancta sunt, nam a fonte omnium bonorum ea vis venit, et est instar attractionis spiritualis, quae sensu communi dare a me percepta* est, et tunc separatur eis momentis id quod
[Natura, Naturale; Pondus; Spiritualia]
* sic J.F.I. Tafel; ms. perceptum
337. 6961. mere naturale mixtum est, hoc tunc est, quod gravat*, et quod assimilatur ponderi, quod nequaquam sursum, attollitur, sed deorsum, ut pulvis in mundanis, cadit, et sic purificatur etc. etc., homo.
[Natura, Naturale; Pondus; Spiritualia]**
* ms. gravure vel gravans imperfecte scriptum
** sub his verbis in indice refertur solum ad III Vol. n. 6960, 6963
338. 6962. Praeterea difficillimum est exprimere ea quae coelestia sunt, in quibus similiter spiritualia, ac spiritualibus naturalia sunt indita et sic Secundum leges ordinis, composita, nam dum mens in repraesentationibus coelestium est, tunc quidem comprehenditur, quid sunt, sed mox dum admittitur naturae intra re, dissipatur eorum in tellectus,
Obs. nec recolligi potest, sic est coeleste ineffabile, quod ex Divina Dei Messiae misericordia, etiam expertus sum; nam [coelestia] involvunt ineffabilia;
Obs. dum autem ea sunt in mente ejus, qui inspirat prophetas, et necessario applicabitur rebus in mundo, tunc cadunt verba tam mire, ut vix sensu ex solis verbis in forma externa capi queant, dum tamen in sensu intimiori, et adhuc magis in intimo, secundum omnes ordinis leges, pulcherrima iis forma inest.
[Natura, Naturale; Pondus; Spiritualia]*
* vide annotationem 3 mox supra
339. 6963. Ita nunc quod “portarent humero Kehati, quia opus sancti super iis,” id nunc involvit, quod dictum est, praeter indefinita alia, quae exprimi nequeunt.
[Natura, Naturale; Pondus; Spiritualia]
6964.* Observandum insuper est, quod per classes Levitarum, hic intelligantur eae differentiae in Regno sacerdotali, de quibus in descriptione, de iis, [Num.] Cap. III [vide III 6558-62].
* hone paragraphum ob nexum rerum inserimus
340. 6965. Ut continuetur prius, angelus qui inspirit verba prophetae, seu iis, qui inspirata loquuntur, ut hic Mosi, in spiritualibus modo est, ac sic agit in mentem ejus, qui inspiratur, excitat sic cogitationem, qua in voces, more usitato, [spiritualia] cadunt; voces sunt, quales in propheta sunt, ita secundum ejus captum, et secundum formam, sicut ei insident; quae causa est, quod tam diversus prophetarum stylus est, quivis secundum ejus, qui inspiratur, formam analyticam, inductam prius: sed hoc asseverare possum sancte, qui inspiratur, quod ne minimum vocis, ne jotha sit, quod non inspiratur, sed paulo variatur, secundum ejus dotem, qui ea profert, sed usque ita, ut ne quidem tunc jotha sit, quae non inspirata est.
[Inspiratio; Propheta]
341. 6966. Ita nunc inspirata sunt cantica, de quibus in libris Mosis [Ex. XV; Deut. XXXII], /Judicum (ni fallor) [Jud. V]; in* Psialmis a, quos cecinit David, qui id quoque observavit; in prophetis [Lam. I-V]; sed ubi legitur, quod Jehovah loquutus est, id viva voce factum, de qua prius [83, 114]: viva enim vox talis est, qualis loquentis hominis, a variis distantiis, etiam e longinquo**, etiam prope, sic ut sciri queat unde veniat, quod mihi ita notum est, ut nihil notius; imo e turri, e coelo, super caput, etc.; quare non mirum est, quod legatur, Mosen audivisse sonum ex rubo [Ex. III: 4], ex monte [Ex. XIX: 3], ex propitiatorio inter cherubos [Num. VII: 89]; sed quod ita loquutus, ut adstantes etiam audirent, sicut e monte Sinai, hoc nondum ab experientia dicere possum; nam tametsi vox tam clara et alta est, ac paene*** hominis secum /loquentis�nam**** audiri potest, etiam loquentibus /aliis�usque***** non per aerem venit in aurem forinsecus, sed [in] aurem venit ab intrinseco; quare ab adstante non auditur; tametsi quidam spiritus autumaverint, quod audirentur voces, a praesentibus; quia dum ego cum iis loquebar, paene similiter audiebant meas voces, ac eorum qui mecum loquebantur; loquela mea cum iis, similiter se habuit, nam in sonum quasi, quoque abiit, sed de loquela cum spiritibus, dignante Deo Messia, alibi.
[Loqui, Loquela]
[Videantur III 6976-78, ubi explicatur Num. VII: 13.] 6979. Nunc quia intellectus ex veritatibus formatur, et veritas omnis influit ex affectione, ex qua /formatur�nam****** intellectus ex affectionibus nascitur, quantum enim affectionis inest*******, tantum ex affectione est in intellectu, /(hoc clarius dicendum /erit********)�ideo********* intellectus absque affectione non est intellectus sanctus; nam si omne intelligerem, seu omnem cognitionem haberem in coelo et in terra, et ea est absque amore, seu charitate [cf. I Cor. XIII: 2], intellectus seu cognitiones nihil prosunt, quare intellectus, quantum habet ab amore, tantum est sanctus; amor est, qui sanctificat. Inde nunc vasa illa plena erant “mincha,” qua significatur amor, mincha autem erat ex “similagine mixta oleo,” quae talia significant, ut vix ad captum dici queant:
6980. sed********** solum obscure; talis est intellectus, ut dum formatur, tunc iterum et iterum ponit quasi semina, ex quibus e novo nascuntur veritates, ita veritates compositae, et sic iterum iterumque, sicut arbores paradisi, et sicut ager, nam formatio continuo perstat; hinc nunc dicitur “similago mixta oleo”; nam similago est, quod minutim est, ac conflatur in mincham; sic sunt ea, quae accedunt ex intellectu in voluntatem, quae regitur ab affectione; sed haec, ut dictum est, non possunt non obscura videri, sed usque talia Num. VIII: 1-3.]
* MS. Judicum; (ni fallor) in
** ms. longinque
*** incertum in ins.
**** ms. loquentis, nam
***** ms. aliis, usque
****** ins. formatur; nam
******* ms. inest [crossed off: homini]
******** ins. [crossed off: (hae-] (hoc clarius dicenda erunt
********* ms. erunt:i nam (sic!)
********** ms. Sed
342. 6981. sunt, quae abstracte repraesentantur, et cadunt in voces, quae fere ineffabilia sunt; cum tamen vocibus simile inest, etc. etc.; vide mox priora* intra lineam [337-41].
[Videantur III 7009-10, ubi explicantur Num. VIII: 1-3.]
7011. Quum autem non instituitur ritus per lucernas, tunc etiam per flammas repraesentatur confirmatio, quod ex Divina Dei Messiae misericor-
* ms. piora
343. 7012. dia, toties mihi apparuit, et quidem in diversa magnitudine, cum diverso colore, et nitore, ut vix praeterierit dies intra aliquot menses, cum opusculum quoddam conscriberem*, quo non flamma tam vive apparuit, ac flamma foci, quod tunc erat signum approbationis, et hoc erat ante id tempus, quando spiritus viva voce mecum loqui incipiebant.
[Flamma]
[Videantur etiam III 7013-15, ubi concluditur explicatio Num. VIII: 1-3.]
7166. [Num. XI:] vers. 9: “quando descendit ros super castra noctu, descendit Man super eo”; quod noctu descenderit, significat, quum homo id ignorat, sicut Deus Messias dicit, quod ventus flet, quocunque velit, et nescitur, unde venit, et quo flat (videantur verba [Joh. III: 8]), hoc “noctu,” cum dormit homo significat; “Ros” cadit mane, circa primam auroram, quando homo est in proximo somno ad vigiliam, et expergisci solet: “Ros” significat benedictionem coelestem, quae descendet circa primae vigiliae tempus; ita super rore descendebat Man: hoc est amor Dei Messiae.
* imperfectum in ms.
344. 7167. Quod haec talia significent, mihi revelatum est mirabiliter, absque revelatione talia nequaquam possunt intelligi: dictabatur sed mirabiliter in cogitatione, et ad intellectum horum verborum cogitatio ducebatur, ac tenebatur in singulis vocibus idea fixe, quasi detenta vi coelesti; ita haec revelatio, sensibiliter fiebat: de caeteris revelationum speciebus, quae plures, dignante Deo Messia, alibi dicetur. Aliter etiam peragitur, dum cogitatio illustratur manifeste quadam luce, et scriptura ducitur, ut ne verbulum queat aliter scribi: sed quandoque insensibilius, quandoque sensibiliter adeo, ut feratur digitus in scripturam vi superiore, ut si aliud velit scribere, nequaquam possit: et hoc non solum cum juncta perceptione rei, imo etiam, quod semel iterumque cum varietate eveniebat, absque perceptione, ut seriem rerum nescirem antea, quam postquam scripta est, sed hoc rarissime, modo in informationis causa, quod ita revelationes quoque factae sint: sed eae chartae deletae sunt, quia ita fieri, Deus Messias, noluit. Nec permissum est, viva voce dictare /aliquid, tametsi* viva voce mecum per tantum tempus fere continue loquutum est, sed dum scriberetur, conticebant: de his, dignante Deo Messia, plenius alibi dicetur, ut sciat homo, quomodo revelationes se habuerunt olim, in primitiva Ecclesia, dein in repraesentativa, demum in symbolica, ut inde agnoscere queant, quod ne jotha quidem sit, quod non Libris Mosis, prophetarum et Davidis, /inspiratum fuerit**, et sic quod coelestia, sub formis rerum naturalium, quae sunt literae, quibus exprimuntur, penitus contineantur.
[Inspiratio (bis); Propheta (bis)]
[Vide III 7184, ubi explicantur Num. XI: 16-17.]
7185. Primum hic sciendum est, quod per “spiritum” [Num. XI: 17], sicut per “angelum,” multi intelliguntur; spiritus unus dicitur, quia consentit; spiritus enim circum hominem disponuntur, ad arbitrium Dei Messiae, ita prorsus, ut sicut unus autumetur: imo ita quandoque quod multorum sermo, appareat*** sicut unius, cum tamen in mirabili consensu, et concentu, simul loquuntur, haec
* ms. aliquid; tametsi
** sic J.F.I. Tafel; ms. inspirata fuerint
*** in ms. apparet in appareat emendatum est
345. 7186. et plura non ita describi queunt, quomodo se habent, nam mirabilia sunt; constituit enim societas, quasi unam personam compositam, et sic omnis sicut una persona agit, et loquitur, ut [aliquis] vix, nisi a Deo Messia instructus, scire queat, quod multi sunt: haec est forma coelestis, seu forma coelestium, ad imitamen Regni Dei Messiae: sed talis concordia inter plures, non dabilis est, quam inter angelos seu spiritus Dei Messiae: verum plura hic potuissent narrari; verum satis est, his illustrare quod per spiritum Mosis intelligatur multitudo, quae sic inter plures divisa est. Sed alius spiritus erat circum Josuam, ut legitur prius a, quare is erat, qui introduceret eos qui infantes prius fuerunt, in terram Canaanem.
[Forma; Regnum; Societas; Unio]
a vide A. Acton, The Word Explained, Vol. VII, p. 310, annotationem 3
346. 7187. Dum simul loquuntur multi, est quaedam pulcherrima harmonia, et species undulationis amaenissimae, quia consensus, in unum; tunc etiam pluri vi agendi loquendique pollent, quod aliquoties, ex Divina Dei Messiae misericordia, cum omni faustitate, expertus sum: ipsa modulationis successivae, usque in unum desinentis, forma etiam mirabili modo mihi ostensa est, quae tam stupenda est, ut nequaquam describi potest.
[Forma; Regnum; Societas; Unio]
[Vide etiam 1117188-93, ubi continuanter de Num. XI: 16-17 agitur.]
7194. Interim Deus Messias unumquemvis hominem, tametsi spiritibus malis circumdatum, regit, ut supra videas [315, 325]: si enim Deus Messias vel momento intermitteret regimen, illico periret homo: quod tam multa
347. 7195. experientia, ex Divina Dei Messiae misericordia, didici, ut nihil verius esse queat: sed quomodo spiritus disponuntur, non dici potest, hoc enim fit cum varietate ineffabili, secundum cujusvis hominis genium, imo secundum ejus statum, eum qui permanens est, et eum, qui mutatur.
[Dominus; Ordo; Universum]*
7268. [Num. XIII:] vers. 21. Haec loca erant versus meridiem, nam versu seq. mox legitur, ut prius [v. 17], “ascenderunt nimirum ad meridiem”; sic per gradus in lucem, nempe in cognitiones, quomodo se haberent singula, ita “desertum Zinis” est quasi umbra, quare desertum vocatur, sed umbra matutina, “Rechoba” autem diluculum, seu lux matutina, usque “ad Chamatam,” tandem “ad Chebronem” ut sequitur [v. 22], ubi lux meridiana, sed haec spectant modo cognitiones, seu lucem cognitionum, quae est extra hominem, dum homo talis est, ut prius descriptum [III 7258-65]: hanc lucem etiam habet hostis in isto coelo, sed est prorsus extra eum, nam fatentur ii, quod sciant, quod ita res se habent, imo quod credant,
* haec referunt evidenter etiam ad III 7194
348. 7269. sed usque quod non possint agere secundum cognitionem: quamdiu in statu isto sunt, qui ex variis affectionibus a Deo Messia, inducitur, tunc quasi quiescit anima eorum naturalis, nec agit; mox vero, ut in alium statum, communi eorum propiorem veniunt, relabuntur, nec nisi quam hostilitatem ferunt, etc. etc.
7287. [Num. XIII:] vers. 29. “Amaleki” dicuntur ii, qui sunt in cognitionum luce de Deo Messia, ac Ipsius Regno; quare “habitare ad meridiem” dicuntur; qui autem in suis concupiscentiis ex amore sui et mundi, oriundis, et vocantur
genii, sunt “Chittaeus, Jebusaeus et Emorraeus.”
7288. Sunt enim quidem naturali astutia praediti, tali, ut nusquam homo id credere possit, nam quicquid usquam homo cogitat, arripiunt, et in
349. 7289. malum transferunt, et quidem momento, quidam tali astutia, seu solertia venenosa, ut appareant primum sicut angeli boni, hi sunt pessimi, et imprudentes decipiunt dolis, quos homo nusque a credere potuisset, nisi a Deo Messia edoctus; ii sunt Chittaei, qui prius habitarunt ad Chebronem, et Abrahamo erant amici [Gen. XXIII: 3, seq.]; se nempe justificare volunt, et prorsus induere personam Messiae, segue sic adorari volunt; sed usque sunt genii pessimi; post eos sequuntur Jebusaei, sic Emorraei, qui sunt minus nocentes, qui nulla astutia, sed mera malitia [praediti]; qui dicuntur “habitare in monte,” quia genii sunt.
[Affectio; Cogitare, Cogitatio; Dolus; Malum]
[Videantur III 7290-91, ubi concluditur explicatio ut supra.]
[Vide etiam III 7297, ubi explicatur Num. XIII: 32.]
7298. Nunc non dicunt amplius, quod terra sit melle et lacte fluens, sed “terra comedens* habitatores suos”: tanta enim est eorum multitudo, ut paene naturalem istam sphaeram [III 7297] impleant; quod apparet etiam a multitudine hominum naturalium: praeterea etiam dicitur id habitatores suos comedere**, quia unus comedit*** alterum, ut primum enim datur
* ms. commedens
** ms. commedere
*** ms. commedit
a = nusquam (vide praefationem hujus editionis sub capite “Orthography”)
350. 7299. vel minimum causae ad nocendum sibi mutuo, illico ruit unus contra alium, et se mutuo dilaniant: prorsus sicut talis turba in terris, qui quidem unum videntur facere*, dum machinantur malum, et sic se quasi muniunt, in castris; sed ut primum agitur de praeda, et datur iis nocendi causa, ruit unus in alterum, nam unus penitus odit alterum, modo extrinsecus sociis favent: si enim socius videret socium penitus, non videret aliud, quam rapinas, imo odium contra socios, quod tamen non erumpit, quamdiu tenent societatem, et inhaerent rapinis, etc.: tales nunc sunt cum diversitate incredibili in natura ista, quare est multitudo, quae comedit** terram.
7300. “Viri mensurarum” dicuntur, quia apparent magni, nempe iis, quos terrificant, nam magnos se putant, quia nihil aliud affectant, quam universum, et potentiam; quoties enim aliquem vincunt, tunc putant id propriis viribus factum, idcirco tument, nescientes altissime, quod nihil prorsus virium iis est, praeter quod datur, ob causas, de quibus Verbum Dei Messiae [agit], etc. Quales sunt vires, tales etiam mensurae, nam mensura est virium: repraesentantur sicut gigantes, nam omnes volunt instar hominum
* ms. facre nisi legeris sane
** ms. commedit
351. 7301. esse, quamvis sunt spiritus, ex variis causis, etc. etc.
352. [Vide III 7358, ubi agitur de Num. XIV: 40.]
7359. Similiter nunc ultimo tempore, tunc a enim populus naturalis, hic et huic similis, fidens suis operibus, et putans promissum esse iis coelum, nunc quum in coelo inferiori sunt, quum olim modo crediderunt sibi promissam esse /terram�nam* status in quo sunt, regit /eos, et** determinantur conatus ad ea, quae statui tunc praesentia /sunt�nunc*** volunt promissum esse coelum, cum in vita ne quidem de Coelo Dei Messiae quicquam intelligere volebant. Quod populus iste nunc in montem ascendant, [Judaei]
* ms. terram; nam
** ms. eos; et
*** ms. sunt; nunc
a h.e. nunc
353. 7360. et in coelum ascendere velint, ex connata indole, hoc possum testari; et quod Regnum Dei Messiae, quod non crediderunt, ad se pertinere autument, et sic id occupare velint, sed irrito conatu; quare hic dicunt, “ascendemus ad locum, de quo loquutus est Jehovah.”
[Judaei]
7361. Additur, quod dicant, “quia peccavimus”: agnoscunt sua crimina, nempe quod idololatrae
354. 7362. fuerint, et quod toties peccaverint, hoc nequicquam possunt negare, quia scriptum esse dicunt a Mose; sed usque non intermittunt, quin putent universum Coelum ad eos pertinere; imo vix ullum, praeter suos, admittere volunt: adorant Abrahamum, et Jacobum, tum Mosen: ignorant, quod dii, quos cordibus suis habuerunt, eos regant et instigent. Verbo continue rebelles sunt.
[Judaei]
7364. [Num. XIV:] vers. 43: “sed Amalekita et Canaanita ibi sunt coram vobis”: hoc est, sunt in iis; per Amalekitam et Canaanitam quid intelligatur, vide prius [III 7287, 7290, 7341]: gerunt hostem istum in se, sic “coram se”: nam fuerunt in summa luce miraculorum, vide vers. 11; ii sunt hostel, de quibus vers. /mox praeced.* 42, sic “cadent ferro,” ferrum est telum, tum ferrum dicitur, quod corporis est, et cum iis pugnat, et eos necat, cuprum enim est mens naturalis, ferrum autem est corpus: ita propriis armis cadent: talis enim est status eorum, ut dum iis vel aliquantulum fraeni remittitur, seu licentiae datur, illico ruat
* ms. mox: praeced:
355. 7365. unus in alterum, nequaquam socio, ne quidem infanti parcere possunt, spirant omnium necem, nec aliter [fieri] potest, quia talis est natura eorum, ut odio persequantur singulos ex se; imo etiam in seipsis dissident, se quidem arrant, sed usque non arrant, nihil non in iis est discors; inde cujusvis mors spiritualis, nam unio in se, est unio quoque inter suos, quia a Deo Messia reguntur, quod est vita.
[Judaei; Odium]
[Videatur in III 7366 conclusio explicationis Num. XIV: 43.]
[Vide etiam III 7438-39, ubi explicantur Num. XVI: 36-39.] 7440. Repraesentatur etiam, quod coelum id, in quod admissus est diabolus cum spiritibus malis, tunc fiat coelum mentium istarum rationalium, seu naturalium, in quibus anima rationalis est, d um diabolus dejicitur*, seu absorbetur a terra, etc.; interea, si
* ms. dejecitur
356. 7441. id liceat memorare, mirabilia sunt, quae contingunt in isto coelo, nempe quod mentes istae, tametsi vere rationales, usque queant excitari, quoad varias cupiditates, quare eas perdifficile est, distinguere a spiritibus /malis, quamdiu* id permittitur: quod etiam hic repraesentatur per concionem, etc. etc.
[Vide III 7480-81, ubi agitur in genere de Num. XIX.]
7482. Quod haec vacca comburenda esset in cinerem, et quidem extra castra, significat, quod ea delenda sunt, nempe cupiditates, quae imperare volunt, sic vita eorum demenda; quod cinis inde fuerit immundus, constare potest a sacerdote**, quod immundus esset, et quod lavaret vestes, et tangeret aquas, ut ablueret sordes: quare “cinis” iste significat spurcitiem naturalem, sic abstersam, et quasi in cinerem redactam. Tales re-
* ms. malis; quamdiu
** ms. sacedote
357. 7483. praesentationes dantur perplures apud angelos, nam in repraesentationibus similibus consistit eorum contemplatio, quae tam difficiles sunt ad explicandum, dum sistuntur alicui, quod quampluries miratus sum, quod talia darentur, verum dum ea sunt apud angelos Dei Messiae, tunc ab iis abstrahuntur ea quae naturalia sunt, et spiritualiter intelliguntur, etc. etc. Haec ideo facta sunt ob repraesentationem, de qua nunc, et insuper ob ea, quae sequuntur.
7484. Quod autem* cinis hujus vaccae, qui erat immundus, cum aqua**, aspergeretur ei, qui tetigit mortuum, repraesentat ea, quod abstergendum est immundum per aeque immundum, sicut in natura, quae illustrationis causa proponitur, quod nempe ictus scorpionis, serpentumque, per cinerem eorum aut pulverem aufertur; etc.; similiter in spiritualibus; quod enim immundi spiritus, auferant
* ms. aut
** sic J.F.I. Tafel; ms. aquae
358. 7485. immunda, non potest non arcanissimnm esse, nam id sola experientia in similibus* potest testari, nam spiritus mali adhibentur, ut excitent mala in homine, et sic non solum ab homine cognoscantur, sed etiam agnoscantur, prius non auferuntur, sed sunt spiritus mali seu damnati, qui sic in se recipiunt ea, et quasi inglutiant, ita liberatur homo; hoc quidem obvium quoque est in pugnis ac tentationibus, sed homo tunc nequaquam novit, quod res ita se habeat; haec per Divinam Dei Messiae misericordiam, ex diutina experientia testari possum, nam frequenter de ea re, quando exstitit, cum spiritibus quibusdam loquutus sum; et frequenter in indignationem magnam redactus sum, quod tam immundi spiritus excitarent tot mala, quae intus latuerunt in natura mea recondita, sed didici, quod absque iis non datur medela; nam sic aperienda sunt vulnera, et sananda; inde nunc cinis immundus potuit separare mortua in homine; etc. etc., quare cum homo se immundissimum credit, quia talis est, tunc in statu optimo est: et vicissim; quod etiam experientia didicisse, testari possum.
[Malum; Spiritus]
[Videantur III 7501-07, ubi explicantur Num. XX: 1-21.]
7508. Sed quid in sensu spirituali per terram Ed omi, hic intelligatur [v. 14-21], ex serie rerum constare potest; nempe quod populus nunc tentationes subierat, et sic repraesentavit Messiam, Qui Solus ex se tentationes sustinuit, filii Israelis omnes etiam tentationes subire debent, sed usque omnes succumbunt, Solus Deus Messias est, Qui sustinet hominem, et pro homine vincit, quod tam dare in me expertus sum,
* ms. simililibus
359. 7509. quia huc usque similes in sensu quodam spirituali tentationes subire debui; quod ad me attinet, quod probe distinguere mihi datum est, non potui non omnibus succumbere, nam ad metam quandam perductus, quoad me, succubui, sed usque a Deo Messia elevatus; ad finem bonum, ut reor, ductae sunt, sic ut dare percipere potui, quod homo nequaquam possit tentationes, ne quidem minimam earum, ex se sustinere; quare est Solius Dei Messiae opus, ut sustineatur homo in tentationibus.
[Tentatio]
[Videantur III 7510-13, ubi concluditur explicatio Num. XX.]
[Vide etiam III 7527, ubi incipit explicatio Num. XXII.]
7528. Hoc tentamen diaboli describitur per regem Moabi, Balakum, filium Zipporis; de Moabo prius actum videas [III 7525], quod nempe natus a filia Lothi, in ebrietate, per adulterium nefandum [Gen. XIX: 33, 37]; porro instruimur de Moabo, qualis fuit, in sequentibus: sic per Balakum filium Zipporis, ut per caput, describitur Moabus, et sistitur diabolus, nam cultor erat Baalis, sic summus idololatra.
Quod porro tentamina diaboli concernit, tam nefanda et tam horrenda sunt,
360. 7529. ut nusquam describi possint: dolosissimae ejus machinationes sunt infandae, adeo ut homo nusquam id in mentem inducere queat; nam nihil usquam dari potest in malo, quod non evocat, ut hominem fallat; quare nisi tutatur homo a D Messia, nusquam evitari potest, ne quidem minim momento, quin in damnationem praeceps cada sed tentamina ista, quae plura sunt, quae expert novi, potius altae oblivioni tradenda sunt, q coram homine vulganda, nam omnes mentes n possunt non laedere; quibus didici, id, quod rt Deus Messias, liberaverit me, ab ultimis hi tentationibus, quas, ut credo, nequaquam sustiner potuerim, prorsus in damnationem cecidissem: sed ad liberationem, ne hilum virium mearual contribuere potuerunt*, quae in damnationem m praecipitavissent, nisi Deus Messias, auxilio suo praesens adfuisset.
[Dolus; Spiritus; Tentatio]
[Videantur etiam III 7530-33, ubi continuanter agitur d Num. XXII.]
7534. Quod porro asinam** loquentem attinet [v. 28], de e videantur sequentia; in praemissis, id modo dicendum est quod asina nusquam loqui potest, quod est contra omnem ordinem Divinum, sed res taliter se habet, homo cum quo angeli
* sic ms.
** sic J.F.I. Tafel; ms. asinum
361. 7535. loquuntur, et quidem intime, is non aliter potest audire, quando Deo Messiae ita beneplacet, quam ut loquatur tam bestia, quam inanimatum, nam sonus, quem bestia vel inanimatum edit, secum habet eas voces, quae dictantur homini intus, quod per experientiam, per Divinam Dei Messiae misericordiam, aliquando ad vivum mihi testatum factum est, adeo ut audirem ipsas ungulas equi, ipsos hinnitus, imo pulsus malleorum, quasi eadem verba loqui, quae intus in me dicebantur, sic ut nequaquam aliud potuissem percipere; de qua re cum angelis circum me loquutus sum, et tunc ostensum mihi, quod talis loquela esset asinae loquentis cum Bileamo: nam sono adhaerent quasi voces, ita ut separari ab auditu nequeant; imo putabam eas similiter audiri ab adstantibus, quia sonus erat externus, qui eas ferebat in aures: quod Bileamus id nosset, non hic legitur, usque non dicitur, quod miratus est, asinam secum esse loquutam, nam ei ut homini respondebat; sic ut a ei talia quoque in usu familiari fuerint, inde concludi potest.
[Loqui, Loquela; Ungula]
7536. Sed historica ea de asina, continent quoque arcana, nam similes repraesentationes actualiter dantur, quae concernunt res in praesenti, quare involvit ea, quae tunc erant in quaestione: etc.
[Vide etiam III 7542, ubi explicantur Num. XXII: 15-21.] 7543. Quid hoc nunc repraesentat, inde sciri* potest, quod [Balakus] voluit, ut Bileamus, qui erat tunc vir divinus, malediceret populo, seu ei qui nunc ad finem omnium tentationum venientes repraesentat, similiter ac [iis fit] per Verbum Dei Messiae, et per eos qui Verbum Dei Messiae docent, nempe quod usque maledicti sint, sic ut in desperationem de salute veniant: hoc dolus ultimus diaboli solet esse; plura etiam allegat, quibus confirmet, quod homo non justificari queat ex seipso, proinde quod ita damnatus sit, quasi dum nihil mereri ex seipso queat, ideo destitutus** omni spe salutis; hoc mihi pluries dictum
* sic J.F.L Tafel; ms. scire
** ms. destitus
a h. e. quod
362. 7544. est a magis spiritibus, et tam saepe, ut usque ad nauseam: usque dum tacere coacti sunt: etc.
363. 7565. [Num. XXIII:] vers. 25 ad 30* incl.: hic [v. 18-24] describit [Bileamus] populum, ut nunc dictum [v. 24], quare dicit [Balakus], quod nec benedixit, nec maledixit, modo eum laudibus extulit: sed his quoque dolus subest: sed adhuc tertia vice instat, sperans quod separaretur ab eo Spiritus Dei Messiae, /si enim a inducere eum potuisset ad maledicendum**, quamvis ejus maledictio nihil prorsus valuisset, quum non angelus Dei Messiae per eum loqueretur, sed ne diabolus quicquam haberet ad dicendum, quod vir, cui datum est maledicere et benedicere, /id tamen fecisset b, ideo hoc factum est, quod toties eum tentasset: in Cap. seq. XXIV, vers. 2 idcirco dicitur, quod “venit super eum spiritus Dei”; ne scilicet aliunde quid loqueretur; diabolus in se et in suam partem omnia trahit; imo si vocula sit minima, cui aliquid inesse putat, quod contrarium** est veritati, illico id arripit, et damnat hominem, quod aliquoties etiam, per Divinam Dei Messiae misericordiam, expertus novi; imo infundit homini passiones, sic cogitationes, et persuasiones etc., dum hoc ei permittitur, et illico tribuit eas homini, quod hominis sint; verbo nefanda sunt, quae patrare conatur.
[Accusare; Damnare, Damnatio; Falsitas; Malum; Spiritus]
7566. Nunc autem voluit ducere eum in “locum alium,” ubi non videret populum in deserto, hoc est, in eo statu, quem nunc repraesentabat, sic ut non videret eos habitantes seu castrametantes secundum repraesentationes, de quibus prius [III 6497-557], uti**** constat ex Cap. seq. vers. 1 et 2, sed quod c eum videret absque distinctione, proinde absque repraesentatione ista, “ex capite Peoris, quod erat versus facies Jeschimonis,” ita ex idololatria eorum, nam Peoris erat ubi Baalis idolum, Cap. XXV: 3, sic ut videret eorum idololatriam; quare dicit, vers. 27, “forte rectum erit in oculis Dei, ut maledicas illi mihi, inde”; quid itaque de iis praedictum est, ob idololatriam, vide Cap. XXIV ad fin. [III 7588-89]: ita voluit eum eludere: in malitia sua, quae summa est, usque ita insanit, ut nusquam aliquis magis insanire potest; nam tametsi millies
* ms. 29 conformiter versificationi erroneae Schmidii; vide A. Acton, The Word Explained, Vol. VII, p. 478, annotationem *
** Sic etiam ii qui sunt bona indole, lucro etc. decipiuntur
*** imperfectum in ms.
**** ms. prius; uti
a hic intellexerim quod enim fieret si
b h.e. populum tamen maledixisset
c h.e. ut
364. 7567. id percipit, quod nusquam* falli queat angelus Dei Messiae, usque tamen instat continue, ita vivit in nocte opaca** de ea re, quod quidem videat, sed nusquam velit videre, talis est ejus natura, quae eum continuo impellit; persuadet etiam se esse, qui omnia potest, et tametsi millies et millies videt, quod ne hilum possit, usque nusquam a phantasia ista removeri potest, quod omnia facere possit; et quod coelum possessurus sit; putat etiam ex suis viribus omnia facere, tametsi id experitur, quod ne plumulam quidem motitare queat, absque /permissione�nihilominus*** tumet, inflatus iisdem superbiae animis continue; praeter perplura similia, ut non possit non irrideri, sicut insanus: in machinamentis est dolosissimus, nam id permittitur, ob multiplices causas, praecipue ob tentationes, in quas homo inducendus, ut regeneretur, utque sic malum actuale in homine, absorbeat; non enim alia datur ei nutritio; quo etiam putidius est cadaver, eo ardentius id appetit, et avidius devorat.
[Potentia, Potestas; Spiritus]
7571. [Num. XXIV:] vers. 3 et 4. Hic describitur Bileamus, quale oraculum fuit, seu quomodo responsa Dei Messiae tulit; nam notum est, quod responsa dabantur variis modis, sicut per somnia, per visiones in tenebris, etiam clausis oculis, prorsus sicut diurnae, per vocem vivam, internam et externam; porro per alia, de quibus alibi [3, I 1144, 15-16, 42-44, 114]; hic describitur Bileamus, nempe, aperiebantur ei oculi, adeo ut videret angelos Dei Messiae in luce diurna, sicut alii quoque, nam hoc non erat rarum tempore primitivae Ecclesiae, sicut Abrahamo, Sarae, Lotho; imo etiam malis, ut angeli Sodomae incolis [Gen. XIX: 4-11]; porro etiam famulo**** Elisaei, (ni fallor) [II Reg. VI: 17]; quod Elias et Elisaeus /tales essent*****, credi potest ab Hs, quae de iis****** narrantur, sed quantumvis apparet angelus coram oculis, usque est visio, quae est intrinsecus; ideo hic legitur primum, “dictum viri aperti oculos,” tum etiam postea, nempe “qui procidit, et revelatus /oculos;” quod******* talis erat Bileamus, vide [Num.] Cap. XXII: vers. 31, tum alibi, ubi dicitur, quod venit Deus ad Bileamum, etc. [v. 9]: nec de eo aliquis gloriari potest, quod viderit angelos, sicut non Abrahamus, aliique, nam perplures mali Angelum viderunt, imo pessimi, sicut Sodomae incolae; imo etiam legitur de Asina, Cap. cit. XXII: vers. 25 et 27: quare haec visio est phantasiae, quae est visus interioris, nam sic obversatur oculis tanquam extrinsecus, quod tamen est intus in mente naturali; sed alia
* ms. nusqua
** ms. opeca ut apparel
*** ms. permissione, nihilominus
**** ms. famulus
***** ms. talis e
******* ms. oculos” quod
365. 7572. est visio, quae fit quando oculi clauduntur, in summa vigilia, quae prorsus se habet, tanquam clara die viderentur a, imo adhuc alia visio datur, quae fit in statu medio inter somnum et vigiliam, tunc enim autumat homo, prorsus quasi vigil sit, nam vigent omnes sensus: alia autem etiam est inter somni tempus et vigiliae tempus, quando homo expergiscitur, nec dum discussit somnum oculis, ea est dulcissima, nam sic coelum in summa tranquillitate operatur in mentem ejus rationalem, sed intellectualiter: alia iterum est visio in somniis, quae varia est. Sed insuper est visio intimior, nempe proprie humana, quae non sistitur ut in luce, sed ut in umbra, haec usque conjuncta est cum facultate intimiori, imo perplures aliae species visionis dantur, quae nequicquam describi possunt, hae solum descriptae sunt in genere, quia de iis ab experientia multa, per Divinam Dei Messiae misericordiam, concessa, testari possum; nam quaedam species toties mihi erant exhibitae, cum tam multis objectis, in media vigilia, ut si modo centesimam partem, describerem, stupescerent qui non credunt visiones datas, et sic revelationes: ut taceam loquelam, quae nunc duravit per annum 1 et dimidium fere.
[Videre, Visio]
[Videantur etiam III 7573-74, ubi concluditur explicatio Num. XXIV: 3-4.]
7611. [Num. XXVII:] vers. 12 ad finem; Moses et Aharon ut capita, cum populo, repraesentabant* Ecclesiam Dei Messiae, quae in continua pugna est, et quidem eos qui in pugnis succubuerunt, quapropter non repraesentare potuerunt eos, qui intrarent in Regnum Coelorum, Dei Messiae; sed tunc praeficiendus erat alius, nempe Josua; qui solus cum Chalebo erat, praeter minorennes et infantes, [qui] non ita succubuerunt, quin repraesentare possent; quare nunc, quando in conspectu erat Terra Canaan, Moses jussus est “ascendere in montem Abarim,” hoc est, “in montem transituum,” ubi transitur in Regnum Dei Messiae, “et videre terram”: quod Moses talis esset, quod non potuit intrare, constare potest a verbis in vers. 14, nempe quod cum Aharone “rebellaverit, ne sanctificaret Deum Messiam,” vide prius Num. C. XX: vers.** 8 ad 13, ubi aquae ibi vocabantur “Meribah,” sed hic “Kadesch,” in sensu communiori. De Mose plura potuissent
* sic J.F.I. Tafel; ms. repraesentabat
** ms. ves.
a hic intellexerim viderentur [ea quae in visione]
366. 7612. dici, qualis est, et quomodo in altera vita continuo adhuc rebellat, quantumvis sciat et videat Regnum Dei Messiae, quia talia mihi repraesentata sunt, sed de ids non licet plura edisserere*, praeter quod animus similis in eo maneat; interim caput est eorum, qui succumbunt in tentationibus, qui nempe Legem in externis colunt, quid internus homo, non ita vult intelligere; quamvis intelligit; sed contranititur** amor sui; haec clarius expressa vide Deut. C. XXXII: vers. 48 ad fin.: Moses enim erat Caput eorum, nam populus datus erat Mosi, sicut passim dicitur, ut Levitae dati erant Aharoni, quare cum illi capita, hi repraesentabant corpus; sic non potuit corpus separari a Capite, nam sic repraesentantur omnes, qui in tentationibus succumbunt.
[Lex; Moses; Tentatio]
[Videantur III 7613-15, ubi concluditur explicatio Num. XXVII.]
7690. [Deut. XXXII:] vers. 43, haec similiter coincidunt cum ids, quae dixit Johannes in Apoc. C. XII: vers. 10, 11, 12, ad hunc finem nunc totum canticum collimat, nempe, quia populus Jacobi et posteritas ejus, quae a generatione ad generationem pejor facta est, et qui factus est turba diaboli, dejicietur, ac sic cantabunt gentes, populus Dei Messiae; sic “expiabit terram,” hoc est, coelum, in cujus inferiori nunc est turba ista, quia illuc admissa; de statu istius gentis, in coelo isto sic dicto inferiori, multa dici potuissent, et quod inde deturbandi sint, et quod ii in-
* ms. edissere
** ms. contranitur
367. 7691. telligantur, qui in luce vixerunt, et tamen in media luce, idololatriam amplexati sunt, et diabolum colunt; sibique coelum subjicere conantur, et sic continuo contra Deum Messiam rebellant [III 3143, 196, III 3145; cf. etiam 101 et praec., 273, 284, 319-20, 353-54]; sed ea prolixiora sunt, quam ut queant hic exponi.
7693. [Deut. XXXII:] vers. 48 ad fin.: hic agitur de morte Mosis: prius autem Num. C. XX, de morte Aharonis: qualis Moses fuerat, prius descriptum videas [II 1673-75, 80, 86, 241, 251, III 7201-02], nunc autem describitur per mortem ejus vita, nempe quod tentatus succubuerit, et quidem non semel, ut observatum est [II 1860, 90, paragraphus praecedens 101, III 7183, 7611, 366]; sed erat in eo statu cum moreretur, qui hic describitur, qui status manet post mortem, nempe quod Coelum Dei Messiae, ut legitur, e regione videbit, sed eo non veniet; idem quoque significatur per “montem Abarim, seu Nebo, in terra Moabi”; quid terra Moabi, vide prius [III 7525, 7528, seq.], Moabus enim natus est a filia Lothi, in ebrietate patris, inde terra Moabi characterem habet, praeterea ex multis aliis dictis, quod viribus suis confisus fuerit, et Legem in externis coluit: in monte istius terrae mortuus est, nam montes significant ea quae summa erant istius impietatis, dii eorum seu idola vocabantur etiam petrae sic montes, vide /hoc Cap.* XXXII: vers. 31.
* ms. Cap: praeced:
368. 7694. Quomodo haec se habeant in coelo, multis potuisset dici, nam tam multa mihi repraesentata sunt in his, ut nequaquam possim aliquam partem referre, sciant usque lectores, quod haec verba, veritates sunt, et quod significent ea, quae ultimo hoc die contingunt; character ejus est, quod sancta prophanis commisceat, quodque continuo rebellat contra Deum Messiam, sicut ad aquas Meriba faciebat [Num. XX: 11-12], inque externis ponat justitiam, populum Jacobum velit Sacerdotium esse, seu unicum, qui possideat coelum, cujus rex esse ambit, admissus tamen in infimum coelum, ubi e regione spectat Canaanem, hoc est coelum Dei Messiae, sed quod eo non venturus sit, satis certo scire possum ex omnibus iis, quae mihi monstrata sunt, et quidem quae facta dictaque ab eo, quae tam multa sunt, ut plures paginae iis replerentur; in textu clarum est, quod is rebellavit, contra Deum Messiam, sic ut is in vitio fuit, quod antea in populum bis /rejecit, (nempe quod* non videret terram Canaanem propter praevaricationem populi [Deut. I: 37, IV: 21],) cum tamen is erat qui percussit, nec ut mandatum, supplicavit, aut sancte alloquutus est Petram [Num. XX: 8]: quod dicatur “collectus ad populos,” hoc erat formula solennis, nam simile alibi de impiis legitur, (videantur dicta, non memini ubi)a. Quod hortatus est populum, ut viveret secundum praecepta Legis, erat ex inspiratione, sic non ejus dicta fuerunt, nam prorsus aliud est docere quod notum /esse [potest] ab** unoquovis, etiam quicunque est, [et aliud vivere] etc. etc.
[Lex; Moses; Tentatio]***
[Vide III 7703, ubi explicatur Deut. XXXIII: 9.]
7704. Sed stylus propheticus est talis, ut perplura subintellecta sint, quae ex verbis non apparent, quare etiam tam concisus est, ut nisi suppleantur, sensus inde non potest elici; quod plura subintelligantur, dum angeli Dei Messiae loquuntur per hominem, hoc testari
* ms. rejecit, nempe (quod
** ms. esse, ab
*** haec referunt evidenter etiam ad III 7693
a cf. Gen. XXV: 8, 17, XXXV: 29, XLIX: 29, 33; Num. XX: 24, 26, XXVII: 13, XXXI: 2; vide etiam Jud. II: 10
369. 7705. possum, nam perplura tunc adsunt in mente, quae non in verba veniunt, inde stilus concisus: cumprimis quando aliqua inserenda sunt, quae duplicem sensum involvunt.
[Loqui, Loquela; Propheta; Verbum; Vox]
[Vide etiam in III 7706-07 conclusionem explicationis Deut. XXXIII: 9.]
[Paragraphi ex Explicationis in Verbum Veteris Testamenti Tomo IV (Esaj. I: 1 ad Jer. L: 3), absque numeratione, ab auctore autem ab 1 ad 106 paginato]
[P. 16, Esaj. XIV:] 9. Per “infernum” intelligitur omnis turba infernalis, cujus dux est diabolus, quae similiter dejecta est, nam legitur in versu seq. “etiamne to infirmatus es, sicut nos, nobis /assimilatus?” ita* per “regem Babelis” [v. 4] agitur de diabolo, hic in specie: infernum complectitur omnes istos**, qui se reges et principes universi appellant, sic omnes superb os; quomodo nunc omnes ducem suum alloquuntur, sequitur in serie,
* ms. assimilatus; ita
** sic J.F.I. Tafel; ms. isti
370. [P. 16, Esaj. XIV:] 10. quod nempe infirmatus est, in quo tamen spem suam, propter jactantiam, posuerunt; nam quisque in inferno agnoscit suum ducem, quem principem appellant, nam ii se
vocant dominum universi, imo Jehovam, tum spiritum sanctum, et quantum unicuique relinquitur potentia, eo surgit magis magisque; sed quia iis non datur potentia nisi aliquibus, quare eos ut suos principes et reges agnoscunt, [ideo] principatus isti dicunt se ad orare Jehovam, sed a quibusdam infunditur ea vesania, quod se Deum universi appellent, et sic cum Hs, qui Deum Messiam ad orant, bellum gerunt, sed mirabilia narrarem*a, si de principatibus istis, etc. etc., [qui dantur] ob finem, ut tot genera, et tot species spirituum erunt, quot sunt genii ac animi hominum, etc.: ii itaque sunt, qui nunc alloquuntur diabolum, quem nunc sciunt, quod eos deceperit.
[Dii; Genius; Jehovah; Odium; Spiritus]
[P. 20, Esaj. XVI:] vers. 24. Transitus Arnonis erat terminus Moabi, vide plura in collectis b: hic usque ad vers. 6***, sequitur hortatio ad eos, qui ponunt justitiam in lege in externis, ut fugiant ad Justitiam Dei Messiae, verum**** in vers. 1*****, et 5****** apertius agitur de Deo Messia, quod Ipse est Justitia factus, et sic sustulerit peccata; sic ut nunc resipiscerent; vocantur hic “avis vagabunda,” nempe quod cogitent vage, nec sciant, quid velint, quin*******c iis ambiguum est, et haeret, num ita sit;
* in ms. narrare erronee in narrarare emendatum
** ms. 11 conformiter Schmidii versificationi
*** ms. 15 conformiter Schmidii versificationi
**** ms. verm
***** ms. 10 conformiter Schmidii versificationi
****** Ms. 14 conformiter Schmidii versificationi
******* J.F.I. Tafel quia
a forte narrare sic infinitivum in sensu narratu
b vide A. Acton, The Word Explained, Vol. VIII, p. 421, “Appendix”
c vide annotationem ad 184
371. sic nunc quoque contigit, quod haererent* iis ut dubium, quae ex Lege erant circum me; nam quod tale intelligatur, non autem excisio Moabi, proprie intellecta, satis dare concludi potest a singulis, nam absque fis nullus sensus foret omnium verborum hujus prophetae hic loci, qui alioquin in litera tam obscurus** est, ut nemo aliquid inde elicere posset.
Transitus Arnonis est versus desertum, ubi “agnus
Obs. dominatoris terrae de petra versus desertum ad montem filiae Zionis” [v. 1]; “agnus dominatoris terrae” in supreme sensu est Deus Messias, Qui est Agnus Dei,
Obs. quod idem est, ac Agnus Dominatoris terrae, Qui Agnus “tollit peccata mundi” [Joh. I: 29].
* sic J.F.I. Tafel; ms. haereret
** imperfectum in ms.
372. [P. 21, Esaj. XVI:] 12*. “Quando Moabus se videt prorsus victum, ut defatigatus sit, super excelso suo,” nam sacrificabat super excelsis, quia idololatra; “tunc veniet ad Sanctuarium, ad orandum vel deprecandum, sed non poterit,” sicut fit iis, qui intimius sibi persuadent, usque ut induant principia, a quibus non dein recedere possunt, ii convicti, dum defatigati veritate, volunt deprecare, sed quia principiorum natura, resistit, non possunt: hoc in se clarum est ex multis documentis,
quae proferre non possim, nempe quod ii qui imbuti sunt principiis, et natura inde, sic ut sui amore, et inde justitia sui, imbuti, non possint orare, quamvis velint: extra se vident veritatem, sed intra eos est, quod repugnat.
[Oratio]
[P. 30, Esaj. XXII:] vers. 19. Hoc sequitur ex eodem a, secundum praedicationem, quod nempe depelletur**, et ejicietur, quod est “evertere*** e loco suo.”
* ms. 21 conformiter Schmidii versificationi
** ms. depelleetur
*** ms. everrere
a h.e. ex infidelitate Ecclesiae Judaicae
373. Quid porro haec significent in coelo, ubi principatus et praefecturae sunt [vide 370], multis quidem dici potest (sicut de Abrahamo, Mose, aliisque, /qui tamen reticendi sunt b hic), sensim enim de loco suo removentur, nam gradus descensionis se habet sicut gradus ascensionis, etc.; ii similiter repraesentabant thesaurarios et praefectos domui regis, proinde patres Ecclesiae.
b h.e. de quibus tamen reticendum est
374. [P. 32, Esaj. XXIV:] vers. 8. Similiter quod omne gaudium spirituale et coeleste cessabit: diversi gene ris gaudia interna hic describuntur, et causae variae quae excitant gaudia, quae cessant, cessantibus causis; quid gaudia coelestia, nemo scire potest, nisi qui per Divinam Dei
Messiae misericordiam, didicit, et quia experientiam eam habui, nunc per multum temporis, id solum dicere possum, quod ineffabilia sunt, et si exprimerentur quoad exiguam partem, nam describi nequeunt, nullus homo, qui non habuit experientiam, id credere potest: nihil usquam obvenit, quod non cum ineffabili tali gaudio, per mille varietates, conjunctum est; etc. etc.
[Gaudium]
[P. 32, Esaj. XXIV:] vers. 9. Comparatio sumitur a gaudio habitatorum terrae; quod enim iis, qui mala conscientia cruciantur, ea quae sunt mundi gaudia, prorsus amara sint, multis notum esse potest: sicut etiam ab iis, qui in luctu sunt, magis in iis, qui in luctu interno. Quid amaritudines spirituales in medio gaudio externo, id quoque per experientiam didici, quia per
375. multum temporis etiam amaritudine ista percussus fui, quae nec describi potest, sed de his (si Deo Messiae ita beneplaceat) in /descriptione tentationis meae*.
* hic forte refer tur ad 66; vide in praefatione hujus voluminis sub capite “The ‘missing numbers,’ ” loca 9, 13
376. [P. 33] Esaj. XXVI
Ex hoc capite et aliis* quoque scriptis propheticis istius temporis satis perspicue constare potest, quod plurima deficiant, quae non expressa sunt verbis, sed quae tamen insunt verbis;
Obs. causa est, quia** spiritus loquens quamplurima intuetur,
Obs. quae non verbis exprimi queunt, et tunc cadunt in similes voces, aliter apud unum /prophetam, quam*** apud alterum;
quam multa insunt ideae****, quum spiritualis cogitatio et inde loquela est, testari possum, quae tamen nusquam exprimi possunt, et si exprimerentur, apparerent inconcisa, nam saepe una idea, integram expositionem requirit: quapropter ea quae in propheticis scriptis sunt, nusquam possunt explicari a quodam spiritu nec ab homine; solum a Deo Messia; Qui per angelos***** loquutus est.
[Loqui, Loquela; Propheta; Verbum; Vox]
Obs. Quia voces ideo tam mire existunt, ideo, ut sensus evadat, unus interpres aliter ac alter conjunctione voces addit, inde in uno versiculo potest existere tam multiplex
Obs. sensus, quam est numerus****** translatorum interpretum, sed ex intimis constat sensus literae, proinde ex nexu antecedentium cum consequentibus.
* ms. alii
** ms. qui
*** ms. prophetam; quam
**** imperfectum in ms.; J.F.I. Tafel ideo
***** ms. angelus ut videtur
****** ms. numerum
377. [P. 34, Esaj. XXVI:] 13. Quod alios dominos attinet, ii dominantur, quando Deus Messias remittit habenas, sed quousque remittuntur habenae, ii dominantur, et ne quidem hilum ultra, quod tam multiplici experiential
confirmare et testari possum, ut plures paginas impleret*, ipsa momenta eorum dominationis observare mihi datum, et quomodo ne minimum ultra possent, quod etiam mali spiritus observare** potuerunt, imo cum iis de eadem re multoties loquutus sum, nam cum spiritibus diversarum indolum, mihi ex Divina Dei Messiae misericordia, loqui absque ullo periculo concessum erat, quibus data erat potentia operandi, et quasi dominandi; quid tunc*** contigerat quandoque, permulta forent, et digna memoratu, sed pro temp ore haec satis sunt; nempe quod sibi persuadeant propria potentia agere, et sic dominari se putant, in qua opinione, ex pluribus causis etiam detinentur, nam tales non volunt persuaderi aliter, cum tamen id sancte asseverare possum, quod ne hilum potentiae habeant, sed mod o quod sint instrumentales causae, ut puniantur homines, ut tententur, et sic ut reformentur, nam absque iis ut instrumentis, per tentationes non reformatur homo; imo tunc absorbent mala hominis, nam ii sunt qui auferunt mala in se, etc. etc.
[Malum; Permissio; Potentia, Potestas]
Quod Deus Messias operetur omnia, dictum est vers. 12, et hic quod “per Ipsum Solum commemorent Nomen Ipsius,” hoc est, invocent Nomen Ipsius, nam nemo /potest Dominum**** invocare, nisi per Deum Messiam, etc.
* ms. implereret
** in ms. observabant imperfecte in observabare emendatum esse videtur
*** nisi ut deletum omitteris
**** ms. potest; Dominum
378. [P. 34, Esaj. XXVI:] vers. 14. “Mortui,” hoc est, damnati non vivunt, hoc est, non reviviscunt, et dominantur amplius, “Rephaim” sunt eorum primates, nam quod tanquam principatus sunt, prius dictum videas [370], nam habent quos adorant, ut
suum maximum, ut Numen, quidam eum, quidam alterum, plerumque eum, quem adorarunt in sua vita, sicut Abrahamum perplures, Isacum nemo quem audivi, Jacobum etiam plures, sed non tanto honore, Mosen quoque, et sic porro, qui sunt principes eorum qui sunt a Judaeis; alii vero alios, papistae consequenter adorabunt suos sanctos ut Numina, et sic non possunt non perire, et quidam eorum numina, qui nempe tales sunt, ut istam adorationem recipiant, et se ita coli volunt, (de Petro alibi dictum* videatur [13, 67]); talis est status eorum in coelo; de similibus agitur, ubi de Rephaim, vide insuper collecta a de Rephaim, tum quos Josua expulit, de Chebrone [Josch. X: 36-37], qui dicuntur etiam Enakim [XI: 21].
mVide num Rephaim significent expertes vitae, ut ialius interpres b.n
[Dii; Genius; Spiritus]
“Visitare eos,” est judicare eos, et sic exterminare, dies visitationis, est dies judicii, quod dejecti sint, et sic “exstincti, a memoria eorum,” videatur prius [cf. III 4533, seq.]
* MS. dicta ut videtur
a vide A. Acton, The Word Explained, Vol. VIII, p. 421, “Appendix”
b nempe Tremellius: “expertes vitae non resurgent”
379. [P. 34, Esaj. XXVI:] vers. 17 [et 18]. Porro de afflictione et tentatione; “parere ventum,” videatur Textus, an sit sicut dolor colicus*, afflicti sunt usque ad desperationem, usque dum “nulla salus in terra”; querela est, quod “non ceciderint habitatores orbis,” nam respondetur in versu sequenti [19], quod “cadent Rephaim.” Quod
tentationes usque ad summum hominis perducantur, id quod per experientiam confirmare possum, usque dum nulla spes superest, sed postea venit /auxilium�quod** tentatio eo perducatur est causa una, ut sciat homo qualis est in tentationibus, nisi Deus Messias eum elevet, utque sic agnoscat misericordiam Dei Messiae; quae persaepe mirabiliter expertus sum.
[Desperatio; Tentatio]
Nunc itaque sequitur elevatio; nam tentatio, ut notum est, usque ad mortem corporis perducta est in martyris, etc. etc.
* ms. cholicus
** ms. auxilium, quod
380. [P. 35, Esaj. XXVI:] vers. 20. Solatium continuatur iis, qui in vita sunt; nempe “ut parumper se abscond unt, intrare in cubicula,” dum homo vivit in corpore, est intrare in se, et expendere, et “januam claudere,” h.e. non admittere ea quae in contraria distrahunt; morando, “dum ira transit,” nam tentatio est simillima irae Dei Messiae, cum tamen nequaquam est ira, sed amor, ut sic homo regeneretur; similiter etiam de Hs qui post vitam corporis resurgent, Hs cubiculum est sepulchrum, cui janua clauditur; parum momenti est, a morte ipsius* ad ultimum judicium, nam iis qui in coelo, non est tempus, quale Hs in vita corporis; quod iis non esse possit tempus, ex multis con-
stare potest, non enim sicut ii /[in] corpore**, futura volvunt, et ex praeteritis colligunt ventura, et sic mensurant temporis spatia, sicut homo, nec Hs anxietas, et sollicitudo, quae etiam temporis recordationem insinuant; talis est status eorum, quare parum est iis a mortis eorum tempore ad ultimum judicium, tametsi per aliquot millia annorum viverent; si quaeras eos, ubinam fuerunt tanto tempore, id nesciunt, si quid facturi, si alio abeunt, id quoque nesciunt, sed prorsus pendent ab arbitrio Dei Messiae, sed usque praesens vitae eorum status, vix dignoscitur a statu vitae hominis; sed quid praeterea vitam eorum concernit, et differentiam vitae spirituum, seu viventium post mortem corporis, et vitae hominum in corpore, alibi, ubi datur occasio, Deo Messia dignante, continuabitur. Interim est status felicissimus, eorum, qui in Coelo Dei Messiae sunt, iis nulla anxietas, quia nulla reminiscentia*** praeteriti, nec sollicitudo futuri, et quod maxime, nulla praesentis; sed status infelicium erit continua angustia temporis praesentis, unus dolor continuatur alteri in perpetuum: etc.
[Felicitas; Futurum; Praeteritum; Tempus]
* ms. Ipsius
** sic J.F.I. Tafel; ms. [crossed off: in terr[a]] corpore
*** ms. reminisentia
381. [P. 42] Esaj. XXXIII
Vers. I. Contra diabolum et ejus turbam, quod infestet Ecclesiam
Vers. 1. “Vastans” est diabolus, et ejus turba, turbae quilibet suo modo: “perfide agens” etiam est diabolus, turba ejus non solum sunt spiritus ejus, sed etiam homines: lacessit Ecclesiam, h.e., eos ab Ecclesia, sine ulla data causa, solum ex prava indole, nam qui ab Ecclesia Dei Messiae, in coelis et in terris, eum non infestant, sed quaerunt turbam ejus vario modo flectere ad bonum, usque tamen insontes, imo infantes vastare et necare studet; quod tam mul-
tiplici experientia, per Divinam Dei Messiae misericordiam, constat mihi, ut a sola experientia diuturna, id dicere possim: cum tot variis spiritibus fui, qui me infestarunt multiplici modo, et quidem absque causa, etc. etc.
[Bonum; Malum; Spiritus]
Sed demum vastabuntur; hic loquitur propheta iisdem verbis, nam jus talionis regnat: sicut quis agit, ita cum eo agetur, quae causa multarum rerum est apud populum Jacobum, sicut quod insidiis hostem debuissent aggredi, etc. etc.
[P. 48, adfinem explicationis Esaj. XL, quam vide.] Ex his nunc constat, quod totum hoc Caput de Deo Messia agat, nempe de Ipsius Adventu, et quod describatur [v. 1-11].
382. Praeterea si liceret haec confirmare experientia, nempe quod Deus Messias Solus sit Sapientia
[v. 12-14], quod omnis Potestas Ipsi in coelis et in terris [v. 15-24], quod omnia intime sciat [v. 25-28], et Unicus [sit] Qui dat vitam fidei [v. 29 ad finem], si ista nunc experientia, quam ex Divina Dei Messiae misericordia* per tantum temporis, nactus sum, confirmarentur, perplures paginas adimpleret.
[Dominus; Potentia, Potestas; Sapientia; Vita]
[P. 49, Esaj. XLI:] vers. 20. Hic describitur sapientia et fides, sic spirituale cum coelesti, quod iis dabitur: proinde ea fides, quod Solus Deus Messias hoc egerit; sapientiae et fidei primarium est, ut credat homo, quod nihil sit in semet, sed omne in Deo Messia.
* sic J.F.I. Tafel; ms. misericordiam
383. Quod nihil prorsus virium sit in spiritibus, proinde nec in hominibus, /praeter quod a putent aliquid virium habere, hodie quoque de eo loquutus sum cum spiritibus, quorum plures circum me erant, et mecum loquuti, etiam ii, qui putarunt in se aliquid virium esse, etiam confitebantur, quod viderent, nihil esse, nam hi vident id, tametsi non agnoscunt; angeli vero Dei Messiae, non vident solum, sed etiam agnoscunt, et sic percipiunt, et intelligunt: qui aliter putant ab ipsa experientia id vident, sic extra se; die 7 Nov. 1746, st. vet.
[Potentia, Potestas]
[Vide etiam explicationem Esaj. XLII: 6.]
[P. 51, Esaj. XLII:] vers. 7. Quod [Deus Messias] Lux factus, inde haec sequentia, nam Lux mentibus humanis nequaquam potuit dari, nisi Messias Justitia factus, et sic iterum Coelum aperiretur, nam absque Messiae Justitia nequaquam lux coelestis influere potest, sed mera umbra noctis, quare hic dicitur, “ad aperiendum oculos coecos”; tum etiam absque quod Messias Justitia factus, omnes mortales imo angeli [vincirentur], quod satis potest demonstrari
a h.e. quamvis
384. et ab experientia confirmari, imo quomodo, quod nempe
tenerentur tanquam captivi a diabolo, a qua captivitate unice per Messiam liberati sunt, quare dicitur, “ad educendum e carcere vinctum”: utrumque significatur, per verba, “e domo claustri sedentes in /tenebris”; claustrum* applicatur foveae; C. XXIV: 22.
[P. 52, Esaj. XLII:] vers. 25: in sensu intimo hic intelligitur populus Dei, quod ita punitus sit, nam mox sequitur in versu primo Cap. seq. quod ereptus et reductus, seu redemtus, sed punitio non eo usque se extendit, ut periret**. In sensu autem supremo intelligitur Messias, quod sustinuerit omnem iram Jehovae, et sic pro genere humano passus, quod similiter a verbis versus sequentis constat.
* ms. tenebris” claustrum
** ms. perireret
385. Cum quidam spiritus naturali anima praediti, dicerent nunc, quod aliter haec intelligerent, respondebatur nunc iis, quod ii, qui anima naturali gaudent, verba haec prophetae non possint non naturaliter intelligere*, at vero qui anima spirituali coelesti, ii ea spiritualiter, et mod o coelesti, intelligunt, nam ii non naturalia aliter intelligunt, etc.
[Interiora; Litera; Natura, Naturale; Verbum]
[P. 59**, Esaj. XLVI:] vers. 1.*** Opera Legis comparantur idolis, “Bel” erat idolum, quod “incurvatum” dicitur, similiter “Nebo,” sed videatur Textus, annon “idolum,” ut /alius interpres a; comparantur feris seu bestiis, quae sub oneribus succumbunt.
* imperfectum in ms.
** vide annotationem nostram ad P. 60 infra
*** hanc paragraph um ob nexum rerum inserimus
a nempe Tremellius (in annotatione)
386. [v.] 2. Similiter, quare vocantur “reflexi” et “incurvati,” et quod “anima in captivitatem,” seu “in servitutem abeat”; nam servitia sunt: secundum literam hic et alibi, non aliter apparet, ac [quod] de idolis seu idololatria eorum agatur, verum per idolorum descriptiones, sistuntur ea, quae pro idolis colunt. Idola sunt omnia quae colunt et amant, sive extra hominem, sive intra, quae ab amore Dei, eos deflectunt; quae innumera sunt, nam dantur eorum genera et species, hic sistuntur opera Legis, quae colunt, et in iis salutem ponunt, etc. Stylus propheticus est, ut sistantur similia, per plures comparationes, quae sunt repraesentationes, nam angeli Dei Messiae, naturalia et ea quae sensibus obvia sunt, sic ultima naturae, spiritualiter intelligent, quare est loquela prophetica, quaedam Lingua* coelestis,
verum, quae non ab aliis intelligitur, quam qui vere spirituales et coelestes sunt, hoc est, qui a Deo Messia se duci patiuntur, quae Lingua est inexpressibilis, sicut ab angelis mutuo inter seipsos sistitur, verum quia homines a coelo docendi sunt, cadit loquela in similes expressions, quae non intelligibiles sunt, nisi coelestibus geniis, a Deo Messia, edoctis; nam quid alioquin quod “Bel incurvatus, Nebo inflexus,” etc. etc.? caeteri vero spiritus, eam non intelligunt, sapiunt modo ea, quae naturali modo repraesentantur, quod fit quandoque insanis modis; de loquela ista coelesti, quae recondita est in sermone prophetico, hodie cum quibusdam spiritibus naturali indole praeditis loquutus sum, et comparata est cum Lingua angelica, quam aegre intelligerent: est in se lingua, quae sicut alia lingua discenda est; nam per eorum effigies prorsus alia intelligenda et quidem intimiora et superiora, quam, quae mentes naturales capiunt: etc. etc.
[Propheta**; Repraesentatio]
* sic J.F.I. Tafel; ms. Linguae
** sub Propheta in indice erronee refertur ad IV Vol. pag. 52
387. [P. 60*, Esaj. XLVII:] vers. 8, vocatur [filia Babelis] iterum “delicata” [ut in v. 1], quia pulchrior omni alia doctrina eis apparet; jactat, quod non alia sit praeter eam, tam pulchra: ita jactat se super omnes in universo; adeo ut regno Coeli excludat omnes alios;
quod talis fastus sit Judaeorum, admodum frequenter audivi ab iis, qui mecum loquuti sunt; qui ex Judaeis fuerunt, jactant se solos occupaturos coelum, omnes reliquos excludunt, imo internecino odio habent, et si iis potestas, nullum vellent admittere; caeteros omnes respiciunt ut damnatos; sed vix aliquem de suis sufferunt, nisi in certo casu, dum agitur de principatu, et ii tunc adorantur etc.
[Judaei]
“[Non] vidua esse,” et “non orba,” est quod duraret in aeternum.
* haec altera est duarum paginarum ita numeratarum; paginatio enim ab 54 currit ut sequitur: 55, 57, 58, 59, 60, 60, 61, etc.
388. [P. 60*, Esaj. XLVII:] vers. 10. [Filia Babelis id] vocat summam “sapientiam” et “scientiam”; nempe quod male explicent** Verbum Dei Messiae, et quidquid de Sione et Hierosolyma scriptum est, ad se trahant, tuna ubicunque Israel nominatur in sensu bono, eos a intelligi volunt; caetera quae contra eos, perverse explicant; ut-
cunque vixerunt, dum in summa idololatria, a principio ad finem, usque volunt***, quod promissio ids facta; non recordati foederis, quod toties fregerunt, et quod prorsus extirparenturb, dum irritum redderent foedus, ut Moses iis annuntiat, et toties prophetae. Haec dicunt in corde suo, ut verba leguntur, quod “non alia praeterea,” vide mox prius [v. 8]. Praeterea etiam inter se dicunt, quod Jehovam Creatorem universi adorent, nec volunt scire, quod nusquam accessus dari queat nisi per Unigenitum, Ipsius Filium, Qui effigiatus est in omni eorum Ecclesiae ritu et sacrificio: et quia non fidem habent in Unigenitum Jehovae, ideo nequaquam possunt ad Jehovam admitti; quae etiam est causa, quod continue fere prolapsi sunt in idololatriam, et adoraverint idola, quibus attribuerunt omnem potestatem, imo etiam creationem universi, et quoque id olum vocarunt Jehovam, ut satis constat Exod. XXXII: 5.
[Ecclesia; Judaei; Repraesentatio]
* vide annotationem 2
** sic J.F.I. Tafel; ms. explicet
*** ms. [crossed off: dicun] volut
a h.e. se
b = exstirparentur
389.[P. 65] Esaj. LIII
Vers. I ad finem. Clarissima Prophetia de Messia, quod venturus in specie Servi, contemtus et afflictus, et pro peccatis Generis humani moriturus. Haec Prophetia tam clara est, ut
dum legeretur, spiritus circum me, qui a Judaismo erant, prorsus obmutescerent, nec quicquam potuissent objicere, imo timebant, ne coram iis iterum legeretur, ita convicti erant, et quod mirum est, ex pudore ac innata hostilitate, non voluerunt convinci, quod manifeste percipere potui.
[Judaei]
390. [P. 75, Esaj. LXV:] vers. 25. Hic describitur, quod peccata eos amplius non damnabunt, nam qui in Deo Messia, iis nulla damnatio: Justitia enim Messiae iis imputatur, tunc reatus originales et plures ex actualitate orti, non possunt ascendere, et sic inquinare hominem, nam, dum ascendunt, illico flectuntur in bonum, et sic tolluntur; peccata ista, et malae affectiones, quae radicitus remanent, significantur per “Lupum,” per “leonem,” per “serpentem,” qui latebit in pulvere, sic non malum facient, qui non facere* possunt, Deus Messias enim eos ducit, etc. etc., quae tam multis experientiis potuissent confirmari, ut /per-
plures paginate** implerentur, nam experientiae, quod malae affectiones ex radice et actuali nova radice, ortae et exsuscitatae, illico in bonum conversae sunt, ex Divina Dei Messiae misericordia nunc per tot mensium tempus, mihi clarissime constant, etc.
[Damnare, Damnatio; Malum]
* ms. faere
** ms. perpluribus paginis
391. [P. 82-83, Jer. V:] vers. 6. Sunt mali spiritus, hic per fera animalia significati, qui circum hominem
sunt, qui dum homo talis est, ut non amplius habeat fidem, nihil non, quod fidem rursus infundere potest, pervertunt, et quasi discerpunt, sic omnes articulos fidei, seu credenda, nam ne quidem ulla cogitatio tunc potest venire, quae non ita discerpatur; quod multis sancte testari possum, nam qualis homo est, taliter a spiritibus tractatur, usque dum omnia credenda perverterint, ita, ut nihil amplius sanum supersit, sic omnem lucem exstinguunt, et in horrendas tenebras vertunt, in quibus una vivit homo cum suis malis spiritibus: hoc augetur, successive in homine*, quo magis putat se intelligere, et quo plure scientia naturali abundat, ita eruditi mundi prae iis a secundum scientiam, nam mali spiritus plura excitant, et plura pervertunt, in homine appellato docto, quam in alio, et sic magis confirmant ea quae perversa sunt, et condensant** sic umbras, ut apud eum quasi desperatum sit, nam omnes nodi alte inhaerentes solvendi, et omnes umbrae partes dissipandae, quae nisi dissipantur, manent usque sicut inclusae, sic in indole formata ab ejus intellectualibus, et sic persuasa; quod multa experientia sancte testari possum, [nempe] talia continue conari spiritus***, et quod minutissima dubia, etiam ab infantia insinuata, evocent, et conentur pervertere b; sed apud electos [hoc fit] ob /finem�ut**** in /tentationibus�ut***** singula [dubia] discutiantur; quare si reducendi docti et philosophi in viam, id fit tentatione acerbiori et penitiori, quam apud eos, qui non docti sunt, etc. etc. Ideo suasus sum, ut homo humillime supplicet Deum Messiam, ut in tentationes non veniat, nempe in tales, ut dubitet de Verbo Dei Messiae, etc.
[Doctus, Eruditus, Doctrina; Fides; Lux, Pervertere; Veritas]
* sic Tafel; ms. homo
** ms. condensate
*** sic J.F.I. Tafel; ms. a spiritibus
**** ms. finem, ut
***** ms. tentationibus, ut
a h.e. aliis seu minus doctis
b h.e. [credenda] pervertere
392. [P. 83, Jer. V:] vers. 15, 16. Est turba diaboli, spiritus circum hominem, mali, quos quia nescit homo, nec quales sunt isti, ideo cogitationes loco istorum substituat, nam cogitationes putat homo a seipsis regi, quare qui non vult credere quod spiritus mali excitent eorum cogitationes, et affectiones, is, si velit, credat cogitationes, sed tunc pejus est, nam sic se in culpa ponit, etc. etc. Sunt spiritus isti mali, “sicut sepulchrum apertum,” nempe sicut infernum, quod ruit circum eum; et quidem “fortes,” nam ne minimam cogitationem permittunt illibi, quam non momento arripiunt, et /pervertunt�et* quidem “omnes” /isti�a** fide in Deum Messiam, quod in minimis sicut in maximis perci-
piunt, nam in odio sunt, sic afficiuntur minimo radio veritatis, et pervertunt; experientia mihi multiplex est, etc.
[Lux; Veritas]
* ms. pervertunt, et
** ms. isti, a
393. [P. 87, Jer. VII:] vers. 23.* Quod praeceptum iis est, dicitur, nempe “ut ambularent in via, quae praecepta est,” nempe in via veritatis, de qua vide pluries prius.
Vers. 24, sed quod intelligere id [non] vellent, sed “obfirmarunt cor,” et hodie quoque obfirmant, notum est, sic “abeunt retrorsum,” hoc est versus infernum; prius etiam ostensum est, quod via, quam ambulant ii qui perversi sunt, sit retrorsum [cf. 11 1279-81, 61, II 1283-84, 62]; nam sursum est versus coelum,
nec sursum aliquis se attollere potest, sed Deus Messias attollet eum, hoc est omnes ejus cogitationes, et cogitationum contenta, ad se, quod tam multa experientia viva confirmari potest, ut multas paginas adimplerent; mox autem cum remittit cogitationes, tunc ex se retrorsum cadunt, et quidem in mundum etc.
[Cogitare, Cogitatio; Fides]
[P. 87, Jer. VII:] vers. 33. “Cadaver” est mors spiritualis, “avi coelorum” est eorum phantasiis atrocibus, similiter “bestiae terrae,” et quidem quaea mors non peribit; simile occurrit in visione Abrahami, Gen. C. /XV [v. 11], quod** nempe ayes coelorum descenderent et comederent*** cadavera, quae tunc licuit Abrahamo abigere, sed postea tenebrae opacae ortae sunt, et non visum quid factum cadaveribus, quae etiam contigisse, possum
* hoc ob nexum inserimus
** ms. XV; quod
*** ms. commederent
394. repraesentationibus, prius et hodie, mihi visis, confirmare: die 20 et 21 Nov. 1746 stylo vet.
mQuomodo adhuc permanet in manibus eorum, quod justitiam mereri velint, per immolationem* filiorum, etiam visum prius imihi est**.a
[P. 88, Jer. VIII:] vers. /4 ad 7***. Quod nulla liberatio ab inferno, quia permanent in malitia.
Vers. 4. Haec sunt verba doloris, et misericordiae, nam Deus Messias omnium miseretur, tam in vita hac, quam in vita altera, nam nullius mortem vult, sed ut vivat; quare hic quasi interrogatur, “an nusquam revertentur.”
Vers. 5. Hic mitius est responsum, plenum dolore misericordiae, nempe quod “nolint reverti.”
* ms. immolatione
** ms. mihi, est
*** ms. 4 ad 8; introducentia ad 395 abhinc ob nexum inserimus
a h.e. haec
395. Vers. 6. Quum enim iis datur copia revertendi, prorsus sicut hic, in prioribus suis verbis persistunt, nam “sicut quus effundit se in proelio”; quod similiter ex multis experientiis contestari possum, nam dum in vinculis
tenentur, tacent, sed continuo injecerunt menti meae talia, quae sicut vapores exhalabant ex iis, [et] quae tam manifeste sentiri potuerunt* a me ut nihil manifestius, nam cognoscere mihi datum erat, non solum quod ii essent, qui infunderent, sed etiam datum ut scirem quinam essent, nam illico dum mentem eo flectebam, repraesentabantur mihi, et castigabantur, dumque castigatio durabat, cessabant, at post usque insistebant, nec cessabat priusquam expulsi essent; quod expellerentur, tam vive sentiebam, /sicut, per** totum hoc tempus, per sensum exquisitum, quando abigebantur, ac alii a, quando abibant, quandoque veniebant: praeterea*** etiam praesentiam mihi testatam faciebant per alia quoque signa, nam licebat iis quandoque sphaeram cogitationum mearum prorsus quasi attrahere, et sic detinere, et quidem tam constanter et dure, [ut]**** quasi subduceretur cerebrum, ex quo nusquam liberari potui, quam per Divinam Dei Messiae misericordiam, tunc illico status ad vivum sensum mutatus erat: si omnia***** ista recenserem, plura forent, quam ut in specie tradi queant; etc. etc.
[Spiritus]
* sic J.F.I. Tafel; ms. potuit
** ms. sicut per
*** imperfectum in ms.
**** deletum in ms.
***** ms. omn
a h.e. homines [sentiebantur]
396. Vers. 7. Vivunt enim in prorsus contrario vitae ordine; non sicut /aves ita* mentes eorum, quae hic comparantur avibus, quia per eas significantur cogitationes, secundum cujusvis speciem; unaquaevis hic suam explicationem habet; nam earum affectiones eas ducunt, quae naturales sunt et fiunt secundum ordinem; at vero contrarium est cum iis; hoc quoque iis dicebam quondam, quod ayes, repraesentent regnum Dei Messiae,
quod etiam pluribus ostensum est, simul ac animalia, tum vegetata telluris, in quibus repraesentationes Regni Dei exstantissimae sunt, nam absque repraesentatione** Regni Dei Messiae nihil subsistere potest; quod quin monstratum iis admodum vive, quia cogitatio mea, quae erat in loquela, paene talis erat, ut spirituali modo, sicut spiritus solent, repraesentare ea ad vivum ipotuissem, quod*** etiam admirati sunt; et quod illa repraesentabant Regnum Dei Messiae, prorsus agnoscebant, nam non potuerunt veritati contradicere, quare tunc iis quoque ostensum, quod homines tales, et spiritus, qui non se duci a Deo Messia patiuntur, soli non repraesentant Regnum Dei Messiae, sed contra, quod repraesentent regnum diaboli, quodque inferiora, non superiora.
[Avis; Regnum; Repraesentatio]
* ms. aves, ita
** sic J.F.I. Tafel; ms. repraesentatio
*** ms. potuissem; quod
397. [P. 89-90, Jer. X:] vers. 5. Quare “ne timeatis” homines, quia nihil facere possunt, quod non iis datur, ob punitiones et tentationes hominis, nam dum iis datur punire vel tentare hominem, putant eam potentiam suam esse, et a consiliis suis proficisci, sic enim iis datur agere: sane dum alicui* eorum tenta-
mina, et consilia, imo cogitationes licet scire, sicut per Divinam Dei Messiae misericordiam, scire mihi concessum est, [is] sane non potuisset non ridere, quomodo** putant omnia sibipsis accepta ferri, imo se in eo confirmant, nec patiuntur, ut dicatur iis, quod mortui sint, et nihil prorsus per omnem imaginariam suam prudentiam efficere posse, imo quum iis ostenditur dare, quod nihil prorsus ex se dicere minus facere possint, quod etiam datum frequentius iis ad vivum ostendere, verum post indignationem, illico obliviscuntur experientiae, et redeunt ad ridiculam illam imaginationem, quod ii sciant, et ii possint, quidam eorum, omne; haec quae nunc scribo, etiam inter eos nunc sunt, ac valde indignantur; sed demitur iis, quandocunque /Deo Messiae libet***, facultas loquendi, cogitandi, agendi, tam exstanter, ut tunc nequicquam negari potest; et mox datur iis licentia, et tunc secundum licentiam lis datam, furunt; de spiritibus malis loquor.
[Prudentia; Spiritus]****
* ms. quis
** ms. quo- ad imam paginam
*** ms. Deum Messiam, libet
**** sub his verbis in indice erronee ad IV Vol. pag. 90, 91 refertur
398. [P. 93, Jer. XIX:] vers. 15. Est summa priorum, “indurare cervicem,” est ex pertinacia facere*; quam pertinaces sint, ex odio noscitur, tum a multis, quae etiam potuissem proferre; non patiuntur aliquam veritatem intrare, sed eam illico exstinguunt,
sicut contigerat mihi; cum intimiora Verbi Dei Messiae, per Misericordiam Ipsius, intueri [datum], tunc continue ea exstinguere volebant, etiam frequentius permissum est, ut ne quidem aliquam cohaerentiam seu nexum intueri potuissem, usque ad ultimum, ut /cum spiritibus istis** variis modis pugnare deberem; quae prolixiora sunt, quam ut plures paginae queant sufficere.
[Intellectus, Intelligere; Lux]
[P. 93] Agitur hic [Jer. XX] de persecutione fidelium, et captivitate eorum in templo, simul de pronuntiatione destructionis eorum, qui fideles persequuntur, et captivos detinent: ultimo de summa captivitate fidelium, seu demissione eorum quasi in infernum.
* imperfectum in ms.
** in ms. spiritus istos in cum spiritibus istis emendatum
399. Hic plura confirmantia adferri possunt, quomodo diaboli turba persequitur eos, qui fidem accipiunt, et quam diversis modis, et eos captivos detinet, ut vix cogitare possint de Deo Messia, et quomodo sic deprimuntur, usque ad infernum, quod etiam repraesentatur variis modis, sed haec prolixiora sunt.
[Captivus, Captivitas]
[P. 95, Jer. XXIII. Vide explicationem versuum I ad 8.]
400. Spiritus quidam, qui circum me nunc erant, non potuerunt aliter, quam* haec intelligere, quod significetur dare Deus Messias, sicut etiam quidam eorum dixit; quare etiam allaborabant mentem meam abhinc abstrahere, sed usque non valuerunt, quod etiam iis dictum a me est, erant enim a Jacobi posteris. 1747, die 23 Febr. st. v.
[Judaei]
[P. 96, Jer. XXIII:] vers. 17.** Ita loquuntur omnes, qui fidem exstinguunt per philosophiam; nam fides agere debet in scientifica, et adsciscere scientifica, ut inserviant quasi pro corp ore, et sic pro fulcro intellectus, nisi ab objectis memoriae, vix quicquam intelligere potest homo; sed quum philosophia agit animam, et fides veri agit corpus, sic ut formetur fides ex philosophia ut a corpore, cum tamen debet ex anima, non nisi quam invertitur ordo, et sic omnia pervertuntur. Sic “obfirmatur cor,” et putant “nihil mali venturum,” sunt in meris tenebris, et in frigore, respectu ad vere spiritualia et coelestia, nam anima corporea, quae sic est philosophia, non inducere potest nisi tenebras et frigora.
* sic Tafel; ms. quae
** hanc paragraphum ob nexum rerum inserimus
401. Haec quoque ab experientia satis multa confirmare possum, nam scientiae et res memoriae, quae sunt maxime finitae, cum se inferre voluerunt, in spiritualia, et ea quasi condere, tunc illico in dubitationes cecidi, quae nisi sublatae essent a Deo Messia, per infinitam Ipsius misericordiam, in tenebras densissimas, in dubitationes et negationes pronus lapsus fuissem: nam particularia nusquam intrare possunt* in universalia, a superiori intuenda sunt inferiora, sic a suis speculis, nusquam vicissim: universaliora, quae conveniunt, et formant veritates, a nullo alio inferuntur, quam a Deo Messia; nam omnes veritates, quotcunque sunt, concentrant se in fidem in Deum Messiam, et quidem varia mediatione, naturales veritates similiter, nam naturalia sunt repraesentationes rerum spiritualium et coelestium.
[Philosophia]
* sic J.F.I. Tafel; ms. potest
402. [P. 101, Jer. XXX:] vers. 7. “Maximus dies,” quia sic servatum et salvatum humanum genus: “Jacobus” hic est Messias, quare additur, “ex eo servabitur,” vide textum. Vers. 8. Hic clarius adhuc, quod “jugum,” hoc est aeterna mors, “fracta” super Ipso, et sic “vincula avulsa sunt”; sic ut amplius non servire deberent [homines] infernali turbae, nec malis in se, nam imputatur justitia Messiae, et malum tollitur, ut non appareat, quamvis remanet, quod perspicitur, ut primum homo sibi relinquitur, utcunque fidelis, quod multa experiential
potuisset confirmari, nam si vel minimum relinquitur homini, ut ex se sibique innatis cupiditatibus agat, illico labitur in malum: ita imputatio conjuncta est cum continua erectione, et quasi separatione a malo, sic ut autumet homo, se ex se esse fidelem, cum tamen prorsus contrarium est.
[Malum; Peccatum]
[P. 106, ad finem explicationis Jer. L: 1-13, quam vide.]
403. Quod dentur, qui Babel vocantur, in vario sensu, tum qui Baales* sunt omnium pessimi, et [quod] multi eorum gradus sint, hoc manifestatum est mihi, per cohortes spirituum infernalium, qui me, cum haec et priora scriberem, violenter infestarent, et infunderent tam atra venena, cogitationibus, et si potuissent etiam affectionibus, ut nusquam describi possint; die 9 Febr. 1747.
[Baales; Babel; Spiritus]
* ms. Bales