Invitatio

1. INVITATIO AD NOVAM ECCLESIAM.

ORDO ET DISPOSITIO
[1.]-QUOD NON VERE ECCLESIA SIT NISI UNUS DEUS SIT, ET ILLE JEHOVAH DEUS SUB FORMA HUMANA.
ET SIC QUOD DEUS SIT HOMO, ET HOMO DEUS.
[II.]-QUOD DOCTRINALIA QUAE CONTINENTUR IN “VERA CHRISTIANA RELIGIONE” CONCORDANT CUM DOCTRINALIBUS ECCLESIAE ROMANO-CATHOLICAE, ET CUM DOCTRINALIBUS PROTESTANTIUM, QUI AGNOSCUNT UNIONEM PERSONALEM IN CHRISTO, ET ADEUNT CHRISTUM, ET DUAS SPECIES IN EUCHARISTIA SUMUNT.
[III.]-QUOD NUNC PRIMUM VERA ILLA ECCLESIAE, ET NON PRIUS, CAUSAE VARIAE; INTER QUAS QUOD NOVA ECCLESIA NON INSTAURETUR PRIUS QUAM IN CONSUMMATIONE PRIORIS.
[IV.]-PROVIDENTIA DIVINA DE ILLA:-
EX HAERESIBUS SPARSIS POST TEMPUS APOSTOLORUM.
CUR ROMANA ECCLESIA;
CUR SEPARATIO EX ILLA, CAUSAE;
[[1]SICUT A] MATRE NON DIGNA.
CUR SEPARATIO GRAECAE A ROMANA.
[V.]-DE MIRACULIS, QUOD ECCLESIAM DESTRUXERINT, VARIA (et a Domini verbis, Matth. xxiv.).
[VI.]-QUOD OMNIA EO TETENDERINT, UT HOMINES, QUI DICTI SANCTI, INVOCARENTUR.
[VII.-QUOD HAEC ECCLESIA INSTAURATA ET CONSTABILITA NON SIT PER MIRACULA, SED PER REVELATIONEM SENSUS SPIRITUALIS [VERBI], ET PER INTRODUCTIONEM SPIRITUS ET SIMUL [2]CORPORIS MEI IN MUNDUM SPIRITUALEM, UT IBI SCIREM QUID CAELUM ET INFERNUM, ET IMMEDIATE IN LUCE A DOMINO HAURIREM VERITATES FIDEI, PER QUAS HOMO DUCITUR AD VITAM AETERNAM.
[VIII.]-DE ADVENTU DOMINI (ex Verbo et ex Symbolis).
[IX.]-INVITATIO AD NOVAM ECCLESIAM, UT DOMINO OBVIAM EANT (ex Apoc. xxi., xxii.; et ex cap. i.; etc., etc.).
[X.]-QUOD POSTHAC NON DICENDI SINT EVANGELICI, REFORMATI, MINUS LUTHERANI ET CALVINISTAE, SED CHRISTIANI.
[XI.]-DE MIRACULIS PLURA.

Quod in Christo Jesu Homo sit Deus, et Deus Homo, patet evidenter ex Domini verbis ad suum Patrem,
“Omnia tua mea sunt, et omnia mea tua” (Joh. xvii. 10).
Ex “Omnia mea tua sunt,” patet quod Homo sit Deus; et ex “Omnia tua mea sunt,” quod Deus sit Homo.

2. Quod dum homo regeneratur, lux caeli indatur luci naturali, et simul calor caeli; quae faciunt sicut novam animam, per quam a Domino homo formatur. Quod illa lux et ille calor indatur per mentem superiorem, quae vocatur mens spiritualis; ex qua insitione seu insertione homo fit nova creatura, [et] fit illuminatior et intelligentior in rebus Ecclesiae, [1]ita in lectione Verbi; et hoc est novus intellectus et nova voluntas. Per hanc lucem et hunc calorem ducitur postea homo a Domino, et fit a naturali spiritualis.

3. Datur adhuc superior seu interior lux et calor, qui vocatur caelestis; qui inseritur et inditur in priori spirituali. In illo sunt angeli tertii caeli, qui caelestes vocantur.

4. De insertione, per comparationem agi potest: per comparationem cum insitione et inoculatione arborum, quod insita recipiat intus in se secundum suam formam, etc.

5. Demonstretur manifeste quod absque Adventu Domini nemo regenerari et inde [2]salvari potuerit, et quod hoc sit quod “Agnus tollat peccata mundi.” Hoc constare potest ex statu mundi spiritualis ante Adventum Domini; quod talis fuerit ut non aliquod verum fidei nec bonum charitatis a Domino ad hominem pervenire potuerit. (Illustretur per influxum veri et boni in malos spiritus, in occipitia illorum, etc.)

6. Quod miracula occludant internum hominem, et auferant omne liberum arbitrium, per quod et in quo homo regeneratur; et liberum arbitrium est proprie [1]interni hominis: quo occluso, homo fit externus et naturalis, qui non videt aliquod verum spirituale; [2]et sunt miracula sicut vela et obices ne quicquam intret; sed hic obex seu hoc repagulum successive rumpitur, et [3]dissipantur omnia vera.

7. Ab Ecclesia hodierna dicitur quod fides intret per auditum Verbi, secundum Paulum; et aliqui addunt quandam meditationem ex Verbo. Sed hoc intelligendum est, quod veritates ex Verbo hauriendae sint, et secundum illas vivendum: et tum homo adit Dominum, qui est Verbum et Veritas, [et] accipit fidem; nam omnes et singulae veritates [sunt] ex Verbo, quod [4]est lux spiritualis: ita comparatur fides, quoniam fides est veri, et verum est fidei, et non aliud credendum est quam verum.

8. Quod sint innumerabilia mala intus in homine, immo [5]in singulis concupiscentiis innumerabilia; quaevis concupiscentia quae ad hominis cognitionem apparet, est glomus et acervus multiplicium: haec homo non videt, sed solum glomum [6]hunc; quare dum homo per paenitentiam hunc removet, Dominus, qui videt interiora et intima hominum, [7]illa removet: quare nisi homo adeat Dominum, frustra laborat se indemnisare. Est cum hoc sicut cum illis quae scripta sunt in Memorabili de Testudinibus.

9. Quod homo qui se prorsus confirmavit in hodiernae Ecclesiae fide et doctrina, possit nihili facere paenitentiam, [et] legem Decalogi, [8]cum opera et charitatem; [9]potest enim dicere, “[10]Non possum bona facere a me; sunt illa in fide, ex qua [11]sponte prostant, praeter quod sciam;” praeter plura. Inde etiam est naturalismus hodie regnans.

10. Quod “plenitudo temporis” [12]significet consummationem et desolationem, causa est, quia “tempus” significat statum Ecclesiae
(Ut Apoc. x. 6; et apud Ezech. [xxx. 3]);
tum [idem] per “tempus, tempora, et dimidium [1]temporis” [significatur
[(Apoc. xii. 14: Dan. vii. 25; xii. 7)].
Tempora in mundo sunt ver, aestas, autumnus; illorum plenitudo est hiems: tempora quoad lucem sunt mane, meridies, vespera; illorum plenitudo est nox, etc. Hoc intelligitur per quod Dominus venturus sit “in plenitudine temporis” vel “temporum;” hoc est, quando non aliquod verum fidei et bonum charitatis residuum erit.
(De “plenitudine temporis,” [videantur] Rom. xi. 12, 25. Gal. iv. 4: imprimis Ephes. i. 9, 10: Gen. xv. 16.)

11. Quod praesentia amoris Domini sit apud illos qui in fide in Ipsum sunt [2]hoc clare intelligi potest ex eo, quod de amore nec de fide praedicari possit locus, est enim utraque spiritualis. Quod Ipse Dominus praesens sit, patet ex [3]hoc, quod [4]spiritualis amor nec locum habeat; [5]neque apud me fuit, quoties in idea ejus fui. Verbo, [6]in spirituali mundo est praesentia secundum amorem. Quare [Dominus] est omnipraesens; [7]tamen non est motivus; est in loco, sed non per locum; et in spatio et [8]extenso, sed non per spatium et [9]extensum.

12. Desolatio veri Ecclesiae comparari potest cum consummationibus in terris, quod calor et omnia illa tempora (vide supra, n. 10)] [10]consummentur per hiemem, et quod tunc ver; quod lux in terris [11]consummetur per noctem, et quod tunc mane. Quare etiam dixit Dominus in Apocalypsi ad illos sub altari,
[“Ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi”] (vi. 9, 10, 11).
(Afferantur plura ex Apocalypsi, quod devastata sit Ecclesia, [12]ejus usque ad ultimum.)

13. Quod hodie non sciatur unio animae et corporis, [13]probat hypothesis eruditorum de anima, imprimis Cartesii [1]aliorumque, quod sit substantia separata a corpore, [2]in quodam loco et ubi; [3]cum tamen illa est intimus homo, ita homo a capite ad [4]calcem. Est inde quod sit in toto et in omni ejus parte, secundum antiquos; et quod [5]in parte ubi non anima est intime, ibi [6]non sit vita hominis. Ex unione est quod omnia animae sint corporis et omnia corporis sint animae; sicut Dominus dicit de suo Patre, quod omnia sua Ipsius sint, et omnia Ipsius sua. Inde est quod Dominus quoad carnem etiam sit Deus (Rom. ix. 5; Coloss. ii. 9); tum quod [diceret],
“Pater in Me,” et “Ego in Patre” [(Joh. xiv. 10, 11)],
[ita] quod unum sint.

14. Mens humana est trium graduum, qui sunt caelestis, spiritualis et naturalis. In primo gradu est anima, in secundo est spiritus seu mens, in tertio est corpus. Idem est sive dicas quod mens hominis sit trium graduum, sive ipse homo; nam mens dicitur id corporis quod in principiis est, ita ubi primum ejus; reliqua sunt inde propagata et continuata. Quid mens si solum in capite, nisi sicut separatum aut [7]divulsum quid, in quo non mens per continuum datur? Haec autopsia declarentur:-Origines fibrarum sunt glandulae ita nominatae substantiae [8]corticalis; inde procedunt fibrae; et hae confasciatae in nervos descendunt et pertranseunt totum corpus, et id concinnant et construunt. Caelestis gradus, in quo anima seu intimus homo, est in specie amoris; spiritualis gradus, in quo mens seu spiritus, qui est medius homo, est in specie sapientiae ex amore; tertius gradus, in quo est corpus, quod est ultimus homo, est utriusque continens; duo priores gradus absque hoc non [9]subsisterent. Haec possunt ulterius demonstrari ex tribus caelis,-ex caelesti, spirituali, et naturali,-[10]ubi tales homines sunt: quare angeli superiorum caelorum angelis inferiorum inconspicui sunt, dum ex caelis suis adeuntur.

15. Ex his etiam potest in luce videri quod per animam corpus existat, sicut arbor ex suo semine; inde etiam arbor qualitatem suam ex semine trahit. Dum itaque anima [11]est Christi ex Divina essentia [12]sua, sequitur quod etiam corpus.

16. Quod omnes theologi contionatores non sciant aliquid de falsis suae religionis; contionantur enim quod Deus unus sit, quod Salvator adorandus, quod sic homo credere debeat Verbo et praedicationibus, quod charitatem exercere debeat, [et] paenitentiam [1]agere ut desistat a malis; et tunc nihil recordantur de tribus Diis, de fide sua mystica, de impotentia in spiritualibus, [2]et de reliquis omnibus. Sed sciant quod falsum in scholis haustum intus haereat, et solum illa in ore, et quod post mortem [3]venient in interiora spiritus; quare illa falsa omnino eradicanda sunt: [4]atque in ore haerent sicut barba super mentum; [5]et postea, sicut solet, abscinditur, et fit imberbis.

17. Quod omnia quae sacerdotes praedicant ex Verbo de fide, quod credendum sit in Deum, de charitate erga proximum, de conversione, de paenitentia, [6]ac inde vita pietatis et spiritualis, cadant [7]sicut in situlam, quando orthodoxia intrat et explicat illa; tunc [8]subruunt illa sicut [9]qui destruunt aedem aut domum, usque ut non nisi rudera maneant: et dicunt non vera esse, nisi ita [10]crederes. “[11]Quid charitas faciat? paenitentia?” etc. Ipsum Verbum cadit: etc. [12]Est sicut qui subruit murum per fossas sub illo; [13]subruuntur omnia.

18. Afferatur unum exemplum, [14]ubi pie praedicatur ex Verbo de illis, [15]et affertur orthodoxia sua ad illa, [16]et videbis quod [vera sint] omnia quae viderim et dixerim. (Exemplum illustrabit……..) Ita affirmant et tum negant, si orthodoxia est in interno homine, et [17]supradictum praedicatur in externo; remanens tunc externum est nihili, et fit flocci: fit sicut terrae motus; sicut aqua, fracta navi infra.

19. Exemplum etiam concinnum fiat ex vera orthodoxia de Fide, de Charitate, de Libero Arbitrio; ex quo exemplo manifeste patebit quod absurda.

20. Quod spiritualia caeli influant in omnem hominem, et [naturalia] influant per mundum, ita in luce “confirmatur; sic ut spiritualia et naturalia conjunctim influant: sed quod malus homo utrumque [19]subinvertat; illud quod intus est, ponit extus in sua mente; et quod extus est, ponit intus; sic ut [20]mundus [sit] supra caelum, seu caelum [21]infra mundum: at pius et bonus homo recipit utrumque in suo ordine quo [1]influit; nempe spiritualia per caelum supra in mente, ac naturalia per mundum infra. Hic homo stat erectus super pedibus; ille autem sicut inversus.

21. Quod universa theologia hodierna [2]non aliud sit quam omnipotentia Divina. [3]Dicitur, 1. Quod det fidem ubi et cui vult. 2. Quod remittat peccata. 3. Quod regeneret. 4. Quod sanctificet; 5. imputet, et salvet. 6. Quod excitabit cadavera e sepulcris, vivificabit sceleta, et illis indet animas eorum priores. 7. Quod mundum, cum sole, astris, planetis, telluribus, destruet, et novum creabit. 8. Cum omnipotentia est omne, et ordo qui est Deus et a Deo in universo mundo, [4]sequitur quod homo Ecclesiae possit fingere quicquid velit; et se usque supra [6]aeterna elevare, hoc est, supra rationem, et ubicunque vult contra rationem, et dicere quod “ratio captanda sit sub obedientia fidei nostrae. Estne Deus omnipotens? Quis contra omnipotentiam Ejus ratiocinari potest aut audet?” Talia sunt omnia fidei hodiernae, etc.

22. Quod homo non possit unicum Divinum Verum invenire, nisi [7]adeat immediate Dominum, causa est, quia Dominus solus est Verbum, et est ipsa Lux et Veritas; et homo non fit spiritualis nisi [8]a solo Domino, [9]sed manet naturalis, et naturalis homo videt omnia in spiritualibus inverse; quod ita sit, ex Paulo notum est. Haec causa est quod ne quidem unicum verum in Ecclesia residuum sit, ita quod sit consummatio, desolatio, decisio, et plenitudo. Sed quia usque Dominus non mortuus est, ideo manet usque radix in terra superstes, secundum Danielem; tum quod homo velit mori, sed tamen non potest, secundum Apocalypsin; superstes inde est facultas quod possit intelligere verum et quod possit velle bonum; hoc est “radix superstes.”

23. Orthodoxiae hodiernae studiosi objiciunt, quod fides, charitas, bona opera, paenitentia, remissio peccatorum, etc., non possint dari apud hominem prius quam nactus est Spiritum Sanctum; sed, [10]ut ostensum est, Spiritus Sanctus [11]est Divinum procedens a Domino: et Dominus apud unumquemvis hominem, tam malum quam bonum, perpetuo adest; absque Ipsius praesentia nemo potest vivere; et Dominus [1]continue agit, urget, et conatur ut recipiatur; quare Spiritus [2]Sancti praesentia est perpetua.
In mundo spirituali hoc testatum est apud quendam diabolum confirmationis gratia, quod praesentia Domini ei auferretur; et diabolus jacuit mortuus, plane ut cadaver: viderunt [3]hoc millia ex spiritibus et ex clericis, et attoniti facti sunt. [4]Ex perpetua Domini praesentia est quod homini sit facultas cogitandi, intelligendi, et volendi; quae facultates unice sunt ex influxu vitae a Domino. Melancthon et Lutherus erant praesentes, et ad id non potuerunt aperire os.

24. Quod Reformatio facta sit, fuit unica causa, ut Verbum, quod sepultum [5]jacebat, in mundum rediret. Fuit [6]hoc in mundo [7]plura saecula, sed tandem a Romano-Catholicis tumulatum, et inde non potuit ulla veritas Ecclesiae patefieri; non Dominus [8]potuit sciri, sed Papa loco Domini ut Deus [9]colebatur; sed cum Verbum e sepulcro suo extractum est, potuit Dominus notus fieri, veritas inde hauriri, conjunctio cum caelo dari. Quam ob causam Dominus excitavit simul tot viros qui impugnabant; excitavit Sueciam, Daniam, Hollandiam, Angliam, ut reciperent; et, [ut] non in Germania ex Papa exstingueretur, excitavit Gustavum Adolphum, qui pro Reformatione stabat, et surrexit contra.

25. Si hoc opusculum non priori adjiciatur, Ecclesia non sanari potest; foret modo sicut curatio palliativa, vulnus in quo sanies manet, et rodit vicina: orthodoxia est ipsa illa sanies, et Novae Ecclesiae doctrina affert quidem medelam, sed modo extrinsecus.

26. Origines omnium errorum in Ecclesia fuerunt, quod crediderint hominem vivere ex se, seu ex sua vita, et quod vita ei increata sit; [10]cum tamen est modo organum vitae, ac in medio inter caelum et infernum, et sic in aequilibrio seu libero arbitrio.

27. Quod nemo videre possit desolationem veri in Ecclesia, priusquam veritates ex Verbo in lucem veniunt; [11]et quis haereticus novit aliter quam quod omnia ejus sint veritates? Potest quisque jurare in sua. Est [12]fatua lux, oriunda ex confirmationibus, in qua luce est naturalis homo, dum spiritualis homo illuminat illum: immo naturalista atheus potest jurare quod Deus non sit, quod utique sit modo vanitas plebis; [1]quare corde suo subsannat Ecclesiae doctores.

28. Notum est in Ecclesia, quod Ecclesia sit Corpus Christi; sed hactenus non scitum est quomodo est. Inde est quod universum caelum sit sicut unus homo coram Domino; et hic homo distinctus est in societates, quarum quaelibet refert unum membrum, seu organum et [2]viscus in homine; in quo homine seu corpore, Dominus est anima seu vita. Dominus [3]enim inspirat homines; et cum praesens est, praesens est per caelos, sicut anima per suum corpus. Simile est cum Ecclesia in terris; nam haec est externus homo. Quare quisque per mortem colligitur ad suos in illo corpore, etc.

29. Quod illa quae [4]dein memorantur non sint miracula, sed testimonia quod a Domino introductus sim in mundum spiritualem, propter [5]fines (qui……). Quod miracula non fiant hodie (causae,……;tum ex Domini verbis, Matth. xxiv). (De miraculis Antonii Paduae, et plurium qui pro Sanctis coluntur, quorum miraculis plena sunt monasteria; de miraculis Paris, de quibus duo volumina in quarto.)

30. Quod Dominus in plenitudine temporis venturus sit et judicaturus, intelligitur per Ipsius verba,
“Quando venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso, tunc sedebit super throno gloriae suae; et congregabuntur coram Ipso omnes gentes, et separabit eas ab invicem, sicut pastor separat oves ab hircis,” etc. (Matt. xxv. 31, 32).
Hic Adventus Domini intelligitur per haec Symboli Apostolici, de Jesu Christo:
“Ascendit ad caelos; sedet ad dextram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est [6]judicare vivos et mortuos;”
etiam [per] hoc in Symbolo Nicaeno, de Domino Jesu Christo:
“Ascendit ad caelos; sedet ad dextram Patris; et iterum venturus est in gloria, [7]judicare vivos et mortuos; cujus regni non erit finis.”

31. Et quoque in Symbolo Athanasii:
Ascendit ad caelos; sedet ad dextram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est judicare vivos et mortuos…..Et reddituri [sunt] de factis propriis rationem. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam; qui vero mala, in ignem aeternum” (Formula Concordiae, [Lipsiae, 1756,] pag. 1, 2, 4).
[1]Praeterea Articuli Smalcaldici similiter docent,-
Jesus Christus “ascendit [2]ad caelos, sedet ad dextram Dei,….venturus judicare vivos et mortuos,”-
sicut de his Symbolum Apostolicum, Nicaenum, Athanasianum; et Catechismus noster, [Formula Concordiae,] p. 303, [similiter] docet. Pariter ex Confessione Augustana:
“Ascendit ad caelos, ut sedeat ad dextram Patris, et perpetuo regnet et dominetur omnibus creaturis…..Idem Christus palam est rediturus, ut judicet vivos et mortuos, etc., secundum Symbolum Apostolorum” ([Formula Concordiae,] p. 10).
Lutherus [similiter docet] (in Catechismo Minore, p. 371 ; Confess. Aug., p. 10, 14).

32. Quod [3]non sit venturus ad judicium, ad delendum caelum et terram, patet a pluribus in Verbo, ubi de Adventu Ipsius; ut ubi [4]dicitur,
Dum Filius Hominis venerit, num fidem inveniet in terra?” (Luc. xviii. 8;)
et a “pluribus quae adducta sunt in Vera Religione Christiana (n. 765); tum quod non venturus sit ad delendum caelum aspectabile et terram habitabilem (n. 768, seq.); sed ad separandum malos a bonis (n. 772, seq.; praeter plura ibi). Simile dicitur in Fide Symbolica, quae inserta est unicuique Libro Psalmorum in toto Christiano orbe, ubi Symbolicum Apostolicum modo effertur. Simile inde in Psalmis. Per “vivos” ibi intelligendi sunt qui in charitate et fide sunt, et a Domino vocantur “oves;” per “mortuos” autem, qui non in charitate et fide sunt, et a Domino vocantur “hirci.” (Adde his Apoc. xi. [6]18; et xx. 12.)

33. Titulus:
DE CONSUMMATIONE SAECULI ET TUNC ABOMINATIONE DESOLATIONIS.
(Adducantur quae Dominus dicit,
1. De “abominatione desolationis;”
2. [1]Quae [de “vastatione”];
3. Quae Dominus de “afflictione” [dicit].
4. Quod “nulla caro salvari possit.”
5. De “obscuratione solis et lunae.”
6. Quae in Apocalypsi,
“Ecce vivens, et factus sum mortuus, et ecce vivens sum in saecula saeculorum” (i. 18;)
(Tum [videantur] cap. ii. 8; cap. v. 6);
tum quod Dominus dicit,
Quod “veniet nox quando nemo potest operari” (Joh. ix. 4);
Quod “ea nocte duo super uno lecto” (Luc. xvii. 34);
tum quae Dominus dicit de Petro,
Joh. xxi. 18;
tum quae Paulus dicit de ultimis temporibus,
1 Tim. iv. 1-3: 2 Tim. iii. 1-7; iv. 3, 4).
(Explicetur quod Dominus dicit Matth. xxiv. 27, quod ita [2]faciendum sit die ultimi judicii; quod [dicit] vers. 30, 31. Quod ita etiam factum sit, vide Veram Christianam Religionem, n. 791.)

34. Adventus Domini est secundum ordinem quod non prius veniet ver quam post hiemem, non prius mane quam post noctem, quod non gravidae solatium et gaudium quam post dolorem; quod solatia post tentationes, quod sane vivet post mortificationem; sicut et Dominus dicit,
“[3]Nisi granum……..moriatur” etc. (Joh. xii. 24).
Ipse Dominus ostendit exemplar hujus ordinis, quod Se passus [sit] crucifigi et mori, et postea resurrexit; hoc exemplar significat statum Ecclesiae……..Hoc quoque involvitur per statuam visam Nebuchadnezari, quod postremo Lapis factus in magnam Petram; tum per quatuor bestias ex mari; [1]tum quod ibi de gente illa horribili; (quae explicentur;) per quatuor aetates priscis notas, [2]auream, argenteam, cupream et ferream: per cujusvis hominis aetates, ab infantia ad senectam; est tunc finis vitae corporis; [3]venit vita spiritus, quae est vita tum omnium illorum qui bene vixerunt. Ita etiam est cum caelo quod prius absumetur (Apoc. xxi. 1, 2): similiter cum Ecclesia.

35. Quod Petro datae sint claves regni caelorum, est quia repraesentavit Dominum quoad Divinum Verum; et hoc intelligitur per “petram” in universa Scriptura Sacra: quare [dicitur],
“Super hac petra” (hoc est, super hoc Divino vero) “aedificabo Ecclesiam meam,”
scilicet, quod Dominus sit “FILIUS DEI VIVENTIS.”
(Ostendetur ex Verbo quod “petra” hoc [4]significet.)
(“Petra” in Verbo:-Exod. xvii. 6; xxxiii. 21, 22: Num. xx. 8-11: Deut. viii. 15; xxxii. 4-37: 1 Sam. ii. 2: 2 Sam. xxii. 2, 3, 32, 47; xxiii. 3: Psalm xviii. 3, 32, 47 [Bib. Angl. 2, 31, 46]; xxviii. 1; xxxi. 3, 4 [B.A. 2, 3]; xl. 3 [B.A. 2]; xlii. 10 [B.A. 9]; lxii. 3, 8 [B.A. 2, 7]; lxxviii. 16, 20, 35; lxxxix. 27 [B.A. 26]; xcii. 16 [B.A. 15]; xciv. 22; xcv. 1; cv. 41: Esai. ii. 10; xxii. 16; xlii. 11; li. 1: 1 Cor. x. 4.)
(“Fissurae petrae” sunt falsificata vera:-Apoc. vi. 15, 16: Esai. ii. 19: Jerem. xvi. 16: Cant. ii. 14: Esai. xlviii. 21: Jerem. xxiii. 29; xlix. 16: Obad. vers. 3; praeter apud Evangelistas.)
Ita quoque aliqui Patres explicarunt hoc (videatur Formula Concordiae, pag. 345).

36. Cum solus Filius Homo factus est, et non tota Trinitas, annon sic Essentia Divina, quae est [5]unum et individuum trinum, separata est, seu disunita et divisa?

37. Quod Oratio Dominica tota a principiis ad finem spectet hoc tempus, videlicet, ut Deus Pater colatur in Humana Forma: hoc apparet si illa juste explicatur.

38. Quod Ecclesiae post Apostolorum tempora lapsae sint in tot haereses, et quod hodie non sint nisi falsae, est causa quia non adiverunt Dominum, cum tamen Dominus est Verbum, et est ipsa Lux quae illuminat totum mundum; et tamen impossibile est ex Verbo videre unum genuinum verum nisi quod circumobsitum et inquinatum est falsis et cohaerens cum falsis, sicut est navigare ad Pleiades, aut aurum s. quod in centro terrae est eruere: quare, ut vera Christiana religio aperiretur, non potuit aliter quam ut quis in mundum spiritualem introduceretur, et ex ore Domini hauriret genuina vera ex Verbo. Dominus non potest aliquem lumine suo illustrare, nisi immediate adeatur, et pro Deo caeli agnoscatur.

39. Quod miracula hodie non fiant, propter causas de quibus in Vera Christiana Religione [n. 501]; quare [1]Dominus (Matth. xxiv. 24) dicit quod seductura sint. Tum quid communius apud Romano-Catholicos quam implere monumenta sanctorum, et parietes monasteriorum miraculis, quot non laminae aureae et argenteae in monumento Antonii Paduae? Quid non ubi tres Sapientes dicuntur sepulti? [quid non] Pragae? quid non alibi? Quid inde aliud quam elusiones? [2]Tot illis miraculis plus est, quod in mundo spirituali loquor cum angelis et spiritibus, quod descripseram status caeli et inferni, et vitae post mortem, tum quod mihi apertus sit sensus spiritualis Verbi, praeter plura: hoc commercium nulli prius, quantum scio, a Domino concessum fuit:-indicia quod hoc propter novam Ecclesiam, quae corona est omnium Ecclesiarum, et quae duratura in aeternum.-Quod esse in mundo spirituali, videre mirabilia caeli, et miseranda inferni, et ibi in ipsa luce Domini in qua sunt angeli, praestat omnibus miraculis. Testimonia quod ibi sim, videantur in copia in libris meis.

40. Quod Ecclesia se in tantis falsis immerserit ut non aliquod verum superstes sit, et quod sit sicut navis naufraga cujus mali summitas solum exstat, est unica causa, quia hactenus non adiverunt Dominum immediate; et cum Ipse non immediate aditur, non potest ullum verum in sua luce apparere: causa est quia Dominus est Verbum, hoc est, omne Divinum Verum in Verbo, et solus est Lux quae illuminat omnes, ut Ipse docet; et omne verum Verbi non lucet aliunde quam a solo Domino. Illa lux est quae intelligitur per spirituale; quare cum illa lux non [3]illi est, non in intellectu hominis est aliquid spirituale, sed mere naturale: et naturalis homo non videt nisi inverse omnia quae continent [1]spirituale; videt falsum loco veri: quare dum legit Verbum, flectit omnia ibi ad [2]sua falsa et sic [3]falsificat vera, et in his delectatur: nam mens naturalis humana [est] in talibus quae mundi et sui sunt; unice delectatur talibus; quae nisi illis inest lux spiritualis, transfert illa ad talia quae mundi et sui sunt, quae ponit primo loco; et sic non modo fugit spiritualia, et abscondit illa, sed etiam postea subsannat illa. Fides non aliunde est spiritualis, seu vocari potest spiritualis, nisi ex veritatibus quas continet [4]sit in luce a Domino; nisi inde, est fides naturalis, quae non conjungit nec salvifica est.

41. Quod in mundo spirituali nemo cognoscat alterum ex solo nomine, sed ex idea qualitatis ejus. Haec facit ut alter praesens sistatur et cognoscatur. Ita et non aliter cognoscuntur parentes a liberis; liberi a parentibus; propinqui, affines, amici, a propinquis, affinibus et amicis; similiter eruditi ex scriptis et ex fama eruditionis illorum; magnates et dynastae a fama gestorum illorum; pariter reges, imperatores, papae; omnes per illa sola. Datum est mihi cum illis loqui, at cum reliquis non [5]dabile est. Ipse spiritus nec aliud est quam sua qualitas; quare [6]etiam quisquis in illo mundo reticet nomen baptismatis ac nomen familiae ibi, sed nominatur secundum qualitatem suam. Inde est quod “nomen” in Verbo non significet nomen, sed qualitatem: sicut dicit Dominus in Apocalypsi,
“[7]Habes pauca nomina in Sardibus” ([iii. 4]);
et vere,
“Cognosco nomine tenus” ([vid. Exod. xxxiii. 17;])
Praeter millia alibi, ubi “nomen” dicitur).
Ex his [8]nunc patet, quod nemo habeat Dominum apud se praesentem, nisi sciat Ejus qualitatem; hanc veritates Verbi propalant, nam quot veritates Verbi tot specula et tot ideae de Domino, est enim Ipse Verbum et est Ipse Veritas ut Ipse dicit.-Qualitates sunt duplicis generis: unum genus est cognitionis de Ipso, quod sit Deus caeli et terrae, Filius Dei Patris, unum cum Patre, quod omnia Patris in Ipso sint,-verbo, quod sit Humanum Dei Patris; alterum genus est cognitionum quae [1]procedunt ab Ipso,-et quae procedunt ex Ipso sunt Ipse; sicut quod docet de Charitate, de Libero Arbitrio, de Paenitentia, de Regeneratione, de Sacramentis, et perpluribus aliis: haec quoque faciunt ideam Domini, quia ab Ipso sunt.

42. Arcanum e mundo spirituali est, quod qui non [2]cum idea de Illo directe et immediate adit, non sistatur praesens, et minus tunc potest [3]communicationis recipiens fieri; sed est sicut quis stans a latere, et apparet in obscuro; nec potest quis cum aliquo loqui nisi directe illum intuetur, sed tunc datur communicatio in inspectione reciproca. Sic et non aliter intrabunt ideae in ullum; et si tunc amor est, [4]fit conjunctio. Si ergo quis [5]adit Patrem immediate, tunc stat tanquam a latere; et sic redemptionem dare et largiri non potest, hoc est, non illum regenerare et postea salvare.

43. Quod manifestatio Domini in Persona, ac introductio in mundum spiritualem, tam quoad visum quam quoad auditum et loquelam a Domino, praestet omnibus miraculis; quoniam non legitur ullibi in [6]historicis quod tale commercium cum angelis et spiritibus a creatione mundi concessum fuerit. Sum enim cottidie cum angelis ibi, sicut in mundo cum hominibus, et nunc per septem et viginti annos. Testimonia hujus commercii sunt libri a me editi de Caelo et Inferno, et quoque Memorabilia inde in ultimo opere, Vera Christiana Religio appellato, tum quae ibi de Luthero, Melancthone, Calvino, deque incolis plurium regnorum, et praeter illa varia testimonia [7]in mundo nota, [8]praeter plura non ignota. Dicite, quis usque prius aliquid novit de Caelo et Inferno?-quis de Statu hominis post Mortem?-quis de Spiritibus et Angelis? etc., etc.

44. Praeter illa evidentissima testimonia [addatur hoc], quod sensus spiritualis Verbi a Domino per me [9]sit detectus, [10]qui nusquam prius, postquam Verbum apud filios Israelis scriptum, revelatus est; [11]et hic est ipsum Sanctuarium Verbi; est Ipse Dominus in illo cum Divino suo, et in sensu naturali cum Humano suo. [12]Hic, ne jota quidem, aperiri nequit nisi a solo Domino. Hoc praestat omnibus revelationibus quae hactenus a creatione mundi fuerunt. Per revelationem illam est communicatio hominum aperta cum angelis caeli, et facta est conjunctio utriusque mundi; quoniam cum homo est in sensu naturali angeli sunt in sensu spirituali. De hoc sensu videatur quod scriptum est [in Vera Christiana Religione] in capite De Scriptura Sacra.

45. Correspondentiae per quas Verbum quoad omnia et singula conscriptum est, talem vim et virtutem possident, ut vocari possit vis et virtus omnipotentiae Divinae; nam per illas naturale [1]conjunctim cum spirituali, et spirituale cum naturali, agit; ita omne caeli cum omni mundi. Inde est quod duo Sacramenta sint correspondentiae spiritualium cum naturalibus. Inde illorum virtus et potentia.

46. [2]Quid miracula contra illa? Miracula non fiunt hodie, [3]quia seducunt homines, et faciunt illos naturales; includunt interiora [4]eorum mentis, in quibus fides radicari debet; inde mere falsa procedunt (videatur Matth. xxiv. 24). Quid miracula [5]in Aegypto facta apud Israelis filios effecerunt? Quid miracula in deserto coram illis? Quid miracula ab cum ingressi Terram Canaanem? Quid miracula ab Elia et Elisaeo facta? Quid miracula ab ipso Domino? Num quisquam inde spiritualis factus est? Quid miracula apud Romano-Catholicos? et Antonii in Padua? trium Sapientum Coloniae? Et quid innumerabilia in monasteriis, quae picturis, lamellis et donis repletissima sunt? Num inde quisquam spiritualis factus est? Nonne inde facti sunt naturales, usque ut vix in illis [6]aliquod verum Verbi, sed modo [7]externa cultus, [8]quae sunt hominum et traditionum.

47. Quod in Christo Deus sit Homo, et Homo Deus, confirmatur tribus vicibus in Formula Concordiae; tum ex Symbolo Athanasii, ubi dicitur “assumptio [humanitatis] in Deum;” ex Verbo
Rom. xiv. II; Coloss. ii. 9; 1 Joh. v. 20, 21);
tum ex Ipso Domino,
Quod Pater et Ipse unum sint;
Quod Pater in Ipso et Ipse in Patre;
Quod omnia Patris sint Ipsius;
Quod sit Vita in Se Ipso;
Quod sit Deus caeli et terrae; etc.

48. Quod anima sit intimus homo, et inde secundum antiquos in toto et in omni parte corporis, [1]est quia principium vitae in anima residet; pars corporis in qua intime non est anima non vivit. Quare est unio reciproca, et inde corpus agit ab anima, non anima per corpus. Quicquid a Deo procedit, est formae humanae, quia Deus est Ipse Homo; inde imprimis anima, quae est primum hominis.

49. Nihil communius est, in universo caelo et in universo mundo, quam ut unum sit intra alterum,-ita intimum, medium, et extremum,-et quod tria illa communicent inter se, et quod vis medii et extremi sit ab intimo. Quod tria illa sint, unum intra alterum, constat ab omnibus et singulis in corpore humano. Circum cerebrum sunt tres tunicae, quae vocantur dura mater, pia mater, et arachnoidea; est super illas cranium. Circum totum corpus sunt tunicae, una intra alteram, quae simul vocantur [2]cutis. Circum quamlibet arteriam et venam sunt tres tunicae; similiter circum unumquemvis musculum et fibram; similiter circum reliqua ibi. In regno vegetabili similiter. Quomodo illa [3]inter se communicant, et quomodo intimum intrat medium, et medium ultimum, demonstrat anatomia; etc. Inde patet quod simile sit cum luce; quod spiritualis lux, quae in essentia sua est veritas, intus sit in luce naturali: similiter calor spiritualis, qui in essentia sua est amor, [4]in calore naturali; per calorem naturalem intelligitur amor naturalis, quia amor ille calet; et hic integitur calore sanguinis.

50. Omnia quae loquuntur de Spiritu Sancto cadunt dum creditur quod homo non sit Vita, sed modo organum vitae, et sic quod Deus jugiter sit in homine, et [5]conetur, agat, et urgeat ut recipiantur talia quae religionis, proinde quae Ecclesiae, caeli et salutis sunt; [6]quare quod Spiritus Sanctus donetur aut amittatur, irritum est. Spiritus Sanctus enim non aliud est quam Divinum procedens [7]ex Domino a Patre, et hoc Divinum facit hominis vitam et quoque ejus intellectum et amorem, et hujus praesentia perpetua est. Homo sine praesentia Domini seu Spiritus Sancti non foret ut quaedam bestia; sed ei non foret plus vitae quam sali, lapidi, trunco. Causa est, quia homo non nascitur cum instinctu sicut bestiae; quare pullus unius diei plus novit suae vitae ordinem quam infans.

51. Quod liceat confirmare veritates Ecclesiae ratione seu intellectu quantum libet, et quoque per varia in Natura; et quod quantum confirmantur tantum radicentur, ac luceant. Et quoque licet confirmare veritates per Verbum, ubicunque placet, et quoque plura inde applicare; et tunc Verbum non falsificatur. Scripturae dicta, per quae veritates confirmantur, ascendunt in caelum; sunt sicut fumus ex thure: vicissim autem falsitates, si confirmantur ex Verbo, non ascendunt in caelum, sed [1]rejiciuntur, et in via discerpuntur cum fragore; hunc millies audivi.

52. Quod manifestatio Domini et immissio in mundum spiritualem praestet omnibus miraculis. Hoc non alicui datum est quemadmodum mihi, a creatione. Homines aurei saeculi quidem locuti sunt cum angelis; sed non datum est illis in alia luce quam [2]naturali esse; mihi autem in utraque simul spirituali et naturali. Per hoc datum est mihi videre mirabilia caeli, interesse angelis sicut unus ex illis, et simul haurire veritates in luce, et sic percipere et docere illas; proinde duci a Domino. Quod autem miracula attinet:-Illa non aliud forent quam laquei ad seducendum, sicut Dominus dicit, Matt. xxiv. 24; et sic narratur de Simone Mago,
Quod dementaverit gentes in Samaria, qui crediderunt illa facta ex virtute Dei magna (Act. Apost. viii. 9, seq.).
Quid miracula apud Papaeos aliud quam laquei et decipulae? Quid docent aliud quam ut colantur ipsi ut numina, ac ut recedant a cultu Domini? Num simulacra miraculosa aliud faciunt? Num idola aut cadavera sanctorum in toto Papismo aliud?-Antonii Paduae, trium Sapientum Coloniae, et omnium reliquorum, quorum miracula monasteria opplent? Quid illa docuerunt de Christo? quid de caelo deque vita aeterna? Non unum vocabulum.

53. Quod impossibile sit ut aliqua Ecclesia sit, et aliqua religio quae cohaeret, nisi credatur unus Deus. Consequenter quando Divina Trinitas divisa in tres Personae creditur, quomodo potest terminus metaphysicus, Essentia, facere ex tribus unum?-dum proprietates cujusvis Personae diversae sunt, ita diversae ut dicantur incommunicabiles; et cum aequales Personae propriae per se subsistunt, et una non partem et qualitatem habet in altera, seu alterius personae. [1]At dum creditur quod unus Deus non modo sit Creator, sed etiam Redemptor et Operator, tunc habemus unum Deum; et tunc primum Ecclesia existit et subsistit, et religio vivit. Et haec unio trium non aliter dari potest quam sicut in quovis homine,-anima, corpus, et procedens. Haec tria faciunt unum hominem: quid non [2]Deum, qui est Ipse Homo a [3]primis ad ultima? In libro De Amore et Sapientia ostensa sunt haec de Deo Homine, quae videantur; et quod non sit aether, aer, aut ventus. Quod anima cujusvis hominis sit ipse homo inde sequitur.
Quia nunc habemus unum Deum in Ecclesia, qui est Deus Homo et Homo Deus, vocatur illa Corona omnium Ecclesiarum.

54. Quod in Christo Homo sit Deus:-(Ex Formula Concordiae, in tribus locis.)
(Ex Paulo, Rom. xiv. 11; Coloss. ii. 9.)
(Ex Johanne, 1 Ep. v. 20, 21.)
(Ex Domini verbis:-
1.Quod Deus erat Verbum, et Verbum Caro factum sit
2.Quod omnia Patris Ipsius [4]sint.
3.Quod [5]omnia Patris ad Ipsum veniant.
4.Quod sicut Pater habet vitam in Se Ipso, ita Filius. (“Vita in Se Ipso” est Deus.)
5.Quod Pater et Ipse unum sint.
6.Quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso.
7.Quod qui videt Ipsum videat Patrem.
8.Quod Deus caeli et terrae sit.
9.Quod regat universum. (Ex Symbolo.)
10.Quod dicatur “Jehovah Redemptor.”
11. Quod dicatur “Jehovah Justitia.”
12.Quod dicatur quod Jehovah in mundum venturus sit.
13. In Apocalypsi (cap. i.), quod sit “Primus et Ultimus.”
14. Verbo, quod sit Deus Pater, qui invisibilis, in Humano quod coram mentibus visibile.)
Quod quia sic unus Deus in Ecclesia, Ecclesia sit Ecclesia, etc., etc. Ex Symbolo Athanasii:
Quod Deus et Homo in Christo sit una Persona, sicut anima et corpus; tum quod Humana Natura assumpta sit in Deum.

55. DE MIRACULIS

(Ex filiis Israelis.)
(Ex Domini verbis, de Divite et Lazaro.)
(Ex Domini verbis, Matt. xxiv. 24.)
De miraculis Papaeis (quae enumerentur).-Quod unice seducant, et non quid doceant, nisi ut invocentur sicut numina, et hoc ob finem ut aurum et argentum conferant ad monasteria, seu ut corradant totius mundi gazas. Miracula plurium illorum; ut Antonii Paduae; ut trium Sapientum Coloniae; ut miraculosa simulacra, ad quae thesauri collecti, ubivis in monasteriis, ubi parietes integuntur picturis miraculorum a suis sanctis, et illorum idolis; ut libri de miraculis Paris et aliorum. Quid aliud quam ut invocentur propter finem [ut] donaria corradantur? Sed quis illorum adhuc docuit viam ad caelum, item veritates Ecclesiae ex Verbo? Quamobrem placuit Domino praeparare me a prima juventute ad percipiendum Verbum, [et] introduxit in mundum spiritualem, et lumine sui Verbi propius illustravit. Exinde patet quod hoc omnibus miraculis praestet.
Beelschebub fecit miracula prae aliis diis gentilibus, ut patet ex Veteri Testamento; etiam Simon Magus.

56. Quod Dominus naturalem Hominem in Se Divinum fecerit, propter finem ut esset Primus et Ultimus, et sic intrare possit apud homines usque in naturalem illorum hominem, et illum ex Verbo docere, ac ducere. Resurrexit enim cum toto naturali seu externo homine, nec quicquam de eo reliquit in sepulcro: quare dixit quod ossa et carnem haberet, quae non spiritus habent; et [inde est] quod ederit et biberit cum discipulis ex cibis naturalibus, et in conspectu illorum. Quod Divinus fuerit, ostendit per quod transierit januas, et invisibilis factus, quod fieri nequaquam potuit nisi ipse naturalis Homo etiam apud Ipsum Divinus factus sit.

57. Quod omnia quae ab orthodoxis dicuntur hodie de Spiritus Sancti missione cadant, dum scitur quod Dominus praesens sit apud unumquemvis hominem jugiter, et det illi [1]ut vivat homo; et quod apud hominem resideat ut obviam eat Domino; et quoque nisi obviam it, usque de illo [habeat][2] rationalitatem, [3]quae non dabilis est absque praesentia Domini. Si abesset Dominus ab homine, homo non foret bestia, sed quoddam cadaver, quod dissiparetur. Hoc intelligitur in Genesi, per
Quod Deus ei inspiraverit animam vivam (ii. 7).

58. Quod Dominus sit “[4]Regnum Dei” (hic ostendatur ex Verbo: ita quod sit Caelum et Ecclesia.

59. Quod maxima vis insit correspondentiis (ostendatur; quia in illis caelum et mundus, seu spirituale et naturale, una sunt; et quod ideo Verbum per meras correspondentias conscriptum sit; quare [per] illud est conjunctio hominis cum caelo, ita cum Domino; [5]estque sic Dominus in primis et simul in ultimis. Ideo Sacramenta per correspondentias instituta sunt, quibus ideo Divina potentia inest.
ADDITAMENTUM.
[DE MIRACULIS.]
[FRAGMENTUM.]
Quod autem omnia quae spectantur in Natura, in tribus ejus regnis, fiant ex influxu mundi spiritualis in naturalem, et in se sunt mirabilia, quae propter suetos aspectus et perennes recursus non ut miracula reputantur. At sciant quod miracula quae memorantur in Verbo similiter per influxum ex priori illo mundo in posteriorem hunc facta sint; et quod facta sint per illationem talium quae in spirituali mundo sunt, in correspondentia in naturali; sicut quod manna super castra filiorum Israelis quovis mane [descenderet], defluentia ex pane in caelo, in Naturae receptacula illata; similiter panis et pisces in corbes apostolorum, quae tot millibus hominum distribuebant; tum vinum e caelo in aquas in hydris in nuptiis ubi erat Dominus; et quod ficus arefacta sit, per quod non ei amplius sit influxus spiritualis alimenti, qui ex radice nutriebat illam; similiter in reliquis: et quod sic miracula non secundum insanias quorundam eruditorum hodie, ex causis conquisitis e Natura, facta sint. Quare illa sunt omnipotentiae Divinae secundum ordinem influxus mundi spiritualis in naturalem, duntaxat cum hac differentia, quod illa quae actualiter existunt in mundo spirituali actualiter illata sint talibus quae in mundo naturali correspondent; quod ita sit et fieri possit, est omnipotentiae Divinae quae intelligitur per “digitum Dei,” ex quo Dominus sua miracula produxit.
Sermone hoc finito, angeli propter illa quae locutus sum me osculati sunt, et dixerunt quod ad conventus suos me aliquoties invitarent; et ego gratias egi, et spopondi reditum; id quando venia datur a Domino.