0. DE ATHANASII {1}SYMBOLO
PAG. 2, 3, 4 FORM[ULA CONCORDIAE]
DE PERSONA CHRISTI
1. Legi Athanasii Symbolum coram Calvino, et cum {2}his ibi.
Est fides recta, ut credamus et confiteamur quod Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, Deus et Homo est, Deus ex substantia Patris, ante saecula genitus, et homo ex {3}substantiis in saecula natus.
{4}Qui licet Deus et Homo, non duo tamen, sed unus est Christus. Unus autem non conversione Divinitatis in carnem, {5}sed assumtione humanitatis in Deum. Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae; nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et Homo unus est Christus.
@1 Symbolo T; symbolum A$
@2 his A; haec T$
@3 ex substantiis A; ex substantia [Matris] T$
@4 Qui licet Deus et Homo A; Qui licet Deus [sit] et Homo T$
@5 Sed assumtione T; sed conversione A$
2. MEMORABILE QUAESTIONIS DE PERSONA CHRISTI CALVINO, EX LECTIS VERBIS ILLIS EX ATHANASII SYMBOLO
Postquam haec legi coram Calvino, et simul coram quinquaginta sacerdotibus ejus asseclis, quaesivi Calvinum numne recesserit ab his in Symbolo, quod tamen a toto orbe Christiano agnitum et receptum est. Dixit Calvinus, (1) Quod videat se plane recessisse. (2) Quaesivi cur ita; respondit quod non attenderit ad illa verba, et quod nunc cum attendit, videat se recessisse, et scripsisse secundum suam cogitationem. (3) Quaesivi quid nunc; respondit, si Symbolum verum est, et si agnoscitur universim ut vera doctrina de Trinitate et de Divinitate Christi, se plane erravisse. (4) Quaesivi numne velit agnoscere quod Divinum et Humanum, seu Deus et Homo in Christo sit una Persona, sicut anima et caro sunt unus homo, secundum verba in Symbolo; respondit quod velit, sed quod non possit, quia aliter se confirmavit. (5) Quaesivi num credit Christum unam esse Personam, vel duas; respondit unam, si unio hypostatica {1} faciat unam, sed quod crediderit Filium Dei esse alium et apud Patrem, et Jesum Christum separatum ab illo, quia in coelo. (6) Quaesivi num sic Christus sint duo; respondit quod ita, et quod in hoc a Symbolo recesserit. (7) Quaesivi de unione hypostatica {2}, a quo; respondit quod a Deo Patre, quod hanc ideam habuerit. (8) Quaesivi de anima Christi, quid illa, numne Ipsum Divinum, quia legitur apud Lucam, ex Spiritu Sancto et virtute Altissimi; respondit quod viderit hoc apud Lucam, sed quod tacite apud se crediderit ex Josepho. (9) Quaesivi numne Christus quoad Humanum sit Filius Dei, ut aperte dicitur Luc. i 35, tum quando baptizatus est Matth., ut et a Johanne, tum quando transformatus, ac multis locis alibi, respondit quod cum nominavit et sensit Filius Dei, non intellexerit Ch[ristum] Jes[um] quoad Humanum; cum dixi quod ita intelligere sit contra Scripturam, respondit quod videat quod ita sit, sed quod non cogitaverit esse contra illam; volui quod renuntiaret, sed consciit suam cogitationem in mundo, et dixit quod propterea non possit. (10) Tandem fassus est quod cogitaverit Christum fuisse filium Josephi, sed quod hoc non ausus sit scribere.
@1 hypostatica T; hypostica A$
@2 hypostatica T; hypostica A$
3. Sacerdotes ejus asseclae usque ad 50 aderant, et audiebant Calvinum illa respondentem ad quaestiones, et quaesivi illos numne videant quod plane recesserint a Symbolo Athanasii quoad Personam Christi, responderunt quod Symbolum illud saepius legerint, sed quod ad illa verba ibi non attenderint {1}, ac mirati sunt quod nunc primum illa ex attentione videant; et fassi quod apertus dissensus sit, et fassi sunt quod quoties nominaverunt aut audiverunt nominari Christum, non intellexerint Filium Dei, sed purum hominem, qui Justitia pro genere humano factus est, et quod cum nominaverunt Deum solum, intellexerint Deum Patrem.
@1 ibi [non] attenderint T; ibi attenderint A$
4. DE TRINITATE PERSONARUM EX SYMBOLO ATHANASII CORAM CALVINO
Legi coram Calvino et coram aliquibus sacerdotibus ejus asseclis ex Athanasii Symbolo haec, Alia est Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti; tum haec, Sicut singillatim unamquamque Personam Deum et Dominum confiteri, Christiana veritate compellimur; ita tres Deos aut tres Dominos dicere, catholica religione prohibemur.
5. (1) Quaesivi Calvinum num ex illis verbis confessus sit, seu cogitaverit tres Deos, tametsi ore dixerit et dicat unum Deum; respondit quod cogitaverit tres Deos unanimos. (2) Quaesivi quomodo potest conciliare et facere ut cogitatio et sermo unum sint, cum licet confiteri quod unaquaevis persona sit Deus per se; respondit quod non possit. (3) Quaesivi quomodo possunt tres unum esse, num per unanimum consensum, vel num aliter; respondit, Per influxum. (4) Quaesivi quomodo potest una persona continue cogitare idem cum altera, numne una aliquid cogitet per se; respondit quod de hoc non prius cogitaverit, et quod nunc cum de eo cogitat, percipiat quod unaquaevis persona etiam cogitet aliquid per se. (5) Quaesivi quomodo tunc sunt una et individua essentia, fitne sic dividua; respondit quod quandoque sic dividua, sed quod se accommodent tandem. (6) Num dividua est, cum Filius ut Mediator et Intercessor loquitur ad Patrem; respondit, Est tunc dividua, sed solum illo momento. (7) Quaesivi numne sic tres creatores universi fuerint; respondit quod tres, sed quod unus per Alterum, Pater per Filium, et Filius per Spiritum Sanctum. (8) Quaesivi quam ideam habuit de nativitate Domini ab aeterno respondit quod vagam.
6. Postea quaesivi Calvinum quomodo potuit cum idea trium deorum ascendere in coelum, et cum idea de Domino quod sit duo; respondit quod in quandam societatem inferiorem coeli intromissus sit, et quod ibi inter postremos habitaverit, qui non ita explorantur, sed quod quando exploratus est, descenderit, quia non potuit ibi subsistere, et quod se contulerit ad Lutherum in mundo spirituum, et quod cum illo nunc quodam tempore habitaverit; ex causa quia Lutherus agnovit Humanum Domini esse Divinum, et quod non alibi se viderit tutum. Dicebant sacerdotes de Calvino quod esset vir probus sed simplex, et quod scripserit secundum suam simplicem cogitationem, non pensitando num concordet vel non concordet cum Scriptura Sacra, sicut nec num cum Symbolo Athanasii.
7. CUM SACERDOTIBUS EX REFORMATIS DE JUSTIFICATIONE
Postquam cum illis loquutus sum de articulo justificationis per solam, fidem. (1) Quaesiti sunt quid per bona opera intelligunt, num solum talia quae Romano-Catholici injunxerunt, vel etiam opera secundae tabulae Decalogi; responderunt quod utraque. (2) Quaesiti num opera Decalogi illius tabulae quicquam faciant ad salutem; responderunt quod non quicquam, sed quod usque facienda sint, quia mandata. (3) Quaesiti num placet Deo si homo facit illa; responderunt, Si non meritum in illis ponunt. (4) Quaesiti quomodo intelligunt illa in Verbo, quod qui facit praecepta amet Deum, et ametur a Deo, tum quae de fructibus bonis, et de operibus secundum quae judicabitur, et plura alia; responderunt quod sequantur ex fide. (5) Quaesiti quomodo sequuntur ex fide, num sic homo facturus sit illa, vel num credendum quod Deus illa faciat per hominem; responderunt quod homo facturus sit illa ex suis viribus, quia sunt opera civilia, et quod Deus nullam partem in illis habeat. (6) Quaesiti, Sunt illa bona opera quae sequuntur fidem? responderunt quod sint.
(7) Quaesiti quomodo possunt sequi fidem cum in illis non est aliquid a Deo, sed solum ab homine, et inde nec aliquid vinculum est inter fidem et opera; responderunt, Quia per fidei imputationem remissa sunt homini peccata, et tunc quicquid homo facit, bonum in oculis Dei sit, ita quoque illa opera. (8) Quaesiti num aliquis debeat poenitentiam agere, quoniam per fidem omnia peccata remissa sunt, responderunt quod possint si velint, sed quod id nihil conferat ad vitam aeternam sed ad vitam saecularem. (9) Quaesiti quomodo tunc bona opera sequuntur fidem; responderunt sicut fructus ex arbore bona. (10) Quaesiti num fides similiter producit bona opera sicut arbor fructus; responderunt quod per fructus ex bona arbore intelligant omnia quae homo post acceptam fidem facit, quia in oculis Dei bona sunt. (11) Quaesiti num bona opera cum fide cohaereant sicut fructus cum arbore; responderunt quod non similiter. (12) Quaesiti num sic aliquod vinculum sit bonorum operum cum fide; responderunt quod nullum. Ex his conclusum factum est quod bona opera sequantur fidem sicut fructus arborem, sit modo vox, et praeterea nihil.