Quaestiones Novem

1. QUAESTIONES NOVEM DE TRINITATE, ETC., TUM SINGULIS RESPONSA
QUAESTIO PRIMA.
In quo sensu Dominus appellavit Se Filium Hominis, si carnem solummodo sumpsit ex matre, et non Rationalem Animam? Anne Filiatio Humana solum respicit carnem humanam?
RESPONDETUR.
Dominus vocavit Se Filium Hominis, quia erat Verbum seu Divinum Verum etiam quoad Humanum, Filius Hominis enim in sensu spirituali significat Verum Ecclesiae ex Verbo; simile significabat Propheta, quoniam Prophetae docebant Vera ex Verbo; quare Dominus, qui in supereminente gradu erat Propheta, et quoque Verbum, et inde Divinum Verum, Se quoad Humanum vocabat Filium Hominis; inde est quod passim apud Prophetas, et quoque apud Davidem, ubi agitur de vastatione veri in Ecclesia, dicitur quod non ibi moretur Filius Hominis; et inde quoque est, quod ipsi Prophetae etiam dicti fuerint filii hominis; ut Ezekiel, Cap. ii. 3, 5, 8; cap. iii. 3, 4, 10, 17, 25; et persaepe in sequentibus; tum etiam Daniel. Quod ita sit, multis ex locis ostensum est in SAPIENTIA ANGELICA DE DOMINO, quae si ad manus est, videatur.

2. QUAESTIO SECUNDA.
Num Rationalis Anima fuit Domino ex Jehovah Patre, cui unitum fuit Divinum Esse, unde factus est vere Deus et vere Homo?
RESPONDETUR.
Dominus ab aeterno seu Jehovah fuit Divinus Amor et Divina Sapientia, et Ipsi tunc fuit Divinum Coeleste et Divinum Spirituale, sed non Divinum Naturale antequam assumpsit Humanum; et quia Rationale unice praedicatur de Coelesti et Spirituali Naturali, ideo Jehovah Dominus per assumptionem Humani etiam induit Divinum Rationale; ante assumptionem Humani fuit Ipsi Divinum Rationale, sed per influxum in Coelum Angelicum, ac dum Se manifestavit in mundo, per Angelum, quem sua Divinitate implevit; nam Essentia pure Divina, quae, ut dictum est, erat pure Divina Coelestis et Divina Spiritualis, transcendit Rationale et angelicum et humanum, sed per influxum dabatur; sed quale id fuit, concludi potest ex dicendis infra in puncto 6to. Lutherus et Melanchton docent, quod in Christo sit Homo Deus et Deus Homo, et hoc quoque est secundum Scripturam Sacram, videatur VERA CHRISTIANA RELIGIO, n. 137; at Calvinus hoc negabat, et solum affirmabat quod Christus modo sit Deus et Homo.

3. QUAESTIO TERTIA.
Annon semper fuit Trinitas in Divina Natura hoc modo intelligenda, nempe, Divinus Amor, Divina Sapientia, et Spiritus vivificans, seu Sanctum procedens?
RESPONDETUR.
Divina Trinitas in Una Persona intelligenda est sicut Anima, Corpus, et Operatio procedens, quae simul unam Essentiam faciunt, quoniam ex uno est alterum, consequenter unum {1} est alterius: est similiter trinitas in unoquovis homine, quae simul facit unam personam, videlicet anima, corpus, et operatio procedens, sed in homine est trinitas illa finita, quoniam homo est modo organum vitae, in Domino autem est Trinitas Infinita et sic Divina, quoniam Dominus est ipsa Vita, etiam quoad Humanum, ut Ipse docet apud Joh. cap. v. 26; cap. xiv. 6; et quoque alibi.{1}
@1 ex uno est alterum, consequenter unum pro ex una est altera, consequenter una$

4. QUAESTIO QUARTA.
Annon Filius, per Quem Jehovah dicitur creavisse mundos, Heb. cap. i. et xi., idem significat cum Sapientia Divina, Jerem. x. 12; Ii. 15, adeo ut Essentialis {1} Sapientia, seu Logos Dei in primis, nunc sit Veritas seu Logos Dei in ultimis?
RESPONDETUR.
Quod Dominus, hoc est, Verbum seu Divinum Verum, per quod omnia facta sunt quae facta, et per quod mundus creatus est, Joh. i. 3, 10, fuerit Divina Sapientia, quae cum Divino Amore unam Divinam Essentiam facit, ita Unum Eundem Deum, sequitur; Divina enim Sapientia est quoque Divinum Verum, quoniam omnia Sapientiae sunt veritates, Sapientia nec producit nisi veritates, est enim harum continens, ita prorsus secundum Jerem. cap. x. 12; et cap. li. 15. Ita quoque intelligitur per illud apud Davidem, Psalm. xxxiii. 6. Spiritus oris est quoque Sapientia, et Verbum ibi est Divinus Amor et Divina Sapientia simul, nam dicitur, et Deus erat Verbum, Joh. i. 1.
@1 Essentialis pro Essentiali$

5. QUAESTIO QUINTA.

Annon Spiritus Sanctus in Novo Testamento idem cum Spiritu Dei in Veteri Testamento, cum hae sola differentia, quod ante Incarnationem Domini processit ex Divino Esse seu Jehovah immediate, sive mediate per Angelos, et post Incarnationem per Filium aut Divinum Humanum? Annon Spiritus Sanctus idem cum Sphaera Dei?
RESPONDETUR.
Spiritus Dei et Spiritus Sanctus sunt duo distincta; Spiritus Dei non operatus est, nec operari potuit in hominem nisi imperceptibiliter, at Spiritus Sanctus, qui unice procedit a Domino, operatur in hominem perceptibiliter, et facit ut homo comprehendere possit veritates spirituales naturaliter, Dominus enim univit Divino suo Coelesti et Divino Spirituali etiam Divinum Naturale, per quod ab illis operatur. Praeterea Sanctum in Verbo solum praedicatur de Divino Vero, ita de Domino, Qui est Divinum Verum tam in sensu coelesti et spirituali quam in sensu naturali; quapropter dicitur in Apocalypsi, quod Dominus sit Solus Sanctus, cap. xv. 3, 4; videatur insuper APOCALYPSIS REVELATA, n. 173: tum quod nondum fuerit Spiritus Sanctus, quia Jesus nondum glorificatus fuit, Joh. vii. 39.
Spiritus Sanctus est idem cum Divina Sphaera, quando per hanc intelligitur Divinus Amor et Divina Sapientia, quae duo procedunt a Jehovah Domino e Sole Coeli Angelici, sicut Calor et Lux e sole mundi naturalis, et faciunt hujus sphaeram; Calor enim e Sole Coeli Angelici in sua {1} essentia est Amor, et Lux ex eodem Sole in essentia sua est Sapientia, quibus duobus calor et lux e sole mundi correspondent.
@1 sua pro suo$

6. QUAESTIO SEXTA.
An Divinum Humanum Jehovae ante Incarnationem fuit Persona subsistens per Se, sicut Existere, Forma, seu Corpus Dei, sive fuit Forma Angelica pro occasione sumpta ad causam manifestationis?
Annon sequitur, quod Divinum Humanum ante Incarnationem diversum fuit a Divino Humano nunc post Incarnationem, cum in Persona Domini sit Divina Trinitas?
RESPONDETUR.
Ante Incarnationem non fuit aliquod Divinum Humanum, nisi repraesentativum per aliquem Angelum, quem Jehovah Dominus suo Spiritu implevit, ut supra dictum est; et quia illud fuit repraesentativum, ideo omnia Ecclesiae eo tempore fuerunt repraesentativa, et sicut umbrae; at post Incarnationem cessaverunt repraesentativa, sicut {1} umbrae vesperae aut noctis cum oritur sol. At Humanum repraesentativum, in quo Jehovah tunc Se sistit {2} in mundo, ante actualem adventum Ipsius, non fuit illius efficaciae, ut potuisset spiritualiter illustrare homines; quare illustratio tunc fiebat modo per typos et figuras.
@1 repraesentativa, sicut pro repraesentativa aut sicut$
@2 sistit pro stitit$

7. QUAESTIO SEPTIMA.
Annon Sacrosancta Trinitas proprie dicitur unus idemque Dominus in tribus Characteribus, Distinctionibus officiorum, seu Relationibus erga homines, ut Creator, Redemptor, et Sanctificator–ut Pater, Filius, et Spiritus Sanctus–ut Divinum Esse, Divinum Humanum, et Sanctum procedens: non ut tres Personae, ex quibus necessario fierent tres Dei?
RESPONDETUR.
Sacrosancta Trinitas in una Persona percipienda est sicut Divinum Esse, Divinum Humanum, et Divinum procedens, ita sicut Anima, Corpus, et Virtus seu Operatio inde, prorsus sicut in MEMORABILI inserto Operi VERA CHRISTIANA RELIGIO, n. 188: productiones ex illis sequuntur ordine Creatio, Redemptio, et Regeneratio, quoniam Creatio est attributum Divini Esse, Redemptio attributum Divini Humani a Divino Esse, ac Regeneratio est attributum Spiritus Sancti, quae est primaria virtus seu operatio ex Divino Humano a Divino Esse, secundum illud quod in VERA CHRISTIANA RELIGIONE, n. 153, 154, 155, allatum est.

8. QUAESTIO OCTAVA.
Dicitur 1 Cor. xv. 45, Primus homo Adam factus in animam viventem, etc., et in genealogia apud Lucam iii. ponitur primus post Deum, et dicitur qui fuit filius Dei. Anne Ecclesia dicta Adamus probat e contra?
RESPONDETUR.
In genealogia apud Lucam dicitur, quod Adamus fuerit Dei, hoc est, creatus a Deo, et non filius Dei.

9. QUAESTIO NONA.
Si nullus fuit homo dictus Noachus, quomodo dicitur in Ezech. xiv. 14, Si hi tres homines, Noachus, Daniel, et Job, etc.?
Non multum moror in his (inquit Dominus Hartley), sed fert animus proponere.
RESPONDETUR.
Quod Noachus nominetur apud Ezech. cap. xiv., est quia nominatus est in Genesi, et inde apud Prophetam significat simile quod apud Mosen, videlicet ut homo cum tribus suis filiis significativus Ecclesiae sequentis; de qua re in ARCANIS COELESTIBUS actum videatur.