Quinque Memorbilia

1. QUINQUE MEMORABILIA

DE MERE NATURALI HOMINE QUALIS ILLE

1. Quondam ex desiderio sciendi qualis est mens hominis mere naturalis, suspexi in coelum et petii hoc a Domino; causa fuit quia summe naturalem hominem audivi dicentem quod ille aeque rationaliter possit multas res videre, intelligere, et percipere, sicut illi qui vocantur spirituales, et inde angeli coeli; et addidit dictis,`Estne similis rationalitas utrisque {1}? quid facit differentiam, nisi frivola opinio?’ Subito tunc ascendit ex inferis {2} quidam Satanas; Satanae sunt omnes mere naturales, et possunt solerter ratiocinari, sed ex fallaciis sensuum, quare vident falsa sicut vera, nam omnia falsa ortum suum ducunt ex fallaciis illis. Hic cum in aspectum venit, apparuit primum facie candida viva, dein facie pallida mortua, demum facie nigra infernali. Quaesivi unde faciei ejus illae mutationes, responsum e coelo tuli quod tales sint status successivi mentium illorum qui mere naturales sunt, facies enim sunt typi animorum; intima mentium illorum, quia sunt infernalia, in facie sub nigredine repraesentantur {3}; media, quia falsificaverunt vera, sub pallore mortui; extima autem sub candore vivo, quia cum in externis sunt, quod fit dum in congregatione, possunt vera cogitare, confirmare, intelligere, et docere; hoc illis est, quia rationalitas est ipsa humanitas, per illam enim homo est homo, et distinguitur a bestiis; sed rationalitas Satanis solum est in externis, nulla autem in internis, quia in internis regnat cupiditas adulterandi bona et falsificandi vera Ecclesiae; et haec cupiditas influit in rationalitatem illorum, ac lucem ejus inumbrat, ac inducit {4} caliginem, usque ut non nisi quam falsitates loco veritatum videant.
@1 utrisque J(c) T; ubrisque J$
@2 inferis J; infernis T$
@3 repaesentantur J(c) T; representantur J$
@4 inducit J; induit T$

2. Postquam spectaveram faciem ejus, inspexi oculos ejus, et ecce pupillae illorum scintillabant sicut ex radiis lucis; postea opaci facti sunt, ac irides plane viridescebant, et demum visi sunt obducti {1} sicut tunica, ex quo tota lens crystallina {2} in pupilla visa est sicut albugo. His visis quaesivi illum {3} num videt quicquam, et dixit, `Video clare, et plura quam prius.’ Et quaesivi, `Quomodo potes {4} videre quando oculi sunt guttae serenae? forte vides aliquid ex luce fatua intus?’ Respondit. `Quid lux fatua?’ Ut ergo sciret quid lux fatua, interrogavi, `Quid ex luce tua cogitas?’ Dixit, `Cogito in visione clara quod bestia aeque rationaliter cogitet sicut homo; postea, quod Deus sit natura, ac natura Deus; et tunc etiam, quod religio sit vanitas; et porro, quod non aliud sit bonum aut malum quam jucundum et injucundum’; et similia alia.
@1 obducti sicut J(c) T; obducti sunt J$
@2 crystallina J(c) T; chrystallina J$
@3 illum J; ex illo T videt J; videat J(c) T$
@4 potes J(c) T; potest J$

3. His edictis, protuli aliqua vera genuina, quae prius, dum in externis erat, vidit et confirmavit; et illico cum audivit illa, invertit oculos, agnovit et replicuit illos, et quodam limbo tunicae quae pupillam texit, insorpsit vera illa, et in lucem fatuam suam injecit, et tunc vera illa vocavit falsa; sed quia hoc coram aspectu meo apparebat tetrum, et sicut internecinum, quoniam tali modo necavit vera, ex quibus tamen homo est homo, et angelus est angelus, abominatus sum praesentiam ejus; quare averti faciem ab illo; et cum respexi, ecce per quendam gurgitem vidi illum decidentem in infernum; et quia ex illo putuit locus ubi steterat, festino abivi domum; nam Divinum Verum a Satanis falsificatum in mundo spirituali putet sicut coenum platearum.

4. MEMORABILE DE STATU PRIMO HOMINIS POST MORTEM

Quando aliquis homo post mortem alluit in mundum spiritualem, quod utplurimum fit tertio die postquam efflaverat animam, apparet sibi in simili vita in qua fuerat in mundo, inque simili domo, conclavi, et cubiculo, in simili toga et amictu, inque simili consortio intra domum; si fuit rex aut princeps, in simili aula, si colonus in simili casa, hunc rusticalia, illum splendida circumfundunt. Hoc fit unicuivis post mortem propter causam ut mors non appareat mors sed continuatio vitae, ac ut ultimum vitae naturalis fiat primum vitae spiritualis, et ab hac progrediatur ad suam metam, quae erit vel in coelo vel in inferno.

5. Quod talis similitudo omnium recens defunctis appareat, est quia mens illis eadem manet, quae fuit illis in mundo; et quia mens non solum est in capite sed etiam in toto corpore, inde est ei simile corpus, corpus enim est organum mentis et continuatur a capite, quare mens est ipse homo, verum {1} tunc non homo materialis sed homo spiritualis; et quia post mortem est idem homo, dantur secundum ideas mentis ejus similia quae domi possedit in mundo; sed hoc durat modo {2} aliquibus diebus. Quod mens sit in toto corpore, ac sit ipse homo qui post mortem vivit, patet manifeste ex instantanea loquela oris et actione corporis cum voluntate et cogitatione mentis, nam os in instanti eloquitur quod mens cogitat, et corpus in instanti exsequitur quod mens vult. Error quod credatur hominem post obitum vivere animam seu mentem, et hanc non esse sub specie hominis, sed sub specie halitus sicut respirationis, aut bullae sicut aereae, est quia non sciverunt mentem facere interiorem formam totius corporis.
@1 verum tunc…est idem homo om J, in margine add J(c)$
@2 modo J(c) T; om J$

6. Quando novitii advenae in mundum spiritualem in primo hoc statu sunt, veniunt ad illos angeli felicem adventum optandi gratia, ac primum ex confabulatione cum illis valde delectantur, quoniam sciunt quod tunc non aliter cogitent {1} quam quod adhuc in priori mundo vivant; quare interrogant illos quid cogitent de vita post mortem, ad quod advenae ideis prioribus suis conformiter respondent, quidam quod non sciant, quidam quod sint pneumata seu species aetheriae, quidam quod sint corpora diaphana aerea, quidam quod sint larvae volatiles, aliquae in aethere et aere, aliquae in aquis, aliquae in medio terrae, et quidam quod animae sicut angeli sint in astris; quidam ex advenis negant quod aliquis homo vivat post mortem.
@1 cogitant J; cogitent J(c) T$

7. His exauditis angeli dicunt, `Beneventote; manifestabimus vobis novum, quod non scivistis vel nec credidistis prius, videlicet hoc, quod omnis homo vivat homo post mortem in corpore prorsus sicut vixit prius.’ Ad haec novitii spiritus regerunt, `Hoc non dabile est; unde ei corpus? jacetne illud cum omnibus ejus mortuum in sepulchro?’ Ad haec, angeli hilariter respondent, `Demonstrabimus illud ad oculum’; et dicunt, `Estisne vos in perfecta forma homines? intuemini vos, et palpate vos; et tamen obivistis e mundo naturali; quod hoc non sciveritis hic prius quam nunc, est quia proximus status vitae post mortem est prorsus similis ultimo statui vitae ante mortem.’ His auditis novi hospites obstupescunt, et ex gaudio cordis exclamant, `Gratiae sint Deo quod vivamus, et quod mors non exstirpaverit nos.’ Saepius audivi novitios hoc modo de posthuma sua vita instructos esse, et ex sua resurrectione exhilaratos.

8. MEMORABILE DE CONSUMMATIONE SAECULI, DE INTERITU MUNDI, ET DE FINE ECCLESIAE

Saepius audivi colloquia angelorum cum spiritibus neotericis {1}, et quondam de consummatione saeculi, et de interitu mundi; et quia spiritus illi neoterici {2} adhuc nihil sciverunt de coelo et de inferno, nec de vita hominum post mortem, neque de alio sensu Verbi {3} quam literali, dederunt responsa vacua ratione et plena paradoxis, dicentes quod per consummationem saeculi {4} intellexerint interitum mundi, per adventum Domini tunc, apparitionem Ipsius {5} cum angelis in nube, per ultimum judicium sententias decretorias de salvatione et damnatione super omnibus defunctis post resurrectionem illorum e sepulchris. His auditis angeli subridente ore bis et ter quaerebant num illa effati sint ex fide cordis, quae creditur esse veritas, vel num ex fide historica, quae in se est traditio ab aliis, vel ex indulgentia imaginationis; ad haec novi illi hospites in indignatione retulerunt, `Quid ex indulgentia imaginationis, vel ex mera traditione? suntne veritates revelatae in Verbo {6}, erunt fidei cordis?’ His dictis angeli blande respondebant,`Non nocet quod credideritis ita, sed quod non ita sit, posthac instruemini.’
@1 neotericis J(c) T; neutericis J$
@2 neoterici J(c) T; neuterici J$
@3 Verbi J(c) T; verbi J$
@4 saeculi J(c) T; seculi J Domini J(c) T; domini J$
@5 Ipsius J(c) T; ipsius J$
@6 Verbo J(c) T; verbo J$

9. Actutum post hoc dictum, e coelo defluebant flammulae, apparentes sicut linguae, super capita advenarum, ex quibus inspirabantur affectione sapiendi ex ratione, ex qua illis fides; et exclamabant, `Quid fides nisi veritas? ubi est veritas in sua luce nisi in intellectu? si intellectus in caligine {1}, quid tunc fides nisi noctambulo, cui si accedit confirmatio a lumine naturali separato a spirituali, fit illa fides vespertilio?’ Inter advenas erat quidam sacerdos, hic cum illa a consociis audivit, voce inflammata dixit, `Quid fides cum intellectu?’ Et angeli respondebant, `Quid fides absque intellectu nisi fides caeca?’ Ac subito tunc flammula de vertice capitis ejus decidit super calceum ejus, et ibi parumper lucebat.
@1 caligine J(c) T; caligines J$

10. Posthac angeli sciscitabant novitios {1} quid plura de consummatione saeculi ex fide cogitaverant et adhuc cogitant; responderunt quod interitum universi, tam coeli quam terrae, quoniam legitur quod coelum et terra interitura sint, et dicitur quod in fumum abitura, et quaerebant angeli quodnam coelum et quaenam terra, num mundi naturalis vel num mundi spiritualis, sunt etiam hic coeli et terrae, coeli ubi sunt angeli ac terrae super quibus habitant; ad haec responderunt novitii, `Quid hoc? forte jocamini; suntne angeli spiritus? quid spiritus nisi spiraculum venti? et ubi hoc? volitatne in coelo atmosphaerico {2}, et pergit usque ad stellas?’ Et tunc retulerunt angeli, `Vos estis nunc in mundo spirituali, et adhuc non scitis aliter quam quod sitis in mundo naturali; hic coelum ubi sunt angeli est supra caput vestrum, ac infernum ubi sunt diaboli et satanae est sub pedibus vestris; estne solum, super quo vos et nos stamus, terra? pulsate illam pede et cognoscite.’ Sed hoc quia ab ideis prius captis alienum erat, valde admirati sunt; at quia in illustratione ex flammulis super capitibus erant, sermonem angelorum libenter audiebant, ac veritates comprehendebant.
@1 Novitios J(c) T; Novitias J$
@2 Atmosphaerico T; atmosphoerico J$

11. Porro interrogabant angeli, `Quomodo credidistis mundum vestrum interiturum?’ Inquierunt, `Per ignem, de quo opinati et vaticinati sumus plura’, quidam quod flammae e coelo undequaque dejicerentur in terras, sicut super filios Aharonis, et super holocaustum Eliae; quidam quod ignis solis relaxaretur, erumperet, et incenderet universum ejus; quidam quod ignis centralis disjiceret crustam circum se, et ubivis se ejiceret, sicut facit ex montibus ignivomis, Aetna, Vesuvio, et Hecla {1}; quidam quod magnus cometa invaderet atmosphaeram telluris, et hanc flamma caudae suae incenderet; quidam quod universum non interiret igne, sed corrueret et dilaberetur sicut domus ex vetustate; alii vero aliter. Angeli his auditis inter se dixerunt, `O qualis simplicitas, unice oriunda ex plenaria inscitia de mundo spirituali, deque angelis, ac de illorum coelis et terris, et quoque ex plenaria inscitia de sensu interno seu spirituali Verbi! inde omnia quae vitae aeternae sunt facta sunt res solius memoriae, et nullius rationis; et si aliquid rationis, id non est supra memoriam, sed infra illam, ubi confirmationes ex fallaciis mentiuntur lucem rationis; hoc repraesentabatur per id quod nuper vidimus, quod flammula e capite sacerdotis decideret super calceum ejus, et ibi luceret; et hoc apparet nobis sicut quis e capite desumit pileum, et obvolvit illum circum plantas pedis, et sic ambulat.’
@1 Hecla J(c) T; Haecla J$

12. Tunc ajebant angeli, `Nos {1} sumus e coelo electi ad instruendum novos advenas e terris mundi naturalis, quoniam omnes qui huc inde appellunt, in fide fatuitatum sunt de coelo, imo etiam de salute; quare nisi fatuitates illae dissipantur, quod fit per instructiones, occluderetur illis rationale, quod supra memoriam ex receptione lucis coelestis est, et sapit, quo occluso ab hominibus fierent animalia, cum solo discrimine quod possent ex sensibus externis cogitare, et ex hac sola cogitatione loqui.’
@1 nos J(c) T; non J$

13. ‘Cum itaque hoc munus instructionis nobis injunctum est, docebimus quid per consummationem saeculi in Verbo intelligitur’; et dixerunt quod intelligatur consummatio Ecclesiae, quae etiam vocatur desolatio et devastatio, et quod haec sit dum non amplius vera fidei et bona charitatis in aliqua sua essentia sunt, et sic omnes viae ad coelum obstructae; et dixerunt quod haec consummatio vix ullibi appareat in mundo, quoniam illa quae fidei sunt non sunt vera sed falsa, ac illa quae charitatis sunt non sunt bona sed modo facta amoris proprii, quae dum in respiratu oris exeunt, non se elevant ad coelum, sed ut primum assurgunt, inflectuntur et decidunt in terram, quemadmodum aquae balnei superinjectae humeris, aut quemadmodum fructus putres decidentes ex arbore tempore brumae.

14. In hac consummatione, seu in hoc fine Ecclesiae clamabitur ex omnibus pulpitis, ac vociferabitur populus in omnibus fanis, `Hic est habitaculum Dei, hic est templum Dei, hic est Ecclesia Dei, hic est salus, hic est lux Evangelii’, et prorsus non sciunt quod in meris tenebris sint, ac quod somnient somnium {1} saeculi; causa est quia falsa credunt esse vera, ac vera esse falsa, ut et mala esse bona, ac vicissim; hanc noctem et hoc somnium praedixit Dominus apud Matthaeum Cap. xxiv 37, 38, 39, et apud Lucam Cap. xvii 26 ad finem.
@1 somnium J; somnum J(c) T$

15. Quod consummatio saeculi sit finis Ecclesiae, confirmabimini non solum ex ratione sed etiam ex adspectu; scitote quod finis Ecclesiae prorsus non cognoscetur in terris, sed plene in coelis; sunt coelum et Ecclesia simul sicut una continens domus, Ecclesia est fundus et substructio, ac coelum est ejus superinstructio et tectum, ac inhabitantes sunt consociati sicut affines cum domesticis; cum itaque Ecclesia per mala et falsa subter elabitur, domus illa non cohaeret nisi quoad parietes, ac intus est communicatio cum angelis coeli intercepta, et gradus per quos fit ascensus et descensus sublati sunt. Neve {1} domus tunc ex fundo suo corruat, Dominus in mundum redit, ac novam Ecclesiam instaurat, ac per illam redintegrat domum, et suffulcit {2} coelum. Sed hoc evidentius apparebit coram aspectu vestro, si oramus ad Dominum {3}, et exhinc abimus, et circumambulamus.
@1 Neve T; Neque J$
@2 suffulcit J(c) T; suffulsit J$
@3 Dominum J(c) T; dominum J$

16. DE SOLE MUNDI SPIRITUALIS, ET DE ADVENTU DOMINI IN NUBE

In ambulando primum converterunt facies ad Orientem, ubi viderunt solem in sua virtute lucentem, et cum sub directis radiis ejus erant, novitii sciscitabant angelos de sole illo, numne sit sol quem in mundo priori viderant, quoniam altitudine super nos, et quoque magnitudine aequat illum, rubescit etiam et ardet ex igne similiter, et quoque calor et lux ex illo procedunt similiter, et `si est idem sol, sumusne in natura? unde natura nisi ex suo sole?’ Sed dixerunt angeli, `Hic sol non est sol mundi naturalis, sed est sol mundi spiritualis; ex hoc est universum nostrum, ex hujus luce et calore vivunt angeli, et vivunt spiritus; ex luce ejus intellectus nobis et illis est, et sapientia, ex calore ejus nobis et illis voluntas est et amor. Essentia hujus solis est purus amor, ac Dominus Jesus Christus, qui est Deus coeli et terrae, ac unus cum Deo Patre, in medio ejus est.

17. Divinus Amor proxime procedens ab Ipso {1}, et circumambiens illum apparet ut sol, quare per lucem et calorem, quae procedunt inde, est Ipsi omnipraesentia, omniscientia, et omnipotentia a fine ad fines utriusque mundi; at sol ex quo natura exstiterat est purus ignis, in cujus luce et calore nihil sapientiae et amoris est, proinde nihil vitae, sed usque inservit vitae, hoc est, sapientiae et amori pro incinctu et amictu, ut formae vitarum illarum consistant, ac illis quasi tempora et spatia sint, sed usque illis non illa duo sunt, verum amor et sapientia modo afficiunt illos qui in temporibus et spatiis sunt, quod fit secundum receptionem, ac receptio secundum affectionem sapiendi, et secundum vitam sapientiae conformem.’ Novitii his auditis exultabant gaudio, et dicebant, `Percipimus cor nostrum exultare gaudio quo nusquam prius.’ Respondebant angeli, `Hoc vobis est ex coelesti et spirituali amore et ejus jucundo procedente ex nostro sole.’
@1 Ipso J(c) T; ipso J$

18. His dictis, subito appulit nubes candida sub sole, quae lucem non hebetabat sed transmittebat, ac in candida illa nube apparebant angeli sicut cum tubis, et circum circa illos altaria et mensae, super quibus in cumulis jacebant libri semiaperti, et supra nubem apparuit Dominus e sole loquens cum angelis; et tunc e nube stillabat sicut ros, qui circumsparsus densabatur in mannam, ex qua aliquid sustulerunt angeli, et dederunt comitibus, qui ederunt. Post quadrantem horae visa est pluvia ex nube, quam angeli vocabant matutinam, quae defluens mannam in rorem suum priorem solvit; et hic collectus in guttulas saporis dulcis, et mox plene liquefactus influxit in humum ac penetravit; et tunc ex habitatoribus sub illa humo audiebantur voces laetitiae, `Hae, exite, estote praesto, cadunt stillae, aquae benedictae e coelo, aspergimur’; erat enim manna soluta quae instillabat.

19. Post haec angeli de his auditis et illis visis novos hospites instruebant, dicendo, `Illa quae vidistis in summa commonstrant adventum Domini et illa quae tunc evenient; Deus, Qui e sole supra nubem apparuit, erat Dominus Salvator noster; nubes candida sub Ipso {1} erat coelum angelicum, ubi Divinum Verum erat in sua luce; loquela Domini cum angelis ibi, erat inspiratio; tubae visae in manibus et ad ora angelorum non erant tubae, sed repraesentationes loquelae illorum inter se ex inspiratione; ros decidens e nube super terram et densatus in mannam repraesentabat affectiones coelestes cogitationum in loquelis illorum; pluvia solvens mannam, coelestem illum victum, in priorem suum rorem, qui absorptus a terra perstillabat ad habitatores infra, repraesentabat influxum Divini Veri ex Verbo {2} apud homines mundi, qui exeunt et recipiunt illum spiritu et corde; mensae et cumuli librorum super illis non erant mensae nec libri, sed repraesentationes intentionum mentis et inde factorum, secundum quae judicabuntur fidi et infidi; ipsa nubes candida, in qua visi sunt angeli, repraesentabat Divina Vera Domini apud illos; sphaerae enim cogitationum ex veris, et affectionum ex bonis procedentes ex angelis ubivis apparent sicut nubes.’
@1 Ipso T; ipso J$
@2 Verbo J(c) T; verbo J$

20. Ad haec quaesiverunt novi spiritus, `Cur dicitis quod illa quae visa sunt repraesentent, et non dicitis quod sint?’ Responderunt angeli, `Quia omnia et singula quae ad visum apparent in hoc mundo, sunt correspondentiae et repraesentationes, quae in se continent veritates, et inde significant illas, ita spiritualia hic sistuntur sub speciebus naturalium similibus. Spiritualia quae propria nostri mundi sunt, sicut hic apparent, etiam describuntur in Verbo {1}, nam Verbum conscriptum est per correspondentias, propter causam ut sit simul pro angelis dum pro hominibus. Haec primum oblata sunt aspectui vestro et visa, ut sciatis quomodo intelligendus est adventus
Domini.’
@1 Verbo J(c) T; verbo J$

21. DE ABOMINATIONE DESOLATIONIS

Post haec oraverunt angeli ad Dominum, et abduxerunt novitios {1} ab Oriente in Meridiem, et inde in Occidentem, et dixerunt, `Hic videbitis abominationem desolationis a Domino per Danielem praedictam’, Matth. xxiv 15; et ostenderunt atram nubem extensam a termino Orientis ad finem Occidentis, ac infundentem caligines in meridiem et in septentrionem ad latera. Nube visa territi facti novitii; quaerebant quid et unde furva et magna illa nubes et caligo, et responderunt angeli, `Sunt spiritus satanici, qui se in turmas collegerunt, et per artes magicas, per abusus correspondentiarum, et per phantasias, formaverunt sibi tanquam coelos occupando colles, et super illis exstruendo clivos et turres, sicut illi in valle terrae Schinear, Genes. xi 1 seq., ut sibi molirentur ascensus in coelos ubi angeli, fine detrudendi illos; et quia in altitudine supra hanc terram sunt, apparent sicut in expanso, et expansum ut nubes’; et dicebant, `Attollite oculos et extendite visum’; et ecce, viderunt multitudinem spirituum, et audiebant nefandas voces inde cum interspersis turpibus lasciviae, ac sonos sicut bacchantium in lupanaribus; et angeli dixerunt, `Hi sunt qui intelliguntur per draconem et duas ejus bestias in Apocalypsi Cap. xii et xiii; illi qui per meretricem sedentem super aquis multis et super bestia coccinea, Cap. xvii, sunt omnes ex Christiano orbe.’
@1 Novitios J(c) T; Novitias J$

22. Et quaesiverunt novitii, `Quomodo haec possunt vocari abominatio desolationis?’ Responderunt angeli, `Sunt omnes illi in falsis quoad fidem et in malis quoad vitam; interiora mentium illorum sunt infernalia, et exteriora ex ficta moralitate sunt quasi coelestia, sunt enim sycophantae {1} ac hypocritae’; et quia sunt in medio inter coelos ubi angeli et inter terras ubi homines, non potest aliquod Divinum Verum a Domino per coelos ad homines telluris transire, quin ab illis primum recipiatur, ac receptum invertatur et falsificetur, non aliter quam lux incidens in opacam nubem, ac calor solis in paludem.
@1 sycophante T; sycophantae J$

23. Tunc subito aperti sunt oculi illorum, et viderunt ex nube illa defluentem grandinem mixtum igne, et viderunt super terra inde viscum, et in visco vermes; ac remotius versus septentrionem videbant e nube delabentes sicut bruchos et locustas, quae consumebant gramen terrae; ac apparebant aquilae evolantes e deserto, et quoque aves vesperae inde, quae deglutiebant vermes, et elambebant viscum sicut aquam. Ex his visis stupefacti sciscitabant angelos quid haec significant; dicebant abominationem desolationis in terris; grando significat falsificata vera; ignis ei mixtus mala vitae; viscus {1} super terra cohaerentiam; vermis vitam ex illis; bruchus et locusta falsa fidei; aves significant homines telluris qui non aliis cibis e mundo spirituali defluis vescuntur; et aquilae ratiocinationes et confirmationes.
@1 viscus T; viscum J$

24. Scitote itaque quod per prius coelum et priorem terram, quae Johannes vidit transivisse, Apoc. xxi I, non alia quam furva illa expansa, ubi draconici et Babelici domicilia sua fixerunt, et vocaverunt coelos, intelligantur; et quod quamdiu expansa illa permanent, intercipiatur hominibus communicatio cum coelis angelicis, et sic etiam quodammodo cum Domino; et cum communicatio illa intercepta est, tunc omne verum et bonum Verbi falsificatur et adulteratur. Talis apparet abominatio desolationis apud nos; at apud habitatores terrae non apparet ullis signis, quare inducunt falsis fidem, et per confirmationes e naturali homine {1} fidem illam incingunt luce fatua, ex qua falsa creduntur vera.
@1 homine T; hominem J(fortasse hominum J(c))$