Specimen et Sciagraphia

1. SPECIMEN ET SCIAGRAPHIA
DOCTRINA NOVAE ECCLESIAE IN SUMMARIO

Quod Ecclesiae per Reformationem separatae ab Ecclesia Romano-Catholica in Germania, Hungaria, Polonia, Svecia, Dania, Anglia, et Hollandia, dissideant in variis; sed quod omnes in articulis de Trinitate personarum in Divinitate, de origine peccati ex Adamo, de imputatione meriti Christi, et de justificatione per solam fidem, conveniant.

2. Quod Romano-Catholici ante Reformationem prorsus similia de quatuor articulis tradiderint, similia de Trinitate Personarum in Divinitate, similia de origine peccati ab Adamo, similia de imputatione meriti Christi, et similia de justificatione per fidem, cum sola differentia, quod eandem fidem cum bonis operibus conjunxerint.

3. Quod Reformatores antesignani, Lutherus, {1} Melanchthon, et Calvinus, omnia dogmata de Trinitate personarum in Divinitate, de origine peccati ex Adamo, de imputatione meriti Christi, et de justificatione per fidem, qualia fuerant apud Romano-Catholicos, retinuerint; sed quod bona opera separaverint a fide, et declaraverint illa non simul salvifica, propter finem, ut a Romano-Catholicis quoad ipsa essentialia Ecclesiae, quae sunt fides et charitas, divellerentur.
@1 Melanchthon T; Melanchon A$

4. Quod tamen Reformatores antesignani illi, fidei suae adjunxerint bona opera ita, ut nemo ex ratione videre possit num sint conjuncta, vel num separata.

5. Sed quod Reformatores illi antesignani fidei isti adjunxerint bona opera, ex causa ut doctrina congruat cum Scriptura Sacra, quae tunc fit conformitas, et non discrepantia, nisi qualitas operum hanc facere velit.

6. Quod dogmata de imputatione meriti Christi et de justificatione per illam, effluxerint ex idea Trinitatis personarum, et inde trium deorum.

7. Quod omnia illa dogmata appareant et fiant erronea, cum idea Trinitatis personarum et inde trium deorum rejicitur, et idea unius Dei, in Quo est Divina Trinitas, recipitur.

8. Quod tunc hodiernae Ecclesiae fides de reconciliatione Patris, satisfactione, mediatione, imputatione, et ex hac remissione peccatorum, et inde justificatione, regeneratione et sanctificatione, in totum cadat; et reliqua quae inde dependent.

9. Quod loco ejus fides vere salvifica, quae est in unum Deum, unita cum bonis operibus agnoscatur et acceptetur, non fides imputativa.

10. Et quod haec fides sit in Deum Salvatorem Jesum Christum, ac in simplici sua forma talis. (1) Quod sit unus Deus, in Quo est Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Jesus Christus. (2) Quod fides salvifica sit credere in Ipsum. (3) Quod fugienda sint mala, quia sunt diaboli et a diabolo. (4) Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo. (5) Et quod haec facienda sint ab homine ut ab ipso, sed quod credendum sit quod sint a Domino apud illum et per illum.

11. Quod haec fides nullatenus dari possit una cum priore, nec prior una cum hac; et quod si una sunt, fiat collisio et conflictio talis ut pereat omne Ecclesiae apud hominem.

12. Quod fides hodiernae Ecclesiae separaverit ab Ecclesia religionem, quae unice consistit in bonis vitae secundum vera fidei. Quod vera faciant viam ad coelum, quod Patrem {1} …… in inferno, in coelo autem Verum Deum.
@1 post Patrem verbum non legibile A; quod Patrem in inferno T$

13. Quod hodiernae Ecclesiae fides falsificaverit Verbum, quoniam hoc non aliud docet quam bona vitae {1} et vera fidei, ac salvationem per unionem illorum.
@1 et T; om A$

14. Quod hodiernae Ecclesiae fides destruxerit Ecclesiam in tantum ut hodie non aliquod verum Verbi, quod non falsificatum est, nec aliquod bonum religionis quod non adulteratum est supersit.

15. Quod hic ultimus status Ecclesiae hodiernae per illam fidem inductus sit, qui per consummationem saeculi, et per abominationem desolationis, in Verbo intelligitur.

16. Quod status ultimus Ecclesiae per illam fidem inductus sit qui per afflictionem magnam, qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet, apud Matthaeum, Cap. xxiv 21, intelligitur.

17. Quod hic status Ecclesiae per illam fidem inductus sit qui intelligitur per haec, Post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, ac virtutes coelorum commovebuntur, Matth. xxiv 29; Ap[oc]. viii 13.

18. Quod illi qui in fide hodiernae Ecclesiae fuerunt et sunt, intelligantur per hircos apud Danielem, et apud Matthaeum.

19. Quod illi qui in hodiernae Ecclesiae fide fuerunt et sunt, intelligantur per Draconem, binas ejus bestias et pseudo-prophetam ut et per locustas in Apocalypsi.

20. Quod illi qui in hodiernae Ecclesiae fide fuerunt et sunt, intelligantur per Philistaeos, et ipsa illa fides per idolum illorum, in Vetere Testamento. Quod rejectio dogmatum fidei hodiernae Ecclesiae, et revelatio dogmatum fidei Novae Ecclesiae, intelligatur per haec in Apocalypsi, Dixit Sedens super throno, Ecce nova omnia faciam. Dixit mihi, Scribe, quia haec verba vera et fida sunt, Cap. xxi 5.

21. Porro, quod ex hodiernae Ecclesiae fide nusquam aliquod bonum opus possit profluere, quod non sit meritorium vel hypocriticum, consequenter quod boni fructus illius fidei sint voces inanes. Est enim fides imputationis quae intelligitur.

22. [–]

23. Quod ex hodiernae Ecclesiae fide redundaverit cultus solius oris et nullius vitae, cum tamen cultus oris est acceptus Domino et efficax secundum cultum vitae, et non vicissim.

24. Quod prior fides confasciata sit per paradoxa, quae cohaerent et non cohaerent, et quod ideo ejus dogmata solum intrent memoriam, et non in aliquem intellectum supra illam, sed modo in confirmationes infra illam (ut de libero arbitrio).

25. Quod dogmata prioris fidei non possint nisi cum magna difficultate disci et retineri, et non nisi cum multa parcimonia et cautela, ne nuditas ejus appareat, praedicari et doceri, propter causam, quia vera ratio nihil eorum percipit et recipit (ut de libero arbitrio).

26. Quod fides hodiernae Ecclesiae auferat Deo Sua attributa Divina, ac addicet Ei attributa mere humana, ut quod homines aspexerit ex ira, quod velit reconciliari, quod reconcilietur per amorem in Filium ac inter-cessionem, quod velit propitiari per passionem et propter miseriam visam in Filio, et sic redire in misericordiam, ac imputare et applicare supplicanti ex sola fide meritum Filii, praeter plura.

27. Quod ex fide hodiernae Ecclesiae enati sint, et adhuc enasci possint foetus enormes, ut salvatio ex immediata misericordia, necessitas et nulla libertas in spiritualibus, quod homo ad conversionem sit sicut truncus et lapis, quod non sit vinculum fidei et charitatis, quod sit praedestinatio; et hodie apud quosdam, quod nulla attentio Dei sit ad actus hominis, sed ad solam fidem, praeter plura, etiam de sacramentis, Baptismo et Eucharistia, ut et de Persona Christi, quae secundum principia rationis ex justificatione per fidem desumta. Haeretica a primis saeculis usque ad hodiernum, non aliunde quam ex illa fide scaturiverunt.

28. Quod nisi Nova Ecclesia instauretur a Domino, nemo possit salvari; ac quod hoc intelligatur per haec, Nisi abbreviarentur dies isti, non conservaretur ulla caro, Matth. xxiv 22. Causa quia vetus fundatur super justificationem per so[lam] fi[dem], et haec super ideam trium deorum, inde omnis caecitas et stupiditas, securitas, et abolitio religionis, ut vix aliquis cogitet de salute-quod qui illa callent et docent, nihil cogitent de salute animarum sui et auditorum.
{1} Quod Reformati intelligant opera intellectus, et non voluntatis, ita passiva et non activa.
@1 Quod Reformati…et non activa in margine A$

29. Quod Ecclesia illa sit Nova Hierosolyma, in Apoc. xxi quae ibi vocatur sponsa et uxor Agni.

30. {1} Quod fides veteris Ecclesiae occluserit coelum, et quod fides Novae Ecclesiae aperiat illud.
@1 Quod fides veteris…aperiat illud del A$

31. Quod Romano-Catholici de imputatione meriti Christi, et de justificatione per fidem ejus, hodie nihil sciant, quoniam adeunt Papam ut vicarium Christi, et colunt sanctos, et solum de bonis operibus a monachis docentur.

32. Quod ideo si illi recedunt a vicariatu, et ab invocatione sanctorum, et in Sancta Coena binas species assumunt, ac adeunt Dominum, possint in Novam Ecclesiam prae Reformatis initiari et introduci.

33. Quod fides novae Ecclesiae nequaquam possit una esse cum fide prioris Ecclesiae, et quod si una sunt, fiat collisio et conflictio talis ut pereat omne Ecclesiae apud hominem.

Analysis: quod non sumendum sit {1} quod imputatio meriti Christi retineatur, sic enim homo exiens e fovea iterum cadit in foveam, quia imputatio est impossibilis, et fides ejus facit simile quod prius, {2} quod qui vult evitare Scyllam, cadit in Charybdin.

Finiatur cum Jerem. vii 2, 3, 4, 9, 10, 11.

Qui vitat pardum, illabitur in ursum, et discerpitur.

Qui se eripit ex quinque capitibus draconis, incidit in quinque reliqua ejus. {3} Qui exit ex una fovea cadit in alteram.

Dominus conjungit Se homini secundum receptionem, et receptio est secundum vitam.

Quod accessorium ab homine non ex condigno nec ex congruo possit cum merito Christi conjungi.

@1 quod imputatio T; om A$
@2 quod qui vult T; om A$
@3 Qui exit…alterum A; om T$

Corollarium
Appendix coronalis