vcr00

  1. VERA CHRISTIANA RELIGIO,

CONTINENS

UNIVERSAM THEOLOGIAM
NOVAE ECCLESIAE

a

DOMINO APUD DANIELEM CAP. VII:13-14, ET IN

APOCALYPSI CAP. XXI:1,2, PRAEDICTAE.

AB

EMANUELE SWEDENBORG,

DOMINI JESU CHRISTI
SERVO.

Quod opus ab auctore Amstelodami MDCCLXXI primum in publicum datum, et quod nunc denuo edidit Freya H. Fitzpatrick, cum notis et observationibus.

Academy of the New Church
Bryn Athyn, Pennsylvania
2008

DANIEL Cap. VII. Vers. 13, 14.

Videns fui in visionibus noctis, et ecce cum nubibus coelorum sicut FILIUS HOMINIS veniens fuit: Et Huic datum est Dominium, et Gloria et Regnum, et omnes populi, gentes, et linguae Ipsum colent: Dominium Ejus Dominium saeculi, quod non transibit, et Regnum Ejus quod non peribit.

APOCALYPSIS Cap. XXI:1,2,5,9,10.

Ego Johannes vidi Coelum Novum et Terram Novam: et vidi Urbem sanctam Hierosolymam novam, descendentem a Deo e Coelo, paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo. Et Angelus loquutus est mecum, dicens, veni ostendam tibi SPONSAM AGNI UXOREM; et abstulit me in spiritu super montem magnum et altum, et ostendit mihi Urbem magnam sanctam Hierosolymam, descendentem e Coelo a Deo.
Sedens super Throno dixit, ecce NOVA OMNIA FACIO; et dixit mihi, scribe, quia haec verba vera et fida sunt.

Sigla et Compendia

] in margine sinistra = subdivisio numeri secundum John Faulkner Potts in The Swedenborg Concordance (Swedenborg Society, London, 1888-1900)

cf. = confer

[�] = verba addita ab editore

, (vacue) = nullum interpunctum in prima editione

; (vacue) = comma in prima editione

” ” (vacue) = nullum interpunctum in prima editione

AC = Arcana Coelestia (Londoni, 1749-1756)

AE = Apocalypsis Explicata (scriptum 1757-1759)

AR = Apocalypsis Revelata (Amstelodami, 1766)

CI = De Coelo et Ejus Minabilibus, et de Inferno (Londini, 1758)

CUJ = Continuatio de Ultimo Judicio: Et de Mundo Spirituali (Amstelodami, 1763)

DAC = Delitiae Sapientiae de Amore Conjugiali (Amstelodami, 1768)

DD = Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (Amstelodami, 1763)
DNH = De Nova Hierosolyma et Ejus Doctrina Coelesti (Londini, 1758)
Dicta = Dicta Probantia Veteris et Novi Testamenti, post auctoris mortem editum (primum editit Im. Tafel, T�bingen, 1845)

DVit = Doctrina Vitae pro Nova Hierosolyma (Amstelodami, 1763)

SS = Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (Amstelodami, 1763)

SED = Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae (Amstelodami, 1769)
VCR = Vera Christiana Religio (Amstelodami, 1771)

UJ = De Ultimo Judicio, et de Babylonia Destructa (Londini, 1758)

Schmidt = secundum Biblia Sacra in linguam Latinam translata a Sebastiano Schmidt, Argentoratus, edita anno 1696.

Rose = Annotationes ineditae ad Veram Christianam Religionem, primam editionem, scriptae a Jonathan S. Rose, Bryn Athyn, PA.

Worcester = Vera Christiana Religio, Continens Universam Theologiam Novae Ecclesiae, a Samuel H. Worcester editum, Bridgewater, MA, 1889.

Symbols and Abbreviations

] in the left margin = the subsection of a number according to John Faulkner Potts in The Swedenborg Concordance (Swedenborg Society, London, 1888-1900)

cf. = compare

[�] = words inserted by the editor

, (hollow) = no punctuation in the first edition

; (hollow) = comma in the first edition

” ” (hollow) = no punctuation in the first edition

AC = Arcana Coelestia (London, 1749-1756)

AE = The Apocalypse Explained (written 1757-1759)

AR = Apocalypse Revealed (Amsterdam, 1766)

CI = Heaven and Its Wonders and Hell (London, 1758)

CUJ = Continuation concerning the Last Judgment: and concerning the Spiritual World (Amsterdam, 1763)

DAC = Delights of Wisdom Relating to Conjugial Love (Amsterdam, 1768)

DD = Doctrine of the New Jerusalem concerning the Lord (Amsterdam, 1763)
DNH = The New Jerusalem and Its Heavenly Doctrine (London, 1758)
Dicta = Proof Passages from the Old and New Testament (Scripture Confirmations) published posthumously (first published by Im. Tafel, T�bingen, 1845)

DVit = Doctrine of Life for the New Jerusalem (Amsterdam, 1763)

SS = Doctrine of the New Jerusalem concerning the Sacred Scripture (Amsterdam, 1763)

SED = A Brief Exposition of the Doctrine of the New Church (Amsterdam, 1769)

VCR = True Christian Religion(Amsterdam, 1771)

UJ = The Last Judgment and Babylon Destroyed (London, 1758)

Schmidt = according to Biblia Sacra (The Holy Bible) translated into Latin by Sebatsian Schmidt, Strasburg, 1696.

Rose = unpublished notes to Vera Christiana Religio, first edition, by Jonathan S. Rose, Bryn Athyn, PA.

Worcester = Vera Christiana Religio, Continens Universam Theologiam Novae Ecclesiae, edited by Samuel H. Worcester, Bridgewater, MA, 1889.

INDEX GENERALIS CONTENTORUM

FIDES NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE IN FORMA UNIVESALI ET SINGULARI, n. 1 ad 3.

CAPUT Imum DE DEO CREATORE.

DE

UNITATE DEI.

  1. Quod tota Scriptura sacra, et inde omnes Doctrinae Ecclesiarum in Christiano Orbe doceant, quod Deus sit, et quod Unus sit, n. 5 ad 7.
  2. Quod universalis Influxus a Deo in animas hominum sit, quod Deus sit, et quod Unus, n. 8.
  3. Inde est, quod in universo Mundo non detur Gens, cui Religio et sana Ratio est, quae non agnoscit Deum, et Deum unum esse, n. 9, 10.
  4. Quod qualis Ille Deus unus est, Gentes et Populi abiverint et abeant in diversum, ex pluribus causis, n. 11.
  5. Quod Ratio humana ex multis in Mundo percipere ac concludere possit, si vult, quod Deus sit, et quod unus sit, n. 12 ad 13.
  6. Quod nisi Unus Deus foret, non potuisset Universum creari et conservari, n. 13.
  7. Quod homo, qui non agnoscit Deum, ab Ecclesia sit excommunicatus, et damnatus, n. 14.
  8. Quod apud homines, qui non agnoscunt Unum Deum, sed plures, nihil Ecclesiae cohaereat, n. 15.

DE DIVINO ESSE, QUOD EST JEHOVAH.

  1. Quod Unus ille Deus dicatur Jehovah ex Esse, ita ex eo, quia Solus Est[, Fuit]1 et Erit, et quia est Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alphah et Omegah, n. 19.
  2. Quod Unus ille Deus sit ipsa Substantia et ipsa Forma, et quod Angeli et Homines sint substantiae et formae ex Ipso; et quod quantum hi in Ipso sunt et Ipse in illis, tantum sint Imagines et Similitudines Ipsius, n. 20.
  3. Quod Divinum Esse sit Esse in Se, et simul Existere in Se, n. 21, 22.
  4. Quod Divinum Esse et Existere in Se, non possit producere aliud Divinum, quod sit Esse et Existere in Se, consequenter quod Deus alius ejusdem Essentiae non dabilis sit, n. 23.
  5. Quod pluralitas Deorum in Saeculis antiquis, et quoque hodiernis, non aliunde exstiterit, quam ex non intellecto Divino Esse, n. 24.

DE DEI INFINITATE, SEU IMMENSITATE ET AETERNITATE.

  1. Quod Deus, quoniam Est et Existit in Se, et omnia in Universo sunt et existunt ex Ipso, Infinitus sit, n. 28.
  2. Quod Deus, quoniam ante Mundum fuit, ita antequam Tempora et Spatia orta sunt, Infinitus sit, n. 29.
  3. Quod Deus, postquam Mundus factus est, sit in Spatio absque spatio, et in Tempore absque tempore, n. 30.
  4. Quod Infinitas Dei respective ad Spatia, dicatur Immensitas, et respective ad Tempora dicatur Aeternitas, et quod tametsi hi respectus sunt, usque nihil spatii sit in Ipsius Immensitate, et nihil temporis in Ipsius Aeternitate, n. 31.
  5. Quod illustrata Ratio ex permultis in Mundo videre possit Infinitatem Dei, n. 32.
  6. Quod omne Creatum sit Finitum, et quod Infinitum sit in finitis, ut in Receptaculis, et quod in Hominibus ut in sui Imaginibus, n. 33, 34.

DE DEI ESSENTIA QUAE EST DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA.

  1. Quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et quod illa duo faciant Essentiam Ipsius, n. 37.
  2. Quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, quia Bonum est Amoris, et Verum est Sapientiae, n. 38.
  3. Quod Deus, quia est ipse Amor et ipsa Sapientia, sit ipsa Vita in se, n. 39, 40.
  4. Quod Amor et Sapientia in Deo unum faciant, n. 41, 42.
  5. Quod Essentia amoris sit amare alios extra se, velle unum cum illis esse, et beatificare illos ex se, n. 43, 44, 45.2
  6. Quod haec Amoris Divini fuerint causa Creationis Universi, et quod sint causa Conservationis ejus, n. 46, 47.

DE DEI OMNIPOTENTIA, OMNISCIENTIA ET OMNIPRAESENTIA.

  1. Quod Divinae Sapientiae ex Divino Amore sit Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia, n. 50, 51.
  2. Quod Dei Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia, non possint cognosci, nisi sciatur quid Ordo, et nisi sciantur haec, quod Deus sit Ordo, et quod una cum Creatione introduxerit Ordinem, tam in Universum, quam in omnia et singula ejus, n. 52 ad 55.
  3. Quod Dei Omnipotentia tam in Universo quam in omnibus et singulis ejus, secundum Leges sui ordinis procedat et operetur, n. 56, 57, 58.
  4. Quod Deus Omniscius sit, hoc est, percipiat, videat, et sciat omnia et singula usque ad minutissima, quae fiunt secundum Ordinem; et ex illis etiam quae fiunt contra Ordinem, n. 59 ad 62.
  5. Quod Deus Omnipraesens sit a Primis ad Ultima sui Ordinis, n. 63, 64.
  6. Quod Homo creatus sit forma Divini Ordinis, n. 65, 66, 67.
  7. Quod Homo tantum in potentia contra malum et falsum ex Divina Omnipotentia sit, quodque tantum in sapientia de Bono et Vero ex Divina Omniscientia sit, et quod tantum in Deo ex Divina Omnipraesentia sit, quantum secundum Divinum Ordinem vivit, n. 68, 69, 70.

DE CREATIONE UNIVERSI.

[1.] Quod nemo possit aliquam justam ideam de Creatione Universi sibi comparare, nisi aliquae universales cognitiones praemissae Intellectum in statum perceptionis immittant, de quibus, n. 75.

[2.] Describitur Creatio Universi per quinque MEMORABILIA, n. 76, 77, 78, 79, 80.

CAPUT IIdum, DE DOMINO REDEMPTORE.

  1. Quod Jehovah Deus descenderit et assumserit Humanum, ut redimeret et salvaret homines, n. 82, 83, 84.
  2. Quod Jehovah Deus descenderit ut Divinum Verum, quod est Verbum, et tamen quod non separaverit Divinum Bonum, n. 85 ad 88.
  3. Quod Deus assumserit Humanum secundum Divinum suum Ordinem, n. 89, 90, 91.
  4. Quod Humanum, per quod Deus se misit in Mundum, sit Filius Dei, n. 92, 93, 94.
  5. Quod Dominus per actus Redemptionis se Justitiam fecerit, n. 95, 96.
  6. Quod Dominus per eosdem actus Se univerit Patri et Pater se Ipsi, n. 97 ad 100.
  7. Quod sic Deus factus sit Homo, et Homo Deus in una Persona, n. 101, 102, 103.
  8. Quod progressio ad unionem fuerit status Exinanitionis Ipsius, et quod ipsa Unio sit status Glorificationis Ipsius, n. 104, 105, 106.
  9. Quod posthac nullus ex Christianis in Coelum veniat, nisi qui in Dominum Deum Salvatorem credit, n. 107, 108.
  10. Corollarium, de Statu Ecclesiae ante Adventum Domini, et de Statu ejus post illum, n. 109.

DE REDEMPTIONE.

  1. Quod ipsa Redemptio fuerit subjugatio Infernorum, et ordinatio Coelorum, et per illa praeparatio ad Novam Ecclesiam spiritualem, n. 115, 116, 117.
  2. Quod absque illa Redemptione nullus homo salvari potuerit, nec Angeli in statu integritatis subsistere, n. 118, 119, 120.
  3. Quod Dominus sic non modo homines, sed etiam Angelos redemerit, n. 121, 122.
  4. Quod Redemptio fuerit Opus pure Divinum, n. 123.
  5. Quod ipsa haec Redemptio non fieri potuerit, quam per Deum incarnatum, n. 124, 125.
  6. Quod Passio crucis fuerit ultima Tentatio, quam Dominus ut Maximus Propheta sustinuit, et quod fuerit medium Glorificationis Humani Ipsius, et non Redemptio, n. 126 ad 131.
  7. Quod Passio crucis credatur fuisse ipsa Redemptio, sit fundamentalis error Ecclesiae; et quod ille error una cum errore de tribus Personis Divinis ab aeterno, perverterit totam Ecclesiam, adeo ut non aliquid residuum spirituale in illa supersit, n. 132, 133.

CAPUT IIItium, DE SPIRITU SANCTO, ET DE DIVINA OPERATIONE.

  1. Quod Spiritus sanctus sit Divina Veritas, et quoque Divina Virtus et Operatio procedens a Deo Uno, in quo est Divina Trinitas, ita a Domino Deo Salvatore, n. 139, 140, 141.
  2. Quod Divina Virtus et Operatio, quae intelligitur per Spiritum sanctum, sint in genere Reformatio et Regeneratio, et secundum has Innovatio, Vivificatio, Sanctificatio, et Justificatio, et secundum has Purifactio a malis, et Remissio peccatorum, et tandem Salvatio, n. 142 ad 145.
  3. Quod Divina illa Virtus et Operatio, quae intelligitur per missionem Spiritus sancti, apud Clericos in specie sit Illustratio et Instructio, n. 146, 147, 148.
  4. Quod Dominus operetur illas Virtutes in illis, qui credunt in Ipsum, n. 149, 150, 151.
  5. Quod Dominus operetur ex Se a Patre, et non vicissim, n. 153, 154, 155.
  6. Quod spiritus hominis sit ejus Mens, et quicquid ex illo procedit, n. 156, 157.
    [7.] Corollarium, quod nullibi in Veteri Testamento dicatur, quod Prophetae loquuti sint ex Spiritu sancto, sed ex Jehovah Deo; aliter vero in Novo, n. 158.

DE DIVINA TRINITATE.

  1. Quod Divina Trinitas sit, quae est Pater, Filius, et Spiritus sanctus, n. 164, 165.
  2. Quod Tres illi, Pater, Filius, et Spiritus sanctus, sint tria Essentialia unius Dei, quae faciunt unum, sicut Anima, Corpus, et Operatio apud hominem, n. 166 ad 169.
  3. Quod ante Mundum creatum non fuerit haec Trinitas, sed quod post Mundum creatum, quando Deus incarnatus est, provisa et facta sit, et tunc in Domino Deo Redemptore et Salvatore Jesu Christo, n. 170, 171.
  4. Quod Trinitas Divinarum Personarum ab aeterno, sic ante Mundum creatum, sit in ideis cogitationis Trinitas Deorum, et quod haec non possit aboleri per Confessionem oralem unius Dei, n. 172, 173.
  5. Quod Trinitas Personarum ignota fuerit in Ecclesia Apostolica, sed quod exorta sit a Concilio Nicaeno, et inde introducta in Ecclesiam Romano-Catholicam, et ab hac in Ecclesias separatas ab illa, n. 174 ad 176.
  6. Quod ex Trinitate Nicaena et simul Athanasiana exorta sit Fides in tres Deos, quae totam Ecclesiam Christianam perverterat, n. 177, 178.
  7. Quod inde sit illa Abominaio desolationis, et Afflictio qualis non [fuit nec]3 futura est, quas Dominus apud Danielem et Evangelistas, et in Apocalypsi, praedixerat, n. 179, 180, 181.
  8. Tum hoc, quod nisi Novum Coelum et Nova Ecclesia a Domino conduntur, non conservaertur ulla caro, n. 182.
  9. Quod ex Trinitate Personarum, quarum unaquaevis singulatim est Deus, secundum symbolum Athanasianum, plures absonae et heterogeneae ideae de Deo exstiterint, quae sunt phantasiae et abortus, n. 183, 184.

CAPUT IVtum, DE SCRIPTURA SACRA, SEU VERBO DOMINI.

  1. Quod Scriptura sacra seu Verbum sit ipsum Divinum Verum, n. 189 ad 192.
  2. Quod in Verbo Sensus spiritualis sit, hactenus ignotus, n. 193.
  • Quid Sensus spiritualis, n. 194.
  • Quod a Domino procedat Divinum Coeleste, Divinum Spirituale et Divinum Naturale, n. 195.
  • Quod Sensus spiritualis in omnibus et singulis Verbi sit, ostensum, n. 196, 197, 198.
  • Quod Dominus cum in Mundo fuit, loquutus sit per Correspondentias, ita spiritualiter cum naturaliter, n. 199.
  • Quod ex Sensu spirituali sit, quod Verbum Divinitus inspiratum sit, et in omni voce sanctum, n. 200
  • Quod Sensus spiritualis hactenus ignotus fuerit; fed apud Antiquos notus, et de Correspondentiis apud hos, n. 201 ad 207.
  • Quod Sensus spiritualis Verbi, non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis Veris a Domina est, n. 208.
  • Mirabilia de Verbo ex Sensu spirituali ejus, n. 209.
  1. Quod Sensus literae Verbi sit Basis, Continens, et Firmamentum Sensus Spiritualis et Coelestis ejus, n. 210 ad 213.
  2. Quod Divinum Verum in Sensu literae Verbi, sit in suo Pleno, in suo Sancto, et in sua Potentia, n. 214, 215, 216.
  • Quod Vera Sensus literae Verbi intelligantur per Lapides pretiosos, ex quibus constabant fundamenta Novae Hierosolymae de qua in Apocalypsi4, et hoc ex Correspondentia, n. 217.
  • Quod Bona et Vera Sensus literae Verbi correspondeant Urim et Thumim in Ephodo Aharonis, n. 218.
  • Quod Vera et Bona in ultimis, qualia sunt in Sensu literae Verbi, significentur per Lapides pretiosos in Horto Edenis, in quo Rex Tyri dicitur fuisse, apud Ezechielem, n. 219.
  • Quod eadem repraesentata sint per Aulaea, Vela et Columnas Tabernaculi, n. 220.
  • Quod pariter per Externa Templi Hierosolymitani, n. 221.
  • Quod Verbum in sua Gloria repraesentatum sit in Domino cum transformatus, n. 222.
  • Quod potentia Verbi in ultimis repraesentat sit per Naziraeos, n. 223.
  • De ineffabili Potentia Verbi, n. 224.
  1. Quod Doctrina Ecclesiae ex Sensu literae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda, n. 225, 229, 230.
  • Quod Verbum absque Doctrina non intelligatur, n. 226, 227, 228.
  • [Quod Doctrina ex Sensu literae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda, 229, 230]5
  • Quod genuinum Verum, quod Doctrinae erit, in Sensu literae Verbi, non appareat aliis, quam qui in illustratione sunt a Domino, n. 231, 232, 233.
  1. Quod per Sensum literae Verbi sit conjunctio cum Domino, et consociatio cum Angelis, n. 234 ad 239.
  2. Quod Verbum in omnibus Coelis sit, et quod inde Sapientia Angelica, n. 240, 241, 242.
  3. Quod Ecclesia sit ex Verbo, et quod talis sit apud hominem, qualis ei est intellectus Verbi, n. 243 ad 247.
  4. Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et Ecclesiae, et inde conjugium Boni et Veri, n. 248 ad 253.
  5. Quod Haereses ex Sensu literae Verbi captari possint, sed quod confirmare illas damnosum sit, n. 254 ad 260.
  • Quod plura in Verbo sint apparentiae veri, in quibus vera genuina latent, n. 257.
  • Quod per confirmare apparentias veri, existant fallaciae, n. 258.
  • Quod Sensus literae Verbi sit Custodia pro genuinis veris, quae intus latent, n 260.
  • Quod Sensus literae Verbi per Cherubos repraesentatus sit, et in Verbo significetur, n. 260.
  1. Quod Dominus in Mundo impleverit omnia Verbi, et per id factus sit Verbum, hoc est, Divinum Verum, etiam in ultimis, n. 261, 262, 263.
  2. Quod ante hoc Verbum, quod hodie est in Mundo, fuerit Verbum quod deperditum est, n. 264, 265, 266.
  3. Quod per Verbum etiam sit Lux illis, qui extra Ecclesiam sunt, et non habent Verbum, n. 267 ad 272.
  4. Quod nisi Verbum foret, nemo sciret Deum, Coelum et Infernum, et Vitam post mortem, et minus Dominum, n. 273 ad 276.

CAPUT Vtum, CATHECHISMUS SEU DECALOGUS, QUOAD SENSUM EJUS EXTERNUM ET INTERNUM EXPLICATUS.

  1. Quod Decalogus fuerit ipsa Sanctitas in Ecclesia Israelitica; ibi de sanctitate Arcae in qua Lex, n. 283 ad 286.
  2. Quod Decalogus in Sensu literae contineat communia praecepta fidei et vitae, in Sensu autem spirituali et coelesti universaliter omnia, n. 287 ad 290.
  3. PRIMUM PRAECEPTUM: Non erit Deus alius coram faciebus meis, n. 291 ad 296.
  4. SECUNDUM PRAECEPTUM: Non sumes Nomen Dei tui in vanum, quia non insontem habebit Jehovah, qui sumserit Nomen Ipsius in vanum, n. 297 ad 300.
  5. TERTIUM PRAECEPTUM: Memento diei Sabbathi ut sanctifices eum: sex dies laborabis et facies omne opus tuum, at Dies septimus Sabbathum Jehovae Deo tuo, n. 301 ad 304.
  6. QUARTUM PRAECEPTUM: Honora Paterm tuum et Matrem tuam, ut prolongentur dies tui, et ut bene tibi sit super terra, n. 305 ad 308.
  7. QUINTUM PRAECEPTUM: Non Occides, n. 309 ad 312.
  8. SEXTUM PRAECEPTUM: Non Moechaberis, n. 313 ad 316.
  9. SEPTIMUM PRAECEPTUM: Non Furaberis, n. 317 ad 320.
  10. OCTAVUM PRAECEPTUM: Non respondebis contra proximum tuum falsus testis, n. 321 ad 324.
  11. NONUM ET DECIMUM PRAECEPTUM: Non concupisces Domum proximi tui, non concupisces Uxorem proximi tui, non Servum ejus et Ancillam ejus, et Bovem ejus et Asinum ejus, et omne quod Proximo tuo, n. 325 ad 328.
  12. Quod Decem Praecepta Decalogi contineant omnia quae amoris in Deum, et omnia quae amoris erga proximum sunt, n. 329 ad 331.

CAPUT VItum, DE FIDE.

PRAEFATIO; Quod Fides sit primum tempore, at quod Charitas sit primum fine, n. 336.

  1. Quod Fides salvifica sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum: n. 337 ad 339.
  • Quoniam est Deus visiblis, in quo invisibilis, n. 339.
  1. Quod Fides in summa sit, quod qui bene vivit et rite credit, a Domino salvetur, n. 340 ad 342.
  • Quod Primum fidei in Ipsum, sit Agnitio quod FILIUS DEI sit, n. 342.
  1. Quod homo fidem accipiat, per quod adeat Dominum, Veritates ex Verbo discat, et secundum illas vivat, n. 343 ad 348.
  • De Fidei Esse; de Fidei Essentia, de Fidei Statu, et de Fidei Forma, n. 344, seq.
  • De Fide mere naturali, quod sit persuasio mentiens fidem, n. 345 ad 348.
  1. Quod Copia Veritatum sicut in fasce cohaerentium exaltet et perficiat fidem, n. 349 ad 354.
  • Quod Veritates fidei sint multiplicabiles in infinitum, n. 350.
  • Quod dispositio Veritatum fidei sit in series, ita sicut in fasciculos7, n. 351.
  • Quod secundum copiam et cohaerentiam Veritatum perficiatur fides, n. 352, 353.
  • Quod Veritates fidei, utcunque numerosae sunt, et diversae apparent, a Domino unum faciant, n. 353.
  • Quod Dominus sit Verbum, sit Deus Coeli et Terrae, Deus omnis carnis, Deus Vineae seu Ecclesiae, Deus fidei, et ipsa Lux, Veritas, et Vita aeterna, ostensum ex Verbo, n. 354.
  1. Quod Fides absque Charitate non sit fides, et quod Charitas absque Fide non sit charitas, et quod utraque nisi a Domino non vivat, n. 355 ad 361.
  • Quod homo sibi possit comparare fidem, n. 356.
  • Quod homo sibi possit comparare Charitatem, n. 357.
  • Quod etiam homo sibi comparare possit vitam fidei et Charitatis, n. 358.
  • Quod tamen usque nihil fidei, et nihil charitatis, et nihil vitae utriusque, sit ab homine, sed a solo Domino, n. 359.
  • Discrimen inter Fidem naturalem, et Fidem spiritualem, et quod haec sit intus in illa a Domino, n. 360, 361.
  1. Quod Dominus, Charitas, et Fides, unum faciant, sicut Vita, Voluntas et Intellectus in homine; et quod si dividuntur, unumquodvis pereat, sicut unio dilapsa in pollinem, n. 362 ad 367.
  • Quod Dominus cum omni Divino suo Amore, cum omni sua Divina Sapientia, ita cum omni sua Divina Vita, influat apud omnem hominem, n. 364.
  • Proinde quod Dominus cum omni essentia Fidei et Charitatis apud omnem hominem influat, n. 365.
  • Quod illa quae influunt a Domino, recipiantur ab homine secundum ejus statum et formam, n. 366.
  • Quod autem homo, qui dividit8 Dominum, Charitatem et Fidem, non sit Forma recipiens, sed forma destruens, n. 367.
  1. Quod Dominus sit Charitas et Fides in homine, et quod homo sit Charitas et fides in Domino, n. 368 ad 372.
  • Quod conjunctio cum Deo sit, per quam homini salus9 et vita aeterna, n. 369.
  • Quod non dabilis sit conjunctio cum Deo Patre, sed cum Domino, et per Ipsum cum Deo Patre, n. 370.
  • Quod conjunctio cum Domino sit reciproca, quae est quod homo sit in Domino et Dominus in homine, n. 371.
  • Quod haec reciproca conjunctio Domini et hominis fiat per Charitatem et Fidem, n. 372.
  1. Quod Charitas et Fides simul sint in bonis Operibus, n. 373 ad 377.
  • Quod Charitas sit bene velle, et quod bona Opera sint bene facere ex10 bene velle, n. 374.
  • Quod Charitas et Fides sint modo mentales, et caducae, nisi, dum fieri potest, determinentur in actus, et in illis coexistant, n. 375, 376.
  • Quod sola Charitas non producat bona Opera, minus adhuc sola Fides, sed quod Charitas et Fides simul, n. 377.
  1. Quod sit Fides vera, Fides spuria, et Fides hypocritica, n. 378 ad 381.
  • Quod Ecclesia Christiana ab incunabulis suis inceperit a Schismatibus et Haeresibus infestari et descindi, de quibus, n. 378.
  • Quod Fides vera sit unica, et quod sit in Dominum Deum Salvatorem Jesum Christum, et quod sit apud illos, qui credunt Ipsum esse Filium Dei, Deum Coeli et Terrae, ac Unum cum Patre, n. 379.
  • Quod Fides spuria sit omnis Fides, quae recedit a vera, quae est unica, et quod sit apud illos qui aliunde ascendunt, et Dominum non ut Deum, sed solummodo ut Hominem spectant, n. 380.
  • Quod Fides hypocritica sit nulla fides, n. 381.
  1. Quod nulla Fides sit apud malos, n. 382 ad 384.
  • Quod malis nulla fides sit, quia malum est Inferni, et Fides est Coeli, n. 383.
  • Quod omnibus illis in Christianismo nulla fides sit, qui reprobant Dominum et Verbum, tametsi moraliter vivunt, ac rationaliter, etiam de fide, loquuntur, docent, et scribunt, n. 384.

CAPUT VIImum: DE CHARITATE, SEU AMORE ERGA PROXIMUM: ET DE BONIS OPERIBUS.

  1. Quod tres Amores universales sint, Amor Coeli, Amor Mundi, et Amor sui, n. 394, 395, 396.
  • De Voluntate et Intellectu, n. 397.
  • De Bono et Vero, n. 398.
  • De Amore in genere, n. 399.
  • De Amore sui, et de Amore11 Mundi in specie; n. 400.
  • De Externo et Interno homine, n. 401.
  • De mere Naturali et Sensuali homine, n. 402.
  1. Quod tres illi Amores, dum rite subordinati sunt, perficiant hominem; at dum non rite subordinati sunt, pervertant et invertant illum, n. 403, 404, 405.
  2. Quod omnis homo in singulari sit Proximus, qui amandus est, sed secundum quale boni ejus; n. 406 ad 411.
  3. Quod Homo in plurali, qui est Societas minor et major, et quod Homo in composito ex illis, qui est Patria, sit Proximus qui amandus est, n. 412, 413, 414.
  4. Quod Ecclesia sit Proximus, qui in superiori gradu amandus; et quod Regnum Domini in supremo, n. 415, 416.
  5. Quod amare Proximum in se spectatum, non sit amare Personam, sed Bonum quod in Persona est, n. 417, 418, 419.
  6. Quod Charitas et bona Opera sint duo distincta, sicut bene velle et bene facere, n. 420, 421.
  7. Quod ipsa Charitas sit, juste et fideliter agere in Officio, Negotio, et Opere, in quo quisque est, et cum quibus in aliquo commercio est, n. 422, 423, 424.
  8. Quod BENEFICIA Charitatis sint, dare pauperibus, et opitulari indigentibus, sed cum prudentia, n. 425 ad 428.
  9. Quod DEBITA charitatis, quaedam Domestica, et quaedam Privata, n. 429 ad 432.
  10. Quod DIVERSORIA charitatis, sint Prandia, Coenae et Consortia, n. 433, 434.
  11. Quod Primum Charitatis sit amovere mala, et Secundum ejus sit facere bona, quae usui proximo sunt, n. 435 ad 438.
  12. Quod homo in Excercitiis Charitatis non ponat meritum in Operibus, dum credit quod omne bonum sit a Domino, n. 439 ad 442.
  13. Quod Vita moralis, dum simul est spiritualis, sit Charitas, n. 443, 444, 445.
  14. Quod Amicitia amoris ligata cum homine, qualiscunque est quoad spiritum, post mortem detrimentosa sit, n. 446 ad 449.
  15. Quod detur Charitas spuria, Charitas hypocritica, et Charitas mortua, n. 450 ad 453.
  16. Quod Amicitia amoris inter Malos, sit intestinum Odium inter illos, n. 454, 455.
  17. De conjunctione amoris in Deum, et amoris erga Proximum, n. 456, 457, 458.

CAPUT VIIIvum, DE LIBERO ARBITRIO.

  1. Hodiernae Ecclesiae Praecepta et Dogmata de Libero Arbitrio, n. 463, 464, 465.
  2. Quod in Horto Edenis positae sint duae Arbores, una Vitae et altera Scientiae boni et mali, significet quod homini Liberum Arbitrium in spiritualibus datum sit, n. 466 ad 469.
  3. Quod homo non sit Vita, sed Receptaculum vitae a Deo, n. 470 ad 474.
  4. Quod homo, quamdiu vivit in Mundo, teneatur in medio inter Coelum et Infernum, et ibi in Aequilibrio spirituali, quod est Liberum Arbitrium, n. 475 ad 478.
  5. Quod ex Permissione mali, in qua cujusvis Internus homo est, evidenter pateat, quod homini Liberum arbitrium in spiritualibus sit, n. 47912 ad 482.
  6. Quod absque Libero Arbitrio in spiritualibus, Verbum non foret alicujus usus, consequenter Ecclesia non aliquid, n. 483, 484, 485.
  7. Quod absque Libero Arbitrio in spiritualibus, non foret aliquid hominis, per quod se vicissim conjungat Domino, et inde non Imputatio, sed mera Praedestinatio, quae detestabilis, n. 485.
  • Detestabilia de Praedestinatione evulgantur, n. 486, 487, 488.
  1. Quod absque Libero Arbitrio in spiritualibus, Deus foret in causa mali, et sic nulla Imputatio charitatis et fidei, n. 489 ad 492.
  2. Quod omne spirituale Ecclesiae, quod in Libero intrat, et quod ex Libero recipitur, maneat; non autem quod vicissim, n. 493 ad 496.
  3. Quod Voluntas et Intellectus hominis in hoc Libero Arbitrio sint; sed quod facere malum, in utroque Mundo, Spirituali et Naturali, per leges coercitum sit, quoniam alioquin Societas utrinque periret, n. 497, 498, 499.
  4. Quod si hominibus non foret Liberum Arbitrium in spiritualibus, potuissent omnes in universo terrarum Orbe intra unum diem adduci ad credendum in Dominum; sed quod hoc non fieri possit, est causa, quia id, quod non ex Libero arbitrio recipitur, non maneat, n. 500, 501, 502.
  • Quod Miracula hodie non fiant, quia auferunt Liberum Arbitrium in spiritualibus, et cogunt, n. 501.

CAPUT IXnum. DE POENITENTIA.

  1. Quod Poenitentia sit primum Ecclesiae apud hominem, n. 510, 511.
  2. Quod Contritio, de qua hodie dicitur, quod praecedat Fidem, et quam sequitur consolatio Evangelii, non sit Poenitentia, n. 512 ad 515.
  3. Quod sola Confessio oralis, quod Peccator sit, non sit Poenitentia, n. 516 ad 519.
  4. Quod homo nascatur ad omnis generis mala, et quod nisi removeat illa quoad partem per Poenitentiam, maneat in illis, et qui manet in illis, non potest salvari, n. 520 ad 524.
  • Quid impletio Legis, n. 523, 524.
  1. Quod cognitio peccati, et exploratio alicujus apud se, poenitentiam inchoet, n. 525, 526, 527.
  2. Quod actualis Poenitentia sit explorare se, cognoscere et agnoscere sua peccata, supplicare ad Dominum, et Novam vitam inchoare, n. 528 ad 531.
  3. Quod vera Poenitentia sit non modo explorare acta vitae suae, sed etiam intentiones voluntatis suae, n. 532, 533, 534.
  4. Quod etiam Poenitentiam agant illi, qui non explorant se, sed usque a malis, quia peccata sunt, desistunt: et quod haec Poenitentia fiat ab illis, qui Charitatis Opera ex religione faciunt, n. 535, 536, 537.
  5. Quod Confessio coram Domino Deo Salvatore oporteat fieri, et tunc supplicatio de ope et potentia resistendi malis,13 n. 538, 539, 560.
  6. Quod actualis Poenitentia facilis sit apud illos, qui aliquoties illam egerunt, sed refractaria illis, qui non egerunt, n. 561, 562, 563.
  7. Quod qui Poenitentiam nunquam egit, aut se introspexit et scrutatus est, tandem non sciat quid malum damnabile et quid bonum salutare, n. 564, 565, 566.

CAPUT Xmum. DE REFORMATIONE ET REGENERATIONE.

  1. Quod homo nisi denuo regeneratur, et sicut e novo creatur, non possit ingredi Regnum Dei, n. 572 ad 575.
  2. Quod Nova Generatio seu Creatio fiat a solo Domino per Charitatem et Fidem, ut duo Media, cooperante homine, n. 576, 577, 578.
  3. Quod omnes, quia omnes redempti sunt, regenerari possint, quisque secundum suum statum, n. 579 ad 582.
  4. Quod Regeneratio14 fiat ad instar sicut homo concipitur, gestatur in utero, nascitur, et educatur, n. 583 ad 586.
  5. Quod Primus actus novae generationis dicatur Reformatio, qui est Intellectus, et quod Secundus actus dicatur Regeneratio, qui est Voluntatis et inde Intellectus, n. 587 ad 590.15
  6. Quod Internus homo primum reformandus sit, et per hunc Externus, et quod homo sic regeneretur, n. 591 ad 595.
  7. Quod dum hoc sit, pugna inter Internum et Externum hominem oriatur, et tunc qui vincit, dominatur super alterum, n. 596 ad 600.
  8. Quod Homini regenerato sit nova Voluntas et novus Intellectus, n. 601 ad 606.
  9. Quod Homo regeneratus sit in communione cum Angelis Coeli, et non regeneratus in communione cum spiritubus Inferni, n. 607 ad 610.
  10. Quod quantum homo regeneratur, tantum removeantur peccata, et quod remotio illa sit Remissio peccatorum, n. 611 ad 614.
  11. Quod Regeneratio non dabilis sit absque Libero Arbitrio in Spiritualibus, n. 615, 616, 617.
  12. Quod Regeneratio non dabilis sit absque Veris, per quae formatur Fides, et cum quibus se conjungit Charitas, n. 618, 619, 620.
  • Aliqua de Sexu masculino et foeminino in Regno vegetabili, n. 585.

CAPUT XImum. DE IMPUTATIONE.

  1. Quod Fides hodiernae Ecclesiae, quae perhibetur sola justificare, et Imputatio, unum faciant, n. 626, 627.
  2. Quod Imputatio, quae est hodiernae Fidei, sit duplex, una Meriti Christi, et altera Salutis inde, n. 628 ad 631.
  3. Quod Fides, quae est imputativa meriti et justitiae Christi Redemptoris, primum exorta sit a Decretis Synodi Nicenae de tribus Personis Divinis ab aeterno, quae Fides tempore illo ad praesens a toto Christiano Orbe recepta est, n. 632 ad 635.
  4. Quod Fides imputativa meriti Christi non fuerit nota in Ecclesia Apostolica, quae praecessit; et nullibi intellecta in Verbo, n. 636 ad 639.
  5. Quod Imputatio meriti et justitiae Christi sit impossibilis, n. 640, 641, 641.
  6. Quod sit Imputatio, sed boni et mali, n. 643 ad 646.
  7. Quod Fides et Imputatio Novae Ecclesiae nequaquam possint una esse cum Fide et Imputatione prioris Ecclesiae; et quod si una sunt, fiat collisio et conflictio talis, ut pereat omne Ecclesiae apud hominem, n. 647, 648, 649.
  8. Quod Dominus omni homini imputet bonum, et quod Infernum omni homini imputet malum, n. 650 ad 653.
  9. Quod Fides, cum quo se conjungit, faciat sententiam, si Fides vera se conjungit cum bono, fit sententia pro Vita aeterna, at si Fides se conjungit cum malo, fit sententia pro Morte aeterna, n. 654 ad 657.
  10. Quod nulli imputetur Cogitatio, sed Voluntas, n. 658, 659, 660.

CAPUT XIImum. DE BAPTISMO.

  1. Quod absque cognitione de Sensu spirituali Verbi, nemo possit scire, quid Duo Sacramenta, Baptismus et Sancta Coena, involvunt et efficiunt, n. 667, 668, 669.
  2. Quod per Lavationem, quae vocatur Baptismus, intelligatur Lavatio spiritualis, quae est Purificatio a malis, et sic Regeneratio, n. 670 ad 673.
  3. Quod loco Circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per Circumcisionem praeputii repraesentata est circumcisio cordis, propter finem, ut Ecclesia Interna succederet Ecclesiae Externae, quae in omnibus et singulis figurabat Ecclesiam Internam, n. 674, 675, 676.
  4. Quod Primus usus Baptismi sit Introductio in Ecclesiam Christianam; et simul tunc Insertio inter Christianos in Mundo spirituali, n. 677 ad 680.
  5. Quod Secundus usus sit, ut Christianus cognoscat et agnoscat Dominum Jesum Christum Redemptorem et Salvatorem, et sequatur Ipsum, n. 681, 682, 683.
  6. Quod Tertius usus Baptismi, qui est finalis, sit, ut homo regeneretur, n. 684 ad 687.
  7. Quod per Baptisma Johannis praeparata sit via, ut Jehovah Deus in Mundum posset descendere, et Redemptionem peragere, n. 688 [ad 691].

CAPUT XIIItium. DE SANCTA COENA.

  1. Quod absque notitia de Correspondentiis naturalium cum spiritualibus, nemo scire possit Usus fructus Sanctae Coenae, n. 698 ad 701.
  2. Quod ex notis Correspondentiis sciatur, quid per Carnem et Sanguinem Domini intelligitur, et quod simile per Panem et Vinum; videlicet, quod per Carnem Domini et per Panem intelligatur Divinum Bonum Amoris Ipsius, et quoque omne bonum Charitatis ; et quod per Sanguinem Domini et per Vinum, intelligatur Divinum Verum Sapientiae Ipsius, et quoque omne verum Fidei; et per Manducationem appropriatio, n. 702 ad 710.
  • Ostensum ex Verbo, quid intelligitur per Carnem, n. 704, 705.
  • quid per Sanguinem, n. 706.
  • quid per Panem, n. 707.
  • quid per Vinum, n. 708.
  1. Quod ex his intellectis comprehendi possit, quod Sancta Coena universaliter et singulariter contineat omnia Ecclesiae et omnia Coeli, n. 711 ad 715.
  2. Quod in Sancta Coena sit totus Dominus, et tota Ipsius Redemptio, n. 716, 717, 718.
  3. Quod Dominus praesens sit, et aperiat Coelum illis, qui ad Sanctam Coenam digne accedunt; et quod etiam praesens sit apud illos qui indigne, sed quod his no aperiat Coelum: consequenter quod sicut Baptismus est Introductio in Ecclesiam, ita Sancta Coena sit Introductio in Coelum, n. 719, 720, 721.
  4. Quod illi ad Sanctam Coenam digne accedant, qui in Fide in Dominum et in Charitate erga proximum sunt, ita qui Regenerati sunt, n. 722 ad 724.
  5. Quod illi, qui ad Sanctam Coenam digne accedunt, sint in Domino et Dominus in illis; proinde quod per Sanctam Coenam fiat conjunctio cum Domino, n. 725, 726, 727.
  6. Quod Sancta Coena sit illis, qui digne accedunt, sicut obsignatio et sigillum, quod filii Dei sint, n. 728, 729, 730.

CAPUT XIVtum. DE CONSUMMATIONE SAECULI. DE ADVENTU DOMINI. ET16 DE NOVA ECCLESIA.

  1. Quod Consummatio Saeculi, sit Ultimum tempus seu finis Ecclesiae, n. 753 ad 756.
  2. Quod hodie sit Ultimum tempus Ecclesiae, quod a Domino apud Evangelistas, et in Apocalypsi, praedictum et descriptum est, n. 757, 758, 759.
  3. Quod ultimum hoc tempus Ecclesiae Christianae, sit ipsa Nox, in quam desierunt Ecclesiae priores, n. 760 ad 763.
  4. Quod post hanc Noctem sequatur Mane; et quod Adventus Domini sit illud; n. 764 ad 767.
  5. Quod Adventus Domini, non sit Adventus Ipsius ad delendum Coelum aspectabile et Terram habitabilem, et ad creandum novum Coelum et novam Terram, sicut hactenus multi ex non intellecto Sensu spirituali Verbi opinati sunt, n. 768 ad 771.
  6. Quod hic Adventus Domini, qui est Secundus, existat propter causam, ut separentur mali a bonis, ac ut salventur illi, qui crediderunt et credunt in Ipsum, ac ut ab his formetur Novum Coelum Angelicum et Nova Ecclesia in Terris: et quod absque eo non posset ulla caro conservari, Matth. XXIV:22; n. 772 ad 775.
  7. Quod Secundus hic Adventus Domini non sit in Persona, sed quod sit in Verbo, quod est ab Ipso et sic Ipse, n. 776, 777, 778.
  8. Quod Secundus hic Adventus Domini fiat per hominem, coram quo Dominus in Persona Se manifestavit, et quem implevit suo spiritu ad docendum Novae Ecclesiae Doctrinas per Verbum ab Ipso, n. 779, 780.
  9. Quod hoc per Novum Coelum et Novam Hierosolymam in Apocalypsi Cap. XXI, intelligatur, n. 781 ad 785.
  10. Quod Nova haec Ecclesia sit Corona omnium Ecclesiarum, quae huc usque in Terrarum Orbe fuerunt, n. 786 ad 791.

ADDITAMENTUM.

  1. De MUNDO SPIRITUALI, qualis ille, n. 792 ad 795.
  2. De LUTHERO in Mundo spirituali, n. 796.
  3. De MELANCTONE in Mundo spirituali, n. 797.
  4. De CALVINO in Mundo spirituali, n. 798, 799.
  5. De HOLLANDIS in Mundo spirituali, n. 800 ad 805.
  6. De ANGLIS in Mundo spirituali, n. 806 ad 812.
  7. De GERMANIS in Mundo spirituali, n. 813 ad 816.
  8. De PONTIFICIIS in Mundo spirituali, n. 817 ad 821.
  9. De SANCTIS PONTIFICIORUM in Mundo spirituali, n. 822 ad 827.
  10. De MAHUMEDANIS in Mundo spirituali, n. 828 ad 834.
  11. De AFRICANIS in Mundo spirituali: et quoque aliquid de GENTIBUS, n. 835 ad 840.
  12. De JUDAEIS in Mundo spirituali, n. 841 ad 845.

1 Sic n. 18
2 Prima editio: 43. 44. 46.
3 Sic n. 179
4 Prima editio: Apocalysi
5 Sic n. 229
6 Sic prima editio
7 Prima editio: sasciculos
8 Prima editio: devidit
9 Prima editio: saius
10 Facere ex ubi in prima editione facere,
11 Prima editio: Amorc
12 Prima editio: 478
13 Prima editio: malis.
14 Prima editio: Regeratio
15 Prima editio: 590 (absque interpuntione)
16 Prima editio: FT

  1. VERA CHRISTIAN RELIGIO,

CONTINENS

UNIVERSAM THEOLOGIAM

NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE

FIDES NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE.

Fides in forma universali et singulari praemittitur, ut sit sicut Facies ante Opus, quod sequitur; ac ut sit sicut Porta, per quam fit ingressus in Templum; utque sit Summarium, in quo singula quae sequuntur, suo modo continentur. Dicitur Fides Novi Coeli et Novae Ecclesiae, quia Coelum ubi sunt Angeli, et Ecclesia in qua Homines, unum agunt sicut Internum et Externum apud hominem; inde est quod homo Ecclesiae, qui in bono amoris ex veris fidei est, ac in veris fidei ex bono amoris, sit quoad interiora mentis suae Angelus coeli, quare etiam post mortem in Coelum venit, et ibi fruitur felicitate secundum statum conjunctionis illorum. Sciendum est, quod in Novo Coelo, quod hodie a Domino instauratur, sit haec Fides, facies, porta et summarium ejus.

  1. 1] FIDES NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE IN UNIVERSALI FORMA, haec est:1 Quod Dominus ab aeterno, Qui est JEHOVAH, in Mundum venerit, ut subjugaret Inferna, et glorificaret Humanum suum; et quod absque eo nemo mortalium salvari potuerit; et quod salventur qui credunt in Ipsum.
    2] Dicitur in Universali forma, quia hoc est Universale fidei, ac Universale fidei est, quod in omnibus et singulis erit. Universale fidei est, quod Deus sit Unus Essentia et Persona, in Quo est Divina Trinitas, et quod Dominus Deus Salvator Jesus Christus sit Ille. Universale fidei est quod nullus mortalium salvari potuerit, nisi Dominus in Mundum venerit. Universale fidei est, quod in Mundum venerit, ut removeret Infernum ab homine, et quod removerit illud per pugnas contra illud, et per victorias super illud; ita subjugavit illud, et redegit illud in ordinem, et sub suam obedientiam. Universale fidei est, quod in Mundum venerit, ut Humanum suum, quod in Mundo suscepit, glorificaret, hoc est, uniret Divino a Quo; sic Infernum in ordine et sub obedientia sua, in aeternum tenet. Quoniam hoc non potuit fieri, quam per Tentationes in Humanum suum admissas usque ad Ultimam illarum, et ultima illarum fuit Passio crucis, ideo illam subivit. Haec sunt Universalia fidei de Domino.
    3] Universale fidei a parte hominis est, ut credat in Dominum, nam per credere in Illum fit conjunctio cum Illo, per quam Salvatio: credere in Illum, est fiduciam habere quod Ille salvet; et quia fiduciam habere non potest, nisi qui bene vivit, ideo etiam hoc per credere in Ipsum intelligitur. Hoc dicit etiam Dominus apud Johannem, “Haec est voluntas Patris, ut omnis qui credit in Filium, habeat vitam aeternam,” VI:39,40 2. Et alibi, “Qui credit in Filium, habet vitam aeternam: qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super illo,” III:36 3.
    1 Prima editio: est. cf.3:1
    2 Prima editio: VI: 40
    3 Prima editio: 20
  2. 1] FIDES NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE IN SINGULARI FORMA, haec est: Quod Jehovah Deus sit Ipse Amor et Ipsa Sapientia, seu quod sit Ipsum Bonum et Ipsum Verum, et quod Ipse quoad Divinum Verum, quod est Verbum, et quod fuit Deus apud Deum, descenderit, et assumserit Humanum, propter finem, ut in ordinem redigeret omnia quae in Coelo, et omnia quae in Inferno, et omnia quae in Ecclesia erant; quoniam tunc potentia Inferni valuit super potentiam Coeli, et in Terris potentia mali super potentiam boni, et inde totalis damnatio ante fores stetit et imminuit. Hanc futuram Damnationem Jehovah Deus per Humanum suum, quod erat Divinum Verum, sustulit, et sic Angelos et Homines redemit: ac postea in Humano suo univit Divinum Verum Divino Bono, seu Divinam Sapientiam Divino Amori, et sic rediit in suum Divinum in Quo ab aeterno fuit, una cum et in glorificato Humano. Haec intelliguntur per hoc apud Johannem,”Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: et Verbum Caro factum est,” Cap. I:1,14; et apud Eundem, Exivi a Patre, et veni in Mundum; iterum relinquo Mundum, et vado ad Patrem, Cap. XVI:28. Et porro per hoc, “Scimus quod Filius Dei venerit, et dederit nobis intelligentiam, ut cognoscamus Verum, et sumus in Vero in Filio Ipsius Jesu Christo: Hic est verus Deus et Vita aeterna,” Joh. I Epist. Cap. V:20. 1 Ex his patet, quod absque adventu Domini in Mundum, nullus salvari potuerit. Simile est hodie; quare nisi Dominus iterum in Mundum veniat in Divino Vero, quod est Verbum, nec quisquam potest salvari.
    2] Singularia fidei a parte hominis sunt; 1. Quod Deus sit Unus, in Quo Divina Trinitas, et quod Ille sit Dominus Deus Salvator Jesus Christus. 2. Quod Fides salvifica sit credere in Ipsum. 3. Quod non facienda sint mala, quia sunt diaboli, et a diabolo. 4. Quod facienda sint bona, quia sunt Dei et a Deo. 5. Et quod haec facienda sint ab homine ut ab Ipso; at quod credendum sit, quod sint a Domino apud illum et per illum. Duo priora sunt Fidei, duo posteriora sunt charitatis; et quintum est conjunctionis charitatis et fidei, ita Domini et hominis.
    1 Prima editio: Cap. V: 20. 21.
  3. CAPUT PRIMUM

DE

DEO CREATORE.

1] Ecclesia Christiana a tempore Domini transierat aetates ab Infantia ad ultimam Senectam; Infantia ejus fuit tempore quo vixerunt Apostoli, et in toto Mundo praedicaverunt Poenitentiam et Fidem in Dominum Deum Salvatorem, quod duas illas, constat ex his in Actis Apostolorum, “Paulus contestatus est et Judaeis1 et2 Graecis Poenitentiam ad Deum, et Fidem in Dominum nostrum Jesum Christum,” Cap. XX:21. Memorabile est, quod Dominus ante aliquot Menses convocaverit duodecim suos Discipulos, nunc Angelos, ac illos in Universum Mundum Spiritualem emiserit, cum mandato ut Evangelium e novo ibi praedicarent, quoniam Ecclesia a Domino per illos instaurata hodie in tantum consummata est, ut vix aliquae reliquiae ejus supersint; et quod hoc evenerit, quia Divinam Trinitatem in tres Personas, quarum unaquaevis est Deus et Dominus, partiti sunt; et quod inde emanaverit sicut phrenesis in universam Theologiam, et sic in Ecclesiam, quae a nomine Domini Christiana vocatur; 2] dicitur phrenesis, quia mentes humanae, per id in tale delirium actae sunt, ut non sciant num Deus unus sit, vel num tres sint, unus est in oris loquela, sed tres in mentis cogitatione, quare dissidet mens ab ore suo, seu cogitatio a loquela sua; ex quo dissidio resultat, quod nullus Deus sit; naturalismus3 hodie regnans non aliunde est; expende, si libet, dum os loquitur unum, et mens cogitat tres, annon intus in media via unum expungit alterum vicissim; inde homo vix aliter de Deo cogitat, si cogitat, quam ex nuda voce Deus, absque aliquo sensu qui involvit cognitionem ejus. 3] Quoniam idea de Deo, cum omni notione ejus, ita discerpta est, volo in suo ordine de Deo Creatore, de Domino Redemptore, et de Spiritu Sancto operatore, et demum de Divina Trinitate, agere, ob causam, ut discerptum resarciatur, quod fit, dum Ratio humana ex Verbo et inde lumine convincitur, quod Divina Trinitas sit, et quod haec sit in Domino Deo Salvatore Jesu Christo, sicut Anima, Corpus, et Procedens in homine; et quod sic valeat hoc in Symbolo Athanasiano, Quod in Christo Deus et Homo, seu Divinum et Humanum, non sint duo, sed in una Persona; et quod sicut Anima rationalis et Caro unus est homo, ita Deus et Homo unus sit Christus.
1 Prima editio: Judoeis
2 Prima editio: �et
3 Prima editio: Naturalismus

  1. DE UNITATE DEI.

Quoniam agnitio Dei ex cognitione Ejus est ipsa essentia et anima omnium in Universa Theologia, necessum est, ut exordium fiat de UNITATE DEI, quae in ordine per Articulos demonstrabitur, qui erunt, I. Quod tota1 Scriptura Sacra, et inde Doctrinae Ecclesiarum in Christiano Orbe doceant, quod Deus unus sit. II. Quod universalis influxus2 in animas hominum sit, quod Deus sit, et quod unus. III. Inde est, quod in Universo Mundo non detur Gens, cui religio et sana ratio, quae non agnoscit Deum, et Deum unum esse. IV. Quod qualis ille Deus unus est, gentes et populi abiverint et abeant in diversum, ex pluribus causis. V. Quod Ratio humana ex multis in Mundo percipere aut concludere possit, si vult, quod Deus sit, et quod unus sit. VI. Quod nisi unus Deus foret, non potuisset Universum creari et conservari. VII. Quod homo, qui non agnoscit Deum, ab Ecclesia sit excommunicatus, et damnatus. VIII. Quod apud hominem, qui non agnoscit unum Deum, sed plures, nihil Ecclesiae cohaereat. Sed haec singulatim evolventur.
1 Prima editio: tata
2 Worcester: universalis influxus [a Deo]. Cf. n.8 et Index Generalis

  1. 1] I. QUOD TOTA SCRIPTURA SACRA, ET INDE OMNES DOCTRINAE ECCLESIARUM IN CHRISTIANO ORBE, DOCEANT, QUOD DEUS SIT, ET QUOD UNUS SIT. Quod tota Scriptura sacra doceat, quod Deus sit, est quia in intimis ejus non aliud est, quam Deus, hoc est, Divinum quod procedit a Deo, est enim illa dictata a Deo, et non potest aliud procedere a Deo, quam quod Ipse est, et vocatur Divinum; hoc in intimis ejus est. In derivatis autem, quae infra sunt, et inde sunt, est Sancta illa Scriptura accommodata perceptioni Angelorum et Hominum; in his est similiter Divinum, sed in alia forma, et in hac vocatur id Divinum Coeleste, Spirituale et Naturale, quae non aliud sunt, quam integumenta Dei; quoniam Ipse Deus, qualis est in intimis Verbi, non potest ab ullo Creato videri; nam dixit ad Mosen, dum supplicavit ut videret gloriam Jehovae, quod nemo possit videre Deum et vivere; simile est cum intimis Verbi, ubi Deus in suo Esse et in sua Essentia est: 2] sed usque Divinum, quod intime est, ac integitur per talia, quae accommodata sunt perceptionibus Angelorum et Hominum, elucet sicut Lux per formas1 Crystallinas, sed varie secundum statum mentis, quem sibi homo a Deo vel a semet formavit; coram omni illo, qui statum mentis suae formavit a Deo, est Scriptura sacra sicut Speculum, in quo videt Deum, sed quisque suo modo; Veritates, quas ex Verbo discit, et per vitam secundum illas imbuit, illud2
    Speculum componunt: ex his primum constat, quod Scriptura sacra sit plenitudo Dei. 3] Quod illa non modo doceat, quod Deus sit, sed etiam quod Deus unus3 sit, constare potest ex Veritatibus, quae, ut dictum est, Speculum illud conformant, quod in uno nexu cohaereant, et faciant, quod homo non possit cogitare de Deo nisi unum; inde est, quod unusquisque, cujus ratio aliqua sanctitate ex Verbo imbuta est, sciat sicut ex se, quod Deus unus sit, et percipiat sicut insaniam dicere, quod plures sint; angeli non possunt aperire os ad enuntiandum4 deos, aura enim coelestis, in qua vivunt, contranititur. Quod Deus unus sit, Scriptura sacra non modo universaliter ita, ut dictum est, docet, sed etiam particulariter5 multis in locis, ut in his, “Audi Israel, Jehovah Deus noster, Jehovah unus est,” Deutr. VI:4, pariter Marc. XII:29. Tantummodo inter te Deus, et praeter Me non est Deus, Esaj. XLV:14 6. Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me, Esaj. XLV:21 7. Ego Jehovah Deus tuus, et Deum praeter Me non agnosces, Hosch8. XIII:4. Sic dixit Jehovah Rex Israelis, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus, Esaj. XLIV:6. In die illo erit Jehovah in Regem super totam Terram, in die illo erit Jehovah unus, et Nomen Ipsius unum, Sach. XIV:9.
    1 Prima editio: formes
    2 Prima editio: illad
    3 Sic Errores Typographici
    4 Prima editio: enantiandum
    5 Prima editio: particulatiter
    6 Prima editio: Esaj. XLV. 14. 15.
    7 Prima editio: Esaj. XLV: 20. 21.
    8 Prima editio: Hoseh.
  2. Quod doctrinae Ecclesiarum in Christiano Orbe doceant, quod Deus unus sit, notum est; docent, quia ex Verbo sunt omnes doctrinae illarum, quae cohaerent, quantum unum Deum non solum ore, sed etiam corde agnoscunt: illi qui solum ore unum Deum, et tres corde confitentur, ut fit apud plures hodie in Christianismo, illis non aliud est Deus, quam duntaxat enuntiatum oris, et omne Theologicum illis non aliud est, quam sicut Idolum ex auro inclusum scrinio, ad quod clavis ad aperiendum est solum apud antistites, et illi quando legunt Verbum, non percipiunt aliquam lucem ibi et inde, et ne quidem quod Deus unus sit; Verbum illis est sicut lituris maculatum, et quoad unitatem Dei obtectum; hi sunt qui a Domino describuntur apud Matthaeum, “Auditu audietis, et non intelligetis, et videndo videbitis, et non cernetis: oculos suos occluserunt, ne forte videant oculis suis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem illos,” Cap. XIII:14,15. Sunt omnes illi sicut qui lucem fugiunt, et intrant Cameras ubi non fenestrae1 sunt, et palpitant circum parietes, et quaerunt ubi victus et ubi nummi; et tandem foenerantur visum noctuarum similem, et vident in tenebris: sunt hi similes mulieri, cui plures mariti sunt, quae non est uxor, sed lasciva meretrix2: suntque similes virgini, quae a pluribus procis annulos accipit, et post nuptias cum uno locat noctes; et quoque cum reliquis.
    1 Prima editio: fenastrae
    2 Prima editio: maretrix
  3. 1] II. QUOD UNIVERSALIS INFLUXUS A DEO IN ANIMAS HOMINUM SIT, QUOD DEUS SIT, ET QUOD UNUS. Quod influxus sit a Deo in hominem, manifestum est ab omnium confessione, quod omne bonum, quod in se bonum est, et est in homine, et fit ab illo, sit a Deo, similiter omne charitatis et omne fidei, nam legitur, Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum ei e Coelo, Joh. III:27: et Jesus dixit, Sine Me non potestis facere quicquam, Joh. XV:5, hoc est, non quicquam quod charitatis1 et quod fidei est. Quod influxus ille sit in animas hominum, est quia anima est intimum et supremum hominis, ac influxus a Deo fit in illud, et inde descendit in illa quae infra sunt, et vivificat illa secundum receptionem: Vera quae fidei erunt, quidem influunt per auditum, et sic menti implantantur, ita infra animam, sed homo per haec vera modo disponitur ad recipiendum influxum a Deo per animam, et qualis dispositio est talis fit receptio, et talis transformatio fidei naturalis in fidem spiritualem. 2] Quod influxus a Deo in animas hominum sit, quod Deus unus sit, est quia omne Divinum tam universaliter quam singulariter sumptum, est Deus, et quia omne Divinum cohaeret ut unum, non potest non inspirare homini ideam Unius Dei; et haec idea corroboratur indies, sicut homo a Deo elevatur in lucem Coeli; Angeli enim in sua luce non possunt cogere se ad enuntiandum Deos, quare etiam loquela illorum in fine cujusvis sensus terminatur quoad accentum in unum; quod non aliunde est, quam ex influxu in animas illorum, quod Deus unus sit. 3] Quod tametsi in omnium hominum animas influit quod Deus unus sit, usque multi cogitent quod Divinitas Ejus divisa sit in Plures ejusdem Essentiae, est causa, quod, cum Influxus ille descendit, illabatur in formas non correspondentes, et ipsa forma variat illum, quemadmodum fit in omnibus subjectis trium regnorum naturae; est idem Deus qui vivificat omnem bestiam2, qui hominem, sed forma recipiens facit, quod bestia sit bestia et quod homo sit homo; similiter fit cum homine, dum ille menti suae inducit formam bestiae: similis influxus a Sole est in omnem arborem, sed variatur ille secundum cujusvis formam; similis est in vitem, qualis in spinam, sed si spina inoculatur viti, influxus ille invertitur et procedit secundum spinae formam. 4] Simile fit in subjectis Regni mineralis3; lux influens in lapidem calcarium, et in adamantem, est eadem, sed pellucet in hoc, et opacatur in illo. Quod Humanas mentes attinet, illae variantur secundum formas suas, quae intus spirituales sunt secundum fidem in Deum et simul vitam a Deo, et formae illae fiunt pellucidae et Angelicae per fidem in unum Deum, at vicissim fiunt opacae et ferinae per fidem in plures Deos, quae parum discriminatur a fide in nullum Deum.
    1 Prima editio: charititas
    2 Sic Errores Typographici
    3 Prima editio: mineratis
  4. 1] III. INDE EST, QUOD IN UNIVERSO MUNDO NON DETUR GENS, CUI RELIGIO ET SANA RATIO EST, QUAE NON AGNOSCIT DEUM, ET DEUM UNUM ESSE. Ex Influxu Divino in animas hominum, de quo mox supra, sequitur, quod sit internum dictamen apud unumquemvis hominem, quod Deus sit, et quod unus sit: quod usque dentur, qui Deum negant, et qui Naturam pro Deo agnoscunt, quique plures Deos, et quoque Simulachra pro diis colunt, est causa, quia interiora rationis suae seu intellectus sui obstipaverunt mundanis et corporeis, et per haec primitivam seu infantiae ideam de Deo obliteraverunt, et simul tunc Religionem a pectore in tergum rejecerunt. Quod Christiani agnoscant unum Deum, sed quomodo, ex Symbolica illorum Confessione patet, quae talis est, “Fides Catholica haec est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate veneremur: sunt tres1 Personae Divinae, Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et tamen non sunt tres dii, sed unus est Deus: atque alia est Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti, et illarum est una Divinitas, aequalis Gloria, et coaeterna Majestas; ita Deus est Pater, Deus est Filius, et Deus est Spiritus Sanctus: at quia singulatim unamquamque Personam Deum et Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres Deos et tres Dominos dicere, Catholica Religione prohibemur:” talis est fides Christiana de Unitate Dei; sed quod Trinitas Dei et Unitas Dei in illa confessione inter se dissideant, in Capite de DIVINA TRINITATE videbitur. 2] Gentes reliquae in Mundo, quibus Religio et sana ratio est, adstipulantur, quod Deus unus sit: omnes Mahumedani in suis Imperiis; Africani in multis sui Orbis Regnis; et quoque Asiatici in pluribus suis; et insuper Judaei hodie. Antiquissimi in Saeculo aureo, illi, apud quos Religio fuit, coluerunt Deum Unum, quem nominaverunt JEHOVAM; similiter Antiqui in Saeculo sequente, antequam Imperia monarchica facta sunt, cum quibus inceperunt amores mundani, et demum corporei, occludere superiora intellectus, quae prius fuerunt aperta, et tunc sicut Templa et Adyta pro cultu unius Dei: at Dominus Deus ut recluderet illa, et sic restauraret cultum unius Dei, Ecclesiam apud Jacobi posteros instituit, et praefecit omnibus praeceptis religionis illorum hoc, Non erit Deus alius ante faciem meam, Exod. XX:3. 3] Jehovah etiam, quem se e novo coram illis nominavit, significat supremum et unicum Ens, ex quo omne est, quod in universo est et existit. Prisci Gentiles pro supremo Deo agnoverunt Jovem, ita forte vocatum a Jehovah, et plures alios, qui componebant Aulam ejus, etiam Divinitate donaverunt; at Sapientes in sequenti aevo, ut Plato et Aristoteles, fassi sunt, quod hi non Dii, sed totidem proprietates, qualitates, et attributa unius Dei essent, quae dii vocati sunt, quia singulis illis divinitas inerat.
    1 Prima editio: sunt tres (absque italicis)
  5. Omnis Ratio sana, tametsi non religiosa, videt, quod omne divisum nisi pendeat ab uno, ex se dilabatur, quemadmodum Homo ex tot membris, visceribus, organis sensoriis et motoriis contextus, nisi ex una anima; et ipsum Corpus nisi ex uno corde. Similiter Regnum nisi ab uno Rege; Domus nisi ab uno hero; et omnis functio, quae multiplex est in unoquovis Regno, nisi ab uno officiario. Quid Exercitus valeret contra hostes absque Duce, cui suprema potestas, et ei praefecti subordinati, quibus singulis suum jus est super milites. Simile foret cum Ecclesia, nisi illa agnosceret unum Deum, et quoque cum Coelo angelico, quod est sicut caput Ecclesiae in terris, in quibus Dominus est ipsa Anima; quare Coelum et Ecclesia Ipsius Corpus vocantur; quae nisi agnoscerent unum Deum, foret utrumque sicut inanime corpus, quod, quia ad nihil utile, projiceretur, et sepeliretur.
  6. 1] IV. QUOD QUALIS ILLE DEUS UNUS EST, GENTES ET POPULI ABIVERINT ET ABEANT IN DIVERSUM, EX PLURIBUS CAUSIS. Causa prima est, quod cognitio de Deo, et inde agnitio Dei, non dabilis sit absque Revelatione, et non cognitio de Domino et inde agnitio, quod in Ipso omnis plenitudo Divinitatis habitet corporaliter, quam ex Verbo, quod est Revelationum Corona; nam homo ex data Revelatione potest obviam ire Deo, et influxum recipere, et sic a naturali fieri spiritualis: et primaeva Revelatio pervagata est universum Orbem, et illam naturalis homo perverterat multis modis, unde divaricationes, dissensus, haereses, et schismata religionum. Secunda causa est, quod Naturalis homo non possit percipere aliquid de Deo, sed solum de Mundo, et hoc applicare ad se, quare inter canones Ecclesiae Christianae est, quod Naturalis homo sit contra Spiritualem, et quod pugnent inter se; inde est, quod illi, qui ex Verbo [aut] ex alia Revelatione1 cognoverunt quod Deus sit, abiverint et abeant in diversum de Qualitate Dei, et de Unitate Ipsius. 2] Quapropter illi, quorum mentis visus pependit a sensibus corporis, et tamen voluerunt videre Deum, formaverunt sibi Simulacra ex auro, argento, lapide et ligno, ut sub illis, ut visus objectis, adorarent Deum: et alii2, qui simulacra ex religione rejecerunt, sibi de Deo finxerunt3 Imagines ex Sole et Luna, ex Astris, et ex variis super terra: at illi, qui crediderunt se supra vulgus sapere, et tamen naturales permanserunt, ex Dei immensitate et omnipraesentia in creando Mundum, Naturam, quidam illam in intimis, et quidam illam in ultimis, pro Deo agnoverunt: et quidam ut separarent Deum a natura, excogitaverunt quoddam universalissimum, quod vocaverunt Ens universi; et quia nihil plus de Deo sciunt, fit4 hoc Ens apud illos ens rationis, quod significat non aliquid. 3] Quis non comprehendere potest, quod cognitiones de Deo sint specula Dei, et quod illi, qui nihil sciunt de Deo, non videant Deum in aliquo speculo oculis obverso, sed in speculo inverso seu a tergo, quod argentum vivum aut nigrum gluten obtegit, ac imaginem non reflectit, sed suffocat. Fides Dei intrat in hominem per Viam priorem, quae est ab anima in superiora intellectus; at cognitiones de Deo intrant per Viam posteriorem, quia ex revelato Verbo ab Intellectu per sensus corporis hauriuntur, et in medio Intellectu fit conventus influxuum, et ibi naturalis fides, quae modo est persuasio, fit spiritualis, quae est ipsa agnitio; quare Intellectus humanus est sicut cambium, in quo fit permutatio.
    1 ex Verbo [aut] ex alia Revelatione ubi in prima editione ex Verbo ex alia Revelatione; (sic Worcester et Rose.)
    2 et alii ubi in prima editione et quod alii; cf. Worcester: et [inde est] quod alii
    3 Prima editio: finxerint
    4 Prima editio: flt
  7. 1] V. QUOD RATIO HUMANA EX MULTIS IN MUNDO PERCIPERE AUT CONCLUDERE POSSIT, SI VULT, QUOD DEUS SIT, ET QUOD UNUS SIT. Haec veritas per innumerabilia in Mundo aspectabili, confirmari potest; est enim Universum sicut Theatrum, super quo Testimonia, quod Deus sit, et quod unus sit, continue exhibentur. Sed ad hoc illustrandum adducam MEMORABILE hoc e Mundo Spirituali. Quondam inter loquendum cum Angelis, aderant aliqui Novitii e Mundo naturali, quibus visis optabam felicem adventum, et narravi plura ignota de Mundo Spirituali; et post sermonem de illis quaesivi, quam eruditionem de Deo et de Natura e Mundo secum ferrent; dicebant hanc, quod Natura operetur omnia quae in Universo Creato fiunt, et quod Deus post Creationem illi indiderit et impresserit facultatem et potentiam illam, et quod Deus solum sustentet et conservet illa ne pereant; quapropter cuncta quae existunt, nascuntur et renascuntur super Tellure, Naturae hodie adscribuntur: sed respondi, quod Natura ex se non operetur quicquam, sed Deus per naturam: et quia poscebant demonstrationem, dixi; illi qui credunt Divinam operationem in singulis naturae, possunt ex permultis, quae in Mundo vident, se confirmare pro Deo, multo plus quam pro Natura: 2] illi enim, qui se confirmant pro Divina Operatione in singulis naturae, attendunt ad Mirabilia, quae conspiciuntur1 in Productionibus tam Vegetabilium quam Animalium: in PRODUCTIONIBUS VEGETABILIUM; quod ex seminulo jacto in terram exeat radix, per radicem caulis, et successive rami, termites, folia, flores, fructus, usque ad nova semina, prorsus sicut Semen sciret ordinem successionis seu processum, quo se renovaturum sit. Quis rationalis cogitare potest, quod Sol, qui est purus ignis, hoc sciat, aut quod possit indere calori suo et luci suae, ut talia efficiat, et quod possit intendere usus; homo, cui rationale elevatum est, dum illa videt et rite expendit, non potest aliter cogitare, quam quod sint ab Ipso, cui infinita Sapientia est, ita a Deo; illi qui Divinam Operationem in singulis naturae agnoscunt, etiam confirmant se in eo, cum illa vident; at vicissim illi qui illam non agnoscunt, non vident talia oculis rationis in fronte, sed in occipitio, qui sunt qui omnes ideas cogitationis suae attrahunt ex sensibus corporis, et fallacias illorum confirmant, dicentes, nonne vides Solem per calorem suum et lucem suam omnia illa operantem; quid est quod non vides, num est aliquid. 3] Illi qui se confirmant pro Divino, attendunt ad MIRABILIA quae vident in PRODUCTIONIBUS ANIMALIUM; ut hic primum memorem in Ovis, quod in illis lateat pullus in suo semine cum omni requisito ad formationem, et quoque cum omni progressione post exclusionem2 usque dum fiat avis in forma genetricis. Porro, si attenditur ad Volatilia in genere, sistuntur menti, quae alte cogitat, talia, quae creant stuporem, ut quod in minimis illorum ut in maximis, in invisibilibus ut in visibilibus, hoc est, in insectulis ut in alitibus et bestiis magnis, sint organa sensuum, quae sunt visus, odoratus, gustus et tactus, tum organa motuum, quae sunt musculi, volant enim et gradiuntur; ut et viscera adhaerentia cordi et pulmoni, quae actuantur a cerebris. Qui omnia Naturae adscribunt, illi quidem vident talia, sed cogitant modo quod sint, et dicunt, quod Natura producat; et hoc dicunt, quia averterunt mentem a cogitando de Divino, et qui averterunt se a Divino, dum vident mirabilia in Natura, non possunt rationaliter, minus spiritualiter, de illis cogitare, sed cogitant sensualiter et materialiter, et tunc cogitant in natura a natura, et non supra illam; solum cum differentia a bestiis, quod rationalitate polleant, hoc est, quod possint intelligere, si volunt. 4] Illi, qui averterunt se a cogitando de Divino, et per id facti sunt sensuales corporei, non cogitant, quod visus oculi tam crassus et materialis sit, ut plura insectula spectet ut unum obscurum, et tamen unumquodvis organizatum est ad sentiendum et ad se movendum, et sic quod praeditum sit fibris et vasis, tum corculis, fistulis pulmonicis, viscerulis ac cerebris, et quod haec contexta sint a purissimis in natura, et quod contextus illi correspondeant vitae in ultimo gradu, e qua minutissima illorum distincte aguntur. Cum Visus oculi tam crassus est, ut plura cum innumerabilibus in unoquovis, appareant ei sicut parvum obscurum, et tamen illi, qui sensuales sunt, ex illo visu cogitant et judicant, patet quam incrassata est Mens illorum, et inde in qua caligine sunt de spiritualibus.
    5] Quisque ex visibilibus in Natura potest se confirmare pro Divino, si vult, et quoque se confirmat, qui de Deo et Ipsius Omnipotentia in creando Universum, et de Ipsius Omnipraesentia in conservando illud, cogitat; ut dum videt Volatilia Coeli, quod quaelibet eorum species sciat sua alimenta, et ubi haec sunt; cognoscat ex sono et visu consocios; tum inter aves, quaenam earum amicae, et quaenam inimicae sunt, quod congressus sub plumis sciant, connubia jungant, arte struant nidos, ibi ponant ova, incubent illis, tempus incubatus sciant, quo exacto excludunt pullos, quos tenerrime amant, sub alis fovent, escas porrigunt, et alunt, et hoc usque dum sui juris fiunt, et similia possunt agere. Omnis qui vult de Divino influxu per Mundum spiritualem in naturalem cogitare, potest eum in illis videre; potest etiam, si vult, corde suo dicere, tales Scientiae non possunt illis dari ex Sole per ejus calorem et lucem, est enim Sol, ex quo Natura suum ortum et essentiam ducit, purus Ignis, et inde effluxus caloris et lucis ejus prorsus mortui; et sic possunt concludere, quod talia sint ex influxu Divino per Mundum spiritualem in ultima naturae.
    6] Quisque potest ex Visibilibus in Natura pro Divino se confirmare, dum videt Vermes, qui ex jucundo cujusdam amoris affectant et spirant mutationem sui status terrestris in statum quendam analogum status coelestis, et propterea repunt in loca, circumdant se tegmine, et sic mittunt se in uterum ut renascantur, et ibi fiant chrysallides, aureliae, nymphae, et tandem papiliones; et cum Metamorphosin subierunt, et secundum speciem pulchris induti sunt alis, evolant in aerem sicut in suum coelum, ac ibi genialiter ludunt, et agunt connubia, ponunt ova, ac prospiciunt sibi posteritatem; et tunc victu amoeno et dulci ex floribus se nutriunt. Quis non, qui pro Divino ex visibilibus in natura se confirmat, non videt aliquam imaginem terrestris status hominis in illis ut vermibus, et imaginem status coelestis in illis ut papilionibus: at illi, qui pro Natura se confirmant, vident quidem illa, sed quia coelestem hominis statum rejecerunt ex animo, vocant illa meras naturae operationes.
    7] Quisque ex Visibilibus in Natura pro Divino se potest confirmare, dum attendit ad illa quae nota sunt de3 Apibus, quod sciant ex rosis et floribus colligere ceram, et exsugere mel, ac struere cellas sicut domunculas, et disponere illas in formam civitatis, cum plateis per quas intrent et per quas exeant; quod e longinquo odorent flores et herbas, ex quibus colligant ceras pro domo, et mella pro victu, et quod illis refertae revolent secundum plagam ad suum alveare, et sic prospiciant sibi victum pro ventura hyeme, sicut illam praeviderent: praeficiunt etiam sibi dominam sicut Reginam, ex qua Posteritas propagetur, et pro illa quasi Aulam supra se struunt cum satellitiis circum, quae, cum tempus partus instat, vadit in comitatu a satellitibus, qui vocantur Fuci, a cellula in cellulam, et ponit ova, quae turba sequens circumlinit, ne laedantur ab aere; inde illis nova soboles: postea cum haec ad aetatem suam provecta est, ut similia possit facere, expellitur domo, et examen se primum colligit in turmam, ne consociatio divellatur, et dein evolat ad investigandum sibi domicilium: circa Autumnum fuci illi, quia nihil cerae aut mellis intulerunt, educuntur et deprivantur alis, ne redeant, et escas suas, quibus nihil operae impenderunt, consumant; praeter plura: ex quibus constare potest, quod illis, propter Usum, quem praestant Generi humano, ex influxu Divino per Spiritualem Mundum, sit forma regiminis, qualis est apud homines in terris, imo apud angelos in Coelis. 8] Quis, cui ratio illibata est, non videt, quod talia apud illos non sint ex Naturali mundo; quid Sol, a quo Natura, commune habet cum Regimine aemulo et analogo Regiminis coelestis. Ex his et similibus apud Animalia bruta, confessor et cultor Naturae confirmat se pro Natura, dum confessor et cultor Dei ex iisdem se confirmat pro Deo, nam Spiritualis homo videt spiritualia in illis, et Naturalis homo videt naturalia in illis, ita quisque qualis est: quod me attinet, talia mihi fuerunt testimonia Influxus Mundi Spiritualis in Naturalem a Deo. Expende etiam, num de aliqua Forma regiminis, aut de aliqua Lege civili, aut de aliqua Virtute morali, aut de aliqua Veritate spirituali, potes analytice cogitare, nisi Divinum ex Sapientia sua per Mundum Spiritualem influat; quod ad me, non potui nec possum; animadverti enim perceptibiliter et sensibiliter Influxum illum nunc per 26 annos continue, quare hoc dico ex testato.
    9] Num Natura pro fine potest habere Usum, et disponere usus in ordines et formas, hoc non potest nisi quam Sapiens; ac Universum ita ordinare et formare non potest nisi Deus, Cui infinita Sapientia est; quis alius potest praevidere et providere quae victus et amictus sunt, hominibus, victus ex messibus agri, fructibus terrae, et ex animalibus, et vestitus ex iisdem. Inter Mirabilia ibi est, quod viles illi vermes, qui vocantur Bombyces, serico vestirent, et magnifice ornarent et foeminas et viros, a Reginis et Regibus, usque ad ancillas et famulos: et quod viles illi vermes, qui vocantur Apes, suppeditarent Ceras pro luminaribus, ex quibus Templa et Aulae in splendore sunt. Haec et plura sunt Auctoramenta exstantia, quod Deus a Se per Mundum Spiritualem operetur omnia quae in Natura fiunt.
    10] His adjiciendum est, quod in Mundo Spirituali visi sint illi, qui pro Natura ex visibilibus in Mundo se confirmaverunt, usque ut athei facti sint, et quod Intellectus eorum in Luce spirituali apparuerit apertus infra, sed occlusus supra, ex causa, quia Cogitatione spectaverunt deorsum ad terram, et non sursum ad Coelum: supra sensuale, quod est infimum intellectus, apparuit sicut velamen fulgurans ex igne infernali, apud quosdam atrum sicut fuligo, et apud quosdam lividum sicut cadaver. Caveat itaque quisque sibi a confirmationibus pro Natura, sed confirmet se pro Deo; non deest supellex.
    1 Prima editio: eonspiciuntur
    2 Prima editio: exlusionem
    3 Prima editio: da
  8. 1] VI. QUOD NISI UNUS DEUS FORET, NON POTUISSET UNIVERSUM CREARI ET CONSERVARI. Quod Unitas Dei concludi possit a creatione Universi, est quia Universum est Opus cohaerens sicut unum a primis ad ultima, et quod pendeat a Deo uno sicut corpus a sua anima; Universum ita creatum est, ut Deus possit omnipraesens esse, ac sub auspicio suo omnia et singula ejus tenere, ac ut unum continere in perpetuum, quod est conservare. Ex hoc quoque est, quod Jehovah Deus dicat, Quod sit, Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alpha et Omega, Esaj. XLIV:6; Apoc. I:8,17. Et alibi, Quod faciat omnia, expandat coelos, et extendat Terram, a Se Ipso, Esaj. XLIV:24. Hoc magnum Systema, quod vocatur Universum, est Opus cohaerens ut unum a primis ad ultima, quia Deus in creando illud intendit unum Finem, qui fuit Coelum angelicum ex Humano Genere, et Media ad illum finem sunt omnia, ex quibus Mundus est; nam qui vult finem etiam vult media; 2] quare qui contemplatur Mundum ut Opus continens mediorum ad illum finem, ille potest contemplari Universum creatum ut Opus cohaerens ut unum, et potest videre, quod Mundus sit Complexus usuum in successivo ordine pro Humano Genere, ex quo Coelum Angelicum; Divinus Amor non potest alium finem intendere, quam Beatitudinem aeternam hominum ex suo Divino, et Divina Ipsius Sapientia non potest producere aliud quam usus medios ad illum finem; ex lustrato Mundo in universali hac idea, omnis sapiens potest comprehendere, quod Creator universi sit unus, et quod Essentia Ipsius sit Amor et Sapientia; quare non datur singulare ibi, in quo non latet usus in propinquo aut e longinquo pro homine; pro victu ejus ex fructibus terrae, et quoque ex animalibus, ac vestitus ex iisdem. 3] Inter mirabilia est, quod viles illi vermes, qui vocantur Bombyces, serico vestiant et magnifice ornent et foeminas et viros, a Reginis et Regibus, usque ad ancillas et famulos: et quod Viles vermes, qui sunt Apes, suppeditent ceras pro luminaribus, ex quibus Templa et Aulae in splendore sunt. Illi qui singulariter aliqua in Mundo, et non universaliter omnia in serie, in qua sunt fines, causae mediae, et effectus, lustrant, tum qui Creationem non a Divino Amore per Divinam Sapientiam deducunt, non videre possunt, quod Universum sit Opificium unius Dei, et quod in singulis usibus, quia in fine, habitet; omnis enim qui in fine est, etiam in mediis est, nam intime in omnibus mediis est finis, qui agit et ducit media. 4] Qui non contemplantur Universum ut Opificium Dei, ac ut Habitaculum Amoris et Sapientiae Ipsius, sed ut Opificium naturae, ac ut Habitaculum caloris et lucis solis, illi superiora mentis suae occludunt pro Deo, et Inferiora mentis suae aperiunt pro diabolo et inde exuunt Humanum et induunt ferinum, et se non modo credunt bestiis similes, sed etiam fiunt; fiunt enim vulpes quoad astutiam, lupi quoad ferociam, pardi quoad dolum, tigrides quoad saevitiam, crocodili, serpentes, bubones et noctuae quoad illorum naturam: illi qui tales sunt, etiam in Mundo Spirituali1 e longinquo apparent illis feris similes; amor mali illorum ita se figurat.
    1 Prima editio: Sprituali
  9. 1] VII. QUOD HOMO, QUI NON AGNOSCIT DEUM, AB ECCLESIA SIT EXCOMMUNICATUS, ET DAMNATUS. Quod homo, qui non agnoscit Deum, ab Ecclesia excommunicatus sit, est quia Deus est omne Ecclesiae, et Divina, quae vocantur Theologica, faciunt Ecclesiam, quare negatio Dei, est negatio omnium Ecclesiae; et haec ipsa negatio excommunicat illum, ita ipse homo se, et non Deus illum: quod ille damnatus1 sit, est quia excommunicatus ab Ecclesia, ille etiam excommunicatus est e Coelo; Ecclesia enim in terris et Coelum angelicum unum agunt, sicut Internum et Externum, ac sicut Spirituale et Naturale apud hominem; et homo a Deo creatus est, ut quoad Internum suum sit in Mundo spirituali, et quoad Externum suum in Mundo naturali; proinde quod creatus sit indigena utriusque Mundi, propter causam, ut spirituale, quod Coeli est, implantetur naturali quod Mundi est, quemadmodum fit cum semine in humo, et sic homo fiat constans et perdurans in aeternum. 2] Homo, qui per negationem Dei se excommunicavit ab Ecclesia, et sic a Coelo, occlusit Internum hominem apud se quoad voluntatem, ita quoad genialem suum amorem; voluntas hominis enim est receptaculum amoris ejus, et fit habitaculum hujus; at non potest occludere Internum suum hominem quoad Intellectum, nam si hoc posset et faceret, homo non foret homo amplius, sed amor voluntatis ejus superiora Intellectus infatuat falsis; inde fit Intellectus quasi occlusus quoad vera quae fidei sunt, et quoad bona quae charitatis, ita plus et plus contra Deum, et simul contra spiritualia Ecclesiae; et sic excluditur e communione cum Angelis Coeli, e qua cum exclusus est, se infert in communionem cum Satanis Inferni, et unum cogitat cum illis; et omnes Satanae negant Deum, ac de Deo et de spiritualibus Ecclesiae cogitant fatue; similiter homo conjunctus illis; 3] hic dum in Spiritu suo est, quod fit quum domi sibi relictus patitur cogitationes duci a jucundis mali et falsi, quae concepit et parturivit2 apud se, tunc cogitat de Deo quod non sit, sed quod sit modo vox sonans ex pulpitis, ad vinciendum plebem ad obedientiam legum justitiae, quae Societatis sunt; et quoque cogitat, quod Verbum, ex quo ministri sonant Deum, sit visionarium et congestum quid, cui Sanctitas ex Auctoritate inducta est; tum quod Decalogus seu Cathechismus sit libellus, qui postquam tritus est a manibus puerorum, rejectibilis sit, sanxit enim quod parentes honorandi sint, non occidendum, non scortandum, non furandum, non false testandum, et quis non ex lege civili eadem scit: de Ecclesia cogitat, quod modo sit congregatio simplicium, ad credendum facilium, et pusillanimorum, qui vident quod non vident: de homine, et de se ut homine, cogitat similiter ut de bestia; et de vita post mortem, similiter quod de vita bestiae post illam. 4] Ita cogitat Internus ejus homo, utcunque aliter loquitur Externus; nam, ut dictum, est cuivis homini Internum et Externum, et Internum ejus facit hominem, qui vocatur Spiritus, et vivit post mortem, et Externum, ex quo per moralitatem agit hypocritam, sepelitur; et tunc propter negationem Dei fit damnatus. Omnis homo quoad Spiritum suum est sui similibus consociatus in Mundo Spirituali, et est sicut unus cum illis; et datum est mihi saepius videre hominum adhuc viventium Spiritus in Societatibus, quorundam ibi in angelicis, et quorundam in infernalibus, et quoque per dies datum est loqui cum illis, et miratus sum quod ipse homo in suo corpore adhuc vivens de hoc prorsus nihil sciret: exinde patuit, quod qui negat Deum, jamdum inter damnatos sit, et quod post mortem colligatur ad suos.
    1 Prima editio: damna:us
    2 Prima editio: partuivit
  10. 1] VIII. QUOD APUD HOMINES, QUI NON AGNOSCUNT UNUM DEUM, SED PLURES, NIHIL ECCLESIAE COHAEREAT. Qui unum Deum fide agnoscit et corde colit, ille in communione Sanctorum in terris est, et in communione Angelorum in coelis; illae dicuntur communiones, et sunt, quia in uno Deo sunt et unus Deus in illis: iidem etiam in conjunctione sunt cum Universo Coelo Angelico, et ausim dicere, cum omnibus et singulis ibi, sunt enim omnes sicut filii et posteri ex uno Patre, quorum animi, mores et facies similares sunt, a quibus se mutuo cognoscunt. Coelum Angelicum coordinatum est in Societates secundum omnes varietates amoris boni, quae varietates ad universalissimum unum Amorem collimant, qui est in Deum; ex hoc Amore propagati sunt omnes, qui Deum unum Creatorem universi, et simul Redemptorem, et Regeneratorem, fide agnoscunt et corde colunt. 2] Sed aliter prorsus illi, qui non unum, sed plures Deos adeunt et adorant, sive hoc fiat, quod unum ore et tres cogitatione, ut faciunt illi in hodierna Ecclesia, qui Deum in tres personas distinguunt, et unamquamque Personam declarant Deum per se, et cuique separatas qualitates, seu proprietates quae non alterius sunt, attribuunt; inde fit, quod unitas Dei non modo actualiter dividatur, sed etiam ipsa Theologia, et quoque Mens humana in qua illa erit, similiter; quid inde nisi perplexum et non cohaerens in rebus Ecclesiae resultat; quod talis sit status Ecclesiae hodiernae in Appendice post hoc Opus, demonstrabitur: hoc veritas est, quod divisio Dei, aut Essentiae Divinae in tres Personas, quarum quaelibet per se aut singulatim est Deus, inducat negationem Dei; est sicut quis in Templum ad adorandum intrat, et in Tabula super Altari videt pictum unum Deum sicut Antiquum dierum, Alterum sicut Pontificem maximum, et Tertium sicut Aeolum volantem, et subscriptum, hi tres sunt Unus Deus: aut forsan sicut ibi videret Unitatem et Trinitatem pictas sicut hominem cum tribus Capitibus super uno corpore, aut cum tribus corporibus sub uno Capite, quae forma monstrosa est, cum qua idea si quis intraret Coelum, certe praeceps dejiceretur, tametsi diceret, quod Caput aut Capita significarent Essentiam, et Corpus aut Corpora Proprietates distinctas.

  1. 1] His adjiciam unum MEMORABILE: Vidi aliquos novos Advenas e Mundo naturali in Mundum Spiritualem, inter se loquentes de Tribus Personis Divinis ab aeterno; fuerunt Canonici, et unus ex illis Episcopus; hi ad me accesserunt, et post aliquem sermonem de Mundo Spirituali, de quo antea non quicquam sciverant, dixi, audivi vos loquentes de tribus Personis Divinis ab aeterno; et quaeso, ut magnum hoc Mysterium secundum ideas vestras, quas cepistis in Mundo naturali, e quo nuper venistis, aperiatis: et tunc Primas me intuens, dixit, video quod sis Laicus, quare ideas cogitationis meae de magno hoc Mysterio aperiam, et docebo; ideae meae fuerunt, et adhuc sunt, quod Deus Pater, Deus Filius et Deus Spiritus Sanctus, in Medio Coelo super magnificis et altis Soliis seu Thronis sedeant; Deus Pater super throno ex obryzo auro cum Sceptro in manu; Deus Filius ad dextram Ipsius super Throno ex purissimo argento cum Corona super capite; et Deus Spiritus Sanctus juxta illos super Throno ex splendido Chrystallo, tenens Columbam in manu; et quod circum circa illos in triplici ordine pensiles lampades ex lapidibus pretiosis coruscarent; et quod e longinquo ab hoc Circo starent innumerabiles Angeli, omnes adorantes et glorificantes: et insuper, quod Deus Pater cum suo Filio jugiter de Justificandis colloquatur, et quod inter se decernant et sanciant, quinam in terris digni essent, quos inter Angelos recepturi, ac vita aeterna coronaturi sint: et quod Deus Spiritus Sanctus ex auditis illis quoad nomina, illico percurrat terrarum Orbem ad illos, secum ferens dona justitiae, totidem auctoramenta salutis pro justificandis, et actutum ut advenit et afflat, dissipet peccata, sicut ventilator fumum e fornace, et hanc dealbat; et quoque aufert e cordibus durities lapidis, et infert mollities carnis, et simul innovat Spiritus seu mentes eorum, et generat e novo, ac facies infantiles illis inducit; et denique obsignat frontes eorum signo crucis, et vocat electos et filios Dei. Hoc sermone finito Primas ille ad me dixit, ita illud magnum mysterium in Mundo enodavi; et quia plerique ex nostro Ordine ibi illis meis effatis adplauserunt, persuasus sum, quod etiam tu, qui laicus es, illis fidem adjungas. 2] Postquam illa a Primate dicta sunt, inspexi illum et simul canonicos cum illo, et animadverti, quod omnes pleno assensu faverent, quare exorsus sum respondere, et dixi; expendi tuae fidei enuntiata, et ex illis collegi, quod de Deo Triuno prorsus naturalem et sensualem, imo materialem ideam, captaveris et foveas, ex qua inevitabiliter fluit idea trium Deorum; estne sensualiter cogitare de Deo Patre, quod sedeat super Throno cum Sceptro in manu, et de Filio, quod super suo Throno cum Corona super capite, et de Spiritu Sancto, quod super suo cum Columba in manu, et quod secundum auscultata percurrat terrarum Orbem; et quia talis idea inde resultat, non possum dictis tuis adjungere fidem: ego enim ab infantia mea non potui in mentem meam aliam ideam quam UNIUS DEI admittere, et cum hanc solum admisi et retineo, cadunt apud me omnia illa quae dixisti; et tunc vidi, quod per Thronum, super quo Jehovah secundum Scripturam dicitur sedere, intelligatur Regnum, per Sceptrum et Coronam Regimen et Dominium, per sedere ad dextram Omnipotentia Dei per Humanum suum; et quod per illa, quae de Spiritu Sancto perhibentur, Operationes Divinae Omnipraesentiae: assume Domine, si placet, ideam UNIUS DEI, et illam rite volve in Ratiocinio tuo, et tandem perspicue deprehendes, quod ita sit. 3] Vos quidem etiam dicitis, quod Deus unus sit, et hoc quia Essentiam facitis unam et quoque individuam trium illarum Personarum, atqui non permittitis ut aliquis dicat, quod unus ille Deus sit una Persona, sed quod usque sint tres, et hoc facitis, ne idea trium deorum, qualis vestra est, pereat; et quoque addicatis cuivis proprietatem separatam ab alterius, annon sic Essentiam vestram Divinam dividitis; quando ita est, quomodo dicere potestis et simul cogitare quod Unus Deus sit; ignoscerem, si dixeritis quod unum Divinum sit: quomodo quis, dum audit, quod Pater sit Deus, Filius sit Deus, Spiritus Sanctus sit Deus, et quod unaquaevis Persona singulatim sit Deus, potest cogitare quod unus Deus sit; estne contradictio, cui fides nusquam adjungi potest; quod non dici possit unus Deus sed simile Divinum, illustrari potest per haec; de pluribus hominibus, qui simul unum Senatum, Synedrium, aut Concilium conformant, non potest dici quod unus homo sint, sed dum omnibus et singulis una sententia est, potest dici quod unum sentiant: nec potest de tribus adamantibus unius substantiae dici, quod unus Adamas sint, sed quod unum quoad substantiam sint, et quoque quisque Adamas ab altero differat pretio secundum proprium pondus; sed non ita si unus sit, et non tres. 4] Ast percipio, quod tres Divinas Personas, quarum unaquaevis per se seu singulatim Deus est, dicatis unum Deum, et injunxeritis, ut quisque in Ecclesia ita loquatur, propter causam, quia Ratio illustrata et sana in Universo terrarum Orbe agnoscit, quod Unus Deus sit, et ideo pudore suffunderemini, si non etiam vos loqueremini similiter; at usque dum unum Deum pronuntiatis, tametsi cogitatis tres, non tamen pudor ille intrahit binas illas voces in os, sed eloquimini. His dictis et auditis recessit Episcopus cum suis Canonicis, et in recedendo convertit se, et voluit exclamare, est unus Deus, sed non potuit, quia cogitatio ejus retraxit linguam ejus, et tunc diducto ore efflavit tres Deos. Adstantes, hoc portento viso riserunt cum cachinno, et abiverunt.
  2. 1] Postea quaesivi, ubinam offenderem ex Eruditis illos, qui acutissimo ingenio sunt, et pro Trinitate Divina in tres Personas divisa stant; et aderant tres, ad quos dixi, quomodo potestis Divinam Trinitatem in tres Personas dividere, et asserere, quod unaquaevis Persona per se seu singulatim sit Deus et Dominus, numne sic confessio oris, quod Deus Unus sit, tantum a cogitatione distat, quantum meridies a septentrione; ad quod responderunt, non hilum distat, quia tribus Personis est Una Essentia, et Divina Essentia est Deus; nos fuimus in Mundo Tutores Trinitatis Personarum, ac Pupillus, cujus tutelam gessimus, fuit fides nostra, in qua unaquaevis Persona Divina partem suam nacta est, Deus Pater illam partem quod imputet ac donet, Deus Filius illam quod intercedat et mediet, et Deus Spiritus Sanctus illam quod imputationis et mediationis usus efficiat. 2] At quaesivi, quid per Divinam Essentiam intelligitis; dixerunt, intelligimus Omnipotentiam, Omniscientiam, Omnipraesentiam, Immensitatem, Aeternitatem, Aequalitatem Majestatis; ad quae dixi, si Essentia illa facit ex pluribus diis Unum, potestis adhuc plures addere, ut pro exemplo quartum, qui apud Mosen, Ezechielem et Hiobum memoratur, et vocatur Deus Schaddai: similiter etiam fecerunt Antiqui in Graecia et Italia, qui parilia attributa et sic similem essentiam assignaverunt suis diis, ut Saturno, Jovi, Neptuno, Plutoni, Apollini, Junoni, Dianae, Minervae, imo etiam Mercurio et Veneri, sed usque non potuerunt dicere, quod omnes illi unus Deus essent: et quoque vos, qui tres estis, ac, ut percipio simili eruditione, et sic simili essentia quoad illam, usque non potestis vos combinare in unum hominem eruditum; sed ad haec riserunt, dicentes, jocaris; aliter est cum Essentia Divina, haec est una, et non tripartita, et est individua et sic non divisa; partitio et divisio non cadit in illam: 3] his auditis regessi, descendamus in hanc aream, et dimicemus; et quaesivi, quid intelligitis per Personam, et quid significat illa, et dixerunt, Nomen Personae significat non partem aut qualitatem in alio, sed quod proprie subsistit; ita omnes1 Primores Ecclesiae Personam definiunt, et nos cum illis; et dixi, est haec definitio2 Personae, et responderunt, est; ad quae retuli, ita non est aliqua pars Patris in Filio, nec aliqua utriusque in Spiritu Sancto, ex quo sequitur, quod quisque sit sui arbitrii, juris et potestatis, et sic non aliquid quod conjungit, nisi voluntas, quae cuivis propria est, et sic communicabilis ex beneplacito; suntne ita tres Personae tres distincti Dii: audite adhuc; definivistis etiam Personam, quod sit quod proprie subsistit, consequenter quod sint tres substantiae, in quas partimini Essentiam Divinam, et tamen haec, ut quoque dicitis, est impartibilis, quia una et individua; et insuper unicuique substantiae, hoc est, Personae, attribuitis proprietates quae non sunt in altera, et quoque quae non communicari possunt alteri, quae sunt Imputatio, Mediatio, et Operatio; quid tunc inde resultat aliud, quam quod tres Personae sint tres dii; ad haec dicta retraxerunt se, dicentes, ventilabimus illa, et post ventilationem respondebimus. 4] Adstitit quidam Sapiens; hic audiens illa dixit, ego non volo per tam subtiles transennas hanc supremam rem inspicere, sed extra subtilitates illas video in clara luce, quod in ideis cogitationis vestrae sint tres Dii; sed quia pudoris est coram universo Mundo propalare illas, nam si propalaveritis, vocabimini insani et fatui, quare prodest ad evitandum ignominiam, ut unum Deum ore confiteamini: sed ad haec illi tres tenaces sententiae suae nihil attenderunt, et in abeundo emurmurabant aliquos terminos commodatos ex Arte Methaphysica, ex quo animadverti, quod illa esset illorum tripos, ex quo responsa vellent dare.
    1 Prima editio: omnes,
    2 Prima editio: difinitio
  3. DE DIVINO ESSE, QUOD EST JEHOVAH.

Agitur primum de Divino Esse, et postea de Divina Essentia: apparet sicut duo illa unum idem sint, sed usque Esse est Universalius quam Essentia, Essentia enim ponit Esse, et ex Esse fit Essentia: Esse Dei, seu Esse Divinum, non1 potest describi, quia est supra omnem ideam cogitationis humanae; in hanc non cadit aliud, quam quod creatum et finitum est, non autem Increatum et Infinitum, ita non Esse Divinum: Esse Divinum est ipsum Esse, ex quo omnia sunt, et quod in omnibus erit ut sint. Ulterior notio de Esse Divino potest influere ex Articulis sequentibus, qui sunt, I. Quod Unus ille Deus dicatur Jehovah ex Esse, ita ex eo, quia Solus Est, Fuit, et Erit, et quia est Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alphah et Omegah. II. Quod Unus ille Deus sit ipsa Substantia et ipsa Forma, et quod Angeli et Homines sint substantiae et formae ex Ipso, et quod quantum illi in Ipso sunt, et Ipse in illis, tantum sint imagines et similitudines Ipsius. III. Quod Divinum Esse sit Esse in se, et simul Existere in se. IV. Quod Divinum Esse et Existere in se, non possit producere aliud Divinum quod sit Esse et Existere in se, consequenter quod Deus alius ejusdem Essentiae non dabilis sit. V. Quod Pluralitas deorum in Saeculis antiquis, et quoque hodiernis, non aliunde exstiterit, quam ex non intellecto Divino Esse. Sed haec singulatim elucidanda sunt.
1 Prima editio: Divinum non

  1. 1] I. QUOD UNUS ILLE DEUS DICATUR JEHOVAH EX ESSE, ITA EX EO QUIA SOLUS EST, FUIT, ET ERIT1, ET QUIA EST PRIMUS ET ULTIMUS, PRINCIPIUM ET FINIS, ALPHAH ET OMEGAH. Quod Jehovah significet Sum et Esse, notum est; et quod Deus ab antiquissimis temporibus ita vocatus sit, constat ex Libro Creationis seu Genesi, ubi in Primo Capite nominatur Deus, at in Secundo et sequentibus Jehovah Deus: et postea cum filii Abrahami ex Jacobo per commorationem in Aegypto obliti sunt nominis Dei, in memoriam revocatum est; de quo ita; “Moses dixit ad Deum, quodnam Nomen tuum, dixit Deus, SUM QUI SUM; sic dices filiis Israelis, SUM misit me ad vos, et dices, JEHOVAH DEUS Patrum vestrorum2 misit me ad vos: hoc Nomen meum in aeternum, et hoc Memorabile meum a generatione in generationem3,” Exod. III:13,14,15.4 Quoniam solus Deus est Sum et Esse, seu Jehovah, ideo non datur in Universo Creato aliquid, quod non ducit suum esse ab Ipso; sed quomodo, videbitur infra: hoc idem etiam intelligitur per haec, Ego sum Primus et Ultimus, Principium et Finis, Alphah et Omegah, Esaj. Cap. XLIV:6 5, et Apoc. Cap. I:8,11, Cap. XXII:13; per quae significatur, Qui est Ipsum et Unicum a primis ad ultima, ex quo omnia. 2] Quod Deus dicatur Alphah et Omegah, Principium et Finis, est quia Alphah est Prima et Omegah est Ultima Syllaba in Alphabetho Graeco, et inde significant Omnia in complexu; causa est, quia unaquaevis Litera Alphabetica in Mundo spirituali significat aliquam rem, et Vocalis, quia inservit sono, aliquid affectionis seu amoris; ex hac origine est Loquela Spiritualis seu angelica, et quoque Scriptura ibi: sed hoc est Arcanum hactenus ignotum; est enim Lingua Universalis, in qua sunt omnes Angeli et Spiritus, et haec nihil commune habet cum aliqua Lingua hominum in Mundo; in hanc Linguam venit omnis homo post mortem, est enim illa cuivis homini ex creatione insita; quare unusquisque alterum in Universo Mundo Spirituali intelligere potest: datum est mihi saepius illam Linguam audire, et contuli illam cum linguis in Mundo, et compertus sum, quod ne quidem in aliquo minimo unum faciat cum aliqua Lingua naturali in terris; differt ab his ex primitivo suo, quod est, quod unaquaevis litera cujusvis vocis significet aliquam rem. Inde nunc est quod Deus dicatur Alphah6 et Omegah; per quod significatur, quod sit Ipsum et Unicum a primis ad ultima, ex Quo omnia: sed de hac Lingua et ejus Scriptura fluente ex Spirituali cogitatione Angelorum, videatur in Opere de Amore Conjugiali, n. 326 ad 329, et quoque in sequentibus.
    1 SOLUS EST, FUIT, ET ERIT ubi in prima editione SOLUS EST, ET ERIT
    2 Prima editio: vestorum
    3 Prima editio: regenerationem
    4 Prima editio: III: 14. 15.
    5 Prima editio: XIV: 16
    6 Prima editio: Aphah
  2. 1] II. QUOD UNUS ILLE DEUS SIT IPSA SUBSTANTIA ET IPSA FORMA, ET QUOD ANGELI ET HOMINES SINT SUBSTANTIAE ET FORMAE EX IPSO; ET QUOD QUANTUM1 ILLI IN IPSO SUNT, ET IPSE IN ILLIS, TANTUM SINT IMAGINES ET SIMILITUDINES IPSIUS. Quoniam Deus est Esse, etiam est Substantia, nam Esse nisi sit substantia, est ens rationis, substantia enim est ens subsistens2; et qui est substantia, etiam est forma, nam substantia nisi sit forma, est ens rationis; quare de Deo praedicari potest utraque, sed ita, quod sit Substantia et Forma unica, ipsa, et prima: quod haec Forma sit ipsa Humana, hoc est, quod Deus sit Ipse Homo, cujus omnia Infinita sunt3, in SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, Amstelodami Anno MDCCLXIII, vulgata, demonstratum est; similiter quod Angeli et Homines sint substantiae et formae creatae et organizatae ad recipiendum Divina per Coelum influentia in se; quare in Libro creationis vocantur Imagines et Similitudines Dei, [Gen] Cap. I:26, 27, et alibi, quod sint filii Ipsius et nati ab Ipso; at quod quantum homo sub auspicio Divino vivit, hoc est, patitur se duci a Deo, tantum fiat Ipsius imago interius et interius, in serie hujus Operis, multis demonstrabitur. 2] Nisi de Deo formetur idea, quod sit prima Substantia et Forma, et de Forma Ipsius quod sit ipsa Humana, Mentes humanae sibi facile inducerent phantasias sicut spectra de Ipso Deo, de exortu hominum, et de Creatione Mundi; de Deo non aliam notionem sibi sumerent, quam sicut de Natura universi in suis primis, ita sicut de ejus Expanso, aut sicut de inani aut nihilo; de exortu hominum, sicut de confluxu elementorum in talem formam ex fortuito; de Creatione4 Mundi, quod origo substantiarum et formarum ejus sit ex punctis et dein lineis geometricis, quae quia nullius praedicationis, ita in se non aliquid sunt; apud tales est omne Ecclesiae sicut Styx5 aut caligo in Tartaro6.
    1 Sic n. 18. ET QUOD QUANTUM ubi in prima editione ET QUANTUM
    2 Sic Errores Typographici
    3 Prima editio: suat
    4 Primo editio: Creationae
    5 Prima editio: styx
    6 Prima editio: tartaro
  3. 1] III. QUOD DIVINUM ESSE SIT ESSE IN SE, ET SIMUL EXISTERE IN SE. Quod Jehovah Deus sit Esse in se, est quia est Sum, Ipsum, Unicum et Primum, ab aeterno in aeternum, a quo omne est quod est, ut sit aliquid; ita et non aliter est Principium et Finis, Primus et Ultimus, et Alphah et Omegah: non potest dici, quod sit suum Esse a se, quia HOC EX SE ponit prius et sic tempus, quod non cadit in Infinitum, quod vocatur AB AETERNO, et quoque ponit alium Deum, qui Est Deus in se, ita Deum a Deo, aut quod Deus se Ipsum formaverit, et sic non foret Increatus, nec Infinitus, quia sic se a se vel ex altero finivit. Ex eo, quod Deus sit Esse in se, sequitur quod sit Amor in se, Sapientia in se, ac Vita in se, et quod sit Ipsum, a Quo omnia sunt, et ad quod omnia se referunt, ut sint aliquid; quod Deus sit Vita in se, et sic Deus1, constat ex Domini Verbis apud Johannem Cap. V:26. Et apud Esajam, Ego Jehovah facio omnia, expando Coelos Solus, et extendo Terram a Me Ipso, Caput XLIV:24. Et quod sit Solus Deus, et praeter Ipsum non Deus, Esaj. XLV:14,15,21,22 1; Hosch. XII:4. 2] Quod Deus non modo sit Esse in se, sed etiam Existere in se, est quia Esse nisi Existat, non est aliquid, pariter Existere nisi sit ex Esse, quare dato uno dabitur alterum; similiter nisi substantia etiam sit forma, de Substantia nisi sit forma, non est aliquid praedicabile, et hoc, quia non habet quale, est in se nihil. Quod hic dicantur Esse et Existere, et non Essentia et Existentia, est quia distinguendum est inter Esse et Essentiam, et inde inter Existere et Existentiam, sicut inter prius et posterius, ac prius est universalius quam posterius; ad Divinum Esse se applicat Infinitas et Aeternitas, at vero ad Divinam Essentiam et Existentiam se applicat Divinus Amor et Divina Sapientia, et per haec duo Omnipotentia et Omnipraesentia, de quibus ideo in suo ordine agetur.
    1 Fortasse: at sic Dominus, sic Rose
    2 Prima editio: Esaj. XLV: 14. 15. 20. 21.
  4. 1] Quod Deus sit Ipsum, Unicum et Primum, quod vocatur Esse et Existere in se, ex quo omnia quae sunt et existunt, Naturalis homo ex sua ratione nequicquam potest rescire, nam Naturalis homo ex sua ratione non aliud potest desumere, quam quod naturae est, hoc enim quadrat cum ejus essentia, quia in illam nihil aliud ab infantia et pueritia intravit; at quoniam homo creatus est ut quoque sit Spiritualis, quia victurus est post mortem, et tunc inter Spirituales in illorum Mundo, ideo Deus providit Verbum, in quo non modo Semet Ipsum revelavit, sed etiam quod Coelum et Infernum sint, et quod in illorum uno aut altero omnis homo victurus sit in aeternum, quisque secundum vitam et simul fidem suam; et quoque in Verbo revelavit, quod sit Sum seu Esse, ac Ipsum et Unicum quod in se est, et sic Primum seu Principium, ex quo omnia. 2] Ex hac Revelatione est, quod Naturalis homo possit se elevare supra naturam, ita supra se, et videre talia quae Dei sunt, sed usque tamen sicut e longinquo1, tametsi Deus est in propinquo apud omnem hominem, est enim in illo cum sua Essentia; et quia ita est, est in propinquo apud illos, qui Ipsum amant, et illi amant Ipsum, qui vivunt secundum praecepta Ipsius et credunt in Ipsum, hi sicut vident Ipsum; quid fides nisi spiritualis visus quod sit, et quid vita secundum praecepta Ipsius, quam actualis agnitio quod ab Ipso sit salus et vita aeterna; at vero illi, quibus non est fides spiritualis sed naturalis, quae modo est scientia, et inde similis vita, illi vident quidem Deum, sed e longinquo, et hoc solum quando loquuntur2 de Illo; differentia inter hos et illos est, sicut inter illos qui stant in clara luce, et vident homines prope se, et tangunt illos, ac inter illos qui stant in denso nimbo, et ex eo non possunt videre, num homines sint, vel num arbores aut saxa. 3] Aut est sicut3 qui stant super alto Monte, ubi Urbs, ac vadunt huc illuc et loquuntur cum consociis Urbanis; ac sicut qui e Monte4 illo spectant deorsum, et non cognoscunt num homines vel num bestiae aut statuae sint, quae vident. Imo est sicut inter illos, qui in aliquo planetario Orbe stant, et vident suos ibi, et inter illos, qui in alio planetario orbe sunt cum tubis opticis in manibus, et spectant illuc, et dicunt quod videant homines ibi, cum tamen non vident nisi universaliter terrea5 ut lucidum lunare, et aquea ut maculas. Simile discrimen est inter videre Deum, et Divina quae procedunt ab Ipso in sua mente, apud illos qui in fide et simul in vita charitatis sunt, et inter illos qui modo in scientia de illis sunt; proinde inter Naturales et Spirituales homines. Illi autem qui Divinam Sanctitatem Verbi negant, et usque illa quae Religionis sunt portant sicut in sacco super tergo, illi non vident Deum, sed modo sonant Deum, cum exigua differentia a psittacis.
    1 Prima editio: loginquo
    2 Prima editio: loquntur
    3 Prima editio: aut sicut
    4 Prima editio: Mente
    5 Prima editio: terrrea
  5. 1] IV. QUOD DIVINUM ESSE ET EXISTERE IN SE, NON POSSIT PRODUCERE ALIUD DIVINUM QUOD SIT ESSE ET EXISTERE IN SE, CONSEQUENTER QUOD DEUS ALIUS EJUSDEM ESSENTIAE NON DABILIS SIT. Quod Deus unus, qui Creator Universi, sit Esse et Existere in se, ita Deus in se, hactenus ostensum1 est; inde sequitur, quod non dabilis sit Deus a Deo, quia ipsum Essentiale Divinum, quod est Esse et Existere in se, non2 dabile est in illo; perinde est, sive dicatur a Deo gigni, sive procedere, est tamen usque a Deo produci, et hoc parum differt a3 creari; quare introducere in Ecclesiam fidem, quod sint tres Divinae Personae, quarum quaelibet singulatim est Deus, et ejusdem Essentiae, ac unus natus ab aeterno, et tertius procedens ab aeterno, est prorsus abolere ideam Unitatis Dei, et cum hac omnem notionem Divinitatis, et sic efficere ut omne Spirituale rationis in exilium ejiciatur; inde homo non fit homo amplius, sed totus quantus Naturalis, qui non plus differt a bestia, quam quod loqui possit, et qui est contra omnia spiritualia Ecclesiae, haec enim naturalis homo vocat deliria; inde et non aliunde tam enormia haeretica de Deo scaturiverunt: quapropter Divina Trinitas divisa in Personas intulit non modo noctem in Ecclesiam, sed etiam mortem. 2] Quod identitas trium Essentiarum Divinarum sit rationis scandalum, constitit mihi ex Angelis, qui dixerunt, quod ne quidem possint enuntiare tres Divinitates aequales; et si quis ad illos veniret, et vellet enuntiare, non posset quin avertat se, et quod post enuntiationem fiat sicut truncus humanus, et projiciatur deorsum, et postea abeat ad illos in Inferno, qui non aliquem Deum agnoscunt. Veritas est, quod implantare infanti et puero ideam trium Personarum Divinarum, cui inevitabiliter adhaeret idea trium deorum, sit auferre illis omne lacticinium spirituale, et deinde omnem cibatum Spiritualem, et demum omne ratiocinium spirituale, et apud illos, qui se in eo confirmant, inducere mortem spiritualem. Discrimen inter illos, qui fide et corde colunt unum Deum Creatorem Universi, et Hunc simul Redemptorem et Regeneratorem, est sicut fuit Urbs Zion tempore Davidis, et Urbs Hierosolymae tempore Salomonis, postquam Templum aedificatum est; at Ecclesia, quae credit in tres Personas, et in unamquamque ut in singularem Deum, est similis urbi Zioni et Hierosolymae a Vespasiano destructis, et Templo ibi incenso. Porro, homo, qui colit unum Deum, in Quo Divina Trinitas est, et sic qui una Persona est, fit plus et plus vivus, et homo angelus; at qui se in pluralitate Deorum ex pluralitate Personarum confirmat, fit successive sicut Statua facta cum articulis mobilibus, in cujus medio stat Satanas, et loquitur per os articulatum ejus.
    1 Prima editio: offensum
    2 Prima editio: mon
    3 Prima editio: differta
  6. 1] V. QUOD PLURALITAS DEORUM IN SAECULIS ANTIQUIS, ET QUOQUE HODIERNIS, NON ALIUNDE EXSTITERIT, QUAM EX NON INTELLECTO DIVINO ESSE. Quod Unitas Dei cujusvis hominis menti intime inscripta sit, quoniam illa est in medio omnium quae in animam hominis a Deo influunt, supra n. 8, ostensum est; sed quod usque in Intellectum humanum non inde descenderit, est causa, quia defuerunt cognitiones, per quas hominem oportet Deo obviam ascendere; quisque enim parabit Deo viam, hoc est, praeparabit se ad receptionem, et hoc fiet per cognitiones. Cognitiones, quae defuerunt, quod Intellectus non potuerit penetrare illuc, ut videret, quod Deus unus sit, et quod non dabile sit Divinum Esse nisi Unicum, et quod Omnia Naturae sint ab Illo, sunt sequentes, 1. Quia hactenus nemo aliquid sciverat de Mundo Spirituali, ubi sunt Spiritus et Angeli, et in quem omnis homo post mortem venit. 2. Pariter tunc, quod in illo Mundo sit Sol, qui est purus Amor a Jehovah Deo, qui in medio ejus est. 3. Quod ex illo Sole procedat Calor, qui in essentia sua est Amor, et Lux quae in essentia sua est Sapientia. 4. Quod inde omnia quae in illo Mundo sunt, Spiritualia sint, et afficiant Internum hominem, et faciant ejus Voluntatem et Intellectum. 5. Quod Jehovah Deus ex suo Sole non modo produxerit Mundum Spiritualem, et omnia Spiritualia ejus, quae innumerabilia sunt, et substantialia, sed etiam quod produxerit Mundum naturalem, et omnia naturalia ejus, quae etiam innumerabilia sunt, sed materialia. 6. Quod hactenus non aliquis sciverit discrimen inter Spirituale et Naturale1, imo nec quid Spirituale in sua essentia. 7. Neque quod tres Gradus Amoris et Sapientiae sint, secundum quos Coeli angelici ordinati sunt. 8. Et quod Mens humana in totidem gradus distincta sit, ob causam ut possit in unum ex tribus Coelis post mortem elevari, quod fit secundum ejus vitam et simul fidem. 9. Et denique, quod omnia illa non potuerint quoad unum punctum existere, nisi a Divino Esse, quod est Ipsum in se, et sic Primum et Principium ex quo omnia. Hae cognitiones hactenus defuerunt2, per quas tamen homo ascendet, et Divinum Esse cognoscet. 2] Dicitur, quod homo ascendat, sed intelligitur quod a Deo elevetur; nam homini est Liberum arbitrium comparandi sibi Cognitiones, et sicut comparat sibi illas ex Verbo, medio Intellectu, ita explanat viam, per quam Deus descendat, ac illum elevet. Cognitiones, per quas fit Intellectui humano ascensus, Deo tenente illum in manu, et ducente, comparari possunt gradibus Scalae visae Jacobo, quae fuit erecta super terram, cujus caput pertigit in Coelum, et per quam Angeli ascendebant, et Jehovah consistebat supra illam, Genes. XXVIII:12,13; aliter prorsus cum illae Cognitiones deficiunt, aut homo illas spernit; tunc Elevatio intellectus comparari potest Scalae e terra ad fenestram primae mansionis magnifici3 Palatii erectae, ubi commorantur homines, et non ad fenestras secundae mansionis, ubi Spiritus, et minus adhuc ad fenestras tertiae mansionis, ubi Angeli; inde fit, quod homo non nisi quam in naturae athmosphaeris et materialibus, in quibus oculos, aures, et nares tenet, maneat, ex quibus non alias ideas de Coelo et de Dei Esse et Essentia haurit, quam athmosphaericas et materiales, et ex his homo cogitans non judicat quicquam de Deo, num sit vel non sit, vel num unus, aut num plures; et adhuc minus, qualis est quoad suum Esse et quoad suam Essentiam. Inde exorta est Pluralitas deorum in Saeculis antiquis, et quoque in hodiernis.
    1 Prima editio: Naturalae
    2 Prima editio: defurunt
    3 Sic Errores Typographici

  1. 1] His adjiciam hoc MEMORABILE: Quondam experrectus a somno, incidi in profundam meditationem de DEO; et cum suspexi, vidi supra me in Coelo Lucem candidissimam in forma ovali; et cum fixi intuitum in Luce illa, recedebat Lux ad latera, et intrabat in peripherias, et tunc ecce patuit mihi Coelum, et vidi magnifica, et Angelos stantes in forma Circi a latere meridionali aperturae, et loquebantur inter se; et quia accendebar desiderio audiendi quid loquebantur, ideo dabatur mihi primum audire Sonum, qui plenus erat amore coelesti, et postea Loquelam, quae plena erat sapientia ex illo amore; loquebantur inter se de DEO UNO, et de CONJUNCTIONE CUM IPSO, et inde SALVATIONE: loquebantur ineffabilia, quorum pleraque non possunt cadere in voces alicujus Linguae naturalis; sed quia aliquoties fueram in consortio cum Angelis in ipso Coelo, et tunc in simili loquela cum illis, quia in simili statu, ideo potui nunc intelligere illos, et ex sermone illorum desumere aliqua, quae possunt expromi vocibus Linguae naturalis rationaliter. 2] Dicebant, quod DIVINUM ESSE SIT UNUM, IDEM, IPSUM, ET INDIVIDUUM. Haec illustrabant per ideas spirituales; dicendo, quod Divinum Esse non possit cadere in plures, quorum unicuique sit Divinum Esse, et usque illud esse Unum, Idem, Ipsum, et Individuum; cogitaret enim quisque ex suo Esse ex se, et singulatim per se; si tunc etiam ex alteris et per alteros unanimiter, forent plures Dii unanimi, et non Deus unus, nam unanimitas, quia est consensus plurium, et simul cujusvis ex se et per se, non concordat cum unitate Dei, sed cum pluralitate; non dixerunt Deorum, quia non potuerunt; Lux enim Coeli, ex qua cogitatio illorum, et aura in qua procedebat sermo illorum, contranitebatur; dicebant etiam, quod cum vellent enuntiare Deos, et quemlibet ut Personam per se, cadat conatus enuntiandi illico in Unum, imo in Unicum Deum. His addebant, quod Divinum Esse sit DIVINUM ESSE IN SE, non a se, quia a se ponit Esse in se ab alio priori, ita ponit Deum a Deo, quod non datur; quod a Deo est, non vocatur Deus, sed vocatur Divinum; quid enim est Deus a Deo, ita quid Deus a Deo natus ab aeterno; et quid Deus a Deo per Deum natum ab aeterno procedens, nisi voces, quibus nihil lucis e Coelo inest. 3] Porro dicebant, quod Divinum Esse, quod in se est Deus, sit IDEM, non Idem simplex, sed infinitum, hoc est, Idem ab aeterno in aeternum; est Idem ubivis, ac Idem apud unumquemvis1, et in unoquovis, sed quod omne varium et mutabile sit in recipiente; status recipientis hoc facit. Quod Divinum Esse, quod est Deus in se, sit IPSUM, ita illustrabant; Deus est Ipsum, quia est ipse Amor et ipsa Sapientia, seu quia est ipsum Bonum et ipsum Verum, et inde ipsa Vita; quae nisi forent Ipsum in Deo, illa non forent aliquid in Coelo et Mundo, quia non foret aliquod illorum relativum ad Ipsum; omne quale sortitur suum quale ex eo, quod sit Ipsum ex quo est, et ad quod se refert ut sit tale. Hoc Ipsum, quod est Esse Divinum, non est in loco, sed apud illos2 et in illis qui sunt in loco secundum receptionem; quoniam de Amore et Sapientia, seu de Bono et Vero, et inde Vita, quae sunt Ipsum in Deo, imo Ipse Deus, non praedicari potest locus, nec progressio e loco in locum, unde Omnipraesentia; quare dicit Dominus, Quod sit in medio illorum3; tum Ipse in illis, et illi in Ipso4. 4] At quia non recipi potest ab ullo Qualis in se est, apparet qualis in Essentia sua est, ut Sol supra Coelos Angelicos, a quo procedens ut Lux est Ipse quoad sapientiam, ac ut Calor est Ipse quoad Amorem; Ipse non est Sol ille, sed Divinus Amor et Divina Sapientia exiens ab Ipso proxime, circum circa Ipsum, coram Angelis apparent ut Sol; Ipse in Sole est Homo; est DOMINUS NOSTER JESUS CHRISTUS, TAM QUOAD DIVINUM A QUO, QUAM QUOAD DIVINUM HUMANUM; quoniam Ipsum, quod est ipse Amor et ipsa Sapientia, fuit Anima Ipsi a Patre, ita Divina Vita, quae est Vita in se; aliter in unoquovis homine; in illo anima non est Vita, sed recipiens vitae: Dominus etiam hoc docet, dicendo, Ego sum Via, Veritas, et VITA5: et alibi, Quemadmodum Pater habet VITAM IN SE IPSO, ita etiam dedit Filio VITAM HABERE IN SE IPSO, Joh. V:26. Vita in Se Ipso est Deus. His addiderunt, quod illi qui in aliqua Luce spirituali sunt, ex his possint percipere, quod Divinum Esse, quia est Unum, Idem, Ipsum, et inde Individuum, non possit dari in pluribus; et quod si diceretur dari, forent manifestae contradictiones in adjectis.
    1 Prima editio: unemquemvis
    2 Prima editio: iilos
    3 Matt. XVIII:20, sic Rose
    4 Joh. VI:56, XIV:20, XV:4,5, sic Rose
    5 Joh. XIV:6, sic Rose
  2. 1] His auditis perceperunt Angeli in cogitatione mea ideas communes Ecclesiae Christianae de Personarum Trinitate in Unitate, et illarum Unitate in Trinitate de Deo; tum etiam de Nativitate Filii Dei ab aeterno: et tunc dixerunt, quid cogitas, cogitasne illa ex Luce naturali, cum qua Lux nostra spiritualis non concordat, quare nisi removes illius cogitationis ideas, occludimus tibi Coelum, et abimus. Sed tunc dixi, intrate, quaeso, penitius in cogitationem meam, et forte videbitis concordantiam; et fecerunt ita, et videbant, quod per tres Personas intelligam Tria Attributa Divina procedentia, quae sunt CREATIO, REDEMPTIO, ET REGENERATIO, et quod illa Attributa sint Unius Dei; et quod per Nativitatem Filii Dei ab aeterno, intelligam Nativitatem Ipsius ab aeterno praevisam, et in tempore provisam; et quod non supra naturale et rationale, sed contra naturale et rationale sit cogitare, quod aliquis Filius a Deo natus sit ab aeterno; aliter vero, quod Filius a Deo per Virginem Mariam natus in tempore sit Filius Dei Unicus, et Unigenitus; et quod aliter credere, sit immanis error. 2] Et tunc narravi, quod naturalis mea cogitatio de Personarum Trinitate et Unitate, et de Nativitate Filii Dei ab aeterno, fuerit mihi ex Doctrina fidei Ecclesiae, quae ab Athanasio nomen habet: tunc dixerunt Angeli, Bene; et rogaverunt, ut ex ore illorum dicam, quod si quis non adit Ipsum Deum Coeli et Terrae, non possit in Coelum venire, quia Coelum est Coelum ex Unico illo Deo, et QUOD ILLE DEUS SIT JESUS CHRISTUS, QUI EST JEHOVAH DOMINUS AB AETERNO CREATOR, IN TEMPORE REDEMPTOR, AC IN AETERNUM REGENERATOR, ita Qui simul est Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, et quod hoc sit Evangelium, quod praedicandum est. Post haec, Lux coelestis prius visa super aperturam rediit, et successive se inde demisit, et implevit interiora mentis meae, ac illustravit ideas meas de Trinitate et Unitate Dei; et vidi tunc ideas de illis initio captas, quae fuerant mere naturales, separatas, sicut separantur paleae a tritico ex ventilabro agitato, et ablatas sicut vento in Septentrionem Coeli, et disparatas.
  3. DE DEI INFINITATE, SEU IMMENSITATE ET AETERNITATE.

Sunt duo Propria Mundi naturalis, quae faciunt ut omnia ibi finita sint; unum est SPATIUM, et alterum est TEMPUS; et quia Mundus ille creatus est a Deo, et una cum illo Mundo creata sunt Spatia et Tempora, et haec finiunt illum, ideo de duobus initiis illorum, quae sunt IMMENSITAS ET AETERNITAS, agendum est; Immensitas Dei enim se refert ad Spatia, ac Aeternitas ad Tempora, et INFINITAS comprehendit et Immensitatem et Aeternitatem. At quia Infinitas transcendit finitum, et cognitio illius Mentem finitam, ideo ut aliquo modo percipiatur, de illa in hac serie transigendum est. I. Quod Deus, quoniam Est et Existit in se, et omnia in Universo sunt et existunt ex Ipso, Infinitus sit: II. Quod Deus, quoniam ante Mundum fuit, ita antequam Spatia et Tempora orta sunt, sit Infinitus. III. Quod Deus, postquam Mundus factus est, sit in Spatio absque Spatio, et in Tempore absque Tempore: IV. Quod Infinitas Dei respective1 ad Spatia dicatur Immensitas, et respective ad Tempora, dicatur Aeternitas, et quod tametsi hi respectus sunt, usque nihil Spatii in Ipsius Immensitate, et nihil Temporis in Ipsius Aeternitate sit. V. Quod illustrata Ratio ex permultis in Mundo videre possit Infinitatem Dei Creatoris. VI. Quod omne creatum sit finitum, et quod Infinitum sit in finitis ut in receptaculis, et quod in hominibus ut in suis imaginibus. Sed haec singulatim explicabuntur.
1 Sic n. 31. Infinitas Dei respective ubi in prima editione Infinitas respective

  1. 1] I. QUOD DEUS, QUONIAM EST ET EXISTIT IN SE, ET OMNIA IN UNIVERSO SUNT ET EXISTUNT EX IPSO, INFINITUS SIT. Hactenus ostensum est, quod Deus unus sit, et quod sit Ipsum, et quod sit primum Esse omnium, et quod cuncta, quae in Universo sunt, existunt et subsistunt, sint ex Illo; inde sequitur, quod Infinitus sit: quod Ratio humana ex permultis in Universo creato id videre possit, in sequentibus demonstrabitur. Sed tametsi Mens humana ex illis agnoscere potest, quod primum Ens seu primum Esse infinitum sit, usque non potest cognoscere, quale illud est, proinde non definire illud aliter, quam quod sit Infinitum Omne, et quod subsistat in se, et inde quod sit ipsa et unica Substantia, et quia de substantia nihil praedicabile est, nisi sit forma, quod sit ipsa et unica Forma: ast quid tamen haec, non sic apparet quale est Infinitum1; ipsa enim Mens humana, etiam summe analytica et elevata, est finita, et finitum in illa non potest removeri, quare nequicquam capax est videre Infinitatem Dei, qualis est in se, ita Deum, sed potest Deum in umbra videre a tergo, sicut dictum est ad Mosen, dum supplicavit videre Deum, quod positus sit in foramine petrae, et viderit posteriora Ipsius, Exod. XXXIII:20 ad 23; per posteriora Dei intelliguntur visibilia2 in Mundo, et in specie perceptibilia in Verbo: 2] ex his patet, quod vanum sit, velle cognoscere, qualis Deus est in suo Esse, aut in sua Substantia; sed quod satis sit agnoscere Ipsum ex finitis, hoc est, creatis, in quibus est infinite; homo qui ultra satagit, comparari potest pisci extracto in aerem; aut avi immissae siphoni pneumatico, quae, sicut exantlatur aer, singultat, et demum exspirat: et quoque comparari potest navi, quae dum vincitur a procella, et non obsequitur gubernaculo, fertur in scopulos et syrtes; sic fit illis, qui Infinitatem Dei volunt ab intra cognoscere, non contenti quod possint illam ab extra ex manifestis indiciis agnoscere. Legitur de quodam Philosopho inter Antiquos, quod quia Aeternitatem Mundi non potuit in lumine mentis suae videre aut comprehendere, se in mare projecerit; quid idem, si voluisset Infinitatem Dei.
    1 Prima editio: Infinititum
    2 Prima editio: vistbilia
  2. 1] II. QUOD DEUS, QUONIAM ANTE MUNDUM FUIT, ITA ANTEQUAM SPATIA ET TEMPORA ORTA SUNT, INFINITUS SIT. In Mundo naturali sunt Tempora et Spatia, at vero in Mundo Spirituali non ita actualiter, sed usque apparenter: quod Tempora et Spatia in Mundos introducta sint, erat causa, ut distingueretur unum ab altero, magnum a parvo, multum a pauco, ita quantum a quanto, et sic quale a quali; et quod per illa sensus corporis possent distinguere sua objecta, et sensus mentis sua, et sic affici, cogitare ac eligere. Tempora in Mundum naturalem inducta sunt, per quod Tellus circum axem suum rotet, et quod rotationes illae a statione ad stationem secundum zodiacum pergant, et quod hae vicissitudines appareant fieri a Sole, a quo est Universo Orbi terraqueo suus calor et sua lux; inde tempora Diei, quae sunt mane, meridies, vespera et nox; et tempora Anni, quae sunt ver, aestas, autumnus, et hyems; tempora Dierum pro luce et tenebris, et tempora Annorum pro calore et frigore. Spatia autem in Mundum naturalem introducta sunt, per quod Tellus conglomerata sit in Orbem, et impleta materiis, quarum partes inter se distinctae sunt, ac simul extensae. In Mundo spirituali autem non sunt Spatia materialia, et Tempora illis correspondentia, sed usque sunt apparentiae illorum, et apparentiae sunt secundum discrimina statuum, in quibus sunt Mentes spirituum et angelorum ibi, quare Tempora et Spatia ibi se conformant cum affectionibus voluntatis et inde cogitationibus intellectus illorum; sed apparentiae illae sunt reales, quia constantes secundum status illorum. 2] Communis opinio de Statu Animarum post mortem, et inde quoque Angelorum et Spirituum, est, quod non sint in aliquo Extenso, proinde non in Spatio et Tempore, ex qua idea dicitur de animabus post mortem, quod sint in Pu seu Ubi, et quod Spiritus et Angeli sint Pneumata, de quibus non aliud cogitatur, quam sicut de aethere, aere, halitu aut vento; cum tamen sunt substantiales homines, ac inter se vivunt sicut homines Mundi naturalis super Spatiis et in Temporibus, quae, ut dictum est, determinata sunt secundum status mentium illorum; si aliter foret, hoc est, absque illis, potuisset Universum illud, in quod alluunt Animae, et ubi commorantur Angeli et Spiritus, per foramen1 acus traduci, aut super uno apice capilli concentrari; quod possibile foret, si non Extensum substantiale ibi foret; at quoniam hoc ibi est, ideo Angeli inter se tam discrete et distincte, imo distinctius, habitant, quam homines, quibus est Extensum materiale, inter se. Sed tempora ibi non distincta sunt in Dies, Septimanas, Menses et Annos, quia Sol ibi non apparet oriri et occidere, nec circumferri, sed manet status in Oriente in Gradu medio inter Zenith et Horizontem: et Spatia illis sunt, quia omnia in illo Mundo substantialia, quae in Mundo naturali materialia, sunt: sed de his plura in Lemmate hujus Capitis de Creatione, dicentur. 3] Ex supradictis comprehendi potest, quod Spatia et Tempora finiant omnia et singula, quae in utroque Mundo sunt, et inde quod homines non modo quoad corpora, sed etiam quoad2 animas, finiti sint, pariter Angeli et Spiritus. Ex his omnibus concludi potest, quod Deus3 Infinitus sit, hoc est, non finitus, quia Ipse, ut Creator, Formator et Factor Universi, finivit omnia, et finivit illa per suum Solem, in cujus medio est, qui ex Divina Essentia, quae ex Ipso sicut Sphaera exit, consistit; ibi et inde est primum finitionis; at progressivum ejus vadit usque ad ultima in natura Mundi; quod Ipse in se Infinitus sit, quia Increatus, sequitur. Ast infinitum apparet homini sicut non aliquid, ex causa, quia homo finitus est, et ex finitis cogitat, quare si finitum, quod adhaeret cogitationi ejus, auferretur, perciperet sicut residuum non esset aliquid; veritas tamen est, quod Deus sit infinite omne, et quod homo respective non aliquid ex se.
    1 Prima editio: foramem
    2 Sic Errores Typographici
    3 Prima editio: Deos
  3. 1] III. QUOD DEUS, POSTQUAM MUNDUS FACTUS EST, SIT IN SPATIO ABSQUE SPATIO, ET IN TEMPORE ABSQUE TEMPORE. Quod Deus et Divinum, quod immediate ab Ipso procedit, non sit in Spatio, tametsi est Omnipraesens, et apud unumquemvis hominem in Mundo, et apud unumquemvis Angelum in Coelo, et apud unumquemvis Spiritum sub coelo, non potest idea mere naturali comprehendi, sed potest aliquatenus idea spirituali: quod non possit idea mere naturali comprehendi,1 est, quia in illa est Spatium, formata enim est ex talibus, quae in Mundo sunt, in quorum omnibus et singulis, quae spectantur oculis, est Spatium; omne magnum et parvum ibi est Spatii; omne longum, latum et altum ibi est Spatii; verbo omnis mensura, figura et forma ibi est Spatii. Sed usque potest homo aliquatenus comprehendere id cogitatione naturali, modo in illam admittat aliquid lucis spiritualis: sed primum aliquid dicetur de idea cogitationis spiritualis; haec non trahit aliquid ex Spatio, sed omne suum trahit ex Statu; Status dicitur de amore, de vita, de sapientia, de affectionibus, de gaudiis, in genere de bono et vero; idea vere Spiritualis de illis non commune habet cum Spatio; est superior, et spectat ideas Spatii sub se, sicut coelum spectat terram. 2] Quod Deus praesens sit in Spatio absque spatio, et in Tempore absque tempore, est causa, quia Deus est semper idem, ab aeterno in aeternum, ita qualis ante Mundum creatum talis post illum, et in Deo et coram Deo ante creationem non fuerunt spatia et tempora, sed post illam; quare quia est Idem, est in Spatio absque spatio, et in Tempore absque tempore; inde sequitur, quod natura separata sit ab Ipso, et tamen in illa omnipraesens sit; vix aliter quam sicut vita in omni substantiali et materiali hominis, tametsi non cum illis se commiscet; comparative sicut lux in oculis, sonus in auribus, gustus in linguis, aut sicut aether in terris et aquis, per quem Orbis terraqueus continetur et circumagitur, et sic porro; quae Agentia si auferrentur, substantiata et materiata illa momento conciderent aut dilaberentur; imo Mens humana, si Deus non in illa ubivis et omni tempore praesens esset, difflueret sicut bulla in aerem, ac utrumque Cerebrum, in quibus ex principiis agit, in spumam abiret, et sic omne humanum fieret pulvis terrae, et odor volans in athmosphaera. 3] Quoniam Deus in omni tempore est absque tempore, ideo in Verbo suo de praeterito et de futuro loquitur in praesenti, ut apud Esajam, “Puer natus est nobis, Filius datus est, cujus nomen est, Heros, Princeps pacis,” Cap. IX:5 2, et apud Davidem, Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad me, Filius meus Tu, Hodie genui te, Psalm. II:7, haec de Domino venturo: quare etiam dicitur apud Eundem, “Mille anni in oculis tuis sicut dies hesternus,” Psalm. XC:4. Quod ubivis sit praesens in Universo Mundo, et tamen non aliquid Mundi proprium in Ipso, hoc est, non aliquid, quod spatii et temporis est, ex pluribus aliis locis a videntibus et vigilantibus in Verbo potest perspici, ut ex hoc apud Jeremiam, Numne Deus in propinquo Ego, et non Deus e longinquo; num occultabitur vir in latibulis ut Ego non videam, omne Coelum et omnem Terram Ego impleo, Cap. XXIII:23,24.
    1 Prima editio: compehendi.
    2 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica
  4. 1] IV. QUOD INFINITAS DEI RESPECTIVE AD SPATIA DICATUR IMMENSITAS, ET RESPECTIVE AD TEMPORA DICATUR AETERNITAS, ET QUOD TAMETSI HI RESPECTUS SUNT, USQUE NIHIL SPATII SIT IN IPSIUS IMMENSITATE ET NIHIL TEMPORIS IN IPSIUS AETERNITATE. Quod Infinitas Dei respective ad spatia dicatur Immensitas, est quia Immensum praedicatur de Magno et Amplo, et quoque de Extenso, et in hoc de Spatioso: quod autem Infinitas Dei respective ad tempora dicatur Aeternitas, est quia in Aeternum, praedicatur de progressivis, quae per tempora mensurantur, absque fine: ut pro exemplo: de Orbe terraqueo in se spectato praedicantur illa quae spatii sunt, et de ejus rotatione et progressione praedicantur illa quae temporis sunt; haec quoque faciunt tempora, et illa faciunt spatia, ac sistuntur ita ex sensibus in perceptione mentium reflectentium; at in Deo nihil spatii et temporis est, ut supra ostensum est, et tamen a Deo sunt initia illorum; inde sequitur, quod Infinitas Ipsius respective ad spatia intelligatur per Immensitatem, et quod Infinitas Ipsius respective ad tempora intelligatur per Aeternitatem. 2] At in Coelo ab Angelis per Immensitatem Dei percipitur Divinitas quoad Esse, et per Aeternitatem Divinitas quoad Existere; tum etiam per Immensitatem Divinitas quoad Amorem, et per Aeternitatem Divinitas quoad Sapientiam; causa est, quia Angeli a Divinitate abstrahunt spatia et tempora, et tunc illae notiones resultant. Sed quoniam homo non potest aliter quam ex ideis e talibus quae spatii et temporis sunt captis cogitare, non potest de Dei Immensitate ante spatia, et de Ipsius Aeternitate ante tempora aliquid percipere; imo cum vult illa percipere, est sicut mens ejus cadat in deliquium, paene sicut qui illapsus aquis in statu naufragii est, aut in motu terrae subsidens in statu absorptionis est; imo si usque instat penetrare in illa, potest facile contrahere delirium, et ex hoc inferri in negationem Dei. 3] Semel etiam ego in simili statu fui, cogitando quid Deus ab aeterno, quid ante Mundum conditum, egit, numne deliberavit de Creatione, et excogitavit ordinem secundum quem, num in pure vacuo dabilis esset cogitatio deliberativa, praeter irrita alia; sed ne per talia auferrer in deliria, a Domino elevatus sum in sphaeram et lucem, in qua sunt angeli interiores, et postquam idea spatii et temporis, in qua prius cogitatio mea fuit, ibi paulo remota est, datum est comprehendere, quod Aeternitas Dei non sit aeternitas temporis, et quod quia tempus non fuit ante Mundum, prorsus vanum esset de Deo cogitare aliqua talia; tum quia Divinum ab aeterno, ita ab omni tempore abstractum, non involvit dies, annos et saecula, sed quod omnia haec essent Deo Instans, conclusi quod Mundus a Deo creatus sit, non in tempore, sed quod tempora a Deo cum creatione introducta sint. 4] His adjiciam hoc Memorabile; apparent binae Statuae in humana monstrosa forma cum diductis oribus et dilatatis faucibus in una extremitate Mundi Spiritualis, a quibus videntur sibi deglutiri, qui de Deo ab aeterno vana et dementia cogitant; sed sunt phantasiae, in quas se conjiciunt illi, qui de Deo ante Mundum creatum absona et indebita cogitant.
  5. 1] V. QUOD ILLUSTRATA RATIO EX PERMULTIS IN MUNDO VIDERE POSSIT INFINITATEM DEI CREATORIS1. Enumerabuntur aliqua, ex quibus Ratio humana Infinitatem Dei videre potest, quae sunt. I. Quod in Universo Creato non dentur duo quae Idem sunt; quod non detur illa Identitas, in simultaneis, Eruditio humana ex ratione vidit et confirmavit, et tamen substantialia et materialia ejus individuatim spectata infinito numero sunt: quod nec detur Identitas duorum effectuum in successivis in Mundo, concludi potest ex gyratione Telluris, quod excentricum ejus in polis faciat, ut nusquam aliquod idem redeat; quod ita sit, evidenter constat ex faciebus humanis, quod in Universo Mundo non detur una facies prorsus similis seu eadem cum alterius, et quod nec dari possit in aeternum; haec infinita varietas nequaquam potest existere, nisi ex Infinitate Dei Creatoris. 2] II.Quod non detur unius Animus prorsus similis alterius, quare dicitur, quot capita tot animi; proinde, quod non detur Unius Mens, hoc est, voluntas et intellectus, prorsus similis seu eadem cum alterius; consequenter non unius loquela quoad sonum et quoad cogitationem ex qua, neque unius actio quoad gestum et quoad affectionem, ad amussim aequales alterius, ex qua infinita varietate etiam sicut in speculo Infinitas Dei Creatoris videri potest. 3] III. Quod omni semini tam animalium quam vegetabilium sit insita quaedam immensitas ac aeternitas; immensitas, quod multiplicari possit in infinitum, ac aeternitas, quod multiplicatio illa a creatione Mundi absque interruptione huc usque perstiterit, et quod in perpetuum persistat: e Regno animali sume pisces maris, quae si secundum copiam seminum multiplicarentur, intra 20 aut 50 2 Annos implerent Oceanum, usque ut constaret ex meris piscibus, et inde Aqua ejus universam Terram inundaret et sic perderet; sed ne hoc fieret, a Deo provisum est, ut piscis cederet pisci in escam. Simile foret cum seminibus vegetabilium, quae si totidem, quot ex uno quotannis exsurgunt, plantarentur3, intra 20 aut 30 annos implerent superficiem non modo unius telluris, sed etiam plurium; dantur enim virgulta, quorum unumquodvis semen producit centena et millena alia; experire illud calculo, ducendo productionem unius continue in 20 aut 30, et videbis; ex his et illis potest Divina Immensitas et Aeternitas, ex quibus non potest non instar produci, in communi quadam facie, videri. 4] IV. Infinitas Dei coram Ratione illustrata etiam potest apparere ex infinitate, in quam crescere potest unaquaevis scientia, et inde cujusvis intelligentia et sapientia, quarum una et altera crescere potest sicut arbor ex seminibus, ac silvae et horti ex arboribus, nam non datur finis illarum; memoria hominis est illarum humus, ac intellectus est ubi illarum germinatio, ac voluntas ubi illarum fructificatio; ac binae hae facultates, intellectus et voluntas, tales sunt, ut4 excoli et perfici possint in Mundo ad finem vitae, et postea in aeternum. 5] V. Infinitas Dei Creatoris etiam videri potest ex infinito numero Stellarum, quae totidem Soles sunt, et inde totidem Mundi; quod in Coelo astrifero etiam dentur Tellures, super quibus homines, bestiae, aves, et vegetabilia, sunt, in quodam Opusculo ex visis descripto ostensum est. 6] VI. Infinitas Dei adhuc evidentius mihi constitit ex Coelo Angelico, et quoque ex Inferno, quod illa duo in innumeras5 Societates aut Congregationes secundum omnes varietates amoris boni et mali, ordinata et coordinata sint, et quod unusquisque secundum suum amorem sortiatur locum; sunt enim omnes ibi ex Humano Genere, a Creatione Mundi collecti, et in Saecula saeculorum colligendi; et quod tametsi unicuivis est suus locus seu sua sedes, usque omnes ibi ita conjuncti sint, ut Universum Coelum Angelicum unum Divinum Hominem, ac Universum Infernum unum monstrosum Diabolum, repraesentet; ex his duobus et ex infinitis mirabilibus in illis, Immensitas una cum Omnipotentia Dei, manifeste sistitur videnda. 7] VII. Quis etiam non potest intelligere, si parum elevat ratiocinium mentis suae, quod vita in aeternum, quae cuivis homini post mortem est, non dabilis sit, nisi a Deo Aeterno. 8] VIII. Praeter illa est quaedam Infinitas in multis, quae cadunt in lumen naturale, et in lumen spirituale apud hominem; in lumen naturale, quod sint variae Series in Geometricis, quae vadunt in infinitum: quod inter tres gradus altitudinis sit progressio in infinitum, nempe quod Gradus primus qui vocatur naturalis, non possit perfici ac elevari ad perfectionem gradus secundi, qui vocatur spiritualis, nec hic ad perfectionem tertii, qui vocatur coelestis: simile est inter finem, causam et effectum, ut quod effectus non possit perfici, ut fiat sicut sua causa, nec causa ut fiat sicut suus finis: hoc illustrari potest per athmosphaeras, quarum tres gradus sunt, datur enim aura suprema, aether sub illa, et aer infra hunc; et qualitas aliqua aeris non potest elevari ad aliquam qualitatem aetheris, nec hujus ad aliquam qualitatem aurae; et tamen elevatio perfectionum in infinitum datur in unaquavis: In lumen spirituale, quod non possit amor naturalis, qui est bestiae, elevari in amorem spiritualem, qui a creatione inditus est homini; simile est cum intelligentia naturali bestiae respective ad intelligentiam spiritualem hominis: sed haec quia adhuc ignota sunt, explicabuntur alibi. 9] Ex his constare potest, quod universalia Mundi sint perpetui typi Infinitatis Dei Creatoris: quomodo autem singularia aemulantur universalia, et repraesentant Infinitatem Dei, est Abyssus, et est Oceanus, in quo Mens humana potest sicut navigare, sed cavebit sibi a procella e naturali homine exsurgente, quae navem cum malis et velis, a puppi, ubi naturalis homo sibi confidens stat, submerget.
    1 Sic n. 27; DEI CREATORIS ubi in prima editione DEI
    2 Fortasse 30, sic Worcester
    3 Prima editio: pluntarentur
    4 Prima editio: at
    5 Prima editio: inumeras
  6. 1] VI. QUOD OMNE CREATUM SIT FINITUM, ET QUOD INFINITUM SIT IN FINITIS UT IN RECEPTACULIS, ET QUOD IN HOMINIBUS UT IN SUIS IMAGINIBUS. Quod omne creatum sit finitum, est quia a Jehovah Deo omnia per Solem Mundi spiritualis, qui proxime ambit Ipsum, et Sol ille est ex substantia quae ex Ipso exivit, cujus essentia est amor; ex illo Sole per calorem et lucem ejus creatum est Universum a primis ad ultima ejus; sed progressum creationis in ordine exponere, non hujus loci est; in sequentibus dabitur aliquod ejus schema. Hic modo interest scire, quod unum formatum sit ab altero, et quod inde facti sint gradus, tres in spirituali Mundo, et tres illis correspondentes in naturali Mundo, ac totidem in quiescentibus, ex quibus Globus terraqueus consistit; sed unde illi Gradus, et quales sunt, in SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, Amstelodami An: 1763, evulgata; et in Codicillo de COMMERCIO ANIMAE ET CORPORIS, Londini An: 1769, edito, plene expositum est: per hos gradus factum est, quod omnia posteriora1 sint receptacula priorum, et haec adhuc priorum, et sic in ordine receptacula primitivorum, ex quibus Sol Coeli Angelici consistit, et sic quod finita sint receptacula infiniti; hoc quoque coincidit cum Veterum sapientia, ex qua est, quod omnia et singula divisibilia sint in infinitum. 2] Vulgaris idea est, quod, quia finitum non est capax infiniti, finita non possint receptacula infiniti esse; sed ex illis, quae in OPERIBUS MEIS de Creatione tradita sunt, constat, quod Deus Infinitatem suam primum finiverit per substantias ex Ipso emissas, ex quibus proximus ejus ambitus, qui facit Solem Mundi spiritualis, exstitit; et quod deinde per illum Solem reliquos ambitus usque ad ultimum, qui ex quiescentibus consistit, perfecerit, et quod sic Mundum per gradus plus et plus finiverit: haec allata sunt propter finem, ut rationi humanae, quae nisi videt causam non quiescit, satisfiat.
    1 Prima editio: pnsteriora
  7. 1] Quod Infinitum Divinum sit in hominibus ut in suis imaginibus, constat ex Verbo, ubi legitur hoc, “Tandem dixit Deus, faciamus hominem in Imagine nostra, secundum similitudinem nostram; creavit itaque Deus hominem in Imaginem suam, in imaginem Dei creavit illum,” Gen. I:26,27, ex quibus sequitur, quod homo sit Organum recipiens Dei, et quod sit Organum secundum quale receptionis. Mens humana, ex qua et secundum quam homo est homo, in tres Regiones secundum tres gradus formata est; in Primo gradu est illa coelestis, in quo etiam sunt Angeli supremi Coeli; in Secundo gradu est illa spiritualis, in quo etiam sunt Angeli medii Coeli; et in Tertio gradu est illa naturalis, in quo etiam sunt Angeli ultimi Coeli; 2] Mens humana secundum tres illos gradus organizata, est receptaculum Divini influxus, sed usque Divinum non ulterius influit, quam sicut homo explanat viam, seu aperit januam; si hoc facit usque ad supremum seu coelestem gradum, tunc homo fit vere imago Dei, et post mortem fit Angelus supremi Coeli; at si explanat viam seu aperit januam modo ad medium seu spiritualem gradum, tunc homo quidem fit imago Dei, sed non in illa perfectione, et post mortem fit Angelus medii Coeli; at si modo explanat viam, seu aperit januam solum ad ultimum seu naturalem gradum, tunc homo, si agnoscit Deum, et Illum pietate actuali colit, fit imago Dei in ultimo gradu, et post mortem fit Angelus ultimi Coeli: 3] at si non agnoscit Deum, et non colit Illum pietate actuali, exuit imaginem Dei, et fit similis1 cuidam animali, praeter quod gaudeat facultate intelligendi et inde loquendi; si tunc occludit gradum supremum naturalem, qui correspondet supremo coelesti, fit quoad amorem similis bestiae terrae; at si occludit medium gradum naturalem, qui correspondet medio spirituali, fit quoad amorem sicut vulpis, et quoad visum intellectus sicut avis vesperae; at si etiam ultimum gradum naturalem quoad spirituale ejus occludit, fit quoad amorem sicut fera, et quoad intellectum veri sicut piscis. 4]Vita Divina, quae per influxum ex Sole Coeli Angelici actuat hominem, comparari potest cum Luce ex Sole Mundi, et cum ejus influxu in objectum diaphanum; receptio vitae in supremo gradu cum influxu lucis in adamantem; receptio vitae in secundo gradu cum influxu lucis in chrystallum, et receptio vitae in ultimo gradu cum influxu lucis in vitrum, aut in membranam transparentem; at si hic gradus quoad ejus spirituale prorsus occluderetur, quod fit dum negatur Deus, et colitur satanas, receptio vitae a Deo comparari potest cum influxu lucis in opaca terrae, ut in lignum putre, aut in cespitem paludis, aut in fimum, et sic porro; fit enim homo tunc cadaver spirituale.
    1 Prima editio: simulis

  1. 1] His adjiciam hoc MEMORABILE. Quondam eram in stupore de ingente multitudine hominum, qui Creationem addicunt Naturae, et inde omnia quae sub Sole, et omnia quae supra Solem sunt, dicentes ex agnitione cordis, cum vident aliquid, annon hoc Naturae est; et cum interrogantur, quare dicunt illa naturae esse, et cur non Dei, cum tamen aliquoties cum Communione dicunt, quod Deus creaverit Naturam, et inde possunt tam aeque dicere, quod illa, quae vident, Dei sint, quam quod naturae sint; sed respondent1 tono interno paene tacito, quid Deus nisi Natura: apparent illi omnes ex persuasione de creatione Universi ex Natura, et ex insania illa sicut ex sapientia, gloriosi, adeo ut aspiciant omnes qui agnoscunt Creationem Universi a Deo, sicut formicas, quae repunt humi, et terunt stratam viam, et quosdam sicut papiliones, qui in aere volant, vocantes illorum dogmata, somnia, quia vident quae non vident; dicentes, quis vidit Deum, et quis non videt Naturam. 2] Quando in stupore de multitudine2 talium eram, adstitit mihi a latere Angelus, et dixit mihi, quid meditaris, et respondi, de multitudine talium, qui credunt, quod Natura sit ex se, et sic creatrix Universi, et dixit mihi Angelus, totum Infernum ex talibus est, et vocantur ibi Satanae et Diaboli, Satanae qui confirmaverunt se pro Natura, et inde negaverunt Deum, Diaboli qui facinorose vixerunt, et sic e cordibus omnem agnitionem Dei rejecerunt: sed deducam te ad Gymnasia, quae in Plaga meridionali occidentali sunt, ubi tales, et nondum in Inferno sunt: et prehendit me manu, et deduxit; et vidi domunculas, in quibus Gymnasia, et in medio illarum unam, quae erat sicut Praetorium reliquorum; hoc constructum erat ex lapidibus piceis, qui superinducti erant lamellis sicut vitreis ex auro et argento quasi micantibus, quales sunt quae vocantur selenites seu lapides speculares; et hic et ibi erant interspersa Conchilia nitentia. 3] Huc accessimus et pulsavimus, et mox unus aperuit januam, et dixit, beneventote; et cucurrit ad mensam, et apportavit quatuor libros, et dixit, hi Libri sunt Sapientia, cui multitudo Regnorum hodie adplaudit; huic Libro seu Sapientiae adplaudunt multi in Gallia, huic multi in Germania, huic aliqui in Batavia, et huic aliqui in Britannia: porro dixit, si vultis videre, faciam ut hi quatuor Libri coram oculis vestris luceant; et tunc gloriam famae3 suae effudit et circumfudit, et Libri mox sicut ex luce fulserunt; sed haec lux coram oculis nostris illico evanuit: et tunc quaesivimus, quid nunc scribit, et respondit, quod nunc illa quae intimae sapientiae sunt e thesauris suis educat et expromat, quae in compendio sunt haec, I. Num Natura sit Vitae, vel num Vita sit Naturae. II. Num Centrum sit Expansi, vel num Expansum sit Centri. III. De Centro et Expanso Naturae et Vitae4. 4] His dictis reposuit se super Solio ad mensam; nos vero in Gymnasio ejus, quod erat spatiosum, ambulavimus; ille super mensa habebat Candelam, quia non Lux solaris ibi erat, sed Lux nocturna lunaris; et, quod miratus sum, candela visa est circum circa ibi ferri, et illuminare; at quia illa non erat emuncta, illuminabat parum; et cum scripsit, vidimus imagines in variis formis e mensa in parietes volantes, quae in nocturna illa luce lunari apparebant sicut volucres pulchrae Indicae; sed cum aperuimus januam, ecce illae in Luce diurna solari apparebant sicut aves vesperae, quibus alae retiformes sunt; erant enim verisimilitudines, quae per confirmationes factae sunt fallaciae, quae ingeniose in series ab illo erant connexae. 5] Postquam haec vidimus, accessimus ad mensam, et quaesivimus illum, quid nunc scribit; dixit, de PRIMO illo, NUM NATURA SIT VITAE, VEL NUM VITA SIT NATURAE; et de hoc inquiit, quod possit utrumque confirmare, et facere ut sit verum; sed quia intus latet aliquod reconditum, quod timet, non ausit confirmare nisi hoc, quod Natura sit Vitae, hoc est, ex Vita, non autem quod Vita sit Naturae, hoc est, ex Natura: quaesivimus blande, quid est quod intus latet reconditum quod timet; respondit, quod sit quod vocari possit Naturalista, et sic Atheus a Clericis, et Vir non sanae rationis a Laicis, quoniam hi et illi sunt vel credentes ex caeca fide, vel videntes ex visu confirmantium illam. 6] Sed tunc ex quadam indignatione zeli pro veritate alloquuti sumus illum, dicentes, amice, valde falleris; sapientia tua, quae est ingeniositas scribendi, seduxit te, et gloria famae induxit te ad confirmandum, quod non credis: nostine quod Mens humana sit elevabilis supra sensualia, quae sunt quae in cogitationibus sunt ex sensibus corporis, et quod cum elevatur, videat illa quae Vitae sunt supra, et illa quae Naturae sunt infra; quid Vita aliud quam Amor et Sapientia, et quid Natura aliud quam illorum receptaculum, per quod operentur suos effectus seu usus; num haec possunt unum esse, quam sicut principale et instrumentale; num potest lux unum esse cum oculo, num sonus cum aure; unde horum sensus nisi ex vita, et illorum formae nisi ex natura: quid Corpus humanum nisi quam Organum vitae; annon omnia et singula ibi organice formata sunt ad producendum illa quae Amor vult ac Intellectus cogitat; suntne organa corporis ex natura, ac Amor et Cogitatio ex vita; suntne illa inter se prorsus distincta: eleva aciem ingenii adhuc parum altius, et videbis, quod vitae sit affici et cogitare, et quod affici sit amoris, et cogitare sapientiae, ac utrumque vitae, nam, ut dictum est, Amor et Sapientia sunt vita: si adhuc facultatem Intelligendi elevas parum altius, videbis, quod non detur Amor et Sapientia, nisi alicubi sit illorum origo, et quod origo illorum sit Ipse Amor et Ipsa Sapientia, et inde Ipsa Vita; et haec sunt Deus a quo Natura. 7] Postea loquuti sumus cum illo de ALTERO, NUM CENTRUM SIT EXPANSI, VEL NUM EXPANSUM SIT CENTRI; et quaesivimus cur hoc ventilat; respondit propter finem, ut concludat de Centro et Expanso Naturae et Vitae, ita de origine unius et alterius; et cum interrogavimus quae ejus Mens, respondit de his similiter ut prius, quod utrumque possit confirmare, sed quod ex timore jacturae famae confirmet, quod Expansum sit Centri, hoc est, a Centro; tametsi scio quod ante Solem fuerit aliquid, et hoc ubivis in Expanso, et quod hoc in ordinem a se confluxerit, ita in Centrum. 8] Sed tunc iterum alloquuti sumus illum ex zelo indignante, et diximus, amice, insanis; et cum hoc audivit, retraxit solium a mensa, et timide nos aspexit, et tunc attendit aurem, sed ridens: at continuavimus dicendo, quid insanius est dicere, quam quod Centrum sit ab Expanso; per Centrum tuum intelligimus Solem, et per Expansum tuum intelligimus Universum, et sic quod Universum exstiterit absque Sole; facitne Sol Naturam et omnes ejus proprietates, quae unice dependent a Luce et Calore procedentibus a Sole per Athmosphaeras; ubinam haec prius, sed unde haec in sequente ventilatione dicemus; suntne Athmosphaerae, et omnia quae5 super Tellure, sicut Superficies, et Sol illorum Centrum; quid illa omnia absque Sole, num possunt uno momento subsistere; inde quid illa omnia ante Solem, num potuerunt existere; estne subsistentia6 perpetua existentia: cum itaque omnium Naturae subsistentia est a Sole, sequitur quod etiam omnium existentia; hoc videt, et ex autopsia agnoscit unusquisque; 9] annon posterius sicut existit etiam subsistit a priori; si superficies foret prius, et centrum posterius, annon prius subsisteret ex posteriori, quod tamen est contra leges ordinis; quomodo possunt posteriora producere priora, aut exteriora interiora, aut crassiora puriora; inde quomodo possunt superficies, quae faciunt Expansum, producere Centrum; quis non videt quod hoc sit contra naturae leges: adduximus haec argumenta ex Analysi rationis, ad confirmandum, quod Expansum existat a Centro, et non vicissim, tametsi unusquisque, qui juste cogitat, absque illis argumentis hoc videt. Dixisti, quod Expansum confluxerit in Centrum a se; num sic fortuito in tam mirabilem et stupendum ordinem, ut unum sit propter alterum, et omnia et singula propter hominem, et ejus vitam aeternam; num Natura ex aliquo amore per aliquam sapientiam potest intendere fines, prospicere causas, et sic providere effectus, ut talia in suo ordine existant; et num potest ab hominibus facere Angelos, et ex his Coelum, et facere, ut illi qui ibi sunt, vivant in aeternum: pone haec, et cogita, et cadet tua idea de existentia naturae a natura. 10] Post haec quaesivimus illum, quid cogitaverat, et quid nunc cogitat de TERTIO, DE CENTRO ET EXPANSO NATURAE ET VITAE; num credat quod Centrum et Expansum Vitae sit idem cum Centro et Expanso Naturae; dixit, quod haereat, et quod prius cogitaverit, quod interior activitas Naturae sit Vita, et quod Amor et Sapientia, quae essentialiter faciunt hominis vitam, sint inde; et quod ignis Solis per calorem et lucem, mediis athmosphaeris, producat illam; at quod nunc ex auditis de hominum vita post mortem, in ambiguo sit, et quod hoc ambiguum ferat mentem jam sursum jam deorsum, et cum sursum, agnoscat Centrum, de quo prius non aliquid noverat, et cum deorsum, videat Centrum quod credidit Unicum, et quod Vita sit ex Centro, de quo prius non aliquid sciverat, et quod Natura sit ex Centro, quod prius credidit unicum esse, et quod utrumque Centrum habeat Expansum circum se. 11] Ad haec diximus, Bene, modo etiam velit ex Centro et Expanso Vitae spectare Centrum et Expansum Naturae, et non vice versa: et instruximus illum, quod supra Coelum Angelicum sit Sol, qui est purus Amor, ad apparentiam igneus sicut Sol mundi, et quod ex Calore, qui procedit ex illo Sole, sit angelis et hominibus Voluntas et Amor, et quod ex Luce inde sit illis Intellectus et Sapientia; et quod illa quae inde sunt, dicantur spiritualia, et quod illa quae ex Sole Mundi procedunt, sint continentia seu receptacula vitae, et dicantur Naturalia: tum quod Expansum7 Centri vitae dicatur MUNDUS SPIRITUALIS, qui ex suo Sole subsistit, et quod Expansum Centri Naturae dicatur MUNDUS NATURALIS, qui ex suo Sole subsistit. Nunc quia de Amore et Sapientia non praedicari possunt Spatia et Tempora, sed pro illis Status, sequitur quod Expansum circum Solem Coeli Angelici, non sit Extensum, sed usque in Extenso Solis naturalis, et apud subjecta viva ibi secundum receptiones, et receptiones secundum formas et status. 12] Sed tunc quaesivit, unde ignis Solis mundi seu naturae; respondebamus, quod sit ex Sole Coeli Angelici, qui non est ignis, sed Divinus Amor proxime procedens a Deo, Qui in medio ejus est: hoc quia miratus est, demonstravimus ita; Amor in sua essentia est spiritualis ignis, inde est, quod ignis in Verbo in spirituali ejus sensu significet amorem, unde orant in Templis Sacerdotes, ut Ignis coelestis impleat corda, per quem intelligunt amorem; ignis Altaris, et ignis Candelabri in Tabernaculo apud Israelitas, non aliud quam Divinum Amorem repraesentavit; Calor sanguinis, seu Calor vitalis hominum, et in genere animalium, non aliunde est, quam ex amore, qui facit vitam illorum; inde est, quod homo incendatur, incalescat et inflammetur, dum amor ejus exaltatur in zelum, aut excitatur in iram et excandescentiam: quare ex eo, quod Calor spiritualis, qui est Amor, producat calorem naturalem apud homines, usque ut accendat et inflammet illorum facies et artus, constare potest, quod Ignis Solis naturalis non aliunde exstiterit, quam ex Igne Solis spiritualis, qui est Divinus Amor. 13] Nunc quia Expansum oritur ex Centro, et non vicissim, ut supra diximus, et Centrum vitae, quod est Sol Coeli Angelici, est Divinus Amor proxime procedens a Deo, Qui in medio illius Solis est; et quia inde est Expansum illius Centri, quod vocatur Mundus spiritualis, et quia ex illo Sole exstiterat Sol Mundi, et ex hoc Expansum ejus, quod vocatur Mundus naturalis, patet, quod Universum a Deo creatum sit. Post haec abivimus, et ille comitatus est nos extra atrium sui Gymnasii8, et loquutus est cum nobis de Coelo et Inferno, et de Divino auspicio, ex nova ingenii sagacitate.
    1 Sic prima editio, sed fortasse: sint; respondent ubi in prima editione sint; sed respondent (Rose)
    2 Prima editio: multudine
    3 Prima editio: samae
    4 Sic VCR 35:10, et alibi: De Centro et Expanso Naturae et Vitae ubi in prima editione De Centro Expansi et Vitae
    5 Prima editio: que
    6 Prima editio: subsistantia
    7 Sic Errores Typographici
    8 Prima editio: GymnasIII
  2. DE DEI ESSENTIA, QUAE EST DIVINUS AMOR ET DIVINA SAPIENTIA.

Distinximus inter Esse Dei et Essentiam Dei, quia inter Infinitatem Dei et Amorem Dei, ac Infinitas applicate dicitur de Esse Dei, ac Amor de Essentia Dei; est enim, ut supra dictum, Esse Dei universalius quam Essentia Dei, similiter Infinitas universalior quam Amor Dei, quapropter Infinitum fit adjectivum Essentialium et Attributorum Dei, quae omnia Infinita dicuntur, sicut de Divino Amore quod Infinitus sit, de Divina Sapientia quod Infinita, de Divina Potentia similiter: non quod Esse Dei praeexistat, sed quia ingreditur Essentiam ut adjunctivum cohaerens, determinans, formans, et simul elevans. Sed hoc Membrum hujus Capitis, ut priora, in sequentes Articulos dispescetur. I. Quod Deus sit ipse Amor et ipsa Sapientia, et quod haec duo faciant Essentiam Ipsius, II. Quod Deus sit ipsum Bonum et ipsum Verum, quia Bonum est amoris, et Verum est Sapientiae. III. Quod ipse Amor et ipsa Sapientia sint ipsa Vita1, quae2 est Vita in se. IV. Quod Amor et Sapientia in Deo unum faciant. V. Quod Essentia amoris sit amare alios extra se, velle unum cum illis esse, et beatificare illos ex se. VI. Quod haec amoris Divini fuerint causa creationis Universi, et quod sint causa conservationis ejus. Sed de his singulatim.
1 Sic prima editio. Cf. n. 39 et Index Generalis ubi: Quod Deus, quia est ipse Amor et ipsa Sapientia, sit ipsa Vita
2 Prima editio: quoe

  1. 1] I. QUOD DEUS SIT IPSE AMOR ET IPSA SAPIENTIA, ET QUOD ILLA DUO FACIANT ESSENTIAM IPSIUS. Quod Amor et Sapientia sint duo Essentialia, ad quae se referunt omnia Infinita, quae in Deo sunt, et quae a Deo procedunt, prima Antiquitas1 vidit; sed Aetates sequentes successive, sicut mentes detraxerunt e Coelo, et illas mundanis et corporeis immerserunt, non potuerunt videre; inceperunt enim non scire quid Amor in sua essentia, et inde quid Sapientia in sua, nescientes quod Amor abstractus a forma non dabilis sit, et quod in forma et per formam operetur. Nunc quia Deus est ipsa, et unica, et sic prima Substantia et Forma, quarum Essentia est Amor et Sapientia, et quia ex Ipso facta sunt omnia quae facta sunt, sequitur, quod Universum cum omnibus et singulis ejus ex Amore per Sapientiam creaverit, et quod inde Divinus Amor una cum Divina Sapientia in omnibus et singulis subjectis creatis sit: est quoque Amor, non modo Essentia formans omnia, sed etiam uniens et conjungens illa, et sic continens formata in nexu. 2] Haec illustrari possunt per innumerabilia in Mundo; sicut per CALOREM ET LUCEM e Sole, quae sunt duo Essentialia et Universalia, per quae super Tellure omnia et singula existunt et subsistunt; haec ibi sunt, quia Divino Amori et Divinae Sapientiae correspondent, Calor enim, qui e Sole Mundi spiritualis procedit, in sua essentia est Amor, et Lux inde in sua essentia est Sapientia. Illustrari etiam haec possunt per duo essentialia et universalia, per quae Mentes humanae existunt et subsistunt, quae sunt VOLUNTAS ET INTELLECTUS; ex his duobus enim cujusvis Mens consistit, et illa duo in omnibus et singulis ejus sunt et operantur; causa est, quia Voluntas est receptaculum et habitaculum amoris, ac Intellectus sapientiae similiter; quapropter duo illa correspondent Divino Amori et Divinae Sapientiae, ex quibus originitus sunt. Porro eadem illa illustrari possunt per duo Essentialia et Universalia, per quae Corpora humana existunt et subsistunt, quae sunt COR ET PULMO, seu systole et diastole cordis, ac respiratio pulmonis; quod haec duo operentur in omnibus et singulis ibi, notum est; causa est, quia Cor correspondet amori, et Pulmo sapientiae, quae Correspondentia in SAPIENTIA ANGELICA DE DIVINO2 AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, Amstelodami evulgata, plene demonstrata est. 3] Quod Amor sicut sponsus et maritus producat seu generet omnes formas, sed per sapientiam ut sponsam et uxorem, ex innumerabilibus in utroque Mundo, Spirituali et Naturali, convinci potest: hoc solum memorandum est, quod Universum Coelum Angelicum disponatur in suam formam, et contineatur in illa, ex Divino Amore per Divinam Sapientiam: illi, qui aliunde quam ex Divino Amore per Divinam Sapientiam, deducunt creationem Mundi, et non sciunt quod duo illa faciant Divinam Essentiam, illi descendunt a visu rationis ad visum oculi, et Naturam ut creatricem Universi osculantur, et inde concipiunt chimeras, et parturiunt larvas; cogitant fallacias, ex illis ratiocinantur, et concludunt ova, in quibus sunt aves noctis; tales non vocari possunt Mentes, sed Oculi et Aures absque intellectu, seu Cogitationes absque anima; loquuntur de coloribus sicut existerent absque luce, de existentia arborum sicut absque semine, et de omnibus Mundi sicut absque Sole, quoniam principiata faciunt principia, et causata causas, et sic resupinant omnia, et vigilias rationis sopiunt, et sic somnia vident.
    1 Prima editio: Antiquitus
    2 Prima editio: DIVININO
  2. 1] II. QUOD DEUS SIT IPSUM BONUM ET IPSUM VERUM, QUIA BONUM EST AMORIS, ET VERUM EST SAPIENTIAE. Universaliter notum est, quod omnia se referant ad bonum et verum, indicium quod omnia ex Amore et Sapientia existant1, omne enim quod procedit ex amore, vocatur bonum, hoc enim sentitur, et jucundum, per quod amor se manifestat, est cuivis bonum; omne autem id quod procedit ex Sapientia, vocatur verum, sapientia enim non nisi quam ex veris consistit, et afficit sua objecta amoeno lucis, et hoc amoenum, dum percipitur, est verum ex bono; quare Amor est complexus omnium bonitatum, et Sapientia est complexus omnium veritatum; sed hae et illae sunt a Deo, qui est ipse Amor et inde ipsum Bonum, ac ipsa Sapientia et inde ipsum Verum. Inde est, quod in Ecclesia sint duo essentialia, quae vocantur Charitas et Fides, ex quibus omnia et singula ejus consistunt, et quae in ejus omnibus et singulis erunt; causa est, quia omnia bona Ecclesiae sunt charitatis, et vocantur Charitas, et omnia vera ejus sunt fidei, et vocantur fides: jucunda amoris, quae etiam sunt jucunda charitatis, faciunt ut jucunda dicantur bona, et amoena sapientiae, quae etiam sunt amoena fidei, faciunt ut vera dicantur vera, nam jucunda et amoena faciunt vitam illorum; absque vita ex illis, bona et vera sunt sicut inanimata, et quoque sunt sterilia. 2] Sed Jucunda2 amoris sunt duplicis generis, similiter Amoena, quae apparent sicut sapientiae; nempe jucunda Amoris boni, et jucunda amoris mali, et inde amoena fidei veri et amoena fidei falsi; duo illa jucunda Amoris in subjectis, in quibus sunt, ex sensatione illorum, vocantur bona, et duo illa amoena fidei, ex perceptione illorum etiam vocantur bona, sed quia in intellectu sunt, non aliud sunt quam vera; tametsi sibi opposita sunt, ac unius amoris bonum est bonum, et alterius amoris bonum est malum, tum unius fidei verum est verum, et alterius fidei verum est falsum: sed Amor, cujus jucundum est essentialiter bonum, est sicut calor Solis fructificans, vivificans, et operans in humum fertilem, inque arbores usus, et in segetes; et ubi operatur, fit sicut paradisus, hortus Jehovae, et sicut terra Canaan; et amoenum veri ejus, est sicut lux e Sole tempore veris, et sicut lux influens in vas crystallinum, in quo sunt flores pulchri, et ex quo aperto exspiratur suaveolentum; at jucundum amoris mali est sicut calor Solis exsiccans, enecans, et operans in humum sterilem, et in arbores noxae, ut in spinas et sentes, et ubi operatur, fit desertum Arabiae, ubi serpentes hydrae et presteres; et amoenum falsi ejus, est sicut3 lux e Sole tempore hyemis, et sicut lux influens in utrem, in quo sunt vermes natantes in aceto, et reptilia nidoris tetri. 3] Sciendum est, quod omne bonum se formet per4 vera, et quoque se amiciat per illa, et sic se ab alio bono distinguat; et quoque quod bona unius prosapiae se in fasciculos ligent, et simul hos amiciant, et sic se ab aliis distinguant; quod ita fiant formationes, patet ex omnibus et singulis in Corpore humano; quod simile fiat in Mente humana, constat ex causa, quod perpetua Correspondentia omnium mentis sit cum omnibus corporis: inde sequitur, quod Mens humana organizata sit, interius ex substantiis spiritualibus, et exterius ex substantiis naturalibus, et demum ex materialibus; Mens, cujus amoris jucunda sunt bona, interius ex substantiis spiritualibus, quales sunt in Coelo, at Mens, cujus jucunda sunt mala, interius ex substantiis spiritualibus, quales sunt in inferno, et hujus mala ligantur in fasciculos per falsa, et illius bona in fasciculos per vera; quoniam tales colligationes bonorum et malorum sunt, ideo Dominus dicit, quod Zizania in fasciculos colligenda sint ad comburendum, et similiter offendicula, Matth. XIII:30,40,41, Joh. XV:6.
    1 Prima editio: existerint
    2 Prima editio: Iucunda
    3 Prima editio: sicul
    4 Prima editio: por
  3. 1] III. QUOD DEUS, QUIA EST IPSE AMOR ET IPSA SAPIENTIA, SIT IPSA VITA, QUAE EST VITA IN SE. Dicitur apud Johannem, “Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, in Ipso Vita erat, et Vita erat Lux hominum,” Cap. I:1,4; per Deum ibi intelligitur Divinus Amor, et per Verbum Divina Sapientia; ac Divina Sapientia proprie est Vita, ac Vita proprie est Lux, quae procedit a Sole Mundi spiritualis, in cujus medio est Jehovah Deus: Divinus Amor format Vitam, sicut ignis format lucem: in Igne sunt duo, Causticitas et Splendor, ex causticitate ejus procedit calor, et ex splendore ejus procedit lux; similiter in Amore sunt duo, unum cui causticitas ignis correspondet, et est quoddam intime afficiens voluntatem hominis, et alterum, cui splendor ignis correspondet, et est quoddam intime afficiens intellectum hominis; 2] inde est homini amor et intelligentia; nam, ut supra aliquoties dictum est, ex Sole Mundi spiritualis procedit Calor, qui in essentia sua est amor, et Lux quae in essentia sua est sapientia; illa duo influunt in omnia et singula Universi, et illa intime afficiunt, et apud homines in eorum voluntatem et intellectum, quae duo creata sunt receptacula influxus, voluntas receptaculum amoris, ac intellectus receptaculum sapientiae: inde patet, quod vita hominis habitet in Intellectu, et quod talis sit, qualis est sapientia ejus, et quod amor voluntatis modificet illam.
  4. 1] Apud Johannem etiam legitur; Quemadmodum Pater habet vitam in Seipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in Seipso, Cap. V:26; per quod intelligitur, quod quemadmodum ipsum Divinum quod fuit ab aeterno, vivit in Se, ita quoque Humanum, quod suscepit in tempore, vivat in Se; Vita in se, est ipsa et unica Vita, e qua omnes angeli et homines vivunt. Ratio humana potest hoc videre ex Luce quae procedit ex Sole Mundi naturalis, quod haec non creabilis sit, sed quod formae recipientes illam creatae sint, oculi enim sunt ejus formae recipientes, et lux influens e Sole facit, ut illi videant: simile est cum Vita, quae, ut dictum, est Lux procedens ex Sole Mundi spiritualis, quod non creabilis sit, sed quod influat continue, ac sicut illuminat, etiam vivificet Intellectum hominis: consequenter, quod quia Lux, Vita, et Sapientia, unum sunt, Sapientia non creabilis sit, similiter nec fides, nec verum, nec amor, nec charitas, nec bonum, sed quod formae recipientes illa, creatae sint; Mentes humanae et angelicae sunt formae illae. 2] Caveat itaque sibi quisque, ut persuadeat sibi, quod vivat ex se, tum quod sapiat, credat, amet, verum percipiat, et bonum velit et faciat ex se; quantum enim quis illa sibi persuadet, tantum mentem suam e Coelo in terram dejicit, et a spirituali fit naturalis, sensualis, et corporeus, occludit enim superiores regiones Mentis suae, unde quoad omnia quae Dei, quae Coeli, et quae Ecclesiae sunt, fit caecus, et tunc omne, quod de illis forte cogitat, ratiocinatur, et loquitur, fit in fatuitate, quia in tenebris, et tunc simul attrahit fiduciam quod illa sint sapientiae; occlusis enim regionibus mentis superioribus, ubi lux vitae vera habitat, aperit se regio mentis infra illas, in quam modo lumen Mundi admittitur, et hoc lumen separatum a luce superiorum, est lumen fatuum, in quo falsa apparent sicut vera, et vera sicut falsa, ac ratiocinatio ex falsis sicut sapientia, et ex veris sicut insania, et tunc ille credit se acie aquilae pollere, tametsi illa quae sapientiae sunt, non plus videt quam vespertilio in luce diurna.
  5. 1] IV. QUOD AMOR ET SAPIENTIA IN DEO UNUM FACIANT. Omnis Sapiens in Ecclesia novit, quod omne bonum amoris et charitatis sit a Deo, similiter omne verum sapientiae et fidei; quod ita sit, Ratio humana etiam videre potest, dummodo scit, quod origo amoris et sapientiae sit e Sole Mundi spiritualis, in cujus medio1 est Jehovah Deus, seu quod idem est, quod sit a Jehovah Deo per Solem, qui circum circa Illum est; Calor enim procedens e Sole illo in essentia sua est amor, et Lux inde procedens in essentia sua est sapientia; inde ut in clara die patet, quod amor et sapientia in illa origine unum sint, proinde in Deo, ex Quo origo illius Solis. Illustrari etiam hoc potest, ex Sole Mundi naturalis, qui est purus Ignis, quod ex igneo ejus procedat calor, et quod ex splendore ignei ejus procedat lux, et sic quod utrumque in origine sua unum sit. 2] Quod autem in procedendo dividantur, constat ex subjectis, quorum aliqua plus caloris, et aliqua plus lucis recipiunt; hoc imprimis fit apud homines; in his Lux vitae, quae est intelligentia, et calor vitae qui est amor, dividuntur; quod fit ex causa, quia homo reformandus et regenerandus est, et hoc non fieri potest, nisi Lux vitae, quae est Intelligentia, doceat quid volendum et amandum est: sciendum tamen est, quod Deus continue operetur conjunctionem amoris et sapientiae apud hominem, sed quod homo nisi spectet ad Deum, et credat in Ipsum, continue operetur divisionem; quare quantum duo illa, bonum amoris aut charitatis ac verum sapientiae aut fidei, conjunguntur apud hominem, tantum homo fit imago Dei, ac elevatur ad Coelum et in Coelum ubi sunt angeli; et vicissim, quod quantum duo illa dividuntur ab homine, tantum homo fiat imago Luciferi et Draconis, et dejiciatur e Coelo in terram, et dein sub terram in Infernum: ex Conjunctione duorum illorum, fit status hominis sicut status arboris tempore veris, quando calor se ex aequo conjungit cum luce, unde ejus germinatio, florescentia, et fructificatio; at vicissim ex divisione duorum illorum, fit status hominis sicut status arboris tempore hyemis, quando calor a luce recedit, unde ejus denudatio et decalvatio ab omni folio et fronde. 3] Quando spiritualis calor, qui est amor, separat se a spirituali luce, quae est sapientia, seu, quod idem est, charitas a fide, fit homo sicut humus acescens aut putrescens, in qua nascuntur vermes, et si producit virgulta, folia illorum implentur pediculis, et consumuntur; illecebrae enim amoris mali, quae in se sunt concupiscentiae, erumpunt, quas Intelligentia non domat et refraenat, sed diligit, educat et nutrit: verbo, dividere amorem et sapientiam, seu charitatem et fidem, quae duo Deus continue conatur conjungere, comparative est sicut orbare faciem rubore, unde pallor sicut mortui, aut auferre candorem a rubore, unde facies fit sicut fax inflammata: et quoque fit sicut vinculum conjugiale solvere inter duos, et facere ut uxor fiat meretrix, et vir adulter; amor enim aut charitas est sicut maritus, ac sapientia aut fides est sicut uxor, et cum duo illa separantur, fit spiritualis meretricatio et scortatio, quae sunt falsificatio veri et adulteratio boni.
    1 Prima editio: modio
  6. 1] Praeter haec sciendum est, quod tres gradus amoris et sapientiae, et inde tres gradus vitae sint, et quod Mens humana secundum hos gradus sicut in regiones formata sit, et quod vita in suprema regione in supremo gradu sit, in secunda regione in minore gradu, et quod in ultima regione in infimo gradu; hae regiones aperiuntur successive apud homines; ultima regio, ubi vita in infimo gradu est, ab infantia ad pueritiam, et hoc fit per scientias; secunda regio, ubi vita est in majore gradu, a pueritia ad adolescentiam, et hoc fit per cogitationes ex scientiis; et suprema regio, ubi vita in supremo gradu est, ab adolescentia1 ad juventatem, et porro, et hoc2 fit per perceptiones veritatum et moralium et spiritualium: 2] ulterius sciendum3 est, quod perfectio vitae non consistat in cogitatione, sed in perceptione veri ex luce veri; differentiae vitae apud homines inde possunt concludi; dantur enim qui illico dum audiunt verum, percipiunt quod verum sit, hi in Mundo spirituali repraesentantur per aquilas; dantur qui non percipiunt verum, sed concludunt illud ex confirmationibus per apparentias, hi repraesentantur per aves canoras; dantur qui credunt verum esse, quia dictatum a viro auctoritatis, hi repraesentantur per picas; et insuper dantur, qui non volunt, tum qui non possunt, percipere verum, sed modo falsum, causa est, quia in luce fatua sunt, in qua luce falsum apparet sicut verum, ac verum vel sicut aliquod supra caput in densa nube, absconditum, vel sicut meteoron, vel sicut falsum, horum cogitationes repraesentantur per noctuas, et loquelae per ululas; illi ex his, qui confirmaverunt sua falsa, non sustinent audire vera, ac ut primum aliquod verum auris eorum ostium pulsat, ex aversatione repellunt illud, vix aliter quam stomachus biliosis differtus cibum ex nausea evomit.
    1 Prima editio: adoloscentia
    2 Prima editio: hoe
    3 Prima editio: seiendum
  7. 1] V. QUOD ESSENTIA AMORIS SIT AMARE ALIOS EXTRA SE, VELLE UNUM CUM ILLIS ESSE, ET BEATIFICARE ILLOS EX SE. Sunt duo, quae faciunt essentiam Dei, Amor et Sapientia, at sunt tria quae faciunt essentiam amoris Ipsius, amare alios extra se, velle unum cum illis esse, et beatificare illos ex se; eadem tria etiam faciunt essentiam sapientiae Ipsius, quia Amor et Sapientia in Deo unum faciunt, ut supra ostensum est, at Amor vult illa, et Sapientia producit illa. 2] PRIMUM ESSENTIALE, quod est amare alios extra se, agnoscitur ex amore Dei erga totum Genus humanum, et propter illud amat Deus omnia quae creavit, quia sunt media, nam qui amat finem, etiam amat media: omnes et omnia in Universo sunt extra Deum, quia sunt finita, et Deus est Infinitus: amor Dei vadit et extendit se non modo ad bonos et bona, sed etiam ad malos et mala, proinde non modo ad illos et illa, quae in Coelo sunt, sed etiam ad illos et illa quae in Inferno sunt, ita non modo ad Michaelem et Gabrielem, sed etiam ad diabolum et satanam, est enim Deus ubivis et ab aeterno in aeternum Idem; dicit etiam, quod faciat Solem suum exoriri super bonos et malos; ac quod pluviam mittat super justos et injustos, Matth. V:45; sed quod usque mali sint mali, ac mala sint mala, est in ipsis subjectis et objectis, quod non recipiant amorem Dei qualis est, et intime inest, sed quales ipsi sunt, similiter ut facit spina et urtica cum calore solis, et cum pluvia coeli. 3] SECUNDUM ESSENTIALE AMORIS DEI, quod est velle unum cum illis esse, agnoscitur etiam ex conjunctione Ipsius cum Coelo Angelico, cum Ecclesia in terris, cum unoquovis ibi, et cum omni bono et vero, quae hominem et Ecclesiam ingrediuntur et faciunt; amor etiam in se spectatus non aliud est quam nisus ad conjunctionem: quapropter ut hoc essentiae amoris obtineretur, Deus creavit hominem in imaginem et similitudinem suam, cum qua conjunctio fieri potest: quod Amor Divinus continue intendat conjunctionem, patet a Domini verbis, quod velit ut unum sint, Ipse in illis et illi in Ipso, ac ut amor Dei in illis sit, Joh. XVII:21,22,23,26. 4] TERTIUM1 ESSENTIALE AMORIS DEI, quod est beatificare2 illos a se, agnoscitur ex vita aeterna, quae est beatitudo, faustitas, et felicitas absque fine, quam Deus dat illis, qui amorem Ipsius in se recipiunt; Deus enim sicut est ipse Amor, etiam est ipsa Beatitudo, nam omnis amor jucundum a se exspirat, et Divinus amor ipsum beatum, faustum, et felix in aeternum, ita Deus beatificat Angelos, ac homines post mortem a se, quod fit per conjunctionem cum illis.
    1 Prima editio: TDRTIUM
    2 Prima editio: beaficare
  8. 1] Quod Divinus Amor talis sit, cognoscitur ex Sphaera ejus, quae pervadit Universum, ac afficit unumquemvis secundum ejus statum; illa imprimis afficit Parentes, ex qua est quod tenere ament liberos suos, qui sunt extra illos, quod velint1 unum cum illis esse, et quod velint beatificare illos ex se; haec Divini Amoris Sphaera non modo afficit bonos sed etiam malos, et non modo homines, sed etiam bestias et aves omnis generis; quid mater aliud cogitat dum peperit foetum, quam se illi sicut unire, et prospicere ejus bono; quid avis aliud, cum exclusit pullos ex ovis, quam fovere illos sub alis, et per oscula inferre escas in guttura illorum; quod dracones et viperae etiam suam progeniem ament, notum est. Universalis illa sphaera afficit in specie illos qui Amorem illum Dei in se recipiunt, qui sunt qui credunt in Deum, et amant proximum; charitas apud illos est imago illius amoris. 2] Amicitia inter non bonos illum amorem etiam simulat; amicus enim ad mensam suam dat amico potiora, illum osculatur, palpat et conjungit manus, ac pollicetur officia usus. Sympathica ac nisus homogeneorum et similium ad conjunctionem non aliunde ducunt originem. Eadem illa Divina Sphaera operatur etiam in inanimata, ut in arbores et herbas, sed per Solem Mundi, et ejus calorem et lucem, calor enim intrat illas ab extra, conjungit se cum illis, et facit ut germinent, florescant, et fructificent, quae vice beatitudinis sunt in animatis; hoc facit ille calor, quia correspondet calori spirituali, qui est amor. Operationis hujus amoris repraesentationes dantur etiam in variis subjectis Regni mineralis; typica ejus sistuntur in exaltationibus illorum ad usus et inde pretiositates.
    1 Prima editio: veliat
  9. 1] Ex descriptione Essentiae Divini amoris, videri potest qualis est essentia amoris diabolici; hoc videri potest ex opposito; amor diabolicus est amor sui, et hic vocatur amor, sed in se spectatus est odium, non enim amat quempiam extra se, nec vult conjungi aliis ut benefaciat illis, sed modo ut sibi; ex intimo sui continue affectat imperare super omnes, et quoque possidere omnium bona, et demum ut adoretur sicut Deus: quae causa est, quod illi qui in Inferno sunt, non agnoscant Deum, sed pro diis illos, qui potestate super alios valent, ita inferiores et superiores, seu minores et majores deos secundum extensionem potestatis; et quia quisque ibi id corde gerit, flagrat etiam odio contra suum deum, et hic contra illos qui sub imperio ejus sunt, et reputat illos ut viles servos, cum quibus quidem blande loquitur, quamdiu adorant, sed furit sicut ex igne contra reliquos, et quoque interius seu in corde contra clientes; 2] est enim amor sui idem cum amore latronum, qui se mutuo osculantur, quando in latrociniis sunt, sed postea ardent cupidine occidendi illos, ut illorum praedas etiam latrocinentur. Hic amor in causa est, quod cupiditates ejus in Inferno, ubi regnat, e longinquo appareant sicut variae species ferarum, quaedam sicut vulpes et pardi, quaedam sicut lupi, et tigrides, et quaedam sicut crocodili et serpentes venenati: et quod deserta, ubi vivunt, non consistant nisi ex struibus lapidum, aut ex nuda glarea, intermixtis paludibus, in quibus crocitant ranae; et quod super mapalia illorum volent aves lugubres et ululent: ochim, tziim, et ijim1, qui in propheticis Verbi, ubi de amore imperandi ex amore sui, nominantur, non aliud sunt, Esaj. XIII:21, Jerem. L:39, Psalm. LXXIV:14.
    1 Prima editio: jiim
  10. 1] VI. QUOD HAEC AMORIS DIVINI FUERINT CAUSA CREATIONIS UNIVERSI, ET QUOD SINT CAUSA CONSERVATIONIS EJUS. Quod illa tria Essentialia1 amoris Divini fuerint causa Creationis, ex scrutinio et examine illorum perspici potest; quod hoc PRIMUM, quod est amare alios extra se, fuerit causa, constat ex Universo, quod sit extra Deum, sicut Mundus est extra Solem, et in quod potest amorem suum extendere, et in quo illum exercere, et sic quiescere; legitur etiam, quod postquam Deus creaverat Coelum et Terram, quieverit, et quod inde factus sit dies Sabbathi, Gen. II: 2,3. 2] Quod SECUNDUM, quod est velle unum esse cum illis, fuerit causa, constat ex creatione hominis in imaginem et similitudinem Dei, per quas intelligitur, quod homo factus sit forma recipiens amorem et sapientiam a Deo, ita cum quo Deus se potest unire, et propter illum cum omnibus et singulis Universi, quae non aliud sunt quam media; nam conjunctio cum causa finali est quoque conjunctio cum causis mediis; quod omnia propter Hominem creata sint, patet etiam ex Libro Creationis seu Genesi, Cap. I:28,29,30. 3] Quod TERTIUM, quod est beatificare illos ex se, sit causa, constat ex Coelo Angelico, quod provisum est omni homini, qui amorem Dei recipit, ubi omnium beatificatio est a Solo Deo. Quod tria illa essentialia amoris Dei etiam sint causa conservationis Universi, est quia Conservatio est perpetua Creatio, sicut subsistentia est perpetua existentia; ac Divinus Amor ab aeterno in aeternum est idem, ita qualis fuit in creando Mundum, talis est et manet in illo creato.
    1 Prima editio: Essentiala
  11. Ex his rite perceptis videri potest, quod Universum sit Opus cohaerens a primis ad ultima, quia est opus continens Finium, Causarum, et Effectuum in nexu indissolubili: et quia in omni amore est finis, in omni sapientia est promotio finis per causas medias, et per has ad effectus, qui sunt usus, consequitur etiam quod Universum sit Opus continens1 Divini Amoris, Divinae Sapientiae, et Usuum, et sic omnino Opus cohaerens a primis ad ultima. Quod Universum consistat ex perpetuis Usibus productis a Sapientia ac initiatis ab Amore, omnis sapiens potest contemplari sicut in speculo, dum communem ideam de Creatione universi sibi comparat, et in illa particularia tuetur; particularia enim adaptant se suo communi, et commune disponit illa in formam ut concordent; quod ita sit, in sequentibus per plura illustrabitur.
    1 Prima editio: coatinens

  1. 1] His adjicietur hoc MEMORABILE. Quondam cum duobus Angelis loquutus sum; unus erat e Coelo orientali, alter e Coelo meridionali; qui cum perceperunt quod Arcana sapientiae de Amore meditarer, dicebant, nostine aliquid de Ludis sapientiae in nostro Mundo; respondi quod nondum; et dixerunt, sunt plures, et quod illi, qui amant vera ex affectione spirituali, seu vera quia vera sunt, et quia per illa est sapientia, ad datum signum conveniant, ac ventilent et concludant illa quae profundioris intellectus sunt. Illi tunc prehenderunt me manu, inquientes, sequere nos, et videbis et audies; datum est hodie signum conventus. Ducebar per planitiem ad collem, et ecce ad pedem collis porticus ex palmis, continuatus usque ad ejus caput; intravimus illum, et ascendimus; et super capite seu vertice collis visus est Lucus, inter cujus arbores humus elevata formabat sicut Theatrum, intra quod erat Planum lapillis varie coloratis stratum: circum illud in forma quadrata posita erant Solia, super quibus sedebant amatores sapientiae; et in medio Theatri erat Mensa, super qua posita fuit Charta sigillo obsignata. 2] Sedentes super Soliis invitabant nos ad Solia adhuc vacua, et respondi, hic ductus sum a duobus Angelis, ut videam et auscultem, et non ut sedeam: et tunc bini illi Angeli in medium Plani ad mensam ibant, et sigillum chartae solvebant, et coram sedentibus legebant arcana sapientiae Chartae inscripta, quae nunc ventilarent et evolverent; scripta fuerunt ab Angelis tertii Coeli, et super mensam demissa; erant tria Arcana, PRIMUM, quid Imago Dei, et quid Similitudo Dei, in quas homo creatus est. SECUNDUM, cur homo non nascitur in scientiam ullius amoris, cum tamen Bestiae et Aves, tam nobiles quam ignobiles, nascuntur in scientias omnium suorum amorum. TERTIUM, quid significat Arbor vitae, et quid Arbor scientiae boni et mali, et quid Esus ex illis: his subscriptum erat, conjungite illa tria in unam sententiam, et scribite hanc super Charta nova, et illam reponite super hac Mensa, et videbimus; si sententia super lance aequilibris et justa apparet, dabitur cuique vestrum praemium sapientiae. His lectis recesserunt bini Angeli, ac sublati sunt in suos Coelos. Et tunc Sedentes super Soliis incipiebant ventilare et evolvere Arcana illis proposita; et loquuti sunt in ordine, primum, qui sedebant ad Septentrionem, dein illi qui ad Occidentem, postea qui ad Meridiem, et ultimo qui ad Orientem; et assumserunt Primum subjectum ventilationis, quod erat, QUID IMAGO DEI, ET QUID SIMILITUDO DEI, IN QUAS HOMO CREATUS EST; et tunc primum ex Libro creationis coram omnibus lecta sunt haec, “Dixit Deus, faciamus hominem in IMAGINEM NOSTRAM, secundum SIMILITUDINEM NOSTRAM: et creavit Deus hominem in IMAGINEM SUAM, in SIMILITUDINEM DEI fecit eum, Gen. I:26,27 1: Quo die Deus creavit hominem, in SIMILITUDINEM DEI fecit eum, Genes. V:1.”
    3] Illi qui sedebant ad SEPTENTRIONEM primum loquuti sunt, dicentes, quod Imago Dei et Similitudo Dei, sint binae Vitae homini a Deo inspiratae, quae sunt Vita voluntatis et Vita intellectus, nam legitur, Jehovah Deus inspiravit in nares Adami animam VITARUM, et factus est homo in Animam viventem, Genes. II:7; per quae videtur intelligi, quod ei inspirata sit Voluntas boni, et Perceptio veri, et sic Anima vitarum; et quia vita a Deo illi inspirata est, Imago et Similitudo significant integritatem ex amore et sapientia, exque justitia et judicio in illo. His illi qui sedebant ad OCCIDENTEM favebant, adjiciendo tamen hoc, quod status integritatis illi a Deo inspiratus, cuivis homini post illum continue inspiretur; sed quod in homine sit sicut in receptaculo, ac homo, sicut est receptaculum, est imago et similitudo Dei. 4] Postea Tertii in ordine, qui erant qui sedebant ad MERIDIEM, dixerunt; Imago Dei et Similitudo Dei sunt duo distincta, sed in homine a creatione unita, et videmus sicut ex quadam luce interiore, quod imago Dei possit disperdi ab homine, non autem similitudo Dei; hoc apparet sicut per transennam ex eo, quod Adamus retinuerit similitudinem Dei, postquam amiserat imaginem Dei, nam legitur post maledictionem, “Ecce homo est sicut unus ex nobis, sciendo bonum et malum,” Gen. III:22; et postea vocatur similitudo Dei, et non imago Dei, Gen. V:1, sed relinquamus consociis nostris, qui ad Orientem sedent, et inde in superiore luce sunt, dicere, quid proprie imago Dei, et quid proprie similitudo Dei. 5] Et tunc post silentium factum, Sedentes ad Orientem e soliis surrexerunt, et suspexerunt ad Dominum, et post remiserunt se super solia, et dixerunt; quod Imago Dei sit receptaculum Dei, et quia Deus est ipse Amor et ipsa Sapientia, quod imago Dei sit receptio amoris et sapientiae a Deo in illo: at quod Similitudo Dei sit perfecta similitudo et plena apparentia sicut amor et sapientia sint in homine, et inde prorsus sicut ejus; homo enim non sentit aliter, quam quod amet a se et sapiat a se, seu quod bonum velit et verum intelligat a se; cum tamen ne hilum a se, sed a Deo; Solus Deus amat a se, et sapit a se, quia Deus est ipse Amor et ipsa Sapientia; similitudo seu apparentia, quod amor et sapientia, seu bonum et verum, sint in homine sicut ejus, facit ut homo sit homo, utque possit conjungi Deo, et sic vivere in aeternum; ex quo fluit, quod homo sit homo ex eo, quod possit velle bonum ac intelligere verum prorsus sicut a se, et usque scire et credere quod a Deo, nam sicut hoc scit et credit, ponit Deus imaginem suam in homine; aliter si crederet quod a se et non a Deo. 6] His dictis, supervenit illos zelus ex amore veritatis, ex quo loquuti sunt haec; quomodo potest homo recipere aliquid amoris et sapientiae, ac retinere illud, et reproducere illud, nisi sentiat illud sicut suum; et quomodo potest conjunctio dari cum Deo per amorem et sapientiam, nisi datum sit homini aliquod reciprocum conjunctionis, nam absque reciproco nulla conjunctio dabilis est; et reciprocum conjunctionis est, quod homo amet Deum, et faciat illa quae Dei sunt, sicut a se, et tamen credat quod a Deo; tum quomodo potest homo vivere in aeternum, nisi conjunctus sit Deo aeterno; consequenter quomodo homo potest esse homo, absque illa similitudine in illo. 7] His dictis faverunt omnes, et dixerunt, fiat Conclusum ex his, et factum est hoc: Homo est receptaculum Dei, et Receptaculum Dei est Imago Dei; et quia Deus est ipse Amor et ipsa Sapientia, est homo Receptaculum illorum, ac Receptaculum fit imago Dei sicut recipit: et quod homo sit similitudo Dei ex eo, quod sentiat in se, quod illa quae a Deo sunt, sint in illo sicut ejus; at usque quod tantum ex similitudine illa sit Imago Dei, quantum agnoscit quod amor et sapientia, seu bonum et verum, non sint in illo ejus, et inde nec ab illo, sed solum in Deo, et inde a Deo.
    8] Post haec Alterum objectum ventilationis assumserunt, “CUR HOMO NON NASCITUR IN SCIENTIAM ULLIUS AMORIS, CUM TAMEN BESTIAE ET AVES, TAM NOBILES QUAM IGNOBILES, NASCUNTUR IN SCIENTIAS OMNIUM SUORUM AMORUM. Primum veritatem propositionis confirmabant per varia, ut de homine, quod nascatur in nullam scientiam, ne quidem in scientiam amoris conjugialis; et inquisiverunt, et a rimatoribus audiverunt, quod infans ne quidem ex connata scientia sciat uber matris, sed quod ex matre seu nutrice hoc per admotiones discat, et quod modo sciat sugere, et quod hoc hauserit ex continua suctione in utero matris; et quod postea non sciat gradiri, nec articulare sonum in aliquam vocem humanam, imo nec sonare affectiones amoris, sicut bestiae2; porro quod non sciat aliquam alimoniam sibi conducibilem, sicut bestiae, sed quod arripiat obvium, sive sit mundum sive immundum, et inferat in buccam: rimatores dixerunt, quod homo absque instructione, prorsus nihil sciat de modis amandi sexum, et quod hos ne quidem virgines et adolescentes absque eruditione ab aliis: verbo, homo nascitur corporeus sicut vermis; et manet corporeus, nisi discat scire, intelligere et sapere ex aliis. 9] Post haec confirmabant, quod Bestiae tam nobiles quam ignobiles, ut animalia terrae, volucres coeli, reptilia, pisces, vermiculi3 qui vocantur insecta, nascantur in omnes scientias amorum vitae suae, ut in omnia quae nutritionis sunt, in omnia quae habitationis sunt, in omnia quae amoris sexus, et prolificationis sunt, inque omnia quae educationis foetuum suorum sunt: haec confirmabant per mirabilia, quae revocabant in memoriam ex visis, auditis et lectis in Mundo naturali, in quo prius vixerunt, in quo non repraesentativae sed reales bestiae dantur. Postquam veritas propositionis ita comprobata est, intendebant mentes ad indagandum et inveniendum causas, per quas hoc Arcanum evolverent et detegerent; et dixerunt omnes, quod illa non possint non ex Divina Sapientia existere, ut homo sit homo, et bestia sit bestia, et sic quod imperfectio nativitatis hominis sit4 ejus perfectio, et perfectio nativitatis bestiae sit ejus imperfectio.
    10] Coeperunt tunc SEPTENTRIONALES primum aperire suam mentem, et dixerunt, quod homo nascatur absque scientiis, ut recipere possit omnes, at si nasceretur in scientias non posset recipere ullas, praeter illas in quas natus est, et tunc nec posset sibi appropriare ullam; quod illustrabant per hanc comparationem; homo primum natus est sicut humus, cui nulla semina implantata sunt, sed quae usque potest recipere omnia, ac proferre et fructificare illa; at bestia est sicut humus jamdum sata, ac impleta graminibus et herbis, quae non recipit alia semina quam insita, si alia, suffocaret illa; inde est, quod homo adolescat per plures annos, intra quos potest sicut humus excoli, ac proferre sicut omnis generis segetes, flores et arbores; bestia autem per paucos, per quos non potest in alia, quam in connata excoli. 11] Postea OCCIDENTALES loquuti sunt, et dixerunt, quod homo non nascatur scientia sicut bestia, sed quod nascatur Facultas et Inclinatio, Facultas ad sciendum, et Inclinatio ad amandum, et quod nascatur Facultas non modo [ad sciendum, sed etiam ad intelligendum et sapiendum; et quoque quod nascatur Inclinatio perfectissima, non modo]5 ad amandum illa, quae sui et mundi sunt, sed etiam illa quae Dei et Coeli sunt; consequenter quod homo nascatur Organum, quod vix sensibus externis, nisi obscure vivit, at nullis internis, propter causam, ut successive vivat, et fiat homo, primum naturalis, postea rationalis, et demum spiritualis; quod non fieret, si nasceretur in scientias et amores, sicut bestiae; scientiae enim et affectiones amoris connatae finiunt illam progressionem, at solum facultates et inclinationes connatae nihil finiunt; quapropter homo potest perfici scientia, intelligentia et sapientia in aeternum. 12] MERIDIONALES exceperunt, et ediderunt suum effatum, dicentes, quod impossibile sit homini sumere aliquam scientiam a se, sed sumet illam ab aliis, quoniam nulla scientia ei connata est; et quia non potest ullam scientiam sumere a se, nec potest ullum amorem, quoniam ubi non scientia ibi non amor; sunt scientia et amor individui comites, nec possunt plus separari quam voluntas et intellectus, aut affectio et cogitatio, imo non plus quam essentia et forma; quare sicut homo sumit scientiam ab aliis, ita se ei adjungit amor ut ejus comes: universalis amor qui se adjungit, est amor sciendi, et postea intelligendi et sapiendi; hi amores sunt soli homini, et nulli bestiae, ac influunt a Deo. 13] Nos convenimus cum sodalibus nostris ab Occidente, quod homo non nascatur in ullum amorem, et inde nec in ullam scientiam, sed quod solum nascatur in inclinationem ad amandum, et inde in facultatem ad recipiendum scientias, non a se sed ab aliis, hoc est, per alios; per alios dicitur, quia nec hi receperunt aliquid a se, sed originitus a Deo. Convenimus etiam cum sodalibus nostris ad Septentrionem, quod homo primum natus sit sicut humus, cui non aliqua semina implantata sunt, sed cui omnia tam nobilia quam ignobilia implantari possunt; inde est quod HOMO dictus sit ab Humo, ac ADAM ab Adama quae est Humus. His adjicimus, quod Bestiae nascantur in naturales amores, et inde in scientias illis correspondentes, et quod usque non aliquid ex scientiis sciant, cogitent, intelligant, et sapiant, sed quod ad illas ex amoribus suis ferantur, paene sicut caeci per plateas a canibus, quoad intellectum enim caecae sunt; at potius sicut noctambuli, qui ex caeca scientia, sopito intellectu, faciunt quae faciunt. 14] Ultimo loquuti sunt ORIENTALES, et dixerunt, consentimus ad illa, quae fratres nostri loquuti sunt, quod homo nihil sciat ex se, sed ex aliis et per alios, ut cognoscat et agnoscat, quod omnia quae scit, intelligit et sapit, sint ex Deo; et quod homo non possit aliter nasci et generari a Deo, ac fieri Ipsius imago et similitudo; nam imago Dei fit, per quod agnoscat et credat, quod omne bonum amoris et charitatis, et omne verum sapientiae et fidei, acceperit et accipiat ex Deo, et ne hilum ex se; et similitudo Dei est, per quod sentiat illa in se sicut a se; hoc sentit, quia non nascitur in scientias, sed accipit illas, et quod accipiat, apparet illi sicut a se; ita sentire etiam datur homini a Deo, ut sit homo et non bestia, quoniam per id quod velit, cogitet, amet, sciat, intelligat et sapiat sicut ex se, recipit scientias, et exaltat illas in intelligentiam, et per illarum usus in sapientiam, ita Deus conjungit hominem sibi, et homo se Deo: haec non fieri potuissent, nisi a Deo provisum fuerit, ut homo in totali ignorantia nasceretur. 15] Post hoc effatum voluerunt omnes, ut ex ventilatis fieret Conclusum, et factum est hoc, “Quod homo nascatur in nullam scientiam, ut possit venire in omnem, et progredi in intelligentiam, et per hanc in sapientiam; et quod nascatur in nullum amorem, ut possit venire in omnem, per applicationes scientiarum ex intelligentia, et in amorem in Deum per amorem erga proximum, et sic conjungi Deo, et per illud fieri homo, et vivere in aeternum.”
    16] Post haec sumserunt Chartam, et tertium Objectum ventilationis legerunt, quod erat, QUID SIGNIFICAT ARBOR VITAE, QUID ARBOR SCIENTIAE BONI ET MALI, ET QUID ESUS EX ILLIS; et rogaverunt omnes, ut illi qui ab Oriente erant, evolverent hoc Arcanum, quia profundioris intellectus est, et quia illi qui ex Oriente sunt, in flammea luce, hoc est, in amoris sapientia sunt, et haec sapientia intelligitur per Hortum Edenis, in quo illae duae Arbores positae fuerunt; et responderunt, dicemus, sed quia homo non sumit quicquam ex se, sed ex Deo, dicemus ex Ipso, at usque a nobis sicut a nobis; et tunc dixerunt: Arbor significet hominem, et fructus ejus bonum vitae, inde per Arborem vitae significatur homo vivens ex Deo; et quia amor et sapientia, ac charitas et fides, seu bonum et verum, faciunt vitam Dei in homine, per Arborem vitae significatur homo in quo illa sunt a Deo, et inde illi vita aeterna: similia significantur per Arborem vitae, e qua dabitur edere, Apoc. II:7, Cap. XXII:2,14. 17] Per Arborem scientiae boni et mali significatur homo credens quod vivat ex se, et non a Deo, ita quod amor et sapientia, charitas et fides, hoc est, bonum et verum, sint in homine ejus et non Dei, hoc credens quia cogitat et vult, ac loquitur et facit, in omni similitudine et apparentia sicut ex se; et quia homo inde sibi persuadet, quod etiam sit Deus, ideo dixit serpens, “Novit Deus, quo die comederitis de fructu illius arboris, aperientur Oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum,” Genes. III: 5. 18] Per Esum ex illis arboribus, significatur receptio et appropriatio, per Esum ex arbore vitae receptio vitae aeternae, et per Esum ex arbore scientiae boni et mali, receptio damnationis; per Serpentem intelligitur diabolus quoad amorem sui et fastum propriae intelligentiae, et ille Amor est possessor illius arboris, et homines qui in fastu ex illo amore sunt, illae arbores sunt. Sunt itaque illi in enormi errore, qui credunt Adamum sapuisse et bonum fecisse ex se, et hoc fuisse statum ejus integritatis, cum tamen ipse Adamus propter illam fidem maledictus est; hoc enim significatur per Edere ex arbore scientiae boni et mali; quare tunc excidit e statu integritatis, qui illi fuit ex eo, quod crederet se sapere et bonum facere ex Deo et nihil ex se, hoc enim intelligitur per Edere ex Arbore vitae. Solus Dominus, cum fuit in Mundo, sapuit ex Se, et bonum fecit ex Se, quia Ipsum Divinum a nativitate fuit in Ipso et Ipsius, quare etiam ex propria potentia factus est Redemptor et Salvator. 19] Ex his et illis Conclusum fecerunt hoc, “Quod per Arborem vitae, et per Arborem scientiae boni et mali, et per Esum ex illis, intelligatur, quod Vita homini sit Deus in illo, et quod tunc ei Coelum et Vita aeterna; et quod Mors homini sit persuasio et fides, quod vita homini non sit Deus sed ipse, unde ei Infernum et Mors aeterna, quae est damnatio.”
    20] Post haec inspexerunt Chartam ab Angelis super mensa relictam, et viderunt subscriptum, CONJUNGITE ILLA TRIA IN UNAM SENTENTIAM; et tunc collegerunt6 illa, et viderunt, quod Tria illa in una serie cohaererent, et quod series seu sententia illa sit haec, “Quod Homo creatus sit, ut recipiat amorem et sapientiam a Deo, et tamen in omni similitudine sicut a se, et hoc propter receptionem et conjunctionem; et quod ideo homo non nascatur in aliquem amorem, nec in aliquam scientiam, et ne quidem in aliquam potentiam amandi et sapiendi ex se: quapropter si addicit omne bonum amoris, et omne verum sapientiae Deo, fit Homo vivus; ast si addicit illa sibi, fit homo mortuus.” Haec inscripserunt novae Chartae, et hanc posuerunt super Mensa; et ecce subito Angeli in candida nube aderant, et Chartam in Coelum deportabant, et postquam ibi lecta est, Sedentes super soliis audiverunt inde voces, bene, bene, bene. Et actutum apparuit Unus inde sicut volans, cui sicut duae alae circa pedes, et duae circa tempora, ferens praemia, quae erant Togae, Pilei, et Laureae, ac demisit se, ac illis qui sederunt ad Septentrionem dedit Togas coloris opalini; illis qui ad Occidentem Togas coloris coccinei; illis qui ad Meridiem Pileos, quorum limbos ornabant fasciae ex auro et margaritis, et sinistri lateris elevationes7 Adamantes secti floriformes; illis autem qui, ad Orientem dedit Laureas in quibus rubini et sapphiri: et omnes his praemiis decorati e Ludo sapientiae domum cum gaudio abiverunt.
    1 Prima editio: Gen. I:
    2 Prima editio: bastiae
    3 Prima editio: vermiculI
    4 Prima editio: fit. Fortasse fiat, sic Worcester
    5 Sic DAC 134
    6 Prima editio: eollegerunt
    7 Sic Errores Typographici
  2. DE DEI OMNIPOTENTIA, OMNISCIENTIA, ET OMNIPRAESENTIA.

Actum est de DIVINO AMORE ET DIVINA SAPIENTIA, et ostensum, quod haec duo sint DIVINA ESSENTIA; sequitur nunc de Dei OMNIPOTENTIA, OMNISCIENTIA et OMNIPRAESENTIA, quia haec Tria procedunt ex Divino Amore et Divina Sapientia, vix aliter quam potentia et praesentia Solis in hoc Mundo, ac in omnibus et singulis ejus per calorem et lucem; etiam Calor e Sole Mundi spiritualis, in cujus medio Jehovah Deus est, in essentia sua est Divinus amor, et Lux inde in essentia sua est Divina Sapientia: ex quo patet, quod sicut Infinitas, Immensitas ac Aeternitas pertinent ad DIVINUM ESSE, ita Omnipotentia, Omniscientia, Omnipraesentia ad DIVINAM ESSENTIAM. Sed quia Tres illae Divinae Essentiae Praedicationes universales hactenus non intellectae sunt, quia progressio illarum secundum vias suas, quae sunt leges Ordinis, ignota fuit, oportet illas luce donare per distinctos Articulos, qui erunt, I. Quod Divinae Sapientiae ex Divino Amore sit Omnipotentia, Omniscientia, et Omnipraesentia. II. Quod Dei Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia non possint cognosci, nisi sciatur quid Ordo, et nisi sciantur haec ejus, quod Deus sit Ordo, et quod una cum Creatione introduxerit Ordinem tam in Universum, quam in omnia et singula ejus. III. Quod Dei Omnipotentia in Universo ac in omnibus et singulis ejus secundum leges sui Ordinis procedat et operetur. IV. Quod Deus Omniscius sit, hoc est, percipiat, videat, et sciat omnia et singula usque ad minutissima, quae fiunt secundum Ordinem; et ex illis etiam quae fiunt contra Ordinem. V. Quod Deus Omnipraesens sit a primis ad ultima sui Ordinis. VI. Quod Homo creatus sit forma Divini Ordinis. VII. Quod Homo tantum in potentia contra malum et falsum ex Divina Omnipotentia sit, quodque tantum in sapientia de bono et vero ex Divina Omniscientia sit, et quod tantum in Deo ex Divina Omnipraesentia sit, quantum secundum Divinum Ordinem vivit. Sed haec singulatim evoluenda sunt.

  1. I. QUOD DIVINAE SAPIENTIAE EX DIVINO AMORE SIT OMNIPOTENTIA, OMNISCIENTIA, ET OMNIPRAESENTIA. Quod Divinae Sapientiae ex Divino amore sit Omnipotentia, Omniscientia et Omnipraesentia, non autem Divino Amori per Divinam Sapientiam, est Arcanum e Coelo, quod nondum in alicujus1 intellectu illuxit, quia nullus adhuc scivit, quid Amor in sua essentia, et quid Sapientia inde in sua, et minus adhuc de influxu unius in alterum, qui est quod Amor cum omnibus et singulis sui influat in Sapientiam, et in hac resideat sicut Rex in suo Regno, aut sicut herus in2 sua domo, ac omne regimen justitiae relinquat suo judicio, et quia justitia est amoris, et judicium est sapientiae, omne regimen amoris relinquat suae sapientiae: sed hoc Arcanum foenerabitur lucem in sequentibus, interea inserviat hoc ut canon. Quod Deus Omnipotens, Omniscius, et Omnipraesens sit per Sapientiam amoris sui, intelligitur etiam per haec apud Johannem, “In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et Vita erat Lux hominum; et Mundus per Ipsum factus est: et Verbum Caro factum est.” Cap. I:1,3,4,10,14; per Verbum ibi intelligitur Divinum Verum, seu quod in idem recidit, Divina Sapientia, quare etiam vocatur Vita et Lux, ac Vita et Lux non aliud sunt quam Sapientia.
    1 Prima editio:alicusus
    2 Prima editio:ln
  2. Quoniam in Verbo Justitia praedicatur de Amore, et Judicium de Sapientia, ideo adducentur aliqua loca, quod1 Regimen Dei per illa duo in Mundo fiat, quae sunt, “JEHOVAH, JUSTITIA ET JUDICIUM fulcrum Throni tui, Psalm. LXXXIX:15.2 De hoc glorietur qui gloriatur, quod JEHOVAH faciat JUDICIUM et JUSTITIAM in terra, Jerem. IX:23.3 Exaltetur JEHOVAH, quia implevit terram4 JUDICIO et JUSTITIA, Esaj. XXXIII:5. Fluet sicut aqua JUDICIUM, et JUSTITIA sicut torrens fortis, Amos V:24. JEHOVAH, JUSTITIA TUA sicut montes Dei, JUDICIA TUA abyssus magna, Psalm. XXXVI:7 5. JEHOVAH educet sicut lucem JUSTITIAM tuam6, et JUDICIUM sicut meridiem, Psalm. XXXVII:6. JEHOVAH judicabit populum suum in JUSTITIA, et miseros suos in Judicio7, Psalm. LXXII:2. Cum didicero JUDICIA JUSTITIAE tuae, septies in die laudo Te super JUDICIIS JUSTITIAE tuae, Psalm. CXIX:7,164. Desponsabo Me tibi8 in JUSTITIA et JUDICIO, Hosch II:19. Zion in JUSTITIA redimetur, et reduces in JUDICIO9, Esaj. I:27 10. Sedebit super Throno Davidis, et super Regno Ipsius, ad stabiliendum illud in JUDICIO et JUSTITIA, Esaj. IX:6 11. Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex, et faciat JUDICIUM et JUSTITIAM in terra,” Jerem. XXIII:5, Cap. XXXIII:15: et alibi, quod facere debeant Justitiam et Judicium, ut Esaj. I:21, Cap. V:16, Cap. LVIII:2, Jer. IV:2 12, Cap. XXII13:3,13,15, Ezech. XVIII:5, Cap. XXXIII:14,16,19, Amos VI:12, Mich. VII:9, Deut. XXXIII:21, Joh. XVI:8,10,11.
    1 Nisi legeris [ex quibus patet] quod, sic Worcester
    2 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 89:14 apud Biblia Anglica
    3 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:24 apud Biblia Anglica
    4 Sic prima editio, sed Biblia Hebraica: Zionem
    5 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 36:6 apud Biblia Anglica
    6 Prima editio et AR 668: suam, sed Biblia Hebraica, AC 1458:3, AC 9857:6, SS 85: tuam
    7 Sic prima editio, sed alibi: populum tuum � miseros tuos in Judicio ubi in prima editione populum suum �miseros suos in Judicio
    8 Sic prima editio, SS 85, et AE 388:27, sed Biblia Hebraica et alibi: te mihi
    9 Sic prima editio et VCR 95,sed apud Biblia Hebraica et AE 850:8: Zion in judicio redimetur, et reduces ejus in justitia
    10 Prima editio: 17.
    11 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:7 apud Biblia Anglica
    12 Prima editio: 1.
    13 Prima editio: Cap. XXXII
  3. 1] II. QUOD DEI OMNIPOTENTIA, OMNISCIENTIA, ET OMNIPRAESENTIA NON POSSINT COGNOSCI, NISI SCIATUR QUID ORDO, ET NISI SCIANTUR HAEC EJUS, QUOD DEUS SIT ORDO, ET QUOD UNA CUM CREATIONE INTRODUXERIT ORDINEM TAM IN UNIVERSUM, QUAM IN OMNIA ET SINGULA EJUS. Quot et quales fatuitates1 in mentes humanas2, et inde per Capita instauratorum in Ecclesiam irrepserunt, per quod non intellexerint Ordinem, in quem Deus Universum, ac omnia et singula ejus creavit, ex sola recensione illarum in sequentibus constare poterit. 2] Sed hic primum aperiemus Ordinem per quandam3 generalem definitionem ejus, quae haec est; Quod Ordo sit qualitas dispositionis, determinationis et activitatis partium, substantiarum aut entium, quae faciunt formam, unde status, cujus perfectionem sapientia ex suo amore producit, aut cujus imperfectionem insania rationis ex cupiditate excudit. In hac definitione nominantur Substantia, Forma, et Status, et per Substantiam simul intelligimus formam, quia omnis substantia est forma, ac qualitas formae est status ejus, cujus perfectio aut imperfectio ex ordine resultat. Sed haec, quia Methaphysica sunt, non possunt nisi in caligine esse, at haec discutietur in sequentibus per applicationes ad exempla, quae illustrabunt.
    1 Prima editio: fatuitales
    2 Prima editio: humanes
    3 Prima editio: quandum
  4. Quod Deus sit Ordo, est quia est ipsa Substantia et ipsa Forma; Substantia, quia ex Ipso omnia quae subsistunt, exstiterunt et existunt; Forma, quia omnis qualitas substantiarum, ab Ipso exorta est et oritur, non aliunde quam ex forma datur qualitas. Nunc quia Deus est ipsa, unica et prima Substantia et Forma, et simul ipse et unicus Amor, ac ipsa et unica Sapientia, et quia sapientia ex amore facit formam, et hujus status et qualitas est secundum ordinem inibi, sequitur quod Deus sit ipse Ordo; consequenter quod Deus ex Se introduxerit Ordinem tam in Universum, quam in omnia et singula ejus; et quod introduxerit Ordinem perfectissimum, quia cuncta quae creavit bona fuerunt, ut in Libro creationis legitur: quod mala una cum Inferno, ita post creationem exstiterint, suo loco demonstrabitur. Sed ad talia, quae Intellectum propius intrant, clarius illustrant, et mitius afficiunt.
  5. Qualis autem Ordo est, in quem Universum est creatum, non potest nisi quam per plures membranas exponi; quaedam schiagraphia ejus in sequente Lemmate de Creatione exhibebitur. Tenendum est, quod in Universo omnia et singula, ut per se subsistant, in suos ordines creata sint, et quod a principio ita, ut cum universi ordine se conjungant, propter causam ut singulares ordines subsistant in Universali, et sic unum faciant: sed ad quaedam Exempla; Homo in suum ordinem creatus est, et quoque unumquodvis ejus in suum, sicut Caput in suum, corpus ejus in suum, Cor, Pulmo, Hepar, Pancreas, Ventriculus in suos, omne organum motus quod vocatur Musculus in suum, et omne Organum sensus, ut oculus, auris, lingua, in suum, imo non datur arteriola et fibrilla ibi, quae non in suum, et tamen innumerabilia haec se conjungunt cum communi ejus, et se ei injungunt ita, ut simul unum faciant: simile est cum reliquis, quorum sola recensio ad illustrationem sufficit; omnis Bestia terrae, omnis Avis coeli, omnis Piscis maris, omne reptile, imo omnis vermis usque ad blattam, in suum ordinem creatum est; pariter omnis arbor, omne arbustum, virgultum, et legumen, in suum; et insuper omnis lapis, et omnis minera, usque ad unumquemvis pulverem1 terrae, in suum.
    1 Prima editio: pulverrem
  6. Quis non videt, quod non detur Imperium, Regnum, Ducatus, Respublica, Civitas, Domus, quae non constabiliuntur per leges, quae faciunt Ordinem, et sic formam regiminis ejus; in singulis illis Leges justitiae sunt supremo loco, Leges politicae secundo, et Leges Oeconomicae1 tertio, quae si comparantur cum Homine, Leges justitiae faciunt Caput ejus, Leges politicae Corpus ejus, et Leges Oeconomicae Vestes, quare etiam hae sicut vestes mutari possunt. Quod autem concernit Ordinem, in quem Ecclesia a Deo instaurata est, est ille, ut Deus sit in omnibus et singulis ejus, et proximus erga quem Ordo exercendus est; Leges illius ordinis sunt totidem quot Veritates in Verbo, Leges quae spectant Deum, facient Caput ejus, Leges quae spectant proximum, facient Corpus ejus, ac Ceremoniae facient Vestes, nam nisi hae continerent illas in suo Ordine, foret sicut nudaretur Corpus, ac exponeretur aestui in aestate, et frigori in hyeme; aut sicut e Templo auferrentur parietes et lacunaria, et sic Adytum, Ara, et Pulpitum sub diu variis exposita violentiis prostarent.
    1 Prima editio: �conomicae
  7. 1] III. QUOD DEI OMNIPOTENTIA TAM IN UNIVERSO, QUAM IN OMNIBUS ET SINGULIS EJUS SECUNDUM LEGES SUI ORDINIS PROCEDAT ET OPERETUR. Deus est Omnipotens, quia omnia potest ex Se, et omnes alii ex Ipso; Ipsius Posse et Velle unum sunt, et quia non Vult nisi quam Bonum, ideo non potest facere nisi quam Bonum; in Mundo spirituali nemo potest aliquid facere contra suam voluntatem; hoc trahunt ibi ex Deo, quod Ipsius posse et velle unum sint: est etiam Deus ipsum Bonum, quare dum Bonum facit, in Se est, et egredi ex Se non potest; inde patet, quod Omnipotentia Ipsius progrediatur et operetur intra Sphaeram extensionis Boni, quae infinita est; haec enim sphaera ab intimo implet Universum, et omnia et singula ibi, et ab intimo regit illa quae extra sunt, quantum haec secundum suos ordines se conjungunt, et si non se conjungunt, usque sustinet illa, et omni conatu allaborat illa in ordinem concordem universali, in quo Ipse Deus in Omnipotentia sua est, et secundum quem agit, reducere, et si hoc non fit, rejiciuntur extra Ipsum, ubi nihilominus sustinet illa ab intimo. 2] Ex his constare potest, quod Omnipotentia Divina nequaquam possit a Se exire ad contactum alicujus mali, nec id promovere a Se, malum enim avertit se, inde fit quod malum sit prorsus separatum ab Ipso, et conjectum in Infernum, inter quod et Coelum, ubi Ipse est, ingens hiatus est. Ex his paucis videri potest, quantum delirant illi, qui cogitant, et plus qui credunt, et adhuc plus qui docent, quod Deus possit aliquem damnare, alicui1 maledicere, aliquem in Infernum conjicere, alicujus animam praedestinare ad mortem aeternam, injurias ulcisci, irasci, punire; imo nec potest avertere se ab homine, et illum dura fronte aspicere; haec et similia sunt contra Essentiam Ipsius, et contra hanc est contra Se Ipsum.
    1 Prima editio: alieui
  8. 1] Opinio hodie regnans est, quod Omnipotentia Dei sit qualis est absoluta potentia Regis in Mundo, qui potest ex lubitu facere quicquid vult, absolvere et condemnare quem vult, sontem facere insontem, infidelem declarare fidelem, indignum et immeritum evehere supra dignum et merentem, imo quod possit sub quocunque praetextu subditis sua bona eripere, tum adjudicare morti, praeter similia alia. Ex hac fatua opinione, fide et doctrina de Omnipotentia Divina, tot falsitates, fallaciae, et chimaerae1 in Ecclesiam influxerunt, quot sunt momenta, articulationes et generationes fidei ibi, et adhuc possunt influere, quot possunt urnae impleri aquis e magno lacu, aut quot serpentes e cavernis suis subrepere, et in aprico solis jucundari in deserto Arabiae; quid opus est nisi duobus vocabulis, OMNIPOTENTIA et FIDES, et tunc coram vulgo spargere conjecturas, fabulas et nugas, quot in sensus corporis incidunt, ab utraque enim ejicitur ratio; at quid ejecta ratione cogitatio hominis praestat rationi avis supra caput volantis; aut quid tunc Spirituale, quod homini est prae bestiis, nisi qualis est nidor in bestiariis2, qui feris ibi congruit, et non homini nisi similis sit. 2] Si extensio Omnipotentiae Divinae aeque foret ad faciendum malum sicut bonum, quodnam discrimen inter Deum et diabolum foret, num aliud quam quale inter duos Monarchas, quorum unus est Rex et simul tyrannus, et alter Tyrannus, cujus potestas ligata est, unde non Rex dicendus est; aut inter Pastorem, cui permissum est agere ovem et quoque pardum, et inter pastorem cui hoc non permissum est. Quis non potest scire, quod Bonum et Malum sint opposita, et quod si Deus ex Omnipotentia sua posset unum et alterum velle, et ex velle facere, prorsus nihil posset, ita ei nulla potentia, minus Omnipotentia foret; esset hoc sicut binae rotae in contrario versu in se mutuo agerent, ex qua reactione utraque rota subsisteret, et omnimode quiescerent; aut sicut Navis in torrente contra viam ejus agente, quae nisi super anchora quiesceret, abriperetur et periret: aut sicut homo cui binae voluntates inter se dissentientes sunt, quarum una dum agit, altera necessario quiescet, at si utraque simul ageret, mentem ejus delirium aut vertigo invaderet.
    1 Prima editio: chimerae
    2 Prima editio: bestiaris
  9. 1] Si Omnipotentia Dei foret secundum fidem hodiernam absoluta tam ad bonum quam ad malum faciendum, numne possibile, imo facile foret Deo elevare totum Infernum in Coelum, et convertere diabolos et satanas in Angelos, et in terris unumquemvis impium momento purificare a peccatis, innovare, sanctificare, regenerare, a filio irae facere filium gratiae, hoc est, justificare, quod fieret solum per addicationem et imputationem justitiae Filii sui; sed Deus ex Omnipotentia sua hoc non potest, quia est contra leges Ordinis sui in Universo, et simul contra leges Ordinis cuivis homini indictas, quae sunt ut se mutuo ab utraque parte conjungant; quod ita sit, in sequentibus hujus Operis videbitur. Ex fatua illa opinione et fide de Omnipotentia Dei resultaret, quod Deus unumquemvis hominem hircum posset convertere in hominem ovem, et ex beneplacito a sinistro ad dextrum suum latus transferre; tum quod posset Spiritus draconis ex beneplacito transmutare in Angelos Michaelis, et quod posset hominem cujus intellectus est sicut talpae donare visu aquilae, verbo ex homine bubone facere hominem columbam; haec Deus, quia est contra leges Ordinis1 Ipsius, nequit, tametsi continue hoc vult et conatur. 2] Si talia potuisset, non permisisset Adamo auscultare serpenti, et fructum ex Arbore scientiae boni et mali desumere, et illum admovere ori; si illud potuisset, non permisisset Caino occidere fratrem suum; Davidi numerare populum; Salomoni fana pro idolis exstruere, ac Regibus Judae et Israelis prophanare Templum, quod toties fecerunt; imo si illud potuisset, per Redemptionem Filii sui Universum genus humanum nullo excepto salvavisset, et totum Infernum exstirpavisset. Gentiles antiqui talem Omnipotentiam addixerunt diis et deabus suis, unde orta sunt fabulosa illorum, ut de Deucalione et Pyrrha, quod lapides jacti post tergum facti sint homines; de Apolline quod Daphnem converterit in laurum; de Diana quod venatorem in cervum2; et quod alius3 ex diis eorum virgines Parnassi verterit in picas. Similis4 fides de Omnipotentia Divina est hodie, unde tot fanatica et inde haeretica in omni Regione, ubi Religio, in Mundum illata sunt.
    1 Prima editio: Ordines
    2 Prima editio: cervam
    3 Fortasse Calliope et aliae Musae
    4 Prima editio: Similes
  10. IV. QUOD DEUS OMNISCIUS SIT, HOC EST, PERCIPIAT, VIDEAT, ET SCIAT OMNIA ET SINGULA USQUE AD MINUTISSIMA, QUAE FIUNT SECUNDUM ORDINEM, ET EX ILLIS ETIAM QUAE FIUNT CONTRA ORDINEM. Quod Deus sit Omniscius, hoc est, percipiat, videat et sciat omnia, est quia est ipsa Sapientia et ipsa Lux, et ipsa Sapientia percipit omnia, et ipsa Lux videt omnia; quod Deus sit ipsa Sapientia, supra ostensum est; quod sit ipsa Lux, est quia est Sol Coeli Angelici, qui omnium tam Angelorum quam hominum intellectum illustrat; nam sicut oculus illuminatur a Luce Solis naturalis, ita intellectus illuminatur a Luce Solis Spiritualis; nec solum illuminatur, sed etiam impletur intelligentia secundum amorem recipiendi illam, quoniam Lux haec in sua essentia est Sapientia; quare apud Paulum1dicitur, QUOD DEUS IN LUCE INACCESSIBILI HABITET, [1 Tim. VI:16]; inque Apocalypsi, Quod in Nova Hierosolyma non opus habeant lucerna, quia Dominus Deus illustrat illos [Cap. XXI:23]: et apud Johannem, “Quod Verbum, quod erat apud Deum, et erat Deus, sit Lux, quae illuminat omnem hominem venientem in Mundum,” [Joh. I:1,9], per Verbum intelligitur Divina Sapientia. Inde est, quod Angeli, quantum in sapientia sunt, tantum in candore lucis sint: et inde quoque est, quod in Verbo, ubi nominatur Lux, intelligatur sapientia.
    1 rima editio: Davidem
  11. 1] Quod Deus percipiat, videat, et sciat omnia usque ad minutissima, quae secundum ordinem fiunt, est quia Ordo est Universalis ex singularissimis, nam singularia simul sumta nuncupantur Universale, sicut particularia simul sumta Commune: Universale una cum singularissimis suis est Opus cohaerens ut unum, adeo ut non queat unum tangi et affici, nisi aliquid sensus inde ad reliqua redundet. Ex hac qualitate ordinis in Universo est quod simile sit in omnibus in Mundo creatis; sed illustrabitur hoc per comparationes ex visibilibus desumendas; in toto homine sunt communia et particularia, ac communia involvunt particularia ibi, et se concinnant per talem connexum, ut unum sit alterius; hoc fit per quod commune involucrum sit circum omne membrum ibi, et quod hoc insinuet se in singulas partes inibi, ut unum in quolibet officio et usu agant; 2] pro exemplo, involucrum cujusvis musculi intrat in singulas fibras motrices, et ex se amicit illas; similiter involucrum hepatis, pancreatis et lienis in singula sua quae intus sunt: similiter involucrum1 pulmonis, quod pleura vocatur, in interiora ejus; et similiter pericardium in omnia et singula cordis; et communiter peritonaeum per anastomoses cum involucris omnium viscerum; similiter Meninges Cerebri, hae per fila a se excerpta in omnes substratas glandulas intrant, et per has in omnes fibras, et per has in omnia corporis; inde est, quod Caput ex Cerebris regat omnia et singula sibi subdita. Haec allata sunt modo propter causam, ut ex visibilibus formetur aliqua idea, quomodo Deus percipit, videt et scit omnia usque ad minutissima quae secundum ordinem fiunt.
    1 Prima editio: inveluerum
  12. 1] Quod Deus ex illis quae Ordinis sunt, percipiat, sciat, et videat omnia et singula usque ad minutissima quae contra Ordinem fiunt, est quia Deus non tenet hominem in malo, sed detinet illum a malo, ita non ducit illum sed luctatur cum illo; ex perpetua illa reluctatione, renitentia,1 resistentia, repugnantia, et reactione2 mali et falsi contra suum Bonum et Verum, ita contra Se, percipit et quantum et quale illorum; hoc sequitur ex Omnipraesentia Dei in omnibus et singulis sui Ordinis, et simul ex Omniscientia omnium et singulorum ibi; comparative sicut cujus auris in harmonico et consono est, exacte animadvertit3 disharmonicum4 et dissonum quantum et qualiter discrepant dum intrant5; similiter cujus sensus in jucundo est dum injucundum interpolat; pariter cujus visus in formoso est, id exacte videt dum aliquod