deforme a latere est, quare solenne est pictoribus faciem deformem juxta formosam adponere; simile est cum bono et vero dum contra illa reluctant malum et falsum, quod haec ex illis distincte percipiantur; omnis enim qui in bono est potest percipere malum, et qui in vero potest videre falsum; causa est quia bonum in calore coeli est, ac verum in luce ejus, at malum in frigore inferni est, et falsum in caligine ejus; quod illustrari potest per hoc, quod Angeli coeli possint videre quicquid peragitur in inferno, tum qualia monstra sunt; at vicissim spiritus Inferni ne hilum possunt videre quid peragitur in Coelo, et ne quidem Angelos, plus quam caecus, aut plus quam oculus spectans in aerem aut aetherem nudum. 2] Illi, quorum Intellectus in luce ex sapientia sunt, sunt similes illis, qui tempore meridiei super Monte stant, et omnia quae infra sunt, perspicue vident; et qui in adhuc superiore luce sunt, comparative sunt sicut illi, qui per tubos opticos vident circumjacentia et inferiora tanquam praesentia; at illi qui in fatua luce Inferni ex confirmatione falsitatum sunt, similes sunt illis, qui in eodem Monte tempore noctis stant cum lucernis in manibus, et non vident nisi proxima, et ibi formas indistincte, et colores confuse. Homo qui in aliqua luce veri est, et tamen in malo vitae, is dum in jucundo amoris sui mali est, non videt vera aliter in principio, quam sicut vespertilio lintea appensa in aliquo horto, ad quae volat sicut ad sua azyla, et postea fit sicut noctua, et demum sicut bubo; et tunc fit sicut fuliginarius qui in furvo camini haeret, qui dum sursum elevat oculos, trans fumum videt coelum, et cum deorsum spectat, videt focum, e quo ille fumus.
1 Prima editio: renitentia;
2 Sic Errores Typographici
3 Prima editio: animadvetit
4 Prima editio: disharmonieum
5 Prima editio: intrat
- 1] Tenendum est, quod perceptio oppositorum alia sit quam perceptio relativorum; opposita enim sunt quae extra sunt, et contra illa quae intra; oppositum enim exoritur, dum unum prorsus desinit esse aliquid, et alterum tunc exsurgit cum conatu agendi contra prius illud, sicut rota quae agit contra rotam, et flumen contra flumen: Relativa autem sunt dispositionis plurium et multiplicium in ordinem ut conveniant et concordent, sicut lapides pretiosi diversorum colorum in fascia super pectore Reginae, aut sicut flores diversicolores in serto ad procurandum amoenitatem visus; 2] sunt ergo relativa in utroque opposito, tam in bono quam in malo, et tam in vero quam in falso, ita tam in coelo quam in Inferno, sed relativa in inferno sunt omnia opposita relativis in coelo: Nunc quia Deus percipit et videt, et inde cognoscit omnia relativa in Coelo ex Ordine in quo Ipse est, et inde percipit, videt et cognoscit omnia opposita relativa in Inferno, ut ex supradictis sequitur, patet, quod Deus omniscius sit in Inferno sicut in coelo, similiter apud homines in Mundo; ita quod percipiat, videat et cognoscat illorum mala et falsa ex bono et vero, in quibus Ipse est, et quae in sua essentia sunt Ipse: dicit enim, Si ascendero in Coelos, ibi Tu, si sternam me in Inferno, ecce ibi Tu, Psalm. CXXXIX:8. Et alibi, “Si perfoderint in Infernum, inde manus mea recipiet eos,” Amos IX:2,3.
- 1] V. QUOD DEUS OMNIPRAESENS SIT A PRIMIS AD ULTIMA SUI ORDINIS. Quod Deus omnipraesens sit a primis ad ultima sui Ordinis, est per Calorem et Lucem e Sole Mundi Spiritualis, in cujus medio est, per hunc Solem factus est Ordo, et ex illo emittit calorem et lucem, quae pervadunt1 Universum a primis ad ultima ejus, ac producunt vitam, quae est homini, et cuivis animali, et quoque animam vegetativam, quae est cuivis germini super Tellure, et illa duo influunt in omnia et singula, et faciunt ut unumquodvis subjectum vivat et crescat secundum Ordinem illis a creatione inditum; 2] et quia Deus non est extensus, et usque implet omnia extensa Universi, omnipraesens est; quod Deus in omni spatio sit absque spatio, et in omni tempore absque tempore, et quod inde Universum quoad essentiam et ordinem sit plenitudo Dei, alibi ostensum est, et quia ita est, per omnipraesentiam percipit omnia, per Omniscientiam providet omnia, et per Omnipotentiam operatur omnia; unde patet, quod Omnipraesentia, Omniscientia et Omnipotentia unum faciant, seu quod una ponat alteram, et sic quod separari nequeant.
1 Prima editio: peruadant - 1] Omnipraesentia Divina illustrari potest per mirabilem praesentiam Angelorum et Spirituum in Mundo Spirituali; in hoc Mundo quia non est spatium, sed modo apparentia spatii, potest angelus seu spiritus momento praesens sisti alteri, modo in similem affectionem amoris et inde cogitationem veniat, nam haec duo faciunt apparentiam spatii; quod talis praesentia omnium ibi sit, patuit mihi ex eo, quod videre potuerim Africanos et Indos ibi in propinquo, tametsi tot milliaribus1 distant in Tellure; imo quod potuerim praesens sisti illis qui in Planetis hujus Mundi sunt, et quoque illis, qui in Planetis in aliis Mundis extra Solarem hunc sunt: propter talem praesentiam non loci sed apparentiae loci, loquutus sum cum Apostolis, cumque defunctis Papis, Imperatoribus et Regibus, cum Ecclesiae hodiernae instauratoribus, Luthero, Calvino, et Melanchtone, cumque aliis ex dissitis regionibus; quando talis praesentia Angelis et Spiritibus est, quid non praesentia Divina in universo, quae infinita est. 2] Causa quod Angelis et spiritibus talis praesentia sit, est causa, quia omnis affectio amoris et inde cogitatio intellectus est in spatio absque spatio, et in tempore absque tempore, potest enim quis cogitare de fratre, affini aut amico, qui in Indiis est, et tunc habere illum sicut praesentem apud se; similiter potest affici illorum amore ex recordatione. Per haec, quia cognita homini, potest Omnipraesentia Divina quodammodo illustrari; tum etiam per cogitationes humanas, quod cum aliquis in memoriam revocat quae in peregrinatione vidit in variis locis, quod sit in illis tanquam praesentibus. Imo visus corporis aemulatur eandem illam praesentiam; ille distantiam2 non animadvertit, nisi quam per intermedia, quae sicut mensurant; ipse Sol prope oculum, imo sicut in oculo foret, nisi intermedia detegerent quod tam distans sit; quod ita sit, Scriptores optices in Libris suis etiam observarunt. Talis praesentia est utrique visui tam intellectuali quam corporeo hominis, quia spiritus ejus videt per oculos ejus, at similis non est ulli bestiae, quia illis non est aliquis visus spiritualis. Ex his constare potest, quod Deus Omnipraesens sit a Primis ad Ultima sui Ordinis; quod etiam sit Omnipraesens in Inferno, in priori Articulo ostensum est.
1 Prima editio: miliaribus
2 Prima editio: distantia - VI. QUOD HOMO CREATUS SIT FORMA DIVINI ORDINIS. Quod homo creatus sit forma Divini Ordinis, est quia creatus est imago et similitudo Dei, et quia Deus est ipse Ordo, creatus est imago et similitudo ordinis. Sunt duo ex quibus Ordo exstitit, et per quae subsistit, Divinus Amor et Divina Sapientia, et homo creatus est receptaculum eorum, quare etiam creatus est in ordinem, secundum quem illa duo agunt in Universo, et principaliter secundum quem agunt in Coelo angelico, inde totum illud Coelum est in maxima effigie forma Divini Ordinis, et Coelum illud in conspectu Dei est sicut unus Homo; et quoque est plenaria correspondentia inter Coelum illud et hominem; non enim datur in Coelo aliqua Societas, quae non correspondet alicui membro, visceri aut organo in homine; quare dicitur in Coelo, quod haec Societas sit vel in provincia Hepatis, vel Pancreatis, vel Lienis, vel Ventriculi, vel Oculi, vel Auris, vel Linguae, et sic porro; ipsi Angeli etiam sciunt in qua ditione alicujus Partis hominis habitant: quod ita sit, ad vivum mihi scire datum est; vidi Societatem ex aliquot millibus Angelorum constantem ut unum hominem; ex quo patuit, quod Coelum in complexu sit imago Dei, et imago Dei est forma Divini Ordinis.
- Sciendum est, quod omnia, quae procedunt ex Sole Mundi spiritualis, in cujus medio est Jehovah Deus, referant hominem, et quod inde quaecumque in illo Mundo existunt, conspirent ad formam humanam, et illam in intimis suis sistant, unde omnia objecta, quae sistuntur oculis ibi, sunt repraesentativa hominis: apparent ibi omnis generis Animalia, et haec sunt Similitudines affectionum amoris et inde cogitationum angelorum; pariter arboreta, floreta et vireta ibi; et datum est scire, quam affectionem hoc et illud objectum repraesentat: et, quod mirabile est, quando illis aperitur visus intimus, cognoscunt suam imaginem in illis; et hoc fit, quia omnis homo est suus amor et inde sua cogitatio; et quia affectiones et inde cogitationes apud unumquemvis hominem sunt variae et multiplices, et aliquae illarum referunt hujus animalis affectionem, et aliquae alterius, ideo sistuntur affectionum illorum imagines ita; sed de his plura videbuntur in Membro sequente de Creatione. Ex his etiam patet veritas, quod finis creationis fuerit Coelum Angelicum ex Humano Genere, consequenter Homo, in quo Deus ut in suo Receptaculo posset habitare: inde est causa, quod homo creatus sit forma Divini Ordinis.
- 1] Deus ante Creationem fuit ipse Amor et ipsa Sapientia, et haec duo in conatu faciendi usus, nam Amor et Sapientia absque usu sunt modo volatilia rationis, et quoque evolant, nisi in usum se conferant; sunt quoque priora duo separata a tertio sicut aves, quae super magno Oceano volant, et tandem lassae volatu decidunt, et submerguntur: inde constat, quod Universum a Deo creatum sit, ut existant usus, quare etiam Universum vocari potest Theatrum usuum; et quia homo est principalis finis creationis, sequitur quod omnia et singula creata sint propter hominem, et inde quod omnia et singula ordinis in illum collata sint, et in illo concentrata, ut Deus per illum usus primarios faciat. Amor et Sapientia absque tertio suo, quod est Usus, aequiparari possunt calori et luci solis, quae nisi operarentur in homines, animalia et vegetabilia, forent res inanes, at fiunt reales per influxum in illa, et per operationem in illis. 2] Sunt etiam tria, quae in ordine consequuntur, Finis, Causa et Effectus, et scitur in Literato Orbe, quod finis non sit aliquid nisi spectet causam efficientem, et quod finis et haec causa non sint aliquid, nisi fiat effectus; possunt quidem finis et causa abstracte in Mente volvi, sed usque propter aliquem effectum, quem finis intendit, et causa procurat; simile est cum amore, sapientia, et usu, et usus est quem amor intendit, et per causam producit, et cum usus est productus, amor et sapientia realiter existunt, et in illo habitationem et sedem sibi faciunt, et sicut in sua domo requiescunt; simile est cum homine, in quo amor et sapientia Dei sunt, dum usus facit; ac ut usus Dei faciat, creatus est imago et similitudo [Dei]1, hoc est, forma Divini Ordinis.
1 Sic in margine exemplaris scriptoris, fortasse manu scriptoris - 1] VII. QUOD HOMO TANTUM IN POTENTIA CONTRA MALUM ET FALSUM EX DIVINA OMNIPOTENTIA SIT, QUODQUE TANTUM IN SAPIENTIA DE BONO ET VERO EX DIVINA OMNISCIENTIA SIT, ET QUOD TANTUM IN DEO EX DIVINA OMNIPRAESENTIA SIT, QUANTUM SECUNDUM DIVINUM ORDINEM VIVIT. Quod homo tantum in potentia contra mala et falsa ex Divina Omnipotentia sit, quantum secundum Divinum Ordinem vivit, est causa, quia nemo potest resistere malis et inde falsis, quam Solus Deus; omnia enim mala et inde falsa sunt ex Inferno, et in Inferno cohaerent sicut unum, prorsus sicut omnia bona et inde vera in Coelo; nam ut supra dictum est, totum Coelum coram Deo est sicut unus Homo, ac vicissim Infernum sicut unus Gigas qui Monstrum, quare agere contra unum malum et inde falsum est contra monstrosum illum Gigantem seu Infernum, et hoc nemo potest nisi Deus quia est Omnipotens; 2] ex his patet, quod homo nisi adeat Deum Omnipotentem, contra malum et inde falsum ex se non plus valeat, quam piscis contra Oceanum, quam pulex contra balaenam, et quam pulvis contra montem cadentem, et multo minus quam locusta contra elephantem, aut musca contra camelum: et insuper homo adhuc minus contra malum et inde falsum valet, quia natus est in malum, et malum contra seipsum non potest agere. Ex his sequitur, quod nisi homo secundum Ordinem vivit, hoc est, nisi agnoscit Deum, Ipsius Omnipotentiam, et ex hac tutelam contra Infernum, tum nisi homo a sua parte etiam pugnet cum malo apud se, nam hoc una cum illo est ordinis, non possit aliter quam immergi inferno et submergi, et ibi agi a malis, uno post alterum, sicut cymba in mari a procellis.
- 1] Quod homo tantum in sapientia de bono et vero ex Divina Omniscientia sit, quantum secundum Divinum ordinem vivit, est causa, quia omnis amor boni et omnis sapientia veri, seu omne bonum amoris et omne verum sapientiae, est a Deo; quod ita sit, etiam est secundum confessionem omnium Ecclesiarum in Christiano Orbe; ex quibus sequitur, quod homo non possit in ullo vero sapientiae interius esse, nisi a Deo, quia Deo Omniscientia est, hoc est, infinita sapientia. Mens humana distincta est in tres gradus, quemadmodum Coelum Angelicum, et inde potest in superiorem et superiorem gradum elevari, et quoque potest in inferiorem et inferiorem deferri, quantum autem in gradus superiores elevatur, tantum in sapientiam, quia tantum in lucem coeli, et hoc non potest fieri nisi a Deo; et quantum illuc elevatur, tantum est homo, at quantum in gradus inferiores defertur, tantum in lucem fatuam inferni, et tantum non est homo sed bestia; homo etiam ideo stat erectus super pedibus, et facie spectat versus coelum, et hanc potest elevare ad zenith, at bestia ideo stat super pedibus in situ paralelo cum terra, ac toto vultu illuc spectat, nec potest nisi cum aegritudine illum extollere ad coelum. 2] Homo, qui ad Deum elevat mentem suam, et agnoscit quod omne verum sapientiae ab Ipso sit, et simul secundum ordinem vivit, est sicut qui in excelsa turri stat, et videt populosam civitatem infra se, et simul quicquid ibi in plateis agitur; at homo, qui confirmat apud se, quod omne verum sapientiae sit ex naturali lumine apud se, ita a se, est sicut qui in caverna sub illa turri moratur, et per foramina ibi ad eandem urbem spectat; is non nisi quam parietem unius domus in illa urbe videt, et quomodo lateres ibi cohaerent. Porro homo, qui sapientiam haurit ex Deo, est sicut avis volans in alto, et circumspicit omnia quae1 in hortis, sylvis et villis sunt, et advolat ad illa quae ejus usus sunt; at homo qui talia quae sapientiae sunt haurit ex se, absque fide quod illa usque sint a Deo, est sicut crabro, qui volat juxta humum, et ubi videt sterquilinium, involat, et in ejus nidore se jucundat. 3] Omnis homo, quamdiu vivit in Mundo, ambulat in medio inter Coelum et Infernum, et inde est in aequilibrio, et sic in libero arbitrio spectandi sursum ad Deum aut deorsum ad infernum; si spectat sursum ad Deum, agnoscit quod omnis sapientia a Deo sit, et is quoad spiritum suum actualiter cum Angelis in Coelo est; at qui deorsum spectat, quod facit omnis ille qui in falsis ex malo est, is quoad spiritum suum actualiter cum diabolis in Inferno est.
1 Prima editio: que - 1] Quod homo tantum in Deo ex Divina Omnipraesentia sit, quantum secundum ordinem vivit, est quia Deus Omnipraesens est, et quia ubi in Divino suo ordine est, ibi est sicut in Se, quia Ipse est Ordo, ut supra ostensum est: nunc quia homo creatus est forma Divini Ordinis, est Deus in illo; verum quantum homo vivit secundum Divinum Ordinem plene; at si non vivit secundum Divinum Ordinem, est usque Deus in illo, sed in supremis ejus, ac dat ut possit intelligere verum et velle bonum, hoc est, dat ei facultatem ad intelligendum et inclinationem ad amandum; at quantum homo contra ordinem vivit, tantum occludit inferiora mentis seu spiritus sui, et sic inhibet ne Deus descendat, ac impleat inferiora ejus praesentia sua, inde est Deus in illo, sed ille non in Deo: communis canon est in Coelo, quod Deus sit in omni homine tam malo quam bono, sed quod homo non sit in Deo, nisi vivat secundum ordinem; Dominus enim dicit, quod velit ut homo sit in Ipso, et Ipse in homine, Joh. XV:4. 2] Quod homo per vitam secundum ordinem sit in Deo, est quia Deus omnipraesens est in Universo inque omnibus et singulis ejus, in intimis illorum, haec enim sunt in ordine, at in illis quae sunt contra ordinem, quae solum sunt illa quae extra intima sunt, Deus est Omnipraesens per continuam luctationem cum illis, et per continuum nisum redigendi in ordinem; quamobrem quantum homo sinit se redigi in ordinem, tantum Deus in toto ejus omnipraesens est, consequenter tantum est Deus in illo, et ille in Deo. Absentia Dei ab homine non plus dabilis est, quam absentia Solis per calorem et lucem1 a tellure; at hujus objecta non sunt in virtute ejus, nisi quantum recipiunt illa duo procedentia ab illo Sole, quod fit tempore veris et aestatis: 3] haec ita applicari possunt Dei Omnipraesentiae; quod homo tantum sit in calore spirituali et simul in luce spirituali, hoc est, in bono amoris et in veris sapientiae, quantum in ordine est; sed calor et lux spiritualis, non sunt sicut calor et lux naturalis, nam calor naturalis recedit a Tellure et ejus objectis temporibus hyemis, et lux recedit temporibus noctis, et hoc fit quia Tellus per circum rotationes et circumlationes suas facit illa tempora; sed calor spiritualis et lux spiritualis non ita, Deus enim per suum Solem praesens cum utroque est, et non vices agit, sicut apparenter Sol mundi; ipse homo se avertit comparative sicut Tellus a suo Sole, et cum se avertit a veris sapientiae, est sicut tellus a suo Sole temporibus noctis, et cum homo se avertit a bonis amoris, est sicut tellus a suo Sole temporibus hyemis; talis correspondentia est inter effectus et usus e Sole Mundi spiritualis, et inter effectus et usus e Sole Mundi naturalis.
1 Prima editio: lurem
- 1] His adjicientur tria MEMORABILIA, PRIMUM hoc: Quondam audivi sub me sicut strepitum maris, et quaesivi quid hoc, et dixit mihi quidam, quod esset tumultus inter Congregatos in Terra inferiore, quae proxime est super Inferno; et mox hiabat humus, quae faciebat tectum super illos, et ecce per hiatum evolabant in catervis aves noctis, quae se diffundebant ad sinistrum; et statim post illos exsurgebant locustae, quae super gramine humi saliebant, et ubivis fecerunt desertum, et post paulo alternis vicibus ex nocturnis illis avibus audiebam sicut ululatus, et ad latus, clamorem inconditum sicut ex spectris in sylvis. Post haec vidi aves pulchras e Coelo, quae se effundebant ad dextrum; aves illae insignitae fuerunt alis sicut aureis, cum interspersis striis et guttis sicut argenteis, et super quarundam capitibus erant cristae in forma coronarum. Haec cum vidi et miratus, subito ex Terra inferiore, ubi tumultus ille erat, se extulit spiritus, qui se in Angelum lucis efformare potuit, et clamabat, ubi ille, qui de Ordine, cui Deus Omnipotens se quoad hominem adstrinxit, loquitur et scribit; haec trans tectum infra audivimus; ille dum supra Terram illam erat, percurrit viam stratam, et tandem ad me venit, et statim finxit se Angelum Coeli, et loquens tono non proprio dixit; es tu, qui de Ordine cogitas et loqueris; dic mihi in summa quid ordo, et aliqua quae ordinis sunt; 2] Et respondi, dicam tibi summaria, sed non particularia, quia haec non capis, et dixi. I. Quod Deus sit Ipse ordo. II. Quod Hominem ex Ordine, in Ordine et in Ordinem creaverit. III. Quod Mentem ejus rationalem creaverit secundum Ordinem totius Mundi spiritualis, et Corpus ejus secundum Ordinem totius Mundi naturalis, quapropter Homo ab Antiquis vocatus est MicroUranos et Microcosmus. IV. Quod inde Lex ordinis sit, ut homo ex suo MicroUrano seu Mundulo spirituali recturus sit suum Microcosmum seu Mundulum naturalem; sicut Deus ex suo MacroUrano seu Mundo spirituali regit Macrocosmum seu Mundum naturalem in omnibus et singulis ejus. V. Quod Lex ordinis inde sequens sit, quod oporteat hominem se introducere in fidem per veritates ex Verbo, et in charitatem per bona opera, et sic se reformare et regenerare. VI. Quod Lex ordinis sit, quod homo suamet opera et potentia se a peccatis purificet, ac non stet in fide impotentiae, et exspectet, ut Deus immediate ejus peccata abstergat. VII. Lex Ordinis etiam est, ut Homo Deum ex tota sua anima et ex toto suo corde amet, et proximum ut seipsum, et non moretur et exspectet, ut uterque ille amor in mentem et cor ejus, sicut panis e pistore in os, a Deo immediate inferatur; praeter similia plura. 3] His auditis Satanas ille blanda voce, in qua intus erat astus, regessit, quid hoc quod dicis, quod homo se ex sua potentia introducturus sit in ordinem per facere illas ejus leges; numne scis quod homo non sub lege sit, sed sub gratia, quod omnia gratis donentur, et quod non possit sibi quicquam sumere nisi ei datum sit e Coelo, et quod in spiritualibus non possit ex se1 plus agere quam statua uxor Lothi, aut non plus quam idolum Philisthaeorum in Ekrone, Dagon, et inde quod homini impossibile sit se justificare, quod fiet per Fidem et Charitatem; sed ad haec solum hoc respondi, Lex ordinis etiam est, ut homo sua opera et potentia sibi comparaturus sit fidem per veritates ex Verbo, et tamen credat, quod non granum fidei sit a semet, sed a Deo, tum etiam, quod homo sua opera et potentia se justificaturus sit, sed tamen credet, quod ne quidem punctum justificationis sit a semet, sed a Deo: nonne mandatum est, quod homo crediturus sit in Deum, et amaturus Deum omnibus suis viribus, et proximum ut seipsum; cogita et dic, quomodo haec potuerunt a Deo mandari, si homini nulla potentia obediendi et faciendi foret. 4] His auditis Satanas2 ille mutatus est quoad faciem, quae a candida primum facta est lurida, et mox atra, et ex hujus ore loquutus dixit, loquutus es paradoxa contra paradoxa; et illico tunc subsidit ad suos, et evanuit; ac aves a sinistris una cum spectris ediderunt sonos insolitos, et se in mare, quod ibi vocatur mare Suph, conjecerunt, et locustae sequebantur illos saltibus, et mundatus est aer, et mundata est terra a feris illis, ac tumultus infra cessavit, et factum est tranquillum et serenum.
1 Prima editio: se,
2 Prima editio: Sananas - 1] SECUNDUM MEMORABILE, Quondam audivi insolens murmur e longinquo, et ego in spiritu sequutus sum tramitem soni, et accessi; quum ad principium ejus veni, ecce erat Cohors spirituum ratiocinantium de IMPUTATIONE et PRAEDESTINATIONE; erant Batavi et Britanni, et aliqui ex aliis Regnis intermixti, et hi in fine singularum rationum clamaverunt, Miramur, Miramur; disceptatio fuit, cur Deus non omnibus et singulis a se creatis, et postea ut redemptis imputat meritum et justitiam Filii sui, estne Omnipotens; potestne si vult Luciferum, Draconem, et omnes Hircos facere Archangelos, estne Omnipotens; cur permittit ut injustitia ac impietas diaboli triumphet super justitiam Filii sui, et super pietatem cultorum Dei; quid facilius Deo est, quam omnes dignari fide et sic salute, quid opus nisi verbulo ad hoc; et si non, facitne contra verba sua, quae sunt, quod velit omnium salutem, et nullius mortem1; dicite itaque, a quo et in quo ergo est causa damnationis illorum qui pereunt. Et tunc quidam Praedestinatianus Supralapsarius ex Batavis dixit; estne hoc in beneplacito Omnipotentis, num argilla increpatura est figulum, quod ex se testam lotii faciat; et alius dixit, salus cujusvis in manu Ipsius est sicut bilanx in manu ponderantis. 2] Steterunt ad latera aliqui simplices fide et recti corde, quidam oculis inflammati, quidam sicut stupefacti, quidam sicut inebriati, et quidam sicut suffocati, mussitantes inter se, quid nobis cum illis deliriis; fides illorum infatuavit illos, quae est quod Deus Pater imputet justitiam Filii sui cui vult et quando vult, et mittat Spiritum Sanctum ad operandum justitiae istius auctoramenta; et ne homo sibi granum vindicet in salutis suae ministerio, erit omnino sicut lapis in justificationis negotio, et sicut stipes in spiritualibus: et tunc quidam ex illis intrusit se in Cohortem, et loquutus alte dixit; o dementes, ratiocinatio vestra est de lana caprina; nescitis plane, quod Deus Omnipotens sit ipse Ordo, et quod leges Ordinis sint myriades, quot nimirum Veritates2 in Verbo, et quod contra illas non possit facere, quia facere contra illas, foret contra Seipsum, et sic non modo contra Justitiam sed etiam contra Omnipotentiam suam; 3] et vidit e longinquo ad dextrum sicut ovem et agnum, et volantem columbam, et ad sinistrum sicut hircum, lupum et vulturem, et dixit, creditis quod Deus ex Omnipotentia sua possit convertere hircum illum in ovem, vel lupum illum in agnum, vel vulturem illum in columbam, aut vicissim; minime, est enim contra leges ordinis Ipsius, e quibus ne quidem apex potest cadere in terram, secundum Ipsius verba, quomodo tunc potest justitiam redemptionis Filii sui inferre in aliquem refractarium contra leges justitiae Ipsius, quomodo potest ipsa Justitia injustitiam facere, et aliquem praedestinare ad infernum, et conjicere in ignem, ad quem diabolus cum facibus in manu stat et fomentat; o dementes, vacui spiritu, fides vestra seduxit vos, estne illa in manibus vestris sicut laqueus ad captandum columbas; his auditis, quidam Magus ex fide illa fecit sicut laqueum, et appendit in arbore, dicens, videbitis quod captaturus sim columbam illam, et mox advolavit accipiter, ac collum insertavit laqueo, et pependit, et columba viso accipitre praetervolavit; adstantes mirati sunt, et clamaverunt, hic ludus usque est auctoramentum justitiae.
1 Cf Ezech. 33:11
2 Prima editio: Veritatis - 1] Postridie ad me venerunt aliqui, ex Cohorte, qui in Fide praedestinata et imputata erant, et dixerunt, sumus sicut temulenti, non ex vino, sed ex sermone hesterno istius viri; loquutus est de Omnipotentia et simul de Ordine, et conclusit quod sicut Omnipotentia est Divina, ita etiam Ordo sit Divinus, imo quod ipse Deus sit Ordo, et dixit quod totidem sint leges Ordinis, quot veritates in Verbo, quae non modo chiliades sunt, sed myriades myriadum, et quod Deus obstrictus sit ad suas leges ibi, et quod homo ad suas; quid tunc Omnipotentia Divina, si ligata est legibus, sic etenim ab Omnipotentia omne absolutum recedit, estne sic Deo minor potestas quam Regi Mundi qui est Monarcha; hic potest leges justitiae vertere sicut suas palmas, ac agere absolute sicut Octavius Augustus, et quoque absolute sicut Nero; nos postquam cogitavimus de Omnipotentia ad leges ligata, tanquam temulenti facti sumus, ac proni ad deliquium, si non subito medela affertur; nos enim ex fide nostra oravimus, ut Deus Pater nostri misereatur propter Filium suum, et credidimus quod misereri possit cujus lubet, ac remittere peccata cui placet, ac salvare quem vult, et non ausi sumus aliquod minimum subtrahere ex Omnipotentia Ipsius, quare obstringere Deum aliquarum suarum legum catenis aspicimus ut nefas, quia ut contradictorium Omnipotentiae Ipsius. 2] His dictis inspexerunt me, et ego illos, et vidi attonitos, et dixi, supplicabo ad Dominum, et afferam inde medelam, illustrando hanc rem, sed nunc duntaxat per exempla, et dixi; Deus Omnipotens creavit1 Mundum ex Ordine in se, ita in Ordinem in quo sit, ac secundum quem regat, ac indidit Universo et omnibus et singulis ejus suum ordinem, homini suum, bestiae suum, avi et pisci suum, vermi suum, cuivis arbori, imo gramini suum; sed ut exempla illustrent, breviter adducam sequentia; leges Ordinis homini indictae sunt, ut homo acquirat sibi veritates ex Verbo, ac naturaliter et,2 quantum valet, rationaliter cogitet illas, et sic fidem naturalem sibi comparet; leges Ordinis tunc a parte Dei sunt, quod appropinquet, impleat veritates Divina sua luce, et sic fidem ejus naturalem, quae modo est scientia et persuasio, Divina essentia, sic et non aliter fit fides salvifica; simile est cum charitate; sed breviter recensebimus aliqua; Deus non potest secundum suas leges alicui homini remittere peccata, nisi quantum homo secundum suas leges desistit ab illis; Deus non potest spiritualiter regenerare hominem, nisi quantum homo secundum suas leges se naturaliter regenerat; Deus in perpetuo conatu est regenerandi et sic salvandi hominem, sed hoc non potest efficere nisi sicut homo parat se receptaculum, et sic applanat Deo viam, et aperit januam; non potest sponsus intrare thalamum virginis non desponsatae; haec occludit januam, et clavem intus apud se custodit, sed postquam virgo sponsa facta est, dat clavem sponso. 3] Deus non potuit ex sua Omnipotentia redimere homines, nisi Homo factus sit; nec potuit Humanum3 suum Divinum facere, nisi Humanum Ipsius primum esset sicut Humanum infantis, et postea sicut Humanum pueri, et nisi Humanum postea formaret se in receptaculum et habitaculum in quod Pater Ipsius intraret, quod factum est per quod impleverit omnia Verbi, hoc est, omnes leges ordinis ibi, et quantum hoc perfecit, tantum Se univit Patri, et Se Pater Ipsi. Sed haec sunt pauca, illustrationis causa adducta, ut videatis, quod Omnipotentia Divina sit in ordine, ac regimen Ipsius, quod vocatur Providentia, sit secundum Ordinem, et quod agat continue et in aeternum secundum leges Ordinis sui, et quod contra illas nequeat, nec illas quoad apicem mutare, quia Ordo cum omnibus ejus legibus est Ipse. 4] His dictis splendor lucis in colore aureo per tectum influxit, et cherubos volantes formavit in aere, et rutilum inde illustravit quorundam4 tempora a parte occipitii, sed nondum a parte frontispicii, murmurabant enim, ignoramus adhuc quid Omnipotentia; et dixi, revelabitur illa, postquam hactenus dicta apud vos aliquam lucem foenerata sunt.
1 Sic Errores Typographici.
2 Prima editio: naturaliter, et
3 factus sit; nec potuit Humanum ubi in prima editione factus sit nec potuit; Humanum
4 Prima editio: quorandam - 1] TERTIUM MEMORABILE. Vidi e longinquo plures congregatos cum pileis super capitibus, quosdam cum pileis circumcinctis serico, qui ex Ordine Ecclesiastico erant, quosdam cum pileis quorum limbos ornabant fasciae aureae, qui ex Ordine Civili erant, omnes hi docti et eruditi; et insuper vidi quosdam cum tiaris, qui erant indocti; accessi, et audivi illos inter se loquentes de Divina Potentia illimitata, et quod si illa progrederetur secundum aliquas leges quae factae sunt ordinis, non illimitata sed limitata foret, et sic potentia et non Omnipotentia; at quis non videt, quod non aliqua necessitas legis possit Omnipotentiam adigere ad faciendum ita et non aliter; certe, dum cogitamus de Omnipotentia et simul de legibus Ordinis, secundum quas obligatur progredi, cadunt ideae nostrae praeceptae de Omnipotentia sicut manus fracto scipione. 2] Illi cum me viderunt prope se, accurrerunt aliqui, et in quadam vehementia dixerunt; es tu qui circumscripsisti Deum legibus sicut vinculis; hoc quam petulans est; sic etiam discerpsisti fidem nostram, super qua fundatur salus nostra, in cujus medio ponimus justitiam Redemptoris, super illa Omnipotentiam Dei Patris, et appendicem facimus operationem Spiritus Sancti, et efficaciam ejus in hominis absoluta impotentia in spiritualibus, cui satis est loqui de plenitudine justificationis, quae ex Omnipotentia Dei inest fidei isti; sed audivi, quod tu inanitatem in illa videas, quia nihil ordinis Divini ab homine in illa. His auditis aperui os, et alta voce loquens dixi, discite leges Ordinis Divini, et postea aperite illam fidem, et videbitis vastam solitudinem, et in hac Leviathanem tortuosum et oblongum, et circum circa illum1, retia circumvoluta2 sicut in nodum inexplicabiliam sed facite sicut legitur de Alexandro, cum vidit Nodum Gorgium3, quod nudaverit ensem, et bissecuerit illum, et sic contortus ejus dissolverit, et projecerit in terram, et calceo fila ejus contriverit. 3] Ad haec dicta congregati mordebant linguas, volentes acuere illas in dicteria, sed non ausi sunt, quia videbant super me Coelum apertum, et audiebant vocem inde, auscultate primum cum moderamine, quid Ordo, secundum cujus leges Deus omnipotens agit; et dixit, Deus4 a Se ut Ordine, in ordine, ad ordinem, creavit Universum; similiter hominem in quo leges ordinis sui stabilivit, ex quibus imago et similitudo Dei factus est, quae in summa sunt, ut credat in Deum, et amet proximum, et quantum illa duo ex naturali potentia facit, tantum se receptaculum Divinae Omnipotentiae facit, et tantum Deus conjungit Se illi, et illum Sibi, inde ejus fides fit viva et salvifica, et ejus facere fit charitas, etiam viva et salvifica: at sciendum est, quod Deus perpetuo adsit, et continue conetur et agat in homine, et quoque tangat liberum ejus arbitrium, sed nusquam violet, si enim liberum arbitrium hominis violaret, periret habitatio hominis in Deo, et foret Solius Dei in homine, et haec habitatio est in omnibus tam qui in terris sunt, quam qui in coelis, et quoque in illis qui in infernis, inde enim est posse, velle, et intelligere illorum; sed non est habitatio reciproca hominis in Deo, nisi apud illos qui vivunt secundum leges ordinis in Verbo latas, et hi fiunt imagines et similitudines Ipsius, et his datur paradisus in possessionem, et fructus arboris vitae in cibum; at reliqui congregant se circum arborem scientiae boni et mali, et colloquuntur cum Serpente ibi, et comedunt, at postea expelluntur Paradiso; attamen illos Deus non relinquit, sed illi relinquunt Deum. 4] Haec illi in pileis intellexerunt, et approbaverunt, at illi in tiaris negaverunt, et dixerunt, numne sic Omnipotentia est limitata, ac Omnipotentia limitata est contradictio; sed respondi, non est contradictio omnipotenter agere secundum leges justitiae cum judicio, aut secundum leges Amori inscriptas ex Sapientia; at contradictio est, quod Deus possit agere contra leges Justitiae et Amoris sui, et hoc foret ex non judicio et sapientia; talem contradictionem involvit fides vestra, quae est, quod Deus injustum possit ex mera gratia justificare, et omnibus salutis donis et vitae praemiis insignire. Sed dicam paucis, quid Omnipotentia Dei; Deus ex Omnipotentia sua creavit Universum, et simul introduxit omnibus et singulis ejus Ordinem; Deus etiam ex Omnipotentia sua conservat Universum, et custodit ibi Ordinem cum suis legibus in perpetuum, et dum aliquid elabitur ex ordine, reducit illud et redintegrat. Porro Deus ex Omnipotentia sua instauravit Ecclesiam, et leges Ordinis ejus revelavit in Verbo; et cum Illa elapsa est ex ordine, restauravit illam, et cum totaliter elapsa est, Ipse descendit in Mundum, et per assumtum Humanum induit Omnipotentiam, et restituit. 5] Deus ex Omnipotentia et quoque Omniscientia explorat unumquemque post mortem, ac praeparat justos seu oves ad loca sua in Coelo, et ex his condit Coelum, ac praeparat injustos seu hircos ad loca sua in inferno, et ex his condit Infernum; ac disponit utrumque in Societates et congregationes secundum omnes varietates amoris illorum, quae in Coelo totidem sunt, quot stellae in firmamento Mundi, ac Societates in Coelo conjungit in unum, ut sint sicut unus Homo coram Se; similiter congregationes in Inferno5, ut sint sicut unus Diabolus, et hos ab illis separat per hiatum, ne Infernum inferat violentiam Coelo, et ne Coelum inferat cruciatum Inferno6; nam illi qui in Inferno sunt, tantum cruciantur, quantum influit Coelum. Haec et illa nisi Deus ex Omnipotentia sua omni instanti faceret, ferinum intraret homines, usque ut amplius non possent legibus alicujus Ordinis coerceri, et sic periret Genus humanum: haec et similia evenirent, nisi Deus esset Ordo, et in Ordine Omnipotens. His auditis illi qui tecti pileis erant, abiverunt pileis sub ulnis, laudantes Deum, nam in illo Mundo intelligentes teguntur pileis, at tecti tiaris non ita, quia calvi sunt, et calvities significat obesitatem; et hi abiverunt ad sinistrum, at illi ad dextrum.
1 Prima editio: illam
2 Prima editio: circum volute
3 Sic prima editio, DAS 283, CAC 11. Fortasse Gordium
4 Prima editio: agit; Deus. Errores Typographici: et dixit Deus
5 Sic Errores Typographici
6 Prima editio: Infermo
DE CREATIONE UNIVERSI.
- 1] Quoniam in Primo hoc Capite de Deo Creatore agitur, etiam de Creatione Universi ab Ipso agendum est, sicut in sequente Capite de Domino Redemptore, etiam de Redemptione; sed non potest aliquis justam ideam de Creatione Universi sibi comparare, nisi aliquae cognitiones universales praemissae intellectum in statum perceptionis immittant, quae erunt sequentes. 2] I. Quod duo Mundi sint, Mundus spiritualis, in quo sunt Angeli et Spiritus, et Mundus naturalis in quo sunt homines. II. Quod in utroque Mundo sit Sol, et quod Sol Mundi spiritualis sit purus Amor ex Jehovah Deo, Qui in medio ejus est; et quod ex illo Sole procedant calor et lux, et quod Calor inde procedens in sua essentia sit amor, et quod Lux inde procedens, in sua essentia sit sapientia; et quod illa duo afficiant voluntatem et intellectum hominis, calor ejus voluntatem, et lux ejus intellectum: at quod Sol Mundi naturalis sit purus Ignis, et quod ideo Calor inde sit mortuus, similiter Lux, et quod inserviant Calori et Luci spirituali pro amiculo et adminiculo ut ad hominem transeant. 3] III. Tum quod illa duo, quae procedunt a Sole Mundi spiritualis, et inde omnia quae per illa ibi existunt, sint substantialia et dicantur spiritualia, et quod similia duo quae procedunt a Sole Mundi naturalis, et inde omnia quae per illa hic existunt, sint materialia et dicantur naturalia. 4] IV. Quod in utroque Mundo sint tres Gradus, qui vocantur gradus altitudinis, et inde tres Regiones, secundum quas ordinati sunt tres Coeli angelici, et secundum quas ordinatae sunt Mentes humanae, quae sic tribus illis Coelis angelicis correspondent; et quod similiter reliqua hic et ibi. 5] V. Quod sit Correspondentia inter illa quae in Mundo spirituali sunt, et inter illa quae in Mundo naturali. 6] VI. Quod sit Ordo, in quem omnia et singula utriusque Mundi creata sunt. 7] VII. Quod de his omnino primum comparanda sit idea; quod nisi fit, Mens humana ex mera ignorantia de illis, facile cadat in ideam de Creatione Universi a Natura, et ex sola Auctoritate Ecclesiastica dicat quod Natura a Deo creata sit; sed quia nescit quomodo, si interius de illa re scrutatur, labatur pronus in Naturalismum negantem Deum. Verum enim vero, quia illa singulatim exponere et demonstrare, sicut oportet, magni Voluminis opus foret, et quoque non proprie Systema Theologicum quod hujus Libri est, ut lemma aut argumentum, ingreditur, volo solum aliqua MEMORABILIA afferre, ex quibus idea de Creatione Universi a Deo potest concipi, et ex conceptione aliquis foetus repraesentans illam gigni.
? ? ? ? ?
- 1] PRIMUM MEMORABILE. Quodam die in meditatione de Creatione Universi fui, et quia hoc perceperunt Angeli supra me a latere dextro, ubi erant qui de eadem aliquoties meditati et ratiocinati sunt, quare unus descendit et invitavit me, et factus sum in spiritu, et comitatus sum illum, et postquam intravi, deductus sum ad Principem, in cujus Aula congregatos ad centenos vidi, et Princeps in medio illorum: et tunc unus ex illis dixit, percepimus hic quod meditatus sis de Creatione Universi, et nos in simili meditatione aliquoties fuimus, sed non potuimus concludere, quoniam cogitationibus nostris inhaesit idea de Chao, quod hoc sicut magnum Ovum fuerit, ex quo exclusa fuerunt omnia et singula Universi in suo Ordine; cum tamen nunc percipimus, quod tantum Universum non potuerit ita excludi; tum etiam inhaesit mentibus nostris idea alia, quae erat, quod a Deo omnia creata sint ex nihilo, et tamen nunc percipimus, quod ex nihilo nihil fiat; et ex his duabus ideis Mentes nostrae nondum se potuerunt evolvere, et in aliqua luce videre Creationem quomodo facta est; quapropter evocavimus te e loco ubi eras, ut de illa tuam meditationem expromas. 2] His auditis, respondi, expromam; et dixi, de hoc diu meditatus sum, sed in vanum; at postea cum a Domino intromissus sum in vestrum Mundum, percepi quod vanum esset aliquid de Creatione Universi concludere, nisi prius sciatur, quod duo Mundi sint, Unus in quo Angeli sunt, et alter in quo homines, et quod hi per mortem e suo in alterum transcendant; et tunc etiam vidi quod duo Soles essent, unus ex quo omnia Spiritualia profluunt, et alter ex quo omnia Naturalia, et quod Sol, ex quo omnia Spiritualia profluunt, sit purus Amor a Jehovah Deo, Qui in medio ejus est, et quod Sol, ex quo omnia naturalia profluunt, sit purus Ignis. His cognitis, quondam cum in illustratione eram, datum est percipere, quod a Jehovah Deo per Solem, in cujus medio est, Universum creatum sit; et quia Amor non dabilis est nisi una cum Sapientia, quod a Jehovah Deo ex suo Amore per suam Sapientiam Universum creatum sit; quod ita sit, convincunt omnia et singula, quae vidi in Mundo, ubi vos estis, et quae vidi in Mundo, in quo ego corpore sum. 3] Quomodo autem a primordio suo progressio Creationis facta est, nimis prolixum est exponere; sed cum in illustratione fui, percepi, quod mediis Luce et Calore ex Sole vestri Mundi creatae sint athmosphaerae spirituales, quae in se sunt substantiales, una ex altera; quae quia tres sunt, et inde tres gradus1 earum, tres Coeli facti sunt, unum pro Angelis qui in supremo gradu amoris et sapientiae sunt, alterum pro Angelis qui in secundo gradu, et tertium pro Angelis qui in ultimo gradu. Sed quia Universum hoc spirituale non potest existere absque Universo naturali, in quo illud ageret suos effectus et usus, quod simul tunc Sol, ex quo omnia Naturalia procedunt, creatus sit, et per hunc similiter, mediis luce et calore, tres athmosphaerae ambientes priores illas, sicut putamina nucleos, aut philyrae ligna, et tandem per has Orbis terraqueus, ubi homines, bestiae, pisces, tum arbores, frutices et herbae, ex terris quae ex humis, lapidibus et mineris consistunt. 4] Ast haec est sciagraphia communissima Creationis et ejus progressionis, at particularia et singularia non possunt exponi, nisi per Volumina librorum; verum omnia concludunt hoc, quod Deus non creaverit Universum ex nihilo, quia, ut dixistis, ex nihilo nihil fit, sed per Solem coeli angelici, qui est ex Esse Ipsius, et inde purus Amor una cum Sapientia: quod Universum, per quod intelligitur uterque Mundus, Spiritualis et Naturalis, ex Divino Amore per Divinam Sapientiam creatum sit, omnia et singula ejus testantur et contestantur, et vos, si illa in ordine et connexu expenditis, ex luce, in qua perceptiones intellectus vestri sunt, potestis clare videre: at tenendum est, quod Amor et Sapientia, quae in Deo unum faciunt, non sint Amor et Sapientia in sensu abstracto, sed in Ipso ut Substantia, nam Deus est ipsa, unica et inde prima Substantia et Essentia, quae in se Est et Subsistit. 5] Quod omnia et singula ex Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, intelligitur per haec apud Johannem, “Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,2 omnia per Ipsum facta sunt, et Mundus per Ipsum factus est,” Cap. I:1,3,10. Deus ibi significat Divinum Amorem, et Verbum significat Divinum Verum, seu Divinam Sapientiam, quare Verbum ibi appellatur Lux, et per Lucem, ubi3 de Deo, intelligitur Divina Sapientia. His peractis, cum vale dicerem, micae lucis e Sole ibi per Coelos angelicos delapsae sunt in oculos illorum, et per hos in habitacula mentis illorum, et sic illustrati dictis a me faverunt, et postea in atrium me sequuti sunt, et prior comes ad domum ubi eram, et abinde in Societatem suam reascendit.
1 Prima editio: gradis
2 Prima editio: Verbum.
3 Prima editio: ubl - 1] SECUNDUM MEMORABILE. Quodam mane, cum evigilatus e somno, in luce matutina et serena ante plenam vigiliam meditans, vidi trans fenestram sicut fulgur micans, et mox audivi sicut tonitru crepans; cum miratus sum unde hoc, audivi e Coelo, quod sint aliqui non procul a me, qui acriter ratiocinantur de DEO ET NATURA, et quod vibratio lucis sicut fulguris, et crepor aeris sicut tonitru, essent correspondentiae et inde apparentiae pugnae et collisionis argumentorum, ab una parte pro Deo, et ab altera pro Natura: principium hujus spiritualis pugnae fuit hoc: erant aliqui Satanae in Inferno, qui dixerunt inter se, utinam liceret nobis cum Angelis Coeli loqui, ac prorsus et plene demonstrabimus, quod Natura sit quam vocant Deum a quo omnia, ita ut Deus sit modo vox, nisi intelligatur Natura; et quia Satanae illi toto corde et tota anima id crediderunt, et cupiverunt cum Angelis coeli loqui, datum est illis e luto ac e tenebris Inferni ascendere, et cum duobus Angelis tunc descendentibus e Coelo loqui; erant in Mundo spirituum, qui inter Coelum et Infernum medius est: 2] Satanae ibi visis Angelis velociter accurrerunt, et furiosa voce clamabant, estis vos Angeli Coeli, cum quibus ratiocinando de Deo et de Natura licet congredi; vocamini sapientes, quia agnoscitis Deum, sed oh quam simplices estis; quis vidit Deum, quis intelligit quid Deus, quis capit quod Deus regat et regere possit Universum, ac omnia et singula ejus; quis nisi plebs et vulgus agnoscit quod non videt et intelligit; quid exstantius est, quam quod Natura sit omne in omnibus, quis vidit aliud oculo quam naturam, quis audivit aliud aure quam naturam, quis odoravit aliud nare quam naturam, quis gustavit aliud lingua quam naturam, quis aliquo tactu manus et corporis sensit aliud quam naturam, suntne sensus corporis nostri testes veritatum, quis non potest ex illis jurare quod ita sit, estne respiratio ex qua etiam vivit corpus nostrum, testis, quid respiramus aliud quam naturam; suntne capita nostra et vestra in natura, unde influxus in cogitationes Capitum, nisi ex illa, si aufertur illa, num potestis cogitare quicquam; praeter plura similis1 farinae alia. 3] His auditis Angeli responderunt, vos ita loquimini, quia estis mere sensuales, omnes in Inferno ideas cogitationum sensibus corporis habent immersas, nec possunt supra illos elevare mentes, quare nos ignoscimus vobis; vita mali et inde fides falsi occlusit interiora mentium vestrarum, usque ut elevatio supra sensualia apud vos non dabilis sit, nisi in statu remoto a malis vitae et a falsis fidei; nam Satanas aeque ac Angelus potest intelligere verum cum illud audit, sed non retinet, quia malum obliterat verum, et inducit falsum; sed percipimus, quod vos sitis in statu remoto, et quod sic possitis intelligere verum quod loquimur, quare attendite ad haec quae dicemus; et dixerunt: fuistis in Mundo naturali, et obivistis ibi, et nunc estis in Mundo spirituali, num prius quam nunc scivistis aliquid de vita post mortem, numne prius negavistis eam, et fecistis vos pares bestiis; num prius aliquid scivistis de Coelo et Inferno, num aliquid de luce et calore hujus Mundi; num de eo, quod non amplius sitis intra Naturam, sed supra illam, est enim hic Mundus, et sunt omnia ejus spiritualia, et spiritualia sunt supra naturalia, adeo ut ne quidem minimum naturae, in qua fuistis, possit in hunc Mundum influere: sed vos, quia Naturam credidistis Deum aut Deam, creditis etiam Lucem et Calorem hujus Mundi esse lucem et calorem Mundi naturalis, cum tamen ne hilum sit, nam Lux naturalis hic est Caligo, et Calor naturalis hic est Frigus; num aliquid scivistis de Sole hujus Mundi, ex quo nostra Lux et noster Calor procedunt; num scivistis, quod hic Sol sit purus Amor, et quod Sol Mundi naturalis sit purus Ignis, et quod Sol Mundi, qui est purus ignis, sit ex quo Natura exstitit et subsistit, et quod Sol coeli, qui est purus Amor, sit ex quo ipsa Vita, quae est amor una cum sapientia, existit et subsistit; et sic quod Natura, quam facitis Deum aut Deam, sit plane mortua. 4] Vos potestis, si custodia vobis datur, cum nobis ascendere in Coelum, et nos possumus, si custodia datur, cum vobis descendere in Infernum, et videbitis in Coelo magnifica et splendida, at in Inferno turpia et immunda; discrimina illa sunt, quia omnes in Coelo colunt Deum, et omnes in Inferno colunt Naturam, ac magnifica et splendida illa in Coelis, sunt correspondentiae affectionum amoris boni et veri, at turpia et immunda illa in Infernis, sunt correspondentiae affectionum amoris mali et falsi. Ex his et illis concludite nunc, num Deus vel num Natura sit omne in omnibus. Ad haec Satanae responderunt, in statu, in quo nunc sumus, possumus ex auditis concludere, quod Deus sit, sed cum jucundum mali occupat mentes nostras, non videmus nisi Naturam. 5] Duo illi Angeli, et Satanae2 non procul a me stabant, quare illos vidi et audivi, et ecce vidi circum illos multos, qui celebres eruditione in Mundo naturali fuerant, ac miratus sum, quod Eruditi illi nunc starent juxta Angelos, nunc juxta Satanas, et quod illis, juxta quos stabant, faverent, et dictum mihi est, quod mutationes situs illorum, essent mutationes status illorum mentis faventis nunc parti uni nunc parti alteri, erant enim quoad fidem sicut vertumni: et dicemus tibi mysterium, despeximus in Terram ad celebres eruditione, et invenimus sexcentos ex mille pro Natura, et reliquos pro Deo, et hos pro Deo, quia non ex intellectu, sed modo ex auditis quod Natura sit a Deo, frequenter loquuti sunt, et frequens loquela ex memoria et reminiscentia, tametsi non simul ex cogitatione et intelligentia, infert speciem fidei. 6] Post haec data est Satanis custodia, et cum duobus Angelis ascenderunt in Coelum, ac viderunt magnifica et splendida, et tunc in illustratione a luce coeli ibi agnoverunt quod Deus sit, et quod Natura creata sit ad inserviendum vitae, quae a Deo est, et quod Natura in se mortua sit, et quod sic a se nihil agat, sed a vita agatur. Illis visis et perceptis descenderunt, et sicut descendebant, rediit amor mali, et occlusit intellectum illorum supra, et aperuit illum infra, et tunc supra illum apparuit sicut umbraculum fulgurans ex igne infernali; et actutum cum tetigerunt terram pedibus, hiabat solum sub illis, et relapsi sunt ad suos.
1 Sic Errores Typographici
2 Cf. DAC 415:5 ubi: Duo illi Angeli et duo Satanae - 1] TERTIUM MEMORABILE. Postridie ad me venit Angelus ex alia Societate Coeli1, et dixit, audivimus ibi, quod propter meditationem de Creatione Universi arcessitus sis in Societatem nostrae propinquam, et quod ibi narraveris de Creatione talia, quibus tunc faverunt, et postea laetati sunt; ego nunc tibi monstrabo, quomodo Animalia et Vegetabilia omnis generis a Deo producta sunt; et deduxit me in latum Campum viridem, et dixit, circumspice, et circumspexi, et vidi Aves pulcherrime coloratas, quasdam volantes, quasdam super arboribus sedentes, et quasdam super campo foliola excerpentes rosis; inter aves etiam erant Columbae et Cygni. Postquam haec a conspectu meo evanuerunt, vidi non procul a me Greges ovium cum agnis, haedorum et caprarum, et circum circa greges illos vidi Armenta ex Bobus et Vitulis, tum ex Camelis et Mulis, et in quodam luco Cervas2 cum altis cornibus, et quoque Unicornes. Post haec visa, dixit, converte faciem ad Orientem, et vidi Hortum, in quo Arbores fructus, Aurantiae, Citri, Oleae, Vites, Ficus, Malogranata, et quoque Arbusta quae ferebant baccas. Postea dixit, specta nunc ad Meridiem, et vidi Messes ex varii generis frumentis, ex triticis, miliis3, hordeis, et fabis, et circum illa Floreta ex rosis pulchre variegantibus colores: ad Septentrionem autem Nemora plena castaneis, palmis, tiliis, platanis, et aliis arboribus foliaceis. 2] His visis dixit, sunt omnia illa, quae vidisti, Correspondentiae affectionum amoris Angelorum, qui in propinquo sunt, et narrabat4, quibus affectionibus singula correspondebant; et insuper, quod non solum illa, sed etiam singula reliqua, quae coram oculis nostris sistuntur videnda, sint Correspondentiae, prout Domus, Utensilia5 in illis, Mensae et Cibi, Vestes, tum etiam monetae ex auro et argento, ut et adamantes, et alii lapides pretiosi, quibus Uxores et Virgines in Coelis exornantur; nos ex his et illis percipimus qualis unusquisque est quoad amorem et sapientiam; illa quae in domibus nostris sunt, et usibus inserviunt, constanter ibi manent, at coram illis, qui a societatibus in societates vagantur, talia mutantur secundum consortia. 3] Haec tibi ostensa sunt, propter causam ut in Typo particulari videas Creationem Universalem; Deus enim est ipse Amor et ipsa Sapientia, et Amoris Ipsius sunt infinitae affectiones, et Sapientiae Ipsius sunt infinitae perceptiones, et harum Correspondentiae sunt omnia et singula quae super Tellure apparent, inde aves et bestiae, inde arbores et frutices, inde segetes et messes, et inde herbae et gramina: nam Deus non est extensus, sed usque in extenso ubivis, ita in Universo a primis ejus ad ultima ejus, et quia Omnipraesens est, tales Correspondentiae affectionum Amoris et Sapientiae Ipsius in toto Mundo naturali sunt; at in nostro Mundo, qui vocatur Mundus Spiritualis, sunt similes correspondentiae apud illos, qui a Deo affectiones et perceptiones recipiunt; discrimen est, quod talia in nostro Mundo secundum affectiones Angelorum a Deo momento creentur, in vestro autem Mundo in principio similiter creata sint, at provisum est ut per generationes, unius ab altera, perenniter renoventur, et sic Creatio continuetur: 4] Causa quod in nostro Mundo sit Creatio momentanea, et in Vestro Creatio durans per generationes, est quia Athmosphaerae et terrae nostri Mundi sunt spirituales, et Athmosphaerae et terrae Vestri Mundi sunt naturales, ac naturalia creata sunt ut investiant spiritualia, sicut cutes corpora hominum et animalium, cortices et libri caudices et ramos arborum, matres et meninges cerebra, tunica nervos, et philyrae illorum fibras, et sic porro; inde est, quod omnia illa quae in vestro Mundo sunt, constantia sint, et constanter in annis redeant. His addidit, haec quae vidisti et audivisti, refer incolis tui Mundi, quia hactenus in plenaria ignorantia fuerunt de Mundo Spirituali, et absque ejus notitia nemo potest scire, et ne quidem augurari, quod Creatio continua sit in nostro Mundo, et quod huic consimilis fuerit in Vestro, dum Universum a Deo creatum est.
5] Post haec loquuti sumus varia, et tandem de Inferno, quod prorsus nihil ex talibus, quae in Coelo, ibi videantur, sed modo opposita, quoniam affectiones amoris illorum, quae sunt cupiditates mali, oppositae sunt affectionibus amoris, in quibus sunt Angeli Coeli; quare apud illos in Inferno, et in genere in Desertis illorum, apparent Aves noctis, ut vespertiliones, ululae et bubones, et quoque lupi, pardi, tigrides, mures majores et minores, tum omnis generis serpentes venenati, ut et dracones6 et crocodili; et ubi aliquid gramineum est, ibi succrescunt sentes, urticae, spinae et cardui, et aliquae herbae toxicatae, quae per vices evanescunt, et tunc modo apparent strues lapidum, ac paludes, in quibus ranae crocitant: haec et illa sunt quoque Correspondentiae, sed ut dictum est, Correspondentiae affectionum amoris illorum, quae sunt cupiditates7 mali. Attamen talia non a Deo creantur ibi, nec creata sunt in Mundo naturali, ubi similia existunt; nam omnia, quae Deus creavit et creat, fuerunt et sunt bona; ast talia super Tellure exorta sunt una cum Inferno, quod ex hominibus, qui per aversionem a Deo, post mortem facti sunt diaboli et satanae, exstitit. Sed quia haec dira inceperunt laedere aures nostras, avertimus cogitationes ab illis, et recollegimus illa, quae in Coelis vidimus.
1 Prima editio: Caell
2 Sic prima editio, nisi cervos intenditur (Worcester)
3 Prima editio: miniis
4 Prima editio: narrabant
5 Prima editio: Utensilla
6 Prima editio: ut dracones
7 Prima editio: cupidates - 1] QUARTUM MEMORABILE. Quondam cum in cogitatione de Creatione Universi eram, accesserunt aliqui ex Orbe Christiano, qui suo tempore Philosophi inter celeberrimos fuerunt, et prae reliquis reputati sapientes, et dixerunt, percipimus quod cogites de Creatione; dic nobis quae tua mens de illa; sed respondi, dicite primum quae vestra; et dixit unus, mens mea est, quod Creatio sit a Natura, et sic quod Natura seipsam creaverit, et quod haec fuerit ab aeterno; non enim datur vacuum, nec dabile est; atqui quid aliud spectamus oculis, captamus auribus, odoramus naribus, et respiramus pectore, quam Naturam, et haec quia extra nos est, etiam intra nos est. 2] Alter haec audiens dixit, nominas Naturam, et hanc facis creatricem universi, sed non scis, quomodo Natura operata est Universum, quare dicam; convolvit se in vortices, qui inter se colliserunt sicut nubes inter se, et sicut domus in terrae motu, dum collabuntur, et quod ex illa collisione crassiora se contulerint in unum, unde Tellus, et quod fluidiora se ex his secreverint, et quoque se contulerint in unum, unde Maria, et quod ex his etiam leviora se separaverint, unde aether et aer, et ex horum levissimis Sol; vidistine, quod dum Oleum, Aqua, et Pulvis terrae commiscentur una, se sponte dividant, et in ordine unum supra alterum collocent. 3] Tunc alius illud auscultans, dixit, loquimini ex phantasia; quis non scit, quod omnium prima origo fuerit chaos, quod magnitudine quartam partem Universi impleverat, et quod in medio ejus fuerit Ignis, circum circa illum aether, et circum hunc materia, et quod illud Chaos rimas duxerit, et per has1 Ignis eruperit, sicut ex Aethna et Vesuvio, inde Sol; et quod post hunc Aether se evolverit et circum fuderit, unde Athmosphaera; et tandem materia residua se glomeraverit in orbem, unde Tellus: quod Stellas attinet, sunt illae modo luminaria in Expanso Universi, ex Sole et ejus igne et luce exorta; Sol enim primum fuit sicut Oceanus igneus, qui ne incenderet Tellurem, excerpsit ex se flammulas lucentes, quae locum sortitae in ambitu perfecerunt Universum, inde ejus Firmamentum. 4] Sed stetit unus inter illos, qui dixit, erratis, vos videmini vobis sapientes, et ego vobis videor simplex, at usque in simplicitate mea credidi et credo quod Universum a Deo creatum sit, et quia natura est universi, quod simul tunc universa natura; si Natura2 seipsam creaverit, fuissetne illa ab aeterno, sed oh quale delirium: et tunc unus ex sapientibus ita dictis accurrit propius et propius ad hunc loquentem, et admovit sinistram aurem ad os ejus, dextra ejus auris erat obturata sicut gossypio, et quaesivit quid loquutus est, et is repetiit idem; et tunc ille qui accurrit, circumspexit, num aliquis Sacerdos adesset, et vidit unum a latere loquentis, et tunc replicuit dicens, fateor etiam ego, quod universa natura sit a Deo, sed; et tunc abivit, susurrans cum sociis, et inquiit, hoc dixi quia praesto erat Sacerdos; vos et ego scimus quod natura sit a natura, et quia sic natura est Deus, dixi quod universa natura sit a Deo, Sed. 5] At sacerdos audiens susurros illorum, dixit, sapientia vestra quae est mere philosophica, seduxit vos, et occlusit interiora mentium vestrarum, adeo, ut non Lux aliqua ex Deo et e Coelo Ipsius, potuerit influere, et illustrare vos; exstinxistis illam; et dixit, ventilate itaque, et decidite inter vos, unde sunt Animae vestrae, quae immortales sunt, num ex Natura, vel num fuerunt in magno illo Chao simul; quibus auditis abivit prior ad consocios, rogans ut illi una cum ipso hunc nodum quaestionis solverent, et concluserunt, quod Anima humana non sit nisi quam aether, et quod cogitatio non nisi quam modificatio aetheris per lucem solis, ac aether est naturae; et dixerunt, quis non scit, quod loquamur per aerem, et quid cogitatio nisi quam loquela in puriore aere, qui vocatur aether, inde est quod cogitatio et loquela unum faciant; quis hoc non potest animadvertere ex homine dum infans est; is primum discit loqui, et successive loqui secum, et hoc est cogitare; quid tunc cogitatio aliud quam modificatio aetheris, ac sonus loquelae quid aliud quam modulamen ejus; ex quibus decidimus, quod Anima, quae cogitat, sit naturae. 6] Sed aliqui ex illis, quidem non dissenserunt, sed statum quaestionis illustraverunt, dicentes, quod Animae exortae sint, cum aether ex magno illo Chao se eglomeravit, et quod tunc in suprema regione se diviserit in innumerabiles individuas formas, quae se infundunt in homines, dum incipiunt ex aere puriore cogitare, quae tunc vocantur Animae. Hoc audito, dixit alius, concedo, quod formae individuae ab aethere in regione superiore formatae fuerint innumerabiles, sed usque homines a creatione Mundi nati numerum illarum excesserunt, quomodo tunc formae illae aethereae sufficere potuerunt, quare mecum cogitavi, quod Animae exeuntes ex ore hominum dum obeunt, post aliquot millia annorum redeant ad eosdem, ac similem priori vitam ineant et peragant; quod multi ex sapientibus parilia et Metempsychosin credant, notum est. Praeter hos etiam a reliquis sparsae sunt aliae conjecturae, quas, quia erant insaniae, praetereo. 7] Post horulam rediit Sacerdos, et tunc ille, qui prius de Creatione Universi a Deo loquutus est, narravit illi decisa illorum de Anima; quibus auditis Sacerdos dixit illis, vos loquuti estis prorsus quemadmodum in Mundo cogitavistis, nescientes quod non in illo Mundo, sed in alio, qui vocatur Mundus Spiritualis, sitis; omnes illi qui sensuales corporei facti sunt ex confirmationibus pro Natura, non sciunt aliter, quam quod sint in eodem Mundo, in quo nati et educti sunt; causa est, quia ibi fuerunt in corpore materiali, hic autem sunt in corpore substantiali, et homo substantialis videt se et socios circum se, prorsus sicut homo materialis videt se et socios circum se; est enim substantiale primitivum materialis, et quia cogitatis, videtis, odoratis, gustatis, et loquimini similiter ut in Mundo naturali, ideo creditis, quod eadem Natura hic sit, cum tamen hujus Mundi natura tantum differt et distat ab illius Mundi natura, quantum substantiale a materiali, seu spirituale a naturali, seu prius a posteriori; et quia Natura Mundi, in qua prius vixistis, est respective mortua, ideo vos ex confirmationibus pro illa facti estis sicut mortui, sed in illis quae Dei, Coeli et Ecclesiae sunt, et quoque in illa re, quae Animas vestras spectat: sed usque omnis homo, tam malus quam bonus, potest quoad intellectum elevari usque in lucem in qua sunt Angeli Coeli, et tunc videre quod Deus sit, et quod vita post mortem sit, et quod Anima hominis non sit aetherea, et sic ex natura istius Mundi, sed spiritualis, et ideo victura in aeternum; intellectus in angelica illa luce potest esse, dum modo amores naturales, qui sunt ex Mundo et pro illo ejusque natura, et ex corpore et pro illo ejusque proprio3, removentur; 8] et illico tunc a Domino, remoti sunt illi amores, et datum est illis loqui cum Angelis, et ex illorum sermone in illo statu perceperunt quod Deus sit, et quod post mortem in alio Mundo vivant, quare pudore suffusi sunt, et exclamaverunt, insanivimus, insanivimus; sed quia hic status non fuit illorum proprius, et inde post aliquot minuta taediosus et ingratus factus est, averterunt se a Sacerdote, et non voluerunt audire ejus loquelam amplius, et sic redierunt in amores priores, qui erant mere naturales, mundani4 et corporei, et abiverunt ad sinistrum, a societate in societatem, et tandem venerunt ad viam, ubi jucunda amorum illorum afflaverunt illos, et dixerunt, hanc viam eamus, et iverunt, et descenderunt, et tandem venerunt ad illos, qui in jucundis similium amorum erant, ac ulterius; et quia jucundum illorum erat jucundum malefaciendi, et in via quoque malum fecerunt multis, incarcerati sunt, et facti daemones; et tunc jucundum illorum conversum est in injucundum, quia per poenas et harum timores, a priori suo jucundo, quod fecit naturam illorum, coerciti et refraenati sunt; et quaesiverunt illos, qui in eodem carcere erant, num ita in aeternum victuri sint; respondebant aliqui ibi, nos fuimus hic aliquot saeculis, et mansuri sumus in saecula saeculorum; quoniam natura, quam contraximus in Mundo, non mutari potest, nec expelli per poenas, et dum per has expellitur, usque post brevem temporis elapsum recurrit.
1 Prima editio: hos
2 Prima editio: Naturam
3 Prima editio: proprio (absque interpunctione)
4 Prima editio: mundari - 1] QUINTUM MEMORABILE. Quondam unus Satanas1 cum venia ex Inferno ascendit una cum foemina, et accessit ad domum ubi eram, quibus visis occlusi fenestram, attamen trans illam cum illis loquebar, et quaesivi Satanam unde veniret; dixit, ex consortio suorum, et quaesivi unde foemina; dixit similiter; haec erat ex turba Sirenum, quae callent per phantasias sibi inducere omnes habitus et figuras pulchritudinis et ornatus, nunc figurant pulchritudinem Veneris, nunc decorem oris sicut esset Parnassis, nunc exornant se sicut Reginae coronis et chlamydibus, et super baculo argenteo innixae magnifice ambulant; tales in Mundo Spirituum sunt meretrices, et phantasiis student; phantasia fit per cogitationem sensualem occlusis ideis ex cogitatione aliqua interiore. Quaesivi Satanam, num illa esset ejus Uxor; respondit, quid uxor, hoc nescio, et nescit societas mea, est mea meretrix, et tunc illa inspiravit viro lasciviam, quod etiam Sirenes dextre callent, qua recepta osculatus est illam, et dixit, ah mea Adonis. 2] Sed ad seria; interrogavi Satanam, quae ejus functio, et ait, functio mea est Eruditio, videsne laurum super capite meo; hanc Adonis ejus per artem suam conflavit, et a tergo imposuit: et dixi, quoniam e societate, ubi magisteria sunt, advenis, dic mihi quid credis et quid credunt consocii tui de Deo; retulit, Deus nobis est Universum, quod etiam vocamus Naturam, et quod simplices nostratium vocant Athmosphaeram, quae illis est aer, at sapientes Athmosphaeram quae etiam est Aether; Deus, Coelum, Angeli, et similia, de quibus multi multa fabulantur in hoc Mundo, sunt vocabula inania, et figmenta capta ex Meteoris, quae ludunt coram oculis plurium hic; suntne omnia, quae super Tellure apparent, a Sole creata; numne omni adventu ejus tempore veris nascuntur Vermes cum alis et absque alis, et ex calore ejus Volucres se mutuo amant et prolificant, et Terra aestu ejus tepefacta semina educit in germina, et tandem in fructus ut proles; annon sic Universum est Deus, et Natura est Dea, et haec ut Universi conjunx concipit, parit, educat, et alit illa. 3] Porro interrogavi, quid credit Societas ejus, et ille, de Religione; respondit, quod Religio nobis prae vulgo eruditis, non sit nisi quam fascinum plebis, quod circum sensitiva et imaginaria illorum mentis est sicut aura, in qua volant pietatis ideae tanquam papiliones in aere, et fides illorum, quae connectit ideas illas sicut in catenam, tanquam bombyx in volvulo serico, e quo evolat ut rex papilionum; amat enim Communio inerudita imagines supra sensualia corporis et inde cogitationis, propter cupidinem ut volent, ita etiam faciunt sibi alas, ut sicut aquilae elevent se, et se jactent coram terricolis, dicturi, ecce me; nos autem credimus quod videmus, et amamus quod tangimus, et tunc tetigit Meretricem suam, et dixit, hoc credo, quia video et tango; verum nos talia ludibria per speculares nostras fenestras ejicimus, et sufflatu risus abigimus. 4] Postea quaesivi, quid una cum consociis credit de Coelo et Inferno; respondit cum2 cachinno, quid Coelum nisi firmamentum aethereum in sua altitudine, et quid Angeli ibi nisi quam maculae errantes circum Solem, et Archangeli nisi quam cometae cum longa cauda, super qua habitat eorum turba; et quid Infernum nisi paludes, ubi ranae et crocodili in phantasia illorum sunt diaboli; praeter has ideas de3 coelo et inferno, reliqua sunt nugae, a quodam Primate ad capessendum gloriam a populo ignaro introductae; sed haec omnia loquutus est, prorsus ut de illis cogitaverat in Mundo, nesciens quod viveret post mortem, et oblitus omnium, quae, dum primum intravit Mundum Spirituum, audivit; quare etiam ad interrogationem de vita post mortem retulit quod sit ens imaginarium, et quod forte aliquod effluviosum exsurgens ex cadavere in tumulo in forma sicut homo, aut quoddam quod vocatur spectrum, de quo fabulantur aliqui, tale quid in phantasias hominum introduxerat. 5] His auditis non potui amplius retinere risum, quin erumperet et dixi, Satana, insanis insaniendo; quid tu nunc, esne in forma homo, numne loqueris, vides, audis, gradiris; reminiscere, quod vixeris in alio Mundo, cujus oblitus es, et quod nunc post mortem vivas, et quod loquutus sis prorsus sicut prius; et data est ei reminiscentia, et recordatus est, et tunc puduit illum, et clamavit, insanio, vidi coelum supra, et audivi angelos ibi loquutos ineffabilia, sed hoc quando huc nuper allui; at nunc retinebo hoc narraturus sociis meis, a quibus recessi, et forte tunc pudebit illos similiter; ac tenuit in ore quod illos vocaret insanos, sed sicut descendit, oblivio expulit reminiscentiam, et cum ibi erat, insanivit consimiliter, et vocavit illa, quae a me audivit,4 insanias. Talis est status cogitationis et sermocinationis Satanarum post mortem: vocantur Satanae illi, qui confirmaverunt apud se falsa usque ad fidem, et Diaboli illi qui confirmaverunt mala apud se per vitam.
1 Prima editio: Satanes
2 Prima editio: eum
3 Prima editio: dc
4 Prima editio: audivit. - CAPUT SECUNDUM
DE DEO REDEMPTORE.
1] In priori Capite actum est de Deo Creatore, et simul tunc de Creatione, in hoc autem Capite agendum est de Domino Redemptore, et simul etiam de Redemptione, et in sequente Capite de Spiritu Sancto, et simul de Divina Operatione: per Dominum Redemptorem, intelligimus Jehovam in Humano; nam quod Ipse Jehovah descenderit, et Humanum assumserit, propter finem ut Redemptionem ageret, in sequentibus demonstrabitur. Quod dicatur Dominus et non Jehovah, est causa quia Jehovah in Veteri Testamento vocatur Dominus in Novo, ut constare potest ex his; dicitur apud Mosen, “Audi Israel, JEHOVAH DEUS noster1, JEHOVAH unus est: amabis JEHOVAM DEUM ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,” Deutr. VI: 4,5; at apud Marcum, “DOMINUS DEUS noster2 DOMINUS unus est: amabis DOMINUM DEUM tuum ex toto corde tuo, et ex toto anima tua,” Cap. XII:29,30. Tum apud Esajam, “Parate viam JEHOVAE, complanate in solitudine semitam Deo nostro,” Cap. XL:3: at apud Lucam, “Praeibis3 ante faciem DOMINI, ad parandum vias Ipsius4,” Cap. I:76, praeter alibi: et quoque Dominus mandavit Discipulis suis, ut Ipsum vocarent Dominum, et ideo ab Apostolis in Epistolis eorum ita vocatus est, et postea ab Ecclesia Apostolica, ut patet a Symbolo ejus, quod vocatur Symbolum Apostolicum: causa fuit, quia Judaei non ausi sunt nominare Jehovam propter sanctitatem, et quoque per Jehovam intelligitur Divinum Esse, quod fuit ab aeterno, et Humanum, quod assumsit in tempore, non fuit id Esse: quid Divinum Esse seu Jehovah, in superiori Capite, n. 18 ad 26, et n. 27 ad 35, ostensum est: propter hanc rem, hic et in sequentibus per Dominum intelligimus Jehovam in Humano suo. 2] Nunc quia cognitio de Domino excellentia excedit omnes cognitiones, quae in Ecclesia dantur, imo quae in Coelo, erit dispositio ordinata, ut cognitio illa veniat in lucem, quae itaque haec erit. I. Quod Jehovah Creator Universi descenderit et assumserit Humanum, ut redimeret et salvaret homines. II. Quod descenderit ut Divinum Verum, quod est Verbum, et tamen quod non separaverit Divinum Bonum. III. Quod assumserit Humanum secundum Divinum suum ordinem. IV. Quod Humanum, per quod se misit in Mundum, sit quod vocatur Filius Dei. V. Quod Dominus per actus redemptionis se justitiam fecerit. VI. Quod per eosdem actus se univerit Patri, et Pater Se Ipsi; etiam secundum Divinum ordinem. VII. Quod sic Deus factus sit Homo, et Homo Deus in Una Persona. VIII. Quod progressio ad unionem fuerit status exinanitionis Ipsius, et quod ipsa Unio sit status glorificationis Ipsius. IX: Quod posthac nullus ex Christianis in Coelum veniat, nisi qui in Dominum Deum Salvationem credit, et Ipsum solum adit. Sed haec singulatim explicabuntur.
1 Prima editio: vester, sed Schmidt, VCR 6:3, et alibi: noster
2 Prima editio: vester, sed Schmidt, AC 2921:5 et DD 45: noster
3 Sic Schmidt et VCR 688. Prima editio: Praeibo
4 Sic Schmidt et VCR 688: vias Ipsius ubi in prima editione viam Ipsi
- 1] I. QUOD JEHOVAH DEUS DESCENDERIT ET ASSUMSERIT HUMANUM, UT REDIMERET ET SALVARET HOMINES. In Ecclesiis Christianis hodie creditur, quod Deus Creator Universi genuerit Filium ab aeterno, et quod Hic descenderit et assumserit Humanum ad redimendum et salvandum homines; sed hoc erroneum est, et cadit ex se, dummodo cogitatur, quod Deus unus sit, et quod plus quam fabulosum sit coram ratione quod Deus unus ab aeterno aliquem Filium genuerit, et quoque quod Deus Pater una cum Filio et cum Spiritu Sancto, quorum quisque singulatim Deus est, sit unus Deus; hoc fabulosum prorsus dissipatur, sicut Stella caduca in aerem, dum e Verbo demonstratur, quod Ipse Jehovah Deus descenderit, et Homo factus sit, et quoque Redemptor. 2] Quod primum attinet, quod Ipse Jehovah Deus descenderit, et Homo factus sit, constat ex his locis, “Ecce Virgo concipiet, et pariet Filium, qui vocabitur DEUS NOBISCUM, Esaj. VII:14, Matth. I:22,23. Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero Principatus, et vocabitur Nomen Ipsius, Mirabilis, DEUS, Heros, PATER AETERNITATIS, Princeps pacis, Esaj. IX:5,6.1 Dicetur in die illo, ecce DEUS NOSTER2 Hic, quem exspectavimus ut liberet nos; Hic JEHOVAH3, quem exspectavimus; exultemus et laetemur in salute4 Ipsius, Esaj. XXV:9. Vox clamantis in deserto, parate viam JEHOVAE, complanate in solitudine semitam DEO NOSTRO, et videbunt omnis caro simul, Esaj. XL:3,5. Ecce DOMINUS JEHOVIH in forti venit, et brachium IPSIUS dominabitur IPSI; ecce merces IPSIUS cum IPSO, sicut PASTOR gregem suum pascet, Esaj. XL:10,11. Dixit JEHOVAH, jubila et laetare filia Sionis, ecce Ego venio, ut habitem in medio tui: tunc adhaerebunt Gentes multae JEHOVAE in die illo, Sach. II:14,15.5 EGO JEHOVAH, vocavi Te in justitia, et dabo Te in foedus populi, EGO JEHOVAH, hoc Nomen meum, gloriam meam non alteri dabo6, Esaj. XLII:6,8.7 Ecce dies venientes, cum suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex8, faciatque judicium et justitiam in terra, et hoc Nomen Ipsius, JEHOVAH JUSTITIA NOSTRA,” Jerem. XXIII:5,6, Cap. XXXIII:15,16. Praeter in locis, ubi adventus Domini vocatur DIES JEHOVAE, ut Esaj. XIII:6,9,13,22, Ezech. XXXI:15, Joel I:15, Cap. II:1,2,11, Cap. III:2,4 9, Cap. IV:1,14,18 10, Amos V:13,18,20. Zeph. I:7 ad 18, Sach. XIV:1, 4 ad 21, praeter alibi. 3] Quod Ipse Jehovah descenderit et assumserit Humanum, constat aperte apud Lucam, ubi haec, “Maria dixit ad Angelum, quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco, cui respondit Angelus, SPIRITUS SANCTUS SUPERVENIET TE, ET VIRTUS ALTISSIMI OBUMBRABIT TE, unde quod nascitur ex te SANCTUM, vocabitur Filius Dei,” Cap. I:34,35. Et apud Matthaeum, “Dixit Angelus ad Josephum sponsum Mariae in somnio, quod in illa natum est, ex SPIRITU SANCTO11 est; et Josephus non cognovit illam usque dum peperit Filium, et vocavit nomen Ipsius Jesum,” Cap. I:20,25: quod per Spiritum Sanctum intelligatur Divinum quod a Jehovah Deo procedit, in Capite Tertio hujus Operis videbitur: quis non scit quod ex Patre sit Anima et Vita proli, et quod ex Anima sit Corpus, quid itaque apertius dicitur quam quod Domino ex Jehovah Deo fuerit Anima et Vita, et quia Divinum non potest dividi, quod ipsum Divinum Patris fuerit Ejus Anima et Vita; quare Dominus toties Jehovam Deum vocavit Patrem suum, et Jehovah Deus Ipsum vocavit Filium suum: Quid ergo ludicrius potest audiri, quam quod Anima Domini nostri fuerit ex Maria matre, sicut hodie somniant12 et Romano Catholici et Reformati, nec adhuc vigiles facti sunt ex Verbo.
1 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6,7 apud Biblia Anglica
2 Prima editio: Deus noster
3 Prima editio: Jehovah
4 in salute ubi in prima editione insalute
5 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 2:10,11 apud Biblia Anglica
6 Prima editio: HOC NOMEN MEUM, GLORIAM MEAM NON ALTERI DABO (absque italicis)
7 Prima editio: Esaj. XLII: 1. 6. 7. 8.
8 Prima editio: Rox
9 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 2:29,31 apud Biblia Anglica
10 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 3:1,14,18 apud Biblia Anglica
11 Prima editio: Spiritu Sancto
12 Prima editio: sommiant - Quod aliquis Filius ab aeterno natus descenderit et Humanum assumserit, prorsus ut erroneum cadit et dissipatur ex locis in Verbo, in quibus Ipse Jehovah dicit, quod Ipse Salvator et Redemptor sit, quae sunt sequentia, “Nonne EGO JEHOVAH, et non amplius Deus praeter Me, Deus justus et SALVATOR NON PRAETER ME,” Esaj. XLV:21,22. EGO JEHOVAH ET NON PRAETER ME SALVATOR, Esaj. XLIII:11. EGO JEHOVAH DEUS TUUS, et Deum praeter Me non agnosces, et SALVATOR NON PRAETER ME, Hosch. XII:4. Ut sciat omnis caro, quod EGO JEHOVAH SALVATOR TUUS ET REDEMPTOR TUUS, Esaj. XLIX:26, Cap. LX:16. Quod ad REDEMPTOREM NOSTRUM, JEHOVAH ZEBAOTH NOMEN IPSIUS, Esaj. XLVII:4. REDEMPTOR EORUM FORTIS,1 JEHOVAH ZEBAOTH NOMEN IPSIUS, Jerem. L:34. JEHOVAH2 Petra mea, et REDEMPTOR MEUS3, Psalm. XIX:15 4. Sic dixit JEHOVAH REDEMPTOR TUUS, Sanctus Israelis5, Ego JEHOVAH DEUS TUUS, Esaj. XLVIII:17, Cap. XLIII:14 6, Cap. XLIX:7. Sic dixit JEHOVAH REDEMPTOR TUUS; Ego JEHOVAH faciens omnia, et solus a Me Ipso, Esaj. XLIV:24. Sic dixit JEHOVAH Rex Israelis, et REDEMPTOR EJUS JEHOVAH ZEBAOTH, Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus, Esaj. XLIV:6. TU JEHOVAH Pater noster, REDEMPTOR NOSTER a saeculo Nomen tuum, Esaj. LXIII:16. Cum misericordia aeternitatis miserebor, sic dixit REDEMPTOR TUUS JEHOVAH, Esaj. LIV:8. REDEMERAS me JEHOVAH VERITATIS, Psalm. XXXI:6.7 Speret Israel in JEHOVAH, quia cum JEHOVAH Misericordia, plurima cum Ipso REDEMPTIO; Ille REDIMET Israelem ab omnibus iniquitatibus ejus, Psalm. CXXX:7, 8. JEHOVAH ZEBAOTH nomen Ipsius8, et REDEMPTOR TUUS Sanctus Israelis, DEUS TOTIUS TERRAE VOCABITUR, Esaj. LIV:5. Ex his locis et perplurimis aliis, omnis homo, cui oculi, et Mens per oculos aperta est, videre potest, quod Deus, qui unus est, descenderit, et Homo factus sit, propter finem, ut Redemptionem ageret; quis hoc non videre potest ut in luce matutina, dum attendit ad ipsa illa effata Divina, quae adducta sunt: at vero qui in umbra noctis sunt ex confirmatione pro nativitate alterius Dei ab aeterno, ac de hujus descensu et Redemptione, illi ad Divina illa Effata claudunt palpebras, et sub illis cogitant, quomodo illa applicent ad sua falsa et pervertant.
1 Prima editio: EORUM, FORTIS
2 Prima editio: Jehovah
3 Prima editio: Redemptor meus
4 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 19:14 apud Biblia Anglica
5 Prima editio: Isralis
6 Prima editio: 24
7 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 31:5 apud Biblia Anglica
8 Sic Biblia Hebraica et alibi. Prima editio: JEHOVAH DEUS. - 1] Quod Deus non potuerit Redimere homines, hoc est, a damnatione et Inferno extrahere illos, nisi per assumtum Humanum, sunt plures causae, quae in serie in sequentibus detegentur; Redemptio enim fuit subjugatio Infernorum, et ordinatio Coelorum, et post has instauratio Ecclesiae; haec Deus ex sua Omnipotentia non potuit efficere, nisi per Humanum; sicut non quis operari potest nisi ei sit brachium, etiam Humanum Ipsius in Verbo vocatur Brachium Jehovae, Esaj. XL:10, Cap. LIII:1; tum sicut quis non potest Urbem aliquam munitam aggredi et fana idolorum quae inibi sunt, destruere, nisi per Potentias medias; quod Deo in hoc Divino Opere Omnipotentia per suum Humanum fuerit, etiam ex Verbo patet; Deus enim, qui est in intimis et sic purissimis, nequicquam potuit ad ultima, in quibus Inferna sunt, et in quibus homines istius temporis fuerunt, aliter transire, comparative sicut anima non aliquid absque corpore potest agere; aut sicut quis non potest vincere hostes, qui non in conspectum ejus veniunt, aut ad quos non aliquibus armis, ut hastis, clypeis aut sclopetis, potest accedere et appropinquare; 2] absque Humano Redemptionem agere, tam impossibile fuit Deo, sicut homini est subjugare Indos, et non transferre illuc milites per naves; tum sicut facere arbores crescere solum per calorem et lucem, nisi creatus sit aer per quem transeant, et creata sit terra, e qua producantur; imo tam impossibile est, sicut emittere retia in aerem, et ibi captare pisces, et non in aquis: Jehovah enim, qualis est in se, ex Omnipotentia sua non potest contingere aliquem diabolum in Inferno, nec aliquem diabolum super terra, ac illum et ejus furorem compescere, et violentiam domare, nisi in ultimis sit sicut est in primis; in ultimis est in Humano suo, quare in Verbo vocatur Primus et Ultimus, Alphah et Omegah, Principium et Finis.
- 1] II. QUOD JEHOVAH DEUS DESCENDERIT UT DIVINUM VERUM, QUOD EST VERBUM, ET TAMEN QUOD NON SEPARAVERIT DIVINUM BONUM. Sunt duo quae faciunt Essentiam Dei, Divinus Amor et Divina Sapientia, seu quod idem est, Divinum Bonum et Divinum Verum; quod Essentia Dei sint illa duo, supra n. 36 ad 48, demonstratum est. Illa duo in Verbo intelliguntur etiam per JEHOVAM1 DEUM, per Jehovam Divinus Amor seu Divinum Bonum, et per Deum Divina Sapientia seu Divinum Verum, inde est quod in Verbo distinguantur variis modis, et nunc solum nominetur Jehovah, nunc solum Deus, ubi enim agitur de Divino Bono, ibi dicitur Jehovah, et ubi de Divino Vero, ibi Deus, et ubi de utroque, ibi Jehovah Deus. Quod Jehovah Deus descenderit ut Divinum Verum, quod est Verbum, constat apud Johannem, ubi haec, “In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos,” Cap. I:1,3,14 2: quod per Verbum ibi intelligatur Divinum Verum, est quia Verbum, quod in Ecclesia est, est ipsum Divinum Verum, est enim ab Ipso Jehovah dictatum, et quod a Jehovah dictatur est pure Divinum Verum, nec potest esse aliud; 2] sed quia illud transivit Coelos usque in Mundum, accommodatum factum est Angelis in Coelo, et quoque hominibus in Mundo; inde inest Verbo sensus spiritualis, in quo Divinum Verum est in luce, et sensus naturalis in quo Divinum Verum est in umbra; quare Divinum Verum in hoc Verbo est quod apud Johannem intelligitur: hoc adhuc patet ex eo, quod Dominus in Mundum venerit, ut impleret omnia Verbi, quare toties legitur, quod hoc et illud Ipsi factum sit, ut impleretur Scriptura. Nec aliud quam Divinum Verum per Messiam seu Christum, nec aliud per Filium hominis, neque aliud per Paracletum Spiritum Sanctum, quem Dominus post exitum suum misit, intelligitur. Quod in Transformatione coram tribus Discipulis super monte, Matth. XVII3, Marc. IX, et Luc. IX, et quoque coram Johanne in Apocalypsi Cap. I:12 ad 16, Se ut Verbum illud repraesentaverit, in Capite de SCRIPTURA SACRA, videbitur. 3] Quod Dominus in Mundo fuerit Divinum Verum, patet ex his Ipsius verbis, Ego sum Via, VERITAS, et Vita, Joh. XIV:6, et ex his, Scimus quod Filius Dei venerit, et dederit nobis Intellectum, ut cognoscamus VERITATEM, et sumus in VERITATE, IN FILIO IPSIUS JESU CHRISTO: Hic est verus Deus, et vita aeterna, Joh. I Epist. Cap. V:20 4. Et adhuc per quod dicatur Lux, ut in his locis, “LUX VERA erat, quae illuminat omnem hominem venientem in Mundum, Joh. I:4,9. Jesus dixit, adhuc breve tempus LUX VOBISCUM est; ambulate quousque LUCEM habetis, ne tenebrae vos apprehendant: quousque LUCEM habetis, credite in LUCEM, ut FILII LUCIS SITIS, Joh. XII:35,36,46. EGO LUX MUNDI SUM, Joh. IX:5. Simeon dixit, viderunt oculi mei Salutare tuum, LUCEM in revelationem gentium, Luc. II:30,31,32. Hoc est judicium, quod LUX VENIT IN MUNDUM; QUI FACIT VERITATEM, VENIT AD LUCEM,” Joh. III:19,21, praeter alibi; per Lucem intelligitur Divinum Verum.
1 Prima editio: JOHOVAM
2 Prima editio: Cap. I: 13. 14:
3 Prima editio: Matth. XII
4 Prima editio: Cap. V: 20. 21. - Quod Jehovah Deus in Mundum ut Divinum Verum descenderit, erat causa ut Redemptionem ageret, et Redemptio fuit subjugatio Infernorum, et ordinatio Coelorum, et post has instauratio Ecclesiae: ad efficiendum illa, non valet Divinum Bonum, sed Divinum Verum ex Divino Bono; Divinum Bonum in se spectatum est sicut umbo ensis rotundus, aut sicut lignum obtusum, aut sicut nudus arcus, ast Divinum Verum ex Divino Bono, est sicut ensis acutus, et sicut lignum hastile, et sicut arcus cum telis, quae contra hostes valent; per enses, hastas, et arcus, in sensu spirituali Verbi etiam intelliguntur vera pugnantia, videatur Apoc. Revelata, n. 52, 299, 436 1, ubi hoc demonstratum est; nec aliter falsa et mala, in quibus Universum Infernum fuit, et perpetuo est, potuit quam per Divinum Verum ex Verbo impugnari, vinci, et subjugari; nec per aliud potuit novum Coelum, quod etiam tunc factum est, condi, formari, et ordinari; nec per aliud potuit nova Ecclesia in terris instaurari: praeterea2 omne robur, omnis virtus et potentia Dei, est Divini Veri ex Divino Bono: Haec causa fuit, quod Jehovah Deus ut Divinum Verum, quod est Verbum, descenderit; propterea dicitur apud Davidem, “Accinge gladium tuum super femur, o POTENS, et in honore tuo ascende, EQUITA SUPER VERBO VERITATIS, docebit Te mirabilia dextra tua, tela tua acuta, hostes tui cadent sub te,” Psalm. XLV:4,5,6 3; haec de Domino, et de pugnis Ejus cum Infernis, deque victoriis super illa.
1 Cf. AR 836
2 Prima editio: praeterca
3 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 45:3-5 apud Biblia Anglica - 1] Quale Bonum est absque Vero, et quale Verum ex bono, manifeste apparet ex homine; omne bonum ejus residet in Voluntate, et omne verum ejus in Intellectu, ac Voluntas ex bono suo ne hilum potest agere nisi per Intellectum, non potest operari, non potest loqui, nec potest sentire; omnis virtus et potentia ejus est per intellectum, proinde per verum, nam intellectus est receptaculum et habitaculum veri. Cum his simile est quemadmodum cum operatione Cordis et Pulmonis in Corpore; Cor absque respiratione Pulmonis non aliquem motum, nec aliquem sensum producit, sed haec duo facit respiratio pulmonis ex corde, quod evidens est in deliquiis apud suffocatos ac illapsos aquis, in quibus cessat respiratio, perstante adhuc systolica activitate cordis; quod illis non sit motus nec sensus, notum est; simile est cum embryonibus in uteris matrum; causa est, quia Cor correspondet Voluntati et ejus bonis, et Pulmo Intellectui et ejus veris. 2] In Mundo spirituali maxime conspicua est potentia veri; Angelus qui in Divinis Veris a Domino est, tametsi quoad corpus invalidus est sicut infans, potest usque turmam spirituum infernalium, apparentium sicut Enakim et Nephilim, hoc est, sicut Gigantes, dejicere in fugam, persequi ad Infernum, ac detrudere in cavernas ibi; e quibus dum exeunt, non hiscunt accedere ad angelum. Sunt illi qui in Divinis veris a Domino sunt, in illo Mundo sicut leones, tametsi quoad corpora non plus valent quam oves. Simile est cum hominibus, qui in Divinis veris a Domino sunt, contra mala et falsa, proinde contra phalanges diabolorum, qui in sua essentia spectati non aliud sunt quam mala et falsa. Quod Divino Vero tale robur insit, est causa, quia Deus est ipsum Bonum et ipsum Verum, et per Divinum Verum Creavit Universum; et omnes leges ordinis, per quas conservat universum, sunt veritates; quare dicitur apud Johannem, Quod per Verbum omnia facta sint, et sine Illo factum sit nihil quod factum est, Cap. I:3,10, et apud Davidem, “Per Verbum Jehovae Coeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus1 eorum,” Psalm. XXXIII:6.
1 Prima editio: excercitus - Quod Deus tametsi descendit ut Divinum Verum, usque non separaverit Divinum Bonum, constat ex Conceptione, de qua legitur, quod virtus Altissimi adumbraverit Mariam, Luc. I:35, et per virtutem Altissimi intelligitur Divinum Bonum: idem constat ex locis, ubi Ipse dicit, quod Pater in Ipso sit, et Ipse in Patre; quod omnia Patris sint Ipsius; et quod Pater et Ipse unum sint, praeter plura; per Patrem intelligitur Divinum Bonum.
- 1] III. QUOD DEUS ASSUMSERIT HUMANUM SECUNDUM DIVINUM SUUM ORDINEM. In Paragrapho de Divina Omnipotentia et Omniscientia, ostensum est, quod Deus una cum Creatione introduxerit Ordinem tam in Universum quam in omnia et singula ejus; et quod ideo Dei Omnipotentia in Universo et in omnibus et singulis ejus secundum leges sui Ordinis procedat, et operetur, de quibus in serie a n. 49 ad 74, supra actum est. Nunc quia Deus descendit, et quia Ipse est Ordo, ut quoque ibi demonstratum est, non potuit aliter, ut actualiter etiam homo fieret, quam concipi, gestari in utero, nasci, educari, et successive scientias addiscere, per illas in intelligentiam et sapientiam introduci; quapropter quoad Humanum fuit infans sicut infans, puer sicut puer, et sic porro; cum sola differentia, quod citius, plenius et perfectius quam alii, progressionem illam perfecerit: quod ita secundum Ordinem progressus sit, constat ex his apud Lucam, “Jesus puer crevit et corroboratus est spiritu, ac profecit sapientia, aetate, et gratia apud Deum et homines,” Cap. II:40,52; quod citius, plenius et perfectius quam alii, patet ex illis quae de Ipso apud eundem Evangelistam dicuntur, ut quod dum Puer 12 annorum erat, in Templo in medio Doctorum sederit et docuerit, et quod obstupuerint omnes audientes Ipsum super Intelligentia et Responsionibus Ipsius, Cap. II:46,47; et postea, Cap. IV:16 ad 22,32. 2] Hoc factum est, quia Divinus Ordo est, ut homo seipsum praeparet ad receptionem Dei, et sicut se praeparat, ita Deus in illum, ut in suum habitaculum et domum intret, et praeparatio illa fit per cognitiones de Deo et de spiritualibus quae Ecclesiae sunt, et sic per intelligentiam et sapientiam; nam Lex Ordinis est, quod quantum homo accedit et appropinquat ad Deum, quod faciet prorsus sicut a se, tantum Deus accedat et appropinquet ad hominem, et in medio ejus se conjungat cum illo: quod Dominus secundum hunc Ordinem usque ad Unionem cum suo Patre progressus sit, in sequentibus ulterius demonstrabitur.
- 1] Qui non sciunt, quod Divina Omnipotentia procedat et operetur secundum ordinem, illi possunt plura sanae rationi opposita, et contradictoria ex phantasia excludere, sicut cur Deus non immediate sine tali progressione assumsit Humanum; cur non ex Elementis e quatuor plagis Mundi sibi creavit aut composuit corpus, et sic ut Deum Hominem coram populo1 Judaico, imo coram Universo Mundo, se exhibuerit videndum; aut si voluit nasci, cur non ipsi embryoni, aut sibi infanti infudit omne Divinum suum; aut cur non post partum se erexit in staturam adulti, et ex Divina Sapientia illico loquutus est; talia et similia possunt illi, qui de Divina Omnipotentia absque ordine cogitant, concipere et parere, et sic deliriis et nugis implere Ecclesiam; sicut etiam factum est: quemadmodum quod Deus potuerit gignere Filium ab aeterno, ac facere ut Tertius Deus a Se et Filio etiam tunc procederet; tum quod potuerit irasci Generi humano, illud devotioni dare, et velle per Filium reduci in misericordiam, et hoc per intercessionem2, et recordationem crucis Ipsius; 2] et insuper Filii sui justitiam in hominem immittere, et indere hanc in cor ejus sicut substantiam simplicem Wolffianam, in qua, sicut ipse Auctor dicit, omnia meriti Filii sunt, sed quod dividi nequeat, quoniam si dividatur cadit in nihilum; et insuper quod possit sicut per Bullam Papalem remittere3 peccata cuicunque vult, seu purificare maxime impium ab atris ejus malis, et sic nigrum sicut diabolum facere candidum sicut Angelum lucis, praeter quod homo se moveat plus quam lapis, aut dum stat ut statua, vel ut idolum; praeter plures alias insanias, quas illi, qui Divinam Potentiam absolutam absque cognitione et agnitione alicujus ordinis statuunt, possunt spargere sicut ventilator4 paleas in aerem: hi possunt in spiritualibus, quae Coeli et Ecclesiae, et inde vitae aeternae sunt, a veris Divinis aberrare, sicut caecus in silva, qui nunc cadit super lapides, nunc impingit frontem in arborem, nunc intricat crines ramis ejus.
1 Prima editio: popuIo
2 Prima editio: intercessionum
3 Prima editio: reremittere
4 Sic Errores Typographici - Miracula Divina etiam secundum Divinum Ordinem facta sunt, sed secundum ORDINEM INFLUXUS MUNDI SPIRITUALIS IN MUNDUM NATURALEM, de quo Ordine hactenus nemo aliquid scivit, quia nemo aliquid de Mundo Spirituali: qualis autem ille Ordo est, manifestabitur suo tempore, quando de MIRACULIS DIVINIS, et de MIRACULIS MAGICIS.
- 1] IV. QUOD HUMANUM, PER QUOD DEUS SE MISIT IN MUNDUM, SIT FILIUS DEI. Dominus frequenter dixit, quod Pater Ipsum miserit, ac quod missus sit a Patre, ut Matth. X:40, Cap. XV:24, Joh. III:17,34; Cap. V:23,24,36,37,38, Cap. VI:29,39,40,44,57, Cap. VII:16,18,28,29, Cap. VIII:16,18,29,42, Cap. IX:4; et persaepius alibi; et hoc dicit, quia per mitti in Mundum, intelligitur descendere, et inter homines venire, et hoc factum est per Humanum, quod per Mariam virginem assumsit; et quoque Humanum est actualiter Filius Dei, quia a Jehovah Deo, ut Patre conceptum, secundum Luc. Cap. I:32,35. Vocatur Filius Dei, Filius hominis, et Filius Mariae, et per Filium Dei intelligitur Jehovah Deus in suo Humano, per Filium hominis Dominus quoad Verbum, et per Filium Mariae proprie Humanum quod assumsit; quod per Filium Dei et per Filium hominis illa duo intelligantur, in sequentibus demonstrabitur: quod per Filium Mariae intelligatur mere Humanum, constat manifeste ex generatione hominum, quod anima sit ex patre, et corpus ex matre; semini enim patris inest anima, et haec induitur corpore apud matrem, seu quod idem, omne spirituale, quod homini est, a patre est, et omne materiale ei a matre est; 2] quoad Dominum, Divinum quod Ipsi fuit, a Jehovah Patre erat, et Humanum Ipsi a matre; haec duo unita sunt Filius Dei; quod ita sit, constat clare ex nativitate Domini, de qua hoc apud Lucam, “Angelus Gabriel ad Mariam dixit Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te, unde quod nascitur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei,” Cap. I:35. Dominus se vocavit Missum a Patre, etiam propter causam, quia per Missum significatur simile quod per Angelum, Angelus enim in Lingua originali est Missus, dicitur enim apud Esajam, “ANGELUS FACIERUM JEHOVAE liberavit eos, ob amorem suum et clementiam suam redemit illos,” Cap. LXIII:9; et apud Malachiam, “Subito veniet ad Templum suum DOMINUS, quem vos quaeritis, ET ANGELUS FOEDERIS1, quem vos desideratis,” Cap. III:1, praeter alibi. Quod Divina Trinitas, Deus Pater, Filius, et Spiritus sanctus, sit in Domino, et quod Pater in Ipso sit Divinum a quo, Filius Divinum Humanum, et Spiritus sanctus Divinum procedens, in Capite hujus Operis IIItio, ubi de Divina Trinitate, videbitur.
1 Prima editio: FAEDERIS - 1] Quoniam a Gabriele Angelo ad Mariam dictum est, quod SANCTUM, quod nascetur ex te vocabitur Filius Dei, ex Verbo afferentur loca, quod Dominus quoad Humanum dicatur SANCTUS ISRAELIS, quae sunt, “Videns fui in visionibus, ecce Vigil et SANCTUS e Coelo descendens, Dan. IV:10,20.1 Deus e Themane veniet, et SANCTUS e monte Paran, Habak. III: 3. Ego Jehovah SANCTUS, Creator Israelis SANCTUS2 VESTER, Esaj. XLIII:14,15 3. Sic dixit Jehovah Redemptor Israelis SANCTUS IPSIUS, Esaj. XLIX:7. Ego Jehovah Deus tuus, SANCTUS ISRAELIS SALVATOR TUUS, Esaj. XLIII:3.4 Quod ad REDEMPTOREM nostrum, Jehovah Zebaoth nomen5 Ipsius, SANCTUS ISRAELIS, Esaj. XLVII:4. Dixit Jehovah REDEMPTOR vester, SANCTUS ISRAELIS, Esaj. XLIII:14, Cap. XLVIII:17. Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et REDEMPTOR TUUS SANCTUS ISRAELIS, Esaj. LIV:5. Tentarunt Deum, et SANCTUM ISRAELIS, Psalm. LXXVIII:41. Dereliquerunt Jehovam, et provocarunt SANCTUM ISRAELIS, Esaj. I:4. Dixerunt, cessare facite a faciebus nostris SANCTUM ISRAELIS: propterea sic dixit SANCTUS ISRAELIS, Esaj. XXX:11,12. Qui dicunt, properet opus Ipsius ut videamus, et appropinquet et veniat consilium SANCTI ISRAELIS, Esaj. V:19. In die illo innitentur Jehovae, SANCTO ISRAELIS in veritate, Esaj. X:20. Exclama et jubila filia6 Sionis, quia magnus in medio tui SANCTUS ISRAELIS7, Esaj. XII:6 8. Dictum Dei Israelis9, in die illo oculi ejus ad SANCTUM ISRAELIS spectabunt, Esaj. XVII:6,7 10. Egeni hominum in SANCTO ISRAELIS exultabunt, Esaj. XXIX:19, Cap. XLI:16. Terra plena est reatu contra11 SANCTUM ISRAELIS,” Jerem. LI:5.12 Et praeterea, Esaj. LV:5,Cap. LX:9, et alibi. 2] Per Sanctum Israelis intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, nam Angelus ad Mariam dixit, SANCTUM quod13 nascetur ex te, vocabitur FILIUS DEI, Luc. I:35. Quod JEHOVAH et SANCTUS ISRAELIS unum sint, tametsi distincte nominantur, constare potest ex locis etiam hic allatis, quod Jehovah sit ille Sanctus Israelis14. Quod Dominus dicatur DEUS ISRAELIS, constat etiam ex perplurimis locis, ut Esaj. XVII:6, Cap. XXI:10,17, Cap. XXIV:15, Cap. XXIX:23, Jerem. VII:3, Cap. IX:14 15, Cap. XI:3, Cap. XIII:12, Cap. XVI:9, Cap. XIX:3,15, Cap. XXIII:2, Cap. XXIV:5, Cap. XXV:15,27, Cap. XXIX:4,8,21,25, Cap. XXX:2, Cap. XXXI:23 16, Cap. XXXII:14,15,36, Cap. XXXIII:4, Cap. XXXIV:2,13, Cap. XXXV:13,17,18,19, Cap. XXXVII:7, Cap. XXXVIII17 :17, Cap. XXXIX:16, Cap. XLII:9,15,18, Cap. XLIII:10, Cap. XLIV:2,7,11,25, Cap. XLVIII:1, Cap. L:18, Cap. LI:33, Ezech. VIII:4, Cap. IX:3, Cap. X:19,20, Cap. XI:22 18, Cap. XLIII:2, Cap. XLIV:2, Zeph. II:9, Psalm. XLI:14 19, Psalm. LIX:6 20, Psalm. LXVIII:9 21.
1 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 4:13,23 apud Biblia Anglica
2 Sic prima editio, sed alibi: Rex
3 Prima editio: Esaj. XLIV: 11. 15
4 Prima editio: XLIII: 1.3.
5 Prima editio: domen
6 Nisi legeris: habitatrix sic Schmidt, Biblia Hebraica, AR 44:2, 612:4, praeter alibi
7 Prima editio: ISRALIS
8 Prima editio: 16
9 Prima editio: Isralis
10 Prima editio: Esaj. XVII: 7
11 Prima editio: TERRA PLENA EST REATU CONTRA (absque italicis)
12 Prima editio: Jerem. L: 29
13 Prima editio: quad
14 Prima editio: Isralis
15 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:15 apud Biblia Anglica
16 Prima editio: 29
17 Prima editio: XXXIII
18 Prima editio: XI:2
19 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 41:13 apud Biblia Anglica
20 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 59:5 apud Biblia Anglica
21 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 68:8 apud Biblia Anglica - 1] In hodiernis Ecclesiis Christianis commune est vocare Dominum Salvatorem nostrum Filium Mariae, et raro Filium Dei, nisi tunc intelligant Filium Dei natum ab aeterno; hoc inde est, quia Romano-Catholici Mariam Matrem super reliquos sanctificaverunt1, et illam sicut Deam seu Reginam omnibus Sanctis suis praefecerunt2; cum tamen Dominus, cum glorificavit Humanum suum, omne Matris suae exuit, et omne Patris induit, quod in sequentibus hujus Operis plene demonstrabitur. Ex communi hoc in omnium Ore, quod dicatur Filius Mariae, plures enormitates influxerunt in Ecclesiam, imprimis apud illos, qui non in judicium suum admiserunt illa, quae in Verbo de Domino dicta sunt, ut quod Pater et Ipse unum sint, quod Ipse in Patre, et Pater in Ipso sit, quod omnia Patris sint Ipsius, quod Ipse Jehovam vocaverit Patrem suum, et Jehovah Pater Ipsum Filium suum. Enormitates, quae in Ecclesiam influxerunt ex eo quod nominent Ipsum Filium Mariae et non Filium Dei, sunt, quod de Domino pereat idea Divinitatis, et cum hac omne id quod in Verbo de Ipso ut Filio Dei dictum est3; tum quod per id intret Judaismus, Arianismus, Socinianismus, Calvinismus qualis hic fuit in principio, et tandem Naturalismus, et cum hoc Fanatismus, quod Filius Mariae ex Josepho fuerit, tum quod Anima ei fuerit ex Matre, et inde quod dicatur Filius Dei et non sit; consulat se quisque, tam Clericus quam Laicus, num aliam ideam de Domino ut Filio Mariae, quam ut de mero homine, conceperit et foveat. 2] Quoniam talis idea jamdum Saeculo tertio, quando surrexerunt Ariani, inter Christianos incepit praevalere, ideo Concilium Nicaenum ad vindicandum Divinitatem Domino, finxerunt Filium Dei natum ab aeterno, sed per hoc figmentum elevabatur quidem tunc, et apud plures etiam hodie elevatur Humanum Domini ad Divinum; verum non apud illos, qui per Unionem hypostaticam intelligunt unionem sicut inter duos, quorum unus est supra et alter est infra. Sed quid aliud inde resultat, quam quod Universa Ecclesia Christiana pereat, quae unice super cultu Jehovae in Humano fundata est, proinde super Deo Homine; quod nemo possit videre Patrem, nec cognoscere Ipsum, nec venire ad Ipsum, nec credere in Ipsum, nisi per Humanum Ipsius, Dominus multis in locis declarat; si hoc non fit, vertitur omne semen Ecclesiae nobile in semen ignobile, semen oleae in semen pinus, semen aurantii, citri, pomi, pyri, in semen salicis, ulmi, tiliae, ilicis, vitis in juncum palustrem, triticum et hordeum in paleas, imo omnis cibus spiritualis fit sicut pulvis, quo serpentes vescuntur; nam in homine lux spiritualis fit naturalis, et tandem sensualis corporea, quae in se spectata est lux fatua; imo fit homo tunc sicut avis, quae dum volat in alto, abscissis alis decidit in terram, ubi gradiens non plus videt circum se, quam quod ante pedes jacet; et tunc de spiritualibus Ecclesiae, quae erunt pro vita aeterna, non aliter ac quam hariolus cogitat; haec fiunt, dum homo Dominum Deum Redemptorem et Salvatorem spectat ut merum Filium Mariae, ita ut merum hominem.
1 Prima editio: sanctificavit
2 Prima editio: praefecit
3 Prima editio: dicta sunt - V. QUOD DOMINUS PER ACTUS REDEMPTIONIS SE JUSTITIAM FECERIT. Quod Domino Soli meritum et justitia per obedientiam quam Deo Patri in Mundo praestitit; et imprimis per passionem crucis, in Ecclesiis Christianis hodie dicitur et creditur, sed autumatum est, quod Passio crucis fuerit ipse actus redemptionis, cum tamen illa non fuit actus redemptionis, sed actus glorificationis Humani Ipsius, de qua re in sequente Lemmate de REDEMPTIONE; actus Redemptionis, per quos Dominus se fecit justitiam, fuerunt1 quod Ultimum judicium, quod factum est in Mundo spirituali, peregerit, et tunc malos a bonis et hircos ab ovibus separaverit, et illos qui unum fecerunt cum bestiis draconis e Coelo expulerit, et ex dignis condiderit Novum Coelum, et ex indignis Infernum; et successive omnia in ordinem utrobivis redegerit; ac insuper Novam Ecclesiam instauraverit; hi actus fuerunt actus Redemptionis, per quos Dominus se Justitiam fecit; justitia enim est facere omnia secundum Divinum Ordinem, ac redigere in ordinem, quae ex ordine elapsa sunt, nam ipse Divinus Ordo est Justitia. Illa intelliguntur per haec Domini Verba, Conveniens Mihi2 est implere OMNEM JUSTITIAM DEI, Matth. III:15; et per haec in Veteri Testamento, Ecce dies venient, cum suscitabo Davidi Germen JUSTUM, qui regnabit Rex, et faciet JUSTITIAM IN TERRA, et hoc nomen Ipsius, JEHOVAH JUSTITIA NOSTRA, Jerem. XXIII:5,6, Cap. XXXIII:15,16. Loquor in JUSTITIA, magnus ad salvandum, Esaj. LXIII:1. Sedebit super throno Davidis, ad stabiliendum illud in JUDICIO ET JUSTITIA, Esaj. IX:6.3 Zion in JUSTITIA4 redimetur, Esaj. I: 27.
1 Prima editio: fuit
2 Sic prima editio, sed nobis in margine exemplaris auctoris, AC 10239, et Schmidt
3 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:7 apud Biblia Anglica
4 Sic prima editio et VCR 51,sed apud Biblia Hebraica et AE 850:8: judicio - 1] Nostrates, qui primatum in Ecclesia gerunt, prorsus aliter describunt Justitiam Domini, et quoque per inscriptionem ejus apud hominem fidem suam salvificam faciunt, cum tamen veritas est, quod Justitia Domini, quia talis et inde est, et in se pure Divina, non possit conjungi alicui homini, et sic non aliquam salvationem producere, plus quam Divina Vita, quae est Divinus Amor et Divina Sapientia; Dominus cum his apud unumquemvis hominem intrat, sed nisi homo secundum ordinem vivit, inest quidem Vita illa, sed prorsus nihil ad salutem confert, dat modo facultatem intelligendi verum et faciendi bonum. Vivere secundum Ordinem, est secundum praecepta Dei, et quando homo1 ita vivit et facit, tunc comparat sibi justitiam, non justitiam redemptionis Domini, sed ipsum Dominum ut Justitiam; hi sunt qui intelliguntur per haec, “Nisi abundaverit JUSTITIA VESTRA super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in Regnum coelorum, Matth. V:20 2. Beati qui persequutionem patiuntur propter JUSTITIAM, quia eorum est Regnum Coelorum,” Matth. V:10. In consummatione saeculi exibunt Angeli, et separabunt malos e medio JUSTORUM, Matth. XIII:49, praeter alibi; per Justos in Verbo intelliguntur qui secundum Divinum ordinem vixerunt, quoniam Divinus ordo est Justitia. 2] Ipsa Justitia, quae per actus redemptionis factus est Dominus, non potest homini adscribi, inscribi, adaptari et conjungi, aliter quam potest lux oculo, sonus auri, voluntas musculis agentis, cogitatio labris loquentis, aer pulmoni respiranti, calor sanguini, et sic porro; quae quod influant, et se adjungant, praeter quod se conjungant, quisque ex se percipit. Sed justitia acquiritur, quantum homo justitiam exercet, et justitiam exercet, quantum ex amore justi et veri cum proximo agit; in ipso bono, seu in ipso usu, quem facit, justitia habitat; Dominus enim dicit, quod omnis arbor ex fructu ejus cognoscatur; quis non cognoscit alterum ex operibus ejus, si attendit ad illa, ex quo fine et proposito voluntatis, et ex qua intentione et causa fiunt; ad haec attendunt omnes Angeli, et quoque omnes sapientes in nostro Mundo; in genere, omne genimen et germen e terra cognoscitur ex suo flore et semine, et ex hujus usu; omne metallum ex sua bonitate; omnis lapis ex sua3 qualitate; omnis ager ex sua, omnis cibus ex sua, tum omne animal terrae, et omnis avis Coeli ex sua; quid non homo. Sed de qualitate operum hominis, unde est, in Capite de FIDE aperietur.
1 Prima editio: homo,
2 Prima editio: 19
3 Prima editio: fua - VI. QUOD DOMINUS PER EOSDEM ACTUS SE UNIVERIT PATRI ET PATER SE IPSI. Quod unio facta sit per actus redemptionis, est quia Dominus illos ex Humano suo operatus est, et sicut operatus est, ita Divinum quod intelligitur per Patrem propius accessit, adjuvit et cooperatum est, et tandem se conjunxerunt ita, ut non duo sed unum essent; et haec Unio est Glorificatio, de qua in sequentibus.
- 1] Quod Pater et Filius, hoc est1, Divinum et Humanum, in Domino unita sint sicut Anima et Corpus, est quidem ex fide hodiernae Ecclesiae, et quoque ex Verbo, sed usque vix quinque inter centum, aut quinquaginta inter mille hoc norunt; causa est Doctrina justificationis per solam fidem, cui plerique ex Clero, qui famam eruditionis propter honores et lucrationes ambiunt, omni studio incumbunt, usque dum illa doctrina omne punctum mentis eorum hodie ferat et obsideat, et quia haec cogitationes illorum sicut spiritus vinosus alcohol dictus inebriavit, ideo sicut ebrii essentialissimum hoc Ecclesiae, quod Jehovah Deus descenderit, et Humanum assumserit, non viderunt; cum tamen per hanc Unionem homini cum Deo unice datur conjunctio, et per conjunctionem salvatio: quod salus ex cognitione et agnitione Dei pendeat, constare potest unicuivis qui expendit, quod Deus sit omne in omnibus Coeli, et inde omne in omnibus Ecclesiae, consequenter omne in omnibus Theologiae. 2] Sed primum hic demonstrabitur, quod Unio Patris et Filii, seu Divini et Humani in Domino, sit sicut unio animae et corporis, et postea quod Unio illa sit reciproca; Unio sicut animae et corporis constabilita est in Symbolo Athanasii2, quod in Universo Christiano Orbe pro Doctrina de Deo receptum est; ibi haec leguntur, “Noster Dominus Jesus Christus est Deus et Homo; et quamvis est Deus et Homo, usque non sunt duo, sed est Unus Christus; est Unus, quia Divinum suscepit ad se Humanum; imo est prorsus Unus, et est Una Persona, nam sicut Anima et Corpus unus est homo, ita Deus et Homo unus est Christus;” sed hic intelligitur, quod talis unio sit Filii Dei ab aeterno cum Filio nato in tempore; verum quia Deus est unus et non tres, dum illa Unio intelligitur cum Deo uno ab aeterno, concordat illa Doctrina cum Verbo; in Verbo haec leguntur, “Quod conceptus sit a Jehovah Patre,” Luc. I:34,35, inde3 Ipsi anima et vita, quare dicit, quod Ipse et Pater unum sint, Joh. X:30. Quod qui Ipsum videt et cognoscit, videat et cognoscat Patrem, Joh. XIV:9. Si Me nossetis, etiam Patrem meum nossetis, Joh. VIII:19. Qui Me suscipit, suscipit Ipsum qui misit Me, Joh. XIII:20. Quod in sinu Patris sit, Joh. I:18. Quod omnia quaecunque Pater habet, sua sint, Joh. XVI:15. Quod dicatur Pater aeternitatis, Esaj. IX:5 4. Quod inde Ipsi sit potestas omnis carnis, Joh. XVII:2 5. Et omnis potestas in Coelo et in Terra, Matth. XXVIII:18. Ex his et pluribus in Verbo clare videri potest, quod Unio Patris et Ipsius sit sicut6 Animae et Corporis; quare etiam in Veteri Testamento Ipse saepius nominatur Jehovah, Jehovah Zebaoth, et Jehovah Redemptor, videatur supra n. 83.
1 Prima editio: cst
2 Prima editio: Athanasiii
3 Prima editio: 35. inde
4 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica
5 Prima editio: Joh. XVIII
6 Prima editio: sict - 1] Quod Unio illa sit reciproca, constat clare ex his locis in Verbo, “Philippe, nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me sit: Credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me sit, Joh. XIV:10,11 1. Ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me, et Ego in Patre, Joh. X:36,38. Ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, Joh. XVII:21. Pater, Omnia Mea Tua sunt, et omnia Tua Mea,” Joh. XVII:10. Quod Unio reciproca sit, est quia non datur aliqua Unio seu conjunctio inter duos, nisi unus ad alterum vicissim accedat; omnis Conjunctio in Universo Coelo, et in universo Mundo, et in toto homine, non aliunde est, quam ex reciproca accessione unius ad alterum, et tunc quod alter cum altero unum velit; inde fit homogeneum et sympathicum, ac unanimum et concors, in singulis utriusque; 2] talis conjunctio reciproca2 est animae et corporis apud unumquemvis hominem; talis conjunctio est spiritus hominis cum organis sensoriis et motoriis ejus corporis; talis conjunctio est cordis et pulmonis; talis conjunctio est voluntatis et intellectus; talis conjunctio est omnium membrorum et viscerum in se et inter se, in homine; talis conjunctio mentium est inter omnes qui se interius amant, est enim illa omni amori et amicitiae inscripta, amor enim vult amare et vult amari. Reciproca conjunctio est omnium in Mundo, quae inter se sarte conjuncta sunt; similis conjunctio est caloris solis cum calore ligni et lapidis, caloris vitalis cum calore omnium fibrarum in animatis; similis est arboris3 cum radice, per radicem cum arbore, et per arborem cum fructu; talis est magnetis cum ferro, et sic porro. Nisi conjunctio per accessionem unius ad alterum reciproce et vicissim fiat, non fit nisi externa conjunctio et non interna, et haec a se mutuo, tempore dilabitur, et quandoque ut se non amplius cognoscant.
1 Prima editio: Joh. XIV: 6. 11.
2 Prima editio: rcciproca
3 Nisi legeris humi (sic Worcester et Chadwick) - Nunc quia non dabilis est conjunctio quae conjunctio, nisi fiat reciproce et vicissim, ideo conjunctio Domini et hominis non alia est, ut manifeste patet ex his locis, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in ME MANET, ET EGO IN ILLO1, Joh. VI:56. MANETE IN ME, ET EGO IN VOBIS; QUI MANET IN ME ET EGO IN ILLO, hic fert fructum multum, Joh. XV: 4,5. Qui aperit januam, ingrediar ad illum, et COENABO CUM ILLO, ET ILLE MECUM, Apoc. III:20, praeter alibi; haec Conjunctio fit, per quod homo accedat ad2 Dominum, et Dominus ad illum; nam certa et immutabilis Lex est, quod quantum homo accedit ad Dominum, tantum Dominus accedat ad hominem; sed de hoc, in Cap. de CHARITATE ET FIDE plura videbuntur.
1 Prima editio: illo
2 Prima editio: a - 1] VII. QUOD SIC DEUS FACTUS SIT HOMO, ET HOMO DEUS IN UNA PERSONA. Quod Jehovah Deus factus sit Homo et Homo Deus in una Persona, sequitur ut conclusum ex omnibus praemissis Articulis hujus Capitis, imprimis ex his duobus, “Quod Jehovah Creator universi descenderit et assumserit Humanum, ut redimeret et salvaret homines, de quo supra, n. 82, 83, 84; et quod Dominus per actus Redemptionis univerit Se Patri, et Pater Se Ipsi, ita reciproce et vicissim,” de quo supra, n. 97 ad 100; ex reciproca illa Unione evidenter patet, quod Deus factus sit Homo, et Homo Deus in una Persona: idem etiam consequitur ex Unione utriusque, quod sit sicut Animae et Corporis; quod hoc sit secundum fidem hodiernae Ecclesiae ex Symbolo Athanasii, videatur supra, n. 98 1; tum secundum fidem Evangelicorum in Capite librorum Orthodoxiae illorum, quod vocatur FORMULA CONCORDIAE, ubi valide stabilitur, tam ex Scriptura Sacra, quam ex Patribus, et quoque per rationes, quod Humana Christi Natura ad Divinam Majestatem, Omnipotentiam et Omnipraesentiam exaltata sit, tum quod in Christo Homo sit Deus et Deus Homo, de hoc ibi p. 607, 765. 2] Praeterea2 in hoc Capite evictum est, quod Jehovah Deus quoad Humanum suum in Verbo dicatur Jehovah, Jehovah Deus, Jehovah Zebaoth, tum Deus Israelis; quare Paulus dicit, Quod in Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitet corporaliter, Coloss. II:9; et Johannes, Quod Jesus Christus Filius Dei sit verus Deus, et Vita aeterna, I Epist. V:20 3; quod per Filium Dei proprie intelligatur Humanum Ipsius, videatur supra n. 92 seq. Et praeterea, Jehovah Deus et Se et Ipsum vocat Dominum; legitur enim, dixit JEHOVAH4 DOMINO meo, sede a dextris meis, Psalm. CX:1: et apud Esajam, “Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus nomen DEUS, PATER AETERNITATIS,” Cap. IX:5,6 5: per Filium etiam intelligitur Dominus quoad Humanum apud Davidem, “Annuntiabo de statuto, Jehovah dixit, FILIUS MEUS TU, Ego HODIE genui Te, osculamini FILIUM, ne irascatur, et pereatis in via,” Psalm. II:7,12; hic non intelligitur Filius ab aeterno, sed Filius natus in Mundo, nam est propheticum de Domino venturo, quare vocatur Statutum, de quo Jehovah annuntiavit Davidi, et in Psalmo illo praemittitur, Ego inunxi Regem meum super Sionem, Vers. 6, et sequitur, dabo gentes Illi in haereditatem, Vers. 8; quare HODIE ibi non est ab aeterno, sed in tempore, nam apud Jehovam futurum est praesens.
1 Prima editio: n. 89
2 Prima editio: praeterea
3 Prima editio: V: 20. 21
4 Sic alibi. Prima editio: DOMINUS
5 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6,7 apud Biblia Anglica - 1] Creditur quod Dominus quoad Humanum non modo fuerit, sed etiam sit Filius Mariae, sed in hoc Orbis Christianus hallucinatur; quod fuerit Filius Mariae verum est, sed quod adhuc sit non verum est, nam per actus Redemptionis exuit Humanum ex Matre et induit Humanum ex Patre, inde est quod Humanum Domini sit Divinum, et quod in Ipso Deus sit Homo et Homo Deus. Quod exuerit Humanum ex matre, ac induerit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, videri potest ex eo, quod Ipse Mariam nusquam vocaverit suam matrem, ut constare potest ex his, Dixit mater Jesu ad Ipsum, vinum non habent, dixit illi Jesus, quid Mihi et tibi, MULIER, nondum venit hora mea, Joh. II:3,4 1. Et alibi, Jesus e cruce videt Matrem, et Discipulum adstantem quem amabat; dicit Matri suae, MULIER ecce filius2 tuus, deinde dicit Discipulo, ecce Mater tua, Joh. XIX:26,27: et semel quod non agnoverit illam, “Nuntiatum est Jesu a dicentibus, Mater tua et fratres tui foris stant, et volunt Te videre, Jesus respondens dixit, Mater mea, et fratres mei hi sunt, qui audiunt Verbum Dei et faciunt illud,” Luc. VIII:20,21, Matth. XII:46 ad 50 3, Marc. III:31 ad 35, ita Dominus non vocavit illam Matrem sed Mulierem, et dedit illam Johanni in Matrem; in aliis locis vocatur illa Mater Ipsius, sed non ab Ipsius ore. 2] Hoc etiam confirmatur per hoc, quod non agnoverit Se esse Filium Davidis; legitur enim apud Evangelistas, Interrogavit Jesus Pharisaeos, dicens, quid vobis videtur de Christo, cujus Filius est, dicunt Ipsi, Davidis; dixit illis, quomodo ergo David illum in spiritu Dominum suum vocat, dicens, dixit DOMINUS DOMINO MEO, sede a dextris meis, donec posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum; si ergo David vocat Ipsum Dominum, quomodo filius ejus est; et nemo poterat Ipsi respondere verbum, Matth. XXII:39 ad 44 4, Marc. XII:35,36,37, Luc. XX:41 ad 44, Psalm. CX:1. 3] “His adjiciam hoc novum; semel mihi datum est loqui cum Maria Matre; praeteriit quondam, et visa est in Coelo supra caput meum in vestitu albo ut ex serico, et tunc paulum morata dixit, quod Mater Domini fuerit, quia a se natus, sed quod factus Deus exuerit omne Humanum ex illa, et quod ideo adoret Ipsum ut suum Deum, et quod nolit ut quisquam Ipsum pro Filio suo agnoscat, quia in Ipso omne Divinum est.” 4] Ex his nunc elucet haec veritas, quod ita Jehovah sit Homo ut in primis etiam in ultimis, secundum haec, Ego sum Alphah et Omegah, Principium et Finis; Ille qui Est, qui Fuit, et qui Venturus est, Omnipotens, Apoc. I:8,11. Johannes cum vidit Filium hominis in medio septem candelabrorum, cecidit ad pedes Ipsius sicut mortuus; sed imposuit dextram suam super illo, dicens, Ego sum Primus et Ultimus, Apoc. I:13,17, Cap. XXI:6. Ecce venio cito, ut dem unicuique secundum opus ejus, Ego sum Alphah et Omegah, Principium et Finis, Primus et Ultimus, Apoc. XXII:12,13. Et apud Esajam, “Sic dixit Jehovah Rex Israelis, et Redemptor ejus Jehovah Zebaoth, Ego sum Primus et Ultimus,” Cap. XLIV:6, Cap. XLVIII:12.
1 Prima editio: Joh. II: 4
2 Prima editio: filius (�i’ absque italicis)
3 Prima editio: 49
4 Sic Schmidt, sed 22:41-46 apud Novum Testamentum Graecum et Biblia Anglica. - 1] His adjungam hoc Arcanum; quod Anima quae est ex Patre, sit ipse homo, et quod Corpus quod est matre, non sit homo in se, sed ex illo; hoc duntaxat est indumentum ejus, contextum ex talibus quae e Mundo naturali sunt, at vero Anima ex talibus quae in Mundo spirituali; omnis homo post mortem deponit naturale, quod a matre tulit, et retinet1 spirituale quod a patre, una cum aliquo limbo ex purissimis naturae circum illud; sed hic limbus apud illos, qui in Coelum veniunt, est infra, et spirituale supra, at limbus ille, apud illos qui in Infernum veniunt, est supra et spirituale infra; inde est, quod homo angelus loquatur e Coelo, ita bonum et verum, at quod homo diabolus loquatur ex inferno dum ex corde suo, et tanquam e Coelo dum ex ore; hoc facit foris, illud autem domi. 2] Quoniam Anima hominis est ipse homo, et illa spiritualis ex origine sua, patet unde est, quod mens, animus, indoles, inclinatio, et affectio amoris Patris inhabitet proli post prolem, ac redeat et conspicuam se sistat a generatione in generationem; inde est, quod plures familiae, imo gentes a suo primo Patre cognoscantur; est communis imago in singulis faciebus progeniei, quae se manifestat2; et haec imago non mutatur nisi quam per spiritualia Ecclesiae: quod communis imago Jacobi et Judae adhuc in posteris illorum permaneat, et quod per illam ab aliis dignoscantur, est causa, quia suo Religioso firmiter huc usque adhaeserunt; est enim in semine cujusvis, ex quo concipitur, tradux seu propago Animae patris in suo pleno intra quoddam involucrum ex elementis3 e natura; per haec in utero matris formatur corpus ejus, quod potest fieri vel ad similitudinem patris, vel ad similitudinem matris, remanente usque imagine patris intra illam, quae jugiter allaborat se educere, quare si id non potest in prima sobole, praestat id in sequentibus. 3] Quod imago patris4 in pleno sit in semine, est causa, quia, ut dictum est, Anima est spiritualis ex origine sua, et spirituale non commune habet cum spatio, quare simile sibi est in parvo volumine, ut in magno. Quod ad Dominum attinet, Ille, dum in Mundo fuit, per actus redemptionis exuit omne Humanum ex Matre, et induit Humanum ex Patre, quod est Divinum Humanum, inde est, quod in Ipso Homo sit Deus et Deus Homo.
1 Prima editio: retinat
2 Prima editio: manefestat
3 Prima editio: eiementis
4 Prima editio: patrls - VIII. QUOD PROGRESSIO AD UNIONEM FUERIT STATUS EXINANITIONIS IPSIUS, ET QUOD IPSA UNIO SIT STATUS GLORIFICATIONIS IPSIUS. Quod Domino, cum fuit in Mundo, bini Status, qui vocantur Exinanitionis et Glorificationis, fuerint, notum est in Ecclesia; prior Status, qui fuit Exinanitionis, describitur multis in locis in Verbo, imprimis in Psalmis Davidis, et quoque apud Prophetas, et singulatim apud Esajam Cap. LIII, ubi dicitur, quod usque ad mortem exinaniverit animam suam, Vers. 12; idem hic Status fuit status humiliationis Ipsius coram Patre, nam in illo oravit ad Patrem, ac dicit quod voluntatem Ipsius faciat, et adscribit omnia quae operatus et loquutus1 est Patri; quod oraverit ad Patrem, constat ex his locis, Matth. XXVI:36 ad 44 2, Marc. I:35; Cap. VI:46, Cap. XIV:32 ad 39, Luc. V:16 3, Cap. VI:12, Cap. XXII:41 ad 44, Joh. XVII:9,15,20. Quod fecerit voluntatem Patris, Joh. IV:34, Cap. V:30; quod adscripserit omnia quae operatus et loquutus est4 Patri, Joh. VIII:26,27,28, Cap. XII:49,50; Cap. XIV:10; imo super cruce exclamavit, Deus mi, Deus mi, quare derelinquis Me, Matth. XXVII:46 5, Marc. XV:34; et praeterea, absque hoc statu non potuit crucifigi. Status Glorificationis est etiam Status Unionis; in hoc statu fuit, cum Transformatus fuit coram tribus suis Discipulis, et quoque cum Miracula fecit, et quoties dixit quod Pater et Ipse unum sint, quod Pater in Ipso et Ipse in Patre sit, quod omnia Patris Ipsius sint; et post plenariam Unionem, quod Ipsi esset potestas omnis carnis, Joh. XVII:2, ac omnis potestas in Coelo et in Terra6, Matth. XXVIII:18; praeter plura.
1 Prima editio: loqutus
2 Prima editio: Matth. XVII: 43
3 Prima editio: 15
4 Prima editio: est,
5 Prima editio: 47
6 Prima editio: Trra - 1] Quod bini illi status, Exinanitionis et Glorificationis, fuerint Domino, fuit causa, quia non alia progressio ad Unionem dabilis est, quoniam est secundum Divinum Ordinem, qui immutabilis est; Divinus Ordo est, ut homo disponat se ad receptionem Dei, ac paret se receptaculum et habitaculum, in quod Deus ingrediatur, ac ut in suo Templo habitet; hoc faciet homo a seipso, sed usque agnoscet quod sit a Deo; hoc agnoscet, quia non sentit praesentiam et operationem Dei, tametsi Deus omne bonum amoris et omne verum fidei apud hominem praesentissime operatur: secundum hunc Ordinem progreditur et progressurus est omnis homo, ut a naturali fiat spiritualis: similiter Dominus, ut Humanum Naturale suum Divinum faceret; inde est, quod oraverit ad Patrem, quod fecerit Voluntatem Ipsius, quod omnia, quae operatus et loquutus est, Ipsi attribuerit, et quod super cruce dixerit, Deus mi, Deus mi, cur derelinquis Me; in hoc enim statu Deus apparet absens: at post hunc statum venit alter, qui est status Conjunctionis cum Deo; in hoc agit homo similiter, sed tunc ex Deo, nec tunc opus habet, ut similiter sicut prius, tribuat Deo omne bonum quod vult et agit, et omne verum quod cogitat et loquitur, quia hoc inscriptum est cordi ejus, et inde est intus in omni actione et loquela ejus. Similiter Dominus se univit suo Patri, et Pater Se Ipsi: verbo, Dominus glorificavit suum Humanum, hoc est, Divinum illud fecit, quemadmodum Dominus regenerat hominem, hoc est, illum spiritualem facit.
2] Quod quisque homo, qui a naturali fit spiritualis, binos status subeat, et quod per primum intret in alterum, et sic e Mundo ad Coelum, in Capitibus de LIBERO ARBITRIO, de CHARITATE ET FIDE, et de REFORMATIONE ET REGENERATIONE, plene demonstrabitur; hic solum, quod in Primo statu, qui vocatur Reformationis, homo sit in plena libertate agendi secundum Rationale intellectus sui, et quod in secundo, qui est status Regenerationis, sit quoque in simili libertate, sed quod tunc velit et agat, ac cogitet et loquatur ex novo amore et nova intelligentia, quae sunt a Domino; in primo enim statu Intellectus agit primas partes et voluntas secundas, in altero agit voluntas primas ac intellectus secundas, at usque intellectus a voluntate, non autem voluntas per intellectum; conjunctio boni et veri, charitatis et fidei, ac interni et externi hominis, non aliter fit. - 1] Bini illi Status repraesentantur per varia in Universo, causa est, quia sunt secundum Divinum ordinem, et Divinus Ordo omnia et singula usque ad singularissima in Universo implet: Primus status repraesentatur apud omnem hominem per statum infantiae et pueritiae ejus usque ad ephebatum, adolescentiam et juventutem ejus, qui status est humiliationis ejus coram parentibus, et tunc obedientiae, et quoque informationis a magistris et ministris; alter autem status repraesentatur per statum ejusdem dum fit sui juris et arbitrii, sive suae voluntatis et sui intellectus, in quo illi est potestas in sua domo. Primus Status sic repraesentatur per statum Principis seu filii Regis, aut Ducis, antequam fit Rex aut Dux; similiter per statum cujusvis civis, antequam fit persona magistratus; cujusvis subditi antequam aliquo officio fungitur; tum cujusvis gymnasistae qui initiatur in ministerium antequam fit sacerdos, et postea hujus antequam fit pastor, et deinde hujus antequam fit Primas; tum cujusvis virginis antequam fit uxor, et cujusvis ancillae antequam fit hera; in genere cujusvis tironis antequam fit mercator, cujusvis militis antequam fit praefectus, et cujusvis famuli antequam fit herus; primus horum status est servitutis, et alter est propriae voluntatis et inde intellectus. Bini illi status repraesentantur etiam per varia in Regno Animali, primus per bestias et aves quamdiu sunt apud matres et patres, quos tunc jugiter sequuntur, ac ab illis aluntur et ducuntur; et alter status dum relinquunt1 illos, et sibi ipsis prospiciunt; similiter per vermes, primus dum repunt et ex foliis nutriuntur, secundus dum exuvias deponunt, et fiunt papiliones. 2] Bini illi status repraesentantur etiam in subjectis Regni vegetabilis, primus dum vegetabile ex semine exsurgit, ac ramis, frondibus et foliis2 insignitur, et alter dum fructus fert, et nova semina producit; hoc aequiparari3 potest conjunctioni veri et boni, quoniam omnia quae arboris sunt correspondent veris, et fructus bonis. At homo, qui subsistit in Primo statu, et non intrat alterum, similis est arbori, quae solum folia fert, et non fructus, de qua dicitur in Verbo, quod exstirpanda et conjicienda in ignem, Matth. XXI:19 4, Luc. III:9 5, Cap. XIII:6 ad 9 6, Joh. XV:5,6, estque sicut servus, qui non vult liber esse, de quo statutum erat, quod adduceretur ad januam vel ad postem, et perforaretur auris ejus subula, Exod. XXI:6, servi sunt qui non conjunguntur Domino, at liberi qui Ipsi conjunguntur, nam dicit Dominus, Si Filius7 vos liberos facit, vere liberi estis. Joh. VIII:36 8.
1 Prima editio: relnquunt
2 Prima editio: folsis
3 Prima editio: aequaparari
4 Cf. Matth. VII:19
5 Prima editio: Luc. I: 9
6 Prima editio: 10
7 Sic Errores Typographici
8 Prima editio: Joh. VIII: 8 - 1] IX: QUOD POSTHAC NULLUS EX CHRISTIANIS IN COELUM VENIAT, NISI QUI IN DOMINUM DEUM SALVATOREM CREDIT, ET IPSUM SOLUM ADIT. Legitur apud Esajam, “Ecce Ego creo Coelum novum et Terram novam, et non commemorabuntur priora, neque ascendent super cor; et ecce creaturus sum Hierosolymam exultationem, et populum ejus laetitiam,” Cap. LXV:17,18 1, et in Apocalypsi, “Vidi Coelum novum et Terram novam, et vidi Sanctam Hierosolymam descendentem a Deo e Coelo, paratam sicut Sponsam Marito suo: et dixit Sedens super throno, ecce omnia nova faciam,” Cap. XXI:1,2,5, et pluries, quod non alii ingressuri sint Coelum, quam qui scripti sunt in Libro vitae Agni, Apoc. XIII:8, Cap. XVII:8, Cap. XX:12,15, Cap. XXI:27 2, per Coelum ibi non intelligitur Coelum coram oculis nostris aspectabile, sed Coelum Angelicum; per Hierosolymam non aliqua Urbs e Coelo, sed Ecclesia quae e Coelo illo a Domino descendet: et per Librum vitae Agni non intelligitur aliquis liber scriptus in Coelo qui aperietur, sed Verbum, quod est a Domino, et de Ipso. Quod Jehovah Deus, qui Creator et Pater vocatur, descenderit, et assumserit Humanum, etiam propter causam, ut possit adiri et conjungi, in praecedentibus hujus Capitis confirmatum, evictum et stabilitum est; quis enim, qui accedit ad hominem, adit Animam ejus, et quis hoc potest, sed adit ipsum hominem, quem videt facie ad faciem, et cum quo loquitur ore ad os; simile est cum Deo Patre et Filio, est enim Deus Pater in Filio, sicut Anima in suo Corpore. 2] Quod in Dominum Deum Salvatorem credendum sit, constat ex his in Verbo, “Adeo Deus dilexit Mundum, ut Filium suum Unigenitum dederit, ut omnis qui CREDIT IN IPSUM3, non pereat, sed vitam aeternam habeat, Joh. III:15,16. Qui CREDIT IN FILIUM, non judicatur, qui autem NON CREDIT, jam judicatus est, quia non credidit in nomen unigeniti Filii Dei, Joh. III:18. Qui CREDIT IN FILIUM, habet vitam aeternam; qui vero NON CREDIT FILIO, non videbit vitam, sed ira Dei manebit super illo, Joh. III:36. Panis Dei est, qui descendit e Coelo, et vitam dat Mundo; qui venit ad Me, non esuriet, et qui CREDIT IN ME, non sitiet unquam, Joh. VI:33,35. Haec est voluntas Ipsius, qui misit Me, ut omnis qui videt Filium et CREDIT IN IPSUM, habeat vitam aeternam, et resuscitem Ego illum in extremo die, Joh. VI:40. Dixerunt ad Jesum, quid faciemus ut operemur opera Dei, respondit Jesus, hoc est opus Dei, ut CREDATIS IN IPSUM, quem misit Pater, Joh. VI:28,29. Amen dico vobis, qui CREDIT IN ME4, habet vitam aeternam, Joh. VI: 47. Jesus clamavit dicens5, si quis sitiverit, venito ad Me, et bibito, quisquis6 CREDIT IN ME, Flumina e ventre illius fluent aquae viventis, Joh. VII:37,38. Nisi CREDIDERITIS quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris, Joh. VIII:24. Jesus dixit., Ego sum resurrectio et vita; qui CREDIT IN ME, etsi moriatur, vivet: omnis vero qui vivit, et CREDIT IN ME, non morietur in aeternum, Joh. XI:25,26. Jesus dixit, Ego Lux in Mundum veni, ut omnis qui CREDIT IN ME, in tenebris non maneat, Joh. XII:46, Cap. VIII:12. Quousque Lucem habetis, CREDITE IN LUCEM, ut filii Lucis sitis,” Joh. XII:36. Quod mansuri sint in Domino, et Dominus in illis, Joh. XIV:20, XV:1 ad 5, XVII:23, quod fit per fidem. Paulus contestatus et Judaeis et Graecis poenitentiam in Deum, et FIDEM IN DOMINUM NOSTRUM JESUM CHRISTUM, Act. Apost. XX:21. Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me, Joh. XIV:6. 3] Quod qui credit in Filium, credat in Patrem, quoniam ut supra dictum, Pater est in Ipso, sicut Anima in Corpore, constat ex his, Si Me nossetis, etiam Patrem meum nossetis, Joh. VIII:19, Cap. XIV:7. Qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me, Joh. XII:45. Qui Me suscipit, suscipit Ipsum qui misit Me, Joh. XIII:20. Causa est, quia nemo potest videre Patrem, et vivere, Exod. XXXIII:20, quare dicit Dominus, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius qui in sinu Patris est, Ille exposuit, Joh. I:18. Non Patrem vidit quis, nisi qui est apud Patrem, Hic vidit Patrem, Joh. VI:46 7. Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, Joh. V:37. Illi autem, qui non sciunt aliquid de Domino, ut plerique in duabus Partibus Orbis, Asia et Africa, et quoque in Indiis, hi si credunt in Deum unum et vivunt secundum praecepta Religionis suae, ex sua fide et vita salvantur, nam imputatio est illis qui norunt, et non illis qui ignorant, sicut non est caecis dum impingunt, nam dicit Dominus, Si caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis quod videatis, ideo peccatum vestrum manet, Joh. IX:41.
1 Prima editio: Cap. LXV: 17
2 Prima editio: 26
3 CREDIT IN IPSUM ubi in prima editione credit in Ipsum
4 Prima editio: Me
5 Prima editio: dieens
6 Prima editio: QUISQUIS
7 Prima editio: Joh. VI: 6 - Ad hoc ulterius confirmandum referam quae scio, quia vidi et ideo testari possum, quae sunt; quod hodie a Domino Novum Coelum Angelicum condatur, et quod condatur ex illis, qui in Dominum Deum Salvatorem credunt, et Ipsum immediate adeunt, et quod reliqui rejiciantur; quare si posthac aliquis e Christiano Orbe in Mundum Spiritualem venit, quod fit omni homini post mortem, et non in Dominum credit, et Illum solum adit, et hoc tunc non potest recipere, quia male vixit, aut in falsis se confirmavit, in primo vestigio ad Coelum repellitur, et facies ejus inde avertitur, et convertitur ad Terram Inferiorem, quo etiam abit, et se conjungit cum illis ibi, qui in Apocalypsi per Draconem et Pseudoprophetam intelliguntur. Omnis etiam homo in Terris Christianis, qui non credit in Dominum, posthac nec exauditur; ejus preces in Coelo sunt sicut odores maleolenti, ac sicut eructationes1 ex pulmone saucio; et si putatur quod oratio ejus sit sicut suffitus ex thure, usque non ascendit ad Coelum angelicum aliter quam sicut fumus incendii, qui a procella deorsum cadente rejicitur in oculos ejus, aut sicut suffitus ex thuribulo sub pallio monachi, ita fit post hoc tempus cum omni pietate, quae determinatur ad Trinitatem discretam, et non ad conjunctam; quod in Domino Divina Trinitas conjuncta sit, est hujus Operis principale objectum. Hic Novum hoc adjiciam, quod ante aliquot Menses duodecim Apostoli a Domino convocati sint, et in Universum Mundum Spiritualem, sicut prius in Mundum naturalem, emissi, cum mandato ut hoc Evangelium praedicent, et tunc cuivis Apostolo sua Regio addicata est; quod mandatum etiam omni zelo et opera obeunt. Sed de his in Ultimo Capite hujus Libri, ubi de CONSUMMATIONE SAECULI, de ADVENTU DOMINI, et de NOVA ECCLESIA, in specie transigetur.
1 Prima editio: eructiones - COROLLARIUM.
1] Omnes Ecclesiae, quae ante Adventum Domini fuerant, Ecclesiae Repraesentativae fuerunt, quae Divina Vera non videre potuerunt nisi quam in Umbra; at post adventum Domini in Mundum, Ecclesia ab Ipso instituta est, quae Divina Vera vidit, aut potius, videre potuit in Luce; differentia est, qualis inter Vesperam et Mane; Status Ecclesiae ante Adventum Domini in Verbo etiam vocatur Vespera, et Status Ecclesiae post adventum Ipsius, vocatur Mane. Dominus ante adventum suum in Mundum, quidem praesens fuit apud homines Ecclesiae, sed mediate per Angelos qui repraesentabant Ipsum, at post adventum suum praesens est apud homines Ecclesiae immediate, nam in Mundo induit quoque DIVINUM NATURALE, in quo apud homines praesens est: Glorificatio Domini est glorificatio Humani Ipsius, quod assumsit in Mundo, ac Humanum Domini glorificatum est DIVINUM NATURALE: Quod ita sit, evidens est ex eo, quod Dominus cum toto suo Corpore, quod in Mundo habuit, e sepulchro resurrexerit, nec quicquam in illo reliquerit, proinde quod ipsum Humanum Naturale a primis ad ultima ejus inde secum tulerit: quapropter dixit Discipulis post resurrectionem credentibus videre Spiritum, Videte Manus meas et Pedes meos, quod Ipse Ego sim, palpate Me et videte, nam Spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere, Luc. XXIV:37,39. Ex quibus patet, quod Naturale Ipsius Corpus per Glorificationem Divinum factum sit; quare dicit Paulus, Quod in Christo habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, Coloss. II:9, et Johannes, Quod Filius Dei Jesus Christus sit Verus Deus, I Epist. V:20 1. Ex his sciunt Angeli, quod solus Dominus in Universo Mundo Spirituali sit plenus Homo.
2] Notum est in Ecclesia, quod omnis Cultus apud Gentem Israeliticam et Judaicam fuerit mere Externus, et quod adumbraverit Cultum Internum, quem Dominus aperuit; et quod sic Cultus ante adventum Domini constiterit in typis et figuris, quae repraesentabant Cultum verum in sua justa effigie. Ipse Dominus apud Antiquos quidem visus est, nam dixit ad Judaeos, Abraham Pater vester exultavit ut videret diem meum, et vidit, et gavisus est: dico vobis, priusquam Abraham fuit, Ego fui, Joh. VIII. 56, 58. Sed quia tunc solum repraesentabatur Dominus, quod factum est per Angelos, ideo omnia Ecclesiae apud illos repraesentativa facta sunt; at postquam in Mundum venit, repraesentationes illae evanuerunt; hujus rei interior causa fuit, quia Dominus in Mundo etiam induit Divinum Naturale, et ex hoc non modo illustrat Internum spiritualem hominem, sed etiam Externum naturalem, quae duo nisi simul illustrantur, homo est sicut in umbra, at dum uterque simul illustratur, est sicut in die; dum enim solus Internus homo illustratur et non simul Externus, aut dum solum Externus et non simul Internus, est sicut quis dormit et somniat, et mox dum expergiscitur, recolligit somnium, et ex illo concludit varia, quae tamen imaginaria sunt; et est quoque sicut ambulans in somno, et objecta quae videt, putat videri in luce diurna. 3] Discrimen inter statum Ecclesiae ante adventum Domini, et post adventum Ipsius, est quoque sicut qui noctu in luce Lunae et Stellarum legit scripturam, et sicut qui in luce solis; quod oculus in priore luce, quae modo est candida, erret, et in posteriore, quae etiam est flammea, non erret, liquet: quare de Domino legitur, Dixit Deus Israelis, mihi loquuta est Petra Israelis, ille sicut Lux matutae, dum oritur Sol, matutae sine nubibus, II Sam. XXIII:3,4, Deus Israelis, et Petra Israelis est Dominus: et alibi, Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, in die quo obligabit Jehovah fracturam populi sui, Esaj. XXX:26 2: haec dicuntur de Statu Ecclesiae post adventum Domini. Verbo, Status Ecclesiae ante adventum Domini comparari potest Vetulae, cujus facies fucata fuit, et ex purpura fuci apparuit sibi pulchra; at Status Ecclesiae post adventum Domini comparari potest Virgini ex purpura nativa formosae: Et quoque Status Ecclesiae ante adventum Domini comparari potest crustae alicujus fructus, ut aurantii, pomi, pyri, uvae, et ejus sapori, at status Ecclesiae post adventum Ipsius comparari potest Interioribus illorum fructuum, et horum sapori; praeter cum similibus aliis: et haec propter illam causam, quia Dominus, postquam induit etiam Divinum Naturale, illustrat Internum spiritualem hominem et Externum naturalem simul, nam dum modo Internus homo illustratur et non simul Externus, fit umbra, similiter dummodo Externus et non simul Internus.
1 Prima editio: I Epist. V: 20. 21.
2 Prima editio: Esaj. XXX: 25. 26:
- 1] Hic adducentur haec MEMORABILIA. PRIMUM. Quondam in Mundo Spirituali vidi Ignem fatuum in aere delapsum in terram, et lucidum circum circa illum; erat meteoron quod vulgus vocat Draconem; notavi locum ubi decidit, sed hoc in diluculo suboriente Sole disparatum est, sicut fit cum omni fatuo Igne. Post matutam accessi ad locum, ubi delapsum ejus in nocte vidi, et ecce ibi humus ex miscela sulphuris, ramentorum ferri, et argillae luti: et subito tunc visa sunt duo Tentoria, unum directe supra locum, et alterum a latere versus meridiem, et suspexi, et vidi quendam Spiritum e coelo sicut fulmen1 decidentem, et injectum in Tentorium, quod directe supra locum delapsus meteori stetit, et ego in altero quod juxta erat versus meridiem, in ostio hujus steti, et vidi Spiritum in altero etiam in ostio sui tentorii stantem; et tunc quaesivi illum, cur ita decidit e Coelo; ad quod ille respondit, quod dejectus sit ut angelus Draconis ab angelis Michaelis, quia aliqua de Fide mea, in qua me confirmavi in Mundo, loquutus sum; inter quae fuit hoc, quod Deus Pater et Deus Filius sint duo, et non unus; omnes enim in Coelis hodie credunt, quod sint unum sicut anima et corpus; et omnis dictio contra id, est sicut stimulus in naribus illorum, et sicut subula perforans aures illorum, unde illis fit emotio et dolor, et propter hoc contradicens mandatur exire, et si tergiversatur, dejicitur: 2] hoc audito ad illum dixi, cur non credidisti sicut illi; retulit, quod post excessum e Mundo nemo possit credere aliud, quam quod per confirmationem sibi impresserat; hoc manet infixum, et non potest avelli, imprimis id quod quis apud se confirmavit de Deo; quoniam in Coelis cuivis est locus secundum ideam Dei: porro interrogavi, per quae confirmaverat quod Pater et Filius essent duo; dixit, per haec in Verbo, quod Filius oraverit ad Patrem, non modo ante Passionem crucis, sed etiam in illa; ut et quod se coram Patre suo humiliaverit; quomodo tunc possunt unus esse, sicut anima et corpus unum sunt in homine; quis orat sicut ad alium, et humiliat se sicut coram alio, dum ipse ille est; ita nullus facit, minus Filius Dei: et praeterea, Universa Ecclesia Christiana meo tempore divisit Divinitatem in Personas, ac unaquaevis Persona est unum per se, ac definitur quod sit quod proprie subsistit. 3] His ab illo auditis, respondi, percepi ex sermone, quod prorsus nihil scias, quomodo Deus Pater et Filius unum sunt, et quia non scis quomodo, confirmaveras te in falsis, in quibus Ecclesia adhuc est de Deo; nonne scis, quod Domino, cum erat in Mundo, fuerit anima sicut omni alii homini; unde haec Illi, nisi ex Deo Patre; quod ita sit, ex Verbo Evangelistarum abunde patet; quid tunc quod vocatur Filius nisi Humanum, quod a Divino Patris conceptum est, et a Maria Virgine natum; Mater non potest concipere Animam; hoc totaliter repugnat Ordini, secundum quem omnis homo nascitur; nec potest Deus Pater indere Animam ex se et deinde recedere, sicut omnis pater in Mundo, quoniam Deus est sua Divina Essentia, et haec est una et individua, et quia est individua est Ipse; inde est, quod Dominus dicat, quod Pater et Ipse unum sint, et quod Pater in Ipso et Ipse in Patre, praeter plura similia: hoc etiam conceptores Symboli Athanasiani e longinquo viderunt, quare postquam Deum in tres Personas partiti sunt, usque dicunt quod in Christo Deus et Homo, hoc est, Divinum et Humanum, non sint duo, sed unum sicut anima et corpus in homine. 4] Quod Dominus in Mundo oraverit ad Patrem sicut ad alium, et quod humiliaverit se coram Patre sicut coram alio, fuit secundum Ordinem a Creatione constabilitum, qui immutabilis, secundum quem omnis ad conjunctionem cum Deo progredietur; ordo ille est, quod sicut homo per vitam secundum leges ordinis, quae sunt praecepta Dei, se conjungit Deo, ita Deus se conjungat homini, et a naturali illum spiritualem faciat; similiter Dominus se univit suo Patri et Deus Pater se Ipsi; fuitne Dominus dum Infans sicut infans, dum Puer sicut puer; legiturne quod profecerit sapientia et gratia, et postea, quod rogaverit Patrem, ut Nomen suum, hoc est, Humanum suum, glorificaret; glorificare est per Unionem secum Divinum facere; inde patet, quod Dominus in statu exinanitionis suae, qui status fuit status progressionis Ipsius ad Unionem, oraverit ad Patrem. 5] Idem ille Ordo a Creatione cuivis homini inscriptus est, nimirum quemadmodum homo per veritates ex Verbo parat intellectum suum, ita adaptat illum ad recipiendum fidem a Deo, et quemadmodum per opera charitatis parat voluntatem, ita accommodat illam ad recipiendum amorem a Deo; nam quemadmodum artifex secat adamantem, ita applicat illum ad recipiendum et emittendum splendorem lucis; et sic porro: parare se ad receptionem Dei et conjunctionem, est vivere secundum Divinum Ordinem, et leges ordinis sunt omnia praecepta Dei; haec Dominus ad omnem apicem implevit, et sic se fecit receptaculum Divinitatis in omni plenitudine; quare Paulus dicit, quod in Jesu Christo omnis plenitudo Divinitatis habitet corporaliter [Coloss. II:9], et Ipse Dominus quod omnia Patris sint Ipsius [Joh. XVI:15]. 6] Ulterius tenendum est, quod Dominus apud hominem solus activus sit, et quod homo ex se mere passivus sit, at quod per influxum vitae a Domino etiam activus; ex hoc perpetuo influxu a Domino apparet homini sicut sit activus ex se; et quia ita est, et ei liberum arbitrium est, et hoc ei datum est ut semet paret ad recipiendum Dominum, et sic ad conjunctionem, quae non dabilis est, nisi sit reciproca, et reciproca fit dum homo ex suo libero agit, et tamen ex fide attribuit Domino omne activum.
7] Post haec interrogavi, num ille sicut alii ejus sodales confessus est, quod Deus unus sit; respondit, quod confessus; et tunc dixi, at vereor, quod cordis tui confessio sit, quod nullus Deus sit; numne omnis loquela oris procedit ex cogitatione mentis, quare non potest aliter, quam ut confessio oris, quod unus Deus sit, expellat cogitationem e mente quod tres sint, ac vicissim quod cogitatio mentis expellat ex ore confessionem quod unus sit; quid inde resultat aliud, quam quod nullus Deus sit; numne sic evacuatur omne interstitium, quod est a cogitatione ad os, et ab ore retro ad cogitationem, et quid tunc a mente aliud concluditur de Deo, quam quod Natura sit Deus, et de Domino quod Anima Ipsi vel a Matre vel a Josepho fuerit; a quibus duobus, ut ab horrendis et abominabilibus, omnes Angeli coeli se avertunt. His dictis, Spiritus ille ablegatus est in Abyssum, de qua in Apocalypsi Cap. IX:2 seq., ubi Angeli Draconis ventilant mystica de sua Fide. 8] Postridie cum prospexi ad eundem locum, vidi loco Tentoriorum duas Statuas in similitudine hominum, factas ex pulvere terrae, quae erat miscela sulphuris, ferri et argillae, et una Statua visa est habere sceptrum in manu sinistra, coronam super capite, et librum in manu dextra, tum pectorale oblique cinctum fascia ex lapidibus pretiosis, et a tergo togam fluentem ad alteram Statuam, sed haec Statuae illi inducta fuerunt per phantasiam; et tunc vox audita est inde a quodam Draconico; haec Statua repraesentat Fidem nostram ut Reginam, et altera post illam, Charitatem ut famulam ejus: haec erat ex simili miscela pulverum conflata, et posita post extremitatem togae defluentis a tergo Reginae, et tenuit chartam in manu, super qua erat scriptum, cave ne propius accedas et togam tangas. At subito tunc imber e coelo decidit, et penetravit utramque Statuam, quae quia ex miscela sulphuris, ferri et argillae constabant, ebulliebant, sicut fieri solet miscela illorum pulverum, dum aqua super illam immittitur, et sic accensae igne intestino diffluebant, et factae acervi, qui postea sicut tumuli sepulchrales super terra illa eminebant.
1 Prima editio: falmen - 1] SECUNDUM MEMORABILE. In Mundo naturali est homini duplex loquela, quia duplex cogitatio, Externa et Interna, potest enim homo loqui ex cogitatione interna, et simul tunc ex cogitatione externa, et potest loqui ex cogitatione externa1 et non ex interna, imo contra internam, inde simulationes, assentationes et hypocrises: at in Mundo Spirituali non est homini duplex loquela, sed simplex, loquitur ibi sicut cogitat, alioquin sonus stridet, et laedit aures; at usque potest silere, et sic non evulgare mentis suae cogitata; quare hypocrita, cum inter sapientes venit, vel abit, vel proripit se ad angulum in conclavi, et facit se inconspicuum, et sedet mutus. 2] Quondam erant multi in Mundo Spirituum congregati, et de hac re inter se loquebantur, dicentes, quod non posse loqui nisi sicut cogitat, sit durum illis in bonorum consortio, qui non juste cogitaverunt de Deo et de Domino. In medio congregatorum erant Reformati, et multi ex Clero, et juxta illos Pontificii cum monachis; ac hi et illi primum dixerunt, quod hoc non durum sit, quid opus aliter loqui quam sicut cogitat, et si forte non juste cogitet, potestne comprimere labia, et tenere silentium; et Clerus dixit, quis non cogitat juste de Deo et de Domino: sed aliqui ex congregatis dixerunt, tentemus illos; et dixerunt illis, qui se confirmaverunt in Trinitate Personarum de Deo, ut ex cogitatione dicerent Unum Deum; sed non potuerunt, contorserunt et plicaverunt labia in plures sinus, et non potuerunt articulare sonum in voces alias, quam ideis cogitationis illorum consonas, quae erant trium Personarum, et inde trium Deorum. 3] Porro dictum est illis, qui confirmaverunt Fidem Separatam a charitate, ut nominarent JESUM, sed non potuerunt, at omnes potuerunt dicere Christum, et quoque Deum Patrem; hoc mirati sunt et quaesiverunt causam, et invenerunt hanc, quod oraverint ad Deum Patrem propter Filium, et non oraverint ad Ipsum Salvatorem, et JESUS significat Salvatorem. 4] Porro dictum est illis, ut ex cogitatione de Humano Domini dicerent2 DIVINUM HUMANUM; sed nemo ex Clero, qui ibi aderat, potuit, at aliqui ex Laicis potuerunt, quare hoc in seriam ventilationem missum est; et tunc I. Lecta3 sunt coram illis haec apud Evangelistas, Pater dedit omnia in manum Filii, Joh. III:35. Pater dedit Filio potestatem omnis carnis, Joh. XVII:2. Omnia Mihi tradita sunt a Patre, Matth. XI:27 4. Data est Mihi omnis potestas in Coelo et in Terra, Matth. XXVIII:18. Et dictum est illis, tenete inde in cogitatione, quod Christus tam quoad Divinum quam quoad Humanum suum sit Deus Coeli et Terrae, et sic enuntiate DIVINUM HUMANUM, sed usque non potuerunt, et dixerunt, quod quidem exinde tenerent aliquid cogitationis ex intellectu de eo, sed usque non aliquid agnitionis, et quod ideo non possent. 5] II. Postea lectum est coram illis ex Luca Cap. I:32,34,35; quod Dominus quoad Humanum esset Filius Jehovae Dei, et quod ibi dicatur Filius Altissimi, et ubivis alibi Filius Dei, et quoque Unigenitus, et petierunt ut hoc tenerent in cogitatione, et quoque quod Unigenitus Filius Dei natus in Mundo non possit non esse Deus sicut Pater est Deus, et eloquerentur DIVINUM HUMANUM; sed dixerunt, non possumus5, quia spiritualis nostra cogitatio, quae est interior, non admittit in cogitationem proximam loquelae6 alias ideas quam similes, et quod inde percipiant, quod nunc non liceat cogitationes suas dividere, sicut in Mundo naturali. 6] III. Deinde lecta sunt coram illis verba Domini ad Philippum, haec, Dixit Philippus, Domine, monstra nobis Patrem, et dixit Dominus, qui videt Me, videt Patrem, nonne credis, quod Ego in Patre et Pater in Me, Joh. XIV:8 ad 11; et quoque alia loca, quod Pater et Ipse unum sint, ut Joh. X:30; et dictum est illis, ut tenerent id in cogitatione, et sic dicerent DIVINUM HUMANUM, sed quia illa cogitatio non fuit radicata in agnitione, quod Dominus esset Deus etiam quoad Humanum, contorserunt labia in plicas usque ad indignationem, et voluerunt cogere os suum ad edicendum, sed non valuerunt; causa erat, quia ideae cogitationis, quae fluunt ex agnitione, unum faciunt cum vocibus linguae apud illos qui in Mundo Spirituali sunt, et ubi ideae illae non sunt, non dantur voces, nam ideae fiunt voces in loquela. 7] IV. Porro, lecta sunt coram illis ex Doctrina in Universo Christiano Orbe recepta, haec, Quod Divinum et Humanum in Domino non sint duo, sed unum, imo una Persona, unita sicut anima et corpus in homine, haec ex Fide symbolica Athanasiana, et agnita a Conciliis; et dictum est illis, exinde potestis omnino habere ideam ex agnitione quod Humanum Domini sit Divinum, quia Anima Ipsius est Divina, est enim ab Ecclesiae vestrae doctrina, quam in Mundo agnoveratis; insuper Anima est ipsa hominis essentia, et corpus est hujus forma, ac essentia et forma unum faciunt, sicut esse et existere, et sicut causa efficiens effectus et ipse effectus; retinuerunt illam ideam, et voluerunt ex illa enuntiare DIVINUM HUMANUM, sed non potuerunt, interior enim idea de Humano Domini exterminavit et expunxit ideam hanc novam adscititiam, ut illam vocabant. 8] V. Adhuc coram illis lectum est ex Johanne, hoc, Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et Verbum Caro factum est, I:1,14, et quoque hoc, Jesus Christus est verus Deus, et Vita aeterna, I Epist. V:20,7 et ex Paulo, “In Christo Jesu habitat omnis plenitudo Divinitatis corporaliter,” Coloss. II:9; et dicebatur illis ut similiter cogitarent, nempe quod Deus qui fuit Verbum factus sit Homo; quod esset verus Deus; et quod omnis plenitudo Divinitatis in Ipso habitaret corporaliter; et fecerunt ita, sed solum in externa cogitatione, quare non potuerunt propter renisum internae eloqui DIVINUM HUMANUM, dicentes aperte, quod non possent habere ideam Divini Humani, quia Deus est Deus, et homo est homo, et Deus est Spiritus, et de spiritu non aliter cogitavimus, quam sicut de Vento aut aethere. 9] VI. Tandem dictum est illis, nostis quod Dominus dixerit, Manete in Me, et Ego in vobis, qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam, Joh. XV:4,5; et quia aliqui ex Clero Angliae aderant, lectum est coram illis ex una illorum Oratione ad Sanctam Communionem, For, when we spiritually8 eat the flesh of Christ and drink9 the blood, then we dwell10 in Christ and Christ in us; si nunc cogitatis, quod hoc non dari possit, nisi Humanum Domini sit Divinum, enuntiate itaque DIVINUM HUMANUM ex agnitione in cogitatione, sed usque non potuerunt, fuit enim idea illis tam alte impressa, quod Divinum non posset esse Humanum, et Humanum non Divinum, et quod Divinum Ipsius esset a Divino Filii ab aeterno, et Humanum simile humano alterius hominis: at dictum est illis, quomodo potestis ita cogitare, num rationalis Mens potest usquam cogitare, quod aliquis Filius a Deo sit natus ab aeterno. 10] VII. Postea converterunt se ad Evangelicos, dicentes, quod Augustana Confessio et Lutherus docuerint, quod Filius Dei et Filius hominis in Christo sit una Persona, et quod Ipse etiam quoad Humanam Naturam sit Omnipotens et Omnipraesens, et quod quoad illam ad dextram Dei Patris sedeat, et gubernet omnia in Coelis et in Terris, impleat cuncta, nobiscum sit, et in nobis habitet et operetur; et quod non sit adorationis differentia, quia per Naturam, quae cernitur, adoratur Divinitas quae non cernitur, et quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus: his auditis responderunt, num est ita, et circumspexerunt, et mox dixerunt, haec prius non novimus, quare non possumus dicere DIVINUM HUMANUM11: at unus et alter dixit, legimus id et scripsimus id, sed usque cum de eo in nobis cogitavimus, fuerunt modo verba, quorum ideam interiorem non habuimus. 11] VIII: Tandem conversi ad Pontificios dixerunt, forte vos potestis nominare DIVINUM HUMANUM, quia creditis quod in vestra Eucharistia in Pane et Vino, et in omni eorum parte sit integer Christus, et quoque adoratis Ipsum, cum monstratis et circumfertis hostias, ut Sanctissimum Deum, tum quia vocatis Mariam Deiparam seu Dei genetricem, consequenter agnoscitis quod genuerit Deum, hoc est, Divinum Humanum; et illi tunc voluerunt enuntiare illud, sed quia subiit tunc materialis idea de Corpore et Sanguine Christi, et quoque fides quod Humanum Ipsius a Divino separabile sit, et quod actualiter separatum sit apud Papam, in quem solum Humana Ipsius potestas, et non Divina translata est, non enuntiare potuerunt: et tunc surrexit unus Monachus, et dixit, quod possit cogitare Divinum Humanum de Sanctissima Virgine Maria, et quoque de Sancto Monasterii sui; et alter Monachus accessit, dicens, ego possum ex idea cogitationis meae, quam nunc foveo, dicere Divinum Humanum de Sanctissimo Papa, potius quam de Christo; sed tunc aliqui ex Pontificiis retraxerunt illum, et dixerunt, pudeat te. 12] Post haec visum est Coelum apertum, et visae sunt Linguae sicut flammulae descendentes et influentes apud quosdam, et illi tunc celebrabant DIVINUM HUMANUM DOMINI, dicentes, removete ideam trium Deorum, et credite quod in Domino habitet omnis plenitudo Divinitatis corporaliter, et quod Pater et Ipse unum sint sicut anima et corpus unum sunt, et quod Deus non sit ventus et aether, sed quod sit Homo, et tunc conjungemini Coelo, et a Domino poteritis nominare JESUM, et dicere DIVINUM HUMANUM.
1 Prima editio: exterra
2 Prima editio: dicereat
3 Prima editio: lecta. Cf. AR 294:4 ubi Lecta
4 Prima editio: Matth. XI: 7
5 Prima editio: postumus
6 Prima editio: loquaelae
7 Prima editio: I Epist. V: 21
8 Prima editio: spiritually
9 Prima editio: drinck
10 Prima editio: dwel
11 DIVINUM HUMANUM ubi in prima editione Divinum Humanum - 1] TERTIUM MEMORABILE. Quondam1 post diluculum evigilatus exivi in hortum ante domum, et vidi orientem Solem in suo jubare, et circum circa illam cincturam primum tenuem et postea exstantiorem sicut ex auro splendentem, et sub limbo ejus ascendentem nubem, quae pyropi instar, a flamma solis coruscabat; et tunc incidi in meditationem ex fabulis vetustissimorum, quod finxerint Auroram alatam pennis argenteis in ore ferentem aurum. Cum Mens deliciabatur in his, factus sum in spiritu, et audivi aliquos inter se loquentes, et dicentes, utinam daretur loqui cum Novatore, qui pomum Eridis inter Antistites Ecclesiae projecit, ad quod cucurrerunt multi ex Laicis, et desumptum obtulerunt oculis nostris; per pomum illud intellexerunt Codicillum inscriptum, SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE; et dixerunt est sane schismaticum a nemine hactenus cogitatum; et audivi tunc unum ex illis clamantem, quid Schismaticum, est Haereticum; sed aliqui a latere ejus regerebant, tace, obmutesce, non est Haereticum, allegat copiam dictaminum Verbi, ad quae peregrini nostri, per quos intelligimus laicos, attendunt et adstipulantur. 2] Cum haec audivi, quia in spiritu eram, accessi, et dixi, adsum; quid rei; et statim unus ex illis, qui, ut postea audivi, fuit Germanus, nativus ex Saxonia, et tono auctoritatis loquutus dixit, unde tibi audacia invertendi Cultum in Orbe Christiano per tot saecula constabilitum, qui fuit, quod Deus Pater ut Creator Universi, et ejus Filius ut Mediator, et Spiritus sanctus ut Operator, invocarentur, et tu Primum et Ultimum Deum ex Personalitate nostra separas, cum tamen Ipse Dominus dicit, quando oratis, orate ita, PATER NOSTER, QUI EST IN COELIS, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, VENIAT REGNUM TUUM, itane mandatum est, ut invocaremus Deum Patrem: his dictis silentium factum est, et omnes, qui illi favebant, steterunt sicut fortes milites super Navibus bellicis cum vident Classem hostilem, clamaturi, pugnemus nunc, certa est victoria; 3] et tunc exorsus sum loqui, et dixi, quis vestrum non scit, quod Deus de Coelo descenderit, et factus sit homo, nam legitur, Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et Verbum Caro factum est; tum quis vestrum non scit, et spectavi ad Evangelicos, inter quos erat Dictator ille, qui me alloquutus est, quod in Christo ex Maria Virgine nato, Deus sit Homo et Homo Deus; sed ad haec Caetus obstrepuit, quare dixi, scitisne hoc, est secundum doctrinam confessionis vestrae, quae vocatur FORMULA CONCORDIAE, ubi hoc dicitur, et multis corroboratur; et tunc Dictator ille se convertit ad Caetum, et quaesivit2 num nossent hoc, et responderunt, nos parum studuimus in Libro illo de PERSONA CHRISTI, sed sudavimus ibi in Articulo de JUSTIFICATIONE per solam fidem; at usque si illud ibi legitur, acquiescimus; et tunc unus ex illis3 recordatus dixit, legitur, et plus adhuc, quod Humana Christi Natura ad Divinam Majestatem et ad omnia ejus attributa, exaltata sit, et quoque quod Christus in Illa sedeat ad dextram sui Patris. 4] His auditis conticuerunt; post hunc consensum iterum loquutus sum, dicens, quum ita est, quid tunc Pater nisi Filius et Filius nisi etiam Pater, sed quia hoc iterum obstrepuit auribus illorum, continuavi dicens; audite ipsa verba Domini, ad quae si non prius attenderitis, attendite nunc, dixit enim, Pater et Ego unum sumus; Pater in Me est et Ego in Patre; Pater omnia Mea tua sunt et omnia Tua Mea; qui videt Me videt Patrem, quid illa aliud, quam quod Pater in Filio sit et Filius in Patre, et quod unum sint sicut Anima et Corpus in homine, et sic quod sint una Persona; hoc quoque erit fidei vestrae, si creditis Symbolo Athanasiano, ubi consimilia dicuntur: sed assumite ex allatis solum hoc effatum Domini, Pater, omnia Mea Tua sunt et omnia Tua Mea, quid hoc aliud, quam quod Divinum Patris sit Humani Filii, et Humanum Filii Divini Patris, consequenter quod in Christo Deus sit Homo et Homo Deus, et sic quod unum sint sicut anima et corpus unum sunt: 5] simile etiam potest omnis homo de sua anima et suo corpore dicere, videlicet, omnia tua mea sunt et omnia mea tua, tu in me es et ego in te, qui videt me videt te, nos unum sumus quoad personam et quoad vitam; causa est, quia anima est in toto et in omni parte hominis, vita enim animae est vita corporis, et mutuum est inter illos: ex his patet, quod Divinum Patris sit anima Filii, et quod Humanum Filii sit corpus Patris; unde anima filii nisi a patre, et unde corpus ejus nisi a matre; dicitur Divinum Patris, ac intelligitur Ipse Pater, quoniam Ipse et suum Divinum est idem, hoc etiam est unum et individuum; quod ita sit, constat etiam ex his Angeli Gabrielis verbis ad Mariam, Virtus Altissimi obumbrabit te, et Spiritus Sanctus superveniet te, et sanctum quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei, et mox supra vocatur Filius Altissimi; et alibi, Filius Unigenitus; vos autem, qui solum nominatis Ipsum Filium Mariae, deperditis ideam Divinitatis Ipsius, sed hanc non perdunt alii, quam Docti e Clericis ac Eruditi e Laicis, qui dum elevant cogitationes supra sensualia corporis sui, spectant gloriam famae suae, quae non modo adumbrat, sed etiam exstinguit lucem, per quam intrat gloria Dei. 6] Sed redeamus ad Orationem Dominicam, ubi dicitur, Pater noster qui est in Coelis, sanctificetur4 Nomen tuum, veniat Regnum tuum; vos, qui hic estis, intelligitis per illa Patrem in Solo Divino suo, ego autem Ipsum in Humano suo, et Hoc quoque est Nomen Patris, nam Dominus dixit, Pater glorifica Nomen tuum, hoc est, Humanum tuum; et quando hoc fit, tunc venit Regnum Dei, et haec Oratio mandata est pro hoc tempore, videlicet, ut Deus Pater adeatur per Humanum suum; dixit etiam Dominus, Nemo venit ad Patrem nisi per Me: et apud Prophetam, Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus Nomen DEUS, Heros, PATER AETERNITATIS; et alibi, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster a saeculo nomen tuum, et millies alibi, ubi Dominus Salvator noster vocatur Jehovah. Haec est vera explicatio verborum istius Orationis. 7] Postquam haec dicta sunt, inspexi illos, et animadverti mutationes vultuum secundum mutationes status mentis illorum, quosdam faventes et me intuentes, quosdam non faventes et a me se avertentes: et tunc ad dextrum vidi Nubem opalini coloris, et ad sinistrum Nubem fuscam, et sub utraque sicut depluvium, et sub hac sicut imbris tempore5 seri autumni, et sub illa sicut roris tempore primi veris; et subito tunc a spiritu factus sum in corpore, et sic e Mundo spirituali redivi in Mundum naturalem.
1 Prima editio: Quondum
2 Prima editio: quaesi vit
3 Prima editio: ilis
4 Prima editio: sanct.ficetur
5 Prima editio: empore - 1] QUARTUM MEMORABILE. Prospexi in Mundum Spirituum, et vidi Exercitum super Equis rufis et nigris; Sedentes super illis apparebant sicut Simiae, versae quoad faciem et pectus ad lumbos et caudas Equorum, et quoad occipitium et tergum ad cervices et capita illorum, et capistra pendebant circum colla Equitantium, et clamabant contra Equitantes super Equis albis, et movebant utrisque manibus suis capistra, at sic retrahebant Equos a pugna; et hoc continue. Tunc e Coelo se demiserunt duo Angeli, et venerunt ad me, et dicebant, quid vides, et narrabam, quod videam tam ludicrum Equitatum, et quaesivi quid hoc, et quinam illi, et responderunt Angeli, sunt e loco, qui vocatur Armageddon, Apoc. Cap. XVI:16, in quem congregati sunt ad aliquot millia ad pugnandum contra illos, qui e Nova Domini Ecclesia, quae vocatur Nova Hierosolyma, sunt; loquebantur in loco illo de Ecclesia et Religione, et tamen apud illos non erat aliquid Ecclesiae, quia non aliquod spirituale verum, nec aliquid Religionis, quia non aliquod spirituale bonum; loquebantur ibi ore et labiis de hac et de illa, sed ex causa, ut per illas dominarentur; 2] didicerunt in juventute confirmare Solam Fidem, et aliquid de Deo, sed cum ad eminentiora Officia in Ecclesia provecti sunt, aliquamdiu retinuerunt illa; at quia tunc coeperunt non magis cogitare de Deo et de Coelo, sed de Se et de Mundo, ita non de beatitudine et felicitate aeterna, sed de eminentia et opulentia temporali, rejecerunt doctrinalia in juventute attracta e Mentis rationalis interioribus, quae communicant cum Coelo, et inde in luce Coeli sunt, in Mentis rationalis exteriora, quae communicant cum Mundo, et inde in lumine Mundi sunt, et tandem detruserunt illa in naturale sensuale; unde doctrinalia Ecclesiae apud illos facta sunt solius oris, et non amplius cogitationis ex ratione, et adhuc minus affectionis ex amore; et quia se tales fecerunt, non admittunt ullum Divinum verum quod Ecclesiae est, nec ullum genuinum bonum quod Religionis; comparative facta sunt Interiora mentis eorum sicut Utres repleti ramentis ferri cum pulvere sulphureo commixtis, in quae si immittitur aqua, fit1 primum incalescentia et postea flamma, ex qua utres illi rumpuntur; similiter illi, cum audiunt aliquid de aqua viva, quae est genuinum verum Verbi, et hoc intrat per aures, vehementer excandescunt et inflammantur, et id rejiciunt sicut tale, quod rumperet capita illorum. 3] Hi sunt, qui tibi apparuerunt sicut Simiae equitantes inverso corpore super Equis rufis et nigris cum capistris circum colla, quoniam illi, qui non amant verum et bonum Ecclesiae ex Verbo, non volunt spectare anteriora alicujus Equi, sed posteriora ejus; Equus enim significat intellectum Verbi, Equus rufus intellectum Verbi deperditum quoad bonum, et Equus niger intellectum Verbi deperditum quoad verum: quod clamaverint ad pugnam contra Equitantes super Equis albis, est quia Equus albus significat intellectum Verbi quoad verum et bonum; quod visi collo retrahere suos Equos, erat quia timebant pugnam, ne verum Verbi ad multos veniret, et sic in lucem: haec est interpretatio.
4] Angeli porro dixerunt, nos sumus e Societate Coeli, quae vocatur Michael, et a Domino mandati sumus descendere in locum dictum Armageddon, unde Equitatus tibi visus erupit: per Armageddon apud nos in Coelo significatur status et animus pugnandi ex falsificatis veris, oriundus ex amore dominandi et eminendi super omnes; et quia percipimus apud te desiderium sciendi de Pugna illa, aliquid narrabimus. Post descensum e Coelo accessimus ad locum illum dictum Armageddon, et vidimus illuc congregatos ad aliquot millia; verum non intravimus in Caetum illum, sed erant aliquae Domus ad latus meridionale istius loci, ubi erant Pueri cum Magistris; illuc intravimus, qui nos exceperunt benigne; delectabamur a consortio illorum: erant omnes quoad faciem speciosi ex Vita in oculis, et ex Zelo in sermone; vita in oculis erat illis ex perceptione veri, et zelus in sermone ex affectione boni; quare etiam dedimus illis Pileos, quorum limbos ornabant fasciae ex filis aureis intertextae margaritis, et quoque dedimus Vestes ex colore albo et hyacinthino variegatas: quaesivimus illos, num in locum propinquum, qui vocatur Armageddon, spectaverint; dixerunt, quod per fenestram, quae sub tecto domus; et quod congregationem ibi viderint, sed sub variis figuris; nunc ut homines proceres2, et nunc non ut homines, sed ut Statuas et Idola sculpta, et circum illos Caetum flectentem genua; hi etiam sub variis formis nobis apparuerunt, quidam sicut homines, quidam sicut pardi, et quidam sicut hirci, et hi cum cornibus deorsum protensis, quibus effodiebant humum; nos interpretati sumus metamorphoses illas, quos repraesentabant, et quid significabant. 5] Sed ad rem, Congregati illi, cum audiverunt, quod intraverimus in Domos illas, dixerunt inter se, quid illi apud Pueros illos, mittamus e nostro Caetu aliquos, qui ejiciant illos; etiam miserunt, et cum venerunt, dixerunt ad nos, cur intravistis in Domus illas, unde estis; nos ex imperio mandamus, ut abeatis; sed respondebamus, non potestis id ex imperio mandare; estis quidem vos in oculis vestris sicut Enachim, et illi qui hic sunt sicut homunciones, sed usque nihil potestatis et juris habetis hic, nisi per astutias, quae tamen non valebunt, quare renuntiate vestris, quod nos e Coelo huc missi simus, ad visitandum, num apud vos sit Religio vel non; si non, e loco isto ejiciemini; quare proponite illis hoc, in quo est ipsum Essentiale Ecclesiae et Religionis, quomodo intelligunt haec verba in Oratione Dominica, PATER NOSTER QUI ES IN COELIS, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, ADVENIAT REGNUM TUUM; his auditis, dixerunt primum, quid hoc, et deinde quod proponerent; et abiverunt, et dixerunt illa ad suos, qui responderunt, quae et qualis illa propositio; at intellexerunt arcanum, quod velint scire, num illa confirmant viam fidei nostrae ad Deum Patrem, quare dixerunt, sunt clara verba quod orandum sit ad Deum Patrem, et quia Christus est noster Mediator, quod orandum sit ad Deum Patrem propter Filium; et mox in indignatione decreverunt, quod adirent nos, et dictarent id oretenus, dicendo etiam quod vellicarent aures nostras; etiam e loco illo exiverunt, et intraverunt in Lucum Domibus illis, in quibus erant pueri cum magistris, propinquum, in cujus medio erat Planum sicut Palaestra elevatum, ac tenebant se manibus, et intraverunt in palaestram illam, ubi eramus, et exspectavimus; erant ibi cespites ex humo sicut colliculi, super illis se reponebant, nam dixerunt inter se, coram illis non stabimus sed sedebimus. Et tunc unus ex illis, qui potuit facere, ut appareret sicut Angelus lucis, cui a reliquis injunctum fuit cum nobis loqui, dixit, proposuistis nobis ut aperiamus mentes nostras de primis verbis in Oratione Dominica, quomodo illa intelligimus; dico itaque vobis, quod intelligamus illa ita, quod orandum sit ad Deum Patrem, et quia Christus est Mediator noster, et per Ipsius meritum salvamur, quod orandum sit ad Deum Patrem ex fide in Ipsius meritum. 6] Sed tunc diximus illis, sumus ex Societate Coeli, quae vocatur Michael, et missi sumus ad visitandum et inquirendum, num vobis in locum illum congregatis sit aliqua Religio vel non; idea enim Dei intrat in omne religionis, et per illam fit conjunctio, et per conjunctionem salvatio; nos in Coelo legimus quotidie illam Orationem sicut homines in Terra, et tunc non cogitamus de Deo Patre3, quia invisibilis, sed de Ipso in Divino Humano suo, quia in Hoc est visibilis; et Ipse in Hoc a vobis vocatur Christus, sed a nobis Dominus, et sic Dominus nobis est Pater in Coelis; docuit etiam Dominus, quod Ipse et Pater unum sint; Quod Pater in Ipso et Ipse in Patre sit; et quod qui videt Ipsum videat Patrem; tum quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum; et quoque quod voluntas Patris sit, ut credant in Filium, et quod qui non credit Filio, non videat vitam, imo quod ira Dei maneat super illo; ex quibus patet, quod adeatur Pater per Ipsum et in Ipso; et quia ita est, etiam docuit, quod Ipsi data sit omnis potestas in Coelo et in Terra: dicitur in Oratione illa, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM, VENIAT REGNUM TUUM, et demonstravimus ex Verbo, quod Divinum Humanum Ipsius sit Nomen Patris, et quod Regnum Patris tunc sit, quando Dominus immediate aditur, et prorsus non cum Deus Pater immediate; quare etiam Dominus mandavit Discipulis, ut praedicarent Regnum Dei, et hoc est Regnum Dei. 7] His auditis dixerunt Antagonistae, recitatis multa ex Verbo, sed talia forte legimus ibi, sed non reminiscimur, quare aperite coram nobis Verbum, et legite illa inde, imprimis id ibi, quod Regnum Patris tunc veniat, quando Regnum Domini; et tunc dixerunt Pueris, apportate Verbum, et apportabant, et inde legimus haec sequentia; Johannes4 praedicans Evangelium regni, dixit, completum est tempus, appropinquavit REGNUM DEI, Marc. I:14,15, Matth. III:2. Ipse Jesus praedicavit Evangelium Regni, et quod appropinquaret REGNUM DEI, Matth. IV5 :17,23, Cap. IX:35. Jesus mandavit Discipulis, ut praedicarent et evangelizarent REGNUM DEI, Marc. XVI:15, Luc. VIII:1, Cap. IX:60, similiter Septuaginta, quos emisit, Luc. X:9,11, praeter alibi, ut Matth. XI:5, Cap. XVI:27,28, Marc. VIII:35, Cap. IX:1,47 6, Cap. X:29,30, Cap. XI:10, Luc. I:19, Cap. II:10,11, Cap. IV:43, Cap. VII:22, Cap. XXI:30,31, Cap. XXII:18. Regnum Dei, quod evangelizabatur, erat Regnum Domini, et sic Regnum Patris; quod ita sit, patet ex his, Pater dedit omnia in manum Filii, Joh. III:35. Pater dedit Filio potestatem omnis carnis, Joh. XVII:2. Omnia Mihi tradita sunt a Patre, Matth. XI:27. Data7 est Mihi omnis potestas in Coelo et in Terra, Matth. XXVIII:18 8. Et porro ex his, “Jehovah Zebaoth nomen Ipsius, et Redemptor Sanctus Israelis, Deus totius Terrae vocabitur,” Esaj. LIV:5. Vidi, et ecce sicut FILIUS HOMINIS, cui datum est Dominium, gloria et regnum, et omnes populi et gentes Ipsum colent, Dominium Ipsius dominium saeculi, quod non transibit, et Regnum Ipsius, quod non peribit, Dan. VII:13,14. Cum septimus Angelus clanxit, factae sunt voces magnae in Coelis, dicentes facta sunt Regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum, Apoc. XI:15, Cap. XII:10. 8] Et insuper instruximus illos ex Verbo, quod Dominus in Mundum venerit non modo ut redimeret Angelos et Homines, sed etiam ut unirentur Deo Patri per Ipsum et in Ipso, nam docuit, quod qui credunt in Ipsum, sit in illis et illi in Ipso, Joh. VI:56, Cap. XIV:20, Cap. XV:4,5. His auditis, quaesiverunt, quomodo ergo Dominus vester potest vocari Pater; diximus, ex illis quae lecta sunt, et quoque ex his, “Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, cujus Nomen DEUS, Heros, PATER AETERNITATIS, Esaj. IX:5. 9 Tu Pater noster, Abraham non cognoscit nos, et Israel non agnoscit nos, Tu JEHOVAH PATER NOSTER REDEMPTOR NOSTER A SAECULO NOMEN TUUM,” Esaj. LXIII:16. Dixitne ad Philippum volentem videre Patrem, Philippe non nosti Me, qui videt Me videt Patrem, Joh. XIV:9, Cap. XII:45; quis tunc alius est Pater, quam quem Philippus oculis suis vidit. His addimus hoc, dicitur in toto Christiano Orbe, quod illi, qui ab Ecclesia sunt, faciant Christi Corpus, et sint in Ipsius Corpore; quomodo tunc potest homo Ecclesiae adire Deum Patrem, nisi per Ipsum, in cujus corpore est; sin aliter, omnino exibit e Corpore et adibit. Ultimo informavimus illos, quod hodie NOVA ECCLESIA a Domino instauretur, quae intelligitur per NOVAM HIEROSOLYMAM in Apocalypsi, in qua Cultus solius Domini erit, sicut in Coelo, et quod sic Omne complebitur, quod in Oratione Dominica a principio ad finem continetur: Confirmavimus omnia ex Verbo apud Evangelistas, et apud Prophetas, et ex Apocalypsi, in qua de illa Ecclesia a principio ad finem agitur, in tanta copia, ut defatigarentur audire.
9] His cum indignatione auditis, voluerunt Armageddoni passim interpolare sermonem nostrum; et tandem ruperunt illum, et exclamaverunt10, loquuti estis contra Doctrinam Ecclesiae nostrae, quae est, quod Deus Pater immediate adeundus sit et credendum in Illum, sic reos vos fecistis violationis fidei nostrae, quare exite abhinc, et si non, ejiciemini: et animi illorum accensi a minis in conatum venerunt; sed tunc ex potentia nobis data percussimus illos caecitate, ex qua non videntes nos eruperunt, et in errore discurrebant, et quidam inciderunt in abyssum, de qua in Apocalypsi, Cap. IX:2, quae nunc est in Plaga meridionali versus Orientem, ubi sunt qui confirmant justificationem per solam fidem, et illi ibi qui confirmant illam ex Verbo, emittuntur in desertum, in quo feruntur usque ad extremitatem Orbis Christiani, et commiscentur paganis.
1 Prima editio: sit Cf. VCR 116:4 et AR 839 ubi fit
2 Nisi legeris proceros (cum Chadwick)
3 Prima editio: Patrae
4 Sic prima editio, sed Jesus apud Marc.I:14,15
5 Prima editio: Matth. V
6 Prima editio: 1. 27.
7 Prima editio: data
8 Prima editio: 16
9 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica
10 Prima editio: exlamaverunt - DE REDEMPTIONE.
Quod in Domino sint Duo Munia, SACERDOTALE et REGIUM, notum est in Ecclesia, sed pauci sciunt, in quo unum et in quo alterum consistit, quare dicetur; Dominus ex Munere Sacerdotali dictus est JESUS, et ex Munere Regio CHRISTUS; et quoque ex Munere Sacerdotali in Verbo vocatur Jehovah et Dominus, et ex Munere Regio Deus et Sanctus Israelis, ut et Rex: haec duo distinguuntur inter se, sicut Amor et Sapientia, seu quod idem, sicut Bonum et Verum inter se; quamobrem quicquid Dominus egit et operatus est ex Divino Amore seu Divino Bono, ex Munere suo sacerdotali egit et operatus est, at quicquid ex Divina Sapientia seu Divino Vero, ex Munere suo Regio; in Verbo etiam Sacerdos et Sacerdotium significat Divinum Bonum, ac Rex et Regium Divinum Verum; illa duo repraesentabant Sacerdotes et Reges in Ecclesia Israelitica. Quod Redemptionem concernit, pertinet illa ad utrumque Munus; sed quid ejus ad unum, et quid ejus ad alterum, in sequentibus detegetur. Sed ut singula distincte percipiantur, expositio de illa dispescetur in Canones seu Articulos, qui erunt I. Quod ipsa Redemptio fuerit subjugatio Infernorum, et ordinatio Coelorum, et per illa praeparatio ad novam Ecclesiam spiritualem. II. Quod absque illa Redemptione nullus homo salvari potuerit, nec Angeli in statu integritatis subsistere. III. Quod Dominus sic non modo homines, sed etiam Angelos redemerit. IV. Quod Redemptio fuerit opus pure Divinum. V. Quod ipsa haec Redemptio non fieri potuerit quam per Deum incarnatum. VI. Quod Passio crucis fuerit ultima Tentatio quam Dominus ut1 maximus Propheta sustinuit, et quod fuerit medium Glorificationis Humani Ipsius, hoc est, unionis cum Divino Patris sui, et non Redemptio.2 VII. Quod Passio crucis credatur fuisse ipsa Redemptio, sit fundamentalis error Ecclesiae: et quod ille error, una cum errore3 de tribus Personis Divinis ab aeterno, perverterit totam Ecclesiam, adeo ut non aliquid residuum spirituale in illa supersit. Haec nunc singulatim evolvenda sunt.
1 Sic VCR 126 et Index Generalis, sed prima editio: quam ut
2 Prima editio: Redemptio (absque interpunctione)
3 Prima editio: errere
- 1] I. QUOD IPSA REDEMPTIO FUERIT SUBJUGATIO INFERNORUM, ET ORDINATIO COELORUM, ET PER ILLA PRAEPARATIO AD NOVAM ECCLESIAM SPIRITUALEM. Quod haec tria sint Redemptio, possum in omni certitudine dicere, quoniam Dominus etiam hodie facit Redemptionem, quae inchoavit Anno 1757 una cum ULTIMO JUDICIO, quod tunc factum est; ab illo tempore perstitit haec Redemptio huc usque; causa est, quia hodie est SECUNDUS ADVENTUS DOMINI, et Nova Ecclesia instituenda est, quae non institui potest, nisi praecedat subjugatio Infernorum et ordinatio Coelorum; et quia mihi datum est videre omnia, possum describere, quomodo subjugata sunt Inferna, et quomodo Novum Coelum conditum et ordinatum est, sed hoc foret integri operis; quomodo autem Ultimum Judicium peractum est, apertum feci in Codicillo An. 1758 Londini edito. 2] Quod subjugatio Infernorum, ordinatio Coelorum, ac instauratio Novae Ecclesiae fuerint Redemptio, est quia absque illis nullus homo salvari potuit; sequuntur etiam in ordine, primum enim subjuganda sunt Inferna, antequam Novum Coelum Angelicum conformari potest,1 et hoc prius conformandum est, antequam Nova Ecclesia in terris institui potest, nam homines in Mundo cum Angelis Coeli et cum spiritibus Inferni ita conjuncti sunt, ut in mentium interioribus utrinque unum faciant: sed de hoc in Capite ultimo hujus Operis, ubi de CONSUMMATIONE SAECULI, DE ADVENTU DOMINI, et de NOVA ECCLESIA, in specie transigendum est.
1 Prima editio: pot,est - 1] Quod Dominus dum in Mundo fuit, pugnaverit contra Inferna, ac illa vicerit et subjugaverit, et sic illa sub suam obedientiam miserit, constat ex multis locis in Verbo, ex quibus haec pauca depromam; apud Esajam, Quis Hic qui venit ex Edom, conspersus vestes ex Bozra, hic honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris sui: Ego qui loquor in justitia, magnus ad salvandum; quare rubicundus quoad vestem tuam, et vestis tua sicut calcantis in torculari; torcular calcavi solus, et de populo non vir mecum: propterea calcavi illos in ira mea, et conculcavi illos in excandescentia1 mea, inde sparsa est victoria eorum super vestes meas; nam dies vindictae in corde meo, et annus Redemptorum meorum venit; salutem praestitit Mihi brachium meum; descendere feci in terram victoriam eorum: dixit, ecce populus meus illi, filii, ideo factus est illis in Salvatorem; ob amorem suum et ob clementiam suam Ille redemit eos, LXIII: 1 ad 9. Haec de pugna Domini contra Inferna; per vestem, in qua honorabilis, et quae rubicunda, intelligitur Verbum, cui violentia a populo Judaico illata est; ipsa pugna contra Inferna, et victoria super illa, describitur per quod calcaverit illos in ira sua, et conculcaverit in excandescentia sua; quod solus et ex propria potentia pugnaverit, describitur per haec, de populo non vir Mecum, salutem Mihi praestitit brachium meum, descendere feci in terram victoriam eorum; quod per id salvaverit et redemerit, per haec, ideo factus est illis in Salvatorem, ob amorem suum et2 ob clementiam suam Redemit illos; quod hoc fuerit causa adventus Ipsius, intelligitur per haec, dies vindictae in corde meo, et annus Redemptorum meorum venit. 2] Iterum apud Esajam, “Vidit quod non quisquam, et obstupuit quod non esset intercedens; ideo salutem praestitit Ipsi brachium suum, et Justitia suscitavit Ipsum; inde induit Justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput suum, et induit vestes vindictae, et texit Se zelo sicut pallio; tunc venit Zioni Redemptor;” LIX: 16,17,20. Apud Jeremiam, “Illi consternati sunt, fortes eorum contusi sunt; fugam fugerunt, nec respexerunt; dies ille Domino Jehovih Zebaoth, dies ultionis, ut vindictam sumat de hostibus suis; comedat gladius et saturetur,” XLVI:5,10, haec et illa de pugna Domini contra Inferna, et de victoria super illa. Apud Davidem, “Accinge gladium super femur, Potens; tela tua acuta, populi cadent sub Te, e corde hostes Regis: Thronus tuus in saeculum et aeternum, amasti Justitiam, propterea unxit Te Deus,” Psalm. XLV:4 ad 8 3; praeter in permultis aliis locis. 3] Quoniam Dominus Solus vicit Inferna, cum nulla ope alicujus Angeli, ideo vocatur HEROS et VIR BELLORUM, Esaj. XLII:13 4, Cap. IX:5 5. REX GLORIAE, JEHOVAH6 FORTIS, HEROS BELLI7, Psalm. XXIV8 :8,10. FORTIS JACOBI, Psalm. CXXXII:2; et multis in locis Jehovah Zebaoth, hoc est, Jehovah Exercituum: et quoque Adventus Ipsius, vocatur Dies Jehovae terribilis, crudelis, indignationis, excandescentiae, irae, vindictae, exitii, belli, buccinae, clangoris, tumultus, etc. Apud Evangelistas leguntur haec, Nunc Judicium est Mundi, Princeps Mundi hujus ejicietur foras, Joh. XII:31. Princeps hujus Mundi judicatus est, Joh. XVI:11. Confidite, Ego vici Mundum, Joh. XVI:33. Vidi Satanam sicut fulmen e Coelo cadentem, Luc. X:18; per Mundum, Principem mundi, Satanam et Diabolum, intelligitur Infernum. 4] Praeter haec in Apocalypsi a principio ad finem describitur, qualis Ecclesia Christiana hodie est, tum quod Dominus iterum venturus sit, ac Inferna subjugaturus, ac Novum Coelum Angelicum facturus sit, et deinde Novam Ecclesiam in terris instauraturus. Haec omnia ibi praedicta sunt, sed non prius quam hodie detecta; causa est, quia Apocalypsis, sicut omnia Prophetica Verbi, conscripta fuit per meras Correspondentias, quae nisi a Domino detectae fuissent, vix aliquis potuisset rite intelligere unum versiculum ibi, at nunc propter Novam Ecclesiam, omnia quae ibi, in APOCALYPSI REVELATA, Amstelodami, An. 1766 edita, detecta sunt, et videbunt illa, qui credunt Verbo Domini apud Matthaeum Cap. XXIV, de statu Ecclesiae hodiernae, et de adventu Ipsius; sed haec fides vacillat solum apud illos adhuc, qui fidem hodiernae Eecclesiae de Trinitate Personarum Divinarum ab aeterno, et de Passione Christi quod fuerit ipsa Redemptio, tam alte impresserunt cordibus suis, ut eradicari non possit; sed hi sunt, ut in MEMORABILI supra n. 113, dictum est, sicut utres repleti ramentis ferri, et pulvere sulphureo, in quae si immittitur aqua, fit primum incalescentia, et postea flamma, ex qua utres illi rumpuntur; similiter illi, dum audiunt aliquod de aqua viva, quae est genuinum verum Verbi, et hoc intrat per oculos aut aures, vehementer excandescunt et inflammantur, et rejiciunt sicut tale, quod rumperet Capita illorum.
1 Prima editio: excandeseentia
2 Sic supra et VCR 92, sed prima editio: amorem et
3 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 45:3-7 apud Biblia Anglica. Prima editio: Psalm. XLV: 4 ad 7;
4 Prima editio: 15
5 Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 9:6 apud Biblia Anglica
6 Prima editio: JEMOVAH
7 Prima editio: PELLI
8 Prima editio: Psalm. XIV - Subjugatio Infernorum, ordinatio Coelorum, et deinde instauratio Ecclesiae, illustrari possunt per varias similitudines; illustrari possunt per similitudinem cum Exercitu1 praedonum aut rebellium, qui invadunt Regnum aut Urbem, et ibi incendunt domos, depopulantur incolarum bona, et dividunt praedas inter se, et se inde laetificant et glorificant; ipsa autem Redemptio illustrari potest per similitudinem cum Rege justo, qui cum suo Exercitu2 aggreditur illos, et partem illorum sub gladium mittit, et partem ergastulis includit, ac aufert illis praedas, ac subditis restituit, ac postea Regnum ordinat, et tutum a similium insultu reddit. Illustrari etiam potest per similitudinem cum feris congregatis erumpentibus e silva, quae invadunt greges et armenta, et quoque homines, propter quae homo maenibus suae urbis non audet exire, et colere terram, unde campi erunt deserti, et urbani fame perituri sunt; ac Redemptio illustrari potest per internecionem et profligationem ferarum illarum, et per tutationem agrorum et camporum a talium ulteriore invasione. Illustrari etiam potest per locustas consumentes omne viride humi, et per media ne ulterius progrediantur: pariter per vermiculos tempore primo aestatis, qui deprivant arbores foliis, et sic etiam fructibus, ut stent nudae sicut in media hyeme, et per excussionem illorum, et sic restitutionem horti in statum suae efflorescentiae et fructificationis. Simile fieret cum Ecclesia, nisi Dominus per Redemptionem separavisset bonos a malis, et hos in Infernum conjecisset, et illos in Coelum elevavisset; quid foret cum Imperio et Regno, ubi non justitia et judicium, per quae mali e medio bonorum auferantur, et boni tutentur a violationibus, ut quisque in securitate in sua domo vivat, ac sicut in Verbo dicitur, sub sua ficu et vite in tranquillo sedeat.
1 Prima editio: Excercitu
2 Prima editio: Excercitu - II. QUOD ABSQUE ILLA REDEMPTIONE NULLUS HOMO SALVARI POTUERIT, NEC ANGELI IN STATU INTEGRITATIS SUBSISTERE. Primum dicetur quid Redemptio; Redimere significat liberare a damnatione, vindicare a morte aeterna, eripere ex Inferno, ac auferre captivos et vinctos e manu diaboli: hoc a Domino factum est per quod subjugaverit Inferna, et condiderit novum Coelum; quod homo alioquin non salvari potuerit, est quia Mundus Spiritualis cum Mundo naturali1 talem nexum habet, ut separari nequeant, principaliter cum interioribus horum quae Animae et Mentes eorum vocantur, bonorum cum animabus et mentibus angelorum, et malorum cum animabus et mentibus spirituum infernalium; talem unionem habent, ut si illi ab homine removerentur, homo caderet mortuus sicut stipes; similiter nec Angeli et Spiritus possunt subsistere, si illis subtraherentur homines. Inde patet, quamobrem Redemptio facta est in Mundo spirituali, et quamobrem Coelum et Infernum2 prius ordinanda sunt, antequam Ecclesia in terris instaurari possit: quod ita sit patet clare in Apocalypsi, quod postquam Novum Coelum factum est, ex Coelo illo descenderit Nova Hierosolyma, quae est Nova Ecclesia, Cap. XXI:1,2.
1 Prima editio: naturali,
2 Prima editio: Infermum - 1] Quod nisi Redemptio facta sit a Domino, nec Angeli in statu integritatis potuerint subsistere, est causa, quia Universum Coelum Angelicum una cum Ecclesia in terris, coram Domino est sicut unus Homo, cujus Internum constituit Coelum Angelicum, et Externum Ecclesia; aut specialius, cujus Caput constituit Coelum supremum, Pectus et Mediam corporis Regionem Coelum secundum et ultimum, ac Lumbos et Pedes Ecclesia in terris, et Ipse Dominus est Anima et Vita totius hujus Hominis; quare nisi Dominus Redemptionem fecisset, destructus fuisset hic Homo; quoad Pedes et Lumbos, quando Ecclesia in terris recedit, quoad Regionem gastricam quando Coelum Ultimum, quoad Thoracem quando Coelum Secundum, et tunc Caput, quia non habet correspondentiam cum Corpore, in deliquium cadit. 2] Sed hoc per similitudines illustrabitur; est sicut cum Caro morticina invadit pedes, et morticinium ejus progressive scandit, ac inficit primum lumbos, et deinde viscera abdominis, et tandem invadit vicinias Cordis, quod tunc homo morte succumbat, notum est. Illustrari etiam potest per similitudinem cum morbis viscerum, quae infra Diaphragma sunt, quod quando illa fathiscunt, Cor incipiat palpitare, et Pulmo graviter anhelare, et quod tandem cessent. Illustrari etiam potest per similitudinem cum Interno et Externo homine, quod Internus homo valeat, quamdiu Externus obedienter obit ejus functiones, at si Externus homo non obedit, sed repugnat, et plus si illum impugnat, tandem Internus labefactatur, et demum aufertur a jucundis Externi, usque dum ei favet et assentit. Et quoque illustrari potest per similitudinem cum homine stante super Monte, et infra se videt terras inundatas, et quod aquae successive assurgant, et cum ad altitudinem, in qua ipse stat, emergunt, etiam ille inundatur, nisi per quandam naviculam, quae per undas alluit, saluti suae possit consulere: similiter si quis ex Monte videt densum nimbum plus et plus e terra assurgentem, et abscondentem campos, villas et urbes, et postea dum nimbosum illud usque ad illum pertingit, non videt quicquam, nec semet ubi est. 3] Simile est cum Angelis, dum Ecclesia in terris perit, quod tunc etiam Coeli inferiores abeant; causa est, quia Coeli ex hominibus e terra consistunt, et dum amplius non aliquod bonum cordis et verum Verbi superest, inundantur Coeli a malis quae assurgunt, et ab illis sicut ex aquis stygiis suffocantur; sed usque a Domino reconduntur alicubi, et ad diem ultimi Judicii reservantur, et tunc in Coelum Novum attolluntur; hi sunt qui intelliguntur in Apocalypsi per hos, “Vidi sub Altari animas occisorum propter Verbum Dei, et propter Testimonium quod habebant; et clamabant voce magna, dicentes, usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super Terra; et datae singulis stolae albae; et dictum eis, ut requiescant adhuc tempus parvum, usque dum complentur, et conservi et fratres eorum, qui futuri occidi sicut illi,” Cap. VI:9,10,11.
- 1] Quod absque Redemptione a Domino iniquitas et malitia pervagaretur totum orbem Christianum in utroque Mundo, Naturali et Spirituali, sunt plures causae, inter quas etiam haec est, quia omnis homo post mortem in Mundum spirituum venit, et tunc sibi prorsus similis est, qualis prius, ac in introitu nemo arceri potest a colloquio cum defunctis parentibus, fratribus, affinibus et amicis; quisque maritus tunc primum quaerit uxorem suam, et quaeque uxor maritum suum, et ab his et illis introducuntur in varia consortia talium, qui extrinsecus sicut oves apparent, ac intrinsecus sicut lupi sunt, et ab his pervertuntur etiam illi, qui pietati studuerunt; inde, et ex artibus nefandis in Mundo naturali ignotis, ille Mundus ita repletus est malitiosis, prout stagnum ex ovulis ranarum viridescens; 2] quod consortia cum malis ibi hoc etiam efficiant, ex his conspicuum reddi potest, est enim sicut quis commoratur cum praedonibus aut piratis, tandem fit illis similis: atque est sicut quis habitat cum adulteris et scortis, tandem adulteria pro nihilo reputat, est quoque sicut qui se immiscet rebellibus, tandem nihili facit violentias inferre cuicunque: omnia enim mala sunt contagiosa, et comparari possunt pesti, quae ex sola aspiratione et exhalatione inficit; et quoque cancro et gangraenae, quae serpit et putrefacit vicina et successive remotiora, usque dum totum corpus perit; jucunda mali, in quae quisque nascitur, in causa sunt. 3] Ex his nunc constare potest, quod absque Redemptione a Domino, nullus salvari possit, nec Angeli in statu integritatis subsistere: unicum refugium, ne quis pereat, est ad Dominum, nam dicit, Manete in Me, etiam Ego in vobis, quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso, nisi manserit in vite; ita vos nisi in Me manseritis: Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert1 fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam: nisi quis manserit in Me, ejectus est foras, et arefactus in ignem conjicitur, et comburitur, Joh. XV:4,5,6.
1 Prima editio: fort - 1] III. QUOD DOMINUS SIC NON MODO HOMINES, SED ETIAM ANGELOS REDEMERIT. Hoc sequitur ex dictis in Articulo praecedente, quod absque Redemptione a Domino nec Angeli potuerint subsistere; ad causas supradictas accedunt hae, I. Quod tempore Primi Adventus Domini Inferna succreverint in altum, usque ut implerent Universum Mundum spirituum, qui medius est inter Coelum et Infernum, et sic non modo confuderint Coelum, quod vocatur ultimum, sed etiam aggressi Coelum medium, quod mille modis infestaverunt; quod nisi Dominus sustinuerit, destructum iret. Talis insultus Infernorum intelligitur per Turrim aedificatam1 in terra Schinaar, cujus caput pertingeret usque ad Coelum, et quorum conatus per confusionem labiorum inhibitus est, et illi dispersi sunt, ac urbs vocata est Babel, Gen. XI:1 ad 9; quid ibi per Turrim, et per confusionem labiorum intelligitur, in ARCANIS COELESTIBUS Londini editis, explicatum est. 2] Causa, quod Inferna in talem altitudinem succreverint, fuit, quod tempore, quo Dominus in Mundum venit, Universus orbis per idololatrias et magias se prorsus a Deo abalienaverit, et Ecclesia, quae fuerat apud filios Israelis, et demum apud Judaeos, per falsificationem et adulterationem Verbi plane destructa fuerit; et omnes hi et illi post mortem in Mundum Spirituum alluerunt, ubi tandem ita adaucti et multiplicati sunt, ut non inde potuerint expelli, nisi per descensum Ipsius Dei, et tunc per robur Divini brachii Ipsius; quod quomodo factum est, in Opusculo Londini anno 1758 de ULTIMO JUDICIO edito, descriptum est: hoc peractum est a Domino, cum in Mundo fuit: simile etiam hodie a Domino factum est, quoniam, ut supra dictum est, hodie est Secundus Adventus Ipsius, qui in Apocalypsi ubivis, et apud Matthaeum Cap. XXIV:3,30, apud Marcum Cap. XIII:26; apud Lucam Cap. XXI:27, et in Actis Apost. Cap. I:11, et alibi, praedictus est; discrimen est, quod in Primo Ipsius Adventu Inferna in tantum accreverint ex idololatris, magis et falsificatoribus Verbi, at in hoc Secundo ex Christianis ita vocatis, tam illis qui naturalismum imbuerunt, quam illis qui falsificaverunt Verbum per confirmationes fabulosae fidei suae de tribus Personis Divinis ab aeterno, et de Passione Domini quod fuerit ipsa Redemptio; hi enim sunt qui per Draconem et binas ejus Bestias in Apocalypsi Cap. XII2 et XIII, intelliguntur. 3] 2. Secunda causa, quod Dominus etiam redemerit Angelos, est, quod non modo unusquisque homo, sed etiam unusquisque Angelus a Domino detineatur a malo, et teneatur in bono; nullus enim sive Angelus sive homo, est in bono a se, sed omne bonum est a Domino; cum itaque scabellum pedum Angelorum, quod illis est in Mundo spirituum, surreptum est, tunc factum est cum illis, sicut cum sedente super solio, dum ejus stylobatae auferuntur. Quod Angeli coram Deo non sint puri, constat ex propheticis Verbi, et quoque ex Hiobo; tum ex eo, quod non detur aliquis Angelus, qui non prius fuerat homo. Per haec confirmantur illa, quae in FIDE NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE IN UNIVERSALI ET SINGULARI FORMA, huic Operi praemissa, dicuntur, videlicet, “Quod Dominus in Mundum venerit, ut removeret Infernum ab homine, et quod id removerit per pugnas contra illud, et per victorias super illud, ita subjugaverit illud, et redegerit illud sub suam obedientiam.” Tum per haec ibi, “quod Jehovah Deus descenderit et assumserit Humanum, propter finem, ut in ordinem redigeret omnia quae in Coelo, [et omnia quae in Inferno,]3 et omnia quae in Ecclesia erant4; quoniam tunc potentia Diaboli, hoc est, Inferni, valuit super potentiam Coeli, et in terris potentia mali super potentiam boni, et inde totalis damnatio ante fores stetit et imminuit; hanc futuram damnationem Jehovah Deus per Humanum suum sustulit, et sic homines et angelos redemit; ex quibus patet, quod absque adventu Domini nullus salvari potuerit. Simile est hodie, quare nisi Dominus iterum in Mundum veniat, nec quisquam potest salvari,” vide supra n. 2, 3.
1 Prima editio: aedifieatam
2 Prima editio: Cap. XII:
3 Sic VCR 3:1
4 Sic VCR 3:1. Prima editio: erunt - Quod Dominus vindicaverit Mundum Spiritualem, et per hunc vindicaturus sit Ecclesiam ab universali damnatione, illustrari potest per comparationem cum Rege, qui suos filios principes ab hoste captos, carceribus inclusos, et catenis vinctos, per victorias super illum liberat, et in Aulam suam reducit. Tum per comparationem cum Pastore, qui oves suas e faucibus leonis aut ursi, sicut Simson et David, eripit, aut feras illas erumpentes e sylvis in prata, ejicit, et persequitur usque ad extremos terminos, et demum urget illas in stagna, aut in deserta, et postea redit ad oves, et in securitate pascit illas, et ex fontibus aquae limpidae potat illas. Illustrari etiam potest cum aliquo, qui videt serpentem in spiram tortum, jacentem in via, ac intendentem infligere plagam calcaneo viatoris, ac prehendit caput ejus, et illum, tametsi se circum manum ejus contorquet, usque domum portat, et ibi caput ejus amputat, et reliquum in ignem conjicit. Illustrari etiam potest cum sponso aut marito, qui dum videt adulterum tentantem inferre violentiam suae sponsae aut uxori, illum aggreditur, et vel manum ejus gladio sauciat, vel crura et lumbos ejus plagis corripit, vel per servos suos ejicit in plateas, qui fustibus illum usque ad domum ejus persequuntur, et sic liberatam in thalamum suum abducit: per Sponsam et Uxorem etiam in Verbo intelligitur Ecclesia Domini, et per adulteros intelliguntur violatores ejus, qui sunt, qui Verbum Ipsius adulterant; quod quia Judaei fecerunt, a Domino vocati sunt gens adultera.
- 1] IV. QUOD REDEMPTIO FUERIT OPUS PURE DIVINUM. Qui scit quale Infernum est, et qualis ejus altitudo et inundatio super universum Mundum Spirituum tempore adventus Domini fuit, tum qua potentia Dominus infernum dejecit et dissipavit, et postea illud una cum Coelo in ordinem redegit, non potest non obstupescere, et exclamare, quod omnia illa pure Divinum Opus fuerint. Primum, Quale Infernum est, consistit illud ex myriadibus myriadum, quoniam ex omnibus illis, qui a creatione Mundi per mala vitae et falsa fidei abalienaverunt se a Deo. Alterum, qualis altitudo et inundatio inferni super universum Mundum Spirituum tempore adventus Domini fuit, aliquantum in praecedentibus Articulis expositum est; qualis fuit tempore primi Adventus, non alicui notum factum est, quia non in sensu literae Verbi revelatum; sed qualis fuit tempore secundi Adventus Ipsius, oculis meis videre datum est, ex quo de priori concludi potest, et hoc descriptum est in Opusculo de ULTIMO JUDICIO Londini an. 1758 edito; pariter, qua potentia Dominus infernum illud dejecit et dissipavit; sed huc transferre illa, quae ex autopsia in illo Opusculo descripta sunt, vanum opus est, quia exstat, et adhuc Exemplaria in copia Londini apud Typographum reservata sunt; quisque, qui illud legit, clare videre potest, quod id Omnipotentis Dei Opus fuerit. 2] Quartum, quomodo Dominus omnia tam in Coelo quam in Inferno postea in ordinem redegit, nondum a me est descriptum, quoniam ordinatio coelorum et infernorum, a die Ultimi Judicii usque ad hodiernum1 tempus perstitit, et adhuc perstat; ast post hunc Librum editum, si desideratur, in publicum dabitur; quod me attinet, quoad hanc rem, quovis die vidi et video Omnipotentiam Divinam Domini sicut in facie; at postremum hoc proprie est Redemptionis, prius autem illud proprie est Ultimi judicii; qui duo illa distincte intuentur, illi possunt plura, quae in propheticis Verbi sub figuris concelata sunt, et tamen descripta, dum per explicationem correspondentiarum in lucem intellectus protrahuntur, videre. 3] Hoc et illud opus Divinum, non aliter illustrari potest, quam per comparationes, sed usque parum; illustrari potest per comparationem, cum pugna contra Exercitus omnium Gentium in Universo Mundo instructos hastis, scutis, gladiis, sclopetis et bombardis, habentes duces et praefectos callidos et astutos; hoc dicitur, quia plerique in Inferno artes in Mundo nostro ignotas callent2, in quibus se inter se exercent, quomodo aggressuri, insidiaturi, obsessuri et impugnaturi illos qui e Coelo sunt. 4] Pugna Domini cum Inferno etiam potest comparari, attamen parum, cum pugna cum feris totius Orbis terrarum, ac cum illarum strage et domatione, usque dum nulla illarum hiscat prodire, et insultum in ullum hominem, qui in Domino est, facere, unde si quis minacem vultum exserit, subito retrahit se, sicut sentiret vulturem in sinu pectoris sui, tentantem perforare illum usque ad cor; per feras etiam in Verbo describuntur Spiritus infernales; hi quoque per feras, cum quibus Dominus 40 dies erat, apud Marcum Cap. I:13, intelliguntur. 5] Comparari etiam potest, cum resistentia contra universum Oceanum, cum fluctibus suis irrumpentem in regiones et urbes, disruptis vallis; subjugatio Inferni a Domino etiam intelligitur per quod compescuerit Mare per quod dixerit, sile, obmutesce, Marc. IV:38,39, Matth. VIII:26, Luc. VIII:23,24; per Mare enim ibi, ut in pluribus aliis locis, significatur Infernum. 6] Dominus ex simili potentia Divina, hodie pugnat contra Infernum apud unumquemvis hominem, qui regeneratur, nam Infernum omnes illos diabolico furore aggreditur, cui nisi Dominus resistit, et illud domat, homo non potest non succumbere: Infernum enim est sicut unus homo monstrosus, ac sicut immanis Leo, cum quo etiam in Verbo comparatur, quare nisi Dominus illum Leonem aut illud Monstrum manicis et pedicis vinctum teneret, non potuisset aliter, quin ut homo, dum ab uno malo eripitur, in alterum, et porro in plura, ex se incideret.
1 Prima editio: hodienum
2 ignotas callent ubi in prima editione ignotas e callent - 1] V. QUOD IPSA HAEC REDEMPTIO NON FIERI POTUERIT, QUAM PER DEUM INCARNATUM. In praecedente Articulo ostensum est, quod Redemptio fuerit Opus pure Divinum, consequenter quod non fieri potuerit nisi a Deo Omnipotente: quod non nisi quam per Se incarnatum, hoc est, factum Hominem, causa est, quia Jehovah Deus, qualis est in infinita sua essentia, non potest appropinquare ad Infernum, minus intrare in illud, est enim in purissimis et primis; quare Jehovah Deus, in se talis, si modo afflaret illos qui in Inferno sunt, momento enecaret illos, nam dixit ad Mosen volentem videre Ipsum, Non poteris videre facies meas, quia non videbit Me homo et vivet, Exod XXXIII:20; cum itaque Moses non potuit, minus adhuc1 illi qui in Inferno sunt, ubi omnes sunt in ultimis, et crassissimis, et sic in remotissimis, sunt enim naturales infimi; quamobrem nisi Jehovah Deus assumserit Humanum, et sic se induerit corpore, quod in ultimis est, frustra aliquam Redemptionem ingredi potuit; quis enim potest aliquem hostem aggredi, nisi approximet, ac instructus sit armis ad pugnam: aut quis potest abigere et destruere dracones, hydras et basiliscos in quodam deserto, nisi circumdet corpus lorica et caput galea, et cum hasta in manu: aut quis potest balaenas in mari captare, absque navi et adminiculis accommodatis ad capturam: per haec et similia non ita comparari potest, sed illustrari pugna Dei Omnipotentis cum Infernis, quam inire non posset, nisi Humanum prius induerit. 2] At sciendum est, quod pugna Domini cum Infernis, non fuerit pugna oralis, sicut inter ratiocinantes2 et litigantes; talis pugna prorsus nihil ibi efficit, sed fuit pugna spiritualis, quae est Divini Veri ex Divino Bono, quod erat ipsum Vitale Domini: hujus influxui3, medio visu, nemo in Infernis potest resistere; talis potentia illi inest, ut infernales genii solum ad perceptionem ejus aufugiant, se in profundum dejiciant, et in cryptas intrudant, ut se abscondant: hoc idem est quod describitur apud Esajam, “Intrabunt in cavernas petrarum; et in fissuras pulveris, propter pavorem Jehovae, quando surget ad terrendum terram,” Cap. II:19. Et in Apocalypsi, “Omnes abscondent se in speluncis,4 et in petris montium, dicentque montibus et petris, cadite super nos, et abscondite nos a facie Sedentis super Throno, et ab ira Agni,” Cap. VI:15,16,17. 3] Qualis potentia Domino, quod Ipsi est ex Divino Bono, dum Ultimum Judicium Anno 1757, peregit, fuit, constare potest ex illis, quae in Opusculo de illo Judicio descripta sunt; ut quod colles et montes, quos Infernales in Mundo spirituum occupaverunt, e suis locis evulserit, et in dissita transtulerit, et quosdam subsidere fecerit, quodque urbes, villas et campos illorum diluvio inundaverit, et terras illorum e fundo eruerit, et illas una cum incolis in voragines, stagna, et paludes conjecerit, praeter plura: et haec omnia a Solo Domino per potentiam Divini Veri ex Divino Bono.
1 Prima editio: adhue
2 Prima editio: ratiacinantes
13 Prima editio: in fluxui
4 Sic Schmidt et alibi. Prima editio: speluncis petrarum, - Quod Jehovah Deus non potuerit talia nisi per Humanum suum in actum mittere et efficere, illustrari potest per varias comparationes; ut quod inconspicuus non possit conserere manus, nec loquelam, cum conspicuo1; ne quidem angelus et spiritus cum homine, tametsi juxta corpus ejus et ante faciem ejus staret. Nec potest alicujus anima cum aliquo loqui et agere nisi per suum corpus. Non potest Sol cum sua luce et suo calore intrare in aliquem hominem, bestiam et arborem, nisi prius intret aerem, et per hunc agat; similiter nec in pisces nisi per aquas; aget enim per elementum, in quo subjectum2 est. Ne quidem potest aliquis desquamare piscem cultro3, et deplumare corvum, absque digitis; nec descendere in profundum lacus absque campana urinatoria; verbo, unumquodvis accommodatum erit alteri, antequam fit communicatio, et operatio contra illum aut cum illo.
1 Sic Rose. Nisi legeris nisi per conspicuum Prima editio: nisi cum conspicuo.
2 Prima editio: subiectum
3 Nisi legeris piscem sine cultro, sic Worcester et in margine exemplaris scriptoris - 1] VI: QUOD PASSIO CRUCIS FUERIT ULTIMA TENTATIO, QUAM DOMINUS UT MAXIMUS PROPHETA SUSTINUIT, ET QUOD FUERIT MEDIUM GLORIFICATIONIS HUMANI IPSIUS, HOC EST, UNIONIS CUM DIVINO PATRIS SUI, ET NON REDEMPTIO. Sunt duo, propter quae Dominus in Mundum venit, et per quae salvavit homines et Angelos, videlicet Redemptio et Glorificatio Humani sui; haec duo inter se distincta sunt, sed usque unum ad salvationem faciunt. Quid REDEMPTIO, in antecedentibus Articulis ostensum est, nempe quod fuerit Pugna cum Infernis, subjugatio illorum, et postea ordinatio Coelorum: GLORIFICATIO autem est Unitio Humani Domini cum Divino Patris sui; haec successive facta est, et plenarie per Passionem crucis; omnis enim homo a sua parte accedere debet ad Deum, et quantum homo accedit, tantum Deus a sua parte intrat: hoc simile est sicut cum Templo, hoc primum aedificandum est, et hoc fit manibus hominum, et postea inaugurandum est, et demum orandum, ut Deus praesens sit, ac uniat se cum Ecclesia ibi. Quod ipsa Unio plene facta sit per Passionem crucis, est causa, quia fuit ultima Tentatio, quam Dominus in Mundo subivit, et per Tentationes fit conjunctio; in his enim homo ad apparentiam sibi soli relinquitur, tametsi non relictus est, nam Deus tunc in intimis ejus praesentissime adest, ac suffulcit; quare cum aliquis in tentatione vincit, intime conjungitur Deo, ac Dominus tunc Deo Patri suo intime unitus est. 2] Quod Dominus in Passione crucis sibi relictus sit, constat ex hac Ipsius exclamatione super cruce, Deus quare reliquisti Me1, [Matth. XXVII:46], et quoque ex his Domini verbis, “Nemo tollit animam a Me, sed Ego pono illam a Me Ipso; potestatem Ego habeo ponendi illam, et potestatem habeo recipiendi illam, hoc praeceptum accepi a Patre meo,” Joh. X:18. Ex his nunc constare potest, quod Dominus non quoad Divinum, sed quoad Humanum passus sit, et quod tunc intima et sic plenaria unio facta sit. Hoc illustrari potest per hoc, quod dum homo patitur quoad corpus, anima ejus non patiatur, sed modo doleat; ast Deus dolorem hunc post victoriam aufert, et abstergit sicut quis lachrymas ex oculis.
1 Prima editio: Deus quare reliquisti Me (absque italicis) - Haec duo, Redemptio et Passio crucis, distincte percipienda sunt, alioquin incidit mens humana sicut navis in syrtes aut in scopulos, ac perit una cum gubernatore, nauclero et nautis, hoc est, errat in omnibus illis, quae salvationis a Domino sunt: nam homo absque distincta idea de duobus illis, est tanquam in somnio et videt vana, et auguratur ex illis, quae credit realia esse, cum tamen sunt ludicra; aut est sicut qui ambulat in nocte, et dum arripit frondes alicujus arboris, credit crines hominis esse, et accedit propius, et suos crines eis implicat. Sed tametsi Redemptio et Passio crucis duo distincta sunt, usque ad salvationem unum faciunt, quoniam Dominus per Unionem cum suo Patre, quae per Passionem crucis peracta est, factus est Redemptor in aeternum.
- DE GLORIFICATIONE, per quam intelligitur unitio Divini Humani Domini cum Divino Patris, quod per Passionem crucis plene peracta est, Ipse Dominus ita apud Evangelistas loquitur, Postquam Judas exivit, dixit Jesus, nunc Glorificatus est Filius hominis, et Deus Glorificatus est in Ipso; si Deus Glorificatus est In Ipso, etiam Deus Glorificabit Ipsum in Seipso, et statim Glorificabit Ipsum, Joh. XIII:31,32, hic Glorificatio dicitur et de Deo Patre et de Filio, nam dicitur, Deus Glorificatus est in Ipso, et Glorificabit Illum in Seipso; quod hoc sit uniri, patet: Pater, venit hora, glorifica Filium tuum, ut etiam Filius tuus glorificet Te1, Joh. XVII:1,5, ita dicitur, quia unitio fuit reciproca, ac ut dicitur, Pater in Ipso et Ipse in Patre. Nunc anima mea turbata est, et dixit, Pater, glorifica Nomen tuum, et exiit vox e Coelo, et Glorificavi, et rursus Glorificabo, Joh. XII:27,28, hoc dictum est, quia Unitio successive facta fuit. Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam suam, Luc. XXIV:26, gloria in Verbo, ubi de Domino, significat Divinum Verum unitum Divino Bono. Ex his clare patet, quod Humanum Domini sit Divinum.
1 Prima editio: Te - Quod Dominus usque ad Passionem crucis voluerit tentari, fuit causa, quia erat Ipse Propheta, et Prophetae olim significabant doctrinam Ecclesiae ex Verbo, et inde repraesentabant Ecclesiam, qualis illa fuit, per varia, et quoque per iniqua, dura et quoque nefaria, quae illis a Deo injuncta fuerunt. Dominus autem quia fuit ipsum Verbum, per Passionem crucis ut Ipse Propheta repraesentavit Ecclesiam Judaicam, quomodo illa ipsum Verbum prophanavit: huic causae accedit haec, quod sic pro Salvatore utriusque Mundi agnosceretur in Coelis, omnia enim Passionis Ipsius significabant talia quae profanationis Verbi sunt, et Angeli illa spiritualiter, dum homines Ecclesiae naturaliter intelligunt. Quod Dominus1 fuerit ipse Propheta, constat ex his locis. Dominus dixit, non est PROPHETA minus honoratus, quam in Patria sua, et in Domo sua, Matth. XIII:57, Marc. VI:4, Luc. IV:24. Jesus dixit, non est conveniens PROPHETAM interire extra Hierosolymam, Luc. XIII:33. Cepit timor omnes, laudantes Deum, dicentes, quod PROPHETA MAGNUS suscitatus sit inter illos, Luc. VII:16. Dixerunt de Jesu, ILLE PROPHETA a Nazareth2, Matth. XXI:11 3, Joh. VII:40,41. Quod PROPHETA excitaretur a medio fratrum, cujus verbis obedirent, Deutr. XVIII:15 ad 19.
1 Sic Errores Typographici
2 Prima editio: Nasareth
3 Prima editio: 26 - 1] Quod Prophetae repraesentaverint statum Ecclesiae suae quoad doctrinam e Verbo, et quoad vitam secundum illam, constat ex his locis; mandatum est Esajae Prophetae, ut dissolveret saccum desuper lumbis suis, et calceum desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos, in signum et prodigium, Esaj. XX:2,3. Mandatum est Ezechieli Prophetae, ut repraesentaret statum Ecclesiae, per quod faceret vasa migrationis, et migraret in locum alium in oculis filiorum Israelis, et educeret vasa interdiu, et exiret in vespera per effossum parietem, et obtegeret facies ut non videret terram, et quod sic prodigium esset domui Israelis, et diceret, ecce ego prodigium vestrum, quemadmodum feci, sic fiet vobis, Ezech. XII: 3 ad 7,11. Mandatum est Hoscheae prophetae, ut repraesentaret statum Ecclesiae, per quod acciperet sibi Meretricem in uxorem; et quoque accepit, et illa peperit ei tres filios, quorum unum vocavit Jisreel, alterum non Miserandum, et tertium non Populum. Ac iterum ei mandatum est, ut abiret et amaret Mulierem amatam socio, et adulteram, quam etiam sibi comparavit, Hosch. 1 I:2 ad 9, et Cap. III:1,2 2. Prophetae cuidam etiam mandatum, ut cinerem super oculos mitteret, et pateretur se percuti et verberari,3 I Reg. XX:35,37,38 4. Mandatum est Ezechieli Prophetae, ut repraesentaret statum Ecclesiae, per quod sumeret laterem, et sculperet super eo Hierosolymam, poneret obsidionem, et daret vallum et aggerem contra illam, poneret sartaginem ferri inter se et urbem, et cubaret super latere sinistro, et super latere dextro. Tum quod sumeret tritica5, hordea, lentes, milium et zeas, et ex illis faceret panem; et quoque placentam hordeorum cum stercore fimi hominis; et quia hoc deprecatus est, permissum est, ut faceret illam cum excrementis bovis. Dictum est illi, Tu cuba super latere sinistro, et pone INIQUITATEM DOMUS ISRAELIS super illud; numerum dierum, quibus cubabis super illo, PORTABIS INIQUITATEM EORUM; Ego enim dabo tibi annos iniquitatis eorum juxta numerum dierum 390 dies, UT PORTES INIQUITATEM DOMUS ISRAELIS: quum vero absolveris hos, jacebis super latere6 tuo dextro secundum, ut PORTES INIQUITATEM DOMUS JEHUDAE, Ezech. IV:1 ad 15. 2] Quod Propheta per haec portaverit iniquitates Domus Israelis et Domus Jehudae, et non abstulerit illas,7 et sic expiaverit, sed modo repraesentaverit et monstraverit, patet a sequentibus ibi; Sic inquit Jehovah, comedent filii Israelis panem suum immundum: ecce Ego frangens baculum panis, ut careant pane et aqua, et desolentur vir et frater ejus, et contabescant propter iniquitatem8 eorum, Vers. 13,16,17, in eodem Capite. Simile itaque intelligitur de Domino, ubi dicitur, Morbos nostros Ille tulit, dolores nostros PORTAVIT; Jehovah incurrere fecit9 in Illum iniquitates omnium nostrum; per scientiam suam justificavit multos, eo quod INIQUITATES EORUM IPSE PORTAVERIT, Esaj. LIII:4,6,11 10, ubi in toto Capite agitur de Passione Domini. 3] Quod Dominus ut ipse Propheta repraesentaverit statum Ecclesiae Judaicae quoad Verbum, patet ex singulis passionis Ipsius, “Ut quod a Juda proditus fuerit: quod a Principibus sacerdotum et a Senioribus comprehensus et condemnatus sit: quod colaphos impegerint: quod caput calamo percusserint; quod imposuerint coronam ex spinis: quod vestimenta Ipsius diviserint, et super tunicam jecerint sortem: quod crucifixerint: quod dederint Ipsi acetum ad bibendum: quod transfoderint latus: quod sepultus, et quod tertio die resurrexerit.” Quod a Juda proditus fuerit, significabat, quod a gente Judaica, apud quam tunc erat Verbum, nam Judas illam repraesentabat: quod a Principibus sacerdotum et Senioribus comprehensus11 et condemnatus sit, significabat quod ab omni illa Ecclesia: quod colaphos impegerint, spuerint in faciem12, flagellaverint13, et caput calamo percusserint, significabant quod similiter fecerint cum Verbo, quoad Divina vera ejus: quod imposuerint coronam ex spinis, significabat quod illa falsificaverint14 et adulteraverint: quod vestimenta diviserint, et super tunicam jecerint sortem, significabat quod omnia vera Verbi disperserint, sed non sensum ejus spiritualem; hunc tunica Domini significabat: quod crucifixerint, significabat quod totum Verbum destruxerint et prophanaverint: quod praebuerint Ipsi acetum ad bibendum, significabat quod mere falsificata, quare illud15 non bibit: quod transfoderint latus, significabat quod plene exstinxerint omne verum Verbi et omne bonum ejus: quod sepultus, significabat rejectionem residui a matre: quod tertio die resurrexerit, significabat Glorificationem seu Unionem Humani Ipsius cum Divino Patris. Ex his nunc patet, quod Portare iniquitates, non intelligatur auferre illas, sed repraesentare prophanationem veritatum Verbi.
1 Prima editio: Hoseh:
2 Prima editio: Cap: III: 2, 3.
3 Prima editio: verberari.
4 Prima editio: I Reg: XX: 35, 37
5 P