@1 i saepius$
@2 i ut$
@3 nunc$
@4 de Jischako hic dicatur quod dederit ei Abraham omnia quae ei,
et per illa significantur quod omnia Divina in divino Rationali.$
Esto sermo vester, Ita ita, non non; quod ultra haec est,
ex malo est, v (x)37;
spirituales autem, {3}quia ex foedere non ita conjugiali, non sciunt quid verum ex aliqua perceptione, sed verum dicunt id quod a parentibus et magistris illis verum esse dictum est, quare apud illos non est conjugium boni et veri; sed usque verum quod ita credunt, a Domino adoptatur pro vero, quando in bono vitae sunt; videantur de his n. 1832. Inde nunc est quod spirituales hic dicantur `filii concubinarum’ et per illos intelligantur omnes filii Keturae hactenus nominati, tum quoque filii ex Hagare, de quibus mox infra vers. 12-18, [3] Ut repraesentarentur et caelestes et spirituales in conjugiis olim, concessum fuit praeter uxorem etiam concubinam habere; concubina illa dabatur marito ab uxore, et tunc dicebatur ejus mulier, seu quod data sit ei in mulierem, sicut cum Hagar Aegyptia Abrahamo a Sarah, Gen. xvi 3, cum ancilla Bilhah Jacobo ex Rachele, Gen. xxx 4, et cum ancilla Zilpah Jacobo ex Lea, Gen. xxx 9; ibi dicuntur `mulieres,’ sed alibi `concubinae,’ {4}ut Hagar Aegyptia in hoc versu; Bilhah, Gen. xxxv 22, etiam ipsa Keturah I Paral. i 32. [4] Quod antiqui illi concubinas habuerint praeter uxorem, sicut non modo Abraham et Jacob, sed etiam posteri illorum, ut Gideon, Jud. viii 31; Saul, 2 Sam. iii 7; David, 2 Sam. v 13; xv 16; Salomo, 1 Reg. xi 3, erat ex permissione, repraesentationis causa, nempe Ecclesiae caelestis per uxorem, et Ecclesiae spiritualis per concubinam; ex permissione quia tales fuerunt ut illis nullus amor conjugialis, ita nec conjugium illis conjugium, sed modo copulatio carnalis sobolis procreandae causa; talibus absque laesione amoris et inde foederis conjugialis permissiones esse potuerunt, nusquam autem illis qui in bono et vero sunt, et qui interni homines sunt vel fieri possunt; ut primum enim homo in bono et vero est, ac in internis, cessant talia; inde est quod Christianis non liceat, sicut Judaeis, ad uxorem sibi aliquam concubinam adjungere, et quod hoc adulterium sit. Quod spirituales adoptati sint a Divino Humano Domini, videantur quae de eadem re prius n. 2661, 2716, 2833, 2834 dicta et ostensa sunt.
@1 quae I$
@2 A had ex conjunctione quadam extra conjugium but alters as
above.$
@3 A had quia ex alia conjunctione extra conjugium.$
@4 sicut$
@1 de quo supra$
Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia
omnium filiorum orientis, v 10 [A.V. iv 30];
et apud Matthaeum, de illis qui venerunt ad Jesum cum natus,
Sapientes ab oriente venerunt Hierosolymam, dicentes, Ubi
est ille Rex Judaeorum, qui natus est? vidimus enim Ejus
stellam in oriente, et venimus ut adoremus Ipsum, ii 1, 2;
[2] in Syria enim erant ultimae reliquiae Ecclesiae Antiquae, quare ibi erant cognitiones boni et veri; ut quoque constare potest a Bileamo, qui non modo adoravit Jehovam, sed etiam de Domino prophetavit ac Ipsum vocavit
Stellam e Jacobo, et sceptrum ex Israele, Num. xxiv 17:
quod ille ex filiis orientis in Syria fuerit, patet, ipse enim de se dicit cum edidit enuntiatum suum,
E Syria adduxit me Balakus rex Moabi, de montibus
orientis, Num. xxiii 7:
quod Aram seu Syria fuerit ubi filii orientis, etiam constare potest ex eo quod, cum Jacobus in Syriam iret, dicitur `ivisse terram filiorum orientis,’ Gen. xxix 1.
@1 i et$
@1 i sensu$
@1 i est$
@2 i externo seu$
@1 et quod$
@1 inter se, qui in simili vero$
@2 colligerentur$
@3 sicut etiam legitur de Jischmaele in hoc cap. vers.17.$
@1 i sic$
@1 est$
@1 A d in, cum. I has in, but see two lines below.$
@2 at$
Ecce turma Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli
illorum ferentes ceram, resinam et stacten, euntes ad
deferendum {5}in Aegyptum, xxxvii 25;
ubi `Jishmaelitae’ pro illis qui in simplici bono, in quali gentes probae; `cameli ferentes ceram, resinam, et stacten’ pro interioribus bonis talium; similiter per Jishmaelitas ibi vers. 28, et xxxix 1; et quoque in Libro Judicum,
Quod ex petitione Gideonis quisque daret inaurem praedae
suae, nam inaures auri illis, siquidem Jishmaelitae illi, viii
24;
`inaures auri’ significabant illa quae sunt {6}simplicis boni, no. 3103.
@1 ut gentes ab Ecclesia remotae$
@2 tamen$
@3 dicta$
@4 A transposes these two clauses and o ideo.$
@5 ad$
@6 A had simplicis boni, quod actu fit. All this is deleted and
boni actu seu vitae is substituted.$
@1 et quia$
@2 nam$
@1 illi I$
@2 fidem I$
@3 accipit$
@4 after possunt$
Turma camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae,
omnes (c)a Sheba venient; aurum et tus portabunt, et laudes
Jehovae annuntiabunt. Omnis grex Kedaris congregabuntur tibi;
arietes Nebaioth ministrabunt tibi, ascendent ad beneplacitum
altare Meum, lx 6, 7;
ibi in supremo sensu de Domino, in sensu {4}respectivo de regno Ipsius, `grex Kedaris’ pro bono spirituali; quod `grex’ sit spirituale bonum, videatur n. 343, 415, 2566; `arietes Nebaioth’ pro vero spirituali; [3] quod `aries’ sit spirituale verum, n. 2833: quod Kedar sit Arabia, ex sequentibus locis patet, et quod Arabia (x)nominata sit Kedar a filio Jishmaelis, constare potest ex eo quod quae in binis illis versibus memorantur, sint terrae vel gentes, omnes a filiis ac nepotibus Abrahami nominatae, ut Midian, Ephah, Sheba, de quibus supra vers. 2-4, ita hic Kedar et Nebaioth: apud Ezechielem,
Arabia et omnes principes Kedaris, hi negotiatores manus
tuae, in agnis, et arietibus, et hircis; in his negotiatores
tui, xxvii 21;
ibi de Tyro, hoc est, de illis qui in cognitionibus boni et veri sunt; quod `Tyrus’ illi sint, videatur n. 1201; `Arabia’ pro spirituali bono, `principes Kedaris’ pro spiritualibus veris; `agni, arietes, {5}hirci’ sunt spiritualia bona et vera: [4] apud Jeremiam,
Surgite, ascendite ad Kedarem, et devastate filios
orientis, tentoria eorum, et greges eorum sument; cortinas
eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum auferent sibi,
xlix 28, 29;
{6}ibi de vastatione Ecclesiae spiritualis per `Kedarem (c)et filios orientis’ intellectae; `tentoria et greges’ pro Ecclesiae illius bonis, `cortinae et vasa’ pro ejus veris; sunt `sancta cultus, quae per `tentoria et greges’ et per `cortinas et vasa’ significantur, sancta autem cultus omnia se referunt ad bonum et verum. [5] Qui autem non in vero sunt quia non in bono, sunt qui repraesentantur per {8}Arabes et per Kedares in deserto ut apud Esaiam,
Babel non habitabitur in aeternum, non morabitur ibi
Arabs, xiii 20:
apud eundem,
Extollant desertum, et urbes ejus, villae quas habitat
Kedar, xlii 10, 12:
apud jeremiam,
Super viis sedisti illis, sicut Arabs in deserto, iii 2:
apud Davidem,
Vae mihi, quia peregrinor Meshechi, moror cum tentoriis
Kedaris, Ps. cxx 5:
apud Esaiam,
In silva in Arabia pernoctabitis turmae Dedanim; obviam
sitienti afferte aquas, habitatores terrae Tema, cum pane ejus
praevenite vagabundum, quia coram gladiis vagabuntur, coram
gladio extenso, coram arcu tenso, et coram gravitate belli;
quia sic dixit Dominus ad me, In adhuc annum, juxta annum
mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, et reliquum
numeri arcus fortium filiorum Kedaris [paucum erit], xxi 13,
14;
`in silva Arabiae pernoctare’ pro vastari quoad verum, `turmae Dedanim’ pro illis qui sunt in cognitionibus, n. 3240, 3241 f; `habitatores terrae Tema’ pro illis qui in simplici bono, in quali gentes probae; {9}qui quod {10}ex filio Jishmaelis Tema dicto {11}fuerint, constat; `Kedar’ pro illis qui in simplici vero, de quibus dicitur quod `vagaturi coram gladiis, et coram gravitate belli,’ quo significatur quod non sustinebunt pugnas tentationum, quia non amplius in bono: [6] apud Jeremiam,
Transite insulas Kittaeorum et videte, et Kedarem
mittite, et attendite valde, et videte num factum sicut hoc,
num mutavit gens deos, et illi non dii, (x)ii 10, 11;
`insulae Kittaeorum’ pro illis qui remotiores a cultu sunt, hoc est, pro gentibus quae in simplici bono et inde in naturale vero, n. 1156, 1158; quod etiam `Kedar’ sint illi, patet: apud eundem,
Accepi calicem e manu Jehovae, et bibere feci omnes
gentes, ad quas me misit Jehovah,…et Dedanem et Temam, et
Buz, et omnes abscissos anguli; et omnes reges Arabiae, et
omnes reges occidentis, habitantes in deserto, xxv 17, 23, 24;
ibi etiam agitur de vastatione Ecclesiae spiritualis, ac inter plures nominantur Tema et Arabia, inde patet quod per `Temam,’ sicut per `Arabiam,’ significentur illi qui ab Ecclesia spirituali sunt; sed Arabiae tribuuntur reges {12}tum urbes, at Kedari principes et villae. [7] Praeter illos etiam Dumah memoratur apud Esaiam xxi 11, 12. Quod per gentes illas significentur illa quae sunt Ecclesiae spiritualis, inde est quia Antiqua Ecclesia quae spiritualis erat, etiam apud illos fuit, n. 1238, 2385, sed doctrinalia illorum et ritualia varia fuerunt, at usque una Ecclesia, quia non fidem sed charitatem essentialem fecerunt; at temporis tractu, sicut charitas desiit, etiam illud Ecclesiae quod apud illos, nullum factum est, usque tamen mansit repraesentativum Ecclesiae per illos, cum varietate secundum illud Ecclesiae quod fuerat apud illos; inde est ubi nominantur in Verbo, quod non significentur illi, sed significetur modo illud Ecclesiae in communi quod fuerat ibi.
@1 i Filius I$
@2 enim$
@3 hic Ecclesiae spiritualis imprimis apud gentes, n. 577, 2089,
2129 f, 2130 f.$
@4 repraesentativo$
@5 i et$
@6 ubi$
@7 i enim$
@8 Kedares ac per Arabes$
@9 quae I$
@10 i etiam$
@11 sint$
@12 qui sunt vera$
@1 i mox$
@1 illa quae ritualia vocantur$
@2 vero quae$
@3 quae$
@1 at doctrinalia, quae fidei, significantur per urbes$
sunt, tum quoque ex his in Verbo {5}; apud Johannem,
Audivi numerum obsignatorum ex omni tribu Israelis; ex
tribu Judae duodecim mille obsignati: ex tribu Reuben duodecim
mille obsignati: ex tribu Gad duodecim mille obsignati, et sic
porro, Apoc. vii 4-6, seq.;
ubi per `duodecim mille obsignatos ex omni tribu’ non aliud significatur quam quod omnes qui in fide, hoc est, qui in ejus bono, sunt, salventur: apud eundem,
Mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et
super capite ejus corona stellarum duodecim, Apoc. xii 1;
`mulier’ pro Ecclesia, n. 252, 253, `sol’ pro amore caelesti, `luna’ pro amore spirituali, n. 30-38, 1529, 1530, 2441, 2495; `duodecim stellae’ pro omnibus fidei; quod `stellae’ sint cognitiones boni et veri, quae sunt fidei, n. 2495, 2849: [3] apud eundem,
Civitas sancta Hierosolyma Nova, habens portas duodecim,
et super portas angelos duodecim; et nomina scripta, quae sunt
duodecim tribuum filiorum Israelis:…murus civitatis habebat
fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum
Agni:…mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies
mille;…et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor
cubitorum (duodecies duodecim) quae est mensura hominis, hoc
est, angeli:…duodecim portae duodecim margaritae, Apoc. xxi
12, 14, 16, 17, 21;
ibi per Civitatem sanctam {6}nihil aliud significatur quam regnum Domini spirituale; et per `portas, murum, fundamenta’ illa quae sunt charitatis et fidei, quorum omnia per duodecim toties nominata, {7}significantur; quod non duodecim tribus, nec duodecim apostoli intelligantur, unicuique (t)constare potest: apud eundem,
In medio plateae ejus et fluvii, hinc {8}illinc arbor
vitae, faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens
fructum suum, Apoc. xxii 2;
`fructus duodecim’ {9}sunt omnia charitatis: [4] apud Matthaeum,
Jesus dixit, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis
Me, in regeneratione quando sedebit Filius hominis super
throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim
thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xix 28;
hic non per `apostolos’ apostoli, non per `thronos’ throni, nec per {10}`tribus’ tribus intelliguntur, sed omnia quae sunt fidei, videatur n. 2129. Praeterea in Verbo Veteris Testamenti, ubi nominantur duodecim tribus, sunt omnia Ecclesiae quae significantur: ita quoque se habet cum `duodecim lapidibus juxta nomina duodecim tribuum Israelis, in Urim et Thummim,’ Exod. xxviii 21; cum `duodecim panibus propositionis supra mensam ordinatis,’ Lev. xxiv 5, 6; similiter cum reliquis. Quod etiam omnia fidei in ipsis nominibus duodecim filiorum Jacobi seu Israelis, contineantur, ex Divina Domini Misericordia, ad capita sequentia xxix et xxx, videbitur.
@1 ita$
@2 i in m hic in veris boni, nam in lingua originali est vox
significans populus in tali sensu, nam in plurali feminino est, et
qui in veris boni, sunt qui ab Ecclesia spirituali inter gentes qui
hic populi. [The Heb. word is ‘ummoth which AV and RV translate
by `nations.’]$
@3 discipuli$
@4 sic$
@5 i ubi duodecim nominantur, ut$
@6 i Hierosolymam novam$
@7 designantur$
@8 i et$
@9 pro$
@10 tribus Israelis tribus Israelis intellecta sunt$
* * * *
@1 after agitur$
@2 after Ecclesia$
@3 nativitates Jischmaelis, derivationes Ecclesiae spiritualis per
Jischmaelem repraesentatae.$
@1 i quod$
@1 hoc est$
@1 i ejus$
@2 percipitur$
@3 implantetur$
@4 inseminentur$
@1 quod oravit$
@1 i adhuc$
@2 aliud quam quod rationale sit$
@1 fuit$
@2 significet pugnam$
@1 ubi dicitur de Domino, quod sit communicari$
@2 et Jehovah fuit omne quod Divinum in Domino, hoc non potuit
interrogari sed percipere$
@3 significatur$
@4 i ut supra$
@5 ejus$
@1 quod sit$
@1 dicitur$
@2 i seu$
@3 ibi I$
@4 et quoque$
@5 quod$
@6 i est$
@7 i et$
@8 i autem$
@9 externis$
@10 habent$
@11 illorum$
@1 ex$
@2 ex lumbis$
@3 i per illa in sensu interno significatur ortus boni$
@4 in$
Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit
cum dominaris, disrumpes jugum illius desuper collo tuo, Gen.
xxvii 40.
[2] Quod haec internam sensum habeant, et quod absque sensu interno non sciri possit quid significant, patet, nempe quid quod `duae gentes in utero, et duo populi ex visceribus separabuntur,’ et quod `populus prae populo valebit, et major serviet minori’; quod tamen significent illa quae dicta sunt, constat a sequentibus in quibus de illa re multum agitur; et praeterea aegre potest credi quod illa talia involvant, nisi sciatur quomodo se habet cum bono et vero, deque unius nascentia ex altero, et de status mutatione apud hominem cum regeneratur; in sensu interno agitur quidem de Domino, et hic quomodo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, sed usque in sensu repraesentativo etiam agitur de regeneratione hominis; est enim regeneratio in hominis imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138, 3212, hoc est, in regeneratione ut in quadam imagine apparet quomodo Dominus Humanum Suum glorificavit, seu quod idem, Divinum fecit; sicut enim Dominus statum Suum humanum prorsus mutavit in Divinum, ita etiam Dominus apud hominem, cum regenerat illum, statum ejus prorsus mutat, {3}nam veterem ejus hominem facit novum.
@1 i in sequentibus$
@2 i est$
@3 et ex veteri homine facit illum novum$
@1 naturale AI, but see 3305 and 3317.$
Lavabit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum
velamen suum, ruber oculis prae vino et albus dentes prae
lacte, Gen. xlix 11, 12;
ubi de Jehudah, per quem ibi intelligitur Dominus, ut cuivis constare potest; `indumentum’ ibi et `velamen’ est Divinum Naturale Domini; `vinum et sanguis uvarum’ est Divinum Bonum et Divinum Verum Naturalis, de illo dicitur quod sit `ruber oculis prae vino,’ de hoc quod sit `albus dentes prae lacte’; est conjunctio boni et veri in Naturali quae ita describitur: [3] apud Esaiam,
Quis hic qui venit ex Edom,…ruber quoad vestem {2}, et
vestes sicut calcantis in torculari? lxiii 2;
ubi `Edom’ pro Divino Bono Divini Naturalis Domini, ut ex
sequentibus patebit; `ruber quoad vestem’ est bonum veri, `vestes
sicut calcantis in torculari’ est verum boni: (m)apud Jeremiam,
Albi erant naziraei ejus prae nive, candidi erant prae
lacte, rubri erant osse prae gemmis rubentibus, sapphirus
polities eorum, Thren. iv 7;
per `naziraeos’ repraesentabatur Dominus quoad Divinum Humanum, cumprimis quoad Divinum Naturale, ita bonum ibi per quod `rubri essent osse prae gemmis rubentibus.'(n) [4] Quia `rubrum’ significabat bonum, imprimis bonum naturalis, {3}ideo in Ecclesia Judaica, ubi omnia et singula repraesentativa erant Domini, ac inde regni Ipsius, consequenter boni et veri quia ex his regnum Domini, mandatum est
Quod tegumentum tentorii esset ex pellibus arietum
rubrorum, Exod. xxv 5; xxvi 14; xxxv 5-7, 23; xxxvi 19:
et quoque
Quod aqua expiationis fieret ex cinere combustae vaccae
rubrae, Num. xix 2, seq.;
nisi color ruber significavisset aliquod caeleste in regno Domini, nusquam mandatum fuisset quod arietes essent rubri, et vacca rubra; quod sancta per illa repraesentata sint, agnoscit quisque qui Verbum sanctum habet: (m)quia ruber color illud significabat, ideo etiam
Tegumentis tentorii intertexta fuerunt et alligata quae
ex colore coccineo, purpureo, hyacinthino, Exod. xxxv {4}6.
[5] Sicut paene omnia etiam sensum oppositum habent, ut saepius dictum, ita quoque `rubrum’; significat tunc malum quod est amoris sui, et hoc inde quoque, quia cupiditates amoris sui comparantur igni et vocantur ignis, n. 934 f, 1297, 1527, 1528, 1861, 2446; similiter comparantur sanguini, et vocantur sanguis, n. 374, 954, 1005; inde rubrum in opposito sensu illa significat, ut apud Esaiam,
Dixit Jehovah, Si fuerint peccata vestra sicut coccinea,
sicut nix albescent; si rubuerint sicut purpura, sicut lana
erunt, i 18:
apud Nahum,
Clypeus fortium Belialis, ruber factus, viri roboris
purpurati, in igne facularum currus in die, ii 4 [A.V. 3]:
apud Johannem,
Visum est aliud signum in caelo, ecce draco magnus rufus,
habens capita septem, et super capitibus diademata septem,
[Apoc.] xii 3:
apud eundem,
Vidi, ecce equus albus, et sedens super illo habens
arcum, cui data est corona, hic exivit vincens, et ut
vinceret; tunc exivit alius equus rufus, et sedenti super equo
datum est ut auferret pacem de terra, et ut se invicem
occiderent, unde data est illi machaera magna; post exivit
equus niger, tandem equus pallens, cui nomen mors, Apoc. vi
2-8.
@1 naturale I. A alters naturalis to naturale, but see 3305 and
3317.$
@2 i tuam$
@3 id est I$
@4 5, 6, 7, 23, A, 5 I$
Fiet in die illo, pudefient prophetae, vir propter
visionem suam, cum prophetaverit, et non induent tunicam
pilosam ut mentiantur, xiii 4;
`prophetae’ pro illis qui docent vera, hic qui falsa, n. 2534; `visio’ pro veris, hic pro falsis, `tunica pilosa’ pro naturali quoad verum, et quia non verum erat sed falsum, dicitur `ut mentiantur’; induebantur talibus prophetae ut illud verum, quia externum, repraesentarent: ideo quoque Elias Tishbita ex amictu tali dicitur `vir pilosus,’ 2 Reg. i 8: et Johannes qui prophetarum ultimus, habebat `vestimentum ex pilis camelinis,’ Matth. iii 4; quod `cameli’ sint scientifica in naturali homine, videatur n. 3048, 3071, 3143, 3145; [3] et quod scientifica sint naturalis hominis vera, n. 3293. Quod `crinis’ significaverit naturale quoad verum, constat manifeste a naziraeis, quibus mandatum
Quod omnibus diebus naziraeatus eorum, novacula non
transiret super caput eorum, usque dum impleti fuissent dies
quibus se abstinerent Jehovae,…et tunc demitterent comam
capitis sui,…et (t)quod tunc ad ostium tentorii conventus
caput naziraeatus sui tonderent, et crinem tunc darent super
ignem qui sub sacrificio eucharistico, Num. vi 5, 18, 19;
repraesentabant illi Dominum quoad Divinum Humanum, ac inde {2}caelestis Ecclesiae hominem, qui similitudo Domini, n. 51, et naturale illius hominis {3}per crinem; quare cum sanctificarentur, naturalem suum hominem veterem seu priorem, in quem nati {4}erant, exuerent ac novum induerent; quod significatam est per quod `cum impleti essent dies quibus se abstinerent Jehovae, demitterent comam capiti sui, et darent super ignem sub sacrificio’; status enim caelestis homini est {5}, quod in bono sit et ex bono sciat omnia vera, (c)et nusquam e: veris de bono, minus ex scientificis de bono, cogitet et loquatur videatur n. 202, (x)337, 2715, 2718, 3246; praeterea {6}caelestes homine sunt tales quod antequam exuunt illum statum, in naturali tam forti quoad verum sint ut pugnare possint cum infernis, nam verum est quod pugnat, nusquam bonum; ad bonum inferna (t)ne quidem e longinquo accedere possunt; quod verum tale sit, et bonum tale, videatur n. 1950, 1951. [4] Inde patet unde robur Simsoni ex crine, de quo ita,
Apparuit angelus Jehovae matri Simsonis, dicens, Ecce
concipies et paries filium, et novacula non ascendet super
caput ejus, erit naziraeus Dei puer ab utero, Jud. xiii 3, 5;
Dein quod indicaverit Delilae quod si raderetur,
recederet ab illo robur ejus, et redderetur infirmus; et tunc
cum rasus fuit, quod recesserit robur, et comprehenderint
illum Philistaei: et postea cum incepit capillus capitis ejus
crescere, sicut abrasus fuit, quod redierit robur, ut columnas
domus emoveret, Jud. xvi 1 ad fin.;
quis non videt quod in his caeleste arcanum sit, et quod id nemo sciat nisi qui instructus est de repraesentativis, quod nempe naziraeus {7}referret caelestem hominem, et quamdiu crinis illi, referret naturale illius hominis, qui in tam potenti et forti vero est, ut dictum; et quia tunc temporis omnia repraesentativa quae a Domino mandata fuerunt, talem vim et effectum haberent, inde Simsoni robur; sed is non naziraeus sanctificatus fuit quales illi de quibus supra, nempe quod induerit statum boni loco veri: effectus roboris ejus propter crines erat inde principaliter quod repraesentaret Dominum, Qui ex naturali homine quoad verum pugnaret cum infernis et ea subjugaret, et hoc antequam indueret Divinum Bonum et Verum etiam quoad naturalem hominem. [5] (m)Inde quoque {8}patet cur mandatum quod
Sacerdos magnus, super cujus caput est effusum oleum
unctiones, et impleta manus ad induendum vestes, caput suum
non raderet, et vestes suas non dissueret, Lev. xxi 10;
et similiter sacerdotes Levitae, ubi de novo Templo agitur, quod
Caput suum non raderent, et comam suam non demitterent,
Ezech. xlix 20;
ut nempe repraesentarent Divinum Naturale Domini quoad {9}verum quod ex bono, et vocatur boni verum.(n) Quod `pilus’ seu crinis significet naturale quoad verum, etiam ex propheticis Verbi constat, ut apud Ezechielem,
Sicut germen agri dedi te, unde crevisti et
adolevisti…in decora decorum, ubera solidata sunt, et crinis
tuus crevit, (x)xvi 7;
ubi de Hierosolyma, quae ibi Antiqua Ecclesia, quae temporis tracti perversa facta; `ubera solidata’ pro bono naturali, `crinis qui crevit’ pro vero naturali: [6] apud Danielem,
Videns fui usque dum throni projecti sunt, et antiquus
dierum sedit, vestis ejus sicut nix alba, et crinis capitis
ejus sicut lana munda; thronus ejus {10}sicut flamma ignis,
vii 9:
et apud Johannem,
In medio septem candelabrorum, similis Filio hominis
indutus talari, et circumcinctus ad ubera zona aurea, caput
autem et capilli albi, sicut lana alba, sicut nix, sed oculi
ejus sicut flamma ignis, Apoc. i 13, 14;
`capilli albi sicut lana munda’ pro Divino Naturali quoad verum ipsum verum in Verbo, ac in ritualibus Ecclesiae Judaicae, repraesentatum fuit per `album,’ quod quia a bono, dicitur {11}`lana munda’ quod {12}veri repraesentatio sit per `album,’ et {13}boni per `rubrum,’ erat quia verum est lucis, et bonum est ignis ex quo lux. [7] Crinis, sicut reliqua in Verbo, etiam oppositum sensum habet, et significat naturale quoad verum perversum; ut apud Esaiam,
In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam
in transitibus fluvii per regem Asshuris, caput, et pilos
pedis et etiam barbam consumet, vii 20 {14}:
apud Ezechielem,
Fili hominis, sume tibi gladium acutum, novaculam
tonsoriam accipias tibi, quam traduces super caput tuum, et
super barbam tuam; dein accipias tibi lances ponderis, et
dividas illa; tertiam igne comburas in medio urbis;…tertiam
percutias gladio circum eam; et tertiam dispergas in
ventum;…accipies de illo parum numero, et liges eam in alis
tuis; tandem de illis iterum accipias et projicias ea in
medium ignis, et comburas ea igne, ex quo exibit ignis ad
totam domum Israelis, v 1-4;
(s)ita repraesentative describitur quod nullum amplius esset verum naturale interius et exterius, quod est `crinis et barba’; quod concupiscentiae illud destruxerint, significatur per quod `combureretur igne’; quod ratiocinia, per quod `gladio percuteretur circumcirca’; quod falsa principia, per quod `dispergeretur in ventum’; haec simile involvunt ac illa quae Dominus docet apud Matthaeum,
Quod semen, quod est verum, aliud ceciderit inter spinas,
aliud in petram, et aliud super viam, xiii 1-9.
[8] Quod `crines’ significent vera immunda et falsa quae naturalis hominis, etiam repraesentatum est per quod, (s)
Femina quae maritanda ex captivis hostium, ducenda esset
in domum, abradendi capilli capitis ejus, praecidendi ungues,
removendae vestes captivitatis ejus, Deut. xxi 12, 13:
tum quod, cum consecrarentur Levitae,
Spargeretur super eos aqua expiationis, transire facerent
novaculam super omnem carnem eorum, et lavarentur vestes, et
sic puri essent, Num. viii 7:
et quoque,
Quod Nebuchadnezzar ab homine expulsis sit, ut herbam
sicut boves comederet, et a rore caelorum corpus ejus
tingeretur usque dum crinis ejus sicut aquilarum cresceret, et
ungues ejus sicut avium, Dan. lv 30.
Quod in lepra observarentur colores pili et barbae, ut
albus, rubescens, flavus, niger; etiam in vestibus; et quod
`mundatus a lepra abraderet omnem pilum capitis, barbae,
palpebrarum’, Lev. xiii 1 ad fin.; xiv 8, 9;
significabat falsa immunda ex prophano, quod {15}est lepra in sensu interno. [9] `Calvities’ autem significabat naturale in quo nihil veri, ut apud Esaiam,
Ascendit Bajith, et Dibon, excelsa ad fletum super Nebo,
et super Medeba Moabus ejulabit, in omnibus capitibus ejus
calvities, omnis barba rasa, xv 2:
apud eundem,
Erit loco operis implexi calvities,…adustio loco
pulchritudinis, iii 24.
(s)Quod pueri qui dixerunt Elisaeo, Ascende calve, ascende calve, discerpti sint ab ursis e silva, 2 Reg. ii 23, 24, repraesentabat illos qui blasphemant Verbum, sicut quod inibi non verum; `Elisaeus’ enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; inde quoque patet quantum tunc temporis valuerunt repraesentativa. (s)
@1 i boni$
@2 i referebant$
@3 i quoad verum$
@4 essent$
@5 i talis$
@6 tales sunt caelestes homines$
@7 A d repraesentaverit ip referret$
@8 constat$
@9 i novum$
@10 I i sicut but A, Heb., Sch., RV all omit; AV has `like’ in
italics.$
@11 i sicut$
@12 verum repraesentatum$
@13 bonum$
@14 A has a further reference in m. Apud Davidem: Deus contundet
caput hostium ejus, verticem capilli, Ps. lxviii 22 [A.V. 21].$
@15 after interno$
Num quod vocat nomen illius Jacob et supplantavit me his
duabus vicibus, Gen. xxvii 36:
et apud Hosheam,
Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera
ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3,
4 [A.V. 2, 3].
[3] Qui in historicis solum mentem tenent nec eam amovere inde possunt, non aliud sciunt quam quod haec, et quae praecedunt, praenuntient illa quae evenerunt inter Esavum et Jacobum, de quibus a sequentibus etiam confirmantur; sed tale est Verbum Domini quod historica in sua serie sint, et {6}spiritualia, quae sunt sensus interni, in sua, ut illa spectentur ab externo homine, {7}haec autem ab interno, et sic sit inter utrumque, nempe externum hominem et internum, correspondentia; et hoc per Verbum, Verbum enim {8}est unio terrae et caeli, ut pluries ostensum; ita in unoquovis qui in sancto est cum legit Verbum, est unio externi ejus hominis qui est in terra, cum interno ejus qui est in caelo.
@1 sed$
@2 sic$
@3 ideo$
@4 after pugnaverint$
@5 et a supplantatione quod dictum sit Jacob, ut Esavus dicit$
@6 sensus internus$
@7 et hic$
@8 i in se$
Angelus dixit ad Mariam, Concipies in utero, et paries
Filium, et vocabis nomen Ejus Jesum; Hic erit magnus, et
Filius Altissimi vocabitur; et dabit Illi Dominus Deus thronum
Davidis patris Sui, ita ut regnet super domum Jacobi in
saecula, et regni Ipsius non sit finis, i 31-33;
quod hic per `domum Jacobi’ non gens seu populus Judaicus intellectus sit, quisque videt, regnum enim Domini non fuit super illum populum, sed super omnes in universo qui in fide in Ipsum sunt, et ex fide in charitate; inde constat quod per `Jacobum’ ab angelo nominatum, non sit populus Jacobi intellectus, consequenter nec alibi; per semen Jacobi, per natos Jacobi, per terram Jacobi, per hereditatem Jacobi, per regem Jacobi, per Deum Jacobi, quae toties in Verbo Veteris Testamenti leguntur, non illa sint: [4] similiter se habet cum Israele, ut apud Matthaeum,
Angelus Domini apparuit in somnio Josepho, dicens,
Experrectus sume Puerum, et matrem Ipsius, et fuge in
Aegyptum, et esto ibi usque dum dicero; ille experrectus
sumpsit Puerum et matrem Ipsius noctu, et concessit in
Aegyptum; ut impleretur quod dictum a propheta, dicente, Ex
Aegypto vocavi filium Meum, ii 13-15;
apud Prophetam ita dicitur,
Cum puer Israel, tunc dilexi illum, et ex Aegypto vocavi
filium Meum, Hosh. xi 1;
quod hic `Israel’ sit Dominus, manifeste patet; (m)et tamen ex sensu litterae non aliud sciri potest quam quod puer Israel sint primi posteri Jacobi, qui in Aegyptum venerunt, et dein evocati {8}sunt.(n) Similiter se habet alibi ubi Jacob et Israel nominantur, tametsi hoc non apparet {9}ex sensu litterae; ut apud Esaiam,
Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi, sic dixit
Jehovah factor tuus et formator tuus ab utero, juvat te, Ne
time, serve mi Jacob, et Jeshurun quem elegi, quia effundam
aquas super sitientem, et rivos super aridam; effundam
spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super
natos tuos; hic dicet, Jehovae ego; et hic vocabit se nomine
Jacobi, et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine Israelis
cognominabit se, xliv 1-3, 5;
ubi manifeste `Jacob et Israel’ pro Domino, ac `semen et nati Jacobi{10}’ pro illis qui in fide in Ipsum sunt: [5] in prophetico de filiis Israelis apud Mosen,
Josephus sedebit in firmo arcus sui, et corroborabuntur
brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi, inde pastor lapis
Israelis, Gen. xlix 24;
ibi `fortis Jacobus et lapis Israelis’ etiam manifeste pro Domino: apud Esaiam,
Gloriam Meam alii non dabo, attende Mihi Jacob, et Israel
vocate a Me, Ego idem, Ego primus, etiam Ego novissimus,
xlviii 11, 12;
etiam `Jacob et Israel’ ibi est Dominus: apud Ezechielem,
Accipiam lignum Josephi, quod in manu Ephraimi et tribuum
Israelis sociorum ejus, et addam eos super illo cum ligno
Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu
Mea: Ego accipiam filios Israelis ab inter gentes, quo
abiverunt, et congregabo eos e circuitu, et adducam eos super
terram suam, et faciam eos in gentem unam in terra, in
montibus Israelis, et rex unus erit omnibus illis in regem, et
non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in
dua regna iterum… Servus Meus David rex super eos, et
pastor unus erit omnibus illis;…tunc habitabunt super terra,
quam dedi servo Meo Jacobo, in qua habitarunt patres vestri;
habitabunt super ea, illi et filii illorum, et filii filiorum
illorum, usque in aeternitatem; David servus Meus princeps
illis in aeternum: pangam illis foedus pacis, foedus
aeternitatis erit cum illis; dabo illos, et multiplicabo
illos, et ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum:
sic erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et
illi erunt Mihi in populum, ut cognoscant gentes, quod Ego
Jehovah sanctificem Israelem, in esse sanctuarium Meum in
medio eorum in aeternum, xxxvii 19, 21, 22, 24-28;
hic iterum manifeste patet quod per `Josephum,’ per `Ephraimum,’ per `Jehudam,’ per `Israelem,’ per `Jacobum,’ perque `Davidem’ non intelligantur illi, sed quod in supremo sensu Divine spiritualia quae in Domino, et quae Domini in regno et in Ecclesia Ipsius; quod David non erit rex illis et princeps in aeternum, ut dicitur, quisque scire potest, sed quod per Davidem intelligatur Dominus, n. 1888; etiam sciri potest quod Israel non {11}congregabitur quo dispersus est, et quod illi non sanctificabuntur, et sanctuarium in medio eorum ponetur in aeternum, ut dicitur, sed quod illi qui per `Israelem’ in sensu repraesentativo significantur, qui quod sint omnes fideles, notum est: [6] (m)apud Micham,
Colligendo colligam Jacobum omnem te, congregando
congregabo reliquias Israelis, una ponam eum sicut oves
Bozrae, ii 12,(n)
similiter: apud Esaiam,
Venturos radicabit Jacob, efflorescet et florebit Israel,
et implebuntur facies orbis proventu, xxvii 6;
etiam similiter: apud eundem,
Sic dixit Jehovah ad domum Jacobi, Qui redemit Abrahamum,
Non jam pudefiet Jacobus, et non jam facies ejus pallescent,
quia in videndo illo natos suos, opus manuum Mearum, in medio
ejus sanctificabunt nomen Meum, et sanctificabunt Sanctum
Jacobi, et Deum Israelis timebunt, et scient errantes spiritu
intelligentiam, xxix 22-24:
apud eundem,
Dixit Jehovah uncto suo {12}Koresho, cujus apprehendi
dextram, ad subjiciendum coram ipso gentes, et lumbos regum
solvam, ad aperiendum coram ipso januas, et portae non
claudantur: Ego ante te ibo, et tortuosa rectificabo, januas
aeris confringam, et vectes ferri concidam, dabo tibi
thesauros latebrarum, et occultas opes absconditorum, ut
cognoscas quod Ego Jehovah, Qui vocatus nomine tuo Deus
Israelis, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum
Meum; vocavi te nomine tuo, cognominavi te cum non nosceres
Me, (x)xlv 1-4;
ubi etiam manifeste de Domino: apud Micham,
In extremitate dierum, erit mons domus Jehovae
constitutus in caput montium,…ibunt gentes multae, et
dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, et ad domum Dei
Jacobi, ut doceat nos de viis Suis, et ibimus in semitis
Ipsius, nam e Zione exibit doctrina, et verbum Jehovae e
Hierosolyma, iv 1, 2:
apud Davidem,
Amat Jehovah portas Zionis prae omnibus habitaculis
Jacobi, gloriosa praedicanda in te civitas Dei, Ps. lxxxvii 1-3:
apud Jeremiam,
Servient Jehovae Deo suo, et Davidi regi suo, quem
excitabo eis; et tu ne timeas serve Mi Jacob, et ne terrearis
Israel, quia ecce Ego servans te e longinquo, xxx 9, 10:
apud Esaiam,
Attendite insulae ad me, et auscultate populi e
longinquo, Jehovah ab utero vocavit me, e visceribus matris
meae meminit nominis mei, et dixit mihi, Servus meus tu
Israel, in quo gloriosus reddar, xlix 1, 3:
apud eundem,
Tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa
terrae, et cibabo te hereditate Jacobi, lviii 14:
apud eundem,
Producam ex Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium
Meorum, ut possideant eum electi Mei, et servi Mei habitent
ibi, lxv 9.
[7] In omnibus illis locis per `Jacobum et Israelem’ in sensu supremo intelligitur Dominus, et in sensu repraesentativo regnum Domini spirituale, et Ecclesia quae ex doctrina veri et vita boni Ecclesia est, per `Jacobum’ illi qui in externis illius Ecclesiae sunt, et per `Israelem’ qui in internis. Ex his et perpluribus aliis locis constare potest quod per `Jacobum’ nullibi intellectus sit Jacob, nec per `Israelem’ Israel, sicut nec per `{13}Jishakum’ Jishak, et per `Abrahamum’ Abraham, ubi nominantur, ut apud Matthaeum,
Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum
Abrahamo, et Jishako, et Jacobo, in regno caelorum, viii 11:
apud Lucam,
Videbitis Abrahamum, Jishakum et Jacobum, et omnes
prophetas in regno Dei, xiii 28:
et apud eundem,
Lazarus sublatus ab angelis in sinum Abrahami, xvi 22;
ignorant enim Abrahamum, Jishakum et Jacobum in caelo, {14}et qui ibi, non aliud per illa verba cum ab homine leguntur, percipiunt quam Dominum quoad Divinum et Divinum Humanum, et cum Abrahamo, Jishako et Jacobo accumbere, quam esse cum Domino, et in Abrahami sinu esse, quam esse in Domino; sed dictum est ita, quia homo tunc temporis tam remotus erat ab internis ut non sciret aliud, nec scire vellet aliud, quam quod {15}omnia in Verbo se haberent secundum litteram, et cum secundum litteram cum illis locutus est Dominus, quod fidem reciperent, et quoque quod tunc internus sensus inesset, per quem conjunctio hominis cum Se. Quia ita est, constare potest quid in Verbo Veteris Testamenti significatur per `Deum Jacobi,’ et per `Sanctum Israelis,’ quod nempe Ipse Dominus; quod `Deus Jacobi’ sit Dominus, videatur 2 Sam. xxiii 1; Esai. ii 3; xli 21; Mich. iv 2; Ps. xx 1; xlvi 7; lxxv 9; lxxvi 6; lxxxi 1, 4; lxxxiv 8; xciv 7; cxiv 7; cxxxii 2; cxlvi (x)5. Quod Sanctus Israelis sit Dominus, Esai. i 4; v 19, 24; x 20; xii 6; xvii 7; xxix 19; xxx 11, 12, 15; xxxi 1; xxxvii 23; xli 14, 16, 20; xliii 3, 14; xlv 11; xlvii 4; xlviii 17; xlix 7; liv 5; lv 5; lx 9, 14; Jer. l 29; Ezech. xxxix 7; Ps. lxxi 22; (x)lxxviii 41; lxxxix 18.
@1 i nempe$
@2 quod in terris, qui sunt, qui fuerunt, et qui erunt$
@3 totum$
@4 si autem unam modo gentem$
@5 i eo$
@6 repraesentativo$
@7 repraesentatur$
@8 sint$
@9 in$
@10 i et Israel$
@11 congregarentur, quo dispersi sunt$
@12 see note to n. 2851.$
@13 Isacum Isacus$
@14 nec aliud per illa verba, cum leguntur ab homine, percipiunt
angeli, quam Dominum quoad Divinum et Humanum, cum quo accumbere
est esse cum Domino, et in cujus sinu esse, est esse in Domino$
@15 esset secundum literam in Verbo$
@1 ex his numeris quia compositus est numerus sexaginta,$
* * * *
@1 progressionem$
@2 ip 3298$
@3 progressionis$
@4 status progressionis succedunt ordine a nativitate et sunt
status conjunctionis boni et veri, quorum status primus est qui$
Tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum Num, et
exi agrum, et venare mihi venationem, et fac mihi cupedias,
quemadmodum amavi, vers. 3, 4:
et ad Jacobum, qui ibi pro Esavo, in eodem capite,
Adfer mihi ut edam e venatione filii mei, ideo ut
benedicat tibi anima mea, vers. 25;
ex quibus patet quid per venationem significatur: [3] inde est quod `venari’ sit docere, {5}ut et persuadere, et hoc in utroque sensu, nempe ex affectione veri et ex affectione falsi; ex affectione veri apud Jeremiam,
Reducam eos super terram eorum, quam dedi patribus eorum;
ecce Ego mittens ad piscatores multos, et piscabuntur eos; et
post ita, mittam ad multos venatores, et venabuntur eos
desuper omni monte, et desuper omni colle, et a foraminibus
petrarum, xvi 15, 16;
`piscatores’ pro illis qui ex veris sensualibus docent, n. 40, 991; `venatores’ qui ex veris scientificis, et quoque ex doctrinalibus; `super omni monte, et super omni colle’ pro docere illos qui in affectione boni et in affectione veri sunt; quod `mons et collis’ sint illa, videatur n. 795, 796, 1430; simile involvit `venari in agro,’ ut Gen. xxvii 3: persuadere ex affectione falsi, apud Ezechielem,
Ecce Ego quoad pulvillos vestros, quibus vos venantes ibi
animas ad evolandum, et abrumpam eos desuper brachiis vestris
et dimittam animas quas vos venantes, animas ad evolandum et
disrumpam velamina vestra, et eripiam populum Meum e manu
vestra, et non erunt amplius in manu vestra in venationem,
xiii 18-21;
de significatione `venationis’ in hoc sensu videatur n. 1178; sed {6}hujus generis venationi tribui solent retia.
@1 i quod idem$
@2 i sunt$
@3 quia per Venationem in lato sensu significantur illa quae
venatione capiuntur$
@4 ut$
@5 et sic$
@6 huic I$
Exivit seminans ad seminandum, et dum ille seminavit,
alia ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et
comederunt ea; alia ceciderunt in petrosa, ubi non habuerunt
humum multam, unde cito exorta sunt, propterea quod non
habuerunt profunditatem terrae, cum vero sol exortus est,
exusta sunt, et propterea quod non habuerunt radicem,
exaruerunt: alia ceciderunt inter spinas, et ascenderunt
spinae, et suffocarunt ea: alia vero ceciderunt in terram
bonam, et dederunt fructum, aliud centuplum, aliud
sexagecuplum, aliud trigecuplum: qua habet aurem ad audiendum,
audiat, xiii 4-9; Marc. iv 3-9; Luc. viii 5-8;
agitur ibi de quadruplici genere terrae seu humi in agro, hoc est, in Ecclesia; quod ibi `semen’ sit Verbum Domini, ita verum quod fidei dicitur, et quod `bona terra’ sit bonum quod charitatis, {3}patet, nam bonum in homine est quod recipit Verbum; `via dura’ est falsum, `petrosum’ est verum quod non radicem habet in bono, `spinae’ sunt mala. [3] Cum bono vitae ex doctrinalibus, quod significatur per `virum agri,’ ita se habet: qui regenerantur, primum faciunt bonum ex doctrinalibus, nam ex se non sciunt quid bonum; doctrinalia amoris et charitatis sunt, ex quibus discunt, ex illis sciunt quis Dominus, quis proximus, quid amor, et quid charitas, ita quid bonum; cum in hoc statu sunt, in affectione veri sunt, et vocantur `viri agri’; at dein, {4}cum regenerati sunt, non faciunt bonum ex doctrinalibus, sed ex amore et charitate, nam tunc in ipso bono sunt quod per doctrinalia didicerunt, et tunc vocantur `homines agri’; se habet hoc, sicut qui ex natura inclinat ad adulteria, furta, caedes, sed ex praeceptis decalogi discit quod talia inferni sint, et sic ab illis abstinet; in hoc statu afficitur is praeceptis, quia timet infernum, et discit ex illis, et similiter ex Verbo multa, quomodo instruere debeat vitam; tunc cum bonum agit, ex praeceptis bonum agit; at cum in bono est, incipit aversari adulteria, furta, caedes, ad quae prius inclinavit; tunc cum in illo statu est, non amplius ex praeceptis bonum agit, sed ex bono quod tunc apud illum; is in priore statu, ex vero discit bonum, in posteriore ex bono docet verum: [4] ita quoque se habet cum veris spiritualibus quae vocantur doctrinalia, et adhuc interiora {5}praecepta sunt: doctrinalia enim sunt {6}interiora vera quae naturali homini; prima sunt sensualia, altera sunt scientifica, {6}interiora sunt doctrinalia; haec vera fundantur super veris scientificis, quatenus homo non nisi quam ex scientificis ideam, notionem, seu conceptum aliquem illorum habere et retinere possit; vera scientifica autem fundantur super veris sensualibus, nam absque sensualibus scientifica (t)ab homine non capi possunt; haec vera, nempe scientifica et sensualia sunt, quae significantur per `virum scientem venationis’; doctrinalia autem sunt quae significantur per `virum agri’; succedunt ita apud hominem; quapropter antequam homo in adulta est, et per vera sensualia et scientifica in doctrinalibus est, non regenerari potest, non enim confirmari potest in veris doctrinalium nisi per ideas ex scientificis et sensualibus, nam nihil usquam datur apud hominem in ejus cogitatione, etiam quoad arcanissimum fidei, quod non secum ideam naturalem et sensualem habet, tametsi homo ut plurimum nescit qualem; sed in altera vita, si desiderat, sistitur illa ei coram intellectu, etiam, si cupit, coram visu; nam in altera vita possunt {7}talia sisti coram visu, quod incredibile apparet sed usque est ita.
@1 illis$
@2 i de seminante$
@3 i unicuivis$
@4 i hoc est$
@5 vera$
@6 intima$
@7 A d spiritualia i talia$
@1 quod$
@2 fuerit$
@3 habuerit$
@4 coepit$
@5 i qui$
@1 naturalis and in fourth line below$
@2 nam in Verbo dicitur esse in corde quod interius est, et esse in
ore, quod exterius$
@3 hoc est$
@4 i sic$
@1 i est$
@2 et velle potest sicut cogitat;$
@3 sint$
@4 quod$
@5 i fit$
Elisaeus rediit Gilgalem, et fames in terra, et filii
prophetarum sedentes coram illo; et dixit puero suo, Appone
ollam magnam, et coque pultem filiis prophetarum: et exivit
unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agri, et
collegit ex illa {5}colocynthidas agri plenitudinem vestis
suae, et venit et concidit in ollam pultis, quia non noverunt,
et effuderunt viris ad comedendum, et factum, in comedendo eos
de pulte, et illi clamabant, et dicebant, Mors in olla, vir
Dei; et non potuerunt edere; et dixit, Et accipite farinam; et
misit in ollam, et dixit, Effunde populo; et comederunt, et
non fuit verbum malum in olla, 2 Reg. iv 38-41;
haec in sensu interno prorsus alia significavit quam in sensu litterae, nempe `fames in terra’ penuriam cognitionum boni et veri, n. 1460, `filii prophetarum’ docentes, n. 2534, `puls’ congeriem ex scientificis male confarctam, `farina’ verum quod ex bono, seu spirituale quod ex caelesti, n. 2177, ita quod `Elisaeus miserit farinam in ollam, et tunc non fuerit malum in illa’ significat quod congeries illa emendata sit per verum spirituale ex Verbo Domini; `Elisaeus’ enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; absque spirituali hoc sensu narratio de pulte, et mutatio per farinam, non fuisset digna memoratu in Verbo sanctissimo; repraesentationis {6}illorum causa factum est hoc miraculum, sicut etiam reliqua miracula in Verbo, quae omnia in se recondunt Divina.{7}
@1 est talis$
@2 ut in sacra coena$
@3 ipsum$
@4 consociari$
@5 so Sch; AI have colycinthidas$
@6 horum$
@7 i quae repraesentant$
@1 i est$
@1 i quam$
@2 i organicis$
@3 before cui$
@4 fiunt$
@5 propterea$
@6 i partim$
@7 primum$
@8 haec causa est$
@9 aut$
@10 apud$
@1 quia externa forma sicut bonum, tametsi interius non nisi quam
congeries$
@1 est rationale$
@2 accommodare se possit$
@3 orta sunt$
@4 before in$
@5 intra sensum est, probably a slip for extra$
@6 Inde$
@7 fit$
Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes e Bozra,
honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris
sui?…quare rubicundus quoad vestem {6}tuam, et vestes
{7}tuae sicut calcantis in torculari? Torcular calcavi solus,
et de populis nullus vir mecum, circumspexi sed nullus
auxilians, et obstupui et nemo fulciens, et salvavit me
brachium meum, lxiii 1-3, 5;
ibi quod `Edom’ sit Dominus, manifeste constat; et quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini Naturalis {8}, patet, nam agitur de conjunctione boni et veri in Humano Domini, et de pugnis tentationum per quas illa conjunxit; (m)`vestes’ ibi quod sint vera naturalis hominis, seu vera inferiora respective, videatur n. 2576, et `rubicundus’ quod sit bonum naturalis, n. 3300; quod Dominus propria potentia per pugnas tentationum vera ibi conjunxerit bono,(n) describitur per quod `torcular calcavit solus, et de populis nullus vir mecum, circumspexi sed nullus auxilians, obstupui et nemo fulciens, et salvavit me brachium meum;’ `brachium’ quod sit potentia, n. 878: [3] in Libro Judicium,
Jehovah, cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro
Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes
stillarunt [aquas], montes defluxerunt, v 4, 5;
`egredi ex agro Edomi’ paene simile significat ac apud Esaiam `venire ex Edom’: pariter apud Mosen,
Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis,
Deut. xxxiii 2:
apud eundem,
Video Ipsum, et non jam, conspicio Ipsum et non
propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex
Israele…et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir,
hostium illius, et Israel faciens robur, et dominabitur de
Jacobo, et perdet reliquum ex urbe, Num. xxiv 17-19;
ubi de Adventu Domini in mundum, Cujus Humana Essentia dicitur `stella e Jacobo, et sceptrum ex Israele’; `Edomus et Seir, quae hereditas’ pro Divino Bono Divini Naturalis Domini; quod `fiet hereditas hostium illius’ pro quod successurum loco illorum quae prius in Naturali fuerunt; dominum tunc super vera ibi intelligitur per quod {9}dominabitur super Jacobo, et perdet reliquum ex urbe’; quod `Jacobus’ sit verum naturalis, n. 3305, et quod `urbs’ sit doctrinale, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216; super haec dicitur `dominari’ cum subordinata et subjecta sunt bono, et prius quam ita, vocantur hostes, quia continue repugnant, ut supra n. (x)3321 ostensum: [4] apud Amos,
In die illo erigam tentorium Davidis collapsum, et
obsepiam rupturas eorum, et destructa ejus restituam, et
aedificabo eam juxta dies aeternitatis, ut possideant
reliquias Edomi, et omnes gentes, super quas vocatum est nomen
Meum, ix 11, 12;
`tentorium Davidis’ pro Ecclesia et cultu Domini, `reliquiae Edomi’ pro illis qui in bono sunt intra Ecclesiam, {10}`gentes super quas vocatum est nomen Ipsius’ pro illis qui in bono extra Ecclesiam; quod gentes sint qui in bono, n. 1259, 1260, 1416, 1849: apud Davidem,
Super Edomum mittam calceum meum….Quis deducet me ad
urbem munitionis? quis ducet me usque ad Edomum? nonne Tu
Deus? Ps. lx 10-12 [A.V. 8-10];
`Edomus’ pro bono naturalis; quod sit bonum naturalis, patet ex significatione `calcei’ quod sit infimum naturale, n. 1748: [5] apud Danielem,
In tempore finis collidetur cum eo rex meridiei, ideo
quasi procella irruet in eum rex septentrionis cum curru,…et
inundabit, et penetrabit; et cum venerit in terram decoris,
multi corruent; tu tamen eripientur e manu ejus, Edom et Moab,
et primitiae filiorum Ammonis, xi 40, 41;
agitur ibi de statu ultimo Ecclesiae; `rex septentrionis’ pro falsis, seu quod idem, pro illis qui in falsis; `Edom’ pro illis qui in simplici bono, quod est bonum quale apud eos qui externam Ecclesiam Domini {11}constituunt; pariter `Moabus et filii Ammonis,’ n. 2468, et quia uterque, nempe Edomus et Moabus, significant illos qui in bono naturali, ideo multis in locis uterque simul {12}nominatur, sed differentia est quod `Edomus’ sit bonum naturalis cui {13}adjuncta doctrinalia veri, `Moabus’ autem bonum naturale, quale etiam apud illos apud quos non conjuncta sunt; illi et hi externa forma apparent similes, sed non interna. [6] Inde nunc patet cur dictum,
Quod non abominarentur Edomitam, quia frater, ne
Aegyptium quia peregrini in terra ejus fuerunt, Deut. xxiii 8
[A.V.7];
quia per `Edomitam’ significatur bonum naturalis, et per `Aegyptium’ vera ejus quae sunt scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462, ideo in bono sensu uterque nominatur. Inde etiam patet cur Jehovah ad Mosen dixerit,
Quod non miscerent manus cum filiis Esavi, et non daretur
filiis Jacobi e terra eorum usque ad vestigium volae pedis,
Deut. ii 4-6.
[7] In opposito autem sensu per Esavum et Edomum repraesentantur illi qui deflectunt e bono per id quod prorsus contemnant verum, nec volunt ut aliquid veri fidei {14}adjungatur, quod principaliter fit ex causa amoris sui, quare in opposito sensu per Esavum et Edomum significantur illi; quod etiam repraesentatum est per quod
Rex Edomi cum populo numeroso ac manu forti exiret, et
renueret permittere Israeli transire per terminum suum, Num.
xx 14-22;
hoc malum, nempe amoris sui, quod tale {15}sit ut non admittat vera fidei, ita nec doctrinalia veri, variis in locis in Verbo per `Esavum et Edomum’ describitur, et simul status Ecclesiae cum talis fit; ut apud Jeremiam,
Contra Edomum,…num nulla amplius sapientia in Temane?
num periit consilium ab intelligentibus? num putida facta est
sapientia eorum? fugite, averterunt se, profundarunt se ad
habitandum, habitatores Dedanis, quia calamitatem Esavi
adducam super eum;…Ego denudabo Esavum, revelabo occulta
ejus, et abscondi non possit, devastatum est semen ejus, et
fratres ejus, et vicini ejus;…relinque orphanos tuos, Ego
vivificabo, et viduas tuas, super Me confidant;…erit Edomus
in vastitatem, omnis qui transit praeter eam, obstupescet et
sibilabit super omnibus plagis ejus, xlix 7, 8, 10, 11, 17
seq.:
[8] apud Davidem,
Dicunt…Non memoretur nomen Israelis amplius, quia
consultant corde una, super te foedus {16}pangunt tentoria
Edomi, et Jishmaelitae, et Moabus, et Hagraei, Ps. lxxxiii 5-7
[A.V. 4-6]:
apud Obadiam,
Sic dixit Dominus Jehovih Edomo, Ecce parvum dedi te in
gentibus, contemptus tu valde; superbia cordis tui decepit te,
habitans in fissuris petrae, altitudine sedis tuae, qui dicis
in corde tuo, Quis detrahet me in terram? Si exaltaveris te
sicut aquila, et si inter stellas posueris nidum, inde
detraham te….Quomodo perquisiti Esau, investigata abdita
eorum,…Nonne in die illo perdam sapientes ex Edomo, et
intelligentes e monte Esavi? Ut consternentur fortes tui
Teman, et exscindatur vir de monte Esavi a caede. Propter
violentiam fratris tui Jacobi operiet te pudor, et exscinderis
in aeternum,…Erit domus Jacobi ignis, et domus Josephi
flamma, et domus Esavi in stipulam, et accendent eos, et
consument eos, et non erit residuum domui Esavi,…et
hereditabunt meridionales montem Esavi, (x)1-4, 6, 8-10, 18,
19, 21;
`Edom et Esau’ ibi pro malo naturalis hominis ex amore sui oriundo, quod contemnit et rejicit omne verum, unde ejus devastatio: [9] apud Ezechielem,
Fili hominis, pone facies tuas contra montem Seir, et
propheta contra illum, et dic illi, Sic dixit Dominus Jehovih,
Ego contra te mons Seir, et extendam manum Meam contra te, et
dabo te vastitatem et devastationem,… quia est tibi
inimicitia aeternitatis, et fluere facis filios Israelis super
manus gladii, in tempore interitus eorum, in tempore
iniquitatis finis,…quia dixisti de duabus gentibus, et de
duabus terris, Mihi sunt, et hereditabimus eam, et Jehovah ibi
est: et cognosces quod Ego Jehovah audiverim omnes
contumelias tuas, quas dixisti contra montes
Israelis,…vastitas {17}eris mons Seir, et omnis Edom tota,
xxxv 2-5, 8-10, 12, 15;
ibi manifeste patet quod `Edom’ in opposito sensu sint illi qui contemnunt, rejiciunt et contumeliis afficiunt bona et vera spiritualia, quae sunt `montes Israelis’: [10] apud eundem,
Sic dixit Dominus Jehovih, Si non in igne zeli Mei
locutus sim super reliquias gentium, et super Edomum totam,
qui dederunt terram Meam sibi in hereditatem cum gaudio omnis
cordis, cum contemptu animae, xxxvi 5;
similiter, `dare terram sibi in hereditatem’ pro vastare Ecclesiam, {18}hoc est, bonum et verum quae sunt Ecclesiae: [11] apud Malachiam,
Verbum Jehovae contra Israelem, Amavi vos, dixit Jehovah,
et dicitis, In quo amasti nos? nonne frater Esau Jacobo? et
amo Jacobum, et Esavum odio habeo, et pono montem ejus
vastitatem, i 1-3;
ibi `Esau’ pro malo naturalis quod non admittit verum spirituale quod est `Israel,’ n. 3305, et doctrinale veri quod est `Jacob,’ n. 3305, et propterea vastatur, quod est `odio habere’; quod non aliud sit `odio habere,’ patet ab illis quae supra de Esavo et Edomo in bono sensu e Verbo allata sunt: cum autem verum non se {19}adjungi patitur bono, tunc de Jacobo vicissim dicitur, ut apud Hosheam,
Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera
ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3,
4.
@1 vera ejusdem$
@2 per influxum$
@3 conjuncta$
@4 at$
@5 degenerant$
@6 suam AI$
@7 ejus AI$
@8 i Ipsius$
@9 dominatur$
@10 i similiter$
@11 faciunt$
@12 memoratur$
@13 conjuncta$
@14 i ei$
@15 est$
@16 feriunt$
@17 erit I$
@18 i et illud apud hominem et se, ubi foret Ecclesia$
@19 conjungi$
@1 i in sensu interno$
@2 doctrina veri$
@3 quia$
@4 potest$
@5 haec$
@6 i talis receptio illorum, et$
@7 vel$
@8 i ita imago Dei$
@9 ex$
@10 non habeant$
@11 homini AI$
@12 i ita$
Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de
rore caeli desuper; et super gladio tuo vives, et fratri tuo
servies; et erit, cum dominaris, disrumpes jugum illius
desuper collo tuo, Gen. xxvii 30, 40.
[3] Sed quia plures sunt intra Ecclesiam qui non regenerantur quam qui regenerantur, et qui non regenerantur, ex apparentia concludunt, ideo iis fuerat, et hoc ab antiquis temporibus, de prioritate num sit veri vel num boni; apud illos qui non regenerati sunt et quoque apud illos qui non plene regenerati sunt, praevaluit opinio quod verum prius sit, nondum enim perceptionem boni habuerunt, et quamdiu non alicui perceptio boni est, est in umbra seu in ignorantia de his: at qui regenerati sunt, quia in ipso bono sunt, ex intelligentia et sapientia quae inde, appercipere possunt quid bonum, et quod bonum sit a Domino, quodque influat per internum hominem in externum, et hoc continue, homine prorsus nesciente, et quod {3}se adjungat veris doctrinalium quae in memoria, consequenter quod bonum in se prius sit, tametsi non ita antea apparuerit: inde nunc lis de prioritate et superioritate unius prae altero, quae repraesentata est per Esavum et Jacobum, tum quoque per Perez et Serah filios Judae ex Tamare, Gen. xxxviii 28-30; postea {4}etiam per Ephraim et Menasse filios Josephi, Gen. xlviii 13, 14, 17-20, et hoc quia Ecclesia spiritualis talis est ut per verum introducenda sit in bonum, et tunc absque perceptione boni nisi quantum et quale in affectione veri latet, qua tempore nec discerni potest a jucundo amoris sui et mundi, quod simul in affectione illa est et creditur esse bonum. [4] Quod autem bonum sit primogenitum, hoc est, bonum amoris {5}in Dominum et amoris erga proximum, non enim aliud bonum quam quod inde, est bonum; constare potest ex eo quod in bono sit vita, non autem in vero, nisi quae a bono, et quod bonum influat in vera et faciat ut (c)illa vivant, ut satis {6}videri potest ab illis quae prius de bono et vero dicta et ostensi sunt, de quibus n. (x)3324; quapropter omnes vocantur `primogeniti’ qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, qui quoque repraesentati sunt per primogenita in Ecclesia Judaica, hoc est, in sensu respectivo intellecti, quia Dominus est Primogenitus et illi similitudines et imagines Ipsius: [5] quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Primogenitus, constat apud Davidem,
Ille vocabit Me, Pater Meus Tu, Deus Meus, et petra
salutis Meae, etiam Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus
terrae in aeternum servabo Illi misericordiam Meam, et foedus
Meum stabile Illi, et ponam in aeternum semen Ipsius, et
thronum {7}Illius sicut dies {8}caelorum, Ps. lxxxix 27-30
[A.V. 26-29];
ubi de Domino: et apud Johannem,
A Jesu Christo, Qui est testis fidelis, Primogenitus ex
mortalibus, et princeps regum terrae, Apoc. i 5;
ut quoque implerentur illa quae de Ipso scripta et repraesentata fuerunt, etiam Primogenitus natus est, Luc. ii 7, 22, 23. [6] Quod a Domino etiam illi dicantur `primogeniti’ qui in amore in Ipsum et in charitate erga proximum sunt, quia similitudines et imagines Ipsius, constat apud Johannem,
Centum quadraginta quatuor millia, empti de terra, hi
sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt;
hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de
hominibus, primitiae (primogeniti) Deo et Agno; et in ore
eorum non inventus est dolus, immaculati enim sunt coram
throno Dei, Apoc. xiv 4, 5;
`centum quadraginta quatuor,’ seu duodecies duodecim, pro illis qui in fide charitatis sunt, n. 3272, `millia’ pro innumerabilibus seu pro omnibus illis, n. 2575; `virgines’ pro bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum, n. 2362, 3081, ita qui in innocentia, quae etiam significatur per `sequi Agnum,’ nam Dominus ex innocentia vocatur `Agnus’; inde dicuntur primitiae aut primogeniti. [7] Ex illis patet quod Dominus quoad Divinum Humanum repraesentatus sit in Ecclesia Judaica per primogenita, et quoque illi qui in amore in Ipsum, nam illi sunt in Domino; sed (m)primogenita in Verbo duplicem repraesentationem habent; repraesentant Dominum quoad Divinum caelestem amorem, et quoad Divinum spiritualem amorem; Divinus caelestis amor Domini est respectivus ad Ecclesiam caelestem, seu illos qui ab Ecclesia illa sunt, qui {9}caelestes vocantur ex amore in Dominum; Divinus spiritualis amor Domini est respectivus ad {10}Ecclesiam spiritualem, seu illos qui ab Ecclesia illa sunt, qui {9}spirituales dicuntur ex amore {11}in proximum; Divinus Domini amor est erga omnes, sed quia varie ab hominibus recipitur, aliter ab homine caelesti, et aliter ab homine spirituali, respectivus dicitur: [8] de primogenitis quae Dominum quoad Divinum caelestem amorem repraesentarunt, et quoque illos respective qui ab Ecclesia caelesti fuerunt,(n) ita apud Mosen,
Primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi, ita facies bovi
tuo, et gregi tuo, septem diebus erit cum matre sua, octavo
dabis illud Mihi; et viri sanctitatis eritis Mihi, Exod. xxii
28-30;
`quod septem diebus esset cum matre’ erat quia septimus dies significabat hominem caelestem, n. 84-87, et quod `septem’ inde `significent’ sanctum, n. 395, 433, 716, 881; `quod octavo die darentur Jehovae’ erat quia octavus dies significabat continuum a principio novo, nempe continuum amoris, n. 2044 apud eundem,
Primogenitum, quod in primogenitum datur Jehovae in
bestia, non sanctificabit vir illud, sive bos, sive pecus,
Jehovae est, Lev. xxvii 26, 27:
apud eandem,
Primitiae omnium quae in terra, quas adducent Jehovae,
tibi (Aharoni) erit: omnis mundus in domo tua comedet illas,
omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam offerent
Jehovae, in homine et in bestia, erit tibi; verumtamen redimes
primogenitum hominis; et primogenitum bestiae immundae
redimes:…primogenitum bovis, vel primogenitum ovis, aut
primogenitum caprae, non redimes, sanctum illa, sanguinem
eorum sparges super altare, et adipem eorum adolebis, ignitum
in odorem quietis Jehovae, Num. xviii 13, 15-18:
apud eandem,
Omne primogenitum, quod nascetur in armento tuo, et in
grege tuo, masculum, sanctificabis Jehovae Deo tuo, non facies
opus per primogenitum bovis tui; et non tondebis primogenitum
gregis tui; … et si fuerit in eo macula, claudum vel caecum,
quaecumque macula mala, non sacrificabis illud Jehovae Deo
tuo, Deut. xv 19-22.
[9] Quia `primogenitum’ repraesentabat Dominum, ac illos qui Domini sunt ex amore in Ipsum, idcirco tribus Levi accepta est loco omnis primogeniti, et hoc ex causa quia Levi repraesentabat Dominum quoad amorem, etiam Levi significat amorem, Levi enim est adhaesio et conjunctio, et adhaesio ac conjunctio in sensu interno est amor; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, ad capitem sequentem xxix 34: de Levitis ita apud Mosen,
Locutus Jehovah ad Mosen, dicendo, {12}Ego ecce accipiam
Levitas e medio filiorum Israelis loco omnis primogeniti,
aperturae uteri, de filiis Israelis, et erunt Mihi Levitae;
quia Mihi omni primogenitum, in die percussi omne primogenitum
in terra Aegypti sanctificavi Mihi omne primogenitum in
Israele, ab homine usque ad bestiam, Mihi erunt, Num. iii 11-
13:
apud eundem,
Dixit Jehovah ad Mosen, Numera omnem primogenitum
masculum filiis Israelis, a filio mensis et supra, et tolle
numerum nominum corum, et accipias Levitas Mihi, Ego Jehovah,
loco omnis primogeniti in filiis Israelis, et bestiam
Levitarum loco omnis primogeniti in bestia filiorum Israelis,
Num. iii 40, 41, seq.:
tum viii 14, 16-18; et quod Levitae dati Aharoni, ib. vers. 19, quia Aharon repraesentabat Dominum quoad sacerdotium, hoc est, quoad Divinum amorem; quod sacerdotium repraesentaverit Domini Divinum amorem, videatur n. 1728, 2015 f. [10] De primogenitis autem quae Dominum quoad Divinum spiritualem amorem repraesentabant, et quoque illos respective qui ab Ecclesia spirituali, ita apud Jeremiam,
In fletu venient, et in precibus adducam eos, ducam eos
ad fontes aquarum, in via recti, non impingent in illa, et ero
Israeli in Patrem, et Ephraim primogenitus Meus ille, xxxi 9;
ibi de nova Ecclesia spirituali, `Israel’ pro bono spirituali, `Ephraim’ pro vero spirituali, qui `primogenitus’ dicitur quia agitur de Ecclesia plantanda, in qua intellectuale quod est veri, primogenitum est apparenter; successit enim Ephraim loco Reubenis, et primogenitus factus, Gen. xlviii 5, 20; 1 Chron. v 1, et hoc quia per `Josephum,’ cujus filii erant Ephraim et Menasseh, repraesentabatur Dominus quoad Divinum spiritualem amorem: at quod (t)Israel essentialiter sit primogenitus, hoc est, bonum spirituale, constat apud Mosen,
Jehovah dixit ad Mosen, Dices ad Pharaonem, Sic dixit
Jehovah, Filius primogenitus Meus Israel, et dico ad te, Mitte
filium Meum, ut serviat Mihi, et renuisti mittere illum, ecce
Ego occido filium tuum primogenitum, Exod. iv 22, 23;
ubi `Israel’ in supremo sensu est Dominus quoad Divinum spiritualem amorem, in sensu autem respectivo illi qui in spirituali amore sunt, hoc est, qui in charitate erga proximum. [11] In (t)Ecclesia spirituali, in 11 initio seu cum plantanda, est doctrina veri apud externam Ecclesiam primogenitum, et doctrinae verum apud internam, seu quod idem, doctrina fidei apud externam, et ipsa fides apud internam; at cum Ecclesia plantata est, seu apud quos actualiter est, est bonum charitatis (t)apud externam primogenitum, et ipsa charitas apud internam; cum autem Ecclesia se non plantari patitur, quod fit cum homo Ecclesiae non amplius regenerari potest, recedit illa successive a charitate et deflectit ad fidem, ac non amplius studet vitae sed doctrinae, et cum hoc fit, in umbras se conjicit, et labitur in falsa et mala, et sic nulla fit, et (c)a se exstinguitur; hoc repraesentatum est per Cainum quod occiderit fratrem suum Habelem; quod `Cainus’ sit fides separata a charitate, et `Habel’ charitas quam ille exstinxit, videatur n. 340, 342 357, 362 seq.: dein per Hamum et filium ejus Canaan, quod illuserit patri suo Noaho, n. 1062, 1063, 1076, 1140, 1141, 1162, 1179; postea per Reubenem primogenitum Jacobi, quod polluerit cubile patris sui, Gen. xxxv 22; et tandem per Pharaonem et Aegyptios, quod {13}male tractaverint filios Israelis; quod omnes illi maledicti sint, e Verbo constat; quod Cainus,
Jehovah dixit, Quid fecisti? vox sanguinum fratris tui
clamantium ad Me ex humo; et nunc maledictus tu de humo; quae
aperuit os suum, accipiens sanguines fratris tui e manu tua,
Gen. iv 10, 11:
quod Hamus et Canaan,
Vidit Ham pater Canaanis nuditatem patris sui, et
indicavit duobus fratribus suis,…et expergefactus Noahus e
vino suo,…dixit, Maledictus Canaan, servus servorum erit
fratribus suis: Gen. ix 22, 24:
et quod Reuben,
Reuben primogenitus meus, tu robur meum, et principium
potentiae meae, excellens honore, et excellens virtute; levis
sicut aqua, ne excellens sis, quia ascendisti cubilia patris
tui tunc polluisti stratum meum ascendit, Gen. xlix 3, 4;.
ideo primogenitura privatus est, 1 Chron. v 1. Quod simile repraesentatum sit per Pharaonem et Aegyptios, et quod ideo primogeniti et primogenita (c)illorum occisa sint, constat ex repraesentatione (c)illorum quod sint scientifica, n. 1164, 1165, 1186, per quae cum homo intrat in arcana fidei, nec amplius quicquam credit quam quod sensualiter et scientifice capere potest, tunc illa quae sunt doctrinae fidei, et maxime quae sunt charitatis, pervertit et exstinguit; [12] haec sunt quae in sensu interno repraesentantur per quod primogeniti et primogenita Aegypti occisa sint, de quibus ita apud Mosen,
Transibo per terram Aegypti nocte hac, et percutiam omne
primogenitum in terra Aegypti, ab homine usque ad bestiam, et
in omnibus diis Aegypti faciam judicia, Ego Jehovah; et erit
sanguis in signum super domibus vestris, ubi vos, et cum
videro sanguinem, {14}transibo praeter vos, et non erit in vos
plaga perditori: in percutiendo terram Aegypti, Exod. xii 12
[13];
`primogenitum Aegypti’ est doctrinale fidei et charitatis, quod per scientifica, ut dictum, pervertitur; `dii Aegypti, in quibus fierent judaica’ sunt falsa; quod `non plaga a perditore ubi sanguis erat super domibus’ est in supremo sensu ubi Dominus quoad Divinum spiritualem amorem, in sensu respectivo ubi spiritualis amor, hoc est, charitas erga proximum, n. 1001: [13] porro de Pharaone et Aegyptiis ita apud eundem,
Dixit Moses, Sic dixit Jehovah, Sicut medium noctis, Ego
exibo in medium Aegypti, et morietur omne primogenitum in
terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno
ejus, usque ad primogenitum ancillae quae post molas, et omne
primogenitum bestiae:…et omnibus filiis Israelis non movebit
canis linguam suam a viro usque ad bestiam, Exod. xi 4-7;
et adhuc,
Factum in media nocte, et Jehovah percussit omne
primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro
super throno ejus, usque ad primogenitum captivi qui in domo
foveae, et omne primogenitum bestiae, Exod. xii 29;
quod hoc factum media nocte, erat quia nox significat statum ultimum Ecclesiae, cum amplius nulla fides quia nulla charitas, n. 221, 709, 1712, 2353(m) apud Davidem,
Percussit omne primogenitum in Aegypto, principium
potentiarum in tentoriis Hami, Ps. lxxviii 551:
{15}apud eundem,
Tunc venit Israel Aegyptum, et Jacobus peregrinus factus
in terra Hami,…Deus percussit omne primogenitum in terra
eorum, principium omnibus potentiis illorum, Ps. cv 23, 36;
`tentoria Hami’ vocantur cultus Aegyptiorum ex principiis falsi oriundis ex vero separato a bono, seu quod idem, ex fide separata a charitate; quod `tentoria’ sint cultus, videatur n. 414, 1102, 1566, 2145, 2152, 3312; et quod `Ham’ sit fides separata a charitate, n. 1062, 1063, 1076, 1140, 1141, 1162, 1179; [14] inde confirmatur etiam quod `primogenita Aegypti, quod occisa’ nihil aliud significaverint: et quia omne primogenitum occisum, ut usque `primogenitum’ repraesentaret Dominum quoad Divinum spiritualem amorem et simul illos qui in eo amore sunt, mandatum est, ilico cum exirent, ut sanctificaretur omne primogenitum, de quibus ita apud Mosen,
Locutus Jehovah ad Mosen, dicendo, Sanctifica Mihi omne
primogenitum, aperturam omnis uteri, in filiis Israelis; in
homine et in bestia, Mea sunto:…transire facies omnem
aperturam uteri Jehovae, et omnem aperturam foetus bestiae,
qui sunt tibi, masculi, Jehovae. Et omnem aperturam asini
redimes in pecude, si non redemeris, decollabis eum: et omnem
primogenitum hominis in filiis tuis redimes. Et erit, quod
interrogaverit te filius tuus cras, dicendo, Quid hoc? et
dices ad eum, In forti manu eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e
domo servorum, et fuit quod obfirmavit Pharaoh ad mittendum
nos, et occidit Jehovah omnem primogenitum in terra Aegypti,
a primogenito hominis ad usque primogenitum bestiae, propterea
ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos, et
omnem primogenitum filiorum meorum redimo, Exod. xiii 2, 12-
15; xxxiv 19, 20; Num. (x)xxxiii 3, 4.
Ex his nunc constare potest quid per primogenituram in sensu spirituali significatur.
@1 quod est mihi, seu Jacobo, quod Jacobus sit doctrina veri
naturalis, videatur 3305.$
@2 i quod$
@3 illud bonum veris doctrinalium, quae in memoria, es adjungit, et
facit, ut bonum illud quoque percipiatur in naturali homine,$
@4 quoque$
@5 et charitatis$
@6 patere$
@7 Ipsius$
@8 saeculorum I$
@9 ita$
@10 amorem I$
@11 erga$
@12 i Et$
@13 primogeniti occisi sunt$
@14 praeteribo$
@15 i et $
@1 regenerari non potest$
Tu sume tibi tritica et hordea, et fabam et lentes, et
milium et zeas, et des illa in vas unum, et facias illa tibi
ad panem, iv 9, 12, 13.
@1 similiter$
Quid correspondentiae et quid repraesentationes, constare potest ab illis quae prius dicta et ostensa sunt, quod nempe inter illa quae sunt lucis caeli et lucis mundi, sint correspondentiae, et quae existunt in illis quae sunt lucis mundi, sint repraesentationes, n. 3225; sed quid et qualis lux caeli, non ita homini notum esse potest, quia homo est in illis quae sunt lucis mundi; et quantum in his, tantum illa quae in luce caeli sunt, apparent illi ut tenebrae ac ut nihil: hae binae luces sunt quae omnem intelligentiam hominis faciunt, 2 {1}influente vita: imaginatio hominis non est nisi quam (t)formae et species talium quae visu corporis ceperat, mirabiliter variatae, ac ut ita dicam modificatae; imaginatio autem interior seu cogitatio ejus, nec est nisi quam (t)formae et species talium quae visu mentis hauserat, adhuc mirabilius variatae, ac ut ita dicam modificatae: illa quae inde existunt, in se inanimata sunt, sed ex influxu vitae a Domino animata fiunt.
@1 accedente$
@1 etiam$
@2 affectionibus$
@3 fuissent$
@4 unicuivis$
@1 usque$
@2 i etiam$
@1 quae intellectus veri sunt, et intus in illis sunt et adhuc
interius, quae sunt perceptionis boni$
@1 i seu$
@2 i est$
@1 i sed$
@2 i nam$
@1 ut$
@2 haec$
@3 i exterior est correspondens interiori$
@4 sint$
@1 sit$
@2 sistuntur$
@3 visualiter$
@4 sunt$
@1 sed$
@2 A d eorum, i horum$
@2 continua$
@1 Dein$
@2 i quoque$
@1 i illos$
3353. GENESEOS
CAPUT VIGESIMUM SEXTUM
Maxima pars hominum credit quod interitura sint omnia quae in mundo aspectabili, cum ultimum judicium venit, quod nempe conflagrabit terra, sol et luna dissipabuntur, et sidera evanescent et quod novum caelum et nova terra postea exsurgent; eam opinionem ceperunt ex revelationibus propheticis in quibus talia memorantur sed quod aliter se res habeat, constare potest ab illis quae de Ultimum Judicio prius n. 900, 931, 1850, 2117-2133 ostensa sunt; inde patet quod Ultimum Judicium non aliud sit quam finis Ecclesiae apud unam gentem ac initium ejus apud aliam, qui finis et quod initium tunc existit quando nulla amplius agnitio Domini, seu quod idem quando nulla fides; nulla agnitio seu nulla fides est cum nulla charitas, nam fides nusquam dabilis est quam apud illos qui in charitate sunt; quod tunc Ecclesiae finis sit et ejus translatio ad alios, patet evidenter ab omnibus illis quae Ipse Dominus de ultimo illo die seu de consummatione saeculi docuit et praedixit apud Evangelistas, nempe apud Matthaeum xxiv, apud Marcum xiii et apud Lucam xxi. Sed quia illa absque clave, qui est sensus internus, a nemine comprehendi possunt, licet per vices illa quae ibi, evolvere; hic nunc primum haec quae apud Matthaeum,
[2] Accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, Dic nobis
quando ista fient, et quodnam signum Tui adventus et
consummationis saeculi: et respondens Jesus dixit illis;
Videte ne quis vos seducat, multi enim venient in nomine Meo,
dicentes, Ego sum Christus; et multos seducent: audituri autem
estis bella, et rumores bellorum; videte ne turbemini; oportet
enim omnia fieri, sed nondum {1}est finis. Excitabitur namque
gens contra gentem, et regnum contra regnum; et erunt fames,
et pestes et terrae motus variis locis. Omnia vero haec
initium dolorum, xxiv 3-8;
qui in sensu litterae manent, non scire possunt num haec et quae sequuntur in illo capite, dicta sint de destructione Hierosolymae et {2}dispersione gentis Judaicae, vel num de fine dierum qui Ultimum Judicium vocatur; at qui in sensu interno sunt, clare vident quod hic de fine Ecclesiae agatur, qui finis est qui hic et alibi vocatur adventus Domini et consummatio saeculi: et quia ille finis intelligitur, sciri potest quod omnia illa significent talia quae sunt Ecclesiae; quid autem significant, constare potest a singulis in sensu interno: ut, quod `multi venient in nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent’; ibi `nomen’ non significat nomen, nec `Christus’ Christum, sed `nomen’ significat illud per quod colitur Dominus, n. 2724, 3006; et `Christus’ ipsum verum, n. 3009, 3010; ita quod venturi qui dicent, hoc esse fidei, seu hoc esse verum, cum tamen nec fidei sit, nec verum, sed falsum: quod `audituri sint bella et rumores bellorum’ est quod existent de veris disceptationes et lites, quae sunt bella in sensu spirituali: quod `excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum’ significat quod pugnaturum malum cum malo, et falsum cum falso; quod `gens’ sit bonum, at in opposito sensu malum, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849, et quod `regnum’ sit verum, {3}at in opposito sensu falsum, n. 1672, 2547: `et erunt fames et pestes, et terrae motus variis locis’ est quod amplius nullae cognitiones boni et veri, ac ita quod Ecclesiae status sit mutatus, quod est `terrae motus.’
@1 erit$
@2 dissipatione$
@3 sed$
Fiet, fugiens a voce pavoris cadet in foveam, et
ascendens e medio foveae capietur in laqueo, quia cataractae
ab alto apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae,
confringendo confracta est terra,… commovendo commota est
terra, nutando nutat terra sicut ebrius, vacillat sicut
tugurium, et gravis [est] super illam praevaricatio ejus, et
cadet et non addet resurgere: et erit in die illo visitabit
Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super
reges humi super humo, xxiv 18-20;
ibi quod `terra’ sit Ecclesia, manifeste patet, nam de Ecclesia agitur, cujus `fundamenta dicuntur concussa, et illa confracta, commota, nutare et vacillare,’ cum bonum et verum non amplius cognoscitur; `reges humi’ sunt vera {1}, hic falsa, super quae visitabitur; quod `reges’ sint vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 2015, {2}, et quod `humus’ sit simile ac terra, nempe Ecclesia, sed cum differentia, 2 n. 566, 1068: [2] apud eundem,
Rarum reddam hominem prae auro puro, et hominis prae auro
ophiris; propterea commovebo Caelum, et commovebitur terra e
loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth, et in die
excandescentiae irae Ipsius, xiii 12, 13;
ubi de die judicii; `terra’ quoque ibi manifeste pro Ecclesia, quae `commoveri’ dicitur `e loco,’ cum mutatur quoad statum; quod `locus’ sit status, videatur n. 1273-1275, 1377, 2625, 2837: apud eundem,
Num hic vir commovens terram, commovens regna, ponit
orbem in desertum, et urbes ejus destruit? xiv 16, 17;
ubi de Lucifero; `terra’ pro Ecclesia, `quam commovere’ dicitur cum sibi vindicat omnia ejus; quod `regna’ sint vera quae Ecclesiae, videatur
n. 1672, 2547: [3] apud Ezechielem,
Erit in die illo, venit Gogus super terram Israelis;
ascendet excandescentia Mea in ira Mea, et in zelo Meo, in
igne indignationis Meae loquar, si non in die illo erit terrae
motus magnus super humo Israelis, xxxviii 18-20;
`Gogus’ pro cultu externo separato ab interno, et sic facto idololatrico, n. 1151; `terra et humus Israelis’ pro Ecclesia spirituali; `terrae motus’ pro mutatione status ejus: apud Joelem,
Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et
luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, ii
10;
ubi etiam de die ultimi judicii, `commota terra’ pro mutato statu Ecclesiae, `sol et luna’ pro bono amoris et vero {3}fidei, n. 1529, 1530, 2441, 2495, qui `atrati’ dicuntur cum bona et vera non amplius agnoscantur; `stellae’ pro cognitionibus boni et veri, n. 2495, 2049 apud Davidem,
Concussa est, et commota est terra, et fundamenta montium
trepidarunt, et concussa sunt, quia exarsit Ipsi, Ps. xviii 7,
8 [A.V. 6, 7];
`concussa et commota terra’ pro perverso facto statu Ecclesiae: [4] apud Johannem,
Porro vidi, cum aperuit sigillum sextum, cum ecce terrae
motus magnus factus est, et sol factus est niger sicut saccus
pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae
caeli ceciderunt in terram, Apoc. vi 12, 13;
ibi `terrae motus, sol, luna et stellae’ simile significant ac supra apud Joelem: apud eundem,
In illa hora factus est terrae motus magnus, et decima
pars urbis cecidit, et occubuerunt in terrae motu nomina
hominum septem millia, Apoc. xi 13.
Ex omnibus illis locis patet quod `terrae motus’ non aliud sit quam mutatio status Ecclesiae, et quod `terra’ non aliud in sensu interno sit quam Ecclesia; et quia `terra’ est Ecclesia, constat quod per `novum caelum et novam terram’ quae successum loco prioris, Esai. lxv 17, lxvi 22, Apoc. xxi 1, non aliud significetur quam nova Ecclesia interna et externa, n. 1733, 1850, 2117, 2118 f.
@1 i Ecclesiae$
@2 i 2069$
@3 ejus I$
CAPUT XXVI
1. Et fuit fames in terra, praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami; et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem.
2. Et apparuit ad illum JEHOVAH, et dixit, Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te.
3. Peregrinare in terra hac, et ero cum te, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo.
4. Et multiplicari faciam semen tuum, sicut stellas caelorum, et dabo semini tuo omnes terras has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae.
5. Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae, et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas.
6. Et habitabat Jishak in Gerar.
7. Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus; et dixit, Soror mea illa, quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam, quia bona aspectu illa.
8. Et factum, quia prolongabantur ei ibi dies, et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit, et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua.
9. Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit, Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa? et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam.
10. Et dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis? ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum.
11. Et praecepit Abimelech omni populo, dicendo, Tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur.
12. Et seminavit Jishak in terra illa, et invenit in anno illo centum mensuras; et benedixit ei JEHOVAH.
13. Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde.
14. Et fuit ei acquisitio gregis, et acquisitio armenti, et servitium multum; et invidebant ei Philistaei.
15. Et omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei, et impleverunt illos pulvere.
16. Et dixit Abimelech ad Jishakum, Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde.
17. Et ivit abinde Jishak, et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi.
18. Et redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus, et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami; et vocavit illis nomina, secundum nomina, quae vocavit illis pater ejus.
19. Et foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum.
20. Et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki, dicendo, Nobis aquae; et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo.
21. Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo, et vocavit nomen illius Sitnah.
22. Et transtulit exinde, et fodit puteum alium, et non rixati super illo, et vocavit nomen ejus Rehoboth, et dixit, Quia nunc dilatari facit Jehovah nos, et fructificabimur in terra.
23. Et ascendit exinde Beershebam.
24. Et apparuit ad eum JEHOVAH in nocte illa, et dixit, Ego DEUS Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego, et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum, propter Abrahamum servum Meum.
25. Et aedificabat ibi altare, et invocavit nomen Jehovae, et tetendit ibi tentorium suum; et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum.
26. Et Abimelech ivit ad illum e Gerar, et Ahuzzath socius illius, et Phichol dux exercitus illius.
27. Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis?
28. Et dixerunt, Videndo vidimus, quod fuit JEHOVAH cum te, et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te.
29. Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace; tu nunc benedictus JEHOVAE.
30. Et fecit illis convivium, et ederunt et biberunt.
31. Et mane surrexerunt in matutino, et juraverunt vir fratri suo; et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace.
32. Et fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt; et dixerunt ei, Invenimus aquas.
33. Et vocavit eum Shiba, propterea nomen urbis Beersheba usque ad diem hunc.
* * * *
34. Et fuit Esau filius quadraginta annorum, et accepit mulierem Jehudith, filiam Beeri Hittaei, et Basemath filiam Elonis Hittaei.
35. Et fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae.
Agitur in hoc capite in sensu interno, de (t)veri apparentiis triplicis gradus, quomodo illae vero Divino adjunctae sunt, ut vera et eorum doctrinalia reciperentur, et Ecclesia existeret.
Actum est in capite xxi de Abimelecho quod pepigerit foedus cum Abrahamo, et quod tunc Abraham redarguerit illum de puteo aquarum quem eripuerant servi illius; hic paene simile recurrit ter Abimelechum et Jishakum, etiam in eo quod sicut Abraham dixerat uxorem suam esse sororem, ita quoque Jishakus; ex quibus patet quod Divinum arcanum inibi sit cur iterum evenerunt, (c)et iterum relata sunt, et quoque quod memoretur utrobivis de puteis; de quibus aliquid scire, nisi Divinum inibi reconditum sit, non tanti foret; sensus autem internus docet quid inibi est, et quod agatur de conjunctione Domini cum illis qui in regno Ipsius in caelis et in terris per vera, et quidem per (t)veri apparentias superioris gradus cum angelis, et per (t)veri apparentias inferioris gradus cum hominibus, consequenter per Verbum in cujus sensu interno et externo sunt illae: ipsa enim Vera Divina sunt talia ut nusquam ab aliquo angelo, 2 minus ab aliquo homine, capi possint; excedunt omnem facultatem intellectus eorum; ut usque conjunctio sit Domini cum illis, influunt Vera Divina apud illos in apparentiis, in quibus cum illa sunt, et recipi possunt et agnosci; hoc fit adaequate ad cujusvis captum; quare apparentiae, hoc est, vera angelica et humana, triplicis gradus sunt: haec arcana Divina sunt quae in illis de Abimelecho et Abrahamo, et in his de Abimelecho et Jishako actis et relatis, in sensu interno continentur.
@1 i quae fuit$
@2 nam$
@3 sed$
@1 quae$
@2 quod$
@1 et a significatione dicere, quod sit percipere, tum cogitare,
saepius prius ostensum$
@1 i quoque$
@2 rationale$
@3 i vera$
@4 i in commune$
@5 qui$
@6 i prius$
Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est
mundus, semen sunt filii regni, xiii 37, 38;
inde quoque in genere per `filios’ significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623: [2] quisque, {1}qui aliquantum altius seu interius cogitat, scire potest {2}quod per semen Abrahami, Jishaki et Jacobi quod toties nominatur, et de quo toties dicitur quod benediceretur, et hoc prae omnibus gentibus et populis in orbe terrarum, in Divino Verbo non significari possit posteritas eorum, hi enim inter omnes gentes omnium minime in {3}bono amoris in Dominum et {4}charitatis erga proximum fuerunt, immo nec in aliquo vero fidei; nam quid Dominus, quid Ipsius regnum, ita quid caelum, et quid vita post mortem, prorsus nesciebant, tam quia non scire volebant, quam quia si resciverint de illis, corde suo prorsus negavissent, ac ita bona et vera interiora profanavissent, sicut exteriora per id quod toties aperti idololatrae facti sint, quae causa est quod tam raro aliqua interiora in Verbi Veteris Testamenti sensu litterae exstent; {5}quia tales erant, ideo Dominus de illis ex Esaia, dixit,
Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut
non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant
se, et sanem eos, Joh. xii 40;
et de illis, cum se dixerunt semen Abrahami esse,
Dixerunt, Semen Abrahami sumus; pater noster Abrahamus
est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera
Abrahami faceretis; vos ex patre diabolo estis, et desideria
patris vestri vultis facere, Joh. viii 33, 39, 44;
per `Abrahamum’ hic etiam intelligitur Dominus, ut ubivis in Verbo; quod Ipsius non semen aut filii fuerunt sed ex diabolo, manifeste dicitur: inde patet evidenter quod per `semen Abrahami, Jishaki et Jacobi’ in Verbo {6}et historico et prophetico nullatenus intelligantur illi, nam Verbum ubivis Divinum est, sed omnes qui `semen Domini’ sunt, hoc est, qui’ in bono et vero fidei in Ipsum: (m)quod a Domino solo semen caeleste, hoc est, omne bonum et verum, videatur n. 1438, 1614, 2016, 2803, 2883, 2883, 2891, 2892, 2904, 3195.(n)
@1 si$
@2 quod per semen quod toties dicitur de Abrahamo, Jischako et
Jacobo in Divino Verbo, non significari possit posteritas eorum,
quae benediceretur prae omnibus aliis gentibus et populis in
tellure, illa eorum posteritas$
@3 amore$
@4 in charitate$
@5 quare de illis ita Dominus, Joh. xxi 33, 39, 44.$
@6 ubicunque dicitur sive in historico sive in prophetico$
@1 de vero…de quo$
@1 se et multiplicet I$
@2 in$
@3 sunt$
@4 illis qui in regno Ipsius$
@5 i in qua Divinum a Domino$
@1 seu$
@1 sunt$
@2 i vitae$
Nunc novi, quod timeas Deum tu, et non cohibuisti filium
tuum unicum a Me:…in Me juravi, dictum Jehovae, quia
propterea quod fecisti verbum hoc, et non cohibuisti filium
tuum unicum tuum, quod benedicendo benedicam tibi, et
multiplicando multiplicabo semen tuum sicut stellas caelorum,
vers. 12, 16, 17;
quod per `non cohibere filium tuum unicum a Me,’ quod erat `auscultare voci,’ significetur unitio Humani cum Divino per ultimum tentationis, videatur n. 2827, 2844; [2] quod haec intelligantur per `auscultare voci Jehovae’ seu Patris, etiam a Domini verbis in Gethsemane patet, apud Matthaeum,
Pater mi, si possibile est, transeat a Me calix hic,
verumtamen non sicut Ego volo, sed sicut Tu:…rursus secunda
vice, Pater Mi, si non potest hoc poculum transire a Me, nisi
bibero illud, fiat voluntas Tua, xxvi 39, 42; Marc. xiv 36;
Luc. xxii 42;
at quia Jehovah seu Pater erat in Ipso, seu Ipse in Patre et Pater in Ipso, Joh. xiv 10, 11, per `auscultare voci Jehovae’ intelligitur quod Dominus univerit Divinum Humano per tentationes propria potentia, quod etiam constat ab ipsis Domini verbis apud Johannem,
Quemadmodum cognoscit Me Pater, et Ego cognosco Patrem,
et animam Meam pono pro ovibus,…propter hoc Pater Me amat,
quod Ego pono animam Meam, ut rursus accipiam illam; nemo
tollit eam a Me sed Ego pono a Me Ipso, potestatem habeo
ponendi illam, et potestatem habeo rursus accipiendi illam;
hoc praeceptum accepi a Patre Meo, x 15, 17, 18.
Quod Dominus univerit Essentiam Suam Divinam Essentiae Humanae per tentationes propria potentia, videantur n. 1663, 1668, 1690, 1691 f., 1725, 1729, 1733, 1737, 1787, 1789, 1812, 1820, 2776, 3318 f.
@1 de$
@2 de Domino obedientia $
Beati integri via, ambulantes in lege Jehovae; beati
custodientes testimonia Ipsius;…utinam dirigantur viae meae
ad custodiendum statuta Tua:…statuta Tua custodiam; ne
desere me usque adeo:…in toto corde meo quaesivi Te, ne
aberrare me fac a praeceptis Tuis: in corde meo abscondi
Verbum Tuum, ut non peccem Tibi: benedictus Tu Jehovah, doce
me statuta Tua; labiis meis narravi omnia judicia oris Tui: in
via testimoniorum Tuorum laetor:…in mandatis Tuis meditor;
et respicio vias Tuas: in statutis Tuis delector; non
obliviscor Verbi Tui: retribue servo Tuo, ut vivam, et
custodiam Verbum Tuum, revela oculos meos, ut videam mirabilia
e lege Tua:…ne absconde a me praecepta Tua:…vivifica me
juxta Verbum Tuum:…doce me statuta Tua; viam mandatorum fac
me intelligere, Ps. cxix 1-27;
agitur ibi in toto psalmo de Verbo et de illis quae Verbi sunt, quae quod sint `praecepta, statuta, judicia, testimonia, mandata, viae’ patet, sed quid illa in specie significant, nullatenus ex sensu litterae videri potest; in illo vix nisi quam repetitiones ejusdem rei sunt, at ex sensu interno in quo aliud prorsus per `praecepta,’ aliud per `statuta,’ et alia per `judicia, testimonia, mandata, vias’ significantur: [4] similiter alibi apud eundem,
Lex Jehovae perfecta, reducens animam; testimonium
Jehovae firmum, sapientem reddens simplicem; mandata Jehovae
recta, laetificantia cor: praeceptum Jehovae purum, illuminans
oculos; timor Jehovae mundus, stans in aeternum; judicia
Jehovae veritas, Ps. xix 8-10:
et in Libro Regum,
David ad Salomonem, Observabis observandum Dei tui, ad
ambulandum in viis Ipsius, ad servandum statuta Ipsius, et
praecepta Ipsius, et judicia Ipsius, et testimonia Ipsius,
juxta scriptum in lege Mosis, 1 Reg. ii 3;
`observare observandum’ pro omnibus Verbi in communi, primo enim loco nominatur, et sequentia spectat ut minus communia, est enim observare observandum idem ac servare servandum: apud Mosen,
Amabis Jehovam Deum tuum, et observabis observandum
Ipsius, et statuta et judicia Ipsius, et praecepta Ipsius,
omnibus diebus, Deut. xi 1;
ubi `observare observandum’ seu servare servandum similiter pro omnibus Verbi in communi; `statuta’ pro Verbi externis qualia sunt ritualia et quae repraesentativa et significativa sensus interni sunt; `praecepta’ autem pro Verbi internis qualia sunt illa quae sunt vitae et doctrinae; imprimis quae sunt sensus interni; sed de significatione praeceptorum et statutorum, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum.
@1 quae in Verbo sunt, a Domino sint$
Habitabo in domo Jehovae in longitudinem dierum, Ps.
xxiii 6:
Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, Habitem in domo
Jehovae omnibus diebus vitae meae, Ps. xxvii 4:
Non habitabit in medio domus Meae, faciens dolum, Ps. ci
7; ubi `habitare in domo Jehovae’ pro esse et vivere in bono
amoris, nam hoc est `domus Jehovae’: apud Esaiam,
Habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super
eos, ix 1;
`habitantes {1}in terra umbrae mortis’ pro statu (c)eorum qui in ignorantia boni et veri sunt: apud eundem,
Babel non habitabitur in aeternum, xiii 20;
pro statu damnationis illorum qui `Babel’ sunt: [3] apud eundem,
Jehovah Deus Israelis habitans cherubos, xxxvii 16;
Pastor Israelis…habitans cherubos, effulge, Ps. lxxx 2
[A.V. 1];
`habitans cherubos’ est Dominus quoad statum providentiae, ne quis in sancta amoris et fidei nisi praeparatus a Domino immittatur, n. 308: apud Davidem,
In pace simul cubo et dormio, nam Tu Jehovah solus
securum me habitare facis, Ps. iv 9 [A.V. 8];
`securum facere habitare’ pro statu pacis: apud Jeremiam,
Quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit
finis tuus, mensura lucri tui, ii 13;
de Babele; `habitare super aquis multis’ pro esse in cognitionibus de vero: [4] apud Danielem,
Deus Ipse revelat profunda et abscondita, novit quid in
tenebris, et lux cum Eo habitat, ii 22;
`habitare’ pro esse: apud eundem,
Sub arbore {2}illa umbram habebat bestia agri, et in
ramis ejus habitabant aves caeli, iv 9:
et apud Ezechielem,
Sub ramis ejus pepererunt omnis fera agri, et in umbra
ejus habitarunt omnes gentes magnae, xxxi 6;
`habitare’ pro esse et vivere: apud Hosheam,
Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur
illi, non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim
Aegyptum, ix 2, 3;
`non habitare in terra Jehovae’ pro non esse in statu boni amoris, ita non in regno Domini.
@1 in umbra mortis I$
@2 ejus$
@1 significantur$
@2 seu$
@3 ac ideo non capiunt an Divinum sit$
Dixit Jesus, Quomodo dicit David, Dominus Domino meo,
Sede a dextris Meis, donec posuero inimicos tuos scabellum
pedum tuorum? xxii 41, 42 [A.V. 43, 44];
ubi `sedere a dextris’ est ex idea loci, ita secundum apparentiam, cum tamen est status potentiae Divinae Domini qui {7}sic describitur: apud eundem,
Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex
dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli, xxvi 64;
similiter hic `sedere a dextris’ ut et `venire super nubibus’ sunt ex idea loci hominibus, sed {8}est idea status potentiae Domini angelis: apud Marcum,
Filii Zebedaei dixerunt ad Jesum, Da nobis ut unus a
dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis sedeamus in gloria
Tua: Jesus respondit, Sedere a dextris Meis, et (c)a
sinistris Meis, non est Meum dare, sed quibus paratum est, x
37, 40;
inde patet qualem ideam de regno Domini {9}habuerunt discipuli, quod nempe esset `sedere a dextris et a sinistris’; et quia illis talis idea, etiam Dominus secundum captum eorum respondit, ita secundum quod apparuit illis: [5] apud Davidem,
Hic sicut sponsus exiens e conclavi suo, gaudet sicut
heros ad currendum viam, a fine caelorum exitus Ipsius, et
circuitio Ipsius ad fines eorum, Ps. xix 6, 7 [A.V. 5, 6];
ibi de Domino, Cujus Divinae potentiae status describitur per talia quae sunt spatii: apud Esaiam,
Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, illi
aurorae,…dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, supra
stellas {10}caeli exaltabo thronum meum,…ascendam super
excelsa nubis, xiv 12-14;
`cadere de caelo, ascendere caelos, supra stellas caeli exaltare thronum. ascendere super excelsa nubis’ sunt omnia ex idea et apparentia spatii seu loci, per quae amor sui profanans sancta describitur Quia caelestia et spiritualia per talia quae apparent, et secundum illa, coram homine sistuntur, ideo caelum quoque describitur sicut quod in alto sit, cum tamen non in alto sed in interno est, n. 450, 1380, 2148.
@1 i in sensu interno$
@2 et$
@3 seu statum receptivum (or receptionis?) sui$
@4 seu$
@5 i vix nulla status sed$
@6 A had quando est in mundo, seu quando vivit in spatio et
tempore, but deleted the whole passage, perhaps when recopying.$
@7 ita$
@8 after Domini$
@9 habuerint$
@10 so AI but Heb.=Dei, as in n. 8678, and other places.$
@1 illico$
@2 primum$
In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent,
per fenestras ingredientur sicut fur, ii 9;
ibi de malis et falsis ultimorum dierum Ecclesiae; `in domos ascendere’ pro destruere bona quae sunt voluntatis; quod `domus’ sint bona quae voluntatis, videatur n. 710, 2233, 2234; et `ingredi per fenestras’ pro destruere vera ac eorum cognitiones quae sunt intellectus: apud Zephaniam,
Extendet Jehovah manum Suam super septentrionem, et
perdet Asshurem, cubabunt in medio ejus catervae, omnis fera
ejus gentis, etiam platea et anataria in malogranatis ejus
pernoctabunt, vox cantabit in fenestra, siccitas in limine,
quia cedrum denudavit, ii 14;
ubi de destructione veritatum fidei per ratiocinationes, quae sunt Asshur, n. 119, 1186; `vox cantabit in fenestra’ pro desolatione veri, {3}ita facultatis intellectualis quoad verum: [3] in Libro Judicium,
Per fenestram prospexit, et exclamavit mater Siserae per
cancellos, Quare tardat currus ejus venire? v 28;
propheticum Deborae et Baraki de Ecclesiae spiritualis resuscitatione; `per fenestram prospicere’ pro per ratiocinia {4}illorum qui vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt, destruunt, illa enim sunt intellectualia in opposito sensu: apud Jeremiam,
Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua
sine judicio, qui dicit, Aedificabo mihi domum mensurarum, et
hyperoa spatiosa, et exscindit sibi fenestras, et tabulata
cedro, et pingit minio, xxii 13, 14;
`aedificare domum sine justitia et hyperoa sine judicio’ pro condere religiosum ex non bono et non vero; quod `justitia et judicium’ sit bonum et verum, videatur n. 2235; `exscindere sibi fenestras et tabulata cedro et pingere minio’ pro vera intellectualia et spiritualia falsificare. Fenestrae {5}Templi Hierosolymitani nec aliud repraesentarunt quam {6}illa quae intellectualium sunt, ita quae spiritualium; similiter ac significant fenestrae novi templi, de quibus apud Ezechiel xl 16, 22, 25, 33, 36; xli 16, 26; nam quod novum templum, nova Hierosolyma, et {7}nova terra, apud Prophetam illum, non aliud sint quam regnum Domini, quisque videre potest, {8}ita quod illa quae memorantur de illis, sint talia quae sunt regni.
@1 i n. 3368$
@2 i a Domino$
@3 seu$
@4 haec enim sunt intellectualia in opposito sensu, ita illorum qui
vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt destruunt:$
@5 i quae fuerunt$
@6 intellectualia$
@7 A has terra sancta, I Nova Terra. Ezekiel has no mention of a
new earth, but see Ezek. xlv 1-8 for `holy land.’$
@8 ita illa quae memorantur de novo templo sunt talia quae sunt
Regi illius.$
@1 Divino Bono AI; but A has Divinum Veru deleted and i Divino Bono. Probably the correct reading is Divino Bono adjunctum Divinum Verum esset.$
@1 i ipsum$
@2 i seu formatae naturaliter$
@1 i verum$
@2 quod omnia et singula quae boni et veri sunt, a Domino influant,
et sic Divina in se sint$
@3 perciperent$
@4 habet$
@5 et$
@6 etiam$
@7 cujusdem$
{1}significet percipere et cogitare, hic manifestius patet quam
alibi.
@1 i ibi$
@1 constat$
@1 muliere$
@2 i sic$
@3 A has ipsum arcanum quodnam sit, ex his in sensu interno patet,
nempe quia per sororem significatur rationale, et per mulierem
Divinum Verum, et quod soror dicta ne Divinum Verum, quod
repraesentatur per Rebeccam, adulteraretur, et sic prophanaretur.
Cum prophanatione veri ita se habet, quod Divinum Verum nequaquam
possit prophanari, quam ab illis qui prius id agnoscunt, illi enim
primum intrarunt per agnitionem et fidem in verum ac sic ei
initiati sunt, cum dein recedunt ab illo, tunc continue manet
vestigium ejus intus impressum, quod simul revocatur, cum falso et
malo, inde quia adhaerescit verum falso et malo, nec separari
potest, prophanatur, et etiam apud quos hoc fit in se continue
habet illud quod damnat, proinde infernum infernales enim cum modo
approximant ad caelum, hoc est, ad sphaeram ubi verum et bonum,
illico sentiunt suum infernum; nam dum in sphaeram boni et veri,
tunc in illud quod odio habent, veniunt, ita in ipsum odium,
consequenter in cruciatum, ita qui$
@4 gradus$
@5 i ad Judaismum$
@6 in omnium gravissimum infernum se praecipitare$
@7 fuisset$
@8 id est quod$
@9 i in qua Dominus venit$
@10 quia periculum prophanationis non est, quia non agnoscuntur.$
Jehovah, ejecto homine, habitare fecerit ab oriente ad
hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se, ad
custodiendum viam arboris vitarum, Gen. iii 24,
de quibus n. 308, 310.
@1 i in$
@2 deque$
@3 i qui$
@4 after aliorum$
@5 dicitur$
Jehovah {1}velit conterere Illum, et infirmavit; si
posueris reatum animam Suam, videbit semen, prolongabit dies,
et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur, liii. 10;
de Domino: `ponere reatum animam Suam’ pro peccato Ipsi imputato, ita pro culpa ab osoribus; non quod in se peccati aliquid derivaverit, ut auferret: apud Ezechielem,
Per sanguinem quem effudisti, reatum habuisti, et per
idola tua, quae fecisti, polluta es, xxii 4:
`effundere sanguinem’ pro violentiam inferre bono, n. 374, 376, 1005, inde reatus: apud Davidem,
Osores justi reatum habebunt, redimens Jehovah animam
servorum Suorum; nec reatum habebunt, omnes confidentes Ipsi,
Ps. xxxiv 22, 23 [A.V. 21, 22];
ita `reatus’ pro omni peccato quod manet; [2] ejus separatio per bonum a Domino, est redemptio, quae repraesentata {2}quoque est per expiationem a sacerdote, quando obtulerunt sacrificium reatus, de quibus Lev. v 1-26 [A.V. v 1-19; vi 1-7]; vii 1-10; xix 20-22; Num. v 1-8, ubi etiam recensentur genera reatus, {3}quae sunt quod audiverint vocem maledictionis et non indicaverint: quod tetigerint immundum quodcumque: quod juraverint ad faciendum malum: quod peccaverint per errorem de sanctis Jehovae: quod fecerint unum de praeceptis quae non fieri debent: quod negaverint proximo suum depositum: quod invenerint amissum, et negaverint juraverintque in mendacio: quod cubuerint cum muliere quae ancilla mancipata viro, non redempta, nec manumissa: quod fecerint de omnibus peccatis contra hominem, praevaricando praevaricationem contra Jehovam.
@1 Most translations have voluit as also AE 768, 900.$
@2 fuit$
@3 nempe$
@1 i sunt$
@2 in qua ex Divina Providentia est, quod ad Divinum Verum et
Divinum bonum nemo admittatur, nisi a Domino praeparatus, ex
periculo damnationis aeternae si prophanetur, ut mox sequitur, illa
sunt decretum. The last three words replace a deletion per illa
verba non aliud significatur quam Decretum.$
@1 ut constare potest a repraesentatione Jischaki et Rebeccae, de
qua prius aliquoties,$
@2 ab$
@3 cum$
@4 et quantum in illa persuasione est, tantum etiam in affectione
eorum et inde jucundo est,$
@5 solum$
@6 illa, et ore illa ferre$
@7 hoc est, in corde suo tenere$
@8 apud illos bona et vera, quae sciverunt, etiam praedicarunt, in
altera vita auferuntur$
@9 nisi sit talis, ut pejoratus nequeat ab illis detineri$
@1 after nequit$
@2 seu $
@3 loco illorum$
@4 sint$
@1 quae$
@2 fuisset$
@3 i quam$
@4 quod tantum excelleat (but d the a)$
@5 enim$
@1 after quoddam$
@2 in gentibus$
@1 ideo$
@2 i erant$
@3 quia$
@4 before et$
@5 illo sunt$
@6 eminus$
@1 qui in terrestribus amoribus sunt$
@2 after 3412$
@3 i omnis$
@4 qui AI$
@1 Divinum I$
@1 Divinum I$
@2 reliquerit$
@3 before tales$
@4 i satis$
@5 charitate ac amore$
Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno
caelorum, v 19;
et apud Davidem,
Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps.
lxxxii 6; Joh. x 34, 35;
et quia nec ipsi discipuli aliam opinionem in principio habuerunt de regno caelesti quam magnitudinis et praeeminentiae, sicut in terra, ut constat apud Matth. xviii 1; Marc. ix 34; Luc. ix 46; et quoque ideam sedentium ad dextram et sinistram regis, Matth. xx 20, 21, 24; Marc. x 37, ideo quoque secundum captum et quoque animum illorum {3}respondit Dominus, dicens, (m)cum contentio inter illos existeret quis illorum esset maximus,
Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, et
sedebitis super thronis judicantes duodecim tribus Israelis,
Luc. xxii 24, 30; Matth. xix 28;(n)
tunc enim non sciverunt quod jucundum caeleste non esset jucundum magnitudinis et praeeminentiae, sed jucundum humiliationis et affectionis inserviendi aliis, ita non maximum sed minimum esse velle, ut Dominus docet apud Lucam,
Quicumque minimus inter omnes vos existit, hic erit
magnus, ix 48;
[3] ita qui in scientia cognitionum et non in vita charitatis sunt, illi non scire possunt aliud jucundum dari quam quod resultat ex praeeminentia, {4}et quia id jucundum unice insidet mentibus illorum et omne vitae eorum facit, ideo jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum et charitatis erga proximum, proinde beatum et felix quod inde, prorsus ignorant; haec causa est quod Dominus applicate ad infirmitatem illorum locutus sit, ut sic excitari et introduci possent ad bonum et discendum, et docendum, et faciendum; at usque docet quid magnitudo et quid praeeminentia in caelo, (m)ut Matth. xix 30; xx 16, 25-28; Marc. x 31, 42-45; Luc. ix 48; xiii 30; xxii 25-28:(n) haec et similia sunt (t)veri apparentiae inferioris gradus; quippe magni fiunt, praeeminentes, potentes, et imperantes respective, unus enim angelorum myriadibus spirituum infernalium potentior est, sed non ex se, verum ex Domino; et tantum ex Domino, quantum credit nihil ex se posse, ita minimum esse; ac tantum hoc credere potest, quantum est in humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, quantum in bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum.
@1 exemplum$
@2 illum$
@3 dixit$
@4 quia jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione, et
affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum
et charitatis erga proximum prorsus ignorant, ideo, quia illud
jucundum unice insidet mentibus illorum et amorem vitae corum
facit, et per id introduci possunt ad bonum et discendum et
docendum, et faciendum, ideo Dominus quoque applicate ad
infirmitatem illorum loquutus est, sicut etiam passim alibi, at in
Verbo usque docet,$
Nonne frangere esurienti panem tuum, et afflictos exules
introducas domum? cum videris nudum et obtexeris eum, et a
carne tua non absconderis te? tunc erumpet sicut aurora lux
tua, et sanitas tua {3}cito germinabit, et ambulabit coram te
justitia tua, gloria Jehovae colliget te, lviii 7, 8;
qui sensum litterae premit, credit {4}si modo esurienti det panem, {5}afflictos exules seu vagos introducat in domum, et {6}obtegat nudum, quod in gloriam Jehovae seu in caelum propterea venturus, cum tamen illa solum externa sunt, et quoque sic facere possunt impii ut mereantur; sed per {7}esurientes, afflictos, nudos significantur illi qui spiritualiter tales sunt, ita differentes status miseriae in qua homo qui proximus, erga quem charitas: [5] apud Davidem,
Faciens judicium oppressis, dans panem {8}esurientibus,
Jehovah solvens vinctos, Jehovah aperiens caecos, Jehovah
erigens incurvatos, Jehovah amans justos, Jehovah custodiens
peregrinos, pupillum, et viduam sustentat, Ps. cxlvi 7-9;
ibi per `oppressos, esurientes, vinctos, caecos, incurvatos, peregrinos, pupillum et viduam’ non intelliguntur illi qui ita audiunt, sed qui tales quoad spiritualia seu quoad animas sunt; quinam illi essent, et in quo statu et gradu proximi, ita quae charitas illis exhibenda, doctrinalia antiquorum docebant; praeter ubivis alibi in Veteri Testamento; quippe Divinum, cum in naturale apud hominem, in talia quae sunt opera charitatis, cum discrimine secundum genera et species, delabitur: similiter quoque locutus est Dominus, quia ex Ipso Divino; [6] ut apud Matthaeum,
Rex dicet iis qui a dextris, Venite benedicti Patris Mei,
possidete paratum vobis regnum;…nam esurivi et dedistis Mihi
quod ederem, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et
collegistis Me, nudus fui et induistis Me, aegrotus fui et
visitastis Me, in custodia fui et venistis ad Me, xxv 34-36;
per recensita ibi opera significantur genera charitatis universalia, et in quo gradu sunt bona seu boni qui proximi sunt erga quos charitas exercenda, et quod Dominus in supremo sensu sit proximus, nam dicit,
Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi
fecistis, ibid. vers. 40.
Ex his paucis constare potest quid per vera apud antiquos intelligitur; sed quod haec vera, ab illis qui in doctrinalibus fidei sunt et non in vita charitatis, hoc est, ab illis qui in Verbo vocantur `Philistaei,’ prorsus obliterentur, significatur per quod `Philistaei obturaverunt puteos post mortem Abrahami,’ de quibus nunc sequitur.
@1 A has et quia illa doctrinalia, nempe amoris in Dominum et
charitatis erga proximum, hodie deperdita sunt, rejecta enim sunt
partim ab illis qui in Verbo vocantur Babylonii et Chaldaei, et
partim ab illis qui dicuntur Philistaei, et quoque Aegyptii, ideo
ne quidem vestigium illorum manet; quis enim hodie novit quid
charitas, nempe quod sit absque omni respectu sui, et quod ipsa
charitas aversetur omne quod propter se sit; et quis novit quid
proximus, nempe quod singuli sint cum discrimine secundum quale et
quantum boni quod apud illos, ita ipsum bonum, proinde in supremo
sensu Ipse Dominus, quia Ipse in bono est, et ab Ipso bonum: et
quia doctrinalia illa nempe amoris et charitatis hodie obliterata
sunt, nec scire potest, quid in Verbo significatur$
@2 nec usquam sensum aliquem interiorem in Verbo$
@3 ocius$
@4 i quod$
@5 i et$
@6 obtexerit$
@7 famelicos$
@8 A d famelicis, i esurientibus$
Audit hoc domus {1}Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex
aquis Jehudae exiverunt,…quia ab urbe sanctitatis vocantur,
et super Deo Israelis nituntur, xlviii 1, 2;
ubi `ab urbe sanctitatis vocari’ pro esse tales: et apud Lucam,
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis
nomen {2}Ejus Jesus, hic erit magnus, et Filius Altissimi
vocabitur, i 31, 32;
`vocari Filius Altissimi’ pro Esse.
@1 Israelis AI, but see n. 3654.$
@2 Ipsius$
@1 i ac in supremo sensu, ubi de sanctis agitur, aliquod Divinum
Domini$
@2 secundum$
Et fiet, omnis anima fera quae reptat, ad quamcumque
venit ibi fluvius, {2}vivit; et erit piscis multus valde, quia
veniunt illuc aquae illae, et sanantur, et vivit omne quo
venit fluvius, xlvii 8, 9;
ubi `fluvius’ est Verbum, `aquae quae faciunt omne vivere’ sunt Divina Vera quae in illo, `piscis’ sunt scientifica, n. 40, 991. [2] Quod Verbum Domini tale sit ut sitienti, hoc est, desideranti vitam, det vitam, et quod sit fons cujus aquae sunt vivae, etiam Dominus docet apud Johannem,
Jesus dixit ad mulierem e Samaria ad puteum Jacobi; Si
scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere,
tu peteres ab Eo, et daret tibi aquam viventem:…qui biberit
ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua
quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam
aeternam, iv 10, 14;
quod Verbum sit vivum, ac ita det vitam, inde est quia in supremo sensu ibi agitur de Domino, ac in intimo de regno Ipsius, in quo Dominus est omne; et cum ita, est ipsa vita quae est in Verbo, et quae influit in mentes illorum qui in sancto (t)legunt Verbum; inde est quod Dominus {3}dicat Se quoad Verbum quod ab Ipso, esse `fontem aquae salientis in vitam aeternam,’ videatur etiam n. 2702. [3] Quod Verbum Domini, sicut fons, etiam puteus dicatur, constat apud Mosen,
Cecinit Israel canticum; Ascende putee, respondete ei;
puteus, foderunt principes, effoderunt primores populi {4}in
Legislatorem baculis suis, Num. xxi 17, 18;
haec ad locum Beer, hoc est, ad locum putei; quod ibi per `puteum’ significetur Verbum Antiquae Ecclesiae, de quo n. 2897, ab antecedentibus ibi patet; `principes’ sunt primaria vera ex quibus; quod `principes’ sint primaria vera, videatur n. 1482, 2089; `primores populi’ sunt vera inferiora, qualia sunt illa quae {5}in sensu litterali: n. 1259, 1260, 2928, 3295; quod `Legislator’ sit Dominus, constat; `baculi’ sunt potentiae quae illis.
@1 ubi de aquis$
@2 vivet$
@3 dixerit$
@4 Sch per$
@5 sunt sensus literalis$
@1 nempe$
@2 non usque$
@3 ille quia in opposito est, videt illa quae interni seu
spiritualis hominis sunt, sibi quasi opposita, cum tamen usque dum
interno seu spirituali homini obsequia praestat externus seu
naturalis, prorsus correspondent;$
@4 opposita enim$
@5 subsannat et$
@6 corporeum et mundanum apparet$
@7 quod…sint$
@8 ab illis similiter voluptates capiunt, ac$
@9 sunt$
@10 quos$
@11 ac formosus et$
@12 i et$
@13 appropinquant$
@14 in sensu literali$
Quod super illis duobus praeceptis, Lex et Prophetae, hoc
est, totum Verbum, {4}pendeant, Matth. xxii 35-38:
quantum {5}illi negant sensum internum Verbi, etiam datum est mihi videre a talibus in altera vita, coram quibus cum modo memoraretur quod sensus internus Verbi sit, qui non apparet in sensu ejus litterali, et quod ille agat de amore in Dominum et erga proximum, {6}tunc ab illis non modo negatio, sed etiam aversatio immo nausea percepta est; [3] haec causa primaria est; altera est quod invertant prorsus Verbum, ponendo id quod infra est, superius, seu quod idem, id quod post est, anterius; statuunt enim fidem esse essentiale Ecclesiae, et illa quae amoris in Dominum et amoris erga proximum sunt, esse fructus fidei; cum tamen ita se habet: si amor in Dominum comparetur arbori vitae in paradiso Edenis, charitas et ejus opera sunt fructus inde, {7}at fides et omnia fidei sunt modo folia; cum {8}ergo ita Verbum invertunt ut non ex arbore sed ex foliis deducant fructus, non mirum est quod negent sensum internum {9}Verbi, et modo ejus sensum litteralem {10}agnoscant; nam ex sensu litterali quodcumque dogma etiam maxime haereticum confirmari potest, ut notum est. [4] Praeterea etiam, qui in solis doctrinalibus fidei sunt, non autem in bono vitae, non possunt aliter quam in fide persuasiva esse, hoc est, in principiis captis aeque falsis ac veris, consequenter prae aliis stupidi, quantum enim quis in fide persuasiva est, tantum est stupidus; at quantum quis in bono vitae est, hoc est, in amore in Dominum et charitate erga proximum, tantum in intelligentia est, hoc est, in fide a Domino; inde etiam est quod illi non possint aliter quam in negativo esse de sensu interno Verbi, hi autem quod non possint aliter quam in affirmativo esse; sunt enim interiora apud illos qui in solis doctrinalibus sunt et non in bono vitae, clausa, adeo ut lux veri a Domino non possit influere et dare illis appercipere quod ita sit; at interiora apud illos qui in amore in Dominum sunt, sunt aperta, {11}adeo ut lux veri a Domino {12}possit influere, mentes illorum afficere, et dare apperceptionem quod ita sit. [5] Est quoque causa quod non aliud jucundum in lectione Verbi habeant quam quod per illud lucrentur honores et opes, (c)et famam propter illa, quod jucundum est jucundum amoris sui e mundi; et hoc usque adeo ut si non {13}illa lucra iis inde, Verbum prorsus rejiciant; qui tales sunt, corde suo non modo negant sensum internum Verbi quando de illo audiunt, sed etiam ipsum litteralem, quantumvis putent quod ei credant; qui enim pro fine habet jucundum amori sui et mundi, omne quodcumque est vitae aeternae, prorsus ejicit corde suo, et modo ex naturali et corporeo homine profert talia quae vera dicit, non propter Dominum et regnum Ipsius, sed propter se et suos. Haec et plura alia faciunt quod illi qui `pastores vallis Geraris,’ et qui `Philistaei,’ vocantur, sensum internum Verbi negent.
@1 videatur n. 3422 after qualia essent$
@2 i enim$
@3 i etiam$
@4 pendet$
@5 tales$
@6 ab illis non modo aversatio sed etiam$
@7 ac$
@8 itaque$
@9 after negent$
@10 ament$
@11 ita$
@12 queat$
@13 illud lucrum$
Quod abscondita sint sapientibus et intelligentibus, et
revelata infantibus, Matth. xi 25; Luc. x 21.
@1 i prorsus$
@2 i enim$
@3 et$
@4 vel$
@5 vel quoque, qui litigat, num charitas sit essentiale Ecclesiae,
vel num fides$
@6 i imo$
@7 ne quidem in palatia magnificentissima$
@8 mirum$
@1 dilatare$
@1 , ita accommodatus etiam$
@2 affectione$
@3 antiquissimorum$
@4 stylum antiquum, qui fuit qualis primorum capitum Geneseos et
qualis Prophetarum$
@5 aliquid$
@1 recipiendi ver ab angelis, cum in altera vita$
@2 umbram$
@1 esset$
@2 sensu litterali Verbi$
@3 hic sensus vocatur sensus Verbi$
@4 quia ibi etiam est Regnum Domini, sed externum quale est in
terris in externa Ipsius Ecclesia$
@5 i quae$
@1 est quia Divinum est quoque in illo sensu, ut mox supra n. 3439
dictum, et Divinum illud influit apud hominem qui legit Verbum, sed
secundum ejus vitam, ita secundum receptionem, nam qualis vita
talis receptio; etiam ex Verbi sensu literali est incrementum boni
et veri ex eo quod ibi in illo quia sensus internus pluribus in
locis apertus sit, sicut in Veteri Testamento apud prophetas ubi
agitur de Domino, tam manifeste ut Judaei quoque, qui in tantis
tenebris sunt, Ipsius adventum, hoc est, Messiae, expectaverint;
etiam internus sensus apertus est in literali ubi agitur de amore
in Deum et amore erga proximum, praeter ubi praecepta decalogi
passim secundum sensum internum explicentur, sicut quod occidere
sit odio habere proximum, nam qui odio illum habet, omni momento
illum occidit, in velle illius, et in jucundo vitae illius id est.$
Memorate mirabilia Ipsius quae fecit, prodigia et judicia
oris Ipsius, semen Abrahami servi Ipsius, filii Jacobi electi
Ipsius: misit Mosen servum Suum, Aharonem quem
elegit:…Recordatus est verbi sanctitatis Suae cum Abrahamo
servo Suo, Ps. cv [5,] 6, 26, 42;
ubi per `Abrahamum servum’ intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum: similiter etiam Dominus quoad Divinum Humanum in supremo sensu intelligitur per Israelem servum, per Jacobum servum, {4}per Davidem servum: {5}per Israelem servum, apud Esaiam,
Tu Israel servus Meus, Jacobus quem elegi, semen Abrahami
amici Mei; quem apprehendi a finibus terrae, et ab alis ejus
vocavi te, et dixi tibi, Servus Meus tu, elegi te, xli 8, 9;
ubi `Israel servus Meus’ in supremo sensu est Dominus respective ad spiritualis Ecclesiae interna, et `Jacobus’ quoad illius Ecclesiae externa: apud eundem,
Dixit mihi, Servus Meus tu Israel, in quo gloriosus
reddar:…leve est, ut sis Mihi servus ad erigendum tribus
Jacobi, et servatos Israelis ad reducendum, et dedi Te in
lucem gentium, ut sis salus Mea ad extremitatem terrae, xlix
3, 6;
ubi manifeste `servus Israel in quo gloriosus reddar’ pro Divino Humano Domini; quod {6}servus dicatur ab inserviendo, patet, nam dicitur, `ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi, et ad reducendum servatos Israelis’: [3] quod per `Jacobum servum,’ apud Esaiam,
Dabo tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes
latibulorum, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum
Meum, xlv 3, 4;
ubi Per `servum Jacobum et Israelem electum’ intelligitur Dominus, `servus Jacobus’ respective ad Ecclesiae externa, `Israel electus’ respective ad Ecclesiae interna: [4] etiam per `Davidem servum’ apud Ezechielem,
Congregabo filios Israelis a circuitu,…servus Meus
David rex super eos, et pastor unus erit omnibus
illis;…habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo;
et habitabunt super illa, illi et filii illorum, et filii
filiorum illorum usque in aeternum; et David servus Meus
princeps illis in aeternum, xxxvii [21,] 24, 25;
manifeste `David servus’ pro Divino Humano Domini, n. 1888, et hoc ex Divino Vero, quod per `regem,’ hic Davidem, significatur, n. 1728, 2015, 3009; ipsum etiam verum quod sit servus respective, videatur n. 3409; (m)et quia ita, Dominus ipse :Se vocat inservientem seu ministrantem, apud Marcum,
Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister
vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium
servus; nam etiam Filius hominis non venit ut ministretur
Ipsi, sed ut ministret, x 44, 45; Matth. xx 26-28:
et apud Lucam,
Quis major est, qui accumbit, an qui ministrat? nonne qui
accumbit? atqui Ego sum in medio vestri sicut qui ministrat,
xxii 27.(n)
@1 et quoque$
@2 et$
@3 sic quod inserviat ut generi humano sit salus$
@4 i et$
@5 i ut$
@6 i hic$
@1 Quod AI$
@1 ita$
@1 i enim$
@2 at$
Cornu unum hirci caprarum crevit versus meridiem, et
versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitum
caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis; et
conculcavit eos: immo usque ad principem exercitus extulit
se….Exercitus ejus traditus est super jugi in
praevaricationem, et projecit veritatem in terram….Audivi
unum sanctum loquentem,…dixit, Quousque visio haec, juge et
praevaricatio vastans, ut detur et sanctum et exercitus
conculcationi, viii 9-13;
`cornu quod crevit versus meridiem, ortum et decus’ {4}est potentia falsi ex malo, n. 2832, `exercitus caelorum’ {4}sunt vera; `princeps exercitus’ {4}est Dominus quoad Divinum Verum; et quia exercitus in {5}bono sensu est verum, dicitur quod `dejecerit de exercitu in terram,’ et dein quod `projecerit veritatem in terram’: [3] apud eundem,
Rex (X)septentrionis sistet multitudinem magnam prae
priore, et sub finem temporum annorum, veniet veniendo cum
exercitu magno, et cum opibus multis:…deinde excitabit vires
suas, et cor suum contra regem meridiei cum exercitu magno; et
rex meridiei commiscebit se bello cum exercitu magno et valido
admodum, sed non consistet;…nam comedentes cibum ejus,
frangent illum, et exercitus ejus exundabit, et cadent
confossi multi, xi 23, 25, 26;
ibi in toto capite agitur de bello inter regem septentrionis et regem meridiei, et per `regem septentrionis’ intelliguntur falsa, ita quoque per `exercitum ejus,’ et per `regem meridiei (c)et exercitum ejus’ vera: est propheticum de vastatione Ecclesiae: [4] apud Johannem,
Vidi caelum apertum, cum ecce equus albus, et qui sedens
super illo vocabatur fidelis et verus,…indutus vestimento
tincto sanguine,…et exercitus Ipsius in caelo sequebantur
Ipsum super equis albis, induti byssinum album et
mundum….Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum
congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum
exercitu illius, Apoc. xix 14, 19;
`sedens super equo albo’ pro Verbo Domini, seu pro Domino quoad Verbum, n. 2760-2762; `exercitus Ipsius, qui in caelo Ipsum sequebantur’ pro veris inde, ita pro illis in caelo qui in {6}veris sunt; `bestia’ pro malis amoris sui; `reges terrae et exercitus eorum’ pro falsis; sunt pugnae falsi cum vero quae ibi describuntur: a[5] pud Davidem,
Per verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris
Ipsius exercitus eorum, Ps. xxxiii 6;
`exercitus eorum seu caelorum’ pro veris; quia per exercitum significantur vera, filii regni et angeli {7}, ex veris quibus sunt, vocantur `exercitus caelorum’; ut apud Lucam,
Subito adfuit cum angelo multitudo exercitus caelestis,
laudantium Deum, ii 13:
apud Davidem,
Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri
Ipsius, facientes voluntatem Ipsius, Ps. ciii 21:
apud eundem,
Laudate Jehovam omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum omnes
exercitus Ipsius, Ps. cxlviii 2:
apud Esaiam,
Tollite in altum oculos vestros, et videte, Quis creavit
haec, Qui educit in numero exercitum eorum, omnes nomine
vocat, de multitudine potentium et fortium vir non deficiet,
xl 26:
apud eundem,
Ego feci terram, et hominem super ea creavi; Ego, manus
Meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, xlv
12;
`exercitus caelorum’ ibi pro veris, ita pro angelis, quia in veris, ut dictum: [6] in Libro Primo Regum,
Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, et universum
exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius et a
sinistra Ipsius, xxii 19:
apud Joelem,
Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia magna
valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, ii
11:
apud Zachariam,
Castra ponam domui Meae de exercitu, pertranseunte et
redeunte, ne transeat amplius super eos exactor;…exsulta
valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus
venit tibi, ix 8, 9;
ibi de Adventu Domini, `exercitus Ipsius’ pro veris Divinis, inde est, {8}et quia Dominus solus pro homine pugnat contra inferna quae in continuo conatu invadendi sunt, quod Dominus in Verbo pluries dicatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; ut apud Esaiam,
Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah
Zebaoth ducit exercitum belli, xiii 4;
`regna gentium pro falsis ex malis, `ducere exercitum belli’ pro pugnare pro homine. [7] Quia duodecim tribus Israelis repraesentabant regnum caeleste Domini, ac tribus ut et duodecim significabant omnia fidei in uno complexu, hoc est, omnia vera regni, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, ideo quoque vocabantur exercitus Jehovae, ut Exod. vii 4; xii 17, 41, 51; et mandatum, ut educerentur Aegypto secundum exercitus, Exod. vi 26; et castrametarentur secundum exercitus, Num. i 52; et distribuerentur in exercitus, Num. ii 1 ad fin. [8] Quod per `exercitus’ significentur vera, etiam constat apud Ezechielem,
Persia, et Lud, et Put, in exercitu tuo, viri belli tui,
scutum et galeam suspenderunt in te, hi dederunt honorem tui;
filii Arvad, et exercitus tuus super muris tuis circum circa,
et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, xxvii 10, 11;
ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri interiores, ita qui in illis sunt, n. 1201; `exercitus’ pro ipsis veris; quod `Lud et Put’ quoque sint qui in cognitionibus, videatur n. 1163, 1164, 1166, 1195, 1231; `scutum et galea’ sunt talia quae sunt {9}pugnae seu belli spiritualis. [9] Quod `exercitus’ in opposito sensu sint falsa, patet apud Esaiam,
Erit in die illo, visitabit Jehovah super exercitum
altitudinis in altitudine, et super reges terrae super terra,
xxiv 21;
ubi `exercitus altitudinis’ pro falsis ex amore sui: apud
Ezechielem,
Reducam te, et dabo hamos in maxillis tuis, et educam te,
et omnem exercitum tuum, equos et equites, indutos perfecte
omnes illos, coetum magnum scuto et clypeo, prehendentes
gladios omnes; venies e loco tuo, e lateribus septentrionis,
tu et populi multi tecum, equitantes equis omnes, coetus
magnus, {10}exercitus magnus, xxxviii 4, 15;
ubi de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab
interno, ita factus idololatricus, n. 1151, `exercitus illius’ pro
falsis: [10] apud Jeremiam,
Mittam contra Babelem…qui tendit, tendens arcum suum, et
{11}efferens se lorica sua, ne parcite juvenibus, devotioni date
omnem exercitum ejus, ii 2, 3;
`Babel’ pro cultu cujus externa apparent sancta, sed interiora sunt profana, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; `exercitus ejus’ sunt talium falsa, similiter alibi exercitus Babelis, ut Jer. (x)xxxiv 1, 21; xxxii 2; xxxix 1: apud Ezechielem,
Illos videbit Pharaoh, et consolabitur se super omni
multitudine sua, confossi gladio, Pharaoh et omnis exercitus
ejus, quia dabo terrorem Mei in terra viventium, xxxii 31, 32;
ubi de Aegypto, per quam significantur illi qui per ratiocinia ex scientificis pervertunt vera, n. 1164, 1165, `exercitus (c)ejus’ seu Pharaonis pro falsis inde; similiter etiam alibi `exercitus Pharaonis,’ ut Jer. xxxvii 5, 7, 11; xlvi 2; Ezech. xvii 17: apud Lucam,
Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam,
tunc scite quod prope sit devastatio, xxi 20;
ubi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae cum nulla amplius fides; quod per `Hierosolymam’ significetur Ecclesia, videatur n. 2117, quae `circumdatur exercitibus’ quando obsidetur a falsis. [11] Inde constat quod per `exercitus caelorum,’ quos Judaei et Israelitae idololatrae adoraverunt, in sensu interno significata sint falsa, de quibus in Libro Secundo Regum,
Deseruerunt omnia praecepta Dei sui, et fecerant sibi
fusile, duos vitulos, et fecerunt lucum, et incurvaverunt se
omni exercitui caelorum, xvii 16;
ubi de Israelitis; et alibi ubi de Menasse,
Quod aedificaverit altaria omni exercitui caelorum, xxi 5:
et quod
Joshiah rex eduxerit e templo omnia vasa facta baali, et
luco, et omni exercitui caelorum, xxiii 4:
et apud Jeremiam,
Quod ossa principum, sacerdotum, et prophetarum
expanderent soli, lunae, et omni exercitui caelorum, quae
amaverant, et quibus serviverant, et post quae iverant, viii 2:
et alibi,
Erunt domus Hierosolymae et domus regis Jehudae, sicut
locus Tophet, immundae, quoad omnes {12}domus, super quarum
tectis suffiverunt omni exercitui caelorum, et libando
libaverunt diis aliis, xix 13:
et apud Zephaniam,
Extendam manum Meam contra adorantes super tectis
exercitui caelorum, i 5;
sunt enim stellae quae imprimis vocantur `exercitus caelorum,’
{13}at quod per `stellas’ significentur vera, tum in opposito sensu
falsa, videatur n. 1128, 1808.
@1 i illius$
@2 i id$
@3 i illorum$
@4 pro$
@5 genuino$
@6 vero$
@7 i qui in caelo$
@8 nempe ex Divinis Veris, ex quibus Dominus in Verbo pluries
vocatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est,
exercituum; etiam ex eo, quod Dominus solus sit qui pro homine
pugnat contra inferna, quae in continuo conatu invadendi hominem
sunt,$
@9 i veri, quia sunt$
@10 i et$
@11 effert$
@12 domos$
@13 et$
@1 i sint$
@1 i et$
@2 quia$
@3 i pariter$
@1 i quoad statum spiritualem$
@1 qui enim$
@2 illi$
@3 possunt esse$
@4 ac$
@5 i ipse$
@6 i sunt$
@7 bono charitatis$
@8 nec$
{3}Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines,
sic et vos facite illis, Matth. vii 12;
qui ex praecepto agit, is quidem aliis bonum facit, sed quia {4}sic jussum, ita non ex {5}affectione cordis, et quoties facit, a se incohat, et quoque in faciendo bonum, de merito cogitat; at qui non ex praecepto agit sed ex charitate, hoc est, ex affectione, is ex corde, ita ex libero, agit, et quoties agit, ex ipso velle bonum incohat, {6}ita ex eo quod ei sit jucundum; et quia in jucundo habet remunerationem, non de merito cogitat; [4] inde nunc constare potest quae differentia sit facere bonum ex fide et ex charitate, et quod illi remotiores sint quam hi ab ipso bono quod est Dominus; illi nec facile introduci in bonum charitatis usque ad perceptionem possunt, quia parum in veris sunt, nam in illud bonum nemo introduci potest nisi prius irradicata sunt non vera, quod fieri nequit dum non vera usque ad persuasionem irradicata sunt.
@1 vocantur$
@2 i in$
@3 Quicquid vultis ut faciant vobis homines, hoc facite illis.$
@4 ita$
@5 corde$
@6 et tunc quia ei id jucundum, gaudet, quod possit$
Hoc est corpus Meum et hic est sanguis Meus;
tunc angeli apud illum sunt in idea amoris in Dominum et charitatis erga proximum, nam corpori Domini et pani correspondet amor in Dominum, ac sanguini et vino correspondet charitas erga proximum, n. 1798, 2165, 2177, 2187, et quia talis est correspondentia, e caelo per angelos influit in illud sanctum in quo tunc est homo, {4}affectio, quam secundum vitae suae bonum recipit; [3] angeli enim habitant apud unumquemvis in ejus vitae affectione, ita in doctrinalium secundum quae vivit, nusquam {5}a quibus vita discrepat; si vita discrepat, ut si sit in affectione lucrandi honores et opes per doctrinalia, tunc recedunt angeli, et in affectione illa habitant infernales, qui vel infundunt ei confirmationes illorum sui et mundi causa, ita fidem persuasivam, quae talis est ut nihil curet num verum sit vel falsum modo captent animos, vel omnem fidem auferunt, et tunc doctrina oris ejus est modo sonus ab igne amorum istorum excitatus et modificatus.
@1 vera, hic vera interiora nempe in doctrinalibus$
@2 after caelo$
@3 ejus$
@4 after influit$
@5 i in ejus doctrinalibus$
@1 et$
@2 ita hic$
@3 i quod juramentum sit confirmatio, videatur$
@4 doctrinalibus, quae sunt vera exteriora, quatenus sunt$
Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi
in testimonium, quod fodi puteum hunc; propterea vocavit locum
illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi;
ibi per `Beershebam’ significabatur status et quale doctrinae, quod ex Divino, et quod per illam conjunctio; et quia ibi agitur de illius Ecclesiae interioribus, dicitur quod `locus ille vocatus sit Beersheba;’ hic autem quia agitur de illius Ecclesiae exterioribus, dicitur quod `urbs ita vocata’; de interioribus enim praedicatur status, qui significatur per `locum,’ n. 2625, 2837, 3356, 3387; sed de exterioribus praedicatur doctrina, quae significatur per `urbem,’ nam omnis doctrina suum statum et suum quale habet ab interioribus ejus.
@1 i seu hodie$
@1 sequantur illa$
@2 i ibi$
@3 i ut regem Philistaeorum$
@4 secundum$
@5 introducitur$
@6 pugnae, ita status tentationis$
@7 I i inde$
@8 consimiliter qui in bono naturali amoris mali et in bono
naturali amoris falsi; bonum amoris mali et bonum amoris falsi
dicitur, ex causa quia ut bonum, in externa forma apparet, tametsi
nihil minis est quam bonum; perplures, apud quos bonum naturale
apparet, tale bonum habent; qui in bono naturali amoris mali sunt,
proclives ad cujusvis generis mala sunt, nam facile se patiuntur
seduci, ex bono illo sunt obsequiosi, cumprimis ad foedas
voluptates, ad adulteria, etiam ad crudelia; et qui in bono
naturali amoris falsi sunt, proclives sunt ad cujusvis generis
falsa, ex bono illo arripiunt persuasivum, imprimis ab hypocritis
et dolosis, qui sciunt captare animos, et se in affectiones
insinuare: haec quatuor genera boni naturalis sunt; qui in bono
naturali amoris boni et in bono naturali amoris veri sunt, se
patiuntur regenerari, at qui in bono naturali amoris mali et in
bono naturali amoris falsi non ita, bona enim illa prius prorsus
eradicandum est, et dein novum bonum loco illius implantandum: in
haec bona, ita dicta, nempe mali et falsi in quae plerique hodie in
orbe Christiano qui in bono naturali sunt, nascuntur$
@9 after vitam$
@1 quare cum dicitur Ecclesia$
@2 i enim$
@3 illa$
@4 possint$
@5 i loco prioris$
@6 naturali prius$
@7 sicut$
@8 est quod$
@9 nam Dominus est solus formator et creator$
@1 before verum$
@2 i est$
Quod omnia et singula quae in Verbi sensu litterae, sint repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini in caelis, ac in supremo sensu sint repraesentativa Ipsius Domini, constare potest ab illis quae hactenus ostensa sunt, et quae adhuc, ex Divina Domini Misericordia, ostendenda; sed quia homo tam longe se removit a caelo, ac se infimae naturae, immo terrestri, immersit, repugnat ei prorsus cum dicitur quod Verbum altiora recondat quam is ex littera capit, et magis cum dicitur quod contineat {1}incomprehensibilia {2}, modo quae angelorum sapientiae adaequata sunt, et adhuc magis, quod ipsa Divina, quae infinite {3}intellectum angelorum transcendunt: agnoscit quidem orbis Christianus quod Verbum Divinum sit, sed quod ita Divinum, si non ore, usque corde negat; quod nec mirum est quia terrestre in quo homo hodie est, sublimiora non capit, nec vult capere.
@1 i etiam$
@2 i homini$
@3 supra intellectum angelorum sunt$
@1 i haec$
@1 n. 3474 is almost a repetition of n. 1769 and 1770. It is also
found with some differences in S.D. n. 2053-5 and 2061.$
@2 altissimo$
@3 quae in$
@4 sensus spiritualis as n. 1770.$
@1 ibi$
@2 altero$
@3 in communi$
@4 i quae sunt$
@1 after homini$
@2 et caelorum$
@3 illum$
@1 arctam$
@1 i in altera vita$
@1 nec$
@2 ita$
@3 separabant interna ab externis$
@4 etiam pronissimi fuerunt$
@5 after fuerint$
@6 erat intus I$
@7 after caeli$
@8 populis I$
@1 populis I$
@2 caelestia$
@3 i quamvis nihil crediderunt$
@4 potuit esse$
@5 fidei$
@6 nec$
@7 in Verbo, cum$
@8 hoc tametsi homo non ad sensum ejus attendit$
@1 fui$
@2 i et vindictis$
@3 i in$
@4 i ejus$
@5 et significatum sit regnum Domini in caelis$
@6 i ibi$
@7 oporteat$
@8 i hoc est, Domini$
@1 i ut apud prophetas$
@2 i et significativis$
@3 sapere$
@4 i probis$
@1 sidereo inque$
@2 et ex spiritualibus$
@3 cum possint omnia naturae tribuere et Divino derogare$
@4 possint$
@1 sicut$
@2 ita$
@3 A o; I has illi$
@4 inde$
@1 i ipsam$
@2 repraesentativa$
3486. GENESEOS
CAPUT VIGESIMUM SEPTIMUM
Explicata sunt ante caput praecedens xxvi, ibi n. 3353-3356, illa quae Dominus locutus est et praedixerat de consummatione saeculi seu fine dierum Ecclesiae, apud Matthaeum, cap. xxiv, vers. 3-7; hic, ex Divina Domini Misericordia, explicare licet illa quae ibi ordine sequuntur, nempe quae apud eundem Evangelistam in illo capite a versu 8-14, ubi haec,{1}
Omnia haec initium dolorum. Tunc tradent vos in
tribulationem, et occident vos, et eritis odio habiti ab
omnibus gentibus propter nomen Meum. Et tunc offendentur
multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem. Et
multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos. Et
propter multiplicari iniquitatem refrigescet charitas
multorum. Qui autem perseverans erit in finem, hic salvabitur.
Et praedicabitur hoc evangelium regni in tota habitata, in
testimonium omnibus gentibus; et tunc {2}veniet finis.
@1 i verba$
@2 erit I$
@1 ab eio tempore$
@2 nam non$
@3 aut$
@4 doctrinae$
@5 is I$
@6 pugnis tentationum$
@7 ne ignorantiam praetexent$
@8 i in$
@1 apud plerosque$
@2 apparent$
@3 ibi$
@4 i illi$
@5 i et$
@6 quapropter cum modo$
@7 i in mundo$
@8 i enim$
CAPUT XXVII
1. Et fuit, quod senuit Jishak, et caligabant oculi ejus a videndo, et vocavit Esavum filium suum majorem, et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me.
2. Et dixit, Ecce quaeso senui, non scio diem mortis meae.
3. Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum, et exi agrum, et venare inibi venationem.
4. Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi, et adhuc mihi, et edam, propterea ut benedicat tibi anima mea, antequam morior.
5. Et Rebecca audiens in loquendo Jishak ad Esavum filium suum; et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum.
6. Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo, Ecce audivi patrem tuum locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo:
7. Adduc mihi venationem, et fac mihi cupedias, et edam, et benedicam tibi coram JEHOVAH ante mortem meam.
8. Et nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet.
9. Vade quaeso ad gregem, et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos, et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat.
10. Et adducas patri tuo, et edat, propterea ut benedicat tibi ante mortem suam.
11. Et dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis.
12. Fortassis palpaverit me pater meus, et ero in oculis ejus sicut seducens, et adducam super me maledictionem et non benedictionem.
13. Et dixit illi mater ejus, Super me maledictio tui, fili mi, tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi.
14. Et ivit, et accepit, et adduxit matri suae, et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius.
15. Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum, quae cum illa in domo, et induit Jacobum filium suum minorem.
16. Et pelles haedorum caprarum indui fecit super manus illius, et super levitatem collorum illius.
17. Et dedit cupedias, et panem, quae fecit, in manum Jacobi filii sui.
18. Et venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi?
19. Et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus, feci quemadmodum locutus es ad me, surge quaeso, sede, et ede e venatione mea, propterea ut benedicat mihi anima tua.
20. Et dixit Jishak ad filium suum, Quid hoc festinasti invenire, fili mi? et dixit, Quia obvenire fecit JEHOVAH DEUS tuus ad faciem meam.
21. Et dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso, et palpabo te, fili mi, an tu is filius meus Esau, si non.
22. Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum, et palpavit illum, et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi.
23. Et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae; et benedixit illi,
24. Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego.
25. Et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei, ideo ut
benedicat tibi anima mea; et attulit illi, et edit, et adduxit illi vinum, et bibit.
26. Et dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso, et osculare me, illi mi.
27. Et accessit, et osculatus est illum, et odoratus est odorem vestium illius, et benedixit illi, et dixit, Vide, odor filii mei sicut odor agri, cui benedixit JEHOVAH.
28. Et dabit tibi DEUS de rore caeli, et de pinguedinibus terrae, et multitudinem frumenti et musti.
29. Servient tibi populi, et incurvabunt se tibi populi, esto herus fratribus tuis, et incurvabunt se tibi filii matris tuae; maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus.
30. Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo, et fuit tantum exeundo exivit Jacob ex faciebus Jishaki patris sua, et Esau frater ejus venit e venatione sua.
31. Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo, et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui, propterea ut benedicat mihi anima tua.
32. Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau.
33. Et horruit Jishak horrore magno usque valde, et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei? etiam benedictus erit.
34. Ut audivit Esau verba patris sui, et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde; et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi.
35. Et dixit, Venit frater tuus in fraude, et sumpsit benedictionem tuam.
36. Et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob? et supplantavit me is duabus vicibus; primogenituram meam sumpsit, et ecce nunc sumpsit benedictionem meam; et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem?
37. Et respondit Jishak, et dixit Esavo, Ecce herum posui illum tibi, et omnes fratres ejus dedi ei ad servos, et frumento et musto fulcivi eum, et tibi igitur quid faciam fili mi?
38. Et dixit Esau ad patrem suum, An benedictio una haec tibi, pater mi? benedic mihi etiam ego pater mi; et sustulit Esau vocem suam, et flevit.
39. Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum, Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper.
40. Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo.
41. Et odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius; et dixit Esau in corde suo, Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum.
42. Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris, et misit, et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum, Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te.
43. Et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge, fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem.
44. Et commoreris cum eo diebus aliquibus, donec recedit excandescentia fratris tui.
45. Usque recedat ira fratris tui a te, et obliviscatur ejus quod fecisti illi, et mittam et accipiam te exinde; quare orbabor etiam ambobus vobis die uno?
46. Et dixit Rebecca ad Jishakum, Fastidio vitam meam pro filiabus Heth, si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth, sicut illae e filiabus terrae, quare mihi vitae?
{1}Prius, ubi de Jishako et Rebecca, actum est in sensu interno de Rationali quomodo Dominus illud in Se Divinum fecerat; nunc agitur in sensu interno de Naturali quomodo Dominus id in Se Divinum fecit; `Esau’ est bonum ejus, et `Jacob’ est verum; quippe Dominus cum in mundo fuit, totum Humanum Suum, tam interius quod est Rationale quam exterius quod est Naturale, et quoque ipsum Corporeum, in se Divinum fecit; et hoc secundum ordinem Divinum; secundum quem etiam Dominus hominem novum facit seu regenerat; quapropter in sensu repraesentativo hic quoque agitur de regeneratione hominis quoad ejus naturale, in quo sensu etiam `Esau’ est bonum naturalis, et `Jacob’ verum ejus; utrumque usque Divinum, quia omne bonum et verum quod regenerato, est a Domino.
@1 A has two versions of this , one in vol. I, p. 12, the other
in vol. II, p. 88 the latter is the one used in I. See Appendix
volume.$
Vers. I. Et fuit, quod senuit Jishak, et caligabant oculi ejus a videndo, et vocavit Esavum filium suum majorem, et dixit ad eum, Fili mi, et dixit ad eum, Ecce me. `Fuit quod senuit Jishak’ significat cum status adesset: `et caligabant oculi ejus a videndo’ significat cum Rationale vellet illustrare Naturale Divino: `et vocavit Esavum filium suum majorem’ significat affectionem boni naturalis seu bonum vitae: `et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me’ significat ex praeviso et proviso praesentiam.
@1 quidem$
@1 i quod$
@2 at$
@3 correspondentiis$
@4 illa quae dicta sunt$
@1 In A the rest of this paragraph follows n. 3495, but has directions
for insertion here.$
@2 est$
@3 i est$
@4 i hoc$
@5 i enim$
@1 manifestius$
@2 a vita hominis$
@3 proinde$
@1 seu$
@1 i externi$
@2 A had per jucundum quoddam, d jucundum quoddam, i and d
affectionem, i and d jucundum quoddam, i amoenum quoddam$
@1 hic repraesentatur$
@1 inde$
@1 sunt enim angelicae$
@2 in$
@1 conjungeretur I, but A changes conjungeretur to adjungeretur as
in n. 3506 and also seven lines lower.$
@2 et quantum recipiunt, tantum illustrantur, vasa, quae recipiunt
bonum et verum a Rationali, sunt ipsa vera naturalis, ex ordine
illorum ibi fiunt bona,$
@1 Rationale I$
@2 Quod Divinum Bonum Divini Rationalis Domini$
@3 Divinum Verum Divini Rationalis Domini$
@4 quid$
@5 i non percipitur$
@6 quod est voluntatis$
@7 i bonum quod est voluntatis $
@8 i quod est$
@9 i et vix aliqua respective$
@10 inferiorum caelorum$
@1 jucundum seu amoenum, cui$
@1 i enim$
@2 commune$
@3 detur$
@4 i hoc$
@5 i quidem correspondent sibi mutuo, sed$
@6 haec$
@7 si bonum est, nempe amor in Dominum et charitas erga proximum,
quae per internum seu rationalem format externum seu naturalem,
tunc fit homo in communi et in particulari imago caeli, proinde
imago Domini;$
@8 et$
@9 in$
@10 in communi et in particulari$
@11 i quae significantur per illa verba$
@1 A had Naturali, but R is written over N, cf. n. 3516.$
@2 A had Verum in Divino Naturali but alters to Verum Naturale$
@1 ubi$
@2 quod$
@3 i accipit$
@4 i fuit$
@5 nova I$
@6 i bonum$
@7 ac$
@8 after tales$
@9 vel$
Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit,
vitulus etiam et leo juvenis et ovis una, et puer parvus ducet
eas, xi 6;
ibi agitur de regno Domini, et ibi de statu nullius timoris a malo, seu nullius metus pro inferno, quia apud Dominum; `agnus et haedus’ pro illis qui in innocentia sunt, qui quia omnium tutissimi sunt, primo loco nominantur. [5] Cum omne primogenitum Aegypti percuteretur, mandatum fuit,
Ut pecudem integram et masculam de agnis vel haedis
mactarent, et de sanguine darent super postes et super
superliminare domuum,…et sic non esset illis plaga a
percussore, Exod. xii 5, 7, 13;
`primogenitum Aegypti’ est bonum amoris et charitatis exstinctum, n. 3325; `agni et haedi’ sunt status innocentiae, in quibus qui sunt, a malo sunt tutati; omnes enim in caelo per status innocentiae a Domino tutantur; tutela illa per `mactationem agni aut haedi, et sanguinis super postes et superliminare domuum’ repraesentata fuit. [6] Cum alicui visus erat Jehovah per angelum, ne moreretur, sacrificabatur `haedus caprarum’; ut cum visus Gideoni, Jud. vi 19; et Manoaho, jud. xiii 15, 16, 19; causa erat {3}quod Jehovah seu Dominus nemini, ne quidem angelo, possit apparere nisi ille cui apparet, sit in statu innocentiae; quapropter ut primum Dominus adest, mittuntur {4}in statum innocentiae, nam Dominus per innocentiam intrat, etiam apud angelos in caelo; ea propter nemo in caelum venire potest nisi aliquid innocentiae habeat, secundum Domini verba apud Matth. xviii 3; Marc. x 15; Luc. xviii 17;(m) quod se morituros crederent, cum appareret Jehovah, {5}nisi offerrent holocaustum tale, videatur Jud. xiii 22, 23 [7] {6}Quia genuinus amor conjugialis est innocentia, n. 2736, sollemne fuit in Ecclesia repraesentativa intrare ad uxorem per {7}munus haedi caprarum, ut de Simsone Jud. xv 1 legitur; etiam de Jehuda cum ad Tamarem, Gen. xxxviii 17, 20, 23. Quod `haedus et capra’ significaverint innocentiam, etiam patet a sacrificiis reatus, cum quis per errorem peccaverit, quod illa offerrent, Lev. i 10; iv 28; v 6; `peccatum per errorem’ est peccatum ignorantiae in qua innocentia. Idem patet a mandato hoc Divino apud Mosen,
Primitias primitiarum terrae tuae afferes domum Jehovae
Dei tui: non elixabis haedum in lacte matris suae, Exod. xxiii
19; xxxiv 26;
ubi per `primitias terrae quas afferrent domum Jehovae’ significatur status innocentiae quae in infantia; et per `non elixare haedum in lacte matris suae’ quod non innocentiam infantiae perderent; quia a significantur, sequitur unum mandatum incontinenter alterum in utroque loco citato, quae in sensu litterali prorsus diversa apparent, sed in sensu interno cohaerent. [8] Quia haedi et caprae, ut dictum, significaverunt innocentiam, etiam jussum erat ut aulaea super habitaculum tentorii conficerentur ex lana caprarum, Exod. xxv 4; xxvi 7; xxxv 5, 6, (x)23, 26; xxxvi 14, in signum quod omnia sancta quae inibi repraesentabantur, ducerent suam essentiam ab innocentia; per `lanam caprarum’ significatur ultimum seu extimum innocentiae, quod in ignorantia est, qualis est apud gentes quae in sensu interno aulaea tabernaculi sunt. Exinde nunc patet quaenam et qualia boni vera per `duos haedos caprarum bonos,’ de quibus Rebecca mater ad Jacobum filium dixit, significantur, nempe quod innocentiae seu infantiae, illa nempe quae Esavus adduceret ad patrem suum Jishakum, de quibus supra n. 3501, 3508; quae quidem non {8}illa erant, sed initio apparebant sicut illa; inde est quod Jacobus per illa simulabat Esavum.
@1 aut$
@2 offerrentur$
@3 quia$
@4 i illi$
@5 et quod tuti eum$
@6 i Et$
@7 haedum caprarum in munus$
@8 illi I$
@1 non adpropriatum sit hoc verum, patebit$
@1 significatione I$
Incalescentes in diis sub omni arbore viridi,…in
levibus vallis portio tua, lvii 5, 6;
ubi `incalescere’ praedicatur de malo, `levia vallis’ de falso: apud eundem,
Corroborat faber conflatorem, levigantem malleum cum
contusione incudis, dicens {20}ad juncturam, Bonum id, xli 7;
ubi `corroborat faber conflatorem'{21} praedicatur de malo, `levigans malleum’ de falso: apud Davidem,
Leve faciunt butyra os tuum, cum appropinquat cor ejus,
mollia sunt verba prae oleo, Ps. lv 22 [A. V. 21];
{22}ubi `leve os’ seu blandum de falso, `cor et inde mollia’ de
malo: apud eundem,
Sepulcrum apertum guttur eorum, lingua sua levia
loquuntur, Ps. v 10;
`sepulcrum apertum guttur’ de malo, `lingua levia loquens’ de falso: apud Lucam,
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis
humiliabitur: et erunt obliqua in directum, et aspera in vias
planas, iii 5;
`vallis’ pro humili, n. 1723, 3417; `mons et collis’ pro elato, n. 1691 `obliquum in directum’ pro quod ignorantiae malum in bonum `longitudo’ enim et quae longitudinis sunt, praedicantur de bono n. 1613, `aspera in vias planas’ pro quod ignorantiae falsa in veri quod `via’ praedicetur de vero, n. 627, 2333.
@1 possit$
@2 i omnia$
@3 ejus$
@4 afficiatur homo$
@5 in$
@6 et$
@7 non$
@8 mutationibus$
@9 i quoad$
@10 i ejus$
@11 i illa$
@12 i vocabantur$
@13 et quod etiam significatur per pilosum et rubicundum; et dictus
Esau$
@14 i et$
@15 a comoso$
@16 this mountain was called (Halaq) == smooth or bare$
@17 quod sicut pilosum praedicatur de bono, ita laeve de vero, et
quoque in opposito sensu sicut pilosum praedicatur de malo et de
falso quod inde, ita laeve de falso et de malo quod inde$
@18 aliis$
@19 i ut$
@20 Sch has de junctura$
@21 i etiam$
@22 ibi$
@1 A has quod palpare sit perceptionis intimum et omne, inde est, quia non modo omne sensitivum se refert ad sensum tactus, sed etiam
omne perceptivum, est enim sensitivum non aliud quam perceptivum,
sed in externis, et perceptivum nec aliud, sed in internis, et omne
sensitivum quod est in externis, existit a perceptivo quod est in
internis, est modo differentia, qualis inter exteriora et
interiora, seu quod idem, inter inferiora et superiora; et
praeterea, omne sensitivum in externis et perceptivum in internis,
quae tam varia apparent, se ad unicum sensum communem et
universalem, nempe ad sensum tactus, se referunt, sunt varietates,
sicut gustus, odoratus, auditus, et visus, quae sunt sensitiva in
externis, non nisi quam genera ejus, oriunda ex perceptivo interno.
(The last word is incomplete. A had oriunda ex vita perceptionis,
quae in internis, but alters to oriunda ex perceptivo int [erno]).$
@2 i quod est sensus tactus$
@3 sed$
@1 before contra$
@2 i quod$
@1 quod Rebecca$
@2 i nihil nisi$
@1 2234 has no. ref. to domus$
@2 i ejus$
@3 i genuinus$
@4 ejus$
@5 inde est quod$
@1 videri$
@2 in sensu supremo de Naturali, quomodo Dominus id in Se Divinum
fecit$
@3 spiritualia et naturalia$
@4 A had benedictionem Esavi, but alters Esavi to sui$
@5 sunt$
@6 i ac$
@7 i ex$
@8 after agnoscere$
@9 qui prorsus in$
@10 haec unita intellectui$
@11 i ex vero$
Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt
fimbriae tuae, violati sunt calcanei tui. Num convertet
Aethiops pellem suam, et pardus maculas suas? etiam vos
potestis bonum facere, docti malum facere, xiii 22, 23;
ibi `fimbriae’ sunt externa vera, `calcanei’ extima bona; quod `calcaneum et calcei’ sint infima naturalia, videatur n. 259, (x)1748; et quia vera et bona illa ex malo sunt, ut dicitur, comparantur `Aethiopi’ seu nigro et ejus `pelli,’ tum `pardo et ejus maculis’: [2] apud Mosen,
Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam
occidit sol restitues illam ei, quia haec operimentum ejus
sola, haec vestis ejus pro pelle in qua cubabit, Exod. xxii
25, 26;
sicut omnes leges, etiam civiles et forenses, quae in Verbo, correspondentiam habent cum legibus boni et veri quae in caelo, et inde latae sunt, ita quoque haec, nam alioquin prorsus lateret, cur `oppigneratam vestem, antequam sol occidit, {5}restituerent,’ et cur dicitur quod `vestis ejus pro pelle in qua cubabit’; correspondentia patet a sensu interno, quae est quod non defraudandi sint socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt, (c)et ritualia; quod `vestis’ talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; `sol’ autem est bonum amoris seu vitae quod inde, n. 1529, 1530, 2441, 2495; ne hoc pereat, significatur per quod `antequam sol occidit restitueret’; et quia illa sunt externa interiorum, seu terminationes horum, dicitur quod `vestis pro pelle in qua cubabit.’ [3] Quia pelles significabant externa, mandatum est,
Quod tegumentum tentorii essent pelles arietum ruforum,
et superius pelles melium, Exod. xxvi 14;
`tentorium’ enim erat repraesentativum trium caelorum, ita caelestium et spiritualium quae sunt regni Domini; `aulaea’ quae circum, repraesentabant naturalia, quae sunt externa, n. 3478, quae sunt `pelles arietum et pelles melium’; et quia externa sunt quae integunt interna, seu naturalia quae spiritualia et caelestia, sicut corpus suam animam, ideo mandatum erat illud; pariter,
Quod Aharon et filii ejus, cum proficiscerentur castra
velo tegumenti obtegerent arcam testimonii, et darent super
illud operimentum pellem melis;…et super mensam et quae
super illa, expanderent pannum coccinei dibaphi, et
(x)operirent illud operimento, pelle melis;… pariter darent
candelabrum et omnia vasa ejus sub operimento ex pelle
melis;…tum omnia vasa ministerii…darent sub pannum
hyacinthini, et operirent illa operimento, pelle melis, Num.
iv 5, 6, 8, 10-12;
quisque qui sancte de Verbo cogitat, scire potest quod {6}Divina per omnia illa repraesentata sint, et sicut per arcam, per mensam, per candelabrum, et vasa ministerii, etiam per indumenta ex coccineo dibapho et hyacinthino, tum per operimento ex pelle melium, et quod per haec repraesentata sint Divina quae in externis. [4] Quia `prophetae’ repraesentabant docentes, et inde doctrinam boni et veri ex Verbo, n. 2534, (c)et `Elias’ ipsum Verbum, n. 2762, similiter `Johannes,’ qui ideo dicitur Elias qui venturus, Matth. xvii 10-13; idcirco ut repraesentarent Verbum quale est in externa forma, hoc est, in littera,
Elias cingulo pellis cinctus {7}ad lumbos suos fuit, 2
Reg. i 8;
Et Johannes habebat indumentum ex pilis cameli, et
cingulum pellis circa lumbum suum, Matth. iii 4.
Quia `pellis et cutis’ significabat externa, quae sunt naturalia respective ad spiritualia et caelestia, et in Antiqua Ecclesia sollemne fuit per significativa loqui et scribere, ideo etiam apud Hiobum, qui Antiquae Ecclesiae liber est, pellis et cutis idem significat, ut ab aliquibus locis apud illum constare potest, et quoque ab hoc,
Novi Redemptorem meum, vivit, et postremum super pulverem
surget, et post cute mea circumdabuntur haec, et ex carne mea
videbo Deum, xix 25, 26;
`cute circumdari’ pro naturali, quale secum homo post mortem habet; de quo n. 3539; `ex carne videre Deum’ est ex proprio vivificato; quod id sit `caro,’ videatur n. 148, 149, 780; quod Liber Hiobi sit Antiquae Ecclesiae liber, patet, ut dictum, (c)a stilo ibi repraesentativo et significativo, sed non est ex illis libris qui vocantur Lex et Prophetae, ex causa quia non habet sensum internum qui solum de Domino et Ipsius regno agit; hoc enim unicum est quod facit Librum genuini Verbi.
@1 T alters to unumquodvis verum.$
@2 A had unum absque alio non dari potest, nam bina illa, but
deletes all this and ip quae$
@3 sint I T$
@4 i enim$
@5 restitueret$
@6 after illa$
@7 in lumbis suis $
Spiritus Ipsius sicut fluvius inundans, usque ad collum
dimidiabit, xxx 28;
{2}ibi `fluvius inundans’ pro falso ita superfluente; `ad collum dimidiare’ pro intercludere (c)et intercipere communicationem et inde conjunctionem superiorum cum inferioribus, quae intercluditur et intercipitur cum spirituale bonum et verum non recipitur: [3] apud Habakkuk,
Percussisti caput de domo impii, denudando fundamentum
usque ad collum, iii 13;
percutere caput de domo impii’ pro destruere principia falsi; `denudando fundamentum {3}usque ad collum’ pro intercipiendo sic conjunctionem: apud Jeremiam,
Praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum,
impulit vires meas, dedit me {4}Dominus in manus, non possum
resurgere, Thren. i 14;
`praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum pro quod falsa versus interiora seu rationalia. [4] Quia per `collum’ significabatur communicatio et conjunctio illa, ideo per `vincula colli’ significata est interceptio, proinde desolatio veri, quae tunc existit quando spiritualia, quae {5}continue influunt a Domino, non amplius admittuntur in {6}rationale hominis, et consequenter nec in naturale ejus; interceptio seu desolatio illa est quae repraesentatur apud Jeremiam,
Per quod faceret sibi vincula et juga, et daret ea super
collum suum, ac mitteret ad populos,…et diceret, quod
servirent Nebuchadnezzari regi Babelis,…et qui non traderent
collum suum sub jugum ejus, quod gladio, fame et peste
visitarentur; at qui subderent collum suum, relinquerentur
super terra, Jer. xxvii 2, 3, 8, 11;
`dare collum sub jugum regis Babelis et servire ei’ pro desolari quoad verum et vastari quoad bonum; quod `Babel’ sit quae vastat, videatur n. 1327 f.; et quod vastentur ne profanentur sancta, n. 301-303, 1327, 1328, 2426, 3398, 3399, 3402; et quia intercepto influxu boni et veri, servitur malo et falso, {7}ideo etiam dare collum sub jugum est servire: apud eundem,
Dixit Jehovah, Frangam jugum Nebuchadnezzaris regis
Babelis intra biennium dierum, desuper collo omnium gentium,
xxviii 11;
pro quod a vastatione liberandi: apud Esaiam,
Excute te e pulvere; surge, sede, Hierosolyma; aperi
vincula colli tui, captiva filia Zionis, lii 2;
`aperire vincula colli’ pro admittere et recipere bonum et verum: (m)apud Micham,
Ecce Ego cogitans super familiam hanc malum, ex quo non
extrahetis colla vestra, et non ibitis erecti, quia tempus
mali illud, ii 3;
`e malo non extrahere colla’ pro non admittere verum; non ire erecti’ pro sic non spectare ad superiora seu illa quae caeli sunt, n. 248.
@1 sed$
@2 ubi$
@3 i nempe capitis$
@4 Deus I$
@5 continuo A I$
@6 rationali I$
@7 est dare collum sub jugum etiam servire$
@1 et$
@1 quid$
@2 nec$
@1 quibus$
@1 i in sensu interno$
@1 benedicere$
@1 i ex$
@2 i tunc$
@3 intromittendis$
@1 i de quo prius$
@2 solum$
@3 aliquid$
@4 nam id significatur etiam per dixit$
@1 ita omne causa, proinde omne finis$
@1 veri$
@2 patet I$
@3 naturale$
@4 i passim$
@5 nec inde$
@6 invidia I$
@7 i seu bonum$
@8 i inde$
@9 i genuinis$
@1 finis qui$
@1 i de qua$
@2 rationale quod bonum$
@3 conjunxerit$
@4 Rationale bonum$
@5 agitur$
@6 boni$
@7 mali$
@8 i ibi$
@9 et ibi$
@10 i veri et$
@11 sicut$
@1 A had these words but deletes them, both A and I omit in n.
3581.$
@1 ut ex illis quae supra dicta sunt, quoque constare potest, de
regeneratione Naturalis, at in sensu supremo de glorificatione
Naturalis in Domino, et quia in sensu repraesentativo agitur de
naturalis regeneratione apud hominem, etiam agitur de ejus
conjunctione cum Rationali.$
@2 i in$
@3 A d sicut diaboli$
Servite Jehovae in timore,…et osculamini Filium, ne
irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira
Ipsius, beati omnes confidentes in Ipso, Ps. ii [11,] 12;
ubi de Domino, Cujus Divinum Humanum est `Filius,’ `osculari Ipsum’ est conjungi Ipsi per amoris fidem: apud eundem,
Misericordia et veritas occurrant, justitia et pax
osculentur, Ps. lxxxv 11 [A.V. 10];
`justitia et pax osculentur’ pro conjungant se: apud Hosheam,
Locutus est Ephraim horrorem,…et reus factus est in
baale; …et nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex
argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum,
illis ipsis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos
osculantur, xiii 1, 2;
[2] `Ephraim’ pro intelligentia, hic propria, hoc est, {2}pro illis qui’ non a Domino sapere se credunt et volunt; `fusile ex argento suo’ pro bono falsificato’; `opus artificum totum’ pro intelligentia propria; qui tales sunt, dicuntur (t)osculari vitulos, hoc est, magiam amplecti et ei se adjungere: in Libro Primo Regum,
Jehovah dixit ad Eliam, Superesse feci in Israele septem
millia, omnia genua quae non incurvaverunt se baali, et omne
os quod non osculatum est illum, xix 18;
`osculari’ pro {3}ex affectione se conjungere, ita colere.
@1 i de qua mox supra$
@2 qui ex se$
@3 colere et ex affectione se conjungere$
@1 i mox$
@2 nec aliud tunc cogitaverit quam$
@3 et essentialiter ejus est$
@4 i ut$
@5 benedixit$
@6 esset$
@7 ad$
@1 messis$
@1 i cum de agro seu bona humo praedicatur$
Semen pacis, vitis dabit fructum suum, et terra dabit
proventum suum, et caeli dabunt rorem suum, viii 12;
ubi de nova Ecclesia; `vitis dabit fructum suum’ pro quod spirituale Ecclesiae seu (t)verum fidei dabit bonum, et `terra dabit proventum suum’ pro quod caeleste Ecclesiae {4}seu bonum charitatis dabit verum; `ros quem caeli dabunt’ sunt illa: apud Haggaeum,
Propter domum meam, quae est vastata, …super vobis clausi
sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo, i 9,
10;
`caelorum ros et terrae proventus,’ qui inhibiti, pro similibus: [3] apud Davidem,
Ex utero aurorae tibi ros nativitatis tuae, Ps. cx 3, 4; de
Domino; `ros nativitatis’ pro caelesti amoris: apud Mosen,
Benedicta a Jehovah terra ejus de pretiosis caeli, de rore, de
abysso etiam jacente infra, Deut. xxxiii 13;
de Josepho; `pretiosa caeli’ sunt spiritualia, n. 3166, quae sunt `ros’; `abyssus jacens infra’ sunt naturalia: apud eundem,
Habitavit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra
frumenti et musti, etiam caeli ejus stillabant rorem, Deut.
xxxiii 28;
ibi etiam `ros quem stillabant caeli’ pro spiritualibus quae sunt veri. [4] `Ros’ in genuino sensu est boni verum quod ex statu innocentiae et pacis, per `mane’ enim seu auroram, quando ros descendit, significantur illi status, n. 2333, 2405, 2540, 2780; inde etiam manna quae e caelo, erat cum rore qui matutino tempore descendebat, ut constare potest apud Mosen,
In matutino fuit positio roris circa castra, et cum desiit
roris positio, ecce super faciebus deserti contusum rotundum,
contusum sicut pruina super terra, Exod. xvi 13, 14:
Quando descendit ros super castra noctu, descendit man super
eo, Num.xi 9;
`manna’ quia erat panis caelestis, in supremo sensu significabat Dominum quoad Divinum Bonum, inde apud homines caeleste amoris, nam hoc a Divino Domini, n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; `ros’ in quo et cum quo manna descendebat pro Divino Vero in supremo sensu, et pro spirituali vero apud homines in sensu respectivo; `matutinum tempus’ est status pacis in quo illa bona {5}n. 92, 93, 1726, 2780, 3170. [5] Quia `ros’ significat verum quod a bono, seu quod idem, spirituale quod (c)a caelesti, ideo quoque verum spirituale in Verbo comparatur rori, nam quae significant etiam comparationi ejusdem rei inserviunt; ut apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah ad me, Quiescam et spectabo in habitaculo
Meo, sicut calor serenus super luce, sicut nubes roris cum
calet messis, xviii 4:
apud Hosheam,
Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Jehudah? quia
sanctitas vestra sicut nubes aurorae, et sicut ros mane
cadens, vi 4; xiii 3:
apud eundem,
Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet
radices sicut Libanon, xiv 6 [A.V. 5]:
apud Micham,
Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros
a cum Jehovah, sicut guttae super herba, v 6 [A. V. 7]:
apud Davidem,
Sicut oleum bonum super capite,… quod descendit super os
vestium Aharonis, sicut ros Hermonis qui descendit super
{6}montes Zionis, quia ibi praecepit Jehovah benedictionem
vitae usque in saeculum, Ps. cxxxiii 2, 3:
apud Mosen,
Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum
Meum, sicut stillae super gramen, et sicut guttae super
herbam, Deut. xxxii 2;
ibi `ros’ pro multiplicatione veri ex bono, et pro fructificatione boni per verum; et quia ros est qui quovis mane fertilem facit agrum et vineam, ipsum bonum et verum significantur per `frumentum et mustum,’ de quibus sequitur.
@1 illa$
@2 i caeli$
@3 ab his locis in Verbo$
@4 quod est charitatis bonum$
@5 i et vera; without which addition illa bona refers to the only
two things mentioned, caeleste amoris and spirituale verum$
@6 montem A, monte I, montes Heb.$
Clausi sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo,
et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super
frumentum, et super mustum, …et super quod educit terra, i
10, 11;
{1}ibi `siccitas’ pro defectu roris et pluviae, ita pro defectu veri ex aliquo bono; `siccitas super frumentum’ est defectus boni, et `siccitas super mustum’ est defectus veri: [2] apud Mosen,
Habitabit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra
frumenti et musti, et caeli ejus stillabunt rorem, Deut.
xxxiii 28;
`solitarius’ pro illis qui non infestantur a malis et falsis, n. 139, 471; `terra frumenti et musti’ pro Ecclesiae bono et vero: apud Hosheam,
Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet
radices suas sicut Libanon; ibunt rami ejus, et erit sicut
oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani; revertentur
habitantes in umbra ejus, vivificabunt frumentum, et
efflorebunt sicut vitis, memoria ejus sicut vinum Libani, xiv
6-8 [A.V. 5-7];
ubi `frumentum’ pro bono spirituali, `vinum’ pro vero spirituali: apud Esaiam,
Maledictio comedet terram,… lugebit mustum, languebit
vitis, gement omnes laeti corde, xxiv 6, 7;
ibi de vastatione Ecclesiae spiritualis; `lugebit mustum’ pro quod cessabit verum: [3] apud Jeremiam,
Redemit Jehovah Jacobum,… venient et canent in altitudine
Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad frumentum et ad
mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti, xxxi 11,
12;
`frumentum et mustum’ pro bono et inde vero, `oleum’ pro bono ex quo illa, et quod ex illis, `filii gregis et armenti’ pro vero quod sic inde; quae quia illa significant, vocantur `bonum Jehovae’: apud Hosheam,
Illa non novit, quod Ego dederim illi frumentum et mustum et
oleum; et argentum multiplicaverim et aurum quod fecerunt
baali, propterea revertar, et accipiam frumentum meum et
mustum meum in tempore stato suo, et eripiam lanam meam et
linum meum, ii 8, 9;
ibi de Ecclesia perversa; et patet quod per `frumentum’ non significetur frumentum, nec mustum per `mustum,’ et quoque per `oleum, argentum, aurum, lanam et linum,’ quod non talia, sed quae spiritualia sunt, {2}hoc est, boni et veri; similiter ubi agitur de nova Ecclesia apud eundem,
Desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, et erit in
die illo audiam caelos, et hi audient terram, et terra audiet
frumentum et mustum, et oleum, et haec audient Jizreelem, ii
20-22;
`Jizreel’ pro nova Ecclesia: apud Joelem,
Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes potantes
vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro;…
devastatus est ager, luget terra, quia devastatum est
frumentum, exaruit mustum, languet oleum, i 5, 10: 4
apud eundem,
Filii Zionis gaudete, et laetamini in Jehovah Deo vestro, quia
dedit vobis pluviam matutinam in justitiam, et descendere
faciet vobis pluviam matutinam et serotinam in primo, et
implebuntur areae frumento puro, et exundabunt torcularia
mustum et oleum, ii 23, 24
apud eundem,
Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent
lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo
Jehovae exibit, iv [A.V. iii] 18;
ibi de regno Domini; sunt spiritualia quae per `mustum,’ per `lac,’ et per `aquas’ significantur, quorum abundantia ita describitur: apud Zachariam,
Servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo, sicut gregem
populum Suum,… quia quanta bonitas ejus, et quanta
pulchritudo ejus, frumentum juvenes, et mustum germinare
faciet virgines, ix 16, 17:
apud Davidem,
Visitas terram, et {3}delectaris ea, valde ditas eam, rivus
Dei plenus aquis, praeparas frumentum eorum,… induunt
prata gregem, et valles operiuntur frumento; plaudant etiam
cantent, Ps. lxv 10, 14 [A.V. 9, 13];
inde nunc patet quid frumentum et mustum.
@1 ubi$
@2 seu$
@3 so Sch. Heb. also means `causest to overflow’$
@1 Heb of first is `ammim and of second’ l’ummim only initial
letters differ and these are almost silent.$
@1 primum$
@1 disjungunt $
@2 quasi$
@3 enim$
@1 proinde$
naturalis verum, de qua mox supra n. 3588.
@1 eadem$
@2 i et AI$
@3 caenae$
@1 after ideo$
@1 significatione I$
@2 quo$
@3 A had Patris but d and i intime$
@4 cum modo communiter, ut fortassis illa$
@5 i exponuntur $
@6 i remote$
@1 pinguedinum$
@2 ex statu pacis$
@3 i est$
@1 verum enim absque illis non$
@2 locis quae supra n 3582 citata$
@1 seu$
@2 fieret$
@3 scire possunt$
@4 after statu$
@5 per benedictionem illi datam$
@6 i quae ab Jischako$
@7 after statu$
@8 ex se illa afficit et boni vera facit$
@9 in singulis ejus quae inde facit$
@10 ita$
@11 i quod illud regit, et quod$
@12 regenerari non possit$
Vir malum socii sui ne cogitate in corde vestro, nec
juramentum mendacii amate, quia omnia illa odi, dictum
Jehovae, viii 17:
apud Mosen,
Non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus tuus, Deut.
xvi 22:
apud Jeremiam,
Facta est mihi hereditas Mea sicut leo in silva, edidit contra
Me vocem suam, ideo odi eam, xii 8:
apud Hosheam,
In Gilgale odi eos, propter malitiam operum eorum expellam eos
e domo Mea, non addam amare eos, ix 15;
ibi `odium’ quod praedicatur de Jehovah seu Domino, in sensu interno non est odium, sed est misericordia, nam Divinum est misericordia, sed cum haec apud hominem qui in malo est, influit, et is incurrit in poenam mali, tunc apparet sicut odium, et quia ita apparet, in sensu litterae etiam ita dicitur; [4] hoc similiter se habet, sicut quod in Verbo praedicetur de Jehovah seu Domino, ira, excandescentia, furor, de quibus n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, (x)2335, 2395, 2447; populus Judaicus et Israeliticus prae aliis populis talis fuit quod ut primum {1}aliquod inimicum etiam apud socios animadverteret, crederet sibi fas esse crudeliter illos tractare, et non modo illos occidere, sed etiam feris et avibus exponere, et sic quia misericordia Domini influens in tale odium apud eos, non solum contra hostes sed etiam contra socios, ut dictum, {2}verteretur, ideo non aliter potuerunt credere quam quod Jehovah etiam odio haberet, irasceretur, excandesceret, fureret, {3}quapropter secundum apparentiam in Verbo ita locutum est; qualis enim homo est, talis apparet illi Dominus, n. 1838, 1861, 2706: sed quale odium sit apud illos qui in amore et charitate, hoc est, in bono sunt, constat a Domini verbis apud Matthaeum,
Audistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio
habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, amate inimicos
vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos
habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos, ut
sitis filii Patris vestri Qui in caelis, v 43-45.
@1 aliquid $
@2 after influens$
@3 ideo$
@1 continuo AI, but see footnote no. 2338.$
@2 i per gradus$
@3 in bono enim $
@4 inde$
@5 per I$
@6 luctus significat inversionem status$
@1 praedicatur$
@1 hoc$
@2 ejus$
@3 i quod$
@4 qui$
@1 perciperet$
@2 distinctius et distinctius$
Fervor Jehovae contra omnes gentes, et excandescentia contra
omnem exercitum earum, xxxiv 2;
`fervor Jehovae contra gentes’ pro repugnantia contra malum; quod `gentes’ sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588 f.; `excandescentia contra omnem exercitum earum’ pro repugnantia contra falsa inde; quod `stellae,’ quae vocantur `exercitus caelorum,’ sint cognitiones, ita vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1128, 1808, 2120, 2495, 2849: apud eundem,
Quis dedit ad praedam Jacobum, et Israelem spoliantibus? nonne
Jehovah Cui peccavimus? et effudit super eum excandescentiam
irae Suae, xlii 25;
`excandescentia irae’ pro repugnantia contra falsum mali, `Jacobus’ pro illis qui in malo, et `Israel’ pro illis qui in falso: [4] apud eundem,
Torcular calcavi solus, et de populis nullus vir Mecum, et
calcavi illos in ira Mea, et destruxi illos in excandescentia
Mea; et conculcavi populos in ira Mea, et inebriavi illos in
excandescentia Mea, (x)lxiii 3, 6;
ibi de Domino, ac Ipsius tentationum victoriis; `calcare et conculcare in ira’ pro victoriis super mala; `destruere et inebriare in excandescentia’ pro victoriis super falsa; `conculcare’ in Verbo praedicatur de malo, et `inebriare’ de falso: apud Jeremiam,
Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce ira Mea, et excandescentia
Mea, effusa est super locum hunc, super hominem, et super
bestiam, et super arborem agri, et super fructum humi, et
ardebit et non exstinguitur, vii 20;
utrumque dicitur `ira et excandescentia,’ quia {3}tam de malo quam de falso agitur; [5] apud Prophetas {4}ubi de malo, etiam de falso dicitur, sicut ubi de bono, etiam de vero, et hoc ob conjugium caeleste quod est boni et veri in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712; inde etiam tam ira quam excandescentia dicitur, alioquin unum satis fuisset: apud eundem,
Pugnabo Ego cum vobis in manu extensa, et brachio forti, et in
ira et in excandescentia, et in fervore magno, et percutiam
habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam, xxi 5, 6;
similiter hic, `ira’ praedicatur de punitione mali, et `excandescentia’ de punitione falsi, et `fervor’ de utriusque; ira et excandescentia quia est repugnantia, etiam est punitio, nam quae repugnant, ea collidunt, et tunc malum et falsum puniuntur; in malo enim est repugnantia boni, et in falso repugnantia veri, et quia est repugnantia, est quoque collisio; [6] {5}quod inde poena,
videatur n. 696, 967: apud Ezechielem,
Et consummabitur ira Mea, et quiescere faciam excandescentiam
Meam in illis, et consolaturus Me, et cognoscent quod Ego
Jehovah dixi, et in zelo Meo, in consummando Me
excandescentiam Meam in illis,… in faciendo Me in te
judicia, in ira et in excandescentia, et in correptionibus
excandescentiae, v. 13, (x)15;
ibi quoque `ira’ pro punitione mali, et `excandescentia’. pro punitione falsi, ex repugnantia et inde oppugnatione: apud Mosen,
Non placebit Jehovae condonare illi, quia tunc fumabit ira
Jehovae, et zelus Ipsius in virum illum, …et separabit illum
Jehovah in malum ex omnibus tribubus Israelis: …sulphur et
sal, combustio tota terra ejus, non conseretur, et non
germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem
Sodomae et Amorae, Admae et Zeboim, quae evertit Jehovah in
ira Sua et excandescentia Sua; et dicent omnes gentes, Quare
fecit Jehovah sic terrae huic? quis ardor irae magnae hujus?
Deut. xxix 19, 20, 22, 23 [A.V. 20, 21, 23, 24];
quia `Sodoma’ est malum, et `Amora’ falsum inde, n. 2220, 2246, 2322, et `gens illa’ de qua ibi Moses, {6}comparatur illis quoad malum et falsum, dicitur `ira’ respective ad malum, et `excandescentia’ ad falsum, et `ardor irae’ de utroque; quod talia tribuantur Jehovae seu Domino, est secundum apparentiam, quia ita apparet homini cum ipse incurrit in malum, et malum `punit ipsum’, videantur n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, (x)2335, 2395, 2447, 3605.
@1 et$
@2 in opposito autem$
@3 de malo et$
@4 i ubivis in Verbo$
@5 et$
@6 comparabatur$
Labanem, repraesentatur per `Esavum,’
Cum {1}cucurrit obviam Jacobo, et amplexus {2}eum, et cecidit
super collum ejus, et osculatus {2}eum, et fleverunt, Gen.
xxxiii 4;
cum enim finis, seu conjunctio, {3}tunc rationalis bonum influit immediate in bonum naturalis, et per hoc in verum ejus, et quoque mediate per rationalis verum in verum naturalis, et per hoc in bonum ibi, n. 3573 inde patet cur dictum a Rebecca per quam repraesentatur {4}rationalis veram, ad Jacobum per quem repraesentatur naturalis verum, `mittam et accipiam te exinde.’
@1 accurrit$
@2 i est$
@3 i quae dicta$
@4 Naturalis I$
@1 ita$
@2 enim$
@1 ideo$
@2 seu$
@1 sit$
@2 at$
Formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo, et inspiravit
in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam
viventem, Gen. ii 7;
Progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem
desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum, et arborem vitarum
in medio horti, Gen. ii 9;
Ecce {2}Ego adducens diluvium aquarum super terram, ad
perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, Gen. vi 17;
Intrarunt ad Noahum in arcam bina bina de omni carne in qua
spiritus vitarum, Gen. vii 15; n. 780;
Exspiravit omne, cui flatus, spiritus vitarum in naribus
ejus,’ Gen. vii 22:
apud Davidem,
Credo videre bonum Jehovae in terra vitarum, Ps. xxvii 13:
apud eundem,
Quis vir desiderans vitas, amans dies ad vivendum bonum?’ Ps.
xxxiv 13:
(m)apud eundem,
Cum Te, Jehovah, fons vitarum, in luce Tua videmus lucem, Ps.
xxxvi 10:
apud Malachiam,
Foedus Meum fuit cum Levi vitarum et pacis, ii 5:
apud Jeremiam,
Ita dixit Jehovah, Ecce Ego do coram vobis viam vitarum, et
viam mortis, xxi 8:(n)
apud Mosen,
Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et
ad adhaerendum Ipsi, quia Ipse vitae tuae, et longitudo dierum
tuorum, ad habitandum super terra, Deut. xxx 20:
apud eundem,
Non Verbum inane a vobis, quia illud vitae vestrae;. et per
verbum hoc prolongabitis dies super terra, Deut. xxxii (x)47;
et alibi; (m)vitae in plurali dicuntur quia binae sunt, ut dictum, et tamen una; sicut etiam `caeli’ in lingua {3}Hebraea, qui plures sunt et tamen unum; pariter aquae quae superiores et inferiores, Gen. i 7-9, quae sunt spiritualia quae rationali et naturali, quae quoque {4}unum erunt per conjunctionem.(n) {5}Quod vitas attinet, illae in plurali significant tam quod voluntatis quam quod intellectus est, proinde quod boni et quod veri; vita enim hominis non est nisi bonum et verum in quibus vita a Domino; homo enim absque bono et vero, ac vita in illis, est nullus homo; nam homo absque illis nihil potuisset velle, nec cogitare; omne ejus velle est ex bono vel non bono, et ejus cogitare {6}ex vero vel non vero; inde sunt homini vitae, quae una vita sunt cum cogitare est ex velle, hoc est, cum verum quod est fidei ex bono quod est amoris.
@1 cum vero$
@2 Me$
@3 illa$
@4 conjuncta sicut in unum erunt$
@5 vitae ibi$
@6 i est$
Mirabilia nunc referre et describere licet, quae, quantum scio, nondum alicui nota sunt et ne quidem in alicujus mentem venerunt, quod nempe universum caelum ita formatum sit ut correspondeat Domino, Ipsius Divino Humano; et quod homo ita formatus sit ut quoad omnia et singula apud cum, correspondeat caelo, et per caelum Domino; hoc est mysterium magnum quod nunc revelandum, de quo hic et ad finem capitum sequentium.
@1 constabit$
@1 et$
@2 tum$
@3 aerea$
@4 et simul eadem ipsum suum organum$
@5 quoque eadem$
@6 in aequilibrio continerent$
@1 sint$
@2 i caeli$
@3 i sunt$
@4 et$
@1 seu$
@2 i caelis$
@3 i a Domino$
@1 i quae$
@1 nec I$
@2 sed quae cogitationis et voluntatis sunt$
@3 illa in his$
@1 quod$
@1 i est$
@1 nusquam$
@1 sed$
@1 fiunt$
@1 solum$
@1 All this is in margin in A$
@2 simplice turba fuit$
@3 i usque$
@1 in eo$
@1 capitis sequentis$
3650. GENESEOS
CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM
Ante caput praecedens xxvii explicata sunt quae Dominus docuit et praedixit de ultimo judicio, seu de ultimis diebus Ecclesiae, apud Matthaeum, capite xxiv a versu 8 ad 14, n. 3486-3489; nunc sequuntur ordine, ante hoc caput juxta institutum, explicanda quae ibi versibus 15-18;
Cum ergo videritis abominationem desolationis dictam a Daniele
propheta, stantem in loco sancto, qui legit, animadvertat.
Tunc qui in Judaea, fugiant in montes. Qui super tecto domus,
ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne
revertatur retro, ad accipiendum vestem suam{1}.
@1 i (tunicam)$
Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam, tunc
scite quod prope sit devastatio, tunc qui in Judaea, fugiunto
super montes, et qui in medio ejus, exeunto, qui vero in
regionibus ne ingrediantur in eam, xxi 20, 21;
[5] sed per `Hierosolymam’ ibi similiter se habet, quod nempe in sensu litterae sit Hierosolyma quae intelligitur, sed in sensu interno Ecclesia Domini, videatur n. 402, 2117; omnia enim et singula quae in Verbo de populo Judaico et Israelitico memorantur, sunt repraesentativa regni Domini in caelis, et regni Domini in terris, hoc est, Ecclesiae, ut saepius ostensum; inde est quod per `Hierosolymam’ in sensu interno nullibi Hierosolyma intelligatur, nec per `Judaeam’ Judaea; sed fuerunt talia per quae repraesentari potuerunt caelestia et spiritualia regni Domini; utque repraesentarent, etiam facta sunt; ita Verbum potuit scribi quod esset secundum captum hominis qui legeret, et secundum intellectum angelorum qui apud hominem; haec etiam causa fuit quod Dominus similiter locutus; si enim aliter, non adaequatum fuisset captui legentium imprimis tunc temporis, nec simul intellectui angelorum, ita non receptum ab homine, {4}nec intellectum ab angelis. [6] `Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua’ significat quod qui in bono charitatis sunt, non inde se conferrent ad illa quae sunt doctrinalium fidei; `tectum domus’ in Verbo significat statum hominis superiorem, ita statum ejus quoad bonum; quae autem infra, significant statum hominis inferiorem, ita statum quoad verum: quid `domus,’ videatur n. 710, 1708, 2233, (x)2331, 3142, 3538; cum statu hominis Ecclesiae se ita habet: cum is regeneratur, tunc verum discit propter bonum, est enim ei affectio veri propter illud; at postquam regeneratus est, tunc agit ex vero et bono; postquam ad hunc statum pervenit, tunc non conferre se debet ad statum priorem, nam si id faceret, de bono in quo est, ex vero ratiocinaretur, et sic statum suum perverteret; omnis enim ratiocinatio cessat, ac cessare debet, quando homo in statu est velle verum et bonum, tunc enim ex voluntate, proinde ex conscientia, cogitat et agit, et non ex intellectu, ut prius; si ex hoc iterum, incideret in tentationes {5}in quibus succumberet; haec sunt quae significantur per quod `qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua.’ [7] `Et qui in agro, ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam’ seu tunicam significat quod qui in bono veri nec {6}conferrent se a bono ejus ad doctrinale veri; `ager’ in Verbo significat illum statum hominis quoad bonum; quid `ager,’ videatur n. 368, 2971, 3196, 3310, 3317, 3500, 3508; et `vestis seu tunica’ significat id quod bonum investit, hoc est, doctrinale veri, nam hoc est sicut vestis bono; quod `vestis’ id sit, videatur n. 297, 1073, 2576, 3301. Quisque videre potest quod altiora hic recondita lateant quam apparent in littera; Ipse enim Dominus illa locutus est.
@1 et Eliam$
@2 i in sensu interno$
@3 sequitur; et$
@4 et perceptum$
@5 et$
@6 conferent$
@1 illi$
@2 ita$
@3 i sunt,et$
Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, circumdedit illam
et elapidavit illam, et plantavit (c)illam vite nobili, et
aedificavit turrim in medio ejus, et etiam torcular excidit in
illa, et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas; et
jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso
inter Me et inter vineam Meam; …ponam illam in
desolationem,…quia vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis, et
vir Jehudae planta deliciarum Ipsius; et exspectavit judicium
sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor, v 1-3, 6, 7;
ibi in sensu litterae de perverso statu Israelitarum et Judaeorum agitur, in sensu autem interno de perverso statu Ecclesiae per Israelem et Jehudam repraesentatae; `habitator Hierosolymae’ est bonum Ecclesiae; quod `habitator’ sit bonum, seu quod idem, qui in bono, videatur n. 2268, 2451, 2712, 3613, et quod `Hierosolyma’ sit Ecclesia, n. 402, 2117; `domus Israelis’ similiter; quod `domus’ sit bonum, n. 710, 1708, 2233, (x)2331, 3142, 3538, et quod `Israel’ Ecclesia, n. 3305; `vir Jehudae’ consimiliter, per `virum’ enim significatur verum, n. 265, 749, 1007, 3134, 3310, 3459, et per `Jehudam’ bonum, sed cum differentia quod `vir Jehudae’ sit verum ex bono amoris in Dominum, quod verum caeleste vocatur, hoc est, illi qui in tali vero: [3] apud eundem,
Tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis, et
dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae: tunc recedet
aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim
non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit
Ephraimum: … devovebit Jehovah linguam maris Aegypti; et
agitabit manum super fluvium cum vehementia spiritus Sui; …
tunc erit semita reliquiis populi Ipsius, quae residuae erunt
ab Asshure, xi 12, 13, 15, 16;
agitur ibi in sensu litterae de reductione Israelitarum et Judaeorum e captivitate, sed in sensu interno de Ecclesia nova in communi, et apud unumquemvis in particulari qui regeneratur seu fit Ecclesia; `expulsi Israelis’ pro illorum veris, `dispersa Jehudae’ pro eorum bonis; `Ephraim’ pro intellectuali illorum, quod non amplius repugnabit; `Aegyptus’ pro scientificis, et `Asshur’ pro {1}ratiocinatione inde, quae perverterunt; `expulsi, dispersa, reliquiae, et residui’ pro veris et bonis quae supersunt; quod `Ephraim’ sit intellectuale, patebit alibi; quod `Aegyptus’ sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325; quo `Asshur’ sit ratiocinatio, n. 119, 1186, et quo `reliquiae’ sint bona et vera a Domino recondita in interiore homine, n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284: [4] apud eundem,
Audite hoc domus Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis
Jehudae exiverunt, …quia ab urbe sanctitatis vocantur, et
super Deo Israelis nituntur, xlviii 1, 2;
`aquae Jehudae’ pro veris quae sunt ex bono amoris in Dominum, vera illa inde sunt ipsa bona charitatis, quae bona spiritualia vocantur et faciunt Ecclesiam spiritualem, internam quae `Israel,’ et externam quae `domus Jacobi’; inde patet quid significant `domus Jacobi vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt’:
[5] apud eundem,
Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium
Meorum, et possidebunt eum electi Mei, et servi Mei habitabunt
ibi, lxv 9;
`ex Jehudah heres montium’ in supremo sensu pro Domino, in sensu repraesentativo pro illis qui in amore in Ipsum, ita in bono utriusque amoris; quod `montes’ sint illa bona, supra n. 3652
ostensum est: [6] apud Mosen,
Catulus leonis Jehudah, a praeda ascendisti fili mi, curvavit
se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus, quis excitabit
eum? Gen. xlix 9;
ibi quod per `Jehudam’ in supremo sensu intelligatur Dominus, manifeste patet, et in sensu repraesentativo illi qui in bono amoris in Ipsum: apud Davidem,
Cum exivit Israel ex Aegypto, domus Jacobi e populo barbaro,
factus est Jehudah in sanctuarium Ipsius, Israel dominia
Ipsius, Ps. cxiv 1, 2;
`Jehudah’ etiam ibi pro caelesti bono, quod est amoris in Dominum, et `Israel’ pro caelesti vero seu spirituali bono: [7] apud Jeremiam,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et suscitabo Davidi
germen justum, qui regnabit rex, et prosperabitur, et faciet
judicium et justitiam in terra, in diebus Ipsius salvabitur
Jehudah, et Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius, quod
vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, xxiii 5, 6; xxxiii
15, 16;
ibi de Adventu Domini; `Jehudah’ pro illis qui in bono amoris in Dominum, `Israel’ qui in vero illius boni; quod non per `Jehudam’ intelligatur Jehudah, nec per `Israelem’ Israel, constare potest, quia Jehudah non salvatus, neque Israel amplius: similiter apud eundem,
Reducam captivitatem Jehudae, et captivitatem Israelis, et
aedificabo eos sicut prius, xxxiii (x)7;
pariter: apud eundem,
in diebus illis, et in tempore illo, dictum Jehovae, venient
filii Israelis, ipsi et filii Jehudae simul, eundo et flendo
ibunt, et Jehovam Deum suum quaerent, et Zionem quaerent via,
quo facies eorum, l 4, 5:
apud eundem,
In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et
congregabuntur ad illam omnes gentes ob nomen Jehovae
Hierosolymam, non ibunt amplius post obfirmationem cordis sui
mali, in diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis,
et venient una e terra septentrionis super terram, iii 17, 18:
[8] apud eundem,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum
Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae;
…et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae foedus
novum; …hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies
illos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum
scribam illam, xxxi 27, 31, 33;
quod Israel {1}seu domus Israelis non intellecta sit, manifeste patet, quia dispersi inter gentes et nusquam e captivitate reducti sunt, consequenter quod nec Jehudah {2}seu domus Jehudae intellecta, sed quod per illos in sensu interno significati (x)qui a regno spirituali et caelesti Domini sunt; cum illis `novum foedus{3}, et illorum in corde scripta {3} lex’: `novum foedus’ pro conjunctione cum Domino per bonum, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 2037; `lex in corde scripta’ pro perceptione boni et veri inde, et quoque pro conscientia: [9] apud Joelem,
Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent
lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo
Jehovae exibit, et irrigabit flumen {4}shittim: Aegyptus in
vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis erit, propter
violentiam filiis Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem
in terra sua: et Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in
generationem et generationem, iv 18-20;
ex singulis ibi etiam patet quod per `Jehudam’ non intelligatur Jehudah, nec per `Hierosolymam’ Hierosolyma, sed quod illi qui in sancto amoris et charitatis {5}, illi enim `in aeternum sedebunt,’ et `in generationem et generationem’: [10] apud Malachiam,
Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me, et
subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos
quaerentes, et angelus foederis quem vos desideratis; …tunc
suavis erit Jehovae minha Jehudae et Hierosolymae, juxta dies
aeternitatis, et juxta annos priores, iii 1, 4;
ibi de Adventu Domini; quod tunc non `Jehovae suavis fuerit minha Jehudae et Hierosolymae,’ constat; inde patet quod per Jehudam et Hierosolymam talia quae sunt Ecclesiae Domini, significentur: ita ubivis in Verbo alibi ubi Jehudah, Israel et Hierosolyma nominantur. Inde nunc constare potest quid per Judaeam apud Matthaeum significatur, quod nempe Ecclesia Domini, ibi vastata{6}
@1 ratiociniis$
@2 et$
@3 i est$
@4 AI have schittim, Sch Schittim, AV, RV Shittim, but RV in margin
`the valley of acacias.’$
@5 i sunt$
@6 In A this was originally the end of this preface. Chap.
xxviii was started, but deleted and n. 3655 added.$
CAPUT XXVIII
1. Et vocavit Jischak ad Jacobum, et benedixit illi, et praecepit illi, et dixit illi, Non accipies mulierem e filiabus Canaan.
2. Surge, vade Paddanem Aram, domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae.
3. Et DEUS Shaddai benedicet tibi, et faciet fructificari te, et multiplicari te; et eris in coetum populorum.
4. Et dabit tibi benedictionem Abrahami, tibi et semini tuo cum te, ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit DEUS Abrahamo.
5. Et misit Jischak Jacobum, et ivit Paddanem Aram, ad Labanem filium Bethuelis Aramaei, fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi.
6. Et vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo, et miserit illum Paddanem Aram, ad accipiendum sibi exinde mulierem, in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo, Non accipies mulierem e filiabus Canaan.
7. Et audiverit Jacob ad patrem suum, et ad matrem suam, et iverit Paddanem Aram.
8. Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui.
9. Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami, sororem Nebaioth, super feminas suas sibi ad {1}mulierem.
* * * *
10. Et exivit Jacob e Beersheba, et ivit Haranem.
11. Et incidit in locum, et pernoctavit ibi, quia occidit sol, et sumpsit de lapidibus loci, et posuit subcapitalia sua, et cubuit in loco illo.
12. Et somniavit; et ecce scala statuta terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli DEI ascendentes et descendentes in illa.
13. Et ecce JEHOVAH stans super illa, et dixit, Ego JEHOVAH DEUS Abrahami patris tui, et DEUS Jischaki; terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam, et semini tuo.
14. Et erit semen tuum, sicut pulvis terrae, et erumpes ad mare, et ad orientem, et ad septentrionem, et ad meridiem; et benedicentur in te omnes familiae {2}humi, et in semine tuo.
15. Et ecce Ego cum te, et custodiam te in omni quo eas, et reducam te ad humum hanc, quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus sum tibi.
16. Et expergefactus Jacob e somno suo, et dixit, Certe est JEHOVAH in loco hoc, et ego non scivi.
17. Et timuit, et dixit, Quam terribilis Locus hic, nihil hic nisi domus DEI, et haec porta caeli.
18. Et mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem, quem posuit subcapitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput illius.
19. Et vocavit nomen loci illius Bethel; et utique Luz nomen urbis priore.
20. Et vovit Jacob votum, dicendo, Si fuerit DEUS cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum.
21. Et rediero in pace ad domum patris mei, et erit JEHOVAH mihi in DEUM.
22. Et lapis hic, quem posui statuam, erit Domus DEI, et omne quod dederis mihi, decimando decimabo illud tibi.
@1 so A but d uxorem$
@2 so A but d terrae$
3656. CONTENTA
Agitur hic in sensu supremo de Domino, quomodo Naturale Suum quoad verum et quoad bonum incepit Divinum facere; et describitur in communi per quae media. At in sensu repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis quoad verum et quoad bonum regenerat seu novum facit; processus in communi similiter est ibi, vers. {1}1-10.
3657. Describitur in sensu interno supremo, quomodo Dominus Naturale Suum quoad verum inceperit Divinum facere ex ultimo ordinis, ut sic intermedia disponeret, et omnia et singula conjungeret Primo, hoc est, Ipsi Divino Suo: in sensu autem interno repraesentativo quomodo Dominus naturale humanum etiam ex ultimo ordinis regenerat, ac intermedia sic disponit ut per rationale illa Sibi conjungat: de qua re a vers. {1}11-22.
@1 From pp. 555 and 562 it appears that vers. 1-9 and 10-22 would
be more correct.$
3658. SENSUS INTERNUS
Vers. 1, 2. Et vocavit Jischak ad Jacobum, et benedixit illi, et praecepit illi, et dixit illi, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. Surge, vade Paddanem Aram, domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae. `Vocavit Jischak ad Jacobum’ significat perceptionem qualis quoad bonum veri a Domino: `et benedixit illi’ significat quod ita conjungeretur: `et praecepit illi, et dixit illi significat reflexionem et inde perceptionem: `Non accipies mulierem e filiabus Canaan’ significat modo ne conjungeretur affectionibus falsi et mali: `surge’ significat modo elevet illud bonum inde: `vade Paddanem Aram’ significat cognitiones talis veri: `domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae’ significat bonum collaterale externum, et inde verum quod conjungendum.
3659. `Vocavit Jischak ad Jacobum’: quod significet perceptionem qualis quoad bonum veri a Domino, constat a significatione `vocare ad aliquem’ quod sit perceptio qualis, de qua n. 3609; ex repraesentatione `Jischaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini: Rationalis, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit Dominus quoad verum naturale, de qua n. 1893, 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599; hic autem et in sequentibus hujus capitis repraesentat `Jacob’ bonum illius veri; inde patet quod per haec verba, `vocavit Jischak ad Jacobum’ significetur perceptio qualis a Domino quoad bonum veri. [2] Quod `Jacob’ hic repraesentet bonum illius veri, est quia nunc primogenituram Esavi tulerat, et quoque ejus benedictionem, et sic per illa induit personam Esavi, sed adhuc non amplius quam quoad bonum illius veri, quod, nempe verum’, prius repraesentavit; omne enim verum, quodcumque et qualecumque sit, in se habet bonum, nam verum nisi ex bono non est verum, inde dicitur verum; per primogenituram quam tulit et per benedictionem, accepit id prae Esavo quod ejus posteritas succederet in promissionem factam Abrahamo et Jischako de terra Canaane, et sic quod per illum repraesentaretur Divinum Naturale Domini, sicut per `Jischakum’ Divinum Rationale, et per `Abrahamum’ Ipsum Divinum Ipsius; {1}ut itaque repraesentativum in unam personam caderet, permissum fuit ut primogenituram Esavo ita auferret, et dein benedictionem; inde est quod Jacob nunc repraesentet bonum naturalis, sed hic in principio bonum illius veri, quod, nempe verum, mox {2}prius repraesentavit. Adhuc quoque agitur de Esavo, ut in versu seq. 6-9 hujus capitis, ex causa ut bonum veri et verum boni interius Naturalis Domini repraesentaretur, quod per `Jacobum’ adhuc non potest. Quid et quale est bonum veri, quod hic est `Jacob,’ ex sequentibus constabit.
@1 et sic$
@2 supra$
3660. `Et benedixit illi’: quod significet quod ita conjungeretur, constat a significatione `benedici’ quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584. (m)Quod Jischak pater nunc benedicat Jacobo filio, tametsi is cum fraude venerit, et abstulerit benedictionem Esavo, et ad illud factum Jischak horruerit, ut patet a capite praecedente xxvii vers. 33, 35, est quia nunc percepit quod Jacobi posteritas esset quae terram Canaanem possideret, non Esavi, inde confirmata est benedictio ab Jischako; sed fraus ad quam horruit Jischak, significabat et praedicebat fraudulentum in illa gente quoad repraesentativa, quod nempe nihil minus quam sincere aut corde repraesentaret Divina {1}aut caelestia regni Domini, ita {2}prorsus non sicut Antiqua Ecclesia, sed modo in externis separatis ab interno, (n)et ne quidem hoc, quia toties desciverunt in apertas idololatrias. [2] {3}Quid autem per conjungi seu conjunctionem, quae per benedici in sensu interno significatur, intelligitur, prius dictum est, quod nempe naturale quoad bonum et quoad verum adjungeretur rationali, seu quod idem, externus homo interno; ut enim Dominus Naturale Suum Divinum faceret, bonum et verum tale ei inderet quae corresponderent cum bono et vero Divini Rationalis; absque bonis et veris correspondentibus non datur conjunctio: dantur bona et vera naturalis, seu propria naturalis hominis, innumerabilia, et tam innumerabilia ut ab homine vix queant sciri eorum genera communissima, utcumque cum nominatur bonum et verum naturale, appareat homini sicut unum simplex; totum enim naturale et omne quod ibi, non est aliud; et quia ita, constare potest quod bona et vera naturalis sint in quibus inesse possunt bona et vera rationalis, et quod bona et vera naturalis sint in quibus non inesse possunt bona et vera rationalis; consequenter quod bona et vera naturalis sint quae adjungi possint bonis et veris rationalis per correspondentiam; de his in hoc capite et in sequentibus agitur. [3] Scire illa bona et vera, et distinguere illa inter se, tum intueri qualia sunt, et sic quomodo apta {4}sunt ut conjungantur, non ita apparet homini, quamdiu is non ex interiore seu ex illuminatione a luce caeli cogitat, ei enim talia tunc et obscura et injucunda apparent; sed usque sunt talia captui et intellectui angelorum adaequata, etiam captui spirituum; nam non cogitationes eorum interpolant curae rerum mundanarum, corporearum et terrestrium, ut prius cum vixerunt homines in mundo; hi, nempe angeli et spiritus, in intelligentiae amoenitate et sapientiae beatitudine sunt, cum talia illis ex sensu interno Verbi sunt; Divinum enim tunc affulget, quia in sensu supremo agitur de Domino, et in sensu repraesentativo de Ecclesia et regeneratione; inde in sphaera Divina Domini, et Ipsius finium et usuum sunt.
@1 et$
@2 nihil minus quam$
@3 Sed quid per conjungi seu conjunctionem in sensu interno intelligatur$
@4 sint$
3661. `Et praecepit illi, et dixit illi’: quod significet reflexionem et perceptionem inde, constat ex significatione `praecipere’ in historicis Verbi, {1}quod sit reflectere, et ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619; 2862; reflexio est intuitio rei, quomodo se habet, tum qualis est exinde est perceptio.
@1 before in historicis$
3662. `Non accipies mulierem e filiabus Canaan’: quod significet modo ne conjungeretur affectionibus falsi et mali, constat ex significatione `accipere mulierem’ quod sit associari seu conjungi; ex significatione `filiarum’ quod sint affectiones, de qua n. 568, 2362, 3024; et ex significatione `Canaanis’ quod sit falsum et malum, de qua n. 1093, 1140, 1141, 1167, 1205, 1444, 1573, 1574, 1868.
3663. `Surge’: quod significet modo elevet illud bonum inde, constat ex significatione `surgere’ quod involvat ubi dicitur, aliquam elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; hic elevationem a talibus quae significantur per `filias Canaan,’ ad talia quae significantur per `filias Labanis,’ de quibus sequitur.
3664. `Vade Paddanem Aram’: quod significet cognitiones talis veri, constat ex significatione `Aram’ seu Syriae quod sint cognitiones, de qua n. 1232, 1234, 3249; quod `Paddan Aram’ sint cognitiones veri, inde est quia erat in Syria fluviorum, ubi Nahor, Bethuel et Laban, per quam quod cognitiones veri significentur, videatur n. 3051; Paddan Aram etiam prius cap. xxv 20, et in sequentibus cap. xxxi 18 memoratur, et quoque in illis locis significat cognitiones veri.
3665. `Domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae’: quod significet bonum collaterale externum, et inde verum quod conjungendum, constat ex repraesentatione `Bethuelis’ quod sit bonum gentium primae classis, de qua n. 2865; ex repraesentatione `Labanis’ quod sit affectio boni in naturali homine, seu affectio boni externi, et proprie bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3129, 3130, 3160, 3612; et ex significatione `accipere mulierem e filiabus ejus’ quod sit associari seu conjungi affectionibus veri quae inde; quod `accipere mulierem’ sit conjungi, patet, et quod `filiae’ sint affectiones, videatur n. 568, 2362, 3024; inde constat quid illa verba significant, nempe quod bonum naturalis repraesentatum hic per `Jacobum’ conjungeretur veris quae ex bono collaterali externo. [2] Haec se ita habent: cum regeneratur homo, tunc ducitur is a Domino primum sicut infans, dein sicut puer, postea sicut adolescens, et tandem sicut adultus; {1}vera quae sicut infans puer discit, sunt prorsus externa et corporea, nam interiora nondum potest capere; vera illa sunt non aliud quam cognitiones talium in quibus intime sunt Divina: sunt enim cognitiones rerum in quibus non intime aliquod Divinum, et sunt in quibus est; cognitiones in quibus intime est Divinum, sunt tales ut admittere possint vera interiora magis et magis successive et ordine, at cognitiones in quibus non est Divinum, sunt tales ut non admittant, sed respuant; sunt enim cognitiones boni et veri externi et corporei, sicut humus quae secundum suam indolem admittit semina hujus non alterius naturae, et unum genus seminum producit et alterum suffocat; cognitiones in quibus intime Divinum, admittunt in se verum et bonum spirituale et caeleste, ex Divino enim quod intus est et disponit, tales sunt; at cognitiones in quibus non Divinum, admittunt modo falsum et malum, nam sunt talis naturae; illae cognitiones veri externi et corporei quae admittunt verum et bonum spirituale et caeleste, significantur hic per `filias Labanis ex domo Bethuelis,’ at quae non admittunt, significantur per `filias {2}Canaan.’ [3] Cognitiones quae ab infantia ad pueritiam addiscuntur, sunt sicut vasa communissima, quae adimplenda sunt {3}bonis, ac sicut adimplentur, illustratur homo; si talia vasa sunt ut in illis possint esse bona genuina, tunc a Divino quod intus in illis, {4}illustratur homo, et hoc successive magis et magis; at si {5}talia sunt ut in illis non possint esse bona genuina, tunc non illuminatur; apparet quidem sicut illustretur, sed est ex lumine fatuo quod est falsi et mali, at usque obscuratur magis et magis per illa quoad bonum et verum. [4] Cognitiones tales sunt multiplices, et tam multiplices ut vix possint quoad genera recenseri, minus quoad species distingui; derivantur enim a Divino multipliciter per rationale in naturale; quaedam {6}enim immediate influunt per bonum rationalis, et inde in bonum naturalis: etiam in verum hujus boni, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum, ac ibi quoque abeunt in varios rivos; et quaedam influunt mediate per verum rationalis {7}in verum naturalis, etiam in bonum hujus veri, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum videatur n. 3573, 3616. Se habent illa sicut gentes, familiae, et domus ac in illis consanguinitates et affinitates, quod nempe sint qui in linea recta sunt a primo patre, et qui in linea obliqua seu collaterali magis et magis; in caelis haec distinctissima sunt, nam societates ibi omnes secundum genera et species boni et veri, ac inde proximitates, distinctae sunt, n. 685, 2508, 2524, 2556, 2739, 3612; quas etiam repraesentabant antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per id quod ita distincti in gentes, familias, et domos habitarent, n. 470, 471, 483, 1159, 1246; inde quoque erat quod mandatum ut illi qui ab Ecclesia repraesentativa erant, conjugia contraherent intra suae gentis familias, ita enim repraesentari potuit per illos caelum, et ejus societatum conjunctio quoad bonum et verum; sicut hic nunc per Jacobum quod `iret ad domum Bethuelis patris matris suae, et acciperet sibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris suae.’ [5] {8}Quod attinet ipsas cognitiones veri externi seu corporei, quae ex bono collaterali sunt, et, ut dictum, intus in se habent Divinum, et sic admittere possunt genuina bona, quales sunt apud infantes pueros qui dein regenerantur, sunt in genere tales, quales sunt historicorum Verbi, ut quae ibi dicuntur de Paradiso, de primo homine ibi, de arbore vitae in medio ejus, et de arbore scientiae, {9}ubi serpens qui decepit; haec sunt cognitiones quae in se habent Divinum, et in se admittunt (t)bona et vera spiritualia et caelestia, quia repraesentant et significant illa; tales cognitiones etiam sunt reliqua quae in historicis Verbi, sicut quae ibi de tabernaculo sunt, deque templo, et (c)eorum constructionibus; {10}pariter quae de vestibus Aharonis et filiorum ejus; tum quoque de festis tabernaculorum, primitiarum messis et azymorum, et de similibus aliis; haec et talia, cum ab infante puero sciuntur et cogitantur, tunc ab angelis qui apud illum, cogitatur de Divinis quae repraesentant et significant; et quia angeli his afficiuntur, affectio eorum communicatur, et facit jucundum et volupe quod puero ex illis, et praeparat {11}illius mentem ad recipiendum vera et bona genuina: talia et perplurima alia sunt cognitiones veri externi et corporei ex bono collaterali.
@1 A had vera quae sicut infans discit, sunt prorsus externa seu
corporea; but d infans…corporea; then continues puer discit
sunt prorsus externa et corporea; finally ip infans before
puer.$
@2 Cannanis$
@3 i veris et$
@4 illuminatur $
@5 i vasa$
@6 nempe$
@7 i et inde$
@8 Quod ipsas cognitiones veri externi seu corporei, quae ex bono
collaterali sunt, attinet, sunt, sicut dictum quales sunt apud
infantes seu pueros primae aetatis, et intus in se habent Divinum
et sic admittere possunt genuina vera et bona, tales cognitiones
sunt historica Verbi (quales…aetatis is deleted, but similar
words are in I)$
@9 e qua serpens decepit Evam$
@10 i quae quia in se Divinum recondunt, et sunt caelestium et
spiritualium repraesentativa, etiam admittunt talia.$
@11 illorum$
3666. Vers. 3-5. Et Deus Shaddai benedicet tibi, et faciet fructificari te, et multiplicari te,’ et eris in coetum populorum. Et dabit tibi benedictionem Abrahami, tibi et semini tuo cum te, ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit Deus Abrahamo. Et misit Jischak Jacobum, et ivit Paddanem Aram, ad Labanem filium Bethuelis Aramaei, fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi. `Deus Shaddai benedicet tibi’ significat tentationes illius veri et boni, per quas conjunctio: `et faciet fructificari te et multiplicari te’ significat inde bona et vera: `et eris in coetum populorum’ significat copiam: `et dabit tibi benedictionem Abrahami’ significat conjunctionem Ipsius Divini cum bono et vero naturalis: `tibi et semini tuo cum te’ significat cum bono et vero quod inde: `ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum’ significat vitam instructionum: `quam dedit Deus Abrahamo’ significat quae ex Divino: `et misit Jischak Jacobum’ significat initium existentiae: `et ivit Paddanem Aram’ significat hic ut prius, cognitiones illius veri: `ad Labanem filium Bethuelis Aramaei’ significat bonum collaterale: `fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi’ significat affinitatem ex matre cum bono veri quod `Jacob’, cum boni vero quod `Esau.’
3667. `Deus Shaddai benedicet tibi’: quod significet tentationes illius veri et boni per quas conjunctio, constat ex significatione `Dei Shaddai’ quod sint tentationes, de qua sequitur; et ex significatione `benedici’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; quia per Jacobum (t)nunc repraesentatur bonum veri, ut supra n. 3659 ostensum, hic illud (t)bonum et verum per `tibi’ intelligitur. Quod `Deus Shaddai’ significet tentationes, est inde quia antiquis temporibus insigniverunt Supremum Deum, seu Dominum, variis nominibus, et hoc secundum attributa, et secundum bona quae ab Ipso, et quoque secundum vera, quae quod multiplicia sint, unusquisque novit; qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, per omnes illas denominationes non intellexerunt nisi Unum Deum, nempe Dominum, Quem Jehovam appellarunt: at postquam Ecclesia a bono et vero descivit, et simul a sapientia illa, tunc coeperunt tot deos colere, quot denominationes Unius Dei fuerunt, usque adeo ut unaquaevis gens, et tandem unaquaevis familia pro suo Deo agnosceret unum ex illis; [2] inde tot dii (x)exstiterunt, qui etiam passim in Verbo {1}nominantur; simile factum in familia Terahi patris Abrahami, et quoque in ipsa domo Abrahami; qui quod alios deos coluerit, videatur n. 1356, 2559, et quod imprimis Deum Shaddai, n. 1992; quod cultus ejus permanserit in domo illa, constat quoque ex his apud Mosen,
Apparui Abrahamo, Jischako, et Jacobo, in Deo Shaddai, et
nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. vi 3;
inde est quod dictum Abrahamo,
Ego Deus Shaddai, ambula tibi coram Me, et esto integer, Gen.
xvii 1;
et quod nunc ab Jischako dictum Jacobo, `Deus Shaddai benedicet tibi’: quod ita sit, manifeste etiam patet (c)ab illis quae in hoc capite, quod postquam Dominus in somnio dixit
Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui, et Deus Jischaki, vers.
13,
usque Jacob dein dixerit,
Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego
ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad
induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit
Jehovah mihi in Deum, vers. 20, 21;
inde patet quod nec domus Jacobi agnoverit Jehovam, sed quod pro suo Deo agnosceret Illum si sibi benefaceret: prorsus sicut hodie in gentilismo Christiano. [3] Quod autem (x)Deum Shaddai in specie attinet, fuerat {2}ita in Ecclesia Antiqua Dominus appellatus respective ad tentationes, et {2}benedictiones et benefacta post tentationes, quod in Parte Altera n. 1992 ostensum; inde nunc est quod per `Deum Shaddai’ in sensu interno significentur tentationes. Quod per tentationes fiat conjunctio boni et veri, videantur quae prius de tentationibus dicta et ostensa sunt et n. (x)2819 citata.
@1 i Historico$
@2 after Antiqua$
@3 ad consolationes$
3668. `Et faciet fructificari te et multiplicari te’: quod significet inde bona et vera, constat ex praedicatione `fructificari’ quod sit de bono, ac `multiplicari’ quod sit de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847.
3669. `Et eris in coetum populorum’: quod significet copiam, constare potest absque explicatione; `coetus populorum’ in specie praedicatur de veris, per `populos’ enim in Verbo significantur illi qui in {1}vero sunt, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3581; at per `gentes illi qui in bono n. 1259, 1260, 1416, 1849. Quod hic dicatur `coetus populorum,’ est quia de bono veri per `Jacobum’ repraesentato agitur; aliud enim est bonum quod ex vero, et aliud est bonum ex quo verum; bonum quod ex vero est quod hic est `Jacobus,’ et bonum ex quo verum est quod est `Esau’; bonum quod ex vero est inversum ad bonum ex quo verum; in bono quod ex vero, sunt illi qui regenerantur antequam regenerati sunt, at in bono ex quo verum, sunt iidem cum regenerati; quod status illorum inversus sit, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603.
@1 A has veris changed to vero$
3670. `Et dabit tibi benedictionem Abrahami’: quod significet conjunctionem Ipsius Divini cum bono et vero naturalis, constat ex significatione `benedictionis’ quod sit conjunctio, de qua supra n. 3660, 3667; et ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Ipsum Divinum Domini, quod `Pater’ vocatur, de qua n. 2011, 3251, 3439; et quia haec dicuntur ad Jacobum, per quem repraesentabitur Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum et Verum ibi, est conjunctio Ipsius Divini cum bono et vero Naturalis, quae per `dabit tibi benedictionem Abrahami’ in sensu interno significatur. In sensu litterae est possessio terrae Canaanis quae per benedictionem Abrahami intelligitur, et quoque per verba quae sequuntur, `Ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit Deus Abrahamo’; secundum illum sensum etiam illa verba capiunt omnes qui credunt quod historica Verbi non caelestiora et arcaniora involvant, imprimis gens Judaica, quae etiam sibi prae omnibus gentibus et populis inde vindicat praerogativam; similiter intellexerunt illa patres (c)eorum, ac imprimis Jacobus, qui qualis fuerit, constare potest ex illis quae mox supra n. (x)3667 dicta sunt, quod nempe `non noverit Jehovam,’ nec agnoscere voluerit nisi corporea et mundana ei daret; sed quod nec Abraham, nec Jischak, nec Jacobus {1}intellecti sint, sed quod per `Jacobum’ repraesentetur Dominus quoad Naturale quod Divinum faceret, ab explicationibus abunde patet: quod perinde sit qualis homo sit qui repraesentat, sive malus sive bonus, et quod malus aeque repraesentare possit, et {2}repraesentaverit Divinum Domini, videatur n. 665, 1097, 1361; [2] idem potest constare ex repraesentativis quae etiam hodie; omnes enim reges, quicumque sunt et qualescumque sunt, per ipsum regium apud illos repraesentant Dominum; pariter omnes sacerdotes, quicumque et qualescumque sunt, per ipsum sacerdotale; ipsum regium et ipsum sacerdotale est sanctum, qualiscumque is est qui ministrat; inde est quod Verbum quod malus docet, aeque sanctum sit, etiam sacramentum baptismi et {3}Sacra Cena, et similia; inde quoque constare potest quod nusquam aliquis rex sibi vindicare queat de sancto quod ejus regii est; nec aliquis sacerdos de sancto quod ejus sacerdotii est; quantum sibi ex illo vindicat seu id sibi tribuit, tantum furis spiritualis characterem, seu furti spiritualis notam, sibi imponit; et quoque quantum mali facit, hoc est, contra justum et aequum, et contra bonum et verum, tantum exuit rex repraesentativum sancti regii, et sacerdos sancti sacerdotii, ac repraesentat oppositum; inde in Ecclesia repraesentativa Judaica tot leges latae sunt de sancto in quo essent imprimis sacerdotes, cum ministrarent; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus dicentur.
@1 i in ipso sancto Verbi$
@2 repraesentaverint$
@3 sacrae caenae$
3671. `Tibi et semini tuo cum te’: quod significet cum bono et vero quod inde, constat ex repraesentatione Jacobi, qui hic est `tibi,’ quod sit {1}bonum veri seu bonum quod ex vero, de qua supra; et ex significatione `seminis’ quod sit bonum et verum fidei, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3373; `cum te’ significat quod adjunctum bono veri, quod est `Jacob.’ Se habet cum bono et vero, sicut cum seminibus, et cum humo; bonum interius est sicut semen quod producit sed non nisi quam in bona humo; bonum et verum exterius est sicut humus, in qua producitur; illud, nempe semen, quod est bonum et verum interius, non aliter radicari potest; inde est quod rationale hominis {2}omnium primo regeneratur, nam ibi sunt semina, et dein naturale, ut hoc inserviat pro humo, n. 3286, 3288, 3321, 3368, 3493, 3576, 3620, 3623; et quia naturale est sicut humus, bonum et verum fructificari et multiplicari potest in rationali, quod non fieri posset nisi alicubi haberet humum, in qua semen suam radicem. Ex hac comparatione, sicut in speculo videri potest quomodo se habet cum regeneratione{3}, et cum plurimis arcanis ejus; [2] intelligere bonum et verum et velle illa, est rationalis, perceptiones boni et veri inde sunt sicut semina, at scire illa et agere illa est naturalis; ipsa scientifica et opera sunt sicut humus; quando homo afficitur scientificis quae confirmant bonum et verum, et magis cum jucundum appercipit in agendo illa, tunc sunt semina ibi ut in sua humo, et crescunt; inde bonum fructificatur et verum multiplicatur, et continue ex humo illa ascendunt in rationale, et hoc perficiunt; aliter se habet cum homo intelligit bonum et verum, et quoque interius {4}percipit aliquid velle, sed usque non amat scire illa, et minus facere illa, tunc non fructificari potest bonum et multiplicari verum in rationali.
@1 bonum quod ex vero seu bonum veri$
@2 before rationale$
@3 i hominis$
@4 vult illud$
3672. `Ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum’: quod significet vitam instructionum, constat ex significatione `hereditare’ quod sit vitam alterius habere, de qua n. 2658, 2851, hic vitam ex Divino, quod significatur per illa verba quae mox sequuntur; et ex significatione `peregrinationum’ quod sint instructiones, de qua n. 1463, 2025; `terra’ significat ubi vita. Vita instructionum, de qua hic, est vita boni ex vero, quod hic per `Jacobum’ repraesentatur, cum enim vivitur secundum vera quibus instruitur homo, tunc est in vita instructionum.
3673. `Quam dedit Deus Abrahamo’: quod significet quae ex Divino, constat ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Dominus quoad Divinum quod Pater in Verbo vocatur, de qua n. 2010, 3251, 3439; quod `dedit Deus’ sit appropriatum Ipsi, constare potest, nam quod (t)est datum, est illius cui datum; inde patet quod per `quam dedit Deus Abrahamo’ significetur vita quae ex Divino.
3674. `Et misit Jischak Jacobum’: quod significet initium existentiae, constat ex eo quod nunc ingrediatur Jacob repraesentare bonum veri, ita initium existentiae Divini Naturalis Domini; quae enim in sequentibus de Jacobo apud Labanem dicuntur, {1}continent illa; inde est quod `misit Jischak Jacobum’ significet initium existentiae.
@1 i in sensu interno$
3675. `Et ivit Paddanem Aram’: quod significet cognitiones illius veri, constat ex significatione `Paddanis Aram’ quod sint cognitiones veri, de qua supra n. 3664.
3676. `Ad Labanem filium Bethuelis Aramaei’: quod significet bonum collaterale, constat ex repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua etiam supra n. 3665; et ex repraesentatione `Bethuelis’ quod sit bonum gentium primae classis, de qua n. 2865, 3665, ex quo sicut ex communi stirpe bonum quod per `Labanem’ repraesentatur; quod Bethuel cognominetur hic `Aramaeus,’ est quia per `Aram’ seu Syriam significantur cognitiones boni et veri, n. 1232, 1234, 3249, de quibus hic agitur. [2] Verum externum ex quo bonum, quod hic est `Jacob,’ non aliud est quam cognitiones, nam hae sunt vera quae omnium {1}primo hauriuntur, et quoque pro veris {2}habentur ab illis qui in initio regenerationis sunt: sed cognitiones non sunt vera in se, sed ex Divinis quae in illis sunt, quae cum {3}elucent, tunc primum fiunt vera; sunt interea modo sicut vasa communia, per quae et in quibus vera recipi possunt, sicut sint illa de quibus prius n. 3665 f.; et sicut sunt omnia scientifica quae primum discuntur.
@1 primum$
@2 agnoscuntur$
@3 prodeunt$
3677. `Fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi’: quod significet affinitatem ex matre cum bono veri quod `Jacob,’ cum boni vero quod `Esau,’ constat ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Verum, de qua saepius prius; ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum veri seu bonum quod ex vero in naturali; et ex repraesentatione `Esavi’ quod sit boni verum, seu bonum es quo verum in naturali, de quibus supra n. 3669; et quia omnia bona et vera quae sunt in naturali seu externo homine, concipiuntur et nascuntur a rationali seu interno homine, nempe a bono rationalis ut a patre, et a vero rationalis ut a matre n. 3314, 3573, 3616, ideo per illa verba significatur affinitas ex matre cum bono veri quod `Jacob,’ cum boni vero quod `Esau’; se quoque prorsus similiter habent; [2] sed explicare illa ad captum, perquam difficile est, ex causa quia communissima hujus rei hodie ignota sunt, sicut quid bonum spirituale, et quid verum ejus, et quod innumerabilia genera boni et veri ejus sint, et adhuc innumerabiliores species, tum quod per gradus quasi consanguinitatis et affinitatis inter se conjuncta sint; haec quae communissima, cum ignota sunt, descriptio graduum et affinitatum in meras umbras caderet; et eo adhuc magis quia docti hodie nec scire illa volunt, amant enim solum in cortice errare, et disceptare non qualia sunt, sed num sint, et quamdiu in illo statu sunt, nihil prorsus scire volunt de innumerabilibus illis.
3678. Vers. 6-9. Et vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo, et miserit illum Paddanem Aram, ad accipiendum sibi exinde mulierem, in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. Et audiverit Jacob ad patrem suum, et ad matrem suam, et iverit Paddanem Aram. Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui. Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami, sororem Nebaioth, super feminas suas sibi ad mulierem. `Vidit Esau quod benedixerit Jischak Jacobo’ significat cogitationem boni naturalis de conjunctione per veri bonum quod Jacob: `et miserit illum Paddanem Aram’ significat initium existentiae per cognitiones illius boni: `ad accipiendum sibi exinde mulierem’ significat sic conjunctionem per affectionem veri: `in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo’ significat ut conjunctio fieret, reflexionem et inde perceptionem: `Non accipies mulierem e filiabus Canaan’ significat quod non conjungeretur affectionibus falsi et mali: `et audiverit Jacob ad patrem suum et ad matrem suam significat oboedientiam et affectionem: `et iverit Paddanem Aram’ significat, hic ut prius, ad imbuendum cognitiones boni et veri illas: `et vidit Esau quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui’ significat praevidentiam et providentiam Domini quod affectiones veri illius cum quibus bonum naturale hactenus conjunctum esset, non conducerent ad conjunctionem: `et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami’ significat conjunctionem boni illius cum vero ex origine Divina: `sororem Nebaioth super feminas suas sibi ad mulierem’ significat affectionem veri caelestis interius.
3679. `Vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo’: quod significet cogitationem boni naturalis de conjunctione per veri bonum quod `Jacob,’ constat ex significatione `videre’ quod sit cogitare, cogitare enim non aliud est quam videre intus, seu visus internus; ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua n. 3300, 3302, 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; ex significatione `benedici’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, de qua prius; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit veri bonum, de qua n. 3669, 3677; inde patet quod per `vidit Esau quod benedixerit Jischak Jacobo’ significetur cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum. [2] Quid autem sit cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum, nec satis explicari potest ad captum, sed usque paucis explicandum: cogitatio boni naturalis est cogitatio rationalis seu interni hominis in naturali seu externo homine, et quidem ex ejus bono; rationalis enim seu internus homo est qui cogitat, non autem naturalis seu externus, nam ille seu internus homo est in luce caeli, in qua luce est intelligentia et sapientia a Domino, n. 3195, (x)3339, 3636, 3643, sed externus homo est in luce mundi, in qua nulla est intelligentia, et ne quidem vita; quapropter nisi internus homo cogitaret in externo, nusquam aliquid cogitari posset; sed usque apparet cogitatio homini sicut in ejus externo foret, nam ex illis quae per sensus intrarunt et sunt mundi, cogitat; [3] haec se habent sicut visus oculi; homo sensualis putat quod oculus videat ex se, cum tamen oculus modo est organum {1}corporis, per quod internus homo videt illa quae extra corpus sunt seu quae in mundo; et quoque sicut se habet cum loquela; sensualis homo putaret quod os et lingua loqueretur ex se, et qui aliquantum sublimius cogitat, quod larynx et organa interiora{2} aspirata a pulmone, cum tamen est cogitatio quae per organica illa loquitur, nam loquela nihil aliud est quam cogitatio loquens; tales fallaciae sensuum sunt perplures; similiter se habet cum omni vita apparente in externo homine, quod sit vita interni in illo, ut in suo organo materiali et corporeo; {3}cum cogitatione ita est: [4] homo quamdiu in corpore vivit, cogitat ex rationali in naturali, verum aliter cum naturale correspondet rationali, et aliter cum naturale non correspondet; cum naturale correspondet, tunc homo rationalis est et spiritualiter cogitat; at cum naturale non correspondet, tunc non rationalis est, nec spiritualiter cogitare potest; apud illum enim cujus rationali correspondet naturale, aperta est communicatio ut influere possit lux caeli a Domino per rationale in naturale, et hoc illustrare intelligentia et sapientia; inde est ille rationalis et spiritualiter cogitat; at apud hunc cujus rationali non correspondet naturale, est clausa communicatio, et solum aliquid lucis in communi circum circa et per rimas influit per rationale in naturale; inde is non rationalis est, et non spiritualiter cogitat; homo enim sicut ei est influxus lucis caeli, ita cogitat; inde patet quod quisque homo cogitet secundum statum correspondentiae naturalis cum rationali quoad bonum et verum: sed spiritus et angeli non ita sicut homo cogitant; [5] cogitatio quidem eorum terminatur etiam in naturali, omnem enim naturalem memoriam et ejus affectiones secum habent, sed memoria illa non eis licet uti, n. 2475-2479; et tametsi illa non eis (t)licet uti, usque inservit illis pro plano aut sicut pro fundamento, ut ideae cogitationis illorum ibi terminentur, inde est quod cogitationis eorum ideae sint interiores, et loquela eorum non sit ex formis vocum, ut apud hominem, sed a formis rerum; inde patet quod illis quoque talis cogitatio, qualis est correspondentia naturalis eorum cum rationali; et quod spiritus sint qui rationales sunt et spiritualiter cogitant, et qui non rationales sunt et non spiritualiter cogitant, et hoc prorsus secundum affectiones et inde cogitationes rerum in vita corporis, hoc est, secundum statum vitae quam sibi in mundo acquisiverunt. [6] Quid itaque cogitatio boni naturalis sit, inde aliquantum patet quod nempe sit cogitatio in bono naturalis, {4}(secundum ideam spirituum dicitur cogitatio boni naturalis, quod secundum ideam hominum dicitur cogitatio in bono naturalis:) in hoc, nempe in bono naturalis cogitat rationale, cum spectat {5}bonum ut finem, ita cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum, est cogitatio in naturali de fine, quomodo nempe (t)ei conjungi possit verum, et hoc secundum ordinem Divinum, per viam communem, quae est, ut saepe prius dictum, a talibus quae externa sunt, et sic quae in ordine ultima seu extrema sunt; ab his omnis regeneratio naturalis incohat; haec extrema seu ultima sunt cognitiones primae, quales sunt infantum et puerorum, de quibus n. 3665 f.: [7] in principio, boni verum, quod est `Esau,’ cum bono veri, quod est `Jacob,’ non conjunctum est in externa forma, nam bonum veri respective ad boni verum est inversum, n. 3669, at usque intime, hoc est, quoad fines, conjuncta sunt; finis enim veri quod ex bono, est ut adjungantur sibi vera secundum ordinem, ut dictum, et finis boni quod ex vero, similiter, et quia finis conjungit, ideo quoque conjunguntur, n. 3562, 3565; inversum ordinis primis temporibus est solum medium spectans finem.
@1 corporeum$
@2 aspirate I$
@3 ita se habet cum cogitatione$
@4 A has no ()$
@5 finem boni$
3680. `Et miserit illum Paddanem Aram’: quod significet initium existentiae per cognitiones illius boni, constat ex significatione `miserit illum’ quod sit initium existentiae, de qua supra n. 3674; et ex significatione `Paddanis Aram’ quod sint cognitiones veri, de qua n. 3664; cognitiones boni dicuntur quia omnia vera sunt cognitiones boni; vera quae non ex bono, {1}aut quae non spectant bonum ut finem, non sunt vera; at quatenus spectant doctrinam, dicuntur cognitiones veri.
@1 et$
3681. `Ad accipiendum sibi exinde mulierem’: quod significet sic conjunctionem per affectionem veri, constat ex significatione `mulieris’ quod sit affectio veri, de qua n. 1468, 2517, 3236, `quam accipere’ est illi adjungi.
3682. `In benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo’: quod significet ut conjunctio fieret, reflexionem et inde perceptionem, constat ex significatione `benedici’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; et ex significatione `praecipere et dicere’ quod sit reflexio et inde perceptio, de qua n. 3661.
3683. `Non accipies mulierem a filiabus Canaan’: quod significet quod non conjungeretur affectionibus falsi et mali, constat ex significatione `accipere mulierem’ quod sit associari {1}et conjungi, et a significatione `filiarum Canaan’ quod sint affectiones falsi et mali, de qua etiam supra n. 3662.
@1 seu$
3684. `Et audiverit Jacob ad patrem suum et ad matrem suam’: [quod significet oboedientiam et affectionem,] constat a significatione `audire ad aliquem’ seu auscultare quod sit oboedire, de qua n. 2542; quod `ad patrem et matrem,’ significat oboedientiam ex affectione.
3685. `Et iverit Paddanem Aram’: quod significet ad imbuendum cognitiones boni et veri illius, constat ex significatione `ire’ {1}et proficisci quod sit vitae ordo et institutum, de qua n. 1293, 3335, hic itaque ad imbuendum secundum ordinem, nempe cognitiones boni et veri illius quae significantur per `Paddanem Aram,’ n. 3664, (x)3675.
@1 seu$
3686. `Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui’: quod significet praevidentiam et providentiam Domini quod affectiones veri illius cum quibus bonum naturale hactenus conjunctum esset, non conducerent ad conjunctionem, {1}constat a significatione `videre’ hic quod sit praevidentia et providentia, de qua n. 2837, 2839; ex repraesentatione `Esavi’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Naturalis, de qua prius; ex significatione `filiarum Canaanis,’ hic filiarum Heth, quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua n. 3470, 3620-3622; et ex significatione `[malae] in oculis Jischaki patris sui’ quod sit non conducere ad conjunctionem, nempe per naturalis bonum quod {2}Esau, cum rationalis bono quod {3}`Jischak’; inde patet quod per illa verba significetur praevidentia et providentia Domini quod affectiones veri illius, quia non ex genuino, non conducerent ad conjunctionem: haec quomodo se habent, constare potest ab explicatione ad cap. xxvi vers. 34, 35, ubi agitur de filiabus Heth quas Esau sibi acceperat mulieres; et ad cap. xxvii vers. 46, ubi agitur de Jacobo quod `non ex filiabus Canaan sumeret sibi mulierem’: quod per `filias Canaan’ hic significentur affectiones veri ex non genuino, et supra per `filias Canaan’ affectiones falsi et mali, n. 3662, 3683, inde est quia Hittaei fuerunt in terra Canaane ab Ecclesia gentium, non ita in falso et malo sicut gentes aliae ibi, ut Canaanaei, Emoraei et Perizzaei; inde etiam per Hittaeos repraesentata est Ecclesia spiritualis Domini apud gentes, n. 2913, 2986. [2] Quod Antiquissima Ecclesia quae caelestis et ante diluvium, fuerit in terra Canaane, videatur n. 567; et quod Ecclesia Antiqua, quae post diluvium, {4}etiam ibi, praeter in pluribus aliis regnis, n. 1238, 2385; inde ortum, quod omnes gentes ibi, et quoque omnes terrae ibi, et omnes fluvii ibi, induerint repraesentativa; nam antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per omnia objecta quae videbant, perceperunt talia quae sunt regni Domini, n. 920, 1409, 2896, 2897, 2995, ita quoque per terras et fluvios ibi; [3] illa repraesentativa post illorum tempora permanserunt in Ecclesia Antiqua, ita quoque repraesentativa locorum ibi; Verbum in Antiqua Ecclesia, de quo n. 2897-2899, etiam nomina locorum repraesentativa inde habuit, sicut etiam Verbum post illorum tempus, quod Moses et Prophetae vocatur; et quia ita erat, Abraham jussus est ut illuc iret, et ei promissio facta, {5}ut posteri ejus possiderent illam terram, et hoc non ideo quia reliquis gentibus meliores {6}erant, erant enim inter omnium pessimos, n. 1167, 3373, sed ut per illos Ecclesia repraesentativa institueretur, in qua nihil reflectebatur super {7}personas, ac super loca, sed super res quae repraesentabantur, n. 3670, et sic quoque {8}nomina Antiquissimae Ecclesiae, et Antiquae, retinerentur.
@1 constare potest$
@2 i est$
@3 ex Jischaki but latter altered to Jischak$
@4 after regnis$
@5 quod$
@6 essent$
@7 personam I$
@8 retinerentur nomina antiquissimae Ecclesiae, et postea
antiquae, quid repraesentarent et significarent, nota.$
3687. `Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami’: quod significet conjunctionem boni illius cum vero ex origine Divina, constat ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua supra; ex repraesentatione `Jishmaelis filii Abrahami’ quod sit verum ex origine Divina; quod `Jishmael’ repraesentet Ecclesiam spiritualem Domini, et {1}proinde verum, videatur n. 1949-1951, 2078, 2691, 2699, 3268; et quod `Abraham’ repraesentet Divinum Domini quod `Pater’ vocatur, n. 2010, 3251, 3439, inde per `Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami’ significatur verum ex origine Divina; quod `accipere uxorem’ sit associari et conjungi, patet; inde constat quod per `ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami’ significetur conjunctio boni illius cum vero ex origine Divina.
@1 inde$
3688. `Sororem Nebaioth super feminas suas sibi ad mulierem’: quod significet affectionem veri caelestis interius, constat ex significatione `sororis’ quod sit verum intellectuale seu rationale, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3386; ex repraesentatione `Nebaioth’ quod sit bonum quod est Ecclesiae spiritualis, de qua n. 3268; inde `soror Nebaioth’ significat affectionem veri caelestis, seu quod idem affectionem boni spiritualis; ex significatione `feminarum seu filiarum Heth’ quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua n. 3470, 3620-3622, (x)3686, et ex significatione `accipere mulierem’ quod sit associari et conjungi; inde patet quod per haec cum illis quae mox supra, significetur conjunctio boni per Esavum repraesentati cum vero ex origine Divina, ita cum affectione veri caelestis interius{1}. [2] Quomodo haec se habent, quidem prius dictum, sed talia sunt quae aegre cadunt sub intellectum, quamdiu communissima hujus rei nesciuntur, et praeterea talia mundus hodie non curat, {2}quia terrestria sunt quae ei curae, non autem caelestia, {3}quoniam sicut quoque dicitur, illa vident et sciunt, haec autem non vident nec sciunt; at quia non modo detegenda sunt quae in Verbi sensu interno continentur, sed etiam explicanda, licet exemplo illustrare quomodo se habet cum boni vero quod Esau repraesentat, et cum bono veri quod Jacob, et simul cum eo quod bonum veri sit inversum ad boni verum antequam regeneratus est homo, at postmodum quod conjuncta, ita cum illis quae hactenus dicta sunt: [3] sit pro exemplo homo qui talis est ut regenerari possit, hoc enim praevidet Dominus, et quia praevidet etiam providet; is primum sicut infans puer nondum scit quid opera charitatis erga proximum, quia nondum novit quid charitas, nec quid proximus; quapropter quia ex Verbo scit quod pauperibus dandum, et qui pauperibus dat quod merces illi sit in caelo, idcirco {4}mendicantibus prae aliis benefacit, quia credit quod illi sint pauperes qui intellecti in Verbo, non expendens quod tales qui in plateis mendicant, quoad plurimam partem impiam et quoque scelestam vitam vivant, et omne quod cultus Divini est, spernant, seque dederint prorsus otio et inertiae; is {5}qui regeneratur, in primo statu, nihilo minus’ illis ex corde benefacit; haec {6}bona sunt bona veri externi a quibus incohat; boni verum, quod interius est, influit ita in illa et operatur hoc secundum cognitiones in quibus puer est: [4] postmodum autem cum magis illustratur, tunc benefacere vult omnibus quos egenos et miseros credit, et vix adhuc discrimen facit inter egenos et miseros pios et impios, credens unumquemvis esse in simili respectu et gradu proximum; at cum in his magis illustratur, tunc facit discrimen, ac probis et bonis solum opem fert, sciens quod opem ferre malis sit malefacere multis, nam per beneficia et officia illis copiam facit malefaciendi aliis: tandem, cum ille regeneratur, non bonum facit nisi bonis et piis, quia tunc non homine cui benefacit, sed ipso bono apud illum, afficitur; et quia in bono (c)et pio Dominus est praesens, ita per affectionem erga bonum, {7}etiam in Dominum testatur amorem; cum in illa charitate ex corde est, tunc regeneratus est; [5] inde patet quod ejus status prior fuerit inversus respective ad hunc statum, quod nempe bonum crediderit quod non bonum erat, sed quod usque id facere in principio regenerationis debuerit, quia cognitio rei apud (c)eum non ulterius vadit, et quia charitatis bonum interius non potuit influere in aliud verum quam quod cognitionis ejus fuit; tum quoque quod bonum interius semper adfuerit, et hoc operatum sit, et quod hoc se non prius manifestare potuerit quam cum per cognitiones successive illustratus fuerit de bonis et veris qualia essent: inde patet aliquantum quid bonum veri quod hic `Jacob’ repraesentat, et quid boni verum quod `Esau,’ et quod haec {8}primum inversa sint, sed postea quod conjuncta.
@1 i quod verum,seu quae affectio veri repraesentatur per Machalath
filiam Jischmaelis, sororem Nebajoth. (This was deleted in A but
later marked for re-insertion.)$
@2 sunt terrestria$
@3 quia$
@4 i etiam$
@5 itaque qui postea$
@6 benefacta$
@7 quoque$
@8 i sibi$
3689. Vers. 10, 11. Et exivit Jacob e Beersheba, et ivit Haranem. Et incidit in locum, et pernoctavit ibi, quia occidit sol, et sumpsit de lapidibus loci, et posuit subcapitalia sua, et cubuit in loco illo. `Exivit Jacob e Beersheba’ significat vitam remotiorem a doctrinalibus Divinis: `et ivit Haranem’ significat ad bonum et verum illius gradus: `et incidit in locum’ significat statum: `et pernoctavit ibi, quia occidit sol’ significat vitam in obscuro: `et sumpsit de lapidibus loci’ significat vera illius status: `et posuit subcapitalia sua’ significat communicationem communissimam cum Divino; `et cubuit in loco illo’ significat tranquillitatem status.
3690. `Exivit Jacob e Beersheba’: quod significet vitam remotiorem a doctrinalibus Divinis, constat a significatione `ire’ quod sit vivere, de qua n. 3335, 3685; ita `exire’ quod sit vivere remotius; et ex significatione `Beersheba’ quod sit doctrina Divina, de qua n. 2723, 2858, 2859, 3466; inde patet quod per `exivit Jacob {1}e Beersheba’ significetur vita remotior a doctrinalibus Divinis; vita remotior dicitur quando illa est in veris externis, et secundum illa vivitur, sicut est vita infantiae (c)et pueritiae eorum qui regenerantur, de quibus mox supra n. 3688 {2}. [2] Ut {3}amplius pateat quid et qualis illa vita, adhuc paucis dicendum est: omnia historica Verbi sunt vera remotiora a doctrinalibus ipsis Divinis, at usque inserviunt infantibus et pueris ut per illa introducantur in doctrinalia veri et boni interiora, per gradus, et tandem (x)ad ipsa Divina; intime enim in illis est Divinum; {4}cum infantes illa legunt et illis ex innocentia afficiuntur, tunc angeli apud illos in statu amoeno caelesti sunt, nam ii a Domino afficiuntur sensu interno, proinde illis quae historica repraesentant et significant; amoenitas caelestis angelorum est quae influit et facit delectationem apud infantes; ut is status primus sit, seu infantiae et pueritiae regenerandorum, ideo historica Verbi data sunt, ac ita conscripta ut omnia et singula etiam ibi in se Divina contineant. [3] Quantum illa remota sunt a doctrinalibus Divinis, patere potest ab exemplo ex historicis illis: qui primum modo novit quod Deus descenderit super montem Sinai, et dederit Mosi tabulas quibus inscripta fuerunt decem mandata, et quod Moses illas fregerit, ac Deus super aliis tabulis similia scripserit, is cum solum historico hoc delectatur, in vita veri externi est, remota a doctrinalibus Divinis: postea autem cum incipit delectari et affici ipsis mandatis seu praeceptis quae ibi, ac secundum illa vivit, tunc in vita veri, at usque adhuc remota ab ipsis doctrinalibus Divinis est; vita enim secundum illa est solum vita moralis, cujus praecepta omnibus qui in societate humana sunt, ex ipsa vita civili et legibus ibi notae; sicut quod Numen colendum, parentes honorandi, non occidendum, non adulterandum, non furandum; [4] sed qui regeneratur, a vita hac remotiore seu a vita morali per gradus inducitur in vitam propiorem doctrinalibus Divinis, hoc est, in vitam spiritualem; cum hoc fit, tunc mirari incipit cur talia mandata seu praecepta cum tanto miraculo e caelo demissa fuerint, et digito Dei inscripta tabulis, cum tamen unicuique populo nota sunt, et quoque scripta in legibus illorum qui nusquam aliquid e Verbo audiverunt; cum in hunc cogitationis statum venit, si inter illos est qui regenerari possunt, in interiorem statum adhuc a Domino perducitur, nempe in illum ut cogitet quod altiora inibi lateant, quae adhuc non novit; et cum Verbum in eo statu legit, tunc passim apud Prophetas, et imprimis apud Evangelistas, invenit quod singula illa praecepta (t)in se caelestiora contineant; sicut quod honorandi parentes, quod cum e novo nascuntur, hoc est, cum regenerantur, alium Patrem accipiant, [5] et quod tunc Illius filii fiant, et quod Ille sit qui honorandus, ita quod is sensus sit qui interius in illo praecepto latet; per gradus etiam discit quis novus ille Pater, quod nempe sit Dominus, et tandem quomodo Ille honorandus, quod nempe colendus, et quod tunc colatur quando amatur; cum ille qui regeneratur, in hoc vero est, et in vita secundum illud, tunc in doctrinali Divino est; (m)et tunc est in statu angelico, et inde {5}spectat illa quae prius noverat, sicut succedentia ordine, et sicut fluentia ex Divino quasi secundum gradus scalae, supra quam Jehovah seu Dominus est, et super gradibus angeli {6}Ipsius qui ascendunt et descendunt; ita videt illa quibus prius delectatus fuerat, secundum gradus remotiora a se:(n) similiter se habet cum reliquis praeceptis decalogi, videatur n. 2609; inde nunc constare potest quid sit vita doctrinalibus Divinis remotior, quae significatur per quod `exivit Jacob e Beersheba.’
@1 i et$
@2 i a Domino$
@3 Dei$
@4 i et$
@5 i a Domino$
@6 Dei$
3691. `Et ivit Haranem’: quod significet ad bonum et verum illius gradus, constat ex significatione `Haranis’ quod sit bonum et verum externum, per `Haranem’ enim significatur externum, et per `Labanem’ qui ibi, bonum et verum, ita per Haranem hic externum bonum et verum; quod id per Haranem significetur, videatur n. 1430 3612; inde patet quod per `exivit Jacob e Beersheba et ivit Haranem in sensu interno significetur quod se contulerit remotius a doctrinalibus Divinis, ita ad bonum et verum externum. [2] Quod dicatur bonum et verum illius gradus, est quia bona et vera inter se prorsus distincta {1}sunt secundum gradus; bona et vera interiora sunt in gradu superiore et exteriora in gradu inferiore; in (t)superiore gradu sunt bona et vera quae sunt rationalis, et in inferiore sunt bona et vera naturalis, in infimo sunt bona et vera sensualia quae sunt corporis; bona et vera interiora, seu quae in (t)superiore gradu sunt, influunt in bona et vera exteriora seu quae in gradu inferiore sunt, et sistunt ibi imaginem sui, paene sicut se sistunt affectiones interiores hominis in facie et ejus mutationibus; inde patet quod bona et vera interiora prorsus separata sint a bonis et veris exterioribus, seu quod idem, quae in superiore gradu, ab illis quae in inferiore, ac ita separata ut interiora seu quae in gradu superiore sunt, existere possint absque exterioribus seu quae in gradu inferiore; qui non distinctam notionem graduum habet, nec potest distinctam notionem bonorum {2}interiorum et exteriorum habere; (m)nec quomodo se habet cum anima hominis seu cum ejus spiritu et {3}corpore, (n)nec quomodo se habet cum caelis in altera vita; [3] quod tres caeli sint, notum est, et quod unum caelum sit interius altero, et quod tertium caelum sit intimum; caeli illi sunt distinctissimi inter se {4}secundum gradus; qui in intimo seu tertio caelo, sunt propius Domino; qui in interiore seu secundo, sunt remotius; et qui in exteriore seu in primo, sunt adhuc remotius; communicatio inter illos caelos non aliter dari potest quam sicut communicatio intimorum hominis cum exterioribus ejus, nam homo qui in amore in Dominum est, et in charitate erga proximum, est quoddam exiguum caelum, correspondens in imagine tribus caelis; etiam ex tribus caelis est illi influxus boni et veri a Domino secundum similes gradus; quales sunt gradus inter se, constare potest a binis illis exemplis quae supra n. 3688 et 3690 allata sunt; [4] qui in ipso amore in Dominum sunt, adeo ut perceptionem amoris habeant, illi sunt in superiore gradu boni et veri, inque intimo (x)seu tertio caelo, ita propius Domino, et vocantur angeli caelestes; qui autem in charitate erga proximum sunt, adeo ut perceptionem charitatis habeant, non ita perceptionem amoris in Dominum, illi sunt in inferiore gradu boni et veri, inque interiore seu secundo caelo, et sic remotius a Domino, et appellantur angeli spirituales; qui autem in charitate erga proximum sunt solum ex affectione veri, adeo ut non perceptionem ipsius charitatis erga proximum habeant quam ex vero quo afficiuntur, illi sunt in adhuc inferiore gradu boni et veri, inque exteriore seu primo caelo, et sic adhuc remotius a Domino, et dicuntur spiritus boni; [5] inde aliquantum constare potest quomodo cum gradibus se habet, quod nempe illa quae in superiore gradu sunt, se sistant in imagine in illis quae in proxime inferiore; in amore in Dominum est proxima imago Domini, quae vocatur similitudo, quapropter illi qui in ipso amore in Dominum sunt, vocantur similitudines Ipsius; in charitate est quoque imago Domini, sed remotior, in ipsa enim charitate est Dominus praesens, quapropter qui in illa sunt, appellantur imagines Ipsius, videatur n. 50, 51, 1013; at qui in affectione veri, et inde in quadam specie charitatis erga proximum, illi quoque sunt imagines Domini, sed adhuc remotius: in hos gradus sunt distincti tres caeli, et secundum illos gradus influit Dominus cum Divino Bono et Vero, ita cum sapientia et intelligentia, (c)et cum caelesti gaudio et felicitate.
@1 sint$
@2 i et verorum$
@3 i cum$
@4 quoad$
3692. `Et incidit in locum’: quod significet statum, constat a significatione `loci’ quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377, 2625, 2837, 3356, (x)3387.
3693. `Et pernoctavit ibi, quia occidit sol’: quod significet vitam in obscuro, constat ex significatione `noctis’ quod sit status umbrae, de qua n. 1712, ita `pernoctare’ quod sit vivere in illo statu; et ex significatione `occidere sol’ quod sit in obscuro, nam tunc est vespera, per quam quod obscurum significetur, videatur n. 3056. Per obscurum hic intelligitur obscurum intelligentiae quoad verum, et obscurum sapientiae quoad bonum, nam lux quae est angelis a Domino, in se habet intelligentiam et sapientiam, et quoque inde est, n. 1521, 1524, 1529, 1530, 3138, 3167, 3195, {1}3339, 3341, 3636, 3637, (x)3643; quare quantum in luce sunt, tantum quoque in intelligentia et sapientia, quantum autem non in luce, ita quantum in umbra, tantum non in intelligentia et sapientia, n. 2776, 3190, 3337: inde est quod illa quae intellectus sunt, etiam in familiari sermone dicantur lucis; (t)homo ignorat quod sit inde, quare credit ita solum comparative dici, sed praeter hoc etiam plura alia habet homo ex perceptione talium quae in altera vita, in qua est quoad spiritum, quae recepta sunt in sermone, quia interius agnita, sed obliterata per corporea quae talia sunt ut exstinguant illa quae sunt perceptionis in qua est interior ejus homo. [2] Quod `occasus solis’ significet in Verbo falsum et malum, in quo sunt illi apud quos nulla charitas et fides, ita quoque ultimum tempus Ecclesiae, {2}videatur n. 1837; et quoque quod significet obscurum quoad illa quae boni et veri sunt; quale obscurum est illis qui in gradu remotiore a doctrinalibus Divinis{3}, n. (x)3691; quod `occasus solis,’ seu `occidit sol’ illa significet, constare potest ab his locis in Verbo; apud Micham,
Nox vobis pro visione, et tenebrae vobis pro divinatione; et
occidet sol super prophetas, et nigrescet super illos dies,
iii 6;
`occidet sol super prophetas’ pro quod illis non amplius verum et veri intellectus; `prophetae’ pro illis qui vera doctrinae docent, n. 2534: apud Amos,
Fiet in die illo occidere faciam solem in meridie, et
obtenebrabo terram in die lucis, et convertam festa vestra in
luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, viii 9, 10;
`occidere facere solem in meridie’ pro obscuro quoad verum apud illos qui in cognitionibus boni et veri sunt; quod `meridies’ sit status lucis, seu cognitionum veri, videatur n. 1458, 3195 pr.: [3] apud Esaiam,
Non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia
Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 20;
ibi regno Domini; `non occidet amplius sol’ pro quod in vita boni et sapientia erunt quia in amore et luce caelesti Domini; `luna non colligetur’ pro quod in vita veri et intelligentia erunt quia in amore et luce spirituali Domini; quod Dominus sit in altera vita {4}sol angelis caelestibus et luna spiritualibus, et quod inde illis sapientia et intelligentia, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643; inde constare potest quid in sensu interno Verbi sit ortus solis et occasus solis: [4] apud Davidem,
Jehovah Deus mi, magnus es valde, gloriam et honorem
induisti: Qui operit Se luce {5}sicut veste; extendit caelos
sicut cortinam;…fecit lunam pro festis statis, solem novit
occasum suum, disponis tenebras et fiat nox, Ps. civ 1, 2, 19,
20;
similiter hic `luna’ pro intelligentia, et `sol’ pro sapientia a Domino, `occasus solis’ pro obscuro utriusque; `disponere tenebras ut fiat nox’ pro statum obscuritatis moderari; angelis enim quod sint status mutationes inter summum lucis et minus lucis, seu inter summum sapientiae et minus sapientiae, et quod illae status mutationes sint sicut mane cum oritur sol, et sicut meridies cum in summo ortu, et sicut vespera cum occidit, et dein sicut mane iterum, ex Divina Domini Misericordia, alibi {6}dicetur: [5] apud Joshuam,
A deserto et Libano usque ad fluvium magnum, fluvium
Euphratis, universa terra Hittaeorum, et usque ad mare magnum,
occasum solis, erit terminus vester, i 4;
ubi describitur extensio terrae Canaanis, quae quod in sensu interno sit regnum Domini, videatur n. 1607, 3038, 3481; {7}quod fluvius Euphrates sit unus terminus ejus, nempe spiritualium et caelestium, n. 1866, et mare magnum et occasus solis alter, per quem repraesentatur ultimum, quod obscurum respective; quod omnes termini, et omnia loca, in terra illa repraesentent, videatur n. 1585: [6] apud Mosen,
Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam
occidit sol, restitues illam ei, quia (x)haec operimentum ejus
sola, haec vestis ejus pro pelle, in qua cubabit, Exod. xxii
25, 26:
et alibi,
Si vir pauper, non cubabis super pignore ejus, restituendo
restitues ei pignus, antequam occidit sol, et cubet super
veste sua, et benedicat tibi, et tibi erit justitia coram
Jehovah Deo tuo, Deut. xxiv 12, 13:
quod in hac lege sicut in reliquis, repraesentativum et significativum legis Divinae quae est boni et veri in regno Domini, insit, ex quo illa, a singulis patet; quod inest, ex quo illa lex, est quod non defraudandi socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt et ritualia; quod `vestis’ talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; quod `restitueret antequam sol occideret’ est antequam {8}verum apud illum periret, et quia verum illud externum est, dicitur quod `vestis pro pelle in qua cubabit’: [7] apud eundem,
Anima quae tetigerit immundum, immunda erit usque ad vesperam,
et non comedet de sanctis, sed cum laverit carnem suam aquis,
et occiderit sol, mundus erit; et postea edet de sanctis, Lev.
xxii 6, 7:
et alibi,
Qui non est mundus,…versus vesperam lavabit se aquis, et cum
occiderit sol, intrabit in medium castrorum, Deut. xxiii 11,
12;
quod haec lex quoque originem ducat a legibus boni et veri seu legibus ordinis quae in regno Domini, constare potest, alioquin non mandatum fuisset quod `immundus esset usque ad vesperam, et se tunc lavaret aquis, et postquam sol occidit, mundus esset’; lex ordinis in regno Domini ex qua illa, haec est, quod spiritus boni et angelici quando in statum amoris sui et inde in statum falsi labuntur, tunc paulum {9}remittuntur in statum suum naturalem seu inferiorem, ac ibi cognitionibus boni et veri quoad illam rem imbuuntur, quae significantur per `lavare se aquis vespere’; quod `lavare se aquis’ sit purificari a falsis, videatur n. 3147, 3148, et quod `aquae’ sint cognitiones veri, n. 28, 680, 739, 2702, 3058, et postquam in obscuro illo statu fuerunt qui significatur per `occasum solis,’ in priorem suum statum redeunt, quod significatur per quod mundi erunt, ac intrabunt in {10}medium castrorum; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia alibi dicetur. Ex his nunc patet quod `occasus solis’ in Verbo significet statum obscurum quoad verum apud bonos, et statum falsi apud malos.
@1 i 3222$
@2 de qua$
@3 i sunt$
@4 i sol et luna,$
@5 quasi$
@6 ostendetur$
@7 quod fluvius Euphrates sit extensio spiritualium et caelestium
illius, n. 1866; quod mare sint cognitiones et scientifica in
communi, n. 28, 2850, proinde illa quae sunt naturalis hominis,
ejus enim sunt illa, et quia ibi est terminus seu ultimum planum
ubi terminantur bona et vera interiora n. 3679, et ibi est obscurum
respective, ideo quoque in lingua originali mare quoque significat
occidentem; quod occasus solis, sit terminus ibi, ubi respective
obscurum, inde patet. In the margin per quem repraesentatur ultimum
quod est obscurum, is without marks for place of insertion, but the
text of I suggests that it should be placed after occidentem. A
further insertion at foot of column, which apparently follows
patet, reads quod omnes enim termini et omnia loca inter terminos
interna illa repraesentant, videatur n. 1585.$
@8 bonum veri illius apud illum per privationem periret, et quia
illa sunt externa$
@9 mittuntur$
@10 castra$
Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea
observaveritis, et feceritis illa, . . . dabo pacem in terra,
et cubabitis, et nemo terrefaciens; et cessare faciam feram
malam e terra, et gladius non transibit per terram vestram,
Lev. xxvi 3, 6;
`cubare’ manifeste de statu pacis et tranquillitatis; `fera mala’ pro cupiditatibus mali, n. 45, 46, 908, quae `cessabunt’; `gladius’ pro falso pugnante contra verum, n. 2799, quod `non transibit’; inde quoque patet quod pax et pacis tranquillitas sit a bono et vero, {5}et quod destructio ejus a malis et falsis: [4] apud Esaiam,
Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, et
vitulus et leo juvenis una, et puer parvus ducet eos; et
juvenca et ursus pascent, una cubabunt foetus eorum, xi (x)5,
6, 7;
ubi de Domino et de statu pacis in regno Ipsius; `cubabunt una’ pro quod non infestari poterunt ab ullo malo et falso: apud Hosheam,
Pangam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave
caelorum, et reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum
frangam de terra, et cubare faciam eos confidenter, ii 18;
{6}pariter `cubare’ pro statu tranquillitatis remotis falsis et malis, quae inducunt {7}irrequiem: [5] apud Davidem,
Ego cubabo et dormiam, et expergiscar, quia Jehovah sustentat
me; non timebo a myriadibus populi, qui circumcirca ponunt se
contra me, Ps. iii 6, 7 [A.V. 5, 6];
`cubare et dormire’ pro statu tranquillitatis et securitatis: apud eundem,
In pace simul cubabo et dormiam, quia Tu Jehovah solus
confidenter me habitare facis, Ps. iv 9 [A.V. 8]:
et apud eundem,
In pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum ducet me;
animam meam recreabit, Ps. xxiii 2, 3.
Ex quibus patet quod status pacis et tranquillitatis per `cubare’ describatur; et quod per `cubare in loco illo’ significetur tranquillitas status, ‘locus’ enim in sensu interno est status, n. 3692.
@1 i apparens$
@2 se habet similiter$
@3 foret$
@4 i status$
@5 mala et falsa sint, quae statum illum apud hominem destruant$
@6 similiter$
@7 i in tentationes et faciunt$
Quando propheta locutus fuerit in nomine Jehovae, sed non
factum fuit verbum, et non evenit istud verbum, quod non
locutus est Jehovah, in arrogantia locutus est istud propheta
Deut. xviii 22.
[2] Et tametsi praedictiones rerum quae evenerunt, fuerint a malis et cultoribus alius dei, apud eundem,
Si surgit in medio tui propheta vel somnians somnium, et dat
tibi signum, et vel prodigium, et fit signum et prodigium quod
locutus ad te, dicendo, Eamus post deos alios non novisti et
serviamus illis, non oboedies verbis prophetae istius, aut
somnianti somnium istud, quia tentat Jehovah Deus vos, Deut
xiii 2-4;
a quibus patet quod ipsa praedictio sit a Divino, sed suasio ad colendum alios deos a proprio prophetae, cui {2}id permissum, tentandi causa sicut dicitur; inde quoque est, et ex aliis causis, quod {3}pluries olim qui baales et alios deos coluerunt, etiam prophetaverint, visione viderint, et somnia somniaverint, et quoque quod evenerint quae locuti, et {4}perpluries seduxerint, de quibus apud Jeremiam xxiii; praeter alios qui dicti divinatores, auguratores, praestigiatores, pythones, qui inter illos fuerunt, qui magiae naturali studuerunt, ex qua nihil Divini potuit praedici, sed solum quod contra Divinum {5}esset, hoc est, contra Dominum, et contra bonum amoris et verum fidei in Ipsum; hoc magicum {6}qualecumque in externa forma apparet.
@1 i non aliud quam$
@2 i ita$
@3 plures$
@4 perplures$
@5 i et quicquid praedicitur contra Divinum$
@6 i est$
@1 est ex derivatione vocis$
@2 Heb [ ] (sullam) = ladder; [ ] (mesillah) = highway, but
in n. 627, 2333 `way’ is expressed in the Heb by [ ] (derek)$
@3 i in$
@1 Ita$
@2 aliud quam$
@3 etiam vocat bonum, et quoque verum; et porro si aliquis illum
quoad bonum illud et verum laedit$
@4 sicut$
@5 i et reponere in memoria inter scientifica alia$
@6 i ejus$
@7 respiciat$
@8 malo$
in supremo, constare potest ex eo quod Jehovah toties in Verbo
Veteris Testamenti nominatus sit Dominus, videatur n. 1736, 3023,
3035; et quod in Verbo Novi Testamenti nullibi dicatur Jehovah, sed
pro Jehovah Dominus, n. 2921; quod `stare super illa’ sit esse in
supremo, constat absque explicatione. Arcanum quod in sensu interno
horum verborum latet, est quod omnia bona et vera a Domino
descendant, et ad Ipsum ascendant, hoc est, quod sit Primus et
Ultimus; nam ita creatus est homo ut Divina Domini per illum
descendant usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum
ascendant, sic ut homo esset medium uniens Divini cum naturae
mundo, et uniens mundi naturae cum Divino, et sic per hominem, ut
per medium uniens, {1}ipsum ultimum naturae ex Divino viveret, quod
foret, si homo secundum ordinem Divinum {2}vixisset; [2] quod ita
creatus sit homo, patet ex eo quod ille quoad corpus suum sit
parvulus mundus, omnia enim naturae mundi arcana in illo reposita
sunt, quicquid enim arcani est in aethere et ejus modificationibus,
hoc repositum est in oculo; et quicquid in aere, hoc in aure; {3}et
quicquid invisibile fluitat et agit in aere, hoc in organo odoratus
ubi percipitur, et quicquid invisibile in aquis et reliquis
fluidis, in organo gustus, etiam ipsae mutationes status in sensu
tactus ubivis; praeter quod quae adhuc magis recondita sunt,
perciperentur {4}in organis ejus interioribus, si vita ejus foret
secundum ordinem; inde patet quod descensus Divini foret per
hominem in ultimum naturae, et ab ultimo naturae ascensus ad
Divinum, si modo Dominum ut suum finem Ultimum et Primum agnosceret
fide cordis, hoc est, amore. [3] In tali statu fuerunt antiquissimi
qui caelestes homines fuerunt, nam quicquid illi aliquo sensu
capiebant, hoc fuit illis medium cogitandi de illis quae sunt
Domini, ita de Domino et de Ipsius regno; jucundum quod ex mundanis
et terrestribus capiebant, fuit inde, videatur n. 1409, 2896, 2897,
2995; {5}immo etiam cum ita naturae inferiora et ultima
contemplarentur, apparebant illa coram oculis (c)eorum sicut
viverent, nam vita, ex qua descendebant, erat in eorum visu interno
et perceptione, et quae oculis eorum {6}sistebantur, erant sicut
imagines illius vitae, quae tametsi inanimatae, usque illis
animabantur ita; talem perceptionem habent caelestes angeli de
omnibus illis quae in mundo sunt, quod saepius percipere datum;
etiam inde talem perceptionem habent infantes, videatur n. 2297,
2298; {7}exinde patet quales sunt per quos Divina Domini descendunt
usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum
{8}ascendunt, et {9}repraesentant Divinam communicationem et inde
conjunctionem, quae in sensu supremo significatur per `angelos
ascendentes et descendentes in scala statuta terrae, cujus caput
pertigit caelum, super qua Jehovah stabat.’
@1 viveret ex Divino ipsum ultimum naturae$
@2 viverit$
@3 et quicquid invisibile fluitat in aere hoc percipitur in organo
odoratus, et quicquid invisibile in aquis in organo gustus$
@4 ab$
@5 From immo to 2298 is in margin of A and follows Jehovah stabat
at end of [].$
@6 videbantur for sistebantur$
@7 illi fuerunt tales, ut Divina Domini per illos descenderent
usque$
@8 ascenderent$
@9 repraesentabant$
significet Dominum quod ab Ipso bonum illud, constare potest ex eo
quod Jehovah sit ipsum Divinum Esse Domini, Qui `Deus Abrahami’
dicitur ex Divino Bono; quod `Abraham’ repraesentet Dominum quoad
Divinum Bonum, videatur n. 2172, 2198, et quia Divinum Bonum est ex
quo sunt omnia bona caelestia et spiritualia, et (t)inde quoque
omnia vera, ideo dicitur hic `Abraham pater,’ et quidem pater tuus,
hoc est, Jacobi, cum tamen Jishak ejus pater esset; quod `pater’ in
sensu interno sit bonum, est inde quia bonum est ex quo omnia et
singula sunt, et verum per quod omnia et singula existunt, ita ex
conjugio boni et veri; ipsum caelum, quod non nisi quam ex
{1}Divino Conjugio Boni et Veri consistit, est ex Divino Conjugio
Boni et Veri ac Veri et Boni in Domino; [2] {2}in universa natura
etiam omnia et singula ad bonum et verum se referunt; in hac enim,
seu natura, repraesentantur caelestia et spiritualia bona et vera
quae sunt caeli, et in caelo repraesentantur Divina Bona et Vera
quae sunt Domini; inde constare potest quod bonum sit instar
patris, et verum sit instar matris, et quod ideo per patrem in
sensu interno Verbi significetur bonum, et per matrem verum, et
quidem bonum et verum ex quibus bona et vera inferiora seu
derivata, quae respective sunt sicut filiae et filii, et quoque
inde filiae et filii in Verbo vocantur n. 489-491, 2362, et quoque
sunt respective sicut fratres et sorores, sicut nepotes et
pronepotes, sicut generi, socrus, nurus, verbo sicut
consanguinitates et affinitates in omni gradu, et hoc ex conjugio
boni quod pater, cum vero quod mater; quod omnia et singula in
caelis se habeant secundum consanguinitates {3} amoris et fidei in
Dominum, seu quod idem, boni et veri, videatur n. 685, 917, 2739,
3612, et quod antiquissimi ideo omnia et singula comparaverint
conjugiis, n. 54, 55; videantur etiam, n. 718, 747, 1432, 2508,
2516, 2524, 2556. [3] Quod `pater’ in sensu interno Verbi sit
bonum, constare potest ex plurimis locis, ut ab his sequentibus;
apud Esaiam,
Attendite ad Me, {4}sectantes justitiam, quaerentes Jehovam,
spectate ad petram excisi estis, et ad effossionem foveae
effossi estis; spectate ad Abrahamum patrem vestrum, et ad
Saram {5}parturivit vos, nam unicum vocavi eum, et benedixi
ei, et multiplicabo eum; nam consolabitur Jehovah Zionem,
consolabitur omnes vastitates ejus, et ponet desertum ejus
sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, li 1-3;
ibi de Domino et Ipsius Adventu agitur, ut ex singulis patet, Qui
quoad Divinum Verum {6}vocatur `petra et fovea,’ et quoad Divinum
Bonum `Abraham pater,’ et quia Divinum conjugium Boni et Veri
repraesentatur per Abraham et Saram, videatur n. 1468, 1901, 1965,
1989, 2011, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, 2833, 2836, 2904,
3245, 3251, 3305 f., {7}dicitur Abraham pater et Sarah parturivit
vos; inde est quod dicatur quod `spectarent ad petram et ad
foveam,’ ac ad `Abrahamum patrem et Saram’; et inde est quod
immediate sequatur quod `Jehovah consolabitur Zionem,’ quae quod
sit Ecclesia caelestis, videatur n. 2362, et quod `consolabitur
vastitates ejus, et ponet desertum ejus sicut Eden, et solitudinem
ejus sicut hortum Jehovae.’ [4] Simile per Abrahamum, ubi pater
nominatur, alibi in Verbo, significatur, ut apud Johannem,
Jesus dixit, Ego quod vidi apud Patrem Meum loquor, sic vos
etiam quae vidistis apud patrem vestrum facitis; responderunt
et dixerunt Ipsi, Pater noster Abrahamus est; dicit illis
Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami faceretis,…
vos facitis opera patris vestri, viii 38, 39:
et apud Matthaeum,
Ne praesumite dicere in vobis ipsis, Patrem habemus Abrahamum,
dico vobis, quod possit Deus ex lapidibus his excitare liberos
Abrahamo; en securis ad radicem arborum jacet, omnis arbor non
faciens fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur,
iii 9, 10:
et apud Lucam,
Lazarus pauper cum moreretur, sublatus ab angelis in sinum
Abrahami; mortuus etiam dives et sepultus, cum in inferno
esset, tollens oculos suos. . . videret Abrahamum e longinquo,
et Lazarum in sinubus ejus; (c)ille exclamans dixit, Pater
Abraham miserere mei, . . . rogo te, pater, ut mittas eum in
domum patris mei, xvi 19 ad f.;
in illis locis quod non Abraham intellectus sit, sed Dominus quoad
Divinum Bonum, patet; quod Abraham nesciatur in caelo, et cum ille
nominatur e Verbo, quod intelligatur Dominus, videatur n. 1834,
1876, 1989, 3305 f. [5] Quod `pater’ sit bonum in sensu interno,
constare potest {8}ab his locis; apud Mosen,
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut prolongentur dies tui
super terra, quam Jehovah Deus tuus dat tibi, Exod. xx 12;
Deut. v 16;
quod hoc praeceptum, sicut reliqua decalogi, sit verum in utroque
sensu, et quod in sensu interno `honorare patrem et matrem’ sit
amare bonum et verum, et in bono et vero Dominum, videatur n. 2609,
3690; quod `dies super terra’ sint status boni inde in regno
Domini, constat ex significatione `dierum’ quod sint status, n. 23,
487, 488, 493, 893, 2788, et ex significatione `Canaanis’ quae hic
est `terra,’ quod sit regnum Domini, n. 1607, 3038, 3481, et quod
prolongari praedicetur de bono, n. 1613. [6] Quia per `patrem et
matrem’ illa significata sunt, ideo in Ecclesia repraesentativa
Judaica plures leges latae sunt de parentibus et filiis, in quibus
omnibus in sensu interno significatur bonum et verum, et in sensu
supremo Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; ut apud
Mosen,
Qui percusserit patrem suum et matrem suam, moriendo
morietur:. . . si quis maledixerit patri suo vel matri suae,
moriendo morietur, Exod. xxi 15, 17:
apud eundem,
Quisquis vir qui maledixerit patri suo aut matri suae,
occidendo occidetur: qui patri suo et matri suae maledixerit,
sanguines ejus super eo, Lev. xx 9;
Maledictus qui vilipendit patrem suum et matrem suam, et
dicet omnis populus amen, Deut. xxvii 16, 17:
apud Ezechielem,
Ecce principes Israelis, vir juxta brachium suum, fuerunt in
te, ut effundere sanguinem, patrem et matrem vilipenderunt in
te, xxii 6, 7:
apud Mosen,
Cum fuerit viro filius refractarius et rebellis, nullatenus
oboediens voci patris sui, aut voci matris suae; et licet
castigaverint illum, non tamen oboediverit illis, apprehendent
illum pater ejus et mater ejus, et educent illum ad seniores
urbis, et ad portam loci sui,. . . et lapidabunt illum omnes
viri urbis ejus lapidibus, ut moriatur, Deut. (x)xxi 18, 19,
21;
[7] in quibus omnibus locis per `patrem et matrem’ in sensu
litterae intelligitur pater et mater, sed in sensu interno bonum et
verum, et in supremo Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum;
ut quoque Ipse Dominus docet apud Matthaeum,
Jesus extendens manum Suam super discipulos Suos, dixit, Ecce
mater Mea, et fratres Mei; quisquis fecerit voluntatem Patris
Mei Qui est in caelis, ille Meus frater et soror, et mater
est, xii 49 [A.V. 49, 50]:
et apud eundem,
Vos nolite vocari magister, unus enim est vester Magister,
Christus, omnes autem vos fratres estis; et patrem ne vocetis
vestrum in terra, unus namque est Pater vester Qui in caelis,
xxiii 8, 9;
vocari magister et vocari pater in terra non hic interdicitur, sed
agnoscere corde alium patrem quam Dominum, hoc est, cum nominatur
magister et pater, ut intelligatur {9}Dominus Qui in supremo sensu
per illos repraesentatur; secundum illa quae mox supra n. 3702 de
antiquissimis qui caelestes homines fuerunt, dicta, quod quicquid
in terra perceperunt, pro medio cogitandi de Domino illis fuerit.
[8] Simile involvit quod Dominus dixit ad unum discipulorum qui
dixit,
Domine, permitte mihi prius abire, et sepelire patrem meum,
Jesus dixit illi, Sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos,
Matth. viii 21, 22;
pater enim in terra respective ad Patrem in caelo, seu ad Dominum,
est sicut mortuus ad vivum; sicut ipsa lex de honorandis parentibus
est quasi mortua, nisi in illa sit honor, cultus, ac amor in
Dominum, illa enim lex ab hac Divina descendit, et quia ab hac
descendit, ipsum vivum quod est in illa lege, est inde, quare dixit
Dominus, `sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos’: simile quoque
significat quod Elias dixit ad Elisaeum,
Praeterivit Elias praeter Elisaeum, et projecit togam suam
super eum, qui reliquit boves, et cucurrit post Eliam, et
dixit, Osculer quaeso patrem meum et matrem, deinde ibo post
te; dixit ergo ei, Abi, redi, quid namque feci tibi? 1 Reg.
xix 19, 20;
[9] quod per `Eliam’ repraesentatus sit Dominus, videatur Praef. ad
cap. xviii; et n. 2762: apud Malachiam,
En Ego mittens vobis Eliam prophetam, antequam venit dies
Jehovae magnus et terribilis; et convertet cor patrum ad
filios, et cor filiorum ad patres illorum, ne veniem et
percutiam terram devotione, iii 23, 24 [A.V. iv 5, 6]:
et apud Lucam,
Angelus ad Zachariam de Johanne filio ejus, Praecedet coram
Domino in spiritu et virtute Eliae; ad convertendum corda
patrum ad filios, i 17;
quod hic per `patres et filios’ non patres et filii intelligantur,
patet, sed quod bona et vera Ecclesiae, quae Dominus restauraturus:
[10] apud Malachiam,
Magnificetur Jehovah desuper termino Israelis, filius
honorabit patrem, et servus dominum; quod si Pater Ego, ubi
honor Meus? si Dominus Ego, ubi timor Mei? i 6;
{10}`filius’ pro illis qui in Ecclesiae bono sunt, et {11}`servus’
pro illis qui in Ecclesiae vero; ibi manifeste `Pater’ pro Domino
quoad Divinum Bonum, et `Dominus’ quoad Divinum Verum: apud
Davidem, [11]
Pater meus et mater mea deseruerunt me, et Jehovah colligit
me, Ps. xxvii 10;
`pater et mater’ pro bono et vero, quae deseruisse illum dicuntur,
{12}cum ex se nihil boni agi et nihil bono sciri posse
animadvertitur; quod non Davidem pater et mater deseruisse
intelligatur, patet: apud eundem, [12]
Pulcher es longe prae filiis hominum, …tota gloriosa filia
regis, intus de implexis auri vestis ejus, loca patrum tuorum
erunt filii tui, pones eos in principes in tota terra, Ps xlv
3, 14, 17 [A.V. 2, 13, 16];
ubi de Domino; `loco patrum erunt filii tui’ pro quod Divina Vera
erunt sicut Divina Bona, `filia regis’ pro amore veri, `de implexis
auri vestis’ pro quali illius veri ex bono; (s)quia agitur de
Domino ac Divino Humano Ipsius, ut ex toto psalmo et singulis ejus
patet, constare potest quod omnia et singula ibi sint in simili
praedicatione, ita quod non per `filiam regis’ filia regis
intelligatur, nec quod `ex implexis auri vestis ejus,’ nec quod
`loco patrum erunt filii,’ nec quod `hi principes in tota terra,’
sed quod Divina caelestia et spiritualia sint quae per unumquodvis
significantur; quod `filia’ sit affectio seu amor, videatur n. 490,
491, 2362; quod `rex’ sit Divinum Verum, n. 1672, 1728, 2015, 2069,
3009; quod `aurem’ sit bonum, n. 113, 1551, 1552; quod `implexum’
praedicetur de scientifico naturali, n. 2831, hic itaque de Divino
vero naturali; quod `vestis’ sint talia vera quae investiunt bonum,
n. 297, 2576; quod `filii qui loco patrum’ sint vera boni, {13}hic
Divina Vera sicut Divina Bona, n. 264, 498, 491, 533, 1147, 1729,
1733, 2159, 2623, 2803, 2813; quod `principes in tota terra’ sint
primaria regni et Ecclesiae Domini; quod `principes’ sint primaria,
n. 1482, 2089, quod `terra’ sit regnum et Ecclesia Domini, n. 1413,
1607, 1733, 1850, 2117, 2118 f., 3355(s): apud Mosen, [13]
Patribus tuis delectatus est Jehovah, ad amandum eos, et
elegit semen eorum post eos, vos ex omnibus populis, juxta
diem hunc, quare circumcidite praeputium cordis vestri, et
cervicem vestram non indurate amplius, Deut. x 15, 16;
`patres’ hic in sensu interno pro Ecclesia Antiqua et Antiquissima,
qui ita dicti ex amore boni et veri in quo fuerint, {14}ex amore
boni antiquissimi qui caelestes homines fuerint, et ex amore veri
antiqui qui spirituales; illorum bona et vera in Ecclesia sunt quae
vocantur semen quod {15}Jehovah elegit; quod non Abraham {16}Jishak
et Jacob, (c)et hujus duodecim filii sint hic patres, {17}et
populus Israeliticus et Judaicus semen, constare potest; sed
dicitur de illis et ad illos ut sensus internus aliquod externum
{18}et sic intelligibile homini habeat: [14]apud Esaiam,
Efferent se puer contra senem, et vilis contra honoratum, quia
apprehendet vir fratrem suum in domo patris sui, Vestis tibi,
princeps eris nobis; …dicet, In domo mea non panis, (et non
vestis) ne ponite me principem populi, iii [5], 7;
ibi de statu Ecclesiae perverso in sensu interno agitur, quando non
amplius agnoscitur verum pro vero, nec scitur quid bonum;
`apprehendet vir fratrem in domo patris sui’ pro agnoscere pro bono
quodcumque, `vestis’ pro vero, n. 1073, 2576; `princeps’ pro
primario {19}doctrinae inde, n. 1482, 2089; `in domo non panis non
vestis’ pro quod non bonum nec verum; quod panis sit bonum, n. 276,
680, 3478; quod vestis verum, n. 297, 2576. [15]{20}Ex
repraesentativis boni et veri per patrem et matrem, tum per filias
et filios, in Ecclesiis repraesentativis plures leges fuerunt quae
suum Divinum inde habuerunt, sicut hae sequentes:
Quod filia sacerdotis, si profanaverit se scortando, patrem
suum illa profanans, igne comburetur, Lev. xxi 9;
`filia sacerdotis’ pro affectione boni, `pater’ pro boni ex quo
affectio illa, `scortari’ {21}pro profanare {22}bonum; {23} quid
scortari, videatur n. 2466, 2729, 3399; et quid profanare n. 1008,
1010, 1059, 2051, 3398, 3399: {24}tum,
Si filia sacerdotis facta fuerit vidua aut repudiata, et semen
nullum ei, redibit ad domum patris sui, secundum adolescentiam
suam, de pane patris sui comedet; omnis alienus non comedet de
eo, Lev. xxii 13:
[16]etiam haec lex,
Si videris in captivitate uxorem pulchra forma, et
desideraveris eam, ut accipias tibi in mulierem, deduces eam
in medium domus tuae, et tondebit caput suum, et faciet ungues
suos, et removebit vestem captivitatis suae desuper se, et
sedebit in domo tua, et deflebit patrem suum et matrem suam
mense dierum, et postea intrabis ad illam, et cognosces illam,
et erit tibi in mulierem, Deut. xxi 11-13;
in hac lege omnia et singula (t)sunt repraesentativa veri
naturalis, quod postquam purificatum est a falsis, adoptatur a
bono; verum tale significatur per `uxorem in captivitate, pulchram
forma,’purificatio a falsis per `deducere in medium domus, tondere
caput, facere ungues, removere vestem captivitatis, et deflere
patrem et matrem,’ adoptatio per `postea intrare ad illam,
cognoscere illam, et accipere in mulierem.’ [17]Leges conjugiorum,
quod intra tribum et intra familiam contraherentur; et quoque leges
hereditatum, quod non transirent de tribu ad tribum, de quibus in
Verbo, etiam inde suam originem habuerunt, nempe ex conjugio
caelesti et spirituali in regno Domini, seu boni et veri, quae
significantur per `patrem et matrem’: similiter leges quae latae
sunt de gradibus licitis et vetitis: unaquaevis lex de illis in
Verbo se intus refert ad legem consociationis et conjunctionis boni
et veri in caelo; et ad consociationes {25}mali et falsi in
inferno, quae separate ab illis; de gradibus licitis et vetitis,
videatur Lev. xx; {26}de hereditatibus quod non transirent de tribu
in tribum; {27}et de conjugiis quod contraherentur intra tribum,
Num. (x)xxvii 7-9, et alibi: quod {28}in caelis omnia et singula
se habeant secundum consanguinitates et affinitates boni et
veri{29}, videatur n. 685, 917, 2739, 3612. [18]{30}Quia `populus
Israeliticus’ regnum Domini in caelis repraesentabat, ac ita
ordinem ibi caelestem, etiam mandatum fuit, ut distinguerentur
secundum tribus, et secundum familias, et secundum domos patrum
suorum, videatur Num. xxvi 1 ad f.; et quoque quod secundum illum
ordinem casta metarentur circum tentorium conventus, et quoque quod
secundum similem ordinem proficiscerentur, de quibus ita apud
Mosen,
Vir sub vexillo suo, in signis suis juxta domum patrum illorum
castra metabuntur filii Israelis, e regione circum tentorium
conventus; …et quod sic quoque proficiscerentur, Num. ii 2,
34;
quare
Cum Bileamus videret Israelem habitantem juxta tribus suas,
venit super illum spiritus Dei, et edidit enuntiatum, dicens:
…Quam bona sunt tabernacula tua, Jacob, habitacula tua,
Israel; sicut (x)valles plantantur, sicut horti juxta fluvium,
et quae sequuntur, num. xxiv 2, 5, 6 seq.; in qua prophetia quod
non Jacob nec Israel in terris, quae per ordinem illum in quo tunc
illos conspiciebat, repraesentata sunt, a singulis ibi verbis
patet. [19]Ex his quoque sciri potest quid per `orphanos seu
pupillos,’ hoc est, qui absque patre sunt, in sensu interno Verbi
significatur, quod nempe illi qui in innocentiae et charitatis
statu sunt, et desiderant scire et agere bonum et non possunt; in
quali statu sunt illi imprimis qui extra Ecclesiam sunt, quorum
curam habet Dominus, ac ut filios in altera vita adoptat; et quia
illi per `orphanos’ significantur, ideo. cum illi nominatur in
Verbo, plerisque in locis etiam nominatur peregrini et viduae; per
`peregrinos’ enim significantur illi qui in bonis et veris
instruuntur, n. 1463; et per `viduas’ illi qui in statu boni sunt
et non ita in vero, et qui in statu veri et non ita in bono, et
tamen in illis esse desiderant; quia per illos tres, nempe
orphanos, peregrinos et viduas, consimile quid in serie
significatur, ideo in plerisque locis, ut dictum, simul nominatur,
videatur Deut. xiv 29; xvi 11, 14; xxiv 17, 19; Jer. vii 6; xxii 3;
Ezech. xxii 6, 7; Zach. vii 10; Ps. xciv 6; cxlvi 9. Ex his nunc
constare potest quid `pater’ in genuino sensu significat, quod
nempe bonum, {31}et quod in supremo sensu Dominum. [20]At quia
pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam `pater,’
et in illo significat verum, in opposito significat falsum; quod
ita sit, constare potest a sequentibus his locis: apud Davidem,
In memoriam revocabitur iniquitas patrum illius apud Jehovam,
et peccatum matris illius non delebitur, Ps. cix 14:
apud eundem,
Recesserunt et perfide egerunt, sicut patres eorum, aversi
sunt sicut arcus fraudis, Ps. lxxviii 57:
apud Mosen,
Donec residui inter vos contabescant in iniquitate sua, in
terris hostium vestrorum, et etiam in iniquitatibus patrum
illorum, cum illis contabescent, Lev. xxvi 39:
apud Esaiam,
Parate filiis ejus mactationem, ob iniquitatem patrum eorum,
et non resurgant et possideant terram, et impleantur facies
terrae urbibus, xiv 21:
apud eundem,
Retribuam iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum
simul, lxv 7:
[21]apud Jeremiam,
Pudefacti sunt domus Israelis, illi, reges illorum, principes
illorum, et sacerdotes illorum, et prophetae illorum, dicentes
ligno, Pater meus tu, et lapidi, Tu genuisti me, quia
obverterunt mihi cervicem non facies, ii 26, 27:
apud eundem,
Ego dans coram populo hoc offendicula, et offendent in illis
patres et filii una, vicinus et {32}socius ejus, et peribunt,
vi 21:
apud eundem,
Filii colligunt ligna, et patres accendunt ignem, et feminae
depsentes massam, ad faciendum placentas Melecheth, vii 18:
apud Ezechielem,
Faciam in te quae non feci, et quae non facturus sum talia
amplius, propter abominationes tuas, ideo patres comedent
filios suos, et filii comedent patres suos, et faciam in te
judicia, et dispergam omnes reliquas tuas in omnem ventum, v
9, 10;
ibi de profanatione sancti: apud eundem,
Sic dixit Dominus (x)Jehovih Hierosolymae, Negotiationes tuae
et generationes tuae de terra Canaanaei, pater tuus Emoraeus,
et mater tua Hittaea, xvi 3:
[22]apud Matthaeum,
Tradet frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent
liberi contra parentes, et morti dabunt illos; atque adeo
eritis odio habiti a quibuscumque propter nomen Meum….Veni
ad dissidendum hominem contra patrem illius, et (x)filiam
contra matrem illius, et nurum contra socrum illius; et hostes
hominis erunt domestici illius: quisquis amat patrem et
matrem supra Me, non est Me dignus, et quisquis amat filium et
filiam supra Me, non est Me dignus, x 21, 22, 35-37; Luc. xii
49, 52, 53:
apud eundem,
Omnis qui reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut
patrem aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter
nomen Meum, centuplum accipiet, vitae aeternae sortietur
hereditatem, xix 29; Luc. xviii 29, 30; Marc. x 29, 30:
apud Lucam,
Si quis venit ad Me, et non odit patrem suum, et matrem suam,
et uxorem, et liberos, et fratres et sorores, immo vero etiam
animam suam, non potest discipulus Meus esse, xiv 26:
[23]apud Marcum,
Tradet frater fratrem in mortem, et pater liberos, et
consurgent liberi contra parentes, et occident illos, quia
eritis odio habiti ab omnibus propter nomen Meum, xiii 12, 13;
Luc. xxi 16, 17;
ibi de consummatione saeculi, et describitur status Ecclesiae
perversae quoad bonum et verum, quod nempe malum insurget contra
verum, et falsum contra bonum: quod per `patrem’ in opposito sensu
significetur malum, ex nunc allatis locis patet, etiam ab hoc apud
Johannem,
Jesus dixit, Si Deus (t)vester Pater esset, amaretis Me, Ego
enim ex Deo exivi et venio: …vos ex patre diabolo estis, et
desiderium patris vestri vultis facere; ille homicida erat ab
initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in
illo, quando loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia
mendacium loquens est, et pater ejus, viii 38, 39, 41, 42, 44.
@1 bonis et veris$
@2 universa etiam natura, in qua omnia et singula se quoque ad
Bonum et Verum referunt$
@3 i et affinitates$
@4 spectantes I$
@5 Sch i (qua)$
@6 dicitur$
@7 This clause precedes videatur$
@8 a sequentibus$
@9 id quod$
@10 pater I$
@11 dominus I$
@12 cum ex se nihil boni agere, et nihil veris ire posse
animadvertit, sed a Domino, quod est a Jehovah colligi. A
continues but deletes quod non pater et mater illum deseruisse
intelligatur, patet $
@13 seu$
@14 in I$
@15 Deus I$
@16 Isacus$
@17 nec$
@18 i determinatum$
@19 doctrinali$
@20 Quia pater repraesentabat et inde significabat bonum, et mater
verum, ad in supremo sensu Dominum, ideo lex lata; (last two words
deleted but necessary).$
@21 i sic$
@22 i verum et$
@23 Before filia sacerdotes A has quid scortari in sensu interno,
videatur n. 2466, 2729, 3399.$
@24 in place of tum a has etiam sequentes leges ex repraesentativis
boni et veri per patrem, matrem, filiam et filium, plures leges
latae sunt quae quoad originem inde sunt, ut quae apud Mosen$
@25 oppositae seu inferni$
@26 et quod haereditates$
@27 quodque conjugia contraherent$
@28 enim$
@29 i in caelis$
@30 i et$
@31 ac$
@32 socrus I$
Humanum, constat ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum
Rationale Domini, et quia rationale est in quo incohat Humanum, n.
2194, et sic ex quo et per quod est Humanum, ideo hic per Deum
Jishaki significatur Divinum Humanum Domini. Quia omnia et singula
in caelo, et omnia et singula apud hominem, immo in universa
natura, se referunt ad bonum et verum, ideo quoque Divinum Domini
distinguitur in Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divinum Bonum
Domini vocatur `Pater,’ et Divinum Verum `Filius’; sed Divinum
Domini {1}non est nisi quam Bonum, immo Ipsum Bonum, at Divinum
Verum est Divinum Bonum Domini ita apparens in caelo seu coram
angelis; se habet hoc sicut sol; ipse sol in sua essentia non est
nisi quam ignis, sed lux quae inde apparet, non est in sole, sed a
sole; quod Dominus quoad Divinum Bonum repraesentetur per `solem,’
et quoque quod sit in altera vita Sol universo caelo, videatur n.
1053, 1521, 1529-1531, 2495, 3636, 3643; et quod Dominus quoad
Divinum Verum repraesentetur per `lucem,’ et quoque sit in altera
vita Lux universo caelo, n. 1053, 1521, 1529, 1530, 2776, 3138,
3195, 3222, 3223, 3339, 3341, 3636, 3643. Ita Dominus in Sua
Essentia non est nisi quam Divinum Bonum, et hoc quoad utrumque,
nempe quoad Ipsum Divinum et Divinum Humanum; sed Divinum Verum non
est in Divino Bono, sed a Divino Bono, ita enim Divinum Bonum
apparet, ut supra dictum, in caelo; et quia Divinum Bonum apparet
ut Divinum Verum, {2}ideo propter captum hominis distinguitur
Divinum Domini in Divinum Bonum et Divinum Verum, et Divinum Bonum
est quod in Verbo dicitur `Pater,’ et Divinum Verum quod dicitur
`Filius’: hoc arcanum est quod latet in eo quod Ipse Dominus
toties de Patre Suo loquatur sicut distinctus et quasi alius ab
Ipso, et tamen alibi quod unus sit cum Ipso: quod `pater’ in sensu
interno sit bonum, et in sensu supremo {3}Dominus quoad Divinum
Bonum, mox supra n. 3703 ostensum est, et quod `filius’ sit verum,
et `Filius Dei {4}ac Filius hominis’ sit Dominus quoad Divinum
Verum, n. 1729, (x)1733, (x)2159, 2803, 2813; {5}et id etiam
constat ex omnibus illis locis {6}ubi Dominus Patrem Suum nominat,
et Se Filium. [3]Quod Dominus in Verbo Veteris Testamenti sit qui
vocatur Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2921; at quod ibi quoque
dicatur Pater, constat ex his locis: apud Esaiam,
Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit
principatus super humero Ipsius, et vocabitur Nomen Ipsius,
Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis,
Princeps pacis, ix 6 (A.V. 5);
manifeste patet quod `Puer natus nobis et Filius datus nobis’ sit
Dominus, ita qui appellatur `Pater aeternitatis’: apud Jeremiam,
Ero Israeli in Patrem, et Ephraim primogenitus Meus, xxxi 9;
{7}ibi agitur de Domino, `Qui quod sit Deus Israelis et Sanctus
Israelis’, videatur n. 3305, hic `Israeli Pater’: apud Malachiam,
Annon Pater unus omnibus nobis? annon Deus unus creavit nos?
ii 10;
`creare’ hic in sensu interno `pro regenerare, ut quoque alibi in
Verbo, videatur n. 16, 88, 472, et quia {10}Dominus est solus
Regenerator et Redemptor, est Ille qui hic Pater et Deus dicitur;
ut quoque apud Esaiam,
Tu Pater noster, quia Abraham non cognoscit nos, et Israel non
agnoscit nos, Tu Jehovah Pater noster, Redemptor noster, ab
aeterno nomen Tuum, lxiii 16:
[4]apud eundem,
Induam illum tunica tua, et cingulo tuo roborabo eum, et
dominium tuum dabo in manum ipsius, ut sit in patrem
habitatori Hierosolymae, et domui Jehudae, et dabo clavem
domus Davidis super humerum ipsius, et aperiet et non
claudens, et claudet et non aperiens; et figam illum clavum in
loco fideli, ut sit in thronum gloriae patris ipsius, super
quo suspendant omnem gloriam domus patris ipsius, filiorum et
nepotum, omnia vasa parvuli, de vasis craterum usque ad omnia
vasa nabliorum, xxii 21-24;
quod Dominus sit qui in sensu interno hic repraesentatur et
significatur, et `pater habitatori Hierosolymae et domui Jehudae
vocatur,’ manifeste patet; Ille enim est `super cujus humero clavis
domus Davidis, qui aperit et non claudens, et qui claudit et non
aperiens,’ videatur Praefatio ad cap. xxii, et Illi est `thronus
gloriae Patris Ipsius,’ et super Quo et a Quo omnia sancta, quae
hic `vasa’ vocantur, sancta caelestia `vasa craterum,’ et sancta
spiritualia `vasa nabliorum.’ [5]Quia reges et sacerdotes
repraesentabant Dominum, `reges’ per regium quod illis, Dominum
quoad Divinum Verum, et `sacerdotes’ Dominum quoad Divinum Bonum,
n. 3670, ideo sacerdotes vocabantur `patres,’ ut constare potest in
Libro Judicum,
Dixit Michah ad Levitam, Mane mecum, et esto mihi in patrem et
sacerdotem, xvii 10:
similiter dicebant filii Danis ad eundem,
Tace, pone manum tuam super os tuum, et abi nobiscum, et esto
nobis in patrem et sacerdotem, xviii 19;
quod ipsi reges illos similiter vocaverint, in Libro Secundo Regum,
Dixit rex Israelis ad Elisaeum, Num percutiam, pater mi?
dixit, Non percuties, vi 21, 22;
et Joash rex ad Elisaeum cum moreretur,
Joash rex flevit ante facies ejus, et dixit, Pater mi, pater
mi, currus Israelis et equites ejus, xiii 14;
quod `reges’ vocaverint, erat quia repraesentabant Dominum quoad
Divinum Verum, et `sacerdotes’ quoad Divinum Bonum, et quia verum
ad bonum se habet ut filius ad patrem, nam verum est a bono; hoc
[6]{11}notissimum est in altera vita, et quia ita, in caelo non
alium nominant `Patrem,’ nec alium percipiunt per `Patrem’ in Verbo
Evangelistarum quam Dominum, videatur n. 15, 1729; omnes infantes
ibi docentur, cum initiantur in bonum amoris et verum ejus,
agnoscere solum Dominum pro Patre; immo etiam sollicita cura
{12}novitii qui in caelum veniunt, quod unus sit Deus, et qui intra
Ecclesiam fuerunt, quod omne Trinum sit in Domino; nam ex orbe
Christiano paene omnes secum habent ideam trium deorum, tametsi ore
dixerant non esse nisi unum Deum; nam cogitare unum, cum idea trium
prius intravit, et unusquisque ex his nominatur Deus, et quoque
distinguitur quoad attributa et munia ab altero, et etiam separatim
colitur, hoc non humanum est; inde est quod cultus trium deorum sit
in corde, at unius solum in ore. [7]Quod in Domino omne Trinum
sit, est in orbe Christiano notam, sed usque in altera vita
{13}cogitatur parum de Domino, immo quoque Humanum Ipsius multis
scandalum est, quia Humanum distinguunt a Divino, nec illud credunt
Divinum; justificari se dicit homo, et sic purum et paene sanctum
fieri, sed glorificatum fuisse Dominum, hoc est, Divinum factum
Humanum Ipsius, non cogitant, cum tamen conceptus sit ab Ipso
Jehovah, et praeterea nemo justificari potest, minus sanctificari,
quam a Divino, et quidem a Divino Humano Domini, quod
repraesentatur et significatur in Sacra Cena, et {14}apertis verbis
dicitur quod panis sit corpus Ipsius et vinum sanguis: [8]quod
Dominus sit unus cum Patre, quodque ab aeterno, et quod universum
regat, ita quod sit Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, constat
manifeste ex Verbo: QUOD SIT UNUS PATRE, apud Johannem,
Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius Qui in sinu Patris,
(Ille exposuit), i 18:
apud eundem,
Quaerebant Judaei interficere Jesum, …quod Patrem proprium
dixisset Deum, parem Se Ipsum faciens Deo; respondit Jesus et
dixit, Amen, amen, dico vobis, non potest Filius facere a Se
Ipso quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quae
{15}namque Ille facit, haec etiam Filius similiter facit:
…quemadmodum Pater suscitat mortuos et vivificat, ita etiam
Filius quos vult vivificat; neque enim Pater judicat quemquam,
sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorent Filium
quemadmodum honorant Patrem; qui non honorat Filium, non
honorat Patrem, Qui misit Ipsum, …quemadmodum Pater habet
vitam in Se Ipso, ita dedit etiam Filio vitam habere in Se
Ipso: …Qui misit Me Pater, Ipse testatus est de Me, neque
vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ejus vidistis;
…scrutamini Scripturas, …illae sunt quae testantur de Me,
v 1 ad f.;
per `Patrem’ ibi intelligitur, ut dictum, Divinum Bonum, et per
`Filium’ Divinum Verum, utrumque in Domino; a Divino Bono quod
`Pater,’ non potest procedere seu exire quam Divinum, et hoc quod
procedit seu exit, est Divinum Verum quod `Filius’: [9]apud
eundem,
Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad Me; non quod
Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit
Patrem, vi 44-48:
apud eundem,
Dicebant Ipsi, Ubi est Pater tuus? respondit Jesus, Neque Me
nostis, neque Patrem Meum, si Me nossetis, etiam Patrem Meum
nossetis, viii 18, 19:
apud eundem,
Ego et Pater unum sumus: si utique Mihi non credatis,
operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in
Me, et Ego in Patre, x 30, 38:
apud eundem,
Jesus dixit, Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Ipsum
Qui misit Me, et qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me; Ego
lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non
maneat, xii (x)44-46;
quod `Ipsum miserit Pater’ in sensu interno significat quod
procedat a Patre; ita hic et alibi, ubi dicit Dominus quod Pater
miserit Ipsum; quod `lux’ sit Divinum Verum, videatur supra:
[10]apud eundem,
Ego sum via et veritas et vita, nemo venit ad Patrem nisi per
Me; si cognovistis Me, etiam Patrem Meum cognovistis, et
abhinc cognovistis Illum, et vidistis Illum: dicit Ipsi
Philippus, Domine, monstra nobis Patrem, dixit Jesus, Tantum
tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? qui vidit Me
vidit Patrem, quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem?
nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me sit? verba quae
Ego loquor vobis, a Me Ipso non loquor, Pater Qui in Me manet,
Ille facit opera: credite Mihi, quod Ego in Patre et Pater in
Me: …quodcumque petieritis in nomine Meo, hoc faciam, ut
glorificetur Pater in Filio, xiv 6-11 (13):
apud eundem,
Qui habet praecepta Mea, et facit illa, ille est qui amat Me,
qui vero amat Me, amabitur a Patre Meo, et Ego amabo illum, et
manifestabo illi Me Ipsum: si quis amaverit Me, verbum Meum
servabit, et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus, et
mansionem apud illum faciemus, xiv 21, 23;
qui in Divino Vero, sunt qui `praecepta habent et faciunt
illa,'[11]et qui in Divino Bono qui `amant,’ inde dicitur quod
`amabitur a Patre,’ et `ad illum veniemus et mansionem apud illum
faciemus,’ nempe Divinum Bonum et Divinum Verum; quare dicitur apud
eundem,
In illa die cognoscetis vos, quod Ego in Patre Meo, et vos in
Me, ibid. vers. 20;
et alibi,
Pater Sancte, serva illos in nomine Tuo, …ut sint unum sicut
Nos, xvii 11;
ex his constat quod Dominus Patrem dicat ex Divino Bono quod Ipsi,
et `Filium’ ex Divino Vero quod ex Divino Bono; ita quod non duo
sint sed unum: `quod autem Dominus ita locutus sit, erat ut
reciperetur Verbum tam in terra quam in caelo, et quoque quia
antequam glorificatus fuit Dominus, erat Divinum Verum quod ex
Divino Bono, at cum glorificatus est, ipsum Divinum Bonum quoad
utramque Essentiam, ex Quo omne Divinum Bonum et Divinum Verum.
[12]QUOD FUERIT AB AETERNO, constare potest ex eo quod Dominus sit
Qui locutus per prophetas, et quod Ipse, tam inde quam ex eo quod
ab Ipso Divinum Verum esset, dictus fuerit Verbum, de quo apud
Johannem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum, omnia per Ipsum
facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; in
Ipso vita erat, et vita erat lux hominum ….Et Verbum caro
factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius,
gloriam sicut Unigeniti a Patre, i 1-4, 14;
Verbum pro omni vero in caelis et in terris quod a Divino:
[13]quod ab aeterno, {17}manifeste docet alibi apud Johannem,
Dixit Johannes, Hic erat, …qui post me veniens, ante me
fuit, quia prior me fuit: medius inter vos stat, quem vos non
nostis, ille est qui post me venturus est, qui ante me fuit,
i 15, (26), 27, 30:
apud eundem,
Si videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius vi 62:
apud eundem,
Jesus dixit, Amen, amen dico vobis, priusquam Abraham fuit,
Ego sum, viii 58:
apud eundem,
Sciebat quod a Deo exiverit, et ad Deum abiret, xiii 3:
apud eundem,
Ipse Pater amat vos, quod vos Me amastis, et credidistis quod
Ego a Deo exiverint: exivi a Patre et veni in mundum, iterum
relinquo mundum, et eo ad Patrem, xvi 27, 28:
apud eundem,
Ego glorificavi Te super terra, opus perfeci quod dedisti Mihi
ut facerem; nunc ergo glorifica Me Pater apud Te Ipsum gloria,
quam habui antequam mundus esset apud Te ….Ut videant
gloriam Meam, quam dedisti Mihi, quia amasti Me ante
fundationem mundi, xviii 4, 5, 24:
apud Esaiam,
Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et vocabitur
nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater
aeternitatis, Princeps pacis, ix 6 (A. V. 5).
[14]{18}QUOD DOMINUS UNIVERSAM REGAT, constat apud Matthaeum,
Omnia Mihi tradita sunt a Patre Meo, xi (x)7:
apud eundem,
Jesus dixit discipulis, Data est Mihi omnis potestas in caelo
et in terra, xxviii 18:
apud Johannem,
Pater omnia dedit in manum Filii, qui credit in Filium habet
vitam aeternam, iii 35, 36:
Non Pater judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio, v
22:
apud eundem,
Sciebat Jesus, quod omnia dedisset Ipsi Pater in manus, xiii
3:
apud eundem,
Omnia quaecumque Pater habet, Mea sunt, xvi 15:
apud eundem,
Jesus dixit, Glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus
glorificet Te, sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis,
xvii 1, 2:
apud eundem,
Omnia Mea Tua sunt, et Tua Mea, sed glorificatus sum in illis,
non amplius sum in mundo, Ego namque ad Te venio, xvii 10, 11:
apud Lucam,
Omnia tradita sunt Mihi a Patre Meo, x 22.
[15]{19}Ex his nunc constat quod Divinum Bonum sit quod `Pater’
vocatur, et {20}Divinum Verum quod `Filius’; et quod Dominus ex
Divino Bono per Divinum Verum omnia et singula in universo regat:
quia ita, et hoc tam manifestum ex Verbo, mirum est quod non in
Christiano orbe, sicut in caelo, Dominum solum agnoscant et
adorent, et sic unum Deum; sciunt enim (c)et docent, quod omne
Trinum in Domino sit. Quod Spiritus Sanctus, qui quoque pro Deo
distincto a Filio et Patre colitur, sit sanctum spiritus, seu
sanctum quod per spiritus seu angelos procedit a Domino, hoc est,
a Divino Ipsius Bono per Divinum Verum, alibi, ex Divina Domini
Misericordia, manifestabitur.
@1 i tam Ipsum Divinum quam Divinum Humanum$
@2 i in caelo$
@3 i sit$
@4 seu$
@5 insuper$
@6 i apud Evangelistas$
@7 ubi$
@8 quod Dominus sit qui in Verbo Veteris Testamenti vocatur Deus
Israelis, et Sanctus Israelis$
@9 est$
@10 est Dominus after Redemptor$
@11 notum$
@12 i ab angelis instruuntur$
@3 i a Christianis$
@14 aperte$
@15 nempe I$
@16 quod autem ita loquutus, erat ex causa, ut reciperetur Verbum
Ipsius, et quia antequam glorificatus, erat Ipse Divinum Verum quod
ex Divino Bono, at cum glorificatus est ipsum Divinum Bonum quoad
utramque Essentiam, ex quo omne Divinum Verum: quod fuerit Divinum
Bonum, ab aeterno, et ab Ipso ut a Divino Bono omne Divinum Verum.$
@17 i etiam$
@18 et quia ita, non alius est quam Dominus qui ex Divino Bono per
Divinum Verum universum tam caelum quam omne quod sub caelo est,
regit et gubernat, quod etiam manifeste docet,$
@19 Inde etiam patet$
@20 i quod$
significet bonum in quo esset, quod ex proprio, constat ex
significatione `terrae’ quod hic sit bonum naturalis, de qua
sequitur; ex significatione `qua tu cubans super ea’ quod sit in
quo esset; et ex significatione `tibi dare eam’ quod sit ex
proprio, de qua etiam sequitur. Quod `terra’ significet bonum
naturalis, quod per Jacobum postea repraesentabitur, inde est quia
per `terram Canaan’ significatur regnum Domini, n. 1413, 1437,
1585, 1607, 1866; et quia significat regnum Domini, etiam in
supremo sensu significat Dominum, n. 3038; nam Dominus est omne in
omnibus regni Sui, et quicquid ibi non est ab Ipso, et spectat
Ipsum, non est regni Ipsius; regnum Domini etiam in Verbo
significatur per `caelum et terram,’ n. 1733, 1850, 2117, 2118 f.;
sed tunc interius ejus per `caelum,’ et exterius per `terram,’ n.
82, 1411, 1733, 3355 f.; consequenter in supremo sensu `caelum’
significat Dominum quoad Divinum Rationale Ipsius, et `terra’ quoad
Divinum Naturale; hic ideo, `terra qua tu cubans’ significat Bonum
Naturalis in quo esset, quod per `Jacobum’ repraesentaretur; quod
`Jacob’ sit Dominus quoad Divinum Naturale, supra pluries dictum;
[2]praeterea, quod terrae significatio sit varia, videatur n. 620,
636, (x)1066, 2571, 3368, 3379; hoc ex causa quia `Canaan,’ quae
Terra Sancta vocatur, significat regnum Domini in communi, et cum
caelum simul nominatur, tunc, ut dictum, caelum significat
interius, et terra exterius; et quia ita, etiam significat regnum
Domini in terris, hoc est, Ecclesiam, et quia {1}haec, etiam
significat hominem qui est regnum Domini aut qui est Ecclesia, ita
apud illum caelum quod interius est, et terra quod exterius, seu
quod idem, {2}caelum rationale et `terra’ naturale, nam rationale
est interius apud hominem, et naturale {3}exterius; et quia terra
haec significat, etiam significat illud quod facit ut sit regnum
Domini, nempe bonum amoris quod ex Divino; inde patet quomodo
terrae significatio in Verbo {4}est varia. [3]Quod `dabo tibi’ sit
ex proprio, constare potest ex significatione `dare’ in Verbo, cum
praedicatur de Domino; Dominus enim, ut mox supra ostensum, est
Divinum Bonum et quoque Divinum Verum, et illud est quod vocatur
`Pater,’ et hoc quod `Filius’; {5}et quia Divinum Bonum est Ipsius,
proinde proprium, sequitur quod per `dare tibi,’ cum dicitur a
Jehovah, et praedicatur de Domino, sit ex proprio. Inde patet quid
in sensu interno significatur per illud quod Dominus toties dixit,
quod Pater Ipsi dederit, quod nempe Sibimet Ipsi; ut apud Johannem,
Pater glorifica Filium Tuum, ut etiam Filius Tuus glorificet
Te, sicut dedisti Ipsi potestatem omnis carnis, ut omne quod
dedisti Ipsi, det illis vitam aeternam….Ego Te glorificavi
super terra, opus perfeci quod dedisti Mihi ut
facerem….Manifestavi Tuum nomen hominibus, quos dedisti Mihi
ex mundo; Tui (x)erant, et Mihi illos dedisti …nunc
cognoverunt, quod omnia, quae dedisti Mihi, a Te sint; quia
verba, quae dedisti Mihi, dedi eis …Oro pro illis quos
dedisti Mihi, quia Tui erant; omnia namque Mea Tua sunt, et
Tua Mea, xvii 1, 2, 4, 6-10{6};
ubi quod `dederit Pater’ est quod ex Divino Bono quod Ipsi, ita ex
proprio; [4](m)inde constare potest quantum arcani latet in
singulis verbis quae Dominus locutus est; {7}tum quantum discrepat
sensus litterae a sensu interno, et magis a sensu supremo; {8}quod
Dominus ita locutus sit, erat ut homo, qui tunc prorsus nescivit
aliquod verum Divinum, usque suo modo verbum capere posset, et sic
recipere; et angeli suo modo, hi enim sciebant quod Jehovah {9}ac
Ipse unum essent, et quod Pater esset Divinum Bonum, inde quoque
sciebant quod cum dixit quod {10}Pater Ipsi daret, esset quod
{11}Ipse Sibi dederit, et quod sic ex proprio.
@1 illa$
@2 caelum quod Rationalis et terra quod naturalis$
@3 i est$
@4 sit$
@5 A has quoad Essentiam fuit Dominus Divinum Bonum, quia conceptus
a Jehovah; at quoad existentiam fuit Divinum Verum, hoc enim ex
Divino Bono quod erat Ipsius proprium ex conceptione, fecit Divinum
ex propria potentia. There is a line through the part after a
Jehovah which looks accidental.$
@6 i et alibi$
@7 et$
@8 sed sensus literae talis est$
@9 unum esset cum Ipso$
@10 daret Ipsi Pater$
@11 Ipsi$
ex significatione `seminis’ quod sit verum fidei, de qua n. 255,
880, 1025, 1447, 1610, 2848, 3038, 3310, 3373.
Divinum Verum naturale esset sicut bonum naturale, constat a
significatione `seminis’ quod sit verum, de qua mox supra n. 3706,
inde `semen tuum’ seu Jacobi, est Divinum Verum Naturale, per
`Jacobum’ enim repraesentari Divinum Naturale Domini, supra
ostensum est; et ex significatione `pulveris terrae’ quod sit
bonum, de qua n. 1610; inde `erit semen tuum sicut pulvis terrae’
est in sensu interno quod Divinum Verum naturale erit sicut Divinum
Bonum naturale. Quod `pulvis terrae’ significet bonum, inde est
quia per `terram’ significatur regnum Domini, {1}proinde bonum, ut
mox supra n. 3705 ostensum; pulvis illius terrae (t)est ideo bonum,
sed bonum naturale, quia per terram, ut quoque ibi ostensum,
significatur id quod inferius est in regno Domini, ita naturale,
cum caelum, quando quoque nominatur, id quod interius (2)seu
rationale: inde est quod fructificatio boni et multiplicatio veri
passim in Verbo exprimatur per quod (t)semen erit sicut stellae
caelorum, et sicut pulvis terrae; per `stellas caelorum’ tunc
significantur rationalia, et per `pulverem terrae’ naturalia, quae
ita crescent. Quid sit, quod verum naturale erit sicut bonum
naturale, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia,
explicabitur.
@1 et inde bonum amoris$
@2 i est$
extensionem infinitam boni, et `ad septentrionem et ad meridiem’
quod significet extensionem infinitam veri, ita omnes status boni
et veri, constat a significatione `erumpere’ quod sit extensio, hic
extensio infinita quia praedicatur de Domino; a significatione
`maris’ seu occidentis quod sit bonum adhuc obscurum, ita
incipiens; a significatione `orientis’ quod sit bonum lucidum, ita
perfectum; ex significatione `septentrionis’ quod sit verum adhuc
in obscuro; et a significatione `meridiei’ quod sit verum in luce.
[2]Multis in locis in Verbo nominatur mare seu occidens, oriens,
septentrio et meridies, sed quia nondum alicui notum fuit quod illa
sicut omnia et singula sensum internum habuerint in quo non mundana
secundum sensum litterae, sed spiritualia et caelestia, ac in
supremo sensu Divina Ipsius Domini, significarent, ideo non aliud
scire potuerunt quam quod per `occidentem, orientem, septentrionem,
et meridiem,’ solummodo plagae mundi in Verbo intelligantur, et per
`erumpere ad illas plagas,’ multiplicatio; sed quod per illa non
plagae significentur, nec multiplicatio alicujus populi, sed status
boni et veri, ac eorum extensio, constare potest ab omnibus locis
in Verbo cumprimis apud Prophetas, ubi nominantur; quid enim sit
occidens, oriens, septentrio et meridies, in caelo prorsus
nescitur; Sol enim ibi, qui est Dominus, non est sicut sol mundi,
qui oritur et occidit, et per summam suam altitudinem facit
meridiem, et per minimam facit noctem, sed constanter apparet,
verum secundum status illorum qui recipiunt lucem inde, lux enim
inde in se habet sapientiam et intelligentiam, videatur n. 1619-
1632, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3341, 3485,
3636, 3643; quare secundum statum sapientiae et intelligentiae
cujusvis apparet; apud illos qui in bono et vero sunt, in calore et
luce, sed caelesti et spirituali, sicut sol cum est in suo ortu et
in meridie, at apud illos qui non in bono et vero, sicut sol cum
est in occasu et in nocte; inde patet quod per `orientem, meridiem,
occidentem et septentrionem’ status boni et veri in sensu interno
`Verbi significentur. [3]Sciendum quod status boni et veri in
Verbo non solum describantur per plagas, de quibus dictum, sed
etiam per tempora seu status anni, nempe per ver, aestatem,
autumnum et hiemem, ut et per tempora seu status diei, nempe per
mane, meridiem, vesperam et noctem, et hoc ex simili causa; sed cum
agitur de extensione boni et veri, describitur per plagas; quid
autem unumquodvis in specie significat, constare potest a locis ubi
in Verbo nominantur; quod `oriens’ sit Dominus et quod bonum amoris
et charitatis quod a Domino, prius n. 101, 1250, 3249 ostensum est,
et quod `meridies’ sit verum in luce, n. 2458, (x)3195 pr.:
[4]quid autem `occidens’ et quid `septentrio’ in sensu genuino, et
quid in sensu opposito, constare potest ex his locis; apud Esaiam,
Ne timeto, quia tecum Ego, ab oriente adducam semen tuum, et
ab {2}occidente colligam, dicam septentrioni, Da, et meridiei,
Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab
extremitate terrae, xliii 5, 6;
de nova Ecclesia spirituali quae ibi Jacob et Israel; `ab oriente
adducere semen et ab occidente colligere’ pro illis qui in bono,
`dicere septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe’ pro illis qui in
vero: [5]apud Davidem,
Dicent redempti Jehovae, quos redemit e manu hostis, et ex
terris congregavit illos, ab ortu et ab occasu, a septentrione
et a mari, errarunt in deserto, in solitudine viae, urbem
habitationis non invenerunt, Ps. cvii 2, 3, 4;
de illis qui in ignorantia boni et veri, `ab ortu et ab occasu’ pro
illis qui in ignorantia boni, `a septentrione et a mari’ pro illis
qui in ignorantia veri; de illis qui in ignorantia boni praedicatur
quod errarint in deserto’, qui in ignorantia veri praedicatur quod
`in solitudine viae’, et de (x)ignorantia utriusque, quod `urbem
habitationis non invenerint’; quod `urbs’ sit doctrinale veri,
videatur n. 402, 2449, 2943, 3216, et quod `habitatio’ praedicetur
de bono, n. 2268, 2451, 2712: [6]apud Esaiam,
Ecce hi e longinquo venient, et ecce illi e septentrione, et
ab occidente, et illi e terra Sinim, xlix 12;
`septentrio’ pro illis qui in obscuro quoad verum, `occidens’ pro
illis qui in obscuro quoad bonum, qui `e longinquo venire’
dicuntur, quia remoti a luce quae a Domino: [7]apud Amos,
Ecce dies venturi, quibus immittam famem in terra, …et
vagabuntur a mari ad mare, et a septentrione usque ad ortum
discursitabunt ad quaerendum verbum Jehovae, et non invenient,
viii 11, 12;
`fames’ pro penuria et defectu cognitionum, n. 1460, 3364; `vagari
a mari ad mare’ pro inquirere ubi sunt cognitiones; quod {3}maria
sint cognitiones in genere, n. 28, 2850; `a septentrione usque ad
ortum discursitare’ pro ab illis cognitionibus quae in obscuro ad
illas quae in luce; quod sint cognitiones, patet, nam dicitur, `ad
quaerendum Verbum Jehovae et non invenient’: [8]apud Jeremiam,
Clama verba haec septentrionem versus, et dicite, Revertere
aversa Israel, non faciam cadere faces Meas super vos, quoniam
misericors Ego; …in diebus illis ibunt domus Jehudae ad
domum Israelis, et venient una e terra septentrionis super
terram, quam hereditare feci patribus vestris, iii 12, 18;
de restauratione Ecclesiae a gentibus; `septentrio’ pro illis qui
in ignorantia veri, et tamen in vita boni; quod hic non septentrio
nec terra septentrionis intelligatur, patet, Israel enim non
amplius fuit: [9]apud eundem,
Vivus Jehovah qui ascendere fecit filios Israelis e terra
septentrionis, xvi 15;
`septentrio’ similiter pro ignorantia {4}veri: apud eundem,
Ecce Ego adducens eos e terra septentrionis, et congregabo eos
a lateribus terrae, inter eos caecus et claudus, xxxi 8;
`terra septentrionis’ pro ignorantia boni quia veri; et quia terra
`Canaan’ repraesentabat regnum Domini, et inde quoque bonum,
videatur supra n. 3705, et quae in medio ejus, ut `Zion et
Hierosolyma,’ {5}intimum bonum cui conjunctum verum, inde illa quae
inde distabant, repraesentabant obscurum quoad bonum et verum; omne
hoc quod in obscuro, vocatur `terra septentrionis,’ et quoque
`latera terrae’; [10]praeterea quia omne bonum quod influit cum
luce a Domino, in obscuro hominis terminatur, {6}septentrio etiam
vocatur `conventus,’ ut apud Esaiam,
Dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, super stellas Dei
exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in
lateribus septentrionis, xiv 13:
apud eundem,
Ejula porta, clama urbs, liquefacta est Philistaea tu tota,
quia a septentrione fumus venit, (nec) solitarius in
conventibus, xiv 31:
apud Davidem,
Magnus Jehovah, et laudatus valde in urbe Dei nostri, monte
sanctitatis Ipsius, …gaudium totius terrae, mons Zionis,
latera septentrionis, urbs regis magni, Ps. xlviii 2, 3 (A.V.
1, 2):
porro apud eundem,
Tibi caeli, etiam Tibi terra, orbem et plenitudinem ejus Tu
fundasti, septentrionem et dextrum Tu creasti, Ps. lxxxix 12,
13 (A.V. 11, 12);
`septentrio’ hic pro illis qui remotiores sunt a luce boni et veri,
`dextrum’ pro illis qui propiores; quod hi ad dextrum Domini sint,
videatur n. 1274, 1276: [11]apud Zachariam,
Vidit quatuor currus exeuntes inter duos montes aeris,
…illis equi rufi, nigri, albi et grandinati robusti;
…dixit angelus, Hi quatuor venti caelorum, exeuntes a stando
juxta Dominum totius terrae, equi nigri exeuntes in terram
septentrionis, et albi exiverunt post illos, et grandinati
exiverunt in terram austri: …exeuntes ad terram
septentrionis, quiescere faciunt spiritum meum in terra
septentrionis, vi 1-8;
`currus exeuntes inter duos montes aeris’ pro doctrinalibus boni;
quod `currus’ sint doctrinalia, patebit alibi; quod `mons’ sit
amor, videatur n. 795, 1430, 2722, inde duo montes sunt bini
amores, {7}caelestis qui in Dominum, et {8}spiritualis qui erga
proximum; quod `aes’ sit bonum inde quod in naturali, n. 425, 1551;
quod `equi’ sint intellectualia, ita intellectus doctrinalium boni,
n. 2760-2762, 3217; `terra austri’ seu meridiei pro illis qui in
boni et veri ignorantia, sed in vita boni in qua sunt gentes
probae, apud quas cum nova Ecclesia instauratur, {9}ibi spiritus
Dei quiescere dicitur: [12]apud Jeremiam,
Jehovah Qui ascendere fecit, et Qui reduxit semen domus
Israelis e terra ad septentrionem, et ex omnibus terris, quo
depuli illos, ut habitarent super terra sua, xxiii 8,
`e terra ac septentrionem’ pro ab obscuro ignorantiae boni et veri:
apud eundem,
Num frangetur ferrum, ferrum a septentrione et aes? xv 12;
`ferrum’ pro vero naturali, n. 425, 426; `aes’ pro bono naturali,
n. 425, 1551; haec `a septentrione’ dicuntur quia a naturali ubi
obscurum respective et terminus; quod propheticum hoc non
significet quod (c)a septentrione ferrum et aes, patet absque
explicatione, nam quid Divini, immo quid cohaerentiae cum illis
quae antecedunt et consequuntur, si intelligeretur quod ferrum et
aes inde: [13]apud Matthaeum,
Dico vobis, quod multi ab oriente usque et ab occidente
venient, et accumbent cum Abrahamo, Jishako et Jacobo, viii
11; Luc. xiii 29;
{10}multi ab oriente usque et ab occidente’ pro illis qui in
cognitionibus et vita boni, et qui in obscuro ac ignorantia{11},
ita qui intra Ecclesiam et qui extra; quod enim status boni per
orientem et occidentem significentur, supra dictum; (s)quod
`accumbere cum Abrahamo, Jishako et Jacobo’ sit esse cum Domino,
videatur n. 3305 f. Quod similiter, nempe ab oriente et occidente
venturi sint, qui apud Dominum in regno Ipsius seu in Ecclesia
Ipsius erunt, apud Prophetas dicitur; ut apud Esaiam,
{12}Ab oriente adducam semen tuum, et ab {13}occidente
colligam te, xliii 5:
alibi,
Timebunt ab occidente nomen Jehovae, et ab oriente gloriam
Ipsius, lix 19:
alibi,
Cognoscent ab ortu solis et ab occasu, quod nullus praeter Me;
Ego Jehovah, et nemo amplius, xlv 6:
{14}et alibi,
Excitabo e septentrione et veniet, ab ortu solis invocabit
nomen Meum, xli 25.(s)
[14] Praeterea, quod per orientem, occidentem, meridiem et
septentrionem, talia significentur, manifeste constare potest ex
constructione Tabernaculi; ex castrametatione et profectione
filiorum Israelis; ex descriptione terrae Canaanis; tum a
descriptione novi Templi, novae Hierosolymae, et novae Terrae;
{15}EX CONSTRUCTIONE TABERNACULI, quod omnia ibi secundum plagas
ordinata sint, videatur Exod. xxxviii; {16}ut quid ad angulum
orientis et occidentis, et quid ad angulum meridiei et
septentrionis, Exod. xxvi 18, 20, 22, 27; xxvii 9, 12, (x)13: et
quod candelabrum e regione mensae ad latus habitaculi versus
meridiem, mensa autem ad latus septentrionis, Exod. xxvi 35; xl 22.
[15] EX CASTRAMETATIONE et PROFECTIONE FILIORUM ISRAELIS, etiam
secundum plagas, quod nempe castrametarentur circum Tentorium
conventus, tribus Jehudae, tribus Jisascharis, tribus Zebulonis
versus orientem; tribus Reubenis, Shimeonis et Gadis versus
meridiem; tribus Ephraimi, Menashes, et Benjaminis versus
occidentem; tribus Danis, Asheris et Naphthali, versus
septentrionem, Num. ii 1 ad f.: tum quod ex Levitis Gershonitae
versus occidentem, Kehathitae versus meridiem, Meraritae versus
septentrionem, et quod Moses, Aharon et filii ejus ante Habitaculum
versus orientem, Num. iii 23-38, per quae repraesentatus erat
caelestis ordo qui in regno Domini secundum status boni et veri; et
quod versus meridiem conclamatione clangerent ad profectiones, Num.
x 6; et quod sicut castrametati, etiam sic profecti sint, Num. ii
34. [16] EX DESCRIPTIONE TERRAE CANAANIS, quae per Mosen primum
descripta est quoad terminos circumcirca, et quidem ad angulum
meridiei, ad angulum occidentis, angulum septentrionis et angulum
orientis, Num. xxxiv 2-12; dein cum per sortem data tribubus, Josh.
xv-xix; inde et quoque ab antiquissimis qui in terra Canaane
habitarunt, omnia ibi loca secundum situm, distantiam, et terminos
quoad plagas repraesentativa et significativa facta sunt, n. 1607,
1866. [17] Ex DESCRIPTIONE NOVI TEMPLI, NOVAE HIEROSOLYMAE, et
NOVAE TERRAE, etiam secundum plagas, apud Ezechielem: ut, quod
structura urbis esset a meridie: de porta aedificii, cujus facies
versus orientem, versus septentrionem, et versus meridiem, xl 2, 6,
19, 20-46.
De mensura Templi, et ejus ostio versus septentrionem et
meridiem, xli II: de atrio versus septentrionem, orientem, meridiem
et occidentem, xlii 1, 4, 11, (x)16-19; et quod gloria Jehovae Dei
Israelis {17}intraret a via orientis, xliii 1, 2, 4; de portis
atrii, (x)xliv 1, 2, 4; (x)xlvi 1, 9, 10, 19, 20: de terminis
terrae sanctae xlvii, versus septentrionem, vers. 15-17; versus
orientem, vers. 18; versus meridiem, vers. 19; versus occidentem,
vers. 20: et de hereditatibus juxta plagas pro unaquavis tribu,
xlviii: et de portis Sanctae Hierosolymae ab oriente, septentrione,
meridie et occidente, Apoc. xxi 13. Ex his manifeste patet quod
quatuor mundi plagae secundum quas sancta illa, seu repraesentativa
sancti, fuerunt ordinata, in sensu interno non plagas illas, sed
status boni et veri in regno Domini significent. [18] Quod
septentrio et occidens in sensu opposito significent falsum et
malum, constare potest (c)a sequentibus locis; apud Jeremiam,
Factum verbum Jehovae ad me secundo, dicendo, Quid tu videns?
dixi, Ollam apertam ego videns, et facies ejus versus
septentrionem; et dixit Jehovah, A septentrione aperietur
malum super omnes habitatores terrae; en Ego vocans omnes
familias septentrionis ut veniant, i 13-15:
apud eundem,
Erigite signum Zionem versus, convenite, ne subsistite, quia
malum Ego adducens a septentrione, et confractionem magnam, iv
6:
apud eundem,
Vox strepitus ecce veniens, et tumultus magnus e terra
septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae vastitatem, x 22:
apud eundem,
In Tekoa clangite buccina, . . . quia malum prospicit ex
septentrione, et confractio magna; . . . ecce venit populus
veniens e terra septentrionis, et gens magna excitabitur a
lateribus terrae, vi 1, 22:
apud eundem,
Accepi calicem e manu Jehovae, et bibere feci omnes gentes, .
. . Hierosolymam et urbes Jehudae, et reges ejus, . . .
Pharaonem regem Aegypti, . . . et omnem turbam occidentalem,
. . . omnes reges Arabiae, et omnes reges occidentis
habitantes in deserto, . . . et omnes reges septentrionis,
propinquos et longinquos, xxv 17-26:
[19] apud eundem,
Non effugiet celer, nec eripiet se fortis, septentrionem
versus, juxta litus fluvii Euphratis impegerunt et ceciderunt.
Quis hic sicut flumen ascendit? . . . Aegyptus sicut flumen
ascendit, . . . dixit enim, Ascendam, obtegam terram, perdam
urbem, et habitantes in ea. . . . Sed dies ille Domino Jehovih
Zebaoth, dies ultionis, . . . quia sacrificium Domino Jehovih
Zebaoth in terra septentrionis juxta fluvium Euphratis. . . .
Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium a septentrione venit, .
. . pudefacta est filia Aegypti, tradita est in manum populi
septentrionis, xlvi 6-10, 20, 24:
apud eundem,
Sic dixit Jehovah, Ecce aquae ascendentes a septentrione, quae
sicut flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem
ejus, urbem et habitantes in ea, xlvii 2:
[20] apud eundem,
Locutus est Jehovah contra Babelem, ascendet contra eam gens
(c)a septentrione, haec ponet terram ejus in desolationem, ut
non sit habitans in ea, l [1], 3:
apud eundem,
Ecce Ego excitans et ascendere faciens contra Babelem
congregationem gentium magnarum e terra septentrionis, et
instruent aciem contra eam, inde capietur; ecce populus
veniens e septentrione, et gens magna, et reges multi
excitabuntur e lateribus terrae, l 9, 41:
apud eundem,
Tunc canent super Babele caeli et terra, et omne quod in iis,
quia e septentrione venient illi vastatores, li 48:
apud Ezechielem,
Dic Gogo, . . . Venies e loco tuo a lateribus septentrionis,
tu et populi multi tecum, . . . ascendes contra populum Meum
Israelem, sicut nubes, ad obtegendum terram, xxxviii 14-16:
apud eundem,
Ecce Ego contra te Goge princeps, . . . reverti faciam te,
sextabo te, et faciam (x)ascendere te a lateribus
septentrionis, et adducam te super montes Israelis; . . .
super montibus Israelis cades, . . . super faciebus agri
cades, xxxix 1, 2, 4, 5:
apud Zachariam,
Heu fugite e terra septentrionis, dictum Jehovae, nam sicut
quatuor ventos caelorum expandam vos: heu Zion, eripe te, quae
habitas cum filia Babelis, ii 10, 11.
[21] Inde patet quid per `septentrionem’ in sensu opposito
significatur quod nempe falsum ex quo malum, et falsum quod a malo;
falsum ex quo malum, quia oriundum (c)ex ratiocinatione de Divinis
et contra Divina ex scientificis quae naturalis hominis, dicitur
`populus septentrionis esse ex Aegypto’; quod `Aegyptus’ sit tale
scientificum, videatur n. 1164, 1165, 2588 f.; falsum quod ex malo,
quia oriundum a cultu externo apparente sancto cujus interiora sunt
profana, dicitur `gens septentrionis e Babele’; quod `Babel’ tale
sit, videatur n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322,
1326; quod etiam `Babel’ sit quae vastat, n. 1327: (m)utrumque,
nempe {18}falsum ex quo malum, et falsum quod ex malo, dicitur ex
Gogo, nam `Gogus’ est cultus in externis absque interno, et inde
idololatricus, qualis fuit {19}Judaeorum omni tempore; quod Gogus
tale sit, videatur n. 1151.(n) [22] Ex obscuro quod est naturalis
hominis, {20}tam exoritur verum, {20}quam oritur falsum; quando
homo (t)se illuminari patitur per Verbum a Domino, tunc obscurum
ejus fit lucidum, aperitur enim via interna, ita fit influxus et
communicatio per caelum a Domino; at quando se non illuminari
patitur per Verbum a Domino, sed per propriam intelligentiam, tunc
obscurum ejus fit tenebrosum, ita falsum, (m)clauditur enim via
interna, et non fit influxus et communicatio per caelum a Domino,
modo talis ut apparere possit sicut homo externa forma, cogitando
ex malo et falso, et quoque loquendo;(n) inde est quod `septentrio’
apud illos verum, et apud hos falsum significet; illi enim ab
obscuro ascendunt, hoc est, elevantur ad lucem, hi autem ab obscuro
descendunt, hoc est, se removent a luce; {21}ita illi ad meridiem
feruntur, hi autem ad tartara. [23] Quod `septentrio’ sit caligo
falsi, et `meridies’ lux veri, evidenter patet apud Danielem ubi
agitur de ariete et hirco caprarum; ut et de rege meridiei et rege
septentrionis; de ariete et hirco caprarum,
Quod aries cornuferiret versus occidentem, et versus
septentrionem, et versus meridiem, ita ut omnes bestiae non
consisterent coram eo; . . . et quod hircus caprarum veniret
ab occidente super omnes facies terrae: . . . et ex uno cornu
{22}ejus exiret cornu, quod cresceret valde versus meridiem,
et versus ortum, et versus decus, viii 4, 5, 9:
{23}de rege meridiei et rege septentrionis, ubi per `regem
meridiei’ significantur illi qui in cognitionibus veri, et per
`regem septentrionis’ illi qui in falso{24},
Quod sub finem annorum consociabunt se, ita ut filia regis
meridiei veniet ad regem septentrionis ad faciendum
rectitudines, sed non obtinebit brachium vires: . . . surget
e stemmate. . . qui veniet in munimentum regis septentrionis,
. . . et praevalebit; . . . et captivitatem abducet in
Aegyptum: . . . veniet in regnum rex meridiei, . . . et
pugnabit cum rege septentrionis: . . . revertetur rex
septentrionis, et sistet multitudinem magnam prae priore: . .
. multi stabunt contra regem meridiei: . . . veniet rex
septentrionis. . . et capiet urbem munitionum, . . . et
destruet multa: . . . rex meridiei commiscebit se bello cum
exercitu magno, sed non consistet, quia cogitabunt contra
illum cogitationes: . . . post redibit, . . . sed non erit
sicut prius; . . . populus cognoscentium Deum suum
confirmabunt se: . . . tandem in tempore finis collidetur cum
eo rex meridiei, ideo quasi procella in illum irruet rex
septentrionis cum curru et equitibus; . . . in terra decoris
multi corruent: . . . sed rumores terrebunt (c)eum ab ortu et
a septentrione, ut exeat cum ira magna; . . . venturus est ad
finem suum, nec auxilians illi, xi 1 ad f.
Quod `rex meridiei’ sint illi qui in luce veri, et `rex
septentrionis’ illi qui in umbra primum, et dein in caligine falsi,
{25}a singulis ibi constare potest, {26}ita quod status Ecclesiae,
quomodo {27}successive pervertitur, describatur: `reges meridiei et
septentrionis’ vocantur, quia per `reges’ in sensu interno Verbi
significantur vera, et in opposito falsa, n. 1672, 2015, 2069; et
per `regna’ illa quae sunt veri, ac in opposito sensu illa quae
sunt falsi, n. 1672, 2547.
@1 in Verbo$
@2 occasu$
@3 mare sit$
@4 et sic obscuro quoad verum$
@5 illa quae in ipsius bono cui conjectum verum$
@6 inde quoque septentrio$
@7 i nempe amor$
@8 i amor$
@9 spiritus Dei quiescit$
@10 qui$
@11 i illarum$
@12 A places this third in the series of quotations.$
@13 occasu$
@14 apud Eundem$
@15 i quod ibi singula etiam juxta plagas ordinata sint, ex causa
repraesentationis et significationis status boni et veri per illas,
patet.$
@16 et$
@17 veniret$
@18 falsum ex malo et malum ex falso, per Gogum significatur$
@19 Judaicus$
@20 et$
@21 hoc est$
@22 hirci caprarum$
@23 i et$
@24 i de quibus haec$
@25 after describatur$
@26 et$
@27 successu temporis$
quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono, constat ex
significatione `benedici’ quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514,
3530, 3565, 3584; ex significatione `familiarum’ quod sint bona et
quoque vera boni, de qua n. 1159, 1261; et ex significatione `humi’
quod sit id quod Ecclesiae, consequenter doctrina boni et veri in
naturali seu externo homine, qui hic per `Jacobum’ repraesentatur,
de qua n. 268, 566, 990, 3671: inde patet quod per `benedicentur in
te omnes familiae humi’ significetur quod omnia vera boni doctrinae
conjungentur bono. Vera boni doctrinae sunt doctrinalia amoris in
Dominum et charitatis erga proximum, quae conjungi bono in naturali
homine dicuntur quando volupe et jucundum est scire illa propter
facere illa.
conjunguntur, constat ex significatione `seminis’ quod sit verum,
de qua n. 29, 1025, 1447, 1610, 2848, 3373.
`custodiam te in omni quo eas’ significet Divinam Providentiam,
constat ex eo quod `Ego’ hic sit Jehovah, ita Divinum Domini; et ex
significatione `custodire in omni quo eas’ quod sit Providentia ex
Divino, et quia agitur de Domino, est Divina Providentia: per
Divinum et Divinam Providentiam hic intelligitur quod Dominus etiam
Naturale Suum Divinum faceret.
conjunctionem cum Divina doctrina, constat a significatione
`reducere’ quod sit iterum conjungere; et a significatione `humi’
quod sit doctrina boni et veri in naturali homine, de qua n. 268,
566, 990, hic Divina doctrina, quia per Jacobi peregrinationem apud
Labanem repraesentantur intercedentia media, per quae Dominus
Naturale Divinum fecit, et per Jacobi reductionem seu reditum ad
terram Canaanem repraesentatur intercedentium mediorum finis, quod
nempe Naturale Divinum fecerit; ita per `reducam te ad humum hanc’
significatur conjunctio cum Divina doctrina. Divina doctrina est
Divinum Verum, et Divinum Verum est omne Verbum Domini; ipsa Divina
doctrina est Verbum in sensu supremo in quo unice agitur de Domino;
inde Divina doctrina est Verbum in sensu interno in quo agitur de
regno Domini in caelis et in terris; [2] Divina doctrina est quoque
Verbum in sensu litterali, {1}in quo agitur de illis quae in mundo
et super terris sunt; at quia sensus litteralis in se continet
sensum internum, et hic supremum, et {2}prorsus correspondet per
repraesentativa et significativa, ideo etiam doctrina inde est
{3}Divina: quia Jacob repraesentat Divinum Naturale Domini, etiam
repraesentat Verbum quoad sensum litteralem, nam quod Dominus sit
Verbum, hoc est, omne Divinum Verum, notum est; naturale Verbi non
aliter se habet ac sensus ejus litteralis, est enim hic nubes
respective, videatur Praefat. ad cap. xviii; at rationale ejus seu
spirituale interius Verbi se habet ut sensus internus, et quatenus
Dominus est Verbum, {4}dici potest quod is repraesentetur per
`Jishakum’; sensus autem supremus per `Abrahamum’; inde patet quid
sit conjunctio cum Divina doctrina, cum praedicatur de Divino
Naturali Domini, quod repraesentatur per `Jacobum’; verum enim vero
haec se ita non habent in Domino, omne enim in Ipso est Divinum
Bonum, non autem Divinum Verum, minus Divinum Verum Naturale, sed
Divinum {5}Verum est Divinum Bonum apparens in caelo coram angelis
et in terra coram hominibus, et tametsi {6}est apparens, usque est
Divinum Verum quia est a Divino Bono, sicut lux quod solis sit quia
a sole, videatur n. 3704.
@1 sed in hoc sensu agit Verbum$
@2 i ei$
@3 i quoque$
@4 repraesentatur hic$
@5 Bonum apparet sicut Divinum Verum$
@6 apparet$
tibi’: quod significet quod nihil deerit quin effectum habitura,
constare potest absque explicatione.
dixit, Certe est Jehovah in loco hoc, et ego non scivi. Et timuit,
et dixit, Quam terribilis locus hic, nihil hic nisi domus Dei, et
haec porta caeli. `Expergefactus Jacob e somno suo’ significat
illustrationem: `et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc’
significat Divinum in hoc statu: `et ego non scivi’ significat in
obscuro: `et timuit’ significat alterationem sanctam: `et dixit,
Quam terribilis locus hic’ significat sanctitatem status: `nihil
hic nisi domus Dei’ significat regnum Domini in ultimo ordinis: `et
haec porta caeli’ significat ultimum in quod desinit ordo, per quod
ultimum e natura apparenter {1}introitus.
@1 i sicut$
illustrationem, constat a significatione `somni’ quod sit status
obscurus respective ad vigiliam quae est status lucidus, inde `a
somno expergisci’ in spirituali sensu est illustrari.
Divinum in hoc statu, constat a significatione `dicere’ in
historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; ex
significatione `loci’ quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377,
2625, 2837, 3356, 3387; quod Jehovah sit Divinum, constat; inde
patet quod per `dixit, Certe est Jehovah in loco hoc’ significetur
perceptio quod Divinum in hoc statu.
potest absque explicatione; `non scire’ enim et ignorare est
obscurum quoad illa quae sunt visus intellectualis. Ex `non scire’
{1}et ignorare quod sit obscurum, ut quoque ex expergisci (c)e
somno quod sit illustrari, patet quid sensus internus et qualis
est, quod nempe illa quae sunt sensus litteralis sint, talia qualia
apparent coram visu externo aut alio aliquo sensu, et quoque
secundum illos sensus capiuntur, at illa quae sunt sensus interni,
talia sunt qualia apparent coram visu interno {2}aut alio ibi
sensu; quae itaque in sensu litterali sunt, et ab homine capiuntur
secundum sensus externos, hoc est, secundum illa quae (t)sunt in
mundo, aut secundum ideam inde, eadem ab angelis {3}percipiuntur
secundum sensus internos, hoc est, secundum illa quae sunt in caelo
aut secundum ideam inde; se habent illa et haec sicut quae in luce
mundi, ad illa quae in luce caeli; quae in luce mundi, sunt mortua
respective ad ea quae in luce caeli, in luce caeli enim est
sapientia et intelligentia a Domino, n. 3636, 3643; quapropter cum
obliterantur seu absterguntur illa quae sunt lucis mundi, remanent
illa quae sunt lucis caeli, ita loco terrestrium caelestia, {4}et
loco naturalium spiritualia; sicut, quod supra dictum, nescire
{5}et ignorare, quod sit in statu obscuro esse de bono et vero, et
quod `expergisci a somno’ sit illustrari; ita in omnibus reliquis.
@1 aut$
@2 et$
@3 percipientur$
@4 seu$
@5 aut$
ex significatione `timoris’ quod sit alteratio sancta, ut ab illis
quae incontinenter sequuntur, patet, nam dicit `quam terribilis
locus hic, nihil hic nisi domus Dei, et haec porta caeli’ in quibus
verbis quod alteratio sancta insit, constare potest. Quid `timor’
in sensu interno, videatur n. 2826; est in genere duplex, timor in
non sancto, et timor in sancto; timor in non sancto est in quo sunt
mali, at timor in sancto est in quo sunt boni; hic timor, nempe in
quo sunt boni, vocatur timor sanctus, et est admirationis pro
Divino, et quoque est amoris; amor absque timore sancto est quasi
insulsum quid, seu sicut cibus in quo nihil salis, et inde non
sapor, sed amor cum timore est quasi cibus salitus qui tamen non a
sale sapit; timor amoris est ne aliquo modo laedatur Dominus, nec
aliquo modo proximus, ita ne aliquo modo bonum et verum, proinde ne
sanctum amoris et fidei, et inde cultus; sed timor ille est varius,
non similis uni prout alteri; in genere quantum amoris boni et veri
alicui est, tantum timoris est ne bonum et verum laedatur, sed
usque tantum non apparet ut timor; at quantum minus amoris boni et
veri est, tantum minus timoris est pro eo, et tantum apparet non ut
amor sed ut timor, inde his timor pro inferno; at ubi nihil amoris
boni et veri est, ibi nihil timoris sancti, sed modo timor jacturae
honoris, lucri, famae propter illa, tum poenarum ac mortis, qui
timor est externus, et praecipue afficit corpus et naturalem
hominem, ejusque cogitationes; at ille timor, {1}nempe timor
sanctus, praecipue afficit spiritum seu internum hominem, ejusque
conscientiam.
@1 hoc est$
sanctitatem status, constat a significatione `timoris’ quod sit
alteratio sancta, de qua mox supra n. 3718; et quia vox terribilis
in lingua originali ex eadem voce ex qua timor, derivatur, est
sanctitas quae per illam significatur; et quia timor in sensu
interno sanctum significat, ut mox supra dictum, etiam per eandem
vocem in lingua originali significatur veneratio ac reverentia,
quae quoque est timor sanctus; et ex significatione `loci’ quod sit
status, de qua mox supra, n. 3716.
in ultimo ordinis, constat ex significatione `Domus Dei’: in Verbo
multis in locis memoratur Domus Dei, et in sensu externo seu
secundum litteram significat aedem ubi cultus sanctus, sed in sensu
interno significat Ecclesiam, inque sensu universaliore caelum, ac
in universalissimo universum regnum Domini; in supremo autem sensu
Ipsum Dominum quoad Divinum Humanum; sed in Verbo nunc dicitur
Domus Dei, nunc Templum; utrumque simile significat, sed cum
differentia quod `Domus Dei’ dicatur ubi agitur de bono, at
`Templum’ ubi de vero; inde patet quod per Domum Dei significetur
Ecclesia Domini caelestis, inque universaliore sensu caelum
angelorum caelestium, in universalissimo regnum caeleste Domini, ac
in supremo sensu Dominus quoad Divinum Bonum; et quod per Templum
significetur Ecclesia Domini spiritualis, inque universaliore sensu
caelum angelorum spiritualium, in universalissimo regnum spirituale
Domini, ac in supremo Dominus quoad Divinum Verum, videatur n.
2048. Quod `Domus Dei’ significet caeleste quod boni, et quod
`Templum’ spirituale quod veri, est inde quia `domus’ in Verbo
significat bonum, videatur n. 710, 2233, {1}2559, 3128, 3652, et
quia construebatur ex lignis apud antiquissimos, ex causa quia
`lignum’ significabat bonum, n. 643, 1110, 2784, 2812; `Templum’
autem significat verum quia construebatur ex lapidibus; quod
`lapides’ sint vera, videatur n. 643, 1296, 1298: [2] quod ligna et
lapides talia significent, non {2}modo constat ex Verbo ubi
nominantur, sed etiam ex repraesentativis in altera vita; qui enim
meritum in bonis operibus ponunt, illa apparent sibi scindere
ligna; et qui meritum in veris ponunt, quod nempe crediderint se
vera prae aliis novisse, et tamen male vixerunt, apparent sibi
scindere lapides; quae saepius mihi visa sunt; inde mihi constare
potuit quid significatio ligni {3}et lapidis, nempe quod ligni sit
bonum, et lapidis sit verum; pariter ex eo quod quando visa mihi
domus lignea, ilico obvenerit idea boni, et cum visa domus lapidea,
obvenerit idea veri; de qua re etiam ab angelis instructus sum:
inde est cum in Verbo memoratur Domus Dei, angelis obveniat idea
boni, et talis boni de {4}quali in serie agitur; et cum memoratur
Templum, quod obveniat idea veri, et talis veri de {4}quali in
serie agitur. Inde quoque {5}concludi potest, quam alte et penitus
recondita{6} sunt arcana caelestia in Verbo. [3] Quod per `Domum
Dei’ hic significetur regnum Domini in ultimo ordinis, est quia
agitur de Jacobo, per quem quod repraesentetur Divinum Naturale
Domini, prius saepe ostensum; naturale est in ultimo ordinis, nam
in illo terminantur interiora omnia, ac ibi simul sunt, et quia
simul ibi sunt, et sic simul conspiciuntur innumerabilia ut unum,
est ibi obscurum respective; de obscuro ibi respective, etiam prius
aliquoties actum.
@1 2234 AI$
@2 solum$
@3 quod sit bonum, et lapidis quod sit verum, originem habuit a
repraesentativis in altera vita$
@4 quo$
@5 constare$
@6 sint$
desinit ordo, per quod ultimum e natura apparenter sicut introitus,
constat ex significatione `portae’ quod sit illud per quod exitus
et introitus; {1}quod hic sit ultimum in quod desinit ordo, est
quia agitur de naturali quod per `Jacobum’ repraesentatur; quid
porta, constat ex illis quae n. 2851, 3187 dicta et ostensa sunt,
et quod naturale sit ultimum ordinis, ab illis quae n. 775, 2181,
2987-3002, 3020, 3147, 3167, 3483, 3489, 3513, 3570, 3576, 3671
allata sunt: {1}quod per id ultimum e natura apparenter sit sicut
introitus, est quia mens naturalis apud hominem est, per quam illa
quae sunt caeli, hoc est, {2}quae {3}Domini, influunt et descendunt
in naturam, et per eandem mentem illa quae sunt naturae, ascendunt,
videatur n. 3702; sed quod sit apparenter introitus a natura per
mentem naturalem in interiora, constare potest ex illis quae passim
prius dicta et ostensa sunt; [2] apparet coram homine quod objecta
mundi per sensus ejus corporis seu externos intrent, et afficiant
interiora, et sic quod introitus {4}sit ab ultimo ordinis in illa
quae intus sunt, at quod illud sit apparentia {5}et fallacia, patet
ex communi regula quod posteriora non possint influere in priora,
seu quod idem, inferiora in superiora, seu quod idem, exteriora in
interiora, seu quod adhuc idem, illa quae sunt mundi et naturae in
illa quae sunt caeli et spiritus; illa enim crassiora sunt, haec
puriora, et crassiora illa quae sunt externi seu naturalis hominis,
existunt et subsistunt ab illis quae sunt interni seu rationalis
hominis, quae non afficere possunt puriora, sed afficiuntur a
purioribus; verum quomodo se habet cum hoc influxu, quia ipsa
apparentia et fallacia prorsus contrarium persuadent, {6}seorsim,
ex Divina Domini Misericordia, ubi de influxu, dicetur; inde nunc
est quod dicatur quod per ultimum, in quod desinit ordo, sit a
natura apparenter sicut introitus.
@1 i et$
@2 i illa$
@3 per caelum a Domino$
@4 foret$
@5 proinde fallacia sensus$
@6 see n. 6053-8 and 6189-6215 for special treatment of this
subject$
sumpsit lapidem, quem posuit subcapitalia sua, et posuit illum
statuam, et fudit oleum super caput illius. Et vocavit nomen loci
illius Bethel; et utique Luz nomen urbis priore. `Mane surrexit
Jacob in matutino’ significat illustrationis statum: `et sumpsit
lapidem’ significat verum: `quem posuit subcapitalia sua’
significat cum quo communicatio cum Divino: `et posuit illum
statuam’ significat sanctum terminum: `et fudit oleum super caput
illius’ significat sanctum bonum ex quo: `et vocavit nomen loci
illius Bethel’ significat status quale: `et utique Luz nomen urbis
priore’ significat status prioris quale.
illustrationis statum, constat a significatione `mane surgere in
matutino’ quod sit illustrationis status, de qua n. 3458; `surgere’
enim in Verbo ubi nominatur involvit aliquid elevationis, n. 2401,
2785, 2912, 2927, 3171; et `mane’ significat lucis caelestis
adventum, ita hic elevationem ab obscuro in lucem illam, proinde
illustrationis statum.
significatione `lapidis’ quod sit verum, de qua n. {1}1296, 1298,
3720.
@1 i 643$
communicatio cum Divino, constat ex significatione `subcapitalium’
seu cervicalium, quod sint communicatio communissima, de qua supra
n. 3695.
terminum, constat a significatione `statuae,’ de qua sequitur.
Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae praecedunt,
quod nempe de ordine agatur quo Dominus Naturale Suum Divinum
fecit, ac in sensu repraesentativo quomodo Dominus naturale hominis
novum facit seu regenerat; qualis ille ordo sit, supra passim
dictum et ostensum est, quod nempe inversus sit cum regeneratur
homo, et primo loco ponatur verum, et quod restitutus cum homo
regeneratus est, et bonum primo loco {1}tunc sit, et verum ultimo,
de qua re videatur n. 3325, 3330, 3332, 3336, 3539, 3548, 3556,
3563, 3570, 3576, 3603, 3688: hoc repraesentatum fuit per `scalam
per quam angeli ascendebant et descendebant,’ ubi primum dicitur
quod ascenderent, et dein quod descenderent, n. 3701; de ascensu
nunc agitur, quod nempe ab ultimo ordinis, de quo mox supra n.
3720, 3721; hic nunc quod sit verum quod ultimum ordinis est; hoc
ultimum est quod vocatur sanctus terminus, et significatur per
`lapidem quem sumpsit Jacob et posuit in statuam.’ Quod verum sit
ultimum ordinis, inde constare potest quod bonum non possit in
bonum terminari sed in verum, nam verum est recipiens boni, n.
2261, 2434, 3049, 3068, 3180, 3318, 3387, 3470, 3570; [2] bonum
apud hominem absque vero, seu absque conjunctione cum vero, est
bonum quale apud infantes, quibus nihil adhuc sapientiae est quia
nihil intelligentiae; at quantum infans procedente aetate recipit
verum ex bono, seu quantum apud illum conjungitur verum bono,
tantum fit homo; inde patet quod bonum sit primum ordinis, et verum
sit ultimum: inde est quod homo ex scientificis quae sunt vera
naturalis hominis, et dein ex doctrinalibus quae sunt vera
spiritualis hominis in naturali ejus, incohare debeat ut initietur
in intelligentiam sapientiae, hoc est, ut intret in vitam
spiritualem, ex qua homo fit homo, n. 3504; ut pro exemplo, ut homo
possit sicut spiritualis homo amare proximum, primum discere debet
quid spiritualis amor seu charitas, et quis proximus; antequam haec
novit, quidem amare potest proximum, sed ut naturalis homo, non ut
spiritualis, hoc est, ex bono naturali, non ex bono spirituali,
videatur n. 3470, 3471; at postquam illa novit, tunc cognitionibus
illius rei implantari potest spirituale bonum a Domino; ita se
habet cum omnibus reliquis quae cognitiones, vel doctrinalia, vel
in genere vera, dicuntur. [3] Dicitur quod cognitionibus implantari
queat bonum a Domino, tum quod verum sit recipiens boni; qui non
aliam ideam de cognitionibus ut et de veris habent quam quod sint
res abstractae, qualem ideam quoque de cogitationibus plerique
habent, illi nequaquam capere possunt quid {2}sit quod
cognitionibus implantetur bonum, et quod verum sit recipiens boni;
sed sciendum quod cognitiones {3}et vera non magis res abstractae
sint a purissimis substantiis quae sunt interioris hominis seu ejus
spiritus, quam visus est abstractus ab organo suo seu oculo, aut
auditus a suo organo seu aure; sunt puriores substantiae quae
reales, ex quibus existunt, quarum variationes formae animatae et
modificatae per influxum vitae a Domino illa sistunt, et (c)illarum
convenientiae et harmoniae successive aut simul, sunt quae
afficiunt, ac faciunt id quod vocatur pulchrum, amoenum, et
jucundum; [4] ipsi spiritus sunt formae, hoc est, ex continuis
formis consistunt aeque ac homines, sed ex purioribus, et ad visum
corporeum seu oculi non conspicuis; sed quia formae illae seu
substantiae non conspicuae sunt corporeo oculo, homo hodie non
aliter capit quam quod cognitiones {4}et cogitationes sint res
abstractae, inde quoque insania nostri saeculi, quod non credant in
se spiritum habere victurum post mortem corporis{5}, cum tamen ille
est substantia magis multo realis quam substantia materialis ejus
corporis: immo, si credere velis, est spiritus post solutionem a
corporeis ipsum illud corpus purificatum, quod plures dicunt se
habituros tempore ultimi judicii, cum primum se resurrecturos
credunt; quod spiritus, seu quod idem, animae, corpore praediti
sint, se mutuo ut in clara die videant, inter se loquantur, se
mutuo audiant, et multo exquisitiore sensu polleant quam cum
fuerunt in corpore seu in mundo, ab illis quae ab experientia tam
copiose relata sunt, manifeste constare potest.
@1 est$
@2 i hoc$
@3 seu$
@4 sicut$
@5 i ejus$
terminus, ita ultimum ordinis, inde est quia antiquissimis
temporibus ponebantur lapides ubi termini eorum erant, qui
discriminabant unius possessionem aut hereditatem ab alterius, et
erant in signum et in testem quod ibi termini; antiquissimi, qui in
singulis objectis (c)et in singulis statutis caeleste quoddam et
spirituale cogitabant, n. 1977, 2995, etiam in his lapidibus quos
statuebant, cogitabant ex illis de ultimis in homine, proinde de
ultimo ordinis, quod est verum in naturali homine: ab antiquissimis
illis qui fuerunt ante diluvium, habuerunt hoc antiqui qui post
diluvium, n. 920, 1409, 2179, 2896, 2897, et lapides illos quos in
terminis statuebant, sanctos habere coeperunt, ex causa, ut dictum,
quia sanctum verum quod in ultimo ordinis, significabant, etiam
lapides illos `statuas’ vocabant; inde factum quod statuae essent
in cultum, et quod erigerent tales ubi suos lucos (x)habebant, et
postmodum ubi sua templa, et quoque quod inungerent illos oleo, de
qua re mox sequitur; constabat enim Antiquae Ecclesiae cultus ex
(t)perceptivis et significativis’ antiquissimorum qui ante
diluvium, ut ex locis mox citatis {1}patet: antiquissimi quia
loquebantur cum angelis et simul cum illis erant quando in terra,
a caelo {2}habuerunt quod `lapides’ significarent verum, et quod
{3}ligna’ bonum, videatur mox supra n. 3720; inde nunc est quod
statuae significent sanctum terminum, {4}ita verum quod `ultimum
ordinis est apud hominem; {5}bonum enim quod per internum hominem
influit a Domino, terminatur in externo homine, et in vero ibi;
cogitatio hominis, loquela ejus, et actio, quae sunt ultima
ordinis, non aliud sunt quam vera ex bono, sunt enim imagines
{6}seu formae boni; {7}nam pertinent ad partem intellectualem
hominis, at bonum quod in illis, et ex quo, ad partem voluntariam.
[2] Quod statuae erigerentur in signum, et in testem, et quoque in
cultum, et quod in sensu interno significent sanctum terminum, seu
verum in naturali hominis quod ultimum ordinis est, constare potest
ab aliis locis in Verbo; ut in sequentibus, ubi agitur de foedere
inter Labanem et Jacobum,
Nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem inter me
et inter te: et accepit Jacob lapidem et erexit illum statuam:
. . . dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statua
quam erexi inter me et inter te, testis acervus hic, et testis
statua, quod ego non transibo ad te acervum hunc, et quod tu
non transibis ad me acervum hunc, et statuam hanc, ad malum,
Gen. xxxi 44, 45, 51, 52;
quod hic per `statuam’ significetur verum, in explicatione ad illum
locum videbitur: [3] apud Esaiam,
In die illo, erunt quinque urbes in terra Aegypti loquentes
labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth: . . . in die
illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua
apud terminum ejus, Jehovae; quae erit in signum et in testem
Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, xix 18-20;
`Aegyptus’ pro scientificis quae naturalis hominis{8}; `altare’ pro
cultu Divino in genere, factum enim est altare primarium
repraesentativum cultus in Ecclesia altera Antiqua ab Ebero
incepta, n. 921, 1343, 2777, 2811; {9}medium terrae Aegypti, pro
primario (c)et intimo cultus, n. 2940, 2973, 3436; `statua’ {10}pro
vero quod ultimum ordinis in naturali; quod in termino, in signum
et in testem, patet: [4] apud Mosen,
Scripsit Moses omnia verba Jehovae, et surrexit in mane, et
aedificabat altare juxta montem {11}Sinai, et duodecim statuas
pro duodecim tribubus Israelis, Exod. xxiv 4;
ubi `altare’ similiter erat repraesentativum omnis cultus, {12}et
quidem repraesentativum boni in cultu; `duodecim autem statuae’
repraesentativum veri quod ex bono in cultu; quod `duodecim’ sint
omnia veri in uno complexu, videatur n. 577, 2089, 2129 f., 2130
f., 3272; quod `duodecim tribus’ sint pariter omnia veri Ecclesiae,
in capite sequente, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. [5]
Quia altaria fuerunt repraesentativa omnis boni cultus, et Ecclesia
Judaica instituta fuit ut repraesentaret Ecclesiam caelestem, quae
non aliud verum agnovit quam quod ex bono, quod {13}caeleste verum
appellatur, nam verum ne minime separare voluit a bono, usque adeo
ut ne quidem nominare aliquid fidei seu veri vellet nisi cogitaret
de bono, et id ex bono, videatur n. 202, 337, 2069, 2715, 2718,
3246, ideo repraesentativum veri fuit per lapides altaris, et
interdictum quod per statuas, ne sic separaretur verum a bono ac
repraesentative coleretur verum loco boni; quare ita apud Mosen,
Non plantabis tibi lucum cujuscumque arboris juxta altare
Jehovae Dei tui quod facies tibi, et non eriges tibi statuam,
quam odit Jehovah Deus tuus, Deut. xvi 21, 22;
colere enim verum separatum a bono, seu fidem separatam a
charitate, est contra Divinum, quia contra ordinem, [6] quod
significatur per quod `non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah
Deus’: sed quod usque erexerint, et sic repraesentaverint illa quae
sunt contra ordinem, constat apud Hosheam,
Israel secundum multiplicare fructum suum, multiplicat
altaria, secundum bonum terrae suae, faciunt bene statuas; sed
evertet altaria eorum, vastabit statuas eorum, x 1, 2:
in Libro Primo Regum,
Fecit Jehudah malum in oculis Jehovae, . . . et aedificarunt
sibi excelsa, et statuas, et lucos, super omni colle alto, et
sub omni arbore viridi, xiv [22], 23:
in Libro Secundo Regum,
Filii Israelis statuerunt sibi statuas, et lucos, super omni
colle alto, et sub omni arbore viridi,xvii 10:
in eodem Libro,
Hiskiah removit excelsa, et confregit statuas, et excidit
lucum, et contudit serpentem aeneum, quem fecerat Moses, quia
suffiebant illi, xviii 4.
[7] Quia gentes per traditiones etiam habuerunt quod sanctum cultus
repraesentaretur per altaria et per statuas, et tamen illi in malo
et falso essent, ideo per `altaria apud gentes’ significantur mala
cultus, et per statuas {14}falsa, quare mandatum ut destruerentur:
apud Mosen,
Altaria gentium evertetis, et statuas eorum confringetis, et
lucos eorum exscindetis, Exod. xxxiv 13; Deut. vii 5; xii 3:
apud eundem,
Non incurvabis te diis gentium, et non coles illos, et non
facies juxta opera eorum, quia destruendo destrues illos, et
confringendo confringes statuas eorum, Exod. xxiii 24;
`dii gentium’ pro falsis, `opera{15}’ pro malis, `confringere
statuas’ pro destruere cultum ex falso: [8] apud Jeremiam,
Nebuchadnezzar rex Babelis confringet statuas domus solis quae
in terra Aegypti, et domos deorum Aegypti comburet igne, xliii
13:
apud Ezechielem,
Nebuchadnezzar rex Babelis per ungulas equorum suorum
conculcabit omnes plateas tuas, populum gladio occidet, et
statuas roboris tui in terram descendere faciet, xxvi 11;
ubi de Tyro; `Nebuchadnezzar rex Babelis’ pro illo quod vastat, n.
1327 f.; `ungulae equorum’ pro {16}infimis intellectualibus, qualia
sunt scientifica {17}ex meris sensualibus; quod `ungulae’
{18}infima sint, alibi, ex Divina Domini Misericordia,
confirmabitur; `equi’ pro intellectualibus, n. 2760-2762{19};
`plateae’ pro veris, et in opposito sensu pro falsis, n. 2336,
`quas conculcare’ est destruere cognitiones veri quae per `Tyrum’
significantur; quod `Tyrus,’ de qua hic agitur, sint cognitiones
veri, n. 1201; `populum gladio occidere’ pro vera per falsum
destruere; quod `populus’ praedicetur de veris, n. 1259, 1260,
3295, 3581; et quod `gladius’ sit falsum pugnans, n. 2799; inde
patet quid sit `statuas roboris in terram facere descendere’; quod
`robur’ praedicetur de vero et de falso, ex Verbo etiam constat.
@1 before ex$
@2 didicerunt$
@3 lignum$
@4 et sic$
@5 nam ut dictum bonum, quod a Domino per internum hominem influit
terminatur in externo seu naturali homine in verum, non aliud est
cogitatio humana, non aliud loquela hominis, actio hominis nec
aliud$
@6 ac$
@7 et$
@8 i n. 1164, 1165, 1186, 1462$
@9 in medio Aegypti, seu medium$
@10 i apud terminum Jehovae$
@11 (Sinai)$
@12 ita$
@13 (c)boni verum$
@14 i eorum$
@15 i gentium$
@16 scientificis quae infimo loco$
@17 sensualia$
@18 talia$
@19 i 3217, hic infima intellectualia, quae sunt ungulae equorum$
sanctum bonum, constat a significatione `olei’ quod sit caeleste
amoris seu bonum, de qua n. 886, 3009; ex significatione `capitis’
quod sit id quod superius est, seu quod idem, id quod interius;
quod bonum sit superius seu interius, et verum sit inferius seu
exterius, multis in locis ostensum est; inde patet quid per ritum
illum antiquum quod fuderint oleum super caput statuae,
significatum, quod nempe {1}verum non esset absque bono, sed ex
bono, ita quod bonum dominaretur, sicut caput super corpus; verum
enim absque bono non est verum, sed est sonus nullius vitae, et
tale ut dissipetur ex se, {2}in altera vita dissipatur etiam apud
illos qui prae aliis verum seu {3}doctrinalia fidei, etiam qui
{3}doctrinalia amoris sciverunt si non in bono {4}vixerunt, ac ita
si non ex bono verum retinuerint; [2] inde Ecclesia non est
Ecclesia ex vero separato a bono, proinde non a fide separata a
charitate, sed (c)a vero quod ex bono, seu (c)a fide quae ex
charitate; etiam simile significatur per illa quae Dominus ad
Jacobum dixit,
Ego Deus Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi
votum,Gen. xxxi 13:
et per quod
Jacob iterum statuit statuam, statuam lapidis, et libavit
super illa libamen, et fudit super (c)illa oleum, Gen. xxxv
14;
per `libare libamen super statua’ significatur Divinum bonum fidei,
et per `fundere oleum super (c)illa’ Divinum bonum amoris. Quod
fundere oleum super lapidem, absque significatione alicujus rei
caelestis ac spiritualis, foret quoddam ridiculum et idololatricum,
quisque videre potest.
@1 bonum esset ex quo verum$
@2 i quoque$
@3 vera$
@4 vixerint$
quale, constat ex significatione `nominis’ et `vocare nomen’ quod
sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421;
et ex significatione `loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837,
3356, 3387; status quale est quod significatur per `Bethel’; Bethel
in lingua originali significat domum Dei, quae quod sit bonum in
ultimo ordinis, videatur {1}n. 3720.
@1 i supra$
prioris quale, constat ex significatione `nominis’ quod sit quale,
de qua mox supra n. 3729, et ex significatione `urbis’ quod sit
doctrinale veri, de qua n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216;
`Luz’ in lingua originali significat recessionem, ita
disjunctionem, quae fit quando doctrinale veri seu verum primo loco
ponitur, et bonum negligitur, ita cum solum verum in ultimo ordinis
est; at cum verum una cum bono est in ultimo ordinis, tunc non est
recessio seu disjunctio, sed accessio seu conjunctio; hoc est
status quale quod per `Luz’ significatur.
cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et
dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum; Et rediero
in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum. Et lapis
hic, quem posui statuam, erit Domus Dei; et omne quod dederis mihi
decimando decimabo illud tibi. `Vovit Jacob votum, dicendo’
significat Providentiae statum: `si fuerit Deus cum me, et
custodiverit me in via hac, quam ego ambulans’ significat continuum
Divinum: `et dederit mihi panem ad edendum’ significat usque ad
conjunctionem cum Divino Bono: `et vestem ad induendum’ significat
conjunctionem cum Divino Vero: `et rediero in pace ad domum patris
mei’ significat usque ad perfectam unionem: `et erit Jehovah mihi
in Deum’ significat quod Divinum Naturale etiam Jehovah: `et lapis
hic quem posui statuam’ significat verum quod ultimum: `erit domus
Dei’ significat, hic ut prius, regnum Domini in ultimo ordinis, in
quo superiora ut in sua domo: `et omne quod dederis mihi, decimando
decimabo illud tibi’ significat quod omnia et singula ex propria
potentia Divina fecerit.
statum, constat a significatione `vovere votum’ quod in sensu
interno sit velle ut Dominus provideat, inde in sensu supremo, in
quo agitur de Domino, est providentiae status. Quod `vovere votum’
sit in sensu interno velle ut Dominus provideat, est ex eo quia
votis inest desiderium et affectio ut fiat quod volunt, ita ut
provideat Dominus; est aliquid constipulationis, et simul aliquid
debiti a parte hominis quod sibi suscepit, si optato potiretur, ut
hic a Jacobo quod Jehovah esset illi in Deum, et lapis quem posuit
statuam, esset Domus Dei, et quod decimaret omne quod dederit illi,
si Jehovah custodiverit illum in via, et dederit illi panem ad
edendum, et vestem ad induendum, ac redierit in pace ad domum
patris Sui; inde patet quod vota tunc temporis fuerint singularia
pacta, imprimis ad agnoscendum Deum pro suo Deo, si provideret
illis quae desiderabant, {1}et quoque quod rependerent Ipsi per
aliquod munus si provideret. [2] Ex his manifeste patet quales
fuerunt patres gentis Judaicae, sicut hic Jacob, quod nondum
agnoverit Jehovam, et quod adhuc in electione fuerit, num Illum aut
alium pro suo Deo agnosceret; hoc singulare fuit in gente illa,
usque a patribus eorum, quod quisque suum Deum habere vellet, et
qui Jehovam colebat, esset modo quod aliquem deum qui Jehovah
appellaretur, et per hoc nomen distinctus esset a diis aliarum
gentium, ita quod cultus eorum, etiam in hoc, idololatricus fuerit,
nam cultus solius nominis, etiamsi Jehovae, non est nisi
idololatricus, n. (x)1094: sicut qui se Christianos vocant, et
dicunt se colere Christum et non vivunt secundum praecepta Ipsius;
illi Ipsum idololatrice colunt quia solum Ipsius nomen, est enim
falsus Christus quem colunt, de quo apud Matthaeum xxiv 23, 24; n.
3010.
@1 at$
ego ambulans’: quod significet continuum Divinum, constat ex
significatione `esse Deus cum aliquo, et custodire in via, quam
ambulat’ quod sit continuum Divinum; praedicatur enim de Domino,
Qui quoad Ipsam Essentiam vitae {1}fuit Jehovah, inde universa vita
Ipsius a prima infantiae ad ultimam, fuit continuum Divinum, et hoc
usque ad perfectam unionem Essentiae Humanae cum Divina.
@1 i Suae$
ad conjunctionem cum Divino Bono, constat a significatione `panis’
quod sit omne bonum caeleste et spirituale quod a Domino, et in
sensu supremo Ipse Dominus quoad Divinum Bonum, de qua n. 276, 680,
1798, 2165, 2177, 3464, 3478; et ex significatione `edere’ quod sit
communicari, appropriari, et conjungi, de qua n. 2187, 2343, 3168,
3513 f., 3596.
Divino Vero, constat a significatione `vestis’ quod sit verum, de
qua n. 1073, 2576, hic Divinum Verum quia agitur de Domino; et ex
significatione `induere’ quod sit ei appropriari et conjungi.
{1}Sensus internus Verbi qualis est, ex his et reliquis constare
potest, quod nempe cum in sensu litterae agitur de pane, et de
veste, et quoque ubi historice hoc dicitur, ut hic, si Deus dederit
mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum,’ angeli qui apud
hominem tunc, nihil cogitent de pane, sed de bono amoris, et in
(t)sensu supremo de Divino Bono Domini, et non de veste, sed de
vero, ac in supremo sensu de Divino Vero Domini; sunt illis talia
quae in sensu litterae solum objecta cogitandi de caelestibus (c)et
Divinis, nam {2}talia sunt vasa quae in ultimo ordinis; [2] ita cum
ab homine quando in sancto est, cogitatur de pane, ut de pane in
Sacra Cena, aut de pane quotidiano in Oratione Domini, tunc
cogitatio illa quae est homini de pane, inservit angelis qui apud
hominem pro objecto cogitandi de bono amoris quod a Domino, nam
angeli cogitationem hominis de pane nihil capiunt, sed loco ejus
illis est cogitatio de bono, talis enim correspondentia est;
similiter cum ab homine cum in sancto est, cogitatur de veste, quod
cogitatio angelis tunc sit de vero; ita se habet cum omnibus
reliquis quae in Verbo; inde qualis conjunctio caeli et terrae per
Verbum est, constare potest, nempe quod talis ut homo qui {3}sancte
legit Verbum, per correspondentias tales arcte conjunctus sit cum
caelo, et per caelum cum Domino, tametsi homo solum in cogitatione
est de illis in Verbo quae in ejus sensu litterae sunt; ipsum
sanctum quod apud hominem tunc, est ex influxu cogitationum et
affectionum caelestium et spiritualium quae tales apud angelos; [3]
ut talis influxus esset, ac inde conjunctio hominis cum Domino, a
Domino instituta fuit Sancta Cena, ubi apertis verbis dicitur quod
panis et vinum sit Dominus; corpus enim Domini significat Divinum
Ipsius amorem ac reciprocum apud hominem, qualis amor est apud
angelos caelestes, et sanguis similiter Divinum Ipsius amorem, et
reciprocum apud hominem, sed qualis amor est apud angelos
spirituales. Inde patet quantum Divini in singulis Verbi inest,
tametsi homo, quid sit, {4}et quale sit, ignorat. {5}At qui in vita
boni fuerunt cum in mundo, illi in cognitiones et perceptionem
omnium illorum veniunt post obitum, tunc enim exuunt terrestria et
mundana, (c)et induunt caelestia, ac similiter in idea spirituali
ac caelesti sunt, in {6}qua angeli.
@1 Qualis sensus internus$
@2 sunt ultima illorum vasa$
@3 in sancto$
@4 imo$
@5 A has rest of in singular and first verb is fuerat, into which
n was later inserted. I has venit, exuit, induit and est.$
@6 quali$
usque ad perfectam unionem, constare potest ex eo quod `domus
patris’ cum praedicatur de Domino, sit Ipsum Divinum, in Quo
Dominus ab ipsa conceptione fuit; `redire ad illam domum’ est ad
ipsum Divinum Bonum quod `Pater’ vocatur; quod id sit Pater,
videatur n. 3704; `redire ad illam domum’ quod sit uniri, constare
potest: simile intellectum est a Domino, ubi dixit quod `exiverit
a Patre, ac venerit in mundum,’ et quod `rursus iret ad Patrem’;
nempe per `exiverit a Patre,’ quod Ipsum Divinum assumpserit
Humanum; per `venerit in mundum,’ quod fuerit sicut homo; et per
`iret ad Patrem,’ quod univerit Essentiam Humanam Essentiae
Divinae: hoc intellectum fuit per haec quae Dominus locutus apud
Johannem,
Si videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius, vi 62:
apud eundem,
Scivit Jesus quod omnia dedisset Ipsi Pater in manus, et quod
a Deo exivisset, et ad Deum abiret; . . . filii, adhuc breve
vobiscum sum, . . . quo Ego abeo, vos non potestis venire,
xiii 3, 33:
apud eundem,
Nunc abeo ad Ipsum Qui misit Me, at nemo ex vobis (x)quaerit
Me, Quo abis? . . . prodest vobis, ut Ego abeam, si enim non
abirem, paracletus non veniret ad vos, si vero abivero, mittam
illum ad vos. . . . Pusillum cum non videbitis Me, et rursus
pusillum cum videbitis Me [quia Ego abeo ad Patrem. Dixerunt
ex discipulis Ipsius ad se invicem, Quid est quod dicit nobis?
Pusillum cum non videbitis Me, et rursus pusillum cum
videbitis Me], et (x)quia Ego abeo ad Patrem, xvi 5, 7, 10,
16, 17:
apud eundem,
Exivi a Patre, et veni in mundum; iterum relinquo mundum, et
vado ad Patrem, xvi 28;
`abire ad Patrem’ est, in illis locis, Essentiam Humanam unire
Essentiae Divinae.
Divinum Naturale etiam Jehovah, constare potest ex serie rerum in
sensu interno supremo, in quo agitur de unitione Humani Domini cum
Divino Ipsius; sed ut hic sensus appareat, abstrahenda est
cogitatio ab historico de Jacobo, et tenenda in Divino Humano
Domini, et hic in Divino Naturali Ipsius, quod per `Jacobum’
repraesentatur. Ipsum humanum, ut aliquoties prius dictum, constat
ex rationali, quod idem est cum interno homine, et ex naturali,
quod idem est cum externo homine, et quoque ex corpore, quod
naturali inservit pro medio seu extimo organo vivendi in mundo, et
per naturale inservit rationali, et porro per rationale inservit
Divino. Dominus quia venit in mundum ut Divinum faceret totum
Humanum in Se, et hoc secundum Divinum ordinem, et per `Jacobum’
repraesentatur Naturale Domini, et per ejus peregrinationis vitam
in sensu supremo, quomodo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, ideo
hic ubi dicitur `si rediero in pace ad domum patris mei, erit
Jehovah mihi in Deum,’ significatur unitio Humani Domini cum Divino
Ipsius, et quod quoad Divinum Naturale etiam erit Jehovah {1}per
unitionem Divinae Essentiae cum Humana, et {2}Humanae cum
Divina:{3} non intelligitur unitio qualis est duorum qui inter se
distincti sunt, et solum per amorem conjuncti, sicut pater cum
filio, cum pater amat filium et filius patrem, aut sicut {4}cum
frater amat fratrem, aut sicut amicus amicum, sed est realis unitio
in unum, ut non duo sint, sed unum, quod etiam Dominus pluribus in
locis docet; et quia unum, etiam omne Humanum Domini est Divinum
Esse seu Jehovah, videatur n. 1343, 1736, 2156, 2329, 2447, 2921,
3023, 3035.
@1 A inserts ; and has Per$
@2 Humana I$
@3 A has ;$
@4 i est$
quod ultimum, constat ex illis quae supra n. 3724, 3726, ubi eadem
verba.
ordinis, in quo superiora ut in sua domo, constat quoque ab illis
quae supra n. 3720 dicta sunt, ubi etiam eadem verba, et praeterea
ab illis quae n. 3721; cum hoc quod superiora in ultimo ordinis
sint ut in sua domo, ita se habet: ordo talis a Domino institutus
est ut superiora influant in inferiora, (c)ac ibi sistant sui
imaginem in communi, proinde quod ibi sint simul in quadam forma
communi, (c)ac ita ordine a Supremo, hoc est, a Domino; inde est
quod proxima imago Domini sit caelum intimum quod caelum
innocentiae et pacis est, ubi caelestes; hoc caelum, quia proximum
{1}Domino, vocatur {2}Ipsius similitudo: caelum alterum, quod nempe
succedit, ac in inferiore gradu est, est imago Domini, quia in illo
caelo simul ut in quodam communi sistuntur illa quae in superiore
caelo; caelum ultimum, quod huic iterum succedit, similiter se
habet ad illud, nam particularia et singularia proxime superioris
caeli influunt in id caelum, et ibi sistuntur {3}in communi, in
forma correspondente. [2] Similiter se habet apud hominem; is enim
ad effigiem trium caelorum creatus et formatus est; quod intimum
est apud illum, influit similiter in id quod inferius est, et hoc
similiter in id quod infimum seu ultimum: ex tali influxu et
concursu in illis quae infra sunt, et tandem in illis quae ultima,
consistit naturale et corporeum: inde est nexus ultimorum cum
Primo, absque quo nexu quod ultimum est in ordine, ne quidem minimo
momento subsisteret. Inde patet quid intelligitur per hoc quod
superiora in ultimo ordinis sint ut in sua domo. Sive dicas
superiora et inferiora, sive interiora et exteriora, perinde est,
nam coram homine apparent interiora ut superiora, et ideo ponit
homo caelum in alto, cum tamen est in interno.
@1 i est$
@2 ejus$
@3 ut communia, ita perplura ut unum$
quod significet quod omnia et singula ex propria potentia Divina
fecerit, constat ex significatione `dare’ cum praedicatur de
Domino, quod sit quod Sibimet Ipsi dederit, de qua n. 3705 f., ita
quod ex propria potentia; et ex significatione `decimare, et
decimarum’ quod sint bona et vera, quae in interioribus apud
hominem {1}reconduntur a Domino, quae bona vocantur `reliquiae,’ de
quibus n. 576, 1738, 2280; quae cum praedicantur de Domino, sunt
Divina Bona et Divina Vera, quae Dominus Sibi propria potentia
comparavit, videatur n. 1738, 1906.
@1 recondita$
Regnum caeleste est instar unius hominis quia singula ibi
correspondent soli Domino, nempe Ipsius Divino Humano, Qui solus
est Homo, n. 49, 288, 565, 1894; ex correspondentia, imagine et
similitudine cum Ipso caelum dicitur Maximus Homo; ex Divino Domini
sunt omnia caelestia quae sunt boni, et omnia spiritualia quae sunt
veri, in caelo; omnes angeli ibi sunt formae, seu substantiae
formatae {1}secundum receptionem Divinorum quae a Domino; {2}Divina
Domini recepta apud illos sunt quae vocantur caelestia et
spiritualia, cum Divina vita ac inde Divina lux in illis ut
recipientibus existit et modificatur: [2] inde est quod etiam
formae et substantiae materiales apud hominem quoque tales sint,
sed in inferiore gradu, quia crassiores et magis compositae; quod
hae quoque sint formae recipientes caelestium et spiritualium,
patet manifeste a signis prorsus visibilibus, ut ex cogitatione
quae influit in organicas formas linguae et producit loquelam; ex
affectionibus animi quae se sistunt videndas in facie; exque
voluntate quae per formas musculares fluit in actiones; et sic
porro; cogitatio et voluntas, quae illa producunt, sunt spiritualia
et caelestia, formae autem seu substantiae quae recipiunt illa, et
mittunt in actum, sunt materiales; quod hae prorsus ad receptionem
illorum formatae sint, constat; inde patet quod ab illis sint, et
quod nisi {3}ab illis, non tales existere potuerint.
@1 ad$
@2 et$
@3 i ea$
spiritus et homines sint modo recipientes vitae, a tam multiplici
experientia mihi notum factum est, ut ne quidem minimum dubium sit
relictum; ipsum caelum in perceptione est quod ita sit, usque adeo
ut angeli percipiant manifeste influxum, tum quoque quomodo
influit, ut et quantum et qualiter recipiunt; cum in statu pleniore
receptionis sunt, tunc in sua pace et felicitate sunt, alioquin in
statu irrequiei et alicujus anxietatis; at usque appropriatur illis
vita Domini, ita ut percipiant sicut vivant ex se, sed {1}tamen
sciunt quod non ex se; appropriatio vitae Domini venit ex amore et
misericordia Ipsius erga universum genus humanum, quod nempe
unicuique dare velit Se et quod Suum est, et quod actualiter det
quantum recipiunt, hoc est, quantum sicut Ipsius similitudines et
imagines in vita boni et in vita veri sunt; et quia talis Divinus
conatus {2}continue ex Domino est, vita Ipsius, {3}ut dictum,
appropriatur.
@1 usque$
@2 continuo I$
@3 i ita$
sunt, consequenter non in vita boni ac veri, illi non agnoscere
possunt quod unica vita sit quae influit, et minus quod illa vita
sit a Domino; sed omnes illi indignantur immo aversantur cum
dicitur quod non vivant a se; amor sui est qui id facit; et quod
mirum, tametsi illis per vivas experientias in altera vita
ostenditur quod non vivant a se, et tunc convicti {1}dicunt quod
ita sit, usque tamen postea in eadem opinione perstant et putant
quod si ab alio viverent, et non a se, omne jucundum vitae eorum
periret, non scientes quod prorsus contrarium sit. [2] Inde est
quod mali approprient sibi malum quia non credunt quod mala sint ab
inferno, et quod non appropriari illis possit bonum quia credunt
bonum esse a se, et non a Domino. At usque mali, et quoque
infernales, sunt formae recipientes vitae a Domino, sed tales
formae ut bonum et verum vel rejiciant, vel suffocent, vel
pervertant; et sic apud illos bona et vera, quae sunt ex vita
Domini, fiunt mala et falsa; se habet hoc sicut lux solis, quae
tametsi unica et candida, usque sicut per formas percurrit, seu in
illas influit, variatur, inde colores pulchri et jucundi, et quoque
impulchri et injucundi.
@1 after sit$
quod appelletur Maximus Homo: {1}at varietates ibi quoad vitam boni
et veri sunt innumerabiles, et se habent secundum receptionem vitae
a Domino; sunt prorsus in ratione in qua sunt organa, membra, et
viscera in homine, quae omnia sunt formae in perpetua (x)varietate
recipientes vitae ab anima sua, seu potius per animam a Domino, et
tamen quamvis in tali varietate sunt, usque simul constituunt unum
hominem.
@1 ut I$
in corpore humano; notum est quod unum organum et membrum non sit
simile alteri, sicut organum visus non est simile organo auditus,
pariter organum olfactus, et organum gustus, et quoque organum
tactus quod se per universum corpus diffundit; sic etiam membra, ut
brachia, manus, lumbi, pedes, plantae; et quoque viscera quae intus
latent, ut illa quae sunt capitis, nempe cerebrum, cerebellum,
medulla oblongata, et medulla spinalis, cum omnibus organulis,
viscerulis, vasis, et fibris, ex quibus illa; tum (c)ea quae sunt
corporis infra caput, ut cor, pulmones, ventriculus, hepar,
pancreas, lien, intestina, mesenterium, renes; et quoque (c)ea quae
generationi dicata sunt in utroque sexu; quae omnia et singula quod
inter se dissimilia sint quoad formas, et quoad functiones, et tam
dissimilia ut prorsus differant, notum est; similiter formae intra
formas, quae quoque tali varietate sunt ut non una forma, ne quidem
una particula sit prorsus similis alteri, nempe ita similis, ut
loco alterius substitui possit, absque aliqua, etiamsi pusilla,
alteratione. Haec omnia et singula correspondent caelis, sed ita ut
quae corporea et materialia sunt apud hominem, ibi sint caelestia
et spiritualia; ac ita correspondent ut inde existant et
subsistant.
capitis, ad illa quae sunt thoracis, ad illa quae sunt abdominis,
et ad illa quae sunt membrorum generationis; pariter ad ea quae
sunt interiora et quae sunt exteriora ubivis.
saeculi, quod nihil sciant quam distinguere hominem in internum et
externum, et hoc non (c)ex reflexione ad interiora cogitationum et
affectionum apud se, sed ex Verbo Domini; et quod usque nesciant
quid internus homo, et magis quod plures dubitent num sit, et
quoque negent, ex causa quia non vivunt vitam interni sed externi
hominis; et quod multum eos seducat, quod animalia bruta appareant
illis similia quoad organa, viscera, sensus, appetitus et affectus:
et dictum quod eruditi minus sciant de talibus quam simplices, et
quod usque videantur sibi multo plura scire; disceptant enim de
commercio animae et corporis, immo de ipsa anima quid sit, cum
tamen simplices sciunt quod anima sit internus homo, et quod sit
spiritus ejus qui post mortem corporis victurus est, tum quod sit
ipse homo qui in corpore; [2] praeterea quod eruditi plus quam
simplices assimilent se brutis, et adscribant omnia naturae et vix
quicquam Divino; tum quod non reflectant quod homo, secus ac bruta
animalia, possit cogitare de caelo et de Deo, ac sic elevari supra
se, consequenter per amorem conjungi Domino, ac ita quod post
mortem non possint quin vivant in aeternum; et quod {1}imprimis
ignorent quod omnia et singula apud hominem dependeant per caelum
a Domino, et quod caelum sit Maximus Homo cui correspondent omnia
et singula quae in homine, et quoque singula quae in natura; et
forte cum haec audituri et lecturi, quod illis talia paradoxa erunt
ut nisi experientia confirmaret, rejicerent sicut quoddam
phantasticum; similiter cum audituri {2}quod tres gradus vitae in
homine sint sicut sunt tres gradus vitae in caelis, hoc est, tres
caeli, et quod homo tribus caelis ita correspondeat ut sit in
imagine ipse parvulum caelum cum in vita boni et veri est, et per
illam vitam imago Domini. [3] Instructus sum de gradibus illis
vitae, quod ultimus gradus vitae sit qui externus {3}seu naturalis
homo vocatur, per quem homo similis est animalibus quoad
concupiscentias et phantasias; quodque alter gradus sit qui
internus et rationalis homo dicitur, per quem homo supra animalia
est, nam per illum cogitare et velle potest {4}bonum et verum, et
imperare naturali homini, ejus concupiscentias et inde phantasias
inhibendo et quoque rejiciendo, et insuper {5}intra se de caelo,
immo de Divino, reflectendo, quod animalia bruta prorsus nequeunt.
Quod tertius gradus vitae sit qui ignotissimus homini, et quod sit
usque ille per quem Dominus in mentem rationalem influit, unde ei
facultas cogitandi sicut homo, et unde ei conscientia, et unde ei
perceptio boni et veri, et quoque a Domino elevatio {6}versus Se:
sed haec remota sunt ab eruditorum hujus saeculi ideis, qui (t)modo
disceptant num (x)sit, et tamdiu {7}non scire possunt quod sit, et
minus quid sit.
@1 alte$
@2 i sint$
@3 et$
@4 i quod$
@5 supra$
@6 i usque$
@7 i prorsus$
eruditum famigeratus, subtilis ingenio ad confirmanda falsa, et
admodum crassus quantum ad bona et vera; is putabat sicut prius in
mundo, quod omnia sciret, nam tales (t)se credunt sapientissimos,
et illos nihil latere, et quales fuerunt in vita corporis, tales
sunt in altera vita; {1}omnia enim quae sunt vitae alicujus, hoc
est, quae sunt amoris et affectionis, sequuntur illum, et insunt ei
sicut anima suo corpori, quia animam suam quoad quale ex illis
formavit: ille qui tunc spiritus, ad me venit et mecum locutus est,
et quia talis, interrogavi quis plus intelligit, qui multa falsa
novit, quam qui paucum veri; respondit qui paucum veri, quia
putabat falsa quae novit fuisse vera, et sic quod sapiens; [2]
ratiocinari dein voluit de Maximo Homine, et de influxu in singula
hominis inde, sed cum nihil intellexit de eo, dicebam ei, quomodo
intelligit quod cogitatio quae est spiritualis, moveat totam
faciem, et sistat {2}sui vultum; et quoque moveat omnia organa
loquelae, et hoc distincte ad perceptionem spiritualem ejus
cogitationis; et quod voluntas moveat musculos totius corporis, et
millia fibrarum quae sparsae sunt, ad unam actionem, cum illud
spirituale sit quod movet, et hoc corporeum quod movetur; sed
nescivit quid responderet locutus {3}porro de conatu, num sciat
quod conatus producat actus et motus, et quod actui et motui insit
conatus ut existat et subsistat; dixit quod hoc nesciret; quare
dictum ei, quomodo tunc velit ratiocinari cum ne quidem sciat
principia, et quod tunc se habeat ratiocinatio sicut pulvis sparsus
nullius cohaerentiae, quem falsa {4}dissipant ita ut tandem nihil
sciat, ita nihil credat.
@1 nam omnia$
@2 ejus$
@3 i sum$
@4 i tunc$
caput, secundum influxus in partes corporis etiam dignoscuntur
spiritus, mirabar quis esset et unde, sed postquam aliquantum
tacuisset, dicebant angeli qui apud me, quod ex spiritibus apud
aliquem eruditum hodie adhuc in mundo viventem, desumptus sit, qui,
nempe eruditus, famam eruditionis prae aliis captaverat; dabatur
etiam tunc per spiritum illum intermedium communicatio cum
cogitatione illius hominis; quaerebam spiritum quam ideam
habere posset eruditus ille de Maximo Homine et de ejus influxu, ac
inde correspondentia; dicebat quod nullam posset: deinde quam ideam
haberet de caelo; dicebat non aliquam, solum blasphemias, sicut
quod ibi instrumentis musicis plauderent, ac talibus quibus rustici
solent sonorum quoddam edere: et tamen ille aestimatus est prae
aliis, et creditur quod sciat quid influxus, et quid anima, et quid
commercium ejus cum corpore; fortassis etiam creditur quod prae
aliis sciat quid caelum: inde constare {1}potest quales illi hodie
sunt qui alios docent, quod nempe ex meris scandalis sint contra
bona et vera fidei, tametsi aliud evulgant.
@1 potuit$
aliis creduntur communicationem cum caelo, et inde influxum habere,
etiam mihi ad vivum ostensum est: qui supra caput apparent, sunt ii
qui in mundo se coli voluerunt ut dii, et apud quos amor sui ad
summum per gradus potentiae, et ad summum per imaginarium liberum
inde evectus est; et {1}sunt simul dolosi sub specie innocentiae et
amoris in Dominum; [2] illi apparent in alto supra caput ex
phantasia altitudinis, sed usque sub pedibus in inferno sunt; unus
ex illis ad me se demittebat; et dictum ab aliis quod fuerit in
mundo pontifex; locutus est mecum admodum blande, et primum de
Petro et ejus clavibus, quos putabat se habuisse; sed cum
quaereretur de potestate intromittendi in caelum quoscumque
libebat, tam crassam ideam habebat de caelo ut repraesentaret sicut
januam per quam introitus; dicebat quod illam gratis aperuerit
pauperibus, sed quod divites aestimati, et quod sanctum fuisset id
quod dederant; interrogatus num credat quod remanserint ibi illi
quos intromiserat, dixit, quod hoc non sciat, si non, quod inde
exeant; porro dictum quod scire interiora eorum non {2}posset, num
digni, forte praedones qui in inferno erunt; dixit quod hoc non ei
curae fuerit, si non digni, quod queant emitti; sed instruebatur
quid per claves Petri intellectum, quod nempe fides amoris (c)et
charitatis, et quia solus Dominus dat talem fidem, quod solus
Dominus sit Qui intromittit in caelum, et quod Petrus non appareat
alicui, et quod simplex spiritus sit qui non plus potestatis habet
quam alius. De Domino non aliam opinionem habuit quam quod
colendus, quantum dat potestatem talem, at si non daret, perceptum
quod cogitaret quod non magis colendus: porro cum locutus cum illo
de interno homine, de eo spurcam ideam habuit. [3] Qualem
respirationis libertatem, plenitudinem, et jucunditatem habuerit,
cum super solio suo in consistorio sederit, et ex spiritu sancto se
locutum crediderit, mihi ad vivum ostensum est; mittebatur in
similem statum (m)in quo fuerat cum ibi,(n) nam in altera vita
quilibet facile in statum vitae quem habuit in mundo, mitti potest,
quia status vitae suae quemlibet post mortem manet, et communicata
est mecum respiratio qualis ei tunc fuerat, erat libera cum
jucunditate, lenta, regularis, alta, implens pectus, {3}sed cum
contradicebatur, tunc in abdomine erat, ex respirationis continuo,
aliquid quasi se volvens ac repens; et cum putaret Divinum esse
quod pronuntiabat, percepit id ex quadam respiratione magis tacita
et quasi consentiente. [4] Ostensum mihi dein, a quibus pontifices
tales tunc reguntur, quod nempe a sirenum turba quae supra caput,
quae imbuerunt naturam et vitam insinuandi se in affectiones
quascumque animo imperandi, et {4}subjiciendi sibi alios, ac
perdendi quoscumque sui causa, quibus sanctitas et innocentia est
pro medio; timent sui, et caute agunt, at data occasione in
crudelia absque ulla misericordia, sui causa, ruunt{5}.
@1 after dolosi$
@2 potuisset$
@3 at$
@4 after medio$
@5 i 3751. continuatio de Maximo Homine, et de correspondentia ibi
cum corde et pulmone ad finem capitis sequentis.$
Ante caput praecedens xxviii, explicata sunt quae Dominus
de ultimo tempore Ecclesiae apud Matthaeum xxiv 15-18, praedixit;
nunc secundum institutum ante hoc caput explicanda sunt quae ibi
sequuntur versibus 19-22, nempe haec verba,
Vae autem in utero gerentibus aut lactantibus in diebus illis;
orate vero ne fiat fuga vestra hieme, neque in sabbato. Erit
enim tunc afflictio magna, qualis non fuit ab initio mundi
usque nunc, nec fiet. Et nisi contraherentur dies isti, non
conservaretur ulla caro; sed propter electos contrahentur dies
illi.
potest nisi illustratus per sensum internum; quod non dicta sint de
destructione Hierosolymae, apparet (c)a pluribus in illo capite, ut
ex his, `Nisi contraherentur dies isti, non conservaretur ulla
caro, sed propter electos contrahentur dies illi’ et ex
sequentibus,{1} `post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur,
et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et
virtutes caelorum commovebuntur; et tunc apparebit signum Filii
hominis, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum
virtute et gloria,’ et ex {2}aliis. {3}Quod nec dicta sint de
interitu mundi, etiam a pluribus in eodem capite patet, ut ex illis
quae praecedunt `Qui tunc super domo est, ne descendat ad tollendum
quid e domo sua, et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum
vestimenta sua’; tum ex his quae nunc allata, `Orate ne fiat fuga
vestra in hieme, neque in sabbato’; et a sequentibus, `Tunc duo
erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur; duae molentes,
una assumetur, altera relinquetur.’ Sed patet quod dicta sint de
ultimo tempore Ecclesiae, hoc est, de ejus vastatione; quae tunc
vastata dicitur, cum amplius nulla charitas.
@1 i quod$
@2 i pluribus$
@3 i Et$
Divinum in Ipso fuerit, et quod ex Divino locutus sit, scire potest
et credere quod illa, sicut reliqua quae Dominus docuit et locutus
est, non de una gente dicta sint, sed de universo genere humano; et
non de ejus statu mundano, sed de ejus statu spirituali; et quoque
quod Domini verba {1}comprehenderint illa quae sunt regni Ipsius et
quae sunt Ecclesiae, haec enim Divina sunt et aeterna. Qui ita
credit, ille concludit quod haec verba, `Vae in utero gerentibus
aut lactantibus in diebus illis’ non significent illos qui in utero
gerunt et lactant; et quod haec, `Orate ne fiat fuga vestra hieme,
neque in sabbato’ non significent fugam aliquam pro hoste mundano,
et sic porro.
@1 quia omnia Divina comprehenderint illa quae sunt totius Ipsius
Regni in terris et in caelis et quae aeterna$
perversionis boni et veri in Ecclesia, hic nunc agitur de quarto
statu, qui etiam est ultimus; de primo statu, quod fuerit quod non
amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis
litigarent inter se, a quibus falsitates, videatur n. 3354: de
secundo statu, quod fuerit quod bonum et verum contempturi, et
quoque quod aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum,
secundum gradus sicut cessatura charitas, videatur n. 3487, 3488:
de tertio statu, quod fuerit desolationis Ecclesiae quoad bonum et
verum, videatur n. 3651, 3652: de quarto statu hic nunc agitur, qui
est profanationis boni et veri; quod ille status hic describatur,
constare potest (c)a singulis ibi in sensu interno, qui talis est.
illis’ significat illos qui imbuti sunt bono amoris in Dominum et
bono innocentiae; `vae’ est formula significans periculum
damnationis aeternae; `in utero gerere’ est concipere bonum amoris
caelestis{2}; `lactare’ est quoque innocentiae statum; `dies illi’
sunt status in quibus tunc Ecclesia{3}, [2] `Orate vero ne fiat
fuga vestra hieme, neque in sabbato’ significat remotionem ab
illis, ne hoc praecipitanter fiat in statu nimii frigoris, et in
statu nimii aestus; `fuga’ est remotio a statu boni amoris et
innocentiae, de quibus mox supra; `fuga in hieme’ est remotio ab
illis in statu nimii frigoris, frigus est quando aversatio pro
illis, quae inducitur per amores sui; `fuga in sabbato’ est remotio
ab illis in statu nimii aestus; `aestus’ est sanctum externum, cum
intus amor sui et mundi. [3] `Erit enim tunc afflictio magna,
qualis non fuit ab initio mundi usque nunc, nec fiet’ significat
summum gradum perversionis ac vastationis Ecclesiae quoad bonum et
verum, qui est profanatio; profanatio enim sancti inducit mortem
aeternam et multo graviorem quam reliqui status mali, et eo
graviorem quo interiora bona et vera sunt quae profanantur, quae
interiora quia aperta sunt et nota in Ecclesia Christiana, et illa
profanata, dicitur quod `tunc erit afflictio magna, qualis non fuit
ab initio mundi usque nunc, nec fiet.’ [4] `Et nisi contraherentur
dies isti, non conservaretur ulla caro; sed propter electos
contrahentur dies illi’ significant remotionem illorum qui ab
Ecclesia, ab interioribus bonis et veris ad exteriora, ut usque
salvari possint illi qui in vita boni (c)et veri sunt; per
`contrahi dies’ significatur status remotionis, per `non conservari
ulla caro’ significatur quod alioquin nemo salvari posset; per
`electos’ significantur illi qui in vita boni et veri sunt.
@1 3751 and 3753 have aut$
@2 i et quoque imbuere illud$
@3 i est$
potuisset ostendi, ut quod per `illas quae in utero gerunt’
significentur illi qui primum imbuunt bonum; perque `illas quae
lactant’ quod significentur qui imbuunt innocentiae statum; per
`fugam,’ quod {1}remotio ab illis; per `hiemem,’ quod aversatio
bonorum illorum ex amore sui occupante interiora; et per `fugam in
sabbato,’ profanatio, quae fit cum sanctum in externis est, et
intus amor sui et mundi; sed quia eaedem voces et similes
expressiones in sequentibus passim occurrunt, ibi, ex Divina Domini
Misericordia, significatio illarum quod talis, ostendetur.
@1 i dein$
potest ex illis quae prius de illa dicta et ostensa sunt, quae
videantur, nempe quod profanare possint qui sciunt, et agnoscunt,
et imbuunt bonum et verum, non autem qui non agnoverunt, minus qui
non sciunt, n. 593, 1008, 1010, 1059, 3398: ita quod qui intra
Ecclesiam sunt, profanare possint sancta, non autem qui extra, n.
2051: quod qui ab Ecclesia caelesti, profanare possint sancta bona,
qui ab Ecclesia spirituali, possint sancta vera, n. 3399: quod ideo
Judaeis non detecta fuerint vera interiora ne profanarent illa, n.
3398: quod gentes omnium minime profanare possint, n. 2051: quod
profanatio sit commixtio ac conjunctio boni et mali, tum veri et
falsi, n. (x)1001, 1003, 2426: quod id significatum sit per esum
sanguinis, qui tam severe prohibitus est in Ecclesia Judaica, n.
1003: quod detineantur ideo quantum possibile est, ab agnitione et
fide boni et veri, {1}si non permanere in illis possint, n. 3398,
3402 et quod teneantur ideo in ignorantia, n. 301-303: et quod
etiam ideo cultus fiat externus, n. 1327, 1328: quod interna vera
non prius revelentur quam cum Ecclesia vastata est, quia tunc bonum
et verum non amplius potest profanari, n. 3398, 3399: quod Dominus
ideo tunc primum in mundum venerit, n. 3398: quantum periculi a
profanatione sancti et Verbi, n. 571, 582.
@1 illi qui$
CAPUT XXIX
1. Et sustulit Jacob pedes suos, et ivit terram filiorum orientis.
2. Et vidit, et ecce puteus in agro, et ecce ibi tres catervae
gregis cubantes juxta illum, quia e puteo illo potarunt catervas;
et lapis magnus super ore putei.
3. Et colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem
a super ore putei, et potabant gregem; et reducebant lapidem super
os putei ad locum ejus.
4. Et dixit illis Jacob, Fratres mei, unde vos? et dixerunt, E
Harane nos.
5. Et dixit illis, An cognoscitis Labanem filium Nahoris? et
dixerunt, Cognoscimus.
6. Et dixit illis, An pax ei? et dixerunt, Pax, et ecce Rachel
filia ejus venit cum grege.
7. Et dixit, Ecce adhuc dies magnus, non tempus colligi pecudes,
potate gregem, et ite, pascite.
8. Et dixerunt, Non possumus, usque quod colligantur omnes
catervae, et devolvant lapidem a super ore putei, et potabimus
gregem.
9. Adhuc ille loquens cum illis, et Rachel venit cum grege, qui
patri ejus, quia pastor illa.
10. Et fuit, ut vidit Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris
suae, et gregem Labanis fratris matris suae, et accessit Jacob, et
devolvit lapidem a super ore putei, et potavit gregem Labanis
fratris matris suae.
11. Et osculatus est Jacob Rachelem, et sustulit vocem suam et
flevit.
12. Et indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus ille, et
quod filius Rebeccae ille; et cucurrit et indicavit patri suo.
13. Et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi filii sororis suae,
et cucurrit obviam ei, et amplexus eum, et osculatus eum, et
adduxit eum ad domum suam, et narravit Labani omnia verba illa.
14. Et dixit ei Laban, Utique os meum et caro mea tu, et habitavit
cum eo mensem dierum.
15. Et dixit Laban Jacobo, Num quia frater meus tu, et servires
mihi gratis? indica mihi, quid merces tua?
16. Et Labani duae filiae, nomen majoris Leah, et nomen minoris
Rachel.
17. Et oculi Leae debiles, et Rachel erat pulchra forma, et
pulchra aspectu.
18. Et amabat Jacob Rachelem, et dixit, Serviam tibi septem annis
pro Rachele filia tua minore.
19. Et dixit Laban, Bonum dare me illam tibi, prae dare illam viro
alii, mane cum me.
20. Et servivit Jacob pro Rachele septem annis; et fuerunt in
oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam.
21. Et dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam, quia impleti dies
mei, et veniam ad illam.
22. Et collegit Laban omnes viros loci, et fecit convivium.
23. Et fuit in vespera, et accepit Leam filiam suam, et adduxit
illam ad eum, et venit ad illam.
24. Et dedit Laban illi Zilpam ancillam suam, Leae filiae suae
ancillam.
25. Et fuit in mane, et ecce illa Leah, et dixit ad Laban, Quid
hoc fecisti mihi? nonne pro Rachele servivi cum te? et quare
fraudasti me?
26. Et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro, dare minorem natu
ante primogenitam.
27. Imple septimanam hanc, et dabimus tibi etiam illam, in
servitium quod servias cum me adhuc septem annis aliis.
28. Et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc, et dedit ei
Rachelem filiam suam ei in mulierem.
29. Et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham ancillam suam illi
ad ancillam.
30. Et venit etiam ad Rachelem, et amavit etiam Rachelem prae
Leah, et servivit cum eo adhuc septem annis aliis.
31. Et vidit JEHOVAH quod exosa Leah, et aperuit uterum illius, et
Rachel sterilis.
32. Et concepit Leah, et peperit filium, et vocavit nomen ejus
Reuben, quia dixit, quod vidit JEHOVAH afflictionem meam, quia nunc
amabit me vir meus.
33. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Quia audivit
JEHOVAH quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc, et vocavit nomen
ejus Shimeon.
34. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Nunc hac vice
adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres filios; propterea
vocavit nomen ejus Levi.
35. Et concepit adhuc, et peperit filium, et dixit, Hac vice
confitebor JEHOVAM; propterea vocavit nomen ejus Jehudah; et
substitit a pariendo.
In hoc capite in sensu interno per `Jacobum’ agitur de
Naturali Domini, quomodo Veri Bonum ibi conjunctum sit cum bono
affini ex origine Divina, quod est `Laban’; primum per affectionem
veri externi, quae est `Leah,’ et dein per affectionem veri
interni, quae est `Rachel.’
describitur in sensu supremo ascensus a vero externo ad bonum
internum; at in sensu repraesentativo describitur status Ecclesiae,
quae talis est ut non agnoscat et recipiat vera interna quae in
Verbo, sed vera externa{1}; et quia ita, quod ad interiora ascendat
secundum hunc ordinem, quod ei primum sit verum quod fidei dicitur,
dein exercitium secundum id verum, postea ex illo charitas, et
demum amor caelestis: hi quatuor gradus significantur per quatuor
filios Jacobi ex Leah, nempe per Reubenem, Shimeonem, Levi, et
Jehudam.
@i ibi$
Vers. 1. Et sustulit Jacob pedes suos, et ivit terram
filiorum orientis. `Sustulit Jacob pedes suos’ significat
elevationem naturalis: `et ivit terram filiorum orientis’
significat ad vera amoris.
naturalis, constat a significatione `tollere’ quod sit elevatio; et
a significatione `pedum’ quod sit naturale, de qua sequitur;
elevatio quae hic significatur, est de qua in hoc capite agitur,
quae est a vero externo ad bonum internum; in sensu supremo,
quomodo Dominus Naturale Suum elevavit usque ad Divinum, secundum
ordinem, ascendendo a vero externo per gradus ad bonum internum; et
in sensu repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis cum
illum regenerat, secundum similem ordinem, novum facit: quod homo
qui {1}in adulta aetate regeneratur, secundum ordinem in hoc capite
et sequentibus in sensu interno descriptum progrediatur, paucis
notum est; causa est, quia pauci super id reflectunt, etiam {2}quia
pauci hodie possunt regenerari, sunt enim ultima tempora Ecclesiae
quando non amplius aliqua charitas, proinde non fides; et quia ita,
ne quidem sciunt quid fides, tametsi in omnium ore est quod per
fidem salvetur homo, inde adhuc minus sciunt quid charitas, et cum
haec solum quoad voces modo nota sunt, {3}et quoad essentiam
ignota, inde est quod dictum quod pauci possint reflectere super
ordinem secundum quem homo novus fit seu regeneratur, et quoque
quod pauci regenerari possint. [2] Quia hic de naturali agitur et
hoc repraesentatur per `Jacobum,’ non dicitur quod surrexerit et
iverit terram filiorum orientis, sed quod sustulerit pedes suos;
utrumque significat elevationem; quod `surgere’ significet,
videatur n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; quod hic dicatur `tollere
pedes,’ est respective ad naturale, nam `pedes’ significant
naturale, videatur n. 2162, 3147; quod `pedes’ significent naturale
seu naturalia, est ex correspondentia cum Maximo Homine, de qua ad
finem capitum nunc, in quo, nempe Maximo Homine, illi qui ad
provinciam pedum pertinent, sunt qui in naturali luce sunt, et
parum in spirituali; inde quoque est quod quae infra pedes sunt, ut
`planta et calcaneum,’ significent infima {4}naturalia, videatur n.
259; et inde `calceus,’ qui etiam aliquoties nominatur in Verbo,
naturale corporeum, quod ultimum est, n. 1748.
@1 i dein$
@2 i ex causa$
@3 at$
@4 naturalis$
amoris, nempe elevationem, constat ex significatione `terrae
filiorum orientis’; quod Aram seu Syria dicta sit terra filiorum
orientis, patet quia illuc se contulit Jacob, videatur etiam n.
3249; quod per `Syriam’ in genere significentur cognitiones boni n.
1232, 1234 ostensum est, at in specie per `Aram Naharaim’ seu
Syriam fluviorum significantur cognitiones veri, n. 3051, 3664; hic
autem non dicitur quod iverit ad Aram seu Syriam sed `ad terram
filiorum orientis,’ ut significetur id de quo in toto hoc capite
agitur, nempe ascensus ad vera amoris: vera amoris dicuntur illa
vera quae alibi vera caelestia appellata sunt, sunt enim
cognitiones de charitate erga proximum, deque amore in Dominum; in
sensu supremo, in quo agitur de Domino, sunt vera Divini amoris;
[2] illa vera, nempe de charitate erga proximum et de amore in
Dominum, discenda sunt antequam homo regenerari potest, et quoque
agnoscenda et credenda, et quantum agnoscuntur, {1}creduntur, (c)et
vita imbuuntur, tantum quoque regeneratur homo, {2}et tunc tantum
implantantur illa naturali hominis, in quo sunt ut in sua humo;
implantantur ibi primum per instructionem a parentibus et
magistris, dein ex Verbo Domini, postea ex propria reflexione super
illa, {3}sed per illa solum reponuntur solum in memoria naturali
hominis, ac inter cognitiones ibi referuntur; sed usque non
agnoscuntur, creduntur, et imbuuntur, nisi sit vita secundum illa,
tunc enim homo in affectionem venit, et quantum in {4}affectionem
ex vita venit, tantum naturali ejus, ut suae humo, implantantur;
quae non ita implantantur, {5}quidem apud hominem sunt, sed modo in
memoria ejus sicut aliquod cognitivum aut historicum, quod non ad
aliud conducit quam ut de illis loqui possit, et per illa captare
famam, (c)et per hanc lucrari opes et honores; sed {6}tunc non
implantata sunt. [3] Quod per `terram filiorum orientis’
significentur vera amoris, ita cognitiones veri quae tendunt ad
bonum, {7}constare potest a significatione `filiorum’ quod sint
vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ex significatione
`orientis’ quod sit amor, de qua n. 101, 1250, 3249; terra illorum
est humus in qua sunt{8}; quod `filii orientis’ sint illi qui in
cognitionibus veri et boni, proinde in veris amoris, constare
(t)etiam potest alibi ex Verbo, ut in Libro Primo Regum,
Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia omnium
filiorum orientis, et prae omni sapientia Aegyptiorum, v 10
[A.V. iv, 30];
ubi per `sapientiam filiorum orientis’ significantur cognitiones
interiores veri et boni, ita ii qui in illis sunt; per `sapientiam
autem Aegyptiorum’ scientia earundem quae in gradu inferiore est;
quod per `Aegyptios’ significentur {9}scientifica in genere,
videatur n. 1164, 1165, 1462: [4] apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah, Surgite, ascendite contra Kedarem,
devastate filios orientis, tentoria et greges eorum sument,
cortinas eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum sument,
xlix 28 [29];
ibi quod per `filios orientis’ intelligantur illi qui in
cognitionibus boni et veri sunt, constat ex eo (x)quod `sument
tentoria et greges eorum, tum cortinas, et omnia vasa eorum, ut et
camelos’; per `tentoria’ enim significantur sancta boni, n. 414,
1102, 2145, 2152, 3312, per `greges’ bona charitatis, n. 343, 2566;
per `cortinas’ sancta vera, n. 2576, 3478, per `vasa’ vera fidei,
et scientifica, n. 3068, 3079, per `camelos’ scientifica in
communi, n. 3048, 3071, 3143, 3145; ita per `filios orientis’ illi
qui in illis {10}sunt, hoc est, qui in cognitionibus boni et veri.
[5] Quod sapientes ab {11}orientalibus, qui venerunt ad Jesum, cum
nasceretur, fuerint ex illis qui filii orientis dicti sunt,
constare potest ex eo quod illi in cognitione fuerint quod
nasciturus Dominus, et quod Adventum Ipsius sciverint ex stella
quae illis apparuit in oriente, de quibus ita apud Matthaeum,
Cum nasceretur Jesus in Bethlehem Judaeae, . . . ecce
sapientes ab orientalibus venerunt in Hierosolymam, dicentes,
Ubi est natus Rex Judaeorum? vidimus enim Ipsius stellam ab
oriente, et venimus adorare Ipsum, ii 1, 2;
quod apud filios orientis qui e Syria, tale propheticum ab antiquo
fuerit, constat a prophetia Bileami de Adventu Domini, apud Mosen,
Video Ipsum, et non nunc, conspicio Ipsum et non propinquus,
orietur stella ex Jacobo, et surget sceptrum ex Israele, Num.
xxiv 17;
quod Bileamus fuerit ex terra filiorum orientis seu ex Syria, patet
ex his apud Mosen,
Edidit Bileamus enuntiatum suum, et dixit, A Syria adduxit me
Balakus rex Moabi, ex montibus orientis, Num. xxiii 7;
sapientes illi qui venerunt ad Jesum cum nasceretur, vocantur magi,
sed ita dicti sunt sapientes {12}illo tempore, ut constat ex
pluribus locis, ut Gen. xli 8; Exod. vii 11; Dan. ii 27; iv 3, 4
[A.V. 6, 7]; 1 Reg. v 10 [A.V. iv 30]; et passim apud Prophetas.
[6] Quod `filii orientis’ in opposito sensu significent cognitiones
mali et falsi, ita illos qui in illis sunt, constat apud Esaiam,
Recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; .
. . involabunt in humerum Philistaeorum versus mare, et simul
depraedabuntur filios orientis, xi 14:
apud Ezechielem,
Contra filios Ammonis, Ecce Ego tradidi te filiis orientis in
hereditatem, et collocabunt ordinationes suas in te, xxv 4,
10:
in Libro Judicum,
Cum seminavit Israel, et ascendit Midian et Amalek, et filii
orientis, et ascenderunt {13}supra illum, vi 3;
`Midian’ pro illis qui in falso, quia non in vitae bono, n. 3242;
`Amalek’ pro illis qui in falsis, quibus oppugnant vera, n. 1679;
`filii orientis’ pro illis qui in cognitionibus falsi.
@1 i et$
@2 tantum illa implantantur naturali hominis, in quo seu ubi sunt$
@3 tunc reponuntur in memoria naturali hominis, et inter
cognitiones ibi referuntur; sed usque illa fieri nequeunt, nempe ut
agnoscantur, credantur et imbuantur, nisi sit vita secundum illa,
tunc enim in affectione sunt,$
@4 affectione$
@5 etiam ibi quidem esse possunt, sed modo ut aliquod$
@6 apud hoc illa$
@7 i etiam$
@8 i hic naturale, ut supra dictum$
@9 scientia$
@10 after veri$
@11 Gk is plural, i.e., ( )$
@12 tunc temporis$
@13 super$
tres catervae gregis cubantes juxta illum, quia e puteo illo
potarunt catervas; et lapis magnus super ore putei. Et
colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem a super
ore putei, et potabant gregem; et reducebant lapidem super os putei
ad locum ejus. `Vidit’ significat perceptionem: `ecce puteus’
significat Verbum: `in agro’ significat pro Ecclesiis: `et ecce ibi
tres catervae gregis cubantes juxta illum’ significat sancta
Ecclesiarum et doctrinalium: `quia e puteo illo potarunt catervas’
significat quod inde scientia: `et lapis magnus super ore putei’
significat quod occlusum esset: `et {1}colligebantur illuc omnes
catervae’ significat quod omnes Ecclesiae et earum doctrinalia
inde: `et devolvebant lapidem a super ore putei’ significat quod
recluderent: `et potabant gregem’ significat quod inde doctrina:
`et reducebant lapidem super os putei ad locum ejus’ significat
quod interea esset occlusum.
@1 an earlier draft in A has congregabantur$
significatione `videre’ quod sit percipere, de qua in sequentibus
hujus capitis ad vers. 32, ubi de Reuben, qui a videre nominatus
est.
significatione `putei’ quod sit Verbum, et quoque doctrina e Verbo,
de qua n. 2702, 3096, 3424; Verbum hic `puteus’ dicitur, quia
agitur de naturali, quod in se spectatum Verbum modo ad sensum
litteralem capit; at Verbum `fons’ dicitur cum agitur de rationali,
(c)ex quo Verbum secundum sensum internum potest percipi.
significatione `agri’ quod sit Ecclesia quoad bonum, de qua n.
2971; Ecclesia in Verbo significatur per terram, per humum, et per
agrum, at cum differentia; quod `ager’ sit Ecclesia, est inde quia
illa sicut ager recipit semina boni et veri; Ecclesia enim Verbum
habet, e quo illa; inde quoque est quod quicquid in agro est, etiam
significet id quod est Ecclesiae, sicut sementis, messis, seges,
triticum, hordeum, et reliqua, et quoque haec cum differentia.
quod significet sancta Ecclesiarum et doctrinalium, constat ex
significatione `trium’ quod sint sanctum, de qua n. 720, 901; ex
significatione `catervarum gregis’ quod sint illa quae sunt
Ecclesiae, ita doctrinalia; in specie `grex’ significat illos qui
intra Ecclesiam sunt, ac discunt et imbuunt bona quae charitatis et
vera quae fidei, et tunc pastor qui docet illa; in genere (t)autem
`grex’ significat omnes illos qui in bono sunt, ita qui ad
Ecclesiam Domini in universo terrarum orbe pertinent; et quia omnes
illi per doctrinalia introducuntur in bonum et verum, ideo etiam
per `gregem’ significantur doctrinalia; illa enim quae faciunt ut
talis sit homo, ac ipse homo qui talis est, per eandem vocem in
sensu interno intelligitur; [2] subjectum enim quod est homo,
intelligitur ex eo ex quo est homo; inde est quod aliquoties
dicatur quod nomina significent res, et quoque illos apud quos eae
res sunt; sicut Tyrus et Zidon, quod significent cognitiones boni
et veri, et quoque illos qui in cognitionibus illis sunt; et quod
Aegyptus significet scientiam, et Asshur ratiocinationem, sed
intelliguntur tunc ii qui in illis sunt, ita in reliquis; {1}at
loquela in caelo apud angelos’ per res absque idea personarum
{2}fit, ita per universalia, et hoc ex causa quia sic comprehendunt
innumerabilia, at imprimis ex causa quia omne bonum et verum
tribuunt Domino, ac sibimet nihil, inde non determinatae sunt ideae
loquelae illorum quam ad solum Dominum: ex his nunc patet unde est,
quod `grex’ dicatur significare Ecclesias, et quoque doctrinalia.
`Catervae gregis’ dicuntur `cubantes juxta {3}puteum’ quia ex Verbo
doctrinalia; quod `puteus’ sit Verbum, mox supra n. 3765 dictam
est.
@1 at usque in caelo apud angelos talis loquela est, ut$
@2 fiat$
@3 i illum, nempe$
inde scientia, nempe ex Verbo, constat a significatione `putei’
quod sit Verbum, de qua mox supra n. 3765; (c)a significatione
`potare’ seu facere bibere quod sit instrui, de qua n. 3069; et
(c)a significatione `catervarum’ quod sint scientia doctrinalium,
de qua etiam mox supra n. 3767; ex his patet quod per `e puteo
potarunt catervas’ significetur quod ex Verbo scientia doctrinalium
boni et veri. In his quae sequuntur de Jacobo, in sensu {1}supremo
agitur de Domino, quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, et in
hoc capite de initiatione; {c}ac in sensu interno repraesentativo
de illis qui regenerantur, quomodo Dominus naturalem eorum hominem
renovat, et in hoc capite de initiatione; ideo hic {2}agitur de
Verbo et de doctrina inde, nam per doctrinam e Verbo initiatio et
regeneratio: et quia haec significantur per `puteum’ et per `tres
catervas gregis,’ ideo haec historice memorantur; quae nisi illa
significarent, leviora forent quam ut in Verbo Divino memorarentur:
quid involvunt, constare potest, quod nempe omnis scientia et
doctrina boni et veri sit ex Verbo: [2] naturalis homo quidem scire
potest, et quoque percipere quid bonum et verum, sed modo bonum et
verum naturale et civile, at bonum et verum spirituale non potest;
hoc ex revelatione erit, ita ex Verbo; ut pro exemplo, homo scire
potest {4}ex rationali quod {5}cuivis est, quod proximus sit
amandus et quod Deus sit colendus, sed quomodo proximus amandus et
quomodo Deus colendus, non sciri potes quam ex Verbo, ita quid
bonum et verum spirituale; sicut quod ipsum bonum sit proximus,
proinde illi qui in bono sunt, et hoc secundum bonum in quo sunt;
et quod ideo bonum {6}sit proximus quia in bono est Dominus, et
quod sic in amore boni, ametur Dominus: [3] pariter, qui non Verbum
habent nec scire possunt quod omne bonum sit a Domino, et quod id
influat apud hominem et faciat affectionem boni, et quod illa
affectio vocetur charitas; qui non Verbum habent nec scire possunt
quis est Deus universi; quod sit Dominus, illos latet, cum tamen
intimum affectionis seu charitatis, proinde intimum boni, spectabit
Ipsum; inde patet quid bonum spirituale, quod non aliunde potest
sciri quam ex Verbo: at quoad gentes, quamdiu in mundo sunt, id
quidem non sciunt, at usque cum illae in mutua charitate inter se
vivunt, in facultate sunt inde ut in altera vita de talibus instrui
queant, et quod etiam facile recipiant et imbuant, videatur n.
2589-2604.
@1 interno$
@2 i primum$
@3 after percipere$
@4 per rationale$
@5 ei$
@6 i hoc est, illi qui in bono sint,$
occlusum esset, nempe Verbum, constare potest absque explicatione.
Verbum occlusum dicitur dum solum quoad sensum litterae
intelligitur, et omne id pro doctrinali assumitur quod ibi; et
adhuc magis occlusum, cum illa pro doctrinalibus agnoscuntur quae
favent cupiditatibus amoris sui et mundi, nam haec imprimis lapidem
magnum super {1} os putei advolvunt, hoc est, occludunt Verbum; et
tunc sicut non {2} sciunt, nec scire volunt, quod sensus aliquis
interior in Verbo sit; cum tamen videre hoc possunt a pluribus
locis ubi sensus litterae quoad interiorem sensum explicatur; et
quoque ex doctrinalibus in Ecclesia receptis, ad quae omnem sensum
litterae Verbi per explicationes varias referunt; [2] quid sit quod
occlusum sit Verbum, constare (o)imprimis potest a Judaeis, qui
omnia et singula explicant secundum litteram, et inde credunt quod
(x)illi prae omnibus in universo terrarum orbe electi sint, et quod
Messias venturus qui introducet eos in terram Canaanem, et illos
supra omnes gentes et populos terrarum evehet; sunt enim in
terrestribus corporeis {3} amoribus, qui tales sunt ut prorsus
occludant Verbum quoad interiora; ideo etiam nondum sciunt an
aliquod regnum caeleste sit, an victuri post mortem, quid internus
homo, ne quidem quod detur aliquod {4} spirituale; minus quod
Messias venerit ad salvandum animas; quod Verbum pro illis occlusum
sit, satis constare potest etiam ex eo quod tametsi inter
Christianos vivunt, usque tamen ne hilum ex doctrinalibus corum
recipiant; secundum haec {5} apud Esaiam,
Dicas populo huic, Audite audiendo, et ne intelligite, et
videte videndo, et ne cognoscite; impingua cor populi hujus,
et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline:… et dixi,
Quousque Domine? et dixit, Usque dum vastatae sunt urbes dum
nullus habitator, et domus dum nullus homo, et humus vastata
sit in solitudinem, vi 9-11; Matth. xiii 14, 15; Joh. xii 40,
41.
[3] Quantum enim homo in amoribus sui et mundi est, et in eorum
cupiditatibus, tantum occluditur ei Verbum; amores enim illi pro
fine habent se, qui finis lumen naturale accendit, sed lucem
caelestem exstinguit, sic ut acute videant illa quae sunt sui et
mundi, et ne hilum quae sunt Domini et Ipsius regni; et cum ita
est, quidem legere possunt Verbum, sed ex fine lucrandi honores et
opes, aut ex fine ut appareant, aut ex {6} more et inde tracta
consuetudine {7}, aut ex pio, et usque non ex fine emendandi vitam;
illis diversimode Verbum Occlusum est, quibusdam ita ut nequaquam
scire velint aliud quam quod doctrinalia eorum dictant,
qualiacumque sint; [4] ut si quis dixerit quod Petro non data sit
potestas aperiendi caelum et claudendi illud, sed quod fidei
amoris, quae per `claves Petri’ significatur, quia obstat amor sui
et mundi, nequaquam agnoscunt: et si quis dixerit quod sancti non
colendi, sed unice Dominus, hoc nec recipiunt: si quis dixerit quod
per panem et vinum in Sancta Cena intelligatur amor Domini erga
universum genus humanum, et reciprocus hominis in Dominum, haec nec
credunt: ac si quis dixerit quod fides nihil faciat nisi sit bonum
fidei, hoc est, charitas, hoc inverse explicant; ita in reliquis:
qui tales sunt, ne hilum videre possunt, nec volunt videre verum
quod(t) {8} in Verbo, sed obstinate manent in suo dogmate; et ne
quidem audire volunt quod sensus internus sit, in quo sanctitas et
gloria Verbi; immo cum audiunt quod sit, ad solum auditum ex
aversatione nauseant: ita Occlusum est Verbum; cum tamen Verbum
tale {9} est ut usque in caelum, et per caelum ad Dominum apertum
sit, et solum clausum respective ad hominem, quantum is in malis
amoris sui et mundi quoad fines vitae, et in principiis falsi inde,
est. Inde constare potest quid sit quod `lapis magnus super ore
putei.’
@1 ore$
@2 quidem nec$
@3 corporeis et mundanis$
@4 i immo$
@5 et quoque ex his$
@6 amore I$
@7 tracto habitu$
@8 i est$
@9 sit$
quod omnes Ecclesiae et earum doctrinalia inde, constat ex
significatione `catervarum’ quod sint Ecclesiae, et quoque
doctrinalia quae Ecclesiarum, de qua supra n. 3767, 3768; quae quod
sint ex Verbo, significatur per `colligi illuc.’
quod recluderent, constat ex illis quae mox supra n. 3769 dicta
sunt de significatione `lapidis magni super ore putei,’ quod sit
quod Verbum occlusum esset; inde patet quod `devolvebant lapidem a
super ore putei’ sit quod recluderent.
constat a significatione `potare’ seu bibere facere quod sit
instruere, de qua n. 3069, 3768; et a significatione `gregis’ quod
sint illi qui in bonis et veris fidei, de qua n. 343, 3767; ita
`potare illum’ est instruere ex Verbo, proinde doctrina.
significet quod interea esset occlusum, constat ex illis quae de
lapide super ore putei n. 3769, 3771 dicta sunt. Cum his quod
nempe Verbum reclusum sit Ecclesiis, et dein quod occlusum, ita se
habet: in principio cum aliqua Ecclesia instauratur, tunc primum
est illis Verbum occlusum, sed dein recluditur, providente ita
Domino, et inde {1} discunt quod {2} omnis doctrina fundetur super
his duobus praeceptis quod amandus (o)sit Dominus supra omnia, et
proximus sicut ipse; quando haec duo praecepta pro fine sunt, tunc
reclusum est Verbum, omnis enim Lex, et omnes Prophetae, hoc est,
totum Verbum, (o)sic ab illis dependent, adeo {3} ut omnia inde
sint, et sic ut omnia ad illa se referant; et quia {4} tunc in
principiis veri et boni {5} sunt, illustrantur in singulis quae in
Verbo vident; Dominus enim per angelos tunc est apud illos, et
illos tametsi nesciunt, docet, et quoque in vitam veri et boni
ducit; [2] hoc quoque constare potest ab omnibus Ecclesiis quod
tales fuerint in infantia sua, et quod coluerint Dominum ex amore
et amaverint proximum ex corde; at temporis successu Ecclesiae ab
his binis praeceptis se removent, et a bono amoris et charitatis
deflectunt ad illa quae fidei vocantur, ita a vita ad doctrinam, et
quantum hoc fit, tantum occluditur Verbum; haec sunt quae
significantur per illa verba in sensu interno `Ecce puteus in agro,
et ecce ibi tres catervae gregis cubantes juxta illum, quia e puteo
illo potarunt catervas, et lapis magnus super ore putei: et
colligebantur illuc omnes catervae, et devolvebant lapidem a super
ore putei, et potabant gregem, et reducebant lapidem super os putei
ad locum suum.’
@1 discit$
@2 i omnis cultus Divinus et$
@3 ac ita dependent$
@4 sic$
@5 si tunc$
dixerunt, E Harane nos. Et dixit illis, An cognoscitis Labanem
filium Nahoris? et dixerunt, Cognoscimus. Et dixit illis, An pax
ei? et dixerunt, Pax, et ecce Rachel filia ejus venit cum grege.
`Dixit illis Jacob’ significat verum boni: `Fratres mei, unde vos?’
significat charitatem ibi ex qua origine: `et dixerunt, E Harane
nos’ significat ex bono communis stirpis: `et dixit illis, An
cognoscitis Labanem filium Nahoris?’ significat num illis bonum
ejus stirpis: `et dixerunt, Cognoscimus’ significat affirmationem
{1}: `et dixit illis, An pax ei?’ significat nonne illud ex regno
Domini?: `et dixerunt, Pax’ significat affirmativum: `et ecce
Rachel filia ejus’ significat affectionem veri interioris: `venit
tum grege’ significat doctrinalia interiora.
@1 affirmativum I$
ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit Divinum Naturale Domini, de
qua prius; {1} quia omnia et singula ubivis se ad bonum et verum
referunt, n. 3166, 3513, 3519, ita etiam quae in naturali, et quia
bonum et verum in naturali cum regeneratur homo, in alio statu est
in principio quam in progressu et in fine, ideo per `Jacobum’
repraesentatur naturale quoad verum et bonum secundum statum, hic
quoad verum boni; sed varia illa ubivis singillatim exponere, foret
res in obscurum mittere, imprimis apud illos qui non distinctam
ideam de vero et bono habent, et minus adhuc de vero per quod {2}
bonum, et de vero quod ex bono.
@1 i et$
@2 quod producit$
qua origine, constat ex significatione `fratrum’ quod sint illi qui
in bono, et inde quod sit ipsum bonum, proinde charitas, de qua n.
367, 2360, 3303, 3459; et ex significatione `unde vos’ quod sit ex
qua origine. Ex his quoque patet, {1} quod quae in sensu litterae
sunt interrogationis, et quod determinatum ad personas, in sensu
interno in ideam indeterminatam {2} ad aliquem cadant; historica
enim litterae nulla fiunt in caelo apud angelos cum relinquunt
hominem, et intrant caelum; inde constare potest quomodo se habet
cum interrogatione Jacobi ad viros Haranis, `Fratres mei, unde
vos?’ quod significet charitatem ibi ex qua origine. (s)Cum his ita
se habet: charitas quae externa forma sicut charitas apparet, non
semper est charitas in forma interna; ex fine cognoscitur qualis
est et unde est; charitas quae ex fine {3} fit propter se aut
propter mundum, non est charitas in forma interna, immo nec dicenda
est charitas; at charitas quae ex fine fit {3} propter proximum,
propter commune bonum, propter caelum, ac ita propter Dominum, est
ipsa charitas, et habet in se affectionem benefaciendi ex corde, et
inde jucundum vitae, quod in altera vita beatum fit: hoc scire
maxime interest, ut homo sciat quid regnum Domini in se: de
inquisitione de hac charitate, seu quod idem, de hoc bono, in his
versibus nunc agitur; et hic primum quaeritur ex qua origine
charitas, quod significatur per `fratres mei, unde vos?'(s)
@1 i quomodo se habet cum sensu interno$
@2 A alters to non determinatam$
@3 est$
communis stirpis, constat ex significatione Haranis, quod sit bonum
communis stirpis collaterale, de qua n. 3612.
quod significet num illis bonum ejus stirpis, constat ex
repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum communis stirpis
collaterale, de qua n. 3612, 3665; et ex repraesentatione `Nahoris’
quod sit communis illa stirps, ex qua bonum quod `Laban’;
`cognoscere’ quod sit in sensu interno esse inde, ex serie patet.
Quomodo se habet cum repraesentatione boni collateralis per
Nahorem, Bethuelem et Labanem, paucis dicendum est: Terahus, qui
fuit pater trium filiorum, nempe Abrami, Nahoris, et Haranis, Gen.
xi 27, repraesentat communem stirpem ex qua Ecclesiae; ipse Terahus
quidem fuit idololatra, {1} at repraesentativa non spectant
personam sed rem, videatur n. 1361; et {2} quia Ecclesia
repraesentativa Judaica incohabatur in Abrahamo, et instaurabatur
apud posteros ejus a Jacobo, induit Terahus et tres ejus filii
repraesentationem Ecclesiarum; Abram induit repraesentationem
genuinae Ecclesiae, qualis est apud illos qui Verbum habent, at
Nahor ejus frater induit repraesentationem Ecclesiae qualis apud
gentes quae non Verbum habent; quod Ecclesia Domini sparsa sit per
universum terrarum orbem, et quoque sit inter gentes quae in
charitate vivunt, patet ab iis quae de gentibus passim ostensa
sunt. [2] Inde nunc est quod per Nahorem, ejus filium Bethuelem,
et hujus filium Labanem repraesentetur bonum communis stirpis
collaterale, hoc est, bonum in quo sunt illi qui ab Ecclesia Domini
apud gentes; hoc bonum differt in eo a bono communis stirpis in
linea recta, quod non sint vera genuina quae bono illorum
conjunguntur, sed quod pleraque sint apparentiae externae quae
fallaciae sensuum vocantur, nam Verbum non habent ex quo illustrari
possunt; bonum quidem in sua essentia unicum est, sed accipit quale
a veris quae ei implantantur, inde varium fit; vera quae {3}
gentibus apparent ut vera, sunt in genere quod colant aliquem Deum,
a quo suum bonum petunt, et cui id tribuunt, et quamdiu in mundo
vivunt, ignorant quod ille Deus sit Dominus; et quoque quod Deum
suum sub imaginibus quas sanctas habent, adorent; praeter alia
plura; sed usque illa non impediunt quin salventur aeque ac
Christiani, modo in amore in Deum suum, et in amore erga proximum
vivunt; nam sic in facultate sunt recipiendi vera interiora in
altera vita, videatur n. 932, 1032, 1059, 2049, 2051, 2284, 2589-
2604, 2861, 2863, 3263: inde patet quid per bonum communis stirpis
collaterale intelligitur {4}; quod per Nahorem repraesententur illi
extra Ecclesiam, qui in fraternitate ex bono sunt, videatur n.
2863, 2864, 2868; quod per Bethuelem repraesentetur bonum gentium
primae classis, n. 2865, 3665; quod per Labanem affectio boni
externi seu corporei, et proprie bonum communis stirpis
collaterale, n. 3612, 3665. Cum hoc bono ita se habet, quod omnium
primo inserviat homini pro medio comparandi sibi bonum spirituale,
est enim externum corporeum, et ex apparentiis externis, quae in se
sunt fallaciae sensuum; in pueritia homo non aliud pro vero et bono
agnoscit, et tametsi docetur quid bonum et verum internum, usque
non de hoc aliam ideam habet quam corpoream; et quia talis est
prima idea, ideo tale bonum et verum est primum medium per quod
introducuntur vera et bona interiora; hoc arcanum est quod hic per
Jacobum et Labanem repraesentatur.
@1 sed$
@2 at$
@3 illis$
@4 significatur$
constare potest absque explicatione.
ex regno Domini, nempe bonum, constat a significatione `pacis,’ de
qua sequitur: in sensu historico de Labane quaeritur an pax ei, at
in sensu interno de bono quod per `Labanem’ repraesentatur; quod
`Laban’ sit bonum communis stirpis collaterale, hoc est, quale apud
gentes quae in Ecclesia communi, hoc est, {1} in regno Domini sunt,
videatur mox supra n. 3778; inde patet quod {2} per illa verba
significetur, nonne illud ex regno Domini? [2] Quod `pacem’
attinet, significat illa in supremo sensu Ipsum Dominum, et inde in
sensu interno regnum Ipsius, estque {3} pax Divinum Domini intime
afficiens bonum in quo sunt illi qui ibi {4}; quod haec
significentur per pacem in Verbo, constare potest a pluribus locis
{5}, ut apud Esaiam,
Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus
humero principatus, et vocabitur nomen Ipsius, Mirabitis,
Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis:
multiplicanti principatum et pacem non erit finis super throno
Davidis, et super regno Ipsius, ix 5, 6 [A.V. 6, 7];
ubi `Princeps pacis’ manifeste pro Domino, et multiplicans
principatum et pacem’ pro illis quae in regno Ipsius, ita pro ipso
regno: apud eundem,
Erit opus justitiae pax, et labor justitiae quies, et
securitas in aeternum; et habitabit populus Meus in habitaculo
pacis, xxxii 17, 18;
ibi de regno Domini, ubi `pax, quies, et securitas’ sibi succedunt;
`habitaculum pacis’ pro caelo: apud eundem,
Angeli pacis amare flent; vastatae sunt semitae, cessavit
transiens viam, xxxiii 7, 8;
`angeli pacis’ pro illis qui in regno Domini, ita {6} pro ipso
regno, et in supremo sensu pro Domino; `vastatae semitae, et
cessavit transiens viam’ pro quod non alicubi verum amplius; quod
`semitae et viae’ sint vera, videatur n. 627, (x)2333 apud eundem,
Quam jucundi sunt super montibus pedes evangelizantis,
audire facientis pacem, [evangelizantis bonam, audire
facientis salutem] dicentis Zioni, Regnat {7} Deus tuus, lii
7;
`evangelizans et audire faciens pacem’ pro regnum Domini: apud
eundem,
Montes recedent, et colles dimovebuntur, sed misericordia
Mea a tecum non recedet, et foedus pacis Meae non dimovebitur,
liv 10:
apud eundem,
Viam pacis non noverunt; nec judicium in orbitis eorum,
lix 8:
[4] apud Jeremiam,
Colligam pacem Meam a cum populo hoc, dictum Jehovae,
miserationem et misericordiam, xvi 5:
apud eundem,
Vastatae sunt caulae pacis, propter ardorem [irae]
Jehovae, xxv 37:
apud eundem,
Propheta qui prophetat de pace, cum venit verbum
prophetae {8}, cognoscetur propheta, quod miserit illum
Jehovah [in veritate,] xxviii 9:
apud eundem,
Ego novi cogitationes, quas Ego cogitans super vos,
dictum Jehovae, cogitationes pacis, xxix 11:
apud Haggaeum,
Major erit gloria domus hujus posterioris, quam prioris,
nam in loco hoc dabo pacem, ii 9.
apud Zachariam,
Semen pacis erunt, vitis dabit fructum suum, et terra
dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum, viii 12:
apud Davidem,
Custodi integritatem et vide rectum, quia postremum viro
pax, Ps. xxxvii 37:
apud Lucam,
Jesus ad discipulos; [In] quam domum intraveritis, primum
dicite, Pax domui huic; et si fuerit ibi filius pacis,
requiescet super illo pax vestra; si vero non, super vos
revertetur, x 5, 6:
apud Johannem,
Pacem relinquo vobis, pacem Meam do vobis; non sicut
mundus dat, Ego do vobis, xiv 27:
apud eundem
Jesus dixit, Haec locutus sum vobis, ut in Me pacem
habeatis xvi 33.
[5] In omnibus his locis `pax’ in supremo sensu significat Dominum;
in repraesentativo regnum Ipsius, et {9}bonum a Domino ibi, ita
{10} Divinum quod influit in bonum seu in affectiones boni, (o)quod
et facit ex intimo gaudia et felicitates: inde patet quid per haec
benedictionis verba,
Levabit Jehovah facies Suas ad te, et ponet tibi pacem,
Num. vi 26,
intelligitur; et quid per salutationem sollemnem ab antiquo, `Pax
vobis’; et eandem a Domino ad apostolos dictam, Joh. xx 19, 21, 26
videatur etiam de `pace,’ n. 92, 93, 1726, 2780, 3170, 3696.
@1 ita$
@2 quid I$
@3 proinde ipsum bonum a Domino ibi, et est$
@4 i hoc est illos qui in bono sunt$
@5 i ibi$
@6 i pax$
@7 Rex AI$
@8 Jehovae I$
@9 i ipsum$
@10 quia et$
potest absque explicatione, nam est responsum affirmans.
veri interioris, constat ex repraesentatione `Rachelis’ quod sit
affectio veri interioris; et `Leae’ quod sit affectio veri
exterioris, de quibus in sequentibus.
constat ex significatione `gregis’ quod sit Ecclesia, et quoque
doctrinalia de qua n. 3767, 3768, 3772, hic doctrinalia, interiora,
quia dicitur de Rachele quod illa `veniret cum grege.
colligi pecudes {1}, potate gregem, et ite, pascite. Et dixerunt,
Non possumus usque quod colligantur omnes catervae, et devolvant
lapidem a super ore putei, et potabimus gregem. `Dixit, Ecce adhuc
dies magnus’ significat quod nunc status procedens: `non tempus
colligi pecudes {2} significat quod nondum in unum bona et vera
Ecclesiarum et doctrinalium: `potate gregem, et ite, pascite’
significat usque instructionem inde paucis: `et dixerunt, Non
possumus usque quodque colligantur omnes catervae’ significat quod
simul esse debeant: `et devolvant lapidem a super ore putei’
significat quod sic retegantur illa quae sunt Verbi: `et potabimus
gregem’ significat quod tunc instruantur.
@1 singular A$
@2 pecudem AI$
status procedens, constat ex significatione `diei’ quod sit status,
de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462; quod `ecce adhuc
magnus’ sit procedens, ex serie patet.
nondum in unum bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium, constat ex
significatione `temporis’ quod sit status in genere, de qua n.
2625, 2788, 2837, 3254, 3356; ex significatione `colligi’ quod sit
in unum esse; et a significatione `pecudum {1}’ quod sint in genere
bona et vera Ecclesiarum et doctrinalium: quod pecudes {1} in
genere significent illa, est quia animalia in ritualibus Ecclesiae
repraesentativae et in Verbo sunt affectiones boni aut veri, ut
constare potest ex illis quae n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715,
[776 , 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, ostensa sunt; et quia
bona et vera sunt Ecclesiarum et doctrinalium, et de illis in sensu
interno agitur, patet, quod per `non tempus colligi pecudes {1}’
significetur quod nondum in unum sint bona et vera Ecclesiarum et
doctrinalium: cum his se ita in sensu repraesentativo habet: apud
hominem qui exuit veterem statum et induit novum, hoc est, qui
regeneratur, prius quam id fit, addiscet et imbuet bona et vera
quae Ecclesiae et doctrinalium, cognitiones enim, tum affectiones
pro illis, sunt vasa quae recipient novam vitam, inde est quod nemo
nisi in procedente aetate, seu in statu pleno, regenerari possit,
videantur n. 677, 679, 711, 1555, 2046, 2063, 2636, {2}] 2697,
2979, 3203, 3502, 3508, 3510, 3665, 3699, 3701 ostensa sunt (o)
similiter se habet in communi cum Ecclesia; eum haec instauratur,
primum erunt in unum doctrinalia boni et veri, haec enim sunt super
quibus exstruitur; habent etiam doctrinalia inter se nexum seque
mutuo spectant, quare nisi in unum prius sint, mancum erit {3}, et
quae deficiunt, a rationali hominis supplenda (o)essent, quod
quantum {4} caecutit et hallucinatur in spiritualibus et Divinis
dum ex se concludit, prius passim ostensum est; ideo Ecclesiae
datum est Verbum, in quo omnia doctrinalia boni et veri sunt;
Ecclesia in communi se habet in hoc, sicut in particulari cum
homine qui regeneratur, hic enim est Ecclesia in particulari; apud
hominem {5} quod prius simul esse debeant doctrinalia boni et veri
quae Ecclesiae, antequam regeneratur, supra dictum est; haec sunt
quae in sensu interno significantur per `ecce adhuc dies magnus,
non tempus colligi pecudes.’
@1 singular A$
@2 This serious omission, evident from the confusion in the
references, can be explained as due to a printer’s error. If the
group of numbers beginning at line 8 were written in MS `45, 46,
… 715′ on one line, and the remainder, `776, … 3519′ on next
line, and the group beginning at line 19 also split, `677,… 2636′
on one line, and `2679,…3701′ on next line, then the omission
can be accounted for by the compositor, when he had set up the
first line of first group, looking back for second line and by
mistake going to second line of second group.$
@3 esset$
@4 i nempe rationale$
@5 hunc$
instructionem inde paucis, constat ex significatione `potare gregem
quod sit instruere e Verbo, de qua n. 3772; et a significatione
`ite, pascite’ quod sit inde vita et doctrina; quod `ire’ sit vita,
videatur n. 3335, 3690, et quod `pascere’ sit doctrina, n. 343, et
in sequentibus; arcanum quod inibi latet, est quod pauci sint qui
usque ad statum plenum perveniunt, de qua n. 2636, et sic qui
regenerari possunt.
catervae’: quod significet quod simul esse debeant, constat a
significatione `colligi’ quod sit in unum seu simul esse, ut supra
n. 3786; et a significatione `catervarum’ quod sint doctrinalia, de
qua n. 3767, 3768: quid haec verba involvunt, constare potest ab
illis quae mox supra n. 3786, 3787 dicta sunt.
quod sic retegantur illa quae sunt Verbi, constat ex significatione
`devolvere lapidem’ quod sit retegi {1}, de qua n. 3769, 3771,
3773; et a significatione `putei’ quod sit Verbum, de qua n. 3424,
3765.
@1 retegere$
instruantur, constat ex significatione `potare gregem’ quod sit
instruere: de qua n. 3772, 3787: haec quoque ab illis quae
praecedunt, patent.
cum grege, qui patri ejus, quia pastor illa. Et fuit, ut vidit
Jacob Rachelem filiam Labanis fratris matris suae, et gregem
Labanis fratris matris suae, et accessit Jacob, et devolvit lapidem
a super ore putei, et potavit gregem Labanis fratris matris suae.
Et osculatus est Jacob Rachelem, et sustulit vocem suam, et flevit.
`Adhuc ille loquens cum illis’ significat cogitationem tunc: `et
Rachel venit cum grege’ significat affectionem veri interioris quae
Ecclesiae et doctrinae: `qui patri ejus’ significat ex bono quoad
originem: `quia pastor illa’ significat quod affectio veri
interioris quod in Verbo, doceat: `et fuit, ut vidit Jacob Rachelem
filiam Labanis fratris matris suae’ significat agnitionem
affectionis illius veri ex qua origine: `et gregem Labanis fratris
matris suae’ significat Ecclesiam et doctrinam inde: `et accessit
Jacob, et devolvit lapidem a super ore putei’ significat Dominum ex
bono naturali retexisse Verbum quoad interiora: `et potavit gregem
Labanis fratris matris suae’ significat instructionem: `et
osculatus est Jacob Rachelem’ significat amorem erga vera
interiora: `et sustulit vocem suam et flevit’ significat amoris
ardorem.
cogitationem tunc, constat ex significatione `loqui’ in historicis
Verbi quod sit cogitare, de qua n. 2271, 2287, 2619; quod tunc,
patet quia ipso tempore cum loquebatur cum illis, seu quod idem,
`adhuc ille loquens cum i1lis’, Rachel venit.
veri interioris quae Ecclesiae et doctrinae, constat a
repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio veri interioris; et
ex significatione `gregis’ quod sit Ecclesia et quoque doctrina, de
qua n. 3767, 3768, 3783. Ut sciatur quomodo se habet {1} cum
repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, et
cum `Leae’ quod sit affectio veri exterioris, paucis dicendum:
naturale quod per `Jacobum’ repraesentatur, ex bono et vero
consistit, et in eo, nempe naturali (o), sicut in omnibus et
singulis in homine, immo in universa natura, conjugium boni et veri
esse debet; absque conjugio boni et veri nihil producitur, omnis
productio et omnis effectus est inde; in naturali apud hominem cum
nascitur, non est conjugium boni et veri, quia solus homo non in
ordinem Divinum nascitur; est quidem bonum innocentiae et
charitatis, quod in prima infantia influit a Domino, sed non est
aliquod verum cui bonum illud copuletur; in aetate progrediente hoc
bonum quod in infantia insinuatum ei est a Domino, versus inferiora
intrahitur, et ibi tenetur a Domino, ut per id temperentur status
vita quos postea induit; inde est quod homo absque bono infantiae
suae ac primae pueritiae omni fero animali pejor et magis ferus
foret; eum bonum id infantiae intrahitur, tunc in naturale hominis
succedit et intrat malum, cui se copulat falsum, et fit conjunctio
et quasi conjugium mali et falsi apud eum; ut itaque salvetur homo,
regenerandus est, et removendum {2} malum, ac {3} insinuandum
bonum a Domino, et secundum bonum quod recipit, insinuatur ei verum
ut fiat boni et veri copulatio, seu quasi conjugium; [2] haec sunt
quae repraesentantur per Jacobum, et per binas ejus uxores, nempe
Rachelem et Leam; `Jacobus’ ideo nunc induit repraesentationem boni
naturalis, et `Rachel’ repraesentationem veri {4} ; sed quia omnis
conjunctio veri cum bono fit per affectionem, est affectio veri
copulandi bono quam Rachel repraesentat; praeterea in naturali
sicut in rationali datur interius et exterius; `Rachel’
repraesentat affectionem veri interioris, et `Leah’ affectionem
veri exterioris. `Laban,’ qui pater illarum, repraesentat bonum
communis stirpis, sed collaterale, ut dictum, quod bonum est id
quod in collaterali linea correspondet vero rationalis quod est
`Rebecca,’ n. 3012, 3013, 3077, inde {5} filiae ex illo bono
repraesentant affectiones in naturali, nam hae sunt ut filiae ea
bono illo ut ex patre; et quia affectiones illae copulandae sunt
bono naturali, ideo repraesentant affectiones veri, una affectionem
veri interioris, altera affectionem veri exterioris. [3] Cum
regeneratione hominis quoad ejus naturale, prorsus similiter se
habet ac cum Jacobo et cum binis Labanis filiabus Rachele et Leah
{6}; qui itaque Verbum hic secundum sensum ejus internum videre et
capere potest, is arcanum hoc videt sibi detectum; sed hoc nullus
alius videre potest quam qui in bono et vero est; alii, utcumque
perceptionem rerum in illis quae vitae moralis et civilis sunt {7},
habent, et apparent sicut intelligentes, nihil tale usque ad
agnitionem videre possunt, non enim sciunt quid bonum et verum,
malum enim putant bonum, et falsum verum, quapropter ilico cum
bonum dicitur, idea mali sistitur, et cum verum dicitur, idea
falsi; inde est quod nihil percipiant de his quae in sensu interno
continentur {8}, sed ad primam auditionem oboriantur tenebrae, quae
lucem exstinguunt.
@1 habet after exterioris$
@2 exstirpandum$
@3 et loco ejus$
@4 i affectionis$
@5 after bono$
@6 i cum bonum naturalis per Jacob et affectiones veri bono illo
copulandis per Rachelem et Leam intelliguntur. A had at first veris
for affectiones veri; this explains copulandis, which A omits to
change.$
@7 in vita morali et civili$
@8 significantur$
constat ex repraesentatione `Labanis’ qui hic `pater,’ quod sit
bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665, 3778; et
quoque ex significatione `patris’ quod sit bonum, de qua n. 3703.
affectio veri interioris quod in Verbo, doceat, constat ex
significatione `pastoris seu pascentis’ quod sit qui ducit et
docet, de qua n. 343; et ex repraesentatione `Rachelis,’ quae hic
est `illa,’ quod sit affectio veri interioris, de qua mox supra, n.
3793; quod ex Verbo, est quia ad puteum cum grege ivit; `puteus’
quod sit Verbum, videatur n. 3765; et praeterea affectio veri
interioris est quae docet, ex illa (o)enim affectione Ecclesia est
Ecclesia, et pastor est pastor. Quod `pastor et pascens’ in Verbo
significet illos qui ducunt et docent, est quia `grex’ significat
illos qui ducuntur et docentur, proinde Ecclesias et quoque
doctrinas quae sunt Ecclesiae, n. 3767, 3768, 3783; quod pastor et
grex illa significent, in Christiano orbe notissimum est, ita enim
vocantur illi qui docent et discunt {1}, quapropter illa ex Verbo
confirmare supersedetur.
@1 qui$
matris suae’: quod significet agnitionem affectionis illius veri ex
qua origine, constat ex significatione `videre’ quod hic sit
agnoscere, ut patet a serie; et ex repraesentatione `Rachelis’ quod
sit affectio veri interioris, de qua supra n. 3793; `filia Labanis
fratris matris suae’ involvit originem, quod nempe ex bono
collaterali quod fraternitate conjunctum esset vero rationali per
`Rebeccam matrem Jacobi’ repraesentato. [2] Cum affectionibus veri
et boni ita se habet: genuinae affectiones veri et boni, quae
percipiuntur ab homine, sunt omnes ex origine Divina quia a Domino,
sed in via cum descendunt, in varios et diversos rivos abeunt, et
ibi novas sibi origines formant, sicut enim influunt in affectiones
non genuinas et (o) spurias, et in affectiones mali et falsi apud
hominem, ita variantur; sistunt se in externa forma saepe similes
genuinis, sed usque in forma interna {1} tales sunt; unicum
indicium ex quo cognoscuntur {2}, est ex fine; si ex fine sunt
propter se aut mundum, tunc affectiones illae non genuinae sunt; si
autem ex fine sunt propter bonum proximi, bonum societatum, bonum
patriae, et magis si propter bonum Ecclesiae, et bonum regni
Domini, sunt genuinae, nam tunc sunt propter Dominum, Dominus enim
in illis bonis est; [3] at usque sapientis est scire fines apud se,
quandoque apparet quasi fines sint propter se cum tamen non sunt,
nam homo talis est ut in singulis reflectat super se, et hoc ex
more et habitu; at si quis scire velit fines apud se, modo attendat
ad jucundum quod percipit in se ex laude et gloria sui, et ad
jucundum quod percipit ex usu separato a se; si hoc {3} jucundum
percipit, tunc est in affectione genuina; attendere etiam debet ad
varios {4} status in quibus est, nam ipsi status plurimum variant
perceptionem; haec potest homo apud se explorare, sed apud alios
non potest, nam fines affectionis cujusvis soli Domino noti sunt;
inde est quod Dominus dixit,
Non judicate, ne judicemini; non condemnate, ne
condemnemini, Luc. vi 37;
possunt enim mille apparere in simili affectione quoad verum et
bonum, et tamen unusquisque est in dissimili quoad originem, hoc
est, finem; [4] quod finis faciat ut affectio sit talis, quod nempe
sit genuina, vel spuria, vel falsa, inde est quia finis est ipsa
vita hominis; pro fine enim habetur ab homine quod est vitae ejus,
seu quod idem, quod est amoris ejus; cum bonum proximi, bonum
commune, bonum Ecclesiae et regni Domini, est finis, tunc est homo
quoad animam suam in regno Domini, ita apud Dominum, regnum enim
Domini non est nisi quam regnum finium ac usuum propter bonum
generis humani, n. 3645; ipsi angeli qui apud hominem, non sunt
nisi quam in finibus ejus; quantum homo est in tali fine, in quali
est regnum Domini, tantum angeli delectantur illo, et conjungunt se
illi ut fratri; quantum autem homo est in fine sui, tantum angeli
recedunt, et tantum accedunt spiritus mali ab inferno, nam in
inferno non alius finis regnat; ex his constare potest quantum
interest explorare et scire ex qua origine affectiones sunt {5},
quae non aliunde sciri possunt {6} quam ex fine.
@1 i non$
@2 cognoscantur$
@3 i in$
@4 A d varios$
@5 sint$
@6 potest$
Ecclesiam et doctrinam inde, constat ex significatione `gregis’
quod sit Ecclesia et doctrina, de qua n. 3767, 3768, 3783. Quod hic
etiam Laban dicatur frater matris suae, est quia per id quoque
significatur agnitio ex qua origine, ut mox supra.
quod significet Dominum ex bono naturali retexisse Verbum quoad
interiora, constat ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit Divinum
Naturale Domini, de qua prius, hic quoad bonum ibi; et ex
significatione `devolvere lapidem a super ore putei’ quod sit
retegere Verbum quoad interiora, de qua n. 3769, 3771, 3773, 3789.
Quod sensus internus supremus hic sit quod Dominus ex bono naturali
retexerit Verbum quoad interiora, est quia per `Jacobum’ hic
repraesentatur bonum in Naturali, induit enim Jacob
repraesentationem boni, quia ei nunc adjungendum est verum per
affectionem quam `Rachel’ repraesentat, videatur mox supra n. 3775,
3793, et quod ex bono retegatur Verbum quoad ejus interiora, n.
(x)3773; [2] quod ex bono retegatur Verbum, patet manifeste;
unusquisque ex amore in quo est, videt illa quae amoris illius
(x)sunt, et quae videt, vocat vera quia consentanea ei; est in
amore cujusvis lux vitae ejus, amor enim se habet sicut flamma ex
qua lux; qualis itaque amor seu flamma, talis est ei lux veri; qui
in amore boni sunt, videre possunt quae illius amoris sunt, proinde
vera quae in Verbo, et haec quantum et qualiter in amore boni sunt,
influit enim tunc e caelo, hoc est, per caelum a Domino (o)lux seu
intelligentia; inde est quod, sicut prius dictum, nemo possit
videre et agnoscere interiora Verbi nisi qui in bono est quoad
vitam.
significet instructionem, constat a significatione `potare gregem’
quod sit instructio, de qua n. 3772. Quod hic {1} tertio Laban
dicatur `frater matris suae,’ est quia indicatur origo ex qua grex
et ex qua Rachel, hoc est, doctrina et affectio veri interioris.
@1 i te I$
erga vera interiora, constat ex significatione `osculari’ quod sit
unitio et conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, (x)3574,
proinde amor, quia amor in se spectatus est unitio et conjunctio ex
affectione; et ex repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio
veri interioris, de qua n. 3793; inde patet quod per `osculatus est
Jacob Rachelem’ significetur amor erga vera interiora.
ardorem, constat ex significatione `tollere vocem et flere’ quod
sit amoris ardor; fletus enim est tristitiae et {1} est amoris,
estque utriusque summus gradus {2}.
@1 i quoque$
@2 ut notum est$
patris ejus ille, et quod filius Rebeccae ille, et cucurrit et
indicavit patri suo. Et fuit, sicut audivit Laban famam Jacobi
filii sororis suae, et cucurrit obviam ei, et amplexus eum, et
osculatus eum, et adduxit eum ad domum suam, et narravit Labani
omnia verba illa. `Indicabat Jacob Racheli, quod frater patris ejus
ille’ significat affinitatem boni quod Jacob, et boni quod Laban:
`et quod filius Rebeccae ille’ significat affinitatum
conjunctionem: `et cucurrit et indicavit patri suo’ significat
agnitionem per interiora vera: `et fuit, sicut audivit Laban famam
Jacobi filii sororis suae’ significat agnitionem boni affinis: `et
cucurrit obviam ei’ significat convenientiam: `et amplexus eum’
significat affectionem: `et osculatus eum’ significat initiationem:
`et adduxit eum ad domum suam’ significat ad conjunctionem: `et
narravit Labani omnia verba illa’ significat ex veris.
quod significet affinitatem boni quod Jacob, et boni quod Laban,
constat ex significatione `indicare’ quod sit notum facere; a
repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum, de qua prius; ex
repraesentatione `Rachelis’ cui notum factum, quod sit affectio
veri interioris, de qua n. 3793; ex significatione `fratris’ qui
hic Jacob, quod sit bonum, de qua n. 367, 2360, 3303, 3459; et ex
significatione `patris,’ qui hic Laban, quod quoque’ sit bonum, de
qua n. 3703; inde et ex serie patet quod per `indicabat Jacob
Racheli, quod frater patris ejus ille’ significetur affinitas boni
quod `Jacob,’ et boni quod `Laban’; sed ipsam affinitatem exponere,
et inde utriusque conjunctionem {1} per affectionem veri interioris
quae `Rachel,’ foret rem in obscurum mittere, quia pauci sciunt
quid bonum naturalis, et quod hoc distinctum sit a bono rationalis,
et quid bonum communis stirpis collaterale, et quoque quid affectio
veri interioris; qui non aliquam ideam de his sibi comparavit ex
propria indagatione, levem si aliquam accipit ex descriptione,
tantum enim homo ex aliis recipit, quantum vel ex proprio habet,
vel per intuitionem rei apud se sibi acquirit, reliqua
praeterlabuntur; satis est scire quod innumerabiles affinitates
boni et veri sint, et quod secundum illas sint societates
caelestes, videatur n. 685, 917, 2739, 3612. [2] Quod Jacob se
dicat fratrem Labanis cum tamen erat filius sororis ejus, est quia
ex bono omnes fratres sunt, inde quoque est quod Laban Jacobum
vicissim fratrem appellet, vers. 15; bonum enim est quod facit
consanguineum, et quod conjungit, nam bonum est amoris, et amor est
conjunctio spiritualis; inde erat quod in antiquis Ecclesiis omnes
illi qui in bono fuerunt dicti sint fratres, etiam in Ecclesia
Judaica, sed quia haec omnes alios vilipendit, et se solos electos
putavit, modo illos appellabat fratres qui nati Judaei fuerunt, et
reliquos socios, aut {2} alienos; primitiva Ecclesia Christiana
etiam omnes vocabat fratres qui in bono, at postea solum illos qui
intra suum coetum fuerunt; sed fratris nomen cum bono apud
Christianos evanuit, et quando verum loco boni, seu fides loco
charitatis successit, tunc non ex bono se amplius dicere potuerunt
fratres, sed proximum; hoc quoque secum habet doctrina fidei absque
vita charitatis, quod infra se videatur esse fraternitas cum
viliore se; fraternitas enim apud eos non originem ducit a Domino
ac inde a bono, sed a se, et inde honore et lucro.
{3} `Et quod filius Rebeccae ille’: quod significet
affinitatum conjunctionem, constare potest absque explicatione;
Rebecca enim, quae mater Jacobi et soror Labanis, erat ex qua
conjunctio.
@1 conjunctionem utriusque boni$
@2 et$
@3 In A this paragraph is numbered 3803, but the number is
deleted.$
agnitionem per interiora vera, constat ex significatione `currere
et indicare’ quod sit affectio notum faciendi, hic ex agnitione; et
ex significatione `patris sui’ quod sit bonum quod `Laban’; quod
per vera interiora, repraesentatur per `Rachelem,’ quae est
affectio veri interioris; inde resultat quod per illa verba
significetur agnitio per interiora vera. Cum his ita se(t) habet:
bonum quod `Jacob’ repraesentat, quod est bonum naturalis, sicut
omne bonum in genere, {1} cognoscitur et agnoscitur quod sit, non
autem quale sit, nisi per vera; bonum enim suum quale accipit a
veris, et sic per vera cognoscitur et agnoscitur; bonum enim non
fit bonum quod charitatis vocatur, antequam implantata ei sunt
vera; et qualia vera ei implantantur, tale fit bonum; [2] inde est
quod unius bonum, tametsi simillimum apparet, non tamen est sicut
alterius, nam bonum in omnibus et singulis qui in universo terrarum
orbe, inde differt; se habet hoc sicut facies humanae, in quibus se
utplurimum affectiones effigiant, quod nusquam in universo genere
humano dentur prorsus similes; ipsa vera faciunt sicut faciem boni,
cujus pulchritudo est a forma veri, sed quod afficit, est bonum;
tales sunt formae angelicae omnes, et talis foret homo, si in amore
in Dominum et in charitate erga proximum ab interiore vita foret;
in tales formas est homo creatus quia in similitudinem et imaginem
Dei; et tales formae sunt illi qui regenerati sunt quoad spiritus
suos, utcumque apparent quoad corpus. Inde constare potest quid
intelligitur per quod agnoscatur bonum per interiora vera.
@1 i quidem$
suae’: quod significet agnitionem boni affinis, constat similiter
ex illis quae resultant ex significatione vocum (o)illarum in sensu
interno; est reciproca agnitio, quae ita describitur. Agitur hic,
ut patet, de electione boni, quae electio praecedit {1} conjugium
boni et veri.
@1 A has conjunctionem as in 3806, 3808, 3809, 3810.$
constat ex significatione `currere obviam’ quod sit convenientia,
nam spectat conjunctionem, de qua sequitur; convenientia seu
similitudo, ut notum est, conjungit.
significatione `amplecti’ quod sit affectio; interior enim affectio
in ullum gestum labitur, nam unicuique {1} affectioni sunt gestus
in corpore qui correspondent; quod affectioni in communi (o)sit
amplexatio, notum est.
@1 unicuique enim$
ex significatione `osculari’ quod sit conjunctio ex affectione, de
qua n. 3573, 3574, 3800; hic initiatio ad illam conjunctionem,
initiatio enim est praecedens conjunctio.
conjunctionem, constat a significatione `adducere ad domum’ quod
sit ad se, ipse enim homo in sensu interno vocatur `domus,’
videatur n. 3128, 3142, 3538, et hoc ex bono, quod proprie est
`domus,’ n. 2233, 2331, 3652, 3720, hic itaque ad bonum quod per
Labanem repraesentatur; quapropter per adducere ad domum suam hic
significatur conjunctio. Hic in sensu interno plene describitur
processus conjunctionis boni naturalis quod `Jacob,’ cum bono
collaterali quod `Laban’; sunt haec quinque quae processum illum
constituunt, nempe mutus agnitio, convenientia, affectio, initiatio
et conjunctio; mutua agnitio significata est per quod `Rachel
cucurrit et indicavit patri suo,’ et per quod `Laban audivit famam
Jacobi filii sororis suae,’ de qua n. 3804, 3805; convenientia per
quod `Laban cucurrit obviam ei,’ de qua n. 3806; affectio per quod
`Laban amplexus eum,’ de qua n. 3807; initiatio per quod `osculatus
eum,’ de qua n. 3808; et conjunctio, per quod `adduxerit eum ad
domum suam,’ de qua hic.
veris, nempe agnitio, convenientia, affectio, initiatio et
conjunctio, constat ex serie, et quoque ex verbis secundum sensum
internum explicatis, a quibus haec clausula {1}; videantur {2} quae
mox supra n. 3804 dicta sunt.
@1 i sequitur$
@2 de his$
mea tu; et habitavit cum eo mensem dierum. Et dixit Laban Jacobo,
Num quia frater meus tu, et servires mihi gratis, indica mihi quid
merces tua? `Dixit ei Laban, Utique os meum, et caro mea tu
significat conjuncta quoad vera et quoad bona: `et habitavit cum eo
mensem dierum’ significat vitae statum novum: `et dixit Laban
Jacobo, Num quia frater meus tu’ significat quia consanguinei ex
bono: `et servires mihi gratis, indica mihi quid merces tua’
significat quod erit medium conjunctionis.
significet conjuncta quoad vera et quoad bona, constat a
significatione os meum et caro mea tu’ quod sit conjunctio;
antiquis formula fuit dicendi de illis qui ex una domo, aut ex una
familia, aut in aliqua cognatione fuerunt, `os meum et caro mea,’
videatur n. 157; inde est quod per illa verba significetur
conjunctio: quod quoad vera et quoad bona, est quia omnis
conjunctio spiritualis fit per illa, et omnis conjunctio naturalis
se refert ad illa; et praeterea per `os et carnem’ significatur
proprium hominis, per `os’ proprium ejus intellectuale, et per
`carnem’ proprium ejus voluntarium, ita per `os’ proprium quoad
verum, nam hoc intellectualis est, et per `carnem’ proprium quoad
bonum, nam hoc voluntatis est, videatur n. 148, 149. [2] Quod
proprium in genere concernit, est illud duplex, unum infernale,
alterum caeleste; infernale accipit homo ab inferno, caeleste
accipit a caelo, hoc est, per caelum a Domino; omne enim malum et
inde falsum ab inferno influit, et omne bonum et inde verum a
Domino: hoc novit homo ex doctrina fidei, sed vix unus inter
myriades credit; inde est quod homo malum quod influit ab inferno,
sibi appropriet seu suum faciat, et quod bonum quod a Domino, non
afficiat illum, proinde non imputetur ei; quod homo non credat
malum influere ab inferno, et bonum a Domino, est quia in amore sui
est, qui amor hoc secum habet, usque adeo ut indignetur valde cum
dicitur quod omne influat; inde nunc est quod omne proprium hominis
non sit nisi quam malum, videatur n. 210, 215, 694, 731, 874-876,
987, 1023, 1044, 1047; at quod homo credat quod malum ab inferno,
et bonum a Domino, est ex eo quod non in amore sui sit, sed in
amore erga proximum et in amore in Dominum, hic amor hoc secum
habet; inde est quod homo a Domino accipiat proprium caeleste, de
quo n. 155, 164, 731, 1023, 1044, 1937, 1947, 2882, 2883, 2891.
[3] Proprium hoc in utroque sensu significatur per `os et carnem’;
inde est quod per `ossa’ in Verbo significetur verum et in opposito
sensu falsum, et per `carnem’ bonum et in opposito sensu malum;
quod per `ossa’ illud significetur, ex sequentibus locis constare
potest; apud Esaiam,
Ducet te Jehovah jugiter, et saturabit in ariditatibus
animam tuam, et ossa tua expedita reddet, ut sis sicut hortus
irriguus, lviii 11;
`ossa expedita reddere’ pro vivificare proprium intellectuale, hoc
est, illustrare intelligentia, inde dicitur `ut sis sicut hortus
irriguus’; quod `hortus’ sit intelligentia, videatur n. 100, 108,
1588: apud eundem,
Tunc videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra
sicut herba germinabunt, lxvi 14;
[4] `ossa sicut herba germinare’ pro simili: apud Jeremiam,
Albi erant naziraei prae nive, candidi erant prae lacte:
rubuerunt ossa prae gemmis, sapphirus polities eorum;
obscurata est prae nigredine forma eorum, non cognoscuntur in
plateis adhaesit cutis eorum ossi eorum, exaruit, facta est
sicut lignum, Thren. iv 7, 8;
`naziraeus’ pro homine caelesti, n. 3301; `albi prae nive et
candidi prae lacte’ pro quod in caelesti vero; quod verum quia ex
amore boni, dictum quod `rubuerunt ossa prae gemmis’; `albedo et
candor’ prae dicitur de vero, n. 3301, `rubedo’ de bono, n. 3300,
`gemmae’ de veris quae ex bono, n. 114; per {1} `adhaesit cutis
ossi eorum’ describitur status mutatus quoad caelestia amoris, quod
nempe `non caro ossi,’ hoc est, non amplius bonum, tunc enim omne
verum fit instar `cutis quae adhaeret ossi, exarescit et fit sicut
lignum’: [5]apud Ezechielem,
Paraboliza contra domum rebellionis parabolam, et dic ad eos,
Sic dixit Dominus Jehovih, Appone ollam, appone, et etiam
infunde in eam aquas, colligendo frusta ejus in eam, omne
frustum bonum, femur et humerum, electione ossium imple,
electionem gregis accipiendo, et etiam focus ossium sub illa,
…etiam coquantur ossa in medio ejus, xxiv 3-5, 10;
`olla’ pro violentia illata bono et vero, inde vocatur illa `urbs
sanguinum’ ibi vers. 6; `frusta, frustum bonum, femur et humerus in
illam collecta’ sunt carnes, quae sunt bona; `electio ossium, qua
olla impleta’ pro veris; `focus ossium’ pro affectione veri;
`coquantur ossa in medio ejus’ pro violentia illis illata; quod in
hac parabola recondita sint arcana quae Divina, quisque videre
potest, tum quod illa nequaquam sciri queant, nisi sciatur quid in
sensu interno significatur per ollam, per frusta, femur et humerum,
per electionem ossium, per focum ossium, {2}per coqui: apud
Micham,
Nonne vestrum nosse judicium? odio habentes bonum, et
amantes malum, rapientes cutem eorum desuper illis, et carnem
eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi Mei,
et cutem ejus desuper eis detraxerunt, et ossa eorum
diffregerunt, ac diviserunt sicut in ollam, et sicut carnem in
medium lebetis? iii (1), 2, 3;
similiter: [6]apud Ezechielem,
Eduxit me in spiritu Jehovae, et posuit me in medio vallis,
quae erat plena ossibus; …dixit ad me, Num vivent ossa haec?
dixit ad me, Propheta Super ossibus his, et dic ad (c)illa,
Ossa arida, audite verbum Jehovae; sic dixit Dominus Jehovih
ossibus his, Ecce Ego adducens {3}spiritum in vos, ut vivatis,
dabo super vos nervos, et ascendere faciam super vos carnem,
et obducam super vos cutem, et dabo in vobis spiritum ut
vivatis….Prophetavi, …et accesserunt ossa, os ad os suum,
vidi cum ecce super illis nervi, et caro ascendit, et obducta
est super illis cutis superius, et spiritus non erat in illis,
…et venit in ea spiritus, et revixerunt, et steterunt super
pedibus suis, (x)xxxvii 1 seq.;
agitur ibi in communi de instauratione Ecclesiae apud gentes, et in
particulari de regeneratione hominis; `ossa arida’ pro proprio
intellectuali, quod inanimatum est antequam vitam boni a Domino
accipit; per illam animatur seu fit vivum; `caro’ quam Dominus
ascendere facit super ossa {4}est proprium voluntarium quod
proprium caeleste vocatur, ita {4}est bonum; `spiritus’ {4}est vita
Domini, quae cum influit in bonum hominis quod ex proprio videtur
sibi velle et facere, tunc bonum vivificatur, et ex bono verum, et
fit ex ossibus aridis homo: [7]apud Davidem,
Dissoluta sunt omnia ossa mea, factum est cor meum sicut cera,
…numerare possum omnia ossa mea, …{5}diviserunt vestes
meas sibi, et super vestimentum meum jecerunt sortem, Ps. xxii
15, 18, 19 (A.V. 14, 17, 18);
ibi de tentationibus Domini quoad Divina Vera, quae propria Domini;
et inde vocantur `ossa mea,’ et quoad Divinum Bonum quod proprium
Domini, et inde vocatur `cor meum’: quod `cor’ sit bonum, videatur
n. 3313, 3635; et quia `ossa’ significant vera illa, quae
`numerare’ est per ratiocinia et falsa dissipare velle; ideo etiam
immediate sequitur quod `diviserint vestes et super vestimentum
jecerint sortem,’ nam `vestes’ etiam sunt vera, sed exteriora, n.
297, 1073, 2576; `dividere illas et jacere sortem super
vestimentum’ simile involvit, {6}ut quoque apud Matthaeum xxvii 35:
{7}apud eundem,
Anima mea exsultat in Jehovah, laetetur in salute Ipsius,
omnia ossa mea dicant, Quis sicut Tu? Ps. xxxv 9, 10;
manifeste quod `ossa’ in spirituali sensu sint intellectuale
proprium: apud eundem,
Audire facies me gaudium et laetitiam, exsultabunt ossa
contrivisti, Ps. li 10 (A.V. 8);
`exsultabunt ossa quae contrivisti’ pro recreatione per vera post
tentationes. [8]Quia `os’ significabat proprium intellectuale, seu
proprium quoad verum, et in supremo sensu Divinum Verum quod
Proprium Domini, inde ex statuto Paschatis erat quod non frangerent
os agni paschalis, de qua re ita apud Mosen,
In domo una comedetur, non educes e domo de carne foras, et
non os frangetis in eo, Exod. xii 46;
et alibi,
Non relinquent de eo usque ad mane, et os non frangent de eo,
Num. ix 12;
`os non frangere,’ in supremo sensu, pro non violare Verum Divinum,
et in sensu repraesentativo pro non violare verum cujusvis boni,
quale enim boni et forma boni est ex veris, et est verum
sustentaculum boni, sicut ossa sunt carnis. [9]Quod Verbum, quod
est ipsum Verum Divinum, vivificet mortuos, repraesentatum est per
quod
Vir revixerit, et surrexerit super pedes suos, qui conjectus
in sepulcrum Elisaei tangeret ossa ejus, 2 Reg. xii 21;
quod `Elisaeus’ repraesentaverit Dominum quoad Verum Divinum seu
Verbum, videatur n. 2762. Quod ossa in opposito sensu significent
falsum quod ex proprio, patet ab his locis; apud Jeremiam,
In tempore illo extrahent ossa regum Jehudae, et ossa
principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et
ossa habitatorum Hierosolymae (c)a sepulcris eorum, et
expandent ea soli et lunae, et omni exercitui caelorum, quae
amaverant, et quibus serviverant, viii 1, 2:
apud Ezechielem,
Dabo cadavera filiorum Israelis coram idolis eorum, et
dispergam ossa vestra circum altaria vestra, vi 5:
apud Mosen,
Deus qui eduxit eum ex Aegypto, sicut robora unicornis illi,
comedet gentes hostes suos, et ossa eorum franget et tela
{8}ejus conteret, Num. xxiv 8:
in Libro Secundo Regum,
Joshias rex confregit statuas, et excidit lucos, et implevit
locum eorum ossibus hominis; …sumpsit ossa ex sepulcris, et
combussit super altari, ut immundum redderet illud;
…sacrificavit omnes sacerdotes excelsorum qui ibi, super
altaribus, et combussit ossa hominum Super iis, xxiii 14, 16,
20:
apud Mosen,
Anima quae tetigerit super superficie agri confossum gladio,
aut mortuum, aut os hominis, aut sepulcrum, immundus erit
septem dies, Num. xix 16, 18.(n)
[10]Quia `ossa’ significant falsa, et `sepulcra’ mala in quibus
illa, et quia hypocrisis est malum apparens extrinsecus ut bonum,
sed intus est foedum a falsis et profanis, ideo Dominus ita
{9}dicit apud Matthaeum,
Vae vobis scribae et Pharisaei, hypocritae, quia similes vos
facitis sepulcris dealbatis, quae foris quidem apparent
pulchra, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni
immunditie; sic etiam vos foris quidem apparetis hominibus
justi, intus vero pleni estis hypocrisi et iniquitate, xxiii
27, 28.
Ex his nunc patet quod per `ossa’ significetur proprium
intellectuale tam quoad verum quam quoad falsum.
@1 i quod$
@2 i et$
@3 spiritus I$
@4 pro with ablatives following.$
@5 i illi vident, spectant me,$
@6 idem repraesentatum et significatum fuit, per quod diviserint
vestes et jecerint sortem super illos, Matth. xxvii 35.$
@7 i apud Eundem, Jehovah custodit omnia ossa mea, unum de illis
non frangetur, Ps. xxxiv 21; etiam ibi in sensu interno de Domino,
ubi omnia ossa mea sunt vera Divina Domini, non frangi pro non
dissipari.$
@8 I has eorum, but Heb. is sing, as in 4402f. The Hebrew meaning
is disputed, some translate `shall crush his darts,’ others `shall
crush (them) with His darts.’ S accepts the former.$
@9 de illis$
Proprium Divini Humani Domini, quod est Divinum Bonum, in sensu
respectivo proprium `hominis voluntarium’ vivificatum a Proprio
Divini Humani Domini, hoc est, a Divino Bono Ipsius; hoc proprium
est quod vocatur proprium caeleste, quod in se est solius Domini
appropriatum illis qui in bono {1}sunt et inde in vero; tale
proprium est angelis qui in {2}caelis, et hominibus qui quoad
interiora sua seu quoad spiritum sunt in regno Domini; at in
opposito sensu `caro’ significat proprium hominis voluntarium, quod
in se non nisi quam malum est, et quia non vivificatum a Domino
vocatur mortuum, et inde homo ille dicitur mortuus. [2]Quod `caro’
sit in supremo sensu Proprium Divini Humani Domini, ita Divinum
Bonum Ipsius, constat a Domini verbis apud Johannem,
Jesus dixit, Ego sum panis vivens qui e caelo descendit, si
quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum. Panis quem Ego
dabo, caro Mea est, quam Ego dabo pro mundi vita. Pugnarunt
inter se invicem Judaei, dicentes, Quomodo potest Hic dare
carnem ad {3}edendum? Dixit ergo illis Jesus, Amen, amen,
dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et
biberitis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis
ipsis: qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem,
habet vitam aeternam, et Ego resuscitabo illum extremo die,
nam caro Mea est vere cibus, et sanguis Meus est vere potus,
qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me
manet, et Ego in illo; …hic est panis qui e caelo descendit,
vi 51-58;
quod hic `caro’ sit Proprium Divini Humani Domini, ita Divinum
Bonum, manifeste patet, estque illa quae in Sancta Cena vocatur
`corpus’; quod corpus ibi seu caro sit Divinum Bonum, et sanguis
Divinum Verum, videatur n. 1798, 2165, 2177, 3464, 3735; et quia
panis et vinum idem significant cum carne et sanguine, `panis’
nempe Divinum Bonum Domini, et `vinum’ Divinum Verum Ipsius,
{4}ideo haec loco illorum mandata sunt’; inde est quod Dominus
dicit, `Ego sum panis vivens, panis quem Ego dabo, caro Mea est;
qui manducat Meam carnem, et bibit Meum sanguinem, in Me manet et
Ego in illo, hic est panis qui e caelo descendit’; `comedere’ quod
sit communicari, conjungi, et appropriari, videatur n. 2187, 2343,
3168, 3523 f., 3596. [3]Idem repraesentabatur in Ecclesia Judaica
per quod `carnem sacrificiorum comederent Aharon, filii ejus, et
ipsi qui sacrificabant, (c)ac alii qui mundi erant, et quod hoc
sanctum esset,’ videatur Exod. xii 7-9; xxix 30-34; Lev. vii 15-21;
viii 31; Deut. xii 27; xvi 4; {5}quare `si immundus comederet de
carne illa, exscinderetur e populis suis,’ Lev. vii 21; quod haec
dicta sint `panis,’ videatur n. 2165; quod caro illa `caro
sanctitatis’ vocata sit, Jer. xi 15; Hagg. ii 12; et `caro
muneris, quae super mensis in regno Domini,’ Ezech. xl 43, ubi de
novo Templo; per quod cultus Domini in regno Ipsius significari
constat. [4]Quod `caro’ in sensu respectivo sit proprium
voluntarium apud hominem a Divino Bono Domini vivificatum, constat
quoque ab his locis; apud Ezechielem,
Dabo illis cor unum; et spiritum novum dabo in medio vestri,
et removebo cor lapidis e carne eorum, et dabo illis cor
carnis, xi 19; xxxvi 26;
`cor lapidis e carne eorum’ pro voluntario et proprio non
vivificato, `cor carnis’ pro voluntario et proprio vivificato; quod
`cor’ sit repraesentativum boni voluntarii, videatur n. 2930, 3313,
3635: apud Davidem,
Deus, Deus meus Tu, mane quaero Te, sitit anima mea Tibi,
desiderat Te caro mea in terra siccitatis, et lassus sine
aquis, Ps. lxiii 2 (A.V. 1):
apud eundem,
Desiderat anima mea erga atria Jehovae, cor meum et caro mea
jubilant erga Deum vivum, Ps. (x)lxxxiv 3 (A. V. 2):
[5]apud Hiobum,
Cognovi Redemptorem meum, vivit, et postremum super pulvere
surget, et post cute mea circumdabuntur haec, et ex carne mea
videbo Deum, Quem ego videbo mihi, et oculi mei videbunt, et
non alius, xix 25-27;
`cute circumdari’ pro naturali, quale secum homo post mortem habet,
de qua n. 3539; `ex carne videre Deum’ pro ex proprio vivificato,
ideo dicit, `Quem ego videbo mihi, et oculi mei videbunt, et non
alius’; quia in antiquis Ecclesiis notum fuit quod `caro’
significaret proprium, et Liber Hiobi est liber Ecclesiae Antiquae,
n. 3540 f., {6}ita ex significativo de his, ut de pluribus aliis,
secundum morem illius temporis, locutus est: qui itaque inde
deducunt quod ipsum cadaver a quatuor ventis colligetur, et
resurget, non sciunt sensum internum Verbi; (m)qui sensum internum
norunt, sciunt quod in alteram vitam venturi sint corpore, sed
puriore, sunt enim ibi corpora puriora, nam se mutuo vident, inter
se mutuo loquuntur, omni sensu quali in corpore gaudent, sed
exquisitiore; corpus quod homo circumfert in terra, est pro usibus
ibi, ideo consistit ex ossibus et carne, {7}et corpus quod spiritus
in altera vita circumfert, est pro usibus ibi, et non consistit ex
ossibus et carne, sed ex talibus quae illis correspondent, videatur
n. 3726.(n) [6]Quod `caro’ in opposito sensu significet proprium
hominis voluntarium, quod in se non nisi quam malum est, constat ex
his locis; apud Esaiam,
Vir carnem brachii sui comedent, ix 19 (A. V. 20):
apud eundem,
Cibabo oppressores (x)tuos carne ipsorum, et sicut musto
sanguine eorum inebriabuntur, xlix 26:
apud Jeremiam,
Cibabo {8}eos carne filiorum eorum, et carne filiarum eorum,
et vir carnem socii sui comedent, xix 9:
apud Zachariam,
Reliquae comedent quaelibet carnem alterius, xi 9:
apud Mosen,
Castigabo vos (x)septuplo propter peccata vestra, et comedatis
carnem filiorum vestrorum, et carnem filiarum vestrarum
comedetis, Lev. xxvi 28, 29;
proprium voluntarium seu natura hominis ita describitur, est enim
non nisi quam malum et inde falsum, ita odium contra vera et bona,
quae significantur per `comedere carnem brachii sui, carnem
filiorum et filiarum, carnem alterius: apud Johannem,
Vidi unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna,
dicens omnibus avibus volantibus in medio caelo, Venite et
congregamini ad cenam magni Dei, ut comedatis carnes regum, et
carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et
sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum,
et parvorum et magnorum, Apoc. xix 17, 18; Ezech. xxxix 17-20;
quod per `carnes regum, chiliarchorum, fortium, equorum et
sedentium super illis, liberorum et servorum’ non significentur
talia, unicuique constare potest, ita quod per `carnes’
significentur alia quae hactenus ignota sunt; quod mala quae ex
falsis, et mala ex quibus falsa, quae ex proprio voluntario
hominis, ex singulis patet. [8]Quia falsum quod ex proprio
intellectuali hominis resultat, in sensu interno est `sanguis,’ et
malum quod ex proprio voluntario ejus, est `caro,’ Dominus de
homine regenerando ita loquitur,
Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei
essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus,
neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo
nati sunt, Joh. i 12, 13;
inde est quod per `carnem’ in genere intelligatur omnis homo,
videatur n. 574, 1050 f.; nam sive hominem dicas, sive proprium
hominis, idem est. [9]{9}Quod per `carnem’ in supremo sensu
significetur Divinum Humanum Domini, {10}patet a loco supra allato,
et quoque ab hoc apud Johannem,
Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus
gloriam Ipsius, gloriam sicut unigeniti a Patre, i 14;
ex hac carne vivificatur omnis caro, hoc est, ex Divino Humano
Domini omnis homo, per appropriationem amoris Ipsius, quae
appropriatio significatur per `comedere carnem Filii hominis,’ Joh.
vi 51-58; et per comedere panem in Sancta Cena, panis enim est
corpus seu caro, Matth. xxvi 26, 27.
@1 after vero$
@2 caelo$
@3 comedendum$
@4 A had ita symbola carnis et sanguinis Domini facta sunt but
later moved symbola to follow Domini$
@5 et$
@6 idea$
@7 at$
@8 vos AI$
@9 i; et$
@10 ut patet a locis supra allatis$
statum novum, constat a significatione `habitare’ quod sit vita, de
qua n. 1293, 3384, 3613; et ex significatione `mensis dierum’ quod
sit status novus; quod omnia tempora sint status, videatur n. 1274,
1382, 2625, 2788, 2837, 3254, 3356, 3404, ita anni, menses et dies;
quales autem status significent, constat ex numeris (c)eis
appositis; cum autem in singulari dicitur annus, mensis aut dies,
significatur integer status, ita finis prioris et principium
sequentis, ut quoque in explicationibus passim ostensum; hic itaque
per `mensem’ finis prioris status et principium sequentis, ita
status novus; ut quoque alibi in Verbo, ut apud Esaiam,
Tandem fiet de mense in mensem suum, et de sabbato in
sabbatum, veniet omnis caro ad incurvandum se coram Me, dixit
Jehovah, lxvi 23:
apud Johannem,
Ostendit mihi purum fluvium aquae vitae, splendidum sicut
crystallum, exeuntem e throno Dei et Agni; in medio plateae
ejus et fluvii hinc et illinc arbor vitae faciens fructus
duodecim, juxta mensem quemvis reddens fructum suum, Apoc.
xxii 1, 2;
`juxta mensem quemvis reddens fructum suum’ pro novo semper statu
quoad boni receptionem, et inde exercitium: apud Mosen,
Recense filios Levi, juxta domum patris eorum, et juxta
familias eorum, omnem masculum, a filio mensis et supra
recensebis illos….Recense omnem primogenitum masculum
filiorum Israelis a filio mensis et supra, et tolle numerum
nominum eorum, Num. {1}iii 15, 40;
quia finis prioris status et principium sequentis, [2]seu novus
status, per `mensem’ significabatur, mandatum est ut recensio eorum
fieret `a filio mensis et supra’: apud eundem,
Si videris in captivitate mulierem pulchram forma, et
desideraveris illam, ut accipias tibi in uxorem, …removebit
vestem captivitatis suae desuper se, et sedebit in domo tua,
et deflebit patrem suum, et matrem suam mense dierum,
…postea intrabis ad illam, et cognosces illam, et erit tibi
in uxorem, Deut. xxi 11, 13;
hic manifeste `mensis dierum’ pro fine status prioris et principio
sequentis seu novi.
@1 AI have Num. xi 18, 19, 20, but this refers, not to the sons of
Levi but to the eating of quails `not for one day…but for a whole
month.’$
significet quia consanguinei ex bono, constat a repraesentatione
`Labanis’ quod sit bonum communis stirpis collaterale, et ex
repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum naturalis, de quibus
supra; et a significatione `fratris’ quod sit bonum, de qua n.
3803, hic consanguineum quia dicitur a Labane ad Jacobum, proinde
a bono ad bonum {1}; omnis etiam consanguinitas originem ducit a
bono, nam bonum est amoris; est proximus gradus amoris in linea
descendente qui dicitur consanguineus, et intelligitur in sensu
proprio per `fratrem’: quod in mundo spirituali seu caelo non
aliae consanguinitates et affinitates dentur quam amoris in Dominum
et amoris erga proximum, seu quod idem, quam boni, constare mihi
potuit ex eo quod omnes societates quae caelum constituunt, et
innumerabiles sunt, inter se distinctissimae sint, secundum gradus
et differentias amoris et inde fidei, videatur n. 685, 917, 2739,
3612; [2]tum ex eo quod ibi se mutuo (t)agnoscant non ex quadam
state quae fuerat illis in vita corporis, sed solummodo ex bono et
inde vero, non pater filium aut filiam, nec frater fratrem aut
sororem, ne quidem maritus uxorem, nisi fuerint in simili bono,
conveniunt quidem cum primum in alteram vitam veniunt, sed
dissociantur, nam Ipsum bonum, seu amor et charitas, determinat et
addicit quemcumque suae societati; in societate in qua unusquisque
est, incohat consanguinitas, et inde progrediuntur affinitates
usque ad circuitus.
@1 quia frater meus tu$
quod significet quod erit medium conjunctionis, constat a
significatione `servire gratis’ quod sit absque obligatorio; et ex
significatione `mercedis’ quod sit medium conjunctionis; `merces’
aliquoties nominatur in Verbo, et ibi non aliud in sensu interno
significat quam medium conjunctionis; causa est quia angeli prorsus
nihil audire volunt de mercede, quod sit propter aliquid apud
illos, {1}immo aversantur prorsus ideam mercedis pro aliquo bono
seu beneacto; sciunt enim quod apud unumquemvis quod proprium seu
suum est, non sit nisi malum, et quia ita, quicquid faciunt ex
proprio seu suo, contrarium mercedi secum haberet, et quod omne
bonum sit ex Domino, et quod influat, et hoc ex sola misericordia,
ita non a se, propter quod de mercede cogitent, immo ipsum bonum
non fit bonum cum de mercede propter id cogitatur, nam finis
propter se ilico se adjungit, qui finis quantum se adjungit, tantum
inducit negationem quod a Domino et quod a misericordia, proinde
tantum removet influxum, consequenter tantum {2}a se caelum et
beatitudinem quae bono et ejus affectioni inest; affectio boni seu
amor in Dominum et amor erga proximum in se habet beatum et felix;
ipsi affectioni et amori hoc inest; ex affectione et ejus
beatitudine aliquid facere et simul propter mercedem, sunt sibi
prorsus opposita; inde nunc est quod angeli per mercedem cum ea
nominatur in Verbo, non percipiant aliquid mercedis, sed id quod
gratis et ex misericordia a Domino illis donatur; {3}at merces pro
medio conjunctionis inservit illis qui nondum {4}initiati sunt{5},
[2]qui enim nondum initiati sunt bono et ejus affectioni, hoc est,
qui nondum plene regenerati, illi non possunt aliter quam etiam de
mercede cogitare, quia bonum quod faciunt, non faciunt ex
affectione boni, sed ex affectione beati et felicis propter se,
{6}et simul ex timore pro inferno; sed cum regeneratur homo, tunc
invertitur hoc, et fit affectio boni, quae cum est, non amplius
mercedem spectat; [3]hoc illustrari potest ab illis quae in vita
civili {7}, qui habet amorem patriae, et in tali affectione erga
patriam est ut sit ei voluptas ex bene velle ei benefacere, is, si
(c)ei hoc negaretur, doleret et supplicaret ut ei copia
benefaciendi daretur, hoc enim affectionis ejus est, proinde
{8}voluptatis et beatitudinis; talis etiam honoratur et ad
dignitates evehitur quia hae sunt illi media patriae inserviendi,
tametsi vocantur mercedes; at qui in nulla affectione patriae sunt,
sed modo in affectione sui et mundi, ii propter honores et opes
faciunt, quas etiam ut fines spectant; tales praeferunt se patriae,
seu suum bonum communi bono, et sunt sordidi respective, et usque
volunt prae aliis apparere quod ex sincero amore faciant quod
faciunt; at cum de eo apud se cogitant, negant quod aliquis hoc
faciat, et mirantur quod aliquis possit: qui tales sunt in vita
corporis respective ad patriam seu publicum ibi, tales etiam sunt
in altera vita respective ad regnum Domini ibi, sequitur enim
unumquemvis affectio ejus seu amor, nam affectio seu amor est vita
cujusvis.
@1 ideo$
@2 ab illis$
@3 , quod$
@4 i ita$
@5 ; for,$
@6 sed apud non regeneratos affectio haec primum apparet ut finis,
sed est medium conjunctionis, inde etiam patet, quod quantum homo
pro fine habet mercedem, tantum non sit in affectione boni;$
@7 i fiunt nempe$
@8 i ejus$
et nomen minoris Rachel. Et oculi Leae debiles, et Rachel erat
pulchra forma, et pulchra aspectu. `Labani duae filiae’ significat
affectiones veri ex bono quod ex stirpe communi: `nomen majoris
Leah’ significat affectionem veri externi cum quali: `et nomen
minoris Rachel’ significat affectionem veri interni cum quali: `et
oculi Leae debiles’ significat affectionem veri externi quoad
intellectum ejus quod talis: `et Rachel erat pulchra forma et
pulchra aspectu’ significat affectionem veri interioris quoad
spirituale quod talis.
bono quod ex stirpe communi, constat a repraesentatione `Labanis’
quod sit bonum communis stirpis, sed a latere, de qua n. 3612,
3665, 3778; et (c)a significatione `filiarum’ quod sint
affectiones, de qua n. 2362, hic affectiones veri quae ex bono quod
`Laban,’ videatur n. 3793.
externi cum quali, `et nomen minoris Rachel’ quod significet
affectionem veri interni cum quali, constat ex repraesentatione
`Leae’ quod sit affectio veri externi; et `Rachelis’ quod sit
affectio veri interni; de quibus n. 3793; et ex significatione
`nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009,
2724, 3006; `major’ dicitur Leah quia verum externum prius
{1}discitur, et `minor’ Rachel quia verum internum deinceps, seu
quod idem, homo prius afficitur externis veris, et deinceps
internis; sunt enim externa vera plana internorum, nam sunt
communia in quae singularia insinuantur; homo absque idea communi
rei nihil singulare comprehendit; inde est quod in Verbi sensu
litterali communia vera sint, in sensu autem interno singularia;
illa sunt quae vocantur externa, haec autem interna; et quia vera
absque affectione non sunt vera quia nullius vitae, ideo cum vera
externa et interna dicuntur, intelliguntur affectiones illorum.
@1 dicitur I$
externi quoad intellectum ejus quod talis, constat ex
repraesentatione `Leae’ quod sit affectio veri externi, de qua n.
3793, et mox supra n. 3819; ex significatione `oculorum’ quod sint
intellectus, de qua n. 2701; et ex significatione `debilis’ quod
sit respective talis. Quod affectiones veri externi sint quoad
intellectum debiles, seu quod idem, qui in illis sunt, constare
potest ab externis, hoc est, communibus ideis quae nondum
illustratae sunt a singularibus, quod infirmae sint et vacillent,
{1}et quasi ad quemcumque ventum ferri, hoc est, ad quamcumque
opinionem trahi se patiantur, at cum eaedem illustratae sunt a
singularibus, quod firmae evadant et consistant, nam inde illis
essentialia et formalia, quae significantur per `pulchram forma et
pulchram aspectu’ quae `Racheli,’ per quam affectiones interioris
veri repraesentantur. [2]Quid externa vera {2}et affectiones
eorum, et quid interna vera et eorum affectiones, et quod illae
sint `debiles oculis’ respective, et hae `pulchrae forma et
aspectu,’ sit pro exemplo: qui in externis veris sunt, modo
commune hoc sciunt, quod pauperibus benefaciendum, nec sciunt
discernere quinam vere pauperes sunt, minus quod per pauperes in
Verbo intellecti sint illi qui spiritualiter tales sunt, inde aeque
benefaciunt malis quam bonis, non scientes quod benefacere malis
sit malefacere bonis, nam sic datur malis copia bonis malefaciendi,
quare illi qui in simplici tali zelo sunt, ab astutis et dolosis
quam maxime infestantur; at qui in internis veris sunt, sciunt
quinam pauperes sunt, et discernunt inter quoscumque, et cuivis
secundum quale ejus benefaciunt. [3]Sit quoque pro exemplo: qui
in externis veris sunt, modo commune hoc sciunt, quod amandus
proximus, et {3}credunt quod unusquisque in simili gradu proximus
sit, et sic quod unusquisque simili amore amplectendus, et {4}ita
se seduci patiuntur; qui autem in internis veris sunt, {5}scient in
quo gradu quisque proximus est, et quod unusquisque in dissimili,
inde innumerabilia sciunt prae illis, proinde se non abduci
patiuntur a solo nomine proximi, et ad faciendum malum ex
persuasione boni quam inducit nomen. [4]Sit etiam pro exemplo:
qui solum in externis veris sunt, putant quod docti sicut stellae
lucebunt in altera vita, et quod omnes qui in vinea Domini
laborarunt, mercedem prae aliis habebunt; at qui in internis veris
sunt, sciunt quod per doctos, sapientes et intelligentes’
significentur illi qui in bono sunt, utcumque non in aliqua
sapientia et intelligentia humana, et quod illi sicut stellae
lucebunt; et quod qui in vinea {6}laborant, quisque secundum
affectionem boni et veri ex qua laborat, mercedem {6}obtineant, et
quod qui propter se et mundum, hoc est, propter excellentiam sui et
opulentiam {7}laborant, mercedem suam {8}habeant in vita corporis,
sed in altera vita sors {8}illis sit cum malis ibi, Matth. vii 22,
23. Inde patet quam debiles intellectu sunt illi qui solum in
externis veris {8}; et quod interna vera sint, quae essentiam et
formam illis dant, et quoque qualificant bonum apud illos. At
usque qui in externis veris sunt, et simul in simplici bono cum in
mundo vivunt, illi in altera vita interna vera et inde sapientiam
recipiunt, nam ex simplici bono in statu et facultate sunt illa
recipiendi.
@1 i et mutent$
@2 seu$
@3 i inde$
@4 sic$
@5 sciunt$
@6 singular$
@7 ut finem laborat$
@8 i sunt$
significet affectionem veri interioris quoad spirituale (x)quod
talis, constat ex illis quae mox supra dicta sunt; per `formam’
significatur essentia, et per `aspectum’ pulchritudo inde.
tibi septem annis pro Rachele filia tua minore. Et dixit Laban,
Bonum dare me illam tibi, prae dare me illam viro alii; mane cum
me. Et servivit Jacob pro Rachele septem annis; et fuerunt in
oculis ejus sicut dies aliqui in amando illo eam. `Amabat Jacob
Rachelem’ significat boni amorem erga verum internum: `et dixit,
Serviam tibi septem annis pro Rachele filia tua minore’ significat
studium, et tunc statum sanctum ut cum interno vero conjungeretur:
`et dixit Laban, Bonum dare me illam tibi prae dare me illam viro
alii; mane mecum’ significat medium conjunctionis per verum
interius cum illo bono: `et servivit Jacob pro Rachele septem
annis’ significat effectum: `et fuerunt in oculis ejus sicut dies
aliqui in amando illo eam’ significat statum amoris.
erga verum internum, constat ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit
bonum naturalis, de qua n. 3599, 3659, 3775; et ex repraesentatione
`Rachelis’ quod sit affectio veri interni, de qua n. 3793, 3819,
hic verum internum conjungendum bono naturalis, pro qua
conjunctione amor.
minore’: quod significet studium et tunc statum sanctum ut cum
interno vero conjungeretur, constat a significatione `servire’ quod
sit studium; a significatione `septem’ quod sit sanctum, de qua n.
395, 433, 716, 881; et ex significatione `annorum’ quod sint
status, de qua n. 487, 488, 493, 893; quod sit propter
conjunctionem, constat; inde patet quod per `serviam tibi septem
annis pro Rachele filia tua minore’ significetur studium et tunc
status sanctus ut cum interno vero conjungeretur. [2]Interna vera
conjungi naturali dicuntur cum discuntur, agnoscuntur et creduntur;
in naturali hominis seu in hujus memoria sunt vera tam externa quam
interna, et ibi ut scientifica doctrinalia, sed non prius conjuncta
sunt quam cum homo illis propter usum vitae afficitur, seu propter
vitam amantur, nam tunc bonum illis copulatur, per quod
conjunguntur cum rationali, proinde cum interno homine; per hanc
viam est influxus vitae in illa a Domino.
illam viro alii; mane mecum’: quod significet medium conjunctionis
per verum interius cum illo bono, constat ex significatione
`mercedis,’ de qua hic respondetur et illis verbis affirmatur, quod
sit medium conjunctionis, de qua n. 3816; quod Rachel quae hic est
`illam,’ sit verum interius, et quod Jacob qui hic est `tibi,’ sit
bonum, prius ostensum est. Quod conjunctionem boni quod `Jacob’
cum bono quod `Laban,’ per verum interius quod `Rachel,’ attinet,
est arcanum quod ad captum non facile describi potest; clara idea
utriusque boni, tum quoque affectionis veri interioris, prius
habenda est; intellectus omnis rei etiam secundum ideas {1}est,
nullus si nulla ejus idea, obscurus si obscura, perversus si
perversa, clarus si clara; et quoque secundum affectiones per quas
idea etiam si clara quoque variatur; [2]paucis usque dicendum:
apud omnem hominem qui regeneratur, bonum ejus naturalis quale hic
repraesentatur per `Jacobum,’ conjungitur primum cum bono quale hic
repraesentatur per `Labanem,’ per {2}affectionem veri interioris,
quae hic repraesentatur per `Rachelem,’ et postea cum bono
rationalis et vero ejus, quae sunt `Jishakus et Rebecca’; per
primam illam conjunctionem est homo in statu recipiendi vera
interna seu spiritualia, quae sunt media conjunctionis naturalis
cum rationali, seu externi hominis cum interno.
@1 before secundum$
@2 verum interius quale$
significet effectum, constat ex significatione horum verborum, quod
sit studium et tunc status sanctus ut cum interno vero
conjungeretur, de qua supra n. 3824; hic quod sit effectus ejus
rei, patet.
eam: quod significet statum amoris, quod nempe absque taedio,
constat ex significatione `esse in oculis ejus’ quod sit ita
apparere; ex significatione `dierum’ quod sint status, de qua n.
893, 2788, 3462, 3785; inde `sicut dies aliqui in amando illo eam’
est status amoris; cum homo est in statu amoris seu affectionis
caelestis, tunc est in statu angelico, nempe non quasi in tempore,
si non affectioni illi inest impatientia, haec enim est affectio
corporea, in qua quantum est homo, tantum est in tempore, sed
quantum non simul in {1}illa, tantum non est in tempore; hoc patet
in quadam imagine a jucundis et laetis quae sunt affectionis seu
amoris, quod cum homo in his est, non appareat ei tempus, est enim
in interno homine tunc; per affectionem genuini amoris abstrahitur
homo a corporeis et mundanis, nam elevatur mens ejus {2}versus
caelum, ita abstrahitur ab illis quae sunt temporis; tempus enim
apparens quid {3}est ex reflexione super illa quae non affectionis
seu amoris sunt, ita quae taedii {5}; inde etiam patet quid
significat quod `septem anni fuerint in oculis ejus sicut dies
aliqui in amando illo eam.’
@1 hac$
@2 ad$
@3 before apparens$
@4 i sunt$
quia impleti dies mei, et veniam ad illam. Et collegit Laban omnes
viros loci, et fecit convivium. Et fuit in vespera, et accepit
Leam filiam suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam. Et
dedit Laban illi Zilpam ancillam suam Leae filiae suae ancillam.
`Dixit Jacob ad Labanem, Da mulierem meam’ significat quod a bono
communi nunc conjunctio cum affectione veri interioris: `quia
impleti dies mei, ut veniam ad illam’ significat quod nunc status:
et collegit Laban omnes viros loci’ significat omnia vera illius
status: `et fecit convivium’ significat initiationem: `et fuit in
vespera’ significat statum adhuc obscurum: `et accepit Leam filiam
suam, et adduxit illam ad eum, et venit ad illam’ significat quod
solum conjunctio adhuc esset cum affectione veri externi: `et
dedit Laban illi Zilpam ancillam suam Leae filiae suae ancillam’
significat externas affectiones seu externa vincula quae media
inservientia.
significet quod a bono communi nunc conjunctio cum affectione veri
interioris, constat a repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum
naturalis, de qua prius, hic bonum commune {1}quia quae naturalis
sunt, communia respective sunt, sunt enim innumerabilia quae ab
interno homine influunt in naturalem seu externum, quae in hoc
apparent ut commune unum, et adhuc magis antequam particularia
communium recepta sunt, ut hic; inde est quod bonum quod per
`Jacobum’ repraesentatur, nunc dicatur bonum commune; quod sit
conjunctio cum affectione veri interioris, constat nam Rachel, quae
hic est `mulier mea,’ repraesentat affectionem veri interioris, ut
supra ostensum.
significet quod nunc status, constat a significatione `dierum’ quod
sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785;
quod `impleti sint dies ut veniam ad illam’ significet quod status
ille nunc sit, patet absque explicatione.
omnia vera illius status, constat a significatione `virorum’ quod
sint vera, de qua n. 3134; et (c)a significatione `loci’ quod sit
status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387.
constat a significatione `convivii’ quod sit appropriatio et
conjunctio, de qua n. 3596, hic initiatio quia haec praecedit
conjunctionem, ac spondet et testatur eam. Convivia quae
antiquitus fiebant apud illos qui in significativis et
repraesentativis fuerunt, non aliud significabant quam
initiationem in amorem mutuum, qui charitatis; et convivia
nuptialia initiationem in amorem conjugialem, et convivia sancta
initiationem in amorem spiritualem et caelestem, et hoc ex causa
quia per `convivari’ seu `comedere et bibere’ significabatur
appropriatio et conjunctio, ut n. {2}3596 ostensum est; [2]quia
haec significabantur, etiam Dominus in tali sensu dixit,
Quod multi ab oriente usque et occidente venient, et accumbent
cum Abrahamo, Isaco et Jacobo, in regno caelorum Matth. viii
11:
et alibi ad discipulos,
Ut comedatis et bibatis super mensa Mea in regno Meo, Luc.
xxii 30:
et cum instituit Sanctam Cenam, dixit,
Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis
usque ad diem {3}illum, quando id bibero vobiscum novum in
regno Patris Mei, Matth. xxvi 29;
quisque videre potest quod per `accumbere, comedere, et bibere in
regno Domini’ non significetur accumbere, comedere, et bibere, sed
quod tale quod ibi est, nempe {4}quod appropriatio boni amoris et
veri fidei per illa intelligatur, ita quod illud quod cibus
spiritualis et cibus caelestis vocatur; manifeste quoque ex illis
verbis patet quod sensus internus illis quae Dominus locutus est,
insit, et quod absque intellectu ejus non sciri possit {5}quid sit
cum Abrahamo, Isaco et Jacobo accumbere, super mensa in regno
Domini comedere et bibere, et ex genimine illius vitae cum illis
bibere in regno Patris; immo nec sciri possit quid per comedere
panem et bibere vinum in Sancta Cena {6}intelligatur.
@1 i dicitur$
@2 The number here referred to seems to be the last cited, viz.
3596, as a comparison will show. AI have 3134. Possibly 3734 was
intended.$
@3 illam as Sch.$
@4 bonum amoris et verum fidei, et quod eorum appropriatio$
@5 quid foret quod cum Abrahamo, Jischako et Jacobo accumberent,
quod super mensa Domini in Regno Ipsius comederent et biberent, et
quod Dominus ex illo genimine vitis cum illis biberet novum in
Regno Patris sui; proinde nec sciri posset$
@6 intelligitur$
obscurum, constat a significatione `vesperae’ quod sit status
obscurus, de qua n. 3056; etiam convivia quae in vespera fiebant,
seu cenae, nec aliud apud antiquos qui in ritualibus congruis
fuerunt, significabant quam statum {1}initiationis qui praecedit
{2}conjunctionem, qui status est obscurus respective ad statum
conjunctionis; cum enim initiatur homo in verum et inde in bonum,
est ei omne quod tunc discit, obscurum, at cum conjungitur ei bonum
et inde spectat verum, tunc fit ei clarum, et hoc successive magis
et magis, non enim tunc amplius in dubio est num sit aut num ita
sit, sed novit quod sit et quod ita sit; cum homo in hoc statu est,
tunc innumerabilia scire incipit, [2](x)procedit enim tunc a bono
et vero quae credit et percipit, quasi a centro ad {3}peripherias,
et quantum procedit, tantum illa quae circumcirca sunt, videt, et
successive adhuc extensius, continue enim terminos educit et
dilatat; et quoque dein a quavis re in spatio intra terminos
incohat, et inde ut ex novis centris novas peripherias educit, et
sic porro; inde lux veri a bono in immensum crescit, et fit
{3}sicut continuum lucidum, nam in luce caeli tunc est quae a
Domino; at qui in dubio sunt, et disquirunt num sit et num ita sit,
illis innumerabilia illa, immo indefinita ne hilum apparent; sunt
eis omnia et singula prorsus obscura, et {4}spectantur illa vix ut
unum quod sit, sed ut unum quod non sciunt {5}num sit; in tali
statu est sapientia et intelligentia humana hodie, posse ingeniose
ratiocinari num sit, sapientis est, et ratiocinari quod non sit,
{7}adhuc magis sapientis est: [3]ut pro exemplo, num detur sensus
internus Verbi quem vocant mysticum; antequam hoc creditur, ne
hilum de innumerabilibus illis scire possunt quae in sensu interno
sunt, quae tot sunt ut universum caelum cum infinita varietate
impleant: sit etiam pro exemplo, qui ratiocinatur de Providentia
Divina, num sit modo universalis, et non in singularibus; ille nec
scire potest innumerabilia illa arcana quae Providentiae sunt, quae
tot sunt, quot contingentia usque a cujusvis primo vitae ad
ultimum, aque mundi creatione ad ejus finem, immo quae in aeternum:
sit quoque pro exemplo, qui ratiocinatur num aliquis in bono possit
esse quia voluntas hominis radicitus depravata est, is nusquam
scire potest omnia illa arcana quae regenerationis sunt, et ne
quidem quod nova voluntas implantetur a Domino, et hujus rei
arcana; ita in omnibus reliquis; inde sciri potest in quali obscuro
sunt illi qui tales sunt, et quod ne quidem primum limen sapientiae
videant, minus id tangant.
@1 obscurum$
@2 statum initiationis$
@3 i omnes$
@4 i etiam$
@5 spectant$
@6 an$
@7 A ip above this quodnam est$
venit ad illam’: quod significet quod solum conjunctio adhuc esset
cum affectione veri externi, constat ex repraesentatione `Leae’
quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819; `adducere
illam ad eum’ quod sit conjunctio qualis conjugialis, patet. Haec
ita se habent: qui in affectione veri interni est, hoc est, qui in
desiderio sciendi arcana interiora regni Domini, principio non illa
ei conjuncta sunt, tametsi illa scit, et quandoque tametsi illa
agnoscit et quasi credit, sunt enim adhuc affectiones mundanae et
corporeae quae adsunt, et quae faciunt ut quidem illa {1}accipiat
et quasi credat; sed quantum illae affectiones adsunt, tantum vera
illa non conjungi possunt; est solum affectio veri ex bono et
affectio boni quae applicat illa sibi; quantum homo in his
affectionibus est, tantum vera interiora ei conjunguntur, nam vera
sunt vasa recipientia boni; [2]Dominus enim providet ne caelestia
et spiritualia vera, qualia sunt omnia {2}interiora vera,
conjungantur affectionibus aliis quam genuinis; inde est quod
communis affectio veri ex bono praecedat, et vera quae ei
insinuantur, non sint nisi communia vera; status veri se prorsus
habent secundum status boni, seu status fidei secundum statum
charitatis, ut pro exemplo, mali etiam possunt scire quod Dominus
regat universum caelum, tum quod caelum sit amor mutuus et amor in
Dominum, ut et quod inde illis conjunctio cum Domino, et inde illis
sapientia, et quoque inde illis felicitas, immo possunt in
persuasione esse quod ita sit, at usque non verum fidei, et minus
adhuc bonum amoris illis {3}conjuncta sunt; ex vita cognoscitur num
{3}conjuncta (x)sint, sicut arbor ex fructu; se habet hoc sicut
uvae in quibus nulli nuclei, quae cum in terram utcumque fecundam
demittuntur, in fimum fatiscunt; et se habet sicut lumen fatuum
noctu, quod {4}veniente sole ilico dissipatur; sed de hac re plura,
ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicentur.
@1 arripiat$
@2 interna$
@3 A alters from singular to plural.$
@4 exoriente$
ancillam’: quod significet externas affectiones seu externa
vincula quae media inservientia, constat ex significatione
`ancillae’ quod sint affectiones externae, de qua n. 1895, 2567;
quod `dederit Laban’ significat quod sint ex bono communis stirpis
collaterali, inde enim tales affectiones sunt; vocantur illae
vincula externa quia omnes affectiones sunt vincula, videatur n.
1077, 1080, 1835, 1944; nam nihil aliud tenet hominem in vinculis
quam affectio ejus; affectio cujusvis non quidem apparet ei ut
vinculum, sed usque ita vocatur, ex eo quod regat hominem ac teneat
illum sibi vinctum; affectiones autem internae vocantur vincula
interna, sicut affectiones veri et boni vincula conscientiae; his
correspondent vincula externa seu affectiones externae, nam omne
internum habet correspondens externum; quia per externa
introducitur homo qui regeneratur, ad interna, et hic de statu illo
agitur, ideo hic memoratur quod `ancilla Labanis data sit Leae
filiae in ancillam’, quibus significatur quod tales affectiones
quae pro mediis inserviunt, quae quod extimae fuerint, quales sunt
illae quae vocantur affectiones corporis, patet ex eo quod per Leam
repraesententur affectiones veri externi; sed de his quoque, ex
Divina Domini Misericordia, plura alibi.
ad Laban, Quid hoc fecisti mihi? nonne pro Rachele servivi cum te?
et quare fraudasti me? Et dixit Laban, Non fit ita in loco nostro,
dare minorem ante primogenitam. `Fuit in mane’ significat
illustrationem in illo statu: `et ecce illa Leah’ significat quod
conjunctio cum vero externo: `et dixit ad Laban, Quid hoc fecisti
mihi?’ significat indignationem: `nonne pro Rachele servivi cum
te?’ significat quod studium esset pro affectione veri interni:
`et quare fraudasti me?’ significat indignationem majorem: `et
dixit Laban, Non fit ita in loco nostro’ significat quod non talis
sit status: `dare minorem ante primogenitam’ significat ut
affectio veri interioris praecedat affectioni veri externi.
statu, constat a significatione `mane’ quod sit illustratio, de qua
n. 3458, 3723; et quia omne tempus significat statum, n. 2625,
2788, 2837, 3356, sic etiam tempus matutinum seu mane
illustrationem illius status, seu in illo statu; illustratio
spectat id quod mox sequitur, nempe quod agnoverit quod conjunctio
modo esset cum vero externo.
vero externo, constat a repraesentatione `Leae’ quod sit affectio
veri externi, de qua n. 3793, 3819, cum qua quod conjunctio
significetur, patet, quia illa erat quae pro Rachele data {1}erat
in mulierem; quid haec involvunt, constare potest ab illis quae de
conjunctione cum veris externis prius quam cum veris internis supra
n. 3834 dicta sunt, et ab illis quae infra ad n. 3843 dicentur.
@1 esset$
significet indignationem, constat ex affectione in his verbis, et
in illis quae sequuntur, quod sit indignationis, patet, quae
secundum seriem historicam in illa verba cadit; sunt bina quae
sensum internum Verbi constituunt, nempe affectiones et res;
affectiones quae in verbis Verbi latent, non patent coram homine,
sed intime ibi reconditae sunt, nec patere possunt, quia homo dum
in corpore vivit, in mundanis et corporeis affectionibus est, quae
commune non habent cum illis affectionibus quae in sensu interno
Verbi; sunt enim ibi affectiones amoris spiritualis et caelestis,
quas homo eo minus percipere potest quia pauci sunt qui in illis
sunt, et illi pauci sunt plerique simplices qui super affectiones
reflectere non possunt; reliqui ne quidem sciunt {1}quid genuina
affectio; affectiones illae in charitate erga proximum, et in amore
in Deum sunt; qui in illis non sunt, credunt quod non sint aliquid,
cum tamen hae affectiones implent universum caelum, et hoc cum
varietate ineffabili: tales affectiones sunt cum illarum
varietatibus, quae reconditae sunt in sensu interno Verbi, et ibi
sunt non solum in unaquavis serie, sed etiam in unaquavis voce,
immo in unaquavis iota, et elucent coram angelis cum Verbum legitur
ab illis qui in simplici bono, et simul in innocentia sunt, et hoc,
ut dictum, cum indefinita varietate; [2]sunt {2}imprimis binae
affectiones quae e Verbo coram angelis elucent, nempe affectiones
veri et affectiones boni, affectiones veri {3}coram angelis
spiritualibus, et affectiones boni coram angelis caelestibus; hae
nempe affectiones boni quae sunt amoris in Dominum, sunt coram
homine prorsus {4}ineffabiles, inde etiam sunt incomprehensibiles;
at affectiones veri quae sunt amoris mutui, quoad communissima
aliquatenus comprehendi possunt, sed solum ab illis qui in amore
genuino mutuo sunt, et hoc non ex quadam perceptione interna
{5}nisi obscura; [3]ut pro exemplo, affectio indignationis de qua
hic: homo qui non novit quid affectio charitatis ex eo quod in
illa non sit, non aliam ideam de illa habere potest quam talis
indignationis qualis est apud hominem, cum ei malum fit, quae est
indignatio irae, sed talis indignatio non {6}est apud angelos, sed
est indignatio prorsus alia, quae non irae est sed zeli, in qua
nihil mali inest, et tam longe abest ab odio, aut vindicta, aut a
retributione mali pro malo, quantum abest caelum ab inferno, nam
scaturit ex bono; sed qualis illa {7}est, non potest, ut dictum,
aliquibus verbis exprimi; similiter se habet cum reliquis
affectionibus quae ex bono et vero sunt, et quae boni et veri sunt.
[4] Hoc quoque patet ab eo quod angeli (t)sint modo in finibus, et
in finium usibus, n. 1317, 1645, 3645; fines non aliud sunt quam
amores seu affectiones, n. 1317, 1568, 1517, 1909, 3425, 3796, nam
quod homo amat, hoc pro fine habet; et quia ita, sunt in
affectionibus rerum quae in Verbo, et hoc cum omni varietate
secundum affectionum genera in quibus angeli sunt; inde satis
constare potest quam sanctum sit Verbum, nam amori Divino seu amori
qui a Divino, inest sanctitas, et inde {8}rebus quae ibi.
@1 quid affectio genuina charitatis et amoris sit$
@2 in genere$
@3 i elucent$
@4 inenuntiabiles$
@5 sed$
@6 percipitur ab angelis$
@7 sit$
@8 rei$
studium esset pro affectione veri interni, constat ex
repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio veri interni, de qua
n. 3758, 3782, 3793, 3819; et a significatione `servire’ quod sit
studium, de qua n. 3824.
majorem, constare potest ab illis quae mox supra n. 3839 dicta
sunt.
significet quod non talis sit status, constat ex significatione
`loci’ quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377, (x)2625, 2837,
3356, 3387; inde patet quod `non (t)ita fit in loco nostro’
significet quod non talis sit status.
affectio veri interioris praecedat affectioni veri externi, constat
a {1}repraesentatione `Rachelis,’ quae hic est `minor,’ quod sit
affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et ex
repraesentatione `Leae,’ quae hic est `primogenita,’ quod sit
affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819; inde patet quod per
`dare minorem ante primogenitam’ significetur ut affectio veri
interioris praecedat affectioni veri externi; haec quomodo se
habent, supra n. 3834 paucis explicata sunt, (s)et porro ab his:
qui non statum hominis novit, is credere potest quod conjunctio
detur cum veris non modo externis, sed etiam cum internis, cum illa
et haec novit, seu cum illa et haec in memoria sua habet; sed
(t)usque non est conjunctio priusquam {2}vivit secundum
illa, nam vita manifestat conjunctionem; [2]se habet hoc sicut omne
quod implantatur homini a pueritia; hoc non fit ejus proprium
priusquam {3}agit secundum id, et hoc affectione, imbuit enim tunc
ejus voluntatem, et in actum non magis ex scientia seu doctrina
mittitur,sed ex jucundo quodam ei ignoto, et quasi ex indole aut
natura; quisque enim indolem {4}sibi comparat per {5}frequentem
usum seu habitum, et hunc ex illis quae didicit; hoc fieri non
potest, priusquam illa quae per doctrinas hausit, ab externo homine
insinuata sunt interiori, cum enim in interiore homine sunt, tunc
non magis ex memoria sensuali sed ex indole agit, tandem ita ut
sponte fluant in actum, inscripta enim tunc sunt memoriae interiori
hominis, et quae ex hoc prodeunt, apparent sicut innata; ut
constare potest a linguis quas homo in pueritia hausit, tum a
facultate ratiocinandi, et quoque a conscientia; inde patet quod
vera doctrinae etiam interiora non sint conjuncta homini priusquam
vitae sunt. Sed de his, ex Divina Domini Misericordia, alibi plura
{6}dicentur.(s)
@1 significatione$
@2 i homo$
@3 agat$
@4 i aut naturam$
@5 habitum, ac habitum$
@6 dicenda$
illam in servitium, quod servias cum me adhuc septem annis aliis.
Et fecit Jacob ita, et implevit septimanam hanc, et dedit ei
Rachelem, filiam suam ei in mulierem. Et dedit Laban Racheli filiae
suae Bilham ancillam suam illi ad ancillam. Et venit etiam ad
Rachelem, et amavit etiam Rachelem prae Leah; et servivit cum eo
adhuc septem annis aliis. `Imple septimanam hanc,’ significat adhuc
studii successionem: `et dabimus tibi etiam illam in servitium,
quod servias cum me adhuc septem annis aliis’ significat quod tunc
status plenus studii: `et fecit Jacob ita, et implevit septimanam
hanc’ significat effectum illorum `et dedit ei Rachelem filiam suam
ei in mulierem’ significat tunc conjunctionem boni cum affectione
veri interioris: `et dedit Laban Racheli filiae suae Bilham
ancillam suam illi ad ancillam’ significat exteriores affectiones
quae vincula seu media inservientia: `et venit etiam ad Rachelem’
significat conjunctionem cum affectione veri interni: `et amavit
etiam Rachelem prae Leah’ significat amorem veri interni prae vero
externo: `et servivit cum eo adhuc septem annis aliis’ significat
studium sanctum.
successionem, constat a significatione `implere’ quod hic {1}sit
servire seu implere serviendo, ita quod sit studium, de qua n.
3824; et a significatione `septimanae’ quod sit status et quoque
integra periodus, de qua n. 728, 2044, hic itaque status et
periodus sequens, proinde successivum; se habet eum significatione
`septimanae’ sicut cum significatione mensis, de qua n. 3814, quod
cum in singulari nominatur, sit finis status prioris et principium
status sequentis, ita status novus, quem implere est a principio ad
finem; quod `septimana,’ sicut omnia tempora in specie, sit status
et quoque periodus, est quia omnes status etiam suas periodos
habent, hoc est, suum principium, successivum et finem, {1}ast haec
non ut tempora percipiuntur in altera vita, sed ut status et eorum
volutiones. Hic manifeste patet quid per `septimanam’ ab antiquis
intellectum sit, nempe in proprio sensu omnis periodus distincta in
septem, sive dierum fuerit, sive annorum, sive saeculorum, ita sive
magna fuerit sive parva, hic quod sit periodus septem annorum,
patet; et quia `septem’ apud illos significabant sanctum, {2}n.
84-87, 395, 433, 716, 881, `septimana’ inde significabat sanctam
periodum, et quoque sanctum periodi.
@1 est$
@2 at$
@3 i videatur$
me adhuc septem annis aliis’: quod significet quod tunc status
plenus studii, constat ex significatione `servitii et servire’ quod
sit studium, de qua n. 3824; et a significatione `septem annorum’
quod sit idem cum septimana, nempe status et integra periodus {1},
ut mox supra n. 3845, ita status plenus qui quoque sanctus, ut
{2}n. 3824; per `dabimus tibi etiam illam’ significatur quod tunc
conjunctio cum affectione veri interni. Quod `servire’ sit studium
in sensu interno, est quia labor qui est externi hominis, est
studium {3}in interno; inde studium vocatur mentis labor.
@1 i status$
@2 i supra$
@3 interni in illo$
significet effectum illorum, constat a significatione `implere
septimanam’ quod sit studii successio, ut supra n. 3845; hic quod
sit effectus ejus, patet.
significet tunc conjunctionem boni cum affectione veri interioris,
constat a repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum naturalis, de
qua prius; ex repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio veri
interioris, de qua etiam prius; quod `dare in mulierem’ sit
conjunctio, patet. Quia omnis conjunctio {1}boni cum vero primum
apparenter procedit ab exterioribus ad interiora ordine, et tandem
ad intima, ideo hic dicitur affectio veri interioris, ipsa enim
affectio quae est veri, influit a bono; conjunctio boni cum
affectione veri interni est tunc primum, quando bonum naturalis
conjungitur vero rationali, et per hoc bono rationali; haec
conjunctio repraesentatur per Jacobum post partum duodecim
filiorum, cum rediit ad domum matris et patris sui, de qua re in
sequentibus.
illi ad ancillam’: quod significet exteriores affectiones, quae
vincula seu media inservientia, constat ex illis quae supra n. 3835
dicta sunt; quod per `Bilham ancillam’ significentur exteriores
affectiones, et per `Zilpam ancillam Leae’ externae affectiones,
est quia per `Rachelem’ repraesentatur affectio veri interni, et
per `Leam’ affectio veri externi; exteriores affectiones sunt
affectiones naturales inservientes internis. Quod affectiones
illae sint media inservientia conjunctioni veri cum bono, inde est
quia nihil quod doctrinae est, immo nec quicquam quod scientiae
est, intrare possit apud hominem, nisi per affectiones; in
affectionibus enim est vita, non autem in veris doctrinae ac
scientiae absque illis; quod ita sit, patet manifeste; absque
affectione enim ne quidem cogitare potest homo, immo nec potest
ullam vocem eloqui; {1}qui attendit, percipiet quod vox absque
affectione sit quasi vox automati, ita modo sonus absque vita,
{2}et quantum affectionis et quale affectionis inest, tantum vitae
et tale vitae insit; inde patet quid vera sunt absque bono, et quod
veris insit affectio ex bono; [2]idem quoque {3}scire potest ab
intellectu hominis quod nullus sit nisi ei voluntas insit, vita
enim intellectus est ex voluntate; inde quoque patet quid vera
absque bono, quod nempe nulla sint, et quod a bono trahant suam
vitam, nam ad intellectualem partem pertinent vera, et ad
voluntariam bonum; judicare inde quisque potest quid fides sit quae
veri, absque charitate quae boni, et quod fidei vera absque
charitatis bono mortua sint, (m)nam, ut dictum, quantum affectionis
et quale affectionis veris inest, tantum vitae et tale vitae
inest(n) sed quod {4}vera usque animata appareant tametsi non est
bonum charitatis, est ex affectionibus amoris sui et mundi, quae
non aliam vitam habent quam quae in spirituali sensu vocatur mors
et est vita infernalis. Affectio dicitur, et per illam intelligitur
amoris continuum. [3]Ex his nunc constare potest quod affectiones
sint media inservientia conjunctioni veri cum bono; et quod
affectiones sint quae introducunt vera, et quoque quae disponunt
vera in ordinem, affectiones genuinae quae sunt amoris in Dominum
et amoris erga proximum, in ordinem caelestem, at affectiones malae
quae sunt amoris sui et mundi, in ordinem infernalem, hoc est, in
oppositum ordini caelesti. [4]Extimae affectiones sunt quae sunt
corporis, et vocantur appetitus et voluptates; quae proxime
interiores sunt, sunt animi, et vocantur affectiones naturales;
internae autem sunt mentis rationalis, et vocantur affectiones
spirituales; ad has affectiones, nempe ad mentis spirituales,
introducuntur vera quae sunt doctrinalium, per affectiones
exteriores et extimas, seu per naturales et corporeas; hae inde
sunt media inservientia, et significantur per ancillas datas
Racheli et datas Leae a Labane: quod illae Labanis ancillae
dicantur {5}, significat quod originem {6}duxerint a bono quod per
Labanem repraesentatur, de quo bono prius actum est; vera enim quae
primum discuntur, non per affectiones alias primum insinuari
possunt; affectiones genuinae tempore veniunt, nec nisi quam cum
homo ex bono agit.
@1 i constare hoc potest cuivis, si attendat,$
@2 at$
@3 sciri$
@4 A had sicut animata appareant, est ex and c. but altered absque
illis usque vivere appareant est ex and c.$
@5 i fuisse$
@6 i affectiones illae$
cum affectione veri interni, constat a significatione `venire ad’
quod sit conjungi; et a repraesentatione `Rachelis’ quod sit
affectio veri interni, de qua prius.
amorem veri interni prae vero externo, constat a repraesentatione
utriusque, quod `Rachel’ sit verum internum et `Leah’ verum
externum; quid verum internum et quid verum externum, videatur n.
3820.
significet studium sanctum, constat a significatione `servire’ quod
sit studium, de qua n. 3824, 3846; et a significatione `septem’
quod sit sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 3824; studium
sanctum dicitur studium per quod interna vera conjunguntur bono,
{1}nam interna vera spectant omnia Dominum et conjunguntur per
amorem in Ipsum; {2}amor hic est ipsum sanctum.
@1 quia$
@2 qui amor est ipsum sanctum in caelis et in terris. A previous
but deleted form was qui amor est ipsum sanctum, quia a Domino, Qui
Ipsum Sanctum est.$
uterum illius, et Rachel sterilis. `Vidit Jehovah’ significat
praevidentiam et providentiam Domini: `quod exosa Leah’ significat
quod {1}affectio veri externi non ita cara, quia longius a Divino:
`et aperuit uterum illius’ significat quod inde doctrinae
Ecclesiarum: `et Rachel sterilis’ significat quod interiora vera
non reciperentur.
@1 non chara$
providentiam Domini, constat a significatione `videre,’ {1}cum
praedicatur de Domino, quod sit praevidentia et providentia, de qua
in sequente versu, ubi de Reuben, qui a `videre’ dictus est; quod
Jehovah sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 1793, 2156, 2329,
2921, 3023, 3035. [2]Quod praevidentiam et providentiam in genere
attinet, est praevidentia respective ad hominem, providentia
respective ad Dominum; praevidit Dominus ab aeterno quale genus
humanum futurum, et quales singuli in genere humano, {2}et quod
malum continue cresceret, tandem ita ut homo ex se rueret ad
infernum, {2}quapropter providit Dominus non solum media per quae
ab inferno flecti posset, et duci ad caelum, sed etiam ex
providentia continue flectit et ducit; praevidit {3}etiam Dominus
quod nusquam aliquod bonum radicari posset apud hominem nisi in
libero ejus, nam quod radicatur in non libero, ad primum mali
adventum et ad primum tentationis, dissipatur; hoc praevidit
Dominus, et quoque quod sic homo a semet seu a suo libero, ad
profundissimum infernum vellet, {3}quapropter (x)providit Dominus
quod si non se duci pateretur in libero ad caelum, usque
flecteretur ad infernum mitius; at si se duci pateretur in libero
ad bonum, quod ad caelum; inde patet quid praevidentia et
providentia, et quod quae praevidentur, ita provideantur; [3]inde
constare potest quantum homo errat, qui credit quod Dominus non
singularissima apud hominem praeviderit et videat, et quod non in
singularissimis {5}praevideat et ducat, cum tamen ita se habet quod
praevidentia et providentia Domini sit in omnium minutissimis
singularissimorum apud hominem; et in tam {6}minutissimis, ut
impossibile sit aliqua cogitatione comprehendere unum {7}myriadis
myriadum illorum; unumquodvis enim minimum momentum vitae hominis
habet seriem consequentiarum continuam in aeternum, est enim
unumquodvis ut principium novum sequentium, et sic omnia et singula
momenta vitae tam intellectus quam voluntatis {8}cujus; et quia
Dominus ab aeterno praevidit, qualis futurus, et qualis in
aeternum, constat quod providentia in singularissimis adsit, quae
regit et flectit, ut dictum, ut talis sit, et hoc per continuam
moderationem liberi ejus; sed de hac re, ex Divina Domini
Misericordia, plura in sequentibus dicentur.
@1 i in supremo sensu, seu$
@2 ita$
@3 quare$
@4 enim$
@5 provideat$
@6 minimis$
@7 myriadem$
@8 before tam$
externi non ita cara, quia longius a Divino, constat a
significatione `exosae’ quod sit non cara; et ex repraesentatione
`Leae’ quod sit affectio veri externi, de qua prius; quod vera
externa a Divino remotiora sint quam interna, constare potest ex eo
quod externa existant ab internis, sunt enim externa imagines et
formae ex myriadibus internorum compositae, quae ut unum apparent;
et quia externa talia sunt, longius a Divino sunt, {1}nam Divinum
est supra intimum seu in supremo; influit {2}Dominus e supremo in
intima hominis, et per haec in ejus interiora, et per haec iterum
in externa, ita mediate, et praeterea etiam immediate: et quia
externa sunt longius a Divino, ideo etiam inordinata sunt
respective, nec ita in ordinem se redigi patiuntur sicut interna;
[2]se habet hoc sicut semina, quae intus perfectiora sunt quam
extus, (c)ac intus tam perfecta ut inde producere possint totam
plantam aut totam arborem suo ordine cum foliis et fructibus,
quorum formae externae facile possunt laedi a quibuscumque
injuriis, non autem ita internae seu intimae seminum, quae in
natura {3}interiore et perfectiore sunt; similiter se habet cum
{4}hominis internis et externis, quare etiam cum regeneratur homo,
prius regeneratur quoad rationale quam quoad naturale, n. 3493, ac
naturale et serius et aegrius, quia ibi plura inordinata sunt, ac
injuriis a corpore et a mundo exposita; et quia ita, dicitur quod
haec non ita cara sint; quantum autem concordant cum internis, et
quantum conducunt ad vitam et ad visum internorum in se, ut et
quantum ad regenerationem hominis, tantum etiam cara sunt.
@1 quod$
@2 i enim$
@3 puriore$
@4 after externis$
doctrinae Ecclesiarum, constat ex significatione `aperire uterum’
seu concipere et parere, quod sit fieri Ecclesia, et quia hoc fit
per doctrinalia, per `aperire uterum’ significantur doctrinae
Ecclesiarum; quod per conceptiones et partus in Verbo
{1}significentur conceptiones et partus spirituales, quales sunt
eum homo e novo nascitur {2}, videatur n. 1145, 1255, 1330, 2584;
quomodo haec se habent, patebit ab illis quae mox sequuntur.
@1 significantur$
@2 i hoc est, cum regeneratur a Domino$
non reciperentur, constat ex repraesentatione `Rachelis’ quod sit
affectio veri interioris, de qua prius; et a significatione
`sterilis’ quod sit quod inde non doctrinae, ita nec Ecclesiae;
opponitur enim illis quae de Leah dicuntur, nempe quod `Jehovah
aperuerit uterum illius,’ per quae significatum quod inde doctrinae
Ecclesiarum: causa quod interiora vera non reciperentur, est quia
interiora vera sunt talia ut transcendant fidem hominis, {1}quippe
non cadunt in ideas ejus, et non sunt secundum apparentias externas
seu fallacias sensuum. a quibus {2}omnis homo se duci patitur, nec
credit nisi aliquo modo cum eis coincidant; [2]ut pro exemplo:
{3}interius verum est quod tempora et spatia non dentur in altera
vita, sed loco illorum status; homo qui in tempore et spatio est
dum vivit in terra, omnes suas ideas ab: illis habet, usque adeo ut
absque illis nihil possit cogitare, n. 3404; quare nisi status qui
in altera vita, describerentur per tempora et spatia coram homine,
seu per talia quae inde trahunt {4}formas, nihil perciperet, ita
nihil crederet, consequenter non reciperet, ita foret doctrina
sterilis proinde nulla Ecclesia. [3]Sit quoque pro exemplo: nisi
affectiones caelestes et spirituales describerentur per talia quae
sunt affectionum mundanarum et corporearum, homo nec aliquid
perciperet, nam in his est, et inde {5}notiones de affectionibus
caelestibus et spiritualibus habere potest, cum tamen inter se ita
differunt, aut ita distant, {6}prout caelum a terra, n. 3839; ut
pro exemplo gloria caeli, seu angelorum in caelo; nisi homo
secundum ideam gloriae quae est in mundo, sibi formaret ideam
gloriae in caelo, non caperet, ita nec agnosceret; [4]similiter in
omnibus reliquis; quapropter Dominus in Verbo locutus est secundum
captum hominis et secundum apparentias ejus; sensu {7}Verbi
litteralis est talis, sed usque talis ut sensum internum in se
habeat, in quo interiora vera sunt; inde nunc est quod de Leah
dicatur quod `Jehovah aperuerit uterum ejus,’ et quod `Rachel
sterilis’; per `Leam’ enim repraesentatur affectio veri exterioris,
et per `Rachelem’ affectio veri interioris, ut dictum; sed a Domino
provisum est, quia exteriora vera sunt prima vera quae homo discit,
quod per illa possit in interiora vera; haec sunt quae
significantur per quod
Deus tandem recordatus sit Rachelis, et exaudiverit
illam, et aperuerit uterum illius, Gen. xxx 22.
[5]Haec constare possunt ab Ecclesiis quae ab antiquo tempore
fuerunt, et ab earum doctrinalibus, quod nempe doctrinalia illarum
ab externis veris formata fuerint; ut ab Ecclesia Antiqua quae fuit
post diluvium; ejus doctrinalia quoad plurimam partem fuerunt
externa repraesentativa et significativa {8}, in quibus interna
vera recondita erant; maxima pars in cultu sancto fuerunt cum in
externis {9}; si quis in principio dixisset illis quod
repraesentativa et significativa illa non essent essentialia cultus
Divini, sed spiritualia et caelestia quae repraesentabant et
significabant, prorsus rejecissent, et sic nulla facta fuisset
Ecclesia; adhuc magis Ecclesia Judaica, si quis dixisset illis quod
ritualia suum sanctum haberent a Divinis Domini quae in illis,
prorsus non agnovissent; talis etiam fuit homo cum Dominus venit in
mundum, [6] et adhuc magis corporeus, et prae reliquis illi qui ab
Ecclesia erant {10}; hoc patet manifeste ab ipsis discipulis qui
continue apud Dominum fuerunt, et tam multa audiverunt de regno
Ipsius, usque tamen nondum potuerunt percipere interiora vera, non
enim aliam notionem habere potuerunt de Domino quam sicut hodie
Judaei de Messia quem exspectant, quod populum illum ad dominatum
et gloriam super omnes gentes in universo eveheret; et {11}postquam
tam multa a Domino audiverunt de regno caelesti, usque nec aliud
cogitare potuerunt quam quod regnum caeleste {12}foret sicut regnum
terrestre, et quod ibi Deus Pater supremus esset, et post illum
Filius, et postea illi duodecim, et sic ordine regnarent; quare
etiam Jacobus et Johannes petierunt ut unus a dextris Ipsius
sederet, et alter a sinistris, Marc. x 35-37, et quod indignarentur
reliqui discipuli quod Illi iis majores esse vellent, Marc. x 41;
Matth. xx 24; quapropter etiam Dominus postquam docuit illos quid
esset maximus esse in caelo, Matth. xx 25-28; Marc. x 42-45, usque
secundum conceptum eorum locutus est, quod nempe sederent super
duodecim thronis, et judicarent duodecim tribus Israelis, Luc. xxii
24, 30; Matth. xix 28; [7]si dictum illis fuisset quod per
`discipulos’ non illi intellecti sint, sed omnes illi qui in bono
amoris et fidei, n. 3354, 3488, tum quoad {13}non in regno Domini
sint throni, nec principatus et dominatus sicut in mundo, et quod
ne quidem minimum unius hominis judicare possent, n. 2129, 2553,
rejecissent verbum, et quisque ad negotium suum ivisset, relicto
Domino; quod Dominus ita locutus sit, erat ut reciperent, et per
illa introducerentur in vera interna, nam in externis illis quae
Dominus locutus erat, recondita latuerunt interna quae patent
tempore, et cum haec patent, externa illa dissipantur, et
inserviunt solum pro objectis aut mediis cogitandi de internis.
Inde nunc sciri potest quid intelligitur per id quod Jehovah primum
aperuerit uterum Leae, et pepererit Jacobo filios, et quod Rachel
postea.
@1 quia$
@2 i paene$
@3 interiora vera sunt$
@4 i suam successionem et formam$
@5 notionem$
@6 ut A, procul I$
@7 ejus$
@8 i quae externa fuerunt$
@9 i illis$
@10 i nempe Judaei$
@11 tandem$
@12 i de quo talia audiverant$
@13 in Regno Domini non throni$
et ex illis ut patribus duodecim tribus Israelis nominatae sunt, in
antecessum hic dicendum quid `tribus’ significant, et cur duodecim
fuerint; nemo adhuc novit arcanum quod in his latet, quia historica
Verbi crediderunt nude historica esse, et non in illis plus Divini
{1}, quam quod servire potuerint ad applicationes cum de rebus
sanctis agitur; inde etiam crediderunt quod duodecim tribus nihil
aliud significaverint quam partitiones populi Israelitici in tot
distinctas gentes seu familias communes, cum tamen Divina
involvant, nempe tot partitiones universales fidei et amoris,
proinde quae regni Domini in caelis et in terris sunt, et {2}quidem
unaquaevis tribus aliquod universale; quid autem unaquaevis
{3}significat, ex mox sequentibus patebit ubi de filiis Jacobi a
quibus tribus illae nominatae sunt, agitur; in genere `{5}duodecim
tribus’ significarunt omnia doctrinae veri et boni, seu fidei et
amoris, haec enim, nempe verum et bonum, seu fides et amor, faciunt
regnum Domini, nam illa quae sunt veri seu fidei, sunt omne
cogitationis ibi, et illa quae sunt boni seu amoris, sunt omne
affectionis; et quia Ecclesia Judaica fuit instituta ut
repraesentaret regnum Domini, ideo {5}partitiones populi illius in
duodecim tribus illa {6}significabant: hoc est arcanum quod prius
non detectum fuit; [2]quod `duodecim’ significent omnia in genere,
prius n. 577, 2089, 2129, 2130 f., 3272 ostensum est; quod autem
`tribus’ significent illa quae sunt veri et boni, seu fidei et
amoris, ita `duodecim tribus’ omnia illorum, licet hic antequam de
singulis in specie agitur, ex Verbo confirmare; apud Johannem,
Civitas sancta Hierosolyma nova habens portas duodecim et
super portis angelos duodecim, et nomina scripta quae sunt
duodecim tribuum filiorum Israelis; munus civitatis habebat
fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum
Agni. . . . Mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies
mille, . . . et mensus est murum ejus centum quadraginta
quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli,
duodecim portae duodecim margaritae, Apoc. xxi 12, 14, 16, 17,
21;
quod `civitas sancta,’ seu Nova Hierosolyma, sit nova Ecclesia
Domini, patet a singulis quae ibi; in illis quae praecedunt, agitur
de statu Ecclesiae qualis ante finem ejus futurus, hic de nova
Ecclesia; et quia ita, sunt `portae, murus, fundamenta’ non aliud
quam quae sunt Ecclesiae, quae sunt illa quae charitatis et fidei,
haec enim Ecclesiam faciunt;[3]inde unicuivis constare potest quod
per `duodecim’ toties ibi nominata, tum per `tribus,’ ut et per
`apostolos,’ non duodecim, nec tribus, nec apostoli intelligantur,
sed quod per `duodecim’ omnia in uno complexu, ut ostensum videatur
n. 577, 2089, 2129, 2130 f., 3272; similiter per numerum centum
quadraginta quatuor, hic enim est duodecies duodecim; et quia per
duodecim significantur omnia, inde patet quod per `duodecim tribus’
significentur omnia quae sunt Ecclesiae, quae quod sint verum et
bonum, seu fides et amor, {7}supra dictum est; similiter per
`duodecim apostolos,’ per quos quoque quod omnia Ecclesiae, hoc
est, omnia fidei et amoris repraesentata sint, videatur n. 2129,
3354, 3488, 3857; inde nunc dicitur numerus ille `mensura hominis,
hoc est, angeli,’ per quod intelligitur status veri et boni; quod
`mensura’ sit status, videatur n. 3104; quod `homo’ sit id quod
Ecclesiae, patet ab illis quae de significatione hominis, n. 478,
479, 565, 768, I871, 1894 dicta sunt, et quoque ex eo quod regnum
Domini dicatur Maximus Homo, et hoc ex bono et vero, quae a Domino,
de quo ad finem capitum n. 3624-3649, 3741-3750; quod `angelus’ sit
idem, n. 1705, 1754, 1925, 2821, 3039. [4]Similiter {8}ut apud
Johannem, etiam apud Prophetas in Veteri Testamento agitur de nova
Hierosolyma, et per illam similiter significatur nova Ecclesia
Domini, ut apud Esaiam lxv 18, 19, seq: apud Zachariam xiv;
imprimis apud Ezechielem xl-xlviii, ubi per novam Hierosolymam, per
novem Templum, et per novam terram describitur in sensu interno
regnum Domini in caelis, et regnum Domini in terris, quod est
Ecclesia; ex illis ibi constare potest manifestius quam alibi quid
per `terram,’ per `Hierosolymam,’ per Templum, et per omnia quae
ibi significata sunt, et quoque quid per `duodecim tribus,’ nam de
divisione terra’ et `hereditate ejus secundum tribus’ agitur, et
quoque de `civitate, et ejus muris, fundamento, portis,’ et de
omnibus quae `Templi’ ibi erunt, a quibus solum illa quae de
tribubus dicuntur {9}, hic afferre licet,
Dixit Dominus Jehovih, Hic est terminus ad quem
hereditabitis terram, juxta duodecim tribus Israelis: . . .
dividetis terram hanc juxta tribus Israelis; sed fiet, per
sortem dividetis eam in hereditatem, et peregrinis
peregrinantibus in medio vestri, . . . cum vobis jacient
sortem in hereditatem, in medio tribuum Israelis Ezech. xlvii
13, 21-23:
Quoad terram, erit principi ad possessionem in Israele et
non affligent amplius principes populum Meum, et terram dabunt
domui Israelis secundum tribus eorum, xlv 8:
De hereditatibus, quomodo designatae singulis tribubus,
quae ibi etiam nominantur, videatur xlviii i seq.:
et de portis civitatis juxta nomina tribuum Israelis, ibid. vers.
31-34; [5]quod per tribus ibi non (t)tribus intellectae sint,
evidenter patet, decem enim tribus jamdum tunc fuerunt per
universum terrarum orbem {10}dispersae, et postea nec redierunt,
nec usquam redire possunt, nam gentes factae sunt, et tamen
singulae nominantur quomodo hereditaturae terram, et qui termini
cuivis, quis nempe terminus tribui Danis, vers. 2, quis terminus
tribui Asheris, vers. 3, quis Naphtali, Menasheh, Ephraim,
Reubenis, Jehudae, et de (t)hereditate Levitarum, quis Benjaminis,
quis Shimeonis, quis Jisascharis, Zebulonis, Gadis, ibid. vers.
4-29; tum quoque quod ibi duodecim portae juxta nomina tribuum
Israelis, quod portae tres versus septentrionem, Reubenis, Jehudae,
Levi; portae tres versus orientem, Josephi, Benjaminis, Danis;
portae tres versus meridiem, Shimeonis, Jisascharis, Zebulonis;
portae tres versus occidentem, Gadis, Asheris, Naphtali, ibid.
vers. 31-34; [6]inde patet quod per `duodecim tribus’
significentur omnia illa quae sunt regni Domini, proinde quod sint
omnia fidei et amoris, quia haec faciunt regnum Domini, ut supra
dictum. Quia duodecim tribus omnia regni Domini significabant,
etiam duodecim tribus per `castrametationes’ et quoque per
`profectiones’ illud repraesentabant, de quibus apud Mosen
Quod castrametarentur juxta tribus circum Tentorium
conventus, versus orientem, Judas, Jisaschar, Zebulun; versus
meridiem, Reuben, Shimeon, Gad; versus occidentem, Ephraim
Menasheh, Benjamin; versus septentrionem, Dan, Asher,
Naphtali; et quod sicut castrametati, ita {11}profecti, Num.
ii 1 ad fin:
quod in his repraesentaverint regnum Domini, patet manifeste {12)a
prophetia Bileami, in qua ita,
Cum tolleret Bileamus oculos suos, et videret Israelem
habitantem juxta tribus, venit super eum spiritus Dei, et
edidit enuntiatum suum, et dixit,. . . Quam bona sunt
tabernacula tua, Jacob, habitacula tua, Israel, sicut valles
plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos
plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. xxiv 2, 3,
5, 6;
quod Bileamus illa ex Jehovah locutus, manifeste dicitur ibi xxii
8, 18, 19, 35, 38; xxiii 5, 12, 16, 26; xxiv 2, 13. [7]{13}Ex his
etiam patet quid per hereditates terrae Canaanis secundum tribus
repraesentatum {14}fuerat, de quibus apud Mosen
Quod tolleret summam coetus filiorum Israelis juxta domum
patrum eorum, a filio viginti annorum, omnis exiens in
exercitum Israelis; per sortem distribueretur terra, juxta
nomina tribuum patrum eorum accipient hereditatem, Num. xxvi
(2), 7-56; (x)xxxiii 54; xxxiv I9-29;
et quod per Joshuam divisa sit terra `per sortem secundum tribus,’
Jos. xiii, xv-xix; quod repraesentatum sit regnum Domini, ut
dictum, a singulis patet, terra enim Canaan illud significavit,
videatur n. 1585, 1607, 3038, 3481, 3705: [8]{14}quod vocentur
`exercitus,’ et dicatur quod `secundum exercitus castrametarentur,
et secundum exercitus proficiscerentur,’ Num. ii 4, 6, 8, 11, 13,
15, 19, 21, (22), 23, 26, 28, 30, est quia `exercitus’ idem
significabat, nempe vera et bona, videatur n. 3448; et `Dominus’
Jehovah Zebaoth seu Jehovah Exercituum, n. 3448; `exercitus
Jehovae’ inde appellati sunt eum exierunt {16}Aegypto, ut apud
Mosen,
Factum a fine triginta annorum et quadringentorum
annorum, factum est in ipso die hoc exirent omnes exercitus
Jehovae e terra Aegypti, Exod. xii 41;
quisque scire potest quod qui {17}tales fuerunt in Aegypto, et dein
tales in deserto, non appellati sint `exercitus Jehovae’ quam
repraesentative in nullo enim bono nec vero fuerunt, pessima gens
inter omnes. [9]Inde quoque manifeste patet quid per nomina
duodecim tribuum in pectorali Aharonis, quod Urim et Thummim
dictum, significatum sit, de quo ita apud Mosen,
Erunt ibi quatuor ordines, duodecim lapides, lapides hi
erunt juxta nomina filiorum Israelis, duodecim juxta nomina
eorum; sculpturae sigilli cuivis supra nomen ejus erunt pro
duodecim tribubus, Exod. xxviii (17), 21; xxxix 14;
`Aharon’ enim repraesentabat Divinum sacerdotium Domini, quare
etiam omnia illa quibus indutus fuit, Divina caelestia et
spiritualia significabant, {18}at quae significaverint, {19}ex
Divina Domini Misericordia, constabit ubi de illis agendum; {20}in
ipso pectorali quia sanctissimum fuit, repraesentationes erant
omnium quae amoris et fidei in Dominum sunt; haec sunt Urim et
Thummim; quod lapidibus pretiosis insculpta essent nomina, erat
quia `lapides’ in genere significant vera, n. 1298, 3720; `lapides
pretiosi’ vera quae pellucent a bono, n. 114; et quia singularum
tribuum nomina significabant quale, idcirco etiam designabatur
lapis specialis pro unaquavis tribu, Exod. xxviii 17-20; xxxix
(x)10-13, qui lapis per colorem et pellucidum suum exprimebat quale
quod significabatur per unamquamvis tribum; inde erat quod Jehovah
seu Dominus per Urim et Thummim responsa dederit. [10]Per binos
lapides {21}Shoham, qui super binis humeris ephodi, simile etiam
repraesentabatur, sed in minore gradu quam per duodecim super
pectorali; `humeri’ enim significabant omnem potentiam, ita
omnipotentiam Domini, n. 1085; `pectus’ autem, seu `cor et
pulmones,’ {22}amorem Divinum caelestem et spiritualem, `cor’
amorem Divinum caelestem `pulmones’ amorem Divinum spiritualem,
videatur n. 3635, et ad finem hujus capitis ubi de Maximo Homine et
de correspondentia ejus cum provincia cordis et cum provincia
pulmonum agitur; de binis lapidibus super humeris ephodi ita apud
Mosen,
Sumes duos lapides shoham, et sculpes super illis nomina
filiorum Israelis, sex de nominibus super lapide uno, et
nomina sex reliqua super lapide altero, juxta generationes
eorum; . . . pones duos lapides super humeris ephodi, lapides
recordationes filiorum Israelis, Exod. xxviii 9-11, (12);
xxxix 6, 7.
[11]{23}Quia `tribus’ significabant illa quae sunt veri et boni,
seu quae sunt fidei et amoris, et (x)unaquaevis tribus universale
quoddam eorum, et `tribus Levi’ amorem, ut patebit ab explicatione
ad vers. 34 hujus capitis, inde sciri potest quid significabatur
per quod baculos, unum pro unaquavis tribu, ponerent in Tentorio
conventus, et quod solum baculus Levi floruerit amygdalis, de
quibus ita apud Mosen,
Acciperet duodecim baculos, anum baculum pro capite domus
patrum eorum, . . . et relinquerentur in Tentorio conventus,
et nomen Aharonis scriberet super baculo Levi,. . . baculus
Aharonis ponebatur in medio eorum: . . . postridie ecce
effloruit baculus Aharonis pro tribu Levi, produxit florem, ut
floreret flos, et ferret amygdala, Num. xvii 17-23;
significabatur quod amor omnium essentiale et principale esset in
regno Domini, et quod inde omnis fructificatio; et quod Aharonis
nomen super illo esset, erat quia Aharon repraesentabat Dominum
quoad Divinum sacerdotium Ipsius; quod per sacerdotium Domini
significetur Divinum Bonum, quod est amoris et (x)misericordiae
Ipsius, et per regium Domini, Divinum Verum quod ex Divino Bono,
videatur n. 1728, 2015 f., 3670. [12]Ex his nunc quae allata sunt,
constare potest quid per `tribus,’ et per `duodecim tribus,’ in
sequentibus locis significatur; ut apud Johannem,
Audivi numerum obsignatorum, centum quadraginta quatuor
millia obsignati ex omni tribu Israelis, ex tribu Jehudae
duodecim millia obsignati; ex tribu Reubenis duodecim millia
obsignati ex tribu Gad duodecim millia obsignati; ex tribu
Asher duodecim millia obsignati; ex tribu Naphtalim duodecim
millia obsignati; ex tribu Menasheh duodecim millia obsignati;
ex tribu Shimeonis duodecim millia obsignati; ex tribu Levi
duodecim millia obsignati; ex tribu Jisaschar duodecim millia
obsignati; ex tribu Zebulon duodecim millia obsignati; ex
tribu Joseph duodecim millia obsignati; ex tribu Benjamin
duodecim millia obsignati, Apoc. vii 4-8:
apud Mosen,
Memento dierum aeternitatis, intelligite annos
generationis et generationis, . . . cum hereditatem daret
Altissimus gentibus, cum separaret filios hominis, constituit
terminos populorum, secundum numerum filiorum Israelis, Deut.
xxxii 7, 8:
apud Davidem,
Hierosolyma aedificata sicut civitas quae cohaeret sibi
una, eo ascendunt tribus, tribus Jah, testimonium Israeli, ad
confitendum nomini Jehovae, Ps. cxxii 3, 4:
[13]apud Joshuam,
Cum transiret arca foederis Domini totius terrae coram
vobis in Jordanem, sumeret duodecim viros de tribubus,
Israelis, virum unum de tribu; fiet quando quieverint plantae
pedum sacerdotum portantium arcam Jehovae Domini totius terrae
in aquis Jordanis, aquae Jordanis exscindentur, . . .
consistent cumulo uno, iii 11-177
porro
Tollite e medio Jordanis, de statione pedum sacerdotum,
praeparando duodecim lapides, quos transferetis vobiscum,
. . . et vir lapidem unum super humero suo, juxta numerum
tribuum Israelis, ut sit in signum, . . . quod excisae sint
aquae Jordanis. . . . Insuper duodecim lapides erexit Joshua
in medio Jordanis, sub statione pedum sacerdotum portantium
arcam foederis, iv 1-9:
tum, quod
Elias sumpserit duodecim lapides, juxta numerum tribuum
filiorum Jacobi, ad quem factum est verbum, Israel erit nomen
tuum, ac struxerit altare in nomen Jehovae, 1 Reg. xviii 31,
32.
[14](m)Quod `tribus’ sint bona amoris et vera fidei, etiam constat
ex Domini verbis apud Matthaeum,
Tunc apparebit signum Filii hominis, et tunc plangent
omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in
nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 30;
ubi per quod `plangent omnes tribus terrae significatur quod nulla
amplius agnitio veri et vita boni, agitur enim ibi de consummatione
saeculi: similiter apud Johannem,
Ecce venit cum nubibus, et videbit Ipsum omnis oculus, et
qui Ipsum perfoderunt, et lugebunt super Ipso omnes tribus
terrae, Apoc. i 7;
quid sit `venite in nubibus caeli,’ videatur Praefatio ad cap.
xviii Gen.(n) Praeterea videantur quae per experientiam de
`duodecim’ mihi ostensa sunt, de qua n. 2129, 2130. [15]Quod omnia
fidei et amoris dicta sint `tribus,’ est inde (x)quia eadem vox in
lingua originali etiam significat sceptrum et baculum; quod
`sceptrum’ ut et `baculus’ sit potentia, ex Divina Domini
Misericordia, alibi ostendetur; exinde involvit nomen tribus id
quod bonis et veris insit omnis potentia a Domino; {24}ideo quoque
angeli `potentiae’ nominati sunt, et quoque `principatus,’ nam
principes significat primaria charitatis et fidei, ut duodecim
principes qui ab Ishmaele, Gen. xxv 16, videatur {25}2089, tum
principes qui tribubus praeerant, Num. vii 1 ad f., xii 4-16.
[16](m)Ex his, quae hactenus de duodecim tribubus dicta sunt, sciri
potest cur discipuli Domini, qui postea vocati sunt apostoli,
numero duodecim fuerint, et quod illi repraesentaverint Ecclesiam
Domini quoad bona et vera similiter ac tribus, n. (x)2129, 3354,
3488, (x)3857; quod `Petrus’ repraesentaverit fidem, `Jacobus’
charitatem, et `Johannes’ opera charitatis, videatur Praefatio ad
cap. xviii, et Praef. ad cap. xxii Gen.; tum n. 3750; quod etiam
manifeste patet ab iis quae Dominus de illis et cum illis
{26}locutus est.(n)
@1 i inesse$
@2 sic$
@3 significet$
@4 i autem$
@5 i per$
@6 significabantur$
@7 constat$
@8 ac$
@9 i apud Ezechielem$
@10 before jamdum$
@11 i quoque$
@12 ab hac$
@13 i inde quia propheticum Divinum erat, per illa quae ab illo
dicta sunt, non alia quam Divina possunt significari, ita quae sunt
Regni Domini, nempe caelestis ordo secundum bona et vera, qualis
est in caelo, et qualis etiam est in Ecclesia, quae quod sit
secundum caelestem ordinem, homo quidem nescit, sed usque ita est,
et aliquatenus ab illis quae de Maximo Homine et de ejus influxu in
hominem in particulari et in Ecclesiam in communi constare potest.
The reason for this omission is not clear. From inde quia to
significari was deleted, but the deletion is clearly negatived by
dots below it, and the remainder is unmarked.$
@14 fuerit$
@15 vocantur etiam exercitus$
@16 i ab$
@17 i postea$
@18 et$
@19 i etiam$
@20 ipsum pectorale$
@21 A has sardonychis, as Sch, but alters to shoham. A V has onyx$
@22 i haec enim sunt pectoris$
@23 i et$
@24 inde$
@25 A has only 2089, I 3089 by misreading of the 2. T corrected to
2089 and also i 3272$
@26 i omnibus aut singulis in specie$
nomen ejus Reuben, quia dixit, quod vidit Jehovah afflictionem
meam, quia nunc amabit me vir meus. `Concepit Leah, et peperit
filium’ significat conceptionem et partum spiritualem ab externo ad
internum: `et vocavit nomen ejus Reuben’ significat quale ejus quod
describitur: `quia dixit, quod vidit Jehovah’ significat in supremo
sensu praevidentiam, in interno fidem, in interiore intellectum, in
externo visum, hic fidem a Domino: `afflictionem meam’ significat
statum perveniendi ad bonum: `quia nunc amabit me vir meus’
significat quod inde bonum veri.
conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum, constat
a significatione `concipere et parere’ quod in sensu interno sit
regenerari; homo enim qui regeneratur, e novo concipitur et
nascitur, {1}quapropter regeneratio dicitur renascentia, sed
spiritualis; nascitur quidem homo sicut homo a parentibus, sed non
fit homo antequam renatus est a Domino; vita spiritualis et
caelestis est quae facit hominem, {2}nam haec distinguit illum a
brutis animalibus; haec conceptio et hic partus est qui
significatur in Verbo per conceptiones et partus qui ibi
memorantur; et per haec quod `concepit Leah et peperit filium’;
quod generationes et nativitates sint fidei et amoris, quae
significantur, videatur n. 613, 1145, 1255, 2020, 2584, 3856. Quod
conceptiones illae et partus (x)fiant ab externo ad internum,
significatur per quod `Leah concepit et peperit,’ per `Leam’ enim
repraesentatur affectio veri externi, n. 3793, 3819, et per
`Reuben’ verum fidei, quod est primum regenerationis, et externum
a quo incohatur. Quomodo cum his se habet, ex omnibus illis quae
sequuntur de liberis Jacobi ex Leah et ex Rachele, patebit.
@1 quare$
@2 i seu ex qua homo$
quod describitur, constat ex significatione `nominis’ et `vocare
nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724,
3006, 3421; ipsum quale describitur per `quod vidit Jehovah
afflictionem meam, et nunc amabit me vir meus,’ quae sunt Reuben;
quod nomina in Verbo omnia significent res, saepius ostensum est,
videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888; et quod nomina apud antiquos
significativa status inderentur, n. 340, 1946, 2643, 3422; quod hic
nomina omnium filiorum Jacobi significent Ecclesiae universalia,
videbitur; ipsum universale etiam inditum est cujusvis nomini;
{1}sed quodnam universale, nusquam aliquis scire potest nisi sciat
quid voces ex quibus quisque vocatus, in sensu interno involvunt,
sicut quid in sensu interno `vidit,’ ex qua voce Reuben vocatus
est, quid `exaudivit,’ ex qua voce Shimeon, quid `adhaesit’ ex qua
Levi, et quid `confiteri’ ex qua Jehudas, et porro ex quibus
reliqui.
@1 sed quodnam universale sit, nusquam aliquis scire potest, nisi
sciat quid significatio vocis, ex qua quisque vocatus, in sensu
interno sit; ut quid in sensu interno vidit, ex qua voce Reuben
vocatus est, quid audiverit, ex qua voce Schimeon, quid adhaesit,
ex qua Levi et quid confiteri, ex qua Jehudas, et porro ex qua
reliqui; ut illi qui Verbum secundum sensum internum percipiunt, id
scirent, ideo ubivis dictum et explicatum est, ex qua origine esset
nomen cujusvis.$
significaverint omnia veri et boni, seu fidei et amoris, nunc quia
de singulis Jacobi filiis, ex quibus tribus nominatae sunt, agitur,
ideo hic alterum arcanum aperiendum est, quid nempe involvunt.
Quod omnis calor caelestis et spiritualis, seu amor et charitas, in
externa forma in caelo percipiatur sicut flammeum a sole, et quod
omnis lux caelestis et spiritualis, seu fides, in externa forma in
caelo appareat sicut lux quae a sole, tum quod calor ille caelestis
et spiritualis in se habeat sapientiam, et quod lux inde in se
habeat intelligentiam, et hoc quia a Domino, Qui ibi est Sol,
videatur n. 1053, 1521-1533, 1619-1632, 2441, 2495, 2776, 3138,
3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3338, 3339 3341, 3413, 3485, 3636,
3643; inde patet quod omne bonum sit ex calore qui a Domino ut
Sole, et quod omne verum sit ex luce inde; et quoque inde patet
quod omnes affectiones quae sunt amoris seu boni, sint variationes
caloris illius caelestis et spiritualis qui a Domino, et quod inde
sint mutationes status; et quod omnes cogitationes quae sunt fidei
seu veri, sint variegationes lucis illius caelestis et spiritualis
quae a Domino, et quod inde sit intelligentia; in his sunt omnes
angeli qui in caelo; eorum affectiones et cogitationes non aliunde
sunt, et non aliud; hoc patet ab (c)eorum loquelis, quae quia inde
{1}, sunt variegationes seu modificationes caelestis lucis {2}in
qua caelestis calor, quare etiam ineffabiles sunt, et tali
varietate (c)ac plenitudine ut incomprehensibiles, n. 3342, 3344,
3345. [2]Ut haec repraesentative sisterentur in mundo, singulis
Jacobi filiis indita sunt nomina, {3}quae universalia boni et veri,
seu amoris et fidei, significarent, ita universalia quoad
variationes caloris caelestis et spiritualis, et quoad
variegationes lucis inde; ipse ordo universalium illorum est qui
determinat flammam et splendorem inde; cum ordo incohat ab amore,
tunc flammeum apparet omne quod in genuino ordine inde sequitur,
cum autem ordo incohat a fide, tunc lucidum apparet omne quod in
genuino ordine sequitur, sed cum omni differentia secundum illa
quae sequuntur; (m){4}at si non secundum genuinum ordinem, quod
obscurum cum omni differentia;(n) sed de ordine et inde
differentia, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia,
dicetur; inde nunc est quod Dominus per Urim et Thummim dederit
responsa, et quod secundum statum rei responsa tulerint, per luces
et earum exsplendescentiam ex lapidibus pretiosis et pellucidis,
quibus nomina duodecim tribuum inscripta fuerunt; nam, ut dictum,
nominibus inscripta fuerunt universalia amoris et fidei quae in
regno Domini, proinde universalia flammae et lucis, per quas illa
quae amoris et fidei sunt, in caelo repraesentantur. [3]Primum
itaque ex Verbo licet confirmare quod ordo nominum in quo
nominantur tribus, varius sit in Verbo, et hoc secundum statum rei
de quo ibi agitur; et quod inde sciri possit quod responsa a Domino
per Urim et Thummim data, fuerint exsplendescentiae lucis secundum
status rei ex ordine; omnis enim lux caeli variatur secundum status
rei, et status rei secundum ordinem boni et veri, quid autem veri
et boni per unumquemvis significatur, patebit ab explicatione, quod
nempe per Reuben significetur fides a Domino, per Shimeonem fides
voluntatis quae a Domino; per Levi amor spiritualis seu charitas;
per Jehudam Divinum amoris et caeleste regnum Domini, quid autem
per octo reliquos, in capite sequente dicetur. Ordo eorum secundum
nativitatem est qui hic describitur, in quo ita sequuntur: Reuben,
Shimeon, Levi, Jehudas, Dan, Naphtali, Gad, Asher, Jisaschar,
Zebulon, Joseph, Benjamin; videatur hujus capitis vers. 32-35; xxx
6, 8, 11, 13, 18, 20, 24; xxxv 18; qui ordo est secundum statum rei
de (x)qua hic agitur, qui est regenerationis hominis, tunc enim a
vero fidei incohatur quod est `Reuben,’ et progressus fit inde ad
velle verum quod est `Shimeon’: inde ad charitatem {1}quae est
Levi; ita ad Dominum, Qui in supremo sensu est `Jehudas’; quod
conceptio et partus spiritualis seu regeneratio sit ab externo ad
internum, mox supra n. 3860 dictum, hoc est, a vero fidei ad bonum
amoris. [4]Antequam venit Jacob ad Jishakum patrem suum in Mamre
Kiriath Arba, in hoc ordine nominantur: Reuben Shimeon, Levi,
Jehudas, Jisaschar, Zebulon, Joseph, Benjamin, Dan, Naphtali, Gad,
Asher, Gen. xxxv 23-26, ubi primo loco sunt qui a Leah et Rachele,
et postremo qui ab ancillis, et hoc secundum statum rei, de qua ibi
agitur. Alio adhuc ordine recensentur, cum profecti venerunt
Aegyptum, de (x)quo Gen. xlvi 9-19; et alio ordine cum ante mortem
benedicti a Jacobo, tunc Israele, Gen. xlix 3-27 et alio cum
benedicti a Mose, Deut. xxxiii 6-24. In hoc ordine fuerunt cum
castrametati sunt circum Tentorium conventus: ad orientem Judas,
Jisaschar, Zebulon; ad meridiem, Reuben, Shimeon, Gad; ad
occidentem, Ephraim, Menasheh, Benjamin; ad septentrionem, Dan,
Asher, Naphtali, Num. ii 1 ad fin. {6}(m)Quo ordine steterunt ad
benedicendum populo super monte Gerizim, et ad maledicendum super
monte Ebal, videatur Deut. xxvii 12, 13. (n)Cum principes viri
singuli: de tribu mitterentur ad explorandum terram, recensentur
hoc ordine: Reuben, Shimeon, Jehudah, Jisaschar, Ephraim, Benjamin,
Zebulon, Joseph seu Menasheh, Dan, Asher, Naphtali, Gad, Num. xiii
4-16. Alio autem ordine principes qui in hereditatem darent
terram, Num. xxxiv 19-29. Quo ordine jacta et exiit sors cum terra
data in hereditatem, videatur Jos. xiii-xix. [5]Ubi de terminis
terrae novae seu sanctae quam hereditaturae tribus, apud Ezechielem
agitur, memorantur hoc ordine: Dan, Asher, Naphtali, Menasheh,
Ephraim, Reuben, Jehudah, Benjamin, Shimeon, Jisaschar, Zebulon,
Gad, omnes ab angulo ad orientem ad angulum maris seu occidentis,
praeter Gadem qui ad angulum meridiei versus meridiem xlviii (x) 1-
7, 23-26: et ubi de portis civitatis novae seu sanctae, hoc ordine:
versus septentrionem tres portae Reubenis, Jehudae, Levi; versus
orientem tres portae, Josephi, Benjaminis, Danis; versus meridiem
tres portae, Shimeonis, Jisascharis, Zebulonis; versus occidentem
tres portae, Gadis, Asheris, Naphtali, Ezech. xlviii 31-34. Ordo
obsignatorum, duodecim millia e quavis tribu, videatur Apoc. vii
5-8. In his omnibus locis recensitio tribuum se habet prorsus
secundum statum rei de qua `ibi’ agitur, cui ordo correspondet;
ipse status rei patet ab illis quae ibi praecedunt et quae
sequuntur. [6] Qualis ordo lapidum pretiosorum in Urim et Thummim
fuerit, in Verbo memoratur et describitur, sed quibusnam tribubus
singuli lapides corresponderent, non memoratur; erant enim omnia
lucis e flamma caelesti, hoc est, omnia veri ex bono, seu omnia
fidei ex amore, quae repraesentabant, et quia haec repraesentabant,
ipsa lux caelestis miraculose translucebat secundum statum rei, de
qua interrogabatur et responsum dabatur, `fulgens et splendens’ pro
affirmativo boni et veri, praeter variegationes quoad colores
secundum differentias status boni et veri, sicut in caelo in quo
per luces et earum discriminationes omnia caelestia et spiritualia
exprimuntur {7}, et hoc modo ineffabili et prorsus
incomprehensibili ab homine, nam, ut aliquoties ostensum, luci
caelesti inest vita a Domino, proinde sapientia et intelligentia;
inde lucis discriminationibus omne quod est vitae {8}, hoc est,
omne quod est sapientiae et intelligentiae, (c)ac flammae, fulguris
et splendoris discriminationibus omne quod est vitae boni, et vitae
veri ex bono, seu amoris in Dominum et fidei inde; hoc nunc fuit
Urina et Thummim, quod super pectorali ephodi et super corde
Aharonis; quod patet etiam ex eo quod Urim et Thummim significent
luces et perfectiones, et quod pectorale super quo erat, vocabatur
pectorale judicii, ex eo quod judicium sit intelligentia et
sapientia, n. 2235; quod hoc super corde Aharonis, erat quia per
`cor’ significatur amor Divinus, n. 3635, et ad finem hujus
capitis; inde etiam lapides illi pretiosi erant in fundis auri,
`aurum’ enim in sensu interno est bonum quod est amoris, n. 113,
1551, 1552, et `lapis pretiosus’ verum quod pellucet ex bono, n.
114. [7] De Urim et Thummim ita apud Mosen,
Facies pectorale judicii, opus excogitationis, sicut opus
ephodi facies illud, ex auro, hyacinthino, et purpura, et
coccineo dibapho, et xylino intertexto facies illud; quadratum
erit duplicatum,… et implebis in illo impleturas lapidis,
quatuor ordines lapidis erunt;… fundae ex auro erunt in
impleturis eorum et lapides erunt juxta nomina filiorum
Israelis, duodecim juxta nomina eorum; sculpturae sigilli
singuli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus, Exod.
xxviii 15-21; xxxix 8-14;
lapides quinam in unoquovis ordine, etiam ibi designantur; et
porro,
Non recedet pectorale a super ephodo; et portabit Aharon
nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo,
in ingrediendo illo ad sanctum, in memoriale coram Jehovah
jugiter et dabis ad pectorale judicii Urim et Thummim, et
erunt super corde Aharonis in ingrediendo illo coram Jehovah;
et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo
coram Jehovah jugiter, Exod. xxviii 28-30; Lev. viii 7, 8.
Quod Jehovah seu Dominus per Urim interrogatus sit et responsa
dederit, apud Mosen,
Dixit Jehovah ad Mosen, Sume Joshuam filium Nunis,… dabis de
gloria tua super eum, ut oboediat omnis congregati filiorum
Israelis: coram Eleazare sacerdote stabit, et interrogabit eum
in judicio Urim coram Jehovah, Num. xxvii 18, 20, 21:
et apud Samuelem,
Interrogavit Shaul Jehovam, et non respondit illi Jehovah
etiam per somnia, nec per Urim, nec per prophetas, I Sam.
xxviii 6.
@1 i sunt$
@2 illius in qua calor, inde$
@3 quae universale quoddam quoad bonum et verum, seu quoad amorem
et fidem, significarent, ita universale quoddam quoad$
@4 et$
@5 quod I$
@6 A i Secundum eundem ordinem, etiam principes tribuum adduxerunt
munus ad initiandum altare, Num. vii 1-fin. Probably omitted in
error by confusion of references.$
@7 significantur$
@8 T i veri$
sensu praevidentiam, in interno fidem, in interiore intellectum in
externo visum, hic fidem a Domino, constat a significatione
`videre’, de qua sequitur. Ex illis quae praemissa sunt, constare
potest quo duodecim tribus ex duodecim filiis Jacobi nominatae,
significaverint omnia veri et boni, seu fidei et amoris, ita omnia
Ecclesiae, et quo unaquaevis tribus aliquod universale, ita
duodecim tribus duodecim universalia, quae in se comprehendunt et
{1} sub se concludunt omnia et singula quae sunt Ecclesiae et in
universali sensu omnia quae sunt regni Domini; universale quod
`Reuben’ significat est fides; quo haec, nempe fides, sit primum
universale, est ex eo quia homo cum {2} regeneratur seu (x)fit
Ecclesia, primum discet et imbuet illa quae fidei sunt, hoc est,
quae veri spiritualis, nam per doctrinam fidei seu veri
introducitur; homo enim talis est ut ex se non sciat quid bonum
caeleste, {3} sed hoc discet ex doctrina, quae doctrina fidei
vocatur; [2] omnis {4} doctrina fidei spectat vitam ut finem, et
quia vitam, spectat bonum, nam bonum est vitae {5}. Apud antiquos
controversum fuit, quodnam primogenitum Ecclesiae sit, num verum
quod est fidei, vel num bonum quod est amoris; qui verum quod est
fidei primogenitum dixerunt, ex apparentia externa concluserunt, et
id primogenitum statuerunt quia primum discitur et discendum est et
quia homo per id introducitur ad bonum; sed nesciverunt quod bonum
essentialiter primogenitum sit, et quod id a Domino per internum
hominem insinuetur ut adoptet et recipiat verum quod per externum
introducitur, et quod bono insit vita a Domino, et quod vero nulla
vita nisi quae per bonum, sic ut bonum sit anima veri, (c)ac
appropriet (c)et induat sibi verum, sicut anima corpus; inde
constare potest quod secundum apparentiam externam verum primo loco
sit, et quasi primogenitum, cum regeneratur homo, tametsi bonum
essentialiter primo loco est et primogenitum, et fit quoque cum
homo regeneratus est; quod ita sit, videatur n. 3539, 3546, 3556,
3563, 3570, 3576, 3603, 3701. [3] Quia agitur in hoc capite et in
illis quae praecedunt, de regeneratione naturalis, et hic {6} de
primo ejus statu, qui est introductionis per verum ad bonum, ideo
primus filius Jacobi seu Reuben nominatus est a `videre Jehovah,’
quod in sensu interno significat fidem a Domino. Fides in se
spectata est fides intellectu et fides voluntate; scire et
intelligere verum quod est fidei, dicitur fides intellectu, at
velle verum quod est fidei, dicitur fides voluntate; illa, nempe
fides intellectu, est quae significatur per `Reuben,’ haec autem
nempe fides voluntate, est quae significatur per `Shimeonem’: quod
fides intellectu, seu intelligere verum, praecedat fidem voluntate
seu velle verum, {7} cuivis constare potest; quod enim homini
ignotum est, ut est bonum caeleste, hoc prius scire debet quod sit
et intelligere quid sit, antequam id velle potest. [4] Quod videre
in sensu externo significet visum, constat absque explicatione;
quod videre {8} in sensu interiore significet intellectum, etiam
constare potest, visus enim interni hominis non aliud est quam
intellectus, quare etiam intellectus in communi loquela vocatur
visus internus, et de eo quoque praedicatur lux sicut de visu
externo, et vocatur lux intellectualis: quod `videre’ in sensu
interno sit fides a Domino, constat ex eo quod intellectus interior
non alia objecta habeat quam illa quae sunt veri et boni, haec enim
sunt fidei; interior ille intellectus, seu internus {9} visus,
(x)qui pro objectis habet vera quae sunt fidei, se non ita
manifestat sicut intellectus qui pro objectis habet vera quae sunt
vitae civilis et moralis, ex causa quia intra hunc est et in luce
caeli, quae lux in obscuro est quamdiu homo est in luce mundi; at
usque apud illos qui regenerati sunt, se {10} revelat: imprimis per
conscientiam. Quod `videre’ in supremo sensu sit praevidentia,
constare potest, nam intelligentia quae praedicatur de Domino,
est intelligentia infinita, quae non aliud est quam praevidentia.
[5] Quod per `videre,’ ex quo Reuben nominatus est, in sensu
interno significetur fides a Domino, patet a perplurimis locis in
Verbo, quorum haec licet afferre; apud Mosen,
Dixit Jehovah ad Mosen, Fac tibi serpentem, et pone eum super
{11} signo, et erit, omnis qui morsus fuerit, et viderit illum
et vivet: fecit Moses serpentem aeris, et posuit eum super
signo {11} et fuit si momordit serpens virum, et inspexit
serpentem aeris revixit, Num. xxi 8, 9;
`serpens aeneus’ quod repraesentaverit Dominum quoad sensuale
externum, seu naturale, videatur n. 197; quod `aes’ sit naturale,
n. 425, 1551; (x)quod fides in Ipsum repraesentata sit per quod
revixerint, qui viderunt, seu inspexerunt illum, Ipse Dominus docet
apud Johannem
Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet
exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non
pereat sed vitam aeternam habeat, iii 14, 15:
[6] apud Esaiam,
Dominus dixit, Abi et dic populo huic, Audite audiendo sed non
intelligite, et videte videndo, et ne cognoscite, impingua cor
populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne
forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et cor ejus
intelligat, vi 9, 10;
quod ibi `videre videndo et non cognoscere’ sit intelligere quod
verum et usque non agnoscere, patet; ac quod `oculos (x)oblinere ne
forte videat oculis suis’ sit privare intellectu veri, et quod
fides in Dominum sit quae {12} hic per `videre’ significatur,
constat a Domini verbis apud Matthaeum xiii 13, 14; et apud
Johannem xii 36, 37, 39, 40: [7] apud Ezechielem,
Fili hominis, in medio domus rebellionis tu habitans, quibus
oculi ad videndum, sed non vident, quibus aures ad audiendum
et non audiunt, xii 2;
{13} quod `oculi ad videndum sed non vident’ pro quod possint
intelligere vera quae fidei, sed non volunt, et hoc propter mala,
quae sunt `domus rebellionis,’ quae mendacem lucem falsis et
tenebras veris inducunt, secundum haec apud Esaiam,
Populus rebellionis ille, filii mendaces, filii non voluerunt
audire legem Jehovae, qui dixerunt videntibus, Ne videatis; et
visionem habentibus, Ne videatis nobis recta, loquimini nobis
blanditias, videte illusiones, xxx 9, 10:
apud Esaiam,
Populus hic ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam,
habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super eos, ix
1 (A.V.2)
`videre lucem magnam’ pro vera quae sunt fidei, recipere et
credere, super illos qui in fide sunt, `lux’ caelestis dicitur
`effulgere,’ nam lux quae in caelo, est Divinum Verum a Divino Bono
{14}: [8] apud eundem,
Effudit super vos Jehovah spiritum somnolentiae, et occlusit
oculos vestros, prophetas, et capita vestra, videntes,
obtexit, xxix 10;
`occludere oculos’ pro intellectum veri; quod oculus sit
intellectus, videatur n. 2701; `videntes obtegere’ pro illos qui
sciunt et docent vera fidei; `videntes’ olim dicti sunt prophetae,
qui quod sint docentes, tum vera doctrinae, videatur n. 2534 apud
eundem,
Sacerdos et propheta errant per siceram,… errant inter
videntes, titubant judicio, xxviii 7;
similiter; quod judicium quo titubant, sit verum fidei, videatur n.
2235: apud eundem,
Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium
auscultabunt, xxxii 3;
similiter: apud eundem,
Regem in pulchritudine sua spectabunt oculi tui, videbunt
terram longinquitatum, xxxiii 17;
`spectare regem in pulchritudine’ pro vera fidei quae a Domino,
quae pulchra dicuntur a bono; `videre terram longinquitatum’ pro
bonum amoris; quod `rex’ sit verum fidei, videatur n. 1672, 2015,
2069, {15}, 3009, 3670; quod `pulchrum’ dicatur a bono, n. 553,
3080, 3821; quod `terra’ sit bonum amoris, n. 620, 636, 3368, 3379
apud Matthaeum,
Beati mundi corde, quia hi ipsi Deum videbunt, v 8;
`videre Deum’ quod sit credere in Ipsum, ita fide Ipsum videre,
patet; qui enim in fide sunt, ex fide vident Deum, nam Deus est in
fide, et Deus id in fide quod vere fides est: [10] apud eundem,
Si oculus tuus scandalizaverit te, erue (c)illum,… bonum est
tibi luscum intrare in vitam quam duos habentem oculos mitti
in gehennam ignis, xviii 9;
hic quod `oculus’ non sit oculus, nec quod is eruendus, patet, is
enim non scandalizat, sed intellectus veri, qui hic est `oculus,’
n. 2701; quod melius sit non scire et capere vera fidei, quam scire
et capere illa, et usque vivere vitam mali, significatur per `bonum
esse {16} luscum intrare in vitam quam duos habentem oculos mitti
in gehennam ignis’: [11] apud eundem,
Vestri beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae quia
audiunt: amen dico vobis, quod multi prophetae et justi
desideraverint videre quae videtis, sed non viderunt, xiii
13-17; Joh. xii 40;
`videre’ pro scire et intelligere illa quae sunt fidei in Dominum,
ita pro fide; nam quod viderint Dominum, et viderint miracula
Ipsius, non inde beati fuerunt, sed quod crediderint, ut constare
potest ab his verbis apud Johannem, Dixi vobis, quod et videritis
Me, et non credatis; haec est voluntas Ipsius Qui misit Me, ut
omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam:
non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, hic vidit
Patrem; amen, amen, dico vobis, qui credit in Me, habet vitam
aeternam, vi 36, 40, 46, 47; `videre et non credere’ pro scire vera
fidei et non recipere, `videre et credere’ pro scire illa et
recipere; quod `non Patrem viderit quis nisi qui apud Patrem’ pro
quod non agnosci possit Divinum Bonum nisi per Divinum Verum; quod
`Pater’ sit Divinum Bonum et `Filius’ Divinum Verum, videatur n.
3704; inde sensus internus est quod nemo caeleste bonum possit
habere nisi agnoscat Dominum: [12] similiter apud eundem,
Deum nemo vidit usquam {17}, Unigenitus Filius, Qui in sinu
Patris est, Ille exposuit, i 18:
et apud eundem,
Jesus dixit, Qui videt Me, videt Illum, Qui misit Me; Ego Lux
in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non
maneat, xii 45, 46;
ibi quod `videre’ sit credere seu fidem habere, manifeste dicitur:
et apud eundem,
Jesus dixit, Qui cognovistis Me, etiam Patrem Meum
cognovistis, et abhinc cognovistis Illum, et vidistis
Illum,… qui (x)vidit Me, vidit Patrem, xiv 7, 9:
apud eundem,
Spiritum veritatis mundus non potest recipere, quoniam non
videt illum neque cognoscit illum:… non relinquam vos
orphanos, venio ad vos, adhuc parum dum mundus Me non amplius
videbit, vos autem videbitis Me, quia Ego vivo, et vos
vivetis, xiv 17-19;
`videre’ pro fidem habere, solum enim per fidem videtur Dominus,
fides enim est {18} oculus amoris, nam ab amore per fidem videtur
Dominus, est amor {19} vita fidei, quare dicitur, `vos videbitis
Me, quia Ego vivo et vos vivetis’: [13] apud eundem,
Dixit Jesus, In judicium Ego in mundum hunc veni, ut non
videntes videant, videntes vero caeci fiant; Pharisaei…
dixerunt, Num etiam nos caeci sumus? dixit illis Jesus, Si
caeci essetis, non haberetis peccatum, jam vero dicitis quod
videmus, ideo peccatum vestrum manet, ix 39-41;
videntes’ pro illis qui putant se intelligentes esse prae reliquis,
de quibus dicitur quod `caeci fient,’ hoc est, non accepturi fidem;
quod `non videre’ seu caecus esse praedicetur de illis qui in
falsis, tum de illis qui in ignorantia, videatur n. 2383: apud
Lucam,
Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero
in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non
audiant, viii 10;
similiter: apud eundem,
Dico vobis vere, Sunt quidam hic stantium, qui non gustabunt
mortem, donec viderint regnum Dei, ix 27; Marc. ix 1;
`videre regnum Dei’ pro credere: apud eundem,
Jesus dixit ad discipulos, Venient dies, cum desiderabitis
unum dierum Filii hominis videre, sed non videbitis, xvii 22;
ibi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae,
quando non amplius aliqua fides: [14] apud eundem,
Factum est cum Jesus accumberet cum illis, accipiens panem
benedixit, et frangens tradidit illis, illorum autem aperti
sunt oculi, et cognoverunt Ipsum, xxiv 30, 31;
per hoc significatum est quod Dominus per bonum appareat, non autem
per verum absque bono; `panis’ enim est bonum amoris, n. 276, 680,
2165, 2177, 3478, 3735, 3813. (s)Ex his et pluribus aliis locis
constat quod `videre’ in sensu interno sit fides a Domino, nam non
alia datur fides quae est fides, quam quae a Domino, haec quoque
{20} dat hominem videre, hoc est, credere; fides autem a se, seu a
proprio hominis {21} non est fides, nam haec facit videre falsa ut
vera, et vera ut falsa, et si vera ut vera, usque non videt quia
non credit, videt enim se in illis, non autem Dominum. [15] Quod
`videre’ sit fidem habere in Dominum, (x)patet manifeste ab illis
quae de luce caeli saepius dicta sunt, quod nempe lux caeli quia
est a Domino, secum habeat intelligentiam et sapientiam; proinde
fidem in Ipsum, nam fides in Dominum intus in intelligentia et
sapientia est, quapropter videre ex illa luce, sicut vident angeli
non aliud potest significare quam fidem in Dominum; est etiam Ipse
Dominus in luce illa quia procedit a Domino; illa lux etiam est
quae lucet in conscientia illorum qui fidem in Ipsum habent,
tametsi homo hoc nescit quamdiu in corpore vivit, nam tunc lux
mundi illam lucem obscurat. (s)
@1 aut$
@2 dum$
@3 et$
@4 i enim$
@5 vita I$
@6 ac$
@7 i quod est fidei$
@8 autem$
@9 intimus$
@10 before apud$
@11 I has ligno, but Heb is ( ) (nes) = standard or pole.$
@12 quod verum fidei in Dominum sit quod$
@13 quibus$
@14 A had Verum Divinum ex Bono Divino but alters to this.$
@15 AI i 2015f.$
@16 quod bonum sit$
@17 unquam$
@18 nam fides est sicut$
@19 enim$
@20 est quae$
@21 persuasio$
significet statum perveniendi ad bonum, constat a significatione
`afflictionis’ quod sit tentatio, de qua n. 1846, quae quia est
medium per quod pervenitur ad bonum, hic per `afflictionem meam’
significatur status a vero quod est externum, perveniendi ad bonum
quod est internum.
bonum veri, constat a significatione `amabit’ quod sit inde bonum,
omne enim bonum est amoris, quare id per amare hic significatur; et
ex significatione `viri’ quod sit verum, de qua n. 3134. Quid
bonum veri, prius aliquoties explicatum est, quod nempe sit
affectio veri {1} propter vitam, nam vita est bonum quod spectatur
in vero ab illis qui postea regenerantur; absque vita secundum
verum {2} nulla fit conjunctio veri cum bono, proinde nulla
appropriatio: hoc evidenter constare potest unicuivis, si attendat
ad illos qui male vivunt et ad illos qui bene vivunt, quod nempe
qui male vivunt, tametsi in pueritia et in juventute doctrinalia
Ecclesiae aeque ac alii calluerint, usque si explorentur quid
credant de Domino, de fide in Ipsum, et de veris Ecclesiae,
comperies quod ne hilum credant; at qui bene vivunt, quod quisque
eorum fidem veris quae credunt vera esse, habeant: qui autem docent
vera, ut antistites Ecclesiae, et male vivunt, quidem se dicent
credere, sed usque corde non credunt; apud quosdam est persuasivum
quod mentitur fidem, sed persuasivum est tale quod sit scientificum
confirmatum non propter quod verum sit, sed propter quod id
profitendum sui officii, honoris et lucri causa; hoc non altius
vadit quam per aures in memoriam, et a memoria exit in labia, non
autem in cor et inde in confessionem. Inde patet quod vita doceat
qualis agnitio veri sit, hoc est, qualis fides; et quod fides
separata a bono vitae dicat quod utcumque homo vivit, usque ex
gratia salvari possit; et quod ratiocinetur contra illud doctrinae
quod unumquemvis vita ejus maneat post mortem.
@1 ejus$
@2 vitae bono$
natus, nempe ex his, `vidit Jehovah afflictionem meam quia nunc
amabit me vir meus,’ constare potest quid Ecclesiae `Reuben’ aut
tribus a Reubene nominata, significet, quod nempe id quod primum
regenerationis est, seu quod primum est cum homo fit Ecclesia, quod
nempe sit verum doctrinae per quod ad bonam vitae pervenire possit.
Quia audivit Jehovah quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc, et
vocavit nomen ejus Shimeon. `Concepit adhuc et peperit filium’
significat, ut prius, conceptionem et partum spiritualem ab externo
versus interiora magis: `quia audivit Jehovah’ significat in
supremo sensu providentiam, in interno fidei voluntatem, in
interiore oboedientiam, in externo auditum, hic fidem voluntate
quae a solo Domino: `quod exosa ego’ significat statum fidei si non
voluntas ei correspondens: `et dedit mihi etiam hunc’ significat
successivum: et vocavit nomen ejus Shimeon,’ significat quale ejus.
conceptionem et partum spiritualem ab externo versus interiora
magis, constat ab illis quae supra n. 3860 dicta sunt, ubi eadem
verba. Ab externo versus interiora magis progredi dicitur, cum a
scientia quae est intellectus ad voluntatem, aut spiritualiter
loquendo, a vero quod est fidei ad charitatem; intellectus enim est
id quod procedit a voluntate, et in quadam forma visuali manifestat
voluntatem, similiter fides procedit a charitate et in quadam forma
manifestat charitatem; inde patet quod externum voluntatis sit
intellectus, et externum charitatis sit fides, seu quod idem {1},
quod internum intellectus sit voluntas, et internum fidei sit
charitas; quare progredi ab externo ad interiora magis, est a fide
intellectu ad fidem voluntate; proinde a fide ad charitatem, quae
repraesentatur per `Levi,’ de quo mox sequitur. [2] (m)Sciendum
quod per fidem cum illa distinguitur a charitate, intelligatur
verum quale est doctrinae, seu quale est in confessione quae `fides
Apostolica’ vocatur, et hoc secundum sensum communem in Ecclesia,
nam fidem habere veris creditur esse fides per quam salus; sunt
pauci qui sciunt quod fides sit fiducia ac confidentia, et inter
illos paucos adhuc pauci qui sciunt quod fiducia seu confidentia
sit ex charitate, et non dabilis apud aliquem qui non charitatis
vitam habuit.(n)
@1 A d idem, i simile$
providentiam, in interno fidei voluntatem, in interiore
oboedientiam, in externo auditum, hic fidem voluntate quae a solo
Domino, constat a significatione `audire’; quod audire sit auditus,
non opus habet explicatione; quod autem audire in sensu interiore
sit oboedientia {1}, et in sensu interno fides voluntate, constat
(c)a plurimis locis in Verbo, de quibus sequitur; tum ex quali
auditus respective ad quale visus; quod visus in sensu interiore
sit intellectus et in sensu interno sit fides intellectu, videatur
n. 3863, et hoc {2} ex eo quia res per visum internum apparent
quales sunt, ita capiuntur aliqua fide sed intellectuali; quae
autem audiuntur cum ad interiora penetrant, etiam in simile visui
mutantur, videntur enim interius quae audiuntur, quare per auditum
quoque significatur id quod per visum, nempe id quod intellectus,
(o) ut et quod fidei est, sed auditus simul persuadet quod ita sit,
et afficit non modo partem intellectualem hominis, sed etiam ejus
voluntariam, ita interius vadit, nempe ad voluntatem, et efficit
{3} ut velit quod videt, inde est quod `audire’ significet
intellectum rei et simul oboedientiam, et in spirituali sensu fidem
voluntate: [2] quia in audire id latet, nempe oboedientia et fides
voluntate, ideo (c)ea etiam significantur per audire, auscultare,
{4} attendere, in communi sermone, nam audiens esse est oboediens
esse, et auscultare alicui, est quoque oboedire; interiora enim rei
quandoque ita insunt vocibus loquelae hominis, ex causa quia
spiritus hominis est qui cogitat, et percipit sensum vocem
loquelae, et is est in quadam communione cum spiritibus et angelis,
qui in principiis vocum sunt; praeterea talis est circulus rerum
apud hominem quod quicquid per aurem et oculum, seu per auditum et
visum, intrat, transeat in ejus intellectum, et per intellectum in
voluntatem, et a voluntate in actum, ita quoque verum fidei; id
primum fit verum {5} fidei scientia, dein verum {6} fidei
voluntate, et denique verum fidei actu, ita charitas; fides
scientia seu intellectu est `Reuben,’ ut ostensum est’, fides
voluntate est `Shimeon,’ fides voluntate cum fit charitas {7} est
`Levi.’ [3] Quod `audire’ in supremo sensu sit praevidentia, ex
illis quae de videre quod in supremo sensu sit praevidentia, supra
n. 3863 dicta sunt, constare potest, nam praevidere Domini est
videre ab aeterno in aeternum quod ita sit, at providere Domini est
regere ut ita sit, et flectere {8} liberum hominis ad bonum,
quantam praevidet quod homo se in libero flecti {9} patitur,
videatur n. 3854. [4] Quod per `audire Jehovah,’ ex quo Shimeon
nominatus, in sensu interiore significetur oboedientia, et in sensu
interno fides voluntate a solo Domino, patet a perplurimis locis in
Verbo, ut ab his quae sequuntur; apud Matthaeum,
Ecce vox e nube dicens, Hic est Filius Meus dilectus, in Quo
Mihi complacuit, Ipsum audite, xvii 5;
`Ipsum audire’ pro Ipsi fidem habere, et Ipsius praeceptis
oboedire, ita fidem voluntate habere: apud Johannem,
Amen, amen, dico vobis, quod veniet hora,… quando mortui
audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent. Ne miremini
hoc, quoniam venit hora, in qua omnes qui in monumentis
audient vocem Ipsius, v 25, 28;
`audire vocem Filii Dei {10}’ pro fidem habere verbis Domini, et
velle illa; qui fidem voluntatis habent, illi vitam accipiunt,
quare dicitur `qui audient vivent’: [5] apud eundem,
Qui ingrediens est per januam, pastor est ovium, huic
ostiarius aperit, et oves vocem illius audiunt…. Et alias
oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc, etiam illas oportet Me
adducere, et vocem Meam audient, et fiet unus grex, et unus
pastor;… oves Meae vocem Meam audiunt, et Ego cognosco
illas, et sequuntur Me, x 2, 3, 16, 27;
`audire vocem’ manifeste pro oboedire ex fide voluntatis: apud
eundem,
Omnis qui est ex veritate, audit (t)vocem Meam, xviii 37;
similiter: apud Lucam,
Dixit illi Abraham, Habent Mosen et Prophetas, audiunto
illos,… si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex
mortuis resurrexerit, persuadebuntur, xvi 29, 31;
`audire Mosen et Prophetas’ pro scire quae in Verbo {11}, et fidem
ei habere {12}, ita quoque velle illa, nam fidem habere absque
velle, est videre et non audire, at fidem habere cum velle est
videre {13} et audire; quare utrumque, nempe videre et audire,
passim in Verbo simul dicitur, et per `videre’ significatur id quod
per `Reuben,’ et per `audire’ id quod per `Shimeonem,’ nam
conjuncta sunt sicut frater fratri. [6] Quod videre et audire
conjunctim dicantur, constat ex his locis; apud Matthaeum,
Propterea per parabolas loquor illis, quia videntes non
vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt; et
completur in illis prophetia Esaiae, quae dicit, Auditu
audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis et non
cernetis: incrassatum est cor populi hujus, et auribus
graviter audiverunt, et oculos suos occluserunt, ne forte
videant oculis et auribus audiant, et corde intelligant….
Vestri vero beati sunt oculi quia vident, et aures vestrae
quia audiunt; amen dico vobis, quod multi prophetae et justi
desideraverint videre quae videtis, sed non viderunt, et
audire quae auditis, et non audiverunt, xiii 13-17; Joh. xii
(x)40; Esai. vi 9:
apud Marcum,
Dixit Jesus ad discipulos, Quid disputatis quod panes non
habetis, nondum ne intelligentes estis, neque intelligitis,
adhucne obduratum habetis cor vestrum, oculos habentes non
videtis, et aures habentes non auditis? viii 17, 18:
[7] apud Lucam,
Vobis datum est cognoscere mysteria regni Dei, reliquis vero
in parabolis, ut videntes non videant, et audientes non
audiant, viii 17, 18:
{14} apud Esaiam,
Aperientur oculi caecorum, et aures surdorum aperientur, xxxv
5:
apud eundem,
Tunc audient in die illo surdi verba libri, et ex caligine
eque tenebris oculi caecorum videbunt, xxix 18:
apud eundem,
Surdi audite, et caeci spectate videndo, xlii 18:
apud eundem,
Educ populum caecum cui oculi erunt {15}, et surdos quibus
aures, xliii 8:
apud eundem,
Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium
auscultabunt, xxxii 3:
apud eundem,
Sint oculi tui respicientes doctores tuos, et aures tuae
audiant verbum, xxx 20, 21:
apud eundem,
Qui obturat aurem suam ne audiat sanguines; et occludit oculos
suos ne videant malum, hic in altis habitabit, xxxiii 15, 16:
apud Ezechielem,
Fili hominis, in medio domus rebellionis tu habitans, quibus
oculi ad videndum sed non vident, quibus aures ad audiendum,
et non audiunt, xii 2.
In his locis utrumque dicitur quia unum sequitur alterum, nempe
fides intellectu quae est `videre’ et fides voluntate quae est
`audire, alioquin unum satis fuisset; inde etiam patet quare unus
filius Jacobi nominatus est {16} a videre, et alter ab audire. [8]
Quod `videre’ significet fidem scientia seu intellectu et `audire’
fidem oboedientia seu voluntate, est ex correspondentiis in altera
vita, et inde significativis; qui intellectuales sunt et in fide
inde, illi ad oculi provinciam pertinent, et qui oboedientes sunt
et in fide inde, illi ad auris provinciam pertinent; quod ita sit,
videbitur ex illis quae ad finem capitum, de Maximo Homine, et
correspondentia omnium quae in corpore humano cum illo, ex Divina
Domini Misericordia, ostendetur; [9] inde nunc est quod `oculus’ in
sensu interno sit intellectus, videatur n. 2701, et quod `auris’
sit oboedientia, et in sensu spirituali fides inde, seu fides {17}
voluntate; ut quoque constat ex his locis; apud Esaiam,
Etiam, non audivisti, etiam non novisti, etiam ex tunc non
aperuit se auris tua? xlviii 8:
apud eundem,
Dominus Jehovih excitabit mihi aurem ad audiendum, quasi
instructi:… Dominus Jehovih aperuit mihi aurem, et ego non
rebellavi, l 4, 5:
apud eundem,
Attendite attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur
in pinguedine anima vestra; inclinate aurem vestram, et ite ad
Me, audite ut vivat anima vestra, lv 2, 3:
apud Jeremiam,
Ad quem loquar et testificer, ut audiant? ecce praeputiata
auris eorum, et non possunt auscultare, vi 10:
apud eundem,
Hoc praecepi iis, dicendo, Audite vocem Meam, tunc ero vobis
in Deum, et vos eritis Mihi in populum,… et non audiverunt,
nec inclinarunt aurem suam, vii 23, 24, 26:
apud eundem,
Audite mulieres verbum Jehovae, et accipiat auris vestra
verbum oris Ipsius, ix 19 [A.V. 20]:
apud eundem,
Non inclinastis aurem vestram, et non oboedivistis Mihi xxxv
15:
apud Ezechielem,
Fili hominis, omnia verba Mea, quae locutus sum ad te recipe
in cor tuum, et auribus tuis audi, iii 10:
apud eundem,
Dabo zelum Meum contra te, et agent tecum in excandescentia,
nasum tuum, et aures tuas removebunt, xxiii 25;
`nasum et aures removere’ pro perceptionem veri et boni, et fide
oboedientiam: apud Zachariam,
Renuerunt attendere, et dederunt humerum refractarium et aures
suas aggravarunt, ut non (x)audirent, et cor suum posuerunt
adamantem, ut non audirent legem, vii 11, 12:
[10] apud Amos,
Sic dixit Jehovah, Sicut eripuerit pastor ex ore leonis duo
crura, vel particulam auris, ita eripientur filii Israelis in
Samaria in angulo lecti, et in extremitate spondae, iii 12;
`eripere duo crura’ pro voluntatem boni, `particulam auris’ pro
voluntatem veri; quod `particula auris’ id sit, solum constare
potest ut dictum, ex correspondentiis in altera vita, et inde
significativis {18}, secundum quae Verbi sensus internus est, et
quoque ritualia in Ecclesia Israelitica et Judaica; inde erat cum
Aharon et filii ejus inaugurarentur ministerio, quod inter alia
mandatum sit,
Ut `Moses sumeret’ de sanguine arietis, et daret super
auriculam auris Aharonis, et super auriculam auris filiorum
ejus; et super pollicem manus eorum dextrae, et super pollicem
pedis eorum dextri, Exod. xxix 20;
per hoc rituale repraesentabatur fidei voluntas, in quam sicut
sacerdos etiam initiaretur; quod rituale hoc sanctum esset, quisque
scire potest, quia (t)a Jehovah mandatum Mosi, ita quoque quod
sanctum dare sanguinem super auriculam auris, sed quodnam sanctum,
non sciri potest nisi ex rerum interno sensu {19} in Verbo, qui hic
est quod sanctum fidei ex voluntate custodiretur. [11] Quod per
`aurem’ significetur oboedientia, et in sensu interno fides inde,
manifestius adhuc patet ex rituali de servo qui non servitio exire
vellet, de quo ita apud Mosen,
Si servus vel ancilla non servitio exire vellet {20}, adducet
eum dominus ejus ad Deum, et adducet eum ad januam, aut ad
postem, et perforabit dominus ejus aurem subula, et serviet
illi in perpetuum, Exod. xxi [5], 6; Deut. xv 17;
`perforare aurem subula ad postem’ pro perpetuo servire seu
oboedire, in sensu spirituali pro non velle intelligere verum, sed
velle verum ex oboedientia, quod respective non liberum est. [12]
(m)Quia oboedientia fidei per `aures,’ et oboedire per {21}
`audire’ in sensu interno intelligitur, constat quid per haec verba
Domini, quae toties dixit, significatur,
Qui habet aurem ad audiendum, audiat, Matth. xiii 9, 43; Marc.
iv 9, (x)23; vii 16; Luc. viii 8; xiv 35; Apoc. ii 7, 11, 29;
iii 13, 22. (n)
[13] Quod `audire’ in sensu supremo sit providentia, et `videre’
sit praevidentia, constat ex illis locis in Verbo, in quibus de
Jehovah seu Domino praedicantur oculi, ut et aures; ut apud Esaiam,
Inclina Jehovah aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos Tuos
et vide, xxxvii 17:
apud Danielem,
Inclina, Deus mi, aurem Tuam et audi, aperi Jehovah oculos
Tuos et vide vastitates nostras, ix 18:
apud Davidem,
Deus inclina aurem Tuam ad me, et audi sermonem meum, Ps. xvii
6:
apud eundem,
Inclina ad me aurem Tuam, et serva me, Ps. lxxi 2:
apud eundem,
Adverte aurem ad precationes meas, ob veritatem Tuam, responde
mihi ob justitiam Tuam, Ps. cxliii 1:
apud Jeremiam,
Jehovah, vocem meam audivisti, ne abscondas aurem Tuam ad
suspirationem meam, ad clamorem meum, Thren. iii 56:
apud Davidem,
Jehovah ne abscondas facies Tuas a me, in die quo angustia
mihi, inclina ad me aurem Tuam, in die clamo, responde mihi,
Ps. cii 3 (A.V. 2).
[14] Quod non aures Jehovae nec oculi sicut homini, notum est, sed
quod sit attributum praedicabile de Divino {22}, quod per aurem et
per oculum significatur, nempe infinitum velle, et infinitum
intelligere, infinitum velle est providentia, et infinitum
intelligere est praevidentia; haec per aurem et oculum, cum
tribuuntur Jehovae, in sensu supremo intelliguntur. Ex his nunc
patet quid per `audivit Jehovah,’ ex quo Shimeon nominatus, in omni
sensu significatur.
@1 obedire$
@2 quidem$
@3 facit$
@4 i et$
@5 intellectu$
@6 i fit$
@7 tum fides voluntatis fit charitas, quae$
@8 velle quod ita sit, proinde regere$
@9 ex libero regi$
@10 hominis AI$
@11 ibi$
@12 habere illis$
@13 fidem habere I$
@14 The following seven refs. are from Is. chaps. 29, 30, 32, 33,
35, 42 and 43, I arranges these 35, 29, 42, 43, 32, 30, 33, but in
A their order is 35 29, 30, 43, 33, 32, 42; refs. from 30, 43 and
33 are in margin.$
@15 sunt as n. 6989.$
@16 sit$
@17 i quod idem$
@18 A alters to significatione$
@19 intellectu$
@20 exire vellet e servitio$
@21 ip ei$
@22 Jehovae$
voluntas ei correspondens, constat ex significatione `exosae’ quod
sit non amata, talis enim est status fidei, si non voluntas ei
correspondet. {1} Agitur in sensu interno de progressu
regenerationis hominis ab externo ad internum, hoc est, a vero
fidei ad bonum charitatis; verum quod fidei, est externum, et bonum
quod charitatis, est internum; ut verum quod est fidei, vivat {2},
inducetur ad voluntatem ut ibi vitam accipiat, verum enim ex scire
non vivit, sed ex velle; per novum velle, quod Dominus creat apud
hominem, influit vita ab Ipso; prima vita se manifestat per
oboedientiam, quae est primum voluntatis; altera per affectionem
faciendi verum, quae est progressivum voluntatis, {3} quae tunc est
quando jucundum et beatum in faciendo verum percipitur; nisi fidei
progressus talis fiat, verum non {4} fit verum, sed fit quoddam
separatum a vita, quandoque confirmativum falsi, et quandoque
persuasivum, ita quoddam spurcum, nam se copulat cum affectioni
mala hominis seu ejus cupiditate, hoc est, cum voluntate propria
ejus quae contraria charitati est; talis est fides quae a multis
hodie creditur esse fides, et sola absque charitatis operibus
salvare; [2] sed haec fides nempe separata a charitate, et inde
contraria charitati, repraesentatur in sequentibus per `Reubenem,
quod cubuerit cum Bilha concubina patris sui,’ Gen. xxxv 22, et
quam detestatur Jacob, tunc Israel, hi verbis,
Reuben, primogenitus meus, tu robur meum, et principium
virtutis meae,… levis es sicut aqua {5}, ne excellas, quia
ascendisti cubilia patris tui, tunc polluisti {6}, stratum
meum ascendit, Gen. xlix 3, 4;
hujus fidei nempe separatae a charitate, voluntas et affectio
contraria charitati, describitur ibi quoque per Shimeonem et Levi,
his verbis,
Shimeon et Levi fratres, arma violentiae machaerae eorum, in
arcanum eorum non veniat anima mea, in coetu eorum ne uniat se
gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum, et in
voluntate sua enervarunt bovem; maledictus furor eorum, quia
vehemens, et ira eorum quia gravis, dividam eos in Jacobum, et
dispergam eos in Israelem, Gen. xlix 5-7;
quod sit fides separata a charitate, quae per illos describitur, in
sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ostendetur.
@1 i Hoc se ita habet$
@2 i fiat verum, et$
@3 i ita per charitatem, cf. n. 3876.$
@4 non fit fides, ita nec verum$
@5 aquae$
@6 In 6341 S has prophanasti, and we follow his punctuation in that
ref. Here A and I have no comma after polluisti but one after
meum$
nempe fidem oboedientia seu voluntate, quae quod succedat fidei
scientia seu intellectu, supra ostensum est; hoc significatur per
`dedit mihi etiam hunc.’
ejus, constat a significatione `nominis et vocare nomen’ quod sit
quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421;
ipsum quale continetur in sensu interno verborum quae Leah dixit,
`Audivit Jehovah quod exosa ego, et dedit mihi etiam hunc,’ hoc
quale est quod significatur per `Shimeonem,’ tum per tribum ab illo
nominatam; estque {1} id alterum universale Ecclesiae, seu alterum
cum homo regeneratur et fit Ecclesia; est nempe oboedientia seu
voluntas faciendi verum quod est fidei, in quam oboedientiam et in
qua voluntate implantatur charitas quae succedit, et significatur
per `Levi.’
@1 est$
Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei tres
filios; propterea vocavit nomen ejus Levi. `Concepit adhuc et
peperit filium’ significat, ut prius, conceptionem et partum
spiritualem ab externo ad internum adhuc magis; `et dixit, Nunc hac
vice adhaerebit vir meus ad me’ significat in sensu supremo amorem
et misericordiam, in interno charitatem, in externo conjunctionem,
hic amorem spiritualem: `quia peperi ei tres filios’ significat
successivum: `propterea vocavit nomen ejus Levi’ significat quale
ejus.
conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum adhuc
magis, constat ab illis quae supra n. 3860, 3868 dicta sunt, ubi
eadem verba.
significet in sensu supremo amorem et misericordiam, in interno
charitatem, in externo conjunctionem, hic amorem spiritualem,
constat a significatione `adhaerere’: quod adhaerere in sensu
externo seu proxime interiore sit conjunctio, constare potest
absque explicatione; quod `adhaerere’ in sensu interno sit
charitas, patet ex eo quod charitas, seu quod idem, amor mutuus,
sit conjunctio spiritualis, est enim conjunctio affectionum quae
voluntatis, et inde convenientia cogitationum quae intellectus, ita
conjunctio mentium quoad utramque partem; quod adhaerere in sensu
supremo sit amor et misericordia, inde patet, nam infinitum et
aeternum quod praedicatur de charitate seu amore spirituali, est
misericordia {1}, quae est amor Divinus erga genus humanum in
tantis miseriis constitutum; cum enim homo non est nisi malum ex
se, et in illo, quantum ex illo, non nisi quam infernale, ac
inspicitur a Domino ex Divino Amore, tunc quod elevetur ab inferno
in quo est a se, et liberetur, dicitur misericordia, hinc quia
misericordia est ex Divino Amore, significatur per `adhaerere’ in
supremo sensu et amor et misericordia. [2] Quod `adhaerere’ in
sensu interno significet amorem spiritualem, seu quod idem,
charitatem erga proximum, constare (t)potest etiam (c)ex aliis
locis in Verbo, ut apud Esaiam,
Ne dicat filius alienigenae, qui adhaesit ad Jehovam, dicendo,
Separando separat me Jehovah a cum populo Suo:… filii
alienigenae, qui adhaerent ad Jehovam, ad ministrandum Ipsi,
et ad diligendum nomen Jehovae, erunt Ipsi in servos, lvi 3,
6;
`adhaerere ad Jehovam’ pro praecepta observare, quod est amoris
spiritualis, nemo enim praecepta Dei ex corde observat nisi qui in
bono charitatis erga proximum est: apud Jeremiam
In diebus illis… venient filii Israelis, illi et filii
Jehudae, eundo et flendo ibunt, et Jehovam Deum suum quaerent;
Zionem interrogabunt de via, eo facies eorum, Venite et
adhaereamus ad Jehovam foedere saeculi, non oblivioni datur,
l 4, 5;
`adhaerere ad Jehovam’ similiter pro praecepta observare ex corde,
hoc est, ex bono charitatis: [3] apud Zachariam,
Adhaerebunt gentes multae ad Jehovam in die illo, et erunt
Mihi in populum, ii 15;
similiter: apud Esaiam,
Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget denuo Israelem, et ponet
eos super terram eorum, et adhaerebit peregrinus eis, et
adjungent se ad domum Jacobi, xiv 1;
`adhaerere peregrinus eis’ pro in simili observantia legis esse;
`adjungere se ad domum Jacobi’ pro esse in bono charitatis, in quo
illi qui per domum Jacobi significantur: apud Matthaeum,
Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit
et alterum amabit, aut uni adhaerebit, et alterum contemnet,
non potestis Deo servire et Mammonae, vi 24;
ibi caeleste amoris est `amare,’ et spirituale amoris est
`adhaerere,’ utrumque dicitur quia distincta sunt, alioquin unum
satis fuisset. [4] Illi qui in spirituali amore sunt, vocantur
ideo `filii Levi,’ ut apud Malachiam,
Quis sustinet diem adventus Ipsius, et quis consistet cum
apparuerit?… sedebit conflans et purgans argentum, et
purificabit filios Levi, et defaecabit illos sicut aurum et
sicut argentum, iii 2, 3.
Quod in supremo sensu Dominus sit `Levi,’ ex amore Divino et
misericordia erga illos qui in amore spirituali sunt, apud eundem,
Ut cognoscatis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ad esse
foedus Meum cum Levi, dixit Jehovah Zebaoth, foedus Meum erit
cum illo vitae et pacis…. Vos recessistis a via, impingere
fecistis multos in legem, corrupistis foedus Levi, ideo dedi
vos contemptos, ii 4, 5, 8, 9.
Et quia Divinus Amor seu Misericordia Domini in supremo sensu per
`Levi’ intellectus est, et in sensu interno spiritualis amor, ideo
tribus Levi sacerdotium facta est, nam `sacerdotium’ in sensu
interno Verbi non aliud est quam sanctum amoris, et `regium’
sanctum fidei, n. 1728, 2015 f., 3670. [5] Quia per vocem
`adhaerere’ ex qua Levi nominatus est, significatur amor
spiritualis, qui idem est ac amor mutuus, etiam per eandem vocem
{2} in lingua originali significatur mutuo dare et accipere, et
quoque per mutuo dare et accipere, in Ecclesia Judaica,
repraesentatus est amor mutuus, de qua re, ex Divina Domini
Misericordia, alibi; amor mutuus in eo differet ab amicitia, quod
amor mutuus spectet bonum quod apud hominem, et quia est erga
bonum, est erga illum qui est in bono; amicitia autem spectat
hominem, quae tunc quoque amor mutuus est, cum spectat hominem ex
bono seu propter bonum, at cum non ex bono seu propter bonum, sed
propter semet quod vocat bonum, tunc amicitia non est amor mutuus,
sed accedit ad amorem sui, et quantum accedit, tantum est amori
mutuo oppositus; amor mutuus est in se non aliud quam charitas erga
proximum, nam per `proximum’ in sensu interno non aliud
significatur quam bonum, ac in supremo sensu Dominus, quia ab Ipso
omne bonum, et Ipse est Ipsum Bonum, videatur n. 2425, 3419; amor
ille mutuus seu charitas erga proximum, est qui intelligitur per
amorem spiritualem, et qui significatur per `Levi.’ Etiam in Verbo
amor caelestis, et quoque amor conjugialis, in sensu litterae per
`adhaerere’ exprimitur, sed est ex alia voce {3} in lingua
originali quam ex qua Levi dictus est; [6] illa vox significat
adhuc arctiorem conjunctionem; ut in sequentibus locis; apud Mosen,
Jehovam Deum tuum timebis, Ipsi servies, et Ipsi adhaerebis,
Deut. x 20;
Post Jehovam Deum vestrum ibitis, et Ipsum timebitis, et
praecepta Ipsius servabitis, et vocem Ipsius audietis, et Ipsi
servietis, et Ipsi adhaerebitis, Deut. xiii 5 [A.V. 4];
Ad amandum Jehovam Deum vestrum, ad eundum in omnibus viis
Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, Deut. xi 22;
Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et
ad adhaerendum Ipsi, quia Ille vita tua, Deut. xxx 20:
apud Joshuam,
Studete valde facere praeceptum et legem, quam praecepit vobis
Moses servus Jehovae, ad amandum Jehovam Deum vestrum, et ad
ambulandum in omnibus viis Ipsius, et ad servandum praecepta
Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, et ad serviendum Ipsi in toto
corde vestro, et in tota anima vestra, xxii 5:
in Libro secundo Regum,
Rex Hizkiah in Jehovah Deo Israelis confisus est,… adhaesit
Jehovae, non recessit a post Ipsum, et custodivit praecepta
Ipsius, quae praeceperat Jehovah Mosi, xviii 5, 6:
apud Jeremiam,
Quemadmodum adhaeret cingulum ad lumbos viri, ita adhaerere
feci ad Me totam domum Israelis, et totam domum Jehudae, ad
esse Mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in decus;
et non oboediverunt, xiii 11.
[7] Quod amor conjugialis etiam per adhaerere {4} exprimatur, patet
ab his,
Propterea relinquet vir patrem suum et matrem suam, et
adhaerebit uxori suae, et erunt in carnem unam, Gen. ii 24;
Propter duritiem cordis vestram scripsit Moses praeceptum
hoc, ab initio autem creationis masculum et feminam fecit eos
Deus; propter hoc derelinquet homo patrem suum et matrem, et
adhaerebit {5} uxori suae, et erunt duo in carnem unam,quod
ergo Deus conjunxit, homo non separabit, Marc. x 5-9; Matth.
xix 5;
Adhaesit anima Shechemi Dinae filiae Jacobi; amavit
puellam, et locutus ad cor puellae, Gen. xxxiv 3;
Shelomoh amavit mulieres exteras multas,… his adhaesit
Shelomo had amandum, i Reg. xi 1, 2.
Inde nunc patet quod `adhaerere’ sit vox amoris, in usum recepta
antiquis temporibus ab Ecclesiis quae in significativis fuerunt; et
quod non aliud sit in sensu interno quam conjunctio spiritualis,
quae est (t)charitas et amor.
@1 cum infinitum et aeternum praedicatur de charitate fit
Misericordia$
@2 Heb. ( ) (lavah)=to adhere, borrow, lend or join.$
@3 Heb. (dabaq)=to cling, adhere, cleave to.$
@4 Heb. (dabaq)$
@5 Gk. proskollao$
constat ab illis quae supra n. 3871 dicta sunt; successivum quod
significatur hic per `tres filios,’ est quod charitas nunc veniat;
cum enim regeneratur homo, hoc est, cum fit Ecclesia, primum erit
ei {1} scire et intelligere quid verum fidei, alterum erit {2}
velle et facere illud, tertium est affici illo; cumque homo
afficitur vero, hoc est, cum jucundum et beatum percipit in
faciendo secundum verum, tunc est in charitate seu amore mutuo; hoc
successivum est quod per `peperi ei tres filios’ hic intelligitur
{3}.
@1 est$
@2 quo$
@3 significatur$
ejus, constat a significatione `nominis’ et `vocare nomen’ quod sit
quale, de qua supra n. 3871; quale est quod continetur in illis
verbis `Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me, quia peperi ei
tres filios’ de quibus {1} mox supra n. 3875, 3876; hoc quale est
quod significatur per Levi, tum per tribum ab illo nominatam;
estque {2} id tertium universale Ecclesiae, seu tertium cum homo
regeneratur aut fit Ecclesia; estque charitas. Se habet ita cum
charitate quod in se contineat velle verum, et per hoc in se
contineat intelligere verum, nam qui in charitate est, illa habet
{3}; at antequam homo ad charitatem venit, tunc primum in externo
erit, nempe in intelligere verum, dein in velle verum, demum in
affici vero, quod est charitas; in charitate cum homo est, tunc
spectat Dominum, Qui per `Jehudam,’ quartum filium Jacobi, in sensu
supremo significatur.
@1 quo$
@2 est$
@5 haec$
Hac vice confitebor Jehovam, propterea vocavit nomen ejus Jehudah;
et substitit a pariendo. `Concepit adhuc, et peperit filium’
significat, ut prius, conceptionem et partum spiritualem ab externo
ad internum adhuc magis: `et dixit, Hac vice confitebor Jehovam’
significat in sensu supremo Dominum, in interno Verbum, in externo
doctrinam inde, hic Divinum amoris, et caeleste regnum Ipsius:
`propterea vocavit nomen ejus Jehudah’ significat quale ejus: `et
substitit a pariendo’ significat per scalam ascensum a terra usque
ad Jehovam seu Dominum.
conceptionem et partum spiritualem ab externo ad internum adhuc
magis, constat ab illis quae supra n. 3860, 3868 dicta sunt, ubi
similia verba.
sensu supremo Dominum, in interno Verbum, in externo doctrinam
inde, hic Divinum amoris et caeleste regnum Ipsius, constat a
significatione `confiteri’: quod confiteri in sensu externo seu
proxime interiore significet doctrinam ex Verbo, patet, confessio
enim non aliud est, etiam in communi sermone, quam declaratio suae
fidei coram Domino, ita comprehendit in se illa quae homo credit,
proinde quae ei sunt doctrina: quod `confiteri’ in sensu interno
sit Verbum, inde sequitur, omnis enim doctrina fidei et charitatis
ex Verbo erit; ex se enim homo de caelestibus et spiritualibus
nihil novit, quare ex revelatione Divina quae est Verbum: quod
`confiteri’ in sensu supremo sit Dominus, est quia Dominus est
Verbum, proinde doctrina ex Verbo, et quia Verbum in sensu interno
Dominum solum spectat et de Ipsius regno agit, n. 1871, 2859, 2894,
3245, 3305 pr., 3393, 3432, 3439, 3454; inde est quod per
`confiteri Jehovam’ significetur Divinum amoris et caeleste regnum
Ipsius, Dominus enim est Ipse Divinus Amor, et influxus hujus facit
regnum Ipsius, et hoc per Verbum quod ab Ipso; quod per `Jehudam’
qui a confiteri Jehovam nominatus est, significetur Divinum amoris,
et caeleste regnum Domini {1}, prius n. 3654 ostensum videatur;
inde est quod dicatur quod hic `confiteri’ sit illud. [2] Quid
autem confiteri et {2} confessio sit, constare potest a locis in
Verbo, ubi memoratur; ut apud Esaiam,
Dices in die illo, Confitebor Tibi Jehovah, quod succensuisti
mihi, reversa est ira Tua, et consolatus es me:… et dicetis
in dic illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, nota
facite in populo opera Ipsius, commemorate quod exaltatum sit
nomen Ipsius, xii 1, 4:
apud Davidem,
Confitemur Tibi Deus, confitemur, et propinquum nomen Tuum,
enarrant mirabilia Tua, Ps. lxxv 2 [A. V. 1]:
apud eundem,
Psalmus ad confessionem. Jubilate Jehovae omnis terra,…
Ille fecit nos, et non nos, populum Suum et gregem pascui Sui;
ideo Ipsius nos, populus Ipsius et grex pascui Ipsius: {3}
intrate per portas Ipsius in confessione, atria Ipsius in
laude, confitemini Ipsi, benedicite nomini Ipsius, quia bonus
Jehovah, in aeternum misericordia Ipsius, et usque in
generationem et generationem veritas Ipsius, Ps. c 1-5;
ibi quid `confiteri’ et confessio sit, patet, quod nempe sit
agnoscere Jehovam seu Dominum, et quae Ipsius sunt; agnitio illa
quod sit doctrina et Verbum, patet: [3] apud Esaiam,
Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates
ejus,… laetitia et gaudium invenietur in (c)illa, confessio
et vox cantus, li 3:
apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem
tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, et
aedificabitur urbs super tumulo suo, et palatium juxta morem
suum habitabitur, et exibit ab iis confessio et vox ludentium,
xxx 18, 19:
apud Davidem,
Confitebor Jehovae juxta justitiam Ipsius, et cantabo nomen
Jehovae Altissimi, Ps. vii 18 [A.V. 17]:
apud eundem,
Quando transivero ad domum Dei voce {4} cantus et
confessionis, multitudine festum agente, Ps. xlii 5 [A.V. 4]:
apud eundem,
Confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter
populos, quia magna usque ad caelum misericordia Tua, Ps. lvii
10, 11 [A.V. 9, 10];
[4] ex his locis patet quod confessio se ad caeleste amoris
referat, distinguitur enim ab illis quae sunt spiritualis amoris,
nam dicitur {5} `confessio et vox cantus,’ `confessio et vox
ludentium,’ `confitebor Tibi inter gentes et psallam Tibi inter
populos’; confessio et confiteri est caeleste, vox cantus, vox {6}
ludentium, tum psallere sunt spiritualia, etiam confiteri inter
`gentes’ dicitur, et psallere inter `populos,’ quia per `gentes’
significantur illi qui in bono {7}, et per `populos’ illi qui in
vero {8}, amore; in Verbo enim apud Prophetas plerumque {9} binae
expressiones occurrunt, quarum una se refert ad caeleste seu bonum,
altera ad spirituale seu verum, ut sit conjugium Divinum in
singulis Verbi, ita {10} conjugium boni et veri, videatur n. 683,
793, 801, 2173, 2516, 2712, 3132; exinde etiam patet quod confessio
involvat caeleste amoris, et quod confessio genuina seu quae ex
corde, non sit nisi ex bono; at quae ex vero, dicitur `vox cantus,
vox ludentium, et psallere’; [5] similiter in his locis, apud
Davidem,
Laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione,
Ps. lxix 31 [A.V. 30]:
apud eundem,
Ego confitebor Tibi instrumento nablii {11}, veritatem Tuam
Deus mi, canam Tibi in cithara, Sancte Israelis, Ps. lxxi 22;
quod per `canere cithara,’ et per reliqua instrumenta chordacea
significentur spiritualia {12}, videatur n. 418-420: apud eundem,
Intrate portas Ipsius in confessione, atria Ipsius in laude,
confitemini Ipsi, benedicite nomini Ipsius, Ps. c 4;
`confessio et confiteri’ est ex amore boni, `laus’ autem et
`benedicere’ ex amore veri: apud eundem,
Respondete Jehovae per confessionem, psallite Deo nostro in
cithara, Ps. cxlvii 7:
apud eundem,
Confitebor Tibi in congregatione magna, in populo numeroso
laudabo Te, Ps. xxxv (x)18:
apud eundem,
Confitebor Jehovae ore meo, et in medio multorum laudabo
Ipsum, Ps. cix 30:
apud eundem,
Nos populus Tuus, et grex pascui Tui, confitebimur Tibi in
aeternum, in generationem et generationem enumerabimus laudem
Tuam, Ps. lxxix 13:
(m)apud eundem,
Confiteantur Jehovae misericordiam Ipsius, et mirabilia Ipsius
is hominis, sacrificent sacrificia confessionis, et annuntient
opera Ipsius cum cantu, Ps. cvii 21, 22. (n)
[6] Quod in his locis binae expressiones unius rei sint, patet,
quae apparerent sicut inanes repetitiones, nisi una involveret
caeleste quod est bonum, et altera spirituale quod est verum, ita
conjugium Divinum; ipsum regnum Domini est tale conjugium; hoc
arcanum est in Verbo ubivis, sed detegi nusquam potest nisi per
sensum internum, et inde cognitionem quaenam vox ad caelestem
classem, et quaenam ad spiritualem pertinet; [7] at in genere sciri
debet quid caeleste, et quid spirituale, de quibus saepius prius.
Ipsa confessio cordis, quia est ex caelesti amore, est in genuino
sensu confessio, homo qui in hac est, is {13} agnoscit quod omne
bonum a Domino, et quod omne malum a seipso, in qua agnitione cum
est {14}, in statu humiliationis est; agnoscit enim tunc quod
Dominus sit omne apud ipsum, et quod ipse sit nihil respective, ex
quo statu eum fit confessio, tunc est ex caelesti amore {15}. [8]
Sacrificia autem confessionis quae fuerunt in Ecclesia Judaica,
erant gratiarum actiones, et vocabantur in universali sensu
sacrificia eucharistica et retributoria, quae {16} erant duplicis
generis, nempe confessionis et votiva; quod sacrificia confessionis
involverint caeleste. Amoris, constare potest ab institutione
eorum, de qua ita apud Mosen,
Haec lex sacrificii eucharisticorum, quod offeretur Jehovae;
si pro confessione obtulerit illud, tunc offeret praeter
sacrificium confessionis placentas azymas mixtas oleo, et
lagana azyma uncta oleo, et similaginem bullatam {17},
placentas mixtas oleo, super placentas panis fermentatas
offeret munus suum, praeter sacrificium confessionis, Lev. vii
11-13, 15;
per omnia illa quae ibi memorantur, ut per `placentas azymas mixtas
oleo,’ per `lagana azyma uncta oleo,’ per `similaginem bullatam,’
`placentas panis fermentatas’ significantur caelestia amoris et
fidei, et inde confessiones, et quod erunt in humiliatione; quod
`similago’ et inde placentae sint caeleste amoris et inde
spirituale fidei’ quod est charitas, videatur n. 2177; quod
`azymum’ sit purificatio a malis et falsis, n. 2342; quod `oleum’
sit caeleste amoris, n. 886, 3728; quod `panis’ etiam, n. 2165,
2177, 3464, 3478, 3735. [9] Votiva autem quae erant alterum genus
eucharisticorum, in sensu externo significabant retributionem, in
interno voluntatem ut Dominus provideret, in supremo Providentiae
statum, videatur n. 3732; inde est quod utrumque passim in Verbo
memoretur, ut apud Davidem,
Sacrifica Deo confessionem, et exsolve Altissimo vota tua:…
sacrificans confessionem honorat Me, et qui disponit viam ei
monstrabo salutem Dei, Ps. l 14, 23:
apud eundem,
Super me Deus, vota Tua, retribuam confessiones Tibi, Ps. lvi
13 [A.V. 12]:
apud eundem,
Tibi sacrificabo sacrificium confessionis, et nomen Jehovae
invocabo, vota mea Jehovae solvam, Ps. cxvi 17, 18:
[10] apud Jonam,
Ego cum voce confessionis sacrificabo Tibi, quod vovi
exsolvam, ii 10 [A.V. 9].
Ex his nunc patet quid sit confessio, ex qua Jehudah nominatus,
quod nempe in supremo sensu sit Dominus et Divinum amoris, in
interno Verbum, tum caeleste regnum Domini, et in sensu exteriore
doctrina ex Verbo, quae est Ecclesiae caelestis; quod illa
significentur per Jehudam in Verbo {18}, constare potest a nunc
sequentibus.
@1 Ipsius$
@2 seu$
@3 Sch has here (vel juxta keri) i.e. (or according to margin of
Massoretic text). This S omitted, but two alternative readings of
the same text are actually given here.$
@4 in$
@5 dicitur enim$
@6 i et$
@7 i caelesti seu$
@8 i spirituali seu$
@9 ubivis$
@10 hoc est$
@11 Heb. (nebel) = psaltery, lyre.$
@12 fidei$
@13 haec$
@14 i homo$
@15 auditur$
@16 et$
@17 S adopts this from Sch; L. bullatus = `boiling’ or `bubbling,’
but also `sodden’ or `half-cooked.’ The Heb. is from (rabak) =
`to soak’ or perhaps `to fry.’$
@18 illa quoque repraesentabat Jehudah in Verbo, ut$
quale ejus, constat a significatione `nominis’ et `vocare nomen’
quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006,
3421; ipsum quale continetur in sensu interno verborum horum quae
Leah dixit, `Hac vice confitebor Jehovam,’ de quo mox supra n.
3880, quod nempe in sensu supremo sit Dominus et Divinum Amoris
Ipsius, in sensu interno Verbum {1}, tum caeleste regnum Domini
{2}, et in exteriore doctrina e Verbo quae est Ecclesiae caelestis;
quod haec in Verbo per `Jehudam,’ ubi nominatur, significentur, vix
adhuc aliquis novit, ex causa quia historica creduntur historica,
et prophetica esse talia quae inter obliterata sunt, praeter aliqua
ex quibus dogmatica hauriri possunt {3}; quod sensus spiritualis
insit, hoc non creditur, quia quid sensus spiritualis `Verbi’, immo
quid spirituale, non hodie scitur, et hoc imprimis ex causa quia
vita naturalis est quae vivitur, quae talis est ut cum pro fine
habetur seu unice amatur, et cognitiones et fidem obliteret, usque
adeo ut cum dicatur vita spiritualis et sensus spiritualis, sit
quoddam quasi nullum, aut quoddam inamoenum et triste ad quod
nauseatur, sicut ad discors cum vita naturali; quia genus humanum
in tali statu hodie est, ideo non aliud per nomina in Verbo capit,
nec capere vult, quam gentes, populos, personas, regiones, urbes,
montes, fluvios {4}, quae nominantur, cum tamen nomina in sensu
spirituali significant res; [2] quod per `Jehudam’ significetur in
sensu interno Ecclesia caelestis Domini, et in universali sensu
regnum caeleste Ipsius, inque sensu supremo Ipse Dominus, constare
potest a pluribus locis in Veteri Testamento ubi Jehudah nominatur,
ut ab his quae sequuntur; apud Mosen,
Jehudah tu, laudabunt te fratres tui, manus tua in cervice
hostium tuorum, incurvabunt se tibi filii patris tui; catulus
leonis Jehudah, a praeda, fili mi, ascendisti; curvavit se,
cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus, quis excitabit eum;
non recedet sceptrum a Jehudah, nec legislator ab inter pedes
ejus, usque dum venit Shiloh, et huic congregatio populorum:
ligans ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem
filium asinae suae, lavabit in vino vestimentum suum, et in
sanguine uvarum velamen suum: ruber (x)oculis a vino, et
candidus dentibus a lacte, Gen. xlix 8-12;
[3] hoc propheticum Jacobi, tunc Israelis, de Jehuda, nemo scire
potest quid sit, ne quidem unam expressionem, nisi ex sensu
interno, ut quid `laudabunt illum fratres ejus, et incurvabunt se
ei filii patris ejus,’ quod `sicut catulus leonis a praeda
ascendat,’ quod `sicut leo curvet se et cubet,’ quid `Shiloh,’ quid
`ligare ad vitem asininum pullum suum, et ad vitem nobilem filium
asinae suae,’ quid `lavare in vino vestimentum, et in sanguine
uvarum velamen,’ quid `ruber oculis a vino,’ et quid `albus
dentibus a lacte’; haec nusquam ab aliquo, ut dictum, capi possunt
nisi ex sensu interno, cum tamen omnia et singula significent
caelestia regni Domini et Divina, et per illa praedicitur quod
caeleste regnum Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus, per
`Jehudam’ repraesentaretur, de quibus omnibus, ex Divina Domini
Misericordia, in explicationibus ad illud caput dicetur {5}. [4]
Similiter se habet alibi, imprimis apud Prophetas, ubi Jehudah
nominatur, ut apud Ezechielem,
Tu fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illo
Jehudae et filiis ejus Israel socii ejus {6}, et sume lignum
unum, et scribe super illo {7} Josepho, lignum Ephraimi et
omnis domus Israelis sociorum ejus, et conjunge illa, unum ad
alterum tibi in lignum unum, et erunt in una in manu mea
{8}:… faciam eos in gentem unam in terra in montibus
Israelis; et rex unus erit omnibus illis in regem; servus Meus
David rex super eos, et pastor unus erit omnibus illis; et in
judiciis Meis ambulabunt, et statuta Mea custodient, et
facient illa, et habitabunt super terra, quam dedi servo Meo
Jacobo, in qua habitarunt patres vestri, et habitabunt super
ea illi et filii eorum, et filii filiorum eorum usque in
aeternum, et David servus Meus princeps illis in aeternum, et
pangam illis foedus pacis, foedus aeternitatis erit cum illis;
dabo illis et multiplicabo illos, et dabo sanctuarium Meum in
medio eorum in aeternum; sic erit habitaculum Meum apud illos,
et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum, xxxvii
15-28;
qui per `Jehudam’ intelligit Judam, per `Israelem’ Israelem, per
`Josephum’ Josephum, per `Ephraimum’ Ephraimum, et per `Davidem’
Davidem, credet quod omnia illa secundum sensum litterae ita futura
sint, nempe quod Israel rursus consociabitur cum Jehuda, et quoque
quod tribus Ephraim, tum quod David regnaturus, et quod habitaturi
sic super terra data Jacobo in aeternum, et quod cum illis tunc
foedus aeternitatis, et in medio eorum sanctuarium in aeternum; cum
tamen ne hilum intellectum sit ibi de gente illa, sed de regno
caelesti Domini quod est `Jehudah,’ et de regno spirituali Ipsius
quod est `Israel,’ et de Domino Qui est `David’; inde manifeste
patet quod per nomina non intelligantur personae, sed quod
caelestia et Divina. [5] Similiter se habet cum illis quae apud
Zachariam,
Venient populi multi et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam
Zebaoth: in Hierosolyma, et ad deprecandum facies Jehovae: sic
dixit Jehovah Zebaoth. In diebus illis apprehendent decem
viri ex omnibus linguis gentium, et apprehendent alam viri
Jehudaei, dicendo, Ibimus cum vobis, quia audivimus Deum
vobiscum, viii [22,] 23;
qui secundum litteram haec capiunt, dicent sicut gens illa Judaica
adhuc credit, quod quia prophetia {9} illa nondum {10} completa
est, complebitur, ita quod `redituri in terram Canaanem,’ et quod
`secuturi illos multi ex omni gente et lingua,’ et quod
`apprehensuri alam viri Jehudaei, et precaturi, ut liceret illos
sequi,’ et quod apud illos tunc Deus, nempe Messias, quem
Christiani dicunt Dominum fore, ad quem prius convertendi; haec
fides verborum foret, si per `virum Jehudaeum’ intelligeretur vir
Judaeus; cum tamen ibi in sensu interno agitur de nova Ecclesia
spirituali apud gentes, et per `virum Jehudaeum’ significatur fides
salvans quae est ex amore in Dominum. [6] Quod per `Jehudam’ non
Jehudah intellectus sit, sed, ut dictum, in sensu interno caeleste
regnum Domini, quod in Ecclesia apud Jehudam {11} seu (x)Judaeos
instituta repraesentatum fuit, etiam manifeste constare potest a
sequentibus locis; apud Esaiam,
Dominus cum tollet signum gentibus, congregabit expulsos
Israelis, et dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae;
tunc recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae
exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehudah, et Jehudah
non angustabit Ephraimum, xi 12, 13:
apud Jeremiam,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et excitabo Davidi germen
justum, qui regnabit rex, et prosperabitur, et faciet judicium
et justitiam in terra: in diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et
Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius, quod {12}
vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, xxiii 5, 6:
apud Joelem,
Tunc cognoscetis quod Ego Jehovah Deus vester habitans in
Zione, monte sanctitatis Meae, et erit {13} Hierosolyma
sanctitas:… et fiet in die illo, stillabunt montes mustum,
et colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et
fons e domo Jehovae exibit, et irrigabit flumen shittim;…
Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in generationem
et generationem, iv [A.V. iii] 17, 18, 20:
[7] apud Zachariam,
In die illo… percutiam omnem equum stupore, et equitem ejus
amentia, et super domum Jehudae aperiam oculos Meos, et omnem
equum populorum percutiam caecitate: et dicent duces Jehudae
in corde suo, Confirmabo mihi habitatores Hierosolymae in
Jehovah Zebaoth Deo illorum: in die illo ponam duces Jehudae
sicut focum ignis in lignis, et sicut facem ignis in manipulo,
et comedent ad dextram et ad sinistram omnes populos
circumcirca; et habitabitur Hierosolyma adhuc sub se in
Hierosolyma; et salvabit Jehovah tentoria Jehudae primum, ut
non extollat se gloria domus Davidis, et gloria habitatoris
Hierosolymae super Jehudam: in die illo proteget Jehovah
habitatorem Hierosolymae;… et domus Davidis sicut Deus,
sicut angelus Jehovae coram illis:… et effundam super domum
Davidis, et super habitatorem Hierosolymae spiritum gratiae,
xii 4-10;
agitur ibi de regno caelesti Domini, quod ibi non dominaturum verum
super bonum, sed quod verum subordinatum erit bono; illud nempe
verum significatur per `domum Davidis’ et per `habitatorem
Hierosolymae {14},’ et hoc seu bonum per `Jehudam’; inde patet cur
primum dicitur quod `non extollet se gloria domus Davidis et gloria
habitatoris Hierosolymae super Jehudam,’ et dein dicitur quod
`domus’ Davidis erit sicut Deus, et sicut angelus Jehovae,’ et quod
`super illam et super habitatorem Hierosolymae effundetur spiritus
gratiae’; talis enim status est, quum bono subordinatum est verum,
seu amori fides: `equus qui percutietur stupore, et equus populum
caecitate’ est propria intelligentia, videatur n. 2761, 2762, 3217:
[8] (m)apud eundem,
In die illo erit super tintinnabulis equorum sanctitas
Jehovae; et erunt ollae in domo Jehovae sicut crateres coram
altari; et erit omnis olla in Hierosolyma et in Jehudah
sanctitas Jehovae Zebaoth, xiv 20, 21;
ibi de regno Domini agitur(n): apud Malachiam,
Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me, et
subito veniet ad templum Suum Dominus, quem vos quaerentes, et
angelus foederis, quem vos desideratis; ecce venit,… quis
sustinet diem Adventus Ipsius?… tunc suavis erit Jehovae
minhah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies saeculi et juxta
annos priores, iii 1, 2, 4;
manifeste ibi de Adventu Domini, quod tunc non suavis minhah
Jehudae et Hierosolymae fuerit,’ notum est, sed quod suavis cultus
ex amore qui est `minhah Jehudae,’ et cultus ex fide inde, qui est
`minhah Hierosolymae’: [9] apud Jeremiam,
Sic dixit Jehovah Zebaoth,… Adhuc dicent verbum hoc in terra
Jehudae, et in urbibus ejus, in convertendo captivitatem
eorum, Benedicat tibi Jehovah, habitaculum justitiae, mons
sanctitatis, et habitabunt in ea Jehudah, et omnes urbes ejus
una…. Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo
domum Jehudae semine hominis, et semine bestiae…. Ecce dies
venientes, dictum Jehovae, quibus pangam cum domo Israelis, et
cum domo Jehudae, foedus novum, non sicut foedus quod pepigi
cum patribus eorum, xxxi 23, 24, 27, 31, 32:
apud Davidem,
Dominus elegit tribum Jehudae, montem Zionis, quem amavit, et
aedificavit sicut celsitudines {15} sanctuarium Suum, sicut
terram fundavit in aeternum, Ps. lxxviii 68, 69.
[10] Ex his locis et perplurimis aliis, quae praetereuntur,
constare potest quid per `Jehudam’ in Verbo significatur, non quod
per illam gens Judaica, haec enim nihil minus fuit quam caelestis
Ecclesia seu caeleste regnum Domini, nam {16} quoad amorem in
Dominum, et charitatem erga proximum, et quoad fidem, fuit gens
omnium pessima, et hoc a primis patribus suis, nempe filiis Jacobi,
usque ad hodiernum tempus; sed quod usque tales repraesentare
potuerint caelestia et spiritualia regni Domini, videatur n.
3479-3481; quia in repraesentationibus nihil reflectitur super
personam, sed super rem quae repraesentatur, n. 665, 1097 f., 1361,
3147, 3670. [11] Cum autem non permanserunt in ritualibus a
Jehovah seu Domino mandatis, sed deflexerunt ab illis ad
idololatrias, tunc non amplius illa repraesentabant, sed illa quae
opposita sunt, nempe infernalia et diabolica, secundum Domini verba
apud Johannem,
Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis
facere; ille homicida erat ab initio, et in veritate non
stetit viii 44;
quod tale per `Jehudam’ in opposito sensu significetur, constare
potest ab his {17} apud Esaiam,
Impegit Hierosolyma, et Jehudah cecidit, quia lingua eorum, et
opera eorum contra Jehovam, ad rebellandum oculis gloriae
Ipsius, iii 8:
apud Malachiam,
Perfide egit Jehudah, et abominatio facta est in Israele et in
Hierosolyma, et profanavit Jehudah sanctitatem Jehovae, quia
amavit et desponsavit sibi filiam Dei alieni, ii 11;
et praeterea in {18} sequentibus locis, Esai. iii 1 seq.; viii 7,
8; Jer. ii 28; iii 7-11; ix 25 [A.V. 26]; xi 9, 10, 12; xiii 9; xiv
2; xvii 1; xviii [11], 12, 13; xix 7; xxxii 35; xxxvi 31; xliv 12,
14, 26, 28; Hos. v 5; viii 14; Amos ii 4, 5; Zeph. i 4; et alibi
multoties.
@1 i sit$
@2 Ipsius$
@3 historica enim quisque credit historica, et prophetica esse
talia quae inter obliterata sunt, praeter aliqua ex quibus aliquod
dogmaticum haurire queant,$
@4 et urbes$
@5 see n. 6362-6381.$
@6 A has scribe super illud Jehudae et filiis ejus, Israel socii
ejus; I has scribe super illo Jehudae et filii ejus, Israel socii
ejus; Sch has scribe super illud Jehudae, et filiis Jisraelis,
sociis ejus:$
@7 illud$
@8 Heb = tua, AV and RV have `in thy hand.’$
@9 i adhuc$
@10 non$
@11 illos$
@12 quo$
@13 sit$
@14 Hierosolymam$
@15 altitudines A excelsa Sch,$
@16 quae$
@17 patet$
@18 a$
ascensum a terra usque ad Jehovam seu Dominum, constat a
significatione `parere seu partus’ quod sit verum et bonum, nam
haec sunt partus in sensu spirituali, homo enim regeneratur seu e
novo nascitur per verum et bonum; haec etiam sunt quae significata
sunt per quatuor partus Leae, Reubenem {1}, Shimeonem, Levi et
Jehudam; per `Reubenem’ verum quod primum regenerationis seu
renascentiae est, hoc modo est quoad scientiam, ita scire verum;
per `Shimeonem’ verum quod alterum regenerationis seu renascentiae
est, hoc verum est quoad voluntatem, ita velle verum; per `Levi’
verum quod tertium regenerationis seu renascentiae est, hoc quoad
affectionem est’, ita affici vero, quod idem est cum charitate; per
`Jehudam’ autem bonum quod quartum regenerationis seu renascentiae
est, quod est caeleste amoris; cum regeneratus seu e novo natus ad
hoc pervenit, tunc apparet ei Dominus, ascenderat enim tunc ab
infimo gradu sicut per scalam usque ad gradum ubi Dominus; [2] hic
etiam ascensus est qui significatus est per scalam in somnio visam
Jacobo statutam terrae cujus caput pertingeret caelum, et in qua
angeli Dei ascenderent et descenderent, et super qua Jehovah seu
Dominus staret, de qua i capite praecedente xxviii, vers. 12; inde
patet quod per `substitit a pariendo’ illud significetur. Quod per
concipere et parere quater dicta, progressus ab externo ad
internum, seu a vero ad bonum, hoc est, e terra ad caelum,
significatus sit, videatur n. 3860, 3868, 3874, 3879 Descensus dein
sequitur, descendere enim homo non potest nisi prius ascenderat;
descensus autem non aliud est quam ex bono prospicere verum, sicut
a monte, ad quem homo enisus est, illa quae infra jacent quod tunc
uno intuitu comprehendere possit innumerabilia prae {2} illis qui
infra aut in valle stant, unicuique patet; similiter (t)se prorsus
habet cum illis qui in bono sunt, hoc est, in amore in Dominum e in
charitate erga proximum, prae illis qui modo in vero sunt, hoc est
in sola fide.
@1 i nempe per$
@2 pro$
Correspondentia cum Corde et Pulmone
Quid Maximus Homo, et quid correspondentia cum illo, prius
dictum est, quod nempe Maximus Homo sit universum caelum, quod ii
communi est similitudo et imago Domini, et quod correspondentia sit
Divini Domini cum caelestibus et spiritualibus ibi, et caelestium
ac spiritualium quae ibi, cum naturalibus quae in mundo, et
principaliter cum illis quae apud hominem; ita Divini Domini per
caelum seu Maximum Hominem cum homine et cum singulis quae apud
hominem, usque adeo ut homo inde existat, re perpetuo existat, hoc
est, subsistat.
caeli seu Maximi Hominis cum singulis apud hominem, et quod homo
inde existat et subsistat, ac ideo apparitura ut paradoxa et
incredibilia quae de illa dicentur, licet illa quae experientiae et
inde apud me confirmatae fidei sunt referre. Quondam cum
aperiretur mihi caelum interius, et ibi cum angelis loquerer,
licebat sequentia observare: sciendum quod tametsi ibi essem, usque
non essem extra me sed in corpore, caelum enim est in homine, in
quocumque loco ille sit; ita cum beneplacet Domino, homo potest in
caelo esse, et usque non abduci a corpore; inde operationes caeli
communes dabatur percipere tam manifeste sicut id quod aliquo
sensu: quatuor operationes erant quas tunc percepi, primam in
cerebrum {1} ad sinistrum tempus, quae operatio erat communis quoad
organa rationis; sinistra enim pars cerebri correspondet
rationalibus seu intellectualibus, dextra autem affectionibus seu
voluntariis. [2] Alteram operationem communem percepi in
respirationem pulmonum, quae respirationem meam molliter ducebat,
sed ab interiore, ita ut non opus haberem per aliquod meae
voluntatis spiritum ducere seu respirare; ipsa respiratio caeli
tunc percepta mihi fuit manifeste; est illa interna, ac ideo
imperceptibilis homini; sed influit per mirabilem correspondentiam
in respirationem hominis, quae externa est seu corporis; quo
influxu si privaretur homo, momento occumberet mortuus. [3] Tertia
operatio quam percepi, erat in cordis systolen et diastolen, quae
tunc mihi mollior erat quam usquam alias; tempora pulsus erant
regularia, intra respirationis unamquamvis vicem {2} circiter tria,
usque tamen talia ut desinerent in pulmonica, et sic pulmonica
regerent; quomodo cordis vices se insinuabant in pulmonum vices, ad
finem cujusvis respirationis quodammodo observare dabatur; vices
pulsus tam observabiles erant ut potuissem illas numerare; erant
distinctae et molles. [4] Quarta operatio communis erat in renes,
quam quoque percipere datum, sed obscure. Ex his patuit quod caelo
seu Maximo Homini sint pulsus cardiaci, et quod sint respirationes;
et quod pulsus cardiaci caeli seu Maximi Hominis correspondentiam
habeant cum corde, et cum ejus systolicis et diastolicis motibus,
et quod respirationes caeli seu Maximi Hominis correspondentiam
habeant cum pulmone et ejus respirationibus {3}; sed quod utrumque
inobservabile sit homini, quia imperceptibile propterea quod
interna sint {4}.
@1 cerebro$
@2 vices$
@3 animationibus$
@4 nam interna sunt$
corporis, apparebat mihi lux caelestis, ipsa illa lux abduxit me
magis ab illis {1}, nam luci caeli spiritualis vita inest, videatur
n. 1524, 2776, 3167, 3195, 3339, 3636, 3643; in qua cum essem,
apparebant corporea et mundana sicut infra me, quae tamen usque
appercipiebam sed sicut remotiora a me, et ad me non pertinentia;
visus tunc eram mihi in caelo esse capite non corpore; in illo
statu etiam observare dabatur respirationem communem caeli, tum
qualis esset; erat interior, facilis, spontanea, et correspondens
meae respirationi ut {2} tria ad unum; similiter etiam observare
dabatur pulsuum cordis reciprocationes: et tunc informabar ab
angelis quod inde pulsus cordis et respirationes omnibus et
singulis in tellure; et quod dissimilibus momentis fiant, causa
esset quod et pulsus cardiacus et respiratio pulmonaris quae in
caelis, abeant in continuum quoddam, et sic in conatum, qui talis
est ut {3} excitet motus illos varie secundum cujusvis statum.
@1 ideis$
@2 i in ratione$
@3 et quod conatus talis sit, quod$
respirationes in caelis{1} sint multiplices, et quod tot sint quot
societates {2}, se enim ibi habent secundum status eorum
cogitationis et affectionis, et hi secundum status fidei et amoris;
sed communis pulsus et communis respiratio se habet sicut supra
dictum est. Quondam etiam observare dabatur cardiacos pulsus
eorum, qui ab occipitii provincia erant, et singillatim pulsus
caelestium ibi, (c)et singillatim pulsus spiritualium ibi;
caelestium erant taciti et lenes, spiritualium autem fortes et
vibratorii; momenta pulsus caelestium ibi erant ad spiritualium ut
quinque {3} ad duo; influit enim pulsus caelestium in pulsum
spiritualium et sic exit et transit in naturam. Et quod mirabile,
angelorum caelestium sermo non auditur ab angelis spiritualibus,
sed percipitur sub specie {4} pulsus cordis et id ex causa quia
sermo angelorum caelestium non intelligibilis est angelis
spiritualibus, fit enim ille {5} per affectiones quae sunt amoris
{6}, at spiritualium per ideas intellectuales, videatur n. 1647,
1759, 2157, 3343; et illae pertinent ad cordis provinciam, hac
autem ad pulmonum.
@1 caelo$
@2 i ibi$
@3 It is interesting to note that this ratio is also that of the
sun’s attractive force as compared with the moon’s at the earth’s
surface.$
@4 sicut species$
@5 quia$
@6 i fit$
caeleste, alterum spirituale; regnum caeleste constituitur ab
angelis qui caelestes vocantur, et illi sunt qui in amore in
Dominum fuerunt, ac inde in omni sapientia, nam sunt prae aliis in
Domino, et inde prae aliis in statu pacis et innocentiae; apparent
aliis sicut infantes, nam status pacis et innocentiae illam
apparentiam sistit {1}; vivit quasi coram illis quicquid ibi est,
nam quod immediate a Domino venit, hoc vivit; hoc est regnum
caeleste. Alterum regnum vocatur spirituale; hoc constituitur ab
angelis qui spirituales vocantur, et ibi sunt qui in bono
charitatis erga proximum fuerunt; jucunditatem vitae in eo ponunt
quod benefacere possint aliis absque retributione, hoc illis est
retributio quod aliis liceat bonum facere; quo plus hoc volunt et
desiderant, eo in majore intelligentia et felicitate sunt, nam
quisque in altera vita intelligentia et felicitate a Domino donatur
secundum usum quem ex affectione voluntatis praestat; hoc est
regnum spirituale. [2] Qui in caelesti regno Domini sunt,
pertinent omnes ad provinciam cordis; et qui in spirituali regno,
pertinent omnes ad provinciam pulmonum. Influxus a caelesti regno
in spirituale se habet similiter sicut influxus cordis in pulmones;
tum sicut influxus omnium quae {2} cordis sunt in illa quae
pulmonum; cor enim in universo corpore et in singulis ejus regnat
per vasa sanguinea, et quoque pulmo in singulis ejus per
respirationem; inde est ubivis in corpore sicut influxus cordis in
pulmones, sed secundum formas ibi et secundum status; inde existit
{3} omnis sensatio, ut et omnis actio, quae propriae sunt corporis;
quod etiam constare potest ab embryonibus et infantibus recens
natis; hi non aliquam {4} sensationem corpoream habere possunt, nec
aliquam actionem voluntariam, priusquam aperti illis sunt pulmones,
et inde influxus unius in alterum datus. In spirituali mundo
similiter se habet, sed cum differentia quod ibi non corporea et
naturalia sint {5}, sed caelestia et spiritualia quae sunt bonum
amoris et bonum fidei, inde cardiaci motus apud illos sunt {6}
secundum status amoris, et respiratorii motus secundum status
fidei; influxus unius in alterum facit ut spiritualiter sentiant et
spiritualiter agant. Haec non possunt aliter apparere homini quam
sicut paradoxa, quia de bono amoris et vero fidei non aliam ideam
habet quam quod sint abstracta quaedam absque potentia aliquid
efficiendi, cum tamen contrarium est, nempe quod inde sit omnis
perceptio et sensatio, et omnis vis et actio, etiam quae in homine.
@1 facit$
@2 i in corpore$
@3 venit$
@4 i prius$
@5 sunt$
@6 est AI$
quae apud illum, nempe per regnum voluntatis et per regnum
intellectus, quae bina constituunt hominis mentem, immo ipsum
hominem; voluntas est cui correspondet pulsus cordis, et
intellectus est cui correspondet respiratio pulmonis; inde quoque
est quod in corpore hominis etiam sint bina regna, nempe cordis et
pulmonum; qui hoc arcanum novit, etiam nosse potest quomodo se
habet cum influxu voluntatis in intellectum, ac intellectus in
voluntatem, consequenter cum influxu boni amoris in verum fidei, et
reciproce, ita quomodo se habet cum regeneratione hominis; sed qui
in ideis corporeis solum sunt, hoc est, qui in voluntate mali et
intellectu falsi, haec non capere possunt, ii enim de spiritualibus
et caelestibus non aliter cogitare possunt quam sensualiter et
corporee, proinde non nisi quam ex caligine de illis quae sunt
lucis caelestis seu veri fidei, et ex frigore de illis quae sunt
flammae caelestis seu boni amoris, utrumque, nempe caligo illa et
frigus illud, exstinguit adeo caelestia et spiritualia ut appareant
eis sicut nulla.
sunt amoris cum motibus cordis, et spiritualium {1} quae sunt fidei
ex amore cum motibus pulmonum, sed etiam quomodo se haberet,
dabatur per insigne temporis spatium interesse angelis, qui hoc ad
vivum ostenderent; formabant illi per mirabilem et nullis vocibus
expressibilem fluxionem in gyros, instar cordis et instar pulmonum,
cum omnibus contexturis {2} interioribus et exterioribus quae in
illis; et tunc sequebantur fluxum caeli spontaneo modo, nam caelum
connititur in talem formam ex influxu amoris a Domino; ita
sistebant singula quae in corde, et dein unionem inter cor et
pulmones, quam etiam repraesentabant per conjugium boni et veri; ex
eo etiam patuit quod cor correspondeat caelesti quod est boni, et
pulmones spirituali quod est veri; et quod utriusque conjunctio in
forma materiali se habeat sicut cordis et pulmonum: et dictum quod
similiter se habeat in universo corpore, nempe in singulis ejus
membris, organis et visceribus, cum illis quae ibi sunt cordis, et
quae ibi sunt pulmonum; ubi enim non ambo agunt {3}, et unumquodvis
{4} distincte suas vices, ibi non potest esse aliquis motus vitae
a principio aliquo voluntario, nec aliquis sensus vitae a principio
aliquo intellectuali.
@1 i correspondentia$
@2 illis$
@3 i illa$
@4 unumquodlibet$
innumerabiles societates distinctum sit, et in genere in totidem
quot sunt organa et viscera in corpore, et quod singulae societates
ad unum illorum pertineant, n. 3745; tum quod societates, tametsi
innumerabiles sunt et variae, usque unum agant, sicut omnia quae in
corpore {1}, tametsi varia sunt unum, societates quae inibi {2} ad
cordis provinciam pertinent, caelestes societates sunt, et sunt in
medio seu in intimis; quae autem ad pulmonum provinciam inibi
pertinent, spirituales sunt, et sunt circumcirca et in
exterioribus; influxus a Domino est per caelestes in spirituales,
seu per mediam in circuitus, hoc est, per intima ad exteriora; hoc
inde est quia Dominus per amorem seu misericordiam influit {3},
inde omne caeleste quod in regno Ipsius, et per amorem seu
misericordiam in bonum fidei, inde omne spirituale quod in regno
Ipsius, et hoc cum ineffabili varietate, sed varietas non existit
ex influxu, sed e receptione.
@1 homine$
@2 A d inibi, i in unoquovis$
sed etiam singulae societates in consortio, immo quod omnes angeli
et spiritui testatum mihi factum est per vivas experientias
perplures, adeo ut nullum dubium mihi sit relictum; immo mirantur
spiritus, si quisquam de eo dubitaret sed quia pauci sunt qui de
angelis et spiritibus aliam ideam habent quam qualem de
immateriali, ac inde quod forent modo cogitationes, ita quod vix
substantiae, minus quod sicut homines sensu visus, sensu auditus,
et sensu tactus gauderent, et adhuc minus quod illis respiratio, et
inde illis vita sicut homini sed interior, qualis est vita spiritus
respective ad hominis {2}, ideo licet adhuc experientias adducere:
[2] quondam praedicebatur mihi antequam dormitum irem quod essent
plures qui contra me conspirarent animo me interimendi per
suffocationem, sed nihil ad eorum minas attendi, quia tutus a
Domine quare secure indormiebam; verum nocte media expergefactus
sensi manifeste quod non respirarem a me, sed quod ex caelo;
respiratio enim non erat mea, sed usque respirabam. Alioquin
innumeris vicibus datum est sentire animationem seu respirationem
spirituum et quoque angelorum, per id quo illi in me respirarent,
et quod mea respiratio usque simul adesset distincta ab illorum;
sed hoc sentire nemo potest nisi cui aperta sunt interiora, et per
illud communicatio data cum caelo.
@1 before per amorem$
@2 spiritui respective ad hominem$
reliqui in amore in Dominam, informatus sum quod illi non
respirationem externam qualem posteri illorum, sed internam
habuerint, et quod respiraverint cur angelis cum quibus in
consortio fuerunt, ex causa quia in caelesti amore fuerunt
informatus etiam quod status eorum respirationis se habuerint
prorsus secundum status amoris eorum et inde fidei, de quibus
videantur quae prius n. 608, 805, 1118-1120 relata sunt.
ex cordis laetitia; audita erat celebratio quandoque ut ex dulci
cantu, vox enim sonora est spiritibus et angelis inter se, et
audiuntur sibi tam bene a homo homini {1}, sed cantus humanus quoad
suavitatem et harmoniam, qua caelestis, non illi comparabilis est;
ex soni varietate percepi quod plures chori essent; instruebar ab
angelis qui apud me, quod illi ad provinciam pulmonum et eorum
functiones pertinerent, illis enim est cantus quia hoc officium est
pulmonum, hoc {2} etiam per experientiam scire dabatur; licebat
illis regere respirationem meam, quod fiebat tam leniter et dulce
et quoque interius ut vix ullam (t)meam respirationem sentirem:
instruebar etiam quod distincti essent illi qui respirationi
involuntariae et respirationi voluntariae dicati sunt; dicebatur
quod qui involuntariae respirationi dicati sunt, adsint cum homo
dormit, nam ut primum homo dormit, cessat ejus voluntarium
respirationis, et excipit respirationis involuntarium.
@1 i inde illis quoque est cantus$
@2 quod$
et spirituum se habent prorsus secundum statas eorum amoris et inde
fidei, inde est quod una societas non respiret similiter ac altera;
tum quod mali qui in amore sui et mundi et inde in falso sunt, non
possint interesse bonorum consortio, sed cum ad illos accedunt,
videantur sibi non posse respirare, sed quasi suffocari, et quod
inde ut semimortui ac sicut lapides decidant usque in infernum, ubi
rursus suam respirationem recipiunt, quam communem habent cum illis
qui ibi; inde constare potest quod illi qui in malo et falso sunt,
non possint esse in Maximo Homine seu in caelo, cum enim respiratio
illorum ad approximationem illuc {2} cessare incipit, tunc quoque
omnis illorum apperceptio et cogitatio, et quoque omnis illorum
conatus faciendi malum et persuadendi falsum, et cum conatu {3}
perit illis omnis actio et motus vitalis, quare non possunt aliter
quam se praecipites inde dejicere.
@1 A has 3893, I 3894, both have 3894 for next number.$
@2 ibi$
@3 ad malum faciendum et ad falsum persuadendum, imo$
3894a. Quia ita est, et probi dum in alteram vitam veniunt,
primum remittuntur in vitam quam in mundo habuerunt, n. 2119, ita
quoque in amores et voluptates illius vitae; ideo nondum antequam
praeparati sunt, in consortio angelorum possunt esse, etiam quoad
respirationem; quapropter cum praeparantur, primum inaugurantur in
vitam angelicam per concordes respirationes, et simul tunc veniunt
in perceptiones interiores et in liberum caeleste: hoc fit in
societate (x)plurium, seu in choris, in quibus unus respirat
similiter ac alter, tum similiter percipit, et similiter ex libero
agit; quod quomodo fit, etiam ad vivum mihi ostensum est.
in vita mali est, tale in altera vita est ut quasi suffocet alios,
et quoque probos spiritus antequam inaugurati sunt in respirationem
angelicam, quapropter illi qui in persuasivo sunt, removentur a
Domino et detinentur in inferno, ubi onus alteri non (x)nocere
potest, ibi enim unius persuasivum paene simile est alterius, ac
inde respirationes concordant: quidam {1} qui in tali persuasivo
erant, ad me venerunt animo me suffocandi, et quoque aliquid
suffocationis intulerunt, sed a Domino liberatus sum; infans tunc
a Domino missus {2} est, a cujus praesentia ita angebantur ut illi
vix respirare possent, in quo statu tenebantur usque ad
supplicationes, et sic detrusi sunt in infernum. [2] Persuasivum
veri cum homo in vita mali est, tale est quod persuadeat sibi verum
esse quod verum, non propter finem boni, sed propter finem mali, ut
nempe lucretur persuasivo possunt opes, (m)omnium pessimi in tali
persuasivo possunt esse, etiam in apparente zelo, usque adeo ut
damnent ad infernum omnes qui non in vero sunt, utcumque in bono,
de quo persuasivo videatur n. 2689, 3865(n); tales in principio cum
veniunt in alteram vitam, credunt se angelo sed ad angelicam
aliquam societatem non approximare possunt, ex suomet persuasivo
ibi quasi suffocantur; illi sunt de quibus Dominus locutus est apud
Matthaeum,
Multi dicent Mihi in (t)die illo, Domine, Domine, nonne per
nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus,
et nomine Tuo multas virtutes fecimus? sed tunc confitebor
illis, Non novi vos, discedite a Me operatores iniquitatis,
[vii 22, 23].
@1 i quondam etiam$
@2 i ad illos$
finem capitis sequentis. {1}
@1 A has here Obs. (videantur quae prius ibi excerpta sunt, num
inseri alicubi possent).$
CAPUT TRIGESIMUM
@1 AI i Libri$
Secundum institutum ante hoc caput explicanda veniunt quae
Dominus docuit de ultimo judicio seu de ultimus temporibus
Ecclesiae apud Matthaeum cap. xxiv. Ante caput praecedens
explicata sunt quae ibi a versu 19-22 continentur {2}, nunc
sequuntur quae a versu 23-28, nempe,
Tunc si quis vobis dixerit, Ecce hic est Christus aut ibi, ne
credatis. Surgent enim falsi Christi, et falsi prophetae, et
dabunt signa magna et prodigia, ut seducant, si possibile,
etiam electos. Ecce praedixi vobis. Si ergo dixerint vobis,
Ecce in deserto est, ne exeatis; ecce in conclavibus, ne
credatis. Sicut enim fulgur exit ab oriente et apparet usque
ad occidentem, ita erit etiam adventas Filii hominis.
Ubicumque enim fuerit cadaver, illic congregabuntur etiam
aquilae.
@1 sunt$
internus doceat, ut quod surgent falsi Christi, qui daturi signa et
prodigia; qui si dixerint quod Christus sit in deserto, quod non
exirent, si dixerint quod in conclavibus, non crederent; quod
adventus Filii hominis erit sicut fulgur quod exit ab oriente, et
apparet usque ad occidentem; tum quod ubi cadaver illic
congregabuntur aquilae: haec sicut illa quae praecedunt et quae
sequuntur in hoc capite, quoad sensum litterae in nulla serie esse
videntur, sed tamen quoad sensum internum in pulcherrima sunt {1},
quae series tunc primum apparet cum intelligitur quid per `falsos
Christos’ significatur, quid per `signa et prodigia,’ quid per
`desertum et conclavia,’ tum quid per `adventum Filii hominis,’ et
denique quid per `cadaver et aquilas {2}.’ [2] Quod ita locutus
sit Dominus, fuerat ob causam ut non intelligerent Verbum, ne
profanarent illud; cum enim Ecclesia vastata est, sicut erat tunc
apud Judaeos, si intellexissent, profanavissent, quapropter etiam
Dominus per parabolas locutus est ob eandem causam, sicut Ipse
docet apud Matthaeum xiii 13-15; Marc. iv 11, 12; Luc. viii 10; nam
profanari Verbum non potest ab illis qui mysteria non sciunt, sed
ab illis qui sciunt, videatur n. 301-303, 593, 1008, 1010, 1059,
1327, 1328, 2051, 3398, 3402; et magis ab illis qui sibi docti
apparent quam qui sibi indocti; [3] ast {3} quod nunc aperiantur
interiora Verbi {4}, est quia Ecclesia hodie in tantum vastata est,
hoc est, absque fide et amore, ut tametsi sciunt et intelligunt,
usque non agnoscant, minus credant, videatur n. 3398, 3399, praeter
paucos qui in vita boni sunt, et electi vocantur, qui nunc instrui
possunt, apud quos nova Ecclesia instituenda; sed ubinam illi sunt
{5}, solus Dominus novit; pauci erunt intra Ecclesiam; gentes
fuerunt, apud quas novae Ecclesiae prius instauratae sunt, videatur
n. 2986.
@1 i serie$
@2 i per$
@3 at$
@4 interna vera$
@5 sint$
Matthaeum de successiva vastatione Ecclesiae, quod nempe primum non
amplius inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de
illis; dein quod contemnerent illa; tertio quod non agnoscerent;
quarto quod profanarent, videatur n. 3754; nunc agitur de stata
Ecclesiae qualis est `tunc’ quoad doctrinam in communi, et apud
illos in specie qui in sancto cultu externo, sed in profano interno
sunt, hoc est, qui ore profitentur Dominum cum sancta veneratione,
sed corde se colunt et mundum, sic ut cultus Domini illis sit pro
medio lucrandi honores et opes; illi quantum agnoverunt Dominum,
caelestem vitam et fidem, tantum, cum tales fiunt, profanant. De
hoc statu Ecclesiae nunc agitur; ut melius constare potest a sensu
interno verborum Domini quae supra allata sunt; qui talis {1}.
@1 i est$
ne credatis’ significat hortationem ut sibi caveant a doctrina
eorum; `Christus’ est Dominus quoad Divinum Verum, inde est quoad
Verbum et quoad doctrinam ex Verbo; hic quod sit contrarium, nempe
Divinum Verum falsificatum, seu doctrina falsi, constat; quod
`Jesus’ sit Divinum Bonum, et `Christus’ Divinum Verum, videatur n.
3004, 3005, 3008, 3009. `Surgent enim falsi Christi et falsi
prophetae’ significat falsa illius doctrinae; quod `falsi Christi’
sint doctrinalia ex Verbo falsificata, seu vera non Divina, patet
ab illis quae mox supra dicta sunt, videatur n. 3010, 3732 f.; et
quod `falsi prophetae’ sint qui falsa illa docent, n. 2534; qui
falsa docent, sunt in Christiano orbe imprimis illi qui pro fine
habent sui excellentiam, tum mundi opulentiam; illi enim Verbi vera
ad sui favorem pervertunt; sui enim et mundi amor cum pro fine est,
nihil aliud cogitatur; hi sunt `falsi Christi et falsi prophetae.’
[3] `Et dabunt signa magna et prodigia’ significat confirmantia et
persuadentia ex apparentiis externis et fallaciis, quibus simplices
se seduci patiuntur; quod haec sint `dare signa et prodigia’ alibi,
ex Divina Domini Misericordia, ostendetur. [4] `Ut seducant, si
possibile, etiam electos’ significat illos qui in vita boni et veri
sunt, et inde apud Dominum; illi sunt qui in Verbo vocantur electi:
hi in {1}coetu illorum qui profanum cultum sub sancto velant, raro
apparent, aut si apparent, non cognoscuntur’, nam Dominus illos
abscondit, ac ita tutatur; antequam enim confirmati sunt, facile se
per sanctitates externas {2}abduci patiuntur, sed postquam
confirmati sunt, permanent; tenentur enim a Domino in consortio
angelorum, quod ipsi nesciunt, et tunc impossibile est ut a turba
illa nefanda seducantur. [5] `Ecce praedixi vobis’ significat
hortationem ad prudentiam, ut nempe sibi caveant {3}, sunt enim
inter pseudoprophetas, `qui apparent in indumentis ovium, sed
intrinsecus sunt lupi rapaces,’ Matth. (x)vii 15; pseudoprophetae
illi sunt `filii saeculi, qui prudentiores sunt,’ hoc est,
callidiores `filiis lucis in generatione sua,’ de quibus apud Lucam
xvi 8; quapropter Dominus hortatur illos his verbis,
Ecce Ego mitto vos sicut oves in medium luporum; estote ergo
prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, Matth.
x 16.
[6] `Si ergo dixerint `vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis, ecce
in conclavibus, ne credatis’ significat quod non credendum quod
loquuntur de vero, nec quod loquuntur de bono, et plura; quod haec
sint quae significantur, nemo videre potest nisi qui sensum
internum {4}novit; quod arcanum in illis verbis contineatur,
(x)sciri potest ex eo quod Dominus illa locutus sit, et quod absque
alio sensu interius recondito sit quoddam nihil, {5}nempe si
dicerent Christum esse in deserto, non exirent, et si dicerent esse
in conclavibus, quod non crederent, sed vastatum verum est quod per
`desertum’ significatur, et vastatum bonum per `conclavia’ seu
penetralia; quod vastatum verum per desertum significetur, est inde
quia Ecclesia cum vastata est, hoc est, cum in illa non amplius
aliquod verum Divinum, quia non amplius aliquod bonum seu amor in
Dominum et charitas erga proximum, tunc dicitur illa `desertum,’
seu `esse in deserto,’ nam per desertum intelligitur omne id quod
non excultum aut habitatum est, n. 2708, tum quod parum vitale, n.
1927, sicut tunc est verum in Ecclesia; inde patet quod `desertum’
hic sit Ecclesia {6}in qua non verum; [7] `conclavia’ autem seu
penetralia significant in sensu interno Ecclesiam quoad bonum, tum
simpliciter bonum; Ecclesia {7}quae est in bono vocatur `domus
Dei,’ conclavia sunt bona et {8}quae in domo; quod {9}`domus Dei
sit Divinum bonum, et domus in genere bonum quod est amoris et
charitatis, videatur n. 2233, 2234, 2559, 3142, 3652, 3720; (m)quod
non credendum quod loquuntur de vero et quod loquuntur de bono, est
causa {10}quia falsum vocant verum, et malum bonum, qui enim se et
mundum spectant ut finem, non aliud per verum et bonum intelligunt
quam quod ipsi adorandi, et quod ipsis benefaciendum; {11}sique
pietatem inspirant, est ut appareant in indumentis ovium.(n) [8]
Praeterea, quia Verbum quod Dominus locutus, innumerabilia in se
continet, et desertum est vox amplae significationis, nam omne id
desertum vocatur quod non excultum et habitatum est, et conclavia
vocantur omnia illa quae interiora sunt, ideo etiam per `desertum’
significatur Verbum Veteris Testamenti, nam hoc {12}abrogatum
censetur, et per conclavia Verbum Novi Testamenti, quia interiora
seu de interno homine docet; pariter etiam totum Verbum dicitur
`desertum,’ cum non amplius inservit pro doctrinalibus, et
`conclavia’ vocantur institutiones humanae, quae, quia discedunt a
Verbi praeceptis et institutis, faciunt ut Verbum sit desertum; ut
quoque notum est in orbe Christiano, qui enim in cultu sancto
externo sunt, et profano interno, propter innovationes quae
spectant sui eminentiam super omnes et opulentiam prae omnibus, ut
fines, Verbum abrogant, immo in tantum ut ne quidem legi ab aliis
permittant; et qui non in tali cultu profano sunt, tametsi Verbum
sanctum habent, et in vulgo esse permittunt, usque ad doctrinalia
sua omnia inflectunt et explicant, quod facit ut {13}reliqua in
Verbo quae non secundum doctrinalia sunt, sint `desertum’; ut satis
constare potest ab illis qui in sola fide salutem ponunt et
charitatis opera contemnunt; illi omne id {14}faciunt sicut
`desertum’ quod Dominus Ipse in Novo Testamento, et toties in
Veteri de amore et charitate locutus est, et sicut `conclavia,’
omnia quae fidei absque operibus sunt; inde patet quid per `si
dixerint vobis, Ecce in deserto est, ne exeatis; Ecce in
conclavibus, ne credatis’ significatur. [9] `Sicut enim fulgur
exit ab oriente, et apparet usque ad occidentem, ita erit etiam
adventus Filii hominis’ significat quod cum interno cultu Domini
ita (x)erit, sicut eum fulgure, quod ilico dissipatur; per `fulgur’
enim significatur id quod lucis caelestis est, ita quod de amore et
fide praedicatur, nam haec sunt lucis caelestis; `oriens’ in
(t)supremo sensu est Dominus, in sensu interno est bonum amoris,
charitatis et fidei a Domino, videatur n. 101, 1250, 3249;
`occidens’ autem in sensu interno est quod occubuit seu desiit
esse, ita non agnitio Domini, nec boni amoris, charitatis et fidei,
ita `fulgur quod exit ab oriente et apparet usque ad occidentem’
est dissipatio; adventus Domini non est secundum litteram quod
appariturus iterum mundo, sed est praesentia Ipsius in unoquovis,
quae toties est, quoties praedicatur evangelium, et de sancto
cogitatur. [10] `Ubicumque enim fuerit cadaver, illic
congregabuntur aquilae’ significat quod confirmationes falsi per
ratiocinia in Ecclesia vastata multiplicabuntur; Ecclesia dum
absque bono et inde vero fidei est, seu cum vastata est, tunc
mortua dicitur, nam vita ejus est a bono et vero; inde cum mortua
est comparatur `cadaveri’; ratiocinia de bonis et veris quod non
sint nisi quantum capiuntur, et per illa confirmationes mali et
falsi, sunt `aquilae,’ ut constare potest ab illis quae mox
sequuntur; quod `cadaver’ hic sit Ecclesia absque vita charitatis
et fidei, patet a Domini verbis ubi {15}de consummatione saeculi,
apud Lucam,
Discipuli dicebant, Ubi Domine? nempe consummatio saeculi seu
ultimum judicium, Jesus dixit illis, Ubi corpus, ibi
congregabuntur aquilae, (x)xvii 37;
`corpus’ ibi loco cadaveris, est enim corpus mortuum quod hic
intelligitur, et significat Ecclesiam, nam quod judicium a domo Dei
seu ab Ecclesia incohaturum, constat passim ex Verbo. Haec sunt
quae Verba Domini nunc allata et explicata in sensu interno
significant; quae quod in pulcherrima serie sint, tametsi non ita
in sensu litterae apparet, constare potest contemplanti illa in
nexu secundum explicationem.
@1 i tali$
@2 ip sicut alii$
@3 i haec$
@4 i Verbi$
@5 quod$
@6 quoad verum ita verum$
@7 enim cum est in bono tunc$
@8 i vera$
@9 i domus ac$
@10 quod falsum dicant$
@11 et si$
@12 i ut$
@13 omnia$
@14 spectant$
@15 i etiam$
congregantur ad cadaver seu corpus, est quia per `aquilas’
significantur rationalia hominis, quae cum praedicantur de bonis,
sunt rationalia vera, sed cum de malis, sunt rationalia falsa seu
ratiocinia; `aves’ in genere significant cogitationes hominis,
etiam in utroque sensu, {1}n. 4 0, 745, 776, 866, 991, 3219 {2}; et
unaquaevis species aliquid singulare, {3}aquilae quia alte volant
et acute vident, rationalia; quod ita sit, constare potest a
pluribus locis in Verbo, quorum haec licet ad confirmationem
adducere; primum ubi significant rationalia vera apud Mosen,
Jehovah invenit populum Suum in terra deserti, et in inanitate
ejulatu, solitudine, circumduxit illum, instruxit illum,
custodivit illum sicut pupillam oculi Sui, sicut aquila
excitat nidum suum super pullis motitat se, expandit alas
suas, accipit illum, portat illum super ala sua, Deut. xxxii
10, 11;
est instructio in veris et bonis fidei quae hic describitur, et
comparatur aquilae; ipse processus usque dum homo fit rationalis et
spiritualis, ii descriptione et comparatione continetur;
comparationes in Verbo omnes fiunt per significativa, inde hic per
`aquilam’ quae est rationale: [2] apud eundem,
Jehovah ad Mosen,… Vos vidistis, quae fecerim Aegyptiis, et
tulerim vos super alis aquilarum, {4}ut adducerem vos ad Me,
Exod. xix 3, 4;
similiter: apud Esaiam,
Exspectantes Jehovam innovabuntur robore, ascendent ala forti
sicut aquilae, current et non delassabuntur, ambulabunt et non
defatigabuntur, xl 31;
`innovari robore’ pro crescere quoad velle bonum, `ascendere ala
forti sicut aquilae’ pro crescere quoad intelligere verum, ita
quoad rationale; res per binas expressiones hic ut alibi exponitur,
quarum una involvit bonum quod est voluntatis, altera verum quod
est intellectus; similiter `currere non delassari, ambulare non
defatigari’: [3] apud Ezechielem,
Parabolam paraboliza de domo Israelis, et dic, Sic dixit
Dominus Jehovih, Aquila magna,… longa (x)pennis, plena
plumis, cui acupictura {5}, venit super Libanum, et accepit
ramusculum cedri,… deduxit in terram commercii, in urbe
aromatariorum posuit, germinavit et factus est in vitem
luxuriantem…. Fuit aquila altera {6}magna, magna alis et
plena plumis, ad quam ecce vitis haec applicabat radices suas,
et palmites suos emisit ad illam, ad irrigandum illam ex
areolis plantationum suarum, in agro bono, apud aquas
multas,… sed devastabitur:… misit legatos suos in Aegyptum
ad dandum sibi equos et populum multum, xvii 2-9, 15;
`aquila’ primum nominata pro rationali illustrato a Divino,
`aquila’ altero loco pro rationali ex proprio per ratiocinia ex
sensualibus et scientificis dein perverso facto; `Aegyptus’ pro
scientificis, n. 1164, 1165, 1186, 1462; `equi’ pro intellectuali
inde, n. 2762, 2762, 3217: [4] apud Danielem,
Visio Danielis; quatuor… bestiae ascenderunt e mari,
diversae haec ab altera, prima sicut leo, sed alae aquilae
illi, videns fui donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est
(c)a terra, et {7}supra pedes sicut homo erecta, et cor
hominis datum ei, vii 3, 4;
est status primus Ecclesiae qui per `leonem cui alae aquilae’
describitur, et sunt ibi `alae aquilae’ rationalia ex proprio,
quibus sublatis rationalia et voluntaria ex Divino {8}data sunt,
quae significantur per quod `sublata sit (c)a terra, et super pedes
sicut homo erecta, et cor hominis datum’: [5] apud Ezechielem,
Similitudo facierum quatuor animalium seu cheruborum, facies
hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, et facies
bovis ad sinistram quatuor illis, et facies aquilae quatuor
illis, i 10.
Rotae eorum vocabantur Galgal, et quatuor facies unicuique,
facies primae facies cherubi, et facies secundae facies
hominis, et tertiae facies leonis, et quartae facies aquilae
x 13, 14:
apud Johannem,
Circa thronum quatuor animalia plena oculis ante et retro,
primum animal simile leoni, alterum animal simile vitulo,
tertium animal habens faciem sicut homo, quartum animal simile
aquilae volanti, Apoc. iv 7;
quod animalia illa visa significent arcana Divina, constat, proinde
quod similitudo facierum illorum; sed {9}quaenam arcana non sciri
potest nisi sciatur quid in sensu interno est `leo, vitulus, homo,
aquila’; quod `aquilae facies’ sit circumspectio et inde
providentia, patet, nam cherubi qui repraesentati sunt per animalia
apud Ezechielem, significant providentiam Domini ne homo ex se et
ex suo rationali intret in mysteria fidei, videatur n. 308; inde
quoque patet quod `aquila’ cum praedicatur de homine, in sensu
interno sit rationale, et hoc inde quia aquila alte volat, et a
superiore prospicit late illa quae infra sunt: [6] apud Hiobum,
Num per intelligentiam tuam volat accipiter, expandit alas
versus austrum, num juxta os tuum attollit se aquila, et quod
exaltet nidum suum? xxxix 26, 27;
hic quod `aquila’ sit ratio, quae est intelligentiae, patet; tale
significavit aquila in Ecclesia Antiqua, nam liber Hiobi est
Antiquae Ecclesiae liber, n. 3540 f.; libri enim tunc temporis
paene omnes per significativa conscripti sunt, sed significativa
temporis successu ita obliterata sunt ut ne quidem sciatur quod
`aves’ in communi sint cogitationes, tametsi in Verbo toties
nominantur, et ibi apparet manifeste quod aliud significent. [7]
Quod `aquila’ in opposito sensu significet rationalia non vera, ita
falsa, patet a sequentibus locis; apud Mosen,
Extollet Jehovah supra te gentem e longinquo ab extremitate
terrae, quemadmodum advolat aquila, gentem cujus non audis
linguam, gentem duram faciebus, Deut. xxviii 49, 50:
apud Jeremiam,
Ecce nubes ascendit, et sicut procella currus ejus, celeres
sunt prae aquilis equi jus, vae nobis quia vastati sumus, iv
13
apud eundem,
Jactantia tua decepit te, superbia cordis tui habitans in
foraminibus petrae occupans altitudinem collis, quia exaltas
sicut aquila nidum tuum, inde dejiciam te. Ecce sicut aquila
ascendit et volat, et extendit alas suas supra Bozram, et
factum est cor potentum Edomi in die illo sicut cor mulieris
quae in angustia, xlix 16, 17, 22
apud eundem,
Celeres fuerunt insectantes nos prae aquilis, super montibus
insectati sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis, Thren. iv
19:
apud Micham,
Calvitiem induc, et tonde te super filios deliciarum tuarum,
dilata calvitiem {10}sicut aquila, quia migrarunt a te, i 16:
apud Obadiam,
Si exaltaveris te sicut aquila, et si inter stellas ponis
nidum tuum, inde detraham te, vers. 4:
apud Habakkuk,
Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et praecipitem,
pergentem in latitudines terrae, ad hereditandum habitacula
non sua,… cujus es sunt prae {11}aquilis equi, equites ejus
e longinquo venient, advolabunt sicut aquila festinans ad
comedendum, i 6, 8;
[8] in his locis per `aquilas’ significatur falsitas inducta per
ratiocinia, quae inducitur ex fallaciis sensuum et apparentiis
externis; (m)quod apud Prophetam ultimo citatum per `Chaldaeos’
significentur illi qui in externo sancto sunt, sed {12}interius in
falso, videatur n. 1368; quod illi sicut Babel sint qui vastant
Ecclesiam, n. 1327; quod `latitudines terrae’ sint vera, n. 3433,
3434, vastatio eorum significatur per `pergentem in latitudines
terrae’; quod `equi’ sint intellectualia illorum quae similia, n.
2761, 2762, 3217; quid `aquila festinans ad comedendum’ inde
constat, quod nempe ad desolandum hominem veris, nam de
{13}desolatione Ecclesiae ibi agitur: comparationes sunt cum
aquilis’, sed, ut dictum, comparationes in Verbo fiunt per
significativa.(n) Inde nunc patet quid per comparationem cum
`aqualis quae congregabuntur ad cadaver’ significatur.
@1 i ut$
@2 i ostensum est$
@3 aliquae IT$
@4 et$
@5 So also Sch. but Heb. (reqmah) though chiefly used of
needlework can be applied to anything wonderfully wrought, as in
Ps. 139, v. 15, where it is used of the embryo in the womb.$
@6 A and I have magna, magna magna plumis$
@7 super$
@8 illi$
@9 quae$
@10 i tuam$
@11 AI have aquilis, but Sch has pardis, AV leopards; n. 1368, 6534
have pardis. Heb towards are rather similar viz.: (nesher) eagle
and (namer) leopard, Heb has latter.$
@12 in interno$
@13 vastatione$
CAPUT XXX
1. Et vidit Rachel quod non pareret Jacobo, et zelavit Rachel in
sororem suam, et dixit ad Jacobum, Da mihi filios, et si non,
mortua ego.
2. Et accensus ira Jacob in Rachelem, et dixit, An pro Deo ego,
Qui prohibet a te fructum ventris?
3. Et dixit, Ecce famula mea Bilhah, veni ad illam, et pariat
super genua mea, et aedificabor etiam ego ex illa.
4. Et dedit ei Bilham ancillam suam ad mulierem, et venit ad illam
Jacob.
5. Et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium.
6. Et dixit Rachel, Judicavit me DEUS, et etiam audivit vocem
meam, et dedit mihi filium, propterea vocavit nomen ejus Dan.
7. Et concepit adhuc, et peperit Bilhah ancilla Rachelis filium
secundum Jacobo.
8. Et dixit Rachel, Luctationibus DEUS luctata sum cum sorore mea,
etiam valui; et vocavit nomen ejus Naphtali.
9. Et vidit Leah quod substitisset a pariendo, et accepit Zilpam
ancillam suam, et dedit illam Jacobo ad mulierem.
10. Et peperit Zilpah ancilla Leae Jacobo filium.
11. Et dixit Leah, Venit turma; et vocavit nomen ejus Gad.
12. Et peperit Zilpah ancilla Leae filium secundum Jacobo.
13. Et dixit Leah, In beatitudine mea, quia beatificabunt me
filiae, et vocavit nomen ejus Asher.
14. Et ivit Reuben in diebus messis triticorum, et invenit
{1}dudaim in agro, et adduxit illos ad Leam matrem suam, et dixit
Rachel ad Leam, Da quaeso mihi de dudaim filii tui.
@1 Heb. (dudaim) = `mandrakes or love apples.’$
15. Et dixit illi, An parum sumpsisse te virum meum, et sumes
etiam dudaim filii mei? et dixit Rachel, Idcirco cubabit cum te
nocte hac pro dudaim filium.
16. Et venit Jacob de agro in vespera, et exivit Leah obviam ei,
et dixit, Ad me venies, quia conducendo conduxi te in dudaim filii
mei; et cubuit cum illa in nocte illa.
17. Et audivit DEUS ad Leam, et concepit et peperit Jacobo filium
quintum.
18. Et dixit Leah, Dedit DEUS mercedem meam, quod dedi ancillam
meam viro meo; et vocavit nomen ejus Jisaschar.
19. Et concepit adhuc Leah, et peperit filium sextum Jacobo.
20. Et dixit Leah, Dotavit me DEUS {1}me dote bona, vice hac
cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios; et vocavit
nomen ejus Zebulun.
@1 Heb. also repeats this pronoun.$
21. Et postea peperit filiam, et vocavit nomen ejus Dinah.
22. Et recordatus est DEUS Rachelis, et audivit ad illam DEUS, et
aperuit uterum illius.
23. Et concepit, et peperit filium, et dixit, Collegit DEUS
ignominiam meam.
24. Et vocavit nomen ejus Joseph, dicendo, Addat JEHOVAH mihi
filium alterum.
* * * *
25. Et factum, eum peperisset Rachel Josephum, et dixit Jacob ad
Laban, Mitte me et eam ad locum meum et ad terram meam.
26. Da feminas meas, et natos meos, quod servivi tibi pro illis,
et eam, quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi.
27. Et dixit ad eum Laban, Si quaeso inveni gratiam in oculis
tuis, expertus sum, et benedixit mihi JEHOVAH propter te.
28. Et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam.
29. Et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi, et qualis fuit
acquisitio tua mecum.
30. Quia parum quod fuit tibi ante me, et erupit ad multitudinem,
et benedixit JEHOVAH tibimet ad pedem meum, et nunc quando faciam
etiam ego domui meae?
31. Et dixit, Quid dabo tibi? et dixit Jacob, Non dabis mihi
quicquam, si facias mihi verbum hoc; revertar, pascam, gregem tuum
custodiam.
32. Transibo per omnem gregem tuum hodie, removendo abinde omne
pecus punctatum et maculosum, et omne pecus nigrum in agnis, et
maculosum et punctatum in capris, et erit merces mea.
33. Et respondebit mihi justitia mea in die crastino, quia venis
super mercedem meam coram te, omne quod non est illud punctatum et
maculosum in capris, et nigrum in agnis, furatum illud cum me.
34. Et dixit Laban, Ecce utique sit secundum verbum tuum.
35. Et removit in die isto capros variegatos et maculosos, et omnes
capras punctatas et maculosas, omne in quo album, et omne nigrum in
agnis, et dedit in manum filiorum ejus.
36. Et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum; et Jacob
pascens greges Labanis reliquos.
37. Et accepit sibi Jacob baculum populi recentem, et corylum, et
platanum, et decorticavit in illis decorticationes albas,
denudationem albi, quod super baculis.
38. Et constituit baculos quos decorticavit, in canalibus, in
potatoriis aquae, quo veniebant greges ad bibendum, e regione
gregum, et incalescebant in veniendo illos ad bibendum.
39. Et incalescebant greges ad baculos, et pariebant greges
variegatos, punctatos, et maculosos.
40. Et agnos separavit Jacob, et dedit facies gregis ad
variegatum, et omne nigrum in grege Labanis, et posuit sibi
catervas soli sibi, et non posuit eos ad gregem Labanis.
41. Et fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium, et posuit
Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis, ad incalescendum
illum ad baculos.
42. Et ad dein coire gregem non posuit, et erat dein coeuntium,
Labani, et primum coeuntium Jacobo.
43. Et diffudit se vir valde valde, et erat ei greges multi, et
ancillae, et servi, et cameli, et asini.
In capite praecedente per quatuor filios Jacobi ex Leah,
actum est de statu Ecclesiae, seu hominis qui fit Ecclesia, quoad
ascensum a vero quod fidei ad bonum quod amoris: in hoc capite per
filios Jacobi ex ancillis Rachelis et Leae, et ex Leah, et denique
ex Rachele, agitur de conjunctione veri naturalis per media cum
bono spirituali; et hoc eo ordine quo fit apud hominem qui
regeneratur.
multiplicatio veri et boni, quae significatur per gregem quem sibi
Jacob per gregem Labanis comparavit.
Vers. 1, 2. {1}Et vidit Rachel quod non pareret Jacobo, et
zelavit Rachel in sororem suam, et dixit ad Jacobum, Da mihi
filios, et si non, mortua ego. Et accensus ira Jacob in Rachelem,
et dixit, An pro Deo ego, Qui prohibet a te fructum ventris? `Vidit
Rachel quod non pareret Jacobo’ significat quod nondum interius
verum agnitum: `et zelavit Rachel in sororem suam’ significat
indignationem quod non agnosceretur sicut externum: `et dixit ad
Jacobum, Da mihi filios’ significat quod a veri naturalis bono
vellet habere vera interiora: `et si non, mortua ego’ significat
quod sic non resurgeret: `et accensus ira Jacob in Rachelem’
significat indignationem a parte boni naturalis: `et dixit, An pro
Deo ego’ significat quod ei impossibile: `Qui prohibet a te fructum
ventris’ significat quod hoc ab interno.
@1 In A verse 1 was at first treated separately, verse 2 and its
explanation were inserted later.$
quod nondum interius verum agnitum, constat a repraesentatione
`Rachelis’ quod sit affectio veri interioris seu verum interius, de
qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; ex significatione `parere’ quod sit
agnoscere fide tum actu, de qua sequitur; et ex repraesentatione
`Jacobi’ quod sit bonum veri naturalis, de qua n. 3669, 3677, {1}
3829, et in toto capite praecedente. Quod `parere’ sit agnoscere
fide tum actu, est quia per partus in Verbo significantur partus
spirituales, n. 1145, 1255, 3860, 3868; spiritualis partus est veri
et boni agnitio et fides, hic agnitio fide tum actu, nempe veri
interioris per `Rachelem’ repraesentati; quia non prius aliquid
agnoscitur fide quam tum vivitur secundum id, idcirco dicitur
agnitio fide tum actu; vera fidei quae non addiscuntur propter
agere, sed solum propter scire, illa se adjungunt affectionibus
mali et falsi, quare non sunt fidei apud illum qui addidicit, sed
sunt interius contra fidem.
@1 i 3775$
indignationem quod non agnosceretur sicut externum, constat a
significatione `zelare’ quod sit indignationis, et quidem propter
quod non pareret sicut Leah; (c)a repraesentatione `Rachelis’ quod
sit verum interius, de qua mox supra n. 3905, et ex significatione
`sororis,’ quae hic Leah, quod sit verum externum; quod `Leah’ sit
verum externum, videatur n. 3793, 3819. `Ita se habet cum illis
qui regenerantur; discunt scire quid verum internum, sed principio
non agnoscunt id tali fide ut vivatur secundum id; vera enim
interna conjuncta sunt affectioni spirituali, quae non influere
potest priusquam externa vera ad correspondentiam cum internis sunt
adaptata; sicut hoc verum internum pro exemplo, quod omne bonum sit
a Domino, et quod non bonum sit quod a proprio hominis; [2] illud
principio regenerationis sciri potest, sed usque non agnosci fide
tum actu, id enim agnoscere fide et actu est perceptionem habere
quod ita sit, et affectionem quod ita esse velit, et hoc in omni
actu boni; tum perceptionem quod bonum ex proprio non possit aliter
quam spectare se, ita praeferentiam sui prae aliis, consequenter
contemptum aliorum, ac insuper meritum in bono quod {1}agit; haec
insunt vero extemo antequam ei conjunctum est verum internum,
{2}quae non conjungi possunt priusquam sui intuitio cessare, et
intuitio proximi {3}sentiri incipit; exinde patere potest quid
intelligitur per indignationem quod verum internum non adhuc
agnosceretur sicut externum.(s)
@1 facit$
@2 quod non conjungi potest$
@3 i ex amore$
a veri naturalis bono vellet habere vera interiora, constat a
repraesentatione `Jacobi’ quod sit veri naturalis bonum, de qua mox
supra n. 3905; et a significatione `filiorum’ quod sint vera, de
qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, hic vera interiora, quia a
Rachele, per quam quod repraesentetur verum interius, videatur n.
3758, 3782, 3793, 3819.
resurgeret, constat ex significatione `mori’ quod sit non resurgere
in vitam; uxores antiquis temporibus se dicebant mortuas, cum non
filium seu filiam parerent, et quoque se ut tales credebant; quia
nulla sui memoria seu quasi vita, in posteritate relicta maneret;
sed quod tales se dicerent et crederent, erat quidem ob causas in
mundo; sed quia omnis causa existit a causa priore se, ita omne
causae in mundo naturali a causa in mundo spirituali, ita etiam
haec; causa in mundo spirituali erat ex conjugio caelesti boni et
veri, in quo partus non alii sunt quam vera fidei et bona
charitatis, illa et haec ibi sunt filii et filiae, et quoque per
filios et filias in Verbo significantur, {1}is cui illi partus,
nempe vera fidei et bona charitatis, non sunt, quasi mortuus est,’
hoc est, inter mortuos qui non resurgunt, nempe ad vitam seu
caelum; inde constare potest quid per illa verba Rachelis `si non,
mortua ego’ significatur.
@1 qui partus nempe vera fidei et bona charitatis si non sint,
quasi mortui sunt$
indignationem a parte boni naturalis, constat a significatione
`accendi ira’ quod sit indignari, de qua sequitur; et a
repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum naturalis, de qua supra;
`in Rachelem’ dicitur quia verum interius per Rachelem
repraesentatum, a bono naturalis quod est Jacob, non adhuc agnosci
fide et actu posset. Quod ira accendi sit indignari in sensu
interno, est quia omnis affectio naturalis cum versus interiora,
seu versus caelum ascendit, mitior fiat, et tandem mutetur in
affectionem caelestem; quae enim in sensu litterae exstant, ut hic
`accendi ira,’ sunt rudia respective, quia naturalia et corporea,
sed mitia et lenia fiunt sicut a corporeo et naturali homine ad
internum seu spiritualem elevantur; {1}inde est, quod sensus
litteralis {2}sit talis quia ad captum naturalis hominis, et sensus
internus non talis quia ad captum spiritualis hominis, accommodatus
est; inde patet quod per `accendi ira’ significetur indignari; ipsa
indignatio spiritualis, minus caelestis, nec trahit aliquid ab ira
naturalis hominis, sed ab interiore essentia zeli, qui nempe zelus,
in externa forma apparet sicut ira, sed in interna non est ira, ne
quidem indignatio irae, sed est triste quoddam tum votivo ut non
ita sit, et in forma adhuc interiore est modo obscurum quoddam quod
jucundum caeleste interpolat ex non bono et vero apud alium.
@1 i quoque$
@2 i Verbi$
impossibile, constat ex significatione `non pro Deo esse’ quod sit
impossibile, `Deus’ enim in Verbo dicitur ex posse seu potentia,
`Jehovah’ autem ex esse seu essentia, videatur n. 300; inde est
quod Deus dicatur tum agitur de vero, et Jehovah cum de bono, n.
2769, 2807, 2822, nam de vero praedicatur posse, cum de bono esse,
per verum enim potentia est bono, nam per verum agit bonum omne
quod existit: inde constare potest quod per haec verba, `an pro Deo
ego?’ in sensu interno significetur quod ei impossibile.
hoc ab interno, constat a sensu qui resultat ea sensu interno
vocum; `fructus ventris’ enim in sensu interno significat simile
cum partu, nempe agnitionem veri et boni fide et actu n. 3905, et
adhuc magis, nempe conjunctionem veri et boni inde; agnitio illa et
conjunctio haec, non existere potest ab externo homine sed ab
interno; omne enim bonum influit a Domino per internum hominem in
externum, et adoptat vera quae insinuata sunt per sensualia externi
hominis, et facit ut homo agnoscat illa fide et actu, et ut
adjungantur, et sic approprientur homini; quod omne bonum a Domino
per internum hominem in vera quae in memoria externi hominis
collecta sunt, influat, prius multoties ostensum est; id est quod
intelligitur per explicationem illorum verborum, quod hoc ab
interno.
illam, et pariat super genua mea, et aedificabor etiam ego ex illa.
Et dedit ei Bilham ancillam suam ad mulierem, et venit ad illam
Jacob; et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium. `Dixit, Ecce
famula mea Bilhah’ significat medium affirmans quod inter naturale
verum ac interius verum: `veni ad illam’ significat quod tum illo
conjunctionis facultas: `et pariat super genua mea’ significat
agnitionem affectione interioris veri, ex qua conjunctio: `et
aedificabor etiam ego ex illa’ significat quod sic vita ei; `et
dedit ei Bilham ancillam suam ad mulierem’ significat medium
affirmativum adjunctum: `et venit ad illam Jacob’ significat quod
conjunctum: `et concepit Bilhah, et peperit Jacobo filium’
significat receptionem et agnitionem.
affirmans quod inter naturale verum (c)et interius verum, constat
(c)ex significatione `famulae’ tum ancillae, quod sit affectio
cognitionum quae sunt exterioris hominis, de qua n. 1895, 2567,
3835, 3849, et quia affectio illa est medium conjungendi vera
interiora eum veris naturalibus seu externis, ideo hic per
`famulam’ significatur medium affirmans inter illa; et ex
repraesentatione `Bilhae’ quod sit quale illius medii. Per
ancillas datas Jacobo a Rachele et Leah in mulieres ut procrearent
sobolem, nihil aliud in sensu interno repraesentatum et
significatum est quam tale quod inservit, hic pro medio
conjunctionis, nempe interioris veri verum externo; per `Rachelem’
enim repraesentatur interius verum, per `Leam’ externum, n. 3793,
3819: agitur enim hic per duodecim filios Jacobi de duodecim
communibus seu cardinalibus rebus per quas initiatur homo in
spiritualia et caelestia dum regeneratur seu dum fit Ecclesia; [2]
homo enim cum regeneratur seu fit Ecclesia, hoc est, cum fit a
mortuo {1}homine vivus seu {2}a corporeo caelestis, per plures
status a Domino ducitur; communes {3}status sunt qui designantur
per duodecim illos filios, et dein per duodecim tribus, quapropter
`duodecim tribus’ significant omnia fidei et amoris, ut n. 3858
ostensum videatur; communia enim involvunt omnia particularia et
singularia, et haec se referunt ad illa. Cum homo regeneratur,
tunc internus homo conjungendus est cum externo, proinde (t)bona et
vera quae sunt interni hominis cum (t)bonis et veris quae sunt
externi, ex veris et bonis enim homo est homo; illa non conjungi
possunt absque mediis; media sunt talia quae aliquid trahunt ab una
parte et aliquid ab altera, et quae faciunt ut quantum homo accedit
ad unam, tantum subordinetur altera; haec media sunt quae
significantur per `ancillas,’ media a parte interni hominis per
`ancillas Rachelis,’ {4}et media a parte externi hominis per
`ancillas Leae.’ [3] Quod media conjunctionis erunt, constare
potest ex eo quod naturalis homo ex se prorsus non concordet cum
spirituali, sed quod in tantum discordet, ut prorsus ei oppositus
sit; naturalis enim homo spectat et amat se et mundum, spiritualis
autem non spectat {5}se et mundum nisi quantum conducit ad
promovendos usus in spirituali mundo, ita servitium ejus spectat et
id amat ex usu et fine; naturalis homo tunc vitam habere sibi
videtur, cum ad dignitates evehitur, ita ad supereminentiam super
alios, at spiritualis homo vitam habere sibi videtur in
humiliatione et quod minimus sit; nec dignitates spernit, modo per
illas ut per media inservire possit proximo, societati communi, et
Ecclesiae, et non reflectit super dignitates ad quas evehitur,
propter se, sed propter illos usus qui ei fines sunt; naturalis
homo in sua beatitudine est cum prae aliis opulentus {6}est ac
mundi opes possidet, at spiritualis homo in sua beatitudine est cum
in cognitionibus veri et boni, quae sunt ei opulentia, et magis cum
in exercitio boni secundum vera est; nec tamen spernit opulentiam,
quia per illam in exercitio potest esse et in mundo; [4] ex his
paucis constare potest quod status naturalis hominis et spiritualis
sint sibi oppositi per fines, (m)sed quod usque conjungi possint;
quod fit cum illa quae sunt externi hominis subordinata sunt et
inserviunt finibus interni(n); ideo ut homo fiat spiritualis,
necessum est ut {7}illa quae sunt externi hominis ad obsequium
redigantur, ita exuendi sunt fines pro se et mundo ac induendi
fines pro proximo et pro regno Domini; illa exui et haec indui
nequaquam possunt, ita non conjungi, nisi per media; haec media
sunt quae significantur per `ancillas,’ et {8}in specie per quatuor
filios ab ancillis natos: [5] primum medium est affirmans seu
affirmativum veri interni, nempe quod ita sit; cum affirmativum
fit, tunc homo est in principio regenerationis, bonum {9}ab interno
operatur, et facit affirmationem; bonum illud non potest influere
in negativum, ne quidem in dubitativum, antequam hoc affirmativum
fit; id bonum dein se manifestat per affectionem, nempe per id quod
homo afficiatur vero, seu incipiat delectari illo, primum quod
sciat id, dein quod secundum id agat; ut pro exemplo, quod Dominus
sit salus generi humano; nisi hoc fiat affirmativum ab homine, non
possunt omnia illa quae de Domino ex Verbo aut in Ecclesia didicit,
et in naturalis {10}ejus memoria inter scientifica sunt, conjungi
cum interno ejus homine, {11}hoc est, cum illis quae ibi, possunt
esse fidei, ita nec potest affectio influere, ne quidem in communia
illius rei quae ad salutem hominis conducunt; at cum affirmativum
fit, tunc innumerabilia accedunt, et implentur bono quod influit;
nam bonum continue (t)influit a Domino, sed ubi non est
affirmativum, non recipitur: est itaque affirmativum primum medium,
et quasi primum habitaculum boni influentis a Domino: similiter se
habet cum omnibus reliquis quae fidei vocantur.
@1 A d homine$
@2 i quod idem$
@3 i illi$
@4 at$
@5 i ac amat$
@6 fit$
@7 redigantur illa quae externi hominis sunt ad obsequium$
@8 quoque$
@9 i a Domino$
@10 hominis$
@11 quae ibi sunt$
facultas, constat ex significatione `venire ad aliquam’ seu intrare
cum matrimoniale intelligitur, quod sit conjunctio, hic
conjunctionis facultas tum affirmativo, nam cum affirmativo primum
conjunctionis erit, hoc est, quod ita sit.
affectione interioris veri, ex qua conjunctio, constat ex
significatione `parere’ quod sit agnoscere fide tum actu, de qua
supra n. 3905; et ex significatione `genuum’ seu femorum quod sint
illa quae amoris conjugialis sunt, de qua n. 3021, ita quae sunt
conjunctionis veri quod fidei et boni quod amoris, nam haec
conjunctio est ipsum conjugiale in regno Domini; ita `parere super
genua mea’ significat agnitionem veri interioris quod per
`Rachelem’ repraesentatur. Quod apud antiquos agnoscerentur filii
et filiae pro legitimis qui nascebantur ab ancillis ex consensu
uxoris, utque agnoscerentur, parerent super genua illorum,
derivatum fuit ab Antiqua Ecclesia, cujus cultus constabat in
ritualibus quae repraesentativa et significativa caelestium et
spiritualium erant; in illa, nempe Ecclesia, quia `parere’
significabat agnitionem veri, et `genua’ amorem conjugialem, ita
conjunctionem boni et veri ex affectione, tale rituale acceptum
fuit cum uxor sterilis esset, ne repraesentaret mortuos qui ad
vitam non resurgunt; secundum illa quae mox supra n. 3908 dicta
sunt. [2] Per {1}illa verba in sensu interno significatur alter
gradus {2}affirmationis seu agnitionis, qui est ex affectione,
affectio enim inerit agnitioni seu {3}affirmationi ut fiat
conjunctio, omnis enim conjunctio fit per affectionem, nam absque
affectione vera non vitam habent; (m)sicut pro exemplo: scire haec
vera quod proximus amandus, et quod in eo charitas consistat, et in
hac vita spiritualis, est nude scientia, nisi affectio sit, hoc
est, nisi hoc velit ex corde; absque affectione vera haec non
vivunt, sed utcumque illa scit, usque non amat proximum, sed se
prae illo, ac in vita naturali est, non in spirituali; affectio
naturalis est quae dominatur super affectione spirituali, et
quamdiu affectio naturalis dominatur, homo vocatur mortuus, nam
vitam contrariam vitae caelesti {4}habet; est vita caelestis
ipsissima vita.(n)
@1 haec$
@2 confirmationis$
@3 A alters con to af$
@4 quae est ipsa vita, habet$
vita ei, constat a significatione `aedificari’ quod sit non mori,
de qua n. 3908, proinde resurgere seu vivere.
significet medium affirmativum adjunctum, constat ex
repraesentatione `Bilhae’; et ex significatione `ancillae’ quod sit
medium affirmativum, de qua mox supra n. 3913; et ex significatione
`dare in mulierem quod sit adjungere.
constat ex significatione `venire seu intrare ad aliquem’ cum de
matrimoniali praedicatur, quod sit conjunctio, de qua mox supra n.
3914.
significet receptionem et agnitionem, constat ex significatione
`concipere’ quod sit receptio; et a significatione `parere’ quod
sit agnitio, de quibus n. 3860, 3868, 3905, 3911; conceptiones enim
et partus in spirituali sensu sunt receptiones veri ex bono, et
inde agnitiones.
audivit vocem meam, et dedit mihi filium, et propterea vocavit
nomen ejus Dan. `Dixit Rachel, Judicavit me Deus, et etiam audivit
vocem meam’ significat in supremo sensu justitiam et misericordiam,
in interno sanctum fidei, in externo bonum vitae; `et dedit mihi
filium’ significat hoc verum agnitum: `propterea vocavit nomen ejus
Dan’ significat quale ejus.
meam’ quod significet in supremo sensu justitiam et misericordiam,
in interno sanctum fidei, in externo bonum vitae, constat ex
significatione `judicare me Deus,’ et ex significatione `audire
vocem meam’; quod `judicare me Deus’ {1}sit justitia Domini,
constare potest absque explicatione, et quod `audire vocem meam’
sit misericordia, pariter; Dominus enim omnes judicat ex justitia,
et {2}omnes audit ex misericordia; judicat ex justitia quia ex
Divino Vero, et audit ex misericordia quia ex Divino Bono, ex
justitia illos qui non recipiunt Divinum Bonum, et ex misericordia
illos qui recipiunt, at usque dum ex justitia, etiam simul ex
misericordia; in omni enim Divina justitia est misericordia, sicut
in Divino Vero est Divinum Bonum; sed haec quia arcaniora sunt quam
ut paucis possint dici, alibi, ex Divina Domini Misericordia,
plenius exponentur; [2] quod `judicavit me Deus, et etiam audivit
vocem meam’ in sensu interno sint sanctum fidei, est quia fides
quae {3}praedicatur de vero, correspondet justitiae Divinae, et
sanctum quod est bonum correspondet misericordiae Divinae Domini,
et praeterea judicare seu judicium praedicatur de vero quod fidei,
n. 2235; et quia de DEO dicitur quod judicavit, est bonum seu
sanctum; inde patet quod (x)sanctum fidei sit quod simul
significatur per utrumque; quoniam per utrumque simul significatur
unum illud, conjunguntur {4}ambo per et etiam; quod in externo
sensu sit bonum vitae, est quoque ex correspondentia, nam sancto
fidei correspondet bonum vitae; quod absque sensu interno non sciri
possit quid significat `judicavit me Deus et etiam audivit me,’
patet ex eo quod in sensu litterae non ita cohaereant ut sistant
unam intellectus ideam. [3] Quod in hoc versu et in sequentibus
usque ad Josephum dicatur DEUS, et in proxime praecedentibus
JEHOVAH, est quia in his agitur de regeneratione spiritualis
hominis, et in praecedentibus {5}de regeneratione caelestis
hominis, Deus enim nominatur {6}cum agitur de bono fidei quod est
spiritualis hominis, at Jehovah cum de bono amoris quod est
caelestis hominis, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822; per
`Jehudam’ enim, ad quem continuabatur in capite praecedente,
repraesentabatur caelestis homo, videatur n. 3881, per `Josephum’
autem, ad quem continuatur in hoc capite, repraesentatur
spiritualis homo, de quo in versu seq. 23 et 24; quod Jehovah
nominatus sit cum continuabatur ad Jehudam, videatur cap. praec.
vers. 32, 33, 35; quod Deus nominetur ubi continuatur ad Josephum,
videatur in hoc capite vers. 6, 8, 17, 18, 20, 22, 23, et postea
iterum Jehovah, quia procedit a spirituali homine ad caelestem; hoc
arcanum est quod in his reconditum latet, quod nemo scire potest
nisi ex sensu interno, tum quoque nisi sciat quid caelestis homo,
et quid spiritualis.
@1 i in supremo sensu$
@2 simul$
@3 est verum$
@4 ita$
@5 i actum est$
@6 i in Verbo$
constat ex significatione `filii’ quod sit verum, de qua n. 489,
491, 533, 1147; et ex significatione `dare filium’ quod sit dare
hoc verum, quod idem est ac agnoscere; omne enim verum quod
agnoscitur, hoc datum est a Domino; `dare filium’ simile quoque
involvit ac parere; quod `parere’ sit agnoscere, videatur n. 3905,
3915, 3919.
ejus, constat a significatione `nominis’ et `vocare nomen’ quod sit
quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3421; ipsum
quale est in nomine Danis, dictus enim est a judicare, sed nomen ei
tametsi a judicare inditum est, usque involvit illa quae
significantur per omnia {1}haec Rachelis verba, `Judicavit me Deus,
et etiam audivit vocem meam,’ hoc est, bonum vitae, et sanctum
fidei, tum in supremo sensu justitiam et misericordiam Domini;
commune illud Ecclesiae est quod significatur per Danem, et quod
repraesentatur per tribum a Dane nominatam: hoc commune est primum
quod affirmandum seu agnoscendum est antequam homo potest
regenerari seu fieri Ecclesia; nisi illa affirmantur et
agnoscuntur, reliqua quae fidei et quae vitae sunt, nequaquam
recipi possunt, proinde nec affirmari, minus agnosci; qui enim
solum affirmat apud se fidem, et non sanctum fidei, hoc est,
charitatem, nam haec est sanctum fidei, et si non affirmat hoc per
bonum vitae, hoc est, per charitatis opera, is non potest sapere
essentiam fidei amplius, nam rejicit illam; affirmatio tum agnitio
est primum commune apud hominem qui regeneratur, sed est ultimum
apud hominem qui regeneratus est, quare `Dan’ est primum apud
regenerandum, ac `Joseph’ est ultimum, est enim `Joseph’ ipse
spiritualis homo, at `Joseph’ est primum apud regeneratum, et `Dan’
est ultimum, quia regenerandus incohat ab affirmatione quod sit,
nempe sanctum fidei et bonum vitae, at regeneratus qui est
spiritualis, est in ipso bono spirituali, et inde spectat ut
ultimum quod sit, nam confirmata apud illum sunt sancta fidei et
bona vitae. [2] Quod `Dan’ sit affirmativum quod primum erit cum
regeneratur homo, constare quoque potest ab aliis locis in Verbo
ubi Dan nominatur; ut ex prophetia Jacobi tunc Israelis de filiis
suis,
Dan judicabit populum suum, sicut una tribuum Israelis: erit
Dan serpens super via, aspis super semita, mordens calcaneos
equi, et cadit eques ejus retro; salutem Tuam exspecto
Jehovah, Gen. xlix 16-18;
`Dan’ hic pro affirmativo veri, de quo nempe affirmativo dicitur
quod `erit serpens super via, et aspis super semita,’ cum
ratiocinatur de vero ex sensualibus; `mordens calcaneos equi,’ cum
infima intellectualia seu scientifica consulit, et ex illis
concludit; et quod tunc abducatur a vero, significatur per quod
`cadat eques ejus retro,’ quare dicitur `salutem Tuam exspecto
Jehovah’; quod `serpens’ sit qui ratiocinatur ex sensualibus et
scientificis de arcanis Divinis, videatur n. 195-197; quod `via’ et
`semita’ sit verum, n. 627, 2333; quod `calcanei equi’ sint infima
intellectualia seu scientifica, n. 259; `equus’ enim est
intellectuale, n. 2761, 2762, cujus infimum est `calcaneus.’ [3]
In prophetia Mosis de duodecim tribubus,
Ad Dan dixit, Dan catulus leonis, exsilit e Bashane, Deut.
xxxiii 22;
`leo’ in sensu interno Verbi significat verum Ecclesiae, ex
fortitudine, verum enim est quod pugnat et vincit, inde `catulus
leonis’ pro primo veri, quod est affirmatio et agnitio; `ex
Bashane’ dicitur quia ex bono naturalis: apud Jeremiam,
Ablue a malitia cor tuum, Hierosolyma, propterea ut salveris,
quamdiu facis commorari in medio tui cogitationes iniquitatis
tuae; quia vox indicantis e Dane, et audire facientis
iniquitatem e monte Ephraim, iv 14, 15;
`e Dane’ pro vero quod affirmandum, `e monte Ephraim’ pro ex
affectione ejus: [4] apud eundem,
Exspecta pacem, et non bonum, ad tempus sanationis, et ecce
terror: a Dane auditus fremitus equorum ejus, a voce hinnituum
fortium ejus, contremuit omnis terra, et venerunt et
consumpserunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes
in ea; quia ecce Ego mittens in vos serpentes regulos, quibus
non incantatio, et mordebunt vos, viii 15, 16 [17];
`a Dane auditus fremitus equorum’ pro ratiocinatione de vero ex non
`affirmativo, `terra quae contremuit, et cujus plenitudinem
consumpserunt’ pro Ecclesia et omnibus Ecclesiae; qui enim de vero
ex non affirmativo seu ex negativo ratiocinantur, illi destruunt
omnia fidei; [5] `serpentes reguli’ pro ratiociniis, ut supra: apud
Ezechielem,
Dan et Javan adveniens in nundinis tuis dederunt ferrum
tersum, casia et calamus in negotiatione tua fuit, xxvii 19;
ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones veri et boni, n.
1201; `Dan’ pro veris primis quae affirmantur, `nundinae et
negotiationes’ pro acquisitionibus `veri et boni’, n. 2967; `ferrum
tersum’ pro vero naturali, quod primum est, n. 425, 426; `casia et
calamus’ pro simili, sed ex quo bonum: [6] apud Amos,
In die illo deficient virgines pulchrae et juvenes in siti;
jurantes in reatum Samariae, et dixerunt, Vivit Deus tuus Dan,
et vivit via Beershebae, et cadent et non resurgent amplius,
viii [13], 14;
`vivit Deus Dan et vivit via Beershebae’ pro quod in negativo
omnium quae fidei et ejus doctrinae sunt; quod `via’ sit verum, n.
627, 2333; `Beersheba’ doctrina n. 2723, 2858, 2859, 3466; quod sit
negativum omnium quae fidei sunt, est quia Dan erat ultimus
terminus terrae Canaanis, et Beersheba primus, seu medium {4}aut
intimum terrae; per terram enim Canaanem repraesentatum est et
significatum regnum Domini, ita Ecclesia, n. 1607, 3038, 3481;
proinde omnia amoris et fidei, nam haec sunt regni Domini et
Ecclesiae; inde omnia quae in terra Canaane repraesentativa fuerunt
secundum distantias, situs, terminos, n. 1585, 1866, 3686; [7]
primus terminus, seu medium aut intimum terrae fuerat Beersheba,
antequam Hierosolyma, quia Abraham ibi fuit, tum Jishak, {5}at
ultimus terminus seu extimum {6}erat Dan, inde cum omnia in uno
complexu significarentur, dicebatur `a Dane usque ad Beershebam’;
ut in Libro Secundo Samuelis,
Ad transferendum regnum a domo Shaulis, et ad erigendum solium
Davidis super Israelem et super Jehudam, a Dane et usque ad
Beershebam, iii 10:
in eodem,
Congregando (x)congregabitur universus Israel a Dane usque
Beershebam, xvii 11:
in eodem,
Dixit David ad Joabum,… Pervagare omnes tribus Israelis a
Dane usque Beershebam, xxiv 2, 15:
in Libro Primo Regum,
Habitavit Jehudah et Israel in securitate, quisque sub vite
sua, et sub ficu sua, a Dane et usque Beershebam, v 5 [A. V.
iv 25];
per quae in sensu historico intelliguntur omnia terrae Canaanis,
sed in sensu interno omnia regni Domini, tum omnia Ecclesiae; [8]
quod Dan sit {7}primus terminus, et quoque quod sit ultimus, ut
supra dictum, est quia affirmativum veri et boni est omnium primum
cum incohat fides et charitas apud hominem, et ultimum cum homo in
charitate et inde in fide est: {8}inde etiam erat quod sors ultima
caderet pro Dane cum hereditaretur terra Canaan, Jos. xix 40 seq;
nam jacta fuit sors coram Jehovah, Jos. xviii 6; [9] inde contigit
secundum repraesentationem cujusvis tribus; et quia Dani non
cecidit sors inter hereditates reliquarum tribuum, sed ultra
terminos illarum, Jud. xviii 1, etiam praetermissa est illa tribus
apud Johannem in Apoc. vii 5-8, ubi agitur de duodecim millibus
obsignatis; qui enim in solo affirmativo veri et quoque boni sunt,
nec ulterius vadunt, non sunt in regno Domini, {9}hoc est, inter
obsignatos; scire vera et bona, et quoque affirmare illa, possunt
quoque pessimi, sed ex vita cognoscitur qualis affirmatio est. [10]
Memoratur etiam Dan, ut terminus, Gen. xiv 14, ubi de Abrahamo,
quod persecutus hostes usque illuc, et per Dan ibi simile
significatur; urbs Dan dicta, non quidem tunc exstructa fuit a
Danis posteris, sed postea, Jos. xix 47; Jud. xviii 29; sed ita
etiam tunc temporis vocabatur primus terminus respective ad
introitum in terram Canaanem, seu ultimus respective ad exitum, ac
intimum ejus Hebron, et dein Beersheba, ubi Abraham et Jishak.
@1 illa$
@2 affirmatione ejus$
@3 illorum$
@4 seu intimum ejus$
@5 et$
@6 i ejus$
@7 ultimus terminus a primo tum primus terminus ad ultimum$
@8 ideo$
@9 ita non$
Rachelis filium secundum Jacobo. Et dixit Rachel, Luctationibus Dei
luctata sum cum sorore mea, etiam valui; et vocavit nomen ejus
Naphtali. `Concepit adhuc et peperit Bilhah ancilla Rachelis’
significat, hic ut prius, receptionem et agnitionem: `filium
secundum Jacobo’ significat alterum verum commune: `et dixit
Rachel, Luctationibus Dei luctata sum cum sorore mea, etiam valui;
significat in supremo sensu propriam Potentiam, in interno
tentationem in qua vincit, in externo resistentiam a naturali
homine: `et vocavit nomen ejus Naphtali’ significat quale ejus.
significet receptionem et agnitionem, constat a significatione
`concipere’ quod sit receptio, et a significatione `parere’ quod
sit agnitio, de quibus supra n. 3919; tum a significatione
`ancillae’ quod sit medium inserviens, de qua etiam supra n. 3913,
3917; nam hic agitur de altero medio communi inserviente
conjunctioni interni hominis cum externo.
commune, constat a significatione `filii’ quod sit verum, de qua n.
489, 491, 533, 1147; hic quod sit commune, constat ab illis quae
supra de duodecim filiis Jacobi et de duodecim tribubus ab illis
nominatis, dicta et ostensa sunt, quod nempe sint communia
Ecclesiae, proinde communia fidei et amoris, seu veri et boni, quae
per illos significantur et repraesentantur; et quod etiam in
opposito sensu sint omnia communia non fidei et {1} amoris, seu
omnia falsi et mali, patebit a sequentibus.
@1 i non$
mea, etiam valui’: quod significet in supremo sensu propriam
Potentiam, in interno tentationem in qua vincit, in externo
resistentiam a naturali homine, constat a significatione
`luctationum Dei’ et `luctari’ quod sint tentationes; tentationes
enim non aliud sunt quam luctationes interni hominis cum externo,
seu spiritualis hominis cum naturali, uterque enim dominari videt,
et cum agitur de dominio, fit pugna, quae hic est luctatio; quod
`valere’ sit vincere, constat absque explicatione. [2] Quod illa
verba in sensu supremo significent propriam Potentiam, est quia
Dominus omnes tentationes, cum fuit {1}in mundo et in humano ibi,
ex propria potentia sustinuit, et ex propria potentia vicit, secus
ac omnis homo, qui nusquam ex propria potentia aliquam tentationem
spiritualem sustinet et in illa vincit, sed Dominus apud illum;
{2}at videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, nempe quod
Dominus prae aliis gravissimas tentationes sustinuerit, n. 1663,
1668, 1690, 1737, 1787, 1789, 1812, 1813, 1815, 1820, 2776, 2786,
2795, 2813, 2816, 3318; quod Dominus ex propria Potentia pugnaverit
et vicerit, n. {3}1616, 1692, 1813, 1815, et quod Dominus solus
apud hominem pugnet, n. 1692. [3] Quod in sensu interno
`luctationes Dei’ et `valere’ sint tentationes in quibus {4}homo
vincit, constat ab illis quae mox supra dicta sunt: quod autem in
sensu externo sit resistentia a naturali homine, est quia omnis
tentatio non aliud est; agitur enim in tentationibus spiritualibus,
ut dictum, de dominio, quis nempe potestatem habebit, num homo
internus aut num externus, seu quod idem, num spiritualis {5}aut
num naturalis, sunt enim inter se oppositi, n. 3913; cum enim homo
in tentationibus est, tunc internus seu spiritualis ejus homo a
Domino per angelos regitur, sed externus seu naturalis per spiritus
infernales; pugna inter illos est quae sicut tentatio percipitur
apud hominem: cum homo talis est et fide et vita, ut regenerari
possit, tunc in tentationibus {6}vincit, at cum talis est ut non
regenerari possit, tunc in tentationibus succumbit: quod
resistentia a naturali homine sit, significatur per verba quod
`luctata sit cum sorore sua, per `Leam’ enim, quae hic est soror,
{7}significatur affectio externi hominis, per `Rachelem’ autem
affectio interni, n. 3793, 3819.
@1 A had in Humano altered to in mundo them back to Humano. I
repeats omnes tentationes after ibi$
@2 sed$
@3 1661 seems more appropriate$
@4 indecipherable, perhaps is$
@5 vel$
@6 vincet I$
@7 repraesentatur$
ejus, nempe quale tentationis in qua vincit, ut et quale
resistentiae a naturali homine, constat ex significatione `nominis
et vocare nomen quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896,
2009, 2724, 3421 ipsum quale est quod significatur per Naphtali,
nam Naphtali luctationibus nominatus est; inde etiam per `Naphtali’
repraesentatur alterum hoc verum commune Ecclesiae; est enim
tentatio medium conjunctionis interni hominis cum externo, {1}nam
dissident inter se sed ad concordantiam et correspondentiam
rediguntur per tentationes est quippe externus homo talis ut ex se
non aliud concupiscat quam corporea et mundana; haec illi sunt
jucunda vitae ejus; sed internus homo cum apertus est versus caelum
et desiderat illa quae caeli sunt qualis est apud illos qui
(t)regenerari possunt, tunc caelestia illi jucunda sunt; inter haec
bina jucunda est pugna cum homo in tentationibus est; hoc homo tunc
nescit, quia non scit quid jucundum caeleste, et quid jucundum
infernale, minus quod in tantum opposita sint; sed angeli caelestes
nequaquam possunt esse apud hominem in jucundo ejus corporeo et
mundano antequam hoc redactum sit ad obsequium nempe ut jucundum
corporeum et mundanum non amplius sit pro fine, sed pro usu
inserviendi jucundo caelesti, ut supra n. 3913 ostensum est; hoc
cum factum, tunc possunt angeli apud hominem esse in utroque, sed
tunc jucundum apud illum fit beatum, et tandem felix in altera
vita; [2] qui credit quod jucundum naturalis hominis ante
regenerationem non sit infernale, et quod non possideatur a
diabolicis spiritibus, multum fallitur; et is non scit quomodo se
habet cum homine, quod nempe ante regenerationem possideatur quoad
naturalem suum hominem a geniis et spiritibus infernalibus,
utcumque ille apparet sibi quod sit sicut alius, tum quod in sancto
cum reliqui: possit esse, (c)et de veris et bonis fidei
ratiocinari, immo se confirmatum in illis credere; si non percipiat
in se aliquid affectionis pro justo et aequo in functione sua, et
pro vero et bono {2}in coetu et in vita, sciat quod in jucundo tali
sit in quali infernales {3}, nam in jucundo ejus non
alius amor est quam sui et mundi, qui cum faciunt jucundum, nulla
inest charitas et nulla fides; hoc jucundum postquam praevaluit,
non per aliud medium hebetatur et dissipatur quam per affirmationem
et agnitionem sancti fidei et boni vitae, quod est primum medium
significatum per `Danem,’ ut supra ostensum; et dein per
tentationem, quae est alterum medium, et significatur per
`Naphtali,’ nam hoc medium sequitur alterum; qui enim non affirmant
et agnoscunt bonum et verum quae fidei et charitatis, non in
aliquam tentationis pugnam venire possunt, quia nihil est intus
quod repugnat malo et falso, ad quae naturale jucundum suadet. [3]
In Verbo alibi ubi Naphtali nominatur, per illum status hominis
post tentationes significatur, ut in prophetia
Jacobi, tunc Israelis,
Naphtali cerva dimissa, dans dicta elegantiae, Gen. xlix 21;
`cerva dimissa’ pro affectione veri naturalis in statu libero, qui
post tentationes existit; (m)qui status etiam est quale quod est in
tentationibus, quae significantur per Naphtali, pugnatur enim in
tentationibus de libertate(n): pariter in prophetia Mosis:
Ad Naphtali dixit; Naphtali satur beneplacito, et plenus
benedictione Jehovae, occidentem et meridiem possidebit, Deut.
xxxiii 23;
repraesentationes enim filiorum Jacobi, et tribuum, se habent
secundum ordinem in quo recensentur, n. 3862; et in prophetia
Deborae et Baraki:
Zebulun populus qui devovit animam ad moriendum, et Naphtali
super altitudinibus agri, Jud. v 18;
ubi in sensu interno de pugnis tentationum quoque agitur, et est
inter illos {4}qui nihil mali timent, quia in veris et bonis, quod
est `esse in altitudinibus agri.’
@1 dissident enim$
@2 i spirituali$
@3 i spiritus$
@4 i ibi$
accepit Zilpam ancillam suam, et dedit illam Jacobo ad mulierem.
Et peperit Zilpah ancilla Leae Jacobo filium. Et dixit Leah, Venit
turma; et vocavit nomen ejus Gad. `Vidit Leah quod substitisset a
pariendo’ significat quod non alia vera externa agnita fuerint: `et
accepit Zilpam ancillam suam’ significat medium affirmativum
conjungens: `et dedit illam Jacobo ad mulierem’ significat quod
illud conjungeret: `et peperit Zilpah ancilla Leae Jacobo filium’
significat agnitionem: `et dixit Leah, Venit turma’ significat in
supremo sensu Omnipotentiam et Omniscientiam, in interno bonum
fidei, in externo opera: `et vocavit nomen ejus Gad’ significat
quale ejus.
quod non alia vera externa agnita fuerint, constat a
repraesentatione `Leae’ quod sit verum externum, de qua n. 3793,
3819; a significatione `parere’ quod sit agnoscere fide et actu, de
qua n. 3905, 3915, 3919 inde quod `substitisset Leah a pariendo’
est in sensu interno quod non alia vera externa agnita fuerint.
affirmativum conjungens, constat ex significatione `ancillae’ quod
sit medium affirmativum inserviens conjunctioni externi hominis cum
interno, de qua n. 3913, 3917.
illud conjungeret, constat a significatione `dare in mulierem quod
sit conjungere, ut supra’ n. 3915, 3917.
significet agnitionem, nempe veri externi, constat a significatione
`parere’ quod sit agnitio; a significatione `ancillae’ quod sit
medium affirmativum conjungens; et a significatione `filii’ quod
sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147.
sensu Omnipotentiam et Omniscientiam, in interno bonum fidei, in
externo opera, constat a significatione `turmae’ hic; quod `turma’
in supremo sensu sit Omnipotentia et Omniscientia, est quia turma
hic est multitudo, et multitudo cum praedicatur de Divino Domini,
est multitudo infinita, quae non aliud est quam Omnipotentia et
Omniscientia; sed omnipotentia praedicatur ex quantitate quae est
magnitudinis, et omniscientia ex quantitate quae est multitudinis;
tum omnipotentia praedicatur ex infinito bono, seu quod idem, ex
Divino amore, ita ex Divina voluntate, omniscientia autem ex
Infinito vero, seu quod idem, ex Divina intelligentia. Quod
`turma’ in sensu interno sit bonum fidei, est ex correspondentia,
omnipotentiae enim Divinae Domini correspondet bonum quod est
charitatis, et omniscientiae verum quod est fidei. [2] Quod
`turma’ in (t)sensu externo sint opera, est quia haec correspondent
bono fidei; bonum fidei enim producit opera, nam dari bonum fidei
non potest absque operibus, sicut bonum cogitare et bonum velle non
absque bonum facere; {1}illud est infernum, hoc est externum
correspondens; porro cum operibus ita se habet: opera nisi
correspondent bono fidei, non sunt opera charitatis, nec opera
fidei, nam a suo {2}interno non veniunt, sed sunt opera mortua,
{3}in quibus non bonum nec verum; at cum correspondent, tunc sunt
opera vel charitatis vel fidei; opera charitatis sunt quae a
charitate ut a sua anima fluunt, opera autem fidei sunt quae a
fide; illa, nempe opera charitatis sunt apud regeneratum, opera
autem fidei sunt apud illum qui nondum regeneratus est, sed qui
regeneratur; se habent similiter ac se habent affectiones, nempe
affectio boni et affectio veri; regeneratus agit bonum ex
affectione ejus, ita ex velle bonum; regenerandus autem agit bonum
ex affectione veri, ita ex scire bonum; quae qualis differentia
sit, saepius prius ostensum est; inde patet quid opera; [3]
{4}praeterea se habet bonum fidei ad opera, sicut comparative’
voluntas hominis et inde cogitatio ad faciem ejus, quae, nempe
facies, quod sit imago animi, hoc est, voluntatis hominis et inde
cogitationis, notum est; si non sistitur voluntas et cogitatio in
facie ut in sua imagine, tunc {5}non est voluntas et cogitatio,
{6}vel est hypocrisis aut dolus, quia aliam faciem sistit quam vult
et cogitat; similiter se habet cum omni actu corporis respective ad
interiora quae sunt cogitationis et voluntatis; internum hominis
vivit in externo ejus per actum seu per agere; si actus seu agere
non est secundum ejus internum, {7}indicium est quod vel non
internum sit quod producit actum, {8}sed motus ex consuetudine et
habitu recurrens, vel (x)sit mentitum quid quale est in hypocrisi
et in dolo; inde iterum patet quid opera: inde sequitur quod qui
profitetur fidem, et magis qui bonum fidei, et negat opera, et
magis {9}si rejicit illa, {10}is sit absque fide, et adhuc magis
absque charitate. [4] Quia opera charitatis et fidei illa sunt, et
homo nusquam in charitate et fide est nisi sit in operibus, ideo in
Verbo toties nominantur opera, ut constare potest a sequentibus his
locis; apud Jeremiam,
Oculi Tui aperti sunt super omnes vias filiorum hominis, ad
dandum unicuique secundum vias ejus, et secundum fructum
operum ejus, xxxii 19:
apud eundem,
Convertimini unusquisque a via sua mala, et bona facite opera
vestra, xxxv 15:
apud eundem,
Reddam eis secundum opus eorum, et secundum opus manuum eorum,
xxv 14:
apud Hosheam,
Visitabo super eum vias ejus, et opera ejus reddam ei, iv 9:
apud Micham,
Erit terra in desolationem super habitatores ejus, propter
fructum operum illorum, vii 13:
apud Zachariam,
Sic dixit Jehovah Zebaoth, Convertimini a viis vestris malis,
et operibus vestris malis:… cogitavit Jehovah Zebaoth facere
nobis secundum vias nostras, et secundum opera nostra, sic
fecit {11}nobis, i 4, 6:
apud Johannem,
Beati mortui qui in Domino moriuntur a nunc; Immo, dicit
spiritus, ut requiescant ex laboribus, opera enim illorum
sequuntur illos, Apoc. xiv 13:
apud eundem,
Vidi mortuos parvos et magnos, stantes coram Deo, et libri
aperti sunt: et liber alius apertus, qui est vitae, et
judicati sunt mortui juxta ea quae scripta in libris, secundum
opera illorum. Dedit mare eos, qui in illo, mortuos, et mors
et infernus dedit eos, qui in illis, mortuos; judicati itaque
sunt quilibet secundum opera illorum, Apoc. xx 12, 13:
apud eundem,
Ecce venio cito, merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum
opus ejus, Apoc. xxii 12:
apud Johannem Evangelistam,
Hoc est judicium, quod lux venit in mundum, sed dilexerunt
homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera illorum
mala; omnis qui mala facit, odit lucem, et non venit ad lucem,
ne coarguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit ad
lucem, ut manifestentur ejus opera, quia in Deo facta sunt,
iii 19-21:
apud eundem,
Non potest mundus odisse vos, Me autem odit, quia Ego testor
de illo, quod opera illorum mala sint, vii 7:
apud eundem,
Jesus ad Judaeos, Si filii Abrahami essetis, opera Abrahami
faceretis; vos facitis opera patris vestri, viii 39, 41:
apud eundem,
Si haec scitis, beati estis si feceritis illa, xiii 17:
[6] apud Matthaeum,
Luceto lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona
opera…. Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno
caelorum, v 16, 19:
apud eundem,
Non omnis dicens Mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum
caelorum, sed faciens voluntatem Patris Mei Qui est in caelis:
multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen
Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in
nomine Tuo virtutes multas fecimus? sed tunc confitebor illis,
Non novi vos, discedite a Me, operarii iniquitatis, vii [21],
21, 22:
apud Lucam,
Paterfamilias respondens dicit eis, Non novi vos unde sitis,
tunc incipietis dicere, Edimus coram te, et bibimus, in
plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, non novi vos
unde sitis, discedite a Me omnes operarii iniquitatis, xiii
25-27:
apud Matthaeum,
Omnis qui audit Mea verba, et facit illa, comparabo viro
prudenti;… at omnis audiens verba Mea, sed non faciens illa,
comparabitur viro stulto, vii 24, 26:
apud eundem,
Venturus est Filius hominis in gloria Patris Sui cum angelis
Suis, et tunc reddet unicuique secundum opera ejus, xvi 27.
[7] Ex his patet quod opera sint quae salvant hominem, et quae
condemnant hominem, quod nempe bona opera salvent, et quod mala
condemnent; in operibus enim est velle hominis; qui vult bonum, is
facit bonum; qui autem non bonum facit, utcumque dixerit quod velit
bonum, usque non vult illud cum non facit illud; est sicut dixerit,
Volo id, sed non volo; et quia ipsa voluntas est in operibus, et
voluntatis est {12}charitas, et charitatis est fides, patet quid
voluntatis seu quid charitatis et fidei est apud hominem{13}, cum
non facit, et magis cum contraria facit, nempe {t}mala opera; [8]
praeterea sciendum quod regnum Domini apud hominem incohetur a vita
quae est operum, tunc enim in principio regenerationis est, at cum
regnum Domini est apud hominem, terminatur illud in operibus, et
tunc regeneratus est; internus enim homo tunc correspondenter inest
in externo, et externi hominis sunt opera, (c)ac interni est
charitas et inde fides, quare opera tunc sunt charitas: {14}quia in
operibus externi hominis existit ita vita interni hominis, ideo
Dominus ubi de ultimo judicio agit, apud Matthaeum xxv 32-46, non
nisi quam opera recenset, et quod intrabunt in vitam aeternam qui
bona opera fecerunt, et in {15}damnationem qui mala opera. Ex
illis quae dicta sunt, etiam constare potest quid significat
quod de Johanne legitur, quod ad pectus et in sinu{16} Jesu,
et quod illum prae reliquis amaverit, Joh. xiii 23, 25; xxi 20;
repraesentabantur enim per `Johannem’ bona opera, videatur Praefat.
ad cap. xviii, et Praefat. ad cap. xxii Gen. Quid opera fidei,
quae etiam fructus ejus ex apparentia vocari possunt, et quid opera
charitatis, ex Divina Domini Misericordia, alibi plenius dicetur.
@1 omne externum habet internum cui correspondet, sicut omne quod
est in naturali homine habet in spirituali cui correspondet, omnis
enim correspondentia est inter naturalem hominem et spiritualem;
n… et quia ita est, sequitur, quod opera quae sunt naturalis
hominis, absque correspondentia cum bono fidei, quod est
spiritualis hominis, non sint$
@2 principio$
@3 i seu$
@4 porro$
@5 i vel$
@6 i utcumque dixerit quod sit$
@7 signum$
@8 tunc est actus modo consuetudo recurrens sicut automaton$
@9 qui$
@10 quod$
@11 i cum$
@12 ipsa$
@13 i est$
@14 i et$
@15 ignem aeternam$
@16 in sinu et ad pectus$
constat a significatione `nominis’ et `vocare nomen’ quod sit
quale, de qua supra; ipsum quale significatur per `ad,’ nempe quale
boni fidei et quale operum; per quale significatur omne id quod
usquam inest, hic bono fidei et operibus, et sunt innumerabilia,
nam apud unumquemvis est quale varium; et est quoque contrarium
apud illos qui non in bono fidei sunt, ita non in bonis operibus;
hoc quale etiam significatur per Gad, cum is in opposito sensu
nominatur. Bonum fidei quod est interni hominis, et bona opera
quae sunt externi hominis, {1}quae correspondent, ut supra
ostensum, est tertium medium commune, quod agnoscendum fide et actu
antequam homo intrare potest in regnum Domini, hoc est, per
regenerationem fieri Ecclesia.
@1 et correspondent bono fidei$
secundum Jacobo. Et dixit Leah, In beatitudine mea, quia
beatificabunt me filiae; et vocavit nomen ejus Asher. `Peperit
Zilpah ancilla Leae filium secundum Jacobo’ significat agnitionem
alterius: `et dixit Leah, In beatitudine mea, quia beatificabunt me
filiae’ significat in supremo sensu aeternitatem, in interno
felicitatem vitae aeternae, in externo jucundum affectionum{1}: `et
vocavit nomen ejus Asher’ significat quale.
@1 A i (in Deo (esse contentus) et felix) esse contentus but
better, felix, is a translation of Heb. Asher$
significet agnitionem alterius, nempe veri communis, constat ex
significatione `parere’ quod sit agnitio, de qua supra n. 3911,
3915, 3919; ex significatione `ancillae’ quod sit medium
affirmativum inserviens conjunctioni externi hominis cum interno,
de qua n. 3913, 3917; ex significatione `filii’ quod sit verum, hic
verum commune, de qua supra n. 3926; et ex repraesentatione
`Jacobi,’ tum `Leae,’ ut et `Zilpae,’ de quibus supra; ex his patet
quis horum verborum sensus internus est, quod nempe sit agnitio
alterius veri communis, quod pro medio inservit conjungendi
externum hominem cum interno.
me filiae’: quod significet in sensu supremo aeternitatem, in
interno felicitatem vitae aeternae, in externo jucundum
affectionum, constat ex significatione `beatitudinis,’ et ex
significatione `beatificabunt me filiae’: `beatitudo’ quod in sensu
supremo sit aeternitas, non constare potest nisi ex correspondentia
cum illis quae apud hominem sunt; nam quae Divina sunt, seu quae
infinita, non capiuntur aliunde quam a finitis, quorum ideam habere
potest homo; absque idea ex finitis, {1}et principaliter absque
idea ex illis quae sunt spatii et {2}temporis, homo {3}nihil potest
comprehendere de Divinis, minus de Infinito; ne quidem potest homo
absque idea spatii et temporis aliquid cogitare, n. 3404, nam quoad
corpus est in tempore, ita quod quae ex sensualibus externis; at
angeli et spatio sunt, {4}habent ideas status, inde es
in Verbo significent status, videatur n. 1274, 1382, 2625;, 2788,
2837, 3254, 3356, 3827; [2] sed sunt bini status, nempe status qui
correspondet spatio, et status qui correspondet tempori; status qui
correspondet spatio, est status quoad `esse,’ et status qui
correspondet tempori, est status quoad `existere,’ n. 2625; sunt
enim duo quae faciunt hominem, nempe esse et existere; esse hominis
non aliud est quam recipiens aeterni quod procedit a Domino; sunt
enim homines, spiritus et angeli non nisi quam recipientia seu
formae recipientes vitae a Domino; receptio vitae est de qua
praedicatur `existere’; credit credat {5}homo quod sit, et quidem
ex se, cum tamen non est ex se, sed existit ita, ut dictum est;
ESSE solum est in Domino, et id vocatur JEHOVAH; ex ESSE quod
JEHOVAH, sunt omnia quae apparent sicut sint; sed Esse Domini seu
Jehovah nusquam alicui communicari potest, solum Humano Domini.
Hoc factum est Esse Divinum, hoc est, Jehovah; quod Dominus quoad
utramque Essentiam sit Jehovah, videatur n. 1736, 2004, 2005, 2018,
2025, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035. Existere praedicatur {6}etiam
de Domino, sed modo cum fuit in mundo ac induit ibi Divinum Esse;
at cum factus Divinum Esse, tunc non amplius Existere de Ipso
praedicari potest, aliter ac quoddam Procedens ab Ipso; quod
procedit ab Ipso, est quod apparet sicut Existere in Ipso, at non
est in Ipso, sed est ab Ipso, et facit ut homines, spiritus, et
angeli existant, hoc est, vivant. Existere apud hominem, spiritum
et angelum est vivere, et vivere ejus est felicitas aeterna;
felicitas vitae aeternae est cui in supremo sensu correspondet
aeternitas, quae a Divino Esse Domini. Quod felicitas vitae
aeternae sit quae in sensu interno significatur per `beatitudinem,’
{7}patet; {8}tum quod jucundum affectionum in sensu externo, ita
absque explicatione. [4] Sed est jucundum affectionum veri et boni
quod correspondet felicitati vitae aeternae, quod significatur;
omnes affectiones habent sua jucunda, sed quales affectiones, talia
sunt jucunda; affectiones mali et falsi etiam habent sua jucunda,
et antequam homo regeneratur, et accipit a Domino affectiones veri
et boni, apparent illa jucunda sicut unica, usque adeo ut Credant
quod non alia jucunda dentur, consequenter si privarentur illis
quod prorsus perirent; at qui a Domino accipiunt jucunda
affectionum veri et boni, per gradus vident et percipiunt qualia
jucunda illius vitae sunt quae unica esse crediderunt, quod nempe
vilia respective, immo spurca; et quo plus in jucunda affectionum
veri et boni progressus fit, eo plus incipit homo vilipendere
jucunda illa mali et falsi, et tandem aversari illa; [5] locutus
quandoque sum cum illis in altera vita qui in jucundis {9}mali et
falsi fuerunt, et illis dicere datum, quod non prius vitam habeant
quam cum privantur jucundis suis, sed dixerunt sicut tales in mundo
quod si illis privarentur, nihil vitae amplius illis esset; sed
respondere datum quod tunc primum vita incipiat, et cum illa vita
felicitas qualis in caelo, quae ineffabilis est respective; sed hoc
non potuerunt capere quia quod ignotum est, creditur nihil esse:
similiter se habet cum omnibus illis in mundo qui in amore sui et
mundi sunt, et inde in nulla charitate, illi jucundum illorum
amorum sciunt, sed non jucundum hujus, nempe charitatis, quare
etiam prorsus nesciunt quid charitas, et adhuc magis quod aliquod
jucundum sit in charitate, cum tamen jucundum charitatis est quod
implet universum caelum, et facit ibi beatitudinem et felicitatem,
et si credere velis, etiam intelligentiam et sapientiam cum earum
jucundis, nam in jucunda charitatis influit Dominus cum luce veri
et flamma boni, inde cum intelligentia et sapientia; falsa autem et
mala rejiciunt illa, suffocant et pervertunt, inde insipientia et
insania; ex his constare potest quid jucundum affectionum est, et
quale est, quod correspondet felicitati {10}vitae aeternae. [6]
(s)Homo hujus saeculi credit, si modo in ultima mortis hora
confidentiam fidei habeat, in quacumque affectione per totum vitae
suae cursum vixerit, possit venire in caelum; cum illis qui ita
vixerunt et quoque ita crediderunt, etiam quandoque locutus sum;
illi cum in alteram vitam veniunt, primum nihil aliud cogitant quam
quod intrare possint in caelum, non attendentes ad vitam suam
anteactam, quod nempe per illam vitam induerint jucundum
affectionis mali et falsi ex amoribus sui et mundi qui illis pro
finibus fuerant; illis dicere datum est quod unusquisque admitti
possit in caelum, quia nulli a Domino caelum negatur, sed num ibi
vivere possint, scire poterunt si admittuntur; aliqui qui
constanter id crediderunt, etiam admissi sunt; sed quia ibi est
vita {11}amoris in Dominum et amoris erga proximum, quae omnem
vitae sphaeram et felicitatem ibi facit, cum illuc venerunt,
inceperunt angi, nam in tali sphaera non respirare potuerunt, et
tunc sentire foeditatem suarum affectionum, ita cruciatum
infernalem, quare inde se praecipitarunt, dicentes quod longe inde
abesse velint, mirantes quod id sit caelum, quod illis infernum;
inde patet quale jucundum unum est et quale jucundum alterum, et
quod illi qui in jucundo {12}affectionum mali et falsi sunt,
nequaquam interesse possint illis qui in jucundo affectionis boni
et veri, quodque opposita sint, sicut caelum et infernum; videantur
n. 537-539, 541, 547, 1397, 1398, 2130, 2401. [7] Porro quod
felicitatem vitae aeternae attinet, homo qui in affectione boni et
veri est, cum vivit in mundo, non potest illam percipere, sed loco
ejus jucundum quoddam;(s) causa est quia in corpore est, et cum in
corpore, est in curis mundanis et inde in anxietatibus; haec
faciunt ut felicitas vitae aeternae quae intus’ in illo est, non
manifestari possit aliter tunc, nam cum illa ab interiore influit
in curas et anxietates, quae sunt exterius apud hominem, tunc inter
curas ibi et anxietates illabitur, et fit {13}quoddam jucundum
obscurum, at usque est jucundum in quo beatum est, et in hoc
{14}felix; contentum esse in Deo est tale; at cum homo exuitur
corpore, et simul mundanis illis, tunc felicitas quae latuit
ita in obscuro in {15}interiore ejus homine, prodit et se revelat.
[8] Quia affectio toties nominatur, dicendum est quid per
affectionem intelligitur: est affectio nihil aliud quam amor sed
continuum ejus; homo enim afficitur vel malo et falso, vel bono et
vero, ex amore; hic amor quia in omnibus et singulis ejus adest et
inest, non percipitur ut amor, sed variatur secundum res, et
secundum status et eorum mutationes, et hoc continue in singulis
quae homo vult, cogitat et agit; hoc continuum amoris est quod
vocatur affectio, estque id continuum {16}quod regnat in hominis
vita et quod facit omne jucundum apud illum, et quia hoc, facit
ipsam ejus vitam, nam vita hominis non est nisi quam jucundum quod
est affectionis ejus, ita non nisi quam affectio quae est amoris
ejus; amor est velle hominis, et inde est ejus cogitare, et sic est
ejus agere.
@1 proinde$
@2 i quae sunt$
@3 quamdiu in corpore, nihil potest cogitare, n. 3404, corpus enim
est in tempore et in spatio; starting at cogitare, over this is
interpolated comprehendere de Divinis, minus de Infinito; nequidem
potest homo absque idea spatii et temporis aliquid cogitare, homo
enim corpore suo, ita in cogitatione ex sensualibus et corporeis,
cum est in mundo$
@4 i pro ideis ex illis$
@5 i enim$
@6 quoque$
@7 i inde$
@8 et quod jucundum affectionum sit, quod in sensu externo,
significatur, constare potest absque explicatione;$
@9 i affectionum$
@10 aeterno$
@11 affectionis$
@12 affectionis$
@13 quod$
@14 felicitas$
@15 interno$
@16 illud vitae hominis quod regnat$
constat ex significatione `vocare nomen’ quod sit quale, ut supra;
ipsum quale est quod `Asher’ repraesentat; Asher in lingua
originali significat beatitudinem, sed involvit omnia illa quae
significantur per verba matris ejus Leae, `in beatitudine mea quia
beatificabunt me filiae,’ nempe jucundum affectionum correspondens
felicitati vitae aeternae; est hoc quartum {1}commune quod externum
hominem eum interno conjungit; cum enim homo percipit in se
jucundum illud correspondens, tunc incipit externus ejus homo
conjungi interno; sunt {2}jucunda quae sunt affectionum veri et
boni, quae conjungunt, nam absque jucundis affectionum nihil
conjungitur, est enim in illis vita hominis; quod per affectiones
omnis conjunctio, videatur n. (x)3024, 3066, 3336, 3849, 3909; per
`filias quae beatificabunt’ significantur Ecclesiae; quod `filiae’
{3}in sensu interno verbi sint Ecclesiae, videatur n. 2362. Hoc
nunc dictum est a Lea, quia per `partus ancillarum’ significantur
vera communia quae sunt media inservientia conjunctioni, ut existat
apud hominem Ecclesia; cum enim homo id jucundum seu illam
affectionem percipit, tunc incipit ille Ecclesia fieri, et quia
ita, dicitur hoc de quarto seu ultimo illo ex ancillis. [2] In
Verbo passim nominatur Asher, sed ibi significatur per illum, ut
quoque per reliquos, quale de quo ibi agitur, hoc est, quales sunt
in illo statu, de quo res ibi est; et quoque se habet quale eorum
secundum ordinem in quo nominantur, sicut aliter cum a Reubene seu
fide principium ducitur, aliter cum a Jehuda seu amore caelesti, et
aliter cum a Josepho seu ab amore spirituali; nam essentia et
qualitas principii derivatur et transit in sequentes; inde
significationes eorum variae in locis ubi nominantur: hic ubi de
nativitate eorum agitur, per {4}illos significantur communia
Ecclesiae, proinde omnia fidei et amoris quae faciunt Ecclesiam; et
hoc ex causa quia in illis quae praecedunt, agitur de regeneratione
hominis, seu de statibus hominis antequam fit Ecclesia, et in
supremo sensu de {5}Domino, quomodo Humanum Suum Divinum fecit; ita
de ascensu per scalam quae in Bethel visa est Jacobo, usque ad
Jehovam.
@1 i medium$
@2 i enim$
@3 These words after Ecclesiae$
@4 duodecim$
@5 Humano Domini, quomodo illud$
et invenit dudaim in agro, et adduxit illos ad Leam matrem suam, et
dixit Rachel ad Leam, Da quaeso mihi de dudaim filii tui. Et dixit
illi, An parum sumpsisse te vivum meum, et sumes etiam dudaim filii
mei? et dixit Rachel, Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim
filii tui. Et venit Jacob de agro in vespera, et exivit Leah obviam
ei, et dixit, Ad me venies, quia conducendo conduxi te in dudaim
filii mei; et cubuit cum illa in nocte illa. `Ivit Reuben in diebus
messis triticorum’ significat fidem quoad statum ejus amoris et
charitatis: `et invenit dudaim in agro’ significat illa quae amoris
conjugialis sunt in vero et bono charitatis et amoris: `et adduxit
illos ad Leam matrem suam significat applicationem ad affectionem
veri externi: `et dixit Rachel ad Leam’ significat perceptionem
affectionis et desiderium veri interioris: `Da quaeso mihi de
dudaim filii tui’ significat illorum quae amoris conjugialis sunt
quibus mutuo et vicissim conjungeretur: `et dixit illi, An parum
sumpsisse te virum meum’ significat quod conjugiale desiderium sit:
`et sumes etiam dudaim filii mei’ significat quod sic conjugiale
subtraheret boni naturalis cum vero externo: `et dixit Rachel’
significat consensum: `Idcirco cubabit cum te nocte hac pro dudaim
filii tui’ significat quod conjungeretur{1}: `et venit Jacob de
agro in vespera’ significat veri bonum in statu boni, sed in
obscuro quale naturali: `et exivit Leah obviam ei’ significat
desiderium a parte affectionis veri externi: `et dixit, Ad me
venies’ significat quod ei conjungeretur: `quia conducendo conduxi
te in dudaim filii mei’ significat quod sic ex proviso
constipulatum: `et cubuit cum illa in nocte illa’ significat
conjunctionem.
@1 i amore conjugiali$
fidem quoad statum ejus amoris et charitatis, constat a
repraesentatione `Reubenis’ quod sit fides quae primum
regenerationis est, de qua n. (x)3862, 3866; ex significatione
`dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788,
3462, 3785; ex significatione `triticorum’ quod sint amor et
charitas, de qua sequitur; inde `messis triticorum’ est status
procedens amoris et charitatis. Actum est per `quatuor filios
Jacobi ex ancillis,’ de mediis conjunctionis externi hominis cum
interno; agitur nunc de conjunctione boni et veri {1}per reliquos
filios, quare primum de `dudaim’ per quos significatur conjunctio
haec seu conjugiale. Quod `messis triticorum’ sit status procedens
amoris et charitatis, est quia `ager’ significat Ecclesiam, ita
quae sunt Ecclesiae, et `semina quae seruntur in agro’ significant
illa quae sunt (t)boni et veri; et quae {2}enascuntur ex illis ut
tritica, hordea, et plura, illa quae sunt amoris et charitatis, ut
et fidei; status Ecclesiae quoad illa comparantur ideo sementi et
messi, ut et (t)vocantur sementis et messis, ut Gen. viii 22, n.
932. [2] Quod `tritica’ sint illa quae sunt amoris et charitatis,
constare quoque potest a sequentibus locis; apud Mosen,
Jehovah equitare facit eum super excelsis terrae, et cibat
proventu agrorum, sugere facit mel e rupe, et oleum e saxo
petrae, butyrum armenti et lac gregis, cum adipe agnorum et
arietum, filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum
tritici; et sanguinem uvae bibis merum, Deut. xxxii 13, 14;
ibi agitur in sensu interno de Ecclesia Antiqua, et ejus statu cum
instaurata, omnia amoris et charitatis, et omnia fidei quae ibi,
per significativa describuntur; `adeps renum tritici’ est
{3}caeleste amoris et charitatis: et quia `adeps’ seu pinguedo
significat caeleste, n. 353, et `triticum’ amorem, ideo passim in
Verbo conjunguntur; ut quoque apud Davidem,
Utinam populus Meus oboediens Mihi, Israel in viis Meis
ambularent,… cibaret eos {4}adipe tritici, et e petra melle
satiabo eos, Ps. lxxxi 14, 17 [A.V. 13, 16]:
et alibi apud eundem,
Jehovah, Qui ponit terminum tuum pacem, adipe triticorum
satiat te, Ps. cxlvii 14.
[3] Quod `triticum’ sit amor et charitas, apud Jeremiam,
Pastores multi perdiderunt vineam Meam, conculcarunt portionem
agri Mei, redegerunt portionem agri Mei ad desertum
solitudinis:… super omnes colles in deserto venerunt
vastatores, quia gladius Jehovae devorans a fine terrae usque
ad finem terrae, nulla pax ulli carni, severunt tritica, et
spinas messuerunt, xii 10, 12, 13;
`vinea et ager’ pro Ecclesia, `desertum solitudinis’ pro vastatione
ejus, `gladius devorans’ pro vastatione veri, `nulla pax’ pro nullo
bono afficiente, `serere tritica’ pro bonis quae sunt amoris et
charitatis, metere spinas’ pro mala et falsa quae sunt amoris sui
et mundi; quod `vinea’ sit Ecclesia spiritualis, n. 1069; `ager’
quod Ecclesia quoad bonum, n. 2971; `desertum’ quod vastatio, n.
1927, 2708; `gladius devorans’ quod vastatio veri, n. 2799; `pax’
quod bonum afficiens, n. 3780: [4] apud Joelem,
Vastatus est ager, luxit humus, quia vastatum est frumentum,
exaruit mustum, languet oleum, pudefacti sunt agricolae,
ejularunt vinitores, super triticum, et super hordeum, quia
periit messis agri:… cingimini et plangite sacerdotes,
ejulate ministri altaris, i [10], 11, 13;
quod hic status Ecclesiae vastatae sit qui describitur, cuivis
patet; ita quod `ager et humus’ sit Ecclesia, `frumentum’ (t)ejus
bonum’, et `mustum’ verum, n. 3580; `triticum’ quod amor caelestis,
`hordeum’ amor spiritualis; et quia de statu Ecclesiae agitur,
dicitur `cingimini et plangite sacerdotes, et ejulate ministri
altaris’: [5] apud Ezechielem,
Spiritus Jehovae, ad prophetam; Sume tibi tritica, et hordea,
et fabam, et lentes, et milium, et zeas, et des illa in vas
unum, et fac illa tibi ad panem,… cum stercore fimi hominis
facies placentam ad oculos eorum; sic comedent filii Israelis
panem suum immundum, iv 9, 12;
ibi de profanatione boni et veri; `tritica, hordea, faba, lentes,
milium, zeae’ pro generibus boni et inde veri; `panis’ inde seu
placenta cum stercore fimi humani, pro profanatione eorum omnium:
[6] apud Johannem,
Vidi cum ecce equus niger, et sedens super (c)illo habens
libram in manu sua; audivi vocem e medio quatuor animalium
{5}dicentem, choenix tritici denario, et tres choenices hordei
denario; oleo autem et vino damnum ne inferas, Apoc. vi [5,]
6;
ubi etiam de vastatione boni et veri; `choenix tritici denario’ pro
quod amor ita rarus, `tres choenices hordei denario’ pro quod
charitas: [7] apud Ezechielem,
Jehudah et terra Israelis fuerunt mercatores tui, triticis
{6}minnith et pannag, et melle et oleo, et balsamo dederunt
negotiationes tuas, xxvii 17;
ubi de Tyro, per quam cognitiones boni et veri significantur, bona
amoris et charitatis, et illorum felicia sunt `tritica minnith et
pannag, et mel, oleum, balsamum’; `Jehudah’ est caelestis Ecclesia,
{7}`terra Israelis’ est spiritualis {8}, e quibus illa;
`negotationes’ sunt acquisitiones: [8] apud Mosen,
Terra tritici et hordei, et vitis et ficus, et malogranatae,
terra olivae {9}olei et mellis, Deut. viii 8;
descriptio terrae Canaanis, {10}quae in sensu interno est regnum
Domini, n. 1413, 1437, 1585, 1607, 3038, 3705; bona amoris et
charitatis ibi sunt `triticum et hordeum,’ bona fidei sunt `vitis
et ficus’: [9] apud Matthaeum,
Cujus ventilabrum in manu Ipsius, et perpurgabit aream Suam,
et colliget triticum Suum in horreum, paleam autem comburet
igne inexstinguibili, iii 12 Luke iii 17;
Johannes Baptista ita de Domino; `triticum’ pro bonis amoris et
charitatis, `palea’ pro illis in quibus nihil boni: apud eundem,
Sinite una crescere utraque ad messem, et in tempore messis
dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in
fasciculos ad comburendum ea, triticum vero congregate in
horreum meum, xiii 30;
`zizania’ pro malis et falsis, `triticum’ pro bonis;
{11}comparationes sunt, sed comparationes in Verbo omnes fiunt per
significativa.
@1 conjunctio haec, seu conjugiale boni et veri est quod
significatur per dudaim$
@2 nascuntur ibi$
@3 amor et charitas$
@4 i ex$
5 dicentium I
6 Minnith is generally regarded as a place-name and pannag as some
kind of confection.
7 i et
8 i Ecclesia
9 I i comma
10 in sensu interno Regni Domini
11 comparativa
amoris conjugialis sunt in vero et bono charitatis et amoris,
constat ex significatione `dudaim’ quod sint illa quae amoris
conjugialis, de qua sequitur; et a significatione `agri’ quod sit
Ecclesia, proinde verum fidei et bonum charitatis, quia haec
faciunt Ecclesiam, de qua n. 368, 2971, 3196, 3310, 3500, 3508,
3766. Quid dudaim, interpretes non sciunt; quod fructus aut flores
fuerint, opinantur, qui etiam secundum cujusvis {1}opinionem
nominantur; sed quodnam genus {2}, non interest scire; (x)modo quod
apud antiquos qui ab Ecclesia fuerunt, omnes fructus et flores
significativi fuerint; noverant enim quod universa natura esset
theatrum repraesentativum regni Domini, n. 3483, et quod omnia quae
in tribus {3}ejus regnis repraesentaverint, et singula aliquod
speciale in mundo spirituali, ita quoque singuli fructus et singuli
flores; quod per `dudaim’ significatum sit conjugiale boni et veri,
ex serie rerum in sensu interno hic constare potest; tum quoque ex
derivatione illius vocis in lingua originali, derivatur enim a voce
dudim, quae significat amores et per illos conjunctionem; quod inde
dudaim, et quod conjugiale significet, patet ab his,
Mane surgemus ad vineas, videbimus si effloruerit vitis,
protruserit uvam, flores protulerint malogranatae, ibi dabo
amores meos (dudim) tibi; dudaim dederunt odorem, Cant. vii
13, 14 [A.V. 12, 13];
[2] inde patet quid `dudaim’; quod Librum, {4}in quo illa qui
Canticum vocatur, attinet, non est inter illos qui vocantur Moses
et Prophetae, quia non sensum internum habet, sed conscriptus est
stilo {5}antiquo, plenus significativis, ex libris Antiquae
Ecclesiae corrasis, et perplurimis quae in Antiqua Ecclesia amorem
caelestem et spiritualem, imprimis conjugialem, significarunt; quod
is talis liber sit, patet etiam ex eo quod in sensu litterae, secus
ac in libris qui Moses et Prophetae dicuntur, plura quae indecentia
sunt, exstent; sed quia talia quae significativa amoris caelestis
et conjugialis sunt, ibi congesta sunt, inde apparet sicut mysticum
quoddam inibi quoque foret. [3] Ex significatione `dudaim’ nunc
constare potest quod per quod `Reuben invenerit dudaim in agro,’
significetur conjugiale quod in vero et bono amoris et charitatis,
hoc est, quod conjungi {6}potest; nam conjugiale non aliud est in
sensu spirituali quam id verum quod conjungi potest bono, et id
bonum quod conjungi {6}potest vero; inde etiam est omnis amor
conjugialis, n. 2728, 2729, 3132; quapropter amor conjugio genuinus
non datur, nisi sint in bono et vero, ita simul in conjugio
caelesti.
@1 conjecturam$
@2 i fuerit$
@3 regnis, naturae$
@4 A o, I has in quo illo$
@5 veteri$
@6 possit$
applicationem ad affectionem veri externi, constat a significatione
`adducere’ quod hic sit applicatio, et ex repraesentatione `Leae’
quod sit affectio veri externi, de qua n. 3793, 3819.
affectionis, et desiderium veri interioris, constat a
significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1898, 1919,
2080, 2619, 2862, 3395, 3509; et ex repraesentatione `Rachelis’
quod sit affectio veri interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793,
3819; quod sit affectio et desiderium illius veri, etiam patet ab
illis quae mox sequuntur, dicit enim Rachel, `Da quaeso mihi de
dudaim filii tui.’
illorum, nempe affectionem et desiderium, quae amoris conjugialis
sunt, quibus mutuo et vicissim conjungeretur, constat a
significatione `dudaim’ quod sint illa quae amoris conjugialis
sunt, de qua supra n. 3942; quod sit affectio et desiderium,
constat, n. 3944; quod amor conjugialis sit conjunctio mutuo et
vicissim, videatur n. 2731.
significet quod conjugiale desiderium sit, constat ex
significatione `sumere virum’ qui quoque alterius est, ut hic
Jacobum, qui quoque est Leae, quod involvat mutuum amorem inter
illos; inde est quod per illa verba `an parum sumpsisse te virum
meum significetur conjugiale desiderium.
conjugiale subtraheret boni naturalis cum vero externo, constat ex
significatione `sumere’ quod hic sit subtrahere; a significatione
`dudaim’ quod sit conjugiale, de qua n. 3942; et ex significatione
`filii’ quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, hic verum
externum quia est Leah quae dicit, quae quod sit verum externum,
supra ostensum est’.
dudaim filii tui’: quod significet consensum quod conjungeretur,
constare potest absque explicatione.
bonum in statu boni, sed in obscuro quale naturali, constat a
repraesentatione `Jacobi’ quod sit veri bonum naturalis, de qua n.
3669, 3677, 3775, 3829; ex significatione `agri’ quod sit Ecclesia
quoad bonum, de qua n. 2971, ita bonum; et ex significatione
`vesperae’ quod sit obscurum, de qua n. 3056, 3833.
significet desiderium a parte affectionis veri externi quod ei
conjungeretur, constare potest ex repraesentatione `Leae’ quod sit
affectio veri externi, de qua supra; quod sit desiderium ut
conjungeretur, patet absque explicatione.
significet quod sic ex proviso constipulatum, constat ex
significatione `conducendo conducere’ quod sit constipulatum, ut
quoque ab illis quae praecedunt, patet; quod ex proviso, est quia
omnis conjunctio veri cum bono, et boni cum vero apud hominem, fit
ex proviso, hoc est, ex Providentia Domini; agitur enim hic de
conjunctione boni cum vero, et veri cum bono, ita de bono quod
appropriatur homini; bonum enim non est bonum apud hominem
priusquam id conjunctum est cum vero; et quia omne bonum venit a
Domino, hoc est, omnis appropriatio boni per conjunctionem ejus cum
vero, ideo (t)dicitur hic ex proviso; Providentia Domini imprimis
versatur circa conjunctionem illam; per illam homo fit homo, et
distinguitur a brutis animalibus, et in tantum fit homo, in quantum
recipit ex illa, hoc est, quantum sinit ut Dominus id operetur; hoc
itaque est bonum apud hominem; aliud bonum quod spirituale est, et
manet in aeternum, non datur: et quoque bona externi hominis, quae
sunt jucunda vitae cum homo vivit in mundo, tantum bona sunt,
quantum ex illo bono in se habent; sicut bonum divitiarum; quantum
divitiae in se habent bonum spirituale, hoc est, pro fine bonum
proximi, bonum patriae seu publicum, et bonum Ecclesiae, tantum
bona sunt; at qui concludunt quod bonum spirituale, de quo dictum,
non dari possit in opulentia mundana, et idcirco sibi persuadent
{1}ut caelo vacent, quod se abdicare illis debeant, multum
falluntur; si enim illis se abdicant, aut se illis deprivant, dein
nulli benefacere possunt, nec ipsi in mundo nisi in miseria vivere,
ita non amplius pro fine habere possunt bonum proximi, et bonum
patriae, ne quidem bonum patriae seu publicum quidem bonum
Ecclesiae, (m)sed modo semet ut salventur, ac aliis majores fiant
in caelis; praeterea cum cum se abdicant mundanis, se quoque(n)
contemptui exponunt, qui quoque illos viles in conspectu aliorum,
proinde inutiles {2}facit serviendi et officia praestandi; sed cum
pro fine habent haec, tunc pro fine etiam seu medio habent statum
ut in facultate sint faciendi finem; [3] se habet hoc prorsus
similiter ac cum nutritione hominis; nutritio pro fine habet ut
mens sana sit in corpore sano; si homo deprivat corpus sua
nutritione, tunc se etiam deprivat statu finis; quare qui
spiritualis homo est, is nutritionem non contemnit, nec quoque
voluptates ejus, sed non pro fine habet, sed pro medio inserviendi
fini; ex hoc ut ab exemplo concludi potest ad reliqua.
@1 quod ut melius caelo studeant$
@2 faciunt I$
conjunctionem, constare etiam potest absque explicatione. Quod
praecedentia ad maximam partem solum quoad vocum significationes in
sensu interno explicata sint, in causa est quia talia sunt ut non
comprehendi possint nisi in una serie exponantur; agitur enim de
conjunctione veri cum bono et boni cum vero, quae conjunctio est
conjugiale in spirituali sensu intellectum, hoc est, quae facit
apud hominem et in Ecclesia conjugium caeleste; arcana conjugii
hujus nempe caelestis in illis descripta sunt ac ibi revelata, quae
sunt haec: conjugium caeleste est, ut dictum, boni cum vero et veri
cum bono, sed non inter bonum et verum unius ejusdemque gradus, sed
inter bonum et verum inferioris gradus et superioris, hoc est, non
inter bonum externi hominis et verum ejusdem, sed inter bonum
externi hominis et verum interni, seu quod idem, non inter bonum
naturalis hominis et ejus verum, sed inter bonum naturalis hominis
et verum spiritualis {1}; [2] haec conjunctio est quae facit
conjugium; similiter se habet in interno seu spirituali homine; ibi
inter bonum et verum non est conjugium caeleste, sed inter bonum
spiritualis hominis et verum caelestis hominis, caelestis enim homo
est in superiore gradu respective; nec conjugium caeleste est inter
bonum et verum ibi, sed inter bonum caelestis hominis et Verum
Divinum quod procedit a Domino; inde quoque patet quod ipsum
conjugium Divinum Domini non sit inter Bonum Divinum et Verum
Divinum in {2}Divino Humano Ipsius, sed inter Bonum {3}Divini
Humani et Ipsum Divinum, hoc est, inter Filium et Patrem, nam Bonum
{3}Divini Humani Domini est quod in Verbo vocatur `Filius {4}Dei,’
et Ipsum Divinum `Pater.’ [3] Haec arcana sunt quae continentur in
sensu interno {5}in illis quae dicuntur de dudaim: quisque videre
potest quod inibi aliquod arcanum sit; nam memorare quod Reuben in
agro invenerit dudaim, et Rachel desideraverit illos, et pro quod
accepit illos, spoponderit quod vir eorum cubaret cum illa, et quod
Leah obviam iverit Jacobo cum ex agro venit in vespera, et dixerit
quod conduxerit illum pro dudaim, haec leviora forent quam ut
aliquod historicum Verbi facerent nisi Divinum quoddam inibi
reconditum esset; sed quodnam Divinum, nemo scire potest nisi sciat
quid per filios Jacobi, et {6}per tribus ab illis nominatas
significatur; tum nisi sciat seriem rei in sensu interno; et
insuper nisi sciat {7}quid conjugium caeleste est, nam de hoc
agitur, quod nempe sit conjunctio boni externi hominis cum
affectione veri interni hominis; sed hoc arcanum ut manifestius
sciatur, licet adhuc illustrare.’ [4] Externi hominis vera sunt
scientifica et doctrinalia quae hausit {8}primum {9}per parentes,
tum per magistros, {10}dein per libros, et tandem proprio studio;
bonum externi hominis est volupe et jucundum quod percipit in
illis; scientifica quae sunt vera, et jucunda quae sunt bonum,
conjunguntur, sed non faciunt apud illum conjugium caeleste, nam
apud illos qui in amore sui et mundi sunt et inde in malo et falso,
etiam scientifica, immo doctrinalia, conjuncta jucundis sunt, sed
sunt jucunda amorum illorum, cum quibus {11}etiam vera conjungi
possunt; sed usque sunt tales extra conjugium caeleste: at cum
volupe aut jucundum, quod est bonum externi seu naturalis hominis,
ex amore spirituali est, hoc est, ex amore erga proximum, erga
patriam seu publicum, erga Ecclesiam, erga regnum Domini, et magis,
ex amore caelesti qui est in Dominum, et haec ab interno seu
spirituali homine influunt in jucundum externi seu naturalis
hominis, et id faciunt, tunc conjunctio illa cum scientificis et
doctrinalibus externi seu naturalis hominis, facit apud eum
conjugium caeleste; hoc non dari potest apud malos, sed apud bonos,
qui nempe pro fine habent illa; sed quomodo se habet cum influxu
interni seu spiritualis hominis in externam seu naturalem,
videantur quae prius n. 3286, 3288, 3314, 3321 de illis dicta sunt;
haec cum prius cognita sunt, tunc sciri potest, quid per singula
illa quae {12}supra solum quoad sensum internum vocum explicata
sunt, significatur, ut quod `Reuben,’ qui est verum fidei quod
primum regenerationis est, `dudaim invenerit,’ quod `ad matrem suam
Leam,’ quae est affectio veri externi, `adduxerit,’ quod `Rachel,’
quae est affectio veri interioris, `illos desideraverit,’ et quod
etiam `ei dati sint,’ quod (t)Leah ideo `cubuerit cum viro suo,
Jacobo,’ qui est bonum veri in naturali homine; tum in
consequentibus quod {13}nati sint Jacobo filii ex Leah, `Jisaschar
et Zebulun,’ per quos significantur et repraesentantur illa quae
amoris conjugialis sunt, ita quae conjugii caelestis, et {14}dein
Josephus, per quem significatur et repraesentatur’ regnum
spirituale Domini, quod est ipsum conjugium de quo agitur.
@1 i hominis$
@2 Domino I$
@3 Divinum$
@4 A d Dei$
@5 verborum quae de dudaim dicta sunt$
@6 ab illis nominatas tribus,$
@7 quid conjugiale est, in sensu spirituali, quod nempe sit
conjunctio boni cum vero, nempe sit conjunctio boni externi hominis
cum affectione veri Interni hominis; sed ut sciatur quomodo se
habet cum conjunctione hac, quae facit apud hominem conjugium
caeleste, licet manifestius illud adhuc illustrare;$
@8 i et didicit$
@9 i per sensualia, dein$
@10 denique$
@11 i scientifica$
@12 hactenus$
@13 per filios Jacobi ex Leah Jisascharem et Zebulonem
repraesententur$
@14 per Josephum$
peperit Jacobo filium quintum. Et dixit Leah, Dedit Deus mercedem
meam, quod dedi ancillam meam viro meo; et vocavit nomen ejus
Jisaschar. `Audivit Deus ad Leam’ significat amorem Divinum: `et
concepit et peperit Jacobo filium quintum’ significat receptionem
et agnitionem: `et dixit Leah, Dedit Deus mercedem meam, quod dedi
ancillam meam viro meo’ significat in supremo sensu Divinum Bonum
Veri et Verum Boni, in interno amorem conjugialem caelestem, in
externo amorem mutuum: `et vocavit nomen ejus Jisaschar’ significat
quale.
constat ex significatione `audire ad aliquem’ cum praedicatur de
Deo seu Domino, quod sit amor Divinus; audire enim ad aliquem est
facere quod precatur et optat, hoc quia ex Divino Bono, et Divinum
Bonum ex Divino amore venit, per audire ad aliquem in supremo sensu
est amor Divinus qui significatur; ita enim se habet cum sensu
interno Verbi, quod cum sensus litterae ascendit versus caelum, et
ibi intrat in sphaeram ubi ex Domino et de Domino deque illis quae
(t)sunt Domini, cogitatur, demum percipiatur ab angelis ita; nam
sensus internus est Verbum angelis, cui {1}pro plano seu medio
{2}cogitandi inservit sensus litterae; sensus enim litterae non
venire potest ad angelos quia de mundanis, terrestribus et
corporeis in plerisque locis agit, de quibus non cogitare possunt
angeli quia in spiritualibus et caelestibus sunt, et sic longe
supra illa; ideo datum est Verbum quod potest homini inservire et
simul angelis; in eo differt Verbum ab omni alio scripto.
@1 i quasi$
@2 i ita$
significet receptionem et agnitionem, constat ex significatione
`concipere’ quod sit receptio, et `parere’ quod sit agnitio, de
quibus supra n. 3860, 3868, 3905, 3911, 3919.
ancillam meam viro meo’: quod significet in supremo sensu Divinum
Bonum Veri et Verum Boni, in interno amorem conjugialem caelestem,
in externo amorem mutuum, constare potest ex significatione
`mercedis’; merces in Verbo passim nominatur {1}, sed pauci sciunt
quid per mercedem ibi significatur; notum est in Ecclesiis quod per
bona quae facit homo, nihil mereri possit, nam bona quae facit, non
sunt illius sed Domini, et quod mereri seu meritum spectet hominem,
ita quod se {2}conjungat cum amore sui, {3}et cum cogitatione
praeeminentiae sui super alios, consequenter cum contemptu aliorum,
quapropter {4}opera quae fiunt propter mercedem, non sunt bona in
se, non enim scaturiunt a genuino fonte, nempe ex charitate erga
proximum; charitas erga proximum in se habet quod velit ei {5}tam
bene quam sibi, et apud angelos quod ei velint melius quam sibi;
{6}ipsa affectio charitatis talis est; quare etiam affectio
charitatis aversatur omne meritum, proinde omne benefactum spectans
mercedem; merces illis qui in charitate sunt, est quod possint
benefacere, et quod liceat benefacere, et quod benefactum
acceptetur; hoc est ipsum jucundum, immo beatum, quod est apud
illos qui in affectione charitatis sunt; [2] inde constare potest
quid merces quae memoratur in Verbo, quod nempe sit jucundum et
beatum affectionis charitatis, seu quod idem, jucundum et beatum
amoris mutui, n. 3816, nam affectio charitatis et amor mutuus, idem
est; videantur quae de his prius n. 1110, 1111, 1774, 1835, 1877,
2027, 2273, 2340, 2373, 2400 dicta sunt’; ex his patet quod per
`mercedem’ hic in sensu externo significetur amor mutuus. Quod per
mercedem in sensu adhuc superiore, seu in interno, significetur
amor conjugialis caelestis, constare potest ex illis quae prius n.
2618, 2739, 2741, 2803, 3024 f., 3132, (x)3952, de conjugio
caelesti dicta sunt, quod nempe sit conjunctio boni et veri, et
quod amor mutuus sit ex conjunctione illa, seu ex conjugio illo, n.
2737, 2738; inde constare potest quod `merces’ in sensu interno sit
amor conjugialis caelestis. [3] Quod `merces’ in sensu supremo sit
Divinum Bonum Veri et Verum Boni, patet ex eo quod inde sit
conjugium caeleste; in Domino enim {7}est illa unio, et ab Ipso
procedit’, quae cum influit in caelum facit conjugiale boni et
veri, et per hoc amorem mutuum. Ex his quae dicta sunt, et ex illis
quae praecedunt, patet quid ‘per’ haec verba Leae, `Dedit Deus
mercedem meam, quod dedi ancillam meam viro meo’ in sensu interno
significatur; per `ancillam’ enim significatum est medium
affirmativum inserviens conjunctioni externi et interni hominis,
n. 3913, 3917, 3931; ita antequam affirmata sunt et agnita’ quae
per `filios ancillarum’ significata sunt, non potest aliqua
conjunctio boni et veri existere, ita nec amor mutuus;
affirmationes enim illae necessario praecedent; haec sunt quae
intelliguntur per illa verba.
@1 i ubi de vita aeterna agitur$
@2 I has se after amore$
@3 proinde etiam cum praeeminentia$
@4 i etiam$
@5 ita bene ut$
@6 etiam I$
@7 i in Quo$
constat ex significatione `vocare nomen’ quod sit quale, ut supra
n. 3923, 3935; nominatus enim est Jisaschar a `mercede,’ inde
involvit illa quae supra de mercede dicta sunt, et simul illa quae
significantur per reliqua verba Leae. Quia per Jisascharem
significatur merces, et merces in sensu {1}externo est amor mutuus,
ac in {2}interno conjunctio boni et veri, licet referre quod
paucissimi hodie in orbe Christiano sciant quod merces illud sit,
et hoc ex causa quia non sciunt quid amor mutuus, et adhuc minus
quod bonum conjungendum sit vero, ut homo possit esse in conjugio
caelesti; cum perpluribus qui ex orbe Christiano fuerunt, in altera
vita de illa re loqui datum est, et quoque cum doctioribus, at quod
mirandum, vix aliquis eorum cum quibus loqui datum, de illa re
aliquid noverat; cum tamen plura de illis scire {3}potuerunt ex
seipsis, modo ratione sua uti voluerint; sed quia non solliciti
fuerunt de vita post mortem, sed solum de vita in mundo, talia
illis curae non fuerunt: quae scire ex seipsis potuerant, modo, ut
dictum, ratione sua uti voluerint, sunt sequentia: [2] Primum, quod
dum exuitur homo corpore, multo illustriore intellectu polleat quam
cum in corpore vivit, ex causa quia cum in corpore est, corporea et
mundana cogitationes ejus occupant, quae inducunt obscurum; at cum
exutus est corpore, quod talia non interpolent, sed quod sit sicut
illi qui in interiore cogitatione sunt per abstractionem mentis
suae a sensualibus externis; inde potuerunt scire {4} quod status
post mortem sit multo perspicuior et illustrior quam status ante
mortem, et cum moritur homo quod transeat ab umbra in lucem
respective, quia ab illis quae sunt mundi ad illa quae sunt caeli,
et ab illis quae sunt corporis ad illa quae sunt spiritus; at, quod
mirum, tametsi haec intelligere possunt, usque contrarium cogitant,
quod nempe status vitae in corpore sit perspicuus respective, et
status vitae post exuitionem corporis sit obscurus. [3] Alterum
quod scire possunt si modo ratione sua utantur, est quod vita quam
sibi comparavit homo in mundo, illum sequatur, seu quod {5}in tali
sit post mortem; scire enim possunt quod nemo exuere possit vitam
ab infantia sibi comparatam nisi prorsus moriatur, et quod illa
vita momento non transmutari possit in aliam, minus in oppositam;
ut pro exemplo: qui vitam doli sibi comparavit et in eo vitae suae
jucundum habuit, quod vitam doli non exuere possit, {6}sed quod in
illa vita quoque sit post mortem; aut qui in amore sui et inde in
odiis et vindictis {7}contra illos qui non inserviunt, aut in
similibus aliis, quod in illis post vitam corporis maneant, sunt
enim {8}illa quae amant, et quae faciunt jucunda vitae eorum,
proinde ipsissimam vitam; et quod sic auferri illis talia nequeant
nisi simul exstinguatur omne vitae eorum {9}; similiter in
reliquis. [4] Tertium quod homo scire potest ex se, est quod cum
in alteram vitam transit, relinquat plura, sicut curas pro victu,
curas pro amictu, curas pro habitatione, et quoque curas pro
conquirendis pecuniis et opibus, nam talia ibi non sunt, etiam
curas ut evehatur in dignitates, de quibus homo tantum cogitat in
vita corporis; et quod pro illis alia succedant quae non sunt regni
terrestris. [5] Inde Quartum sciri potest, quod qui nihil aliud
cogitavit in mundo quam talia, sic ut illa totum occupaverint, et
in illis solis vitae {10}jucundum acquisiverit, non aptus sit esse
inter illos quibus jucundum est caelestia, seu quae sunt caeli,
cogitare. [6] Inde quoque Quintum quod si externa illa quae sunt
corporis et mundi, illis auferuntur, homo tunc sit qualis fuit
intus, nempe quod sic cogitet et sic velit; si cogitationes intus
tunc fuerant doli, machinationes, aspiratio ad dignitates, ad
lucra, ad famam propter illa, si odia et vindictae et similia, quod
tunc talia cogitet, ita quae sunt inferni, utcumque propter fines
illos coram hominibus celaverit cogitationes suas, et in externa
forma apparuerit honestus, et induxerit fidem aliis quod talia non
volvat; quod externa illa seu simulationes honesti etiam
{11}auferantur in altera vita, etiam sciri potest, quia
{12}exuuntur externa cum corpore, {13}et externa non magis usui
sunt; inde qualis homo tunc appariturus angelis, quisque ex se
concludere potest. [7] Sextum quod etiam sciri potest, est quod
caelum seu Dominus per caelum continue operetur, et influat cum
bono et vero, tunc si non apud illos in interiore eorum homine qui
post mortem corporis vivit, sit aliquod recipiens boni et veri,
sicut humus aut planum, quod bonum et verum influens non recipi
possit, et quod ideo homo cum vivit in mundo, sollicitus esse
debeat ut sibi interius tale planum comparet; hoc non comparari
potest quam per quod cogitet bonum erga proximum, quodque velit ei
bonum, et inde faciat ei bonum, et sic acquirat sibi jucundum vitae
in talibus; hoc planum acquiritur per charitatem erga proximum, hoc
est, per amorem mutuum; hoc planum est quod vocatur conscientia; in
hoc influere potest bonum et verum a Domino, et inibi recipi, non
autem ubi nulla charitas, proinde nulla conscientia est, ibi
influens bonum et verum transfluit et vertitur in malum et in
falsum. [8] Septimum quod homo scire potest (c)a se, est quod amor
in Deum et amor erga proximum sint quae faciunt ut homo sit homo,
distinctus a brutis animalibus, et quod illa constituant vitam
caelestem sea caelum, et quod opposita constituant vitam infernalem
seu infernum. Sed quod homo haec non sciat, est quia non vult
scire, vivit enim vitam oppositam, tum quia non credit vitam post
mortem dari, tum quoque quia principia fidei captaverat et nulla
charitatis, et inde secundum plurium doctrinalia credit quod si
vita post mortem detur, salvari possit ex fide, utcumque vixerit,
et hoc si fidem acciperet in ultima hora {14}cum moritur.
@1 proxime interiori$
@2 adhuc interiori$
@3 potuerint$
@4 i ad minimum concludere$
@5 illam secum ferat$
@6 ita quod in vita doli$
@7 sunt ac$
@8 amores illorum, proinde jucunda, ita ipsissima vita eorum;$
@9 i jucundum$
@10 i suae$
@11 i eis$
@12 exuerat$
@13 nec ibi alicui$
@14 dum$
sextum Jacobo. Et dixit Leah, Dotavit me Deus me dote bona, vice
hac cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios, et
vocavit nomen ejus Zebulun. `Concepit adhuc Leah, et peperit filium
sextum Jacobo’ significat receptionem et agnitionem: `et dixit
Leah, Dotavit me Deus me dote bona, vice hac cohabitabit mihi vir
meus, quia peperi illi sex filios’ significat in sensu supremo
Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum Ipsius, in sensu interno
conjugium caeleste, in externo amorem conjugialem: `et vocavit
nomen ejus Zebulun,’ significat quale.
quod significet receptionem et agnitionem, nempe veri, constat ex
significatione `concipere’ quod sit recipere, et `parere’ quod sit
agnoscere, de quibus supra n. 3955; et ex significatione `filii’
quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373.
cohabitabit mihi vir meus, quia peperi illi sex filios’: quod
significet in sensu supremo Ipsum Divinum Domini et Divinum Humanum
Ipsius, in sensu interno conjugium caeleste, in externo amorem
conjugialem, constat ex significatione `cohabitare,’ et quoque ex
reliquis verbis quae Leah tunc locuta: quod `cohabitare seu
cohabitatio’ sit in supremo sensu Ipsum Divinum Domini et Divinum
Humanum Ipsius, est quia Ipsum Divinum quod Pater vocatur, est in
Divino Humano quod Filius Dei dicitur, mutuo et vicissim, secundum
Ipsius Domini verba apud Johannem,
Jesus dixit,… Philippe, qui vidit me, vidit Patrem,…
credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me, xiv 9-11; x 38;
quod haec unio sit ipsum Conjugium Divinum, videatur n. 3211, 3952;
estque unio illa non cohabitatio, sed {1}per cohabitationem in
sensu litterae exprimitur; quae enim unum sunt, sicut duo sistuntur
in sensu litterae, prout etiam Pater et Filius, immo ut tres, ut
Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et hoc ob plures causas, de
quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi. [2] Quod `cohabitare
seu cohabitatio’ in sensu interno sit conjugium caeleste, inde est,
nam ex Conjugio Divino, quod est unio Patris et Filii, seu Ipsius
Divini Domini cum Divino Humano Ipsius, existit conjugium caeleste;
conjugium caeleste est quod regnum Domini vocatur et quoque caelum,
et hoc quia existit (c)a Conjugio Divino, quod est Dominus {2}; hoc
nunc est quod in sensu interno significatur per `cohabitationem,’
inde quoque caelum vocatur habitaculum Dei, ut apud Esaiam,
Prospice (c)a caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae,
et decoris Tui; ubi zelus Tuus, et virtutes Tuae? commotio
viscerum Tuorum, et miserationes Tuae ad me, se continuerunt,
lxiii 15;
`habitaculum sanctitatis’ pro regno caelesti et `habitaculum
decoris’ pro regno spirituali; habitaculum ibi est ex eadem voce,
ex qua hic cohabitare et Zebulun. [3] Quod `cohabitare seu
cohabitatio’ in sensu externo sit amor conjugialis, est quia omnis
genuinus amor conjugialis non aliunde existit quam (c)ex conjugio
caelesti quod est boni et veri, {3}et hoc a Conjugio Divino, quod
est Dominus quoad Ipsum Divinum Ipsius et Divinum Humanum;
videantur quae de his prius dicta sunt, quod nempe conjugium
caeleste sit ex Divino Bono quod in Domino, et a Divino Vero quod
ab Ipso, n. 2508, 2618, 2803, 3132 quod inde amor conjugialis, n.
2728, 2729 quod qui in genuino amore conjugiali (c)sunt, in intimis
vitae cohabitent, n. 2732; ita {4}in amore boni et veri, nam haec
sunt intima vitae: quod amor conjugialis sit fundamentalis omnium
amorum, n. 2737, 2738, 2739 quod conjugium boni et veri sit in
caelo, in Ecclesia, apud unumquemvis ibi, in singulis naturae, n.
718, 747, 917, 1432, 2173, 2516, 2712, 2758: quod in singulis
Verbi, n. 683, 793, 801, 2516, 2712, ita in supremo sensu Ipse
Dominus: {5}quod per Jesum Christum significetur Conjugium
Divinum, n. 3004. [4] Haec sunt quae significantur non solum per
`cohabitare,’ seu per haec verba `vice hac cohabitabit mihi vir
meus’, sed etiam per illa quae praecedunt `dotavit me Deus me dote
bona’, sed per illa significatur verum boni, per haec autem bonum
veri, utrumque enim facit conjugium caeleste: et quia hoc est
conclusio, dicitur `quia peperi illi sex filios,’ `sex’ enim hic
significant simile ac duodecim, nempe omnia fidei et amoris;
numerus dimidius (c)et duplus ejusdem significationis est in Verbo
quando de simili re agitur.
@1 unio illa in sensu interno per cohabitationem$
@2 i inde vocatur Regnum Domini aut caelum conjugium caeleste, et
hoc ex conjugio boni et veri, ac veri et boni, quod ibi a Domino$
@3 i ut dictum$
@4 i quoque$
@5 nam per Jesum Christum significatur; n. 3004 implies per nomina
Jesum Christum$
constat a significatione `vocare nomen’ quod sit quale, de quia
supra; nominatus est Zebulun a `cohabitare,’ inde involvit illa
quae mox supra n. 3960 de cohabitatione dicta sunt, et simul illa
quae per reliqua verba Leae significantur.
Dinah. `Postea peperit filiam’ significat affectionem omnium, tum
Ecclesiam fidei in qua bonum: `et vocavit nomen ejus Dinah’
significat quale.
omnium, tum Ecclesiam fidei in qua bonum, constat a significatione
`filiae’ quod sit affectio, tum Ecclesia, de qua n. 2362, sed cujus
rei affectio, ac qualis Ecclesia, ex adjectis {1}patet, sicut
Ecclesia caelestis ex adjecta Zione, quae filia Zionis vocatur,
Ecclesia spiritualis ex adjecta Hierosolyma, quae filia
Hierosolymae dicitur, et sic porro; hic ubi nihil adjectum est,
significatur per filiam Ecclesia fidei in qua bonum; de communibus
enim veris quae sunt fidei in qua bonum, et de eorum receptione et
agnitione huc usque actum est, illa nempe vera per `decem filios
Jacobi,’ de quibus {2}supra, significata sunt, ut {3}ostensum est;
et quia immediate post illos memoratur filia {4}quod nata, ex serie
patet quod sit Ecclesia, in qua illa omnia; [2] sive dicas
Ecclesiam fidei in qua bonum, sive Ecclesiam spiritualem, idem est,
et quoque si dicas affectionem omnium, nempe communium verorum; nam
ex affectione veri in quo bonum, et boni ex quo verum, est
Ecclesia; non autem ex affectione veri in quo non bonum, nec ex
affectione boni ex quo non verum; qui se dicunt ab Ecclesia esse,
qui in affectione veri sunt et non in bono veri, hoc est, non
vivunt secundum vera, multum falluntur; sunt extra Ecclesiam
tametsi intra coetum sunt, sunt enim in affectione mali, cum quo
verum non conjungi potest; affectio veri eorum non est ex Domino
sed est ex se, nam semet spectant ut per cognitiones veri lucrentur
famam, et inde honores et opes, non autem spectant Ecclesiam, nec
regnum Domini, minus Dominum; qui autem in affectione boni sunt ex
quo non verum, nec illi ab Ecclesia sunt tametsi intra coetum, nam
in bono naturali sunt non in bono spirituali, ac in {5}quodlibet
malum et quoque falsum se duci patiuntur, modo inducatur malo
species boni, et falso species veri, de quibus videatur n. 3470,
3471, 3518.
@1 in Verbo$
@2 hucusque$
@3 i supra$
@4 quae$
@5 quodcunque$
constat ex significatione `nominis et vocare nomen’ quod sit quale,
de qua supra; {1}quale, quod Dinah repraesentat et significat, est
omne quod est Ecclesiae fidei in qua bonum, de qua mox supra; idem
etiam a derivatione nominis ejus patet, {2}in lingua enim originali
{3}significat Dinah judicium; quod `judicium’ in Verbo praedicetur
de vero quod fidei, videatur n. 2235; et quod `judicare’ in sensu
interno sit sanctum fidei, et in externo bonum vitae, n. 3921; haec
sunt Ecclesiae.
@1 quod Dinah significet quale, quod nempe Ecclesiae fidei in qua
bonum$
@2 nam in lingua$
@3 derivatum est a Judicio$
ad illam Deus, et aperuit uterum illius. Et concepit, et peperit
filium, et dixit, Collegit Deus ignominiam meam. Et vocavit nomen
ejus Joseph, dicendo, Addat Jehovah mihi filium alterum.
`Recordatus est Deus Rachelis, et audivit ad illam Deus’ significat
Praevidentiam et Providentiam: `et aperuit uterum illius’
significat facultatem recipiendi et agnoscendi: `et concepit, et
peperit filium’ significat receptionem et agnitionem: `et dixit,
Collegit Deus ignominiam meam; et vocavit nomen ejus Joseph,
dicendo, Addat Jehovah mihi filium alterum’ significat in sensu
supremo Dominum quoad Divinum Spirituale, in sensu interno regnum
spirituale seu bonum fidei, in externo salvationem, ac
fructificationem et multiplicationem.
quod significet Praevidentiam et Providentiam, constat ex
significatione `recordari’ cum praedicatur de Deo, (x)ut hic, quod
sit Praevidentia; `recordari’ enim est videre ad aliquem; quod
`videre’ in supremo sensu sit Praevidentia, videatur n. 3863; et ex
significatione `audire ad aliquem’ cum praedicatur de Deo, quod sit
Providentia, de qua n. 3869.
recipiendi et agnoscendi, constat ex significatione `aperire
uterum’ quod sit dare facultatem concipiendi et pariendi, ita in
sensu interno facultatem recipiendi et agnoscendi, nempe bona veri
et vera boni; quod `concipere et parere’ sit receptio et agnitio,
supra passim ostensum est.
receptionem et agnitionem, ut supra n. 3919, 3925, 3955, 3959.
ejus Joseph, dicendo, Addat Jehovah mihi filium alterum’: quod
significet in sensu supremo Dominum quoad Divinum Spirituale, in
sensu interno regnum spirituale seu bonum fidei, in externo
salvationem, ac fructificationem et multiplicationem, constat ex
repraesentatione `Josephi’ in Verbo, de qua sequitur, tum ex
significatione `collegit Deus ignominiam meam,’ ut et `addat
Jehovah mihi filium alterum,’ Josephus enim a `colligere et addere’
nominatus est: `collegit Deus ignominiam meam’ significat quod
Rachel nunc non amplius sterilis, ita non mortua esset, ut de se
dixit ad Jacobum, vers. 1 hujus capitis, n. 3908; per `Rachelem’
enim repraesentatur affectio veri interioris, seu interior homo
quoad verum, n. 3758, 3782, 3793, 3819; interior homo quoad verum
et bonum sicut mortuus est, si non exterior seu naturalis homo ei
correspondeat quoad bona et vera, videatur n. 3493, 3620, 3623;
illi utrinque conjuncti erunt, usque ut non duo sint, sed simul
unus homo; [2] haec conjunctio non potest existere priusquam
naturalis seu externus homo praeparatus est, hoc est, priusquam
{1}recepit et agnovit communia vera, quae significata sunt per
decem filios Jacobi ex Leah et ancillis, et priusquam bonum
naturalis hominis conjunctum {2}est cum veris ibi, quae conjunctio
significata est per ultimum filium Jacobi ex Lea, nempe per
Zebulonem, qui a cohabitatione dictus est, n. 3960, 3961; postquam
haec conjunctio facta est, tunc interior homo et exterior conjugium
caeleste ineunt, de quo, n. 3952; causa quod non prius, est
arcanissima, est enim bonum interioris hominis quod tunc se
conjungit cum bono exterioris, et per hoc cum vero ibi, et quoque
bonum interioris hominis per affectionem veri ibi cum bono
exterioris hominis, et quoque cum vero ibi, ita immediate et
mediate, de qua conjunctione immediata et mediata videatur n. 3314,
3573, 3616: quia tunc primum conjungitur interior homo cum
exteriore, et priusquam haec conjunctio facta est, interior homo
est quasi nullus, ita quasi mortuus, ut supra dictum, ideo dicitur
`Collegit Deus ignominiam meam’; hoc nunc est quod significatur per
`ignominiam’ quam Deus collegisse, hoc est, abstulisse, seu a qua
liberavisse, dicitur. [3] Per verba autem quae sequuntur, nempe per
`addat Jehovah mihi filium alterum,’ a quibus Josephus nominatus
est, significatur alterum arcanum quod est hoc; per `Josephum’
repraesentatur regnum spirituale Domini, ita spiritualis homo, nam
in unoquovis spirituali homine est regnum illud; sunt duo quae
{3}spiritualem hominem constituunt, nempe charitas et fides, seu
quod idem, bonum et verum; charitas ex qua fides, seu bonum ex quo
verum, est quod repraesentatur per Josephum; {4}et fides in qua
charitas, seu verum in quo bonum, est quod significatur per filium
alterum, et repraesentatur per Benjaminem,’ de quo Gen. xxxv 16-18;
ita est `Josephus’ caelestis spiritualis homo, et `Benjamin’
spiritualis caelestis; quae differentia qualis sit, constare potest
ab illis quae prius de bono ex quo verum, et de vero in quo bonum,
saepius dicta sunt; hoc nunc est quod significatur per {5}altera
verba Rachelis `Addat Jehovah mihi filium alterum’: sed haec arcana
non videri possunt nisi ab illis qui in charitate fidei sunt, nam
illi quoad interiora in luce caeli sunt, in qua luce etiam est
intelligentia; non autem ab illis qui solum in luce mundi sunt, nam
in hac luce non est intelligentia, nisi quantum haec in se lucem
caeli habet’; angelis qui in luce caeli sunt, haec inter
communissima sunt. [4] Ex his nunc constare potest quod per illa
verba, nempe `collegit Deus ignominiam meam, et addat Jehovah mihi
filium alterum,’ in sensu supremo significetur Dominus quoad
Divinum Spirituale; et in sensu interno regnum spirituale Domini,
seu bonum fidei, nam hoc est spirituale quod in illo regno; quod
autem in sensu externo per illa verba significetur salvatio, ac
fructificatio et multiplicatio, est quia est consequens, n. 3971.
Quid autem regnum spirituale Domini, constare potest ab illis quae
de illo regno multoties prius dicta et ostensa sunt, quod nempe
sint illi qui in charitate et inde in fide sunt; distinguitur hoc
regnum a regno caelesti Domini, in hoc enim sunt illi qui in amore
in Dominum sunt, et inde {6}charitate; hi constituunt caelum
tertium seu intimum, spirituales autem caelum secundum seu
interius. (m)Quod primum dicatur Deus, nempe `collegit DEUS
ignominiam meam,’ et mox Jehovah, nempe `addat JEHOVAH mihi filium
alterum,’ est causa quia prius spectat ascensum a vero ad bonum, at
posterius descensum a bono ad verum; spiritualis homo est in bono
fidei, hoc est in bono ex quo verum, at antequam fit spiritualis
est in vero fidei, hoc est, in vero in quo bonum; `Deus’ enim
dicitur cum agitur de vero, {7}`Jehovah’ autem cum de bono, n.
2586, 2769, 2807, 2807, 3921. Quod per `Josephum’ repraesentetur
regnum spirituale Domini, seu homo spiritualis, ita bonum fidei,
constare etiam potest ex illis locis in Verbo ubi nominatur, ut in
prophetia Jacobi tunc Israelis:
Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem,
filiae, incedit super muro, et exacerbabunt illum et
jaculabuntur, et odio habebunt illum sagittarii: et sedebit in
firmitudine arcus sui, et roborabuntur brachia manuum illius,
a manibus fortis Jacobi, inde pastor, lapis Israelis: a Deo
patris tui, et auxiliabitur tibi, et cum Shaddai, et benedicet
tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi
jacentis subtus, benedictionibus uberum et uteri:
benedictiones patris tui praevalebunt super benedictionibus
genitorum meorum usque ad desiderium collium saeculi, erunt
capiti Josephi, et vertici naziraei fratrum illius, Gen. xlix
22-26;
in verbis his propheticis continetur {8}in supremo sensu descriptio
Divini Spiritualis Domini, {9}in sensu interno regni spiritualis
Ipsius; quid singula involvunt, in explicatione capitis illius, ex
Divina Domini Misericordia, dicetur. [7] Similiter in prophetia
Mosis,
Josepho dixit, Benedicta a Jehovah terra illius, de pretiosis
caeli, de rore, de abysso etiam jacente subtus; et de
pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium;
et de primitiis montium orientis, et de pretiosis collium
saeculi; et de pretiosis terrae et plenitudinis ejus; et
beneplacitum habitantis in rubo; venient capiti Josephi, et
vertici naziraei fratrum illius, Deut. xxxiii 13-17.
(m)Quia per `Israelem’ repraesentatur Ecclesia spiritualis Domini,
n. 3305, 3654, idcirco Jacob tunc Israel ante mortem suam, dixit ad
Josephum,
Duo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam
ego veniens ad te in Aegyptum, mei erunt Ephraim et Menasheh,
sicut Reuben et Shimeon:… angelus qui redemit me ex omni
malo, benedicat pueris, ut vocetur in iis nomen meum, et nomen
patrum meorum, Abrahami et Jishaki, et crescant in
multitudinem in medio terrae, Gen. xlviii 5, 16;
sunt enim duo quae constituunt Ecclesiam spiritualem, intellectuale
et voluntarium; intellectuale est quod repraesentatur per
`Ephraim,’ et voluntarium quod per `Menasheh’; inde patet cur duo
Josephi filii a Jacobo tunc Israele adoptati sunt et agniti pro
suis; Ephraim etiam in Verbo imprimis prophetico saepius nominatur,
et ibi per illum significatur intellectuale veri et boni, quod est
Ecclesiae spiritualis(n): [9] apud Ezechielem,
Jehovah dixit, Fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe
super illud Jehudae et filiis Israelis sociis ejus; et sume
lignum unum, et scribe super illud Josepho, lignum Ephraim, et
omnis domus Israelis sociorum ejus; et conjunge illa, unum ad
alterum tibi in lignum unum, ut sint unum ambo in manu
{10}mea;… sic dixit Dominus Jehovih, Ego, ecce Ego accipiens
lignum Josephi, quod in manu Ephraimi et tribuum Israelis,
sociorum ejus, et addam illos super ligno Jehudae, et faciam
eos in lignum unum, et erunt unum in manu Mea;… et faciam
eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis; et rex unus
erit omnibus illis in regem, et non erunt amplius duae gentes,
et non dividentur amplius in duo regna iterum, xxxvii 16, 17,
19, 22;
agitur ibi de regno Domini caelesti et spirituali, regnum caeleste
est `Jehudah,’ n. 3654, 3881, 3921 f.; regnum spirituale est
`Josephus,’ et quod regna illa non duo erunt sed unum; facta etiam
sunt in unum per Adventum Domini in mundum; [10] quod per Adventum
Domini salvati sint spirituales, videatur n. 2661, 2716, 2833,
2833; illi sunt de quibus Dominus loquitur apud Johannem,
Et alias oves habeo, quae non sunt ex ovili hoc; etiam illas
oportet Me adducere, vocemque Meam audient, et fiet unus grex
et unus pastor, x 16;
id est quod significatur per `duo ligna,’ nempe Jehudae et Josephi,
quae conjungentur in unum, et erunt unum in manu Domini et sicut in
gentem unam, sunt etiam unum in regno Domini; caelestes enim
constituunt caelum tertium quod est intimum, spirituales autem
caelum secundum quod est interius, ac ibi sunt unum, quia influit
unum in alterum, nempe caeleste in spirituale; est spirituale
regnum sicut planum caelesti, ita constabilita sunt; Divinum enim
caeleste in tertio seu intimo caelo est amor in Dominum, caeleste
spirituale ibi est charitas; haec, nempe charitas, est principale
in secundo caelo seu interiore ubi spirituales sunt, inde patet
qualis influxus, et quoque qualis per influxum constabilitio;
(m)`lignum’ significat bonum, tam bonum amoris in Dominum, quam
bonum charitatis erga proximum n. 2784, 2812, 3720, ideo mandatum
ut scriberentur Jehudah et Josephus super lignis, quae unum
{11}fierent(n): [11] apud Zachariam,
Potentem faciam domum Jehudae, et domum Josephi salvabo et
habitare faciam illos, quia misertus illorum, et erunt
quemadmodum non reliquissem illos, quia Ego Jehovah Deus
illorum et respondebo illis, x 6;
ibi etiam de binis regnis, nempe caelesti et spirituali, agitur,
caeleste regnum est `Jehudah,’ et spirituale est `Josephus’; deque
salvatione spiritualium: [12] apud Amos,
Sic dixit Jehovah domui Israelis, Quaerite Me et vivetis,…
quaerite Jehovam, et vivetis, ne invadat sicut ignis domum
Josephi, et comedat, et nemo exstinguens;… odio habete
malum, et diligite bonum, et stabilite in porta judicium,
forte miserebitur Jehovah Deus Zebaoth reliquiarum Josephi, v
4, 6, 15;
ibi etiam spirituales per `Josephum’ significantur; (m)`domus
{12}Israelis’ est Ecclesia spiritualis, n. 3305, 3654, `Josephus’
est bonum illius Ecclesiae, quare dicitur `dixit Jehovah domui
Israelis, Quaerite Me et vivetis, ne invadat sicut ignis domum
Josephi(n): [13] apud Davidem,
Pastor Israelis, adverte aurem, ducens sicut gregem Josephum,
insidens cherubis, effulge coram Ephraim, et Benjamin, et
Menasheh, excita potentiam Tuam, et ito in salvationem nobis,
Ps. lxxx (x)2, 3 [A.V. 1, 2];
similiter, ibi etiam `Josephus’ est homo spiritualis, `Ephraim,
Benjamin et Menasheh’ sunt tria quae illius Ecclesiae sunt: [14]
apud eundem,
Extollite cantum, et date tympanum, citharam amoenam cum
nablio, clangite in mense buccina, in feria ad diem festi
nostri, quia statutum Israeli hoc, judicium Deo Jacobi,
testimonium {13}Jehosepho posuit illud, in exeundo illo contra
terram Aegypti; labium non noveram audivi, Ps. lxxxi 3-6 [A.
V. 2-5];
quod `Jehosephus’ hic sit spiritualis Ecclesia seu spiritualis
homo, a singulis verbis et vocibus ibi patet, sunt enim voces in
Verbo quae spiritualia exprimunt, et sunt voces quae caelestia, et
hoc constanter ubivis, hic sunt voces quae spiritualia, ut `cantus,
tympanum, cithara cum nablio, clangere in mense buccina, in feria
ad diem festi,’ inde quoque patet quod de spirituali Ecclesia quae
est `Josephus,’ agatur: [15] apud Ezechielem,
Sic dixit Dominus Jehovih, Hic terminus ad quem hereditabitis
terram, juxta duodecim tribus Israelis, Josepho funes,
(x)xlvii 13;
ibi de regno spirituali Domini agitur, quare dicitur `Josepho
funes.’ Divinum Spirituale Domini est quod etiam vocatur regium
Ipsius, nam regium Domini est Divinum Verum, at sacerdotale Ipsius
est Divinum Bonum, n. 2015, 3009, 3670; ipsum regium Domini est
quod repraesentatur per `Josephum,’ quod rex factus in terra
Aegypti, de qua repraesentatione, ex Divina Domini Misericordia,
ibi. [16] Quod Divinum Spirituale Domini, seu Divinum Verum,
attinet, quod per `Josephum’ in supremo sensu repraesentatur, id
non est in Domino, sed a Domino, Dominus enim non est nisi Divinum
Bonum, sed a Divino Bono procedit Divinum Verum; se habet hoc
comparative sicut sol et ejus lux; in sole non est lux, sed
{14}procedit a sole, seu sicut ignis; in igne non est lumen sed
lumen procedit ab igne; Ipsum Divinum Bonum etiam in Verbo
comparatur soli, tum igni, et quoque vocatur sol et ignis; regnum
caeleste Domini vivit ex bono quod procedit a Domino, regnum autem
spirituale a vero inde, quapropter Dominus in altera vita apparet
caelestibus ut Sol, at spiritualibus ut Luna, videatur n. 1053,
1521, 1529-1531, 3636, 3643; est enim calor et est lux quae
procedunt a sole; calor comparative est bonum amoris, quod etiam
calor caelestis et spiritualis vocatur, lux comparative est verum
inde, quod quoque lux spiritualis dicitur, videatur n. 3636, 3643,
sed calori caelesti et luci spirituali qua procedunt a Domino ut a
sole in altera vita, inest bonum amoris et verum fidei, ita
sapientia et intelligentia, n. 1521-1523, 1542, 1619-1632, 2776,
3138, 3190, 3195, 3222, 3223, 3339, 3485, 3636, 3643, 3862; quae
enim a Domino procedunt, sunt viva; [17] inde constare potest quid
Divinum Spirituale est, et unde regnum spirituale, et regnum
caeleste, et quod regnum spirituale sit bonum fidei, hoc est,
charitas, quae influit a Domino immediate, et quoque mediate per
regnum caeleste. Divinum Spirituale, (m)quod (t)a Domino procedit,
in Verbo vocatur Spiritus veritatis estque sanctum verum, et non
est alicujus spiritus, sed est Domini, per spiritum a Domino
missum, ut constare potest ab Ipsius Domini verbis, apud Johannem,
Quando venerit Ille, Spiritus veritatis, ducet vos in omnem
veritatem, non enim loquetur a Se Ipso, sed quaecumque
audiverit, loquetur, {15}Ille etiam futura annuntiabit vobis:
Ille Me glorificabit, quia ex Meo accipiet, et annuntiabit
vobis, xvi 13, 14.
@1 receperit et agnoverit$
@2 sit$
@3 illum$
@4 at$
@5 haec$
@6 in$
@7 at Jehovah$
@8 after Domini$
@9 after Ipsius, and here has et$
@10 Heb = tua, A V and R V have `in thy hand.’$
@11 fient$
@12 enim$
@13 so Heb of Psalm; Sch has Josepho$
@14 i lux$
@15 etiamque$
* * * *
et dixit Jacob ad Laban, Mitte me et eam ad locum meum et ad terram
meam. Da feminas meas, et natos meos, quod servivi tibi pro illis,
et eam, quia tu nosti servitium meum, quo servivi tibi. `Factum
cum peperisset Rachel Josephum’ significat agnitionem spiritualis
per Josephum repraesentati: `et dixit Jacob ad Laban’ significat
veri naturalis bonum ad bonum collaterale ab origine Divina, per
quod conjunctio interiorum: `mitte me et eam ad locum meum et ad
terram meam’ significat quod tunc desiderium naturalis per Jacobum
repraesentati ad statum conjunctionis cum Divino Rationalis: `da
feminas meas’ significat quod affectiones veri ejus essent: `et
natos meos significat etiam vera inde: `quod servivi tibi pro
illis’ significat ex propria potentia: `et eam’ significat
conjunctionem cum Divino Rationalis: `quia tu nosti servitium meum,
quo servivi tibi’ significat laborem et studium ex potentia
propria.
agnitionem spiritualis per `Josephum’ repraesentati, constat a
significatione `parere’ quod sit agnoscere, de qua n. 3905, 3911,
3915, 3919; ex repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio veri
interioris, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3829; et ex
repraesentatione `Josephi’ quod sit regnum spirituale, ita homo
spiritualis, de qua n. 3969, proinde spirituale; nam spirituale
{1}quia a Domino, est quod facit hominem spiritualem, tum regnum
spirituale. In illis quae praecedunt, per filios Jacobi ex
ancillis et {2}Leah, actum est de receptione et agnitione verorum
communium, et denique de conjunctione illorum cum interiore homine,
ita de regeneratione hominis usque dum fit spiritualis; `Josephus’
est spiritualis ille homo; in his quae nunc immediate sequuntur,
agitur de fructificatione et multiplicatione veri et boni, quae
significantur per `gregem’ quem sibi Jacob per gregem Labanis
comparavit; [2] postquam enim conjunctio facta interioris hominis
cum externo, seu spiritualis cum naturali, fit fructificatio boni
et multiplicatio veri, est enim conjunctio illa conjugium caeleste
apud hominem; ab hoc conjugio {3}illa nascuntur; inde quoque est
quod per `Josephum’ in sensu externo significetur fructificatio et
multiplicatio, n. 3965, 3969: fructificatio dicitur de bono, et
multiplicatio de vero, n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847.
@1 quod$
@2 i ex$
@3 fructificatio boni et multiplicatio veri existit$
bonum ad bonum collaterale ab origine Divina, per quod conjunctio
interiorum, constat ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit veri
naturalis bonum, de qua n. 3659, 3669, 3677, 3775, 3829; et ex
repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum collaterale ab origine
Divina, de qua n. 3612, 3665, 3778; quod conjunctio interiorum fiat
per illud bonum, prius aliquoties explicatum est, videatur n. 3665,
3690, et alibi: hoc bonum etiam est quod significatur per `gregem
Labanis,’ per quem Jacob sibi suum gregem comparavit, de quibus in
sequentibus.
significet quod tunc desiderium naturalis per `Jacobum’
repraesentati ad statum conjunctionis cum Divino Rationalis,
constat a repraesentatione `Jacobi,’ qui haec loquitur, quod sit
veri naturalis bonum, de qua mox supra n. 3972; ex significatione
`loci’ quod sit status, de qua n. 2625, 2837, 3356, 3387; et ex
significatione `terrae’ hic quod sit Divinum Rationalis, nam per
`terram meam’ intelliguntur Jishakus pater ejus, et Rebecca mater
ejus, ad illos enim voluit mitti (c)et ire; quod `Jishakus’ sit
Divinum {1}Rationale quoad Bonum, videatur n. 2083, 2630, 3012,
3194, 3210, et quod `Rebecca’ sit Verum Divinum conjunctum Bono
Divino Rationalis, n. 3012, 3013, 3077 quod desiderium
conjunctionis sit, patet ab affectione quae in verbis.
@1 Rationalis$
ejus essent; `et natos meos’ quod significet etiam vera inde,
constat a significatione feminarum seu mulierum quod sint
affectiones veri, mulier ejus `Leah’ affectio veri externi, et
`Rachel’ affectio veri interioris, de {1}quibus saepius supra; et
a significatione `natorum’ quod sint vera inde; per `filios’ enim
significantur vera n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, per `natos
{2}nempe ex feminis’ vera inde. Apud antiquos statutum fuit quod
feminae quae darentur servis, essent domini apud quem servirent, et
quoque nati ex illis, ut constare potest apud Mosen,
Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in septimo
exibit liber gratis: si dominus ejus dederit ei mulierem, et
peperit ei filios aut filias, mulier et nati ejus erunt domini
illius, et ille exibit cum corpore suo, Exod. xxi 2, 4;
{3}hoc quia statutum fuit etiam in Antiqua Ecclesia, et ind enotum
Labani, ideo vindicabat sibi et feminas et natos Jacobi, ut patet
in capite seq. xxxi,
Laban dixit ad Jacobum, Filiae, filiae meae, et filii, filii
mei, et grex, grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc
illud, vers. 43;
hoc quia novit Jacob, dicit {4}ad Labanem, `Da feminas meas et
natos meos’; sed per statutum illud de quo apud Mosen in loco
citato, repraesentabatur jus {5}interni seu rationalis hominis in
bona et vera externi seu naturalis, quae sibi comparavit; per
`servum’ enim repraesentabatur verum naturalis quale est in
principio antequam vera genuina insinuantur; verum quod in
principio, non est verum sed apparet ut verum, at usque inservit
pro medio introducendi genuina vera et bona, ut prius ostensum;
quapropter cum bona et vera per illud seu ejus servitium insinuata
sunt, tunc illud dimittitur, et retinentur genuina sic comparata;
repraesentationis hujus causa illa lex de servis lata est. [2] At
quod Jacobum attinet, non erat servus emptus, sed ex familia
illustriore quam Laban; ipse, nempe Jacob, emit sibi filias
Labanis, ita quoque natos ex illis, per servitium suum, erant enim
illi pro mercede’; quapropter Laban non congrue de his sentivit; et
praeterea per `servum Hebraeum’ significabatur verum quod inservit
introducendis bonis et veris genuinis’, et per {6}mulierem ejus
affectio boni naturalis; aliter per Jacobum; per illum
repraesentatur bonum veri naturalis, {7}et per `feminas ejus’
affectiones veri; per `Labanem’ nec repraesentatur id quod per
dominum in lege citata de servo Hebraeo, nempe rationale, sed bonum
collaterale, n. 3612, 3665, 3778, quod tale est ut non sit bonum
genuinum sed apparens ut genuinum, et inservit pro introducendis
veris, n. 3665, 3690; quae sic Jacobi fuerunt. [3] Haec quae nunc
allata sunt, quidem talia sunt ut non in captum nisi paucissimorum
cadant, quia plerique non sciunt quid verum et bonum naturalis, et
quod haec distincta sint a vero et bono rationalis; et minus, quod
bona et vera non genuina, {8}et usque apparentia ut genuina,
inserviant introducendis veris et bonis genuinis, cumprimis in
principio regenerationis; sed usque quia haec sunt quae continentur
in sensu interno horum verborum, et quoque in sensu interno
sequentium de grege Labanis, ex quo Jacob sibi comparavit gregem,
non reticenda sunt; forte erunt qui capiunt; qui in desiderio talia
sciendi sunt, hoc est, qui in affectione boni et veri spiritualis,
illi in talibus illustrantur {9}.
@1 qua$
@2 i autem$
@3 quale etiam Laban vindicavit$
@4 i hic$
@5 A d interni and i interioris$
@6 foeminas illorum affectiones$
@7 perque$
@8 sed$
@9 i a Domino$
potentia, constat ex significatione `servire’ quod sit labor et
studium, de qua n. 3824, 3846; quae cum praedicantur de Domino, est
propria potentia, {1}nam Dominus ex propria potentia Divina Bona et
Divina Vera Sibi comparavit, et Humanum Suum Divinum fecit,
videatur n. 1616, 1749, 1755, 1921, 2025, 2026, 2083, 2500, 2523,
2632, 2816, 3382.
@1 nam Dominus Humanum suum Divinum fecit proinde sibi Divina bona
et vera comparavit propria potentia$
Rationalis, constat ex significatione `ire,’ nempe ad locum suum et
ad terram suam, ut supra n. 3973, per quae significatur desiderium
conjunctionis cum Divino Rationalis.
significet laborem et studium ex potentia propria, constare potest
(c)ex illis quae mox supra n. 3975 dicta et allata sunt, ita absque
ulteriore explicatione. Quid porro haec involvunt, patet ab illis
quae supra n. 3974 {1}dicta sunt, tum a sequentibus.
@1 allata$
gratiam in oculis tuis, {1}expertus sum, et benedixit mihi Jehovah
propter te. Et dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo
illam. Et dixit ad eum, Tu nosti qualiter servivi tibi, et qualis
fuit acquisitio tua mecum. Quia parum quod fuit tibi ante me, et
erupit ad multitudinem, et benedixit Jehovah tibimet ad pedem meum,
et nunc quando faciam etiam ego domui meae? `Dixit ad eum Laban’
significat perceptionem ex illo bono quod significatur per Laban:
`Si quaeso inveni gratiam in oculis tuis’ significat propensionem:
`expertus sum, et benedixit mihi Jehovah propter te’ significat
quod ex Divino, propter bonum naturalis cui inserviturum: `et
dixit, Designa mercedem tuam super me, et dabo illam’ significat
quod ex se daret quod vellet: `et dixit ad eum, Tu nosti qualiter
servivi tibi’ significat quod noverit ejus animum et potentiam: `et
qualis fuit acquisitio tua mecum’ significat etiam quod ex Divino:
`quia parum quod fuit tibi ante me’ significat quod sterile ejus
bonum {1}antequam conjungatur: `et erupit ad multitudinem’
significat fecunditatem dein: `et benedixit Jehovah tibimet ad
pedem meum’ significat quod a Divino quod naturali: `et nunc quando
faciam etiam ego domui meae?’ significat quod nunc fructificabitur
inde bonum suum.
@1 Heb (nahash) = `to divine, to practise enchantments.’ It occurs
also in Gen. xliv 5, 15, in reference to Joseph’s cup, where S
renders it by divino.$
@2 nisi as n. 3984.$
bono quod significatur per `Laban,’ constat a significatione
`dicere’ quod sit perceptio, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2619,
2862, 3395, 3509; et ex repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum
collaterale ex Divino, de qua n. 3612, 3665, 3778: quod sit
perceptio ex illo bono quae significatur per `dixit ad eum Laban,’
est quia personae in Verbo non aliud significant quam res, in
supremo sensu Divinas apud Dominum, in sensu interno quales apud
hominem de quibus agitur; ita per binas personas, binas res apud
eundem.
propensionem, constat ex significatione `invenire gratiam in oculis
alicujus’ quod sit propensio: de bono quod significatur per
`Laban,’ praedicatur propensio, cum adesse vult; qui reflectit seu
reflectere potest super affectiones boni et veri quae apud se, et
quoque super jucundum et volupe, animadvertet propensionem unius
prae altero; sed absque reflexione haec et similia non apparent.
significet quod ex Divino, propter bonum naturalis cui
inserviturum, constat ex significatione `experiri quod benedixerit
Jehovah’ quod sit pro certo nosse quod ex Divino; quod propter
bonum naturalis cui inserviturum, significatur per `propter te’;
`Jacobus’ enim est bonum veri naturalis, n. 3659, 3669, 3677, 3775,
3829, et `Laban’ est bonum collaterale quod inservit, ut supra
passim ostensum, videatur etiam infra n. 3982, 3986.
quod significet quod ex se daret quod vellet, constare potest
absque explicatione. Quae hactenus dicta sunt, talia sunt {1}quae
ad intellectum clare explicari nequeunt, tam quia mens ab
historicis de Labane et Jacobo non deflecti potest momento ad
spiritualia, de quibus in sensu interno {2}agitur, historicum enim
semper adhaeret, et implet ideam, quod tamen quasi nullum erit, ut
comprehendantur in serie quae non historica sunt, quam quia notio
clara habenda erit de bonis illis quae per utrumque, nempe `Labanem
et Jacobum’ repraesentantur, et quod bonum quod repraesentatur per
`Labanem sit tale quod modo bonum utile sit, nempe ad introducendum
vera et bona genuina, et cum utilitatem illam praestiterit, dein
relinquatur: de illo bono quale sit, prius actum est; se habet
sicut immaturum quid in primis fructibus, per quod succus
introducitur, quod cum inserviverit, postea marcescit, et fructus
maturescunt per alias fibras, et tandem per fibras succi genuini;
notum est quod homo in infantia et pueritia plura discat, ob illum
solum usum ut per illa ut per media discat utiliora, et successive
per haec adhuc utiliora, usque demum illa quae sunt vitae aeternae,
et cum haec discit, quod priora paene obliterentur: similiter
ducitur homo cum e novo nascitur a Domino, per affectiones boni et
veri plures quae non sunt affectiones boni et veri genuini, sed
modo utiles ad capienda illa, dein ad imbuenda illa, quibus cum
homo imbutus est, tunc oblivioni dantur priora et relinquuntur,
quia solum pro mediis inserviverant: ita quoque se habet cum bono
collaterali quod significatur per `Labanem,’ respective ad bonum
veri quod significatur per `Jacobum,’ ut et per gregem utriusque,
de quibus in sequentibus. [3] Haec arcana sunt quae continentur in
his et in sequentibus, sed historice tradita sunt ut Verbum cum
delectatione legatur, etiam a pueris et simplicibus, ob finem ut
cum illi in sancto jucundo ex sensu historico sunt, angeli apud
illos in sanctitate sensus interni sint, qui, nempe sensus
internus, adaequatus est intelligentiae angelicae, {3}cum sensus
externus adaequatus intelligentiae humanae, inde consociatio
hominis cum angelis, quod homo prorsus nescit, sed modo percipit
inde quoddam jucundum, in quo sanctum.
@1 ut$
@2 i hic$
@3 sensus enim$
significet quod noverit ejus animum et potentiam, `constare potest
ex serie rerum in sensu interno; quod `nosse qualis sit’ sit nosse
animum, patet; et `qualis sit in servitio, seu qualiter servivi’
quod sit nosse potentiam, constare potest a significatione
`servire’ hic quod sit propria potentia, de qua n. 3975, 3977; nam
per `Jacobum’ repraesentatur Divinum {1}Naturale Domini quoad bonum
veri, cui potentia {2}: inde sequitur quod `qualis fuit acquisitio
mecum’ significet etiam ex Divino.
@1 i et qualis fuit acquisitio tua mecum, quod significet etiam
quod ex Divino$
@2 Naturalis I$
@3 i ut supra ostensum$
sterile ejus bonum nisi conjungatur, etiam constare potest a serie
in sensu interno; agitur enim de qualitate boni per `Labanem’
repraesentati, antequam conjunctum fuit cum bono veri, quod est
Jacob,’ quod `fuerit parum utile,’ hoc est, sterile; sed quomodo
cum his se habet, a nunc sequentibus patebit.
dein, constat a significatione `erumpere ad multitudinem’ quod sit
fecunditas, nempe postquam conjunctum fuit.
significet a Divino quod naturali, constat a significatione
`benedicere Jehovah’ quod sit donari bono, de qua n. 3406, et quod
sit conjunctio, n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584, ita `benedicere
Jehovah’ est donari bono Divino per conjunctionem, hic cum bono
naturalis quod per `Jacobum’ repraesentatur; naturale est quod per
`pedem’ significatur; quod `pes’ sit naturale, videatur n. 2162,
3147, 3761, et porro constabit (c)a correspondentia Maximi Hominis
cum singulis apud hominem ad finem capitum; inde patet quod per
`benedixit tibi Jehovah ad pedem meum’ significetur a Divino quod
naturali. [2] Arcanum quod in bis et in illis quae mox praecedunt,
latet reconditum, paucis si ulli notum est, quapropter revelandum;
bona quae apud homines tam intra Ecclesiam quam extra Ecclesiam,
sunt prorsus varia, et tam varia ut bonum unius hominis non sit
prorsus simile bono alterius; varietates existunt a veris cum
quibus bona conjunguntur, omne enim bonum habet suum quale a veris,
et vera habent suum essentiale a bonis, varietates etiam existunt
ab affectionibus quae sunt amoris cujusvis, quae radicantur et
appropriantur homini per vitam ejus; sunt apud hominem, etiam intra
Ecclesiam, pauca vera genuina, et adhuc pauciora apud hominem extra
Ecclesiam, inde raro sunt affectiones veri genuini; [3] sed usque
illi qui in bono vitae sunt, seu qui in amore in Deum et in
charitate erga proximum vivunt, salvantur; quod salvari possint,
est inde quia Divinum Domini inest bono amoris in Deum et bono
charitatis erga proximum, et ubi Divinum inest, ibi disponuntur
omnia in ordinem, ut conjungi possint cum genuinis bonis et
genuinis veris quae in caelis; quod ita sit, constare potest (c)a
societatibus quae {2}caelum constituunt, quae innumerabiles sunt,
et quarum omnes et singulae quoad bonum et verum variae sunt, at
usque simul sumptae unum caelum {3}conformant; se habent illae
sicut membra et organa corporis humani, quae tametsi ubivis varia,
usque tamen unum hominem {4}constituunt; unum enim nusquam
constituitur cum pluribus ab unis iisdem, seu prorsus similibus,
sed a variis harmonice conjunctis; varia harmonice conjuncta
sistunt omne unum; similiter se habet cum bonis et veris in mundo
spirituali, quae tametsi varia sunt adeo ut non prorsus similia
{5}apud unum sicut apud alterum, usque unum faciunt a Divino {6}per
amorem et charitatem amor enim et charitas est conjunctio
spiritualis; varietas eorum es caelestis harmonia, quae facit tale
concors ut unum sint in Divino, hoc est, in Domino; [4] praeterea
bonum amoris in Deum et bonum charitatis erga proximum, utcumque
{7}vera varia sunt, et veri affectiones variae, usque sunt
receptibilia veri et boni genuini, sunt enim, ut ita dicatur, non
dura et resistibilia, sed quasi mollia et cedentia, patiuntur enim
se duci a Domino, et sic flecti ad bonum, et per bonum a Ipsum;
aliter qui in amore sui et mundi sunt, illi non patiuntur enim se
duci et flecti a Domino, et ad Dominum, sed duriter resistunt, nam
semet ducere volunt, et magis adhuc cum iidem in principiis falsi
confirmatis sunt; [5] quamdiu tales sunt, non admittunt Divinum.
Ex hi nunc constare potest quid in sensu interno significatur per
illa verba quae Jacobus ad Labanem locutus est; per `Labanem’ enim
significatur tale bonum quod non genuinum est, quia non ei genuina
vera implantata sunt, sed usque tale ut ei conjungi possint et in
quo Divinum possit esse; quale bonum solet esse apud infantes
pueros antequam receperint genuina vera; et quale bonum etiam apud
simplices intra Ecclesiam qui pauca vera fidei sciunt, sed usque in
charitate vivunt; et quale etiam apud gentes probas quae in sancto
cultu suorum deorum sunt; per tale bonum introduci possunt vera et
bona genuina, ut constare potest ab illis quae de infantibus et
simplicibus intra Ecclesiam n. 3690 dicta sunt; et quae de gentibus
probis extra Ecclesiam n. 2598-2603.
@1 cap. xxx and n. 3978 have Jehovah tibimet$
@2 caelos$
@3 constituunt$
@4 conformant$
@5 i sint$
@6 Domini$
@7 varia sunt vera et variae affectiones veri$
significet quod nunc fructificabitur inde bonum suum, constat ex
significatione `domus’ quod sit bonum, de qua n. (x)2231, 2233,
3128, 3652, {1}hic `domus mea,’ quod sit bonum quod per Jacobum
{2}significatur; `huic domui facere’ quod sit fructificari inde
bonum, patet ex eo quod nunc de fructificatione boni et
multiplicatione veri agatur quia nunc conjunctio facta est
interioris hominis cum externo; per `Josephum’ enim ultimo natum
fructificatio illa significatur n. 3965, 3969, 3971, et per
`gregem’ quem sibi Jacobus per gregem Labanis comparavit, de quo
sequitur, {3}fructificatio illa describitur. Quod bonum non
fructificetur, nec verum multiplicetur, priusquam conjunctio facta
est externi hominis cum interno, constare potest ex eo quod
interioris hominis sit velle bonum alteri, et inde cogitare bonum,
et externi hominis sit facere bonum, et inde docere bonum; nisi
facere bonum conjunctum sit cum velle bonum, ac docere bonum cum
cogitare bonum, non est bonum ei, mali enim possunt velle malum et
facere bonum, tum cogitare malum et docere bonum, sicut notum
potest esse unicuique; hypocritae et profani in illo studio et in
illa arte sunt prae aliis, immo adeo ut mentiri possint lucis
angelos, cum tamen intus sunt diaboli; inde constare potest quod
bonum apud neminem fructificari possit nisi facere bonum sit
conjunctum cum velle bonum, et docere bonum sit conjunctum cum
cogitare bonum, hoc est, nisi externus homo conjunctus sit cum
interno.
@1 i 3720, possibly omitted as referring to domus Dei$
@2 repraesentatur$
@3 significatio I$
dabis mihi quicquam, si facis mihi verbum hoc; revertar, pascam,
gregem tuum custodiam. Transibo per omnem gregem tuum hodie,
removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum, et omne pecus
nigrum in agnis, et maculosum et punctatum in capris, et erit
merces mea. Et respondebit mihi justitia mea in die crastino, quia
venis super mercedem meam coram te, omne quod non est illud
punctatum et maculosum in capris, et nigrum in agnis, furatum illud
cum me. `Dixit, Quid dabo tibi?’ significat cognitionem: `et dixit
Jacob’ significat responsum: `Non dabis mihi quicquam, si facias
mihi verbum hoc’ significat quod ex parte boni quod ex vero
adducetur: `revertar, pascam, gregem tuum custodiam’ significat
quod bonum per Labanem significatum adhibendum usui: `transibo per
omnem gregem tuum hodie’ significat quod percipit omne bonum quale
est: `removendo abinde omne pecus punctatum et maculosum’
significat quod separabitur omne bonum et verum quod ejus, cum quo
mixtum malum quod est `punctatum, et cum quo mixtum falsum quod est
`maculosum’: `et omne pecus nigrum in agnis’ significat proprium
innocentiae, quod est boni per Labanem significati: `et maculosum
et punctatum in capris’ significat quod dein suum erit omne bonum
veri, in quo mixtum falsum et malum: `et erit merces mea’
significat quod a semet: `et respondebit mihi justitia mea’
significat sanctitatem Divinam quae ipsi: `in die crastino’
significat in aeternum: `quia venis super mercedem meam coram te’
significat proprium ipsius: `omne quod non est illud punctatum et
maculosum in capris’ significat quod non ex bono per Labanem
intellecto est mixtum malo et falso in veri bonis: `et nigrum in
agnis’ significat statum innocentiae primum: `furatum illud a me
significat quod ipsius non esset.
constare potest quia est sollicitatio et interrogatio ad
cognoscendum quid et quantum mercedis habere vellet. `Et dixit
Jacob’ quod significet responsum, constat absque explicatione.
significet quod ex parte boni quod ex vero adducetur, constat ex
significatione `non dare quicquam’ quod sit non adduci a bono quod
per `Labanem’ repraesentatur, sed a bono quod per `Jacobum, quod
est bonum veri, n. 3669, 3677, 3829; quid autem adducendum,
describitur in sequentibus.
quod bonum per Labanem repraesentatum adhibendum usui, nempe
introducendi bona et vera genuina, ut supra ostensum, constat (c)a
significatione `gregis,’ hic Labanis, quod sit bonum per illum
repraesentatum; `reverti, pascere, et gregem ejus custodire’ est
adhibere {1}usui, ut quoque a sequentibus patet, nam Jacob per
illum gregem sibi comparavit suum, inserviebat enim sibi pro medio,
ita pro usu.
@1 i illi$
quod percipit omne bonum quale est, constat ex significatione
`gregis’ quod sit bonum, de qua n. 343, 3518; et a significatione
`transire per omnem illum’ quod sit scire et percipere quale est.
significet quod separabitur omne bonum et verum quod ejus cum quo
mixtum malum quod est `punctatum,’ et cum quo mixtum falsum quod
est `maculosum,’ constat ex significatione `removere’ quod sit
separare; et (c)ex significatione `pecudis,’ quae hic sunt caprae
et agni, quod sint bona et vera, de qua n. 1824, 3519. Quod his et
sequentibus hujus capitis arcana insint, inde videri potest quod
perplura sint quae {1}in Verbo Divino non memoratu digna forent,
nisi in illis arcaniora sint quam qualia apparent in littera, sicut
quod Jacob pro mercede petierit pecus punctatum et maculosum in
capris, et nigrum in agnis; quod dein in canaliculis posuerit
baculos ex corylo et platano decorticatos ad album ante greges
Labanis; cum incalescerent, et quoad agnos quod dederit facies
gregis ad variegatum et nigrum in grege Labanis; et quod sic non
bona sed {2}mala arte dives factus; in his non aliquid Divinum
apparet, cum tamen Verbum in omnibus et singulis et quoad minimam
iotam Divinum est; et praeterea hoc scire nihil prodest, ne quidem
minimum ad salutem, cum tamen Verbum quia Divinum, non nisi quam
talia quae conducunt ad salutem et ad vitam aeternam, in se
continet; [2] {3}ex illis et ex similibus alibi, quisque concludere
potest quod arcanum inibi sit, et quod singula, tametsi talia sunt
in sensu litterae, diviniora ferant intus; quid autem intus ferunt,
nusquam alicui constare potest nisi ex sensu interno, hoc est, nisi
sciat quomodo haec percipiuntur ab angelis, {4}ii enim in sensu
spirituali sunt cum homo in historico naturali; qui bini sensus,
quam remoti appareant a se invicem, tametsi conjunctissimi sunt, ab
his et reliquis luculenter patere potest. Ipsum arcanum quod in
his et sequentibus hujus capitis inest, quidem aliquatenus sciri
potest ab illis quae prius de Labane et de Jacobo dicta sunt, quod
nempe `Laban’ sit tale bonum per quod bona et vera genuina
introduci possint, et quod `Jacob’ sit bonum veri; sed quia pauci
sciunt quid sit naturale correspondens bono spirituali, et
pauciores quid bonum spirituale, et quod correspondentia esse
debeat, et adhuc pauciores quod bonum quoddam apparens ut bonum sit
medium introducendi bona et vera genuina, ideo arcana quae de illis
agunt, non facile ad captum possunt exponi, nam in umbram
intellectus cadunt, et est sicut {5}quis aliena lingua loquitur, et
in ea utcumque clare exponit rem, usque audiens non intelligit; sed
tametsi ita est, usque dicendum quia quid Verbum in sensu interno
recondit, aperiendum est. Agitur hic in sensu supremo de Domino
quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu
{6}repraesentativo de naturali apud hominem quomodo Dominus id
regenerat, et redigit ad correspondentiam cum interiore ejus
homine, hoc est, cum illo qui victurus post obitum corporis, {7}et
tunc spiritus hominis vocatur, qui cum solutus est a corpore, secum
habet omnia quae externi hominis sunt, praeter ossa et carnem; nisi
correspondentia interni hominis cum externo facta {8}fuerit in
tempore seu in vita corporis, postmodum non fit; de conjunctione
utriusque per regenerationem a Domino in sensu interno hic agitur.
[4] Actum est de communibus veris, quae homo recipere et agnoscere
debet antequam regenerari potest; per `decem filios Jacobi ex Lea
et ancillis’ illa significata sunt; et postquam illa receperit et
agnoverit, de conjunctione externi hominis cum interiore, seu
naturalis cum spirituali, quod significatum est per `Josephum’;
nunc secundum ordinem agitur de fructificatione boni et
multiplicatione veri, quae tunc primum existit quando conjunctio
facta est, et tantum existit quantum conjunctio fit; haec sunt quae
significantur per gregem quem sibi Jacobus comparavit per gregem
Labanis; `grex’ ibi significat bonum et verum, ut alibi multoties
in Verbo, `grex Labanis’ bonum quod per Labanem repraesentatur,
quod quale sit, supra dictum est; `grex Jacobi’ significat bonum et
verum genuinum, quod comparatur per illud. [5] Sed quomodo bona et
vera genuina comparantur, hic describitur; sed hoc nullatenus
comprehendi potest nisi sciatur quid per punctatum, quid per
maculosum, quid per nigrum, et quid per album, in sensu interno
significatur, quapropter hic primum de illis agendum: punctatum et
maculosum est quod ex nigro et albo; `nigrum’ significat in genere
malum, in specie proprium hominis, quia hoc non nisi quam malum
est; `tenebricosum’ autem significat falsum, et in specie principia
falsi; `album’ in sensu {9}interno significat verum, proprie
Justitiam et Meritum Domini, et inde justitiam et meritum Domini
apud hominem; hoc album vocatur candidum, splendet enim a luce quae
a Domino; `album’ autem in opposito sensu significat justitiam
propriam, seu meritum proprium; verum enim absque bono secum habet
tale meritum, nam cum quis facit bonum, non ex bono veri, tunc
semper vult retribui, nam propter se facit, at cum {10}verum facit
ex bono, tunc illustratur {11}illud ex luce quae a Domino; inde
patet quid `maculosum,’ quod nempe sit verum cum quo mixtum falsum;
et quid `punctatum,’ quod nempe sit bonum cum quo mixtum malum. [6]
Apparent actualiter colores in altera vita tam pulchri et splendidi
ut non describi queant, n. 1053, 1624; sunt illi ex variegatione
lucis et umbrae in albo et nigro, sed lux ibi, tametsi ut lux coram
oculis apparet, non tamen est sicut lux in mundo; lux in caelo in
se habet intelligentiam et sapientiam, nam Divina Intelligentia et
Sapientia a Domino ut lux ibi sistitur, et quoque illuminat
universum caelum, n. 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223,
3225, 3339-3341, 3485, 3636, 3643, 3862; umbra etiam in altera
vita, tametsi ut umbra apparet, non tamen est sicut umbra in mundo,
umbra enim ibi est absentia lucis, proinde carentia intelligentiae
et sapientiae; inde nunc album et nigrum, quae quia ex luce ibi in
qua est intelligentia et sapientia, et ex umbra quae est carentia
earum, existunt, patet quod per illa, nempe per album et nigrum,
significentur talia quae supra dicta sunt; inde nunc colores qui
sunt modificationes lucis et umbrae in albis et nigris, ut in
planis, variegationes inde sunt quae vocantur colores, n. 1042,
1043, 1053; [7] {12}ex his nunc constare potest quid punctatum, seu
signatum et discretum punctis, nempe nigris et albis, quod sit
bonum cum quo mixtum malum, tum quid maculosum quod sit verum cum
quo mixtum falsum; haec sunt quae ex bono Labanis desumpta sunt,
inservitura introducendis bonis et veris genuinis; sed quomodo haec
inservire possint, est arcanum, quod quidem clare sisti potest
coram illis qui in luce caeli sunt, quia in hac, ut dictam, est
intelligentia, sed non clare coram illis qui in luce mundi sunt,
nisi lux mundi illorum illustrata sit a luce caeli, ut apud illos
qui regenerati sunt; quisque enim regeneratus videt bona et vera in
naturali suo lumine ex luce caeli, nam lux caeli facit visum ejus
intellectualem, et lumen mundi visum naturalem; at quomodo se
habent, paucis usque dicendum est; [8] apud hominem non datur bonum
purum, seu bonum cum quo non mixtum est malum, nec verum purum, seu
verum cum quo non mixtum est falsum; voluntarium enim hominis non
est nisi quam malum, e quo continue in intellectuale ejus influit
falsum, nam sicut notum est, homo hereditario secum trahit malum
successive a parentibus cumulatum; ex hoc {13}ipse actualiter
producit malum et facit suum, et adhuc malum a se superaddit; sed
mala apud hominem sunt varii generis; sunt mala cum quibus bona non
misceri possunt, et sunt mala cum quibus possunt; similiter falsa;
nisi hoc foret, nusquam aliquis homo potuisset regenerari; mala et
falsa cum quibus non misceri possunt bona et vera, sunt quae
contraria sunt amori in Deum, et amori erga proximum, sicut sunt
odia, vindictae, crudelitates, et inde contemptus aliorum prae se;
tum quoque inde persuasiones falsi; at mala et falsa cum quibus
misceri possunt bona et vera, sunt quae non contraria sunt amori in
Deum et amori erga proximum, ut pro exemplo: [9] si quis amat se
prae aliis, et ex illo amore studet excellere aliis in vita morali
et civili, in scientificis et doctrinalibus, et ad dignitates
evehi, et quoque ad opes prae aliis et tamen agnoscit et adorat
Deum, officia ex corde praestat proxima ac justum et aequum ex
conscientia agit, malum illius amoris sui es cum quo bonum et verum
misceri possunt; est enim {14}malum quod proprium est hominis,
(x)in quod hereditario nascitur, quod si ei cito auferretur, foret
ignem vitae ejus primae exstinguere; at qui amat se prae aliis, et
ex illo amore contemnit alios prae se, odio habet qui non honorant,
et quasi adorant, et jucundum odii in vindicta e crudelitate
propterea sentit, talis amoris malum est cum quo bonum et verum
misceri non possunt, nam sunt contraria. [10] Sit quoque pro
exemplo, si quis credit se purum esse a peccatis, et ita abstersum
sicut qui per aquas abluitur a sordibus, cum semel paenitentiam
egit, et (x)poenitentialia imposita absolvit, aut post confessionem
enuntiatum tale a confessore audivit, aut postquam sacram cenam
frequentavit is si novam vitam vivit, in affectione boni et veri,
illud falsum est cum quo bonum mixtum esse potest; at {15}si vivit
vitam carnis et mundi, ut prius, tunc est falsum cum quo bonum
misceri nequit. Porro, qui credit salvari hominem ex bene credere,
et non ex bene velle, et tamen bene vult et inde bene facit, id
falsum est cui adjungi potest bonum et verum, non autem si non bene
vult et inde bene facit. [11] Tum, si quis ignorat quod resurgit
homo post mortem et inde non credit resurrectionem, ut et qui novit
sed usque dubitat et paene negat, et tamen in vero et bono vivit,
cum illo falso etiam misceri potest bonum et verum; at qui in falso
et malo vivit, tunc cum falso illo non misceri potest, quia
contraria sunt, et falsum destruit verum, et malum destruit bonum.
[12] (m)Adhuc, simulatio et astutia quae pro fine habet bonum, sive
proximi, sive patriae, sive Ecclesiae, est prudentia; mala quae ei
admixta sunt, misceri possunt cum bono, ex fine et propter finem;
at simulatio et astutia quae pro fine habet malum, non est
prudentia, sed est astus et dolus; cum hoc bonum nullatenus potest
conjungi, nam dolus qui est finis mali, inducit infernale omnibus
et singulis quae apud hominem, ac in medio ponit malum, (c)et ad
peripherias rejicit bonum, qui ordo est ipse ordo infernalis(n):
ita in innumerabilibus aliis. [13] Quod sint mala et falsa
{16}quibus adjungi {17}queunt bona et vera, solum constare potest
ex eo quod tot diversa dogmata et doctrinalia sint quorum {18}plura
sunt prorsus haeretica, et tamen in unoquovis {19}sunt qui
salvantur: tum quod inter gentes quae extra Ecclesiam sunt, etiam
sit Ecclesia Domini, et tametsi in falsis sunt, usque illi qui
{19}vitam charitatis vivunt, salventur n. 2589-2604, quod fieri
nequicquam potuisset nisi mala sint cum quibus misceri {20}possunt
bona, et falsa cum quibus vera; mala enim cum quibus miscentur
bona, et falsa cum quibus vera, mirabiliter in ordinem disponuntur
a Domino, non enim conjunguntur, minus uniuntur, sed adjunguntur et
applicantur, et quidem ita ut in medio quasi in centro sint bona
cum veris, et per gradus ad circuitus seu peripherias, talia mala
et falsa; inde est quod haec illustrentur ab illis, et variegentur
sicut alba et nigra a luce e medio aut e centro; {21}hic est ordo
caelestis. Haec sunt quae per `punctata et maculosa’ in sensu
interno significantur.
@1 after digna$
@2 i potius$
@3 exinde$
@4 i cum leguntur ab homine$
@5 qui$
@6 interno$
@7 qui$
@8 sit$
@9 bono$
@10 habet bonum$
@11 verum$
@12 inde$
@13 etiam$
@14 proprium hominis, in quod etiam haereditario nascitur, quod si
cito auferretur$
@15 cum$
@16 i cum$
@17 queant$
@18 perplurima$
@19 sint$
@20 in vita$
@21 possint$
@22 et hic ordo$
innocentiae quod est boni per `Labanem’ significati, constat a
significatione `nigri’ quod sit proprium, de qua mox supra n. 3993;
et a significatione {1}`agni’ quod sit’ innocentia, de qua
sequitur. Cum proprio innocentiae, quod significatur per `nigrum
in agnis,’ ita se habet: in omni bono erit innocentia ut sit bonum;
charitas absque innocentia non est charitas, minus adhuc amor in
Dominum, quapropter innocentia est ipsum essentiale amoris et
charitatis, proinde boni; proprium innocentiae est quod sciatur,
agnoscatur et credatur, non ore sed corde, quod nihil nisi malum
sit a se, et omne bonum a Domino; proinde quod proprium ejus non
nisi quam nigrum sit, nempe tam proprium voluntarium quod est
malum, quam proprium intellectuale quod est falsum; cum homo in hac
confessione et fide ex corde est, tunc influit Dominus cum bono et
vero, et insinuat ei proprium caeleste, quod est candidum et
splendens; nusquam aliquis in vera humiliatione potest esse nisi
sit in illa agnitione et fide ex corde, nam tunc in sui
annihilatione est, immo in sui aversatione, et {2}sic in absentia
a se, ita tunc est in statu recipiendi Divinum Domini; inde est
quod Dominus cum bono influat in cor humile et contritum; [2] tale
est proprium innocentiae quod hic significatur per `nigrum in
agnis,’ quod Jacobus sibi elegit, at `album in agnis’ est meritum
quod ponitur in bonis quod `album’ sit meritum, supra n. 3993
dictum est; hoc non elegi Jacobus, quia innocentiae contrariatur,
qui enim meritum ponit in bonis, is agnoscit et credit quod omne
bonum sit a semet, nam in bonis quae facit, se spectat non Dominum,
inde retributionem postulat ex merito; quare etiam talis contemnit
alios prae se, immo etiam condemnat, proinde tantum recedit ab
ordine caelesti, hoc est, a bono et vero. Exinde constare potest
quod charitas erga proximum et amor in Dominum nusquam dabiles sint
nisi eis insit innocentia consequenter quod nemo nisi ei aliquid
innocentiae sit, venire possit in caelum, secundum Domini verba,
Amen dico vobis, quisquis non receperit regnum Dei ut infans,
non ingredietur in illud, Marc. x 15; Luc. xviii 17;
per `infantem’ hic et alibi in Verbo significatur innocentia;
videantur quae prius de his dicta sunt, nempe quod infantia non sit
innocentia: sed quod innocentia habitet in sapientia, n. 2305,
(x)3494; qualis innocentia infantiae, et qualis innocentia
sapientiae, n. 2306, 3183; tum quale proprium innocentia et
charitate a Domino vivificatum, n. 154; quod innocentia faciat ut
bonum sit bonum, n. 2526, 2780. [3] Quod `agni’ significent
innocentiam, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec
{3}in fidem licet afferre; apud Esaiam,
Commorabitur lupus cum {4}agno, et pardus cum haedo cubabit,
et vitulus et leo juvenis, et bos una, et puer parvus ducet
(c)eos: xi 6;
ibi de regno Domini, ac de statu pacis et innocentiae ibi; `lupus’
pro illis qui contra innocentiam sunt, `agnus’ pro illis qui in
innocentia; similiter alibi apud eundem,
Lupus et {5}agnus pascent simul, et leo sicut bos comedet
paleam, et serpenti pulvis panis ejus; non malefacient, et non
perdent in toto monte sanctitatis Meae, lxv 25;
`lupus’ ut supra, pro illis qui contra innocentiam, et `agnus’ pro
illis qui in innocentia: quia lupus et agnus opposita sunt, etiam
Dominus ad septuaginta quos emisit, dixit, apud Lucam,
Ecce Ego mitto vos sicut {6}agnos in medium luporum, x 3:
apud Mosen,
Sugere facit illum mel e rupe, et oleum e saxo petrae, butyrum
armenti, et lac gregis, cum adipe {7}agnorum et arietum,
filiorum Bashanis, Deut. xxxii 13, 14;
ibi in sensu interno de caelestibus Ecclesiae Antiquae; `adeps
agnorum’ pro charitate innocentiae. [4] Agni in lingua originali
per varia nomina exprimuntur, et per illa diversi {8}gradus
innocentiae significantur, nam, ut dictam, in omni bono erit
innocentia ut sit bonum, et inde quoque in vero, {9}hic agni
exprimuntur per {10}vocem per quam etiam oves, sicut {11} Lev. i
10; iii 7; v 6; xvii 3; xxii 19; Num. xviii 17, et est
innocentia fidei quae est charitatis quae significatur: per alias
voces alibi, ut apud Esaiam,
Mittite {7}agnum dominatoris terrae de petra versus desertum
ad montem filiae Zionis, xvi 1;
adhuc {12}per aliam vocem apud eundem,
Dominus Jehovih in robusto venit, et brachium Ipsius
dominabitur Ipsi;… sicut pastor gregem suum pascet, in
brachium suum colliget {13}agnos, et in sinu suo portabit,
lactentes ducet, xl 9, 10, (11);
`in brachium colligere agnos et in sinu portare’ pro illos qui sunt
in charitate in qua innocentia: [5] apud Johannem,
Jesus manifestatus Petro dixit, Simon Jona amasne Me plus quam
hos? dicit Ipsi, Immo Domine, Tu scis quod amem Te, dicit
illi, Pasce {14}agnos meos: dicit illi iterum, Simon Jona,
amasne Me, dicit Ipsi, Immo Domine, tu scis quod amem Te;
dicit illi, Pasce oves meas, xxi 15, 16;
per `Petrum,’ hic ut alibi, significatur fides, videatur Praefatio
ad cap. xviii, et Praefatio ad cap. xxii Gen. et n. 3750, et quia
fides non est fides nisi sit ex charitate erga proximum, et sic ex
amore in Dominum, nec charitas et amor est charitas et amor nisi
sit ex innocentia, inde est quod Dominus primum interroget num amet
se, hoc est, num amor sit in fide, et dein dicit, `Pasce agnos
meos,’ hoc est, illos qui in innocentia sunt; et dein post eandem
interrogationem dicit, `Pasce oves meas,’ hoc est, illos qui in
charitate. [6] Quia Dominus est ipsa innocentia, quae est in regno
Ipsius, nam ab Ipso omne innocentiae est, inde vocatur Dominus
{15}`Agnus,’ ut apud Johannem,
Postridie vidit Johannes Baptista Jesum venientem ad illum, et
dixit, Ecce Agnus Dei, qui tollit peccatum mundi, i 29, 36:
et in Apocalypsi
Cum {16}Agno pugnabunt, sed Agnus vincet illos, quia Dominus
dominorum est, et Rex regum, et qui cum Ipso vocati et electi,
xvii 14;
et praeterea alibi in Apocalypsi, ut v 6; vi 1, 16; vii 9, 14, 17;
xii 11; xiii 8; xiv 1, 4; xix 7, 9; xxi 22, 23 (x)27; xxii 1, 3.
Quod agnus paschalis sit Dominus in supremo sensu, notum est,
`Pascha’ enim significabat glorificationem Domini, hoc est,
induitionem Divini {17}quoad Humanum, et in sensu repraesentativo
significat regenerationem hominis; et `agnus paschalis’ id quod
essentiale regenerationis est, nempe innocentiam; nemo enim
regenerari potest nisi per charitatem in qua innocentia. [7] Quia
innocentia est primarium in regno Domini, et est ipsum caeleste
ibi, et sacrificia et holocausta repraesentabant (t)spiritualia et
caelestia regni Domini, ideo ipsum essentiale regni Ipsius quod est
innocentia, repraesentabatur per `agnos’; quare holocaustum juge
seu quotidianum fiebat ex agnis, uno in mane, et altero inter
vesperas, {18}Exod. xxix 37-39; Num. xxviii 3, 4, et duplum diebus
sabbati, Num. xxviii 9, 10; et per adhuc plures agnos in statis
festis, Lev. xxiii 12; Num. xxviii 11, 14, 19, 27; xxix i ad fin.
Quod puerpera post exactos dies munditiae, in holocaustum offerret
agnum {19}, et pullum columbae aut turturem, Lev. xii 6, erat ut
significaretur effectus amoris conjugialis, qui, nempe amor
conjugialis, quod sit innocentia, videatur n. 2736, et quia per
`infantes’ innocentia significatur.
@1 agnorum quod sint$
@2 quasi in absentia$
@3 A d in fidem$
@4 Heb (kebes)$
@5 Heb (taleh)$
@6 Gk. (aren)$
@7 Heb (kar)$
@8 status$
@9 i.e. in Gen. xxx 32$
@10 Heb (keseb) and (kisbah)$
@11 i etiam$
@12 alia voce$
@13 Heb (telaim)$
@14 Gk. (arnion)$
@15 Gk. (amnos)$
@16 In Apoc. (arnion) occurs always for `lamb’.$
@17 i etiam$
@18 Heb (kebes) in all these refs.$
@19 i anniculum$
dein suum erit omne bonum veri in quo mixtum falsum et malum,
constat ex significatione `maculosi’ quod sit falsum, et a
significatione `punctati’ quod sit malum, de quibus mox supra n.
3993; et a significatione `caprarum’ quod sit bonum veri, seu
charitas fidei, de qua n. 3519; quod omne id suum erit,
significatur etiam per id quod sequitur `Et erit merces mea.’ [2]
Quid bonum veri, seu charitas fidei, paucis dicendum: cum
regeneratur homo, tunc apparenter praecedit verum quod fidei, et
apparenter sequitur bonum quod charitatis; at cum `homo regeneratus
est’, tunc manifeste praecedit bonum quod charitatis, et manifeste
sequitur verum quod fidei; sed quod prius sit apparentia, hoc autem
essentialiter ita, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576,
3603, 3616, 3701; cum enim homo regeneratur, facit ille bonum ex
vero quod didicit, nam ex vero discit quid bonum, sed usque est
intus bonum quod hoc operatur; influit enim bonum a Domino per viam
internam seu per viam animae, et influit verum per viam externam,
seu per viam sensualem quae corporis; verum quod per hanc viam
intrat, adoptatur a bono quod intus, et ei conjungitur, et hoc
eousque dum homo regeneratus est; tunc versura fit, et a bono
agitur verum; inde patet quid bonum veri, et quid boni verum; inde
est quod tam multi hodie dicant quod {1}bona charitatis sint
fructus fidei, apparet enim ita in principio regenerationis; ex
apparentia id concludunt, nec sciunt aliter, quia pauci sunt qui
regenerantur, et nemo id scire potest quam qui regeneratus est, hoc
est, qui in affectione boni est seu in charitate; ex affectione
boni seu charitate hoc videri potest clare, et quoque percipi; qui
autem non regenerati sunt, ne quidem sciunt quid affectio boni seu
quid charitas, sed ratiocinantur de illa sicut de re aliena, seu de
re extra illos; quapropter charitatem vocant fructum fidei, cum
tamen fides est ex charitate; sed usque non tanti interest ut
simplices sciant quid prius et quid posterius, modo in charitate
vivant, nam charitas est vita fidei. [3] Per pecus hic
significantur tam agni, quam oves, haedi, caprae, arietes, hirci,
sed nominantur solum agni et caprae, et hoc est causa quia per
`agnos’ significatur innocentia, et per `capras’ charitas fidei, de
his enim in sensu interno hic agitur; inde quoque est quod
maculosum in lingua originali exprimatur per {2}vocem quae quoque
significat agnos, ut apud Esaiam xl 10 [11]; et punctatum per
{3}vocem, quae quoque significat pecuarium, ut 2 Reg. iii 4; Amos
i 1.
@1 bonum charitatis sit$
@2 Heb. tala$
@3 Heb. noqed = herdsman, naqod = speckled.$
a significatione `mercedis’ quod sit illius, nempe Jacobi, propter
servitium, quae quod significent ex propria potentia, seu quod
idem, a semet, videatur supra n. 3975, 3977, 3983.
sanctitatem Divinam quae Ipsi, constat ex significatione
`justitiae’ quod praedicetur de bono, de qua n. 612, 2235; cum
autem dicitur de Domino, ut hic, est sanctitas Divina, nam omne
bonum spirituale et caeleste procedit a Divino Sancto Domini.
significatione `diei crastini’: in Verbo cum nominatur heri, hodie
aut cras, tunc in supremo sensu significetur aeternum, `heri’ ab
aeterno `hodie’ aeternum, et `cras’ in aeternum, quod `hodie’ sit
aeternum videatur n. 2838; tempora enim in Verbo significant
status, {1}sicut saecula, anni, menses, septimanae, dies, horae,
quod saepius ostensum at apud Dominum non sunt status, sed omne ibi
est aeternum et infinitum; inde patet quod per `diem crastinum’
significetur in aeternum.
proprium Ipsius, constat ex significatione `mercedis,’ cum
praedicatur de Domino, quod sit proprium, quod nempe ex proprie
potentia acquisitum, de qua supra n. 3975, 3977, 3982, 3996.
quod significet quod non ex bono per Labanem intellecto est mixtum
malo et falso in veri bonis, constat ex illis quae supra n. 3993,
3995 dicta sunt, ubi similia.
primum, constat a significatione `nigri’ quod sit proprium, et a
significatione `agni’ quod sit innocentia, de quibus mox supra n.
3994 quod `nigrum in agnis’ hic sit status innocentiae primus, est
quia proprium hominis qui regeneratur, primum regnat, nam ex
proprio putat bonum facere, et quoque sicut ex proprio faciet ut
donari possit propria caelesti, videatur n. 1712, 1937, 1947, 2882,
2883, 2891; inde est quod per `{2}nigrum in agnis’ hic significetur
status innocentiae primus.
@1 ita$
@2 proprium AI$
esset, constare potest absque explicatione: durius quidem hoc sonat
in sensu litterae, sed cum expressio illa versus caelum transit,
durum illud abstergitur, et fit lene et mite; sicut etiam apud
Matthaeum,
Vigilate, quia non scitis qua hora Dominus vester venturus
est; illud cognoscite, si sciret paterfamilias qua hora fur
venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum
suam, xxiv 42, 43:
apud Johannem,
Nisi evigilaveris, veniam super te sicut fur, et non cognosces
qua hora venturus sim super te, Apoc. iii 3:
apud eundem,
Ecce vento sicut beatus qui vigilat, et servat vestimenta sua,
Apoc. xvi 15;
de Domino, ubi `sicut fur’ non aliud significat quam inopinato et
inexspectato. `Furari’ in sensu interno est vindicare sibi id quod
Domini est, nempe bonum et verum, et quia in principio
regenerationis id omnes faciunt, et id primus innocentiae status
est, videatur mox supra n. 4001, ideo mitior vox est quam sonat in
littera; proinde quod `furatum illud a me’ significet quod illius
non esset.
verbum tuum. Et removit in die isto capros variegatos et
maculosos, et omnes capras punctatas et maculosas, omne in quo
album, et omne nigrum in agnis, et dedit in manum filiorum ejus.
Et posuit viam trium dierum inter se et inter Jacobum; et Jacob
pascens greges Labanis reliquos. `Dixit Laban, Ecce utique sit
secundum verbum tuum significat consensum: `et removit in die isto
capros variegatos et maculosos’ significat quod separarentur vera
boni quae sparsa et mixta malis et falsis, quae propria bono per
Labanem significato: `et omnes capras punctatas et maculosas’
significat illorum bona in quibus mixta mala et falsa: `omne in quo
album’ significat verum: et omne nigrum in agnis’ significat
proprium innocentiae: `et dedit in manum filiorum ejus’ significat
quod darentur illa veris: `et posuit viam trium dierum inter se et
inter Jacobum’ significat statum illorum prorsus separatum: `et
Jacob pascens greges Labanis reliquos’ significat quod ex relictis
desumeret illa bona et vera quae conjungerentur.
significet consensum, constat absque explicatione.
quod significet quod separarentur vera boni quae sparsa et mixta
malis et falsis, quae propria bono per Labanem significato, constat
ex significatione `removere’ quod sit separare; ex significatione
`caprorum’ quod sint vera boni, de qua sequitur; ex significatione
`variegatorum’ quod sint quae sparsa et mixta malis, de qua etiam
sequitur; et ex significatione `maculosorum’ quod sint quae sparsa
et mixta falsis, de qua supra. Hic nominantur capri et dein
caprae, ex causa quia `capri’ significavit vera boni et `caprae’
bona veri, inter quae qualis differentia sit, videatur supra n.
3995. [2] In Verbo accurata distinctio fit inter masculos et
femellas, ut patet a sacrificiis et holocaustis, in quibus
specifice mandatum {1}quod offerretur sive agnus vel agna, sive
capra vel caper, sive ovis vel aries, et sic porro; ex {2}quibus
constare potest quod aliud significatum fuerit per masculum et
aliud per femellam; per masculum in genere significatur verum et
per femellam bonum; hic itaque per `capros’ vera boni, et per
`capras,’ quae mox nominantur, bona quae illis adjuncta; et quia
talis differentia est, etiam dicitur quod `removerit capros
variegatos,’ non autem punctatos prout de capris; `variegatum’ enim
significat verum sparsum et mixtum malis, at `punctatum’ significat
bonum sparsum et mixtum malis, de quo supra n. 3993; verum mixtum
malis, est proprie intellectus, sed bonum mixtum malis est proprie
voluntatis; haec differentia est. Quod haec a bono per Labanem
significato sint, patet quia a grege Labanis; per `gregem’ enim in
Verbo significatur bonum et verum, seu quod idem, illi qui in bono
et vero sunt, ita qui {3}ab Ecclesia Domini. [3] Arcanum hoc
ulterius exponi nequit quia non patere potest nisi ad captum
instructum de veris et bonis, et simul illustratum; sciendum eram
est quid vera boni, et quid bona inde, tum quod ex uno bono, quod
hic per Labanem repraesentatur, tot varia possint separari; qui non
in cognitione de his sunt, nec sciunt quod in unoquovis bono sint
innumerabilia, et quidem tot ut vix possint a scientissimo in
communia genera dispesci; sunt enim bona comparata per vera, sunt
vera inde nata, et per haec iterum bona comparata; sunt vera nata
ex bonis, et hoc quoque in serie; sunt bona mixta malis, et vera
mixta falsis, de quibus supra n. 3993; et horum mixtiones et
temperaturae tam variae et multiplices ut myriadum myriades
excedant, et quoque variantur secundum omnes vitae status, et vitae
status in genere secundum aetates, et in specie secundum
affectiones quascumque: inde aliquantum capi potest quod a Labanis
bono separari potuerint tot varia; {4}quorum quaedam adjuncta sunt
veris (t)per filios Jacobi significatis, quaedam relicta, et ex his
alia derivata: sed haec talia sunt, ut dictum, quae non cadunt in
intellectum nisi instructum et simul illustratum.
@1 quid$
@2 quo$
@3 i sunt$
@4 et quaedam adjungi$
illorum bona, in quibus mixta mala et falsa, constat ex
significatione (?aprarum)’ quod sint veri bona, de qua n. 3995, hic
bona quae veris, (?) quibus mox supra n. 4005, adjuncta sunt; ex
significatione `punctatorum’ quod sint bona cum quibus mixta mala
et ex significatione `maculosorum’ quod sint vera cum quibus mixta
falsa, de quibus n. 3993, 3995.
ex significatione `albi’ quod sit verum, proprie autem Justitia et
Meritum Domini, et inde justitia et meritum Domini apud hominem, de
qua {1}n. 3301, 3993; quod `album’ sit illud, est quia lux caeli
quae a Domino, ex qua luce splendor et candor, significat verum;
quod itaque illustratur a luce illa, et fit splendidum et candidum,
est id quod vocatur (t)justitia et meritum Domini apud hominem;
{2}qui illam, nempe Justitiam Domini, agnoscunt et ex bono
recipiunt, ac justitiam propriam rejiciunt, sunt qui in specie
significantur per `justos,’ de quibus Dominus apud Matthaeum,
Justi fulgebunt ut sol in regno {3}Patris, xiii 43;
quod album splendens seu candidum sit illud, patet etiam ex aliis,
locis in Verbo, ut apud Mosen,
Ruber oculis {4}prae vino, et albus dentibus {4}prae lacte,
Gen. xlix 12;
ibi de Jehudah, per quem quod repraesentetur Dominus quoad Divinum
amoris Ipsius, et in sensu interno regnum caeleste, ita homo
caelestis, videatur n. 3881; `ruber oculis {4}prae vino’ significat
Divinam Sapientiam, `albus dentibus {4}prae lacte’ significat
Justitiam: apud Davidem,
Purificabis me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et prae nive
albus fiam, Ps li 9 [A.V. 7];
`lavare et prae nive albus fieri’ pro purificari a peccatis, per
receptionem et induitionem justitiae Domini: apud Johannem,
In medio septem candelabrorum similis Filio hominis,… caput
Ipsius et capilli albi, sicut lana alba, sicut nix, et oculi
Ipsius sicut flamma ignis, Apoc. i 13, 14:
apud eundem,
Habes pauca nomina in Sardis qui non polluerunt vestimenta
sua, et ambulabunt Mecum in albis, quia digni sunt: qui
vicerit, hic induetur vestimentis albis, Apoc. iii 4, 5:
apud eundem,
Consulo tibi ut emas a Me aurum {5}igne purificatum, ut
ditescas, et vestimenta alba ut induaris, Apoc. iii 18:
apud eundem,
{6}Datae sunt unicuique animae sub altari stolae albae, Apoc.
vi 9, 11:
apud eundem,
Vidi stantes coram throno, et coram Agno, indutos stolis
albis:… unus seniorum dixit mihi, Hi induti stolis albis
quinam sunt, et unde venerunt? cui dixi, Domine, tu scis;
dixit mihi, Hi sunt qui veniunt ex afflictione magna, et
lavarunt stolas suas, et dealbarunt stolas suas in sanguine
Agni, Apoc. vii 9, 13, 14:
apud eundem,
Angeli induti linteo albo et splendido, et circumcincti circum
pectora cingulis aureis, Apoc. xv 6:
apud eundem,
Vidi, cum ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum,
cui data est corona, Apoc. vi 2;
et alibi,
Postea vidi caelum apertum, cum ecce equus albus;… exercitus
Ipsius in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti
byssinum album et mundum Apoc. xix 11, 14;
[4] in omnibus his locis per `album’ significatur verum fidei;
vestimenta alba et stolae albae non aliud sunt; sed verum fidei non
illis est qui credunt habere fidem ex semet, ita sapere ex semet,
sed illis qui credunt a Domino, nam illis fides et sapientia datur;
{7}hi enim sibi nihil veri et boni tribuunt, minus per vera et bona
apud se mereri credunt, et adhuc minus per illa justificari, sed
solum tribuendo illa Domino, ita omnia gratiae et misericordiae;
hoc est `induere vestimenta alba,’ et quoque `dealbari in sanguine
Agni’: sunt duo quae exuunt omnes illi qui intrant in caelum, nempe
proprium et inde confidentiam, {8}atque meritum sui seu justitiae
propriae, ac induunt proprium caeleste quod est a Domino, ac
meritum seu justitiam Domini, et quantum haec, tantum interius in
caelum veniunt: haec in specie significantur per rubrum et per
album, per `rubrum’ bonum amoris quod illis tunc, et per `album’
verum fidei.
@1 i supra$
@2 i et$
@3 see note to n. 612$
@4 a$
@5 A and Sch have igne purificatum ex igne, Gk. pepuromenos ek
puros$
@6 i Animabus sub altari$
@7 illi$
@8 ac$
innocentiae, constat ex illis quae supra n. 3994 dicta sunt, ubi
eadem verba.
darentur illa veris, constat a significatione `filiorum’ quod sint
vera; de qua n. 489, 491, 533, 2623, 3373; `dare in manum illorum’
est juri et arbitrio eorum, per `manum’ enim significatur potentia,
n. 878, 3387, vera quae per filios hic significantur, sunt {1}quae
vocantur sensualia, sunt enim sensualium, et sunt extima mentis
naturalis; naturale enim hominis ab una parte communicat cum
sensualibus quae sunt corporis, et ab altera parte cum rationalibus
quae sunt mentis rationalis, per intermedia illa fit quasi ascensus
a sensualibus quae sunt corporis et aperta sunt versus mundum, ad
rationalia quae sunt mentis rationalis, et aperta sunt versus
caelum, ita quoque descensus ab illis, nempe a caelo ad mundum; hoc
fit in solo homine: hic ascensus et descensus est, de quo agitur in
sensu interno horum capitum; ac ut repraesentative sistantur omnia
et singula, repraesentatur rationale per `Jishakum et Rebeccam,’
naturale per `Jacobum et binas ejus mulieres,’ et sensuale per
`horum filios’; at quia in sensuali ut in ultimo ordinis, priora
simul sunt, unusquisque filius aliquod commune repraesentat in quo
illa, ut supra ostensum est.
@1 i illa$
quod significet statum illorum prorsus separatum, constat ex
significatione `ponere viam’ quod sit separari; a significatione
`trium’ quod sit ultimum, completum, seu finis, de qua n. 1825,
2788, ita prorsus separatum; et a significatione `dierum’ quod sit
status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462.
quod ex relictis desumeret illa bona et vera quae conjungerentur,
constat ex significatione `gregem’ quod sint bona et vera, de
{2}qua n. 343, 2566, 3767, 3768, 3772, 3783; `pascere greges
reliquos’ quod sit ex relictis desumere illa, nempe bona et vera
quae conjungerentur, a sequentibus patet, ibi enim de illa re
agitur.
@1 quibus$
recentem, et corylum, et platanum, et decorticavit in illis
decorticationes albas, denudationem albi, quod super baculis. Et
constituit baculos quos decorticavit, in canalibus, in potatoriis
aquae, quo veniebant greges ad bibendum, e regione gregum, et
incalescebant in veniendo illos ad bibendum. Et incalescebant
greges ad baculos, et pariebant greges variegatos, punctatos, et
maculosos. Et agnos separavit Jacob, et dedit facies gregis ad
variegatum, et omne nigrum in grege Labanis, et posuit sibi
catervas soli sibi, et non posuit eos ad gregem Labanis. `Accepit
sibi Jacob baculum populi recentem’ significat propriam potentiam
naturalis boni: `et corylum, et platanum’ significat potentiam inde
naturalium veritatum: `et decorticavit in illis decorticationes
albas, denudationem albi quo super baculis’ significat
dispositionem veri interioris potentiae: `et constituit baculos
quos decorticavit, in canalibus’ significat praeparationem
ulteriorem: `in potatoriis aquae quo veniebant greges ad bibendum’
significat veri affectiones: `e regione gregum, et incalescebant in
veniendo illos ad bibendum’ significat usque ad affectionis ardorem
ut conjungerentur: `et incalescebant greges ad baculos’ significat
effectum ex propria potentia: `et pariebant greges variegatos,
punctatos et maculosos’ significat quod inde ipsi naturali bono, ex
bono medio significato per Labanem, talia: `et agnos separavit
Jacob’ significat quoad innocentiam: `et dedit facies gregis ad
variegatum’ significat ad vera sparsa malis et falsis: `et omne
nigrum’ significat ad statum talem: `in grege Labanis’ significat
in bono per Labanem significato, `et posuit sibi catervas soli
sibi’ significat separationem bonorum et verorum ex propria
potentia: `et non posuit eos ad gregem Labanis’ significat
separationem absolutam a bono per Labanem significato.
significet propriam potentiam naturalis boni, constat a
significatione `baculi’ quod sit potentia; et a significatione
`populi’ quod sit bonum naturalis, de qua sequitur: `baculus’
passim nominatur in Verbo, et ubivis significat potentiam, tam ex
eo quod pastores illo usi sint, potentiae exercendae causa super
greges, quam quoque quia inserviebat sustentationi corporis, et
quasi pro manu dextra; per `manum’ enim significatur potentia, n.
878, 3387; et quia illa significatio baculi fuit, etiam reges
antiquitus illo usi sunt, inde insigne regium curtus baculus et
quoque sceptrum; nec solum reges illo usi sunt, sed etiam
sacerdotes {1}et prophetae, ut quoque illi (t)per baculum
significarent’ potentiam quae illis, sicut Aharon et Moses; quare
Mosi toties mandatum est ut extenderet baculum suum, et alibi ut
manum, cum miracula fiebant; et hoc quia per `baculum’ et per
`manum’ Divina potentia significabatur; ex significatione `baculi’
quod sit potentia, etiam magi Aegyptii illo usi sunt cum magica
miracula facerent; inde hodie magi repraesentantur per baculos in
manu. [2] Ex {1}his constare potest quod per `baculos’
significetur potentia: sed in lingua originali, baculi qui
pastoribus, et qui regibus, tum qui sacerdotibus et prophetis, alia
{3}voce exprimuntur; hic voce qua exprimitur baculus viatorum, tum
quoque pastorum, ut constare potest ex locis alibi, ut Gen. xxxii
11; Exod. xii 11; 1 Sam. xvii 40, 43; Zach. xi, 7, 10; hic quidem
baculus non nominatur sicut sustentans manum, sed sicut virga
excisa ab arbore, nempe `a populo, corylo, et platano,’ ad ponendum
in potatoriis ante facies gregis, sed usque {4}ejusdem
significationis est; per illum enim in sensu interno potentia
naturalis boni, et inde naturalium veritatum, describitur. [3]
Quod `populum’ attinet, ex qua baculus factus, sciendum quod
arbores in genere significent perceptiones et cognitiones,
perceptiones cum praedicantur de caelesti homine, at cognitiones
cum de spirituali, videatur n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972; inde
arbores in specie significant bona et vera, nam haec sunt
perceptionum et cognitionum; quaedam species arborum bona et vera
interiora quae sunt spiritualis hominis, ut olivae et vites,
quaedam species bona et vera exteriora quae sunt naturalis hominis,
ut `populus, corylus, {5}platanus’; et quia antiquitus unaquaevis
arbor aliquam speciem boni et veri significabat, inde in lucis
cultus fuit secundum arborum species, n. 2722 {6}populus, quae hic
nominatur, est populus alba, ita dicta ab {7}albedine, e qua
derivatio; inde erat quod per `populum’ significatum fuerit bonum
quod ex vero, seu quod idem, bonum veri, ut quoque apud Hosheam iv
13, sed hic falsificatum.
@1 i ut$
@2 quibus$
@3 baculus here (Gen. xxx 37-41) translates Heb maqqel. Moses’ rod
is matteh, sceptre is shebet, the staff for bearing temple
furniture is bad, staff as a support is misheneth.$
@4 quis eadem vox$
@5 i et$
@6 Heb. libneh$
@7 Heb. libnah$
naturalium veritatum, constat ex significatione `coryli et platani’
quod sint naturales veritates: quod haec significatio istarum
arborum sit, non ita constare potest ex aliis locis in Verbo quia
alibi non nominantur, praeter platanum apud Ezechielem,
Cedri non occultarunt illam in horto Dei, abietes non pares
fuerunt ramis ejus, et platani non fuerunt sicut rami ejus,
omnis arbor non par fuit illi in pulchritudine ejus, xxxi 8;
ibi de scientificis et rationalibus apud hominem spiritualis
Ecclesiae agitur; `hortus Dei’ est Ecclesia spiritualis, `cedri’
sunt rationalia, `abietes et platani’ sunt naturalia, `abietes’
naturalia quoad bonum, {1}`platani’ quoad verum.
@1 i et$
denudationem albi, quod super baculis’: quod significet
dispositionem veri interiori potentiae, constat ex significatione
`decorticare’ et `decorticationum’ quod sint detractiones
exteriorum, ut pateant interiora, ita denudationes; a
significatione `albi’ quod sit verum, de qua supra n. 3993, 4007;
et a significatione `baculi’ quod sit potentia, de qua mox supra n.
4013, hic potentia interior quia `super baculis sub cortice’
dispositio veri interioris potentiae, est potentia interioris
hominis in exteriorem, seu spiritualis hominis in naturalem; omnis
enim dispositio boni et veri in naturali homine venit a spirituali
homine, hoc est, per spiritualem hominem a Domino, et quidem per
verum ibi; influit enim Dominus in {1}spiritualis seu interioris
hominis bonum, et per verum ibi in naturalem, non autem per bonum
immediate priusquam homo regeneratus est; quare omnis dispositio in
naturali homine fit ab interiore; naturale seu naturalis homo
nusquam aliter disponi potest, hoc est, regenerari; [2] quod ab
interiore, patet ex agnitione ver quae nisi sit ab interiore, non
est agnitio, tum quoque a conscientia quae est agnitio veri ab
interiore, et quoque a perceptione; quia dispositio ab interiore
fit per verum, ideo de vero praedicatur potentia {2}tum quoque
baculus per quem potentia significatur, {3}ut et manus per quam
etiam significatur potentia, n. 3091, ut a perpluribus locis in
Verbo, confirmari potest; non quod vero insit potentia a se sed
bono, et sic vero ex bono, hoc est, vero per bonum a Domino; inde
aliquantum constare potest quid sit dispositio veri interioris
potentiae. In supremo sensu, in quo agitur de Domino, significatur
potentia propria, nam Divino est potentia propria, quia non ab
alio.
@1 spiritualem seu interiorem hominem in bonum$
@2 et ideo quoque de vero praedicatur$
@3 tum quoque$
quod significet praeparationem ulteriorem, constat ex illis quae
sequuntur, nam ibi agitur de effectu (t)interioris potentiae veri
in naturali; per `baculos’ enim significatur potentia, n. 4013,
4015, per `decorticare’ dispositio ab interiore, n. 4015, et per
`canales’ ver bonum in naturali, n. 3095.
quod significet veri affectiones, constat a significatione `aquae’
quod sint cognitiones et scientifica, quae sunt vera naturalis, de
qua n. 28, 2702, 3058; ex significatione `potatoriorum seu
aqualium,’ qui quia sunt continentes aquae, in sensu interno sunt
bona {1}veri, bona enim sunt continentia {2}veri, de qua n. 3095;
ex significatione `venire ad bibendum’ quod sit affectio veri; quod
`venire ad bibendum’ sit affectio veri, est quia involvit sitim,
`sitis’ enim in Verbo significat appetitionem (c)et desiderium, ita
affectionem sciendi et hauriendi verum, et hoc quia `aqua’
significat verum in genere; `fames’ autem appetitionem et
desiderium, ita affectionem imbuendi bonum, et hoc quia `panis,’
qui pro cibo in genere sumitur n. 2165, significat bonum; inde
patet quod per illa verba significentur veri affectiones.
@1 , quia bona similiter$
@2 i nempe$
bibendum’: quod significet usque ad affectionis ardorem ut
conjungerentur, constat ex significatione `incalescere in veniendo
ad bibendum’ quod sit affectionis ardor; quod `incalescere’ sit
ardor, {1}patet, et quod `venire ad bibendum’ sit affectio veri,
videatur mox supra n. 4017; `e regione gregum’ quod sit ut
conjungerentur, nempe vera et bona naturali, {2}est quia involvit
intuitionem et inde excitatam affectionem, spiritualia enim ita
conjunguntur; et praeterea omnis implantatio veri et boni, tum
omnis conjunctio, fit per affectionem; vera et bona quae discuntur
quibus homo non afficitur, in memoriam quidem intrant, sed tam
leviter ibi haerent, sicut pluma parieti, quae dissipatur levissimo
aspirante vento; [2] cum rebus quae in memoriam {3}intrant, ita se
habet: quae absque affectione intrant, cadunt in umbram ejus, at
quae cum affectione, veniunt in lucem ibi; quae ibi in luce sunt,
videntur et apparent clare et vive ad similis rei excitationem
quamcumque, non autem ita quae circum latent in umbra; affectio
quae est amoris hoc secum habet; inde constare potest quod omnis
implantatio veri, et ejus conjunctio cum bono fiat per affectionem,
et quo major affectio, eo fortior conjunctio; [3] affectionis ardor
est hic intima affectio; sed vera implantari et bono conjungi
nequeunt, nisi per affectiones veri et boni, quae affectiones
scaturiunt ut ex suis fontibus a charitate erga proximum, et ab
amore in Dominum; at mala et falsa per affectiones mali et falsi,
quae affectiones scaturiunt ut ex suis fontibus (c)ab amore sui et
mundi; quia res ita se habet, et hic de conjunctione (t)boni et
veri in naturali homine in sensu interno agitur, ideo hic et in
sequentibus memoratur de `incalescentia gregis cum venirent ad
bibendum,’ per quae talia significantur.
@1 constat$
@2 inde constare potest quod involvat$
@3 i hominis$
effectum ex propria potentia, constat ex significatione
`incalescere’ hic quod sit effectus, nempe affectionis, n. 4018; et
ex significatione `baculorum’ quod sit propria potentia, de qua
supra n. 4013, 4015.
quod significet quod inde naturali bono, ex bono medio significat
per `Labanem,’ talia, constat ex significatione `parere’ quod sit
agniti et conjunctio, de qua n. (x)3911, 3915; ex significatione
`variegatorum’ quod sint vera cum quibus mixta mala, n. 4005; (c)ex
significatione `punctatorum’ quod sint bona cum quibus mixta mala;
et ex significatione `maculosorum’ quod sint vera cum quibus mixta
falsa, de quibus n. 3993, 3995, 4005; talia sunt quae hic
significantur, et qua ex bono per `Labanem’ significato cesserunt
bono veri naturalis quo per `Jacobum’ repraesentatur.
innocentiam, constat (c)ex significatione `agnorum’ quod sit
innocenti de qua supra n. 3994; quoad innocentiam dicitur, quia in
illis qua nunc sequuntur, agitur de dispositione boni et veri
naturalis ad innocentiam recipiendam et inaptandam.
vera sparsa malis et falsis, constat ex significatione `variegati’
quod sit verum sparsum et mixtum malis, de qua n. 4005, 4020.
qui significatur per `nigrum in agnis,’ de quo statu videatur
n.3994, 4001.
significato, constat a significatione `gregis,’ et a
repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum, nempe medium, per quod
bona et ver naturali, de quibus supra.
separationem bonorum et verorum ex propria potentia, constat
significatione `catervarum’ nempe gregis quod sint bona et vera; et
e significatione `ponere sibi soli sibi’ quod sit separare illa
quae ex propria potentia comparata sunt: in sensu {1}supremo hic
agitur de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, et hoc
ex propria potentia, sed usque per media secundum ordinem; illa
bona et vera quae Divina in Se fecit, sunt hic catervae, quae `Sibi
soli Sibi.’
@1 i enim$
separationem absolutam a bono per Labanem significato, constat ex
illis quae nunc dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione; bona
enim et vera Divina prorsus separata sunt ab illis bonis et veris
quae aliquid trahunt (c)ab humano, nam transcendunt, et fiunt
infinita.
sunt, interiora sunt, et inde arcaniora quam ut possint ad
intellectum clare exponi; agitur enim in sensu supremo de Domino
quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu
repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis novum facit cum
illum regenerat; omnia illa sistuntur hic plene in sensu interno:
[2] quae ibi continentur in sensu supremo de Domino quomodo Ipse
Naturale apud Se ex propria potentia Divinum fecit, sunt talia quae
intellectum etiam angelicum excedunt; aliquid de illis in
regeneratione hominis {1}videri potest, quia regeneratio hominis
est imago Glorificationis Domini, n. 3138, 3212, 3296, 3490 de hac
aliquam ideam habere potest homo, at non alius quam qui regeneratus
est, sed tamen obscuram quamdiu in corpore vivit; corporea enim et
mundam in quibus etiam est, jugiter affundunt umbras, ac detinent
mentem in inferioribus; sed illi qui non regenerati sunt, nihil
prorsus de illa re capere possunt; extra cognitiones sunt quia
extra perceptiones; immo nesciunt prorsus quid regeneratio, nec
credunt dari posse, ne quidem sciunt quid affectio charitatis per
quam regeneratio {2}, inde nec quid conscientia, minus adhuc quid
internus homo, et adhuc minus quid correspondentia interni hominis
cum externo; verba quidem scire possunt et plures sciunt, sed rem
ignorant; quapropter cum notio harum rerum deest, utcumque clare
exponerentur arcana quae in sensu interno hic continentur, usque
foret sicut aliquid ad visum sistere in tenebris, aut aliquid loqui
ad surdos; et praeterea affectiones amoris sui et mundi quae apud
illos regnant, (x)talia nec scire, ne quidem audire sinunt,
rejiciunt enim ilico, immo respuunt; aliter qui in affectione
charitatis sunt, ii delectantur talibus, nam angeli apud illos in
suo felici sunt cum homo in talibus est, ex causa quia tunc in
illis sunt quae agunt de Domino in Quo sunt, et in illis quae agunt
de proximo et de ejus regeneratione; ex angelis, hoc est, per
angelos a Domino, influit jucundum et beatum apud hominem qui in
affectione charitatis est, cum illa legit, et magis cum sanctum
illis inesse credit, et adhuc magis cum aliquid capit quod in sensu
interno continetur. [3] Agitur ibi de influxu Domini in bonum
interni hominis, et quidem per bonum in verum ibi; agitur etiam de
influxu inde in externum seu naturalem hominem, et de affectione
(t)boni et veri in quam fit influxus, et quoque de receptione veri
et de ejus conjunctione cum bono ibi, praeter de bono quod pro
medio inservit, et hic per `Labanem et ejus gregem’ significatur.
De his angeli, qui in sensu interno Verbi sunt, seu quibus sensus
internus est Verbum, innumerabilia vident et percipiunt, quorum vix
aliquid ad intellectum hominis venire potest, et quod venit, in
obscurum ejus cadit, quae causa est quod haec non singularius
explicentur.
@1 i ut in imagine$
@2 i sit or perhaps fit$
coeuntium, et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in canaliculis,
ad incalescendum illum ad baculos. Et ad dein coire gregem non
posuit: et erat dein coeuntium Labani, et primum coeuntium Jacobo.
`Fuit in omni incalescere gregis primum coeuntium’ significat illa
quae spontanea essent: `et posuit Jacob baculos ad oculos gregis in
canaliculis ad incalescendum illum ad baculos’ significat ex
propria potentia evocata et conjuncta: `et ad dein coire gregem non
posuit’ significat coacta: `et erat dein coeuntium Labani’
significat quod illa relinquerentur: `et primum coeuntium Jacobo’
significat quod spontanea seu quae ex libero suo conjungerentur.
significet illa quae spontanea essent, constat a significatione
`incalescere’ quod sit affectionis ardor et effectus, de qua supra
n. 4018, 4019; a significatione `gregis’ quod sit verum et bonum,
de qua etiam supra; et ex significatione `primum coeuntium’ quod
sint spontanea quod primum coeuntes sint spontanea, ex nexu rerum
in sensu interno patet, tum ex eo quod quicquid est ex affectione,
est spontaneum, et maxime quod ex affectionis ardore qui per
`incalescere’ significatur quare in hoc versu incalescere bis
dicitur; ut et ex derivatione vocis illius in lingua originali quod
sit conjunctio per intimum amoris, de conjunctione veri et boni in
naturali hic agitur, quae non nisi qua: (o)per spontaneum, hoc
(x)est, in libero fit; inde constare potest quod `in omni
incalescere gregis primum coeuntium,’ seu `in omni incalescentia
primum coeuntium ex grege’ significet vera et bona quae spontanea
seu ex libero sunt, seu quod idem, quae ex summa affectione; quod
omne id quod est amoris seu affectionis, sit liberum, videatur n.
2870: quod omnis conjunctio veri et boni fiat in libero, et quod
nulla conjunctio in coacto, n. 2875, 3145, 3146, 3158; inde quod
omnis reformatio et regeneratio fiat per liberum, n. 1937, 1947,
2876-2881, si per coactum fieri posset, quod omnes salvarentur, n.
2881.
coacta, constat ex significatione `dein coire’; quod primum coire
sit spontaneum, seu liberum, supra n. 4029 ostensum est; quod `dein
coire’ sit coactum seu non liberum, inde et quoque a nexu rerum in
sensu interno patet; ut et ex eo quod hic non incalescere ut de
primum coeuntibus dicatur, per `incalescere’ enim significatur
affectio, et ibi affectionis ardor; quodcumque non (t)est ex
affectione, est ex non spontaneo seu non libero, nam omne
spontaneum seu liberum est affectionis seu amoris, n. 2870; patet
quoque ex derivatione vocis {1}hujus in lingua originali quod sit
deficientia, cum enim deficit affectionis ardor, tunc cessat
liberum, et quod tunc fit, dicitur non liberum, et tandem coactum.
[2] Quod omnis conjunctio veri et boni fiat in libero seu ex
spontaneo, proinde omnis reformatio et regeneratio, ex locis supra
n. 4029 citatis, constare potest, consequenter quod in non libero,
seu per coactum, nulla conjunctio ita nulla regeneratio fieri
possit; quid liberum et unde liberum, videatur n. 2870-2893, ubi de
libero hominis actum est: qui non novit quod nulla conjunctio veri
et boni, hoc est, appropriatio, ita quod nulla regeneratio, fieri
possit nisi in libero hominis, is dum ratiocinatur de Providentia
Domini, de salvatione hominis, et de plurium damnatione, in meras
umbras, et inde in graves errores se conjicit; putat enim quod si
Dominus velit, salvare possit unumquemvis, et hoc per innumerabilia
media, sicut per miracula, per mortuos qui resurgent, per
revelationes immediatas, per angelos qui a malis detinebunt, et ad
bonum vi forti manifesta impellent, perque status plures in quos
cum inducitur homo, paenitentiam agat, et perplura alia; sed non
novit quod omnia haec media coacta sint, et quod per illa homo
reformari nequeat, nam quicquid cogit hominem, hoc non indit ei
aliquam affectionem, et si tale sit ut indat, alligat se affectioni
mali; apparet enim sicut aliquod sanctum infundat, etiam infundit,
sed usque cum (t)status mutatur, ad affectiones suas priores, nempe
mala et falsa, redit, et tunc sanctum illud se conjungit cum malis
et falsis et fit profanum, quod tale est ut inducat in infernum
omnium gravissimum; agnoscit enim primum et credit, et quoque
sancto afficitur, et dein negat, immo aversatur; quod qui {2}semel
agnoscunt corde et dein negant, sint qui profanant, non autem qui
non agnoverunt corde, videatur n. 301-303, 571, 582, 593, 1001,
1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3898;
inde hodie manifesta miracula non fiunt, sed miracula non
manifesta, seu inconspicua, quae talia sunt ut sanctum non
infundant, nec demunt homini liberum; et inde mortui non resurgunt,
et per revelationes immediatas, et per angelos homo a malis
detinetur, et ad bonum vi forti manifesta fertur; [4] est liberum
hominis in quod Dominus operatur, et per quod illum flectit; omne
enim liberum est amoris {3}seu affectionis ejus, proinde voluntatis
ejus, n. 3158; si non recipit bonum et verum in libero, non potest
appropriari ei, seu fieri ejus; id enim ad quod cogitur{4}, non est
ejus, sed est illius qui cogit, nam non facit (c)ex se, tametsi fit
per se; apparet quandoque quasi homo ad bonum cogatur, sicut in
tentationibus {5}et pugnis spiritualibus, sed quod tunc ei fortius
liberum sit quam extra illas, videatur n. 1937, 1947, 2881;
(m)apparet etiam quasi homo ad bonum cogatur, cum semet ad illud
cogit, sed aliud est semet cogere, et aliud est cogi, qui semet
cogit, est ex libero quod est intus, at cogi est ex non libero(n):
quia ita est, constare potest in quas umbras et inde in quos
errores se conjicere possunt, qui ratiocinantur de Providentia
Domini, deque salvatione hominis, ac de plurium damnatione, et non
norunt quod liberum sit per quod Dominus operatur, et {6}nullatenus
per coactum; quia coactum in rebus sancti nisi recipitur a libero,
{7}periculosum est.
@1 illius$
@2 simul I$
@3 i ejus$
@4 i homo$
@5 seu$
@6 i quod$
@7 quod intus$
@1 no n. 4032 occurs in A or I$
@2 inserviverit$
greges multi, et ancillae, et servi, et cameli, et asini. `Diffudit
se vir valde valde’ significat multiplicationem: `et erat ei greges
multi’ significat bona et vera interiora inde: `et ancillae et
servi’ significat bona et vera media: `et cameli et asini
significat vera boni exteriora et externa.
multiplicationem, nempe boni et veri, constat a significatione
`diffundere se’ quod sit multiplicari; quod in immensum,
significatur per `valde valde.’
interiora inde, constat a significatione `gregum’ quod sint bona et
vera, de qua n. 343; et quod interiora, n. 2566, 3783.
hoc est, ipsa naturalia, constat ex significatione `ancillarum’
quod sint affectiones {1}naturalis, proinde bona ibi, de qua n.
1895, 2567, 3815, 3835; et ex significatione `servorum’ quod sint
scientifica quae sunt vera naturalis hominis, de qua n. 2567, 3019,
3020, 3409.
@1 in naturali$
et externa, constat ex significatione `camelorum’ quod sint
scientifica communia naturalis hominis, de qua n. 3048, 3071, 3143,
3145; scientifica communia sunt vera boni inferiora seu exteriora;
et ex significatione `asinorum’ quod sint vera boni naturalis adhuc
inferiora seu externa, de qua n. 2781. Quid bona et vera
interiora, tum media, ut et exteriora et externa, constare potest
ab illis quae n. 4009 dicta sunt. Apud hominem sunt tria in
communi, nempe corporeum, naturale, et rationale; corporeum est
extimum, naturale est medium, rationale est interius; quantum apud
hominem regnat unum prae altero, tantum dicitur vel corporeus, vel
naturalis, vel rationalis; hae tres partes hominis mirabiliter
communicant, nempe corporeum cum naturali, et naturale cum
rationali; [2] homo cum primum nascitur, est mere corporeus, sed
facultas inest ut perfici possit, postea fit naturalis, tandem
rationalis; inde quod communicatio unius cum altero sit, constare
potest; corporeum cum naturali communicat per sensualia, et hoc
distincte per illa quae pertinent ad intellectum et quae pertinent
ad voluntatem; nam utrumque perficiendum est apud hominem ut fiat
et sit homo; sensualia visus et auditus imprimis sunt quae
perficiunt facultatem ejus intellectualem, tria reliqua sensualia
spectant imprimis voluntatem; corporeum hominis per sensualia illa
communicat cum naturali ejus, quod est pars media, ut dictum; quae
enim intrant per sensualia, se reponunt in naturali sicut in quodam
receptaculo; hoc receptaculum est memoria; jucundum ibi, volupe, et
cupidum pertinent ad voluntatem, et vocantur bona naturalia, at
scientifica ibi ad intellectum et vocantur vera naturalia; [3]
naturale hominis per haec quae nunc dicta sunt, communicat cum
rationali ejus, quod est pars interior, ut dictum; quae se elevant
inde versus rationale, ea se reponunt in rationali etiam sicut in
quodam receptaculo; hoc receptaculum est memoria interior, de qua
n. 2469-2480; beatum ibi et felix pertinent ad voluntatem, et sunt
boni rationalis, ac intuitiones interiores rerum et perceptiones
pertinent ad intellectum, et quae {1}harum sunt, vocantur vera
rationalia; haec tria sunt quae constituunt hominem; inter illa
tria dantur communicationes, sensualia externa sunt per quae
corporeum hominis communicat cum naturali ejus, et sensualia
interiora sunt per quae naturale hominis communicat cum rationali
ejus; quae itaque in naturali hominis trahunt ex sensualibus
externis, quae sunt propria corporis, sunt quae vocantur vera boni
exteriora et externa; quae autem ex sensualibus internis, quae sunt
propria ejus spiritus et communicant cum rationali, sunt quae
vocantur bona et vera interiora; quae inter illa sunt, et
participant de utroque sunt quae vocantur bona et vera media; haec
tria sunt in ordine ab interioribus, quae significantur in sensu
interno per `greges,’ per `ancillas et servos,’ et per `camelos et
asinos.’
1 illorum I
De correspondentia cordis et pulmonum cum Maximo Homine
seu cum caelo ad finem capitis praecedentis actum est; hic de
correspondentia cerebri et cerebelli, et medullarum quae illis
annexae sunt, agendum est. Sed antequam de correspondentia agitur,
aliqua praemittenda sunt de forma cerebri in communi, unde illa, et
quid repraesentat.
@1 In A n. 4039 to 4044 were numbered 1 to 7, but later altered as
here.$
quae circum circa sunt, circumvolutiones et gyri mirabiles, in
quibus positae sunt substantiae quae corticales vocantur; ex his
fibrae excurrunt quae medullam cerebri constituunt; hae fibrae
procedunt inde per nervos in corpus, et ibi functiones agunt
secundum cerebri nutus et arbitria; haec omnia sunt prorsus
secundum formam caelestem; talis enim forma est caelis impressa a
Domino, et talis inde illis quae in homine, ac imprimis ejus
cerebro et cerebello.
intelligentiam humanam, est enim longe supra ideas formarum quas
homo ex mundanis, etiam per analytica, usquam capere potest;
secundum illam formam sunt omnes societates caelestes ordinatae, et
quod mirum, est gyratio secundum formas, quam nempe gyrationem,
angeli et spiritus non sentiunt; se habet hoc sicut fluxus telluris
circum axem quotidie, et circum solem quotannis, quem incolae non
appercipiunt: mihi ostensum est qualis forma caelestis est in
sphaera intima; erat qualis forma circumvolutionum quae apparent in
cerebris humanis; fluxum illum seu gyrationes illas perceptibiliter
mihi videre dabatur; hoc perstabat per aliquot dies: inde constare
mihi potuit quod cerebrum formatum sit secundum formam fluxionis
caeli; sed quae interiora ibi sunt, et quae non apparent ad oculum,
sunt secundum formas interiores caeli, quae prorsus
incomprehensibiles sunt; et dictum ab angelis, quod inde videri
possit quod homo secundum formas trium caelorum creatus sit, et
quod sic ei impressa sit imago caeli, adeo ut homo sit in minima
forma parvulum caelum, et quod inde correspondentia ejus cum
caelis.
caelis in mundum, et ascensus e mundo in caelos; cerebrum est et
ejus interiora per quae descensus et ascensus fit, ibi enim sunt
ipsa principia, seu fines primi et ultimi, a quibus effluunt et
derivantur omnia et singula quae in corpore; ibi etiam est unde
cogitationes quae intellectus, et unde affectiones quae voluntatis.
sunt, non comprehensibiles sint, ut dictum, est causa quia formae
cum nominantur, secum ferunt ideam spatii et quoque temporis, cum
tamen in interioribus ubi est caelum, non percipitur aliquid per
spatia et per tempora, quia haec propria sunt naturae, sed per
status et eorum variationes et mutationes; at quia variationes et
mutationes nec concipi possunt ab homine absque talibus quae sunt
formae, et formae, ut dictum, non absque talibus quae sunt spatii
et temporis, cum tamen talia non sunt in caelis, inde constare
potest, quam incomprehensibilia sunt illa, et quoque quam
ineffabilia; omnes {1}quoque voces humanae quibus illa effanda et
comprehendenda sunt, quia naturalia involvunt, nec adaequatae sunt
exprimendis illis; in caelis talia sistuntur per variationes lucis
caelestis, et flammae caelestis quae a Domino, et hoc in tali et
tanta plenitudine, ut millia et millia perceptionum vix cadere
possent in aliquid perceptibile apud hominem: sed usque illa quae
in caelis fiunt, repraesentantur in mundo spirituum per formas, ad
quas similitudine accedunt formae quae in mundo apparent.
@1 etiam$
in naturalibus, et cum illa rite repraesentantur in his, tunc
correspondent: at qui non novit quid spirituale est, sed solum quid
naturale, is putare potest quod tales repraesentationes et inde
correspondentiae non dari possent, dicere enim apud se, quomodo
potest spirituale agere in materiale; sed si velit reflectere super
illa quae in se quolibet momento fiunt, aliquam ideam illorum sibi
poterit comparare, nempe quomodo voluntas potest agere in musculos
corporis et sistere reales actiones, et quoque quomodo cogitatio
potest agere in organa loquelae, movendo pulmones, tracheam,
guttur, linguam, labia, et sistere loquelam, tum quomodo
affectiones agere possint in faciem, et ibi sistere sui imagines,
adeo ut inde sciat saepe alter quid cogitet et velit; haec possunt
dare aliquam ideam repraesentationum et correspondentiarum; quia
nunc talia sistuntur in homine, et quia non datur aliquid quod
subsistere potest a se, sed ab alio, et hoc rursus ab alio, et
demum a Primo, et id per nexum correspondentiarum, inde {1}possunt
illi qui aliqua judicii extensione {2}gaudent, concludere quod
inter hominem et caelum correspondentia sit, et porro quod inter
caelum et Dominum, Qui Primus.
@1 potest$
@2 gaudet$
in plures minores caelos, et hi in adhuc minores, et ubique in
societates, sunt ibi caeli qui referunt cerebrum et cerebellum in
communi, ac in caelis illis qui referunt partes seu membra quae in
cerebris, sicut qui referunt duram matrem, qui tenuem seu piam
matrem, qui sinus, tum qui corpora et cava ibi, ut qui corpus
callosum, corpora striata, glandulas minores, ventriculos,
infundibulum, et sic porro; quales itaque sunt, qui unum ac alterum
referunt, mihi detectum est, ut constare potest a sequentibus.
qui agebant in communi per modum pulsus cordis, sed erat quasi
reciproca undulatio deorsum et sursum, cum aspiratione quadam
frigida in frontem meam; exinde concludere potui, quod mediae
sortis essent, nempe quod tam ad cordis quam ad pulmonum provinciam
pertinerent, et quoque quod non essent spiritus interiores; postea
iidem sistebant lumen flammeum, crassum sed usque luminosum, quod
primum apparuit sub sinistra parte menti, postea sub oculo
sinistro, dein supra oculum, sed erat obscurum, at usque flammeum
non candidum, ex quibus scire potui quales essent, nam lumina
indicant affectiones, tum quoque gradus intelligentiae: postea cum
adhiberem manum ad sinistram cranii seu capitis partem, sensi
pulsum sub palma, undulantem similiter deorsum et sursum, ex quo
indicio sciebam quod ad cerebrum pertinerent. Cum quaesivi quinam
essent, non loqui volebant; dicebatur ab diis quod non libenter
loquuntur; tandem adacti ad loquendum, dicebant quod sic
detegerentur quales essent; percepi quod inter illos essent qui
constituunt provinciam durae matris, quae est integumentum commune
cerebri seu cerebelli; [2] detectum dein quales illi essent, nam ex
loquela cum illis hoc scire dabatur; erant sicut cum vixerunt
homines, qui nihil cogitarunt de spiritualibus et caelestibus, nec
de illis locuti, quia tales quod nihil aliud crediderint esse quam
naturale, et hoc quia non penetrare potuerunt ultra, sed tamen id
non confessi; usque tamen sicut alii coluerunt Divinum, precibus
vacarunt, et boni cives fuerunt. [3] Erant postea alii qui quoque
in pulsum influebant, sed non per undulationem deorsum et sursum,
verum transversim; alii iterum qui non reciproce, sed magis
continue; et quoque alii a quibus pulsus actus subsiliebat ab uno
loco in alterum; {1}dicebant quod illi referrent lamellam durae
matris exteriorem; et quod inter tales essent qui cogitarunt de
spiritualibus et caelestibus modo ex talibus quae sunt objecta
sensuum externorum, quae interiora {2}erant, non aliter capientes;
mihi auditi sicut ex sexu feminino; qui ratiocinantur ex
sensualibus externis, proinde ex mundanis et terrestribus, de illis
quae sunt caeli seu de spiritualibus fidei et amoris, quo magis
illa unum faciunt et confundunt, eo exterius vadunt, usque ad cutem
capitis externam, quam repraesentant; at usque sunt intra Maximum
Hominem tametsi in extremis ejus, si vitam boni egerunt;
{3}unusquisque enim qui in vita boni ex affectione charitatis est,
salvatur.
@1 dicebatur$
@2 essent$
@3 quam unusquisque$
influens {1}supra caput erat fluida transversim ab anteriore
retrorsum; et apparebant quoque alii, (x)quorum actio influens erat
a tempore utroque versus meditullium cerebri; perceptum quod illi
essent qui pertinerent ad provinciam piae matris, quae est
integumentum alterum, et propius investit cerebrum et cerebellum,
et per fila emissa cum illis communicat; quales essent, scire
dabatur ex loquela eorum, nam mecum locuti sunt; fuerunt sicut in
mundo, quod non multum suae cogitationi fiderent, et sic se
determinarent ad aliquid certum cogitare de rebus sanctis, sed quod
penderent ab aliorum fide, non ventilantes num verum esset; quod
tales essent, etiam ostensum mihi per influxum perceptionis illorum
in Orationem Domini cum illam legerem, nam omnes quotcumque sunt
spiritus et angeli, ex oratione Domini sciri potuerunt quales
essent, et hoc per influxum idearum cogitationis et affectionum
illorum in contenta orationis; inde etiam perceptum quod tales
essent; et insuper quod inservire possent angelis pro mediis; sunt
enim spiritus medii inter caelos per quos communicatio, ideae enim
illorum non erant clausae sed apertiles, ita illi patientes se agi,
et facile admittentes est excipientes influxum; praeterea erant
modesti et pacifici; ac dicebant se esse in caelo.
@1 A has supra cerebrum, but SD 1727, from which this is copied,
has in cerebro, a much likelier reading.$
percepi quod in statu tranquillitatis, sicut cujusdam pacifici
somni esset interrogavit hoc e illud, sed cum tali prudentia ut
vigil non prudentius; perceptum quod angeli interiores per illum
locuti sint, et is in statu esset ut perciperet et produceret;
quaesivi de statu illo, et ei dixi quod ei talis status respondit
quod non loquatur aliud quam bonum et verum, et quod appercipiat
num aliud, et si aliud influeret, quod non admittat seu eloquatur;
de statu suo dicebat quod pacificus esset, et illum quoque per
communicationem percipere dabatur; dictum quod tales sint qui sinus
seu vasa majora sanguines in cerebro referunt; et qui similes illi,
Sinum Longitudinalem, qui est inter bina cerebri hemisphaeria, ac
ibi in statu quieto, utcumque cerebrum utrinque tumultuatur.
loquebantur amoene, et influebant satis leniter; distinguebantur ab
aliis {1}per id quod illis cupido et desiderium jugiter esset vere
in caelum; dicebatur quod tales sint qui ventriculos seu cava
majora cerebri referunt, et ad provinciam illam {2}pertinent; causa
quoque addita, quod melior species lymphae quae inibi, talis sit
quod nempe redeat in cerebrum, {3}cui inde ei talis conatus:
cerebrum est caelum, et conatus est cupido et desiderium;
correspondentiae sunt tales.
@1 in eo$
@2 pertinerent$
@3 etenim inde ei$
apparuit, quae facies se mox recepit intus, tunc mihi visa stellula
circa regionem oculi sinistri, dein stellulae plures rutilae, quae
coruscabant albe; postea visi mihi sunt parietes sed non tectum,
parietes modo a sinistro latere, demum quasi caelum stelliferum; et
quia haec visa in loco ubi mali, putabam aliquid tetrum esse quod
mihi objiceretur videndum; sed mox disparabatur paries et caelum,
et apparuit puteus e quo sicut candidus nimbus {1}aut vapor
prodiit; videbatur etiam tanquam aliquid exantlaretur ex puteo;
quaerebam quid illa significarent et repraesentarent; dicebatur
quod repraesentatio esset infundibuli in cerebro, supra quod esset
cerebrum quod significatur per caelum, et quod dein videbatur,
esset illud vas quod significatur per puteum, et vocatur
infundibulum, et quod nimbus seu vapor qui inde, esset lympha quae
pertransit et inde exantlatur; et quod lympha illa duplicis generis
esset, nempe quae mixta cum spiritibus animalibus, {2}quae inter
lymphas utiles, et quae mixta cum serositatibus quae inter lymphas
excrementitias: [3] ostensum mihi dein quales illi qui ad hanc
provinciam pertinent, sed modo qui vilioris sortis essent; etiam
quoque visi, discurrunt huc et illuc, applicant se illis quos
vident, attendunt ad singula, ac quae audiunt, nuntiant aliis, ad
suspiciones proclives, impatientes, irrequieti; ad imitationem
illius lymphae quae inibi et fertur cis et retro; ratiocinia eo
sunt fluida ibi quae repraesentant; [4] sed hi sunt mediae sortis;
at qui excrementitias lymphas ibi referunt, sunt qui spirituales
veritates deducunt ad terrestria, et ibi conspurcant illas, sicut
pro exemplo: qui cum audiunt aliquid de amore conjugiali, ad
scortationes et adulteria applicant, et sic quae amoris conjugialis
sunt, ad haec deducunt; ita in ceteris; hi antrorsum ad aliquam
distantiam ad dextrum apparuerunt. Qui autem bonae sortis sunt,
similes sunt illis de quibus mox supra n. 4049.
@1 seu$
@2 et quae mixta cum serositatibus, illa inter lymphas utiles est,
haec inter excrementitias$
cerebro vocatur isthmus, {1}et quoque qui referunt nodulos fibrarum
in cerebro, qui apparent sicut glandulares, e quibus fibrae
effluunt ad varias functiones, quae nempe fibrae unum agunt in
principiis illis seu glandulis, sed diversimode in extremis; una
societas spirituum quibus talia correspondent, mihi oblata est, de
qua haec; venerunt spiritus antrorsum; alloquebantur me, dicentes
quod homines sint, sed {2}his respondere datum quod non homines
sint corpore praediti sed spiritus, et sic quoque homines, quia
omne spiritus conspirat ad id quod hominis est, etiam ad formam
homini corpore praedito similem, spiritus enim est internus homo,
tum quia homines sunt ex intelligentia et sapientia, et non ex
forma, inde quod spiritus boni, et magis angeli sint homines prae
illis qui in corpore, quia magis in luce sapientiae; [2] post hoc
responsum dicebant quod plures sint in societate, in qua unus
alteri non similis, sed quia mihi impossibile visum quod societas
dissimilium in altera vita dari queat, locutus sum de illa re eum
illis, et tandem instructus quod tametsi dissimiles, usque
consocientur quoad finem, qui illis unus; dixerunt porro quod tales
sint ut quisque dissimiliter agat et quoque dissimiliter loquatur
quam alter, et tamen simile volunt et cogitant; hoc quoque
illustrabant exemplo: eum unus in societate dicit de angelo quod
minimus sit in caelo, alter dicit quod maximus, et tertius quod nec
minimus nec maximus, et sic eum pluri varietate, {3}quoad
cogitationes usque unum agunt, quod nempe qui minimus vult esse,
sit maximus, et quod maximus sit inde respective, et quod nec
minimus nec maximus, quia non cogitant de supereminentia;
similiter in reliquis; ita consociantur in principiis, sed
diversimode agunt in extremis: applicabant se auri meae, et
dicebant quod boni spiritus sint, et quod mos eorum loquendi sit
talis; dicebatur de illis quod non sciatur unde veniunt, et quod
inter societates vagabundas sint.
@1 i estque parva regio quasi interstitialis inter cerebrum et
cerebellum$
@2 illis$
@3 quod I$
@1 cerebro$
@2 after veri$
@1 scire I$
@2 pluries$
@3 saepius quoque$
FINIS PARTIS TERTIAE.
4056. GENESEOS
CAPUT TRIGESIMUM PRIMUM
In Parte Tertia ante capita xxvi-xxx explicata sunt quae
Dominus de Consummatione Saeculi seu Ultimo Judicio locutus est et
praedixerat apud Matthaeum, capite ibi xxiv a versu 3 usque ad 28;
veniunt nunc explicanda quae ibi ordine sequuntur; ante hoc caput
quae versibus 29-31, nempe haec verba,
Statim autem post afflictionem dierum istorum, sol
obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent
de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc
apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent
omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in
nubibus caeli cum potentia et gloria multa: Et emittet angelos
suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a
quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum.
explicatum est, quod nempe sit ultimum tempus Ecclesiae; ultimum
ejus tempus dicitur quando ibi nulla amplius charitas et fides; et
quoque ostensum quod tales consummationes seu ultima tempora
aliquoties exstiterint; primae Ecclesiae consummatio {1} descripta
est per Diluvium; secundae Ecclesiae consummatio per exstirpationem
gentium in terra Canaane, et quoque per exstirpationes et
excisiones plures apud Prophetas; tertiae Ecclesiae consummatio non
describitur in Verbo, sed praedicitur, quae fuit destructio
Hierosolymae, et dissipatio gentis Judaicae apud quam Ecclesia
fuit, in universum orbem; quarta consummatio est Ecclesiae
hodiernae {2} Christianae quae a Domino apud {3} Evangelistas et
quoque apud Johannem in Apocalypsi, praedicitur {4}, et quae nunc
instat.
@1 i in Verbo$
@2 hodie$
@3 per$
@4 describitur$
Matthaeum, de successiva vastatione Ecclesiae, quod nempe primum
non inciperent scire quid bonum et verum sed litigarent de illis;
secundo quod contemnerent illa; tertio quod non corde agnoscerent;
quarto quod profanarent; de his actum est in illo capite a vers. 3
ad 22; et quia adhuc permansurum verum fidei et bonum charitatis,
in medio seu apud quosdam qui electi {1} vocantur, agitur de statu
veri quod fide: qualis tunc erit, a versu 23 ad 28, et de statu
boni quod est charitatis et amoris, in his versibus qui nunc allati
sunt; tum quoque de initio novae Ecclesiae.
@1 i ibi$
patet quod sensus internus sit, et quod absque illo sensu
intellecto nequaquam sciri possit quid involvunt, sicut quod `sol
obscurabitur, quod etiam `luna,’ quod `stellae cadent de caelo,’ et
quod `potentiae caelorum commovebuntur’; quod `Dominus appariturus
in nubibus caeli,’ quod `angeli sonabunt tuba, et sic congregabunt
electos’; qui non sensum internum horum verborum novit, credet quod
talia eventura, immo quod periturus mundus cum omni quod apparet in
universo; at {1} quod non aliquis interitus mundi per ultimum
judicium sit intellectus sed Ecclesiae consummatio seu vastatio
quoad charitatem et fidem, videatur n. 3353, et manifeste patet a
verbis quae sequuntur in eodem {2} capite apud Matthaeum,
Tunc duo erunt in agro, unus assumetur, alter relinquetur
duae molentes, una assumetur, altera relinquetur, vers. 40,
41.
@1 sed$
@2 i hoc$
status Ecclesiae tunc quoad bonum, hoc est, quoad charitatem erga
proximum et amorem in Dominum, constat ex sensu interno illorum
verborum, qui hic. Statim autem post afflictionem dierum istorum
{1} significat statum Ecclesiae quoad verum quod fidei, de quo in
mox praecedentibus agitur; desolatio veri in Verbo passim vocatur
`afflictio’ quod `dies’ sint status, videatur n. 23, 487, 488, 493,
893, 2788, 3462, 3785; inde patet quod per illa verba significetur,
postquam nulla amplius fides, quod nulla erit charitas {2}; fides
enim ducit ad charitatem quia docet quid charitas, et charitas
accipit suum quale a veris qua fidei, at {3} fidei vera suam
essentiam et suam vitam a charitate, ut in Partibus quae
praecedunt, pluries ostensum (o)est. Sol obscurabitur, et luna non
dabit lumen suum significat amorem in Dominum qui est `sol,’ et
charitatem erga proximum quae est `luna’; `obscurari et non dare
lumen’ significat quod non apparitura, ita quod evanitura; quod
`sol’ sit caeleste amoris, et `luna’ spirituale amoris, hoc est,
quod `sol’ sit amor in Dominum, et `luna’ charitas erga proximum
quae per fidem, videatur n. 1053, 1529, 1530, 2120, 2441, 2495;
causa quod illa significatio solis et lunae sit, est quia Dominus
in altera vita apparet ut sol illis in caelo qui in amore in Ipsum
sunt, qui caelestes vocantur, et ut luna illis qui in charitate
erga proximum sunt, qui spirituales dicuntur, videatur n. 1053,
1521, 1529-1531, 3636, 3643. [3] Sol et luna in caelis, seu
Dominus, nusquam obscuratur, nec amittit lumen, sed perpetuo lucet,
ita nec amor in Ipsum apud caelestes, et charitas erga proximum
apud spirituales in caelis, nec in terris apud quos angeli illi
sunt, hoc est, qui in amore et charitate; sed apud illos qui in
nullo amore et charitate sunt sed in amore sui et mundi, et inde in
odiis et vindictis, illi sibi ipsis obscurationem illam inducunt;
se habet hoc sicut cum sole mundi, sol perpetuo lucet, sed cum
nubes se interponunt, {4} non apparet, videatur n. 2441. [4] Et
stellae cadent de caelo significat quod peribunt cognitiones boni
et veri; in Verbo per `stellas’ ubi nominantur, non aliud
significatur, n. 1808, 2849. Et potentiae caelorum commovebuntur
significat fundamenta Ecclesiae, quae `commoveri et concuti’
dicuntur cum {5} pereunt illa; Ecclesia enim in terris est
fundamentum caeli, nam influxus boni et veri per caelos a Domino in
bonis et veris quae apud hominem Ecclesiae, ultimo terminatur,
quare cum homo Ecclesiae in tali perverso statu est, ut non
admittat amplius influxum boni et veri, tunc `potentiae caelorum’
dicuntur `commoveri’; quapropter semper providetur a Domino ut
aliquid Ecclesiae remaneat, et cum Ecclesia vetus perit quod nova
instauretur. [5] Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo
significat tunc apparitionem veri Divini; `signum’ est apparitio,
`Filius hominis’ est Dominis quoad verum Divinum, videatur n. 2803,
2813, 3704; haec apparitio, seu hoc signum est, de quo quaesiverunt
discipuli {6}, cum ad Dominum dicebant,
Dic nobis, quando ista fient, imprimis quodnam signum
Tui adventus, et consummationis saeculi, vers. 3 hujus
capitis;
norunt enim ex Verbo quod cum consummaretur saeculum, Dominus
venturus, et norunt ex Domino quod iterum venturus, et
intellexerunt per id quod Dominus in mundum denuo veniret, nondum
scientes quod Dominus toties venerit quoties Ecclesia vastata fuit;
non quod in persona, sicut cum assumpsit Humanum per nativitatem et
hoc Divinum fecit, sed per apparitiones vel manifestas quales cum
apparuit Abrahamo in Mamre, Mosi in rubo, populo Israelitico in
monte Sinai, Joshuae cum intravit terram Canaanem; vel per non ita
manifestas, ut per inspirationes per quas Verbum; et dein per
Verbum, in Verbo enim est Dominus praesens, nam omnia Verbi ab Ipso
et de Ipso sunt, ut constare potest ex illis quae multoties
hactenus ostensa sunt; [6] haec apparitio est quae per `signum
Filii hominis’ hic significatur et de qua in hoc versu agitur. Et
tunc plangent omnes tribus terrae significat quod in dolore erunt
omnes qui in bono amoris et vero fidei; quod `planctus’ id
significet, videatur apud Zach. xii (x)10-14; et quod `tribus’
significent omnia boni et veri, seu amoris et fidei, n. 3858, 3926,
consequenter eos qui in illis sunt; `tribus terrae’ dicuntur quia
significantur qui intra Ecclesiam; quod `terra’ sit Ecclesia,
videatur n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2928, 3355.
Et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caelorum cum
potentia et gloria multa significat quod tunc revelabitur Verbum
quoad sensum ejus internum in quo Dominus; `Filius hominis’ est
verum Divinum quod inibi, n. 2803, 2813, 3704, `nubes’ est sensus
litteralis; `potentia’ praedicatur de bono, et `gloria’ de vero,
quod ibi; quod illa significentur per `videre Filium hominis
venientem in nubibus caelorum,’ videatur Praefatio ad cap. xviii
Gen. Hic adventus Domini est qui hic intelligitur, non autem quod
appariturus in nubibus secundum litteram; nunc sequitur de
instauratione novae Ecclesiae, quae {7} fit cum vetus vastata et
rejecta. [8] Emittet angelos cum tuba et voce magna significat
electionem non quod per angelos visibiles, minus per tubas et per
voces magnas, sed per influxum sancti boni et sancti veri a Domino
per angelos, quare per `angelos’ in Verbo significatur aliquid
Domini, n. 1925, 2821, 3039; hic significantur {8} quae ex Domino,
et de Domino; per `tubam et vocem magnam’ significatur
evangelizatio, ut quoque alibi in Verbo. [9] Et congregabunt
electos a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum
illorum significant instaurationem Ecclesiae novae; `electi’ sunt
qui in bono amoris et fidei, n. 3755 f, 3900; quatuor venti’ a
quibus congregabuntur, sunt omnes status boni et veri, n. 3708;
`extremum caelorum ad extremum illorum’ sunt interna et externa
Ecclesiae. Haec nunc sunt quae significantur per illa verba
Domini.
@1 illorum$
@2 quid per illa verba `post afflictionem dierum illorum’
significatur, nempe postquam nulla amplius fides, quod tunc nulla
erit charitas;$
@3 et$
@4 i tunc$
@5 quando$
@6 apostoli$
@7 quod$
@8 i sancta$
CAPUT XXXI
1. Et audivit verba filiorum Labanis, dicendo, Sumpsit Jacob
omnia quae patri nostro, et a quibus patri nostro, fecit omnem
copiam hanc.
2. Et vidit Jacob facies Labanis, et ecce nullatenus is cum
eo sicut heri nudius tertius.
3. Et dixit JEHOVAH ad Jacobum, Revertere ad terram patrum
tuorum, et ad nativitatem tuam, et ero cum te.
4. Et misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam agrum ad gregem
suum.
5. Et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod
nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius; et DEUS patris mei
fuit cum me.
6. Et vos scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro.
7. Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem meam
decem modis, et non dedit ei DEUS ad malefaciendum mecum.
8. Si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt
omnes greges punctata; et si sic dicebat, Variegata erit merces
tua, et pepererunt omnes greges variegata.
9. Et eripuit DEUS acquisitionem patris vestri, et dedit
mihi.
10. Et factum in tempore incalescendi gregem, et sustuli
oculos meos, et vidi in somnio, et ecce hirci ascendentes super
gregem variegati, punctati et grandinati.
11. Et dixit ad me angelus DEI in somnio, Jacob; et dixi,
Ecce me.
12. Et dixit, Tolle quaeso oculos tuos, et vide omnes hircos
ascendentes super gregem variegatos, punctatos et grandinatos, quia
vidi omne quod Laban facit tibi.
13. Ego DEUS Bethelis, quo unxisti statuam, quo vovisti Mihi
votum, nunc surge, exi e terra hac, et revertere ad terram
nativitatis tuae.
14. Et respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei, An amplius
nobis portio et hereditas in domo patris nostri?
15. Annon alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos, et
comedit etiam comedendo argentum nostrum?
16. Quia omnes divitiae, quas eripuit DEUS a patre nostro,
nobis illae et filiis nostris; et nunc omne quod dixit DEUS ad te,
fac.
17. Et surrexit Jacob, et sustulit filios suos, et feminas
sua super camelos.
18. Et abduxit omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam
suam quam comparavit, acquisitionem emptionis suae quam comparavit
in Paddan Aram, ad veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan.
19. Et Laban iverat ad tondendum gregem suum, et furati
Rachel teraphim qui patri suo.
20. Et furatus Jacob cor Labanis Aramaei, per quod non
indicavi ei, quod fugiens is.
21. Et fugit is, et omne quod ei, et surrexit, et transivit
fluvium et posuit facies suas montem Gilead.
22. Et indicatum Labani in die tertio, quod fugit Jacob.
23. Et accepit fratres suos secum, et persecutus post eum via
septem dierum, et adjunxit eum in monte Gilead.
24. Et venit DEUS ad Labanem Aramaeum in somnio noctu, et
dixit ei, Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque ad
malum.
25. Et assecutus Laban Jacobum, et Jacob fixit tentorium suum
in monte, et Laban fixit cum fratribus suis in monte Gilead.
26. Et dixit Laban Jacobo, Quid fecisti, et furatus es cor
meum, et abduxisti filias meas, sicut captivas gladio?
27. Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non
indicasti mihi? et miserim te in laetitia, et in canticis, in
tympano, et in cithara.
28. Et non permisisti mihi osculari filios meos, et filias
meas, nunc stulte egisti faciendo.
29. Sit DEO manus mea ad faciendum cum vobis malum, et DEUS
patris vestri nocte praeterita dixit ad me, dicendo, Cave tibi a
loquendo cum Jacobo a bono usque ad malum.
30. Et nunc eundo ivisti, quia desiderando desideravisti ad
domum patris tui; quare furatus es deos meos?
31. Et respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi,
Forte rapies filias tuas a mecum.
32. Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus
nostris; lustra tibi quid mecum, et accipe tibi; et non scivit
Jacob quod Rachel furata illos.
33. Et venit Laban in tentorium Jacobi, et in tentorium Leae,
et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit; et exivit e
tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis.
34. Et Rachel accepit teraphim, et posuit illos in stramento
cameli, et sedit super illis; et contrectabat Laban omne tentorium,
et non invenit.
35. Et dixit ad patrem suum, Ne succenseatur in oculis domini
mei, quia non possum surgere a coram te, quia via feminarum mihi;
et scrutatus est, et non invenit teraphim.
36. Et succensuit Jacobo, et jurgatus est in Labanem; et
respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod
peccatum meum, quod insecutus es post me?
37. Quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab
omnibus vasis domus tuae? pone huc coram fratribus meis et
fratribus illis, et dijudicent inter ambos nos.
38. His viginti annis ego tecum; oves tuae et caprae tuae non
abortiverunt, et arietes gregis tui non comedi.
39. Discerptum non adduxi ad te, ego indemnificavi id, e manu
mea requisivisti id, furatum die et furatum nocte.
40. Fui, in die comedit me aestus et frigus in nocte, et
expulsus somnus meus ab oculis meis.
41. His mihi viginti annis in domo tua servivi tibi,
quatuordecim annis in duabus filiabus tuis, et sex annis in grege
tuo, et mutavisti mercedem meam decem modis.
42. Nisi DEUS patris mei, DEUS Abrahami et pavor Jishaki,
fuisset mihi, quod nunc vacuum misisses me; miseriam meam et
fatigationem volarum mearum vidit DEUS, et dijudicavit nocte
praeterita.
43. Et respondit Laban, et dixit ad Jacobum, Filiae filiae
meae, et filii filii mei, et grex grex meus, et omne quod tu
videns, mihi hoc; pepererunt?
44. Et nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in testem
inter me et inter te.
45. Et accepit Jacob lapidem, et erexit illum in statuam.
46. Et dixit Jacob fratribus suis, Colligite lapides; et
acceperunt lapides, et fecerunt acervum; et comederunt ibi super
acervo.
47. Et vocavit illum Laban Jegar Sahadutha; et Jacob vocavit
illum Galeed.
48. Et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te
hodie propterea vocavit nomen illius Galeed.
49. Et Mizpah, quia dixit, Spectet JEHOVAH inter me et inter
te quia latebimus vir a socio suo.
50. Si affligas filias meas, et si accipias feminas supra
filia meas, nullus vir nobiscum, vide; DEUS testis inter me et
inter te.
51. Et dixit Laban Jacobo, Ecce acervus hic, et ecce statu
quam erexi inter me et inter te.
52. Testis acervus hic, et testis statua, si ego non transibo
ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum hunc et
statuam hanc, ad malum.
53. DEUS Abrahami, et Deus Nahoris judicent inter nos, DEUS
patris eorum; et juravit Jacob in pavorem patris sui Jishaki.
54. Et sacrificavit Jacob sacrificium in monte, et vocavit
fratres suos ad comedendum panem, et comederunt panem, et
pernoctaverunt in monte.
55. Et mane surrexit Laban in matutino, et osculatus filios
suos, et filias suas, et benedixit illis, et ivit, et reversus
Laban ac locum suum.
4061. CONTENTA
Agitur hic in sensu interno de separatione boni et veri quae
per `Jacobum et ejus mulieres’ (x)repraesentantur, a bono per
`Labanem’ significato, ut illa conjungerentur Divino ex stirpe
Divine directa; tum de statu utriusque circa separationem.
4062. SENSUS INTERNUS
Vers. 1-3. Et audivit verba filiorum Labanis, dicendo,
Sumpsit Jacob omnia quae patri nostro, et a quibus patri nostro,
fecit omnem copiam hanc. Et vidit Jacob facies Labanis, et ecce
nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius. Et dixit Jehovah
ad Jacobum, Revertere ad terram patrum tuorum, et ad nativitatem
tuam, et ero cum te. Audivit verba filiorum Labanis, dicendo’
significat boni per Labanem significati vera qualia respective ad
bonum acquisitum inde in Naturali a Domino: `Sumpsit Jacob omnia
quae patri nostro’ significat quod omnia boni per Jacobum nunc
intellecti data ipsi sint inde: `et a quibus patri nostro, fecit
omnem copiam hanc’ significat quod Ipse Sibi daret: `et vidit Jacob
facies Labanis’ significat status mutationem apud bonum illud cum
recederet bonum per `Jacob’ intellectum: `et ecce nullatenus is cum
eo sicut heri nudius tertius’ significat statum prorsus mutatum
erga bonum per `Jacob’ significatum, a quo tamen nihil desumptum
quin haberet sua sicut prius, praeter statum quoad conjunctionem:
`et dixit Jehovah ad Jacobum’ significat Domini perceptionem ex
Divino: `Revertere ad terram patrum tuorum significat quod nunc
propius se conferret ad bonum Divinum: `et ad nativitatem tuam’
significat quod ad verum inde: `et ero tecum significat quod tunc
Divinum.
boni per `Labanem’ significati vera qualia respective ad bonum
acquisitum inde in Naturali a Domino, constat ex significatione
`filiorum’ quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623,
(x)3373; et ex repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum communis
stirpis collaterale, de qua n. 3612, 3665, 3778, ita tale bonum
quod inserviret introducendis bonis et veris genuinis n. 3974,
3982, 3986; hic quod inserviverit, nam agitur de separatione ejus;
quod `audiverit Jacob verba’ involvit in sensu interno qualia
essent respective ad bonum acquisitum in Naturali a Domino, ut
constare potest a nunc sequentibus, nam indignationis {1} erant, et
dixerunt quod `sumpserit Jacob omnia quae patri illorum, et vidit
Jacob facies Labanis, quod non sicut heri nudius tertius’; quod
`Jacob’ repraesentet Naturale Domini, et in capite praecedente
bonum veri ibi, videatur n. 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4009.
[2] Quomodo cum bono per `Labanem’ significato respective ad bonum
veri quod per `Jacobum’ repraesentatur, se habet, constare potest
ab illis quae in capite praecedente dicta et ostensa sunt;
illustrari hoc amplius potest per status regenerationis hominis, de
quo etiam in sensu repraesentativo hic agitur; quando regeneratur
homo, tunc in bono quodam medio tenetur a Domino, hoc bonum
inservit bonis et veris genuinis introducendis, sed postquam haec
bona et vera introducta sunt, tunc separatur inde; quisque qui de
regeneratione et de novo homine aliquid novit, capere potest quod
novus homo prorsus sit alius quam vetus, est enim novus homo in
affectione rerum spiritualium et caelestium; hae enim faciunt
jucunda et beata ejus; at vetus homo est in affectionibus rerum
mundanarum et terrestrium, et hae faciunt jucunda et amoena ejus;
proinde novus homo spectat fines in caelo, vetus autem homo fines
{2} in mundo; inde patet quod homo novus prorsus alius et diversus
sit a veteri; [3] ut homo perducatur a statu veteris hominis in
statim novi, exuendae erunt concupiscentiae mundi, et induendae
affectiones caeli; hoc fit per innumerabilia media, quae soli
Domino nota sunt, et quorum plura etiam nota sunt angelis a Domino,
at pauca si ulla homini; sed usque omnia et singula manifestata
sunt in sensu interno Verbi; cum itaque homo a veteri homine fit
novus, hoc est, cum homo regeneratur, non fit momento ut aliqui
credunt, sed per plures annos, immo per totam hominis vitam usque
ad ultimam ejus; exstirpandae enim sunt concupiscentiae ejus et
insinuandae affectiones caelestes, et vita donandus est homo {3}
quam prius non habuit, immo de qua prius vix aliquid novit; cum
itaque status vitae ejus in tantum mutandi, non aliter potest quam
ut diu teneatur in bono quodam medio, nempe in bono quod tam
participat de affectionibus mundi quam de affectionibus caeli, et
nisi in (t)illo bono medio teneatur, nusquam admittit bona et vera
caelestia; [4] illud bonum, nempe bonum medium, est quod per
`Labanem et gregem ejus’ significatur; sed homo in bono illo medio
non diutius tenetur quam cujusque dum id inserviverit usui illi;
eum autem inserviverat tunc separatur; de separatione hac in hoc
capite agitur: quod bonum medium sit, et postquam hoc inserviverat
usui, quod separetur, illustrari: potest a status mutationibus quas
unusquisque homo subit ab infanti usque ad senectutem; notum est
quod alius status hominis sit in infantia ejus, alius in pueritia,
alius in juventute, alius in adulta aetate, et alius in senectute;
etiam notum est quod homo statum infantiae cum ejus lusoriis exuat
cum transit in statum pueritiae, et quod statum pueritiae exuat cum
transit in statum juventutis, et hunc iterum cum transit in statum
adultae aetatis, et demum hunc cum transit in statum senectutis; et
si expendit, etiam ei notum esse potest quod unaquaevis aetas sua
jucunda habeat, et quod per illa successive introducatur in ea quae
sunt sequentis aetatis, et quod illa jucunda inserviverint ei ad
illuc perveniendum, et tandem ad jucundum intelligentiae et
sapientiae in aetate senili; [5] inde patet quod priora semper
relinquantur cum novus vitae status induitur: sed comparatio haec
inservire solum potest ad sciendum quod jucunda media sint, et quod
ea relinquantur cum homo intrat statum sequentem; cum autem homo
regeneratur, tunc fit status ejus prorsus alius a priore ad quem
non naturali modo ducitur sed supernaturali a Domino; nec ad illum
statum aliquis pervenit nisi per regenerationis media, quae a solo
Domino providentur, ita per bonum medium de quo actum est; et cum
ad illum statum perductus est, usque ut non amplius pro fine habeat
mundana, terrestria et corporea, sed illa quae caeli sunt, tunc
bonum illud medium separatur; pro fine habere est amare unum prae
altero.
@1 in indignatione$
@2 i spectat$
@3 A d homo$
quod omnia boni per `Jacobum’ intellecti data ipsi sint inde, nempe
a bono illo medio, constare potest absque explicatione; at quod non
data ei sint inde, patet a sequentibus; sunt `filii Labanis’ qui id
dixerunt.
significet quod Ipse Sibi daret, constat a significatione `facere
copiam’ quod sit sibi dare; praedicatur enim in sensu supremo de
Domino, Qui nusquam aliquid boni et veri ab alio sumpsit, sed a
Semet Ipso; inserviverat quidem Ipsi bonum aliud pro medio, quod
cognationem habuit etiam cum materno, Laban enim per quem illud
bonum significatur, erat frater Rebeccae quae mater Jacobi, sed per
medium illud Sibi comparavit illa per quae Naturale Suum propria
potentia Divinum fecit; aliud est ex medio aliquid sibi comparare,
et aliud per medium; per medium Sibi comparavit, quia natus est
homo et a matre hereditarium traxit quod expellendum, non autem ex
medio, quia conceptus a Jehovah a Quo Divinum Ipsi, quare Sibi Ipsi
dedit (o)omnia bona et vera quae Divina fecit; Ipsum enim ut omnia
secundum ordinem fierent.
mutationem apud bonum illud cum recederet bonum per `Jacob’
intellectum, constat ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum
Naturalis, et a repraesentatione `Labanis’ quod sit hortum medium,
de quibus saepius prius; et a significatione `facierum’ quod sint
interiora, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, hic mutationes
interiorum, seu quod idem, mutationes status; dicitur enim, vidit
facies ejus, et ecce nullatenus is cum eo sicut heri nudius
tertius.’ Causa quod interiora per `facies’ in Verbo significentur,
est quia interiora elucent ex facie, et se sistunt in facie sicut
in speculo aut in imagine, inde `facies’ seu vultus significant
status cogitationum et status affectionum.
quod significet statum prorsus mutatum erga bonum per `Jacob’
significatum, a quo tamen nihil desumptum quin haberet sua sicut
prius, praeter statum quoad conjunctionem, constare potest ex eo
quod nullatenus is cum eo sicut heri nudius tertius sit status
prorsus mutatus erga Jacobum, hoc est, erga bonum per `Jacob’
significatum; et ex illis quae praecedunt, quod [a] Labane, hoc
est, a bono per `Labanem’ significato, nihil desumptum quin haberet
sua sicut prius. [2] Ut comprehendatur quomodo cum bonis et veris
apud hominem se habet, revelandum est quod vix alicui notum est;
scitur quidem et agnoscitur quod omne bonum et omne verum a Domino;
et quoque agnoscitur a quibusdam quod influxus sit, sed talis ut
homo non sciat; at quia non scitur, ad minimum non agnoscitur
corde, quod circum hominem sint spiritus et angeli et quod internus
homo sit in medio eorum et sic regatur a Domino, parum id creditur
tametsi dicitur: sunt societates innumerabiles in altera vita, quae
dispositae et ordinatae sunt a Domino secundum omnia genera boni et
veri, et societates quae in opposito sunt secundum omnia genera
mali et falsi; usque adeo ut non detur aliquod genus boni et veri,
nec aliqua species illius generis, ne quidem aliqua differentia
specifica, quae non habent societates angelicas tales, seu quibus
non correspondent societates angelicae; et vicissim ut non detur
aliquod genus mali et falsi, nec aliqua species illius generis, ne
quidem aliqua differentia specifica, est unusquisque homo quoad
interiora sua, hoc est, quoad cogitationes [et] affectiones,
tametsi hoc nescit; omne quod homo cogitat et vult {2}, est inde,
usque adeo ut si ei societates spirituum et angelorum in quibus
est, auferrentur, momento illo nullius cogitationis et nullius
voluntatis esset, immo momento illo occumberet plane mortuus; talis
est status hominis, quamvis ille credit quod ex seipso omnia
habeat, et quod nec infernum nec caelum sit, aut quod infernum sit
longe remotum ab illo, et quoque caelum. [3] Insuper bonum apud
hominem apparet ei sicut simplex quoddam aut sicut unum, sed usque
est tam multiplex, et constat ex tam {3} variis ut nusquam
explorare possit quoad solum communia; similiter se habet cum malo
apud hominem: quale autem bonum est apud hominem, talis societas
angelorum est apud illum, et quale malum est apud hominem, talis
societas spirituum malorum est apud eum; homo sibi ipsi adsciscit
societates, seu semet ipsum ponit in societate talium, nam simile
simili associatur, ut pro exemplo, qui avarus est, is adsciscit
societates similium qui in tali cupiditate sunt; qui amat se prae
aliis et contemnit alios, is adsciscit similes; qui in vindictis
jucundum habet, is tales qui in simili jucundo sunt; ita in
reliquis; communicant illi cum inferno, in medio illorum homo est
et regitur prorsus ab illis, usque adeo ut non sit sui juris sed
illorum, tametsi putat ex jucundo quod ei, et `inde libero’, quod
semet ipsum regat; qui autem non avarus est, aut qui non amat se
prae aliis et non contemnit alios, et qui non in vindictis jucundum
habet, [is] in societate angelorum similium est et per illos
ducitur a Domino, et quidem per liberum ad omne bonum et verum ad
quod se duci patitur; et sicut ad bonum interius et perfectius se
duci patitur, ita perducitur ad societates angelicas interiores et
perfectiores; mutationes status ejus non aliud sunt quam mutationes
societatum: quod ita se res habeat, constat mihi ex continua nunc
plurium annorum experientia, ex qua mihi hoc tam familiare factum
est, sicut quoddam familiare apud hominem ab infantia ejus. [4] Ex
his nunc constare potest quomodo se habet cum regeneratione
hominis, et cum jucundis et bonis mediis per quae homo a statu
veteris hominis perducitur ad statum novi hominis a Domino, quod
nempe hoc fiat
media non aliud sunt quam societates tales, quae homini applicantur
a Domino, ut per illas introduci possit ad bona et vera spiritualia
et caelestia; ad quae cum perductus est, tunc separantur illae
societates, et interiores ac perfectiores adjunguntur: per bonum
medium quod per `Labanem’ significatur, non aliud `intelligitur, et
non aliud’ per separationem boni illius, de qua in hoc capite
agitur.
@1 A d infernales, i diabolicae$
@2, et quod vult,$
@3 tot$
@4 spirituum$
@5 i homo$
@6 ex libero inde$
perceptionem ex Divino, constat ex significatione `dicere’ in
historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. (x)1791, 1815, 1819,
(x)1822, 1898, 1919, 2080, 2619, 2862, (x)3395, 3509; quod
`Jehovah’ sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 1793, 2921, 3023,
3035; inde patet quod per `dixit Jehovah’ significetur perceptio
Domini ex Divino.
nunc propius se conferret ad bonum Divinum, constat a
significatione `terrae patrum’ quod hic sit bonum Divinum quia
praedicatur de Domino, `terra’ enim nempe Canaan significat regnum
Domini, n. 1607, 3481, et in supremo sensu Divinum Humanum Domini,
quia Hoc influit et facit regnum Ipsius, n. 3038, 3705, et quod
`pater’ sit bonum, n. 3703; et quia nunc comparata sunt bona et
vera per quae Dominus Divinum faceret Naturale, quae repraesentata
sunt per commorationem Jacobi apud Labanem et per acquisitiones
ibi, inde sequitur quod per `reverti ad terram patrum’ sit propius
se conferre ad bonum Divinum.
inde, constat ex significatione `nativitatis’ quod sit verum quod
ex bono, omne enim verum nascitur ex bono, non aliunde est origo
ejus, verum enim dicitur quia est boni et quia confirmat id ex quo
est, hoc est, bonum, inde significatio nativitatis hic; quod
`nativitates’ sint fidei, videatur n. 1145, 1255; et quod `parere’
sit agnoscere fide et actu, n. 3905, 3915.
ex eo quod Jehovah locutus, et per Jehovam intelligitur Dominus, ut
supra n. 4068, ita Divinum; `esse cum illo’ in quo est, seu qui est
illud, est Divinum; sensus supremus, qui de Domino, talis est ut
appareat divisum in sensu litterae, sed est unum in sensu interno
supremo.
agrum ad gregem suum. Et dixit illis, Video ego facies patris
vestri, quod nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius; et Deus
patris mei fuit cum me. Et vos scitis quod in omni vi mea servivi
patri vestro. Et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem
meam decem modis, et non dedit ei Deus ad malefaciendum mecum. Si
sic dicebat, Punctata erit merces tua, et pepererunt omnes greges
punctata; et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et
pepererunt omnes greges variegata. Et eripuit Deus acquisitionem
patris vestri, et dedit mihi. Et factum in tempore incalescendi
gregem, et sustuli oculos meos, et vidi in somnio, et ecce hirci
ascendentes super gregem variegati, punctati et grandinati. Et
dixit ad me angelus Dei in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me. Et
dixit, Tolle quaeso oculos tuos, et vide omnes hircos ascendentes
super gregem variegatos, punctatos et grandinatos, quia vidi omne
quod Laban facit tibi. Ego Deus Bethelis, quo unxisti statuam, quo
vovisti Mihi votum, nunc surge, exi e terra hac, et revertere ad
terram nativitatis tuae. `Misit Jacob et vocavit Rachelem et Leam
agrum ad gregem suum’ significat adjunctionem affectionum veri a
bono per Jacobum nunc intellecto, et applicationem tunc cum
discederet: `et dixit illis, Video ego facies patris vestri, quod
nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius’ significat status
mutationem in bono per Labanem significato: `et Deus patris mei
fuit cum me’ significat quod a Divino omnia quae Sibi: `et vos
scitis quod in omni vi mea servivi patri vestro’ significat quod ex
propria potentia: `et pater vester fefellit me, et mutavit mercedem
meam decem modis’ significat statum boni ad Se, cum ex Se Ipso
applicaret illa quae boni istius, et plurimam mutationem ejus: `et
non dedit ei Deus ad malefaciendum mecum’ significat quod usque non
impedire potuerit: `si sic dicebat, Punctata erit merces tua, et
pepererunt omnes greges punctata’ significat liberum ejus, et quod
in libero ejus sumerentur illa a Domino, haec quoad mala adjuncta
bonis: `et si sic dicebat, Variegata erit merces tua, et pepererunt
omnes greges variegata’ significat eadem quoad falsa adjuncta: `et
eripuit Deus acquisitionem patris vestri, et dedit mihi’ significat
quod illa ex Divino: `et factum in tempore incalescendi gregem’
significat affectionis ardorem ut conjungerentur: `et sustuli
oculos meos, et vidi in somnio’ significat perceptionem naturalis
boni in obscuro: `et ecce hirci ascendentes super gregem variegati,
punctati et grandinati’ significat effectum quod bonum naturale per
Jacob intellectum talibus inde imbueretur: `et dixit ad me angelus
Dei in somnio, Jacob; et dixi, Ecce me’ significat perceptionem ex
Divino, et praesentiam in statu illo obscuro: `et dixit, Tolle
quaeso oculos tuos’ significat advertentiam ex proprio: `et vide
omnes hircos ascendentes super gregem variegatos, punctatos et
grandinatos’ significat quod talia introducerentur: `quia vidi omne
quod Laban facit tibi’ significat proprium boni per Labanem
significati, non tale ut ex se: `Ego Deus Bethelis’ significat
Divinum in naturali: `quo unxisti statuam’ significat ubi bonum
veri, et terminus: `quo vovisti Mihi votum’ significat sanctum:
nunc surge’ significat elevationem: `exi e terra hac’ significat
separationem a bono illo: `et revertere ad terram nativitatis tuae’
significat conjunctionem cum Divino bono veri.
suum’: quod significet adjunctionem affectionum veri a bono per
`Jacobum’ nunc intellecto et applicationem tunc cum discederet,
constat a repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum naturalis, de
qua saepius prius; et a repraesentatione `Rachelis et Leae’ quod
sint affectiones veri illi bono adjunctae, `Rachel’ affectio veri
interioris, et {1} `Leah’ affectio veri externi, de qua n. 3758,
3782, 3793, 3819; quod `mittere ad illos et vocare agrum ad gregem
suum’ sit adjungere sibi, patet; `ager’ significat illa quae boni
sunt, et ubi bonum, n. 2971, 3196, 3310, 3317; et `grex’ ipsa bona
et vera quae nunc acquisita sunt, quibus affectiones veri per
`Rachelem et Leam’ intellectae applicarentur, cum discederet:
`Jacob’ in hoc capite repraesentat bonum Naturalis quod propius
accederet ad conjunctionem cum Divino, n. 4069, quia in procinctu
se separandi fuit, (o)et in separatione, a bono per `Labanem’
significato, videatur de Jacobo n. 3775; repraesentationes enim se
habent secundum mutationes status quoad bonum et verum, ac
mutationes status secundum mutationes spirituum et angelorum qui in
tali bono et vero sunt, secundum illa quae supra n. 4067 dicta
sunt: [2] cum societates spirituum et angelorum quae in bono medio
sunt: recedunt, tunc societates novae accedunt quae in perfectiore
bono sunt; status hominis prorsus se habet secundum societates
spirituum et angelorum in quorum medio est; talis est ejus voluntas
et talis ejus cogitatio; sed mutationes ejus status se prorsus
aliter habent cum ipse sibi societates illas adsciscit seu ipse se
illis adjungit, et aliter cum societates illae adjunguntur ei a
Domino; cum ipse se illis adjungit, tunc est in malo; cum autem ei
adjunguntur a Domino, tunc est in bono; cum in bono, (o)tunc per
societates illas influit tale bonum quale inservit ejus vitae
reformationi: quae hic in sensu interno dicuntur de bono per
`Jacobum’ repraesentato, de affectionibus veri quae sunt `Rachel et
Leah’ et de applicatione harum cum discederet a bono per `Labanem’
significato, se prorsus ita ad vivum cum societatibus et earum
mutationibus habent; ex illis angeli percipiunt status qui apud
hominem sunt, ita ejus bona et vera qualia sunt; proinde
innumerabilia quae homini vix ut unum commune apparent; inde angeli
sunt in ipsis causis nam societates illas {2} vident et percipiunt,
homo autem in effectibus et non illas videt, sed modo obscure
percipere potest per aliquas status mutationes quae sunt inde, et
nihil quoad bonum et verum nisi illustretur per angelos a Domino.
@1 at$
@2 ipsas societates$
nullatenus is ad me sicut heri nudius tertius’: quod significet
status mutationem in bono per `Labanem’ significato, constat ex
illis quae supra n. 4067 dicta sunt, ubi eadem verba.
Divino omnia quae sibi, constat ex eo quod `Deus patris’ cum
praedicatur de Domino, sit Divinum quod Ipsi; et quod `fuit cum me’
sit quod inde omnia quae Sibi. Dominus cum Humanum in Se Divinum
fecit, etiam societates spirituum et angelorum circum Se habuit,
nam voluit ut secundum ordinem omnia fierent; sed Sibi Ipsi
adscivit quales inservirent, et sicut beneplacuit {1}, mutavit
illas ; at ex illis nihil boni et veri sumpsit et Sibi applicuit
sed ex Divino {2}, sic etiam in ordinem redegit et caelum et
infernum, et hoc successive usque dum Se plene glorificavit: quod
societates spirituum et angelorum inservire potuerint usui et usque
nihil ab illis desumpserit, illustrari potest ab exemplis: [2]
societates quae tales sunt ut credant bonum esse a se, et inde in
bonis meritum ponunt, inserviverant usui ad introducendum Se in
scientiam de tali bono, et inde in sapientiam de bono absque merito
quale est quod ex Divino; illa scientia et inde sapientia non fuit
ex illis societatibus, sed per illas. Sint quoque pro exemplo
societates quae multum se sapere credunt, et tamen de bono et vero
ratiocinantur et de singulis num ita sit; tales societates sunt
pleraeque spiritualium; inserviverant usui ad introducendum Se in
scientiam de illis et quantum in umbra sunt respective, et nisi
Divinum misereretur eorum quod perirent, et in plura quae ex
Divino; quae non fuerunt ex illis sed per illas. [3] Sint adhuc
pro exemplo societates quae in amore in Deum sunt, et credunt si
infinitum intuentur, et absconditum {3} Deum colunt {4}, quod in
amore in Ipsum possint esse, cum tamen non sunt nisi infinitum
(c)illud aliqua idea finitum faciant, aut absconditum Deum
visibilem apud se per ideas intellectuales finitas sistant, quia
alioquin foret intueri in caliginem, et amore amplecti {5} id quod
ibi, ita plura inconcinna et incondita secundum cujusvis ideas;
tales quoque inserviverant usui ad introducendum in scientiam de
interioribus illorum qualia essent {6}, tum de amore illorum
qualis, et quoque in miserationem, et quod nec salvari possent nisi
Humanum Domini quoque Divinum fieret, in quod intuerentur; haec
sapientia nec fuit ex illis sed per illas ex Divino: similiter se
habet in reliquis: exinde patet quomodo se habet cum hoc quod a
bono per `Labanem’ significato nihil desumptum sit, sed quod omnia
quae Domino, a Divino fuerint, hoc est, ab Ipso.
@1 i Ipsi$
@2 i suo$
@3 i sic$
@4 colant$
@5 complecti$
@6 sunt$
quod significet quod ex propria potentia, constat ex significatione
`servire’ quod sit studium, de qua n. 3824, 3846, at cum
praedicatur de Domino quod sit propria potentia, de qua n. 3975,
3977, et adhuc magis cum dicitur `in omni vi mea.’
decem modis’: quod significet statum boni ad Se cum ex Se Ipso
applicaret illa quae boni istius et plurimam mutationem {1},
constat ex significatione `patris,’ hic Labanis, quod sit bonum
medium, de qua prius; ex significatione `mercedis’ quod sit ex Se
Ipso, de qua n. 3996 3999; et ex significatione `decem modis’ quod
sit plurima mutatio `decem’ sunt plurimum, n. 1988, et `modi’ sunt
mutationes; ipse status illius boni cum Dominus ex Se Ipso
applicaret illa quae boni istius quod mutatus, involvitur: si nunc
pro bono quod per `Labanem’ significatur, concipiatur talis
societas spirituum et angelorum qui in tali bono, patet quomodo se
res habet; societates non facile recedunt ab illo apud quem
fuerunt, sed cum is apud quem sunt, recedit, tunc indignantur, ac
se gerunt similiter ac hic Laban adversus Jacobum, immo etiam si
percipiunt quod aliquid bonum ei accesserit per illos, dicunt quod
accesserit {2} ex illis; in indignatione enim ex malo {3}
loquuntur. [2] Similiter se habet apud unumquemvis hominem qui
regeneratur, quod nempe a Domino ei applicentur societates quae
inserviunt {4} introducendis bonis et veris genuinis, non ex illis
sed per illas; et cum is qui regeneratur, in alias societates
transfertur, tunc indignantur illae quae prius ibi fuerunt; sed
haec non apparent homini, quia non credit quod in societate
spirituum et angelorum sit; at {5} apparent manifeste angelis; et
quoque illis quibus, ex Divina Domini Misericordia, cum illis loqui
datur et interesse illis sicut unus illorum; {6}exinde mihi datum
est scire quod ita se res habeat. Conqueruntur valde spiritus quod
homo hoc non sciat, ne quidem quod sint apud hominem, et magis
adhuc quod multi negent non modo praesentiam (c)illorum, sed etiam
quod infernum et {7} caelum sit; sed hoc stupiditati hominis
adscribunt; cum tamen homo non minimum cogitationis nec minimum
voluntatis habeat quam per influxum per illos a Domino; et quod
illi sint per quos Dominus mediate regit genus humanum, et in
particulari unumquemvis.
@1 i ejus, as 4072$
@2 i bonum$
@3 i ita$
@4 inserviant$
@5 sed$
@6 i quoque$
@7 i quod$
significet quod usque non impedire potuerit, constat ex
significatione `non dare ad malefaciendum’ cum praedicatur de
Domino quod sit non impedire posse; `malefacere’ enim Divino nihil
potest, sed impedire ne influat, fieri potest, omne malum hoc
facit; inde patet quid per `malefacere’ hic significatur.
omnes greges punctata’: quod significet liberum Ejus, et quod ii
libero Ejus sumerentur illa a Domino, haec quoad mala adjuncta
bonis, constat ex statu rei in sensu interno, qui est liberum Ei
fuerit constat ex statu rei in sensu interno, qui est quod mutare
mercedem, et sic quod in libero Ejus desumpta sint illa; quod haec
quoad mala adjuncta bonis, constat ex significatione `punctatorum’
quod sint bona cum quibus mixta mala, de qua n. 3993, 3995, 4005.
omnes greges variegata’: quod significet eadem quoad falsa
adjuncta, constat ex illis quae nunc dicta sunt; et a
significatione `variegatorum’ quod sint vera sparsa et mixta malis,
de qua n. 4005, proinde falsa.
mihi’: quod significet quod illa ex Divino, constat ex illis quae
supra n. 4065, et quae n. 4075 dicta et ostensa sunt.
affectionis ardorem ut conjungerentur, constat ex significatione
`incalescere’ quod sit affectionis ardor et ejus effectus, de qua
n. 4018, 4019; ita ut conjungerentur nempe bona et vera.
significet perceptionem naturalis boni in obscuro, constat a
significatione `tollere oculos’ quod sit cogitare, et quoque
intendere, de qua n. 2789, 2829, 3198, ita percipere; et ex
significatione `in somnio’ quod sit in obscuro, de qua n. 2514,
2528; (o) naturalis bonum est `Jacob’.
et grandinati’: quod significet effectum quod bonum naturale per
`Jacob’ intellectum talibus inde imbueretur, constare potest ex
illis quae in capite praecedente de his dicta sunt; cesserunt enim
Jacobo per gregem Labanis variegata, punctata et maculosa, hoc est,
talia quae per illa significantur.
me’: quod significet perceptionem ex Divino et praesentiam in
obscuro, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi
quod sit percipere, de qua saepius prius; ex significatione `angeli
Dei’ quod sit ex Divino, nam `angelus’ in Verbo ubi nominatur,
significat aliquid Domini, hoc est, aliquid Divini, n. 1925,
(x)2319, 2821, 3039, ex causa quia angelus non a se loquitur sed a
Domino, cumprimis quando in somnio, ut hic ad Jacobum; angeli etiam
tales sunt ut indignentur si illis tribuatur aliquid boni et veri
quod loquuntur, et quantum possunt, removent ideam talem apud
alios, imprimis apud hominem; sciunt enim et percipiunt quod illis
ex Domino, ita ex Divino, omne bonum et verum quod cogitant,
volunt, et efficiunt: inde constare potest quod per `angelos’ in
Verbo significetur aliquid Domini, hoc est, Divinum;(n) et ex
significatione `in somnio’ quod sit in obscuro, de qua n. 2514,
2528; praesentia in naturali, et ibi in obscuro, significatur per
responsum Jacobi.
advertentiam ex proprio, constat ex significatione `tollere oculos’
quod sit cogitare et intendere, de qua n. 2789, 2829, ita
advertere; hic quod ex proprio, patet ex eo quod dicatur `tolle
oculos et vide,’ tum a serie.
punctatos et grandinatos’: quod significet quod talia
introducerentur, ita quod talibus imbueretur, constat ex illis quae
mox supra n. 4084 dicta sunt, ubi similia verba.
proprium boni per `Laban’ significati, quod non tale ut ex se,
constat ex repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum medium, de qua
saepius prius: quod ejus proprium non tale sit ut ex se,
significatur per `vidi omne quod facit tibi’; quod haec
significatio sit, patet ex intuitione rerum in sensu interno, tum
ex societatibus quae in tali bono sunt, ex his enim manifeste
videri potest quale illud bonum est, sunt enim societates
(o)spirituum quae inserviunt pro mediis et pro communicatione, de
quibus n. 4047; illae non tales sunt ut ex se et proprio multum {1}
faciant sed patiantur se duci ab aliis, ita ad bonum ab angelis, et
ad malum a spiritibus malis, quod etiam elucet ex historicis hic de
Labane, imprimis ex illis quae sequuntur; inde patet quid
intelligitur per proprium boni per `Laban’ significati, quod non
tale sit ut ex se. Haec quae in versibus 6-12 in sensu interno
continentur, summatim explicata sunt, ex causa quia similia sunt
illis de quibus in capite praecedente actum est ubi illa plenius
explicata sunt {2}.
@1 A d aliquid, i multum$
@2 videantur$
constat ex significatione `Bethelis’ quod sit bonum in ultimo
ordinis, de qua n. 3729, proinde in naturali, nam hoc est ultimum
ordinis, caelestia enim et spiritualia terminantur ibi; inde quod
`Deus Bethelis’ sit Divinum in Naturali, patet: quia Bethel
significat bonum in naturali, etiam significat cognitiones
caelestium ibi, nam hae sunt boni {1}.
@1 i videatur n. 1453$
terminus, constat ex significatione `statuae’ quod sit sanctus
terminus, ita ultimum ordinis, proinde verum, de qua n. 3727; et ex
significatione `ungere,’ seu fundere oleum super caput statuae, ut
a Jacobo factum, quod sit verum bonum facere, de qua n. 3728.
a significatione `vovere votum’ quod sit velle ut Dominus
provideat, et in supremo sensu in quo praedicatur de Domino quod
sit quod provideat, de qua n. 3732; et quia quicquid providet
Dominus, hoc procedit ab Ipso, et quicquid procedit ab Ipso, hoc
sanctum est, inde est quod hic per `vovere votum’ significetur
sanctum: quod `vovere votum’ sit id quod procedit a Domino, proinde
sanctum, ad primam intuitionem apparet remotius, sed hoc ex causa
quia homo est qui vovet votum, quo se ad aliquod obstringit, seu
sibi aliquid imponit erga Divinum, si potiatur optato; sed cum
ipsum Divinum `est, seu Dominus’, de Quo id praedicatur, tunc non
est aliquod votum, sed est velle et providere, seu facere; quod
itaque facit Divinum seu Dominus, hoc procedit ab Ipso, et quicquid
procedit ab ipso, est sanctum.
significatione `surgere’ quod ubi dicitur, involvat elevationem, de
qua n. 2401, 2785, 2912, 2927; et quid elevatio, n. 3171
illo, nempe quod per `Labanem’ significatur, constat absque
explicatione.
conjunctionem cum Divino Bono Veri, constat ex significatione
`reverti ad terram’ quod sit propius se conferre ad bonum Divinum
de qua supra n. 4069; et a significatione `nativitatis’ quod sit
verum de qua etiam supra n. 4070; inde patet quod per `reverti ad
terram nativitatis’ significetur conjunctio cum Divino Bono Veri.
An amplius nobis portio et hereditas in domo patris nostri? Anno:
alienae existimatae sumus ei, quia vendidit nos, et comedit etiam
comedendo argentum nostrum? Quia omnes divitiae quas eripuit Deus
a patre nostro, nobis illae et filiis nostris; et nunc omne quod
dixit Deus ad te, fac. `Respondit Rachel et Leah, et dixerunt ei’
significat reciprocum affectionum veri: `An amplius nobis portio et
hereditas in domo patris nostri?’ significat statum primum
separationis illarum a bono per Labanem significato: `annon alienae
existimatae sumus ei, quia vendidit nos’ significat quod
abalienaverit illas, ut non ejus essent amplius: `et comedit etiam
comedendo argentum nostrum’ significat verum illarum affectionum
quod consumeret, si non separarentur: `quia omnes divitiae quas
eripuit Deus a patre nostro, nobis illae et filiis nostris’
significat quod omnia ex propria potentia, et nihil ab aliquo
datum, influendo a Divino Suo in id quod inde acciperet: `et nunc
omne quod dixit Deus ad te, fac’ significat Providentiam Domini.
reciprocum affectionum veri, constat a significatione `respondere’
cum annuitur, quod sit reciprocum, de qua n. 2919, et quod sit
receptio, n. 2941, 2957; et ex repraesentatione `Rachelis’ quod sit
affectio veri interioris, et `Leae’ quod sit affectio veri externi,
de quibus n. 3758, 3782, 3793, 3819. In illis quae praecedunt,
actum est in sensu interno de bono naturalis quod per `Jacobum’
significatur, cum separaretur a bono medio, quod est `Laban,’
quomodo illud, nempe bonum naturalis, adjungeret sibi affectiones
veri, quae per Rachelem et Leam’ significantur; [2] agitur nunc de
applicatione affectionum veri reciproca ad bonum; haec applicatio
continetur in sensu interno verborum quae Rachel et Leah nunc
dicunt; sed haec talia sunt ut non cadant in intellectum nisi illum
qui instructus est, et qui jucundum percipit in scientia talium,
proinde qui pro fine habet spirituales cognitiones; ceteri nihil
talia curant, et eo usque intendere mentem non possunt, qui enim
pro fine habent mundana et terrestria, non abducere possunt inde
sensus, et si abducerent, injucundum perciperent, nam tunc
discederent et se removerent ab illis quae pro fine habent, hoc
est, quae amant; experiatur quisque apud se qui talis, num scire
velit quomodo bonum se adjungit affectionibus veri et quomodo
affectiones veri se applicant, et annon hoc scire molestum ei, et
dicturus quod talia ei non conducant, tum quod nihil de illis
capiat; [3] at si talia ei dicuntur quae ejus negotii sunt in
mundo, tametsi reconditissima sunt, et qualis alter sit quoad
affectiones, tum quomodo per illas sibi illum adjungere possit, se
applicando animo et dictis, hoc non modo capit, sed etiam interiora
percipit: similiter qui abstrusa scientiarum indagare ex affectione
studet, is intricatiora quam haec intueri amat et quoque intuetur;
at cum de spirituali bono et vero agitur, taedium sentit et quoque
aversatur: haec dicta sunt ut sciatur qualis homo Ecclesiae hodie
est. [4] Sed quomodo se habet cum bono cum adjungit sibi vera per
affectiones, et cum veris cum se applicant, non ita constare potest
cum tenetur idea seu cogitatio in bono et in vero, sed melius cum
in societatibus spirituum et angelorum per quas influunt, nam ut n.
4067 dictum est, hominis velle et cogitare inde venit, seu inde
influit, et apparet sicut in illo: ex illis, nempe societatibus
spirituum et angelorum, scire quomodo se res habet, est ex ipsis
causis, et ex caelo angelorum, est ex finibus causarum, sunt etiam
{1} historica quae se adjungunt, et illustrant, ita apparent
manifestius: [5] in sensu interno agitur de adjunctione boni ad {2}
vera, et de applicatione horum in naturali, `Jacob’ enim est bonum
ibi, ut saepius dictum, et `muliere’ ejus’ sunt affectiones veri;
bonum quod est amoris et charitatis, Domino influit, et quidem per
angelos qui apud hominem, et non in alia apud hominem quam in
cognitiones quae {3} apud illum; et quia ibi figitur bonum, tenetur
cogitatio in veris quae sunt cognitionum et inde excitantur plura
quae affinia sunt et convenientia, et hoc tam diu usque dum cogitat
quod ita sit et usque dum vult quia ita est ex affectione; cum hoc
fit, tunc conjungit se bonum veris, et applicant se vera, in
libero, omnis enim affectio facit liberum, n. 2870, 2875, 3158,
4031: [6] sed cum hoc fit, etiam a spiritibus qui ei adjuncti sunt,
excitantur dubia, quandoque etiam negativa, sed quantum affecti
praevalet, tantum ad affirmativum ducitur, et simul tunc per illa
i veris confirmatur: bonum cum sic influit {4}, non percipitur quod
sit per angelos, quia influit ita interius et in obscurum ejus quod
ei e mundanis et corporeis est: sed sciendum quod bonum non influat
ab angelis sed per angelos a Domino; hoc fatentur etiam omnes
angeli, quapropter etiam sibi nunquam {5} vindicant aliquod bonum,
immo indignantur cum aliquis eis illud tribuit. Ex his nunc, ut ex
ipsis causis, videri potest quomodo se res habet cum adjunctione
boni a vera, et de horum applicatione, de quibus hic in sensu
interno.
@1 i tunc$
@2 A d conjunctione… cum, i adjunctione… ad$
@3 i veri$
@4 influit ita$
@5 nusquam$
`Labanem’ significato, constat ex significatione `an amplius nobis
portio et hereditas’ quod sit, num amplius aliqua conjunctio; et ex
significatione `domus patris nostri’ quod sit bonum per `Labanem’
repraesentatum {1}; ex his resultat quod per illa verba
significetur status primus separationis illarum a bono per
`Labanem’ significato: primus enim status est quod in dubio
teneatur mens, alter (o)status est quod dubium per rationes
discutiatur; {2} tertius est affirmatio; ultimus est actus, ita
bonum cum veris insinuat se ab intellectuali parte in voluntarium,
ac appropriatur.
@1 significatum$
@2 i et$
quod significet quod abalienaverit illas ut non ejus essent
amplius, constat a significatione `alienae existimari’ quod sit
abalienari; et a significatione `vendere’ quod sit ita abalienare
ut non amplius ejus sint.
significet verum illarum affectionum quod consumeret si non
separarentur, constat a significatione `comedere’ quod sit
consumere; et a significatione `argenti’ quod sit verum, de qua n.
1551, 2954; argentum nostrum’ quod sit verum illarum affectionum,
patet, per `Rachelem’ enim et `Leam’ repraesentantur affectiones
veri, ut prius passim ostensum. Quid haec involvunt, nec sciri
potest nisi sciatur quomodo se habet cum bonis et veris quae
insinuantur per bonum medium, seu nisi sciatur quales sunt
societates spirituum quae inserviunt pro bono medio; societates
spirituum quae inserviunt pro bono medio, illae in mundanis sunt,
at societates angelorum {1} quae inserviunt pro introducendis
affectionibus veri, non in mundanis sed in caelestibus sunt; [2]
hae binae societates agunt apud hominem qui regeneratur; quantum
homo initiatur in caelestia per angelos, tantum removentur spiritus
qui in mundanis sunt, et nisi removentur, dissipantur vera: mundana
enim et caelestia concordant apud hominem quando caelestia
dominantur super mundana; at discordant quando mundana dominantur
super caelestia; quando concordant, tunc multiplicantur vera in
naturali hominis; at quando discordant, tunc diminuuntur, immo
consumuntur, quia mundana obfuscant caelestia, proinde ponunt illa
in dubio; at caelestia cum dominium habent, illustrant mundana,
prae altero amantur: ex his constare potest quid intelligitur per
quod verum affectionum consumeret si non separarentur, quae
significantur per `comedit comedendo argentum nostrum.
@1 i quae etiam adjunctae$
nobis illae et filiis nostris’: quod significet quod omnia ex
propria potentia et nihil ab aliquo datum, influendo a Divino Suo
in id quod inde acciperet, constat ex illis quae supra n. 4065,
4075, 4081 dicta et explicata sunt.
Providentiam Domini, constat a significatione `omne quod dicit Deus
facere’ quod sit oboedire; at cum praedicatur de Domino, est
providere nam non ab alio facit sed a Se Ipso, nec Deus ad Ipsum
dicit ut faciat, sed Ipse dicit, hoc est, facit a Se.
et feminas suas, super camelos. Et abduxit omnem acquisitionem
suam, et omnem substantiam suam quam comparavit, acquisitionem
emptionis suae, quam comparavit in Paddan Aram, ad veniendum ad
Jishakum patrem suum terram Canaan. `Surrexit Jacob’ significat
elevationem boni per Jacobum intellecti: `et sustulit filios suos,
et feminas suas, super aamelos’ significat elevationem veritatum et
affectionum illarum et ordinationem in communibus: `et abduxit
omnem acquisitionem suam, et omnem substantiam suam quam
comparavit’ significat separationem {1} veri et boni a Labanis:
`acquisitionem emptionis suae’ significat quae ab illis aliunde:
`quam comparavit in Paddan Aram’ significat cognitiones veri et
boni in naturali: `ad veniendum a Jishakum patrem suum terram
Canaan’ significat ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut
Humanum Divinum fieret.
@1 A had separationem, vero boni et bono per Labanem
intellecto, but alters to read thus. N. 4105 i quae sunt after
boni.$
`Jacobum’ intellecti, constat a significatione `surgere’ quod
involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927; et a
repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum naturalis, de qua saepius
prius, hic bonum quod propius accedit ad Divinum, quia separandum
a bono medio, seu `Labane,’ n. 4073. Per elevationem quae
significatur per `surgere,’ dicitur cum propius accedit ad
caelestia, et hoc ex causa quia caelum creditur elevatum (t)esse
seu in alto; {1} ex apparentia ita dicitur, caelum enim, proinde
illa quae sunt caeli, nempe caelestia et spiritualia, non sunt in
alto sed in interno, videatur n. 450, 1735, 2148; quare homo in
caelo est quoad interiora, cum in spirituali amore et fide.
@1 i sed$
quod significet elevationem veritatum et affectionum illarum et
ordinationem in communibus, constat a significatione `filiorum’
quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; a
significatione `feminarum’ hic Rachelis et Leae, tum `ancillarum
{1}’ quod sint affectiones veri, cognitionum, et scientiarum, de
qua prius; et ex significatione `camelorum’ quod sint scientifica
communia in naturali, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145. Qui non
novit quomodo se habet cum repraesentationibus et correspondentiis,
non credere potest quod illa verba, nempe `sustulit filios suos et
feminas suas super camelos’ significent talia, apparent `ei enim’
remotiora quam ut id spirituale involvant et in se contineant, nam
cogitat de filiis, de feminis et de camelis; at angeli, qui omnia
talia spiritualiter vident et percipiunt, non cogitant de filiis
sed cum filii nominantur, de veris, et non de feminis sed cum
feminae nominantur, de affectionibus veri, cognitionum et
scientiarum, et non de camelis sed tunc de communibus in naturali;
correspondent enim ita; talis est angelica cogitatio; et quod
mirum, talis {2} est cogitatio interni spiritualis hominis cum in
corpore vivit, tametsi externus id prorsus nescit; quapropter etiam
homo qui regeneratus est, cum moritur, in similem cogitationem
venit et cum angelis cogitare et loqui potest, et hoc absque
instructione, quod nequaquam fieri potuisset nisi interior
cogitatio ejus talis fuisset; quod talis sit, est ex
correspondentia naturalium et spiritualium: inde constare potest
quod tametsi sensus litteralis Verbi sit naturalis, usque in se et
in singulis suis contineat spiritualia, hoc est, talia quae
cogitationis et inde loquelae interioris (o)seu spiritualis sunt,
`seu’ qualis est angelorum. [3] Cum elevatione veritatum et
affectionum illarum, et cum ordinatione illarum in communibus, ita
se habet: elevantur veritates et affectiones cum praeferuntur illa
quae sunt vitae aeternae et regni Domini, prae illis quae sunt
vitae in corpore et regni mundi; cum homo pro principali et
primario agnoscit illa, et pro instrumentali et secundario haec,
tunc elevantur apud illum veritates et affectiones illarum; tantum
enim in lucem caeli, in qua est intelligentia et sapientia,
transfertur et tantum illa quae sunt lucis mundi, sunt ei imagines
et quasi specula in quibus illa videt: contrarium evenit cum
praefert illa quae sunt vitae corporis et regni mundi prae illis
quae sunt vitae aeternae et regni Domini, ut cum credit quod haec
non sint quia non ea videt et quia non aliquis inde venit et {3}
nuntiavit; tum si credat {4}, si sint, quod non pejus illi eveniat
quam aliis, et se confirmat in illis, et vivit vitam mundi, et
charitatem et fidem prorsus contemnit; apud talem non elevantur
veritates et affectiones illarum, sed vel suffocantur, vel
rejiciuntur, vel pervertuntur; in luce enim naturali est, in quam
non influit aliquid lucis caelestis; inde patet quid per
elevationem veritatum et affectionum illarum intelligitur. [4]
Quod ordinationem illarum in communibus attinet, est illa
consequens; nam quantum homo praefert caelestia {5} mundanis,
tantum ad statum caeli ordinantur illa quae in naturali ejus, sic
ut appareant ibi, ut dictum, sicut imagines et specula caelestium,
nam sunt {6} repraesentativa correspondentia: sunt fines qui
ordinant, hoc est, Dominus per fines apud hominem; sunt enim tria
quae ordine sequuntur, nempe fines, causae, et effectus; fines
producunt causas, et per causas effectus; quales itaque fines sunt,
tales existunt causae, et tales inde effectus; fines sunt intima
apud hominem, causae sunt media, (o)et vocantur fines medii, et
effectus sunt ultima, (o)et vocantur fines ultimi, et effectus {7}
sunt etiam illa quae dicuntur communia; inde patet quid ordinatio
in communibus, quod nempe cum illa quae sunt vitae aeternae (c)et
regni Domini pro Me habentur, {8} omnes fines medii seu causae, et
omnes fines ultimi seu effectus, ordinentur secundum ipsum finem,
et hoc in naturali quia ibi sunt effectus, seu quod idem, ibi sunt
communia. [5] Unusquisque homo qui in adulta aetate aliquo judicio
pollet, scire potest si modo expendat, quod in binis regnis sit,
nempe in regno spirituali et in regno naturali, tum quod regnum
spirituale sit interius, et regnum naturale exterius, et
consequenter quod praeferre possit unum alteri seu pro fine habere
unum prae altero, et inde quod apud illum dominetur id quod pro
fine habet aut praefert; si itaque pro fine habet et praefert
regnum spirituale, hoc est, illa quae sunt illius regni, tunc pro
principali et primario agnoscit amorem in Dominum et charitatem
erga proximum, proinde omnia quae confirmant illa quae vocantur
fidei, nam haec sunt regni illius, (o)et tunc disponuntur et
ordinantur omnia in naturali ejus secundum illa, ut sint servientia
{9} et oboedientia: at cum pro fine habet et praefert regnum
naturale, hoc est, illa quae ibi sunt, tunc exstinguit illa quae
amoris in Dominum et charitatis erga proximum et quae fidei sunt,
usque adeo ut prorsus nihili faciat illa, at amorem mundi et sui et
quae amorum illorum {10} sunt, facit omne; haec cum fiunt,
ordinantur omnia in naturali ejus secundum fines illos, ita prorsus
contra illa quae sunt caeli; inde in se facit infernum. Pro fine
habere est amare, nam omnis finis est amoris, id {11} enim pro fine
habetur quod amatur.
@1 i earum$
@2 i etiam$
@3 qui$
@4 et$
@5 i prae$
@6 seu quod idem sicut$
@7 hae sunt illa quae etiam vocantur$
@8 i tunc quod$
@9 inservientia$
@10 amoris illius$
@11 omne$
suam quam comparavit’: quod significet separationem veri et boni
quae sunt a Labanis, constat a significatione `abducere’ quod sit
separare; a significatione `acquisitionis’ quod sit verum; et a
significatione `substantiae’ quod sit bonum; `quam comparavit’
spectat Labanem et ejus gregem, per quem illa. Quod `acquisitio’
sit verum, et `substantia’ sit bonum, est quia acquisitio in lingua
originali est vox quae quoque significat pecora in communi, per
quae in specie vera significantur cum per `greges’ bona; et per
`substantiam’ facultates ex quibus illa; cum enim in Verbo bina
similis paene significationis dicuntur, tunc unum praedicatur de
vero, alterum autem de bono, ob conjugium caeleste quod est veri et
boni, in singulis Verbi, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516,
2712.
illis aliunde, constat ex significatione `acquisitionis’ quod sint
vera, de qua mox supra; et a significatione `emptionis’ quod sint
illa quae aliunde comparata; nam acquisitiones quae emptae sunt,
erant aliunde, sed usque ex illis quae comparatae sunt per gregem
{1} Labanis.
@1 greges$
cognitiones boni et veri in naturali, constat ex significatione
`Paddan Aram’ quod sint cognitiones boni et veri, de qua n. 3664,
3680.
significet ad conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum
Divinum fieret, constat a repraesentatione Jishaki quod sit Divinum
Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2083, 2630; ac in specie quod sit
Divinum Bonum Rationalis, n. 3012, 3194, 3210; et ex significatione
`terrae Canaan’ quod sit regnum caeleste Domini, de qua n. 2607,
3481, et in sensu supremo, hoc est, cum praedicatur de Domino, quod
sit Divinum Humanum Ipsius, n. 3038, 3705; inde patet quod per `ad
veniendum ad Jishakum patrem suum terram Canaan’ significetur ad
conjungendum Divino Bono Rationalis, ut Humanum Divinum fieret.
[2] Quod conjunctionem rationalis et naturalis apud hominem
attinet, sciendum quod rationale sit interni hominis, et naturale
externi, et quod conjunctio illorum faciat humanum, et {1} tale
humanum qualis est conjunctio, et quod tunc conjunctio, quando unum
agunt, et (o)tunc unum agunt, quando naturale ministrat et inservit
rationali: hoc apud hominem nequaquam fieri potest nisi a Domino;
apud Dominum autem factum est ab Ipso.
@1 ita$
furata Rachel teraphim qui patri suo. Et furatus Jacob cor.
Labanis Aramaei, per quod non indicavit ei, quod fugiens is. Et
fugit is, et omne quod ei, et surrexit, et transivit fluvium, et
posuit facies suas montem Gilead. `Laban iverat ad tondendum
gregem suum’ significat statum usus et finis boni quod `grex
Labanis’: `et furata Rachel teraphim qui patri suo’ significat
mutationem status per `Labanem {1}’ significati, quoad verum: `et
furatus Jacob cor Labanis Aramaei’ significat mutationem status per
`Labanem {1}’ significati, quoad bonum; `Laban Aramaeus’ est bonum
tale in quo non Divinum Verum et Bonum, ut prius: `per quod non
indicavit ei, quod fugiens is’ significat per separationem: [`et
fugit is, et omne quod ei’ significat separationem]: `et surrexit’
significat elevationem: `et transivit fluvium’ significat statum
ubi conjunctio: `et posuit facies suas montem Gilead’ significat
bonum ibi.
@1 Laban$
statum usus et finis boni quod grex Labanis, constat ex
significatione `tondere’ quod sit usus, ita finis, nam usus est
finis, de qua sequitur: et ex significatione `gregis’ quod sit
bonum, de qua n. 343, 2566; inde patet quod status usus et finis
significetur per `ire ad tondendum’. Agitur nunc de separatione
boni medii quod est `Laban,’ a bono comparato inde quod est
`Jacob’; sed quomodo se {1} cum separatione habet, nec sciri potest
quam a societatibus spirituum qui in bono Illo sunt et a quibus
illud apud hominem influit, de qua re ab experientia haec licet
referre: [2] sunt spiritus boni et sunt spiritus mediae sortis et
sunt spiritus mali, qui adjunguntur homini cum regeneratur, ob
finem ut introducatur {2} per illos (o)in bona et vera {3} genuina,
et hoc mediis angelis a Domino, sed sunt tales spiritus seu
societates spirituum qui cum regenerando non concordant, modo quoad
tempus, quare cum usum praestiterant, separantur; separatio illorum
fit diversimode, et aliter separatio spirituum bonorum, aliter
spirituum mediae sortis, et aliter spirituum malorum; separatio
spirituum bonorum fit quando id non sciunt, ex beneplacito Domini
scientes quod illis bene sit ubicumque sunt, seu quocumque a Domino
transferuntur; separatio autem spirituum mediae sortis fit per
plura media, usque dum in libero recedunt, remittuntur enim in
statum boni {4} sui, proinde in statum usus et finis inde {5}, ut
ibi percipiant jucundum suum et beatum suum, sed quia ex {6}
consortio priore traxerunt volupe, reducuntur aliquoties, et
remittuntur aliquoties, usque dum sentiunt injucundum in diutius
morando et sic in libero recedunt; spiritus autem mali quidem etiam
in libero removentur, sed in libero quod illis apparet ut liberum;
adjunguntur ut inducant negativa quae discutienda, ut melius
confirmetur homo in veris et bonis; cumque homo incipit confirmari
in illis, tunc injucundum percipiunt, et jucundum in separatione,
ita ex libero quod est jucundi illorum, separantur: ita se habet
cum separatione spirituum apud hominem cum regeneratur, proinde ita
cum mutationibus status ejus quoad bonum et verum. {7} [3] Quod
`tondere gregem’ sit usum facere, patet ex eo quod tonsio gregis in
sensu interno non aliud sit quam usus, nam lana inde: quod tonsio
gregis sit usus, etiam patet ab his apud Mosen,
Omne primogenitum, quod nascitur in armento tuo, et in
grege tuo, sanctificabis Jehovae Deo tuo; non facies opus
per primogenitum bovis tui, et non tondebis primogenitum
gregis tui; sed coram Jehovah Deo tuo comedes illud
quotannis in loco quem elegerit Jehovah, Deut. xv 19 [, 20];
ubi `non tondere primogenitum gregis’ est non usum domesticum inde
facere: {8} quia `tonsio gregis’ significabat usum, ideo’ inter
officia et munia insignia tunc temporis fuit `tondere gregem, et
adesse tonsionibus’; ut constare potest a Jehudah, quod `tonderet
gregem suum’, Gen. xxxviii 12, 13; et ex filiis Davidis, in libro
2 Samuelis,
{9} Fuit post biennium dierum, et erant tonsores
Abshalomo in Baalhazor, quod in Ephraimo, et vocavit
Abshalom omnes filios regis, et venit Abshalom ad regem, et
dixit, Ecce quaeso tonsores servo tuo, eat quaeso rex, et
servi sui {10} cum servo tuo, xiii 23, 24.
@1 after separatione$
@2 introducantur$
@3 vere I$
@4 amoris$
@5 sui boni$
@6 i adhuc$
@7 tales sunt separationes spirituum apud hominem cum
regeneratur, inde tales sunt mutationes status quoad bonum et verum
apud illum$
@8 i et$
@9 i Et$
@10 tui AI$
mutationem status per `Laban’ significati quoad verum, constat ex
significatione `furari’ hic quod sit auferre quod carum et sanctum
est, ita mutare statum; ex significatione `teraphim’ quod sint
vera, de qua sequitur; et (c)a significatione `patris,’ hic
Labanis, quod sit bonum per illum significatum, de qua prius;
`pater’ etiam significat bonum, n. 3703; inde patet quod per
`furata Rachel teraphim qui patri suo’ significetur mutatio status
per `Labanem’ significati quoad verum. [2] Quid haec involvunt,
etiam constare potest a statu spirituum cum separantur; status
spirituum quoad bonum et verum se habent secundum societates in
quibus sunt, influit enim omnis cogitatio per alios, ut prius
ostensum, et proxime per illos cum quibus in societate sunt;
quapropter cum removentur ab una societate et remittuntur in aliam,
status cogitationum et affectionum illorum mutantur, proinde status
quoad verum et bonum; si autem remittuntur in societates discordes,
tunc injucundum percipiunt, et ex injucundo coactum, quapropter
inde separantur et feruntur in societates concordes; inde est quod
mali non possint interesse et morari in societatibus bonorum et
boni non in societatibus malorum, tum quod omnes spiritus et angeli
distincti sint in societates secundum affectiones quae sunt amoris:
sed unaquaevis affectio quae amoris, multiplicia et varia in se
continet, n. 3078, 3189, 4005, at unum usque est regnans, inde
unusquisque in pluribus societatibus potest esse, sed connititur
usque ad illam quae est affectionis regnantis, in quam demum
fertur. [3] Quod ad bonum quod per `Labanem’ significatur, et `ad’
ejus status mutationem attinet, quamdiu (o)illud fuit cum bono quod
per `Jacobum’ repraesentatur {1}, fuit propius Divino, nam `Jacob’
est illud bonum in Naturali, et quia propius Divino, etiam tunc in
perfectiore statu veri et boni fuit; at cum separaretur inde, tunc
in alium statum quoad verum et quoad bonum venit; status enim
mutationes in altera vita in genere nihil aliud sunt quam
approximationes ad Divinum et remotiones a Divino; inde nunc patet
quid per mutationem status cum separaretur bonum per `Labanem’
significatum, intelligitur. [4] Quod `furata Rachel teraphim qui
patri suo’ significet mutationem status quoad vera, est quia per
teraphim significantur dii ejus, ut patet a sequentibus, dicit enim
Laban ad Jacobum, `Quare furatus es deos meos?’ vers. 30, et Jacob
respondit, `Cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus
nostris,’ vers. 32, et `dii’ in sensu interno significant vera,
quapropter etiam in Verbo `Deus’ nominatur eum agitur de vero,
videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822. [5] Teraphim erant idola quae
adhibebantur cum consulerent seu interrogarent Deum, et quia
responsa quae tulerunt, erant illis vera Divina, ideo vera per
illos significantur, ut apud Hosheam,
Diebus multis sedebant filii Israelis, nullus rex, et
nullus princeps, et nullum sacrificium,… nec ephod {2} et
teraphim, iii 4;
`ephod {3} et teraphim’ pro veris Divinis quae tulerunt per
responsa; cum enim interrogabant Deum, etiam induebant ephodum, 1
Sam. xxiii 9-12 apud Zachariam,
Teraphim loquuntur iniquitatem, et divinatores vident
mendacium, et somnia vanitatem loquuntur, x 2;
ubi etiam `teraphim’ pro responsis, sed in illo statu pro iniquis:
et quia talia `per teraphim significabantur’, etiam apud quosdam
fuerunt, tametsi prohibiti {4}, ut apud Micham in {5} libro
Judicum,
Michae erat domus Dei, et fecit ephodum et teraphim, et
implevit manum unius de filiis ut esset illi in
sacerdotem:… et dixerunt quidam ex Danitis ad fratres
suos, Num scitis quod in domibus his sit ephod {2} et
teraphim, et sculptile et fusile? Cumque intrassent domum
Michae, et sumerent sculptile, ephodum et teraphim, et
fusile?… Et bonum fuit cor sacerdotis, et sumpsit ephodum
et teraphim, et sculptile:… et persecutus Michah Danis
filios, dixit, Deos meos, quos feci, sumpsistis, et
sacerdotem, et abivistis, quid mihi amplius? xvii 5; xviii
14, 18, [20], 24:
tum apud Michal uxorem Davidis, de qua in libro 1 Samuelis, {6}
Michal uxor Davidis sumpsit teraphim, et posuit in
lecto,… et obtexit veste: venerunt legati Shaulis, sed
ecce teraphim in lecto, xix (x)13, 16;
quod tamen idola fuerint quae prohibita, patet ab illis quae
dicuntur de iis 1 Sam xv 23; 2 Reg. xxiii 24; Ezech. xxi 26 [A.V.
21].
@1 repraesentatione I$
@2 ephodus$
@3 A had ephodus but d -us$
@4 prohibita$
@5 i de quo$
@6 ip cum fugit David,$
mutationem status per `Labanem’ significati quoad bonum, constat a
significatione `furari’ quod sit auferre quod carum et sanctum est,
ita mutare statum, ut mox supra n. 4111; ex significatione `cordis’
quod sit illud quod procedit ex voluntate, et cum voluntas boni
est, quod sit bonum, de qua n. 2930, 3313, 3888, 3889; `et’ ex
repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum medium quod nunc
separatur, et quia separatur, Laban nunc vocatur Aramaeus, ut
quoque in versu seq. 24, nam `Laban Aramaeus’ est bonum tale in quo
non Divinum Bonum et Verum ut prius: causa quod id significetur,
est quia Aram seu Syria separata fuit per fluvium, nempe Euphratem,
a terra Canaane, ita fuit extra terram Canaanem, per quam
significatur in sensu interno regnum Domini, et in sensu supremo
Divinum Humanum Domini, videatur supra n. 4108: [2] per `Aram et
{1} Syriam’ in specie significantur cognitiones veri et boni,
videatur n. 1232, 1234, 3051, 3249, 3664, 3680, et hoc ex causa
quia ibi quoque fuit Ecclesia Antiqua, et ibi reliquiae ejus
manserunt diu, ut constat (c)a Bileamo, qui fuit inde et Jehovam
novit et quoque de Domino prophetavit; sed postquam idololatria ibi
succrevit, et inde evocatus est Abram {2}, ac repraesentativa
Ecclesia instituta fuit in terra Canaane, tunc `Aram seu Syria’
induit repraesentationem regionis extra Ecclesiam, seu separatae ab
Ecclesia, proinde remotae ab illis quae sunt regni Domini, retenta
usque significatione cognitionum boni et veri. Quod `Jacobus
dicatur, quod `furatus sit cor Labanis, per quod non indicavit ei
quod fugeret,’ est quia de mutatione status quoad verum mox supra
dictum, hic ideo de mutatione status quoad bonum:’ in Verbo enim
ubi agitur de vero, etiam agitur de bono, ob conjugium caeleste
quod est veri et boni, in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2516,
2712 {4}.
@1 seu$
@2 Abraham$
@3 de Jacobo$
@4 ut supra n. 4105$
significet per separationem, constare potest absque explicatione.
Quod `Jacob furatus cor Labanis Aramaei per quod non indicavit ei,
quod fugiens is’ in sensu historico intelligitur quod Jacob
deprivaverit Labanem spe possidendi omnia quae ejus erant, et in
statum angustiae redegerit; Laban enim credidit, quia Jacob
servivit ei, quod omnia quae Jacobi, fierent ejus, non modo
mulieres Jacobi {1}, filiae suae, et filii illarum, sed etiam
greges ejus, secundum legem tunc temporis etiam notam, et quoque
receptam, de qua apud Mosen,
Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in
septimo exibit liber gratis… si dominus ejus dederit ei
mulierum et pepererit ei filios et filias, mulier et nati
ejus erunt domini illius, et ille exibit cum corpore suo,
Exod. xxi 2, 4;
quod id cogitaverit, patet a Jacobi verbis in sequentibus hujus
capitis,
Nisi Deus patris mei, Deus Abrahami, et pavor Jishaki,
fuisset mihi, quod nunc vacuum misisses me, vers. 42;
et a Labanis,
Respondit {2} Laban, et dixit ad Jacobum, Filiae filiae
meae, et filii filii mei, et grex grex meus, et omne quod tu
videns, mihi hoc, vers. 43;
non considerans quod Jacob non servus emptus fuisset, ne quidem
servus, et quod ex nobiliore familia quam is, tum quod pro mercede
acceperit tam mulieres quam gregem, et sic quod illa lex non pro
Jacobo esset; quia nunc Jacob per id quod fugeret, Labanem illa spe
deprivavit, ac inde illum in statum angustiae redegit, dicitur quod
`furatus cor Labanis Aramaei, per id quod non indicavit ei quod
fugiens is’; at in sensu interno per illa significatur mutatio
status per `Labanem’ significati quoad bonum per separationem: de
status mutatione per separationem, videantur quae mox supra n. 4111
dicta sunt.
@1 ejus$
@2 i Et$
separationem, constat ab illis quae nunc dicta sunt, ita absque
ulteriore explicatione.
illis quae de significatione `surgere’ supra n. 4103 dicta sunt.
conjunctio, constat a significatione `fluvii,’ hic Euphratis, quod
sit conjunctio, nempe cum Divino; quod fluvius id hic significet,
est causa quia erat terminus terrae Canaanis ab illa parte, et
omnes termini terrae Canaanis repraesentabant et inde significabant
id quod ultimum et quod primum esset, {1} ultimum quia ibi
desinebat {2}, et primum quia ibi incohabat {3}; termini enim omnes
tales sunt, quod sint ultimi illis qui exeunt, et iidem primi illis
qui intrant; quia Jacob nunc intrabat, erat fluvius ille terminus
primus, proinde conjunctio, nempe in sensu supremo cum Divino; per
terram enim Canaanem (o)significatur in sensu interno regnum
caeleste Domini, n. 1607, 3481; et in sensu supremo {4} Divinum
Humanum Domini, {5} n. 3038, 3705; inde patet quid hic per
`transivit fluvium’ significatur. Quod omnia in terra Canaane
repraesentativa fuerint secundum distantias, situs, et terminos,
videatur n. 1585, 3686; ita quod fluvii qui terminabant, ut fluvius
Aegypti, {6} Euphrates, et Jordanes, n. 1866.
@1 i nempe illorum quae sunt Regni Domini per terram enim
Canaanem repraesentabatur Regnum caeleste Domini n. 1607, 3481,$
@2 desinebant$
@3 inchoabant$
@4 i significatur$
@5 i videatur$
@6 i fluvius$
bonum ibi, constat a significatione `montis’ quod sit caeleste
amoris: hoc est, bonum, de qua n. 795, 1430, cum quo conjunctio;
`Gilead significat quale ejus: quia fluvius erat terminus, et ibi
primum conjunctionis, ut dictum, ideo `mons Gilead’ qui erat ab hac
parte Jordanis, significat bonum cum quo primum illud
conjunctionis. [2] Terra Gilead ubi mons, erat intra limites
terrae Canaanis in lato sensu intellectae, erat cis Jordanem, et
cessit Reubenitis et Gadditis, et imprimis dimidiae tribui Menashes
in hereditatem; et quia hereditates eo usque se extendebant,
dicitur quod intra limites terrae Canaanis in lato sensu
intellectae fuerit; quod cesserit illis in hereditatem, constat
apud Mosen, Num. xxxii 1, 26-41; Deut. iii 8, 10-16; Jos. xiii
24-31; quapropter cum terra Canaan in uno complexu sisteretur,
dicebatur `a Gileade usque ad Danem,’ et in alio sensu `a Beersheba
usque ac Danem, nam Dan etiam erat terminus, n. 1710, (x)3923; quod
a Beersheba usque ad Danem, videatur n. 2858, 2859; quod a Gileade
ad Danem, apud Mosen,
Ascendit Moses ex planitiebus Moabi super montem Nebo,
caput Pisgae, qui versus Jericho, ubi ostendit illi Jehovah
[totam] terram Gileadem usque ad Danem, Deut. xxxiv 1:
et in libro Judicum,
Gilead in transitu Jordanis habitans, et Dan, cur
timebit naves? v 17.
`Gilead’ quia erat terminus, in sensu spirituali significat primum
bonum, quod est sensualium corporis, nam horum bonum seu volupe
est, cui initiatur homo omnium primo qui regeneratur; in hoc sensu
sumitur Gilead apud Prophetas, ut Jer. viii (x)22; xxii 6; xlvi 11;
l 19; Ezech. xlvii 18; Obad. 19; Mich. vii 14; Zach. (x)x 10; Ps.
lx (x)9 [A.V. 7]; et in sensu opposito, Hos. vi 8; xii 12 [A.V.
11].
Jacob. Et accepit fratres suos secum, et persecutus post eum via
septem dierum, et adjunxit eum in monte Gilead. Et venit Deus ad
Labanem Aramaeum in somnio noctu, et dixit ei, Cave tibi ne forte
loquaris cum Jacobo a bono usque ad malum. Et assecutus Laban
Jacobum, et Jacob fixit tentorium suum in monte, et Laban fixit cum
fratribus suis in monte Gilead. `Indicatum Labani in die tertio’
significat finem: `quod fugit Jacob’ significat separationem: `et
accepit fratres suos secum’ significat bona loco illorum quae
amisit: `et persecutus post eum’ significat ardorem continuatum
conjunctionis: `via septem dierum’ significat sanctum veri: `et
adjunxit eum in monte Gilead’ significat per id conjunctionis
quoddam: `et venit Deus ad Labanem Aramaeum in somnio noctu’
significat perceptionem obscuram boni illius sibi relicti; `et
dixit ei, Cave tibi ne forte loquaris cum Jacobo a bono usque ad
malum’ significat quod nulla communicatio amplius; `et assecutus
Laban Jacobum’ significat conjunctionis aliquid: `et Jacob fixit
tentorium suum in monte’ significat amoris statum in quo bonum per
Jacobum nunc intellectum: `et Laban fixit {1} cum fratribus suis in
monte Gilead’ significat statum boni in aliquo conjunctionis
illius.
@1 Jacob fixit tentorium I$
nempe conjunctionis, constat a significatione `diei tertii’ quod
sit ultimum, tum completum, ita finis, de qua n. 1825, 2788, et
quoque principium, n. 2788; finis enim status conjunctionis est
principium status sequentis qui est separationis, qui status etiam
per `diem tertium’ hic significatur.
a significatione `fugere’ quod sit separari, de qua supra n. 4113,
4114.
illorum quae amisit, constat a significatione `fratrum’ quod sint
bona, de qua n. 2360, 3160, 3303, 3459, 3803, 3815; per `fratres’
in sensu interno significantur illi qui in simili bono et vero
sunt, hoc est, in simili affectione boni et veri; consociantur erum
omnes in altera vita secundum affectiones, et qui consociati sunt,
fraternitatem constituunt, non quod dicant se fratres, sed quod
sint fratres per conjunctionem; ipsum bonum et verum in altera vita
faciunt id quod in terris vocatur consanguineum et affine,
quapropter correspondent: bona enim et vera in se spectata non
agnoscunt {1} alium patrem quam Dominum, nam ab Ipso solo illa,
inde in fraternitate sunt omnes qui in bonis et veris; sed usque
sunt gradus {2} secundum qualitatem bonorum et verorum; gradus illi
(t)in Verbo significantur per `fratres, sorores, generos, nurus,
nepotes, neptes,’ et per plura familiarum nomina: [2] in terris
autem ita nominantur respective ad communes parentes, utcumque
quoad affectiones discrepant, sed fraternitas illa et affinitas in
altera vita dissipatur, et quisque ibi, nisi in terris in simili
bono fuerint, in alias fraternitates venit; principio quidem ut
plurimum conveniunt, sed brevi disjunguntur, nam lucra ibi non
consociant sed, ut dictum, affectiones, quae tunc patent sicut in
clara die quale’ sunt, etiam quali affectione unus fuerat erga
alium; et quia patent et affectio unumquemvis ad suam societatem
trahit, ideo dissociantur qui discordi animo fuerunt; et `tunc
quoque `utrinque’ obliteratur omnis {4} fraternitas et omnis
amicitia quae fuerat externi hominis, e manet illa quae est
interni. Quod per `accepit fratres suos secum’ significentur bona
loco illorum quae amisit, inde est quia cum separatur societas una
ab altera, sicut {5} supra n. 4077, 4110, 4111 dictum, tunc venit
ad aliam, proinde ad alia bona loco illorum.
@1 bonum enim et verum in se spectatum non agnoscit$
@2 i et hi$
@3 tum I$
@4 i mutuo$
@5 ita ut$
continuatum conjunctionis, constat ex significatione `persequi’ hic
quod sit ardor continuatus conjunctionis. Agitur hic in sensu
interno de separatione boni medii a bono genuino postquam bonum
medium inserviverat usui; processus separationis hic plene
describitur, sed ille talis est ut ne quidem appercipi possit ab
homine quod sit, sed angelis apparet manifeste cum innumerabilibus
variis, sic enim vident et percipiunt apud hominem qui regeneratur,
omnes status illius mutationes, apud quem ut {1} ministri adsunt,
et secundum illas et per illas a Domino ducunt ad bonum quantum
homo se duci patitur; et quia processus ille tanti usus est in
caelo, ideo tam multis hic de illo agitur: inde quoque constare
potest qualis est sensus internus, quod nempe sit Verbum angelicum.
@1 sicut$
a significatione `viae’ quod sit verum, de qua n. 627, 2333; et a
significatione `septem’ quod sit sanctum, de qua n. 395, 433, 716,
881; hic quod ardor conjunctionis seu se conjungendi cum sancto
veri esset.
conjunctionis quoddam, constat ex significatione `adjungere’ quod
sit conjunctio; et (c)ex significatione `montis Gilead’ quod sit
bonum quod primum conjunctionis (o)est, de qua supra n. 4117; ita
per `adjunxit eum in monte Gilead’ significatur conjunctionis
quoddam.
significet perceptionem obscuram boni illius sibi relicti, constat
a repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum medium, de qua prius,
qui `Aramaeus’ dicitur, quando separatus est a bono per `Jacobum’
repraesentato, {1} n. 4112; et ex significatione `somnii noctu’
quod sit obscurum, de qua n. 2514, 2528; perceptio in obscuro illo
significatur per quod `venit Deus in somnio noctu.’
@1 i videatur$
usque ad malum’: quod significet quod nulla communicatio amplius,
constat ea significatione `loqui a bono usque ad malum’ quod sit
loqui bonum et cogitare malum, et inde tandem loqui malum et facere
malum; qui enim cogitat malum, is tandem loquitur id et facit id;
qui talis est, non amplius conjunctus est cum altero, quia
cogitatio est et voluntas {1} quae conjungunt, non autem verba; in
mundo quidem bonum et velit bonum; at {2} in altera vita omnis
cogitatio patet, nam communicatur per quandam sphaeram, quae est
sphaera spiritualis quae ab altero procedit {3} et manifestat quali
animo, hoc est, quali voluntate et cogitatione est; quare secundum
illam fit conjunctio: inde patet quod per haec verba, `ne loquaris
a bono usque ad malum’ in sensu interno significetur quod nulla
communicatio amplius.
@1 et voluntas est$
@2 sed$
@3 ut ita dicatur, exhalat$
aliquid, constare potest ab illis supra n. 4124.
amoris statum in quo bonum per `Jacobum’ nunc intellectum, constat
a significatione `tentorii’ quod sit sanctum amoris, de qua n. 414,
1102, 2145, 2152, 3312; et `figere tentorium’ quod sit status
illius amoris; et a significatione `montis’ quod sit bonum, ut
supra n. 4117 hic bonum per `Jacobum’ nunc intellectum, de quo
videatur supra n.4073.
significet statum boni in aliquo conjunctionis illius, constat ex
repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum nunc separatum a bono per
`Jacobum’ repraesentato; a significatione `figere’ quod sit status
illius boni; non dicitur `figere tentorium’ quia non erat status
sancti amoris nisi per aliquid conjunctionis illius; ex
significatione `fratrum quod sint bona cum quibus bonum per
`Labanem’ significatum consociatum est {1}, de qua supra n. 4121;
et ex significatione `montis Gilead’ quod sit ubi primum et ultimum
conjunctionis, de qua supra n. 4117; inde patet quod per `Laban
fixit cum fratribus suis in monte Gilead’ significetur status boni
in aliquo conjunctionis illius. [2] Quid porro haec quae nunc
explicata sunt, involvunt, non ita ad captum exponi potest, nisi
{2} ab illis quae contingunt in altera vita, quando societates
spirituum et angelorum a Domino adjunguntur homini e ab eo
separantur; adjunctionis illorum et separationis processus tali est
secundum ordinem ibi; momenta illius processus plene hic descripta
sunt, sed illa {3} singillatim exponere, quia prorsus ignota sunt
homini, foret {4} mera arcana loqui; supra ubi de conjunctione et
separatione societatum apud hominem regenerandum actum est, aliqua
dicta sunt; sed satis est ut sciatur quod arcana processus illius
in sensu interno hic contineantur, et quidem tanta et talia ut non
possint quoad millesimam partem plene ad captum exponi.
@1 I has consociata sunt, A had consociatum est but alters to
consociata sunt$
@2 i nam sunt talia, quae nullus scire potest$
@3 i momenta$
@4 i per$
furatus es cor meum, et abduxisti filias meas, sicut captivas
gladio? Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non
indicasti mihi? et miserim te in laetitia, et in canticis, in
tympano, et in cithara. Et non permisisti mihi osculari filios
meos, et filias meas, nunc stulte egisti faciendo. Sit Deo manus
mea ad faciendum cum vobis malum, et Deus patris vestri nocte
praeterita dixit ad me, dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a
bono absque ad malum. Et nunc eundo ivisti, quia desiderando
desideravisti ad domum patris tui; quare furatus es deos meos?
`Dixit Laban Jacobo’ significat communicationis statum: `Quid
fecisti?’ significat indignationem: `et furatus es cor meum
significat quod non amplius ei bonum Divinum ut prius: `et
abduxisti filias meas’ significat quod nec affectiones veri ut
prius: `sicut captivas gladio’ significat quod ei ablatae: `quare
occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi?’
significat statum si ex ejus libero separatio: `et miserim te in
laetitia, et in canticis’ significat statum in quo tunc ex proprio
credidisset quod fuisset quoad vera: `in tympano, et in cithara’
significat quoad bonum spirituale: `et non permisisti mihi osculari
filios meos, et filias meas’ significat disjunctionem ex statu
libero secundum fidem boni illius: `nunc stulte egisti faciendo’
significat indignationem: `sit Deo manus mea ad faciendum cum vobis
malum’ significat indignationis statum si ei potentia: `et Deus
patris vestri nocte praeterita dixit ad me’ significat quod non
permissum a Divino: `dicendo, Cave tibi a loquendo cum Jacobo a
bono usque ad malum’ significat inhibitionem communicationis: `et
nunc eundo ivisti’ significat quod ex proprio se separaverit: `quia
desiderando desideravisti ad domum patris tui’ significat
desiderium conjunctionis cum bono Divino directe influente: `quare
furatus es deos meos?’ significat indignationem ob veri amissi
statum.
statum, nempe illius boni quod per `Labanem,’ cum illo bono quod
per `Jacobum,’ nunc repraesentatur, constat a significatione
`dicere’ quod hic sit communicatio, ut n. 3060; quia aliquid
conjunctionis factum, de quo mox supra n. 4124, 4127, 4129, et nunc
immediate sequitur `dixit Laban Jacobo,’ ideo communicatio per
`dicere’ significatur.
affectione quae in his verbis et in sequentibus Labanis, quod sint
indignationis.
ei bonum Divinum ut prius, constat a significatione `furari cor’
quod sit auferre quod carum et sanctum est, de qua supra n. 4112,
de quod non amplius ei bonum Divinum ut prius {1}, per
separationem.
@1 after separationem$
affectiones veri, ut prius, ei essent, constat a significatione
`filiarum’ hic Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua
n. 3758, 3782, 3793, 3819.
nempe affectiones veri, constat absque explicatione: `captivae
gladio’ dicuntur quia `gladius’ praedicatur de vero, n. 2799
quomodo haec se habent, prius explicatum est.
indicasti mihi?’: quod significet statum si ex ejus libero
separatio, constat a significatione `occultare ad fugiendum’ quod
sit se separare illo invito; quod `fugere’ sit separari, videatur
{1} n. 4113, 4114, 4120; a significatione `furari me’ quod sit
auferre quod carum et sanctum (o)est, de qua n. 4112, 4133; et a
significatione `non indicare mihi’ quod hic sit per separationem,
de qua n. 4113; inde sequitur quod per illa verba significetur quod
separatio illo invito facta sit, cum tamen fieri debuerit ex
libero; status liberi significatur et describitur per verba quae
nunc sequuntur, nempe quod `miserim te in laetitia et in canticis,
in tympano et in cithara’; at haec sunt verba Labanis secundum ejus
fidem tunc; sed quomodo se habet cum separatione boni medii a bono
genuino apud illos qui regenerantur, quod nempe fiat in libero,
videatur supra n. 4110, 4111: [2] quod ita se habeat, non apparet
homini, non enim scit (o)homo quomodo bona apud illum variantur,
minus quomodo status cujusvis boni mutatur, ne quidem quomodo bonum
infantiae variatur et mutatur in bonum pueritiae, et hoc in bonum
succedens quod est juventutis, postea {2} in bonum adultae aetatis,
et demum in bonum senectutis; apud illos qui non regenerantur, non
sunt bona quae mutantur, sed sunt affectiones et earum jucunda {3};
at apud illos qui regenerantur, sunt mutationes status bonorum et
hoc (t)ab infantia usque ad ultimum vitae eorum {4}; praevidetur
enim a Domino qualem vitam homo acturus sit, et quomodo se duci a
Domino passurus [est], et quia omnia et singula, immo
singularissima, praevidentur, etiam providentur; sed quomodo tunc
se habet cum mutationibus status bonorum, homo nihil scit, et hoc
imprimis ex causa quia nullas cognitiones illius rei habet, nec
hodie habere desiderat, et quia Dominus non influit immediate apud
hominem, et docet, sed influit in cognitiones ejus, ita mediate,
ideo is neutiquam scire potest mutationes status bonorum illorum
{5}: et quia talis est homo (o)quod nempe absque cognitionibus
hujus rei, et praeterea pauci hodie (o)sunt qui se regenerari
patiuntur, ideo si plenius haec explicarentur, non comprehendi
possent. [3] Quod pauci hodie aliquid de bono spirituali sciant,
et quoque quod pauci aliquid de libero, per experientiam ab illis
qui ex Christiano orbe in alteram vitam veniunt, notum mihi factum
est; anum modo exemplum, illustrationis causa, adducere licet: erat
quidam {6} antistes qui prae aliis credidit se doctum, etiam pro
docto agnitus ab aliis cum vixit; is quia malam vitam egerat, in
tali (o)stupida ignorantia de bono et libero, (o)et de jucundo et
beato quod inde, erat {6}, ut non sciret minimum differentiae inter
jucundum et{7} liberum infernale, (o)ac jucundum et {8} liberum
caeleste, immo dixit quod nullum sit; cum talis ignorantia sit,
etiam apud illas qui docti prae aliis audiunt, inde concludi potest
in quantas umbras, immo in quantas et quales vesanias, caderent
illa quae de bono et de libero hic dicerentur, de quibus in sensu
interno agitur; cum tamen ita se habet quod ne quidem una vox dicta
sit in Verbo, quae non arcanum caeleste involvit, tametsi coram
homine apparet sicut nullius momenti, et hoc ob defectum
cognitionum, seu ob ignorantiam in qua homo hodie de caelestibus
est, et quoque vult esse.
@1 i supra$
@2 tandem$
@3 mutationes status bonorum, sed sunt mutationes status
jucundorum seu affectionum,$
@4 ejus$
@5 et qui nullas cognitiones habet, nec habere desiderat, is
neutiquam scire potest mutationes status bonorum illorum, Dominus
enim non influit immediate apud hominem et docet, sed influit in
cognitiones ejus, ita mediate:$
@6 quidem I$
@7 fuit$
@8 i inde$
@9 ac inde$
statum in quo tunc ex proprio credidisset quod fuisset quoad vera,
constat ex significatione `miserim te’ {1} quod sit quod se
separaverit ex libero, sed quod non se separavisset cum in illo
statu esset, constat ex illis quae prius n. 4113 dicta sunt; inde
patet {2} quod illa verba a Labane dicta sint in statu in quo tunc
ex proprio credidisset quod fuisset, ex proprio enim credere est ex
non vero, at ex non proprio sed ex Domino {3}, est ex vero: quod
status sit quoad vera, significatur per `mittere in laetitia et in
canticis’; [2] laetitia enim et cantica praedicantur de veris: in
Verbo laetitia et gaudium passim nominantur, et quandoque utrumque
simul, at nominatur laetitia cum agitur de vero et ejus affectione,
et gaudium `cum’ de bono et ejus affectione; ut apud Esaiam,
Ecce gaudium et laetitia occidere bovem, et mactare
pecudem, edere carnem et bibere vinum, xxii 13;
ubi `gaudium’ praedicatur de bono, et `laetitia’ de vero: apud
eundem,
Clamor super vino in plateis, desolabitur {4} omnis
laetitia, et exsulabit omne gaudium, xxiv 11:
apud eundem,
Redempti Jehovae revertentur, et venient zionem cum
cantu, et gaudium aeternitatis super capite eorum; gaudium et
laetitia assequentur, et fugient tristitia et gemitus, xxxv
10; li 11:
apud eundem,
Consolabitur Jehovah Zionem,… gaudium et laetitia
invenietur in ea, confessio et vox cantus, li 3:
apud Jeremiam,
Cessare faciam ex urbibus Jehudae, et ex plateis
Hierosolymae, vocem gaudii, et vocem laetitiae, vocem sponsi
et vocem sponsae, quia in vastitatem erit terra, vii 34; xxv
10
apud eundem,
Vox gaudii et vox laetitiae, et vox sponsi et vox
sponsae vox dicentium, Confitemini Jehovae Zebaoth, xxxiii
11:
apud eundem,
Collecta est laetitia et exsultatio ex Carmele, et ex
terra Moabi xlviii 33:
apud Joelem,
Nonne coram oculis nostris cibus excisus est, e domo
Dei nostri laetitia et exsultatio? i 16:
apud Zachariam,
Jejunium erit domui Jehudae in gaudium et in laetitiam,
et in festa bona, viii 19.
[3] Qui non novit quod in Verbi singulis sit conjugium caeleste,
hoc est, conjugium boni et veri, crederet quod utrumque, nempe
gaudium et laetitia, unum essent, et modo dicta ob majorem emphasim
rei, ita quod unum superfluum, sed non ita est, nam ne minimum
vocis dictum est absque sensu spirituali; `gaudium’ in allatis
locis et {5} quoque in aliis, praedicatur de bono, et `laetitia’ de
vero, videatur etiam n. 3118. Quod `cantica’ etiam praedicentur de
veris, constat a pluribus in Verbo locis ubi cantica nominantur, ut
Esai. v 1; xxiv 9; xxvi 1; xxx 29; xlii 10; Ezech. xxvi 13; Amos v
23, et alibi. [4] Sciendum quod omnia quae in regno Domini se
referant vel ad bonum vel ad verum, hoc est, ad illa quae amoris
sunt et quae fidei charitatis; illa quae se referunt ad bonum seu
quae amoris sunt, vocantur caelestia; quae autem se referunt ad
verum seu quae fidei charitatis sunt, dicuntur spiritualia; quia in
Verbi omnibus et singulis agitur {6} de regno Domini, et in supremo
sensu de Domino, et regnum Domini est conjugium boni et veri seu
est conjugium caeleste, et Ipse Dominus est in Quo Conjugium
Divinum et ex Quo conjugium caeleste, ideo in Verbi omnibus et
singulis est conjugium illud, quod exstat imprimis apud Prophetas,
ubi repetitiones unius rei, mutatis solum vocibus, occurrunt; at
illae {7} repetitiones nullibi sunt inanes, sed per unam
expressionem significatur caeleste, hoc est, id quod amoris seu
boni est, et per alteram spirituale, hoc est, id quod fidei
charitatis seu veri est; inde patet quomodo conjugium caeleste, hoc
est, regnum Domini est in singulis Verbi, ac in supremo sensu ipsum
Conjugium Divinum, seu Dominus.
@1 i hic$
@2 sequitur$
@3 i credere$
@4 deseretur$
@5 ut$
@6 in Verbo omnia et singula agunt$
@7 ibi$
spirituale, nempe statum in quo tunc ex proprio credidisset quod
fuisset quoad bonum illud, constat ex eo quod `tympanum et cithara’
praedicentur de bono, sed de bono spirituali, ut ex pluribus locis
in estque charitas; bonum caeleste autem est quod vocatur bonum
amoris, estque amor in Dominum; sunt bina regna Domini in caelis,
unum vocatur regnum caeleste Ipsius, et in illo sunt ii qui in
amore in Dominum sunt, et alterum dicitur regnum spirituale, et in
illo sunt qui in charitate erga proximum sunt; haec regna
distinctissima sunt sed usque in caelis unum agant; de distinctis
illis regnis, seu de caelesti et spirituali, videantur quae prius
multoties dicta sunt. [2] Olim in Ecclesiis adhibebantur varia
genera instrumentorum musicorum, sicut tympana, nablia, tibiae,
citharae, decachordia, et plura (o)alia; quaedam illorum
pertinebant ad classem caelestium, quaedam autem ad classem
spiritualium; haec cum nominantur in Verbo, involvunt talia, usque
adeo ut inde sciri possit de quonam bono agitur, num scilicet de
bono spirituali, vel (o)num de bono caelesti; tympana et citharae
pertinebant ad classem spiritualium, quapropter hic dicitur quoad
bonum spirituale; quod `cithara’ praedicetur de spiritualibus {1},
et quod per instrumenta chordacea significentur spiritualia, sed
per inflatoria caelestia, videatur n. 418-420.
@1 spirituali fidei$
meas’: quod significet disjunctionem ex statu libero secundum fidem
boni illius, constat ex significatione `osculari’ quod sit
conjunctio ex affectione, de qua n. 3573, 3574, 3800; inde `non
permittere osculari’ est disjunctio; ex significatione `filiorum’
quod sint vera, et `filiarum’ quod sint bona, de quibus aliquoties
prius, ita disjunctio quoad vera et bona; quod ex statu libero
secundum fidem boni illius, involvitur, de quo videatur {1} prius
n. 4136, 4137.
@1 supra$
indignationem, constat ex affectione quae in illis verbis.
significet indignationis statum si ei potentia, constat ex
significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3387; quod
indignationis status sit in quo haec dicta et qui inde
significatur, patet.
@1 Heb. El =`God,’ but also `power,’ which most translators
adopt here. See n. 4402.$
quod significet quod non permissum a Divino, constare potest absque
explicatione, inhibitum enim ei fuit in somnio loqui ad Jacobum a
bono usque ad malum, ut quoque sequitur.
malum’: quod significet inhibitionem communicationis, constat (c)a
significatione `loqui a bono usque ad malum’ quod sit nulla
communicatio amplius, de `qua’ supra n. 4126, ita inhibitio
communicationis.
separaverit, constat ex significatione `ire eundo’ quod sit
separari; quod ex proprio, patet.
significet desiderium conjunctionis cum bono Divino directe
influente, constat ex significatione `domus patris’ hic, hoc est,
Jishaki et Abrahami, quod sit bonum directe influens; quod `domus’
sit bonum, videatur n. 2233, 2234, (x)3652, 3720; quod etiam
`pater’ sit bonum, n. 3703; quod `Jishakus’ sit bonum Rationalis,
n. 3012, 3194, 3210; et praeterea `Abraham cum Jishako’
repraesentat bonum Divinum directe influens, et `Laban’ bonum
collaterale seu quod non directe influit, n. 3665, 3778: bonum
collaterale seu quod non directe influit, est id bonum quod bonum
medium dictum est, nam trahit hoc bonum plurima ex mundanis quae
apparent ut bona sed non sunt bona; at bonum directe influens est
quod immediate a Domino, aut mediate {1} per caelum a Domino,
(x)estque bonum Divinum separatum a bono mundano tali ut modo
dictum: [2] unusquisque homo qui regeneratur, primum in bono medio
est, ex causa ut inserviat hoc pro introducendis bonis et veris
genuinis, at postquam hoc inserviverat illi usui, separatur, et
perducitur ad bonum quod directius influit; ita `homo qui
regeneratur’, per gradus perficitur; ut pro exemplo: qui
regeneratur, primum credit quod bonum quod cogitat et quod facit
sit {2} a seipso, et quoque quod aliquid mereatur, nondum enim
scit, (o)et si scit non capit, quod bonum possit aliunde influere,
nec quod possit quin retribuatur quia ex seipso id facit; nisi hoc
primum crederet, nusquam faceret bonum; sed initiatur per id, tam
in affectionem faciendi bonum quam in cognitiones de bono et quoque
de merito; cumque in affectionem faciendi bonum ita perductus est,
tunc incipit aliud cogitare et aliud credere, nempe quod bonum
influat a Domino et quod per bonum quod ex proprio facit, nihil
mereatur et tandem cum est in affectione volendi et faciendi bonum,
tunc prorsus rejicit meritum, immo aversatur, et afficitur bono ex
bono; cum in hoc statu est, tunc bonum directe influit. `Sit quoque
pro exemplo amor conjugialis: [3] bonum quod praecedit et initiat,
est pulchritudo, aut convenientia morum, aut applicatio externa
unius versus alterum, aut conditio utrinque par, (o)aut conditio
desiderata; haec bona sunt bona media prima amoris conjugialis;
postmodum venit conjunctio animorum, quod unus velit sicut alter,
et jucundum percipiat in faciendo quod alteri placet; hic status
est alter et tunc priora tametsi adsunt, usque non spectantur;
demum succedit unitio quoad bonum caeleste et verum spirituale,
quod nempe unus credat sicut alter, (o)et unus afficiatur bono quo
alter; cum hic status est, tunc uterque simul est in conjugio
caelesti quod est boni et veri, ita in amore conjugiali, nam amor
conjugialis non aliud est, et tunc Dominus influit in affectiones
utriusque sicut in unam; hoc bonum est quod directe influit, priora
autem quae indirecte influxerunt, inserviverant pro mediis
introducendi ad hoc.
@1 i quod$
@2 fit I$
ob veri amissi statum, constat ex illis quae de teraphim quos
Rachel abstulit, supra n. 4111 dicta et ostensa sunt.
timui, quia dixi, Forte rapies filias tuas a mecum. Cum quo
invenis deos tuos, non vivet coram fratribus nostris; lustra tibi
quid mecum, et accipe tibi; et non scivit Jacob quod Rachel furata
illos. `Respondit Jacob et dixit Labani, Quia timui, quia dixi,
Forte rapies filias tuas a mecum’ significat statum si ex libero
boni illius separatio facta, quod quoad affectiones veri
laederetur: `cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus
nostris’ significat quod verum non ejus esset, et {1} quod ejus
verum non subsisteret in suo bono: `lustra tibi quid mecum, et
accipe tibi significat quod illius {2} boni omnia separata: `et non
scivit Jacob quod Rachel furata illos’ significat quod affectionis
veri interioris essent.
@1 sed I but see 4149$
@2 illis I$
Forte rapies filias tuas a mecum’: quod significet statum si ex
libero boni illius separatio facta, quod quoad affectiones veri
laederetur, constat ex illis quae praecedunt ubi de separatione ex
libero a parte boni per `Labanem’ significati, actum est, quibus
hic respondetur; singula verba involvunt in sensu interno arcana
caelestia, quae exponi nequeunt ob causam de qua mox supra n. 4136:
quod significetur status si ex libero boni illius separatio facta
esset, patet; et quod tunc affectiones veri laederentur,
significatur per `forte rapies filias tuas a mecum,’ per `filias’
enim, hic Rachelem et Leam, significantur affectiones veri, ut
prius multoties ostensum: quomodo haec se habent, a nunc
sequentibus melius constare potest.
nostris’: quod significet quod verum non ejus esset, et quod ejus
verum non subsisteret in suo bono, constat a significatione `deorum
hic teraphim, quod sint vera, de qua n. 4111, at vera non boni per
`Labanem’ significati, sed affectionis quae per `Rachelem’
repraesentatur; quia per deos {1} hic illa vera significantur, ideo
memoratur quod `Rachel illos furata,’ et de illis in sequentibus
plus agitur, quod non memoratum nisi illud factum involvisset
arcana quae solum patent in {2} sensu interno; et quia vera illa de
quibus hic agitur, non boni per `Labanem’ significati essent sed
affectionis veri quae per `Rachelem’ repraesentatur, ideo per illa
verba, nempe `cum quo invenis deos tuos, non vivet coram fratribus
nostris,’ significatur quod verum non ejus esset, et quod ejus
verum non subsisteret in suo bono. [2] Cum arcano hoc ita se habet:
omne bonum spirituale habet sua vera, nam ubi id bonum, ibi vera;
bonum in se spectatum unum est, sed varium fit per vera; vera enim
comparari possunt fibris quae organum quoddam corporis componunt;
secundum formam fibrarum fit organum, proinde ejus operatio, quae,
nempe operatio, fit per vitam {3} quae per animam influit, et vita
a bono quod a Domino; inde est quod bonum tametsi unum, usque apud
unumquemvis varium sit, et tam varium ut nusquam omnimode simile
apud unum ut apud alterum; inde etiam est quod unius verum nusquam
subsistere possit in alterius bono; omnia enim vera apud
unumquemvis qui in bono est, communicant inter se et faciunt
quandam formam, quare transferri unius verum in alterum non potest,
sed cum transfertur, tunc transit in formam ejus qui recipit, et
induit aliam faciem; sed hoc arcanum est altioris indaginis quam ut
paucis exponi possit; inde est quod unius mens nusquam alterius
prorsus similis sit, sed quot homines, tot alii quoad affectiones
et cogitationes; tum quod universum caelum consistat ex formis
angelicis quae in perpetua varietate sunt; quae in formam caelestem
a Domino dispositae unum agunt, omne enim unum nusquam ex iisdem
componitur, sed ex variis in forma, quae unum secundum formam
faciunt; inde nunc patet quid intelligitur per quod ejus verum non
subsisteret in suo bono.
@1 A d teraphim, i deos, d and i teraphim$
@2 ex$
@3 existit a vita$
quod illius bona omnia separata, constat ex sensu illorum verborum,
qui est quod nihil quod tuum est, sit apud me, hoc est, quod nihil
quod boni per `Labanem’ significati, sit in bono quod `Jacobus,’
proinde quod illius boni omnia separata.
significet quod affectionis veri interioris essent, constat ex
repraesentatione `Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, de
qua n. 3758, 3782, 3793, 3819; et a significatione `furari’ quod
sit auferre quod carum et sanctum est, de qua n. 4112, 4113, 4133;
supra per quod `Rachel furata teraphim seu deos Labanis’
significata est mutatio status per `Laban’ repraesentati quoad
verum, videatur n. 4111; mutatio illa status hic et in nunc
sequentibus ulterius describitur, quae inde fuit quod bonum per
`Labanem’ repraesentatum postquam separatum a bono quod `Jacob,’ in
alium statum per separationem venit; vera enim quae apparuerunt ei
ut sua, {1} quando bona conjuncta fuerunt, {2} appercepta sunt
quasi ablata; haec causa est quod Laban de illis conquestus, et
quod in tentoriis scrutatus {3}, et non invenerit; vera enim quae
per `teraphim’ in bono sensu significantur, n. 4111, non fuerunt
ejus, sed affectionis veri quae est Rachel. [2] Haec quomodo se
habent, nec constare potest nisi ex illis quae contingunt in altera
vita; quae enim ibi contingunt prope hominem, illa apparent homini
sicut in illo; paene similiter se habet cum spiritibus in altera
vita; societates spirituum quae in bono medio sunt, cum in
societate sunt cum angelis, tunc apparet illis prorsus quasi vera
et bona quae angelorum sunt, sint sua, immo nec aliter sciunt; at
cum separantur, tunc appercipiunt quod non ita sit; quapropter
etiam conqueruntur, credentes quod ablata ab illis cum quibus in
societate fuerunt; haec sunt quae significantur in sensu interno
hic [et] in mox sequentibus per `teraphim.’ In genere se ita habet
quod nusquam alicui sit {4} bonum et verum quod suum est, sed quod
omne bonum et verum influat a Domino, tam immediate quam mediate
per societates angelicas, sed quod usque appareat sicut bonum et
verum sit suum; et hoc ex causa ut illa approprientur homini, usque
dum in illum statum venit {5} ut sciat, dein {6} agnoscat, et
tandem {7} credat, quod non ejus sint, sed {8} Domini; notum etiam
est ex Verbo et inde in orbe Christiano quod omne bonum et omne
verum sit a Domino et quod nihil boni sit ab homine; immo
doctrinalia (o)Ecclesiae quae ex Verbo, dictant quod homo ne quidem
conari possit bonum a se, ita non velle, proinde non facere, nam
facere bonum est ex velle bonum, et quoque quod omne fidei sit a
Domino, sic ut homo ne minimum credere possit nisi hoc influat a
Domino; [4] haec dictant {9} doctrinalia Ecclesiae, et haec
(t)docent praedicationes; sed quod pauci, immo paucissimi, credant
quod ita se habeat, constare potest ex eo quod autument omne vitae
esse in se, et vix aliqui quod vita influat; omne vitae hominis
consistit in facultate quod cogitare (o)possit et quod velle
possit, si (o)enim facultas cogitandi et volendi aufertur, nihil
vitae remanet; et ipsissimum vitae consistit in cogitare bonum et
velle bonum, tum in cogitare verum, et velle id quod cogitat verum
esse; cum haec secundum doctrinalia quae ex Verbo, non hominis sunt
sed Domini, et quod influant a Domino per caelum, inde potuissent
illi qui aliquo judicio pollent et qui reflectere possunt,
concludere quod omne vitae influat: [5] similiter se habet cum malo
et falso; secundum doctrinalia quae ex Verbo, est quod diabolus
continue conetur seducere hominem et quod continue insufflet malum;
inde etiam dicitur cum aliquis grande facinus commisit, quod se
passus sit seduci a diabolo; hoc quoque verum est, sed usque pauci
si ulli credunt; sicut enim omne bonum et verum est a Domino, ita
est omne malum et falsum ab inferno, hoc est, a diabolo, nam
infernum est diabolus; inde etiam constare potest quod sicut omne
bonum et verum, ita quoque omne malum et falsum influat, proinde
etiam cogitare malum et velle malum; cum haec quoque influunt,
concludi potest ab illis qui aliquo judicio pollent et reflectere
possunt, quod omne vitae influat tametsi apparet sicut in homine
sit: [6] quod ita sit, multoties ostensum est spiritibus qui recens
e mundo in alteram vitam venerunt; sed quidam eorum dixerunt, si
etiam omne malum et falsum influat, quod nihil mali et falsi illis
attribui possit et quod in culpa non sint quia aliunde; sed
responsum tulerunt {10}, quod appropriaverint illud sibi per id
quod crediderint se ex se cogitare et ex se velle, at si
credidissent sicut res se habet, quod {11} tunc non illa sibi
appropriavissent; nam tunc etiam credidissent quod omne bonum e
verum a Domino, et si hoc credidissent, quod se duci passi fuissent
Domino et sic in alio statu fuissent; et tunc malum quod intravisse
in cogitationem et voluntatem, non affecisset illos, quippe non
exivisset malum sed exivisset bonum, nam quae intrant non
afficiunt, sed quae exeunt, secundum Domini verba apud Marcum vii
15. [7] At scire hoc multi possunt, sed pauci credere; qui mali
sunt, etiam hoc scire possunt sed usque non credunt nam in proprio
volunt esse, et hoc amant usque adeo ut cum illis ostenditur quod
influat omne, in anxietatem veniant et summopere flagitent ut in
proprio suo liceat eis vivere, et si id illis auferretur, quod non
amplius vivere possent; ita credunt {12} etiam illi qui sciunt.
Haec dicta sunt ut sciatur quomodo se res habet cum societatibus
spirituum quae in bono medio sunt, cum conjunctae sunt aliis et cum
ab illis separatae (o)sunt, quod nempe cum conjunctae sunt non
aliter sciant quam quod bona et vera sua sint, cum tamen non sua
sunt.
@1 cum$
@2 i nunc$
@3 i sit$
@4 i aliquod$
@5 veniat$
@6 et$
@7 postea$
@8 i quod$
@9 after Ecclesiae$
@10 illis est$
@11 A d quod$
@12 i enim$
tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit
et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis. Et Rachel
accepit teraphim, et posuit illos in stramento cameli, et sedit
super illis; et contrectabat Laban omne tentorium, et non invenit.
Et dixit ad patrem suum, Ne succenseatur in oculis domini mei, quia
non possum surgere coram te, quia via feminarum mihi; et scrutatus
est, et non invenit; teraphim. `Venit Laban in tentorium Jacobi, et
in tentorium Leae, et in tentorium ambarum ancillarum, et non
invenit’ significat quo in sanctis illorum non talia vera essent:
`et exivit e tentorio Leae et venit in tentorium Rachelis’
significat sanctum illius veri: `et Rachel accepit teraphim’
significat vera naturalia interiora quae a Divino: et posuit illos
in stramento cameli’ significat quod in scientificis: `et sedit
super illis’ significat quod interiora: `et contrectabat Laban omne
tentorium et non invenit’ significat quod ibi non esset quod ejus
proprium: `et dixit ad patrem suum’ significat ad bonum: Ne
succenseatur in oculis domini mei, quia non possum surgere a coram
te’ significat quod revelari non possint: `quia via feminarum mihi’
significat quod adhuc inter immunda: `et scrutatus est, et non
invenit teraphim’ significat quod ejus non essent.
in tentorium ambarum ancillarum, et non invenit’: quod significet
quod in sanctis illorum non talia vera essent, constat a
significatione `tentorii’ quod sit sanctum, de qua n. 414, 1102,
2145, 2152, 3210, 3312, 4128; hic sancta quia tentoria, nempe
Jacobi, Leae et ancillarum; quod non illa vera ibi, significatur
per `teraphim, qui ibi non inventi’; quod `teraphim’ in bono sensu
sint vera, videatur supra n. 4111; per `Jacobum’ repraesentatur
bonum naturalis, per `Leam’ affectio veri externi, et per
`ancillas’ affectiones externae, de quibus prius; et quia vera de
quibus hic agitur, non erant externa sed interna, ideo non in eorum
tentoriis, hoc est, sanctis, inventa sunt; sed erant in tentorio
Rachelis, hoc est, in sancto affectionis veri interioris, per
`Rachelem’ enim affectio veri interioris repraesentatur.
Rachelis’: quod significet sanctum illius veri, constat ex illis
quae mox supra dicta sunt. Cum veris se habet, sicut cum bonis,
quod exteriora et interiora sint; est enim internus homo et
externus; interni hominis bona et vera sunt quae vocantur bona et
vera interna, et {1} externi hominis bona et vera dicuntur bona et
vera externa; interni hominis bona et vera sunt triplicis gradus
qualia sunt in tribus caelis; externi hominis bona et vera etiam
sunt triplicis gradus et correspondent internis; sunt enim bona et
vera media inter internum et externum hominem, seu mediantia, nam
absque mediis seu mediantibus non datur communicatio; sunt bona et
vera propria {2} naturalis hominis quae bona et vera externa
appellantur; et sunt quoque bona et vera sensualia quae sunt
corporis, ita extima; haec bona et vera triplicis gradus pertinent
ad externum hominem et correspondent totidem bonis et veris interni
hominis, ut dictum, de quibus, ex Divina Domini Providentia, alibi:
[2] bona et vera cujusvis gradus inter se distinctissima sunt, et
minime confunduntur; quae interiora sunt, sunt componentia, et quae
exteriora, sunt composita; haec tametsi inter se distinctissima
sunt, usque non apparent homini ut distincta; qui sensualis homo
est, non videt aliter quam (o)quod omnia interiora, immo ipsa
interna, sint modo sensualia, ex sensualibus enim videt, ita ab
extimis; ab extimis [videri] interiora nusquam possunt, sed extima
ab interioribus; qui naturalis homo est, hoc est, qui ex
scientificis cogitat, is non aliter scit quam quod naturalia ex
quibus cogitat, sint intima, cum tamen sunt externa; interior homo,
qui ex analyticis detectis {3} ex scientificis naturalibus judicat
et concludit, {4} similiter credit quod illa intima hominis sint,
quia ut intima ei apparent, sed usque sunt infra rationale ita
respective ad genuina rationalia sunt exteriora seu inferiora; ita
se habet cum captu hominis; sunt haec de quibus nunc dictum,
naturalis seu externi hominis in triplici gradu {5}; sed illa quae
sunt interni hominis, etiam in triplici gradu, (t)ut dictum, sunt,
qualia {6} in tribus caelis. Ex his quae nunc dicta sunt, constare
potest quomodo se {7} habet cum veris quae significantur per
teraphim, quod non inventi sint {8} in tentoriis Jacobi, Leae et
ancillarum {9}, sed in tentorio Rachelis, hoc est, in sancto
affectionis veri interioris. Omne verum quod a Divino, est in
sancto, nam non aliter {10} potest esse quia verum quod a Divino,
est sanctum; sanctum dicitur ab affectione, hoc est, ab amore qui
a Domino influit et facit ut homo afficiatur vero.
@1 at$
@2 A d propria, i ipsissima$
@3 deductis$
@4 i is$
@5 i sunt$
@6 i sunt$
@7 i res$
@8 inventa sunt$
@9 i hoc est, in sanctis illorum$
@10 alibi$
naturalia interiora quae a Divino, constat ex repraesentatione
`Rachelis’ quod sit affectio veri interioris, de qua prius; et a
significatione `teraphim’ quod sit {1} vera quae a Divino, n. 4111,
ita vera interiora quae qualia et ubi, mox supra n. 4154 dictum
`est’.
@1 sint$
in scientificis, constat ex significatione `stramenti cameli’ quod
sint scientifica, n. 3114; stramentum vocantur, tam quia cibus
camelis quam quia crassa et inordinata (o)sunt respective; ideo
etiam scientifica significantur per `implexa arborum et {1}
silvae,’ n. 2831; quod `cameli’ sint scientifica communia quae
naturalis hominis, videatur n. 3048, 3071, 3143, 3145. [2] Quod
scientifica sint crassa et inordinata respective et ideo
significentur per `stramentum,’ et quoque per `implexa,’ ut dictum,
non apparet coram illis qui in solis scientificis sunt, et inde
audiunt eruditi; credunt hi quod quantum homo scit, seu quantum
scientiae possidet, tantum sapiat; sed quod aliter se res habeat,
constare mihi potuit ab illis in altera vita, qui `dum vixerunt in
mundo’, in solis scientificis fuerunt {2}, et inde captarunt
(t)nomen et famam eruditi, quod quandoque multo stupidiores sint
illis qui nullas scientias calluerunt; causa quoque detecta est
quod nempe scientifica sint quidem media sapiendi, sed quod etiam
sint [media] insaniendi; qui in vita boni sunt, illis sunt
scientifica media sapiendi, sed qui in vita mali sunt, illis sunt
illa media insaniendi, nam per scientifica confirmant non solum
vitam mali, sed etiam principia falsi, et hoc arroganter et cum
persuasione, quia se credunt sapere prae aliis; inde fit quod
rationale suum destruant; [3] rationali enim non gaudet is qui ex
scientificis ratiocinari potest, et quandoque ad apparentiam
sublimius quam alii; est modo fatuum lumen quod solertiam illam
producit; sed is rationali pollet qui perspicere potest quod bonum
sit bonum et verum verum, proinde quod malum sit malum et falsum
falsum; at qui bonum spectat ut malum, et malum ut bonum, tum qui
verum ut falsum et falsum ut verum, is neutiquam dici potest
rationalis sed potius irrationalis, utcumque potest ratiocinari;
apud illum qui perspicue videt quod bonum sit bonum, et quod verum
sit verum, et vicissim quod malum sit malum et falsum sit falsum,
influit lux e caelo et intellectuale ejus illustrat, et facit ut
rationes quas intellectu videt, sint totidem radii lucis illius;
eadem lux {3} quoque illuminat scientifica ut confirment, ac
praeterea disponit illa in ordinem ac in formam caelestem; qui
autem contra bonum et verum sunt, ut sunt omnes qui in vita mali,
lucem illam caelestem non admittunt, sed solum delectantur lumine
suo fatuo, quod talis naturae {4} est ut videat, sicut qui in
tenebris maculares strias videt in pariete, et inde per phantasias
facit omnis generis imagines, quae tamen non imagines sunt, nam
superveniente luce diei apparet quod solum maculares striae sint.
[4] Inde constare potest quod scientifica sint media sapiendi et
quoque sint media insaniendi; hoc est quod sint media rationale
perficiendi, et sint media rationale destruendi; qui itaque
rationale destruxerunt per scientifica, illi in altera vita multo
stupidiores sunt illis qui nullas scientias calluerunt. Quod
scientifica sint crassa respective, patet ex eo quod sint naturalis
seu externi hominis, et quod rationale quod per illa excolitur, sit
spiritualis seu interni hominis; quantum illa inter se differunt
(c)et distant quoad puritatem, sciri potest ex illis quae de binis
memoriis n. 2469-2494 dicta et ostensa sunt.
@1 seu$
@2 i in vita corporis$
@3 quae$
@4 natura I$
sub illa in stramento cameli, [patet]; per `stramentum cameli’
significantur, ut mox supra dictum, scientifica; illa vera quae per
`teraphim’ significantur, non fuerunt scientifica, sed in illis; se
enim habet cum veris triplicis gradus, de quibus mox supra n. 4154,
quod interior sint in exterioribus, se enim ordine ita reponunt.
(o)quod significet quod ibi non esset quod ejus proprium, constat
ex serie rerum in sensu interno, ita absque ulteriore explicatione.
a significatione `patris’ quod sit bonum, de qua n. 3703; et
repraesentatione `Labanis’ qui hic pater, quod sit bonum medium, de
qua {1} prius.
@1 i saepius$
surgere a coram te’: quod significet quod revelari non possint,
constare etiam potest a serie rerum in sensu interno, proinde
absque `ulteriore explicatione; `surgere’ enim foret detegere,
proinde revelare, vera quae per teraphim’ significantur; ita `non
posse surgere’ significat quod revelari non possent.
immunda, constat a significatione `viae feminarum’ quod sit
immundities, et quoque quod (o)inde immunda illa super quae sedit,
Lev. xv 19-31; ita quod inter immunda: vera interiora dicuntur
inter immunda (o)esse, cum inter scientifica quae nondum
correspondent seu quae discordant; talia removentur cum homo
mundatur, hoc est, cum regeneratur.
quod ejus non essent, nempe quod vera illa non Labanis, constat a
significatione `scrutari et non invenire’; haec in sensu externo
(o)historico involvunt quod quidem Labanis essent sed abscondita,
at in sensu interno, quod non ejus essent; quod `teraphim’ sint
vera a {1} Divino, videatur n. 4111. Quomodo haec se habent, nempe
quod vera illa non boni per `Labanem’ significati essent, sed
affectionis veri interioris, constare potest ab illis quae supra n.
4151 dicta sunt. Ex his nunc patet quodnam arcanum in his quae de
teraphim memorantur, reconditum latet. Quod per `teraphim’
significentur vera ex Divino, est causa quia illi qui ab Antiqua
Ecclesia fuerunt {2}, variis nominibus insigniverunt Divinum seu
Dominum, et hoc secundum diversa quae in effectibus apparuerunt,
sicut nomine `Dei Shaddai’ a tentationibus in quibus Dominus pugnat
pro homine, et post quas dein benefacit, videatur n. 1992, 3667;
providentiam Ipsius ne homo ex se intret in mysteria fidei,
vocarunt `cherubos,’ n. 308; [3] vera Divina quae tulerunt per
responsa, dixerunt `teraphim’; reliqua attributa Divina etiam
singularibus nominibus vocarunt; sed qui sapientes inter illos
fuerunt, per omnia illa nomina non intellexerunt quam unicum
Dominum; simplices autem totidem imagines repraesentativas Divini
illius sibi {3} fecerunt; et cum cultus Divinus incepit verti in
idololatriam, totidem deos sibi finxerunt; inde tot idololatriae
etiam inter gentiles qui numerum auxerunt: at quia antiquis
temporibus Divina per nomina illa intellecta sunt, aliqua retenta
sunt, sicut Shaddai, et quoque cherubi, tum teraphim, et in Verbo
significantur per illa talia quae dicta sunt; quod per `teraphim’
vera Divina quae ex responsis, patet apud Hosheam iii 4.
@1 quae$
@2 in Antiqua Ecclesia$
@3 before totidem$
Labanem; et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio
mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me? Quia
contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus vasis domus
tuae? pone huc coram fratribus meis et fratribus tuis, et
dijudicent inter ambos nos. His viginti annis ego tecum; oves tuae
et caprae tuae non abortiverunt, et arietes gregis tui non comedi.
Discerptum non adduxi ad te, ego indemnificavi id, e manu mea
requisivisti id, furatum die et furatum nocte. Fui, in die comedit
me aestus et frigus in nocte, et expulsus somnus meus ab oculis
meis. His mihi viginti annis in domo tua servivi tibi,
quatuordecim annis in duabus filiabus tuis, et sex annis in grege
tuo, et mutavisti mercedem meam decem modis. Nisi Deus patris mei,
Deus Abrahami et pavor Jishaki, fuisset mihi, quod nunc vacuum
misisses me; miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit
Deus, et dijudicavit nocte praeterita. `Succensuit Jacobo, et
jurgatus est in Labanem’ significat zelum naturalis: `et respondit
Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum,
quod insecutus es post me?’ significat quod non ex malo separaverit
se: `quia contrectasti omnia vasa mea, quid invenisti ab omnibus
vasis domus tuae?’ significat quod nulla vera boni ejus propria
fuissent sed omnia data: `pone huc coram fratribus meis et
fratribus tuis, et dijudicent inter ambos nos’ significat quod ex
justo et aequo sit judicium: `his viginti annis ego tecum’
significat proprium: `oves tuae et caprae tuae non abortiverunt’
significat statum ejus quoad bonum et bonum veri: `et arietes
gregis tui non comedi’ significat verum boni quod ex illius nihil
sumpserit: `discerptum non adduxi ad te’ significat quod malum non
sua culpa apud illud bonum: `ego indemnificavi id’ significat quod
bonum inde: `e manu mea requisivisti id’ significat quod ab Ipso:
`furatum die et furatum nocte’ significat malum meriti similiter:
`fui, in die comedit me aestus, et frigus in nocte, et expulsus
somnus meus ab oculis meis’ significat tentationes: `his mihi
viginti annis in domo tua servivi tibi’ significat proprium:
`quatuordecim annis in duabus filiabus tuis’ significat primam
periodum ut sibi acquireret inde affectiones veri: `et sex annis in
grege tuo’ significat ut dein bonum: `et mutavisti mecredem meam
decem modis’ significat statum ejus ad se cum sibi applicaret bona
illa: `nisi Deus patris mei, Deus Abrahami et pavor Jishaki,
fuisset mihi’ significat nisi Divinum e Divinum Humanum: `quod nunc
vacuum misisses me’ significat quod sibi omnia vindicavisset:
`miseriam meam et fatigationem volarum mearum vidit Deus, et
dijudicavit nocte praeterita’ significat quot omnia ab Ipso propria
potentia.
significet zelum naturalis, constat a significatione `succensere’
se irasci, et inde `jurgari,’ quod sit zelus; et a repraesentatione
`Jacob quod sit bonum naturalis, de qua prius: quod `succensere’
seu irasci et inde `jurgari,’ sit zelus, inde est quia in caelo seu
apud angelos non datur ira, sed loco irae zelus; ira enim differt
a zelo, quod in ira sit malum, sed in zelo bonum; seu quod qua in
ira est, intendat alteri cui irascitur, malum, sed qui in zelo est,
intendat alteri erga quem zelum habet, bonum; quapropter etiam qui
in zelo est, momento potest bonus esse, et in ipso actu bonus
(o)esse erga alios, non autem qui in ira; tametsi zelus in externa
forma similis apparet irae, est usque in forma interna prorsus
dissimilis.
mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me?’: quod
significet quod non ex malo separaverit se, constat ex
significatione `praevaricationis et peccati’ quod sit malum;
`insequi’ quod sit propter quod separaverit se, patet, ita quod non
ex malo (t)separaverit se.
omnibus vasis domus tuae?’: quod significet quod nulla vera ejus
propria fuissent sed omnia data, constat a significatione `vasorum
domus’ quod sint vera propria; quod `vasa’ sint vera, videatur n.
3068, 3079, 3316, 3318; inde quod `vasa domus’ sint vera propria,
patet; `contrectare illa et non invenire’ est quod nulla ejus
fuissent, consequenter quod omnia data; haec quomodo se habent,
videatur n. 4151.
dijudicent inter ambos nos’: quod significet quod ex justo et aequo
sit judicium, constat ex significatione `fratrum’ quod sint bona,
de qua n. 2360, 3803, 3815, 4121; quod `fratres mei et fratres tui’
sint justum et aequum, sequitur; quod `dijudicent inter ambos nos’
sit judicium, patet. Quod `fratres mei et fratres tui’ sint justum
et aequum, inde est quia agitur hic de naturali; in naturali enim
id proprie vocatur justum et aequum quod in spirituali dicitur
bonum et verum: sunt apud hominem bina plana, super quibus
fundantur caelestia et spiritualia quae a Domino; unum planum est
interius, alterum est exterius; ipsa plana non aliud sunt quam
conscientia; absque planis, hoc est, absque conscientia, nusquam
aliquid {1} caeleste et spirituale quae a Domino, figi potest, sed
transfluit, sicut aqua per cribrum; quapropter illi qui absque tali
plano sunt seu absque conscientia, non sciunt quid conscientia,
immo nec credunt quod sit aliquod spirituale ac caeleste: [2]
planum interius seu conscientia interior est ubi bonum et verum in
genuino sensu, nam bonum et verum influens a Domino agit illam:
planum autem exterius est conscientia exterior, et est ubi {2}
justum et aequum in proprio sensu, nam justum et aequum morale et
civile quod etiam influit, agit illam: est etiam {3} planum extimum
quod quoque {4} apparet sicut conscientia sed non est conscientia,
nempe agere justum et aequum propter se et mundum, hoc est, propter
sui honorem seu famam, (c)et propter mundi opes et possessiones,
tum propter timorem legis; haec tria plana sunt quae regunt
hominem, hoc est {5}, per quae Dominus regit hominem; per planum
interius seu per conscientiam boni et veri spiritualis, regit
Dominus illos qui regenerati sunt; per planum exterius seu per
conscientiam justi et aequi, hoc est, per conscientiam bona et veri
moralis et civilis, regit Dominus illos qui nondum regenerati sunt
sed qui regenerari possunt, et quoque regenerantur, si non [in]
vita corporis, usque in altera vita; sed per planum extimum, quod
apparet instar conscientiae et tamen non est conscientia, regit
Dominus omnes reliquos, etiam malos; hi absque hoc regimine ruerent
in omnia nefaria et vesana, et quoque cum absque vinculis illius
plani sunt, etiam ruunt; quique non regi se patiuntur per illa {6},
aut vesani sunt, aut puniuntur secundum leges. [3] Haec tria plana
unum agunt apud regeneratos, nam influit unum in alterum, ac
interius disponit exterius: (o)primum planum seu conscientia boni
et veri spiritualis est in rationali hominis; alterum vero planum
seu conscientia boni et veri moralis et civilis, hoc est, justi et
aequi, est in naturali hominis. Ex his nunc patet quid justum et
aequum quae significantur per `fratres’, (o)nempe justum per
`fratres meos’ et aequum per `fratres tuos’; justum enim et aequum
dicitur, qui agitur de naturali homine, nam de eo proprie illa
praedicantur.
@1 aliquod$
@2 i ibi$
@3 quoque$
@4 etiam$
@5 seu$
@6 se regi non patitur per hanc$
constat ex significatione `viginti quod sit bonum reliquiarum, n.
2280 hae autem, nempe reliquiae, cum praedicantur de Domino, non
aliud sunt quam Ipsius proprium, n. 1906; `viginti anni’
significant proprii status; quod `anni’ sint status, videatur n.
487, 488, 493, 893: qua continentur in Jacobi verbis ad Labanem, in
sensu supremo agunt: de proprio in Naturali quod Dominus Sibi
propria potentia acquisivi et quidem de proprii illius variis
statibus.
significet statum ejus quoad bonum et bonum veri, constat a
significatione `ovis’ quod sit bonum, de qua sequitur; et a
significatione `caprae’ quod sit bonum veri, de qua n. 3995, 4006;
per bonum simpliciter dictum, intelligitur bonum voluntatis, per
bonum veri autem bonum intellectus; bonum voluntatis est ex bono
facere bonum, bonum autem intellectus est ex vero facere bonum;
haec apparent illis qui bonum faciunt ex vero, quod unum sint, sed
usque inter se multum differunt; bonum enim facere ex bono, est ex
perceptione boni; perceptio boni {1} non datur apud alios quam apud
caelestes; at bonum facere ex vero, est ex scientia et inde
intellectu, sed absque perceptione quod ita sit, solum quod sic
instructus sit ab aliis, aut a se per facultatem suam
intellectualem concluserit quod ita sit; hoc potest fallax verum
esse, sed usque si finem boni habet, tunc quod ex vero illo facit,
ut bonum fit. [2] Quod `oves’ significent bona, constare potest a
pluribus locis in Verbo, quorum haec solum licet afferre; apud
Esaiam,
Afflictus est, et non aperuit os suum, sicut pecus ad
mactationem ducitur, et sicut ovis coram tonsoribus,… et
non aperuit os suum, liii 7;
de Domino, ubi comparatur `ovi’ non ex vero sed ex bono: apud
Matthaeum,
Jesus (o)dixit ad duodecim quos emisit, In viam gentium
non abitote, et in urbem Samaritanorum ne ingredimini, abite
potius ad oves perditas domus Israelis, x 5, 6;
`gentes’ ad quas non abirent, pro illis qui in malis; quod `gentes’
sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849; `urbes Samaritanorum’ pro
illis qui in falsis; `oves’ pro illis qui in bonis: [3] apud
Johannem,
Jesus post resurrectionem dixit ad Petrum, Pasce agnos
Meos; secundum {2} dixit,… Pasce oves Meas; tertio
dixit,… Pasce oves Meas, xxi 15-17;
{3} `agni’ pro illis qui in innocentia; `oves’ primo loco pro illis
qui in bono ex bono; `oves’ tertio loco pro illis qui in bono ex
vero: apud Matthaeum,
Cum veniet Filius hominis in gloria Sua,… statuet
oves a dextris, hircos [vero] a sinistris; et (x)dicet…
illis qui a dextris, Venite benedicti Patris Mei, ut
hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione
mundi; nam esurivi, et dedistis Mihi quod ederem; sitivi et
potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; nudus fui et
induistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in custodia fui
et venistis ad Me:… in quantum fecistis uni ex his
fratribus Meis minimis, Mihi fecistis, xxv 31-40;
ibi quod `oves {1}’ pro bonis, hoc est, pro illis qui in bono sunt,
manifeste patet; omnia genera bonorum charitatis ibi continentur in
sensu interno, de quibus ex Divina Domini Misericordia, alibi; per
`hircos’ significantur in specie illi qui in fide et in nulla
charitate (o)sunt;
[4] similiter apud Ezechielem,
Vos, mi grex, dixit Dominus Jehovih, ecce Ego judicans
inter pecudem et pecudem, inter arietes ovium, et inter
hircos xxxiv 17;
quod `hirci’ sint in specie illi qui in fide nullius charitatis
(o)sunt, constare potest ex significatione `hircorum’ quod sint in
bono sensi illi qui in vero fidei, et inde in aliqua charitate, sed
in opposito illi qui in fide nullius charitatis; ratiocinantur de
salute ex principii quod fides salvet; quod etiam apparet ex illis
quae Dominus de hirci dicit apud Matthaeum in loco citato; qui
autem in nullo vero fide: et simul in nullo bono charitatis sunt,
illi absque tali judicio, `nempe absque convictione quod in falso
sint, feruntur in infernum.
@1 i, seu quod ita sit,$
@2 secundo$
@3 i ubi$
@4 ovis I$
@5 hoc est$
boni quod ex illius nihil sumpserit, constat ex significatione
`arietum’ quod sint vera boni; `oves’ enim significant bona, inde
`arietes’ qui sunt ovium, vera boni {1}; et ex significatione
`comedere’ quod sit appropriare sibi, de qua n. 3168, 3513, 3596,
3832, ita sumere, nam quod ab alio appropriatur, hoc ab illo
sumitur.
@1 i de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi$
non sua culpa apud illum bonum, constat `a significatione
`discerpti’ quod sit mors illata ab alio, ita malum non sua culpa;
mala quae apud hominem, plures origines habent; prima origo est ex
hereditario per continuas derivationes ab avis et atavis in patrem,
et a patre, in quo sic mala cumulata sunt, ad semet; altera origo
e ex actuali, quod nempe homo sibi ipsi acquirit per vitam mali;
hoc malum homo partim ex hereditario, sicut ex oceano malorum,
desumit et in actum mittit, partim superaddit a se plura, inde
proprium quod homo sibi acquirit {1}: sed actuale hoc malum quod
homo proprium facit, diversas quoque origines habet, in genere
duas, nempe unam, quod malum recipiat ab aliis absque sua culpa;
alteram, quod accipiat a semet, ita sua culpa; quod homo recipit ab
aliis absque sua culpa, est quod in Verbo significatur per
`discerptum’ at quod accipit a semet, ita sua culpa, in Verbo
significatur per `cadaver’; [2] inde est quod sicut in Antiqua
Ecclesia, etiam in Judaica, prohibitum fuerit edere sponte mortuum
seu cadaver et quoque `discerptum’; de quibus ita apud Mosen,
Omnis anima, quae edit cadaver et {2} discerptum, inter
indigenam et [inter] peregrinum, lavabit vestes suas, et
abluet se aquis, immunda erit usque ad vesperam, et munda
erit {3}; et si non lavaverit, et carnem suam non abluerit,
portabit iniquitatem suam, Lev. xvii 15, 16:
apud eundem,
Cadaver et discerptum non comedet, ad polluendum se eo,
Ego Jehovah, Lev. xxii 8;
`discerptum’ pro malo quod ex falso, quod infertur a malis qui sunt
ferae in silva quae discerpunt, infernales enim {4} (t)in Verbo
comparantur feris: apud eundem,
Viri sanctitatis eritis Mihi, ideo carnem in agro
discerptam non comedetis, canibus projicietis eam, Exod.
xxii 30 [A. V. 31]:
apud Ezechielem,
Propheta ad Jehovam; Anima mea non polluta est, et
cadaver et discerptum non edi a pueritia mea huc usque, et
non venit in os meum caro abominationis, iv 14:
apud eundem,
Ullum cadaver aut discerptum de ave et de bestia non
comedent sacerdotes, xliv (x)31;
[3] {5} `de regno Domini, quod ibi nova terra. Ex his constare
potest quid `discerptum’ in sensu interno: ut tamen ulterius
pateat quid `discerptum,’ sit pro exemplo qui boni vitam agit, seu
qui ex bene velle alteri bene facit: is si ab alio qui in malo est,
se persuaderi patitur quod vita boni nihil faciat ad salutem, ex
causa quia omnes in peccatis nati sunt, et quia nemo ex se velle
bonum potest, proinde nec facere, et quod ideo medium salvans
provisum sit, quod dicitur fides, et sic quod per fidem salvari
possit absque vita boni, et hoc etiamsi {6} fidem receperit in
ultima mortis hora, si talis qui in vita boni vixit, se persuaderi
patitur et dein vitam non curat, et quoque {7} contemnit, is
`discerptus’ dicitur; `discerptum’ enim praedicatur de bono cui
falsum insinuatur, inde bonum non amplius vivum fit {8}. [4] Sit
etiam pro exemplo, conjugiale, quod aliquis in principio pro
caelesti habet, sed postmodum (t)se persuaderi patitur unus vel
uterque qui in conjugio, quod sit modo propter ordinem in mundo et
propter educationem et distinctam curam liberorum ac propter
hereditates; (c)et praeterea quod conjugii vinculum non aliud sit
quam quale est pacti, (o)quod ab utroque, si ex consensu, dissolvi
aut relaxari possit, (c)ac (o)ita postquam persuasionem illam
recepit, nihil caeleste de conjugio cogitat; si inde lascivia, tunc
fit tale quod dicitur `discerptum’; [5] ita in ceteris. Quod mali
sint qui discerpunt, et quidem per ratiocinia ab externis, in quae
interna insinuari nequeunt propter vitam mali, constare potest ab
his apud Jeremiam,
Percussit magnates leo de silva, lupus desertorum
devastavit eos, pardus vigilans super urbes eorum, omnis
exiens ab illis discerpetur, quia multiplicatae sunt
praevaricationes eorum, validae factae aversiones eorum, v 5,
6:
et apud Amos,
Edomus persecutus est fratrem suum gladio, et perdidit
miserationes suas, et discerpit ad perpetuum ira sua, et
furorem suum servat jugiter, i 11, 12.
@1 i ipsi$
@2 aut$
@3 mundabitur$
@4 omnes enim infernales$
@5 i ubi$
@6 etiamsi illam$
@7 nec tamen$
@8 est$
constat a significatione `indemnificare’ quod sit bonum reddere hic
bonum inde. (m)Cum malo culpae et malo non culpae, quae
significantur per `cadaver’ et {1}`discerptum,’ de quibus mox
supra, ita se habet: malum culpae seu malum quod homo per actualem
vitam sibi contraxit, et quoque confirmavit cogitatione usque ad
fidem e persuasionem, non potest emendari, sed hoc manet in
aeternum; at malum non culpae, quod homo non confirmavit
cogitatione, et {2} non sibi intus persuasit, hoc quidem manet, sed
modo haeret in externis, non enim penetrat ad interiora, ac
internum hominem pervertit; tale malum est per quod bonum, nam
internus homo qui nondum affectus est et consensit, potest videre
id in externo quod malum sit, et sic potest id removeri; et quia
internus homo id potest videre, ideo simul tunc clarius videre
potest bonum, ex opposito enim apparet bonum clarius quam ex non
opposito, et quoque sensibilius dein bono afficitur {3}; hoc nunc
est quod intelligitur per bonum inde.(n)
@1 i per$
@2 ita$
@3 i illo$
constat a significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878,
3387, ita {1} quod ab Ipso; [4] quod enim a Sua potentia est, hoc
{2} ab Ipso est.
@1 has ita possibly d$
@2 id$
meriti similiter, constat ex significatione `furati’ seu furti quod
sit malum meriti: malum meriti est cum homo tribuit sibi bonum et
autumat quod a se, ac ideo mereri vult salutem; hoc malum est quod
in sensu interno significatur per `furtum’ Sed cum hoc malo ita se
habet: principio omnes qui reformantur, putant quod bonum sit a se,
et inde quod per bonum quod faciunt, mereantur salutem; nam
autumare quod per bonum quod faciunt, mereantur salutem, inde venit
quod autument bonum esse a se, unum enim cohaeret cum altero; sed
qui regenerari se patiuntur, non confirmant hoc cogitatione, aut
sibi persuadent quod ita sit, sed successive dissipatur; quamdiu
enim homo in externo homine est, ut sunt omnes in principio
reformationis {3}, non potest aliter quam ita cogitare, at {2}
cogitat solum ab externo homine; [2] sed {3} cum externus homo cum
suis concupiscentiis removetur ac internus incipit operari, hoc
est, cum Dominus per internum hominem influit cum luce
intelligentiae ac illustrat inde externum hominem, tunc aliter
credere incipit ac sibi bonum non tribuit, sed Domino; inde patet
quid malum meriti, quod hic intelligitur per quod `bonum
similiter’, ac per malum non culpae, de quo prius. At vero si homo
cum ad adultam aetatem pervenit, confirmat id cogitatione, et sibi
prorsus persuadet quod mereatur per bonum quod facit, salutem, hoc
malum radicitus haeret et non emendari potest, vindicant enim sibi
id quod Domini est, et sic non recipiunt bonum quod continue
influit a Domino, sed ilico cum influit, derivant id in se et in
suum proprium, proinde id conspurcant: haec mala sunt quae in
proprio sensu significantur per `furta,’ videatur n. 2609.
@1 principio regenerationis$
@2 sed$
@3 at$
expulsus somnus meus ab oculis meis’: quod significet tentationes,
constat a significatione `aestus et frigoris’ quod sit id quod
amoris nimium est et quod ejus nihil est, ita duo extrema; `dies’
significat statum fidei seu veri qui tunc in summo, et `nox’ statum
nullius fidei seu veri, n. 221, 935, 936; et a significatione
`somni expulsi ab oculis’ quod sit continue seu absque requie; quia
talia sunt quae in tentationibus, ideo per illa verba `hic
tentationes’ in genere significantur. Quod `aestus’ significet
nimium amoris, est quia ignis et calor spirituali’ est amor, et
vicissim frigus spirituale est nullus amor; ipsa enim {1} vita
hominis non est nisi amor, nam absque amore homo prorsus nihil
vitae habet, immo, si reflectat homo, scire potest quod omnis ignis
et calor vitalis qui in corpore, sit inde; at `frigus’ non
significat privationem omnis amoris, sed privationem amoris
spiritualis et caelestis, et privatio ejus est quae vocatur mors
spiritualis; [2] homo quando illo (o)amore privatur, accenditur
amore sui et mundi, hic amor est respective `frigus, et quoque fit
frigus, non solum apud hominem cum in corpore vivit, sed etiam cum
in alteram vitam venit; cum in corpore vivit, si ei amor sui et
mundi aufertur, frigescit ita ut vix aliquid vitae habeat,
similiter si adigeretur ad cogitandum sancte de caelestibus et
Divinis; in alter: vita quando est inter infernales, in igne seu
aestu cupiditatum est ast si {2} approximat ad caelum, ignis ille
et aestus vertitur in frigus, e intensius quo propius accedit, cum
aucto in simili gradu cruciatu: hoc frigus est quod intelligitur
per `stridorem dentium,’ qui illi qui [in] inferno, Matth. viii 12;
xiii 42, 50; xxii 13; xliv 51; xxv 30 Luc. xiii 28.
@1 etiam$
@2 cum$
significet proprium, constat a significatione `viginti’ quod sit
bonum reliquiarum, de qua n. 2280, quod bonum cum praedicatur de
Domino est quod Sibi Ipsi acquisivit, n. 1906, ita Ipsius proprium;
et e significatione `servire’ quod sit cum praedicatur de Domino,
propria potentia, de qua n. 3975, 3977.
significet primam periodum ut sibi acquireret inde affectiones ver
constat a significatione `quatuordecim’ seu binarum septimanarum,
quod sint prima periodus; `septimanae’ enim in Verbo non aliud
significant quam integram periodum, magnam vel parvam, videatur n.
2044, 3845; `binae septimanae’ cum sicut una nominantur, similiter,
numerus enim duplicatus et in se multiplicatus non tollit
significationem; inde patet quid hic quatuordecim seu binae
septimanae; et a significatione `binarum filiarum,’ hic Rachelis et
Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793, 3819;
et praeterea quod `filiae’ sint affectiones, n. 2362.
constat a significatione `sex’ quod sit pugna et labor, de qua n.
720, 737, 900, hic reliquum pugnae et laboris, ita dein; et ex
significatione `gregis’ quod sit bonum, de qua n. 343, 3566, 3518.
statum ejus ad se, cum sibi applicaret bona illa, constat a
significatione `mercedis’ cum praedicatur de Domino, quod sit a
Semet, de qua n. 3996, 3999, ita cum Sibi applicaret bona; et ex
significatione mutare illam’ quod sit status istius {1} boni quod
per `Labanem’ significatur, ad se; `decem modi’ quod sint plurima
mutatio, n. 4077.
@1 ejus$
fuisset mihi’: quod significet nisi Divinum et Divinum Humanum,
constat a significatione `Dei patris’ cum praedicatur de Domino,
quod sit Divinum quoad Bonum; quod `Pater’ sit Divinum Bonum, et
`Filius’ Divinum Verum, videatur n. 2803, 3704, hic Divinum Bonum
utriusque Essentiae; a significatione `Dei Abrahami’ quod sit Ipsum
Divinum quod Divina Essentia vocatur; quod `Abraham repraesentet
Dominum quoad Ipsum Divinum, n. 2011, 3439; et ex significatione
`Pavoris Jishaki’ quod sit Divinum Humanum; `Pavor’ dicitur quia
est Divinum Verum quod intelligitur, nam Divinum Verum secum habet
timorem, pavorem et terrorem, apud illos qui non in bono sunt, non
autem Divinum Bonum, hoc nullum terret; similiter in sequentibus
hujus capitis,
Juravit Jacob in Pavorem patris sui Jishaki, vers. 53;
Laban enim quia tunc separatus a Jacobo, hoc est, bonum medium
separatum a Bono Divino, in tali statu fuit ut malum inferre
vellet, sicut patet ab illis quae de Labane dicuntur; ideo quia
tunc talis, dicitur `Pavor Jishaki’: quod `Pavor Jishaki’
significet Deum Jishaki, cuivis constare potest, et quoque quod in
illo statu. Quod `Jishakus’ repraesentet Divinum Humanum Domini,
et quidem quoad Divinum Rationale, videatur n. 1893, 2066, 2072,
2083, 2630, 3012, 3194, 3210, (x)3704. [2] Cum hoc, quod Divinum
Verum quod a Domino, secum pavorem habeat apud illos qui non in
bono sunt, non autem Divinum Bonum, ita se habet: Sanctum quod a
Domino, in se habet Divinum Bonum et Divinum Verum, haec continue
a Domino procedunt, inde lux quae caelis {1}, et inde lux quae
in mentibus humanis, consequenter inde sapientia et
intelligentia, nam hae luci illi insunt {2}; sed lux illa seu
sapientia et intelligentia afficit omnes secundum receptionem;
qui in malo sunt, non recipiunt Divinum Bonum, nam in nullo amore
et charitate sunt, omne enim bonum est amoris et charitatis; sed
Divinum Verum recipi potest, etiam a malis, at modo ab externo
illorum homine, non ab interno: [3] se habet hoc sicut calor et lux
quae a sole; calor spiritualis est amor, ita bonum, lux autem
spiritualis est fides, ita verum; cum calor a sole recipitur, tunc
arbore et flores vegetant, producunt folia, flores, fructus aut
semina; hoc fit tempore veris et aestatis, at cum calor a sole non
recipitur, sed solum lux, tunc nihil vegetat, at {3} omne
vegetativum torpescit, sicut fit tempore autumni et hiemis; ita
(t)quoque se habet cum calore spirituali et luce spirituali quae
a Domino, si homo est instar veris seu aestatis, tunc recipit bonum
quod est amoris et charitatis, et producit fructus, at si homo est
instar autumni et hiemis, tunc non recipit bonum amoris et
charitatis, proinde non producit fructus, sed usque recipere potest
lucem, hoc est, scire illa quae fidei seu veri sunt; lux hiemalis
{4} simile facit, nam sistit similiter colores et pulchritudines,
et illas conspicuas facit, sed cum differentia quod non penetret
versus interiora quia non ibi calor, inde nulla vegetatio. [4] Cum
itaque {5} bonum non recipitur, sed modo lux, tunc est sicut in
objectis (t)calor non recipitur, modo {6} formae imago et
formositas {7} a luce, inde intus est frigus, (o)et ubi frigus
intus, ibi torpor omnium {8}, et quasi {9} corrugatio et
horripilatio {10} cum illuc lux se indit; haec sunt quae in vivis
faciunt timorem, pavorem et terrorem: per hanc comparationem
aliquatenus comprehendi potest quomodo se habet cum timore, pavore
et terrore qui apud malos, quod nempe illa non sint a Divino Bono
sed a Divino Vero, et quod tunc sint quando non recipiunt Divinum
Bonum, et tamen recipiunt Divinum Verum; tum quod Divinum Verum;
absque Bono, non penetrare possit versus interiora, sed modo
haereat in extremis, hoc est, in externo homine, ac ut plurimum in
ejus sensuali; et quod inde appareat homo in externa forma
quandoque pulcher, cum tamen in interna sit foedus. Inde quoque
constare potest qualis fides apud perplures sit, quam dicunt
salvare absque bonis operibus, hoc est, absque bene velle et {11}
bene agere. (s)Quia a Divino Humano procedit Divinum Verum, non
autem ab Ipso Divino, ideo Divinum Humanum est quod hic
significatur per `Pavorem Jishaki,’ nam, ut dictum, Divinum Verum
est quod terret, non autem Divinum Bonum. Quod a Divino Humano
Domini procedat Divinum Verum, non autem ab Ipso Divino, est
arcanum hactenus non detectum; cum hoc ita se habet: antequam
Dominus venit in mundum, tunc Ipsum Divinum influxit in universum
caelum, et quia tunc caelum constabat quoad maximam partem a
caelestibus, hoc est, ab illis qui in bono amoris fuerunt, per
influxum illum ex Omnipotentia Divina producebatur lux quae in
caelis, et inde sapientia et intelligentia; at postquam humanum
genus se removit a bono amoris et charitatis, tunc non amplius per
caelum produci potuit lux illa, proinde non sapientia et
intelligentia quae penetraret usque ad genus humanum, quapropter ex
necessitate ut salvaretur, Dominus in mundum venit ac Humanum in Se
Divinum fecit ut Ipse quoad Divinum Humanum fieret Lux Divina, et
sic universum caelum et universum mundum illuminaret: fuerat Ipsa
{12} Lux ab aeterno, nam ab Ipso Divino per caelum illa Lux; ac
Ipsum Divinum erat quod suscepit Humanum et Hoc Divinum fecit, et
cum Hoc Divinum factum est, tunc ab Illo non modo illuminare potuit
ipsum caelum caeleste, sed etiam caelum spirituale, et quoque genus
humanum, quod recepit et recipit Divinum Verum in bono, hoc est, in
amore in Ipsum et in charitate erga proximum, ut patet apud
Johannem,
Quotquot receperunt, dedit illis potestatem, ut filii
Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui non ex
sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque ex voluntate
viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, [13].
[6] Ex his quae nunc dicta sunt, constare potest quid per haec apud
Johannem significantur,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum; omnia per
Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum
est. In Ipso vita erat, et vita erat Lux hominum. Erat Lux
vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum, i
1-4 9 seq.
`Verbum’ ibi significat Divinum Verum: quod autem Dominus quoad
utramque Essentiam sit Divinum Bonum, at quod ab Ipso procedat
Divinum Verum, videatur n. 3704; Divinum enim Bonum non recipi
potest ab homine, ne quidem ab angelo, (o)sed solum a Divino Humano
Domini, quod intelligitur per haec verba apud Johannem,
Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sin
Patris est, Ille exposuit, i 18;
sed recipi potest Divinum Verum, at quale dari potest {13} apud
hominem qui recipit; in quo vero habitare potest Divinum Bonum cum
differentia secundum receptionem. Talia (o)arcana sunt quae
obveniunt angeli cum ab homine leguntur {14} haec verba, `Nisi Deus
patris mei, Dei Abrahami et Pavor Jishaki, fuisset mihi’; inde
patet quantum caeleste inest Verbo et singulis Verbi, tametsi nihil
ejus apparet in sensu litterae; et inde quoque patet qualis
sapientia angelica est prae sapientia humana; et quod angeli in
arcanissimis sint, cum homo ne quidem scit quod aliquod arcanum
insit: sed haec quae memorata sunt, modo paucula sunt, in his enim
arcanis angeli vident et percipiunt innumerabilia, immo respective
indefinita quae nusquam possunt edici, quia loquela humana non est
adaequata illis exprimendis, nec mens humana capax recipiendi.(s)
@1 caelo$
@2 inest$
@3 sed$
@4 lux enim hyemalis etiam$
@5 ita, o que accidentally$
@6 i sed$
@7 i quoque$
@8 i ibi I$
@9 before horripilatio$
@10 i interius$
@11 i inde$
@12 Ipse$
@13 non quale est in Se, sed quale$
@14 leguntur ab homine after the quotation$
omnia vindicavisset, constat a significatione `vacuum mittere’ quod
sit omnia illi auferre, ita omnia sibi vindicare.
et dijudicavit nocte praeterita’: quod significet quod omnia a Ipso
propria potentia, constat a significatione `miseriae et
fatigationis volarum’ hic quod sint tentationes; et quia Dominus
per tentatione et victorias univit Divinum Humano et Hoc quoque
Divinum feci et id ex propria potentia, ideo {1} per eadem haec
verba, haec significantur; quod Dominus per tentationes et
victorias univerit Divinum Humano, et Hoc Divinum fecerit ex
propria potentia, videatur n. (x)1661, 1737, 1813, 1921, 2776, 3318
f.; `vola’ seu manus quod sint potentia, n. 878, 3387, proinde
`volae meae’ aut manus meae, propria potentia: `vidit Deus, et
dijudicavit’ significat Divinum Domini, quod nempe Divinum quod in
Ipso et quod Ipsius, id fecerit.
@1 idcirco$
filiae meae, et filii filii mei, et grex grex meus, et omne quod tu
videns, mihi hoc; et filiabus meis quid faciam illis hodie, aut
filiis illarum quos pepererunt? `Respondit Laban et dixit ad
Jacobum’ significat perceptionis statum obscurum: `filiae filiae
meae, et filii filii mei, et grex grex meus’ significat quod omnes
affectiones veri, omnia vera et bona essent ejus: `et omne quod tu
videns, mihi hoc’ significat omne perceptivum et intellectuale: `et
filiabus meis, quid faciam illis hodie, aut filiis illarum quos
pepererunt?’ significat quod illa vindicare sibi non ausus sit.
perceptionis statum obscurum, constat a significatione `respondere
et dicere’ quod sit perceptio; quod `dicere’ in historicis Verbi
sit percipere, videatur n. 1898, 1919, 2080, 2862, 3509, 3395; quod
perceptionis status obscurus sit, constat ab illis quae Laban hic
dicit, quod nempe `filiae, filii, et grex essent illius,’ cum tamen
non illius essent; et in sensu interno, quod bonum medium omnia
`bona et vera’ sibi vindicaret; de his quae dicuntur a Labane,
videantur quae prius n. 3974, 4113.
meus’: quod significet quod omnes affectiones veri, omnia vera et
bona `ejus essent, constat a significatione `filiarum’ hic Rachelis
et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782, 3793,
3819; ex significatione `filiorum’ quod sint vera; de qua n. 489,
491, 533, 1147, 3373; et ex significatione `gregis’ quod sint bona,
de qua n. 343, 1565, 2566; quod sibi illa vindicaret, sicut ejus
essent, patet, nam dixit {1} `filiae filiae meae, et filii filii
mei, et grex grex meus.’
@1 dicit$
perceptivum et intellectuale, constat a significatione `videre’
quod sit percipere et intelligere, de qua n. 2150, 3863, ita quod
omne perceptivum et intellectuale veri et boni ejus esset. Haec
quomodo se habent, prius dictum est, et illustratum per illa quae
in altera vita fiunt, quod nempe spiritus cumprimis mediae sortis,
cum sunt in societate quadam angelica, tunc non aliter sciant quam
quod affectiones boni et veri quae a societate influunt, sint
illorum; talis enim est communicatio affectionum et cogitationum in
altera vita, et quantum cum illa societate conjuncti sunt, `quod’
tantum id putent; iidem cum separantur inde, indignantur, et cum in
statum indignationis, etiam in statum obscurum veniunt, de quo {1}
supra n. 4184, in quo statu quia non perceptionem interiorem
habent, vindicant sibi bona et vera quae societatis angelicae sunt
et per communicationem, de qua dictum, habuerunt; [2] hic status
est qui in hoc versu describitur; praeterea per multam experientiam
mihi scire datum (o)est, quomodo affectiones boni et veri
communicantur aliis; spiritus illius sortis aliquoties apud me
fuerunt, et cum per affectionis quid conjuncti essent, tunc non
aliter sciverunt quam quod mea illorum essent; et informatus quod
simile fiat apud omnes homines; quilibet enim homo apud se habet
spiritus, qui ut primum veniunt ad hominem ac intrant in ejus
affectionem, non aliter norunt {2} quam quod omnia quae hominis
sunt, nempe omnia affectionis et cogitationis ejus, sint illorum;
ita conjunguntur homini spiritus per quos homo a Domino regitur, n.
2488; de quibus ab ipsa experientia in sequentibus, ad finem
capitum, dicetur.
@1 qua I$
@2 A d sciunt, i norunt$
illarum quos pepererunt?’: quod significet quod illa vindicare sibi
non ausus sit, constat ex significatione `filiarum’ quod sint
affectiones veri, et `filiorum’ quod sint vera, de quibus mox supra
n. 4185; quod illa sibi vindicare non ausus sit, significatur per
`quid faciam illis hodie,’ et patet ex illis quae praecedunt, quod
nempe Deus dixerit ad illum in somnio, `Cave tibi ne forte loquaris
cum Jacobo a bono usque a malum,’ vers. 24.
sit in testem inter me et inter te. Et accepit Jacob lapidem, et
erexit illum in statuam. Et dixit Jacob fratribus suis, Colligite
lapides; et acceperunt lapides, et fecerunt acervum; et comederunt
ibi super acervo `Nunc ito, pangamus foedus ego et tu, et sit in
testem inter me e inter te’ significat conjunctionem Divini
Naturalis cum bonis operum in quibus illi qui a latere, seu gentes:
`et accepit Jacob lapidem, e erexit illum in statuam’ significat
verum tale et inde cultum: `et dixi Jacob fratribus suis’
significat illos qui in bono operum: `Colligite lapides; et
acceperunt lapides, et fecerunt acervum’ significat vera ex bono:
`et comederunt ibi super acervo’ significat appropriationem ex bono
Divino.
conjunctionem Divini Naturalis cum bonis operum in quibus illi qui
a latere seu gentes, constat ex significatione `foederis’ quod sit
conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021;
ex repraesentatione `Labanis’ hic qui est `ego,’ quod sint bona
operum, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Jacobi’ qui hic
est `tu,’ quod sit Divinum Naturale. [2] Quod per `Labanem’ hic
significentur bona operum in quibus illi qui a latere, seu gentes,
est causa quia nunc separatus [est] Laban a Jacobo, hoc est, bonum
medium a bono Divino Naturalis, non amplius repraesentare potest
bonum medium; sed quia servivit pro medio, ideo repraesentat
aliquod bonum, et quidem bonum a latere, seu bonum collaterale;
quod `Laban’ antequam Jacobo ita conjunctus esset, repraesentaverit
bonum collaterale, videatur n. 3612, 3665, 3778, proinde bonum a
latere; at quale id bonum sit, in sequentibus dicetur: cum Labane
similiter se habet ac cum Loto et {1} Jishmaele; `Lotus’ quamdiu
fuit cum Abrahamo, repraesentavit Dominum quoad sensualem externum
hominem, n. 1428, 1434, 1547, 1597, 1598, 1698; at cum separatus
est ab Abrahamo, repraesentavit illos qui in externo cultu sed
usque in charitate, n. 2317, 2324, 2371, 2399, tum plures status
Ecclesiae successive, n. 2422, 2459. [3] `Jishmael’ pariter,
quamdiu is fuit cum Abrahamo, repraesentavit primum rationale
Domini, n. 1893, 1949-1951; at dein cum separatus est,
repraesentavit spirituales, n. 2078, 2699, 2699, 3263, 3268; ita
quoque se habet cum Labane; causa est quia tametsi separatio facta,
usque remanet conjunctio, sed non illa quae prius; inde est quod
`Laban’ hic et in nunc sequentibus, repraesentet bona operum qualia
sunt apud illos qui a latere sunt, hoc est, apud gentes; a latere
dicuntur gentes, seu in bono collaterali, quia extra Ecclesiam
sunt’; qui intra Ecclesiam in bono et vero sunt, non in linea
collaterali sunt sed in linea directa, nam illis Verbum est {2}, et
per Verbum communicatio directa eum caelo, et per caelum cum
Domino; non autem gentibus, nam hae Verbum non habent {3}, nec
norunt Dominum; inde est quod dicantur {4} a later; sed
intelliguntur gentes quae in bonis operum, hoc est, quae in
externis in quibus intus est bonum charitatis; haec sunt quae
vocantur bona operum, non autem bona opera, nam bona opera dari
possunt absque bonis intus, non autem bona operum.
@1 i cum$
@2 A i revelatum but partly d$
@3 quae non Verbum habent$
@4 i illi. I has dicuntur$
significet verum tale et inde cultum, constat ex significatione
`lapidis’ quod sit verum, de qua n. 643, 1298, 3720; et ex
significatione `statuae’ quod sit cultus inde seu ex vero, de qua
n. 3727; inde patet quod per illa verba significetur verum tale et
inde cultus; verum tale dicitur quale nempe apud gentes; gentes
enim tametsi non sciunt de Verbo, proinde de Domino, usque habent
externa vera, qualia Christiani; sicut quod sancte colendum Numen,
quod festa observanda: quod honorandi parentes, quod non furandum,
quod non adulterandum, quod non occidendum, et quoque quod non
concupiscenda alterius, ita qualia vera sunt decalogi {1}, quae
etiam pro normis sunt intra Ecclesiam: qui inter illos sapiunt,
eadem non modo observant in externa forma: sed etiam in interna,
cogitant enim quod talia non solum sint contra (o)religiosum
illorum, sed etiam contra bonum commune, ita {2} contra debitum
internum quod homini, proinde {3} contra charitatem, tametsi non
ita sciunt quid fides; in obscuro illis est quoddam conscientiae,
contra quod facere non volunt, immo quidam non possunt; inde
constare potest quod Dominus illorum interiora quae in obscuro
sunt, regat, et sic quod facultatem illis impertiatur recipiendi
vera interiora, quae etiam recipiunt in altera vita, videantur quae
de gentibus n. 2589-2604 ostensa sunt. [2] Aliquoties cum
Christianis in altera vita loqui datum de statu et sorte gentium
extra Ecclesiam, quod facilius illi {4} recipiant vera et bona
fidei quam Christiani qui non secundum praecepta Domini vixerunt;
et quod Christiani crudeliter de illis cogitent, quod nempe omnes
qui extra Ecclesiam sunt, damnati sint, et hoc ex recepto canone
quod extra Dominum nulla salus; et quod hoc verum sit, sed quod
gentes quae in charitate mutua vixerunt, ac justum et aequum ex
quadam conscientia egerunt, facilius in altera vita recipiant fidem
et agnoscant Dominum, quam qui intra Ecclesiam et non in tali
charitate vixerunt; tum quod Christiani in falso sint, quod credant
quod illis solis caelum quia Librum Verbi habent, scriptum in carta
non autem in cordibus, et quod sciant Dominum, et Ipsum non Divinum
credant quoad Humanum, immo nec agnoscant quam sicut communem
hominem quoad alteram Ipsius Essentiam quam humanam naturam vocant;
ac ideo cum sibi et suis cogitationibus relicti sunt, ne quidem
Ipsum adorant; et sic quod illi sint qui extra Dominum, quibus non
salus.
@1 in decalogo$
@2 sed etiam$
@3 ita$
@4 ibi$
in bono operum, constat ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit
Divinum Naturale Domini, de qua prius; et ex significatione
`fratrum’ quod sint bona, de qua n. 3815, 4121, hic illi qui in
bonis operum, qui quod gentes sint, supra n. 4189 ostensum; omnes
enim qui in bono sunt, eum Divino Domini conjuncti sunt, et propter
conjunctionem a Domino vocantur `fratres,’ ut apud Marcum,
Jesus circumspiciens circumcirca, qui circum Ipsum
sedebant, dixit, Ecce mater Mea, et fratres Mei; quisquis
namque fecerit voluntatem Dei, hic frater Meus, et soror
Mea, et mater Mea, iii (x)31, 34, 35;
omnis conjunctio est per amorem et charitatem, quod unicuivis
constare potest, nam conjunctio spiritualis non aliud est quam amor
et charitas; quod amor in Dominum sit conjunctio cum Ipso, patet;
et quod charitas erga proximum pariter, constat a Domini verbis
apud Matthaeum,
In quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis,
Mihi fecistis, xxv 40;
hic de operibus charitatis agitur.
acervum’: quod significet vera ex bono, constat ex significatione
`lapidum’ quod sint vera, de qua mox supra n. 4190; et ex
significatione `acervi’ quod sit bonum; quod `acervus’ significet
bonum, est inde quia olim antequam struebant altaria, fecerunt
acervos, et super illis comederunt, in testem quod conjungerentur
amore; sed postea cum repraesentativa antiquorum sancta haberentur,
pro acervis aedificabant altaria, et quoque ex lapidibus sed
ordinatius dispositis {1}, Jos. xxii 28, 34; inde simile
significatur per `acervum’ quod per altare, nempe bonum amoris, et
per `lapides’ ibi vera fidei.
@1 positis$
appropriationem ex bono Divino, constat ex significatione
`comedere’ quod sit communicatio, conjunctio, et appropriatio, de
qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 f., 3596, 3832; et ex significatione
`acervi’ quod sit bonum, de qua mox supra n. 4192, hic bonum
Divinum.
Jacob vocavit illum Galeed. Et dixit Laban, Acervus hic testis
inter me et inter te hodie; propterea vocavit nomen illius Galeed.
Et Mizpah, quia dixit, Spectet Jehovah inter me et inter te, quia
latebimus vir a socio suo. Si affligas filias meas, et si accipias
feminas supra filias meas, nullus vir nobiscum; vide, Deus testis
inter me et inter te. `Vocavit illum Laban Jegar Sahadutha’
significat quale ejus a parte boni per Labanem repraesentati: `et
Jacob vocavit illum Galeed’ significat quale a parte boni Divini
Naturalis: `et dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te
hodie; propterea vocavit nomen illius Galeed’ significat quod ita
erit in aeternum, inde quale ejus iterum: `et Mizpah, quia dixit,
Spectet Jehovah inter me et inter te’ significat praesentiam Divini
Naturalis Domini: `quia latebimus vir a socio suo’ significat
separationem respective ad illa quae sunt Ecclesiae: `si affligas
filias meas, et accipias feminas supra filias meas, nullus vir
nobiscum’ significat affectiones veri quod mansurae intra
Ecclesiam: `vide, Deus testis inter me et inter te’ significat
confirmationem.
ejus a parte boni per Labanem repraesentati, constat a
significatione `vocare’ et `vocare nomen’ quod sit quale, de qua n.
144, 145, 1754, 2009, 2724, 3421; `Jegar Sahadutha’ significat
acervum testimonii in idiomate Syriae, unde Laban. Acervi tales
antiquitus fuerunt in signum, aut in testem, ac postmodum etiam in
cultum; hic in signum et in testem; in signum quod ibi esset
terminus, et testis quod ibi foedus pactum, et quod nullus eorum
transiret illum ad malum faciendum alteri, ut quoque constat a
Labanis verbis, `Testis acervus hic, et testis statua, si ego non
transibo ad te acervum hunc, et si tu non transibis ad me acervum
hunc, et statuam hanc ad malum,’ vers. 52 inde patet quid Jegar
Sahadutha, seu acervus testimonii, involvit sed in sensu interno
significat quale boni ex veris a parte Labanis, hoc est, a parte
illorum qui in bonis operum sunt, hoc est, a parte gentium.
parte boni Divini Naturalis, constat a repraesentatione `Jacobi’
quod sit Divinum Naturale Domini, de qua saepius prius; `Galeed’
significat acervum et testem, seu acervum testem, in idiomate
Hebraeo seu Canaanis, unde Jacob; quid acervus {1} testis in sensu
interno, nunc sequitur.
@1 i autem$
hodie, propterea vocavit nomen illius Galeed’: quod significet quod
ita erit in aeternum, inde quale ejus iterum, constat a
significatione `acervi’ quod sit bonum, de qua supra n. 4192; et a
significatione `testis’ quod sit confirmatio boni per verum, [et
veri a bono,] de qua sequitur; ex significatione `hodie’ quod sit
aeternum, de qua n. 2838, 3998; (o)et a significatione `vocare
nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 2009, 2724, 3421;
ipsum quale continetur in nomine Galeed; nam antiquitus nomina
imposita quale continebant, n. 340, 1946, 2643, 3422; inde patet
quid per `dixit Laban, Acervus hic testis inter me et inter te
hodie, propterea vocavit nomen illius Galeed’ significatur, quod
nempe testificatio conjunctionis boni hic per `Labanem’ significati
cum Bono Divino Naturalis {1} Domini, proinde conjunctio Domini per
bonum cum gentibus {2}, nam hoc bonum est quod per `Labanem’ nunc
repraesentatur, n. 4189; vera illius boni sunt quae testificant de
conjunctione; at bonum illorum quamdiu vivunt in mundo, est a
latere, quia non habent vera Divina; sed usque illi qui in bono
illo, hoc est {3}, in mutua charitate vivunt, tametsi illis non
vera Divina directa ex fonte Divino, hoc est, ex Verbo, usque bonum
non habent clausum, sed tale ut aperiri possit, quod etiam aperitur
in altera vita, cum instruuntur (o)ibi in veris fidei, et de
Domino; aliter apud Christianos, qui horum sunt in mutua charitate,
et magis qui in amore in Dominum, illi cum vivunt in mundo, in bono
directo sunt quia in veris Divinis, quapropter intrant in caelum
absque tali instructione, si non in veris illorum falsa fuerint
quae prius discutienda; at Christiani qui non in charitate
vixerunt, illi clauserunt sibi caelum, et perplures adeo ut aperiri
nequeat; nam sciunt vera, et negant, et quoque obfirmant se contra
illa, si non ore, usque corde. [2] Quod Laban vocaverit acervum
suo idiomate primum Jegar Sahadutha, et dein idiomate Canaanis
Galeed, cum tamen utrumque paene similis significationis est, est
applicationis causa ac inde conjunctionis; idiomate Canaanis loqui,
seu labio Canaanis, est applicare se ad Divinum, per `Canaanem’
enim significatur regnum Domini, ac in supremo sensu Dominus, n.
1607, 3038, 3705, ut patet {4} apud Esaiam,
In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti
loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth;… in
die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua
apud terminum ejus Jehovae, et erit in signum et in testem
Jehovae Zebaoth in terra Aegypti, xix 18-20.
[3] Quod `testis’ sit confirmatio boni per verum, et veri a bono,
et quod inde `testimonium’ sit bonum a quo verum, et verum quod ex
bono, constare potest a Verbo alibi; quod `testis’ sit confirmatio
boni per verum, et veri a bono, ab his locis; apud Joshuam,
Dixit Jehoshua ad populum, Testes vos in vos, quod vos
elegeritis Jehovam ad serviendum Ipsi, et dixerunt, Testes.
Et nunc removete deos alienigenae, qui in medio vestri, et
inclinate cor vestrum ad Jehovam Deum Israelis; et dixerunt
populus ad Jehoshuam, Jehovae Deo nostro serviemus, et voci
Ipsius oboediemus. Et excidit Jehoshua foedus cum populo in
die hoc, et posuit illi statutum et judicium in Shechemo, et
scripsit Jehoshua verba illa in libro legis Dei, et accepit
lapidem magnum, et erexit illum ibi sub quercu, quae in
sanctuario Jehovae; et dixit Jehoshua ad omnem populum, Ecce
lapis hic erit nobis, in testem, quia ille audivit omnia
dicta Jehovae, quae locutus est cum nobis, et erit vobis in
testem, ne abnegetis Deum vestrum, xxiv 22-27;
quod `testis’ ibi sit confirmatio, patet, et quidem confirmatio
foederis: proinde conjunctionis, nam `foedus’ significat
conjunctionem n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021; et
quia conjunctio cum Jehovah seu Domino non datur quam per bonum,
nec datur bonum quod conjungit, quam quod quale suum habet a vero,
inde sequitur quod `testis’ sit confirmatio boni per verum; bonum
ibi est conjunctio cum Jehovah seu Domino per quod eligerent Ipsum
ad serviendum Ipsi’, verum per quod confirmatio erat `lapis’; quod
`lapis’ sit verum videatur n. 643, 1298, 3720; in supremo sensu
`lapis’ est Ipse Dominus, quia ab Ipso omne verum, quapropter etiam
vocatur `Lapis Israelis Gen. xlix 24, et quoque dicitur {5}, `ecce
lapis hic erit nobis in testem, quia ille audivit omnia dicta
Jehovae quae locutus est cum nobis’: apud Johannem,
Dabo duobus testibus Meis, ut prophetent dies 1260,
induti saccis; hi sunt duae oleae, et duo candelabra, quae
coram Deo terrae stantia; et si quis eos voluerit damno
afficere, ignis exibit ex ore eorum, et comedet hostes
eorum:… hi habent potestatem claudendi caelum:… cum vero
absolverint testimonium suum, bestia, quae ascendit ex
abysso, faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet
illos;… post vero tres dies et dimidium, spiritus vitae a
Deo intravit in illos, ut constiterint super pedes suos,
Apoc. xi 37, 11;
quod `duo testes’ hic sint bonum et verum, hoc est, bonum in quo
verum, et verum quod ex bono, utrumque confirmatum in cordibus,
patet ex eo quod dicatur quod `duo testes sint duae oleae et duo
candelabra’; quod `olea’ sit tale bonum, videatur n. 886, `duae
oleae’ pro bono caelesti et pro bono spirituali; bonum caeleste est
amoris in Dominum, et bonum spirituale est charitatis erga
proximum; `candelabra’ sunt illorum bonorum vera, quod {6}
constabit ubi, ex Divina Domini Misericordia, de candelabris
agendum; quod illis, (o)nempe bonis et veris, potestas sit claudere
caelum et aperire caelum, videatur Praefatio ad cap. xxii Gen.:
quod `bestia ex abysso seu inferno, occidet illos’ significat
vastationem boni et veri intra Ecclesiam; et quod `spiritus vitae
a Deo intravit in illos, ut constiterint super pedes suos’
significat novam Ecclesiam. [5] Quod sicut acervi antiquitus
ponebantur in testes, postmodum altaria, constat apud Joshuam,
Dixerunt Reubenitae et Gadditae, Videte figuram altaris
Jehovae, quod fecerunt patres nostri, non pro holocausto, et
non pro sacrificio, sed testis illud inter nos et inter
vos:… et vocarunt filii Reubenis et filii Gadis, Altare,
quod testis illud inter nos, quod Jehovah Deus, xxii 28, 34;
`altare’ est bonum amoris, et in supremo sensu Ipse Dominus, n.
921, 2777, 2811; `testis’ pro confirmatione, in sensu interno, boni
per verum. [6] Quia per `testem’ significatur confirmatio boni per
verum ac veri a bono, ideo per `testem’ in supremo sensu
significatur Dominus, quia Ipse est Divinum Verum confirmans, ut
apud Esaiam,
Pangam vobis foedus aeternitatis, misericordias Davidis
veras, en testem populis dedi illum, principem et
praecipientem populis, lv [3,] 4:
{7} apud Johannem,
Et a Jesu Christo, Qui est testis fidelis, primogenitus
ex mortuis, et princeps regum terrae, Apoc. i 5:
apud eundem,
Haec dicit testis fidelis et verus, principium
creaturae Dei Apoc. iii 14.
[7] Quod mandatum (o)sit in Ecclesia repraesentativa, quod `omne
verum stabit super ore duorum aut trium testium, non super unius,’
Num xxxv 30; Deut. xvii 6, 7; xix 15; Matth. xviii 16, fundatur in
Lege Divina, quod unum verum non confirmet bonum sed plura vera:
{8} unum enim verum absque nexu cum aliis non est confirmans sed
cum plura sunt, nam ex uno potest videri alterum; unum non parit
aliquam formam, ita non aliquid quale, sed plura in serie connexa;
sicut enim unus tonus non {9} parit aliquem concentum, minus
harmoniam, ita nec unum verum; haec sunt super quibus fundatur illa
lex, tametsi in externa forma apparet fundata in statu civili, sed
unum non est contra alterum; [8] sicut praecepta decalogi, de
quibus n. 2609. Quod `testimonium’ sit bonum a quo verum, et verum
quod ex bono, sequitur inde, et quoque constat ex eo quod decem
praecepta decalogi super tabulis lapideis scripta dicantur una voce
Testimonium, ut apud Mosen,
Jehovah dedit Mosi, cum absolvisset loqui cum eo in
monte Sinai, duas tabulas Testimonii, tabulas lapidis,
scriptas digito Dei, Exod. xxxi 18:
apud eundem,
Descendit Moses e monte, et duae tabulae Testimonii in
manu ejus, tabulae scriptae a duobus lateribus ejus, [Exod.]
xxxii 15:
et quia tabulae illae in arca positae sunt, arca dicitur Arca
Testimonii, de quo apud Mosen,
Jehovah ad Mosen, Dabis in Arcam Testimonium, quod dabo
tibi, Exod. xxv 16, 21:
Moses accepit et dedit Testimonium in Arcam, Exod. xl 20:
apud eundem,
Conveniam tibi, et loquar tecum desuper Propitiatorio ab
inter duos cherubos, qui super Arca Testimonii, Exod. xxv 22:
apud eundem,
Tegit nubes suffimenti Propitiatorium, quod super
Testimonio, Lev. xvi 13:
apud eundem,
Baculi duodecim tribuum relicti (o)sunt in Tentorio
conventus, coram Testimonio, Num. xvii 19 [A.V. 4];
quod inde arca quoque dicta sit Arca Testimonii, praeter in loco
citato Exod. xxv 22, videatur etiam Exod. xxxi 7; Apoc. xv 5; [9]
praecepta decalogi ideo Testimonium dicta sunt quia erant foederis,
ita conjunctionis inter Dominum et (o)inter hominem, quae
conjunctio non existere potest nisi homo illa praecepta custodiat
non solum in externa forma sed etiam in interna; quid interna forma
illorum praeceptorum, videatur n. 2609, quapropter est bonum
confirmatum per verum, et verum derivatum a bono, quod per
`Testimonium’ significatur; quia ita est, etiam tabulae dictae sunt
Tabulae foederis, et arca Arca foederis. Inde nunc patet quid per
`Testimonium’ in genuino sensu significatur in Verbo, ut Deut. iv
45; vi 17, 20; Esai. viii 16; 2 Reg. xvii 15; Ps. xix 8 [A.V. 7];
xxv 10; lxxviii 5, 56; xciii 5; cxix (x)2, (x)22, 24, 59, 79, 88,
138, 167; cxxii 4; Apoc. vi 9; xii 17; xix 10.
@1 Naturali$
@2 cum bono, in quo sunt gentes$
@3 ita$
@4 A d patet$
@5 i hic
@6 ut$
@7 i testis pro Domino$
@8 i duo et tres seu duo et tria in Verbo significant plura$
@9 non unus tonus$
te’: quod significet praesentiam Divini Naturalis Domini, nempe in
bono quod nunc per `Labanem’ repraesentatur, constat a
significatione {1}spectare seu (o)speculari quod sit praesentia,
qui enim spectat alterum aut ex alto speculo videt illum, is
praesens est apud illum visu; praeterea videre, cum praedicatur de
Domino, (o)est Praevidentia et Providentia, {2} n. 2837, 2839,
3686, 3854, 3863, ita quoque {3} praesentia, sed per Praevidentiam
et Providentiam. [2] Quod praesentiam Domini attinet, est Dominus
praesens apud unumquemvis, sed secundum receptionem {4}; nam a
Domino solo est vita uniuscujusvis; qui recipiunt praesentiam
Ipsius in bono et vero, in vita intelligentiae et sapientiae sunt;
at qui {5} recipiunt praesentiam Ipsius {6}non in bono et vero sed
in malo et falso, in vita insaniae et stultitiae sunt, at usque in
facultate intelligendi et sapiendi; quod in hac usque sint,
constare potest ex eo quod in externa forma sciant mentiri et
simulare bonum et verum, et per illam captare homines; quod nusquam
foret nisi in facultate fuissent. Praesentiae quale significatur
per `Mizpah,’ hic quale apud illos qui in bonis operum, seu apud
gentes, quae hic repraesentantur per `Labanem’; (o)nomen Mizpah
enim in lingua originali a spectare dictum est.
@1 quod sit$
@2 i de qua$
@3 proinde$
@4 nam Dominus per Praevidentiam et Providentiam est praesens,
et hoc secundum receptionem; Dominus quidem est praesens apud
unumquemvis hominem.$
@5 qui autem non$
@6 proinde vitam$
separationem respective ad illa quae sunt Ecclesiae, constat a
significatione `latere’ hic quod sit separatio; et a significatione
`viri a socio’ quod sint illi qui intra Ecclesiam, et qui extra;
illi dicuntur `latere’ quia separati sunt quoad bonum et veram, ita
respective ad illa quae sunt Ecclesiae.
meas, nullus vir nobiscum’: quod significet affectiones veri quod
mansurae intra Ecclesiam, constat a significatione `filiarum’ hic
Rachelis et Leae, quod sint affectiones veri, de qua n. 3758, 3782,
3793, 3819; a significatione `feminarum’ quod sint affectiones veri
non genuini, ita quae non sunt Ecclesiae; affectiones enim veri
faciunt Ecclesiam, ita `accipere feminas supra illas’ significat
quod non alias affectiones quam veri genuini {1}; {2} a
significatione `nullus vir nobiscum’ quod sit cum latebit vir a
socio, hoc est, cum separati, de qua mox supra n. 4199; inde patet
quod per illa verba significetur quod affectiones veri genuini
mansurae intra Ecclesiam, non conspurcandae cum veris non genuinis.
@1 genuinae I$
@2 i et$
confirmationem, hic a Divino, constat a significatione `testis’
quod sit confirmatio, de qua mox supra n. 4197.
ecce statua quam erexi inter me et inter te. Testis acervus hic,
et testis statua, si ego non transibo ad re acervum hunc, et si tu
non transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad malum. Deus
Abrahami et Deus Nahoris judicent inter nos, Deus patris eorum; et
juravit Jacob in pavorem patris sui Jishaki. `Dixit Laban Jacobo,
Ecce acervus hic, et ecce statua quam erexi inter me et inter te’
significat conjunctionem: `testis acervus hic, et testis statua’
significat confirmationem: `si ego non transibo ad te acervum hunc,
et si tu non transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad
malum’ significat limitem quantum a bono influere possit: `Deus
Abrahami, et Deus Nahoris judicent inter nos’ significat Divinum in
utrumque: `Deus patris eorum’ significat a Supremo Divino: `et
juravit Jacob in pavorem patris sui Jishaki’ significat
confirmationem a Divino Humano,, quod `Pavor’ dicitur in illo
statu.
erexi inter me et inter te’: quod significet conjunctionem, constat
ab illis quae supra dicta sunt; erant enim acervus et statua in
signum et in testem quod foedus pactum, hoc est, quod amicitia, ita
in sensu interno quod conjunctio.
confirmationem, constat a significatione `testis’ quod sit
confirmatio, nempe boni per verum quod est `statua,’ et veri a bono
quod est `acervus,’ de qua supra n. 4197.
transibis ad me acervum hunc et statuam hanc, ad malum’: quod
significet limitem quantum a bono influere possit, constat a
significatione `transire’ hic quod sit influere; a significatione
`acervi’ quod sit bonum, de qua n. 4192; et a significatione
`statuae’ quod sit verum, de qua n. 3727, 3728, 4090; et quod
utrumque tam acervus quam statua essent in signum aut in testem,
ibid., hic in signum limitis; quia de conjunctione agitur, ex serie
fluit quod in sensu interno sit limes, quantum a bono influere
possit. Quod conjunctio fiat per bonum et quod bonum influat
secundum receptionem, supra dictum est; receptio autem boni non
dari potest aliter quam secundum vera, nam vera sunt in quae bonum
influit, est enim bonum agens et verum recipiens, quapropter vera
omnia sunt vasa recipientia, n. 4166; quia vera sunt in quae bonum
influit, sunt vera quae limitant influxum boni; hoc intelligitur
hic per limitem quantum a bono influere possit. [2] Quomodo cum
hoc se habet, paucis dicendum est: vera apud hominem quaecumque et
qualiacumque sunt, intrant in memoriam ejus per affectionem, hoc
est, per jucundum quoddam quod est amoris; absque affectione seu
absque jucundo quod est amoris, nihil potest intrare apud hominem
quia in illis est vita ejus; haec quae intrarunt, reproducuntur
quando simile jucundum recurrit, una cum pluribus aliis quae se
associarunt seu conjunxerunt; tum quoque cum idem verum
reproducitur a semet vel ab alio, tunc (o)quoque affectio {1} seu
jucundum quod fuerat amoris {2} cum intravit, pariter excitatur,
nam conjuncta cohaerent; inde constare potest quomodo se habet cum
affectione veri; verum quod intravit cum affectione boni,
reproducitur cum affectio similis recurrit, et quoque affectio cum
verum simile; inde etiam patet quod nusquam aliquod verum cum
genuina affectione possit implantari ac interius radicari nisi homo
sit in bono; nam genuina affectio veri est ex bono, quod est amoris
in Dominum et charitatis erga proximum; bonum hoc influit a Domino,
at non figitur quam in veris, nam in veris est hospitium boni,
concordant enim; inde quoque patet quod qualia sunt vera, talis sit
receptio boni; vera apud gentes quae in mutua charitate vixerunt,
talia sunt ut bonum a Domino influens etiam in illis hospitari
possit, sed quamdiu in mundo vivunt, non ita prout apud
Christianos, qui vera ex Verbo habent, et in charitate spirituali
inde vivunt, videantur n. 2589-2604.
@1 illa$
@2 i ejus$
significet Divinum in utrumque, nempe in bonum quod illis qui intra
Ecclesiam, et in bonum quod illis qui extra Ecclesiam, constat a
significatione `Dei Abrahami’ quod sit Divinum Domini spectans
illos qui intra Ecclesiam; et ex significatione `Dei Nahoris’ quod
sit Divinum Domini spectans illos qui extra Ecclesiam; inde patet
quod per illa significetur Divinum in utrumque. Quod `Deus
Abrahami’ sit Divinum Domini spectans illos qui intra Ecclesiam,
est quia `Abraham’ repraesentat Divinum Domini, consequenter id
quod a Domino directe venit, n. 3245, 3778, inde illi qui intra
Ecclesiam in specie intelliguntur per `filios Abrahami,’ Joh. viii
39; et quod `Deus Nahoris sit Divinum `Domini’ spectans illos qui
extra Ecclesiam, est quia `Nahor’ repraesentat Ecclesiam gentium,
et `filii ejus’ illos ibi qui in fraternitate sunt, n. 2863, 2864,
2868, 3052, 3778; ideo quoque hic `Laban’ qui filius Nahoris,
repraesentat bonum a latere quale es gentibus a Domino. [2] Quod
tam varia Domini repraesententur, non es inde quod varia in Domino
sint, sed quod Divinum Ipsius varie ab hominibus recipiatur; se
habet hoc sicut vita quae apud hominem haec influit et agit in
varia corporis organa sensoria et motoria inque varia membra et
viscera, ac ubivis varietatem sistit, aliter enim videt oculus,
aliter audit auris, aliter sentit lingua, tum aliter se movet
brachium et manus, et aliter lumbi et pedes, aliter agit pulmo et
aliter cor, tum aliter hepar et aliter ventriculus, et sic porro,
sed usque est una vita quae omnia tam varie agit, non quod ipsa
vita aliter agat, sed quia aliter recipitur, est (o)enim forma
cujusvis secundum quam determinatur actio {1}.
@1 quae determinat actionem$
constat a significatione `Dei patris’ quod sit Supremum Divinum;
`pater’ enim in Verbo ubi dicitur, in sensu interno significat
bonum, videatur n. 3703, et quod Pater Domini, seu cum Pater a
Domino nominatur, sit Divinum Bonum quod in Ipso, n. 3704; Divinum
Bonum est Supremum Divinum, Divinum autem Verum {1} est {2}, quod
a Divino Bono, et quoque Filius nominatur.’ Praeterea per patrem
hic intelligitur Terahus qui fuit pater utriusque, nempe Abrahami
et Nahoris {3}, qui quod repraesentet communem stirpem Ecclesiarum,
`videatur’ n. 3778, inde `Abraham’ repraesentat in sensu respectivo
genuinam Ecclesiam, et `Nahor’ Ecclesiam gentium, ut mox supra
n.4206 dictum.
@1 Verbum I$
@2 quod etiam Filius vocatur, est quod a Divino Bono$
@3 tam Abrahami quam Nachoris$
significet confirmationem a Divino Humano quod `Pavor’ dicitur in
illo statu, constat a significatione `jurare’ quod sit confirmatio,
de qua n. 2842, 3375; et ex significatione `pavoris Jishaki’ quod
sit Divinum Humanum Domini, de qua n. 4180; quod juramenta fierent
per Divinum Humanum Domini, {1} n. 2842. [2] Quod hic dicatur
`Deus Abrahami, Deus Nahoris, Deus patris eorum’ seu Terahi, et
`Pavor Jishaki patris Jacobi’ est quia filii Terahi totidem
agnoscerent deos, fuerunt enim idololatrae, n. 1353, 1356, 1992,
3667; et peculiare fuit in illa domo quod unaquaevis familia suum
deum coleret, inde hic dicitur Deus Abrahami, Deus Nahoris, Deus
patris eorum, et pavor Jishaki; familiae tamen Abrahami injunctum
fuit ut agnoscerent Jehovam pro suo Deo; sed usque Ipsum non
agnoscebant aliter quam sicut alium deum per quem se distinguerent
a gentibus, ita quoad solum nomen; quapropter etiam toties
desciverunt ad alios deos, ut constare potest ab historicis Verbi;
causa fuit quia solum in externis erant; quid interna, prorsus non
sciebant, nec {2} scire volebant; [3] ipsa ritualia Ecclesiae eorum
respective ad illos non fuerunt aliter quam idololatrica, quia
separata erant ab infernis, omne enim rituale Ecclesiae separatum
ab interno est idololatricum; at usque potuit genuinum Ecclesiae
per illos repraesentari, nam repraesentationes non spectant
personam sed rem, n. 665, 1097 f., 1361, 3147; {3} verum ut
repraesentativa Ecclesia existeret, et sic aliqua communicatio
Domini per caelum cum homine, teneri debuerunt imprimis in eo ut
agnoscerent Jehovam, si non corde usque ore; repraesentativa enim
apud illos non exibant ab internis sed ab externis et sic se
communicabant, aliter ac in Ecclesia genuina in qua per interna fit
communicatio; quapropter etiam cultus eorum Divinus nihil animas
(c)eorum affecit, hoc est, beatos fecit in altera vita, sed solum
faustos in mundo: [4] ut itaque in externis tenerentur, ideo toties
miracula apud illos, quae nusquam exstitissent si in internis
fuissent; et ideo toties cogebantur per punitiones, per
captivitates et per minas ad cultum, cum tamen nemo cogitur ad
cultum internum a Domino, sed ille per liberum implantatur, n.
1937, 1947, 2874-2881, 3145, 3146, 3158, 4031; principale externum
erat ut Jehovam `confiterentur, nam Jehovah erat Dominus Qui in
omnibus Ecclesiae illius repraesentabatur; quod Jehovah esset
Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3035.
@1 i videatur$
@2 i imo$
@3 sed$
et locavit fratres suos ad comedendum panem, et comederunt panem,
et pernoctaverunt in monte. Et mane surrexit Laban in matutino, et
osculatus filios suos, et filias suas, et benedixit illis, et ivit,
et reversus Laban ad locum suum. `Sacrificavit Jacob sacrificium in
monte’ significat cultum ex bono amoris: `et vocavit fratres suos
ad comedendum panem’ significat appropriationem boni a Domini
Divino Naturali: `et comederunt panem’ significat effectum: `et
pernoctaverunt in monte’ significat tranquillitatem: `et mane
surrexit Laban in matutino’ significat illustrationem illius boni
a Divino Naturali Domini: `et osculatus filios suos, et filias
suas’ significat agnitionem veritatum illarum et affectionum
earundem: `et benedixit illis significat gaudium inde: `et ivit, et
reversus Laban ad locum suum’ significat finem repraesentationis
per Labanem.
cultum ex bono amoris, constat (c)ex significatione `sacrificii’
quod sit cultus, de qua n. 922, 923, 2180; et ex significatione
`montis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 795, 796, 1430;
`sacrificium’ significat cultum quia sacrificia et holocausta
fuerunt principalia omnis cultus in Ecclesia repraesentativa
postera seu Hebraea; in montibus etiam sacrificabant, ut quoque
passim ex Verbo constat, quia `montes’ ex altitudine significabant
illa quae alta essent, ut sunt illa quae caeli, ac caelestia
vocantur, (c)et inde (t)in supremo sensu significabant Dominum,
Quem Altissimum vocarunt; ex apparentia ita putarunt, nam quae
interiora sunt, apparent sicut altiora, prout caelum apud hominem;
hoc interius est in illo, at usque {1} autumat homo quod in alto
sit; inde est quod ubi `altum’ in Verbo dicitur, in sensu interno
significetur interius; [2] in mundo non aliter sciri potest quam
quod caelum sit in alto, tam ex eo quod caelum quoque dicatur illud
aspectabile quod circum circa in alto est, quam {2} quia homo in
tempore et loco est, et sic cogitat ex ideis quae inde, et quoque
ex eo quod pauci sciant quid interius, et adhuc pauciores quod ibi
non locus nec tempus; inde est quod secundum ideas cogitationis
hominis locutum sit in Verbo; si non secundum illas sed secundum
ideas angelicas, tunc homo ne hilum percepisset, sed quisque
mirabundus stetisset, quid illud, et num aliquid, et sic rejecisset
sicut quoddam in quo nihil intellectui simile foret.
@1 i ex apparentia$
@2 tum$
significet appropriationem boni a Domini Divino Naturali, constat
a significatione `fratrum’ quod sint illi qui nunc foedere, hoc
est, amicitia conjuncti essent, et in sensu interno qui in bono et
vero; quod hi fratres dicantur, videatur {1} n. 367, 2360, 3303,
3459, 3803, 3815, 4121, 4191; ex significatione `comedere’ quod sit
appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f., 3832; quod comestiones et
convivia apud antiquos significarent appropriationem et
conjunctionem per amorem et charitatem, n. 3596; et a
significatione `panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680,
1798, 3478, 3735, ac in supremo sensu Dominus, n. 2165, 2177, 3478,
3813; quia `panis’ in supremo sensu significat Dominum, idcirco
significat omne sanctum quod ab Ipso, hoc est, omne bonum et verum,
et quia non (o)est aliud bonum quod est bonum {2}, quam quod est
amoris et charitatis, ideo `panis’ significat amorem et charitatem;
sacrificia olim nec aliud significabant, quapropter illa una voce
vocabantur `panis,’ videatur n. 2165, et quoque ex carne
sacrificiorum comedebatur ut repraesentaretur convivium caeleste,
hoc est, conjunctio per bonum quod {3} amoris et charitatis: hoc
nunc est quod significatur per Sacram Cenam, nam haec successit
loco sacrificiorum et conviviorum ei sanctificatis; estque haec,
nempe Sacra Cena, externum Ecclesiae quod internum in se habet, et
per internum conjungit hominem qui in amore et charitate est, cum
caelo, et per caelum cum Domino; nam etiam in Sacra Cena `comedere’
significat appropriationem, `panis amorem caelestem, et `vinum’
amorem spiritualem, et (o)hoc usque adeo ut cum homo in sancto est
cum edit, in caelo non aliud percipiatur. [2] Quod dicatur
appropriatio (o)boni a Domini Divino Naturali, est quia agitur de
bono gentium; bonum enim gentium est quod nunc per `Labanem’
repraesentatur, n. 4189; conjunctio hominis cum Domino non est cum
Ipso Supremo Divino Ipsius sed cum Divino Humano Ipsius, nam homo
de Supremo Divino Domini nullam prorsus ideam potest habere, sed
transcendit ita ejus ideam ut prorsus pereat et nulla fiat, verum
de Divino Humano Ipsius ideam habere potest; quisque enim
conjungitur per cogitationem et affectionem, de {4} quo aliquam
ideam habet, non autem de {5} quo nullam habere potest; (m)cum
cogitatur de Humano Domini, tunc si sanctitas inest ideae,
cogitatur etiam de sancto quod a Domino implet caelum, ita quoque
de caelo, nam caelum in suo complexu refert unum hominem, et hoc a
Domino: n. 684, 1276, 2996, 2998, 3624-3649;(n) inde est quod
conjunctio non dari queat cum Supremo Divino Domini sed cum Divino
Humano Ipsius, et per Divinum Humanum cum Supremo Divino Ipsius;
inde est quod dicatur apud Johannem,
Quod Deum nemo vidit unquam, quam Unigenitus Filius,
i 18,
et quod `non aditus detur ad Patrem, quam per Ipsum’; tum quod
`Ille sit Mediator’; hoc {6} manifeste potest sciri ex eo quod
omnes illi intra Ecclesiam qui dicunt quod credant Supremum Ens
{7}, ac Dominum contemnunt, sint qui nihil prorsus credunt, ne
quidem quod caelum sit, nec quod infernum, et qui naturam colunt;
et quoque, si ab experientia instrui velint, constabit quod mali
immo pessimi idem dicant. [3] Sed homo de Humano Domini cogitat
varie, unus (o)homo aliter quam aliter, et unus sanctius quam
alter; qui intra Ecclesiam sunt, possunt cogitare quod Humanum
Ipsius Divinum sit, et quoque quod unus sit cum Patre, sicut Ipse
dicit, quod `Pater in Ipso, et Ipse in Patre’; at qui extra
Ecclesiam, hoc non possunt, tam quia non sciunt aliquid de Domino,
quam quia de Divino non aliunde {8} ideam habent quam ex imaginibus
quas oculis vident, et ex idolis quae possunt tangere; sed usque
conjungit Se Dominus cum illis per bonum charitatis et oboedientiae
illorum in crassa illorum idea; inde est quod hic dicatur quod
illis appropriatio boni sit a Domini Divino Naturali; se enim habet
conjunctio Domini cum homine secundum statum cogitationis et inde
affectionis ejus; qui in sanctissima idea de Domino sunt, et simul
in cognitionibus et affectionibus boni et veri, quales possunt esse
illi qui intra Ecclesiam, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum
Rationale Ipsius; at qui non in tali sanctitate sunt, nec in tali
idea interiore et affectione, et tamen in bono charitatis,
conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Naturale Ipsius; qui adhuc
crassiorem sanctitatem habent, illi conjunguntur Domino quoad
Divinum Sensuale Ipsius; haec conjunctio est quae repraesentatur
per `serpentem aeneum’ quod a morsu serpentum revixerint illi qui
aspexerunt illum, Num. xxi 9; in hac conjunctione sunt illi inter
gentes qui idola colunt, et usque secundum religiosum suum in
charitate vivunt. Ex his nunc constare potest quid intelligitur
per appropriationem boni a Domini Divino Naturali, quae
significatur per quod `Jacob vocaverit’ fratres ad comedendum
panem.
@1 de qua$
@2 datur$
@3 i est$
@4 i sed$
@5 cum$
@6 haec$
@7 i dari possibly deleted$
@8 aliam$
amicitiam in sensu externo, conjunctionem per bonum et verum in
Naturali in sensu supremo {1}.
@1 appropriationem boni cum Domini Divino Naturali in sensu
supremo, et conjunctionem mutuam inter se per bonum et verum in
sensu interno; at amicitiam in sensu externo$
tranquillitatem, constat a significatione `pernoctare’ quod sit
pacem habere, de qua n. 3170, ita tranquillitatem; quod
pernoctarent in uno loco illi qui foedus inierunt, etiam rituale
fuit, quia pernoctatio in uno loco significabat quod nulla amplius
hostilitas; in sensu `interno quod tranquillitas et pax, nam qui
conjuncti sunt quoad bonum et verum, in tranquillitate sunt et in
pace; quare hic dicitur `in monte quia per `montem’ significatur
bonum amoris et charitatis, n. 4210, nam bonum amoris et charitatis
dat pacem; quid pax et tranquillitas, videatur n. 92, 93, (x)1726,
2780, 3170, 3696, 3780.
@1 i autem$
@2 i videatur mox supra$
illustrationem illius boni a Divino Naturali Domini, constat a
significatione `mane surgere in matutino’ quod sit illustratio, de
qua n. 3458, 3723; et ex repraesentatione `Labanis’ quod {1} sit
bonum quale est gentium, de qua n. 4189; quod illustratio hujus
boni sit a Divino Naturali Domini quae hic intelligitur, patet a
serie. Quod illustrationem attinet, est illa omnis a Domino, et
per bonum quod apud hominem; talis `etiam’ est illustratio quale
est bonum. [2] Credunt plerique quod illi illustrati sint qui
ratiocinari possunt de bono et vero, et de malo et falso, ac quod
in illustrationis statu eo majore (o)sint, quo subtilius et acutius
possunt (x)de illis loqui, et simul confirmare per plura
scientifica, et quoque illa quae loquuntur, verisimilia facere per
comparativa imprimis ex sensualibus, et per alios persuasorios
modos; hi tamen usque possunt in nulla illustratione esse, tametsi
in facultate imaginativa et perceptiva (o)sunt; haec facultas est
duplex, una quae venit a luce caeli, altera quae a lumine fatuo,
utrumque {2} apparet in externa forma simile sed in interna est
prorsus dissimile; quod a luce caeli, hoc in bono est, hoc est,
apud illos qui in bono sunt; hi ex bono possunt videre verum, ac
scire (o)sicut in clara die num ita sit, vel non ita sit; ast {3}
quod ex lumine fatuo, hoc in malo est, hoc est, apud illos qui in
malo sunt; quod ratiocinari possint de illis, est quia in facultate
aliqua sciendi illa sunt sed in nulla affectione faciendi; quod id
non sit in illustratione esse, quisque capere potest; [3] cum
lumine fatuo ita se habet in altera vita: qui in tali fuerunt in
mundo, in simili sunt in altera vita, et ratiocinantur ibi de bono
et vero, et de malo et falso, et quidem multo perfectius et
excellentius quam in vita corporis: nam cogitationes `illorum non
retrahuntur et impediuntur ibi a curis quae sunt corporis et mundi,
nec ita terminantur in illis, sicut dum in corpore et mundo
fuerunt; sed apparet ilico, non coram illis sed coram bonis
spiritibus et angelis, quod ratiocinia eorum sint lumini: fatui, et
quod lux caeli, quae apud illos influit, ilico vertatur in tale
lumen, quod quae {4} apud illos lux caeli vel suffocatur sicut cum
lux solis in opacum quoddam illabitur et fit nigrum; vel quod
reflectatur, quod fit {5} apud illos qui in principiis falsi sunt;
vel pervertatur sicut eum lux solis in objecta terra et sordida
influit, et facit tetros colores et quoque (x)tetros odores; ita se
habet cum illis qui in lumine fatuo sunt et credunt se prae ceteris
(x)illustratos esse, eo quod {6} intelligenter et sapienter
ratiocinari possint, et tamen male vivant; [4] quinam illi sunt et
quales, apparet a singulis quae loquuntur, dummodo non mentiuntur
bonum fallendi causa; qui Dominum negant aut contemnunt, et apud se
subsannant illos qui Ipsum confitentur, inter tales sunt: qui
adulteria amant, et rident illos qui conjugia credunt sancta et
nusquam violanda, etiam inter tales sunt: qui Ecclesiae praecepta
et doctrinalia credunt plebis causa esse ut teneantur etiam per
illa in vinculis, ac apud se illa nihil faciunt, similiter inter
tales sunt: qui naturae tribuunt omnia, et illos simplices credunt
ac debilis judicii qui Divino illa vindicant, pariter inter tales
sunt: qui omnia et singula suae prudentiae adscribunt, et dicunt
quod supremum ens sit quod in communi aut in universali aliquid
regit sed nihil in particulari aut singulari, et in hac opinione se
confirmarunt, etiam tales sunt; ita in ceteris: tales in lumine
fatuo sunt, etiam in altera vita, et quoque inter similes
ratiocinantur acute, sed cum approximant ad aliquam societatem
caelestem, (o)tunc lumen illud exstinguitur, et fit tenebricosum,
consequenter obscuratur eorum cogitatio (o)ita ut ne quidem
cogitare possint, stringuntur enim ibi a luce caeli, quae, ut
dictum, apud illos vel suffocatur, vel reflectitur, vel pervertitur
quare se praecipitant abinde, et conjiciunt ad {7} infernum, ubi
tale lumen. Ex his constare potest quid illustratio vera, quod
nempe sit ex bono quod a Domino, et quid illustratio falsa, quod
nempe sit (c)ex malo quod ab inferno.
@1 i hic$
@2 The genders here seem confused. A alters utrumque to
utraque but leaves adjectives neuter until six lines lower where
feminine appears again. Facultas apparently regarded as a neuter
abstraction.$
@3 at$
@4 et quod$
@5 sit I$
@6 ex eo quod ad apparentiam$
@7 A d ad, i in$
agnitionem veritatum illarum et affectionum earundem, constat ex
significatione `osculari’ quod sit conjunctio ex affectione, de qua
n. 3573, 3574, proinde agnitio, ubi enim conjunctio per bonum et
verum, ibi est agnitio eorum; ex significatione `filiorum’ quod
sint vera seu veritates, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373;
et a significatione `filiarum’ hic Rachelis et Leae, quod sint
affectiones earundem, hoc est, veritatum, de qua n. 3758, 3782,
3793, 3819. [2] Quod `osculari’ significet conjunctionem ex
affectione, est ex correspondentia; datur enim correspondentia
caeli cum omnibus organis et membris corporis, de qua ad finem
capitum; datur correspondentia internorum cum omnibus faciei, inde
elucet animus ex vultu, et interior animus seu mens ex oculis;
datur etiam correspondentia cogitationem et affectionum cum
actionibus et gestibus corporis; quod cum omnibus voluntariis,
notum est et quoque cum involuntariis; humiliatio enim cordis
producit genuflexionem quae est gestus corporis externus,
humiliatio adhuc major ac interior prostrationem ad terram,
laetitia animi et gaudium mentis cantum et ovationem, tristitia et
luctus internus lacrimationem et planctum, conjunctio autem ex
affectione osculationem; [3] inde patet quod tales externi actus
quia correspondent, sint signa internorum, et quod in illis ut in
signis sit internum, a quo quale suum accipiunt;{1} at apud illos
qui interna mentiri volunt per externa, talia quoque pro signis
sunt, sed simulationis, hypocriseos, et doli, ut osculationes,
quisque enim per illas vult significare quod amet alterum ex corde,
novit enim quod osculationes sint inde, et quod sint conjunctionis
ex affectione, et quod per illas persuadere velit proximo quod amet
illum propter bonum in illo, cum tamen sit propter se ac sui
honorem et lucrum,{2} ita non propter bonum, sed propter malum; nam
qui se spectat ut finem, non ut finem intermedium ad bonum, et cum
altero conjungi vult quoad finem illum, in malo est.
@1 This passage is much abbreviated from that in A which runs:
cum organis sensoriis et motoriis corporis, ipsa organa prorsus
formata sunt ad correspondentiam, organa motoria sunt musculi, per
quos actiones, inde est correspondentia omnium actionum corporis,
et omnium gestuum, cum affectionibus internis, sicut genuflexio,
quae est gestus corporis externus, correspondens humiliationi,
prostratio ad terram correspondens humiliationi adhuc majori ac
interiori, et sicut cantus et ovatio, quae etiam sunt corporis, et
correspondent laetitiae animi et gaudio mentis, lachrymatio autem
et planctus vicissim correspondent tristitiae et fructui interno;
osculatio autem correspondet conjunctioni ex affectione, inde talia
sunt signa internorum, sed in signis illis latet internum, a quo
signum vivit;$
@2 This is also abbreviated from sed quod utplurimum sint
simulationes quae intus, notum est, et quandoque hypocrisis et
dolus, sunt enim propter conjunctionem ex affectione, ut nempe sibi
faveat, suo honori et lucro, haec affectio est, per quam conjunctio
desideratur,$
a significatione `benedicere’ quod sit fausta vovere, de qua n.
3185, ita testari gaudium cum abit.
finem repraesentationis per Labanem, constat a significatione
`reverti ad locum suum’ quod sit redire ad priorem statum; quod
`locus’ sit status, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387, 3404; inde
est quod per illa verba significetur finis repraesentationis per
Labanem. Ex his quae ostensa sunt, constare potest quod omnia et
singula in Verbo contineant interiora; et quod interiora talia
sint, quae adaequata perceptioni angelorum qui apud hominem {1}; ut
pro exemplo: cum in Verbo dicitur panis, angeli non sciunt quid
panis (o)materialis, sed (o)quid panis spiritualis, ita pro pane
percipiunt Dominum, (o)Qui quod Panis (x)vitae sit, Ipse docet apud
Johannem vi 33, 35, et quia Dominum, percipiunt illa quae a Domino,
proinde amorem Ipsius erga universum genus humanum, et tunc simul
(o)percipiunt amorem reciprocum hominis in Dominum, (o)nam haec in
una idea cogitationis et affectionis cohaerent; [2] non absimiliter
cogitat {2} homo qui in sancto est, cum panem Sacrae Cenae accipit,
nam cogitat tunc non de pane, sed de Domino (o)et de Ipsius
misericordia, (o)et de illis quae amoris in Ipsum sunt, et
charitatis erga proximum, quia de paenitentia et emendatione vitae,
sed hoc cum varietate secundum sanctitatem in qua est non modo
quoad cogitationem, sed etiam quoad affectionem; inde patet quod
panis in Verbo non sistat ideam alicujus panis apud angelos sed
sistat ideam amoris, cum innumerabilibus quae amoris sunt;
similiter vinum cum hoc in Verbo legitur, et quoque in Sacra Cena
accipitur, tunc angeli nihil cogitant de vino sed de charitate erga
proximum; et quia ita, et inde nexus hominis cum caelo et per
caelum cum Domino, ideo panis et vinum symbola facta sunt, ac
uniunt {3} hominem qui in sancto vitae est, cum caelo et per caelum
cum Domino: [3] similiter se habet cum singulis quae in Verbo,
quapropter Verbum est medium uniens hominis {4} cum Domino, quod
nisi {5} medium uniens foret, non potuisset caelum influere apud
hominem, nam absque medio nulla unitio, sed removeret se ab homine;
quod si removeretur, non `potuisset amplius’ aliquis duci ad bonum,
ne quidem ad bonum corporeum et mundanum, sed vincula omnia, etiam
externa, forent rupta; (m)Dominus enim regit hominem qui in bono
est, per vincula interna, quae sunt conscientiae, qui autem {6} in
malo est, (o)solum per vincula externa quibus ruptis(n) unusquisque
{7} insaniret, qualiter insanit qui {8} absque timore legis (o)est,
absque timore vitae, et (o)absque timore jactura (t)honoris et
lucri, (c)ac inde famae {9}, haec enim sunt vincula externa sic
genus humanum periret: inde {10} constare potest, cur Verbum, e
quale Verbum: quod Ecclesia Domini ubi est Verbum, sit instar
cordis et instar pulmonum; et Ecclesia Domini ubi non est Verbum,
sit instar (o)reliquorum viscerum, quae {11} a corde et pulmonibus
vivunt, videatur n. 637, 931, 2054, 2853.
@1 et quod res ibi repraesentent illa, et verba significent
illa; scio, quod pauci credant quod cum Verbo se ita habeat, et
quod nec induci possint ad credendum, utcunque ad oculum et ad
captum ostenderetur, cum tamen talia in sensu interno Verbi sunt,
quae adaequata sunt perceptioni angelorum qui apud hominem,$
@2 i similiter$
@3 ita unientia$
@4 A d hominis, i generis humani$
@5 after uniens$
@6 et qui$
@7 i sic$
@8 i et furit$
@9 i est$
@10 A d inde to end of [ ].$
@11 i in corpore$
@1 A has a previous deleted title like this, but continuing
hic de correspondenti quoque cum Cerebro et Cerebello, imprimis cum sensibus externis et internis qui sunt inde.$
In Partibus quae praecedunt, ad finem capitum memorata sunt
quae videre et percipere datum `est’ in mundo spirituum et in
caelis angelorum et denique actum est de Maximo Homine et {1}
Correspondentia: ut plene sciatur quomodo se habet cum homine, et
quod ille in nexu sit cum caelo, non: modo quoad cogitationes et
affectiones, sed etiam quoad formas organicas tam interiores quam
exteriores, et quod absque nexu illo ne quidem momento subsistere
possit, licet in hac parte continuare illa quae de Correspondentia
cum Maximo Homine {2}, ad finem Capitum mox praecedentium incepta
sunt.
@1 i de$
@2 A had here hic nunc adhuc de Correspondentia illius cum
Cerebro e Cerebello, imprimis cum sensibus externis et internis in
genere. This was deleted and the above conclusion substituted.$
tenendum quod universum caelum sit Maximus Homo, et quod caelum
Maximus Homo nominatur, quia correspondet Divino Humano Domini
solus enim Homo est Dominus, et quantum angelus et spiritus, tum
quantum homo qui in terris, ab Ipso habet {1}, tantum etiam sunt
homines; non credat aliquis quod homo sit homo ex eo quod facies ei
humana sit et corpus ei humanum, et quod ei cerebrum et quoque
viscera et membra; haec sunt communia cum animalibus brutis, quare
etiam haec sunt quae moriuntur et fiunt cadaver; sed homo est homo,
quod cogitare et velle possit sicut homo, ita recipere illa quae
sunt Divina, hoc est, quae sunt Domini; per haec homo se distinguit
a bestiis et feris; et quoque homo `fit talis’ homo in altera vita,
qualiter illa in vita corporis {2} per receptionem ei appropriata
sunt.
@1 before tum$
@2 i sui$
3 ita
hoc est, qui amorem Ipsius erga universum genus humanum, proinde
{1} qui charitatem erga proximum, et qui amorem reciprocum in
Dominum, illi in altera vita donantur intelligentia et sapientia,
et felicitate ineffabili, nam fiunt angeli, ita vere homines; at
qui in vita corporis Divina quae sunt Domini, non receperant, hoc
est, non amorem erga genus humanum, minus amorem reciprocum in
Dominum, sed solum semet amarunt, immo coluerunt, et consequenter
pro fine habuerunt illa quae sunt sui et mundi, illi in altera
vita, post exactos breves curriculos vitae ibi, privantur omni
intelligentia, et fiunt stupidissimi, ac sunt ibi inter infernales
stupidos.
@1 ita$
datum (o)est, et quoque cum uno quem etiam in vita corporis novi;
ille dum vixit, quicquid proximo fecit bonum, propter se fecit,
nempe sui honoris et sui lucri causa, reliquos contempsit, et
quoque odio habuit; Deum quidem confessus est ore, non tamen
agnovit corde: cum loqui cum illo daretur, exhalabat ab illo
sphaera sicut corporea, loquela ejus erat non sicut spirituum, sed
sicut hominis adhuc vivi; nam loquela spirituum distinguit se ab
humana in eo quod illa sit plena ideis seu quod spirituale ei
insit, ita vivum quod non exprimi potest, haec autem non ita; talis
sphaera exhalabat ab illo, et percipiebatur in singulis quae
loquebatur; apparebat ibi inter viles, et dictum quod qui tales
sunt, successive fiant quoad cogitationes et affectiones tam crassi
et stupidi ut non stupidior aliquis in mundo: locum habent sub
clunibus ubi infernum illorum est; inde quoque prius apparuit {1}
quidam, non specie qua spiritus, sed specie qua homo crasse
corporeus, in quo tam parum ex vita intelligentiae quae propria est
humana ut dicas stupiditatem in effigie; inde patebat quales illi
fiunt, qui in {2} nullo amore sunt erga proximum, nec erga
publicum, minus erga regnum Domini, sed solum in amore sui, et se
solum in singulis spectant, immo se adorant ut deos et sic quoque
volunt ab aliis adorari, {3} in omnibus quae agunt id intendendo
{4}.
@1 apparuerunt$
@2 ex$
@3 i et$
@4 intendunt$
hominem, attinet, illa est cum omnibus et {1} singulis ejus, nempe
cum ejus organis, membris et visceribus, et quidem in tantum ut non
detur aliquod organum (c)et membrum in corpore, nec aliqua pars in
organo et membro, ne quidem aliqua particula partis, cum qua non
correspondentia sit; notum est quod unumquodvis organum et
unumquodvis membrum in corpore, consistat ex partibus et ex partium
partibus; sicut cerebrum, hoc in communi consistit {2} a cerebro
proprie dicto, a cerebello, a medulla oblongata, et medulla
spinali, nam haec est continuatio aut quasi appendix; cerebrum
autem proprie dictum consistit a pluribus membris quae sunt partes
ejus, nempe a membranis quae dura mater et pia mater vocantur, a
corpore calloso, a corporibus {3} striatis, a ventriculis et cavis,
a glandulis minoribus, a septis, in genere a substantia cineritia
et a substantia medullari, praeter a sinubus, vasis sanguineis et
plexibus; similiter se habet cum organis sensoriis et motoriis
corporis, et cum visceribus, quod ex anatomicis satis `notum est’:
omnia illa in communi et in particulari correspondent exactissime
Maximo Homini, ac ibi totidem quasi caelis; caelum enim Domini
similiter distinctum est in minores caelos, et hi in adhuc minores,
et (o)hi in minimos, tandem in angelos, quorum unusquisque est
exiguum caelum correspondens maximo: caeli illi sunt distinctissimi
inter se, unumquodvis pertinens ad commune suum, et communes caeli
ad communissimum seu totum {5}, quod est Maximus Homo.
@1 et cum omnibus est I$
@2 consistat I$
@3 corporis I$
@4 constat$
@5 i ad$
memorati correspondeant ipsis formis organicis corporis humani,
quapropter dictam quod illae societates, aut illi angeli,
pertineant ad provinciam cerebri, vel ad provinciam cordis, vel ad
provinciam pulmonum, vel ad provinciam oculi, et sic porro; sed
usque principaliter correspondent functionibus illo, una viscerum
vel organorum; se habet hoc {1}, sicut ipsa illa organa seu
viscera, quod functiones cum formis illorum organicis unum
constituant; non enim concipi potest aliqua functio nisi a formis,
hoc est, a substantiis, sunt (o)enim substantiae subjecta a quibus;
sicut pro exemplo, non concipi potest visus absque oculo, non
respiratio absque pulmone; oculus est forma organica ex qua et per
quam visus, et pulmo est forma organica ex qua et per quam
respiratio, ita quoque in reliquis: sunt itaque functiones quibus
societates caelestes principaliter correspondent, et quia sunt
functiones, (t)etiam sunt formae organicae quibus correspondent,
(m)nam unum ab altero individuum (t)est, et inseparabile, usque
adeo ut sive dicas functionem sive formam organicam per quam et ex
qua functio, simile sit; inde est quod correspondentia sit cum
organis, membris et visceribus, quia est cum functionibus,
quapropter {2} cum producitur functio, etiam excitatur organum; ita
(t)quoque se habet in omnibus et singulis quae homo agit, cum is
hoc aut illud, et {3} cum ita aut aliter agere vult et hoc cogitat,
tunc organa se movent convenienter; ita secundum intentionem
functionis seu usus; [2] est enim usus qui imperat formis. Inde
quoque patet quod antequam formae organicae corporis exstiterint,
usus fuerit, et quod usus produxerit et adaptaverit illas sibi, non
vicissim(n); cum autem formae productae sunt aut organa adaptata,
procedunt inde usus, et tunc apparet sicut formae seu organa prius
sint quam usus, cum tamen non ita sit; influit enim usus a Domino,
et hoc per caelum, secundum ordinem {4} et secundum formam {5}
secundum quam caelum ordinatum est a Domino, ita secundum
correspondentias; sic existit homo et sic subsistit; inde iterum
patet unde sit quod homo quoad omnia et singula correspondeat
caelis.
@1 i enim$
@2 i cohaerent etiam prorsus$
@3 aut$
@4 i illum$
@5 i illam$
oculo et quae detegi possunt per microscopia, sed etiam sunt formae
organicae adhuc puriores quae nusquam aliquo oculo nudo nec
artificiali detegi possunt, `hae formae sunt interiores; sicut
formae quae sunt visus interni et quae denique sunt intellectus;
hae sunt imperscrutabiles, sed usque sunt formae, (o)hoc est,
substantiae; non enim potest aliquis visus, ne quidem
intellectualis, existere quam ab aliquo; hoc {1} etiam notum est in
orbe erudito, quod nempe absque substantia quae subjectum, non sit
aliquis modus seu aliqua modificatio seu (x)aliquod quale quod se
active manifestat; formae illae puriores seu interiores quae
imperscrutabiles, sunt quae sensus internos sistunt, et quoque
affectiones interiores producunt: cum illis formis quia cum illarum
sensibus et horum affectionibus, correspondent caeli interiores:
sed quia de illis et de correspondentia illorum, plura sunt quae
mihi detecta [sunt], illa non possunt clare exponi, nisi de
singulis in specie agatur, quapropter etiam in sequentibus, ex
Divina Domini Misericordia, licet continuare illa quae de
correspondentia hominis cum Maximo Homine in priore Parte incohata
sunt; ut tandem sciat homo, non ex aliqua ratiocinatione, minus ex
aliqua hypothesi, sed ab ipsa experientia, quomodo se cum illo
habet, et cum interno ejus homine qui anima ejus vocatur, et
denique cum conjunctione ejus cum caelo et per caelum cum Domino,
consequenter unde homo est homo, et per quae distinguitur a
bestiis; et porro quomodo homo semet ipsum a conjunctione illa
separat, et se cum inferno conjungit.
@1 quod$
et quinam sunt extra illum: omnes qui in amore in Dominum et in
charitate erga proximum sunt {1}, {2} et ei bonum faciunt ex corde
secundum bonum apud illum, et qui conscientiam justi et aequi
habent, illi sunt intra Maximum Hominem, sunt enim in Domino,
proinde in caelo; at omnes qui in amore sui et in amore mundi
(o)sunt, et inde in concupiscentiis, ac {3} solummodo propter
leges, sui honorem, et opes mundi, (c)et propter famam inde, bonum
faciunt, ita qui interius immisericordes sunt, in odio et vindicta
contra proximum sui et mundi causa, et delectantur ejus damnis
quando sibi non favet, illi sunt extra Maximum Hominem, sunt enim
in inferno; hi non correspondent aliquibus organis et {4} membris
in corpore, sed vitiis et morbis eis inductis variis, de quibus
etiam, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia in
sequentibus. [2] Qui extra Maximum Hominem sunt, hoc est, extra
caelum, illi non possunt intrare in illum, vitae enim sunt
contrariae; immo si aliquo modo intrant, quod fit quandoque a
talibus qui lucis angelos in vita corporis mentiri edocti sunt, sed
cum illuc veniunt, quod quandoque permittitur ex causa ut sciant
quales sunt, sed admittuntur modo ad primum introitum, hoc est, ad
illos qui simplices adhuc sunt et nondum ad plenum instructi, tunc
illi qui sicut lucis angeli intrant, vix aliquibus momentis ibi
morari possunt, quia ibi est vita amoris in Dominum et amoris erga
proximum; et quia ibi nihil correspondet vitae illorum, vix possunt
respirare; quod spiritus et angeli quoque {5} respirent, videatur
n. 3884-3893; inde incipiunt angi, nam respiratio se habet secundum
liberum vitae, et quod mirum, vix tandem possunt se movere, sed
fiunt sicut qui in gravedine sunt, angore et cruciatu occupante
interiora, quapropter se inde ejiciunt praecipites, et hoc usque ad
infernum, ubi respiratio illis et mobilitas; inde est quod vita in
Verbo per mobilitatem repraesentetur. Qui autem in Maximo Homine
sunt, illi in respirationis libero sunt cum in bono amoris; sed
usque distincti (o)sunt secundum boni quale et quantum, inde tot
caeli {6} sunt, qui in Verbo vocantur mansiones, Joh. xiv 2; estque
unusquisque in suo caelo in sua vita, et habet influxum ab universo
caelo; quisque ibi est centrum influxuum omnium, inde in
perfectissimo aequilibrio, et hoc secundum formam stupendam caeli,
quae a solo Domino, ita cum omni varietate.
@1 after Dominum$
@2 i ex interiore homine$
@3 after favet, two lines below.$
@4 aut$
@5 etiam$
@6 i distincti$
interius mali fuerunt (o)cum in mundo vixerunt, sed exterius
apparentiam boni aucuparunt per opera quae fecerunt aliis sui et
mundi causa, quod non admittantur in caelum, illi enim non aliam
opinionem de caelo habuerunt quam admissionis ex gratia; sed illis
quandoque responsum est quod nulli negetur caelum, et si cupiunt
quod admittendi, etiam aliqui admissi in societates caelestes
proximas quae ad introitum, sed cum illuc venerunt, ex
contrarietate et repugnantia vitae perceperunt, ut dictum,
respirationis cessationem, angorem, et cruciatum sicut infernalem,
et se dejecerunt inde; dicentes dein quod caelum illis infernum
esset, et quod nusquam crediderint caelum tale esse.
@1 This [ ] was written, after 4228 but has directions for
insertion here.$
fuerunt ut ubicumque potuerint, quaesiverint arte et dolo subjugare
sibi aliorum animos fine imperandi, cumprimis apud potentes et
divites ut soli essent qui sub nomine illorum regerent, quique clam
egerunt et removerunt alios, imprimis probos, et hoc variis modis,
quidem non vituperando quia probitas semet defendit, sed per modos
alios, eorum consilia pervertendo, vocando simplicia et quoque
mala, attribuendo infortunia si quae fiunt, praeter alia similia:
qui tales fuerunt in vita corporis, etiam tales sunt in altera
vita, nam unumquemque sequitur vita sua; [2] per vivam experientiam
ab hujuscemodi, cum apud me fuerunt, id comperii, quia {1}
similiter tunc agebant, sed adhuc solertius et ingeniosius, nam
spiritus subtilius agunt quam homines, quia a nexibus cum corpore
{2} et (c)a vinculis cum crassis sensationum modis, soluti sunt;
illi ita subtiles erant ut aliquoties non perceperim {3} quod
intentio seu finis imperandi illis esset; et cum inter se
loquebantur, cavebant ne audirem et id perciperem; sed ab aliis qui
audiverunt, mihi dictum quod nefanda essent consilia eorum, et quod
per magicas artes, ita per opem a diabolica turba, studerent
pervenire ad finem suum; neces proborum pro nihilo aestimabant;
Dominum, sub Quo imperare se velle dicebant, vilipendebant,
(t)Ipsum modo ut alium hominem spectando, cui cultus sicut apud
alias gentes quae homines deos fecerunt et coluerunt {4}, ab
antiquo manens {5}, et cui contradicere, quia nati in illo cultu,
(o)et famam laederent, non ausi fuerint: de illis id dicere possum
quod cogitationes et voluntatem hominum qui similes sunt,
obsideant, ac apud illos se insinuent eorum affectioni et
intentioni, sic ut illi nequaquam scire possint,{6} absque Domini
misericordia, quod tales spiritus adsint, et quod in societate
talium sint. [3] Hi {7} spiritus correspondent vitiosis sanguinis
purioris apud hominem qui sanguis spiritus animalis vocatur, quem
vitiosa intrant absque ordine, et `ubicumque’ se diffundunt, {8}
sunt sicut venena quae frigus inducunt {9}, et torporem nervis et
fibris {10}, ex quibus erumpunt morbi gravissimi et fatales. Cum
tales in consortio agunt, internoscuntur per id quod modo
quadrupedo, ut ita dicatur, agant, et quod insideant (t)parti
posteriori capitis sub cerebello ad sinistrum; qui enim sub
occipitio agunt {11}, clandestine magis quam alii operantur, et qui
ad partem tergalem, imperare cupiunt. [4] Ratiocinati sunt mecum de
Domino, et dicebant quod mirum sit quod non audiat preces quando
precantur, et (t)sic quod non opituletur supplicantibus, sed
respondere datum quod non audiri possent, quia pro fine habent
talia quae contraria sunt saluti generis humani et quia precantur
pro semet contra omnes, et cum ita precantur quod claudatur caelum,
`qui enim in caelo sunt, solum attendunt ad fines precantium’; haec
quidem non agnoscere volebant, sed usque nihil potuerunt
respondere. [5] Erant viri hujus sortis {12}, et illi cum feminis
in consortio, qui dicebant quod a feminis plura consilia possent
capere, quia citiores et solertiores perspiciendi talia essent;
admodum delectantur consortio illarum {13} quae scorta fuerunt.
Tales ut plurimum ad secretas artes et magicas in altera vita se
applicant, nam magicae artes in altera vita sunt perplures quae in
mundo prorsus ignotae sunt, ejuscemodi ut primum in alteram vitam
veniunt, se applicant, et discunt fascinare illos apud quos sunt,
imprimis sub quibus regnare cupiunt; nefaria non abhorrent. De
inferno illorum (o)quale est et ubi sunt quando non in mundo
spirituum, alibi dicetur. Ex his constare potest quod vita sua
unumquemque {14} maneat post mortem.
@1 nam$
@2 corporeis$
@3 sciverim$
@4 colunt$
@5 i inde$
@6 quod cogitationem et voluntatem hominis, qui similis est,
obsideant, ac apud illum se insinuent ejus affectioni ac
intentioni, sic ut homo nequaquam scire possit,$
@7 sit. Tales$
@8 i et ubicunque se dissipant,$
@9 i et figunt$
@10 i infundunt$
@11 apparent$
@12 tales$
@13 illarum consortio delectantur$
@14 unumquemvis$
finem Capitis sequentis; ubi {1} de correspondentia cum sensibus in
genere.
@1 et ibi$
4229. GENESEOS
CAPUT TRIGESIMUM SECUNDUM
In Parte Tertia inceptum est explicare illa quae Dominus
apud Matthaeum capite xxiv praedixerat de Ultimo Judicio; et
explicatio illa praemissa est ante ultima capita ibi, et cum
explicatione continuatum est usque ad versum 31 illius
Evangelistae, videantur n. 3353-3356, n. 3486-3489, n. 3650-3655,
n. 3897-3901, n. 4056-4060; quis sensus internus Omnium illorum in
summario, patet ab illis quae ibi explicata sunt, quod nempe
praedictum sit de successiva vastatione Ecclesiae, et tandem de
instauratione novae, hoc Ordine: I. Quod non inciperent scire quid
bonum et verum, sed litigarent de illis: II. Quod contemnerent
illa: III. Quod non corde agnoscerent: IV. Quod profanarent: V. Et
quia adhuc permansurum verum fidei et bonum charitatis apud
quosdam, qui electi vocantur, describitur status fidei tunc: VI. Et
dein status charitatis: VII. Ac demum agitur de initia novae
Ecclesiae, quae intelligitur per verba quae ultimo explicata sunt,
nempe per haec,
Et emittet angelos Suos cum tuba et voce magna, et
congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo
caelorum usque ad extremum illorum, vers. 31,
per quae quod initium novae Ecclesiae intellectum sit, videatur n.
40 ad finem.
tunc est ultimum judicium; quod illud tempus sit quod per ultimum
judicium in Verbo intelligitur, videatur n. 2117-2133, 3353, 4057;
et quoque per adventum Filii hominis: de ipso adventu nunc agitur,
de quo discipuli Dominum quaesiverunt, dicentes,
Dic nobis quando ista fient, imprimis quodnam, signum
Tui adventus, et consummationis saeculi, vers. 3, cap. xxiv,
apud Matthaeum: jam {1} itaque sequuntur explicanda, quae Dominus
de (o)ipso tempore adventus Sui, et consummationis saeculi, quae
est ultimum judicium, praedixit {2}; continentur in versibus 32-35,
quae sunt haec,
Ab autem ficu discite parabolam, quando jam ramus ejus
fit tener, et folia enata, scitis quod prope aestas. Sic et
vos, quando videritis haec omnia, scitote quod prope sit ad
fores. Amen dico vobis, non praeteribit generatio haec,
donec omnia haec fiunt. Caelum et terra transibunt, verba
autem Mea non transibunt.
Horum (o)verborum sensus internus est qui sequitur.
@1 nunc$
@2 dixit$