(I.) QUOD SCRIPTURA SACRA SEU VERBUM SIT IPSUM DIVINUM VERUM.
In omnium ore est, quod Verbum sit a Deo, Divinitus inspiratum, et inde Sanctum; sed usque hactenus nescitum est, ubinam in eo Divinum est: nam Verbum in littera apparet sicut scriptum vulgare, stilo peregrino, non sublimi nec lucente, sicut ad apparentiam sunt scripta saeculi. Ex eo est quod homo, qui naturam pro Deo, aut qui illam prae Deo, colit, et inde ex se et suo proprio, et non e caelo a Domino, cogitat, facile in errorem de Verbo, et in contemptum ejus, possit cadere, et secum dicere cum id legit, Quid hoc? quid illud? an hoc est Divinum? an Deus, cui infinita sapientia est, ita loqui potest? ubi et unde sanctum ejus, nisi ex religioso, et inde persuasione?
“Verba quae Ego loquor vobis, Spiritus sunt, et Vita sunt” (vi. 63).
Apud eundem,
Jesus dixit mulieri ad fontem Jacobi, “Si scires donum Dei, et quis sit, qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Eo, et daret tibi aquam viventem. ….Qui bibit ex aqua quam Ego dabo.., non sitiet in aeternum; sed aqua quam Ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam” (iv. 6, 10, {1}14):
per “fontem Jacobi” significatur Verbum; ut quoque Deutr. xxxiii. 28; quare etiam Dominus ibi sedit, et locutus est cum muliere: et per “aquam” significatur verum Verbi. Apud eundem,
Jesus dixit, “Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito: quisquis credit in Me, sicut dicit Scriptura, flumina e ventre illius fluent aquae viventis” (vii. 37, 38).
Apud eundem,
Petrus dixit ad Jesum, “Verba vitae aeternae habes” (vi. 68).
Quare Dominus dicit apud Marcum,
“Caelum et terra transibunt, Verba..mea non transibunt” (xiii. 31).
Quod Verba Domini sint Vita, est quia Ipse est Vita et Veritas: ut docet apud Johannem,
“Ego sum Via, Veritas et Vita” (xiv. 6);
et apud eundem,
“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. ….In Illo Vita erat, et Vita erat Lux hominum” (i. 1, {2}4);
per “Verbum” ibi intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, in quo solo Vita est et Lux est. Ex eo est, quod Verbum quod a Domino, et quod est Dominus, dicatur
“Fons aquarum vivarum” (Jerem. ii. 13; cap. xvii. 13; cap. xxxi. 9):
“Fons salutis” (Esai. {3}xii. 3):
“Fons” (Sachar. xiii. 1):
Ac “Fluvius aquae vitae” (Apoc. xxii. 1):
et dicitur quod
“Agnus, qui in medio throni, pascet illos, et deducet illos ad vivos fontes aquarum” (Apoc. vii. 17).
Praeter aliis in locis, ubi Verbum etiam vocatur “sanctuarium” et “tabernaculum,” in quo Dominus habitat cum homine.
@1 14 pro “11”$
@2 4 pro “2, 3″$
@3 xii. 3 pro “XI. 1, 3″$
Haec in hoc ordine dicenda sunt:
(i.) Quid Sensus Spiritualis.
(ii.) Quod ille Sensus in omnibus et singulis Verbi sit.
(iii.) Quod ex illo sit, quod Verbum Divinitus inspiratum sit, ac in omni voce Sanctum.
(iv.) Quod ille Sensus hactenus ignotus fuerit.
(v.) Et quod non alicui posthac detur, nisi qui in genuinis veris a Domino est.
(i.) Quid Sensus Spiritualis. –Sensus spiritualis non est ille qui ex sensu litterae Verbi elucet, quando quis scrutatur et explicat Verbum ad confirmandum ecclesiae quoddam dogma; hic sensus est sensus Verbi litteralis. Sed sensus spiritualis non apparet in sensu litterae; est intus in illo, sicut anima in corpore, sicut cogitatio in oculis, et affectio in facie, quae unum agunt ut causa et effectus. Ille sensus imprimis facit ut Verbum sit spirituale, non modo pro hominibus, sed etiam pro angelis; quare Verbum per illum sensum communicat cum caelis.
@1 Quod duo regna sint, ex quibus caeli consistunt, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28.$
“Vidi caelum apertum, cum ecce Equus albus, et qui Sedens super eo vocabatur fidelis et verus, qui in justitia judicat et pugnat. Et oculi Ejus..flamma ignis, ac super capite Ejus diademata multa; habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi Ipse; et indutus erat vestimento tincto sanguine; et vocatur nomen Ipsius Verbum Dei. Exercitus Ejus in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum. ….Habet super vestimento et super femore suo nomen scriptum, Rex regum et Dominus dominorum. Vidi porro unum angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna,….Venite et congregamini ad cenam magnam..; ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, et parvorum et magnorum” (xix. 11-18).
Quid haec significant, nemo videre potest, nisi ex sensu spirituali Verbi, et nemo sensum spiritualem nisi ex scientia correspondentiarum; nam omnes voces sunt correspondentiae, et nulla vox ibi est vana. Scientia correspondentiarum docet quid significat “Equus albus,” et quid “Sedens super illo,” quid “oculi” qui sicut flamma ignis, quid “diademata” quae super capite, quid “vestimentum tinctum sanguine,” quid “byssinum album,” quo induti qui ab exercitu Ipsius in caelo, quid “angelus stans in sole,” quid “cena magna” ad quam venirent et congregarentur, tum quid “carnes regum,” et “chiliarchorum,” et plurium aliorum, quas comederent. Quid autem singula in sensu spirituali significant, videatur in opusculo De Equo Albo, ubi explicata sunt; quare illa ulterius explicare hic supersedetur. Ostensum est in illo opusculo, quod Dominus quoad Verbum ibi describatur; et quod per “oculos Ipsius” qui sicut flamma ignis, et per “diademata” quae super capite, et per “nomen” quod nemo scit nisi Ipse, intelligatur sensus spiritualis Verbi, et quod nemo illum sciat nisi Ipse Dominus, et cui Ipse vult illum revelare; tum quod per “vestimentum tinctum sanguine” intelligatur sensus naturalis Verbi, qui est sensus litterae ejus, cui violentia illata est; quod sit Verbum, quod ita describitur, manifeste patet, nam dicitur, “Vocatur nomen ejus Verbum Dei;” et quod sit Dominus qui intelligitur, etiam manifeste patet, nam dicitur quod Nomen Sedentis super Equo scriptum sit, “Rex regum et Dominus dominorum.” Quod sensus spiritualis Verbi aperiendus sit in fine ecclesiae, significatur non modo per illa quae de Equo et de Sedente super illo nunc dicta sunt, sed etiam per “cenam magnam,” ad quam per angelum in sole stantem omnes invitati sunt ut venirent, ac ederent carnes regum et chiliarchorum, fortium, equorum, sedentium super illis, omnium liberorum et servorum. Omnes hae expressiones forent voces vanae, et absque vita et spiritu, nisi spirituale intus in illis esset, sicut anima in corpore.
Quod in illa esset luminare simile lapidi pretiosissimo, sicut lapidi jaspidi, instar crystalli splendenti. Quod haberet murum magnum et altum, habentem portas duodecim, et super portis angelos duodecim, et nomina scripta duodecim tribuum filiorum Israelis. Quod murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est, angeli. Et quod structura muri esset jaspis, et fundamenta ejus ex omni lapide pretioso, ex jaspide, sapphiro, chalcedonio, smaragdo, sardonyche, sardio, chrysolitho, beryllo, topazio, chrysopraso, hyacintho et amethysto. Quod duodecim portae essent duodecim margaritae. Quod ipsa civitas esset aurum purum, simile vitro puro et quod esset quadrangularis; longitudo, latitudo, et altitudo essent aequales, duodecim millia stadiorum: praeter plura [(vers. 11, 12, 16-21)].
Quod omnia haec spiritualiter intelligenda sint, constare potest ex eo, quod per “Sanctam Hierosolymam” significetur nova ecclesia, quae a Domino instauranda est, ut in Doctrina de Domino (n. 62-65) ostensum est: et quia per “Hierosolymam” ibi significatur ecclesia, sequitur quod omnia quae dicuntur de illa ut civitate, de portis ejus, de muro ejus, de fundamentis muri, tum quae de mensuris eorum, sensum spiritualem contineant; nam illa quae ecclesiae sunt, spiritualia sunt. Quid autem singula significant, in opere De Nova Hierosolyma, Londini, anno 1758, edito, (n. 1,) explicatum est; quare ulterius illa explicare supersedeo. Satis est ut inde sciatur quod sensus spiritualis insit singulis descriptionis ejus, ut anima corpori; et quod absque illo sensu, nihil ecclesiae intelligeretur in illis quae ibi scripta sunt: ut, quod civitas esset ex puro auro; portae ejus ex margaritis; murus ex jaspide; fundamenta muri ex lapidibus pretiosis; quod murus esset centum quadraginta quatuor cubitorum, quae mensura hominis, hoc est, angeli; quod ipsa urbs esset longitudine, latitudine et altitudine duodecies mille stadiorum, et plura. Qui autem ex scientia correspondentiarum sensum spiritualem novit, is intelligit illa; ut quod “murus” et “fundamenta ejus” significent doctrinam ex sensu litterali Verbi, et quod numeri “duodecim,” “centum quadraginta quatuor,” “duodecim millia,” similia significent, nempe omnia vera et bona ecclesiae in uno complexu.
@1 xxi. pro “xix.”$
Quod centum quadraginta quatuor millia obsignati essent, {1}duodecim millia ex unaquavis tribu Israelis; totidem ex tribu Jehudae, ex tribu Reubenis, Gadis, Ascheris, Naphtali, Menassis, Simeonis, Levi, Jisascharis, Zebulonis, Josephi et Benjaminis.
Sensus spiritualis horum est, quod omnes, apud quos ecclesia a Domino est, salventur: in spirituali enim sensu per “signari in frontibus,” seu “obsignari,” significatur agnosci a Domino et salvari; per “duodecim tribus Israelis,” significantur omnes ab illa ecclesia; per “duodecim,” “(1)duodecim millia,” et “centum quadraginta quatuor millia,” omnes, per “Israelem” ecclesia, et per unamquamvis “tribum” aliquod specificum ecclesiae: qui hoc illorum verborum spirituale non scit, opinari potest quod solum tot salvandi sint, et illi modo a gente Israelitica et Judaica.
@1 duodecim millia pro “1200”$
Quod cum Agnus aperuit primum sigillum libri, exiret equus albus, et quod sedens super illo haberet arcum, cui data est corona: quod cum aperuit secundum sigillum, exiret equus rufus, et quod sedenti super illo data esset machaera magna; quod, cum aperuit tertium sigillum, exiret equus niger, et quod sedens super illo in manu teneret stateram; et quod, cum aperuit quartum sigillum, exiret equus pallidus, et quod nomen sedentis super illo esset Mors [(vers. 1-5, 7, 8)].
Quid haec significant, solum per sensum spiritualem potest evolvi; et plene evolvitur, dum scitur quid significat “aperitio sigillorum,” quid “equus,” et quid reliqua. Per illa describuntur successivi status ecclesiae quoad intellectum Verbi, a principio ad finem ejus: per “aperitionem sigillorum libri ab Agno,” significatur manifestatio illorum statuum ecclesiae a Domino; per “equum” intellectus Verbi; per “equum album” intellectus veri ex Verbo in primo ecclesiae statu; per “arcum” sedentis super illo equo, doctrina charitatis et fidei pugnans contra falsa; per “coronam,” vita aeterna victoriae praemium; per “equum rufum,” significatur intellectus Verbi deperditus quoad bonum in secundo ecclesiae statu; per “machaeram magnam,” falsum pugnans contra verum: per “equum nigrum” significatur intellectus Verbi deperditus quoad verum in tertio ecclesiae statu; per “stateram” aestimatio veri tam parva ut vix aliqua: per “equum pallidum” significatur intellectus Verbi nullus ex malis vitae et inde falsis in quarto seu ultimo ecclesiae statu, et per “mortem” damnatio aeterna. Quod talia in sensu spirituali per illa significentur, non apparet in sensu litterae seu naturali; quare nisi sensus spiritualis semel aperiretur, Verbum quoad hoc et quoad reliqua in Apocalypsi, foret clausum, adeo ut tandem nullus sciret in quo Sanctum Divinum ibi lateret. Pariter quid significatur per “quatuor equos” et per “quatuor currus exeuntes ab inter duos montes aeris,” apud Sachariam (cap. vi. 1-8).
“Quintus angelus clanxit, et vidi stellam e caelo delapsam in terram, et data ei clavis putei abyssi; et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus ex puteo sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol et aer ex fumo putei. Et e fumo exiverunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpii terrae. ….Figurae locustarum similes equis paratis ad bellum; et super capitibus illarum sicut coronae similes auro, et facies illarum sicut facies hominum; et habebant capillos sicut capillos mulierum, et dentes earum sicut leonum erant; et habebant [thoraces sicut] thoraces ferreos; et vox [alarum] illarum sicut vox curruum.. multorum currentium in bellum: et habebant caudas similes scorpiis, et aculei erant in caudis illarum: et potestas illarum laedere homines mensibus quinque: et habebant super se regem, angelum abyssi, nomen ei Hebraice Abaddon, in Graeca nomen habet Apollyon” [(vers. 1-3, 7-11)].
Haec nec ullus intellecturus esset, nisi ei revelatus esset sensus spiritualis; nam nihil ibi inaniter dictum est, omnia quoad singula significant. Agitur ibi de statu ecclesiae, quando omnes cognitiones veri ex Verbo deperditae sunt, et inde homo sensualis factus persuadet sibi quod falsitates sint veritates. Per “stellam e caelo delapsam” significantur cognitiones veri deperditae; per “solem et aerem obscuratum” significatur lux veri caligo facta; per “locustas,” quae e fumo putei illius exiverunt, significantur falsa in extremis, qualia sunt illis qui sensuales facti sunt, et omnia vident et judicant ex fallaciis; per “scorpium” significatur persuasivum eorum: quod locustae apparuerint “sicut equi parati ad bellum,” significat ratiocinationes illorum sicut ex intellectu veri: quod locustis “coronae similes aura super capite” fuerint, et quod “facies illarum sicut facies hominum,” significat quod apparerent sibi sicut victores et sapientes; quod illis “capilli sicut capilli mulierum,” significat quod apparerent sibi sicut in affectione veri essent; quod illis “dentes sicut leonum,” significat quod sensualia, quae sunt ultima naturalis hominis, apparerent illis sicut in potentia super omnia: quod illis “thoraces sicut thoraces ferrei, significat argumentationes ex fallaciis per quas pugnant et valent: quod illis “vox alarum sicut vox curruum currentium in bellum,” significat ratiocinationes sicut a veris doctrinae ex Verbo, pro quibus pugnandum; quod illis “caudae sicut scorpiis,” significat persuasiones; quod illis “aculei in caudis,” significat astutias fallendi per illas: quod illis “potestas laedendi homines mensibus quinque,” significat quod in aliquem stuporem inducant illos qui in intellectu veri et in perceptione boni sunt: quod haberent super se “regem, angelum abyssi, cui nomen Abaddon aut Apollyon,” significat quod falsa illorum essent ab inferno ubi mere naturales, et in propria intelligentia. Hic illorum verborum sensus spiritualis est, ex quo non aliquid apparet in sensu litterae. Simile est ubivis in Apocalypsi. Sciendum est, quod in sensu spirituali omnia cohaereant in continuo nexu, ad quem concinnandum unaquaevis vox in sensu litterae seu naturali conducit: quare si vocula auferretur, nexus rumperetur et copula periret; ideo, ne id fieret, in fine hujus libri prophetici adjectum est,
Quod non auferretur verbum (Apoc. xxii. 19).
Simile est cum libris Prophetarum Veteris Testamenti; e quibus ne aliquid auferretur, ex Divina providentia Domini factum est, at singula in illis usque ad litteras numerata essent, hoc a Masorethis.
“Statim post afflictionem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et potentiae caelorum commovebuntur. Et tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum potentia et gloria multa. Et emittet angelos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis, ab extremo caelorum usque ad extremum illorum” (Matth. xxiv. 29-31).
Per haec in sensu spirituali non intelligitur, quod sol et luna obscurarentur, quod stellae caderent de caelo, quodque appariturum esset signum Domini in caelo, et quod visuri Ipsum in nubibus, et simul angelos cum tubis; sed per singula verba ibi intelliguntur spiritualia, quae ecclesiae sunt; de cujus statu in fine, illa dicta sunt. In sensu enim spirituali per “solem” qui obscurabitur, intelligitur Dominus quoad amorem; per “lunam” quae non dabit lumen suum, Dominus quoad fidem; per “stellas” quae cadent de caelo, cognitiones boni et veri quae periturae; per “signum Filii hominis in caelo,” apparitio Divini Veri; per “tribus terrae” quae plangent, defectus omnis veri quod fidei, et boni quod amoris; per “adventum Filii hominis in nubibus caeli cum potentia et gloria,” praesentia Domini in Verbo et revelatio; per “nubes” significatur Verbi sensus litterae, et per “gloriam” Verbi sensus spiritualis; per “angelos cum tuba et voce magna,” significatur caelum unde Divinum Verum; per “congregare electos a quatuor ventis ab extremo caelorum ad extremum illorum,” significatur novum ecclesiae quoad amorem et fidem. Quod non intelligatur obscuratio solis et lunae, ac delapsus stellarum in terram, constat manifeste ex Prophetis, apud quos similia dicuntur de ecclesiae statu, quando Dominus in mundum venturus est. Ut apud Esaiam,
“Ecce dies Jehovae venit saevus..et excandescentiae irae;….stellae caelorum, et sidera illorum, non lucebunt luce sua, obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendere faciet lumen suum: visitabo super orbem malitiam” ([xiii. 9-11 ; vide etiam] xxiv. 21, 23).
Apud Joelem,
“Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis: sol et luna atrati erunt: et stellae contrahent splendorem suum” ({1}ii. 1, 2, 10: iv. [B. A. iii.] 15).
Apud Ezechielem,
“Obtegam…caelos, et atrabo stellas.., solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum: omnia luminaria lucis..obtenebrabo.., et dabo tenebras super terra” ({2}xxxii. 7, 8).
Per “diem Jehovae” intelligitur adventus Domini; qui fuit, quando non amplius erat aliquod bonum et verum in ecclesia residuum, et non aliqua cognitio Domini.
@1 ii. 1, 2, 10 pro “iii. 4″$
@2 xxxii. pro “xxii.”$
“Tunc excitabit Jehovah.. contra” Aschurem “flagellum, juxta plagam Midianis in petra Oreb, et baculus ejus super mari, quem tollet in via Aegypti. Et fiet in die..recedet onus ejus desuper humero tuo, et jugum..desuper collo tuo;….veniet contra Aiath, transibit in Migronem, contra Michmasch mandabit armis suis: transibunt Mebaram, Gibea diversorium nobis, trepidabit Ramah, Gibea Schaulis fugiet: ejula voce tua filia Gallim, ausculta Lajisch, misera Anathoth; vagabitur Madmena; habitatores Gebim congregabunt se; adhucne dies in Nob ad consistendum? movebit manum suam mons filiae Zionis, collis Hierosolymae. ….Jehovah excidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet” (x. 24-34).
Hic sola nomina occurrunt, ex quibus nihil potest hauriri nisi ope sensus spiritualis, in quo omnia nomina in Verbo significant res caeli et ecclesiae; ex illo sensu colligitur, quod per illa significetur, quod tota ecclesia per scientifica pervertentia omne verum et confirmantia falsum, devastata sit. Alibi apud eundem Prophetam:
“In die illo….recedet aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit Ephraimum; sed involabunt in humerum Philisthaeorum versus mare, una depraedabuntur filios Orientis; Edomus et Moabus emissio manus eorum….; contra devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum suam super fluvium cum vehementia spiritus cui, et percutiet eum in septem rivos, ut viam faciat cum calceis: tunc erit semita reliquiis populi ejus, quae residuae erunt ab Aschure” ({1}xi. [11,] 13-16).
Hic quoque nemo, nisi qui scit quid per singula nomina ibi significatur, visurus est aliquod Divinum; cum tamen agitur ibi de Adventu Domini, et quid tunc fiet, ut manifeste patet a versu 1 ad 10 ibi. Quis itaque absque ope sensus spiritualis visurus est, quod per illa in suo ordine significetur hoc, quod illi qui in falsis ex ignorantia sunt, et se non a malis seduci passi sunt, ad Dominum accessuri sint, et quod ecclesia tunc intellectura sit Verbum, et quod falsa tunc illis non amplius nocitura sint? Similiter ubi non sunt nomina; ut apud Ezechielem:–
“Sic dixit Dominus Jehovih, Fili hominis, dic avi omnis alae, et omni ferae agri, Congregamini et venite, congregate vos a circuitu ad sacrificium meum, quod sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis: ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem, carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis; ….comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrifico vobis. Satiabimini super mensa mea, equo et curru, et forti, et omni viro belli:…. sic dabo gloriam meam inter gentes (xxxix. 17-21).
Qui non ex sensu spirituali scit quid significat “sacrificium,” quid “caro” et “sanguis,” quidque “equus,” “currus,” “fortis” et “vir belli,” non sciturus est aliud quam quod comesturi et bibituri sint talia; sed sensus spiritualis docet, quod per “comedere carnem et bibere sanguinem” de sacrificio quod Dominus Jehovih super montibus Israelis dabit, significetur appropriare sibi Divinum bonum et Divinum verum ex Verbo: agitur enim ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione ecclesiae apud gentes a Domino. Quis non videre potest, quod non caro per “carnem,” nec sanguis per “sanguinem” ibi intelligatur? ut quod “sanguinem biberent usque ad ebrietatem,” et quod “satiarentur equo, curru, forti, et omni viro belli.” Similiter in mille aliis locis apud Prophetas.
@1 xi. pro “xii.”$
Ut emeret sibi cingulum, et poneret super lumbis, non traduceret illud per aquas, et absconderet in foramine petrae juxta Euphratem (Jerem. xiii. 1-7).
Quod mandatum sit Esaiae Prophetae,
Quod dissolveret saccum desuper lumbis, et calceum exueret desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos (Esai. xx. 2, 3).
Quod mandatum sit Ezechieli Prophetae,
Quod novaculam traduceret super caput suum et super barbam suam, et postea divideret illa, tertiam partem combureret in medio urbis, tertiam percuteret gladio, tertiam dispergeret in ventum; et parum ex illis alligaret in alis, tandem projiceret in medium ignis (Ezech. v. 1-4).
Quod eidem Prophetae mandatum sit,
Quod cubaret super latere suo {1}sinistro et dextro, trecentos et nonaginta [dies] et quadraginta dies; et faceret sibi placentam ex triticis, hordeis, miliis, et zeis, cum excrementis bovis, et comederet illam; ac interea poneret vallum et aggerem contra Hierosolymam, et obsideret illam (Ezech. iv. 1-15).
Quod Hoscheae Prophetae bis mandatum sit,
Ut acciperet sibi meretricem in uxorem (Hosch. i. 2-9; cap. iii. 2, 3):
et plura similia. Praeterea quis absque sensu spirituali sciret quid significatur per omnia tabernaculi, ut per “arcam,” “propitiatorium,” “cherubos,” “candelabrum,” “altare suffitus,” “panes facierum” super mensa, perque “vela” et “aulaea” ejus? Quis absque sensu spirituali sciret quid significatur per “vestes sanctitatis Aharonis,” ejus “tunicam,” “pallium,” “ephodum,” “urim et thummim,” “cidarim,” et plura ejus? Quis absque sensu spirituali sciret quid significatur per omnia illa quae mandata sunt de holocaustis, sacrificiis, minchis et libaminibus? tum de sabbathis et festis? Veritas est, quod non minimum de illis fuerit mandatum, quod non aliquid Domini, caeli et ecclesiae significaverit. Ex his paucis evidenter videri potest, quod sensus spiritualis sit in omnibus et singulis Verbi.
@1 sinistro et dextro pro “dextro et sinistro ” (vide Doc. de Domino, n. 15).$
“Simile est regnum caelorum decem virginibus, quae accipientes lampadas suas exiverunt in occursum Sponsi. Quinque..ex illis erant prudentes, quinque vero stultae. Quae erant stultae, accipientes lampadas suas non acceperunt..oleum, prudentes vero acceperunt oleum in… lampadibus suis. Tardante vero Sponso dormitarunt omnes et obdormierunt. Media autem nocte, clamor factus est, Ecce Sponsus venit, exite in occursum Ejus. Tunc expergefactae omnes virgines istae, et adornarunt lampadas suas. Verum stultae prudentibus dixerunt, Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur: verum responderunt prudentes, dicentes, Ne forte non sufficiat nobis et vobis; abite..potius ad vendentes, et emite vobis ipsis. At abeuntibus illis ad emendum, venit Sponsus, et paratae ingressae sunt cum Ipso ad nuptias, et ostium clausum est. Et tandem veniunt etiam reliquae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dixit, Amen dico vobis, non novi vos” (Matth. xxv. 1-12).
Quod in singulis his sit sensus spiritualis, et inde Sanctum Divinum, non videt nisi qui scit quod sensus spiritualis sit, et qualis ille. In sensu spirituali per “regnum Dei” intelligitur caelum et ecclesia, per “Sponsum” Dominus, per “nuptias” conjugium Domini cum caelo et ecclesia per bonum amoris et fidei; per “virgines significantur illi qui ab ecclesia sunt, per “decem” omnes, per “quinque” aliquae, per “lampades” vera fidei, per “oleum” bonum amoris, per “dormire” et “expergisci” vita hominis in mundo quae naturalis et vita ejus post mortem quae spiritualis; per “emere,” comparare sibi; per “ire ad vendentes et emere oleum,” comparare sibi bonum amoris ab aliis post mortem; et quia tunc non amplius comparatur, ideo tametsi cum lampadibus et empto oleo ad ostium, ubi nuptiae erant, venerunt, usque illis dictum est a Sponso, “Non novi vos:” causa est, quia homo post vitam in mundo manet qualis in mundo vixerat. Ex his patet quod Dominus per meras correspondentias locutus sit, et hoc quia ex Divino, quod in Ipso et Ipsius erat. Quod “Sponsus” significet Dominum, et “regnum caelorum” ecclesiam, et quod “nuptiae” significent conjugium Domini cum ecclesia per bonum amoris et fidei, “virgines” illos qui ab ecclesia, “decem” omnes, “quinque” aliquos, “dormire” statum naturalem, “emere” comparare sibi, “ostium” ingressum ad caelum, ac “non nosse,” cum a Domino, non esse in amore Ipsius, constare potest a multis locis in Verbo Prophetico, ubi illa significant similia. Quia “virgines” significant illos qui ab ecclesia sunt, ideo toties in Verbo Prophetico dicitur Virgo et Filia Zionis, Hierosolymae, Israelis; et quia “oleum” significat bonum amoris, ideo omnia sancta Ecclesiae Israeliticae oleo ungebantur. Simile est in reliquis parabolis, et in omnibus verbis quae Dominus locutus est, et apud Evangelistas scripta sunt; inde est quod Dominus dicat quod
Verba Ipsius spiritus et vita sint (Joh. vi. 63).
Simile est cum omnibus Domini miraculis; quae Divina erant, quia varios status, apud quos ecclesia a Domino instauranda erat, significaverunt: ut quod “caeci receperint visum,”‘ significavit quod illi intelligentiam, qui in ignorantia veri fuerunt, acciperent; quod “surdi receperint auditum,” significavit quod illi auscultarent et obedirent, qui nihil prius de Domino et de Verbo audiverunt; quod “mortui resuscitati sint,” significavit quod vivi fierent qui alioquin spiritualiter perirent; et sic porro. Hoc intelligitur per Domini responsum ad discipulos Johannis, interrogantis num Ille esset qui venturus:–
“Annuntiate Johanni, quae auditis et videtis. Caeci vident, et claudi ambulant, leprosi mundantur, et surdi audiunt, mortui resurgunt, et pauperes audiunt Evangelium” (Matth. xi. 3-5).
Praeterea omnia miracula in Verbo memorata, in se continent talia quae Domini, caeli et ecclesiae sunt; per id sunt illa miracula Divina, et distinguuntur a miraculis non Divinis. Haec pauca sint illustrationi, quid sensus spiritualis, et quod ille sit in omnibus et singulis Verbi.
“Vox Jehovae super aquis, Deus gloriae tonare facit, Jehovah super aquis magnis:….vox Jehovae frangens cedros,.. confringit Jehovah cedros Libani, et saltare facit eos sicut vitulum, Libanum et Schirionem sicut filium monocerotum: vox Jehovae incidens ut flamma ignis: vox Jehovae trepidare facit desertum, trepidare facit desertum Kadesh. Vox Jehovae parturire facit cervas, et denudat silvas; sed in templo Ipsius quivis dicit gloriam” (Ps. xxix. 3-9).
Qui non scit quod singula ibi quoad unamquamvis vocem Sancta Divina sint, ille potest, si mere naturalis est, secum dicere, Quid hoc, –quod Jehovah sedeat super aquis, quod per vocem suam frangat cedros, saltare faciat illos sicut vitulum, et Libanum sicut filium monocerotum, quod parturire faciat cervas et plura: nescit enim quod potentia Divini Veri seu Verbi per illa in sensu spirituali descripta sit. Nam in illo sensu, per “vocem Jehovae,” quae ibi est tonitru, intelligitur Divinum Verum seu Verbum in sua potentia; per “aquas magnas,” super quibus Jehovah sedet, intelliguntur vera ejus; per “cedros” et per “Libanum,” quos frangit et confringit, intelliguntur falsa rationalis hominis; per “vitulum” et “filium monocerotum,” falsa naturalis et sensualis hominis; per “flammam ignis,” affectio falsi; per “desertum” et “desertum Kadesh,” ecclesia ubi non aliquod verum et bonum; per “cervas,” quas vox Jehovae parturire facit, intelliguntur gentes quae in bono naturali sunt; et per “silvas” quas denudat, intelliguntur scientiae et cognitiones, quas Verbum illis aperit: quare sequitur, “In templo Ipsius quivis dicit gloriam;” per quod intelligitur, quod in singulis Verbi sint Divina vera; “templum” enim significat Dominum, et inde Verbum, tum caelum et ecclesiam; et “gloria” significat Divinum Verum. Ex his patet quod nulla vox ibi sit, quae non Divinam potentiam Verbi contra falsa omnis generis apud naturales homines, ac Divinam potentiam reformandi gentes, describit.
@1 qui pro “quae”$
Datum est videre magnas crumenas, apparentes sicut sacci, in quibus reconditum fuit argentum (in) multa copia; et quia apertae erant, perceptum est sicut unusquisque posset argentum ibi repositum depromere, immo diripere: sed juxta crumenas illas sedebant bini angeli, qui custodes. Locus, ubi repositae erant, apparebat instar praesaepis in stabulo: in camera proxima visae sunt virgines modestae, cum uxore casta; et prope illam cameram stabant bini infantes, et dictum est quod cum illis non infantiliter sed sapienter ludendum sit: postea apparebat scortum, tum equus jacens mortuus.
Quibus visis, instructus sum, quod per illa repraesentatus sit sensus litterae Verbi, in quo sensus spiritualis. Magnae illae crumenae argento plenae significabant cognitiones veri in multa copia. Quod apertae essent, et tamen ab angelis custoditae, significabat quod quisque posset inde cognitiones veri desumere, sed quod caveatur ne aliquis sensum spiritualem, in quo merae veritates sunt, falsificet. Praesaepe in stabulo, in quo jacebant crumenae, significabat instructionem spiritualem pro intellectu; hoc significat praesaepe, quia equus, qui inde edit, (significat) intellectum. Virgines modestae, quae in camera proxima visae sunt, significabant affectiones veri, et uxor casta conjunctionem boni et veri. Infantes significabant innocentiam sapientiae inibi; erant angeli e tertio caelo, qui omnes apparent sicut infantes. Scortum cum equo mortuo, significabat falsificationem Verbi a multis hodie, per quam omnis intellectus veri perit; scortum significabat falsificationem, ac equus mortuus intellectum veri nullum.
@1 custodiae pro “custodia”$
In omni Divino opere est primum, medium et ultimum, ac primum vadit per medium ad ultimum, et sic existit et subsistit; inde ultimum est Basis. Tum, primum est in medio et per medium in ultimo; ita ultimum est continens. Et quia ultimum est continens et basis, est etiam Firmamentum.
Quod Esaias iret nudus et discalceatus tres annos (Esai. xx. 3).
Quod Jehovah ter vocaverit Samuelem, et Samuel ter cucurrerit ad Eli, et quod Eli tertia vice intellexerit (1 Sam. iii. 1-8).
Quod Jonathan diceret ad Davidem, quod occultaret se in agro tribus diebus: quod Jonathan postea ad latus lapidis jacularetur tres sagittas: et quod post illud David se incurvaret tribus vicibus coram Jonathane (1 Sam. xx. 5, 12-41).
Quod Elias se mensus sit super filium viduae tribus vicibus (1 Reg. xvii. 21).
Quod Elias jusserit, ut funderent aquam super holocaustum tribus vicibus (1 Reg. xviii. 34);
Quod Jesus dixerit, quod regnum caelorum sit simile fermento, quod accipiens mulier abscondidit in tribus satis, donec fermentaretur totum (Matth. xiii. 33);
Quod Jesus dixerit ad Petrum, quod ter abnegaturus sit Ipsum (Matth. xxvi. 34);
Quod Dominus ter dixerit Petro, “Amasne Me?” (Joh. xxi. 15-17.)
Quod Jonas fuerit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus (Jon. ii. 1 (B.A. i. 17)).
Quod Jesus dixerit, quod templum dissolverent, et Ipse illud per tres dies aedificaret ((Joh. ii. 19; vide etiam) Matth. xxvi. {1}61).
Quod Jesus in Gethsemane tribus vicibus oraverit (Matth. xxvi. 39-44).
Quod Jesus tertio die resurrexit (Matth. xxviii. 1).
Praeter multis aliis in locis, ubi “tria” nominantur; et nominantur ubi agitur de opere finito et perfecto, quia hoc per illum numerum significatur.
@1 61 pro “31”$
@1 sit pro “sint”$
Quod Jehovah creet super omni gloria obtegumentum (iv. 5).
Quod Esaias Propheta exueret saccum desuper lumbis suis, et exueret calceum desuper pede suo, ac iret nudus et discalceatus tres annos (Esai. xx. 2, 3),
Similiter,
Quod Ezechiel Propheta novaculam tonsorum traduceret super caput et super barbam, et tertiam partem combureret in medio urbis, tertiam percuteret gladio, et tertiam dispergeret in ventum, et parum ex illis alligaret in alis, et tandem projiceret in medium ignis et combureret (Ezech. v. 1-4).
Quia prophetae repraesentaverunt Verbum, et inde significaverunt doctrinam ecclesiae ex Verbo, ut supra dictum est, {1}et quia per “caput” significatur sapientia ex Verbo, inde per “capillitium” et per “barbam” significabatur ultimum veri. Quia hoc per illa significabatur, ideo signum grandis luctus, et quoque grande dedecus erat, calvitium sibi inducere, et quoque calvus apparere. Propter illam et non aliam causam erat, quod Propheta abraderet capillos capitis sui et barbam, ut per id repraesentaret statum Ecclesiae Judaicae quoad Verbum. Propter illam et non aliam causam
Discerpti sunt quadraginta duo pueri a duabus ursis, qui Elisaeum vocaverunt calvum (2 Reg. ii. ({2}23, 24);
nam Propheta repraesentabat Verbum, ut prius dictum est, et “calvum” significabat illud absque suo sensu ultimo. Quod Naziraei repraesentaverint Dominum quoad Verbum in suis ultimis, in sequente articulo (n. 49) videbitur; ideo statutum fuit pro illis, ut crescere facerent comam, et nihil ejus abraderent: Naziraeus etiam in Lingua Hebraea significat comam.
Statutum etiam fuit pro sacerdote magno, quod non raderet caput (Levit. xxi. 10);
Similiter pro patrefamilias (Levit. xxi. 5).
Inde erat quod calvitium illis grande dedecus esset; ut constare potest ex his:-
“In omnibus capitibus calvities, et omnis barba rasa” (Esai. xv. 2; Jerem. xlviii. 37).
“Super omnis faciebus pudor, et in omnibus capitibus… calvities” (Ezech. vii. 18).
“Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus” (Ezech. xxix. 18).
“Ascendere faciam super omnes lumbos saccum, et super omne caput calvitiem” (Amos. viii. 10).
“Calvitiem {3}induc, et tonde te propter filios deliciarum tuarum; et dilata calvitiem,… quia migrarunt a te” (Mich. i. {4}16):
hic per “calvitiem {5}inducere et dilatare,” significatur vera Verbi in ultimis ejus falsificare; quibus falsificatis, ut factum est a Judaeis, totum Verbum destructum est: nam ultima Verbi sunt fulcra et sustentacula ejus; immo unaquaevis vox est fulcrum et sustentaculum veritatum caelestium et spiritualium ejus. Quia “capillitium” significat Verum in ultimis, ideo in mundo spirituali omnes qui contemnunt Verbum, et sensum litterae ejus falsificant, apparent calvi; at qui honorant et amant illum, apparent in decentibus comis. De hac re videatur etiam infra (n. 49).
@1 et pro “est”$
@2 23, 24 pro “23, 24, 25″$
@3 induc pro “indue” (vide A.C., n. 3901, 5247; A.E., n. 724(c)).$
@4 16 pro “17”$
@5 inducere pro “induere” (vide A.E., n. 724(c)).$
Quod Verbum in suo sensu litterae sit in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia, est quia bini sensus priores seu interiores, qui vocantur spiritualis et caelestis, in sensu naturali, qui est sensus litterae, sunt simul, ut supra ({1}n. 31) dictum est; sed quomodo sunt simul, paucis nunc dicetur.
@1 n. 31 pro “n. 29″$
“Verba quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt” (Joh. vi. 63).
Dominus verba sua coram mundo, et in sensu naturali locutus est. Sensus spiritualis et sensus caelestis non sunt Verbum absque sensu naturali, qui est sensus litterae, sunt enim sicut spiritus et vita absque corpore; et sunt (ut prius n. 33, dictum est,) sicut palatium cui deest basis.
“Vae vobis, Scribae et Pharisaei, quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia. Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut sit etiam exterius mundum” (Matth. xxiii. 25, 26)
hic locutus est Dominus per ultima, quae sunt continentia, et dixit “poculum et patinam;” et per “poculum” intelligitur vinum, ac per “Vinum” verum Verbi; et per “patinam” intelligitur cibus, ac per “cibum” bonum Verbi: per “purgare internum poculi et patinae,” intelligitur purificare interiora, quae sunt voluntatis et cogitationis, ita amoris et fidei, per Verbum; per quod “sic exterius mundum sit,” intelligitur quod sic exteriora purificata sint, quae sunt opera et loquela, nam haec ab illis trahunt suam essentiam. Adhuc, Jesus dixit,
“Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et oblectabat se cottidie splendide: et pauper quidam erat nomine Lazarus, qui projectus ad vestibulum ejus ulcerosus” (Luc. xvi. 19, 20):
hic etiam Dominus locutus est per naturalia, quae erant correspondentiae, et continebant spiritualia; per “hominem divitem” intelligitur gens Judaica, quae “dives” vocatur quia habebat Verbum, in quo Sunt divitiae spirituales; per “purpuram et byssum,” quibus indutus erat, significatur bonum et verum Verbi, per “purpuram” bonum ejus, et per “byssum” verum ejus; per “oblectare se cottidie splendide,” significatur oblectatio quod illud haberet et legeret; per “Lazarum pauperem” intelliguntur Gentes, quae non habebant Verbum; quod illae contemptae et rejectae a Judaeis essent, intelligitur per quod “Lazarus ad vestibulum divitis esset projectus ulcerosus.” Quod Gentes per “Lazarum” intelligantur, erat quia Gentes amabantur a Domino, sicut
Lazarus, qui a mortuis resuscitatus est, amabatur a Domino (Joh. xi. 35, 36); et vocatur Ipsius amicus (Joh. xi. 11); et accumbebat ad mensam cum Domino (Joh. xii. 2).
Ex his binis locis patet quod et bona sensus litterae Verbi sint sicut vasa et sicut vestes nudi veri et boni, quae in sensu spirituali et caelesti Verbi latent.
((i) Per fundamenta muri Hierosolymae;
((ii.)) Per Urim et Thummim in ephodo Aharonis;
((iii.)) Per hortum Edenis in quo Rex Tyri fuerat;
((iv.)) Tum etiam per aulaea et vela Tabernaculi;
((v.)) Et per externa Templi Hierosolymitani:
((vi.)) At in ipsa gloria, per Dominum cum transformatus est.
Angelus “mensus est murum” urbis Hierosolymae “centum quadraginta quatuor cubitorum, quae erat mensura hominis, hoc est, angeli.” …Et murus habebat fundamenta duodecim, “omni lapide pretioso exornata: fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chalcedonius, quartum smaragdus, quintum sardonyx, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum beryllus, nonum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus” (xxi. 17-20):
per numerum “centum quadraginta quatuor `significantur omnia vera et bona ecclesiae ex doctrina e sensu litterae Verbi, similiter per “duodecim;” per “hominem” significatur intelligentia, per “angelum” Divinum verum ex quo illa, per “mensuram” quale illorum, per “murum” et per “fundamenta” ejus sensus litterae Verbi, et per “lapides pretiosos” vera et bona Verbi in suo ordine, ex quibus doctrina, et per doctrinam ecclesia.
“Facient ephodum ex (auro,) hyacinthino et purpura, coccineo dibapho, et xylino intertexto:… postea {1}facies pectorale judicii…, secundum opus ephodi… et opplebis id oppleturis lapidis; quatuor ordines lapis; pyropus, topazius, et smaragdus, primus ordo; chrysoprasus, sapphirus et adamas, secundus ordo; cyanus, achates et amethystus, tertius ordo; thalassius, sardius et jaspis, quartus ordo… Lapides… hi erunt juxta nomina filiorum Israelis… sculpturae sigilli juxta nomen suum erunt pro duodecim tribubus. …Et portabit Aharon… super pectorali judicii Urim et Thummim, sintque super corde Aharonis, cum ingredietur ante Jehovam” (Exod. {2}xxviii. 6, 15-21, (29,) 30).
Quid per vestes Aharonis, ejus ephodum, pallium, tunicam, cidarim, baltheum, repraesentatum est, in Arcanis Caelestibus super eo capite explicatum est; ubi ostensum, quod per ephodum repraesentatum sit Divinum Verum in suo ultimo; quod per lapides pretiosos ibi repraesentata sint vera pellucentia ex bono; per duodecim lapides pretiosos, omnia vera ultima pellucentia ex bono amoris in suo ordine; per duodecim tribus Israelis, omnia ecclesiae; per pectorale Divinum Verum ex Divino Bono; per Urim et Thummim exsplendescentia Divini Veri ex Divino Bono in ultimis, Urim enim est ignis lucens, et Thummim exsplendescentia in lingua Angelica, et integritas in lingua Hebraea; tum quod responsa data sint per lucis variegationes, et simul tunc per tacitam perceptionem, vel per vivam vocem; praeter plura. Ex quibus constare potest quod per hos lapides pretiosos etiam significata sint vera ex bono in sensu ultimo ,Verbi; nec per alia dantur responsa e caelo, quia in illo sensu est Divinum procedens in suo pleno. Quod “lapides pretiosi” et “diademata” significent Divina vera in suis ultimis, qualia sunt vera sensus litterae Verbi, patuit mihi manifeste ex lapidibus pretiosis et diadematibus in mundo spirituali apud angelos et spiritus ibi, quos vidi illis indutos, et quoque in thecis illorum; et datum est scire quod illa corresponderent veris in ultimis, immo etiam quod inde sint et appareant. Quia haec per “diademata” et “lapides pretiosos” significantur, ideo illa etiam visa sunt Johanni
Super capite draconis (Apoc. xii. 3);
Super cornibus bestiae (Apoc. xiii. 1);
Et lapides pretiosi super meretrice sedente super bestia coccinea (Apoc. xvii. 4).
Super illis visa sunt, quia per illos significantur ii in Christiano orbe, apud quos est Verbum.
@1 facies pro “facient” (vide A.C. n. 9856).$
@2 xxviii. pro “xxxviii.”$
Rex Tyri “tu obsignans demensum tuum, plenus sapientia, et perfectus pulchritudine. In Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, rubinus, topazius et adamas, tharschish, sardonyx, et jaspis, sapphirus, chrysoprasus et smaragdus, et aurum” (xxviii. 12, 13):
per “Tyrum” in Verbo significantur cognitiones veri et boni; per “regem” significatur verum ecclesiae; per “hortum Edenis” significatur sapientia et intelligentia ex Verbo; per “lapides pretiosos” significantur “vera pellucentia ex bono, qualia sunt in sensu litterae Verbi; et quia haec per illos “lapides” significantur, ideo vocantur “tegumentum ejus.” Quod sensus litterae tegat interiora Verbi, videatur articulus praecedens.
Omnia aulaea et vela facta sunt ex xylino intertexto, et hyacinthino et purpura, et coccineo dibapho, cum cherubis (Exod. xxvi. 1, 31, 36).
Quid per tabernaculum, et per omnia quae in illo erant, in genere et specie repraesentatum et significatum est, in Arcanis Caelestibus super illo capite Exodi explicatum est; et ibi ostensum, quod per aulaea et vela repraesentata sint externa caeli et ecclesiae, ita quoque externa Verbi; tum quod per “xylinum” seu “byssinum” significatum sit verum ex origine spirituali, per “hyacinthinum” verum ex origine caelesti, per “purpuram bonum caeleste, per “coccineum dibaphum” bonum spirituale, et per “cherubos” custodiae interiorum Verbi.
“Solvite Templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud Ipse loquebatur de Templo Corporis sui” (ii. 19, 21);
et ubi intelligitur Dominus, etiam intelligitur Verbum, quia Dominus est Verbum. Nunc quia per interiora templi repraesentata sunt interiora caeli et ecclesiae, ita quoque Verbi, ideo per exteriora ejus repraesentata et significata sunt exteriora caeli et ecclesiae, ita quoque Verbi, quae sensus litterae ejus sunt. De exterioribus templi legitur,
Quod aedificata sint ex lapide integro non caeso, et ex cedro intus; et quod omnes parietes ejus intus sculpti essent cherubis, palmis et aperturis florum; et solum obductum auro (1 Reg. vi. 7, 29, 30);
per quae omnia etiam significantur externa Verbi, quae sancta sensus litterae ejus sunt.
Quod facies Ipsius fulserit sicut sol; vestimenta Ipsius facta sint sicut lux: et quod visi sint Moses et Elias cum Ipso colloquentes: et quod nubes lucida discipulos obtexerit; et quod ex nube audita sit vox, dicens, “Hic est filius meus dilectus,… Ipsum audite” (Matth. xvii. 1-5).
Instructus sum quod Dominus tunc repraesentaverit Verbum: per “faciem,” quae fulsit sicut sol, Divinum Bonum Ipsius; per “vestimenta” quae facta sicut lux, Divinum Verum Ipsius; per “Mosen et Eliam,” Verbum Historicum et Propheticum, per “Mosen” Verbum quod per illum scriptum est, et in genere Verbum Historicum, ac per “Eliam” Verbum Propheticum per “nubem lucidam” quae obtexit discipulos, Verbum in sensu litterae; quare ex hac vox audita est, et dixit, “Hic est Filius meus dilectus,… Ipsum audite;” omnia enim enuntiata et responsa e caelo, nusquam fiunt nisi per ultima, qualia sunt in sensu litterae Verbi: fiunt enim in pleno ex Domino.
“Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem a dextris potentiae, venientem in nubibus caeli” (Matth. xxvi. 64; Marc. xiv. 62):
“Filius hominis” est Dominus quoad Verbum; “nubes Caeli” est Verbum in sensu litterae; “sedere a dextris Dei” est omnipotentia per Verbum (ut quoque Marc. xvi. 19). Potentia Domini ex ultimis veri repraesentata est per Naziraeos in Ecclesia Judaica; et per Simsonem, de quo dicitur, quod Naziraeus esset ab utero matris, et quod potentia ejus constaret in crinibus ejus; per Naziraeum et Naziraeatum etiam significatur crinis. Quod potentia ejus in crinibus fuerit, manifestavit ipse; dicens,
“Novacula non ascendit super caput meum, quia Naziraeus… ego ab utero matris meae; si {1}radar, tunc recedet a me robur meum, et reddar infirmus, et ero sicut quivis homo” (Judic. xvi. 17):
nemo scire potest, cur Naziraeatus, per quem significatur crinis, institutus est, et unde est quod Simsoni fuerit robur ex crinibus, nisi sciat quid per “caput” in Verbo significatur. Per “caput” significatur sapientia caelestis, quae est angelis et hominibus a Domino per Divinum Verum; inde per “crines capitis” significatur sapientia caelestis in ultimis, et quoque Divinum Verum in ultimis. Quia hoc per “crines” ex correspondentia cum caelis significabatur, ideo statutum pro Naziraeis erat,
Quod non raderent comam capitis sui, quia {2}illa est Naziraeatus Dei super capite eorum (Num. vi. 1-21);
et quoque ideo statutum est,
Quod summus sacerdos ac filii ejus non raderent caput suum, ne morerentur, et universa domus Israelis irasceretur (Levit. x. 6).
Quia crines propter illam significationem, quae est ex correspondentia, tam sancti erant, ideo Filius hominis, qui est Dominus quoad Verbum, describitur etiam quoad crines,
Quod essent tanquam lana candida, tanquam nix (Apoc. i. 14);
Similiter Antiquus dierum (Dan. vii. 9).
De hac re etiam videatur aliquid supra (n. 35), In summa, quod potentia Divini Veri seu Verbi sit in sensu litterae, est quia Verbum ibi est in suo pleno; et quia in illo sunt angeli utriusque regni Domini et homines simul.
@1 radar pro “rador” (vide A.C., n.5247).$
@2 illa pro “ille” (vide V.C.R., n. 223).$
In praecedente articulo ostensum est quod Verbum in sensu litterae sit in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia; et quia Dominus est Verbum, est enim omne Verbi, sequitur quod Dominus in illo sensu sit maxime praesens, et quod ex illo doceat et illustret hominem. Sed haec demonstranda sunt in hoc ordine:-
(i.) Quod Verbum absque Doctrina non intelligatur.
(ii.) Quod Doctrina e Verbi sensu litterae haurienda sit.
(iii.) At quod Divinum Verum, quod Doctrinae erit, non appareat aliis quam qui in illustratione a Domino sunt.
Quod Jehovam paeniteat (Exod. xxxii. 12, 14: Jon. iii. 9; cap. iv. 2);
dicitur etiam,
Quod Jehovam non paeniteat (Num. xxiii. 19; 1 Sam. xv. 29):
haec absque doctrina non conformantur. Dicitur
Quod Jehovah visitet iniquitatem patrum super filios ad tertiam et quartam generationem (Num. xiv. 18);
ac dicitur
Quod non morietur pater propter filium, nec filius propter patrem, sed quisque in peccato suo (Deut, xxiv. 16):
haec non discordant, sed concordant per doctrinam. Dicit Jesus,
“Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; quisquis petit, accipiet, et (qui) quaerit inveniet, et pulsanti aperietur” (Matth. vii. 7, 8; cap. xxi. 21, 22):
absque doctrina crederetur, quod quisque accepturus sit quod petit; sed ex doctrina creditur, quod quicquid homo petit non ex se, sed ex Domino, hoc detur: hoc enim Dominus etiam docet,
“Si manseritis in Me, et verba mea in vobis manserint, quicquid volueritis, {2}petetis, fiet vobis” (Joh. {3}xv. 7).
Dicit Dominus,
“Beati pauperes, quoniam {4}illorum est regnum Dei” (Luc. vi. 20);
absque doctrina cogitari potest, quod pauperibus sit caelum, et non divitibus; sed doctrina docet, quod pauperes spiritu intelligantur; nam dicit Dominus,
“Beati pauperes spiritu, quia eorum est regnum caelorum” (Matth. v. {5}13).
Dicit Dominus,
“Ne judicate, ne judicemini;… cum quo judicio judicatis, judicabimini” (Matth. vii. 1, 2; Luc. vi. 97):
hoc absque doctrina potest adduci ad confirmandum quod non dicendum sit de malo quod sit malum, ita non judicandum quod malus sit malus; sed ex doctrina licet judicare, at juste; dicit enim Dominus,
“Justum judicium judicate” (Joh. vii. 24).
Jesus dicit,
“Nolite vocari doctor, quia unus est Doctor vester, Christus,…; nec vocetis patrem vestrum in terra, unus namque est Pater vester… in caelis. Nec vocemini magistri, unus enim est vester Magister, Christus” (Matth. xxiii. 8-10);
absque doctrina foret, quod non liceat vocare aliquem doctorem, patrem, et magistrum; sed ex doctrina scitur, quod liceat in naturali sensu, at non in spirituali. Jesus dixit ad discipulos,
“Quando sedebit Filius hominis super throno gloriae suae, sedebitis etiam vos super duodecim thronis judicantes duodecim tribus Israelis” (Matth. xix, 28):
ex his verbis concludi potest quod etiam discipuli Domini judicaturi sint, cum tamen neminem judicare possunt; doctrina itaque revelabit hoc arcanum per hoc, quod solus Dominus, qui est omniscius et novit omnium corda, judicaturus sit, et judicare possit; et quod per “duodecim discipulos” Ipsius, intelligatur ecclesia quoad omnia vera et bona, quae ei sunt a Domino per Verbum: ex quo doctrina concludit, quod illa judicatura sint unumquemvis; secundum Domini verba apud Johannem (cap. iii. 17, 18; cap. xii. 47, 48). Qui absque doctrina legit Verbum, non scit quomodo cohaerent illa, quae de gente Judaica et de Hierosolyma apud Prophetas dicuntur; quod ecclesia apud illam gentem, et sedes ejus in illa urbe, in aeternum mansura sit; ut in sequentibus:-
“Visitabit Jehovah gregem suum, domum Jehudae, et ponet illos sicut gloriae… in bello; ex illo angularis, ex illo clavus; et ex illo arcus belli” (Sach. x. 3, 4, 6, 7).
“Ecce Ego venio, ut habitem in medio tui; et Jehovah hereditatem… faciet Jehudam,… et eliget rursus Hierosolymam” (Sach. ii. 14-16).
“Fiet in die illa, montes stillabunt mustum, et colles fluent lacte;… et Jehudah in aeternum erit, et Hierosolyma in generationem et generationem” (Joel. iv. (B.A. iii.) 18-20).
“Ecce dies venientes,… quibus seminabo domum Israelis et domum Jehudae semine hominis…; …et quibus pangam tum domo Israelis et cum domo Jehudae foedus novum… Et hoc foedus;… dabo legem meam in medio eorum, et super cor eorum scribam illam, et ero illis in Deum, et illi erunt Mihi in populum” (Jerem. xxxi. 27, 31, 33).
“In die illo apprehendent decem viri ex omnibus linguis gentium, alam viri Judaei, dicentes, Ibimus vobiscum, quia audivimus Deum vobiscum” (Sach. viii. 22, 23).
Similiter alibi (ut Esai. xliv. 24, 26; cap. xlix. 22, 23; cap. lxv, 9; cap. lxvi. 20, 22: Jerem. iii. 18; cap. xxiii. 5; cap. l. 19, 20: Nahum ii. 1 (B.A. i. 15) Malach. iii. 4).
In quibus locis agitur de adventu Domini, et quod hoc tunc futurum sit. Contrarium autem in pluribus aliis locis dicitur, ex quibus hic modo adducetur,
“Occultabo facies meas ab illis; videbo quid posteritas illorum, generatio enim perversionum illi, filii in quibus fidelitas non Dixerim, in extremos angulos ejiciam illos, cessare faciam ab homine memoriam illorum;… nam gens deperdita {6}consiliis illi, nec in illis intelligentia. …De vite Sodomae vitis eorum et de agris Gomorrhae; uvae ejus uvae fellis; botri amaritudinum illis; venenum draconum vinum illorum, et fel aspidum crudele. {7}Nonne illud absconditum apud Me, obsignatum in thesauris meis? Mihi vindicta et retributio” (Deutr. xxxii. 20-35):
haec de illa gente dicta sunt. Et similia alibi
(Ut Esai. iii. 1, 2, 8; cap. v. 3-6: Deutr. ix. 5, 6: Matth, xii. 39; cap. xxiii. 27, 28: Joh. viii. 44: et ubivis apud Jeremiam et Ezechielem).
Sed haec, quae apparent contrariantia, patebunt ut concordantia ex doctrina, quae docet quod per “Israelem” et per “Jehudam” in Verbo non intelligantur Israel et Jehudah, sed ecclesia in utroque sensu; in uno quod devastata sit, in altero quod a Domino instauranda. His similia sunt alia in Verbo; ex quibus manifeste patet, quod Verbum absque doctrina non intelligatur.
@1 15 pro “5”$
@2 petetis pro “petitis” (vide A.C., n. 9310).$
@3 xv. pro “vii.”$
@4 “illorum:”- sic editio princeps. Forte est legendum vestrum, quod textum Graecum rectius interpretaretur.$
@5 3 pro “5”$
@6 consiliis pro “consilii” (vide A.C., n. 7051, 9320).$
@7 Nonne pro “Omne” (vide A.C., n. 7051, 9320).$
“In die illo cognoscetis… quod vos in Me et Ego in vobis. Qui habet praecepta mea et facit illa, ille… amat Me,… et Ego amabo illum, et manifestabo illi Me Ipsum; et ad illum” veniam “et mansionem apud illum” faciam (xiv. 20, 21, 23).
Et apud Matthaeum,
“Beati mundi corde, quia hi Deum videbunt” (v. 8).
Hi sunt qui in illustratione sunt cum legunt Verbum, et apud quos Verbum lucet et translucet.
Quod oculos habeant et non videant, et quod aures et non intelligant (Matth. xiii. 14, 15):
nam nihil aliud occaecat hominem, quam proprium ejus, et confirmatio falsi; proprium hominis est amor sui, et inde fastus propriae intelligentiae; ac confirmatio falsi est caligo mentiens lucem. Lux horum est mere naturalis, et visus illorum est sicut videntis larvas in umbra.
Quod per Verbum sit conjunctio cum Domino, est quia Verbum de solo Ipso agit, et per id Dominus est omne in omnibus ejus, et vocatur Verbum, ut in Doctrina de Domino ostensum est. Quod in sensu litterae sit conjunctio, est quia Verbum in illo sensu est in suo pleno, in suo sancto, et in sua potentia, ut supra in suo articulo ostensum est. Conjunctio non apparet homini; sed est in affectione veri, et in perceptione ejus; ita, in Divini Veri amore et fide apud illum,
@1 recolligenda sunt quae pro “recolligendum est quod”$
Praeceptum, “Patrem tuum et Matrem tuam honorabis:”- Homo per “patrem” et “matrem” intelligit patrem et matrem in terra, ut et omnes qui loco patris et matris sunt, et per “honorare” intelligit illos honore habere, et illis obedire. At angelus spiritualis per “patrem” intelligit Dominum, et per “matrem” ecclesiam; et per “honorare” intelligit amare. Angelus autem caelestis per “patrem” intelligit Divinum Amorem Domini, per “matrem” Divinam Sapientiam Ipsius, et per “honorare” facere bonum ab Ipso.
Praeceptum, “Non furaberis:”- Homo per “furari” intelligit furari, defraudare, sub aliqua specie proximo auferre sua bona. Angelus spiritualis per “furari” intelligit deprivare alios suae fidei veris et charitatis bonis, per falsa et mala. Angelus autem caelestis per “furari” intelligit attribuere sibi illa quae Domini sunt, ac vindicare sibi justitiam et meritum Ipsius.
Praeceptum, “Non adulteraberis:”- Homo per “adulterari” intelligit adulterium committere, scortari, obscena facere, lasciva loqui, et spurca cogitare. Angelus spiritualis per “adulterari” intelligit adulterare bona Verbi, et falsificare vera ejus. Angelus autem caelestis per “adulterari” intelligit negare Divinum Domini, et profanare Verbum,
Praeceptum, “Non occides:”- Homo per “occidere” etiam intelligit odio habere, et vindictam cupere usque ad necem. Angelus spiritualis pro “occidere” intelligit diabolum agere et necare animam hominis. Angelus autem caelestis pro “occidere” intelligit Dominum odio habere, et illa quae Domini sunt.
Praeceptum, “Non false testaberis :”-Homo per “false testari” etiam intelligit mentiri et diffamare. Angelus spiritualis pro “false testari” intelligit dicere et persuadere quod falsum sit verum, ac malum sit bonum, et vicissim. Angelus autem caelestis pro “false testari” intelligit blasphemare Dominum et Verbum. Ex his videri potest quomodo evolvitur et extrahitur spirituale et caeleste ex sensu naturali Verbi, cui insunt; et quod mirabile est, quod angeli extrahant sua, praeter quod sciant quid homo cogitat; at usque cogitationes angelorum et hominum unum faciunt per correspondentias, sicut finis, causa et effectus. Fines etiam actualiter sunt in regno caelesti, causae in regno spirituali, et effectus in regno naturali. Ipsa conjunctio per correspondentias talis est ex creatione. Inde nunc est consociatio cum angelis per Verbum.
“Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt” (Joh. vi. 63).
“Aqua, quam Ego dabo” vobis, “fiet… fons aquae salientis in vitam aeternam” (Joh. iv. 14).
“Homo non ex solo pane vivit, sed ex omni verbo egrediente ex ore Dei” (Matth. iv. 4).
“Operamini… cibum… qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit” (Joh. vi. 27).
Quod Verbum in caelis sit, non est hactenus notum; nec potuit notum fieri, quamdiu ecclesia ignoravit quod angeli et spiritus sint homines similes hominibus in mundo, et quod illis similia sint quae hominibus in omni re, cum sola differentia quod illi spirituales sint, et quod omnia quae apud illos sunt ex origine spirituali sint, et quod homines in mundo naturales sint, et quod omnia apud eos ex origine naturali sint: quamdiu hoc latuit, non potuit sciri quod Verbum etiam in caelis sit, et quod legatur ab angelis ibi, et quoque a spiritibus qui sub caelis sunt. Sed ne hoc lateret in perpetuum, datum est mihi in consortio esse cum angelis et spiritibus, et loqui cum illis, et videre quae apud illos, et postea referre plura quae audivi et vidi. Hoc factum est in opere De Caelo et Inferno (anno {1}1758 Londini edito): ex quo videri potest quod angeli et spiritus sint homines, et quod omnia in copia apud illos sint, quae apud homines in mundo. Quod angeli et spiritus homines sint, videatur in illo opere (n. 73-77, et n. 453-456): quod similia sint apud illos, quae apud homines in mundo (n. 170-190): tum etiam quod cultus Divinus, et quod praedicationes in templis apud illos sint (n. 221-227): et quod scripturae et quoque libri (n. 258-264): et quod Verbum (n. 259).
@1 1758 pro “1748”$
Quod ecclesia sit ex Verbo, hoc non venit in dubium; nam Verbum est ipsum Divinum Verum (n. 1-4): ex Verbo est doctrina ecclesiae (n. 50-61): et per Verbum est conjunctio cum Domino (n. 62-69). Sed quod intellectus Verbi faciat ecclesiam, hoc in dubium venire potest, quoniam sunt qui credunt quod ab ecclesia sint quia Verbum habent, id legunt vel a praedicatore audiunt, et aliquid ex sensu litterae ejus sciunt: sed quomodo hoc et illud in Verbo intelligendum est, non sciunt, et quidam non tanti aestimant. Quare hic confirmabitur quod non Verbum faciat ecclesiam, sed intellectus ejus et quod ecclesia talis sit, qualis est intellectus Verbi apud illos qui in ecclesia sunt. Hoc confirmatur ex his.
“Regnum Dei intra vos est” (Luc. xvii. 21):
per “regnum Dei” intelligitur ibi Dominus, et ab Ipso ecclesia.
“Filius pretiosus,” et “natus deliciarum” (Jerem. xxxi. {1}20);
“Primogenitus” (Jerem. xxxi. {2}9);
“Robur capitis Jehovae” (Psalm. lx. 9 (B.A. 7); Psalm. cviii. 9 (B.A.8));
“Potens” (Sach. x. 7);
“Impletus arcu” (Sach. ix. 13):
et filii Ephraimi vocantur,
“Armati” et “jaculatores arcus” (Psalm. lxxviii. 9);
per “arcum” significatur doctrina ex Verbo pugnans contra falsa. Ideo etiam,
Ephraim ad dextram Israelis translatus est, et benedictus: tum loco Reubenis acceptatus (Gen. xlviii. 5, 11, seq.).
Et ideo,
Ephraim una cum fratre suo Menasse, a Mose in benedictione filiorum Israelis sub nomine Josephi patris illorum supra omnes exaltatus est (Deutr. xxxiii. 13-17).
Qualis autem ecclesia est, quando intellectus Verbi est deperditus, per Ephraimum etiam apud Prophetas describitur, imprimis apud Hoscheam; ut patet ex his:-
“Israel et Ephraim corruent… Ephraim in solitudinem erit Ephraim oppressus et concussus judicii. …Ego ero ut leo Ephraimo rapiam et ibo, auferam et non eripiens” (Hosch. v. 5, 9, 11-14).
“Quid faciam tibi Ephraim?… quia sanctitas tua, sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, abit” (Hosch. vi. 4).
“Non habitabunt in terra Jehovae,… revertetur Ephraim (in) Aegyptum, et in Assyria immundum comedet” (Hosch. ix. 3):
“terra Jehovae” est ecclesia Aegyptus” est scientificum naturalis hominis, “Assyria” est ratiocinatio inde, ex quibus Verbum quoad intellectum ejus falsificatur; ideo dicitur, quod “Ephraim in Aegyptum revertetur, et in Assyria immundum comedet.”
“Ephraim pascens ventum, et pesequitur eurum; omni die mendacium et vastationem multiplicat; foedus cum Assyrio pangit, et oleum in Aegyptum defertur” (Hosch. xii. 2 (B.A. 1)):
“pascere ventum,” “persequi eurum,” ac “multiplicare mendacium et vastationem,” est falsificare vera, et sic destruere ecclesiam. Simile etiam significatur per “scortationem Ephraimi,” (nam “scortatio” significat falsificationem intellectus Verbi, hoc est, genuini veri ejus,) in his:-
“Ego novi Ephraimum,… quod omnino scortatus sit…, et pollutus sit Israel” (Hosch. v. 3).
“In domo Israelis vidi rem foedam; ibi scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel” (Hosch. vi. 10):
“Israel” est ipsa ecclesia, et “Ephraim” est intellectus Verbi, ex quo et secundum quem est ecclesia; quare dicitur, “Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel.” Quoniam ecclesia apud Judaeos per falsificationes Verbi plane destructa fuit, ideo de Ephraimo ita dicitur,
“Dabo te Ephraim, tradam te Israel, sicut Adamam, et ponam te sicut Zeboim” (Hosch. xi. 8).
Nunc quia apud Prophetam Hoscheam, a primo capite ad ultimum ibi, agitur de falsificatione Verbi, et de destructione ecclesiae per illam, et quia per “scortationem” significatur falsificatio veri ibi, ideo mandatum est illi prophetae, ut representaret illum statum ecclesiae per quod acciperet sibi scortum in mulierem, et ex illa gigneret filios (cap. i.); ac iterum, ut acciperet mulierem adulteram (cap. iii.). Haec allata sunt, ut ex Verbo sciatur et confirmetur, quod ecclesia talis sit qualis est intellectus Verbi in illa; praestans et pretiosa, si intellectus ejus sit ex genuinis veris ex Verbo; at destructa, immo foeda, si ex falsificatis. Ad confirmationem quod per “Ephraimum” significetur intellectus Verbi, et in opposito sensu ille falsificatus, et quod inde sit destructio ecclesiae, conferri possunt reliqua loca, in quibus de Ephraimo agitur :-
Ut Hosch. iv. 17, 18; cap. vii. 1, 11; cap. viii. 9, 11 cap. ix. 11-13, 16; cap. 11; cap xi. 3; cap. xii. 1, 9, 15 (B.A. 1, 8, 14); cap. xiii. 1, 12: Esai. xvii. 3; cap. xxviii. 1: Jerem. iv. 15; cap. xxxi. 6, 18; cap. l. 19: Ezech. xxxvii. 16; cap. xlviii. 5: Obad., vers. {3}19: Sach. ix. 10.
@1 20 pro “21”$
@2 9 pro “20”$
@3 19 pro {9}$
Quod in singulis Verbi sit conjugium Domini et ecclesiae, et inde conjugium boni et veri, hactenus non visum est, nec videri potuit, quia sensus spiritualis Verbi non prius detectus est, et id non videri potest nisi per illum. Sunt enim bini sensus in Verbo, latentes in sensu litterae ejus, spiritualis et caelestis, In spirituali sensu se referunt illa quae in Verbo sunt, maxime ad ecclesiam; et in caelesti, maxime ad Dominum: tum in spirituali sensu se referunt illa ad Divinum Verum, et in caelesti ad Divinum Bonum. Inde est in sensu litterae Verbi illud conjugium. Sed hoc non apparet alicui, nisi qui ex sensu spirituali et caelesti Verbi scit vocum et nominum significationes; nam quaedam voces et nomina praedicantur de bono, et quaedam de vero, et quaedam includunt utrumque; quare absque illa cognitione, conjugium illud in singulis Verbi non videri potuit. Haec causa est, quod hoc arcanum non prius detectum fuerit.
“Urbs… plena erat judicio, justitia pernoctabat” (Esai. i. 21).
“Zion in justitia redimetur, et reduces ejus in judicio” (Esai. i. 27).
“Exaltetur Jehovah Zebaoth in judicio, et Deus sanctus sanctificetur in justitia” (Esai. v. 16).
Sedebit “super throno Davidis et super regno ejus, ad stabiliendum illud… in judicio et in justitia” (Esai. ix. 6 (B.A. 7)).
“Exaltetur Jehovah, quia inhabitat altum, et implevit {1}terram judicio et justitia” (Esai. xxxiii. 5).
“Dixit Jehovah, Custodite judicium et facite justitiam; quia prope est salus mea…, ut justitia mea reveletur” (Esai. Ivi. 1).
“Quasi gens quae justitiam fecit, et judicium Dei sui non deseruit: rogent… judicia justitiae” (Esai. lviii. 2).
“Jura per vivum Jehovam in… judicio et in justitia” (Jer. iv. 2).
“De hoc glorietur qui gloriatur,… quod Jehovah faciat… judicium et justitiam in terra” (Jer. ix. 23 (B.A. 24)).
“{2}Facite judicium et justitiam. …Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua sine judicio. …Nonne pater tuus… fecit judicium et justitiam, et tunc bene illi?” (Jer. {3}xxii. 3, 13, 15.)
“Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex,… et faciat judicium et justitiam in terra” (Jer. xxiii. 5; cap. xxxiii. 15).
“Si vir fuerit justus, qui fecerit judicium et justitiam” (Ezech. xviii. 5).
Si impius “reversus fuerit, et fecerit judicium et justitiam, non fiet mentio contra eum, judicium et justitiam fecit, vivendo vivet” (Ezech. xxxiii. 14, 16, 19).
“Desponsabo {4}Me tibi in aeternum… in justitia et in judicio; et in misericordia et in miserationibus” (Hosch. ii, 19).
“Fluet sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis” (Amos v. 24).
“Convertistis judicium in fel, et fructum justitiae in absinthium” (Amos. vi. 12).
Jehovah “litiget litem meam, et faciat judicium mihi, et educat me in lucem, et videam justitiam Ipsius” (Mich. vii. 9).
“Jehovah, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus magna” (Psalm. xxxvi. 7 (B.A. 6)).
Jehovah “educet sicut lucem justitiam {5}tuam, et judicium (tuum) sicut meridiem” (Psalm. xxxvii. 6).
Jehovah “judicabit populum {6}suum in justitia, et miseros {7}suos in judicio” (Psalm. lxxii. 2).
“Justitia et judicium fulcrum throni tui” (Psalm. {8}lxxxix. 15 (B.A. 14)).
“Cum didicero judicia justitiae tuae. …Septies in die laudo Te, super judiciis justitiae tuae” (Psalm. cxix. 7, 164).
Gad “justitiam Jehovae facit, et judicium Ipsius cum Israele” (Deutr. xxxiii. 21).
Spiritus veritatis “arguet mundum… de justitia et de judicio” (Joh. xvi. 8, 10).
(Et alibi.)
Quod judicium et justitia toties dicantur, est quia judicium dicitur de veris, et justitia de bono; quare per “facere judicium et justitiam” etiam intelligitur facere ex vero et ex bono. Quod judicium dicatur de vero, et justitia de bono, est quia regimen Domini in regno spirituali vocatur judicium, et regimen Domini in regno caelesti vocatur justitia (de quo videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 214, 215). Quia judicium dicitur de vero, ideo in quibusdam locis dicitur
“Veritas et justitia” (ut Esai. xi. 5; Psalm. lxxxv. 12 (B.A. 11); et alibi).
@1 “terram:”- sic editio princeps; vide autem A.C., n. 2235, ubi legimus “Zionem,” quod textum Hebraicum rectius interpretatur.$
@2 Facite pro “Facito” (vide A.C., n. 4844).$
@3 xxii.pro “xxxii.”$
@4 “Me tibi:”- sic editio princeps; vide autem A.C., n. 9182, ubi legimus “te Mihi,” quod textum Hebraei, rectius interpretatur.$
@5 tuam pro “suam” vide A.C., n. 1458).$
@6 “suum”- sic editio princeps; sic quoque A.C., n. 9209,Apoc. Rev. n. 668, V. C. R., n. 51: tuum rectius interpretaretur textum Hebraeum.$
@7 “suos- sic editio princeps; sic quoque A.C., n. 9209, Apoc. Rev., n. 668, V.C.R., n. 51: tuos rectius interpretaretur textum Hebraeum.$
@8 lxxxix. 15 (B.A. 14) pro “lxxix. 5″$
“Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate” (Esai. i. 4).
“Populi ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam;… multiplicasti gentem” (Esai. ix. 1, 2 (B.A. 2, 3)).
“Aschur virga irae meae;… contra gentem hypocriticam mittam illum, contra populum excandescentiae meae mandabo illum” (Esai. x. 5, 6).
“Fiet in die illo, radicem Jischaji, qui stans in signum populorum… gentes quaerent” (Esai. xi. 10).
Jehovah “percutiens populos… plaga non curabili, dominans cum ira gentibus” (Esai. {1}xiv. 6).
“In die illo adducetur munus Jehovae Zebaoth populus distractus et expilatus, et… gens delineata et conculcata” (Esai. {2}xviii. 7).
“Honorabunt Te populus validus, urbs gentium potentium timebunt Te” (Esai. xxv. 3).
Jehovah “absorbebit… obvolutionem super omnes populos, et velamen… super omnes gentes” (Esai. xxv. {3}7).
“Appropinquate gentes,… et populi auscultate” (Esai. xxxiv. 1).
“Vocavi Te… in foedus populo, in lucem gentium” (Esai. xlii. 6).
“Omnes gentes congregentur una, et conveniant populi” (Esai. xliii. 9).
“Ecce tollam erga gentes manum meam, et erga populos… signum meum” (Esai. xlix. 22).
“In testem populis dedi Ipsum, principem et legislatorem gentibus” (Esai. {4}iv. 4, 5).
“Ecce populus veniens e terra septentrionis, et gens magna… e lateribus terrae” (Jer vi. 22, 23).
“Non audire te faciam amplius calumniam gentium, et opprobrium populorum non portabis amplius” (Ezech. xxxvi. 15).
“Omnes et gentes Ipsum colent” (Dan. vii. 14).
“Ne dicterium de illis faciant gentes, et dixerint in populis, Ubi Deus eorum?” (Joel ii. 17.)
“Reliquiae populi mei depraedabuntur illos, et residui gentis meae hereditabunt eos” (Zeph. ii, 9).
“Venient populi multi, et gentes numerosae ad quaerendum Jehovam Zebaoth in Hierosolyma” (Sach. viii. 22).
“Viderunt oculi mei Salutare tuum, quod praeparasti ante faciem omnium populorum, lumen in revelationem gentium” (Luc. ii. 30-32).
“Redemisti… nos sanguine tuo ex omni… populo et gente” (Apoc. v. 9).
“Oportet te rursus prophetare super populos et gentes” (Apoc. x. 11).
“Pones in caput gentium; populus, quem non noveram, servient Mihi” (Psalm. xviii. (B.A. 43)).
“Jehovah irritum reddit consilium gentium, subvertit cogitationes populorum” (Psalm. xxxiii. 10).
“Ponis nos proverbium inter gentes, motionem capitis inter populos” (Psalm. xliv. 15 (B.A. 14)).
Jehovah “subjiciet populos sub nos, et gentes sub pedes nostros… Regnavit {5}Jehovah super gentes;… spontanei populorum congregati sunt” (Psalm. xlvii. 4, 9, 10 (B.A. 3, 8, 9)). “Confitebuntur Te populi, laetabuntur et jubilabunt gentes; eo quod judicaturus sis populos rectitudine, et gentes in terra ducturus es (Psalm. lxvii. 3-5 (B.A. 2-4)).
“Memento mei, Jehovah in beneplacito populi tui;… ut laeter in gaudio gentium tuarum” (Psalm. cvi. 4, 5).
(Praeter alibi.)
Quod gentes et simul populi dicantur, est quia per “gentes” intelliguntur qui in bono sunt, et in opposito sensu qui in malo; et per “populos” qui in veris, et in opposito sensu qui in falsis: quare illi qui e spirituali regno Domini sunt, vocantur populi; et illi qui e caelesti regno Domini sunt, vocantur gentes; nam in spirituali regno sunt omnes in veris et inde in sapientia, in caelesti autem regno sunt omnes in bono et inde in amore.
@1 xiv. pro “xvi.”$
@2 xviii. 7 pro “xvi. 2″$
@3 7 pro “8”$
@4 lv. pro “liv”$
@5 “Jehovah:”- sic ed. princeps; sic Apoc. Rev., n. 483; V.C.R., n. 251; vide autem Apoc. Expl., n. 687(b), ubi legimus “Deus,” quod textum Hebraeum rectius interpretatur.$
“Ecce gaudium et laetitia occidere bovem” (Esai. xxii. 13). “Gaudium et laetitia assequentur… fugient tristitia et gemitus” (Esai. xxxv. 10; cap. li. 11).
“Excisum est e domo Dei nostri laetitia et gaudium” (Joel i. 16).
“Abrogabitur… vox gaudii et vox laetitiae” (Jer. vii. 34; cap. xxv. 10).
“Jejunium decimi erit domui Jehudae in gaudium et laetitiam” (Sach. viii. 19).
“Ut gaudeamus omnibus diebus nostris, laetifica nos” (Psalm. xc. 14, 15).
“Laetemini in Hierosolyma,… gaudete in ea” (Esai. lxvi. 10).
“Gaude et laetare, filia Edomi” (Thren. iv. 21).
“Laetabuntur caeli et gaudebit terra” (Psalm. {1}xcvi. 11).
“Audire me facient gaudium et laetitiam” (Psalm. li. 10 (B.A. 8)).
“Gaudium et laetitia invenietur in” Zione, “confessio et vox cantus” (Esai. li. 3).
“Erit laetitia, et multi super nativitate Ipsius gaudebunt” (Luc. i. 14).
“Cessare faciam… vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem Sponsi et vocem Sponsae” (Jer. vii, 34; cap. xvi. 9; cap. xxv. 10).
“Adhuc audietur in loco hoc… vox gaudii et vox laetitiae, et vox Sponsi et vox Sponsae” (Jer xxxiii. 10, 11).
(Et alibi.)
Quod utrumque tam gaudium quam laetitia dicatur, est quia gaudium est boni et laetitia est veri, seu gaudium est amoris et laetitia est sapientiae, est enim gaudium cordis et laetitia animae, seu est gaudium voluntatis et laetitia intellectus. Quod conjugium Domini et Ecclesiae etiam in his sit, patet ex eo, quod dicatur,
“Vox gaudii et vox laetitiae, vox Sponsi et vox Sponsae” (Jerem. vii. 34; cap. xvi. 9; cap. xxv. 10; cap. xxxiii. 10, 11);
et Dominus est Sponsus et Ecclesia est Sponsa.
Quod Dominus sit Sponsus, videatur, Matth. ix. 15; Marc. ii. 19, 20; Luc. v. (34,) 35;
Et quod Ecclesia sit Sponsa, Apoc. xxi. 2, 9; cap. xxii. 17.
Quare Johannes Baptista dicit de Jesu,
“Qui habet Sponsam Sponsus est” (Joh. iii. 29).
@1 xcvi. 11 pro “lxviii. 4″$
@1 Verba uncis inclusa, in V.C.R., n. 253, videantur.$
“Non iota et corniculum praeteribit de Lege, donec omnia fiunt” (Matth. v. 18);
tum,
“Facilius est caelum et terram transire, quam Legis unum apicem cadere” (Luc. xvi. 17).
Supra ostensum est, quod Verbum non possit intelligi absque doctrina, et quod doctrina sit sicut lucerna, ut genuina vera videantur; et hoc ex causa, quia Verbum per meras correspondentias conscriptum est, Inde est, quod plura ibi apparentiae veri sint, et non nuda vera; et plura ad captum naturalis, immo sensualis, hominis scripta, sed tamen ita ut simplices illud simpliciter possint intelligere, et intelligentes intelligenter, ac sapientes sapienter. Nunc quia Verbum tale est, possunt apparentiae veri, quae sunt vestita vera, pro nudis veris captari; quae dum confirmantur, fiunt falsa. Sed hoc fit ab illis qui supra alios se credunt sapere, cum tamen non sapiunt; nam sapere est videre num verum sit antequam confirmatur, non autem confirmare quodcunque lubet; hoc faciunt illi, qui genio confirmandi pollent, et in fastu propriae intelligentiae sunt; illud autem faciunt qui amant vera, et afficiuntur illis, quia vera sunt, et faciunt illa usus vitae; hi enim illustrantur a Domino, ac vident vera ex luce illorum; illi autem illustrantur a semet, et vident falsa etiam ex luce illorum.
@1 Verba uncis inclusa in V.C.R., n. 255 videantur.$
@1 sint pro “sit”$
Cum Jehovah Deus “expulerat hominem, habitare fecit ab oriente horti Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae” (Genes. iii. 23, 24):
per “cherubos” significatur custodia; per “viam arboris vitae” significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; per “flammam gladii hinc inde vertentis se,” significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in sensu litterae, qui ita verti potest. Simile intelligitur per
“Cherubos ex auro” positos super duabus extremitatibus propitiatorii, quod erat super arca, in tabernaculo (Exod xxv. 18-21).
Quia hoc significabatur per “cherubos,” ideo
Dominus inter illos locutus est cum Mose (Exod. xxv. 22; cap. {1}xxxvii. 9; Num. vii. 89).
Quod Dominus loquatur cum homine non nisi quam in pleno, et Verbum in sensu litterae est Divinum Verum in pleno, videatur supra (n. 37-49); sic itaque Dominus locutus est cum Mose inter cherubos. Nec aliud significatum est per
Cherubos super aulaeis tabernaculi, et super velo ibi (Exod xxvi. (Exod. xxvi. {2}1);
nam aulaea et vela tabernaculi repraesentabant ultima caeli et ecclesiae, ac ita etiam Verbi (videatur Supra, n. 46). Nec aliud significatum est
Per cherubos in medio templi Hierosolymitani (1 Reg. vi. {3}23-28);
Et per cherubos sculptos super parietibus et super foribus templi (1 Reg. vi. 29, 32, 35);
Similiter per cherubos in novo templo (Ezech. xli. 18-20);
videatur etiam supra (n. 47). Quoniam per “cherubos” significabatur custodia ne Dominus, caelum et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur:
“Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto… fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum:… tu cherube expansio contegentis:… perdidi te, cherube contegens, in medio lapidum ignis” (Ezech. xxxviii. 12-14, 16):
per “Tyrum” significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni, et inde per “regem ejus” Verbum ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo, quod est sensus litterae, per illum, et per “cherubum” custodia, significetur, patet; nam dicitur,”Tu obsignans demensum;… omnis lapis pretiosus tegumentum tuum;… “tu cherube expansio contegentis;” ut et “cherube contegens:” quod per “lapides pretiosos,” qui etiam ibi nominantur, intelligantur vera sensus litterae Verbi, videatur supra (n. 45). Quoniam per “cherubos” significatur ultimum Divini Veri, ut custodia, ideo dicitur apud Davidem,
Jehovah “inclinavit caelos et descendit et equitavit super cherubo” (Psalm. xviii, 10, 11 (B.A. 9, 10)).
“Pastor Israelis qui sedet super cherubis, effulge” (Psalm. lxxx. 2 (B.A. 1)).
“Jehovah… insidens cherubis” (Psalm. xcix. 1).
“Equitare super cherubis,” “sedere super illis,” et “insidere illis,” est super sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per cherubos apud Ezechielem, in capite primo, et in nono, et decimo: at quia nemo scire potest quid per singula descriptionis illorum significatur, nisi cui apertus est sensus spiritualis, ideo mihi detectum est quid in summa per omnia illa, quae de cherubis dicuntur in primo capite apud Ezechielem, significatur, quae haec sunt:-
Describitur Divina sphaera externa Verbi (vers. 4);
Illa repraesentata sicut homo (vers. 5);
Conjuncta spiritualibus et caelestibus (vers. 6);
Naturale Verbi, quale est (vers. 7);
Spirituale et caeleste Verbi conjunctum naturali ejus, quale (vers. 8, 9);
Divinus Amor boni et veri caelestis, spiritualis et naturalis inibi, distinctim, et simul (vers. 10, 11);
Quod ad unum spectent (vers. 12);
Sphaera Verbi ex Divino Bono et Divino Vero Domini, ex quibus Verbum vivit (vers. 13, 14);
Doctrina boni et veri in Verbo et ex Verbo (vers. 15-21);
Divinum Domini supra illud et in illo (vers. 22, 23);
Et ex illo (vers. 24, 25);
Quod Dominus sit supra caelos (vers. 26);
Et quod Ipsi sit Divinus Amor et Divina Sapientia (vers. 27, 28).
Haec summaria etiam collata sunt cum Verbo in caelo, et cum illo conformia sunt.
@1 xxxvii. pro “xxxvi.”$
@2 1, 31 pro “31”$
@3 23 pro “22”$
Quod Dominus in mundum venerit, ut impleret omnia Verbi, videatur in Doctrina de Domino (n. 8-11). Quod per id factus sit Divinum Verum seu Verbum etiam in ultimis, intelligitur per haec apud Johannem:
“Verbum caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate” (i. 14):
“fieri caro” est fieri Verbum in ultimis. Qualis fuit ut Verbum in ultimis, ostendit discipulis cum transformatus est
(Matth. xvii. 2 seq.; Marc. ix. 2 seq.; Luc, ix. 28 seq.):
et ibi dicitur, quod Moses et Elias visi sint in gloria; per “Mosen et Eliam” intelligitur Verbum (videatur supra, n. 48). Dominus ut Verbum in ultimis, etiam describitur apud Johannem in Apocalypsi (cap. i. 13-16); ubi omnia descriptionis Ipsius significant ultima Divini Veri seu Verbi. Dominus prius quidem fuerat Verbum, sed in primis; nam dicitur,
“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum” (Joh. i. 1-3);
sed quando Verbum caro factum est, tunc Dominus factus est Verbum etiam in ultimis. Ex eo est, quod dicatur,
“Primus et Ultimus” (Apoc. i. 8, 11, 17; cap. ii. 8; cap. xxi. 6; cap. xxii. 11, 13),
Quod ante Verbum per Mosen et Prophetas apud gentem Israeliticam datum, cultus per sacrificia notus fuerit, et quod ex ore Jehovae prophetaverint, ex memoratis in Libris Mosis constare potest. Quod cultus per sacrificia notus fuerit, ex his:-
Mandatum est ut filii Israelis gentium altaria everterent, illarum statuas confringerent, et illarum lucos exscinderent (Exod. xxxiv. 13: Deutr. vii. 5; cap. xii. 3).
Quod Israel in Schittim coeperit scortari cum filiabus Moabi, (quod) vocaverint populum ad sacrificia deorum suorum, et (quod) comederit populus, et incurvaverit se diis eorum, et imprimis adjunxerit se Baalpeori; et quod accensa sit ira Jehovae contra Israelem propterea (Num. xxv. 1-3).
Tum quod Bileamus, qui fuit ex Syria, fecerit exstruere altaria, et sacrificaverit boves et pecudes (Num. xxii. 40; cap. xxiii. 1, 2, 14, 29, 30).
Quod etiam ex ore Jehovae prophetaverint, constat ex Prophetiis Bileami (Num. xxiii. 7-10, 18-24; cap. xxiv. 3-9, 16-{1}24);
Quod etiam prophetaverit de Domino, quod oriretur stella ex Jacobo, et sceptrum ex Israele (Num. xxiii. 17).
Quod prophetaverit ex ore Jehovae (Num. xxii. 13, 18; cap. xxiii. 3, 5, 8, 16, 26; cap. xxiv. 1, 13).
Ex his patet quod cultus Divinus similis cultui apud gentem Israeliticam per Mosen instituto apud gentes fuerit. Quod etiam ante Abrami tempus fuerit, aliquantum elucet ex verbis apud Mosen (Deutr. xxxii. 7, 8); sed evidentius ex Malchizedecho rege Schalemi,
Quod eduxerit panem et vinum, et benedixerit Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus (Gen. xiv, 18-20):
et quod Malchizedech repraesentaverit Dominum, nam vocatur
Sacerdos Deo Altissimo (Gen. xiv. 18);
et de Domino dicitur apud Davidem,
“Tu Sacerdos in aeternum, juxta modum Malchizedechi” (Psalm. cx. 4).
Inde erat, quod Malchizedech eduxerit panem et vinum, ut sancta ecclesiae, sicut in sacramento Cenae sancta sunt; et quod Malchizedech potuerit benedicere Abramo, et quod Abram dederit ei decimas de omnibus.
@1 24 pro “25”$
“Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae: Vahebam in Suphah, et fluvios Arnonem; et aquaeductum fluviorum, qui declinavit usque (ubi) habitatur Ar, et sistit se ad terminum Moabi” (Num. xxi. 14, 15);
per “bella Jehovae” in illo Verbo, sicut in nostro, intellectae et descriptae sunt pugnae Domini cum inferno, et victoriae super illud, quando in mundum venturus esset: eaedem etiam pugnae multis in locis intelliguntur et describuntur in historicis nostri Verbi, ut in bellis Josuae cum gentibus terrae Canaanis, et in bellis Judicum et Regum Israelis. Ex propheticis istius Verbi haec desumpta sunt a Mose:
“Propterea dicunt Enuntiatores, Ingredimini Chesbonem, aedificabitur et confirmabitur urbs Sichonis; nam ignis exivit ex Chesbone, flamma ex urbe Sichonis; comedit Ar Moabi, possessores excelsorum Arnonis: vae tibi Moabe; periisti, popule Kemoschi; dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emorraei Sichoni: cum telis confecimus eos: periit Chesbon usque ad Dibonem, et devastavimus usque ad Nophach, quod usque ad Medebam” (Num. xxi. 27-30).
Translatores vertunt, “Proverbiorum Compositores;” sed vocandi Enuntiatores seu Enuntiata Prophetica, ut constare potest a significatione vocis Moschalim (MESHALIM) in lingua Hebraea, quod non modo sint proverbia, sed etiam enuntiata prophetica; ut (Num. xxiii. 7, 18; cap. xxiv. 3, 15), ubi dicitur quod Bileamus ediderit enuntiatum suum, quod fuit propheticum, etiam de Domino; enuntiatum ejus ibi vocatur Maschal (MASHAL) in singulari: accedit, quod illa a Mose inde desumpta non sint proverbia, sed prophetica. Quod illud Verbum similiter Divinum seu Divinitus inspiratum fuerit, patet apud Jeremiam, ubi paene similia verba leguntur:
“Ignis exivit ex Chesbone, et flamma ab inter Sichonem, quae comedit angulum Moabi, et verticem filiorum strepitus. Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem” (Jerem. xlviii. 45, 46).
Praeter illa nominatur etiam liber propheticus Verbi Vetusti, vocatus Liber Jaschar, seu Liber Recti, a Davide et a Josua. A Davide:
“Lamentatus est David… super Schaule et super Jonathane…; et inscripsit, Ad docendum filios Jehudae arcum. Ecce scripta super Libro Jaschar” (2 Sam. i. 17, 18):
et a Josua:
Dixit Josua, “Sol in Gibeone quiesce, et Luna in valle Ajalonis: nonne hoc scriptum est super Libro Jaschar?” (Jos. x. 12, 13.)
Insuper, dictum est mihi, quod septem prima capita Geneseos in Verbo illo vetusto ({1}tam clare) exstent, ut non verbulum desit.
@1 Verba uncis inclusa videantur, Diar. Sp., partis septimae sectio secunda, p. 32 (ed. 1854).$
Non potest, dari conjunctio cum caelo, nisi alicubi in tellure sit ecclesia, ubi est Verbum, et per id Dominus notus; quia Dominus est Deus caeli et terrae, et absque Domino nulla salus. Satis est, ut ecclesia sit, ubi Verbum, tametsi illa consistit ex paucis respective: per id usque Dominus praesens est ubivis in universo terrarum orbe, nam per id caelum conjunctum est humano generi; quod conjunctio sit per Verbum, videatur supra (n. 62-69).
@1 86 pro “87”$
@1 ut pro “et”$
Quod erat apud Deum, et erat Deus; quod illuminet omnem hominem venientem in mundum (Joh. i. 1, 9): et quod Lux illa etiam in tenebris appareat (vers. 5).
“Populus sedens in tenebris vidit lumen magnum;… sedentibus in regione et umbra mortis, lux exorta illis est” (Matth. iv. 16; Esai. ix. 1 (B.A. 2)).
“Statim post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur: et tunc… videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum gloria et virtute” (Matth. xxiv. 29, 30):
per “solem” ibi intelligitur Dominus quoad amorem; per “lunam” Dominus quoad fidem; per “stellas” Dominus quoad cognitiones boni et veri; per “Filium hominis” Dominus quoad Verbum; per “nubem” sensus litterae Verbi, et per “gloriam” sensus spiritualis, ac transparentia ejus in sensu litterae.
Hoc ut commune conclusum sequitur ex omnibus quae hactenus dicta et ostensa sunt: ut,- Quod Verbum sit ipsum Divinum Verum (n. 1-4): Quod Verbum sit medium conjunctionis cum angelis caeli (n. 62-69): Quod in Verbo ubivis sit conjugium Domini et ecclesiae, et inde conjugium boni et veri (n. 80-89): Quod ecclesia talis sit, qualis est intellectus Verbi ab illa (n. 76-79): Quod Verbum etiam in caelis sit, et quod ex illo angelis sapientia (n. 70-75): Quod etiam sit lux spiritualis gentibus et populis extra ecclesiam per Verbum (n. 104-113): praeter plura. Ex quibus concludi potest, quod absque Verbo non alicui sit intelligentia spiritualis, quae est, quod sciat Deum, caelum et infernum, et vitam post mortem; et prorsus non aliquid sciat de Domino, de fide et amore in Ipsum, ita non aliquid de redemptione, per quam tamen salvatio. Dicit etiam Dominus ad discipulos,
“Sine Me non potestis facere quicquam” (Joh. xv. 5);
et Johannes,
“Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo” (Joh. iii. 27).
@1 Vetusto:- sic V.C.R., n. 273.$
@1 forte:- sic V.C.R., n. 275.$