DE NOVO CAELO ET NOVA TERRA; ET QUID PER “NOVAM HIEROSOLYMAM” INTELLIGITUR.
DICITUR in Apocalypsi,
“Vidi caelum novum et terram novam, primum enim caelum et prima terra transierant…. Et…vidi sanctam illam civitatem Hierosolymam Novam, descendentem a Deo e caelo, paratam ut sponsam..coram viro suo.” ….Civitas “habebat murum magnum et altum, qui habebat portas duodecim, et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum..Israelis. ….Et murus civitatis habebat fundamenta duodecim, in quibus duodecim nomina apostolorum Agni. ….Ipsa civitas quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta erat quanta latitudo. Et mensus est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia; et erant longitudo et latitudo et altitudo ejus aequales. Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. ..Erat murus ejus ex jaspide, ipsa vero civitas aurum purum, simile vitro puro: et fundamenta muri civitatis ex omni lapide pretioso….. Duodecim portae duodecim margaritae erant; …et platea civitatis aurum purum tanquam vitrum pellucidum. ….Gloria Dei illustrabat illam, et lucerna ejus erat Agnus. ….Gentes quae servatae fuerunt, ambulabunt ad lucem ejus, et reges terrae gloriam suam et honorem suum ad illam afferent” (cap. xxi. 1, 2, 12-24).
Homo qui haec legit, non aliter illa intelligit quam secundum sensum litterae; nempe, quod periturum sit caelum aspectabile cum terra, et novum caelum exstiturum, et quod super novam terram descensura sit sancta civitas Hierosolyma, et quod illa futura sit quoad suas mensuras secundum descriptionem. Sed angeli prorsus aliter illa intelligunt, nempe, singula spiritualiter quae homo naturaliter; et sicut angeli intelligunt, ita significant illa; et is est sensus internus seu spiritualis Verbi. Per “novum caelum et novam terram,” in sensu interno seu spirituali, in quo sunt angeli, intelligitur nova ecclesia tam in caelis quam in terris; (de ecclesia utrobivis dicetur infra;) per “civitatem Hierosolymam descendentem a Deo e caelo” intelligitur caelestis ejus doctrina; per “longitudinem,” “latitudinem” et “altitudinem,” quae aequales, intelliguntur omnia bona et vera illius doctrinae in complexu; per “murum” ejus intelliguntur vera tutantia illam; per “mensuram muri,” quae “centum quadraginta quatuor cubitorum,” quae “mensura hominis quae est angeli,” intelliguntur omnia illa vera tutantia in complexu, et quale eorum; per “duodecim portas,” quae ex margaritis, intelliguntur vera introducentia; similiter per “duodecim angelos in portis;” per “fundamenta muri,” quae “ex omni lapide pretioso,” intelliguntur cognitiones super quibus doctrina illa fundatur; per “duodecim tribus Israelis” intelliguntur omnia ecclesiae in genere et in specie; similia per “duodecim apostolos;” per “aurum simile vitro puro,” ex quo civitas et platea, intelligitur bonum amoris ex quo pellucet doctrina cum suis veris; per “gentes” quae servatae, et per “reges terrae” qui gloriam et honorem in illam afferent, intelliguntur omnes ab ecclesia qui in bonis et veris sunt; per “Deum” et “Agnum” intelligitur Dominus quoad ipsum Divinum et Divinum Humanum. Talis est sensus spiritualis Verbi, cui sensus naturalis, qui est sensus litterae, inservit pro basi; sed usque bini illi sensus, spiritualis et naturalis, unum faciunt per correspondentias. Quod talis intellectus spiritualis insit omnibus illis, non vacat hic ostendere, quia non hujus operis est; sed ostensa videantur in Arcanis Caelestibus, in sequentibus his locis:-
Quod in Verbo per “terram” significetur ecclesia, imprimis ubi per “terram” intelligitur Terra Canaan (n. 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643): quia in spirituali sensu per “terram” intelligitur gens quae ibi, et ejus cultus (n. 1262). “Populus terrae,” quod sint qui ab ecclesia spirituali (n. 2928). Quod “novum caelum et nova terra” significent novum in caelis et in terris quoad bona et vera, ita quoad illa quae sunt ecclesiae utrobivis (n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373).
(Quid intelligitur per “primum caelum et primam terram” quae transiverant, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, a principio ad finem; et in specie ibi, n. 65-72.)
Quod per “Hierosolymam” significetur ecclesia quoad doctrinam (n. 402, 3654, 9166). Quod per “urbes” et “civitates” significentur doctrinae, quae ecclesiae et religionis (n. 402, 2450(? 2449), 2712, 2943, 3216, 4492, 4493). Quod per “murum civitatis” significetur verum doctrinae tutans (n. 6419). Quod per “portas urbis” significentur vera introducentia ad doctrinam, et per doctrinam in ecclesiam (n. 2943, 4478(? 4477), 4492, 4493).
Quod per “duodecim tribus Israelis” repraesentata fuerint, et inde significata, omnia vera et bona ecclesiae in genere et in specie, ita omnia fidei et amoris (n. 3858, 3926, 4060, 6335).
Quod per “duodecim apostolos Domini” similia (n. 2129, 2329(? 3272), 3354, 3488, 3858, 6397).
Quod de apostolis dicatur quod “sessuri super duodecim thronis, et judicaturi duodecim tribus Israelis,” significetur quod omnes secundum vera et bona ecclesiae judicandi sint, ita a Domino a quo illa n. 2129, 6397).
Quod per “duodecim” significentur omnia in complexu (n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913). Quod simile per numerum “centum quadraginta quatuor,” quia est numerus multiplicatus per duodecim in duodecim (n. 7973): quod etiam simile per “duodecim millia” (n. 7973).
Quod omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253). Quod numeri multiplicati simile significent cum simplicibus a quibus per multiplicationem exsurgunt (n. 5291, 5335, 5708, 7973).
Quod per “mensuram” significetur quale rei quoad verum et bonum (n. 3104, 9603, 10262).
Quod per “fundamenta muri” significentur cognitiones veri super quibus doctrinalia fundantur (n. 9642(? 9643)).
Quod per “quadrangulare” seu “quadratum” significetur perfectum (n. 9717, 9861).
Quod per “longitudinem” significetur bonum et ejus extensio, et per “latitudinem” verum et ejus extensio (n. 1613, 9487).
Quod per “lapides pretiosos” significentur vera ex bono (n. 114, 9863, 9865). Quid per “lapides pretiosos” in Urim et Thummim in genere et in specie (n. 3862, 9864, 9866, 9905, 9891, 9895). Quid per “jaspidem,” ex quo murus (n. 9872).
Quod per “plateam civitatis” significetur verum doctrinae ex bono (n. 2336).
Quod per “aurum” significetur bonum amoris (n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881).
Quod per “gloriam” significetur Divinum Verum quale est in caelo, et inde intelligentia et sapientia (n. 4809, 5292(? 5068), 5922, 8267, 8427, 9429, 10574).
Quod per “gentes” significentur illi in ecclesia qui in bono sunt, et inde abstracte bona ecclesiae (n. 1059, 1159, 1258, 1260, (1261,) 1288(? 1285), 1416, 1849, 4574, 7830, 9255, 9256).
Quod per “reges” significentur illi in ecclesia qui in veris sunt, et inde abstracte vera ecclesiae (n. 1672, 2015, 2069, 4575, 5044). Quod ritualia circa coronationes regum involvant talia quae sunt Divini Veri (de quibus); sed quod cognitio de illis hodie perierit (n. 4581, 4966).
Quod per “Terram Canaan” in Verbi sensu spirituali intelligatur ecclesia, ostensum est variis in Arcanis Caelestibus, ex quibus sequentia afferentur: –
Quod Antiquissima Ecclesia, quae fuit ante diluvium, et Antiqua Ecclesia, quae fuit post diluvium, fuerint in Terra Canaane (n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516, 9327(? 9325)).
Quod tunc omnia loca facta sint repraesentativa talium quae sunt in regno Domini et ecclesia (n. 1505(? 1585), 3686, 4447, 5136.
Quod ideo Abraham illuc ire jussus sit, quoniam apud posteros ejus ex Jacobo ecclesia repraesentativa institueretur, ac Verbum conscriberetur, cujus sensus ultimus constaret ex repraesentativis et significativis quae ibi (n. 3686, 4447, 5136, 6516).
Inde est quod per “terram” et per “Terram Canaanem” in Verbo significetur ecclesia (n. 3038, 3481, 3705, 4447, 4517, 5757 10658(? 10568)).
Quod altitudo ejus esset sicut longitudo et latitudo, duodecim millia stadiorum ((Apoc. xxi.) vers. 16);
Et quod mensura muri ejus, quae centum quadraginta quatuor cubitorum, esset mensura hominis, quae est angeli (vers. 17):
tum quod dicatur,
“Parata ut sponsa coram viro suo” (vers. 2); et postea dixit angelus,
“Veni, ostendam tibi sponsam, uxorem Agni: ….et ostendit mihi civitatem..sanctam illam Hierosolymam” (vers. 9(, 10)):
ecclesia est quae in Verbo vocatur “sponsa” et “uxor” Domini; “sponsa” antequam conjungitur, et “uxor” cum conjuncta est (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3103, 3105, 3164, 3165, 3207, 7022, 9182).
Quod finis ecclesiae sit, quando nulla fides quia nulla charitas, ostensum est in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa (n. 33-39, seq.). Quia nunc ecclesiae in Christiano orbe se distinxerant solum per talia quae fidei sunt, et usque fides nulla est ubi non charitas, ideo velim hic, ante ipsam Doctrinam, praemittere aliqua de doctrina charitatis apud antiquos. Dicitur, ecclesiae in Christiano orbe, et per illas intelliguntur ecclesiae apud Reformatos seu Evangelicos, non autem apud Pontificios, quoniam ibi non Ecclesia Christiana est; nam ubi ecclesia, ibi adoratur Dominus et legitur Verbum aliter apud illos; ibi adorantur ipsi loco Domini, et Verbum inhibetur legi a populo, ac dictamen Papae ponitur ei aequale, immo supra id.
“Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est primarium et magnum mandatum:..secundum simile est illi, Amabis proximum tuum sicut te ipsum: ex his duobus mandatis..Lex et Prophetae pendent” (Matth. xxii. 37-39).
“Lex et Prophetae” sunt Verbum in omnibus et singulis.
OMNIA in universo, quae sunt secundum Divinum ordinem, se referunt ad bonum et verum; nihil datur in caelo, et nihil in mundo, quod non ad duo illa se refert: causa est, quia utrumque, tam bonum quam verum, procedit a Divino, a quo omnia.
Quod omnia et singula in universo se referant ad bonum et verum, et ad malum et falsum; illa quae secundum Divinum ordinem sunt et fiunt, ad bonum et verum; illa autem quae contra Divinum ordinem, ad malum et falsum (n. 2451(? 2452), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122).
Ita apud hominem ad intellectum et voluntatem, quoniam intellectus hominis est recipiens veri aut falsi, ac voluntas recipiens boni aut mali (n. 10122).
Quod hodie a paucis sciatur quid verum in sua genuina essentia, quia parum scitur quid bonum cum tamen omne verum est a bono, et omne bonum per vera (n. 2507, 3603, 4136, 9186, 9995).
Quod sint quatuor genera hominum: –
(1.) Quod sint qui in falsis sunt ex malo, et qui in falsis sunt non ex malo.
(2.) Quod sint qui in veris sunt absque bono.
(3.) Quod sint qui in veris sunt, et per illa spectant et tendunt ad bonum.
(4.) Quod sint qui in veris sunt ex bono. Sed de singulis in specie.
Quod innumerabilia genera falsi sint, quot nempe mala et quod origines malorum et inde falsorum sint plures (n. 1188, 1212, 4729, 4822, 7574).
Quod sit falsum ex malo, seu falsum mali et quod sit malum ex falso, seu malum falsi, ac iterum inde falsum, ita derivative (n. 1679, 2243).
Quod ex uno falso, imprimis si loco principii sit, fluant falsa in continua serie (n. 1510, 1511, 4717, 4721).
Quod sit falsum ex cupiditatibus amoris sui et mundi; et quod sit sum ex fallaciis sensuum (n. 1295, 4729).
Quod sint falsa religionis, et quod sint falsa ignorantiae (n. 4729, 8318, 9258).
Quod sit falsum in quo bonum, et falsum in quo non bonum (n. 2863, 9304, 10109, 10302).
Quod sit falsificatum (n. 7318, 7319, 10648).
Quod omne malum secum habeat falsum (n. 7577, 8094).
Quod falsum ex cupiditatibus amoris sui sit ipsum falsum mali, et quod inde pessima genera falsorum (n. 4729).
Quod malum sit grave, et ex se delabatur in infernum; non autem falsum, nisi ex malo (n. 8279, 8298).
Quod bonum vertatur in malum, et verum in falsum, cum delabitur e caelo in infernum, quia sic quasi in crassam et impuram atmosphaeram (n. 3607).
Quod falsa ex malo appareant sicut nimbi et sicut aquae impurae supra inferna (n. 8217(? 8137), 8138, 8146).
Quod qui in infernis sunt loquantur falsa ex malo (n. 1695, 7351, 7352, 7357, 7392, 7698(? 7699)).
Quod qui in malo sunt non possint nisi falsum, dum ex se, cogitare (n. 7437).
Plura de malo falsi (n. 2408, 4818, 7272, 8266(? 8265), 8279): et de falso mali (n. 6359, 7272, 9304, 10302).
Quod omne falsum confirmari possit, et cum confirmatum est appareat ut verum (n. 5033, 6865, 8521, 8780).
Quod ideo explorandum num verum sit antequam confirmatur (n. 4741, 7012, 7680, 7950, 8521).
Quod cavendum sit ne falsa religionis confirmentur, quia inde persuasio falsi, quae homini post mortem (n. 845, 8780).
Persuasio falsi quam damnosa (n. 794, 806, 5096, 7686).
Quod bonum influere in vera nequeat, quamdiu homo in malo est (n. 2434).
Quod bona et vera tantum removeantur ab homine, quantum is in malo et inde falsis est (n. 3402).
Quod quam maxime praecaveatur a Domino ne verum conjungatur malo, ac falsum mali bono (n. 3110, 3116, 4416, 5217).
Quod ex commixtione illa profanatio (n. 6348).
Quod vera exterminent falsa, et falsa vera (n. 5207).
Quod vera penitius recipi nequeant, quamdiu regnat incredulitas (n. 3399).
Quod vera falsificari possint, quomodo (ab exemplis, n. 7318).
Quod malis liceat falsificare vera, causae (n. 7332).
Quod vera falsificentur a malis, per quod applicentur et sic deducantur ad malum (n. 8094, 8149).
Verum falsificatum dicitur, quod applicatum est malo, quod fit imprimis per fallacias et per apparentias in externis (n. 7344, 8602(? 8062)).
Quod malis liceat aggredi verum, non autem bonum, quia verum possunt per varias interpretationes et applicationes falsificare (n. 6677).
Quod verum falsificatum ex malo sit contra verum et bonum (n. 8602(? 8062)).
Quod verum ex malo falsificatum graviter puteat in altera vita (n. 7319).
Plura de falsificatione veri (n. 7318, 7319, 10648).
Quod falsa religionis dentur quae concordant cum bono, et quod dentur quae discordant (n. (9258,) 9259).
Quod falsa religionis, si non discordant cum bono, non producant malum, solum apud illos qui in malo sunt (n. 8318).
Quod falsa religionis non imputentur illis qui in bono sunt, sed illis qui in malo (n. 8051, 8149).
Quod vera non genuina, et quoque falsa, consociari possint cum veris genuinis apud illos qui in bono sunt, non autem apud illos qui in malo (n. 3470, 3471, 4551, 4552, 7344, 8149, 9298).
Quod falsa et vera consocientur per apparentias ex sensu litterae Verbi (n. 7344).
Quod falsa verificentur a bono, et mollescant, quia applicantur et deducuntur ad bonum, et removetur malum (n. 8149).
Quod falsa religionis, apud illos qui in bono sunt, recipiantur a Domino ut vera (n. 4736, 8149).
Quod bonum, cujus quale est a falso religionis, acceptetur a Domino, si ignorantia sit, et in illa innocentia, ac finis bonus (n. 7887).
Quod vera apud hominem sint apparentiae veri et boni imbutae fallaciis, sed quod usque Dominus adaptet illa genuinis veris apud hominem qui in bono vivit (n. 2053).
Quod falsa in quibus bonum dentur apud illos qui extra ecclesiam sunt, et inde in ignorantia veri, etiam apud illos qui intra ecclesiam sunt, ubi falsa doctrinae (n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 3778, 4189, 4190, 4197, 6700, 9256).
Quod falsa in quibus non bonum graviora sint apud illos qui intra ecclesiam sunt, quam apud illos qui extra ecclesiam (n. 7688).
Quod vera et bona auferantur malis in altera vita, ac dentur bonis, secundum Domini verba,
“Ei..qui habet, dabitur ut abundet et ei qui non habet, auferetur quod habet” ((Matth. xxv. 29)) (n. 7770).
Quod vera absque bono non in se sint vera, quia non habent vitam, omnis enim vita veris est a bono (n. 3603).
Ita quod sint quasi corpus absque anima (n. 3180(? 8530), 9454(? 9154)).
Quod cognitiones veri et boni, quae modo in memoria et non in vita sunt, credantur illis esse vera (n. 5276).
Quod vera non approprientur homini, nec fiant ejus, quae modo scit, et agnoscit ex causis quae procedunt ex amore sui et mundi (n. 3402, 3834).
Sed quod approprientur quae agnoscit propter ipsum verum et bonum (n. 3849).
Quod vera absque bono non acceptentur a Domino (n. 4368): nec salvent (n. 2261).
Quod illi qui in veris absque bono sunt, non ab ecclesia sint (n. 3963).
Quod nec possint regenerari (n. 10637(? 10367)).
Quod Dominus non influat in vera, nisi quam per bonum (n. 10367).
De separatione veri a bono (n. 5008, 5009, 5022, 5028).
Quale verum absque bono, et quale ex bono (n. 1949, 1950, 1964, 5951): ex comparativis (n. 5830).
Quod verum absque bono sit morosum (n. 1949-1951, 1964).
Quod in mundo spirituali appareat durum (n. 6359, 7068); et acuminatum (n. 2799).
Quod verum absque bono sit sicut lux hiemis, in qua omnia telluris torpent, et nihil producitur: at quod verum ex bono sit sicut lux veris et aestatis, in qua omnia florent et producuntur (n. 2231, 3146, 3412, 3413).
Quod lux talis hiemalis vertatur in densas tenebras cum influit lux e caelo; et quod illi tunc, qui in illis veris sunt, in caecitatem et stupiditatem veniant (n. 3412, 3413).
Quod qui vera a bono separant in tenebris sint, et in ignorantia veri ac in falsis (n. 9186).
Quod se conjiciant a falsis in mala (n. 3325, 8094).
Errores et falsa in quae se conjiciunt (n. 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9221(? 9222)).
Quod Verbum illis occlusum sit (n. 3773, 4783, 8780).
Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus locutus de amore et charitate, ita de bono (n. 3051(? 2051), 3416).
Quod nesciant quid bonum, ita quid amor caelestis et charitas (n. 2507(? 2471), 3603, 4136, 9995).
Qui vera fidei sciunt, et male vivunt, quod in altera vita abutantur veris ad dominandum; quales illi, et qualis sors illorum ibi (n. 4802).
Quod Verum Divinum damnet ad infernum, at Divinum Bonum elevet ad caelum (n. 7258(? 2258)).
Quod Verum Divinum terreat, non Divinum Bonum (n. 4180).
Quid sit judicari ex vero, et judicari ex bono (n. 2335).
Quod homo amat, hoc vult; et quod homo amat aut vult, hoc cogitat et confirmat variis: quod homo amat aut vult, hoc vocatur bonum; et quod homo inde cogitat et confirmat variis, hoc vocatur verum (n.4070).
Inde nunc, quod verum fiat bonum cum fit amoris seu voluntatis, seu cum homo amat et vult illud (n. 5526, 7835, 10367). Et quia amor seu voluntas est ipsa vita hominis, quod verum non vivat apud hominem cum modo scit illud et cogitat illud, sed cum amat et vult illud, et ex amore et voluntate facit illud (n. 5595, 9284(? 9282)).
Quod vera inde accipiant vitam, ita ex bono (n. 2434, 3111, 3607, 6077).
Proinde quod vita veris sit ex bono, et nulla vita veris absque bono (n. 1589, 1947, 1997, 2579(? 3579), 3180, 4070, 4096, 4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 5928, 9154, 9667, 9841, 10729; illustratum, n. 9454(? 9154).
Quando vera dicenda vitam adepta (n. 1928).
Quod verum, cum conjungitur bono, approprietur homini, quia fit ejus vitae (n. 3108, 3161).
Ut verum conjungatur bono, erit consensus ab intellectu et voluntate; cum quoque a voluntate, quod tunc conjunctio (n. 3157, 3158, 3161).
Quod vera, cum regeneratur homo, intrent cum jucundo affectionis, quia amat facere illa, et quod reproducantur cum eadem affectione, quia cohaerent (n. 2484(? 2474), 2487, 3040, 3066, 3074, 3336, 4018, 5893, 7967).
Quod affectio quae amoris se semper adjungat veris secundum usus vitae, et quod affectio illa reproducatur cum veris, ac vera reproducantur cum affectione (n. 3336, 3824, 3849, 4205, 5893, 7967).
Quod bonum non aliud pro vero agnoscat quam quod concordat cum affectione quae amoris (n. 3161).
Quod vera introducantur per jucunda et amoena convenientia (n. 3502, 3512).
Quod omnis affectio veri genuina sit ex bono, et secundum id (n. 4373, 8349, 8356).
Quod sic insinuatio et influxus boni in vera, ac conjunctio (n. 4301).
Et quod sic vita veris (n. 7917, 7967).
Quia affectio quae amoris se semper adjungit veris secundum usus vitae, quod bonum agnoscat suum verum, ac verum suum bonum (n. 2429, 3101, 3102, 3161, 3179, 3180, 4358, 5407, 5835, 9637).
Quod inde conjunctio veri et boni (de qua, n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9258, 10555).
Quod etiam vera se agnoscant, ac mutuo consocientur (n. 9079): et quod hoc sit ex influxu caeli (n. 9079).
Quod bonum sit esse vitae, ac verum existere vitae inde; et quod sic bonum suum existere vitae habeat in vero, ac verum suum esse vitae in bono (n. 3049, 3180, 4574, 5002, 9144(? 9154)).
Inde quod omne bonum habeat suum verum, et omne verum suum bonum, quia bonum absque vero non existit, et verum absque bono non est (n. 9637).
Tum quod bonum habeat suam formam et suum quale a veris, ita quod verum sit forma et quale boni (n. 3049, 4574, 6951(? 6916), 9454(? 9154)).
Et quod sic verum et bonum debeant esse conjuncta, ut sint aliquid (n. 10555).
Quod inde bonum in perpetuo conatu et desiderio sit conjungendi sibi vera (n. 9206, 9495; illustratum, n. 9207).
Et quod vera se vicissim cum bono (n. 9206).
Quod conjunctio reciproca sit, boni cum vero, et veri cum bono (n. 5365, 8516).
Quod bonum agat, et verum reagat, sed ex bono (n. 3155, 4380, 4757, 5928, 10729).
Quod vera spectent suum bonum ut principium et finem (n. 4353).
Quod conjunctio veri cum bono se habeat sicut progressio vitae hominis ab infantia, quod primum hauriat vera scientifice, dein rationaliter, demum faciat illa suae vitae (n. 3025(? 3203), 3665, 3690).
Etiam sicut cum prole, quod concipiatur, sit in utero, nascatur, adolescat, sapiat (n. 3298, 3299, 3308, 3665, 3690).
Quod etiam se habeat sicut cum seminibus et humo (n. 3671).
Et sicut cum aqua ad panem (n. 4976).
Quod prima affectio veri non sit genuina, sed quod sicut homo perficitur, purificetur (n. 3040, 3089).
Quod usque bona et vera non genuina inserviant introducendis bonis et veris genuinis, et quod priora postea relinquantur (n. 3665, 3690, 3974, 3982, 3986, 4145).
Porro, quod homo ducatur per vera ad bonum, et non absque veris (n. 10124, 10367).
Si homo non addiscit seu recipit vera, quod bonum non influere possit, ita quod homo non fieri possit spiritualis (n. 3387).
Quod conjunctio boni et veri fiat secundum incrementum cognitionum (n. 3141).
Quod vera recipiantur a quolibet secundum captum (n. 3385).
Quod vera naturalis hominis sint scientifica (n. 3293, 3309, 3310).
Quod scientifica et cognitiones sint sicut vasa (n. 6004, 6023, 6052, 6071, 6077).
Quod vera sint vasa boni, quia recipientia (n. 1946(? 1496), 1900, 2063, 2261, 2269, 3318, 3365, 3368).
Quod bonum influat per viam internam seu animae apud hominem, vera autem per viam externam seu auditus et visus, et quod conjungantur in interioribus ejus a Domino (n. 3030, 3098).
Quod vera eleventur e naturali homine, ac implantentur bono in spirituali, et quod sic vera fiant spiritualia (n. 3085, 3086).
Et quod postea inde influant in naturalem hominem, bonum spirituale in bonum naturalis immediate, in verum autem naturalis mediate (n. 3314, 3573, 4563; illustratum, n. 3314, 3576, 3616, 3969, 3995).
Verbo, quod vera tantum et taliter conjungantur bono apud hominem, quantum et qualiter homo est in bono {1}quoad vitam (n. 3834, 3843).
Quod conjunctio aliter fiat apud caelestes, aliter apud spirituales (n. 10124).
Plura de conjunctione boni et veri, et quomodo fit (n. 3090, 3203, 3308, 4096, 4097, 4345, 4353, 5365, 7623-7627).
Et quomodo bonum spirituale per vera formatur (n. 3470, 3570).
-1 quoad pro “quod”
Verum quod ducit ad bonum, et quod procedit ex bono, quae differentia (n. 1063(? 2063)).
Quod verum non sit verum essentialiter nisi quantum a bono procedit (n. 4736, 10619); quoniam verum habet suum esse a bono (n. 3049, 3180, 4574, 5002, 9144): et suam vitam (n. 2434, 3111, 6077): et quia verum est forma seu quale boni (n. 3049, 4574, 6951(? 5951), 9454(? 9154)).
Quod verum sit prorsus sicut bonum apud hominem, in simili ratione et simili gradu (n. 2429).
Quod verum ut sit verum, trahet suam essentiam a bono charitatis et innocentiae (n. 3111, 6013).
Vera quae ex bono quod sint vera spiritualia (n. 5951).
Quod verum cum bono unum faciat cum procedit a bono, usque adeo ut utrumque simul sit unum bonum (n. 4332(? 4301, 4337), 7835, 10252, 10266).
Quod intellectus et voluntas unam mentem ac unam vitam faciant, cum intellectus procedit a voluntate, quoniam intellectus est recipiens veri, ac voluntas boni; non autem cum homo aliter cogitat et quam vult (n. 3623).
Quod verum ex bono sit verum voluntate et actu (n. 4337, 4353, 4385, 4390).
Cum verum procedit ex bono, quod bonum in vero habeat imaginem sui (n. 3180).
Quod in universo caelo et mundo, ac in singulis eorum, sit instar conjugii (n. 54, 718, 749(? 747), 917, 1432, 2173, 2516, 5194).
Imprimis inter verum et bonum (n. 1094(? 1904), 2173, 2503(? 2508)).
Quoniam omnia in universo se referunt ad verum et ad bonum, ut sint aliquid, et ad conjunctionem eorum, ut producatur aliquid (n. 2451(? 2452), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555).
Quod antiqui etiam instituerint conjugium inter verum et bonum (n. 1904).
Quod lex conjugii sit ut duo unum sint, secundum verba Domini (n. 10130, 10168, 10169).
Quod etiam amor vere conjugialis ex conjugio veri et boni e caelo descendat et existat (n. 2728, 2729).
Quod homo tantum sapiat quantum in bono est et inde veris, non autem quantum scit vera et non est in bono (n. 3182, 3190, 4884).
Quod homo qui in veris ex bono est, actualiter elevetur e luce mundi in lucem caeli, ita ex obscuro in clarum; vicissim autem, quod sit in luce mundi, et in obscuro, quamdiu scit vera et non in bono est (n. 3190, 3191(? 3192)).
Quod homo nec sciat quid bonum priusquam est in illo, et ex illo (n. 3325, 3330, 3336).
Quod vera crescant in immensum cum procedunt ex bono (n. 2846, 2847, 5345): de qua crescentia (n. 5355).
Quod crescentia illa se habeat sicut fructificatio ex arbore, et multiplicatio ex seminibus, ex quibus integri horti (n. 1873, 2846, 2847).
Quod etiam tantum sapientia crescat, et hoc in aeternum (n. 3200, 3314, 4220, 4221, 5527, 5859, 6303(? 10303)).
Quod etiam homo qui in veris ex bono est, tantum illustretur, ae quod tantum in illustratione sit cum legit Verbum (n. 9382, 10548-10550, 10691, 10694).
Quod bonum amoris sit instar ignis, ac verum inde sit sicut lux ex illo igne (n. 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684).
Quod vera ex bono in caelo etiam luceant (n. 5219).
Quod vera ex bono, per quae sapientia, crescant secundum quale et quantum amoris boni, ac vicissim falsa ex malo secundum quale et quantum amoris mali (n. 4099).
Quod homo qui in veris ex bono est, in intelligentiam et sapientiam angelicam veniat, et quod illa in interioribus ejus lateat quamdiu vivit in mundo, sed quod aperiatur in altera vita (n. 2494).
Quod homo qui in veris ex bono est, post mortem fiat angelus (n. 8747).
Quod vera ex bono se habeant sicut generationes (n. 9079).
Quod disponantur in series (n. 5339, 5343, 5530, 7408, 10303, 10308).
Ordinatio verorum ex bono comparata eum fibris et vasis sanguineis in corpore, et inde texturis et formis, secundum usus vitae (n. 3470, 3570, 3579, 9454(? 9154)).
Quod vera ex bono forment quasi civitatem, et hoc ex influxu caeli (n. 3584).
Quod in medio sint vera quae principalis amoris sunt, et reliqua inde remota secundum gradus disconvenientiae (n. 3993, 4551, 4552, 5530, 6028).
Vicissim apud malos (n. 4551, 4552).
Quod vera, cum procedunt ex bono, ordinentur in formam caeli (n. 4302, 4704(? 4904, 5704), 5339, 5343, 6028, 10303); et hoc secundum ordinem in quo sunt societates angelicae (n. 10303).
Quod omnia vera, eum procedunt a bono, affinitate quadam inter se conjuncta sint, et quod se habeant sicut derivationes familiarum ex uno patre (n. 2863).
Quod omne verum etiam habeat sphaeram extensionis in caelum secundum quale et quantum boni ex quo (n. 8063).
Quod conjugium boni et veri sit ecclesia et caelum apud hominem (n. 2231(? 2731), 7752, 7753, 9224, 9795(? 9995), 10122).
De jucunditate et felicitate illorum apud quos bonum est in veris (n. 1470).
Quod vera ex bono conjuncta sistant imaginem hominis (n. 8370).
Quod homo non sit nisi quam suum bonum et inde verum, aut malum et inde falsum (n. 10298).
In summa: –
Quod per vera sit fides (n. 4353, 4997, 7178, 10367).
Quod per vera charitas erga proximum (n. 4368, 7623, 7624, 8034).
Quod per vera amor in Dominum (n. 10143, 10153, 10310, 10578, 10648(? 10645)).
Quod per vera conscientia (n. 1077, 2053, 9113).
Quod per vera innocentia (n. 3183, 3495(? 3494), 6013).
Quod per vera purificatio a malis (n. 2799, 5954, 7044, 7918, 9089(? 9088), 10229, 10237).
Quod per vera regeneratio (n. 1555, 1904, 2046, 2189, 9088, 9959, 10028).
Quod per vera intelligentia et sapientia (n. 3182, 3190, 3387, 10064).
Quod per vera pulchritudo angelis, ita hominibus quoad interiora quae sunt spiritus eorum (n. 553, 3080, 4983(? 4985), 5199).
Quod per vera potentia contra mala et falsa (n. 3091, 4015, 10485(? 10488)).
Quod per vera ordo qualis in caelo (n. 3316, 3417, 3570, 4704(? 4104), 5339, 5343, 6028, 10303).
Quod per vera ecclesia (n. 1798, 1799, 3963, 4468, 4672).
Quod per vera caelum homini (n. 1690(? 3690), 9832, 9931, 10303).
Quod per vera homo fiat homo (n. 3175, 3387, 8370, 10298).
Verumtamen omnia illa per vera ex bono, et non per vera absque bono; et bonum a Domino (n. 2434, 4070, 4736, 5147).
Quod omne bonum sit a Domino (n. 1614, 2016, 2904, 4151, 9981).
Quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum (n. 2011, 4151, 10336, 10619).
Quod Dominus quoad utrumque et Divinum et Humanum sit Divinum Bonum Divini Amoris, et quod ab Illo procedat Divinum Verum (n. 3704, 3712, 4180, 4577).
Quod a Divino Bono Domini procedat Divinum Verum, comparative sicut lux a sole (n. 3704, 3712, 4180, 4577).
Quod Divinum Verum procedens a Domino appareat in caelis ut lux, et sistat omnem lucem caeli (n. 3195, 3222(? 3223), 5400, 8694, 9399, 9548, 9684.)
Quod lux caeli, quae est Divinum Verum unitum Divino Bono, illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (n. 2776, 3138).
Quod caelum in luce et calore sit quia in vero et bono; quoniam Divinum Verum ibi est lux, et Divinum Bonum ibi est calor (n. 3643, 9399, 9401(? 9400); et in opere De Caelo et Inferno, n. 126-140).
Quod Divinum Verum procedens a Divino Bono Domini formet et ordinet caelum angelicum (n. 3038, 9408, 9613, 10716, 10717).
Quod Divinum Bonum unitum Divino Vero, quod est in caelis, dicatur Divinum Verum (n. 10196).
Quod Divinum Verum procedens a Domino sit unicum reale (n. 6880, 7004, 8200).
Quod per Divinum Verum omnia facta et creata sint (n. 2803, 2884(? 2894), 5272, 7835(? 7678)).
Quod etiam Divino Vero sit omnis potentia (n. 8200).
Quod homo etiam se nihil boni facere, et nihil veri cogitare, possit (n. 874-876).
Quod rationale hominis ex se non percipere possit Divinum Verum (n. 2196, 2203, 2209).
Quod vera quae non a Domino sint ex proprio hominis, et quod non vera sint, sed modo appareant ut vera (n. 8868).
Quod omne bonum et verum sit a Domino, et nihil ab homine (n. 1614, 2016, 2904, 4151, 9981).
Quod bona et vera tantum bona et vera sint, quantum in se habent Dominum (n. 2904, 3051(? 3061), 8478(? 8480)).
De Divino Vero immediate procedente a Domino, et de Divino Vero mediate per angelos, et de eorum influxu apud hominem (n. 7055, 7056, 7058).
Quod Dominus influat in bonum apud hominem, et per bonum in vera (n. 1015).
Quod influat per bonum in vera omnis generis, maxime in vera genuina (n. 2531, 2554).
Quod Dominus non influat in vera separata a bono, et quod non detur parallelismus inter Dominum et hominem quoad illa, sed quoad bonum (n. 1831, 1832, 3514, 3564).
Facere bonum et verum propter bonum et verum, quod sit amare Dominum et amare proximum (n. 10336).
Quod qui in interno Verbi, ecclesiae, et cultus sunt, ament facere bonum et verum propter bonum et verum; qui autem in externo illorum absque interno sunt, quod ament facere bonum et verum propter se et mundum (n. 10662(? 10683)).
Quid sit facere bonum et verum propter bonum et verum (illustratum per exempla, n. 10682(? 10683)).
Quod infinita varietas sit, et nusquam aliquid idem cum altero (n. 7236, 9002).
Quod in caelis etiam infinita varietas sit (n. 684, 690, 3744, 5598, 7236).
Quod varietates in caelis sint varietates boni, et quod inde distinctio omnium ibi (n. 3519, 3744, 3804, 3986, 4005, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836, 9002).
Quod illae varietates sint ex veris, quae multiplicia, per quae bonum cuivis (n. 3470, 3519, 3804, 4149, 6917, 7236).
Quod inde omnes societates angelicae in caelis, et unusquisque angelus in societate, inter se distincti sint (n. 690, 3241, 3519, 3804, 3986, 4067, 4149, 4263, 7236, 7833, 7836).
Sed quod usque unum agant per amorem a Domino et per quod spectent unum finem (n. 457, 3986).
Quod bona et vera in genere secundum gradus distinguantur in naturalia, spiritualia, et caelestia (n. 2069, 3240).
Quod tres gradus boni et inde veri sint in communi secundum tres caelos (n. 4154, 9873, 10296(? 10270)).
Quod triplicis generis bona et inde vera sint in interno homine, et totidem in externo (n. 4154).
Quod sit bonum naturale, bonum civile, et bonum morale (n. 3768).
Quod bonum naturale, in quod aliqui nascuntur, non sit bonum in altera vita, nisi fiat bonum spirituale (n. 2463, 2464, 2468, 3408, 3469, 3470, 3508, 3518, 7761).
De bono naturali, spirituali, et non spirituali (n. 4988, 4992, 5032).
Quod sit verum intellectuale, et quod sit verum scientificum (n. 1904, 1911, 2503).
Quomodo concipitur et nascitur rationale apud hominem (n. 2094, 2574(? 2524) 2557, 3030, 5126).
Quod per influxum Domini per caelum, in cognitiones et scientias quae apud hominem, et inde elevationem (n. 1895, 1896(? 1899), 1900, 1901).
Quod elevatio sit secundum usus et eorum amorem (n. 3074, 3085, 3086).
Quod rationale nascatur per vera; inde qualia illa sunt, tale rationale (n. 2094, 2524, 2557).
Quod rationale per vera ex bono aperiatur et formetur, et quod per falsa ex malo claudatur et destruatur (n. 3108, 5126).
Quod homo non rationalis sit per id, quod ratiocinari queat de quacunque re, sed quod videre et percipere possit num verum sit vel non (n. 1944).
Quod homo non nascatur in aliquod verum, quia non in bonum; sed quod omne addiscet et imbuet (n. 3175).
Quod homo aegre recipere possit vera genuina, et sic sapere, propter fallacias sensuum et persuasiones falsi, et inde ratiocinia et dubia (n.3175).
Quod homo tunc incipiat sapere cum incipit aversari ratiocinia contra vera, et rejicere dubia (n. 3175).
Quod rationale humanum non illustratum irrideat vera interiora (ab exemplis, n. 2654).
Quod vera interiora apud hominem dicantur quum implantata sunt vitae ejus; et non inde, quod sciat illa, tametsi forent vera quae vocantur interiora (n. 10199).
Quod in bono sit facultas sapiendi; inde qui in bono vixerunt in mundo, in sapientiam angelicam veniunt post excessum e mundo (n. 5527, 5859, 8321).
Quod in unoquovis bono innumerabilia insint (n. 4005).
Quod ex bono innumerabilia sciri possint (n. 3612).
De multiplicatione veri ex bono (n. 5345, 5355, 5912).
Quod bonum infantiae, per vera ac per vitam secundum illa, fiat bonum sapientiae (n. 3504).
Quod sit affectio veri et affectio boni (n. 1904, 1997).
Quales illi qui in affectione veri, et quales illi qui in affectione boni (n. 2422, 2439(? 2429)).
Quinam in affectionem veri possunt venire, et quinam non possunt (n. 2689).
Quod omnia vera sint sub affectione communi ordinata (n. 9094).
Quod affectio veri et affectio boni in naturali homine se habeant ut frater et soror, in spirituali autem homine ut vir et ejus mulier (n.3160).
Quod pura vera non dentur apud hominem, ne quidem apud angelum, sed solum apud Dominum (n. 3207, 7902).
Quod vera apud hominem sint apparentiae veri (n. 2053, 2519).
Quod prima vera apud hominem sint apparentiae veri ex fallaciis sensuum, quae tamen successive exuuntur, sicut quoad sapientiam perficitur (n. 3131).
Quod apparentiae veri apud hominem qui in bono est, recipiantur a Domino pro veris (n. 2053, 3207).
Quid et quales apparentiae veri (n. 3207, 3357-3362, 3368, 3404, 3405, 3417).
Quod sensus litterae Verbi pluries sit secundum apparentias (n. 1838).
Quod eadem vera apud unum sint magis vera, apud alium minus, et apud alium falsa quia falsificata (n. 2439).
Quod vera etiam sint vera secundum correspondentiam inter naturalem et spiritualem hominem (n. 3128, 3138).
Quod vera differant secundum varias ideas et perceptiones de illis (n. 3470, 3804, 6917).
Quod verum, cum conjunctum est bono, evanescat e memoria, quia tunc fit vitae (n. 3108).
Quod vera nequeant conjungi bono nisi in statu libero (n. 3158).
Quod vera conjungantur bono per tentationes (n. 3318, 4572, 7122).
Quod bono insit continuus conatus ordinandi vera, et sibi per id statum restituendi (n. 3610).
Quod vera appareant injucunda cum intercipitur communicatio cum bono (n. 8352).
Quod homo aegre distinguere possit inter verum et bonum, quia aegre inter cogitare et velle (n. 9995).
Quod bonum in Verbo dicatur “frater” veri (n. 4267).
Quod etiam in certo respectu bonum dicatur “dominus,” et verum “servus” (n. 3409, 4267).
SUNT homini binae facultates, quae faciunt vitam ejus; una vocatur Voluntas, et altera Intellectus. Illae inter se distinctae sunt, sed ita creatae ut unum sint, et cum unum sunt vocantur Mens; quare mens humana illae sunt, et omnis vita hominis ibi.
Quod vera spiritualia non comprehendi possint nisi sequentia haec Universalia sciantur: –
(i.) Quod omnia in universo se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque, ut sint aliquid; ita ad amorem et fidem, et eorum conjunctionem.
(ii.) Quod apud hominem sit voluntas et intellectus et quod voluntas sit receptaculum boni, ac intellectus receptaculum veri et quod omnia ad bina illa apud hominem se referant, et ad conjunctionem illorum, sicut omnia ad bonum et verum ac eorum conjunctionem.
(iii.) Quod homo internus sit et externus, et quod illi inter se distincti sint sicut caelum et mundus, et tamen quod unum debeant facere, ut homo sit vere homo.
(iv.) Quod lux caeli sit in qua internus homo est, et lux mundi in qua externus; et quod lux caeli sit ipsum Divinum Verum ex quo omnis intelligentia.
(v.) Quod inter illa quae in interno et quae in externo homine sunt, sit correspondentia; et quod inde utrobivis sub alia specie appareant, usque adeo ut non dignoscantur nisi per scientiam correspondentiarum.
Nisi haec et plura alia sciuntur, non possunt ideae de spiritualibus et caelestibus nisi incongruae capi et formari; et sic scientifica et cognitiones, quae externi hominis, absque universalibus illis, parum possunt inservire rationali homini ad intellectum et incrementum. Inde patet quam necessaria sunt scientifica.
De illis universalibus in Arcanis Caelestibus pluries actum est.
Quod binae illae facultates faciant ipsum hominem (n. 10076, 10109, 10110, 10264, 10284).
Quod homo talis sit, quales binae illae facultates apud illum sunt (n. 7342, 8885, 9282, 10264, 10284).
Quod per illas etiam homo distinguatur a bestiis, ex causa quia intellectus hominis elevari potest a Domino et videre vera Divina, pariter voluntas et percipere bona Divina, et sic homo conjungi Domino per binas suas facultates quae faciunt illum; secus autem bestiae (n. 4525, 5114, 5302, 6323, 9231).
Et quia homo sic conjungi potest Domino, quod non mori possit quoad interiora sua quae ejus spiritus sunt, sed quod vivat in aeternum (n. 5302).
Quod homo non sit homo ex forma, sed ex bono et vero, quae sunt ejus voluntatis et intellectus (n. 4051, 5302).
Quod sicut omnia in universo se referunt ad bonum et verum, ita apud hominem ad voluntatem et intellectum (n. 803, 10122).
Quia voluntas est receptaculum boni, et intellectus receptaculum veri (n. 3332, 3623, 5332(? 5835), 6065, 6125, 7503, 9300, 9930).
Eodem recidit sive dicas verum sive dicas fidem, quoniam fides est veri ac verum est fidei; ac eodem recidit sive dicas bonum sive dicas amorem, quoniam amor est boni ac bonum est amoris: quod enim homo credit, hoc verum dicit; et quod homo amat, hoc bonum dicit (n. 4353, 4997, 7178, 10122, 10367).
Inde sequitur quod intellectus sit recipiens fidei, et voluntas recipiens amoris; et quod fides et amor sint in homine quando in illis sunt, quia non alibi est vita hominis (n. 7178(? 7179), 10122, 10367).
Et quia intellectus hominis potest recipere fidem in Dominum ac voluntas amorem in Dominum, quod possit fide et amore conjungi Domino; et qui conjungi potest fide et amore Domino, non potest mori in aeternum (n. 4525, 6323, 9231).
Quod amor sit conjunctio in spirituali mundo (n. 1594, 2057, 3939, 4018, 5807, 6195, 6196, 7081-7086, 7501, 10130).
Quod voluntas hominis sit ipsum esse vitae illius, quia est receptaculum boni et quod intellectus sit existere vitae inde, quia est receptaculum veri (n. 3619, 5002, 9282).
Ita quod vita voluntatis sit vita principalis hominis, et quod vita intellectus procedat inde (n. 585, 590, 3619, 7342, 8885, 9282, 10076, 10109, 10110); comparative ut lux ex igne seu flamma (n. 6032, 6314).
Quod quae in intellectum veniunt et simul in voluntatem, approprientur homini; non quae solummodo in intellectum (n. 9009, 9069, 9071, 9129(? 9133), 9182, 9386, 9393, 10076, 10109, 10110).
Quod illa fiant vitae hominis quae recipiuntur voluntate et inde intellectu (n. 8911, 9069, 9071, 10076, 10109, 10110).
Unusquisque etiam homo ab aliis amatur et aestimatur secundum bonum suae voluntatis et inde intellectus; amatur enim et aestimatur qui vult bene et intelligit bene, ac rejicitur et vilipenditur qui intelligit bene et non vult bene (n. 8911, 10076).
Quod homo etiam post mortem maneat sicut ejus voluntas et inde intellectus (n. 9069, 9071, 9386, 10153): et quod quae intellectus sunt et non simul voluntatis tunc evanescant quia non sunt in hominis spiritu (n. 9282).
Seu, quod eodem recidit, quod homo post mortem maneat sicut est ejus amor et inde fides, seu sicut ejus bonum et inde verum; et quod quae fidei sunt et non simul amoris, seu quae veri sunt et non simul boni, evanescant, quia non sunt in homine, ita non hominis (n. 553, 2364(? 2363), 10153).
Quod homo possit intellectu capere quod non ex voluntate facit seu quod possit intelligere quod non vult, quia contra amorem ejus (n. 3539).
Quod voluntas et intellectus unam mentem constituant (n. 35, 3623, 5832(? 5835), 10122).
Quod binae illae facultates vitae unum agere debeant, ut homo sit homo (n. 3623, 4832(? 5835), 5969, 9300).
Quod perversus status est apud quos intellectus et voluntas non unum agunt (n. 9075).
Quod talis status sit apud hypocritas, dolosos, assentatores et simulatores (n. 4326(? 2426), 3573, 4799, 8250).
Quod voluntas et intellectus redigantur in unum in altera vita, et quod non liceat ibi divisam mentem habere (n. 8250).
Quod omne doctrinale ecclesiae secum ideas habeat, et per illas percipiatur quale est (n. 3310).
Quod secundum illas sit intellectus ejus, et quod absque idea intellectuali apud hominem non sit nisi quam idea vocis et nulla rei (n. 3825).
Quod ideae intellectus se extendant ample in societates spirituum et angelorum circumcirca (n. 6598(? 6599), 6600-6605, 6609, 6613).
Quod ideae intellectus hominis aperiantur in altera vita, et ad vivum sistantur videndae quales sunt (n. 1869, 3310, 5510).
Quales quorundam ideae apparent (n. 6201(? 6200), 8885).
Quod omnis voluntas boni et intellectus veri sit a Domino; non ita intellectus veri separatus a voluntate boni (n. 1831, 3514, 5483(? 5482) 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).
Quod intellectus sit qui illustratur a Domino (n. 6222, 6608, 10659).
Quod illis qui illustrantur, det Dominus videre et intelligere verum (n. 9382, 10659).
Quod illustratio intellectus sit varia secundum status vitae hominis (n. 5221, 7012, 7233).
Quod intellectus illustretur quantum homo recipit verum voluntate, hoc est, quantum vult facere secundum id (n. 3619).
Quod illorum intellectus illustretur qui legunt Verbum ex amore veri et ex amore usus vitae; non autem qui ex amore famae, honoris, lucri (n. 9382, 10548, 10549, 10550(? 10551)).
Quod illustratio sit actualis elevatio mentis in lucem caeli (n. 10330: ab experientia, n. 1526, 6608).
Quod intellectui illustratio sit lux e caelo, sicut est visui lux e mundo (n. 1524, 5114, 6608, 9128).
Quod lux caeli sit Divinum Verum, a quo omnis sapientia et intelligentia (n. 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684).
Quod intellectus hominis sit qui illustratur ab illa luce (n. 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126(? 9128), 9399, 10569).
Quod intellectus talis sit, qualia sunt vera ex bono ex quibus formatus est (n. 10064).
Quod intellectus sit qui a veris quae ex bono, non autem qui a falsis quae ex malo (n. 10675).
Quod intellectus sit videre, ex illis quae experientiae et scientiae sunt, vera, causas rerum, nexus, et consequentia in serie (n. 6125).
Quod intellectus sit videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, non autem posse confirmare quodcunque (n. 4741, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780).
Quod lux confirmationes absque praevia perceptione veri, {1}sit, lux naturalis, etiam dabilis apud illos qui non sapiunt (n. 8780).
Quod videre et percipere num verum sit antequam confirmatur, solum detur apud illos qui afficiuntur vero propter verum, ita qui in luce spirituali sunt (n. 8780).
Quod omnia dogmata etiam falsa confirmari possint, usque ut appareant sicut vera (n. 2482(? 2243, 4677), 2490(? 2385, 4741), 5033, 6865, 7950).
Quomodo concipitur et nascitur rationale apud hominem (n. 2094, 2574(? 2524), 2557, 3030, 5126).
Quod ex influxu lucis caeli a Domino per internum hominem in cognitiones et scientias, quae sunt in externo, et inde elevationem (n. 1895, 1896(? 1899), 1900, 1901, 1902).
Quod rationale nascatur per vera, et non per falsa; inde qualia vera sunt, tale rationale (n. 2094, 2524, 2557).
Quod rationale per vera ex bono aperiatur et formetur, et quod per falsa ex malo claudatur et destruatur (n. 3108, 5126).
Quod homo non rationalis sit qui in falsis ex malo est; et quod ideo non rationalis sit quia potest ratiocinari de quacunque re (n. 1944).
Quod homo aegre sciat distinguere inter intellectum et voluntatem, quia aegre inter cogitare et velle (n. 9991(? 9995)).
Plura de Voluntate et Intellectu sciri et concludi possunt ex illis quae mox supra allata sunt de Bono et Vero, modo loco Boni percipiatur Voluntas, et loco Veri Intellectus; nam voluntas est boni, ac intellectus est veri.
-1 sit pro “fit”
HOMO ita creatus est ut simul sit in mundo spirituali et in mundo naturali. Mundus spiritualis est ubi sunt angeli, et mundus naturalis ubi sunt homines. Et quia homo ita creatus est, ideo datum est ei internum et externum; internum per quod sit in mundo spirituali, externum per quod sit in mundo naturali. Internum ejus est quod vocatur internus homo, et externum quod vocatur externus homo.
De Interno et Externo apud hominem.
Quod in Christiano orbe sciatur quod sit homini internum et externum, seu homo internus et externus, sed quod parum sciatur qualis unus et alter (n. 1889, 1940).
Quod internus homo sit spiritualis, et quod externus sit naturalis (n. 978, 1015, 4459, 6309, 9701-9708(? 9709)).
Quod internus homo qui spiritualis formatus sit ad imaginem caeli, et externus qui naturalis ad imaginem mundi, quomodo; et quod homo ideo ab antiquis dictus sit microcosmus (n. 3628, 4523, 4524, 6057, 6314, 9706, 10156, 10472).
Sic quod in homine conjunctus sit mundus spiritualis et mundus naturalis (n. 6057, 10472).
Quod inde homo talis sit ut spectare possit sursum versus caelum, et deorsum versus mundum (n. 7601, 7604, 7607).
Cum spectat sursum, quod in luce caeli sit et inde videat; cum autem spectat deorsum, quod in luce mundi sit et inde videat (n. 3167, 10134).
Quod apud hominem detur descensus e mundo spirituali in naturalem (n. 3702, 4042).
Quod internus homo qui spiritualis, et externus homo qui naturalis, prorsus distincti sint (n. 1999, 2018, 3691, 4459).
Quod distinctio sit qualis inter causam et effectum, et qualis inter prius et posterius, et quod non sit continuum (n. 3691, 4145(? 4154, 5145), 5146, 5711, 6275, 6284, 6299, 6326, 6465, 8603, 10076, 10099, 10181).
Proinde quod distinctio sit sicut inter caelum et mundum, aut inter spirituale et naturale (n. 4292, 5132(? 5032), 8610(? 5620, 5639)).
Quod interiora et exteriora hominis non continua sint, sed secundum gradus distincta, et quilibet gradus terminatus (n. 3691, 4154, 5114, 6326, 6465, 8603, 10099).
Qui non percipit distinctiones interiorum et exteriorum hominis secundum gradus, et qui non intelligit quales sunt gradus, quod non capere possit internum et externum hominis (n. 5146, 6465, 10099, 10181).
Quod illa quae in superiori gradu sunt, perfectiora sint illis quae in inferiori (n. 3405).
Quod tres gradus secundum tres caelos in homine sint (n. 4154).
Quod exteriora remotiora sint a Divino apud hominem, quare obscura respective; et quod sint communia (n. 6451); et quoque inordinata respective (n. 996, 3855).
Quod interiora sint perfectiora, quia propiora Divino (n. 5146, 5147).
Quod in interno millia et millia sint, quae in externo apparent ut commune unum (n. 5707).
Quod inde cogitatio et perceptio quo interior eo clarior (n. 5920).
Quod inde sequatur quod homo in internis debeat esse (n. 1175, 4464).
Quod interiora quae mentis sunt, apud hominem qui in amore et charitate est, actualiter eleventur a Domino, et quod alioqui spectarent deorsum (n. 6952, 6954, 10330).
Quod influxus et illustratio e caelo apud hominem, sit actualis elevatio interiorum a Domino (n. 7816, 10330).
Quod homo elevetur cum ad spiritualia (n. 2922(? 9922)).
Quod quantum homo ab externis elevatur versus interiora, tantum in lucem, ita in intelligentiam, veniat; et quod hoc sit abduci a sensualibus, sicut ab antiquis dictum est (n. 6183, 6313).
Quod elevatio ab externo ad interiora sit sicut e nimbo in lucem (n.4958(? 4598)).
Quod influxus a Domino sit per internum hominem in externum (n. 1940, 5119).
Quod interiora influere possint in exteriora, et non vicissim; ita quod sit influxus spiritualis et non physicus; nempe, e spirituali homine in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110(? 9109), 9111(? 9110)).
Quod Dominus ab interno, ubi pacificum, regat externum, ubi tumultuosum (n. 5396).
Quod internum videre possit omnia in externo, sed non vicissim (n. 1914, 1953, 5427, 5428, 5477).
Cum homo vivit in mundo, quod ab interno cogitet in externo; ita quod spiritualis naturalem, ac ibi se sistat natu e cogitat, quod sit ab interno seu spirituali in externo seu naturali (n. 9704, 9705, 9707).
Quod homo externus cogitet et velit secundum conjunctionem cum interno (n. 9702, 9703).
Quod sit interior cogitatio et exterior; qualis una et altera (n. 2515, 2552, 5127, 5141, 5168, 6007).
Quod non percipiatur ab homine, dum in mundo vivit, cogitatio et affectio quae in interno, sed quae in externo inde (n. 10236, 10240).
At quod in altera vita auferantur externa, et homo tunc immittatur in sua interna (n. 8870).
Quod tunc pateat qualia interna sunt (n. 1806, 1807).
Quod internum producat externum (n. 994, 995).
Et quod internum tunc induat se talibus per quae agere possit effectum in externo (n. 6275, 6284, 6299): et per quae tunc vivere possit in externo (n. 1175, 6275).
Quod Dominus conjungat internum seu spiritualem hominem externo seu naturali, cum regenerat illum (n. 1577, 1594, 1904, 1999).
Quod externus seu naturalis homo tunc redigatur in ordinem per internum seu spiritualem, et quod subordinetur (n. 9708).
Quod externum erit subordinatum et subjectum interno (n. 5077, 5125, 5128, 5786, 5947, 10272).
Quod externum ita creatum sit ut serviat interno (n. 5947).
Quod internum erit dominus, et externum minister, et in certo respectu servus (n. 10471).
Quod externum in correspondentia esse debeat cum interno, ut sit conjunctio (n. 5427, 5428, 5477).
Quale externum est cum correspondet interno, et quale cum non correspondet (n. 3493, 5422, 5423, 5427, 5428, 5477, 5512(? 5511)). Quod in externo homine sint quae correspondent et concordant cum interno, et quod sint quae non correspondent et concordant (n. 1563, 1568).
Quod externum suum quale habeat ab interno (n. 9912, 9921, 9922).
Quanta pulchritudo externi hominis est cum is conjunctus est cum interno (n. 1590).
Et quanta turpitudo cum non conjunctus (n. 1598).
Quod amor in Dominum et charitas erga proximum conjungant externum hominem interno (n. 1594).
Nisi internus homo conjunctus sit cum externo, quod nulla fructificatio (n. 3987).
Quod interiora successive influant in exteriora, usque in extremum seu ultimum, et quod ibi simul existant et subsistant (n. 634, 6239, 9216(? 9215), 9217(? 9216)).
Quod non modo successive influant, sed etiam forment in ultimo simultaneum; quo ordine (n. 5897, 6451, 8603, 10099).
Quod omnia interiora contineantur in nexu a primo per ultimum (n.988).
Quod etiam inde in ultimis sit robur et potentia (n. 9836).
Tum quod ideo ex ultimis responsa et revelata (n. 9905, 10548).
Quod inde etiam ultimum prae interioribus sanctum (n. 9824).
Quod inde in Verbo “primum et ultimum ” significent omnia et singula, ita totum (n. 10044, 10329, 10335).
Quod internus homo apertus sit ei qui in ordine Divino est, at clausus ei qui non in ordine Divino est (n. 8513).
Quod non sit conjunctio caeli cum externo homine absque interno (n. 9380).
Quod mala et mali falsa claudant internum hominem, ac faciant ut homo solum in externis sit (n. 1587, 10492): imprimis mala ex amore sui (n. 1594).
Quod interiora claudantur usque ad sensuale quod ultimum est, si Divinum negatur (n. 6564).
Quod internum apud intelligentes et doctos mundi, qui ex scientiis se confirmant contra illa quae caeli et ecclesiae sunt, plus claudatur quam apud simplices tales (n. 10492).
Quia internus homo in luce caeli est, et externus in luce mundi, quod ideo qui in externo sunt absque interno, hoc est, apud quos clausum est internum, non curent interna quae caeli et ecclesiae sunt (n. 4464, 4946).
Quod in altera vita ne quidem sustineant interna (n. 10694, 10701, 10707).
Quod nihil credant (n. 10396, 10400, 10411, 10429).
Quod se et mundum super omnia ament (n. 10407, 10412, 10422(? 10420)).
Quod interiora eorum, seu quae cogitationis et affectionis sunt, turpia, spurca, et profana sint, utcunque apparent in externis (n. 1182, 7046, 9705, 9707).
Quod ideae cogitationis eorum materiales sint, et prorsus non spirituales (n. 10582).
Porro, quales sunt apud quos internum, quod spectat caelum, clausum est (n. 4459, 9709, 10284, 10286, 10429, 10472, 10492, 10602, 10682(? 10683)).
Quod quantum aperitur internum quod spirituale, tantum multiplicentur vera et bona; et quod quantum clauditur internum quod spirituale, tantum vera et bona evanescant (n. 4099).
Quod ecclesia sit in interno spirituali homine, quia is in caelo est, et non in externo absque illo (n. 10698).
Inde quod ecclesia externa apud hominem nihil sit absque interna (n. 1795).
Quod cultus externus absque cultu interno sit nullus cultus (n. 1094, 1175).
De illis qui in interno ecclesiae, cultus, et Verbi sunt, de illis qui in externo in quo internum, et de illis qui in externo absque interno (n. 10682(? 10683)).
Quod externum sit durum absque interno (n. 10682[( 10683)).
Quod mere naturalis homo sit in inferno, nisi fiat spiritualis per regenerationem (n. 10156).
Quod omnes qui in externo sunt absque interno, seu internum spirituale est clausum, in inferno sint (n. 9128, 10483, 10489).
Quod interiora hominis actualiter vertantur secundum amores (n. 10702).
Quod in omnibus et singulis erit internum et externum ut subsistant (n. 9473).
Quod “supernum” et “altum” in Verbo significet internum (n. 1735, 2148, 4210, 4599).
Inde quod in Verbo “superius” sit interius, ac “inferius” sit exterius (n. 3084).
Quam perversum est quod orbis hodie tantum tribuat Naturae, et tam parum Divino (n. 3483).
Cur ita fit (n. 5116).
Cum tamen omnia et singula in Natura non modo exstiterunt, sed etiam continue subsistunt, a Divino; et hoc per mundum spiritualem (n. 775, 8211).
Quod Divina, caelestia, et spiritualia, terminentur in Natura (n. 4240, 4939).
Quod Natura sit ultimum planum cui illa insistunt (n. 4240, 5051(? 5651), 6275, 6284, 6299, 9216).
Quod caelestia, spiritualia et naturalia consequantur et succedant ordine; ita cum illis Divina, quia illa a Divino sunt (n. 880, 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068).
Quod caelestia sint caput, spiritualia corpus, et naturalia pedes (n. 4938, 4939).
Quod simili ordine quo consequuntur et succedunt, etiam influant (n. 4938, 4939).
Quod bonum intimi seu tertii caeli dicatur caeleste, bonum medii seu secundi caeli dicatur spirituale, et bonum ultimi seu primi caeli dicatur spirituale naturale; unde sciri potest quid caeleste, spirituale, et naturale (n. 4279, 4286, 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; et in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28, 29-40).
Quod omnia mundi naturalis sint a Divino per mundum spiritualem (n. 5013).
Inde quod spirituale insit omni naturali, quemadmodum causa efficiens inest effectui (n. 3562, 5711); tum quemadmodum conatus inest motui (n. 5173); et quemadmodum internum inest externo (n. 3562, 5326, 5711).
Et quia causa est ipsum essentiale in effectu, similiter conatus in motu, ut et internum in externo, inde sequitur quod spirituale sit ipsum essentiale in naturali, ita Divinum a quo (n. 2987-3002, 9701-9709).
Quod spiritualia sistantur in naturali; et quae sistuntur, quod sint repraesentativa et correspondentiae (n. 1632, 2987-3002).
Quod inde sit quod universa Natura sit theatrum repraesentativum mundi spiritualis, hoc est, caeli (n. 2758, 2999, 3000, 4939, 8848, 9280).
Quod omnia in Natura disposita sint in ordine et serie secundum fines (n. 4104).
Quod hoc sit e mundo spirituali, hoc est, caelo, quia ibi fines, qui usus, regnant (n. 453(? 454), 696, 1103, 3645, 4054, 7038).
Quod homo ita creatus sit, ut Divina, secundum ordinem descendentia in Naturam, apud illum percipiantur (n. 3702).
Quod apud unumquemvis hominem qui in ordine Divino est, sit internum et externum; internum ejus vocatur spirituale seu spiritualis homo, externum ejus naturale seu naturalis homo (n. 978, 1015, 4459, 6309, 9701-9709).
Quod spiritualis homo sit in luce caeli, et naturalis in luce mundi (n. 965).
Quod naturalis homo nihil perspicere possit ex se, sed ex spirituali (n. 5286).
Quod naturale sit quasi facies, in qua se interiora vident, et quod sic homo cogitet (n. 5165).
Quod homo spiritualis cogitet in naturali, ita naturaliter, quantum ad perceptionem ejus sensualem venit (n. 3679, 5165, 6284, 6299).
Quod naturale sit planum in quo terminatur spirituale (n. 5651, 6275, 6284, 6299, 9216).
Quod spirituale nihil videat, nisi naturale correspondeat (n. 3493, 3620, 3623).
Quod spiritualis seu internus homo videre possit quid peragitur in naturali seu externo; non autem vicissim; quia spirituale influit in naturale, et non naturale in spirituale (n. 3219, 4667, 5119, 5259, 5427, 5428, 5477, 6322, 9110(? 9109), 9111(? 9110)).
Quod naturalis homo ex sua luce, quae lumen Naturae vocatur, non sciat aliquid de Deo, nec de caelo, ac de vita post mortem, nec credat si audit nisi in lumen illud influat lux spiritualis, quae est lux e caelo (n. 8444(? 8944)).
Quod naturalis homo ex se, quia ex nativitate, sit oppositus homini spirituali (n. 3913, 3928).
Quod ideo, quamdiu oppositi sunt, homo molestum sentiat cogitare de spiritualibus et caelestibus, sed jucundum de naturalibus et corporeis (n. 4096).
Quod ad illa quae caeli sunt nauseet, et quoque ad solam nominationem spiritualis (ad experientia, n. 5006, 9109).
Quod mere naturales spectent bonum et verum spirituale ut servum (n. 5013, 5025).
Cum tamen naturalis homo subordinatus esse debet spirituali, et ei servire (n. 3019, 5168).
Spiritualis homo naturali servire dicitur, quando hic ex intellectuali conquirit confirmantia de talibus quae concupiscit, imprimis ex Verbo (n. 3019, 5013, 5025, 5168).
Qualiter mere naturales homines in altera vita apparent, et qualis illorum status et sors ibi est (n. 4630, 4633, 4940-4951(? 4952), 5032, 5571).
Quod vera quae in naturali homine sunt, dicantur scientifica et cognitiones (n. 3293).
Quod naturali homini in se spectato sit imaginatio materialis, et quod sint affectiones, quales sunt bestiis (n. 3020).
Sed quod genuinum cogitativum et imaginativum sit ex interno seu spirituali homine, quando ex eo naturalis homo videt, agit et vivit (n. 3493, 5422, 5423, 5427, 5428, 5477, 5512(? 5510)).
Quod quae in naturali homine sunt, respective ad illa quae in spirituali homine, sint communia (n. 3513, 5707).
Et sic quod respective sint obscura (n. 6686).
Quod sit naturale interius et exterius apud hominem (n. 3293, 3294, 3793, 5118, 5126, 5497, 5649).
Quod etiam sit medium inter illa (n. 4570, 9216).
Quod exonerationes spiritualis hominis fiant in naturalem et per illum (n. 9572).
Quod qui ex sola indole naturali bonum faciunt, et non ex religione, non recipiantur in caelo (n. 8002, 8772).
Quod lux magna in caelis sit (n. 1117, 1521, 1533, 1619-1632).
Quod lux in caelis multis gradibus excedat lucem meridianam in terra (n. 1117, 1527, 4527, 5400, 8644).
Quod lux illa mihi saepius visa sit (n. 1522, 4527, 7174).
Quod lux angelis in caelo intimo seu tertio sit sicut lux e sole, at lux angelis in secundo caelo sit sicut lux e luna (n. 1529, 1530).
Quod lux in intimo caelo sit flammea, in secundo autem candida (n.9570).
Quod omnis lux in caelis sit a Domino ut Sole ibi (n. 1053, 1521, 3195, 3341, 3636, 3643, 4415, 9548, 9684, 10809).
Quod Dominus sit Sol caeli angelici, et quod ille sit Divinus Ipsius Amor (n. 1521, 1529, 1530, 1531, 1837, 4321, 4696, 7078, 7171(? 7083), 7173).
Quod Divinum Verum procedens a Domino in caelis appareat ut lux, ac sistat omnem lucem caeli; et quod inde lux illa sit lux spiritualis (n. 3195, 3222, 5400, 8644, 9399, 9548, 9684).
Quod ideo Dominus in Verbo dicatur Lux (n. 3195).
Quia lux illa est Divinum Verum, quod in luce illa sit Divina Sapientia et Intelligentia (n. 3395(? 3195), 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).
Quomodo lux a Domino influit in caelos, illustratum per circulos radiosos circum solem (n. 9407).
(Quod Dominus sit Sol caelis, et quod ab Ipso omnis lux ibi, videatur in opere De Caelo (et Inferno), n. 116-125: et quod lux ex illo Sole sit Divinum Verum, et quod calor ex illo Sole sit Divinum Bonum Divini Amoris, n. 126-140.)
Quod lux caeli illuminet angelorum et spirituum et visum et intellectum (n. 2776, 3138).
Quod lux ibi se habeat secundum eorum intelligentiam et sapientiam (n. 1524, 3339).
Testatum e Verbo (n. 1529, 1530).
Quod lucis differentiae in caelis totidem sint quot societates angelicae (n. 4414): quoniam perpetuae varietates sunt in caelis quoad bonum et verum ita quoad sapientiam et intelligentiam (n. 684, 690, 3241, 3744, 3745, 5598, 7236, 7833, 7836).
Quod caelum in luce et calore sit, significet quod in sapientia et in amore (n. 3643, 9399, 9401(? 9400)).
Quod lux caeli illuminet intellectum hominis (n. 1524, 3138, 3167, 4408, 6608, 8707, 9126(? 9128), 9399, 10569).
Quod homo, cum elevatur a sensuali, in lumen mitius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6313, 6315, 9407).
Quod elevatio sit in lucem caeli, cum homo in intelligentiam (venit) (n. 3190).
Lux quanta percepta est, cum abductus sum ab ideis mundanis (n. 1526, 6608).
Quod visus interni hominis sit in luce caeli, et quod ideo homo analytice et rationaliter cogitare possit (n. 1532).
Quod lux caeli a Domino semper apud hominem adsit; sed quod tantum influat quantum homo in veris ex bono est (n. 4060, 4213(? 4214)).
Quod lux illa sit secundum verum ex bono (n. 3094).
Quod vera luceant in mundo spirituali (n. 5219).
Quod calor spiritualis et lux spiritualis faciant veram vitam hominis (n. 6032).
Quod lux mundi sit pro externo homine, lux caeli pro interno (n. 3222(? 3223), 3223(? 3224), 3337).
Quod lux caeli influat in lumen naturale, et quod naturalis homo tantum sapiat quantum illam lucem recipit (n. 4302, 4408).
Quod inter illas luces sit correspondentia (n. 3225).
Quod e luce mundi apud hominem, quae lumen ejus naturale vocatur, non videri possint illa quae in luce caeli sunt, sed vicissim (n. 9574(? 9577)).
Inde est quod qui in sola luce mundi, quae vocatur lumen naturale, sunt, non percipiant illa quae lucis caeli sunt (n. 3108).
Quod lux caeli illis qui in falsis ex malo sunt, sit caligo (n. 1783, 3337, 3413, 4060, 6907, 8197).
Quod lux mundi rutilet apud malos; et quod quantum rutilat, tantum illa quae lucis caeli sunt, illis tenebrae sint (n. 6907).
Quod lux mundi non appareat angelis (n. 1521, 1783, 1880).
Quod in caelis omnis lux sit a Domino, et quod omnis umbra ab ignorantia ac proprio angelorum et spirituum; inde modificationes et variegationes lucis et umbrae, quae sunt colores ibi (n. 3391(? 3341)).
De lucis variegationibus per urim et thummim (n. 3862).
Quod lux eorum qui in fide separata a charitate sunt, sit nivea, et quod sit sicut lux hiemalis (n. 3412, 3413).
Quod lux illa vertatur in meras tenebras, influente luce e caelo (n. 3412).
De luce eorum qui in fide persuasiva et in vita mali (n. 4416).
Qualis apparet lux apud illos qui in intelligentia a proprio sunt, et qualis apud illos qui in intelligentia a Domino (n. 4419).
Quod lumen in infernis sit, sed fatuum (n. 1528, 3940(? 3340), 4213(? 4214), 4418, 4531).
Quod lumen ibi sit sicut lumen ex igne carbonario (n. 1528, 4418, 4531).
Quod qui in infernis sunt, appareant sibi in suo lumine sicut homines, sed in luce caeli sicut diaboli et monstra (n. 4532, 4533, 4674, 5057, 5058, 6605, 6626).
Quod omnia in luce caeli appareant qualia sunt (n. 4674).
Quod inferna dicantur esse in caligine et tenebris, est quia sunt in falsis ex malo (n. 3340, 4418, 4531).
Quod “tenebrae” significent falsa, et “caligo” falsum mali (n. 1839, 1860, 7688, 7711).
Quod sensuale sit ultimum vitae hominis, adhaerens et inhaerens corporeo ejus (n. 5077, 5767, 9212, 9216, 9331, 9730).
Quod is sensualis homo dicatur qui omnia judicat et concludit ex sensibus corporis, et qui nihil credit nisi quae oculis videre et manibus tangere potest, haec dicens esse aliquid, cetera rejiciens (n. 5094, 7693).
Quod talis homo cogitet in extremis, et non interius in se (n. 5089, 5094, 6564, 7693).
Quod interiora ejus clausa sint, ut ibi nihil veri videat (n. 6564, 6844, 6845).
Verbo, quod in crasso lumine naturali sit, et quod sic nihil percipiat quod e luce caeli (n. 6201, 6310, 6564, 6598, 6612, 6614, 6622, 6624, 6844, 6845).
Quod inde interius sit contra illa quae caeli et ecclesiae sunt (n. 6201, 6316, 6844, 6845, 6948, 6949).
Quod eruditi qui confirmaverunt se contra vera ecclesiae sensuales sint (n. 6316).
Quod sensuales homines ratiocinentur acriter et solerter, quoniam cogitatio eorum est tam prope loquelam ut paene in illa, et quia in loquela ex sola memoria ponunt omnem intelligentiam (n. 195, 196, 5700, 10236).
Sed quod ex fallaciis sensuum ratiocinentur, quibus captatur vulgus (n. 5084, 6948, 6949, 7693).
Quod sensuales homines astuti sint et malitiosi prae reliquis (n. 7693, 10236).
Quod avari, adulteri, voluptuosi et dolosi imprimis sensuales sint (n. 6310).
Quod interiora eorum sint foeda et spurca (n. 6201).
Quod per illa communicent cum infernis (n. 6311).
Quod illi qui in infernis sunt, sensuales sint, et eo plus quo profundius ibi (n. 4623, 6311).
Quod sphaera spirituum infernalium se conjungat cum sensuali hominis a tergo (n. 6312).
Quod illi qui ratiocinati sunt a sensuali, et inde contra vera fidei, ab antiquis dicti fuerint serpentes arboris scientiae (n. 195, 196, 197, 6398, 6949, 10313).
Porro sensuale hominis, et sensualis homo, describitur (n. 10236). Et extensio sensualis apud hominem (n. 9731).
Quod sensualia ultimo loco esse debeant, non primo; et quod apud hominem sapientem et intelligentem ultimo loco sint, et subjecta interioribus at quod apud hominem insipientem primo loco sint, et dominantia; hi sunt qui proprie vocantur sensuales (n. 5077, 5125, 5128, 7645).
Si sensualia ultimo loco sunt, et subjecta interioribus, quod per illa aperiatur via ad intellectum, ac elimentur vera per modum quasi extractionis (n. 5580).
Quod sensualia illa hominis proxime exstent mundo, et admittant quae e mundo alluunt, et quasi cribrent illa (n. 9726).
Quod externus seu naturalis homo per sensualia illa communicet cum mundo, et per rationalia cum caelo (n. 4009),
Quod sensualia sic subministrent illa quae inserviunt interioribus hominis (n. 5077, 5081).
Quod sint sensualia subministrantia parti intellectuali et subministrantia parti voluntariae (n. 5077).
Quod, nisi cogitatio a sensualibus elevatur, homo parum sapiat (n. 5089).
Quod sapiens homo supra sensuale cogitet (n. 5089, 5094).
Quod homo, cum cogitatio ejus supra sensualia elevatur, in lumen clarius veniat, et tandem in lucem caelestem (n. 6183, 6313, 6315, 9407, 9730, 9922).
Quod elevatio supra sensualia et abductio ab illis, antiquis nota fuerit (n. 6313).
Quod homo spiritu suo videre possit quae in mundo spirituali, si abduci possit a sensualibus quae ex corpore, et elevari in lucem caeli a Domino (n. 4622).
Causa est, quia non corpus sentit, sed spiritus hominis in corpore; et quantum in corpore, tantum crasse et obscure, ita in tenebris, sentit; quantum non in corpore, tantum clare et in luce (n. 4622, 6614, 6622).
Quod ultimum intellectus sit scientificum sensuale, et quod ultimum voluntatis sit jucundum sensuale (de quibus, n. 9996).
Quae differentia inter sensualia communia cum bestiis, et inter sensualia non communia cum illis (n. 10236).
Quod sint sensuales non mali, quia interiora eorum non ita clausa sunt; de quorum statu in altera vita (n. 6311).
Quod scientifica dicantur quae in externo seu naturali homine et ejus memoria sunt; non autem quae in interno seu spirituali (n. 3019, 3020, 3293, 3309, 4967, 9918, 9922).
Quod scientifica, quia externi seu naturalis hominis, sint respective servitia, quoniam externus seu naturalis homo factus est ut serviat interno seu spirituali, ut mundus caelo (n. 5077, 5125, 5128, 5786, 5947, 10272, 10471).
Quod externus homo sit mundus respective, qua e inscriptae sunt leges ordinis Divini quae in mundo; et quod internus homo sit caelum respective, quia ei inscriptae sunt leges ordinis Divini quae in caelo (n. 4523, 4524, 5368, 6013, 6057, 9278, 9279, 9283, 9709, 10156, 10472; et in opere De Caelo (et Inferno), n. 51-58).
Quod sint scientifica quae concernunt naturalia, quae sunt status et vitae civilis, quae sunt status et vitae moralis, et quae sunt status et vitae spiritualis (n. 5734,(? 5774), 5934).
Sed quod distinctionis causa, illa quae sunt status et vitae spiritualis dicantur cognitiones, quae praecipue sunt doctrinalia (n. 9945).
Quod homo imbuendus sit scientiis et cognitionibus, quoniam per illas discit cogitare, dein intelligere quid verum et bonum, et tandem sapere, hoc est, vivere secundum illa (n. 129, 1450, 1451, 1453, 1548, 1802).
Quod scientifica et cognitiones sint prima, super quibus struitur et fundatur hominis vita, tam civilis quam moralis, ut et spiritualis; at quod discenda sint propter usum vitae ut finem (n. 1489, 3310).
Quod cognitiones aperiant viam ad internum hominem, ac dein conjungant illum cum externo secundum usus (n. 1563, 1616).
Quod rationale nascatur per scientias et cognitiones (n. 1895, 1900, 3086); sed non per ipsas scientias et cognitiones, sed per affectionem usuum ex illis, et secundum eam (n. 1895).
Quod internus homo aperiatur et successive perficiatur per scientias et cognitiones, si homo pro fine habet usum bonum, imprimis usum qui spectat vitam aeternam (n. 3086).
Quod tunc scientificis et cognitionibus, quae sunt in naturali homine, occurrant spiritualia ex caelesti et spirituali homine, et adoptent convenientia (n. 1495).
Quod usus vitae caelestis tunc ex scientificis et cognitionibus quae in naturali homine, per internum hominem, a Domino extrahantur, elimentur, et eleventur (n. 1895, 1896, 1900-1902, 5871, 5874, 5901).
Et quod scientifica et adversantia ad latera rejiciantur, et exterminentur (n. 5871, 5886, 5889).
Quod visus interni hominis non aliud evocet ex scientificis et cognitionibus externi hominis, quam quae sunt amoris illius (n. 9394).
Quod scientifica et cognitiones fasciculatim sint disposita et conjuncta secundum amores per quos introducta (n. 5881).
Quod tunc sub visu interni hominis in medio sint et in claro quae amoris sunt, ad latera autem et in obscuro quae non amoris (n. 6068, 6085(? 6084)).
Quod scientifica et cognitiones apud hominem successive implantentur ejus amoribus, et in illis habitent (n. 6325).
Quod homo in omnem scientiam et inde intelligentiam nasceretur, si in amorem in Dominum et in amorem erga proximum sed quia in amorem sui et mundi, quod nascatur in totalem ignorantiam (n. 6323, 6325).
Quod scientia, intelligentia et sapientia sint filii amoris in Dominum et amoris erga proximum (n. 1226, 2049, 2116).
Quod scientifica et cognitiones, quia sunt externi seu naturalis hominis, sint in luce mundi; vera autem quae facta sunt amoris et fidei, et sic vitam adepta, sint in luce caeli (n. 5212).
Quod usque vera, quae sic vitam adepta sunt, ab homine comprehendantur per ideas naturales (n. 5510).
Quod influxus spiritualis sit per internum hominem in scientifica et cognitiones quae in externo (n. 1940, 8005).
Quod scientifica et cognitiones sint receptacula et quasi vasa veri et boni, quae interni hominis (n. 1469, 1496, 3068, 5489, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077, 7770, 9922).
Quod ideo per “vasa” in Verbo in spirituali sensu significentur scientifica et cognitiones (n. 3068, 3069, 3079, 9394, 9544, 9723, 9724).
Quod scientifica sint quasi specula, in quibus vera et bona interni hominis sicut in imagine apparent et percipiuntur (n. 5201).
Quod ibi simul sint ut in suo ultimo (n. 5373, 5874, 5886, 5901, 6004, 6023, 6052, 6071, 6077).
Quod scientifica, quia in luce mundi, sint implexa et obscura respective ad illa quae sunt in luce caeli; ita quae in externo homine respective ad illa quae in interno (n. 2831).
Quare etiam per “implexum” in Verbo significatur scientificum (n. 2831): et quoque per “obscurum nubis” (n. 8443, 10552).
Quod a veris doctrinae, quae ex Verbo, ducendum sit principium, et illa primum agnoscenda; et quod dein liceat consulere scientifica, ad confirmandum illa; et quod sic corroborentur (n. 6047).
Ita quod liceat illis qui in affirmativo sunt de veris fidei, per scientifica intellectualiter confirmare illa; non autem illis qui in negativo; quia affirmativum praecedens trahit omnia in suas partes, et negativum praecedens omnia in suas (n. 2568, 2588, 3913, 4760, 6047).
Quod detur dubitativum affirmativum, ac dubitativum negativum; illud apud quosdam bonos, hoc apud malos (n. 2568).
Quod a veris fidei intrare in scientifica sit secundum ordinem, at vicissim ex scientificis intrare in vera fidei sit contra ordinem (n. 10236).
Quoniam influxus spiritualis est, et non physicus seu naturalis, ita a veris fidei, quia haec sunt spiritualia, in scientifica, quia haec sunt naturalia (n. 3229, 5129, 5259, 5427, 5428, 5478, 6322, 9110(? 9109), 9111(?9110)).
Qui in dubitatio negativo est, quod in se est negativum, ac dicit quod non credat priusquam persuadeatur per scientifica, quod nusquam credat (n 2094, 2832).
Quod illi qui id faciunt, fiant vesani quoad illa quae ecclesiae et caeli sunt (n. 128-130).
Quod cadant in falsa mali (n. 232, 233, 6047): et quod in altera vita, cum de spiritualibus cogitant, sint quasi ebrii (n. 1072).
Quales porro sunt (n. 196).
Exempla illustrantia quod spiritualia non capi possint, si inverso ordine in illa intratur (n. 233, 2094, 2196, 2203, 2209).
Quod multi eruditi in spiritualibus plus insaniant quam simplices, ex causa quia in negativo sunt, et illis scientifica, per quae confirmant negativum, in multa copia sunt (n. 4760).
Exemplum de erudito qui nihil de vita spirituali intelligere potuit (n. 8629).
Quod qui ex scientificis ratiocinantur contra vera fidei, acriter ratiocinentur, quoniam ex fallaciis sensuum, quae captant et persuadent, quia aegre discuti queunt (n. 5700).
Quod qui nihil veri intelligunt, et quoque qui in malo sunt, ratiocinari queant de veris et bonis fidei, et tamen in nulla illustratione esse (n. 4213(? 4214).
Quod solum confirmare dogma non sit intelligentis, quia falsum aeque confirmari potest ac verum (n. 1017, 2482, 2490, 4741, 5033, 6865, 7012, 7680, 7950, 8521, 8780).
Quod qui ratiocinantur de veris ecclesiae, num ita sit vel non ita, plane in obscuro de veris sint, et nondum in luce spirituali (n. 215, 1385, 3033, 3428).
Quod sint scientifica quae admittunt vera Divina, et quae non admittunt (n. 5213).
Quod scientifica inania destruenda sint (n. 1489, 1492, 1499, 1500).
Quod scientifica inania sint quae pro fine habent et confirmant amores sui et mundi, et quae abstrahunt ab amoribus in Dominum et erga proximum, quia talia occludunt internum hominem, ut homo dein non aliquid e caelo recipere possit (n. 1563, 1600).
Quod scientifica sint media sapiendi, et media insaniendi; et quod per illa internus homo vel claudatur; et sic rationale vel excolatur vel destruatur (n. 4156, 8628, 9922).
Quod scientiae post mortem nihil faciant, sed quae homo per scientias hausit intellectu et vita (n. 2480).
Quod usque omnia scientifica post mortem maneant, sed quod quiescant (n. 2476-2479, 2481-2486).
Quod eadem scientifica apud malos sint falsa, quia applicantur ad apud bonos vera, quia applicantur ad bona (n. 6917).
Quod vera scientifica apud malos non sint vera, utcunque apparent ut vera dum loquuntur illa, quia intus in illis est malum, et inde falsificata; et quod apud illos scientia eorum ne quidem dici mereatur scientia, quoniam absque vita (n. 10331).
Quod aliud sit sapere, aliud intelligere, aliud scire, et aliud facere; sed quod usque apud illos qui in vita spirituali sunt, ordine consequantur, et correspondeant, et in facere seu in factis simul sint (n. 10331).
Quod etiam aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (n. 896).
Qualis cupido sciendi spiritibus est, exemplum (n. 1993(? 1973)).
Quod apud angelos sit desiderium sciendi et sapiendi immensum, quoniam scientia, intelligentia et sapientia sunt cibus spiritualis (n. 3114, 4459, 4792, 4976, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656(? 5655), 6277, 8562, 9003).
Quod praecipua scientia antiquis fuerit scientia correspondentiarum, sed quod illa hodie obliterata sit (n. 3021, 3419, 4280, 4344(? 4844), 4964, 4965(? 4966), 6004, 7729, 10252).
Quod apud orientales et in Aegypto fuerit scientia correspondentiarum (n. 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10407).
Quod inde eorum hieroglyphica (n. 6692, 7097).
Quod antiqui per scientiam correspondentiarum se introduxerint in cognitiones spiritualium (n. 4749, 4844, 4965(? 4966)).
Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, et quod inde sensus ejus internus seu spiritualis, qui absque scientia correspondentiarum non sciri potest quod sit, nec quale est Verbum (n. 3131, 3472-3495, 8615, 10687).
Quantum scientia correspondentiarum praestat aliis scientiis (n. 4280).
Quod binae memoriae homini sint, exterior et interior, seu naturalis et spiritualis (n. 2469-2494).
Quod homo non sciat quod ei memoria interior sit (n. 2470, 2471).
Quantum memoria interior excellet prae memoria exteriore (n. 2473).
Quod quae in memoria exteriore sunt, in luce naturali sint; quae autem in memoria interiore, in luce spirituali sint (n. 5212).
Quod ex memoria interiore sit quod homo intellectualiter et rationaliter possit cogitare et loqui (n. 9394).
Quod omnia et singula quae homo cogitavit et locutus est et egit, et quae audivit et vidit, inscripta sint memoriae interiori (n. 2474, 7398).
Quod illa memoria sit liber vitae hominis (n. 2474, 9386, 9841, 10505).
Quod in memoria interiore sint (vera) quae facta sunt fidei, ac bona quae facta sunt amoris (n. 5212, 8067).
Quod res quae induerunt habitum, et facta sunt vitae, sint in memoria interiore (n. 9394, 9723, 9841).
Quod scientifica et cognitiones sint memoriae exterioris (n. 5212, 9922).
Quod illa perquam umbrosa sint et implexa, respective ad illa quae sunt memoriae interioris (n. 2831).
Quod homo in mundo ex memoria exteriore loquatur linguas (n. 2472, 2476).
Quod spiritus et angeli loquantur ex memoria interiore, et quod inde illis lingua universalis, quae talis est ut omnes, ex quacunque terra sint, inter se loqui possint (n. 2472, 2476, 2490, 2493; de qua lingua videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 234-245; ac de stupendis memoriae interioris, quae manet apud hominem post mortem ibi, n. 463).
Quod mere naturales et sensuales homines ex fallaciis sensuum cogitent et ratiocinentur (n. 5084, 5700, 6948, 6949, 7693).
Quales fallaciae sensuum sunt (n. 5084, 5094, 6400, 6948).
Quibus haec adjicientur: -Sunt fallaciae sensuum in naturalibus, in civilibus, in moralibus, et in spiritualibus, in singulis multae. Sed hic aliquas in spiritualibus recensere volo.
Qui cogitat ex fallaciis sensuum, is non potest intelligere,
(1.) Quod homo possit post mortem apparere ut homo, nec gaudere sensibus sicut prius; ita nec angeli.
(2.) Quod anima sit modo aliquod vitale, pure aethereum, de quo non aliqua idea haberi potest.
(3.) Quod solum corpus sit quod sentit, videt et audit.
(4.) Quod homo sit similis bestiae, modo quod homo possit loqui ex cogitatione.
(5.) Quod Natura sit omne et primum, ex qua omnia.
(6.) Quod homo imbuat et discat cogitare per influxum interioris Naturae et ejus ordinis.
(7.) Quod spirituale non sit; et si est, quod sit purius naturale.
(8.) Quod homo non possit frui aliqua beatitudine, ablatis jucundis amoris gloriae, honoris, lucri.
(9.) Quod conscientia sit modo aegritudo animi ex infirmitate corporis, et ex non successibus.
(10.) Quod Amor Divinus Domini sit amor gloriae.
(11.) Quod Providentia non sit, sed quod ex propria prudentia et intelligentia fluant omnia.
(12.) Quod honores et divitiae sint reales benedictiones quae dantur a Deo.
Praeter similia plura. Tales sunt fallaciae sensuum in spiritualibus. Inde constare potest quod caelestia non capi possint ab illis qui mere naturales et sensuales sunt. Mere naturales et sensuales sunt quibus internus spiritualis homo clausus est, ac naturalis modo apertus.
{1}Cogitant,
(2.) pro “2. Cogitant”
IPSA vita hominis est ejus amor, et qualis est amor talis est vita, immo talis est totus homo: sed amor dominans seu regnans est qui facit hominem. Ille amor sibi subordinatos habet plures amores, qui sunt derivationes; hi sub alia specie apparent, sed usque singuli illi insunt amori dominanti, et cum illo faciunt unum regnum; amor dominans est sicut eorum rex et caput; is dirigit eos, et per eos, ut per fines medios, spectat et intendit finem suum, qui omnium primarius et ultimis est, et hoc tam directe quam indirecte. Id quod est amoris dominantis, est quod super omnia amatur.
Quod amor sit esse vitae hominis (n. 5002).
Quod homo, spiritus, et angelus, sint prorsus sicut eorum amor (n. 6872, 10177, 10284).
Quod homo pro fine habeat quod amat (n. 3796).
Quod homo amat et pro fine habet, quod apud illum universaliter regnet, hoc est, in omnibus et singulis (n. 3796, 5130, 5949).
Quod amor sit calor spiritualis, et ipsum vitale hominis (n. 1589, 2146, 3338, 4906, 7081-7086, 9954, 10740).
Quod omnia interiora apud hominem, quae sunt ejus intellectus et voluntatis, disponantur in formam, secundum ejus amorem dominantem (n. 2024(? 2023), 3289, 6690).
Quod amor sit conjunctio spiritualis (n. 1594, 2057, 3939, 4018, 5807, 6195, 6196, 7081-7086, 7501, 10130).
Inde quod omnes in mundo spirituali consocientur secundum amores eorum (ibid.).
Quod affectio sit continuum amoris (n. 3938).
Quod omne jucundum, volupe, faustum, felix, et omne cordis gaudium sint amoris; et quale eorum secundum quale amoris (n. 994, 995, 2204).
Quod tot genera et species jucunditatum et voluptatum sint, quot affectionum quae amoris (n. 994, 995, 2204).
Quod jucundum amoris eo vilius sit, quo magis externum (n. 996).
Quod homini post mortem talis vita sit, qualis ejus amor (n. 2364(? 2363)).
Quod omnes, qui in infernis sunt, in malis et inde falsis sint ex amoribus sui et mundi (n. 551-565).
Quod jucunda amoris cujusvis in altera vita vertantur in correspondentia (n. 485-490).
Quod calor spiritualis in sua essentia sit amor (n. 133-140).
AMOR sui est sibi soli bene velle, et non aliis nisi propter se; ne quidem ecclesiae, patriae, alicui societati humanae, aut concivi: ut et illis benefacere solum propter sui famam, honorem et gloriam; quae nisi videt in bonis quae illis facit, dicit corde suo, Quid refert, cur hoc, et quid inde mihi? et sic omittit. Unde patet quod is qui in amore sui est, non amet ecclesiam, nec patriam, nec societatem, nec concivem, nec aliquod bonum, sed se solum.
-1 “sit”:–sic editio princeps; sic etiam A.C., n. 7367: forte legeres fit.
De Amoribus Sui et Mundi.
Sicut amor in Dominum, et amor erga proximum seu charitas, faciunt caelum ita amor sui et amor mundi, ubi regnant, faciunt infernum; quare sunt oppositi (n. 2041, 3610, 4225, 4776, 6210, 7366, 7369, 7480(? 7489), 7490, 8232, 8678, 10455, 10741-10743, 10745).
Quod ex amare sui et mundi omnia mala (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480(? 7488), 7488(? 7489), 8318, 9335, 9348, 10038, 10742).
Quod ex amore sui et mundi sit contemptus aliorum, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, doli, ita omne malum, et omnis malitia (n. 6667, 7372-7374, 9348, 10038, 10742).
Quod illi amores ruant, quantum eis laxantur frena; et quod amor sui usque ad thronum Dei (n. 7375, 8678).
Quod amor sui et amor mundi sint destructivi societatis humanae, et ordinis caelestis (n. 2045, 2057).
Quod genus humanum propter illos amores iniverit regimina, et se subjecerint imperiis, ut tuti essent (n. 7364, 10160, 10814).
Quod ubi illi amores regnant, bonum amoris et bonum fidei vel rejiciantur, vel suffocentur, vel pervertantur (n. 2041, 7491, 7492, 7643, 8487, 10455, 10743).
Quod in illis amoribus non sit vita, sed mors spiritualis (n. 7494, 10731, 10741).
Quales illi amores sunt, describitur (n. 1505, 2219, 2363, 2364, 2444, 4221, 4227, 4947(? 4948), 4949, 5721, 7366-7377, 8678).
Quod omnis cupiditas et concupiscentia sit amoris sui et mundi (n. 1668, 8910).
Quod amores sui et mundi inserviant pro mediis, et nullatenus pro fine (n. 7377, 7819, 7820).
Cum reformatur homo, quod invertantur illi amores ut sint pro mediis et non pro fine, ita ut sint sicut plantae pedum et non sicut caput (n. 8995, 9210).
Quod apud illos qui in amoribus sui et mundi sunt, non internum sit, sed externum absque interno; quia internum est clausum versus caelum, at externum apertum versus mundum (n. 10396, 10400, 10409, 10412(? 10411), 10422, 10424(? 10429)).
Quod illi qui in amoribus sui et mundi sunt, non sciant quid charitas, quid conscientia, et quid vita caeli (n. 7490).
Quod quantum homo in amore sui et mundi est, tantum non recipiat bonum et verum fidei, quod a Domino continue apud hominem influit (n. 7491).
Quod illis qui in amoribus sui et mundi sunt, vincula externa sint, sed nulla interna; quare ablatis externis ruunt in omne nefas (n. 1744(? 10744), 10745, 10746).
Quod in mundo spirituali omnes se vertant secundum amores; illi qui in amore in Dominum et in amore erga proximum sunt, a Dominum; at illi qui in amore sui et in amore mundi, retro a Domino (n. 10130, 10189, 10420, 10742).
Cultus in quo amor sui, qualis (n. 1304, 1306-1308, 1321, 1322).
Quod Dominus regat mundum per malos, ducendo illos per amores proprios, qui se referunt ad amorem sui et amorem mundi (n. 6481, 6495).
Quod aeque mali quam boni possint functiones obire ac usus et bona praestare, quia spectant honores et lucra ut praemia, propter quae similiter in externa forma faciunt (n. 6481, 6495).
(Quod omnes qui in infernis sunt, in malis et inde falsis sint ex amoribus sui et mundi, in opere De Caelo et Inferno, n. 551-565.)
Quod hominis proprium non sit nisi quam densum malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2318(? 2308), 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).
Quod hominis proprium sit ejus voluntarium (n. 4328).
Quod proprium hominis sit se amare prae Deo, et mundum prae Deo, et mundum prae caelo, ac nihili facere proximum respective ad se; ita quod sit amor sui et mundi (n. 694, 731, 4317, 5660).
Quod ex proprio hominis non modo omne malum, sed etiam omne falsum scaturiat, et quod hoc falsum sit falsum mali (n. 1047, 10283, 10284, 10286).
Quod proprium hominis sit infernum apud illum (n. 694, 8480).
Quapropter qui ducitur a suo proprio, quod salvari non possit (n. 10731).
Quod bonum quod homo facit ex proprio, non sit bonum, sed in se malum, quia propter se et propter mundum (n. 8478).
Quod proprium hominis separandum sit, ut Dominus adesse queat (n. 1023, 1044).
Et quod actualiter separetur cum homo reformatur (n. 9334-9336, 9452-9454, 9938).
Quod hoc fiat a solo Domino (n. 9445).
Quod homo per regenerationem accipiat proprium caeleste (n. 1937, 1947, 2882(? 2881), 2883, 2891).
Quod hoc appareat homini sicut ejus proprium, verum quod non sit ejus, sed Domini apud illum (n. 8497).
Quod qui in hoc proprio sunt, in ipso libero sint, quia liberum est duci a Domino, et ab Ipsius proprio (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 4096, 9586, 9587, 9589-9591).
Quod omne liberum sit ex proprio, et quale ejus secundum id (n. 2880).
Quale proprium caeleste (n. 164, 5660, 8480).
Quomodo implantatur proprium caeleste (n. 1712, 1937, 1947).
Quod homines, quotcunque sunt, nascantur in mala omnis generis, usque adeo ut proprium eorum non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2308, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).
Quod homo ideo renascendus sit, hoc est, regenerandus, ut a Domino novam vitam accipiat (n. 3701).
Quod hereditaria mala a parentibus et avis longa retro serie deriventur, crescant, et cumulentur; et non, ut creditur, sint a primo homine propter esum ex arbore scientiae (n. 313, 494, 2910, 3469, 3701, 4317, 8550).
Quod ideo mala hereditaria hodie maligniora sint quam olim (n. 2122).
Quod infantes, qui moriuntur infantes, et educantur in caelo, non sint nisi quam mala ex hereditario (n. 2307, 2308, 4563).
Quod inde diversae indolis et inclinationis sint (n. 2300).
Quod cuivis mala interiora sint a patre, et exteriora a matre (n. (1815,) 3701).
Quod homo malis hereditariis superaddat nova ex se, quae mala actualia vocantur (n. 8551).
Quod in altera vita nemo luat poenam propter mala hereditaria, sed propter mala actualia, quae redeunt (n. 966, 2308).
Quod inferna maligniora teneantur separata, ne operentur in mala hereditaria apud homines et spiritus (n. 1667, 8806).
Quod mala hereditaria sint mala amoris sui et mundi; quae sunt quod homo se amet prae Deo, ac mundum prae caelo, et proximum nihili faciat (n. 694, 4317, 5660).
Et quia illa mala sunt contra bona caeli, et contra Divinum ordinem, quod homo non possit non in meram ignorantiam nasci (n. 1050, 1902, 1992, 3175).
Quod bonum naturale connascatur quibusdam, sed quod usque id non bonum sit, quia facile ad omnia mala et falsa; et quod id bonum non acceptetur in caelo, nisi fiat bonum spirituale (n. 2463, 2464, 2468, 3304, 3408, 3469, 3470, 3508, 3518, 7761).
PRIMUM dicetur quid Proximus, ille enim est qui amandus, et erga quem charitas exercenda est: nisi enim scitur quid proximus, charitas potest exerceri simili modo absque distinctione, aeque erga malos quam erga bonos, unde charitas non fit charitas; mali enim ex benefactis malefaciunt proximo, sed boni benefaciunt.
Dixit enim illis qui in bono fuerunt, quod dederint Ipsi quod ederet, quod illi potaverint Ipsum, collegerint Ipsum, induerint Ipsum, visitaverint Ipsum, et in carcere venerint ad Ipsum: et dein, quod quantum fecerint uni ex fratribus suis minimis, Ipsi fecerint (xxv. 34-40).
In illis sex bonis in spirituali sensu intellectis comprehenduntur omnia genera proximi. Inde etiam patet quod, cum amatur bonum, ametur Dominus, Dominus enim est a quo bonum, qui in bono, et qui ipsum Bonum.
-1 “est”:–sic editio princeps. In A.C., n. 6935, legitur “sit”.
-1 sint pro “sit”
Quod caelum sit distinctum in duo regna, quorum unum vocatur regnum caeleste, alterum regnum spirituale: amor in regno caelesti est amor in Dominum, et vocatur amor caelestis, et amor in regno spirituali est amor erga proximum seu charitas, et vocatur amor spiritualis (n. 3325, 3653, 7257, 9002, 9833(? 9835), 9961).
(Quod caelum distinctum sit in duo illa regna, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 20-28. Et quod Divinum Domini in caelis sit amor in Ipsum, et charitas erga proximum, n. 13-19 ibi.)
Quod non sciatur quid bonum et quid verum, nisi sciatur quid amor in Dominum, et amor erga proximum, quoniam omne bonum est amoris, et omne verum est boni (n. 7255, 7366).
Quod scire vera, velle vera, et affici veris propter vera, hoc est, quia vera sunt, sit charitas (n. 3876, 3877).
Quod charitas consistat in affectione interna faciendi verum, et non in externa absque illa (n. 2430(? 2429), 2442, 3776, 4899, 4956, 8033).
Ita quod charitas consistat in usibus praestandis propter usus (n. 7038, 8253).
Quod charitas sit vita spiritualis hominis (n. 7081)
Quod totum Verbum sit doctrina amoris et charitatis (n. 6632, 7262).
Quod nesciatur hodie quid charitas (n. 2417, 3398, 4776, 6632).
Quod usque homo ex lumine rationis suae scire possit quod amor et charitas faciant hominem (n. 3957, 6273).
Tum quod bonum et verum concordent, ac unum sit alterius, ita amor et fides (n. 7627).
Quod Dominus in supremo sensu sit Proximus, quia Ille super omnia amandus est; inde quod omne id proximus sit, est, in quo Ipse, ita bonum et verum (n. 2425, 3419, 6706, 6819, 6823, 8124).
Quod discrimen proximi sit secundum quale boni, ita secundum praesentiam Domini (n. 6707-6710).
Quod omnis homo, et omnis societas, tum patria et ecclesia, ac universali sensu regnum Domini, sunt proximus, et quod illis benefacere ex amore boni secundum quale status eorum sit amare proximum; ita proximus est bonum illorum, cui consulendum est (n. 6818-6824, 8122).
Quod etiam bonum civile, quod est justum, et bonum morale, quod est bonum vitae in societate, et vocatur sincerum, sit proximus (n. 2915, 4730, 8120-8122).
Quod amare proximum non sit amare personam, sed id quod est apud illum ex quo ille, ita bonum et verum (n. 5025(? 5028), 10336).
Qui amant personam, et non quod est apud illum ex quo ille, quod ament aeque malum quam bonum (n. 3820).
Et quod benefaciant aeque malis quam bonis, cum tamen benefacere malis est malefacere bonis, quod non est amare proximum (n. 3820, 6703, 8120).
Judex qui punit malos ut emendentur, et ne contaminentur ab illis boni, is proximum amat (n. 3820, 8120, 8121).
Quod amare proximum sit facere bonum, justum et rectum in omni opere, et in omni functione (n. 8120, 8121, 8122).
Inde quod charitas erga proximum se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat, vult, et facit (n. 8124).
Quod facere bonum et verum sit amare proximum (n. 10310, 10336).
Quod illi qui hoc faciunt, ament Dominum, qui in supremo sensu est Proximus (n. 9212(? 9210).
Quod vita charitatis sit vita secundum praecepta Domini, et quod vivere secundum Divina vera sit amare Dominum (n. 10143, 10153, 10310, 10578, 10648(? 10645)).
Quod genuina charitas non sit meritoria (n. 2340(? 2027), 2373(? 2343), 2400, 3887, 6388-6393).
Quia est ex affectione interna, ita ex jucundo vitae faciendi bonum (n. 2373, 2400, 3887, 6388 (ad) 6393).
Qui fidem separant a charitate, quod in altera vita faciant fidem, et bona opera, quae in externa forma fecerunt, meritoria (n. 2373).
Quod qui in malis ex amore sui aut mundi sunt, non sciant quid sit facere bonum absque remuneratione, ita quid sit charitas non meritoria (n. 8037).
Quod doctrina Antiquae Ecclesiae fuerit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis (n. 2385, 2487(? 2417), 3419, 3420, 4844, 6628).
Quod illis inde intelligentia et sapientia (n. 2417, 6629, 7259-7262).
Quod intelligentia et sapientia crescant in immensum in altera vita apud illas qui vitam charitatis in mundo vixerunt (n. 1941, 5859).
Quod Dominus cum Divina Vera influat in charitatem, quia in ipsam vitam hominis (a. 2363(? 2063)).
Quod homo sit sicut hortus, apud quem charitas et fides conjunctae sunt; sed sicut desertum, apud quem non conjunctae (n. 7626).
Quod homo tantum recedat a sapientia, quantum a charitate; et quod in ignorantia de veris Divinis sint qui non in charitate, utcunque se credunt sapere (n. 2416(? 2427), 2435).
Quod vita angelica consistat in bonis charitatis, quae sunt usus, praestandis (n. 494).
Quod angeli spirituales, qui sunt qui in bono charitatis, sint formae charitatis (n. 553, 3804, 4735).
Quod omnia vera spiritualia spectent charitatem ut suum principium et finem (n. 4353).
Quod doctrinalia ecclesiae nihil faciant, nisi spectent charitatem ut finem (n. 2049, 2116).
Quod praesentia Domini apud homines et angelos se habeat secundum statum amoris et charitatis eorum (n. 649(? 549), 904).
Quod charitas sit imago Dei (n. 1013).
Quod intus in charitate sit amor in Dominum, ita Dominus, tametsi homo id nescit (n. 2227, 5066, 5067).
Quod qui charitatis vitam vivunt, accepti cives sint tam in mundo quam in caelo (n. 1121).
Quod non violandum sit bonum charitatis (n. 2359).
Quod qui non in charitate sunt, non possint agnoscere et colere Dominum, nisi ex hypocrisi (n. 2132, 4424, 9833).
Quod formae odii et charitatis non possint simul esse (n. 1860).
–
Bonum quod est amoris in Dominum, vocatur bonum caeleste; et bonum quod est amoris erga proximum, seu charitatis, vocatur bonum spirituale. Angeli qui in intimo seu tertio caelo sunt, in bono amoris in Dominum sunt; inde illi vocantur angeli caelestes: angeli autem qui in medio seu secundo caelo sunt, in bono amoris erga proximum sunt; inde illi vocantur angeli spirituales.
Doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum, est amplissima et simul arcanissima, est enim doctrina angelorum intimi seu tertii caeli, quae talis est, ut, si daretur ex ore illorum, vix millesima pars intelligeretur; sunt quoque ineffabilia quae continet. Illa doctrina continetur in sensu intimo Verbi; doctrina autem amoris spiritualis in sensu interno.
Doctrina boni spiritualis, quae est amoris erga proximum, est quoque ampla et arcana; sed multo minus quam doctrina boni caelestis, quae est amoris in Dominum. Quod doctrina amoris erga Proximum, seu charitatis, sit ampla, inde con stare potest, quod se extendat ad omnia et singula quae homo cogitat et vult ita ad omnia quae loquitur et agit; tum quod charitas non detur similis apud unum ut apud alterum; nec quod proximus sit similis unus sicut alter.
Quia tam ampla fuit doctrina charitatis, ideo antiqui, apud quos doctrina charitatis fuit ipsa doctrina ecclesiae, distinguebant charitatem erga proximum in plures classes, quas etiam subdividebant; et singulis classibus indebant nomina; et docebant quomodo charitas exercenda esset erga illos qui in una classe, et quomodo erga illos qui in altera: et sic redigebant doctrinam charitatis in ordinem, et exercitia charitatis ut distincte caderent in intellectum. Nomina quae indebant illis erga quos charitatem exercerent, erant plura: quosdam vocabant “caecos,” quosdam “claudos,” quosdam “mancos,” quosdam “pauperes,” tum “miseros” et “afflictos,” quosdam “pupillas,” quosdam “viduas:” in genere autem vocabant “esurientes” quibus darent edere, “sitientes” quibus darent bibere, “peregrinos” quos colligerent, “nudos” quos induerent, “aegrotos” quos visitarent, et “vinctos in carcere “ad quos venirent.
(Quinam erant, quos per singulos intelligerent, expositum est in Arcanis Caelestibus; ut quos per “caecos,” n. 2383, 6990; quos per “claudos,” n. 4302; quos per “pauperes,” n. 2129, 4459, 4958, 9209, 9253, 10227; quos per “miseros,” n. 2129; quos per “afflictos,” n. 6663, 6851, 9196; quos per “pupillos,” n. 4844, 9198-9200; quos per “viduas,” n. 4844, 9198, 9200; quos per “esurientes,” n. 4958, 10227; quos per “sitientes,” n. 4958, 8568; quos per “peregrinos,” n. 4444, 7908, 8007, 8013, 9196, 9200; quos per “nudos,” n. 1073, 5433, 9960; quos per “aegrotos, n. 4958, 6221, 8364, 9031; quos per “vinctos in carcere,” n. 5037, 5038, 5086, 5096. Quod per officia erga “esurientes,” “sitientes,” “peregrinos, nudos,” “aegrotos,” et “vinctos in carcere,” qui a Domino dicuntur (Matth. xxv. 34-36, seq.), comprehendatur tota doctrina charitatis, videatur n. 4954-4959.)
Haec nomina e caelo data fuerunt antiquis qui ab ecclesia, et per illos qui ita nominabantur, intelligebant qui spiritualiter tales erant: doctrina illorum charitatis docebat non modo quinam erant, sed etiam qualis esset erga unumquemvis charitas. Inde est quod eadem illa nomina in Verbo sint, et significent illos qui tales in spirituali sensu sunt. Verbum in se non est nisi quam doctrina amoris in Dominum, et charitatis erga proximum, ut quoque Dominus docet,
Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ..in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est primum et magnum mandatum: secundum..est simila illi, Amabis proximum tuum sicut teipsum; ex his duobus mandatis..Lex et Prophetae pendent” (Matth. xxii.
{1}37-40).
“Lex et prophetae” sunt totum Verbum (n. 2606, 3382, 6752, 7462(? 7463)).
Quod eadem illa nomina in Verbo sint, est ut Verbum, quod in se spirituale est, in suo ultimo esset naturale: et quia illi qui in externo cultu erant, erga tales qui ita nominabantur, charitatem exercerent; at qui in interno cultu, erga tales spiritualiter intellectos; ita ut simplices simpliciter intelligerent et facerent Verbum, ac ut sapientes sapienter; tum quoque ut simplices per externa charitatis initiarentur in interna ejus.
-1 37-40 pro “35, 36, 37, 38”
NEMO scire potest quid fides in sua essentia nisi sciat quid charitas, quoniam ubi non charitas ibi non fides, nam charitas unum facit cum fide sicut bonum cum vero; quod enim homo amat seu quod carum habet, hoc ei est bonum, et quod homo credit, hoc ei est verum: inde patet quod similis unio sit charitatis et fidei, qualis est boni et veri; quae unio qualis est, constare potest ex illis quae prius de Bono et Vero dicta sunt.
“Multi dicent mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, et per nomen tuum daemonia ejecimus, et in nomine tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, …operarii iniquitatis” (vii. 22, 23);
tum apud Lucam,
“Tunc incipietis dicere, Edimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde estis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis” (xiii. 26, 27):
intelliguntur etiam per quinque virgines stultas, quae non habebant oleum in lampadibus apud Matthaeum,
“Tandem..venerunt illae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; ille vero respondens dicet, Amen, dico vobis, non novi vos” (xxv. 11, 12):
“oleum in lampadibus” est bonum amoris in fide.
Qui non sciunt quod omnia in univeRso se referant ad Verum et Bonum, et ad conjunctionem utriusque ut producatur aliquid, quod non sciant quod omnia ecclesiae se referant ad Fidem et Amorem, et ad conjunctionem utriusque, ut sit ecclesia apud hominem (n. 7752-7762, 9186, 9224).
Quod omnia in universo, quae sunt secundum Divinum ordinem, se referant ad bonum et verum, et ad conjunctionem utriusque (n. 2451(? 2452), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555).
Quod vera sint fidei, et bona sint amoris (n. 4353(? 4352), 4997, 7178, 10367).
Haec causa est quod de Bono et Vero, in hac Doctrina actum sit; quare ex illis quae ibi allata sunt, concludi potest ad fidem et amorem, et sciri quales sunt cum conjuncti et quales cum non conjuncti, ponendo amorem loco boni, ac fidem loco veri, et applicando.
Qui non sciunt quod omnia et singula apud hominem se referant ad Intellectum et Voluntatem, et ad conjunctionem utriusque ut homo sit homo, quod non clare sciant quod omnia ecclesiae se referant ad Fidem et Amorem, et ad conjunctionem utriusque, ut in homine sit ecclesia (n. 2231, 7752-7754, 9224, 9995, 10122).
Quod binae facultates homini sint, una quae vocatur intellectus, et altera quae voluntas (n. 641, 803, 3623, 3939(? 3539)).
Quod intellectus dicatus sit recipiendis veris, ita quae fidei sunt, et voluntas dicata recipiendis bonis, ita quae amoris sunt (n. 9300, 9930, 10064).
Haec causa est, quod de Voluntate et Intellectu in hac Doctrina etiam actum sit; nam ex illis quoque, quae ibi allata sunt, concludi potest ad fidem et amorem, et sciri quales sunt cum conjuncti et quales cum non conjuncti, cogitando amorem in voluntate, et fidem in intellectu.
Qui non sciunt quod homini sit Internum et Externum, seu Internus et Externus Homo, et quod omnia caeli ad internum hominem se referant, et omnia mundi ad externum, et quod conjunctio eorum sit sicut est conjunctio mundi spiritualis et mundi naturalis, quod non sciant quid fides spiritualis et amor spiritualis (n. 4292, 5132, 8610).
Quod sit homo internus et externus, et quod homo internus sit spiritualis homo, et externus naturalis (n. 978, 1015, 4459, 6309, 9701-9709).
Quod fides sit spiritualis, ita quod fides sit fides quantum in interno homine est, similiter amor (n. 1504(? 1594), 3987, 8444(? 8443))
Et quod quantum amantur vera quae sunt fidei, tantum spiritualia fiant (n. 1594, 3987).
Haec causa est quod de Interno et Externo Homine actum sit; nam ex illis quae ibi allata sunt, concludi potest ad fidem et amorem, quales sunt cum spirituales, et quales cum non spirituales sunt; ita quantum sunt ecclesiae, et quantum non ecclesiae.
Quod lux hiemalis, quae est fidei separatae a charitate, vertatur in densas tenebras, cum influit lux e caelo; et quod illi qui in ea fide sunt, tunc in caecitatem et stupiditatem veniant (n. 3412, 3413).
Quod qui fidem a charitate separant doctrina et vita, in tenebris sint, ita in ignorantia veri, et in falsis, nam haec sunt tenebrae (n. 9186).
Quod se conjiciant in falsa et inde mala (a. 3325, 8094).
Errores et falsa, in quae se conjiciunt (n. 4721, 4730, 4776, 4783, 4925, 7779, 8313, 8765, 9224).
Quod Verbum illis sit occlusum (n. 3773, 4783, 8780).
Quod non videant et attendant ad omnia illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate, deque eorum fructibus seu bonis actu (de quibus, n. 1017, 3416).
Quod nec sciant quid bonum, ita nec quid caelestis amor, et quid charitas (a. 2507(? 2517), 3603, 4136, 9995).
Quod fides separata a charitate sit nulla fides (n. 654, 724, 1162, 1176, 2049, 2116, 2340(? 2343), 2349, 2419(? 2417, 3419), 3849, 3868, 6348, 7039, 7842(? 7342), 9782(? 9783)).
Quod talis fides in altera vita pereat (n. 2228, 5820).
Quum pro principio ponitur sola fides, quod vera contaminentur falso principii (n. 2433(? 2435)).
Quod nec persuaderi se patiantur, quia contra principium (n. 2385).
Quod doctrinalia de sola fide destruant charitatem (n. 6353, 8094).
Quod illi qui fidem separant a charitate, repraesentati sint per Cainum, per Chamum, per Reubenem, per Aegyptiorum primogenitos, et per Philisthaeos (a. 3325, 7097, 7317, 8093).
Qui solam fidem salvificam faciunt, quod vitam mali excusent; et quod illis qui in vita mali sunt, sit nulla fides quia non charitas (a. 3865, 7766, 7778, 7790, 7950, 8094).
Quod illi intus in falsis sui mali sint, tametsi hoc non sciunt (n 7790, 7950).
Quod ideo illis non possit conjungi bonum (n. 8981, 8983).
Quod etiam in altera vita sint contra bonum, et contra illos qui in bono sunt (n. 7097, 7127, 7317, 7502, 7945(? 7545), 8096, 8313).
Quod simplices corde, et usque sapientes, sciant quid bonum vitae, ita quid charitas, et non quid fides separata (n. 4741, 4754).
Quod omnia ecclesiae se referant ad bonum et verum, ita ad charitatem et fidem (n. 7752-7754).
Quod non prius ecclesia sit apud hominem quam cum vera implantata sunt vitae, et sic facta bonum charitatis (n. 3310).
Quod charitas faciat ecclesiam, et non fides separata a charitate (n. 809, 916, 1798, 1799, 1894(? 1834), 1844).
Quod internum ecclesiae sit charitas (n. 1899(? 1799), 7755).
Inde quod non ecclesia sit ubi non charitas (n. 4766, 5826).
Quod una ecclesia foret si spectarentur omnes ex charitate, tametsi quoad doctrinalia fidei, et quoad cultus ritualia, differrent (n. 1286(? 1285), 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2385, 2982, 3267, 3451).
Quantum boni in ecclesia, si charitas spectaretur primo loco, et fides secundo (n. 6269, 6272).
Quod omnis ecclesia incipiat a charitate, sed quod temporis successu deflectat ad fidem, et tandem ad solam fidem (n. 1834, 1835, 2231, 4683, 8094).
Quod nulla fides ultimo tempore ecclesiae sit, quia nulla charitas (n. 1843).
Quod cultus Domini consistat in vita charitatis (n. 8254, 8256).
Quod quale cultus sit secundum quale charitatis (n. 2190).
Quod externae ecclesiae homines internum habeant, si sint in charitate (n. 1100, 1102, 1151, 1153).
Quod doctrina in antiquis ecclesiis fuerit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis, et non doctrina fidei separatae (n. 2385, 2417, 3419, 3420, 4844, 6628, 7259-7262).
Quod Dominus inseminet et implantet verum bono charitatis, cum regenerat hominem (n. 2663(? 2063), 2189, 3310).
Quod aliter semen, quod est verum fidei, non radicem agere possit (n.880).
Quod bona et vera dein crescant secundum charitatis receptae quale et quantum (n. 1016).
Quod lumen regenerati non sit ex fide, sed ex charitate per fidem (n. 854).
Quod vera fidei, cum regeneratur homo, intrent cum jucundo affectionis, quia amat facere illa, et quod reproducantur cum eadem affectione, qua cohaerent (n. 2484, 2487, 3040, 3066, 3074, 3336, 4018, 5893).
Quod qui in amore in Dominum, et in charitate erga proximum, vivunt, nihil perdant in aeternum, quia conjuncti Domino; aliter qui in fide separata (n. 7506, 7507).
Quod homo talis maneat qualis ejus vita charitatis, non qualis ejus fides separata (n. 8256).
Qui in charitate vixerunt, quod eorum omnes status jucundi redeant in altera vita, ac immensum augeantur (n. 823).
Quod beatitudo caelestis influat a Domino in charitatem, quia in ipsam vitam hominis, et non in fidem absque charitate (n. 2363).
Quod in caelo spectentur omnes ex charitate, et nullus ex fide separata (n. 1258, 1394).
Quod etiam omnes in caelis consocientur secundum amores (n. 7085).
Quod nemo in caelum admittatur per cogitare, sed per velle bonum (n. 2401, 3459).
Nisi facere bonum sit conjunctum cum velle bonum et cum cogitare bonum, quod nulla salvatio, nec conjunctio hominis interni cum externo (n. 3987).
Quod Dominus, et quod fides in Ipsum, non ab aliis recipiatur in altera vita, quam ab illis qui in charitate sunt (n. 2340(? 2343)).
Quod bonum in perpetuo desiderio et inde conatu sit se conjungendi cum veris, ita charitas cum fide (n. 9206, 9207, 9495). Quod bonum charitatis agnoscat suum verum fidei, ac verum fidei suum bonum charitatis (n. 2429, 3101, 3102, 3161, 3179, 3180, 4358, 5407(? 5807), 5835, 9637).
Quod inde conjunctio veri fidei et boni charitatis (de qua, n. 3834, 4096, 4097, 4301, 4345, 4353, 4364, 4368, 5365, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9258, 10555).
Quod conjunctio illorum sit instar conjugii (n. 1094(? 1904_, 2173, 2053(? 2508).
Quod lex conjugii sit quod duo unum sint, secundum Verbum Domini (n. 10130, 10168, 10169).
Ita fides et charitas (n. 1094, 2173, 2503).
Quod ideo fides quae fides quoad essentiam suam sit charitas (n. 2228, 2839, 3180, 9783).
Quod sicut bonum est esse rei, ac verum existere inde ita {1}charitas sit esse ecclesiae, ac fides existere inde (n. 3049, 3180, 4574, 5002, 9144(? 9145)).
Quod verum fidei vivat ex bono charitatis, ita quod vita secundum vera fidei sit charitas (n. 1589, 1947, 2579(? 2571), 4070, 4096, 4097, 4736, 4757, 4884, 5147, 5928, 9154, 9667, 9841, 10729).
Quod fides non dari queat nisi in charitate; si non in charitate quod in fide non sit bonum (n. 2261, 4368).
Quod fides non vivat apud hominem, cum modo scit et cogitat illa quae fidei sunt, sed cum vult illa et ex velle facit illa (n. 9224).
Quod nulla salvatio sit per fidem, sed per vitam secundum vera fidei, quae vita est charitas (n. 379, 389, 2228, 4663, 4721).
Quod salventur qui ex doctrina ecclesiae cogitant quod sola fides salvet, si justum faciunt propter justum, et bonum propter bonum, nam sic usque in charitate sunt (n. 2442, 3242, 3459, 3463, 7506, 7507).
Si solum fides cogitativa salvaret, quod omnes salvarentur (n. 2364(? 2361), 10659).
Quod charitas faciat caelum apud hominem, et non fides absque illa (n. 3513, 3584, 3815, 9832, 10714, 10715, 10721, 10724).
Quod spectentur omnes ex charitate in caelo, et non ex fide (n. 1258, 1394, 2364(? 2361), 4802).
Quod conjunctio Domini cum homine non sit per fidem, sed per vitam secundum vera quae fidei sunt (n. 9380, 10143, 10153, 10310, 10578, 10645, 10648).
Quod Dominus sit arbor vitae, bona charitatis fructus, et fides folia (n. 3427, 9337).
Quod fides sit “luminare minus,” et amor “luminare majus” (n. 30-38).
Quod angeli ex regno caelesti Domini non sciant quid fides, usque adeo ut ne quidem nominent illam; at quod angeli ex regno spirituali Domini loquantur de fide, quia ratiocinantur de veris (n. 202, 203, 337, 2215(? 2715), 3246, 4448, 9166, 10786).
Quod angeli in regno caelesti Domini dicant modo, Ita ita, vel Non non; at quod angeli e regno spirituali Domini ratiocinentur num ita sit vel non ita, quando sermo est de veris spiritualibus, quae sunt fidei (n. 2715, 3246, 4448, 9166, 10786, ubi explicantur Domini verba,
“Esto sermo vester, Ita ita, Non non; quod ultra haec est ex malo est” (Matth. v. 37):)
quod angeli caelestes tales sint, est quia vera fidei statim in vitam immittunt, et non sicut angeli spirituales prius in memoriam; et quod angeli caelestes inde in perceptione omnium quae fidei sint (n. 202, 585, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 5113, 5897, 6367, 7680, 7877, 8521, 8780, 9935(? 9936), 9995, 10124).
Quod fiducia seu confidentia, quae in eminenti sensu vocatur fides salvans, non detur nisi quam apud illos qui in bono sunt quoad vitam, ita apud illos qui in charitate (n. 2982, 4352, 4683, 4689, 7762, 8240, 9239-9245).
Quod pauci sciant quid confidentia illa (n. 3868, 4352).
Quae differentia est inter credere illa quae a Deo, et credere in Deum (n. 9239, 9243).
Quod aliud sit scire, aliud agnoscere, et aliud fidem habere (n. 896, 4319, 5664(1/2)).
Quod sint scientifica fidei, rationalia fidei, et spiritualia fidei (n. 2504, 8076(? 8078)).
Quod primum sit agnitio Domini (n. 10083).
Quod omne id sit bonum, quod influit a Domino apud hominem (n.1614, 2016, 2751, 2882, 2883, 2891, 2892, 2904, 6193, 7643, 9128).
Quod detur fides persuasiva, quae usque non est fides (n. 2340(? 2343), 2682, 2689, 3417(? 3427), 3865, 8148).
Quod ex variis ratiociniis appareat sicut fides sit prior charitate, sed quod sit fallacia (n. 3324).
Quod ex solo lumine rationis sciri possit quod bonum sit primo loco, ita charitas, et verum secundo, ita fides (n. 6273).
Quod bonum, ita charitas, sit actualiter primo loco, seu primum ecclesiae, ac verum, ita fides, secundo loco, seu secundum ecclesiae, tametsi aliter apparet (n. 3324, 3325, 3330, 3336, 3494, 3589(? 3539), 3548, 3556, 3570, 3576, 3603, 3701, 3995, 4337, 4610(? 4601), 4925, 4926, 4928, 4930, 5351, 6256, 6269, 6272, 6273, 8042, 8080, 10110).
Quod apud antiquos etiam disceptatum fuerit de primo seu primogenito ecclesiae, num sit fides vel num charitas (n. 367, 2435, 3324).
-1 charitas pro “quod charitas”
Quod Petrus, Jacobus, et Johannes repraesentaverint fidem, charitatem, et bona charitatis, in suo ordine (n. 3750).
Quod Petrus fidem (n. 4738, 6000, 6073,6344, 10087, 10580).
Et quod Johannes bona charitatis (praefatio ad cap xviii. et ad cap. xxli. Geneseos).
Quod ultimo tempore ecclesiae nulla esset fides in Dominum, quia non charitas, repraesentatum est per quod Petrus ter abnegaverit Dominum, antequam gallus {1}secundo cecinit; Petrus enim in sensu repraesentativo ibi est fides (n. 6000, 6073).
Quod “gallicinium” aeque ac “diluculum” in Verbo significet ultimum tempus ecclesiae (n. 10134).
Et quod “tria” vel “ter” significent completum ad finem (n. 2788, 4495, 5159, 5198(? 9198), 10127).
Simile significatur per quod Dominus dixerit ad petrum, cum Petrus videret Johannem sequi Dominum,
“Quid ad te,” Petre? “Tu Sequere Me,” Johannes. Petrus enim dixit de Johanne, “Hic quid?” (Joh. xxi. 21, 22;) (n. 10087.)
Quia Johannem repraesentavit bonum charitatis, quod accubuerit ad pectis Domini (n. 3934, 10081).
Quod bonum charitatis faciat ecclesiam, etiam significatur per verba Domini e cruce ad Johannem,
Jesus vidit matrem suam, et dixit ad discipulum quem amabat, qui adstabat: “et dixit matri suae, Mulier ecce filius tuus; et dixit discipulo illi, Ecce mater tua; et ex illa hora accepit illam discipulus ille ad se” (Joh. xix. 26, 27);
per “Johannem” intelligitur bonum charitatis, ac per “mulierem” et per “matrem” ecclesia; et per illa omnia, quod ecclesia erit ubi bonum charitatis: quod per “mulierem” in Verbo intelligatur ecclesia (n. 252, 253, 749, 770, 3160, 6014, 7337, 8994).
Quod similiter per “matrem” (n. 289, 2691, 2717, 3703 4257, 5580, 8897, 10490).
Quod omnia nomina personarum et locorum in Verbo significent res abstracte ab illis (n. 768, 1888, 4310, 4442, 10329).
-1 secundo pro “tertio”
CREDITUR a multis quod vita spiritualis, seu vita quae dicit ad caelum, consistat in pietate, in sancto externo, et in abdicatione mundi; sed pietas absque charitate, et sanctum externum absque sancto interno, et abdicatio mundi absque vita in mundo, non faciunt vitam spiritualem; verum pietas ex charitate, sanctum externum ex sancto interno, et abdicatio mundi cum vita in mundo, faciunt.
-1 “et praecipue consistit in eo, quod homo ponat omnem cultum Divinum in sancto cum est in templis”:–haec verba, vitio typothetea, editioni principi desunt. Videatur Praefatiuncula Editoris.
“Omnis..qui audit verba mea..et facit ea, assimilabo viro prudenti, qui aedificavit domum super petra:….at..qui audit verba mea.., et non facit ea, assimilabo viro stulto, qui aedificavit domum..super arena;” aut “super humo absque fundamento” (Matth. vii. 24-27; Luc. vi. 47-49).
Quod vita pietatis absque vita charitatis non valeat, sed quod cum hac conducat (n. 8252, seq.).
Quod sanctum externum absque sancto interno non sanctum sit (n. 2190, 10177).
De illis qui in externo sancto vixerunt, et non ex interno, quales in altera vita (n. 951, 952).
Quod sit ecclesiae internum et externum (n. 1098).
Quod sit cultus internus, et cultus externus; qualis unus et alter (n.1083, 1098, 1100, 1151, 1153).
Quod interna sint, quae faciunt cultum (n. 1175).
Quod cultus externus absque interno sit nullus cultus (n.1094, 7724).
Quod internum sit in cultu, si hominis vita est vita charitatis (n. 1100, 1151, 1153).
Quod homo sit in vero cultu, cum in amore et charitate, hoc est, cum in bono quoad vitam (n. 1618, 7724, 10242).
Quod quale cultus sit secundum bonum (n. 2190).
Quod ipse cultus sit vita secundum praecepta ecclesiae quae ex Verbo sunt (n. 7884, 9921, 10143, 10153, 10195[? 10196], 10645).
Quod verus cultus sit a Domino apud hominem, et non ab ipso homine (n. 10203, 10299).
Quod Dominus velit cultum ab homine propter hominis salutem, et non propter suam gloriam (n. 4593, 8263, 10646).
Quod homo credat quod Dominus velit cultum ab homine, propter gloriam; sed quod illi qui ita credunt, nesciant quid gloria Divina, et quod gloria Divina sit salus generis humani, quae homini est cum nihil sibi tribuit, et cum per humiliationem removet suum proprium, quia tunc primum Divinum influere potest (n. 4347, 4593, 5957, 7550, 8263, 10646).
Quod humiliatio cordis apud hominem existat ex agnitione sui, quae est quod non sit nisi quam malum, et quod ex se nihil possit; et ex agnitione Domini tunc, quae est quod ab Ipso non nisi quam bonum, et quod Dominus omnia possit (n. 2327, 3994, 7478).
Quod Divinum influere nequeat nisi in cor humile; quoniam homo, quantum in humiliatione est, tantum a suo proprio absens est, ita ab amore sui (n. 3994, 4347, 5957).
Inde, quod Dominus non velit humiliationem propter Se, sed propter hominem, ut homo sit in statu recipiendi Divinum (n. 4357[? 4347], 5957).
Quod cultus non sit cultus absque humiliatione (n. 2327, 2423, 8873).
Humiliatio externa absque interna, qualis (n. 5420, 9377).
Humiliatio cordis quae interna, qualis (n. 7478).
Quod non detur humiliatio cordis apud malos (n. 7640).
Quod cultus externus absque cultu interno sit illis qui non charitatem et fidem habent (n. 1200).
Si interius apud hominem regnat amor sui et mundi, quod cultus ejus sit externus absque interno, utcunque in externa forma apparet (n. 1182, 10307-10309).
Quod cultus externus in quo intus amor sui regnat, qualiter apud illos qui e Babylonia, sit profanus (n. 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326).
Imitari affectiones caelestes in cultu, cum homo est in malis ex amore sui, quod sit infernale (n. 10309).
De cultu externo, qualis est cum ex interno, et qualis cum non ex interno, videri et concludi potest ex illis quae prius de Interno et Externo Homine dicta et allata sunt.
(De illis qui abdicant mundum, ac de illis qui non abdicant, quales sunt, et qualis sors eorum in altera vita, videantur plura in opere De Caelo et Inferno, ac in binis ibi articulis; in uno, ubi De Divitibus et Pauperibus in Caelo, n. 357-365, et in altero, ubi De Vita quae ducit ad Caelum, n. 528-535, agitur.)
Conscientia formatur apud hominem ex religioso in quo est, secundum receptionem ejus intus in se.
De Conscientia.
Quod qui conscientiam non habent, non sciant quid conscientia (n. 7490, 9121).
Quod sint quidam qui rident ad conscientiam, cum audiunt quid sit (n. 7217).
Quod quidam credant quod conscientia nihil sit; quidam quod aliquid triste dolorificum naturale, vel ex causis in corpore, vel ex causis in mundo quidam quod aliquid apud vulgus ex religioso (n. 950).
Quod quidam nesciant quod conscientiam habeant, cum tamen habent (n. 2380).
Quod bonis sit conscientia, non autem malis (n. 831, 965, 7490).
Quod conscientia illis sit qui in amore in Deum, et in amore erga proximum (n. 2380).
Quod conscientia praecipue sit illis qui a Domino regenerati sunt (n. 977).
Quod illis qui in solis veris sunt, et non in vita secundum illa, conscientia non sit (n. 1076, 1077, 1919).
Quod illis qui ex bono naturali faciunt bonum, et non ex religione, conscientia non sit (n. 6208).
Quod sit homini conscientia ex suae ecclesiae doctrina, aut ex religioso, et secundum id (n. 9112).
Quod conscientia apud hominem formetur ex illis quae sunt ejus religionis, et credit vera esse (n. 1077, 2053, 9113).
Quod conscientia sit vinculum internum, quo tenetur homo ad cogitandum, loquendum, et faciendum bonum; et quo detinetur a cogitando, loquendo et faciendo malum; et hoc non propter se et mundum, sed propter bonum, verum, justum et rectum (n. 1919, 9120).
Quod conscientia sit dictamen internum, quod ita vel non ita sit faciendum (n. 1919, 1935).
Quod conscientia sit conscientia veri et recti in sua essentia (n. 986, 8081).
Quod nova voluntas apud hominem spiritualem regeneratum sit conscientia (n. 928[? 927], 1023, 1043, 1044, 4299, 4328, 4493, 9115, 9596).
Quod ex conscientia sit vita spiritualis homini (n. 9117).
Quod sit conscientia vera, conscientia spuria, et conscientia falsa (de quibus, n. 1033).
Quod conscientia eo magis vera sit, quo ex veris magis genuinis formata est (n. 2053, 2063, 9114).
Quod conscientia in genere sit duplex, interior et exterior; quod interior sit boni spiritualis, quod in sua essentia est verum, et quod exterior sit boni moralis et civilis, quod in sua essentia est sincerum et justum, in genere rectum (n. 8042[? 5140, 6207], 10296).
Quod dolor conscientiae sit anxietas mentis, propter injustum, insincerum, et quodcunque malum, quod homo credit esse contra Deum, et contra bonum proximi (n. 7217).
Si anxium sentitur cum homo cogitat male, quod ex conscientia sit (n. 5470).
Quod conscientiae dolor sit angi propter malum quod homo facit, ut et propter privationem boni et veri (n. 7217).
Quia tentatio est pugna veri et falsi in interioribus hominis, et qua in tentationibus est dolor et anxietas, quod ideo non alii in tentationes spirituales admittantur quam qui conscientiam habent (n. 847).
Qui conscientiam habent, quod ex corde loquantur et agant (n. 7935, 9114).
Qui conscientiam habent, quod in vanum non jurent (n. 2842).
Qui conscientiam habent, quod in beatitudine interiore sint, quando faciunt bonum et justum secundum conscientiam (n. 9118).
Qui conscientiam in mundo habent, quod etiam conscientiam in altera vita habeant, ac ibi inter felices sint (n. 965).
Quod influxus caeli sit in conscientiam apud hominem (n. 6207, 6213, 9122).
Quod Dominus regat hominem spiritualem per conscientiam, quae ei est vinculum internum (n. 1835, 1862).
Qui conscientiam habent, quod interiorem cogitationem habeant; autem non conscientiam habent, quod modo cogitationem exteriorem habeant (n. 1919, 1935).
Qui conscientiam habent, quod ex spirituali cogitent; qui autem non conscientiam habent, quod modo ex naturali cogitent (n. 1820).
Qui non conscientiam habent, quod modo externi homines sint (n. 4459).
Quod Dominus illos, qui non conscientiam habent, regat per vincula externa, quae sunt omnia quae sunt amoris sui et mundi, ac inde timoris jacturae famae, honoris, functionis, lucri, opum, ac timoris legis et vitae (n. 1077, 1080, 1835).
Quod qui conscientiam non habent, et usque se patiuntur regi per vincula illa externa, quod usque fungi queant officiis eminentibus in mundo, ac bonum facere aeque ac qui conscientiam habent; sed illi in externa forma ex vinculis externis, hi autem in interna forma ex vinculis internis (n. 6707[? 6207]).
Qui conscientiam non habent, quod velint destruere conscientiam apud illos qui habent (n. 1820).
Qui non conscientiam in mundo habent, quod nec conscientiam in altera vita habeant (n. 965, 9122).
Inde, quod apud illos qui in inferno sunt, non sit aliquis cruciatus conscientiae propter mala sua in mundo (n. 965, 9122).
Conscientiosi quinam et quales sunt, et quam molesti, et quibus correspondent in mundo spirituali (n. 5386, 5724).
Quod illi qui e regno spirituali Domini sunt, conscientiam habeant, et quod ea formata sit in parte eorum intellectuali (n. 863, 865, 875, 895, 927, 1043, 1044, 1555, 2256, 4328, 4493, 5113, 6367, 8521, 9506[? 9596], 9935[? 9915], 9995, 10124).
Quod aliter se habeat cum illis qui in regno caelesti Domini sunt (n. 927, 2256, 5113, 6367, 8521, 9935[? 9915], 9995, 10124).
Quod perceptio sit videre quid verum et bonum per influxum a Domino (n. 202, 895, 7680, 9128).
Quod perceptio solum detur apud illos qui in bono amoris a Domino in Dominum sunt (n. 202, 371, 1442, 5227[? 5228]).
Quod perceptio detur apud illos in caelo, qui, cum vixerunt homines in mundo, doctrinalia ecclesiae quae ex Verbo statim immiserunt in vitam, et non prius mandaverunt memoriae; quod sic interiora quae mentis eorum formata sint ad receptionem influxus Divini; et quod ideo intellectus eorum in caelo sit in illustratione continue (n. 104, 495, 503, 521, 536, 1616, 1791, 5145).
Quod innumerabilia sciant, ac immensum sapiant (n. 2718, 9543).
Quod illi qui in perceptione sunt, non ratiocinentur de veris dei; et si ratiocinarentur, quod illis periret perceptio (n. 585[? 586], 1398, 5897).
Qui credunt ex semet scire et sapere, quod perceptionem habere non possint (n. 1386).
Quod eruditi non capiant quid haec perceptio (ab experientia, n. 1387).
Quod illi qui in regno caelesti Domini sunt, habeant perceptionem: illi autem qui in regno spirituali sunt, non habeant perceptionem, sed loco ejus, conscientiam (n. 805 2144, 2155[? 2145, 2157], 8081).
Quod illi qui [in] regno caelesti Domini sunt, non cogitent ex fide, quemadmodum illi qui in regno spirituali Domini sunt, quoniam illi qui in regno caelesti sunt, in perceptione omnium quae fidei sunt a domino (n. 202, 597, 607, 784, 1121, 1387, 1398, 1442, 1919, 7680, 7877, 8780).
Quapropter angeli caelestes de veris fidei dicunt modo, Ita ita, Non non, quia percipiunt illa ac vident illa; at angeli spirituales de veris fidei ratiocinantur num ita sit, vel non ita (n. 2715, 3246, 4448, 9166, 10786; ubi explicantur Domini verba,
“Esto..sermo vester, Ita ita, Non non; quod ultra haec est, ex malo est” (Matth. v. 37)).
Quod angeli caelestes, quia ex perceptione sciunt vera fidei, ne quidem nominare velint fidem (n. 202, 337).
Discrimen inter angelos caelestes et angelos spirituales (n. 2088, 2669, 2708, 2715, 3235, 3240, 4788, 7068, 8521, 9277, 10295).
De perceptione eorum qui fuerunt ab Ecclesia Antiquissima, quae fuit ecclesia caelestis (n. 125, 597, 607, 784, 895, 1121, 5121).
Quod detur perceptio interior et exterior (n. 2145, 2171, 2831, 5920).
Quod detur in mundo perceptio justi et aequi, sed raro perceptio veri et boni spiritualis (n. 2831, 5937, 7977).
Quod lux perceptionis prorsus alia sit quam lux confirmationis, et quod non similis sit, tametsi quibusdam apparere possit sicut similis (n. 8521, 8780).
Omne liberum est amoris, nam quod homo amat hoc libere facit; inde quoque omne liberum est voluntatis, nam quod homo amat hoc quoque vult; et quia amor et voluntas faciunt vitam hominis, etiam liberum facit illam. Ex his constare potest quid liberum, quod nempe sit id quod est amoris et voluntatis et inde vitae hominis. Inde est quod id quod homo ex libero facit, appareat ei sicut ex suo proprio.
“Omnis faciens peccatum, servus est peccati. Servus..non manet in domo in perpetuum; filius manet in perpetuum. Si..Filius vos liberos fecerit, vere liberi eritis” (Joh. viii. 34-36).
Nunc quia omne bonum est a Domino, et omne malum ab inferno, sequitur quod liberum sit duci a Domino, ac servum duci ab inferno.
Quod omne liberum sit amoris seu affectionis, quoniam quod homo amat hoc libere facit (n. 2870, 3158, 8907[? 8987], 8990, 9585, 9591).
Quia liberum est amoris, quod sit vita cujusvis (n. 2873).
Quod sit liberum caeleste, et liberum infernale (n. 2870, 2873, 2874, 9589, 9590).
Quod liberum caeleste sit amoris boni et veri (n. 1947, 2870, 2872).
Et quia amor boni et veri est a Domino, quod ipsum liberum sit duci a Domino (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 9096, 9586, 9587-9591).
Quod homo in liberum caeleste introducatur a Domino per regenerationem (n. 2874, 2875, 2882, 2892).
Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3158, 4031, 8700).
Quod alioqui amor boni et veri non implantari possit homini, ac ei appropriari apparenter ut suum (n. 2877, 2879, {1}2880, 2888).
Quod nihil conjungatur homini, quod fit in coacto (n. 2875, 8700).
Si homo ex coacto reformari posset, quod omnes salvarentur (n. 2881).
Quod coactum in reformatione sit damnosum (n. 4031).
Quod cultus ex libero sit cultus, non autem qui ex coacto (n. 1947, 2880, 7349, 10097).
Quod paenitentia fieri debeat in statu libero, et quod quae fit in statu coacto non valeat (n. 8392); status coacti, quinam (n. 8392).
Quod datum sit homini ex libero rationis agere, ut ei provideatur bonum; et quod ideo homo in libero sit cogitandi et volendi etiam malum, et quoque faciendi quantum non leges vetant (n. 10777).
Quod homo teneatur a Domino inter caelum et infernum, et sic in aequilibrio, ut sit in libero propter reformationem (n. 5982, 6477, 8209, 8907[? 8987]).
Quod id maneat quod inseminatur in libero, non autem quod in coacto (n. 9588, 10777).
Quod ideo nusquam alicui auferatur liberum (n. 2876, 2881).
Quod nullus a Domino cogatur (n. 1937, 1947).
Quomodo Dominus ducit hominem per liberum in bonum; quod nempe per liberum deflectat illum a malo, et flectat ad bonum, tam leniter et tacite ducendo ut homo non aliter sciat quam quod omne procedat a se (n. 9587).
Quod se cogere sit ex libero non autem cogi (n. 1937, 1947).
Quod homo se cogere debeat ad resistendum malo (n. 1937, 1947, 7914).
Et quoque ad faciendum bonum sicut a se, sed usque agnoscere quod sit a Domino (n. 2883, 2891, 2892, 7914).
Quod homini fortius liberum sit in pugnis tentationum, in quibus vincit, quoniam tunc se homo interius cogit ad resistendum malis, tametsi aliter apparet (n. 1937, 1947, 2881).
Quod in omni tentatione sit liberum, sed quod id liberum sit interius apud hominem a Domino, et quod ideo pugnet et velit vincere et non vinci, quod absque libero non faceret (n. 1937, 1947, 2881).
Quod Dominus per affectionem veri et boni impressam interno homini id faciat, inscio homine (n. 5044).
Quod liberum infernale sit duci ab amoribus sui et mundi, et eorum concupiscentiis (n. 2870, 2873).
Quod illi qui in inferno sunt, non sciant aliud liberum (n. 2871).
Quod liberum caeleste tantum distet a libero infernali, quantum caelum ab inferno (n. 2873, 2874).
Quod liberum infernale in se spectatum sit servum (n. 2884, 2890).
Quoniam servum est duci ab inferno (n. 9586, 9589-9591).
Quod omne liberum sit ut proprium, et secundum id (n. 2880).
Quod homo per regenerationem a Domino accipiat proprium caeleste (n. 1937, 1947, 2882, 2883, 2891).
Quale proprium caeleste (n. 164, 5660, 8480).
Quod hoc proprium appareat homini sicut ejus proprium, at quod non sit ejus, sed Domini apud illum (n. 8497).
Quod illi qui in hoc proprio sunt, in ipso libero sint, quia
liberum est duci a Domino et ab Ipsius proprio (n. 892, 905, 2872, 2886, 2890-2892, 4096, 9586, 9587, 9589-9591).
-1 2880 pro “8700, 2880”
“Ostensum est quod aequilibrium inter caelum et infernum sit aequilibrium inter bonum quod e caelo et malum quod ex inferno, ita quod sit aequilibrium spirituale, quod in sua essentia est liberum. Quod aequilibrium spirituale in sua essentia sit liberum, est quia est inter bonum et malum, ac inter verum et
falsum, et haec sunt spiritualia; quapropter posse velle bonum aut malum, aut cogitare verum aut falsum, ac eligere unum prae altero, est liberum…. Hoc liberum datur unicuivis homini a Domino, nec usquam aufertur; est quidem ex sua origine non hominis sed Domini, quia est a Domino; at usque cum vita donatur
homini sicut suum, et hoc ex causa ut homo possit reformari et salvari, nam absque libero nulla reformatio et salvatio. Quisque ex intuitione aliqua rationali videre potest quod in hominis libero sit cogitare male vel bene, sincere vel insincere, juste vel injuste; et quoque quod possit loqui et agere bene, sincere et juste, sed non male, insincere et injuste propter
leges..morales et civiles, per quas externum ejus tenetur in vinculis. Ex his patet quod spiritus hominis, qui est qui cogitat et vult, sit in libero; non ita externum hominis, quod loquitur et agit, nisi hoc sit secundum supradictas leges.
“Quod homo non possit reformari nisi sit in libero, est quia nascitur in omnis generis mala, quae tamen removenda sunt ut salvari possit; nec removeri possunt nisi videat illa in se, et agnoscat illa, et dein nolit illa, et tandem aversetur illa; tunc primum removentur. Hoc non fieri potest, nisi homo tam in bono quam in malo sit; ex bono enim potest videre mala, sed non a malo bona. Bona spiritualia, quae homo cogitare potest, discit ab infantia ex lectione Verbi, et ex praedicatione; ac bona moralia et civilia ex vita in mundo. Hoc primum est cur homo in libero esse debet. Alterum est, quod nihil approprietur homini nisi quod fit ex affectione quae amoris; reliqua quidem intrare possunt, sed non ultra quam in cogitationem, et non in voluntatem; et quod non intrat usque in voluntatem hominis non fit ejus, nam cogitatio trahit suum ex memoria, sed voluntas ex ipsa vita. Nihil usquam liberum est quod non est ex affectione quae amoris; quicquid enim homo vult seu amat, hoc libere facit: inde est quod liberum hominis et affectio quae est amoris seu voluntatis ejus, unum sint; ideo itaque homini liberum, ut possit affici vero et bono, seu amare illa, et sic fieri sicut ejus propria. Verbo, quicquid non intrat in libero apud hominem, non manet, quia non est amoris seu voluntatis ejus; et quae non sunt amoris seu voluntatis hominis, non sunt ejus spiritus; esse enim spiritus hominis est amor seu voluntas…..
“Ut homo in libero sit, ex causa ut reformetur, ideo conjungitur ille quoad spiritum suum cum caelo et cum inferno. Sunt enim apud unumquemvis hominem spiritus ex inferno, et angeli e caelo; per spiritus ex inferno est homo in suo malo, per angelos autem e caelo eat homo in bono a Domino; ita in aequilibrio spirituali, hoc est, in libero. Quod cuivis homini sint adjuncti angeli e caelo, et spiritus ex inferno, videatur in articulo De Conjunctione Caeli cum Humano Genere (n. 291-302).”
Qui bona faciunt ut mereantur, non faciunt bona ex amore boni, sed ex amore mercedis; nam qui vult mereri is vult remunerari: illi qui ita faciunt, jucundum spectant et ponunt in mercede, et non in bono; quare non spirituales sunt, sed naturales.
“Si..amatis eos qui vos amant, quae vobis gratia est?…. nam..peccatores idem faciunt. ….Potius amate inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date, nihil..sperantes; tunc erit merces vestra magna, et filii Altissimi” (vi. 32-35).
Quod homo non possit facere bonum ex se ut sit bonum, etiam docet Dominus, apud Johannem,
“Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo” (iii. 27):
et alibi,
Jesus dixit, “Ego sum Vitis, vos palmites;”….”sicut palmes non potest ferre fructum a semet, nisi manserit in vite, ita nec vos nisi in Me manseritis:….{1}qui manet in Me et Ego in illo, is fert fructum multum; nam nisi a Me non potestis facere quicquam” (xv. 4-8).
-1 qui pro “Is qui”
Quod soli Domino meritum et justitia (n. 9715, 9979).
Quod meritum et justitia Domini sit, quod ex propria potentia salvaverit genus humanum (n. 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019).
Quod bonum justitiae et meriti Domini sit bonum quod regnat in caelo, et quod id bonum sit bonum Divini Amoris Ipsius, ex quo salvavit genus humanum (n. 9486, 9986[? 9979]).
Quod nullus homo possit ex se justitia fieri, nec illam sibi ullo jure vindicare (n. 1813).
Quales illi in altera vita qui sibi justitiam vindicant (n. 942, 2027).
Quod in Verbo “justus” dicatur cui addicitur justitia et meritum Domini, et quod “injustus” cui justitia propria et meritum sui (n. 5069, 9263).
Qui semel justus a Domino, continue justus erit ab Ipso; nam justitia nusquam fit propria hominis, sed continue Domini (n. 3648[? 9486]).
Quod qui credunt justificationem in ecclesia, parum sciant de regeneratione (n. 5398).
Quod homo tantum sapiat, quantum addicit omnia bona et veri Domino, et non sibi (n. 10227).
Quia omne bonum et verum, quod est bonum et verum, est a Domino, et nihil ab homine; et quia bonum ab homine non est bonum, quod inde sequatur quod nulli homini meritum, sed soli Domino (n. 9975, 9981, 9988).
Quod illi qui intrant caelum, exuant omne meritum sui (n. 4007).
Et quod non cogitent de remuneratione propter bona quae fecerunt (n.6478, 9174).
Quod qui cogitant ex merito, tantum non agnoscant omnia esse misericordiae (n. 6478, 9174).
Quod illi qui cogitant ex merito, cogitent de mercede et remuneratione; quare velle mereri est velle remunerari (n. 5660, 6392, 9975).
Quod tales caelum in se non recipere possint (n. 1835, 8478, 9977).
Quod felicitas caelestis consistat in affectione faciendi bonum absque fine remunerationis (n. 6388, 6478, 9174, 9984).
Quod in altera vita quantum quis bonum facit absque fine remunerationis, tantum influat beatum cum augmento a Domino, et quod id statim dissipetur cum cogitatur de remuneratione (n. 6478, 9174).
Quod bonum faciendum sit absque fine remunerationis (n. 6392, 6478; illustratum, n. 9981).
Quod genuina charitas sit absque omni meritorio (n. 2340[? 2343], 2373[? 2371], 2400, 3887, 6388-6393): quia est ex amore, ita ex jucundo faciendi bonum (n. 3816, 3887, 6388, 6478, 9174, 9984).
Quod per “mercedem” in Verbo intelligatur jucundum et beatum in benefaciendo aliis absque fine mercedis, et quod id jucundum et beatum sentiant et percipiant illi qui in genuina charitate sunt (n. 3816, 3956, 6388).
Quod illi qui bonum faciunt mercedis causa, semet ament, non proximum (n. 8002, 9210).
Quod in Verbo per “mercenarios” in sensu spirituali intelligantur qui bonum faciunt propter mercedem (n. 8002).
{1}Qui bonum faciunt remunerationis causa, quod in altera vita velint serviri, et nusquam contenti sint (n. 6393).
Quod contemnant proximum, et irascantur Ipsi Domino, quod non mercedem recipiant, dicentes quod meruerint (n. 9976).
Qui apud se fidem separaverunt a charitate, quod in altera vita faciant fidem, et quoque bona opera, quae in externa forma fecerunt, ita propter se, meritoria (n. 2373[? 2371]).
Quales porro sunt in altera vita, qui meritum posuerunt in operibus (n. 942, 1774, 1877, 2027).
Quod ibi sint in terra inferiore, et sibi appareant lignum secare (n. 1110, 4943, 8740): ex causa quia “lignum” in specie significat bonum meriti, imprimis “lignum schittim” (n. 2784, 2812, 9472, 9486, 9715, 10178).
Quod illi qui bonum fecerunt remunerationis causa, in regno Domini sint servitia, (n. 6389, 6390).
Qui meritum ponunt in operibus, quod succumbant in tentationibus (n. 2273, 9978).
Quod qui in amoribus sui et mundi sunt, non sciant quid sit facere bonum absque remuneratione (n. 6392).
-1 Qui pro “Quod qui”
(XII.) DE PAENITENTIA, ET REMISSIONE PECCATORUM.
“Quando..immundus spiritus edit ab homine, perambulat arentia loca, quaerens requiem sed non invenit; tunc dicit, Revertar in domum meam, unde exivi; cumque venit et reperit illam vacuam, et scopis purgatam, et ornatam sibi, tunc abit et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se, et ingressi habitant ibi; et fiunt posteriora hominis pejora primis” (Matth. xii. 43-45).
Quid profanatio, videatur in subsequentibus.
De Peccato seu Malo.
Quod innumerabilia genera mali et falsi dentur (n. 1188, 1212, 4818, 4822, 7574).
Quod sit malum ex falso, quod sit falsum ex malo, ac iterum inde malum et falsum (n. 1679, 2243, 4818).
Quid et quale malum falsi (n. 2408, 4818, 7272, 8266[? 8265], 8279).
Et quid et quale falsum mali (n. 6359, 7272, 9304, 10302).
De malis sua culpa, et de malis non sua culpa (n. 4171, 4172).
De malis ex intellectu, et de malis ex voluntate (n. 9009).
Praevaricatio, iniquitas, et peccatum, quae differentia (n. 6563, 9156).
Quod omnia mala adhaereant homini (n. 2116).
Quod homini non auferri possint mala, sed modo homo detineri ab illis, et teneri in bono (n. 865, 868, 887, 894, 1581, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333, 9446-9448, 9451, 10057, 10059).
Quod detineri a malo ac teneri in bono fiat a solo Domino (n. 929, 2406, 8206, 10059[? 10060]).
Quod sic mala et peccata solum removeantur, et quod hoc fiat successive (n. 9334-9336).
Quod hoc fiat per regenerationem a Domino (n. 9445, 9452-9454, 9938).
Quod mala secludant Dominum (n. 5696).
Quod homo abstinere debeat a malis, ut recipiat bonum a Domino (n. 10109).
Quod bonum et verum tantum influant, quantum abstinetur a malis (n. 2388, 2411, 10675).
Detineri a malo et teneri in bono, quod sit remissio peccatorum (n. 8391, 8393, 9014, 9444-9450).
Signa num remissa sint peccata vel non (n. 9449, 9450).
Quod remissionis peccatorum sit aspicere ex bono et non ex malo (n.7697).
Quod malum et peccatum sit separatio et aversio a Domino, et quod id per “malum” et “peccatum” significetur in Verbo (n. 4997, 5229, 5474, 5746, 5842[? 5841], 9346); tum quod sit et significetur separatio et aversio a bono et vero (n. 7589).
Quod sit et significetur quod contra Divinum ordinem (n. 4839, 5076).
Quod malum sit damnatio et infernum (n. 3513, 6279, 7255).
Quod non sciatur quid infernum, nisi sciatur quid malum (n. 7181).
Quod mala sint quasi gravia, et ex se delabantur in infernum, et quod quoque falsa ex malo (n. 8279, 8298).
Quod non sciatur quid malum, nisi sciatur quid amor sui et amor mundi (n. 4997, 7178, 8317[? 8318]).
Quod ex illis amoribus sint omnia mala (n. 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 3413, 7255, 7376, 7480[? 7488], 7488[? 7489], 8918[? 8318], 9335, 9348, 10038, 10742).
Quod homines quotcunque sunt, nascantur in mala omnis generis, usque adeo ut proprium eorum non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2308, 3518, 3701, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10731).
Quod homo ideo renascetur seu regenerabitur, ut vitam boni recipiat (n. 3701).
Quod homo semet in infernum conjiciat, cum facit malum ex consensu, dein ex proposito, et demum ex jucundo (n. 6203).
Quod in falsis sui mali sint, qui in malo vitae sunt, sive hoc sciant sive non sciant (n. 7577, 8064[? 8094]).
Quod homini malum non {1}appropriaretur, si crederet sicut res se habet, quod omne malum sit ab inferno, et omne bonum a Domino (n. 4151, 6206, 6324, 6325).
Quod in altera vita mala removeantur a bonis, et bona a malis (n. 2256).
Quod omnes in altera vita remittantur in sua interiora, ita mali in sua mala (n. 8870).
Quod malo insit sua poena, et bono sua remuneratio, in altera vita (n. 696, 967, 1057[? 1857], 6559, 8214, 8223, 8226, 9049[? 9048).
Quod homo non luat poenam in altera vita propter mala hereditaria, quia non est in eorum culpa, sed propter actualia sua (n. 966, 2308.)
Quod interiora mali sint spurca et foeda, utcunque aliter apparent in externa forma (n. 7046).
Quod malum tribuatur Domino in Verbo, cum tamen ab Ipso nihil nisi quam bonum (n. 2447, 6073[? 6071], 6992[? 6991], 6997, 7533, 7632, 7677, 7926, 8227, 8228, 8632, 9306).
Similiter ira (n. 5798, 6997, 8284, 8483, 9306, 10431).
Cur ita in Verbo dicitur (n. 6073[? 6071], 6992[? 6991], 6997, 7632, 7643, 7679, 7710, 7920[? 7926], 8282, 9009[? 9010], 9128).
Quid significatur per “portare iniquitatem,” ubi de Domino (n. 9937, 9965).
Quod Dominus vertat malum in bonum apud bonos, qui infestantur et tentantur (n. 8631).
Relinquere homini ex suo libero facere malum, quod sit permittere (n. 1778).
Quod mala et falsa per leges permissionis regantur a Domino, et quod permittantur propter ordinem (n. 7877, 8700, 10778).
Permissio mali a Domino, quod non sit ut volentis, sed ut non volentis, at quod auxilium ferri non possit urgente fine (n. 7877).
-1 appropriaretur pro “approprietur”
Quod innumerabilia genera falsi sint, quot nempe mala; et quod mala et falsa sint secundum origines, quae plures (n. 1188, 1212, 4729, 4822, 7574).
Quod sit falsum ex malo seu falsum mali, et quod sit malum ex falso seu malum falsi, ac iterum inde falsum (n. 1679, 2243).
Quod ex falso, quod principii loco sumitur, fluant falsa in longa serie (n. 1510, 1511, 4717, 4721).
Quod sit falsum ex cupiditatibus amoris sui et mundi; et quod sit falsum ex fallaciis sensuum (n. 1295, 4729).
Quod sint falsa religionis, et quod sint falsa ignorantiae (n. 4729, 8318, 9258).
Quod sit falsum in quo bonum, et falsum in quo non bonum (n. 2863, 9304, 10109, 10302).
Quod sit falsificatum (n. 7318, 7319, 10648).
De falso mali quale (n. 6359, 7272, 9304, 10302).
De malo falsi quale (n. 2408, 4818, 7272, 8266[? 8265], 8279).
Quod falsa ex malo appareant sicut nimbi, et sicut aquae impurae, supra inferna (n. 8138, 8148[? 8146], 8217[? 8210]).
Quod etiam tales aquae significent falsa (n. 739, 790, 7307).
Quod qui in inferno sunt, loquantur falsa ex malo (n. 1695, 7351, 7352, 7357, 7392, 7698[?. 7699]).
Quod qui in malo sunt, non possint nisi quam falsum, dum ex se, cogitare (n. 7437).
Quod dentur falsa religionis quae concordant cum bono, et quod dentur quae discordant (n. 9258).
Quod falsa religionis, si non discordant cum bono, non producant malum nisi quam apud illos qui in malo vitae sunt (n. 8318).
Quod falsa religionis non imputentur illis qui in bono sunt, sed illis qui in malo (n. 8051, 8149).
Quod omne falsum confirmari possit, et cum confirmatum est appareat sicut verum (n. 5033, 6865, 8521, 8780).
Quod cavendum sit ne falsa religionis confirmentur, quia inde praecipue persuasio falsi (n. 845, 8780).
Persuasio falsi quam damnosa (n. 794, 806, 5096, 7686).
Quod persuasio falsi excitet continue confirmantia falsi (n. 1510, 1511, 2475[? 2477]).
Quod qui in persuasione falsi sunt, interius vincti sint (n. 5096).
Quod qui in forti persuasivo falsi sunt, in altera vita cum approximant ad alios, occludant rationale eorum, et quasi suffocent (n. 3895, 5128).
Quod vera non genuina, et quoque falsa, consociari possint cum veris genuinis; sed falsa in quibus bonum, non autem falsa in quibus malum (n. 3470, 3471, 4551, 4552, 7344, 8149, 9298).
Quod falsa in quibus bonum recipiantur a Domino ut vera (n. 4736, 8149).
Quod bonum, cujus quale est a falso, acceptetur a Domino, si ignorantia sit, et in illa innocentia, ac finis bonus (n. 7887).
Quod malum falsificet verum, quia deducit verum ad malum, et applicat malo (n 8044[? 8094], 8149).
Verum falsificatum dicitur, quod applicatum est malo per confirmationes (n. 8602[? 8062]).
Quod falsificatum verum sit contra verum et bonum (n. 8602[? 8062]).
Porro de falsificationibus veri (n. 7318, 7319, 10648).
Quod profanatio sit commixtio boni et mali, tum veri et falsi apud hominem (n. 6348).
Quod profanare bona et vera, seu sancta ecclesiae et Verbi, non possint alii quam qui primum agnoscunt illa, credunt illa, et magis si vivunt secundum illa, ac postea recedunt a fide, non credunt illa, et vivunt sibi et mundo (n. 593, 1008, 1010, 1059, 3398, 3399, 3898, 4289, 4601; 10284[? 8394], 10287).
Quod qui in pueritia credit vera, et postea non credit, leviter profanet; at quod qui vera apud se postea confirmat, et dein illa negat, graviter profanet (n, 6960[? 6959], 6963, 6971).
Quod etiam profanent qui credunt vera et vivunt male; tum qui non credunt vera, et vivunt sancte (n. 8082[? 8882]).
Quod homo, si post paenitentiam cordis ad mala priora relabitur, profanet, et quod tunc status ejus posterior sit pejor priori (n. 8394).
Quod qui in Christiano orbe conspurcant sancta Verbi per immundas cogitationes et loquelas, profanent (n. 4050, 5390).
Quod varia genera profanationum sint (n. 10287).
Quod illi sancta profanare non possint qui non agnoverunt illa, minus qui non sciunt illa (n. 1008, 1010, 2059, 9188, 10284[? 10287]).
Quod qui intra ecclesiam sunt, profanare sancta possint, non autem qui extra (n. 2051).
Quod gentes, quia extra ecclesiam, et non habent Verbum, non profanare possint (n. 1327, 1328, 2051, 2081[? 9021]).
Quod nec Judaei sancta interiora Verbi et ecclesiae, quia non agnoscunt illa (n. 6963).
Quod ideo Judaeis nec detecta fuerint interiora vera, nam si detecta et agnita, profanavissent illa (n. 3398, 3489[? 3479], 6963).
Profanatio intelligitur per Domini verba supra (n. 169) allata, nempe,
“Quando..immundus spiritus exit ab homine, perambulat arentia loca, quaerens requiem, sed non invenit; tunc dixit, Revertar in domum meam, unde exivi; cumque venit et reperit illam vacuam, et scopis purgatam et ornatam sibi, tunc abit et adjungit sibi septem alios spiritus pejores se et ingressi habitant ibi; et fiunt posteriora hominis pejora primis” (Matth. xii. 43-45).
per quod “exeat immundus spiritus ab homine,” intelligitur paenitentia illius qui in malo est; per quod “perambulet arentia loca, et non inveniat requiem,” intelligitur quod vita boni ei talis sit; per “domum,” in quam, quia reperit vacuam et sibi ornatam, revertitur, intelligitur ipse homo et ejus voluntas, quod sit absque bono; per “septem spiritus” quos sibi adjungit, et cum quibus revertitur, intelligitur malum conjunctum bono; per “statum ejus tunc pejorem priori,” intelligitur profanatio: hic sensus est sensus internus horum verborum, nam Dominus per correspondentias locutus est. Simile intelligitur per Domini verba ad illum quem sanavit in piscina Bethesda,
“Ecce sanus factus es; ne pecca amplius, ne fiat tibi aliquid quod pejus est quam prius” (Joh. v. 14);
tum per haec verba,
“Occaecavit oculos eorum, et obduravit corda eorum, ne videant oculis et intelligant corde, et se convertant et sanem eos” (Joh. xii. 40):
“se convertere et sanari” est profanare, quod fit cum agnoscuntur vera et bona, et dein rejiciuntur: ita fuisset si Judaei se converterint et sanati fuissent, ut supra dictum est.
Quod sors profanatorum in altera vita omnium pessima sit, quoniam bonum et verum, quae agnoverunt, manent, et quoque malum et falsum; et quia cohaerent fit discerptio vitae (n. 571, 582, 6348).
Quod ideo a Domino maxime provideatur ne fiat profanatio (n. 2426, 10384[? 10287]).
Quod homo idcirco detineatur ab agnitione et fide, si non ad finem vitae in illis permanere possit (n. 3398, 4402[? 3402]).
Quod ideo homo teneatur potius in ignorantia, et in cultu externo (n. 301-303, 1327, 1328).
Quod etiam Dominus vera et bona, quae homo per agnitionem recepit, recondat in interioribus ejus (n. 6595).
Quod interiora vera, ne profanentur, non prius revelentur quam cum ecclesia in suo fine est (n. 3398, 3399).
Quapropter Dominus tunc in mundum venit, ac interiora vera aperuit, cum ecclesia prorsus vastata fuit (n. 3398; videantur quae de his in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, n. 73, 74, allata sunt).
Quod per “Babelem” in Verbo significetur profanatio boni, et per “Chaldaeam” profanatio veri (n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326).
Quod gradibus prohibitis, seu foedis adulteriis, de quibus in Verbo, profanationes illae correspondeant (n. 6348).
Quod profanatio repraesentata sit per esum sanguinis in Ecclesia Israelitica et Judaica, quapropter id tam severe prohibitum fuit (n. 1003)
Qui non vitam spiritualem accipit, hoc est, qui non e novo generatur a Domino, non potest venire in caelum; quod docet Dominus apud Johannem,
“Amen, amen, dico tibi, Nisi quis generatur denuo, non potest videre regnum Dei” (iii. 3).
“Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei” (Joh. iii. 5):
“aqua” in spirituali sensu est verum fidei, et “spiritus” est vita secundum illud.
(Ex Arcanis Caelestibus.)
Quod hodie parum sciatur de regeneratione, causae (n. 3761, 4136, 5398).
Quod homo nascatur in omnis generis mala, et quod inde ille quoad proprium suum ex nativitate non sit nisi quam malum (n. 210, 215, 731, 874-876, 987, 1047, 2307, 2308, 3518, 3701, 3712[? 3812], 8480, 8549, 8550, 8552, 10283, 10284, 10286, 1073[? 10731]).
Quod hereditarium hominis non sit nisi quam malum (vide collecta supra in hac Doctrina, n. 83).
Quod etiam proprium hominis non sit nisi quam malum (ibi, n. 82).
Quod homo ex se, quantum ex hereditario et proprio, sit pejor brutis animalibus (n. 637, 3175).
Quod ideo continue ex se spectet ad infernum (n. 694, 8480).
Quapropter si homo duceretur ex suo proprio, quod nequaquam salvari posset (n. 10731).
Quod vita naturalis hominis sit contraria vitae spirituali (n. 3913, 3928).
Quod bonum quod homo facit ex se, seu ex proprio, non sit bonum, quia facit propter se et propter mundum (n. 8478[? 8480]).
Quod proprium hominis removendum sit, ut Dominus et caelum adesse queant (n. 1023, 1044).
Quod proprium hominis actualiter removeatur, cum homo a Domino regeneratur (n. 9334-9336, 9452, 9455[? 9454], 9938).
Quod ideo homo e novo creandus sit, hoc est, regenerandus (n. [8548,] 8549, 9450, [9452], 9938[? 9937]).
Quod per “creare” hominem in Verbo significetur illum regenerare (n. 16, 88, 10634).
Quod homo per regenerationem conjungatur Domino (n. 2004, 9338).
Quod etiam consocietur angelis in caelo (n. 2475[? 2474]).
Quod homo non prius in caelum veniat, quam dum in statu est ut ducatur a Domino per bonum, quod fit cum regeneratus est (n. 8516, 8539, 8722, 9139, 9832, 10367).
Quod apud hominem qui non regeneratus est, externus seu naturalis homo imperet, ac internus serviat (n. 3167, 8743).
Ita quod status vitae hominis sit inversus a nativitate, et quod ideo omnino invertendus sit ut homo salvari possit (n. 6507, 8552, 8553, 9258).
Quod finis regenerationis sit, ut [homo] internus seu spiritualis imperet, et externus seu naturalis serviat (n. 911, 913).
Quod etiam ita fiat, postquam homo regeneratus est (n. 5128, 5651, 8743).
Quoniam post regenerationem non amplius amor sui et mundi, sed amor in Dominum et erga proximum regnat, ita Dominus et non homo (n. 8856, 8857).
Quod inde pateat quod homo, nisi regeneratur, salvari nequeat (n. 5280, 8548, 8772, 10156).
Quod regeneratio sit planum ad perficiendum vitam ejus in aeternum (n.9334).
Quod etiam homo regeneratus perficiatur in aeternum (n. 6648, 10048).
Qualis homo regeneratus et homo non regeneratus (n. 977, 986, 10156).
Quod homo non prius regenerari possit, nisi instructus sit veris fidei et bonis charitatis (n. 677, 679, 711, 8635, 8638-8640, 10729).
Quod qui solum in veris sunt et non in bono, non regenerari possint (n. 6567, 8725).
Quod nemo regeneretur, nisi sit charitate praeditus (n. 989).
Quod non regenerari queant, nisi qui conscientiam habent (n. 2689, 5470).
Quod quisque regeneretur secundum facultatem recipiendi bonum amoris in Dominum et charitatis erga proximum per vera fidei ex doctrina ecclesiae, quae ex Verbo (n. 2967, 2975).
Quinam porro regenerari possunt, et quinam non possunt (n. 2689).
Qui vitam fidei et charitatis vivunt, et in mundo non regenerantur, quod in altera vita regenerentur (n. 989, 2490).
Quod solus Dominus regeneret hominem, et prorsus nihil homo, nec angelus (n. 10067).
Quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, hoc est, quod sicut Dominus Humanum suum Divinum fecit, ita Dominus hominem, quem regenerat, faciat spiritualem (n. 3043, 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688, 10057, 10076).
Quod Dominus velit habere totum hominem, quem regenerat, et non partem (n. 6138).
Quod homo regeneretur per vera fidei, et per vitam secundum illa (n. 1904, 2046, 9088, 9959, 10028).
Quod hoc intelligatur per Domini verba,
“Nisi homo generetur per aquam et spiritum, non potest ingredi in regnum Dei” (Joh. iii. 5):
per “aquam” significatur verum fidei, et per “spiritum” vita secundum illud (n. 10240).
Quod per “aquam” in Verbo significetur verum fidei (n. 2702, 3058, 5668, 8568, 10238).
Quod etiam purificatio spiritualis quae est a malis et falsis, fiat per vera fidei (n. 2799, 5954, 7044, 7918, 9089[? 9088], 10229, 10237).
Quod vera, cum regeneratur homo, inseminentur et implantentur bono, ut fiant vitae (n. 880, 2189, 2475[? 2574], 2697).
Vera qualia erunt, ut implantari queant bono (n. 8725).
Quod verum initietur et conjungatur bono, ac bonum vero, reciproce, in regeneratione (n. 5365, 8516).
Quomodo initiatio et conjunctio reciproca fit (n. 3155, 10067).
Quod verum implantetur bono cum fit voluntatis, quoniam tunc fit amoris (n. 10367).
Quod sint bini status homini qui regeneratur, primus cum ducitur per verum ad bonum, alter cum ex bono agit, et ex bono videt verum (n. 7992, 7993, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 9227, 9230, 9274, 9739[? 9736], 10048, 10057, 10058[? 10060], 10076).
Qualis status hominis cum verum primo loco est, et bonum secundo (n. 3610).
Inde patet quod homo, cum regeneratur, ex vero spectet ad bonum, sed cum regeneratus est ex bono spectet verum (n. 6247).
Ita quod fiat quasi versura, in eo quod status hominis invertatur (n. 6507).
Sed sciendum est quod ita se res habeat, quod, cum homo regeneratur, verum primo loco et bonum secundo sit, non actualiter sed modo apparenter; at quod, cum homo regeneratus est, bonum primo loco sit et verum secundo actualiter et perceptibiliter (n. 3324, 3325, 3330, 3336, 3494, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4243, 4244[? 4245], 4247, 4337, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6273, 8516, 10110).
Ita quod bonum sit primum et ultimum regenerationis (n. 9337).
Quia verum primo loco apparet esse, et bonum secundo, cum regeneratur homo, seu quod idem, cum homo fit ecclesia, quod propter illam apparentiam ab antiquis controversum sit num verum fidei vel num bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae (n. 367, 2435).
Quod bonum charitatis sit primogenitum ecclesiae actualiter, at verum fidei modo apparenter (n. 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930, 8042, 8080).
Quod etiam per “primogenitum” in Verbo significetur primum ecclesiae, cui prioritas et superioritas (n. 3325).
Quod ideo Dominus dicatur Primogenitus, quia in Ipso et ab Ipso omne bonum amoris, charitatis, et fidei (n. 3325).
Quod non redeundum sit a statu posteriori, qui est cum a bono spectatur verum ad statum priorem, qui est cum a vero spectatur bonum, causae (n. 2454, 3650-3655, 5895, 5897, 7857, 7923, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 9274, 10184: explicantur ibi Domini verba,
“Qui tunc in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua” (Matth. xxiv. 18);
tum,
“Quicunque tunc [in] agro, ne revertatur in quae post illum; mementote uxoris Lothi” (Luc. xvii. 31, 32);
nam illa per ea verba significantur).
Processus regenerationis hominis, quomodo fit, describitur (n. 1555, 2343, 2490, 2657, 2979, 3057, 3286, 3310, 3316, 3332, 3470, 3701, 4353, 5112[? 5113], 5126, 5270, 5280, 5342, 6717, 8772, 8773, 9043, 9103, 10021, 10057, 10367).
Quod arcana regenerationis innumerabilia sint, quoniam regeneratio perstat per totam vitam hominis (n. 2679, 3179, 3584, 3665, 3694[? 3690], 3701, 4377, 4551, 4552, 5122, 5126, 5398, 5912, 6751, 9103, 9258, 9296, 9297, 9334).
Quod vix aliquid ex arcanis illis ad cognitionem et perceptionem hominis perveniat (n. 3179, 9336).
Quod hoc sit quod intelligitur per Domini verba,
“Ventus quo vult spirat, et sonum ejus audis, sed non scis unde venit et quo vadit; ita est quisquis natus est ex spiritu” (Joh. iii. 8).
De processu regenerationis hominis ecclesiae spiritualis (n. 2675, 2678, 2679, 2682).
Et de processu regenerationis hominis ecclesiae caelestis, et quae differentia (n. 5113, 10124).
Quod cum homine qui regeneratur, similiter se habeat sicut cum infante, quod primum discat loqui, dein cogitare, postea vivere bene, usque dum omnia sponte sicut a se fluant (n. 3203, 9296, 9297).
Ita quod qui regeneratur, primum ducatur a Domino sicut infans, dein sicut puer, postea sicut adultus (n. 3665, 3690, 4377-4379, 6751).
Quod homo, cum regeneratur a Domino, primum in statu innocentiae externae sit, qui est status ejus infantiae; dein successive perducatur in statum innocentiae internae, qui est status ejus sapientiae (n. 9334, 9335, 10021, 10210).
Quae et qualis innocentia infantiae, et quae et qualis innocentia sapientiae (n. 1616, 2305, 2306, 3495[? 3494], 4563, 4797, 5608, 9301, 10021).
Comparatio regenerationis hominis cum conceptione et formatione embryonis in utero (n. 3570, 4931, 9258).
Quod ideo “generationes” et “nativitates” in Verbo significent generationes et nativitates spirituales, hoc est, quae sunt regenerationis (n. 613, 1145, 1235, 2020, 2584, 3860, 3868, 4070, 4668, 6239, 10197[? 10204]).
Regeneratio hominis illustrata per germinationes in regno vegetabili (n. 5115, 5116).
Regeneratio hominis repraesentata in iride (n. 1042, 1043, 1053).
Quod uterque homo, tam internus seu spiritualis quam externus seu naturalis, regenerandus sit, et quod unus per alterum (n. 3868, 3870, 3872, 3876, 3877, 3882).
Quod internus homo prius regeneretur quam externus, quoniam internus est in luce caeli, et externus in luce mundi (n. 3321, 3325, 3469, 3493, 4353, 8748[? 8746], 9325).
Quod externus seu naturalis homo regeneretur per internum seu spiritualem (n. 3286, 3288, 3321).
Quod homo non regeneratus sit priusquam externus seu naturalis ejus homo regeneratus est (n. 8742-8747, 9043, 9046, 9061, 9328[? 9325], 9334).
Nisi naturalis homo regeneratur, quod spiritualis claudatur (n. 6299).
Et quod sit quoad vera et bona fidei et amoris quasi caecus (n. 3493, 3969, 4353, 4587[? 4588]).
Quando naturalis homo regeneratus est, quod totus homo regeneratus sit (n. 7442, 7443).
Quod hoc significetur per “lavationem pedum discipulorum,” et per haec Domino verba,
“Qui lotus est non opus habet nisi [ut] quoad pedes lavetur, et mundus est totus” (Joh. xiii. 9, 20,)
(n. 10243); quod “lavatio” in Verbo significet lavationem spiritualem, quae est purificatio a malis et falsis (n. 3147, 10237, 10241); et quod “pedes” significent illa quae sunt naturalis hominis (n. 2162, 3761, 3986, 4280, 4938-4952); ita quod “lavare pedes” sit purificare naturalem hominem (n. 3147, 10241).
Quomodo naturalis homo regeneratur (n. 3502, 3508, 3509, 3510[? 3518], 3573, 3576, 3579, 3616, 3762, 3786, 5373, 5647, 5650, 5651, 5660).
Qualis naturalis homo est cum regeneratus, et qualis cum non regeneratus (n. 8744, 8745).
Quod quantum naturalis homo non pugnat cum spirituali, tantum homo regeneratus sit (n. 3286).
Cum regeneratus est homo, quod naturalis homo percipiat spiritualia per influxum (n. 5651).
Quod sensuale, quod est ultimum naturalis hominis hodie non regeneretur, sed quod homo elevetur ab illo (n. 7442).
Quod illi qui regenerantur, eleventur a sensualibus actualiter in lucem caeli (n, 6183, 6454).
Quis et qualis sensualis homo (videatur supra in collectis, n. 50).
Quod homo regeneretur per influxum in cognitiones boni et veri, quas habet (n. 4096, 4097, 4364).
Quod homo, cum regeneratur, introducatur per bona et vera media in bona et vera genuina, et quod postea vera et bona media relinquantur, et genuina loco illorum succedant (n. 3665, 3686, 3690, 3974, 4063, 4067, 4145, 6382[? 6384, 9382]).
Quod tunc inducatur alius ordo inter vera et bona (n. 4250, 4251, 9931, 10303).
Quod disponantur secundum fines (n. 4104).
Ita quod secundum usus vitae spiritualis (n. 9297).
Quod qui regenerantur plures status subeant, ac jugiter perducantur interius in caelum, ita propius ad Dominum (n. 6645).
Quod regeneratus sit in ordine caeli (n. 8512); quod internum ejus sit apertum in caelum (n. 8512, 8513).
Quod homo per regenerationem in intelligentiam angelicam veniat, at quod illa in interioribus ejus abscondita lateat quamdiu vivit in mundo, sed quod aperiatur in altera vita, et quod tunc ei similis sapientia sit qualis est angelis (n. 2494, 8747).
Status illorum qui regenerantur, quoad illustrationem (n. 2697, 2701, 2704).
Quod homo per regenerationem novum intellectum accipiat (n. 2657).
Quomodo se habet cum fructificatione boni et multiplicatione veri apud illos qui regenerantur (n. 984).
Quod vera ex bono apud regeneratum faciant sicut stellam per derivationes successivas, et se circumcirca continue multiplicent (n. 5912).
Quod vera ex bono apud regeneratum disposita sint in eum ordinem ut genuina vera boni, ex quibus ut parentibus procedunt reliqua, sint in medio, et dein succedant ordine secundum propinquitates et affinitates, usque ad ultima, ubi obscurum (n. 4128[? 4129], 4551, 4552, 5134, 5270).
Quod vera ex bono apud regeneratum disposita sint in formam caeli (n. 3316, 3470, 3584, 4302, 5704, 5709, 6028, 6690, 9931, 10303; et in opere De Caelo et Inferno, in articulo De Forma Caeli, secundum quam consociationes et communicationes ibi, n. 200-212; et De Sapientia Angelorum Caeli, n. 265-275).
Quod apud regeneratum correspondentia sit inter spiritualia et naturalia (n. 285a).
Quod ordo vitae prorsus inversus sit apud regeneratum (n. 3332, 5159, 8995).
Quod homo regeneratus sit prorsus novus quoad spiritum (n. 3212).
Quod regeneratus quoad externa appareat similis non regenerato, non autem quoad interna (n. 5159).
Quod bonum spirituale, quod est ex affectione amoris boni velle et facere bonum non sit homini nisi quam per regenerationem (n. 4538).
Quod vera, {1}qua affectione intrant, etiam reproducantur (n. 5893).
Quod vera, quantum deprivantur vita a proprio hominis, tantum conjungantur bono, et vitam spiritualem accipiant (n. 3607, 3610).
Quod veris tantum vita sit, quantum mala ex amore sui et mundi removentur (n. 3610).
Quod prima affectio veri apud hominem qui regeneratur, non sit pura, sed quod successive purificetur (n. 3089, 8413).
Quod mala et falsa, apud hominem qui regeneratur, lente removeantur, et non cito (n. 9334, 9335).
Quod mala et falsa, quae propria hominis, usque remaneant, et quod modo per regenerationem removeantur (n. 865, 868, 887, 929, 1581, 2406, 4564, 8206, 8393, 8988, 9014, 9333-9336, 9445, 9447, 9448, 9451-9454, 9938, 10057, 10059[? 10060]).
Quod homo nusquam ita regenerari possit ut perfectus dici queat (n. 894, 5122, 6648).
Quod mali spiritus non ausint aggredi regeneratum (n. 1695).
Quod qui credunt justificationem in ecclesia, parum sciant de regeneratione (n. 5398).
Quod liberum homini esse debeat, ut possit regenerari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031, 8700).
Quod homo in liberum caeleste introducatur per regenerationem (n. 2874, 2875, 2882, 2892).
Quod nulla conjunctio boni et veri detur per coactum, ita nulla regeneratio (n. 2875, 2881, 4031, 8700).
(Reliqua de libero circa regenerationem, videatur supra in Doctrina, ubi de Libero.)
Qui regeneratur, quod necessario tentationes subiturus sit (n. 3696, 8403).
Quoniam tentationes fiunt propter conjunctionem boni et veri, tum propter conjunctionem interni et externi hominis (n. 4248, 4272, 5772[? 5773]).
-1 “qua”:–sic editio princeps; a nonnullis hic legeretur quae.
Solum qui regenerantur tentationes spirituales subeunt; nam tentationes spirituales sunt dolores mentis apud illos qui in bonis et veris sunt, inductae a spiritibus malis; hi dum excitant mala quae apud illos, oritur anxietas quae tentationis: homo nescit unde venit, quia nescit hanc originem.
Antequam summatim traditur quid in Arcanis Caelestibus de tentationibus scriptum est, aliquid praefandum est de illis, ut clarius adhuc sciatur undenam sunt. Tentatio spiritualis dicitur, cum intus in homine impugnatur vera fidei, quae homo corde credit, et secundum quae vivere amat; imprimis cum impugnatur bonum amoris, in quo ponit vitam spiritualem. Impugnationes illae fiunt variis modis; per influxum scandalorum in cogitationes et quoque in voluntatem, contra vera et bona; tum per emersionem et recordationem continuam malorum quae homo fecerat, et falsorum quae cogitaverat, ita per inundationem talium; et simul tunc per apparentem interclusionem interiorum mentis, et sic communicationis cum caelo, per quod ei intercipitur cogitare ex sua fide, ac velle ex suo amore. Haec fiunt a malis spiritibus qui apud hominem; et cum fiunt, apparent sub specie anxietatum interiorum, ac dolorum conscientiae, quoniam talia afficiunt et cruciant vitam hominis spiritualem, credente homine quod non sit a malis spiritibus, sed ex se in interioribus. Quod homo non sciat quod {1}illa sint ex malis spiritibus, est causa, quia non scit quod spiritus sint apud illum, mali in malis ejus et boni in bonis ejus, et quod sint in ejus cogitationibus et affectionibus. Tentationes illae gravissimae sunt, quando conjunctae sunt cum doloribus inflictis corpori; et magis si dolores illi diu persistunt et ingravescunt, ac imploratur Divina Misericordia, et usque non liberatio: inde desperatio quae finis.
Hic primum aliqua ex Arcanis Caelestibus afferenda sunt De Spiritibus apud Hominem, quia ab illis tentationes:–
Quod apud unumquemvis hominem sint spiritus et angeli (n. 697, 5846-5866).
Quod sint in ejus cogitationibus et affectionibus (n. 2888, 5846, 5848).
Quod si auferrentur spiritus et angeli, homo non vivere {2}posset (n. 2887, 5849, 5854, 5993, 6321).
Quia homini per spiritus et angelos est communicatio et conjunctio cum mundo spirituali, sine qua non foret vita homini (n. 697, 2796, 2886, 2887, 4047, 4048, 5846-5866, 5976-5993).
Quod spiritus apud hominem mutentur secundum ejus affectiones quae amoris (n. 5851).
Quod spiritus ab inferno sint in amoribus propriis hominis (n. 5852, 5979-5993).
Quod spiritus intrent in omnia memoriae hominis (n. 5853,
5857, 5859, 5860, 6192, 6193, 6198, 6199).
Quod angeli in fines, ex quibus et propter quos homo ita non aliter cogitat, vult, agit (n. 1317, 1645, 5844[? 5845]).
Quod homo non appareat spiritibus, sicut nec spiritus homini (n. 5885[? 5862]).
Inde quod spiritus nihil possint videre quod est in mundo nostro solari per hominem (n. 1880).
Quod tametsi spiritus et angeli sunt apud hominem in ejus cogitationibus et affectionibus, usque tamen homo in libero sit cogitandi, volendi, et agendi (n. 5982, 6477, 8209, 8307, 10777).
(Et praeterea in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Conjunctione Caeli cum Humano Genere, n. 291-302.)
-1 illa pro “non illa”
-2 posset pro “possit”
Quod Tentationes existant a malis spiritibus qui apud hominem, ac injiciunt scandala contra bona et vera quae homo amat et credit, et quoque excitant mala quae fecerat, et falsa quae cogitaverat (n. 741, 751, 761, 3927, 4307, 4572, 5036, 6657, 8960).
Quod mali spiritus tunc omni astu et malitia utantur (n. 6666).
Quod homo qui in tentationibus, juxta infernum sit (n. 8131).
Quod in tentationibus binae vires agant, vis a Domino ab interiori, et vis ab inferno ab exteriori, et quod homo sit in medio (n. 8168).
Quod in tentationibus impugnetur amor regnans hominis (n. 847, 4274).
Quod mali spiritus aggrediantur solum illa quae sunt fidei et amoris hominis, ita quae sunt ipsius vitae ejus spiritualis, quare tunc de vita ejus aeterna agitur (n. 1820).
Status tentationum comparatus cum statu hominis inter latrones (n. 5248[? 5246]).
Quod in tentationibus angeli a Domino teneant hominem in veris et bonis quae apud illum, mali autem spiritus in falsis et malis quae apud illum; inde conflictus et pugna (n. 4249).
Quod tentatio sit pugna inter hominem internum seu spiritualem et inter externum seu naturalem (n. 2183, 4256).
Ita inter jucunda interni et externi hominis, quae tunc sibi opposita sunt (n. 3928, 10351[? 8351]).
Quod existat propter discidium inter illa (n. 3928).
Ita quod agatur de dominio unius super alterum (n. 3928, 8961).
Quod nemo tentari possit, nisi sit in agnitione veri et boni, et in affectione illorum, quoniam alioqui non fit pugna, non enim est spirituale agens contra naturale, ita non de dominio (n. 3928, 4299).
Quod is tentetur qui aliquam vitam spiritualem nactus est (n. 8963).
Quod tentationes existant apud illos qui conscientiam habent, ita qui in amore spirituali sunt; graviores autem apud illos qui perceptionem, ita qui in amore caelesti sunt (n. 1668, 8963).
Quod mortui homines, hoc est, qui non in fide et amore in Deum et in amore erga proximum sunt, non admittantur in tentationes, quoniam succumberent (n. 270, 4274, 4299, 8964, 8968).
Quod ideo pauci hodie in tentationes spirituales (n. 8965).
Sed quod illi sint anxietates propter varias causas in mundo, quae fuerunt, quae sunt, et quae futura sunt; quae causae conjunctae solent esse cum infirmitate animi ac invalitudine corporis; quae non sunt anxietates tentationum (n. 762, 8164).
Quod tentationes spirituales conjunctae soleant esse cum doloribus corporis, et non conjunctae (n. 8164).
Quod status tentationum sit immundus et squalidus, quia injiciuntur mala et falsa, et quoque dubia de bonis et veris (n. 5246).
Tum quia in tentationibus sunt indignationes, dolores animi, et plures affectiones non bonae (n. 1917, 6829).
Quod etiam sit obscurum et dubium de fine (n. 1820, 6829).
Et quoque de Divina providentia et auditione; quoniam in tentationibus preces non ita audiuntur sicut extra illas (n. 8179).
Et quia homo, cum in tentatione est, sibi videatur in damnatione esse (n. 6097).
Causa quod ita sit, est, quia homo sentit clare quae in externo homine fiunt, ita quae mali spiritus injiciunt et evocant, secundum quae etiam homo de suo statu cogitat; non autem sentit quae in interno homine fiunt, ita quae per angelos a Domino influunt; ex quibus ideo nec de statu suo judicare potest (n. 10236, 10240).
Quod tentationes utplurimum perducantur ad desperationem, quae est ultimum illarum (n. 1787, 2694, 5279, 5280, 6144, 7147, 7155, 7166, 8165, 8567).
Causae (n. 2694).
Quod in ipsa tentatione etiam sint desperationes sed quod desinant in communem (n. 8567).
Quod homo in desperatione loquatur acerba, sed quod ad illa a Domino non attendatur (n. 8165).
Peracta tentatione, quod primum sit fluctuatio inter verum et falsum (n. 848, 857).
Sed quod postea luceat verum, et fiat serenum et laetum (n. 3696, 4572, 6829, 8367, 8370).
Quod qui regenerantur, non semel sed pluries subeant tentationes, quoniam plura mala et falsa removenda sunt (n. 8403).
Quod qui aliquam vitam spiritualem adepti sunt, si in mundo non subeunt tentationes, in altera vita subeant (n. 7122).
Quomodo tentationes fiunt in altera vita, et ubinam (n. 537-539, 699, 1106-1113, 1122[?], 2694, 4728, 4940-4951, 6119, 6928, 7090, 7122, 7123[? 7127], 7186, 7317, 7474, 7502, 7541, 7542, 7545, 7768, 7990, 9331, 9763).
De statu illustrationis illorum qui e tentatione veniunt, et elevantur in caelum et de receptione illorum ibi (n. 2699, 2701, 2704).
Tentatio per defectum veri, et desiderium veri tunc, qualis (n. 2682, 8352).
Tentatio infantum in altera vita, per quam discunt resistere malis, qualis (n. 2294).
Discrimen inter tentationes, infestationes, et vastationes, quale (n.7474).
Quod pugnae spirituales imprimis fiant per vera fidei (n. 8962).
Quod verum sit primum pugnae (n. 1685).
Quod homines ecclesiae spiritualis tententur quoad vera fidei, quare illis est pugna per vera; at quod homines ecclesiae caelestis tententur quoad bona amoris, quare illis est pugna per bona (n. 1668, 8963).
Quod illi qui ab ecclesia spirituali sunt, utplurimum non pugnent ex veris genuinis, se ex illis quae {1}credunt vera esse ex doctrinali suae ecclesiae; quod doctrinale usque tale esse debet ut conjungi queat bono (n. 6765).
Quod qui regeneratur tentationes subiturus sit, et quod absque illis regenerari nequeat (n. 5036, 5403[? 8403]).
Et quod tentationes ideo necessariae sint (n. 7090).
Quod homo qui regeneratur, tunc in tentationes veniat cum malum conatur dominari super bonum, ac naturalis homo super spiritualem (n. 6857[? 6657], 8961).
Et quod in illas veniat cum bonum debet agere primas (n. 4248, 4249, 4256, 8962, 8963).
Quod illi qui regenerantur, primum in statum tranquillitatis mittantur, dein in tentationes quod postea in statum tranquillitatis pacis redeant, qui est finis (n. 3696).
-1 credunt pro “credit”
Quid tentationes efficiunt (in summa, n. 1692, 1717, 1740, 6144, 8958-8969).
Quod per tentationes acquiratur dominium spirituali seu interno homini super naturalem seu externum, consequenter bono super malum ac vero super falsum, quoniam in spirituali homine est bonum, nam absque eo non est, et in naturali malum (n. 8961).
Quoniam tentatio est pugna inter illa, inde agitur de dominio; nempe, num sit spirituali homini super naturalem, proinde num bono super malum, aut vicissim; proinde num sit Domino super hominem, vel num inferno (n. 1923, 3928).
Quod externus seu naturalis homo per tentationes recipiat vera correspondentia affectioni eorum in interno seu spirituali homine, (n. 3321, 3928).
Quod internus spiritualis homo per tentationes aperiatur, et conjungatur cum externo, ut homo quoad utrumque elevari possit, et spectare ad Dominum (n. 10865[? 10685]).
Causa quod internus spiritualis homo per tentationes et aperiatur et conjungatur cum externo, est quia Dominus ab interiori agit, ac influit inde in externum, ac removet ibi et subjugat mala, ac cum illis subjicit et subordinat eum interno (n. 10685).
Quod tentationes sint propter conjunctionem boni et veri, et propter discussionem falsorum adhaerentium veris et bonis (n. 4572).
Ita quod per tentationes conjungatur bonum veris (n. 2272).
Quod vasa recipientia veri per tentationes emolliantur, ac induant statum recipiendi bonum (n. 3318).
Quod vera et bona per tentationes confirmentur et implantentur, ita illa quae fidei et charitatis sunt (n. 8351, 8924, 8966, 8967).
Et quod mala et falsa removeantur, et sic locus detur bonis et veris (n.7122).
Quod per tentationes infringantur amores sui et mundi, ex quibus omnia mala et falsa (n. 5356).
Et quod sic homo humilietur (n. 8966, 8967).
Quod mala et falsa per tentationes domentur, separentur, et removeantur, sed non aboleantur (n. 868).
Quod per tentationes domentur corporea, et eorum concupiscentiae (n. 857, 858[? 868]).
Quod homo per illas discat quid bonum et verum, etiam ex relatione ad opposita, quae sunt mala et falsa (n. 5356).
Quod etiam discat quod apud se non sit nisi quam malum; et quod omne bonum quod apud illum, sit a Domino, et ex Ipsius misericordia (n. 2334).
Quod homo per tentationes in quibus vincit, mali spiritus depriventur potentia ulterius contra illum agendi (n. 1695, 1717).
Quod inferna contra illos qui tentationes passi sunt et vicerunt, non ausint exsurgere (n. 2183, 8273).
Quod post tentationes, in quibus homo vicit, sit gaudium oriundum ex conjunctione boni et veri, tametsi homo nescit quod gaudium tunc inde sit (n. 4572, 6829).
Quod tunc illustratio veri quod fidei, et perceptio boni quod amoris (n. 8367, 8370).
Quod inde ei intelligentia et sapientia (n. 8966, 8967).
Quod vera post tentationes immensum crescant (n. 6663).
Et quod bonum primas agat, seu primo loco sit, ac verum secundo (n. 5773).
Et quod homo quoad internum spiritualem hominem in societates angelicas immittatur, ita in caelum (n. 6611).
Quod vera cum bonis, antequam homo subit tentationes, apud illum in ordinem disponantur a Domino, ut resisti possit malis et falsis quae apud illum ab inferno, et excitantur (n. 8131).
Quod Dominus in tentationibus prospiciat bonum, loco quod infernales spiritus intendant malum (n. 6574).
Quod Dominus vera cum bonis post tentationes in novum ordinem redigat, et disponat in formam caelestem (n. 10685).
(Quod interiora hominis spiritualis disposita sint in formam caelestem, videatur in opere De Caelo et Inferno, et ibi in articulo, De Forma Caeli, secundum quam consociationes [et communicationes]* ibi, n. 200 et 212.)
Quod qui in tentationibus succumbunt in damnationem veniant, quia mala et falsa vincunt, et naturalis homo super spiritualem, ac postea dominatur, et quod tunc status posterior at pejor priori (n. 8165, 8169, 8961).
* This phrase is present in the 1st Latin edition but not in the 2nd. This observation made by the Rev. Stephen D. Cole.
Quod Dominus solus apud hominem in tentationibus pugnet, et homo nihil ex se (n. 1692, 8172, 8175, 8176, 8273).
Quod homo nequaquam ex se possit pugnare contra mala et falsa, quia id feret contra omnia inferna, quae domare et vincere nemo potest nisi solus Dominus (n. 1692).
Quod inferna pugnent contra hominem, et Dominus pro homine (n. 8159).
Quod homo pugnet ex veris et bonis, ita ex cognitionibus et affectionibus illorum, quae sunt apud illum; sed quod non homo,
sed Dominus per illas (n. 1661).
Quod homo in tentationibus putet Dominum abesse, quia preces tunc non ita audiuntur prout extra illas, sed quod usque Dominus tunc praesentior sit (n. 840).
Quod homo in tentationibus quasi ex se pugnare debeat, et non remittere manus, et non exspectare immediatam opem; sed quod usque credet quod a Domino (n. 1712, 8179, 8969).
Quod homo aliter non recipere possit proprium caeleste (n. 1937, 1947, 2882, 2883, 2891).
Quale id proprium, quod non sit hominis sed Domini apud illum (n. 1937, 1947, 2882, 2883, 2891, 8497).
Quod tentatio non conducat, nec aliquid boni inferat, si homo non credat, usque post tentationes, quod Dominus pugnaverit et vicerit pro illo (n 8969).
Qui meritum ponunt in operibus, quod non possint pugnare contra mala, quia pugnant ex proprio, et non permittunt Dominum pugnare pro illis (n. 9978).
Quod aegre salvari queant qui credunt se per tentationes meruisse caelum (n. 2273).
Quod Dominus non tentet, sed liberet, et inducat bonum (n. 2768).
Quod tentationes appareant sicut a Divino, cum tamen non sunt (n.4299).
Quomodo intelligitur in Oratione Dominica, per, “Ne inducas nos in tentationes” (ab experientia, n. 1875).
Quod Dominus in tentationibus non concurrat permittendo, secundum ideam quam homo habet de permissione (n. 2768).
Quod in omni tentatione sit liberum, tametsi non ita apparet; sed quod id liberum sit interius apud hominem a Domino; et quod ideo pugnare et velit vincere, et non vinci, quod absque libero non faceret (n. 1937, 1947, 2881).
Quod Dominus per affectionem veri et boni impressam interno homini id faciat, inscio homine (n. 5044).
Nam omne liberum est affectionis seu amoris, et secundum quale ejus (n. 2870, 3158, 8907[? 8987], 8990, 9585, 9591).
Quod Dominus prae omnibus gravissimas et immanes tentationes sustinuerit, quae parum descriptae sunt in sensu litterae Verbi, sed multum in sensu interno (n. 1663, 1668, 1787, 2776, 2786, 2795, 2814, 9528).
Quod Dominus ex Divino Amore erga totum genus humanum, pugnaverit (n. 1690, 1691, 1812, 1813, 1820).
Quod Domini Amor fuerit salus generis humani (n. 1820).
Quod Dominus ex propria potentia pugnaverit (n. 1692, 1813, 9937).
Quod Dominus per tentationes et victorias ex propria potentia Justitia et Meritum factus sit solus (n. 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019).
Quod Dominus per tentationes univerit ipsum Divinum, quod fuit in Se ex conceptione, Humano suo, et hoc fecerit Divinum; sicut hominem per tentationes facit spiritualem (n. 1725, 1729, 1733, 1737, 3318, 3381, 3382, 4286).
Quod Domini tentationes etiam in fine habuerint desperationem (n. 1787).
Quod Dominus per tentationes in Se admissas subjugaverit inferna, ac redegerit ibi et in caelis omnia in ordinem, et simul Humanum suum glorificaverit (n. 1737, 4287, 9397[? 9315], 9528, 9937).
Quod Dominus solus contra omnia inferna pugnaverit (n. 8273).
Quod inde in Se admiserit tentationes (n. 2816, 4295).
Quod Dominus non potuerit tentari quoad Divinum, quoniam inferna Divinum aggredi non possunt; quod ideo assumpserit humanum ex matre, tale quod tentari potuit (n. 1414, 1444, 1573, 5041, 5157, 7193, 9315).
Quod per tentationes et victorias expulerit omne hereditarium ex matre, et exuerit humanum ex illa, usque tandem ut amplius non filius ejus esset (n. 2159, 2574, 2649, 3036, 10829[? 10830]).
Quod Jehovah, qui in Ipso ex conceptione, in tentationibus apparuerit sicut absens (n. 1815).
Quod id fuerit status humiliationis Ipsius (n. 1785, 1999, 2159, 6866).
Quod ultima Ipsius tentatio et victoria fuerit in Gethsemane et in cruce, per quam plene subjugavit inferna, et Humanum suum Divinum fecit (n. 2776, 2803, 2813, 2814, 10655, 10659, 10829[? 10828]).
Quod “panem non edere et aquam non bibere quadraginta diebus” significet statum integrum tentationum (n. 10686).
Quod “quadraginta anni,” “menses” aut “dies” significent statum tentationum plenarium a principio ad finem; et quod ille status significetur per durationem diluvii “quadraginta diebus;” per commorationem Mosis super Monte Sinai “quadraginta diebus;” per commorationem filiorum Israelis in deserto “quadraginta annis;” et per tentationes Domini in deserto “quadraginta diebus” (n. 730, 862, 2272, 2273, 8098).
Baptismus institutus est in signum quod homo sit ab ecclesia, et in memoriale quod regenerandus sit: lavatio enim Baptismi non aliud est quam lavatio spiritualis, quae est regeneratio.
“Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei” (iii. 5);
“aqua” in spirituali sensu est verum fidei ex Verbo, “spiritus” est vita secundum illud, et “generari” est ex illis regenerari.
“Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvabitur; qui vero non crediderit, condemnabitur” (xvi. 16);
“qui crediderit,” est qui agnoscit Dominum, ac recipit Divina vera ab Ipso per Verbum; “qui baptizatus fuerit,” est qui per illa a Domino regeneratur.
Quod Baptismus significet regenerationem a Domino per vera fidei ex Verbo (n. 4255, 5120, 9089[? 9088], 10239, 10386-10388, 10392).
Quod Baptismus sit in signum quod homo sit ab ecclesia, ubi agnoscitur Dominus a quo regeneratio, et ubi est Verbum ex quo vera fidei per quae regeneratio (n. 10386-10388).
Quod Baptismus non det fidem nec salutem, sed quod testetur quod recepturi qui regenerantur (n. 10391).
Quod lavationes in Ecclesiis Antiquis, et in Ecclesia Israelitica, repraesentaverint et inde significaverint purificationes a malis et falsis (n. 3147, 9089[? 9088], 10237, 10239).
Quod “lavationes vestium” significaverint purificationem intellectus a falsis (n. 5954).
Quod “lavatio pedum” significaverit purificationem naturalis hominis (n. 3147, 10241).
Explicatur quid significatur per “lavationem pedum discipulorum” a Domino (n. 10243).
Quod “aquae” significent vera fidei (n. 28, 2702, 3058, 5668, 8568, 10238).
Quod “fons” et “puteus aquarum vivarum” significet vera fidei a Domino, ita Verbum (n. 3424).
Quod “panis” et “aqua” significent omnia bona amoris et vera fidei (n. 4976, 9323).
Quod “spiritus” significet vitam veri, seu vitam fidei (n. 5222, 9281, 9818).
Quid “spiritus” et “caro;” quod “spiritus” significet vitam a Domino, et “caro” vitam ab homine (n. 10283).
Inde patet quid significatur per haec Domini verba,
“Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum Dei” [(Joh. iii. 5)];
quod nempe nisi quis regeneratus fuerit per vera fidei et per vitam secundum illa, non possit salvari (n. 10240).
Quod omnis regeneratio fiat per vera fidei, et per vitam secundum illa (n. 1904, 2046, 9088, 9959, 10028).
Quod lavatio totalis, quae fiebat per immersionem in aquas Jordanis, significaverit ipsam regenerationem, similiter ac Baptismus (n. 9089[? 9088], 10239).
Quid significaverit “aquae Jordanis,” et quid “Jordanes” (n. 1585, 4255).
Quod “diluvium” et “inundatio aquarum” significent tentationes (n. 660, 705, 739, 756, 790, 5725, 6853).
Similiter “Baptismus” (n. 5120, 10389).
Quomodo repraesentatus est Baptismus e caelo (n. 2299).
Sancta Cena a Domino instituta est, ut per illam sit conjunctio ecclesiae cum caelo, ita cum Domino: ideo illa est sanctissimum cultus.
(Ex Arcanis Caelestibus.)
Quia non sciri potest quid Sancta Cena involvit, nisi sciatur quid singula ibi significant, nam illa correspondent spiritualibus, ideo afferendum est quid significat “corpus” et “caro,” quid “panis,” quid “vinum,” quid “edere” et “bibere;” tum de sacrificiis, in quibus cultus Ecclesiae Israeliticae praecipue constabat, quod illa dicta fuerint “panis.”
Quod “prandia” et “cenae” significaverint consociationem per amorem (n. 3596, 3832, 4745, 5161, 7996).
Quod “cena paschalis” significaverit consociationem in caelo (n. 7836, 7997, 8001).
Quod “festum azymorum” seu “paschatis” significaverit liberationem a damnatione a Domino (n. 7093, 7867, 9286-9292, 10655): in intimo sensu recordationem glorificationis Humani Domini, quoniam inde liberatio (n. 10655).
Quod “caro” Domini significet Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, quod est Divini Humani Ipsius (n. 3813, 7850, 9127, 10283).
Quod similiter “corpus” (n. 2343, 2359[? 3735], 6135).
Quod “caro” in genere significet voluntarium ita proprium hominis, quod in se spectatum est malum; sed quod vivificatum a Domino significet bonum (n. 148, 149, 780, 999, 3813, 8409, 10283).
Quod inde “caro” in Verbo sit totus homo et omnis homo (n. 574, 1050, 10283).
Dicitur hic et in sequentibus quod significent, ex causa qua correspondent; quicquid enim correspondet, hoc significat (n. 2890[? 2896], 2971[? 2179], 2987, 2989, 3002, 3225).
Quod Verbum per meras correspondentias conscriptum sit, et quod inde sensus ejus internus seu spiritualis; qui absque scientia correspondentiarum non sciri potest quid est, et vix quod sit (n. 3131, 3472-3485, 8615, 10657[? 10687]).
Quod ideo per Verbum conjunctio caeli sit cum homine ecclesiae (n. 10687).
(Plura de his videantur in opere De Caelo et Inferno, n. 303-310; ubi, De Conjunctione Caeli cum Homine Ecclesiae per Verbum, agitur.)
Quod “sanguis” Domini significet Divinum Verum procedens a Divino Bono Divini Amoris Ipsius (n. 4735, 4978[? 6978], 7317, 7326, 7846, 7850, 7877, 9127, 9393, 10026, 10033, 10152, 10204[? 10210]).
Quod “sanguis” sparsus super altare circumcirca et ad fundamentum significaverit unitionem Divini Veri et Divini Boni in Domino (n. 10047).
Quod “sanguinis uvarum” significet verum fidei ex bono charitatis (n. 6378).
Quod “uva” et “botrus” significet bonum spirituale, quod est bonum charitatis (n. 5117).
Quod “effundere sanguinem” sit violentiam inferre Divino Vero (n. 374, 1005, 4735, 5476, 9127).
Quid significatur per quod ex latere Domini exiverit “sanguis et aqua” (n. 9127).
Quid per quod Dominus redemerit hominem per “sanguinem suum” (n. 10152).
Quod “panis,” ubi de Domino, significet Divinum Bonum Divini Amoris Domini, et reciprocum hominis qui edit (n. 2165, 2177, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 9323, 9545).
Quod “panis” involvat et significet omnem cibum in genere (n. 2165, 6118).
Quod “cibus” significet omne quod nutrit vitam spiritualem hominis (n. 4976, 5147, 5915, 6277, 8418).
Ita “panis” omnem cibum caelestem et spiritualem (n. 276, 680, 2165, 2177, 3478, 6118, 8410).
Sic “omne quod exit ex ore Dei,” secundum Domini verba, Matth. iv. 4 (n. 681).
Quod “panis” in genere significet bonum amoris (n. 2165, 2177, 10686): simile “triticum,” ex quo panis (n. 3941, 7605).
Ubi in Verbo dicitur “panis et aqua,” quod significetur bonum amoris et verum fidei (n. 9323).
Frangere panem, quod fuerit repraesentativum mutui amoris in ecclesiis antiquis (n. 5405).
Quod cibus spiritualis sit scientia, intelligentia et sapientia; ita bonum et verum, quia ex his illae (n. 3114, 4459, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5576, 5582, 5588, 5656[? 5655], 8562, 9003).
Et quia nutriunt mentem (n. 4459, 5293, 5576, 6277, 8418).
Sustentatio per cibum, quod sit nutritio spiritualis, ac influxus boni et veri a Domino (n. 4976, 5915, 6277).
Quod “panes” super mensa in tabernaculo significaverint Divinum Bonum Divini Amoris Domini (n. 3478, 9545).
Quod “minchae” in sacrificiis, quae erant placentae et lagana, significaverint cultum ex bono amoris (n. 4581, 10079, 10137).
Quid “minchae” variae in specie significaverunt (n. 7978, 9992-9994, 10079).
(Quod antiqui, cum dixerunt “panem,” intellexerint omnem cibum in genere, videatur Genes. xliii. 16, 31: Exod. xviii. 12: Judic. xiii. 15, 16: 1 Sam. xiv. 28, 29; cap. xx. 24, 27: 2 Sam. ix. 7, 10: 1 Reg. iv. 22, 23: 2 Reg. xxv. 29.)
Quod “vinum,” ubi de Domino, significet Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius, simile ac “sanguis” (n. 1071, 1798, 6377). Quod “vinum” in genere significet bonum charitatis (n. 6377).
Quod “mustum” significet verum ex bono in naturali homine (n. 3580).
Quod vinum dictum sit “sanguis uvarum” (n. 6378).
Quod “vinea” significet ecclesiam quoad verum (n. 3220, 9139).
Quod “libamen” in sacrificiis, quod erat vinum, significaverit bonum spirituale, quod est sanctum verum (n. 1072).
Quod Dominus solus sit sanctus; inde quod omne sanctum sit ab Ipso (n. 9229, 9680, 10359, 10360).
Quod Divinum Verum procedens a Domino sit quod in Verbo vocatur “sanctum” (n. 6788, 8302, 9229, 9820, 10361).
Quod “edere” significet appropriari et conjungi per amorem et charitatem (n. 2187, 2343, 3168, 3513, 5643).
Quod inde significet consociari (n. 8001).
Quod “edere” dicatur de appropriatione et conjunctione boni, ac “bibere” de appropriatione et conjunctione veri (n. 3168, 3513, 3832, 9412).
Quid significat “comedere et bibere in regno Domini” (n. 3832).
Inde est quod “famem habere” et “esurire” in Verbo significet ex affectione desiderare bonum et verum (n. 4958, 10227).
Quod angeli illa quae nunc dicta sunt, non aliter intelligant quam secundum sensum internum seu spiritualem, quia in spirituali mundo sunt (n. 10121[? 10521]).
Quod inde sanctum e caelo influat apud homines ecclesiae, cum sancte obeunt Sacramentum Cenae (n. 6789).
Et quod inde conjunctio Domini (n. 1519[? 10519], 3464, 3735, 5915, 10521, 10522).
Quod “holocausta” et “sacrificia” significaverint omnia cultus ex bono amoris et veris fidei (n. 923, 6905, 8680, 8936, 10042).
Quod “holocausta” et “sacrificia” significaverint Divina caelestia, quae sunt interna ecclesiae ex quibus cultus (n. 2180, 2805, 2807, 2830, 3519): cum variatione et discrimine secundum maria cultus (n. 2805, 6905, 8936).
Quod ideo plura genera sacrificiorum fuerint, et illorum varii processus, et quoque variae bestiae, ex quibus (n. 2830, 9939[? 9391], 9990).
Varia, quae in genere significaverunt, quod constare {1}possint ex singulis per sensum internum evolutis (n. 10042).
Quid “bestiae” quae sacrificabantur, in specie significaverunt (n. 10042).
Quod in ritualibus et processualibus sacrificiorum contineantur arcana caeli (n. 10057).
Quod in genere contineantur arcana glorificationis Humani Domini; ac in sensu respectivo arcana regenerationis et purificationis hominis a malis et falsis; quapropter erant pro variis peccatis, reatibus, et purificationibus (n. 9990, 10022, 10042, 10053, 10057).
Quid significatum est per quod “imponerent manus” super bestias quae sacrificabantur (n. 10023).
Quid per quod in holocaustis “inferiora mactatarum bestiarum ponerentur sub superioribus earum” (n. 10051).
Quid per “minchas,” quae tunc etiam adolebantur (n. 10079).
Quid per “libamen” (n. 4581, 10137).
Quid per “sal,” quod etiam adhibebatur (n. 10300).
Quid per “altare,” et omnia ejus (n. 921, 2777, 2784, 2811, 2812, 4489, 4541, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9726, 9963, 9964, 10028, 10123, 10151, 10242, 10245, 10344).
Quid per “ignem altaris” (n. 934, 6314, 6832).
Quid per “comessationem ex sanctificatis” (n. 2187, 8682).
Quod sacrificia non mandata fuerint, sed charitas et fides: ita quod modo permissa (ostensum ex Verbo, n. 922, 2180).
Cur permissa (n. 2180, 2818).
Quod holocausta et sacrificia, quae fiebant ex agnis capris, ovibus, haedis, hircis, juvencis, bobus, una voce dicta fuerint “panis” constare potest ex his locis:–
Illa “adolebit sacerdos super altari, panis igniti Jehovae” (Levit. iii. 11, 16);
Filii Aharonis “sancti erunt Deo suo, neque profanabunt nomen Dei sui, quia ignita Jehovae, panem Dei sui, illi offerentes….. Sanctificabis illum, quia panem Dei tui ille offerens. ….Vir de semine” Aharonis, “in quo fuerit macula, non accedet ad offerendum panem Dei sui” (Levit. xxi. 6, 8, 17, 21);
“Praecipe filiis Israelis, et dicas ad eos, Oblationem meam, panem meum, in ignita odoris quietis observabitis, ut offeratis Mihi in stato tempore suo” (Num. xxviii. 2);
Qui tetigerit immundum non comedet de sanctificatis; sed lavabit..carnem suam in aqua,….”et postea comedet de sanctificatis, quia panis ejus hoc” (Levit. xxii. 6, 7);
“Qui offerunt super altari meo panem pollutum” (Malach. 1, 7).
Inde nunc est, quod supra, (n. 214) dictum sit, nempe, “Sancta Cena includit et comprehendit omnem cultum Divinum institutum in Ecclesia Israelitica; holocausta enim et sacrificia, in quibus cultus illius ecclesiae principaliter constabat, una voce dicta fuerunt ‘panis;’ inde etiam Sancta Cena est ejus complementum.”
Ex omnibus his nunc videri potest quid per “panem” intelligitur apud Johannem:–
“Dixit..illis Jesus, Amen, amen dico vobis, non Moses dedit” illis “panem e caelo, sed Pater meus dat vobis panem e caelo verum; panis namque Dei est qui descendit e caelo, et vitam dat mundo. Dixerunt..Illi,…Domine, semper da nobis panem hunc. Dixit..illis Jesus, Ego sum panis vitae; qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam. ….Qui credit in Me, habet vitam aeternam. Ego sum panis vitae. ….Hic est panis qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedit non morietur. Ego sum panis vivens, qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum” (vi. 31-35, 47-51).
Ex his et illis patet quod “panis” sit omne bonum quod procedit a Domino, nam Ipse Dominus est in suo bono: ita quod “panis et vinum” in Sancta Cena sint omnis cultus Domini ex bono amoris et fidei.
-1 possint pro “possit”
“Qui de sensu interno seu spirituali Verbi nihil novit, non aliter scit quam quod par ‘carnem et sanguinem,’ in Verbo intelligatur caro et sanguis; sed in sensu interno seu spirituali non agitur de vita corporis, sed de vita animae hominis, hoc est, de vita spirituali ejus, quam victurus est in aeternum: haec vita describitur in Verbo in sensu litterae per talia quae sunt vitae corporis, nempe per ‘carnem’ et ‘sanguinem;’ et quia vita spiritualis hominis subsistit per bonum amoris et verum fidei, ideo bonum amoris intelligitur per ‘carnem,’ et verum fidei per ‘sanguinem,’ in sensu interno Verbi: haec per ‘carnem et sanguinem’ intelliguntur in caelo; similiter per ‘panem et vinum,’ quoniam per ‘panem’ prorsus simile ibi intelligitur quod per ‘carnem,’ et per ‘vinum’ prorsus simile quod per ‘sanguinem.’ Sed illi qui non spirituales homines sunt, hoc non capiunt; maneant itaque in sua fide, modo credant quod in Sacra Cena ac in Verbo sanctum sit, quia a Domino. Sit quod non sciant ubi id sanctum; usque qui aliqua perceptione interiore pollent, expendant num caro per ‘carnem,’ et sanguis per ‘sanguinem’ intelligatur in his locis:– In Apocalypsi,
‘Vidi angelum stantem in sole, qui clamavit voce magna, dicens omnibus avibus volantibus in medio caeli,..Congregamini ad cenam magni Dei; ut comedatis carnes regum, et carnes chiliarchorum, et carnes fortium, et carnes equorum et sedentium super illis, et carnes omnium liberorum et servorum, parvorum et magnorum’ (xix. 17, 18);
quis usquam haec intelliget, nisi sciat quid ‘caro’ in sensu interno significat, et nisi quid ‘reges,’ ‘chiliarchi,’ ‘fortes,’ ‘equi,’ `sedentes super illis,’ ‘liberi’ et ‘servi?’ Et apud Ezechielem,
‘Sic dixit Dominus Jehovih, Dic omni avi caeli, omni bestiae agri, Congregamini et venite; congregate vos a circuitu super sacrificium meum, quod Ego sacrifico vobis, sacrificium magnum super montibus Israelis, ut comedatis carnem et bibatis sanguinem: carnem fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis,….et comedetis adipem ad satietatem, et bibetis sanguinem usque ad ebrietatem, de sacrificio meo quod sacrificabo vobis; satiabimini super mensa mea, equo, et curru, forti, et omni viro belli:…sic dabo gloriam meam inter gentes’ (xxxix. 27-22).”
(Agitur ibi de convocatione omnium ad regnum Domini, et in specie de instauratione ecclesiae apud gentes; et per “comedere carnem et bibere sanguinem,” significatur appropriare sibi Divinum Bonum et Divinum Verum, ita sanctum quod procedit a Divina Humano Domini. Quis non videre potest quod non caro per “carnem” et sanguis per “sanguinem” ibi intelligatur? ut quod “carnem fortium comederent,” “sanguinem principum terrae biberent,” et quod “sanguinem biberent usque ad ebrietatem;” tum quod “satiarentur equo, curru, forti et omni viro belli.” (Quid per “aves caeli” et “bestias agri “in sensu spirituali significatur, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 110, et in notis ibi l [videatur editio princeps].)
“Expendantur nunc haec, quae Dominus de sua carne et de suo sanguine dixit apud Johannem,
‘Panis, quem Ego dabo, caro mea est…. Amen, amen, dico vobis, nisi comederitis carnem Filii hominis, et biberetis Ipsius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Qui comedit meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo illum extremo die; nam caro mea est vere cibus, et sanguis meus est vere potus: qui comedit meam carnem, et bibit meum sanguinem, in Me manet, et Ego in illo. ….Hic panis est qui e caelo descendit’ (vi. 50-58).
Quod ‘caro’ Domini sit Divinum Bonum, et ‘sanguis’ Divinum Verum, utrumque ab Ipso, constare potest ex eo, quod illa sint quae nutriunt vitam spiritualem hominis; inde dicitur, ‘Caro mea est vere cibus, et sanguis meus est vere potus:’ et quia homo per Divinum Bonum et Verum conjungitur Domino, ideo etiam dicitur, ‘Qui comedit carnem meam et bibit sanguinem meum, habebit vitam
aeternam; et ille in Me manet et Ego in illo.'”
Et supra in eo capite,
“Ne operemini cibum qui perit, sed cibum qui manet in vitam aeternam” (vers. 27).
Quod “manere in Domino” sit esse in amore in Ipsum, Ipse Dominus docet apud Johannem (cap. xv. 2-12).
Homo ita creatus est ut quoad internum suum non mori possit; nam credere potest in Deum, et quoque amare Deum, ac ita conjungi Deo fide et amore; et conjungi Deo est vivere in aeternum.
Quod Deus non sit mortuorum Deus, sed viventium (Matth. xxii. 31);
Quod Lazarus post mortem in caelum sublatus sit, dives autem conjectus in infernum (Luc. xvi. 22, 23, seq.);
Quod Abrahamus, Isacus et Jacobus ibi sint (Matth. viii. 11; cap. xxii. 31, 32; Luc. xx. 37, 38);
Quod Jesus dixerit ad latronem, “Hodie Mecum eris in paradiso” (Luc. xxiii. 43).
(i.) Quod unusquisque Homo sit Spiritus quoad interiora sua (n. 432-444).
(ii.) De Hominis Resuscitatione a Mortuis, ac Introitu in Vitam aeternam (n. 445-452).
(iii.) Quod Homo post mortem sit in perfecta Forma Humana (n. 453-460).
(iv.) Quod Homo post mortem sit in omni Sensu, Memoria, Cogitatione, Affectione, in quibus in mundo; et quod nihil relinquat praeter terrestre suum Corpus (n.461-469).
(v.) Quod Homo sit post mortem, qualis ejus Vita fuit in Mundo (n. 470-484).
(vi.) Quod Jucunda Vitae (1)cujusvis vertantur in correspondentia (n. 485-490).
(vii.) De Primo Statu Hominis post mortem (n. 491-498).
(viii.) De Secundo Statu Hominis post mortem (n. 499-511).
(ix.) De Tertio Statu Hominis post mortem, qui est Status Instructionis eorum qui veniunt in Caelum (n. 512-520).
(x.) Quod Caelum et Infernum sint ex Humano Genere (n.311-317).
De ultimo judicio (de quo etiam dictum est supra, n. 226), quod non exstiturum sit cum interitu mundi, videatur in opusculo De Ultimo Judicio et Babylonia destructa, a principio ad finem.
Sunt duo quae faciunt vitam spiritus hominis, –amor et fides; amor vitam voluntatis ejus, et fides vitam intellectus ejus. Amor boni et inde fides veri faciunt vitam caeli; ac amor mali et inde fides falsi faciunt vitam inferni.
“Non dicent, Regnum Dei ecce hic est, aut ecce illic; ecce enim regnum Dei in vobis est” (Luc. xvi. 21).
“Hiatus magnus est..inter vos et nos, ut illi qui volunt transire ad vos non possint, neque etiam istinc transire ad nos” (Luc. xvi. 26).
Inde patet quod qui in infernum veniunt, ibi maneant in aeternum; et qui in caelum veniunt, ibi maneant in aeternum.
Quod apud hominem facit caelum, hoc etiam facit ecclesiam; nam sicut amor et fides faciunt caelum, ita etiam amor et fides faciunt ecclesiam: inde ex illis quae de caelo prius dicta sunt, patet quid ecclesia.
Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum, et per id Dominus notus, ita ubi Divina vera sunt revelata (n. 3857, 10761).
At usque quod ideo non ab ecclesia sint qui nati ubi Verbum est et Dominus notus, sed qui per vera ex Verbo a Domino regenerantur, qui sunt qui vivunt vitam charitatis (n. 6637, 10143, 10153, 10578, 10645, 10829).
Qui ab ecclesia sunt, seu in quibus ecclesia, illi in affectione veri sunt propter verum; hoc est, amant verum quia est verum: illi etiam explorant ex Verbo num vera sunt doctrinalia ecclesiae in qua nati (n. 5432, 6047).
Alioqui foret cuivis verum ex alio, et ex natali solo (n. 6047).
Quod ecclesia Domini sit apud omnes qui in universo orbe in bono vivunt secundum religiosum suum (n. 3263, 6637, 10765).
Quod omnes qui in bono vivunt, ubicunque sunt, et agnoscunt unum Deum, acceptentur a Domino, et in caelum veniant; quoniam omnes qui in bono sunt, agnoscunt Dominum, ex causa qua bonum est a Domino, et Dominus est in bono (n. 2589-2604, 2861, 2863, 3263, 4190, 4197, 6700, 9256).
Quod ecclesia universalis in terris sit coram Domino sicut unus homo (n. 7395[? 7396], 9276).
Similiter ac caelum, quia ecclesia est caelum seu regnum Domini in terris (n. 2853, 2996, 2998, 3624-3649[? 3629], 3636-3643, 3741-3745, 4625).
Sed quod ecclesia, ubi Dominus est notus et ubi Verbum est, sit sicut cor et sicut pulmo in homine, respective ad reliqua corporis, quae ex illis ut ex suae vitae fontibus vivunt (n. 637, 931, 2054, 2853).
Inde est, nisi foret ecclesia ubi Verbum et per id Dominus notus, [quod] non salvaretur genus humanum (n. 468, 637, 931, 4545, 10452).
Quod ecclesia sit fundamentum caeli (n. 4060).
Quod ecclesia sit interna et externa (n. 1242, 6587, 9375, 9680, 10762).
Quod ecclesiae internum sit amor in Dominum et charitas erga proximum; inde quod illi qui in affectione boni et veri sunt ex amore in Dominum et ex charitate erga proximum, ecclesiam internam constituant; et quod illi qui in cultu externo ex obedientia et fide sunt, ecclesiam externam constituant (n. 1083, 1098, 4288, 6380, 6587, 7840, 8762).
Quod scire verum et bonum et inde agere, sit externum ecclesiae; at velle et amare verum et bonum et inde agere, sit internum ecclesiae (n. 4899, 6775).
Quod internum ecclesiae sit in cultu eorum qui ab externa ecclesia sunt, tametsi in obscuro (n. 6775).
Quod ecclesia interna et externa unam ecclesiam faciant (n. 409, 10762).
Quod homini sit internum et externum, internum ad imaginem caeli, et externum ad imaginem mundi; et quod ideo, ut homo sit ecclesia, externum ejus unum aget cum interno (n. 3628, 4523, 4524, 6057, 6314, 9706, 10472).
Quod ecclesia sit in interno hominis et simul in externo; non autem in externo absque interno (n. 1795, 6581[? 6580], 10691).
Quod internum ecclesiae se habeat secundum vera et eorum quale, et secundum implantationem eorum in bono per vitam (n. 1238).
Quod ecclesia sicut caelum sit in homine, et sic quod ecclesia in communi sit ab hominibus in quibus ecclesia (n. 3884).
Ut ecclesia sit, erit doctrina vitae, quae est doctrina charitatis (n. 3445, 10763, 10764).
Quod charitas faciat ecclesiam, et non fides separata a charitate (n.916).
Proinde non doctrina fidei separatae a charitate, sed doctrina fidei conjunctae cum illa, secundum quam vita (n. 809, 1798, 1799, 1834, 1844, 4468, 4672, 4676[? 4689], 4766, 5828[? 5826], 6637).
Quod non ecclesia apud hominem sit, nisi vera doctrinae implantata sint bono charitatis apud illum, ita vitae (n. 3310, 3963, 5826).
Quod nulla ecclesia apud hominem sit, si is modo in veris, quae vocantur fidei, est (n. 5826).
Quantum boni in ecclesia, si charitas primo loco foret, et fides secundo (n. 6269).
Et quantum mali si fides primo loco est (n. 6272).
Quod in ecclesiis antiquis charitas fuerit principale et essentiale ecclesiae (n. 4680).
Quod ecclesia foret sicut caelum, si omnibus charitas (n. 2385, 2853).
Si bonum foret character ecclesiae, et non verum absque bono, ita si charitas et non fides separata, quod ecclesia foret una, et nihil faceret quod quoad doctrinalia fidei et quoad externos cultus differrent (n. 1285, 1316, 2982, 3267, 3445, 3451).
Quod omnis ecclesia incohet a charitate, sed quod temporis tractu ab illa deflectat (n. 494, 501, 1327, 3773, 4649[? 4689]).
Et sic ad falsa ex malo, et tandem ad mala (n. 1834, 1835, 2910, 4683, 4689).
Comparatio ecclesiae incohantis et decrescentis cum hominis infantia et senectute (n. 10134).
Et quoque cum ortu et occasu solis (n. 1837).
De successivis statibus Ecclesiae Christianae usque ad extremum ejus; ubi explicantur illa quae Dominus praedixerat de “consummatione saeculi” et de “adventu” Ipsius, apud Matthaeum cap. xxiv. a principio ad finem (n. 3353-3356, 3486-3489, 3650-3655, 3751-3759[? 3757], 3897-3901, 4057-4060, 4229-4231, 4332-4335, 4422-4424, 4635-4638, 4807-4810, 4954-4959, 5063-5071).
Quod Ecclesia Christiana hodie in extremis sit, quoniam ibi non fides quia nulla charitas (n. 3489, 4649[? 4689]).
Quod ultimum judicium sit ultimum tempus ecclesiae (n. 2118, 3353, 4057, 4333, 4535).
De ecclesiae vastatione (n. 407-411).
Quod consummatio saeculi et adventus Domini sit ultimum tempus ecclesiae veteris et primum novae (n. 2243, 4535, 10622).
Quod interiora vera revelentur cum ecclesia vetus vastatur, inservitura novae quae tunc instauratur (n. 3398, 3786).
De instauratione ecclesiae apud gentes (n. 1366, 2986, 4747, 9256).
Quod Prima et Antiquissima Ecclesia in hac tellure fuerit, quae describitur in primis capitibus Geneseos, et quod illa fuerit ecclesia caelestis, omnium praecipua (n. 607, 895, 920, 1121-1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545).
Quales illi sunt in caelo (n. 1114-1125).
Quod in summa luce sint (n. 1116, 1117).
Quod variae ecclesiae fuerint post diluvium, quae una voce Ecclesia Antiqua vocantur (de quibus n. 1125-1127, 1327, 10355).
Antiqua Ecclesia per quot regna Asiae fuit extensa (n. 1238, 2385).
Quales fuerunt homines Antiquae Ecclesiae (n. 609, 895).
Quod Ecclesia Antiqua fuerit ecclesia repraesentativa, et quod ejus repraesentativa fuerint in unum collecta ab hominibus quibusdam Antiquissimae Ecclesiae (n. 519, 521, 2896).
Quod apud Antiquam Ecclesiam fuerit Verbum, sed quod id deperditum sit (n. 2897).
Qualis Antiqua Ecclesia cum caepit declinare (n. 1128).
Discrimen inter Ecclesiam Antiquissimam et Antiquam (n. 597, 607, 640, 641, 765, 784, 895, 4493).
Quod Antiquissima et Antiqua Ecclesia fuerint etiam in Terra Canaane, et quod inde repraesentativa locorum (n. 3686, 4447, 4454).
De ecclesia incohata ab Ebero, quae Ecclesia Hebraea dicta fuit (n. 1238, 1241, 1343, 4516, 4517).
Discrimen inter Ecclesiam Antiquam et Hebraeam (n. 1343, 4574).
Quod Eberus instituerit sacrificia in Antiquis Ecclesiis prorsus ignota (n. 1343).
Quod Antiquae Ecclesiae concordarent cum Christiana Ecclesia quoad interna, non autem quoad externa (n. 3478, 4489, 4772, 4904, 10149).
Quod in Antiquissima Ecclesia fuerit revelatio immediata, in Antiqua Ecclesia per correspondentias, in Ecclesia Judaica viva voce, et in Ecclesia Christiana per Verbum (n. 10355).
Quod Dominus fuerit Deus Antiquissimae Ecclesiae, et vocatus Jehovah (n. 1343, 6846).
Quod Dominus sit caelum et quod sit ecclesia (n. 4766, 10125, 10151, 10157).
(Quod Divinum Domini faciat caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 7-12, et 78-86: ita quoque ecclesiam, quoniam quod apud hominem facit caelum hoc quoque facit ecclesiam, supra in Doctrina.)
Quod statuta, judicia et leges, quae mandata sunt in Ecclesia Judaica, fuerint quoad partem similia illis quae fuerunt in Ecclesia Antiqua (n. 4449, 4834[? 4835]).
Ritus repraesentativi Ecclesiae Judaicae qualiter differebant a ritibus repraesentativis Ecclesiae Antiquae (n. 4288, 10149).
Quod ecclesia repraesentativa apud illam gentem instituta fuerit, sed quod in ipsa gente nulla ecclesia fuerit (n. 4899, 4912, 6304).
Quod ideo quoad ipsam gentem fuerit repraesentativum ecclesiae, et non ecclesia (n. 4281, 4288, 4311, 4500, 6304, 7048, 9320, 10396, 10526, 10531[? 10535], 10698).
Quod gens Israelitica et Judaica non electa fuerit, sed recepta ut ecclesiam repraesentaret, ob contumaciam qua patres eorum et Moses institerunt (n. 4290, 4293, 7051, 7439, 10430, 10535, 10632).
Quod cultus eorum mere externus fuerit, absque omni cultu interno (n. 1200, 3147, 3479, 8871).
Quod prorsus non sciverint interna cultus, nec scire voluerint (n. 301-303, 3479, 4429, 4433, 4680, 4844, 4897[? 4847], 10396, 10401, 10407, 10694, 10701, 10707).
Quomodo considerant interna cultus, ecclesiae et Verbi (n. 4865).
Quod interiora eorum fuerint foeda, amoribus sui et mundi et avaritia plena (n, 3480, 9962, 10454-10457, 10462-10466, 10575).
Quod ideo illis non detecta fuerint interna ecclesiae, quoniam illa profanavissent (n. 2520, 3398, 3480, 4289).
Quod Verbum illis prorsus occlusum sit (n. 3769).
Quod videant Verbum ab extra et non ab intra (n. 10549-10551).
Quod ideo internum eorum, quando in cultu, occlusum fuerit (n. 8788, 8806, 9320, 9380, 9377, 9962, 10390[? 10396], 10401, 10407, 10492, 10498, 10500, 10575, 10629, 10692[? 10694]).
Quod etiam gens illa prae aliis talis fuerit, ut potuisset esse in sancto externo, occluso interno (n. 4293, 4311, 4903, 9373, 9377, 9381[? 9380]).
Status eorum tunc (n. 4311).
Quod quoque ideo usque ad hunc diem conservati sint (n. 3479).
Quod sanctum externum eorum a Domino miraculose elevatum sit in caelum, et sic interiora cultus, ecclesiae, et Verbi ibi percepta (n. 3480, 4309[? 4307], 4311, 6304, 8588, 10492, 10500, 10602).
Quod hoc ut fieret, per media externa coacti sint stricte observare ritus in externa forma (n. 3147, 4281, 10149).
Quia in sancto externo absque interno potuerunt esse, quod sancta ecclesiae et caeli repraesentare potuerint (n. 3479, 3881, 4208, 6306, 6588[? 8588], 9377, 10430, 10500, 10570).
Quod usque sancta illos non affecerint (n. 3479).
Quia nihil refert qualis persona est quae repraesentat, quoniam repraesentatio spectat rem, non autem personam (n. 665, 1097, 1361, 3147, 3881, 4208, 4281, 4288, 4292, 4307, 4444, 4500, 6304, 7048, 7539, 8388[? 8588], 8788, 8806).
Quod gens illa pejor aliis gentibus fuerit; describitur qualis, etiam ex Verbo utriusque Testamenti (n. 4314, 4316, 4317, 4444, 4503, 4750, 4751, 4815, 4820, 4832, 5057, 5998, 7248, 8819, 9320, 10454-10457, 10462-10466).
Quod tribus Jehudae abiverit in pejus quam reliquae tribus (n. 4815).
Quam crudeliter tractaverunt gentes ex jucundo (n. 5057, 7248, 9320).
Quod gens illa corde idololatra fuerit, ac prae aliis coluerit alios deos (n. 3732, 4208, 4444, 4825, 5998, 6877, 7401, 8301, 8871, 8882).
Quod etiam cultus eorum in ipsa gente spectatus fuerit idololatricus, quia externus absque interno (n. 4281, 4825, 8871, 8882).
Quod Jehovam modo quoad nomen coluerit (n. 6877, 10559, 10560, 10561, 10566).
Et solum propter miracula (n. 4299).
Quod erronee cogitent, qui credunt quod Judaei in fine ecclesiae convertendi sint, et reducendi in Terram Canaanem (n. 4847, 7051, 8301).
Plura loca e Verbo de illa re allata, quae tamen intelligenda sunt secundum sensum internum, ita aliter quam secundum litteram (n. 7051).
Quod Verbum quoad sensum externum propter illam gentem immutatum fuerit, non tamen quoad sensum internum (n. 10453, 10461, 10603, 10604).
Quod Jehovah in Monte Sinai apparuerit eis secundum quale eorum, in igne consumente, densa nube, et fumo sicut fornacis (n. 1861, 6832, 8814, 8819, 9434).
Quod Dominus appareat unicuivis secundum ejus quale; ut ignis vivificans et recreans illis qui in bono, ac ut ignis consumens illis qui in malo (n. 934, 1861, 6832, 8814, 8819, 9434, 10551).
Quod una ejus gentis origo sit ex Canaanitide, et quod binae reliquae ex scortatione cum nuru (n. 1167, 4817[? 4818], 4820, 4874, 4891[? 4899], 4913).
Quod per illas origines significatum sit qualis conjunctio illorum cum ecclesia esset, quod nempe sicut cum Canaanitide, et cum scortatione cum nuru (n. 4868, 4874, 4899, 4911, 4913).
De statu eorum in altera vita (n. 939, 940, 5057).
Quoniam gens illa, tametsi talis, repraesentabat ecclesiam, et quia Verbum apud illam et de illa conscriptum est, ideo Divina caelestia per nomina eorum significata sunt, ut per “Reubenem,” “Schimeonem,” “Levi,” “Jehudam,” “Ephraimum,” “Josephum,” et reliquos. Quod per “Jehudam” in sensu interno significetur Dominus quoad amorem caelestem ac regnum caeleste Ipsius (n. 3654, 3881, 5583, 5603, 5782, 6363).
Explicatur propheticum Israelis de Jehudah, in quo agitur de Domino, Gen. xlix. 8-12 (n. 6362-6382[? 6381]).
Quod “tribus Jehudae” et “Judaea” significet ecclesiam caelestem (n. 3654, 6364).
Quod duodecim tribus repraesentaverint et inde significaverint omnia amoris et fidei in complexu (n. 3858, 3926, 4060, 6335); ita quoque caelum et ecclesiam (n. 6337, 6637, 7836, 7891).
Quod significent secundum ordinem quo nominantur (n. 3862, 3926, 3939, 4603 seq., 6337, 6640).
Quod duodecim tribus divisae fuerint in duo regna, ut Judaei repraesentarent regnum caeleste, ac Israelitae regnum spirituale (n. 8770, 9320).
Quod per “semen Abrahami,” “Isaci,” et “Jacobi,” significentur bona et vera ecclesiae (n. 3773[? 3373], 10445).
HOMO absque revelatione ex Divino, non scire aliquid potest de vita aeterna, ne quidem aliquid de Deo, et adhuc minus de amore et fide in Ipsum: nam homo nascitur in meram ignorantiam, et dein ex mundanis discet omnia, ex quibus formabit intellectum suum; nascitur etiam ex hereditario in omne malum, quod est ex amore sui et mundi; jucunda inde regnant jugiter, et suggerunt talia quae e diametro sunt contra Divinum. Inde nunc est quod homo nihil de vita aeterna sciat: ideo necessario erit revelatio, ex qua sciat.
De Verbi Necessitate et Praestantia.
Quod ex lumine Naturae nihil sciatur de Domino, de caelo et inferno, de vita hominis post mortem, et de Divinis veris per quae homini vita spiritualis et aeterna (n. 8944, 10318-10320).
Quod id constare possit ex eo, -quod plures, et inter eos eruditi, non credant illa, tametsi nati sunt ubi Verbum, et per id instructi de illis (n. 10319).
Quod ideo necessum fuerit ut aliqua revelatio esset e caelo, quia homo ad caelum natus est (n. 1775).
Quod ideo omni tempore fuerit revelatio (n. 2895).
De variis revelationis speciebus in hac tellure successive (n. 10355, 10632).
Quod antiquissimis, qui ante diluvium, quorum tempus vocatum est saeculum aureum, fuerit revelatio immediata, et inde Divinum Verum inscriptum cordibus eorum (n. 2896).
Quod in Antiquis Ecclesiis, quae fuerunt post diluvium, fuerit Verbum tam Historicum quam Propheticum (n. 2686, 2897; de quibus ecclesiis, videatur n. 247).
Quod historica ejus dicta fuerint Bella Jehovae, et prophetica Enuntiata (n. 2897).
Quod id Verbum fuerit simile nostro Verbo quoad inspirationem (n. 2897).
Quod id memoratum sit a Mose (n. 2686, 2897).
Sed quod id Verbum deperditum sit (n. 2897).
Quod etiam propheticae revelationes apud alios fuerint, sicut patet a propheticis Bileami (n. 2898).
Quod Verbum sit Divinum in omnibus et singulis (n. 639, 680, 10321, 10637).
Quod Verbum sit quoad omnem jotham et apicem Divinum et sanctum (ad experientia, n. 1349(? 9349)).
Quomodo explicatur hodie quod Verbum quoad omnem jotham sit inspiratum (n. 1886).
Quod ecclesia in specie sit ubi Verbum, et per id Dominus notus, ac Divina vera revelata (n. 3857, 10761).
At quod ideo non ab ecclesia sint qui nati ubi Verbum, et per id Dominus notus, sed qui per vera ex Verbo a Domino regenerantur; qui sunt qui vivunt secundum vera ibi, ita qui vivunt vitam amoris et fidei (n. 6637, 10143, 10153, 10578, 10645, 10829).
Quod rationale humanum non capere possit Divina, ne quidem spiritualia nisi a Domino illustretur (n. 2196, 2203, 2209, 2654).
Ita quod modo illustrati capiant Verbum (n. 10323).
Quod Dominus, illis qui illustrantur, det intelligere verum, ac discernere illa quae in Verbo apparent sibi contradicere (n. 9382, 10659).
Quod Verbum in sensu litterae non sibi simile sit, et aliquoties appareat sibi contradicens (n. 9025).
Et quod ideo a non illustratis possit explicari et trahi ad confirmandum quamcunque opinionem et haeresin, et ad patrocinandum cuicunque amori mundano et corporeo (n. 4783, 10399, 10401(? 10400).
Quod illi ex Verbo illustrentur qui legunt illud ex amore veri et boni; non autem qui ex amore famae, lucri, honoris, ita ex amore sui (n. 9382, 10548-10550(? 10551)).
Quod illi illustrentur qui in bono vitae sunt, et inde in affectione veri (n. 8694).
Quod illustrentur quibus internum apertum est, ita qui quoad internum suum hominem possunt elevari in lucem caeli (n. 10401(? 10400), 10402, 10691, 10694).
Quod illustratio sit actualis aperitio, et quoque elevatio in lucem caeli (n. 10330).
Quod sanctum ab interno, hoc est, per internum a Domino, influat apud illos qui sanctum habent Verbum, illis nescientibus (n. 6789).
Quod illustrentur illi, et in Verbo videant vera, qui a Domino ducuntur; non autem qui a semet (n. 10638).
Quod illi a Domino ducantur qui amant verum quia est verum, qui sunt qui amant vivere secundum Divina vera (n. 10578, 10645, 10829).
Quod Verbum vivificetur apud hominem secundum ejus amoris et ei vitam (n. 1776).
Quod illa quae a propria intelligentia sunt, non vitam in se habeant, quia a proprio hominis nihil bonum (n. 8941, 8944).
Quod non illustrari possint qui se multum confirmaverunt in doctrina falsa (n. 10640).
Quod intellectus sit qui illustratur (n. 6608, 9300).
Quoniam intellectus est recipiens veri (n. 6242(? 6222), 6608, 10659).
Quod de omni doctrinali ecclesiae sint ideae, secundum quas est intellectus rei (n. 3310, 3825).
Quod ideae hominis, quamdiu vivit in mundo, sint naturales, quia tunc cogitat in naturali; sed quod usque spirituales ideae in illis reconditae sint apud illos qui in affectione veri propter verum sunt (n. 10236(? 10237), 10240, 10550(? 10551)).
Quod absque ideis de quacunque re, nulla perceptio (n. 3825).
Quod ideae de rebus fidei aperiantur in altera vita, et ibi ab angelis videantur quales sunt (n. 1869, 3310, 5510, 6201(? 6200), 8885).
Quod ideo Verbum non intelligatur quam a rationali homine; nam credere aliquid absque idea rei, et absque rationis intuitione, est modo memoriter retinere vocem omni vita perceptionis et affectionis destitutam, quod non est credere (n. 2553).
Quod sensus litteralis Verbi sit qui illustratur (n. 3619(? 3436), 9824, 9905, 10548).
Quod doctrina ecclesiae erit ex Verbo (n. 3464, 5402, 6832, 10763, 10765).
Quod Verbum absque doctrina non intelligatur (n. 9025, 9409, 9424, 9430, 10324, 10431, 10582).
Quod vera doctrina sit lucerna illis qui legunt Verbum (n. 10401(? 10400)).
Quod genuina doctrina erit ab illis qui in illustratione sunt a Domino (n. 2510, 2516, 2519, 2424(? 9424), 10105).
Quod Verbum per doctrinam ab illustrato factam intelligatur (n. 10324).
Quod qui in illustratione sunt, ex Verbo sibi faciant doctrinam (n. 9382, 10659).
Discrimen inter illos qui docent et discunt ex doctrina ecclesiae, et inter illos qui ex solo sensu litterae, quale (n. 9025).
Quod qui in sensu litterae absque doctrina sunt, in nullum intellectum veniant de veris Divinis (n. 9409, 9410, 10582).
Quod in plures errores cadant (n. 10431).
Quod qui in affectione veri propter verum sunt, cum adulti fiunt, et ex suo intellectu videre possunt, non simpliciter maneant in doctrinalibus suae ecclesiae; sed quod scrutentur num vera sint ex Verbo (n. 5402, 5432, 6047).
Quod alioqui foret cuivis verum ex alio, et ex natali solo, sive natus Judaeus sive Graecus (n. 6047).
Quod usque quae fidei facta sunt ex sensu litterali Verbi non exstinguenda sint, nisi post plenam intuitionem (n. 9039).
Quod vera doctrina ecclesiae sit doctrina charitatis et fidei (n. 2417, 4766, 10763, 10765(? 10764)).
Quod doctrina fidei non faciat ecclesiam, sed vita fidei quae est charitatis (n. 809, 1798, 1799, 1834, 4468, 4677(? 4672), 4766, 5826, 6637).
Quod doctrinalia nihil sint, nisi vivatur secundum illa (n. 1515, 2049, 2116).
Quod hodie in ecclesiis doctrina fidei sit, et non charitatis; et quod doctrina charitatis rejecta sit in scientiam, quae vocatur theologia moralis (n. 2417).
Quod ecclesia esset una, si agnoscerentur pro hominibus ecclesiae ex vita, ita ex charitate (n. 1285, 1316, 2982, 3267, 3445, 3451, 3452).
Quantum valet doctrina charitatis prae doctrina fidei separatae a charitate (n. 4844).
Quod in ignorantia de caelestibus sint qui non sciunt aliquid de charitate (n. 2435).
Qui modo habent doctrinam fidei et non simul charitatis, in quot errores labuntur (n. 2383(? 2388), 2417, 3146, 3325, 3412, 3413, 3416. 3773, 4672, 4730, 4783, 4925, 5351, 7623-7677(? 7627), 7752-7762, 7790, 8094, 8313, 8530, 8765, 9186, 9224, 10555).
Quod illi qui solum in doctrina fidei sunt, et non in vita fidei, quae est charitas, olim dicti fuerint praeputiati seu Philisthaei (n. 3412, 3413, 8093).
Quod apud antiquos fuerit doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, et quod doctrina fidei inserviverit ei (n. 2417, 3419, 4044, 4955).
Quod doctrina per illustratum facta postea per rationalia confirmari possit, et quod sic plenius intelligatur, et quod corroboretur (n. 2553, 2719, 2720, 3052, 3310, 6047: plura de hac re videantur supra, n. 51).
Quod illi qui in fide separata a charitate sunt, velint ut doctrinalia ecclesiae simpliciter credantur absque aliqua intuitione rationali (n. 3394).
Quod confirmare dogma non sapientis sit, sed videre num verum sit antequam confirmatur; et quod hoc fiat apud illos qui in illustratione sunt (n. 1017, 4741, 7012, 7680, 7950).
Quod lux confirmationis sit lux naturalis, non spiritualis, dabilis etiam apud malos (n. 8780).
Quod omnia etiam falsa confirmari possint, usque ut appareant sicut vera (n. 2482(? 2480), 2490, 5033, 6865, 8521).
Quod nemo scire possit quid sensus internus Verbi, nisi sciat qui correspondentia (n. 2895, 4322).
Quod omnia et singula, usque ad singularissima, quae in naturali mundo sunt, correspondeant spiritualibus, et inde significent illa (n. 2890-2893(? 1886-1889), 2897(? 2987)-3003, 3213-3227).
Quod spiritualia, quibus correspondent naturalia sub alia facie appareant in naturali, ut non internoscantur (n. 1887, 2396(? 2395), 8920).
Quod vix aliquis hodie sciat ubinam Divinum in Verbo, cum tamen in sensu ejus interno seu spirituali, qui hodie quod sit nescitur (n. 2980(? 2899), 4989).
Quod mysticum Verbi non aliud sit quam quod sensus ejus internus seu spiritualis continet, in quo agitur de Domino, de Ipsius regno, et de ecclesia, et non de naturalibus quae in mundo (n. 4923).
Quod prophetica plurimis in locis non intelligantur, et sic nullius usus sint, absque sensu interno (ab exemplis, n. 2608, 8020, 8398).
Sicut quid significatur per “equum album” in Apocalypsi (n. 2760, seq.).
Quid per “claves regni caelorum” Petro datas (praefat. ad cap. xxii. Gen., n. 9410).
Quid per “carnem,” “sanguinem,” “panem “et” vinum” in Sancta Cena, et sic cur a Domino instituta est (n. 8682).
Quid per prophetica Jacobi de filiis suis (cap. xlix. Gen., n. 6306, 6333-6465).
Quid per plura prophetica de Jehuda et Israele, quae non cum illa gente quadrant, nec coincidunt secundum sensum litterae (n. 6331(? 6333), 6361, 6415, 6438, 6444).
Praeter innumera alia (n. 2608).
De sensu interno seu spirituali Verbi in summa (n. 1767-1777, 1869-1879).
Quod in omnibus et singulis Verbi sit sensus internus (n. 1143, 1984, 2135, 2333, 2395, 2495, 2619).
Quod illa non appareant in sensu litterae, sed quod usque sint intus in eo (n. 4442).
Ut sciatur quid sensus internus, qualis ille, et unde, dicendum hic est in summa: -Quod loquantur et cogitent aliter in caelo quam in mundo; in caelo spiritualiter, in mundo naturaliter: quapropter cum homo legit Verbum, quod angeli, qui apud hominem, percipiant illud spiritualiter, cum homines naturaliter: quod inde angeli in sensu interno sint, cum homines in externo: sed quod usque unum faciant per correspondentiam.
Quod Verbum aliter intelligatur ab angelis in caelis, quam ab hominibus in terris, et quod illis sit sensus internus seu spiritualis, his autem externus seu naturalis (n. 1887, 2396(? 2395)).
Quod angeli percipiant Verbum in sensu interno, et non in sensu externo (ab experientia illorum qui mecum e caelo locuti sunt, cum legi Verbum, n. 1769-1772).
Quod ideae et quoque loquelae angelicae sint spirituales, ideae autem et loquelae humanae naturales; quod ideo sensus internus qui spiritualis pro angeli; sit (illustratum ab experientia, n. 2333).
Quod tamen sensus litterae Verbi inserviat ideis spiritualibus angelorum pro mediis, comparative sicut faciunt voces loquelae sensui rei apud hominem (n. 2143).
Quod illa quae sunt sensus interni Verbi cadant in talia quae sunt lucis caeli, ita in perceptionem angelicam (n. 2618, 2619, 2629, 3086).
Quod illa quae angeli e Verbo percipiunt, illis ideo pretiosa sint (n. 2540, 2541, 2545, 2551).
Quod angeli ne quidem unam vocem sensus litterae Verbi intelligant (n. 64, 65, 1434, 1929).
Quod nec sciant nomina personarum et locorum quae in Verbo (n. 1434, 1888, 4442, 4480).
Quod nomina non intrare possint in caelum, nec ibi enuntiari (n. 1876, 1888).
Quod omnia nomina in Verbo significent res, et quod in ideas rei vertantur in caelo (n. 768, 1888, 4310, 4442, 5225, 5287, 10329).
Quod etiam angeli cogitent abstracte a personis (n. 6613, 8343, 8985, 9007).
Quam elegans sensus internus Verbi, tametsi mera nomina (ab exemplis e Verbo, n. 1224, 1888, 2395).
Quod etiam plura nomina in serie in sensu interno unam rem exprimant (n. 5905(? 5095)).
Quod etiam omnes numeri in Verbo significent res (n. 482, 487, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075,2252, 3152(? 3252), 4264, 6175, 9488, 9659, 10217, 10253).
Quod spiritus etiam percipiant Verbum in sensu interno, prout interiora illorum in caelum aperta sunt (n. 1771).
Quod sensus litterae Verbi, qui naturalis, transmutetur momento in spiritualem apud angelos, quia est correspondentia (n. 5648).
Et hoc absque auditione et cognitione quid in sensu litterae seu externo (n. 10215).
Sic quod sensus litterae seu externus sit modo apud hominem, nec pergat ultra (n. 2015).
Quod sit sensus internus Verbi, et quoque sensus intimus seu supremus (de quibus, n. 9407, 10604, 10614, 10627).
Quod angeli spirituales, hoc est, qui e regno spirituali Domini sunt, percipiant Verbum in sensu interno: et quod angeli caelestes, hoc est, qui e regno caelesti Domini sunt, percipiant Verbum in sensu intimo (n. 2157, 2275).
Quod Verbum sit pro hominibus, et quoque pro angelis, utrisque accommodatum (n. 7381, 8862, 10322).
Quod Verbum sit uniens caeli et terrae (n. 2310, 2495, 9212, 9216, 9357).
Quod conjunctio caeli cum homine sit per Verbum (n. 9396, 9400, 9401, 10452).
Quod ideo Verbum dicatur “foedus” (n. 9396): quoniam “foedus” significat conjunctionem (n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 6804, 8767, 8778, 9396, 10632).
Quod sensus internus in Verbo sit, quia Verbum a Domino per tres caelos descenderat usque ad hominem (n. 2310, 6597).
Et quod sic accommodatum factum sit angelis trium caelorum, et et quoque hominibus (n. 7381, 8862).
Quod inde sit Verbum Divinum sit (n. 2980(? 2989), 4989).
Et quod sit sanctum (n. 10276).
Et quod sit spirituale (n. 4480).
Et quod Verbum sit a Divino inspiratum (n. 9094).
Quod id sit inspiratio (n. 9094).
Quod etiam homo, qui regeneratus est, actualiter sit in sensu interno Verbi, tametsi id nescit, quoniam ei internus homo apertus est, cui perceptio spiritualis (n. 10401(? 10400)).
Sed quod apud illum spirituale Verbi influat in ideas naturales, ac ita naturaliter sistatur; quoniam, cum vivit in mundo, in naturali cogitat (n. 5614).
Quod inde lux veri apud illos qui illustrantur, sit ab interno eorum, hoc est, per internum a Domino (n. 10691, 10694).
Quod etiam per illam viam sanctum influat apud illos qui sanctum habent Verbum (n. 6789).
Quoniam homo regeneratus actualiter in sensu interno Verbi est, et id in sancto ejus, tametsi id nescit, quod ideo post mortem in illum ex se veniat, et quod non amplius sit in sensu litterae (n. 3226, 3342, 3343).
Quod Verbum in sensu interno innumerabilia contineat quae captum humanum excedunt (n. 3085, 3086).
Quod etiam inexplicabilia (n. 1965).
Quae solum repraesentantur angelis, et ab illis intelliguntur (n. 167).
Quod sensus internus Verbi contineat arcana caeli, quae concernunt Dominum, ac regnum Ipsius in caelis et in terris (n. 1-4,937).
Quod arcana illa non appareant in sensu litterae (n. 937, 1502, 2161).
Quod plura, quae apud Prophetas sunt, appareant sicut sparsa, quae in sensu interno in pulchra serie continenter cohaerent (n. 7153, 9022).
Quod non unica vox, ne quidem unica jotha, abesse queat in Verbi sensu litterae, absque interruptione in sensu interno; et quod ideo ex Divina Providentia Domini Verbum tam integrum conservatum sit, ad omnem vocem et ad omnem apicem (n. 7933).
Quod innumerabilia insint singulis Verbi (n. 6637(? 6617), 6620, 8920).
Et unicuique voci (n. 1689(? 1869)).
Quod innumerabilia sint in Oratione Dominica, et in singulis ejus (n. 6619).
Et in praeceptis decalogi; in quorum tamen sensu externo aliqua talia sunt quae nota sunt unicuique genti absque revelatione (n. 8867, 8900).
Quod in Verbo imprimis prophetico sint binae expressiones sicut ejusdem rei; sed quod una se referat ad bonum, altera ad verum, ita ad spirituale et ad caeleste (n. 683, 707, 2516, 8339).
Quod in Verbo vera et bona sint conjuncta mirabiliter, et quod illa conjunctio solum appareat ei qui scit sensum internum (n. 10554).
Et sic quod in Verbo et singulis ejus sit conjugium Divinum, et conjugium caeleste (n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 5138, 7022).
Conjugium Divinum, quod est conjugium Divini Boni et Divini Veri, ita Dominus, in quo solo id conjugium (n. 3004, 3005, 3009, 4158(? 5138), 5194, 5502, 6343, 7945, 8339, 9263, 9314).
Quod per “Jesum” significetur Divinum Bonum, et per “Christum” Divinum Verum, et per utrumque conjugium Divinum in caelo, quod est conjugium Divini Boni et Divini Veri (n. 3004, 3005, 3009).
Quod hoc conjugium sit in singulis Verbi in sensu ejus interno, ita Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum (n. 5502).
Quod conjugium boni et veri a Domino in caelo et ecclesia sit quod vocatur conjugium caeleste (n. 2508, 2618, 2803, 3004, 3211, 3952, 6179).
Ita quod in eo respectu Verbum sit quasi caelum (n. 2173, 10126).
Quod caelum assimiletur conjugio in Verbo ex conjugio boni et veri ibi (n. 2758, 3132, 4434, 4834(? 4835)).
Quod sensus internus sit ipsa doctrina ecclesiae (n. 9025, 9430, 10401(? 10400)).
Quod qui intelligunt Verbum secundum sensum internum, illi sciant ipsam veram doctrinam ecclesiae, quia sensus internus illam continet (n. 9025, 9430, 10401(? 10400)).
Quod internum Verbi etiam sit internum ecclesiae, ut et internum cultus (n. 10460).
Quod Verbum sit doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum (n. 3419, 3420).
Quod Verbum in littera sit sicut nubes, et quod in sensu interno sit gloria (praef. ad Gen. cap. xviii., n. 5922, 6343, ubi explicatur, quod “Dominus venturus sit in nubibus caeli cum gloria”). Quod etiam “nubes” in Verbo significet Verbum in sensu litterae, et “gloria” Verbum in sensu interno (praef. ad cap. xviii. Gen., n. 4060, 4391, 5922, 6343, 6752, 8106, 8781, 9430, 10551, 10574).
Quod illa quae in sensu litterae sunt, ad illa quae in sensu interno, se {1}habeant sicut projectiones rudes circum cylindrum opticum politum, ex quibus tamen in cylindro sistitur pulchra imago hominis (n. 1871).
Repraesentati in altera vita illi qui solum sensum litterae Verbi volunt et agnoscunt per vetulam deformem; qui autem simul sensum internum, per virginem decore amictam (n. 1774).
Quod Verbum in toto complexu sit imago caeli, quia Verbum est Divinum Verbum, ac Divinum Verum facit caelum; et quia caelum refert unum hominem, quod Verbum sit in eo respectu sicut imago hominis (n. 1871).
(Quod caelum in uno complexu referat unum hominem, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 59-67: et quod Divinum Verum procedens a Domino faciat caelum, n. 126-140, 200-212.)
Quod Verbum pulchre et amoene sistatur coram angelis (n. 1767, 1768).
Quod sensus litterae sit quasi corpus, et quod sensus internus sit quasi anima illius corporis (n. 8943).
Quod inde vita Verbo sit ex sensu interno (n. 1405, 4857).
Quod Verbum sit purum in sensu interno, et quod ita non appareat in sensu litterae (n. 2362, 2396(? 2395)).
Quod illa quae in sensu litterae Verbi sunt, sancta sint ab internis n. 10126, 10728).
Quod in historicis Verbi etiam sit sensus internus, sed intus in illis (n. 4989).
Ita quod historica Verbi aeque ac prophetica contineant arcana caeli (n. 755, 1659, 1709, 2310, 2333).
Quod angeli non historice percipiant illa, sed spiritualiter (n. 6884).
Quod arcana interiora, quae in historicis sunt, minus pateant homini quam in propheticis, causa (n. 2176, 6597).
Porro qualis sensus internus Verbi (ostensum, n. 1756, 1984, 2004, 2663, 3035, 7089, 10604, 10614).
Illustratum per comparationes (n. 1873).
-1 habeant pro “habeat”
Quod Verbum quoad sensum litterae conscriptum sit per meras correspondentias, ita per talia quae repraesentant et significant spiritualia, quae sunt caeli et ecclesiae (n. 1404, 1408, 1409, 1540, 1619, 1659, 1709, 1783, 2179, 2763, 2899).
Quod hoc factum sit propter sensum internum in singulis (n. 2899).
Ita propter caelum, quoniam illi qui in caelo sunt Verbum non intelligunt secundum sensum litterae ejus, qui naturalis, sed secundum sensum internum, qui spiritualis (n. 2899).
Quod Dominus locutus sit per correspondentias repraesentativa et significativa, quia a Divino (n. 9049(? 9048), 9063, 9086, 10126, 10728).
Quod Dominus sic locutus sit coram mundo et coram caelo (n. 2533, 4807, 9049(? 9048), 9063, 9086).
Quod illa quae Dominus locutus est, impleverint universum caelum (n. 4637).
Quod historica Verbi sint repraesentativa; verba, significativa (n. 1540, 1659, 1709, 1783, 2687(? 2686)).
Quod Verbum non alio stylo conscribi potuerit, ut per id communicatio et conjunctio cum caelis esset (n. 2899, 6943, 9481).
Quod valde errent qui Verbum propter stylum simplicem et rudem ad apparentiam contemnunt, et qui cogitant quod recepturi Verbum si alio stylo scriptum fuisset (n. 8783).
Quod etiam modus scribendi et stylus antiquissimis fuerit per repraesentativa et significativa (n. 605, 1756, 9942).
Quod sapientes antiqui delectati sint Verbo, quia ibi repraesentiva et significativa (ab experientia, n. 2592, 2593).
Si homo Antiquissimae Ecclesiae legisset Verbum, quod clare vidisset illa quae in sensu interno Verbi sunt, et obscure illa quae in sensu externo (n. 449(? 4493)).
Quod filii Jacobi in Terram Canaanem deducti sint, quia in illa terra omnia loca ab antiquissimis temporibus repraesentativa facta sunt (n. 1585, 3686, 4441(? 4447), 5136, 6516).
Et sicut Verbum ibi conscriberetur, in quo loca nominanda erant propter sensum internum (n. 3686, 4447, 5136, 6516).
Sed quod usque Verbum quoad sensum externum immutatum sit propter illam gentem, non autem quoad sensum internum (n. 10453, 10461, 10603, 10604).
Ut sciatur quid sunt et quales sunt correspondentiae et qualia sunt repraesentativa in Verbo, ideo aliquid de illis quoque dicetur: –
Quod omnia quae correspondent etiam repraesentent, et inde significent, sic ut correspondentiae et repraesentationes unum sint (n. 2890(? 2896), 2897, 2971(? 2973), 2987, 2989, 2990, 3002, 3225).
Qui correspondentiae et repraesentationes (ab experientia et ab exemplis, n. 2703(? 2763), 2987-3002, 3213-3226, 3337-3352, 3472-3485, 4218-4228, 9280).
Quod scientia correspondentiarum et repraesentationum fuerit praecipua scientia apud antiquos (n. 3021, 3419, 4280, 4749(? 4748), 4844, 4964, 4965(? 4966), 6004, 7729, 10252).
Imprimis apud orientales (n. 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10252, 10407).
Quod in Aegypto prae aliis (n. 5702, 6692, 7097, 7779, 9391, 10252, 10407).
Quod etiam apud gentiles, ut in Graecia et alibi (n. 2762, 7729).
Sed quod hodie inter scientias deperditas sit, imprimis in Europa (n. 2894, 2895, 2994, 3630, 3632, 3747-3749, 4581, 4966, 10252).
Quod usque illa scientia praestet omnibus scientiis, quoniam absque illa non intelligitur Verbum, nec quid significant ritus Ecclesiae Judaicae de quibus in Verbo, nec scitur quale caelum, nec quid spirituale, nec quomodo se habet cum influxu spirituali in naturale, et plura alia (n. 4280, et in locis supra citatis).
Quod omnia quae apud angelos et spiritus apparent, sint repraesentativa secundum correspondentias talium quae sunt amoris et fidei (n. 1971, 3213-3226, 3457(? 3349), 3475, 3485, 9481, 9574, 9576, 9577).
Quod caeli sint pleni repraesentativis (n. 1521, 1532, 1619).
Quod repraesentativa eo pulchriora et perfectiora existant, quo interius in caelis (n. 3475).
Quod repraesentativa ibi sint apparentiae reales, quia a luce caeli, quae est Divinum Verum; et hoc est ipsum essentiale existentiae omnium (n. 3485).
Causa quod omnia et singula, quae in spirituali mundo sunt, in naturali repraesententur, est quia internum se induit convenientibus in externo, per quae se visibile sistat et appareat (n. 6275, 6284, 6299).
Ita finis se induit convenientibus ut se sistat ut causa in inferiore sphaera, et dein ut se sistat ut effectus in adhuc inferiore; et cum finis per causam fit effectus, tunc fit visibilis seu coram oculis apparet (n. 5711).
Haec illustrata per influxum animae in corpus, quod nempe anima induatur talibus in corpore, per quae omnia quae cogitat et vult possunt apparere et visibiliter sisti; quare cogitatio cum defluit in corpus, repraesentatur per tales gestus et affectiones quae correspondent (n. 2988).
Manifeste affectiones, quae mentis sunt, repraesentantur in facie per varios ejus vultus, adeo ut ibi videantur (n. 4791-4805, 5695).
Inde patet quod in omnibus et singulis Naturae lateat interius causa et finis e spirituali mundo (n. 3562, 5711).
Quoniam illa quae in Natura sunt, ultimi effectus sunt, quibus insunt priora (n. 4240, 4939, 5051, 6275, 6284, 6299, 9216).
Quod interna sint quae repraesentantur, et externa quae repraesentant (n. 4292).
Quoniam omnia in Natura repraesentativa spiritualium et caelestium sunt, quod ideo antiquis temporibus ecclesiae fuerint in quibus omnia externa, quae erant ritualia, repraesentativa erant; ideo illae ecclesiae dictae fuerunt ecclesiae repraesentativae (n. 519, 521, 2896).
Quod ecclesia apud filios Israelis instituta fuerit ecclesia repraesentativa (n. 1003, 2179, 10149).
Quod omnia ritualia ibi fuerint externa quae repraesentaverunt interna, quae caeli et ecclesiae sunt (n. 4288, 4874).
Quod repraesentativa ecclesiae et cultus cessaverint cum Dominus in mundum venit, quia Dominus interna ecclesiae aperuit, et quia omnia ecclesiae externa in supremo sensu Ipsum spectaverunt (n. 4832).
Quod sensus litterae Verbi sit secundum apparentias in mundo (n. 584(? 589), 926, 1719(? 1408, 2719), 1720(? 1410, 2720), 1832, 1874, 2242, 2520, 2533).
Et ad captum simplicium (n. 2533, 9049(? 9048), 9063, 9086).
Quod Verbum in sensu litterae sit naturale (n. 8783).
Ex causa quia naturale est ultimum, in quod desinunt spiritualia et caelestia, et super quo sicut domus super suo fundamento subsistunt, et quod alioqui sensus internus absque externo foret sicut domus absque fundamento (n. 9360, 9430, 9433, 9824, 10044, 10436).
Quod Verbum, quia tale, sit continens sensus spiritualis et caelestis (n. 9407).
Et quia tale, quod sit sanctum Divinum in sensu litterae quoad omnia et singula ibi, usque ad unamquamque jotham (n. 639, 680, 1319(? 1869), 1870, 9198, 10321, 10637).
Quod leges pro filiis Israelis latae, tametsi abrogatae, usque sanctum Verbum sint, ob sensum internum in illis (n. 9210(? 9211), 9259, 9349).
Quod leges, judicia et statuta pro Ecclesia Israelitica et Judaica, quae fuit ecclesia repraesentativa, sint quae adhuc in utroque sensu, externo et interno, valent, sint quae secundum sensum externum omnino custodienda sunt, sint quae possunt esse usui si libet, et sint quae prorsus abrogata (de quibus, n. 9349).
Quod Verbum Divinum sit etiam quoad illa quae abrogata sunt (n. 10637).
Quale Verbum in sensu litterae, si non intelligitur simul quoad sensum internum, seu quod idem, secundum veram doctrinam e Verbo (n. 10402).
Quod ex sensu litterae absque sensu interno, seu absque genuina doctrina ex Verbo, haereses immenso numero scaturiant (n. 10401(? 10400)).
Quod illi qui in externo absque interno sunt, non sustineant interiora Verbi (n. 10694).
Quod Judaei tales fuerint, et quoque hodie sint (n. 301-303, 3479, 4429, 4433, 4680, 4844, 4847, 10396, 10401. 10407, 10694, 10701, 10707).
Quod in sensu intimo Verbi agatur unice de Dominus, ac describantur omnes status glorificationis Humani Ipsius, hoc est, unionis cum ipso Divino, et quoque omnes status subjugationis infernorum, ac ordinationis omnium ibi et in caelis (n. 2249, 7014).
Ita quod in illo sensu describatur omnis vita Domini in mundo, et quod per id praesentia Domini continua sit apud angelos (n. 2523).
Proinde quod solus Dominus sit in intimo Verbi; et quod inde Divinum et sanctum Verbi sit (n. 1873, 9357).
Quod Dominus dixerit quod impleta sit Scriptura de Ipso, significet quod omnia quae in sensu intimo (n. 7933).
Quod Verbum significet Divinum Verum (n. 4692, 5075, 9987).
Quod Dominus Sit Verbum quia est Divinum Verum (n. 2533).
Quod Dominus sit Verbum etiam quia Verbum est ab Ipso, et de Ipso (n. 2859).
Ac de solo Domino in sensu intimo, ita Ipse Dominus ibi (n. 1873, 9357).
Et quia in omnibus et singulis Verbi est conjugium Divini Boni et Divini Veri (n. 3004, 5502).
Quod “Jesus” sit Divinum Bonum, et “Christus” Divinum Verum (n. 3004, 3005, 3009).
Quod Divinum Verum sit unicum reale, et quod id in quo est, quod est ex Divino, sit unicum substantiale (n. 5272, 6880, 7004, 5200(? 8200)).
Et quia Divinum Verum procedens a Domino est lux in caelo, et Divinum Bonum est calor in caelo, et quia ex illis omnia ibi existunt, et quia per caelum seu per mundum spiritualem existit mundus naturalis, patet quod omnia quae creata sunt, ex Divino Vero, ita {1}ex Verbo, creata sint, secundum haec verba apud Johannem,
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum:” ….et per illud omnia facta sunt quae facta…. “Et Verbum caro factum est” ((i. 1, 3, 14):) (n. 2803, 2884(? 2894), 5272, 7830(? 6880)).
(Porro de creatione omnium a Divino Vero, ita a Domino, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 137; et plenius ex binis articulis ibi, n. 116-125, et n. 126-140.)
Quod conjunctio Domini cum homine sit per Verbum, medio sensu interno (n. 10375).
Quod per omnia et singula Verbi sit conjunctio et quod inde Verbum sit mirabile prae omni scripto (n. 10632-10634).
Quod Dominus, postquam Verbum conscriptum est, loquatur per id cum hominibus (n. 10290).
-1 ex pro “est”
De illis qui contemnunt, subsannant, blasphemant, et profanant Verbum (n. 1878).
Quales illi in altera vita (n. 1761, 9222).
Quod referant viscosa sanguinis (n. 5719).
Quantum periculi a profanatione Verbi (n. 571-582).
Quantum nocet, si principia falsi, imprimis quae favent amori sui et mundi, confirmentur per Verbum (n. 589).
Qui in nulla affectione veri propter verum sunt, quod plane rejiciant sensum internum Verbi, et ad illum nauseent (ab experientia, n. 5702).
De quibusdam in altera vita qui rejecerunt interiora Verbi, quod rationalitate orbati sint (n. 1879).
Quod “verbum” in lingua Hebraea varia significet; nempe sermonem, cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid (n. 9987).
Quod “Verbum” significet Divinum Verum et Dominum (n. 4692, 5075, 9987).
Quod “verba” significent vera (n. 4692, 5075).
Quod significent doctrinalia (n. 1288).
Quod “decem verba” significent omnia vera Divina (n. 10688).
Quod significent res quae realiter existunt (n. 1785, 5075, 5272).
Quod binae expressiones unius rei in Verbo, imprimis Prophetico, sint; et quod una se referat ad bonum, altera ad verum, quae sic conjunguntur (n. 683, 707, 5516(? 2516), 8339).
Quaenam expressio ad bonum se refert, et quaenam ad verum, quod non sciri queat nisi ex sensu interno Verbi, quoniam voces propriae sunt quibus exprimuntur illa quae boni sunt, et propriae quibus illa quae veri (n. 793, 801).
Et hoc usque ut noscatur solum ex praedicatione vocum, num de bono aut num de vero agitur (n. 2722).
Quod etiam quandoque una expressio involvat commune, et altera determinatum quid a communi (n. 2212).
Quod sit species reciprocationis in Verbo (de qua, n. 2240 fin.).
Quod pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habeant (n. 4816).
Quod sensus internus praedicabiliter sequatur suum subjectum (n. 4502).
Quod qui delectati fuerunt Verbo, in altera vita accipiant calorem caeli, cui inest amor caelestis, secundum quale et quantum delectationis ex amore (n. 1773).
Quod libri Verbi sint omnes qui sensum internum habent; qui autem non habent, quod non sint Verbum.
Quod libri Verbi in Veteri Testamento sint, -quinque Libri Moses, Liber Josuae, Liber Judicum, bini Libri Samuelis, bini Libri Regum, Psalmi Davidis, Prophetae Esaias, Jeremias, Threni, Ezechiel, Daniel, Hoseas, Joel, Amos, Obadias, Jonas, Micha, Nahum, Habakuk, Zephanias, Haggai, Zacharias, Malachias; et in Novo Testamento, quatuor Evangelistae Matthaeus, Marcus, Lucas, Johannem, et Apocalypsis. Reliqui non sensum internum habent (n. 10325).
REGIMEN Domini in caelis et in terris vocatur Providentia; et quia omne bonum quod amoris et omne verum quod fidei, ex quibus salus, est ab Ipso, et prorsus nihil ab homine, inde patet quod Divina providentia Domini sit in omnibus et singulis quae ad salutem generis humani conducunt. Hoc ita docet Dominus apud Johannem,
“Ego sum via, ..veritas, et vita” (xiv. 6);
et alibi,
“Quemadmodum palmes non potest fructum ferre a se ipso nisi manserit in vite, ita (neque) vos, nisi in Me manseritis:….nisi a Me non potestis facere quicquam” (xv. 4, 5).
“Facite vobis…thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non pervenit, neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus vester, ibi etiam cor vestrum erit” (xii. 33, 34).
(EX ARCANIS CAELESTIBUS.)
Quoniam omne bonum, quod providetur homini a Domino, influit, ideo quoque in sequentibus afferenda sunt ex Arcanis Caelestibus quae ibi de Influxu: et quia Dominus omnia providet secundum Divinum ordinem, ideo etiam afferenda sunt quae ibi de Ordine.
Quod providentia sit regimen Domini in caelis et in terris (n. 10773).
Quod Dominus ex providentia regat omnia secundum ordinem, et sic quod regimen secundum ordinem sit providentia (n. 1755, 2447).
Et quod regat omnia vel ex voluntate, vel ex venia, vel ex permissione, ita in vario respectu secundum quale apud hominem (n. 1755, 2447, 3704, 9940).
Quod providentia invisibiliter agat (n. 5580(? 5508).
Quod pleraque quae ex providentia fiunt, appareant homini sicut contingentia (n. 5508).
Quod providentia invisibiliter agat, est causa ne cogatur homo ex visibilibus credere, et sic ne liberum ejus laedatur; nam nisi homini liberum sit, non potest reformari, ita non salvari (n. 1937, 1947, 2876, 2881, 3854, 5508, 5982, 6477, 8209, 8907(? 8987), 9588, 10409, 10777).
Quod providentia Divina non spectet temporaria, quae brevi transeunt, sed aeterna (n. 5264, 8717, 10776; illustratum, n. 6491).
Qui hoc non capiunt, quod credant opulentiam et eminentiam in mundo esse unicas quae providentur, quas ideo vocant benedictiones a Divino; cum tamen illae non spectantur a Domino ut benedictiones, sed solum ut media ad vitam hominis in mundo, sed quod spectentur a Domino quae ad felicitatem aeternam hominis conducunt (n. 10409, 10776).
Quod qui in Divina Domini providentia sunt, in omnibus et singulis ferantur ad felicia in aeternum (n. 8478, 8480).
Quod hoc non cogitent nec capiant illi, qui omnia tribuunt Naturae et propriae prudentiae, et non aliquid Divino (n. 6484, 10409, 10775).
Quod Divina providentia Domini non sit sicut in mundo creditur, solum universalis, et quod particularia seu singularia sint prudentiae apud hominem (n. 8717, 10775).
Quod non detur universale nisi ex singularibus et cum illis, quoniam singularia simul sumpta dicuntur universale prout particularia simul sumpta dicuntur commune (n. 1919, 6159, 6338, 6482-6484).
Quod tale sit universale, qualia sunt singularia ex quibus et una cum quibus (a. 918(? 917), 1040, 6483, 8858(? 8857)).
Quod Domini providentia sit universalis quia in singularissimis (n. 1919, 2694, 4329, 5122, 5904, 6058, 6481-6486, 6490, 7004, 7007, 8717, 10074(? 10774); confirmatum e caelo, n. 6486).
Nisi providentia Divina Domini foret universalis ex singularissimis et in singularissimis, quod nihil subsistere posset (n. 6338).
Quod per id omnia disposita sint in ordinem, et teneantur in ordine, in communi et in parte (n. 6338).
Quomodo comparative se habet cum rege in terra (n. 6482, 10800).
Quod propria prudentia hominis sit sicut paucus grumus in universo, at providentia Divina sicut ipsum universum respective (n. 6485).
Quod ita sit quod homines aegre capiant in mundo (n. 8717, 10775, 10780).
Quoniam plures fallaciae impugnant, et caecitatem inducunt (n. 6481).
De quodam in altera vita, qui crediderat ex confirmatione in mundo omnia propriae prudentiae esse, et nihil providentiae Divinae, quod illa quae apud eum apparuerint infernalia (n. 6484).
Providentia Domini circa mala, qualis (n. 6481, 6495, 6574, 10777, 10779).
Quod mala per leges permissionis regantur a Domino, et quod permittantur propter ordinem (n. 8700, 10778).
Permissio mali a Domino, quod non sit ut volentis; sed ut non volentis, at qui auxilium ferre non potest, urgente fine, qui est salvatio (n. 7877).
Relinquere homini ex suo libero cogitare et velle malum, et quantum non leges vetant, facere, quod sit permittere (n. 10778).
(Quod absque libero, ita absque illa permissione, homo non reformari, ita non salvari possit, videatur supra in Doctrina De Libero, n. 141-149.)
Quod Domino sit providentia et praevidentia, et quod una non sit absque altera (n. 5195, 6489).
Quod a Domino provideatur bonum et praevideatur malum (n. 5155, 5195, 6489, 10781).
Quod non sit praedestinatio seu fatum (n. 6487).
Quod omnes praedestinati sint ad caelum, et nullus ad infernum n. 6488).
Quod non sit aliqua necessitas absoluta apud hominem ex providentia, sed quod sit plena libertas (illustratum per comparationem, n. 6487).
Quod per “electos” in Verbo intelligantur qui in vita boni et inde veri sunt (n. 3755, 3900, 5057, 5058).
Quomodo intelligendum est quod “Deus occurrere fecerit ad manum,” Exod. xxi. 13 (n. 9010).
Quod fortuna, quae in multis in mundo apparet mirabilis, sit operatio Divinae providentiae in ultimo ordinis, secundum quale status hominis; et quod illa possit esse confirmationi quod Divina providentia sit in omnium singularissimis (n. 5049, 5179, 6493, 6494).
Quod sit ex mundo spirituali, et quod inde ejus variationes (etiam ab experientia, n. 5179, 6493, 6494).
De influxu caeli in mundum, et de influxu animae in omnia corporis (ab experientia, n. 6053-6058, 6189-6215, 6307-6327, 6466-6495, 6598-6626).
Quod nihil existat a se, sed a priori se, ita omnia a Primo (n. 4523, 4524, 6040, 6056).
Quod omnia sicut exstiterunt etiam subsistant, quia subsistentia est perpetua existentia (n. 2886, 2888, 3627, 3628, 3648, 4523, 4524, 6040, 6056).
Quod secundum illum ordinem fiat influxus (n. 7270).
Inde patet quod a Primo Esse omnia perpetuo subsistant, quia ab Illo exstiterunt (n. 4523, 4524, 6040, 6056).
Quod omne vitae a Primo influat, quia inde est, ita a Domino (n. 3001, 3318, 3337, 3338, 3344, 3484, 3619(? 3628, 3629), 3741-3743, 4318-4320, 4417, 4524, 4882, 5847, 5986, 6325, 6468-6470, 6479, 9276, 10196).
Quod omne existere sit ab esse, et quod nihil possit existere, nisi in eo sit suum esse (n. 4523, 4524, 6040, 6056).
Quod omnia influant quae homo cogitat et quae vult (ab experientia, n. 904, 2886-2888, 4151, 4319, 4320, 5846, 5848, 6189, 6191, 6194, 6197-6199, 6213, 7147, 10219).
Quod homo possit intueri res, cogitare et analytice concludere, sit ex influxu (n. 1288(? 2888), 4319, 4320).
Quod homo non vivere possit uno momento, si ei auferatur influxus e mundo spirituali; et quod usque homo sit in libero (ab experientia, n. 2887, 5849, 5854, 6321).
Quod vita, quae influit a Domino, varietur secundum statum hominis, et secundum receptionem (n. 2069, 5986, 6472, 7343).
Quod apud malos bonum quod influit a Domino, vertatur in malum, ac verum in falsum (ad experientia, n. 3643, 4632).
Quod tantum recipiatur bonum et verum, quod continue influit a Domino, quantum non obstat malum et falsum (n. 2411, 3142, 3147, 5828).
Quod omne bonum influat a Domino, et omne malum ab inferno (n. 904, 4151).
Quod homo credat hodie omnia in se esse et ex se esse, cum tamen influunt, et hoc sciat ex doctrinali ecclesiae quod omne bonum sit ex caelo, et omne malum ex inferno (n. 4249, 6193, 6206).
At si crederet sicut res se habet, quod malum sibi non appropriaret; rejiceret enim id a se ad infernum, nec bonum faceret suum, et sic non inde aliquod meritum (n. 6206, 6324, 6325).
Quam felix homini status tunc, ab interiori enim videret et bonum et malum, a Domino (n. 6325).
Qui negant caelum, aut nihil de eo sciunt, quod nesciant quod aliquis influxus inde sit (n. 4322, 5649, 6193, 6479).
Quid influxus (illustratum per comdarationes, n. 6128, 6180(? 6190), 9407).
Quod influxus spiritualis sit et non physicus, ita quod influxus sit e spirituali mundo in naturalem, et non e naturali in spiritualem (n. 3219, 5119, 5259, 5427, 5428, 5478(? 5477), 6322, 9110(? 9109), 9111(? 9110)).
Quod influxus sit per internum hominem in externum, et non vicissim (n. 1702, 1707, 1940, 1954, 5119, 5259, 5779, 6322, 9380).
Quia internus homo est in mundo spirituali, et externus in naturali (n. 978, 1015, 3628, 4459, 4523, 4524, 6057, 6309, 9701-9709, 10156, 10472).
Quod apparent sicut influxus sit ab externis in interna, quod sit fallacia (n. 3721).
Quod apud hominem influxus sit in ejus rationalia, et per haec in scientifica, et non vicissim (n. 1495, 1707, 1940).
Ordo influxus qualis (n. 775, 880, 1096, 1495, 7270).
Quod influxus sit immediatus a Domino, et quoque mediatus per mundum spiritualem seu caelum (n. 6063, 6307, 6472, 9682, 9683).
Quod influxus Domini immediatus sit in omnium singularissima 6474-6478, 8717, 8728).
De mediato influxu Domini per caelum (n. 4067, 6982, 6985, 6996).
Quod fiat per spiritus et per angelos, qui adjunguntur homini (n. 697, 5846-5866).
Quod ominus per angelos influat in fines, ex quibus et propter quos homo ita cogitat, vult et agit (n. 1317, 1645, 5844(? 5846), 5854): et quod in illa quae sunt conscientiae apud hominem (n. 6207, 6213).
Per spiritus autem in cogitationes et inde in res memoriae (n. 4186, 5864(? 5854), 5858, 6192, 6193, 6198, 6199, 6319).
Quod hoc ab homine difilculter credi possit (n. 6214).
Quod Dominus influat in prima et simul in ultima, seu in intima et simul in extrema, quomodo (n. 5147, 5150, 6473, 7004, 7007, 7270).
Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in verum, non autem vicissim (n. 5482, 5649, 6027, 8685, 8701, 10153).
Quod bonum det facultatem recipiendi influxum a Domino, non autem verum absque bono (n. 8321).
Quod nihil noceat quid intrat in cogitationem, sed {1}quid in voluntatem, quoniam hoc appropriatur homini (n. 6308).
Quod Divinum in supremis sit tacitum et pacificum, sed prout descendit versus inferiora apud hominem, quod fiat impacificum et tumultuosum, prupter inordinata ibi (n. 8823).
Influxus Domini apud prophetas, qualis (n. 6212).
Quod influxus communis sit (de quo, n. 5850).
Quod ille sit ccntinuus conatus agendi secundum ordinem (n. 6211).
Quod ille influxus sit in vitas animalium (n. 5850).
Quoque in subjecta regni vegetabilis (n. 3648).
Quod etiam secundum influxum communem cadat cogitatio in loquelam, et voluntas in gestus, apud hominem (n. 5862, 5990, 6192, 6211).
-1 quid pro “quod”
Quod unica vita sit, e qua omnes tam in caelo quam in mundo vivunt (n. 1954, 2021, 2536, 2658, 2886-2889, 3001, 3484, 3742, 5847, 6467).
Quod illa vita sit a solo Domino (illustratum variis, n. 2886-2889, 3344, 3484, 4319, 4320, 4524, 4882, 5986, 6325, 6468-6470, 9276, 10196).
(Quod Dominus sit ipsa Vita, videatur Johan. i. 1, 4; cap. v. 26; cap. xiv. 6.)
Quod vita a Domino influat apud angelos, spiritus et homines, mirabili modo (n. 2886-2889, 3337, 3338, 3484, 3742).
Quod Dominus influat ex Divino suo Amore, qui talis est ut quod suum est velit esse alterius (n. 3742, 4320).
Quod omnis amor talis sit; ita infinite magis Divinus Amor (n. 1820, 1865, 2253, 6872).
Quod inde appareat vita sicut in homine, et non sicut influens (n. 3742, 4320).
Quod vita appareat sicut in homine, est quoque qua causa principalis quae est vita a Domino, et causa instrumentalis quae est forma recipiens, unam causam agunt, quae sentitur in instrumentali (n. 6325).
Quod praecipuum sapientiae et intelligentiae angelorum sit percipere et scire quod omne vitae sit a Domino (n. 4318).
De gaudio angelorum, percepto et confirmato per loquelam ad me, ex eo quod non vivant ex se sed ex Domino (n. 6469).
Quod mali non velint convinci quod vita influat (n. 3743).
Quod dubia de influxu vitae a Domino non removeri possint, quamdiu fallaciae, ignorantia, et negativum regnant (n. 6479).
Quod omnes ab ecclesia sciant quod omne bonum et verum sit e caelo, hoc est, per caelum a Deo, et quod omne malum et falsum sit ab inferno; et tamen omne vitae se refert ad bonum et verum, et ad malum et falsum, usque adeo ut absque illis nihil vitae sit (n. 2893, 4151).
Quod id quoque dictet doctrinale ecclesiae quod ex Verbo (n. 4249).
Quod nihilominus homo non credat quod vita influat (n. 4249).
Si communicatio et nexus auferretur cum spiritibus et angelis, quod homo ex tempore moreretur (n. 2887).
Quod inde quoque pateat quod omne vitae a Primo Esse vitae influat, quia nihil ex se, sed ex prioribus se exstitit, ita omnia et singula a Primo; et quia sicut exstitit etiam omnino subsistet, quoniam subsistentia est perpetua existentia (n. 4523, 5424(? 4524)).
Quod angeli, spiritus et homines creati sint ad recipiendum vitam; ita quod modo formae recipientes vitae sint (n. 2021, 3001, 3318, 3344, 3484, 3742, 4151, 5114, 5986).
Quod tales formae sint qualiter recipiunt (n. 2888, 3001, 3484, 5847, 5986, 6467, 6472).
Quod ideo homines, spiritus, et angeli tales sint, quales sunt formae recipientes vitae a Domino (n. 2888, 5847, 5986, 6467, 6472).
Quod homo ita creatus sit, ut in intimis suis, et inde in subsequentibus ordine, recipere possit Divinum, et elevari ad Divinum, et conjungi Divino per bonum amoris et vera fidei, et quod ideo vivat in aeternum, secus ac bestiae (n. 5114).
Quod vita a Domino etiam influat apud malos, ita quoque apud illos qui in inferno sunt (n. 2706, 3743, 4417, 10196).
Sed quod illi bonum vertant in malum, ac verum in falsum, ita vitam in mortem spiritualem; nam qualis homo, talis receptio vitae (n. 4319, 4320, 4417).
Quod bona et vera a Domino etiam jugiter apud illos influant; sed quod illa vel rejiciant, vel suffocent, vel pervertant (n. 3743).
Quod illis qui in malis et inde falsis sunt, non vita realis sit; qualis illa (n. 726, 4623, 4742(? 4747), 10284, 10286).
Quod Divinum Verum procedens a Domino sit a quo ordo, et quod Divinum Bonum sit essentiale ordinis (n. 1728, 2258, 8700, 8988).
Quod Dominus sit Ordo, quoniam Divinum Bonum et Divinum Verum sunt a Domino, immo sunt Dominus in caelis et in terris (n. 1919, 2011, 5110, 5703, 10336, 10619).
Quod Divina vera sint leges ordinis (n. 2247(? 2447), 7995).
Ubi ordo, quod ibi Dominus sit praesens: ubi autem non ordo, quod ibi Dominus non sit praesens (n. 5703).
Quoniam Divinum Verum est ordo, ac Divinum Bonum essentiale ordinis, quod ideo omnia et singula in universo se referant ad bonum et verum, ut sint aliquid, quia ad ordinem (n. 2451(? 2452), 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555).
Quod bonum, quia est essentiale ordinis, disponat vera in ordinem, et non vicissim (n. 3316, 3470, 4302, 5704, 5709, 6028, 6690).
Quod universum caelum, quoad omnes societates angelicas, a Domino dispositum sit secundum Divinum suum ordinem, quoniam Divinum Domini apud angelos facit caelum (n. 3038, 7211, 9128, 9338, 10125, 10151, 10157).
Quod inde forma caeli sit forma secundum Divinum ordinem (n. 4040-4043, 6607, 9877).
Quod quantum homo secundum ordinem vivit, ita quantum in bono secundum Divina vera, quae sunt leges ordinis, tantum sit homo (n. 4839).
Immo, quantum ita vivit, quod tantum in altera vita appareat ut homo perfectus pulcher; quantum autem non ita vivit, quod tantum appareat ut monstrum (n. 4839, 6605, 6626).
Inde patet quod homo sit, in quem omnia ordinis Divini collata sunt, et quod ex creatione sit Divinus ordo in forma (n. 4219, 4220, 4223, 4523, 4524, 5114, 5368, 6013, 6057, 6605, 6626, 9706, 10156, 10742).
Quod unusquisque angelus, quia est recipiens Divini ordinis a Domino, sit in humana forma, perfecta et pulchra secundum receptionem (n. 322, 1880, 1881, 3633, 3804, 4622, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 6054, 9879, 10177, 10594).
Quod etiam caelum angelicum in toto complexu sit in forma sicut homo; et hoc quia universum caelum, quoad omnes societates angelicas ibi, a Domino dispositum est secundum Divinum ordinem (n. 2996, 2998, 3624-3649(? 3629), 3636-3643, 3741-3745, 4625).
Inde patet quod Divinum Humanum sit a quo omnia illa (n. 2996, 2998, 3624-3649, 3741-3745).
Inde quoque sequitur quod Dominus sit solus Homo; et quod illi homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (n. 1594).
Quantum recipiunt, quod tantum imagines Domini sint (n. 8547).
Quod homo non nascatur in bonum et verum, sed in malum et falsum: ita non in Divinum ordinem, sed in contrarium ordini; et quod inde sit quod nascatur in meram ignorantiam, et quod ideo necessario e novo debeat nasci, hoc est, regenerari; quod fit per Divina vera a Domino, et per vitam secundum illa, ut in ordinem inauguretur, et sic fiat homo (n. 1047, 2307, 2308, 3518, 3812, 8480, 8550, 10283, 10284, 10286, 10731).
Quod Dominus, cum regenerat hominem, omnia apud illum disponat secundum ordinem, hoc est, secundum formam caeli (n. 5700, 6690, 9931, 10303).
Quod homo, qui ducitur a Domino, ducatur secundum Divinum ordinem (n. 8512).
Quod interiora, quae mentis, aperta sint in caelum, usque ad Dominum, illi homini qui in Divino ordine est, et clausa illi qui non in Divino ordine (n. 8513).
Quod quantum homo vivit secundum ordinem, tantum ei intelligentia et sapientia (n. 2592).
Quod Dominus regat prima ordinis et ultima, et quod prima ex ultimis et ultima ex primis, et quod sic omnia contineat in nexu et in ordine (n. 3702, 3739, 6040, 6056, 9828).
De ordine successivo; et de ultimo ordinis, in quo successiva simul sunt etiam in suo ordine (n. 634, 3691, 4145, 5114, 5897, 6239, 6326, 6465, 8603, 9216(? 9215), 9217(? 9216), 9828, 9836, 10044, 10099, 10329, 10335).
Quod mala et falsa sint contra ordinem, et quod usque a Domino regantur, non secundum ordinem, sed ex ordine (n. 4839, 7877, 10778).
Quod mala et falsa per leges permissionis regantur, et quod hoc sit propter ordinem (n. 7877, 8700, 10778).
Quod impossibile sit quod contra Divinum ordinem est; ut quod homo, qui in malo vivit, salvari possit ex sola misericordia; tum quod in altera vita mali consociari possint bonis, et plura alia (n. 8700).
DEUS est unus, qui Creator universi et Conservator universi; ita qui Deus caeli et Deus terrae.
“Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet apud illum” (iii. 36);
apud eundem,
“Haec..est voluntas Ipsius qui misit Me, ut omnis qui videt Filium, et credit in Ipsum, habeat vitam aeternam, et resuscitabo illum..in extremo die” (vi. {1}40);
apud eundem,
“Jesus..dixit, Ego sum resurrectio et vita: qui credit in Me, etsi {2}moriatur, vivet; omnis vero qui vivit et credit in Me, non morietur in aeternum” (xi. {3}25, 26).
-1 40 pro “4”
-2 moriatur pro “moritur”
-3 25, 26 pro “21, 23”
“Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, qui in sinu Patris est, Ille exposuit.” (i. {1}18);
apud eundem,
“Non vocem” Patris “audivistis unquam, neque speciem Ipsius, vidistis” (v. 37);
apud {2}Matthaeum,
“Nemo cognoscit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare” (xi. 27);
et apud {3}Johannem,
“Ego sum via, veritas, et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me” (xiv. 6).
Quod nemo possit conjungi Deo nisi in Domino, est quia Pater est in Ipso, et unum sunt, sicut etiam docet apud Johannem,
“Si Me cognoscitis etiam Patrem meum cognoscitis: ….is qui Me videt, videt Patrem;” Philippe, “nonne credis, quod Ego in Patre, et Pater in Me? ….Credite Mihi quod Ego in Patre, et Pater in Me” (xiv. 7-11);
et apud eundem,
“Pater et Ego unum sumus; ….cognoscatis et credatis quod Ego in Patre et Pater in Me” (x. 30, 38).
-1 18 pro “20”
-2 Matthaeum pro “Eundem”
-3 Johannem pro “Eundem”
“In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: ….omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est ….Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre” (i. 1, 3, 14);
apud Esaiam,
“Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus; et vocabitur nomen Ipsius …Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis” (ix. 5 (B. A. 6));
apud eundem,
“Virgo concipiet et pariet.., et vocabitur nomen Ipsius Deus nobiscum (vii. 14; Matth. i. 23);
et apud Jeremiam,
“Ecce dies venient…cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex, et prosperabitur; ….et hoc nomen Ipsius quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra” (xxiii. 5, 6; cap xxxiii. 15, 26).
Pater, “omnia mea tua sunt, et omnia tua mea” (xvii. 10).
“Videte manus meas et pedes meos, quod Ipse Ego sim; palpate Me et videte; nam spiritus carnem et ossa non habet, sicut Me videtis habere” (Luc. xxiv. 39);
et tametsi fuit Homo quoad carnem et ossa, usque intravit per fores clausas, ac postquam Se manifestavit, invisibilis factus est (Joh. xx. 19, 26; Luc. xxiv. {1}31). Secus fit omni homini, homo enim modo quoad spiritum, et non quoad corpus resurgit; quare cum dixit quod non sit sicut spiritus, dixit quod non sit sicut alius homo. Inde patet quod etiam Humanum in Domino Divinum sit.
-1 31 pro “3”
“Qui videt Me videt Patrem” (Joh. xiv. 9).
“Quamvis Christus est Deus et Homo, usque tamen non est duo, sed unus Christus; immo est prorsus unus et unica Persona; quia sicut corpus et anima sunt unus homo, ita quoque Deus et Homo est unus Christus.”
Haec e Symbolo Athanasii.
“Pater…dedit omnia in manum” Filii (iii. 35);
apud eundem,
Pater dedit Filio “potestatem omnis carnis” (xvii. 2);
apud Matthaeum,
“Omnia Mihi tradita sunt a Patre” (xi. 27);
apud eundem,
“Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra” (xxviii. {1}18).
Talis potestas Divinum est.
-1 18 pro “16”
“Nondum erat Spiritus sanctus, quia Jesus nondum glorificatus erat” (Joh. vii. 39).
“Nunc judicium est mundi hujus; nunc princeps mundi hujus ejicietur foras” (xii. 27, 28, 31);
apud eundem,
“Confidite, Ego vici mundum” (xvi. 33);
et apud Esaiam,
“Quis hic venit ex Edom….? incedens in multitudine roboris sui, ….magnus ad salvandum; ….salutem praestitit Mihi brachium meum; ideo factus est illis in Salvatorem” (lxiii. {1}1-19; cap. lix. 16-21).
Quod glorificaverit Humanum suum, et quod passio crucis fuerit ultima tentatio et plena victoria, per quam glorificatus est, docet etiam apud Johannem,
Postquam Judas exivit, dixit Jesus, “Nunc glorificatus est Filius hominis, ….et Deus glorificabit Ipsum in Se Ipso, et statim glorificabit Ipsum” (xiii. 31, 32);
apud eundem,
“Pater, venit hora; glorifica Filium tuum, ut etiam Filius tuus glorificet Te” (xvii. 1, 5);
apud eundem,
“Nunc anima mea turbata est; ….Pater glorifica tuum nomen: et exiit vox e caelo, Et glorificavi et rursus glorificabo” (xii. 27, 28);
et apud Lucam,
“Nonne hoc oportebat pati Christum, et ingredi in gloriam?” (xxiv. {2}26.)
Haec dicta sunt de passione Ipsius: “glorificare” est Divinum facere. Inde nunc constat quod nisi Dominus in mundum venerit et Homo factus sit, et eo modo liberaverit ab inferno omnes illos qui credunt in Ipsum, et amant Ipsum, nullus mortalium salvari potuerit: ita intelligitur quod absque Domino nulla salus.
-1 1-19 pro “1 ad 20”
-2 26 pro “30”
“Qui credit in Filium, vitam aeternam habet; qui vero non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet apud illum” (iii. 36);
et alibi,
“Nisi credideritis quod ego sim, moriemini in peccatis vestris” (viii. 24).
Quod Divinum Domino fuerit ex ipsa conceptione.
Quod Domino Divinum ex Patre fuerit (n. 4641, 4963, 8041(? 5041), 5157, 6716, 10125).
Quod Domino soli fuerit semen Divinum (n. 1439).
Quod anima Ipsius fuerit Jehovah (n. 1999, 2004, 2005, 2018, 2025).
Quod sic intimum Domini fuerit ipsum Divinum, {1}induitio a matre n. 5041).
Quod ipsum Divinum fuerit Esse vitae Domini, a quo Humanum dein exivit, et factum est Existere ex illo Esse (n. 3194, 3210, 10270, 10372).
-1 induitio pro “inductio”
Quod intra ecclesiam, ubi est Verbum, et per id notus est Dominus, non negandum sit Divinum Domini, nec Sanctum procedens ab Ipso (n. 2359).
Qui non agnoscunt Dominum intra ecclesiam, quod eis non conjunctio sit cum Divino; aliter qui extra ecclesiam sunt (n. 10205).
Quod essentiale ecclesiae sit agnoscere Divinum Domini, ac unitionem Ipsius cum Patre (n. 10083, 10112, 10370, 10728(? 10738), 10730, 10816-10818, 10820).
Quod in Verbo multis agatur de glorificatione Domini (n. 10828).
Et quod ubi vis in sensu Verbi interno (n. 2249, 2523, 3245).
Quod Dominus Humanum suum glorificaverit, non Divinum, quia hoc in se glorificatum fuit (n. 10057).
Quod Dominus in mundum venerit ut glorificaret Humanum suum (n. 3637, 4286(? 4287), 9315).
Quod Dominus glorificaverit Humanum suum per Divinum, quod fuit in Ipso ex conceptione (n. 4727).
Quod idea de glorificatione Humani Domini haberi possit ex idea regenerationis hominis, quoniam Dominus ita regenerat hominem sicut glorificavit Humanum suum (n. 3043, 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688).
Aliqua de arcanis circa glorificationem Humani Domini (n. 10057).
Quod Dominus salvaverit genus humanum per id, quod glorificaverit Humanum suum (n. 1676, 4180).
De statu glorificationis et humiliationis Domini (n. 1785, 1999, 2159, 6866).
Glorificatio, ubi de Domino, quod sit unitio Ipsius Humani cum Divino, et glorificare quod sit Divinum facere (n. 1603, 10053, 10828).
Quod Dominus subjugaverit omnia inferna, cum fuit in mundo, et quod redegerit tunc omnia in ordinem in caelis et infernis (n. 4075, 4286(? 4287), 9937).
Quod Dominus liberaverit tunc mundum spiritualem ab antediluvianis (n. 1266).
Quales illi fuerunt (n. 310, 311, 560, 562, 563, 570, 581, 607, 660, 805, 808, 1034, 1122, 1265-1272).
Quod Dominus per subjugationem infernorum, et simul glorificationem Humani sui, salvaverit homines (n. 4180, 10019, 10152, 10655, 10659, 10828).
Quod Dominus prae omnibus gravissimas tentationes subiverit (n. 1663, 1668, 1787, 2776, 2786, 2795, 2816, 4295, 9528).
Quod Dominus ex Divino Amore erga genus humanum, pugnaverit (n. 1690, 1691, 1812, 1813, 1820).
Quod Domini Amor fuerit salus generis humani (n. 1820).
Quod inferna contra Amorem Domini pugnaverint (n. 1820).
Quod Dominus solus et ex propria potentia contra inferna pugnaverit, et illa vicerit (n. 1692, 1813, 2816, 4295, 8273, 9937).
Quod inde Dominus justitia et meritum factus sit solus (n. 1813, 2025-2027, 9715, 9809, 10019).
Quod tentatio Domini ultima fuerit in Gethsemane et in cruce, et tunc quoque plenaria victoria, per quam subjugavit inferna, et simul glorificavit Humanum suum (n. 2276(? 2776), 2803, 2813, 2814, 10655, 10659, 10829(? 10828)).
Quod Dominus non potuerit quoad ipsum Divinum tentari (n. 2795, 2803, 2813, 2814).
Quod ideo assumpserit humanum ex matre infirmum, in quod admisit tentationes (n. 1414, 1444, 1573, 5041, 5157, 7193, 9315).
Quod per tentationes et victorias expulerit omne hereditarium ex matre, et exuerit humanum ex illa, usque tandem ut amplius non filius ejus esset (n. 2159, 2574, 2649, 3036, 10829([? 10830)).
Quod Jehovah, qui in Ipso, in tentationibus apparuerit sicut absens, et hoc quantum fuit in humano ex matre (n. 1815).
Quod is status fuerit status humiliationis Domini (n. 1785, 1999, 2159, 6866).
Quod Dominus per tentationes et victorias etiam disposuerit omnia in ordinem in caelis (n. 4287, 9397(? 4295), 9528, 9937).
Quod etiam per easdem univerit Humanum suum Divino, hoc est, Humanum suum glorificaverit (n. 1725, 1729, 1733, 1737, 3318, 3381, 3382, 4286, 4287, 9397(? 4295), 9528, 9937).
Quod Dominus Humanum suum fecerit Divinum Verum, ex Divino Bono quod in Ipso, cum fuit in mundo (n. 2803, 3194, 3195, 3210, 6716, 6864, 7014, 7499, 8127, 8724, 9199).
Quod Dominus tunc disposuerit apud Se omnia in formam caelestem, quae est secundum Divinum Verum (n. 1928, 3633).
Consequenter quod caelum tunc fuerit in Domina, ac Dominus ut caelum (n. 911, 1900, 1982(? 1928), 3624-3631, 3634, 3884, 4041, 4279, 4523-4525, 6013, 6057, 6690, 9279, 9632, 9931, 10303).
Quod Dominus locutus sit ex ipso Divino Vero (n. 8127).
Quod ideo Dominus in Verbo locutus sit per correspondentias (n. 3131, 3472-3485, 8615, 10687).
Quod inde Dominus sit Verbum, et dicatur Verbum, quod est Divinum Verum (n. 2533, 2818(? 2813), 2859, 2894, 3393, 3712).
Quod in Verbo “Filius hominis” significet Divinum Verum, ac “Pater” Divinum Bonum (n. 2803, 3704, 7499, 8724, 9194).
Quia Dominus fuit Divinum Verum, quod fuerit Divina Sapientia (n. 2500, 2527(? 2572)).
Quod perceptio et cogitatio Domino soli fuerit ex Se Ipso, et supra omnem perceptionem et cogitationem angelicam (n. 1904, 1914, 1915(? 1919)).
Quod Verum Divinum potuerit tentari, non autem Divinum Bonum (n. 2814).
Quod Dominus sicut alius homo instructus sit (n. 1457, 1461, 2523, 3030).
Quod Dominus successive progressus sit ad unionem cum Patre (n. 1864, 2033, 2632, 3141, 4585, 7014, 10076).
Quod quantum Dominus unitus est Patri, tantum locutus sit ut cum Se Ipso, et quod alioqui sicut cum alio (n. 1745, 1999, 7058).
Quod Dominus ex propria potentia univerit Humanum Divino (n. 1616, 1749, 1753(? 1752), 1813, 1921, 2025, 2026, 2523, 3141, 5005, 5045, 6716).
Quod Dominus univerit Divinum Verum, quod Ipse, cum Divino Bono quod in Ipso (n. 10047, 10052, 10076).
Quod unitio reciproca fuerit (n. 2004, 10067).
Quod Dominus cum e mundo abivit, Humanum suum fecerit Divinum Bonum (n. 3194, 3210, 6864, 7499, 8724, 9199, 10076).
Ita quod exiverit ex Pater, et quod redierit ad Patrem (n. 3194, 3210).
Quod sic unus factus sit cum Patre (n. 2751, 3704, 4766).
Quod Dominus in unitionem cum ipso Divino, quod erat in Ipso, spectaverit Sui conjunctionem cum genere humano (n. 2034).
Quod post unitionem Divinum Verum procedat a Domino (n. 3704, 3712, 3969, 4577, 5704, 7499, 8127, 8241, 9199, 9398).
Quomodo Divinum Verum procedit (illustratum, n. 7270, 9407).
Nisi Divinum fuisset in Humano Domini ex conceptione, quod Humanum non potuisset uniri ipsi Divino, ob ardorem infiniti Amoris, in quo est ipsum Divinum (n. 6849).
Quod ideo nusquam aliquis angelus uniri possit ipsi Divino, nisi ad distantiam et per obvelationem; quod alioqui consumeretur (n. 6849).
Quod Divinus Amor talis sit (n. 8644).
Inde constare potest quod Humanum Domini non fuerit sicut humanum alius hominis (n. 10125, 10826).
Quod unio Ipsius cum Patre, ex quo anima Ipsius, non fuerit sicut inter duos, sed sicut inter animam et corpus (n. 3737, 10824).
Quod unio dicatur de Humano Domini cum Divino, at conjunctio de homine cum Divino (n. 2021).
Quod Humanum Domini sit Divinum, quia ex Esse Patris quod Ipsi Anima (illustratum per similitudinem patris in liberis, n. 10270(? 10269), 10372, 10823).
Et quia ex Divino Amore, qui in Ipso (n. 6872).
Quod unusquisque homo sit talis qualis ejus amor, et quod sit suus amor (n. 6872, 10177, 10284).
Quod Dominus fuerit Divinus Amor (n. 2077, 2253).
Quod Dominus omne Humanum, tam internum quam externum, fecerit Divinum (n. 1603, 1815, 1902, 1926, 2093, 2803).
Quod ideo quoad totum Corpus resurrexerit, secus ac ullus homo (n. 1729, 2083, 5078, 10825).
Quod Humanum Domini sit Divinum, agnoscitur ex omnipraesentia Humani Ipsius in Sacra Cena (n. 2343, 2359).
Et quod pateat ex transformatione Ipsius coram tribus discipulis (n. 3212).
Et quoque ex Verbo (n. 10154).
Et quod dicatur ibi Jehovah (n. 1603, 1736, 1815, 1902, 2921, 3035, 5110, 6303, 6281, 8864, 9194, 9315).
Quod in sensu litterae distinguatur inter Patrem et Filium, seu Jehovam et Dominum, sed non in sensu Verbi interno, in quo sunt angeli caeli (n. 3035).
Quod Christianus orbis Humanum Domini non Divinum agnoscat, quod factum sit in Concilio propter Papam, ut pro vicario Ipsius agnosceretur (ex loquela cum illis in altera vita, n. 4738).
Quod Divinum Humanum ab aeterno fuerit Divinum Verum in caelo, ita Divinum Existere, quod postea in Domino factum est Divinum Esse, a quo Divinum Existere in caelo (n. 3061, 6280, 6880, 10579).
Status caeli prius, qualis (n. 6371-6373).
Quod Divinum non perceptibile ita nec receptibile fuerit, nisi cum transivit caelum (n. 6982, 6996, 7004).
Quod Dominus ab aeterno, fuerit Divinum Verum in caelo (n. 2803, 3195, 3704).
Quod id sit Filius Dei natus ab aeterno (n. 2628, 2798).
Quod in caelo non aliud Divinum percipiatur quam Divinum Humanum (n. 6475, 9303, 9267(? 9356, 9571), 10067).
Quod antiquissimi non adorare potuerint infinitum Esse, sed infinitum Existere, quod est Divinum Humanum (n. 4687, 5321).
Quod antiqui agnoverint Divinum, quia apparuit in humana forma, et quod hoc fuerit Divinum Humanum (n. 5110, 5663, 6846, 10737).
Quod incolae omnium tellurum adorent Divinum sub humana forma; et quod gaudeant cum audiunt quod Deus actualiter Homo factus sit (n. 6700, 8541-8547, 9361, 10736-10738; videatur in opusculo De Telluribus in Mundo nostro solari, et in Caelo astrifero).
Quod de Deo nisi in humana forma non cogitari possit, et quod incomprehensibile est, in nullam ideam cadat (n. 9359, 9972).
Quod homo colere possit de quo aliquam ideam habet, et non de quo nullam (n. 4733, 5110, 5633(? 5663), 7211, 9267(? 9356), 10667(? 10067)).
Quod ideo a plerisque in universo terrarum orbe Divinum colatur sub humana forma, et quod id sit per influxum e caelo (n. 10159).
Quod omnes qui in bono sunt quoad vitam, cum cogitant de Domino, de Divino Humano cogitent, et non de Humano separato a Divino (n. 2326, 4724, 4731, 4766, 8878, 9193, 9198).
Quod cogitent de Humano Domini absque Divino hodie in ecclesia illi qui in malo quoad vitam sunt, tum qui in fide separata a charitate, et quoque quod non capiant quid Divinum Humanum, causae (n. 3212, 3241, 4689, 4692, 4724, 4731, 5321, 6372(? 6371), 8878, 9193, 9198).
Quod Christiani in altera vita explorati sint, qualem ideam de Deo uno haberent; et compertum quod haberent ideam trium deorum (n. 2329, 5256, 10736-10738, 10821).
Quod Trinum Divinum in una Persona concipi possit, et sic unus Deus; non autem in tribus personis (n. 10738, 10821, 10824(? 10822)).
Quod trinum in una Persona, ita in Domino, sit ipsum Divinum quod Pater vocatur, Divinum Humanum quod Filius, ac Divinum procedens quod Spiritus sanctus; et quod sic Trinum sit Unum (n. 2149, 2156, 2288, 2321, 2329, 2447, 3704, 6993, 7182, 10738, 10822, 10823).
Quod Divinum Trinum in Domino agnoscatur in caelo (n. 14, 15, 1729, 2005, 5256, 9303).
Quod Dominus unus sit cum Patre, ita ipsum Divinum et Divinum Humanum (n. 1729, 2004, 2005, 2018, 2025, 2751, 3704, 3736, 4706(?4766).
Quod Divinum Ipsius procedens sit etiam Divinum Ipsius in caelo, quod Spiritus sanctus vocatur (n. 3969, 4673, 6788, 6993, 7499, 8127, 8302, 9199, 9228, 9229, 9270(? 9278), 9407, 9818, 9820, 12330).
Ita quod Dominus sit solus et unicus Deus (n. 1607, 2149, 2156, 2329, 2447, 2751, 3194, 3704, 3712, 3939(? 3938), 4577, 4687, 5321, 6280, 6371, 6849, 6993, 7014, 7091, 7182, 7209, 8241, 8724, 8763(? 8760), 8864, 8865, 9194, 9303).
Quod Dominus appareat in caelo ut Sol et ut Luna; ut Sol illis qui in regno caelesti, ac ut Luna illis qui in regno spirituali (n. 1053, 1521, 1529-1531, 3636, 3643(? 3641), 4321, 5097, 7078, 7083, 7173, 7270, 8812, 10809).
Quod lux, quae procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Verum, ex quo omnis sapientia et intelligentia angelis (n. 1053, 1521-1533, 2776, 3138, 3195, 3222, 3223, 3225, 3399(? 3339), 3341, 3636, 3643, 3993, 4180, 4302, 4415, 5400, 9399, 9407, 9548, 9571, 9684).
Et quod calor, qui procedit ex Domino ut Sole, sit Divinum Bonum ex quo amor angelis (n. 3338, 3636, 3643, 5215).
Quod ipsum Divinum Domini sit longe supra Divinum Ipsius in caelo (n. 7270, 8760).
Quod Divinum Verum non {1}sit in Domino, sed quod procedat ex Domino; sicut lux non est in sole, sed ex sole (n. 3969).
Quod in Domino sit Esse, et a Domino Existere (n. 3938).
Quod Dominus sit centrum commune, ad quod omnes angeli in e vertunt (n. 3633, 9828, 10130, 10189).
Quod tamen angeli se non vertant ad Dominum, sed quod Dominus illos vertat ad Se (n. 10189): quia non est praesentia angelorum apud Dominum, sed Domini apud angelos (n. 9415).
Quod praesentia Domini apud angelos se habeat secundum receptionem boni amoris et charitatis ab Ipso (n. 904, 4198, 4206, 4211, 4320, 6280, 6832, 7042, 8819, 9680, 9682, 9683, 10106, 10811(? 10810)).
Quod Dominus praesens sit apud omnes in caelo, et quoque in inferno (n. 2766(? 2776, 3642, 3644)).
Quod Dominus ex Divino Amore velit adducere omnes homines ad Se in caelum (n. 6645).
Quod Dominus sit in continuo conatu conjunctionis cum homine, sed quod influxus et conjunctio impediatur per proprios hominis amores (n. 2041, 2053, 2411, 5696).
Quod Divinum Humanum Domini influat in caelum et faciat caelum, quodque nulla conjunctio cum ipso Divino sit in caelo, sed cum Divino Humano (n. 3038, 4211, 4724, 5633(? 5663)).
Et quod Divinum illud influat e caelo et per caelum apud homines (n. 1925).
Quod Dominus sit omne caeli, et quod sit vita caeli (n. 7211, 9128).
Quod Dominus in suo habitet apud angelos (n. 9338, 10125, 10151, 10157).
Inde, quod qui in caelo sunt in Domino sint (n. 3637, 3638). Quod caelum correspondeat Divino Humano Domini, et quod homo quoad omnia et singula caelo, et quod inde caelum in communi sit sicut unus Homo, qui ideo Maximus Homo vocatur (n. 2948(? 2988), 2996, 3624-3649, 3636-3643, 3741-3745, 4625).
Quod Dominus sit solus Homo, et quod illi modo homines sint qui recipiunt Divinum ab Ipso (n. 1894).
Quod quantum recipiunt, tantum imagines Domini sint (n. 8547).
Quod angeli sint formae amoris et charitatis in humana forma, et quod hoc a Domino (n. 3804, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 9879, 10177).
-1 sit pro “fit”
Quod Dominus sit ipsum Bonum et ipsum Verum (n. 2011, 5110, 10336, 10619.
Quod a Domino omne bonum et verum; proinde omnis pax, innocentia, amor, charitas, fides (n. 1614, 2016, 2751, 2882, 2883, 2891, 2892, 2904).
Et quod omnis sapientia et intelligentia (n. 109, 112, 121, 124).
Quod a Domino nihil nisi quam bonum veniat, at quod mali vertant bonum quod a Domino in malum (n. 7643, 7679, 7710, 8632).
Quod angeli sciant quod omne bonum et verum sit a Domino, sed quod mali hoc non scire velint (n. 6193, 9128).
Quod angeli ex praesentia Domini plus in bono sint, at infernales ex praesentia Domini plus in malo (n. 7989).
Quod mali conjiciant se in infernum ex sola praesentia Domini (n. 8137, 8266(? 8265).
Quod Dominus judicet omnes ex bono (n. 2335).
Quod Dominus omnes aspiciat ex misericordia (n. 223).
Quod Dominus nusquam alicui irascatur, non alicui malum faciat, et non aliquem in infernum mittat (n. 245, 1683, 2335, 8632).
Quomodo intelligendum est, quod in Verbo dicatur quod Jehovah seu Dominus irascatur, occidat, conjiciat in infernum, et plura similia (n. 592, 696, 1093, 1874, 1875, 2395, 2447, 3605, 3607, 3614, 6073(? 6071), 6997).
Quod universum caelum Domini sit (n. 2751, 7086).
Et quod Ipsi potestas in caelis et in terris sit (n. 1607, 10089, 10827).
Quia Dominus regit universum caelum, quod etiam regat omnia quae inde pendent, ita omnia in mundo (n. 2026, 2027, 4523, 4524).
Quod etiam regat inferna (n. 3643(? 3642)).
Quod Dominus omnia ex Divino per Divinum Humanum regat (n. 8864, 8865).
Quod Dominus regat omnia secundum Divinum ordinem; et quod Divinus ordo se referat ad illa quae sunt voluntatis Ipsius, ad illa quae fiunt ex venia, et ad illa quae fiunt ex permissione (n. 1755, 2447, 3074(? 6574), 9948(? 9940)); de ordine vide supra (n. 238(? 279)).
Quod Dominus regat ultima ex primis, et prima ex ultimis, et quod inde sit quod dicatur Primus et Ultimus (n. 3702, 6040, 6056).
Quod Domino soli sit potentia removendi inferna, detinendi a malis, ac tenendi in bono, ita salvandi (n. 10019).
Quod Domino sit judicium (n. 2319-2321, 10810, 10811).
Quid sacerdotale Domini, et quid regium Ipsius (n. 1728, 2015).
Quid “Semen mulieris,” in prophetico de Domino (n. 256).
Quid significat “Filius hominis” et “Filius Dei” in Verbo (n. 2159, 2813).
Quid significant bina nomina “Jesus Christus” (n. 3004-3011).
Quid significat quod de Domino dicatur, “Missus a Patre” (n. 2397, 6831, 10561).
Quomodo intelligendum est, quod Dominus portaverit omnium iniquitates (n. 9937).
Quomodo intelligendum est, quod Dominus redemerit hominem per sanguinem suum (n. 10152).
Quomodo intelligendum est, quod Dominus impleverit omnia legis (n. 10239).
Quomodo intelligendum est, quod Dominus intercedat pro homine (n. 2250, 8573, 8705).
Quomodo intelligendum est, quod absque Domino nulla salus (n. 10828).
Quod non sit salvatio per intuitionem Patris, seu per precationem ad Ipsum ut misereatur propter Filium; Dominus enim dicit,
“Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me” (Joh. xiv. 6:)
(n. 2854).
Contradictoria quae involvit recepta fides, quod Dominus per passionem crucis reconciliaverit humanum genus Patri (n. 10659).
Quod Adventus Domini sit praesentia Ipsius in Verbo (n. 3900, 4060).
Quod Dominus non velit gloriam ab homine propter Se, sed propter hominis salutem (n. 5957, 10646).
Quod “Dominus” in Verbo, ubi “Dominus” nominatur, significet Divinum Bonum (n. 4973, 9167, 9194).
Quod ubi “Christus,” significet Divinum Verum (n. 3004, 3005, 3008, 3009(? 3004-3009)).
Quod vera agnitio et verus cultus Domini sit facere praecepta Ipsius (ostensum ex Verbo, n. 10143, 10153, 10578, 10645, 10829).
SUNT duo quae apud homines in ordine erunt; nempe, quae caeli sunt, et quae mundi. Illa quae caeli sunt, vocantur ecclesiastica; quae mundi sunt, vocantur civilia.