4230
AC n. 3245
3245. `Dedit Abraham omnia quae ei, Jishako’: quod significet in supremo sensu omnia Divina in Divino Rationali, et in sensu respectivo caelestia amoris regno caelesti Domini, constat ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Dominus quoad Ipsum Divinum, de qua {1}prius; et (c)ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua etiam prius; et quia Dominus in sensu interno est et Abraham et Jishak, ac Dominus Rationale Suum ex Divino Suo Divinum fecit, inde est quod `dedit Abraham omnia quae ei, Jishako’ significet omnia Divina in Divino Rationali. Ad haec spectant illa quae praecedunt, {2}et illa quae sequuntur, nempe quod in Rationali Domini omnia Divina facta; agitur enim in sensu interno ubi de Abrahamo, de Jishako, et de Jacobo, de Humano Domini, quomodo Divinum factum. [2] Sunt duo quae humanum proprie constituunt, nempe rationale et naturale; Rationale Domini repraesentatur per `Jishakum,’ Naturale autem Ipsius per `Jacobum’; Dominus utrumque Divinum fecit; quomodo Rationale, continetur in illis quae de Jishako dicta sunt, at quomodo Naturale, in illis quae de Jacobo in sequentibus dicuntur; sed hoc, nempe Naturale, non Divinum fieri potuit antequam Rationale Divinum factum, nam per hoc, illud; inde {3}itaque est, quod {4}per illa Verba significentur omnia Divina in Divino Rationali. [3] Praeterea, omnia et singula quae in sensu interno de Domino, etiam de Ipsius regno et Ecclesia agunt, ex causa quia Divinum Domini fecit regnum Ipsius, inde est quod ubi de Domino, etiam de regno Ipsius agatur, videatur n. 1965; sed sensus internus de Domino est sensus supremus, sensus autem internus de regno Ipsius est sensus respectivus; sensus respectivus horum verborum, nempe quod `Abraham dedit omnia Jishako,’ est quod caelestia amoris regno caelesti Domini; per `Jishakum’ enim in sensu respectivo significatur regnum caeleste, nam per reliquos Abrahami filios, nempe qui ei ex Ketura, significatur regnum spirituale Domini, ut supra ostensum, etiam per Jishmaelem, de quo infra.
@1 i saepius$
@2 i ut$
@3 nunc$
@4 de Jischako hic dicatur quod dederit ei Abraham omnia quae ei,
et per illa significantur quod omnia Divina in divino Rationali.$
AC n. 3246
3246. `Et filiis concubinarum, {1}qui Abrahamo, dedit Abraham dona: quod significet spirituales adoptatos a Divino Humano Domini, quod illis sortes in regno spirituali Domini, constat ex significatione `filiorum concubinarum’ quod sint spirituales de quibus sequitur: ex repraesentatione `Abrahami’ hic, quod sit Divinum Humanum Domini, ita per verba `qui Abrahamo’ significatur quod illi, nempe spirituales, adoptati sint a Divino Humano Domini: et ex significatione `donorum’ quae Abraham illis dedit, quod sint sortes in regno spirituali Domini. [2] Ex illis quae prius aliquoties de illis qui spirituale Domini regnum constituunt et spirituales vocantur, ostensa sunt, ut n. 3235 et alibi, constare potest quod illi non filii ex ipso conjugio boni et veri sint, sed {2}ex foedere quodam non ita conjugiali; ex eodem quidem patre sunt, sed non ex eadem matre, hoc est, ex eodem Divino Bono, sed non ex eodem Divino Vero: caelestibus enim quia ex ipso conjugio boni et veri sunt, est bonum et inde verum, quare nusquam inquirunt quid verum, sed ex bono percipiunt illud; nec de vero ulterior illis sermo est quam quod ita sit, secundum illa quae Dominus docet apud Matthaeum,
Esto sermo vester, Ita ita, non non; quod ultra haec est,
ex malo est, v (x)37;
spirituales autem, {3}quia ex foedere non ita conjugiali, non sciunt quid verum ex aliqua perceptione, sed verum dicunt id quod a parentibus et magistris illis verum esse dictum est, quare apud illos non est conjugium boni et veri; sed usque verum quod ita credunt, a Domino adoptatur pro vero, quando in bono vitae sunt; videantur de his n. 1832. Inde nunc est quod spirituales hic dicantur `filii concubinarum’ et per illos intelligantur omnes filii Keturae hactenus nominati, tum quoque filii ex Hagare, de quibus mox infra vers. 12-18, [3] Ut repraesentarentur et caelestes et spirituales in conjugiis olim, concessum fuit praeter uxorem etiam concubinam habere; concubina illa dabatur marito ab uxore, et tunc dicebatur ejus mulier, seu quod data sit ei in mulierem, sicut cum Hagar Aegyptia Abrahamo a Sarah, Gen. xvi 3, cum ancilla Bilhah Jacobo ex Rachele, Gen. xxx 4, et cum ancilla Zilpah Jacobo ex Lea, Gen. xxx 9; ibi dicuntur `mulieres,’ sed alibi `concubinae,’ {4}ut Hagar Aegyptia in hoc versu; Bilhah, Gen. xxxv 22, etiam ipsa Keturah I Paral. i 32. [4] Quod antiqui illi concubinas habuerint praeter uxorem, sicut non modo Abraham et Jacob, sed etiam posteri illorum, ut Gideon, Jud. viii 31; Saul, 2 Sam. iii 7; David, 2 Sam. v 13; xv 16; Salomo, 1 Reg. xi 3, erat ex permissione, repraesentationis causa, nempe Ecclesiae caelestis per uxorem, et Ecclesiae spiritualis per concubinam; ex permissione quia tales fuerunt ut illis nullus amor conjugialis, ita nec conjugium illis conjugium, sed modo copulatio carnalis sobolis procreandae causa; talibus absque laesione amoris et inde foederis conjugialis permissiones esse potuerunt, nusquam autem illis qui in bono et vero sunt, et qui interni homines sunt vel fieri possunt; ut primum enim homo in bono et vero est, ac in internis, cessant talia; inde est quod Christianis non liceat, sicut Judaeis, ad uxorem sibi aliquam concubinam adjungere, et quod hoc adulterium sit. Quod spirituales adoptati sint a Divino Humano Domini, videantur quae de eadem re prius n. 2661, 2716, 2833, 2834 dicta et ostensa sunt.
@1 quae I$
@2 A had ex conjunctione quadam extra conjugium but alters as
above.$
@3 A had quia ex alia conjunctione extra conjugium.$
@4 sicut$
AC n. 3247
3247. `Et misit illos ab apud Jishako filio suo’: quod significet distinctionem et separationem spiritualium a caelestibus, constare potest ab illis quae supra nunc dicta sunt, quod nempe `filii Abrahami ex Ketura et ex Hagare Aegyptia,’ qui filii concubinarum dicuntur, sint spirituales, et quod `Jishakus’ in sensu respectivo sint caelestes, {1}n. 3245, et quod separati sint.
@1 de quo supra$
AC n. 3248
3248. `Adhuc illo vivente’: quod significet quibus vitam dare potuit, constat ex significatione `adhuc illo vivente,’ seu cum adhuc ille viveret, quod sit vitam dare; per `Abraham’ enim repraesentatur Dominus hic quoad Divinum Humanum; quod ex Divino Humano Domini sit spiritualibus vita, videatur n. 2661, 2716, 2833, 2834; cum vita illis inde, dicitur Dominus vivere apud (c)illos, ita quoque in familiari sermone; inde est quod `Abrahamo adhuc vivente’ significet in sensu interno vitam dare: vita spiritualibus datur per bonum fidei, quod intelligitur per verba quae nunc sequuntur.
AC n. 3249
3249. `Orientem versus, ad terram orientis’: quod significet ad bonum fidei, constat ex significatione `orientis et terrae orientis,’ de qua sequitur; bonum fidei quod significatur per `terram orientis’ non aliud est quam quod in Verbo vocatur charitas erga proximum; et charitas erga proximum non aliud quam vita secundum praecepta Domini; quod per `terram orientis’ illud significetur, videatur n. 1250; idcirco qui in cognitionibus boni fidei fuerunt, dicti sunt `filii orientis’; terra filiorum orientis erat Aram seu Syria; quod `Aram seu Syria’ sint cognitiones boni, videatur n. 1232, 1234; et `Aram Naharaim seu Syria fluviorum’ sint cognitiones veri, n. 3051, et quia per `Syros seu filios orientis’ significati sunt qui in cognitionibus boni et veri, illi prae reliquis dicti sunt sapientes, ut in (x)1 Libro Regum, ubi de Salomone,
Multiplicata est sapientia Salomonis prae sapientia
omnium filiorum orientis, v 10 [A.V. iv 30];
et apud Matthaeum, de illis qui venerunt ad Jesum cum natus,
Sapientes ab oriente venerunt Hierosolymam, dicentes, Ubi
est ille Rex Judaeorum, qui natus est? vidimus enim Ejus
stellam in oriente, et venimus ut adoremus Ipsum, ii 1, 2;
[2] in Syria enim erant ultimae reliquiae Ecclesiae Antiquae, quare ibi erant cognitiones boni et veri; ut quoque constare potest a Bileamo, qui non modo adoravit Jehovam, sed etiam de Domino prophetavit ac Ipsum vocavit
Stellam e Jacobo, et sceptrum ex Israele, Num. xxiv 17:
quod ille ex filiis orientis in Syria fuerit, patet, ipse enim de se dicit cum edidit enuntiatum suum,
E Syria adduxit me Balakus rex Moabi, de montibus
orientis, Num. xxiii 7:
quod Aram seu Syria fuerit ubi filii orientis, etiam constare potest ex eo quod, cum Jacobus in Syriam iret, dicitur `ivisse terram filiorum orientis,’ Gen. xxix 1.
AC n. 3250
3250. Vers. 7-10. Et hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit, centum anni et septuaginta anni et quinque anni. Et exspiravit et mortuus est Abraham in senectute bona, senex et satur; et collectus ad populos suos. Et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus, ad speluncam Machpelae, ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre. Agrum, quem emit Abraham ex filiis Heth; ibi sepultus Abraham et Sarah uxor ejus. `Hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit’ significat statum repraesentativum Domini quoad Ipsum Divinum, per Abrahamum: `centum anni et septuaginta anni et quinque anni’ significat illa quae sunt ejus status: `et exspiravit et mortuus est Abraham’ significat finem repraesentationis per Abrahamum: `in senectute bona, senex et satur’ significat novum repraesentationis: `et collectus ad populos suos’ significat quod haec de Abrahamo: `et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus’ significat quod exciperet nunc repraesentativum Domini per Jishakum et Jishmaelem: `ad speluncam Machpelae’ significat resurrectionem quoad verum: `ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre’ significat quoad bonum; etiam significat spirituales, ut prius, qui ex Divino Humano Domini recipiunt verum et bonum, et salvantur: `agrum quem emit Abraham ex filiis Heth’ significat Domini regnum spirituale inde: `ibi sepultus Abraham et Sarah uxor ejus’ significat resuscitationem.
AC n. 3251
3251. `Hi dies annorum vitarum Abrahami, quos vixit’: quod significet statum repraesentativum Domini quoad Ipsum Divinum, per Abrahamum, constat ex significatione `dierum et annorum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, et ex significatione `vitarum’ hic quod etiam sint status, de qua n. 2904, hic status repraesentativi qui per Abrahamum; omnis enim vita ejus qualis in Verbo descripta est, fuit repraesentativa, de cujus fine nunc agitur. Quod `Abraham’ repraesentaverit Dominum quoad Ipsum Divinum, in explicationibus ostensum est; {1}ob finem ut repraesentaret, vocatus est nomine Abraham, interjecta littera H, quae ex nomine Jehovae desumpta est, n. (x)2010; repraesentavit Abraham et Ipsum Divinum quod Pater vocatur, et Divinum Humanum quod Filius dicitur, ita Dominum quoad utrumque, at Divinum Humanum quod ab aeterno, a quo exstitit, et ad quod Humanum in tempore natum redegit cum illud glorificavit: haec repraesentatio Domini est per Abrahamum.
@1 i et$
AC n. 3252
3252. `Centum anni et septuaginta anni et quinque anni’: quod significent illa quae sunt ejus status, constare potest ex eo quod omnes numeri in Verbo significent res, videantur n. 482, 487, 575, 647, 648, 1963, 1988, 2075, 2252, ita hic numerus, qui quod significet illa quae sunt status, de quo nunc actum, sequitur: dum mens solum in historico {1}est, apparet sicut numeri, ut hi qui sunt annorum aetatis Abrahami, non aliquem interiorem sensum involverent, sed quod usque involvant, patet ab omnibus illis quae prius de numeris ostensa sunt, et constare potest ex eo quod in numero, quatenus est numerus, nihil sanctum sit, cum tamen omnium minimum in Verbo (t)sanctum est.
@1 i sensu$
AC n. 3253
3253. `Et exspiravit et mortuus est Abraham’: quod significet finem repraesentationis per Abrahamum, constat a significatione `exspirare et mori’ quod sit desinere seu finem habere, n. 494, hic finem repraesentationis; nam omne vitae Abrahami quod descriptum est in Verbo, non de Abrahamo {1}, nisi solum in sensu {2}historico, sed est de Domino ac Ipsius regno, quare cum dicitur de illo quod `exspiraverit et mortuus sit,’ non aliud significare potest in Verbo, hoc est, in sensu ejus genuino, quam quod status repraesentativus Domini per Abrahamum finem habeat.
@1 i est$
@2 i externo seu$
AC n. 3254
3254. `In senectute bona, senex et satur’: quod significet novum repraesentationis, constat a significatione `senectutis’ in sensu interno quod sit exuere vetus et induere novum, de qua n. 1854, 2198, 3016: quod sit novum, seu status novus, qui per `senectutem’ in sensu interno significatur, est quia apud angelos pro quibus sensus internus Verbi, nulla idea temporis est, ita nulla talium quae sunt temporis, ut aetatum hominis, nempe infantiae, pueritiae, adolescentiae, adultae aetatis, et senectutis, sed pro illis omnibus ideam habeat statuum, ut pro tempore infantiae habent ideam status innocentiae, pro tempore pueritiae et adolescentiae ideam status affectionis boni et veri, pro adulta aetate ideam status intelligentiae, ac pro `senectute’ ideam status sapientiae, n. 3183; et quia tunc homo ab illis quae sunt temporis, transit in illa quae sunt vitae absque tempore, ac sic novum statum induit, per `senectutem’ significatur novum, et hic novum repraesentativum, quia de hoc apud Abrahamum praedicatur senectus, {1}tum `senex et satur,’ ut ab illis quae mox supra dicta sunt, constare potest.
@1 et quod$
AC n. 3255
3255. Quod `collectus ad populos suos’ significet quod haec de Abrahamo, constat a significatione `colligi ad populos suos’ quod sit non amplius de ipso; colligi enim ad populos suos, est abire ab illis inter quos prius fuit, et transire ad suos; ita hic non amplius repraesentare. Antiquis sollemne fuit dicere, cum aliquis moreretur, quod `colligeretur ad patres suos,’ aut `ad populos suos,’ et intellexerunt per id, quod actualiter venirent ad parentes suos, ad cognatos, et affines, in altera vita; ab antiquissimis, qui caelestes homines fuerunt, hoc habuerunt, illi enim cum vivebant in terra, etiam simul cum angelis fuerunt in caelo, ac ita noverunt quomodo se res haberet; nempe, quod omnes qui in eodem bono sunt, in altera vita conveniant (c)et simul sint, et quoque omnes qui in eodem vero sunt; de illis dicebant quod `congregarentur ad suos patres,’ de his autem quod `colligerentur ad suos populos’; `patres’ enim apud illos significabant bona, n. 2803 et `populi’ significabant vera, n. 1259, 1260; etiam illi qui fuerunt ab Antiquissima Ecclesia, quia in simili bono fuerunt, simul in caelo cohabitant, n. 1115; et quoque plures ex illis qui ab Antiqua Ecclesia, {1}et in simili vero, inter se, n. 1125, 1127: [2] et praeterea homo dum in corpore vivit, semper quoad animam suam in aliqua societate spirituum est in altera vita, n. 1277, 2379, homo qui malus est, in societate spirituum infernalium, qui bonus, in societate angelorum, ita quisque in societate talium cum quibus quoad bonum et verum, vel quoad malum et falsum, convenit; in eandem hanc societatem venit homo cum moritur, n. 687; haec sunt quae apud antiquos significabantur per quod {2}congregarentur ad patres, aut colligerentur ad populos suos; {3}sicut hic dicitur de Abrahamo cum exspiravit, et in eodem hoc capite de Jishmaele, vers. 17, de Jishako, Gen. xxxv 29; de Jacobo, Gen. xlix 29, 33; de Aharone, Num. xx 24, 26; de Mose, Num. xxvii 13; xxxi 2; Deut. xxxii 50; de generatione prima quae intrabat in terram Canaanem, Jud. ii 10. At in sensu interno Verbi, ubi agitur de vita alicujus, quod repraesentaverit, tunc per `colligi ad populos’ significatur quod non amplius de illo, ut supra dictum.
@1 inter se, qui in simili vero$
@2 colligerentur$
@3 sicut etiam legitur de Jischmaele in hoc cap. vers.17.$
AC n. 3256
3256. `Et sepeliverunt eum Jishak et Jishmael filii ejus’: quod significet quod exciperet nunc repraesentativum Domini per Jishakum et Jishmaelem, constare potest a significatione `sepelire’; quod `sepeliri’ sit resuscitari et resurgere, n. 2916, 2917 ostensum est: hic quia actum est de repraesentatione Domini per Abrahamum, quod ille status finem habuerit, et nunc incipiat repraesentatio per Jishakum et Jishmaelem, idcirco per `sepelire’ hic significatur resuscitatio illius status; se habent significationes applicate ad illa de quibus praedicantur. Cum repraesentativis in Verbo ita se habet, quod continua sint, tametsi apparent interrupta per mortes illorum qui repraesentarunt; at mortes (c)eorum non aliquam interruptionem significant, sed continuationem; ideo etiam sepulturae illorum significant repraesentativum in alio resuscitatum et {1}continuatum.
@1 i sic$
AC n. 3257
3257. `Ad speluncam Machpelae’: quod significet resurrectionem quoad verum; et `ad agrum Ephronis filii Zohar Hittaei, quae super facies Mamre,’ quod significet quoad bonum; et quod etiam significet spirituales, ut prius, qui ex Divino Humano Domini recipiunt verum et bonum et salvantur; tum `agrum quem emit Abraham ex filiis Heth’ quod significet Domini regnum spirituale inde, et quod `ibi sepultus Abraham et Sarah uxor ejus’ significet resuscitationem, constare potest ex illis quae de significatione Omnium horum prius in cap. xxiii, n. 2913, 2928, 2968-2971, 2975, 2980 dicta et ostensa sunt; et de significatione `sepeliri,’ n. 2916, 2917.
AC n. 3258
3258. Vers. 11. Et fuit post mortem Abrahami, et benedixit Deus Jishako filio ejus; et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi. `Fuit post mortem Abrahami’ significat post statum et tempus repraesentationis Domini per Abrahamum; `et benedixit Deus Jishako filio ejus’ significat principium repraesentationis Domini per Jishakum: `et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi’ significat Divinum Rationale Domini in Divina luce.
AC n. 3259
3259. `Fuit post mortem Abrahami’: quod significet post statum et tempus repraesentationis Domini per Abrahamum, constat a significatione `mori,’ ubi agitur de vita alicujus repraesentativa, quod sit finis repraesentationis per eum, de qua supra n. 3253; inde hic `post mortem Abrahami’ {1}significat post statum et tempus repraesentationis Domini per Abrahamum.
@1 est$
AC n. 3260
3260. `Et benedixit Deus Jishako filio ejus’: quod significet principium repraesentationis per Jishakum, constare potest a significatione `benedixit Deus’; ad opus quod incohabatur, antiquis sollemne fuit dicere `benedicat Deus,’ et per illud significabatur idem ac quod per hoc votivum, `sit faustum et felix,’ inde est quod in sensu remotiore, per `benedicat Deus,’ sicut per `sit faustum et felix,’ significetur principium, hic principium repraesentationis per Jishakum, quia immediate sequitur post finem ejus per Abrahamum, significatum per mortem ejus.
AC n. 3261
3261. `Et habitabat Jishak cum Beer-lahai-roi’: quod significet Divinum Rationale Domini in Divina luce, constat a significatione `habitare’ quod sit vivere, de qua n. 1293; et a significatione `Beer-lahai-roi’ quod sit Divinum Bonum Rationale ex ipso Divino Vero natum, de qua n. 3194; inde sensus proximus est quod viveret seu esset Divinum Rationale {1}cum Divino Bono quod ex ipso Divino Vero natum, {2}sed non erat ibi, quare non dicitur in Beer-lahai-roi, sed `cum’ Beer-lahai-roi, (m)hoc est, si interpreteris, Cum fonte vivi videntis me, quod est cum Divino illo Bono(n); Jishak enim habitabat in terra meridiei, secundum illa quae in capite praecedente vers. 62, ubi ita, `Et Jishak venit a veniendo Beer-lahai-roi, et ille habitans in terra meridiei’; et quia ibi per `terram meridiei’ significatur Divina lux inde, n. 3195, idcirco hic non aliud significatur.
@1 A d in, cum. I has in, but see two lines below.$
@2 at$
AC n. 3262
3262. Vers. 12. Et hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami, quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo. `Hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami’ significat derivationes Ecclesiae spirituales per Jishmaelem repraesentatae: `quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo’ significat spiritualis hominis nativitatem ex influxu Divino in affectionem scientiarum.
AC n. 3263
3263. `Hae nativitates Jishmaelis filii Abrahami’: quod significet derivationes Ecclesiae spiritualis per Jishmaelem repraesentatae, constat ex significatione `nativitatum’ quod sint derivationes fidei, ita Ecclesiae, de qua n.1145, 1255, 1330; ex repraesentatione `Jishmaelis’ quod sint rationales, et qui ab Ecclesia spirituali Domini, de qua n. 2078, 2691, 2699; et ex significatione `filiorum Abrahami’ quod sint illi qui in vero a Domino, per `filios’ enim significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et per `Abrahamum’ repraesentatur Dominus, etiam quoad Divinum Humanum, n. 3251, a Quo verum et bonum spiritualibus, n. 2661, 2716, 2833, 2834. [2] Quod Ecclesiam spiritualem Domini concernit, sciendum quod illa sit per universum terrarum orbem; non enim limitata est ad illos qui Verbum habent et inde norunt Dominum et aliqua vera fidei; sed etiam est apud illos qui Verbum non habent, et ideo prorsus ignorant Dominum, et consequenter non sciunt aliqua vera fidei, (omnia enim vera fidei spectant Dominum:) {1}hoc est, apud gentes ab Ecclesia remotas; sunt {2}enim plures inter illos, qui norunt ex lumine rationali, quod unus Deus sit, quod Ille creaverit omnia, et quod conservet omnia, tum quod ab Ipso omne bonum, consequenter omne verum: et quod similitudo cum Ipso faciat hominem beatum; ac praeterea vivunt secundum religiosum suum, in amore in illum Deum et in amore erga proximum; ex affectione boni faciunt opera charitatis, et ex affectione veri colunt Supremum; qui tales inter gentes, sunt qui in Ecclesia Domini spirituali sunt; et tametsi ignorant Dominum cum in mundo sunt, usque in se habent cultum Ipsius ac tacitam agnitionem, cum in bono sunt, in omni enim bono est Dominus praesens; quapropter etiam illi in altera vita facile Ipsum agnoscunt, et prae Christianis qui non ita in bono, vera fidei in Ipsum recipiunt, ut constare potest ex illis quae de gentium et populorum statu et sorte extra Ecclesiam in altera vita, n. 2589-2604, ab experientia {3}detecta sunt: lumen naturale quod illis, in se habet spirituale, nam absque spirituali quod a Domino, talia nusquam agnosci possunt. [3] Exinde nunc constare potest quid Jishmael, proinde quid Jishmaelitae, in sensu repraesentativo, nempe quod illi ab Ecclesia spirituali Domini, qui {4}quoad vitam in simplici bono, et ideo quoad doctrinam in naturali vero sunt; tales quoque significantur per Jishmaelitas in sequentibus ubi de Josepho,
Ecce turma Jishmaelitarum venit e Gilead, et cameli
illorum ferentes ceram, resinam et stacten, euntes ad
deferendum {5}in Aegyptum, xxxvii 25;
ubi `Jishmaelitae’ pro illis qui in simplici bono, in quali gentes probae; `cameli ferentes ceram, resinam, et stacten’ pro interioribus bonis talium; similiter per Jishmaelitas ibi vers. 28, et xxxix 1; et quoque in Libro Judicum,
Quod ex petitione Gideonis quisque daret inaurem praedae
suae, nam inaures auri illis, siquidem Jishmaelitae illi, viii
24;
`inaures auri’ significabant illa quae sunt {6}simplicis boni, no. 3103.
@1 ut gentes ab Ecclesia remotae$
@2 tamen$
@3 dicta$
@4 A transposes these two clauses and o ideo.$
@5 ad$
@6 A had simplicis boni, quod actu fit. All this is deleted and
boni actu seu vitae is substituted.$
AC n. 3264
3264. `Quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo’: quod significet spiritualis hominis nativitatem ex influxu Divino in affectionem scientiarum, constat ex significatione `parere’ quod sit existere, de qua n. 2621, 2629; ex repraesentatione `Hagaris Aegyptiae’ quod sit vita exterioris hominis, de qua n. 1896, 1909; et ex significatione `ancillae’ quod sit affectio scientiarum et cognitionum quae exterioris hominis, de qua n. 1895, 2691; `ancilla Sarae’ dicitur, quia per `Saram’ repraesentatur Domini Divinum Verum, cui subordinata est affectio scientiarum et cognitionum veri; {1}quoniam per `Jishmaelem’ repraesentatur spiritualis homo, patet quod per illa verba, `quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo’ significetur spiritualis hominis nativitas ex influxu Divino in affectionem scientiarum; quod rationale hominis ita nascatur, videatur n. 1895, 1896, 1902, 1910, 2094, 2557, 3030, 3074, [2] proinde quod spirituale, hoc enim non datur nisi in rationali, {2}quare spiritualis homo et rationalis paene idem est; differunt spirituales inter se modo secundum quale rationis et quale vitae inde; quod (c)eorum nativitas seu regeneratio sit ex influxu Divino in affectionem cognitionum, videatur n. 1555, 1904, 2046, 2063, 2189, 2657, 2675, 2691 f, 2697, 2979. Videantur quae de Jishmaele prius dicta et ostensa sunt, nempe quod per illum repraesentatum sit primum rationale Domini, quod nondum Divinum, n. 1893; quod postmodum repraesentati vere rationales seu spirituales, n. 2078, 2691; ita Ecclesia spiritualis Domini, n. 2699.
@1 et quia$
@2 nam$
AC n. 3265
3265. Vers. 13-16. Et haec nomina filiorum Jishmaelis, in nominibus eorum, secundum nativitates eorum; primogenitus Jishmaelis Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam. Et Mishma, et Dumah, et Massa. Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah. Hi illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum, in villis illorum et in castellis illorum; duodecim principes populorum suorum. `Haec nomina filiorum Jishmaelis’ significat qualitates doctrinalium illorum: `in nominibus eorum, secundum nativitates eorum’ significat interiores qualitates secundum derivationes fidei: `primogenitus Jishmaelis, Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam; et Mishma, et Dumah, et Massa; Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah’ significat omnia quae sunt Ecclesiae spiritualis, cumprimis apud gentes: `hi illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum’ significat doctrinalia et quale (c)illorum: `in villis illorum’ significat externa Ecclesiae: `in castellis illorum’ significat interna: `duodecim principes populorum suorum’ significat omnia primaria Ecclesiae illius spiritualis.
AC n. 3266
3266. `Haec nomina filiorum Jishmaelis’: quod significet qualitates doctrinalium illorum, nempe spiritualium, constat ex significatione `nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; ex significatione `filiorum’ quod sint vera, tum doctrinalia, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623; et ex repraesentatione `Jishmaelis’ quod sint spirituales, de qua supra n. 3263.
AC n. 3267
3267. `In nominibus eorum, secundum nativitates eorum’: quod significet interiores qualitates secundum derivationes fidei, constat ex significatione `nominis’ quod sit quale seu `nominum’ quod sint qualitates, de qua nunc supra n. 3266, hic qualitates interiores quia dicitur `haec nomina filiorum Jishmaelis in nominibus eorum,’ ubi nomina priore loco sunt qualitates communes, hic qualitates quae in illis, seu quae quoad illa, hoc est, interiores; et quia hae qualitates sunt secundum derivationes fidei, quae significantur per `secundum nativitates eorum’; quod `nativitates’ sint derivationes fidei, ita Ecclesiae, videatur n. 1145, 1255, 1330, 3263. [2] Cum Ecclesia spirituali Domini ita se habet, quod sparsa sit per totum terrarum orbem, et quod ubivis quoad credenda seu vera fidei sit varia; varietates {1}illae sunt derivationes quae significantur per `nativitates,’ quae tam simul eodem tempore quam successive existunt; ipsum regnum spirituale Domini in caelis etiam est tale, nempe quoad illa quae sunt fidei, varium, usque adeo ut non sit una societas, ne quidem unus in societate, qui in illis quae sunt veri fidei, prorsus concordem cum aliis ideam habeat, n. 3241; sed usque regnum spirituale Domini in caelis est unum; causa est quia charitas omnibus est principale, charitas enim facit Ecclesiam spiritualem, non {2}fides, nisi fidem dicas charitatem; [3] qui in charitate est, is proximum amat, et quod dissentiat a se in credendis, hoc excusat, modo in bono et vero vivat; etiam gentes probas, tametsi ignorant Dominum et non aliquid fidei norunt, non damnat; qui enim in charitate, hoc est, in bono vivit, is a Domino {3}recipit vera qualia ejus bono conveniunt, et gentes talia quae {4}in altera vita flecti possunt in vera fidei, n. 2599-2603; at qui non in charitate est, hoc est, non in bono vivit, is nusquam potest aliquod verum recipere; scire quidem verum potest, sed non ejus vitae implantatur, ita id in ore quidem potest ferre, sed non in corde; verum enim non conjungi potest malo, quare etiam illi qui sciunt vera quae vocantur credenda, et non in charitate seu in bono vivunt, tametsi in Ecclesia sunt quia ibi nati, usque tamen non ab Ecclesia sunt, nam nihil Ecclesiae est in illis, hoc est, nihil boni cui conjungatur verum.
@1 illi I$
@2 fidem I$
@3 accipit$
@4 after possunt$
AC n. 3268
3268. {1}Primogenitus Jishmaelis, Nebaioth, et Kedar, et Adbeel, et Mibsam, et Mishma, et Dumah, et Massa, Hadad, et Tema, Jetur, Naphish, et Kedemah: quod significent omnia quae sunt Ecclesiae spiritualis, cumprimis apud gentes, constat ex repraesentatione horam qui nominantur; quidam {2}ex illis memorantur in Verbo imprimis prophetico, ut Nebaioth, Kedar, Dumah, et Tema, et ibi significant talia quae sunt Ecclesiae spiritualis cumprimis apud gentes; et praeterea patet ex eo quod duodecim sint, et per `duodecim’ significentur omnia quae sunt fidei, ita Ecclesiae, {3}de qua re in sequentibus; et ideo in versu sequente 16 dicitur quod fuerint `duodecim principes populorum suorum.’ [2] Quod per `Nebaioth et Kedar’ repraesententur illa quae sunt Ecclesiae spiritualis cumprimis apud gentes, nempe ejus bona ac inde vera, constat apud Esaiam,
Turma camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae,
omnes (c)a Sheba venient; aurum et tus portabunt, et laudes
Jehovae annuntiabunt. Omnis grex Kedaris congregabuntur tibi;
arietes Nebaioth ministrabunt tibi, ascendent ad beneplacitum
altare Meum, lx 6, 7;
ibi in supremo sensu de Domino, in sensu {4}respectivo de regno Ipsius, `grex Kedaris’ pro bono spirituali; quod `grex’ sit spirituale bonum, videatur n. 343, 415, 2566; `arietes Nebaioth’ pro vero spirituali; [3] quod `aries’ sit spirituale verum, n. 2833: quod Kedar sit Arabia, ex sequentibus locis patet, et quod Arabia (x)nominata sit Kedar a filio Jishmaelis, constare potest ex eo quod quae in binis illis versibus memorantur, sint terrae vel gentes, omnes a filiis ac nepotibus Abrahami nominatae, ut Midian, Ephah, Sheba, de quibus supra vers. 2-4, ita hic Kedar et Nebaioth: apud Ezechielem,
Arabia et omnes principes Kedaris, hi negotiatores manus
tuae, in agnis, et arietibus, et hircis; in his negotiatores
tui, xxvii 21;
ibi de Tyro, hoc est, de illis qui in cognitionibus boni et veri sunt; quod `Tyrus’ illi sint, videatur n. 1201; `Arabia’ pro spirituali bono, `principes Kedaris’ pro spiritualibus veris; `agni, arietes, {5}hirci’ sunt spiritualia bona et vera: [4] apud Jeremiam,
Surgite, ascendite ad Kedarem, et devastate filios
orientis, tentoria eorum, et greges eorum sument; cortinas
eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum auferent sibi,
xlix 28, 29;
{6}ibi de vastatione Ecclesiae spiritualis per `Kedarem (c)et filios orientis’ intellectae; `tentoria et greges’ pro Ecclesiae illius bonis, `cortinae et vasa’ pro ejus veris; sunt `sancta cultus, quae per `tentoria et greges’ et per `cortinas et vasa’ significantur, sancta autem cultus omnia se referunt ad bonum et verum. [5] Qui autem non in vero sunt quia non in bono, sunt qui repraesentantur per {8}Arabes et per Kedares in deserto ut apud Esaiam,
Babel non habitabitur in aeternum, non morabitur ibi
Arabs, xiii 20:
apud eundem,
Extollant desertum, et urbes ejus, villae quas habitat
Kedar, xlii 10, 12:
apud jeremiam,
Super viis sedisti illis, sicut Arabs in deserto, iii 2:
apud Davidem,
Vae mihi, quia peregrinor Meshechi, moror cum tentoriis
Kedaris, Ps. cxx 5:
apud Esaiam,
In silva in Arabia pernoctabitis turmae Dedanim; obviam
sitienti afferte aquas, habitatores terrae Tema, cum pane ejus
praevenite vagabundum, quia coram gladiis vagabuntur, coram
gladio extenso, coram arcu tenso, et coram gravitate belli;
quia sic dixit Dominus ad me, In adhuc annum, juxta annum
mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, et reliquum
numeri arcus fortium filiorum Kedaris [paucum erit], xxi 13,
14;
`in silva Arabiae pernoctare’ pro vastari quoad verum, `turmae Dedanim’ pro illis qui sunt in cognitionibus, n. 3240, 3241 f; `habitatores terrae Tema’ pro illis qui in simplici bono, in quali gentes probae; {9}qui quod {10}ex filio Jishmaelis Tema dicto {11}fuerint, constat; `Kedar’ pro illis qui in simplici vero, de quibus dicitur quod `vagaturi coram gladiis, et coram gravitate belli,’ quo significatur quod non sustinebunt pugnas tentationum, quia non amplius in bono: [6] apud Jeremiam,
Transite insulas Kittaeorum et videte, et Kedarem
mittite, et attendite valde, et videte num factum sicut hoc,
num mutavit gens deos, et illi non dii, (x)ii 10, 11;
`insulae Kittaeorum’ pro illis qui remotiores a cultu sunt, hoc est, pro gentibus quae in simplici bono et inde in naturale vero, n. 1156, 1158; quod etiam `Kedar’ sint illi, patet: apud eundem,
Accepi calicem e manu Jehovae, et bibere feci omnes
gentes, ad quas me misit Jehovah,…et Dedanem et Temam, et
Buz, et omnes abscissos anguli; et omnes reges Arabiae, et
omnes reges occidentis, habitantes in deserto, xxv 17, 23, 24;
ibi etiam agitur de vastatione Ecclesiae spiritualis, ac inter plures nominantur Tema et Arabia, inde patet quod per `Temam,’ sicut per `Arabiam,’ significentur illi qui ab Ecclesia spirituali sunt; sed Arabiae tribuuntur reges {12}tum urbes, at Kedari principes et villae. [7] Praeter illos etiam Dumah memoratur apud Esaiam xxi 11, 12. Quod per gentes illas significentur illa quae sunt Ecclesiae spiritualis, inde est quia Antiqua Ecclesia quae spiritualis erat, etiam apud illos fuit, n. 1238, 2385, sed doctrinalia illorum et ritualia varia fuerunt, at usque una Ecclesia, quia non fidem sed charitatem essentialem fecerunt; at temporis tractu, sicut charitas desiit, etiam illud Ecclesiae quod apud illos, nullum factum est, usque tamen mansit repraesentativum Ecclesiae per illos, cum varietate secundum illud Ecclesiae quod fuerat apud illos; inde est ubi nominantur in Verbo, quod non significentur illi, sed significetur modo illud Ecclesiae in communi quod fuerat ibi.
@1 i Filius I$
@2 enim$
@3 hic Ecclesiae spiritualis imprimis apud gentes, n. 577, 2089,
2129 f, 2130 f.$
@4 repraesentativo$
@5 i et$
@6 ubi$
@7 i enim$
@8 Kedares ac per Arabes$
@9 quae I$
@10 i etiam$
@11 sint$
@12 qui sunt vera$
AC n. 3269
3269. `Hi illi filii Jishmaelis, et illa nomina illorum’: quod significet doctrinalia et quale eorum, constat ex significatione `filiorum’ quod sint vera, tum doctrinalia, et `nominis’ quod sit quale, de quibus {1}supra n. 3266.
@1 i mox$
AC n. 3270
3270. `In villis illorum’: quod significet externa Ecclesiae, constat a significatione `villarum’ quod sint illa quae sunt externa fidei, ita Ecclesiae; externa Ecclesiae sunt {1}ritualia, interna {2}sunt doctrinalia cum haec non scientiae sed vitae sunt: externa repraesentabantur per `villas,’ {3}quia erant extra urbes, interna autem per ipsas urbes; quod `urbes’ sint doctrinalia, videatur n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216.
@1 illa quae ritualia vocantur$
@2 vero quae$
@3 quae$
AC n. 3271
3271. `In castellis illorum’: quod significet interna, constat a significatione `castellorum’ quod sint interna fidei, hic Ecclesiae, quia de gentibus cumprimis praedicantur, quibus non fidei verum, sed rationale et naturale verum, haec vera vocantur `castella,’ {1}cum vera fidei `urbes’. In lingua originali hae voces quae significant villas et castella, etiam significant atria et palatia, et sunt `atria’ similiter externa Ecclesiae, et `palatia’ interna.
@1 at doctrinalia, quae fidei, significantur per urbes$
AC n. 3272
3272. `Duodecim principes populorum suorum’: quod significet omnia primaria Ecclesiae illius spiritualis, constat ex significatione `duodecim’ quod sint omnia fidei {1}seu Ecclesiae, de qua n. 577, 2089, 2129 f, 2130 f; a significatione `principum’ quod sint primaria, de qua n. 1482, 2089; (m)et a significatione `populorum’ quod sint illi qui in veris, de qua n. 1259, 1260, ita qui ab Ecclesia spirituali sunt nam illi dicuntur in veris esse.(n){2} Quod numeri (t)omnes in Verbo significent res, manifeste constare potest a numero duodecim, qui toties occurrit; ille numerus, ubicumque in Verbo legitur, significat omnia; sicut duodecim tribus in Veteri Testamento et duodecim {3}apostoli in Novo significant omnia fidei, {4}proinde omnia Ecclesiae; ita hic `duodecim principes,’ omnia primaria Ecclesiae (c)illius quae per totidem filios Jishmaelis repraesentantur: [2] quod numerus duodecim ea significet, constare potest ex illis quae in citatis supra locis allata
sunt, tum quoque ex his in Verbo {5}; apud Johannem,
Audivi numerum obsignatorum ex omni tribu Israelis; ex
tribu Judae duodecim mille obsignati: ex tribu Reuben duodecim
mille obsignati: ex tribu Gad duodecim mille obsignati, et sic
porro, Apoc. vii 4-6, seq.;
ubi per `duodecim mille obsignatos ex omni tribu’ non aliud significatur quam quod omnes qui in fide, hoc est, qui in ejus bono, sunt, salventur: apud eundem,
Mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et
super capite ejus corona stellarum duodecim, Apoc. xii 1;
`mulier’ pro Ecclesia, n. 252, 253, `sol’ pro amore caelesti, `luna’ pro amore spirituali, n. 30-38, 1529, 1530, 2441, 2495; `duodecim stellae’ pro omnibus fidei; quod `stellae’ sint cognitiones boni et veri, quae sunt fidei, n. 2495, 2849: [3] apud eundem,
Civitas sancta Hierosolyma Nova, habens portas duodecim,
et super portas angelos duodecim; et nomina scripta, quae sunt
duodecim tribuum filiorum Israelis:…murus civitatis habebat
fundamenta duodecim, et in iis nomina duodecim apostolorum
Agni:…mensus est civitatem calamo in stadiis duodecies
mille;…et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor
cubitorum (duodecies duodecim) quae est mensura hominis, hoc
est, angeli:…duodecim portae duodecim margaritae, Apoc. xxi
12, 14, 16, 17, 21;
ibi per Civitatem sanctam {6}nihil aliud significatur quam regnum Domini spirituale; et per `portas, murum, fundamenta’ illa quae sunt charitatis et fidei, quorum omnia per duodecim toties nominata, {7}significantur; quod non duodecim tribus, nec duodecim apostoli intelligantur, unicuique (t)constare potest: apud eundem,
In medio plateae ejus et fluvii, hinc {8}illinc arbor
vitae, faciens fructus duodecim, juxta mensem quemvis reddens
fructum suum, Apoc. xxii 2;
`fructus duodecim’ {9}sunt omnia charitatis: [4] apud Matthaeum,
Jesus dixit, Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis
Me, in regeneratione quando sedebit Filius hominis super
throno gloriae Suae, sedebitis etiam vos super duodecim
thronis, judicantes duodecim tribus Israelis, xix 28;
hic non per `apostolos’ apostoli, non per `thronos’ throni, nec per {10}`tribus’ tribus intelliguntur, sed omnia quae sunt fidei, videatur n. 2129. Praeterea in Verbo Veteris Testamenti, ubi nominantur duodecim tribus, sunt omnia Ecclesiae quae significantur: ita quoque se habet cum `duodecim lapidibus juxta nomina duodecim tribuum Israelis, in Urim et Thummim,’ Exod. xxviii 21; cum `duodecim panibus propositionis supra mensam ordinatis,’ Lev. xxiv 5, 6; similiter cum reliquis. Quod etiam omnia fidei in ipsis nominibus duodecim filiorum Jacobi seu Israelis, contineantur, ex Divina Domini Misericordia, ad capita sequentia xxix et xxx, videbitur.
@1 ita$
@2 i in m hic in veris boni, nam in lingua originali est vox
significans populus in tali sensu, nam in plurali feminino est, et
qui in veris boni, sunt qui ab Ecclesia spirituali inter gentes qui
hic populi. [The Heb. word is ‘ummoth which AV and RV translate
by `nations.’]$
@3 discipuli$
@4 sic$
@5 i ubi duodecim nominantur, ut$
@6 i Hierosolymam novam$
@7 designantur$
@8 i et$
@9 pro$
@10 tribus Israelis tribus Israelis intellecta sunt$
AC n. 3273
3273. Vers. 17, 18. Hi anni vitarum Jishmaelis, centum anni et triginta anni et septem anni; et exspiravit et mortuus est, et collectus ad populus suos. Et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur; super facies omnium fratrum suorum cecidit. `Hi anni vitarum Jishmaelis’ significant statum repraesentativum regni spiritualis Domini per Jishmaelem: `centum anni et triginta anni et septem anni’ significant illa quae sunt istius status: `et exspiravit et mortuus est’ significat finem repraesentationis per Jishmaelem: `et collectus ad populos suos’ significat quod haec de Jishmaele: `et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur’ significat extensionem intelligentiae `super facies omnium fratrum suorum cecidit’ significat contentiones de vero, sed quod superior.
AC n. 3274
3274. `Hi anni vitarum Jishmaelis’: quod significet statum repraesentativum regni spiritualis Domini per Jishmaelem, constat ex significatione `annorum’ et `vitarum’ quod hic sint status repraesentativi, de qua supra n. 3251; et ex repraesentatione `Jishmaelis quod sit regnum spirituale Domini, de qua n. 2699, 3263, 3268.
AC n. 3275
3275. `Centum anni et triginta anni et septem anni’: quod significent illa quae sunt istius status, constare potest ab illis quae supra n. 3252 de aetate Abrahami dicta sunt.
AC n. 3276
3276. `Et exspiravit et mortuus est’: quod significet finem repraesentationis per Jishmaelem, constat etiam ex illis quae supra n. 3253 dicta sunt, ubi eadem verba et idem sensus internus. Pariter quod `collectus ad populos suos’ significet quod haec de Jishmaele, supra n. 3255.
AC n. 3277
3277. `Et resederunt a Havilah usque ad Shur, quae super facies Aegypti, in veniendo ad Asshur’: quod significet extensionem intelligentiae, et `super facies omnium fratrum suorum cecidit’ quod significet contentiones de vero, sed quod superior, constat ex illis quae n. 115, 1951 dicta, ubi haec explicata sunt.
* * * *
AC n. 3278
3278. Vers. 19, 20. Et hae nativitates Jishaki filii Abrahami; Abraham genuit Jishakum. Et fuit Jishak filius quadraginta annorum in accipiendo illo Rebeccam filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem. `Hae nativitates Jishaki filii Abrahami’ significat Divinum Rationale Domini ex quo Divinum Naturale: `Abraham genuit Jishakum’ significat ex Ipso Divino Divinum Rationale: `et fuit Jishak filius quadraginta annorum’ significat ex propria potentia per tentationum pugnas: `in accipiendo illo Rebeccam’ significat conjunctionem Divini Veri: `filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem’ significat quale et statum.
AC n. 3279
3279. `Hae nativitates Jishaki filii Abrahami’: quod significet Divinum Rationale Domini ex quo Divinum Naturale, constat ex significatione `nativitatum’ quod sint derivationes, de qua n. 1145, 1255, 1330, nempe {1}derivationes fidei ubi de fide agitur, et {2}derivationes Ecclesiae ubi de Ecclesia, ut supra, {3}derivationes Ecclesiae spiritualis per nativitates Jishmaelis, n. 3263; hic autem quia `nativitates’ praedicantur de Domino, sunt Divinae nativitates quae intelliguntur, nempe quod ex Ipso Divino natum sit Divinum Rationale, quod significatur per quod ex Abrahamo Jishakus, et quod ex Divino Rationali Divinum Naturale, significatur per quod ex Jishako Esau et Jacob, nam per `Esavum et Jacobum’ repraesentatur Domini Divinum Naturale, per `Esavum’ illud quoad bonum, et per `Jacobum’ illud quoad verum, de quibus in nunc sequentibus agitur; haec sunt quae per `nativitates’ hic significantur.
@1 after agitur$
@2 after Ecclesia$
@3 nativitates Jischmaelis, derivationes Ecclesiae spiritualis per
Jischmaelem repraesentatae.$
AC n. 3280
3280. `Abraham genuit Jishakum’: quod significet ex Ipso Divino Divinum Rationale, constat ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Ipsum Divinum; et ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Rationale, de quibus saepius prius.
AC n. 3281
3281. `Et fuit Jishak filius quadraginta annorum’: quod significet ex propria potentia per tentationum pugnas, constat ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Rationale, de qua saepius prius; ex significatione `quadraginta’ quod sint tentationes, de qua n. 730, 862; et ex significatione `annorum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; inde sensus internus horum verborum est, quod Dominus Rationale Suum etiam quoad verum per pugnas tentationum, ita ex propria potentia, Divinum fecerit; quod Dominus ex propria potentia per tentationes in Se admissas omne in Se {1}humanum, Divinum fecerit, prius n. (x)1661, 1663, 1668, 1690, 1787, 2083, 2523, 2632, 2776, 3030, 3043, 3141 ostensum est.
@1 i quod$
AC n. 3282
3282. `In accipiendo illo Rebeccam’: quod significet conjunctionem Divini Veri, constat ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum adjunctum Divino Bono in Rationali, de cujus ortu ex naturali homine, in capite praecedente actum est.
AC n. 3283
3283. `Filiam Bethuelis Aramaei e Paddan Aram, sororem Labanis Aramaei, sibi ad mulierem’: quod significet quale et statum, constat ex repraesentatione `Bethuelis et Labanis,’ tum ex significatione {1}`Aram et Paddan Aram’ quod sint illa quae ortum Divini Veri per Rebeccam repraesentati quoad quale et statum involvunt; quid autem per unumquemvis, nempe per Bethuelem et Labanem, repraesentatur, et quid per Aram seu Syriam significatur, in capite praecedente explicatum est: quod haec iterum dicantur, causa est quia in sequentibus agitur de Naturali Domini; [2] Naturale Domini non potuit Divinum fieri priusquam Ipsius Rationali adjunctum fuit verum, et hoc Divinum factum; nam influxus in Naturale esse debuit ex Divino Bono Rationalis per Divinum Verum ibi; omnis enim vita naturalis hominis quoad intelligenter scire et facere, est inde; rationale enim est quod ordinat omnia in naturali, et secundum ordinationem ibi res convenienter intuetur; est enim rationale sicut visus superior, qui cum in scientifica naturalis hominis spectat, est sicut in campum infra se; lux illius visus est veri, sed origo lucis est boni in rationali; sed de his plura in sequentibus.
AC n. 3284
3284. Vers. 21-23. Et oravit Jishak ad Jehovam propter mulierem suam, quia sterilis ea, et exoratus illi Jehovah, et concepit Rebecca mulier ejus. Et collidebant se filii in medio illius; et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego? et ivit ad interrogandum Jehovam. Et dixit Jehovah illi, Duae gentes in utero tuo, et duo populi e visceribus tuis separabuntur, et populus prae populo valebit, et major serviet minori. `Oravit Jishak ad Jehovam’ significat communicationem Divini quod Filius cum Divino quod Pater: `propter mulierem quod sterilis ea’ significat quod nondum Divinum Naturale: `et exoratus illi Jehovah’ significat effectum; `et concepit Rebecca mulier ejus’ significat quod ex Divino Vero ut a matre: `et collidebant se filii in medio illius’ significat pugnam de qua: `et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego?’ significat angustiam: `et ivit ad interrogandum Jehovam’ significat statum communicationis: `et dixit Jehovah illi’ significat perceptionem ex Divino: `Duae gentes in utero tuo’ significat naturale quoad bonum interius et exterius, quod conceptio: `et duo populi e visceribus tuis separabuntur’ significat quod inde verum: `et populus prae populo valebit’ significat quod primo verum erit superius quam bonum veri: `et major serviet minori’ significat quod bonum veri inferius erit ad tempus.
AC n. 3285
3285. `Oravit Jishak ad Jehovam’: quod significet communicationem Divini quod Filius cum Divino quod Pater, constat ex significatione `orare’ quod sit communicari, oratio enim non aliud est quam communicatio; ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Rationale; Divinum quod Filius, est `Jishakus,’ {1}seu Rationale cum ipsi verum conjunctum est; Divinum autem quod Pater, est hic `Jehovah’: haec communicatio fuit in Domino, nam `Pater fuit in Filio, et Filius in Patre,’ Joh. xiv 10, 11.
@1 hoc est$
AC n. 3286
3286. `Propter mulierem, quod sterilis ea’: quod significet quod nondum Divinum Naturale, constat ex significatione `mulieris’ quod sit Divinum Verum conjunctum Divino Bono Rationalis, quod Verum repraesentari per `Rebeccam’ in capite praecedente ostensum est; et (c)a significatione `sterilis’ quod nondum Divinum Naturale; se enim hoc ita habet: Divinum Naturale exstiterat ex Divino Bono Rationalis, ut a patre, et a Divino Vero ibi, ut a matre; cum nondum Divinum Naturale, tunc dicitur Verum Rationalis sterile, hic `mulier sterilis.’ [2] Apud hominem ita est: cum is regeneratur, tunc a Domino insinuatur rationali ejus bonum, hoc est, velle bene proximo; huic velle seu bono adjungitur verum e naturali {1}homine; hoc facto, nondum regeneratum est {1}naturale, quod {2}sciri potest ex eo quod saepe internus seu rationalis homo pugnet cum externo seu naturali, et quamdiu pugna est, naturale non est regeneratum; et cum hoc non regeneratum est, est rationale quoad verum sterile; ita in communi, similiter in omni particulari in quo rationale dissentit a naturali, dicitur in eo particulari rationale quoad verum sterile: [3] opus regenerationis in eo maxime versatur ut rationali homini naturalis correspondeat, non solum in communi, sed etiam in particulari, et naturalis homo redigitur in correspondentiam a Domino per rationale, quod nempe rationali bonum {3}insinuetur, et huic bono sicut humo vera {4}implantentur, et dein per vera rationalia redigatur naturale ad oboedientiam, et cum oboedit, tunc correspondet; (c)et quantum correspondet, tantum regeneratus est homo.
@1 i ejus$
@2 percipitur$
@3 implantetur$
@4 inseminentur$
AC n. 3287
3287. `Et exoratus illi Jehovah’: quod significet effectum constare potest absque explicatione, quia cum exoratus est Jehovah, tunc fit seu efficitur {1}oratio.
@1 quod oravit$
AC n. 3288
3288. Quod `concepit Rebecca mulier ejus’ significet quod ex Divino Vero ut a matre, constat ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Rationalis, de qua in capite praecedente; et a significatione `concipere’ quod sit primum ortus Divini Naturalis ut a matre; nam, ut mox supra dictum est’, Divinum Naturale ortum est a Divino Bono Rationalis, ut a patre, et a Divino Vero Rationalis, ut a matre: quod ita sit, vix {1}aliquis novit, et hoc eo minus quia pauci sciunt quod rationale (t)distinctum sit a naturali, nec alii sciunt hoc quam qui vere rationales sunt, nec vere rationales sunt alii quam qui regenerati sunt a Domino; qui non regenerati sunt, non capiunt {2}hoc, nam illis rationale est idem ac naturale.
@1 i adhuc$
@2 aliud quam quod rationale sit$
AC n. 3289
3289. `Et collidebant se filii in medio illius’: quod significet pugnam de qua, constat a significatione `collidere’ quod sit pugnare; quoad verum; nam quod Esau et Jacob qui filii, repraesentent Divinum Naturale Domini, `Esau’ illud quoad bonum, `Jacob’ quoad verum, ex sequentibus constabit. De collisione hac seu pugna agitur etiam in hoc capite, et {1}est illa de prioritate, num bonum sit prius vel num verum, seu quod idem, num charitas quae boni sit prior vel num fides quae veri. In Ecclesia spirituali a primis temporibus de eo inter plures pugnatum est; et quia de prioritate illa in sequentibus agitur, ideo dicitur quod `collidebant se filii in medio ejus,’ {2}et per illa significatur pugna de qua.
@1 fuit$
@2 significet pugnam$
AC n. 3290
3290. `Et dixit, Si ita, ad quid hoc, ego?’ quod significet angustiam, constare potest ex sensu horum verborum quod sint angustiae, et quidem propter collisionem, hoc est, pugnam inter fratres: `si ita’ significat si de hoc pugnarent; `ad quid hoc’ significat quod de ea re non pugnandum; `ego’ seu `ad quid ego’ significat si pugnarent de illa re quod influxum ex rationali vero non reciperent, inde angustia.
AC n. 3291
3291. `Et ivit ad interrogandum Jehovam’: quod significet statum communicationis, constat ex significatione `interrogare’ {1}quod sit communicari cum dicitur de Domino; Jehovah enim erat in Ipso {2}Qui interrogabatur; in sensu tamen historico communicatio illa {3}exprimitur per `orare,’ {4}n. 3285, et status {5}communicationis per `interrogare.’
@1 ubi dicitur de Domino, quod sit communicari$
@2 et Jehovah fuit omne quod Divinum in Domino, hoc non potuit
interrogari sed percipere$
@3 significatur$
@4 i ut supra$
@5 ejus$
AC n. 3292
3292. `Et dixit Jehovah illi’: quod significet perceptionem ex Divino, constat inde, tum ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2506, 2515, 2552; ita `dicere Jehovah’ {1}est percipere ex Divino.
@1 quod sit$
AC n. 3293
3293. `Duae gentes in utero tuo’: quod significet naturale quoad bonum interius et exterius, quod conceptio, constat ex significatione `gentium’ quod sint bona, imprimis Ecclesiae, de qua n. 1159, 1258, 1260, 1416, 1849, hic quod sint bona quae in naturali, patet ex eo quod `Esau et Jacob,’ qui tunc in utero, repraesentent Divinum Naturale Domini, ut manifeste constabit ex sequentibus ubi de illis agitur; naturale sicut rationale consistit ex bono et vero; bonum in naturali est omne id quod affectionis naturalis est, et jucundum {1}vocatur, verum autem omne id quod scientiae est, et scientificum dicitur; haec bina erunt in naturali, ut sit naturale; ipsum scientificum per se {2}abstracte a jucundo quod est affectionis, non est aliquid; a jucundo {3}illo habet naturale suam vitam, {4}nam ex illo habet, {5}ut scire aliquid possit; jucundum autem quod est bonum naturalis absque scientifico est aliquid, sed modo est vitale, quale {6}apud infantes; ut itaque naturale sit humanum, ex utroque consistet, {7}perficitur unum ab altero, sed ipsam vitam habet a bono. [2] Quod autem hoc bonum concernit, de quo hic agitur, est duplex, interius et exterius; interius communicat cum interiore homine, hoc est, cum rationali, exterius {8}cum {9}externo, hoc est, cum illis quae sunt corporis, et facit vitam sensibus externis, tum quoque actionibus; absque communicatione utrinque non potest homo ratione vivere, nec potest corpore; communicatio interior est, quae manet homini post mortem, et ibi facit vitam ejus naturalem, nam spiritus etiam vitam naturalem {10}habet, vita enim {11}ejus spiritualis terminatur in naturali ut in plano ultimo, nam non potest homo statim post mortem spiritualiter cogitare nisi ex illis quae sunt naturalis ejus; communicatio autem exterior est, quae est homini cum vivit in corpore, sed ea cessat per corporis mortem; ex his nunc constare potest quid per `duas gentes in utero’ significatur, nempe naturale quoad bonum interius et exterius. `In utero’ significat in sensu interno conceptionem, ideo hic dicitur quod sit conceptio.
@1 dicitur$
@2 i seu$
@3 ibi I$
@4 et quoque$
@5 quod$
@6 i est$
@7 i et$
@8 i autem$
@9 externis$
@10 habent$
@11 illorum$
AC n. 3294
3294. `Et duo populi e visceribus tuis separabuntur’: quod significet quod inde verum, constat ex significatione `populi’ quod sit verum, de qua n. 1259, 1260; et ex significatione `separari e visceribus’ quod sit oriri inde: in Verbo ubi agitur de nativitate, {1}cum a matre, dicitur `exire ex utero seu ventre’ et cum ex patre, dicitur {2}separari e visceribus; {3}nam uterus et lumbi praedicantur de illis quae sunt amoris, hoc est, boni, cum autem dicitur {2}separari ex visceribus, significatur ortus veri; ideo hic cum agitur de bono, dicitur quod `duae gentes ex utero tuo,’ et cum de vero, dicitur, `duo populi e visceribus tuis separabuntur,’ et per haec significantur in sensu interno ortus veri ex bono: `duo populi’ dicuntur quia sicut bonum est interius et exterius, n. (x)3293, ita etiam est verum; verum interius in naturali est id quod conjungitur bono interiori naturalis, at verum exterius est id quod conjungitur bono exteriori naturalis; interius verum vocatur naturale verum, at exterius vocatur sensuale: quomodo autem cum his veris se habet, {4}ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit, ubi agitur de Jacobo, nam per `Jacobum’ utrumque illud verum repraesentatur.
@1 ex$
@2 ex lumbis$
@3 i per illa in sensu interno significatur ortus boni$
@4 in$
AC n. 3295
3295. `Et populus prae populo valebit’: quod significet quod primo verum erit superius quam bonum veri, constat a significatione `populi’ quod sit verum, de qua nunc supra n. 3294; et ex significatione `valere prae’ quod sit superius esse: populus primo loco nominatus significat verum, at populus {1}secundo loco {2}bonum veri; bonum veri est bonum quod existit ex vero, estque in sua prima existentia verum, sed vocatur bonum quia apparet ut bonum; inde est quod per `populum’ etiam significetur hoc bonum, quod dicitur bonum veri primo existens: [2] ut aliqua idea hujus boni habeatur, sciendum quod homo antequam regeneratus est, faciat bonum ex vero, at postquam regeneratus est, faciat bonum ex bono; vel clarius: homo antequam regeneratus est, ex intellectu faciat bonum, sed postquam regeneratus, ex voluntate; bonum itaque quod ex intellectu, non est in se bonum, sed verum, at quod ex voluntate, hoc est bonum: ut pro exemplo, qui parentes suos non honorat, at ex praecepto decalogi discit illos honorare, is primum dum honorat illos, est ex praecepto; sed is honor, quia est ex praecepto non est bonum in se quia non est ex amore; est vel ex oboedientia legis, vel ex timore legis, at usque dicitur bonum veri, {3}sed est in sua prima existentia verum, nam tunc non facit bonum, sed facit verum; at cum honorat illos ex amore, tunc est bonum: ita in reliquis.
AC n. 3296
3296. `Et major serviet minori’: quod significet quod bonum veri inferius erit ad tempus, constat ex significatione `majoris’ quod sit bonum; a significatione `servire’ quod sit inferius esse; et a significatione `minoris’ quod sit verum. Hoc quomodo se habet, constare potest a sequentibus, nam ibi describitur {1}per Esavum et Jacobum, nam, ut dictum{2}, per `Esavum’ repraesentatur bonum, per `Jacobum’ verum;quod collisio seu pugna exstiterit de prioritate et dominatu, in sensu interno describitur per Jacobum quod primogenituram sustulerit Esavo, tum quod quoque benedictionem, sed usque quod hoc factum sit modo ad tempus, patet ex prophetico Jishaki de Esavo,
Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit
cum dominaris, disrumpes jugum illius desuper collo tuo, Gen.
xxvii 40.
[2] Quod haec internam sensum habeant, et quod absque sensu interno non sciri possit quid significant, patet, nempe quid quod `duae gentes in utero, et duo populi ex visceribus separabuntur,’ et quod `populus prae populo valebit, et major serviet minori’; quod tamen significent illa quae dicta sunt, constat a sequentibus in quibus de illa re multum agitur; et praeterea aegre potest credi quod illa talia involvant, nisi sciatur quomodo se habet cum bono et vero, deque unius nascentia ex altero, et de status mutatione apud hominem cum regeneratur; in sensu interno agitur quidem de Domino, et hic quomodo Dominus Naturale Suum Divinum fecit, sed usque in sensu repraesentativo etiam agitur de regeneratione hominis; est enim regeneratio in hominis imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138, 3212, hoc est, in regeneratione ut in quadam imagine apparet quomodo Dominus Humanum Suum glorificavit, seu quod idem, Divinum fecit; sicut enim Dominus statum Suum humanum prorsus mutavit in Divinum, ita etiam Dominus apud hominem, cum regenerat illum, statum ejus prorsus mutat, {3}nam veterem ejus hominem facit novum.
@1 i in sequentibus$
@2 i est$
@3 et ex veteri homine facit illum novum$
AC n. 3297
3297. Vers. 24-26. Et impleti sunt dies ejus ad pariendum, et ecce gemini in utero ejus. Et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa, et vocabant nomen ejus Esau. Et post ita, exivit frater ejus, et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi, et vocabat nomen ejus Jacob. Et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos. `Impleti sunt dies ejus ad pariendum’ significat statum primum effectus: `et ecce gemini in utero ejus’ significat quod utramque simul conceptum: `et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa’ significat bonum vitae veri {1}naturalis: `et vocabant nomen ejus Esau’ significat quale ejus: `et post ita, exivit frater ejus’ significat verum: `et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi’ significat infimum boni naturalis, cui adhaerebat aliqua potentia: `et vocabat nomen ejus Jacob’ significat doctrinam veri naturalis: `et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos’ significat Divini Rationalis statum tunc.
@1 naturale AI, but see 3305 and 3317.$
AC n. 3298
3298. `Impleti sunt dies ejus ad pariendum’: quod significet statum primum effectus, constat a significatione `dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; quod illi `impleti sint ad pariendum’ significat statum primum effectus: `parere’ enim in sensu spirituali spectat bonum et verum, et in illo sensu est existere, n. 2621, 2629: se habet cum bono et vero, sicut se habet cum prole, quod concipiantur, quod sint in utero, quod nascantur, dein quod adolescant; post conceptionem incohat efficiens seu conceptum semen producere effectum, hoc fit in utero; hi status cum impleti sunt et prope est ad pariendum, tunc incohat effectus, et vocatur primum effectus, nam tunc agere incipit proles sicut a se, et eniti ad ipsum statum qui status effectus vocatur.
AC n. 3299
3299. `Et ecce gemini in utero ejus’: quod significet utrumque simul conceptum, constat a significatione `geminorum’ quod sint utrumque, nempe bonum quod repraesentatur per `Esavum’ et verum quod repraesentatur per `Jacobum’; et a significatione `in utero’ quod sit conceptio, de qua supra n. 3293. Quod utrumque, nempe bonum et verum naturalis, simul conceptum sit, ita se habet: quicquid nascitur, trahit suum esse a patre et suum existere a matre; utrumque erit ut fiat aliquid; naturale quoad bonum concipitur a rationalis bono ut a patre, et quoad verum, concipitur a rationalis vero ut a matre, n. 3286, 3288; bonum est quod dat vitam sed per verum, utrumque hoc vocatur anima, sed usque bonum principaliter est anima, verum autem induit illud sicut specie tenelli vasis seu corporis, sic ut bonum sit in vero: haec sunt quae significantur per quod `gemini in utero ejus.’
AC n. 3300
3300. `Et exivit primus rufus totus is, sicut tunica pilosa’: quod significet bonum vitae veri {1}naturalis, constat ex significatione `exire’ quod sit nasci; ex significatione `rufi’ quod sit bonum vitae, de qua sequitur; et ex significatione `tunicae pilosae’ quod sit verum naturalis, de qua etiam sequitur; quod is `primus’ fuerit, significat quod bonum quoad essentiam sit prius, ut supra n. 3299 dictum; dicitur etiam `tunica pilosa’ ut significetur quod bonum indutum sit vero, sicut tenello vase aut corpore, ut quoque supra n. 3299 dictum; `tunica’ in Verbo nec aliud in sensu interno significat quam tale quod aliud investit, quare etiam vera comparantur vestibus n. 1073, 2576. [2] Quod `rufum’ seu rubrum significet bonum vitae, inde est quia omne bonum est amoris, ac ipse amor est ignis caelestis et spiritualis; etiam comparatur sanguini et quoque vocatur ignis, videatur n. 933-936; tum quoque amor comparatur sanguini et quoque vocatur sanguis, n. 1001; quia utrumque rubet, ideo bonum quod est amoris, significatur per `rufum’ seu rubrum; ut quoque constare potest ab his in Verbo locis; in prophetia Jacobi, tunc Israelis,
Lavabit in vino indumentum suum, et in sanguine uvarum
velamen suum, ruber oculis prae vino et albus dentes prae
lacte, Gen. xlix 11, 12;
ubi de Jehudah, per quem ibi intelligitur Dominus, ut cuivis constare potest; `indumentum’ ibi et `velamen’ est Divinum Naturale Domini; `vinum et sanguis uvarum’ est Divinum Bonum et Divinum Verum Naturalis, de illo dicitur quod sit `ruber oculis prae vino,’ de hoc quod sit `albus dentes prae lacte’; est conjunctio boni et veri in Naturali quae ita describitur: [3] apud Esaiam,
Quis hic qui venit ex Edom,…ruber quoad vestem {2}, et
vestes sicut calcantis in torculari? lxiii 2;
ubi `Edom’ pro Divino Bono Divini Naturalis Domini, ut ex
sequentibus patebit; `ruber quoad vestem’ est bonum veri, `vestes
sicut calcantis in torculari’ est verum boni: (m)apud Jeremiam,
Albi erant naziraei ejus prae nive, candidi erant prae
lacte, rubri erant osse prae gemmis rubentibus, sapphirus
polities eorum, Thren. iv 7;
per `naziraeos’ repraesentabatur Dominus quoad Divinum Humanum, cumprimis quoad Divinum Naturale, ita bonum ibi per quod `rubri essent osse prae gemmis rubentibus.'(n) [4] Quia `rubrum’ significabat bonum, imprimis bonum naturalis, {3}ideo in Ecclesia Judaica, ubi omnia et singula repraesentativa erant Domini, ac inde regni Ipsius, consequenter boni et veri quia ex his regnum Domini, mandatum est
Quod tegumentum tentorii esset ex pellibus arietum
rubrorum, Exod. xxv 5; xxvi 14; xxxv 5-7, 23; xxxvi 19:
et quoque
Quod aqua expiationis fieret ex cinere combustae vaccae
rubrae, Num. xix 2, seq.;
nisi color ruber significavisset aliquod caeleste in regno Domini, nusquam mandatum fuisset quod arietes essent rubri, et vacca rubra; quod sancta per illa repraesentata sint, agnoscit quisque qui Verbum sanctum habet: (m)quia ruber color illud significabat, ideo etiam
Tegumentis tentorii intertexta fuerunt et alligata quae
ex colore coccineo, purpureo, hyacinthino, Exod. xxxv {4}6.
[5] Sicut paene omnia etiam sensum oppositum habent, ut saepius dictum, ita quoque `rubrum’; significat tunc malum quod est amoris sui, et hoc inde quoque, quia cupiditates amoris sui comparantur igni et vocantur ignis, n. 934 f, 1297, 1527, 1528, 1861, 2446; similiter comparantur sanguini, et vocantur sanguis, n. 374, 954, 1005; inde rubrum in opposito sensu illa significat, ut apud Esaiam,
Dixit Jehovah, Si fuerint peccata vestra sicut coccinea,
sicut nix albescent; si rubuerint sicut purpura, sicut lana
erunt, i 18:
apud Nahum,
Clypeus fortium Belialis, ruber factus, viri roboris
purpurati, in igne facularum currus in die, ii 4 [A.V. 3]:
apud Johannem,
Visum est aliud signum in caelo, ecce draco magnus rufus,
habens capita septem, et super capitibus diademata septem,
[Apoc.] xii 3:
apud eundem,
Vidi, ecce equus albus, et sedens super illo habens
arcum, cui data est corona, hic exivit vincens, et ut
vinceret; tunc exivit alius equus rufus, et sedenti super equo
datum est ut auferret pacem de terra, et ut se invicem
occiderent, unde data est illi machaera magna; post exivit
equus niger, tandem equus pallens, cui nomen mors, Apoc. vi
2-8.
@1 naturale I. A alters naturalis to naturale, but see 3305 and
3317.$
@2 i tuam$
@3 id est I$
@4 5, 6, 7, 23, A, 5 I$
AC n. 3301
3301. Quod `tunica pilosa’ significet verum naturalis, constat ex significatione `tunicae’ quod sit tale quod aliud investit, hic ideo verum quia hoc investit bonum, est enim verum sicut vestis {1}, n. 1073, 2576, seu quod paene idem est, est veram vas recipiens boni, n. 1469, 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269; tum a significatione `pilosae’ quod sit naturale quoad verum: `pilus’ seu crinis aliquoties in Verbo memoratur, et ibi significat naturale; causa est quia pili sunt excrescentiae in ultimis hominis, sicut quoque naturale est respective ad ejus rationale et ad hujus interiora; apparet homini cum vivit in corpore, quod naturale sit in illo omne, sed hoc tantum abest a vero ut naturale potius sit excrescentia ab internis ejus, sicut sunt pili ab illis quae sunt corporis; etiam ab internis paene similiter procedunt; quare etiam homines qui in vita corporis mere naturales fuerunt, in altera vita, cum sistuntur videndi secundum statum illum, apparent quoad paene omnem faciem criniti; et praeterea naturale hominis repraesentatur per `crines’; cum ex bono est, per crines decoros et concinne positos; cum autem non ex bono, per crines indecoros et inordinatos; [2] ex repraesentativo hoc est quod pili seu crines in Verbo significent naturale, imprimis quoad verum; ut apud Zachariam,
Fiet in die illo, pudefient prophetae, vir propter
visionem suam, cum prophetaverit, et non induent tunicam
pilosam ut mentiantur, xiii 4;
`prophetae’ pro illis qui docent vera, hic qui falsa, n. 2534; `visio’ pro veris, hic pro falsis, `tunica pilosa’ pro naturali quoad verum, et quia non verum erat sed falsum, dicitur `ut mentiantur’; induebantur talibus prophetae ut illud verum, quia externum, repraesentarent: ideo quoque Elias Tishbita ex amictu tali dicitur `vir pilosus,’ 2 Reg. i 8: et Johannes qui prophetarum ultimus, habebat `vestimentum ex pilis camelinis,’ Matth. iii 4; quod `cameli’ sint scientifica in naturali homine, videatur n. 3048, 3071, 3143, 3145; [3] et quod scientifica sint naturalis hominis vera, n. 3293. Quod `crinis’ significaverit naturale quoad verum, constat manifeste a naziraeis, quibus mandatum
Quod omnibus diebus naziraeatus eorum, novacula non
transiret super caput eorum, usque dum impleti fuissent dies
quibus se abstinerent Jehovae,…et tunc demitterent comam
capitis sui,…et (t)quod tunc ad ostium tentorii conventus
caput naziraeatus sui tonderent, et crinem tunc darent super
ignem qui sub sacrificio eucharistico, Num. vi 5, 18, 19;
repraesentabant illi Dominum quoad Divinum Humanum, ac inde {2}caelestis Ecclesiae hominem, qui similitudo Domini, n. 51, et naturale illius hominis {3}per crinem; quare cum sanctificarentur, naturalem suum hominem veterem seu priorem, in quem nati {4}erant, exuerent ac novum induerent; quod significatam est per quod `cum impleti essent dies quibus se abstinerent Jehovae, demitterent comam capiti sui, et darent super ignem sub sacrificio’; status enim caelestis homini est {5}, quod in bono sit et ex bono sciat omnia vera, (c)et nusquam e: veris de bono, minus ex scientificis de bono, cogitet et loquatur videatur n. 202, (x)337, 2715, 2718, 3246; praeterea {6}caelestes homine sunt tales quod antequam exuunt illum statum, in naturali tam forti quoad verum sint ut pugnare possint cum infernis, nam verum est quod pugnat, nusquam bonum; ad bonum inferna (t)ne quidem e longinquo accedere possunt; quod verum tale sit, et bonum tale, videatur n. 1950, 1951. [4] Inde patet unde robur Simsoni ex crine, de quo ita,
Apparuit angelus Jehovae matri Simsonis, dicens, Ecce
concipies et paries filium, et novacula non ascendet super
caput ejus, erit naziraeus Dei puer ab utero, Jud. xiii 3, 5;
Dein quod indicaverit Delilae quod si raderetur,
recederet ab illo robur ejus, et redderetur infirmus; et tunc
cum rasus fuit, quod recesserit robur, et comprehenderint
illum Philistaei: et postea cum incepit capillus capitis ejus
crescere, sicut abrasus fuit, quod redierit robur, ut columnas
domus emoveret, Jud. xvi 1 ad fin.;
quis non videt quod in his caeleste arcanum sit, et quod id nemo sciat nisi qui instructus est de repraesentativis, quod nempe naziraeus {7}referret caelestem hominem, et quamdiu crinis illi, referret naturale illius hominis, qui in tam potenti et forti vero est, ut dictum; et quia tunc temporis omnia repraesentativa quae a Domino mandata fuerunt, talem vim et effectum haberent, inde Simsoni robur; sed is non naziraeus sanctificatus fuit quales illi de quibus supra, nempe quod induerit statum boni loco veri: effectus roboris ejus propter crines erat inde principaliter quod repraesentaret Dominum, Qui ex naturali homine quoad verum pugnaret cum infernis et ea subjugaret, et hoc antequam indueret Divinum Bonum et Verum etiam quoad naturalem hominem. [5] (m)Inde quoque {8}patet cur mandatum quod
Sacerdos magnus, super cujus caput est effusum oleum
unctiones, et impleta manus ad induendum vestes, caput suum
non raderet, et vestes suas non dissueret, Lev. xxi 10;
et similiter sacerdotes Levitae, ubi de novo Templo agitur, quod
Caput suum non raderent, et comam suam non demitterent,
Ezech. xlix 20;
ut nempe repraesentarent Divinum Naturale Domini quoad {9}verum quod ex bono, et vocatur boni verum.(n) Quod `pilus’ seu crinis significet naturale quoad verum, etiam ex propheticis Verbi constat, ut apud Ezechielem,
Sicut germen agri dedi te, unde crevisti et
adolevisti…in decora decorum, ubera solidata sunt, et crinis
tuus crevit, (x)xvi 7;
ubi de Hierosolyma, quae ibi Antiqua Ecclesia, quae temporis tracti perversa facta; `ubera solidata’ pro bono naturali, `crinis qui crevit’ pro vero naturali: [6] apud Danielem,
Videns fui usque dum throni projecti sunt, et antiquus
dierum sedit, vestis ejus sicut nix alba, et crinis capitis
ejus sicut lana munda; thronus ejus {10}sicut flamma ignis,
vii 9:
et apud Johannem,
In medio septem candelabrorum, similis Filio hominis
indutus talari, et circumcinctus ad ubera zona aurea, caput
autem et capilli albi, sicut lana alba, sicut nix, sed oculi
ejus sicut flamma ignis, Apoc. i 13, 14;
`capilli albi sicut lana munda’ pro Divino Naturali quoad verum ipsum verum in Verbo, ac in ritualibus Ecclesiae Judaicae, repraesentatum fuit per `album,’ quod quia a bono, dicitur {11}`lana munda’ quod {12}veri repraesentatio sit per `album,’ et {13}boni per `rubrum,’ erat quia verum est lucis, et bonum est ignis ex quo lux. [7] Crinis, sicut reliqua in Verbo, etiam oppositum sensum habet, et significat naturale quoad verum perversum; ut apud Esaiam,
In die illo detondebit Dominus per novaculam mercenariam
in transitibus fluvii per regem Asshuris, caput, et pilos
pedis et etiam barbam consumet, vii 20 {14}:
apud Ezechielem,
Fili hominis, sume tibi gladium acutum, novaculam
tonsoriam accipias tibi, quam traduces super caput tuum, et
super barbam tuam; dein accipias tibi lances ponderis, et
dividas illa; tertiam igne comburas in medio urbis;…tertiam
percutias gladio circum eam; et tertiam dispergas in
ventum;…accipies de illo parum numero, et liges eam in alis
tuis; tandem de illis iterum accipias et projicias ea in
medium ignis, et comburas ea igne, ex quo exibit ignis ad
totam domum Israelis, v 1-4;
(s)ita repraesentative describitur quod nullum amplius esset verum naturale interius et exterius, quod est `crinis et barba’; quod concupiscentiae illud destruxerint, significatur per quod `combureretur igne’; quod ratiocinia, per quod `gladio percuteretur circumcirca’; quod falsa principia, per quod `dispergeretur in ventum’; haec simile involvunt ac illa quae Dominus docet apud Matthaeum,
Quod semen, quod est verum, aliud ceciderit inter spinas,
aliud in petram, et aliud super viam, xiii 1-9.
[8] Quod `crines’ significent vera immunda et falsa quae naturalis hominis, etiam repraesentatum est per quod, (s)
Femina quae maritanda ex captivis hostium, ducenda esset
in domum, abradendi capilli capitis ejus, praecidendi ungues,
removendae vestes captivitatis ejus, Deut. xxi 12, 13:
tum quod, cum consecrarentur Levitae,
Spargeretur super eos aqua expiationis, transire facerent
novaculam super omnem carnem eorum, et lavarentur vestes, et
sic puri essent, Num. viii 7:
et quoque,
Quod Nebuchadnezzar ab homine expulsis sit, ut herbam
sicut boves comederet, et a rore caelorum corpus ejus
tingeretur usque dum crinis ejus sicut aquilarum cresceret, et
ungues ejus sicut avium, Dan. lv 30.
Quod in lepra observarentur colores pili et barbae, ut
albus, rubescens, flavus, niger; etiam in vestibus; et quod
`mundatus a lepra abraderet omnem pilum capitis, barbae,
palpebrarum’, Lev. xiii 1 ad fin.; xiv 8, 9;
significabat falsa immunda ex prophano, quod {15}est lepra in sensu interno. [9] `Calvities’ autem significabat naturale in quo nihil veri, ut apud Esaiam,
Ascendit Bajith, et Dibon, excelsa ad fletum super Nebo,
et super Medeba Moabus ejulabit, in omnibus capitibus ejus
calvities, omnis barba rasa, xv 2:
apud eundem,
Erit loco operis implexi calvities,…adustio loco
pulchritudinis, iii 24.
(s)Quod pueri qui dixerunt Elisaeo, Ascende calve, ascende calve, discerpti sint ab ursis e silva, 2 Reg. ii 23, 24, repraesentabat illos qui blasphemant Verbum, sicut quod inibi non verum; `Elisaeus’ enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; inde quoque patet quantum tunc temporis valuerunt repraesentativa. (s)
@1 i boni$
@2 i referebant$
@3 i quoad verum$
@4 essent$
@5 i talis$
@6 tales sunt caelestes homines$
@7 A d repraesentaverit ip referret$
@8 constat$
@9 i novum$
@10 I i sicut but A, Heb., Sch., RV all omit; AV has `like’ in
italics.$
@11 i sicut$
@12 verum repraesentatum$
@13 bonum$
@14 A has a further reference in m. Apud Davidem: Deus contundet
caput hostium ejus, verticem capilli, Ps. lxviii 22 [A.V. 21].$
@15 after interno$
AC n. 3302
3302. `Et vocabant nomen ejus Esau’: quod significet quale ejus, nempe Naturalis quoad bonum, constat a significatione `vocare nomen’ seu vocare nomine quod sit scire qualis est, ita quale, de qua n. 144, 145, 440, (x)768, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, et quod nomina in Verbo, quotcumque ibi sunt, in sensu interno sint res, n. 1224, 1888, ita quoque Esau: quod `Esau’ sit Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum primo conceptum, constat ex illis quae dicta sunt, et ex illis quae de Esavo sequuntur; tum ex Verbo alibi; sed quia Esau et Edom paene simile significant, cum differentia quod `Edom’ sit Divinum Naturale quoad bonum cui adjuncta doctrinalia veri, ideo ad vers. seq. 30, ubi Esau vocatur Edom, ex Divina Domini Misericordia, ex locis e Verbo, confirmabitur.
AC n. 3303
3303. `Et post ita, exivit frater ejus’: quod significet verum, constat ex significatione `fratris’ quod sit `bonum, tum quoque {1}verum, haec `fratres’ vocantur; quod charitas sit frater fidei, seu bonum frater veri, videatur n. 367, ita vicissim, est fides frater charitatis, seu verum frater boni; etiam in naturali, affectio boni vocatur `frater’, et affectio veri `soror,’ n. 3160, etiam maritus et mulier, tum vir et mulier; sed haec semper in respectu ad status de quibus agitur.
AC n. 3304
3304. `Et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi’: quod significet infimum boni naturalis cui adhaerebat aliqua potentia, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, et quod praedicetur de vero, n. 3091; ex significatione `prehendere’ quod sit adhaerere; ex significatione `calcanei’ quod sit infimum naturalis, de qua n. 259; et a repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua n. 3302; inde patet quod `manus ejus prehendens in calcaneum Esavi’ significet infimum boni naturalis cui verum adhaerebat aliqua potentia. [2] Cum hoc, quod verum adhaeserit infimo bono naturalis aliqua potentia, ita se habet: naturale seu naturalis homo cum regeneratur, conceptionem suam quoad bonum et verum habet a rationali seu per rationalem a spirituali, per hunc a caelesti, et per hunc a Divino; ita succedit influxus qui a Divino incohans ac ita succedens terminatur in naturalis infimo, hoc est, in mundano et corporeo; cum naturale infimum vitio affectum est per hereditarium a matre, tunc non potest bono uniri verum, sed modo ei adhaerere aliqua potentia, nec prius bono unitur verum quam cum vitium illud abactum est; quae causa est quod quidem bonum connascatur homini: non autem verum, ideo infantes absque omni cognitione veri sunt {1}et quod addiscendum (t)verum sit , et {2}dein conjungendum bono videatur n. 1831, 1832; {3}quapropter etiam dicitur quod colliserint se {4}in medio ejus, hoc est, pugnaverint, n. 3289; inde est quod a prima conceptione verum supplantet bonum, {5}sicut dicitur de Jacobo quod Esavum,
Num quod vocat nomen illius Jacob et supplantavit me his
duabus vicibus, Gen. xxvii 36:
et apud Hosheam,
Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera
ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3,
4 [A.V. 2, 3].
[3] Qui in historicis solum mentem tenent nec eam amovere inde possunt, non aliud sciunt quam quod haec, et quae praecedunt, praenuntient illa quae evenerunt inter Esavum et Jacobum, de quibus a sequentibus etiam confirmantur; sed tale est Verbum Domini quod historica in sua serie sint, et {6}spiritualia, quae sunt sensus interni, in sua, ut illa spectentur ab externo homine, {7}haec autem ab interno, et sic sit inter utrumque, nempe externum hominem et internum, correspondentia; et hoc per Verbum, Verbum enim {8}est unio terrae et caeli, ut pluries ostensum; ita in unoquovis qui in sancto est cum legit Verbum, est unio externi ejus hominis qui est in terra, cum interno ejus qui est in caelo.
@1 sed$
@2 sic$
@3 ideo$
@4 after pugnaverint$
@5 et a supplantatione quod dictum sit Jacob, ut Esavus dicit$
@6 sensus internus$
@7 et hic$
@8 i in se$
AC n. 3305
3305. `Et vocabat nomen ejus Jacob’: quod significet doctrinam veri naturalis, constat a significatione `vocare nomen’ seu vocare nomine quod sit quale, de qua mox supra n. 3302; quale quod repraesentatur per `Jacobum,’ est doctrina veri naturalis, ut constare potest ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum vitae veri naturalis, n. 3300, et ex plurimis locis in Verbo ubi nominatur: sunt enim duo quae naturale constituunt, sicut sunt duo quae rationale, immo quae totum hominem, {1}unum quod est vitae, alterum quod est doctrinae; quod vitae, est voluntatis, quod doctrinae, est intellectus; illud vocatur bonum, hoc autem verum; bonum illud est quod repraesentatur per Esavum, verum autem per Jacobum, seu quod idem, bonum vitae veri naturalis est quod repraesentatur per Esavum, et doctrina veri naturalis quae per Jacobum: sive dicas bonum vitae veri naturalis, et doctrinam veri naturalis, sive illos qui in iis sunt, idem est, bonum vitae enim, et doctrina veri, non dari potest absque suo subjecto; si absque illo, est abstractum quid, quod usque spectat hominem in quo sit; quare per Jacobum hic significantur illi qui in doctrina veri naturalis sunt. [2] Qui in sensu litterae solo manent, per Jacobum in Verbo intelligi credunt omnem illum populum qui ex Jacobo, et propterea illi populo tribuunt omnia illa quae de Jacobo et historice et prophetice dicta sunt; sed Verbum est Divinum in eo principaliter quod omnia et singula quae ibi non spectent unam gentem seu unum populum, sed universum genus humanum, {2}nempe quod est, quod fuit, et quod erit; et adhuc universalius, {3}nempe regnum Domini in caelis; et in (t)supremo sensu Ipsum Dominum; quia ita est, est Verbum Divinum; {4}si modo unam gentem, tunc foret humanum, et nihil plus Divinum ibi, quam quod apud gentem illam esset sanctum cultus; quod tale non fuerit apud populum qui Jacob vocatur, cuivis notum esse potest: inde etiam patet quod per `Jacobum’ in Verbo non Jacob intelligatur, tum quod per `Israelem’ non Israel, {5}quod in propheticis paene ubivis, ubi Jacob, etiam Israel nominetur, et nemo scire potest, quid in specie per unum et quid per alterum intelligitur nisi ex sensu qui altius latet, et in se arcana caeli recondit. [3] Quod itaque per Jacobum significetur in sensu {6}interno doctrina veri naturalis, seu quod idem, illi qui in ea doctrina sunt, ex quacumque gente sint, et quod in sensu supremo {7}intelligatur Dominus, constare potest ab his locis; apud Lucam,
Angelus dixit ad Mariam, Concipies in utero, et paries
Filium, et vocabis nomen Ejus Jesum; Hic erit magnus, et
Filius Altissimi vocabitur; et dabit Illi Dominus Deus thronum
Davidis patris Sui, ita ut regnet super domum Jacobi in
saecula, et regni Ipsius non sit finis, i 31-33;
quod hic per `domum Jacobi’ non gens seu populus Judaicus intellectus sit, quisque videt, regnum enim Domini non fuit super illum populum, sed super omnes in universo qui in fide in Ipsum sunt, et ex fide in charitate; inde constat quod per `Jacobum’ ab angelo nominatum, non sit populus Jacobi intellectus, consequenter nec alibi; per semen Jacobi, per natos Jacobi, per terram Jacobi, per hereditatem Jacobi, per regem Jacobi, per Deum Jacobi, quae toties in Verbo Veteris Testamenti leguntur, non illa sint: [4] similiter se habet cum Israele, ut apud Matthaeum,
Angelus Domini apparuit in somnio Josepho, dicens,
Experrectus sume Puerum, et matrem Ipsius, et fuge in
Aegyptum, et esto ibi usque dum dicero; ille experrectus
sumpsit Puerum et matrem Ipsius noctu, et concessit in
Aegyptum; ut impleretur quod dictum a propheta, dicente, Ex
Aegypto vocavi filium Meum, ii 13-15;
apud Prophetam ita dicitur,
Cum puer Israel, tunc dilexi illum, et ex Aegypto vocavi
filium Meum, Hosh. xi 1;
quod hic `Israel’ sit Dominus, manifeste patet; (m)et tamen ex sensu litterae non aliud sciri potest quam quod puer Israel sint primi posteri Jacobi, qui in Aegyptum venerunt, et dein evocati {8}sunt.(n) Similiter se habet alibi ubi Jacob et Israel nominantur, tametsi hoc non apparet {9}ex sensu litterae; ut apud Esaiam,
Audi Jacob serve mi, et Israel quem elegi, sic dixit
Jehovah factor tuus et formator tuus ab utero, juvat te, Ne
time, serve mi Jacob, et Jeshurun quem elegi, quia effundam
aquas super sitientem, et rivos super aridam; effundam
spiritum Meum super semen tuum, et benedictionem Meam super
natos tuos; hic dicet, Jehovae ego; et hic vocabit se nomine
Jacobi, et ille scribet manu sua Jehovae, et nomine Israelis
cognominabit se, xliv 1-3, 5;
ubi manifeste `Jacob et Israel’ pro Domino, ac `semen et nati Jacobi{10}’ pro illis qui in fide in Ipsum sunt: [5] in prophetico de filiis Israelis apud Mosen,
Josephus sedebit in firmo arcus sui, et corroborabuntur
brachia manuum ejus a manibus fortis Jacobi, inde pastor lapis
Israelis, Gen. xlix 24;
ibi `fortis Jacobus et lapis Israelis’ etiam manifeste pro Domino: apud Esaiam,
Gloriam Meam alii non dabo, attende Mihi Jacob, et Israel
vocate a Me, Ego idem, Ego primus, etiam Ego novissimus,
xlviii 11, 12;
etiam `Jacob et Israel’ ibi est Dominus: apud Ezechielem,
Accipiam lignum Josephi, quod in manu Ephraimi et tribuum
Israelis sociorum ejus, et addam eos super illo cum ligno
Jehudae, et faciam eos in lignum unum, ut sint unum in manu
Mea: Ego accipiam filios Israelis ab inter gentes, quo
abiverunt, et congregabo eos e circuitu, et adducam eos super
terram suam, et faciam eos in gentem unam in terra, in
montibus Israelis, et rex unus erit omnibus illis in regem, et
non erunt amplius duae gentes, et non dividentur amplius in
dua regna iterum… Servus Meus David rex super eos, et
pastor unus erit omnibus illis;…tunc habitabunt super terra,
quam dedi servo Meo Jacobo, in qua habitarunt patres vestri;
habitabunt super ea, illi et filii illorum, et filii filiorum
illorum, usque in aeternitatem; David servus Meus princeps
illis in aeternum: pangam illis foedus pacis, foedus
aeternitatis erit cum illis; dabo illos, et multiplicabo
illos, et ponam sanctuarium Meum in medio eorum in aeternum:
sic erit habitaculum Meum apud illos, et ero illis in Deum, et
illi erunt Mihi in populum, ut cognoscant gentes, quod Ego
Jehovah sanctificem Israelem, in esse sanctuarium Meum in
medio eorum in aeternum, xxxvii 19, 21, 22, 24-28;
hic iterum manifeste patet quod per `Josephum,’ per `Ephraimum,’ per `Jehudam,’ per `Israelem,’ per `Jacobum,’ perque `Davidem’ non intelligantur illi, sed quod in supremo sensu Divine spiritualia quae in Domino, et quae Domini in regno et in Ecclesia Ipsius; quod David non erit rex illis et princeps in aeternum, ut dicitur, quisque scire potest, sed quod per Davidem intelligatur Dominus, n. 1888; etiam sciri potest quod Israel non {11}congregabitur quo dispersus est, et quod illi non sanctificabuntur, et sanctuarium in medio eorum ponetur in aeternum, ut dicitur, sed quod illi qui per `Israelem’ in sensu repraesentativo significantur, qui quod sint omnes fideles, notum est: [6] (m)apud Micham,
Colligendo colligam Jacobum omnem te, congregando
congregabo reliquias Israelis, una ponam eum sicut oves
Bozrae, ii 12,(n)
similiter: apud Esaiam,
Venturos radicabit Jacob, efflorescet et florebit Israel,
et implebuntur facies orbis proventu, xxvii 6;
etiam similiter: apud eundem,
Sic dixit Jehovah ad domum Jacobi, Qui redemit Abrahamum,
Non jam pudefiet Jacobus, et non jam facies ejus pallescent,
quia in videndo illo natos suos, opus manuum Mearum, in medio
ejus sanctificabunt nomen Meum, et sanctificabunt Sanctum
Jacobi, et Deum Israelis timebunt, et scient errantes spiritu
intelligentiam, xxix 22-24:
apud eundem,
Dixit Jehovah uncto suo {12}Koresho, cujus apprehendi
dextram, ad subjiciendum coram ipso gentes, et lumbos regum
solvam, ad aperiendum coram ipso januas, et portae non
claudantur: Ego ante te ibo, et tortuosa rectificabo, januas
aeris confringam, et vectes ferri concidam, dabo tibi
thesauros latebrarum, et occultas opes absconditorum, ut
cognoscas quod Ego Jehovah, Qui vocatus nomine tuo Deus
Israelis, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum
Meum; vocavi te nomine tuo, cognominavi te cum non nosceres
Me, (x)xlv 1-4;
ubi etiam manifeste de Domino: apud Micham,
In extremitate dierum, erit mons domus Jehovae
constitutus in caput montium,…ibunt gentes multae, et
dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, et ad domum Dei
Jacobi, ut doceat nos de viis Suis, et ibimus in semitis
Ipsius, nam e Zione exibit doctrina, et verbum Jehovae e
Hierosolyma, iv 1, 2:
apud Davidem,
Amat Jehovah portas Zionis prae omnibus habitaculis
Jacobi, gloriosa praedicanda in te civitas Dei, Ps. lxxxvii 1-3:
apud Jeremiam,
Servient Jehovae Deo suo, et Davidi regi suo, quem
excitabo eis; et tu ne timeas serve Mi Jacob, et ne terrearis
Israel, quia ecce Ego servans te e longinquo, xxx 9, 10:
apud Esaiam,
Attendite insulae ad me, et auscultate populi e
longinquo, Jehovah ab utero vocavit me, e visceribus matris
meae meminit nominis mei, et dixit mihi, Servus meus tu
Israel, in quo gloriosus reddar, xlix 1, 3:
apud eundem,
Tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa
terrae, et cibabo te hereditate Jacobi, lviii 14:
apud eundem,
Producam ex Jacobo semen, et ex Jehuda heredem montium
Meorum, ut possideant eum electi Mei, et servi Mei habitent
ibi, lxv 9.
[7] In omnibus illis locis per `Jacobum et Israelem’ in sensu supremo intelligitur Dominus, et in sensu repraesentativo regnum Domini spirituale, et Ecclesia quae ex doctrina veri et vita boni Ecclesia est, per `Jacobum’ illi qui in externis illius Ecclesiae sunt, et per `Israelem’ qui in internis. Ex his et perpluribus aliis locis constare potest quod per `Jacobum’ nullibi intellectus sit Jacob, nec per `Israelem’ Israel, sicut nec per `{13}Jishakum’ Jishak, et per `Abrahamum’ Abraham, ubi nominantur, ut apud Matthaeum,
Multi ab oriente et occidente venient, et accumbent cum
Abrahamo, et Jishako, et Jacobo, in regno caelorum, viii 11:
apud Lucam,
Videbitis Abrahamum, Jishakum et Jacobum, et omnes
prophetas in regno Dei, xiii 28:
et apud eundem,
Lazarus sublatus ab angelis in sinum Abrahami, xvi 22;
ignorant enim Abrahamum, Jishakum et Jacobum in caelo, {14}et qui ibi, non aliud per illa verba cum ab homine leguntur, percipiunt quam Dominum quoad Divinum et Divinum Humanum, et cum Abrahamo, Jishako et Jacobo accumbere, quam esse cum Domino, et in Abrahami sinu esse, quam esse in Domino; sed dictum est ita, quia homo tunc temporis tam remotus erat ab internis ut non sciret aliud, nec scire vellet aliud, quam quod {15}omnia in Verbo se haberent secundum litteram, et cum secundum litteram cum illis locutus est Dominus, quod fidem reciperent, et quoque quod tunc internus sensus inesset, per quem conjunctio hominis cum Se. Quia ita est, constare potest quid in Verbo Veteris Testamenti significatur per `Deum Jacobi,’ et per `Sanctum Israelis,’ quod nempe Ipse Dominus; quod `Deus Jacobi’ sit Dominus, videatur 2 Sam. xxiii 1; Esai. ii 3; xli 21; Mich. iv 2; Ps. xx 1; xlvi 7; lxxv 9; lxxvi 6; lxxxi 1, 4; lxxxiv 8; xciv 7; cxiv 7; cxxxii 2; cxlvi (x)5. Quod Sanctus Israelis sit Dominus, Esai. i 4; v 19, 24; x 20; xii 6; xvii 7; xxix 19; xxx 11, 12, 15; xxxi 1; xxxvii 23; xli 14, 16, 20; xliii 3, 14; xlv 11; xlvii 4; xlviii 17; xlix 7; liv 5; lv 5; lx 9, 14; Jer. l 29; Ezech. xxxix 7; Ps. lxxi 22; (x)lxxviii 41; lxxxix 18.
@1 i nempe$
@2 quod in terris, qui sunt, qui fuerunt, et qui erunt$
@3 totum$
@4 si autem unam modo gentem$
@5 i eo$
@6 repraesentativo$
@7 repraesentatur$
@8 sint$
@9 in$
@10 i et Israel$
@11 congregarentur, quo dispersi sunt$
@12 see note to n. 2851.$
@13 Isacum Isacus$
@14 nec aliud per illa verba, cum leguntur ab homine, percipiunt
angeli, quam Dominum quoad Divinum et Humanum, cum quo accumbere
est esse cum Domino, et in cujus sinu esse, est esse in Domino$
@15 esset secundum literam in Verbo$
AC n. 3306
3306. `Et Jishak filius sexaginta annorum in pariendo illos’: quod significet Divini Rationalis statum tunc, constare potest ex illis quae supra n. 3252, 3275 dicta sunt de numeris: quid autem numerus `sexaginta’ involvit, constare potest ex numeris simplicibus ex quibus conflatur, nempe ex quinque et duodecim, quinquies enim duodecim sunt sexaginta; quid `quinque,’ videatur n. 649, 1686, quid `duodecim,’ n. 3272 tum quoque ex sex et decem, nam sexies decem sunt sexaginta; quid `sex,’ videatur n. 720, 737, 900, et quid `decem,’ n. 576, 2284, 3107 etiam ex duobus et triginta, nam bis triginta sunt sexaginta; quid `duo’ videatur n. 720, 900, 1335, 1686, et quid `triginta,’ n. 2276; {1}numerus sexaginta, quia ex illis compositus est, involvit illa in suo ordine, quae omnia sunt status in quo tunc Divinum Rationale Domini; patent illa coram angelis in clara luce a Domino, coram homine autem, cumprimis illo qui in numeris in Verbo nihil arcani latere credit, exponi nequeunt, tam incredulitatis causa quam quia tot contenta in seriem captui adaequatam redigi nequeunt.
@1 ex his numeris quia compositus est numerus sexaginta,$
* * * *
AC n. 3307
3307. Vers. 27, 28. Et adoleverunt pueri, et fuit Esau vir sciens venationis, vir agri; et Jacob vir integer, habitans tentoria. Et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus; et Rebecca amans Jacobum. `Adoleverunt pueri’ significat statum primum: `et fuit Esau vir sciens venationis’ significat bonum vitae ex veris sensualibus et scientificis: `vir agri’ significat bonum vitae ex doctrinalibus: `et Jacob vir integer’ significat verum: `habitans tentoria’ significat cultum inde: `et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus’ significat quod Divinum Bonum Divini Rationalis Domini amaret bonum veri: `et Rebecca amans Jacobum’ significat quod Divinum Verum Divini Rationalis amaret doctrinam veri.
AC n. 3308
3308. `Adoleverunt pueri:’ quod significet statum primum, nempe conjunctionis boni et veri, constat ex significatione `adolescere,’ cum praedicatur de bono et vero quoad ortum et {1}progressum, quod sit hujus, nempe progressus, status primus, de quo sequitur; et (c)a significatione `puerorum’ quod sit bonum et verum, bonum enim repraesentatur per puerum Esavum, et verum per puerum Jacobum, ut supra ostensum: cum bono et vero se habet sicut cum prole, quod concipiantur, quod sint in utero, quod nascantur, quod adolescant, tum quod crescant aetate usque ad ultimam {2}; quod concipiantur, sint in utero et nascantur, pertinet ad statum ortus; quod autem adolescant, crescant aetate usque ad ultimam, pertinet ad statum {3}progressus; {4}status progressus succedit a nativitate, et est status conjunctionis boni et veri; primum hujus status est, quod significatur hic per `adolescere’; hic status incipit ilico post nativitatem, et continuatur usque ad ultimum vitae, et apud illos qui in bono sunt, post vitam corporis in aeternum; angeli ita continue perficiuntur.
@1 progressionem$
@2 ip 3298$
@3 progressionis$
@4 status progressionis succedunt ordine a nativitate et sunt
status conjunctionis boni et veri, quorum status primus est qui$
AC n. 3309
3309. `Et fuit Esau vir sciens venationis’: quod significet bonum vitae ex veris sensualibus et scientificis, constat ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum vitae, de qua supra; et ex significatione `viri scientis venationem’ quod sint illi qui in affectione veri, de qua sequitur; `vir’ enim `sciens’ praedicatur de affectione veri, seu {1}de illis qui in affectione veri sunt; `venatio’ autem significat ipsa vera, sed vera quae sunt naturalis hominis ex quibus bona; et quia vera naturalis hominis sunt illa quae vocantur scientifica, n. 3293, et scientifica sunt imprimis duplicis generis seu duplicis gradus, nempe sensualia et scientifica, per `venationem’ hic significantur utraque; sensualia sunt in quibus {2}pueri, scientifica in quibus iidem cum adolescunt; nullus enim potest esse in veris scientificis nisi prius sit in veris sensualibus, nam ideae scientificorum ab his comparantur; ex his dein vera adhuc interiora possunt addisci et capi, quae vocantur doctrinalia, quae significantur per `virum agri,’ de quibus mox sequitur. [2] Quod per `venationem’ significentur vera sensualia et scientifica, in quibus docentur, et quibus afficiuntur illi qui in bono vitae sunt, est {3}quia venatio in lato sensu sunt illa quae per venationem capiuntur, ut arietes, haedi, caprae, et similia, quae quod sint bona spiritualia, videatur n. (x)2180, 2830; et quia etiam venationis arma, quae fuerunt pharetra, arcus et jacula, sunt doctrinalia veri, n. (x)2685, 2686, 2709; {4}quod talia sint quae per venationem significantur, constare potest ex illis quae ad Esavum a patre ejus Jishako capite sequente xxvii, dicuntur,
Tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum Num, et
exi agrum, et venare mihi venationem, et fac mihi cupedias,
quemadmodum amavi, vers. 3, 4:
et ad Jacobum, qui ibi pro Esavo, in eodem capite,
Adfer mihi ut edam e venatione filii mei, ideo ut
benedicat tibi anima mea, vers. 25;
ex quibus patet quid per venationem significatur: [3] inde est quod `venari’ sit docere, {5}ut et persuadere, et hoc in utroque sensu, nempe ex affectione veri et ex affectione falsi; ex affectione veri apud Jeremiam,
Reducam eos super terram eorum, quam dedi patribus eorum;
ecce Ego mittens ad piscatores multos, et piscabuntur eos; et
post ita, mittam ad multos venatores, et venabuntur eos
desuper omni monte, et desuper omni colle, et a foraminibus
petrarum, xvi 15, 16;
`piscatores’ pro illis qui ex veris sensualibus docent, n. 40, 991; `venatores’ qui ex veris scientificis, et quoque ex doctrinalibus; `super omni monte, et super omni colle’ pro docere illos qui in affectione boni et in affectione veri sunt; quod `mons et collis’ sint illa, videatur n. 795, 796, 1430; simile involvit `venari in agro,’ ut Gen. xxvii 3: persuadere ex affectione falsi, apud Ezechielem,
Ecce Ego quoad pulvillos vestros, quibus vos venantes ibi
animas ad evolandum, et abrumpam eos desuper brachiis vestris
et dimittam animas quas vos venantes, animas ad evolandum et
disrumpam velamina vestra, et eripiam populum Meum e manu
vestra, et non erunt amplius in manu vestra in venationem,
xiii 18-21;
de significatione `venationis’ in hoc sensu videatur n. 1178; sed {6}hujus generis venationi tribui solent retia.
@1 i quod idem$
@2 i sunt$
@3 quia per Venationem in lato sensu significantur illa quae
venatione capiuntur$
@4 ut$
@5 et sic$
@6 huic I$
AC n. 3310
3310. `Vir agri’: quod significet bonum vitae ex doctrinalibus, constat ex significatione `agri’; in Verbo multis in locis nominatur terra, et humus, et ager; et per `terram,’ cum in bono sensu, significatur regnum Domini in caelis et in terris, ita Ecclesia, quae est regnum Domini in terris, similiter per `humum’ sed in strictiore sensu, n. 566, 662, 1066-1068, 1262, 1413, 1733, 1850, 2117, 2118 f, 2928; eadem quoque significantur per `agrum,’ sed in adhuc strictiore sensu, n. 368, 2971; et quia Ecclesia non est Ecclesia ex doctrinalibus nisi quantum illa spectant bonum vitae ut finem, seu quod idem, nisi doctrinalia sint conjuncta bono vitae, ideo per `agrum’ significatur principaliter bonum vitae; quod ut sit Ecclesiae, erunt doctrinalia ex Verbo, quae bono illi implantata sint; absque {1}doctrinalibus est quidem bonum vitae, sed nondum bonum Ecclesiae, ita nondum vere spirituale, nisi modo potentia ut possit fieri, sicut est bonum vitae apud gentes quae non Verbum habent, et ideo ignorant Dominum. [2] Quod `ager’ sit bonum vitae cui implantentur illa quae sunt fidei, hoc est, vera spiritualia quae sunt Ecclesiae, manifeste constare potest a parabola Domini {2}apud Matthaeum,
Exivit seminans ad seminandum, et dum ille seminavit,
alia ceciderunt super viam duram, et venerunt aves et
comederunt ea; alia ceciderunt in petrosa, ubi non habuerunt
humum multam, unde cito exorta sunt, propterea quod non
habuerunt profunditatem terrae, cum vero sol exortus est,
exusta sunt, et propterea quod non habuerunt radicem,
exaruerunt: alia ceciderunt inter spinas, et ascenderunt
spinae, et suffocarunt ea: alia vero ceciderunt in terram
bonam, et dederunt fructum, aliud centuplum, aliud
sexagecuplum, aliud trigecuplum: qua habet aurem ad audiendum,
audiat, xiii 4-9; Marc. iv 3-9; Luc. viii 5-8;
agitur ibi de quadruplici genere terrae seu humi in agro, hoc est, in Ecclesia; quod ibi `semen’ sit Verbum Domini, ita verum quod fidei dicitur, et quod `bona terra’ sit bonum quod charitatis, {3}patet, nam bonum in homine est quod recipit Verbum; `via dura’ est falsum, `petrosum’ est verum quod non radicem habet in bono, `spinae’ sunt mala. [3] Cum bono vitae ex doctrinalibus, quod significatur per `virum agri,’ ita se habet: qui regenerantur, primum faciunt bonum ex doctrinalibus, nam ex se non sciunt quid bonum; doctrinalia amoris et charitatis sunt, ex quibus discunt, ex illis sciunt quis Dominus, quis proximus, quid amor, et quid charitas, ita quid bonum; cum in hoc statu sunt, in affectione veri sunt, et vocantur `viri agri’; at dein, {4}cum regenerati sunt, non faciunt bonum ex doctrinalibus, sed ex amore et charitate, nam tunc in ipso bono sunt quod per doctrinalia didicerunt, et tunc vocantur `homines agri’; se habet hoc, sicut qui ex natura inclinat ad adulteria, furta, caedes, sed ex praeceptis decalogi discit quod talia inferni sint, et sic ab illis abstinet; in hoc statu afficitur is praeceptis, quia timet infernum, et discit ex illis, et similiter ex Verbo multa, quomodo instruere debeat vitam; tunc cum bonum agit, ex praeceptis bonum agit; at cum in bono est, incipit aversari adulteria, furta, caedes, ad quae prius inclinavit; tunc cum in illo statu est, non amplius ex praeceptis bonum agit, sed ex bono quod tunc apud illum; is in priore statu, ex vero discit bonum, in posteriore ex bono docet verum: [4] ita quoque se habet cum veris spiritualibus quae vocantur doctrinalia, et adhuc interiora {5}praecepta sunt: doctrinalia enim sunt {6}interiora vera quae naturali homini; prima sunt sensualia, altera sunt scientifica, {6}interiora sunt doctrinalia; haec vera fundantur super veris scientificis, quatenus homo non nisi quam ex scientificis ideam, notionem, seu conceptum aliquem illorum habere et retinere possit; vera scientifica autem fundantur super veris sensualibus, nam absque sensualibus scientifica (t)ab homine non capi possunt; haec vera, nempe scientifica et sensualia sunt, quae significantur per `virum scientem venationis’; doctrinalia autem sunt quae significantur per `virum agri’; succedunt ita apud hominem; quapropter antequam homo in adulta est, et per vera sensualia et scientifica in doctrinalibus est, non regenerari potest, non enim confirmari potest in veris doctrinalium nisi per ideas ex scientificis et sensualibus, nam nihil usquam datur apud hominem in ejus cogitatione, etiam quoad arcanissimum fidei, quod non secum ideam naturalem et sensualem habet, tametsi homo ut plurimum nescit qualem; sed in altera vita, si desiderat, sistitur illa ei coram intellectu, etiam, si cupit, coram visu; nam in altera vita possunt {7}talia sisti coram visu, quod incredibile apparet sed usque est ita.
@1 illis$
@2 i de seminante$
@3 i unicuivis$
@4 i hoc est$
@5 vera$
@6 intima$
@7 A d spiritualia i talia$
AC n. 3311
3311. `Et Jacob vir integer’: quod significet verum, constat ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit doctrina veri naturalis, n. 3305; et ex significatione `integri’ quod praedicetur de illis qui in vero sunt, ita de vero, n. 612.
AC n. 3312
3312. `Habitans tentoria’: quod significet cultum inde, constat ex significatione `tentoriorum’ quod sint sanctum amoris et inde cultus, n. 414, 1102, 2145, 2152; quod tentoria significent sanctum cultus inde est {1}quia antiquissimo tempore homo Ecclesiae qui in amore in Dominum fuit et inde in sancto cultu, in tentoriis {2}habitavit, et ibi suum cultum sanctum {3}habuit: et quia tunc repraesentari {4}coeptum sanctum amoris et inde sanctum cultus per tentoria, mandatum fuit ut Tentorium, secundum typum {5}ostensum Mosi in monte Sinai, facerent, et ibi cultum suum Divinum instituerent; exinde etiam festum tabernaculorum et quod tunc habitarent tentoria, erat ex causa repraesentationis sancti cultus qui fuit Ecclesiae caelestis homini; exinde patet quod per `habitare tentoria’ significetur cultus.
@1 quod$
@2 fuerit$
@3 habuerit$
@4 coepit$
@5 i qui$
AC n. 3313
3313. `Et amabat Jishak Esavum, quia venatio in ore ejus’: quod significet quod Divinum Bonum Divini Rationalis amaret bonum veri, constat ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, de qua n. 3012, 3013, 3194, 3210; ex repraesentatione `Esavi’ quod sit Divinum Naturale Domini quoad bonum ibi, de qua n. 3300, 3302, et in sequentibus ubi de Edomo; et ex significatione `venationis’ quod sit bonum vitae ex veris naturalibus, de qua n. 3309; `in ore ejus’ significat quod in affectione {1}naturali ejus esset; {2}nam in Verbo dicitur id esse in corde quod interius est et procedit ex bono, et id esse in ore quod exterius est et procedit ex vero; et quia bonum veri, quod hic repraesentatur per `Esavum’ et significatur per `venationem,’ est exterius, {3}nempe in (t)affectione naturali, {4}procedens ex vero, dicitur `in ore Jishaki fuisse.’
@1 naturalis and in fourth line below$
@2 nam in Verbo dicitur esse in corde quod interius est, et esse in
ore, quod exterius$
@3 hoc est$
@4 i sic$
AC n. 3314
3314. `Et Rebecca amans Jacobum’: quod significet quod Divinum Verum Divini Rationalis amaret doctrinam veri, constat a repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis, de qua n. 3012, 3013, 3077, et in toto capite praecedente ubi de Rebecca agitur; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit doctrina veri naturalis, et in sensu supremo Domini Divinum Naturale quoad verum, de qua n. 3305. Quod Divinum Bonum Rationalis amaret Bonum quod Naturali, et Divinum Verum Divini Rationalis amaret Verum quod Naturali, ita se habet: est bonum et {1}verum quod constituit rationale, et est quoque bonum et verum quod constituit naturale; bonum rationalis influit absque vero, ita immediate, in bonam naturalis, et quoque per verum, ita mediate; at bonum rationalis influit per veram rationalis in veram naturalis, ita mediate, et quoque per bonum naturalis in verum ibi, ita quoque mediate; inde est quod arctior conjunctio sit boni rationalis cum bono naturalis quam cum vero hujus, quae conjunctio significatur per quod `Jishak amaret Esavum’; et quod arctior conjunctio sit veri rationalis cum vero naturalis quam cum bono hujus, quae conjunctio significatur per quod `Rebecca amaret Jacobum.’ [2] Haec quidem talia sunt quae aegre cadere possunt in captum, cumprimis ex causa quia omnium communissima hujus rei non sunt in orbe, ne quidem in erudito, nota, ut quod rationale sit distinctum a naturali, quodque bonum et verum sit quod constituit rationale et quod naturale, et minus quod rationale influat in naturale ut homo cogitare {2}possit, et velle sicut cogitat; cum haec quae communissima sunt, ignota {3}sunt, aegre potest capi influxus, de quo supra; haec sunt tamen in quibus angeli lucem habent et innumerabilia percipiunt, et hoc cum delectatione in qua sunt cum de Divino Domini quoad Humanum simul datur illis cogitare: homo qui est in bono et in quo angelicum dum est in corpore, etiam aliqua luce a Domino in his et similibus donatur, at qui non in bono est, taedium sentit cum de talibus cogitat, {4}et taedium eo majus {5} quo plus de illis cogitat applicate ad Divinum quod Humano Domini; qui itaque tales sunt, praestat ut animum removeant inde, nam nihil usque capiunt, immo rejiciunt, dicendo corde, Quid mihi hoc? non inde nihil honor, nec inde mihi lucrum.
@1 i est$
@2 et velle potest sicut cogitat;$
@3 sint$
@4 quod$
@5 i fit$
AC n. 3315
3315. Vers. 29, 30. Et coxit Jacob pultem, et venit Esau de agro et is lassus. Et dixit Esau ad Jacobum, Fac mihi sorbere quaeso e rubro, rubrum hoc, quia lassus ego; propterea vocavit nomen ejus Edom. `Coxit Jacob pultem’ significat doctrinalium congeriem: `et venit Esau de agro’ significat studium boni vitae: `et is lassus’ significat statum pugnae: `et dixit Esau ad Jacobum’ significat perceptionem Domini ex bono naturalis: `Fac mihi sorbere quaeso e rubro’ significat desiderium doctrinalium: `rubrum hoc’ significat apparenter bonum: `quia lassus ego’ significat, hic ut prius, statum pugnae: `propterea vocavit nomen ejus Edom’ significat inde quale ejus quoad bonum, cui adjuncta doctrinalia veri.
AC n. 3316
3316. `Coxit Jacob pultem’: quod significet doctrinalium congeriem, constat ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit doctrina veri naturalis, de qua n. 3305, ita doctrinalia quae in naturali homine; et ex significatione `pultis’ quod sit congeries talium; et `coquere illam’ est congerere, in lingua enim originali est vox propria pultis, quasi diceres `pultavit pultem,’ hoc est, congessit. Est primus status conjunctionis boni et veri qui in hoc versu et in sequentibus hujus capitis ad finem describitur. Primus status hominis qui regeneratur, {1}seu apud quem bono conjungitur verum, est quod omnium primo in (t)ejus naturali homine, seu in hujus reconditorio quod memoria vocatur, congerantur doctrinalia veri, absque certo ordine; doctrinalia quae ibi tunc sunt, comparari possunt alicui congeriei indigestae et incompositae, et quasi cuidam chao; at hoc ob finem ut in ordinem redigantur, nam quicquid redigetur in ordinem, principio tale est; hoc est quod significatur per `pultem, quam Jacobus coxit,’ hoc est, congessit: illa in ordinem a se non rediguntur, sed a bono quod in illa influet, et quantum et qualiter bonum agit in illa, tantum et taliter in ordinem illa redigit; bonum cum primum appetit illa et desiderat, ob finem conjungendi sibi illa, apparet sub specie affectionis veri; haec sunt quae significantur per quod `Esau dixit ad Jacobum, Fac mihi sorbere quaeso e rubro, rubrum hoc.’ [2] Remotiora quidem haec apparent a sensu litterae, sed usque cum haec leguntur ab homine et secundum sensum litterae ab illo capiuntur, angeli qui tunc apud eum, prorsus nullam ideam pultis, nec Jacobi, nec Esavi, nec rubri, nec sorbere e rubro, habent, sed loco illorum habent ideam spiritualem, quae prorsus alia est, et remota a naturali illa; in eam ideam, nempe in spiritualem, momento vertuntur illa; ita quoque se habet cum reliquis in Verbo; ut pro exemplo, cum ibi legitur `panis,’ angeli non percipiunt panem, sed momento pro pane percipiunt amorem caelestem et quae amoris caelestis sunt, hoc est, amoris in Dominum; cumque in Verbo legitur `vinum,’ non percipiunt vinum, sed pro vino amorem spiritualem et quae amoris illius sunt, hoc est, amoris erga proximum; ita cum legitur `puls seu pulmentum,’ non percipiunt pultem seu pulmentum, sed doctrinalia nondum conjuncta bono, ita inordinatum eorum congeriem: inde constare potest quae et qualis cogitatio et perceptio angelorum est, et quam remota illa est a cogitatione et perceptione hominis; si homo similiter cogitaret dum in sancto est, {2}ut dum in Sancta Cena, et pro pane perciperet amorem in Dominum, et pro vino amorem erga proximum, tunc in simili cogitatione et perceptione foret cum angelis, qui tunc propius ad {3}illum accederent, usque tandem ut {4}consociare possent cogitationes, sed quantum homo simul in bono foret. [3] Quod `puls seu pulmentum’ significet congeriem, etiam constare potest ex illis quae de filiis prophetarum et Elisaeo dicuntur, in Libro Regum,
Elisaeus rediit Gilgalem, et fames in terra, et filii
prophetarum sedentes coram illo; et dixit puero suo, Appone
ollam magnam, et coque pultem filiis prophetarum: et exivit
unus in agrum ad colligendum olera, et invenit vitem agri, et
collegit ex illa {5}colocynthidas agri plenitudinem vestis
suae, et venit et concidit in ollam pultis, quia non noverunt,
et effuderunt viris ad comedendum, et factum, in comedendo eos
de pulte, et illi clamabant, et dicebant, Mors in olla, vir
Dei; et non potuerunt edere; et dixit, Et accipite farinam; et
misit in ollam, et dixit, Effunde populo; et comederunt, et
non fuit verbum malum in olla, 2 Reg. iv 38-41;
haec in sensu interno prorsus alia significavit quam in sensu litterae, nempe `fames in terra’ penuriam cognitionum boni et veri, n. 1460, `filii prophetarum’ docentes, n. 2534, `puls’ congeriem ex scientificis male confarctam, `farina’ verum quod ex bono, seu spirituale quod ex caelesti, n. 2177, ita quod `Elisaeus miserit farinam in ollam, et tunc non fuerit malum in illa’ significat quod congeries illa emendata sit per verum spirituale ex Verbo Domini; `Elisaeus’ enim repraesentabat Dominum quoad Verbum, n. 2762; absque spirituali hoc sensu narratio de pulte, et mutatio per farinam, non fuisset digna memoratu in Verbo sanctissimo; repraesentationis {6}illorum causa factum est hoc miraculum, sicut etiam reliqua miracula in Verbo, quae omnia in se recondunt Divina.{7}
@1 est talis$
@2 ut in sacra coena$
@3 ipsum$
@4 consociari$
@5 so Sch; AI have colycinthidas$
@6 horum$
@7 i quae repraesentant$
AC n. 3317
3317. `Et venit Esau de agro’: quod significet studium boni vitae, constat ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum vitae veri naturalis, de qua n. 3300; et ex significatione `venire de agro’ quod sit studium boni; `meditari enim in agro’ est cogitare in bono, n. 3196, nam `ager’ est bonum quod {1}Ecclesiae, n. 2971.
@1 i est$
AC n. 3318
3318. `Et is lassus’: quod significet statum pugnae, constare potest a significatione `lassi seu lassitudinis’ quod sit status post pugnam, hic status pugnae quia agitur de statu conjunctionis boni cum vero in naturali homine; quod `lassus’ hic significet statum pugnae, non constare potest nisi ex serie rerum in sensu interno, et inde praecipue quod bonum cum vero in naturali homine non conjungi possit absque pugnis, seu quod idem, absque tentationibus: [2] ut sciatur quomodo hoc se habet, sed apud hominem, paucis dicendum: homo non est aliud quam organum seu vas quod recipit vitam a Domino, ex se enim homo non vivit, n. 290, 1954, 2021, 2536, 2706, 2886-2889, 3001; vita quae influit apud hominem a Domino, est ex Divino ipsius Amore; hic seu vita inde, influit et se applicat vasis quae in rationali et quae in naturali hominis; haec vasa apud hominem in contrario situ sunt respective ad vitam ex malo hereditario in quod nascitur homo, et ex malo actuali quod ipse sibi comparat; quantum vero vita quae influit, disponere potest vasa ad se recipiendum, tantum disponit; vasa haec in rationali homine, et in naturali ejus, sunt illa quae vocantur vera, et in se non sunt nisi {1}perceptiones variationum formae illorum vasorum, ac mutationum status secundum quas diversimode variationes existunt, quae fiunt in subtilissimis substantiis {2}, modis inexpressibilibus, n. 2487; ipsum bonum cui est vita a Domino, seu quod est vita, {3}est quod influit et disponit; [3] cum itaque vasa illa quae varianda quoad formas, in contrario situ et versu sunt respective ad vitam, ut dictum, constare potest quod illa redigenda sint in situm secundum vitam, seu in obsequium vitae; hoc fieri nequaquam potest quamdiu homo in illo statu est in quem natus, et in quem semet redegit, non enim oboediunt quia sunt obnixe resistentia, (c)et contra caelestem ordinem secundum quem agit vita, se obfirmantia; bonum enim quod movet illa, et cui obsequuntur, est amoris sui et mundi; hoc ex crasso calore qui inest, facit ut illa sint talia; quare antequam obsequiosa {4}fieri, et aliquid vitae amoris Domini recipiendi idonea esse possunt, emollienda sunt; emollitio illa non per alia media fit quam per tentationes; tentationes enim auferunt illa quae sunt amoris sui, et quae sunt contemptus aliorum prae se, consequenter quae sunt sui gloriae, tum quae sunt odii et vindictae {5}eapropter; cum itaque a sunt aliquantum temperata et {6}domita per tentationes, tunc incipiunt vasa illa fieri cedentia, et obsecundantia vitae amoris Domini, quae continue apud hominem influit; [4] inde nunc est quod bonum, {7}primo rationali homine, deinde in naturali, incipiat conjungi veris ibi, nam vera, ut dictum est, non sunt aliud quam perceptiones variationum formae secundum status qui continue mutantur, et perceptiones sunt a vita quae influit; {8}inde causa quod homo per tentationes, seu quod idem, per pugnas spirituales regeneretur, hoc est, fiat novus, et quod donetur alia indole postea, nempe quod fiat mansuetus, humilis, simplex {9}et contritus corde; ex his nunc constare potest quem usum praestant tentationes, nempe illum quod bonum a Domino non modo influere possit, sed etiam disponere vasa ad oboedientiam, et sic se cum illis conjungere: quod vera sint vasa recipientia boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2061, 2269. Hic itaque quia agitur de conjunctione boni et veri in naturali homine, (c)et primum conjunctionis existit per pugnas quae sunt tentationum, constare potest quod per `is lassus’ significetur status pugnae. [5] Quod autem Dominum attinet, de Quo in supremo sensu hic agitur, Ipse per pugnas tentationum gravissimas, redegit omnia in Se in ordinem Divinum, usque adeo ut nihil usquam remanserit ex humano quod traxerat a matre, n. 1444, 1573, 2159, 2574, 2649, 3036, sic ut non novas factus sicut alius homo, sed prorsus Divinus; homo enim qui per regenerationem novus fit, usque {10}in se retinet inclinationem ad malum, immo ipsum malum, sed detinetur a malo per influxum vitae amoris Domini, et hoc vi admodum forti; at Dominus omne malum quod Ipsi hereditarium fuit a matre, prorsus ejecit, et Se Divinum fecit, etiam quoad vasa, hoc est, quoad vera; hoc est quod in Verbo vocatur Glorificatio.
@1 i quam$
@2 i organicis$
@3 before cui$
@4 fiunt$
@5 propterea$
@6 i partim$
@7 primum$
@8 haec causa est$
@9 aut$
@10 apud$
AC n. 3319
3319. `Et dixit Esau ad Jacobum’: quod significet perceptionem Domini ex bono naturalis, constat ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2862; ex repraesentatione `Esavi’ quod sit Dominus quoad bonum Naturalis, de qua n. 3300, 3302, et in mox sequentibus ubi de Edomo; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit verum Naturalis, de qua n. 3305, de quo perceptio.
AC n. 3320
3320. `Fac mihi sorbere quaeso e rubro’: quod significet desiderium doctrinalium, et quod `rubrum hoc’ significet apparenter bonum, constat a significatione `sorbere’ quod sit communicari et conjungi, de qua n. 3089; inde `fac mihi sorbere quaeso’ est desiderare conjunctionem veri seu doctrinalium secum; et ex significatione `rubri’ quod sit bonum, de qua n. 3300, hic apparenter bonum, {1}quia doctrinalia utcumque disposita apparent externa forma ut bonum, tametsi interius sint congeries, n. (x)3316. Quod haec memorentur, est quoque quia inde (t)Esavo nomen Edom; rubrum enim in lingua originali dicitur Edom, et hoc inde ut per `Edom’ significetur bonum tui adjuncta doctrinalia veri.
@1 quia externa forma sicut bonum, tametsi interius non nisi quam
congeries$
AC n. 3321
3321. `Quia lassus ego’: quod significet statum pugnae, constat ex significatione `lassi seu lassitudinis’ quod sit status pugnae, de qua supra n. (x)3318; quod hic iterum dicatur lassus, est confirmationis causa quod conjunctio boni cum vero in naturali fiat per pugnas spirituales, hoc est, per tentationes: cum conjunctione boni cum vero in naturali ita in genere se habet, quod rationale hominis prius recipiat vera quam naturale ejus, et hoc ob causam ut vita Domini, quae, ut dictum, est amoris, influere possit per rationale in naturale, et hoc disponere, (c)et redigere ad oboedientiam, {1}rationale enim est purius, et naturale crassius, seu quod idem, illud est interius, hoc exterius; secundum ordinem est, qui notus (t)esse potest, quod illud influere possit in hoc, non autem vicissim; [2] inde est quod rationale hominis prius {2}possit accommodari veris, et illa recipere, quam naturale; hoc manifeste constare potest ex eo quod rationalis homo, apud regenerandum, multum pugnet cum naturali, seu quod idem, internus cum externo; internus enim homo, ut quoque notum est, videre potest vera et quoque velle illa, sed externus renuit et resistit; sunt enim in naturali homine scientifica, quae {3}multam sui partem trahunt ex fallaciis sensuum, quae tametsi falsa sunt, usque credit esse vera; sunt quoque innumerabilia quae naturalis homo non capit, est enim in umbra et caligine respective, et quae non capit, credit vel non existere vel non ita esse: sunt cupiditates quae sunt amoris sui et mundi, et illa quae (c)iis favent, vocat vera; et cum homo (c)iis dominium cedit, sunt omnia quae inde, contraria veris spiritualibus: sunt quoque ratiocinia ex falsis ab infantia impressis: et praeterea homo illa quae in naturali suo homine {4}sunt, sensu manifesto capit, non autem ita illa quae in ejus rationali, priusquam exutus est corpore; hoc quoque facit quod credat id esse omne, et quod {5}non in sensum naturalem cadit, vix credat esse aliquid: [3] talia et plura faciunt quod naturalis homo multo serius et difficilius recipiat vera quam rationalis ejus; inde pugna, quae satis diu perstat, nec cessat priusquam vasa recipientia boni in naturali homine per tentationes emollita sint, ut supra n. (x)3318 ostensum; nam vera non sunt nisi quam vasa recipientia boni, n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269; quae vasa eo duriora sunt, quo homo obfirmatior (t)est in illis, de quibus dictum; et quo obfirmatior, eo gravior pugna, si regenerandus. {6}Ideo quia ita se habet cum naturali homine, ut in illo vera conjungantur bono, et hoc {7}fiat per pugnas tentationum, hic iterum dicitur quod `lassus ego.’
@1 est rationale$
@2 accommodare se possit$
@3 orta sunt$
@4 before in$
@5 intra sensum est, probably a slip for extra$
@6 Inde$
@7 fit$
AC n. 3322
3322. `Propterea vocavit nomen ejus Edom’: quod significet inde quale ejus quoad bonum cui adjuncta doctrinalia veri, constat ex significatione `vocare nomen’ seu vocare nomine quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006; et ex repraesentatione `Edomi’; in Verbo passim memoratur Esau, tum quoque Edom, et per `Esau’ ibi significatur bonum naturalis antequam illi nempe bono ita conjuncta sunt {1}doctrinalia veri, tum quoque bonum vitae {2}ex influxu e rationali; et per `Edomum’ significatur bonum naturalis cui adjuncta sunt doctrinalia veri; at in opposito sensu significat `Esau’ malum amoris sui antequam ei nempe amori sui ita {3}adjuncta sunt falsa, {4}et `Edom’ malum illius amoris cum ei illa {3}adjuncta sunt pleraque nomina in Verbo etiam oppositum sensum habent, ut saepius ostensum, ex causa quia eadem quae fuerunt bona et vera in Ecclesiis successu temporis in mala et falsa per adulterationes varias {5}degenerantur: quod per Esavum et Edomum illa significentur, constare potest (c)ex his locis; [2] apud Esaiam,
Quis hic qui venit ex Edom, conspersus vestes e Bozra,
honorabilis in vestitu suo, incedens in multitudine roboris
sui?…quare rubicundus quoad vestem {6}tuam, et vestes
{7}tuae sicut calcantis in torculari? Torcular calcavi solus,
et de populis nullus vir mecum, circumspexi sed nullus
auxilians, et obstupui et nemo fulciens, et salvavit me
brachium meum, lxiii 1-3, 5;
ibi quod `Edom’ sit Dominus, manifeste constat; et quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini Naturalis {8}, patet, nam agitur de conjunctione boni et veri in Humano Domini, et de pugnis tentationum per quas illa conjunxit; (m)`vestes’ ibi quod sint vera naturalis hominis, seu vera inferiora respective, videatur n. 2576, et `rubicundus’ quod sit bonum naturalis, n. 3300; quod Dominus propria potentia per pugnas tentationum vera ibi conjunxerit bono,(n) describitur per quod `torcular calcavit solus, et de populis nullus vir mecum, circumspexi sed nullus auxilians, obstupui et nemo fulciens, et salvavit me brachium meum;’ `brachium’ quod sit potentia, n. 878: [3] in Libro Judicium,
Jehovah, cum exivisti e Seir, cum egressus es ex agro
Edomi, terra contremuit, etiam caeli stillarunt, etiam nubes
stillarunt [aquas], montes defluxerunt, v 4, 5;
`egredi ex agro Edomi’ paene simile significat ac apud Esaiam `venire ex Edom’: pariter apud Mosen,
Jehovah de Sinai venit, et exortus est de Seir illis,
Deut. xxxiii 2:
apud eundem,
Video Ipsum, et non jam, conspicio Ipsum et non
propinquus; orietur stella e Jacobo, et surget sceptrum ex
Israele…et erit Edomus hereditas, et erit hereditas Seir,
hostium illius, et Israel faciens robur, et dominabitur de
Jacobo, et perdet reliquum ex urbe, Num. xxiv 17-19;
ubi de Adventu Domini in mundum, Cujus Humana Essentia dicitur `stella e Jacobo, et sceptrum ex Israele’; `Edomus et Seir, quae hereditas’ pro Divino Bono Divini Naturalis Domini; quod `fiet hereditas hostium illius’ pro quod successurum loco illorum quae prius in Naturali fuerunt; dominum tunc super vera ibi intelligitur per quod {9}dominabitur super Jacobo, et perdet reliquum ex urbe’; quod `Jacobus’ sit verum naturalis, n. 3305, et quod `urbs’ sit doctrinale, n. 402, 2268, (x)2449, 2712, 2943, 3216; super haec dicitur `dominari’ cum subordinata et subjecta sunt bono, et prius quam ita, vocantur hostes, quia continue repugnant, ut supra n. (x)3321 ostensum: [4] apud Amos,
In die illo erigam tentorium Davidis collapsum, et
obsepiam rupturas eorum, et destructa ejus restituam, et
aedificabo eam juxta dies aeternitatis, ut possideant
reliquias Edomi, et omnes gentes, super quas vocatum est nomen
Meum, ix 11, 12;
`tentorium Davidis’ pro Ecclesia et cultu Domini, `reliquiae Edomi’ pro illis qui in bono sunt intra Ecclesiam, {10}`gentes super quas vocatum est nomen Ipsius’ pro illis qui in bono extra Ecclesiam; quod gentes sint qui in bono, n. 1259, 1260, 1416, 1849: apud Davidem,
Super Edomum mittam calceum meum….Quis deducet me ad
urbem munitionis? quis ducet me usque ad Edomum? nonne Tu
Deus? Ps. lx 10-12 [A.V. 8-10];
`Edomus’ pro bono naturalis; quod sit bonum naturalis, patet ex significatione `calcei’ quod sit infimum naturale, n. 1748: [5] apud Danielem,
In tempore finis collidetur cum eo rex meridiei, ideo
quasi procella irruet in eum rex septentrionis cum curru,…et
inundabit, et penetrabit; et cum venerit in terram decoris,
multi corruent; tu tamen eripientur e manu ejus, Edom et Moab,
et primitiae filiorum Ammonis, xi 40, 41;
agitur ibi de statu ultimo Ecclesiae; `rex septentrionis’ pro falsis, seu quod idem, pro illis qui in falsis; `Edom’ pro illis qui in simplici bono, quod est bonum quale apud eos qui externam Ecclesiam Domini {11}constituunt; pariter `Moabus et filii Ammonis,’ n. 2468, et quia uterque, nempe Edomus et Moabus, significant illos qui in bono naturali, ideo multis in locis uterque simul {12}nominatur, sed differentia est quod `Edomus’ sit bonum naturalis cui {13}adjuncta doctrinalia veri, `Moabus’ autem bonum naturale, quale etiam apud illos apud quos non conjuncta sunt; illi et hi externa forma apparent similes, sed non interna. [6] Inde nunc patet cur dictum,
Quod non abominarentur Edomitam, quia frater, ne
Aegyptium quia peregrini in terra ejus fuerunt, Deut. xxiii 8
[A.V.7];
quia per `Edomitam’ significatur bonum naturalis, et per `Aegyptium’ vera ejus quae sunt scientifica, n. 1164, 1165, 1186, 1462, ideo in bono sensu uterque nominatur. Inde etiam patet cur Jehovah ad Mosen dixerit,
Quod non miscerent manus cum filiis Esavi, et non daretur
filiis Jacobi e terra eorum usque ad vestigium volae pedis,
Deut. ii 4-6.
[7] In opposito autem sensu per Esavum et Edomum repraesentantur illi qui deflectunt e bono per id quod prorsus contemnant verum, nec volunt ut aliquid veri fidei {14}adjungatur, quod principaliter fit ex causa amoris sui, quare in opposito sensu per Esavum et Edomum significantur illi; quod etiam repraesentatum est per quod
Rex Edomi cum populo numeroso ac manu forti exiret, et
renueret permittere Israeli transire per terminum suum, Num.
xx 14-22;
hoc malum, nempe amoris sui, quod tale {15}sit ut non admittat vera fidei, ita nec doctrinalia veri, variis in locis in Verbo per `Esavum et Edomum’ describitur, et simul status Ecclesiae cum talis fit; ut apud Jeremiam,
Contra Edomum,…num nulla amplius sapientia in Temane?
num periit consilium ab intelligentibus? num putida facta est
sapientia eorum? fugite, averterunt se, profundarunt se ad
habitandum, habitatores Dedanis, quia calamitatem Esavi
adducam super eum;…Ego denudabo Esavum, revelabo occulta
ejus, et abscondi non possit, devastatum est semen ejus, et
fratres ejus, et vicini ejus;…relinque orphanos tuos, Ego
vivificabo, et viduas tuas, super Me confidant;…erit Edomus
in vastitatem, omnis qui transit praeter eam, obstupescet et
sibilabit super omnibus plagis ejus, xlix 7, 8, 10, 11, 17
seq.:
[8] apud Davidem,
Dicunt…Non memoretur nomen Israelis amplius, quia
consultant corde una, super te foedus {16}pangunt tentoria
Edomi, et Jishmaelitae, et Moabus, et Hagraei, Ps. lxxxiii 5-7
[A.V. 4-6]:
apud Obadiam,
Sic dixit Dominus Jehovih Edomo, Ecce parvum dedi te in
gentibus, contemptus tu valde; superbia cordis tui decepit te,
habitans in fissuris petrae, altitudine sedis tuae, qui dicis
in corde tuo, Quis detrahet me in terram? Si exaltaveris te
sicut aquila, et si inter stellas posueris nidum, inde
detraham te….Quomodo perquisiti Esau, investigata abdita
eorum,…Nonne in die illo perdam sapientes ex Edomo, et
intelligentes e monte Esavi? Ut consternentur fortes tui
Teman, et exscindatur vir de monte Esavi a caede. Propter
violentiam fratris tui Jacobi operiet te pudor, et exscinderis
in aeternum,…Erit domus Jacobi ignis, et domus Josephi
flamma, et domus Esavi in stipulam, et accendent eos, et
consument eos, et non erit residuum domui Esavi,…et
hereditabunt meridionales montem Esavi, (x)1-4, 6, 8-10, 18,
19, 21;
`Edom et Esau’ ibi pro malo naturalis hominis ex amore sui oriundo, quod contemnit et rejicit omne verum, unde ejus devastatio: [9] apud Ezechielem,
Fili hominis, pone facies tuas contra montem Seir, et
propheta contra illum, et dic illi, Sic dixit Dominus Jehovih,
Ego contra te mons Seir, et extendam manum Meam contra te, et
dabo te vastitatem et devastationem,… quia est tibi
inimicitia aeternitatis, et fluere facis filios Israelis super
manus gladii, in tempore interitus eorum, in tempore
iniquitatis finis,…quia dixisti de duabus gentibus, et de
duabus terris, Mihi sunt, et hereditabimus eam, et Jehovah ibi
est: et cognosces quod Ego Jehovah audiverim omnes
contumelias tuas, quas dixisti contra montes
Israelis,…vastitas {17}eris mons Seir, et omnis Edom tota,
xxxv 2-5, 8-10, 12, 15;
ibi manifeste patet quod `Edom’ in opposito sensu sint illi qui contemnunt, rejiciunt et contumeliis afficiunt bona et vera spiritualia, quae sunt `montes Israelis’: [10] apud eundem,
Sic dixit Dominus Jehovih, Si non in igne zeli Mei
locutus sim super reliquias gentium, et super Edomum totam,
qui dederunt terram Meam sibi in hereditatem cum gaudio omnis
cordis, cum contemptu animae, xxxvi 5;
similiter, `dare terram sibi in hereditatem’ pro vastare Ecclesiam, {18}hoc est, bonum et verum quae sunt Ecclesiae: [11] apud Malachiam,
Verbum Jehovae contra Israelem, Amavi vos, dixit Jehovah,
et dicitis, In quo amasti nos? nonne frater Esau Jacobo? et
amo Jacobum, et Esavum odio habeo, et pono montem ejus
vastitatem, i 1-3;
ibi `Esau’ pro malo naturalis quod non admittit verum spirituale quod est `Israel,’ n. 3305, et doctrinale veri quod est `Jacob,’ n. 3305, et propterea vastatur, quod est `odio habere’; quod non aliud sit `odio habere,’ patet ab illis quae supra de Esavo et Edomo in bono sensu e Verbo allata sunt: cum autem verum non se {19}adjungi patitur bono, tunc de Jacobo vicissim dicitur, ut apud Hosheam,
Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera
ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, xii 3,
4.
@1 vera ejusdem$
@2 per influxum$
@3 conjuncta$
@4 at$
@5 degenerant$
@6 suam AI$
@7 ejus AI$
@8 i Ipsius$
@9 dominatur$
@10 i similiter$
@11 faciunt$
@12 memoratur$
@13 conjuncta$
@14 i ei$
@15 est$
@16 feriunt$
@17 erit I$
@18 i et illud apud hominem et se, ubi foret Ecclesia$
@19 conjungi$
AC n. 3323
3323. Vers. 31-33. Et dixit Jacob, Vende sicut hodie primogenituram tuam mihi. Et dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum, et ad quid hoc mihi, primogenitura? Et dixit Jacob, Jura mihi sicut hodie, et juravit illi, et vendidit primogenituram suam Jacobo. `Dixit Jacob’ significat doctrinam veri: `vende sicut hodie primogenituram tuam mihi’ significat quod quoad tempus prior esset doctrina veri apparenter: `et dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum’ significat quod resurgeret dein: `et ad quid hoc mihi, primogenitura?’ significat quod tunc non opus sit prioritate: `et dixit Jacob’ significat doctrinam veri: `Jura mihi sicut hodie; et juravit illi’ significat confirmationem: `et vendidit primogenituram suam Jacobo’ significat quod prioritas interea concessa.
AC n. 3324
3324. `Dixit Jacob’: quod significet doctrinam veri, constat ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit doctrina veri naturalis, de qua n. 3305, seu quod idem, illi qui in doctrina veri sunt. Agitur {1}in his versibus usque ad finem hujus capitis, de jure prioritatis, num sit veri aut num boni, seu quod idem, num doctrinae veri aut num vitae boni, seu quoque quod idem, num fidei quatenus haec est verum doctrinae, aut num charitatis quatenus haec est bonum vitae; homo cum ex perceptione naturali concludit, credit quod fides quatenus est {2}verum doctrinae, prior sit quam charitas quatenus est bonum vitae, quia quomodo intrat verum quod est doctrinae, percipit, non autem quomodo bonum quod est vitae; illud enim intrat per viam externam nempe sensualem, hoc autem per viam internam; tum {3}quod non aliter scire {4}possit quam quod verum quia docet quid bonum, sit prius bono; etiam quia reformatio hominis fit per verum et quoque secundum verum, usque adeo ut perficiatur homo quoad bonum quantum veri ei conjungi queat, consequenter quod perficiatur bonum per verum; et magis quia in vero potest esse homo, et ex illo cogitare et loqui, et hoc cum apparente zelo, tametsi non simul est in bono; etiam ex vero esse in fiducia salvationis: haec et plura alia faciunt quod homo cum ex sensuali et naturali homine judicat, autumet quod verum quod est fidei, sit prius quam bonum quod est charitatis; sed {5}illa omnia sunt ratiocinia ex fallaciis, quia ita coram sensuali et naturali homine apparet; [2] ipsum bonum quod vitae est prius; bonum quod vitae, est ipsa humus cui inseminanda vera, et qualis humus, talis receptio seminum, hoc est, verorum fidei; recondi quidem prius possunt vera in memoria, sicut semina in theca, aut sicut apud aviculas in gutturali earum loculo, sed non fiunt hominis nisi humus sit praeparata, et qualis humus, hoc est, quale bonum, {6}talis germinatio et fructificatio illorum: sed videantur quae de his multoties prius ostensa sunt, quae adducuntur ut sciatur inde quid bonum et quid verum, et quod prioritas sit bono et non vero, nempe, [3] cur non distincta idea inter bonum et verum habeatur, n. 2507: quod bonum influat per viam internam homini ignotam, verum autem comparetur per viam externam homini notam, n. 3030, 3098: quod vera sint vasa recipientia boni, n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269, 3068, 3318: quod bonum agnoscat suum verum cui conjungatur, n. 3101, 3102, 3179 et quod exquisitissime exploretur et praecaveatur ne falsum conjungatur bono, et ne verum malo, n. 3033, 3101, 3102: quod bonum faciat sibi verum cui conjungatur, quia non aliud pro vero agnoscit quam quod concordat, n. 3161: [4] quod verum non aliud sit quam quod ex bono, n. 2434 quod verum sit forma boni, n. 3049 quod verum habeat in se imaginem boni, et in bono ipsam effigiem sui ex qua, n. 3180: quod semen quod est verum, radicetur in bono quod est charitatis, n. 880: quod fides nusquam dabilis sit quam in vita sua, hoc est, in amore et charitate, n. 379, 389, 654, 724, 1608, (x)2343, 2349 quod ab amore et charitate spectare queant vera quae sunt doctrinalium fidei, non vicissim, n. 2454: spectare a fide et non ab amore et charitate, quod sit spectare post se et reverti retro, n. 2454: quod verum vivificetur secundum cujusvis bonum, ita secundum statum innocentiae et charitatis apud hominem, n. 1776, 3111: quod vera fidei ab aliis recipi nequeant quam qui in bono sunt, n. 2343, 2349 qui in nulla charitate sunt, quod non agnoscere possint Dominum, ita nihil veri fidei; si profitentur, quod sit externum quid absque interno, {7}aut ex hypocrisi, n. 2354: quod nulla prorsus fides, ubi non charitas, n. 654, 1162, 1176, 2429 quod sapientia, intelligentia et scientia, sint filii charitatis, n 1226: quod angeli quia in amore, sint in intelligentia et sapientia, n. 2500, 2572: [5] (m)quod vita angelica consistat in bonis charitatis et quod angeli sint formae charitatis, n. 454, 553: quod amor in Dominum sit similitudo Ipsius et charitas erga proximum imago Ipsius, {8}n. 1013: quod angeli percipiant quicquid est fidei per amorem in Dominum, n. 202 quod nihil vivat quam amor et affectio, n. 1589: qui amorem mutuum seu charitatem habent, quod Domini vitam habeant, n. 1799, 1803: quod amor in Dominum et erga proximum sit ipsum caelum, n. 1802, 1824, 2057, 2130, 2131: quod praesentia Domini sit secundum statum amoris et charitatis, n. 904:(n) quod omnia praecepta decalogi et omnia fidei sint {9}in charitate, n. 1121, 1798: quod cognitio doctrinalium fidei nihil faciat, si {10}homo non habeat charitatem, nam doctrinalia charitatem spectant ut finem, n. 2049, 2116: quod non agnitio veri, ita nec fides dari queat, nisi homo sit in bono, n. 2261: quod sanctum cultus se habeat secundum qualitatem et quantitatem veri fidei implantati in charitate, n. 2190: [6] quod nulla salvatio per fidem, sed per vitam fidei quae charitas, n. 2228, 2261: (m)quod regnum caeleste illis qui fidem charitatis habent, n. 1608: quod in caelo spectentur omnes a charitate et fide inde, n. 1258: quod in caelum non admittantur nisi per velle bonum ex corde, n. 2401:(n) quod salventur qui in fide, modo in fide sit bonum, n. 2261, 2442: quod fides quae non implantata est bono vitae, in altera vita prorsus pereat, n. 2228: si fides cogitativa salvaret, quod omnes introducerentur in caelum, sed quia vita obstat, non possunt, n. (x)2363: qui pro principio habent solam fidem salvare, quod illi vera contaminent falso principii, n. 2383, 2385: quod fructus fidei sit bonum opus, hoc charitas, haec amor in Dominum, hic Dominus, n. 1873: quod fructus fidei sint fructus boni, quod est amoris et charitatis, n. 3146: [7] quod fiducia seu confidentia quae dicitur fides quae salvat, non dari queat nisi apud illos qui in bono vitae sunt, n. 2982: quod bonum sit vita veri, n. 1589: quando vera dicuntur vitam adepta, n. 1928: quod bonum a Domino influat in vera cujuscumque generis, sed maxime interest ut sint vera genuina, n. 2531: quod tantum influat bonum et verum a Domino, quantum removetur malum et falsum, n. 2411, 3142, 3147: quod bonum influere in verum nequeat quamdiu homo est in malo, n. 2388: quod verum non prius sit verum quam cum sit acceptum a bono, n. 2429: quod sit conjugium boni et veri in omnibus et singulis, n. 2173, (x)2508, 2517: quod affectio boni sit vitae, et affectio veri propter vitam, n. 2455 f: verum quod tendat ad bonum, et procedat a bono, n. 2063: [8]quod per influxum vera e naturali homine evocentur, eleventur, et implantentur bono in rationali, n. 3085, 3086: verum cum conjungitur {11}bono, quod approprietur homini, n. 3108: ut verum conjungatur bono, erit consensus ab intellectu et voluntate; cum a voluntate, tunc conjunctio, n. 3157, 3158: quod rationale quoad verum comparetur per cognitiones, et quod vera approprientur cum conjunguntur bono, et quod tunc sint voluntatis, et propter vitam, n. 3161: quod verum initietur et conjungatur bono, non semel sed per totam vitam, et porro, n. 3200 quod sicut lux absque calore nihil producit, ita verum fidei nihil absque bono amoris, n. 3146: qualis idea veri absque bono, et qualis ejus lux in altera vita, n. (x)2228: (m)quod fides separata sit sicut lux hiemis, et fides ex charitate sicut lux veris, n. (x)2231: [9] (n) qui verum quod (x)fidei, actu separant a charitate, quod conscientiam habere nequeant, n. 1076, 1077 causa cur fidem separarunt a charitate, et dixerunt fidem salvare, n. 2231: cum regeneratur homo, quod Dominus insinuet bonum veris quae apud illum, n. (x)2063, 2189: quod homo non regeneretur per verum sed per bonum, n. 989, 2146, (x)2183, 2189, 2697: (m)cum regeneratur homo, quod Dominus obviam eat, et impleat vera quae apud eum, bono charitatis, n. 2063:(n) qui in bono vitae sunt et non in vero fidei, ut gentes et infantes, quod recipiant vera fidei in altera vita et regenerentur, n. 989; de gentibus n. 932, 1032, 2049, 2284, 2589-2604; de infantibus, n. 2290-2293, 2302-2304 quod regeneretur homo per affectionem veri, et quod regeneratus agat ex affectione boni, n. 1904 quod apud regenerandum semen non radicari queat quam in bono, n. 880, 989: quod lumen regenerati sit ex charitate non ex fide, n. 854: quod eadem vera apud unum sint vera, apud alium minus vera, et apud alios quoque falsa, et quod hoc se habeat secundum bonum quod vitae, n. 2439 quae differentia inter bonum infantiae, bonum ignorantiae, et bonum intelligentiae: n. 2280: quinam in cognitiones veri et fidem venire possunt, et quinam: non possunt, n. 2689: [10] quod Ecclesia non sit, nisi bono vitae implantata sint doctrinalium vera, n. 3310: quod doctrinale non faciat Ecclesiam sed charitas, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844: quod doctrinalia Ecclesiae nihil sint nisi vivant secundum illa, n. 1515: quod doctrina fidei sit doctrina charitatis, n. 2571: quod Ecclesia sit ex charitate non ex fide separata, n. 916: quod quisque ex charitate nosse possit num internum cultus habeat, n. 1102, 1151, 1153: quod Ecclesia Domini in terrarum orbe ubivis varia sit quoad vera, sed quod una sit per charitatem, n. 3267: quod Ecclesia foret una, si charitas omnibus, tametsi quoad ritualia et doctrinalia differrent, n. 809, 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844: {12}quod ex pluribus una Ecclesia fieret, si omnibus charitas essentiale Ecclesiae foret, non fides, n. 2982: quod bina doctrinalia sint, doctrinale charitatis, et doctrinale fidei, et quod in Antiqua Ecclesia fuerint doctrinalia charitatis, quae hodie inter res perditas sunt, n. 2417: [11] in qua ignorantia veri sunt qui non in doctrinalibus charitatis sunt, n. 2435: et quia hodie essentiale Ecclesiae ponunt in fide, quod ne quidem videant nec attendant ad illa quae Dominus toties locutus est de amore et charitate, n. 1017, 2373: quod bonum quod amoris in Dominum et charitatis erga proximum, sit superius et prius vero quod fidei, non vicissim, n. 363, 364.
@1 i in sensu interno$
@2 doctrina veri$
@3 quia$
@4 potest$
@5 haec$
@6 i talis receptio illorum, et$
@7 vel$
@8 i ita imago Dei$
@9 ex$
@10 non habeant$
@11 homini AI$
@12 i ita$
AC n. 3325
3325. Quod `vende sicut hodie primogenituram tuam mihi’ significet quod quoad tempus prior esset doctrina veri apparenter, constat ex significatione `vendere’ quod sit sibi vindicare; ex significatione `sicut hodie’ quod sit quoad tempus; `hodie’ in Verbi sensu interno significat perpetuum et aeternum, n. 2838, ne itaque id sit, dicitur `sicut hodie,’ et ita quoque per sicut fit quod sit apparenter; et ex significatione `primogeniturae’ quod sit prior esse, nempe doctrina veri, {1}quae per Jacobum repraesentatur, n. 3305. [2] Per prius seu prioritatem, quae est `primogenitura,’ intelligitur non modo prioritas temporis, sed etiam prioritas gradus, quid nempe dominaturum sit, bonum seu verum; verum enim antequam conjunctum est bono, semper tale est, seu quod idem, illi qui in vero sunt, quod antequam regenerati sunt, {2}credant verum et prius et superius bono esse; ita quoque tunc apparet, sed cum verum conjunctum est bono apud illos, hoc est, cum regenerati sunt, tunc vident et percipiunt quod verum sit posterius et inferius, et tunc apud eos dominium est boni super verum, quod significatur per illa quae Jishakus pater dixit ad Esavum,
Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de
rore caeli desuper; et super gladio tuo vives, et fratri tuo
servies; et erit, cum dominaris, disrumpes jugum illius
desuper collo tuo, Gen. xxvii 30, 40.
[3] Sed quia plures sunt intra Ecclesiam qui non regenerantur quam qui regenerantur, et qui non regenerantur, ex apparentia concludunt, ideo iis fuerat, et hoc ab antiquis temporibus, de prioritate num sit veri vel num boni; apud illos qui non regenerati sunt et quoque apud illos qui non plene regenerati sunt, praevaluit opinio quod verum prius sit, nondum enim perceptionem boni habuerunt, et quamdiu non alicui perceptio boni est, est in umbra seu in ignorantia de his: at qui regenerati sunt, quia in ipso bono sunt, ex intelligentia et sapientia quae inde, appercipere possunt quid bonum, et quod bonum sit a Domino, quodque influat per internum hominem in externum, et hoc continue, homine prorsus nesciente, et quod {3}se adjungat veris doctrinalium quae in memoria, consequenter quod bonum in se prius sit, tametsi non ita antea apparuerit: inde nunc lis de prioritate et superioritate unius prae altero, quae repraesentata est per Esavum et Jacobum, tum quoque per Perez et Serah filios Judae ex Tamare, Gen. xxxviii 28-30; postea {4}etiam per Ephraim et Menasse filios Josephi, Gen. xlviii 13, 14, 17-20, et hoc quia Ecclesia spiritualis talis est ut per verum introducenda sit in bonum, et tunc absque perceptione boni nisi quantum et quale in affectione veri latet, qua tempore nec discerni potest a jucundo amoris sui et mundi, quod simul in affectione illa est et creditur esse bonum. [4] Quod autem bonum sit primogenitum, hoc est, bonum amoris {5}in Dominum et amoris erga proximum, non enim aliud bonum quam quod inde, est bonum; constare potest ex eo quod in bono sit vita, non autem in vero, nisi quae a bono, et quod bonum influat in vera et faciat ut (c)illa vivant, ut satis {6}videri potest ab illis quae prius de bono et vero dicta et ostensi sunt, de quibus n. (x)3324; quapropter omnes vocantur `primogeniti’ qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum sunt, qui quoque repraesentati sunt per primogenita in Ecclesia Judaica, hoc est, in sensu respectivo intellecti, quia Dominus est Primogenitus et illi similitudines et imagines Ipsius: [5] quod Dominus quoad Divinum Humanum sit Primogenitus, constat apud Davidem,
Ille vocabit Me, Pater Meus Tu, Deus Meus, et petra
salutis Meae, etiam Ego Primogenitum dabo Illum, altum regibus
terrae in aeternum servabo Illi misericordiam Meam, et foedus
Meum stabile Illi, et ponam in aeternum semen Ipsius, et
thronum {7}Illius sicut dies {8}caelorum, Ps. lxxxix 27-30
[A.V. 26-29];
ubi de Domino: et apud Johannem,
A Jesu Christo, Qui est testis fidelis, Primogenitus ex
mortalibus, et princeps regum terrae, Apoc. i 5;
ut quoque implerentur illa quae de Ipso scripta et repraesentata fuerunt, etiam Primogenitus natus est, Luc. ii 7, 22, 23. [6] Quod a Domino etiam illi dicantur `primogeniti’ qui in amore in Ipsum et in charitate erga proximum sunt, quia similitudines et imagines Ipsius, constat apud Johannem,
Centum quadraginta quatuor millia, empti de terra, hi
sunt qui cum mulieribus non polluti sunt, virgines enim sunt;
hi sunt qui sequuntur Agnum quo vadit; hi empti sunt de
hominibus, primitiae (primogeniti) Deo et Agno; et in ore
eorum non inventus est dolus, immaculati enim sunt coram
throno Dei, Apoc. xiv 4, 5;
`centum quadraginta quatuor,’ seu duodecies duodecim, pro illis qui in fide charitatis sunt, n. 3272, `millia’ pro innumerabilibus seu pro omnibus illis, n. 2575; `virgines’ pro bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum, n. 2362, 3081, ita qui in innocentia, quae etiam significatur per `sequi Agnum,’ nam Dominus ex innocentia vocatur `Agnus’; inde dicuntur primitiae aut primogeniti. [7] Ex illis patet quod Dominus quoad Divinum Humanum repraesentatus sit in Ecclesia Judaica per primogenita, et quoque illi qui in amore in Ipsum, nam illi sunt in Domino; sed (m)primogenita in Verbo duplicem repraesentationem habent; repraesentant Dominum quoad Divinum caelestem amorem, et quoad Divinum spiritualem amorem; Divinus caelestis amor Domini est respectivus ad Ecclesiam caelestem, seu illos qui ab Ecclesia illa sunt, qui {9}caelestes vocantur ex amore in Dominum; Divinus spiritualis amor Domini est respectivus ad {10}Ecclesiam spiritualem, seu illos qui ab Ecclesia illa sunt, qui {9}spirituales dicuntur ex amore {11}in proximum; Divinus Domini amor est erga omnes, sed quia varie ab hominibus recipitur, aliter ab homine caelesti, et aliter ab homine spirituali, respectivus dicitur: [8] de primogenitis quae Dominum quoad Divinum caelestem amorem repraesentarunt, et quoque illos respective qui ab Ecclesia caelesti fuerunt,(n) ita apud Mosen,
Primogenitum filiorum tuorum dabis Mihi, ita facies bovi
tuo, et gregi tuo, septem diebus erit cum matre sua, octavo
dabis illud Mihi; et viri sanctitatis eritis Mihi, Exod. xxii
28-30;
`quod septem diebus esset cum matre’ erat quia septimus dies significabat hominem caelestem, n. 84-87, et quod `septem’ inde `significent’ sanctum, n. 395, 433, 716, 881; `quod octavo die darentur Jehovae’ erat quia octavus dies significabat continuum a principio novo, nempe continuum amoris, n. 2044 apud eundem,
Primogenitum, quod in primogenitum datur Jehovae in
bestia, non sanctificabit vir illud, sive bos, sive pecus,
Jehovae est, Lev. xxvii 26, 27:
apud eandem,
Primitiae omnium quae in terra, quas adducent Jehovae,
tibi (Aharoni) erit: omnis mundus in domo tua comedet illas,
omnis apertura uteri quoad omnem carnem, quam offerent
Jehovae, in homine et in bestia, erit tibi; verumtamen redimes
primogenitum hominis; et primogenitum bestiae immundae
redimes:…primogenitum bovis, vel primogenitum ovis, aut
primogenitum caprae, non redimes, sanctum illa, sanguinem
eorum sparges super altare, et adipem eorum adolebis, ignitum
in odorem quietis Jehovae, Num. xviii 13, 15-18:
apud eandem,
Omne primogenitum, quod nascetur in armento tuo, et in
grege tuo, masculum, sanctificabis Jehovae Deo tuo, non facies
opus per primogenitum bovis tui; et non tondebis primogenitum
gregis tui; … et si fuerit in eo macula, claudum vel caecum,
quaecumque macula mala, non sacrificabis illud Jehovae Deo
tuo, Deut. xv 19-22.
[9] Quia `primogenitum’ repraesentabat Dominum, ac illos qui Domini sunt ex amore in Ipsum, idcirco tribus Levi accepta est loco omnis primogeniti, et hoc ex causa quia Levi repraesentabat Dominum quoad amorem, etiam Levi significat amorem, Levi enim est adhaesio et conjunctio, et adhaesio ac conjunctio in sensu interno est amor; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, ad capitem sequentem xxix 34: de Levitis ita apud Mosen,
Locutus Jehovah ad Mosen, dicendo, {12}Ego ecce accipiam
Levitas e medio filiorum Israelis loco omnis primogeniti,
aperturae uteri, de filiis Israelis, et erunt Mihi Levitae;
quia Mihi omni primogenitum, in die percussi omne primogenitum
in terra Aegypti sanctificavi Mihi omne primogenitum in
Israele, ab homine usque ad bestiam, Mihi erunt, Num. iii 11-
13:
apud eundem,
Dixit Jehovah ad Mosen, Numera omnem primogenitum
masculum filiis Israelis, a filio mensis et supra, et tolle
numerum nominum corum, et accipias Levitas Mihi, Ego Jehovah,
loco omnis primogeniti in filiis Israelis, et bestiam
Levitarum loco omnis primogeniti in bestia filiorum Israelis,
Num. iii 40, 41, seq.:
tum viii 14, 16-18; et quod Levitae dati Aharoni, ib. vers. 19, quia Aharon repraesentabat Dominum quoad sacerdotium, hoc est, quoad Divinum amorem; quod sacerdotium repraesentaverit Domini Divinum amorem, videatur n. 1728, 2015 f. [10] De primogenitis autem quae Dominum quoad Divinum spiritualem amorem repraesentabant, et quoque illos respective qui ab Ecclesia spirituali, ita apud Jeremiam,
In fletu venient, et in precibus adducam eos, ducam eos
ad fontes aquarum, in via recti, non impingent in illa, et ero
Israeli in Patrem, et Ephraim primogenitus Meus ille, xxxi 9;
ibi de nova Ecclesia spirituali, `Israel’ pro bono spirituali, `Ephraim’ pro vero spirituali, qui `primogenitus’ dicitur quia agitur de Ecclesia plantanda, in qua intellectuale quod est veri, primogenitum est apparenter; successit enim Ephraim loco Reubenis, et primogenitus factus, Gen. xlviii 5, 20; 1 Chron. v 1, et hoc quia per `Josephum,’ cujus filii erant Ephraim et Menasseh, repraesentabatur Dominus quoad Divinum spiritualem amorem: at quod (t)Israel essentialiter sit primogenitus, hoc est, bonum spirituale, constat apud Mosen,
Jehovah dixit ad Mosen, Dices ad Pharaonem, Sic dixit
Jehovah, Filius primogenitus Meus Israel, et dico ad te, Mitte
filium Meum, ut serviat Mihi, et renuisti mittere illum, ecce
Ego occido filium tuum primogenitum, Exod. iv 22, 23;
ubi `Israel’ in supremo sensu est Dominus quoad Divinum spiritualem amorem, in sensu autem respectivo illi qui in spirituali amore sunt, hoc est, qui in charitate erga proximum. [11] In (t)Ecclesia spirituali, in 11 initio seu cum plantanda, est doctrina veri apud externam Ecclesiam primogenitum, et doctrinae verum apud internam, seu quod idem, doctrina fidei apud externam, et ipsa fides apud internam; at cum Ecclesia plantata est, seu apud quos actualiter est, est bonum charitatis (t)apud externam primogenitum, et ipsa charitas apud internam; cum autem Ecclesia se non plantari patitur, quod fit cum homo Ecclesiae non amplius regenerari potest, recedit illa successive a charitate et deflectit ad fidem, ac non amplius studet vitae sed doctrinae, et cum hoc fit, in umbras se conjicit, et labitur in falsa et mala, et sic nulla fit, et (c)a se exstinguitur; hoc repraesentatum est per Cainum quod occiderit fratrem suum Habelem; quod `Cainus’ sit fides separata a charitate, et `Habel’ charitas quam ille exstinxit, videatur n. 340, 342 357, 362 seq.: dein per Hamum et filium ejus Canaan, quod illuserit patri suo Noaho, n. 1062, 1063, 1076, 1140, 1141, 1162, 1179; postea per Reubenem primogenitum Jacobi, quod polluerit cubile patris sui, Gen. xxxv 22; et tandem per Pharaonem et Aegyptios, quod {13}male tractaverint filios Israelis; quod omnes illi maledicti sint, e Verbo constat; quod Cainus,
Jehovah dixit, Quid fecisti? vox sanguinum fratris tui
clamantium ad Me ex humo; et nunc maledictus tu de humo; quae
aperuit os suum, accipiens sanguines fratris tui e manu tua,
Gen. iv 10, 11:
quod Hamus et Canaan,
Vidit Ham pater Canaanis nuditatem patris sui, et
indicavit duobus fratribus suis,…et expergefactus Noahus e
vino suo,…dixit, Maledictus Canaan, servus servorum erit
fratribus suis: Gen. ix 22, 24:
et quod Reuben,
Reuben primogenitus meus, tu robur meum, et principium
potentiae meae, excellens honore, et excellens virtute; levis
sicut aqua, ne excellens sis, quia ascendisti cubilia patris
tui tunc polluisti stratum meum ascendit, Gen. xlix 3, 4;.
ideo primogenitura privatus est, 1 Chron. v 1. Quod simile repraesentatum sit per Pharaonem et Aegyptios, et quod ideo primogeniti et primogenita (c)illorum occisa sint, constat ex repraesentatione (c)illorum quod sint scientifica, n. 1164, 1165, 1186, per quae cum homo intrat in arcana fidei, nec amplius quicquam credit quam quod sensualiter et scientifice capere potest, tunc illa quae sunt doctrinae fidei, et maxime quae sunt charitatis, pervertit et exstinguit; [12] haec sunt quae in sensu interno repraesentantur per quod primogeniti et primogenita Aegypti occisa sint, de quibus ita apud Mosen,
Transibo per terram Aegypti nocte hac, et percutiam omne
primogenitum in terra Aegypti, ab homine usque ad bestiam, et
in omnibus diis Aegypti faciam judicia, Ego Jehovah; et erit
sanguis in signum super domibus vestris, ubi vos, et cum
videro sanguinem, {14}transibo praeter vos, et non erit in vos
plaga perditori: in percutiendo terram Aegypti, Exod. xii 12
[13];
`primogenitum Aegypti’ est doctrinale fidei et charitatis, quod per scientifica, ut dictum, pervertitur; `dii Aegypti, in quibus fierent judaica’ sunt falsa; quod `non plaga a perditore ubi sanguis erat super domibus’ est in supremo sensu ubi Dominus quoad Divinum spiritualem amorem, in sensu respectivo ubi spiritualis amor, hoc est, charitas erga proximum, n. 1001: [13] porro de Pharaone et Aegyptiis ita apud eundem,
Dixit Moses, Sic dixit Jehovah, Sicut medium noctis, Ego
exibo in medium Aegypti, et morietur omne primogenitum in
terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno
ejus, usque ad primogenitum ancillae quae post molas, et omne
primogenitum bestiae:…et omnibus filiis Israelis non movebit
canis linguam suam a viro usque ad bestiam, Exod. xi 4-7;
et adhuc,
Factum in media nocte, et Jehovah percussit omne
primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro
super throno ejus, usque ad primogenitum captivi qui in domo
foveae, et omne primogenitum bestiae, Exod. xii 29;
quod hoc factum media nocte, erat quia nox significat statum ultimum Ecclesiae, cum amplius nulla fides quia nulla charitas, n. 221, 709, 1712, 2353(m) apud Davidem,
Percussit omne primogenitum in Aegypto, principium
potentiarum in tentoriis Hami, Ps. lxxviii 551:
{15}apud eundem,
Tunc venit Israel Aegyptum, et Jacobus peregrinus factus
in terra Hami,…Deus percussit omne primogenitum in terra
eorum, principium omnibus potentiis illorum, Ps. cv 23, 36;
`tentoria Hami’ vocantur cultus Aegyptiorum ex principiis falsi oriundis ex vero separato a bono, seu quod idem, ex fide separata a charitate; quod `tentoria’ sint cultus, videatur n. 414, 1102, 1566, 2145, 2152, 3312; et quod `Ham’ sit fides separata a charitate, n. 1062, 1063, 1076, 1140, 1141, 1162, 1179; [14] inde confirmatur etiam quod `primogenita Aegypti, quod occisa’ nihil aliud significaverint: et quia omne primogenitum occisum, ut usque `primogenitum’ repraesentaret Dominum quoad Divinum spiritualem amorem et simul illos qui in eo amore sunt, mandatum est, ilico cum exirent, ut sanctificaretur omne primogenitum, de quibus ita apud Mosen,
Locutus Jehovah ad Mosen, dicendo, Sanctifica Mihi omne
primogenitum, aperturam omnis uteri, in filiis Israelis; in
homine et in bestia, Mea sunto:…transire facies omnem
aperturam uteri Jehovae, et omnem aperturam foetus bestiae,
qui sunt tibi, masculi, Jehovae. Et omnem aperturam asini
redimes in pecude, si non redemeris, decollabis eum: et omnem
primogenitum hominis in filiis tuis redimes. Et erit, quod
interrogaverit te filius tuus cras, dicendo, Quid hoc? et
dices ad eum, In forti manu eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e
domo servorum, et fuit quod obfirmavit Pharaoh ad mittendum
nos, et occidit Jehovah omnem primogenitum in terra Aegypti,
a primogenito hominis ad usque primogenitum bestiae, propterea
ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos, et
omnem primogenitum filiorum meorum redimo, Exod. xiii 2, 12-
15; xxxiv 19, 20; Num. (x)xxxiii 3, 4.
Ex his nunc constare potest quid per primogenituram in sensu spirituali significatur.
@1 quod est mihi, seu Jacobo, quod Jacobus sit doctrina veri
naturalis, videatur 3305.$
@2 i quod$
@3 illud bonum veris doctrinalium, quae in memoria, es adjungit, et
facit, ut bonum illud quoque percipiatur in naturali homine,$
@4 quoque$
@5 et charitatis$
@6 patere$
@7 Ipsius$
@8 saeculorum I$
@9 ita$
@10 amorem I$
@11 erga$
@12 i Et$
@13 primogeniti occisi sunt$
@14 praeteribo$
@15 i et $
AC n. 3326
3326. Quod `dixit Esau, Ecce ego vadens ad moriendum’ significet quod resurgeret dein, constat a repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua n. 3302, 3322; et a significatione `mori’ quod sit ultimum status cum aliquid desinit esse, de qua n. 2908, 2912, 2917, 2923; et quia finis prioris status est principium sequentis, hic per `vadere ad moriendum’ significatur resurgere dein, simile quod per sepeliri; quod `sepeliri’ sit resurgere, videatur n. 2916, 2917, 3256. Quod resurgeret dein, est quod bonum prioritatem seu dominium obtinebit super vero, postquam verum quoad tempus prioritatem habuerit apparenter, de qua re supra.
AC n. 3327
3327. `Et ad quid hoc mihi, primogenitura?’: quod significet quod tunc non opus sit prioritate, constare potest absque explicatione.
AC n. 3328
3328. `Et dixit Jacob’: quod significet doctrinam veri, constat a repraesentatione `Jacobi’ quod sit doctrina veri, ut supra n. 3324.
AC n. 3329
3329. `Jura mihi sicut hodie, et juravit illi’: quod significet confirmationem, constat a significatione `jurare’ quod sit confirmare, de qua n. 2842; et quia confirmatio erat quoad tempus, non dicitur hodie, sed `sicut hodie,’ videatur n. 3325 pr.
AC n. 3330
3330. `Et vendidit primogenituram suam Jacobo’: quod significet quod prioritas interea concessa, nempe doctrinae veri quae est `Jacobus,’ constat a significatione `primogeniturae’ quod sit prioritas, de qua supra n. 3325, quae quod interea concessa sit, patet ab illis quae supra n. 3324, 3325 dicta et ostensa sunt. Quod apud spiritualem hominem principio dominetur verum, est principaliter causa quia in primo ejus statu sunt jucunda amoris sui et mundi, quae credit bona quae se applicant veris ejus, et faciunt quoad plurimam partem affectionem veri apud eum; cogitat enim tunc quod vera illi inservire possunt vel ad honores, vel ad lucrum, vel ad famam in mundo, vel quoque ad meritum in altera vita; haec omnia excitant affectionem illam veri apud eam, et quoque accendunt, quae tamen sunt non bona sed mala; [2] at usque permittit Dominus ut talia primo illo tempore ferant illum, quia alioquin {1}non regenerari poterit; intelligentia et sapientia venit tempore; interea per illa introducitur in bonum, hoc est, in charitatem, in qua cum est, tunc primum percipit quid bonum, et ex bono agit, et tunc de veris judicat et concludit ex illo bono, et quae non cum illo bono concordant, vocat falsa et rejicit; dominans ita super vera, ut herus super suos famulos.
@1 regenerari non potest$
AC n. 3331
3331. Vers. 34. Et Jacob dedit Esavo panem et pultem lentium, et edit, et bibit, et surrexit, et ivit; et contempsit Esau primogenituram. `Jacob dedit Esavo panem et pultem lentium’ significat bonum vitae donatum bono veri et bono doctrinalium: `et edit, et bibit’ significat appropriationem: `et surrexit’ significat elevationem inde: `et ivit’ significat vitam: `et contempsit Esau primogenituram’ significat quod bonum vitae nihili fecerit interea prioritatem.
AC n. 3332
3332. `Jacob dedit Esavo panem et pultem lentium’: quod significet bonum vitae donatum bono veri et bono doctrinalium, constat a repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum vitae, de qua n. 3300, 3322; ex significatione `panis’ quod sit bonum amoris in genere, tam caeleste quam spirituale, de qua n. 276, 680, 2165, 2177, ita quoque bonum veri, nam hoc est bonum spirituale; et ex significatione `pultis lentium’ quod sit bonum doctrinalium, `puls’ enim seu pulmentum significat congeriem doctrinalium, n. 3316, `lentes’ autem bonum (c)eorum; quod Jacob illa dederit Esavo, in sensu interno significat quod illa bona sint per doctrinam veri, quae per Jacobum repraesentatur, n. 3305. [2] In ultimo hoc versu per haec verba et per illa quae sequuntur, describitur progressus quoad verum et bonum, quomodo se habet apud hominem spiritualem cum regeneratur, nempe quod primum addiscat doctrinalia veri; dein quod illis afficiatur, quod est bonum doctrinalium; postea quod per intuitionem in doctrinalia afficiatur veris quae in illis, quod est bonum veri; tandem quod velit vivere secundum illa, quod est bonum vitae; ita homo spiritualis cum regeneratur, procedit a doctrina veri ad bonum vitae: cum autem in bono vitae est, tunc invertitur ordo, et ex illo bono spectat bonum veri, ab hoc bonum doctrinalium, et ab hoc doctrinalia veri; ex illis sciri potest quomodo homo a sensuali homine fit spiritualis, et qualis homo est, cum spiritualis factus. [3] Quod bona illa, nempe bonum vitae, bonum veri, et bonum doctrinalium inter se distincta sint, constare potest illis qui expendunt; bonum vitae est quod profluit ex voluntate, bonum veri quod ex intellectu, bonum autem doctrinalium quod ex scientia; doctrinale est, in quo illa sunt. Quod `lentes’ significent bonum doctrinalium, constat ex eo quod tritica, hordea, fabae, lentes, milium, zeae, sint talia quae significent panem, sed cum differentia in specie; quod `panis’ in genere sit bonum, ex illis quae n. 276, 680, 2165, 2177 dicta et ostensa sunt, patet, ita species boni significantur per illa quae nominata sunt, species boni nobiliores per `tritica et hordea,’ at minus nobiles per `fabas et lentes,’ ut quoque patescit ab his apud Ezechielem,
Tu sume tibi tritica et hordea, et fabam et lentes, et
milium et zeas, et des illa in vas unum, et facias illa tibi
ad panem, iv 9, 12, 13.
AC n. 3333
3333. `Et edit et bibit’: quod significet appropriationem, constat a significatione `edere’ quod sit appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168; et ex significatione `bibere’ quod sit appropriatio veri, de qua n. 3069, 3089, 3168.
AC n. 3334
3334. `Et surrexit’: quod significet elevationem inde, constat a significatione `surgere’ quod ubi nominatur, involvat elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927; et quod elevari dicatur homo cum perficitur quoad spiritualia et caelestia, hoc est, quoad verum quod est fidei, et quoad bonum quod est amoris et charitatis, n. 3171.
AC n. 3335
3335. `Et ivit’: quod significet vitam, constat a significatione `ire’ quod sit progredi in illa quae boni sunt, hoc est, in illa quae sunt vitae, nam omne bonum est vitae; {1}simile paene ac per proficisci, peregrinari, et progredi, de quibus n. 1293, 1457.
@1 similiter$
AC n. 3336
3336. `Et contempsit Esau primogenituram’: quod significet quod bonum vitae nihili fecerit interea prioritatem, constat a significatione `contemnere’ quod sit nihili facere; a repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum vitae, de qua n. 3300, 3322; et a significatione `primogeniturae’ quod sit prioritas, de qua n. 3325; quod sit interea seu quoad tempus, videatur n. 3324, 3325, 3330; inde patet quod per `contempsit Esau primogenituram’ significetur quod bonum vitae nihili fecerit prioritatem interea. Ut haec quae in hoc capite de Esavo et Jacobo dicta sunt, capiantur quid in sensu interno significant, removenda est prorsus cogitatio ab historicis, ita a personis Esavi et Jacobi, et loco {1}illorum substituenda illa quae repraesentant, nempe bonum naturalis et verum ejus, seu quod idem, homo spiritualis, qui per verum et bonum regeneratur; nomina enim in sensu interno Verbi nihil aliud significant quam res; cum bonum naturalis et verum ejus, loco Esavi et Jacobi, capiuntur, tunc patet quomodo se habet cum regeneratione hominis per verum et bonum, quod nempe principio verum apud illum prioritatem et quoque superioritatem habeat apparenter, tametsi bonum in se prius et superius est. [2] Ut evidentius pateat quomodo cum prioritate et superioritate illa se habet, paucis adhuc dicendum: notum esse potest quod nihil usquam intrare possit in memoriam hominis (c)et ibi remanere nisi sit affectio quaedam seu amor qui inducit; si nulla affectio, seu quod idem, si nullus amor, non foret aliqua apperceptio; affectio illa seu amor ille est cum quo res quae intrat, se copulat, et copulata remanet; ut constare potest ex eo quod quando similis affectio seu amor redit, res illa recurrat et sistatur praesens cum pluribus quae ex simili affectione seu amore prius intrarunt, et hoc in serie; inde cogitatio et ex cogitatione loquela hominis; (m)similiter etiam cum res redit, si hoc fiat ex objectis sensuum, vel ex objectis cogitationis, vel ex loquela alius, etiam affectio cum qua res intraverat, reproducitur; hoc experientia docet, et quilibet in hoc confirmari potest, si reflectit:(n) [3] doctrinalia veri intrant quoque similiter in memoriam, et quae primis temporibus inferunt illa, sunt affectiones variorum amorum, ut supra n. 3330 dictum; affectio genuina quae est boni charitatis, non tunc appercipitur, sed usque adest, et quantum illa potest adesse, adjungitur doctrinalibus veri a Domino, et tantum quoque remanent adjuncta: cum itaque tempus venit ut regenerari possit homo, tunc Dominus inspirat affectionem bona, et per illam excitat res quae affectioni illi ab Ipso adjunctae sunt, quae res vocantur in Verbo reliquiae, et tunc per illam, nempe affectionem boni, removet affectiones aliorum amorum successive, proinde etiam res quae cum illis copulatae fuerunt; ac ita dominari incipit affectio boni, seu quod idem, bonum vitae; dominium quoque prius habuit, sed hoc non homini potuit apparere, nam quantum homo in amore sui et mundi est, tantum non apparet bonum quod est genuini amoris: inde nunc constare potest quid per illa in sensu interno quae de Esavo et Jacobo historice relata sunt, significantur.
AC n. 3337
3337. Continuatio de (t)Correspondentiis et Repraesentationibus
Quid correspondentiae et quid repraesentationes, constare potest ab illis quae prius dicta et ostensa sunt, quod nempe inter illa quae sunt lucis caeli et lucis mundi, sint correspondentiae, et quae existunt in illis quae sunt lucis mundi, sint repraesentationes, n. 3225; sed quid et qualis lux caeli, non ita homini notum esse potest, quia homo est in illis quae sunt lucis mundi; et quantum in his, tantum illa quae in luce caeli sunt, apparent illi ut tenebrae ac ut nihil: hae binae luces sunt quae omnem intelligentiam hominis faciunt, 2 {1}influente vita: imaginatio hominis non est nisi quam (t)formae et species talium quae visu corporis ceperat, mirabiliter variatae, ac ut ita dicam modificatae; imaginatio autem interior seu cogitatio ejus, nec est nisi quam (t)formae et species talium quae visu mentis hauserat, adhuc mirabilius variatae, ac ut ita dicam modificatae: illa quae inde existunt, in se inanimata sunt, sed ex influxu vitae a Domino animata fiunt.
@1 accedente$
AC n. 3338
3338. Praeter luces illas, etiam sunt calores, qui {1}quoque sunt ex bino fonte, calor caeli ex Sole illius qui est Dominus, et calor mundi ex sole illius, qui est luminare oculis nostris conspicuum; calor caeli se manifestat coram interno homine per amores et affectiones spirituales, calor autem mundi se manifestat coram externo homine per amores et affectiones naturales; ille calor facit vitam interni hominis, hic autem vitam externi; nam absque amore et {2}affectione ne hilum vivere potest homo: inter binos illos calores etiam sunt correspondentiae: calores illi fiunt amores et affectiones ex influxu vitae Domini, et inde apparent homini sicut non calores {3}essent, at usque sunt; nam nisi inde calor homini, tam quoad internum, quam quoad externum hominem, homo momento emortuus procumberet: patent haec {4}unicuique ex eo quod homo quantum accenditur amore, tantum quoque calescat, et quantum recedit amor, tantum torpescat: calor hic est, ex quo hominis voluntas vivit, lux autem, de qua supra, ex qua ejus intellectus.
@1 etiam$
@2 affectionibus$
@3 fuissent$
@4 unicuivis$
AC n. 3339
3339. In altera vita apparent illae luces et quoque illi calores ad vivum; angeli in luce caeli vivunt, et quoque in calore illo de quo dictum; ex luce illis est intelligentia, ex calore illis est affectio boni; luces enim quae apparent coram visu illorum externo, sunt origine sua ex Divina sapientia Domini, et calores qui ab illis quoque percipiuntur, sunt (c)a Divino amore Domini; quare quantum spiritus et angeli in intelligentia veri sunt ac in affectione boni, tantum Domino propiores sunt.
AC n. 3340
3340. Luci illi opposita est caligo, et calori illi oppositum est frigus; in illis vivunt infernales; caligo illis est ex falsis in quibus sunt, et frigus illis est ex malis; et quo remotiores sunt a veris, eo major illis caligo, et quo remotiores a bono, eo majus illis frigus: cum videre datur in inferna ubi tales sunt, apparet caliginosus nimbus, in quo degunt; et cum aliquis halitus inde effluit, percipiuntur vesaniae exhalatae (c)a falsis, ac odia (c)a malis. Datur {1}quoque illis quandoque lumen, sed est sicut lumen fatuum, at hoc exstinguitur illis, et fit caligo, ut primum in lucem veri spectant; et datur {2}illis quandoque calor, sed sicut balnei immundi, at hic vertitur illis in frigus, ut primum aliquid boni appercipiunt. Quidam in caliginosum illum nimbum ubi infernales, missus est, ut sciret quomodo cum illis qui ibi, se haberet; sed tutatus a Domino per angelos; inde mecum locutus dixit quod ibi tantus furor insaniae esset contra bonum et verum, et maxime contra Dominum, ut obstupesceret quod usquam resisti posset, nam nihil aliud spirabant quam odia, vindictas, caedes, cum tanta vehementia ut destruere vellent omnes in universo; quare nisi furor ille (t)continue a Domino repelleretur, periret omne genus humanum.
@1 usque$
@2 i etiam$
AC n. 3341
3341. Quia repraesentationes in altera vita non existere possunt quam per discriminationes lucis et umbrae, sciendum quod omnis lux, proinde omnis intelligentia et sapientia, sit a Domino; et quod omnis umbra, proinde omnis insania et stultitia, sit a proprio quod homini, spiritui et angelo; ex binis illis originibus profluunt et derivantur omnes variegationes quae lucis et umbrae sunt in altera vita.
AC n. 3342
3342. Omnis loquela spirituum et angelorum etiam per repraesentativa fit; sistunt enim per mirabiles lucis et umbrae variationes illa quae cogitant, vive coram visu interno et simul externo illius cum quo loquuntur, et per mutationes status affectionum convenientes insinuant illa. Repraesentationes quae in loquelis existunt, non sunt similes illis de quibus prius dictum, sed sunt citae et momentaneae una cum ideis quae sunt loquelae illorum: sunt sicut cum describitur aliquid longa serie, et simul illud coram oculis exhibetur imagine; nam quod mirum, ipsae res spirituales quaecumque possunt per species imaginum quae incomprehensibiles sunt homini, repraesentative sisti, {1}in quibus intus sunt, quae perceptionis veri, et adhuc interius quae perceptionis boni sunt: [2] talia etiam in homine sunt, nam homo est spiritus corpore amictus; ut constare ex eo potest quod omnis loquela percepta aure cum ascendit versus interiora, transeat in ideas visualium non absimiles, et ab his in intellectuales, et sic fit perceptio sensus vocum: qui super his rite reflectit, inde scire potest quod in ipso spiritus sit, qui internus ejus homo est, (c)et quoque quod talis illi loquela sit post corporis separationem, quia in eadem est cum vivit sed non patet ei quod in illa sit, propter obscurum, immo caliginosum, quod terrestria, corporea et mundana inducunt.
@1 quae intellectus veri sunt, et intus in illis sunt et adhuc
interius, quae sunt perceptionis boni$
AC n. 3343
3343. Loquela angelorum interioris caeli est adhuc pulchrius et amoenius repraesentativa, sed ideae quae repraesentative formantur, non sunt expressibiles vocibus; et si exprimerentur aliquibus, excederent non modo captum sed etiam fidem; spiritualia {1}quae sunt veri, fiunt per modificationes lucis caelestis, in quibus affectiones, quae indefinitis modis mirabiliter variantur; et caelestia quae sunt boni, per variationes flammae seu caloris caelestis; ita movent omnes affectiones. In hanc interiorem loquelam etiam venit homo post corporis separationem, sed modo qui in bono spirituali est, hoc est, in bono fidei, seu quod idem, in charitate erga proximum {2}, cum vivit in mundo; nam interius in se illam habet tametsi hoc nescit.
@1 i seu$
@2 i est$
AC n. 3344
3344. Loquela autem angelorum adhuc interioris seu tertii caeli est quoque repraesentativa, sed talis ut nusquam aliqua idea capi possit, ita nec describi. Etiam haec idea intus est in homine, sed in illo qui in amore caelesti est, hoc est, in amore in Dominum; ac post separationem corporis in illam, sicut natus in illam, venit, tametsi nihil ejus aliqua idea, ut dictum, capi ab ipso potuerit quamdiu vixit in corpore. (m)Verbo, per repraesentativa adjuncta ideis vivit quasi loquela, {1}omnium minime apud hominem quia in loquela vocum est; magis apud angelos primi caeli; adhuc magis apud angelos secundi; maxime autem apud angelos tertii caeli, nam hi proxime in vita Domini sunt; {2}quicquid a Domino, in se vivum est.(n)
@1 i sed$
@2 i nam$
AC n. 3345
3345. Exinde constare potest quod loquelae ordine interiores sint, sed usque tales {1}quod una existat ab alia ordine, et quod una insit alteri ordine; hominis loquela nota est qualis est, tum quoque cogitatio ex qua illa loquela, cujus analytica sunt talia ut nusquam explorari possint: spirituum bonorum seu angelorum primi caeli loquela et cogitatio ex qua illa, est interior, in qua adhuc mirabiliora et inexplorabiliora: angelorum secundi caeli loquela et cogitatio ex qua iterum illa, est adhuc interior, in qua adhuc perfectiora et ineffabiliora: angelorum autem tertii caeli loquela et cogitatio ex qua iterum {2}illa, est intima, in qua prorsus ineffabilia: et tametsi omnes loquelae tales sunt ut appareant sicut aliae (c)et diversae, usque tamen una est quia una format alteram, et una inest alteri; {3}sed quod existit in exteriore est repraesentativum interioris. Haec homo non credere potest qui non ultra mundana et corporea cogitat, ac ideo putat quod interiora apud illum nulla sint, cum tamen interiora apud illum {4}sunt omne, et exteriora, hoc est, mundana et corporea, in quibus ponit omne, {4}sunt respective vix aliquid.
@1 ut$
@2 haec$
@3 i exterior est correspondens interiori$
@4 sint$
AC n. 3346
3346. Ut haec scirem et pro certo, ex Divina Domini Misericordia, datum est nunc per plures annos paene continue cum spiritibus et angelis loqui, et cum spiritibus seu angelis primi caeli ipsamet illorum loquela; etiam quandoque cum angelis secundi caeli, illorum; sed loquela angelorum tertii caeli modo apparuit mihi sicut radiatio lucis, in qua perceptio ex flamma boni quae inerat.
AC n. 3347
3347. Audivi angelos loquentes de mentibus humanis et illarum cogitatione et inde loquela; comparabant illas externae hominis formae, quae usque existit et subsistit ex formis innumeris quae intus sunt, ut ex cerebris, medullis, pulmonibus, corde, hepate, pancreate, liene, ventriculo et intestinis, praeter a pluribus aliis, ut ab illis quae generationi in utroque sexu dicatae sunt; et circum illa ex musculis innumeris, et tandem ex tegumentis; et quod haec omnia contexta sint ex vasis et fibris, et quidem ex vasis et fibris intra vasa et fibras, ex quibus ductus et formae minores; ita ex innumerabilibus, quae omnia usque concurrunt, quodlibet suo modo, ad compositionem formae externae, in qua nihil eorum quae intra sunt, apparet; [2] huic formae, nempe externae, comparabant mentes humanas, et earum cogitationes, ac inde loquelas; at angelicas comparabant illis quae intus sunt, quae respective indefinita sunt et quoque incomprehensibilia; facultatem etiam cogitandi comparabant facultati viscerum agendi secundum formam fibrarum, dicentes quod facultas non esset fibrarum, sed vitae in fibris, sicut facultas cogitandi non {1}est mentis, sed vitae a Domino influentis in illam. Comparationes tales cum fiunt ab angelis, simul etiam {2}exhibentur per repraesentativa, per quae formae interiores de quibus dictum, quoad minima incomprehensibilia sistuntur et {3}visibiliter et intellectualiter, et hoc intra momentum: sed comparationes per spiritualia et caelestia, quales {4}fiunt apud angelos caelestes, illas comparationes quae per naturalia fiunt, pulchritudine sapientiae immensum excedunt.
@1 sit$
@2 sistuntur$
@3 visualiter$
@4 sunt$
AC n. 3348
3348. Erant spiritus ex alia tellure apud me satis diu, quibus cum narrarem sapientiam nostri orbis, quod inter scientias ex quibus eruditi audiunt, etiam sint analytica per quae explorare satagunt illa quae mentis sunt et ejus cogitationum, et quod vocent illa metaphysica et logica, sed quod parum ultra terminos, et aliquot regulas communes versatiles, progressum fecerint; et quod de terminis litigent, ut quid forma, quid substantia, quid mens, quid anima, et quod per regulas illas communes versatiles acriter disputent de veris: {1}tunc ab illis perceptum quod talia abstrahant omnem rei sensum et intellectum, quando illis ut terminis inhaerent, ac de illis per artificiosas regulas cogitant; dicebant talia esse modo nigras nubeculas, quae objiciuntur visui intellectuali, et quod detrahant intellectum in pulverem; addebant quod apud illos non ita sit, sed quod rerum ideas clariores habeant per id quod nihil de talibus sciant: videre etiam datum quam sapientes essent; repraesentabant mirabiliter mentem humanum ut formam caelestem, et ejus affectiones ut activitatis sphaeras (c)illi convenientes, et hoc tam dextre ut collaudati sint ab angelis; repraesentabant etiam quomodo Dominus affectiones illas quae in se injucundae sunt, flectat in jucundas; docti nostrae telluris aderant, nec hilum potuerunt comprehendere, tametsi de talibus philosophice multum in vita corporis locuti sunt; illi cum iterum perciperent {2}eorum cogitationes, quod modo inhaererent terminis, ac inclinarent ad disputandum de singulis num ita sit, vocabant talia spumas faeculentas.
@1 sed$
@2 A d eorum, i horum$
AC n. 3349
3349. Ex illis quae hactenus dicta sunt, constare potest quid correspondentiae sunt, et quid repraesentationes; sed praeter (c)illa quae dicta et ostensa sunt ad finem capitum praecedentium, n. 2987-3003, et n. 3223-3227, videantur etiam quid de illis sunt alibi, nempe haec: (m)quod omnia in Verbi sensu litterae sint repraesentativa et significativa illarum rerum quae in sensu interno, n. 1404, 1408, 1409, 2763: quod Verbum per Mosen et prophetas, per repraesentativa et significativa conscriptum sit, et quod alio stilo non scribi posset ut sensum internum haberet per quem communicatio caeli et terrae esset, n. 2899: quod Dominus etiam ideo locutus sit per repraesentativa, et quoque quia locutus ex ipso Divino, n. 2900(n): unde repraesentativa et significativa quae in Verbo, et in ritualibus, n. 2179: quod repraesentativa orta sint a significativis Ecclesiae Antiquae, et haec a perceptivis Ecclesiae Antiquissimae, n. 920, 1409, 2896, 2897: quod antiquissimi repraesentativa sua habuerint etiam ex somniis, n. 1977 quod `Hanoch’ sint illi qui collegerunt {1}perceptiva antiquissimorum, n. 2896: quod in caelo {2}continue repraesentativa Domini et Ipsius regni sint, n. 1619: quod caeli sint pleni repraesentativis, n. 1521, 1532 quod ideae angelorum vertantur in varia repraesentativa in mundo spirituum, n. 1971, 1980, 1981: repraesentativa per quae infantes introducuntur in intelligentiam, n. 2299 quod repraesentativa in natura sint ab influxu Domini, n. 1632, 1881: quod in universa natura sint repraesentativa regni Domini, n. 2758: quod in externo homine sint quae correspondent et quae non correspondent interno, n. 1563, 1568. @1 representativa et significativa illorum$
@2 continua$
AC n. 3350
3350. Ut pateat qualia sunt repraesentativa, licet adhuc unum exemplum afferre; audivi angelos interioris caeli perplures qui simul seu in consortio formabant repraesentativum; spiritus circum me non potuerunt percipere illud nisi ex quodam interioris affectionis influxu; chorus erat, in quo plures illi simul idem cogitabant, ac idem locuti sunt; per repraesentationes formabant coronam auream cum adamantibus circum caput Domini; quod fiebat simul per repraesentationum series citas, quales sunt cogitationis et loquelae, de quibus supra n. 3342-3344 dictum: et quod mirabile, tametsi perplures erant, usque tamen omnes sicut unus cogitabant et loquebantur, ita sicut unus repraesentabant, et hoc quia nemo ex se aliquid agere volebat, minus reliquis praeesse, ac ducere chorum; qui hoc facit, momento ex se dissociatur; sed se a se mutuo duci passi sunt, ita omnes in singulari et in communi a Domino: in tales convenientias perducuntur omnes boni qui in alteram vitam veniunt. [2] {1}Deinde auditi sunt chori perplures, qui {2}varia repraesentative exhibuerunt, et tametsi plures chori essent et plures in unoquovis choro, usque sicut unus agebant, ex forma enim variorum resultabat unum, in quo pulchrum caeleste. Ita potest universum caelum, quod ex myriadum myriadibus consistit, qui unum agunt, per quod in amore mutuo sunt, nam sic se duci patiuntur a Domino, et quod mirabile, quo plures sunt, hoc est, quo plures myriades qui caelum constituunt, eo omnia et singula distinctius et perfectius fiunt; et quoque quo interioris caeli angeli sunt, nam omnis perfectio crescit versus interiora.
@1 Dein$
@2 i quoque$
AC n. 3351
3351. Qui choros {1}tunc formabant, erant ex provincia pulmonum, ita e regno spirituali Domini; influebant enim in respirationem leniter; sed distincti chori erant, qui pertinebant ad respirationem voluntariam, et qui ad spontaneam.
@1 i illos$
AC n. 3352
3352. Continuatio de Correspondentiis et Repraesentationibus, imprimis de illis quae in Verbo, ad finem capitis sequentis.
AC n. 3353
3353. GENESEOS
CAPUT VIGESIMUM SEXTUM
Maxima pars hominum credit quod interitura sint omnia quae in mundo aspectabili, cum ultimum judicium venit, quod nempe conflagrabit terra, sol et luna dissipabuntur, et sidera evanescent et quod novum caelum et nova terra postea exsurgent; eam opinionem ceperunt ex revelationibus propheticis in quibus talia memorantur sed quod aliter se res habeat, constare potest ab illis quae de Ultimum Judicio prius n. 900, 931, 1850, 2117-2133 ostensa sunt; inde patet quod Ultimum Judicium non aliud sit quam finis Ecclesiae apud unam gentem ac initium ejus apud aliam, qui finis et quod initium tunc existit quando nulla amplius agnitio Domini, seu quod idem quando nulla fides; nulla agnitio seu nulla fides est cum nulla charitas, nam fides nusquam dabilis est quam apud illos qui in charitate sunt; quod tunc Ecclesiae finis sit et ejus translatio ad alios, patet evidenter ab omnibus illis quae Ipse Dominus de ultimo illo die seu de consummatione saeculi docuit et praedixit apud Evangelistas, nempe apud Matthaeum xxiv, apud Marcum xiii et apud Lucam xxi. Sed quia illa absque clave, qui est sensus internus, a nemine comprehendi possunt, licet per vices illa quae ibi, evolvere; hic nunc primum haec quae apud Matthaeum,
[2] Accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes, Dic nobis
quando ista fient, et quodnam signum Tui adventus et
consummationis saeculi: et respondens Jesus dixit illis;
Videte ne quis vos seducat, multi enim venient in nomine Meo,
dicentes, Ego sum Christus; et multos seducent: audituri autem
estis bella, et rumores bellorum; videte ne turbemini; oportet
enim omnia fieri, sed nondum {1}est finis. Excitabitur namque
gens contra gentem, et regnum contra regnum; et erunt fames,
et pestes et terrae motus variis locis. Omnia vero haec
initium dolorum, xxiv 3-8;
qui in sensu litterae manent, non scire possunt num haec et quae sequuntur in illo capite, dicta sint de destructione Hierosolymae et {2}dispersione gentis Judaicae, vel num de fine dierum qui Ultimum Judicium vocatur; at qui in sensu interno sunt, clare vident quod hic de fine Ecclesiae agatur, qui finis est qui hic et alibi vocatur adventus Domini et consummatio saeculi: et quia ille finis intelligitur, sciri potest quod omnia illa significent talia quae sunt Ecclesiae; quid autem significant, constare potest a singulis in sensu interno: ut, quod `multi venient in nomine Meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent’; ibi `nomen’ non significat nomen, nec `Christus’ Christum, sed `nomen’ significat illud per quod colitur Dominus, n. 2724, 3006; et `Christus’ ipsum verum, n. 3009, 3010; ita quod venturi qui dicent, hoc esse fidei, seu hoc esse verum, cum tamen nec fidei sit, nec verum, sed falsum: quod `audituri sint bella et rumores bellorum’ est quod existent de veris disceptationes et lites, quae sunt bella in sensu spirituali: quod `excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum’ significat quod pugnaturum malum cum malo, et falsum cum falso; quod `gens’ sit bonum, at in opposito sensu malum, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849, et quod `regnum’ sit verum, {3}at in opposito sensu falsum, n. 1672, 2547: `et erunt fames et pestes, et terrae motus variis locis’ est quod amplius nullae cognitiones boni et veri, ac ita quod Ecclesiae status sit mutatus, quod est `terrae motus.’
@1 erit$
@2 dissipatione$
@3 sed$
AC n. 3354
3354. Ex his patet quid per illa verba Domini intelligitur, nempe quod primus status perversionis Ecclesiae, qui est quando non amplius scire incipiunt quid bonum et quid verum, sed de illis litigant inter se, a quibus falsitates: quia ille (t)est primus status, dicitur quod `nondum sit finis’ et quod `illa sint initium dolorum,’ et vocatur ille status terrae motus variis locis,’ qui in sensu interno significat mutationem status Ecclesiae in parte seu primum. Quod `ad discipulos dictum’ significat quod ad omnes qui ab Ecclesia, nam duodecim discipuli illos repraesentabant, n. 2089, 2129, 2130, quare dicitur `videte ne quis vos seducat,’ tum `audituri estis bella et rumores bellorum, videte ne turbemini.’
AC n. 3355
3355. Quod `terrae motus’ sit in sensu interno mutatio status Ecclesiae, constat a significatione `terrae’ quod sit Ecclesia, de qua n. 566, 662, 1066, (x)1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928; et a significatione `motus’ quod sit mutatio status, hic quoad illa quae sunt Ecclesiae, nempe quoad bonum et verum; et quoque patet ab aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam,
Fiet, fugiens a voce pavoris cadet in foveam, et
ascendens e medio foveae capietur in laqueo, quia cataractae
ab alto apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae,
confringendo confracta est terra,… commovendo commota est
terra, nutando nutat terra sicut ebrius, vacillat sicut
tugurium, et gravis [est] super illam praevaricatio ejus, et
cadet et non addet resurgere: et erit in die illo visitabit
Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super
reges humi super humo, xxiv 18-20;
ibi quod `terra’ sit Ecclesia, manifeste patet, nam de Ecclesia agitur, cujus `fundamenta dicuntur concussa, et illa confracta, commota, nutare et vacillare,’ cum bonum et verum non amplius cognoscitur; `reges humi’ sunt vera {1}, hic falsa, super quae visitabitur; quod `reges’ sint vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1672, 2015, {2}, et quod `humus’ sit simile ac terra, nempe Ecclesia, sed cum differentia, 2 n. 566, 1068: [2] apud eundem,
Rarum reddam hominem prae auro puro, et hominis prae auro
ophiris; propterea commovebo Caelum, et commovebitur terra e
loco suo, in indignatione Jehovae Zebaoth, et in die
excandescentiae irae Ipsius, xiii 12, 13;
ubi de die judicii; `terra’ quoque ibi manifeste pro Ecclesia, quae `commoveri’ dicitur `e loco,’ cum mutatur quoad statum; quod `locus’ sit status, videatur n. 1273-1275, 1377, 2625, 2837: apud eundem,
Num hic vir commovens terram, commovens regna, ponit
orbem in desertum, et urbes ejus destruit? xiv 16, 17;
ubi de Lucifero; `terra’ pro Ecclesia, `quam commovere’ dicitur cum sibi vindicat omnia ejus; quod `regna’ sint vera quae Ecclesiae, videatur
n. 1672, 2547: [3] apud Ezechielem,
Erit in die illo, venit Gogus super terram Israelis;
ascendet excandescentia Mea in ira Mea, et in zelo Meo, in
igne indignationis Meae loquar, si non in die illo erit terrae
motus magnus super humo Israelis, xxxviii 18-20;
`Gogus’ pro cultu externo separato ab interno, et sic facto idololatrico, n. 1151; `terra et humus Israelis’ pro Ecclesia spirituali; `terrae motus’ pro mutatione status ejus: apud Joelem,
Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli, sol et
luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, ii
10;
ubi etiam de die ultimi judicii, `commota terra’ pro mutato statu Ecclesiae, `sol et luna’ pro bono amoris et vero {3}fidei, n. 1529, 1530, 2441, 2495, qui `atrati’ dicuntur cum bona et vera non amplius agnoscantur; `stellae’ pro cognitionibus boni et veri, n. 2495, 2049 apud Davidem,
Concussa est, et commota est terra, et fundamenta montium
trepidarunt, et concussa sunt, quia exarsit Ipsi, Ps. xviii 7,
8 [A.V. 6, 7];
`concussa et commota terra’ pro perverso facto statu Ecclesiae: [4] apud Johannem,
Porro vidi, cum aperuit sigillum sextum, cum ecce terrae
motus magnus factus est, et sol factus est niger sicut saccus
pilosus, et luna tota facta est sicut sanguis, et stellae
caeli ceciderunt in terram, Apoc. vi 12, 13;
ibi `terrae motus, sol, luna et stellae’ simile significant ac supra apud Joelem: apud eundem,
In illa hora factus est terrae motus magnus, et decima
pars urbis cecidit, et occubuerunt in terrae motu nomina
hominum septem millia, Apoc. xi 13.
Ex omnibus illis locis patet quod `terrae motus’ non aliud sit quam mutatio status Ecclesiae, et quod `terra’ non aliud in sensu interno sit quam Ecclesia; et quia `terra’ est Ecclesia, constat quod per `novum caelum et novam terram’ quae successum loco prioris, Esai. lxv 17, lxvi 22, Apoc. xxi 1, non aliud significetur quam nova Ecclesia interna et externa, n. 1733, 1850, 2117, 2118 f.
@1 i Ecclesiae$
@2 i 2069$
@3 ejus I$
AC n. 3356
3356. Quod `motus’ sit status mutatio est inde quia motus fit in spatio et in tempore; et in litera vita nulla idea spatii et temporis est, sed loco eorum est status; in altera vita quidem apparent omnia sicut in spatio, et succedunt sicut in tempore, sed in se sunt status mutationes, nam inde illa; hoc notissimum est unicuique spiritui, etiam malis, qui per status mutationes aliis inductas faciunt ut appareant alibi, cum tamen (t)ibi non sunt; etiam homini potest notum esse ex eo quod quantum homo est in statu affectionum et inde gaudii, et quantum in statu cogitationum et inde absentiae a corpore, tantum non sit in tempore, nam plures horae tunc apparent ei vix ut una; et hoc ex causa quia ejus interno homini seu spiritui sunt status, quibus spatia et tempora in externo correspondent; `motus’ itaque quia est successiva progressio in spatio et tempore, est mutatio status in sensu interno.
CAPUT XXVI
1. Et fuit fames in terra, praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami; et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem.
2. Et apparuit ad illum JEHOVAH, et dixit, Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te.
3. Peregrinare in terra hac, et ero cum te, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo.
4. Et multiplicari faciam semen tuum, sicut stellas caelorum, et dabo semini tuo omnes terras has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae.
5. Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae, et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas.
6. Et habitabat Jishak in Gerar.
7. Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus; et dixit, Soror mea illa, quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam, quia bona aspectu illa.
8. Et factum, quia prolongabantur ei ibi dies, et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit, et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua.
9. Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit, Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa? et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam.
10. Et dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis? ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum.
11. Et praecepit Abimelech omni populo, dicendo, Tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur.
12. Et seminavit Jishak in terra illa, et invenit in anno illo centum mensuras; et benedixit ei JEHOVAH.
13. Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde.
14. Et fuit ei acquisitio gregis, et acquisitio armenti, et servitium multum; et invidebant ei Philistaei.
15. Et omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei, et impleverunt illos pulvere.
16. Et dixit Abimelech ad Jishakum, Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde.
17. Et ivit abinde Jishak, et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi.
18. Et redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus, et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami; et vocavit illis nomina, secundum nomina, quae vocavit illis pater ejus.
19. Et foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum.
20. Et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki, dicendo, Nobis aquae; et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo.
21. Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo, et vocavit nomen illius Sitnah.
22. Et transtulit exinde, et fodit puteum alium, et non rixati super illo, et vocavit nomen ejus Rehoboth, et dixit, Quia nunc dilatari facit Jehovah nos, et fructificabimur in terra.
23. Et ascendit exinde Beershebam.
24. Et apparuit ad eum JEHOVAH in nocte illa, et dixit, Ego DEUS Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego, et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum, propter Abrahamum servum Meum.
25. Et aedificabat ibi altare, et invocavit nomen Jehovae, et tetendit ibi tentorium suum; et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum.
26. Et Abimelech ivit ad illum e Gerar, et Ahuzzath socius illius, et Phichol dux exercitus illius.
27. Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis?
28. Et dixerunt, Videndo vidimus, quod fuit JEHOVAH cum te, et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te.
29. Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace; tu nunc benedictus JEHOVAE.
30. Et fecit illis convivium, et ederunt et biberunt.
31. Et mane surrexerunt in matutino, et juraverunt vir fratri suo; et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace.
32. Et fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt; et dixerunt ei, Invenimus aquas.
33. Et vocavit eum Shiba, propterea nomen urbis Beersheba usque ad diem hunc.
* * * *
34. Et fuit Esau filius quadraginta annorum, et accepit mulierem Jehudith, filiam Beeri Hittaei, et Basemath filiam Elonis Hittaei.
35. Et fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae.
AC n. 3357
3357. CONTENTA
Agitur in hoc capite in sensu interno, de (t)veri apparentiis triplicis gradus, quomodo illae vero Divino adjunctae sunt, ut vera et eorum doctrinalia reciperentur, et Ecclesia existeret.
AC n. 3358
3358. Agitur de veri apparentiis superioris gradus, quae in Verbi sensu interno sunt, in quibus sunt angeli, et quibus inest Divinum Verum et Bonum, vers. 1-6: et quod Divinum Bonum et Verum non comprehendi possint, ita nec recipi, nisi sint in apparentiis, vers. 7-13.
AC n. 3359
3359. Tum agitur de veri apparentiis inferioris gradus, quae in sensu interiore Verbi sunt, in quibus possint esse homines qui ab Ecclesia interna, vers. 14-17.
AC n. 3360
3360. Postea de veri apparentiis adhuc inferioris gradus, quae sunt sensus litteralis Verbi, in quibus possint esse homines qui ab Ecclesia externa, vers. 18-25: et per illas usque esse conjunctio cum Domino, vers. 26-33.
AC n. 3361
3361. De veris scientificis adjunctis bono ibi, vers. 34, 35.
AC n. 3362
3362. SENSUS INTERNUS
Actum est in capite xxi de Abimelecho quod pepigerit foedus cum Abrahamo, et quod tunc Abraham redarguerit illum de puteo aquarum quem eripuerant servi illius; hic paene simile recurrit ter Abimelechum et Jishakum, etiam in eo quod sicut Abraham dixerat uxorem suam esse sororem, ita quoque Jishakus; ex quibus patet quod Divinum arcanum inibi sit cur iterum evenerunt, (c)et iterum relata sunt, et quoque quod memoretur utrobivis de puteis; de quibus aliquid scire, nisi Divinum inibi reconditum sit, non tanti foret; sensus autem internus docet quid inibi est, et quod agatur de conjunctione Domini cum illis qui in regno Ipsius in caelis et in terris per vera, et quidem per (t)veri apparentias superioris gradus cum angelis, et per (t)veri apparentias inferioris gradus cum hominibus, consequenter per Verbum in cujus sensu interno et externo sunt illae: ipsa enim Vera Divina sunt talia ut nusquam ab aliquo angelo, 2 minus ab aliquo homine, capi possint; excedunt omnem facultatem intellectus eorum; ut usque conjunctio sit Domini cum illis, influunt Vera Divina apud illos in apparentiis, in quibus cum illa sunt, et recipi possunt et agnosci; hoc fit adaequate ad cujusvis captum; quare apparentiae, hoc est, vera angelica et humana, triplicis gradus sunt: haec arcana Divina sunt quae in illis de Abimelecho et Abrahamo, et in his de Abimelecho et Jishako actis et relatis, in sensu interno continentur.
AC n. 3363
3363. Vers. 1. Et fuit fames in terra, praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami; et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem. `Fuit fames in terra praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami’ significat defectum cognitionum fidei: `et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem’ significat doctrinalia fidei; `Abimelech’ est doctrina fidei spectans rationalia; `rex Philistaeorum’ sunt doctrinalia; `Gerar’ est fides.
AC n. 3364
3364. `Fuit fames in terra praeter famem priorem {1}in diebus Abrahami’: quod significet defectum cognitionum fidei, constat a significatione `famis’ quod sit defectus cognitionum, de qua n. 1460; quod cognitionum fidei sit, patet a mox sequentibus, nempe a repraesentatione `Abimelechi’ et a significatione `Geraris’ quod sint illa quae fidei sunt; `fames in diebus Abrahami’ quae memoratur cap. xii 10, et de qua n. 1460, fuit defectus cognitionum quae naturalis hominis, fames autem de qua hic, est defectus cognitionum quae sunt rationalis, quare dicitur, quod `fuit fames in terra praeter famem priorem quae fuit in diebus Abrahami.’ [2] Agitur hic in sensu interno de Domino, quod ab Ipsius Divino omnia doctrinalia fidei; non enim datur aliquod doctrinale, ne quidem minimum ejus, quod non a Domino, nam Dominus est ipsa doctrina, inde est quod Dominus dicatur Verbum, {2}quia Verbum est doctrina: sed quia omne quod in Domino est Divinum, et Divinum non capi potest ab aliquo creato, ideo doctrinalia quae a Domino, quantum coram creatis apparent, non sunt vera pure Divina, sed sunt veri apparentiae; {3}at usque in apparentiis sunt Vera Divina; et quia haec in illis sunt, etiam apparentiae audiunt vera: de his nunc in hoc capite agitur.
@1 i quae fuit$
@2 nam$
@3 sed$
AC n. 3365
3365. `Et ivit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem’: quod significet doctrinalia fidei, constat a repraesentatione `Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630: quod `Jishakus’ sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, n. 3012, 3194, 3210, et quoque quoad Divinum Verum, quod repraesentatur per conjugium Jishaki cum Rebecca, n. 3012, 3013, 3077, ita per `Jishakum’ hic repraesentatur Dominus quoad Divinum Verum conjunctum Divino Bono Rationalis, nam cum Jishako fuit Rebecca, {1}et dicta soror; a repraesentatione `Abimelechi’ quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2530; a significatione `regis Philistaeorum’ quod sint doctrinalia; quod `rex’ in sensu interno sit verum quod est doctrinalis, videatur n. 1672, 2015, 2069; et quod `Philistaei’ sint scientia cognitionum, quae quoque est doctrinalium, n. 1197, 1198; et (c)a significatione `Geraris’ quod sit fides, n. 1209, 2504; inde patet quid significatur per quod `iverit Jishak ad Abimelechum regem Philistaeorum, Gerarem,’ nempe quod ex Domino doctrina fidei spectans rationalia, seu quod idem, doctrinalia fidei. [2] Doctrinalia dicuntur omnia illa quae sunt doctrinae, quae quatenus recipi possunt et agnosci in caelo ab angelis et in terra ab hominibus, dicuntur spectare rationalia; est enim rationale quod illa recipit et agnoscit; sed rationale est tale {2}ut nusquam capere possit Divina, est enim finitum, et hoc non capere potest illa quae sunt Infiniti, ideo Vera Divina a Domino coram rationali sistuntur per apparentias; inde est quod doctrinalia non sint nisi quam apparentiae Veri Divini, seu non nisi quam caelestia et spiritualia vasa in quibus Divinum; et quia Divinum in illis, hoc est, Dominus, ideo afficiunt, inde conjunctio Domini cum angelis et hominibus.
@1 quae$
@2 quod$
AC n. 3366
3366. Vers. 2, 3. Et apparuit ad illum Jehovah, et dixit, Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te. Peregrinare in terra hac, et ero cum te, et benedicam tibi, quia tibi et semini tuo dabo omnes terras has, et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo. `Apparuit ad illum Jehovah, et dixit significat ex Divino cogitationem: `Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te’ significat quod non ad scientifica, sed ad rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri: `peregrinare in terra hac’ significat instructionem: `et ero cum te’ significat Divinum: `et benedicam tibi’ significat quod sic incrementum: `quia tibi’ significat bonum: `et semini tuo’ significat verum: `dabo omnes terras has’ significat spiritualia: `et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo’ significat ita confirmationem.
AC n. 3367
3367. `Apparuit ad illum Jehovah, et dixit’: quod significet ex Divino cogitationem, constat ex significatione `apparere’ cum dicitur de Domino Qui Jehovah, quod sit Ipsum Divinum quod in Ipso; quod in Domino Jehovah, et Ipse Dominus Jehovah, multis in locis prius ostensum est, videatur n. 1343, 1725, 1729, 1733, 1736, 1791, 1815, 1819, 1822, 1902, 1921, 1999, 2004, 2005, 2018, 2025, 2156, 2329, 2447, 2921, 3023, 3035, 3061; et quod Dominus quantum univerat Essentiam Humanam Divinae, tantum locutus cum Jehovah ut cum Se Ipso, n. 1745, 1999; ita `apparere ad illum Jehovah’ in sensu interno significat ex Divino; {1}quod cogitatio, constat a significatione `dicere’ quod sit percipere, et quoque cogitare, ut saepius ostensum.
@1 et a significatione dicere, quod sit percipere, tum cogitare,
saepius prius ostensum$
AC n. 3368
3368. `Ne descendas Aegyptum, reside in terra quam dico ad te’: quod significet quod non ad scientifica, sed ad rationalia, quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, constat a significatione `Aegypti’ quod sint scientifica, de qua n. 1164, 1165, 1186, 1462; et a significatione `terrae’ quod hic sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, terra enim quae hic intelligitur, est Gerar ubi Abimelech rex Philistaeorum, et per `Gerarem’ significatur fides, perque `Abimelechum’ doctrina fidei spectans rationalia, et per `regem Philistaeorum’ doctrinalia, videatur n. 3364, 3365; ideo per `terram,’ nempe Gerarem ubi Abimelechus, non aliud in sensu interno significatur; significatio enim terrae est varia, videatur n. 620, 636, (x)1066, et significat quale gentis de qua praedicatur n. 1262; in proprio autem sensu significat Ecclesiam, n. 3355, et quia Ecclesiam, etiam significat illa quae sunt Ecclesiae, hoc est, illa quae apud hominem faciunt Ecclesiam, proinde doctrinalia charitatis et fidei, ita quoque rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri; hae enim quod sint Ecclesiae vera, ita ejus doctrinalia, videatur supra n. 3364, 3365; [2] sive dicas rationalia a Divino illustrata, sive apparentias veri, sive vera caelestia et spiritualia, qualia in regno Domini in Caelis seu in caelo, et qualia in regno Domini in terris seu in Ecclesia, idem est; eadem quoque dicuntur doctrinalia, sed hoc a veris quae in illis; rationale angelicum et humanum est et vocatur rationale ex apparentiis veri illustratis a Divino; absque illis non est rationale; ita rationalia sunt illae. Quod hic dicatur quod `ad Aegyptum non descenderet,’ hoc est, quod non ad scientifica, est quia de scientificis prius actum est, peregrinatio enim Abrahami in Aegypto, repraesentabat instructionem Domini in scientificis in pueritia, videatur n. 1502: cum arcano quod `non descenderet in Aegyptum, sed peregrinaretur in terra Geraris,’ hoc est, quod non spectaret ad scientifica sed ad rationalia, ita se habet: [3] omnes apparentiae veri in quibus Divinum, sunt rationalis, usque adeo ut vera rationalia et apparentiae veri sint idem, scientifica autem sunt naturalis, usque adeo ut naturalia et vera scientifica {1}sint idem; vera rationalia, seu apparentiae veri, nusquam possunt esse et existere nisi ex influxu Divini in rationale, et per {2}rationalia in scientifica quae naturalis sunt; quae tunc fiunt in rationali apparent in naturali sicut multorum imago simul in speculo; ac ita sistuntur {3}coram homine, etiam coram angelo; sed coram angelo non ita evidenter in naturali, sed {4}apud illos qui in mundo spirituum, {5}et in spirituali naturali sunt, inde his repraesentativa veri; [4] similiter se habet apud unumquemvis hominem, nam, ut prius dictum, qui in bono est, exiguum caelum est, seu quod idem, imago caeli maximi, et quia Divinum Verum non immediate influere potest in scientifica quae sunt naturalis ejus hominis, sed per rationalia, ut dictum, ideo hic dicitur quod `non descenderet Aegyptum, sed resideret in terra Geraris’: sed de his non potest clara idea haberi nisi sciatur {6}qualis influxus est, ut et quales ideae, quapropter de illis, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum, ubi experientiae, agendum.
@1 i quoque$
@2 rationale$
@3 i vera$
@4 i in commune$
@5 qui$
@6 i prius$
AC n. 3369
3369. `Peregrinare in terra hac’: quod significet instructionem, constat ex significatione `peregrinari’ quod sit instruere, de qua n. 1463, 2025; et ex significatione `terrae’ hic, quod sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua mox supra n. (x)3368; ita `peregrinare in terra hac’ significat instructionem in illis.
AC n. 3370
3370. `Et ero cum te’: quod significet Divinum, constare potest ex eo quod Jehovah sit Qui loquitur, ita ipsum Divinum, ex Quo cum dicitur, `ero cum te,’ significat in serie quod ita Divinum in illis.
AC n. 3371
3371. `Et benedicam tibi’: quod significet sic incrementum, constat a significatione `benedicere’ quod sit fructificare in bonis et multiplicare in veris, de qua n. 981, 1420, 1422, 1731, 2846, 3140; ita incrementum.
AC n. 3372
3372. `Quia tibi’: quod significet bonum, constare potest ex eo quod `tibi’ sit Jishako, per quem Dominus quoad Divinum Rationale repraesentatur, ut saepius ostensum; et Divinum Rationale Domini non est nisi Bonum, etiam Verum ibi est Bonum quia Divinum.
AC n. 3373
3373. `Et semini tuo’: quod significet verum, constat ex significatione `seminis’ quod sit verum, de qua n. 29, 255, 1025, 1447, 1610, (x)1940, 1848, 3310; ita verum quod a Divino Domini, quod est `semen tuum.’ Qui Verbum modo secundum sensum litterae capiunt, non aliter scire possunt quam quod `semen’ sit posteritas, proinde hic posteritas Jishaki ex Esavo et Jacobo, principaliter ex Jacobo, quia in illa gente fuit Verbum, et historica de illis tot ibi existant; sed in sensu interno per `semen’ non aliqua posteritas ex Jishako intelligitur, sed omnes illi qui filii sunt Domini, ita filii regni Ipsius, seu quod idem, qui in bono et vero sunt quae a Domino; et quia illi sunt `semen,’ sequitur quod ipsum bonum et verum a Domino sit `semen,’ nam inde sunt filii, quapropter etiam ipsa vera quae a Domino vocantur `filii regni,’ apud Matthaeum,
Qui seminat bonum semen est Filius hominis; ager est
mundus, semen sunt filii regni, xiii 37, 38;
inde quoque in genere per `filios’ significantur vera, n. 489, 491, 533, 1147, 2623: [2] quisque, {1}qui aliquantum altius seu interius cogitat, scire potest {2}quod per semen Abrahami, Jishaki et Jacobi quod toties nominatur, et de quo toties dicitur quod benediceretur, et hoc prae omnibus gentibus et populis in orbe terrarum, in Divino Verbo non significari possit posteritas eorum, hi enim inter omnes gentes omnium minime in {3}bono amoris in Dominum et {4}charitatis erga proximum fuerunt, immo nec in aliquo vero fidei; nam quid Dominus, quid Ipsius regnum, ita quid caelum, et quid vita post mortem, prorsus nesciebant, tam quia non scire volebant, quam quia si resciverint de illis, corde suo prorsus negavissent, ac ita bona et vera interiora profanavissent, sicut exteriora per id quod toties aperti idololatrae facti sint, quae causa est quod tam raro aliqua interiora in Verbi Veteris Testamenti sensu litterae exstent; {5}quia tales erant, ideo Dominus de illis ex Esaia, dixit,
Excaecavit illorum oculos, et obturavit illorum cor, ut
non videant oculis suis, et intelligant corde, et convertant
se, et sanem eos, Joh. xii 40;
et de illis, cum se dixerunt semen Abrahami esse,
Dixerunt, Semen Abrahami sumus; pater noster Abrahamus
est; dicit illis Jesus, Si filii Abrahami essetis, opera
Abrahami faceretis; vos ex patre diabolo estis, et desideria
patris vestri vultis facere, Joh. viii 33, 39, 44;
per `Abrahamum’ hic etiam intelligitur Dominus, ut ubivis in Verbo; quod Ipsius non semen aut filii fuerunt sed ex diabolo, manifeste dicitur: inde patet evidenter quod per `semen Abrahami, Jishaki et Jacobi’ in Verbo {6}et historico et prophetico nullatenus intelligantur illi, nam Verbum ubivis Divinum est, sed omnes qui `semen Domini’ sunt, hoc est, qui’ in bono et vero fidei in Ipsum: (m)quod a Domino solo semen caeleste, hoc est, omne bonum et verum, videatur n. 1438, 1614, 2016, 2803, 2883, 2883, 2891, 2892, 2904, 3195.(n)
@1 si$
@2 quod per semen quod toties dicitur de Abrahamo, Jischako et
Jacobo in Divino Verbo, non significari possit posteritas eorum,
quae benediceretur prae omnibus aliis gentibus et populis in
tellure, illa eorum posteritas$
@3 amore$
@4 in charitate$
@5 quare de illis ita Dominus, Joh. xxi 33, 39, 44.$
@6 ubicunque dicitur sive in historico sive in prophetico$
AC n. 3374
3374. `Dabo omnes terras has’: quod significet spiritualia, constat ex significatione `terrarum’ quod hic sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua supra n. 3368; quae apparentiae quod sint vera etiam supra n. 3364, 3365 ostensum est, proinde spiritualia, haec enim non aliud sunt quam vera a Divino, ut constare potest ex illis quae multoties de significatione spiritualium dicta sunt: per spirituale in genuino sensu intelligitur ipsa lux veri quae a Domino, sicut per caeleste omnis flamma boni a Domino; inde constare potest quod quia lux illa influit a Domino tam in rationale quam in naturale hominis, spirituale praedicetur de utroque, et quod sit Divinum quoad verum quod influit. Ex tus sciri potest quid per spirituale in genuino sensu significatur, et quod sit spirituale rationale et spirituale naturale.
AC n. 3375
3375. `Et erigam juramentum quod juravi Abrahamo patri tuo’: quod significet confirmationem, constat a significatione `juramenti’ seu jurare quod sit confirmatio, de qua n. 2842; hic non dicitur erigere foedus quod cum Abrahamo, sed `juramentum,’ ex causa quia `foedus’ praedicatur de caelesti seu de bono, sed `juramentum’ de spirituali seu {1}de veris, videatur n. 3037, {1}de quibus hic agitur; quapropter etiam in sequentibus non dicitur de Jishako quod cum Abimelecho pepigerit foedus, sed quod `juraverit vir fratri suo,’ vers. 31; at de Abrahamo, quod ille et (x)Abimelechus `pepigerint foedus,’ Gen. xxi 32;(o) vide Ps. cv 10. Per confirmationem hic quae significatur per `juramentum,’ intelligitur conjunctio Domini cum illis qui in regno Ipsius, nam juramentum est confirmatio foederis, et per `foedus’ significatur conjunctio, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021.
@1 de vero…de quo$
AC n. 3376
3376. Sensus internus binorum horum versuum est quod Divinum Verum cum influit per rationalia, sistat apparentias veri, ac ita fructificet {1}et multiplicet se quoad bonum et verum, per quae Dominus (t)conjungit Se cum angelis et hominibus: quod hic sensus sit, non videri potest {2}ex prima expositione, ubi sparsa {3}apparent, nempe ex his quae n. 3366, Quod ex Divino cogitatio fuerit, ne ad scientifica sed ad rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, et quod inde instructio ex Divino, ac incrementum, ita bonum et verum quae spiritualia, per quae conjunctio Domini {4}cum illis quae in Verbo Ipsius; sed haec quae ita sparsa apparent coram homine, sunt usque in sensu interno ordinatissime conjuncta, et coram angelis seu in caelo apparent et percipiuntur in pulcherrima serie, immo cum repraesentativis angelicis in forma caelesti {5}, et hoc cum varietate ineffabili: tale est Verbum ubivis in sensu suo interno.
@1 se et multiplicet I$
@2 in$
@3 sunt$
@4 illis qui in regno Ipsius$
@5 i in qua Divinum a Domino$
AC n. 3377
3377. Vers. 4, 5. Et multiplicari faciam semen tuum, sicut stellas caelorum, et dabo semini tuo omnes terras has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae, et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas. `Multiplicari faciam semen tuum, sicut stellas caelorum’ significat vera et cognitiones fidei: `et dabo semini tuo omnes terras has’ significat inde Ecclesias: `et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae’ significat omnes qui in bono, tam intra quam extra Ecclesiam: `propterea quod auscultavit Abraham voci Meae’ significat unionem Essentiae Divinae Domini cum Essentia Humana per tentationes: `et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statum Mea, et leges Meas’ significat per continuas revelationes ex Se Ipso.
AC n. 3378
3378. `Multiplicari faciam semen tuum sicut stellas caelorum’: quod significet vera et cognitiones fidei, constat a significatione `seminis’ quod sint vera, de qua supra n. 3373; et (c)a significatione `stellarum’ quod sint cognitiones fidei, de qua n. 2495, 2849.
AC n. 3379
3379. `Et dabo semini tuo omnes terras has’: quod significent inde Ecclesias, constat ex significatione `seminis’ quod sint vera, ita illi qui in veris sunt, et inde vocantur `filii regni,’ de qua supra n. 3373; et ex significatione `terrarum’ quod sint rationalia quae a Divino illustrata sunt apparentiae veri, de qua etiam supra n. 3368, ita illi qui in rationalibus a Divino illustratis sunt, seu quod idem, in luce caelesti, in qua luce quia solum sunt illi qui in regno Domini sunt in caelis, {1}hoc est, in caelo, et qui in regno Domini sunt in terris, {1}hoc est, in Ecclesiis, patet quod per `terras has’ significentur Ecclesiae; Ecclesiae enim sunt non ex eo quod ita dicantur, et quod profiteantur Nomen Domini, sed quod sint in bono et vero fidei; ipsum bonum et verum fidei est quod facit Ecclesiam, immo quod est Ecclesia, nam in bono et vero fidei est Dominus, et ubi Dominus ibi Ecclesia.
@1 seu$
AC n. 3380
3380. `Et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae’: quod significet omnes qui in bono, tam intra quam extra Ecclesiam, constat a significatione `benedici’ quod sit fructificari in bono, et multiplicari in veris, de qua supra n. 981, 1422, 1731, 2846, 3140; a significatione `seminis’ quod sint bona et vera quae a Domino, de qua supra n. 3373; et a significatione `gentium terrae’ quod sint omnes qui in bono {1}; quod `gentes’ sint bona, seu quod idem, illi qui in bonis, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849; ita `benedici in semine tuo omnes gentes terrae’ significat quod a bono et vero quod a Domino salventur omnes qui in mutua charitate vivunt, sive intra Ecclesiam sive extra illam sint; quod gentes quae extra Ecclesiam qui in bono {2}sunt, aeque salventur, videatur n. 593, 932, 1032, 1059, 1327, 1328. 2049, 2051, 2284, 2589-2604, 2861, 2986, 3263.
@1 sunt$
@2 i vitae$
AC n. 3381
3381. `Propterea quod auscultavit Abraham voci Meae’: quod significet unionem Essentiae Divinae Domini cum Essentia Humana per tentationes, constat ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Dominus etiam quoad Divinum Humanum, de qua n. 2833, 2836, 3251; et (c)a significatione `auscultare voci Meae,’ cum praedicatur de Domino, quod sit unire Essentiam Divinam Humanae per tentationes, nam {1}ex his praedicatur {2}oboedientia in Verbo de Domino; spectant haec illa quae de Abrahamo relata sunt capite xxii, nempe `cum Deus tentaret illum, diceret ad eum, quod sumeret filium suum, et offerret illum in holocaustum,’ vers. 1, 2, cui voci cum auscultavit, dicitur,
Nunc novi, quod timeas Deum tu, et non cohibuisti filium
tuum unicum a Me:…in Me juravi, dictum Jehovae, quia
propterea quod fecisti verbum hoc, et non cohibuisti filium
tuum unicum tuum, quod benedicendo benedicam tibi, et
multiplicando multiplicabo semen tuum sicut stellas caelorum,
vers. 12, 16, 17;
quod per `non cohibere filium tuum unicum a Me,’ quod erat `auscultare voci,’ significetur unitio Humani cum Divino per ultimum tentationis, videatur n. 2827, 2844; [2] quod haec intelligantur per `auscultare voci Jehovae’ seu Patris, etiam a Domini verbis in Gethsemane patet, apud Matthaeum,
Pater mi, si possibile est, transeat a Me calix hic,
verumtamen non sicut Ego volo, sed sicut Tu:…rursus secunda
vice, Pater Mi, si non potest hoc poculum transire a Me, nisi
bibero illud, fiat voluntas Tua, xxvi 39, 42; Marc. xiv 36;
Luc. xxii 42;
at quia Jehovah seu Pater erat in Ipso, seu Ipse in Patre et Pater in Ipso, Joh. xiv 10, 11, per `auscultare voci Jehovae’ intelligitur quod Dominus univerit Divinum Humano per tentationes propria potentia, quod etiam constat ab ipsis Domini verbis apud Johannem,
Quemadmodum cognoscit Me Pater, et Ego cognosco Patrem,
et animam Meam pono pro ovibus,…propter hoc Pater Me amat,
quod Ego pono animam Meam, ut rursus accipiam illam; nemo
tollit eam a Me sed Ego pono a Me Ipso, potestatem habeo
ponendi illam, et potestatem habeo rursus accipiendi illam;
hoc praeceptum accepi a Patre Meo, x 15, 17, 18.
Quod Dominus univerit Essentiam Suam Divinam Essentiae Humanae per tentationes propria potentia, videantur n. 1663, 1668, 1690, 1691 f., 1725, 1729, 1733, 1737, 1787, 1789, 1812, 1820, 2776, 3318 f.
@1 de$
@2 de Domino obedientia $
AC n. 3382
3382. `Et observavit observanda Mea, praecepta Mea, statuta Mea, et leges Meas’: quod significet per continuas revelationes ex Se Ipso, nempe sicut per tentationes, etiam per illas univerit Essentiam Divinam Humanae, constare potest ex eo quod `observare observanda, praecepta, statuta et leges’ involvant omnia Verbi, nempe `observanda’ omnia ejus in communi, `praecepta’ ejus interna, `statuta’ ejus externa, et `leges’ omnia in specie; haec quia praedicantur de Domino, Qui ab aeterno fuit Verbum, et a Quo omnia illa, in sensu interno non significari potest quod Ipse illa observaverit, sed quod illa Sibi Ipsi, cum in statu unitionis Humani cum Divino fuit, revelaverit: [2] haec quidem prima specie apparent remotiora a sensu litterae, etiam a proximo sensu interno, at usque cum haec verba leguntur ab homine, ille sensus eorum verborum in caelo est; nam ut aliquoties prius dictum et videri potest ab exemplis n. 1873, 1874, sensus litterae in ascensu versus caelum exuitur, et loco ejus alius caelestis subit, usque adeo ut non cognosci possit quod sit inde; qui enim in caelo sunt, in idea sunt quod omnia Verbi in sensu interno agant de Domino, et quoque quod omnia {1}Verbi sint a Domino, etiam cum fuit in mundo, quod ex Divino, ita ex Se Ipso, cogitaverit, et Sibi omnem intelligentiam et sapientiam per continuas revelationes ex Divino acquisiverit, ideo ex illis verbis non aliud percipiunt; nam observare omnia Verbi, tam interna quam externa, quae significantur per `observare observanda, praecepta, statuta et leges’ non praedicabilia sunt de Domino, quia Ipse fuit Verbum, proinde Ipse Qui observandus, Ipse praeceptum, tum Ipse statutum, et Ipse lex, spectant enim omnia illa Ipsum, ut Primum ex Quo, ac ut Ultimum ad Quem; ideo per illa verba in sensu supremo non aliud significari potest quam unitio Divini Domini cum Humano per continuas revelationes ex Se Ipso: quod Dominus ex Divino, ita a Se Ipso, cogitaverit, secus ac alii homines, videatur n. 1904, 1914, 1935; et quod Sibi Ipsi acquisiverit intelligentiam et sapientiam per continuas revelationes ex Divino, n. 1616, 2500, 2523, 2632. [3] Quod `observare observanda’ sint omnia Verbi in communi, et quod `praecepta’ sint Verbi interna, `statuta’ Verbi externa, et quod `leges’ sint omnia Verbi in specie, in genuino sensu, constare potest a multis locis in sensu interno spectatis, quorum aliqua licet afferre, ut apud Davidem,
Beati integri via, ambulantes in lege Jehovae; beati
custodientes testimonia Ipsius;…utinam dirigantur viae meae
ad custodiendum statuta Tua:…statuta Tua custodiam; ne
desere me usque adeo:…in toto corde meo quaesivi Te, ne
aberrare me fac a praeceptis Tuis: in corde meo abscondi
Verbum Tuum, ut non peccem Tibi: benedictus Tu Jehovah, doce
me statuta Tua; labiis meis narravi omnia judicia oris Tui: in
via testimoniorum Tuorum laetor:…in mandatis Tuis meditor;
et respicio vias Tuas: in statutis Tuis delector; non
obliviscor Verbi Tui: retribue servo Tuo, ut vivam, et
custodiam Verbum Tuum, revela oculos meos, ut videam mirabilia
e lege Tua:…ne absconde a me praecepta Tua:…vivifica me
juxta Verbum Tuum:…doce me statuta Tua; viam mandatorum fac
me intelligere, Ps. cxix 1-27;
agitur ibi in toto psalmo de Verbo et de illis quae Verbi sunt, quae quod sint `praecepta, statuta, judicia, testimonia, mandata, viae’ patet, sed quid illa in specie significant, nullatenus ex sensu litterae videri potest; in illo vix nisi quam repetitiones ejusdem rei sunt, at ex sensu interno in quo aliud prorsus per `praecepta,’ aliud per `statuta,’ et alia per `judicia, testimonia, mandata, vias’ significantur: [4] similiter alibi apud eundem,
Lex Jehovae perfecta, reducens animam; testimonium
Jehovae firmum, sapientem reddens simplicem; mandata Jehovae
recta, laetificantia cor: praeceptum Jehovae purum, illuminans
oculos; timor Jehovae mundus, stans in aeternum; judicia
Jehovae veritas, Ps. xix 8-10:
et in Libro Regum,
David ad Salomonem, Observabis observandum Dei tui, ad
ambulandum in viis Ipsius, ad servandum statuta Ipsius, et
praecepta Ipsius, et judicia Ipsius, et testimonia Ipsius,
juxta scriptum in lege Mosis, 1 Reg. ii 3;
`observare observandum’ pro omnibus Verbi in communi, primo enim loco nominatur, et sequentia spectat ut minus communia, est enim observare observandum idem ac servare servandum: apud Mosen,
Amabis Jehovam Deum tuum, et observabis observandum
Ipsius, et statuta et judicia Ipsius, et praecepta Ipsius,
omnibus diebus, Deut. xi 1;
ubi `observare observandum’ seu servare servandum similiter pro omnibus Verbi in communi; `statuta’ pro Verbi externis qualia sunt ritualia et quae repraesentativa et significativa sensus interni sunt; `praecepta’ autem pro Verbi internis qualia sunt illa quae sunt vitae et doctrinae; imprimis quae sunt sensus interni; sed de significatione praeceptorum et statutorum, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum.
@1 quae in Verbo sunt, a Domino sint$
AC n. 3383
3383. Vers. 6, 7. Et habitabat Jishak in Gerar. Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus; et dixit, Soror mea illa, quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam, quia bona aspectu illa. `Habitabat Jishak in Gerar’ significat statum Domini quoad illa quae sunt fidei respective ad rationalia quae adjungenda: `et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus’ significat disquisitiones hominum de Divino Vero: `et dixit, Soror mea illa’ significat verum rationale: `quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam’ significat quod non potuit aperire ipsa Divina Vera, sic Divinum Bonum non reciperetur: `quia bona aspectu illa’ significat quod facile recipi posset ex eo quod Divinum dicatur.
AC n. 3384
3384. `Habitabat Jishak in Gerar’: quod significet statum Domini quoad illa quae sunt fidei respective ad rationalia quae adjungenda, constat a significatione `habitare in Gerar’ quod sit esse in illis quae (t)fidei sunt, ita status quoad illa; `habitare’ enim significat vivere, n. 1293, et `Gerar’ illa quae sunt fidei, n. 1209, 2504, 3365; et a repraesentatione `Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630; quod sint respective ad rationalia quae adjungenda, constat ab illis quae praecedunt et ab illis quae sequuntur, nam agitur in toto hoc capite de illis, nempe de rationalibus quae illustrata a Divino Domini sunt apparentiae veri. [2] Quod `habitare’ sit esse (c)et vivere, ita status, patet a perpluribus locis in Verbo; ut apud Davidem,
Habitabo in domo Jehovae in longitudinem dierum, Ps.
xxiii 6:
Unum petii a Jehovah, hoc quaeram, Habitem in domo
Jehovae omnibus diebus vitae meae, Ps. xxvii 4:
Non habitabit in medio domus Meae, faciens dolum, Ps. ci
7; ubi `habitare in domo Jehovae’ pro esse et vivere in bono
amoris, nam hoc est `domus Jehovae’: apud Esaiam,
Habitantes in terra umbrae mortis, lux effulsit super
eos, ix 1;
`habitantes {1}in terra umbrae mortis’ pro statu (c)eorum qui in ignorantia boni et veri sunt: apud eundem,
Babel non habitabitur in aeternum, xiii 20;
pro statu damnationis illorum qui `Babel’ sunt: [3] apud eundem,
Jehovah Deus Israelis habitans cherubos, xxxvii 16;
Pastor Israelis…habitans cherubos, effulge, Ps. lxxx 2
[A.V. 1];
`habitans cherubos’ est Dominus quoad statum providentiae, ne quis in sancta amoris et fidei nisi praeparatus a Domino immittatur, n. 308: apud Davidem,
In pace simul cubo et dormio, nam Tu Jehovah solus
securum me habitare facis, Ps. iv 9 [A.V. 8];
`securum facere habitare’ pro statu pacis: apud Jeremiam,
Quae habitas super aquis multis, magna thesauris, venit
finis tuus, mensura lucri tui, ii 13;
de Babele; `habitare super aquis multis’ pro esse in cognitionibus de vero: [4] apud Danielem,
Deus Ipse revelat profunda et abscondita, novit quid in
tenebris, et lux cum Eo habitat, ii 22;
`habitare’ pro esse: apud eundem,
Sub arbore {2}illa umbram habebat bestia agri, et in
ramis ejus habitabant aves caeli, iv 9:
et apud Ezechielem,
Sub ramis ejus pepererunt omnis fera agri, et in umbra
ejus habitarunt omnes gentes magnae, xxxi 6;
`habitare’ pro esse et vivere: apud Hosheam,
Area et torcular non pascet eos, et mustum mentietur
illi, non habitabunt in terra Jehovae, et revertetur Ephraim
Aegyptum, ix 2, 3;
`non habitare in terra Jehovae’ pro non esse in statu boni amoris, ita non in regno Domini.
@1 in umbra mortis I$
@2 ejus$
AC n. 3385
3385. `Et interrogaverunt viri loci ad mulierem ejus’: quod significet disquisitiones hominum de Divino Vero, constat ex significatione `interrogare’ quod sit disquirere; a significatione `virorum loci’ nempe Geraris quod sint illi qui in doctrinalibus fidei; quod `Gerar’ sint illa quae fidei, videatur n. 1209, 2504, ita `viri loci’ sunt homines talis status; et ex significatione `mulieris,’ hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077. In illis quae praecedunt, actum est de apparentiis veri quod existant per influxum Divinum a Domino in rationalia hominis; hic nunc agitur de receptione illarum, et quidem primo ab illis qui in doctrinalibus fidei sunt, et {1}intelliguntur per `viros loci’ seu Geraris ac sunt ex prima classe illorum qui spirituales vocantur; hi enim quia non perceptionem habent, sicut caelestes, et in obscuro sunt respective, n. 1043, 2088, 2669, 2708 pr., 2715, 2718, 2831, 3235, 3241, 3246 disquirunt num ita sit, {2}tum num Divinum Verum sit; et quia non perceptionem habent {3}num sit, datur illis tale quod apparet sicut verum, et hoc secundum, rationale eorum, hoc est, secundum captum sic enim recipitur; cuique permittitur credere veris sicut illa capit si non id, non foret receptio, quia non aliqua agnitio: de his nunc agitur.
@1 significantur$
@2 seu$
@3 ac ideo non capiunt an Divinum sit$
AC n. 3386
3386. `Et dixit, Soror mea illa’: quod significet verum rationale constat (c)a significatione `sororis’ quod sit verum rationale, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556; per verum rationale intelligitur illud quod apparet sicut verum secundum captum seu coram rationali, ut mox supra dictum. Arcanum quod Jishakus dixerit Rebeccam esse Sororem suam, sicut Abrahamus prius in Aegypto, Gen. xii 11-13, 19, et postea in Gerare, Gen. xx 2, 5, 12, dixerat Saram esse sororem suam, simile involvit, ut videri potest ab explicatione ad illa loca; et quia simile tribus vicibus contigerat, et quoque illa memorantur in Verbo, constat quod arcanum maximi momenti sit quod inest, quod nusquam alicui notum esse potest quam ex sensu interno; quid autem sit, patet (c)ab illis quae sequuntur.
AC n. 3387
3387. `Quia timuit dicere, Mulier mea; forte occidant me viri loci propter Rebeccam’: quod significet quod non potuit aperire ipsa Divina Vera, sic Divinum Donum non reciperetur, constat ex significatione `timere dicere’ quod sit {1}non posse aperire; ex significatione `mulieris,’ hic Rebeccae, quod sit Divinum Rationale quoad Divinum Verum, de qua n. 3012, 3013, 3077; ex significatione `occidere me’ quod sit non recipi bonum, per `Jishakum’ enim, qui hic est `me,’ repraesentatur Divinum Bonum Rationalis Domini, n. 3012, 3194, 3210; tunc enim bonum dicitur `occidi’ seu perire cum non recipitur, nam fit nullum apud eum; et ex significatione `virorum loci’ quod sunt illi qui in doctrinalibus fidei, de qua mox supra n. 3385; ex his nunc patet quis sensus internus illorum verborum est, nempe si aperirentur ipsa Vera Divina, quod ab illis qui in doctrinalibus fidei, non reciperentur, quia omnem eorum rationalem captum, ita omnem eorum fidem, excedunt, et consequenter nihil boni a Domino influere posset; bonum enim a Domino, seu Bonum Divinum, non influere potest nisi in vera, sunt enim vera vasa boni, ut multoties ostensum; [2] (m){2}vera seu apparentiae veri sunt homini data propterea ut Divinum Bonum queat intellectuale ejus formare, ita ipsum hominem, nam ob finem ut influere possit bonum, sunt vera; bonum enim absque vasis seu receptaculis non invenit locum, {3}quia non statum sibi correspondentem, (n) quapropter ubi non vera, seu ubi illa non recepta, ibi nec bonum rationale {4}aut humanum, consequenter non homini aliqua vita spiritualis; ut itaque usque homini sint vera, et illi inde vita spiritualis, dantur apparentiae veri, et quidem cuivis secundum suum captum, quae apparentiae agnoscuntur pro veris quia sunt tales ut in illis Divina possint esse. [3] Ut sciatur quid apparentiae et quod illae sint quae pro veris Divinis homini inserviunt, sint illustrationi exempla: si diceretur quod in caelo nulla idea loci, ita nulla distantiae sit, sed quod pro illis sint ideae status, hoc ab homine nequaquam capi posset, sic enim crederet quod nihil distinctum foret, sed confusum, omnes nempe in uno seu simul, cum tamen omnia ibi tam distincta sunt ut nusquam distinctius dari queat; quod loca, distantiae et spatia quae in natura, sint status in caelo, videatur n. 3356; inde patet quod quicquid usque in Verbo dicitur de locis et spatiis, et ex illis, (c)et per illa, sint apparentiae veri, et nisi per apparentias illas diceretur, nusquam reciperetur, consequenter vix aliquid, nam idea {5}spatii et temporis inest paene omnibus et singulis cogitationis apud hominem, {6}quamdiu est in mundo, hoc est, in spatio et tempore: [4] quod secundum apparentias spatii locutum sit in Verbo, constat paene ab omnibus et singulis ibi, ut apud Matthaeum,
Dixit Jesus, Quomodo dicit David, Dominus Domino meo,
Sede a dextris Meis, donec posuero inimicos tuos scabellum
pedum tuorum? xxii 41, 42 [A.V. 43, 44];
ubi `sedere a dextris’ est ex idea loci, ita secundum apparentiam, cum tamen est status potentiae Divinae Domini qui {7}sic describitur: apud eundem,
Jesus dixit, Ex nunc videbitis Filium hominis sedentem ex
dextris potentiae, et venientem super nubibus caeli, xxvi 64;
similiter hic `sedere a dextris’ ut et `venire super nubibus’ sunt ex idea loci hominibus, sed {8}est idea status potentiae Domini angelis: apud Marcum,
Filii Zebedaei dixerunt ad Jesum, Da nobis ut unus a
dextris Tuis, et alter a sinistris Tuis sedeamus in gloria
Tua: Jesus respondit, Sedere a dextris Meis, et (c)a
sinistris Meis, non est Meum dare, sed quibus paratum est, x
37, 40;
inde patet qualem ideam de regno Domini {9}habuerunt discipuli, quod nempe esset `sedere a dextris et a sinistris’; et quia illis talis idea, etiam Dominus secundum captum eorum respondit, ita secundum quod apparuit illis: [5] apud Davidem,
Hic sicut sponsus exiens e conclavi suo, gaudet sicut
heros ad currendum viam, a fine caelorum exitus Ipsius, et
circuitio Ipsius ad fines eorum, Ps. xix 6, 7 [A.V. 5, 6];
ibi de Domino, Cujus Divinae potentiae status describitur per talia quae sunt spatii: apud Esaiam,
Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, illi
aurorae,…dixisti in corde tuo, In caelos ascendam, supra
stellas {10}caeli exaltabo thronum meum,…ascendam super
excelsa nubis, xiv 12-14;
`cadere de caelo, ascendere caelos, supra stellas caeli exaltare thronum. ascendere super excelsa nubis’ sunt omnia ex idea et apparentia spatii seu loci, per quae amor sui profanans sancta describitur Quia caelestia et spiritualia per talia quae apparent, et secundum illa, coram homine sistuntur, ideo caelum quoque describitur sicut quod in alto sit, cum tamen non in alto sed in interno est, n. 450, 1380, 2148.
@1 i in sensu interno$
@2 et$
@3 seu statum receptivum (or receptionis?) sui$
@4 seu$
@5 i vix nulla status sed$
@6 A had quando est in mundo, seu quando vivit in spatio et
tempore, but deleted the whole passage, perhaps when recopying.$
@7 ita$
@8 after Domini$
@9 habuerint$
@10 so AI but Heb.=Dei, as in n. 8678, and other places.$
AC n. 3388
3388. `Quia bona aspectu illa’: quod significet quod facile recipi posset ex eo quod Divinum dicatur, constat ex significatione `boni aspectu’ quod sit illud quod ea forma placet, ita quod facile recipitur. Agitur de illis qui in doctrinalibus fidei sunt, et nullam perceptionem veri ea bono habent, sed modo conscientiam veri ex eo quod ita illis a parentibus et magistris dictum, qui sunt qui vocat `viri loci’ seu Geraris, n. 3385, 3387; illis primum confirmationis ver est quod Divinum dicatur, {1}statim enim tunc illis est idea sancti quae dat {2}universalem confirmationem omnibus et singulis quae dicuntur, et hoc tametsi id non capiunt; at usque quae dicuntur, erunt adaequata captui illorum; non enim satis est ut homo sciat quod sit, sed etiam scire vult quid sit, et quale sit, ut inde aliqua confirmatio accedat parti ejus intellectuali, et vicissim ab ea; si non hoc, quidem induci potest memoriae, sed ibi non manet aliter quam res mortua sicut res soni, et nisi confirmantia aliqua illud infixerint, undecumque illa sint, dissipatur sicut reminiscentia cujusdam rei modo sonantis.
@1 illico$
@2 primum$
AC n. 3389
3389. Vers. 8, 9. Et factum, quia prolongabantur ei ibi dies, et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit, et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua. Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit, Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa? et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam. `Factum quia prolongabantur ei ibi dies’ significat statum receptionis: `et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit’ significat doctrinam fidei spectantem rationalia in cognitionibus: `et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua’ significat quod Divinum Bonum adesset in Divino Vero: `et vocabat Abimelech Jishakum et dixit’ significat Domini perceptionem ex doctrina: `Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?’ significat si Divinum Verum, non quoque rationale esset: `et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam’ significat quod non reciperetur.
AC n. 3390
3390. `Factum quia prolongabantur ei ibi dies’: quod significet statum receptionis, constat ex significatione `prolongare ibi ei,’ nempe Jishako, quod sit cum Divinum Bonum quod per Jishakum repraesentatur, aliquamdiu ibi esset, quod reciperetur verum, de receptione enim veri a spiritualibus in sensu interno agitur; et a significatione `dierum’ quod sint status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788.
AC n. 3391
3391. `Et prospexit Abimelech rex Philistaeorum trans fenestram, et vidit’: quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia in cognitionibus, constat ex repraesentatione `Abimelechi’ quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2533; et a significatione `regis Philistaeorum’ quod sint doctrinalia, de qua n. 3365; et a significatione `fenestrae’ quod sit intellectuale, de qua n. 655, 658, proinde visus internus, nam hic olim significatus est per `fenestras’; ita `prospicere trans fenestram’ est percipere illa quae per visum internum apparent; haec in genere sunt cognitiones quae sunt externi hominis; rationalia, seu quod idem, apparentiae veri, hoc est, vera spiritualia {1}, non sunt cognitiones sed in cognitionibus, sunt enim rationalis, ita interni hominis, ac internus homo est qui spectat illa quae sunt externi, ita vera in cognitionibus; nam cognitiones quia sunt naturalis hominis, sunt vasa recipientia rationalium; quod vera Divina influant in rationale, et per hoc in naturale, et in hoc sistantur sicut multorum imago in speculo, videatur n. 3368. [2] Quod `fenestrae’ sint illa quae sunt visus interni, hoc est, intellectus, quae una voce intellectualia vocantur, constat ab illis locis Verbi quae n. 655 allata sunt, et adhuc ab his; apud Joelem,
In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent,
per fenestras ingredientur sicut fur, ii 9;
ibi de malis et falsis ultimorum dierum Ecclesiae; `in domos ascendere’ pro destruere bona quae sunt voluntatis; quod `domus’ sint bona quae voluntatis, videatur n. 710, 2233, 2234; et `ingredi per fenestras’ pro destruere vera ac eorum cognitiones quae sunt intellectus: apud Zephaniam,
Extendet Jehovah manum Suam super septentrionem, et
perdet Asshurem, cubabunt in medio ejus catervae, omnis fera
ejus gentis, etiam platea et anataria in malogranatis ejus
pernoctabunt, vox cantabit in fenestra, siccitas in limine,
quia cedrum denudavit, ii 14;
ubi de destructione veritatum fidei per ratiocinationes, quae sunt Asshur, n. 119, 1186; `vox cantabit in fenestra’ pro desolatione veri, {3}ita facultatis intellectualis quoad verum: [3] in Libro Judicium,
Per fenestram prospexit, et exclamavit mater Siserae per
cancellos, Quare tardat currus ejus venire? v 28;
propheticum Deborae et Baraki de Ecclesiae spiritualis resuscitatione; `per fenestram prospicere’ pro per ratiocinia {4}illorum qui vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt, destruunt, illa enim sunt intellectualia in opposito sensu: apud Jeremiam,
Vae aedificanti domum suam sine justitia, et hyperoa sua
sine judicio, qui dicit, Aedificabo mihi domum mensurarum, et
hyperoa spatiosa, et exscindit sibi fenestras, et tabulata
cedro, et pingit minio, xxii 13, 14;
`aedificare domum sine justitia et hyperoa sine judicio’ pro condere religiosum ex non bono et non vero; quod `justitia et judicium’ sit bonum et verum, videatur n. 2235; `exscindere sibi fenestras et tabulata cedro et pingere minio’ pro vera intellectualia et spiritualia falsificare. Fenestrae {5}Templi Hierosolymitani nec aliud repraesentarunt quam {6}illa quae intellectualium sunt, ita quae spiritualium; similiter ac significant fenestrae novi templi, de quibus apud Ezechiel xl 16, 22, 25, 33, 36; xli 16, 26; nam quod novum templum, nova Hierosolyma, et {7}nova terra, apud Prophetam illum, non aliud sint quam regnum Domini, quisque videre potest, {8}ita quod illa quae memorantur de illis, sint talia quae sunt regni.
@1 i n. 3368$
@2 i a Domino$
@3 seu$
@4 haec enim sunt intellectualia in opposito sensu, ita illorum qui
vera negant, et sic illa quae Ecclesiae sunt destruunt:$
@5 i quae fuerunt$
@6 intellectualia$
@7 A has terra sancta, I Nova Terra. Ezekiel has no mention of a
new earth, but see Ezek. xlv 1-8 for `holy land.’$
@8 ita illa quae memorantur de novo templo sunt talia quae sunt
Regi illius.$
AC n. 3392
3392. `Et ecce Jishak ridens cum Rebecca muliere sua’: quod significet quod Divinum Bonum adesset in Divino Vero, seu quod {1}Divino Bono adjunctum Divino Vero esset, constat ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Bonum Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3194, 3210; ex significatione `ridere’ quod sit amor seu affectio veri, de qua n. 2072, 2216; et ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; inde patet quod `Jishak ridens cum Rebecca muliere sua’ significet quod Divinum Bonum cum Divino Vero adesset; sensus illorum in serie est quod verum spirituale recipiatur primum ex causa quia Divinum vocatur, postea quia in illo Divinum est, quod perspiciunt illi qui regenerantur et spiritualis Ecclesiae homines fiunt; hi sunt qui intelliguntur per `Abimelechum,’ hoc est, illi qui in doctrina fidei sunt, et spectant vera in cognitionibus, de quibus mox supra n.3391.
@1 Divino Bono AI; but A has Divinum Veru deleted and i Divino Bono. Probably the correct reading is Divino Bono adjunctum Divinum Verum esset.$
AC n. 3393
3393. `Et vocabat Abimelech Jishakum, et dixit’: quod significet Domini perceptionem ex doctrina, constat ex repraesentatione `Abimelechi’ quod sit doctrina spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 2533, 3391; ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Domini, de qua supra; et ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1898, 1919, 2080, 2862; et quia Abimelech significat doctrinam illam, in qua nunc Divinum perceptum est, n. 3392, ita per `Abimelechum’ etiam repraesentatur Dominus quoad illam; nam omnia et singula quae in Verbo in supremo sensu se referunt ad Dominum; estque Dominus ipsa doctrina, hoc est, Verbum, non modo quoad sensum supremum ibi, sed etiam quoad sensum internum, etiam quoad sensum litteralem, [2] hic enim sensus est repraesentativus et significativus sensus interni, et hic repraesentativus et significativus sensus supremi; et quod in Verbo repraesentativum et significativum est, hoc in essentia sua est illud {1}quod repraesentatur et significatur, ita est Divinum Domini; repraesentativum enim non est nisi imago illius qui repraesentatur, et in imagine est ipse qui sistitur; ut patere potest a loquela hominis, etiam a gestu ejus; illa nempe loquela et hic nempe gestus sunt modo imagines illorum quae existunt intus in homine, in ejus cogitatione et voluntate, sic ut loquela et gestus sint cogitatio et voluntas in forma {2}; si enim cogitationem et voluntatem inde auferres, reliquum foret modo inanimatum quid, ita nihil humani; inde constare potest quomodo se habet cum Verbo, etiam in littera, quod nempe Divinum sit.
@1 i ipsum$
@2 i seu formatae naturaliter$
AC n. 3394
3394. `Atqui ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?’: quod significet si Divinum Verum non quoque rationale esset, constat ex significatione `mulieris,’ hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; et ex significatione `sororis’ quod sit verum rationale, de qua n. 3386; ita, `ecce mulier tua illa et quomodo dixisti, Soror mea illa?’ significat quia Divinum Verum est, quod non possit {1}rationale esse. [2] Cum hoc arcano (t)ita se habet: spirituales quia non perceptionem habent sicut caelestes, non sciunt quod Divinum Verum fiat rationale verum apud hominem cum regeneratus est; aiunt quidem quod omne bonum et omne verum a Domino, at usque cum illa existunt in rationali illorum, autumant usque quod bonum et verum sit illorum, ita quasi ab illis, non enim separari possunt a proprio, quod hoc vult; cum tamen id apud caelestes se ita habet quod percipiant Divinum Bonum et Verum in rationali, hoc est, in rationalibus quae, a Divino Domini illustrata, sunt apparentiae veri, n. 3368, etiam in naturali, hoc est, in scientificis ac sensualibus, et quia caelestes in tali statu sunt, agnoscere possunt {2}quod omne bonum et verum a Domino influat, ut et quod perceptivum boni et veri sit quod illis communicatur et appropriatur a Domino, ac facit illorum jucundum, beatum et felix; (m)inde erat quod antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, in objectis singulis quae oculis videbant, non nisi quam caelestia et spiritualia {3}perceperint, n. 1409:(n) [3] quia hic de spirituali homine regenerato, qui Divinum Bonum in nova voluntate, (c)et Divinum Verum in novo intellectu, per regenerationem a Domino {4}accepit, et quia illi non in alia perceptione sunt quam si rationale esset, non posset esse Divinum, ut supra dictum, {5}ita si Divinum quod nihil commune haberet cum rationali, ideo hic dicitur, si Divinum Verum, non quoque rationale esset: (s)haec quoque causa est quod velint ut illa quae sunt fidei, simpliciter credantur absque aliqua intuitione a rationali, non scientes quod nusquam aliquid fidei, {6}ne quidem arcanissimum ejus, capiatur ab aliquo homine absque idea aliqua rationali, etiam naturali, sed quali, ille non novit, n. 3310 f.; per id quidem se tutari possunt adversus illos qui de omnibus et singulis ex negativo ratiocinantur num ita sit, n. 2568, 2588; at illis qui in affirmativo sunt de Verbo quod nempe credendum, est talis positio damnosa, sic enim possunt {7}cujusvis liberum cogitandi auferre, et conscientiam ligare etiam ad maxime haereticum, dominando sic super hominis interna et externa;(s) illa et haec sunt quae significantur per quod `Abimelechus dixit ad Jishakum, Ecce mulier tua illa, et quomodo dixisti, Soror mea illa?’
@1 i verum$
@2 quod omnia et singula quae boni et veri sunt, a Domino influant,
et sic Divina in se sint$
@3 perciperent$
@4 habet$
@5 et$
@6 etiam$
@7 cujusdem$
AC n. 3395
3395. `Et dixit ad illum Jishak, Quia dixi, Forte moriar propter illam’: quod significet quod non reciperetur, constat ex illis quae supra n. 3387 dicta sunt, ad illa verba `quia timuit dicere, Mulier mea, forte occidant me viri loci propter Rebeccam.’ Quod `dicere’
{1}significet percipere et cogitare, hic manifestius patet quam
alibi.
@1 i ibi$
AC n. 3396
3396. Vers. 10, 11. Et dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis? ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum. Et praecepit Abimelech omni populo, dicendo, Tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur. `Dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis?’ significat indignationem: `ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum’ significat quod adulterari potuisset et sic profanari: `et praecepit Abimelech omni populo, dicendo’ significat decretum: `Tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur’ significat quod Divinam Verum et Divinum Bonum non aperiendum, et usque ad illud non accedendum fide, ex periculo damnationis aeternae si profanaretur.
AC n. 3397
3397. `Dixit Abimelech, Quid hoc fecisti nobis?’: quod significet indignationem, {1}constare potest absque explicatione.
@1 constat$
AC n. 3398
3398. `Ut parum cubaret unus populi cum muliere tua, et adduxisses super nos reatum’: quod significet quod adulterari potuisset et sic profanari, constat a significatione `cubare’ quod sit perverti seu adulterari; a significatione `unius populi’ quod sit aliquis ab Ecclesia, nempe spirituali, de qua n. 2928; a significatione `mulieris,’ hic Rebeccae, quod sit Divinum Verum, de qua supra; et a significatione `reatus’ quod sit culpa profanationis veri; inde patet quod `ut parum cubaret unus populi cum {1}uxore tua, et adduxisses super nos reatum’ sit quod Divinum Verum ab aliquo in Ecclesia facile potuisset adulterari, et {2}culpam profanationis veri sibi inducere. Supra n. 3386 dictum, quod quia Abrahamus bis Saram uxorem suam dixerit sororem, primum in Aegypto, et dein in Gerar apud Abimelechum, et quod Jishakus similiter Rebeccam mulierem suam dixerit sororem etiam apud Abimelechum, et quia tria illa in Verbo quoque memorantur, quod arcanissimum quoddam sit, cur ita; {3}ipsum arcanum in his in sensu interno patet, nempe quia per `sororem’ significatur rationale, et per `mulierem’ Divinum Verum, et quod rationale dictam, hoc est, `soror,’ ne Divinum Verum quod est `mulier,’ hic Rebecca, adulteraretur et sic profanaretur. [2] Cum profanatione veri ita se habet quod Divinum Verum nequaquam possit profanari quam ab illis qui prius id agnoverunt, illi enim primum intrarunt per agnitionem et fidem in verum, et sic ei initiati sunt; cum dein recedunt ab illo, tunc continue manet vestigium ejus intus impressum, quod simul revocatur quando falsum et malum, inde verum quia illis adhaerescit, profanatur; ideo illi, apud quos hoc fit, in se continue habent quod damnat, ita sui infernum; infernales enim cum ad sphaeram ubi bonum et verum, approximant, ilico sentiunt suum infernum, nam veniunt in illud quod odio habent, consequenter in cruciatum; qui itaque profanarunt verum, habitant continue cum illo quod eos cruciat, et hoc secundum {4}gradum profanationis: quia ita est, summopere providetur a Domino ne Divinum Bonum et Verum profanetur; et providetur imprimis per id quod homo qui talis est ut non possit aliter quam profanare, detineatur tam procul ab agnitione et fide veri et boni quantum possit, nam, ut dictum, nemo profanare potest quam qui prius agnovit et credidit: [3] illa causa fuit quod posteris Jacobi, Israelitis et Judaeis, non detecta fuerint vera interna, ne quidem aperte dictum quod aliquid internum in homine esset, ita quod aliquis internus cultus sit, et vix aliquid de vita post mortem, et de regno caelesti Domini, seu Messiae quem exspectarunt; causa fuit quia tales erant quod praevisum, quod si illis detecta fuissent, non potuissent aliter quam illa profanavisse, non enim aliud voluerunt quam terrestria; et quia generatio illa talis fuit, et quoque talis est, permittitur etiam adhuc ut sint prorsus in incredulitate; si enim semel agnovissent, et dein recessissent {5}, tunc non potuissent aliter quam {6}inducere sibi omnium gravissimum infernum. [4] Illa quoque causa fuit quod Dominus non prius in mundum venerit, et interna Verbi revelaverit, quam cum prorsus nullum bonum, ne quidem bonum naturale, apud illos residuum {7}esset, tunc enim amplius non recipere potuerunt aliquod verum usque ad agnitionem internam, nam bonum est quod recipit, ita non profanare; {8}talis status erat qui intelligitur per plenitudinem temporum {9}, et per consummationem saeculi, etiam per ultimum diem, de quo (t)multis apud Prophetas: eadem etiam causa est quod nunc revelentur arcana sensus interni Verbi, quia hodie vix aliqua fides est, quia non aliqua charitas, ita quia consummatio saeculi est; [5] et cum haec, tunc revelari possunt {10}absque periculo profanationis, quia non interius agnoscuntur. Propter hoc arcanum est quod in Verbo memoretur de Abrahamo et de Jishako quod uxores suas in Gerare apud Abimelechum vocaverint sorores. Videantur porro illa quae prius de eadem re dicta et ostensa sunt, nempe quod profanare possint qui agnoscunt, non autem qui non agnoscunt, minus qui non sciunt, n. 593, 1008, 1010, 1059: quid periculi a profanatione sanctorum et Verbi, n. 571, 582: quod qui intra Ecclesiam sunt, profanare possint sancta, non autem qui extra, n. 2051: quod provideatur a Domino ne profanatio fiat, n. 1001, 2426: quod cultus fiat externus ne profanetur internus, n. 1327, 1328: quod teneantur in ignorantia, ne profanentur vera fidei, n. 301-303.
@1 muliere$
@2 i sic$
@3 A has ipsum arcanum quodnam sit, ex his in sensu interno patet,
nempe quia per sororem significatur rationale, et per mulierem
Divinum Verum, et quod soror dicta ne Divinum Verum, quod
repraesentatur per Rebeccam, adulteraretur, et sic prophanaretur.
Cum prophanatione veri ita se habet, quod Divinum Verum nequaquam
possit prophanari, quam ab illis qui prius id agnoscunt, illi enim
primum intrarunt per agnitionem et fidem in verum ac sic ei
initiati sunt, cum dein recedunt ab illo, tunc continue manet
vestigium ejus intus impressum, quod simul revocatur, cum falso et
malo, inde quia adhaerescit verum falso et malo, nec separari
potest, prophanatur, et etiam apud quos hoc fit in se continue
habet illud quod damnat, proinde infernum infernales enim cum modo
approximant ad caelum, hoc est, ad sphaeram ubi verum et bonum,
illico sentiunt suum infernum; nam dum in sphaeram boni et veri,
tunc in illud quod odio habent, veniunt, ita in ipsum odium,
consequenter in cruciatum, ita qui$
@4 gradus$
@5 i ad Judaismum$
@6 in omnium gravissimum infernum se praecipitare$
@7 fuisset$
@8 id est quod$
@9 i in qua Dominus venit$
@10 quia periculum prophanationis non est, quia non agnoscuntur.$
AC n. 3399
3399. Quod `cubare cum muliere’ in sensu interno sit pervertere et adulterare verum, hic Verum Divinum quia per `mulierem’ seu Rebeccam repraesentatur Divinum Verum, ut supra ostensum, constare potest ex eo quod per concubitus, adulteria et meretricatus in Verbo non aliud significetur quam perversiones boni et falsificationes veri, ut n. 2466, 2729 ostensum; et hoc ex causa quia adulteria sunt prorsus contra amorem conjugialem, adeo ut sint ejus destructiva, et amor conjugialis est ex conjugio boni et veri, n. 2508, 2618, 2727-2759, 3132, ideo illa quae contra bonum et verum sunt, seu quae illa destruunt, vocantur in Verbo adulteria. [2] Sed sciendum quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, non possint adulterare bonum usque adeo ut profanent illud, ex causa quia non possunt recipere bonum usque ad perceptionem ejus, sicut caelestes; sed quod possint profanare verum quia hoc possunt agnoscere; sed {1}ultimo tempore Ecclesiae, nec possunt agnoscere verum quia tunc apud illos universaliter regnat incredulitas de Domino, {2}de vita post mortem, (c)et de interno homine, et incredulitas quae universaliter regnat, facit ut vera fidei non interius penetrent; universale apud unumquemvis limitat et arcet ne talia penitius intrent, etiam homine nesciente, et quoque cum autumat se credere: [3] at qui profanare bonum possunt, sunt {3}ab Ecclesia caelesti, illi enim usque ad perceptionem possunt recipere illud; ut quoque factum est ab antediluvianis, qui ideo seclusi ab omnibus detinentur in inferno {4}separato ab infernis aliorum, de quibus videatur n. 1265-1272; et ne profanatio boni amplius existeret, {5}significatur per quod
Jehovah, ejecto homine, habitare fecerit ab oriente ad
hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se, ad
custodiendum viam arboris vitarum, Gen. iii 24,
de quibus n. 308, 310.
@1 i in$
@2 deque$
@3 i qui$
@4 after aliorum$
@5 dicitur$
AC n. 3400
3400. Quod `reatus’ sit culpa seu imputatio peccati et praevaricationis contra bonum et verum, constare potest ab illis locis in Verbo ubi reatus nominatur, et quoque describitur; ut apud Esaiam,
Jehovah {1}velit conterere Illum, et infirmavit; si
posueris reatum animam Suam, videbit semen, prolongabit dies,
et voluntas Jehovae per manum Ipsius prosperabitur, liii. 10;
de Domino: `ponere reatum animam Suam’ pro peccato Ipsi imputato, ita pro culpa ab osoribus; non quod in se peccati aliquid derivaverit, ut auferret: apud Ezechielem,
Per sanguinem quem effudisti, reatum habuisti, et per
idola tua, quae fecisti, polluta es, xxii 4:
`effundere sanguinem’ pro violentiam inferre bono, n. 374, 376, 1005, inde reatus: apud Davidem,
Osores justi reatum habebunt, redimens Jehovah animam
servorum Suorum; nec reatum habebunt, omnes confidentes Ipsi,
Ps. xxxiv 22, 23 [A.V. 21, 22];
ita `reatus’ pro omni peccato quod manet; [2] ejus separatio per bonum a Domino, est redemptio, quae repraesentata {2}quoque est per expiationem a sacerdote, quando obtulerunt sacrificium reatus, de quibus Lev. v 1-26 [A.V. v 1-19; vi 1-7]; vii 1-10; xix 20-22; Num. v 1-8, ubi etiam recensentur genera reatus, {3}quae sunt quod audiverint vocem maledictionis et non indicaverint: quod tetigerint immundum quodcumque: quod juraverint ad faciendum malum: quod peccaverint per errorem de sanctis Jehovae: quod fecerint unum de praeceptis quae non fieri debent: quod negaverint proximo suum depositum: quod invenerint amissum, et negaverint juraverintque in mendacio: quod cubuerint cum muliere quae ancilla mancipata viro, non redempta, nec manumissa: quod fecerint de omnibus peccatis contra hominem, praevaricando praevaricationem contra Jehovam.
@1 Most translations have voluit as also AE 768, 900.$
@2 fuit$
@3 nempe$
AC n. 3401
3401. `Et praecepit Abimelech omni populo dicendo’: quod significet decretum, constat ex significatione `praecipere’ quod sit decretum facere; ex repraesentatione `Abimelechi’ quod sint illi qui in doctrina fidei {1}, de qua n. 3392, et in supremo sensu Dominus, n. 3393; et ex significatione `populi’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 3398; {2}inde patet quod `praecepit Abimelech omni populo’ significet decretum a Domino in Ecclesia spirituali; ipsum decretum est quod sequitur, nempe quod Divinum Verum et Divinum Bonum non aperiendum, et usque ad illud non accedendum fide, ex periculo damnationis aeternae si profanetur; de quo nunc sequitur.
@1 i sunt$
@2 in qua ex Divina Providentia est, quod ad Divinum Verum et
Divinum bonum nemo admittatur, nisi a Domino praeparatus, ex
periculo damnationis aeternae si prophanetur, ut mox sequitur, illa
sunt decretum. The last three words replace a deletion per illa
verba non aliud significatur quam Decretum.$
AC n. 3402
3402. Quod `tangens virum illum et mulierem ejus, moriendo morietur’ significet quod Divinum Verum et Divinum Bonum non aperiendum et usque ad illud non accedendum fide, ex periculo damnationis aeternae si profanetur, constat ex significatione `tangere virum illum et mulierem ejus’ quod sit accedere ad Divinum Verum et Divinum Bonum, {1}quae repraesentantur per Jishakum et Rebeccam; verum hic primo loco dicitur, et bonum altero, quia agitur de illis qui {2}in Ecclesia spirituali sunt, qui adulterare, immo profanare, verum possunt, non autem bonum; et quia ita, dicitur `vir et mulier,’ videatur n. 915, 2517; et a significatione `moriendo mori’ quod sit damnatio aeterna, quae est mors spiritualis, hic ex profanatione, de qua agitur. [2] Quod ex providentia Domini sit quod nemo admittatur in bonum et verum, hoc est, in agnitionem et affectionem eorum, alterius quam in illis permanere possit, ob periculum damnationis aeternae, videatur supra n. 3398; se habet cum bono et vero, ut aliquoties prius dictum et ostensum, quod illa apud hominem introrsum se recipiant quantum ille in malo et falso est, proinde quod angeli qui e caelo apud illum sunt, tantum recedant, et spiritus diabolici qui ab inferno, tantum accedant; ita vicissim; remotio boni et veri, proinde angelorum, ab homine {3}qui est in malo et falso, non apparet ei, quia tunc in persuasione est quod malum sit bonum, et falsum sit verum, {4}et hoc ex affectione eorum et inde jucundo, in quo statu cum est, nequaquam scire potest quod bonum et verum ab illo remotum sit: tunc bonum et veram, seu angeli ab homine removeri dicuntur, cum non illis afficitur, hoc est, quando illum non amplius delectant, sed vicissim quando illis quae amoris sui et amoris mundi sunt, afficitur, hoc est, quando illum haec {5}tantummodo delectant: [3] scire bonum et verum, seu memoria tenere, {6}ac ore ferre illa, non est bonum et verum habere, sed affici illis {7}ex corde; nec est bonum et verum habere cum quas afficitur illis ex causa lucrandi famam et opes per illa, tunc non illis, sed honore et lucro afficitur, et ea facit media (x)obtinendi illa; {8}apud tales in altera vita auferuntur bona et vera quae sciverunt, etiam praedicarunt, at amor sui et mundi ex quibus vita eorum, manet. Ex his constare potest quomodo se habet cum bono et vero, quod nempe nemini liceat ad illa accedere affectione et fide, si non talis sit ut permanere in illis queat ad finem vitae suae; {9}qui autem profanant, detineri inde nequeunt.
@1 ut constare potest a repraesentatione Jischaki et Rebeccae, de
qua prius aliquoties,$
@2 ab$
@3 cum$
@4 et quantum in illa persuasione est, tantum etiam in affectione
eorum et inde jucundo est,$
@5 solum$
@6 illa, et ore illa ferre$
@7 hoc est, in corde suo tenere$
@8 apud illos bona et vera, quae sciverunt, etiam praedicarunt, in
altera vita auferuntur$
@9 nisi sit talis, ut pejoratus nequeat ab illis detineri$
AC n. 3403
3403. Vers. 12-14. Et seminavit Jishak in terra illa, et invenit in anno illo centum mensuras; et benedixit ei Jehovah. Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde. Et fuit ei acquisitio gregis, et acquisitio armenti, et servitium multum; et invidebant ei Philistaei. `Seminavit Jishak in terra illa’ significat vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino; `et invenit in anno illo centum mensuras’ significat abundantiam: `et benedixit ei Jehovah’ significat quoad bonum amoris in illis: `et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde’ significat incrementa: `et fuit ei acquisitio gregis et acquisitio armenti’ significat quoad bonum interius, et quoad bonum exterius: `et servitium multum’ significat inde verum: `et invidebant ei Philistaei’ significat quod qui in scientia sola cognitionum non caperent.
AC n. 3404
3404. `Seminavit Jishak in terra illa’: quod significet vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino, constat a significatione `seminare’ quod sit in supremo sensu Divinum Verum quod a Domino Qui est seminans, n. 3038, in sensu interno est verum et bonum apud hominem, quod inde, n. 3373; et a significatione `terrae’ quod sint rationalia quae, a Divino illustrata, sunt apparentiae veri, n. 3368, seu quod idem, vera interiora apparentia ad rationale quae a Domino; quae apparentiae seu quae vera sunt superioris gradus, nam usque ad vers. 14 de illis in sensu interno agitur; in illis veri apparentiis sunt angeli, et sunt tales ut intellectum hominis quamdiu is vivit in mundo, immensum transcendant. [2] Ut adhuc constare possit quid apparentiae veri, sit quoque hoc exemplum: notum est quod Divinum sit infinitum quoad Esse, (c)ac aeternum quoad Existere, et quod finitum non capax sit comprehendere infinitum, immo nec aeternum, nam aeternum est infinitum quoad Existere, et quia Ipsum Divinum est infinitum et aeternum, etiam sunt omnia quae a Divino, infinita et quoque aeterna, et quia infinita, nequaquam possunt ab angelis capi quoniam ii finiti sunt; quapropter sistuntur illa quae infinita (c)et aeterna sunt coram illis in apparentiis quae sunt finitae, sed usque in talibus quae longissime supra sphaeram comprehensionis hominis sunt; ut pro exemplo, homo nusquam potest aliquam ideam aeterni habere nisi ex tempore, et quia id non potest, non comprehendere potest quid ab aeterno, ita quid Divinum ante tempus seu antequam mundus creatus est; et quamdiu cogitationi ejus inest aliquid ideae ex tempore, nusquam aliter potest quam, si cogitat de illo, {1}labi in errores, ex quibus extricari nequit; sed angelis, qui non in idea temporis sunt sed in idea status, quamoptime id datur percipere; nam aeternum non est illis aeternum temporis sed aeternum status, absque idea temporis; [3] inde patet in quibus apparentiis sunt angeli prae homine, {2}et quantum illorum apparentiae sunt supra apparentias quae homini; homo enim ne quidem unum cogitationis etiam minimum habere potest absque aliquo momento ex tempore et spatio, cum tamen angeli nihil inde, sed {3}pro illis ex statu quoad esse et quoad existere. Ex his paucis constare potest quales apparentiae veri {4}sunt, de quibus hic agitur, et quae sunt superioris gradus: in sequentibus agitur ordine de veri apparentiis inferioris gradus generi humano etiam adaequatis.
@1 after nequit$
@2 seu $
@3 loco illorum$
@4 sint$
AC n. 3405
3405. `Et invenit in anno illo centum mensuras’: quod significet abundantiam, constat ex significatione `anni’ quod sit integer status de quo agitur, de qua n. 487, 488, 493, 893; ex significatione `centum’ quod sit multum ac plenum, de qua n. 2636; et a significatione `mensurae’ quod sit status rei quoad verum, de qua n. 3104; {1}haec in unum collata significant abundantiam veri. In supremo sensu agitur hic, ut in reliquis, de Domino, nempe quod etiam Ipse in veri apparentiis, cum in humano materno, {2}fuerit, sed quod, sicut illud humanum, etiam apparentias, exuerit, ac Ipsum Divinum Infinitum ac Aeternam induerit: [2] sed in sensu interno seu respectivo agitur dei apparentiis superioris gradus, quae apud angelos, ut dictum, quarum abundantia significatur per quod `invenerit in anno illo centum mensuras’; se habet ita cum veri apparentiis, seu cum veris quae (c)a Divino, quod quae superioris gradus sunt, excedant illas quae in inferiore gradu sunt, abundantia et perfectione immensum, nam myriades immo myriades myriadum rerum, quae distincte percipiuntur ab illis qui in superiore gradu, modo ut unum apparent apud illos qui in inferiore; sunt enim inferiora non nisi {3}composita superiorum; (m)ut concludi potest a memoriis apud hominem, quarum interior, quia in superiore gradu, {4}tam immensum excellet prae exteriore quae in inferiore gradu, videatur n. 2473, 2474.(n) Inde constare potest in qua sapientia sunt angeli prae homine, angeli {5}etiam tertii caeli sunt in quarto gradu supra hominem, de qua sapientia ideo coram homine non nisi quam incomprehensibile, immo ineffabile praedicari potest.
@1 quae$
@2 fuisset$
@3 i quam$
@4 quod tantum excelleat (but d the a)$
@5 enim$
AC n. 3406
3406. `Et benedixit ei Jehovah’: quod significet quoad bonum amoris in illis, constat ex significatione `benedici’ quod sit locupletari omni bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1731, 2846, ita `benedici a Jehovah’ quod sit bono caelesti quod est amoris, nam Jehovah est ipsum Esse amoris seu boni, n. 1735, ideo ubi de bono agitur, nominatur Jehovah, at ubi de vero Deus, n. 2586, 2769.
AC n. 3407
3407. `Et crevit vir, et ivit eundo et crescendo, usque ut magnus factus valde’: quod significet incrementa, constat ex significatione crescere, ire eundo, et magnus fieri valde’ quod sint incrementa boni et veri suo ordine, nempe a vero ad bonum, et a bono ad verum.
AC n. 3408
3408. `Et fuit ei acquisitio gregis et acquisitio armenti’: quod sit quoad bonum interius et quoad bonum exterius, hoc est, quoad bonum rationale et quoad bonum naturale, constat a significatione `gregis’ quod sit bonum interius seu rationale, de qua n. 343, 2566; et a significatione `armenti’ quod sit bonum exterius seu naturale, de qua n. 2566. Bonum naturale, quod per `armentum’ significatur, non est illud quod homini connascitur, sed quod comparatur per cognitiones veri junctas affectioni boni; bonum enim naturale quod connascitur, in se non {1}est nisi quam animale quoddam, nam apud animalia quoque datur; at bonum naturale quod comparatur, seu quod donatur homini a Domino, in se habet spirituale, sic ut sit bonum spirituale in naturali; hoc bonum est ipsum bonum naturale humanum, at alterum, nempe quod connascitur, tametsi apparet ut bonum, usque potest esse non bonum, quin immo malum, nam id recipere potest etiam falsa, et credere bonum esse quod malum; tale bonum naturale datur {2}apud gentes pessimae vitae et fidei.
@1 after quoddam$
@2 in gentibus$
AC n. 3409
3409. `Et servitium multum’: quod significet inde verum, constat ex significatione `servitii’ quod sit omne id quod infra est, quod subordinatum est, et quod oboedit, de qua n. 1713, 2541, 3019, 3020, ita verum quia hoc est ex bono, et ministrat bono; de qua re multis prius actum est.
AC n. 3410
3410. Quod `invidebant ei Philistaei’ significet quod qui in scientia sola cognitionum non caperent, constat ex significatione `invidere’ quod hic sit non capere, ut patet ab illis quae sequuntur; et ex significatione `Philistaeae’ quod sit scientia cognitionum; ita `Philistaei’ qui in scientia cognitionum sunt, de qua n. 1197, 1198.
AC n. 3411
3411. Vers. 15-17. Et omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei, et impleverunt illos pulvere. Et dixit Abimelech ad Jishakum, Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde. Et ivit abinde Jishak, et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi. `Omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus, in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei’ significat quod illi qui in scientia cognitionum vera interiora quae a Divino, scire non vellent, sic obliterarent: `et impleverunt illos pulvere’ significat per terrestria: `et dixit Abimelech ad Jishakum’ significat perceptionem Domini de doctrina illa: `Vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde’ significat quod illa sufferre non possent propter Divinum in illis: `et ivit abinde Jishak’ significat quod Dominus doctrinalia interiora relinqueret: `et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi’ significat quod ad rationalia inferiora, seu ab interioribus apparentiis ad exteriores.
AC n. 3412
3412. `Omnes puteos, quos foderunt servi patris ejus in diebus Abrahami patris ejus, obturabant illos Philistaei’: quod significet quod illi qui in scientia cognitionum, vera interiora quae a Divino non scire vellent, sic obliterarent, constat ex significatione `puteorum’ quod sint vera, de qua n. 2702, 3096, hic vera interiora quae a Divino, quia putei, per quos vera significantur, effossi dicuntur `a servis patris ejus in diebus Abrahami patris ejus’, per `Abrahamum’ enim repraesentatur ipsum Divinum Domini, n. 2011, 2833, 2836, 3251, 3305 f.; ex significatione `obturare’ quod sit non scire velle, et {1}sic obliterare; et ex repraesentatione `Philistaeorum’ quod sint illi qui in sola scientia cognitionum, de qua n. 1197, 1198. [2] Agitur nunc de veri apparentiis inferioris gradus, in quibus esse possunt illi qui in scientia cognitionum sunt, et hic per `Philistaeos’ intelliguntur. Cum veris interioribus quae a Divino, et obliterantur ab illis qui Philistaei vocantur, ita se habet: in Antiqua Ecclesia et postea, Philistaei dicti fuerunt qui parum vitae studuerunt, sed plurimum doctrinae, et successu temporis etiam rejecerunt illa quae vitae sunt, et pro essentiali Ecclesiae agnorunt illa quae fidei, quam a vita separarunt; consequenter qui doctrinalia charitatis quae in Antiqua Ecclesia omne doctrinae erant, nihili fecerunt, ac ita obliterabant, at doctrinalia fidei loco (c)eorum venditarunt, et in his omne religiosum posuerunt; et quia recesserunt ita a vita quae est charitatis, seu a charitate quae est vitae, dicti sunt prae aliis praeputiati; per `praeputiatos’ enim significabantur omnes qui non in charitate fuerunt, utcumque in doctrinalibus {2}, n. 2049 f.; tales {3}qui recesserunt a charitate, etiam a sapientia et intelligentia se removerunt; [3] nemo enim sapere et intelligere {4}potest quid verum, nisi in bono sit, hoc est, in charitate, omne enim verum est ex bono et spectat bonum; ita qui absque {5}bono, verum non intelligere possunt, et ne quidem scire volunt: apud tales in altera vita, cum {6}procul sunt a caelo, quandoque apparet nivea lux, sed lux illa est qualis lux hiemalis, quae quia absque calore, nihil fructificat; quare etiam cum tales ad caelum approximant, lux illorum vertitur in meras tenebras, et mens eorum in similes, hoc est, in stuporem: ex his nunc constare potest quid sit, quod illi qui in sola scientia cognitionum, vera interiora quae a Divino, non scire vellent, et sic obliterarent.
@1 ideo$
@2 i erant$
@3 quia$
@4 before et$
@5 illo sunt$
@6 eminus$
AC n. 3413
3413. `Et impleverunt illos pulvere’: quod significet per terrestria, hoc est, per amores sui et lucri, constat a significatione `pulveris’ quod sit tale, de qua n. 249; sensus est quod illi qui `Philistaei’ vocantur, hoc est, qui non in vita sed in doctrina sunt, vera interiora obliterent per amores terrestres, qui sunt amor sui et amor lucri; ex illis amoribus dicti sunt incircumcisi, n. 2039, (x)2049, 2056, 2632; qui enim in illis sunt, non aliter possunt quam puteos Abrahami implere pulvere, hoc est, vera interiora Verbi obliterare per terrestria; nam {1}ex amoribus illis nequaquam possunt videre spiritualia, hoc est, illa quae lucis veri sunt a Domino; amores enim illi inducunt tenebras, et hae lucem illam exstinguunt, nam ut {2}dictum mox supra n. 3412, approximante luce veri a Domino, illi qui in sola doctrina sunt, non in vita, caligantur prorsus et obstupescunt, immo fiunt tales ut irascantur, (c)et omni modo vera dissipare satagant; amor enim sui et lucri talis est ut non patiatur aliquid veri a Divino prope ad se accedere: sed usque gloriari et superbire possunt ex eo quod vera sciant, immo eadem ex quasi zelo praedicant, sed sunt ignes amorum illorum qui accendunt et excitant, et zelus est modo fervor inde; quod satis constare potest ex eo quod contra ipsissimam suam vitam cum simili zelo seu fervore praedicare queant. Haec {3}sunt terrestria, quibus ipsum Verbum, {4}quod est fons omnis veri, obstruitur.
@1 qui in terrestribus amoribus sunt$
@2 after 3412$
@3 i omnis$
@4 qui AI$
AC n. 3414
3414. `Et dixit Abimelech ad Jishakum’: quod significet perceptionem Domini de doctrina illa, constat ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua saepius prius; ex repraesentatione `Abimelechi,’ hic regis Philistaeorum, quod sit doctrina illa, de qua n. 3365, 3391; et ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale.
AC n. 3415
3415. Quod `vade a cum nobis, quia praevales prae nobis valde’ significet quod illa sufferre non possent propter Divinum in illis, constare potest a significatione `vadere a cum nobis’ quod sit non sufferre praesentiam; et a significatione `praevalere valde’ quod sit propter opulentiam, hic {1}Divinam quae in veris interioribus; quod illi qui `Philistaei’ vocantur, non praesentiam boni, ita non praesentiam Divini, sufferre queant, videatur mox supra n. 3413.
@1 Divinum I$
AC n. 3416
3416. `Et ivit abinde Jishak’: quod significet quod Dominus vera interiora relinqueret, constat ex significatione `ire abinde’ quod sit relinquere, hic vera interiora quia de illis agitur; et ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale. Quod Dominus {2}relinquat vera interiora, significat quod illa non aperiat illis: sunt enim in Verbo ubivis vera interna, sed tales qui in scientia cognitionum sunt et non simul in vita, {3}cum Verbum legunt, vera illa ne quidem vident; ut {4}constare potest ex eo quod illi qui essentiale salutis ponunt in fide, ne quidem attendant ad illa quae Dominus toties locutus est de {5}amore et charitate, n. 1017, (x)2371; et qui attendunt, vocant illa fructus fidei quos a charitate, quam ignorant qualis sit, sic distinguunt, immo separant; ita posteriora Verbi illis apparent, non autem anteriora, hoc est, exteriora non interiora; et posteriora aut exteriora videre, absque anterioribus seu interioribus, est nihil Divini videre: haec sunt quae intelliguntur per quod Dominus vera interiora reliquerit, quod significatur per quod `ivit abinde Jishak’; non quod Dominus relinquat, sed quod illi se a Domino, quia ab illis quae sunt vitae, removent.
@1 Divinum I$
@2 reliquerit$
@3 before tales$
@4 i satis$
@5 charitate ac amore$
AC n. 3417
3417. `Et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi’: quod significet quod ad rationalia inferiora, seu ab interioribus apparentiis ad exteriores, constat ex significatione `castrametari’ quod sit disponere in ordinem; ex significatione `vallis Geraris’ quod sint inferiora rationalia, seu exteriores veri apparentiae; `vallis’ enim significat inferiora, seu quod idem, exteriora, n. 1723, et `Gerar’ illa quae sunt fidei, ita quae sunt veri, n. 1209, 2504, 3365, 3384, 3385; et ex significatione `habitare’ quod sit esse et vivere, de qua n. 3384; inde patet quod `castrametatus in valle Geraris, et habitabat ibi’ significet quod Dominus disposuerit vera, ut quoque adaequata essent captui et genio illorum qui non ita in vita sed in doctrinalibus fidei sunt; ut constare potest a Verbo, ubi quoque vera ita sunt. [2] Sit {1}exemplo: qui in doctrinalibus sunt, non ita in vita, non sciunt aliter quam quod regnum caeleste sit simile regnis in tellure in eo quod magni ibi fiant imperando aliis; jucundum inde est unicum {2}jucundum quod sciunt, et quod omni alii jucundo praeferunt, quapropter Dominus secundum apparentiam quoque illam in Verbo locutus est, ut apud Matthaeum,
Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno
caelorum, v 19;
et apud Davidem,
Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps.
lxxxii 6; Joh. x 34, 35;
et quia nec ipsi discipuli aliam opinionem in principio habuerunt de regno caelesti quam magnitudinis et praeeminentiae, sicut in terra, ut constat apud Matth. xviii 1; Marc. ix 34; Luc. ix 46; et quoque ideam sedentium ad dextram et sinistram regis, Matth. xx 20, 21, 24; Marc. x 37, ideo quoque secundum captum et quoque animum illorum {3}respondit Dominus, dicens, (m)cum contentio inter illos existeret quis illorum esset maximus,
Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, et
sedebitis super thronis judicantes duodecim tribus Israelis,
Luc. xxii 24, 30; Matth. xix 28;(n)
tunc enim non sciverunt quod jucundum caeleste non esset jucundum magnitudinis et praeeminentiae, sed jucundum humiliationis et affectionis inserviendi aliis, ita non maximum sed minimum esse velle, ut Dominus docet apud Lucam,
Quicumque minimus inter omnes vos existit, hic erit
magnus, ix 48;
[3] ita qui in scientia cognitionum et non in vita charitatis sunt, illi non scire possunt aliud jucundum dari quam quod resultat ex praeeminentia, {4}et quia id jucundum unice insidet mentibus illorum et omne vitae eorum facit, ideo jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum et charitatis erga proximum, proinde beatum et felix quod inde, prorsus ignorant; haec causa est quod Dominus applicate ad infirmitatem illorum locutus sit, ut sic excitari et introduci possent ad bonum et discendum, et docendum, et faciendum; at usque docet quid magnitudo et quid praeeminentia in caelo, (m)ut Matth. xix 30; xx 16, 25-28; Marc. x 31, 42-45; Luc. ix 48; xiii 30; xxii 25-28:(n) haec et similia sunt (t)veri apparentiae inferioris gradus; quippe magni fiunt, praeeminentes, potentes, et imperantes respective, unus enim angelorum myriadibus spirituum infernalium potentior est, sed non ex se, verum ex Domino; et tantum ex Domino, quantum credit nihil ex se posse, ita minimum esse; ac tantum hoc credere potest, quantum est in humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, quantum in bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum.
@1 exemplum$
@2 illum$
@3 dixit$
@4 quia jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione, et
affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum
et charitatis erga proximum prorsus ignorant, ideo, quia illud
jucundum unice insidet mentibus illorum et amorem vitae corum
facit, et per id introduci possunt ad bonum et discendum et
docendum, et faciendum, ideo Dominus quoque applicate ad
infirmitatem illorum loquutus est, sicut etiam passim alibi, at in
Verbo usque docet,$
AC n. 3418
3418. Vers. 18. Et redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus, et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami, et vocavit illis nomina, secundum nomina, quae vocavit illis pater ejus. `Redibat Jishak et refodit puteos aquarum quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus’ significat quod Dominus illa vera aperiret quae apud antiquos: `et obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami’ significat quod qui in sola scientia cognitionum, illa negarent: `et vocavit illis nomina’ significat quale illorum: `sicut nomina quae vocavit illis pater ejus’ significat veri significativa.
AC n. 3419
3419. Quod `redibat Jishak, et refodit puteos aquarum, quos foderunt in diebus Abrahami patris ejus’ significet quod Dominus illa vera aperiret quae apud antiquos, constat a repraesentatione `Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua prius; a significatione `redire et refodere’ quod sit rursus aperire; ex significatione `puteorum aquarum’ quod sint vera cognitionum; quod `putei’ sint vera, videatur n. 2702, 3096, et quod `aquae’ cognitiones, n. 28, 2702, 3058; et (c)a significatione `dierum Abrahami patris ejus’ quod sit tempus et status antecedens quoad vera, quae significantur per `quos foderunt tunc,’ ita quae apud antiquos; quod `dies’ sint tempus et status, videatur n. 23, 487, 488, 493, 893; cum status, per `Abrahamum patrem’ repraesentatur Ipsum Divinum Domini antequam Humanum Ipsi adjunxit, videatur n. 2833, 2836, 3251; cum tempus, per `Abrahamum patrem’ significantur bona et vera quae a Divino Domini antequam Humanum adjunxit, ita quae fuerunt apud antiquos. [2] Vera quae apud antiquos fuerunt, hodie prorsus obliterata sunt, usque adeo ut vix ullus sciat quod fuerint, et quod alia esse potuerunt quam quae hodie quoque docentur; sed fuerunt prorsus alia; habuerunt repraesentativa et significativa caelestium et spiritualium regni Domini, ita Ipsius Domini, et qui illa intellexerunt, vocabantur sapientes; et fuerunt quoque sapientes, nam ita cum spiritibus et angelis loqui potuerunt; angelica enim loquela, quae homini incomprehensibilis est quia spiritualis et caelestis, dum ad hominem qui in naturali sphaera est, delabitur in repraesentativa et significativa cadit qualia sunt in Verbo, inde est quod Verbum sit codex sanctus; Divinum enim non aliter sisti potest coram naturali homine, ut plena correspondentia sit. Et quia antiqui in repraesentativis et significativis regni Domini fuerunt, in quo non nisi quam amor caelestis et spiritualis est, etiam doctrinalia habebant quae tantummodo agebant de amore in Deum et de charitate erga proximum, ex quibus quoque sapientes dicebantur; [3] ex illis doctrinalibus sciebant quod Dominus venturus in mundum, quodque Jehovah in Ipso esset, et quod Humanum in Se Divinum faceret, ac sic genus humanum salvaret; ex illis etiam sciebant quid charitas, quod nempe affectio inserviendi aliis absque aliquo fine retributionis, et quid proximus erga quem charitas, quod nempe sint omnes in universo, sed usque singuli cum discrimine; haec doctrinalia hodie prorsus deperdita sunt, et loco illorum sunt doctrinalia fidei, quae antiqui nihili fecerunt respective; {1}haec doctrinalia, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, rejecta sunt hodie partim ab illis qui in Verbo vocantur `Babylonii et Chaldaei,’ et partim ab illis qui dicuntur `Philistaei,’ et quoque `Aegyptii,’ ac ita deperdita, adeo ut vix vestigium illorum maneat; quis enim hodie novit quid charitas quae absque omni respectu sui, ac aversans omne quod propter se; et quis novit quid proximus, quod singuli sint cum discrimine secundum quale et quantum boni quod apud illos, ita ipsum bonum, proinde in supremo sensu Ipse Dominus, quia Ipse in bono est et ab Ipso bonum, et bonum quod non ab Ipso non est bonum utcumque apparet; et quia non scitur quid charitas et quid proximus, non scitur quinam sunt qui in Verbo significantur per pauperes, per miseros, per egenos, per aegrotos, per esurientes et sitientes, per oppressos, per viduas, per pupillos, per captivos, per nudos, per peregrinos, per caecos, per surdos, per claudos, per mancos, et per similes alios; cum tamen doctrinalia illorum docebant quinam illi essent; et ad quam classem proximi, et sic charitatis, pertinerent; secundum illa doctrinalia est totum Verbum quoad sensum litterae, quare qui illa non novit, {2}nusquam aliquem sensum interiorem Verbi scire potest; [4] sicut apud Esaiam,
Nonne frangere esurienti panem tuum, et afflictos exules
introducas domum? cum videris nudum et obtexeris eum, et a
carne tua non absconderis te? tunc erumpet sicut aurora lux
tua, et sanitas tua {3}cito germinabit, et ambulabit coram te
justitia tua, gloria Jehovae colliget te, lviii 7, 8;
qui sensum litterae premit, credit {4}si modo esurienti det panem, {5}afflictos exules seu vagos introducat in domum, et {6}obtegat nudum, quod in gloriam Jehovae seu in caelum propterea venturus, cum tamen illa solum externa sunt, et quoque sic facere possunt impii ut mereantur; sed per {7}esurientes, afflictos, nudos significantur illi qui spiritualiter tales sunt, ita differentes status miseriae in qua homo qui proximus, erga quem charitas: [5] apud Davidem,
Faciens judicium oppressis, dans panem {8}esurientibus,
Jehovah solvens vinctos, Jehovah aperiens caecos, Jehovah
erigens incurvatos, Jehovah amans justos, Jehovah custodiens
peregrinos, pupillum, et viduam sustentat, Ps. cxlvi 7-9;
ibi per `oppressos, esurientes, vinctos, caecos, incurvatos, peregrinos, pupillum et viduam’ non intelliguntur illi qui ita audiunt, sed qui tales quoad spiritualia seu quoad animas sunt; quinam illi essent, et in quo statu et gradu proximi, ita quae charitas illis exhibenda, doctrinalia antiquorum docebant; praeter ubivis alibi in Veteri Testamento; quippe Divinum, cum in naturale apud hominem, in talia quae sunt opera charitatis, cum discrimine secundum genera et species, delabitur: similiter quoque locutus est Dominus, quia ex Ipso Divino; [6] ut apud Matthaeum,
Rex dicet iis qui a dextris, Venite benedicti Patris Mei,
possidete paratum vobis regnum;…nam esurivi et dedistis Mihi
quod ederem, sitivi et potastis Me, peregrinus fui et
collegistis Me, nudus fui et induistis Me, aegrotus fui et
visitastis Me, in custodia fui et venistis ad Me, xxv 34-36;
per recensita ibi opera significantur genera charitatis universalia, et in quo gradu sunt bona seu boni qui proximi sunt erga quos charitas exercenda, et quod Dominus in supremo sensu sit proximus, nam dicit,
Quantum fecistis uni ex his fratribus Meis minimis, Mihi
fecistis, ibid. vers. 40.
Ex his paucis constare potest quid per vera apud antiquos intelligitur; sed quod haec vera, ab illis qui in doctrinalibus fidei sunt et non in vita charitatis, hoc est, ab illis qui in Verbo vocantur `Philistaei,’ prorsus obliterentur, significatur per quod `Philistaei obturaverunt puteos post mortem Abrahami,’ de quibus nunc sequitur.
@1 A has et quia illa doctrinalia, nempe amoris in Dominum et
charitatis erga proximum, hodie deperdita sunt, rejecta enim sunt
partim ab illis qui in Verbo vocantur Babylonii et Chaldaei, et
partim ab illis qui dicuntur Philistaei, et quoque Aegyptii, ideo
ne quidem vestigium illorum manet; quis enim hodie novit quid
charitas, nempe quod sit absque omni respectu sui, et quod ipsa
charitas aversetur omne quod propter se sit; et quis novit quid
proximus, nempe quod singuli sint cum discrimine secundum quale et
quantum boni quod apud illos, ita ipsum bonum, proinde in supremo
sensu Ipse Dominus, quia Ipse in bono est, et ab Ipso bonum: et
quia doctrinalia illa nempe amoris et charitatis hodie obliterata
sunt, nec scire potest, quid in Verbo significatur$
@2 nec usquam sensum aliquem interiorem in Verbo$
@3 ocius$
@4 i quod$
@5 i et$
@6 obtexerit$
@7 famelicos$
@8 A d famelicis, i esurientibus$
AC n. 3420
3420. Quod `obturabant illos Philistaei post mortem Abrahami’ significet quod qui in sola scientia cognitionum illa negarent, constat a significatione `obturare’ quod sit non scire velle, et quod idem, negare, sic obliterare, de qua supra n. 3412; et ex repraesentatione `Philistaeorum’ quod sint illi qui in sola scientia cognitionum, de qua n. 1197, 1198, 3412, 3413. In scientia cognitionum sunt illi qui in doctrinalibus fidei, et vera cognitionum seu doctrinalium non scire volunt; vera cognitionum seu doctrinalium sunt illa quae sunt vitae, et spectant charitatem erga proximum et amorem in Dominum, doctrina cujus sunt doctrinalia et cognitiones, modo docet illa; qui itaque docet quid faciendum, et non facit, vera non scire vult, nam contra ipsius vitam sunt, et quae contra vitam, illa quoque negat; ex illis est quod doctrinalia amoris et charitatis quae in Antiqua Ecclesia erant omne doctrinae, obliterata sint.
AC n. 3421
3421. `Et vocavit illis nomina’: quod significet quale illorum, constat a significatione `vocare nomina’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3237; et quia vocare nomina seu nomen est quale, ideo vocare absque quod dicatur nomen, in Verbi sensu interno significat esse talis, ut apud Esaiam,
Audit hoc domus {1}Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex
aquis Jehudae exiverunt,…quia ab urbe sanctitatis vocantur,
et super Deo Israelis nituntur, xlviii 1, 2;
ubi `ab urbe sanctitatis vocari’ pro esse tales: et apud Lucam,
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis
nomen {2}Ejus Jesus, hic erit magnus, et Filius Altissimi
vocabitur, i 31, 32;
`vocari Filius Altissimi’ pro Esse.
@1 Israelis AI, but see n. 3654.$
@2 Ipsius$
AC n. 3422
3422. `Sicut nomina quae vocavit illis pater ejus’: quod significet veri significativa, constat ex eo quod nomina quae antiquis temporibus indebantur personis, locis, rebus, omnia significativa essent, videatur n. 340, 1946, 2643, ita quae fontibus et puteis, significativa erant illarum rerum quae per `fontes et puteos’ olim intellectae fuerunt, quae quod fuerint veri, n. 2702, 3096 ostensum est; et quia nomina fuerunt significativa, etiam per `nomen et vocare nomine’ in genere significatur quale vel rei vel status, ut mox supra n. 3421 dictum; et quia ita, per nomina in Verbo, in sensu ejus interno, non significatur aliqua persona, aut aliqua gens, aut aliquod regnum, aut aliqua urbs, sed ubique res {1}. Quisque concludere potest quod hic per `puteos’ aliquid caeleste significetur, nam nisi hoc, tot specifica de puteis memorare non foret dignum Verbo Divino, quia nullius usus scire, ut quod Philistaei obturaverint puteos quos foderunt servi Abrahami; quod Jishak refoderit illos, et quod vocaverit illis nomina {2}sicut nomina priora; et dein quod servi Jishaki foderint puteum in valle, de quo rixati pastores; (c)et quod rursus foderint alium, de quo etiam rixati; et postea alium, de quo non rixati; ac rursus alium; et tandem quod de novo puteo ei indicaverint, vers. 15, 18-22, 25, 32, 33; at caeleste quod per illos significatur, patet nunc a sensu interno.
@1 i ac in supremo sensu, ubi de sanctis agitur, aliquod Divinum
Domini$
@2 secundum$
AC n. 3423
3423. Vers. 19-21. Et foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum. Et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki, dicendo, Nobis aquae, et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo. Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo, et vocavit nomen illius Sitnah. `Foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum’ significat Verbum quoad sensum litteralem in quo internus: `et rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki’ significat quod docentes non viderent ibi tale, quia apparent opposita: `dicendo, Nobis aquae’ significat quod illi in vero sint: `et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo’ significat negationem ob illa, tum ob alia, quod contra illos, et ob plura: `et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo’ significat sensum internum Verbi num sit: `et vocavit nomen illius Sitnah’ significat quale eorum.
AC n. 3424
3424. `Foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum’: quod significet Verbum quoad sensum litteralem in quo internus, constat ex significatione `fodere in valle’ quod sit inquirere inferius secundum vera ubinam sunt; `fodere’ enim est inquirere, et `vallis’ est inferius, n. 1723, 3417; et ex significatione `putei aquarum vivarum’ quod sit Verbum in quo Vera Divina, ita Verbum quoad sensum litteralem in quo internus; quod Verbum dicatur `fons,’ et quidem `fons aquarum vivarum,’ notum est; quod etiam Verbum dicatur `puteus,’ inde est quia sensus litterae respective talis est, et quia Verbum respective ad spirituales non est fons sed puteus, videatur n. 2702, 3096; quoniam vallis est quod inferius, seu quod idem, exterius, et in valle inventus est fons, ac sensus litteralis est sensus Verbi inferior seu exterior, ideo est sensus litteralis qui intelligitur; sed quia in illo sensus internus est, hoc est, caelestis ac Divinus, ideo dicuntur aquae ejus `vivae’; ut quoque {1}aquae quae exibant sub limine novae domus, apud Ezechielem,
Et fiet, omnis anima fera quae reptat, ad quamcumque
venit ibi fluvius, {2}vivit; et erit piscis multus valde, quia
veniunt illuc aquae illae, et sanantur, et vivit omne quo
venit fluvius, xlvii 8, 9;
ubi `fluvius’ est Verbum, `aquae quae faciunt omne vivere’ sunt Divina Vera quae in illo, `piscis’ sunt scientifica, n. 40, 991. [2] Quod Verbum Domini tale sit ut sitienti, hoc est, desideranti vitam, det vitam, et quod sit fons cujus aquae sunt vivae, etiam Dominus docet apud Johannem,
Jesus dixit ad mulierem e Samaria ad puteum Jacobi; Si
scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere,
tu peteres ab Eo, et daret tibi aquam viventem:…qui biberit
ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua
quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam
aeternam, iv 10, 14;
quod Verbum sit vivum, ac ita det vitam, inde est quia in supremo sensu ibi agitur de Domino, ac in intimo de regno Ipsius, in quo Dominus est omne; et cum ita, est ipsa vita quae est in Verbo, et quae influit in mentes illorum qui in sancto (t)legunt Verbum; inde est quod Dominus {3}dicat Se quoad Verbum quod ab Ipso, esse `fontem aquae salientis in vitam aeternam,’ videatur etiam n. 2702. [3] Quod Verbum Domini, sicut fons, etiam puteus dicatur, constat apud Mosen,
Cecinit Israel canticum; Ascende putee, respondete ei;
puteus, foderunt principes, effoderunt primores populi {4}in
Legislatorem baculis suis, Num. xxi 17, 18;
haec ad locum Beer, hoc est, ad locum putei; quod ibi per `puteum’ significetur Verbum Antiquae Ecclesiae, de quo n. 2897, ab antecedentibus ibi patet; `principes’ sunt primaria vera ex quibus; quod `principes’ sint primaria vera, videatur n. 1482, 2089; `primores populi’ sunt vera inferiora, qualia sunt illa quae {5}in sensu litterali: n. 1259, 1260, 2928, 3295; quod `Legislator’ sit Dominus, constat; `baculi’ sunt potentiae quae illis.
@1 ubi de aquis$
@2 vivet$
@3 dixerit$
@4 Sch per$
@5 sunt sensus literalis$
AC n. 3425
3425. Quod `rixati sunt pastores Geraris cum pastoribus Jishaki’ significet quod docentes non viderent ibi tale, quia apparent opposita, constat a significatione `rixari,’ cum agitur de Verbi sensu interno, quod sit negare quod sit tale, ita dicendo se non videre illud; ex significatione `pastorum’ quod sint docentes, de qua n. 343; et ex significatione `Geraris’ quod sit fides, de qua n. 1209, 2504, 3365, 3384; ita `pastores vallis Geraris’ sunt illi qui non nisi quam sensum litteralem Verbi agnoscunt: causa quod non videant tale, nempe aliquem sensum interiorem, est quia apparent opposita, {1}scilicet illa quae in sensu interno et quae in sensu litterali; sed quod opposita appareant, {2}ideo non opposita sunt, verum prorsus correspondent; at quod opposita appareant, est quia illi qui ita Verbum vident, in opposito sunt; se habet hoc sicut homo qui in opposito est in se, hoc est, cujus externus seu naturalis homo prorsus dissidet ab ejus interno seu spirituali, {3}is videt illa quae interni seu spiritualis hominis sunt, sibi quasi opposita, cum tamen ipse quoad externum seu naturalem hominem in opposito est, et si non is in opposito esset, sed externus seu naturalis ejus homo obsequia praestaret interno seu spirituali, prorsus corresponderent: ut pro exemplo, qui in opposito est, credit quod abdicandae sint divitiae, ac omnes voluptates corporis et mundi, ita jucunda vitae, [2] ut vitam aeternam accipiat, {4}illa enim opposita creduntur vitae spirituali; at in se non opposita sunt, sed correspondent; sunt enim media finis, ut nempe internus seu spiritualis homo illis frui queat ad bona charitatis exercenda, (c)et praeterea ut contentus in salubri corpore vivat; sunt fines qui unice faciunt quod internus homo et externus vel oppositi sint, vel correspondeant; oppositi sunt quando divitiae, voluptates et jucunda, de quibus dictum, fiunt fines, tunc enim spiritualia et caelestia, quae sunt interni hominis, contemnit {5}et subsannat, immo rejicit; at correspondent quando illa non fiunt fines sed media ad fines superiores, nempe ad illa quae sunt vitae post mortem, ita regni caelestis ac Ipsius Domini, tunc {6}corporea et mundana apparent illi vix aliquid respective, et cum de illis cogitat, modo ut media ad fines aestimat; inde patet quod illa quae apparent opposita, non in se opposita sint; [3] sed quod ita appareant, sit {7}quia illi in opposito sunt: qui non in opposito sunt, similiter agunt, similiter loquuntur, similiter ambiunt divitias, et quoque {8}similiter voluptates captant, sicut illi qui in opposito sunt, usque adeo ut externa facie vix dignosci queant; causa est quia soli fines sunt qui distinguunt, seu quod idem, amores, nam amores sunt fines; at tametsi similes apparent forma externa seu quoad corpus, usque tamen prorsus dissimiles sunt forma interna seu quoad spiritum; qui in correspondentia {9}est, hoc est, apud {10}quem interno homini correspondet externus, ejus spiritus est candidus {11}et pulcher, qualis est amor caelestis in forma; at qui in opposito {9}est, hoc est, apud {10}quem externus homo oppositus est interno, utcumque similitudo est cum altero quoad externum, ejus spiritus est niger (c)et deformis, {12}qualis est amor sui et mundi, hoc est, qualis contemptus aliorum et quale odium, in forma. [4] Similiter se habet cum perplurimis in Verbo, quod nempe quae in sensu litterali sunt, appareant opposita illis quae in sensu interno sunt, cum tamen nusquam opposita sint, sed prorsus correspondeant; ut pro exemplo, in Verbo pluries dicitur quod Jehovah seu Dominus irascatur, excandescat, vastet, conjiciat in infernum, cum tamen nusquam irascatur, minus conjiciat aliquem in infernum; illud est sensus litterae, hoc autem est sensus interni; haec apparent opposita, sed ex causa quia homo in opposito est; se habet hoc, sicut quod Dominus appareat ut Sol angelis qui in caelo, et inde ut calor quasi vernus, et ut lux quasi aurorae; at infernalibus sicut prorsus opacum quid, et inde ut frigus quasi hiemis, ac ut caligo quasi noctis; proinde angelis in amore et charitate, sed infernalibus in odio et hostilitate; ita his secundum sensum litterae, quod irascatur, excandescat, vastet, conjiciat in infernum, illis autem secundum sensum internum quod nusquam irascatur et excandescat, minus quod vastet et conjiciat in infernum; [5] cum itaque agitur in Verbo de illis quae contraria Divino sunt, illa non (t)possunt aliter quam secundum apparentiam ita sisti; etiam Divinum est quod quia mali vertunt in diabolicum, hoc sic operatur; quare etiam quantum ad Divinum {13}approximant, tantum in cruciatus infernales se conjiciunt. Similiter se habet cum verbis Domini in Oratione, `Ne inducas nos in tentationem;’ sensus secundum litteram est quod inducat in tentationem: sensus autem internus est quod neminem inducat, ut notum est, videatur n. 1875; similiter se habet cum reliquis quae {14}sensus litteralis Verbi sunt.
@1 nempe$
@2 non usque$
@3 ille quia in opposito est, videt illa quae interni seu
spiritualis hominis sunt, sibi quasi opposita, cum tamen usque dum
interno seu spirituali homini obsequia praestat externus seu
naturalis, prorsus correspondent;$
@4 opposita enim$
@5 subsannat et$
@6 corporeum et mundanum apparet$
@7 quod…sint$
@8 ab illis similiter voluptates capiunt, ac$
@9 sunt$
@10 quos$
@11 ac formosus et$
@12 i et$
@13 appropinquant$
@14 in sensu literali$
AC n. 3426
3426. Quod `dicendo, Nobis aquae’ significet quod illi in vero sint, seu quod illis vera, constat a significatione `aquarum’ quod sint cognitiones, ut et vera, de qua n. 28, 680, 739, 2702, 3058.
AC n. 3427
3427. `Et vocavit nomen putei Esek, quia contenderunt cum eo’: quod significet negationem ob illa, tum ob alia, quod contra illos, et ob plura, constat ex eo quod nomina quae antiquitus indebantur, essent significativa rei seu status, {1}n. 3422, inde meminisse potuerunt plurium de illis, imprimis qualia essent; hic quia pastores Geraris cum pastoribus Jishaki rixati sunt, puteo inditum erat nomen inde: quod `rixari seu contendere’ significet etiam negare, videatur n. 3425; nomen inde Esek, quod in lingua originali significat contentionem seu rixam, et deducitur a voce affini quae significat oppressionem (c)et injuriam; et quia hic per `puteum’ significatur Verbum quoad sensum litteralem in quo internus, per `Esek’ seu contentionem significatur negatio sensus interni Verbi; causae negationis eidem voci etiam insunt, quae quod sint ob illa de quibus mox supra n. 3425, nempe quod opposita appareant, patet; tum quoque quod sint ob alia. Ita cum sensu interno Verbi se habet: [2] qui in sola scientia cognitionum sunt, et vocantur `Philistaei,’ et qui in solis doctrinalibus fidei, qui dicuntur `pastores vallis Geraris,’ ac in nulla charitate erga proximum, illi nequaquam aliter possunt quam negare quod sensus internus Verbi sit; causae sunt praecipuae quia cordibus suis non agnoscunt Dominum, tametsi Illum ore profitentur; et quoque cordibus non amant proximum, tametsi {3}amorem contra illum declarant; et qui non corde agnoscit Dominum et corde amat proximum, is nequaquam potest aliter quam sensum internum Verbi negare, nam Verbum in sensu interno de non alia re quam de amore in Dominum et amore erga proximum agit; quapropter Dominus dicit,
Quod super illis duobus praeceptis, Lex et Prophetae, hoc
est, totum Verbum, {4}pendeant, Matth. xxii 35-38:
quantum {5}illi negant sensum internum Verbi, etiam datum est mihi videre a talibus in altera vita, coram quibus cum modo memoraretur quod sensus internus Verbi sit, qui non apparet in sensu ejus litterali, et quod ille agat de amore in Dominum et erga proximum, {6}tunc ab illis non modo negatio, sed etiam aversatio immo nausea percepta est; [3] haec causa primaria est; altera est quod invertant prorsus Verbum, ponendo id quod infra est, superius, seu quod idem, id quod post est, anterius; statuunt enim fidem esse essentiale Ecclesiae, et illa quae amoris in Dominum et amoris erga proximum sunt, esse fructus fidei; cum tamen ita se habet: si amor in Dominum comparetur arbori vitae in paradiso Edenis, charitas et ejus opera sunt fructus inde, {7}at fides et omnia fidei sunt modo folia; cum {8}ergo ita Verbum invertunt ut non ex arbore sed ex foliis deducant fructus, non mirum est quod negent sensum internum {9}Verbi, et modo ejus sensum litteralem {10}agnoscant; nam ex sensu litterali quodcumque dogma etiam maxime haereticum confirmari potest, ut notum est. [4] Praeterea etiam, qui in solis doctrinalibus fidei sunt, non autem in bono vitae, non possunt aliter quam in fide persuasiva esse, hoc est, in principiis captis aeque falsis ac veris, consequenter prae aliis stupidi, quantum enim quis in fide persuasiva est, tantum est stupidus; at quantum quis in bono vitae est, hoc est, in amore in Dominum et charitate erga proximum, tantum in intelligentia est, hoc est, in fide a Domino; inde etiam est quod illi non possint aliter quam in negativo esse de sensu interno Verbi, hi autem quod non possint aliter quam in affirmativo esse; sunt enim interiora apud illos qui in solis doctrinalibus sunt et non in bono vitae, clausa, adeo ut lux veri a Domino non possit influere et dare illis appercipere quod ita sit; at interiora apud illos qui in amore in Dominum sunt, sunt aperta, {11}adeo ut lux veri a Domino {12}possit influere, mentes illorum afficere, et dare apperceptionem quod ita sit. [5] Est quoque causa quod non aliud jucundum in lectione Verbi habeant quam quod per illud lucrentur honores et opes, (c)et famam propter illa, quod jucundum est jucundum amoris sui e mundi; et hoc usque adeo ut si non {13}illa lucra iis inde, Verbum prorsus rejiciant; qui tales sunt, corde suo non modo negant sensum internum Verbi quando de illo audiunt, sed etiam ipsum litteralem, quantumvis putent quod ei credant; qui enim pro fine habet jucundum amori sui et mundi, omne quodcumque est vitae aeternae, prorsus ejicit corde suo, et modo ex naturali et corporeo homine profert talia quae vera dicit, non propter Dominum et regnum Ipsius, sed propter se et suos. Haec et plura alia faciunt quod illi qui `pastores vallis Geraris,’ et qui `Philistaei,’ vocantur, sensum internum Verbi negent.
@1 videatur n. 3422 after qualia essent$
@2 i enim$
@3 i etiam$
@4 pendet$
@5 tales$
@6 ab illis non modo aversatio sed etiam$
@7 ac$
@8 itaque$
@9 after negent$
@10 ament$
@11 ita$
@12 queat$
@13 illud lucrum$
AC n. 3428
3428. `Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo’: quod significet sensum internum Verbi num sit, constare potest ex significatione `putei alius’ et `rixari,’ de qua supra, ita ex serie; qui enim {1}negant aliquid, ut qui sensum internum Verbi, cum iterum rixantur seu contendunt, non potest esse de alia re quam num sit. Notum {2}est quod pleraeque lites hodie non ulterius vadant; {3}sed quamdiu haerent in controversia num sit et num ita sit, nusquam in aliquid sapientiae progressum facere possunt; in ipsa enim re, de qua controvertunt, sunt innumerabilia quae nusquam videre possunt quamdiu non illam agnoscunt, nam omnia et singula ejus tunc simul ignorant; [2] eruditio hodierna vix ultra hos limites, nempe num sit {4}et num ita sit, vadit, ideo quoque exclusi ab intelligentia veri stant; sicut qui modo contendit num sensus internus Verbi sit, is nusquam videre potest innumerabilia, immo indefinita, quae in sensu interno sunt; {5}et sicut qui litigat num charitas sit aliquid in Ecclesia, et annon omnia ejus sint fidei, is innumerabilia, immo indefinita, quae in charitate sunt, non scire potest, immo prorsus in ignorantia manet quid charitas; ]3\ similiter se habet cum vita post mortem, cum resurrectione mortuorum, cum ultimo judicio, cum caelo et cum inferno; qui modo disputant num sint, illi tamdiu extra fores sapientiae sunt, et sunt veluti qui modo pulsant, et {7}in palatia magnifica sapientiae ne quidem introspicere possunt; et quod {8}mirandum, tales qui ita faciunt, se prae aliis sapientes esse credunt, et eo sapientiores quo melius disserere possunt num ita sit, et magis confirmare quod non ita, cum tamen simplices qui in bono sunt, quos contemnunt, absque aliqua lite, minus controversia docta, appercipere possunt momento quod sit et quale sit; hi sensum apperceptionis veri communem habent, illi autem sensum illum per talia quae prius discutere volunt an sit, exstinxerunt; de his et de illis Dominus loquitur, cum dicit,
Quod abscondita sint sapientibus et intelligentibus, et
revelata infantibus, Matth. xi 25; Luc. x 21.
@1 i prorsus$
@2 i enim$
@3 et$
@4 vel$
@5 vel quoque, qui litigat, num charitas sit essentiale Ecclesiae,
vel num fides$
@6 i imo$
@7 ne quidem in palatia magnificentissima$
@8 mirum$
AC n. 3429
3429. Et vocavit nomen illius Sitnah’: quod significet quale eorum, constat ex significatione `vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et ex significatione `Sitnah’ quod in lingua originali sit adversatio, quae est negationis gradus ulterior.
AC n. 3430
3430. Vers. 22, 23. Et transtulit exinde, et fodit puteum alium, et non rixati super illo, et vocavit nomen ejus Rehoboth, et dixit, Quia nunc {1}dilatari facit Jehovah nos, et fructificabimur in terra. Et ascendit exinde Beershebam. `Transtulit exinde’ significat quod ad inferiora adhuc; `et fodit puteum alium, et non rixati super illo’ significat sensum litteralem Verbi: `et vocavit nomen ejus Rehoboth’ significat quale inde quoad verum: `et dixit, Quia nunc dilatari facit Jehovah nos’ significat incrementa veri inde: `et fructificabimur in terra’ significat incrementa boni inde: `et ascendit inde Beershebam’ significat quod inde doctrina fidei Divina.
@1 dilatare$
AC n. 3431
3431. Quod `transtulit exinde’ significet quod ad inferiora adhuc, constat a significatione `transferre’ quod sit ad alia quae in serie sequuntur, hic itaque ad vera inferiora seu exteriora, quia huc usque ordine actum est de veris superioribus seu interioribus; vera inferiora seu exteriora sunt illa quae in sensu litterali Verbi exstant, captui naturalis hominis adaequata; de his nunc agitur.
AC n. 3432
3432. `Et fodit puteum alium, et non rixati super illo’: quod significet sensum litteralem Verbi, constat ex significatione `putei’ quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3096, 3424, hic Verbum quoad sensum litteralem, nam dicitur quod `transtulerit exinde, et foderit puteum alium, et quod de illo non rixati sint,’ per quae significatur ille sensus Verbi qui exterior est et quem non negant, qui sensus est qui litteralis vocatur. Sensus litteralis Verbi est triplex, nempe historicus, propheticus, et doctrinalis; unusquisque est talis ut capi possit {1}etiam ab illis qui in externis sunt. [2] Cum Verbo ita se habet antiquissimo tempore quando Ecclesia caelestis fuit, non fuerat Verbum, homo enim illius Ecclesiae habuit Verbum cordibus suis inscriptum; Dominus enim immediate per caelum illos docuit quid bonum et inde quid verum, et dedit illis utrumque percipere ex {2}amore et charitate, et scire ex revelatione; ipsissimum Verbum illis fuit Dominus. Post hanc Ecclesiam successit alia quae non caelestis sed spiritualis fuit; haec principio non habuit Verbum aliud quam quod ab antiquissimis collectum fuit, hoc repraesentativum erat Domini, ac significativum regni Ipsius, ita illis fuit sensus internus ipsum Verbum; quod etiam Verbum scriptum habuerint, tam historicum quam propheticum, quod amplius non exstat, et quod in illo similiter sensus internus fuerit qui se referebat ad Dominum, videatur n. 2686; inde sapientia illius temporis fuit et loqui et scribere per repraesentativa et significativa, intra Ecclesiam de rebus Divinis, et extra Ecclesiam de rebus aliis, ut patet ab {3}antiquorum illorum scriptis quae apud nos: sed successu temporis, illa sapientia periit, usque tandem ut non scirent quod aliquis sensus internus, etiam in Libris Verbi, inesset; Judaica et Israelitica gens erat talis; haec {4}Verbum propheticum sanctum habuit ex eo quod antiquum sonaret et Jehovae nomen in sensu litterae audirent, non credentes quod {5}aliquod Divinum altius ibi reconditum lateret; orbis Christianus nec sanctius de Verbo cogitat. [3] Exinde constare potest quomodo sapientia succedente tempore ab intimis secesserit ad extima, et homo se a caelo removerit, et tandem descenderit usque ad terrae pulverem, in quo nunc sapientiam ponit. Quia ita se habuit cum Verbo, nempe quod ejus sensus internus successive obliteratus sit, et hodie ita ut nesciatur quod sit, cum tamen ille est ipsissimum Verbum in quo Divinum proxime, ideo status ejus successivi in hoc capite describuntur.
@1 , ita accommodatus etiam$
@2 affectione$
@3 antiquissimorum$
@4 stylum antiquum, qui fuit qualis primorum capitum Geneseos et
qualis Prophetarum$
@5 aliquid$
AC n. 3433
3433. `Et vocavit nomen ejus Rehoboth’: quod significet quale inde quoad verum, constat ex significatione `vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; et a significatione `Rehoboth’ quod sint vera, Rehoboth enim in lingua originali significat latitudines, et quod latitudine in sensu interno Verbi sint vera n. 1613 ostensum est.
AC n. 3434
3434. `Et dixit, Quia nunc {1}dilatari facit Jehovah nos’: quod significet incrementa veri inde, constat a significatione `latitudinis’ quod sit verum, de qua mox supra n. 3433, inde `dilatari’ est incrementa veri accipere.
AC n. 3435
3435. `Et fructificabimur in terra’: quod significet incrementa boni inde, constat a significatione `fructificari’ quod sint incrementa boni; quod `fructificari’ praedicetur de bono et `multiplicari’ de vero, videatur n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; et a significatione `terrae’ quod sit Ecclesia et quicquid Ecclesiae, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2928, 3355.
AC n. 3436
3436. `Et ascendit inde Beershebam’: quod significet quod inde doctrina fidei Divina, constat a significatione `Beersheba’ quod sit doctrina fidei Divina, de qua n. 2723, 2858, 2859: doctrina fidei, quae hic per Beershebam significatur, est ipse sensus litteralis Verbi, nam Verbum est ipsa doctrina; et tametsi Verbum quoad sensum litteralem est tale ut hauriri queant inde vera, etiam est tale ut confirmari queant inde non vera, prout notum est ex haeresibus: at qui ex fine sapiendi, hoc est, faciendi bonum et intelligendi verum, legit Verbum, is instruitur secundum finem et secundum affectionem ejus, ipso enim nesciente influit Dominus, ac illustrat mentem, (c)et ubi haeret, dat ex aliis locis intellectum; [2] praeterea, qui in simplici bono est et simpliciter credit Verbo secundum sensum ejus litteralem, is donatur facultate {1}percipiendi vera cum in altera vita instruitur ab angelis; ac interea pauca vera quae apud illum, vivificantur charitate et innocentia, quae cum insunt, tunc falsa quae quoque infuderunt se in {2}umbra ejus ignorantiae, non nocent, bono enim non adjunguntur, sed detinentur inde quasi in peripheriis, ac ita facile emoveri queunt; sed aliter se habet cum illis qui non in bono vitae sunt; apud (c)eos falsa quae per sinistram interpretationem ex Verbo excluserunt, medium seu quasi centrum tenent, et vera circuitus seu peripherias, quare falsa sunt quae adjunguntur malo vitae eorum, et vera dissipantur.
@1 recipiendi ver ab angelis, cum in altera vita$
@2 umbram$
AC n. 3437
3437. Vers. 24, 25. Et apparuit ad eum Jehovah in nocte illa, et dixit, Ego Deus Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego, et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum, propter Abrahamum servum Meum. Et aedificabat ibi altare, et invocavit nomen Jehovae, et tetendit ibi tentorium suum, et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum. `Apparuit ad eum Jehovah in nocte illa, et dixit’ significat perceptionem Domini de obscuro illo: `Ego Deus Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego’ significat quod Divinum etiam esset ibi: `et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum’ significat quod inde incrementum boni et veri: `propter Abrahamum servum Meum’ significat ex Divino Humano Domini: `et aedificabat ibi altare’ significat significativum et repraesentativum Domini: `et invocavit nomen Jehovae’ significat cultum inde: `et tetendit ibi tentorium suum’ significat ibi sanctum: `et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum’ significat doctrinam inde.
AC n. 3438
3438. `Apparuit ad eum Jehovah in nocte illa, et dixit’: quod significet perceptionem Domini de obscuro illo, constat a significatione `apparere Jehovah et dicere’ cum praedicatur de Domino, quod sit ex Divino percipere; quod `apparere ad eum Jehovah’ sit ex Divino, videatur n. 3367, et quod `dicere’ sit percipere, n. 2862, 3395; Jehovah enim fuit in Ipso, ita quamdiu Humanum nondum glorificatum fuit, apparitio Jehovae fuit perceptio Divina seu perceptio ex Divino, quare per apparere ad eum Jehovah et dicere, {1}id significatur; ex significatione `noctis’ quod sit status umbrae seu obscurum, de qua n. 1712; per obscurum illud significatur sensus litteralis Verbi, se enim ille respective ad sensum internum habet sicut umbra ad lucem: [2] ut adhuc sciatur quomodo se habet cum sensu litterali Verbi, paucis dicendum: se habet sensus internus ad sensum litteralem, sicut apud hominem ejus interiora, seu caelestia et spiritualia, ad ejus exteriora seu naturalia et corporea; interiora ejus in luce caeli sunt, at exteriora in luce mundi; inter lucem caeli et lucem mundi, consequenter inter illa quae lucis caeli et illa quae lucis mundi sunt, qualis differentia sit, videatur n. 1521-1533, 1619-1632, 1783, 1880, 2776, 3138, 3167, 3190, 3195, 3222, 3223, 3225, 3337, 3339, 3341, 3413, nempe quod talis, qualis est inter lucem diei et umbram noctis; homo quia est in umbra illa et non scire vult quod in vero a Domino sit lux, non aliter credere potest quam quod umbra ejus sit lux, immo etiam vicissim quod lux sit umbra; est enim velut noctua, quae cum in umbra noctis volat, putat se esse in luce, at cum in luce diei, putat se esse in umbra; oculus enim internus, hoc est, intellectus, per quem {2}homo interius videt, apud talem non aliter est formatus, nam illum non aliter formavit, aperit enim eum cum deorsum spectat, hoc est, ad mundam et corporea, et claudit illum cum sursum, hoc est, ad spiritualia et caelestia; apud illos Verbum simile est, quod in ejus sensu litterali apparet; hoc credunt esse lucis, at quod in sensu interno, id credunt esse umbrae; apparet enim Verbum cuivis {2}secundum quale ejus; cum tamen sensus internus Verbi se habeat respective ad sensum ejus litteralem, sicut lux caeli ad lucem mundi, n. 3086, 3108, hoc est, sicut lux diei ad lucem noctis. [3] In sensu interno sunt singularia quorum myriades simul faciunt unum particulare quod in sensu litterali sistitur; seu quod idem, in sensu interno sunt particularia quorum myriades simul faciunt unum commune quod in sensu litterali est; hoc commune est quod apparet homini, non autem particularia quae insunt et quae constituunt; usque tamen ordo particularium in communi apparet homini, sed secundum ejus quale; ordo ille est sanctum quod afficit.
AC n. 3439
3439. `Ego Deus Abrahami patris tui, ne timeas, quia cum te Ego’: quod significet quod Divinum etiam esset ibi, nempe in sensu litterali Verbi, constat ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Divinum Domini, de qua n. 2833, 2836, 3251, 3305 f.; inde `Jehovah Deus Abrahami’ significat Domini Divinum quod Abraham repraesentat; et quia agitur de Verbo, quod quoque est Dominus quia omne Verbum ab Ipso et omne Verbi de Ipso, ideo per `Ego Deus Abrahami ne timeas, quia cum te Ego’ significatur quod Divinum etiam {1}sit ibi. Cum Divino in {2}Verbo ita se habet: Ipsum Divinum est in sensu supremo Verbi, quia ibi est Dominus; Divinum etiam est in sensu interno, quia ibi est regnum Domini in caelis, inde {3}sensus ille vocatur caelestis et spiritualis; Divinum quoque est in sensu litterali Verbi {4}quia ibi est regnum Domini in terris, inde sensus ille vocatur externus ut et naturalis, sunt enim ibi apparentiae crassae, {5}a Divino remotiores: at usque ibi omnia et singula sunt Divina. Tres illi sensus se habent sicut se habuit tabernaculum; intimum ejus, seu quod intra velum, ubi arca in qua testimonium, fuit sanctissimum seu sanctum sanctorum; internum autem, seu quod immediate extra velum, ubi mensa aurea et candelabrum, erat sanctum; externum autem ubi atrium, etiam erat sanctum; ad illud conveniebat coetus et inde vocabatur `tentorium conventus.’
@1 esset$
@2 sensu litterali Verbi$
@3 hic sensus vocatur sensus Verbi$
@4 quia ibi etiam est Regnum Domini, sed externum quale est in
terris in externa Ipsius Ecclesia$
@5 i quae$
AC n. 3440
3440. `Et benedicam tibi, et multiplicari faciam semen tuum’: quod significet quod inde incrementum boni et veri, constat ex significatione `benedicere tibi’ quod sit incrementum boni, de qua n. 3406; et a significatione `multiplicari semen tuum’ quod sit incrementum veri, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; quod `semen’ sit verum, de quo praedicatur multiplicari, videatur n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3038, 3373, 3380. Quod ex Verbi sensu litterali quoque incrementum boni et veri sit apud hominem, {1}est quia in illo sensu quoque omnia et singula Divina sunt, ut mox supra n. 3439 dictum, et quia in sensu litterali sensus internus pluribus in locis apertus est; sicut in Veteri Testamento apud Prophetas, quod Dominus venturus qui generi humano salus esset; quod omnis Lex et omnes Prophetae sint amare Deum et amare proximum; quod occidere sit odio habere, nam qui odit, omni momento occidit; in velle illius et in jucundo vitae illius id est; haec sunt sensus interni in sensu litterali; praeter plura alia.
@1 est quia Divinum est quoque in illo sensu, ut mox supra n. 3439
dictum, et Divinum illud influit apud hominem qui legit Verbum, sed
secundum ejus vitam, ita secundum receptionem, nam qualis vita
talis receptio; etiam ex Verbi sensu literali est incrementum boni
et veri ex eo quod ibi in illo quia sensus internus pluribus in
locis apertus sit, sicut in Veteri Testamento apud prophetas ubi
agitur de Domino, tam manifeste ut Judaei quoque, qui in tantis
tenebris sunt, Ipsius adventum, hoc est, Messiae, expectaverint;
etiam internus sensus apertus est in literali ubi agitur de amore
in Deum et amore erga proximum, praeter ubi praecepta decalogi
passim secundum sensum internum explicentur, sicut quod occidere
sit odio habere proximum, nam qui odio illum habet, omni momento
illum occidit, in velle illius, et in jucundo vitae illius id est.$
AC n. 3441
3441. `Propter Abrahamum servum Meum’: quod significet ex Divino Humano Domini, constat ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Divinum Domini, {1}etiam Divinum Humanum, de qua n. 2833, 2836, 3251; et ex significatione `servi Mei’ cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum Humanum, non quod Divinum Humanum sit servus, quia Illud est quoque Jehovah, n. 1736, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035, sed quia Dominus per Illud inservit generi humano; per Illud enim homo salvatur, nam nisi Dominus univerit (t)Divino Humanum, {2}ut homo Humanum Domini potuisset mente sua intueri ac adorare, et sic ad Divinum accedere, nusquam potuisset salvari; conjunctio hominis cum Ipso Divino quod Pater vocatur, est per Divinum Humanum quod Filius; ita per Dominum, per Quem a spirituali homine intelligitur Humanum, sed a caelesti ipsum Divinum; inde patet cur Divinum Humanum servus dicitur, nempe quod Divino inserviat, ut ad illud accessus sit homini, et {3}quod inserviat generi humano ad salutem illorum; [2] hoc nunc est quod significatur per `Abrahamum servum Meum’; ut quoque apud Davidem,
Memorate mirabilia Ipsius quae fecit, prodigia et judicia
oris Ipsius, semen Abrahami servi Ipsius, filii Jacobi electi
Ipsius: misit Mosen servum Suum, Aharonem quem
elegit:…Recordatus est verbi sanctitatis Suae cum Abrahamo
servo Suo, Ps. cv [5,] 6, 26, 42;
ubi per `Abrahamum servum’ intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum: similiter etiam Dominus quoad Divinum Humanum in supremo sensu intelligitur per Israelem servum, per Jacobum servum, {4}per Davidem servum: {5}per Israelem servum, apud Esaiam,
Tu Israel servus Meus, Jacobus quem elegi, semen Abrahami
amici Mei; quem apprehendi a finibus terrae, et ab alis ejus
vocavi te, et dixi tibi, Servus Meus tu, elegi te, xli 8, 9;
ubi `Israel servus Meus’ in supremo sensu est Dominus respective ad spiritualis Ecclesiae interna, et `Jacobus’ quoad illius Ecclesiae externa: apud eundem,
Dixit mihi, Servus Meus tu Israel, in quo gloriosus
reddar:…leve est, ut sis Mihi servus ad erigendum tribus
Jacobi, et servatos Israelis ad reducendum, et dedi Te in
lucem gentium, ut sis salus Mea ad extremitatem terrae, xlix
3, 6;
ubi manifeste `servus Israel in quo gloriosus reddar’ pro Divino Humano Domini; quod {6}servus dicatur ab inserviendo, patet, nam dicitur, `ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi, et ad reducendum servatos Israelis’: [3] quod per `Jacobum servum,’ apud Esaiam,
Dabo tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes
latibulorum, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum
Meum, xlv 3, 4;
ubi Per `servum Jacobum et Israelem electum’ intelligitur Dominus, `servus Jacobus’ respective ad Ecclesiae externa, `Israel electus’ respective ad Ecclesiae interna: [4] etiam per `Davidem servum’ apud Ezechielem,
Congregabo filios Israelis a circuitu,…servus Meus
David rex super eos, et pastor unus erit omnibus
illis;…habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo;
et habitabunt super illa, illi et filii illorum, et filii
filiorum illorum usque in aeternum; et David servus Meus
princeps illis in aeternum, xxxvii [21,] 24, 25;
manifeste `David servus’ pro Divino Humano Domini, n. 1888, et hoc ex Divino Vero, quod per `regem,’ hic Davidem, significatur, n. 1728, 2015, 3009; ipsum etiam verum quod sit servus respective, videatur n. 3409; (m)et quia ita, Dominus ipse :Se vocat inservientem seu ministrantem, apud Marcum,
Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister
vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium
servus; nam etiam Filius hominis non venit ut ministretur
Ipsi, sed ut ministret, x 44, 45; Matth. xx 26-28:
et apud Lucam,
Quis major est, qui accumbit, an qui ministrat? nonne qui
accumbit? atqui Ego sum in medio vestri sicut qui ministrat,
xxii 27.(n)
@1 et quoque$
@2 et$
@3 sic quod inserviat ut generi humano sit salus$
@4 i et$
@5 i ut$
@6 i hic$
AC n. 3442
3442. `Et aedificabat ibi altare’: quod significet significativum et repraesentativum Domini, constat a significatione `altaris’ quod sit principale repraesentativum Domini, de qua n. 921, 2777, 2811.
AC n. 3443
3443. `Et invocavit nomen Jehovae’: quod significet cultum inde, constat ex significatione `invocare nomen Jehovae’ quod sit cultus, de qua n. 440, 2724: et quod `nomen Jehovae’ sit omne in uno complexu per quod colitur Dominus, n. 2628, 2724, 3006.
AC n. 3444
3444. `{1}Et tetendit ibi tentorium suum’: quod significet ibi sanctum, constat a significatione `tentorii’ quod sit sanctum cultus, de qua n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312.
@1 Quod AI$
AC n. 3445
3445. `Et perfoderunt ibi servi Jishaki puteum’: quod significet doctrinam inde, constat ex significatione `putei’ quod sit Verbum, de qua n. 2702, 3424; et quia Verbum est ipsa doctrina, {1}et sic ex Verbo est omnis doctrina quae Ecclesiae, inde `perfodere puteum’ significat doctrinam inde, nempe ex sensu litterali Verbi, quia de illo hic agitur: sed ipsa doctrina ex sensu litterali Verbi est unica, nempe doctrina charitatis et amoris, charitatis erga proximum et amoris in Dominum, nam haec doctrina et secundum illam vita est totum Verbum, ut Dominus docet apud Matth. xxii 35-38.
@1 ita$
AC n. 3446
3446. Vers. 26, 27. Et Abimelech ivit ad illum e Gerar, et Ahuzzath socius illius, et Phicol dux exercitus illius. Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis? `Et Abimelech ivit ad illum e Gerar’ significat doctrinam fidei spectantem rationalia: `et Ahuzzath socius illius, et Phicol dux exercitus illius’ significat primaria doctrinae illorum fidei: `et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis?’ significat cur Divinum vellent cum illud negarent, et illud adversarentur quod in sensu interno Verbi?
AC n. 3447
3447. `Abimelech ivit ad illum e Gerar’: quod significet doctrinam fidei spectantem rationalia, constat ex repraesentatione `Abimelechi’ quod sit doctrina fidei spectans rationalia, de qua n. 2504, 2509, 2510, 3391, (x)3393, 3398; et a significatione `Geraris’ quod sit fides, de qua n. 1209, 2504, 3365, 3384, 3385; quid doctrina spectans rationalia, videatur n. 3368. Agitur hic et usque ad vers. 33 de illis qui in sensu litterali Verbi sunt, et inde in doctrinalibus fidei, ac de doctrinalium horum quatenus ex sensu litterali sunt, concordantia cum sensu interno; `Abimelech {1}et Ahuzzath socius illius, ac Phicol dux exercitus illius’ illa repraesentant; sunt illi qui fidem faciunt essentialem, et charitatem quidem non rejiciunt, sed postponunt, ita doctrinam praeferunt vitae; nostrae Ecclesiae hodie paene omnes tales sunt, praeter illam quae est in gentilismo Christiano, ubi per mittitur adorare sanctos et eorum idola. [2] Sicut in omni Ecclesia Domini sunt qui interni homines sunt, et qui externi; ac interni sunt qui in affectione boni, {2}et externi qui in affectione veri; ita quoque hi qui per `Abimelechum, ejus socium (c)et ducem exercitus’ hic repraesentantur; interni sunt, de quibus prius cap. xxi vers. 22-33 actum est, ubi de Abimelecho et Phicole duce exercitus ejus, quod ad Abrahamum venerint, et pepigerint cum illo foedus in Beersheba, de quibus videatur n. 2719, 2720; externi autem sunt, de quibus hic agitur.
@1 i enim$
@2 at$
AC n. 3448
3448. `Et Ahuzzath socius illius, et Phicol dux exercitus illius’: quod significet primaria doctrinae illorum fidei, constat ex repraesentatione `Abimelechi’ quod sit doctrina fidei spectans rationalia, inde `socius illius, et dux exercitus illius’ sunt illa, et quidem primaria quae sunt doctrinae {1}; `dux’ enim sicut princeps significat primaria, n. 1482, 2089, et `exercitus’ ipsa doctrinalia; quod `exercitus’ significet doctrinalia quae sunt veri seu quae sunt vera inferiora, {2}inde est quia per `militiam’ in Verbo et per `bellum,’ significantur illa quae sunt militiae et belli spiritualis, n. 1664, 1788, 2686, ut quoque per arma {3}, nempe per hastas, clypeos, arcus, sagittas, gladios, et similia alia, ut passim ostensum; et quia sunt vera seu doctrinalia per quae pugnae spirituales fiunt, ideo per `exercitus’ illa significantur, et quoque falsa seu haeretica in opposito sensu: [2] quod haec et illa per exercitus in Verbo significentur, constare potest a pluribus locis; ut apud Danielem,
Cornu unum hirci caprarum crevit versus meridiem, et
versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitum
caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis; et
conculcavit eos: immo usque ad principem exercitus extulit
se….Exercitus ejus traditus est super jugi in
praevaricationem, et projecit veritatem in terram….Audivi
unum sanctum loquentem,…dixit, Quousque visio haec, juge et
praevaricatio vastans, ut detur et sanctum et exercitus
conculcationi, viii 9-13;
`cornu quod crevit versus meridiem, ortum et decus’ {4}est potentia falsi ex malo, n. 2832, `exercitus caelorum’ {4}sunt vera; `princeps exercitus’ {4}est Dominus quoad Divinum Verum; et quia exercitus in {5}bono sensu est verum, dicitur quod `dejecerit de exercitu in terram,’ et dein quod `projecerit veritatem in terram’: [3] apud eundem,
Rex (X)septentrionis sistet multitudinem magnam prae
priore, et sub finem temporum annorum, veniet veniendo cum
exercitu magno, et cum opibus multis:…deinde excitabit vires
suas, et cor suum contra regem meridiei cum exercitu magno; et
rex meridiei commiscebit se bello cum exercitu magno et valido
admodum, sed non consistet;…nam comedentes cibum ejus,
frangent illum, et exercitus ejus exundabit, et cadent
confossi multi, xi 23, 25, 26;
ibi in toto capite agitur de bello inter regem septentrionis et regem meridiei, et per `regem septentrionis’ intelliguntur falsa, ita quoque per `exercitum ejus,’ et per `regem meridiei (c)et exercitum ejus’ vera: est propheticum de vastatione Ecclesiae: [4] apud Johannem,
Vidi caelum apertum, cum ecce equus albus, et qui sedens
super illo vocabatur fidelis et verus,…indutus vestimento
tincto sanguine,…et exercitus Ipsius in caelo sequebantur
Ipsum super equis albis, induti byssinum album et
mundum….Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum
congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum
exercitu illius, Apoc. xix 14, 19;
`sedens super equo albo’ pro Verbo Domini, seu pro Domino quoad Verbum, n. 2760-2762; `exercitus Ipsius, qui in caelo Ipsum sequebantur’ pro veris inde, ita pro illis in caelo qui in {6}veris sunt; `bestia’ pro malis amoris sui; `reges terrae et exercitus eorum’ pro falsis; sunt pugnae falsi cum vero quae ibi describuntur: a[5] pud Davidem,
Per verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris
Ipsius exercitus eorum, Ps. xxxiii 6;
`exercitus eorum seu caelorum’ pro veris; quia per exercitum significantur vera, filii regni et angeli {7}, ex veris quibus sunt, vocantur `exercitus caelorum’; ut apud Lucam,
Subito adfuit cum angelo multitudo exercitus caelestis,
laudantium Deum, ii 13:
apud Davidem,
Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri
Ipsius, facientes voluntatem Ipsius, Ps. ciii 21:
apud eundem,
Laudate Jehovam omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum omnes
exercitus Ipsius, Ps. cxlviii 2:
apud Esaiam,
Tollite in altum oculos vestros, et videte, Quis creavit
haec, Qui educit in numero exercitum eorum, omnes nomine
vocat, de multitudine potentium et fortium vir non deficiet,
xl 26:
apud eundem,
Ego feci terram, et hominem super ea creavi; Ego, manus
Meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, xlv
12;
`exercitus caelorum’ ibi pro veris, ita pro angelis, quia in veris, ut dictum: [6] in Libro Primo Regum,
Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, et universum
exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius et a
sinistra Ipsius, xxii 19:
apud Joelem,
Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia magna
valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, ii
11:
apud Zachariam,
Castra ponam domui Meae de exercitu, pertranseunte et
redeunte, ne transeat amplius super eos exactor;…exsulta
valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus
venit tibi, ix 8, 9;
ibi de Adventu Domini, `exercitus Ipsius’ pro veris Divinis, inde est, {8}et quia Dominus solus pro homine pugnat contra inferna quae in continuo conatu invadendi sunt, quod Dominus in Verbo pluries dicatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; ut apud Esaiam,
Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah
Zebaoth ducit exercitum belli, xiii 4;
`regna gentium pro falsis ex malis, `ducere exercitum belli’ pro pugnare pro homine. [7] Quia duodecim tribus Israelis repraesentabant regnum caeleste Domini, ac tribus ut et duodecim significabant omnia fidei in uno complexu, hoc est, omnia vera regni, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, ideo quoque vocabantur exercitus Jehovae, ut Exod. vii 4; xii 17, 41, 51; et mandatum, ut educerentur Aegypto secundum exercitus, Exod. vi 26; et castrametarentur secundum exercitus, Num. i 52; et distribuerentur in exercitus, Num. ii 1 ad fin. [8] Quod per `exercitus’ significentur vera, etiam constat apud Ezechielem,
Persia, et Lud, et Put, in exercitu tuo, viri belli tui,
scutum et galeam suspenderunt in te, hi dederunt honorem tui;
filii Arvad, et exercitus tuus super muris tuis circum circa,
et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, xxvii 10, 11;
ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri interiores, ita qui in illis sunt, n. 1201; `exercitus’ pro ipsis veris; quod `Lud et Put’ quoque sint qui in cognitionibus, videatur n. 1163, 1164, 1166, 1195, 1231; `scutum et galea’ sunt talia quae sunt {9}pugnae seu belli spiritualis. [9] Quod `exercitus’ in opposito sensu sint falsa, patet apud Esaiam,
Erit in die illo, visitabit Jehovah super exercitum
altitudinis in altitudine, et super reges terrae super terra,
xxiv 21;
ubi `exercitus altitudinis’ pro falsis ex amore sui: apud
Ezechielem,
Reducam te, et dabo hamos in maxillis tuis, et educam te,
et omnem exercitum tuum, equos et equites, indutos perfecte
omnes illos, coetum magnum scuto et clypeo, prehendentes
gladios omnes; venies e loco tuo, e lateribus septentrionis,
tu et populi multi tecum, equitantes equis omnes, coetus
magnus, {10}exercitus magnus, xxxviii 4, 15;
ubi de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab
interno, ita factus idololatricus, n. 1151, `exercitus illius’ pro
falsis: [10] apud Jeremiam,
Mittam contra Babelem…qui tendit, tendens arcum suum, et
{11}efferens se lorica sua, ne parcite juvenibus, devotioni date
omnem exercitum ejus, ii 2, 3;
`Babel’ pro cultu cujus externa apparent sancta, sed interiora sunt profana, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; `exercitus ejus’ sunt talium falsa, similiter alibi exercitus Babelis, ut Jer. (x)xxxiv 1, 21; xxxii 2; xxxix 1: apud Ezechielem,
Illos videbit Pharaoh, et consolabitur se super omni
multitudine sua, confossi gladio, Pharaoh et omnis exercitus
ejus, quia dabo terrorem Mei in terra viventium, xxxii 31, 32;
ubi de Aegypto, per quam significantur illi qui per ratiocinia ex scientificis pervertunt vera, n. 1164, 1165, `exercitus (c)ejus’ seu Pharaonis pro falsis inde; similiter etiam alibi `exercitus Pharaonis,’ ut Jer. xxxvii 5, 7, 11; xlvi 2; Ezech. xvii 17: apud Lucam,
Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam,
tunc scite quod prope sit devastatio, xxi 20;
ubi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae cum nulla amplius fides; quod per `Hierosolymam’ significetur Ecclesia, videatur n. 2117, quae `circumdatur exercitibus’ quando obsidetur a falsis. [11] Inde constat quod per `exercitus caelorum,’ quos Judaei et Israelitae idololatrae adoraverunt, in sensu interno significata sint falsa, de quibus in Libro Secundo Regum,
Deseruerunt omnia praecepta Dei sui, et fecerant sibi
fusile, duos vitulos, et fecerunt lucum, et incurvaverunt se
omni exercitui caelorum, xvii 16;
ubi de Israelitis; et alibi ubi de Menasse,
Quod aedificaverit altaria omni exercitui caelorum, xxi 5:
et quod
Joshiah rex eduxerit e templo omnia vasa facta baali, et
luco, et omni exercitui caelorum, xxiii 4:
et apud Jeremiam,
Quod ossa principum, sacerdotum, et prophetarum
expanderent soli, lunae, et omni exercitui caelorum, quae
amaverant, et quibus serviverant, et post quae iverant, viii 2:
et alibi,
Erunt domus Hierosolymae et domus regis Jehudae, sicut
locus Tophet, immundae, quoad omnes {12}domus, super quarum
tectis suffiverunt omni exercitui caelorum, et libando
libaverunt diis aliis, xix 13:
et apud Zephaniam,
Extendam manum Meam contra adorantes super tectis
exercitui caelorum, i 5;
sunt enim stellae quae imprimis vocantur `exercitus caelorum,’
{13}at quod per `stellas’ significentur vera, tum in opposito sensu
falsa, videatur n. 1128, 1808.
@1 i illius$
@2 i id$
@3 i illorum$
@4 pro$
@5 genuino$
@6 vero$
@7 i qui in caelo$
@8 nempe ex Divinis Veris, ex quibus Dominus in Verbo pluries
vocatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est,
exercituum; etiam ex eo, quod Dominus solus sit qui pro homine
pugnat contra inferna, quae in continuo conatu invadendi hominem
sunt,$
@9 i veri, quia sunt$
@10 i et$
@11 effert$
@12 domos$
@13 et$
AC n. 3449
3449. `Et dixit ad illos Jishak, Quapropter venistis ad me, et vos odistis me, et misistis me a vobis?’ quod significet cur Divinum vellent cum illud negarent, et illud adversarentur quod in sensu interno Verbi, constare potest ab illis quae supra ad vers. 15, 16, 19-21 dicta sunt.
AC n. 3450
3450. Vers. 28, 29. Et dixerunt, Videndo vidimus quod fuit Jehovah cum te, et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te. Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace; tu nunc benedictus Jehovae. `Dixerunt, Videndo vidimus quod fuit Jehovah cum te’ significat quod scirent Divinum inesse: `et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te’ significat quod doctrinalia fidei eorum in se spectata non negarentur: `si facias eum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace’ significat quod non violaverint internum sensum Verbi et quod non violarent: `tu nunc benedictus Jehovae’ significat quod a Divino.
AC n. 3451
3451. `Dixerunt, Videndo vidimus quod fuit Jehovah cum te’: quod significet quod scirent Divinum inesse, constat a significatione `videndo videre’ quod sit appercipere et sic pro certo scire; et a significatione `esse Jehovah cum te’ quod sit Divinum inesse; agitur hic ut supra n. 3447 dictum, de concordantia sensus litteralis Verbi cum sensu interno, consequenter de concordantia doctrinalium fidei quae per `Abimelechum, Ahuzzath, et Phicolem’ significantur, quatenus ex sensu litterali Verbi sunt, cum eodem, nempe cum sensu interno; {1}ita de conjunctione regni Domini in terris, cum regno Domini in caelis, {2}proinde cum Domino, per Verbum; est enim Verbum quoad sensum supremum Ipse Dominus, et est quoad sensum internum ipsum regnum Domini in caelis, et quoad sensum litteralem ipsum regnum Domini in terris, ut quoque prius dictum: [2] sed ita se habet cum regno Domini in terris, hoc est, cum Ecclesia Ipsius, quod quia ex sensu litterali Verbi sua doctrinalia habet, non possit quin varia et diversa sit quoad illa, nempe quod una societas dicat id esse verum fidei, quia ita dicitur in Verbo, altera dicat illud esse quia etiam ita dicitur, et sic porro; proinde quod Ecclesia Domini quia ex sensu litterali Verbi sua doctrinalia habet, differat ubivis, et hoc non modo secundum societates, sed quandoque secundum singulos in societate; {3}at dissensus in doctrinalibus fidei non facit quia una Ecclesia sit, si modo unanimitas sit quoad velle bene et agere bene; [3] sicut pro exemplo: si quis pro doctrinali agnoscit quod charitas sit ex fide, et ille in charitate erga proximum vivit, tunc quidem non in vero est quoad doctrinam sed usque in vero quoad vitam, consequenter est in illo Ecclesia seu regnum Domini: aut quoque si quis dicat quod facienda sint bona opera ut ei merces sit in caelo, secundum sensum litteralem Verbi, apud Matthaeum x 41, 42; xxv 34-46, et alibi, et tamen {4}cum facit bona opera, nusquam cogitat de merito, is similiter in regno Domini est quia quoad vitam in vero; et quia talis quoad vitam, facile se instrui patitur quod nemo mereri queat caelum, (c)et quod opera in quibus meritum ponitur, non sint bona; ita in reliquis; sensus enim litteralis est talis quod pluribus in locis appareat sibi oppositus, sed est causa quia in illo sunt apparentiae veri accommodatae illis qui in externis sunt, proinde qui etiam in mundanis amoribus et quoque in corporeis sunt: [4] hic itaque per Abimelechum agitur de illis qui in doctrinalibus fidei sunt, qui quod sint illi qui fidem essentialem salutis faciunt, supra dictum est, et de doctrinalium illorum concordantia cum sensu interno, cum quibus quod etiam conjunctio facta sit, constat; sed modo cum illis qui in bono sunt, hoc est, cum illis qui tametsi fidem essentialem faciunt quoad doctrinam, usque charitatem essentialem faciunt quoad vitam; cum enim apud illos confidentia seu fiducia est in Dominum, quam vocant ipsam fidem, tunc in affectione amoris sunt in Dominum, consequenter quoad vitam in bono: sed videantur quae de his prius dicta et ostensa sunt, nempe quod doctrinale non faciat Ecclesiam sed charitas, n. 809, 916, 1798, 1799, 1834, 1844: quod doctrinalia nihil sint nisi vivant secundum illa, n. 1515 quod Ecclesia varia sit quoad vera, sed una sit per charitatem, n. 3267: quod parallelismus sit inter Dominum et hominem quoad caelestia quae sunt boni, non autem quoad spiritualia quae sunt veri, n. 1831, 1832: quod unica doctrina sit, nempe amoris in Dominum et charitatis erga proximum, n. 3445 quod Ecclesia foret una si charitas omnibus, tametsi quoad cultus et quoad doctrinalia differrent, n. 809, 1285, 1316, 1798, 1799, 1834, 1844, 2982: quod Ecclesia foret sicut regnum Domini in caelis, si omnibus charitas, n. 2385: quod innumerabiles varietates boni et veri sint in caelo, at quod per harmoniam usque unum faciant, sicut organa et membra corporis, n. 684, 690, 3241.
AC n. 3452
3452. `Et diximus, Sit quaeso sacramentum inter nos, inter nos et inter te, et excidamus foedus cum te’: quod significet quod doctrinalia fidei eorum in se spectata non negarentur, nempe quatenus sunt ex sensu litterali Verbi, constat ex significatione `sacramenti inter nos’ quod sit consensio doctrinalium cum sensu litterali Verbi; et a significatione `inter nos et inter te’ quod sit concordantia cum sensu interno; et ex significatione `excidamus foedus’ quod sit quod sic posset esse conjunctio; quod `foedus’ sit conjunctio, videatur n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 2003, 2021; sensus qui inde redundat est quod quia ita, doctrinalia fidei eorum in se spectata non negarentur; nam, ut dictum, doctrinalia quaecumque {1}, modo sint ex Verbo, non negantur, acceptantur enim a Domino, modo is qui in illis est, in vita charitatis sit, nam illi vitae omnia quae Verbi sunt, conjungi possunt; sed Verbi interiora vitae quae est in charitatis interiore bono; videantur quae n. 3324 dicta et allata sunt.
@1 i sint$
AC n. 3453
3453. `Si facias cum nobis malum, quemadmodum non tetigimus te, et quemadmodum fecimus cum te tantummodo bonum, et misimus te in pace’: quod significet quod non violaverint internum sensum Verbi et quod non violarent, constare potest (c)a serie rerum in sensu interno, et ex illis quae supra ad vers. 11, 22, 23 dicta sunt.
AC n. 3454
3454. `Tu nunc benedictus Jehovae’: quod significet quod a Divino, constat ex significatione `benedicti Jehovae’ cum dicitur de Domino, seu quod idem, de Verbi sensu interno, nam Dominus est Verbum, quod sit Divinum Verum, de qua n. 3140, ita ex Divino: sic, quod non violaverint nec violarent sensum internum quia ex Divino; sed violare sensum internum, est negare illa quae principalia illius sensus sunt, {1}quae ipsa sancta Verbi sunt, quae sunt Divinum Humanum Domini, amor in Ipsum, et amor erga proximum; haec tria sunt principalia sensus interni et sancta Verbi; et sunt interna et sancta omnium doctrinalium quae ex Verbo, et interna et sancta omnis cultus, {2}nam in illis ipsum regnum Domini est. Quartum est quod Verbum quoad omnia et singula ejus, immo quoad minimum apicem, sit Divinum, ita quod Dominus sit in Verbo; hoc quoque confitentur et agnoscunt omnes qui doctrinalia ex Verbo habent; sed usque corde negant illi qui non aliud sanctum in Verbo agnoscunt quam quod in littera apparet; illi nihil sanctum appercipere possunt in historicis nisi solum quoddam leve externum, ex eo quod dicatur sanctum, {3}nec in propheticis; cum tamen interius sanctum erit, si quoad minimum apicem, Divinum.
@1 i et$
@2 quia$
@3 i pariter$
AC n. 3455
3455. Vers. 30, 31. Et fecit illis convivium, et ederunt et biberunt. Et mane surrexerunt in matutino, et juraverunt vir fratri suo; et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace. `Fecit illis convivium’ significat cohabitationem: `et ederunt et biberunt’ significat communicationem: et mane surrexerunt in matutino’ significat illustrationis statum: `et juraverunt vir fratri suo’ significat confirmationem cum illis qui in bono veri: `et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace’ significat quod contenti.
AC n. 3456
3456. `Fecit illis convivium’: quod significet cohabitationem, constat a significatione `convivii’ quod sit cohabitatio, de qua n. 2341.
AC n. 3457
3457. `Et ederunt et biberunt’: quod significet communicationem, constat a significatione `edere’ quod sit communicari quoad illa quae sunt boni, de qua n. 2187, 2343, 3168; et a significatione `bibere’ quod sit communicari quoad illa quae sunt veri, de qua n. 3089, 3168.
AC n. 3458
3458. `Et mane surrexerunt in matutino’: quod significet illustrationis statum, constat ex significatione `mane, et surgere in matutino’ quod sit illustrationis status; `mane’ enim et aurora in sensu supremo est Dominus, (c)et in sensu interno est caeleste amoris Ipsius, inde quoque est status pacis, videatur n. 2333, 2405, 2540, 2780; et `surgere’ in sensu interno significat elevationem {1}, n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; inde patet quod `mane surrexerunt in matutino’ significet illustrationis statum.
@1 i quoad statum spiritualem$
AC n. 3459
3459. `Et juraverunt vir fratri suo’: quod significet confirmationem cum illis qui in bono veri, constat ex significatione `jurare seu juramenti’ quod sit confirmatio, de qua n. 2842, 3037, 3375; et ex significatione `viri cum fratre’ quod sit veri bonum, seu quod idem, qui in illo bono; quod `vir’ sit verum, videatur n. 265, 749, 1007, 3134, 3309 pr.; et quod `frater’ sit bonum, n. 2360; quid veri bonum, videatur n. 3295, 3332; in eo bono sunt illi qui hic per `Abimelechum’ repraesentantur, seu qui per `Philistaeos,’ quorum rex Abimelechus fuit, {1}nempe qui fidem faciunt essentialem Ecclesiae, et praeponunt charitati; {2}qui tales, non in alio bono {3}sunt quam in veri bono, nihil enim aliud ex Verbo eliciunt et hauriunt quam quae fidei sunt, ita quae veri; quae autem boni sunt, ita quae vitae, vix vident, idcirco confirmant se in doctrinalibus fidei, et non in aliquibus charitatis; cum illi bonum agunt, est ex doctrinalibus fidei; bonum inde est quod vocatur veri bonum: [2] cum illis qui in eo bono sunt, conjungit Se Dominus, sed non ita {4}ut cum illis qui in bono charitatis, nam {5}amor et charitas est conjunctio spiritualis, non autem fides nisi per amorem et charitatem; et quia ita, non dicitur quod `pepigerint foedus cum Jishako,’ sed quod `juraverint vir fratri’; `foedus’ enim praedicatur de bono quod est amoris et charitatis, `juramentum’ autem de vero quod est fidei, n. 3375; de illis qui in veri bono etiam praedicatur cohabitatio, quae per `convivium,’ n. 3456, significatur. Ex illis qui tales {6}in altera vita, scire mihi datum est quod separati sint ab illis qui in {7}charitatis bono sunt, hi enim propius conjuncti Domino sunt quam illi; nam bonum eorum est, ut ita dicam, durum, non se flecti patiens, {8}non communicativum, ita non in caelo sed in limine ad caelum.
@1 qui enim$
@2 illi$
@3 possunt esse$
@4 ac$
@5 i ipse$
@6 i sunt$
@7 bono charitatis$
@8 nec$
AC n. 3460
3460. `Et misit eos Jishak, et iverunt a cum illo in pace’: quod significet quod contenti, constare potest absque explicatione: inde etiam patet quod cum illis cohabitatio, non conjunctio, de qua mox supra n. 3459.
AC n. 3461
3461. Vers. 32, 33. Et fuit in die illo, et venerunt servi Jishaki, et indicaverint ei super causas putei quem foderunt, et dixerunt ei, Invenimus aquas. Et vocavit eum Shibba, propterea nomen urbis Beersheba, usque ad diem hunc. `Fuit in die illo’ significat statum illum: et venerunt servi Jishaki’ significat rationalia: `et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt, et dixerunt ei, Invenimus aquas’ significat vera interiora per illa: `et vocavit (c)eum Shibba’ significat confirmati veri conjunctionem per illa: `propterea nomen urbis Beersheba’ significat doctrinae quale inde: `usque ad diem hunc’ significat status perpetuum.
AC n. 3462
3462. `Fuit in die illo’: quod significet statum, constat a significatione `diei’ quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, hic statum doctrinae de qua agitur.
AC n. 3463
3463. `Et venerunt servi Jishaki’: quod significet rationalia, constat a significatione `servorum’ quod sint rationalia, ut et scientifica, de qua n. 2567; et a repraesentatione `Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210. Ex illis quae praecedunt, constat quid Domini per Jishakum hic repraesentatur, nempe quod Verbum quoad sensum ejus internum; per `Abimelechum’ enim, et `Ahuzzatum, (c)et Phicolem’ significantur doctrinalia fidei quae ex sensu litterali Verbi sunt, qualia sunt illorum qui Philistaei in bono sensu {1}dicuntur, hoc est, qui in solis doctrinalibus fidei sunt, et quoad vitam in bono, sed in bono veri, quorum doctrinalium aliqua conjunctio est cum sensu interno, ita cum Domino; [2] sunt enim illi qui in solis doctrinalibus fidei ac in vita secundum illa, in quadam conjunctione sed {2}remota, ex causa quia non sciunt quid charitas erga proximum et minus quid amor in Dominum, ex quadam affectione sed modo ex quadam idea fidei, ita nec sunt in aliqua perceptione boni, sed in specie persuasionis quod id verum et sic bonum sit quod doctrinalia (c)illorum dictant, in quibus cum confirmati sunt, possunt aeque in falso esse quam in vero, nam nihil aliud confirmat hominem quid verum, quam bonum; [3] verum quidem docet quid bonum sed absque perceptione, at bonum docet quid verum ex perceptione; quisque scire potest quomodo hoc se habet, tum quae et qualis differentia sit, solum ex communi hoc charitatis praecepto,
{3}Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines,
sic et vos facite illis, Matth. vii 12;
qui ex praecepto agit, is quidem aliis bonum facit, sed quia {4}sic jussum, ita non ex {5}affectione cordis, et quoties facit, a se incohat, et quoque in faciendo bonum, de merito cogitat; at qui non ex praecepto agit sed ex charitate, hoc est, ex affectione, is ex corde, ita ex libero, agit, et quoties agit, ex ipso velle bonum incohat, {6}ita ex eo quod ei sit jucundum; et quia in jucundo habet remunerationem, non de merito cogitat; [4] inde nunc constare potest quae differentia sit facere bonum ex fide et ex charitate, et quod illi remotiores sint quam hi ab ipso bono quod est Dominus; illi nec facile introduci in bonum charitatis usque ad perceptionem possunt, quia parum in veris sunt, nam in illud bonum nemo introduci potest nisi prius irradicata sunt non vera, quod fieri nequit dum non vera usque ad persuasionem irradicata sunt.
@1 vocantur$
@2 i in$
@3 Quicquid vultis ut faciant vobis homines, hoc facite illis.$
@4 ita$
@5 corde$
@6 et tunc quia ei id jucundum, gaudet, quod possit$
AC n. 3464
3464. `Et indicaverunt ei super causas putei quem foderunt, et dixerunt ei, Invenimus aquas’: quod significet vera interiora per illa, constat ex significatione `putei’ quod sit Verbum, de qua n. 3424; et ex significatione `aquarum’ quod sint vera, de qua n. 2702, nempe quae ex Verbo; ita `indicare ei super causas putei quem foderunt’ significat de Verbo ex quo doctrinalia, et `dixerunt ei, Invenimus aquas’ significat quod in illis, {1}nempe in doctrinalibus, vera interiora; sunt enim, ut supra dictum, in omnibus doctrinalibus ex Verbi sensu litterali desumptis, vera interiora; Verbi enim sensus litteralis est sicut puteus in quo aqua, nam in omnibus et singulis Verbi est sensus internus, qui quoque est in doctrinalibus quae ex Verbo: [2] ita se habet cum doctrinalibus quae ex sensu litterali Verbi, quod cum homo in illis est et simul in vita secundum illa, in se habeat correspondentiam; angeli enim qui apud illum, in veris interioribus sunt cum is in exterioribus, ita {2}habet communicationem per doctrinalia cum caelo, sed secundum {3}suae vitae bonum: ut pro exemplo, cum in Sacra Cena simpliciter cogitat de Domino, ex verbis ibi,
Hoc est corpus Meum et hic est sanguis Meus;
tunc angeli apud illum sunt in idea amoris in Dominum et charitatis erga proximum, nam corpori Domini et pani correspondet amor in Dominum, ac sanguini et vino correspondet charitas erga proximum, n. 1798, 2165, 2177, 2187, et quia talis est correspondentia, e caelo per angelos influit in illud sanctum in quo tunc est homo, {4}affectio, quam secundum vitae suae bonum recipit; [3] angeli enim habitant apud unumquemvis in ejus vitae affectione, ita in doctrinalium secundum quae vivit, nusquam {5}a quibus vita discrepat; si vita discrepat, ut si sit in affectione lucrandi honores et opes per doctrinalia, tunc recedunt angeli, et in affectione illa habitant infernales, qui vel infundunt ei confirmationes illorum sui et mundi causa, ita fidem persuasivam, quae talis est ut nihil curet num verum sit vel falsum modo captent animos, vel omnem fidem auferunt, et tunc doctrina oris ejus est modo sonus ab igne amorum istorum excitatus et modificatus.
@1 vera, hic vera interiora nempe in doctrinalibus$
@2 after caelo$
@3 ejus$
@4 after influit$
@5 i in ejus doctrinalibus$
AC n. 3465
3465. `Et vocavit illum Shibba’: quod significet confirmati veri conjunctionem per illa, constat a significatione `vocare,’ nempe nomine, quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3421, {1}ita quod nomina significent rem seu statum, n. 1946, 2643, 3422, {2}hic itaque confirmati veri conjunctionem per illa, nempe per doctrinalia; Shibba enim in lingua originali est juramentum, quod significat confirmationem, {3}n. 2842, 3375; confirmati veri conjunctio dicitur cum vera interiora se conjungunt {4}veris exterioribus, quae sunt doctrinalia ex sensu litterali Verbi: quod apud tales conjunctio sit per vera quae sunt fidei, non ita per bona quae charitatis, supra n. 3463 dictum.
@1 et$
@2 ita hic$
@3 i quod juramentum sit confirmatio, videatur$
@4 doctrinalibus, quae sunt vera exteriora, quatenus sunt$
AC n. 3466
3466. `Propterea nomen urbis Beersheba’: quod significet doctrinae quale inde, constat a significatione `nominis’ quod sit quale, de qua mox supra n. 3465; ex significatione `urbis’ quod sit doctrina, de qua n. 402, (x)2449, 2712, 2943, 3216; inde Beersheba, quae in lingua originali significat puteum juramenti, ita doctrinam veri confirmati; quod `Beersheba’ sit doctrina, videatur n. 2723, 2858, 2859. Supra in capite xxi, vers. 30, 31, dicitur,
Quia septem agnas accipies e manu mea, propterea sit mihi
in testimonium, quod fodi puteum hunc; propterea vocavit locum
illum Beersheba, quia ibi juraverunt ambo illi;
ibi per `Beershebam’ significabatur status et quale doctrinae, quod ex Divino, et quod per illam conjunctio; et quia ibi agitur de illius Ecclesiae interioribus, dicitur quod `locus ille vocatus sit Beersheba;’ hic autem quia agitur de illius Ecclesiae exterioribus, dicitur quod `urbs ita vocata’; de interioribus enim praedicatur status, qui significatur per `locum,’ n. 2625, 2837, 3356, 3387; sed de exterioribus praedicatur doctrina, quae significatur per `urbem,’ nam omnis doctrina suum statum et suum quale habet ab interioribus ejus.
AC n. 3467
3467. `Usque ad diem hunc’: quod significet status perpetuum, constat a significatione `ad diem hunc’ {1}quod sit status perpetuum, de qua n. 2838.
@1 i seu hodie$
AC n. 3468
3468. Vers. 34, 35. Et fuit Esau filius quadraginta annorum, et accepit mulierem Jehudith, filiam Beeri Hittaei, et Basemath filiam Elonis Hittaei. Et fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae. `Fuit Esau filius quadraginta annorum’ significat statum tentationis quoad bonum veri naturale: `et accepit mulierem Jehudith filiam Beeri Hittaei, et Basemath filiam Elonis Hittaei’ significat adjunctionem veri naturalis aliunde quam ex ipso genuino: `et fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae’ significat quod inde primum dolor.
AC n. 3469
3469. `Fuit Esau filius quadraginta annorum’: quod significet statum tentationis quoad bonum veri naturale, constat ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum veri naturale, de qua n. 3300, 3302, 3322; [et] ex significatione `quadraginta annorum’ quod sint tentationis status; quod `quadraginta’ sint tentationes, videatur n. 730, 862, 2272, et quod `anni’ sint status, n. 487, 488, 493, 893. Quod haec de Esavo immediate {1}adjungantur illis quae de Abimelecho et Jishako relata sunt, est quia {2}actum est de illis qui in bono veri sunt, hoc est, qui in vita secundum doctrinalia ex sensu litterali Verbi desumpta, hi enim significati sunt per Abimelechum {3} et Ahuzzatum et Phicolem, ut supra passim dictum; [2] qui itaque in bono veri sunt, seu in vita secundum doctrinalia, regenerati sunt quoad interiora, quae eorum rationalia sunt, sed nondum quoad exteriora, quae eorum naturalia; homo enim prius regeneratur quoad rationale quam {4}quoad naturale, n. 3286, 3288, nam naturale prorsus in mundo est, et in naturali ut in plano fundatur hominis cogitatio et voluntas; (c)ea causa est quod appercipiat homo cum regeneratur, pugnam inter rationalem seu internum suum hominem et naturalem seu externum, et quod multo serius, et quoque multo difficilius regeneretur externum ejus quam internum; quod enim propius est mundo et propius corpori, hoc non adigi potest facile ad obsequia praestandum interno homini, nisi per insignem temporis moram, et per plures status novos in quos {5}introducetur, qui status sunt status {6}agnitionis sui, et agnitionis Domini, suae nempe miseriae et Domini misericordiae, ita humiliationis, per pugnas tentationum; quia ita est, ideo hic nunc immediate adjungitur hoc de Esavo et de ejus binis uxoribus, per quae talia in sensu interno significantur. [3] Cuivis notum est quid bonum naturale, quod nempe sit bonum in quod nascitur homo; sed quid bonum veri naturale, paucis si ulli notum est; datur bonum naturale, seu homini connatum, quadruplicis generis, nempe bonum naturale ex amore boni, bonum naturale ex amore veri, tum bonum naturale ex amore mali, et bonum naturale ex amore falsi; bonum enim in quod homo nascitur, id trahit a parentibus, sive patre sive matre; omne enim id quod parentes ex frequenti usu et habitu contraxerunt, seu ex actuali vita imbuerunt, usque dum illis tam familiare factum sit ut appareat sicut naturale, hoc derivatur in liberos, et fit hereditarium; parentes qui in bono amoris boni vixerunt, et in illa vita suum jucundum et beatum perceperunt, si in statu illo sunt cum prolem concipiunt, proles inde accipit {7}inclinationem ad simile bonum; parentes qui in bono amoris veri vixerunt, de quo bono videatur n. 3459, 3463, et in illa vita suum jucundum perceperunt, si in statu illo sunt cum prolem concipiunt, proles inde accipit inclinationem ad simile bonum; {8}consimiliter qui ex hereditario accipiunt bonum amoris mali et bonum amoris falsi; [4] vocantur haec bona, ex causa quia ut bona apud quos sunt, in externa forma apparent, tametsi nihil minus quam bona sunt; perplures apud quos bonum naturale apparet, tale bonum habent; qui in bono naturali amoris mali sunt, flexiles et proclives ad cujusvis generis mala sunt, nam facile se patiuntur seduci, ex bono illo sunt obsequiosi, cumprimis ad foedas voluptates, ad adulteria, etiam ad crudelia; et qui in bono naturali amoris falsi sunt, proclives sunt ad cujusvis generis falsa, ex bono illo arripiunt persuasivum, imprimis ab hypocritis et dolosis, qui sciunt captare animos, se in affectiones insinuare, et mentiri innocentiam; in haec bona ita dicta, nempe mali et falsi, nascuntur plerique hodie qui in orbe Christiano in bono naturali sunt, ex causa quia parentes eorum {9}jucundum mali et jucundum falsi per actualem vitam contraxerunt, ac illud sic in liberos, et ita in posteros suos, implantarunt.
@1 sequantur illa$
@2 i ibi$
@3 i ut regem Philistaeorum$
@4 secundum$
@5 introducitur$
@6 pugnae, ita status tentationis$
@7 I i inde$
@8 consimiliter qui in bono naturali amoris mali et in bono
naturali amoris falsi; bonum amoris mali et bonum amoris falsi
dicitur, ex causa quia ut bonum, in externa forma apparet, tametsi
nihil minis est quam bonum; perplures, apud quos bonum naturale
apparet, tale bonum habent; qui in bono naturali amoris mali sunt,
proclives ad cujusvis generis mala sunt, nam facile se patiuntur
seduci, ex bono illo sunt obsequiosi, cumprimis ad foedas
voluptates, ad adulteria, etiam ad crudelia; et qui in bono
naturali amoris falsi sunt, proclives sunt ad cujusvis generis
falsa, ex bono illo arripiunt persuasivum, imprimis ab hypocritis
et dolosis, qui sciunt captare animos, et se in affectiones
insinuare: haec quatuor genera boni naturalis sunt; qui in bono
naturali amoris boni et in bono naturali amoris veri sunt, se
patiuntur regenerari, at qui in bono naturali amoris mali et in
bono naturali amoris falsi non ita, bona enim illa prius prorsus
eradicandum est, et dein novum bonum loco illius implantandum: in
haec bona, ita dicta, nempe mali et falsi in quae plerique hodie in
orbe Christiano qui in bono naturali sunt, nascuntur$
@9 after vitam$
AC n. 3470
3470. `Et accepit mulierem Jehudith filiam Beeri Hittaei,’ et Basemath filiam Elonis Hittaei’: quod significet adjunctionem veri naturalis aliunde quam ex ipso genuino, constat ex significatione `mulieris’ quod sit verum adjunctum bono, de qua ubi de Sarah et de Rebecca, n. 1468, 1901, 2063, 2065, 2172, 2173, 2198, 2507, 2904, 3012, 3013, 3077, hic verum naturale adjunctum bono naturali, de quo hic agitur; et ex repraesentatione `Jehudith filiae Beeri Hittaei, et Basemath filiae Elonis Hittaei’ quod sit verum aliunde quam ex ipso genuino; Hittaei enim erant inter gentes probas quae in terra Canaane, apud quas habitabat Abraham, et a quibus speluncam Machpelae in sepulcrum emit, Gen. xxiii 3 ad fin.; et per quas repraesentatur ibi Ecclesia spiritualis inter gentes, videatur n. 2913, 2986, quae Ecclesia quia non in vero est ex Verbo, per eosdem significatur verum non ex ipso genuino; (m)gens enim quae Ecclesiam repraesentat, etiam significat verum et bonum, quale est Ecclesiae, nam Ecclesia ex vero et bono est Ecclesia, {1}cum itaque illa dicitur, intelligitur hoc, et cum hoc dicitur, intelligitur illa.(n) Cum (c)his ita se habet: [2] bonum veri naturale non est bonum spirituale, hoc est, bonum fidei et bonum charitatis, antequam reformatum sit; bonum {2}naturale est a parentibus, ut mox supra n. 3469 dictum, sed bonum spirituale est a Domino; quapropter homo ut bonum spirituale accipiat, regenerandus est; hoc dum fit, adjunguntur ei primum vera aliunde quam ex ipso genuino, quae talia sunt ut non adhaereant, sed modo inserviant pro mediis introducendi genuina, quae cum introducta sunt, tunc {3}vera non genuina separantur; se habet hoc sicut apud pueros; hi primum addiscunt plura, etiam inania, sicut lusoria et similia, non ut ea faciant illos sapere, sed ut praeparent viam ad recipiendum utilia quae sapientiae, quibus receptis separantur illa, immo rejiciuntur; vel sicut se habet cum fructibus, qui primum implentur succo amaro, antequam {4}possunt recipere succum dulcem; amarus ille, qui non est genuinus, est medium introducendi dulcem, quo intrante ille dissipatur: [3] ita quoque se habet cum naturali hominis cum illud regeneratur; bonum enim naturale est tale quod ex se non oboedire et inservire velit rationali, ut servus domino, sed quod velit imperare; ut autem ad obsequium et famulitium redigatur, per status vastationis et tentationis vexatur, usque dum concupiscentiae ejus languescant, et tunc per influxum boni fidei et charitatis per internum hominem a Domino temperatur, usque dum bonum hereditario acceptum per gradus exstirpetur, et novum loco ejus implantetur; in hoc tunc vera fidei insinuantur, quae se habent sicut novae fibrae in cor hominis, per quas succus novus infertur, usque dum novum cor {5}, per vices succreverit; vera quae primum inferuntur, non possunt ex genuino fonte esse, quia mala et falsa in bono {6}priore seu naturali sunt, sed talia quasi vera seu tales veri apparentiae, quae cum genuinis veris affinitatem quandam habent, per quae paulatim datur copia et locus ipsis genuinis veris se insinuandi; bonum genuinum est {7}quasi sanguis in vasis, aut quasi succus in fibris, {8}ac ducit et applicat vera in formam; bonum quod sic formatur in naturali seu externo homine, est commune, quasi contextum seu concinnatum a particularibus et singularibus boni spiritualis per rationalem seu internum hominem a Domino, Qui solus format et e novo creat; {9}inde est quod Dominus toties in Verbo dicatur Formator et Creator.
@1 quare cum dicitur Ecclesia$
@2 i enim$
@3 illa$
@4 possint$
@5 i loco prioris$
@6 naturali prius$
@7 sicut$
@8 est quod$
@9 nam Dominus est solus formator et creator$
AC n. 3471
3471. Quod `fuerunt amaritudo spiritus Jishako et Rebeccae’ significet quod inde primum dolor, constat ex significatione `amaritudinis spiritus’ quod sit dolor; et ex repraesentatione `Jishak et Rebeccae’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; in supremo enim sensu agitur de Domino, at in repraesentativo de illis qui sunt similitudines aut imagines Ipsius, nempe in supremo sensu quomodo Dominus Humanum apud Se Divinum fecit, in repraesentativo quomodo Dominus hominem regenerat, seu caelestem et spiritualem facit; quod regeneratio hominis sit imago glorificationis Domini, videatur n. 3043, 3138, 3212, 3296. [2] Quod dolor fuerit primum, inde est quia cum vera inferuntur bono naturali, primo dolorem faciant, aggravant enim conscientiam et inducunt anxietates, quia concupiscentiae adsunt contra quas verum spirituale {1}pugnat; sed dolor hic primus per gradus diminuitur et tandem evanescit; est sicut invalidum et aegrotum corpus, quod per dolorifica sanitati restituendum; cum in statu illo est, tunc ei primum {2}dolor.
@1 before verum$
@2 i est$
AC n. 3472
3472. Continuatio de Correspondentiis et Repraesentationibus, cumprimis de illis quae in Verbo
Quod omnia et singula quae in Verbi sensu litterae, sint repraesentativa spiritualium et caelestium regni Domini in caelis, ac in supremo sensu sint repraesentativa Ipsius Domini, constare potest ab illis quae hactenus ostensa sunt, et quae adhuc, ex Divina Domini Misericordia, ostendenda; sed quia homo tam longe se removit a caelo, ac se infimae naturae, immo terrestri, immersit, repugnat ei prorsus cum dicitur quod Verbum altiora recondat quam is ex littera capit, et magis cum dicitur quod contineat {1}incomprehensibilia {2}, modo quae angelorum sapientiae adaequata sunt, et adhuc magis, quod ipsa Divina, quae infinite {3}intellectum angelorum transcendunt: agnoscit quidem orbis Christianus quod Verbum Divinum sit, sed quod ita Divinum, si non ore, usque corde negat; quod nec mirum est quia terrestre in quo homo hodie est, sublimiora non capit, nec vult capere.
@1 i etiam$
@2 i homini$
@3 supra intellectum angelorum sunt$
AC n. 3473
3473. Quod Verbum in littera talia in se recondat, (t)spiritibus seu animabus quae in alteram vitam veniunt, saepius sistitur videndum; et cum hoc factum, aliquoties mihi datum est interesse, ut constare potest ab illis experientiis quae in Parte Prima, `De Scriptura Sacra Seu Verbo, quod Divina recondat, quae patent coram spiritibus bonis et angelis,’ n. 1767-1776, et 1869-1879 allatae sunt, ex quibus hoc quod immediate sequitur, confirmationis causa {1}licet iterum referre.
@1 i haec$
AC n. 3474
3474. {1}Quidam spiritus ad me venit, non diu post excessum ejus e corpore, quod concludere potui ex eo quod adhuc nesciret se in altera vita esse, putans se vivere in mundo; perceptum quod is deditus fuerit studiis, de quibus locutus cum eo; sed tunc subito sublatus est in altum, quod miratus; autumabam quod esset ab illis qui alta spirarunt, nam tales solent in altum ferri; aut quod posuerit caelum in {2}alto, qui similiter solent in altum auferri, ut inde sciant quod caelum non sit in alto sed in interno; sed mox appercepi quod sublatus sit ad spiritus angelicos qui antrorsum paulo ad dextrum in primo caeli limine sunt; inde dein mecum locutus est, dicens quod sublimiora videat quam usquam mentes humanae capere possent; cum hoc fiebat, legebam caput primum Deuteronomii de populo Judaico, quod missi sint qui explorarent terram Canaanem et quae ibi; quod cum legerem, dixit quod nihil apperciperet {3}de sensu litterae, sed quae in sensu spirituali, et quod haec mirabilia, quae describere non posset; hoc erat in primo limine caeli spirituum angelicorum; quid non in ipso illo caelo, et quid non in caelo angelico. [2] Spiritus quidam tunc qui apud me erant, prius increduli quod tale sit Verbum Domini, coeperunt paenitere quod non crediderint; dicebant in illo statu quod credant, quia audiverunt illum dixisse, quod audiverit, viderit, et perceperit ita esse. Sed alii spiritus adhuc in sua incredulitate perstabant, et dicebant non ita esse sed esse phantasias, quare etiam hi subito sublati sunt, et inde mecum locuti et fassi quod nihil minus sit quam phantasia, quia realiter percipiunt quod ita sit, et quidem perceptione exquisitiore quam usquam dari possit alicui sensui in vita corporis. Mox etiam alii in idem caelum sublati, et inter eos unus in vita corporis ejus mihi notus, qui idem testatus, inter alia etiam dicens quod prae stupore gloriam Verbi in sensu ejus interno describere non posset; ex miseratione quadam tunc loquens, inquiit, mirum esse quod homines ne hilum ex talibus sciant. Binis vicibus postea vidi alios sublatos in alterum caelum inter spiritus angelicos, et inde mecum locuti; legebam tunc cap. iii Deut. a principio ad finem; dicebant quod solum in sensu interiore Verbi essent, asseverantes tunc quod ne apex quidem esset in quo non {4}spirituale pulcherrime cum reliquis cohaerens, tum quod nomina significent res; ita confirmati quoque, quia prius non crediderant quod omnia et singula in Verbo a Domino inspirata fuerint; hoc voluerunt etiam coram aliis juramento confirmare sed non permittebatur.
@1 n. 3474 is almost a repetition of n. 1769 and 1770. It is also
found with some differences in S.D. n. 2053-5 and 2061.$
@2 altissimo$
@3 quae in$
@4 sensus spiritualis as n. 1770.$
AC n. 3475
3475. Quod in caelis continua repraesentativa existant qualia sunt in Verbo, aliquoties prius dictum et ostensum est; repraesentativa illa sunt talia ut spiritus et angeli illa in multo clariore luce videant quam quae est meridiana mundi; repraesentativa {1}illa sunt talia quod quae vident in externa forma, percipiant quid significant in interna, et in his adhuc interiora: sunt enim tres caeli; in primo caelo apparent illa in forma externa cum perceptione quid significant in interna; in {2}secundo caelo apparent illa quia sunt in interna forma cum perceptione qualia sunt in adhuc interiore; in tertio caelo apparent illa in forma illa adhuc interiore, quae est intima: quae in primo caelo apparent, sunt communia illarum rerum quae apparent in secundo, et haec communia illarum quae in tertio; ita in illis quae apparent in primo caelo, sunt intus illa quae in secundo, et in his intus illa quae in tertio; et quia ita secundum gradus sistuntur, constare potest quam perfecta, sapientia plena, et simul quam felicia, sunt illa quae in intimo caelo, et quod prorsus ineffabilia sint, nam myriades myriadum sistant unum particulare {3}communis. Omnia et singula illa repraesentativa involvunt talia quae sunt regni Domini, et haec talia quae sunt Ipsius Domini; qui in primo caelo sunt, in suis repraesentativis vident {4}talia quae in interiore sphaera regni existunt, et in illis quae in adhuc interiore, et sic repraesentativa Domini, sed remote; qui in altero caelo sunt, in suis repraesentativis vident talia quae in intima sphaera regni, et in illis repraesentativa Domini propius; qui autem in tertio, vident Ipsum Dominum.
@1 ibi$
@2 altero$
@3 in communi$
@4 i quae sunt$
AC n. 3476
3476. Inde sciri potest quomodo se habet cum Verbo; Verbum enim {1}a Domino datum est homini, etiam angelis, ut per illud sint apud Ipsum; nam Verbum est medium uniens terrae {2}cum caelo, et per {3}hoc cum Domino; sensus ejus litteralis est qui unit hominem cum primo caelo; et quia in sensu litterali est internus qui agit de regno Domini, et in hoc est sensus supremus qui agit de Domino, et hi sensus ordine sibi insunt, inde patet qualis unio per Verbum cum Domino est.
@1 after homini$
@2 et caelorum$
@3 illum$
AC n. 3477
3477. Dictum est quod continua sint repraesentativa in caelis, et quidem talia quae involvunt arcanissima sapientiae; quae patent coram homine ex sensu litterali Verbi, sunt tam pauca respective sicut aquae oceani ad aquas parvuli lacus; qualia sunt repraesentativa in caelis, constare potest ab illis quae aliquoties prius ex visis relata sunt, et quoque ab his: repraesentata fuit coram aliquibus, quod vidi, lata via et stricta via, de qua in Verbo, lata quae duceret ad infernum, et stricta quae ad caelum; lata erat consita arboribus et floribus, et ejuscemodi quae externa forma apparebant pulchra et jucunda, sed absconditi (t)erant ibi varii generis angues et serpentes quos non videbant; stricta via non erat ita decorata arboribus et floretis ad visum, sed apparuit tristis et obscura, sed in illa erant angeli infantes pulcherrime decorati in paradisis et floretis amoenissimis, quae tamen non videbant; interrogabantur tunc quam viam ire vellent; dicebant latam, sed subito aperiebantur illis oculi, et in lata videbant serpentes, in stricta autem angelos; et tunc iterum interrogabantur quam viam ire vellent, tunc haerebant taciti; et quantum aperiebatur illis visus, dicebant se ire velle {1}strictam, et quantum claudebatur visus, se ire velle latam.
@1 arctam$
AC n. 3478
3478. Etiam repraesentabatur coram quibusdam tabernaculum cum arca; qui enim Verbo summopere delectati fuerunt cum vixerunt in mundo, illis talia {1}quoque sistuntur videnda; ita tunc tabernaculum cum omni ejus apparatu, nempe cum atriis, aulaeis circum, velis intus, altari aureo seu suffitus, mensa ubi panes, candelabro, propitiatorio cum cherubis; et tunc simul spiritibus probis dabatur percipere quid singula significarent; erant tres caeli, qui per tabernaculum repraesentati sunt, et Ipse Dominus per testimonium in arca super qua propitiatorium; et quantum illis aperiebatur visus, tantum in illis caelestiora ac Diviniora videbant, quorum nullam cognitionem habuerunt in vita corporis, et quod mirum, non erat minimum ibi quod non esset repraesentativum, usque ad uncos et annulos; ut solum in pane qui super mens, in illo ut in repraesentativo et symbolico percipiebant illum victum a quo angeli vivunt, ita amorem caelestem et spiritualem cum eorum faustis et felicibus, ac in illo et in his Ipsum Dominum, ut panem seu mannam e caelo, praeter plura ex panum forma, positione, numero, et ex auro quod ibi circum, et ex candelabro e quo illa illuminata adhuc exhibebant repraesentationes rerum* ineffabiliarum; ita in reliquis; ex quibus constare quoque potuit quod ritualia seu repraesentativa Ecclesiae Judaicae in se continuerint omnia arcana Ecclesiae Christianae, tum quod illi quibus repraesentativa et significativa Verbi Veteris Testamenti aperiuntur, arcana Ecclesiae Domini in terris, cum vivunt in mundo, et arcanorum arcana quae in regno Domini in caelis, cum in alteram vitam veniunt, scire et percipere possint.
@1 i in altera vita$
AC n. 3479
3479. Judaei qui ante Domini Adventum vixerunt, sicut etiam qua postea, non aliam opinionem de ritualibus Ecclesiae suae habuerunt quam quod cultus Divinus solum consisteret in externis; quid repraesentabant et significabant, nihil curabant; non enim sciebant, nec scire volebant, quod aliquod internum cultus et Verbi daretur, {1}ita quod aliqua vita esset post mortem, {2}consequenter quod aliquod caelum, erant enim prorsus sensuales et corporei; et quia {3}in externis separatis ab internis erant, cultus respective ad illos non aliud fuit quam idololatricus, quapropter {4}pronissimi erant ad colendos quoscumque deos, modo persuaderentur quod illi prosperare eos possent: [2] sed quia gens illa talis erat ut in externo sancto potuissent esse, et sic sancta habere ritualia per quae repraesentabantur caelestia regni Domini, et sanctam venerationem habere pro Abrahamo, Jishako et Jacobo, et quoque pro Mose et Aharone, et postea pro Davide, per quos repraesentabatur Dominus, et cumprimis sanctitatem habere pro Verbo, in quo omnia et singula repraesentativa et significativa Divinorum sunt, ideo in illa gente Ecclesia repraesentativa instituta fuit; si autem gens illa novisset interna usque ad agnitionem, tunc profanavisset illa, et sic cum in sancto (x)externo simul in profano interno fuissent, ita prorsus nulla communicatio potuisset esse repraesentativorum cum caelo per illam gentem; inde est quod {5}interiora non illis detecta fuerint, ne quidem quod Dominus {6}venturus ut salvaret animas illorum. [3] Quia tribus Judaica prae reliquis tribubus talis fuit, et hodie sicut olim, ritualia quae extra Hierosolymam observari possunt, sancta habent, etiam sanctam venerationem pro patribus suis ac imprimis sanctitatem pro Verbo Veteris Testamenti, et praevisum quod Christiani paene rejicerent illud, et quoque foedarent interna sua profanis, ideo gens illa huc usque conservata est, secundum Domini verba apud Matthaeum, xxiv 34; aliter si Christiani, sicut norunt interna, quoque viverent interni homines; si hoc, gens illa ante plura saecula, sicut aliae gentes, excisa fuisset. {8}Sed cum gente illa ita se habet quod sanctum eorum externum seu sanctum cultus, nihil afficere possit interna eorum, haec enim immunda ex sordido amore sui et ex sordido mundi sunt, et quoque ex idololatrico quod externa colant absque internis; et (t)sic quia non aliquid caeli in se habent, nec aliquid caeli in alteram vitam {7}secum ferre possunt, praeter paucos qui in amore mutuo, et sic non in contemptu aliorum prae se vivunt.(s)
@1 nec$
@2 ita$
@3 separabant interna ab externis$
@4 etiam pronissimi fuerunt$
@5 after fuerint$
@6 erat intus I$
@7 after caeli$
@8 populis I$
AC n. 3480
3480. Ostensum etiam est quomodo immunda apud illam gentem non impediverint quin Verbi interiora, seu ejus spiritualia et caelestia, in caelo usque sisterentur; immunda enim removebantur ut non appercepta, etiam mala in bonum vertebantur, sic ut modo externum sanctum pro plano inserviret, ita sistebantur coram angelis, absque interjectis remoris, interna Verbi; (m)inde patuit quomodo {1}populus ille interius idololatra potuerit repraesentare {2}sancta, immo Ipsum Dominum, {3}ita quomodo Dominus in medio immunditiarum eorum {4}potuerit habitare, Lev. xvi 16; proinde Ecclesiae simile ibi habere, nam Ecclesia mere repraesentativa est instar Ecclesiae, non est Ecclesia.(n) 2 Apud Christianos hoc ita non fieri potest quia norunt interiora {5}cultus, sed illis non credunt; ita {6}non in sancto externo separato ab interno possunt esse; praeter apud illos qui in vita fidei sunt, per bona apud illos fit communicatio, remotis interea malis et falsis, et tunc, quod mirum, omnia et singula {7}Verbi quod ab his legitur, coram angelis patent, et {8}hoc quoque tametsi illi non ad sensum ejus attendunt, quod mihi pluri experientia ostensum est, nam internum apud illos, quod non ita perceptibile est, pro plano inservit.
@1 populis I$
@2 caelestia$
@3 i quamvis nihil crediderunt$
@4 potuit esse$
@5 fidei$
@6 nec$
@7 in Verbo, cum$
@8 hoc tametsi homo non ad sensum ejus attendit$
AC n. 3481
3481. In sermone {1}fueram saepius cum Judaeis qui in altera vita; apparent antrorsum in terra inferiore sub plano sinistri pedis, et semel quoque de Verbo, de terra Canaane, et de Domino: de Verbo quod arcanissima ibi sint quae non patent coram hominibus; hoc affirmabant; dein quod omnia arcana quae ibi, agant de Messia et Ipsius regno; hoc quoque volebant; sed cum dicerem quod Messias in Hebraea lingua sit idem ac Christus in Graeca, non audire volebant: iterum cum dicerem quod Messias sit sanctissimus, et quod Jehovah in Ipso, et quod non alius per Sanctum Israelis et per Deum Jacobi intelligatur, et quia Ille sanctissimus, quod non in regno Ipsius possint esse nisi qui sancti sunt non externa forma sed interna, ita (t)qui non in amore sordido mundi, inque elatione contra alias gentes, et in odiis {2}inter se, hoc non potuerunt audire: postea quod Messiae regnum secundum prophetias erit {3}aeternum, et qui cum illo, etiam in aeternum hereditabunt terram; [2] si regnum {4}foret ex mundo, et illi in terram Canaanem introducerentur, quod foret pro paucis annis qui sunt vitae hominis, praeter quod omnes illi qui mortui sunt postquam expulsi (c)e terra Canaane, non fruerentur tali beatitudine; et quod inde scire potuissent quod per terram Canaanem repraesentatum {5}sit et significatum regnum caeleste, et eo magis cum illi nunc sciunt quod in altera vita sint, et in {6}aeternum victuri, ita quod {7}pateat ut Messias ibi Suum regnum habeat; et si loqui illis detur cum angelis, quod scire possint quod universum caelum angelicum sit Ipsius regnum; [3] praeter quod per novam terram, novam Hierosolymam, et per novum templum apud Ezechielem, non aliud significari queat quam tale regnum Messiae {8}; (x)ad haec non potuerunt respondere, (m)solum quod qui introducendi in terram Canaanem a Messia, si post tam paucos annos morerentur, et beatitudinem illam quam ibi habituri, relinquerent, acerbe lacrimarent.(n)
@1 fui$
@2 i et vindictis$
@3 i in$
@4 i ejus$
@5 et significatum sit regnum Domini in caelis$
@6 i ibi$
@7 oporteat$
@8 i hoc est, Domini$
AC n. 3482
3482. Loquela quae in Verbo, tametsi coram homine simplex, et aliquibus in locis rudis, apparet, est {1}ipsa loquela angelica, sed ultima; loquela enim angelica, quae spiritualis est, dum cadit in voces humanas, non in aliam loquelam cadere potest quam in talem, singulae enim res ibi repraesentant, et singulae voces significant; antiquis quia commercium habebant cum spiritibus et angelis, non alia loquela fuit; erat plena repraesentativis {2}, et inerat sensus spiritualis singulis; libri antiquorum etiam ita conscripti sunt, nam ita loqui et ita scribere erat {3}sapientiae eorum studium; quantum postea homo se removerit a caelo, etiam inde constare potest; nunc ne quidem novit quod in Verbo sit aliud quam quod apparet in littera, ne quidem quod sensus spiritualis inibi sit; quicquid ultra sensum litteralem dicitur, vocatur mysticum, quod solum ideo rejicitur; inde quoque est quod intercepta sit communicatio hodie cum caelo, in tantum ut a paucis credatur quod aliquod caelum sit, et quod mirum, a doctis et eruditis multo pauciores quam a simplicibus {4}.
@1 i ut apud prophetas$
@2 i et significativis$
@3 sapere$
@4 i probis$
AC n. 3483
3483. Quicquid usquam apparet in universo, est repraesentativum regni Domini, usque adeo ut nihil usquam detur in universo {1}atmosphaerico et stellifero, in tellure et ejus tribus regnis, quod non suo modo repraesentat; sunt enim omnia et singula quae in natura, ultimae imagines; ex Divino enim sunt caelestia quae boni, ex caelestibus spiritualia quae veri, {2}ex illis et his naturalia. Inde constare potest quam crassa, immo quam terrestris et quoque inversa sit intelligentia humana quae naturae separatae seu exemptae ab influxu se priore, seu a causa efficiente, singula tribuit; qui etiam ita cogitant et loquuntur, sibi videntur prae ceteris sapere, {3}nempe tribuendo naturae omnia; cum vicissim intelligentia angelica sit, nihil naturae tribuere, sed omnia et singula Divino Domini, ita vitae, non alicui rei mortuae; [2] sciunt eruditi quod subsistentia sit perpetua existentia, sed usque est contra affectionem falsi et inde famam eruditionis, dicere quod subsistat continue natura, sicut exstiterat, (c)ex Divino Domini. Quia nunc omnia et singula a Divino subsistunt, hoc est, continue existunt, et omnia et singula quae inde sunt, non {4}possunt aliter quam ut sint repraesentativa illarum rerum per quas exstiterant, sequitur quod universum aspectabile non aliud sit quam theatrum repraesentativum regni Domini, et quod hoc sit theatrum repraesentativum Ipsius Domini.
@1 sidereo inque$
@2 et ex spiritualibus$
@3 cum possint omnia naturae tribuere et Divino derogare$
@4 possint$
AC n. 3484
3484. A plurima experientia instructus sum quod non sit nisi unica vita, quae est Domini, quae influit et facit ut vivat homo, immo ut vivant tam boni quam mali; illi vitae correspondent formae quae sunt substantiae, quae per influxum continuum Divinum ita vivificantur ut appareant sibi vivere ex se; haec correspondentia est organorum cum vita; sed {1}qualia organa recipientia sunt, {2}taliter vivunt; illi homines qui in amore et charitate sunt, in correspondentia sunt, nam ipsa vita recipitur ab illis adaequate; illi vero qui in contrariis amori et charitati sunt, non in correspondentia sunt quia ipsa vita non recipitur adaequate; inde talis vita existit quales sunt: hoc illustrari potest a formis naturalibus in quas influit lux solis; quales formae recipientes sunt, tales modificationes lucis {3}illis sunt; in spirituali mundo modificationes sunt spirituales, {4}ideo ibi quales formae recipientes sunt, talis est illis intelligentia et talis sapientia: (m)inde est quod spiritus boni et angeli appareant ut ipsissimae formae charitatis, at spiritus mali et infernales ut formae odii.(n)
@1 sicut$
@2 ita$
@3 A o; I has illi$
@4 inde$
AC n. 3485
3485. Repraesentationes quae in altera vita existunt, sunt apparentiae, sed vivae, quia a luce vitae sunt; lux vitae est Divina Sapientia, quae a solo Domino; inde omnia quae a luce illa existunt, sunt realia, non sicut illa quae a luce mundi; quapropter illi qui in altera vita sunt, aliquoties dixerunt quod quae ibi vident, sint realia, (c)et quae homo videt, respective non realia, quia illa vivunt et sic immediate afficiunt {1}vitam eorum, haec autem non vivunt, ita nec immediate afficiunt vitam, nisi qualiter et quantum apud eos illa quae lucis mundi sunt, se conjungunt adaequate et correspondenter cum illis quae lucis caeli sunt: inde nunc constare potest quid {2}repraesentationes et quid correspondentiae.
@1 i ipsam$
@2 repraesentativa$
AC n. 3486
3486. GENESEOS
CAPUT VIGESIMUM SEPTIMUM
Explicata sunt ante caput praecedens xxvi, ibi n. 3353-3356, illa quae Dominus locutus est et praedixerat de consummatione saeculi seu fine dierum Ecclesiae, apud Matthaeum, cap. xxiv, vers. 3-7; hic, ex Divina Domini Misericordia, explicare licet illa quae ibi ordine sequuntur, nempe quae apud eundem Evangelistam in illo capite a versu 8-14, ubi haec,{1}
Omnia haec initium dolorum. Tunc tradent vos in
tribulationem, et occident vos, et eritis odio habiti ab
omnibus gentibus propter nomen Meum. Et tunc offendentur
multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem. Et
multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos. Et
propter multiplicari iniquitatem refrigescet charitas
multorum. Qui autem perseverans erit in finem, hic salvabitur.
Et praedicabitur hoc evangelium regni in tota habitata, in
testimonium omnibus gentibus; et tunc {2}veniet finis.
@1 i verba$
@2 erit I$
AC n. 3487
3487. Per illa verba quae praecedunt et quae explicata sunt n. 3353-3356, descriptus fuit primus status perversionis Ecclesiae, qui fuit quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates; per haec autem verba describitur alter status perversionis Ecclesiae, qui est quod bonum et verum contempturi, et quoque aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum, secundum gradus sicut cessatura charitas.
AC n. 3488
3488. Quod secundus status perversionis Ecclesiae per illa verba Domini apud Evangelistam descriptus sit, patet a sensu interno eorundem, qui talis est: `Omnia haec initium dolorum’ significant illa quae praecedunt, nempe quae status primi perversionis Ecclesiae sunt, qui est, ut dictum, quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, proinde haereses; quod talia Ecclesiam ante plura saecula perverterint, patet inde quod Ecclesia in Christiano orbe divisa sit, et hoc secundum opiniones de bono et vero, ita quod perversio Ecclesiae {1}a multo tempore retro incepta sit. [2] `Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos’ significat quod bonum et verum periturum sit, primum per `tribulationem,’ quod est, per perversionem; dein per quod `occident’ illa, quod est, per negationem; quod `occidere’ cum praedicatur de bono et vero sit non recipi, ita negare, videatur n. 3387, 3395; per `vos’ seu per apostolos significantur omnia fidei in uno complexu, ita tam bonum ejus quam verum; quod per duodecim apostolos illa significata sint, videatur n. 577, 2089, 2129, 2130 f., 3272, 3354, et hic manifeste patet, {2}non enim de apostolorum praedicatione sed de consummatione saeculi agitur. [3] `Et eritis odio habiti ab omnibus gentibus propter nomen Meum significat contemptum et aversionem pro omnibus quae sunt boni et veri; `odio habere’ est contemnere et aversari, haec enim odii sunt; `ab omnibus gentibus’ est ab illis qui in malo sunt; quod `gentes’ sint illi, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588 f.; `propter nomen Meum’ est propter Dominum, ita propter omnia quae ab Ipso; quod `nomen Domini’ sit omne in uno complexu per quod colitur, ita omne quod est Ecclesiae Ipsius, videatur n. 2724, 3006. [4] `Et tunc offendentur multi, et se invicem tradent, et odio habebunt se invicem’ significat propter illa inimicitias; `offendentur multi’ est inimicitia inter se; Ipsum Humanum Domini est contra quod inimicitia; quod illud offendiculum {3}et scandalum futurum sit, passim in Verbo praedicitur; `se invicem tradent’ est inimicitia inter se ex falso contra verum; `et odio habebunt se invicem’ est inimicitia inter se ex malo contra bonum. [5] `Et multi pseudoprophetae exsurgent, et seducent multos’ significat praedicationes falsi; `pseudoprophetae,’ quod sint docentes falsa, ita `doctrina falsa, videatur n. 2534; `et seducent multos’ est quod inde derivationes. [6] `Et propter multiplicari iniquitatem, refrigescet charitas multorum’ significat cum fide exspirationem charitatis; `propter multiplicari iniquitatem’ est secundum falsa fidei; `refrigescet charitas multorum’ est exspiratio charitatis; utrumque enim pari passu vadit; ubi non est fides, ibi non est charitas, et ubi non est charitas, non est fides, sed charitas est quae recipit fidem, et nulla charitas quae rejicit fidem; inde origo omnis falsi et omnis mali. [7] `Qui autem perseverans erit in finem, {5}hic salvabitur significat salvationem eorum qui in charitate; `perseverans in finem’ est qui se non seduci patitur, ita qui non in {6}tentationibus succumbit. [8] `Et praedicabitur hoc evangelium regni in tota habitata, in testimonium omnibus gentibus’ significat quod hoc prius notum fiet in orbe Christiano; `praedicabitur’ est quod notum fiet; `hoc evangelium regni’ est hoc verum quod ita sit; `evangelium’ est annuntiatio, `regnum’ est verum; quod regnum sit verum, videatur n. 1672, 2547; `in tota habitata,’ nempe terra, est orbis Christianus; quod `terra’ sit tractus ubi Ecclesia, ita orbis Christianus, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118, 2928, 3355; Ecclesia hic `habitata’ vocatur a vita fidei, hoc est, a bono quod veri, `habitare’ enim in sensu interno est vivere, et `habitatores’ sunt bona veri, n. 1293, 2268, 2451, 2712, 3384; `in testimonium’ est ut sciant, {7}ne praetexant quod ignoraverint; `omnibus gentibus’ sunt malis, n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588; cum enim in falso et {8}malo sunt, non amplius sciunt quid verum et quid bonum, credunt tunc falsum esse verum, et malum esse bonum, et vicissim; cum in hoc statu est Ecclesia, `tunc veniet finis.’ In illis quae nunc sequuntur, et quae ante caput Geneseos quod sequitur, ex Divina Domini Misericordia, explicanda sunt, agitur de illo statu Ecclesiae qui vocatur `abominatio desolationis,’ qui est tertius status.
@1 ab eio tempore$
@2 nam non$
@3 aut$
@4 doctrinae$
@5 is I$
@6 pugnis tentationum$
@7 ne ignorantiam praetexent$
@8 i in$
AC n. 3489
3489. Quod talis sit Ecclesia, non apparet coram illis qui in Ecclesia sunt, nempe quod contemnant et aversentur omnia quae sunt boni et veri, tum quod inimicitias gerant contra illa, imprimis contra Ipsum Dominum; frequentant enim templa, audiunt praedicationes, in quodam sancto sunt cum ibi, ad Sacram Cenam eunt, et inter se quandoque de illis decenter loquuntur, ita aeque mali sicut boni, etiam inter se in civili charitate seu amicitia vivunt; inde est quod coram oculis hominum non aliquis contemptus, minus aversatio, et adhuc minus inimicitia contra bona et vera fidei, ita nec contra Dominum, appareat; sed illa sunt externae formae, quibus unus alterum seducit; at internae formae hominum Ecclesiae prorsus dissimiles sunt, etiam externis {1}prorsus contrariae; internae formae sunt quae hic describuntur et quae sunt tales; hae quales sunt, {2}apparet ad vivum in caelis, angeli enim non attendunt ad alia quam ad interna, hoc est, ad fines, seu ad intentiones et voluntates, et ad cogitationes inde; hae quam dissimiles externis sunt, constare potest ex illis qui ab orbe Christiano in alteram vitam veniunt, de quibus videatur n. 2121-2126, {3}in altera enim vita solum interna sunt secundum quae {4}ibi cogitant et loquuntur, nam externa cum corpore relicta sunt; [2] ibi patet quod utcumque tales visi sunt pacifici in mundo, usque odio habuerint unus alterum, et odio habuerint omnia quae sunt fidei, {5}cumprimis Dominum, {6}nam cum solum Dominus coram illis in litera vita nominatur, sphaera non modo contemptus, sed etiam aversationis et inimicitiae contra Ipsum manifeste ab illis exspirat et circumfunditur, etiam ab illis qui secundum apparentiam sancte de Ipso {7}locuti sunt, ut et qui praedicarunt; similiter cum nominatur charitas et fides: sunt {8}tales in interna forma, quae ibi manifestatur, ut si dum in mundo vixerunt, externa illis soluta et adempta fuissent, hoc est, si non ibi timuissent vitae, (c)et timuissent leges, ac imprimis si non timuissent famae propter honores quos ambiverunt et affectaverunt, et propter opes quas concupiverunt et avide quaesiverunt, ruissent unus contra alterum ex intestino odio secundum conatus et cogitationes, et absque ulla conscientia diripuissent aliorum bona, et quoque absque ulla conscientia trucidavissent, quam maxime insontes; tales sunt Christiani hodie quoad interiora, praeter paucos quos non cognoscunt; inde patet qualis est Ecclesia.
@1 apud plerosque$
@2 apparent$
@3 ibi$
@4 i illi$
@5 i et$
@6 quapropter cum modo$
@7 i in mundo$
@8 i enim$
CAPUT XXVII
1. Et fuit, quod senuit Jishak, et caligabant oculi ejus a videndo, et vocavit Esavum filium suum majorem, et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me.
2. Et dixit, Ecce quaeso senui, non scio diem mortis meae.
3. Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum, et exi agrum, et venare inibi venationem.
4. Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi, et adhuc mihi, et edam, propterea ut benedicat tibi anima mea, antequam morior.
5. Et Rebecca audiens in loquendo Jishak ad Esavum filium suum; et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum.
6. Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo, Ecce audivi patrem tuum locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo:
7. Adduc mihi venationem, et fac mihi cupedias, et edam, et benedicam tibi coram JEHOVAH ante mortem meam.
8. Et nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet.
9. Vade quaeso ad gregem, et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos, et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat.
10. Et adducas patri tuo, et edat, propterea ut benedicat tibi ante mortem suam.
11. Et dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis.
12. Fortassis palpaverit me pater meus, et ero in oculis ejus sicut seducens, et adducam super me maledictionem et non benedictionem.
13. Et dixit illi mater ejus, Super me maledictio tui, fili mi, tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi.
14. Et ivit, et accepit, et adduxit matri suae, et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius.
15. Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum, quae cum illa in domo, et induit Jacobum filium suum minorem.
16. Et pelles haedorum caprarum indui fecit super manus illius, et super levitatem collorum illius.
17. Et dedit cupedias, et panem, quae fecit, in manum Jacobi filii sui.
18. Et venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi?
19. Et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus, feci quemadmodum locutus es ad me, surge quaeso, sede, et ede e venatione mea, propterea ut benedicat mihi anima tua.
20. Et dixit Jishak ad filium suum, Quid hoc festinasti invenire, fili mi? et dixit, Quia obvenire fecit JEHOVAH DEUS tuus ad faciem meam.
21. Et dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso, et palpabo te, fili mi, an tu is filius meus Esau, si non.
22. Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum, et palpavit illum, et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi.
23. Et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae; et benedixit illi,
24. Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego.
25. Et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei, ideo ut
benedicat tibi anima mea; et attulit illi, et edit, et adduxit illi vinum, et bibit.
26. Et dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso, et osculare me, illi mi.
27. Et accessit, et osculatus est illum, et odoratus est odorem vestium illius, et benedixit illi, et dixit, Vide, odor filii mei sicut odor agri, cui benedixit JEHOVAH.
28. Et dabit tibi DEUS de rore caeli, et de pinguedinibus terrae, et multitudinem frumenti et musti.
29. Servient tibi populi, et incurvabunt se tibi populi, esto herus fratribus tuis, et incurvabunt se tibi filii matris tuae; maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus.
30. Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo, et fuit tantum exeundo exivit Jacob ex faciebus Jishaki patris sua, et Esau frater ejus venit e venatione sua.
31. Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo, et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui, propterea ut benedicat mihi anima tua.
32. Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau.
33. Et horruit Jishak horrore magno usque valde, et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei? etiam benedictus erit.
34. Ut audivit Esau verba patris sui, et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde; et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi.
35. Et dixit, Venit frater tuus in fraude, et sumpsit benedictionem tuam.
36. Et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob? et supplantavit me is duabus vicibus; primogenituram meam sumpsit, et ecce nunc sumpsit benedictionem meam; et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem?
37. Et respondit Jishak, et dixit Esavo, Ecce herum posui illum tibi, et omnes fratres ejus dedi ei ad servos, et frumento et musto fulcivi eum, et tibi igitur quid faciam fili mi?
38. Et dixit Esau ad patrem suum, An benedictio una haec tibi, pater mi? benedic mihi etiam ego pater mi; et sustulit Esau vocem suam, et flevit.
39. Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum, Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper.
40. Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo.
41. Et odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius; et dixit Esau in corde suo, Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum.
42. Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris, et misit, et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum, Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te.
43. Et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge, fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem.
44. Et commoreris cum eo diebus aliquibus, donec recedit excandescentia fratris tui.
45. Usque recedat ira fratris tui a te, et obliviscatur ejus quod fecisti illi, et mittam et accipiam te exinde; quare orbabor etiam ambobus vobis die uno?
46. Et dixit Rebecca ad Jishakum, Fastidio vitam meam pro filiabus Heth, si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth, sicut illae e filiabus terrae, quare mihi vitae?
AC n. 3490
3490. CONTENTA
{1}Prius, ubi de Jishako et Rebecca, actum est in sensu interno de Rationali quomodo Dominus illud in Se Divinum fecerat; nunc agitur in sensu interno de Naturali quomodo Dominus id in Se Divinum fecit; `Esau’ est bonum ejus, et `Jacob’ est verum; quippe Dominus cum in mundo fuit, totum Humanum Suum, tam interius quod est Rationale quam exterius quod est Naturale, et quoque ipsum Corporeum, in se Divinum fecit; et hoc secundum ordinem Divinum; secundum quem etiam Dominus hominem novum facit seu regenerat; quapropter in sensu repraesentativo hic quoque agitur de regeneratione hominis quoad ejus naturale, in quo sensu etiam `Esau’ est bonum naturalis, et `Jacob’ verum ejus; utrumque usque Divinum, quia omne bonum et verum quod regenerato, est a Domino.
@1 A has two versions of this , one in vol. I, p. 12, the other
in vol. II, p. 88 the latter is the one used in I. See Appendix
volume.$
AC n. 3491
3491. SENSUS INTERNUS
Vers. I. Et fuit, quod senuit Jishak, et caligabant oculi ejus a videndo, et vocavit Esavum filium suum majorem, et dixit ad eum, Fili mi, et dixit ad eum, Ecce me. `Fuit quod senuit Jishak’ significat cum status adesset: `et caligabant oculi ejus a videndo’ significat cum Rationale vellet illustrare Naturale Divino: `et vocavit Esavum filium suum majorem’ significat affectionem boni naturalis seu bonum vitae: `et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me’ significat ex praeviso et proviso praesentiam.
AC n. 3492
3492. `Fuit quod senuit Jishak’: quod significet cum status adesset, constat a significatione `senescere’ quod sit novi status praesentia, `senectus’ enim in Verbo significat et exuitionem status prioris et induitionem status novi, et {1}hoc ex causa quia senectus est ultimum aetatis, cum corporea incipiunt exui, et cum illis amores qui sunt aetatis quae praecessit, et sic cum illustrari incipiunt interiora, nam remotis illis, illustrantur haec; tum quoque quia angeli, qui spiritualiter illa quae in Verbo percipiunt, non amplius senectutis alicujus ideam habent, sed pro illa ideam vitae novae, ita hic quod status adesset, nempe quod Divinum Rationale, quod per `Jishakum’ repraesentatur, desideraret Naturale sibi correspondens, hoc est, quod Divinum etiam esset.
@1 quidem$
AC n. 3493
3493. `Et caligabant oculi ejus a videndo’: quod significet cum Rationale vellet illustrare Naturale Divino, constat ex significatione `oculorum’ quod sit visus interior seu rationalis, de qua n. 2701; et ex significatione `videre’ quod sit appercipere et intelligere, de qua n. 2150, 2325, 2807, inde cum `caligare dicuntur oculi,’ significatur quod amplius non apperceptio, hic {1} non apperceptio illarum rerum quae in naturali; et quia haec significantur per illa verba, significatur quod Rationale vellet illustrare Naturale Divino; quomodo se res habet, constare potest ab illis quae prius de rationali et naturali apud hominem cum regeneratur, dicta et ostensa sunt, nempe quod rationale prius regeneretur quam naturale, ex causa quia rationale est interius et sic (x)propius Divino, et quoque quia est purius et sic aptius ad recipiendum Divinum quam naturale, etiam ex causa quia per rationale regenerandum est naturale, videatur n. 3286, 3288, 3321: [2] cum itaque rationale regeneratum est et non naturale, tunc illud apparet sibi `caligare,’ nam non est correspondentia; rationale enim visum suum habet a luce caeli, {2}et naturale visum suum a luce mundi; nisi correspondentia sit, rationale nihil videre potest quod in naturali; est illi omne quod ibi sicut umbra, aut quoque sicut caligo; at vero cum correspondentia est, tunc apparent rationali illa quae sunt in naturali in luce, quia tunc illustrantur illa quae lucis mundi, ab illis quae lucis caeli sunt; illa tunc sicut pellucent; sed haec melius patent ab illis quae de {3}correspondentia prius dicta et ostensa sunt, videantur n. 2987, 2989-2991, 3002, 3138, 3167, 3222, 3223, 3225, 3337, 3485. Per {4}haec nunc aliqualiter capi potest quod per illa verba `caligabant oculi Jishaki a videndo’ significetur quod Rationale vellet illustrare Naturale Divino, nempe id etiam Divinum facere, nam in sensu supremo agitur de Domino; quae sic illustrari possunt per illa quae existunt apud hominem cum is regeneratur, de quibus dictum; est enim regeneratio hominis imago glorificationis Domini, n. 3043, 3138, 3212, 3296, 3490.
@1 i quod$
@2 at$
@3 correspondentiis$
@4 illa quae dicta sunt$
AC n. 3494
3494. `Et vocavit Esavum filium suum majorem’: quod significet affectionem boni naturalis seu bonum vitae, constat ex repraesentatione `Esavi’ quod sit Divinum Bonum Naturalis, de qua n. 3300, 3302, 3322; et quia bonum naturalis est quod in affectione et vita apparet, ita est affectio boni naturalis seu bonum vitae quod hic per `Esavum’ repraesentatur. {1}Affectio boni in naturali et inde bonum vitae est quod `filius major’ {2}dicitur; at affectio veri et inde doctrina veri est quae `filius minor’ {3}; quod affectio boni et inde bonum vitae sit filius major, hoc est, primogenitus, patet manifeste ex eo quod infantes omnium primo sint in bono, sunt enim in statu innocentiae, inque statu amoris erga parentes et nutricem, et in statu charitatis mutuae erga infantes socios, sic ut cuivis homini bonum sit primogenitum; hoc bonum in quod ita initiatus est homo cum infans, permanet, nam quicquid ab infantia imbuitur, {4}induit vitam, et quia permanet, fit bonum vitae; si enim homo absque tali bono quod ab infantia secum traxerat, foret, non foret homo, sed foret (x)magis ferus quam aliqua fera silvae; non quidem apparet quod adsit, quia omne id quod in infantili aetate imbuitur, hoc non apparet aliter quam sicut naturale, ut satis patet ab ambulatione, a reliquis motibus corporis, a moribus et decoris civilis vitae, tum ex loquela, et ex pluribus aliis; inde constare potest quod bonum sit `filius major,’ hoc est, primogenitus, et inde quod verum sit `filius minor,’ seu postea genitus, nam verum discitur non nisi quam in aetate puerili, adolescente et adulta. [2] Utrumque tam bonum quam verum quod in naturali seu externo homine, est `filius,’ nempe filius rationales seu interni hominis, nam quicquid existit in naturali seu externo homine, hoc influit a rationali seu interno homine, et ex (c)eo quoque existit et nascitur; quod inde non existit et nascitur, non est vivum humanum, foret {5}sicut diceres quoddam sensuale corporeum absque anima: inde est quod tam bonum quam verum dicantur `filii,’ et quidem filii rationalis; sed usque non est rationale quod producit et gignit naturale, sed est influxus per rationale in naturale, qui influxus est a Domino; inde Ipsius filii sunt omnes infantes qui nascuntur, et dein cum sapientes fiunt; quantum etiam tunc simul infantes sunt, hoc est, in infantiae innocentia, in infantiae amore in parentem, tunc Dominum, et in infantiae charitate mutua erga infantes socios, tunc proximum, tantum a Domino ut filii adoptantur.
@1 In A the rest of this paragraph follows n. 3495, but has directions
for insertion here.$
@2 est$
@3 i est$
@4 i hoc$
@5 i enim$
AC n. 3495
3495. `Et dixit ad eum, Fili mi; et dixit ad eum, Ecce me’: quod significet ex praeviso et proviso praesentiam, constat ex significatione `vocavit eum et dixit ad eum, Fili mi’ quod sit ex praeviso et proviso, quia praedicatur de Divino Domini; et ex significatione `dixit ad eum, Ecce me’ quod est responsum, quod sit praesentia.
AC n. 3496
3496. Vers. 2-4. Et dixit, Ecce quaeso senui, non scio diem mortis meae. Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum, et exi agrum, et venare mihi venationem. Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi, et adduc mihi, et edam, propterea ut benedicat tibi anima mea, antequam morior. `Dixit, Ecce quaeso senui’ significat quod status adesset: `non scio diem mortis meae’ significat vitam in naturali: `et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum tuum’ significat doctrinalia boni quae ei: `et exi agrum’ significat ubi bona humus: `et venare mihi venationem’ significat boni verum: `et fac mihi cupedias quemadmodum amavi’ significat amoena inde quia ex bono: `et adduc mihi, et edam’ significat appropriationem: `propterea ut benedicat tibi anima mea’ significat adjunctionem ad suam vitam: `antequam morior’ significat primum statum resuscitationis in naturali.
AC n. 3497
3497. Quod `dixit, Ecce quaeso senui’ significet quod status adesset, constat ex illis quae de significatione `senescere’ supra n. 3492 dicta sunt.
AC n. 3498
3498. `Non scio diem mortis meae’: quod significet vitam in naturali, constat a significatione `diei’ quod sit status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788; et ex significatione `mortis’ quod sit resurgere seu resuscitari in vitam, de qua n. 3326; ita per `diem mortis’ significatur status resuscitationis vitae, seu quod idem, vita; quod in naturali, patet quia de vita ibi agitur. Quomodo haec se habent, non constare potest nisi sciatur quomodo se habet cum vita rationalis, et cum vita naturalis, seu quod idem est, cum vita interni hominis et cum vita externi; vita rationalis seu interni hominis distincta est a vita naturalis seu externi, et quidem ita distincta, ut vita rationalis seu interni hominis detur praeter a vita naturalis seu externi, sed vita naturalis seu externi hominis non dari potest absque vita rationalis seu interni; externus enim vivit ab interno, usque adeo ut si vita interni hominis cessaret, vita externi ilico fieret nulla; exteriora enim ita dependent ab interioribus, sicut posteriora a prioribus, aut sicut effectus a causa efficiente; si enim cessaret causa efficiens, effectus ilico nullus esset; ita quoque se habet cum vita externi hominis respective ad vitam interni: [2] hoc {1}manifeste constare potest {2}ab homine; cum enim homo est in mundo, seu vivit in corpore, rationale ejus est distinctum a naturali, usque adeo ut homo abduci possit a sensualibus externis quae sunt corporis, etiam aliqualiter a sensualibus interioribus quae sunt ejus naturalis hominis, et in rationali suo esse, ita in cogitatione spirituali; hoc adhuc melius patet ex eo quod cum homo moritur, sensualia externa quae sunt corporis, prorsus relinquat, et tunc vitam interioris sui hominis retineat; immo etiam quod scientifica quae sunt memoriae externae seu naturalis, quidem secum habeat, sed usque illa non fruatur, videatur n. 2475-2477, 2479-2483, 2485, 2486; inde patet quod rationalis seu internus homo distinctus sit ab externo; sed cum homo in corpore vivit, tunc rationale ejus non apparet distinctum a naturali, ex causa quia in mundo est, {3}seu in natura, et quia ita, apparet vita rationalis in naturali, usque adeo ut non aliqua vita appareat esse rationali, si non simul naturali quod rationali tantum vitae appareat esse tunc, quantum ei naturale correspondet, videatur supra n. 3493. Inde constare potest quod sit vita in naturali correspondens, quae significatur per illa verba quae Jishakus ad Esavum dixit, `non scio diem mortis meae’; per `Jishakum’ enim repraesentatur rationale, et per `Esavum’ naturale, utrumque quoad bonum ibi.
@1 manifestius$
@2 a vita hominis$
@3 proinde$
AC n. 3499
3499. `Et nunc tolle quaeso arma tua, pharetram tuam, et arcum Num’: quod significet doctrinalia boni quae ei, constat a significatione `armorum, pharetrae et arcus’ quod sint doctrinalia, de qua n. (x)2686, 2709, hic doctrinalia boni quae ei, nempe bono naturalis quod per `Esavum’ repraesentatur.
AC n. 3500
3500. `Et exi agrum’: quod significet ubi bona humus, constat (c)a significatione `agri’ quod sit bonum Ecclesiae, {1}tum bonum doctrinae, de qua n. 2971, 3196, 3310, 3317, ita bona humus.
@1 seu$
AC n. 3501
3501. `Et venare mihi venationem’: quod significet boni verum, constat ex significatione `venari et venationis’ quod sit verum naturalis ex quo bonum vitae, de qua n. 3309, hic verum quod ex bono, quia ad Esavum dicitur, per quem, ut dictum, repraesentatur bonum naturalis.
AC n. 3502
3502. `Et fac mihi cupedias quemadmodum amavi’: quod significet amoena inde quia ex bono, constat a significatione `cupediarum’ quod sint amoena, quae quia ex Esavo per quem repraesentatur bonum naturalis, est quia ex bono; (m)cupediae in lingua originali sunt jucunda et amoena saporis, et significant in sensu interno jucunda quae sunt boni et amoena quae sunt veri, ex causa quia sapor, sicut reliqui sensus {1}corporis, correspondent caelestibus et spiritualibus, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus agendum.(n) Haec quomodo se habent, nec constare potest nisi sciatur quomodo naturale novum fit seu vitam accipit a rationali, hoc est, per rationale a Domino; [2] naturale non novum fit, seu vitam accipit rationali correspondentem, hoc est, regeneratur, nisi per doctrinalia seu cognitiones boni et veri, homo caelestis per cognitiones boni primum, at homo spiritualis per cognitiones veri primum; doctrinalia seu cognitiones boni et veri non possunt naturali homini communicari, ita nec (t)conjungi et appropriari nisi per jucunda et amoena illi accommodata, nam per viam externam seu sensualem insinuantur; quicquid non {2}per jucundum quoddam aut amoenum intrat, id non inhaeret, ita nec permanet; haec sunt quae significantur per boni verum et amoena inde, et haec sunt de quibus in sequentibus agitur.
@1 i externi$
@2 A had per jucundum quoddam, d jucundum quoddam, i and d
affectionem, i and d jucundum quoddam, i amoenum quoddam$
AC n. 3503
3503. `Adduc mihi ut edam’: quod significet appropriationem, constat a significatione `edere’ quod sit appropriatio, de qua n. 2187, 2343, 3168.
AC n. 3504
3504. `Propterea ut benedicat tibi anima mea’: quod significet adjunctionem ad suam vitam, proinde vitam rationali correspondentem, constat ex significatione `benedici’ quod sit donari bono caelesti et spirituali, de qua n. 981, 1731, 2846, 3017, 3406: bonum enim infantiae et inde vitae, quod idem est ac bonum naturalis, et quod repraesentatur per `Esavum,’ non est bonum spirituale, nam bonum infantiae est absque scientia et absque intelligentia, ita absque sapientia; bonum infantiae fit bonum spirituale per implantationem veri, ita per regenerationem, videatur n. 1616, 1802, 2280, 2290, 2291, 2299, 2304, 2305, 2307, 3494 f; inde correspondentia inter rationalia et naturalia, proinde adjunctio naturalis hominis ad vitam rationalis; haec adjunctio ad suam vitam, est quae significatur per `benedicat tibi anima mea.’
AC n. 3505
3505. `Antequam morior’: quod significet primum statum resuscitationis in naturali, constat a significatione `mori’ quod sit resurgere seu resuscitari in vitam, de qua n. 3326, 3498; quod hic primus status sit, patet ab eo quod bonum infantiae et inde bonum vitae sit, quod primam regenerationis est; qui status per Esavum {1}huc usque repraesentatus est; sequentes status sunt de quibus in serie in hoc capite agitur.
@1 hic repraesentatur$
AC n. 3506
3506. Vers. 5-7. Et Rebecca audiens in loquendo Jishak ad Esavum filium suum; et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum. Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo, Ecce audivi patrem tuum locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo, Adduc mihi venationem, et fac mihi cupedias, et edam, et benedicam tibi coram Jehovah, ante mortem meam. `Rebecca audiens in loquendo Jishak ad Esavum filium suam’ significat affectionem veri, et vitam {1}ex illa; `et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum’ significat affectionis boni conatum ad comparandum verum quod Rationali Divino adjungeretur: `et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo’ significat perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero: `Ecce audivi patrem Num locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo’ significat quod Divinum Bonum Divini Rationalis affectionem boni vellet: `Adduc mihi venationem’ significat boni verum: `et fac mihi cupedias’ significat desiderium et delectationem ex amoenitate inde: `et edam’ significat appropriationem ita: `et benedicam tibi coram Jehovah’ significat conjunctionem sic: `ante mortem meam’ significat ita vitam in naturali.
@1 inde$
AC n. 3507
3507. `Rebecca audiens in loquendo Jishak ad filium suum’: quod significet affectionem veri et vitam ex illa, constat ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Verum conjunctum Divino Bono ibi, ita quod ipsa affectio veri; et ex significatione `audiens in loquendo Jishak’ quod sit vita inde; `audire enim in loquendo’ in sensu interno est influxus, ex eo quod `audire’ in sensu repraesentativo sit obtemperare, n. 2542, et `loqui’ sit velle (c)et influere, n. 2626, 2951, 3037, ita in supremo sensu `audiens in loquendo’ est vita inde, nempe Divini Veri ex Divino Bono; `ad filium suum’ in sensu interno est de bono naturalis, et inde vero naturalis: quod ille sensus eorum verborum sit, quia admodum discedit a sensu litterae qui historicus, non ita apparet; at usque talis est; angelicae enim ideae prorsus dissimiles sunt ideis humanis; [2] {1}angelicae sunt spirituales, et cum interius vadunt, sunt caelestes; humanae autem sunt naturales, et cum {2}ex historicis sunt, sunt sensuales; sed usque a Domino talis correspondentia inter spiritualia quae sunt caeli et naturalia quae sunt mundi, per Verbum facta est, ut ideae naturales vertantur in spirituales, et hoc momento; inde est conjunctio caeli cum mundo per hominem, et quidem per Verbum, proinde per Ecclesiam in qua Verbum: quod correspondentia naturalium et spiritualium sit in omnibus et singulis quae usque mente capi et percipi possunt, ex Divina Domini Misericordia, constabit ex illis quae de Maximo Homine ad finem capitum sequentium, ab experientia dicendum.
@1 sunt enim angelicae$
@2 in$
AC n. 3508
3508. `Et ivit Esau agrum ad venandum venationem, ad adducendum’: quod significet affectionis boni conatum ad comparandum verum quod Rationali Divino {1}adjungeretur, constat a repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua prius; inde est affectio boni rationalis in naturali, nam bonum quod in naturali, non est naturalis, sed est rationalis in naturali, videatur n. 3498; ex significatione `exire agrum ad venandum venationem ad adducendum’ quod sit conatus ad comparandum sibi verum; `ager’ enim est ubi bona humus, n. 3500; `venatio’ est verum quod ex bono, n. 3501; `ad adducendum’ est ad comparandum, ita ad adjungendum Divino Rationali. [2] Agitur hic, ut supra dictum, in supremo sensu de glorificatione Naturalis Domini, et in sensu repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem, n. 3490; secundum ordinem est ut id fiat per verum, hoc est, per cognitiones boni et veri, nam absque illis naturale non potest illustrari a rationali, seu per rationale, ita non regenerari; cognitiones sunt vasa recipientia boni et veri a rationali influentis; {2}vasa qualiter et quantum recipiunt, taliter et tantum illustrantur: vasa quae recipiunt bonum et verum a rationali, sunt ipsa vera naturalis, quae non sunt nisi quam scientifica, cognitiones, et doctrinalia; ex ordine illorum quae influunt, et ex ordine illorum quae ibi sunt inter se, fiunt bona; inde naturalis bonum.
@1 conjungeretur I, but A changes conjungeretur to adjungeretur as
in n. 3506 and also seven lines lower.$
@2 et quantum recipiunt, tantum illustrantur, vasa, quae recipiunt
bonum et verum a Rationali, sunt ipsa vera naturalis, ex ordine
illorum ibi fiunt bona,$
AC n. 3509
3509. `Et Rebecca dixit ad Jacobum filium suum, dicendo’: quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero, constat ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2506, 2515, 2552, 2619; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit Domini {1}Naturale quoad verum, de qua n. 3305; inde patet quod per `Rebecca dixit ad Jacobum filium suum’ significetur perceptio Domini ex Divino Vero de naturali vero. {2}Quod Dominus ex Divino Bono Divini Rationalis, quod repraesentatur per `Jishakum,’ voluerit per bonum Naturalis, quod repraesentatur per `Esavum,’ comparare Sibi verum, per quod glorificaret seu Divinum faceret Naturale, sed quod {3}Dominus ex Divino Vero divini Rationalis, quod repraesentatur per Rebeccam, voluerit per verum Naturalis, quod repraesentatur per `Jacobum,’ comparare Sibi verum, per quod glorificaretur seu Divinum fieret Rationale, non capi potest nisi illustretur per illa quae existunt apud hominem cum is regeneratur seu novus fit a Domino; et ne quidem ab hoc, nisi sciatur quomodo se habet cum rationali quoad bonum et quoad veram ibi; [2] quapropter paucis dicendum: mens rationalis est distincta in binas facultates, una facultas ejus vocatur voluntas, altera intellectus; quod a voluntate profluit cum regeneratur homo, vocatur bonum, quod ab intellectu, vocatur verum; antequam homo regeneratus est, voluntas non unum agit cum intellectu, sed illa vult bonum, hic autem verum, usque ita ut conatus voluntatis percipiatur admodum distinctus a conatu intellectus; sed hoc percipitur modo ab illis qui reflectunt, et sciunt quid voluntas et {4}quae ejus, (c)et quid intellectus et {4}quae ejus, sed non ab illis qui illa non sciunt ac ideo non reflectunt {5}; et quia mens naturalis regeneratur per mentem rationalem, videatur n. 3493, et quidem secundum ordinem ita quod bonum {6}rationalis non immediate influat in bonum naturalis ac (c)id regenerat, sed {7}per verum quod est intellectus, ita secundum apparentiam ex vero {8}rationalis: haec sunt de quibus in hoc capite in sensu interno agitur; `Jishakus’ enim est mens rationalis quoad bonum quod est voluntatis, `Rebecca’ est quoad verum quod est intellectus, `Esau’ est bonum naturalis existens a bono rationalis, `Jacob’ est verum naturalis existens a bono rationalis per verum ibi. [3] Ex his constare potest qualia arcana in sensu interno Verbi continentur; sed usque sunt paucissima {9} quae ad captum humanum describi possunt; quae transcendunt et non possunt describi, sunt indefinita; quo enim Verbum penitius vadit, hoc est, quo interius in caelum, eo sunt indefinitiora, et quoque ineffabiliora, non modo coram homine, sed etiam coram angelis {10}inferioris caeli, et cum ad intimum caelum, percipiunt ibi angeli quod infinita sint, (c)et illis prorsus incomprehensibilia quia Divina: tale est Verbum.
@1 Rationale I$
@2 Quod Divinum Bonum Divini Rationalis Domini$
@3 Divinum Verum Divini Rationalis Domini$
@4 quid$
@5 i non percipitur$
@6 quod est voluntatis$
@7 i bonum quod est voluntatis $
@8 i quod est$
@9 i et vix aliqua respective$
@10 inferiorum caelorum$
AC n. 3510
3510. `Ecce audivi patrem tuum locutum ad Esavum fratrem tuum, dicendo’: quod significet quod Divinum Bonum Divini Rationalis affectionem boni vellet, constat a repraesentatione Jishaki, hic `patris,’ quod sit Divinum Bonum Divini Rationalis, de qua prius; a significatione `loqui’ quod sit velle, de qua n. 2626, 2951, 3037; et a repraesentatione `Esavi’ quod sit affectio boni in naturali, de qua supra n. 3508.
AC n. 3511
3511. `Adduc mihi venationem’: quod significet boni verum, constat ex significatione `venationis’ quod sit boni verum, de qua supra n. 3501.
AC n. 3512
3512. `Et fac mihi cupedias’: quod significet desiderium et delectationem ex amoenitate inde, constat ex significatione `cupediarum’ quod sint amoena, de qua supra n. 3502, ita desiderium et delectatio ex amoenitate inde, nempe ex vero; nam ut in loco citato dictum est, vera in naturale hominis introducuntur per amoena ei convenientia, et quae non per amoena introducta sunt, non inhaerent, ita nec conjunguntur rationali per correspondentiam: etiam vera, sicut omnia alia scientifica, locum suum in memoria quae est naturalis hominis, sortiuntur secundum amoena et jucunda quae introduxerunt, ut patet ex eo quod eum amoena et jucunda illa redeunt, etiam res quae per illa introductae sunt, redeant, et quoque vicissim, cum res revocantur, etiam {1}jucunda seu amoena quibus adjunctae sunt, simul excitentur.
@1 jucundum seu amoenum, cui$
AC n. 3513
3513. `Et edam’: quod significet appropriationem ita, constat ex significatione `edere’ quod sit appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3503; appropriatio fit cum per amoena et delectabilia insinuantur vera seu cognitiones boni et veri, in naturale, et cum haec vera adjunguntur bono ibi, tunc fit communicatio cum vero et bono rationalis, ita cum rationali; haec communicatio est quae vocatur appropriatio, nam sunt rationalis in naturali; quae enim in rationali sunt, se {1}habent ad illa quae in naturali, sicut particularia ad {2}communia; notum est quod ex particularibus existat commune, et quod absque particularibus non {3}existat aliquod commune;{4} commune particularium rationalis est quod sistitur in naturali; et quia commune est, sub alia forma apparet, et hoc secundum ordinem particularium constituentium ita secundum formam inde; si singularia et inde particularia boni caelestis et veri spiritualis sunt quae formant commune in naturali, tunc existit forma caelestis et spiritualis, et in quadam imagine repraesentatur in singulis Communis aliquid caeli; at si singularia et particularia non sunt boni et veri, sed mali et falsi, quae formant communia in naturali, tunc {5}in imagine repraesentatur in singulis Communis aliquid inferni. [2] {6}Talia sunt quae significantur per edere et bibere in Sacra Cena, ubi etiam per edere et bibere significatur appropriatio, nempe per `edere’ appropriatio boni et per `bibere’ appropriatio veri; {7}si bonum, nempe amor in Dominum et charitas erga proximum formant internum seu rationalem hominem, et per hunc externum et naturalem correspondentem, tunc fit homo in particulari et communi imago caeli, proinde imago Domini’; at si contemptus Domini et boni ac veri fidei, {8}atque odium {9}erga proximum formant, tunc fit homo {10}in particulari et communi imago inferni; et magis cum simul hoc fit in sancto, inde enim profanatio; haec sunt, {11}quod, qui digne edunt et bibunt, illis vita aeterna approprietur, qui autem indigne edunt et bibunt, sibi mortem approprient.
@1 i enim$
@2 commune$
@3 detur$
@4 i hoc$
@5 i quidem correspondent sibi mutuo, sed$
@6 haec$
@7 si bonum est, nempe amor in Dominum et charitas erga proximum,
quae per internum seu rationalem format externum seu naturalem,
tunc fit homo in communi et in particulari imago caeli, proinde
imago Domini;$
@8 et$
@9 in$
@10 in communi et in particulari$
@11 i quae significantur per illa verba$
AC n. 3514
3514. `Et benedicam tibi coram Jehovah’: quod significet conjunctionem sic, constat ex significatione `benedicam tibi’ quod sit adjunctio ad suam vitam, de qua supra n. 3504; hic quia dicitur `benedicam tibi coram Jehovah,’ est conjunctio; adjunctio praedicatur de communicatione veri naturalis cum bono rationalis, sed conjunctio de communicatione boni naturalis cum bono rationalis; nam parallelismus inter Dominum et hominem datur quoad caelestia quae sunt boni, non secundum spiritualia quae sunt veri, videatur n. 1832.
AC n. 3515
3515. `Ante mortem meam’: quod significet ita vitam in naturali, constat ex significatione `mortis’ quod sit resuscitatio in vitam, de qua supra n. 3498, 3505.
AC n. 3516
3516. Vers. 8-10. Et nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet. Vade quaeso ad gregem, et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos, et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat. Et adducas patri tuo, et edat, propterea ut benedicat tibi ante mortem suam. `Nunc fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet’ significat desiderium et delectationem perceptam a Divino Vero in Divino Rationali erga verum naturale: `vade quaeso ad gregem’ significat ad bonum naturale domesticum non conjunctum Divino Rationali: `et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos’ significat illius boni vera: `et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat’ significat quod inde delicias faciet: `et adducas patri tuo, et edat’ significat Divino Bono Divini Rationalis, et appropriationem: `propterea ut benedicat tibi’ significat conjunctionem sic: `ante mortem suam’ significat resuscitationem in naturali.
AC n. 3517
3517. `Nunc, fili mi, ausculta voci meae, ad quod ego praecipio tibimet’: quod significet desiderium et delectationem perceptam a Divino Vero in Divino {1}Rationali erga verum naturale, constat a repraesentatione `Rebeccae’ quae haec loquitur, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis, de qua prius; et ex repraesentatione `Jacobi’ ad quem haec dicuntur, quod sit {2}verum naturale, de qua etiam prius; quod desiderium et delectatio sit, patet absque explicatione.
@1 A had Naturali, but R is written over N, cf. n. 3516.$
@2 A had Verum in Divino Naturali but alters to Verum Naturale$
AC n. 3518
3518. `Vade quaeso ad gregem’: quod significet bonum naturale domesticum, non conjunctum Divino Rationali, constat a significatione `gregis’ quod sit bonum, de qua n. 343, 415, 1565, hic bonum naturale quia ad Jacobum dicitur, et quidem domesticum quia domi erat, at ager {1}unde venationem suam acciperet Esau, per quem bonum naturalis significatur, n. 3500, 3508, {2}erat bonum non domesticum; alioquin `grex’ in Verbo praedicatur de bono rationalis, sed tunc `armentum’ de bono naturalis, videatur n. 2566; bonum naturale domesticum est id bonum quod homo a parentibus trahit, seu in quod nascitur, perquam distinctum a bono naturalis quod influit a Domino; quid et quale sit bonum naturale, videatur n. 3470, 3471; quapropter distinctionis causa, unum bonum vocatur bonum naturalis, alterum vero bonum naturale: praeterea unusquisque homo bonum domesticum accipit a patre, et {3}a matre, quae etiam bona in se distincta sunt; quod a patre accipit, est interius, quod a matre, est exterius: apud Dominum, haec bona distinctissima fuerunt, nam Bonum quod habuit a Patre, fuit Divinum, quod autem a matre, {4}hereditario malo contaminatum; illud Bonum in Naturali quod Dominus habuit a Patre, fuit Ipsius proprium quia ipsa vita Ipsius, et id est quod repraesentatur per `Esavum’; at bonum naturale quod Dominus traxit a matre, quia malo hereditario contaminatum, fuit in se malum, et id est quod intelligitur per bonum domesticum; hoc bonum, quamvis tale, usque inservivit pro reformatione naturalis, sed postquam inserviverat, rejectum est. [2] Apud unumquemvis hominem qui regeneratur, simile fit; bonum quod homo a Domino ut a {5}novo Patre accipit, est interius, at bonum quod trahit a parentibus, est exterius; illud bonum quod a Domino accipit, vocatur bonum spirituale, hoc autem quod a parentibus trahit, bonum naturale; hoc bonum, nempe quod a parentibus trahit, inservit omnium primo pro reformatione ejus, per illud enim, ut per volupe et jucundum, introducuntur scientifica, et postmodum cognitiones veri; sed postquam inserviverit ut medium pro hoc usu, separatur inde, et tunc prodit {6}spirituale, et se manifestat; hoc constare potest a multa experientia, ut solum ex eo cum puer primum instruitur, afficitur ille cupidine sciendi, primum non propter aliquem finem illi manifestum, sed ex voluptate quadam et jucunditate connata et aliunde; postea cum adolescit, afficitur cupidine sciendi propter aliquem finem, ut nempe prae aliis seu aemulis excellat; dein propter aliquem finem in mundo; {7}at cum regenerandus, ex jucundo et amoeno veri; et cum regeneratur, quod fit in adulta aetate, ex amore veri, et dein ex amore boni; fines tunc qui praecesserant, et illorum jucunda, paulatim separantur, quibus succedit bonum interius quod a Domino, et se in affectione ejus manifestat: inde patet quod priora jucunda, quae apparuerunt in externa forma ut bona, inserviverint pro mediis: tales successiones mediorum {8}sunt continuae; [3] (s)se habent haec comparative sicut arbor, quae prima aetate seu primo vere ramos suos foliis ornat, dein procedente aetate {9}seu vere floribus decorat, et dein circa aestatem germinationes primas fructuum producit, quae dein fructus fiunt, et tandem in illis semina ponit, in quibus arbores similes novas, et integrum hortum potentia, et si disseminantur, actu, habet; talia comparativa sunt in natura, quae quoque sunt repraesentativa, nam universa natura est theatrum repraesentativum regni Domini in caelis, inde regni Domini in terris seu in Ecclesia, et inde regni Domini apud unumquemvis regeneratum. Inde patet quomodo bonum naturale seu domesticum, tametsi mere jucundum externum, et quidem jucundum mundanum, inserviat pro medio producendi regeneratum seu spirituale, hoc est, bonum quod a Domino. Haec sunt quae per Esavum et Jacobum in hoc capite repraesentantur et significantur.(s)
@1 ubi$
@2 quod$
@3 i accipit$
@4 i fuit$
@5 nova I$
@6 i bonum$
@7 ac$
@8 after tales$
@9 vel$
AC n. 3519
3519. `Et accipe mihi exinde duos haedos caprarum bonos’: quod significet illius boni vera, constat ex significatione `haedorum caprarum’ quod sint vera boni, de qua sequitur: quod `duo’ fuerint, est quia sicut in rationali, ita in naturali, sunt quae voluntatis et quae intellectus; quae in naturali ad voluntatem se referunt, sunt jucunda, quae ad intellectum ibi, sunt scientifica; haec duo conjuncta erunt ut sint aliquid. [2] Quod `haedi caprarum’ sint vera boni, constare potest ab illis locis in Verbo ubi haedi et caprae nominantur; sciendum quod omnes bestiae mites et utiles quae nominantur in Verbo, significent in genuino sensu caelestia quae sunt boni, {1}et spiritualia quae sunt veri, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218; et quia varia genera caelestium seu bonorum sunt, et consequenter varia genera spiritualium seu verorum, aliud per unam bestiam quam per alteram significatur, nempe aliud per agnum, aliud per haedum, aliud per ovem, per capram, per arietem, per hircum, per juvencum, per bovem, tum quoque aliud per equum et per camelum; etiam aliud per aves; et aliud quoque per bestias maris, ut per cetos, et per pisces; sunt caelestium et spiritualium genera plura quam ut enumerari queant, consequenter bonorum et verorum, tametsi cum caeleste seu bonum nominatur, tum cum spirituale seu verum, appareat sicut non multiplex, sed modo unum foret; sed quam multiplex utrumque sit, seu quam innumerabilia eorum genera sunt, constare potest ex illis quae de caelo n. 3241 dicta sunt, nempe quod distinctum sit in innumerabiles societates, et hoc secundum genera caelestium et spiritualium, seu bonorum amoris (c)et inde verorum fidei; ac praeterea unumquodvis genus boni, et unumquodvis veri, innumerabiles species habet, in quas distinctae sunt societates cujusvis generis; [3] et unaquaevis species similiter: universalissima genera boni et veri sunt quae repraesentata sunt per animalia quae in holocaustis et sacrificiis offerebantur; et quia genera in se distinctissima sunt, mandatum est expresse quod illa non alia {2}adhiberentur, in quibusdam nempe agni et agnae, tum haedi et capellae caprarum, in quibusdam arietes et oves, tum hirci, in aliis vero vituli, juvenci et boves; tum quoque columbae et turtures; videatur n. 922, 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3218: quid autem haedi et caprae significaverunt, constare potest tam ex sacrificiis in quibus offerebantur, quam ex aliis locis in Verbo; exinde patet quod `agni et agnae’ significaverint innocentiam interni seu rationalis hominis, et quod `haedi et caprae’ innocentiam externi seu naturalis hominis, ita verum et bonum illius. [4] Quod verum et bonum innocentiae externi seu naturalis hominis per haedum et capram significetur, constat ex his in Verbo: apud Esaiam,
Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit,
vitulus etiam et leo juvenis et ovis una, et puer parvus ducet
eas, xi 6;
ibi agitur de regno Domini, et ibi de statu nullius timoris a malo, seu nullius metus pro inferno, quia apud Dominum; `agnus et haedus’ pro illis qui in innocentia sunt, qui quia omnium tutissimi sunt, primo loco nominantur. [5] Cum omne primogenitum Aegypti percuteretur, mandatum fuit,
Ut pecudem integram et masculam de agnis vel haedis
mactarent, et de sanguine darent super postes et super
superliminare domuum,…et sic non esset illis plaga a
percussore, Exod. xii 5, 7, 13;
`primogenitum Aegypti’ est bonum amoris et charitatis exstinctum, n. 3325; `agni et haedi’ sunt status innocentiae, in quibus qui sunt, a malo sunt tutati; omnes enim in caelo per status innocentiae a Domino tutantur; tutela illa per `mactationem agni aut haedi, et sanguinis super postes et superliminare domuum’ repraesentata fuit. [6] Cum alicui visus erat Jehovah per angelum, ne moreretur, sacrificabatur `haedus caprarum’; ut cum visus Gideoni, Jud. vi 19; et Manoaho, jud. xiii 15, 16, 19; causa erat {3}quod Jehovah seu Dominus nemini, ne quidem angelo, possit apparere nisi ille cui apparet, sit in statu innocentiae; quapropter ut primum Dominus adest, mittuntur {4}in statum innocentiae, nam Dominus per innocentiam intrat, etiam apud angelos in caelo; ea propter nemo in caelum venire potest nisi aliquid innocentiae habeat, secundum Domini verba apud Matth. xviii 3; Marc. x 15; Luc. xviii 17;(m) quod se morituros crederent, cum appareret Jehovah, {5}nisi offerrent holocaustum tale, videatur Jud. xiii 22, 23 [7] {6}Quia genuinus amor conjugialis est innocentia, n. 2736, sollemne fuit in Ecclesia repraesentativa intrare ad uxorem per {7}munus haedi caprarum, ut de Simsone Jud. xv 1 legitur; etiam de Jehuda cum ad Tamarem, Gen. xxxviii 17, 20, 23. Quod `haedus et capra’ significaverint innocentiam, etiam patet a sacrificiis reatus, cum quis per errorem peccaverit, quod illa offerrent, Lev. i 10; iv 28; v 6; `peccatum per errorem’ est peccatum ignorantiae in qua innocentia. Idem patet a mandato hoc Divino apud Mosen,
Primitias primitiarum terrae tuae afferes domum Jehovae
Dei tui: non elixabis haedum in lacte matris suae, Exod. xxiii
19; xxxiv 26;
ubi per `primitias terrae quas afferrent domum Jehovae’ significatur status innocentiae quae in infantia; et per `non elixare haedum in lacte matris suae’ quod non innocentiam infantiae perderent; quia a significantur, sequitur unum mandatum incontinenter alterum in utroque loco citato, quae in sensu litterali prorsus diversa apparent, sed in sensu interno cohaerent. [8] Quia haedi et caprae, ut dictum, significaverunt innocentiam, etiam jussum erat ut aulaea super habitaculum tentorii conficerentur ex lana caprarum, Exod. xxv 4; xxvi 7; xxxv 5, 6, (x)23, 26; xxxvi 14, in signum quod omnia sancta quae inibi repraesentabantur, ducerent suam essentiam ab innocentia; per `lanam caprarum’ significatur ultimum seu extimum innocentiae, quod in ignorantia est, qualis est apud gentes quae in sensu interno aulaea tabernaculi sunt. Exinde nunc patet quaenam et qualia boni vera per `duos haedos caprarum bonos,’ de quibus Rebecca mater ad Jacobum filium dixit, significantur, nempe quod innocentiae seu infantiae, illa nempe quae Esavus adduceret ad patrem suum Jishakum, de quibus supra n. 3501, 3508; quae quidem non {8}illa erant, sed initio apparebant sicut illa; inde est quod Jacobus per illa simulabat Esavum.
@1 aut$
@2 offerrentur$
@3 quia$
@4 i illi$
@5 et quod tuti eum$
@6 i Et$
@7 haedum caprarum in munus$
@8 illi I$
AC n. 3520
3520. Et faciam illos cupedias patri tuo, quemadmodum amat’: quod significet quod inde delicias faciet, constat a significatione `cupediarum’ quod sint amoena ex bono, de qua supra n. 3502; hic deliciae vocantur quia vera non ex bono genuino, sed ex bono domestico, n. 3518.
AC n. 3521
3521. Et adducens patri tuo, et edat’: quod significet Divino Bono Divini Rationalis et appropriationem, constat a repraesentatione `Jishaki,’ hic patris, quod sit Divinum Bonum Divini Rationalis, de qua prius; et a significatione `edere’ quod sit appropriatio, de qua supra n. 3513; sed quod {1}verum ex bono domestico non appropriatum sit, constabit a sequentibus.
@1 non adpropriatum sit hoc verum, patebit$
AC n. 3522
3522. `Propterea ut benedicat tibi’: quod significet conjunctionem sic, constat a significatione benedicere quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514.
AC n. 3523
3523. `Ante mortem suam’: quod significet resuscitationem in naturali, constat a significatione `mortis’ quod sit resuscitatio, de qua etiam supra n. 3498, 3505; quod in naturali, patet.
AC n. 3524
3524. Vers. 11-13. Et dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam, Ecce Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis. Fortassis palpaverit ne pater meus, et ero in oculis ejus sicut seducens, et adducam super me maledictionem et non benedictionem. Et dixit illi mater ejus, Super me maledictio tui, fili mi, tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi. `Dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam’ significat perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero: `Ecce Esau frater meus vir pilosus’ significat quale boni naturalis respective: `et ego vir levis’ significat quale veri naturalis respective: `fortassis palpaverit me pater meus’ significat perceptionis intimum gradum: `et ero in oculis ejus sicut seducens’ significat rejectionem quia apparenter contra ordinem: `et adducam super me maledictionem et non benedictionem’ significat disjunctionem: `et dixit illi mater ejus’ significat perceptionem ex Divino Vero: `Super me maledictio tui, fili mi’ significat quod nulla disjunctio: `tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi’ significat ex effectu.
AC n. 3525
3525. `Dixit Jacob ad Rebeccam matrem suam’: quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de naturali vero, constat ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua n. 3509; ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit naturale verum, de qua n. 3305; et ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013, 3077; quod perceptio ex Divino Vero de naturali vero significetur, non ex naturali vero de Divino Vero, secundum apparentiam ex sensu litterae, est quia omnis apperceptio quae est naturali, est ex rationali, hic itaque quia praedicatur de Domino, ex Divino Vero Divini Rationalis.
AC n. 3526
3526. `Ecce Esau frater meus vir pilosus’: quod significet quale boni naturalis respective, constat ex {1}repraesentatione Esavi quod sit bonum naturalis, de qua supra n. 3494, 3504; et ex significatione `viri pilosi’ quod sit quale ejus, nempe boni; quod `pilosum’ significet naturale imprimis quoad verum, videatur n. 3301, et quae nunc sequuntur.
@1 significatione I$
AC n. 3527
3527. `Et ego vir levis’: quod significet quale veri naturalis respective, constat a repraesentatione `Jacobi,’ qui hic est `ego,’ quod sit naturale quoad verum, de qua n. 3305; et ex significatione `viri levis’ quod sit quale ejus, de qua sequitur. Antequam sciri {1}potest quid haec significant, sciendum quid pilosum, et quid leve; apud hominem {2}ejus interiora in quadam imagine se sistunt in ejus exterioribus, imprimis in facie et ejus vultu; intima ejus ibi hodie non apparent, sed interiora quodammodo nisi ex infantia didicerit simulare, tunc enim alium quasi animum sibi assumit, et consequenter alium vultum inducit, nam animus est qui apparet ex facie; hoc prae aliis ex actuali vita, ita ex assuetudine imbuerunt hypocritae, et eo magis quo plus dolosi sunt; apud illos qui tales non sunt, bonum rationale in facie apparet ex quodam vitae igne, et verum rationale ex ejus ignis luce; haec homo ex connata quadam scientia, absque studio, novit, nam est ejus spiritus vita quoad bonum et quoad verum qui se ita manifestat, et quia homo est spiritus corpore amictus, tale ex perceptione {3}sui spiritus, ita ex se, novit; inde est quod {4}homo quandoque afficiatur ex: vultu alterius, tametsi hoc non sit ex vultu, sed ex mente quae ita elucet; naturale autem apparet {5}ex facie in obscuriore vitae igne, et obscuriore vitae luce; {6}at corporeum {7}vix nisi quam in calore et candore, et in {8}mutatione status eorum secundum affectiones: [2] quia ita interiora in facie imprimis sicut in imagine se manifestant, antiquissimi, qui caelestes homines fuerunt et prorsus nesciverunt quid esset simulatio, et adhuc minus quid hypocrisis et dolus, alterius mentes conspicuas ut in forma, in facie ejus videre potuerunt, ideo quoque per faciem significabantur voluntaria et intellectualia, seu interiora rationalia quoad bonum et {9}verum, n. 358, 1999, 2434, et quidem interiora illa quoad bonum per sanguinem et ejus rubedinem, ac interiora quoad vera per resultantem inde formam et ejus candorem; at vero {10}interiora naturalia inde excrescunt, qualia sunt pili et squamae cutis, nempe {11}quae ex naturali quoad bonum per `pilos,’ et quae ex naturali quoad verum per `squamas’; consequenter illi qui in naturali bono (x)fuerunt, vocabantur `viri pilosi,’ qui autem in naturali vero, {12} `viri leves’; ex his constare potest quid per haec verba, `Esau frater meus vir pilosus, et ego vir levis,’ in sensu interno significatur, quod nempe quale boni naturalis respective, et quale veri naturalis respective. Inde quoque patet quid Esau repraesentat, nempe quod bonum naturalis, {13}nam Esau dictus est ex piloso, Gen. xxv 25, et Edom ex rubicundo, Gen. xxv 30; {14}mons Seir ubi habitabat, etiam {15}significat tale, nempe comosum; et quia hoc, erat {16}mons per quem ascendebatur ad Seir, qui dicebatur mons glaber seu levis, de quo Jos. xi 17; xii 7, quod etiam repraesentativum erat veri ascendentis ad bonum. [3] {17}Quod `pilosum’ praedicetur de bono et inde vero, et quoque in opposito sensu de malo et inde falso, n. 3301 ostensum est; quod autem `leve’ praedicetur de vero, ac in opposito sensu de falso, patet quoque ab {18}his locis in Verbo; {19}apud Esaiam,
Incalescentes in diis sub omni arbore viridi,…in
levibus vallis portio tua, lvii 5, 6;
ubi `incalescere’ praedicatur de malo, `levia vallis’ de falso: apud eundem,
Corroborat faber conflatorem, levigantem malleum cum
contusione incudis, dicens {20}ad juncturam, Bonum id, xli 7;
ubi `corroborat faber conflatorem'{21} praedicatur de malo, `levigans malleum’ de falso: apud Davidem,
Leve faciunt butyra os tuum, cum appropinquat cor ejus,
mollia sunt verba prae oleo, Ps. lv 22 [A. V. 21];
{22}ubi `leve os’ seu blandum de falso, `cor et inde mollia’ de
malo: apud eundem,
Sepulcrum apertum guttur eorum, lingua sua levia
loquuntur, Ps. v 10;
`sepulcrum apertum guttur’ de malo, `lingua levia loquens’ de falso: apud Lucam,
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis
humiliabitur: et erunt obliqua in directum, et aspera in vias
planas, iii 5;
`vallis’ pro humili, n. 1723, 3417; `mons et collis’ pro elato, n. 1691 `obliquum in directum’ pro quod ignorantiae malum in bonum `longitudo’ enim et quae longitudinis sunt, praedicantur de bono n. 1613, `aspera in vias planas’ pro quod ignorantiae falsa in veri quod `via’ praedicetur de vero, n. 627, 2333.
@1 possit$
@2 i omnia$
@3 ejus$
@4 afficiatur homo$
@5 in$
@6 et$
@7 non$
@8 mutationibus$
@9 i quoad$
@10 i ejus$
@11 i illa$
@12 i vocabantur$
@13 et quod etiam significatur per pilosum et rubicundum; et dictus
Esau$
@14 i et$
@15 a comoso$
@16 this mountain was called (Halaq) == smooth or bare$
@17 quod sicut pilosum praedicatur de bono, ita laeve de vero, et
quoque in opposito sensu sicut pilosum praedicatur de malo et de
falso quod inde, ita laeve de falso et de malo quod inde$
@18 aliis$
@19 i ut$
@20 Sch has de junctura$
@21 i etiam$
@22 ibi$
AC n. 3528
3528. `Fortassis palpaverit me pater meus’: quod significet perceptionis intimum gradum, constat a significatione `palpare’ et si sentire quod sit perceptionis intimum et omne; et a significatione `patris’ quod sit bonum, hic Divinum, quia de Domino agitur: {1}quod `palpare’ sit perceptionis intimum et omne, inde est quia omne sensitivum se refert ad sensum tactus, et id derivatur ac existit a perceptivo, est enim sensitivum non aliud quam perceptivum externum, et perceptivum non aliud quam sensitivum internum; quid perceptivum seu perceptio, videatur n. 104, 371, 495, 503, 521, 536, 1383-1398, 1616, 1919, 2145, 2171, 2831 pr. Praeterea omne sensitivum et omne perceptivum, quod tam varium apparet, ad unicum sensum communem et universalem, nempe ad sensum tactus, se refert; sunt varietates, sicut gustus, odoratus, auditus, et visus, quae sunt sensitiva externa, non nisi quam genera ejus, oriunda ex sensitivo interno, hoc est, a perceptivo’; haec per multam experientiam confirmari possunt, se de illa, ex Divina Domini Misericordia, suo loco: inde patet quod `palpare {2}’ in sensu interno sit perceptionis intimum et omne. Praeterea, omne perceptivum quod est internum sensitivum, existit ex bono, non autem ex vero, {3}nisi a bono per verum, vita enim Divina Domini influit in bonum, et per illud in verum, ac ita sistit perceptionem, inde constare potest quid significat `si palpaverit me pater meus, quod nempe perceptionis intimum et omne a bono, ita a Divino Domini.
@1 A has quod palpare sit perceptionis intimum et omne, inde est, quia non modo omne sensitivum se refert ad sensum tactus, sed etiam
omne perceptivum, est enim sensitivum non aliud quam perceptivum,
sed in externis, et perceptivum nec aliud, sed in internis, et omne
sensitivum quod est in externis, existit a perceptivo quod est in
internis, est modo differentia, qualis inter exteriora et
interiora, seu quod idem, inter inferiora et superiora; et
praeterea, omne sensitivum in externis et perceptivum in internis,
quae tam varia apparent, se ad unicum sensum communem et
universalem, nempe ad sensum tactus, se referunt, sunt varietates,
sicut gustus, odoratus, auditus, et visus, quae sunt sensitiva in
externis, non nisi quam genera ejus, oriunda ex perceptivo interno.
(The last word is incomplete. A had oriunda ex vita perceptionis,
quae in internis, but alters to oriunda ex perceptivo int [erno]).$
@2 i quod est sensus tactus$
@3 sed$
AC n. 3529
3529. `Et ero in oculis ejus sicut seducens’: quod significet rejectionem quia apparenter contra ordinem, constat ex significatione `esse in oculis ejus’ quod sit appercipi qualis est; per `oculum’ enim significatur apperceptio visus interni, n. 212, 2701, 2789, 2829, 3198, 3202; et ex significatione `seducentis’ seu seductoris quod sit contra ordinem, hic {1}apparenter; omnis seductio non aliud est; inde foret rejectio; quid autem significatur per {2}apparenter contra ordinem, ex sequentibus patebit.
@1 before contra$
@2 i quod$
AC n. 3530
3530. `Et adducam super me maledictionem et non benedictionem’: quod significet disjunctionem, constat ex significatione `maledictionis’ quod sit disjunctio seu aversio a bono, de qua n. 245, 379, 1423; et a significatione `benedictionis’ quod sit conjunctio cum bono, de qua n. 3504, 3514.
AC n. 3531
3531. `Et dixit illi mater ejus’: quod significet perceptionem ex Divino Vero, constat a significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua saepius prius; et ex repraesentatione Rebeccae, hic `matris,’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini, de qua n. 3012, 3013.
AC n. 3532
3532. `Super me maledictio tui, fili mi’: quod significet quod nulla disjunctio, constat ex significatione `maledictionis’ quod sit disjunctio, de qua mox supra n. 3530; et quia perceptio ex Divino fuit, n. 3531, significat quod nulla disjunctio.
AC n. 3533
3533. `Tantummodo ausculta voci meae, et vade, accipe mihi’: quod significet ex effectu, constare potest (c)ex significatione `auscultare voci’ quod sit oboedire; et ex `vadere, accipere mihi’ quod sit facere; et quia hoc ad naturale quoad verum, repraesentatum per Jacobum, dictum est, a rationali quoad verum, hic Divino, {1}per Rebeccam repraesentato, non aliud significatur quam ex effectu; naturale enim {2}ex effectu videt, at rationale ex causa.
@1 quod Rebecca$
@2 i nihil nisi$
AC n. 3534
3534. Vers. 14-17. Et ivit, et accepit, et adduxit matri suae, et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius. Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum, quae cum illa in domo, et induit Jacobum filium suum minorem. Et pelles haedorum caprarum indui fecit super manus illius, et super levitatem collorum illius. Et dedit cupedias, et panem, quae fecit, in manum Jacobi filii sui. `Ivit, et accepit, et adduxit matri suae’ significat statum oboedientiae veri naturalis: `et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater ejus’ significat delectabilia, non autem desiderabilia: `et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum’ significat veri genuina boni: `quae cum illa in domo’ significat quae ex Divino Bono per Divinum Verum Divini Rationalis: `et induit Jacobum filiam suum minorem’ significat affectionem veri, seu vitam boni ex vero: `et pelles haedorum caprarum indui fecit’ significat externa vera boni domestici: `super manus illius’ significat secundum facultatem recipiendi: `et super levitatem collorum illius’ significat ut non appareret verum disjungens: `et dedit cupedias’ significat delectabilia inde: `et panem’ significat bonum inde: `quae fecit’ significat quae a Divino Vero: `in manum Jacobi filii sui’ significat quod (x)talis esset affectio veri naturalis.
AC n. 3535
3535. `Ivit, et accepit, et adduxit matri suae’: quod significet statum oboedientiae veri naturalis, constare potest ex illis quae mox supra n. 3533 dicta sunt, ita absque ulteriore explicatione.
AC n. 3536
3536. `Et fecit mater illius cupedias, quemadmodum amavit pater illius’: quod significet delectabilia, non autem desiderabilia: constat a repraesentatione Rebeccae, quae hic `mater,’ quod sit Divinum: Rationale quoad verum; et ex significatione `cupediarum’ quod sint amoena quae veri, de qua supra n. 3502; quod hic delectabilia non desiderabilia, est quia non ex `venatione Esavi,’ hoc est, ex vero boni genuini, n. 3501, sed `ex haedis caprarum qui ex grege,’ hoc est, ex vero boni domestici, n. 3518, 3519; quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3502, 3512, 3518, 3519 dicta sunt.
AC n. 3537
3537. `Et accepit Rebecca vestes Esavi filii sui majoris desideriorum’: quod significet vera genuina boni, constat ex significatione `vestium desideriorum’ quod sint vera genuina; quod `vestes’ sint vera inferiora respective, videatur n. 2576, `desideriorum’ sunt genuina, quia genuini boni naturalis, quod repraesentatur per `Esavum filium majorem,’ n. 3300, 3302, 3322, 3494, 3504, 3527.
AC n. 3538
3538. `Quae cum illa in domo’: quod significet quae ex Divino Bono per Divinum Verum Divini Rationalis, constat ex repraesentatione Rebeccae, quae hic est `illa,’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis: de qua prius; et ex significatione `domus’ quod hic sit Divinum Bonum, quia praedicatur de Domino; quod `domus’ sit bonum, videatur n. 710, 2233, {1}2234, 2559, 3128; quod illa significentur per ea verba `quae cum illa in domo,’ est quia per `domum’ significatur rationale tam quoad bonum quam quoad verum, seu quod idem, tam quoad voluntarium, hoc enim est boni, quam quoad intellectuale, quia hoc est veri; quando rationale ex voluntario seu bono agit per intellectuale seu verum, tunc mens rationalis vocatur `una domus’; inde etiam ipsum caelum vocatur `domus Dei,’ quia ibi non nisi quam bonum et verum est, ac bonum agit per sibi unitum aut conjunctum verum; hoc quoque repraesentatur in conjugialis inter maritum et {2}uxorem, qui unam domum constituunt, ex causa quia amor {3}conjugialis existit a conjugio Divino boni et veri, n. 2728, 2729, 3132, et est voluntas utrique ex bono, sed cum differentia sicut bonum se habet ad {4}suum verum, {5}quare etiam per `maritum’ significatur bonum, et per {2}uxorem verum; cum enim una domus est, tunc bonum est omne ibi, ac verum quia est boni, etiam est bonum. Quod dicatur `cum illa in domo,’ non cum illo seu cum illis, est quia de statu conjunctionis veri et boni, seu de statu antequam plene unita aut conjuncta sunt, agitur; de quo statu nunc sequitur.
@1 2234 has no. ref. to domus$
@2 i ejus$
@3 i genuinus$
@4 ejus$
@5 inde est quod$
AC n. 3539
3539. `Et induit Jacobum filium suum minorem’: quod significet affectionem veri seu vitam boni ex vero, constat ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis; ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit Divinum Verum Divini Naturalis; et ex significatione `induere’ quod hic sit communicare, ac imbuere, nempe vera boni, quae per `vestes Esavi’ n. 3537 significantur, ita affectionem veri naturalis, quae hic idem est cum vita boni ex vero. Quomodo haec intelligenda sunt, {1}sciri potest ab illas quae supra n. 3518 dicta sunt; sed quia talia sunt quae hodie ignotissima, licet (t)eadem adhuc ad captum aliquatenus explicare: agitur in hoc capite {2}de Domino, quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit; et in sensu repraesentativo de regeneratione hominis quoad ejus naturale, videatur n. 3490. [2] Cum homine ita se habet: regeneratio pro fine habet ut homo novus fiat quoad internum suum hominem, ita quoad animam seu spiritum; sed non novus fieri seu regenerari potest homo quoad illum nisi quoque quoad externum; nam tametsi homo post mortem fit spiritus, usque secum habet in altera vita illa quae sunt externi hominis, nempe affectiones naturales, et quoque doctrinalia, etiam scientifica, verbo omnia quae sunt memoriae exterioris seu naturalis, videatur n. 2475-2483; haec enim sunt plana in quibus terminantur interiora ejus; qualiter itaque illa disposita sunt, taliter interiora cum influunt, fiunt, nam inibi modificantur; exinde patet quod homo non modo regenerandus sit, seu novus fieri debeat quoad internum hominem seu rationalem, sed etiam quoad externum seu naturalem; et nisi hoc, nec foret aliqua correspondentia; quod correspondentia sit inter {3}internum hominem et hujus spiritualia, ac externum et hujus naturalia, videatur n. (x)2987, 2989-2991, 3002, 3493: [3] status regenerationis hominis, in sensu repraesentativo in hoc capite, per Esavum et Jacobum describitur; et hic primus ejus qualis est, nempe cum homo regeneratur seu antequam regeneratus est; est enim status plane inversus respective ad illum statum in quo est homo cum (t)regeneratus est; in illo enim statu, nempe cum homo regeneratur seu antequam regeneratus est, tunc intellectualia quae sunt veri, apparenter primas agunt; at cum regeneratus est, tunc voluntaria quae sunt boni; quod intellectualia quae sunt veri, apparenter primas agant in primo statu, repraesentatum est per Jacobum quod primogenituram Esavi sibi vindicaverit, videatur n. 3325, 3336; tum quod benedictionem {4}, de qua hic agitur; et quod status plane inversus sit, repraesentatur per quod Jacobus mentitus Esavum, quod nempe vestibus Esavi indutus, et quod pellibus haedorum caprarum; hoc enim statu, rationale verum, nondum ita conjunctum rationali bono, seu quod idem, intellectus non ita conjunctus cum voluntate, sic influit et agit in naturale, ac (c)ea quae ibi{5}, sic inverse disponit: [4] hoc quoque constare potest a pluri experientia, {6}imprimis ex illa quod homo {7}intellectu possit appercipere et naturale inde scire plura quae bona et vera sunt, sed usque voluntas adhuc non possit secundum illa facere; ut pro exemplo: quod amor et charitas sit essentiale apud hominem, hoc potest intellectualis facultas hominis videre et confirmare, sed antequam regeneratus est homo, {8}voluntaria non potest agnoscere; sunt quoque {9}in prorsus nullo amore in Dominum et in nulla charitate erga proximum, qui hoc bene capiunt: pariter quod amor sit ipsa vita hominis, et quod talis vita, qualis amor: ut et quod omne jucundum et omne amoenum sit ex amore, proinde omne gaudium et omnis felicitas; et quoque inde, qualis amor, tale gaudium et talis felicitas; etiam id potest homo ex intellectu capere, tametsi voluntas dissentit aut etiam in contrarium it, quod felicissima vita sit ex amore in Dominum et ex amore erga proximum, quia Ipsum Divinum influit in illam; et vicissim quod infelicissima vita sit ex amore sui et amore mundi, quia infernum influit in illam: [5] inde etiam coram intellectu perceptibile potest esse, non autem coram voluntate, quod amor in Dominum sit vita caeli, et quod amor mutuus sit anima ex illa vita; quapropter quantum homo non ex voluntatis suae vita cogitat, nec super vitam inde suam reflectit, tantum id intellectu percipit, sed quantum ex vita voluntatis suae, tantum non percipit, immo negat. Etiam coram intellectu clare potest apparere quod humiliatio sit in quam apud hominem influere possit Divinum, ex causa quia in (c)eo statu removentur amores sui et mundi, proinde infernalia quae obstant; sed usque, quamdiu voluntas non nova est, et {10}huic unitus intellectus, homo in humiliatione cordis non potest esse; immo quantum homo in vita mali est, hoc est, quantum ejus voluntas est ad malum, tantum hoc non potest; etiam tantum ei hoc obscurum est, et quoque tantum illud negat: inde etiam homo intellectu percipere potest quod humiliatio hominis non sit propter amorem gloriae in Domino, sed propter amorem Divinum, quod Dominus ita cum bono et vero influere possit, et hominem beatum et felicem facere; at quantum voluntas consulitur, tantum hoc obscuratur; similiter se habet in perpluribus aliis. [6] Haec facultas, nempe quod intelligere possit quid bonum et verum tametsi non vult illud, data est homini ut possit reformari et regenerari; eapropter illa facilitas est tam penes malos quam apud bonos, immo penes malos quandoque acutior; sed cum hac differentia, quod penes malos non sit aliqua affectio veri propter vitam, hoc est, propter bonum vitae ex vero, quapropter nec possunt reformari; at apud bonos est affectio veri propter vitam, hoc est, propter bonum vitae {11}, et propterea hi possunt reformari: sed status primus reformationis horum est quod verum doctrinae appareat illis primo loco esse et bonum vitae secundo, nam ex vero agunt bonum; at secundus status eorum est quod bonum vitae sit primo loco et verum doctrinae secundo, nam ex bono agunt bonum, hoc est, ex voluntate boni; et cum hoc fit, tunc quia voluntas est conjuncta intellectui, sicut conjugio, homo regeneratus est. De binis his statibus, in illis quae de Esavo et Jacobo in sensu interno agitur.
@1 videri$
@2 in sensu supremo de Naturali, quomodo Dominus id in Se Divinum
fecit$
@3 spiritualia et naturalia$
@4 A had benedictionem Esavi, but alters Esavi to sui$
@5 sunt$
@6 i ac$
@7 i ex$
@8 after agnoscere$
@9 qui prorsus in$
@10 haec unita intellectui$
@11 i ex vero$
AC n. 3540
3540. `Et pelles haedorum caprarum indui fecit’: quod significet externa vera boni domestici, constat a significatione `pellium’ quod sint externa, de qua sequitur; et ex significatione `haedorum caprarum,’ quia ex grege qui domi, quod sint vera boni domestici, de qua n. 3518, 3519; ibi etiam patet quid bonum domesticum, et quid vera inde; unumquodvis bonum sua vera habet, et {1}unaquaevis vera suum bonum, {2}quae sibi conjuncta erunt, ut {3}sit aliquid. quod `pelles’ significent externa, est quia pelles extima sunt animalis, in quas interiora ejus terminantur, similiter ac cutis seu cuticulae apud hominem; hoc ducit suum significativum a repraesentativo in altera vita; sunt {4}ibi qui ad provinciam cutis referuntur, de quibus, cum de Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum sequentium; et sunt illi qui solum in externo bono et ejus veris sunt; inde cutis et quoque `pellis’ (t)significat externa; quod etiam patet a Verbo, ut apud (x)Jeremiam,
Propter multitudinem iniquitatis tuae revelatae sunt
fimbriae tuae, violati sunt calcanei tui. Num convertet
Aethiops pellem suam, et pardus maculas suas? etiam vos
potestis bonum facere, docti malum facere, xiii 22, 23;
ibi `fimbriae’ sunt externa vera, `calcanei’ extima bona; quod `calcaneum et calcei’ sint infima naturalia, videatur n. 259, (x)1748; et quia vera et bona illa ex malo sunt, ut dicitur, comparantur `Aethiopi’ seu nigro et ejus `pelli,’ tum `pardo et ejus maculis’: [2] apud Mosen,
Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam
occidit sol restitues illam ei, quia haec operimentum ejus
sola, haec vestis ejus pro pelle in qua cubabit, Exod. xxii
25, 26;
sicut omnes leges, etiam civiles et forenses, quae in Verbo, correspondentiam habent cum legibus boni et veri quae in caelo, et inde latae sunt, ita quoque haec, nam alioquin prorsus lateret, cur `oppigneratam vestem, antequam sol occidit, {5}restituerent,’ et cur dicitur quod `vestis ejus pro pelle in qua cubabit’; correspondentia patet a sensu interno, quae est quod non defraudandi sint socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt, (c)et ritualia; quod `vestis’ talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; `sol’ autem est bonum amoris seu vitae quod inde, n. 1529, 1530, 2441, 2495; ne hoc pereat, significatur per quod `antequam sol occidit restitueret’; et quia illa sunt externa interiorum, seu terminationes horum, dicitur quod `vestis pro pelle in qua cubabit.’ [3] Quia pelles significabant externa, mandatum est,
Quod tegumentum tentorii essent pelles arietum ruforum,
et superius pelles melium, Exod. xxvi 14;
`tentorium’ enim erat repraesentativum trium caelorum, ita caelestium et spiritualium quae sunt regni Domini; `aulaea’ quae circum, repraesentabant naturalia, quae sunt externa, n. 3478, quae sunt `pelles arietum et pelles melium’; et quia externa sunt quae integunt interna, seu naturalia quae spiritualia et caelestia, sicut corpus suam animam, ideo mandatum erat illud; pariter,
Quod Aharon et filii ejus, cum proficiscerentur castra
velo tegumenti obtegerent arcam testimonii, et darent super
illud operimentum pellem melis;…et super mensam et quae
super illa, expanderent pannum coccinei dibaphi, et
(x)operirent illud operimento, pelle melis;… pariter darent
candelabrum et omnia vasa ejus sub operimento ex pelle
melis;…tum omnia vasa ministerii…darent sub pannum
hyacinthini, et operirent illa operimento, pelle melis, Num.
iv 5, 6, 8, 10-12;
quisque qui sancte de Verbo cogitat, scire potest quod {6}Divina per omnia illa repraesentata sint, et sicut per arcam, per mensam, per candelabrum, et vasa ministerii, etiam per indumenta ex coccineo dibapho et hyacinthino, tum per operimento ex pelle melium, et quod per haec repraesentata sint Divina quae in externis. [4] Quia `prophetae’ repraesentabant docentes, et inde doctrinam boni et veri ex Verbo, n. 2534, (c)et `Elias’ ipsum Verbum, n. 2762, similiter `Johannes,’ qui ideo dicitur Elias qui venturus, Matth. xvii 10-13; idcirco ut repraesentarent Verbum quale est in externa forma, hoc est, in littera,
Elias cingulo pellis cinctus {7}ad lumbos suos fuit, 2
Reg. i 8;
Et Johannes habebat indumentum ex pilis cameli, et
cingulum pellis circa lumbum suum, Matth. iii 4.
Quia `pellis et cutis’ significabat externa, quae sunt naturalia respective ad spiritualia et caelestia, et in Antiqua Ecclesia sollemne fuit per significativa loqui et scribere, ideo etiam apud Hiobum, qui Antiquae Ecclesiae liber est, pellis et cutis idem significat, ut ab aliquibus locis apud illum constare potest, et quoque ab hoc,
Novi Redemptorem meum, vivit, et postremum super pulverem
surget, et post cute mea circumdabuntur haec, et ex carne mea
videbo Deum, xix 25, 26;
`cute circumdari’ pro naturali, quale secum homo post mortem habet; de quo n. 3539; `ex carne videre Deum’ est ex proprio vivificato; quod id sit `caro,’ videatur n. 148, 149, 780; quod Liber Hiobi sit Antiquae Ecclesiae liber, patet, ut dictum, (c)a stilo ibi repraesentativo et significativo, sed non est ex illis libris qui vocantur Lex et Prophetae, ex causa quia non habet sensum internum qui solum de Domino et Ipsius regno agit; hoc enim unicum est quod facit Librum genuini Verbi.
@1 T alters to unumquodvis verum.$
@2 A had unum absque alio non dari potest, nam bina illa, but
deletes all this and ip quae$
@3 sint I T$
@4 i enim$
@5 restitueret$
@6 after illa$
@7 in lumbis suis $
AC n. 3541
3541. `Super manus illius’: quod significet secundum facultatem recipiendi, constat ex significatione `manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, 3091, ita facultas recipiendi.
AC n. 3542
3542. `Et super levitatem collorum illius’: quod significet ut non appareret verum disjungens, constat ex praedicatione `levis seu levitatis’ quod sit de vero, de qua n. 3527; et ex significatione `collorum’ quod sit conjungens, de qua sequitur; hic itaque, quia erat apparentia `super levitatem collorum illius,’ est ut non appareret verum disjungens. Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3539 dicta et ostensa sunt, quod nempe illud bonum et illa vera quae ex intellectu et non simul ex voluntate profluunt, non bonum nec vera sint, utcumque ita externa forma apparerent, {1}et si voluntas mali sit, disjungunt bonum et vera, non conjungunt; at si aliquid voluntatis boni est, tunc non disjungunt sed conjungunt, tametsi in inverso ordine disposita sunt, nam per illa homo regeneratur; et quia sic disposita inserviunt primum pro regenerando homine, dicitur quod sic verum disjungens non appareret; sed de his in sequentibus plura. [2] Quod `collum’ significet conjungens, inde est quia superiora apud hominem quae sunt capitis, cum inferioribus ejus quae sunt corporis, communicant inter se per intercedens collum; inde est quod tam influxus quam communicatio, proinde conjunctio, significetur per intermedium illud; quod adhuc melius constare poterit a correspondentiis Maximi Hominis cum illis quae sunt corporis humani, de quibus ad fines capitum; simile inde per `collum’ significatur in Verbo; ut apud Esaiam,
Spiritus Ipsius sicut fluvius inundans, usque ad collum
dimidiabit, xxx 28;
{2}ibi `fluvius inundans’ pro falso ita superfluente; `ad collum dimidiare’ pro intercludere (c)et intercipere communicationem et inde conjunctionem superiorum cum inferioribus, quae intercluditur et intercipitur cum spirituale bonum et verum non recipitur: [3] apud Habakkuk,
Percussisti caput de domo impii, denudando fundamentum
usque ad collum, iii 13;
percutere caput de domo impii’ pro destruere principia falsi; `denudando fundamentum {3}usque ad collum’ pro intercipiendo sic conjunctionem: apud Jeremiam,
Praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum,
impulit vires meas, dedit me {4}Dominus in manus, non possum
resurgere, Thren. i 14;
`praevaricationes implexae ascenderunt super collum meum pro quod falsa versus interiora seu rationalia. [4] Quia per `collum’ significabatur communicatio et conjunctio illa, ideo per `vincula colli’ significata est interceptio, proinde desolatio veri, quae tunc existit quando spiritualia, quae {5}continue influunt a Domino, non amplius admittuntur in {6}rationale hominis, et consequenter nec in naturale ejus; interceptio seu desolatio illa est quae repraesentatur apud Jeremiam,
Per quod faceret sibi vincula et juga, et daret ea super
collum suum, ac mitteret ad populos,…et diceret, quod
servirent Nebuchadnezzari regi Babelis,…et qui non traderent
collum suum sub jugum ejus, quod gladio, fame et peste
visitarentur; at qui subderent collum suum, relinquerentur
super terra, Jer. xxvii 2, 3, 8, 11;
`dare collum sub jugum regis Babelis et servire ei’ pro desolari quoad verum et vastari quoad bonum; quod `Babel’ sit quae vastat, videatur n. 1327 f.; et quod vastentur ne profanentur sancta, n. 301-303, 1327, 1328, 2426, 3398, 3399, 3402; et quia intercepto influxu boni et veri, servitur malo et falso, {7}ideo etiam dare collum sub jugum est servire: apud eundem,
Dixit Jehovah, Frangam jugum Nebuchadnezzaris regis
Babelis intra biennium dierum, desuper collo omnium gentium,
xxviii 11;
pro quod a vastatione liberandi: apud Esaiam,
Excute te e pulvere; surge, sede, Hierosolyma; aperi
vincula colli tui, captiva filia Zionis, lii 2;
`aperire vincula colli’ pro admittere et recipere bonum et verum: (m)apud Micham,
Ecce Ego cogitans super familiam hanc malum, ex quo non
extrahetis colla vestra, et non ibitis erecti, quia tempus
mali illud, ii 3;
`e malo non extrahere colla’ pro non admittere verum; non ire erecti’ pro sic non spectare ad superiora seu illa quae caeli sunt, n. 248.
@1 sed$
@2 ubi$
@3 i nempe capitis$
@4 Deus I$
@5 continuo A I$
@6 rationali I$
@7 est dare collum sub jugum etiam servire$
AC n. 3543
3543. `Et dedit cupedias’: quod significet delectabilia inde, constat ex significatione `cupediarum’ quod sint amoena, {1}tum delectabilia, de qua supra n. 3502, 3536.
@1 et$
AC n. 3544
3544. `Et panem’: quod significet bonum inde, constat (c)ex significatione `panis’ quod sit bonum, de qua n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478.
AC n. 3545
3545. `Quae fecit’: quod significet quae a Divino, constat a repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini; et quia de Rebecca dicitur quod `fecerit,’ significatur quod ex Divino.
AC n. 3546
3546. `In manum Jacobi filii sui’: quod significet quod talis esset affectio veri naturalis, constat ex eo quod haec clausula sit praecedentium, et tunc talis `Jacobus,’ per quem repraesentatur verum naturale, n. 3305, 3509, 3525, nempe quod `indutus quoad manus et collum pellibus haedorum caprarum, in manu habuerit cupedias quas patri suo Jishako apportaret.
AC n. 3547
3547. Vers. 18-20. Et venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi, et dixit, Ecce me, quis tu fili mi? Et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus, feci quemadmodum locutus es ad me, surge quaeso, sede et ede e venatione mea, propterea ut benedicat mihi anima tua. Et dixit Jishak ad filium suum, Quid hoc festinasti invenire, fili mi? et dixit, Quia obvenire fecit Jehovah Deus tuus ad faciem meam. `Venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi?’ significat statum perceptionis ex praesentia illius veri: `et dixit Jacob ad patrem suum’ significat apperceptionem veri naturalis: `Ego Esau primogenitus tuus’ significat quod crederet esse ipsum bonum naturale: `feci quemadmodum locutus es ad me’ significat oboedientiam: `surge quaeso, sede, et ede e venatione mea’ significat verum affectionis talis boni: `propterea ut benedicat mihi anima tua’ significat conjunctionem: `et dixit Jishak ad filium suum’ significat perceptionem: `Quid hoc festinasti invenire, fili mi?’ significat productionem tam festinam: `et dixit, Quia obvenire fecit Jehovah Deus tuus ad faciem meam’ significat providentiam.
AC n. 3548
3548. `Venit ad patrem suum, et dixit, Pater mi; et dixit, Ecce me, quis tu fili mi?’: quod significet statum perceptionis ex praesentia illius veri, constare potest a repraesentatione `Jishaki’ qui hic pater, et (c)a repraesentatione `Jacobi’ qui hic filius, de quibus aliquoties prius; tum a significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua etiam prius; inde et ex reliquis patet quod sit status perceptionis ex praesentia illius veri quod per `Jacobum’ repraesentatur; sed quale hoc verum sit quod nunc per Jacobum repraesentatur, patet a sensu interno illorum quae praecedunt et quae sequuntur, quod nempe externa forma appareat sicut bonum et boni verum, quae repraesentantur per `Esavum’ et significantur per ejus venationem, sed quod non tale in forma interna: naturale quoad verum apud hominem qui regeneratur, hoc est, antequam regeneratus est, tale apparet, non quidem coram homine, nam is nihil novit de (t)bono et vero apud se cum regeneratur, sed coram oculis angelorum, qui talia in luce caeli vident; homo ne quidem novit quid bonum et {1}verum naturalis, et quia non novit, {2}non potest percipere, et quia non percipit in communi nec potest percipere in particulari, ita non differentias, minus mutationes status eorum; et quia non haec, aegre potest capere ex aliqua descriptione quomodo cum hoc bono et ejus vero se habet; at quia de illis in hoc capite agitur, in sequentibus, quantum possit ad captum, venit exponendum.
@1 quid$
@2 nec$
AC n. 3549
3549. `Et dixit Jacob ad patrem suum’: quod significet apperceptionem veri naturalis, constat ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua prius, hic appercipere quia ex naturali; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit verum naturale, de {1}qua etiam prius.
@1 quibus$
AC n. 3550
3550. `Ego Esau primogenitus tuus’: quod significet quod crederet esse ipsum bonum naturale, constat ex repraesentatione `Esavi,’ et a significatione `primogeniti’ quod sit bonum, et quidem bonum naturale quod repraesentatur per Esavum; ita enim se habet cum vero quod est homini antequam regeneratus est, quod credatur esse ipsum bonum; qui perceptionem habent, illi sciunt quod non bonum sit, sed quod verum sub forma boni; at qui non perceptionem habent, non aliter sciunt: hoc quoque a sequentibus melius patebit.
AC n. 3551
3551. `Feci quemadmodum locutus es ad me’: quod significet oboedientiam, constare potest absque explicatione.
AC n. 3552
3552. `Surge quaeso, sede, et ede e venatione mea’: quod significet verum affectionis talis boni, constat ex significatione `surgere’ quod involvat aliquid elevationis, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; ex significatione `sedere’ quod involvat aliquid tranquillitatis; a significatione `edere’ quod sit appropriatio, de qua n. 2187, 3168; et ex significatione `venationis’ quod sit verum quod ex bono, qua n. 3501; hic inde {1}affectio talis boni ex qua verum; quae enim `surgere, sedere et edere’ in sensu interno significant, sunt affectionis, quapropter affectio solum pro illis dicitur.
@1 i in sensu interno$
AC n. 3553
3553. `Propterea ut benedicat mihi anima tua’: quod significet conjunctionem, constat a significatione {1}benedici’ quod sit conjunctio de qua supra n. 3504, 3514, 3530.
@1 benedicere$
AC n. 3554
3554. `Et dixit Jishak ad filium suum’: quod significet perceptionem, nempe Rationalis per `Jishakum’ repraesentati de Naturali quod per `Jacobum,’ et quod `dicere’ sit percipere, saepius prius ostensum est’.
AC n. 3555
3555. `Quid hoc festinasti invenire, fili mi?’: quod significet productionem tam festinam, constat absque explicatione.
AC n. 3556
3556. `Et dixit, Quia obvenire fecit Jehovah Deus tuus ad faciem meam’: quod significet providentiam, constare potest etiam absque explicatione: providentia de qua hic, est quod bonum et inde vera ita {1}ordine disponantur apud hominem dum regeneratur, nempe appareant extra, aut ibi sistantur in tali facie, sicut bonum genuinum et inde vera genuina forent, cum tamen non talia sunt, sed bonum domesticum, ut supra dictum, et vera inde, inservientia {2}solum pro regenerando homine, ita pro {3}introducendis bonis et veris crassioris naturae, quia talia conducunt.
@1 i ex$
@2 i tunc$
@3 intromittendis$
AC n. 3557
3557. Vers. 21-23. Et dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso, et palpabo te, fili mi, an tu is filius meus Esau, si non. Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum, et palpavit illum, et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi. Et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae; et benedixit illi. `Dixit Jishak ad Jacobum’ significat perceptionem de naturali hoc: `Accede quaeso, et palpabo te, fili mi’ significat perceptionem (c)a praesentia intimam: an tu is filius meus Esau, si non’ significat quod non esset bonum naturale: `et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum’ significat praesentiae statum: `et palpavit illum’ significat inde perceptionem omnem: `et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi’ significat quod intellectuale ibi sit veri quod intus, sed voluntarium ibi sit boni quod extus, ita inversi ordinis: `et non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae’ significat quod ex voluntario quod extus, perciperet quod esset bonum naturale: `et benedixit illi’ significat inde conjunctionem.
AC n. 3558
3558. `Dixit Jishak ad Jacobum’: quod significet perceptionem de naturali hoc, constat ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua prius; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit naturale quoad verum {1}, hic {2}modo naturale quia etiam repraesentabat apparenter, seu simulabat externa forma Esavum, ita quoque naturale quoad bonum, quod est `Esau,’ et quoque `venationem ejus’ quae est verum quod illius boni, n. 3501: quod toties dicatur `dixit,’ etiam est causa quia {3}ita novum incohat, seu nova perceptio, {4}videatur n. 2061, 2238, 2260.
@1 i de quo prius$
@2 solum$
@3 aliquid$
@4 nam id significatur etiam per dixit$
AC n. 3559
3559. `Accede quaeso et palpabo te, fili mi’: quod significet perceptionem (c)a praesentia intimam, constat ex significatione `accedere’ quod sit praesentia; et ex significatione `palpare’ quod sit perceptio intima et omnis, de qua n. 3528.
AC n. 3560
3560. `An tu is filius meus Esau, si non’: quod significet quod non esset bonum naturale, constat ex dubitatione quae in his et in mox sequentibus; et quia rationale est quod percipit quid et quale naturale, est perceptio quod non esset, nempe bonum naturale seu `Esau.’
AC n. 3561
3561. `Et accessit Jacob ad Jishakum patrem suum’: quod significet praesentiae statum, constare potest ab illis quae praecedunt ita absque ulteriore explicatione.
AC n. 3562
3562. `Et palpavit illum’: quod significet perceptionem omnem, constat (c)ex significatione `palpare’ quod sit perceptio intima et omnis, de qua supra n. 3528, 3559, hic perceptio omnis, quia omnium perceptio est ab intima, hoc est, qui in intima perceptione sunt, in perceptione omnium sunt quae infra, nam quae infra, non sunt nisi quam derivationes et compositiones inde; est enim intimum omne in omnibus inferiorum sui, nam quod inferius est, nisi sit ab interioribus, seu quod idem, a superioribus, sicut effectus a sua causa efficiente, non existit: inde patet cur finis facit hominem felicem vel infelicem in altera vita, finis enim est intimum omnis causae, usque adeo ut si non finis sit in causa, immo nisi sit omne ejus, non sit causa; similiter est finis intimum omnis effectus, nam effectus a causa tali est, {1}et quia ita est, quicquid apud hominem est, trahit suum esse a fine qui apud eum, et inde in altera vita in tali statu est in quali ejus finis, videantur 1317, 1568, 1571, 1645 1939, 3425. Inde constare potest quod `palpare,’ quia significat perceptionem intimam, inde significet perceptionem omnem.
@1 ita omne causa, proinde omne finis$
AC n. 3563
3563. `Et dixit, Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi’: quod significet quod intellectuale ibi sit veri quod intus, sed voluntarium ibi sit boni quod extus, ita inversi ordinis, constat a praedicatione `vocis’ quod sit de vero, et a praedicatione `manus’ quod sit de bono; quod `vox’ praedicetur de vero, patet ab illis quae in Parte Prima n. 219, 220 allata sunt, et ex eo quod dicatur `vox vox Jacobi,’ per quem quod repraesentetur verum naturale, supra passim ostensum est; et quod manus praedicetur de bono, est quia per `manum’ significatur potentia et facultas, n. (x)878, 3541, quae non aliunde est quam ex bono; omnis potentia et facultas vero est inde, tametsi apparet {1} a vero; etiam patet ex eo quod dicatur, `manus manus Esavi,’ per quem quod repraesentetur bonum naturale, etiam supra ostensum est; quod illa inversi ordinis sint, patet ex eo quod secundum ordinem sit, ut bonum quod voluntatis, sit intus, et verum quod intellectus, sit extus; sed haec, ut supra dictum, talia sunt quae quia pauci in aliqua cognitione de talibus sunt, non ad captum exponi ita possunt, nam etiamsi clarissime exponerentur, non tamen, cum cognitio deest, capiuntur; sed usque dicendum quomodo se habet, quia de hac re agitur: [2] bonum naturalis non aliunde apud hominem existit quam a bono interiore, hoc est, a bono rationalis; naturale non aliunde bonum habere {2}potest; sed influxus facit ut tale ibi sit bonum quale est; et quia bonum naturalis non est aliunde, etiam verum naturalis est inde, ubi enim bonum, ibi est verum; utrumque erit ut sit aliquid; sed influxus etiam facit ut tale sit ibi verum quale est. Influxus est talis; bonum rationalis influit in naturale per duplicem viam, nempe per viam brevissimam, in ipsum bonum naturalis, ita immediate, et per bonum {3}naturalis ibi in verum; hoc bonum et hoc verum est quod repraesentatur per Esavum et ejus venationem; bonum rationalis etiam influit in naturale per viam minus brevem, nempe per verum rationalis, et per illum influxum format aliquod simile bono, sed est verum: [3] secundum ordinem ita fit quod bonum rationalis influat in bonum naturalis, et simul in verum, immediate, et quoque per verum rationalis in bonum ibi, ita mediate, similiter in verum naturalis immediate et mediate; cum ita fit, tunc influxus est secundum ordinem; talis influxus est apud illos qui regenerati sunt; sed alius influxus est antequam regenerati, ut supra {4}dictum, nempe quod bonum rationalis non immediate in bonum naturalis influat, sed mediate per verum rationalis, et sic sistat aliquid simile boni in naturali, sed non est genuinum bonum, {5}et inde non genuinum verum, sed est tale quod quidem intime habet bonum, ex influxu per verum rationalis, sed non amplius; ideo etiam bonum existit ibi sub alia forma, nempe extus sicut bonum quod repraesentatur per `Esavum,’ sed intus sicut verum quod repraesentatur per `Jacobum,’ quod quia non secundum ordinem est, dicitur esse inversi ordinis; sed usque respective ad id quod ita non aliter regenerari possit homo, est secundum ordinem. [4] Scio quod haec tametsi clare dicta sunt, et consequenter clare ab illis percipi possunt qui in cognitione talium sunt, usque sint obscura coram illis qui non sciunt quid influxus, et magis qui non sciunt quod rationale distinctum sit a naturali, et adhuc magis coram illis qui non aliquam distinctam ideam habent de bono et de vero: sed quale sit bonum naturale et verum naturale in statu ante regenerationem, solum manifestum esse potest ex affectionibus tunc; cum homo afficitur vero non propter fines vitae, sed propter alios fines, ut nempe eruditus fiat, et hoc ex quadam affectione aemulationis, seu ex quadam affectione invidiae infantilis, et quoque ex quadam affectione gloriae, tunc est bonum naturalis et verum naturalis in tali ordine qualis hic per `Jacobum’ repraesentatur, proinde est in ordine inverso respective, nempe tunc voluntarium quod est boni, est extus, et intellectuale quod veri, est intus; at in statu post regenerationem haec se aliter habent; [5] tunc non modo afficitur homo vero propter fines vitae, sed adhuc plus afficitur ipso bono vitae, et affectiones priores, nempe aemulationis, {6}invidiae infantilis et gloriae se separant, et hoc usque ut appareat quasi quod dissipatae sint, tunc enim bonum quod voluntatis, (t)est intus, et verum quod intellectus, est extus, sed usque ita ut verum (t)agat unum cum bono, quia ex bono; hic ordo est genuinus; et ad hunc ordinem formandum intendit prior ordo, nam voluntarium {7}quod tunc extus est, admittit plura quae inserviunt pro regeneratione, {8}est sicut spongia quae haurit aquas tam limpidas quam lutulentas; ita quoque talia, quae alioquin respuerentur, et tamen inserviunt pro mediis, et quoque pro ideis formandis de bonis et veris {9}, praeter pro aliis usibus.
@1 veri$
@2 patet I$
@3 naturale$
@4 i passim$
@5 nec inde$
@6 invidia I$
@7 i seu bonum$
@8 i inde$
@9 i genuinis$
AC n. 3564
3564. Quod `non agnovit illum, quia erant manus ejus sicut manus Esavi fratris ejus pilosae’ significet quod ex voluntario quod extus, perciperet quod esset bonum naturale, patet ex eo quod non agnoverit Jacobum pro Jacobo, hoc est, verum quod `Jacobus’ repraesentat, sed quod perceperit `Esavum,’ hoc est, bonum naturale quod extus, et hoc propter influxum, de quo mox supra n. 3563; inter bonum enim interius et bonum exterius datur communicatio, quia parallelismus, n. 1831, 1832, 3514, non autem inter bonum et verum, nisi influxus boni in verum sit talis qualis mox supra descriptus est.
AC n. 3565
3565. `Et benedixit illi: quod significet inde conjunctionem constat ex significatione `benedici’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530; sed in hoc statu conjunctio non alia fuit quam quae n. 3563 descripta est; intima conjunctio fuit, sed non media, cum vero per `Jacobum’ repraesentato, ita {1}per finem qui est intimum bonum qui fuit ut sic non aliter fieri potuerit; cum finis est, tunc primum est conjunctio intimorum cum extremis; media conjunctio successive venit; hoc operatur finis, nam in fine latet omnis progressio; Dominus enim per fines agit, et per illos intermedia successive in ordinem disponit; inde est conjunctio, quae significatur per quod `Jishak benedixit Jacobo.’
@1 finis qui$
AC n. 3566
3566. Vers. 24, 25. Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego. Et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei, ideo ut benedicat tibi anima mea; et attulit illi, et edit, et adduxit illi vinum, et bibit. `Dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego’ significat statum affectionis veri naturalis quod crederet tunc esse bonum naturale, ex forma externa: et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei’ significat desiderium conjungendi sibi verum naturale per bonum: `ideo ut benedicat tibi anima mea’ significat conjunctionem; `et attulit illi, et edit’ significat conjunctionem boni primum: `et adduxit illi vinum, et bibit’ significat conjunctionem veri deinde.
AC n. 3567
3567. `Dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego’: quod significet statum affectionis veri naturalis quod crederet tunc esse bonum naturale ex forma externa, constare potest ex interrogatione Jishaki `tu is filius meus Esau?’ per quam non aliud in sensu interno significari potest quam influxus rationalis ex bono in naturale verum per `Jacobum’ repraesentatum; et ex responso, `dixit, Ego,’ quod crederet tunc se esse bonum, videantur quae supra n. 3550.
AC n. 3568
3568. `Et dixit, Adfer mihi, et edam e venatione filii mei’: quod significet desiderium conjungendi sibi verum naturale per bonum, constat ex significatione `edere’ quod sit conjungere et appropriare, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 f.; et ex significatione `venationis filii mei’ quod sit verum boni, de qua n. 3309, 3501, 3508; quod desiderium sit, patet.
AC n. 3569
3569. `Ideo ut benedicat tibi anima mea’: quod significet conjunctionem, constat ex significatione `benedici’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, (x)3530, 3565.
AC n. 3570
3570. `Et attulit illi, et edit’: quod significet conjunctionem boni primum; `et adduxit illi vinum, et bibit’: quod significet conjunctionem veri deinde, constat a significatione `edere’ quod sit conjungi et appropriari quoad bonum, de qua mox supra n. 3568; ex significatione `vini’ quod sit verum quod ex bono, de qua n. 1071, 1798; et ex significatione `bibere’ quod sit conjungi et appropriari quoad verum, {1}n. 3168. Cum hoc, quod {2}bonum rationalis quod per Jishakum repraesentatur, {3}conjungat sibi bonum primo et verum deinde, et hoc per naturale quod est `Jacobus,’ ita se habet: naturale cum est in illo statu, quod extus sit bonum et intus verum, de quo supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, tunc admittit plura quae non bona sunt, usque tamen utilia, qualia sunt media ad bonum suo ordine; at {4}rationalis bonum non conjungit et appropriat sibi alia inde quam quae bono suo conveniunt, nam bonum non aliud recipit; quicquid disconvenit: rejicit; reliqua in naturali relinquit ut inserviant pro mediis admittendi et introducendi plura sibi convenientia: [2] est rationale in interno homine; quid ibi {5}peragitur, non novit naturale, nam supra ejus apperceptionis sphaeram est; inde est quod homo qui naturalem modo vitam vivit non possit quicquam scire de illis quae apud eum in interno ejus homine, seu in rationali ejus, (x)peraguntur; Dominus disponit illa homine prorsus nesciente; inde est quod homo nihil sciat quomodo regeneratur, et vix quod regeneretur: si autem scire velit, attendat modo ad fines quos intendit, quos raro alicui detegit; si fines {6}ac bonum sint, nempe quod plus studeat proximo et Domino quam sibi, tunc in regenerationis statu est; at si fines {7}ad malum sint, nempe quod plus studeat sibi quam proximo et Domino, sciat quod tunc in nullo statu regenerationis sit; [3] homo per fines vitae suae est in alter vita, per fines boni in caelo cum angelis, sed per fines mali in finem cum diabolis; fines apud hominem non aliud sunt quam ejus amores, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; et quia ejus amores sunt, sunt fines ejus vita intima, videantur n. 1317, 1568, 1571, 1645, 1909, 3425, 3562, 3565: fines boni apud hominem sunt in ejus rationali, et illi sunt qui vocantur rationale quoad bonum, seu rationalis bonum; per fines boni {8}, seu per bonum ibi, disponit Dominus omnia quae in naturali, nam finis est sicut anima, et naturale est sicut animae illius corpus; qualis est anima, tali circumdatur illa corpore, ita quale est rationale quoad bonum, tali circumvestitur illud naturali: [4] notum est quod anima hominis incohet in ovo matris, et perficiatur dein in utero ejus, ac ibi circumdetur tenello corpore, et quidem tali ut anima per illud possit convenienter agere in mundo in quem nascitur; similiter se habet, cum homo iterum nascitur, hoc est, cum regeneratur; nova anima quam tunc accipit, est finis boni, qui incohat in rationali, {9}ibi primum sicut in ovo, et dein ibi perficitur sicut in utero; tenellum corpus quo illa anima circumdatur, est naturale, ac ibi bonum, quod tale fit ut secundum animae fines obedienter agat; vera ibi se habent sicut fibrae in corpore, nam ex bono formantur vera, n. 3470 inde constat quod imago reformationis hominis sistatur in formatione ejus in utero; et si credere velis, est quoque bonum caeleste et verum spirituale quod a Domino, quod illum format, et tunc indit potentiam ut possit utrumque illud successive recipere, et quidem qualiter et quantum spectat sicut homo ad fines caeli, et non sicut animal brutum ad fines mundi. [5] Quod rationale quoad bonum sibi conjungat bonum primo et verum deinde per naturale, quae significantur per quod `Jacob attulerit cupedias et panem Jishako, et is ederit, et adduxerit illi vinum, et is biberit,’ etiam illustrari potest per officia quae corpus praestat animae suae; anima est quae dat corpori appetere cibos, et quoque quae dat sapere; cibaria introducuntur per jucundum appetitus et per jucundum saporis, ita per bonum externum, sed cibaria quae introducuntur, non omnia intrant vitam, sed quaedam inserviunt sicut menstrua pro digerendis, quaedam pro temperandis, quaedam pro aperiendis, quaedam pro introducendis in vasa; bona vero electa introducuntur in sanguinem, et fiunt sanguis; ex illo sibi anima conjungit talia quae usui sunt; [6] similiter se habet cum rationali et cum naturali; appetitui et sapori correspondent desiderium et affectio {10}sciendi verum, ac cibariis correspondent scientifica et cognitiones, n. 1480; et quia correspondent, etiam similiter se habent; anima quae est bonum rationalis, dat desiderare illa et affici illis, ita illa quae scientiae et doctrinae sunt, introducit per jucundum quod est desiderii, et per bonum quod est affectionis; at quae introducit, non omnia sunt talia ut fiant bonum vitae, sed quaedam inserviunt {11}ut media pro quasi digerendis et temperandis, quaedam pro aperiendis et introducendis, bona autem quae sunt vitae, sibi applicat, et sic illa sibi conjungit, et ex illis format sibi vera: inde patet quomodo rationale disponit naturale ut inserviat sibi sicut animae, seu quod idem, ut inserviat fini, qui est anima, ad se perficiendum ut possit esse usui in regno Domini.
@1 i de qua$
@2 rationale quod bonum$
@3 conjunxerit$
@4 Rationale bonum$
@5 agitur$
@6 boni$
@7 mali$
@8 i ibi$
@9 et ibi$
@10 i veri et$
@11 sicut$
AC n. 3571
3571. Vers. 26-29. Et dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso, et osculare me, fili mi. Et accessit, et osculatus est illum, et odoratus est odorem vestium illius, et benedixit illi, et dixit, Vide, odor filii me sicut odor agri, cui benedixit Jehovah. Et dabit tibi Deus de rore caeli: et de pinguedinibus terrae, et multitudinem frumenti et musti. Servient tibi populi, et incurvabunt se tibi populi, esto herus fratribus tuis, et incurvabunt se tibi filii matris tuae; maledicentes tibi maledictus, et benedicentes tibi benedictus. `Dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso’ significat perceptionis adhuc interioris gradum: `et osculare me, fili mi’ significat num uniri possit: `et accessit, et osculatus est illum’ significat praesentiam et unitionem: `et odoratus est odorem vestium illius’ significat gratum ex boni vero quod percepit: `et benedixit illi’ significat conjunctionem ita: `et dixit, Vide, odor filii mei’ significat gratum ex boni vero: `sicut odor agri’ significat ut ex bona humo ex qua verum: `cui benedixit Jehovah’ significat quod multiplicatur et fructificatur ex Divino: `et dabit tibi Deus de rore caeli’ significat ex Divino Vero: `et de pinguedinibus terrae’ significat ex Divino Bono: `et multitudinem frumenti’ significat inde bonum naturale: `et musti’ significat inde verum naturale: `servient tibi populi’ significat vera Ecclesiae, {1}seu Ecclesias spirituales: `et incurvabunt se tibi populi’ significat vera boni: `esto herus fratribus tuis’ significat dominium primum apparens affectionis veri naturalis super affectiones boni naturalis: `et incurvabunt se tibi filii matris tuae’ significat super affectiones reliquas veri: `maledicentes tibi maledictus’ significat quod qui se disjungit, disjunctus erit: `et benedicentes tibi benedictus’ significat qui se conjungit, conjunctus erit.
@1 A had these words but deletes them, both A and I omit in n.
3581.$
AC n. 3572
3572. `Dixit ad illum Jishak pater illius, Accede quaeso’: quod significet perceptionis adhuc interioris gradum, constat (c)ex significatione `dicere quod accederet’ quod sit perceptionis interioris gradus ex praesentia; `accedere’ non aliud est.
AC n. 3573
3573. `Et osculare me fili mi’: quod significet num uniri possit, constat ex significatione `osculari’ quod sit unitio et conjunctio ex affectione; osculatio quae est externum, non aliud est quam `conjunctionis affectio’ quae est internum; correspondent etiam. Agitur hic, {1}ut patet ab illis quae supra dicta sunt, in supremo sensu de glorificatione Naturalis in Domino, hoc est, quomodo Dominus in Se Naturale Divinum fecit; in sensu autem repraesentativo de regeneratione naturalis apud hominem, ita de conjunctione naturalis cum rationali; naturale enim non prius regeneratum est quam cum conjunctum est rationali; conjunctio illa fit per influxum immediatum et mediatum rationalis in bonum et {2}verum naturalis, nempe a rationalis bono immediate in naturalis bonum, et per hoc in naturalis verum; mediate per rationalis verum in naturalis verum et inde in naturalis bonum; de his conjunctionibus agitur; [2] hae nusquam existere possunt quam per media a Divino provisa, et quidem per talia quae homini ignotissima sunt, et quorum vix aliquam ideam habere potest per illa quae sunt lucis mundi, hoc est, quae sunt luminis naturalis apud illum, sed per illa quae sunt lucis caeli, hoc est, quae lucis rationalis; sed usque omnia illa media in sensu interno Verbi detecta sunt, et patent coram illis qui in sensu illo sunt, ita coram angelis, qui de illa re innumerabilia vident et percipiunt, quorum vix unum ad captum hominis adaequate evolvi et explicari potest: [3] sed ab effectibus et eorum signis aliquatenus coram homine patet quomodo conjunctio illa se habet; mens enim rationalis, hoc est, interius voluntarium et intellectuale apud hominem, se repraesentare debet in ejus mente naturali, sicut haec mens in facie et ejus vultu, usque adeo ut sicut facies est vultus mentis naturalis, ita mens naturalis debeat esse vultus mentis rationalis; cum conjunctio est, ut apud illos qui regenerati sunt, tunc quicquid homo interius in rationali suo vult et cogitat, se conspicuum sistit in naturali ejus, et hoc se conspicuum in facie; talis est facies angelis, et talis fuit facies antiquissimis qui caelestes homines fuerunt; nihil enim timuerunt ut alii scirent eorum fines et intentiones, nam nihil aliud voluerunt quam bonum; qui enim se duci patitur a Domino, nusquam aliud intendit et cogitat; cum talis status est, tunc rationale quoad bonum conjungit se immediate cum bono naturalis, et per hoc cum veris ejus, et quoque mediate per verum sibi in rationali conjunctum cum vero naturalis, et per hoc cum bono ibi; inde fit conjunctio indivulsa: [4] sed quantum homo ab hoc statu hodie sit remotus, ita a statu caelesti, constare potest ex eo quod prudentiae civilis credatur esse, aliud loqui, tum aliud agere, etiam aliud vultu ostendere quam quod cogitat et intendit, immo etiam disponere ipsam mentem naturalem ita ut cum facie ejus unum agat contra illa quae interius cogitat et vult ex fine mali; hoc antiquissimis enorme facinus fuit, et tales e societate illorum {3}ut diaboli ejecti sunt: ex his ut ab effectibus et eorum signis patet quid conjunctio rationalis seu interni hominis quoad bonum et verum cum naturali seu externo ejus homine; et sic qualis est homo angelus, et qualis homo diabolus.
@1 ut ex illis quae supra dicta sunt, quoque constare potest, de
regeneratione Naturalis, at in sensu supremo de glorificatione
Naturalis in Domino, et quia in sensu repraesentativo agitur de
naturalis regeneratione apud hominem, etiam agitur de ejus
conjunctione cum Rationali.$
@2 i in$
@3 A d sicut diaboli$
AC n. 3574
3574. `Et accessit et osculatus est illum’: quod significet praesentiam et unitionem, constat a significatione `accedere’ quod sit praesentia, et ex significatione `osculari’ quod sit unitio seu conjunctio ex affectione {1}, n. (x)3573; quod `osculari’ id significet, patet etiam ab (x)aliis locis in Verbo, ut apud Davidem,
Servite Jehovae in timore,…et osculamini Filium, ne
irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira
Ipsius, beati omnes confidentes in Ipso, Ps. ii [11,] 12;
ubi de Domino, Cujus Divinum Humanum est `Filius,’ `osculari Ipsum’ est conjungi Ipsi per amoris fidem: apud eundem,
Misericordia et veritas occurrant, justitia et pax
osculentur, Ps. lxxxv 11 [A.V. 10];
`justitia et pax osculentur’ pro conjungant se: apud Hosheam,
Locutus est Ephraim horrorem,…et reus factus est in
baale; …et nunc addunt peccare, faciunt sibi fusile ex
argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum,
illis ipsis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos
osculantur, xiii 1, 2;
[2] `Ephraim’ pro intelligentia, hic propria, hoc est, {2}pro illis qui’ non a Domino sapere se credunt et volunt; `fusile ex argento suo’ pro bono falsificato’; `opus artificum totum’ pro intelligentia propria; qui tales sunt, dicuntur (t)osculari vitulos, hoc est, magiam amplecti et ei se adjungere: in Libro Primo Regum,
Jehovah dixit ad Eliam, Superesse feci in Israele septem
millia, omnia genua quae non incurvaverunt se baali, et omne
os quod non osculatum est illum, xix 18;
`osculari’ pro {3}ex affectione se conjungere, ita colere.
@1 i de qua mox supra$
@2 qui ex se$
@3 colere et ex affectione se conjungere$
AC n. 3575
3575. `Et odoratus est odorem vestium illius’: quod significet gratum ex boni vero quod percepit, constat ex significatione `odoris’ quod sit gratum, de qua n. 925, et `odorari’ quod sit percipere quod gratum; et ex significatione `vestium’ quod sit verum, de qua n. 297, 1073, 2576; quae quia erant Esavi, qui hic est `illius,’ et per `Esavum’ repraesentatur bonum naturalis, est boni verum quod significatur. Boni verum est illud quod per influxum rationalis immediatum et mediatum, de quo {1}supra n. (x)3573, in naturali producitur; hoc verum erat quod desiderabatur; sed quia illud per immediatum influxum a rationalis bono produci non posset, nisi simul per mediatum, hoc est, per rationalis verum, et hoc non nisi per plura media, quae sunt illa quae per `Esavum et Jacobum’ in sensu interno hic describuntur, ideo per `odorari odorem vestium illius’ significatur boni verum, quod percipiebatur’.
@1 i mox$
AC n. 3576
3576. `Et benedixit illi: quod significet conjunctionem ita, constat ex significatione `benedici’ quod sit conjunctio de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565. Ex singulis his quae de Esavo et Jacobo dicuntur, constare potest quod {1}rationalis bonum se intime conjunxerit cum bono naturalis, et per bonum ibi cum vero; `Jishak’ enim repraesentat rationale quoad bonum, `Rebecca’ rationale quoad verum, `Esau’ bonum naturalis, et `Jacob’ verum ejus; quod rationale quoad bonum, quod est `Jishak,’ se conjunxerit intime cum bono naturalis quod est `Esau,’ et non cum vero naturalis quod est `Jacob’ nisi mediate, patet ex eo quod Jishak in mente habuerit Esavum cum benedictionem dixit ad Jacobum, {2}nec de Jacobo tunc cogitaverit, sed de Esavo; qui benedictionem dicit, benedicit illi de quo cogitat, non tunc illi de quo non cogitat; omnis benedictio exit ab interiore; quae ore pronuntiatur, in se ex velle et cogitare (x)benedicentis vitam habet, {3}inde essentialiter est ejus cui vult et de quo cogitat; qui excipit illam, et sic facit illam {4}suam, est sicut quod furatum quod alteri restituendum; quod Jishak cum benedixit, de Esavo cogitaverit et non de Jacobo, constare potest ex omnibus et singulis quae praecedunt, ut ex vers. 18, 19, ubi Jishak dixit ad Jacobum, `Quis tu fili mi? et dixit Jacob ad patrem suum, Ego Esau primogenitus tuus’; ex vers. 21-23, Dixit Jishak ad Jacobum, Accede quaeso et palpabo te fili mi, an tu is filius meus Esau, si non’; et postquam palpavit illum, dixit, `Vox vox Jacobi, et manus manus Esavi, et non agnovit illum’; tum ex vers. 24, `Et dixit, Tu is filius meus Esau? et dixit, Ego’; et tandem cum osculabatur illum, `Odoratus est odorem vestium illius,’ nempe Esavi, et cum tunc {5}benedicebat, dixit, `Vide, odor filii mei’; inde constat quod per filium cui benedixit, non alius intellectus sit quam Esau; quare etiam cum ab Esavo audivit quod {6}fuisset Jacob, `horruit Jishak horrore magno valde,’ vers. 33, `Et dixit, Venit frater tuus in fraude, vers. 35, quod autem Jacob retinuerit benedictionem, secundum illa quae dicuntur vers. 33-37, est quia verum per `Jacobum’ repraesentatum quoad tempus apparenter dominaturum esset, ut supra aliquoties ostensum; [2] at post exactum reformationis et regenerationis tempus, tunc ipsum bonum quod intime latuit et inde disposuit omnia et singula quae apparuerunt esse veri seu quae verum sibi tribuerat, prodit et palam dominatur; quae significantur per illa quae Jishak ad Esavum dixit, `Super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo,’ vers. 40; quorum sensus internus est quod quamdiu conjungitur verum bono, sit bonum inferiore loco {7}quoad apparentiam, sed quod priore loco erit; et tunc erit rationalis conjunctio cum bono naturalis, et per hoc cum vero; ac ita verum fiet boni; proinde tunc `Esau’ repraesentabit ipsum bonum naturalis et `Jacob’ ipsum verum ejus, conjuncta rationali; ita in supremo sensu Divinum Naturale Domini, `Esau’ quoad Divinum Bonum, et `Jacob’ quoad Divinum Verum ibi. @1 Rationale quoad$
@2 nec aliud tunc cogitaverit quam$
@3 et essentialiter ejus est$
@4 i ut$
@5 benedixit$
@6 esset$
@7 ad$
AC n. 3577
3577. `Sicut odor agri’: quod significet ut ex bona humo e qua verum, constat (c)ex significatione `odoris agri’ quod sit perceptio veri ex bono, sicut exhalationis {1}e messe in agro; quod `ager’ sit bona humus, videatur n. 3500. Quod `odor’ sit perceptio, inde est quia jucunda boni et amoena veri, quae percipiuntur in altera vita, etiam ibi per correspondentes odores se manifestant, videatur n. 1514, 1517-1519; inde et ex correspondentiis, patet quod `odor’ non aliud sit quam perceptivum, sed naturale, correspondens perceptivo spirituali.
@1 messis$
AC n. 3578
3578. `Cui benedixit Jehovah’: quod significet quod multiplicatur et fructificatur ex Divino, constat ex significatione `benedicere Jehovah’ {1}quod sit multiplicari quoad verum, et fructificari quoad bonum, de qua n. 2846, 3406.
@1 i cum de agro seu bona humo praedicatur$
AC n. 3579
3579. `Et dabit tibi Deus de rore caeli’: quod significet ex Divino Vero; `et de pinguedinibus terrae’: quod significet ex Divino Bono, constat ex significatione `roris caeli’ quod sit verum, de qua sequitur; et ex significatione `pinguedinum’ quod sint bonum, de qua n. 353, utrumque Divinum in supremo sensu, in quo praedicantur de Domino. Cum multiplicatione veri et fructificatione boni ita se habet: rationale cum influit in naturale, ibi suum bonum sistit in forma communi; per hoc bonum producit ibi vera, paene sicut vita condit fibras in homine, et eas disponit in formas secundum usus; bonum illud per {1}haec vera, in ordinem caelestem disposita, producit iterum bonum, et per hoc bonum iterum vera, quae derivationes sunt; talis idea naturalis haberi potest de formatione veri a bono, (c)et iterum boni per veram, per quod denuo verum; sed (t)idea spiritualis non potest haberi nisi ab illis qui in altera vita sunt, nam ibi formantur ideae a luce caeli, in qua est intelligentia. [2] Quod {2}`ros’ significet verum, constat {3}quoque ex Verbo alibi; ut apud Zachariam,
Semen pacis, vitis dabit fructum suum, et terra dabit
proventum suum, et caeli dabunt rorem suum, viii 12;
ubi de nova Ecclesia; `vitis dabit fructum suum’ pro quod spirituale Ecclesiae seu (t)verum fidei dabit bonum, et `terra dabit proventum suum’ pro quod caeleste Ecclesiae {4}seu bonum charitatis dabit verum; `ros quem caeli dabunt’ sunt illa: apud Haggaeum,
Propter domum meam, quae est vastata, …super vobis clausi
sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo, i 9,
10;
`caelorum ros et terrae proventus,’ qui inhibiti, pro similibus: [3] apud Davidem,
Ex utero aurorae tibi ros nativitatis tuae, Ps. cx 3, 4; de
Domino; `ros nativitatis’ pro caelesti amoris: apud Mosen,
Benedicta a Jehovah terra ejus de pretiosis caeli, de rore, de
abysso etiam jacente infra, Deut. xxxiii 13;
de Josepho; `pretiosa caeli’ sunt spiritualia, n. 3166, quae sunt `ros’; `abyssus jacens infra’ sunt naturalia: apud eundem,
Habitavit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra
frumenti et musti, etiam caeli ejus stillabant rorem, Deut.
xxxiii 28;
ibi etiam `ros quem stillabant caeli’ pro spiritualibus quae sunt veri. [4] `Ros’ in genuino sensu est boni verum quod ex statu innocentiae et pacis, per `mane’ enim seu auroram, quando ros descendit, significantur illi status, n. 2333, 2405, 2540, 2780; inde etiam manna quae e caelo, erat cum rore qui matutino tempore descendebat, ut constare potest apud Mosen,
In matutino fuit positio roris circa castra, et cum desiit
roris positio, ecce super faciebus deserti contusum rotundum,
contusum sicut pruina super terra, Exod. xvi 13, 14:
Quando descendit ros super castra noctu, descendit man super
eo, Num.xi 9;
`manna’ quia erat panis caelestis, in supremo sensu significabat Dominum quoad Divinum Bonum, inde apud homines caeleste amoris, nam hoc a Divino Domini, n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; `ros’ in quo et cum quo manna descendebat pro Divino Vero in supremo sensu, et pro spirituali vero apud homines in sensu respectivo; `matutinum tempus’ est status pacis in quo illa bona {5}n. 92, 93, 1726, 2780, 3170. [5] Quia `ros’ significat verum quod a bono, seu quod idem, spirituale quod (c)a caelesti, ideo quoque verum spirituale in Verbo comparatur rori, nam quae significant etiam comparationi ejusdem rei inserviunt; ut apud Esaiam,
Sic dixit Jehovah ad me, Quiescam et spectabo in habitaculo
Meo, sicut calor serenus super luce, sicut nubes roris cum
calet messis, xviii 4:
apud Hosheam,
Quid faciam tibi Ephraim? quid faciam tibi Jehudah? quia
sanctitas vestra sicut nubes aurorae, et sicut ros mane
cadens, vi 4; xiii 3:
apud eundem,
Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet
radices sicut Libanon, xiv 6 [A.V. 5]:
apud Micham,
Erunt reliquiae Jacobi in medio populorum multorum, sicut ros
a cum Jehovah, sicut guttae super herba, v 6 [A. V. 7]:
apud Davidem,
Sicut oleum bonum super capite,… quod descendit super os
vestium Aharonis, sicut ros Hermonis qui descendit super
{6}montes Zionis, quia ibi praecepit Jehovah benedictionem
vitae usque in saeculum, Ps. cxxxiii 2, 3:
apud Mosen,
Defluet sicut pluvia doctrina Mea, stillabit sicut ros verbum
Meum, sicut stillae super gramen, et sicut guttae super
herbam, Deut. xxxii 2;
ibi `ros’ pro multiplicatione veri ex bono, et pro fructificatione boni per verum; et quia ros est qui quovis mane fertilem facit agrum et vineam, ipsum bonum et verum significantur per `frumentum et mustum,’ de quibus sequitur.
@1 illa$
@2 i caeli$
@3 ab his locis in Verbo$
@4 quod est charitatis bonum$
@5 i et vera; without which addition illa bona refers to the only
two things mentioned, caeleste amoris and spirituale verum$
@6 montem A, monte I, montes Heb.$
AC n. 3580
3580. `Et multitudinem frumenti’: quod significet inde bonum naturale; `et musti’ quod significet inde verum naturale, constat ex significatione `frumenti’ quod sit bonum, et ex significatione `musti’ quod sit verum; quae cum praedicantur de naturali, significant illa bonum et verum naturale, et tunc praedicantur de rationali `panis et vinum,’ `panis’ quod sit caeleste bonum, videatur n. 276, 680, 1798, 2165, 2177, 3464, 3478; et quod `vinum’ sit spirituale, ita verum ex bono, n. 1071, 1798. Quod frumentum et mustum illa significent, constare quoque potest ab his locis in Verbo; apud Haggaeum,
Clausi sunt caeli a rore, et terra clausa est a proventu suo,
et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super
frumentum, et super mustum, …et super quod educit terra, i
10, 11;
{1}ibi `siccitas’ pro defectu roris et pluviae, ita pro defectu veri ex aliquo bono; `siccitas super frumentum’ est defectus boni, et `siccitas super mustum’ est defectus veri: [2] apud Mosen,
Habitabit Israel secure, solitarius ad fontem Jacobi, in terra
frumenti et musti, et caeli ejus stillabunt rorem, Deut.
xxxiii 28;
`solitarius’ pro illis qui non infestantur a malis et falsis, n. 139, 471; `terra frumenti et musti’ pro Ecclesiae bono et vero: apud Hosheam,
Ero sicut ros Israeli, germinabit sicut lilium, et figet
radices suas sicut Libanon; ibunt rami ejus, et erit sicut
oliva honor ejus, et odor illi sicut Libani; revertentur
habitantes in umbra ejus, vivificabunt frumentum, et
efflorebunt sicut vitis, memoria ejus sicut vinum Libani, xiv
6-8 [A.V. 5-7];
ubi `frumentum’ pro bono spirituali, `vinum’ pro vero spirituali: apud Esaiam,
Maledictio comedet terram,… lugebit mustum, languebit
vitis, gement omnes laeti corde, xxiv 6, 7;
ibi de vastatione Ecclesiae spiritualis; `lugebit mustum’ pro quod cessabit verum: [3] apud Jeremiam,
Redemit Jehovah Jacobum,… venient et canent in altitudine
Zionis, et confluent ad bonum Jehovae, ad frumentum et ad
mustum, et ad oleum, et ad filios gregis et armenti, xxxi 11,
12;
`frumentum et mustum’ pro bono et inde vero, `oleum’ pro bono ex quo illa, et quod ex illis, `filii gregis et armenti’ pro vero quod sic inde; quae quia illa significant, vocantur `bonum Jehovae’: apud Hosheam,
Illa non novit, quod Ego dederim illi frumentum et mustum et
oleum; et argentum multiplicaverim et aurum quod fecerunt
baali, propterea revertar, et accipiam frumentum meum et
mustum meum in tempore stato suo, et eripiam lanam meam et
linum meum, ii 8, 9;
ibi de Ecclesia perversa; et patet quod per `frumentum’ non significetur frumentum, nec mustum per `mustum,’ et quoque per `oleum, argentum, aurum, lanam et linum,’ quod non talia, sed quae spiritualia sunt, {2}hoc est, boni et veri; similiter ubi agitur de nova Ecclesia apud eundem,
Desponsabo te Mihi in fide, et cognosces Jehovam, et erit in
die illo audiam caelos, et hi audient terram, et terra audiet
frumentum et mustum, et oleum, et haec audient Jizreelem, ii
20-22;
`Jizreel’ pro nova Ecclesia: apud Joelem,
Expergiscimini ebrii et flete, et ejulate omnes potantes
vinum, propter mustum quod excisum est ex ore vestro;…
devastatus est ager, luget terra, quia devastatum est
frumentum, exaruit mustum, languet oleum, i 5, 10: 4
apud eundem,
Filii Zionis gaudete, et laetamini in Jehovah Deo vestro, quia
dedit vobis pluviam matutinam in justitiam, et descendere
faciet vobis pluviam matutinam et serotinam in primo, et
implebuntur areae frumento puro, et exundabunt torcularia
mustum et oleum, ii 23, 24
apud eundem,
Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent
lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo
Jehovae exibit, iv [A.V. iii] 18;
ibi de regno Domini; sunt spiritualia quae per `mustum,’ per `lac,’ et per `aquas’ significantur, quorum abundantia ita describitur: apud Zachariam,
Servabit illos Jehovah Deus illorum in die illo, sicut gregem
populum Suum,… quia quanta bonitas ejus, et quanta
pulchritudo ejus, frumentum juvenes, et mustum germinare
faciet virgines, ix 16, 17:
apud Davidem,
Visitas terram, et {3}delectaris ea, valde ditas eam, rivus
Dei plenus aquis, praeparas frumentum eorum,… induunt
prata gregem, et valles operiuntur frumento; plaudant etiam
cantent, Ps. lxv 10, 14 [A.V. 9, 13];
inde nunc patet quid frumentum et mustum.
@1 ubi$
@2 seu$
@3 so Sch. Heb. also means `causest to overflow’$
AC n. 3581
3581. `Servient tibi populi’: quod significet vera Ecclesiae; et `incurvabunt se tibi populi’ quod significet vera boni, constat ex praedicatione `servire’ quod sit de veris, de qua n. 2567, 3409; et ex significatione `populorum’ quod sint vera, de qua n. 1259, 1260, 2928, 3295; per populos primum nominatos significantur vera Ecclesiae, quae vera spiritualia vocantur, et per populos secundo nominatos vera boni, quae bona spiritualia sunt, et respective vera vocantur; charitatis bona sunt talia vera; quia hoc discrimen est, etiam populi primo loco et secundo {1}non simili voce in lingua Hebraea, sed alia usque affini, exprimuntur.
@1 Heb of first is `ammim and of second’ l’ummim only initial
letters differ and these are almost silent.$
AC n. 3582
3582. `Esto herus fratribus tuis’: quod significet dominium primum apparens affectionis veri naturalis super affectiones boni naturalis, constat ex significatione `esse herus’ quod sit dominium; et a significatione `fratrum’ quod sint affectiones boni, hic naturalis, de qua n. 367, 2360, 3303; de dominio apparente veri super bonum, {1}primo, videatur n. 3324, (x)3325, 3330, 3332, 3336, 3470, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570.
@1 primum$
AC n. 3583
3583. `Et incurvabunt se tibi filii matris tuae’: quod significet super affectiones reliquas veri, constat a significatione `filiorum’ quod etiam sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione `matris’ quod sit affectio veri spiritualis, et inde Ecclesia, quia Ecclesia (c)ex vero et ejus affectione est et ita vocatur, de qua n. 289, 2691, 2717.
AC n. 3584
3584. Quod `maledicentes tibi maledictus’ significet quod qui se disjungit, disjunctus erit; et quod `benedicentes tibi benedictus’ significet qui se conjungit, conjunctus erit, constat ex significatione `maledici’ quod sit disjungi, et `benedici’ quod sit conjungi, de quibus n. 3504, 3514, 3530, 3565: praedicantur haec de veris, et per `maledicentes’ significantur falsa, quae se a veris {1}sejungunt, et per `benedicentes’ vera, quae se reliquis adjungunt: cum veris enim et bonis ita se habet, quod inter se forment {2}societatem, et tandem faciant quasi unam civitatem; taliter {3}quoque se consociant; hoc ducit suam originem a forma caeli, in qua angeli secundum consanguinitates et affinitates boni et veri dispositi sunt, et sic simul constituunt unum regnum seu unam civitatem, exinde vera et bona apud hominem influunt et apud illum disponuntur in similem formam, et hoc a solo Domino; sed hoc quomodo se habet, evidentius constabit ex correspondentia Maximi Hominis, qui est caelum, cum omnibus et singulis quae apud hominem; de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, ad finem capitum. Ex his nunc patet quid benedictio Jishaki dictata ad Jacobum sed intellecta de Esavo involvit, quod nempe fructificationem boni per multiplicationem veri, et hujus iterum fructificationem.
@1 disjungunt $
@2 quasi$
@3 enim$
AC n. 3585
3585. Vers. 30-33. Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo, et fuit tantum exeundo exivit Jacob ex faciebus Jishaki patris sui, et Esau frater ejus venit e venatione sua. Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo, et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui, propterea ut benedicat mihi anima tua. Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau. Et horruit Jishak horrore magno usque valde, et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei? etiam benedictus erit. `Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo’ significat cum conjunctio prima ita facta: `et fuit tantum exeundo exivit Jacob ex faciebus Jishaki patris sui’ significat status progressionem et mutationem: `et Esau frater ejus venit e venatione sua’ significat boni verum et ejus adventum: `et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo’ significat desiderabilia et delectabilia Divino Rationali: `et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui’ significat ut appropriaret sibi boni naturalis verum: `propterea ut benedicat mihi anima tua’ significat ut conjungeret: `et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau’ significat statum perceptionis de bono naturali et vero inde: `et horruit Jishak horrore magno usque valde’ significat alterationem magnam circa status inversionem: `et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi’ significat inquisitionem de illo vero: `et edi ab omni antequam venisti’ significat quod appropriatum: `et benedixi ei, etiam benedictus erit’ significat quod conjunctum.
AC n. 3586
3586. `Et fuit, quemadmodum absolvit Jishak benedicere Jacobo’: quod significet cum conjunctio prima ita facta, constat ex significatione `benedicere’ quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ita `quemadmodum absolvit benedicere’ quod sit cum conjunctio facta, quod prima fuerit cum vero quod repraesentatur per Jacobum, ex illis quae supra dicta sunt, patet.
AC n. 3587
3587. `Et fuit tantum exeundo exivit Jacobo ex faciebus Jishaki patris sui’: quod significet status progressionem et mutationem, constat ex significatione `exeundo exire (c)a faciebus’ quod sit cum illa quae per `Jacobum’ repraesentata sunt, desierunt, ita cum status mutatus, nam nunc de Esavo agitur, {1}et in sensu interno de bono naturalis, quomodo hoc prodit ex intimo, ut supra dictum, seque manifestat, et exacta per ministerium veri reformatione dominium habet.
@1 proinde$
AC n. 3588
3588. `Et Esau frater ejus venit e venatione sua’: quod significet boni verum et ejus adventum, constat ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua supra; ex significatione `venire’ quod sit adventus; et ex significatione `venationis’ quod sit verum quod ex bono, de qua n. 3501.
AC n. 3589
3589. `Et fecit etiam is cupedias, et adduxit patri suo’: quod significet desiderabilia et delectabilia Divino Rationali, constat ex significatione `cupediarum’ quod sint jucunda quae boni et amoena quae veri, de qua n. 3502, 3536; jucunda quae boni, sunt desiderabilia, et amoena quae veri, delectabilia, nam affectio boni est quae desiderat, et tunc affectio veri quae delectat.
AC n. 3590
3590. `Et dixit patri suo, Surgat pater meus, et edat e venatione filii sui’: quod significet ut appropriaret sibi boni naturalis verum, constat ex repraesentatione `Jishaki,’ qui hic est pater, quod sit rationalis bonum, de qua saepius prius; ex significatione `edere’ quod sit appropriare, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 f.; et ex significatione `venationis’ quod sit boni
naturalis verum, de qua mox supra n. 3588.
AC n. 3591
3591. `Propterea ut benedicat mihi anima tua’: quod significet ut conjungeret, constat a significatione `benedici’ quod sit conjunctio, de qua etiam supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584.
AC n. 3592
3592. `Et dixit ei Jishak pater ejus, Quis tu? et dixit, Ego filius tuus, primogenitus tuus Esau’: quod significet statum perceptionis de bono naturali et vero inde, constat ex illis quae supra n. 3548-3550, ad vers. 18 et 19, dicta sunt, ubi similia verba.
AC n. 3593
3593. `Et horruit Jishak horrore magno usque valde’: quod significet alterationem magnam circa status inversionem, constat ex significatione `horroris’ quod sit alteratio; quod sit circa status inversionem, patet ab illis quae supra dicta sunt de bino statu hominis qui regeneratur, de statu antequam regeneratus est et de statu postquam regeneratus est; quod nempe in statu antequam regeneratus est, vera apparenter dominentur, at in statu postquam regeneratus est, vera cedant et bonum recipiat dominium, de quibus videantur quae prius saepius ostensa sunt, n. 1904, 2063, 2189, 2697, 2979, 3286, 3288, 3310 f., 3325, 3330, 3332, 3336, 3470, 3509, 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3579.
AC n. 3594
3594. `Et dixit, Quis igitur ille qui venatus venationem, et adduxit mihi?’: quod significet inquisitionem de illo vero, constat ex repraesentatione `Jacobi,’ de quo hic dicitur, `quis ille?’ quod sit naturale quoad verum, de qua supra; et ex significatione `venationis’ quod sit verum ex bono, de qua n. 3501; hic inquisitio de vero illo num ex bono.
AC n. 3595
3595. `Et edi ab omni antequam venisti’: quod significet quo appropriatum, constat a significatione `edere’ quod sit appropriari, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 f.
AC n. 3596
3596. `Et benedixi ei, etiam benedictus erit’: quod significet quod conjunctum, constat a significatione `benedici’ quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584: quomodo se habet cum appropriatione et conjunctione veri per `Jacobum’ repraesentati, constare potest ab illis quae prius dicta sunt; quae quia talia sunt ut captum naturalis hominis transcendant, et non videri possint nisi in luce qua est rationalis seu internus homo, in qua luce pauci hodie sunt quia pauci regenerati, ideo praestat non amplius {1}illa illustrare, nam illustratio ignotorum et transcendentium captum non est in lucem sed magis in umbram mittere; praeter quod talia etiam superstruenda sint ideis veritatum naturalium, per quas capienda, quae quoque hodie deficiunt: idcirco etiam mox praecedentia tam strictim et modo quoad sensum internum vocum explicata sunt. [2] Ex illis quae praecedunt constare potest quid involvit quod `Jishak a filio suo petierit venationem ut ex illa ederet, antequam illi benediceret,’ et quod `non prius benedixerit quam postquam ederat,’ et sic quod post esum sequeretur benedictio ejus qui fecit et apportavit, ut quoque patet ab Jishaki verbis hic de Jacobo, `adduxit mihi, et edi ab omni antequam venisti, et benedixi ei, {2}etiam benedictus erit’; causa patet ab interno intellectu ritualium antiquae Ecclesiae, `esus’ enim apud illos significabat appropriationem et conjunctionem, et apud quem ederant, seu a cujus pane, conjunctionem cum illo; `cibus’ in genere significabat illa quae amoris et charitatis sunt, hoc est, eadem quae cibus (t)caelestis et spiritualis’, `panis’ ibi quae amoris in Dominum, et `vinum’ quae charitatis erga proximum; haec cum appropriata sunt, conjuncti erant; sic mutuo loquebantur ex affectione, et consociabantur; convivia apud antiquos non aliud fuerunt, comestiones ex sanctificatis in Ecclesia Judaica nec aliud repraesentabant, prandia et {3}cena in primitiva Ecclesia Christiana nec aliud involvebant.
@1 eadem$
@2 i et AI$
@3 caenae$
AC n. 3597
3597. Vers. 34-40. Ut audivit Esau verba patris sui, et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde; et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi. Et dixit, Venit frater tuus in fraude, et sumpsit benedictionem tuam. Et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob? et supplantavit me is duabus vicibus; primogenituram meam sumpsit, et ecce nunc sumpsit benedictionem meam; et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem? Ei respondit Jishak, et dixit Esavo, Ecce herum posui illum tibi, et omnes fratres ejus dedi ei in servos, et frumento et musto fulcivi eum, et tibi igitur quid faciam fili mi? Et dixit Esau ad patrem suum, An benedictio una haec tibi, pater mi? benedic mihi etiam ego pater mi; et sustulit Esau vocem suam, et flevit. Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum, Ecce de pinguedinibus terrae erit habitatio tua, et de rore caeli desuper. Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies, et erit quando dominaris, et disrumpes jugum illius desuper collo tuo. `Audivit Esau verba patris sui’ significat apperceptionem boni naturalis ex Bono Divino: `et exclamavit exclamatione magna et amara usque valde’ significat alterationem ejus magnam circa status inversionem: `et dixit patri suo, Benedic mihi etiam ego pater mi’ significat quod desideraret conjunctionem, tametsi per illud conjunctum esset verum: `et dixit, Venit frater tuus in fraude’ significat inversum ordinis: `et sumpsit benedictionem tuam’ significat conjunctionem ita: `et dixit, Num quod vocat nomen illius Jacob?’ significat quale ejus: `et supplantavit me is duabus vicibus’ significat quod invertit ordinem: `primogenituram meam sumpsit’ significat prioritatem: `et ecce nunc sumpsit benedictionem meam’ significat conjunctionem: `et dixit, Annon reservasti mihi benedictionem?’ significat an aliquid ei esset quoad conjunctionem in priore illo statu: `et respondit Jishak, et dixit Esavo’ significat instructionem: `Ecce herum posui illum tibi’ significat quod in illo statu dominaretur `et omnes fratres ejus dedi ei in servos’ significat quod affectioni veri tunc subordinatae sint affectiones boni quoad apparentiam: `et frumento et musto fulcivi eum’ significat, ut prius, ejus bonum et verum: `et tibi igitur quid faciam, fili mi?’ significat quod bono in illo statu non aliud sit: `et dixit Esau ad patrem suum’ significat apperceptionem boni naturalis: `An benedictio una haec tibi, pater mi?’ significat num aliud adjungi posset ex bono naturali tunc: `benedic mihi etiam ego pater mi’ significat quod desideraret conjunctionem tametsi per illud conjunctum esset verum: `et sustulit Esau vocem et flevit’ significat statum ulteriorem alterationis: `et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eum’ significat perceptionem de bono naturali quod Divinum fieret: `Ecce de pinguedinibus terrae habitatio tua’ significat quo ex Divino Bono vita: `et de rore caeli desuper’ significat quod ex Divino Vero: `et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies’ significat quamdiu conjungitur verum bono, esset inferiore loco ad apparentiam: `et erit quando dominaris’ significat quod priore loco erit: `et disrumpes jugum illius desuper collo tuo’ significat quod per bonum tunc conjunctio, et quod verum esset ejus.
AC n. 3598
3598. Quoniam illa quae versibus 34-38 continentur, sunt tali quae supra explicata sunt, et quid involvunt, ex illis quae prius dicta sunt, constare potest, ideo illa quoad sensum internum {1}ulterius explicare supersedetur; solum illa quae versibus 39 et 40 continentur quae sunt benedictionis Esavi ab Jishako patre ejus, illustranda sunt.
@1 after ideo$
AC n. 3599
3599. `Et respondit Jishak pater ejus, et dixit ad eam’: quod significet perceptionem de Bono Naturali quod Divinum fieret constat ex {1}repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum ibi, de qua n. 3012, 3194, 3210; ex significatione `dicere’ in historicis Verbi quod sit percipere, de qua saepius prius; et ex repraesentatione `Esavi,’ ad quem dixit, quod sit Bonum Naturale, de {2}qua etiam supra pluries; quod Divinum fieret constat a benedictione, de qua sequitur. Supra dictum quod `Esau’ repraesentet Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum, et `Jacob’ Divinum Naturale Ipsius quoad Divinum Verum; hic autem quod Esau repraesentet Bonum Naturale quod Divinum fieret; et in illis quae (x)praecedunt, quod `Jacob’ repraesentaverit Verum Naturale quod etiam Divinum fieret; haec quomodo se habent, constare potest ab illis quae supra n. 3494 et 3576 dicta sunt; quae ut clariora adhuc evadant, paucis dicendum: [2] Naturale Bonum, quod `Esau’ primum repraesentat, est Naturale infantiae Domini, quod Divinum fuit ex Patre sed humanum ex matre, et quantum ex matre, fuit hereditario malo imbutum; hoc quia tale, non ilico potuit in tali ordine esse, ut Divinum quod {3}intime erat, posset recipere, sed debuit prius in ordinem redigi a Domino; similiter se habet cum vero quod per `Jacobum’ repraesentatur; nam ubi bonum ibi verum ut sit aliquid, omne cogitativum est veri adjunctum voluntario quod est boni, etiam apud infantes: postquam itaque Dominus Naturale quoad Bonum et quoad Verum in Se in ordinem redegit, in talem ut reciperet Divinum, et sic Ipse a Divino Suo influeret, ac successive omne humanum quod a matre, expulit, tunc `Esau’ repraesentat Divinum Naturale Domini quoad Bonam, et `Jacob’ Divinum Naturale Ipsius quoad Verum. [3] Sed Esau et Jacob repraesentant Divinum Bonum et Divinum Verum Divini Naturalis Domini, ut conjuncta inter se sicut fratres, quae in se spectata non sunt aliud quam una potentia simul ad formandum et recipiendum bonum et verum actuale; de hoc bono et vero, nempe actuali, postmodum agitur. Ex his patet quanta arcana in sensu interno Verbi continentur, quae arcana sunt talia ut ne quidem communissima eorum in intellectum hominis cadant, {4}sicut illa fortassis quae nunc dicta sunt{5}; quomodo tunc innumerabilia quae de illis; sed adaequata sunt intellectui et captui angelorum, qui de his et similibus a Domino caelestes ideas repraesentativis ineffabilis amoenitatis et beatitudinis illustratas habent; inde {6}cogitari potest, sed remote quia talia in umbra intellectus humani sunt, qualis sapientia angelica est.
@1 significatione I$
@2 quo$
@3 A had Patris but d and i intime$
@4 cum modo communiter, ut fortassis illa$
@5 i exponuntur $
@6 i remote$
AC n. 3600
3600. Quod `ecce de pinguedinibus terrae habitatio tua’ significet quod ex Divino Bono vita; et quod `de rore caeli desuper’ significet quod ex Divino Vero, constat a significatione {1}`pinguedinis’ quod sit bonum, de qua n. 353, hic Divinum Bonum quia dicitur de Domino; ex significatione `habitationis’ quod sit vita, de qua n. 1293, 3384; et quod `habitatio’ praedicetur de bono, n. 2268, 2451, 2712; et ex significatione `roris caeli’ quod sit verum quod {2}ex bono status pacis et innocentiae, de qua supra n. 3579, hic Divinum Verum quia dicitur de Domino. Ad Jacobum similia dicta sunt, nempe, `dabit tibi Deus de rore caeli, et de pinguedinibus terrae,’ supra vers. 28, sed ibi primo loco dictum {3}de `rore’ ita de vero, et secundo de `pinguedinibus terrae,’ ita de bono’, et quoque quod `Deus (x)ei de illis daret’; hic autem ad Esavum dicitur primo loco de `pinguedinibus terrae’ ita de bono, et secundo de `rore caeli’ ita de vero, et non quod `Deus daret,’ sed quod `habitatio ejus erit de illis’; inde quoque patet quod `Jacobus’ repraesentet verum et `Esau’ bonum, tum quod verum apparenter priore loco sit primum, et quod id inversum ordinis sit, secundum illa quae pluries prius ostensa sunt.
@1 pinguedinum$
@2 ex statu pacis$
@3 i est$
AC n. 3601
3601. `Et super gladio tuo vives, et fratri tuo servies’: quod significet quamdiu conjungitur verum bono, esset inferiore loco ad apparentiam, constat ex significatione `gladii’ quod sit verum pugnans, de qua n. 2799; inde `super gladio vivere’ est quando conjungitur verum bono, conjunctio enim fit per pugnas, hoc est, per tentationes, {1}nam verum absque illis haud conjungitur; et ex significatione `fratri servire’ quod sit inferiore loco esse; quod tamen bonum inferiore loco non sit, modo apparenter, constat ex illis {2}quae supra toties dicta sunt, videatur n. 3582.
@1 verum enim absque illis non$
@2 locis quae supra n 3582 citata$
AC n. 3602
3602. `Et erit quando dominaris’: quod significet quod priore loco erit, constat a significatione `dominari’ quod sit priore loco esse; de his videantur quae nunc sequuntur.
AC n. 3603
3603. `Et disrumpes jugum illius desuper collo tuo’: quod significet quod per bonum tunc conjunctio, et quod verum esset ejus, constat a significatione `disrumpere jugum desuper collo’ quod sit liberatio; quod per `collum’ significetur influxus et communicatio, et inde conjunctio, et per `jugum super collo’ interclusio {1}et interceptio, videatur n. 3542; ita `disrumpere jugum desuper collo’ est liberatio ab interclusione {1}et interceptione, proinde conjunctio per bonum, tum quod verum {2}fiat boni, nam cum amplius non interclusio et interceptio, influit bonum et se conjungit vero. [2] Quomodo haec se habent, constare potest ab illis quae hactenus dicta et ostensa sunt; sed quia pauci comprehendunt quid prioritas apparens veri, ac interea inferioritas boni, et hoc ex causa praecipue quia pauci reflectunt super talia, immo quod ne quidem reflectant super bonum quod hoc distinctum sit a vero; omnes etiam illi nesciunt quid bonum, qui vitam amoris sui et mundi degunt, nam (c)ii non aliud bonum dari credunt quam quod inde est; et quia nesciunt quid bonum, etiam nesciunt quid verum, nam verum est boni; ex revelatione quidem sciunt quod bonum sit amare Deum et proximum, et quod verum sint doctrinalia quae ex Verbo, sed quia non vivunt secundum illa, nullam perceptionem illius boni et veri habent, sed modo cognitiones separatas ab illis; immo ipsi illi qui regenerantur, nec {3}sciunt quid bonum priusquam regenerati sunt, antea enim autumarunt verum esse bonum, et facere secundum verum esse bonum, cum tamen hoc non bonum est quod tunc faciunt sed verum; {4}cum homo in hoc statu est, tunc est in statu qui describitur per Jacobum et {5}in benedictione illi data; at cum venit in statum ut (t)agat bonum ex affectione boni, hoc est, cum regeneratus est, tunc venit in statum qui describitur in benedictione {6}data Esavo. [3] Hoc illustrari potest ab illis quae apparent apud hominem in prima et altera ejus aetate, et dein in tertia et quarta; homo in prima aetate non nisi quam memoria tenus scit quae in Verbo sunt, similiter quae in doctrinalibus fidei, ac tunc se bonum credit esse cum plura inde novit, et possit quaedam applicare non ad vitam suam sed ad aliorum; in altera aetate cum adolescit magis, non (t)est contentus memoria tenus callere quae in Verbo et quae in doctrinalibus, sed incipit tunc reflectere super illa ex sua cogitatione, et quantum ex sua superaddit, hoc illi placet; inde est in affectione veri ex quodam amore mundano, qui etiam est medium ut plura addiscat, quae absque eo relicta forent; in tertia autem aetate, si inter tales est qui regenerari possunt, incohat cogitare de usu, et tunc reflectere super illa quae legit in Verbo, et haurit ex doctrinalibus, propter usum; {7}cum in hoc statu est, invertitur ordo, nempe quod verum non amplius ita ponatur primo loco; at in quarta aetate quando est aetas regenerationis ejus, quia tunc status plenus, de quo n. 2636, amat Verbum et doctrinalia quae ex Verbo, hoc est, verum, propter bonum vitae, proinde ex bono vitae; [4] ita fit bonum priore loco, quod usque ad illud tempus fuit posteriore apparenter: quod bonum apparenter posteriore loco fuerit, est inde quia latuit intime in omni ejus affectione, nec se manifestare potuit quia extra illud talia fuerunt cum quibus non concordare potuit, nempe vana et inania, sicut sunt illa quae sunt gloriae mundi et sui; at postquam regeneratus est, tunc haec recedunt, et bonum quod intime latuit, quasi e claustro prodit, et influit in illa quae extra sunt, et {8}vera sui seu boni facit, et sic se manifestat. [5] Bonum apud hominem interea est quasi involuntarium illud quod inest ejus voluntario, in singulis ejus quae cogitat, et inde {9}in singulis qua facit; hoc involuntarium nescit homo quod habeat, quia non percipit aliud apud se quam quod suum est, {10}hoc est, voluntarium; involuntarium illud est duplex, unum est hereditarium ejus quod ei a patre et matre, alterum {11}per caelum a Domino influit; cum adolescit homo, tunc manifestat se magis et magis illud quod hereditario (t)a parentibus habet, si talis sit ut {12}non regenerari se patitur, inde enim desumit mala et facit illa sua seu propria; at involuntarium quod per caelum est a Domino, se manifestat in adulta aetate apud illos qui regenerantur; apud hos id interea disposuit et rexit omnia et singula cogitationis et quoque voluntatis, tametsi non apparuerat.
@1 seu$
@2 fieret$
@3 scire possunt$
@4 after statu$
@5 per benedictionem illi datam$
@6 i quae ab Jischako$
@7 after statu$
@8 ex se illa afficit et boni vera facit$
@9 in singulis ejus quae inde facit$
@10 ita$
@11 i quod illud regit, et quod$
@12 regenerari non possit$
AC n. 3604
3604. Vers. 41-45. Et odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius; et dixit Esau in corde suo, Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum. Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris, et misit, et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum, Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te. Et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge, fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem. Et commoreris cum eo diebus aliquibus, donec recedit excandescentia fratris tui. Usque recedat ira fratris tui a te, et obliviscatur ejus quod fecisti illi, et mittam et accipiam te exinde; quare orbabor etiam ambobus vobis die uno? `Odit Esai Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius’ significat quod bonum naturale aversaretur conjunctionem veri inversam: `et dixit Esau in corde suo’ significat cogitationem: `Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum’ significat inversionem et privationem vitae veri a se: `et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris’ significat perceptionem Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis tunc: `et misit, et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum’ significat statum apperceptionis affectionis veri ex influxu per Verum Divinum: `Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te’ significat animum invertendi statum et privandi verum vita a se: `et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge’ significat moram adhuc: `fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem’ significat ad affectionem boni externi seu corporei: `et commoreris cum eo diebus aliquibus’ significat successivum: `donec recedit excandescentia fratris tui’ significat usque dum status advertit: `usque recedat ira fratris tui a te’ significat successivum status apud bonum naturale: `et obliviscatur ejus quod fecisti illi’ significat habitum ex mora: `et mittam et accipiam te exinde’ significat tunc finem: `quare orbabor etiam ambobus vobis die uno?’ significat quod aliter non conjunctio.
AC n. 3605
3605. `Odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius’: quod significet quod bonum naturale aversaretur conjunctionem veri inversam, constat ex significatione `odi’ quod in sensu interno hic sit aversari, de qua sequitur; ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturale, et `Jacobi’ quod sit verum naturale, de quibus supra; et ex significatione `benedictionis’ quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; hic quod sit conjunctio veri inversa quae per `Jacobum’ repraesentatur, constat ab illis quae supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603 dicta et ostensa sunt. [2] Quod `odi’ in sensu interno sit aversari, est quia praedicatur de bono, quod repraesentatur per `Esavum,’ et bonum ne quidem scit quid odium, nam est prorsus oppositum ejus; opposita nusquam in uno subjecto dari possunt; sed bonum, seu illi qui in bono sunt, loco odii speciem aversationis habent; inde est quod odium hic in sensu interno sit aversari; sensus enim internus est principaliter pro illis qui in caelo sunt, quare cum descendit ille inde et derivatur in sensum litteralem, tunc quando historica talia sunt, affectio aversationis cadit in expressionem odii, sed tamen ita ut illis qui in caelo, idea odii nulla insit; se habet hoc sicut illud quod in Parte Prima n. 1875 ab experientia relatum est de illis verbis in Oratione Domini `Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo,’ quod rejiceretur tentatio et malum, eo usque dum pure angelicum, nempe bonum, absque idea tentationis et mali remaneret, et hoc cum adjuncta specie indignationis et aversationis, quod cogitandum de malo cum de Domino: [3] similiter se habet cum de Jehovah seu Domino legitur in Verbo quod odio habeat, ut apud Zachariam,
Vir malum socii sui ne cogitate in corde vestro, nec
juramentum mendacii amate, quia omnia illa odi, dictum
Jehovae, viii 17:
apud Mosen,
Non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus tuus, Deut.
xvi 22:
apud Jeremiam,
Facta est mihi hereditas Mea sicut leo in silva, edidit contra
Me vocem suam, ideo odi eam, xii 8:
apud Hosheam,
In Gilgale odi eos, propter malitiam operum eorum expellam eos
e domo Mea, non addam amare eos, ix 15;
ibi `odium’ quod praedicatur de Jehovah seu Domino, in sensu interno non est odium, sed est misericordia, nam Divinum est misericordia, sed cum haec apud hominem qui in malo est, influit, et is incurrit in poenam mali, tunc apparet sicut odium, et quia ita apparet, in sensu litterae etiam ita dicitur; [4] hoc similiter se habet, sicut quod in Verbo praedicetur de Jehovah seu Domino, ira, excandescentia, furor, de quibus n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, (x)2335, 2395, 2447; populus Judaicus et Israeliticus prae aliis populis talis fuit quod ut primum {1}aliquod inimicum etiam apud socios animadverteret, crederet sibi fas esse crudeliter illos tractare, et non modo illos occidere, sed etiam feris et avibus exponere, et sic quia misericordia Domini influens in tale odium apud eos, non solum contra hostes sed etiam contra socios, ut dictum, {2}verteretur, ideo non aliter potuerunt credere quam quod Jehovah etiam odio haberet, irasceretur, excandesceret, fureret, {3}quapropter secundum apparentiam in Verbo ita locutum est; qualis enim homo est, talis apparet illi Dominus, n. 1838, 1861, 2706: sed quale odium sit apud illos qui in amore et charitate, hoc est, in bono sunt, constat a Domini verbis apud Matthaeum,
Audistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio
habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, amate inimicos
vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos
habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos, ut
sitis filii Patris vestri Qui in caelis, v 43-45.
@1 aliquid $
@2 after influens$
@3 ideo$
AC n. 3606
3606. `Et dixit Esau in corde suo’: quod significet cogitationem constat a significatione `dicere in corde’ quod sit cogitatio.
AC n. 3607
3607. `Appropinquabunt dies luctus patris mei, et occidam Jacobum fratrem meum’: quod significet inversionem et privationem vitae veri a se, constat ex significatione `dierum luctus’ quod sit status inversio; et a significatione `occidere Jacobum fratrem’ quod sit privare verum vita a se: haec similiter se habent, sicut illa quae mox supra de significatione odii in sensu interno dicta sunt, quod nempe non odium sit; et quoque constare potest ab illis quae {1}continuo fiunt in altera vita; ibi omne bonum quod defluit e caelo ad illos qui in malo sunt, {2}vertitur in malum, et apud infernales in oppositum, similiter verum in falsum, videatur n. 2123; quare vicissim, malum et falsum quod apud tales, in caelo est bonum et verum; ut quoque fiat bonum, sunt spiritus in via, qui rejiciunt ideas mali et falsi ut idea boni et veri sistatur; de rejectione illa videatur n. 1393, 1875; et praeterea cum malum et falsum alluit ad illos qui in bono et vero sunt, non apparet ut malum et falsum, sed sub specie alia secundum bonitatis indolem et statum apud eos; [2] inde quoque constare potest quod `occidere Jacobum fratrem’ in sensu interno non sit occidere, sed quod sit privatio illius vitae quae non vero competit; verum enim ex se non vitam habet sed a bono, nam verum modo est vas recipiens boni, videatur n. 1496, 1832, 1900, 2063, 2261, 2269, 2697, 3049, 3068, 3128, 3146, 3318, 3387, {3}et in bono est vita, non autem in vero nisi quae a bono, n. 1589 et alibi pluries; {4}quare privatio vitae veri a se non est exstinctio veri, sed est vivificatio ejus, nam cum verum apparet sibi vitam habere a se, tunc non vitam habet nisi talem quae in se non vita est, at cum privatur illa, tunc donatur ipsa vita, nempe per bonum a Domino Qui est ipsa vita; [3] hoc apparet manifeste ab illis qui in altera vita sunt qui in solo vero sunt; illorum ideae apparent clausae, adeo ut illa quae sunt caeli non influere possint, nisi modo ita communiter ut vix cognoscatur quod sit influxus inde; at qui simul in bono sunt, illorum ideae apparent apertae, adeo ut illa quae caeli sunt, influant sicut in aliquod exiguum caelum seu sicut in imaginem sui, nam per bonum apud illos {5}in vera, videantur n. 1869, (x)2429. Quod verum privetur vita (c)ex se, quando bonum priore loco incipit esse seu dominium habere, constare potest ex illis quae (c)prius de prioritate apparente veri primo tempore, et de prioritate boni postea, dicta et ostensa sunt; haec privatio vitae veri (c)ex se, est quae hic significatur. Quod haec dicantur luctus patris, est quia {6}`dies luctus’ significant status inversionem, quae status inversio supra significata est per `horrorem magnum valde’ quo horruit Jishak, vers. 33, n. 3593; et per `exclamationem magnam et amaram valde’ qua exclamavit Esau, vers. 34, n. 3597.
@1 continuo AI, but see footnote no. 2338.$
@2 i per gradus$
@3 in bono enim $
@4 inde$
@5 per I$
@6 luctus significat inversionem status$
AC n. 3608
3608. `Et indicatum Rebeccae verba Esavi filii sui majoris’: quod significet perceptionem Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis tunc, constat ex significatione `indicari’ quod sit cogitare et reflectere, de qua n. 2862, ita percipere; ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini; et ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturale, de quibus supra; inde patet quod `indicatum Rebeccae de verbis Esavi filii sui majoris’ sit perceptio Domini ex Divino Vero de animo boni naturalis.
AC n. 3609
3609. `Et vocavit ad Jacobum filium suum minorem, et dixit ad illum’: quod significet statum apperceptionis affectionis veri ex influxu per (t)Divinum Verum, constat ex repraesentatione `Rebeccae’ quae vocavit et dixit, quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini conjunctum Divino Bono ibi; ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit verum naturale seu affectio veri ibi, de quibus prius; et ex significatione `vocare ad illum et dicere ad illum’ quod sit status perceptionis, de qua etiam prius, hic apperceptionis quia de Naturali {1}agitur.
@1 praedicatur$
AC n. 3610
3610. `Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te’: quod significet animum invertendi statum et privandi verum vita a se, constat ex significatione `consolari se alicui’ quod sit sedare irrequiem animi spe de aliquo seu de aliqua re, `tibi’ involvit status veri inversionem; et ex significatione `occidere te’ seu Jacobum quod sit privare verum vita a se, de qua mox supra n. 3607, ubi ostensum quod privare verum vita, non sit (t)exstinguere illud, sed vivificare; ita enim cum vita veri se habet: quando illi qui in vero seu in affectione veri sunt, non vivunt secundum verum quod sciunt et quo afficiuntur, tunc est aliquod volupe et jucundum ex amore sui seu amore mundi, quod se adjunxit affectioni veri, quod sicut bonum apparet, cum tamen {1}id bonum non sit, nisi respective ad usum quod sic introduci queant et addisci vera, quae postea ipsi bono et ejus vitae inservire possint; cum verum in illo statu est, hoc est, illi qui in affectione veri sunt, tunc dicitur verum vitam habere a se, quae quod non vita sit, constat ex eo quod amori sui et amori mundi, seu eorum volupi et jucundo, non insit vita, sed amori caelesti et spirituali, et {2}eorum jucundo et volupi; quare cum verum, hoc est, illi qui in tali affectione veri sunt, privantur illa vita, tunc primum accipiunt vitam seu tunc primum vivificantur; [2] haec capere nequaquam possunt illi qui in affectione sui et mundi sunt, credunt enim quod non alia vita dari queat, consequenter {3}si illa vita privarentur, prorsus non viverent, nam qui in illa vita sunt, nullatenus possunt scire quid vita spiritualis et caelestis; cum tamen ita se habet quod cum privantur vita illa, nempe affectionis sui et mundi, tunc vita influat a Domino, qualis est angelica et caelestis, cum sapientia et felicitate ineffabili, ex qua vita cum prior vita spectatur, apparet prior sicut nulla vel sicut brutorum animalium sordida; nam nihil Divini inest, praeter quod cogitare possint et loqui, et sic apparere externa forma sicut alii. [3] {4}Cum hoc quod bono esset animus invertendi statum et privandi verum vita a se, quae significantur per quod `Esau consolans se tibi ad occidendum te,’ ita se habet: bono apud hominem qui regeneratur, continue est animus invertendi statum, et redigendi eum in talem ordinem ut verum non priore loco sit, sed sicut convenit statui caeli, ut posteriore sit; sed hic animus alte latet reconditus, nec appercipitur priusquam id factum: se habet hoc sicut amor conjugialis, qui in infantia et pueritia non apparet, sed usque latet reconditus, nec se prodit priusquam omnia et singula disposita sunt ut se manifestare possit; interea omnia media sibi convenientia producit, seu producuntur: similiter in regno vegetabili, in qualibet arbore et in qualibet planta, intime latet conatus producendi fructus seu semina, sed conatus ille non prius se manifestare potest quam cum omnia media prius produxerit, nempe ramulos, folia, flores, quibus productis, tunc conatus ille in actum prodit: ita quoque se habet cum illis qui e novo nascuntur; [4] conjugiale quod est boni et veri diu latet reconditum, sed usque adest sicut conatus in causa efficiente et inde in effectu, {5}sed non apparet antequam omnia disposita sunt, et cum disposita sunt, tunc primum prodit et se manifestat; hic conatus est qui intelligitur per animum invertendi statum et privandi verum vita a se. Inde patet quod sensus internus prorsus alius hic sit quam sonat sensus litterae, nempe quod sit reductio veri in ordinem et ejus vivificatio, non destructio et privatio ejus vitae.(s)
@1 hoc$
@2 ejus$
@3 i quod$
@4 qui$
AC n. 3611
3611. `Et nunc fili mi, ausculta voci meae, et surge’ quod significet moram adhuc, constat ex significatione `auscultare voci’ quod sit oboedire, nempe quod moraturus adhuc in statu illo inverso, de quo in sequentibus agitur.
AC n. 3612
3612. `Fuge tibi ad Laban fratrem meum Haranem’: quod significet ad affectionem boni externi seu corporei, constat a repraesentatione `Labanis’ quod sit affectio boni in naturali homine, de qua n. 3129, 3130, 3160; et ex significatione `Haranis’ quod sit externum, et inde obscurum respective, de qua n. 1430: sed quid per Labanem et Haranem proprie hic significatur, constare potest (c)a sequentibus ubi Laban et Haran nominantur, quod nempe sit bonum communis stirpis collaterale: habent enim bona et vera (t)conjunctionem inter se, sicut in familiis parentes, fratres, consanguinei, affines, n. 685, 917, 2508, 2524, 2556, 2739 sed haec prorsus abscondita sunt homini qui non in vita boni est; is ne quidem novit quid bonum, et inde nec quid verum; si haec primum nosset, nempe ex doctrina conjuncta vitae, seu ex vita conjuncta doctrinae, tunc de bono et vero innumerabilia nosset et {1}apperciperet, et hoc successive {2}distincte magis et magis, et dein conjunctiones mutuas et respectivas inter se, et tandem proximitates in sua serie, et in quavis proximitate iterum innumerabilia, ita demum caelum in sua forma, hoc est, in sua pulchritudine et felicitate.
@1 perciperet$
@2 distinctius et distinctius$
AC n. 3613
3613. `Et commoreris cum eo diebus aliquibus’: quod significet successivum, constat ex significatione `commorari’ quod sit simile ac habitare, ita quod sit vivere, de qua n. 1293, 2268, 2451, 2712, 3384; sed `commorari’ praedicatur de vita veri cum bono, et `habitare’ (x)de vita boni cum vero; et ex significatione `dierum’ quod sint tempora et status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 2788, 3462; ita est vita temporum et statuum sequentium, proinde successivum, quod per `commorari cum eo diebus aliquibus’ hic significatur: de successivo hoc, seu commoratione Jacobi cum Labane, agitur in capitibus quae sequuntur.
AC n. 3614
3614. `Donec recedit excandescentia fratris tui’: quod significet usque dum status advertit, et `usque recedat ira fratris tui a te’: quod significet successivum status apud bonum naturale, constat ex significatione `excandescentiae et ira’ quod sint status qui repugnant, de qua sequitur; qui status cum tales fiunt ut non amplius repugnent sed se incipiant conjungere, tunc dicitur quod `recedat excandescentia et recedat ira’; inde est quod `donec recedat excandescentia fratris tui’ significet usque dum status advertit, et quod `usque recedat ira fratris tui’ significet successivum status apud bonum naturale: quod aliud quippiam involvat excandescentia, et aliud ira, constare potest ex eo quod praeterea similia verba sint, et alioquin fuisset repetitio inanis, nempe, donec recedat excandescentia fratris tui et usque recedat ira fratris tui; quid involvitur, patet ab explicatione communi, tum a praedicatione excandescentiae et praedicatione irae; excandescentia enim praedicatur de vero, hic de vero boni quod per `Esavum’ repraesentatur, ira autem praedicatur de ipso illo bono. [2] Excandescentia et ira in Verbo pluries nominantur, sed in sensu interno non significant excandescentiam et iram, sed id quod repugnat, et hoc ex causa quia quicquid alicui affectioni repugnat, hoc producit excandescentiam seu iram, sic ut illae sint in sensu interno modo repugnantiae; {1}at `excandescentia’ dicitur quod repugnat vero, ac `ira’ quod bono; {2}in sensu autem opposito excandescentia est quod repugnat falso aut ejus affectioni, hoc est, principiis falsi, et ira quod malo aut ejus cupiditati, hoc est, amori sui et mundi, et in hoc sensu excandescentia est proprie excandescentia, et ira est ira; at cum de (t)bono et vero praedicatur, est excandescentia et ira zelus, qui (x)quia externa forma similis apparet alteri, in sensu litterae quoque ita vocatur. [3] Quod excandescentia et ira in sensu interno sint modo repugnantiae, constare potest ab his locis in Verbo; apud Esaiam,
Fervor Jehovae contra omnes gentes, et excandescentia contra
omnem exercitum earum, xxxiv 2;
`fervor Jehovae contra gentes’ pro repugnantia contra malum; quod `gentes’ sint mala, videatur n. 1259, 1260, 1849, 1868, 2588 f.; `excandescentia contra omnem exercitum earum’ pro repugnantia contra falsa inde; quod `stellae,’ quae vocantur `exercitus caelorum,’ sint cognitiones, ita vera, et in opposito sensu falsa, videatur n. 1128, 1808, 2120, 2495, 2849: apud eundem,
Quis dedit ad praedam Jacobum, et Israelem spoliantibus? nonne
Jehovah Cui peccavimus? et effudit super eum excandescentiam
irae Suae, xlii 25;
`excandescentia irae’ pro repugnantia contra falsum mali, `Jacobus’ pro illis qui in malo, et `Israel’ pro illis qui in falso: [4] apud eundem,
Torcular calcavi solus, et de populis nullus vir Mecum, et
calcavi illos in ira Mea, et destruxi illos in excandescentia
Mea; et conculcavi populos in ira Mea, et inebriavi illos in
excandescentia Mea, (x)lxiii 3, 6;
ibi de Domino, ac Ipsius tentationum victoriis; `calcare et conculcare in ira’ pro victoriis super mala; `destruere et inebriare in excandescentia’ pro victoriis super falsa; `conculcare’ in Verbo praedicatur de malo, et `inebriare’ de falso: apud Jeremiam,
Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce ira Mea, et excandescentia
Mea, effusa est super locum hunc, super hominem, et super
bestiam, et super arborem agri, et super fructum humi, et
ardebit et non exstinguitur, vii 20;
utrumque dicitur `ira et excandescentia,’ quia {3}tam de malo quam de falso agitur; [5] apud Prophetas {4}ubi de malo, etiam de falso dicitur, sicut ubi de bono, etiam de vero, et hoc ob conjugium caeleste quod est boni et veri in singulis Verbi, n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712; inde etiam tam ira quam excandescentia dicitur, alioquin unum satis fuisset: apud eundem,
Pugnabo Ego cum vobis in manu extensa, et brachio forti, et in
ira et in excandescentia, et in fervore magno, et percutiam
habitatores urbis hujus, et hominem et bestiam, xxi 5, 6;
similiter hic, `ira’ praedicatur de punitione mali, et `excandescentia’ de punitione falsi, et `fervor’ de utriusque; ira et excandescentia quia est repugnantia, etiam est punitio, nam quae repugnant, ea collidunt, et tunc malum et falsum puniuntur; in malo enim est repugnantia boni, et in falso repugnantia veri, et quia est repugnantia, est quoque collisio; [6] {5}quod inde poena,
videatur n. 696, 967: apud Ezechielem,
Et consummabitur ira Mea, et quiescere faciam excandescentiam
Meam in illis, et consolaturus Me, et cognoscent quod Ego
Jehovah dixi, et in zelo Meo, in consummando Me
excandescentiam Meam in illis,… in faciendo Me in te
judicia, in ira et in excandescentia, et in correptionibus
excandescentiae, v. 13, (x)15;
ibi quoque `ira’ pro punitione mali, et `excandescentia’. pro punitione falsi, ex repugnantia et inde oppugnatione: apud Mosen,
Non placebit Jehovae condonare illi, quia tunc fumabit ira
Jehovae, et zelus Ipsius in virum illum, …et separabit illum
Jehovah in malum ex omnibus tribubus Israelis: …sulphur et
sal, combustio tota terra ejus, non conseretur, et non
germinabit, nec ascendet in ea ulla herba, juxta eversionem
Sodomae et Amorae, Admae et Zeboim, quae evertit Jehovah in
ira Sua et excandescentia Sua; et dicent omnes gentes, Quare
fecit Jehovah sic terrae huic? quis ardor irae magnae hujus?
Deut. xxix 19, 20, 22, 23 [A.V. 20, 21, 23, 24];
quia `Sodoma’ est malum, et `Amora’ falsum inde, n. 2220, 2246, 2322, et `gens illa’ de qua ibi Moses, {6}comparatur illis quoad malum et falsum, dicitur `ira’ respective ad malum, et `excandescentia’ ad falsum, et `ardor irae’ de utroque; quod talia tribuantur Jehovae seu Domino, est secundum apparentiam, quia ita apparet homini cum ipse incurrit in malum, et malum `punit ipsum’, videantur n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, (x)2335, 2395, 2447, 3605.
@1 et$
@2 in opposito autem$
@3 de malo et$
@4 i ubivis in Verbo$
@5 et$
@6 comparabatur$
AC n. 3615
3615. `Et obliviscatur ejus quod fecisti illi’: quod significet habitum ex mora, constat ex significatione `oblivisci’ hic quod sit repugnantiae successiva abolitio, quae quia fit per moram et inde habitum, per `obliviscatur ejus quod fecisti illi’ id significatur.
AC n. 3616
3616. `Et mittam et accipiam te exinde’: quod significet tunc finem, constat ex illis quae praecedunt et quae sequuntur; finis enim qui hic significatur per `mittere et accipere te exinde,’ est cum verum cum bono concordat, et sic verum subordinatum bono inservit; hic finis, post exactam commorationem Jacobi apud
Labanem, repraesentatur per `Esavum,’
Cum {1}cucurrit obviam Jacobo, et amplexus {2}eum, et cecidit
super collum ejus, et osculatus {2}eum, et fleverunt, Gen.
xxxiii 4;
cum enim finis, seu conjunctio, {3}tunc rationalis bonum influit immediate in bonum naturalis, et per hoc in verum ejus, et quoque mediate per rationalis verum in verum naturalis, et per hoc in bonum ibi, n. 3573 inde patet cur dictum a Rebecca per quam repraesentatur {4}rationalis veram, ad Jacobum per quem repraesentatur naturalis verum, `mittam et accipiam te exinde.’
@1 accurrit$
@2 i est$
@3 i quae dicta$
@4 Naturalis I$
AC n. 3617
3617. `Quare orbabor etiam ambobus vobis die uno?’: quod significet quod aliter non conjunctio, constat ex eo quod si illa non fierent quae in sequentibus in sensu interno repraesentantur per Jacobum apud Labanem, non potuisset verum conjungi bono, ita non bonum unire vero in naturali, {1}proinde rationale orbaretur utroque; nam absque veri conjunctione cum bono, et boni unitione cum vero in naturali, non aliqua regeneratio, de qua in sensu respectivo in hoc capite actum est: hoc {2}etiam est clausula praecedentium.
@1 ita$
@2 enim$
AC n. 3618
3618. Vers. 46. Et dixit Rebecca ad Jishakum, Fastidio vitam meam pro filiabus Heth; si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth, sicut illae e filiabus terrae, quare mihi vitae? `Dixit Rebecca ad Jishakum’ significat Domini perceptionem ex Divino Vero: `fastidio vitam meam pro filiabus Heth’ significat adjunctionem veri naturalis aliunde: `si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth’ significat quod non verum naturale illis associaretur: `sicut illae filiabus terrae’ significat quia non ex illa humo: `quare mihi vitae?’ significat quod sic non conjunctio.
AC n. 3619
3619. `Dixit Rebecca ad Jishakum’: quod significet Domini perceptionem ex Divino Vero, constat a significatione `dicere’ quod sit percipere; a repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Verum Divini Rationalis Domini; et ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Bonum ibi, de quibus prius; et quia Divinum Bonum est Ipsum Esse, et Divinum Verum est Vita inde, ideo Dominus ex Divino Bono principaliter est Dominus, {1}idcirco dicitur Domini perceptio ex Divino Vero. Perceptio ex Divino Vero Rationalis, est ex intellectuali, at perceptio ex Divino Bono est ex voluntario; sed perceptio ex intellectuali non est intellectualis sed est voluntarii influentis, nam intellectuale non aliud est quam voluntarium in forma; tale est intellectuale quando est conjunctum voluntario, at antequam conjunctum ita est, apparet intellectuale per se esse, et voluntarium per se, tametsi non est nisi quam (t)quod externum separet se ab interno, nam cum intellectuale intus aliquid voluit {2}et cogitat, est finis e voluntario qui facit vitam ejus, et regit cogitativum ibi; quod intellectuale a fine vitam habeat, est quia finis apud hominem est ejus vita, videatur n. 1909, 3570; inde aliquatenus constare potest quid in sensu repraesentativo sit alicujus perceptio a vero, et in sensu supremo Domini Perceptio ex Divino Vero.
@1 ideo$
@2 seu$
AC n. 3620
3620. `Fastidio vitam meam pro filiabus Heth’: quod significet adjunctionem veri naturalis aliunde, constat ex significatione `fastidire vitam’ quod sit nulla adjunctio, nempe veri naturalis ad verum rationalis, cum enim non est adjunctio, tunc apparet rationali vita sua, sicut nulla, ut constare potest (c)ab illis [quae supra] n, 3493 dicta sunt; et ex significatione `filiarum Heth’ quod sint affectiones veri ex non genuino, hic veri naturalis quia de Jacobo dicitur, per quem quod verum naturale repraesentetur, supra ostensum est; quod `filiae’ sint affectiones, videatur n. 2362; et quod Heth seu Hittaeus sit verum ex non genuino, n. 3470; inde constat (x)quod per `fastidio vitam meam pro filiabus Heth’ significetur quod nulla adjunctio naturalis per verum quod non ex genuino, ita quod {1}erit adjunctio veri naturalis aliunde: de adjunctione veri naturalis in sequentibus ubi de commoratione Jacobi apud Labanem agitur, quod nempe adjuncta sint ei vera e communi stirpe; {2}et per vera quae repraesentant `filiae Heth,’ quia non erant ex illa stirpe, non potuit fieri adjunctio quia disparia et discordantia; per `filios enim Heth’ repraesentatur Ecclesia spiritualis apud gentes, n. 2913, 2986, in qua quia non Verbum, vera ibi non ex illa origine sunt.
@1 sit$
@2 at$
AC n. 3621
3621. `Si accipit Jacob mulierem e filiabus Heth’: quod significet quod non verum naturale illis associaretur, constat ex significatione `accipere mulierem’ quod sit associari; et ex significatione `filiarum Heth’ quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua mox supra n. 3620, seu quod idem, verum, nam verum absque affectione non conjungitur, n. 3066, 3336; haec quomodo se habent, constat ab illis quae mox supra de filiabus Heth dicta sunt.
AC n. 3622
3622. `Sicut illae e filiabus terrae’: quod significet quia non ex illa humo, hoc est, a veris genuinae Ecclesiae, constat a significatione `filiarum terrae’ quod sint Ecclesiae; filiae’ enim significant affectiones boni et veri, n. 2362; et `terra’ significat tractum ubi Ecclesia, ita Ecclesiam, de qua n. 662, 1066, 1067, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f., (x)2928, 3355; ita `filiae terrae’ sunt bona et vera Ecclesiae.
AC n. 3623
3623. `Quare mihi vitae?’: quod significet quod sic non conjunctio constat a significatione `vitarum’ quod sit conjunctio per vera et bona; (m)cum enim vero naturali non aliquod verum ex communi stirpe seu genuino fonte adjungi posset, tunc nec adjunctio foret naturalis {1}ad verum rationalis, ita appareret rationali vita sua sicut nulla, n. 3493, 3620; inde hic, per `quare mihi vitae’ significatur quod sic non conjunctio.(n) Quod hic et alibi vitae in plurali dicantur, est quia binae vitae facultates in homine sunt, una quae vocatur intellectus et est veri, altera quae voluntas et est boni; hae binae vitae seu vitae facultates unam faciunt, quando intellectus est voluntatis, seu quod idem, verum est boni: inde est quod in lingua Hebraea passim dicatur vita, et passim vitae; quod vitae, patet ab his locis,
Formavit Jehovah Deus hominem, pulverem ex humo, et inspiravit
in nares ejus spiraculum vitarum, et factus homo in animam
viventem, Gen. ii 7;
Progerminare fecit Jehovah Deus ex humo omnem arborem
desiderabilem aspectu, et bonam ad cibum, et arborem vitarum
in medio horti, Gen. ii 9;
Ecce {2}Ego adducens diluvium aquarum super terram, ad
perdendum omnem carnem, in qua spiritus vitarum, Gen. vi 17;
Intrarunt ad Noahum in arcam bina bina de omni carne in qua
spiritus vitarum, Gen. vii 15; n. 780;
Exspiravit omne, cui flatus, spiritus vitarum in naribus
ejus,’ Gen. vii 22:
apud Davidem,
Credo videre bonum Jehovae in terra vitarum, Ps. xxvii 13:
apud eundem,
Quis vir desiderans vitas, amans dies ad vivendum bonum?’ Ps.
xxxiv 13:
(m)apud eundem,
Cum Te, Jehovah, fons vitarum, in luce Tua videmus lucem, Ps.
xxxvi 10:
apud Malachiam,
Foedus Meum fuit cum Levi vitarum et pacis, ii 5:
apud Jeremiam,
Ita dixit Jehovah, Ecce Ego do coram vobis viam vitarum, et
viam mortis, xxi 8:(n)
apud Mosen,
Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et
ad adhaerendum Ipsi, quia Ipse vitae tuae, et longitudo dierum
tuorum, ad habitandum super terra, Deut. xxx 20:
apud eundem,
Non Verbum inane a vobis, quia illud vitae vestrae;. et per
verbum hoc prolongabitis dies super terra, Deut. xxxii (x)47;
et alibi; (m)vitae in plurali dicuntur quia binae sunt, ut dictum, et tamen una; sicut etiam `caeli’ in lingua {3}Hebraea, qui plures sunt et tamen unum; pariter aquae quae superiores et inferiores, Gen. i 7-9, quae sunt spiritualia quae rationali et naturali, quae quoque {4}unum erunt per conjunctionem.(n) {5}Quod vitas attinet, illae in plurali significant tam quod voluntatis quam quod intellectus est, proinde quod boni et quod veri; vita enim hominis non est nisi bonum et verum in quibus vita a Domino; homo enim absque bono et vero, ac vita in illis, est nullus homo; nam homo absque illis nihil potuisset velle, nec cogitare; omne ejus velle est ex bono vel non bono, et ejus cogitare {6}ex vero vel non vero; inde sunt homini vitae, quae una vita sunt cum cogitare est ex velle, hoc est, cum verum quod est fidei ex bono quod est amoris.
@1 cum vero$
@2 Me$
@3 illa$
@4 conjuncta sicut in unum erunt$
@5 vitae ibi$
@6 i est$
AC n. 3624
3624. De Correspondentia omnium Organorum et Membrorum tam interiorum quam exteriorum hominis, cum Maximo Homine, qui est Caelum {1} @1 Three earlier titles are deleted: (1)De Maximo Homine, et ejus correspondentia; (2)De Maximo Homine, et correspondentia omnium Partium corporis humani tam interiorum quam exteriorum cum illo; (3)De Correspondentia omnium Partium hominis cum Maximo Homine, qui est Caelum.$
Mirabilia nunc referre et describere licet, quae, quantum scio, nondum alicui nota sunt et ne quidem in alicujus mentem venerunt, quod nempe universum caelum ita formatum sit ut correspondeat Domino, Ipsius Divino Humano; et quod homo ita formatus sit ut quoad omnia et singula apud cum, correspondeat caelo, et per caelum Domino; hoc est mysterium magnum quod nunc revelandum, de quo hic et ad finem capitum sequentium.
AC n. 3625
3625. Inde est quod aliquoties in praecedentibus dictum, ubi de caelo et societatibus angelicis, quod pertinerent ad aliquam provinciam corporis, ut ad capitis, vel pectoris, vel abdominis, vel inibi alicujus membri aut organi; et hoc ex causa dictae correspondentiae.
AC n. 3626
3626. Quod talis correspondentia sit, notissimum est in altera vita, non solum angelis sed etiam spiritibus, et quoque malis; angeli sciunt inde arcanissima quae in homine, et arcanissima quae in mundo et in universa ejus natura; quod saepius mihi constare potuit, etiam ex eo quod cum locutus de aliqua parte hominis, non solum scirent omnem ejus partis structuram, agendi modum et usum, sed et innumerabilia plura quam usquam homo capax sit explorandi, immo intelligendi, et quidem in suo ordine et in sua serie; et hoc ex intuitione in ordinem caelestem quem sequebantur, cui partis illius ordo correspondebat: ita, quia in principiis sunt, ea quae ex illis, inde sciunt.
AC n. 3627
3627. Regula communis est quod nihil existere et subsistere possit ex se sed ex (x)alio, hoc est, per aliud, et quod nihil contineri in forma queat nisi ex alio, hoc est, per aliud, sicut constat ex omnibus et singulis in natura: quod corpus humanum extrinsecus contineatur in forma ab atmosphaeris, notum est, nisi intrinsecus etiam contineretur ab aliqua vi agente seu viva, momento collaberetur: omne inconnexum a priore se, et per priora a Primo, in instanti perit: quod Maximus Homo, seu influxus inde, sit illud prius, per quod connectitur homo quoad omnia et singula ejus cum Primo, hoc est, cum Domino, ex sequentibus {1}patebit.
@1 constabit$
AC n. 3628
3628. De his per multam experientiam instructus sum, et quidem quod non solum illa quae sunt mentis humanae, nempe quae sunt ejus cogitationis et affectionis, spiritualibus et caelestibus quae sunt caeli a Domino, correspondeant, sed etiam quod in communi totus homo, et in particulari quicquid est in homine, usque adeo ut non detur minima pars, ne quidem minimum partis, quod non correspondet; {1}tum quod homo inde existat et continue subsistat: {2}et quoque, nisi foret talis correspondentia hominis cum caelo, et per caelum cum Domino, ita cum priore se, et per priora cum Primo, ne quidem momento subsisteret sed difflueret in nullum. [2] Sunt semper binae vires quae unumquodvis in suo nexu et in sua forma, ut supra dictum, (x)continent, vis nempe extrinsecus agens, et vis intrinsecus agens, in quarum medio sit illud quod continetur; ita quoque homo quoad singulas suas partes, etiam minutissimas: quod atmosphaerae sint quae extrinsecus per continuam pressionem seu incumbentiam, et inde vim agentem, totum corpus in nexu (x)teneant, notum est; et quoque quod atmosphaera {3}aeris per influxum pulmones; {4}et eadem suum organum quod est auris, cum ejus formis ad modificationes {4}illius (x)constructis inibi; et quod atmosphaera aetherea similiter nexus interiores, nam haec libere per omnes poros influit, et totius corporis viscera interiora, paene simili pressione, incumbentia, et inde vi agente, in formis suis indivulsa tenet, et {5}eadem quoque atmosphaera suum organum quod est oculus, cum ejus formis ad modificationes ejus instructis, inibi: his nisi corresponderent vires internae quae contra vires illas externas reagerent, et sic formas intermedias {6}continerent et aequilibrarent, ne quidem momento subsisterent; [3] inde patet quod binae vires omnino erunt ut aliquid existat et subsistat; vires quae intrinsecus influunt et agunt, sunt ex caelo, et per caelum a Domino, ac in se vitam habent. Hoc patet admodum manifeste ab organo auditus; nisi modificationes interiores forent quae sunt vitae, quibus corresponderent modificationes exteriores quae sunt aeris, non existeret auditus; et quoque ab organo visus, nisi lux interior foret quae est vitae, cui corresponderet lux exterior quae est solis, nusquam existeret visus. Ita se habet cum omnibus reliquis organis et membris in corpore humano; sunt vires extra agentes quae naturales sunt, in se non vivae, et sunt vires intra agentes in se vivae, quae continent unumquodvis, et faciunt ut vivant, et quidem secundum formam qualis eis data est ad usum.
@1 et$
@2 tum$
@3 aerea$
@4 et simul eadem ipsum suum organum$
@5 quoque eadem$
@6 in aequilibrio continerent$
AC n. 3629
3629. Quod ita se habeat, pauci possunt credere, ex causa quia non norunt quid spirituale et quid naturale, et minus quomodo inter se distincta {1}sunt, tum quid correspondentia et quid influxus, et quod spirituale cum influit in formas organicas corporis, sistat operationes vivas quales apparent; et quod, absque tali influxu et correspondentia, ne quidem minima particula corporis possit vitam habere, et moveri: haec quomodo se habent, per vivam experientiam informatus sum, non modo quod caelum in communi influat, sed etiam quod societates {2}in specie; tum quaenam societates sunt et quales illae{3}, quae in hoc et illud organum corporis, et in hoc et illud ejus membrum; tum quod societas non una sit quae in unumquodvis organum {4}seu membrum, sed quod perplures; et quod in unaquavis societate etiam perplures sint; nam quo plures sunt, eo melior et fortior correspondentia, quia perfectio et fortitudo est a multitudine unanima plurium qui unum in forma caelesti agunt; inde conatus in singula secundum pluralitatem perfectior et fortior resultat.
@1 sint$
@2 i caeli$
@3 i sunt$
@4 et$
AC n. 3630
3630. Inde constare potuit quod singula viscera et membra, seu organa motoria et sensoria, correspondeant societatibus in caelo, {1}totidem quasi distinctis caelis, et quod ex illis{2}, hoc est, per illos{3}, influant caelestia et spiritualia apud hominem, et quidem in formas adaequatas et convenientes, et sistant ita effectus qui apparent homini; sed effectus hi non apparent (t)homini aliter quam sicut naturales, ita prorsus sub alia forma et sub alia specie, usque adeo ut non cognosci queant quod sint inde.
@1 seu$
@2 i caelis$
@3 i a Domino$
AC n. 3631
3631. Semel etiam prorsus ad vivum ostensum est quaenam et quales societates sunt, et quomodo influunt et agunt illae quae constituunt provinciam faciei, et in ejus frontis, genarum, menti et cervicis musculos influunt, et quomodo illae inter se communicant; utque sisteretur hoc ad vivum, effigiare illis licebat faciem variis modis per influxum; similiter quae et quales societates {1}influunt in labia, in linguam, in oculos, in aures; et datum quoque loqui cum illis, et sic plene instrui. Inde quoque constare potuit quod omnes qui in caelum veniunt, sint organa seu membra Maximi Hominis; et quoque quod caelum nusquam claudatur, sed quo (x)plures, eo fortior conatus, fortior vis, et fortior actio: tum quod caelum Domini sit immensum, et tam immensum ut omnem fidem superet; incolae hujus telluris sunt paucissimi respective, et paene sicut lacus respective ad oceanum.
@1 i quae$
AC n. 3632
3632. Ordo Divinus et inde caelestis non terminatur quam apud hominem in ejus corporeis, nempe in ejus gestibus, actionibus, vultibus faciei, loquela, sensationibus externis, inque illorum jucundis; haec sunt extrema ordinis et extrema influxus, quae tunc finiuntur; sed interiora quae influunt, non sunt talia qualia in externis apparent, sed sunt prorsus alia facie, alio vultu, alia sensatione, et alia voluptate; correspondentiae docent qualia sunt, tum quoque repraesentationes, de quibus actum. Quod alia sint, constare potest ab actionibus quae fluunt a voluntate, et a loquelis quae fluunt a cogitatione; actiones corporis non tales sunt in voluntate, et loquelae vocum {1}non tales sunt in cogitatione; inde etiam patet quod naturales actus fluant (c)a spiritualibus, {2}quae enim voluntatis sunt et quae cogitationis, spiritualia sunt; et quod effigientur {3}haec in illis correspondenter, sed usque aliter.
@1 nec I$
@2 sed quae cogitationis et voluntatis sunt$
@3 illa in his$
AC n. 3633
3633. Omnes spiritus et angeli apparent sibi sicut homines, tali facie et tali corpore, cum organis et membris, et hoc ex causa quia intimum eorum conspirat ad talem formam: sicut primitivum hominis, quod est ex anima parentis, connititur ad formationem totius hominis, in ovo et utero, tametsi primitivum hoc non in forma corporis est, sed in alia perfectissima, soli Domino nota: et quia intimum similiter apud unumquemvis conspirat et connititur ad talem formam, ideo apparent omnes ibi sicut homines. Et praeterea universum caelum tale est {1}ut unusquisque sit quasi centrum omnium, nam est centrum influxuum per formam caelestem ab omnibus, inde imago caeli resultat in unumquemvis, et facit eum sui similem, ita hominem; quale enim commune est, talis est pars communis; nam similes suo communi erunt partes ut sint ejus.
@1 quod$
AC n. 3634
3634. Homo qui in correspondentia est, nempe qui in amore in Dominum et in charitate erga proximum, et inde in fide, is spiritu suo est in caelo, et corpore in mundo; et quia sic cum angelis unum agit, est quoque is imago caeli, et quia influxus omnium seu communis est in singulos seu partes, ut dictum, est quoque is exiguum caelum, sub forma humana; homo enim ex bono et vero habet ut sit homo, et distinctus ab animalibus brutis.
AC n. 3635
3635. Sunt in humano corpore duo quae sunt fontes omnis motus ejus, etiam omnis actionis et sensationis externae seu meri corporis, nempe cor et pulmones; haec duo correspondent taliter Maximo Homini seu caelo Domini, quod caelestes ibi angeli constituant regnum unum, et spirituales regnum alterum, nam regnum Domini est caeleste et spirituale; regnum caeleste consistit ex illis qui in amore in Dominum sunt, regnum spirituale ex illis qui in charitate erga proximum, n. 2088, 2669, 2715, 2718, 3235, 3246; cor et ejus regnum in homine correspondet caelestibus, pulmo et ejus regnum correspondet spiritualibus; etiam influunt in illa quae cordis et pulmonum sunt, adeo ut quoque existant et subsistant per influxum inde; sed de correspondentia cordis et pulmonum cum Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, in specie agendum.
AC n. 3636
3636. Universalissimum est quod Dominus sit Sol caeli, et quod inde omnis lux in altera vita; et quod angelis et spiritibus seu illis qui in altera vita sunt, nihil prorsus ex luce mundi appareat, et quoque quod lux mundi quae a sole, angelis non aliter sit quam caligo; ex Sole caeli seu a Domino est non modo lux, sed etiam calor; sed est lux spiritualis et calor spiritualis; lux coram oculis (c)eorum apparet sicut lux, sed habet in se intelligentiam et sapientiam, quia inde est; et calor sensibus illorum percipitur sicut calor, sed ei inest amor, quia inde est; quapropter etiam amor vocatur calor spiritualis, et quoque sistit calorem vitae hominis, et intelligentia vocatur lux spiritualis, et quoque sistit lucem vitae hominis: ex hac universali correspondentia derivantur reliquae; nam omnia et singula ad bonum quod est amoris et ad verum quod est intelligentiae, se referunt.
AC n. 3637
3637. Maximus Homo est universum Domini caelum respective ad hominem, sed Maximus Homo in supremo sensu est Solus Dominus, ex Ipso enim {1}caelum, et Ipsi correspondent omnia ibi. Quia humanum genus per vitam mali et inde persuasiones falsi prorsus perversum factum erat, et quia tunc apud hominem inferiora incipiebant dominari super ejus superiora, seu naturalia super ejus spiritualia, ita ut non amplius Jehovah seu Dominus per Maximum Hominem, hoc est, caelum, influere et illa in ordinem redigere posset, inde necessitas Adventus Domini in mundum ut sic indueret humanum, et id Divinum faceret, et per id restitueret ordinem, ut ad Ipsum ut ad unicum Hominem universum caelum se referret, et Ipsi Soli corresponderet, rejectis illis qui in malo et inde in falso essent, sub pedes, ita extra Maximum Hominem. Inde illi qui in caelis sunt, dicuntur in Domino esse, immo in Ipsius corpore, nam Dominus est omne caeli, in Quo omnes et singuli ibi sortiuntur provincias et munia.
@1 i est$
AC n. 3638
3638. Inde est quod in altera vita omnes societates quotcumque sunt, suum constantem situm teneant respective ad Dominum, Qui instar Solis apparet universo caelo; et quod mirabile, et vix ab aliquo credi poterit quia non capi, est quod societates ibi teneant eundem situm respective ad quemcumque ibi ubicumque sit, et quomodocumque se vertit et circumagit, ut quae societates a dextris apparent, jugiter ad dextrum illius sint, quae a sinistris jugiter ad sinistrum sint, tametsi is plagas quoad faciem et corpus mutat: hoc quoque saepissime mihi datum est observare per versuram corporis; inde patet quod forma caeli sit talis ut referat constanter Maximum Hominem respective ad Dominum; et quod omnes angeli sint non solum apud Dominum sed in Domino, seu quod idem, quod Dominus sit apud illos et in illis; aliter hoc non ita existeret.
AC n. 3639
3639. Omnes situs ibi se habent inde respective ad corpus humanum secundum plagas ab illo, hoc est, dextrorsum, sinistrorsum, antrorsum, retrorsum, in quocumque positu, ut et secundum plana, ut ad planum capitis, ejus partium ut frontis, temporum, oculorum, aurium; ad planum corporis, ut ad planum scapularum, pectoris, abdominis, lumborum, genuum, pedum, plantarum; tum quoque supra caput et infra plantas pedis, ad omnem obliquitatem; etiam ad tergum, ab occipitio deorsum: ex ipso situ cognoscitur quaenam societates sunt, et ad quas provincias organorum et membrorum hominis pertinent, quod {1}nunquam fallit, sed magis ab eorum genio et indole quoad affectiones.
@1 nusquam$
AC n. 3640
3640. Inferna, quae perplura sunt, etiam constantem situm habent, adeo ut ex solo situ sciri possit quaenam et qualia sunt; cum situ (c)illorum similiter se habet; omnia infra hominem sunt in planis quaquaversum sub plantis; quidam inde apparent quoque supra caput et alibi sparsim, sed non est quod ibi situm habeant, {1}nam est phantasia persuasiva quae illudit et mentitur situm.
@1 sed$
AC n. 3641
3641. Apparent omnes, tam qui in caelo quam qui in inferno sunt, erecti, capite sursum et pedibus deorsum, at usque in se et secundum visum angelicum sunt in alio positu, nempe qui in caelo, capite versum Dominum, Qui ibi est Sol et sic centrum commune, a quo omnis positus et situs; at infernales coram visu angelico sunt capite deorsum et pedibus sursum, ita in positu opposito, etiam in obliquo; est enim infernalibus id infra quod caelestibus supra, et infernalibus id supra quod caelestibus infra. Inde aliquantum patescit quomodo caelum cum inferno possit quasi unum facere, seu simul referre unum in sim et positu.
AC n. 3642
3642. Mane fui in consortio cum angelicis spiritibus, qui unum agebant cogitando et loquendo secundum morem; penetrabat hoc quoque versus infernum, in quod continuabatur, usque adeo ut apparerent sicut unum agere cum illis; sed erat quod bonum et verum quod apud angelos, per mirabilem versuram mutaretur in malum et falsum apud infernales, et hoc per gradus sicut defluebat, ubi infernum unum agebat per persuasiones falsi et cupiditates mali; inferna tametsi sunt extra Maximum Hominem, usque tamen tali modo quasi in unum rediguntur, et per hoc in ordine tenentur, secundum quem eorum consociationes {1}sunt; ita Dominus ex Divino etiam regit inferna.
@1 fiunt$
AC n. 3643
3643. Observatum quod qui in caelis, in aura lucis serena sint sicut lucis matutinae et meridianae, etiam vergentis ad vesperam, similiter quod in calore sint sicut veris, aestatis et autumni; at quod illi qui in inferno sunt, in atmosphaera crassa, nimbosa et tenebrosa, ut et in frigore: observatum quod inter illa in communi sit aequilibrium; tum quantum angeli in amore, charitate et inde fide sunt, tantum in aura lucis et caloris vernalis; et infernales, quantum in odio et inde in falso, tantum in caligine et in frigore; lux in altera vita, ut supra dictum, in se habet intelligentiam, calor amorem, caligo insaniam et frigus odium.
AC n. 3644
3644. Omnes homines in universo terrarum orbe situm habent, vel in Maximo Homine, hoc est, in caelo, vel extra illum in inferno, quoad animas seu quod idem, quoad spiritum qui post obitum corporis victurus; hoc non scit homo quamdiu vivit in mundo, sed usque ibi est et inde regitur; in caelo sunt secundum bonum amoris et inde verum fidei, in inferno secundum malum odii et inde falsum.
AC n. 3645
3645. Universum Regnum Domini est regnum finium et usuum sic ut ne minimum ibi existat, quod non pro fine habeat usum; datum est mihi (t)manifeste percipere sphaeram Divinam illam, nempe finium et usuum, et quaedam tunc quae non enuntiabilia sunt; ex illa sphaera profluunt, et per illam reguntur, omnia et singula; quantum affectiones, cogitationes et actione in se habent finem benefaciendi ex corde, tantum homo, spiritus et angelus in Maximo Homine est, hoc est, in caelo; quantum autem homo et spiritus, finem malefaciendi ex corde habet, tantum extra Maximum Hominem est, hoc est, in inferno.
AC n. 3646
3646. Cum animalibus brutis se similiter habet quoad influxus et correspondentias sicut cum hominibus, quod nempe apud illos sit influxus e spirituali mundo, et affluxus ex naturali mundo per quos continentur et vivunt; sed ipsa operatio se sistit diversimode secundum formas animarum eorum, et inde corporum; se habet hoc sicut lux mundi, quae in objecta telluris varia simili gradu et simili modo influit, usque tamen diversimode agit in formis diversis; in quibusdam pulchros colores, in aliis impulchros producit; ita cum lux spiritualis in animas brutorum influit, prorsus dissimiliter recipitur, et inde (c)illas dissimiliter actuat quam cum in animas hominum; [2] hae enim in superiore gradu sunt, et in perfectiore statu, et sunt tales ut spectare possint sursum, ita ad caelum et ad Dominum, quare Dominus illas sibi adjungere potest et dare vitam aeternam; ast animae brutorum tales sunt ut non possint aliter quam spectare deorsum, ita solum ad terrestria, et sic {1}modo illis adjungi, quapropter etiam pereunt cum corpore: fines sunt qui ostendunt qualis vita homini, et qualis bestiae; homo potest habere fines spirituales et caelestes, et illos videre, agnoscere, credere, et illis affici; at bestiae non possunt alios fines habere quam naturales; ita potest homo esse in sphaera Divina finium (c)et usuum, quae in caelo et quae constituit caelum; bestiae autem non possunt in alia sphaera esse quam finium et usuum quae in terra; fines non aliud sunt quam amores, nam quae amantur, pro fine habentur. [3] Quod perplurimi homines non sciant distinguere inter vitam suam et vitam bestiarum, est quia similiter in externis sunt, et illis solum terrestria, corporea, et mundana curae (c)et cordi, et qui tales, se quoque credunt similes esse quoad vitam bestiis, et se dissipatum iri sicut illae post mortem, nam quid spiritualia et caelestia, quia non curant, nec norunt; inde est insania nostri saeculi quod se comparent brutis, et non discrimen internum videant; at qui caelestia et spiritualia credit, seu patitur ut lux spiritualis influat et agat, is videt prorsus contrarium, ut et quantum supra animalia bruta est; sed de brutorum animalium vita, ex Divina Domini Misericordia, seorsim agendum.
@1 solum$
AC n. 3647
3647. {1}Quomodo (c)illa se habent, etiam ostensum est; datum erat videre et appercipere quosdam qui in alteram vitam tunc venerunt, qui in vita corporis cui spectarunt solum ad terrestria, et nihil aliud pro fine habuerunt, nec fuerunt per aliquas cognitiones in bonum et verum initiati; ex nautica et rustica {2}turba fuerunt; apparuerunt, sicut etiam perceptum, quod tam parum vitae haberent ut putarem quod non possent sicut alii spiritus vitam aeternam sortiri, erant sicut machinae parum animatae; sed {3}angeli curam illorum sollicite habebant, et per facultatem quam sicut homines habebant, boni et veri vitam illis insinuabant, inde magis et magis perducebantur a vita animalium simili in vitam humanam.
@1 All this is in margin in A$
@2 simplice turba fuit$
@3 i usque$
AC n. 3648
3648. Est influxus a Domino per caelum etiam in subjecta regni vegetabilis, ut in arbores omnis generis et in earum fructificationes, et in plantas varii generis et earum multiplicationes; nisi spirituale a Domino intus continue ageret in formas illarum primitivas quae sunt in seminibus, nusquam vegetarent et crescerent tam mirabili modo et successione; sed formae ibi tales sunt ut non recipiant aliquid vitae: ex influxu illo est quod aeterni et infiniti imaginem in se habeant, {1}sicut patet ex eo quod in continuo conatu sint propagandi suum genus et suam speciem, ad sic vivendum quasi in aeternum, et quoque ad implendum universum; (m)hoc inest in quolibet semine; [2] sed homo omnia illa, quae tam mirifica, ipsi naturae tribuit, nec aliquem influxum e spirituali mundo credit, quia illum corde negat; tametsi sciret quod subsistere nihil possit, nisi per quod exstitit, hoc est, quod subsistentia sit perpetua existentia, seu quod idem, productio sit continua creatio(n): quod inde universa natura sit theatrum repraesentativum regni Domini, videatur n. 3483; sed de his quoque, et de correspondentia eorum cum Maximo Homine, ex Divina Domini Misericordia, alibi dicendum.
@1 in eo$
AC n. 3649
3649. Continuatur de Maximo Homine, et correspondentia cum illo, ad finem {1}capitum sequentium.
@1 capitis sequentis$
AC n. 3650
3650. GENESEOS
CAPUT VIGESIMUM OCTAVUM
Ante caput praecedens xxvii explicata sunt quae Dominus docuit et praedixit de ultimo judicio, seu de ultimis diebus Ecclesiae, apud Matthaeum, capite xxiv a versu 8 ad 14, n. 3486-3489; nunc sequuntur ordine, ante hoc caput juxta institutum, explicanda quae ibi versibus 15-18;
Cum ergo videritis abominationem desolationis dictam a Daniele
propheta, stantem in loco sancto, qui legit, animadvertat.
Tunc qui in Judaea, fugiant in montes. Qui super tecto domus,
ne descendat ad tollendum quid e domo sua. Et qui in agro, ne
revertatur retro, ad accipiendum vestem suam{1}.
@1 i (tunicam)$
AC n. 3651
3651. Quisque videre potest quod haec arcana contineant, et quod absque arcanis illis detectis, nusquam sciri possit quid illud, quod `qui in Judaea, fugient in montes’; et `qui super tecto domus, non descendet ad tollendum quid e domo’; et `qui in agro, non revertetur retro ad accipiendum vestem suam’; nisi sensus internus doceret quid significent et involvant, indagatores et interpretes Verbi potuissent in opiniones prorsus alienas abduci et dilabi; immo quoque illi qui Verbi sanctitatem corde negant, inde deducere quod talibus verbis solummodo fuga et evasio adventante hoste describeretur, proinde quod nihil sanctius inibi foret, cum tamen per illa Domini verba plene describitur status vastationis Ecclesiae quoad bona amoris et vera fidei; ut a sequente explicatione eorum verborum constare potest.
AC n. 3652
3652. Secundum sensum internum haec ita se habent: `Cum ergo videritis abominationem desolationis’ significat Ecclesiae vastationem, quae tunc est cum Dominus non amplius agnoscitur, proinde cum nullus amor et nulla fides in Ipsum; tum quando non amplius aliqua charitas erga proximum; et consequenter cum non aliqua fides boni et veri; cum haec sunt in Ecclesia, seu potius in tractu ubi Verbum, nempe in cogitatis cordis tametsi non in doctrina oris, tunc est desolatio, et illa quae dicta, sunt (t)ejus abominatio; inde `cum videritis abominationem desolationis’ est cum aliquas talia observat; [2] quid tunc faciendum, sequitur vers. 16- 18. `Dictam a Daniele propheta’ significat in sensu interno, a prophetis; nam ubi aliquis propheta nomine suo in Verbo nominatur, non est is propheta qui intelligitur, sed ipsum Verbum propheticum, quia nomina nusquam in caelum penetrant, n. 1876, 1888; verum per unum prophetam non simile significatur quod per alium; quid per Mosen, {1}Eliam et Elisaeum, videatur in praefat. ad cap. xviii; et n. 2762; per `Danielem’ autem significatur omne propheticum de Adventu Domini et de Ecclesiae statu, hic de ejus statu ultimo; de vastatione multum agitur apud Prophetas, et per illam ibi in sensu litterae significatur vastatio Ecclesiae Judaicae et Israeliticae, sed in sensu interno vastatio Ecclesiae in communi, ita quoque vastatio quae nunc adest. [3] `Stantem’ in loco sancto’ significat vastationem quoad omnia quae boni et veri sunt; locus sanctus est status amoris et fidei; quod `locus’ sit status in sensu interno, videatur n. 2625, 2837, 3356, 3387; `sanctum’ illius status est bonum quod est amoris et inde verum quod fidei; non aliud intelligitur per sanctum in Verbo, quia illa a Domino, Qui Ipsum Sanctum seu Sanctuarium est. `Qui legit, animadvertat’ significat quod haec ab illis probe observanda sint qui in Ecclesia sunt, imprimis ab illis qui in amore et fide, de quibus nunc agitur. [4] `Tunc qui in Judaea, (x)fugiant in montes’ significat quod illi qui ab Ecclesia, non aliunde spectabunt quam ad Dominum, ita ad amorem in Ipsum, et ad charitatem erga proximum; quod per `Judaeam’ {2}significetur Ecclesia, {3}ostendetur infra; quod per `montem’ Ipse Dominus, at per `montes’ amor in Ipsum et charitas erga proximum, videatur n. 795, 796, 1430, 2722; secundum sensum litterae foret quod cum obsideretur Hierosolyma, sicut factum a Romanis, tunc non conferrent se illuc sed super montes, secundum illa apud Lucam,
Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam, tunc
scite quod prope sit devastatio, tunc qui in Judaea, fugiunto
super montes, et qui in medio ejus, exeunto, qui vero in
regionibus ne ingrediantur in eam, xxi 20, 21;
[5] sed per `Hierosolymam’ ibi similiter se habet, quod nempe in sensu litterae sit Hierosolyma quae intelligitur, sed in sensu interno Ecclesia Domini, videatur n. 402, 2117; omnia enim et singula quae in Verbo de populo Judaico et Israelitico memorantur, sunt repraesentativa regni Domini in caelis, et regni Domini in terris, hoc est, Ecclesiae, ut saepius ostensum; inde est quod per `Hierosolymam’ in sensu interno nullibi Hierosolyma intelligatur, nec per `Judaeam’ Judaea; sed fuerunt talia per quae repraesentari potuerunt caelestia et spiritualia regni Domini; utque repraesentarent, etiam facta sunt; ita Verbum potuit scribi quod esset secundum captum hominis qui legeret, et secundum intellectum angelorum qui apud hominem; haec etiam causa fuit quod Dominus similiter locutus; si enim aliter, non adaequatum fuisset captui legentium imprimis tunc temporis, nec simul intellectui angelorum, ita non receptum ab homine, {4}nec intellectum ab angelis. [6] `Qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua’ significat quod qui in bono charitatis sunt, non inde se conferrent ad illa quae sunt doctrinalium fidei; `tectum domus’ in Verbo significat statum hominis superiorem, ita statum ejus quoad bonum; quae autem infra, significant statum hominis inferiorem, ita statum quoad verum: quid `domus,’ videatur n. 710, 1708, 2233, (x)2331, 3142, 3538; cum statu hominis Ecclesiae se ita habet: cum is regeneratur, tunc verum discit propter bonum, est enim ei affectio veri propter illud; at postquam regeneratus est, tunc agit ex vero et bono; postquam ad hunc statum pervenit, tunc non conferre se debet ad statum priorem, nam si id faceret, de bono in quo est, ex vero ratiocinaretur, et sic statum suum perverteret; omnis enim ratiocinatio cessat, ac cessare debet, quando homo in statu est velle verum et bonum, tunc enim ex voluntate, proinde ex conscientia, cogitat et agit, et non ex intellectu, ut prius; si ex hoc iterum, incideret in tentationes {5}in quibus succumberet; haec sunt quae significantur per quod `qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua.’ [7] `Et qui in agro, ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam’ seu tunicam significat quod qui in bono veri nec {6}conferrent se a bono ejus ad doctrinale veri; `ager’ in Verbo significat illum statum hominis quoad bonum; quid `ager,’ videatur n. 368, 2971, 3196, 3310, 3317, 3500, 3508; et `vestis seu tunica’ significat id quod bonum investit, hoc est, doctrinale veri, nam hoc est sicut vestis bono; quod `vestis’ id sit, videatur n. 297, 1073, 2576, 3301. Quisque videre potest quod altiora hic recondita lateant quam apparent in littera; Ipse enim Dominus illa locutus est.
@1 et Eliam$
@2 i in sensu interno$
@3 sequitur; et$
@4 et perceptum$
@5 et$
@6 conferent$
AC n. 3653
3653. Ex his nunc constare potest quod status vastationis Ecclesiae quoad bona amoris et vera fidei in his versibus plene descriptus sit, et quod simul hortatio ad illos qui in illis sunt, quid tunc facient: sunt triplicis generis homines intra Ecclesiam, nempe qui in amore in Dominum sunt, qui in charitate erga proximum, et qui in affectione veri; {1}qui in prima classe sunt, {2}nempe qui in amore in Dominum{3}, in specie significantur per quod `qui in Judaea, fugiant in montes’ in altera classe sunt illi qui in charitate erga proximum, et in specie significantur per `qui super tecto domus, ne descendat ad tollendum quid e domo sua’: in tertia classe sunt illi qui in affectione veri, et in specie significantur per `qui in agro ne revertatur retro ad accipiendum vestem suam.’ Videantur quae de his prius in Altera Parte n. 2454 dicta, et quae explicata sunt, et ibi quoque quid sit `reverti retro, et respicere post se.
@1 illi$
@2 ita$
@3 i sunt,et$
AC n. 3654
3654. Quod `Judaea’ in Verbi sensu interno non significet Judaeam, sicut nec `Hierosolyma’ Hierosolymam, constare potest a pluribus locis in Verbo: in Verbo non ita nominatur Judaea, sed terra Jehudae, et per eam ibi sicut per terram Canaanem significatur regnum Domini, proinde etiam Ecclesia, nam haec est regnum Domini in terris; et hoc ideo quia per Jehudam seu per Judaicam gentem repraesentatum est regnum caeleste Domini, et per Israelem seu Israeliticum populum regnum spirituale Ipsius; et quia repraesentatum, ideo quoque in Verbo cum nominantur, in sensu ejus interno non aliud significatur; [2] quod illa significentur,patebit ex illis quae in sequentibus de Jehuda et terra Jehudae, ex Divina Domini Misericordia, dicentur; ac interea ex paucis his apud Prophetas; apud Esaiam,
Vinea fuit dilecto Meo in cornu filii olei, circumdedit illam
et elapidavit illam, et plantavit (c)illam vite nobili, et
aedificavit turrim in medio ejus, et etiam torcular excidit in
illa, et exspectavit ut faceret uvas, sed fecit labruscas; et
jam habitator Hierosolymae, et vir Jehudae, judicate quaeso
inter Me et inter vineam Meam; …ponam illam in
desolationem,…quia vinea Jehovae Zebaoth domus Israelis, et
vir Jehudae planta deliciarum Ipsius; et exspectavit judicium
sed ecce suppuratio, justitiam sed ecce clamor, v 1-3, 6, 7;
ibi in sensu litterae de perverso statu Israelitarum et Judaeorum agitur, in sensu autem interno de perverso statu Ecclesiae per Israelem et Jehudam repraesentatae; `habitator Hierosolymae’ est bonum Ecclesiae; quod `habitator’ sit bonum, seu quod idem, qui in bono, videatur n. 2268, 2451, 2712, 3613, et quod `Hierosolyma’ sit Ecclesia, n. 402, 2117; `domus Israelis’ similiter; quod `domus’ sit bonum, n. 710, 1708, 2233, (x)2331, 3142, 3538, et quod `Israel’ Ecclesia, n. 3305; `vir Jehudae’ consimiliter, per `virum’ enim significatur verum, n. 265, 749, 1007, 3134, 3310, 3459, et per `Jehudam’ bonum, sed cum differentia quod `vir Jehudae’ sit verum ex bono amoris in Dominum, quod verum caeleste vocatur, hoc est, illi qui in tali vero: [3] apud eundem,
Tollet signum gentibus, et congregabit expulsos Israelis, et
dispersa Jehudae colliget a quatuor alis terrae: tunc recedet
aemulatio Ephraimi, et hostes Jehudae exscindentur; Ephraim
non aemulabitur cum Jehuda, et Jehudah non angustabit
Ephraimum: … devovebit Jehovah linguam maris Aegypti; et
agitabit manum super fluvium cum vehementia spiritus Sui; …
tunc erit semita reliquiis populi Ipsius, quae residuae erunt
ab Asshure, xi 12, 13, 15, 16;
agitur ibi in sensu litterae de reductione Israelitarum et Judaeorum e captivitate, sed in sensu interno de Ecclesia nova in communi, et apud unumquemvis in particulari qui regeneratur seu fit Ecclesia; `expulsi Israelis’ pro illorum veris, `dispersa Jehudae’ pro eorum bonis; `Ephraim’ pro intellectuali illorum, quod non amplius repugnabit; `Aegyptus’ pro scientificis, et `Asshur’ pro {1}ratiocinatione inde, quae perverterunt; `expulsi, dispersa, reliquiae, et residui’ pro veris et bonis quae supersunt; quod `Ephraim’ sit intellectuale, patebit alibi; quod `Aegyptus’ sit scientificum, videatur n. 1164, 1165, 1186, 1462, 2588, 3325; quo `Asshur’ sit ratiocinatio, n. 119, 1186, et quo `reliquiae’ sint bona et vera a Domino recondita in interiore homine, n. 468, 530, 560, 561, 660, 661, 798, 1050, 1738, 1906, 2284: [4] apud eundem,
Audite hoc domus Jacobi, vocati nomine Israelis, et ex aquis
Jehudae exiverunt, …quia ab urbe sanctitatis vocantur, et
super Deo Israelis nituntur, xlviii 1, 2;
`aquae Jehudae’ pro veris quae sunt ex bono amoris in Dominum, vera illa inde sunt ipsa bona charitatis, quae bona spiritualia vocantur et faciunt Ecclesiam spiritualem, internam quae `Israel,’ et externam quae `domus Jacobi’; inde patet quid significant `domus Jacobi vocati nomine Israelis, et ex aquis Jehudae exiverunt’:
[5] apud eundem,
Producam ex Jacobo semen, et ex Jehudah heredem montium
Meorum, et possidebunt eum electi Mei, et servi Mei habitabunt
ibi, lxv 9;
`ex Jehudah heres montium’ in supremo sensu pro Domino, in sensu repraesentativo pro illis qui in amore in Ipsum, ita in bono utriusque amoris; quod `montes’ sint illa bona, supra n. 3652
ostensum est: [6] apud Mosen,
Catulus leonis Jehudah, a praeda ascendisti fili mi, curvavit
se, cubuit sicut leo, et sicut leo vetulus, quis excitabit
eum? Gen. xlix 9;
ibi quod per `Jehudam’ in supremo sensu intelligatur Dominus, manifeste patet, et in sensu repraesentativo illi qui in bono amoris in Ipsum: apud Davidem,
Cum exivit Israel ex Aegypto, domus Jacobi e populo barbaro,
factus est Jehudah in sanctuarium Ipsius, Israel dominia
Ipsius, Ps. cxiv 1, 2;
`Jehudah’ etiam ibi pro caelesti bono, quod est amoris in Dominum, et `Israel’ pro caelesti vero seu spirituali bono: [7] apud Jeremiam,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, et suscitabo Davidi
germen justum, qui regnabit rex, et prosperabitur, et faciet
judicium et justitiam in terra, in diebus Ipsius salvabitur
Jehudah, et Israel habitabit secure; et hoc nomen Ipsius, quod
vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra, xxiii 5, 6; xxxiii
15, 16;
ibi de Adventu Domini; `Jehudah’ pro illis qui in bono amoris in Dominum, `Israel’ qui in vero illius boni; quod non per `Jehudam’ intelligatur Jehudah, nec per `Israelem’ Israel, constare potest, quia Jehudah non salvatus, neque Israel amplius: similiter apud eundem,
Reducam captivitatem Jehudae, et captivitatem Israelis, et
aedificabo eos sicut prius, xxxiii (x)7;
pariter: apud eundem,
in diebus illis, et in tempore illo, dictum Jehovae, venient
filii Israelis, ipsi et filii Jehudae simul, eundo et flendo
ibunt, et Jehovam Deum suum quaerent, et Zionem quaerent via,
quo facies eorum, l 4, 5:
apud eundem,
In tempore illo vocabunt Hierosolymam thronum Jehovae, et
congregabuntur ad illam omnes gentes ob nomen Jehovae
Hierosolymam, non ibunt amplius post obfirmationem cordis sui
mali, in diebus illis ibunt domus Jehudae ad domum Israelis,
et venient una e terra septentrionis super terram, iii 17, 18:
[8] apud eundem,
Ecce dies venientes, dictum Jehovae, quibus seminabo domum
Israelis et domum Jehudae semine hominis et semine bestiae;
…et pangam cum domo Israelis, et cum domo Jehudae foedus
novum; …hoc foedus quod pangam cum domo Israelis post dies
illos, dabo legem Meam in medio eorum, et super cor eorum
scribam illam, xxxi 27, 31, 33;
quod Israel {1}seu domus Israelis non intellecta sit, manifeste patet, quia dispersi inter gentes et nusquam e captivitate reducti sunt, consequenter quod nec Jehudah {2}seu domus Jehudae intellecta, sed quod per illos in sensu interno significati (x)qui a regno spirituali et caelesti Domini sunt; cum illis `novum foedus{3}, et illorum in corde scripta {3} lex’: `novum foedus’ pro conjunctione cum Domino per bonum, n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021, 2037; `lex in corde scripta’ pro perceptione boni et veri inde, et quoque pro conscientia: [9] apud Joelem,
Fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent
lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis, et fons e domo
Jehovae exibit, et irrigabit flumen {4}shittim: Aegyptus in
vastitatem erit, et Edom in desertum vastitatis erit, propter
violentiam filiis Jehudae, quorum fuderunt sanguinem innocentem
in terra sua: et Jehudah in aeternum sedebit, et Hierosolyma in
generationem et generationem, iv 18-20;
ex singulis ibi etiam patet quod per `Jehudam’ non intelligatur Jehudah, nec per `Hierosolymam’ Hierosolyma, sed quod illi qui in sancto amoris et charitatis {5}, illi enim `in aeternum sedebunt,’ et `in generationem et generationem’: [10] apud Malachiam,
Ecce Ego mittens angelum Meum, qui parabit viam ante Me, et
subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos
quaerentes, et angelus foederis quem vos desideratis; …tunc
suavis erit Jehovae minha Jehudae et Hierosolymae, juxta dies
aeternitatis, et juxta annos priores, iii 1, 4;
ibi de Adventu Domini; quod tunc non `Jehovae suavis fuerit minha Jehudae et Hierosolymae,’ constat; inde patet quod per Jehudam et Hierosolymam talia quae sunt Ecclesiae Domini, significentur: ita ubivis in Verbo alibi ubi Jehudah, Israel et Hierosolyma nominantur. Inde nunc constare potest quid per Judaeam apud Matthaeum significatur, quod nempe Ecclesia Domini, ibi vastata{6}
@1 ratiociniis$
@2 et$
@3 i est$
@4 AI have schittim, Sch Schittim, AV, RV Shittim, but RV in margin
`the valley of acacias.’$
@5 i sunt$
@6 In A this was originally the end of this preface. Chap.
xxviii was started, but deleted and n. 3655 added.$
AC n. 3655
3655. In illis quae apud Evangelistam praecedunt, actum est de primo et secundo statu perversionis Ecclesiae; quod primus status fuerit quod non amplius inciperent scire quid bonum et quid verum, sed de illis litigarent inter se, a quibus falsitates, videatur n. 3354; et quod secundus status fuerit quod bonum et verum contempturi, et quoque quod aversaturi, et sic quod exspiratura fides in Dominum, secundum gradus sicut cessatura charitas, videatur n. 3487, 3488: hic nunc est tertius status de quo agitur, qui est desolationis Ecclesiae quoad bonum et verum.
CAPUT XXVIII
1. Et vocavit Jischak ad Jacobum, et benedixit illi, et praecepit illi, et dixit illi, Non accipies mulierem e filiabus Canaan.
2. Surge, vade Paddanem Aram, domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae.
3. Et DEUS Shaddai benedicet tibi, et faciet fructificari te, et multiplicari te; et eris in coetum populorum.
4. Et dabit tibi benedictionem Abrahami, tibi et semini tuo cum te, ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit DEUS Abrahamo.
5. Et misit Jischak Jacobum, et ivit Paddanem Aram, ad Labanem filium Bethuelis Aramaei, fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi.
6. Et vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo, et miserit illum Paddanem Aram, ad accipiendum sibi exinde mulierem, in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo, Non accipies mulierem e filiabus Canaan.
7. Et audiverit Jacob ad patrem suum, et ad matrem suam, et iverit Paddanem Aram.
8. Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui.
9. Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami, sororem Nebaioth, super feminas suas sibi ad {1}mulierem.
* * * *
10. Et exivit Jacob e Beersheba, et ivit Haranem.
11. Et incidit in locum, et pernoctavit ibi, quia occidit sol, et sumpsit de lapidibus loci, et posuit subcapitalia sua, et cubuit in loco illo.
12. Et somniavit; et ecce scala statuta terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli DEI ascendentes et descendentes in illa.
13. Et ecce JEHOVAH stans super illa, et dixit, Ego JEHOVAH DEUS Abrahami patris tui, et DEUS Jischaki; terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam, et semini tuo.
14. Et erit semen tuum, sicut pulvis terrae, et erumpes ad mare, et ad orientem, et ad septentrionem, et ad meridiem; et benedicentur in te omnes familiae {2}humi, et in semine tuo.
15. Et ecce Ego cum te, et custodiam te in omni quo eas, et reducam te ad humum hanc, quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus sum tibi.
16. Et expergefactus Jacob e somno suo, et dixit, Certe est JEHOVAH in loco hoc, et ego non scivi.
17. Et timuit, et dixit, Quam terribilis Locus hic, nihil hic nisi domus DEI, et haec porta caeli.
18. Et mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem, quem posuit subcapitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput illius.
19. Et vocavit nomen loci illius Bethel; et utique Luz nomen urbis priore.
20. Et vovit Jacob votum, dicendo, Si fuerit DEUS cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum.
21. Et rediero in pace ad domum patris mei, et erit JEHOVAH mihi in DEUM.
22. Et lapis hic, quem posui statuam, erit Domus DEI, et omne quod dederis mihi, decimando decimabo illud tibi.
@1 so A but d uxorem$
@2 so A but d terrae$
AC n. 3656
3656. CONTENTA
Agitur hic in sensu supremo de Domino, quomodo Naturale Suum quoad verum et quoad bonum incepit Divinum facere; et describitur in communi per quae media. At in sensu repraesentativo, quomodo Dominus naturale hominis quoad verum et quoad bonum regenerat seu novum facit; processus in communi similiter est ibi, vers. {1}1-10.
AC n. 3657
3657. Describitur in sensu interno supremo, quomodo Dominus Naturale Suum quoad verum inceperit Divinum facere ex ultimo ordinis, ut sic intermedia disponeret, et omnia et singula conjungeret Primo, hoc est, Ipsi Divino Suo: in sensu autem interno repraesentativo quomodo Dominus naturale humanum etiam ex ultimo ordinis regenerat, ac intermedia sic disponit ut per rationale illa Sibi conjungat: de qua re a vers. {1}11-22.
@1 From pp. 555 and 562 it appears that vers. 1-9 and 10-22 would
be more correct.$
AC n. 3658
3658. SENSUS INTERNUS
Vers. 1, 2. Et vocavit Jischak ad Jacobum, et benedixit illi, et praecepit illi, et dixit illi, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. Surge, vade Paddanem Aram, domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae. `Vocavit Jischak ad Jacobum’ significat perceptionem qualis quoad bonum veri a Domino: `et benedixit illi’ significat quod ita conjungeretur: `et praecepit illi, et dixit illi significat reflexionem et inde perceptionem: `Non accipies mulierem e filiabus Canaan’ significat modo ne conjungeretur affectionibus falsi et mali: `surge’ significat modo elevet illud bonum inde: `vade Paddanem Aram’ significat cognitiones talis veri: `domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae’ significat bonum collaterale externum, et inde verum quod conjungendum.
AC n. 3659
3659. `Vocavit Jischak ad Jacobum’: quod significet perceptionem qualis quoad bonum veri a Domino, constat a significatione `vocare ad aliquem’ quod sit perceptio qualis, de qua n. 3609; ex repraesentatione `Jischaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini: Rationalis, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit Dominus quoad verum naturale, de qua n. 1893, 3305, 3509, 3525, (x)3546, 3576, 3599; hic autem et in sequentibus hujus capitis repraesentat `Jacob’ bonum illius veri; inde patet quod per haec verba, `vocavit Jischak ad Jacobum’ significetur perceptio qualis a Domino quoad bonum veri. [2] Quod `Jacob’ hic repraesentet bonum illius veri, est quia nunc primogenituram Esavi tulerat, et quoque ejus benedictionem, et sic per illa induit personam Esavi, sed adhuc non amplius quam quoad bonum illius veri, quod, nempe verum’, prius repraesentavit; omne enim verum, quodcumque et qualecumque sit, in se habet bonum, nam verum nisi ex bono non est verum, inde dicitur verum; per primogenituram quam tulit et per benedictionem, accepit id prae Esavo quod ejus posteritas succederet in promissionem factam Abrahamo et Jischako de terra Canaane, et sic quod per illum repraesentaretur Divinum Naturale Domini, sicut per `Jischakum’ Divinum Rationale, et per `Abrahamum’ Ipsum Divinum Ipsius; {1}ut itaque repraesentativum in unam personam caderet, permissum fuit ut primogenituram Esavo ita auferret, et dein benedictionem; inde est quod Jacob nunc repraesentet bonum naturalis, sed hic in principio bonum illius veri, quod, nempe verum, mox {2}prius repraesentavit. Adhuc quoque agitur de Esavo, ut in versu seq. 6-9 hujus capitis, ex causa ut bonum veri et verum boni interius Naturalis Domini repraesentaretur, quod per `Jacobum’ adhuc non potest. Quid et quale est bonum veri, quod hic est `Jacob,’ ex sequentibus constabit.
@1 et sic$
@2 supra$
AC n. 3660
3660. `Et benedixit illi’: quod significet quod ita conjungeretur, constat a significatione `benedici’ quod sit conjungi, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584. (m)Quod Jischak pater nunc benedicat Jacobo filio, tametsi is cum fraude venerit, et abstulerit benedictionem Esavo, et ad illud factum Jischak horruerit, ut patet a capite praecedente xxvii vers. 33, 35, est quia nunc percepit quod Jacobi posteritas esset quae terram Canaanem possideret, non Esavi, inde confirmata est benedictio ab Jischako; sed fraus ad quam horruit Jischak, significabat et praedicebat fraudulentum in illa gente quoad repraesentativa, quod nempe nihil minus quam sincere aut corde repraesentaret Divina {1}aut caelestia regni Domini, ita {2}prorsus non sicut Antiqua Ecclesia, sed modo in externis separatis ab interno, (n)et ne quidem hoc, quia toties desciverunt in apertas idololatrias. [2] {3}Quid autem per conjungi seu conjunctionem, quae per benedici in sensu interno significatur, intelligitur, prius dictum est, quod nempe naturale quoad bonum et quoad verum adjungeretur rationali, seu quod idem, externus homo interno; ut enim Dominus Naturale Suum Divinum faceret, bonum et verum tale ei inderet quae corresponderent cum bono et vero Divini Rationalis; absque bonis et veris correspondentibus non datur conjunctio: dantur bona et vera naturalis, seu propria naturalis hominis, innumerabilia, et tam innumerabilia ut ab homine vix queant sciri eorum genera communissima, utcumque cum nominatur bonum et verum naturale, appareat homini sicut unum simplex; totum enim naturale et omne quod ibi, non est aliud; et quia ita, constare potest quod bona et vera naturalis sint in quibus inesse possunt bona et vera rationalis, et quod bona et vera naturalis sint in quibus non inesse possunt bona et vera rationalis; consequenter quod bona et vera naturalis sint quae adjungi possint bonis et veris rationalis per correspondentiam; de his in hoc capite et in sequentibus agitur. [3] Scire illa bona et vera, et distinguere illa inter se, tum intueri qualia sunt, et sic quomodo apta {4}sunt ut conjungantur, non ita apparet homini, quamdiu is non ex interiore seu ex illuminatione a luce caeli cogitat, ei enim talia tunc et obscura et injucunda apparent; sed usque sunt talia captui et intellectui angelorum adaequata, etiam captui spirituum; nam non cogitationes eorum interpolant curae rerum mundanarum, corporearum et terrestrium, ut prius cum vixerunt homines in mundo; hi, nempe angeli et spiritus, in intelligentiae amoenitate et sapientiae beatitudine sunt, cum talia illis ex sensu interno Verbi sunt; Divinum enim tunc affulget, quia in sensu supremo agitur de Domino, et in sensu repraesentativo de Ecclesia et regeneratione; inde in sphaera Divina Domini, et Ipsius finium et usuum sunt.
@1 et$
@2 nihil minus quam$
@3 Sed quid per conjungi seu conjunctionem in sensu interno intelligatur$
@4 sint$
AC n. 3661
3661. `Et praecepit illi, et dixit illi’: quod significet reflexionem et perceptionem inde, constat ex significatione `praecipere’ in historicis Verbi, {1}quod sit reflectere, et ex significatione `dicere’ quod sit percipere, de qua n. 1791, 1815, 1819, 1822, 1898, 1919, 2080, 2619; 2862; reflexio est intuitio rei, quomodo se habet, tum qualis est exinde est perceptio.
@1 before in historicis$
AC n. 3662
3662. `Non accipies mulierem e filiabus Canaan’: quod significet modo ne conjungeretur affectionibus falsi et mali, constat ex significatione `accipere mulierem’ quod sit associari seu conjungi; ex significatione `filiarum’ quod sint affectiones, de qua n. 568, 2362, 3024; et ex significatione `Canaanis’ quod sit falsum et malum, de qua n. 1093, 1140, 1141, 1167, 1205, 1444, 1573, 1574, 1868.
AC n. 3663
3663. `Surge’: quod significet modo elevet illud bonum inde, constat ex significatione `surgere’ quod involvat ubi dicitur, aliquam elevationem, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171; hic elevationem a talibus quae significantur per `filias Canaan,’ ad talia quae significantur per `filias Labanis,’ de quibus sequitur.
AC n. 3664
3664. `Vade Paddanem Aram’: quod significet cognitiones talis veri, constat ex significatione `Aram’ seu Syriae quod sint cognitiones, de qua n. 1232, 1234, 3249; quod `Paddan Aram’ sint cognitiones veri, inde est quia erat in Syria fluviorum, ubi Nahor, Bethuel et Laban, per quam quod cognitiones veri significentur, videatur n. 3051; Paddan Aram etiam prius cap. xxv 20, et in sequentibus cap. xxxi 18 memoratur, et quoque in illis locis significat cognitiones veri.
AC n. 3665
3665. `Domum Bethuelis patris matris tuae, et accipe tibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris tuae’: quod significet bonum collaterale externum, et inde verum quod conjungendum, constat ex repraesentatione `Bethuelis’ quod sit bonum gentium primae classis, de qua n. 2865; ex repraesentatione `Labanis’ quod sit affectio boni in naturali homine, seu affectio boni externi, et proprie bonum communis stirpis collaterale, de qua n. 3129, 3130, 3160, 3612; et ex significatione `accipere mulierem e filiabus ejus’ quod sit associari seu conjungi affectionibus veri quae inde; quod `accipere mulierem’ sit conjungi, patet, et quod `filiae’ sint affectiones, videatur n. 568, 2362, 3024; inde constat quid illa verba significant, nempe quod bonum naturalis repraesentatum hic per `Jacobum’ conjungeretur veris quae ex bono collaterali externo. [2] Haec se ita habent: cum regeneratur homo, tunc ducitur is a Domino primum sicut infans, dein sicut puer, postea sicut adolescens, et tandem sicut adultus; {1}vera quae sicut infans puer discit, sunt prorsus externa et corporea, nam interiora nondum potest capere; vera illa sunt non aliud quam cognitiones talium in quibus intime sunt Divina: sunt enim cognitiones rerum in quibus non intime aliquod Divinum, et sunt in quibus est; cognitiones in quibus intime est Divinum, sunt tales ut admittere possint vera interiora magis et magis successive et ordine, at cognitiones in quibus non est Divinum, sunt tales ut non admittant, sed respuant; sunt enim cognitiones boni et veri externi et corporei, sicut humus quae secundum suam indolem admittit semina hujus non alterius naturae, et unum genus seminum producit et alterum suffocat; cognitiones in quibus intime Divinum, admittunt in se verum et bonum spirituale et caeleste, ex Divino enim quod intus est et disponit, tales sunt; at cognitiones in quibus non Divinum, admittunt modo falsum et malum, nam sunt talis naturae; illae cognitiones veri externi et corporei quae admittunt verum et bonum spirituale et caeleste, significantur hic per `filias Labanis ex domo Bethuelis,’ at quae non admittunt, significantur per `filias {2}Canaan.’ [3] Cognitiones quae ab infantia ad pueritiam addiscuntur, sunt sicut vasa communissima, quae adimplenda sunt {3}bonis, ac sicut adimplentur, illustratur homo; si talia vasa sunt ut in illis possint esse bona genuina, tunc a Divino quod intus in illis, {4}illustratur homo, et hoc successive magis et magis; at si {5}talia sunt ut in illis non possint esse bona genuina, tunc non illuminatur; apparet quidem sicut illustretur, sed est ex lumine fatuo quod est falsi et mali, at usque obscuratur magis et magis per illa quoad bonum et verum. [4] Cognitiones tales sunt multiplices, et tam multiplices ut vix possint quoad genera recenseri, minus quoad species distingui; derivantur enim a Divino multipliciter per rationale in naturale; quaedam {6}enim immediate influunt per bonum rationalis, et inde in bonum naturalis: etiam in verum hujus boni, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum, ac ibi quoque abeunt in varios rivos; et quaedam influunt mediate per verum rationalis {7}in verum naturalis, etiam in bonum hujus veri, ac iterum inde in naturale externum seu corporeum videatur n. 3573, 3616. Se habent illa sicut gentes, familiae, et domus ac in illis consanguinitates et affinitates, quod nempe sint qui in linea recta sunt a primo patre, et qui in linea obliqua seu collaterali magis et magis; in caelis haec distinctissima sunt, nam societates ibi omnes secundum genera et species boni et veri, ac inde proximitates, distinctae sunt, n. 685, 2508, 2524, 2556, 2739, 3612; quas etiam repraesentabant antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per id quod ita distincti in gentes, familias, et domos habitarent, n. 470, 471, 483, 1159, 1246; inde quoque erat quod mandatum ut illi qui ab Ecclesia repraesentativa erant, conjugia contraherent intra suae gentis familias, ita enim repraesentari potuit per illos caelum, et ejus societatum conjunctio quoad bonum et verum; sicut hic nunc per Jacobum quod `iret ad domum Bethuelis patris matris suae, et acciperet sibi exinde mulierem a filiabus Labanis fratris matris suae.’ [5] {8}Quod attinet ipsas cognitiones veri externi seu corporei, quae ex bono collaterali sunt, et, ut dictum, intus in se habent Divinum, et sic admittere possunt genuina bona, quales sunt apud infantes pueros qui dein regenerantur, sunt in genere tales, quales sunt historicorum Verbi, ut quae ibi dicuntur de Paradiso, de primo homine ibi, de arbore vitae in medio ejus, et de arbore scientiae, {9}ubi serpens qui decepit; haec sunt cognitiones quae in se habent Divinum, et in se admittunt (t)bona et vera spiritualia et caelestia, quia repraesentant et significant illa; tales cognitiones etiam sunt reliqua quae in historicis Verbi, sicut quae ibi de tabernaculo sunt, deque templo, et (c)eorum constructionibus; {10}pariter quae de vestibus Aharonis et filiorum ejus; tum quoque de festis tabernaculorum, primitiarum messis et azymorum, et de similibus aliis; haec et talia, cum ab infante puero sciuntur et cogitantur, tunc ab angelis qui apud illum, cogitatur de Divinis quae repraesentant et significant; et quia angeli his afficiuntur, affectio eorum communicatur, et facit jucundum et volupe quod puero ex illis, et praeparat {11}illius mentem ad recipiendum vera et bona genuina: talia et perplurima alia sunt cognitiones veri externi et corporei ex bono collaterali.
@1 A had vera quae sicut infans discit, sunt prorsus externa seu
corporea; but d infans…corporea; then continues puer discit
sunt prorsus externa et corporea; finally ip infans before
puer.$
@2 Cannanis$
@3 i veris et$
@4 illuminatur $
@5 i vasa$
@6 nempe$
@7 i et inde$
@8 Quod ipsas cognitiones veri externi seu corporei, quae ex bono
collaterali sunt, attinet, sunt, sicut dictum quales sunt apud
infantes seu pueros primae aetatis, et intus in se habent Divinum
et sic admittere possunt genuina vera et bona, tales cognitiones
sunt historica Verbi (quales…aetatis is deleted, but similar
words are in I)$
@9 e qua serpens decepit Evam$
@10 i quae quia in se Divinum recondunt, et sunt caelestium et
spiritualium repraesentativa, etiam admittunt talia.$
@11 illorum$
AC n. 3666
3666. Vers. 3-5. Et Deus Shaddai benedicet tibi, et faciet fructificari te, et multiplicari te,’ et eris in coetum populorum. Et dabit tibi benedictionem Abrahami, tibi et semini tuo cum te, ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit Deus Abrahamo. Et misit Jischak Jacobum, et ivit Paddanem Aram, ad Labanem filium Bethuelis Aramaei, fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi. `Deus Shaddai benedicet tibi’ significat tentationes illius veri et boni, per quas conjunctio: `et faciet fructificari te et multiplicari te’ significat inde bona et vera: `et eris in coetum populorum’ significat copiam: `et dabit tibi benedictionem Abrahami’ significat conjunctionem Ipsius Divini cum bono et vero naturalis: `tibi et semini tuo cum te’ significat cum bono et vero quod inde: `ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum’ significat vitam instructionum: `quam dedit Deus Abrahamo’ significat quae ex Divino: `et misit Jischak Jacobum’ significat initium existentiae: `et ivit Paddanem Aram’ significat hic ut prius, cognitiones illius veri: `ad Labanem filium Bethuelis Aramaei’ significat bonum collaterale: `fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi’ significat affinitatem ex matre cum bono veri quod `Jacob’, cum boni vero quod `Esau.’
AC n. 3667
3667. `Deus Shaddai benedicet tibi’: quod significet tentationes illius veri et boni per quas conjunctio, constat ex significatione `Dei Shaddai’ quod sint tentationes, de qua sequitur; et ex significatione `benedici’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; quia per Jacobum (t)nunc repraesentatur bonum veri, ut supra n. 3659 ostensum, hic illud (t)bonum et verum per `tibi’ intelligitur. Quod `Deus Shaddai’ significet tentationes, est inde quia antiquis temporibus insigniverunt Supremum Deum, seu Dominum, variis nominibus, et hoc secundum attributa, et secundum bona quae ab Ipso, et quoque secundum vera, quae quod multiplicia sint, unusquisque novit; qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, per omnes illas denominationes non intellexerunt nisi Unum Deum, nempe Dominum, Quem Jehovam appellarunt: at postquam Ecclesia a bono et vero descivit, et simul a sapientia illa, tunc coeperunt tot deos colere, quot denominationes Unius Dei fuerunt, usque adeo ut unaquaevis gens, et tandem unaquaevis familia pro suo Deo agnosceret unum ex illis; [2] inde tot dii (x)exstiterunt, qui etiam passim in Verbo {1}nominantur; simile factum in familia Terahi patris Abrahami, et quoque in ipsa domo Abrahami; qui quod alios deos coluerit, videatur n. 1356, 2559, et quod imprimis Deum Shaddai, n. 1992; quod cultus ejus permanserit in domo illa, constat quoque ex his apud Mosen,
Apparui Abrahamo, Jischako, et Jacobo, in Deo Shaddai, et
nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. vi 3;
inde est quod dictum Abrahamo,
Ego Deus Shaddai, ambula tibi coram Me, et esto integer, Gen.
xvii 1;
et quod nunc ab Jischako dictum Jacobo, `Deus Shaddai benedicet tibi’: quod ita sit, manifeste etiam patet (c)ab illis quae in hoc capite, quod postquam Dominus in somnio dixit
Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui, et Deus Jischaki, vers.
13,
usque Jacob dein dixerit,
Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego
ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad
induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit
Jehovah mihi in Deum, vers. 20, 21;
inde patet quod nec domus Jacobi agnoverit Jehovam, sed quod pro suo Deo agnosceret Illum si sibi benefaceret: prorsus sicut hodie in gentilismo Christiano. [3] Quod autem (x)Deum Shaddai in specie attinet, fuerat {2}ita in Ecclesia Antiqua Dominus appellatus respective ad tentationes, et {2}benedictiones et benefacta post tentationes, quod in Parte Altera n. 1992 ostensum; inde nunc est quod per `Deum Shaddai’ in sensu interno significentur tentationes. Quod per tentationes fiat conjunctio boni et veri, videantur quae prius de tentationibus dicta et ostensa sunt et n. (x)2819 citata.
@1 i Historico$
@2 after Antiqua$
@3 ad consolationes$
AC n. 3668
3668. `Et faciet fructificari te et multiplicari te’: quod significet inde bona et vera, constat ex praedicatione `fructificari’ quod sit de bono, ac `multiplicari’ quod sit de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847.
AC n. 3669
3669. `Et eris in coetum populorum’: quod significet copiam, constare potest absque explicatione; `coetus populorum’ in specie praedicatur de veris, per `populos’ enim in Verbo significantur illi qui in {1}vero sunt, videatur n. 1259, 1260, 2928, 3581; at per `gentes illi qui in bono n. 1259, 1260, 1416, 1849. Quod hic dicatur `coetus populorum,’ est quia de bono veri per `Jacobum’ repraesentato agitur; aliud enim est bonum quod ex vero, et aliud est bonum ex quo verum; bonum quod ex vero est quod hic est `Jacobus,’ et bonum ex quo verum est quod est `Esau’; bonum quod ex vero est inversum ad bonum ex quo verum; in bono quod ex vero, sunt illi qui regenerantur antequam regenerati sunt, at in bono ex quo verum, sunt iidem cum regenerati; quod status illorum inversus sit, videatur n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603.
@1 A has veris changed to vero$
AC n. 3670
3670. `Et dabit tibi benedictionem Abrahami’: quod significet conjunctionem Ipsius Divini cum bono et vero naturalis, constat ex significatione `benedictionis’ quod sit conjunctio, de qua supra n. 3660, 3667; et ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Ipsum Divinum Domini, quod `Pater’ vocatur, de qua n. 2011, 3251, 3439; et quia haec dicuntur ad Jacobum, per quem repraesentabitur Divinum Naturale Domini quoad Divinum Bonum et Verum ibi, est conjunctio Ipsius Divini cum bono et vero Naturalis, quae per `dabit tibi benedictionem Abrahami’ in sensu interno significatur. In sensu litterae est possessio terrae Canaanis quae per benedictionem Abrahami intelligitur, et quoque per verba quae sequuntur, `Ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum, quam dedit Deus Abrahamo’; secundum illum sensum etiam illa verba capiunt omnes qui credunt quod historica Verbi non caelestiora et arcaniora involvant, imprimis gens Judaica, quae etiam sibi prae omnibus gentibus et populis inde vindicat praerogativam; similiter intellexerunt illa patres (c)eorum, ac imprimis Jacobus, qui qualis fuerit, constare potest ex illis quae mox supra n. (x)3667 dicta sunt, quod nempe `non noverit Jehovam,’ nec agnoscere voluerit nisi corporea et mundana ei daret; sed quod nec Abraham, nec Jischak, nec Jacobus {1}intellecti sint, sed quod per `Jacobum’ repraesentetur Dominus quoad Naturale quod Divinum faceret, ab explicationibus abunde patet: quod perinde sit qualis homo sit qui repraesentat, sive malus sive bonus, et quod malus aeque repraesentare possit, et {2}repraesentaverit Divinum Domini, videatur n. 665, 1097, 1361; [2] idem potest constare ex repraesentativis quae etiam hodie; omnes enim reges, quicumque sunt et qualescumque sunt, per ipsum regium apud illos repraesentant Dominum; pariter omnes sacerdotes, quicumque et qualescumque sunt, per ipsum sacerdotale; ipsum regium et ipsum sacerdotale est sanctum, qualiscumque is est qui ministrat; inde est quod Verbum quod malus docet, aeque sanctum sit, etiam sacramentum baptismi et {3}Sacra Cena, et similia; inde quoque constare potest quod nusquam aliquis rex sibi vindicare queat de sancto quod ejus regii est; nec aliquis sacerdos de sancto quod ejus sacerdotii est; quantum sibi ex illo vindicat seu id sibi tribuit, tantum furis spiritualis characterem, seu furti spiritualis notam, sibi imponit; et quoque quantum mali facit, hoc est, contra justum et aequum, et contra bonum et verum, tantum exuit rex repraesentativum sancti regii, et sacerdos sancti sacerdotii, ac repraesentat oppositum; inde in Ecclesia repraesentativa Judaica tot leges latae sunt de sancto in quo essent imprimis sacerdotes, cum ministrarent; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, plura in sequentibus dicentur.
@1 i in ipso sancto Verbi$
@2 repraesentaverint$
@3 sacrae caenae$
AC n. 3671
3671. `Tibi et semini tuo cum te’: quod significet cum bono et vero quod inde, constat ex repraesentatione Jacobi, qui hic est `tibi,’ quod sit {1}bonum veri seu bonum quod ex vero, de qua supra; et ex significatione `seminis’ quod sit bonum et verum fidei, de qua n. 1025, 1447, 1610, 2848, 3373; `cum te’ significat quod adjunctum bono veri, quod est `Jacob.’ Se habet cum bono et vero, sicut cum seminibus, et cum humo; bonum interius est sicut semen quod producit sed non nisi quam in bona humo; bonum et verum exterius est sicut humus, in qua producitur; illud, nempe semen, quod est bonum et verum interius, non aliter radicari potest; inde est quod rationale hominis {2}omnium primo regeneratur, nam ibi sunt semina, et dein naturale, ut hoc inserviat pro humo, n. 3286, 3288, 3321, 3368, 3493, 3576, 3620, 3623; et quia naturale est sicut humus, bonum et verum fructificari et multiplicari potest in rationali, quod non fieri posset nisi alicubi haberet humum, in qua semen suam radicem. Ex hac comparatione, sicut in speculo videri potest quomodo se habet cum regeneratione{3}, et cum plurimis arcanis ejus; [2] intelligere bonum et verum et velle illa, est rationalis, perceptiones boni et veri inde sunt sicut semina, at scire illa et agere illa est naturalis; ipsa scientifica et opera sunt sicut humus; quando homo afficitur scientificis quae confirmant bonum et verum, et magis cum jucundum appercipit in agendo illa, tunc sunt semina ibi ut in sua humo, et crescunt; inde bonum fructificatur et verum multiplicatur, et continue ex humo illa ascendunt in rationale, et hoc perficiunt; aliter se habet cum homo intelligit bonum et verum, et quoque interius {4}percipit aliquid velle, sed usque non amat scire illa, et minus facere illa, tunc non fructificari potest bonum et multiplicari verum in rationali.
@1 bonum quod ex vero seu bonum veri$
@2 before rationale$
@3 i hominis$
@4 vult illud$
AC n. 3672
3672. `Ad hereditandum te terram peregrinationum tuarum’: quod significet vitam instructionum, constat ex significatione `hereditare’ quod sit vitam alterius habere, de qua n. 2658, 2851, hic vitam ex Divino, quod significatur per illa verba quae mox sequuntur; et ex significatione `peregrinationum’ quod sint instructiones, de qua n. 1463, 2025; `terra’ significat ubi vita. Vita instructionum, de qua hic, est vita boni ex vero, quod hic per `Jacobum’ repraesentatur, cum enim vivitur secundum vera quibus instruitur homo, tunc est in vita instructionum.
AC n. 3673
3673. `Quam dedit Deus Abrahamo’: quod significet quae ex Divino, constat ex repraesentatione `Abrahami’ quod sit Dominus quoad Divinum quod Pater in Verbo vocatur, de qua n. 2010, 3251, 3439; quod `dedit Deus’ sit appropriatum Ipsi, constare potest, nam quod (t)est datum, est illius cui datum; inde patet quod per `quam dedit Deus Abrahamo’ significetur vita quae ex Divino.
AC n. 3674
3674. `Et misit Jischak Jacobum’: quod significet initium existentiae, constat ex eo quod nunc ingrediatur Jacob repraesentare bonum veri, ita initium existentiae Divini Naturalis Domini; quae enim in sequentibus de Jacobo apud Labanem dicuntur, {1}continent illa; inde est quod `misit Jischak Jacobum’ significet initium existentiae.
@1 i in sensu interno$
AC n. 3675
3675. `Et ivit Paddanem Aram’: quod significet cognitiones illius veri, constat ex significatione `Paddanis Aram’ quod sint cognitiones veri, de qua supra n. 3664.
AC n. 3676
3676. `Ad Labanem filium Bethuelis Aramaei’: quod significet bonum collaterale, constat ex repraesentatione `Labanis’ quod sit bonum communis stirpis collaterale, de qua etiam supra n. 3665; et ex repraesentatione `Bethuelis’ quod sit bonum gentium primae classis, de qua n. 2865, 3665, ex quo sicut ex communi stirpe bonum quod per `Labanem’ repraesentatur; quod Bethuel cognominetur hic `Aramaeus,’ est quia per `Aram’ seu Syriam significantur cognitiones boni et veri, n. 1232, 1234, 3249, de quibus hic agitur. [2] Verum externum ex quo bonum, quod hic est `Jacob,’ non aliud est quam cognitiones, nam hae sunt vera quae omnium {1}primo hauriuntur, et quoque pro veris {2}habentur ab illis qui in initio regenerationis sunt: sed cognitiones non sunt vera in se, sed ex Divinis quae in illis sunt, quae cum {3}elucent, tunc primum fiunt vera; sunt interea modo sicut vasa communia, per quae et in quibus vera recipi possunt, sicut sint illa de quibus prius n. 3665 f.; et sicut sunt omnia scientifica quae primum discuntur.
@1 primum$
@2 agnoscuntur$
@3 prodeunt$
AC n. 3677
3677. `Fratrem Rebeccae matris Jacobi et Esavi’: quod significet affinitatem ex matre cum bono veri quod `Jacob,’ cum boni vero quod `Esau,’ constat ex repraesentatione `Rebeccae’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Verum, de qua saepius prius; ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit bonum veri seu bonum quod ex vero in naturali; et ex repraesentatione `Esavi’ quod sit boni verum, seu bonum es quo verum in naturali, de quibus supra n. 3669; et quia omnia bona et vera quae sunt in naturali seu externo homine, concipiuntur et nascuntur a rationali seu interno homine, nempe a bono rationalis ut a patre, et a vero rationalis ut a matre n. 3314, 3573, 3616, ideo per illa verba significatur affinitas ex matre cum bono veri quod `Jacob,’ cum boni vero quod `Esau’; se quoque prorsus similiter habent; [2] sed explicare illa ad captum, perquam difficile est, ex causa quia communissima hujus rei hodie ignota sunt, sicut quid bonum spirituale, et quid verum ejus, et quod innumerabilia genera boni et veri ejus sint, et adhuc innumerabiliores species, tum quod per gradus quasi consanguinitatis et affinitatis inter se conjuncta sint; haec quae communissima, cum ignota sunt, descriptio graduum et affinitatum in meras umbras caderet; et eo adhuc magis quia docti hodie nec scire illa volunt, amant enim solum in cortice errare, et disceptare non qualia sunt, sed num sint, et quamdiu in illo statu sunt, nihil prorsus scire volunt de innumerabilibus illis.
AC n. 3678
3678. Vers. 6-9. Et vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo, et miserit illum Paddanem Aram, ad accipiendum sibi exinde mulierem, in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo, Non accipies mulierem e filiabus Canaan. Et audiverit Jacob ad patrem suum, et ad matrem suam, et iverit Paddanem Aram. Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui. Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami, sororem Nebaioth, super feminas suas sibi ad mulierem. `Vidit Esau quod benedixerit Jischak Jacobo’ significat cogitationem boni naturalis de conjunctione per veri bonum quod Jacob: `et miserit illum Paddanem Aram’ significat initium existentiae per cognitiones illius boni: `ad accipiendum sibi exinde mulierem’ significat sic conjunctionem per affectionem veri: `in benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo’ significat ut conjunctio fieret, reflexionem et inde perceptionem: `Non accipies mulierem e filiabus Canaan’ significat quod non conjungeretur affectionibus falsi et mali: `et audiverit Jacob ad patrem suum et ad matrem suam significat oboedientiam et affectionem: `et iverit Paddanem Aram’ significat, hic ut prius, ad imbuendum cognitiones boni et veri illas: `et vidit Esau quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui’ significat praevidentiam et providentiam Domini quod affectiones veri illius cum quibus bonum naturale hactenus conjunctum esset, non conducerent ad conjunctionem: `et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami’ significat conjunctionem boni illius cum vero ex origine Divina: `sororem Nebaioth super feminas suas sibi ad mulierem’ significat affectionem veri caelestis interius.
AC n. 3679
3679. `Vidit Esau, quod benedixerit Jischak Jacobo’: quod significet cogitationem boni naturalis de conjunctione per veri bonum quod `Jacob,’ constat ex significatione `videre’ quod sit cogitare, cogitare enim non aliud est quam videre intus, seu visus internus; ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua n. 3300, 3302, 3322, 3494, 3504, 3576, 3599; ex significatione `benedici’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; ex repraesentatione `Jishaki’ quod sit Divinum Rationale Domini quoad Divinum Bonum, de qua prius; et ex repraesentatione `Jacobi’ quod sit veri bonum, de qua n. 3669, 3677; inde patet quod per `vidit Esau quod benedixerit Jischak Jacobo’ significetur cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum. [2] Quid autem sit cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum, nec satis explicari potest ad captum, sed usque paucis explicandum: cogitatio boni naturalis est cogitatio rationalis seu interni hominis in naturali seu externo homine, et quidem ex ejus bono; rationalis enim seu internus homo est qui cogitat, non autem naturalis seu externus, nam ille seu internus homo est in luce caeli, in qua luce est intelligentia et sapientia a Domino, n. 3195, (x)3339, 3636, 3643, sed externus homo est in luce mundi, in qua nulla est intelligentia, et ne quidem vita; quapropter nisi internus homo cogitaret in externo, nusquam aliquid cogitari posset; sed usque apparet cogitatio homini sicut in ejus externo foret, nam ex illis quae per sensus intrarunt et sunt mundi, cogitat; [3] haec se habent sicut visus oculi; homo sensualis putat quod oculus videat ex se, cum tamen oculus modo est organum {1}corporis, per quod internus homo videt illa quae extra corpus sunt seu quae in mundo; et quoque sicut se habet cum loquela; sensualis homo putaret quod os et lingua loqueretur ex se, et qui aliquantum sublimius cogitat, quod larynx et organa interiora{2} aspirata a pulmone, cum tamen est cogitatio quae per organica illa loquitur, nam loquela nihil aliud est quam cogitatio loquens; tales fallaciae sensuum sunt perplures; similiter se habet cum omni vita apparente in externo homine, quod sit vita interni in illo, ut in suo organo materiali et corporeo; {3}cum cogitatione ita est: [4] homo quamdiu in corpore vivit, cogitat ex rationali in naturali, verum aliter cum naturale correspondet rationali, et aliter cum naturale non correspondet; cum naturale correspondet, tunc homo rationalis est et spiritualiter cogitat; at cum naturale non correspondet, tunc non rationalis est, nec spiritualiter cogitare potest; apud illum enim cujus rationali correspondet naturale, aperta est communicatio ut influere possit lux caeli a Domino per rationale in naturale, et hoc illustrare intelligentia et sapientia; inde est ille rationalis et spiritualiter cogitat; at apud hunc cujus rationali non correspondet naturale, est clausa communicatio, et solum aliquid lucis in communi circum circa et per rimas influit per rationale in naturale; inde is non rationalis est, et non spiritualiter cogitat; homo enim sicut ei est influxus lucis caeli, ita cogitat; inde patet quod quisque homo cogitet secundum statum correspondentiae naturalis cum rationali quoad bonum et verum: sed spiritus et angeli non ita sicut homo cogitant; [5] cogitatio quidem eorum terminatur etiam in naturali, omnem enim naturalem memoriam et ejus affectiones secum habent, sed memoria illa non eis licet uti, n. 2475-2479; et tametsi illa non eis (t)licet uti, usque inservit illis pro plano aut sicut pro fundamento, ut ideae cogitationis illorum ibi terminentur, inde est quod cogitationis eorum ideae sint interiores, et loquela eorum non sit ex formis vocum, ut apud hominem, sed a formis rerum; inde patet quod illis quoque talis cogitatio, qualis est correspondentia naturalis eorum cum rationali; et quod spiritus sint qui rationales sunt et spiritualiter cogitant, et qui non rationales sunt et non spiritualiter cogitant, et hoc prorsus secundum affectiones et inde cogitationes rerum in vita corporis, hoc est, secundum statum vitae quam sibi in mundo acquisiverunt. [6] Quid itaque cogitatio boni naturalis sit, inde aliquantum patet quod nempe sit cogitatio in bono naturalis, {4}(secundum ideam spirituum dicitur cogitatio boni naturalis, quod secundum ideam hominum dicitur cogitatio in bono naturalis:) in hoc, nempe in bono naturalis cogitat rationale, cum spectat {5}bonum ut finem, ita cogitatio boni naturalis de conjunctione per veri bonum, est cogitatio in naturali de fine, quomodo nempe (t)ei conjungi possit verum, et hoc secundum ordinem Divinum, per viam communem, quae est, ut saepe prius dictum, a talibus quae externa sunt, et sic quae in ordine ultima seu extrema sunt; ab his omnis regeneratio naturalis incohat; haec extrema seu ultima sunt cognitiones primae, quales sunt infantum et puerorum, de quibus n. 3665 f.: [7] in principio, boni verum, quod est `Esau,’ cum bono veri, quod est `Jacob,’ non conjunctum est in externa forma, nam bonum veri respective ad boni verum est inversum, n. 3669, at usque intime, hoc est, quoad fines, conjuncta sunt; finis enim veri quod ex bono, est ut adjungantur sibi vera secundum ordinem, ut dictum, et finis boni quod ex vero, similiter, et quia finis conjungit, ideo quoque conjunguntur, n. 3562, 3565; inversum ordinis primis temporibus est solum medium spectans finem.
@1 corporeum$
@2 aspirate I$
@3 ita se habet cum cogitatione$
@4 A has no ()$
@5 finem boni$
AC n. 3680
3680. `Et miserit illum Paddanem Aram’: quod significet initium existentiae per cognitiones illius boni, constat ex significatione `miserit illum’ quod sit initium existentiae, de qua supra n. 3674; et ex significatione `Paddanis Aram’ quod sint cognitiones veri, de qua n. 3664; cognitiones boni dicuntur quia omnia vera sunt cognitiones boni; vera quae non ex bono, {1}aut quae non spectant bonum ut finem, non sunt vera; at quatenus spectant doctrinam, dicuntur cognitiones veri.
@1 et$
AC n. 3681
3681. `Ad accipiendum sibi exinde mulierem’: quod significet sic conjunctionem per affectionem veri, constat ex significatione `mulieris’ quod sit affectio veri, de qua n. 1468, 2517, 3236, `quam accipere’ est illi adjungi.
AC n. 3682
3682. `In benedicendo eum illi, et praeceperit super illum, dicendo’: quod significet ut conjunctio fieret, reflexionem et inde perceptionem, constat ex significatione `benedici’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; et ex significatione `praecipere et dicere’ quod sit reflexio et inde perceptio, de qua n. 3661.
AC n. 3683
3683. `Non accipies mulierem a filiabus Canaan’: quod significet quod non conjungeretur affectionibus falsi et mali, constat ex significatione `accipere mulierem’ quod sit associari {1}et conjungi, et a significatione `filiarum Canaan’ quod sint affectiones falsi et mali, de qua etiam supra n. 3662.
@1 seu$
AC n. 3684
3684. `Et audiverit Jacob ad patrem suum et ad matrem suam’: [quod significet oboedientiam et affectionem,] constat a significatione `audire ad aliquem’ seu auscultare quod sit oboedire, de qua n. 2542; quod `ad patrem et matrem,’ significat oboedientiam ex affectione.
AC n. 3685
3685. `Et iverit Paddanem Aram’: quod significet ad imbuendum cognitiones boni et veri illius, constat ex significatione `ire’ {1}et proficisci quod sit vitae ordo et institutum, de qua n. 1293, 3335, hic itaque ad imbuendum secundum ordinem, nempe cognitiones boni et veri illius quae significantur per `Paddanem Aram,’ n. 3664, (x)3675.
@1 seu$
AC n. 3686
3686. `Et vidit Esau, quod malae filiae Canaan in oculis Jischaki patris sui’: quod significet praevidentiam et providentiam Domini quod affectiones veri illius cum quibus bonum naturale hactenus conjunctum esset, non conducerent ad conjunctionem, {1}constat a significatione `videre’ hic quod sit praevidentia et providentia, de qua n. 2837, 2839; ex repraesentatione `Esavi’ quod sit Dominus quoad Divinum Bonum Naturalis, de qua prius; ex significatione `filiarum Canaanis,’ hic filiarum Heth, quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua n. 3470, 3620-3622; et ex significatione `[malae] in oculis Jischaki patris sui’ quod sit non conducere ad conjunctionem, nempe per naturalis bonum quod {2}Esau, cum rationalis bono quod {3}`Jischak’; inde patet quod per illa verba significetur praevidentia et providentia Domini quod affectiones veri illius, quia non ex genuino, non conducerent ad conjunctionem: haec quomodo se habent, constare potest ab explicatione ad cap. xxvi vers. 34, 35, ubi agitur de filiabus Heth quas Esau sibi acceperat mulieres; et ad cap. xxvii vers. 46, ubi agitur de Jacobo quod `non ex filiabus Canaan sumeret sibi mulierem’: quod per `filias Canaan’ hic significentur affectiones veri ex non genuino, et supra per `filias Canaan’ affectiones falsi et mali, n. 3662, 3683, inde est quia Hittaei fuerunt in terra Canaane ab Ecclesia gentium, non ita in falso et malo sicut gentes aliae ibi, ut Canaanaei, Emoraei et Perizzaei; inde etiam per Hittaeos repraesentata est Ecclesia spiritualis Domini apud gentes, n. 2913, 2986. [2] Quod Antiquissima Ecclesia quae caelestis et ante diluvium, fuerit in terra Canaane, videatur n. 567; et quod Ecclesia Antiqua, quae post diluvium, {4}etiam ibi, praeter in pluribus aliis regnis, n. 1238, 2385; inde ortum, quod omnes gentes ibi, et quoque omnes terrae ibi, et omnes fluvii ibi, induerint repraesentativa; nam antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, per omnia objecta quae videbant, perceperunt talia quae sunt regni Domini, n. 920, 1409, 2896, 2897, 2995, ita quoque per terras et fluvios ibi; [3] illa repraesentativa post illorum tempora permanserunt in Ecclesia Antiqua, ita quoque repraesentativa locorum ibi; Verbum in Antiqua Ecclesia, de quo n. 2897-2899, etiam nomina locorum repraesentativa inde habuit, sicut etiam Verbum post illorum tempus, quod Moses et Prophetae vocatur; et quia ita erat, Abraham jussus est ut illuc iret, et ei promissio facta, {5}ut posteri ejus possiderent illam terram, et hoc non ideo quia reliquis gentibus meliores {6}erant, erant enim inter omnium pessimos, n. 1167, 3373, sed ut per illos Ecclesia repraesentativa institueretur, in qua nihil reflectebatur super {7}personas, ac super loca, sed super res quae repraesentabantur, n. 3670, et sic quoque {8}nomina Antiquissimae Ecclesiae, et Antiquae, retinerentur.
@1 constare potest$
@2 i est$
@3 ex Jischaki but latter altered to Jischak$
@4 after regnis$
@5 quod$
@6 essent$
@7 personam I$
@8 retinerentur nomina antiquissimae Ecclesiae, et postea
antiquae, quid repraesentarent et significarent, nota.$
AC n. 3687
3687. `Et ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami’: quod significet conjunctionem boni illius cum vero ex origine Divina, constat ex repraesentatione `Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua supra; ex repraesentatione `Jishmaelis filii Abrahami’ quod sit verum ex origine Divina; quod `Jishmael’ repraesentet Ecclesiam spiritualem Domini, et {1}proinde verum, videatur n. 1949-1951, 2078, 2691, 2699, 3268; et quod `Abraham’ repraesentet Divinum Domini quod `Pater’ vocatur, n. 2010, 3251, 3439, inde per `Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami’ significatur verum ex origine Divina; quod `accipere uxorem’ sit associari et conjungi, patet; inde constat quod per `ivit Esau ad Jishmael, et accepit Mahalath filiam Jishmaelis filii Abrahami’ significetur conjunctio boni illius cum vero ex origine Divina.
@1 inde$
AC n. 3688
3688. `Sororem Nebaioth super feminas suas sibi ad mulierem’: quod significet affectionem veri caelestis interius, constat ex significatione `sororis’ quod sit verum intellectuale seu rationale, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3386; ex repraesentatione `Nebaioth’ quod sit bonum quod est Ecclesiae spiritualis, de qua n. 3268; inde `soror Nebaioth’ significat affectionem veri caelestis, seu quod idem affectionem boni spiritualis; ex significatione `feminarum seu filiarum Heth’ quod sint affectiones veri ex non genuino, de qua n. 3470, 3620-3622, (x)3686, et ex significatione `accipere mulierem’ quod sit associari et conjungi; inde patet quod per haec cum illis quae mox supra, significetur conjunctio boni per Esavum repraesentati cum vero ex origine Divina, ita cum affectione veri caelestis interius{1}. [2] Quomodo haec se habent, quidem prius dictum, sed talia sunt quae aegre cadunt sub intellectum, quamdiu communissima hujus rei nesciuntur, et praeterea talia mundus hodie non curat, {2}quia terrestria sunt quae ei curae, non autem caelestia, {3}quoniam sicut quoque dicitur, illa vident et sciunt, haec autem non vident nec sciunt; at quia non modo detegenda sunt quae in Verbi sensu interno continentur, sed etiam explicanda, licet exemplo illustrare quomodo se habet cum boni vero quod Esau repraesentat, et cum bono veri quod Jacob, et simul cum eo quod bonum veri sit inversum ad boni verum antequam regeneratus est homo, at postmodum quod conjuncta, ita cum illis quae hactenus dicta sunt: [3] sit pro exemplo homo qui talis est ut regenerari possit, hoc enim praevidet Dominus, et quia praevidet etiam providet; is primum sicut infans puer nondum scit quid opera charitatis erga proximum, quia nondum novit quid charitas, nec quid proximus; quapropter quia ex Verbo scit quod pauperibus dandum, et qui pauperibus dat quod merces illi sit in caelo, idcirco {4}mendicantibus prae aliis benefacit, quia credit quod illi sint pauperes qui intellecti in Verbo, non expendens quod tales qui in plateis mendicant, quoad plurimam partem impiam et quoque scelestam vitam vivant, et omne quod cultus Divini est, spernant, seque dederint prorsus otio et inertiae; is {5}qui regeneratur, in primo statu, nihilo minus’ illis ex corde benefacit; haec {6}bona sunt bona veri externi a quibus incohat; boni verum, quod interius est, influit ita in illa et operatur hoc secundum cognitiones in quibus puer est: [4] postmodum autem cum magis illustratur, tunc benefacere vult omnibus quos egenos et miseros credit, et vix adhuc discrimen facit inter egenos et miseros pios et impios, credens unumquemvis esse in simili respectu et gradu proximum; at cum in his magis illustratur, tunc facit discrimen, ac probis et bonis solum opem fert, sciens quod opem ferre malis sit malefacere multis, nam per beneficia et officia illis copiam facit malefaciendi aliis: tandem, cum ille regeneratur, non bonum facit nisi bonis et piis, quia tunc non homine cui benefacit, sed ipso bono apud illum, afficitur; et quia in bono (c)et pio Dominus est praesens, ita per affectionem erga bonum, {7}etiam in Dominum testatur amorem; cum in illa charitate ex corde est, tunc regeneratus est; [5] inde patet quod ejus status prior fuerit inversus respective ad hunc statum, quod nempe bonum crediderit quod non bonum erat, sed quod usque id facere in principio regenerationis debuerit, quia cognitio rei apud (c)eum non ulterius vadit, et quia charitatis bonum interius non potuit influere in aliud verum quam quod cognitionis ejus fuit; tum quoque quod bonum interius semper adfuerit, et hoc operatum sit, et quod hoc se non prius manifestare potuerit quam cum per cognitiones successive illustratus fuerit de bonis et veris qualia essent: inde patet aliquantum quid bonum veri quod hic `Jacob’ repraesentat, et quid boni verum quod `Esau,’ et quod haec {8}primum inversa sint, sed postea quod conjuncta.
@1 i quod verum,seu quae affectio veri repraesentatur per Machalath
filiam Jischmaelis, sororem Nebajoth. (This was deleted in A but
later marked for re-insertion.)$
@2 sunt terrestria$
@3 quia$
@4 i etiam$
@5 itaque qui postea$
@6 benefacta$
@7 quoque$
@8 i sibi$
AC n. 3689
3689. Vers. 10, 11. Et exivit Jacob e Beersheba, et ivit Haranem. Et incidit in locum, et pernoctavit ibi, quia occidit sol, et sumpsit de lapidibus loci, et posuit subcapitalia sua, et cubuit in loco illo. `Exivit Jacob e Beersheba’ significat vitam remotiorem a doctrinalibus Divinis: `et ivit Haranem’ significat ad bonum et verum illius gradus: `et incidit in locum’ significat statum: `et pernoctavit ibi, quia occidit sol’ significat vitam in obscuro: `et sumpsit de lapidibus loci’ significat vera illius status: `et posuit subcapitalia sua’ significat communicationem communissimam cum Divino; `et cubuit in loco illo’ significat tranquillitatem status.
AC n. 3690
3690. `Exivit Jacob e Beersheba’: quod significet vitam remotiorem a doctrinalibus Divinis, constat a significatione `ire’ quod sit vivere, de qua n. 3335, 3685; ita `exire’ quod sit vivere remotius; et ex significatione `Beersheba’ quod sit doctrina Divina, de qua n. 2723, 2858, 2859, 3466; inde patet quod per `exivit Jacob {1}e Beersheba’ significetur vita remotior a doctrinalibus Divinis; vita remotior dicitur quando illa est in veris externis, et secundum illa vivitur, sicut est vita infantiae (c)et pueritiae eorum qui regenerantur, de quibus mox supra n. 3688 {2}. [2] Ut {3}amplius pateat quid et qualis illa vita, adhuc paucis dicendum est: omnia historica Verbi sunt vera remotiora a doctrinalibus ipsis Divinis, at usque inserviunt infantibus et pueris ut per illa introducantur in doctrinalia veri et boni interiora, per gradus, et tandem (x)ad ipsa Divina; intime enim in illis est Divinum; {4}cum infantes illa legunt et illis ex innocentia afficiuntur, tunc angeli apud illos in statu amoeno caelesti sunt, nam ii a Domino afficiuntur sensu interno, proinde illis quae historica repraesentant et significant; amoenitas caelestis angelorum est quae influit et facit delectationem apud infantes; ut is status primus sit, seu infantiae et pueritiae regenerandorum, ideo historica Verbi data sunt, ac ita conscripta ut omnia et singula etiam ibi in se Divina contineant. [3] Quantum illa remota sunt a doctrinalibus Divinis, patere potest ab exemplo ex historicis illis: qui primum modo novit quod Deus descenderit super montem Sinai, et dederit Mosi tabulas quibus inscripta fuerunt decem mandata, et quod Moses illas fregerit, ac Deus super aliis tabulis similia scripserit, is cum solum historico hoc delectatur, in vita veri externi est, remota a doctrinalibus Divinis: postea autem cum incipit delectari et affici ipsis mandatis seu praeceptis quae ibi, ac secundum illa vivit, tunc in vita veri, at usque adhuc remota ab ipsis doctrinalibus Divinis est; vita enim secundum illa est solum vita moralis, cujus praecepta omnibus qui in societate humana sunt, ex ipsa vita civili et legibus ibi notae; sicut quod Numen colendum, parentes honorandi, non occidendum, non adulterandum, non furandum; [4] sed qui regeneratur, a vita hac remotiore seu a vita morali per gradus inducitur in vitam propiorem doctrinalibus Divinis, hoc est, in vitam spiritualem; cum hoc fit, tunc mirari incipit cur talia mandata seu praecepta cum tanto miraculo e caelo demissa fuerint, et digito Dei inscripta tabulis, cum tamen unicuique populo nota sunt, et quoque scripta in legibus illorum qui nusquam aliquid e Verbo audiverunt; cum in hunc cogitationis statum venit, si inter illos est qui regenerari possunt, in interiorem statum adhuc a Domino perducitur, nempe in illum ut cogitet quod altiora inibi lateant, quae adhuc non novit; et cum Verbum in eo statu legit, tunc passim apud Prophetas, et imprimis apud Evangelistas, invenit quod singula illa praecepta (t)in se caelestiora contineant; sicut quod honorandi parentes, quod cum e novo nascuntur, hoc est, cum regenerantur, alium Patrem accipiant, [5] et quod tunc Illius filii fiant, et quod Ille sit qui honorandus, ita quod is sensus sit qui interius in illo praecepto latet; per gradus etiam discit quis novus ille Pater, quod nempe sit Dominus, et tandem quomodo Ille honorandus, quod nempe colendus, et quod tunc colatur quando amatur; cum ille qui regeneratur, in hoc vero est, et in vita secundum illud, tunc in doctrinali Divino est; (m)et tunc est in statu angelico, et inde {5}spectat illa quae prius noverat, sicut succedentia ordine, et sicut fluentia ex Divino quasi secundum gradus scalae, supra quam Jehovah seu Dominus est, et super gradibus angeli {6}Ipsius qui ascendunt et descendunt; ita videt illa quibus prius delectatus fuerat, secundum gradus remotiora a se:(n) similiter se habet cum reliquis praeceptis decalogi, videatur n. 2609; inde nunc constare potest quid sit vita doctrinalibus Divinis remotior, quae significatur per quod `exivit Jacob e Beersheba.’
@1 i et$
@2 i a Domino$
@3 Dei$
@4 i et$
@5 i a Domino$
@6 Dei$
AC n. 3691
3691. `Et ivit Haranem’: quod significet ad bonum et verum illius gradus, constat ex significatione `Haranis’ quod sit bonum et verum externum, per `Haranem’ enim significatur externum, et per `Labanem’ qui ibi, bonum et verum, ita per Haranem hic externum bonum et verum; quod id per Haranem significetur, videatur n. 1430 3612; inde patet quod per `exivit Jacob e Beersheba et ivit Haranem in sensu interno significetur quod se contulerit remotius a doctrinalibus Divinis, ita ad bonum et verum externum. [2] Quod dicatur bonum et verum illius gradus, est quia bona et vera inter se prorsus distincta {1}sunt secundum gradus; bona et vera interiora sunt in gradu superiore et exteriora in gradu inferiore; in (t)superiore gradu sunt bona et vera quae sunt rationalis, et in inferiore sunt bona et vera naturalis, in infimo sunt bona et vera sensualia quae sunt corporis; bona et vera interiora, seu quae in (t)superiore gradu sunt, influunt in bona et vera exteriora seu quae in gradu inferiore sunt, et sistunt ibi imaginem sui, paene sicut se sistunt affectiones interiores hominis in facie et ejus mutationibus; inde patet quod bona et vera interiora prorsus separata sint a bonis et veris exterioribus, seu quod idem, quae in superiore gradu, ab illis quae in inferiore, ac ita separata ut interiora seu quae in gradu superiore sunt, existere possint absque exterioribus seu quae in gradu inferiore; qui non distinctam notionem graduum habet, nec potest distinctam notionem bonorum {2}interiorum et exteriorum habere; (m)nec quomodo se habet cum anima hominis seu cum ejus spiritu et {3}corpore, (n)nec quomodo se habet cum caelis in altera vita; [3] quod tres caeli sint, notum est, et quod unum caelum sit interius altero, et quod tertium caelum sit intimum; caeli illi sunt distinctissimi inter se {4}secundum gradus; qui in intimo seu tertio caelo, sunt propius Domino; qui in interiore seu secundo, sunt remotius; et qui in exteriore seu in primo, sunt adhuc remotius; communicatio inter illos caelos non aliter dari potest quam sicut communicatio intimorum hominis cum exterioribus ejus, nam homo qui in amore in Dominum est, et in charitate erga proximum, est quoddam exiguum caelum, correspondens in imagine tribus caelis; etiam ex tribus caelis est illi influxus boni et veri a Domino secundum similes gradus; quales sunt gradus inter se, constare potest a binis illis exemplis quae supra n. 3688 et 3690 allata sunt; [4] qui in ipso amore in Dominum sunt, adeo ut perceptionem amoris habeant, illi sunt in superiore gradu boni et veri, inque intimo (x)seu tertio caelo, ita propius Domino, et vocantur angeli caelestes; qui autem in charitate erga proximum sunt, adeo ut perceptionem charitatis habeant, non ita perceptionem amoris in Dominum, illi sunt in inferiore gradu boni et veri, inque interiore seu secundo caelo, et sic remotius a Domino, et appellantur angeli spirituales; qui autem in charitate erga proximum sunt solum ex affectione veri, adeo ut non perceptionem ipsius charitatis erga proximum habeant quam ex vero quo afficiuntur, illi sunt in adhuc inferiore gradu boni et veri, inque exteriore seu primo caelo, et sic adhuc remotius a Domino, et dicuntur spiritus boni; [5] inde aliquantum constare potest quomodo cum gradibus se habet, quod nempe illa quae in superiore gradu sunt, se sistant in imagine in illis quae in proxime inferiore; in amore in Dominum est proxima imago Domini, quae vocatur similitudo, quapropter illi qui in ipso amore in Dominum sunt, vocantur similitudines Ipsius; in charitate est quoque imago Domini, sed remotior, in ipsa enim charitate est Dominus praesens, quapropter qui in illa sunt, appellantur imagines Ipsius, videatur n. 50, 51, 1013; at qui in affectione veri, et inde in quadam specie charitatis erga proximum, illi quoque sunt imagines Domini, sed adhuc remotius: in hos gradus sunt distincti tres caeli, et secundum illos gradus influit Dominus cum Divino Bono et Vero, ita cum sapientia et intelligentia, (c)et cum caelesti gaudio et felicitate.
@1 sint$
@2 i et verorum$
@3 i cum$
@4 quoad$
AC n. 3692
3692. `Et incidit in locum’: quod significet statum, constat a significatione `loci’ quod sit status, de qua n. 1273-1275, 1377, 2625, 2837, 3356, (x)3387.
AC n. 3693
3693. `Et pernoctavit ibi, quia occidit sol’: quod significet vitam in obscuro, constat ex significatione `noctis’ quod sit status umbrae, de qua n. 1712, ita `pernoctare’ quod sit vivere in illo statu; et ex significatione `occidere sol’ quod sit in obscuro, nam tunc est vespera, per quam quod obscurum significetur, videatur n. 3056. Per obscurum hic intelligitur obscurum intelligentiae quoad verum, et obscurum sapientiae quoad bonum, nam lux quae est angelis a Domino, in se habet intelligentiam et sapientiam, et quoque inde est, n. 1521, 1524, 1529, 1530, 3138, 3167, 3195, {1}3339, 3341, 3636, 3637, (x)3643; quare quantum in luce sunt, tantum quoque in intelligentia et sapientia, quantum autem non in luce, ita quantum in umbra, tantum non in intelligentia et sapientia, n. 2776, 3190, 3337: inde est quod illa quae intellectus sunt, etiam in familiari sermone dicantur lucis; (t)homo ignorat quod sit inde, quare credit ita solum comparative dici, sed praeter hoc etiam plura alia habet homo ex perceptione talium quae in altera vita, in qua est quoad spiritum, quae recepta sunt in sermone, quia interius agnita, sed obliterata per corporea quae talia sunt ut exstinguant illa quae sunt perceptionis in qua est interior ejus homo. [2] Quod `occasus solis’ significet in Verbo falsum et malum, in quo sunt illi apud quos nulla charitas et fides, ita quoque ultimum tempus Ecclesiae, {2}videatur n. 1837; et quoque quod significet obscurum quoad illa quae boni et veri sunt; quale obscurum est illis qui in gradu remotiore a doctrinalibus Divinis{3}, n. (x)3691; quod `occasus solis,’ seu `occidit sol’ illa significet, constare potest ab his locis in Verbo; apud Micham,
Nox vobis pro visione, et tenebrae vobis pro divinatione; et
occidet sol super prophetas, et nigrescet super illos dies,
iii 6;
`occidet sol super prophetas’ pro quod illis non amplius verum et veri intellectus; `prophetae’ pro illis qui vera doctrinae docent, n. 2534: apud Amos,
Fiet in die illo occidere faciam solem in meridie, et
obtenebrabo terram in die lucis, et convertam festa vestra in
luctum, et omnia cantica vestra in lamentum, viii 9, 10;
`occidere facere solem in meridie’ pro obscuro quoad verum apud illos qui in cognitionibus boni et veri sunt; quod `meridies’ sit status lucis, seu cognitionum veri, videatur n. 1458, 3195 pr.: [3] apud Esaiam,
Non occidet amplius sol tuus, et luna tua non colligetur, quia
Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, lx 20;
ibi regno Domini; `non occidet amplius sol’ pro quod in vita boni et sapientia erunt quia in amore et luce caelesti Domini; `luna non colligetur’ pro quod in vita veri et intelligentia erunt quia in amore et luce spirituali Domini; quod Dominus sit in altera vita {4}sol angelis caelestibus et luna spiritualibus, et quod inde illis sapientia et intelligentia, videatur n. 1053, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643; inde constare potest quid in sensu interno Verbi sit ortus solis et occasus solis: [4] apud Davidem,
Jehovah Deus mi, magnus es valde, gloriam et honorem
induisti: Qui operit Se luce {5}sicut veste; extendit caelos
sicut cortinam;…fecit lunam pro festis statis, solem novit
occasum suum, disponis tenebras et fiat nox, Ps. civ 1, 2, 19,
20;
similiter hic `luna’ pro intelligentia, et `sol’ pro sapientia a Domino, `occasus solis’ pro obscuro utriusque; `disponere tenebras ut fiat nox’ pro statum obscuritatis moderari; angelis enim quod sint status mutationes inter summum lucis et minus lucis, seu inter summum sapientiae et minus sapientiae, et quod illae status mutationes sint sicut mane cum oritur sol, et sicut meridies cum in summo ortu, et sicut vespera cum occidit, et dein sicut mane iterum, ex Divina Domini Misericordia, alibi {6}dicetur: [5] apud Joshuam,
A deserto et Libano usque ad fluvium magnum, fluvium
Euphratis, universa terra Hittaeorum, et usque ad mare magnum,
occasum solis, erit terminus vester, i 4;
ubi describitur extensio terrae Canaanis, quae quod in sensu interno sit regnum Domini, videatur n. 1607, 3038, 3481; {7}quod fluvius Euphrates sit unus terminus ejus, nempe spiritualium et caelestium, n. 1866, et mare magnum et occasus solis alter, per quem repraesentatur ultimum, quod obscurum respective; quod omnes termini, et omnia loca, in terra illa repraesentent, videatur n. 1585: [6] apud Mosen,
Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui, antequam
occidit sol, restitues illam ei, quia (x)haec operimentum ejus
sola, haec vestis ejus pro pelle, in qua cubabit, Exod. xxii
25, 26:
et alibi,
Si vir pauper, non cubabis super pignore ejus, restituendo
restitues ei pignus, antequam occidit sol, et cubet super
veste sua, et benedicat tibi, et tibi erit justitia coram
Jehovah Deo tuo, Deut. xxiv 12, 13:
quod in hac lege sicut in reliquis, repraesentativum et significativum legis Divinae quae est boni et veri in regno Domini, insit, ex quo illa, a singulis patet; quod inest, ex quo illa lex, est quod non defraudandi socii veris externis, quae sunt doctrinalia secundum quae vivunt et ritualia; quod `vestis’ talia vera sint, videatur n. 297, 1073, 2576; quod `restitueret antequam sol occideret’ est antequam {8}verum apud illum periret, et quia verum illud externum est, dicitur quod `vestis pro pelle in qua cubabit’: [7] apud eundem,
Anima quae tetigerit immundum, immunda erit usque ad vesperam,
et non comedet de sanctis, sed cum laverit carnem suam aquis,
et occiderit sol, mundus erit; et postea edet de sanctis, Lev.
xxii 6, 7:
et alibi,
Qui non est mundus,…versus vesperam lavabit se aquis, et cum
occiderit sol, intrabit in medium castrorum, Deut. xxiii 11,
12;
quod haec lex quoque originem ducat a legibus boni et veri seu legibus ordinis quae in regno Domini, constare potest, alioquin non mandatum fuisset quod `immundus esset usque ad vesperam, et se tunc lavaret aquis, et postquam sol occidit, mundus esset’; lex ordinis in regno Domini ex qua illa, haec est, quod spiritus boni et angelici quando in statum amoris sui et inde in statum falsi labuntur, tunc paulum {9}remittuntur in statum suum naturalem seu inferiorem, ac ibi cognitionibus boni et veri quoad illam rem imbuuntur, quae significantur per `lavare se aquis vespere’; quod `lavare se aquis’ sit purificari a falsis, videatur n. 3147, 3148, et quod `aquae’ sint cognitiones veri, n. 28, 680, 739, 2702, 3058, et postquam in obscuro illo statu fuerunt qui significatur per `occasum solis,’ in priorem suum statum redeunt, quod significatur per quod mundi erunt, ac intrabunt in {10}medium castrorum; de qua re, ex Divina Domini Misericordia, ab experientia alibi dicetur. Ex his nunc patet quod `occasus solis’ in Verbo significet statum obscurum quoad verum apud bonos, et statum falsi apud malos.
@1 i 3222$
@2 de qua$
@3 i sunt$
@4 i sol et luna,$
@5 quasi$
@6 ostendetur$
@7 quod fluvius Euphrates sit extensio spiritualium et caelestium
illius, n. 1866; quod mare sint cognitiones et scientifica in
communi, n. 28, 2850, proinde illa quae sunt naturalis hominis,
ejus enim sunt illa, et quia ibi est terminus seu ultimum planum
ubi terminantur bona et vera interiora n. 3679, et ibi est obscurum
respective, ideo quoque in lingua originali mare quoque significat
occidentem; quod occasus solis, sit terminus ibi, ubi respective
obscurum, inde patet. In the margin per quem repraesentatur ultimum
quod est obscurum, is without marks for place of insertion, but the
text of I suggests that it should be placed after occidentem. A
further insertion at foot of column, which apparently follows
patet, reads quod omnes enim termini et omnia loca inter terminos
interna illa repraesentant, videatur n. 1585.$
@8 bonum veri illius apud illum per privationem periret, et quia
illa sunt externa$
@9 mittuntur$
@10 castra$
AC n. 3694
3694. `Et sumpsit de lapidibus loci’: quod significet vera illius status, constat a significatione `lapidum’ quod sint vera inferiora, qualia sunt naturalis hominis, de qua n. 643, 1298.
AC n. 3695
3695. `Et posuit subcapitalia sua’: quod significet communicationem communissimam cum Divino, constat a significatione `subcapitalium’ seu cervicalium quod sit communicatio cum externis, ita communissima; `cervix’ enim seu collum quod sit communicatio interiorum cum exterioribus, seu quod idem, superiorum cum inferioribus, ac inde conjunctio, videatur n. 3542, 3603, inde quae sub cervice seu collo, hoc est, cervicalia, significant hic communicationem intimorum seu Divinorum cum extimis, quae communicatio etiam est communissima; externum enim est commune respective ad internum, et extimum est communissimum, singularia enim interiorum apparent ut unum, ita ut commune in exterioribus; haec quoque sunt quae repraesentantur et significantur per `scalam statutam terrae, cujus caput pertingeret caelum, et angeli Dei ascenderent et descenderent in illa,’ de qua sequitur.
AC n. 3696
3696. `Et cubuit in loco illo’: quod significet tranquillitatem status, constat a significatione `cubare’ quod sit in statu tranquillitatis esse; cubatio enim et dormitio non aliud est; quod `cubare’ in sensu interno illud sit, constare quoque potest ab aliis locis in Verbo, de quibus mox infra. Cum regenerandis, de quibus hic in sensu interno repraesentativo agitur, ita se habet, quod omnium primo sint in statu tranquillitatis, seu in statu pacis externae, nam pax externa seu {1}in externis vocatur tranquillitas; producitur etiam a statu pacis Divino qui intime, et existit in externis per id quod cupiditates et falsitates removeantur, hae enim sunt quae omnem irrequiem causantur; omnis etiam homo in statu tranquillitatis est in principio vitae suae seu in infantia, sed quantum homo in vitam pergit, seu adolescit, tantum a statu illo se removet, quia se dat in curas mundanus, et inde anxietates per cupiditates amoris sui et mundi, et per falsitates inde: [2] {2}paene consimiliter se habet cum vita nova apud hominem qui regeneratur; principio est ei status tranquillitatis, sed sicut in vitam novam transit, ita etiam in statum intranquillum; emergunt enim et prodeunt mala et falsa, quae prius imbuerat, et perturbant illum, et tandem usque adeo ut in tentationibus et vexationibus sit a turba diabolica, quae continue connititur statum vitae ejus novae destruere; sed usque est status pacis ei intime, qui nisi intime foret, non pugnaret, spectat enim continue illum in pugnis in quibus est, ut finem, qui nisi {3}esset finis, nusquam ei foret vis et robur (x)ad pugnandum; inde quoque est quod vincat; et quia ille est finis, etiam post pugnas seu tentationes in illum statum venit; est ille sicut status veris, qui post statum autumni et hiemis succedit, seu sicut status aurorae qui post vesperam et noctem; quod status pacis in spiritualibus sit instar {4}veris et aurorae in naturalibus, videatur n. 1726, 2780; et quod pax a bono et vero sit, et irrequies a malo et falso, n. 3170. [3] Quod `cubare’ in Verbo significet tranquillitatis statum, constare potest ab his locis; apud Mosen,
Si in statutis Meis ambulaveritis, et praecepta Mea
observaveritis, et feceritis illa, . . . dabo pacem in terra,
et cubabitis, et nemo terrefaciens; et cessare faciam feram
malam e terra, et gladius non transibit per terram vestram,
Lev. xxvi 3, 6;
`cubare’ manifeste de statu pacis et tranquillitatis; `fera mala’ pro cupiditatibus mali, n. 45, 46, 908, quae `cessabunt’; `gladius’ pro falso pugnante contra verum, n. 2799, quod `non transibit’; inde quoque patet quod pax et pacis tranquillitas sit a bono et vero, {5}et quod destructio ejus a malis et falsis: [4] apud Esaiam,
Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo cubabit, et
vitulus et leo juvenis una, et puer parvus ducet eos; et
juvenca et ursus pascent, una cubabunt foetus eorum, xi (x)5,
6, 7;
ubi de Domino et de statu pacis in regno Ipsius; `cubabunt una’ pro quod non infestari poterunt ab ullo malo et falso: apud Hosheam,
Pangam illis foedus in die illo cum fera agri, et cum ave
caelorum, et reptili terrae; et arcum, et gladium, et bellum
frangam de terra, et cubare faciam eos confidenter, ii 18;
{6}pariter `cubare’ pro statu tranquillitatis remotis falsis et malis, quae inducunt {7}irrequiem: [5] apud Davidem,
Ego cubabo et dormiam, et expergiscar, quia Jehovah sustentat
me; non timebo a myriadibus populi, qui circumcirca ponunt se
contra me, Ps. iii 6, 7 [A.V. 5, 6];
`cubare et dormire’ pro statu tranquillitatis et securitatis: apud eundem,
In pace simul cubabo et dormiam, quia Tu Jehovah solus
confidenter me habitare facis, Ps. iv 9 [A.V. 8]:
et apud eundem,
In pascuis herbae cubare faciet me, ad aquas quietum ducet me;
animam meam recreabit, Ps. xxiii 2, 3.
Ex quibus patet quod status pacis et tranquillitatis per `cubare’ describatur; et quod per `cubare in loco illo’ significetur tranquillitas status, ‘locus’ enim in sensu interno est status, n. 3692.
@1 i apparens$
@2 se habet similiter$
@3 foret$
@4 i status$
@5 mala et falsa sint, quae statum illum apud hominem destruant$
@6 similiter$
@7 i in tentationes et faciunt$
AC n. 3697
3697. Vers. 12-15. Et somniavit; et ecce scala statuta terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa. Et ecce Jehovah stans super illa, et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui, et Deus Jishaki; terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam, et semini tuo. Et erit semen tuum, sicut pulvis terrae, et erumpes ad mare, et ad orientem, et ad septentrionem, et ad meridiem; et benedicentur in te omnes familiae humi, et in semine tuo. Et ecce Ego cum te, et custodiam te in omni quo eas, et reducam te ad humum hanc, quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus tibi. `Somniavit’ significat praevidentiam: `et ecce scala statuta terrae’ significat communicationem infimi veri et boni inde: `et caput ejus pertingens caelum’ significat cum Divino: `et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa’ significat infinitam et aeternam communicationem et inde conjunctionem; et quod ex infimo quasi ascensus, et dein, cum ordo inversus, descensus: `et ecce Jehovah stans super illa’ significat Dominum in supremo: `et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui’ significat Dominum quod ex Ipso bonum illud: `et Deus Jishaki’ significat Dominum quoad Divinum Humanum: `terram, qua tu cubans super ea, tibi dabo eam’ significat bonum in quo esset, quod ex proprio: `et semini tuo’ significat quod quoque verum: `et erit semen tuum sicut pulvis terrae’ significat quod Divinum Verum naturale esset sicut bonum naturale: `et erumpes ad mare et ad orientem’ significat extensionem infinitam boni: `et ad septentrionem et ad meridiem’ significat extensionem infinitam veri; ita omnes status boni et veri: `et benedicentur in te omnes familiae humi’ significat quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono: `et semini tuo’ significat et vero: `et ecce Ego cum te’ significat quod Divinum: `et custodiam te in omni quo eas’ significat Divinam Providentiam: `et reducam te ad humum hanc’ significat conjunctionem cum Divina doctrina: `quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus tibi’ significat quod nihil deerit quin effectum habitura.
AC n. 3698
3698. `Somniavit’: quod significet praevidentiam, constat a significatione `somniare’ quod in sensu interno sit futura praedicere somnia enim prophetica quae Divina, {1}futurorum praedictiones fuerunt, ut constare potest ab illis de quibus in Verbo, n. 1975, 1976; quia illa per `somnia’ et `somniare’ in sensu interno significantur, in sensu supremo in quo agitur de Domino, significatur praevidentia; ex praevidentia enim Divina Domini praedictiones sunt; quod non aliunde praedictiones de rebus quae non secundum communem naturae ordinem fluunt ac inde praevideri possunt, constare potest ex Verbo, etiam ab his apud Mosen,
Quando propheta locutus fuerit in nomine Jehovae, sed non
factum fuit verbum, et non evenit istud verbum, quod non
locutus est Jehovah, in arrogantia locutus est istud propheta
Deut. xviii 22.
[2] Et tametsi praedictiones rerum quae evenerunt, fuerint a malis et cultoribus alius dei, apud eundem,
Si surgit in medio tui propheta vel somnians somnium, et dat
tibi signum, et vel prodigium, et fit signum et prodigium quod
locutus ad te, dicendo, Eamus post deos alios non novisti et
serviamus illis, non oboedies verbis prophetae istius, aut
somnianti somnium istud, quia tentat Jehovah Deus vos, Deut
xiii 2-4;
a quibus patet quod ipsa praedictio sit a Divino, sed suasio ad colendum alios deos a proprio prophetae, cui {2}id permissum, tentandi causa sicut dicitur; inde quoque est, et ex aliis causis, quod {3}pluries olim qui baales et alios deos coluerunt, etiam prophetaverint, visione viderint, et somnia somniaverint, et quoque quod evenerint quae locuti, et {4}perpluries seduxerint, de quibus apud Jeremiam xxiii; praeter alios qui dicti divinatores, auguratores, praestigiatores, pythones, qui inter illos fuerunt, qui magiae naturali studuerunt, ex qua nihil Divini potuit praedici, sed solum quod contra Divinum {5}esset, hoc est, contra Dominum, et contra bonum amoris et verum fidei in Ipsum; hoc magicum {6}qualecumque in externa forma apparet.
@1 i non aliud quam$
@2 i ita$
@3 plures$
@4 perplures$
@5 i et quicquid praedicitur contra Divinum$
@6 i est$
AC n. 3699
3699. `Et ecce scala statuta terrae’: quod significet communicationem infimi veri et boni inde, constat ex significatione `scalae’ quod sit communicatio, de qua sequitur; et ex significatione `terrae’ quod sit infimum, nam mox dicitur quod `caput ejus pertingeret caelum,’ quod est supremum; inde patet quod scala quae inter terram et caelum, seu inter infimum et supremum, sit communicatio; quod communicatio infimi veri et inde boni sit quae per `scalam statutam terrae’ significatur, patet ex eo quod de illius gradus vero et inde bono quod per Jacobum hic repraesentatur, in sensu interno hic agatur. [2] In lingua originali vox scalae {1}derivatur a voce quae significat semitam seu {2}viam, quae quod praedicetur de vero, videatur n. 627, 2333; etiam cum apud angelos de vero est sermo, sistitur id repraesentative in mundo spirituum per vias, videatur n. 189, 3477; inde patet quid `scala’ significat, cujus una extremitas est statuta terrae, et altera pertingit caelum, quod nempe communicatio veri quod infimo loco est, cum vero quod {3}supremo, de qua communicatione sequitur; quod sint vera et bona infima, et vera et bona suprema, et inter illa gradus sicut scalae, videatur n. 3691.
@1 est ex derivatione vocis$
@2 Heb [ ] (sullam) = ladder; [ ] (mesillah) = highway, but
in n. 627, 2333 `way’ is expressed in the Heb by [ ] (derek)$
@3 i in$
AC n. 3700
3700. `Et caput ejus pertingens caelum’: quod significet cum Divino, nempe quod communicatio, constat a significatione `capitis scalae’ seu summitatis ejus quod sit supremum; et a significatione `caeli’ quod sit Divinum; caelum enim in supremo sensu in quo agitur de Domino, est ipsum Divinum, at in sensu repraesentativo in quo agitur de homine qui regeneratur, est intimum bonum et inde verum quod a Domino, quale est in caelo, et ex quali est ipsum caelum; hoc quoque Divinum dicitur quia a Domino; est enim Dominus, seu quod idem, Divinum quod a Solo Domino, Omne in omnibus caeli; quod non a Divino ibi, hoc non est caeli; inde est quod aliquoties prius dictum quod Dominus sit ipsum caelum, et quod in Domino sint qui in caelo.
AC n. 3701
3701. `Et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa’: quod significet infinitam et aeternam communicationem et inde conjunctionem; et quod ex infimo quasi ascensus, et dein cum ordo est inversus, descensus, constat ex significatione `angelorum’ quod si aliquid Divinum Domini, quod per illos in Verbo cum nominantur intelligitur, de qua n. 1925, (x)2319, 2821, 3039; hic quod sit Divinum Verum, constat ex eo quod dicantur `angeli Dei,’ Deus enim dicitur cum in sensu interno agitur de vero, at Jehovah cum de bono, videatur n. 2586, 2769, 2807, 2822; inde est quod tametsi Jehovah mox nominatur et dicitur `Jehovah stans super illa’, usque hic angeli Dei nuncupentur, nam agitur de vero ex quo bonum, quod hic est `Jacob,’ ut pluries supra dictum: quod per `ascendentes et descendentes in scala’ significetur in sensu supremo infinita et aeterna communicatio et inde conjunctio, constare potest absque ulteriore explicatione; (m)de ipso Divino Domini et Divino Humano Ipsius, non praedicari potest communicatio et inde conjunctio, nisi simul dicatur infinita et aeterna, nam in Domino omne est infinitum et aeternum, infinitum respective ad Esse, et aeternum ad Existere.(n) {1}Ex illis quae hactenus dicta sunt, patet quod per `scalam statutam terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa’ significetur in summa ex infimo quasi ascensus, et dein, cum ordo est inversus, descensus. [2] Quomodo cum hoc ascensu et descensu se habet, constare potest ex illis quae supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3607, 3610, 3665, 3690 dicta et ostensa sunt; sed quia hic ordo, qui est regenerationis hominis et describitur hic et in sequentibus in sensu interno, in Ecclesia prorsus est ignotus, idcirco licet adhuc illustrare qualis sit: notum est quod homo in naturam parentum suorum, et avorum, ut et atavorum qui usque a saeculis, nascatur, ita in malum hereditarium omnium illorum successive cumulatum, usque adeo ut non sit {2}nisi malum, quantum a se; inde trahit quod tam quoad intellectum quam quoad voluntatem prorsus deperditus sit, et ex se nihil boni velit, et inde nihil veri intelligat, proinde quod sit malum quod dicit bonum, immo credit bonum, et falsum quod dicit verum, immo credit verum; sicut pro exemplo, amare se prae aliis, sibi velle melius quam aliis, cupere quae alius sunt, et sibi soli studere, non aliis nisi sit propter se; haec quia cupit ex se, {3}etiam vocat bona, et quoque vera; et porro, si aliquis illum quoad bona illa et vera, ut illa vocat, laedit, seu laedere tentat, odit, etiam ex animo vindicat, et ejus perniciem cupit, et quoque quaerit, et in eo jucundum percipit, et hoc quo plus se in illis actualiter confirmat, hoc est, quo frequentius actualiter id exercet; [3] talis cum in alteram vitam venit, similiter cupit; ipsa natura quam per actualem vitam contraxit in mundo, manet, ac ipsum jucundum illud manifeste percipitur, quapropter non potest in aliqua societate caelesti esse in qua unusquisque aliis melius vult quam sibi, sed in aliqua societate infernali cui simile jucundum; haec natura est quae exstirpanda cum vivit in mundo, quod nusquam fieri potest quam per regenerationem a Domino, hoc est, per id quod prorsus aliam voluntatem et alium inde intellectum (x)accipiat, hoc est, ut novus fiat quoad utramque illam facultatem; at hoc ut fiat, debet omnium primo renasci {4}ut infans, et discere quid malum et falsum, et discere quid bonum et verum, nam absque scientia seu cognitione non potest imbui aliquo bono: ex se enim nihil aliud pro bono agnoscit quam malum, et pro vero quam falsum; [4] hoc ut fiat, cognitiones ei tales insinuantur quae non sunt prorsus contrariae illis quas prius habuerat, sicut quod omnis amor incipiat a se; quod sibi primum studendum et postmodum aliis; quod talibus qui pauperes et miseri externa forma apparent, benefaciendum qualescumque intus sint; similiter quod viduis et pupillis quia ita nominantur; et tandem quod inimicis in genere, quicumque sint; etiam quod sic mereri possit caelum. Hae et similes cognitiones sunt infantiae novae vitae ejus, et sunt tales quae quia aliquid trahunt ex priore vita seu prioris vitae natura, etiam aliquid ex nova vita, in quam sic introducitur, et inde sunt tales ut admittant in se quae conducunt ad novam voluntatem formandum et ad novum intellectum; haec sunt bona et vera infima, a quibus incohant illi qui regenerantur, quae quia admittunt in se vera interiora seu propiora Divinis, etiam per illa exstirpari possunt falsa quae prius crediderat vera esse; [5] sed qui regenerantur, non addiscunt talia nude sicut scientiae, sed ut (x)vitae, nam vera illa faciunt; sed quod faciant illa, est ex principio novae voluntatis quam insinuat Dominus, illis prorsus nescientibus, et quantum ex nova illa voluntate recipiunt, tantum quoque ex illis cognitionibus recipiunt, ac in actum mittunt, et credunt; at quantum non recipiunt a nova voluntate, tantum quidem discere talia possunt, {5}sed non in actum mittere, quia student modo scientiae non vitae; [6] ille status est infantiae et (x)pueritiae {6}quoad novam vitam quae successura est loco vitae prioris, sed status adolescentiae et juventutis (c)ejus vitae est quod non {7}respiciant ad aliquam personam, qualis in forma externa apparet, sed qualis est quoad bonum, primum in vita civili, dein in vita morali, et tandem in vita spirituali, et bonum est quod homo tunc priore loco incipit habere et amare, et ex bono personam; et tandem cum adhuc magis perficitur, illis qui in bono sunt, studet benefacere, et hoc secundum boni quale apud illos; et tandem jucundum appercipit in benefaciendo illis; quia jucundum in bono, etiam amoenum in illis quae confirmant; confirmantia illa agnoscit pro veris, et quoque vera novi ejus intellectus sunt quae fluunt ex bonis quae ejus novae voluntatis; [7] in simili gradu in quo jucundum in bono illo appercipit, et (x)amoenum in veris illis, etiam (x)injucundum in {8}malis prioris vitae, et inamoenum in falsis illius, sentit; inde nunc separantur illa quae prioris voluntatis sunt ab illis quae novae voluntatis sunt, et quae prioris intellectus sunt ab illis quae novi intellectus, et hoc non secundum affectionem sciendi illa, sed secundum affectionem faciendi illa; consequenter tunc videt quod vera infantiae ejus fuerint inversa respective, et quod eadem paulatim in alium ordinem redacta sint, nempe sibi mutuo subordinata, ita quod quae priore loco primum fuerunt, nunc sint loco posteriore, sic quod per illa vera, quae infantiae et pueritiae ejus fuerunt, angeli Dei sicut per scalam a terra ad caelum ascenderint, sed postmodum per vera quae ejus adultae aetatis sunt, angeli Dei sicut per scalam a caelo ad terram descendant.
@1 Ita$
@2 aliud quam$
@3 etiam vocat bonum, et quoque verum; et porro si aliquis illum
quoad bonum illud et verum laedit$
@4 sicut$
@5 i et reponere in memoria inter scientifica alia$
@6 i ejus$
@7 respiciat$
@8 malo$
AC n. 3702
3702. `Et ecce Jehovah stans super illa’: quod significet Dominum
in supremo, constare potest ex eo quod Jehovah toties in Verbo
Veteris Testamenti nominatus sit Dominus, videatur n. 1736, 3023,
3035; et quod in Verbo Novi Testamenti nullibi dicatur Jehovah, sed
pro Jehovah Dominus, n. 2921; quod `stare super illa’ sit esse in
supremo, constat absque explicatione. Arcanum quod in sensu interno
horum verborum latet, est quod omnia bona et vera a Domino
descendant, et ad Ipsum ascendant, hoc est, quod sit Primus et
Ultimus; nam ita creatus est homo ut Divina Domini per illum
descendant usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum
ascendant, sic ut homo esset medium uniens Divini cum naturae
mundo, et uniens mundi naturae cum Divino, et sic per hominem, ut
per medium uniens, {1}ipsum ultimum naturae ex Divino viveret, quod
foret, si homo secundum ordinem Divinum {2}vixisset; [2] quod ita
creatus sit homo, patet ex eo quod ille quoad corpus suum sit
parvulus mundus, omnia enim naturae mundi arcana in illo reposita
sunt, quicquid enim arcani est in aethere et ejus modificationibus,
hoc repositum est in oculo; et quicquid in aere, hoc in aure; {3}et
quicquid invisibile fluitat et agit in aere, hoc in organo odoratus
ubi percipitur, et quicquid invisibile in aquis et reliquis
fluidis, in organo gustus, etiam ipsae mutationes status in sensu
tactus ubivis; praeter quod quae adhuc magis recondita sunt,
perciperentur {4}in organis ejus interioribus, si vita ejus foret
secundum ordinem; inde patet quod descensus Divini foret per
hominem in ultimum naturae, et ab ultimo naturae ascensus ad
Divinum, si modo Dominum ut suum finem Ultimum et Primum agnosceret
fide cordis, hoc est, amore. [3] In tali statu fuerunt antiquissimi
qui caelestes homines fuerunt, nam quicquid illi aliquo sensu
capiebant, hoc fuit illis medium cogitandi de illis quae sunt
Domini, ita de Domino et de Ipsius regno; jucundum quod ex mundanis
et terrestribus capiebant, fuit inde, videatur n. 1409, 2896, 2897,
2995; {5}immo etiam cum ita naturae inferiora et ultima
contemplarentur, apparebant illa coram oculis (c)eorum sicut
viverent, nam vita, ex qua descendebant, erat in eorum visu interno
et perceptione, et quae oculis eorum {6}sistebantur, erant sicut
imagines illius vitae, quae tametsi inanimatae, usque illis
animabantur ita; talem perceptionem habent caelestes angeli de
omnibus illis quae in mundo sunt, quod saepius percipere datum;
etiam inde talem perceptionem habent infantes, videatur n. 2297,
2298; {7}exinde patet quales sunt per quos Divina Domini descendunt
usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum
{8}ascendunt, et {9}repraesentant Divinam communicationem et inde
conjunctionem, quae in sensu supremo significatur per `angelos
ascendentes et descendentes in scala statuta terrae, cujus caput
pertigit caelum, super qua Jehovah stabat.’
@1 viveret ex Divino ipsum ultimum naturae$
@2 viverit$
@3 et quicquid invisibile fluitat in aere hoc percipitur in organo
odoratus, et quicquid invisibile in aquis in organo gustus$
@4 ab$
@5 From immo to 2298 is in margin of A and follows Jehovah stabat
at end of [].$
@6 videbantur for sistebantur$
@7 illi fuerunt tales, ut Divina Domini per illos descenderent
usque$
@8 ascenderent$
@9 repraesentabant$
AC n. 3703
3703. `Et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui’: quod
significet Dominum quod ab Ipso bonum illud, constare potest ex eo
quod Jehovah sit ipsum Divinum Esse Domini, Qui `Deus Abrahami’
dicitur ex Divino Bono; quod `Abraham’ repraesentet Dominum quoad
Divinum Bonum, videatur n. 2172, 2198, et quia Divinum Bonum est ex
quo sunt omnia bona caelestia et spiritualia, et (t)inde quoque
omnia vera, ideo dicitur hic `Abraham pater,’ et quidem pater tuus,
hoc est, Jacobi, cum tamen Jishak ejus pater esset; quod `pater’ in
sensu interno sit bonum, est inde quia bonum est ex quo omnia et
singula sunt, et verum per quod omnia et singula existunt, ita ex
conjugio boni et veri; ipsum caelum, quod non nisi quam ex
{1}Divino Conjugio Boni et Veri consistit, est ex Divino Conjugio
Boni et Veri ac Veri et Boni in Domino; [2] {2}in universa natura
etiam omnia et singula ad bonum et verum se referunt; in hac enim,
seu natura, repraesentantur caelestia et spiritualia bona et vera
quae sunt caeli, et in caelo repraesentantur Divina Bona et Vera
quae sunt Domini; inde constare potest quod bonum sit instar
patris, et verum sit instar matris, et quod ideo per patrem in
sensu interno Verbi significetur bonum, et per matrem verum, et
quidem bonum et verum ex quibus bona et vera inferiora seu
derivata, quae respective sunt sicut filiae et filii, et quoque
inde filiae et filii in Verbo vocantur n. 489-491, 2362, et quoque
sunt respective sicut fratres et sorores, sicut nepotes et
pronepotes, sicut generi, socrus, nurus, verbo sicut
consanguinitates et affinitates in omni gradu, et hoc ex conjugio
boni quod pater, cum vero quod mater; quod omnia et singula in
caelis se habeant secundum consanguinitates {3} amoris et fidei in
Dominum, seu quod idem, boni et veri, videatur n. 685, 917, 2739,
3612, et quod antiquissimi ideo omnia et singula comparaverint
conjugiis, n. 54, 55; videantur etiam, n. 718, 747, 1432, 2508,
2516, 2524, 2556. [3] Quod `pater’ in sensu interno Verbi sit
bonum, constare potest ex plurimis locis, ut ab his sequentibus;
apud Esaiam,
Attendite ad Me, {4}sectantes justitiam, quaerentes Jehovam,
spectate ad petram excisi estis, et ad effossionem foveae
effossi estis; spectate ad Abrahamum patrem vestrum, et ad
Saram {5}parturivit vos, nam unicum vocavi eum, et benedixi
ei, et multiplicabo eum; nam consolabitur Jehovah Zionem,
consolabitur omnes vastitates ejus, et ponet desertum ejus
sicut Eden, et solitudinem ejus sicut hortum Jehovae, li 1-3;
ibi de Domino et Ipsius Adventu agitur, ut ex singulis patet, Qui
quoad Divinum Verum